Publio Helvio Pertinaci pater libertinus Helvius Successus fuit, qui filio nomen ex continuatione lignariae negotiationis, quod pertinaciter eam rem
 
gereret, imposuisse fatetur. natus est Pertinax in Appennino in villa matris, equus pullus ea hora qua natus est in tegulas ascendit atque ibi breviter commoratus
 
decidit et
 
exspiravit, hac re motus pater ad Chaldaeum venit, qui cum illi futura ingentia praedixisset, stirpem
 
se perdidisse dixit.
 
Puer litteris elementariis et calculo imbutus, datus etiam Graeco grammatico atque inde Sulpicio Apollinari, post quem idem Pertinax grammaticen professus est.
 
Sed cum in ea minus quaestus proficeret, per Lollianum Avitum, consularem virum, patris patronum,
 
ducendi ordinis dignitatem petiit, dein prae-
 
 
 
fectus cohortis in Syriam profectus Tito Aurelio imperatore, a praeside Syriae, quod sine diplomatibus cursum usurpaverat, pedibus ab Antiochia ad legartionem

suam iter facere coactus est. bello Parthico industria sua promeritus in Britanniam translatus est
 
ac retentus, post in Moesia rexit alam. deinde
 
alimentis dividendis in Via Aemilia procuravit. inde classem Germanicam rexit, mater eum usque in Germaniam prosecuta
 
est ibique obiit, cuius etiam
 
sepulchrum stare nunc dicitur, inde ad ducenum sestertiorum stipendium translatus in Daciam suspectusque a Marco quorundam artibus
 
remotus est, et postea per Claudium Pompeianum, generum Marci, quasi adiutor eius futurus vexillis regendis adscitus
 
est. in quo munere adprobatus lectus est in senatu.
 
postea iterum re bene gesta prodita est factio, quae illi concinnata fuerat, Marcusque imperator, ut com-
 
 
 
pensaret iniuriam, praetorium eum fecit et primae legioni regendae imposuit, statimque Raetias et
 
Noricum ab hostibus vindicavit, ex quo eminente industria studio Marci imperatoris consul est designatus,
 
exstat oratio apud Marium Maximum laudes eius continens et omnia vel quae fecit vel quae perpessus
 
est. et praeter illam orationem, quam longum fuit conectere, saepissime Pertinax a Marco et in contione militari et in senatu laudatus est, doluitque palam Marcus, quod senator esset et
 
praefectus
 
praetorii fieri a se non posset. Cassiano motu composito e Syria ad Danuvii tutelam profectus est atque
 
inde Moesiae utriusque, mox Daciae regimen accepit, bene gestis his provinciis Syriam meruit.

Integre se usque ad Syriae regimen Pertinax tenuit, post excessum vero Marci pecuniae studuit;
 
quare etiam dictis popularibus lacessitus. curiam Romanam post quattuor provincias consulares, quia consulatum absens gesserat, iam dives ingressus est,
 
cum eam senator antea non vidisset, iussus est praeterea statim a Perenni in Liguriam secedere in villam paternam; nam pater eius tabernam coactiliariam
 
in
 
 
 
 
Liguria exercuerat, sed posteaquam in Liguriam venit, multis agris coemptis tabernam paternam manente forma priore infinitis aedificiis circumdedit, fuitque illic per triennium et mercatus est per suos servos.
 
Occiso sane Perenni Commodus Pertinaci satisfecit eumque petiit litteris,
 
ut ad Britanniam proficisceretur.
 
profectusque milites ab omni seditione deterruit, cum illi quemcumque imperatorem vellent habere
 
et ipsum specialiter Pertinacem. tunc Pertinax malevolentiae notam subiit, quod dictus est insimulasse apud Commodum adfectati imperii Antistium
 
Burrum et Arrium Antoninum. et seditiones quidem contra se ipse
 
compescuit in Britannia,
 
verum ingens periculum adiit seditione legionis paene occisus,
 
certe inter occisos relictus, quam quidem rem idem
 
Pertinax acerrime vindicavit, denique postea veniam legationis petiit, dicens sibi ob defensam disciplinam

infestas esse legiones, accepto successore alimentorum ei cura mandata est. dein pro consule Africae
 
factus est. in quo proconsulatu multas seditiones perpessus dicitur vaticinationibus carminum
 
quae de templo Caelestis emergunt. post hoc praefectus urbi
 
factus, in qua praefectura post Fuscianum, hominem severum, Pertinax mitissimus et humanissimus fuit et
 
 
 
 
 
ipsi Commodo plurimum placuit, quia
 
illi esset
 
iterum cum Pertinax factus est. tunc Pertinax interficiendi Commodi conscientiam delatam sibi ab aliis non fugit.
 
Commodo autem interempto Laetus praefectus praetorii et Eclectus
 
cubicularius ad eum venerunt et
 
eum confirmarunt atque in castra duxerunt.
 
illic Pertinax milites adlocutus est, donativum promisit, ingeri sibi imperium a Laeto et Eclecto
 
dixit.
 
fictum est autem quod morbo esset Commodus exstinctus, quia et milites, ne temptarentur, pertimescebant. denique a paucis primum est Pertinax
 
imperator appellatus, factus est autem sexagenario
 
maior imperator pridie kal. Ian. de castris nocte eum ad senatum venisset et cellam curiae iussisset aperiri, neque inveniretur aedituus, in Templo Concordiae
 
resedit, et cum ad eum Claudius Pompeianus, gener Marci,
 
venisset casumque Commodi
 
lacrimasset, hortatus Pertinax ut imperium sumeret, sed ille recusavit, quia iam imperatorem Pertinacem
 
videbat, statim ergo omnes magistratus cum consule ad curiam venerunt ingressumque Pertinacem nocte

imperatorem appellaverunt. ipse autem Pertinax post laudes suas a consulibus dictas et post vituperationem Commodi adclamationibus senatus ostensam egit gratias senatui et praecipue Laeto, praefecto praetorii, quo auctore et Commodus interemptus et ipse imperator est factus.
 
Sed cum Laeto gratias egisset Pertinax, Falco consul dixit:
 Qualis imperator es futurus, hinc intellegimus, quod Laetum et Marciam,
 
ministros
 
scelerum Commodi, post te videmus . 
cui Pertinax respondit:
 Iuvenis es consul nec parendi scis necessitates, paruerunt
 
inviti Commodo, sed ubi habuerunt facultatem, quid semper voluerint ostenderunt 
,
 
eadem die qua Augustus est appellatus, et Flavia Titiana uxor eius Augusta est appellata, iis horis quibus ille in Capitolium vota solvebat.
 
primus sane omnium ea die qua Augustus est appellatus,
 
etiam patris patriae nomen recepit nec non
 
simul etiam imperium proconsulare nec non
 
ius quartae relationis. quod ominis
 
loco fuit Pertinaci,
 
Ad Palatium ergo Pertinax profectus, quod tunc vacuum erat, quia Commodus in Vectilianis occisus est, petenti signum prima die tribuno dedit
 militemus, 
exprobrans utique segnitiem temporum superiorum, quod quidem etiam ante in omnibus ducatibus

dederat, exprobrationem autem istam milites non tulerunt statimque de imperatore mutando cogitarunt.
 
ea die etiam ad convivium magistratus et proceres senatus rogavit, quam consuetudinem Commodus
 
praetermiserat, sane iam
 
postero kalendarum die cum statuae Commodi deicerentur, gemuerunt milites, simul quia iterum signum idem dederat imperator.
 
timebatur autem militia sub sene imperatore, denique tertium nonarum diem votis ipsis milites Triarium Maternum Lascivium, senatorem nobilem, ducere in castra voluerunt, ut eum rebus Romanis imponerent.
 
sed ille nudus fugit atque ad Pertinacem in Palatium venit et post ex urbe decessit.
 
Timore sane Pertinax coactus omnia quae Commodus
 
militibus et veteranis dederat confirmavit, suscipere se etiam imperium a senatu dixit, quod iam sponte
 
inierat, quaestionem maiestatis penitus tulit cum iureiurando, revocavit etiam eos qui deportati fuerant crimine maiestatis, eorum memoria restituta qui occisi
 
fuerant. filium eius senatus Caesarem appellavit, sed Pertinax nec uxoris Augustae appellationem recepit
 
et de filio dixit:
 cum meruerit. 
et cum Commodus adlectionibus innumeris praetorias miscuisset, senatus consultum Pertinax fecit iussitque
 
 
 
 
 
 
eos, qui praeturas non gessissent sed adlectione accepissent, post eos esse qui vere praetores fuissent.
 
sed hinc quoque grande odium sibi multorum commovit.

census retractari iussit, delatores convictos 1 graviter puniri iussit et tamen mollius quam priores imperatores, unicuique dignitati, si delationis crimen
 
incurreret, poenam statuens, legem sane tulit, ut testamenta priora non prius essent inrita quam alia perfecta essent, neve ob hoc fiscus aliquando succederet.
 
ipseque professus est nullius se aditurum
 
hereditatem, quae aut adulatione alicuius delata esset aut lite perplexa, ut legitimi heredes et necessarii privarentur. additque senatus consulto haec verba:
 
 Satius
 
est, patres conscripti, inopem rem publicam obtinere, quam ad divitiarum cumulum per discriminum
 
atque dedecorum vestigia pervenire . 
donativa
 
et congiaria, quae Commodus promiserat, solvit, annonae consultissime providit, et cum tantam penuriam
 
aerarii haberet, ut praeter decies sestertium non se invenisse fateretur, coactus est ea exigere quae Commodus indixerat, contra quam professus
 
fuerat, denique aggressus eum Lollianus Gentianus consularis, quod contra promissum faceret, necessitatis rationem accepit.
 
 
 
 
 
 
Auctionem rerum Commodi habuit, ita ut et pueros et concubinas vendi iuberet, exceptis iis qui per vim
 
Palatio videbantur inserti. et de iis quos vendi iussit multi postea reducti ad ministerium oblectarunt senem, qui
 
quidem per alios principes usque ad
 
senatorium dignitatem pervenerunt, scurras turpissimorum nominum dedecora praeferentes
 
proscripsit
 
ac vendidit. cuius nundinationis pecuniam, quae

ingens fuit, militibus donativo dedit, a libertis etiam ea exegit quibus Commodo vendente ditati fuerant.
 
auctio sane rerum Commodi in his insignior fuit: vestis subtegmine serico aureis filis insigni opere,
 
tunicas paenulasque, lacernas et chiridotas Dalmatarum et cirratas militares purpureasque chlamydes Graecanicas
 
atque castrenses. et cuculli.Bardaici et toga
 
armaque gladiatoria gemmis auroque composita, et machaeras Herculaneas et torques gladiatorias vasaque de luto
 
auro ebore argento citroque composita.
 
atque etiam phallovitrobuli
 
ex materie eadem et vasa Samnitica calfactandae resinae ac pici devellendis
 
hominibus ac leviginandis. nec non vehicula arte fabricae nova perplexis divisisque rotarum orbi-
 
 
 
 
 
 
bus
 
et exquisitis sedilibus nunc ad solem declinandum
 
nunc ad spiritus opportunitatem per vertiginem; et alia iter metientia horasque monstrantia et cetera vitiis eius convenientia.
 
Reddidit praeterea dominis eos qui se ex privatis
 
domibus in aulam contulerant, convivium imperatorium ex immenso ad certum revocavit modum.
 
sumptus etiam omnes Commodi recidit.
 
exemplo autem imperatoris, cum ille parcius se ageret, ex
 
omnium continentia vilitas nata est. nam imperatorium sumptum pulsis non necessariis ad soliti dimidium

detraxit. praemia militantibus posuit. aes alienum, quod primo imperii tempore contraxerat,
 
solvit, aerarium in suum statum restituit, ad opera publica certum sumptum constituit. reformandis viis
 
pecuniam contulit. stipendia plurimis retro debita exsolvit. obeundis postremo cunctis muneribus
 
fiscum parem fecit, alimentaria etiam compendia, quae novem annorum ex instituto Traiani debebantur, obdurata verecundia sustulit.
 
Avaritiae suspicione privatus non caruit, cum apud
 
Vada Sabatia oppressis faenore possessoribus latius
 
suos tenderet
 
fines, denique ex versu Luciliano
 
agrarius mergus est appellatus, multi autem eum
 
 
 
 
 
 
etiam in provinciis, quas consularis gessit, sordide se egisse in litteras rettulere, nam vacationes et legationes
 
militares dictur vendidisse. denique cum parentum minimum esset patrimonium, et nulla hereditas obvenisset, subito dives est factus.
 
Omnibus sane possessiones suas reddidit quibus
 
Commodus ademerat, sed non sine pretio, senatui legitimo semper interfuit ac semper aliquid rettulit, civilem se salutantibus et interpellantibus semper exhibuit.
 
eos qui calumniis adpetiti per servos fuerant damnatis severius
 
delatoribus liberavit, in crucem sublatis talibus servis; aliquos etiam mortuos vindicavit.

Insidias paravit ei Falco consul, qui 2 questus est
 
in senatu volens imperare, cui
 
quidem credidit senatus
 
cum
 
sibi quidam servus, quasi Fabiae † setique
 
filius ex Ceionii Commodi familia, Palatinam domum ridicule
 
vindicasset, cognitusque iussus esset
 
flagellis
 
caesus domino restitui, in cuius vindicta ii qui
 
oderant Pertinacem occasionem seditionis invenisse
 
dicuntur. Falconi tamen pepercit et a senatu im-
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
punitatem eius petiit, denique Falco in rebus suis
 
securus vixit et herede filio periit. quamvis multi
 
Falconem nescisse dixerint imperium sibi parari, alii etiam servis, qui rationes interverterant, falsis testimoniis adpetitum eum esse dixerunt.
 
Sed Pertinaci factio praeparata est per Laetum praefectum praetorii et eos quos Pertinacis sanctimonia
 
offenderat. Laetum enim paenituerat quod imperatorem fecerat Pertinacem, idcirco quia eum velut stultum intimatorem nonnullarum rerum
 
reprehendebat. grave praeterea militibus visum, quod in causa Falconis multos milites ad unius servi

testimonium occidi praeceperat. trecenti igitur de castris armati ad imperatorias aedes
 
cuneo facto
 
milites venere, eadem tamen die immolante Pertinace negatur in hostia cor repertum; et cum id vellet procurare, caput extorum non deprehendit. et tunc
 
quidem omnes milites in castris manebant, qui cum e
 
castris ad obsequium principis convenissent, et Pertinax eo die processionem, quam
 
ad Athenaeum paraverat, ut audiret poetam, ob sacrificii praesagium distulisset, ii qui ad obsequium venerant redire in
 
castra coeperunt, sed subito globus ille in Palatium pervenit neque aut arceri potuit aut imperatori nun-
 
 
 
 
 
tiari. enimvero tantum odium in Pertinacem omnium aulicorum fuit, ut ad facinus milites hortarentur.
 
supervenerunt Pertinaci, cum ille aulicum famulicium ordinaret, ingressique porticus Palatii usque ad locum
 
qui appellatur Sicilia et Iovis cenatio. hoc cognito Pertinax Laetum praefectum praetorii ad eos misit, sed ille declinatis militibus per porticus egressus
 
adoperto capite domum se contulit, verum cum ad interiora prorumperent, Pertinax ad eos processit
 
 
eosque longa et gravi oratione placavit, sed cum Tausius quidam, unus e Tungris, in iram et in timorem milites loquendo adduxisset, hastam in pectus
 
Pertinacis obiecit, tunc ille precatus Iovem Ultorem
 
toga caput operuit atque a ceteris confossus est. et Eclectus
 
quidem confossis duobus cum eodem periit;
 
reliqui autem cubicularii palatini (nam suos statim, ut imperator iactus est, filiis emancipatis dederat) diffugerunt,
 
multi sane dicunt, etiam cubiculum milites inrupisse atque illic circa lectum fugientem Pertinacem occidisse.

Fuit autem senex venerabilis, inmissa barba, reflexo capillo, habitudine corporis pinguiore, ventre prominulo, statura imperatoria, eloquentia mediocri, et magis blandus quam benignus nec umquam creditus
 
simplex, et cum verbis esset affabilis, re erat
 
 
 
inliberalis
 
ac prope sordidus, ut dimidiatas lactucas
 
et cardus in privata vita conviviis adponerat. et nisi quid missum esset edulium, quotquot essent amici,
 
novem libras carnis per tres missus ponebat, si autem plus aliquid missum esset, etiam in alium diem differebat,
 
cum semper ad convivium multos vocaret, imperator etiam, si sine convivis esset, eadem consuetudine
 
cenitabat. amicis si quando de prandio suo mittere voluit, misit offulas binas aut omasi
 
partem, aliquando lumbos gallinaceos, phasianum numquam
 
privato convivio comedit aut
 
alicui misit, cum sine amicis cenaret, adhibebat uxorem suam et Valerianum, qui cum eodem docuerat, ut
 
fabulas litteratas
 
haberet.
 
Sane nullum ex iis quos Commodus rebus gerendis imposuerat mutavit, exspectans urbis natalem, quod eum diem rerum principium volebat esse, atque ideo etiam in balneis ei Commodiani ministri necem parasse

dicuntur, imperium et omnia imperialia sic horruit, ut sibi semper ostenderet displicere, denique non
 
alium se, quam fuerat, videri volebat, fuit in curia honorificentissimus, ita ut senatum faventem adoraret et quasi praefectus urbi cum omnibus sermonem
 
 
 
 
 
 
 
participaret. voluit etiam imperium deponere atque
 
ad privatam vitam redire, filios suos in Palatio nutriri noluit.
 
Tam parcus autem et tam lucri cupidus fuit, ut apud Vada Sabatia mercaturas exercuerat imperator per homines suos, non aliter quam privatus solebat.
 
nec multum tamen amatus est; si quidem omnes qui libere fabulas conferebant male Pertinacem loquebantur, christologum eum appellantes, qui bene
 
loqueretur et male faceret, nam et cives sui, qui ad eum confluxerant iam imperatorem et nihil de eo meruerant, sic eum appellabant, munera quoque lucri libidine libenter accepit.
 
Reliquit filium et filiam superstites et
 
uxorem, Flavii Sulpiciani filiam, quem praefectum urbi loco
 
suo fecerat, circa uxoris pudicitiam minus curiosus fuit, cum palam citharoedum illa diligeret, ipse praeterea
 
Cornificiam infamissime dicitur dilexisse. libertos aulicos vehementissime compressit, unde grande quoque odium contraxit.

Signa interitus haec fuerunt: ipse ante triduum quam occideretur in piscina sibi visus est videre
 
hominem cum gladio infestantem. et ea die qua occisus
 
 
 
est negabant in oculis eius pupulas cum imaginibus,
 
quas reddunt, sperantibus visas, et cum apud Lares sacrificaret, carbones vivacissimi exstincti sunt, cum inflammari soleant, et, ut supra dictum est, cor et caput in hostiis non est repertum, stellae etiam iuxta solem per diem clarissimae visae
 
ante diem
 
 
quam obiret. et ipse omen de Iuliano successore dedisse dicitur, nam cum ei Didius Iulianus fratris filium obtulisset, cui despondebat filiam suam, adhortatus est iuvenem ad patrui observationem et
 
adiecit:
 Observa collegam et successorem meum. 
 
nam ante Iulianus ei et in consulatu collega fuerat et in proconsulatu successerat.
 
Milites eum et aulici odio habuerunt, populus mortem eius indignissime tulit, quia videbat omnia per
 
eum antiqua posse restitui, caput eius conto fixum milites qui eum occiderant per urbem in castra pertulerunt.
 
reliquiae eius recuperato capite in sepulchro
 
avi uxoris locatae sunt. et Iulianus, successor illius, corpus eius quanto potuit honore funeratus est,
 
cum id in Palatio repperisset. qui numquam eius ullam mentionem vel apud populum vel apud senatum publice fecit, sed cum ipse quoque a militibus desertus iam esset, per senatum et populum Pertinax

in deos relatos est. sub Severo autem imperatore cum senatus ingens testimonium habuisset Pertinax,
 
 
 
 
funus imaginarium ei et censorium ductum est, et ab
 
ipso Severo funebri laudatione ornatus est. ipse autem Severus amore boni principis a senatu Pertinacis
 
nomen accepit, filius Pertinacis patri flamen est
 
factus. Marciani sodales, qui divi Marci sacra curabant, Helviani sunt dicti propter Helvium Pertinacem.
 
circenses et imperii natalis additi, qui a Severo postea sublati sunt, et genitalicii, qui
 
manent.
 
Natus autem kal. Augustis Vero et Ambibulo
 
consulibus, interfectus est V kal. Apr. Falcone et Claro consulibus. vixit annis LX mensibus VII diebus
 
XXVI. imperavit mensibus II diebus XXV. congiarium dedit populo denarios centenos, praetorianis promisit duodena milia nummum sed dedit sena. quod exercitibus promissum est datum non est, quia mors eum praevenit, horruisse autem illum imperium epistula
 
docet, quae vitae illius a Mario Maximo apposita est. quam ego inserere
 
ob nimiam longitudinem nolui.