En umquam vidisti tabulam 1 pictam in pariete? vidisti utique et meministi. Treveris quippe in triclinio Zoili fucata est pictura haec: Cupidinem cruci adfigunt mulieres amatrices, non istae de nostro saeculo, quae sponte peccant, sed illae heroicae, quae sibi ignoscunt et plectunt deum. quarum partem in lugentibus campis Maro noster enumerat. hanc ego imaginem specie et argumento miratus sum. Deinde mirandi stuporem transtuli ad ineptiam poetandi. mihi praeter lemma nihil placet; sed commendo tibi errorem meum: naevos nostros et cicatrices amamus, nec soli nostro vitio peccasse contenti, adfectamus ut amentur. verum quid ego huic eclogae studiose patrocinor? certus sum, quodcumque meum scieris, amabis; quod magis spero, quam ut laudes, vale et dilige parentem.

AERIS in campis, memorat quos musa Maronis, 1

myrteus amentes ubi lucus opacat amantes, 2

orgia ducebant heroides et sua quaeque,

ut quondam occiderant, leti argumenta gerebant,

errantes silva in magna et sub luce maligna 3

inter harundineasque comas gravidumque papaver

et tacitos sine labe lacus, sine murmure rivos:

quorum per ripas nebuloso lumine marcent

fleti, olim regum et puerorum nomina, flores 4

mirator Narcissus et Oebalides Hyacinthus

et Crocus auricomans et murice pictus Adonis

et tragico scriptus gemitu Salaminius Aeas;

omnia quae lacrimis et amoribus anxia maestis

exercent memores obita iam morte dolores:

rursus in amissum revocant heroidas aevum.

fulmineos Semele decepta puerpera partus

deflet et ambustas lacerans per inania cunas

ventilat ignavum simulati fulguris ignem,

irrita dona querens, sexu gavisa virili,

maeret in antiquam Caenis revocata figuram.

vulnera siccat adhuc Procris Cephalique eruditam

diligit et percussa manum, fert fumida testae

lumina Sestiaca praeceps de turre puella,

et de nimboso saltum Leucate minatur

mascula Lesbiacis Sappho peritura sagittis. 1

Harmoniae cultus Eriphyle maesta recusat,

infelix nato nec fortunata marito,

tota quoque aeriae Minoia fabula Cretae

picturarum instar tenui sub imagine vibrat:

Pasiphae nivei sequitur vestigia tauri,

licia fert glomerata manu deserta Ariadne,

respicit abiectas desperans Phaedra tabellas.

haec laqueum gerit, haec vanae simulacra coronae:

Daedaliae pudet hanc latebras subiisse iuvencae.

praereptas queritur per inania gaudia noctes

Laudamia duas, vivi functique mariti,

parte truces alia strictis mucronibus omnes

et Thisbe et Canace et Sidonis horret Elissa:

coniugis haec, haec patris et haec gerit hospitis ensem,

errat et ipsa, olim qualis per Latmia saxa

Endymioneos solita adfectare sopores,

cum face et astrigero diademate Luna bicornis.

centum aliae veterum recolentes vulnera amorum

dulcibus et maestis refovent tormenta querellis.

Quas inter medias furvae caliginis umbram

dispulit inconsultus Amor stridentibus alis.

agnovere omnes puerum memorique recursu

communem sensere reum, quamquam umida circum

nubila et auratis fulgentia cingula bullis

et pharetram et rutilae fuscarent lampados ignem.

agnoscunt tamen et vanum vibrare vigorem

occipiunt hostemque unum loca non sua nanctum,

cum pigros ageret densa sub nocte volatus,

facta nube premunt: trepidantem et cassa parantem

suffugia in coetum mediae traxere catervae.

eligitur maesto myrtus notissima luco,

invidiosa deum poenis, cruciaverat illic

spreta olim memorem Veneris Proserpina Adonin.

huius in excelso suspensum stipite Amorem

devinctum post terga manus substrictaque plantis

vincula maerentem nullo moderamine poenae

adficiunt. reus est sine crimine, iudice nullo

accusatur Amor. se quisque absolvere gestit,

transferat ut proprias aliena in crimina culpas.

cunctae exprobrantes tolerati insignia leti

expediunt: haec arma putant, haec ultio dulcis,

ut, quo quaeque perit, studeat punire dolorem,

haec laqueum tenet, haec speciem mucronis inanem

ingerit, illa cavos amnes rupemque fragosam

Insanique metum pelagi et sine fluctibus aequor.

nonnullae flammas quatiunt trepidaeque minantur

stridentes nullo igne faces, rescindit adultum

Myrrha uterum lacrimis lucentibus inque paventem

gemmea fletiferi iaculatur sucina trunci,

quaedam ignoscentum specie ludibria tantum

sola volunt, stilus ut tenuis sub acumine puncti

eliciat tenerum, de quo rosa nata, cruorem

aut pubi admoveant petulantia lumina lychni.

ipsa etiam simili genetrix obnoxia culpae

alma Venus tantos penetrat secura tumultus.

nec circumvento properans suffragia nato

terrorem ingeminat stimulisque accendit amaris

ancipites furias natique in crimina confert

dedecus ipsa suum, quod vincula caeca mariti

deprenso Mavorte tulit, quod pube pudenda

Hellespontiaci ridetur forma Priapi,

quod crudelis Eryx, quod semivir Hermaphroditns.

nec satis in verbis: roseo Venus aurea serto

maerentem pulsat puerum et graviora paventem,

olli purpureum mulcato corpore rorem

sutilis expressit crebro rosa verbere, quae iam

tincta prius traxit rutilum magis ignea fucum.

inde truces cecidere minae vindictaque maior

crimine visa suo, Venerem factura nocentem,

ipsae intercedunt heroides et sua quaeque

funera crudeli malunt adscribere fato.

tum grates pia mater agit cessisse dolentes

et condonatas puero dimittere culpas.

Talia nocturnis olim simulacra figuris

exercent trepidam casso terrore quietem.

quae postquam multa perpessus nocte Cupido

effugit, pulsa tandem caligine somni

evolat ad superos portaque evadit eburna.