SI tineas cariemque pati te, charta, necesse est,

incipe versiculis ante perire meis.

malo, inquis, tineis. sapis, aerumnose libelle,

perfungi mavis quod leviore malo.

ast ego damnosae nolo otia perdere Musae,

iacturam somni quae parit atque olei.

utilius dormire fuit, quam perdere somnum

atque oleum. bene ais: causa sed ista mihi est:

irascor Proculo, cuius facundia tanta est,

quantus honos, scripsit plurima, quae cohibet.

hune studeo ulcisci; et prompta est ultio vati:

qui sua non edit carmina, nostra legat,

huius in arbitrio est, seu te invenescere cedro,

seu iubeat duris vermibus esse cibum,

huic ego. quod nobis superest ignobilis oti,

deputo, sive legat, quae dabo, sive tegat.

FAMA est fictilibus cenasse Agathoclea regem

atque abacum Samio saepe onerasse luto,

fereula geminatis cum poneret horrida 1 vasis

et miseeret opes pauperiemque simul,

quaerenti causam respondit: Rex ego qui sum

Sicaniae, figulo sum genitore satus.

fortunam reverenter habe, quicumque repente

dives ab exili progrediere loco.

TOXICA zelotypo dedit uxor moecha marito,

nec satis ad mortem credidit esse datum,

miscuit argenti letalia pondera vivi,

cogeret ut celerem vis geminata necem,

dividat haec si quis, faciunt discreta venenum;

antidotum sumet, qui sociata bibet,

ergo inter sese dum noxia pocula certant,

cessit letalis noxa salutiferae.

protinus et vacuos alvi petiere recessus,

lubrica deiectis qua via nota cibis,

quam pia cura deum! prodest crudelior uxor:

et, cum fata volunt, bina venena iuvant.

LANGUENTEM Gaium moriturum dixerat olim

Eunomus. evasit fati ope, non medici.

paulo post ipsum videt, aut vidisse putavit,

pallentem et multa mortis in effigie.

Quis tu? 
 Gaius, ait. Vivisne? hic abnuit. “Et quid

nunc agis hic?” “Missu Ditis, ait, venio,

ut, quia notitiam rerumque hominumque tenerem,

accirem medicos.” Eunomus obriguit.

tum Gaius: “Metuas nihil, Eunome. dixi ego et omnes,

nullum, qui saperet, dicere te medicum.”

LATRATUS catulorum, hinnitus fingis equorum,

caprigenumque pecus lanigerosque greges

habitu adsimulas; asinos quoque rudere dicas,

cum vis Arcadicum fingere, Marce, pecus,

gallorum cantus et ovantes gutture corvos

et quidquid vocum belua et ales habet,

omnia cum simules ita vere. ut ficta negentur.

non potes humanae vocis habere sonum.

EMENDATA potest quaenam vox esse magistri,

nomen qui proprium cum vitio loquitur?

auxilium te nempe vocas, inseite magister?

da rectum casum: iam solicismus eris.

EMPTIS quod libris tibi bibliotheca referta est,

doctum et grammaticum te, Philomuse, putas?

hoc genere et chordas et plectra et barbita condes:

omnia mercatus eras citharoedus eris.

reminisco Rufus dixit in versu suo:

cor ergo versus, immo Rufus, non habet.

RUETORIS haec Rufi statua est: nil verius: ipse est,

ipse, adeo linguam non habet et cerebrum.

et riget et surda est et non videt: haec sibi constant;

unum dissimile est: mollior ille fuit.

ORE pulero, et ore muto, scire vis quae sim ? 
 Volo.

Imago Rufi rhetoris Pictavici.

Diceret set ipse, vellem, rhetor hoc mi. 
 Non potest.

Cur? 
 Ipse rhetor est imago imaginis.

RHETORIS haec Rufi statua est? 
 Si saxea, Rufi.

Cur id ais? 
 Semper saxeus ipse fuit.

ELINGUEM quis te dicentis imagine pinxit?

dic mihi, Rufe. taces? nil tibi tam simile est.

HAEC Rufi tabula est. 
 Nil verius. ipse nbi Rufus?

In eathedra. 
 Quid agit? 
 Hoc, quod et in tabula.

LAQUEO VELLET SUSPENDERE ex Graeco

QUI laqueum collo nectebat, repperit aurum

thesaurique loco deposuit laqueum.

at qui condiderat, postquam non repperit aurum,

aptavit collo quem repetit laqueum.

ἀρχὴ δέ τοι ἥμιδυ παντόσ

INCIPE: dimidium facti est coepisse, superfit

dimidium: rursum hoc incipe et efficies.

ὑ χάρισ βραδύπουσ ἄχαρισ χάρισ

GRATIA, quae tarda est, ingrata est. gratia namque

cum fieri properat, gratia grata magis.

SI bene quid facias, facias, cito. nam cito factum

gratum erit. ingratum gratia tarda facit.

DECEPTAE felix casus se miscuit arti:

histrio, saltabat qui Capanea, ruit.

DODRA ex dodrante est. sic collige: ius, aqua, vinum,

sal, oleum, panis, mel, piper, herba: novem.

DODRA vocor. 
 Quae causa? 
 Novem species gero. 
 Quae sunt?

Ius. aqua. mel, vinum, panis, piper, herba, oleum. sal.

Δόδρα ποτὸν καὶ ἀρτθμός, ἔλω μέλι, οἶνον,
 ἔλαιον .

ἄρτου, ἅλας. βοτάνην, ξωμόν. ὕδωρ, πέπερι .

“HANC amo quae me odit. contra illam quae me amat, odi.

compone inter nos, si potes, alma Venus!”

“ Perfacile id faciam: mores mutabo et amores;

oderit haec, amet haec.” Rursus idem patiar.

Vis ambas ut ames? 
 Si diligat utraque, vellem.

Hoc tibi tu praesta, Marce: ut amens, ama.

“SUASISTI, Venus, ecce, duas dyseros ut amarem.

odit utraque: aliud da modo consilium.”

Vince datis ambas. 
 Cupio: verum arta domi res.

Pelliee promissis. 
 Nulla fides inopi.

Antestare deos. 
 Nec fas mihi fallere divos.

Pervigila ante fores. 
 Nocte capi metuo.

Scribe elegos. 
 Nequeo, Musarum et Apollinis expers.

Frange fores. 
 Poenas iudicii metuo.

Stulte, ab amore mori pateris: non vis ob amorem?

Malo miser dici, quam miser atque reus.

Suasi, quod potui: tu alios modo consule. 
 Dic quos?

“Quod sibi suaserunt, Phaedra et Elissa dabunt,

quod Canace Phyllisque et fastidita Phaoni.” 1

Hoc das consilium? tale datur miseris.

ANIECTA in triviis inhumati glabra iaccbat

testa hominis, nudum iam cute calvitium.

fleverunt alii: fletu non motus Aehilas,

insuper et silicis verbere dissicuit.

eminus ergo icto rediit lapis ultor ab osse

auctorisque sui frontem oculosque petit,

sic utinam certos manus impia dirigat ictus,

auctorem ut feriant tela retorta suum.

II

EST quod inane legas, est et quod vespere; laetis

seria miscuimus, tempore uti placeant,

non unus vitae color est nec carminis unus

lector; habet tempus pagina quaeque suum;

hoc mitrata Venus, probat hoc galeata Minerva;

Stoicus has partes, has Epicurus amat;

salva mihi veterum maneat dum regula morum,

plaudat permissis sobria musa iocis.

PHOEBE potens numeris, praeses Tritonia bellis,

tu quoque ab aerio praepes Victoria lapsu,

come serenatum duplici diademate frontem

serta ferens, quae dona togae, quae praemia pugnae,

bellandi fandique potens Augustus honoiem

bis meret, ut geminet titulos, qui proelia Musis

temperat et Getieum moderatur Apolline Martem.

arma inter Chunosque truces furtoque nocentes

Sauromatas, quantum cessat de tempore belli,

indulget Clariis tantum inter castra Camenis.

vix posuit volucres stridentia tela sagittas:

Musarum ad calamos fertur manus, otia nescit

et commutata meditatur arundine carmen:

sed carmen non molle modis; bella horrida Martis

Odrysii Thraessaeque viraginis arma retractat.

exulta, Aeacide: celebrans vate superbo

rursum Romanusque tibi contingit Homerus.

Cedere quae lato nescit fera saucia ferro

armatique urget tela cruenta viri,

quam grandes parvo patitur sub vulnere mortes

et solam leti vim probat esse manum!

mirantur casusque novos subitasque ruinas:

nec contenta ictos letaliter ire per artus,

coniungit mortes una sagitta duas.

plurima communi pereunt si fulminis ictu,

haec quoque de caelo vulnera missa putes.

Illyricis regnator aquis, tibi, Nile, secundus

Danuvius laetum pro fero fonte caput.

salvere Augustus iubeo, natumque patremque,

armiferis alvi quos ego Pannoniis.

nuntius Euxiuo iam nunc volo currere ponto,

ut sciat hoc superum cura secunda Valens,

caede, fuga, flammis stratos periisse Suebos

nec Rhenum Gallis limitis esse loco.

quod si lege maris refluus mihi curreret amnis.

huc possem victos inde referre Gothos.

NUNC te marmoreum pro sumptu fecimus: at cum

Augustus frater remeaverit, aureus esto.

GRATIANO OCCISIS EST

Quod leo tam tenui patitur sub harundine letum,

non vires ferri, sed ferientis agunt.

AUGUSTI

DANUNIUS penitis caput occultatus in oris

totus sub vestra iam dicione fluo:

qua gelidum fontem mediis effundo Suebis,

imperiis gravidas qua seco Pannonias,

et qua dives aquis Scythico solvo ostia ponto, 5

omnia sub vestrum flumina mitto iugum.

Augusto dabitur sed proxima palma Valenti:

inveniet fontes hic quoque, Nile, tuos.

Vane, quid adfectus faciem mihi ponere, pictor,

ignotamque oculis sollicitare deam?

Aeris et Linguae sum filia, mater inanis

indicii, vocem quae sine mente gero.

extremos pereunte modos a fine reducens,

ludificata sequor verba aliena meis.

auribus in vestris habito penetrabilis Echo:

et, si vis similem pingere, pinge sonum.

Cuius opus? Phidiae: qui signum Pallados, eius

quique Iovem fecit; tertia palma ego sum. sum

dea quae rara et paucis occasio nota.

quid rotulae insistis? stare loco nequeo,

quid talaria habes? volucris sum. Mercurius quae

fortunare solet, trado ego, cum volui,

crine tegis faciem, cognosci nolo. sed heus tu

occipiti calvo es? ne tenear fugiens,

quae tibi iuncta comes? dicat tibi. dic rogo, quae sis.

sum dea, cui nomen nec Cicero ipse dedit.

sum dea, quae factique et non facti exigo poenas,

nempe ut paeniteat, sic METANOEA vocor.

tu modo dic, quid agat tecum, quandoque volavi,

haec manet; hanc retinent, quos ego praeterii.

tu quoque dum rogitas, dum percontando moraris, 15

elapsam dices me tibi de manibus.

DICEBAM tibi: “Galla, senescimus; effugit aetas,

utere rene tuo: casta puella anus est.”

sprevisti. obrepsit non intellecta senectus

nec revocare potes, qui periere, dies.

nunc piget et querens, quod non aut ista voluntas

tunc fuit, aut non est nunc ea forma tibi.

da tamen amplexus oblitaque gaudia iunge

da: fruar, et si non quod volo, quod volui.

TRINACUM quondam currentem in litoris ora

ante canes leporem caeruleus rapuit,

at lepus: “ In me omnis terrae pelagique rapina est,

forsitan et caeli; si canis astra tenet.”

CAPTUS FUERNT

TAM segnis scriptor, quam lentus, Pergame, cursor,

fugisti et primo captus es in stadio.

ergo notas scripto tolerasti, Pergame, vultu

et quas neglexit dextera, frons patitur.

PERGAME, non recte punitus fronte subisti

supplicium, lentae quod meruere manus.

at tu, qui dominus, peccantia membra coherce:

iniustum falsos excruciare reos.

aut inscribe istam, quae non vult scribere, dextram,

aut profugos ferri pondere nocte pedes.

CANUS rogabat Laidis noctem Myron:

tulit repulsam protinus

causamque sensit et caput fuligine

fucavit atra candidum,

idemque vultu, crine non idem Myron

orabat oratum prius,

sed illa formam cum capillo comparatis

similemque, non ipsum, rata

(fortasse et ipsum, sed volens ludo frui)

sic est adorta callidum:

“Inepte, quid me, quod recusari, rogas?

patri negavi iam tuo.”

EIUS UXOR

LAIDAS et Glyceras, lascivae nomina famae.

coniunx in nostro carmine eum legeret,

ludere me dixit falsoque in amore iocari.

tanta illi nostra est de probitate fides.

UXOR, vivamus quod viximus, et teneamus

nomina, quae primo sumpsimus in thalamo:

nec ferat ulla dies, ut commutemur in aevo;

quin tibi sim iuvenis tuque puella mihi.

Nestore sim quamvis provectior aemulaque annis

vineas Cumauam tu quoque Deiphoben;

nos ignoremus, quid sit matura senectus.

scire aevi meritum, non numerare decet.

QUI primus, MEROE, nomen tibi condidit, ille

Thesidae nomen condidit Hippolyto,

nam divinare est, nomen componere, quod sit

fortunae et morum vel necis indicium.

Protesilae, tibi nomen sic fata dederunt,

victima quod Troiae prima futurus eras.

ldmona quod vatem, medicum quod Iapyga dicunt,

discendas artes nomina praeveniunt.

et tu sic Meroe, non quod sis atra colore,

ut quae Niliaea nascitur in Meroe;

infusum sed quod vinum non diluis undis,

potare imnixtum sueta merumque merum.

ME lapidem quondam Persae advexere, tropaeum

ut fierem bello: nunc ego sum Nemesis.

ac sicut Graecis victoribus adsto tropaeum,

punio sic Persas vaniloquos Nemesis.

EXCIPS adverso quod pectore vulnera septem,

arma super velleris quod, Thrasybule, tua,

non dolor hic patris est, Pitanae sed gloria maior.

rarum, tam pulchro funere posse frui.

quem postquam maesto socii posuere feretro,

talia magnanimus edidit orsa pater:

“Flete alios, natus lacrimis non indiget ullis.

et meus, et talis, et Lacedaemonio.”

MAGNANIMA

MATER Lacaena clipeo obarmans filium,

Cum hoc, inquit, aut in hoc redi.

QUIDAM superbus opibus et fastu tumens

tantumque verbis nobilis

spernit vigentis clara saecli nomina,

antiqua captans stemmata,

Martem Remumque et conditorem Romulum

privos parentes nuneupans.

hos ille Serum veste contexi iubet:

hos caelat argento gravi,

ceris inurens ianuarum limina

et atriorum pegmata.

credo, quod illi nec pater certus fuit

et mater est vere lupa.

INVENTOR primus Cynices ego. “Quae ratio istaec

Alcides multo dicitur esse prior.”

Alcida quondam fueram doctore secundus:

nunc ego sum Cynices primus, et ille deus.

DISCIPULUS melior nulli meliorve magister

εἰσ ἀρετὴν συνέβη καὶ Κυνικὴν σοφίην .

dicere me novit verum, qui novit utrumque,

καὶ θεὸν Ἀλκείδην, καὶ κύνα Διογένην .

OGYGIDAE 1 me Bacchum vocant,

Osirin Aegypti putant,

Mysi Phanacen nominant,

Dionyson Indi existimant,

Romana sacra Liberum,

Arabica gens Adoneum,

Lucaniacus Pantheum.

Αἰγυπιίων μὲν Ὄσιρισ ἐγώ, Μυσῶν δὲ
 Φανάκησ ,

Βάκχοσ ἐνὶ ζωοῖσιν, ἐνὶ φθιμένοισιν
 Ἀδωνεύσ ,

πυρογενής, δίκερως, Τυτανολέτης, Διόνυσοσ .

Αἲξ χίμαροσ πήδη ποιμὴν ῤαβδοῦχοσ ἐλαίη εἶσ λίθοσ ἐκ
 πάντων λιτὸσ ἐγὼ Κορυδών .

LESBIA Pieriis Sappho soror addita Musis,

εἰμ' ἐνάτη λυρικῶν, Ἀονίδων δεκάτη .

ORTA salo, suscepta solo, patre edita Caelo,

Aeneadum genetrix, hic habito alma Venus.

LAUDET Achaemenias orientis gloria telas:

molle aurum pallis, Graecia, texe tuis;

non minus Ausoniam celebret dum fama Sabinam.

parcentem magnis sumptibus, arte parem.

SIVE probas Tyrio textam subtemine vestem

seu placet inscripti commoditas tituli.

ipsius hoc dominae concinnat utrumque venustas,

has geminas artes una Sabina colit.

LICIA qui texunt et carmina, carmina Musis,

licia contribuunt, casta Minerva, tibi.

ast ego rem sociam non dissociabo Sabina,

versibus inscripsi quae mea texta meis.

HANG volo, quae non vult; illam, quae vult, ego nolo:

vincere vult animos, non satiare Venus,

oblatas sperno illecebras. detrecto negatas:

nec satiare animum nec cruciare volo.

nec bis cincta Diana placet nec nuda Cythere:

illa voluptatis nil habet, haec nimium,

callida sed mediae Veneris milli venditet artem

femina, quae iungat, quod volo nolo vocant.

Χρῆστος, Ἀκίνδυνος, αὐτοαδελφεοί, οἰκτρὰ δὲ,
 τέκνα ,

moribus umbo malis nomina falsa gerunt:

οὐδ' οὗτοσ χρηδτός, οὐδ' οὗτοσ ἀκίνδυνόσ
 ἐδτιν .

una potest ambos littera corrigere.

αἴ κεν Χρῆδτός, ἔχῃ παρ' ἀδελφοῦ Ἀκινδύνου
 ἄλφα ,

κίνδυνοσ hic fiet, ἄχρηδτοσ erit.

MALE NOMEN IMPOSITUM

GERMANI fratres sunt, Chrestos, Aeindvnos alter,

falsum nomen utrique: sed ut verum sit utrique,

alpha suum Chresto det Acindynos, ipse sine alpha

permaneat: verum nomen uterque geret.

“TRIS uno in lecto: stuprum duo perpetiuntur.

et duo committunt.” Quattuor esse reor.

“Falleris: extremis da singula crimina et illum

bis numera medium, qui facit et patitur.”

EST LATINUM

QUI REMINISCO putat se dicere posse latine

hic ubi en scriptum est, faceret cor, si cor haberet.

RITUS vocatus rhetor olim ad nuptias,

celebri ut fit in convivio,

grammaticae ut artis se peritum ostenderet,

haec vota dixit nuptiis:

“Ei masculini et feminini gignite

generisque neutri filios.”

LAETA bis octono tibi iam sub consule pubes

cingebat teneras, Glaucia adulto, genas,

et iam desieras puer anne puella videri:

cum properata dies abstulit omne decus,

sed neque functorum socius miscebere vulgo

nec metues Stygios flebilis umbra lacus,

verum aut Persephonae Cinyreius ibis Adonis,

aut Iovis Elysii tu Catamitus eris.

VIVEBAM: sum facta silex, quae deinde polita

Praxiteli manibus vivo iterum Niobe,

reddidit artificis manus omnia, sed sine sensu:

hunc ego, cum laesi numina, non habui.

VENERE

ARMATAM vidit Venerem Lacedaemone Pallas.

Nunc certemus, ait, iudice vel Paride.

cui Venus: “ Armatam tu me, temeraria, temnis,

quae, quo te vici tempore, nuda fui?”

LAIS anus Veneri speculum dico: dignum habeat se

aeterna aeternum forma ministerium,

at mihi nullus in hoc usus, quia cernere talem,

qualis sum, nolo. qualis eram, nequeo.

ISTOS tergemino nasci quos cernis ab ovo,

patribus ambiguis et matribus adsere natos,

hos genuit Nemesis, sed Leda puerpura fovit:

Tyndareus pater his et Iuppiter: hic putat, hic scit.

VERA Venus Gnidiam cum vidit Cyprida. dixit:

Vidisti nudam me, puto, Praxitele.

“Non vidi, nec fas: sed ferro opus omne polimus.

ferrum Gradivi Martis in arbitrio,

qualem igitur domino scierant placuisse Cytheren,

talem fecerunt ferrea caela deam.”

BUCULA sum, caelo genitoris facta Myronis

aerea: nec factam me puto, sed genitam.

sic me taurus init, sic proxima bucula mugit.

sic vitulus sitiens ubera nostra petit.

miraris, quod fallo gregem? gregis ipse magister 5

inter pascentes me numerare solet.

UBERA quid pulsas frigentia matris aenae,

o vitule, et sucum lactis ab aere petis?

hunc quoque praestarem, si me pro parte parasset

exteriore Myron, interiore deus.

DAEDALE, cur vana consumis in arte laborem?

me potius clausa subice Pasiphae.

illecebras verae si vis dare, Daedale, vaccae,

viva tibi species vacca Myronis erit.

SUI RITUM

AEREA mugitum poterat dare vacca Myronis:

sed timet artificis deterere ingenium,

fingere nam similem vivae, quam vivere, plus est:

nec sunt facta dei mira, sed artificis.

AEREA bos steteram; mactata est vacca Minervae;

sed dea proflatam transtulit huc animam,

et modo sum duplex: pars aerea, pars animata.

haec manus artificis dicitur, illa deae.

Quid me, taure, paras specie deeeptus inire?

non sum ego Minoae maehina Pasiphaae.

NECDUM caduco sole, iam sub vespere,

ageret iuveneas cum domum pastor suas.

suam relinquens me monebat ut suam.

UNAM iuvencam pastor forte amiserat,

numerumque iussus reddere

me defuisse conquerebatur, sequi

quae noluissem ceteras.

VALLEBANAE (nova res et vix credenda poctis.

sed quae de vera promitur historia)

femineam in speciem convertit masculus ales

pavaque de pavo constitit ante oculos,

cuncti admirantur monstrum: sed mollior agna

talia virginea voce puella refert:1

“Quid stolidi ad speciem notae novitatis hebeti?

an vos Nasonis carmina non legitis?

Caenida convertit proles Saturnia Consus

ambiguoque fuit corpore Tiresias.

vidit semivirum fons Salmacis Hermaphroditum

vidit nubentem Plinius Androgynum.

nec satis antiquum, quod Campana in Benevento

unus epheborum virgo repente fuit.

nolo tamen veteris documenta arcessere famae.

ecce ego sum factus femina de puero.”

“ Pythagora Euphorbi, reparas qui semina rerum

corporibusque novis das reduces animas,

dic, quid erit Marcus iam fata novissima functus,

si redeat vitam rursus in aeriam? ”

“ Quis Marcus? " " Feles nuper pullaria dictus,

corrupit totum qui puerile secus,

perversae Veneris postico vulnere fossor,

Lucili vatis subpilo pullipremo.”

“ Non taurus, non mulus erit, non hippocamelus,

non caper aut aries, sed scarabaeus erit.”

LAMBERE cum vellet mediorum membra virorum

Castor nec posset vulgus habere domi,

repperit, ut nullum fellator perderet inguen:

uxoris coepit lingere membra suae.

PRAETER legitimi genialia foedera coetus

repperit obscenas veneres vitiosa libido:

Herculis heredi quam Lemnia suasit egestas,

quam toga facundi scaenis agitavit Afrani

et quam Nolanis capitalis luxus inussit.

Crispa tamen cunetas exercet corpore in uno:

deglubit, fellat, molitur per utramque cavernam,

ne quid inexpertum frustra moritura relinquat.

LANGUENTI Marco dixit Diodorus haruspex

ad vitam non plus sex superesse dies.

sed medicus divis fatisque potentior Alcon

falsum convicit illico haruspicium

tractavitque manum victuri, ni tetigisset;

illico nam Marco sex periere dies.

ALCON hesterno signum Iovis attigit, ille

quamvis marmoreus vim patitur medici.

ecce hodie iussus transferri e sede vetusta

effertur. quamvis sit deus atque lapis.

EUNE, quid adfectus vendentem Phyllida odores?

dicetis hanc mediam lambere, non molere.

perspice, ne mercis fallant te nomina, vel ne

aere Seplasiae decipiare cave,

dum κύσθον κόστον que putas communis
 odoris

el nardium ac sardas esse sapore pari.

Diversa infelix et lambit et olfacit Eunus:

dissimilem olfactum naris et oris habet.

BENE NEC MALE OLERE

SALGAMA non hoc sunt, quod balsama: cedite odores,

nec male olere mihi, nec bene olere placet.

LAIS Eros et Itys, Chiron et Eros, Itys alter

nomina si scribis, prima elementa adime.

ut facias verbum, quod tu facis, Eune magister,

dicere me Latium non decet opprobrium.

LAMBEBAT

EUNE, quod uxoris gravidae putria inguina lambis,

festinas glossas non natis tradere natis.

EUNUS Syriscus, inguinum ligurritor.

opicus magister (sic eum docet Phyllis)

muliebre membrum quadrangulum cernit:

triquetro coactu . Δ . litteram ducit.

de valle femorum altrinsecus pares rugas

mediumque, fissi rima qua patet, callem

. Ψ . dicit esse: nam trifissilis forma
 est.

cui ipse linguam cum dedit suam, . Λ .
 est:

veramque in illis esse . Φ . notam
 .sentit.

quid, imperite, P. putas ibi scriptum,

ubi locari .I. convenit longum?

miselle doctor, 8. tibi sit obsceno,

tuumque nomen . Θ . sectilis signet.

DEFORMEM quidam te dicunt, Crispa: ego istud

nescio: mi pulchra es, iudice me satis est.

quin etiam cupio, iunctus quia zelus amori est.

ut videare aliis foeda, deeora mihi.

SIT milli talis amica velim,

iurgia quae temere incipiat,

nec student quasi casta loqui:

pulcra procax petulante manu,

verbera quae ferat et regerat

caesaque ad oscula confugiat.

nam nisi moribus his fuerit,

casta modesta pudenter agens,

dicere abominor, uxor erit.

Hoc, quod amare vocant, solve aut misceto. Cupido:

aut neutrum flammis ure vel ure duo.

Aut restingue ignem, quo torreor, alma Dione,

aut transire iube: vel fac utrimque parem.

ADULTERAM

Iuris consulto, cui vivit adultera coniunx,

paria a lex placuit, iulia displicuit,

quaeritis, unde haec sit distantia? seemivir ipse

scantin iam metuens non metuit titiam.

Inguina quod calido levas tibi dropace, causa est:

irritant volsas levia membra lupas.

sed quod et elixo plantaria podice vellis

et teris incusas pumice Clazomenas,

causa latet: bimarem nisi quod patientia morbum

adpetit et tergo femina, pube vir es.

SEMIVIR uxorem duxisti, Zoile, moecham:

o quantus fiet quaestus utrimque domi,

cum dabit uxori molitor tuus et tibi adulter,

quantum deprensi damna pudoris ement!

sed modo quae vobis lucrosa libido videtur,

iacturam senio mox subeunte feret:

incipient operas conducti vendere moechi,

quos modo munificos lena iuventa tenet.

Doctus Hylas caestu, Phegeus catus arte palaestrae,

clarus Olympiacis et Lycus in stadiis,

an possent omnes venturo vincere agone,

Hammonem Libyae consuluere deum.

sed deus, ut sapiens: “ Dabitur victoria vobis

indubitata equidem, si caveatis” ait,

“ne quis Hylam eaestu, ne quis certamine luctae

Phegea, ne cursu te, Lyce, praetereat.”

PUNICA turgentes redimibat zona papillas

Hermiones: zonae textum elegeon erat:

“ Qui legis hunc titulum, Paphie tibi mandat, ames me

exemploque tuo neminem amare vetes.”

ADSPICE, quam blandae neeis ambitione fruatur

letifera experiens gaudia pulcher Hylas.

oscula et infestos inter moriturus amores

ancipites patitur Naidas Eumenidas.

FURTTIS proeaees Naides amore saevo et irrito:

ephebus iste flos erit.

Si cuperes alium, posses. Narcisso, potiri,

nunc tibi amoris adest copia, fructus abest.

QUID non ex huius forma pateretur amator,

ipse suam qui sic deperit effigiem?

COMMORITUR, Narcisse, tibi resonabilis Echo,

vocis ad extremos exanimata modos:

et pereuntis adhuc gemitum resecuta querellis.

ultima nunc etiam verba loquentis amat.

MERCURIO genitore satus, genetrice Cythere.

nominis ut mixti, sic corporis Hermaphroditus.

concretus sexu, sed non perfectus, utroque:

ambiguae Veneris, neutro potiendns amori.

HERMAPHRODTTO

SALMACIS optato concreta est nympha marito.

felix virgo, sibi si scit inesse virum:

et tu formosae, iuvenis, permixte puellae

bis felix, unum si licet esse duos.

PONE arcum, Paean, celeresque reconde sagittas:

non te virgo fugit, sed tua tela timet.

INVIDE, cur properas. cortex, operire puellam:

laurea debetur Phoebo, si virgo negatur.

THERMARUM in solio si quis Polygitona vidit

ulcera membrorum scabie putrefacta foventem,

praeposuit cunctis spectacula talia ludis.

Principio tremulis gannitibus aera pulsat

verbaque lascivos meretricum imitantia coetus

vibrat et obscenae numeros pruriginis implet.

brachia deinde rotat velut enthea daemone Maenas;

pectus, crura, latus, ventrem, femora, inguina, suras,

tergum, colla, umeros, luteae Symplegadis antrum.

tam diversa locis vaga earnificina pererrat,

donec marcentem calidi fervore lavacri

blandus letali solvat dulcedine morbus.

desectos sic fama viros, ubi cassa libido

femineos coetus et non sua bella lacessiti

irrita vexato consumere gaudia lecto,

titillata brevi cum iam sub fine voluptas

fervet et ingesto peragit ludibria morsu:

torpida non aliter Polygiton membra rescivit.

et, quia debentur suprema piacula vitae,

ad Phlegethonteas sese iam praeparet undas.

SILVIUS ille Bonus, qui carmina nostra Incessit,

nostra magis meruit disticha, Brito bonus.

SILVIUS hic Bonus est. Quis Sibilis? Iste Britannus.

Aut Brito hic non est Silvius, aut malus est.

SILVIUS esse Bonus fertur ferturque Britannus:

quis credat civem degenerasse bonum?

NEMO bonus Brito est. si simplex Silvius esse

incipiat, simplex desinat esse bonus.

SILVIUS hic Bonus est, sed Brito est Silvius idem:

simplicior res est, credite, Brito malus.

SILVI, Brito Bonus: quamvis homo non bonus esse

fertis nec <se quit> iungere Brito Bono.