Ago tibi gratias, imperator Augusto; si possem, etiam referrem. sed neque tua
 fortuna desiderat remunerandi vicem neque nostra suggerit restituendi
 facultatem, privatorum ista copia est inter se esse munificos: tua beneficia
 ut maiestate praecedunt, ita mutuum non reposcunt. quod solum igitur nostrae
 opis est, gratias ago: verum ita, ut apud deum fieri amat, sentiendo
 copiosius quam loquendo. atque non in sacrario loco imperialis
 oraculi, qui locus horrore tranquillo et pavore venerabili raro eundem
 animum praestat et vultum tui; sed usquequaque gratias ago, tum tacens, tum
 loquens, tum in coetu hominum, tum ipse mecum, et cum voce patui. et cum
 meditatione secessi, omni loco actu habitu et tempore, nec mirum, si ego
 terminum non statuo tam grata profitendi, cum tu finem facere nescias honorandi. quis enim locus est aut dies, qui non me
 Iulius aut similis gratulationis admoneat? admoneat autem? o inertiam
 significationis ignavae! quis, impiam, loeus est, qui non beneficiis tuis
 agitet, inflammet? nullus, inquam, imperator Augusto, quin admirandam
 speciem tuae venerationis incutiat: non palatium, quod tu, cum terribile
 acceperis, amabile praestitisti: non forum et basilicae, olim negotiis
 plena, nunc votis pro tua salute susceptis: nam de sua cui non te imperante
 securitas? non curia honorificis modo laeta decretis, olim sollicitis maesta
 querimoniis; non publicum, in quo occursus gaudentium plurimorum neminem
 patitur solum gratulari; non domus commune .secretum. lectus ipse, ad
 quietem datus, beneficiorum tuorum reputatione tranquillior. somnus,
 abolitor omnium, imagines tuas offert, ista autem sedes honoris, sella
 curulis, gloriosa pompis imperialis officii, in cuius me fastigio ex qua
 mediocritate posuisti, quotiens a me cogitatur, vincor magnitudine et
 redigor ad silentium, non oneratus beneficiis, sed oppressus, ades enim
 locis omnibus, nec iam miramur licentiam poetarum, qui 
 omnia deo plena dixerunt. spem superas, cupienda praevenis, vota praceurris:
 quaeque animi nostri celeritas divinum instar adfectat, beneficiis
 praceuntibus anteceditur. praestare tibi est, quam nobis optare, velocius.

Ago igitur gratias, optime imperator, ac si quis hunc sermonem meum isdem
 verbis tam saepe repetitum inopiae loquentis adsignat, experiatur hoc idem
 persequi, et nihil poterit proferre facundius. aguntur enim gratiae non
 propter maiestatis ambitum nec sine argumentis imperatori fortissimo: testis
 est uno pacatus in anno et Danuvii limes et Rheni; liberalissimo: ostentat
 hoc dives exercitus; indulgentissimo: docet securitas erroris humani;
 consultissimo: probat hoc tali principe oriens ordinatus: piissimo: huius
 vero laudis locupletissimum testimonium est pater divinis honoribus
 consecratus, instar filii ad imperium frater adscitus, a contumelia belli
 patruus vindicatus, ad praefecturae collegium filius cum patre coniunctus,
 ad consulatum praeceptor electus, possum ire per omnes appellationes tuas.
 quas olim virtus dedit, quas proxime fortuna
 concessit, quas adhuc indulgentia divina meditatur: vocarem 1 Germanicum
 deditione gentilium. Alamannieum traductione captorum, vincendo et
 ignoscendo Sarmaticum; conecterem omnia merita virtutis et cognomina
 felicitatis: sed alia est ista materia et suo parata secreto, eum placuerit
 signanter et breviter omnia, quae novimus, indicare nec persequi, ut qui
 terrarum orbem unius tabulae ambitu circumscribunt aliquanto detrimento
 magnitudinis, nullo dispendio veritatis. Nunc autem, quod diei huius
 proprium, de consulatu gratias agam. Sed procurrunt et aliae dignitates
 atque in vocem gratulationis erumpunt ac se prius debere profitentur. tot
 gradus nomine cernitis propter tua incrementa congesti: ex tuo merito te ac
 patre principibus quaestura communis et tui tantum praefectura beneficii,
 quae et ipsa non vult vice simplici gratulari, liberalius divisa quam
 iuncta: cum teneamus duo integrum, neuter desiderat separatum.

Sed illa, ut paulo ante promisi, habebunt sui numeris peculiare secretum,
 consulatus hic meus orat atque obsecrat, ut obnoxiam
 tibi uni sinas fieri eius dignitatem, quem omnibus praetulisti. quot quidem
 et ipse sibi invenit gradus! eum clarissimo viro collega meo honore
 coniunctus, nuncupatione praelatus, consul ego, imperator Auguste, munere
 tuo non passus saepta neque campum, non suffragia, non puncta, non loeulos:
 qui non prensaverim manus nec salutantium confusus occursu aut sua amicis
 nomina non reddiderim, aut aliena imposuerim: qui tribus non circumivi,
 centurias non adulavi, voeatis classibus non intremui, nihil cum sequestre
 deposui, eum distributore nil pepigi. Romanus populus, Martius campus,
 equester ordo, rostra, ovilia, senatus, curia, unus mihi omnia Gratianus.
 iure meo, Auguste maxime, adfirmare possum incolumi omnium gratia, qui ad
 hunc honorem diversa umquam virtute venerunt venturique sunt (suus, enim
 cuique animus, uum meritum sibique mens conscia est), iure, inquam meo
 adfirmare possum me mihi videri a ceteris esse secretum, sunt quos votorum
 cruciat inanitas: non optavi; quos exercet ambitus: non petivi; qui
 adsiduitate exprimunt: non coegi; qui offeruntur occasione: non adfui; quos
 iuvat opulentia: obstat temporum disciplina: non emi,
 nec possum continentiam iactare: non habui. unum praestare temptavi, et hoc
 ipsum quasi meum vindicare non possum: in tua enim positum est opinione, si
 merui.

Fecisti autem et facies alios quoque consules, piissime Gratiane, sed non et
 causa pari. viros gloriae militaris: habent enim tecum, ut .semper laboris,
 ita dignitatis plerumque consortium, virtutis quam honoris antiquiore
 collegio; viros nobilitatis antiquae: dantur enim multa nominibus et est
 fama pro merito; viros fide inclitos et officiis probatos: quorum me etiamsi
 non secerno numero, tamen, quod ad honoris viam pertinet, ratione dispertio.
 Quartum hunc gradum novi beneficii tu, Auguste, constituis: differre tibi
 ipsi, quo alter ornetur, bona animi tui ad alienam referre praestantiam
 cruditionemque naturae, quam deo et patri et tibi debes, ad alterius
 efficaciam gratius retorquere quam verius, tua haec verba sunt a te mihi
 scripta: solvere te, quod debeas et adhuc debere, quod solvens, o mentis
 aureae dictum bratteatum! o de pectore candidissimo 
 lactei sermonis alimoniam! quisquamne tam parcus est in ostentatione
 beneficii? quisquam pondus gratiae suae vim meriti profitetur alieni?
 quisquam denique quod indulget, quasi ab obnoxio deferatur, pretium mavult
 vocare quam donum? certent huic sententiae veteres illi et Homerici
 oratores, subtilis deducta oratione Menelaus et instar profundae grandinis
 ductor Ithaeensius et melleo delibutus eloquio iam tertiae Nestor aetatis:
 sed neque ille concinnius eloquetur, qui se Laconica brevitate collegit, nec
 ille contortius, qui cum sensibus verba glomeravit, nec iste dulcius, cuius
 lenis oratio mulcendo potius quam extorquendo persuasit, solvere te dicis,
 quod debeas et debiturum esse, cum solvens. Auguste iuvenis, caeli tibi et
 humani generis rector hoc tribuat, ut praelatus antiquis, quos etiam
 elegantia sententiae istius antecessisti, vineas propria singulorum: in
 Menelao regiam dignationem, in Ulixe prudentiam, in Nestore senectutem.

Subiciet aliquis: ista quidem adeptus es, sed effare, quo merito? quid me
 oneras, sciscitator? rationem felicitatis nemo reddit, deus et qui deo
 proximus tacito munera dispertit arbitrio et beneficiorum suorum indignatus
 per homines stare iudicium. mavult de subditis dedisse
 miraculum, quo, inquis, merito? ego nullum scio, nisi quod tu, piissime
 imperator, debere te dicis: et hoc debere latissime pertinet, sive hoc
 eruditionis tuae faenus existimas, sive sine faenore gloriam liberalitatis
 adfectas, sive te pondere conceptae sponsionis exoneras, seu fidei commissum
 patris exsolvis. seu magnanimitate caelesti ostentatione suppressa, dei
 munus imitaris. debere te dicis, cui? quando? quo nomine? lege syngrapham,
 nomina creditorem; accepti et expensi tabulae conferantur: videbis alio
 summae istius transire rationem, tibi coepit deus debere pro nobis, quid
 autem mihi debes, gratissime imperator? patitur enim humanitas tua, ut
 praeter regias virtutes privata appellatione lauderis. quid tu mihi debes?
 et contra quid non ego tibi debeo? anne quod docui? hoc ego possum verius
 retorquere, dignum me habitum, qui docerem; tot facundia doctrinaque
 praestantes inclinata in me dignatione praeteritos, ut esset quem tu matura
 iam aetate succinctum per omnes honorum gradus festinata bonitate
 proveheres; timere ut videreris, ne in me vita deficeret, dum tibi adhuc
 aliquid, quod deberes praestare, superesset.

Negat Cicero consularis ultra se habere, quod cupiat, ego
 autem iam consul et senex adhuc aviditatem meam fatebor, te videre saepius
 in hoc magistratu, Gratiane, desidero, ut et sex Val. Corvini et septem C.
 Marii et cognominis tui Augusti tredecim consulatus unus aequiperes. plures
 tibi potest aetas et fortuna tua praestare; verum ego in numero parcior,
 quia tu in munere liberalior: ipsum enim te saepius hoc honore defraudas, ut
 et aliis largiaris. scis enim, imperator doctissime (rursum enim utar laude
 privata), scis, inquam, septem ac decem Domitiani consulatus, quos ille
 invidia alios provehendi continuando conseruit, ita in eius aviditate
 derisos, ut haec eum pagina fastorum suorum, immo fastidiorum, fecerit
 insolentem nec potuerit praestare felicem, quod si principi honoris istius
 temperata et quae vocatur aurea debet esse modioeritas, quid privati status
 hominibus, quid aequanimis, quid iam senibus erga se oportet esse
 moderaminis? ego quidem, quod ad honores meos pertinet, et vota satum vi: tu
 tamen, imperator optime, tu piissime, tu quem non fatigat liberalitas, nisi quando cessavit: tu, inquam,
 indulgentissime Gratiane, ut ad benefaciendum subito es necopinus ingenio,
 adhuc aliquid, quod hoc nomine mihi praestetur, invenies, invenies? sic.
 intellexero omnes, sic nubis ordinem ipse fecisti, sic
 amicus deo es, ut a te iam impetratum sit, quod optatur, a quo et quod
 nondum optamus, adipiscimur.

Et rursum aliquis adiciet aut sermone libere aut cogitatione liberius: nonne
 olim et apud veteres multi eiusdem modi doctores fuerunt? an tu solus
 praeceptor Augusti? immo ego cum multis coniunctus officio, sed cum
 paucissimis secretus exemplo, nolo Constantini temporum taxare collegas:
 Caesares docebantur. superiora contingam. dives Seneca nec tamen consul,
 arguetur rectius quam praedicabitur non erudiisse indolem Neronis, sed
 armasse saevitiam. Quintilianus consularia per Clementem ornamenta sortitus
 honestamenta nominis potius videtur quam insignia potestatis habuisse. quo
 modo Titianus magister, sed gloriosus ille, municipalem scholam apud
 Visontionem Lugdunumque variando non aetate equidem, sed vilitate consenuit.
 unica mihi et amplectenda est Frontonis imitatio: quem tamen Augusti
 magistrum sic consulatus ornavit, ut praefectura non cingeret. sed
 consulatus ille cuius modi? ordinario suffectus, bimenstri spatio
 interpositis, in sexta anni parte consumptus, quae- 
 rendum ut reliquerit tantus orator, quibus consulibus gesserit consulatum.
 Ecce aliud, quod aliquis opponat: in tanti te ergo oratoris fastigium
 gloriosus attollis? cui talia requirenti respondebo breviter: non ego me
 contendo Frontoni, sed Antonino praefero Gratianum. celebrant equidem
 sollemnes istos dies omnes ubique urbes, quae sub legibus agunt, et Roma de
 more et Constantinopolis de imitatione et Antiochia pro luxu et Carthago
 discincta et donum fluminis Alexandria: sed Treveri principis beneficio et
 mox cum ipso auctore beneficii, loca inter se distant, vota consentiunt,
 unus in ore omnium Gratianus, potestate imperator, virtute victor, Augustus
 sanctitate, pontifex religione, indulgentia pater, aetate filius, pietate
 utrumque.

Non possum fidei causa ostendere imagines maiorum meorum, ut ait apud
 Sallustium Marius, nec deductum ab heroibus genus vel deorum stemma
 replicare, nec ignotas opes et patrimonia sparsa sub regnis: sed ea, quae
 nota sunt, dicere potius, quam praedicare: patriam non obscuram, familiam
 non paenitendam, domum innocentem, innocentiam non
 coactam, angustas opes, verumtamen libris et litteris dilatatas,
 frugalitatem sine sordibus, ingenium liberale, animum non inliberalem,
 victum, vestitum, supellectilem munda, non splendida: veteribus ut illis
 consulibus (excepta, quae tum erant, bellicarum conlatione virtutum) si quis
 me conferre dignetur. seponat opulentiam non derogaturus industriam. Verum
 quoniam gratiis agendis iamdudum succumbo materiae: tu orationi meae,
 Gratiane, succede. tu, Gratiane, qui hoc nomen sic per fortunam adeptus es,
 ut nemo verius ambitione quaesierit: neque enim iustius Metellus cognomento
 Pius patre revocatis qui esset impius exulante; aut verius Sulla Felix, qui
 felicior ante, quam vocaretur; quam tu, Gratianus: cui et hoc nomen est, et
 illa Metelli Sullaeque cognomina. tu, inquam, Gratiane, qui hoc non singulis
 factis, sed perpetua grate agendi benignitate meruisti: cui, nisi ab avo
 deductum esset, ab omnibus adderetur: tu ipse tibi, inquam, pro me gratiam
 refer, tu tuaeque virtutes: bonitas, qua in omnes prolixus es, perpetuus in
 me; pietas, qua orbem tuum temperas, quam in ulciscendo patruo probas, tuendo in fratre cumulas, ornando in praeceptor
 multiplicas. agat gratias clementia, quam humano generi impertis;
 liberalitas, qua ditas omnes; fortitudo, qua vineis, et mens ista aurea,
 quam de communi deo plus quam unus hausisti. agant et pro me gratias voces
 omnium Galliarum, quarum praefecto hanc honorificentiam detulisti. ultra
 progredior, et hoc quia debere te dicis: agat, quae optime agere potest, vox
 ista, quam docui.

Iamdudum autem quam grati animi, tam sermonis exigui, ut supra dictum est,
 succumbo materiae, neque adhuc illa perstrinxi, quae ne infantissimus
 quidem, nisi idem impiissimus, eminentia per famam et omnium gaudiis testata
 supprimeret; quae supra vires dicendi meas posita cunctor attingere, aut
 ingrati crimine arguendus aut temerarii professione culpandus: tamen,
 alterum cum subeundum sit, audaciam quam malevolentiam malo reprehendi, tu,
 Auguste venerabilis, districtus maximo bello, adsultantibus tot milibus
 barbarorum, quot Danuvii ora praetexitur. comitia consulatus mei armatus
 exerces. tributa ista quod in urbe Sirmio geruntur, an. ut quod in pro- cinctu, centuriata dicentur? an ut quondam pontificalia
 vocabuntur, sine arbitrio multitudinis sacerdotum tractata collegio? sic
 potius, sic vocentur quae tu pontifex maximus deo participatus habuisti. Non
 est ingenii mei, piissime imperator, talia comminisci. verba sunt litterarum
 tuarum: quibus apud me auctoritatem summi numinis et tuae voluntatis
 amplificas. sic enim loqueris: cum de consulibus in annum creandis solus
 mecum rolutarem, ut me nosti atque ut facere debui et velle te scirit
 consilium meum ad deum retuli. eius auctoritati obsecutus te consulem
 designari et declarari ei priorem nuncupavi. cuius orationis ordo lucidior?
 quae doctrina tam diligens propriis comitiorum verbis loqui nec vocabulis
 moris antiqui nomina peregrina miscere? valete modo. classes populi et
 urbanarum tribuum praerogativae et centuriae iure vocatae. quae comitia
 pleniora umquam fuerunt quam quibus praestitit deus consilium, imperator
 obsequium?

Et nunc ego, piissime imperator, ne fastigium anditorii sacri, dictorum
 tuorum timidus interpres, offendam, divinitatis tuae pro! levi cum piaculo
 verba transcurro. cum de consulibus, inquis, in annum creandis: erudita vox
 et cura sollemnis! mecum volutarem: o profundi altitudo
 secreti! habes ergo consiliatorem et non metuis proditorem, ut me nosti:
 quid familiarius, ut facere debui: quid constantius, ut velle te scivi: quid
 dici blandius potest? consilium meum ad deum retuli. et quemadmodum solus,
 cui praesto est tam grande consilium? an plenius cum senatu, eum equestri
 ordine, eum plebe Romana, cum exercitu tuo et provinciis omnibus
 deliberasses? consilium meum ad deum retuli. non ut, credo, novum sumeres,
 sed ut sanctius fieret, quod volebas, eius auctoritati obsecutus: scilicet
 ut in consecrando patre, in ulciscendo patruo, in cooptando fratre fecisti,
 te consulem designati et declaravi et priorem nuncupavi. quis haec verba te
 docuit? ego tam propria et tam Latina nescivi. designati et declaravi et
 nuncupavi. non fit hoc temere, habet moras suas dispertitis gradibus tam
 matura cunctatio, has ego litteras tuas si in omnibus pilis atque
 porticibus, unde de plano legi possint, instar edicti pendere mandavero,
 nonne tot statuis honorabor, quot fuerint paginae libellorum?

Sed ad blandiora festino, ab hac enim litterarum ad me datarum parte
 digressus, eo quoque descendisti, ut quaereres, qualis ad me trabea
 mitteretur, omne largitionum tuarum ministerium sollicitudine fatigasti. non
 ergo supra consulatum mihi est adhibita per te cura tam
 diligens, pro me cura tam felix? in Illyrico arma qnatiuntur: tu mea causa
 per Gallias civilium decorum indumenta dispensas, loricatus de toga mea
 fractas, in procinctu et cum maxime dimicaturus palmatae vestis meae
 ornamenta disponis: feliciter et bono omine, namque iste habitus, ut in pace
 consulis est, sic in victoria triumphantis. parum est, si, qualis ad me
 trabea mittatur, interroges: te coram promi iubes, nec satis habes, ut
 largitionum ministri ex more fungantur: eligis ipse de multis et, cum
 elegeris, munera tua verborum honore prosequeris. palmatam, inquis, tibi
 misi, in qua divus Constantius parens noster intentus est. me beatum, cuius
 insignibus talis cura praestatur! haec plane, haec est picta, ut dicitur,
 vestis, non magis auro suo quam tuis verbis, sed multo plura sunt in eius
 ornatu, quae per te instructus intellego, geminum quippe in uno habitu
 radiat nomen Augusti. Constantius in argumento vestis intexitur, Gratianus
 in muneris honore sentitur.

Accessit tam inpenso beneficio tuo pondus quorundam sciscitatione cumulatum,
 interrogatus, quem priorem decerneres consulem, ner dubitandum esse dixisti tu, et qui tecum boni sunt, dubitare non
 poterant, sed tamen ad hoc dictum erexerant animos, qui libenter clarissimum
 virum collegam meum, quem praesentem habebat occasio, praelatum
 credidissent, fatigantes tamen, quod intellexerant, requirebant, hic tu,
 sicut mihi renuntiatum est, noto illo pudore tuo paulisper haesisti non
 rationis ambiguus, sed eorum dubitationem vultu et rubore condemnans. qui
 studium suum interpretationis errore palpabant. deinde illico subdidisti:
 quid de duobus consulibus designatis quaeritis, quis ordo sit nuncupationis?
 anne alius quam quem praefectura constituit? o felicem verecundiam tuam, cui
 ista popularis ratio tam prudenter occurrit! scisti aliud, Gratiane, quod
 diceres: sed propter quorundam verecundiam dicere noluisti. scopulosus hic
 mihi locus est et propter eam, quam numquam adpetivi, gloriam, recusandus.
 cum prior renuntiatus sim, satis est tuum tenere iudicium: interpretes
 valete meritorum, neque autem ego, sacratissime imperator, in tenui
 beneficio gradum nuncupationis amplector, non est haec gloria ignota
 Ciceroni: praetorem me, inquit, populus Romanus primum fecit, consulem
 priorem, ex ipsa eius sententia intellegitur commendabilius uni videri quam
 pluribus esse praepositum, nulla enim est equidem
 contumelia secundi, sed in duobus gloria magna praelati. Alexandri Macedouis
 hoc fertur, cum legisset illos versus Homericos, quibus Hectore provocante
 de novem ducibus, qui omnes pugnare cupiebant, unum deligi placeret sortis
 eventu, trepida ubi contentione votorum Iovem optimum maximum totus precatur
 exercitus, ut Aiacem vel Tydei filium aut ipsum regem ditium Mycenarum
 sortiri patiatur Agamemnonem: occiderem, inquit, illum, qui me tertium
 nominasset. o magnanimitatem fortissimi viri! nominati inter novem tertius
 recusabat; ubi certe pluribus antecelleret quam subesset. quanta hic
 verecundia gravaretur posterior de duobus? est enim in hoc numero arduae
 plena dignationis electio. eum universis mortalibus duo, qui fiant consules,
 praeferuntur, qui alteri praeponitur, non uni, sed omnibus antefertur.

Expectare nunc aures praesentium scio et eminere in omnium vultu intellego,
 quod desiderio concipiatur animorum, existimant enim, cum ea. quae ad grates
 agendas pertinebant, summatim et tenuiore filo, sicut dicitur, deducta
 libaverim, aliqua me etiam de maiestatis tuae laudibus debere perstringere.
 quamquam me istam dixerim seposuisse materiam et in tempus aliud reservare:
 nihilominus tamen, ut nunc aliqua contingam, nutu et prope murmure
 cohortantur. itaque faciam, quando cogunt volentem, sed
 maioribus separatis tenuiora memorabo, nulla spe ad plenum exequendi, sed
 universi ut intellegant eorum, quae inter familiaria praedicanda
 sunt, a me poscendam esse notitiam, ab aliis dignitatem, nec excellentia,
 sed cotidiana tractabo.

Nullum tu umquam diem ab adnleseentia tua nisi adorato dei numine et reus
 voti et illico absolutus egisti, lautis manibus, mente pura, inmaculabili
 conscientia et, quod in paucis est, cogitatione sincera. cuius autem umquam
 egressus auspicatior fuit aut incessus modestior aut habitudo cohibitior aut
 familiaris habitus condecentior aut militaris aecinctior? in exercendo
 corpore quis cursum tam perniciter incitavit? quis palaestram tam lubricus
 expedivit? quis saltum in tam sublime collegit: nemo adductius iacula
 contorsit, nemo spicula crebrius iecit aut certius destinata percussit.
 mirabamur poetam, qui infrenos dixerat Numidas, et alterum, qui ita
 collegerat, ut diceret in equitando verbera et praecepta esse fugae et
 praecepta sistendi. obscurum hoc nobis legentibus erat: intelleximus te
 videntes, cum idem arcum intenderes et habenas remitteres aut equum segnius
 euntem verbere concitares vel eodem verbere intemperantiam cohaereres. qui
 te visi sunt hoc docuisse. non faciunt: immo qui visi 
 sunt docuisse, nunc discunt, in cibis autem cuius sacerdotis abstinentior
 caerimonia? in vino cuius senis mensa frugalior? operto conclavis tui non
 sanctior ara Vestalis, non pontificis cubile casti us nec pulvinar flaminis
 tam pudicum. in officiis amicorum non dico paria reddis: antevenis et.
 quotiens in obsequendo praecedimus, erubescis pudore tam obnoxio, quam in
 nobis esse deberet ab imperatore praeventis. in illa vero sede, ut ex more
 loquimur, consistorii, ut ego sentio, sacrari i tui, nullus umquam
 superiorum aut dicenda pensius cogitavit aut consultis cogitata disposuit
 aut disposita maturius expedivit.

Et aliqua de oratoriis virtutibus tuis dicerem, nisi vererer mihi
 gratificari. non enim Sulpicius acrior in contionibus nec maioris Gracchi
 commendabilior modestia fuit nec patris tui gravior auctoritas, qui tenor
 vocis, cum incitata pronuntias; quae inflexio, cum remissa; quae temperatio,
 cum utraque dispensas! quis oratorum laeta iucundius, facunda cultius,
 pugnantia densius, densata glomerosius aut dixit aut, quod est liberum,
 cogitavit? vellem, si rerum natura pateretur, Xenophon Attice, in aevum nostrum venires, tu, qui ad Cyri virtutes exequendas
 votum potius, quam historiam commodasti: cum diceres, non qualis esset, sed
 qualis esse deberet, si nunc in tempora ista procederes, in nostro Gratiano
 cerneres, quod in Cyro tuo non videras, sed optabas. atque ista omnia, quae
 punctis quibusdam acuminata signavi, si facundia pro voluntate suppeteret,
 quamquam non copiosius, exequerer, ubertatem stilo rerum magnitudine
 suggerente. sed nec huius diei nec huius ista materiae, qui dicturi estis
 laudes principis nostri, habetis velut seminarium. unde orationum vestrarum
 iugera compleatis. ego ista perstrinxi atque, ut sciunt omnes, possum videri
 familiaris notitiae secretus interpres domestica istaec non tam praedicare
 quam prodere. Atque ut ista dixi de cognitis mihi atque intra aulam
 familiaribus, possem et foris celebrata memorare, nisi omnia omnes et
 separatim sibi quisque novisset, possem pari brevitate dicere, qua
 superiora: emendalissimi viri est pigenda non facere: at tu numquam
 paenitenda fecisti et semper veniam paenitentibus obtulisti, pulchrum est
 indulgere timentibus: sed tu perpetuae bonitatis edictis occurrit omnibus, ne timerent, magnificum largiri honores: tu
 honoratos et liberalitate ditasti. laudabile est imperatorem faciles
 interpellantibus praebere aditus nec de occupatione causari: tu confirmas
 adire cunetantes; et iam querimoniis explicatis, ne quid adhuc sileatur.
 interrogas.

Celebre fuit Titi Caesaris dictum, perdidisse se diem, quo nihil boni
 fecerat; sed celebre fuit, quia Vespasiani successor dixerat, cuius nimia
 parsimonia et austeritas vix ferenda miram fecerat filii lenitatem, tu
 Valentiniano genitus, cuius alta bonitas, praesens comitas, temperata
 severitas fuit, parto et condito optimo reipublicae statu, intellegis posse
 te esse lenissimum sine dispendio disciplinae, neque vero unum aliquod bonum
 uno die praestas: sed indulgentias singulares per singula horarum momenta
 multiplicas, vel illud unum cuius modi est de condonatis residuis
 tributorum? quod tu quam cumulata bonitate fecisti! quis umquam imperatorum
 hoc provinciis suis aut uberiore indulgentia dedit, aut certiore securitate
 prospexit, aut prudentia consultare munivit? fecerat et Traianus olim, sed
 partibus retentis non habebat tantam oblectationem concessi debiti portio,
 quanta suberat amaritudo servati, et Antoninus
 indulserat, sed imperii, non beneficii successor invidit, qui ex documentis
 tabulisque populi condonata repetivit. tu argumenta omnia flagitandi
 publicitus ardere iussisti, videre in suis quaeque foris omnes civitates
 conflagrationem salubris incendii, ardebant stirpes fraudium veterum:
 ardebant semina futurarum. iam se cum pulvere favilla miscuerat, iam nubibus
 fumus se involverat: et adhuc obnoxii in paginis conerematis duetus apicum
 et sestertiorum notas cum substantiolae ratione cernebant, quod meminerant
 lectum, legi posse metuentes, quid te, imperator Auguste, indulgentius, quid
 potest esse consultius? quae bona praestas, efficis, ne caduca sint: quae
 mala adfinis, prospieis ne possint esse recidiva. haec provincialibus
 indulgentiae bona. quid illa nostro ordini? quid illa militibus? Antoninorum
 cognita fuit et iam ante Germanicorum in cohorte amicorum et legionibus
 familiaris humanitas. sed ego nolo benevolentiam tuam aliorum collatione
 praecedere abundant in te ea bonitatis et virtutis exempla, quae sequi
 cupiat ventura posteritas et, si rerum natura pateretur, adscribi sibi
 voluisset antiquitas.

Necesse est tamen aliquid comparari, ut possit intellegi, bona nostra quo
 praestent. Aegrotantes amicos Traianus visere solebat:
 hactenus in eo comitas praedicanda est. tu et visere solitus et mederi
 praebes ministros, instruis cibos, fomenta dispensas, sumptum adicis
 medellarum, consolaris adfectos, revalescentibus gratularis. in quot vias de
 una eius humanitate progrederis! legionibus universis, ut in communi Marte
 evenit, si quid adversi acciderat, vidi te circumire tentoria, satin
 salvae? quaerere, tractare vulnera sauciorum et, ut salutiferae
 adponerentur medellae atque ut non cessaretur, instare, vidi quosdam
 fastidientes cibum te commendante sumpsisse, audivi confirmantia ad salutem
 verba praefari, occurrere desideriis singulorum: huius sarcinas mulis
 aulicis vellere, his specialia iumenta praebere, illis ministeria perditorum
 instaurare lixarum, aliorum egestatem tolerare sumptu, horum nuditatem
 velare vestitu, omnia agere indefesse et benigne, pietate maxima,
 ostentatione nulla, omnia praebere aegris, nihil exprobrare sanatis. inde
 cunctis salute nostra carior factus meruisti, ut haberes amicos obnoxios,
 promptos, devotos, fideles, in aevum omne mansuros, quales caritas potius
 quam fortuna concidat, XVI II. Concludam deinceps
 orationem meam. piissime Auguste, sermonis magis fine, quam gratiae, namque
 illa perpetua est et spatio non transmeabili terminum calcis ignorat, flexu
 tamen parvo, nec a te procul, convertar ad deum. aeterno omnium genitor,
 ipse non genite, opifex et causa mundi, principio antiquior, fine
 diuturnior, qui templa tibi et aras penetrabilibus initiatorum mentibus
 condidisti, tu Gratiano humanarum rerum domino eiusmodi semina nostri amoris
 molesti, ut nihil in digressu segnior factus meminisset et relicti,
 illustraret absentem, praesentibus anteferret; deinde quia interesse
 primordiis dignitatis per locorum intervalla non poterat, ad sollemnitatem
 condendi honoris occurreret, beneficiis ne deesset officium, quae enim
 maiorum umquam memoria transcursum tantae celeritatis vel in audacibus
 Graecorum fabulis commenta est? Pegasus volucer actus a Lycia non ultra
 Ciliciam permeavit. Cyllarus atque Arion inter Argos Ncmeamque senuerunt.
 ipsi Castorum equi, quod longissimum iter est, non nisi mutato vectore
 transcurrunt, tu, Gratiane. tot Romani imperii limites, tot flumina et
 lacus, tot veterum intersaepta regnorum ab usque Thracia per totum, quam
 longum est, latus Illyrici, Venetiam Liguriamque et
 Galliam veterem, insuperabilia Rhaetiae, Rheni vadosa, Sequanorum invia,
 porrecta Germaniae, celeriore transcursu, quam est properatio nostri
 sermonis, evolvis, nulla requie otii, ne somni quidem aut cibi munere
 liberali, ut Gallias tuas inopinatus illustres, ut consulem tuum, quamvis
 desideratus, anticipes, ut illam ipsam, quae auras praecedere solet, famam
 facias tardiorem. hoc senectuti meae, hoc honori a te datum, supremus ille
 imperii et consiliorum tuorum deus conscius et arbiter et auctor indulsit,
 ut sellam curulem, cuius sedem frequenter ornabis, ut praetextam meam
 purpurae tuae luce fucatam, ut trabeam non magis auro suo quam munere tuo
 splendidam, quae ab Illyrico sermonis dignitas honestavit, apud Gallias
 illustriora praestares, quaestorem ut tuum, praefectum ut tuo praetorio,
 consulem tuum et, quod adhuc cunctis meis nominibus anteponis. praeceptorem
 tuum, quem pia voce declaraveras, iusta ratione praetuleras, liberali
 largitate ditaveras, Augustae dignationis officiis consecrares.