Interfecto Vario Heliogabalo—sic enim malumus dicere quam Antoninum, quia et nihil Antoninorum
 
pestis illa ostendit et hoc nomen ex annalibus senatus auctoritate erasum est—ad remedium generis humani Aurelius Alexander, urbe Arcena genitus, Varii filius, Variae nepos et consobrinus ipsius Heliogabali, accepit imperium, cum ante Caesar a senatu
 
esset appellatus, mortuo scilicet Macrino; Augustumque nomen idem recepit, addito eo ut et patris patriae nomen et ius proconsulare et tribuniciam potestatem et ius quintae relationis deferente senatu uno die adsumeret.
 
Et ne praeceps ista honorum continuato videatur, exponam causas, quibus id et senatus coactus est facere
 
 
et ille perpeti, non enim aut gravitati senatus congruebat omnia simul deferre aut bono principi raptum
 
ire tot simul dignitates. milites iam insueverant sibi imperatores et tumultuario iudicio facere et item facile mutare, adferentes nonnumquam ad defensionem se idcirco fecisse quod nescissent senatum principem
 
appellasse. nam et Pescennium Nigrum et Clodium Albinum et Avidium Cassium et antea Lucium Vindicem et L. Antonium,
 
et ipsum Severum, cum senatus iam Iulianum dixisset principem, imperatores fecerant, atque ista res bella civilia severat, quibus necesse fuit militem contra hostem paratum parricida-liter

perire, hac igitur causa festinatum est ut omnia simul Alexander quasi iam vetus imperator acciperet.
 
huc accessit nimia et senatus et populi inclinatio post illam cladem, quae non solum Antoninorum nomen decoloravit set etiam Romanum dehonestavit
 
imperium, certatim denique omnia decreta sunt et
 
nominum genera et potestatum. primus denique omnium cuncta insignia et honorificentiae genera simul recepit, suffragante sibimet Caesaris nomine, quod iam ante aliquot annos meruerat, et magis suffragante vita et moribus, cum illi magnum conciliasset favorem, quod Heliogabalus occidere conatus est nec
 
 
potuit et militibus repugnantibus et senatu refragante.
 
atque haec parva sunt, nisi quod dignum se exhibuit quem senatus servaret, quem salvum milites cuperent, quem omnium bonorum sententia principem diceret.

Alexander igitur, cui Mamaea mater fuit (nam et ita dicitur a plerisque), a prima pueritia artibus bonis imbutus tam civilibus quam militaribus ne unum quidem diem sponte sua transire passus est quo se
 
non et ad litteras et ad militiam exerceret, nam in prima pueritia liberatores habuit Valerium Cordum et Titum Veturium et Aurelium Philippum libertum
 
patris, qui vitam eius postea in litteras misit, grammaticum in patria Graecum Nehonem, rhetorem Serapionem, philosophum Stilionem, Romae grammaticos Scaurinum Scaurini filium, doctorem celeberrimum, rhetores Iulium Frontinum et Baebium Macrianum et Iulium Granianum, cuius hodieque
 
declamatae
 
feruntur, sed in Latinis non multum profecit, ut ex eiusdem orationibus apparet, quas in
 
senatu habuit, vel ex
 
contionibus, quas apud milites vel apud populum. nec valde amavit Latinam facundiam sed amavit litteratos homines vehementer, eos etiam reformidans, ne quid de se asperum
 
scriberent. denique quos dignos ad id esse
 
videbat, singula quaeque, quae publice et privatim agebat, se
 
 
 
 
 
ipso docente volebat addiscere, si forte ipsi non adfuissent, eaque petebat ut, si vera essent, in litteras mitterent.

Dominum se appellari vetuit, epistulas ad se quasi ad privatum scribi iussit servato tantum nomine
 
imperatoris. gemmas de calciamentis et vestibus tulit, quibus usus fuerat Heliogabalus. veste, ut et pingitur, alba usus est nec aurata, paenulis togisque
 
communibus, cum amicis tam familiariter vixit ut communis esset ei saepe consessus, iret ad convivia eorum, aliquos autem haberet cotidianos etiam non vocatos, salutaretur vero quasi unus e senatoribus patente velo admissionalibus remotis aut solis iis qui ministri ad fores fuerant, cum antea
 
salutare principem non liceret, quod eos videre non poterat.
 
Et erat eius corporis ut praeter venustatem ac virilem,
 
quem hodieque et in pictura et in statuis videmus, decorem
 
ei inesset staturae militaris robur, militis valetudo eius qui vim sui corporis sciret ac
 
semper curaret, erat praeterea cunctis hominibus amabilis et ab aliis Pius appellabatur, ab omnibus
 
certe sanctus et utilis rei publicae, huic sors in
 
 
 
 
templo Praenestinae talis exstitit, cum illi Heliogabalus insidiaretur: Si qua fata aspera rumpas, tu Marcellus eris.

Alexandri nomen accepit quod in templo dicato apud Arcenam urbem Alexandro Magno natus esset, cum casu illuc die festo Alexandri cum uxore pater isset
 
 
sollemnitatis implendae causa, cui rei argumentum est quod eadem die natalem habet hic Mamaeae
 
Alexander qua ille Magnus excessit e vita. delatum sibi Antonini nomen a senatu recusavit, cum
 
hic magis adfinitate Caracallo
 
iungeretur, quam ille subditivus;
 
si quidem, ut Marius Maximus dixit in Vita Severi, nobilem orientis mulierem Severus, cuius hanc genituram esse compererat ut uxor imperatoris esset, adhuc privatus et non magni satis loci, duxit uxorem, ex qua adfinitate hic Alexander fuit, cui vere per matrem suam consobrinus Varius Heliogabalus fuit.
 
recusavit et Magni nomen ei quasi Alexandro oblatum
 
senatus iudicio.

Interest relegere orationem, qua nomen
 
 
 
 
 
Antonini et Magni delatum sibi a senatu recusavit. quam priusquam praeferam innectam
 
adclamationes
 
senatus, quibus id decretum est. ex actis urbis: A. d. pridie nonas Martias, cum senatus frequens in curiam, hoc est in Aedem Concordiae templumque inauguratum, convenisset, rogatusque esset Aurelius Alexander Caesar Augustus ut eo veniret,
 
ac primo recusasset, quod sciret de honoribus suis agendum,
 
deinde postea venisset, adclamatum:
 Auguste innocens, di te servent. Alexander imperator, di te servent. di te nobis dederunt, di conservent. di te ex manibus
 
impuri eripuerunt, di te perpetuent. impurum tyrannum et tu perpessus es, impurum et obscenum et tu vivere doluisti. di illum eradicarunt, di te servarunt.
 
infamis imperator rite damnatus, felices nos imperio tuo, felicem rem publicam, infamis unco tractus est ad exemplum timoris. luxuriosus imperator iure punitus est, contaminator honorum iure punitus est. di immortales Alexandro vitam, iudicia deorum hinc apparent.

et cum egisset gratias Alexander, adclamatum est:
 Antonine Alexander, di te servent.
 
 
 
Antonine Aureli, di te servent. Antonine Pie, di te
 
servent. Antonini nomen suscipias rogamus, praesta bonis imperatoribus ut Antoninus dicaris. nomen Antoninorum tu purifica. quod ille infamavit tu purifica. redde in integrum nomen Antoninorum.
 
sanguis Antoninorum se cognoscat, iniuriam Marci tu vindica, iniuriam Veri tu vindica, iniuriam Bassiani
 
tu vindica, peior Commodo solus Heliogabalus, nec imperator nec Antoninus nec civis nec senator nec
 
nobilis nec Romanus, in te salus, in te vita. ut vivere delectet, Antoninorum Alexandro vitam, ut vivere delectet,
 
Antoninus vocetur. Antoninorum templa Antoninus dedicet. Parthos et Persas Antoninus
 
vincat, sacrum nomen sacratus accipiat, sacrum nomen castus accipiat. Antonini nomen di
 
cognoscant, Antoninorum honorem di conservent. in te omnia, per te omnia. Antonine, aveas.

Et post adclamationes Aurelius Alexander Caesar Augustus:
 Gratias vobis, patres conscripti, non nunc primum sed et de Caesareano nomine et de vita servata et Augusti nomine addito et de pontificatu maximo et de tribunicia potestate et proconsulari imperio, quae omnia novo exemplo uno die in me
 
contulistis. 
et cum diceret, adclamatum:
 Haec
 
 
 
 
suscepisti, Antonini nomen suscipe, mereatur senatus, Antonini mereantur. Antonine Auguste, di te servent, di te Antoninum conservent. monetae nomen Antonini reddatur, templa Antoninorum Antoninus consecret. 
 
Aurelius Alexander Augustus:
 Ne quaeso, patres conscripti, ne me ad hanc certaminis necessitatem vocetis, ut ego cogar tanto nomini satis facere, cum etiam hoc ipsum nomen licet peregrinum tamen
 
gravare videatur, haec enim nomina insignia onerosa sunt. quis enim Ciceronem diceret mutum? quis indoctum Varronem? quis impium Metellum? et, ut hoc di avertant, quis non aequantem nomina ferat degentem
 
in clarissima specie dignitatum?

item adclamata quae supra, item imperator dixit:
 Antoninorum nomen
 
vel iam numen potius quantum
 
fuerit, meminit vestra Clementia, si pietatem, quid Pio sanctius? si doctrinam, quid Marco prudentius? si innocentiam, quid Vero simplicius? si fortitudinem,
 
quid Bassiano fortius? nam Commodi meminisse nolo, qui hoc ipso
 
deterior fuit quod cum illis moribus
 
Antonini nomen obtinuit. Diadumenus autem nec tempus habuit nec aetatem et arte patris hoc nomen
 
 
 
 
 
 
incurrit. 
item adclamatum ut supra, item imperator dixit:
 Nuper certe, patres conscripti, meministis, cum ille omnium non solum bipedum sed etiam quadrupedum spurcissimus Antonini nomen praeferret et in turpitudine atque luxuria Nerones, Vitellios, Commodos vinceret, qui gemitus omnium fuerit, cum per populi et honestorum coronas una vox esset, hunc impie
 
Antoninum dici, per hanc pestem tantum
 
 
violari nomen. 
et cum diceret, adclamatum est:
 Di mala prohibeant. haec te imperante non time- mus, de his te duce securi sumus, vicisti vitia, vicisti
 
crimina, vicisti dedecora. Antonini nomen ornabis. id certe scimus,
 
bene praesumimus. nos te et a pueritia probavimus et nunc probamus. 
 
item imperator:
 Neque ego, patres conscripti, idcirco timeo istud venerabile omnibus nomen accipere, quod verear in haec vitia delabatur vita, ut
 
nos nominis pudeat, sed primum displicet alienae familiae nomen adsumere, deinde quod gravari me credo.

et cum diceret, adclamatum est ut supra, item
 
dixit:
 Si enim Antonini nomen accipio, possum et
 
Traiani, possum et Titi, possum et Vespasiani. 
et cum diceret, adclamatum est:
 Quomodo Augustus, sic et Antoninus. 
et imperator:
 Video, patres
 
 
 
 
 
conscripti, quod vos moveat
 
ad hoc nobis nomen
 
addendum. Augustus primus primus est huius auctor imperii, et in eius nomen
 
omnes velut quadam adoptione
 
aut iure hereditario succedimus. Antonini ipsi Augusti dicti sunt. Antoninus item primus
 
Marcum et item Verum iure adoptionis vocavit, Commodi autem hereditarium fuit, susceptum Diadumeno, adfectatum
 
in Bassiano, ridiculum in Aurelio. 
et cum diceret, adclamatum est:
 Alexander Auguste, di te servent. di immortales faveant
 
verecundiae tuae, prudentiae tuae, innocentiae tuae, castitati tuae. hinc intellegimus
 
qualis futurus sis, hinc probamus. tu facies ut senatus bene principes eligat. tu facies optimum esse iudicium senatus. Alexander Auguste, di te servent. templa Antoninorum Alexander Augustus
 
dedicet. Caesar noster, Augustus noster, imperator noster, di te servent. vincas, valeas, multis annis imperes.

Alexander imperator dixit:
 Intellego, patres conscripti, me obtinuisse quod volui et in acceptum refero, plurimas gratias
 
et agens et habens, enisurus ut et hoc nomen, quod in imperium detulimus, tale sit, ut et ab aliis desideretur et bonis vestrae pietatis iudiciis offeratur. 
 
Post haec adclamatum est:
 Magne Alexander, di te servent. si Antonini nomen repudiasti, Magni
 
 
 
 
 
 
praenomen suscipe. Magne Alexander, di te servent. 
 
et cum saepius dicerent, Alexander Augustus:
 Facilius fuit, patres conscripti, ut Antoninorum nomen acciperem, aliquid enim vel adfinitati deferrem
 
vel consorationi nominis imperialis. Magni vero nomen cur accipiam1? quid enim iam magnum feci? cum id Alexander post magna gesta, Pompeius vero
 
post magnos triumphos acceperit, quiescite igitur, venerandi patres, et vos ipsi magnifici unum me de vobis esse censete, quam Magni nomen ingerite.

post haec adclamatum est:
 Aureli Alexander Auguste, di te servent 
et reliqua ex more.
 
Dimisso senatu, cum et alia multa eo die essent
 
acta, quasi triumphans domum se recepit, multo clarior visus est alienis nominibus non receptis quam si recepisset, atque ex eo constantiae ac plenae gravitatis famam obtinuit, si quidem uni viro
 
vel adulescenti potius senatus totus persuadere non potuit.
 
sed quamvis senatu rogante non potuerit persuaderi, ut vel Antonini vel Magni nomina susciperet, tamen ob ingentem vigorem animi et mirandam singularemque constantiam contra militum insolentiam
 
Severi nomen a militibus eidem inditum est. quod
 
 
 
illi ingentem in praesentia reverentiam, magnam apud posteros gloriam peperit, cum eo accessisset ut de animi virtute nomen acceperit, si quidem solus inventus sit, qui tumultuantes legiones exauctoraverit, ut suo loco ostendetur, in milites autem gravissime animadverterit, qui forte incurrerunt
 
aliquid quod
 
videretur iniustum, ut et ipsum locis suis declarabimus.

Omina imperii haec habuit: primum quod ea die natus est qua defunctus vita Magnus Alexander dicitur, deinde quod in templo eius mater enixa est, tertio quod ipsius nomen accepit, tum praeterea quod ovum purpurei coloris eadem die natum qua ille natus est palumbinum anicula quaedam matri eius obtulit; ex quo quidem haruspices dixerunt imperatorem quidem illum, sed non diu futurum et cito ad imperium
 
perventurum. tum praeterea, quod tabula Traiani imperatoris, quae geniali lecto patris inminebat, dum
 
ille in templo pareretur, in lectum eius decidit, his accessit quod nutrix ei Olympias data est, quo nomine
 
mater Alexandri appellata est. nutritor Philippus provenit casu unus ex rusticis, quod nomen patri
 
Alexandri Magni fuit, fertur die prima natalis toto
 
 
 
die apud Arcam Caesaream stella primae magnitudinis visa et sol circa domum patris eius fulgido ambitu
 
coronat us. cum eius natalem haruspices commendarent, dixerunt eum summam rerum tenturum, idcirco quod hostiae de ea villa quae esset Severi imperatoris adductae essent, et quas in illius honorem
 
coloni parassent. nata in domo laurus iuxta persici arborem intra unum annum persici arborem vicit, unde etiam coniectores dixerunt Persas ab eo esse

vincendos. mater eius pridie quam pareret somniavit
 
se purpureum dracunculum parere, pater eadem nocte in somniis vidit alis se Romanae Victoriae, quae
 
in senatu, ad caelum vehi. ipse cum vatem consuleret de futuris, hos accepisse dicitur versus adhuc parvulus;
 
et primum quidem sortibus Te manet imperium caeli terraeque intellectum est quod inter divos etiam referretur,
 
Te manet imperium quod tenet imperium. ex quo intellectum est Romani illum imperii principem futurum, nam ubi est imperium nisi apud Romanos quod tenet imperium? et haec quidem de Graecis
 
versibus sunt prodita. ipse autem, cum parentis hortatu animum a philosophia musicaque ad
 
alias artes
 
 
 
traduceret, Vergilii sortibus huiusmodi inlustratus est: Excudent alii spirantia mollius aera, credo equidem, vivos ducent de marmore vultus, orabunt causas melius caelique meatus describent radio et surgentia sidera dicent; tu regere imperio populos, Romane, memento, hae tibi erunt artes pacisque imponere morem, parcere subiectis et debellare superbos.
 
fuerunt multa alia signa, quibus principem humani generis esse constaret. Nimius ardor oculorum et diutius intuentibus gravis, divinatio mentis frequentissima, rerum memoria singularis, quam mnemonico Acholius ferebat adiutam.
 
et cum puer ad imperium pervenisset, fecit cuncta cum matre, ut et illa videretur pariter imperare, mulier sancta sed avara et auri atque argenti cupida.

Ubi ergo Augustum agere coepit, primum removit omnes iudices a re publica et a ministeriis atque
 
muneribus, quos impurus ille ex genere hominum turpissimo provexerat; deinde senatum et equestrem
 
ordinem purgavit, ipsas deinde tribus et eos qui militaribus nituntur praerogativis purgavit et Palatium suum comitatumque omnem abiectis ex aulico ministerio cunctis obscenis et infamibus; nec quemquam passus est esse in Palatinis nisi
 
necessarium
 
hominem, iure iurando deinde se constrinxit ne quem adscriptum, id est vacantivum, haberet, ne annonis rem publicam gravaret, dicens malum publicum
 
esse imperatorem, qui ex visceribus provincialium homines non necessarios nec rei publicae utiles pasceret.
 
fures iudices
 
iussit in civitatibus ullis numquam videri et si essent visi deportari per rectores provinciarum,
 
annonam militum diligenter inspexit, tribunos, qui per
 
stellaturas militibus aliquid tulissent, capitali
 
poena adfecit, negotia et causas prius a scriniorum principibus et doctissimis iuris peritis et sibi fidelibus, quorum primus tunc Ulpianus fuit, tractari ordinarique atque ita referri ad se praecepit.

Leges de iure populi et fisci moderatas et infinitas sanxit neque ullam constitutionem sacravit
 
 
 
 
 
sine viginti iuris peritis et doctissimis ac sapientibus viris iisdemque disertissimis non minus quinquaginta, ut non minus in consilio essent sententiae quam
 
senatus consultum conficerent, et id quidem ita ut iretur per sententias singulorum ac scriberetur quid quisque dixisset, dato tamen spatio ad disquirendum cogitandumque priusquam dicerent, ne incogitati
 
dicere cogerentur de rebus ingentibus, fuit praeterea illi consuetudo, ut si de iure aut de negotiis tractaret, solos doctos et disertos adhiberet, si vero de re militari, militares veteres et senes bene meritos et locorum peritos ac bellorum et castrorum et omnes litteratos et maxime eos qui historiam norant, requirens quid in talibus causis quales in disceptatione versabantur veteres imperatores vel Romani vel exterarum gentium fecissent.

Referebat Encolpius, quo ille familiarissimo usus est, illum, si umquam furem iudicem vidisset, paratum habuisse digitum, ut illi oculum erueret; tantum odium eum tenebat eorum de quibus apud
 
se probatum quod fures fuissent, addit Septimius, qui vitam eius non mediocriter exsecutus est, tanti stomachi fuisse Alexandrum in eos iudices qui
 
furtorum fama laborassent, etiamsi damnati non essent, ut, si eos casu aliquo videret, commotione animi stomachi choleram evomeret toto vultu in-ardescente,
 
 
ita ut nihil loqui posset, nam cum quidam Septimius Arabianus, famosus crimine furtorum et sub Heliogabalo iam liberatus, inter senatores
 
principem
 
salutatum venisset, exclamavit:
 O Marna, O Iuppiter, O di immortales, Arabianus non solum vivit, verum etiam in senatum venit, fortassis etiam de me sperat; tam fatuum, tam stultum esse me iudicat? 
Salutabatur autem nomine, hoc est
 Ave, Alexander.

si quis caput flexisset aut blandius aliquid dixisset, ut adulator, vel abiciebatur, si loci eius qualitas pateretur, vel ridebatur ingenti cachinno, si eius dignitas graviori subiacere non posset iniuriae.
 
salutatus consessum obtulit omnibus senatoribus atque adeo nisi honestos et bonae famae homines ad salutationem non admisit, iussitque—quemadmodum in Eleusinis sacris dicitur, ut nemo ingrediatur nisi qui se innocentem novit—per praeconem edici, ut nemo salutaret principem, qui se furem esse nosset, ne
 
aliquando detectus capitali supplicio subderetur.
 
idem adorari se vetuit, cum iam coepisset Heliogabalus
 
adorari regum more Persarum, erat praeterea haec illius sententia, solos fures de paupertate
 
 
 
 
 
conqueri, dum volunt scelera vitae suae tegere, item addebat sententiam de furibus notam et Graece quidem, quae Latine hoc significat:
 Qui multa rapuerit, pauca suffragatoribus dederit, salvus erit. 
quae Graece talis est:
 o( polla\ kle/yas o)li/ga dou\s e)kfeu/cetai.

Praefectum praetorii sibi ex senatus auctoritate constituit, praefectum urbi a senatu accepit, alterum praefectum praetorii fecit, qui ne fieret etiam fugerat, dicens invitos non ambientes in re
 
publica conlocandos. senatorem numquam sine omnium senatorum qui aderant consilio fecit, ita ut per sententias omnium crearetur,
 
testimonia dicerent summi viri, ac si fefellissent vel testes vel ii qui sententias dicebant postea in ultimum reicerentur locum civium condemnatione adhibita, quasi falsi rei
 
adprobati, sine ullius indulgentiae proposito, idem senatores nonnisi ad summorum in Palatio virorum suffragium fecit, dicens magnum virum esse oportere
 
qui faceret senatorem, idem libertinos numquam in equestrem locum redegit, adserens seminarium senatorum equestrem locum esse.

Moderationis tantae fuit, ut nemo umquam ab eius latere summoveretur, ut omnibus se blandum adfabilemque praeberet, ut amicos non solum primi aut secundi loci sed etiam inferiores aegrotantes viseret, ut sibi ab omnibus libere quod sentiebant
 
dici cuperet et, cum dictum esset, audiret et, cum audisset, ita ut res poscebat emendaret atque corrigeret,
 
sin minus bene factum esset aliquid, etiam ipse convinceret, idque sine fastu
 
et sine amaritudine pectoris, consessum omnibus semper offerret praeter eos quos furtorum densior fama perstrinxerat, de
 
absentibus semper requireret, denique cum ei nimiam civilitatem et Mamaea mater et uxor Memmia, Sulpicii consularis viri filia, Catuli neptis, saepe obicerent et
 
dicerent,
 Molliorem tibi potestatem et contemptibiliorem imperii fecisti, 
ille respondit,
 Sed securi-orem
 
atque diuturniorem. 
dies denique numquam transiit, quando non aliquid mansuetum, civile, pium fecit, sed ita ut aerarium non everteret.

Condemnationes perraras 4 esse iussit, at quae factae fuerant non indulsit, vectigalia civitatibus ad
 
 
 
 
 
 
proprias fabricas deputavit. faenus publicum trientarium exercuit, ita ut pauperibus plerisque sine usuris pecunias dederit ad agros emendos, reddendas de fructibus.
 
Praefectis praetorii suis senatoriam addidit dignitatem, ut Viri Clarissimi et essent et dicerentur.
 
quod antea vel raro fuerat vel omnino diu
 
non fuerat, eo usque ut si quis imperatorum successorem praefecto praetorii dare vellet, laticlaviam eidem per libertum summitteret, ut in multorum vita Marius
 
Maximus dixit. Alexander autem idcirco senatores esse voluit praefectos praetorii, ne quis non senator de Romano senatore iudicaret.
 
Milites suos sic ubique scivit, ut in cubiculo haberet breves et numerum et tempora militantum continentes,
 
semperque, cum solus esset, et rationes eorum et numerum et dignitates et stipendia recenseret, ut
 
esset ad omnia instructissimus. denique cum
 
inter militares aliquid ageretur, multorum dicebat et
 
nomina, de provehendis
 
etiam sibi adnotabat et perlegebat cuncta pittacia, et sic faciebat diebus etiam pariter adnotatis et quis quo esset insinuante promotus.
 
Commeatum populi Romani sic adiuvit, ut, cum
 
 
 
 
 
frumenta Heliogabalus evertisset, hic empta
 
de propria

pecunia loco suo reponeret. negotiatoribus, ut Romam volentes concurrerent, maximam inmunitatem
 
dedit, oleum, quod Severus populo dederat quodque Heliogabalus inminuerat turpissimis hominibus praefecturam annonae tribuendo, integrum restituit.
 
ius conferendi actiones,
 
quod impurus ille sustulerat,
 
hic omnibus reddidit, mechanica opera Romae plurima instituit. Iudaeis privilegia reservavit. Christianos
 
esse passus est. pontificibus tantum detulit et quindecimviris atque auguribus, ut quasdam causas sacrorum a se finitas iterari et aliter distingui pateretur.
 
praesides provinciarum, quos vere non factionibus laudari comperit, et itineribus secum semper in vehiculo habuit et muneribus adiuvit, dicens et fures a re publica pellendos ac pauperandos et integros
 
esse retinendos
 
atque ditandos. cum vilitatem populus Romanus ab eo peteret, interrogavit per curionem quam speciem caram putarent, illi continuo
 
 
 
 
exclamaverunt carnem bubulam atque porcinam.
 
tunc ille non quidem vilitatem proposuit sed iussit, ne quis suminatam occideret, ne quis lactantem, ne quis vaccam, ne quis damalionem, tantumque intra biennium vel prope annum porcinae carnis fuit et bubulae, ut, cum fuisset octo minutulis
 
libra, ad duos unumque
 
utriusque carnis libra redigeretur.

Causas militum contra tribunos sic audivit ut, si aliquem repperisset tribunorum in crimine, pro facti qualitate sine indulgentiae proposito puniret.
 
de omnibus hominibus per fideles homines suos semper quaesivit, et per eos quos nemo nosset hoc agebat,
 
cum diceret omnes praeda corrumpi posse.
 
servos suos semper cum servili veste habuit, libertos
 
cum ingenuorum. eunuchos de ministerio suo abiecit
 
et uxori ut servos servire iussit, et cum Heliogabalus manicipium eunuchorum fuisset, ad certum numerum eos redegit nec quicquam in Palatio curare fecit nisi
 
balneas feminarum, cum plerosque eunuchos rationibus et procurationibus praeposuisse! Heliogabalus, hic
 
illis et veteres sustulit dignitates. idem tertium genus hominum eunuchos esse dicebat nec videndum nec in usu habendum a viris sed vix a feminis
 
nobilibus, qui de eo fumos
 
vendiderat et a quodam
 
 
 
 
 
militari centum aureos acceperat, in crucem tolli iussit per eam viam qua esset servis suis ad suburbana imperatoria iter frequentissimum.

Provincias legatorias praesidales1 plurimas fecit, proconsulares ex senatus voluntate ordinavit.
 
balnea mixta Romae exhiberi prohibuit, quod quidem iam ante prohibitum Heliogabalus fieri permiserat.
 
lenonum vectigal et meretricum et exsoletorum in sacrum aerarium inferri vetuit, sed sumptibus publicis ad instaurationem theatri, Circi, Amphitheatri, Stadii
 
deputavit. habuit in animo ut exsoletos vetaret, quod postea Philippus fecit, sed veritus est ne prohibens publicum dedecus in privatas cupiditates converteret, cum homines inlicita magis prohibita poscant furore
 
iactati, bracariorum, linteonum, vitrariorum, peilionum, claustrariorum, argentariorum, aurificum et
 
 
ceterarum artium vectigal pulcherrimum instituit ex eoque iussit thermas et quas ipse fundaverat et superiores populi usibus exhiberi; silvas etiam
 
thermis publicis deputavit. addidit et oleum luminibus thermarum, cum antea et non ante auroram
 
paterent et ante solis occasum clauderentur.

Huius imperium incruentum quidam litteris
 
tradiderunt, quod contra est. nam et Severus est appellatus a militibus ob austeritatem et in animadversibus asperior in quibusdam fuit.
 
Opera veterum principum instauravit, ipse nova multa constituit, in his thermas nominis sui iuxta eas quae Neronianae fuerunt, aqua inducta quae Alexandriana
 
nunc dicitur, nemus thermis suis de privatis aedibus suis, quas emerat, dirutis aedificiis fecit.
 
Oceani solium primus inter principes
 
appellavit, cum Traianus id non fecisset sed diebus solia deputasset.
 
Antonini Caracalli thermas additis porticibus perfecit
 
 
 
 
et ornavit. Alexandrinum opus marmoris de duobus marmoribus, hoc est porphyretico et Lacedaemonio, primus instituit, in Palatio plateis
 
exornatis hoc
 
genere marmorandi. statuas colossas in urbe multas
 
locavit artificibus undique conquisitis. Alexandri habitu nummos plurimos figuravit, et quidem electros aliquantos sed plurimos tamen aureos.
 
A mulieribus famosis matrem et uxorem suam
 
salutari vetuit. contiones in urbe multas habuit

more veterum tribunorum et consulum, congiarium populo ter dedit, donativum ter, carnem populo addidit.
 
usuras faeneratorum contraxit ad trientes
 
pensiones, etiam pauperibus consulens, senatores si faenerarentur, usuras accipere primo vetuit, nisi aliquid muneris causa acciperent; postea tamen iussit ut semisses acciperent, donum munus tamen
 
sustulit, statuas summorum virorum in foro Traiani conlocavit undique translatas.
 
Paulum et Ulpianum in magno honore habuit, quos praefectos ab Heliogabalo alii dicunt factos, alii ab
 
 
 
ipso. nam et consiliarius Alexandri et magister scrinii Ulpianus fuisse perhibetur, qui tamen ambo assessores Papiniani fuisse dicuntur.
 
Basilicam Alexandrinam instituerat inter Campum Martium et Saepta Agrippiana in lato pedum centum in longo pedum mille, ita ut tota columnis penderet.
 
quam efficere non potuit, morte praeventus. Iseum et Serapeum decenter ornavit additis signis et Deliacis
 
et omnibus mysticis. in matrem Mamaeam unice pius fuit, ita ut Romae in Palatio faceret diaetas nominis Mamaeae, quas imperitum vulgus hodie " ad Mammam " vocat, et in Baiano palatium cum stagno,
 
quod Mamaeae nomine hodieque censetur. fecit et alia in Baiano opera magnifica in honorem ad finium
 
suorum et stagna stupenda admisso mari. pontes quos Traianus fecerat instauravit paene in omnibus locis, aliquos etiam novos fecit, sed instauratis nomen Traiani reservavit.

In animo habuit omnibus officiis genus vestium proprium dare et omnibus dignitatibus, ut a
 
vestitu dinoscerentur, et omnibus servis, ut in populo possent agnosci, ne quis seditiosus esset, simul ne
 
servi ingenuis miscerentur, sed hoc Ulpiano Pauloque displicuit, dicentibus plurimum rixarum fore, si
 
faciles essent homines ad iniurias, tum satis esse constituit, ut equites Romani a senatoribus clavi
 
qualitate discernerentur. paenulis intra urbam frigoris causa ut senes uterentur permisit, cum id vestimenti genus semper itinerarium aut pluviale fuisset, matronas tamen intra urbem paenulis uti vetuit, itinere permisit.
 
Facundiae Graecae magis quam Latinae nec versu invenustus et ad musicam pronus, matheseos peritus, et ita quidem ut ex eius iussu mathematici publice proposuerint Romae ac sint professi, ut docerent.
 
haruspicinae quoque peritissimus fuit, orneoscopos magnus, ut et Vascones Hispanorum et Pannoniorum
 
augures vicerit. geometriam fecit. pinxit mire, cantavit nobiliter, sed numquam alio conscio nisi
 
pueris suis testibus, vitas principum bonorum versibus
 
scripsit, lyra, tibia, organo cecinit, tuba etiam, quod quidem imperator numquam ostendit, palaestes
 
 
primus fuit. in armis magnus, adeo ut multa bella et gloriose gesserit.

Consulatum ter iniit tantum ordinarium
 
ac primo nundinio sibi alios semper suffecit, severissimus iudex contra fures, appellans eosdem cotidianorum scelerum reos et damnans acerrime ac solos
 
hostes inimicosque rei publicae vocans, eum notarium qui falsum causae brevem in consilio imperatorio rettulisset, incisis digitorum nervis, ita ut numquam
 
posset scribere, deportavit. cum quidam ex honoratis vitae sordidae et aliquando furtorum reus per ambitionem nimiam ad militiam adspirasset, idcirco quod per reges amicos ambierat admissus, statim in furto praesentibus patronis detectus est iussusque a regibus
 
audiri damnatus est re probata, et cum quaereretur a regibus, quid apud eos paterentur fures, illi responderunt
 crucem. 
ad eorum responsum in crucem sublatus est. ita et patronis auctoribus damnatus ambitor est et Alexandri quam praecipue tuebatur servata clementia est.
 
Statuas colossas vel pedestres nudas vel equestres
 
divis imperatoribus in foro Divi Nervae, quod Transitorium dicitur, locavit omnibus cum titulis et columnis aereis, quae gestorum ordinem continerent, exemplo Augusti, qui summorum virorum statuas in foro suo
 
e marmore conlocavit additis gestis, volebat videri originem de Romanorum gente trahere, quia eum pudebat Syrum dici, maxime quod quodam tempore festo,
 
ut solent, Antiochenses, Aegyptii, Alexandrini lacessiverant
 
conviciolis, et Syrum archisynagogum eum vocantes et
 
archiereum.

Antequam de bellis eius et expeditionibus et victoriis loquar, de vita cotidiana et domestica pauca
 
disseram. usus vivendi eidem hic fuit: primum,
 
si facultas esset, id est si non cum uxore cubuisset, matutinis horis in larario suo, in quo et divos principes sed optimos electos et animas sanctiores, in quis Apollonium et, quantum scriotor suorum temporum dicit, Christum, Abraham et Orpheum et huiuscemodi
 
ceteros habebat ac maiorum effigies, rem divinam
 
faciebat, si id non poterat, pro loci qualitate vel vectabatur vel piscabatur vel deambulabat vel vena-
 
 
 
 
 
 
 
batur. dehinc, si hora permitteret, actibus publicis permultam
 
operam dabat, idcirco quod et res bellicae et civiles, ut superius dictum est, per amicos tractabantur, sed sanctos et fidelis et numquam venales, et tractatae firmabantur, nisi quid novi etiam ipsi
 
placeret. sane si necessitas cogeret, ante lucem actibus operam dabat et in longam horam producebat neque umquam taediavit aut morosus aut iratus resedit,
 
fronte semper pari et laetus ad omnia, erat enim ingentis prudentiae et cui nemo posset imponere et quem si aliquis urbane temptare voluit, intellectus tulit poenas.

Post actus publicos seu bellicos seu civiles lectioni Graecae operam maiorem dabat, de Re Publica
 
libros Platonis legens. Latina cum legeret, non alia magis legebat quam de Officiis Ciceronis et de Re Publica, nonnumquam et orationes et poetas, in quis Serenum Sammonicum, quem ipse noverat et dilexerat,
 
et Horatium, legit et vitam Alexandri, quem praecipue imitatus est, etsi in eo condemnabat ebrietatem et crudelitatem in amicos, quamvis utrumque defendatur a bonis scriptoribus, quibus saepius ille
 
credebat. post lectionem operam palaestrae aut sphaeristerio aut cursui aut luctaminibus mollioribus dabat, atque inde unctus lavabatur, ita ut caldaria vel numquam vel raro, piscina semper uteretur in eaque
 
 
una hora prope maneret, biberet etiam frigidam
 
Claudiam ieiunus ad unum prope sextarium, egressus balneas multum lactis et panis sumebat, ova deinde mulsum, atque his refectus, aliquando prandium inibat aliquando cibum usque ad cenam differebat,
 
prandit tamen saepius, ususque est Hadriani tetrapharmaco frequenter, de quo in libris suis Marius Maximus loquitur, cum Hadriani disserit vitam.

Postmeridianas horas subscriptioni et lectioni epistularum semper dedit, ita ut ab epistulis, a
 
libellis et a memoria semper adsisterent, nonnumquam etiam, si stare per valetudinem non possent, sederent, relegentibus cuncta librariis et iis qui scrinium gerebant, ita ut Alexander sua manu adderet si quid esset addendum, sed ex eius sententia qui
 
disertior habebatur. post epistulas omnes amicos simul admisit, cum omnibus pariter est locutus, neque umquam solum quemquam nisi praefectum suum vidit, et quidem Ulpianum, ex assessore semper suo causa
 
iustitiae singularis, cum autem alterum adhibuit, et Ulpianum rogari iussit.
 
Vergilium autem Platonem poetarum vocabat eiusque imaginem cum Ciceronis simulacro in secundo
 
 
larario habuit, ubi et Achillis et magnorum virorum.
 
Alexandrum vero Magnum inter optimos et divos in larario maiore consecravit.

Iniuriam nulli umquam amicorum comi- tumve fecit nec magistris quidem aut principibus
 
officiorum, praefectis autem semper detulit, adserens eum qui mereatur iniuriam pati ab imperatore damnandum
 
esse, non dimittendum. si umquam alicui praesentium successorem dedit, semper illud addidit,
 Gratias tibi agit res publica, 
eumque muneratus est, ita ut privatus pro loco suo posset honeste vivere, his quidem muneribus: agris, bubus, equis, frumento, ferro, impendiis ad faciendam domum, marmoribus ad ornandam, et operis quas ratio fabricae requirebat.
 
aurum et argentum raro cuiquam nisi militi divisit, nefas esse dicens ut dispensator publicus in delectationes suas et suorum converteret id quod provinciales
 
dedissent. aurum negotiatorum et coronarium Romae remisit.

Fecit Romae curatores urbis quattuordecim sed ex consulibus viros, quos audire negotia
 
urbana cum praefecto urbis iussit, ita ut omnes aut magna pars adessent cum acta fierent, corpora omnium constituit vinariorum, lupinariorum, caligariorum
 
et omnino omnium artium, atque
 
ex sese defensores dedit et iussit qui ad quos iudices pertinerent.
 
 
Scaenicis numquam aurum, numquam argentum, vix pecuniam donavit, pretiosas vestes, quas Heliogabalus dederat, sustulit, et milites, quos ostensionales vocant, non pretiosis sed speciosis claris vestibus ornabat. nec multum in signa aut ad apparatum regium auri et serici deputabat, dicens imperium in virtute
 
esse, non in decore, chlamydes hirtas Severi et tunicas asemas vel macrocheras et purpureas non

magnas 3 ad usum revocavit suum. in convivio aurum nesciit, pocula mediocria sed nitida semper habuit, ducentarum librarum argenti pondus ministerium eius numquam transiit.
 
Nanos et nanas et moriones et vocales exsoletos et omnia acroamata et pantomimos populo donavit; qui autem usui non erant singulis civitatibus putavit alendos singulos, ne gravarentur specie mendicorum.
 
eunuchos, quos Heliogabalus et in consiliis turpibus habebat et promovebat, donavit amicis addito elogio, ut, si non redissent ad bonos mores, eosdem liceret
 
occidi sine auctoritate iudicii. mulieres infames, quarum infinitum numerum deprehenderat, publicari iussit, exsoletis omnibus deportatis, aliquibus etiam
 
 
 
 
naufragio mersis, cum quibus illa clades consuetudinem habuerat funestissimam.
 
Auratam vestem ministrorum vel in publico convivio nullus habuit.
 
cum inter suos convivaretur, aut Ulpianum aut doctos homines adhibebat, ut haberet fabulas litteratas, quibus se recreari dicebat et pasci.
 
habebat, cum privatim convivaretur, et librum in mensa et legebat, sed Graece magis; Latinos autem
 
poetas lectitabat. publica convivia ea simplicitate egit qua privata, nisi quod numerus accubitionum crescebat et multitudo convivarum, qua ille offendebatur, dicens se in theatro et circo manducare.

Oratores et poetas non sibi panegyricos dicentes, quod exemplo Nigri Pescennii stultum ducebat, sed aut orationes recitantes aut facta veterum qui erant eminentes libenter
 
audivit, libentius tamen, si quis ei recitavit Alexandri Magni laudes aut meliorum retro principum aut magnorum urbis
 
Romae virorum. ad Athenaeum audiendorum et Graecorum et Latinorum rhetorum
 
vel poetarum
 
causa frequenter processit, audivit autem etiam forenses oratores causas recitantes, quas vel apud ipsum
 
vel apud praefectos urbis egerant, agoni praesedit et maxime Herculeo in honorem Magni Alexandri.
 
 
 
 
Solos
 
post meridiem vel matutinis horis idcirco numquam aliquos videbat, quod ementitos de se multa
 
cognoverat, speciatim Verconium Turinum. quem cum familiarem habuisset, ille omnia vel fingendo sic vendiderat, ut Alexandri quasi stulti hominis et quem ille in potestate haberet et cui multa persuaderet, infamaret imperium; sicque omnibus persuaserat

quod ad nutum suum omnia faceret, denique hac illum arte deprehendi, ut quendam inmitteret, qui a se quiddam publice peteret, ab illo autem occulte quasi praesidium postularet, ut pro eo Alexandro secreto
 
suggereret. quod cum factum esset et Turinus suffragium promisisset dixissetque se quaedam imperatori dixisse, cum nihil dixisset, sed in eo pendere, ut adhuc impetraret, eventum vendens, cumque iterum iussisset Alexander interpellari et Turinus quasi aliud agens nutibus adnuisset neque tamen intus quicquam dixisset, impetratum autem esset quod petebatur, Turinusque ab illo, qui meruerat, fumis venditis ingentia praemia percepisset; accusari eum Alexander iussit probatisque per testes omnibus, et quibus praesentibus quid ac-
 
 
cepisset et quibus audientibus quid promisisset, in foro Transitorio ad stipitem illum adligari
 
praecepit et fumo adposito, quem ex stipulis atque umidis lignis fieri iusserat, necavit praecone dicente,
 Fumo punitur
 
qui vendidit fumum. 
ac ne una tantum causa videretur crudelior fuisse quaesivit diligentissime, antequam eum damnaret, et invenit Turinum saepe et in causis ab utraque parte accepisse, cum eventus venderet, et ab omnibus qui aut praeposituras aut provincias acceperant.

Spectacula frequentavit cum summa donandi parsimonia, dicens et scaenicos et venatores et aurigas sic alendos quasi servos nostros aut venatores
 
aut muliones aut voluptarios. convivium neque opiparum neque nimis parcum sed nitoris summi fuit, ita tamen, ut pura mantelia mitterentur, saepius cocco clavata, aurata vero numquam, cum haec habere Heliogabalus iam coepisset, et ante, ut quidam praedicant,
 
Hadrianus habuisset, usus convivii
 
diurnus hic fuit: vini ad totum diem sextarii triginta, panis mundi pondo triginta, panis sequentis ad donandum
 
pondo quinquaginta, nam semper de manu sua ministris convivii et panem et partes aut holerum aut carnis aut leguminum dabat, senili prorsus maturitate
 
patrem familias agens. erant decreta et carnis diversae pondo triginta, erant et gallinacei duo.
 
 
 
 
adhibebatur anser diebus festis, kalendis autem Ianuariis et Hilariis Matris Deum et Ludis Apollinaribus et Iovis Epulo et Saturnalibus et huiusmodi festis diebus phasianus, ita ut aliquando et duo ponerentur
 
additis gallinaceis duobus, leporem cottidie habuit, venationem frequentem, sed eam cum amicis dividebat et iis maxime quos sciebat per se non habere.
 
nec divitibus quicquam talium munerum misit sed ab
 
his semper accepit, habuit cottidie et mulsi
 
sine pipere sextarios quattuor, cum pipere duo, et, ne longum sit omnia inserere, quae Gargilius eius temporis scriptor singillatim persecutus est, omnia et ad modum
 
et ad rationem illi sunt praebita, pomis vehementer indulsit, ita ut secunda mensa illi saepius ponerentur, unde etiam iocus exstitit, non secundam mensam
 
Alexandrum habere sed secundum, ipse cibo plurimo referciebatur, vino neque parce neque copiose, adfatim
 
tamen, frigida semper pura usus, et aestate cum vino rosa condito. quod quidem solum ex diverso genere conditorum Heliogabali tenuerat.

Et quoniam de lepusculis facta est
 
 
mentio, quod ille leporem cottidie haberet, iocus poeticus emersit, idcirco quod multi septem diebus pulchros esse dicunt eos qui leporem comederint, ut Martialis etiam epigramma significat, quod contra quandam Gelliam scripsit huiusmodi:
 
 Cum leporem mittis, semper mihi, Gellia, mandas: 'septem formosus, Marce, diebus eris.' si verum dicis, si verum, Gellia, mandas, edisti numquam, Gellia, tu leporem. 
 
sed hos versus Martialis in eam quae deformis esset composuit, poeta vero temporum Alexandri haec in eum dixit:
 
 Pulchrum quod vides esse nostrum regem, pulchrum
 
quod Syra detulit propago,
 
venatus facit et lepus comesus, de quo continuum capit leporem. 
 
hos versus cum ad eum quidam ex amicis detulisset, respondisse ille dicitur Graecis versibus in hanc sententiam:
 
is Pulchrum quod putas esse vestrum regem
 
vulgari, miserande, de fabella, si verum putas esse, non irascor, tantum tu
 
comedas velim lepusclos, ut fias animi malis repulsis, pulchris ne invideas livore mentis.

Cum amicos militares habuisset, ut usum Traiani, quem ille post secundam mensam potandi usque ad quinque pocula instituerat, reservaret, unum tantum poculum amicis exhibebat in honorem Alexandri Magni, idque brevius, nisi si quis, quod
 
licebat, maius libere postulasset, usus Veneris in eo moderatus fuit, exsoletorum ita expers, ut, quemadmodum supra diximus, legem de his auferendis ferre voluerit.
 
Horrea in omnibus regionibus publica fecit, ad quae conferrent bona ii qui privatas custodias non haberent, balnea omnibus regionibus addidit, quae forte non
 
habebant, nam hodieque
 
multa dicuntur Alexandri.
 
fecit et domos pulcherrimas easdemque amicis suis maxime integris viris donavit.
 
Vectigalia publica in id contraxit, ut qui decem aureos sub Heliogabalo praestiterant tertiam partem aurei praestarent, hoc est tricensimam partem.
 
tuncque primum semisses aureorum formati sunt, tunc etiam, cum ad tertiam aurei partem vectigal desidisset, tremisses, dicente Alexandro etiam quartarios
 
futuros, quod minus non posset, quos quidem iam formatos in moneta detinuit, exspectans ut, si
 
 
vectigal contrahere potuisset, et eosdem ederet; sed cum non potuisset per publicas necessitates, conflari eos iussit et tremisses tantum solidosque formari.
 
formas binarias, ternarias et quaternarias et denarias etiam atque amplius usque ad libriles quoque et centenarias, quas Heliogabalus invenerat, resolvi praecipit
 
neque in usu cuiusquam versari; atque ex eo his materiae nomen inditum est, cum diceret plus largiendi hanc esse imperatori causam, si, cum multos solidos minores dare possit, dans decem vel amplius una forma triginta et quinquaginta et centum dare cogeretur.

Vestes sericas ipse raras habuit; holosericam numquam induit, subsericam numquam donavit.
 
divitiis nullius invidit, pauperes iuvit, honoratos, quos pauperes vere non per luxuriam aut simulationem vidit, semper multis commodis auxit, agris, servis,
 
animalibus, gregibus, ferramentis rusticis. in thesauris vestem numquam nisi annum esse passus est eamque statim expendi iussit, omnem vestem quam donavit
 
ipse perspexit. omne aurum, omne argentum idque
 
 
frequenter adpendit, donavit et ocreas et bracas et
 
calciamenta inter vestimenta militaria. purpurae clarissimae non ad usum suum sed ad matronarum, si quae aut possent aut vellent, certe ad vendendum gravissimus exactor fuit, ita ut Alexandriana purpura hodieque dicatur quae vulgo Probiana dicitur, idcirco quod Aurelius Probus baphiis praepositus id genus
 
muricis repperisset. usus est ipse chlamyde saepe coccinea, in urbe tamen semper togatus fuit et in
 
Italiae urbibus, praetextam et pictam togam num- quam nisi consul accepit, et eam quidem quam de Iovis templo sumptam alii quoque acciplebant aut
 
praetores aut consules, accepit praetextam etiam cum sacra faceret, sed loco pontificis maximi non imperatoris.
 
boni linteaminis
 
adpetitor fuit, et quidem puri, dicens:
 Si lineae idcirco sunt ut
 
nihil asperum
 
habeant, quid opus est purpura in linea? 
aurum autem mitti et dementiam iudicabat, cum ad
 
asperitatem ad-
 
 
 
 
deretur rigor, fasciis semper usus est. bracas albas habuit non coccineas, ut prius solebant.

Gemmarum quod fuit vendidit et aurum in aerarium contulit, dicens gemmas viris usui non esse, matronas autem regias contentas esse debere uno reticulo atque inauribus et bacato monili et corona, cum qua sacrificium facerent, et unico pallio auro sparso et cyclade, quae sex uncias auri plus non
 
haberet, prorsus censuram suis temporibus de propriis moribus gessit, imitati sunt eum magni viri et
 
uxorem eius matronae pernobiles. aulicum ministerium in id contraxit, ut essent tot homines in singulis officiis quot necessitas postularet, ita ut annonas non dignitatem acciperent fullones et vestitores et pistores
 
et pincernae et
 
omnes castrenses ministri, quemadmodum pestis illa instituerat, sed annonas
 
singulas vix binas, et cum argentum in ministerio plus ducentis libris non haberet nec
 
plures ministros, argentum et ministros et stromata,
 
quando pascebat, accipiebat ab amicis, quod hodieque fit, si pascatur
 
a praefectis absente imperatore, voluptates scaenicas in convivio numquam habuit, sed summa illi oblectatio
 
 
 
 
 
fuit, ut aut
 
catuli cum porcellulis luderent, aut per- dices inter se pugnarent, aut galbulae
 
parvulae sursum
 
et deorsum volitarent. habuit sane in Palatio unum genus voluptatis, quo maxime delectatus
 
est et quo sollicitudines publicas sublevabat. nam aviaria instituerat pavonum, phasianorum, gallinaceorum, anatum, perdicum etiam, hisque vehementer oblectabatur, maxime palumborum, quos habuisse ut ad xx milia dicitur, et ne eorum pastus gravaret annonam, servos habuit vectigales, qui eos ex ovis ac pullicenis ac pipionibus alerent.

Thermis et suis et veterum frequenter cum populo usus est et aestate maxime, balneari veste ad Palatium revertens, hoc solum imperatorium habens
 
quod lacernam cocceam accipiebat, cursorem num- quam nisi servum suum, dicens ingentium currere nisi in sacro certamine non debere, cocos, pistores,
 
fullones et balneatores nonnisi servos suos habuit, ita ut, si
 
quis deesset, emeret. medicus sub eo unus palatinus salarium accepit, ceterique omnes usque ad sex fuerunt, qui annonas binas aut ternas accipiebant, ita ut mundas singulas consequerentur, alias aliter.
 
iudices cum promoveret, exemplo veterum, ut et Cicero docet, et argento et necessariis instruebat, ita ut praesides provinciarum acciperent argenti pondo vicena, mulas
 
senas, mulos binos, equos binos, vestes
 
 
 
 
 
forenses binas, domesticas binas, balneares singulas, aureos centenos, cocos singulos, muliones singulos et, si uxores non haberent, singulas concubinas, quot sine his esse non possent, reddituri deposita administratione mulas, mulos, equos, muliones et cocos, cetera sibi habituri, si bene egissent, in quadruplum reddituri, si male, praeter condemnationem aut peculatus aut repetundarum.

Leges innumeras sanxit, carrucas Romae et raedas senatoribus omnibus ut argentatas haberent, permisit, interesse Romanae dignitatis putans, ut his
 
tantae urbis senatores uterentur. consules quoscumque vel ordinarios vel suffectos creavit, ex senatus sententia nominavit, sumptum eorum contrahens, et
 
nundinia veteri ex ordine instituit.
 
quaestores candidatos ex sua pecunia iussit munera populo dare, sed ita ut post quaesturam praeturas acciperent et
 
deinde provincias regerent. arcarios vero instituit, qui de arca fisci ederent munera eademque parciora. habuit in animo, ut munera per totum annum dispergeret, ut per triginta dies munus populo daretur,
 
sed cur id non fecerit in occulto habetur. Capitolium
 
 
 
septimo quoque die, cum in urbe esset, ascendit,
 
templa frequentavit. Christo templum facere voluit eumque inter deos recipere. quod et Hadrianus cogitasse fertur, qui templa in omnibus civitatibus sine simulacris iusserat fieri, quae hodieque, idcirco quia non habent numina, dicuntur Hadriani, quae ille
 
ad hoc parasse dicebatur, sed prohibitus est ab iis qui consulentes sacra reppererant omnes Christianos futuros, si id fecisset,
 
et templa reliqua deserenda.

in iocis dulcissimus fuit, in fabulis amabilis, in conviviis comis, ita ut quisque posceret quod vellet.
 
ad aurum colligendum attentus, ad servandum cautus, ad inveniendum sollicitus, sed sine cuiusquam excidio.
 
Syrum se dici nolebat sed a maioribus Romanum et stemma generis depinxerat, quo ostendebatur genus eius a Metellis descendere.
 
Rhetoribus, grammaticis, medicis, haruspicibus, mathematicis, mechanicis, architectis salaria instituit et auditoria decrevit et discipulos cum annonis pauperum
 
filios modo ingenuos dari iussit, etiam in provinciis oratoribus forensibus multum detulit, plerisque etiam annonas dedit, quos constitisset gratis agere.
 
 
 
leges agonis
 
firmavit easque etiam ipse diligentissime
 
servavit, theatralia spectacula saepe obiit. Theatrum
 
Marcelli reficere voluit, multis civitatibus, quae post terrae motus deformes erant, sumptus ad instaurationem operum et publicorum et privatorum ex vectigalibus
 
 
dedit, in templis sane numquam praeter quattuor aut quinque argenti libras auri ne guttulam quidem aut bratteolam posuit, susurrans versum Flacci Persii:
 In sanctis quid facit aurum?

Expeditiones bellicas habuit, de quibus ordine suo edisseram. primum tamen eius consuetudinem dicam
 
de rebus vel tacendis vel prodendis. tacebantur secreta bellorum, itinerum autem dies publice proponebantur, ita ut edictum penderet ante menses duos, in quo scriptum esset,
 Illa die, illa hora ab urbe sum exiturus et, si di voluerint, in prima mansione mansurus, 
deinde per ordinem mansiones, deinde stativae, deinde ubi annona esset accipienda, et id quidem eo
 
usque quamdiu ad fines barbaricos veniretur. iam
 
enim inde tacebatur, et omnes operam dabant
 
ne
 
dispositionem Romanam barbari scirent, certum est autem eum numquam id quod proposuerat fefellisse, cum diceret nolle ab aulicis suas vendi dispositiones, quod factum fuerat sub Heliogabalo, cum ab eunuchis
 
 
 
 
 
 
omnia venderentur. quod genus hominum idcirco secreta omnia in aula esse cupiunt, ut soli aliquid scire videantur et habeant unde vel gratiam vel pecuniam requirant.
 
Et quia de publicandis dispositionibus mentio contigit—ubi aliquos voluisset vel rectores provinciis dare vel praepositos
 
facere vel procuratores, id est rationales, ordinare, nomina eorum proponebat, hortans populum, ut si quis quid haberet criminis probaret manifestis rebus, si non probasset, subiret poenam
 
capitis, dicebatque grave esse, cum id Christiani et Iudaei facerent in praedicandis sacerdotibus, qui ordinandi sunt, non fieri in provinciarum rectoribus, quibus et fortunae hominum committerentur et capita.

adsessoribus salaria instituit, quamvis saepe dixerit eos esse promovendos qui per se rem publicam gerere possent, non per adsessores, addens militares habere suas administrationes, habere litteratos, et ideo unumquemque hoc agere debere quod nosset.
 
Thesauros reppertos iis qui reppererant donavit et, si multi essent, addidit his eos quos in suis habebat
 
officiis. cogitabat secum et descriptum habebat
 
 
cui quid praestitisset, et si quos sciret vel nihil petisse vel non multum, unde sumptus suos augerent, vocabat eos et dicebat:
 Quid est, cur nihil petis? an me tibi vis fieri debitorem? pete, ne privatus de me
 
queraris. 
dabat autem haec in beneficiis quae famam eius non laederent: bona punitorum sed numquam cum auro, argento vel gemmis, nam id omne in aerarium reponebat; dabat praeposituras locorum civilium non militum, dabat eas administrationes quae
 
ad procurationes pertinerent, rationales cito mutabat, ita ut nemo nisi annum compleret, eosque, et
 
si boni essent, oderat, malum necessarium vocans, praesides vero proconsules et legatos numquam fecit ad beneficium sed ad iudicium vel suum vel senatus.

Milites expeditionis tempore sic disposuit, ut in mansionibus annonas acciperent nec portarent cibaria decem et septem, ut solent, dierum nisi in barbarico, quamvis et illic mulis eosdem atque camelis adiuvent, dicens milites se magis servare quam se
 
ipsum, quod salus publica in his esset, aegrotantes ipse visitavit per tentoria milites etiam ultimos et
 
carpentis vexit et
 
omnibus necessariis adiuvit, et si
 
 
 
forte gravius laborassent, per civitates et agros patribus familias honestioribus
 
et sanctioribus matronis eos distribuebat, reddens impendia quae fecissent, sive convaluissent illi seu perissent.

Cum quidam Ovinius Camillus senator antiquae familiae delicatissimus rebellare voluisset tyrannidem adfectans, eique nuntiatum esset ac statim probatum, ad Palatium eum rogavit eique gratias egit, quod curam rei publicae, quae recusantibus bonis imponeretur,
 
sponte reciperet. deinde ad senatum processit et timentem ac tantae conscientiae tabe confectum participem imperii appellavit, in Palatium recepit, convivio adhibuit, ornamentis imperialibus et
 
melioribus quam ipse utebatur»adfecit, et cum expeditio barbarica esset nuntiata, vel ipsum si vellet
 
ire vel ut secum proficisceretur hortatus est. et cum ipse pedes iter faceret, illum invitavit ad laborem, quem post quinque milia cunctantem equo sedere iussit, cumque post duas mansiones equo etiam
 
fatigatus esset, carpento imposuit, hoc quoque seu timore seu vere respuentem, abdicantem quin etiam imperium et mori paratum dimisit commendatumque militibus, a quibus Alexander unice amabatur, tutum
 
ad villas suas ire praecepit, in quibus diu vixit, sed post iussu imperatoris occisus est, et quod
 
ille militaris
 
 
 
esset, a militibus occisus est.
 
scio vulgum hanc, rem quam contexui Traiani putare, sed neque in vita eius id Marius Maximus ita exposuit neque Fabius Marcellinus neque Aurelius Verus neque Statius Valens, qui omnem eius vitam in litteras miserunt.
 
contra autem et Septimius et Acholius et Encolpius ceterique vitae scriptores
 
de hoc talia praedicaverunt.
 
quod ideo addidi, ne quis vulgi magis famam sequeretur quam historiam, quae rumore utique vulgi verior reperitur.

Honores iuris gladii numquam vendi passus est, dicens:
 Necesse est, ut qui emit et vendat. ego non patior mercatores potestatum et eos quos, si rapiant,
 
damnare non possim, erubesco enim punire
 
illum hominem, qui emit et vendidit. 
pontificatus et quindecimviratus et auguratus codicillares fecit, ita ut in senatu allegarentur.
 
Dexippus dixit uxorem eum cuiusdam Macrini filiam duxisse, eundemque ab eo Caesarem nuncupatum.
 
verum cum vellet insidiis occidere Alexandrum
 
 
 
 
Macrinus, detecta factione et ipsum interemptum et
 
uxorem abiectam, idem dicit patruum fuisse Antoninum Heliogabalum Alexandri, non sororis eius-
 
dem matris
 
filium, cum Christiani quendam locum, qui publicus fuerat, occupassent, contra popinarii dicerent sibi eum deberi, rescripsit melius esse, ut quemadmodumcumque illic deus colatur, quam popinariis dedatur.

Cum igitur tantus ac talis imperator domi ac foris esset, iniit Parthicam expeditionem, quam tanta disciplina, tanta reverentia sui egit, ut non milites sed
 
senatores transire diceres, quacumque iter legiones faciebant, tribuni taciti, centuriones verecundi, milites amabiles erant, ipsum vero ob haec tot et
 
tanta bona provinciales ut deum suspiciebant. iam vero ipsi milites iuvenem imperatorem sic amabant ut fratrem, ut filium, ut parentem, vestiti honeste, calciati etiam ad decorem, armati nobiliter, equis etiam instructi et ephippiis ac frenis decentibus, prorsus ut Romanam rem publicam intellegeret quicumque
 
Alexandri vidisset exercitum. elaborabat denique ut dignus illo nomine videretur, immo ut Macedonem illum vinceret, dicebatque inter Romanum Alexandrum et Macedonem multum interesse debere.
 
fecerat denique sibi argyroaspidas et chrysoaspidas,
 
 
fecerat et phalangem triginta milium hominum, quos phalangarios vocari iusserat et cum quibus multum fecit in
 
Perside; quae quidem erat ex sex legionibus similium armorum, stipendiorum vero post bellum Persicum maiorum.

Dona regia in templis posuit; gemmas sibi oblatas vendidit, muliebre esse aestimans gemmas possidere, quae neque militi dari possint neque a viro
 
haberi, cum quidam legatus uniones duos uxori eius per ipsum obtulisset magni ponderis et inusitatae mensurae,
 
vendi eos iussit, cum pretium non invenirent, ne exemplum malum a regina nasceretur, si eo uteretur, quod emi non posset, inauribus Veneris eos dicavit.
 
Ulpianum pro tutore habuit, primum repugnante matre deinde gratias agente, quem saepe a militum ira obiectu purpurae suae
 
defendit, atque ideo sum- mus imperator fuit quod eius consiliis praecipue rem publicam rexit.
 
In procinctu atque in expeditionibus apertis papilionibus prandit atque cenavit, cum militarem cibum cunctis videntibus atque gaudentibus sumeret, cir-
 
 
 
cumiret prope tota tentoria, a signis abesse neminem
 
pateretur, si quis de via in alicuius possessionem deflexisset, pro qualitate loci aut fustibus subiciebatur in conspectu eius aut virgis aut condemnationi aut, si haec omnia transiret dignitas hominis, gravissimis contumeliis, cum diceret,
 Visne hoc in agro tuo
 
fieri quod alteri facis? 
clamabatque saepius, quod a quibusdam sive Iudaeis sive Christianis audierat et tenebat, idque per praeconem, cum aliquem emendaret,
 
dici iubebat,
 Quod tibi fieri non vis, alteri ne feceris. 
quam sententiam usque adeo dilexit ut et in Palatio et in publicis operibus praescribi iuberet.

Idem cum quandam aniculam adfectam iniuriis a milite audisset, exauctoratum eum militia servum ei dedit, quod artifex carpentarius esset, ut eam pasceret, et cum dolerent hoc milites factum, persuasit
 
omnibus ut modeste ferrent, et eos terruit,
 a)nai/maton 
imperium eius, cum fuerit durus et tetricus, idcirco vocatum est quod senatorem nullum occiderit, ut Herodianus Graecus scriptor refert in libris temporum
 
suorum, severitatis autem tantae fuit in milites, ut saepe legiones integras exauctoraverit, ex militibus Quirites appellans, nec exercitum umquam timuerit, idcirco quod in vitam suam dici nihil posset quod
 
 
 
 
 
umquam tribuni vel duces de stipendiis militum quicquam accepissent, dicens,
 Miles non timendus si
 
vestitus, armatus, calciatus et satur et habens aliquid in zonula, 
idcirco quod mendicitas militaris ad omnem
 
desperationem vocaret armatum. apparitores denique nullos esse passus est tribunis aut ducibus milites iussitque, ut ante tribunum quattuor milites ambularent, ante ducem sex, ante legatum decem, hique ad domos suos reciperent.

Et ut severitas eius agnosci posset, unam contionem militarem indendam putavi, quae illius in
 
re militari mores ostenderet, nam cum Antiochiam venisset, ac milites lavacris muliebribus et deliciis vacarent eique nuntiatum esset, omnes eos comprehendi
 
iussit et in vincula conici, quod ubi compertum est, mota seditio est a legione, cuius socii erant in
 
vincula coniecti. tum ille tribunal ascendit vinctisque omnibus ad tribunal adductis, circumstantibus etiam
 
militibus et quidem armatis ita coepit:
 Commilitones, si tamen ista vobis quae a vestris facta sunt displicent, disciplina maiorum rem publicam tenet, quae si dilabitur, et nomen Romanum et imperium
 
amittemus. neque enim sub nobis ista facienda sunt
 
quae sub impura illa bestia nuper facta sunt. milites
 
 
Romani, vestri socii, mei contubernales et commilitones, amant, potant, lavant, et Graecorum more quidem se instituunt.
 
hoc ego diutius feram? et
 
non eos capitali dedam supplicio? 
tumultus post hoc ortus est. atque iterum:
 Quin continetis vocem in bello contra hostem, non contra imperatorem
 
vestrum necessariam? certe campidoctores vestri hanc vos docuerunt contra Sarmatas et Germanos ac Persas emittere, non contra eum, qui acceptam a provincialibus annonam, qui vestem, qui
 
stipendia vobis adtribuit. continete igitur vocem truculentam et campo ac bellis necessariam, ne vos hodie omnes uno ore atque una voce Quirites dimittam
 
et incertum an Quirites, non enim digni estis qui vel Romanae plebis sitis, si ius Romanum non agnoscitis.

et cum vehementius fremerent ac ferro quoque minarentur,
 Deponite, 
inquit,
 dextras contra hostem erigendas, si fortes sitis, me enim ista non
 
terrent, si enim unum hominem occideritis, non nobis deerit res publica, non senatus, non populus
 
Romanus, qui me de vobis vindicet. 
cum nihilo minus post ista fremerent, exclamavit,
 Quirites, dis-
 
cedite atque arma deponite. 
mirando exemplo depositis armis, depositis etiam sagulis militaribus omnes non ad
 
castra, sed ad deversoria varia recesserunt.
 
tuncque privatim intellectum est quantum eius
 
severitas posset, denique etiam signa stipatores et ii
 
 
 
qui imperatorem circumdederant in castra rettulerunt,
 
arma collecta populus ad Palatium tulit, eam tamen legionem quam exauctoravit rogatus post dies xxx, priusquam ad expeditionem Persicam proficisceretur, loco suo restituit eaque pugnante maxime vicit, cum tamen tribunos eius capitali adfecit supplicio, quod per neglegentiam illorum milites apud Daphnem luxuriati essent, vel per coniventiam seditionem fecisset exercitus.

Magno igitur apparatu inde in Persas profectus Artaxerxen regem potentissimum vicit, cum ipse cornua obiret, milites admoneret, subiectus telis
 
versaretur, manu plurimum faceret, singulos quosque
 
milites ad laudem verbis adduceret, fuso denique fugatoque tanto rege, qui cum septingentis elephantis falcatisque mille et octingentis curribus ad bellum venerat et
 
equitum multis milibus, statim Antiochiam rediit et de praeda, quam Persis diripuit, suum ditavit exercitum, cum et tribunos ea quae per vicos diri-
 
 
 
puerant et duces et ipsos milites habere iussisset.
 
tumque primum servi Persae apud Romanos fuerunt, quos quidem, quia indigne ferunt Persarum reges quempiam suorum alicui servire, acceptis pretiis reddidit pretiumque vel iis qui manu ceperant servos dedit vel in aerarium contulit.

Post hoc Romam venit triumphoque pulcherrimo acto apud senatum primum haec verba habuit:
 
Ex actis senatus die VII kal. Octob.:
 Persas, patres conscripti, vicimus, longae eloquentiae opus non est, tantum scire debetis, quae illorum arma
 
fuerint, qui apparatus, iam primum elephanti septingenti idemque turriti cum sagittariis et onere sagittarum, ex
 
his triginta cepimus, ducenti interfecti
 
iacent, decem et octo perduximus. falcati currus mille octingenti, ex his
 
adducere interfectorum animalium currus ducentos potuimus, sed id, quia et
 
fingi poterat, facere supersedimus. centum et viginti milia equitum eorum fudimus, cataphractarios, quos
 
 
 
illi clibanarios vocant, decem milia in bello interemimus, eorum armis nostros armavimus. multos
 
Persarum cepimus eosdemque vendidimus. terras interamnanas, Mesopotamiae scilicet, neglectas ab
 
impura illa belua recepimus. Artaxerxen, potentissimum regem tam in re quam nomine, fusum fuga- vimus, ita ut eum terra Persarum fugientem videret, et qua ducta fuerant quondam signa nostrorum, ea
 
rex ipse signis effugit relictis, haec sunt, patres conscripti, gesta, eloquentiae opus non est. milites divites redeunt, laborem in victoria nemo sentit.
 
vestrum est supplicationem decernere, ne dis videamur ingrati. 
adclamatio senatus:
 Alexander Auguste, di te servent. Persice Maxime, di te servent. vere Parthicus, vere Persicus. tropaea tua et
 
nos videmus, victorias et nos videmus, iuveni imperatori, patri patriae, pontifici maximo. per te victoriam undique praesumimus. ille vincit qui militem regit. dives senatus, dives miles, dives populus Romanus.

dimisso senatu Capitolium ascendit atque inde re divina facta et tunicis Persicis in templo locatis contionem huiusmodi habuit:
 Quirites, vicimus Persas, milites divites reduximus. vobis congiarium pollicemur, cras ludos circenses Persicos dabimus. 
 
 
Haec nos et in annalibus et apud multos repperimus. sed quidam dicunt a servo suo eum proditum
 
non vicisse regem sed, ne vinceretur, fugisse, quod contra multorum opinionem dici non dubium est iis qui plurimos legerint. nam et amisisse illum exercitum dicunt fame, frigore ac morbo, ut Herodianus auctor est contra multorum opinionem.
 
Post hoc cum ingenti gloria comitante senatu equestri ordine atque omni populo circumfusisque undique mulieribus et infantibus, maxime militum coniugibus, pedes Palatium conscendit, cum retro currus triumphalis a quattuor elephantis traheretur.
 
levabatur manibus hominum Alexander, vixque illi per horas quattuor ambulare permissum est, undique omnibus clamantibus:
 Salva Roma, salvares publica,
 
 
quia salvus est Alexander. 
alia die actis circensibus et item ludis scaenicis deinceps congiarium populo
 
Romano dedit, puellas et pueros, quemadmodum Antoninus Faustinianas instituerat, Mamaeanas et Mamaeanos instituit.

Actae sunt res feliciter et in Mauretania Tingitana per Furium Celsum et in Illyrico per Varium Macrinum adfinem eius et in Armenia per Iunium Palmatum, atque ex omnibus locis ei tabellae laureatae sunt delatae, quibus in senatu et apud
 
 
populum lectis vario tempore cum etiam de Isauria
 
 
optatae venissent,
 
omnibus nominibus est ornatus, iis vero qui rem publicam bene gesserant consularia ornamenta decreta sunt, additis etiam sacerdotiis et agrorum possessionibus iis qui erant pauperes et aevo iam
 
graves, captivos diversarum nationum amicis donavit, si aetas puerilis aut iuvenalis permisit, si qui tamen regii aut nobiliores fuerunt, eos militiae, non tamen
 
magnae, deputavit. sola quae de hostibus capta sunt, limitaneis ducibus et militibus donavit, ita ut eorum essent,
 
si heredes eorum militarent, nec umquam ad privatos pertinerent, dicens attentius eos militaturos,
 
si etiam sua rura defenderent. addidit sane his et animalia et servos, ut possent colere quod acceperant, ne per inopiam hominum vel per senectutem possidendum desererentur rura vicina barbariae, quod turpissimum ille ducebat.

Post haec cum ingenti amore apud populum et senatum viveret, et sperantibus victoriam cunctis
 
 
 
 
et invitis eum dimittentibus ad Germanicum bellum profectus est, deducentibus cunctis per centum et
 
centum quinquaginta milia, erat autem gravissimum rei publicae atque ipsi, quod Germanorum vastationibus
 
Gallia diripiebatur. pudoremque augebat, quod victis iam Parthis ea natio inminebat rei publicae cervicibus, quae semper etiam minusculis imperatoribus
 
subiecta videbatur, magnis igitur itineribus, laetis militibus contendit, sed cum ibi quoque seditiosas
 
legiones comperisset, abici eas praecepit. verum Gallicanae mentes, ut sese habent durae ac retorridae et saepe imperatoribus graves, severitatem hominis nimiam et longe maiorem post Heliogabalum non
 
tulerunt, denique agentem eum cum paucis in Britannia, ut alii volunt in Gallia, in vico cui Sicilia nomen est, non ex omnium sententia sed latrocinantium modo quidam milites et ii praecipue qui Heliogabali praemiis effloruerunt, cum severum principem
 
pati non possent, occiderunt, multi dicunt a Maximino inmissos tirones, qui ei ad exercendum
 
dati fuerant, eum occidisse, multi aliter; a militibus tamen constat, cum iniuriose quasi in puerum eundem et matrem eius avaram et cupidam multa dixissent.

Imperavit annis xiii diebus VIIII. vixit annis
 
 
 
 
 
XXVIIII mensibus III diebus vii. egit omnia ex consilio matris, cum qua occisus est.
 
Omina mortis haec fuerunt: cum natalem diem commendaret, hostia cruenta effugit et, ut se civiliter gerebat ac permixtus populo erat, albam eius vestem,
 
cum qua constiterat, cruentavit. laurus in Palatio cuiusdam
 
civitatis, a qua proficiscebatur ad bellum,
 
ingens et antiqua tota subito decidit, arbores fici tres, quae ficus eas ferrent quibus Alexandrinarum nomen est, subito ante illius tentorium deciderunt,
 
cum tentoria imperatoria his adnexa essent, mulier Druias eunti exclamavit Gallico sermone,
 Vadas nec victoriam speres nec te militi tuo credas. 
 
tribunal ascendit, ut contionaretur et faustum aliquid diceret, et
 
ita coepit
 Occiso imperatore Heliogabalo. 
 
hoc tamen omini fuit quod iturus ad bellum milites adloqui minus fausta oratione coeptaverat.

Sed haec omnia vehementissime contempsit, profectusque ad bellum in loco supra dicto ita occisus
 
est: pranderat forte publico, ut solebat, convivio, id est apertis papilionibus cibo militari accepto, neque enim aliud a discutientibus militibus in tentoriis est
 
repertum, et cum quiesceret post convivium, hora diei ferme septima, unus ex Germanis, qui scurrarum officium sustinebat, ingressus dormientibus cunctis,
 
solo tamen imperatore intervigilante visus est; cui
 
 
 
Alexander "Quid est hoc,1" inquit,
 contubernalis?
 
num aliquid de hostibus nuntias? 
at ille metu perterritus et sperans non posse se evadere, quod in tentorium principis inruisset, ad contubernales suos venit eosque ad durum principem interimendum cohortatus
 
est. qui subito plures armatique ingressi inermes et obsistentes contruncarunt et
 
ipsum
 
plurimis ictibus confoderunt. aliqui dicunt omnino nihil dictum sed tantum a militibus clamatum
 Exi, recede, 
atque ita obtruncatum iuvenem optimum.
 
 
sed omnis apparatus militaris, qui postea est ductus in Germaniam a Maximino, Alexandri fuit et potentissimus quidem per Armenios et Osrhoenos et Parthos et omnis generis hominum.

Contempsisse Alexandrum mortem cum ferocitas mentis, qua militem semper adtrivit, tum
 
etiam illa declarant. Thrasybulus mathematicus illi amicissimus fuit. qui cum ei dixisset necessitatem esse ut gladio barbarico periret, primo laetatus est, quod sibi mortem bellicam et imperatoriam crederet
 
inminere; deinde disputavit ostenditque optimos quosque violenta morte consumptos, cum diceret ipsum Alexandrum, cuius nomen teneret, Pompeium, Caesarem, Demosthenem, Tullium et ceteros insignes
 
viros qui non quieta morte oppetissent. tantumque animi habuit, ut putaret se diis comparandum, si in
 
 
 
 
 
bello periret, sed res eum fefellit; nam et gladio barbarico et scurrae barbari manu, verum non in bello, sed belli tempore, periit.

Mortem eius milites et qui exauctorati ab eo quondam fuerant gravissime tulerunt atque
 
auctores caedis trucidarunt. populus vero Romanus senatusque omnis cum provincialibus cunctis neque tristius umquam neque asperius acceperunt, simul quod successoris asperitas atque rusticitas Maximini, utpote hominis militaris, cui cum filio post eum imperium delatum est, graviorem fati necessitatem
 
videbatur ostendere, senatus eum in deos rettulit, cenotaphium in Gallia, Romae sepulcrum amplissimum
 
meruit, dati sunt et sodales, qui Alexandrini appellati sunt; addita et festi vitas matris nomine atque ipsius, quae hodieque Romae religiosissime celebratur natali eius die.
 
Causa occidendi eius ab aliis haec fuisse perhibetur, quod mater eius relicto bello Germanico orientem ad iactantiam sui vellet redire, atque ob hoc esset iratus
 
exercitus, sed haec ab amatoribus Maximini ficta sunt, qui videri noluerunt imperatorem optimum ab amico suo interfectum contra iura humana
 
atque divina.

Hactenus imperium populi Romani eum
 
 
principem habuit qui diutius imperaret, post eum certatim inruentibus et aliis semestribus, aliis annuis, plerisque per biennium, ad summum per triennium imperantibus, usque ad eos principes qui latius imperium tetenderunt, Aurelianum dico et deinceps.
 
de quibus, si vita subpeditaverit, ea quae comperta fuerint publicabimus.
 
Reprehensa sunt in Alexandro haec: quod Syrus esse nolebat, quod aurum amabat, quod suspiciosissimus erat, quod vectigalia multa inveniebat, quod se Magnum Alexandrum videri volebat, quod nimis severus in milites erat, quod curis privatis
 
agebat quae omnia in re publica instituerat.
 
Scio sane plerosque negare hunc a senatu Caesarem appellatum esse sed a militibus, qui verum prorsus ignorant; dicere praeterea non hunc fuisse consobrinum
 
Heliogabali. qui, ut nos sequantur, historicos eius temporis legant et maxime Acholium, qui et itinera huius principis scripsit.

Soles quaerere, Constantine maxime, quid sit quod hominem Syrum et alienigenam talem principem fecerit, cum tot Romani generis, tot aliarum provinciarum reperiantur improbi, impuri,
 
crudeles, abiecti, iniusti, libidinosi. iam primum possum de bonorum virorum respondere sententia
 
 
potuisse natura, quae ubique una mater est, bonum principem nasci, deinde timore, quod pessimus esset
 
occisus, hunc optimum factum, sed quia verum est suggerendum, Clementiae ac Pietati tuae lecta reserabo.
 
notum est illud Pietati tuae, quod in Mario Maximo legisti, meliorem esse rem publicam et prope tutiorem, in qua princeps malus est, ea, in qua sunt amici principis mali, si quidem unus malus potest a plurimis bonis corrigi, multi autem mali non possunt ab uno quamvis bono ulla ratione superari.
 
et id quidem ab Homullo ipsi Traiano dictum est, cum ille diceret Domitianum pessimum fuisse, amicos autem bonos habuisse, atque ideo illum magis odio fuisse, qui rem publicam peioris vitae hominibus mandaverit,
 
quia melius est unum malum pati quam multos.

Sed ut ad rem redeam, Alexander quidem et ipse optimus fuit
 
et optimae matris consiliis usus
 
est. at tamen amicos sanctos et venerabiles habuit, non malitiosos, non furaces, non factiosos, non callidos, non ad malum consentientes, non bonorum inimicos, non libidinosos, non crudeles, non circumventores sui, non inrisores, non qui illum quasi fatuum circumducerent, sed sanctos, venerabiles, continentes, religiosos, amantes principis sui, et qui de illo nec ipsi riderent nec risui esse vellent, qui nihil venderent,
 
 
 
nihil mentientur, nihil fingerent, numquam deciperent existimationem principis sui sed amarent.
 
huc accedit quod eunuchos nec in consiliis nec in ministeriis habuit, qui soli principes perdunt, dum eos more gentium aut regum Persarum volunt vivere, qui eos a populo et amicis summovent,
 
qui internuntii sunt aliud quam respondetur saepe referentes, claudentes principem suum et agentes ante omnia, ne quid sciat, qui cum empti sint et servi fuerint,
 
 
quid tandem possunt boni sapere? erat denique eius ipsius sententia,
 Ego de praefectorum et consulum et senatorum capitibus mancipia aere empta iudicare non patior.

Scio, imperator, quod periculo ista dicantur apud imperatorem, qui talibus serviit, sed salva re publica posteaquam intellexisti quid mali clades istae habeant et quemadmodum principes circumveniant, et tu eos eo loci habes ut nec chlamyde uti iusseris sed de necessitatibus domesticis delegaris.
 
Iam illud insigne, quod solum intra Palatium praeter praefectum et Ulpianum quidem neminem vidit nec dedit alicui facultatem vel fumorum vendendorum de se vel sibi de alis male loquendi, maxime occiso Turino, qui illum quasi fatuum et vecordem saepe
 
vendiderat, his accessit, quod amicos et parentes
 
 
 
Alexander si malos repperit, aut punivit aut, si vetus vel amicitia vel necessitudo non sivit puniri, dimisit a se dicens
 His carior est mihi totis
 
res publica.

Et ut scias, qui viri in eius consilio fuerint: Fabius Sabinus, Sabini insignis viri filius, Cato temporis sui; Domitius Ulpianus, iuris peritissimus; Aelius Gordianus, Gordiani imperatoris parens, vir
 
insignis; Iulius Paulus, iuris peritissimus; Claudius Venacus, orator amplissimus 3; Catilius Severus, cognatus eius, vir omnium doctissimus; Aelius Serenianus, omnium vir sanctissimus; Quintilius Marcellus, quo meliorem ne
 
historiae quidem continent, his tot atque aliis talibus viris quid mali potuit cogitari vel fieri, cum ad bonum
 
consentirent? et hos quidem malorum cohors depulerat, quae circumvenerat Alexandrum primis diebus, sed prudentia iuvenis occisis atque depulsis et
 
amicitia ista sancta convaluit, hi sunt qui bonum principem Syrum
 
fecerunt, et item amici mali, qui Romanos pessimos etiam posteris tradiderunt, suis vitiis laborantes.