Interemptis in Africa Gordiano seniore cum filio, cum Maximinus ad urbem furens veniret, ut quod Gordiani Augusti appellati fuerant vindicaret, senatus praetrepidus in aedem Concordiae VII idus Iulias
 
concurrit, Ludis Apollinaribus, remedium contra furorem
 
hominis improbissimi requirens, cum igitur duo consulares, et eminentes quidem viri, Maximus et Balbinus (quorum Maximus a plerisque in historia reticetur et loco eius Pupieni nomen infertur, cum et Dexippus et Arrianus Maximum et Balbinum dicant electos contra Maximinum post Gordianos), quorum alter bonitate, virtute alter ac severitate clari habebantur, ingressi essent Curiam ac praecipue timorem Maximini adventu fronte ostenderent, referente con-
 
 
sule de aliis rebus, qui primam sententiam erat dicturus
 
sic exorsus est:
 Minora vos sollicitant, et prope aniles res ferventissimo tempore tractamus in Curia.
 
quid enim opus de restitutione templorum, de basilicae ornatu, de thermis Titianis, de exaedificatione Amphitheatri agere, cum inmineat Maximinus, quem hostem mecum ante dixistis, Gordiani duo, in quibus praesidium fuerat, interempti sint, neque in praesenti ullum
 
sit auxilium, quo respirare possimus? agite igitur, patres conscripti, principes dicite, quid moramini? ne, dum singulatim pertimescitis, in timore potius quam in virtute opprimamini.

post haec tacentibus cunctis, cum Maximus, qui et natu grandior erat et meritis et virtute ac severitate clarior, dicere sententiam coepisset, quae ostenderet duos principes esse faciendos, Vettius Sabinus ex familia Ulpiorum rogato consule, ut sibi dicere atque interfari liceret, sic exorsus
 
est:
 Scio, patres conscripti, hanc rebus novis inesse oportere constantiam, ut rapienda sint consilia, non quaerenda, verbis quin etiam plurimis abstinendum
 
sit atque sententiis, ubi res perurguent. cervices suas quisque respiciat, uxorem ac liberos cogitet avitas patriasque fortunas; quibus omnibus inminet Maximinus, natura furiosus, truculentus, inmanis, causa vero,
 
ut sibi videtur, satis iusta truculentior, ille quadrato agmine castris ubique positis ad urbem tendit, vos
 
 
 
 
 
 
sedendo et consultando diem teritis. longa oratione opus non est; faciendus est imperator, immo faciendi sunt principes, unus qui res domesticas, alter qui bellicas curet, unus qui in urbe resideat, alter qui obviam
 
cum exercitu latronibus pergat, ego principes dico, vos Armate, si placet, sin minus, meliores ostendite:
 
Maximum igitur atque Balbinum, quorum unus in re militari tantus est ut ignobilitatem generis splendore virtutis texerit,
 
alter ita clarus nobilitate est, ut et morum lenitate rei publicae est
 
necessarius et vitae sanctimonia, quam a prima aetate in studiis semper ac
 
litteris tenuit, habetis sententiam, patres conscripti, mihi fortasse periculosiorem quam vobis, sed nec vobis satis tutam, si non aut alios aut hos principes feceritis. 
 
post haec adclamatum est uno consensu:
 
 Aequum est, iustum est. sententiae Sabini omnes consentimus. Maxime et Balbine Augusti, di vos servent. di vos principes fecerunt, di vos conservent. vos senatum a latronibus vindicate, vobis bellum contra
 
latrones mandamus, hostis publicus Maximinus cum filio pereat, hostem publicum vos persequimini, felices vos iudicio senatus, felicem rem publicam
 
vestro imperio, quod vobis senatus detulit fortiter agite, quod vobis senatus detulit libenter accipite.

his atque aliis adclamationibus imperatores facti sunt Maximus atque Balbinus.
 
Egressi igitur a senatu primum Capitolium escenderunt
 
ac rem divinam fecerunt, deinde ad Rostra populum convocarunt. ubi cum orationem de sen-
 
 
 
atus sententia et de sua electione habuissent, populus Romanus cum militibus, qui forte convenerant, adclamavit,
 Gordianum Caesarem omnes rogamus 
 
hic nepos erat Gordiani ex filia, annum agens
 
quartum decimum, ut plerique dicunt, qui statim raptus est et novo genere senatus consulti, cum eadem die senatus consultum factum esset, inductus in Curiam Caesar est appellatus.

Prima igitur relatio principum fuit, ut duo
 
Gordiani divi appellarentur. aliqui autem unum putant appellatum, seniorem videlicet, sed ego libris, quos Iunius Cordus affatim scripsit, legisse memini
 
ambos in deos relatos; si quidem senior laqueo vitam finivit, iunior autem in bello consumptus est, qui utique maiorem meretur reverentiam, quod eum bellum
 
rapuit, post has igitur relationes praefectura urbi in Sabinum conlata est, virum gravem et Maximi moribus congruentem, praetoriana in Pinarium Valentem.
 
Sed priusquam de actibus eorum loquar, placet aliqua dici de moribus atque genere, non eo modo quo Iunius Cordus est persecutus omnia, sed illo quo Suetonius Tranquillus et Valerius Marcellinus,
 
 
 
 
quamvis Curius Fortunatianus, qui omnem hanc historiam perscripsit, pauca contigerit, Cordus vero tam multa ut etiam pleraque et minus honesta perscripserit.

Maximo pater fuit Maximus, unus e plebe, ut nonnulli dicunt faber ferrarius, ut alii raedarius
 
vehicularius fabricator, hunc suscepit ex uxore Prima nomine, cui fratres quattuor pueri
 
fuerunt, quattuor puellae, qui omnes intra pubertatem interierunt.
 
nato Maximo carnem bubulam, et quidem multam, aquila in cella eorum proiecisse fertur, quae angusto patebat impluvio, eandemque, cum iaceret neque quisquam adtingere auderet religionis timore, iterum sustulisse et in proximum sacellum, quod erat Iovis
 
Praestitis, detulisse, id eo tempore nihil visum est ominis habere, sed non sine causa factum probavit imperium.
 
Pueritiam omnem in domo parentis
 
Pinarii fecit, quem statim ad praefecturam praetorii subvexit ubi
 
factus est imperator, operam grammatico ac
 
rhetori non multam dedit, si quidem semper virtuti militari
 
et severitati studuit. ac tandem
 
militaris tribunus fuit et multos egit numeros et postea praeturam, sumptu Pescenniae Marcellinae, quae
 
illum loco filii
 
suscepit et aluit. inde proconsulatum Bithyniae egit
 
et deinceps Graeciae ac tertio Narbonae. missus
 
 
 
 
 
 
praeterea legatus Sarmatas in Illyrico contudit atque inde translatus ad Rhenum rem contra Germanos
 
satis feliciter gessit, post haec praefectus urbi prudentissimus et ingeniosissimus et severissimus
 
adprobatus est. quare veluti nobili senatus ei homini, quod non licebat, novae familiae imperium tamen detulit, confessis omnibus eo tempore in senatu aptiorem non esse, qui deberet principis nomen accipere.

Et quoniam etiam minora plerique desiderant, fuit cibi avidus, vini parcissimus, ad rem Veneriam nimis rarus, domi forisque semper severus, ita ut et
 
tristis cognomen acciperet, vultu gravissimus et retorridus, statura procerus, corporis qualitate sanissimus, moribus aspernabilis, ac tamen iustus neque umquam usque ad exitum negotiorum vel inhumanus vel
 
inclemens. rogatus semper ignovit nec iratus est,
 
nisi ubi eum irasci decuit, factionibus se numquam praebuit, iudicii tenax fuit neque aliis potius quam
 
sibi credidit, quare et a senatu multum dilectus est et a populo timori habitus, si quidem sciebat populus eius censorium praefecturam, quam videbat posse in imperio vehementius convalescere.

Balbinus nobilissimus et iterum consul, rector
 
provinciarum infinitarum. nam et Asiam et Africam et Bithyniam et Galatiam et Pontum et Thracias et
 
 
Gallias civilibus administrationibus rexerat, ducto nonnumquam exercitu, sed rebus bellicis minor fuerat quam in civilibus; attamen bonitate, nimia sanctitate ac verecundia ingentem sibi amorem conlocaverat.
 
 
familiae vetustissimae, ut ipse dicebat, a Balbo Cornelio Theophane originem ducens, qui per Gnaeum Pompeium civitatem meruerat, cum esset suae patriae nobilissimus idemque historiae scriptor.
 
Statura aeque procerus, corporis qualitate conspicuus, in voluptatibus nimius, quem quidem adiuvabat divitiarum abundantia, nam erat a maioribus dives et multa hereditatibus per se ipse collegerat.
 
eloquentia clarus, poemate
 
inter sui temporis poetas
 
praecipuus, vini, cibi, Veneriae avidus, vestitu cultus, nec quicquam defuit
 
quod illum populo non commendabilem redderet, amabilis etiam senatui fuit.
 
Haec de utriusque vita comperimus. denique nonnulli, quemadmodum Catonem et Caesarem Sallustius comparat, ita hos quoque comparandos putarunt, ut alterum severum, clementem alterum, bonum illum, istum constantem, illum nihil largientem, hunc arflu-

entem copiis omnibus dicerent, haec de moribus atque genere. Decretis ergo omnibus imperatoriis honoribus atque insignibus, percepta tribunicia potestate, iure proconsulari, pontificatu maximo, patris etiam patriae nomine
 
inierunt imperium, sed dum in Capitolio rem divinam faciunt, populus Romanus imperio Maximi contradixit, timebant enim severitatem eius homines vulgares,
 
quam et senatui acceptissimam et sibi adversissimam
 
esse credebant, quare factum est, ut diximus, ut Gordianum adulescentulum principem peterent, qui statim factus est. nec prius permissi sunt ad Palatium stipatis armatis ire quam nepotem Gordiani Caesaris
 
nomine nuncuparunt. his gestis celebratisque sacris, datis ludis scaenicis ludisque circensibus gladiatorio etiam munere, Maximus susceptis votis in Capitolio ad bellum contra Maximinum missus est cum exercitu ingenti, praetorianis Romae manentibus.
 
Unde autem mos tractus sit, ut proficiscentes ad bellum imperatores munus gladiatorium et venatus
 
darent, breviter dicendum est. multi dicunt apud veteres hanc devotionem contra hostes factam, ut civium sanguine litato specie pugnarum se Nemesis
 
 
 
(id est vis quaedam Fortunae) satiaret. alii hoc litteris tradunt, quod veri similius credo, ituros ad bellum Romanos debuisse pugnas videre et vulnera et ferrum et nudos inter se coeuntes, ne in bello armatos hostes timerent aut vulnera et sanguinem perhorrescerent.

Et Maximo quidem ad bellum profecto Romae
 
praetoriani remanserunt, inter quos et populum tanta seditio fuit ut ad bellum intestinum veniretur, urbis Romae pars maxima incenderetur, templa foedarentur, omnes plateae cruore polluerentur, cum Balbinus, homo lenior, seditionem sedare non posset.
 
nam ut
 
in publicum processit, manus singulis quibusque tetendit
 
et paene ictum lapidis passus est,
 
ut
 
alii dicunt, etiam fuste percussus est. neque sedasset tumultum, nisi infantem Gordianum purpuratum ad populum longissimi hominis collo superpositum produxisset. quo viso populus et milites usque adeo placati sunt ut amore illius in concordiam
 
redirent, neque umquam quisquam in illa aetate sic amatus est merito avi et avunculi, qui pro populo Romano contra Maximinum in Africa vitam fini-
 
 
 
 
verant. tantum apud Romanos memoria bonarum rerum valet.

Maximo igitur ad bellum profecto senatus per omnes regiones consulares, praetorios, quaestorios, aedilicios, tribunicios etiam viros misit, ita ut unaquaeque civitas frumentum, arma et propugnacula et muros pararet, ut per singulas urbes Maximinus
 
fatigaretur. iussum tunc tamen, ut omnia ex agris in civitates colligerentur, ne quid hostis publicus
 
inveniret, scriptum est praeterea ad omnes pro- vincias missis frumentariis iussumque ut quicumque Maximinum iuvisset in hostium numero duceretur.
 
Inter haec Romae iterum seditiones inter populum
 
et milites ortae sunt. et cum mille edicta Balbinus proponeret nec audiretur, veterani se in Castra Praetoria contulerunt cum ipsis praetorianis, quos coepit
 
populus obsidere, nec umquam ad amicitiam essent
 
redacti, nisi fistulas aquarias populus incidisset, in urbe autem, priusquam dictum esset milites pacatos venire, et tegulae de tectis iactae sunt et omnia quae
 
 
in domibus erant vasa proiecta, atque ideo maior pars civitatis periit et multorum divitiae, nam latrones se militibus miscuerunt ad vastanda ea quae norant ubi reperirent.

Cum haec Romae geruntur, Maximus sive Pupienus apud Ravennam bellum parabat ingenti adparatu, timens vehementissime Maximinum, de quo saepissime dicebat se non contra hominem sed
 
contra Cyclopem bellum gerere. et Maximinus quidem apud Aquileiam ita victus est ut a suis occideretur, caputque eius et filii perlatum est Ravennam,
 
quod a Maximo Romam transmissum est. non tacenda hoc loco devotio est Aquileiensium pro Romanis, qui etiam crines mulierum pro nervis ad sagittas emittendas totondisse
 
dicuntur.
 
Tantum sane laetitiae fuit in Balbino, qui plus timebat, ut hecatomben faceret, statim ut
 
Maximini
 
caput adlatum est. hecatombe autem tale sacrificium est: centum arae uno in loco caespiticiae exstruuntur,
 
et ad eas centum sues, centum oves mactantur. iam, si imperatorium sacrificium sit, centum leones, centum aquilae et cetera huius modi animalia centena
 
feriuntur. quod quidem etiam Graeci quondam fecisse dicuntur cum pestilentia laborarent, et a multis imperatoribus id celebratum constat.

His igitur peractis Balbinus cum summa gratulatione Maximum redeuntem e Ravennati cum exercitu
 
integro et copiis exspectabat; si quidem Maximinus
 
 
 
ab oppidanis Aquileiensibus et paucis qui illic erant militibus ac Crispino ac Menophilo consularibus, qui
 
a senatu missi fuerant, victus est. ipse autem Maximus Aquileiam idcirco accesserat ut omnia tuta et integra usque ad Alpes relinqueret ac, si quae essent barbarorum, qui Maximino faverant, reliquiae, compesceret.
 
missi sunt denique ad eum legati senatores viginti, quorum nomina sunt apud Cordum (in his consulares quattuor, praetorii octo, octo
 
quaestorii) cum coronis et senatus consulto, in quo ei statuae
 
auratae equestres decernebantur. ex quo quidem Balbinus subiratus est, dicens Maximum minus quam se laborasse, cum ipse domi tanta bella compressisset,
 
ille autem otiosus apud Ravennam sedisset, sed tantum valuit velle, ut Maximo, quia profectus est contra Maximinum, etiam victoria decerneretur, quam
 
impletam ille nescivit, exercitu igitur suscepto Maximini ad urbem cum ingenti pompa et multitudine Maximus venit, maerentibus militibus, quod eum imperatorem quem ipsi dei egerant perdiderant et
 
eos habebant, quos senatus legerat. nec dissimulari poterat maeror, qui apparebat in frontibus singulorum; et iam quidem nec verbis abstinebatur, quamvis Maximus et apud milites saepe dixisset oblivionem prae-
 
 
teritorum esse debere et stipendia magna donasset et
 
auxilia in ea loca quae delegerant dimisisset, sed animi militum semel imbuti odio refrenari nequeunt, denique cum audissent senatus adclamationes, quae milites tangerent, acriores contra Maximum et Balbinum exstiterunt, secum cottidie cogitantes quos imperatores facere deberent.

Senatus consulti autem, quo moti sunt, haec forma est: cum ingredienti urbem Maximo Balbinus et Gordianus et senatus et populus Romanus obviam processissent, adclamationes primum publicae fuerunt,
 
quae milites contingerent.
 
inde in senatum itum est, ubi post illa quae communia solent esse festa dictum est:
 Sapienter electi principes sic agunt, per imperitos electi principes sic pereunt; 
cum constaret a militibus factum Maximinum, Balbinum
 
autem et Maximum a senatoribus, his auditis milites gravius saevire coeperunt, in senatum praecipue, qui sibi triumphare de militibus videbatur.
 
Et Balbinus quidem cum Maximo urbem cum magna moderatione gaudente senatu et populo Romano regebant; senatui plurimum deferebatur; leges optimas condebant, moderate causas audiebant, res
 
bellicas pulcherrime disponebant. et cum iam paratum esset ut contra Parthos Maximus proficisceretur, Balbinus contra Germanos, puer autem Gordianus Romae remaneret, milites occasionem quaerentes
 
 
occidendorum principum, cum primo vix invenire possent, quia Germani stipabant Maximum atque

Balbinum, cottidie ingravescebant. et erant quidem discordiae inter Balbinum et Maximum, sed tacitae et quae intellegerentur potius quam viderentur, cum Balbinus Maximum quasi ignobilem contemneret,
 
Maximus Balbinum quasi debilem calcaret. qua re occasio militibus data est intellegentibus facile discordes imperatores posse interfici, ludis denique scaenicis, cum multi et milites et aulici occupati essent, et in Palatio soli cum Germanis principes remansissent,
 
impetum in eos fecerunt, turbantibus igitur militibus, cum primum nuntiatum esset Maximo turbam illam tempestatemque vix evadi posse nisi ad Germanos mitteretur, et forte in alia parte Palatii Germani cum Balbino essent, mittit ad Balbinum
 
Maximus petens ut ei praesidium mitteret, sed ille suspicatus quod contra se eos peteret, quem postulare putabat
 
monarchiam, primum frustratus est,
 
deinde usque ad litem perventum est. in hac tamen seditione illis contendentibus milites supervenerunt atque ambos eos nudatos vestibus regalibus de Palatio cum iniuriis produxerunt et per mediam civitatem ad Castra raptare voluerunt magna ex parte laniatos. one
 
 
 
sed ubi compererunt Germanos ad defensionem illorum supervenire, ambos occiderunt et in itinere medio
 
reliquerunt, inter haec Gordianus Caesar sublatus a militibus imperator est appellatus (id est Augustus)1, quia non erat alius in praesenti, insultantibus militibus senatui et populo, qui se statim in Castra receperunt.
 
Germani sane, ne sine causa pugnarent occisis iam imperatoribus suis, extra urbem, ubi suos habebant, se contulerunt.

Hunc finem habuerunt boni imperatores, indignum vitae et moribus suis; nam neque Maximo sive Pupieno fortius neque Balbino benignius fuit quicquam, quod in re ipsa intellegi potest, neque enim, cum esset potestas, malos senatus eligeret.
 
huc accedit quod multis honoribus ac potestatibus explorati sunt, cum alter bis consul et praefectus, alter consul et praefectus ad imperium longaevi pervenissent, amabiles senatui et populo etiam, qui
 
Maximum iam leviter pertimescebant. haec sunt quae de Maximo ex Herodiano, Graeco scriptore, magna ex parte coli egimus.
 
Sed multi non a Maximo, verum a Pupieno imperatore victum apud Aquileiam Maximinum esse dixerunt, et ipsum cum Balbino esse occisum, ita ut Maximi
 
nomen praetereant. tanta est autem historicorum inter se certantium
 
imperitia vel usurpatio, ut multi eundem Maximum quem Pupienum velint dici, cum
 
 
 
Herodianus, vitae suae temporum scriptor, Maximum dicat, non Pupienum, cum et Dexippus, Graecorum scriptor, Maximum et Balbinum imperatores dicat factos contra Maximinum post Gordianos duos et a
 
Maximo victum Maximinum, non a Pupieno.
 
his accedit scriptorum imperitia, qua praefectum praetorii fuisse Gordianum parvulum dicunt, ignorantibus multis collo saepe vectum ut militibus ostenderetur.
 
Imperarunt autem Maximus et Balbinus anno uno, cum Maximinus imperasset cum filio, ut quidam dicunt, per triennium, ut alii per biennium.

Domus Balbini etiam nunc Romae ostenditur in Carinis, magna et potens et ab eius familia huc
 
usque possessa. Maximus, quem Pupienum plerique putant, summae tenuitatis sed virtutis amplissimae fuit.
 
Sub his pugnatum est a Carpis contra Moesos. fuit et Scythici belli principium, fuit et Istriae
 
 
 
excidium eo tempore, ut autem Dexippus dicit, Istricae civitatis.
 
Dexippus Balbinum satis laudat et dicit forti animo militibus occurrisse atque interfectum, ut mortem non timeret, quem omnibus disciplinis instructum fuisse dicit. Maximum vero negat eius modi virum fuisse
 
qualem Graeci plerique dixerunt, addit praeterea tantum contra Maximinum Aquileiensium odium fuisse, ut de crinibus mulierum suarum arcubus
 
nervos facerent atque ita sagittas emitterent. Dexippus et Herodianus, qui hanc principum historiam persecuti sunt, Maximum et Balbinum fuisse principes dicunt, delectos a senatu contra Maximinum post interitum duorum in Africa Gordianorum, cum quibus
 
etiam puer tertius Gordianus electus est. sed apud Latinos scriptores plerosque Maximi nomen non invenio et cum Balbino Pupienum imperatorem reperio, usque adeo ut idem Pupienus cum Maximino apud Aquileiam pugnasse dicatur, cum memoratis historicis adserentibus ne Maximus quidem contra Maximinum pugnasse doceatur, sed resedisse apud Ravennam atque illic patratam audisse victoriam; ut mihi videatur idem esse Pupienus qui Maximus dicitur.

Quare etiam gratulatoriam epistulam subdidi, quae scripta est a consule sui temporis de
 
 
Pupieno et Balbino. in qua laetatur redditam ab his post latrones improbos esse rem publicam:
 
 Pupieno et Balbino Augustis Claudius Iulianus, cum primum Iovis Optimi Maximi et deorum inmortalium senatusque iudicio et consensu generis humani suscepisse vos rem publicam a nefarii latronis scelere servandam regendamque Romanis legibus, domini sanctissimi et invictissimi Augusti, quamquam nondum ex divinis litteris, sed tamen ex senatus consulto quod ad me Vir Clarissimus Celsus Aelianus collega transmiserat, comperissem; gratulatus sum urbi Romae, cuius ad salutem estis electi, gratulatus senatui, cuius pro iudicio, quod in vos habuit, reddidistis pristinam dignitatem, gratulatus Italiae, quam cum maxime ab hostium vastatione defenditis, gratulatus provinciis, quas inexplebili avaritia tyrannorum laceratas ad spem salutis reducitis, denique legionibus
 
ipsis et auxiliis, quae ubique terrarum iam vultus vestros adorant, quod deposito dedecore pristino nunc in vestro nomine dignam
 
Romani principatus speciem receperunt, quocirca nulla vox tam
 
fortis, nulla oratio tam felix, nullum ingenium tam fecundum umquam fuerit, quod possit
 
publicam felicitatem digne exprimere, quae quanta et cuius modi sit,
 
iam in ipso exordio principatus vestri cognoscere potuimus, qui leges Romanas aequitatemque abolitam et clementiam, quae iam nulla erat, et vitam et mores et libertatem et spem
 
 
 
 
 
 
 
successionum atque heredum reduxistis, haec enumerare difficile est, nedum prosequi consentanea
 
dicendi dignitate, nam quod nobis vita per vos reddita est, quam dimissis passim per provincias carnificibus sceleratus
 
latro sic petiit ut se ordini profiteretur iratum, quomodo dicam aut prosequar?
 
praesertim cum mediocritas mea non modo publicam felicitatem, sed ne peculiare quidem gaudium animi mei possit exprimere, cum eos Augustos et principes generis humani videam quorum antehac perpetuo cultu mores et modestiam meam tamquam veteribus censoribus meis cuperem probata, et ut
 
haec esse confidam in priorum principum testimoniis, v stris
 
tamen ut gravioribus iudiciis gloriarer. di praestent praestabuntque hanc orbi Romano felicitatem, nam cum ad vos respicio, nihil aliud optare possum, quam quod apud deos
 
dicitur victor Carthaginis precatus, ut scilicet in eo statu rem publicam servarent in quo
 
tunc esset, quod nullus melior inveniretur. ita ego precor, ut in eo statu vobis rem publicam servent in quo eam vos adhuc nutantem collocaritis.

Haec epistula probat Pupienum eundem
 
esse qui a plerisque Maximus dicitur; si quidem per haec tempora apud Graecos non facile Pupienus, apud Latinos non facile Maximus inveniatur, et ea, quae gesta sunt contra Maximinum, modo a Pupieno modo a Maximo acta dicantur.