Scriptis iam pluribus libris non historico nec diserto sed pedestri adloquio, ad eam temporum venimus seriem, in qua per annos, quibus Gallienus et Valerianus rem publicam tenuerunt, triginta tyranni occupato Valeriano magnis belli Persici necessitatibus exstiterunt, cum Gallienum non solum viri sed etiam mulieres contemptui haberent, ut suis
 
locis probabitur. sed quoniam tanta obscuritas eorum hominum fuit, qui ex diversis orbis partibus ad imperium convolabant, ut non multa de iis vel dici possint a doctoribus vel requiri, deinde ab omnibus
 
 
historicis, qui Graece ac Latine scripserunt, ita non- nulli praeter eant ut ut eorum nec
 
nomina frequententur, postremo cum tam varie a plerisque super iis nonnulla sint prodita, in unum eos libellum contuli et quidem brevem, maxime cum vel in Valeriani vel in Gallieni vita pleraque de iis dicta nec repetenda tamen satis constet.

Cyriades 
 
 
Hic patrem Cyriadem fugiens, dives et nobilis, cum luxuria sua et moribus perditis sanctum senem gravaret, direpta magna parte auri, argenti etiam infinito
 
pondere Persas petiit, atque inde Sapori regi coniunctus atque sociatus, cum hortator belli Romanis inferendi fuisset, Odomastem primum, deinde Saporem ad Romanum solum traxit; Antiochia etiam
 
capta et Caesarea Caesareanum nomen meruit, atque inde vocatus Augustus, cum omnem orientem vel virium vel audaciae terrore quateret, patrem vero interemisset (quod alii historici negant factum), ipse per insidias suorum, cum Valerianus iam ad bellum
 
Persicum veniret, occisus est. neque plus de hoc historiae quicquam mandatum est quod dignum memoratu esse videatur, quem clarum perfugium et
 
 
parricidium et aspera tyrannis et
 
summa luxuria litteris dederunt.

Postumus 
 
 
Hic vir in bello fortissimus, in pace constantissimo, in omni vita gravis, usque adeo ut Saloninum filium suum eidem Gallienus in Gallia positum crederet, quasi custodi vitae et morum et actuum imperialium
 
institutori. sed, quantum plerique adserunt (quod eius non convenit moribus), postea fidem fregit
 
et occiso Salonino sumpsit imperium. ut autem verius plerique tradiderunt, cum Galli vehementissime Gallienum odissent, puerum autem apud se imperare ferre non possent, eum, qui commissum regebat imperium, imperatorem appellarunt missisque
 
militibus adulescentem interfecerunt, quo interfecto ab omni exercitu et ab omnibus Gallis Postumus gratanter acceptus talem se praebuit per annos septem
 
 
ut Gallias instauraverit, cum Gallienus luxuriae et popinis vacaret et amore barbarae mulieris consenesceret.
 
gestum est tamen a Gallieno contra hunc bellum tunc,
 
cum sagitta Gallienus est vulneratus, si quidem nimius amor erga Postumum omnium erat in Gallicanorum mente
 
populorum, quod summotis omnibus Germanicis gentibus Romanum in pristinam securitatem revocasset
 
imperium, sed cum se gravissime gereret,
 
more illo, quo Galli novarum rerum semper sunt cupidi, Lolliano agente interemptus est.
 
Si quis sane Postumi meritum requirit, iudicium de eo Valeriani ex hac epistula, quam ille ad Gallos misit,
 
intelleget :
 Transrhenani limitis
 
ducem et Galliae praesidem Postumum fecimus, virum dignissimum severitate Gallorum, praesente quo non miles in castris, non iura in foro, non in tribunalibus lites, non in curia dignitas pereat, qui unicuique proprium et suum servet, virum quem ego prae ceteris stupeo, et qui locum principis mereatur iure, de quo spero quod mihi gratias
 
agetis, quod si me fefellerit opinio quam de illo habeo, sciatis nusquam gentium reperiri qui possit
 
penitus adprobari. huius filio Postumo nomine tribu- natum Vocontiorum dedi, adulescenti qui se dignum patris moribus reddet.

Postumus Iunior 
 
 
De hoc prope nihil est quod dicatur, nisi quod a patre appellatus Caesar ac deinceps in eius honore Augustus cum patre dicitur interemptus, cum Lollianus in locum Postumi subrogatus delatum sibi a
 
Gallis sumpsisset imperium, fuit autem (quod solum memoratu dignum est) ita in declamationibus disertus ut eius controversiae Quintiliano dicantur insertae, quem declamatorem Romani generis acutissimum vel unius capitis lectio prima statim fronte demonstrat.

Lollianus 
 
 
Huius rebellione in Gallia Postumus, vir omnium fortissimus, interemptus est, cum iam nutante Gallia
 
Gallieni luxuria in veterem statum Romanum formasset
 
imperium, fuit quidem etiam iste fortissimus, sed rebellionis intuitu minorem apud Gallos auctoritatem
 
de suis viribus tenuit, interemptus autem est a Victorino, Vitruviae filio vel Victoriae, quae postea mater castrorum appellata est et Augustae nomine affecta, cum ipsa per se fugiens tanti ponderis molem primum in Marium, deinde in Tetricum atque eius
 
 
 
 
filium contulisset imperia, et Lollianus quidem non nihilum rei publicae profuit, nam plerasque Galliae civitates, nonnulla etiam castra, quae
 
Postumus per septem annos in solo barbarico aedificaverat, quaeque interfecto Postumo subita inruptione Germanorum et direpta fuerant et incensa, in
 
statum veterem reformavit. deinde a suis militibus, quod in labore nimius esset, occisus est.
 
Ita Gallieno perdente rem publicam in Gallia primum Postumus, deinde Lollianus, Victorinus deinceps, postremo Tetricus, (nam de Mario nihil dicimus) adsertores
 
Romani nominis exstiterunt. quos omnes datos divinitus credo, ne, cum illa pestis inauditae luxuriae impediretur malis, possidendi Romanum solum
 
Germanis daretur facultas, qui si eo genere tunc evasissent quo Gothi et Persae, consentientibus in Romano solo gentibus venerabile hoc Romani
 
nominis finitum esset imperium. Lolliam autem vita in multis obscura est, ut et ipsius Postumi, sed privata; virtute enim clari, non nobilitatis pondere vixerunt.

Victorinus 
 
 
Postumus senior cum videret multis se Gallieni viribus peti atque auxilium non solum militum verum etiam alterius principis necessarium, Victo-
 
 
 
rinum, militaris industriae virum, in participatum vocavit imperii et cum eodem contra Gallienum conflixit.
 
cumque adhibitis ingentibus Germanorum
 
auxiliis diu bella traxissent, victi sunt. tunc interfecto etiam Lolliano solus Victorinus in imperio remansit, qui et ipse, quod matrimoniis militum et militarium corrumpendis operam daret, a quodam actuario, cuius uxorem stupraverat, composita factione Agrippinae percussus, Victorino filio Caesare a matre Vitruvia sive Victoria, quae mater castrorum dicta est, appellato, qui et ipse puerulus statim est interemptus, cum apud Agrippinam pater eius esset occisus.
 
De hoc, quod fortissimus fuerit et praeter libidinem
 
optimus imperator, a multis multa sunt dicta, sed satis credimus Iulii Atheriani partem libri cuiusdam
 
ponere, in quo de Victorino sic loquitur :
 Victorino, qui Gallias post Iulium Postumum rexit, neminem aestimo praeferendum, non in virtute Traianum, non Antoninum in clementia, non in gravitate Nervam, non in gubernando aerario Vespasianum, non in censura totius vitae ac severitate militari Pertinacem
 
vel Severum, sed omnia haec libido et cupiditas mulierariae voluptatis sic perdidit ut nemo audeat virtutes eius in litteras mittere, quem constat omnium
 
iudicio meruisse puniri. 
ergo cum id iudicii de Victorino scriptores habuerint, satis mihi videor eius dixisse de moribus.

Victorinus Iunior 
 
 
De hoc nihil amplius in litteras est relatum, quam quod nepos Victoriae Victorini filius fuit et a patre vel ab avia sub eadem hora qua Victorinus interemptus Caesar est nuncupatus ac statim a militibus
 
ira occisus, exstant denique sepulchra circa Agrippinam, brevi marmore impressa humilia, in quibus titulus
 
est inscriptus ;
 Hic duo Victorini tyranni siti sunt.

Marius 
 
 
Victorino, Lolliano et Postumo interemptis Marius ex fabro, ut dicitur, ferrario triduo tantum
 
imperavit, de hoc quid amplius requiratur ignoro, nisi quod eum insigniorem brevissimum fecit imperium, nam ut ille consul, qui sex meridianis horis consulatum suffectum tenuit, a Marco Tullio tali aspersus est ioco :
 Consulem habuimus tam severum tamque censorium ut in eius magistratu nemo pranderit, nemo cenaverit, nemo dormiverit, 
de hoc etiam dici posse videatur, qui una die factus est imperator, alia die visus est imperare, tertia interemptus est.
 
Et vir quidem strenuus ac militaribus usque ad imperium gradibus evectus, quem plerique Mamurium,
 
 
nonrmlli Veturium, opificem utpote ferrarium, nuncuparunt.
 
sed de hoc nimis multa, de quo illud addidisse satis est, nullius manus vel ad feriendum vel ad impellendum
 
fortiores fuisse, cum in digitis
 
nervos videretur habuisse non venas, nam et carra venientia digito salutari reppulisse dicitur et fortissimos quosque uno digito sic adflixisse, ut quasi ligni vel ferri obtunsioris ictu percussi dolerent. multa
 
duorum digitorum allisione contrivit, occisus est a quodam milite, qui, cum eius quondam in fabrili officina fuisset, contemptus est ab eodem, vel cum dux
 
esset
 
vel cum imperium cepisset, addidisse verba
 
dicitur interemptor:
 Hic est gladius quem ipse fecisti. 
 
Huius contio prima talis fuisse dicitur :
 Scio, conmilitones, posse mihi obici artem pristinam, cuius
 
mihi omnes testes estis, sed dicat quisque quod vult. utinam ferrum semper exerceam, non vino, non floribus, non mulierculis, non popinis, ut facit Gallienus, indignus patre suo et sui generis nobilitate,
 
depeream. ars mihi obiciatur ferraria, dum me et exterae gentes ferrum tractasse suis cladibus recognoscant,
 
enitar
 
denique, ut omnis Alamannia omnisque Germania cum ceteris quae adiacent gentibus Romanum populum ferratam putent gentem, ut
 
 
 
 
 
 
specialiter in nobis ferrum timeant, vos tamen cogitetis velim fecisse vos principem, qui numquam quicquam
 
scierit tractare nisi ferrum, quod idcirco dico, quia scio mihi a luxuriosissima illa peste nihil opponi posse nisi hoc, quod gladiorum atque armorum artifex fuerim.

Ingenuus 
 
 
Tusco et Basso consulibus cum Gallienus vino et popinis vacaret cumque se lenonibus, mimis et meretricibus dederet ac bona naturae luxuriae continuatione deperderet, Ingenuus, qui Pannonias tunc regebat, a Moesiacis legionibus imperator est dictus, ceteris Pannoniarum volentibus, neque in quoquam melius consultum rei publicae a militibus videbatur quam quod instantibus Sarmatis creatus est imperator,
 
qui fessis rebus mederi sua virtute potuisset, causa autem ipsi arripiendi tunc imperii fuit, ne suspectus esset imperatoribus, quod erat fortissimus ac rei publicae necessarius et militibus, quod imperantes vehementer
 
movet, acceptissimus, sed Gallienus, ut erat nequam et perditus, ita etiam, ubi necessitas coegisset, velox, fortis, vehemens, crudelis, denique Ingenuum conflictu habito vicit eoque occiso in omnes Moesiacos
 
 
 
tam milites quam cives asperrime saeviit. nec quemquam suae crudelitatis exsortem reliquit, usque adeo asper et truculentus ut plerasque civitates vacuas a
 
virili sexu relinqueret, fertur sane item Ingenuus civitate capta in aquam se mersisse
 
atque ita vitam finisse, ne in tyranni crudelis potestatem veniret.
 
Exstat sane epistula Gallieni, quam ad Celerem Verianum scripsit, qua eius nimietas crudelitatis ostenditur. quam ego idcirco interposui ut omnes intellegerent hominem luxuriosum crudelissimum esse, si necessitas postulet :
 
 Gallienus Veriano. non mihi satisfacies, si tantum armatos occideris, quos et fors in bellis interimere
 
potuisset, perimendus est omnis sexus virilis, si et senes atque impuberes sine reprehensione nostra
 
occidi possent, occidendus est quicumque male voluit, occidendus est quicumque male dixit contra me, contra Valeriani filium, contra tot principum
 
patrem et fratrem. Ingenuus factus est imperator, lacera, occide, concide, animum meum intellege, mea mente irascere, qui haec manu mea scripsi.

Regali Anus 
 
 
Fati publici fuit, ut Gallieni tempore quicumque potuit ad imperium prosiliret. Regalianus denique
 
 
in Illyrico ducatum gerens imperator est factus auctoribus imperii Moesis, qui cum Ingenuo fuerant ante superati, in quorum parentes graviter Gallienus
 
saevierat. hic tamen multa fortiter contra Sarmatas gessit, sed auctoribus Roxolanis consentientibusque militibus et timore provincialium ne iterum Gallienus graviora faceret, interemptus est.
 
Mirabile fortasse videatur, si quae origo imperii eius fuerit declaretur. capitali enim ioco
 
regna promeruit.
 
nam cum milites cum eo quidam cenarent, exstitit vicarius tribuni qui diceret:
 Regaliani nomen unde credimus dictum? 
alius continuo,
 
 Credimus quod a regno. 
tum iis qui aderat scholasticus coepit quasi grammaticaliter declinare
 
et dicere,
 Rex, regis, regi, Regalianus . 
milites, ut est hominum genus pronum ad ea quae cogitant,
 Ergo potest rex esse? 
item alius,
 Ergo potest nos regere? 
item alius,
 Deus tibi regis nomen
 
imposuit. 
 
quid multa? his dictis cum alia die mane processisset, a principiis imperator est salutatus. ita quod aliis vel audacia vel iudicium, huic detulit iocularis astutia.
 
Fuit, quod negari non potest, vir in re
 
militari
 
 
 
 
semper probatus et Gallieno iam ante suspectus, quod dignus videretur imperio, gentis Daciae, Decebali
 
ipsius, ut fertur, adfinis, exstat epistula divi Claudii tunc privati, qua Regaliano, Illyrici duci, gratias agit ob redditum Illyricum, cum omnia Gallieni segnitia deperirent. quam ego repertam in authenticis inserendam putavi; fuit enim publica.
 
 Claudius Regaliano multam salutem. felicem rem publicam quae te talem virum habere in castris bellicis
 
meruit, felicem Gallienum, etiamsi ei vera
 
nemo nec de bonis nec de malis nuntiat, pertulerunt ad me Bonitus et Celsus, stipatores principis nostri, qualis apud Scupos in pugnando fueris, quot uno die proelia et qua celeritate confeceris. dignus
 
eras triumpho, si antiqua tempora exstarent. sed quid multa? memor cuiusdam hominis cautius velim vincas, arcus Sarmaticos et duo saga ad me velim mittas, sed fibulatoria, cum ipse misi de nostris. 
 
Hac epistula ostenditur quid de Regaliano senserit Claudius, cuius gravissimum iudicium suis temporibus fuisse non dubium est.
 
Nec a Gallieno quidem vir iste promotus est sed a patre eius Valeriano, ut et Claudius et Macrianus et
 
 
Ingenuus et Postumus et Aureolus, qui omnes in imperio interempti sunt, cum mererentur imperium.
 
mirabile autem hoc fuit in Valeriano principe, quod omnes, quoscumque duces fecit, postea militum testimonio ad imperium pervenerunt, ut appareat senem imperatorem in deligendis rei publicae ducibus talem fuisse, qualem Romana felicitas, si continuari fataliter
 
potuisset sub bono principe, requirebat. et utinam vel illi qui arripuerant imperia regnare potuissent, vel eius filius in imperio diutius non fuisset, utlibet
 
se in suo statu res publica nostra tenuisset, sed nimis sibi Fortuna indulgendum putavit, quae et cum Valeriano bonos principes tulit et Gallienum diutius quam oportebat rei publicae reservavit.

Aureolus 
 
 
Hic quoque Illyricianos exercitus regens in contemptu Gallieni, ut omnes eo tempore, coactus
 
a militibus sumpsit imperium, et cum Macrianus cum filio suo Macriano contra Gallienum veniret cum plurimis, exercitus eius cepit, aliquos corruptos fidei
 
suae addixit. et cum factus esset hinc validus
 
imperator cumque Gallienus expugnare virum fortem
 
 
frustra temptasset, pacem cum eo fecit
 
contra Postumum pugnaturus. quorum pleraque et dicta sunt et dicenda.
 
Hunc eundem Aureolum Claudius interfecto iam Gallieno conflictu habito apud eum pontem interemit qui nunc pons Aureoli nuncupatur, atque illic ut
 
tyrannum sepulchro humiliore donavit, exstat etiam nunc epigramma Graecum in hanc formam : Dono sepulchrorum victor post multa tyranni proelia iam felix Claudius Aureolum munere prosequitur mortali et iure superstes, vivere quem vellet, si pateretur amor militis egregii, vitam qui iure negavit omnibus indignis et magis Aureolo. ille tamen clemens, qui corporis ultima servans et pontem Aureoli dedicat et tumulum.
 
hos ego versus a quodam grammatico translatos ita posui ut fidem servarem, non quo non
 
melius potuerint transferri, sed ut fidelitas historica servaretur, quam ego prae ceteris custodiendam putavi, qui quod
 
ad eloquentiam pertinet nihil curo. rem enim vobis
 
 
 
proposui deferre, non verba, maxime tanta rerum copia ut in triginta tyrannorum simul vitis.

Macrianus 
 
 
Capto Valeriano, diu clarissimo principe civitatis, fortissimo deinde imperatori, ad postremum omnium infelicissimo, vel quod senex apud Persas consenuit vel quod indignos se posteros dereliquit, cum Gallienum contemnendum Ballista praefectus Valeriani et Macrianus primus ducum
 
intellegerent, quaerentibus etiam militibus principem, unum in locum
 
concesserunt quaerentes quid faciendum esset, tuncque constitit, Gallieno longe posito Aureolo usurpante imperium, debere aliquem principem fieri, et quidem
 
optimum, ne quispiam tyrannus exsisteret. verba igitur Ballistae (quantum Maeonius Astyanax, qui
 
consilio interfuit, adserit) haec fuerunt:
 Mea et aetas et professio et voluntas longe ab imperio absunt, et ego, quod negare non possum, bonum principem
 
quaero, sed quis tandem est, qui Valeriani locum possit implere, nisi talis qualis tu es, fortis, constans, integer, probatus in re publica et, quod
 
maxime ad imperium pertinet, dives? arripe igitur
 
 
locum meritis tuis debitum, me praefecto, quamdiu voles, uteris, tu cum re publica tantum bene agas,
 
ut te Romanus orbis factum principem gaudeat. 
ad haec Macrianus :
 Fateor, Ballista, imperium prudenti non frustra est. volo enim rei publicae subvenire atque illam pestem a legum gubernaculis dimovere, sed non hoc in me aetatis est; senex sum, ad exemplum equitare non possum, lavandum mihi est frequentius, edendum delicatius, divitiae me iam dudum
 
ab usu militiae retraxerunt, iuvenes aliqui sunt quaerendi, nec unus sed duo vel tres fortissimi, qui ex diversis partibus
 
orbis humani rem publicam restituam:, quam Valerianus fato, Gallienus vitae suae
 
genere perdiderunt. 
post haec intellexit eum Ballista sic agere ut de filiis suis videretur cogitare, atque adeo sic adgressus est :
 Prudentiae tuae rem publicam
 
tradimus. da igitur liberos tuos Macrianum et Quietum, fortissimos iuvenes, olim tribunos a Valeriano factos, quia Gallieno imperante, quod boni sunt,
 
salvi esse non possunt. 
tunc ille ubi intellectum se esse comperit,
 Do, 
inquit,
 manus, de meo stipendium militi duplex daturus, tu tantum praefecti mihi studium et annonam in necessariis locis praebe, iam ego faxim ut Gallienus, sordidissimus feminarum omnium, duces sui parentis intellegat. 
 
 
 
factus est igitur cum Macriano et Quieto duobus filiis cunctis militibus volentibus imperator ac statim contra Gallienum venire coepit utcumque rebus in oriente
 
derelictis. sed cum quadraginta quinque milia militum secum duceret, in Illyrico vel in Thraciarum extimis congressus cum Aureolo victus et cum filio
 
interemptus est. triginta denique milia militum in Aureoli potestatem concessere. Domitianus autem eundem vicit, dux Aureoli fortissimus et vehementissimus, qui se originem diceret a Domitiano imperatore
 
trahere atque a Domitilla.
 
De Macriano autem nefas mihi videtur iudicium Valeriani praeterire, quod ille in oratione sua, quam ad senatum e Persidis finibus miserat, posuit, inter
 
cetera ex oratione divi Valeriani:
 Ego, patres conscripti, bellum Persicum gerens Macriano totam rem publicam credidi et
 
quidem a parte militari, ille vobis fidelis, ille mihi devotus, illum et amat et timet miles, utcumque res exegerit, cum exercitibus agit.
 
nec, patres conscripti, nova vel inopina nobis sunt; pueri eius virtus in Italia, adulescentis in Gallia, iuvenis in Thracia, in Africa iam provecti, senescentis denique in Illyrico et Dalmatia comprobata est, cum in diversis proeliis ad exemplum fortiter faceret.
 
 
 
 
huc accedit quod habet iuvenes filios Romano dignos collegio, nostra dignos
 
amicitia, 
et reliqua.

Macrianus Iunior 
 
 
Multa de hoc in patris imperio praelibata sunt, qui numquam imperator factus esset, nisi prudentiae
 
patris eius creditum videretur, de hoc plane multa miranda dicuntur, quae ad fortitudinem pertineant iuvenalis aetatis, sed quid
 
ad fata aut quantum
 
in bellis unius valet fortitudo? hic enim vehemens cum prudentissimo patre, cuius merito imperare coeperat, a Domitiano victus triginta (dixi superius) milibus militum spoliatus est, matre nobilis, patre tantum forti et ad bellum parato atque ab ultima militia in summum perveniente ducatum splendore sublimi.

Quietus 
 
 
Hic, ut diximus, Macriani filius fuit. cum patre et fratre Ballistae iudicio imperator est factus, sed ubi comperit Odaenathus, qui olim iam orientem tenebat, ab Aureolo Macrianum, patrem Quieti, cum
 
 
 
eius fratre Macriano victos, milites in eius potestatem concessisse, quasi Gallieni partes vindicaret, adulescentem cum Ballista praefecto dudum interemit.
 
idem quoque adulescens dignissimus Romano imperio fuit, ut vere Macriani filius, Macriani etiam frater, qui duo adflictis rebus potuerunt rem publicam gerere, videretur.
 
Non mihi praetereundum videtur de Macrianorum familia, quae hodieque floret, id dicere quod speciale
 
semper habuerunt. Alexandrum Magnum Macedonem viri in anulis et argento, mulieres et in reticulis et dextrocheriis et in anulis et in omni ornamentorum genere exsculptum semper habuerunt, eo usque ut tunicae et limbi et paenulae matronales in familia eius hodieque sint, quae Alexandri effigiem de
 
liciis variantibus monstrent. vidimus proxime Cornelium Macrum ex eadem familia virum, cum cenam in Templo Herculis daret, pateram electrinam, quae in medio vultum Alexandri haberet et in circuitu omnem historiam contineret signis brevibus et minutulis, pontifici propinare, quam quidem circumferri ad
 
omnes tanti illius viri cupidissimos iussit, quod idcirco posui quia dicuntur iuvari in omni actu suo qui Alexandrum expressum vel auro gestitant vel argento.

Odaenathus 
 
 
Nisi Odaenathus, princeps Palmyrenorum, capto Valeriano, fessis Romanae rei publicae viribus, sumpsisset imperium, in oriente perditae res essent.
 
quare adsumpto nomine primum regali cum uxore Zenobia et filio maiore, cui erat nomen Herodes, minoribus Herenniano et Timolao collecto exercitu
 
contra Persas profectus est. Nisibin primum et orientis pleraque cum omni Mesopotamia in potestatem recepit, deinde ipsum regem victum fugere
 
coegit. postremo Ctesiphonta usque Saporem et eius liberos persecutus captis concubinis, capta etiam magna praeda ad orientem vertit, sperans quod Macrianum, qui imperare contra Gallienum coeperat, posset opprimere, sed illo iam profecto contra Aureolum et contra Gallienum. eo interempto filium eius Quietum interfecit, Ballista, ut plerique adserunt,
 
regnum usurpante, ne et ipse posset occidi, composito igitur magna ex parte orientis statu a consobrino suo
 
Maeonio, qui et ipse imperium sumpserat, interemptus est cum filio suo Herode, qui et ipse post reditum de
 
Perside cum patre imperator est appellatus, iratum fuisse rei publicae deum credo, qui interfecto Valeriano
 
noluit Odaenathum reservare. ille plane cum uxore Zenobia non solum orientem, quem iam in pristinum reformaverat statum, sed et omnes omnino totius orbis partes reformasset, vir acer in bellis et, quantum plerique scriptores loquuntur, venatu memorabili semper inclitus, qui a prima aetate capiendis leonibus et pardis, ursis ceterisque silvestribus animalibus sudorem officii virilis impendit quique semper in silvis ac montibus vixit, perferens calorem, pluvias et omnia mala quae in se continent venatoriae voluptates.
 
quibus duratus solem ac pulverem in bellis Persicis tulit, non aliter etiam coniuge adsueta, quae multorum sententia fortior marito fuisse perhibetur, mulier omnium nobilissima orientalium feminarum et, ut Cornelius Capitolinus adserit, speciosissima.

Herodes 
 
 
Non Zenobia matre sed priore uxore genitus Herodes cum patre accepit imperium, homo omnium delicatissimus et prorsus orientalis et Graecae luxuriae,
 
 
 
cui erant sigillata tentoria et aureati papiliones et
 
omnia Persica. denique ingenio eius usus Odaenathus quicquid concubinarum regalium, quicquid divitiarum gemmarumque cepit, eidem tradidit paternae indulgentiae
 
adfectione permotus. et erat circa illum Zenobia novercali animo, qua re commendabiliorem patri eum fecerat, neque plura sunt quae de Herode dicantur.

Maeonius 
 
 
Hic consobrinus Odaenathi fuit nec ulla re alia ductus nisi damnabili invidia imperatorem optimum interemit, cum ei nihil aliud obiceret praeter filium
 
Herodem.
 
dicitur autem primum cum Zenobia consensisse, quae ferre non poterat ut privignus eius Herodes priore loco quam filii eius, Herennianus et Timolaus, principes dicerentur, sed hic quoque spurcissimus
 
fuit. quare imperator appellatus per errorem brevi a militibus pro suae luxuriae meritis interemptus est.

Ballista 
 
 
De hoc, utrum imperaverit, scriptores inter se ambigunt. multi enim dicunt Quieto per Odae-
 
 
nathum occiso Ballistae veniam datam et tamen eum imperasse, quod nec Gallieno nec Aureolo nec Odaenatho
 
se crederet, alii adserunt privatum eum in agro suo, quem apud Daphnidem sibi compararat, interemptum.
 
multi et sumpsisse illum purpuram, ut more Romano imperaret, et exercitum duxisse et de se plura promisisse dixerunt, occisum autem per eos quos Aureolus miserat ad comprehendendum Quietum, Macriani filium, quem praedam suam esse dicebat.
 
fuit vir insignis, eruditus ad gerendam rem publicam, in consiliis vehemens, in expeditionibus clarus, in provisione annonaria singularis, Valeriano sic acceptus ut eum quibusdam litteris hoc testimonio prosecutus sit :
 
 Valerianus Ragonio Claro praefecto Illyrici et Galliarum, si quid in te bonae frugis est, quam esse scio, parens Clare, dispositiones tu Ballistae persequere.
 
his rem publicam informa. videsne ut ille provinciales non gravet, ut illic equos contineat ubi sunt pabula, illic annonas militum mandet ubi sunt frumenta, non provincialem, non possessorem cogat illic frumenta ubi non habet dare, illic equum ubi non
 
potest pascere? nec est ulla alia provisio melior quam ut in locis suis erogentur quae nascuntur, ne aut vehiculis
 
aut sumptibus rem publicam gravent. Galatia frumentis abundat, referta est Thracia, plenum est Illyricum; illic pedites conlocentur, quamquam in
 
 
 
Thracia etiam equites sine noxa provincialium hiemare possint, multum enim ex campis faeni colligitur.
 
iam vinum,
 
laridum, iam ceterae species in iis dandae
 
sunt locis, in quibus adfatim redundant, quae omnia sunt Ballistae consilia, qui ex quadam provincia unam tantum speciem praeberi iussit, quod ea redundaret, atque ab ea milites submoveri. id quod publicitus est decretum. 
 
Est et alia eius epistula qua gratias Ballistae agit,
 
in qua docet sibi praecepta gubernandae rei publicae ab eodem data, gaudens quod eius consilio nullum adscripticium (id est vacantem) haberet tribunum,
 
nullum stipatorem, qui non vere aliquid ageret, nullum militem, qui non vere pugnaret.
 
Hic igitur vir in tentorio suo cubans a quodam gregario milite in Odaenathi et Gallieni gratiam dicitur
 
interemptus. de quo ipse vera non satis comperi, idcirco quod scriptores temporum de huius praefectura multa, de imperio pauca dixerunt.

Valens 
 
 
Hic vir militaris, simul etiam civilium virtutum gloria pollens, proconsulatum Achaiae dato a
 
Gallieno tunc honore gubernabat, quem Macrianus vehementer reformidans, simul quod in omni genere
 
 
 
 
vitae satis clarum norat, simul quod inimicum sibi esse invidia virtutum sciebat, misso Pisone, nobilissimae tunc et consularis familiae viro, interfici praecepit.
 
Valens diligentissime cavens et providens neque aliter sibi posse subveniri aestimans sumpsit imperium et brevi a militibus interemptus est.

Valens Superior 
 
 
Et bene venit in mentem, ut, cum de hoc Valente loquimur, etiam de illo Valente qui superiorum principum temporibus interemptus est aliquid diceremus.
 
nam huius Valentis, qui sub Gallieno imperavit, avunculus magnus fuisse perhibetur. alii tantum
 
avunculum dicunt, sed par in ambobus fuit fortuna,
 
nam et ille, cum
 
paucis diebus Illyrico imperasset, occisus est.

Piso 
 
 
Hic a Macriano ad interficiendum Valentem missus, ubi eum providum futurorum imperare cognovit, Thessaliam concessit atque illic paucis sibi consentientibus sumpsit imperium Thessalicusque appellatus vi
 
interemptus est, vir summae sanctitatis
 
 
 
 
et temporibus suis Frugi dictus et qui ex illa Pisonum familia ducere originem diceretur cui se Cicero nobilitandi
 
causa sociaverat. hic omnibus principibus acceptissimus fuit. ipse denique Valens, qui ad eum percussores misisse perhibetur, dixisse dicitur non sibi apud deos inferos constare rationem, quod, quamvis hostem suum, Pisonem tamen iussisset occidi, virum cuius similem Romana res publica non haberet,
 
Senatus consultum de Pisone factum ad noscendam eius maiestatem libenter inserui: Die septimo kal. Iuliarum cum esset nuntiatum Pisonem a Valente interemptum, ipsum Valentem a suis occisum, Arellius Fuscus, consularis primae sententiae, qui in locum
 
Valeriani successerat, ait:
 Consul, consule. 
cumque consultus esset, " Divinos " inquit,
 honores Pisoni decerno, patres conscripti, Gallienum et Valerianum et Saloninum imperatores nostros esse id probaturos
 
confido, neque enim melior vir quisquam fuit neque
 
constantior. 
post quem ceteri consulti
 
statuam inter triumphales et currus quadriiugos Pisoni decreverunt.
 
sed statua eius videtur, quadrigae autem, quae decretae fuerant, quasi transferendae ad alium
 
locum
 
positae sunt nec adhuc redditae, nam in his locis fuerunt in quibus Thermae Diocletianae sunt exaedificatae, tam aeterni nominis quam sacrati.

Aemilianus 
 
 
Est 1 hoc familiare populi Aegyptiorum ut velut
 
furiosi ac dementes de levissimis quibusque
 
ad
 
summa rei publicae pericula perducantur ; saepe illi ob neglectas salutationes, locum in balneis non concessum, carnem et olera sequestrata, calceamenta servilia et cetera talia usque ad summum rei publicae periculum in
 
seditiones, ita ut armarentur contra eas
 
exercitus, pervenerunt. familiari ergo sibi furore, cum quadam die cuiusdam servus curatoris, qui Alexandriam tunc regebat, militari ob hoc caesus esset quod crepidas suas meliores esse quam militis diceret, collecta multitudo ad domum Aemiliani ducis venit atque eum omni seditionum instrumento et furore persecuta est; ictus est lapidibus, petitus est ferro,
 
nec defuit
 
ullum seditionis telum, qua re coactus Aemilianus sumpsit imperium, cum sciret sibi undecumque
 
pereundum. consenserunt ei Aegyptiacus
 
exercitus, maxime in Gallieni odium, nec eius ad regendam rem publicam vigor defuit, nam Thebaidem
 
 
 
 
 
 
totamque Aegyptum peragravit et, quatenus potuit,
 
barbarorum gentes forti auctoritate summovit. Alexander denique vel Alexandrinus (nam incertum id
 
quoque habetur) virtutum merito vocatus est. et cum contra Indos pararet expeditionem, misso Theodoto duce Gallieno iubente dedit poenas, et
 
quidem strangulatus in carcere captivorum veterum more perhibetur.
 
Tacendum esse non credo quod, cum de
 
Aegypto loquor, vetus suggessit historia, simul etiam Gallieni
 
factum, qui cum Theodoto vellet imperium proconsulare decernere, a sacerdotibus est prohibitus, qui dixerunt fasces consulares ingredi Alexandriam non
 
licere, cuius rei etiam Ciceronem, cum contra Gabinium loquitur, meminisse satis novimus, denique
 
nunc
 
exstat memoria rei frequentatae. quare scire oportet Herennium Celsum, vestrum parentem, cum
 
consulatum cupit, hoc quod desiderat non licere.
 
fertur enim apud Memphim in aurea columna Aegyptiis esse litteris scriptum tunc demum Aegyptum liberam fore cum in eam venissent Romani fasces et
 
praetexta Romanorum, quod apud Proculum grammaticum, doctissimum sui temporis virum, cum de peregrinis regionibus loquitur, invenitur.

Saturninus 
 
 
Optimus ducum Gallieni temporis, sed
 
Valeriano delectus, Saturninus fuit. hic quoque, cum dissolutionem Gallieni, pernoctantis in publico, ferre non posset et milites non exemplo imperatoris sui sed suo regeret, ab exercitibus sumpsit imperium, vir prudentiae singularis, gravitatis insignis, vitae amabilis,
 
victoriarum barbaris etiam ubique notarum. hic ea die, qua est amictus a militibus peplo imperatorio, contione adhibita dixisse fertur:
 Commilitones, bonum ducem perdidistis et malum principem fecistis. 
 
denique cum multa strenue in imperio fecisset, quod esset severior et gravior militibus ab iisdem ipsis a
 
quibus factus fuerat interemptus est. huius insigne est quod convivio discumbere milites, ne inferiora denudarentur,
 
cum sagis iussit, hieme gravibus, aestate perlucidis.

Tetricus Senior 
 
 
Interfecto Victorino et eius filio mater eius Victoria sive Vitruvia Tetricum senatorem populi Romani praesidatum in Gallia regentem ad imperium
 
 
hortata, quod eius erat, ut plerique loquuntur, adfinis, Augustum appellari fecit filiumque eius Caesarem nuncupavit.
 
et cum multa Tetricus feliciterque gessisset diuque imperasset, ab Aureliano victus, cum militum suorum impudentiam et procacitatem ferre non posset, volens se gravissimo principi et severissimo dedit.
 
versus denique illius fertur, quem furtim
 
ad Aurelianum scripserat:
 Eripe me his, invicte, malis. 
 
Quare cum Aurelianus nihil simplex neque mite aut tranquillum facile cogitaret, senatorem populi Romani eundemque consularem, qui iure praesidali omnes Gallias rexerat, per triumphum duxit, eodem tempore quo et Zenobiam Odaenathi uxorem cum filiis minoribus
 
Odaenathi, Herenniano et Timolao. pudore tamen victus vir nimium severus eum quem triumphaverat correctorem totius Italiae fecit, id est Campaniae, Samnii, Lucaniae, Bruttiorum, Apuliae, Calabriae, Etruriae atque Umbriae, Piceni et Flaminiae omnisque annonariae regionis, ac Tetricum non solum vivere, sed etiam in summa dignitate manere
 
 
passus est, cum illum saepe collegam, nonnumquam commilitonem, aliquando etiam imperatorem appellaret.

Tetricus Iunior 
 
 
Hic puerulus a Victoria Caesar est appellatus, cum illa mater castrorum ab exercitu nuncupata
 
esset, qui et ipse cum patre per triumphum ductus postea omnibus senatoriis honoribus functus est inlibato patrimonio, quod quidem ad suos posteros misit,
 
ut Arellius
 
Fuscus dicit, semper insignis, narrabat avus meus sibi familiarem fuisse neque quemquam illi ab Aureliano aut postea ab aliis principibus esse
 
praelatum. Tetricorum domus hodieque exstat in Monte Caelio inter duos lucos contra Iseum Metellinum, pulcherrima, in qua Aurelianus pictus est utrique praetextam tribuens et senatoriam dignitatem, accipiens ab his sceptrum, coronam, cycladem. pictura est
 
de musivo,
 
quam cum dedicassent, Aurelianum ipsum dicuntur duo Tetrici adhibuisse convivio.

Trebellianus 
 
 
Pudet iam persequi quanti sub Gallieno fuerint tyranni vitio pestis illius, si quidem erat in eo ea luxuria ut rebelles plurimos mereretur et ea crudelitas ut iure timeretur.
 
qua erat
 
et in Trebellianum factum in Isauria principem, ipsis Isauris sibi ducem quaerentibus, quem cum alii archipiratam vocassent, ipse se imperatorem appellavit, monetam etiam cudi
 
iussit. palatium in arce Isauriae constituit. qui quidem cum se in intima et tuta Isaurorum loca munitus difficultatibus locorum et montibus contulisset,
 
aliquamdiu apud Cilicas imperavit, sed per Gallieni ducem Camsisoleum, natione Aegyptium, fratrem Theodoti qui Aemilianum ceperat, ad campum deductus
 
victus est et occisus, neque tamen postea Isauri timore ne in eos Gallienus saeviret, ad aequalitatem perduci quavis principum humanitate
 
potuerunt, denique post Trebellianum pro barbaris habentur ; etenim
 
in medio Romani nominis solo regio eorum novo genere custodiarum quasi limes
 
includitur, locis defensa non hominibus, nam sunt non statura decori, non virtute graves, non instructi
 
 
 
armis, non consiliis prudentes, sed hoc solo securi quod in editis positi adiri nequeunt, quos quidem divus Claudius paene ad hoc perduxerat ut a suis semotos locis in Cilicia conlocaret, daturus uni ex amicissimis omnem Isaurorum possessionem, ne quid ex ea postea rebellionis oreretur.

Herennianus 
 
 
Odaenathus moriens duos parvulos reliquit, Herennianum et fratrem eius Timolaum, quorum nomine Zenobia usurpato sibi imperio diutius quam feminam decuit rem publicam obtinuit, parvulos Romani imperatoris habitu praeferens purpuratos eosdemque adhibens contionibus, quas illa viriliter frequentavit, Didonem et Semiramidem et Cleopatram
 
sui generis principem inter cetera praedicans, sed de horum exitu incertum est; multi enim dicunt eos ab Aureliano interemptos, multi morte sua esse consumptos, si quidem Zenobiae posteri etiam nunc Romae inter nobiles manent.

Timolaus 
 
 
De hoc ea putamus digna notione quae
 
de fratre sunt dicta, unum tamen est quod eum a
 
 
fratre separat, quod tanti fuit ardoris ad studia Romana ut brevi consecutus quae insinuaverat grammaticus esse dicatur, potuisse quin etiam summum Latinorum rhetorem facere.

Celsus 
 
 
Occupatis partibus Gallicanis, orientalibus, quin etiam Ponti, Thraciarum et Illyrici, dum Gallienus popinatur et balneis ac lenonibus deputat vitam, Afri quoque auctore Vibio Passieno, proconsule Africae, et Fabio Pomponiano, duce limitis Libyci, Celsum imperatorem appellaverunt peplo deae Caelestis ornatum.
 
hic privatus ex tribunis in Africa positus in agris suis vivebat, sed ea iustitia et corporis magnitudine ut
 
dignus videretur imperio, quare creatus per quandam mulierem, Gallienam nomine, consobrinam Gallieni, septimo imperii die interemptus est atque adeo etiam
 
inter obscuros principes vix relatus est. corpus eius a canibus consumptum est Siccensibus, qui Gallieno fidem servaverant, perurgentibus, et novo iniuriae genere imago in crucem sublata persultante vulgo, quasi patibulo ipse Celsus videretur adfixus.

Zenobia 
 
 
Omnis iam consumptus est pudor, si quidem fatigata re publica eo usque perventum est ut Gallieno nequissime agente optime etiam mulieres
 
imperarent. et quidem peregrina enim,
 
nomine Zenobia, de qua multa iam dicta sunt, quae se de Cleopatrarum Ptolemaeorumque gente iactaret, post Odaenathum maritum imperiali sagulo perfuso per umeros, habitu Didonis
 
ornata, diademate etiam accepto, nomine filiorum Herenniani et Timolai diutius
 
quam femineus sexus patiebatur imperavit, si quidem Gallieno adhuc regente rem publicam regale mulier superba munus obtinuit et Claudio bellis Gothicis occupato vix denique ab Aureliano victa et triumphata concessit in iura Romana.
 
Exstat epistula Aureliani, quae captivae mulieri testimonium fert. nam cum a quibusdam reprehenderetur, quod mulierem veluti ducem aliquem vir fortissimus triumphasset, missis ad senatum populumque Romanum
 
litteris hac se adtestatione defendit:
 Audio, patres
 
 
 
conscripti, mihi obici, quod non virile munus impleverim Zenobiam triumphando. ne illi, qui me reprehendunt, satis laudarent, si scirent quae illa sit
 
mulier, quam prudens in consiliis, quam constans in dispositionibus, quam erga milites gravis, quam larga, cum necessitas postulet, quam tristis, cum severitas
 
poscat, possum dicere illius esse quod Odaenathus Persas vicit ac fugato Sapore Ctesiphonta usque pervenit.
 
possum adserere tanto apud orientales et Aegyptiorum populos timori mulierem fuisse ut se non Arabes, non Saraceni, non Armenii commoverent.
 
nec ego illi vitam conservassem, nisi eam scissem multum Romanae rei publicae profuisse, cum sibi vel
 
liberis suis orientis servaret imperium. sibi ergo habeant propriarum venena linguarum ii quibus nihil
 
placet, nam si vicisse ac triumphasse feminam non est decorum, quid de Gallieno loquuntur, in cuius
 
contemptu haec bene rexit imperium? quid de divo Claudio, sancto ac venerabili duce, qui eam, quod ipse Gothicis esset expeditionibus occupatus, passus esse dicitur imperare? idque consulte
 
ac prudenter, ut illa servante orientalis fines imperii ipse securius quae
 
instituerat perpetraret. 
haec oratio indicat quid iudicii Aurelianus habuerit de Zenobia. Cuius ea castitas fuisse dicitur ut ne virum suum quidem scierit nisi temptandis
 
conceptionibus. nam
 
 
 
 
cum semel concubuisset, exspectatis menstruis continebat se, si praegnans esset, sin minus, iterum
 
potestatem quaerendis liberis dabat. vixit regali pompa. more magis Persico adorata est, regum
 
more Persarum convivata est. imperatorum more Romanorum ad contiones galeata processit cum limbo purpureo gemmis dependentibus per ultimam fimbriam, media etiam cochlide veluti fibula muliebri adstricta,
 
bracchio saepe nudo. fuit vultu subaquilo, fusci coloris, oculis supra modum vigentibus
 
nigris, spiritus divini, venustatis incredibilis. tantus candor in dentibus ut margaritas eam plerique putarent habere,
 
non dentes. vox clara et virilis. severitas, ubi necessitas postulabat, tyrannorum, bonorum principum clementia, ubi pietas requirebat. larga prudenter, conservatrix thesaurorum ultra femineum
 
modum, usa vehiculo carpentario, raro pilento, equo saepius, fertur autem vel tria vel quattuor milia
 
frequenter cum peditibus ambulasse. venata
 
est Hispanorum cupiditate, bibit saepe cum ducibus, cum esset alias sobria; bibit et cum Persis atque
 
Armeniis, ut eos vinceret. usa est vasis aureis gemmatis ad convivia, iam usa
 
Cleopatranis. in ministerio eunuchos gravioris aetatis habuit, puellas
 
 
 
 
 
nimis raras, filios Latine loqui iusserat, ita
 
ut Graece
 
vel difficile vel raro loquerentur. ipsa Latini sermonis non usque quaque gnara, sed ut loqueretur pudore cohibito
 
; loquebatur et Aegyptiace ad perfectum
 
modum, historiae Alexandrinae atque orientalis ita perita ut eam epitomasse dicatur; Latinam autem Graece legerat.
 
Cum illam Aurelianus cepisset atque in conspectum suum adductam sic appellasset,
 Quid est,
 
Zenobia? ausa es insultare Romanis imperatoribus? 
illa dixisse fertur:
 Imperatorem te esse cognosco, qui vineis, Gallienum et Aureolum et ceteros principes non putavi. Victoriam mei similem credens in consortium regni venire, si facultas locorum pateretur, optavit. 
 
ducta est igitur per triumphum ea specie ut nihil pompabilius populo Romano videretur, iam primum ornata gemmis ingentibus, ita ut ornamentorum onere
 
laboraret. fertur enim mulier fortissima saepissime restitisse, cum diceret se gemmarum onera ferre non
 
posse, vincti erant praeterea pedes auro, manus etiam catenis aureis, nec collo aureum vinculum
 
deerat, quod scurra Persicus praeferebat. huic vita
 
ab Aureliano concessa est, ferturque vixisse cum liberis matronae iam more Romanae data sibi posses-
 
 
 
 
 
sione in Tiburti, quae hodieque Zenobia dicitur, non longe ab Hadriani palatio atque ab eo loco cui nomen est Conchae.

Victoria 
 
 
Non tam digna res erat ut etiam Vitruvia sive Victoria in litteras mitteretur, nisi Gallieni mores hoc facerent ut memoria dignae etiam mulieres censerentur.
 
Victoria enim, ubi filium ac nepotem a militibus vidit occisos, Postumum, deinde Lollianum, Marium etiam, quem principem milites nuncupaverant, interemptos, Tetricum, de quo superius dictum est, ad imperium hortata est, ut virile semper facinus auderet, insignita est praeterea hoc titulo, ut castrorum
 
se diceret matrem, cusi sunt eius nummi aerei, aurei et argentei, quorum hodieque forma
 
exstat apud Treviros, quae quidem non diutius vixit, nam Tetrico imperante, ut plerique loquuntur, occisa, ut alii adserunt, fatali necessitate consumpta.
 
Haec sunt quae de triginta tyrannis dicenda videbantur, quos ego in unum volumen idcirco contuli, ne, de singulis si
 
singula quaeque narrarem, nascerentur indigna fastidia et ea quae ferre lector non
 
 
 
posset. nunc ad Claudium principem redeo. de quo speciale mihi volumen quamvis breve merito vitae illius videtur edendum addito fratre singulari viro, ita ut de familia tam sancta et tam nobili saltem
 
pauca referantur.
 
Studiose in medio feminas posui ad ludibrium Gallieni, quo nihil prodigiosius passa est Romana res publica, duos etiam nunc tyrannos quasi extra numerum, quod alieni essent temporis, additurus, unum qui fuit Maximini temporibus, alterum qui Claudii, ut tyrannorum triginta vitae
 
hoc volumine
 
tenerentur. quaeso, qui expletum iam librum acceperas, boni consulas atque hos volumini tuo volens addas, quos ego, quem ad modum Valentem superiorem huic volumini, sic post Claudium et Aurelianum iis qui inter Tacitum et Diocletianum fuerunt addere
 
destinaveram. sed errorem meum memor historiae
 
diligentia tuae eruditionis avertit. habeo igitur gratiam, quod titulum meum prudentiae tuae benignitas implevit, nemo in Templo Pacis dicturus est me feminas inter tyrannos, tyrannas videlicet vel tyrannides, ut ipsi de me solent cum risu et ioco
 
 
iactitare, posuisse. habent integrum numerum ex
 
arcanis historiae in meas litteras datum. Titus enim et Censorinus addentur,
 
quorum unus, ut dixi, sub
 
 
 
 
 
Maximino, alter sub Claudio fuit, qui ambo ab iisdem militibus a quibus purpura velati fuerant interempti sunt.

Titus 
 
 
Docet Dexippus, nec Herodianus tacet omnesque qui talia legenda posteris tradiderunt, Titum, tribunum Maurorum, qui a Maximino inter privatos relictus fuerat, timore violentae mortis, ut illi
 
dicunt, invitum vero et a militibus coactum, ut plerique adserunt, imperasse, atque hunc intra paucos dies post vindicatam defectionem, quam consularis vir Magnus Maximino paraverat, a suis militibus interemptum. imperasse autem mensibus
 
sex. fuit hic vir de primis erga rem publicam domi forisque laudabilis, sed in imperio parum
 
felix. alii dicunt ab Armeniis sagittariis, quos Maximinus ut Alexandrinos et oderat et offenderat,
 
principem factum, nec mireris tantam esse varietatem
 
de homine, cuius vix nomen agnoscitur, huius uxor Calpurnia fuit, sancta et venerabilis femina de genere Caesoninorum, id est Pisonum, quam maiores nostri univiriam sacerdotem inter sacratissimas feminas
 
 
adorarunt, cuius statuam in Templo Veneris adhuc
 
vidimus acrolitham sed auratam. haec uniones Cleopatranos habuisse perhibetur, haec lancem centum librarum argenti, cuius plerique poetae meminerunt, in qua maiorum eius expressa ostenderetur historia.
 
Longius mihi videor processisse quam res postulabat, sed quid faciam? scientia naturae facilitate verbosa
 
est. quare ad Censorinum revertar, hominem nobilem sed qui non tam bono quam malo rei publicae septem diebus dicitur imperasse.

Censorinus 
 
 
Vir plane militaris et antiquae in curia dignitatis, bis consul, bis praefectus praetorii, ter praefectus urbi, quarto pro consule, tertio consularis, legatus praetorius secundo, quarto aedilicius, tertio quaestorius, extra ordinem quoque legatione Persica functus, etiam Sarmatica.
 
Post omnes tamen honores cum in agro suo degeret senex atque uno pede claudicans vulnere, quod bello Persico Valeriani temporibus acceperat, factus est imperator et scurrarum ioco Claudius appellatus est.
 
cumque se gravissime gereret neque a militibus ob disciplinam censoriam ferri posset, ab iis ipsis a quibus
 
factus fuerat interemptus est. exstat eius sepulchrum
 
circa Bononiam,
 
in quo grandibus litteris incisi sunt omnes eius honores ; ultimo tamen versu adscriptum
 
est 2:
 Felix omnia, infelicissimus imperator. 
exstat eius familia, Censorinorum nomine frequentata, cuius pars Thracias odio rerum Romanarum, pars Bithyniam
 
petiit. exstat etiam domus pulcherrima, adiuncta Gentibus Flaviis, quae quondam Titi principis fuisse perhibentur.
 
Habes integrum triginta numerum tyrannorum, qui
 
cum malevolis quidem sed bono animo causabaris. da nunc cuivis libellum, non tam diserte quam fideliter
 
scriptum, neque ego eloquentiam mihi videor pollicitus esse, sed rem, qui hos libellos, quos de vita principum edidi, non scribo sed dicto, et dicto cum ea festinatione, quam, si quid vel ipse promisero vel tu petieris, sic perurges ut respirandi non habeam facultatem.