Scio plerosque ita vitam Marci ac Veri litteris atque historiae dedicasse ut priorem Verum intimandum legentibus darent, non imperandi secutos
 
ordinem
 
sed vivendi; ego vero, quod prior Marcus imperare coepit, dein Verus, qui superstite periit Marco, priorem Marcum dehinc Verum credidi celebrandum. 
 
 
Igitur Lucius Ceionius Aelius
 
Commodus Verus Antoninus, qui ex Hadriani voluntate Aelius appellatus est, ex Antonini coniunctione Verus et Antoninus, neque inter bonos neque inter malos principes ponitur.
 
quem constat non inhorruisse vitiis, non abundasse virtutibus, vixisse deinde non in suo libero principatu sed sub Marco in simili ac paris
 
maiestatis imperio, a cuius secta lascivia morum et vitae licentioris nimie-
 
 
 
 
 
tate dissensit. erat enim morum simplicium et qui adumbrare nihil posset.
 
Huic naturalis pater fuit Lucius Helius Verus, qui ab Hadriano adoptatus primus Caesar est dictus et in
 
eadem statione constitutus periit, avi ac proavi et
 
item maiores plurimi consulares, natus est Lucius Romae in praetura patris sui XVIII kal. Ianuariarum
 
die quo et Nero, qui rerum potitus est. origo eius paterna pleraque ex Etruria fuit, materna ex Faventia.

Hac prosapia genitus patre ab Hadriano adoptato in familiam Aeliam devenit mortuoque patre Caesare
 
in Hadriani familia remansit, a quo Aurelio datus est adoptandus, cum sibi ille Pium filium Marcum
 
nepotem esse voluisset posteritati satis providens, et ea quidem lege ut filiam Pii Verus acciperet, quae data est Marco idcirco quia hic adhuc impar videbatur
 
aetate, ut in Marci vita exposuimus, duxit autem uxorem Marci filiam Lucillam. educatus est in domo
 
Tiberiana. audivit Scaurinum grammaticum Latinum, Scauri filium, qui grammaticus Hadriani fuit, Graecos Telephum
 
atque Hephaestionem,
 
Harpocrationem,
 
 
 
 
 
rhetores Apollonium, Celerem Caninium et Herodem Atticum, Latinum Cornelium Frontonem; philosophos
 
Apollonium et Sextum, hos omnes amavit unice, atque ab his invicem dilectus est, nec tamen
 
ingeniosus ad litteras. amavit autem in pueritia versus facere, post orationes. et melior quidem orator fuisse dicitur quam poeta, immo, ut verius
 
dicam, peior poeta quam rhetor, nec desunt qui dicant eum adiutum ingenio amicorum, atque ab aliis ei illa ipsa, qualiacumque sunt, scripta; si quidem multos disertos et eruditos semper secum habuisse
 
dicitur, educatorem habuit Nicomedem. fuit voluntarius
 
et nimis laetus et omnibus deliciis ludis iocis
 
decenter aptissimus. post septimum annum in familiam Aureliam traductus Marci moribus et auctoritate formatus est. amavit venatus palaestras et omnia
 
exercitia iuventutis, fuitque privatus in domo imperatoria viginti et tribus annis.

Qua die togam virilem Verus accepit, Antoninus Pius ea occasione qua patris templum dedicabat
 
populo liberalis fuit. mediusque inter Pium et Marcum idem resedit,
 
cum quaestor populo munus
 
daret, post quaesturam statim consul est factus cum
 
 
 
Sextio
 
Laterano. interiectis annis cum Marco fratre
 
iterum factus est consul, diu autem et
 
privatus fuit et ea honorificentia caruit qua Marcus ornabatur.
 
nam neque
 
in senatu ante quaesturam sedit neque in itinere cum patre sed cum praefecto praetorii vectus est nec aliud ei honorificentiae adnomen adiunctum est quam quod Augusti filius appellatus est.
 
fuit studiosus etiam circensium haud aliter quam gladiatorii muneris. hic cum tantis deliciarum et luxuriae quateretur erroribus, ab Antonino videtur ob hoc retentus quod eum pater ita in adoptionem Pii transire iusserat ut nepotem appellaret. cui, quantum
 
videtur, fidem exhibuit, non amorem, amavit tamen Antoninus Pius simplicitatem ingenii puritatemque
 
vivendi hortatusque est ut imitaretur et
 
fratrem, defuncto Pio Marcus in eum omnia contulit, participatu etiam imperatoriae potestatis indulto, sibique consortem fecit, cum illi soli senatus detulisset imperium.

Dato igitur imperio et indulta tribunicia potestate, post consulatus
 
etiam honorem delatum Verum vocari praecepit, suum in eum transferens nomen,
 
cum ante Commodus vocaretur. Lucius quidem
 
 
 
 
 
 
Marco vicem reddens si quid susciperet
 
obsecutus
 
ut legatus proconsuli vel praeses imperatori, iam primum enim pro ambobus
 
ad milites est locutus et pro consensu imperii
 
graviter se et ad Marci mores egit.
 
Ubi vero in Syriam
 
profectus est, non solum licentia vitae liberioris sed etiam adulteriis et iuvenum
 
 
amoribus infamatus est; si quidem tantae luxuriae fuisse dicitur ut etiam, posteaquam
 
de Syria rediit, popinam domi instituerit, ad quam post convivium Marci devertebat,
 
ministrantibus sibi
 
omni genere turpium personarum, fertur et nocte perpeti alea lusisse, cum in Syria concepisset id vitium, atque in tantum vitiorum Gaianorum et Neronianorum ac Vitellianorum fuisse aemulum, ut vagaretur nocte per tabernas ac lupanaria obtecto capite cucullione vulgari viatorio et comissaretur cum triconibus, committeret rixas, dissimulans quis esset, saepeque efflictum livida facie redisse et in tabernis agnitum, cum
 
sese absconderet. iaciebat et nummos in popinas
 
maximos, quibus calices frangeret, amavit et aurigas,
 
 
 
 
 
 
 
 
 
Prasino favens. gladiatorum etiam frequentius pugnas in convivio habuit, trahens cenas in noctem et in toro convivali condormiens, ita ut levatus cum stromatibus
 
in cubiculum perferretur. somni fuit permodici, digestionis facillimae.
 
Sed Marcus haec omnia bene sciens
 
dissimulabat

pudore 2 illo ne reprehendere fratrem. et notissimum eius quidem fertur tale convivium, in quo primum duodecim accubuisse dicitur, cum sit notissimum dictum de numero convivarum
 septem convivium,
 
novem vero convicium, 
donatos autem pueros decoros qui ministrabant singulis, donatos etiam structores et lances singulis quibusque, donata et viva animalia vel cicurum vel ferarum avium vel quadripedum,
 
 
quorum cibi adpositi erant, donatos etiam calices singulis per singulas potiones, murrinos et crystallinos Alexandrinos, quotiens bibitum est; data etiam aurea atque argentea pocula et gemmata, coronas quin etiam datas lemniscis aureis interpositis et alieni temporis
 
floribus, data et vasa aurea cum unguentis ad speciem
 
alabastrorum, data et vehicula cum mulabus ac mulionibus cum iuncturis argenteis, ut ita de convivio
 
redirent, omne autem convivium aestimatum dicitur
 
sexagies centenis milibus sestertiorum. hoc convivium posteaquam Marcus audivit, ingemuisse dicitur et
 
doluisse publicum fatum, post convivium lusum
 
 
 
 
 
 
est tesseris usque ad lucem, et haec quidem post Parthicum bellum, ad quod eum misisse dicitur Marcus, ne vel in urbe ante oculos omnium peccaret, vel ut parsimoniam peregrinatione addisceret, vel ut timore bellico emendatior rediret, vel ut se imperatorem
 
esse cognosceret. sed quantum profecerit, cum alia vita tum haec quam narravimus cena monstravit.

Circensium tantam curam habuit ut frequenter e provincia
 
litteras causa circensium et miserit et
 
acceperit, denique etiam praesens et cum Marco sedens multas a Venetianis est passus iniurias, quod
 
turpissime contra eos faveret. nam et Volucri equo Prasino aureum simulacrum fecerat, quod secum portabat.
 
cui quidem passas uvas et nucleos in vicem hordei in praesepe ponebat, quem sagis fuco tinctis coopertum in Tiberianam ad se adduci iubebat, cui
 
mortuo sepulchrum in Vaticano fecit, in huius equi gratiam primum coeperunt equis aurei vel brabia
 
postulari. in tanto autem equus ille honore fuit, ut ei a populo Prasinianorum saepe modius aureorum postularetur.
 
Profectum eum ad Parthicum bellum Marcus Capuam prosecutus est; cumque inde per omnium villas se ingurgitaret, morbo implicitus apud Canusium
 
 
aegrotavit, quo ad eum
 
visendum frater contendit.
 
multa in eius vita ignava et sordida etiam belli tempore
 
deteguntur. nam cum interfecto legato, caesis legionibus. Syris defectionem cogitantibus, oriens vastaretur, ille in Apulia venabatur et apud Corinthum et Athenas inter symphonias et cantica navigabat et per singulas maritimas civitates Asiae Pamphyliae

Ciliciaeque clariores voluptatibus immorabatur. Antiochiam posteaquam venit, ipse quidem se luxuriae dedidit, duces autem confecerunt Parthicum bellum, Statius Priscus et Avidius Cassius et Martius Verus per quadriennium, ita ut Babylonem et Mediam pervenirent
 
et Armeniam vindicarent. partumque ipsi nomen est Armeniaci, Parthici, Medici, quod etiam
 
Marco Romae agenti delatum est. egit autem per quadriennium Verus hiemem Laodiceae, aestatem
 
apud Daphnen, reliquam partem Antiochiae, risui fuit omnibus Syris, quorum multa ioca in theatro in
 
eum dicta exstant, vernas in triclinium Saturnalibus
 
et diebus festis semper admisit, ad Euphraten tamen impulsum comitum suorum sequendo
 
profectus est.
 
Ephesum etiam rediit, ut Lucillam uxorem, missam a patre Marco, susciperet, et idcirco maxime ne Marcus cum ea in Syriam veniret ac flagitia eius adnosceret.
 
 
 
nam senatui Marcus dixerat se filiam in Syriam deducturum.
 
confecto sane bello regna regibus, provincias
 
vero comitibus suis regendas dedit. Romam inde ad triumphum invitus, quod Syriam quasi regnum suum relinqueret, rediit et pariter cum fratre triumphavit, susceptis a senatu nominibus quae in exercitu
 
acceperat, fertur praeterea ad amicae vulgaris arbitrium in Syria posuisse barbam; unde in eum a Syris multa sunt dicta.

Fuit eius fati ut in eas provincias per quas rediit Romam usque luem secum deferre videretur.
 
et nata fertur pestilentia in Babylonia, ubi de templo Apollinis ex arcula aurea, quam miles forte inciderat, spiritus pestilens evasit, atque inde Parthos orbemque
 
 
complesse. sed hoc non Lucii Veri vitio sed Cassii, a quo contra fidem Seleucia, quae ut amicos milites
 
nostros receperat, expugnata est. quod quidem inter ceteros etiam Quadratus, belli Parthici scriptor, incusatis Seleucenis, qui fidem primi ruperant, purgat.
 
Habuit hanc reverentiam Marci Verus, ut nomina
 
 
quae sibi delata fuerant cum fratre communicaret die
 
triumphi, quem pariter celebrarunt. reversus e Parthico bello minore circa fratrem cultu fuit Verus; nam et libertis inhonestius indulsit et multa sine fratre
 
disposuit, his accessit, quod, quasi reges aliquos ad triumphum adduceret, sic histriones eduxit e Syria, quorum praecipuus fuit Maximinus, quem Paridis
 
nomine nuncupavit. villam praeterea exstruxit in Via Clodia famosissimam, in qua per multos dies et ipse ingenti luxuria debacchatus est cum libertis suis et amicis imparibus,
 
quorum praesentiae
 
nulla inerat
 
reverentia, et Marcum rogavit, qui venit, ut fratri venerabilem morum suorum et imitandam ostenderet sanctitudinem, et quinque diebus in eadem villa residens cognitionibus continuis operam dedit, aut convivante
 
fratre aut convivia comparante. habuit et Agrippum histrionem, cui cognomentum erat Memphii, quem et ipsum e Syria veluti tropaeum Parthicum
 
adduxerat, quem Apolaustum nominavit, adduxerat secum et fidicinas et tibicines et histriones scurrasque mimarios et praestigiatores et omnia mancipiorum genera, quorum Syria et Alexandria pascitur voluptate, prorsus ut videretur bellum non Parthicum sed histrionicum confecisse.

Et hanc vitae diversitatem 1 atque alia multa inter Marcum et Verum simultates fecisse, non aperta veritas indicabat, sed occultus rumor inseverat.
 
verum illud praecipuum quod, eum Libonem quendam patruelem suum Marcus legatum in Syriam misisset, atque ille se insolentius quam verecundus senator efferret, dicens ad fratrem suum se
 
scripturum esse si quid
 
forte dubitaret, nec Verus praesens pati posset, subitoque morbo notis prope veneni exsistentibus interisset, visum est nonnullis, non tamen Marco, quod eius fraude putaretur occisus, quae res simultatum auxit rumorem.
 
Liberti multum potuerunt apud Verum, ut in vita Marci diximus, Geminas et Agaclytus, cui dedit invito
 
Marco Libonis uxorem, denique nuptiis a Vero
 
 
celebratis Marcus convivio non interfuit, habuit et alios libertos Verus improbos, Coeden et Eclectum
 
ceterosque, quos omnes Marcus post mortem Veri specie honoris abiecit
 
Eclecto retento, qui postea Commodum filium eius occidit.
 
Ad bellum Germanicum, Marcus quod nollet Lucium sine se vel ad bellum mittere vel in urbe dimittere causa luxuriae, simul profecti sunt atque Aquileiam venerunt invitoque Lucio Alpes transgressi,
 
 
 
 
 
 
 
cum Verus apud Aquileiam tantum venatus
 
convivatusque esset, Marcus autem omnia prospexisset.
 
de quo bello quid
 
per legatos barbarorum pacem petentium, quid
 
per duces nostros gestum est, in
 
Marci vita plenissime disputatum est. composito autem bello in Pannonia urguente Lucio Aquileiam redierunt,
 
quodque
 
urbanas desiderabat Lucius
 
voluptates in urbem festinatum
 
est. sed non longe ab Altino subito in vehiculo morbo, quem apoplexin vocant, correptus Lucius depositus e vehiculo detracto sanguine Altinum perductus, cum triduo mutus vixisset, apud Altinum periit.

Fuit sermo quod et socrum Faustinam incestasset. et dicitur Faustinae socrus dolo aspersis ostreis veneno exstinctus esse, idcirco quod consuetudinem
 
quam cum matre habuerat filiae prodidisset. quamvis et illa fabula quae in Marci vita posita est abhorrens
 
a talis viri vita sit exorta, cum multi etiam uxori eius flagitium mortis adsignent, et idcirco quod Fabiae nimium indulserat Verus, cuius potentiam uxor
 
Lucilla
 
ferre non posset, tanta sane familiaritas inter Lucium et Fabiam sororem fuit, ut
 
hoc quoque usurpaverit rumor quod inierint consilium ad Marcum
 
e vita tollendum, idque cum esset per Agaclytum
 
 
 
 
 
 
 
 
 
libertum proditum Marco, anteventum
 
Lucium a Faustina,
 
ne praeveniet.
 
Fuit decorus corpore, vultu geniatus, barba prope barbarice demissa, procerus et fronte in supercilia adductiore
 
venerabilis, dicitur sane tantam habuisse curam flaventium capillorum, ut capiti auri ramenta respergeret, quo magis coma inluminata flavesceret.
 
lingua impeditior fuit, aleae cupidissimus, vitae semper luxuriosae atque in pluribus Nero praeter
 
crudelitatem et ludibria, habuit inter alium luxuriae apparatum calicem crystallinum nomine Volucrem ex eius equi nomine quem dilexit, humanae potionis
 
modum supergressum.

Vixit annis quadraginta duobus, imperavit cum fratre annis undecim, inlatumque eius corpus est Hadriani sepulchro, in quo et Caesar pater eius naturalis sepultus est.
 
Nota est fabula, quam Marci non capit vita, quod partem vulvae veneno inlitam, cum eam exsecuisset cultro una parte venenato, Marcus Vero porrexerit.
 
sed hoc
 
nefas est de Marco putari, quamvis Veri et
 
cogitata et facta mereantur. quod nos non in medio relinquemus sed totum purgatum confutatumque respuimus, cum adhuc post Marcum praeter vestram clementiam, Diocletiane Auguste, imperatorem talem nec adulatio videatur potuisse confingere.