Vos etiam, quos nulla mihi cognatio iunxit,

set fama et carae relligio patriae,

et studium in libris et sedula cura docendi,

commemorabo viros morte obita celebres,

fors erit, ut nostros manes sic adserat olim,

exemplo cupiet qui pius esse meo.

PRIMUS Burdigalae columen dicere, Minervi,

alter rhetoricae Quintiliane togae.

inlustres quondam quo praeceptore fuerunt

Constantinopolis, Roma, dehinc patria,

non equidem certans cum maiestate duarum,

solo set potior nomine, quod patria:

adserat usque licet Fabium Calagurris alumnum,

non sit Burdigalae dum cathedra inferior,

mille foro dedit hic iuvenes, bis mille senatus

adiecit numero purpureisque togis;

me quoque: set quoniam multa est praetexta, silebo

teque canam de te, non ab honore meo.

sive panegyricis placeat contendere libris,

in Panathenaicis tu numerandus eris;

seu libeat fictas ludorum evolvere lites,

ancipitem palmam Quintilianus habet,

dicendi torrens tibi copia, quae tamen aurum,

non etiam luteam volveret inluviem.

et Demosthenicum, quod ter primum ille vocavit,

in te sic viguit, cedat ut ipse tibi.

anne et divini bona naturalia doni

adiciam, memori quam fueris animo,

audita ut vel lecta semel ceu fixa teneres,

auribus et libris esset ut una fides?

vidimus et quondam tabulae certamine longo

omnes, qui fuerant, te numerasse bolos,

alternis vicibus quot praecipitante rotatu

fundunt excisi per cava buxa gradus:

narrantem fido per singula puncta recursu,

quae data, per longas quae revocata moras.

nullo felle tibi mens livida, tum sale multo

lingua dicax blandis et sine lite iocis,

mensa nitens, quam non censoria regula culpet

nec nolit Frugi Piso vocare suam:

nonnumquam pollens natalibus et dape festa,

non tamen angustas ut tenuaret opes.

quamquam heredis egens, bis sex quinquennia functus,

fletus es a nobis ut pater et iuvenis.

Et nunc, sive aliquid post fata extrema superfit,

vivis adhuc aevi, quod periit, meminens:

sive nihil superest nec habent longa otia sensus,

tu tibi vixisti: nos tua fama iuvat.

NEC me nepotes impii silentii

reum ciebunt, Alcime,

minusque dignum, non et oblitum ferent

tuae ministrum memoriae,

opponit unum quem viris prioribus

aetas recentis temporis,

palmae forensis et camenarum decus,

exemplar unum in litteris,

quas aut Athenis docta coluit Graecia,

aut Roma per Latium colit.

moresne fabor et tenorem regulae

ad usque vitae terminum?

quod laude clarus, quod operatus litteris

omnem refugisti ambitum?

te nemo gravior vel fuit comis magis

aut liberalis indigis,

danda salute, si forum res posceret;

studio docendi, si scholam.

vivent per omnem posterorum memoriam,

quos tu sacrae famae dabas

et Iulianum tu magis famae dabis

quam sceptra, quae tenuit brevi.

Sallustio plus conferent libri tui,

quam consulatus addidit,

morum tuorum, decoris et facundiae

formam dedisti filiis.

Ignosce nostri laesus obsequio stili:

amoris hoc crimen tui est,

quod digna nequiens promere officium colo,

iniuriose sedulus.

quiesce placidus et caduci corporis

damnum repende gloria.

RHETORA Luciolum, condiscipulum atque magistrum

collegamque dehinc, nenia maesta refer,

facundum doctumque virum, seu lege metrorum

condita seu prosis solveret orsa modis,

eripuit patri Lachesis quem funere acerbo

linquentem natos sexu in utroque duos:

nequaquam meritis cuius responderit heres

obscurus, quamvis nunc tua fama iuvet.

Mitis amice, bonus frater, fidissime coniunx,

nate pius, genitor: paenitet, ut fueris.

comis convivis, numquam inclamare clientes,

ad famulos numquam tristia verba loqui,

ut placidos mores, tranquillos sic cole manes

et cape ab Ausonio munus, amice, vale.

AETATE quamquam viceris dictos prius,

Patera, fandi nobilis;

tamen, quod aevo floruisti proximo

iuvenisque te vidi senem,

honore maestae non carebis neniae,

doctor potentum rhetorum.

tu Baiocassi stirpe Druidarum satus,

si fama non fallit fidem,

Beleni sacratum ducis e templo genus,

et inde vobis nomina:

tibi Paterae: sic ministros nuncupant

Apollinares mystici.

fratri patrique nomen a Phoebo datum

natoque de Delphis tuo.

doctrina nulli tanta in illo tempore

cursusque tot fandi et rotae:

memor, disertus, lucida facundia,

canore, cultu praeditus,

salibus modestus felle nullo perlitis,

vini cibique abstemius,

laetus, pudicus, pulcher, in senio quoque

aquilae ut senectus aut equi.

FACUNDE, docte, lingua et ingenio celer,

iocis amoene, Delphidi,

subtextus esto flebili threno patris,

laudi ut subibas aemulus,

tu paene ab ipsis orsus incunabulis

dei poeta nobilis,

sertum coronae praeferens Olympiae,

puer celebrasti Iovem:

mox inde cursim more torrentis freti

epos ligasti metricum,

ut nullus aequa lege liber carminum

orationem texeret.

celebrata varie cuius eloquentia

domi forisque claruit:

seu tu cohortis praesulem praetoriae

provinciarum aut iudices

coleres, tuendis additus clientibus

famae et salutis sauciis,

felix, quietis si maneres litteris

opus Camenarum colens

nec odia magnis concitata litibus

armaret ultor impetus

nec inquieto temporis tyrannici

palatio te adtolleres.

dum spem remotam semper arcessis tibi,

fastidiosus obviae,

tuumque mavis esse quam fati bonum,

desiderasti plurima,

vagus per omnes dignitatum formulas

meritusque plura quam gerens.

unde insecuto criminum motu gravi

donatus aerumnis patris,

mox inde rhetor, nec docendi pertinax,

curam fefellisti patrum,

minus malorum munere expertus dei,

medio quod aevi raptus es,

errore quod non deviantis filiae

poenaque laesus coniugis.

O FLOS iuvenum

spes laeta patris

nec certa tuae

data res patriae,

rhetor Alethi:

tu primaevis

doctor in annis:

tempore, quo te

discere adultum

non turpe foret,

praetextate,

iam genitori

conlatus eras

postque Paterae

et praeceptor.

ille superbae

moenia Romae

fama et meritis

inclitus auxit:

maior utroque

tu Burdigalae

lactus patriae

clara cohortis

vexilla regens,

cuncta habuisti

commoda fati,

non sine morsu

gravis invidiae:

omnia praecox

fortuna tibi

dedit et rapuit:

et rhetoricam

Horis adulti

fruge carentem,

et conubium

nobile soceris

sine pace patris,

et divitias

utriusque sine

herede domus.

solstitialis

velut herba solet

ostentatus

raptusque simul,

pubere in aevo

deseruisti

vota tuorum,

non mansuris

ornate bonis.

quam fatiloquo

dicte profatu

versus Horati:

“Nil est ab omni

parte beatum.”

QUI colis laetos hilarosque mores,

qui dies festos, ioca, vota, ludum,

annuum functi memora Leonti

nomine threnum.

iste, Lascivus patiens vocari,

nomen indignum probitate vitae

abnuit numquam, quia gratum ad aures

esset amicas.

litteris tantum titulum adsecutus,

quantus exili satis est cathedrae,

posset insertus numero ut videri

grammaticorum.

Tu meae semper socius iuventae,

pluribus quamvis cumulatus annis,

nunc quoque in nostris recales medullis,

blande Leonti!

et iuvat tristi celebrare cura

flebilem cantum memoris querellae:

munus ingratum tibi debitumque

carmine nostro.

ROMULUM post hos prius an Corinthi,

anne Sperchei pariterque nati

Atticas musas memorem Menesthei

grammaticorum?

sedulum cunctis studium docendi,

fructus exilis tenuisque sermo:

set, quia nostro docuere in aevo,

commemorandi.

tertius horum mihi non magister,

ceteri primis docuere in annis,

ne forem vocum rudis aut loquendi

sic 1 sine cultu:

obstitit nostrae quia, credo, mentis

tardior sensus neque disciplinis

adpulit Graecis puerilis aevi

noxius error.

Vos levis caespes tegat et sepulcri

tecta defendant cineres opertos

ac meae vocis titulus supremum

reddat honorem.

ET te, quem cathedram temere usurpasse locuntur

nomen grammatici nec meruisse putant,

voce ciebo tamen, simplex, bone, amice, sodalis,

Iucunde, hoc ipso care magis studio:

quod, quamvis impar, nomen tam nobile amasti,

es meritos inter commemorande viros.

NUNC ut quemque mihi

flebilis officii

relligiosus honor

suggeret, expediam,

qui, quamvis humili

stirpe, loco ac merito,

ingeniis hominum

Burdigalae rudibus

introtulere tamen

grammatices studium.

Sit MACRINUS in his:

huic mea principio

credita puerities;

et libertina

SUCURO progenie,

sobrius et puerorum

utilis ingeniis,

et tu CONCORDI,

qui profugus patria

mutasti sterilem

urbe alia cathedram.

nec reticebo senem

nomine PHOEBICIUM,

qui Beleni aedituus

nil opis inde tulit;

set tamen, ut placitum,

stirpe satus Druidum

gentis Aremoricae,

Burdigalae cathedram

nati opera obtinuit:

permaneat series.

AMMONIUM et recinam 2 —

relligiosum etenim

commemorare meae

grammaticum patrie — qui

rudibus pueris

prima elementa dabat,

doctrina exiguus,

moribus inplacidis:

proinde, ut erat meritum,

famam habuit tenuem.

Pange et ANASTASIO

flebile, Musa, melum

et memora tenuem

nenia, grammaticum.

Burdigalae hunc genitum

transtulit ambitio

Pictonicaeque dedit,

pauper ibi et tenuem

victum habitumque colens,

gloriolam exilem

et patriae et cathedrae

perdidit in senio,

set tamen hunc noster

commemoravit honos,

ne pariter tumulus

nomen et ossa tegat.

HERCULANE, qui, profectus gremio de nostro et schola,

spem magis, quam rem fruendam praebuisti avunculo,

particeps scholae et cathedrae paene sucessor meae,

lubricae nisi te iuventae praecipitem flexus daret,

Pythagorei non tenentem tramitis rectam viam:

esto placidus et quietis manibus sedem fove,

iam mihi cognata dudum inter memoratus nomina.

OFFICIUM nomenque tuum, primaeve Thalasse,

parvulus audivi, vix etiam memini,

qua forma aut merito fueris, qua stirpe parentum,

aetas nil de te posterior celebrat.

grammaticum iuvenem tantum te fama ferebat,

tum quoque tam tenuis, quam modo nulla manet.

set quicumque tamen, nostro quia doctor in aevo

vixisti, hoc nostrum munus habeto, vale.

ET, Citari dilecte, mihi memorabere, dignus

grammaticos inter qui celebrere bonos,

esset Aristarchi tibi gloria Zenodotique

Graiorum, antiquus si sequeretur honos,

carminibus, quae prima tuis sunt condita in annis,

concedit Cei musa Simonidei.

urbe satus Sicula nostram peregrinus adisti,

excultam studiis quam propere edideras.

coniugium nanctus cito nobilis et locupletis,

invidia fati non genitor moreris.

at nos defunctum memori celebramus honore,

fovimus ut vivum munere amicitiae.

ELOQUII merito primis aequande, fuisti,

Agrici, positus posteriore loco:

aevo qui quoniam genitus functusque recenti,

dilatus nobis, non et omissus eras.

quocumque in numero, tristi memorabere threno: 5

unus honos tumuli, serus et ante datus.

tam generis tibi celsus apex, quam gloria fandi,

gloria Athenaei cognita sede loci:

Nazario et claro quondam delata Paterae

egregie multos excoluit iuvenes.

coniuge nunc natisque superstitibus generoque

maiorum manes

et monumenta foves.

FACETE, comis, animo iuvenali senex,

cui felle nullo, melle multo mens madens

aevum per omne nil amarum miscuit,

medella nostri, Nepotiane, pectoris,

tam seriorum quam iocorum particeps,

taciturne, Amyclas qui silendo viceris:

te fabulantem non Ulixes linqueret,

liquit canentes qui melodas virgines:

probe et pudice, parce, frugi, abstemie,

facunde, nulli rhetorum cedens stilo

et disputator ad Cleanthen Stoicum:

Scaurum Probumque corde callens intimo

et Epirote Cinea memor magis:

sodalis et convictor, hospes iugiter:

parum quod hospes, mentis agitator meae.

consilia nullus mente tam pura dedit

vel altiore conditu texit data.

honore gesti praesidatus inclitus,

decies novenas functus annorum vices,

duos relinquens liberos morte oppetis,

dolore multo tam tuorum quam meo.

INTER cognatos iam fletus, avuncule, manes

inter rhetoricos nunc memorandus eris

illud opus pietas, istud reverenda virorum

nomina pro patriae relligione habeant,

bis meritum duplici celebremus honore parentem

Arborium, Arborio patre et avo Argicio.

Stemma tibi patris Haeduici, Tarbellica Maurae

matris origo fuit: ambo genus procerum,

nobilis et dotata uxor, domus et schola, cultae

principum amicitiae contigerunt iuveni,

dum Constantini fratres opulenta Tolosa

exilii specie sepositos cohibet.

Byzanti inde arcem Thressaeque Propontidis urbem

Constantinopolim fama tui pepulit,

illic dives opum doctoque ibi Caesare honorus

occumbis patribus, Magne, superstitibus.

in patriam sed te sedem ac monumenta tuorum

principis Augusti restituit pietas,

hinc renovat causam lacrimis et flebile munus

annuus ingrata relligione dies.

EXUPERI, memorande mihi, facunde sine arte,

incessu gravis et verbis ingentibus, ore

pulcher et ad summam motuque habituque venusto:

copia cui fandi longe pulcherrima, quam si

auditu tenus acciperes, deflata placeret,

discussam scires solidi nihil edere sensus.

Palladiae primum toga te venerata Tolosae

mox pepulit levitate pari. Narbso inde recepit,

illic Dalmatio genitos, fatalia regum

nomina, tum pueros, grandi mercede docendi

formasti rhetor metam prope puberis aevi.

Caesareum qui mox indepti nomen honorem

praesidis Hispanumque tibi tribuere tribunal,

decedens placidos mores tranquillaque vitae

tempora praedives finisti sede Cadurca.

sed patriae te iura vocant et origo parentum.

Burdigalae ut rursum nomen de rhetore reddas.

NEC te Marcello genitum, Marcelle, silebo,

aspera quem genetrix urbe, domo pepulit:

sed fortuna potens cito reddidit omnia et auxit:

amissam primum Narbo dedit patriam,

nobilis hic hospes Clarentius indole motus

egregia natam coniugio adtribuit.

mox schola et auditor multus praetextaque pubes

grammatici nomen divitiasque dedit,

sed numquam iugem cursum fortuna secundat,

praesertim pravi nancta virum ingenii.

verum oneranda mihi non sunt, memoranda recepi

fata; sat est dictum cuncta perisse simul:

non tamen et nomen, quo te non fraudo, receptum

inter grammaticos praetenuis meriti.

RELLIGIO est, tacitum si te, Sedate, relinquam,

quamvis docendi munus indepte es foris,

communis patria est tecum mihi: sorte potentis

fati Tolosam nanctus es sedem scholae.

illic coniugium natique opulensque senectus

et fama, magno qualis est par rhetori.

quamvis externa tamen a regione reducit

te patria et civem morte obita repetit,

cumque vagantem operam divisae impenderis urbi,

arbitrium de te sumit origo suum.

et tua nunc suboles morem sectata parentis

Narbonem ac Romam nobilitat studiis;

sed quid conquerimur? Longum post tempus et illos 1

fama, velit nolit, Burdigalam referet.

HACTENUS observata mihi lex commemorandi

cives, sive domi seu docuere foris,

externum sed fas coniungere civibus unum

te, Staphyli, genitum stirpe Novem populis,

tu mihi, quod genitor, quod avunculus, unus utrumque,

alter ut Ausonius, alter ut Arborius.

grammatice ad Scaurum atque Probum, promptissime rhetor,

historiam callens Livii et Herodoti.

omnis doctrinae ratio tibi cognita, quantam

condit sescentis Varro voluminibus.

aurea mens, vox suada tibi, tum sermo quietus:

nec cunctator erat, nec properator erat.

pulchra senecta, nitens habitus, procul ira dolorque;

et placidae vitae congrua meta fuit.

TU quoque in aevum, Crispe, futurum

maesti venies commemoratus

munere threni.

qui primaevos fandique rudes

elementorum prima docebas

signa novorum:

creditus olim fervere mero,

ut Vergilii Flaccique locis 1

aemula ferres.

Et tibi Latiis posthabite orsis,

Urbice, Grais celebris, carmen

sic ἐλελείσω .

nam tu Crispo coniuncte tuo

prosa solebas et versa loqui

impete eodem,

priscos ut mox heroas olim

carmine Homeri commemoratos

fando referres:

dulcem in paucis ut Plistheniden,

et torrentis ceu Dulichii

ninguida dicta,

et mellitae nectare vocis

dulcia fatu verba canentem

Nestora regem.

Ambo loqui faciles, ambo omnia carmina docti,

callentes mython plasmata et historiam,

liberti ambo genus, sed quos meruisse deceret

nancisci, ut cluerent patribus ingenuis.

VICTORI studiose, memor, celer, ignoratis

adsidue in libris nec nisi operta legens,

exesas tineis opicasque evolvere chartas

maior quam promptis cura tibi in studiis,

quod ius 1 pontificum, quae foedera, stemma quod olim

ante Numam fuerit sacrifici Curibus:

quid Castor cunctis de regibus ambiguis, quid

coniugis e libris ediderit Rhodope:

quod ius pontificum, veterum quae scita Quintum

quae consulta patrum, quid Draco quidve Solon

sanxerit et Locris dederit quae iura Zaleucus,

sub Iove quae Minos, quae Themis ante Iovem,

nota tibi potius, quam Tullius et Maro nostri

et quidquid Latia conditur historia,

fors istos etiam tibi lectio longa dedisset,

supremum Lachesis ni celerasset iter.

exili nostrae fucatus honore cathedrae,

libato tenuis nomine grammatici:

longinquis posthac Cumae defunctus in oris,

ad quas de Siculo litore transieras.

sed modo nobilium memoratus in agmine gaude,

pervenit ad manes si pia cura tuos.

SET neque te maesta, Dynami, fraudabo querella,

municipem patriae causidicumque meae,

crimine adulterii quem saucia fama fugavit,

parvula quem latebris fovit Hilerda suis,

quem locupletavit coniunx Hispana latentem;

namque ibi mutato nomine rhetor eras,

rhetor Flavini cognomine dissimulatus,

ne posset profugum prodere culpa suum.

reddiderat quamvis patriae te sera voluntas,

mox residem rursum traxit Hilerda domus.

Qualiscumque tuae fuerit fuga famaque vitae,

iungeris antiqua tu mihi amicitia,

officiumque meum, sensus si manibus ullus,

accipe iam serum morte obita, Dynami.

diversis quamvis iaceas defunctus in oris,

commemorat maestis te pia cura elegis.

DOCTRINAE vitaeque pari brevitate caducum,

Glabrio, te maestis commemorabo elegis,

stemmate nobilium deductum nomen avorum,

Glabrio Acilini, 1 Dardana progenies.

tu quondam puero conpar mihi, discipulus mox,

meque dehinc facto rhetore grammaticus,

inque foro tutela reis et cultor in agris,

digne, diu partis qui fruerere bonis:

commode, laete, benigne, abstemie, tam bone dandis

semper consiliis, quam taciturne datis,

tam decus omne tuis quam mox dolor, omnia acerbo

funere praereptus, Glabrio, destituis:

uxore et natis, genitore et matre relictis,

eheu quam multis perdite nominibus!

flete diu nobis, numquam satis, accipe acerbum,

Glabrio, in aeternum commemorate, vale.

QUOS legis a prima deductos menide libri,

doctores patriae scito fuisse meae,

grammatici in studio vel rhetoris aut in utroque,

quos memorasse mihi morte obita satis est.

viventum inlecebra est laudatio: nomina tantum

voce ciere suis sufficiet tumulis,

ergo, qui nostrae legis otia tristia chartae,

eloquium ne tu quaere, set officium,

quo claris doctisque viris pia cura parentat,

dum decora egregiae commeminit patriae.

VALETE, manes inclitorum rhetorum:

valete, doctores probi,

historia si quos vel poeticus stilus

forumve fecit nobiles,

medicae vel artis dogma vel Platonicum

dedit perenni gloriae:

et si qua functis cura viventum placet

iuvatque honor superstitum:

accipite maestum carminis cultum mei

textum querella flebili.

sedem sepulcri servet immotus cinis,

memoria vivat nominum,

dum remeat illud, iudicis dono dei,

commune cunctis saeculum.