Capto Valeriano (enimvero unde incipienda est Gallieni vita, nisi ab eo praecipue malo, quo eius vita depressa est?), nutante re publica, cum Odaenathus iam orientis cepisset imperium, Gallienus comperta patris captivitate gauderet, vagabantur ubique exercitus, murmurabant omnibus in provinciis duces, erat omnium ingens maeror, quod Valerianus imperator Romanus in Perside serviliter teneretur, sed erat etiam maior omnium maestitia quod Gallienus nanctus imperium ut pater fato sic ipse moribus rem publicam perdiderat.
 
 
 
 
Gallieno igitur et Volusiano consulibus Macrianus et Ballista in unum coeunt, exercitus reliquias convocant et, cum Romanum in oriente nutaret imperium, quem facerent imperatorem requirunt, Gallieno tam neglegenter se agente ut eius ne mentio quidem apud
 
exercitum fieret, placuit denique ut Macrianum cum filiis suis imperatores dicerent ac rem publicam defensendam.. capesserent
 
sic igitur
 
 
imperium
 
delatum est
 
Macriano
 
causae Macriano
 
imperandi
 
cum filiis haec fuerunt: primum quod nemo eo tempore sapientior ducum habebatur, nemo ad res regendas aptior ; deinde ditissimus et qui privatis posset fortunis publica explere
 
dispendia, huc accedebat quod liberi eius, fortissimi iuvenes, tota mente in bellum ruebant, ut essent legionibus exemplo ad omnia munera
 
militaria.

Ergo Macrianus
 
undique auxilia
 
petiit occupatis a se
 
partibus, quas ipse
 
posuerat
 
ita ut firmaret imperium, deinde bellum ita instruxit ut par esset omnibus, quae contra eum poterant cogitari.
 
 
idem Macrianus Pisonem, unum ex nobilibus ac
 
principibus senatus, ad Achaiam destinavit ob hoc ut Valentem, qui illic proconsulari imperio rem publicam
 
gubernabat, opprimeret. sed Valens, comperto quod Piso contra se veniret, sumpsit imperium. Piso igitur
 
 
 
 
 
 
in Thessaliam se recepit, ubi missis a Valente militibus cum plurimis interfectus est. ipse quoque imperator appellatus cognomento Thessalicus.
 
Et
 
Macrianus retento in oriente uno ex filiis, pacatis iam rebus, Asiam primum venit et
 
Illyricum
 
petiit, in Illyrico cum Aureoli imperatoris, qui contra Gallienum imperium sumpserat, duce, Domitiano nomine, manum conseruit, unum ex filiis secum
 
habens et triginta milia militum ducens, sed victus est Macrianus cum filio Macriano nomine deditusque omnis exercitus Aureolo imperatori.

Turbata interim re publica toto penitus orbe terrarum, ubi Odaenathus comperit Macrianum cum filio interemptum, regnare Aureolum, Gallienum remissius rem gerere,
 
festinavit ad alterum filium Macriani cum exercitu, si hoc daret fortuna, capiendum.
 
sed ii qui erant cum filio Macriani, Quieto nomine, consentientes Odaenatho auctore praefecto Macriani Ballista iuvenem occiderunt missoque per murum corpore Odaenatho se omnes affatim dediderunt,
 
totius prope igitur orientis factus est Odaenathus imperator, cum Illyricum teneret Aureolus, Romam
 
Gallienus. idem
 
Ballista multos Emesenos, ad quos confugerant Macriani milites, cum Quieto et thesaurorum custode interfecit, ita ut civitas paene deleretur.
 
 
 
 
 
 
Odaenathus inter haec, quasi Gallieni partes ageret, cuncta eidem nuntiari ex veritate faciebat.
 
Sed Gallienus, cognito quod Macrianus cum suis liberis esset occisus, quasi securus rerum ac patre iam
 
recepto, libidini et voluptati se dedidit. ludos circenses ludosque scaenicos, ludos gymnicos, ludiariam etiam venationem et ludos gladiatorios dedit populumque quasi victorialibus diebus ad festivitatem ac
 
plausum vocavit, et cum plerique patris eius captivitatem maererent, ille specie decoris, quod pater eius virtutis studio deceptus videretur, supra modum
 
laetatus est. constabat autem censuram parentis eum ferre non potuisse votivumque
 
illi fuisse quod inminentem cervicibus suis gravitatem patriam non haberet.

Per idem tempus Aemilianus apud Aegyptum sumpsit imperium occupatisque horreis multa oppida
 
malo famis pressit, sed hunc dux Gallieni Theodotus conflictu habito cepit atque imperatori^ ornamentis exutum Gallieno vivum transmisit. Aegyptus post haec Theodoto data est; Aemilianus in carcere strangulatus ; in Thebaitanos milites quoque saevitum est interfectis compluribus.
 
 
Cum Gallienus in luxuria et improbitate persisteret cumque ludibriis et helluationi vacaret neque aliter rem publicam gereret, quam cum pueri fingunt per ludibria potestates, Galli, quibus insitum est leves ac degenerantes a virtute Romana et luxuriosos principes
 
 
 
ferre non posse, Postumum ad imperium vocarunt, exercitibus quoque
 
consentientibus, quod occupatum
 
imperatorem libidinibus querebantur. contra hunc ipse Gallienus exercitum duxit ; cumque urbem, in qua erat Postumus, obsidere coepisset, acriter eam defendentibus
 
Gallis, Gallienus muros circumiens sagitta
 
ictus est. nam per annos septem Postumus imperavit et Gallias ab omnibus circumfluentibus barbaris validissime
 
vindicavit, his coactus malis Gallienus pacem eum Aureolo facit oppugnandi Postumi studio longoque bello tracto per diversas obsidiones ac proelia rem
 
modo feliciter modo infeliciter gerit, accesserat praeterea his malis,
 
quod Scythae Bithyniam invaserant
 
civitatesque deleverant. denique Astacum,
 
quae Nicomedia postea dicta est, incensam graviter vastaverunt.
 
denique quasi coniuratione totius mundi concussis orbis partibus etiam in Sicilia quasi quoddam servile bellum exstitit latronibus evagantibus, qui vix

oppressi sunt. et haec omnia Gallieni contemptu fiebant, neque enim quicquam est ad audaciam malis, ad spem bonorum bonis promptius, quam cum vel malus timetur vel
 
dissolutus contemnitur imperator.
 
 
 
 
 
 
 
Gallieno et Fausiano
 
consulibus inter tot bellicas clades etiam terrae motus gravissimis fuit et tenebrae
 
per multos dies 2; auditum praeterea tonitruum terra mugiente, non Iove tonante. quo motu multae fabricae devoratae sunt cum habitatoribus, multi terrore emortui; quod quidem malum tristius in Asiae urbibus
 
fuit. mota est et Roma, mota et Libya, hiatus terrae plurimis in locis fuerunt, cum aqua salsa in fossis appareret,
 
maria etiam multas urbes occuparunt. pax igitur deum quaesita inspectis Sibyllae libris, factumque Iovi Salutari, ut praeceptum fuerat, sacrificium, nam et pestilentia tanta exstiterat vel Romae vel in Achaicis urbibus, ut uno die quinque milia hominum pari morbo perirent.
 
Saeviente fortuna, cum hinc terrae motus, inde hiatus soli, ex diversis partibus pestilentia orbem Romanam vastaret, capto Valeriano, Gallis parte maxima obsessis, cum bellum Odaenathus inferret, cum Aureolus perurgueret Illyricum,
 
cum Aemilianus Aegyptum occupasset, Gothorum pars 4
 
, quod nomen, ut
 
dictum est superius, Gothis inditum est, occupatis Thraciis, Macedoniam vastaverunt, Thessalonicam obsederunt, neque usquam quies mediocriter
 
 
 
 
 
 
 
saltem
 
ostentata
 
est. quae omnia contemptu, ut saepius diximus, Gallieni fiebant, hominis luxuriosissimi et, si esset securus, ad omne dedecus paratissimi.

Pugnatum est in Achaia Marciano duce contra eosdem Gothos, unde victi per Achaeos recesserunt.
 
Scythae autem, hoc est pars Gothorum, Asiam vastabant, etiam templum Lunae Ephesiae despoliatum et incensum est, cuius operis fama satis nota per
 
populos.
 
pudet prodere inter haec tempora, cum ista gererentur, quae saepe Gallienus malo generis humani quasi
 
per iocum dixerit, nam cum ei nuntiatum esset Aegyptum descivisse, dixisse fertur:
 Quid? sine
 
lino Aegyptio esse non possumus! 
cum autem vastatam Asiam et elementorum concussionibus et Scytharum incursionibus comperisset,
 Quid, 
inquit,
 
 sine aphronitris esse non possumus! 
perdita Gallia risisse ac dixisse perhibetur :
 Num sine Atrebaticis
 
sagis tuta res publica est? 
sic denique de omnibus partibus mundi, cum eas amitteret,
 
quasi detrimentis
 
vilium ministeriorum videretur affici, iocabatur. ac ne quid mali deesset Gallieni temporibus, Byzantiorum civitas, clara navalibus bellis, claustrum Ponticum, per eiusdem Gallieni milites ita omnis vastata est, ut prorsus
 
nemo superesset, denique nulla vetus familia
 
 
 
 
 
apud Byzantios invenitur, nisi si aliquis peregrinatione vel militia occupatus evasit, qui antiquitatem generis nobilitatemque repraesentet.

Contra Postumum igitur Gallienus cum Aureolo et Claudio duce, qui postea imperium obtinuit, principe generis Constantii Caesaris nostri, bellum iniit, et cum
 
multis auxiliis Postumus iuvaretur Celticis atque Francicis, in bellum cum Victorino processit, cum quo imperium participaverat. victrix Gallieni pars fuit
 
pluribus proeliis eventuum variatione
 
decursis. erat in Gallieno subitae virtutis audacia, nam aliquando iniuriis graviter movebatur, denique ad vindictam Byzantiorum processit, et cum non putaret recipi se posse muris, receptus alia die omnes milites inermes armatorum corona circumdatos interemit, fracto foedere
 
quod promiserat, per eadem tempora etiam Scythae in Asia Romanorum ducum virtute ac ductu vastati ad propria recesserunt.
 
Interfectis sane militibus apud Byzantium Gallienus, quasi magnum aliquid gessisset, Romam cursu rapido convolavit convocatisque patribus decennia celebravit novo genere ludorum, nova specie pomparum, ex-

quisito genere voluptatum, iam primum inter togatos patres et equestrem ordinem albato milite
 
et omni populo praeeunte, servis etiam prope omnium et
 
 
 
 
mulieribus cum cereis facibus et lampadis praecedentibus
 
Capitolium petiit. praecesserunt etiam altrinsecus centeni albi boves cornuis auro iugatis et
 
dorsualibus sericis discoloribus praefulgentes; agnae candentes ab utraque parte ducentae praecesserunt et decem elephanti, qui tunc erant Romae, mille ducenti gladiatores pompabiliter ornati cum auratis vestibus matronarum, mansuetae ferae diversi generis ducentae ornatu quam maximo affectae, carpenta cum mimis et omni genere histrionum, pugiles flacculis non veritate pugillantes. Cyclopea etiam luserunt omnes apinarii, ita ut miranda quaedam et stupenda monstrarent.
 
omnes viae ludis strepituque et plausibus personabant.
 
ipse medius cum picta toga et tunica palmata inter patres, ut diximus, omnibus sacerdotibus praetextatis
 
Capitolium petiit, hastae auratae altrinsecus quingenae, vexilla centena praeter ea quae collegiorum erant, dracones et signa templorum omniumque
 
legionum ibant, ibant praeterea gentes simulatae, ut
 
Gothi, Sarmatae, Franci, Persae, ita ut non minus quam duceni globis singulis ducerentur.

Hac pompa homo ineptus eludere se credidit populum Romanum, sed, ut sunt Romanorum facetiae, alius Postumo favebat, alius Regaliano, alius Aureolo aut Aemiliano, alius Saturnino, nam et ipse iam imperare
 
dicebatur, inter haec ingens querella de patre, quem inultum filius liquerat, et quem externi utcumque
 
vindicaverant. nec tamen Gallienus ad talia movebatur obstupefacto voluptatibus corde, sed ab iis qui circum eum erant requirebat:
 Ecquid habemus in prandio? ecquae voluptates paratae sunt? et qualis
 
cras erit scaena qualesque circenses? 
sic confecto itinere celebratisque hecatombis ad domum regiam rediit conviviisque et epulis decursis
 
alios dies
 
voluptatibus publicis deputabat. praetereundum non est haud ignobile facetiarum genus, nam cum grex
 
Persarum quasi captivorum per pompam (rem ridiculam) duceretur, quidam scurrae miscuerunt se Persis, diligentissime scrutantes omnia atque uniuscuiusque
 
vultum mira inhiatione rimantes.
 
a quibus cum quaereretur quidnam agerent
 
illa sollertia, illi responderunt:
 
 Patrem principis quaerimus. 
quod cum ad Gallienum pervenisset, non pudore, non maerore, non pietate commotus est scurrasque iussit
 
vivos exuri. quod populus factum tristius, quam quisquam aestimet, tulit, milites vero ita doluerunt ut non multo post vicem redderent.

Gallieno et Saturnino consulibus Odaenathus rex Palmyrenorum obtinuit totius orientis imperium, idcirco praecipue quod se fortibus factis dignum tantae maiestatis infidis declaravit, Gallieno aut nullas aut
 
luxuriosas aut ineptas et ridiculas res agente, denique statim bellum Persis in vindictam Valeriani, quam
 
eius filius neglegebat, indixit. Nisibin et Carrhas statim occupat tradentibus sese Nisibenis atque Carrhenis
 
et increpantibus Gallienum. nec defuit tamen reverentia Odaenathi circa Gallienum. nam captos satrapas insultandi prope gratia et ostentandi sui ad
 
eum misit, qui cum Romam deducti essent, vincente Odaenatho triumphavit Gallienus nulla mentione patris facta, quem ne inter deos quidem nisi coactus rettulit, cum mortuum audisset, sed adhuc viventem,
 
nam de illius morte falso compererat. Odaenathus autem ad Ctesiphontem Parthorum multitudinem obsedit vastatisque circum omnibus locis innumeros
 
homines interemit. sed cum satrapae omnes ex omnibus regionibus illuc defensionis communis gratia convolassent, fuerunt longa et varia proelia, longior
 
tamen Romana victoria, et cum nihil aliud ageret nisi ut Valerianum Odaenathus liberaret, instabat cottidie, at
 
locorum difficultatibus in alieno solo imperator optimus laborabat.

Dum haec apud Persas geruntur, Scythae in Cappadociam pervaserunt. illic captis civitatibus bello etiam vario diu acto se
 
ad Bithyniam contulerunt.
 
quare milites iterum de novo imperatore faciendo cogitarunt. quos omnes Gallienus more suo, cum placare atque ad gratiam suam reducere non posset, occidit.
 
Cum tamen sibi milites dignum principem quaererent, Gallienus apud Athenas archon erat, id est summus magistratus, vanitate illa, qua et civis adscribi desiderabat
 
et sacris omnibus interesse, quod neque Hadrianus in summa felicitate neque Antoninus in adulta fecerat pace, cum tanto studio Graecarum docti
 
sint litterarum ut raro aliquibus doctissimis
 
magnorum arbitrio cesserint virorum. Areopagitarum praeterea cupiebat ingeri numero contempta prope re
 
publica, fuit enim Gallienus, quod negari non potest, oratione, poemate atque omnibus artibus clarus.
 
huius illud est epithalamion, quod inter centum poetas praecipuum fuit. nam cum fratrum suorum filios iungeret, et omnes poetae Graeci Latinique epithalamia dixissent, idque per dies plurimos, ille, cum
 
 
 
manus sponsorum teneret, ut quidam dicunt, saepius
 
ita dixisse fertur :
 
Ite, agite,
 
o pueri, pariter sudate medullis omnibus inter vos, non murmura vestra columbae, brachia non hederae, non vincant oscula conchae.
 
longum est eius versus orationesque conectere, quibus suo tempore tam inter
 
poetas quam inter rhetores emicuit, sed aliud in imperatore quaeritur, aliud in oratore vel poeta flagitatur.

Laudatur sane eius optimum factum, nam consulatu
 
Valeriani fratris sui et Lucilli propinqui, ubi comperit ab Odaenatho Persas vastatos, redactam Nisibin et Carrhas in potestatem Romanam, omnem Mesopotamiam nostram, denique Ctesiphontem esse perventum, fugisse regem, captos satrapas, plurimos Persarum occisos, Odaenathum participato imperio Augustum vocavit eiusque monetam, qua Persas captos traheret, cudi iussit, quod et senatus et urbs et omnis aetas gratanter accepit.
 
Fuit praeterea idem ingeniosissimus, cuius ostendendi
 
acuminis
 
scilicet pauca libet ponere: nam cum taurum ingentem in arenam misisset, exissetque ad eum feriendum venator
 
neque productum decies
 
 
 
 
 
 
 
 
potuisset occidere, coronam venatori misit, mussantibusque cunctis, quid rei esset quod homo ineptissimus coronaretur, ille per curionem dici iussit:
 Taurum
 
totiens non ferire difficile est, 
idem, cum quidam gemmas vitreas pro veris
 
vendidisset eius uxori, atque illa re prodita vindicari vellet, subripi quasi ad leonem venditorem iussit, deinde e cavea caponem emitti, mirantibusque cunctis rem tam ridiculam per curionem dici iussit:
 Imposturam fecit et passus est, 
deinde negotiatorem dimisit.
 
Occupato tamen Odaenatho bello Persico, Gallieno rebus ineptissimis, ut solebat, incubante Scythae navibus factis Heracleam pervenerunt atque inde cum praeda in solum proprium reverterunt, quamvis multi naufragio perierint navalive
 
bello superati sint.

Per idem tempus Odaenathus insidiis consobrini sui interemptus est cum filio Herode, quem et
 
ipsum imperatorem appellaverat. tum
 
Zenobia, uxor eius, quod parvuli essent filii eius qui supererant, Herennianus et Timolaus, ipsa suscepit imperium
 
diuque rexit non muliebriter neque more femineo, sed non solum Gallieno, quo quaeque
 
virgo melius imperare potuisset, verum etiam multis imperatoribus
 
fortius atque sollertius. Gallienus sane, ubi ei nuntiatum Odaenathum interemptum, bellum Persis ad seram nimis vindictam patris paravit collectisque per
 
 
 
 
 
Heraclianum ducem militibus sollertis principis rem
 
gerebat, qui tamen Heraclianus, cum contra Persas profectus esset, a Palmyrenis victus omnes quos paraverat milites perdidit, Zenobia Palmyrenis et orientalibus plerisque viriliter imperante.
 
Inter haec Scythae per Euxinum navigantes Histrum ingressi multa gravia in solo Romano fecerunt, quibus compertis Gallienus Cleodamum et Athenaeum Byzantios instaurandis urbibus muniendisque praefecit, pugnatumque est circa Pontum, et a Byzantiis ducibus
 
victi sunt barbari. Veneriano item duce navali bello Gothi superati sunt, cum ipse Venerianus militari
 
periit morte, atque inde Cyzicum et Asiam, deinceps Achaiam omnem vastaverunt et ab Atheniensibus duce Dexippo, scriptore horum temporum, victi sunt. unde pulsi per Epirum, Macedoniam, Boeotiam pervagati
 
sunt. Gallienus interea vix excitatus publicis malis Gothis vagantibus per Illyricum occurrit et fortuito plurimos interemit. quo comperto Scythae facta carragine per montem Gessacem fugere sunt conati.
 
 
 
 
 
omnes inde Scythas Marcianus varia bellorum fortuna
 
quae omnes Scythas ad rebellionem excitarunt.

Et haec quidem Heracliani ducis erga rem publicam devotio fuit. verum cum Gallieni tantam improbitatem ferre non possent, consilium inierunt Marcianus et Heraclianus, ut alter eorum imperium
 
caperet
 
et Claudius quidem, ut suo dicemus loco, vir omnium optimus, electus est, qui consilio non adfuerat, eaque apud cunctos reverentia, ut iuste dignus videretur imperio, quemadmodum postea comprobatum
 
est. is enim et Claudius, a quo Constantius,
 
vigilissimus Caesar, originem ducit, fuit iisdem socius in appetendo imperio quidam Ceronius sive Cecropius, dux Dalmatarum, qui eos et urbanissime et prudentissime
 
adiuvit, sed cum imperium capere vivo Gallieno non possent, huius modi eum insidiis adpetendum esse duxerunt, ut labem improbissimam malis fessa re publica a gubernaculis humani generis dimoverent, ne diutius theatro et circo addicta res publica per
 
voluptatum deperiret inlecebras, insidiarum genus fuit tale: Gallienus ab Aureolo, qui principatum invaserat, dissidebat, sperans cottidie gravem et intolerabilem
 
tumultuarii imperatoris adventum, hoc
 
 
 
scientes Marcianus et Cecropius subito Gallieno iusserant
 
nuntiari Aureolum iam venire, ille igitur militibus cogitatis quasi certum processit ad proelium atque
 
ita missis percussoribus interemptus est. et quidem Cecropii Dalmatarum ducis telo
 
Gallienus dicitur esse percussus, ut quidam ferunt, circa Mediolanum, ubi continuo et frater eius Valerianus est interemptus, quem multi Augustum, multi Caesarem, multi neutrum
 
fuisse dicunt, quod veri simile non est, si quidem capto iam Valeriano scriptum invenimus in fastis:
 Valeriano imperatore consule. 
quis igitur alius
 
potuit esse Valerianus nisi Gallieni frater? constat de genere, non satis tamen constat de dignitate vel, ut coeperunt alii loqui, de maiestate.

Occiso igitur Gallieno seditio ingens militum fuit, cum spe praedae ac publicae vastationis imperatorem sibi utilem, necessarium, fortem, efficacem ad
 
invidiam faciendam dicerent raptum, quare consilium principum fuit, ut milites eius quo solent placari genere se darentur, promissis itaque per Marcianum aureis vicenis et acceptis (nam praesto erat thesaurorum copia) Gallienum tyrannum militari iudicio in fastos
 
publicos rettulerunt, sic militibus sedatis Claudius,
 
 
vir sanctus ac iure venerabilis et bonis omnibus carus, amicus patriae, amicus legibus, acceptus senatui, populo bene cognitus accepit imperium.

Haec vita Gallieni fuit, breviter a me litteris intimata, qui natus abdomini et voluptatibus dies ac noctes vino et stupris perdidit, orbem terrarum viginti
 
prope per
 
tyrannos vastari fecit, ita ut etiam
 
mulieres illo melius imperarent, ac ne eius praetereatur miseranda sollertia, veris tempore cubicula de rosis fecit, de pomis castella composuit, uvas triennio servavit, hieme summa melones exhibuit, mustum quemadmodum toto anno haberetur docuit, ficos virides et poma ex arboribus recentia semper alienis
 
mensibus praebuit, mantelibus aureis semper stravit.
 
geminata vasa fecit eademque aurea, crinibus suis auri scobem aspersit. radiatus saepe processit, cum chlamyde purpurea gemmatisque fibulis et aureis Romae visus est, ubi semper togati principes videbantur, purpuream tunicam auratamque virilem eandemque manicatam habuit, gemmato balteo usus est. corrigias
 
gemmeas adnexuit, cum campagos
 
reticulos appellaret. convivatus in publico est. congiariis
 
populum mollivit. senatui sportulam sedens
 
 
 
 
erogavit. matronas ad consilium
 
suum rogavit iisdem que manum sibi osculantibus quaternos aureos sui

nominis dedit, ubi de Valeriano patre comperit quod captus esset, id quod philosophorum optimus de filio amisso dixisse fertur,
 Sciebam me genuisse mortalem, 
ille sic dixit 2:
 Sciebam patrem meum esse mortalem. 
 
Nec defuit Annius Cornicula, qui eum quasi constantem principem falso
 
sua voce laudaret, peior
 
tamen ille qui credidit.
 
saepe ad tibicinem processit, ad organum se recepit, cum processui et recessui cani
 
iuberet, lavit ad diem septimo aestate vel sexto,
 
hieme secundo vel tertio, bibit in aureis semper poculis aspernatus
 
vitrum, ita ut
 
diceret nil esse
 
communius. semper vina variavit neque umquam
 
in uno convivio ex uno vino duo pocula bibit, concubinae in eius tricliniis saepe accubuerunt. mensam secundam scurrarum et mimorum semper prope habuit.
 
cum iret ad hortos nominis sui, omnia Palatina officia sequebantur, ibant et praefecti et magistri officiorum omnium adhibebanturque conviviis et natationibus
 
 
lavabant simul cum principe, admittebantur saepe etiam mulieres, cum ipso pulchrae puellae, cum illis anus deformes, et iocari se dicebat, cum orbem

terrarum undique perdidisset. fuit tamen nimiae crudelitatis in milites ; nam et terna milia et quaterna militum singulis diebus occidit.
 
Statuam sibi maiorem Colosso fieri praecepit Solis habitu, sed ea imperfecta periit, tam magna deni- que coeperat fieri, ut duplex ad Colossum videretur.
 
poni autem illam voluerat in summo Esquiliarum monte, ita ut hastam teneret, per cuius scapum
 
 
infans ad summum posset ascendere, sed et Claudio et Aureliano deinceps stulta res visa est, si quidem etiam equos et currum fieri iusserat pro qualitate
 
statuae atque in altissima
 
base poni. porticum Flaminiam usque ad Pontem Mulvium et ipse paraverat ducere, ita ut tetrastichae fierent, ut autem alii dicunt, pentastichae, ita ut primus ordo pilas haberet et ante se columnas cum statuis, secundus et tertius et deinceps
 dia\ tessa/rwn 
columnas.
 
Longum est
 
eius cuncta in litteras mittere, quae qui volet scire legat Palfurium Suram, qui ephemeridas eius vitae composuit. nos ad Saloninum revertamur.

Saloninus Gallienus 
 
 
Hic Gallieni filius fuit, nepos Valeriani, de quo quidem prope
 
nihil est dignum quod
 
in litteras mittatur, nisi quod nobiliter natus, educatus regie,
 
occisus deinde non sua sed patris causa, de huius nomine magna est ambiguitas. nam multi eum Gallienum, multi Saloninum historiae prodiderunt.
 
et qui Saloninum, idcirco quod apud Salonas natus esset, cognominatum ferunt; qui autem Gallienum, patris nomine cognominatum et avi Gallieni, summi
 
quondam in re publica viri. fuit denique hactenus statua in pede Montis Romulei, hoc est ante Sacram Viam, inter
 
Templum Faustinae ac Vestam
 
ad Arcum Fabianum, quae haberet inscriptum " Gallieno iuniori" "Salonino" additum, ex quo eius nomen intellegi poterit.
 
Transisse decennium imperii Gallienum satis clarum est. quod idcirco addidi, quia multi eum
 
imperii sui anno nono
 
perisse dixerunt. fuisse autem et alios rebelliones sub eodem proprio dicemus loco, si quidem placuit viginti
 
tyrannos uno
 
 
 
 
 
 
 
volumine includere, idcirco quod nec multa de his dici possunt, et in Gallieni vita pleraque iam dicta sunt.
 
Et haec quidem de Gallieno hoc interim libro dixisse sufficiet. nam et multa iam in Valeriani vita dicta sunt, alia
 
in libro qui de triginta tyrannis inscribendus est iam loquemur, quae iterari ac saepius
 
dici minus utile videbatur, huc accedit quod quaedam etiam studiose praetermisi, ne eius posteri multis

rebus editis laederentur. scis enim ipse tales 2 homines cum iis qui aliqua de maioribus eorum scripserat quantum gerant bellum, nec ignota esse arbitror quae dixit Marcus Tullius in Hortensio, quem ad exemplum
 
Protreptici scripsit, unum tamen ponam, quod iucunditatem quandam sed vulgarem habuit,
 
morem tamen novum fecit, nam cum cingula sua plerique militantium, qui ad convivium venerant, ponerent hora convivii, Saloninus puer sive Gallienus his auratos costilatosque balteos rapuisse perhibetur, et, cum esset difficile in aula Palatina requirere quod perisset, ac taciti ex militibus
 
viri detrimenta pertulissent, postea rogati ad convivium cincti adcubuerunt,
 
cumque ab his quaereretur, cur non solverent cingulum, respondisse dicuntur,
 Salonino deferimus, 
atque hinc tractum morem, ut deinceps cum imperatore
 
cincti discumberent. negare non possum aliunde
 
 
 
 
plerisque videri huius rei ortum esse morem ; dicunt militare prandium, quod dictum est parandium ab eo quod ad bellum milites paret, a cinctis initum ; cui rei argumentum est quod a discinctis etiam cum imperatore cenatur. quae idcirco posui, quia digna et memoratu videbantur et cognitu.

Nunc transeamus ad viginti.1 tyrannos, qui 2 Gallieni temporibus contemptu mali principis exstiterunt. de quibus breviter et pauca dicenda sunt.
 
neque enim digni sunt eorum plerique, ut volumen talium hominum saltem nominibus occupetur,
 
quamvis aliqui non parum in se virtutis habuisse videantur, multum etiam rei publicae profuisse.
 
Tam variae item opiniones sunt de Salonini nomine, ut qui se verius putet dicere, a matre sua Salonina appellatum esse dicat,
 
quam is
 
perdite dilexit, et dilexit
 
Piparam nomine barbaram regis filiam.
 
quare
 
Gallienus cum suis semper flavo crinem condit.
 
De annis autem Gallieni et Valeriani ad imperium pertinentibus adeo incerta traduntur, ut, cum quindecim annos eosdem imperasse constet, id est
 
 
 
 
 
 
 
 
Gallienus usque ad quintum decimum pervenisset, Valerianus vero sexto sit captus, alii novem annis, vix
 
decem alii etiam Gallienum imperasse in litteras mittant, cum constet et decennalia Romae ab eodem celebrata et post decennalia Gothos ab eo victos, cum Odaenatho pacem factam, cum Aureolo initam esse concordiam, pugnatum contra Postumum, contra Lollianum, multa etiam ab eo gesta, quae ad virtutem,
 
plura tamen quae ad dedecus pertinebant, nam et semper noctibus popinas dicitur frequentasse et cum lenonibus, mimis scurrisque vixisse.