Ex duobus liberis, quos Septimius Severus reliquit Getam et Bassianum, quorum unum Antoninum
 
exercitus alterum pater dixit, Geta hostis est iudicatus,
 
Bassianus autem obtinuit imperium, de cuius maioribus frustra putamus iterandum, cum omnia in Severi vita
 
satis dicta sint. huius igitur pueritia blanda, ingeniosa, parentibus adfabilis, amicis parentum iucunda, populo accepta, grata senatui, ipsi etiam ad amorem
 
conciliandum salutaris fuit. non ille in litteris tardus, non in benevolentiis segnis, non tenax in largitate, non lentus in clementia, sed sub parentibus, visus.
 
denique, si quando feris obiectos damnatos vidit, flevit aut oculos avertit, quod populo plus quam amabile fuit.
 
 
 
septennis puer, cum conlusorem suum puerum ob Iudaicam religionem gravius verberatum audisset, neque patrem suum neque patrem pueri velut auctores
 
verberum diu respexit. Antiochensibus et Byzantiis interventu suo iura vetusta restituit, quibus iratus fuit Severus, quod Nigrum iuverant. Plautiani odium
 
crudelitatis causa concepit, quod a parentibus gratia Sigillariorum acceperat, id vel clientibus vel magistris sponte donavit.

Sed haec puer. egressus vero pueritiam seu patris monitis seu calliditate ingenii sive quod se Alexandro Magno Macedoni aequandum putabat, restrictior, gravior, vultu etiam truculentior factus est, prorsus ut eum quem puerum scierant multi esse non crederent.
 
Alexandrum Magnum eiusque gesta in ore semper habuit. Tiberium et Sullam in conventu plerumque
 
laudavit, patre superbior fuit; fratrem magna eius humilitate despexit,
 
Post patris mortem in Castra Praetoria pergens apud milites conquestus est circumveniri se fratris insidiis,
 
 
 
 
 
atque ita fratrem in Palatio fecit occidi, eius corpus
 
statim cremari praecepit, dixit praeterea in Castris fratrem sibi venenum parasse, matri eum inreverentem fuisse; egitque publice iis gratias qui eum occiderunt.
 
addidit denique his quasi
 
fidelioribus erga se stipendium.
 
pars militum apud Albam Getam occisum aegerrime accepit, dicentibus cunctis duobus
 
se fidem promisisse liberis Severi, duobus servare debere.
 
clausisque portis diu imperator non admissus nisi delenitis animis, non solum querellis de Geta et criminationibus editis sed inormitate stipendii militibus, ut solet, placatis, atque inde Romam rediit.
 
tunc sub veste senatoria loricam habens cum armatis militibus Curiam ingressus est. hos in medio inter subsellia duplici ordine conlocavit et sic verba fecit.
 
questus est de fratris insidiis involute et incondite ad
 
illius accusationem, sui vero excusationem.
 
quod quidem nec senatus libenter accepit, cum ille dixisset fratri se omnia permisisse, fratrem ab insidiis liberasse, et illum tamen sibi gravissimas insidias fecisse nec

vicem amori reddidisse fraterno, post hoc relegatis deportatisque reditum in patriam restituit.
 
 
 
 
Inde ad praetorianos processit et in Castris mansit.
 
altera die Capitolium petiit, eos quos occidere parabat adfabiliter est adlocutus
 
innitensque Papiniano et
 
Ciloni ad Palatium rediit, cum flentem matrem Getae vidisset aliasque mulieres post necem fratris, mulieres occidere conatus est, sed ob hoc retentus, ne augeretur
 
fratris occisi crudelitas. Laetum ad mortem coegit misso a se veneno; ipse enim inter suasores Getae mortis primus fuerat, qui et primus interemptus est.
 
ipse mortem eius saepissime flevit, multos, qui caedis eius conscii fuerant, interemit, item
 
eum qui imaginem eius honoravit.
 
Post hoc fratrem patruelem Atrum, cui pridie partes
 
de cena miserat, iussit occidi, qui cum se praecipitasset percussorum timore et ad uxorem crure fracto erepisset, tamen per ludibrium a
 
percussoribus deprehensus
 
est et occisus, occidit etiam Pompeianum, Marci nepotem, ex filia natum et ex Pompeiano, cui nupta fuerat Lucilla post mortem Veri imperatoris,
 
 
 
 
quem et consulem bis fecerat et omnibus bellis praeposuerat, quae gravissima tunc fuerunt, et ita quidem

ut videretur a latronibus interemptus. dein in conspectu eius Papinianus securi percussus a militibus et occisus est. quo facto percussori dixit, " Gladio te
 
exsequi oportuit meum iussum", occisus est etiam eius iussu Patruinus
 
ante templum Divi Pii, tractaque sunt eorum per plateam cadavera sine aliqua humanitatis reverentia, filium etiam Papiniani, qui ante triduum quaestor opulentum munus ediderat, interemit.
 
iisdem diebus occisi sunt innumeri, qui fratris eius partibus faverant. occisi etiam liberti, qui Getae administraverant.
 
caedes deinde in omnibus locis, et in balneis facta caedes, occisique nonnulli etiam cenantes, inter quos etiam Sammonicus Serenus, cuius libri
 
plurimi ad doctrinam exstant, in summum discrimen etiam Cilo iterum praefectus et consul venit ob hoc
 
quod concordiam inter fratres suaserat. et cum idem Cilo sublata veste senatoria nudis pedibus ab urbanicianis raptus esset, Antoninus seditionem compressit.
 
multas praeterea postea caedes in urbe fecit, passim raptis a militibus nonnullis hominibus et occisis, quasi
 
 
 
seditionem vindicans. Helvium Pertinacem, suffectum consulem, ob hoc solum quod filius esset imperatoris
 
occidit, neque cessavit umquam sub diversis occasionibus eos interficere, qui fratris amici fuissent.
 
saepe in senatum saepe in populum superbe invectus est aut edictis propositis aut orationibus editis, Sullam se etiam ostendens futurum.

His gestis Galliam petiit atque ut primum in
 
eam venit Narbonensem proconsulem occidit, cunctis deinde turbatis qui in Gallia res gerebant odium tyrannicum meruit, quamvis se
 
aliquando fingeret et
 
benignum, cum esset natura truculentus. et cum multa contra homines et contra iura civitatum fecisset, morbo implicitus graviter laboravit, circa eos qui eum curabant crudelissimus fuit.
 
Dein ad orientem profectionem parans omisso itinere in Dacia resedit, circa Raetiam non paucos barbaros
 
 
interemit militesque suos quasi Sullae milites et
 
cohortatus est et donavit, deorum sane se nominibus appellari vetuit, quod Commodus fecerat, i cum multi
 
eum, quod leonem aliasque feras occidisset, Herculem
 
dicerent, et cum Germanos subegisset, Germanum se appellavit vel ioco vel serio, ut erat stultus et demens, adserens, si Lucanos vicisset, Lucanicum se
 
appellandum, damnati sunt eo tempore qui urinam in eo loco fecerunt in quo statuae aut imagines erant principis, et qui coronas imaginibus eius detraxerunt, ut alias ponerent, damnatis et qui remedia quartanis tertianisque collo adnexas
 
gestarent.
 
Per Thracias cum praefecto praetorii iter fecit, inde cum in Asiam traiceret, naufragii periculum adiit antemna fracta, ita ut in scapham cum protectoribus descenderet.
 
unde in triremem a praefecto classis receptus evasit.
 
Excepit apros frequenter, contra leonem etiam stetit, quando
 
missis ad amicos litteris gloriatus est seque ad Herculis virtutem accessisse iactavit.

Post hoc ad bellum Armeniacum Parthicumque conversus ducem bellicum, qui suis compete bat mori-
 
 
 
 
 
 
bus, fecit, inde Alexandriam petiit, in gymnasium populum convocavit eumque obiurgavit; legi etiam
 
validos ad militiam praecepit. eos autem quos legerat occidit exemplo Ptolemaei Euergetis qui octavus hoc nomine appellatus est. dato praeterea signo militibus, ut hospites suos occiderent, magnam caedem Alexandriae fecit.
 
Dehinc per Cadusios et Babylonios ingressus tumultuarie cum Parthorum satrapis manum contulit,
 
feris etiam bestiis in hostes inmissis. datis ad senatum quasi post victoriam litteris Parthicus appellatus est; nam Germanici nomen patre vivo fuerat consecutus.
 
deinde cum iterum vellet Parthis bellum inferre atque hibernaret Edessae atque inde Carrhas Luni dei gratia venisset, die natali suo, octavo idus Apriles, ipsis Megalensibus, cum ad requisita naturae discessisset, insidiis a Macrino praefecto praetorii positis, qui
 
 
post eum invasit imperium, interemptus est. conscii caedis fuerunt Nemesianus et frater eius Apollinaris Triccianusque,
 
qui praefectus legionis secundae Parthicae militabat et qui equitibus extraordiνariis praeerat, non ignorantibus Marcio Agrippa, qui classi praeerat, et praeterea plerisque officialium impulsu Martialis.

Occisus est autem in medio itinere inter Carrhas et Edessam, cum levandae vesicae gratia ex equo descendisset atque inter protectores suos, coniuratos
 
caedis, ageret, denique cum illum in equum strator eius levaret, pugione latus eius confodit, conclamatumque ab omnibus est id Martialem fecisse.
 
Et quoniam dei Luni fecimus mentionem, sciendum doctissimis quibusque id memoriae traditum atque ita
 
 
nunc quoque a Carrhenis praecipue haberi, ut qui Lunam femineo nomine ac sexu putaverit nuncupandam
 
is addictus mulieribus semper inserviat; qui vero marem deum esse crediderit, is dominetur uxori
 
neque ullas muliebres patiatur insidias. unde, quamvis Graeci vel Aegyptii eo genere quo feminam hominem etiam Lunam deum dicant, mystice tamen Lunum dicunt.

Scio de Papiniani nece multos ita in litteras rettulisse, ut caedis non adsciverint causam, aliis alia referentibus; sed ego malui varietatem opinionum
 
edere quam de tanti viri caede reticere. Papinianum amicissimum fuisse imperatori Severo eumque cum Severo professum sub Scaevola et Severo in advocatione fisci successisse,
 
ut aliqui loquuntur, adfinem etiam per
 
secundam uxorem, memoriae traditur; et huic praecipue utrumque filium a Severo commendatum atque ob hoc concordiae fratrum Antoninorum favisse3;
 
egisse quin etiam ne occideretur, cum iam de insidiis eius Bassianus quereretur; atque ideo una cum iis qui fautores fuerant Getae a militibus, non solum permittente verum etiam suadente Antonino, occisum.
 
multi dicunt Bassianum occiso fratre illi mandasse, ut et in senatu pro se et apud populum facinus dilueret,
 
 
 
 
illum autem respondisse non tam facile parricidium
 
excusari posse quam fieri, est etiam haec fabella, quod dictare noluerit orationem qua invehendum erat in fratrem ut causa eius melior fieret qui occiderat; illum autem negantem respondisse illud
 
esse parricidium
 
aliud accusare innocentem occisum, sed hoc omnino non convenit; nam neque praefectus poterat dictare orationem, et constat eum quasi fautorem
 
Getae occisum, et fertur quidem Papinianus, cum raptus a militibus ad Palatium traheretur occidendus, praedivinasse, dicens eum
 
stultissimum fore qui in suum subrogaretur locum, nisi adpetitam crudeliter
 
praefecturam vindicaret, quod factum est; nam
 
Macrinus Antoninum
 
occidit, ut supra exposuimus. qui cum filio factus in castris imperator filium suum, qui Diadumenus vocabatur, Antoninum vocavit, idcirco quod a praetorianis multum Antoninus desiderata est.

Bassianus vixit annis quadraginta tribus, imperavit
 
annis sex. publico funere elatus est. filium reliquit, qui postea et ipse Marcus Antoninus Heliogabalus dictus est; ita enim nomen Antoninorum inoleverat, ut velli ex animis hominum non posset, quod omnium pectora velut Augusti nomen obsederat.
 
 
 
 
 
Fuit male moratus et patre duro crudelior. avidus cibi, vini etiam adpetens, suis odiosus et praeter milites praetorianos omnibus castris exosus, prorsus nihil inter fratres simile.
 
Opera Romae reliquit thermas nominis sui eximias, quarum cellam soliarem architecti negant posse ulla
 
imitatione qua facta est fieri, nam et ex aere vel cupro cancelli subterpositi esse dicuntur, quibus cameratio tota concredita est, et tantum est spatii, ut id ipsum fieri negent potuisse docti mechanis.
 
reliquit et porticum patris nomine, quae gesta illius
 
contineret et triumphos et bella. ipse Caracalli nomen accepit a vestimento, quod populo dederat,
 
demisso usque ad talos, quod ante non fuerat, unde hodieque Antoninianae dicuntur caracallae huiusmodi,
 
in usu maxime Romanae plebis frequentatae. idem viam novam munivit, quae est sub eius thermis, Antoninianis scilicet, qua pulchrius inter Romanas
 
plateas non facile quicquam invenias. sacra Isidis Romam deportavit et templa ubique magnifica eidem deae fecit, sacra etiam maiore reverentia celebravit,
 
quam ante celebrabantur. in quo quidem mihi mirum
 
videtur, quemadmodum sacra Isidis primum per hunc Romam venisse dicantur, cum Antoninus Commodus ita ea celebraverit ut et Anubin portaret et pausas ederet; nisi forte iste addidit celebritati, non eam primus invexit.
 
Corpus eius Antoninorum sepulchro inlatum est, ut ea sedes reliquias eius acciperet quae nomen addiderat.

Interest scire quemadmodum novercam suam
 
Iuliam uxorem duxisse dicatur, quae cum esset pulcherrima et quasi per neglegentiam se maxima corporis parte nudasset, dixissetque Antoninus,
 Vellem, si liceret, 
respondisse fertur,
 Si libet, licet, an nescis
 
te imperatorem esse et leges dare, non accipere? 
quo audito furor inconditus ad effectum criminis roboratus est nuptiasque eas celebravit quas, si sciret se leges dare
 
vere, solus prohibere debuisset. matrem enim (non alio dicenda erat nomine) duxit uxorem et ad parricidium iunxit incestum, si quidem eam matrimonio sociavit cuius filium nuper occiderat.
 
Non ab re est etiam diasyrticum quiddam in eum
 
dictum addere, nam cum Germanici
 
et Parthici et Arabici et Alamannici nomen adscriberet (nam Alam
 
 
annorum gentem devicerat) Helvius Pertinax, filius Pertinacis, dicitur ioco dixisse,
 Adde, si placet, etiam Geticus Maximus, 
quod Getam occiderat fratrem, et Gothi Getae dicerentur, quos ille, dum ad orientem transiit, tumultuariis proeliis devicerat.

Occidendi Getae multa prodigia exstiterunt, ut
 
in vita eius exponemus. nam quamvis prior ille e vita excesserit, nos tamen ordinem secuti sumus, ut qui et prior natus est et qui prior imperare coeperat, prior scriberetur.
 
Eo sane tempore quo ab exercitu appellatus est Augustus vivo patre, quod ille pedibus aeger gubernare non posse videretur imperium, contunsis animis militum et tribunorum Severus dicitur animo volutasse, ut et hunc occideret, nisi repugnassent
 
praefecti
 
eius, graves
 
viri. aliqui contra dicunt praefectos voluisse id fieri, sed Septimium noluisse, ne et severitas illius crudelitatis nomine inquinaretur, et, cum auctores criminis milites fuerint, adulescens stultae temeritatis poenas lueret tam gravis supplicii titulo, ut a patre videretur occisus.
 
Hic tamen omnium durissimus et, ut uno complectamur verbo, parricida et incestus, patris, matris, fratris inimicus, a Macrino, qui eum occiderat, timore militum et maxime praetorianorum inter deos relatus est.
 
 
 
 
habet templum, habet Salios, habet sodales Antoninianos, qui Faustinae templum et divale nomen eripuit,
 
certe templum quod ei sub Tauri radicibus fundaverat maritus, in quo postea filius huius Heliogabalus Antoninus sibi vel Iovi Syrio vel Soli—incertum id est—templum fecit.