Antonini Diadumeni pueri, quem cum patre Opilio Macrino imperatorem dixit exercitus occiso Bassiano factione Macriniana, nihil habet vita memorabile, nisi quod Antoninus est dictus et quod ei stupenda omina sunt facta imperii non diutini, ut
 
evenit, nam cum primum innotuit per legiones occisum esse Bassianum, ingens maeror obsedit omnium pectora, quod Antoninum in re publica non haberent, existimantium quod cum eo Romanum esset imperium
 
periturum, id ubi Macrino iam imperatori nuntiatum est, veritus ne in aliquem Antoninorum, qui multi ex adfinibus Antonini Pii erant inter duces, exercitus inclinaret, statim contionem parari iussit filiumque
 
suum hunc puerum Antoninum appellavit, contio:
 Videtis, conmilitones, et me aetatis iam provectae et Diadumenum puerum, quem diu principem, si di
 
 
 
 
 
faveant, habebitis, intellego praeterea desiderium ingens Antoniniani nominis apud vos manere, quare, quoniam mihi per conditionem fragilitatis humanae non multum superesse videtur ad vitam, hunc puerum Antoninum vobis auctoribus nuncupo diu vobis Antoninum
 
repraesentaturum. 
adclamatum:
 Macrine imperator, di te servent. Antonine Diadumene, di te
 
servent. Antoninum dudum
 
omnes rogamus. Iuppiter optime maxime, Macrino et Antonino vitam, tu scis, Iuppiter, Macrinus vinci non potest, tu scis,
 
Iuppiter, Antoninus vinci non potest. Antoninum habemus, omnia habemus. Antoninum nobis di dederunt, patre dignus
 
Antoninus, dignus imperio.

Macrinus imperator dixit:
 Habete igitur, commilitones, pro imperio aureos ternos, pro Antonini nomine aureos quinos et solitas promotiones sed geminatas. di facient ut haec saepius fiant. dabimus autem per
 
cuncta quinquennia hoc quod hodie putavimus. 
post hoc ipse puerulus Diadumenus Antoninus imperator dixit:
 Gratias vobis, commilitones, quod me et imperio donastis et nomine, si quidem dignos et me et patrem meum duxistis
 
quos imperatores Romanos
 
diceretis et quibus committeretis rem publicam, et
 
 
 
 
pater quidem meus curabit ne desit imperio, ego autem elaborabo ne desim nomini Antoninorum. scio enim me Pii, me Marci, me Veri suscepisse nomen,
 
quibus satis facere perdifficile est. interim tamen causa imperii, causa nominis, id omne quod pater et tantundem promitto, honoribus, ut et venerandus
 
Macrinus pater praesens promisit, duplicatis. 
Herodianus Graecus scriptor haec praeteriens Diadumenum tantum Caesarem dicit puerum a militibus nuncupatum et cum patre occisum.
 
Hac habita contione statim apud Antiochiam moneta Antonini Diadumeni nomine percussa est,
 
Macrini usque ad iussum senatus dilata est. missae etiam ad senatum litterae quibus nomen Antonini indicatum est. quare etiam senatus imperium id libenter dicitur recepisse, quamvis alii Antonini Caracalli
 
odio id factum putent, paraverat sane paenulas populo coloris russei dare Macrinus imperator in honorem Antonini filii sui, quae vocarentur Antoninianae, ut caracallae Bassiani dictae sunt, adserens melius filium suum Paenuleum vel Paenularium dicendum quam Caracallus esset dictus Bassianus.
 
congiarium etiam per edictum Antoninianum promisit, ut ipsum edictum poterit indicare.
 
 
verba edicti:
 Vellem, Quirites, iam praesentes essemus; Antoninus vester vobis congiarium sui nominis daret, incideret praeterea et pueros Antoninianos et puellas Antoninianas, quae tam grati nominis gloriam propagarent 
; et reliqua.

His ita gestis signa in Castris et vexilla fieri Antoniniana iussit fecitque Bassiani simulacra ex auro atque argento atque dies septem supplicatio pro Antonini nomine celebrata est.
 
Puer fuit omnium speciosissimus, statura longiuscula, crine flavo, nigris oculis, naso deducto, ad omnem decorem mento composito, ore ad
 
oscula parato, fortis
 
naturaliter, exercitio delicatior. hic ubi primum indumenta coccea et purpurea ceteraque castrensia imperii insignia accepit, quasi sidereus et caelestis emicuit, ut amaretur ab omnibus gratia venustatis. haec
 
de puero sunt dicenda.
 
Nunc veniamus ad omina imperii, quae cum in

aliis tum in hoc praecipue sunt stupenda. die qua natus est pater eius purpuras, tunc forte procurator aerarii maioris, inspexit et quas claras probavit in id conclave redigi praecepit in quo post duas horas Diadumenus
 
natus est, solent deinde pueri pilleo insigniri naturali, quod obstetrices rapiunt et advocatis
 
 
 
credulis vendunt, si quidem causidici hoc iuvari
 
dicuntur, at iste puer pilleum non habuit sed diadema tenue, sed ita forte ut rumpi non potuerit, fibris
 
intercedentibus
 
specie nervi sagittarii, ferunt denique Diadematum puerum appellatum, sed ubi adolevit, avi sui nomine materni Diadumenum vocatum, quamvis non multum abhorruerit ab illo signo Diademati
 
nomen Diadumeni. in agro patris eius oves purpureas duodecim ferunt natas, quarum una tantum varia
 
fuerit, eadem die qua hic natus est aquilam ei constat sensim palumbum regium parvulum attulisse et posuisse in cunis dormienti ac recessisse sine noxa.

pantagathi in domo patris eius nidum posuerunt, his diebus quibus ille natus est mathematici accepta genitura eius exclamaverunt et ipsum filium imperatoris esse et imperatorem, quasi
 
mater eius adulterata
 
esset, quod fama retinebat, huic eidem aquila pilleum in agro ambulanti tulit et, cum comitum infantis clamor esset factus, in monumento regio, quod iuxta villam esset in qua tunc pater agebat, supra statuam
 
regis posuit, ita ut capiti eius aptaret. quod multi ominosum putarunt et morti adcommodum, clarum
 
autem eventus ostendit, natus est praeterea natali Antonini et ea hora et signis prope concinentibus
 
 
 
quibus et Antoninus Pius. quare dixerunt mathematici et imperatoris illum filium futurum et imperatorem,
 
sed non diu. die qua natus est, quod Antonini esset natalis, mulier quaedam propinqua dicitur exclamasse ' Antoninus vocetur, ' sed Macrinus timuisse et,
 
quod nullus ex eius genere hoc nomine censeretur, abstinuisse nomine imperatorio, simul quod iam rumor
 
de vi geniturae illius emanasset. haec atque alia omina fuisse multi in litteras rettulerunt, sed illud praecipue quod, cum in cunis esset Diadumenus, et leo ruptis vinculis, ut quidam, ferus effugisset atque ad incunabula eius venisset, puerum delinxit et inviolatum reliquit, cum nutrix se in leonem misisset atque eius morsu adfecta perisset, ut quae
 
sola forte in areola inventa erat in qua infans iacebat.

Haec sunt quae digna memoratu in Antonino Diadumeno esse videantur, cuius vitam iunxissem patris gestis, nisi Antoninorum nomen me ad edendam puerilis specialem expositionem vitae coegisset.
 
et fuit quidem tam amabile illis temporibus nomen Antoninorum, ut qui eo nomine non niteretur mereri
 
non videretur imperium, unde etiam quidam et Severum et Pertinacem et Iulianum Antoninorum praenominibus honorandos putant, unde postea duos Gordianos, patrem et filium, Antoninos cognominatos
 
 
 
 
putant, sed aliud est cum praenomen adscitur, aliud
 
cum ipsum nomen imponitur, nam Pius verum nomen Antonini habuit, cognomen Pii, Marcus verum nomen Verissimi habuit, sed hoc sublato atque abolito
 
Antonini non praenomen sed nomen accepit. Verus autem Commodi nomen habuit, quo abolito Antonini
 
non praenomen sed nomen accepit. Commodum autem Marcus Antoninum appellavit atque ita in
 
publicas edidit die natalis sui. iam Caracallum Bassianum satis constat vel somnii causa, quod Severus viderat, cum sibi Antoninum successorem praedictum sensisset, anno
 
demum tertio decimo Antoninum dixisse, quando ei etiam imperatoriam addidisse
 
dicitur potestatem. Getam vero, quem multi Antoninum negant dictum, eadem ratione qua Bassianum appellatum satis constat, ut patri Severo succederet,
 
quod minime factum est. post hoc ipse Diadumenus ut commendaretur exercitui, senatui populoque Romano, cum
 
esset ingens desiderium Bassiani Caracalli, Antoninum appellatum satis constat.

Exstat epistula Opilii Macrini, patris Diadumeni, qua gloriatur non tam se ad imperium pervenisse, qui esset secundus imperii, quam quod Antoniniani nominis esset pater factus, quo clarius
 
illis temporibus
 
 
 
 
 
non fuerat vel deorum, quam epistulam priusquam intexam, libet versus inserere in Commodum dictos, qui se Herculem appellaverat, ut intellegant omnes tam clarum fuisse Antoninorum nomen, ut illi ne
 
deorum nomen commode videretur adiungi. versus in Commodum Antoninum dicti: Commodus Herculeum nomen habere cupit, Antoninorum non putat esse bonum, expers humani iuris et imperii, sperans quin etiam clarius esse deum, quam si sit princeps nominis egregii, non erit iste deus nec tamen ullus homo.
 
hi versus a Graeco nescio quo compositi a malo poeta in Latinum translati sunt, quos ego idcirco inserendos putavi, ut scirent omnes Antoninos pluris
 
fuisse quam deos ab
 
trium principum amore, quo sapientia, bonitas, pietas consecrata sit, in Antonino pietas, in
 
Vero bonitas, in Marco sapientia, redeo nunc ad epistulam Macrini Opilii:
 Opibus Macrinus Noniae Celsae coniugi. quid boni adepti sumus, mi uxor, caret aestimatione, et fortassis de imperio me putes dicere; non magnum
 
 
 
est istud quod etiam indignis fortuna concessit.
 
Antonini pater factus sum; Antonini mater es facta, o nos beatos, o fortunatam domum, praeclaram laudem
 
nunc demum felicis imperii, di faxint et bona Iuno, quam colis, ut et ille Antonini meritum effingat, et ego, qui sum pater Antonini, dignus omnibus videar.

hac epistula iudicatur, quantum gloriae adeptus sibi videretur quod vocatus est filius Antoninus.
 
Hic tamen quarto decimo mense imperii ob incivilem patris atque asperum principatum interfectus
 
est cum patre, non suo nomine; quamvis etiam istum ultra aetatem saevisse in plerosque reperiam, ut docent litterae ab hoc eodem ad patrem iussae.
 
nam cum quidam defectionis suspicionem incurrissent, et eos Macrinus saevissime punisset filio forte absente, atque hic audisset auctores quidem defectionis occisos, conscios
 
tamen, quorum dux Armeniae erat et item legatus Asiae atque Arabiae, ob antiquam familiaritatem dimissos, his litteris convenisse patrem dicitur, paribus missis etiam ad matrem, quarum exemplum historiae causa inserendum putavi:
 
 Patri Augusto filius Augustus, non satis, mi pater, videris in amore nostro tenuisse tuos mores, qui tyrannidis adfectatae conscios reservasti,
 
 
sperans eos vel amiciores tibi futuros, si iis parceres, vel ob antiquam familiaritatem
 
dimittendos.
 
quod nec debuit fieri nec proderit.
 
nam primum omnium iam te exulcerati suspicionibus amare non possunt, deinde crudeliores inimici sunt, qui obliti veteris familiaritatis se inimicissimis tuis iunxerunt, adde quod exercitus adhuc habent.
 
'Si te nulla movet tantarum gloria rerum, Ascanium surgentem et spes heredis Iuli respice, cui regnum Italiae Romanaque tellus debetur.'
 
feriendi sunt isti, si vis esse securus, nam vitio generis humani alii non sunt defuturi, cum isti servantur. 
 
hanc epistulam quidam ipsius, quidam magistri eius Caeliani ferunt, Afri quondam rhetoris, ex qua apparet, quam asper futurus iuvenis si vixisset.

Exstat alia epistula ad matrem ab eodem destinata talis:
 Dominus noster et Augustus nec te amat nec ipsum se, qui inimicos suos servat, age igitur, ut Arabianus et Tuscus et Gellius ad palum deligentur,
 
ne, si occasio fuerit, non praetermittant. 
 
et, quantum Lollius Urbicus in historia sui temporis
 
 
 
 
dicit, istae litterae per notarium proditae illi puero
 
multum apud milites obfuisse dicuntur, nam, cum patrem occidissent, quidam hunc servare voluerunt, sed exstitit cubicularius, qui has epistulas contioni militum legit.
 
Interfectis igitur ambobus et capitibus pilo circum- latis, in Marcum Aurelium Antoninum caritate nominis
 
inclinavit exercitus, is filius Bassiani Caracalli ferebatur, erat autem templi Heliogabali sacerdos, homo omnium impurissimus et qui fato quodam
 
Romanum deformarit imperium, de quo quidem, quia multa sunt, loco suo disseram.