Post deum semper patrem colui secundamque reverentiam genitori meo debui, sequitur ergo hanc summi dei venerationem epicedion patris mei. titulus 
 
 a Graecis auctoribus defunctorum honri dicatus, non ambitiosus, sed religiosus: quem commendo lectori meo, sive is filius est seu pater sive utrumque, neque, ut laudet, exigo; set, ut amet, postulo, neque vero nunc patrem meum laudo, quod ille non eget et ego functum oblectatione viventium onerare non debeo, neque dico nisi quod agnoscunt, qui parti aetatis eius interfuerunt. falsum me autem morte eius obita dicere et verum tacere eiusdem piaculi existimo, imagini ipsius hi versus subscripti sunt neque minus in opusculorum meorum seriem relati. alia omnia mea displicent mihi; hoc relegisse amo.

Nomen ego Ausonius, non ultimus arte medendi

et, mea si nosses tempora, primus eram.

vicinas urbes colui patriaque domoque,

Vasates patria, sed lare Burdigalam,

curia me duplex et uterque senatus habebat

muneris exsortem, nomine participem,

non opulens nec egens, parcus sine sordibus egi:

victum, habitum, mores semper eadem habui,

sermone inpromptus Latio, verum Attica lingua

suffecit culti vocibus eloquii.

optuli opem cunctis poscentibus artis inemptae

officiumque meum cum pietate fuit.

iudicium de me studui praestare bonorum:

ipse mihi numquam, iudice me, placui.

officia in multos diverso debita cultu

personis, meritis, tempore distribui,

litibus abstinui: non auxi, non minui rem;

indice me nullus, set neque teste, perit,

invidi numquam; cupere atque ambire refugi;

iurare aut falsum dicere par habui.

factio me sibi non, non coniuratio iunxit:

sincero colui foedere amicitias,

felicem scivi non qui, quod vellet, haberet,

set qui per fatum non data non cuperet.

non occursator, non garrulus, obvia cernens,

valvis et velo condita non adii.

famam, quae posset vitam lacerare bonorum,

non finxi et, veram si scierim, tacui,

ira procul, spes vana procul, procul anxia cura

inque bonis hominum gaudia falsa procul.

vitati coetus eiuratique tumultus

et semper fictae principum amicitiae,

deliquisse nihil numquam laudem esse putavi

atque bonos mores legibus antetuli.

irasci promptus properavi condere motum

atque mihi poenas pro levitate dedi.

coniugium per lustra novem sine crimine concors

unum habui: gnatos quattuor edidimus.

prima obiit lactans; at qui fuit ultimus aevi, .

pubertate rudi non rudis interiit.

maximus ad summum columen pervenit honorum,

praefectus Gallis et Libyae et Latio,

tranquillus, clemens, oculis, voce, ore serenus,

in genitore suo mente animoque puer.

huius ego et natum et generum pro consule vidi;

consul ut ipse foret, spes mihi certa fuit.

matronale decus possedit filia, cuius

egregia et nuptae laus erat et viduae,

quae nati generique et progeneri simul omnium

multiplici inlustres vidit honore domos.

ipse nec adfectans nec detrectator honorum

praefectus magni nuncupor Illyrici,

haec me fortunae larga indulgentia suasit

numine adorato vitae obitum petere,

ne fortunatae spatium inviolabile vitae

fatali morsu stringeret ulla dies.

optinui auditaeque preces: spem, vota, timorem

sopitus placido fine relinquo aliis,

inter maerentes, sed non ego maestus, amicos

dispositis iacui funeris arbitriis.

nonaginta annos baculo sine, corpore toto

exegi, cunctis integer officiis,

haec quicumque leges, non aspernabere fari:

talis vita tibi, qualia vota mihi.