MERUM mihi gaudium eruditionis tuae scripta tribuerunt, quae Capuae Iocatus accepi,
 erat quippe in his oblita Tulliano melle festivitas et sermonis mei non tam vera, quam
 blanda laudatio, quid igitur magis mirer, sententiae incertus addubito, ornamenta oris an
 pectoris tui. quippe ita facundia antistas ceteris, ut sit formido rescribere: ita benigne
 nostra conprobas, ut libeat non tacere, si plura de te praedicem, videbor mutuum scabere et
 magis imitator tui esse adloquii quam probator, simul quod ipse nihil ostentandi gratia
 facis, verendum est genuina in te bona tamquam adfectata laudare, unum hoc tamen a nobis
 indubitata veritate cognosce, neminem esse mortalium quem prae te diligam; sic vadatum me
 honorabili amore tenuisti.

Set in eo mihi verecundus nimio plus videre, quod libelli tui arguis
 proditorem, nam facilius est ardentes favillas ore comprimere quam luculenti operis servare
 secretum. eum semel a te profectum carmen est, ius omne posuisti: oratio publicata res
 libera est. an vereris aemuli venena lectoris. Ne libellus tuus admorsu duri dentis uratur?
 tibi uni ad hoc locorum nihil gratia praestitit aut dempsit invidia, ingratis scaevo cuique
 proboque laudabilis es. proinde cassas dehinc seelude formidines et indulge stilo, ut saepe
 prodaris. certe aliquod didascalicum seu protrepticum nostro quoque nomini carmen adiudica.
 fac periculum silentii mei, quod etsi tibi exhibere opto, tamen spondere non audeo, novi
 ego. quae sit prurigo emuttiendi operis, quod probaris, nam quodam pacto societatem laudis
 adfectat, qui aliena bene dicta primus enuntiat. Ea propter in comoediis summatim quidem
 gloriam scriptores tulerunt, Roscio tamen atque Ambivio ceterisque actoribus fama non
 defuit.

Ergo tali negotio expcnde otium tuum et novis voluminibus ieiunia nostra sustenta,
 quod si iactantiae fugax garrulum iudicem pertimescis, praesta etiam tu silentium mihi, ut
 tuto simulem nostra esse, quae scripseris, vale.

MODO intellego, quam mellea res sit oratio; quam
 delinifica et quam suada facundia. persuasisti mihi,
 quod epistulae meae aput Capuam tibi redditae concinnatio
 inhumana non esset; set hoc non diutius,
 quam dum epistulam tuam legi, quae me blanditiis
 inhiantem tuis velut suco nectaris delibuta perducit.
 ubi enim chartulam pono et me ipsum interrogo,
 tum absinthium meum resipit et circumlita melle
 tuo pocula deprehendo. si vero, id quod saepe facio,
 ad epistulam tuam redii, rursus inlicior: et rursum
 ille suavissimus, ille floridus tui sermonis adflatus
 deposita lectione vanescit et testimonii pondus prohibet
 inesse dulcedini. hoc me velut aerius bratteae
 fucus aut picta nebula non longius, quam dum videtur,
 oblectat chamaeleontis bestiolae vice, quae de
 subiectis sumit colorem, aliud sentio ex epistula
 tua, aliud ex conscientia mea. et tu me audes facundissimorum
 hominum laude dignari: tu, inquam,
 mihi ista, qui te ultra emendationem omnium protulisti?
 quisquamne ita nitet, ut conparatus tibi
 non sordeat? quis ita Aesopi venustatem, quis sophisticas
 Isocratis conclusiones, quis ad cnthymemata
 Demosthenis aut opulentiam Tullianam aut
 proprietatem nostri Maronis accedat? quis ita adfectet
 singula, ut tu imples omnia? quid enim aliud
 
 es, quam ex omni bonarum artium ingenio collecta
 perfectio?

Haec, domine mi fili Symmache, non vereor, ne
 in te blandius dicta videantur esse quam verius, et
 expertus es (idem meam mentis atque dictorum,
 dum in comitatu (legimus ambo aevo dispari, ubi tu
 veteris militiae praemia tiro meruisti, ego tiroeinium
 iam veteranus exercui. in comitatu tibi verus fui,
 nedum me peregre existimes conposita fabulari. In
 comitatu, inquam, qui frontes hominum aperit, mentes
 tegit, ibi me et parentem et amicum et, si quid
 utroque carius est, cariorem fuisse sensisti, set abeamus
 ab his: ne ista haec conmemoratio ad illam
 Sosiae formidinem videatur accedere.

Illud, quod paene praeterii, qua adfectatione addidisti,
 ut ad te didascalieum aliquod opuseulum aut
 sermonem protreptieum mitterem? ego te docebo
 doeendus adhuc, si essem id aetatis, ut discerem?
 aut ego te vegetum atque alacrem commonebo?
 eadem opera et Musas hortabor, ut canant, et maria,
 ut effluant, et auras, ut vigeant, et ignes, ut caleant.
 admonebo: et, si quid invitis quoque nobis natura
 fit, superfluus instigator agitabo. sat est unius erroris
 quod aliquid meorum me paenitente vulgatum
 est, quod bona fortuna in manus amicorum incidit,
 nam si contra id evenisset, nec tu mihi persuaderes
 placere me posse.

Haec ad litteras tuas responsa sint: cetera, quae
 noscere aves, conpendi faciam; sic quoque iam longa
 est epistula. Iulianum tamen familiarem domus
 vestrae, si quid de nobis percontandum arbitraris,
 adlego; simul admoneo, ut, eum causam adventus
 eius agnoveris. iuves studium, quod ex parte fovisti.
 vale.

ETSI plerumque vera est aput parentes praedicatio
 filiorum, nescio quo tamen pacto detrimentum
 meriti sui patiatur, dum personarum spectare gratiam
 iudicatur, quaero igitur incertus animi, quae mihi
 nunc potissimum super viro honorabili Thalassio
 genero tuo verba sumenda sint. si parce decora
 morum eius adtingam. liventi similis existimabor:
 si iuste persequar, ero proximus blandienti. Imitabor
 igitur Sallustiani testimonii castigationem. Habes
 virum dignum te et per te familia consulari, quem
 fortuna honoris parti maiorem beneficiis suis repperit,
 emendatio animi et sanctitas potioribus iam
 paravit. vale.

tandem eluctati retinacula blanda morarum

Burdigalac molles liquimus inlecebras.

Santonicamque urbem vicino accessimus agro:

quod tibi si gratum est, optime Paule, proba,

cornipedes rapiant inposta petorrita mulae;

vel cisio triiugi. si placet, insilias,

vel celerem manuum vel raptum terga veraedum

conscendas, propere dum modo iam venias;

instantis revocant quia nos sollemnia Paschae

libera nec nobis 1 est mora desidiae.

perfer in excursu vel leriuga milia epodon

vel falsas lites, quas schola vestra serit,

nobiscum invenies nullas, quia liquimus istic

nugarum veteres cum sale relliquias. 2

OSTHEA nobilium cenis sumptuque nepotum

cognita diversoque maris deprensa profundo,

aut refugis nudata vadis aut scrupea subter

antra et muriceis scopulorum mersa lacunis,

quae viridis muscus, quae decolor alga recondit.

quae testis concreta suis ceu saxa cohaerent,

quae mutata loco, pingui mox consita limo,

nutrit secretus conclusae uliginis umor,

enumcrare iubes, vetus o mihi Paule sodalis,

adsuefacte meis ioculari carmine nngis.

adgrediar; quamvis curam non ista senilem

sollicitent frugique viro dignanda putentur.

nam mihi non Saliare epulum, non aura dapalis,

qualem Penelopae nebulonum mensa procorum

Alcinoique habuit nitidae eutis uncta iuventus.1

enumerabo tamen famam testesque secutus

pro studiis hominum semper diversa probantum.

Set mihi prae cunetis lectissima, quae Medulorum

educat Oceanus, quae Burdiga lensia nomen

usque ad Caesareas tulit admiratio mensas,

non laudata minus, nostri quam gloria vini.

haec inter cunctas palmam meruere priorem,

omnibus ex longo cedentibus: ista et opimi

visceris et nivei dulcique tenerrima suco

miscent aequoreum tenui sale tincta saporem.

proxima sint quamvis, sunt longe proxima multo

ex intervallo, quae Massiliensia, portum

quae Narbo ad Veneris nutrit; cultuque carentia

Hellespontiaci quae protegit aequor Abydi:

vel quae Baianis pendent fluitantia palis; .

Santonico quae tecta salo; quae nota Genonis:

aut Eborac mixtus pelago quae protegit amnis,

ut multo iaceant algarum obducta recessu:

aspera quae testis et dulcia, farris opimi.

Sunt et Aremorici qui laudent ostrea ponti,

et quae Pictonici legit accola litoris, et piae

mira Caledoniis nonnunquam detegit aestus.

accedunt, quae fama recens Byzantia subter

litora et insana generata Propontidis acta

promoti celebrata ducis de nomine laudat.

Haec tibi non vates, non historicus neque toto

orbe vagus conviva loquor, set tradita multis,

ut solitum, quotiens dextrae invitatio mensae

sollicitat lencm comi sermone Lyaeum.

haec non per vulgum mihi cognita perque popinas

aut parasitorum collegia Plautinorum,

set festos quia saepe dies partim ipse meorum

excolui inque vicem conviva vocatus adivi.

natalis si forte fuit sollemnis amico

coniugiove dapes aut sacra repotia patrum.

audivi meminique bonos laudare frequentes.

Si qua fides falsis umquam est adhibenda poetis

nec plasma semper adimunt,

Paule, Camenarum celeberrime Castaliarum

alumne quondam, nunc pater,

aut avus, aut proavis antiquior, ut fuit olim

Tartesiorum regulus:

intemerata tibi maneant promissa, memento.

Phoebus iubet verum loqui:

etsi Pierias patitur Ii rare sorores.

numquam ipse torquet αὔλακα .

te quoque ne pigeat consponsi foederis: et iam

citus veni remo aut rota,

aequoris undosi qua multiplicata recursu

Garumna pontum provocat,

aut iteratarum qua glarca trita viarum

fert militarem ad Blaviam.

nos etenim primis sanctum post Pascha diebus

avemus agrum visere.

Nam populi coetus et compita sordida rixis

fastidientes cernimus

angustas fervere vias et congrege volgo

nomen plateas perdere,

turbida congestis referitur vocibus echo:

Tene, feri, duc, da, cave!

sus lutulenta fugit, rabidus canis impete saevo

et impares plaustro boves,

nec prodest penetrale domus et operta subire:

per tecta clamores meant,

haec et quae possunt placidos offendere mores,

cogunt relinqui moenia,

dulcia secreti repetantur ut otia ruris,

nugis amoena seriis;

tempora disponas ubi tu tua iusque tuum sit,

ut nil agas vel quod voles,

ad quae si properas, tota cum merce tuarum

veni Camenarum citus:

dactylicos. elegos, choriambum carmen, epodos,

socci et coturni musicam

carpentis impone tuis: nam tota supellex

vatum piorum chartea est.

nobiscum invenies κατ' ἐναντία , si
 libet uti

non Poena 1 sed Graeca fide.

VERSUS meos utili et conscio sibi pudore celatos carmine tuo et sermone praemissis dum putas
 eliei, repressisti. nam qui ipse facundus et musicus editionis alienae prolectat audaciam,
 consilio, quo suadet, exterret, tegat oportet auditor doctrinam suam, qui volet ad dicendum
 sollicitare trepidantem, nec emerita adversum tirunculos arma concutiat veterana calliditas.
 sensit hoc Venus de pulchritudiuis palma diu ambiguo ampliata iudicio. pudenter enim ut apud
 patrem velata certaverat nec deterrebat aemulas ornatus aequalis; at postquam in pastoris
 examen deducta est lis dearum, qualis emerserat mari aut eum Marte convenerat, et
 consternavit arbitrum et contendentium certamen oppressit, ergo nisi Delirus tuus in re
 tenui non tenuiter laboratus opuscula mea, quae promi studucras, retardasset, iam dudum ego
 ut palmes audacior in hibernas adhue auras improbum germen egissem, periculum iudicii gravis
 inconsulta festinatione subiturus. denique pisonem, quem tollenonem
 existimo proprie a philologis appellatum, adhibere, ut iubebas, recenti versuum tuorum
 lectione non ausus, ea quae tibi iam cursim fuerant recitata, transmisi. etenim hoc
 poposcisti atque id ego malui, tu ut tua culpa ad eundem lapidem bis offenderes, ego autem,
 quaecumque fortuna esset, semel erubescerem.

Vide, mi Paule, quam ineptum lacessieris in verbis rudem, in eloquendo hiulcum, a propositis
 discrepantem, in versibus concinnationis expertem, in ea villando nec natura venustum nec
 arte conditum, diluti salis, fellis ignavi, nec de mimo planipedem nec de comoediis
 histrionem, ac nisi haec a nobis missa ipse lecturus esses, etiam de pronuntiatione rideres.
 nunc commodiore fato sunt, quod, licet apud nos genuina, aput te erunt adoptiva.
 
 Vinum eum biiugo parabo plaustro 
 primo tempore Santonos vehendum, 
 ovum tu quoque - passeris marini, 
 quod nunc promus ait procul relictum 
 in fundo patriae Bigerritanae.

Ἑλλαδικῆσ μέτοχον μούσησ Latiacque
 camenae

Ἄξιον Αὐσόνιοσ sermone adludo
 bilingni.

Musae. quid facimus? τί κεναῖσιν ἐφ' ἑλπίσιν

Indimus ἀφρυδίῃδιν ἐν ἤματι

Σαντονικοῖσ κάμποισιν, ὅποι κρύοσ ἄξενόν .

erramus gelido τρομεροὶ καὶ 
 frigdopetae.

Πιερίδων τενεροπλοκάμων θεράποντεσ 
 inertes.

πάντα δ' ἔχει παγετόσ τε pedum καὶ κρουσμὸσ ὀδόντων,

θαλπωρὴ quia nulla φοκοῦ χιονώδει χώρῃ

et duplicant frigus ψυχρὰ carmina
 μητιόωντεσ .

ἀρχόμενοσ δ' ἄρα μηνὶ νέῳ Ιανοῦ τε 
 calend αισ

primitias Panlo nostrae πέμψωμεν

Μνημοσύνησ κρηδεμνοκόμου πολν cantica
 τέκνα,

ἐννέα Verbosae κριννοστέφανοί τε puellae,

ἔνθ' ἄγε μοι πολυ risa ἔπη, σκουρώδεα μολπήν .

frontibus ὑμετέραισ πτέρινον 
 praeferte triumphum

ὑμᾶσ γὰρ καλέω σκαιὸσ Διονυσοπουητήσ

Παύλῳ ἐφαρμόσσαιτε μεμιγμενοβάρβαρον

οὐ γάρ μοι θέμισ ἐστὶν in hac regione
 μένοντι

Ἄξιον abnostris ἐπιδεύεα εἶνε καμήναις:

κεῖνοσ ἐμοὶ πάντων μέτοχοσ . qui seria
 nostra.

qui ioca παντοδαπῇ novit tractare
 παλαίστρῃ.

καὶ νῦν sepositus μοναχῷ ἐνὶ rnre Κρεβέννου

ἀσταφύλῳ ἐνὶ χώρῳ habet θυμαλγέα λέσχην

οὔτε φίλοισ ἑτάροισ nec mensae
 accommodus ulli.

otia θελξινόοισ aeger σνμμέμφεται Μούσαισ .

Iam satis, ο φίλε Παῦλε, πόνου

ἔν τε for ῳ caus αισ τε καὶ ingrat
 αισι καθέδραισ .

ῤητορικοῖσ λουδοῖσι, καὶ ἔπλετο οὐδὲν

ἄλλ' ἤδη κεῖνοσ μὲν ἅπασ iuvenalios
 ἱδρὼσ

ἐκκέχυται μελέων, τρομερὴ δὲ πάρεστι 
 senectus

καὶ minus in sumptum δαπάνασ lenis arca ministrat.

Οὐ γὰρ ἔχει ἀπάλαμνοσ ἀνὴρ lucr ον ,

κλεινικὸσ οὔτε γέρων χρυσέην ἐργάζετ' .

Aequanimus quod si fueris et πάντα 
 vel αἰνεῖν

malueris, λήθη πόνου ἔσσεται ἠδὲ .

Κεῖνο δὲ παγκάλλιστον , ut omnibus
 undique Musis

σὺν φιάλῃ que οἴνῳ que ἐτεῶν συνοπάονι ,

θυμοῦ άλῃχεμένου solacia blanda
 requiras.

hic crit et fructus Δημητέρος ἀγλαοκάρπου ,

ἔνθα σύεσ θαλεροί, πολυχανδέα pocula
 ἔνθα ,

κιρνᾶν εἴ κε θέλοισ νέκταρ οὐίνοιο .

Ambo igitur nostrae παραθέλξομεν otia
 vitae.

Dum res et aetas et sororum

νήματα πορφύρεα πολέκηται .

Ῥωμαίων ὕπατοσ ἀρεταλόγῳ ἠδὲ ,

Αὐσόνιοσ Παύλῳ: σπεῦδε φίλους ἰδέειν .

Aequoream liqui te propter, amice, Garumnam.

te propter campos incolo Santonicos;

congressus igitur nostros pete. si tibi cura.

quae mihi, conspectu iam potiere meo.

sed tantum adpropera, quantum pote corpore et aevo;

ut salvum videam, sat cito te video.

si post infaustas vigor integratus habenas

et rediit membris iam sua mobilitas,

si riguam laetis recolis Pipleida Musis.

iam vates et non flagrifer Automedon.

pelle soporiferi senium nubemque veterni

atque alacri mediam carpe vigore viam.

sed cisium aut pigrum cautus conscende veraedum:

non tibi sit raedae, non amor acris equi.

cantheris moneo male nota petorrita vites.

ne celeres mulas ipse Metiscus agas.

sic tibi sint Musae faciles, meditatio prompta

et memor, et liquidi mel fluat eloquii:

sic, qui venalis tam longa aetate Crebennus

non habet emptorem, sit tibi pro pretio

Attamen ut citius venias leviusque vehare.

historiam, mimos, carmina linque domi.

grande onus in musis: tot saecula condita chartis.

quae sua vix tolerant tempora, nostra gravant.

nobiscum invenies ἐπέων πολυμορφέα ,

γραμματικῶν τε πλοκὰσ καὶ ,

δάκτυλον ἡρῷον καὶ ἀοιδοπόλων ,

σὺν Θαλίησ κώμῳ σύρματα .

σωταδικόν τε κίναιδον, ἰωνικὸν .

Ῥυθμῶν Πινδαρικῶν ἔννομον .

εὶλιπόδην σκάζοντα καὶ οὐ σκάζοντα .

Ὀκτὼ Θουκυδίδου, ἐννέα .

Ῥητορικῶν θάημα, σοφῶν ἐρικυδέα ,

πάντα μάλ' ὅσσ' ἐθέλεις, καὶ πλέον, εἴ κε .

Hoc tibi de nostris ἀσπαστικὸν 
 offero libris.

vale; valere si voles me, iam veni.

O qui vetustos uberi facundia

sales opimas, Tetradi,

cavesque, ne sit tristis et dulci carens

amara concinnatio;

qui felle carmen atque melle temperans

torpere musas non sinis

pariterque fucas, quaeque gustu ignava sunt,

et quae sapore tristia;

rudes camenas qui Suessae praevenit

aevoque cedis, non stilo:

cur me propinquum Santonorum moenibus

declinas, ut Lucas boves

olim resumpto praeferoces proelio

fugit iuventus Romula?

non ut tigris te, non leonis impetu,

amore sed caro expeto.

videre alumni gestio vultus mei

et indole optata frui.

invitus olim devoravi absentiae

necessitatem pristinae,

quondam docendi munere adstrictum gravi

Iculisma cum te absconderet,

et invidebam devio ac solo loco

opus camenarum tegi.

at nunc — frequentes atque claros nec procul

cum floreas inter viros

tibique nostras ventus auras deferat

auresque sermo verberet — cur

me supino pectoris fastu tumens

spernis poetam consulem,

tuique amantem teque mirantem ac tua

desiderantem earmina

oblitus alto neglegis fastidio?

plectendus exemplo tuo,

ni stabilis aevo pectoris nostri fides

quamquam recusantes amet.

Vale. valere si voles me, pervola

cum scrinio et musis tuis.

oblata per antiquarios mora scio promissi mei gratiam expectatione
 consumptam, Probe, vir optime; in secundis tamen habeo non fefellisse,
 apologos Titiani et Nepotis chronica quasi alios apologos (nam et ipsa
 instar sunt fabularum) ad nobilitatem tuam misi. gaudens atque etiam
 glorians fore aliquid, quod ad institutionem tuorum sedulitatis meae studio
 conteratur.

Libello tamen apologorum antetuli paucos epodos. studio in te observantiae
 meae impudentissimo. paucos quidem, ut ego loquax iudico;
 verum tu, cum legens, etiam nimium multos putabis, adiuro benevolentiam
 tuam, verecundiae meae testem, eos mihi subita persuasione duxisse, nam quis
 hos diu cogitaret? quod sane ipsi per se probabunt, fors fuat, ut si milli
 vita suppetet, aliquid rerum tuarum quamvis incultus expoliam: quod tu etsi
 lectum non probes, scriptum boni consules, eumque ego imitatus sim vesaniam
 Choerili, tu ignoscas magnanimitate Alexandri.

Hi igitur, ut Plautus ait, interim erunt antelogium fabularum, garruli et
 deceptores. qui compositi ad honorificentiae obsequium, ad aurium convicium
 concurrerunt, vale et me dilige.

Perge, o libelle, Sirmium

et dic ero meo ac tuo

have atque salve plurimum.

quis iste sit nobis erus,

nescis, libelle? an, cum scias.

libenter audis, quod iuvat?

possem absolute dicere,

sed dulcius circumloquar

diuque fando perfruar.

hunc dico, qui lingua potens

minorem Atridam praeterit

orando pauca et musica:

qui grandines Ulixei

et mel fluentem Nestora

concinnat ore Tulli;

qui solus exceptis tribus

eris erorum primus est

praetorioque maximus.

dico hune senati praesulem,

praefectum eundem et consulem

(nam consul aeternum cluet

collega Augusti consulis),

columen eurulis Romulae

primum in secundis fascibus;

nam primus e cunctis erit

consul, secundus principi.

Generi hic superstes aureo

satorque prolis aureae

convincit Ascraeum senem,

non esse saeelum ferreum,

qui vincit aevi iniuriam

stirpis novator Aoniae

paribusque comit infulis

Aniciorum stemmata.

Probum loquor: scis optime,

quem nemo fando dixerit,

qui non prius laudaverit.

perge, o libelle, et utere

felicitate intermina.

Quin et require, si sinet

tenore fari obnoxio:

“Age vera proles Romuli,

effare causam nominis,

utrumne mores hoc tui

nomen dedere, an nomen hoc

secuta morum regula?

an ille venturi sciens

mundi supremus arbiter,

qualem creavit moribus,

iussit vocari nomine? ”

Nomen datum praeconiis

vitaeque testimonio,

libelle felix, quem sinu

vir tantus evolvet suo

nec occupari tempora

grato queretur otio,

quem melleae vocis modis

leni aut susurro impertiet,

cui nigellac luminum

vacare dignabunt corae,

quem mente et aure consciis,

quibusdam omissis, perleget:

Quaecumque fortuna est tibi.

perge, o libelle, et utere

felicitate intermina.

dic me valere et vivere,

dic vivere ex voto pio,

sanctis precantem vocibus,

ut, quem curulis proxima

collegio nati dedit,

hunc rursus Augustus prior

suis perennet fascibus,

subnecte et illud leniter:

“Apologos en misit tibi

ab usque Rheni limite

Ausonius, nomen Italum,

praeceptor Augusti tui,

Aesopiam trimetriam,

quam vertit exili stilo

pedestre concinnans opus

fandi Titianus artifex;

ut hinc avi ac patris decus,

mixto resurgens sanguine,

probiano itemque Anicio,

ut quondam in Albae moenibus

supremus Aenea satus

Silvios lulis miscuit,

sic iste, qui natus tui,

Hos flosculorum Romuli,

nutricis inter lemmata

lallique somniferos modos

suescat peritus fabulis

simul et iocari et discere.”

His adde votum, quod pio

concepimus rei deo:

“Ut genitor Augustus dedit

collegio nati Probum,

sic Gratianus hunc novum

stirpi futurae copulet.”

rata sunt futura, quae loquor:

sic merita factorum iubent.

Set iam ut loquatur Iulius,

fandi modum invita accipe,

volucripes dimetria,

haveque dicto dic vale.

PRIMUS iucundi foret 1 hic tibi fructus honoris

Augustae faustum munus habere manus:

proximus ex longo gradus est quaestoris amici

curam pro strenis excubuisse tuis.

ergo interceptos regale nomisma Philippos

accipe tot numero, quot duo Geryones;

quot terni biiuges demptoque triente Camenae

quotque super terram sidera zodiaci;

quot commissa viris Romana Albanaque fata

quotque doces horis quotque domi resides;

ostia quot pro parte aperit stridentia circus

excepto, medium quod patet ad stadium;

quot pedibus gradiuntur apes et versus Homeri

quotque horis pelagus profluit aut refluit;

protulit in scaenam quot dramata fabellarum,

Arcadiae medio qui iacet in gremio,

vel quot iuncturas geometrica forma favorum

conserit extremis omnibus et mediis;

quot telios primus numerus solusque probatur;

quot par atque impar partibus aequiperat,

bis ternos et ter binos qui conserit unus,

qui solus totidem congeminatus habet,

quot faciunt iuneti subterque supraque locati;

qui numerant Hyadas Pleiadasque simul.

Tot numero auratos pro strenis accipe nummos 1

Ursule collega nobilis Harmonio,

Harmonio, quem Claranus, quem Scaurus et Asper,

quem sibi conferret Varro priorque Crates

quique sacri lacerum collegit corpus Homeri

quique notas spuriis versibus adposuit:

Cecropiae commune decus Latiaeque camenae,

solus qui Chium miscet et Ammineum.

AUSONIUS, cuius ferulam nunc sceptra verentur,

paganum Medulis iubeo salvere Theonem.

Quid geris extremis positus telluris in oris,

cultor harenarum vates, cui litus arandum

oceani finem iuxta solemque cadentem,

vilis harundineis cohibet quem pergula tectis

et tinguit piceo lacrimosa colonica fumo?

quid rerum Musaeque gerunt et cantor Apollo — Musae

non Helicone satae nec fonte caballi,

set quae facundo de pectore Clementini

inspirant vacuos aliena mente poetas?

iure quidem: nam quis malit sua carmina dici,

qui te securo possit proscindcre risu?

haec quoque ne nostrum possint urgere pudorem,

tu recita, et vere poterunt tua dicta videri.

Quam tamen exerces Medulorum in litore vitam?

mereatusne agitas leviore nomismate captans,

insanis quod mox pretiis gravis auctio vendat — albentis

sevi globulos et pinguia cerae

pondera Naryciamque picem scissamque papyrum

fumantesque olidum, paganica lumina, taedas?

An maiora gerens tota regione vagantes

persequeris fures, qui te postrema timentes

in partem praedamque vocent? tu mitis et osor

sanguinis humani condonas crimina nummis

erroremque vocas pretiumque inponis abactis

bubus et in partem scelerum de iudice transis?

An cum fratre vagos dumeta per avia cervos

circumdas maculis et multa indagine pinnae?

aut spumantis apri cursum clamoribus urges

subsidisque fero? moneo tamen, usque recuses

stringere fulminco venabula comminus hosti,

exemplum de fratre time, qui veste reducta

ostentat foedas prope turpia membra lacunas

perfossasque uates vicino podice nudat.

inde ostentator volitat, mirentur ut ipsum

Gedippa Ursinusque suus prolesque lovini

taurinusque ipsum priscis heroibus aequalis,

qualis in Olcnio victor Calydonius apro

aut Erymantheo1 pubes fuit Attica monstro.

Set tu parce feris venatibus et fuge nota

crimina silvarum, ne sis Cinyreia proles

accedasque iterum Veneri plorandus Adonis,

sic certe crinem flavus niveusque lacertos

caesariem rutilam per candida colla refundis,

pectore sic tenero, plana sic iunceus alvo,

per teretes feminum gyros surasque nitentes

descendis, talos a vertice pulcher ad imos — qualis

floricoma quondam populator in Aetna

virgineas inter choreas Deoida raptam

sustulit emersus Stygiis fornacibus Orcus.

An, quia venatus ob tanta pericula vitas,

piscandi trahens studio? nam tota supellex

Dumnitoni tales solita est ostendere gazas,

nodosas vestes animantum Nerinorum

et iacula et fundas et, nomina vilica. Lina

colaque et insutos terrenis vermibus hamos.

his opibus confise tumes? domus omnis abunda

litoreis dives spoliis, referuntur ab unda

corroco, letalis trygon mollesque platessae,

urentes thynni et male teeti spina elacati 1

nec duraturi post bina trihoria corvi.

An te carminibus iuvat incestare canoras

Mnemosyncs natas, aut tris aut octo sorores?

et quoniam huc ventum, si vis agnoscere, quid sit

inter doctrinam deridendasque camenas,

accipe congestas, mysteria frivola, nugas,

quas tamen explicitis nequeas deprendere chartis,

scillite decies nisi cor purgeris aceto

Anticyraeve bibas 1 Samii Lucumonis acumen.

aut adsit interpres tuus,

aenigmatum qui cognitor

fuit meorum, cum tibi

Cadmi nigellas filias,

Melonis albam paginam

notasque furvae sepiae

Gnidiosque nodos prodidit.

nunc adsit et certe, modo

praesul creatus litteris,

enucleabit protinus

quod lusitantes scribimus.

Notos fingo tibi, poeta, versus,

quos scis hendecasyllabos vocari,

set nescis modulis tribus moveri,

istos conposuit Phalaecus olim.

qui penthemimeren habent priorem

et post semipedem duos iambos.

sunt quos hexametri creant revulsi,

ut penthemimeres prior locetur,

tum quod bucolice tome relinquit.

sunt et quos generat puella Sappho:

quos primus regit hippius secundus,

ut eludat choriambon antibacchus.

set iam non poteris, Theon, doceri,

nec fas est mihi regio magistro

plebeiam numeros docere pulpam.

Verum protinus ede, quod requiro,

nil quaero, nisi quod libris tenetur

et quod non opicae tegunt papyri,

quas si solvens, o poeta, nugas,

totam trado tibi simul Vacunam,

nec iam post metues ubique dictum:

“Hic est ille Theon poeta falsus,

bonorum mala carminum Laverna.”

expectaveram, ut rescriberes ad ea, quae dudum ioculariter luseram de
 cessatione tua valde impia et mea efflagitatione, cuius rei munus reciprocum
 quoniam in me colendo fastidisti, inventa inter tineas epistula vetere, quam
 de ostreis et musculis adfectata obscuritate condideram, quae adulescens
 temere fuderam, iam senior retractavi. set in eundem modum instaurata est
 satirica et ridicula conciunatio, saltem ut nunc respondeas novissimae
 cantilenae, qui illam noviciam silentio condemnasti.

AUSONIUS salve caro mihi dico Theoni,

versibus expediens, quod volo quodve queror.

Tertia fissipedes renovavit Luna iuvencas,

ut fugitas nostram, dulcis amice, domum,

nonaginta dies sine te, carissime, traxi;

huc adde aestivos: hoc mihi paene duplum est.

vis novies denos dicam deciesque novenos

isse dies? anni portio quarta abiit,

sexaginta horas super et duo milia centum

te sine consumpsi, quo sine et hora gravis.

milia bis nongenta iubet demensio legum

adnumerata reos per tot obire dies.

iam potui Romam pedes ire pedesque reverti,

ex quo te dirimunt milia pauca mihi.

scirpea Dumnitoni tanti est habitatio vati?

Pauliacos tanti non mihi villa foret,

an quia per tabulam dicto pangente notatam

debita summa mihi est, ne repetamus, abes?

bis septem rutilos regale nomisma Philippos,

nec tanti fuerint, perdere malo, Theon,

implicitum quam te nostris interne medullis

defore tam longi temporis in spatio,

ergo aut praedictos iam nunc rescribe Darios

et redime, ut mora sit libera desidiae,

aut alios a me totidem dabo, dum modo cari

conspicer ora viri. pauperis usque licet.

Puppe citus propera sinuosaque lintea veli

pande: Medullini te feret aura 1 noti

expositum subter paradas lectoque iacentem,

corporis ut tanti non moveatur onus.

unus Dumnitoni te litore perferet aestus

Condatem ad portum, si modo deproperes

inque vicem veli, quotiens tua flamina cessant,

remipedem iubeas protinus ire ratem,

invenies praesto subiuncta petorrita mulis:

villa Lucani- mox potieris -aco.

rescisso disces conponere nomine versum:

Lucili vatis sic imitator eris.

AUSONIUS consul vatem resaluto Theonem.

Aurea mala, Theon, set plumbea carmina mittis;

unius massae quis putet has species?

unum nomen utrisque, set est discrimen utrisque:

poma ut mala voces, carmina verte mala.

Vale beatis nomen a divis Theon,

metoche set ista saepe currentem indicat.

QUALIS Picenae populator turdus olivae

clunes opimat cereas

vel qui lucentcs rapuit de vitibus uvas,

pendetque nexus retibus,

quae vespertinis Militant nebulosa sub horis

vel mane tenta roscido:

tales hibernis ad te de saepibus, ipsos

capi volentes, misimus

bis denos; tot enim crepero sub lucis eoae

praeceps volatus intulit.

tum, quas vicinae suggessit praeda lacunae,

anites maritas iunximus,

remipedes, lato populantes caerula rostro

et crure rubras Punico,

iricolor vario pinxit quas pluma colore,

collum columbis aemulas,

Defrudata meae non sunt haec fercula mensae:

vescente te fruimur magis.

Vale bene, ut valeam.

CREDIDERAM nil posse meis adfectibus addi,

quo, venerande pater, diligerere magis,

accessit (grates superis medioque nepoti,

bina dedit nostris qui iuga nominibus)

accessit titulus, tua quo reverentia crescat,

quo doceam natum, quid sit amare patrem.

ipse nepos te fecit avum: mihi filius idem

et tibi ego: hoc nato nos sumus ambo patres,

nec iam sola mihi pietas mea suadet amorem:

nomine te gemini iam genitoris amo.

quippe tibi aequatus videor, quia parvulus isto

nomine honoratum me quoque nobilitat:

non aetas quia nostra eadem: nam subparis aevi

sum tibi ego et possum fratris habere vicem,

nec tantum nostris spatium interponitur annis,

quanta solent alios tempora dividere,

vidi ego natales fratrum distare tot annis,

quot nostros: aevum nomina non onerant,

pulchra iuventa tibi senium sic iungit, ut aevum

quod prius est maneat, quod modo ut incipiat.

et placuisse reor geminis aetatibus, ut se

non festinato tempore utraque daret,

leniter haec flueret, haec non properata veniret,

maturam frugem flore manente ferens,

annos me nescire tuos, pater optime, testor

totque putare tuos, quot reor esse meos.

nesciat hos natus, numeret properantior heres,

testamenta magis quam pia vota fovens

exemploque docens pravo iuvenescere natos,

ut nolint patres se quoque habere senes.

verum ego primaevo genitus genitore fatebor

subparis haec aevi tempora grata mihi.

debeo quod natus, suadet pia cura nepotis

addendum patri, quo veneremur avum.

tu quoque, mi genitor, geminata vocabula gaude,

nati primaevi nomine factus avus.

exiguum, quod avus: faveant pia numina divum

deque nepote suo fiat avus proavus,

largius et poterunt producere fata senectam:

set rata vota reor, quae moderata, magis.

debeo et hanc nostris, fili dulcissime, curis

historiam: quamquam titulo non digna sereno

anxia maestarum fuerit querimonia rerum.

Iam super egelidae stagnantia terga Mosellae

protulerat te, nate, ratis maestique parentis

oscula et amplexus discreverat invidus amnis,

solus ego et quamvis coetu celebratus amico

solus eram profugaeque dabam pia vota carinae

solus adhuc te, nate, videns; celerisque remulci

culpabam properos adverso flumine cursus.

quis fuit ille dies? non annus longior ille est,

Attica quem docti collegit cura Metonis.

desertus vacuis solisque exerceor oris.

nunc ego pubentes salicum deverbero frondes,

gramineos nunc frango toros viridesque per ulvas

lubrica substratis vestigia libro lapidis,

sic lux prima abiit, sic altera meta diei,

sic geminas alterna rotat vertigo tenebras,

sic alias: totusque mihi sic annus abibit,

restituant donec tua me tibi fata parentem.

hac ego condicione licet vel morte paciscar,

dum decores suprema patris tu, nate, superstes.

Condiderat iam Solis equos Tartesia Calpe

stridebatque freto Titan iam segnis Hibero:

iam succedentes quatiebat Luna inveneas,

vinceret ut tenebras radiis velut aemula fratris;

iam volucres hominumque genus superabile curis

mulcebant placidi tranquilla oblivia somni;

transierant Idus, medius suprema December

tempora venturo properabat iungere Iano;

et nonas decimas ab se Nox longa Kalendas

iugiter acciri celebranda ad festa iubebat.

Nescis, puto, quid velim tot versibus dicere, medius fidius neque ego
 bene intellego: tamen suspieor. iam prima nox erat ante diem nonum decimum
 kal. Iam, eum redditae sunt mihi litterae tuae oppido quam litteratae. his
 longe iucundissimum poema subdideras, quod de tribus Suetonii libris, quos
 ille de regibus dedit, in epitomen coegisti tanta elegantia, solus ut mihi
 videare adsecutus, quod contra rerum naturam est, brevitas ut obscura non
 esset, in his versibus ego ista collegi:

Europamque Asiamque duo vel maxima terrae

membra, quibus Libyam dubie Sallustius addit

Europae adiunctam, possit cum tertia dici,

regnatas multis, quos fama oblitterat et quos

barbara Romanae non tradunt nomina linguae —

Illibanum Numidamque Avelim Parthumque Vononem

et Cara num, Pellaea dedit qui nomina regum,

quique magos docuit mysteria vana Nechepsos

et qui regnavit sine nomine moxque Sesostris

Haec tu quam perite et concinne, quam modulate et dulciter, ita iuxta
 naturam Romanorum accentuum enuntiasti, ut tamen veris et primigenis vocibus
 sua fastigia non perirent, iam quid de eloquentia dicam? liquido adinrare
 possum nullum tibi ad poeti eam facundiam Romanae iuventutis aequari: certe
 ita mihi videri, si erro, pater sum, fer me et noli exigere iudicium
 obstante pietate, verum ego cum pie diligam, sineere et severe iudieo.
 adfice me, oro, tali munere frequenter, quo et oblector et honoror. accessit
 tibi ad artem poetieam mellea adulatio, quid enim aliud agunt:

Audax Icario qui fecit nomina ponto

et qui Chalcidicas moderate enavit ad arces,

nisi ut tu vegetam et sublimem alacritatem tuam temeritatem voces, me
 vero, et consultum et quem filius debeat imitari, salutari prudentia
 praeditum dicas? quod equidem contra est. nam tu summa sic adpetis, ut non
 decidas: senectus mea satis habet, si consistat. haec ad te breviter et
 illico vesperis illius secuto mane dictavi; ita enim tabellarius tuus, ut
 epistulam referret, instabat, nam si mihi otium fuerit,
 oblectabile negotium erit ad te prolixius delirare, te ut eliciam, mihi ut
 satisfaciam. vale.

PAULINO Ausonius, metrum sic suasit, ut esses

tu prior et nomen praegrederere meum,

quamquam et fastorum titulo prior et tua Romae

praecessit nostrum sella curulis ebur,

et, quae iamdudum tibi palma poetica pollet,

lemnisco ornata est, quo mea palma caret,

longaevae tantum superamus honore senectae.

quid refert? cornix non ideo ante evenum;

nec quia mille annos vivit Gangeticus ales,

vincit centum oculos, regie pavo, tuos.

ccdimus ingenio, quantum praccedimus aevo;

adsurgit Musae nostra Camena tuae.

Vive, vale et totidem venturos consere ianos,

quot tuus aut noster conseruere patres.

Quanto me adfecit beneficio non delata equidem, sed suscepta mea querimonia,
 Pauline fili! veritus displicuisse oleum, quod miseras, munus iterasti,
 addito etiam Barcinonensis muriae condimento cumulatius 
 praestitisti, scis autem me id nomen muriae. quod in usu vulgi est, nec
 solere nec posse dicere, cum scientissimi veterum et Graeca vocabula
 fastidientes Latinum in gari appellatione non habeant, sed ego, quocumque
 nomine liquor iste sociorum vocatur, 
 Iam patinas implebo meas, ut parcior ille 
 maiorum mensis applaria sucus inundet. 
 Quid autem tam amabile tamque hospitale, quam quod tu, ut me
 participes, delicias tuas in ipsa primitiarum novitate defrudas? o melle
 dulcior, o Gratiarum venustate festivior, o ab omnibus patrio stringende
 complexu! sed haec atque alia huius modi documenta liberalis animi aliquis
 fortasse et aliquando, quamvis rarus: illud de epistularum tuarum
 eruditione, de poematis iucunditate, de inventione et concinnatione iuro
 omnia nulli umquam imitabile futurum, etsi fateatur mutandum, de quo
 opusculo, ut iubes, faciam, exquisitim universa limabo et quamvis per te
 manus summa contigerit, caelum superfluae expolitionis adhibebo, magis ut
 tibi paream, quam ut perfectis aliquid adiciam. Interea tamen, ne sine
 corollario poetico tabellarius tuus rediret, paucis iambicis praeludendum
 putavi, dum illud, quod a me heroico metro desideras,
 incohatur. isti tamen, ita te et Hesperium salvos habeam, quod spatio
 lucubratiunculae unius effusi, quamquam hoc ipsi de se probabunt, tamen
 nihil diligentiae ulterioris habuerunt, vale.

Iambe Parthis et Cydonum spiculis,

iambe pinnis alitum velocior,

Padi mentis impetu torrentior,

magna sonorae grandinis vi densior,

flammis corusci fulminis vibratior,

iam nunc per auras Persei talaribus

petasoque ditis Arcados vectus vola. si vera

fama est Hippocrene, quam pedis

pulsu citatam cornipes fudit fremens,

tu, fonte in ipso procreatus Pegasi,

primus novorum metra iunxisti pedum

sanctisque Musis concinentibus novem

caedem in draconis concitasti Delium.

Fer hanc salutem praepes et volucripes

Paulini ad usque moenia, Hebromagum loquor,

et protinus, iam si resumptis viribus

alacri refecti corporis motu viget,

salvere iussum mox reposce mutuum,

nihil moreris iamque, dum loquor, redi,

imitatus illum stirpis auctorem tuae,

triplici furentem qui Chimaeram incendio

supervolavit tutus igne proximo,

dic te valere, dic: “salvere te iubet

amicus et vicinus et fautor tuus,

honoris auctor, altor ingenii tui.”

dic et magister, dic parens, dic omnia

blanda atque sancta caritatis nomina,

haveque dicto dic vale, actutum et redi.

Quod si rogabit, quid super scriptis novis

maturus aevi nec rudis diiudicem:

nescire dices, sed paratum iam fore

heroicorum versuum plenum, essedum.

cui subiugabo de molarum ambagibus,

qui machinali saxa volvunt pondere,

tripedes caballos terga ruptos verbere,

his ut vehantur tres sodales nuntii,

fors et rogabit, quos sodales dixeris

simul venire? dic: “Trinodem dactylum

vidi paratum crucianti canthcrio:

spondeus illi lentipes ibat comes,

paribus moratur qui locis cursum meum,

mihique similis, semper adversus tamen,

nec par, nec impar, qui trochacus dicitur.”

Haec fare cursim nec moratus pervola,

a liquid reportans interim munusculi

de largitate musici promptarii.

multas et frequentes mihi gratiae tuae causas et occasio subinde nata
 concinnat et naturae tuae facilitas benigna conciliat, Pauline fili. nam
 quia nihil poscente me abnuis, magis acuis procaciam quam
 retundis: ut nunc quoque in causa Philonis procuratoris quondam mei
 experiere, qui apud Hebroniagmn conditis mercibus, quas per agros diversos
 coemit, concesso ab hominibus tuis usus hospitio, inmature periclitatur
 expelli, quod nisi indulseris rogante me, ut et mora habitandi ad commodum
 suum utatur et nauso aliave qua navi usque ad oppidum praebita frugis
 aliquantum nostrae advehi possit, Lucaniacus ut inopia liberetur mature:
 tota illa familia hominis litterati non ad Tullii frumentariam, sed ad
 Cureulionem Plauti pertinebit.

Hoc quo facilius impetrarem, aut quo maiorem verereris molestiam, si negares,
 concinnatam iambis signatamque ad te epistulam misi, ne subornatum diceres
 tabellarium, si ad te sine signi fide veniret, signavi autem, non, ut
 Plautus ait, Per ceram et linum 1 litterasque interpretes; sed per
 poeticum characterem: magis notam inustam, quam signum impressum iudicares.

Philon, meis qui vilicatus praediis,

ut ipse vult, ἐπίτροποσ ,

(nam gloriosum Graeculus nomen putat.

quod sermo fucat Dorius)

suis querellis adserit nostras preces,

quas ipse lentus prosequor.

videbis ipsum, qualis adstet comminus,

imago fortunae suae,

carnis, comosus, hispidus, trux, atribux,

Terentianus Phormio,

horrens capillis ut marinus asperis

echinus aut versus mei.

hic saepe falsus messibus vegrandibus

nomen perosus vilici,

semente sera sive multum praecoqua

et siderali inscitia

caelum lacessens seque culpae subtrahens

reos peregit caelites.

non cultor instans, non arator gnaruris,

promusque quam condus magis,

terram infidelem nec feracem criminans

negotiari maluit

mercator quo libet foro venalium,

mutator ad Graecam fidem,

sapiensque supra Graeciae septem viros

octavus accessit sophos.

et nunc paravit1 triticum casco sale

novusque pollet emporus;

adit inquilinos, rura, vicos, oppida

soli et sali commercio;

acatis, phaselis, lintribus, stlattis, rate

Tarnim et Garumnam permeat

ac lucra damnis, damna mutans fraudibus

se ditat et me pauperat.

Is nunc ad usque vectus Hebromagum tuam .

sedem locavit mercibus,

ut inde nauso devehat ur triticum 1

nostros in usus, ut refert,

hunc ergo paucis ne graveris hospitem

cura diebus ut meet,

adactus ut mox navis auxilio tuae

ad usque portus oppidi

iam iam Perusina, iam Saguntina fame

Lucaniacum liberet.

Hoc si impetratum munus abs te accepero,

prior colere quam Ceres:

Triptolemon olim, sive Epimenidem vocant,

aut viliconum Buzygem,

tuo locabo postferendos numini,

nam munus hoc fiet tuum.

discutimus, Pauline, iugum, quod nota fovebat

temperies, leve quod positu et venerabile iunctis

tractabat paribus Concordia mitis habenis;

quod per tam longam seriem volventibus annis

fabula non umquam, numquam qucrimonia movit,

nulla querella loco pepulit, non ira nec error

nec quae conpositis male suadac credula causis

concinnat veri similes suspicio culpas;

tam placidum, tam mite iugum, quod utrique parentes

ad senium nostri traxere ab origine vitae

inpositumque piis heredibus usque manere

optarunt, dum longa dies dissolveret aevum,

et mansit, dum laeta fides nec cura laborat

offleii servare vices, set sponte feruntur

incustoditum sibi continuantia cursum.

Hoc tam mite iugum docili cervice subirent

Martis equi stabuloque feri Diomedis abacti

et qui mutatis ignoti Solis habenis

fulmineum Phaethonta Pado mersere iugales,

discutitur, Pauline, tamen: nec culpa duorum

ista, set unius tantum tua. namque ego semper

contenta cervice feram, consorte laborum

destituor, nec tam promptum gestata duobus

unum deficiente pari perferre sodalem,

non animus viresque labant, sed iniqua ferendo

condicio est oneri, cum pondus utrumque relicto

ingruit acceduntque alienae pondera librae,

sic pars aegra hominis trahit ad contagia sanum

corpus et exigui quamvis discrimine membri

tota per innumeros artus eonpago vacillat.

obruar usque tamen, veteris ne desit amici

me durante fides memorique ut fixa sub aevo

restituant profugum, solacia cassa, sodalem.

Inpie, Pirithoo disiungere Thesea posses

Euryalumque suo socium secernere Niso;

te suadente fugam Pylades liquissct Oresten

nec custodisset Siculus vadimonia Damon.

quantum obleetamen populi, quae vota bonorum

sperato fraudata bono! gratantia cuncti

verba loquebantur: iam nomina nostra parabant

inserere antiquis aevi melioris amicis.

cedebat Pylades, Phrygii quoque gloria Nisi

iam minor et promissa obiens vadimonia Damon.

nos documenta magis felicia, qualia magnus

Scipio longaevique dedit sapientia Laeli:

nos studiis animisque isdem miracula cunctis,

hoc maiora, pares fuimus quod dispare in aevo.

ocius illa iugi fatalis solvere lora

Pellaeum potuisse ducem reor, abdita opertis

principiis et utroque caput celantia nodo.

Grande aliquod verbum nimirum diximus, ut se

inferret nimiis vindex Rhamnusia votis;

Arsacidae ut quondam regis non laeta triumphis

grandia verba premens ultrix dea Medica belli

sistere Cecropidum in terris monumenta paranti

obstitit et Graio iam iam Agenda tropaeo

ultro etiam victis Nemesis stetit Attica Persis.

Quae tibi Romulidas proceres vexare libido est?

in Medos Arabasque tuos per nubila et atrum

perge chaos: Romana procul tibi nomina sunto.

illic quaere alios oppugnatum sodales,

livor ubi iste tuus ferrugineumque venenum

opportuna tuis inimicat pectora fucis.

Paulinum Ausoniumque, viros, quos sacra Quirini

purpura et auratus trabeae volavit amictus,

non decet insidiis peregrinae cedere divae.

Quid queror coique insector crimina monstri?

occidui me ripa Tagi, me Punica laedit

Barcino, me bimaris iuga ninguida Pyrenaei.

laedis et ipse tuos qui deseris ultro, relictis

moenibus et patrio forsan quoque vestis et oris

more, interque novos qui nunc versaris amicos

quemque suo longe dirimat provincia tractu

trans montes solemque alium, trans flumina et urbes

et quod terrarum caelique extenditur inter

Emeritensis Anae lataeque fluenta Garunmae.

Quod si intervalli spatium tolerabile limes

poneret exiguus (quamvis longa omnia credant,

qui simul esse volunt), faceret tamen ipsa propinquos

cura locos, mediis iungens distantia verbis;

Santonus ut sibi Burdigalam, mox iungit Aginnum

illa sibi et populos Aquitanica rura eolentes;

utque duplex Arelas Alpinae tecta Viennae,

Narbonemque pari spatio sibi conserit, et mox

quinquiplicem socias tibi, Martie Narbo, Tolosam.

hoc mihi si spatium vicinis moenibus esset,

tunc ego te ut nostris aptum conplectcrer uluis

adflaretque tuas aures nostrae aura loquellae.

Nunc tibi trans Alpes et marmoream Pyrenen

Caesarea est Augusta domus, Tyrrhenica propter

Tarraco et ostrifero super addita Barcino ponto:

me iuga Burdigala,1 trino me flumina coetu

secernunt turbis popularibus otiaque inter

vitiferi exercent colles laetumque colonis

uber agri, tum prata virentia, tum nemus umbris

mobilibus celebrique frequens ecclesia vieo

totquc mea in Novaro sibi proxima praedia pago,

dispositis totum vicibus variata per annum,

egelidae ut tepeant hiemes rabidosque per aestus

adspirent tenues frigus subtile Aquilones.

te sine set nullus grata vice provenit annus,

ver pluvium sine flore fugit, Canis aestifer ardet,

nulla autumnales variat Pomona sapores

effusaque hiemem contristat Aquarius unda.

agnoscisne tuam, Ponti dulcissime, culpam?

nam mihi certa fides nec conmutabilis umquam

Paulini illius veteris reverentia durat

quaeque meoque tuoque fuit concordia patri,

si tendi facilis cuiquam fuit arcus Ulixei

aut praeter dominum vibrabilis ornus Achilli,

nos quoque tam longo Rhamnusia foedere solvet.

Set cur tam maesto sero tristia carmina versu

et non in meliora animus se vota propinquat?

sit procul iste metus, certa est fiducia nobis,

si genitor natusque dei pia verba volentum

accipiat, nostro reddi te posse precatu,

ne sparsam raptamque domum lacerataque centum

per dominos veteris Paulini regna fleamus

teque vagum toto quam longa Hispania tractu,

inmemorem veterum peregrinis fidere amicis.

Adcurre, o nostrum decus, o mea maxima cura,

votis ominibusque bonis precibusque vocatus,

adpropcra, dum tu iuvenis, dum nostra senectus

servat inexhaustum tibi gratificata vigorem.

ecquando iste meas inpellet nuntius aures?

“ Ecce tuus Paulinus adest: iam ninguida linquit

oppida Hiberorum, Tarbllica iam tenet arva,

Hebromagi iam tecta subit, iam praedia fratris

vicina ingreditur, iam labitur amne .secundo

iamque in conspectu est: iam prora obvertitur amni:

ingressusque sui celebrata per ostia portus

totum occursantis populi praevertitur agmen

et sua praeteriens iam iam tua limina pulsat.”

Credimus an, qui amant, ipsi sibi somnia fingunt?

PROXIMA quae nostrae fuerat querimonia chartae,

credideram quod te, Pauline, inflectere posset

eliceretque tuam blanda obiurgatio vocem.

set tu, iuratis velut alta silentia sacris

devotus teneas, perstas in lege tacendi.

non licet? anne pudet, si quis tibi iure paterno

vivat amicus adhuc maneasque obnoxius heres?

ignavos agitet talis timor, at tibi nullus

sit metus et morem missae acceptaeque salutis

audacter retine, vel si tibi proditor instat

aut quaesitoris gravior censura finietur,

occurre ingenio, quo saepe occulta teguntur.

Thraeicii quondam quam saeva licentia regis

fecerat elinguem, per licia texta querellas

edidit et tacitis mandavit crimina telis.

et pudibunda suos malo commisit amores

virgo nec erubuit tacituro conscia pomo.

depressis scrobibus vitium regale minister

credidit idque diu texit fidissima tellus:

inspirata dehinc vento cantavit harundo.

lacte incide notas: arescens charta tenebit

semper inaspicuas; prodentur scripta favillis.

vel Laccdaemoniam scytalen imitare, libelli

segmina Pergamei tereti circumdata ligno

perpetuo inscribens versu, «pii deinde solutus,

non respondentes sparso dabit ordine formas,

donec consimilis ligni replicetur in orbem.

Innumcras possum celandi ostendere formas

et clandestinas veterum reserare loquellas:

si prodi, Pauline, times nostraeque vereris

crimen amicitiae; Tanaquil tua nesciat istud,

tu contemne alios nec dedignare parentem

adfari verbis, ego sum tuus altor ei ille

praeceptor, primus veterum largitor honorum,

primus in Aonidum qui te collegia duxi.

quarta tibi haec notos detexit epistula questus,

Pauline, et blando residem sermone lacessit.

officium set nulla pium mihi pagina reddit,

fausta salutigeris adscribens orsa libellis,

unde istam meruit non felix charta repulsam,

spernit tam longo cessatio quam tua fastu?

hostis ab hoste tamen per barbara verba salutem

accipit et Salve mediis intervenit armis,

respondent et saxa homini et percussus ab antris

sermo redit, redit et nemorum vocalis imago;

litorei clamant scopuli, dant murmura rivi,

Hyblacis apibus saepes depasta susurrat.

est et harundineis modulatio musica ripis

cumque suis loquitur tremulum coma pinea ventis,

incubuit foliis quotiens levis curus acutis,

Dindyma Gargarico respondent cantica luco.

nil inlitum natura dedit, non aeris ales

quadrupedesve silent, habet et sua sibila serpens,

et pecus aequoreum tenui vice vocis anhelat.

cymbala dant flictu sonitum, dant pulpita saltu

icta pedum, tentis reboant cava tympana tergis;

Isiacos agitant Mareotica sistra tumultus

nec Dodonaci cessat tinnitus aeni,

in numerum quotiens radiis ferientibus ictae

respondent dociles modulato verbere pelves.

Tu velut Oebaliis habites taciturnus Amyclis

aut tua Sigalion Aegyptius oscula signet,

obnixum, Pauline, taces, agnosco pudorem,

quod vitium fovet ipsa suum cessatio iugis,

dumque pudet tacuisse diu, placet officiorum

non servare vices; et amant longa otia culpam,

quis prohibet Salve atque Vale brevitate parata

scribere felicesque notas mandare libellis?

non ego, longinquos ut texat pagina versus,

postulo multiplicique oneret sermone tabellas.

una fuit tantum, qua respondere Lacones

littera, et irato regi placuere negantes,

est etenim comis brevitas: sic fama renatum

Pythagoram docuisse refert, cum multa loquaces

ambiguis sererent verbis, contra omnia solum

Est, respondebat, vel Non. o certa loquendi

regula! nam brevius nihil est et plenius istis,

quae firmata probant aut infirmata relidunt.

nemo silens placuit, multi brevitate loquendi.

Verum ego quo stulte dudum spatiosa locutus

provehor? ut diversa sibi vicinaque culpa est!

multa loquens et cuncta silens non ambo placemus.

nec possum reticere, iugum quod libera numquam

fert pietas nec amat blandis postponere verum,

vertisti, Pauline, tuos dulcissime mores?

Vasconis hoc saltus et ninguida Pyrenaei

hospitia et nostri facit hoc oblivio caeli?

inprecer ex merito quid non tibi, Hiberia tellus!

te populent Poeni, te perfidus Hannibal urat,

te belli sedem repetat Sertorius exul.

ergo meum patriaeque decus columenque senati

Birbilis aut haerens scopulis Calagorris habebit,

aut quae deiectis iuga per seruposa ruinis

arida torrentem Sicorim despectat Hilerda?

hic trabeam, Pauline, tuam Latiamque curulem

constituis, patriosque istic sepelibis honores?

Quis tamen iste tibi tam longa silentia suasit

impius? ut nullos hie vocem vertat in usus,

gaudia non illum vegetent, non dulcia vatum

carmina, non blandae modulatio flexa querellae,

non fera, non illum peeudes, non mulceat ales,

non quae pastorum nemoralibus abdita lueis

solatur nostras Eeho resecuta loquellas.

tristis, egens deserta eolat tacitusque pererret

Alpinis conexa iugis, eeu dicitur olim

mentis inops coetus hominum et vestigia vitans

avia perlustrasse vagus loca Bellerophontes.

Haec preeor, hanc vocem, Boeotia numina M usae,

accipite et Latiis vatem revocate eamenis.

CONTINUVTA meae durare silentia linguae

te numquam tacito memoras placitamque latebris

desidiam exprobras neglectaeque insuper addis

crimen amicitiae formidatamque iugalem

obicis et durum iacis in mea viscera versum.

parce, precor, lacerare tuum, nec amara paternis

admiscere velis, eeu melle absinthia, verbis.

Cura mihi semper fuit et manet officiis te

omnibus excolere, adfectu observare fideli,

non umquam tenui saltim tua gratia naevo

conmaculata mihi est; ipso te laedere vultu

semper et incauta timui violare figura;

eumque tua accessi, venerans mea cautius ora

conposui et laeto formavi lumine frontem,

ne qua vel a tacito contractam pectore nubem

duceret in sanctum suspicio falsa parentem.

hoc mea te domus exemplo coluitque colitque

inque tuum tantus nobis consensus amorem est,

quantus et in Christum conexa mente colendum.

Quis tua, quaeso, tuis obduxit pectora livor?

quo rumore pium facilis tibi fama per aures

inrupit pepulitque animum contraque vetustam

experta pietate fidem nova vulnera movit,

laederet ut natis placidum male suada parentem?

Set mihi non fictae mens conscia simplicitatis

nec patris inculti pietas rea respuit omne

iumentum et falso perstringi crimine non fert,

inmunis vero: gravius violatur iniquo

vulnere, tam tenera offensae, quam libera culpae.

Diseussisse iugum querens me, quo tibi doctis

iunctus eram studiis, hoc nec gestasse quidem me

adsero. namque pares subeunt iuga: nemo valenles

copulat infirmis neque sunt concordia frena,

si sit conpulsis mensura iugalibus inpar.

si vitulum tauro vel equum committis onagro;

si confers fulicas cycnis et acdona parrae,

castaneis corulos; aequas viburna cupressis:

me conpone tibi: vix Tullius et Maio tecum

sustineant aequale iugum, si iungar amore,

hoc tantum tibi me iactare audebo iugalem,

quo modicus sociis magno contendit habenis.

dulcis amicitia aeterno mihi foedere tecum

et paribus semper redamandi legibus aequat.

hoc nostra cervice iugum non scaeva resolvit

fabula, non terris absentia longa diremit,

nec perimet, toto licet abstrahar orbe vel aevo.

numquam animo divisus agam: prius ipsa recedet

corpore vita meo, quam vester pectore vultus.

Ego te per omne quod datum mortalibus

et destinatum saeculum est,

claudente donec continebor corpore,

discernar orbe quamlibet,

nec orbe longe nec remotum lumine

tenebo fibris insitum:

videbo corde, mente complectar pia

ubique praesentem mihi.

et cum solutus corporali carcere

terraque provolavero,

quo me locant axe communis pater,

illic quoque animo te geram;

neque finis idem, qui meo me corpore

et amore laxabit tuo.

mens quippe, lapsis quae superstes artubus

de stirpe durat cacliti,

sensus necesse est simul et adfectus suos

teneat aeque ut vitam suam,

et ut mori, sic oblivisci non capit,

perenne vivax et memor.

Vale domine illustris.

Quarta redit duris haec iam messoribus aestas,

et totiens cano bruma gelu riguit,

ex quo nulla tuo mihi littera venit ab ore,

nulla tua vidi scripta notata manu,

ante salutifero felix quam charta libello

dona negata diu multiplicata daret,

trina etenim vario florebat epistula textu,

set numerosa triplex pagina carmen erat.

dulcia multimodis quaedam subamara querellis,

anxia censurae miscuerat pietas,

sed milli mite patris plus quam censoris acerbum

sedit, et e blandis aspera penso animo,

ista suo regerenda loco tamen et graviore

vindicis heroi sunt agitanda sono.

interea levior paucis praecurret iambus

disere to referens mutua verba pede.

Nunc elegi salvere iubent dictaque salute,

ut fecere aliis orsa gradumque, silent.

Quid abdicatas in meam curam, pater,

redire Musas praecipis?

negant Camenis nec patent Apollini

dicata Christo pectora,

fuit ista quondam non ope, sed studio pari

tecum mihi concordia,

ciere surdum Delphica Phoebum specu,

vocare Musas numina,

fandique munus munere indultum dei

petere e nemoribus aut iugis,

nunc alia mentem vis agit, maior deus,

aliosque mores postulat .

sibi reposeens ab homine 1 munus suum,

vivamus ut vitae patri,

vacare vanis, otio aut negotio,

et fabulosis litteris

vetat; suis ut pareamus legibus

lucemque cernamus suam,

quam vis sophorum callida arsque rhetorum et

figmenta vatum nubilant,

qui corda falsis atque vanis imbuunt

tantumque linguas instruunt,

nihil adferentes, ut salutem conferant,

quod veritatem detegat.

quid enim tenere vel bonum aut verum queant,

qui non tenent summae caput,

veri bonique fomitem et fontem deum,

quem nemo nisi in Christo videt?

Hic veritatis lumen est, vitae via,

vis, mens, manus, virtus patris,

sol aequitatis, fons bonorum, flos dei,

natus deo, mundi sator,

mortalitatis vita nostrae et mors necis.

magister hic virtutium,

deusque nobis atque pro nobis homo,

nos induendus induit,

aeterna iungens homines inter et deum

in utrumque se commercia,

hic ergo nostris ut suum praecordiis

vibraverit eaelo iubar,

abstergit aegrum corporis pigri situm

habitumque mentis innovat:

exhaurit omne, quod iuvabat antea,

castae voluptatis vice,

totusque nostra iure domini vindicat

et corda et ora et tempora,

se cogitari, intellegi, credi, legi,

se vult timeri et diligi,

aestus inanes, quos movet vitae labor

praesentis aevi tramite,

abolet futura cum deo vitae fides.

quae, quas videmur spernere,

non ut profanas abicit aut viles opes,

set ut magis caras monet

caelo reponi ereditas Christo deo,

qui plura promisit datis,

contempta praesens vel mage deposita sibi

multo ut rependat faenore,

sine fraude custos, aucta creditoribus

bonus aera reddet debitor

multaque sprctam largior pecuniam

restituet usura deus.

Huic vacantem vel studentem et deditum,

in hoc reponentem omnia

ne quaeso segnem neve perversum putes

nec crimineris impium,

pietas abesse Christiano qui potest?

namque argumentum mutuum est

pietatis, esse Christianum, et impii,

non esse Christo subdilum.

hanc cum tenere discimus, possum tibi

non exhibere, id est patri,

cui cuncta sancta iura, cara nomina

debere me voluit deus?

tibi disciplinas, dignitatem, litteras,

linguae, togae, famae decus

provectus, altus, institutus debeo,

patrone, praeceptor, pater.

Sed cur remotus tamdiu degam, arguis

pioque motu irasceris,

conducit istud aut necesse est aut placet:

veniale, quidquid horum, erit.

ignosce amanti, si geram quod expedit;

gratare, si vivam, ut libet.

defore me patriis tota trieteride terris

atque alium legisse vagis erroribus orbem,

culta prius vestrae oblitum consortia vitae,

increpitas sanctis mota pietate querellis.

amplector patrio venerandos pectore motus

et mihi gratandas salvis adfectibus iras.

set reditum inde meum, genitor, te poscere mallem,

unde dari possit, revocandum me tibi credam,

cum steriles fundas non ad divina precatus,

Castalidis supplex averso numine Musis?

non his numinibus tibi me patriaeque reduces.

surda vocas et nulla rogas (levis hoc feret aura,

quod datur in nihilum) sine numine nomina Musas.

inrita ventosae rapiunt haec vota procellae,

quae non missa deo vacuis in nubibus haerent

nec penetrant superi stelantem regis in aulam.

Si tibi eum mei reditus, illum adspice et ora,

qui tonitru summi quatit ignea culmina caeli,

qui trifido igne micat nec inania murmura miscet

quique satis caelo soles largitur et imbres,

qui super omne, quod est, vel in omni totus ubique,

omnibus infuso rebus regit omnia Christo:

quo mentes tenet atque movet, quo tempora nostra

et loca disponit, quod si contraria votis

constituat nostri, prece deflectendus in illa est,

quae volumus. quid me accusas? si displicet actus

quem gero agente deo, prius est: fiat reus auctor,

cui placet aut formare meos aut vertere sensus.

nam mea si reputes, quae pristina, quae tibi nota.

sponte fatebor eum modo me non esse, sub illo

tempore qui fuerim, quo non perversus habebar

et perversus eram falsi caligine cernens,

stulta dei sapiens et mortis pabula vivens.

quo magis ignosci mihi fas, quia promptius ex hoc

agnosci datur a summo genitore novari,

quod non more meo geritur: non, arbitror, istic

confessus dicar mutatae in prava notandum

errorem mentis, quoniam sim sponte professus

me non mente mea vitam mutasse priorem,

mens nova mi,fateor, means nonmea: non meaquondam,

set mea nunc auctore deo, qui, si quid in actu

ingeniove meo sua dignum ad munia vidit,

gratia prima tibi, tibi gloria debita cedit,

cuius praeceptis partum est, quod Christus amaret.

Quare gratandum magis est tibi, quam queritandum,

quod tuus ille, tuis studiis et moribus ortus,

Paulinus, cui te non infitiare parentem,

nec modo, cum credis perversum, sic mea verti

consilia, ut sim promeritus Christi fore, dum sum

Ausonii, feret ille tuae sua praemia laudi

deque tua primum tibi deferet arbore fructum.

Unde, precor, meliora putes nec maxima perdas

praemia detestando tuis bona fontibus orta.

non etenim mihi mens vaga, sed neque participantum

vita fugax hominum, Lyciae qua scribis in antris

Pcgaseum vixisse equitem, licet avia multi

numine agente eolant, clari velut ante sophorum

pro studiis musisque suis: ut nunc quoque, castis

qui Christum sumpsere animis, agitare frequentant,

non inopes animi neque de feritate legentes

desertis habitare locis; sed in ardua versi

sidera spectantesque deum verique profunda

perspicere intenti de vanis libera curis

otia amant strepitumque fori rerumque tumultus

cunctaque divinis inimica negotia donis,

et Christi imperiis et amore salutis, abhorrent

speque fideque deum sponsa mercede sequuntur,

quam referet certus non desperantibus auctor,

si modo non vincant vacuis praesentia rebus,

quaeque videt spernat, quae non videt ut mereatur

secreta ignitus penetrans caelestia sensus.

namque caduca patent nostris, aeterna negantur

visibus; et nunc spe sequimur,quod mente videmus,

spernentes varias, rerum spectacula, formas

et male corporeos bona sollicitantia visus.

attamen haec sedisse illis sententia visa est,

tota quibus iam lux patuit verique bonique,

venturi aeternum saecli et praesentis inane.

At mihi, non eadem cui gloria, cur eadem sit

fama? fides voti par est, sed amoena colenti,

nunc etiam et blanda posito locupletis in acta

litoris, unde haec iam tam festinata locorum

invidia est? utinam iustus me carpere livor

incipiat: Christi sub nomine probra placebunt,

non patitur tenerum mens numine firma pudorem,

et laus hic contempta redit mihi iudice Christo.

Ne me igitur, venerande parens, his ut male versum

increpites studiis neque me vel coniuge carpas

vel mentis vitio: non anxia Bellerophontis

mens est nec Tanaquil mihi, sed Lucretia coniunx,

nec mihi nunc patrii est, ut visa, oblivio caeli,

qui summum suspecto patrem, quem qui colit unum,

hic vere memor est caeli, crede ergo, pater, nos

nec caeli inmemores nec vivere mentis egentes,

humanisque agitare locis, studia ipsa piorum

testantur mores hominum; nec enim impia summum

gens poterit novisse deum: sint multa locorum,

multa hominum studiis inculta, expertia legum,

quae regio agresti ritu earet? aut quid in istis

improbitas aliena nocet? quod tu mihi vastos

Vaseoniae saltus et ninguida Pyrenaei

obicis hospitia, in primo quasi limine fixus

Hispanae regionis agam nec sit locus usquam

rure vel urbe mihi, summum qua dives in orbem

usque patet mersos spectans Hispania soles.

sed fuerit fortuna iugis habitasse latronum,

num lare barbarico rigui mutatus in ipsos,

inter quos habui, socia feritate colonos?

non recipit mens pura malum neque levibus haerent

inspersae fibris maculae: si Vascone saltu

quisquis agit purus sceleris vitam, integer aeque

nulla ab inhumano morum contagia ducit

hospite, sed mihi cur sit ab illo nomine crimen,

qui diversa colo, ut colui, loca iuncta superbis

urbibus et laetis hominum celeberrima cultis?

ac si Vasconicis mihi vita fuisset in oris,

cur non more meo potius formata ferinos

poneret, in nostros migrans, gens barbara ritus?

Nam quod in cversis habitacula ponis Hibera

urbibus et deserta tuo legis oppida versu

montanamque milli Calagorrim et Birbilim acutis

pendentem scopulis eodemque iacentis Hilerdac

exprobras, velut his habitem laris exul et urbis

extra hominum tecta atque vias; — an credis Hiberae

has telluris opes, Hispani nescius orbis,

quo gravis ille poli sub pondere constitit Atlans,

ultima nunc eius mons portio metaque terrae,

discludit bimarem celso qui vertice Calpen?

Birbilis huic tantum, Calagorris, Hilerda notantur,

Caesarea est Augusta cui, Barcinus amoena

et capite insigni despectans Tarraco pontum?

Quid numerem egregias terris et moenibus urbes,

quas geminum felix Hispania tendit in aequor,

qua Betis Oceanum Tyrrhenumque auget Hiberus,

lataque distantis pelagi divortia conplet,

orbe suo finem ponens in limite mundi?

anne tibi, o domine inlustris, si scribere sit mens,

qua regione habites, placeat reticere nitentem

Burdigalam et piceos malis describere Boios?

cumque Maroialicis tua prodigis otia thermis

inter et umbrosos donas tibi vivere lucos,

laeta locis et mira colens habitacula tectis:

nigrantesne casas et texta mapalia culmo

dignaque pellitis habitas deserta Bigerris?

quique superba tuae contemnis moenia Romae

consul, arenosas non dedignare Vasatas?

vel quia Pictonicis tibi fertile rus viret arvis,

Raraunum Ausonias heu devenisse curules

conquerar, et trabeam veteri sordescere fano;

quae tamen augusta Latiaris in urbe Quirini

Caesareas inter parili titulo palmatas

fulget inadtrito longum venerabilis auro,

florentem retinens meriti vivacis honorem.

aut eum Lucani retinens culmine fundi,

aemula Romuleis habitans fastigia tectis,

materiam praebente loco, qui proxima signat,

in Condatino dicetis degere vieo?

Multa iocis pateant, liceat quoque ludere fictis;

sed lingua mulcente gravem interlidere dentem,

ludere blanditiis mentibus et male dulces

fermentare iocos satirae mordacis aceto

saepe poetarum, numquam decet esse parentum,

namque fides pietasque petunt, ut, quod mala nectens

insinuat castis fama auribus, hoc bona voti

mens patris adfigi fixumque haerescere cordi

non sinat, et vulgus scaevo rumore malignum

ante habitos mores, non semper flectere vitam

crimen habet: namque est laudi bene vertere, eum me

inmutatum audis, studium officiumque require.

si pravo rectum, si relligiosa profanis,

luxurie parcum, turpi mutatur honestum,

segnis, iners, obscurus ago, miserere sodalis

in mala perversi: blandum licet ira parentem

excitet, ut lapsum rectis instauret amicum

moribus et monitu reparet meliora severo.

At si forte itidem, quod legi et quod sequor, audis,

corda pio vovisse deo venerabile Christi

imperium docili pro credulitate sequentem,

persuasumque dei monitis aeterna parari

praemia mortali damnis praesentibus empta,

non reor id sancto sic displicuisse parenti,

mentis ut errorem credat sic vivere Christo,

ut Christus sanxit, iuvat hoc nec paenitet huius

erroris, stultus diversa sequentibus esse

nil moror, aeterno mea dum sententia regi

sit sapiens, breve, quidquid homo est, homo corporis aegri,

temporis occidui et sine Christo pulvis et umbra:

quod probat aut damnat tanti est, quanti arbiter ipse.

ipse obit atque illi suus est comitabilis error

cumque suo moriens sententia iudice transit.

Et nisi, dum tempus praesens datur, anxia nobis

cura sit ad domini praeceptum vivere Christi,

sera erit exutis homini querimonia membris,

dum levia humanae metuit convicia linguae,

non timuisse graves divini iudicis iras:

quem patris aeterni solio dextraque sedentem,

omnibus impositum regem et labentibus annis

venturum, ut cunctas aequato examine gentes

iudicet et variis referat sua praemia gestis,

credo equidem et metuens studio properante laboro,

si qua datur, ne morte prius quam crimine solvar.

Huius in adventum trepidis mihi credula fibris

corda tremunt gestitque anima id iam cauta futuri,

praemetuens, ne vineta aegris pro corpore curis

ponderibusque gravis rerum, si forte recluso

increpitet tuba vasta polo, non possit in auras

regis ad occursum levibus se tollere pinnis,

inter honora volans sanctorum milia caelo,

qui per inane levis neque mundi conpede vinctos

ardua in astra pedes facili molimine tollent

et teneris vecti per sidera nubibus ibunt,

caelestem ut medio venerentur in aere regem

claraque adorato coniungant agmina Christo.

Hic metus est, labor iste, dies ne me ultimus atris

sopitum tenebris sterili deprendat in actu,

tempora sub vacuis ducentem perdita curis,

nam quid agam, lentis si, dum coniveo votis,

Christus ab aetheria mihi proditus arce coruscet

et, subitis domini caelo venientis aperto

praestrictus radiis, obscurae tristia noctis

suffugia inlato confusus lumine quaeram?

Quod mihi ne pareret vel diffidentia veri,

vel praesentis amor vitae rerumque voluptas

curarumque labor, placuit praevertere casus

proposito et curas finire superstite vita

communemque adeo ventura in saecula rebus

expectare trucem securo pectore mortem.

Si placet hoc, gratare tui spe divite amici:

si contra est, Christo tantum me Inique probari.

Omnipotens genitor rerum, cui summa potestas,

exaudi, si iusta precor, ne sit mihi tristis

ulla dies, placidam nox rumpat nulla quietem,

nec placeant aliena mihi, quin et mea prosint

supplicibus nullusque habeat mihi vota nocendi

aut habeat nocitura mihi. male velle facultas

nulla sit ac bene posse adsit tranquilla potestas,

mens contenta suo nec turpi dedita lucro

vincat corporeas casto bene conscia lecto

inlecebras, turpesque iocos obscenaque dicta

oderit illa nocens et multum grata malignis

auribus effuso semper rea lingua veneno,

non obitu adfligar cuiusquam aut funere crescam,

invideam numquam cuiquam nec mentiar umquam,

adsit laeta domus epulisque adludat inemptis

venia satur fidusque comes nitidusque minister,

morigera et coniunx caraque ex coniuge nati.

Moribus haec castis tribuit deus: hi sibi mores

perpetuam spondent ventura in saecula vitam.

Iniuria quidem est patri familias maritimis deliciis abundanti
 terrenum aliquid et agreste praebere; sed ego, ut et causa mihi esset aput
 unanimitatem tuam aliquid conloquendi et aliquod sermoni
 huic obsequium viderer adiungere, panculas de paucissimis, quas pueruli
 vespere inferunt, ficedulas misi. quarum eum erubescerem paucitatem, plura
 etiam versiculis verba subtexui, quasi vero numerum loquacitate facturus.
 sed quia utraque culpabilia sunt, tu utrisque benigne ae familiariter
 ignoscendo facies, ut nec inhumana videatur paucitas nec odiosa
 garrulitas.

Sume igitur pastas dumoso in rure volucres,

quas latitans filicis sub tegmine callidus anceps,

dum simili mentitur aves fallitque susurro,

agmina viscatis suspendit credula virgis.

tunc referens tenuem non parvo munere praedam

digerit aucupium tabulis: et primus opimis

ordo nitet, sensim tenuatus ad ima tabellae.

ut minus offendat macies, praelata saginae

gratia praeventos pingui iuvat alite visus.

PAUPERIS ut placeat carum tibi munus amici,

munera ne reputes, quae mittis ditia nobis.

nam tibi quid dignum referam pro piscibus illis,

quos tibi vicinum locupleti gurgite litus

suppeditat miros specie formaque diremptos?

at mihi vix alto vada per saxosa profundo

rarus in obscura generatur sphondylus alga.

hinc te participans bis quinque et bis tibi ternas

transmisi aequoreo redolentes nectare testas,

quas viscus praedulce replet bieolore medulla.

Oro libens sumas, nec vilia dedigneris,

quae sunt parva modum magno metitus amore.

Pedite sursum flumina!

investigatum ferre dolo leporem.

quae tantae tenuere morae rumore sub omni?