Scio, Constantine Auguste, et multos et Clementiam tuam quaestionem movere posse cur etiam Geta Antoninus a me tradatur, de cuius priusquam vel vita vel nece dicam, disseram cur et ipsi Antonino a Severo
 
patre sit nomen adpositum, neque enim multa in eius vita dici possunt, qui prius rebus humanis exemptus est quam cum fratre teneret imperium.
 
Septimius Severus quodam tempore cum consuluisset ac petisset ut sibi indicaretur quo esset successore moriturus, in somniis vidit Antoninum sibi successurum.
 
quare statim ad milites processit et Bassianum, filium maiorem natu, Marcum Aurelium
 
Antoninum appellavit. quod cum fecisset,
 
vel
 
paterna cogitatione vel, ut quidam dicunt, a Iulia uxore commonitus, quae gnara erat somnii, quod minori filio hoc facto ipse interclusisset aditum imperandi, etiam Getam, minorem filium, Antoninum vocari iussit.
 
 
 
 
itaque semper ab eo in epistulis familiaribus dictus
 
est, cum si forte abesset scriberet,
 Salutate Antoninos filios et successores meos. 
sed nihil valuit patris cautio, nam ei solus ille successit qui primus Antonini nomen accepit. et haec de Antonini nomine.

Geta autem dictus est vel a patrui nomine vel avi paterni, de cuius vita et moribus in vita Severi Marius
 
Maximus primo septenario satis copiose rettulit, fuit autem Antoninus Geta etiam ob hoc ita dictus quod in animo habuit Severus, ut omnes deinceps principes, quemadmodum Augusti, ita etiam Antonini dicerentur, et quidem
 
amore Marci, quem fratrem suum semper
 
dicebat et cuius philosophiam litterarumque institutionem
 
semper imitatus est. dicunt aliqui non in Marci honorem tantum Antonini nomini delatum, cum id Marcus adoptivum habuerit, sed in eius qui Pius cognominatus est, Hadriani scilicet successoris,
 
et quidem ob hoc quod Severum ille ad fisci advocationem delegerat ex formulario forensi, cum ad tantos processus ei patuisset dati ab Antonino primi
 
gradus vel honoris auspicium, simul quod nemo ei videretur felicior imperator ad commodandum nomen
 
 
 
eo principe cuius proprium nomen iam per quattuor principes cucurrisset.
 
De hoc eodem Severus, gnarus geniturae illius, cuius, ut plerique Afrorum, peritissimus fuit, dixisse
 
fertur:
 Mirum mihi videtur, Iuvenalis amantissimus, Geta noster divus futurus, cuius nihil imperiale in genitum video 
, erat enim Iuvenalis praefectus eius
 
praetorii, nec eum fefellit, nam Bassianus, cum eum occidisset ac vereretur tyrannicam ex parricidio notam audiretque posse mitigari facinus, si divum fratrem
 
appellaret, dixisse fertur,
 Sit divus, dum non sit vivus. 
denique eum inter divos rettulit atque ideo utcumque rediit cum
 
fama in gratiam parricida.

Natus est Geta Severo et Vitellio consulibus Mediolani, etsi aliter alii prodiderunt, VI kal. Iunias ex Iulia, quam idcirco Severus uxorem duxerat quod eam in genitura habere compererat ut regis uxor esset,
 
isque privatus sed iam optimi in re publica loci. statim ut natus est, nuntiatum est ovum gallinam in aula
 
peperisse purpureum, quod cum allatum Bassianus frater eius accepisset et quasi parvulus adplosum ad terram fregisset, Iulia dixisse ioco fertur,
 Maledicte
 
parricida, fratrem tuum occidisti. 
idque quod ioco
 
 
dictum est
 
Severus altius quam quisquam praesentium accepit, a circumstantibus autem postea velut divinitus
 
effusum adprobatum est. fuit etiam aliud omen: nam cum in villa cuiusdam Antonini, plebei hominis, agnus natus esset, qui vellus in fronte purpureum haberet, eadem die atque hora qua Geta natus est, audissetque ille ab haruspice post Severum Antoninum imperaturum, ac de se ille auguraretur sed tamen
 
talis fati timeret indicium, ferro eum adegit, quod et ipsum signo fuit Getam ab Antonino interimendum,
 
ut postea satis claruit. fuit etiam aliud omen ingens, ut postea
 
exitus docuit, huius facinoris quod evenit:
 
nam cum infantis Getae natalem Severus commendare vellet, hostiam popa nomine Antoninus percussit.
 
quod tunc nec quaesitum nec animadversum, post vero intellectum est.

Fuit adulescens decorus, moribus asperis, sed non impius, amorum tractator,
 
gulosus, cupidus ciborum
 
et vini varie conditi. huius illud pueri fertur insigne quod cum vellet partium diversarum viros Severus occidere et inter suos diceret,
 Hostes vobis eripio, 
consentiretque adeo usque Bassianus, ut eorum etiam liberos, si sibi consuleret, diceret occidendos, Geta interrogasse fertur quantus esset interficiendorum
 
numerus; cumque dixisset pater, ille interrogavit,
 Isti habent parentes, habent propinquos? 
cum re-
 
 
 
 
sponsum esset habere, ait,
 Tum plures
 
ergo in
 
civitate tristes erunt quam laeti, quod vicimus, 
et obtinuisset eius sententia nisi Plautianus praefectus vel Iuvenalis institissent spe proscriptionum, ex quibus ditati sunt. his accedebat Bassiani fratris nimia
 
crudelitas, qui cum contenderet et diceret, quasi ioco quasi serio, omnes cum liberis occidendos partium diversarum, Geta ei dixisse dicitur,
 Tu qui nulli parcis, potes et fratrem occidere. 
quod dictum eius tunc nihil, post vero pro praesagio fuit.

Fuit in litteris adsequendis tenax veterum scriptorum, paternarum etiam sententiarum memor, fratri semper invisus, matri amabilior quam frater, subbalbe
 
tamen canorus. vestitus nitidi cupidissimus, ita ut pater rideret. si quid accepit a parentibus, ad suum contulit cultum neque quicquam cuipiam dedit.
 
Post Parthicum bellum cum ingenti gloria pater
 
floreret, Bassiano participi imperii appellato Geta quoque Caesaris et Antonini, ut quidam dicunt, nomen accepit.
 
Familiare illi fuit has quaestiones grammaticis pro- ponere, ut dicerent singula animalia quomodo vocem
 
emitterent, velut: agni balant, porcelli grunniunt,
 
 
 
palumbes minurriunt, porci grunniunt, ursi saeviunt, leones rugiunt, leopardi rictant, elephanti barriunt, ranae coaxant, equi hinniunt, asini rudunt,
 
tauri mugiunt, easque de veteribus adprobare. Sereni
 
Sammonici libros familiarissimos habuit, quos ille ad
 
Antoninum scripsit, habebat etiam istam consuetudinem, ut convivia et maxime prandia per singulas litteras iuberet scientibus servis, velut in quo erat
 
anser, apruna, anas, item pullus, perdix, pavus, porcellus, piscis, perna et quae in eam litteram genera edulium caderent, et item phasianus, farrata, ficus et talia, quare comis etiam habebatur in adulescentia.

Occiso eo pars militum quae incorrupta erat parricidium aegerrime accepit, dicentibus cunctis duobus se liberis fidem promisisse, duobus servare debere, clausisque portis diu non est imperator admissus.
 
denique nisi querellis de Geta editis et animis militum delenitis, inormibus etiam stipendiis datis Romam
 
Bassianus redire non potuit, post hoc denique et Papinianus et multi alii interempti sunt, qui vel concordiae faverant
 
vel qui partium Getae fuerant, ita ut utriusque ordinis viri et in balneo et cenantes et in publico percuterentur, Papinianus ipse securi percussus sit, improbante Bassiano, quod non gladio res
 
peracta sit. ventum denique est usque ad seditionem urbanicianorum militum, quos quidem non levi auctoritate Bassianus compressit, tribuno eorum, ut alii
 
 
 
 
dicunt, interfecto, ut alii, relegato. ipse autem tantum timuit, ut loricam sub lato habens clavo etiam Curiam sit ingressus atque ita rationem facti sui et
 
necis Geticae reddiderit. quo quidem tempore Helvius Pertinax, qui postea est ab eodem Bassiano interemptus, recitanti Faustino
 
praetori et dicenti
 Sarmaticus maximus et Parthicus maximus, 
dixisse dicitur,
 Adde et Geticus maximus, 
quasi Gothicus.
 
quod dictum altius in pectus Bassiani descendit, ut postea nece Pertinacis est adprobatum, nec solum Pertinacis sed et aliorum, ut supra dictum est, passim
 
et inique. Helvium autem etiam suspectum habuit adfectatae tyrannidis, quod esset in amore omnium et filius Pertinacis imperatoris, quae res nulli facile privato satis tuta est.

Funus Getae accuratius fuisse dicitur quam eius
 
qui fratri videretur occisus, inlatusque est maiorum sepulchro, hoc est Severi, quod est in Appia Via euntibus ad portam dextra, specie Septizonii exstructum, quod sibi ille vivus ornaverat.
 
Occidere voluit et matrem Getae, novercam suam, quod fratrem lugeret, et mulieres, quas post reditum
 
de Curia flentes repperit, fuit praeterea eius inmanitatis Antoninus, ut iis praecipue blandiretur quos ad
 
 
necem destinabat, ut eius magis blandimentum
 
timeretur quam iracundia. mirum sane omnibus videbatur quod mortem Getae totiens etiam ipse fleret quotiens nominis eius mentio fieret, quotiens imago
 
videretur aut statua, varietas autem tanta fuit Antonini Bassiani, immo tanta
 
sitis caedis, ut modo fautores Getae, modo inimicos occideret, quos fors obtulisset, quo facto magis Geta desiderabatur.