Latebat inter nugas meas libellus ignobilis; utinamque latuisset neque
 indicio suo tamquam sorex periret, hunc ego cum velut gallinaceus Euclionis
 situ chartei pulveris eruissem, excussum relegi atque ut avidus faenerator
 inprobum nummum malui occupare quam condere, dein cogitans mecum, non illud
 Catullianum, 
 cui dono lepidum novum libellum, set ἀμουσότερον et verius: 
 cui dono inlepidum, rudem libellum, non diu quaesivi, tu
 enim occurristi, quem ego, si mihi potestas sit ex omnibus deligendi, unum
 semper elegerim. misi itaque ad te haec frivola gerris Siculis vaniora, ut,
 cum agis nihil, haec legas et, ne nihil agas, defendas.
 igitur iste nugator libellus iam diu secreta quidem, sed vulgi lectione
 laceratus perveniet tandem in manus tuas. quem tu aut ut Aesculapius
 redintegrabis ad vitam, aut ut Plato iuvante Vulcano liberabis infamia, si
 pervenire non debet ad famam. Fuit autem ineptiolae huius ista materia, in
 expeditione, quod tempus, ut scis, licentiae militaris est, super mensam
 meam facta est invitatio, non illa de Rubrii convivio, ut Graeco more
 biberetur,1 set illa de Flacci ecloga, in qua propter mediam noctem 
 et novam lunam et Murenae auguratum 
 ternos ter cyathos attonitus petit vates. hunc locum de ternario
 numero illico nostra illa poetica scabies coepit exculpere: cuius morbi
 quoniam facile contagium est, utinam ad te quoque prurigo commigret et fuco
 tuae emendationis adiecto inpingas sphongiam, quae inperfectum opus equi
 male spumantis absolvat. ac ne me nescias gloriosum, coeptos inter prandendum versiculos ante cenae tempus absolvi, hoc
 est, dum bibo et paulo ante quam biberem. Sit ergo examen pro materia et
 tempore, set tu quoque hoc ipsum paulo hilarior et dilutior lege; namque
 iniurium est de poeta male sobrio lectorem abstemium iudicare.

Neque me fallit fore aliquem, qui hunc iocum nostrum acutis naribus et
 caperrata fronte condemnet negetque me omnia, quae ad ternarium et
 novenarium numeros pertinent, attigisse. quem ego verum dicere fatebor,
 iuste, negabo, quippe si bonus est, quae omisi, non oblita mihi, sed
 praeterita existimet, dehinc qualiscumque est, cogitet secum, quam multa de
 his non repperisset, si ipse quaesisset, sciat etiam me neque omnibus erutis
 usum et quibusdam oblatis abusum. quam multa enim de ternario sciens
 nec-lego! tempora et personas, genera et gradus, novem naturalia metra cum
 trimetris, totam grammaticam et musicam librosque medicinae, ter maximum
 Hermen et amatorem primum philosophiae Varronisque numeros et quidquid
 profanum vulgus ignorat. Postremo, quod facile est, cum ipse multa
 invenerit, comparet se atque me, occupatum cum otioso,
 pransum cum abstemio, iocum et ludum meum, diligentiam et calumniam suam.
 alius enim alio plura invenire potest: nemo omnia.

Quod si alicui et obscurus videbor, aput eum me sic tuebere: primum
 eiusmodi epyllia, nisi vel obscura sint, nihil futura; deinde numerorum
 naturam non esse scirpum, ut sine nodo sint: postremo si etiam tibi obscurus
 fuero, cui nihil neque non lectum est neque non intellectum, tum vero ego
 beatus, quod adfectavi, adsequar, me ut requiras, me ut desideres, de me
 cogites. vale.

Ter bibe vel totiens ternos: sic mystica lex est,

vel tria potanti vel ter tria multiplicanti,

inparibus novies ternis contexere coebum .

Iuris idem tribus est, quod ter tribus: omnia in istis;

forma hominis coepti plenique exactio partus

quique novem novies fati tenet ultima finis,

tris Ope progeniti fratres, tris ordine partae,

Vesta, Ceres et Iuno, secus muliebre, sorores.

inde trisulca Iovis sunt fulmina, Cerberus inde,

inde tridens triplexque Helenae cum fratribus ovum.

ter nova Nestoreos implevit purpura fusos

et totiens trino cornix vivacior. aevo.

quam novies terni glomerantem saecula tractus

vincunt aeripedes ter temo Nestore cervi,

tris quorum aetates superat Phoebeius oscen,

quem novies senior Gangeticus anteit ales,

ales cinnameo radiatus tempora nido.

Tergemina est Hecate, tria virginis ora Dianae;

tris Charites, tria Fata, triplex vox, trina elementa,

tris in Trinacria Siredones; omnia terna:

tris volucres, tris semideae, tris semipuellae,

ter tribus ad palmam iussae certare camenis,

ore manu flatu buxo fide voce canentes,

tris sophiae partes, tria Punica bella, trimenstres

annorum caelique vices noctisque per umbram

tergemini vigiles, ter clara instantis Eoi

signa canit serus deprenso Marte satelles.

et qui conceptus triplicatae vespere noctis

iussa quater ternis adfixit opima tropaeis.

Et lyrici vates numero sunt Mnemosynarum,

tris solas quondam tenuit quas dextera Phoebi:

set Citheron totiens ternas ex aere sacravit

relligione patrum, qui sex sprevisse timebant,

trina Tarentino celebrata trinoctia ludo,

qualia bis genito Thebis trieterica Baccho.

tris primas Thraecum pugnas tribus ordine bellis

Iuniadae patrio inferias misere sepulcro,

illa etiam thalamos per trina aenigmata quaerens,

qui bipes et quadrupes foret et tripes, omnia solus,

terruit Aoniam volucris, leo, virgo triformis

sphinx, volucris pennis, pedibus fera, fronte puella.

Trina in Tarpeio fulgent consortia templo,

humana efficiunt habitacula tergenus artes:

parietibus qui saxa locat, qui culmine tigna,

et qui supremo comit tectoria cultu.

hinc Bromii quadrantal et hinc Sicana medimna:

hoc tribus, hoc geminis tribus explicat usus agendi.

in physicis tria prima, deus, mundus, data forma:

tergenus omnigenum, genitor, genetrix, generatum.

Per trinas species trigonorum regula currit,

aequilatus vel crure pari vel in omnibus inpar.

tris coit in partes numerus perfectus,1 ut idem

congrege ter temo per ter tria dissoluatur.

tris primus par, impar habet mediumque: sed ipse,

ut tris, sic quinque et septem quoque, dividit unus;

et numero in toto positus sub acumine centri

distinguit solidos coebo pergente 2 trientes,

aequipares dirimens partes ex inpare temo:

et paribus triplex medium, cum quattuor et sex

bisque quaternorum secernitur omphalos idem.

Ius triplex, tabulae quod ter sanxere quaternae:

sacrum, privatum et populi commune quod usquam est.

interdictorum trinum genus: unde repulsus

vi fuero aut utrubi fuerit quorumve bonorum,

triplex libertas capitisque minutio triplex.

trinum dicendi genus est: sublime, modestum

et tenui filo. triplex quoque forma medendi,

cui logos aut methodos cuique experientia nomen,

et medicina triplex: servare, cavere, mederi,

tris oratorum cultus; regnata Colosso

quem Rhodos, Actaeae quem dilexistis Athenae

et quem de scaenis tetrica ad subsellia traxit

prosa Asiae, in causis numeros imitata chororum.

Orpheos hinc tripodes, quia sunt tria, terra, aqua, flamma.

triplex sideribus positus, distantia, forma.

et modus et genetrix modulorum musica triplex,

mixta libris, secreta astris, vulgata theatris.

Martia Roma triplex: equitatu, plebe, senatu,

hoc numero tribus et sacro de monte tribuni.

tres equitum turmae, tria nomina nobiliorum.

nomina sunt chordis tria, sunt tria nomina mensi.

Geryones triplices, triplex conpago Chimaerae:

Scylla triplex, commissa tribus: cane, virgine, pisce.

Gorgones Harpalycaeque et Erinyes agmine temo,

et tris fatidicae, nomen commune, Sibyllae,

quarum tergemini fatalia carmina libri,

quos ter quinorum servat cultura virorum.

Ter bibe. tris numerus super omnia, tris deus unus.

hic quoque ne ludus numero transcurrat inerti,

ter decies ternos habeat deciesque novenos.