Uno eodemque prope tempore post Pertinacem, qui auctore Albino interemptus est, Iulianus a senatu Romae, Septimius Severus ab exercitu in Illyrico, Pescennius Niger in Oriente, Clodius Albinus
 
in Gallia imperatores appellati, et Clodium quidem Herodianus dicit Severi
 
Caesarem fuisse, sed cum alter alterum indignaretur imperare, nec Galli ferre possent aut Germaniciani
 
exercitus quod et ipsi suum specialem principem haberent, undique cuncta turbata sunt.
 
Fuit autem Clodius Albinus familia nobili,
 
Hadrumetinus tamen ex Africa, quare sortem illam, qua
 
Severum laudatum in Pescennii vita diximus, ad
 
 
 
 
 
 
 
se trahebat, nolens intellegi
 Pessimus Albus, 
quod eodem versu continebatur quo et Severi laus et
 
adprobatio Nigri Pescennii. sed priusquam vel de vita eius vel de morte dissero, etiam hoc dicendum est quod eum nobilem fecit.

Nam ad hunc eundem quondam Commodus tum cum successorem Albino daret, litteras dederat, quibus iusserat ut Caesar esset, exemplum indidi:
 
 Imperator Commodus Clodio Albino, alias ad te publice de successione atque honore tuo misi, sed hanc familiarem et domesticam, omnem, ut vides, manu mea scriptam, qua tibi do facultatem, ut, si necessitas fuerit, ad milites prodeas et tibi Caesareanum
 
nomen adsumas, audio enim et Septimium Severum et Nonium Murcum male de me apud milites loqui, ut sibi parent stationis Augustae procurationem,
 
habebis praeterea, cum id feceris, dandi stipendii usque ad tres aureos liberam potestatem, quia et super hoc ad procuratores meos litteras misi, quas ipse signatas excipies signo Amazonio et, cum opus fuerit, rationalibus dabis, ne te non audiant,
 
cum de aerario volueris imperare, sane ut tibi insigne aliquod
 
imperialis maiestatis adiciam,
 
habebis utendi coccini pallii facultatem in praesenti
 
et ad me,
 
 
 
 
 
 
et cum mecum fueris, habiturus et purpuram sed sine auro, quia ita et proavus meus Verus, qui puer vita functus est, ab Hadriano, qui eum adoptavit, accepit.

His litteris acceptis omnino facere id quod iubebat noluit, videns
 
odiosum
 
Commodum propter mores suos, quibus rem publicam perdiderat et se dedecoraverat, quandocumque feriendum, et timens
 
ne ipse pariter occideretur.
 
Exstat denique illius contio qua,
 
eum accepit imperium, et quidem Severi, ut quidam, voluntate
 
firmatum, huius rei memoriam facit, cuius hoc exemplum est:
 Invitum me, commilitones, ductum ad imperium etiam illud probat, quod Commodum donantem me Caesareano nomine contempsi; sed et vestrae voluntati
 
et Severi Augusti parendum est, quia credo sub homine optimo et viro forti posse bene rem publicam regi. 
 
Nec negari potest, 7quod
 
etiam Marius Maximus dicit, hunc animum Severo primum fuisse, ut, si quid ei contingeret, Pescennium Nigrum et Clodium
 
Albinum sibi substitueret. sed postea et filiis iam
 
 
 
 
 
 
 
 
 
maiusculis studens et Albini amori invidens sententiam mutasse atque illorum utrumque bello oppressisse,
 
maxime precibus uxoris adductus. denique Severus eum et consulem designavit, quod utique nisi de optimo viro non fecisset, homo in legendis magistratibus diligens.

Sed ut ad eum redeam, fuit, ut dixi, Albinus Hadrumetinus oriundo, sed nobilis apud suos et originem a Romanis familiis trahens, Postumiorum
 
scilicet et Albinorum et Ceioniorum. quae familia hodie quoque, Constantine maxime, nobilissima est et per te aucta et augenda, quae per Gallienum et
 
Gordianos plurimum crevit, hic tamen natus lare modico, patrimonio pertenui, parentibus sanctis, patre Ceionio Postumo, matre Aurelia Messalina,
 
primus suis parentibus fuit. cum exceptus utero, quod contra consuetudinem puerorum, qui, cum nascuntur, solent
 
rubere 4, esset
 
candidissimus,
 
Albinus est dictus, quod verum
 
esse patris epistula ad
 
Aelium Bassianum tunc proconsulem Africae data designat, adfinem, quantum videtur, eorum ipsorum.
 
epistula Ceionii Postumi ad Aelium Bassianum:
 Filius mihi natus est VII kal. Decembres, ita candi-
 
 
 
 
 
 
 
 
dus statim toto corpore, ut linteamen, quo
 
exceptus
 
est, vinceret, quare susceptum eum Albanorum familiae, quae mihi tecum communis est, dedi Albini nomine imposito, fac ut rem publicam et te et nos, ut facis, diligas.

Hic ergo omnem pueritiam in Africa transegit, eruditus litteris Graecis ac Latinis mediocriter, quod
 
esset animi iam tum militaris et superbi, nam
 
fertur in scholis saepissime cantasse inter puerulos
 Arma amens capio, nec sat rationis in armis, 
repetens
 Arma amens capio. 
 
Huic multa imperii signa, cum esset natus, facta dicuntur, nam et bos albus purpureis ad plenum
 
colorem cornibus natus est.
 
quae tamen in templo Apollinis Cumani ab eodem posita iam tribuno diu fuisse dicuntur, quod, cum illi
 
sortem de fato
 
suo tolleret, his versibus eidem dicitur esse responsum:
 Hic rem Romanam magno turbante tumultu sistet eques,
 
sternet Poenos Gallumque rebellem. 
 
et in Gallia quidem eum multas gentes domuisse constat, ipse autem suspicabatur de Severo sibi praedictum
 sternet Poenos, 
quod Septimius Afer esset.
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
fuit et aliud signum futuri imperii, nam cum Caesareana familia hoc speciale habuerit, ut parvuli domus eius in testudineis alveis
 
lavarentur, nato infantulo testudo ingens patri eius munere piscatoris adlata
 
est; quod ille homo litteratus omen accipiens et testudinem libenter accepit et eam curari iussit atque infantulo ad excaldationes pueriles dicari, nobilitandum
 
etiam hinc sperans, cum rarum esset, aquilas in his locis videri, in quibus natus est Albinus, septima eius die
 
hora convivii, quod celebritati pueri deputabatur, cum ei
 
fierent nomina, septem aquilae parvulae de nidis adlatae sunt et quasi ad iocum circa cunas pueri constitutae. nec
 
hoc omen pater abnuit et
 
iussit
 
aquilas ali et diligenter curari, accessit omen, quod, eum pueri eius familiae russulis fasciolis inligarentur, quod forte lotae atque udae essent russulae fasciolae, quas mater praegnans paraverat, purpurea matris inligatus
 
est fascea; unde illi ioco nutricis etiam
 
Porphyrii nomen inditum est. haec atque alia signa imperii futuri fuere, quae qui volet nosse, Aelium Cordum legat, qui frivola super huius modi ominibus cuncta persequitur.

Adulescens igitur statim se ad militiam contulit atque Antoninis per Lollium Serenum et Baebium Maecianum et Ceionium Postumianum suos adfines
 
innotuit. egit tribunus equites Dalmatas; egit et legionem
 
quartanorum et primanorum; Bithynicos exercitus eo tempore quo Avidius rebellabat fideliter
 
tenuit, dein per Commodum ad Galliam translatus, in qua fusis gentibus Transrhenanis celebre nomen
 
suum et apud Romanos et apud barbaros fecit, quibus rebus accensus Commodus Caesareanum ei nomen obtulit et dandi stipendii facultatem et pallii coccini
 
utendi. quibus omnibus ille prudenter abstinuit, dicens Commodum quaerere qui aut cum eo perirent
 
aut quos cum causa ipse posset occidere, quaesturae gratia illi facta est. qua concessa aedilis non amplius quam decem diebus fuit, quod ad exercitum festino
 
mitteretur, dein praeturam egit sub Commodo famosissimam. nam eiusdem ludis Commodus et in foro et in
 
theatro pugnas exhibuisse perhibetur. consul a Severo declaratus est eo tempore quo illum sibi paraverat cum
 
Pescennio subrogare.

Ad imperium venit natu5 iam grandior et maior Pescennio Nigro, ut Severus ipse in vita sua loquitur
 
 
 
 
 
 
 
sed victo Pescennio, cum et filiis suis imperium servare cuperet et ingentem senatus amorem circa Clodium Albinum videret, quod esset vir antiquae familiae, litteras ad eum per quosdam summi amoris ac summae adfectionis misit, quibus hortabatur, ut, quoniam occisus esset Pescennius Niger, ipse cum eo fideliter
 
rem publicam regeret, quarum exemplum hoc esse Cordus ostendit:
 Imperator Severus Augustus Clodio Albino Caesari, fratri amantissimo et desiderantissimo,
 
salutem, victo Pescennio litteras Romam dedimus, quas senatus tui amantissimus libenter accepit, te quaeso, ut eo animo rem publicam regas quo delectus es frater animi mei, frater imperii.
 
Bassianus et Geta te salutant. Iulia nostra et te et sororem salutat. infantulo tuo Pescennio Princo
 
munera digna suo loco tuoque mittemus. tu velim exercitus rei publicae ac nobis retentes, mi unanime, mi carissime, mi amantissime.

Et has quidem litteras missis stipatoribus fidelissimis dedit, quibus praecepit, ut epistulam publice darent, postea vero dicerent se velle pleraque occulte suggerere, quae ad res bellicas pertinerent et ad secreta castrorum atque aulicam fidem; ubi vero in secretum venissent quasi mandata dicturi, quinque validissimi eum interimerent gladiolis infra vestem
 
latentibus. nec illorum quidem fides defuit. nam eum ad Albinum venissent et epistulam dedissent,
 
 
qua lecta cum dicerent quaedam secretius suggerenda et locum semotum ab omnibus arbitris postularent. et cum omnino neminem paterentur ad porticum longissimam eum Albino progredi ea specie ne mandata proderentur, Albinus intellexit insidias,
 
denique indulgens suspicionibus eos tormentis dedit, qui diu primo pernegarunt sed postea victi necessitate confessi sunt ea quae Severus iisdem praeceperat.
 
Tunc iam proditis rebus et apertis insidiis, ea quae suspicabatur Albinus clara esse intellegens exercitu ingenti collecto contra Severum atque eius duces

venit, et primo quidem conflictu habito contra duces Severi potior fuit, post autem Severus ipse, cum id egisset apud senatum, ut hostis iudicaretur Albinus, contra eum profectus acerrime fortissimeque pugnavit
 
in Gallia non sine varietate fortunae, denique cum sollicitus augures consuleret, responsum illi est, ut dicit Marius Maximus, venturum quidem in potestate eius Albinum, sed non vivum nec mortuum, quod
 
et factum est. nam cum ultimo proelio commissum esset, innumeris suorum caesis, plurimis fugatis, multis etiam deditis, Albinus fugit et, ut multi dicunt, se ipse percussit, ut alii, servo suo percussus semivivus
 
ad Severum deductus est. unde confirmatum est augurium quod fuerat ante praedictum, multi praeterea dicunt, a militibus, qui eius nece a Severo gratiam requirebant.
 
 
 
 
Fuit Albino unus, ut aliqui dicunt, filius, ut
 
Maximus dicit, duo. quibus primum veniam dedit, postea vero eos cum matre percussit et in profluentem
 
abici iussit, caput eius excisum pilo circumtulit Romamque misit, litteris ad senatum datis quibus insultavit, quod Albinum tantopere dilexissent ut eius adfines et fratrem praecipue ingenti honore
 
cumularent. iacuisse ante praetorium Severi Albini corpus per dies plurimos dicitur usque ad fetorem, laniatumque a canibus in profluentem abiectum est.

De moribus eius varia dicuntur, et Severus quidem ipse haec de eodem loquitur, ut eum dicat turpem malitiosum improbum inhonestum cupidum luxuriosum.
 
sed haec belli tempore vel post bellum,
 
quando ei iam velut de hoste credi non poterat, cum et ipse ad eum quasi ad amicissimum frequentes miserit litteras, et multi de Albino bene senserint,
 
et Severus ipse Caesarem suum eundem appellari voluerit et, cum de successore cogitaret, hunc primum habuerit ante oculos.
 
Exstant praeterea Marci epistulae de hoc eodem, quae testimonium et virtutum eius ferant et morum,
 
quarum unam inserere ad praefectos datam super eius nomine absurdum non fuit:
 
 Marcus Aurelius Antoninus praefectis
 
suis salutem. Albino ex familia Ceioniorum, Afro quidem
 
 
 
 
homini sed non multa
 
ex Afris habenti, Plautilli
 
genero, duas cohortes alares regendas dedi. est homo exercitatus, vita tristis, gravis moribus, puto eum rebus castrensibus profuturum, certe offuturum non
 
esse
 
satis novi. huic salarium duplex decrevi, vestem militarem simplicem sed loci sui, stipendium quadruplum. hunc vos adhortamini, ut se rei publicae ostentet,
 
habiturus praemium quod merebitur. 
 
Est et alia epistula, qua idem Marcus Avidii Cassii temporibus de hoc eodem scripsit, cuius exemplum
 
hoc est:
 Laudanda est Albini constantia, qui graviter deficientes exercitus tenuit, cum ad Avidium Cassium confugerent. et nisi hic fuisset, omnes
 
fecissent, habemus igitur virum dignum consulatu, quem sufficiam in locum Cassii Papirii, qui mihi exanimis
 
prope iam nuntiatus est. quod interim a te publicari nolo, ne aut ad ipsum Papirium aut ad eius adfectus perveniat, nosque videamur in locum viventis consulem subrogasse.

et istae igitur epistulae constantem 4 virum Albinum fuisse
 
indicant, et illud praecipue, quod ad eas civitates instaurandas quas Niger adtriverat pecuniam misit, quo facilius sibi earum accolas conciliaret.
 
Gulosum eum Cordus, qui talia persequitur in suis voluminibus, fuisse dicit, et ita quidem ut pomorum tantum hauserit
 
quantum ratio
 
humana non patitur.
 
 
 
 
 
 
 
 
 
nam et quingentos ficus passarias, quas Graeci callistruthias vocant, ieiunum comedisse dicit et centum persica Campana et melones Ostienses decem et uvarum Labicanarum pondo viginti et ficedulas centum
 
et ostrea quadringenta, vini sane parcum fuisse dicit; quod Severus negat, qui eum adserit ebrium
 
etiam in bello fuisse. cum suis ei numquam convenit vel propter vinolentiam, ut dicit Severus, vel
 
propter morum acrimoniam. uxori odiosissimus fuit, servis iniustus, atrox circa militem, nam saepe etiam ordinarios centuriones, ubi causae qualitas non postulabat, iri crucem sustulit, verberavit certe virgis saepissime
 
neque umquam delictis pepercit, in vestitu nitidissimus fuit, in convivio sordidissimus et soli studens copiae, mulierarius inter primos amatores, aversae Veneris semper ignarus et talium persecutor, agri colendi peritissimus, ita ut etiam Georgica scripserit,
 
Milesias nonnulli eiusdem esse dicunt, quarum fama non ignobilis habetur, quamvis mediocriter scriptae sint.

A senatu tantum amatus est quantum nemo principum, in odium speciatim Severi, quem vehemen-
 
 
 
 
ter ob crudelitatem oderant senatores, denique victo eo plurimi senatores a Severo interfecti sunt, qui eius
 
partium vel vere fuerant vel esse videbantur, denique cum apud Lugdunum eundem interfecisset, statim litteras requiri iussit, ut inveniret vel ad quos ipse scripsisset, vel qui ad eum rescripsissent, omnesque illos quorum epistulas repperit hostes iudicari a senatu
 
fecit; nec his pepercit, sed et ipsos interemit et bona eorum proposuit atque in aerarium publicum rettulit.
 
Exstat epistula Severi, quae ostendit animum suum,
 
missa ad senatum, cuius hoc exemplum est:
 Nihil mihi gravius potest evenire, patres conscripti, quam ut vestrum iudicium Albinus haberet potius quam
 
Severus, ego frumenta rei publicae detuli, ego multa bella pro re publica gessi, ego populo Romano tantum olei detuli quantum rerum natura vix habuit, ego interfecto Pescennio Nigro vos a malis
 
tyrannicis liberavi, magnam sane mihi reddidistis vicem, magnam gratiam; unum ex Afris et quidem Hadrumetinis, fingentem quod de Ceioniorum stemmate sanguinem duceret, usque adeo extulistis, ut eum principem habere velletis me principe, salvis
 
liberis meis. defuitne quaeso tanto senatu quem amare deberetis, qui vos amaret? huius fratrem honoribus extulistis, ab hoc consulatus, ab hoc praeturas, ab hoc speratis cuiusvis magistratus insignia.
 
 
 
non eam gratiam mihi redditis quam maiores vestri contra Pisonianam factionem, quam item pro Traiano, quam nuper contra Avidium Cassium praestiterunt; fictum illum et ad omnia mendaciorum genera paratum, qui nobilitatem quoque mentitus est, mihi praeposuistis.
 
quin etiam audiendus in senatu fuit Statilius Corfulenus, qui honores Albino et eius fratri decernendos ducebat, cui hoc superfuit, ut de me
 
illi decerneret homo nobilis et triumphum, maior fuit dolor, quod illum pro litterato laudandum plerique duxistis, cum ille neniis quibusdam anilibus occupatus inter Milesias Punicas Apulei sui et ludicra litteraria
 
consenesceret. 
hinc apparet quanta severitate factionem vel Pescennianam vel Clodianam vindicaverit.
 
quae quidem omnia in vita eius posita sunt. quae qui diligentius scire velit, legat Marium Maximum de Latinis scriptoribus, de Graecis scriptoribus Herodianum, qui ad fidem pleraque dixerunt.

Fuit statura procerus, capillo renodi et crispo, fronte lata et
 
candore mirabili, ita
 
ut plerique putent quod ex eo nomen acceperit, voce muliebri et prope ad eunuchorum sonum, motu facili, iracundia gravi, furore tristissimo, in luxurie varius, nam
 
saepe adpetens
 
vini, frequenter abstinens, armorum sciens prorsus, ut non male sui temporis Catilina diceretur.
 
 
 
 
 
 
Non ab re esse credimus causas ostendere quibus
 
amorem senatus Clodius Albinus meruerit. cum Britannicos exercitus regeret iussu Commodi atque illum interemptum adhuc falso comperisset, cum sibi ab ipso Commodo Caesareanum nomen esset delatum,
 
processit ad milites et hac contione usus est:
 Si senatus populi Romani suum illud vetus haberet imperium, nec in unius potestate res tanta consisteret, non ad Vitellios neque ad Nerones neque ad Domitianos publica fata venissent, in imperio consulari nostrae illae gentes Ceioniorum Albinorum Postumiorum, de quibus patres vestri, qui et ipsi ab
 
avis suis audierant, multa didicerunt.
 
et certe Africam Romano imperio senatus adiunxit. Galliam senatus subegit et
 
Hispanias, orientalibus populis senatus dedit leges, Parthos temptavit senatus; subegisset, nisi tam avarum
 
principem Romano
 
exercitui fortuna rei publicae tunc dixisset.
 
Britannias Caesar subegit, certe senator, nondum tamen dictator, hic ipse Commodus quanto melior fuisset, si
 
timuisset senatum? et usque ad Neronem quidem senatus auctoritas valuit, qui sordidum et impurum principem damnare non timuit, cum sententiae in
 
 
 
 
 
eum dictae sint, qui vitae necisque potestatem atque
 
imperium tunc tenebat.
 
quare, commilitones, ego Caesareanum nomen, quod mi Commodus detulit, nolo.
 
di faxint ut ne alii quidem velint, senatus imperet, provincias dividat, senatus nos consules faciat, et quid
 
dico senatus? vos ipsi et patres vestri; eritis enim ipsi senatores.

Haec contio vivo adhuc Commodo Romam delata est. quae Commodum in Albinum exasperavit, statimquesuccessoremmisit Iunium Severum, unum ex
 
contubernalibus suis. senatui autem tantum placuit, ut miris adclamationibus absentem eum ornaret et vivo Commodo et deinceps interempto, ita ut nonnulli etiam Pertinaci auctores fuerint, ut eum sibi socium adscisceret, et
 
apud Iulianum de occidendo
 
 
Pertinace ipsius plurimum auctoritas valuerit. ut autem hoc verum intellegatur, epistulam Commodi ad praefectos praetorii suos datam inserui, qua de occidendo Albino
 
significavit suam mentem:
 
 Aurelius Commodus suis
 
praefectis salutem, audisse vos credo, primum fictum esse quod ego meorum consilio interfectus essem, deinde contionem Clodii Albini apud milites meos habitam, qua
 
se multum senatui commendat, idque, quantum videmus,
 
non frustra, nam qui principem unum in re publica
 
 
 
 
 
 
 
 
negat esse debere quique adserit a senatu oportere totam rem publicam regi, is per senatum sibi petit imperium, cavete igitur diligentissime; iam enim hominem scitis vobis militibus populoque vitandum. 
 
Has litteras cum Pertinax invenisset, in Albini odium publicare studuit.
 
quare Albinus occidendi Pertinacis Iuliano auctor fuit.