Ausonius Paulo S. 
 Perlege hoc etiam, si operae est, frivolum et nullius pretii opusculum,
 quod nec labor excudit nec cura limavit, sine ingenii acumine et morae
 maturitate. 
 Centonem vocant, qui primi hac concinnatione luserunt. solae memoriae
 negotium sparsa colligere et integrare lacerata, quod ridere magis quam
 laudare possis, pro quo, si per sigillaria in auctione veniret, neque
 Afranius naucum daret, neque ciccum suum Plautus offerret, piget enim
 Vergiliani carminis dignitatem tam ioculari dehonestasse materia, sed
 quid facerem? iussum erat: quodque est potentissimum imperandi genus,
 rogabat, qui iubere poterat, sanctus imperator Valentinianus, vir meo
 iudicio eruditus, nuptias quondam eiusmodi ludo descripserat, aptis equidem versibus et compositione festiva. experiri
 deinde volens, quantum nostra contentione praecelleret, simile nos de
 eodem concinnare praecepit, quam scrupulosum hoc mihi fuerit, intellege:
 neque ante-ferri volebam neque posthaberi, cum aliorum quoque iudicio
 detegenda esset adulatio inepta, si cederem, insolentia, si ut aemulus
 eminerem. suscepi igitur similis recusanti feliciterque et obnoxius
 gratiam tenui nec victor offendi. 
 Hoc, tum die uno et addita lucubratione propera-tum, modo inter
 liturarios meos cum reperissem, tanta mihi candoris tui et amoris
 fiducia est, ut severitati tuae nec ridenda subtraherem. accipe igitur
 opusculum de inconexis continuum, de diversis unum, de seriis ludicrum,
 de alieno nostrum: ne in sacris et fabulis aut Thyonianum mireris aut
 Virbium, illum de Dionyso, hunc de Hippolyto reformatum. 
 Et si pateris, ut doceam docendus ipse, cento quid sit, absolvam. variis
 de locis sensibusque diversis quaedam carminis structura solidatur, in
 unum versum ut coeant aut caesi duo aut unus et sequens <medius>
 cum medio, nam duos iunctim locare ineptum est, et tres una serie merae
 nugae. diffinduntur autem per caesuras omnes, quas recipit versus heroicus, convenire ut possit aut
 penthemimeris cum reliquo anapaestico, aut trochaice cum posteriore
 segmento, aut septem semipedes cum anapaestico chorico, aut
 <ponatur> post dactylum atque semipedem quidquid restat hexametro:
 simile ut dicas ludicro, quod Graeci ostomachion vocavere. ossicula ea
 sunt: ad summam quattuordecim figuras geometricas habent, sunt enim
 aequaliter triquetra vel extentis lineis vel eiusdem frontis,
 vel rectis 1 angulis vel obliquis: isoscele ipsi vel
 isopleura vocant, orthogonia quoque et scalena. harum verticularum ariis
 coagmentis simulantur species mille formarum: helephantus belua aut aper
 bestia, anser volans et mirmillo in armis, subsidens venator et latrans
 canis, quin et turris et cantharus et alia huiusmodi innumerabilium
 figurarum, quae alius alio scientius variegant. sed peritorum
 concinnatio miraculum est, imperitorum iunctura ridiculum, quo praedicto
 scies, quod ego posteriorem imitatus sum. Hoc ergo centonis opusculum ut
 ille ludus tractatur, pari modo sensus diversi ut congruant, adoptiva
 quae sunt, ut cognata videantur, aliena ne interluceant: arcessita ne
 vim redarguant, densa ne supra modum protuberent, hiulca ne pateant. quae si omnia ita tibi videbuntur, ut praeceptum
 est, dices me composuisse centonem, et quia sub imperatore meo tum
 merui, procedere mihi inter frequentes stipendium iubebis: sin aliter,
 aere dirutum 1 facies, ut cumulo carminis in fiscum suum redacto redeant
 versus, unde venerunt, vale.

ACCIPITE haec animis laetasque advertite mentes,

ambo animis, ambo insignes praestantibus armis;

ambo florentes, genus insuperabile bello.

tuque prior, nam te maioribus ire per altum

auspiciis manifesta fides, quo iustior alter

nec pietate fuit, nec bello maior et armis;

tuque puerque tuus, magnae spes altera Romae,

flos veterum virtusque virum, mea maxima cura,

nomine avum referens, animo manibusque parentem.

non iniussa cano. sua cuique exorsa laborem

fortunamque ferent: mihi iussa capessere fas est.

EXPECTATA dies aderat dignisque hymenaeis

matres atque viri, iuvenes ante ora parentum

conveniunt stratoque super discumbitur ostro,

dant famuli manibus lymphas onerantque canistris

dona laboratae Cereris pinguisque ferinae

viscera tosta ferunt. series longissima rerum:

alituum pecudumque genus capreaeque sequaces

non absunt illic neque oves haedique petulci

et genus aequoreum, dammae cervique fugaces:

ante oculos interque manus sunt mitia poma.

Postquam exempta fames et amor compressus edendi,

crateras magnos statuunt Bacchumque ministrant.

sacra canunt, plaudunt choreas et carmina dicunt.

nec non Thraeicius longa cum veste sacerdos

obloquitur numeris septem discrimina vocum.

at parte ex alia biforem dat tibia cantum.

omnibus una quies operum, cunctique relictis

consurgunt mensis: per limina laeta frequentes,

discurrunt variantque vices populusque patresque

matronae, pueri, vocemque per ampla volutant

atria: dependent lychni laquearibus aureis.

TANDEM progreditur Veneris iustissima cura,

iam matura viro, iam plenis nubilis annis,

virginis os habitumque gerens, cui plurimus ignem

subiecit rubor et calefacta per ora cucurrit,

intentos volvens oculos, uritque videndo.

illam omnis tectis agrisque effusa iuventus

turbaque miratur matrum. vestigia primi

alba pedis, dederatque comam diffundere ventis.

fert picturatas auri subtemine vestes,

ornatus Argivae Helenae: qualisque videri

caelicolis et quanta solet Venus aurea contra,

talis erat species, talem se laeta ferebat

ad soceros solioque alte subnixa resedit.

AT parte ex alia foribus sese intulit altis

ora puer prima signans intonsa iuventa,

pictus acu chlamydem auratam, quam plurima circum

purpura maeandro duplici Meliboea cucurrit,

et tunicam, molli mater quam neverat auro:

os umerosque deo similis lumenque iuventae.

qualis, ubi oceani perfusus Lucifer unda

extulit os sacrum caelo: sic ora ferebat,

sic oculos cursuque amens ad limina tendit.

illum turbat amor figitque in virgine vultus;

oscula libavit dextramque amplexus inhaesit.

INCEDUNT pueri pariterque ante ora parentum

dona ferunt, pallam signis auroque rigentem,

munera portantes aurique eborisque talenta

et sellam et pictum croceo velamen acantho,

ingens argentum mensis colloque monile

bacatum et duplicem gemmis auroque coronam.

olli serva datur geminique sub ubere nati:

quattuor huic iuvenes totidem innuptaeque puellae:

omnibus in morem tonsa coma; pectore summo

flexilis obtorti per collum circulus auri.

TUM studio effusae matres ad limina ducunt;

at chorus aequalis, pueri innuptaeque puellae,

versibus incomptis ludunt et carmina dicunt:

“O digno coniuncta viro, gratissima coniunx,

sis felix, primos Lucinae experta labores

et mater, cape Maeonii carchesia Bacchi.

sparge, marite, nuces; cinge haec altaria vitta,

flos veterum virtusque virum: tibi ducitur uxor,

omnes ut tecum meritis pro talibus annos

exigat et pulchra faciat te prole parentem.

fortunati ambo, si quid pia numina possunt,

vivite felices.” dixerunt " currite " fusis

concordes stabili fatorum numine Parcae.

POSTQUAM est in thalami pendentia pumice tecta

perventum, licito tandem sermone fruuntur.

congressi iungunt dextras stratisque reponunt.

at Cytherea novas artes et pronuba Iuno

sollicitat suadetque ignota lacessere bella.

ille ubi complexu molli fovet atque repente

accepit solitam flammam lectumque iugalem:

“ o virgo, nova mi facies, gratissima coniunx,

venisti tandem, mea sola et sera voluptas.

o dulcis coniunx, non haec sine numine divum

proveniunt: placitone etiam pugnabis amori?”

Talia dicentem iamdudum aversa tuetur

cunctaturque metu telumque instare tremiscit

spemque metumque inter funditque has ore loquelas:

“ Per te, per, qui te talem genuere, parentes,

o formose puer, noctem non amplius unam

hanc tu, oro, solare inopem et miserere precantis.

succidimus: non lingua valet, non corpore notae

sufficiunt vires, nec vox aut verba sequuntur.”

ille autem: “ Causas nequiquam nectis inanes,”

praecipitatque moras omnis solvitque pudorem.

Hactenus castis auribus audiendum mysterium nuptiale ambitu loquendi et
 circuitione velavi. verum quoniam et Fescenninos amat celebritas nuptialis
 verborumque petulantiam notus vetere instituto ludus admittit, cetera quoque
 cubiculi et lectuli operta prodentur ab eodem auctore collecta, ut bis
 erubescamus, qui et Vergilium faciamus impudentem. vos, si placet, hic iam
 legendi modum ponite: cetera curiosis relinquite.

POSTQUAM congressi sola sub nocte per umbram

et mentem Venus ipsa dedit, nova proelia temptant,

tollit se arrectum: conantem plurima frustra

occupat os faciemque, pedem pede fervidus urget,

perfidus alta petens: ramum, qui veste latebat,

sanguineis ebuli bacis minioque rubentem

nudato capite et pedibus per mutua nexis,

monstrum horrendum, informe, ingens, cui lumen ademptum,

eripit a femore et trepidanti fervidus instat.

est in secessu, tenuis quo semita ducit,

ignea rima micans: exhalat opaca mephitim.

nulli fas casto sceleratum insistere limen.

hic specus horrendum: talis sese halitus atris

faucibus effundens nares contingit odore.

huc iuvenis nota fertur regione viarum

et super incumbens nodis et cortice crudo

intorquet summis adnixus viribus hastam.

haesit virgineumque alte bibit acta cruorem.

insonuere cavae gemitumque dedere cavernae.

illa manu moriens telum trahit, ossa sed inter

altius ad vivum persedit vulnere mucro.

ter sese attollens cubitoque innixa levavit,

ter revoluta toro est. manet imperterritus ille.

nec mora nec requies: clavumque adfixus et haerens

nusquam amittebat oculosque sub astra tenebat.

itque reditque viam totiens uteroque recusso

transadigit costas et pectine pulsat eburno.

iamque fere spatio extremo fessique sub ipsam

finem adventabant: tum creber anhelitus artus

aridaque ora quatit, sudor fluit undique rivis,

labitur exanguis, destillat ab inguine virus.

Contentus esto, Paule mi,

lasciva, Paule, pagina:

ridere, nil ultra, expeto.

Sed cum legeris, adesto mihi adversum eos, qui,
 ut Iuvenalis ait, “Curios simulant et
 Bacchanalia vivunt,” ne fortasse mores meos spectent de carmine.

“Lasciva est nobis pagina, vita proba,” 
 
 ut Martialis dicit, meminerint autem, quippe
 eruditi,
 probissimo viro Plinio in poematiis lasciviam,
 in moribus constitisse censuram; prurire opusculum
 Sulpiciae, frontem caperare; esse Appuleium in vita
 philosophum, in epigrammatis amatorem; in
 praeceptis
 Ciceronis extare severitatem, in epistulis ad
 Caerelliam subesse petulantiam; Platonis Symposion
 composita in ephebos epyllia continere, nam quid
 Anniani Fescenninos, quid antiquissimi poetae Laevii
 Erotopaegnion libros loquar? quid Evenum, quem
 
 Menander sapientem vocavit? quid ipsum Menandrum?
 quid comicos omnes, quibus severa vita est
 et laeta materia? quid etiam Maronem Parthenien
 dictum causa pudoris, qui in octavo Aeneidos, cum
 describeret coitum Veneris atque Vulcani, atque αἰσχροσεμνίαν 
 
 decenter immiscuit? quid? in tertio Georgicorum
 de summissis in gregem maritis nonne obscenam
 significationem honesta verborum translatione
 velavit? et si quid in nostro ioco aliquorum hominum
 severitas vestita condemnat, de Vergilio arcessitum
 sciat, igitur cui hic ludus noster non placet, ne
 legerit, aut cum legerit, obliviscatur, aut non oblitus
 ignoscat, etenim fabula de nuptiis est et, velit nolit,
 aliter haec sacra non constant.