Tito Aurelio Fulvo Boionio Antonino Pio pater num genus e Gallia Transalpina, Nemausense scilicet,
 
avus Titus Aurelius Fulvus, qui per honores diversos ad secundum consulatum et praefecturam urbis
 
pervenit, pater Aurelius Fulvus, qui et ipse fuit consul,
 
homo tristis et integer, avia materna Boionia Procilla, mater Arria Fadilla, avus maternus Arrius Antoninus, bis consul, homo sanctus et qui Nervam
 
miseratus esset, quod imperare coepisset, soror
 
uterina Iulia Fadilla, vitricus Iulius Lupus consularis,
 
socer Annius Verus, uxor Annia Faustina, filii mares duo, duae feminae, gener per maiorem filiam Lamia Silanus, per minorem Marcus Antoninus fuere.
 
 
 
 
 
 
 
 
Ipse Antoninus Pius natus est XIII. kal. Oct. Flavio Domitiano XII. et Cornelio Dolabella consulibus in villa Lanuvina. educatus Lorii in Aurelia, ubi postea palatium exstruxit, cuius hodieque reliquiae
 
manent, pueritiam egit cum avo paterno, mox eum materno, omnes suos religiose colens, atque adeo et consobrinorum et vitrici et multorum adfinium hereditate ditatus est.

Fuit vir forma conspicuus, ingenio 1 clarus, moribus clemens, nobilis vultu, placidus ingenio, singularis
 
eloquentiae, nitidae litteraturae, praecipue sobrius, diligens agri cultor, mitis, largus, alieni abstinens, et omnia haec cum mensura et sine iactantia,
 
in cunctis postremo laudabilis et qui merito Numae
 
Pompilio ex bonorum sententia comparatur.
 
Pius cognominatus est a senatu, vel quod soceri fessi iam aetatem manu praesente senatu levaret (quod quidem non satis magnae pietatis est argumentum, cum impius sit magis qui ista non faciat, quam pius qui debitum
 
reddat 4), vel quod eos quos Hadrianus per malam
 
valetudinem occidi iusserat, reservavit, vel quod Hadriano contra omnium studia post mortem munitos
 
atque immensos honores decrevit, vel quod, cum se
 
 
 
 
 
Hadrianus interimere vellet, ingenti custodia et
 
diligentia fecit, ne id posset admittere, vel quod vere natura clementissimus et nihil temporibus suis
 
asperum fecit. idem faenus trientarium, hoc est minimis usuris, exercuit, ut patrimonio suo plurimos adiuvaret.
 
Fuit quaestor liberalis, praetor splendidus, consui
 
cum Catilio Severo, hic in omni privata vita
 
in agris frequentissime vixit, sed clarus in locis omnibus
 
fuit. ab Hadriano inter quattuor consulares, quibus Italia committebatur, electus est ad eam partem Italiae regendam in qua plurimum possidebat, ut Hadrianus viri talis et honori consuleret et quieti.

Huic, cum Italiam regeret, imperii omen est factum, nam cum tribunal ascendisset, inter alias adclamationes dictum est 'Auguste, dii te servent'.
 
proconsulatum Asiae sic egit ut solus avum vinceret.
 
in proconsulatu etiam sic imperii omen accepit: nam cum sacerdos femina Trallibus
 
ex more proconsules
 
 
 
semper hoc nomine salutaret, non dixit i Ave pro
 
consule,' sed 'Ave imperator'. Cyzici
 
etiam de simulacro dei ad statuam eius corona translata est.
 
et post consulatum in viridiario taurus marmoreus cornibus ramis arboris adcrescentibus adpensus est, et fulgur caelo sereno sine noxa in eius domum venit, et in Etruria dolia, quae defossa fuerant, supra terram reperta sunt, et statuas eius in omni Etruria examen apium replevit, et somnio saepe monitus est dis penatibus eius
 
Hadriani simulacrum inserere.
 
Proficiscens ad proconsulatum filiam maiorem
 
amisit, de huius uxore multa dicta sunt ob nimiam libertatem et vivendi facilitatem, quae iste cum
 
animi dolore compressit. post proconsulatum in consiliis Hadriani Romae frequens vixit, de omnibus, de
 
quibus Hadrianus consulebat, mitiorem sententiam semper ostendens.

Genus sane adoptionis tale fertur: mortuo Helio Vero, quem sibi Hadrianus adoptaverat et Caesarem
 
nuncupaverat, dies senatus habebatur; eo Arrius Antoninus soceri vestigia levans
 
venit atque idcirco
 
ab Hadriano dicitur adoptatus. quae causa sola esse adoptionis nec potuit omnino nec debuit, maxime cum et semper rem publicam bene egisset Antoninus
 
 
 
 
 
et in proconsulatu se sanctum gravemque praebuisset.
 
ergo cum eum Hadrianus adoptare se velle publicasset, acceptum est spatium deliberandi, utrum adrogari ab
 
Hadriano vellet, adoptionis lex huiusmodi data est, ut quemadmodum Antoninus ab Hadriano adoptabatur ita sibi ille adoptaret M. Antoninum, fratris uxoris suae filium, et L. Verum, Helii Veri, qui ab Hadriano adoptatus fuerat, filium, qui postea Verus
 
Antoninus est dictus, adoptatus est V. kal. Mart. die, in senatu gratias agens quod de se ita sensisset
 
Hadrianus, factusque est patri et in imperio proconsulari
 
et in tribunicia potestate collega, huius primum hoc fertur quod, cum ab uxore
 
argueretur quasi parum nescio quid suis largiens, dixerit:
 Stulta, posteaquam ad imperium transivimus, et
 
illud quod habuimus ante perdidimus. 
congiarium
 
populo
 
de proprio dedit et ea quae pater promiserat, et ad opera Hadriani plurimum contulit et aurum coronarium, quod adoptionis suae causa oblatum fuerat, Italicis totum, medium provincialibus reddidit.

Et patri, cum advixit,1 religiosissime paruit, sed Hadriano apud Baias mortuo reliquias eius Romam pervexit sancte ac reverenter atque in hortis Domitiae conlocavit, etiam repugnantibus cunctis inter divos
 
eum rettulit, uxorem Faustinam Augustam appellari a senatu permisit. Pii appellationem recepit, patri et matri atque avis et fratribus iam mortuis statuas decretas libenter accepit, circenses natali suo dicatos non respuit aliis honoribus refutatis. clipeum Hadriano magnificentissimum posuit et sacerdotes instituit.
 
Factus imperator nulli eorum quos Hadrianus provexerat successorem dedit fuitque ea constantia ut septenis et novenis annis in provinciis bonos
 
praesides detineret. per legatos suos plurima bella gessit, nam et Britannos per Lollium Urbicum vicit legatum alio muro caespiticio summotis barbaris ducto, et Mauros ad pacem postulandam coegit, et
 
 
Germanos et Dacos et multas gentes atque Iudaeos
 
rebellantes contudit per praesides ac legatos, in Achaia etiam atque Aegypto rebelliones repressit.

Alanos molientis saepe refrenavit. procuratores suos et modeste suscipere tributa iussit et excedentes
 
modum rationem factorum suorum reddere praecepit, nec umquam ullo laetatus est lucro, quo provincialis
 
oppressus est. contra procuratores suos conquerentes libenter audivit.
 
Iis quos Hadrianus damnaverat in senatu indulgentias petiit, dicens etiam ipsum Hadrianum hoc
 
fuisse facturum, imperatorium fastigium ad summam civilitatem deduxit, unde plus crevit, recusantibus aulicis ministris, qui illo nihil per internuntios agente nec terrere poterant homines aliquando nec ea
 
quae occulta non erant vendere. senatui tantum detulit imperator quantum, cum privatus esset, deferri
 
sibi ab alio principe optavit, patris patriae nomen delatum a senatu, quod primo distulerat, cum ingenti
 
 
 
gratiarum actione suscepit, tertio anno imperii sui Faustinam uxorem perdidit, quae a senatu consecrata est delatis circensibus atque templo et flaminicis et statuis aureis atque argenteis; cum etiam ipse hoc concesserit, ut imago eius cunctis circensibus poneretur.
 
statuam auream delatam a senatu positam
 
suscepit. M. Antoninum quaestorem consulem
 
petente senatu creavit. Annium Verum, qui postea dictus est Antoninus, ante tempus quaestorem designavit.
 
neque de provinciis neque de ullis actibus quicquam constituit, nisi quod prius ad amicos rettulit,
 
atque ex eorum sententia formas composuit, visus est sane ab amicis et cum privatis vestibus et domestica quaedam gerens.

Tanta sane diligentia subiectos sibi populos rexit ut omnia et omnes, quasi sua essent, curaret.
 
provinciae sub eo cunctae floruerunt, quadruplatores
 
exstincti sunt. publicatio bonorum rarior quam umquam fuit, ita ut unus tantum proscriberetur
 
 
adfectatae tyrannidis reus, hoc est Atilius Titianus, senatu puniente, a quo conscios requiri vetuit, filio eius ad omnia semper adiuto. periit et Priscianus reus adfectatae tyrannidis, sed morte voluntaria, de qua coniuratione quaeri vetuit.
 
Victus Antonini Pii talis fuit ut esset opulentia sine reprehensione, parsimonia sine sordibus, et mensa eius per proprios servos, per proprios aucupes piscatores
 
ac venatores instrueretur. balneum, quo usus fuisset, sine mercede populo exhibuit nec omnino
 
quicquam de vitae privatae qualitate mutavit, salaria multis subtraxit, quos otiosos videbat accipere, dicens nihil esse sordidius, immo crudelius, quam si rem publicam is adroderet qui nihil in eam suo labore
 
conferret. unde etiam Mesomedi lyrico salarium inminuit. rationes omnium provinciarum adprime
 
scivit et vectigalium. patrimonium privatum in filiam contulit, sed fructus rei publicae donavit.
 
species imperatorias superfluas et praedia vendidit et in suis propriis fundis vixit varie ac pro temporibus.
 
nec ullas expeditiones obiit, nisi quod ad agros suos profectus est et ad Campaniam, dicens gravem esse provincialibus comitatum principis, etiam nimis parci.
 
et tamen ingenti auctoritate apud omnes gentes fuit, cum in urbe propterea sederet, ut undique nuntios, medius utpote, citius posset accipere.

Congiarium populo dedit, militibus donativum addidit, puellas alimentarias in honorem Faustinae
 
Faustinianas constituit, opera eius haec exstant: Romae templum Hadriani, honori patris dicatum, Graecostadium post incendium restitutum, instauratum Amphitheatrum, sepulchrum Hadriani, templum
 
Agrippae, Pons Sublicius, Phari restitutio, Caietae portus, Tarracinensis portus restitutio, lavacrum Ostiense, Antiatum aquae ductus, templa Lanuviana.
 
multas etiam civitates adiuvit pecunia, ut opera vel nova facerent vel vetera restituerent, ita ut et magistratus adiuvaret et senatores urbis ad functiones suas.
 
Hereditates eorum qui filios habebant repudiavit. primus constituit, ne poenae causa legatum relictum
 
maneret, successorem viventi bono iudici nulli dedit
 
 
nisi Orfito praefecto urbi, sed petenti, nam Gavius Maximus praefectus praetorii usque ad vicensimum annum sub eo pervenit, vir severissimus, cui Tattius
 
Maximus successit, in cuius demortui locum duos praefectos substituit Fabium Cornelium Repentinum
 
et Furium Victorinum.
 
sed Repentinus fabula famosa
 
percussus est, quod per concubinam principis
 
ad praefecturam venisset, usque adeo sub eo nullus percussus est senator, ut etiam parricida confessus in insula deserta poneretur, quia vivere illi naturae
 
legibus non licebat. vini olei et tritici penuriam per aerarii sui damnum
 
emendo et gratis populo dando sedavit.

Adversa eius temporibus haec provenerunt; fames, de qua diximus, Circi ruina, terrae motus, quo Rhodiorum et Asiae oppida conciderunt, quae omnia mirifice instauravit, et Romae incendium, quod trecentas
 
quadraginta insulas vel domos absumpsit, et
 
 
 
 
Narbonensis civitas et Antiochense oppidum et Carthaginiense
 
forum arsit, fuit et inundatio Tiberis, apparuit et stella crinita, natus est et biceps puer, et
 
uno partu mulieris quinque pueri editi sunt. visus est in Arabia iubatus anguis maior solitis, qui se a cauda medium comedit, lues etiam in Arabia fuit. hordeum in Moesia in culminibus arborum natum
 
est. quattuor praeterea leones mansueti sponte se capiendos in Arabia praebuerunt.
 
Pharasmanes rex ad eum Romam venit plusque illi quam Hadriano detulit. Pacorum regem Laziis dedit. Parthorum regem ab Armeniorum expugnatione solis litteris reppulit. Abgarum regem ex orientis partibus
 
sola auctoritate deduxit, causas regales terminavit. sellam regiam Parthorum regi repetenti, quam
 
Traianus ceperat, pernegavit. Rhoemetalcen
 
in regnum Bosphoranum audito inter ipsum et curatorem
 
 
negotio remisit. Olbiopolitis contra Tauroscythas in Pontum auxilia misit et Tauroscythas usque
 
ad dandos Olbiopolitis obsides vicit, tantum sane
 
 
 
auctoritatis apud exteras gentes nemo habuit, cum semper amaverit pacem, eo usque ut Scipionis sententiam frequentarit, qua ille dicebat malle se unum civem servare quam mille hostes occidere.

Mensem Septembrem atque Octobrem Antoninum atque Faustinum appellandos decrevit senatus,
 
sed id Antoninus respuit. nuptias filiae suae Faustinae, cum Marco Antonino eam coniungeret, usque
 
ad donativum militum celeberrimas fecit. Verum
 
Antoninum post quaesturam consulem fecit, cum Apollonium, quem e Chalcide acciverat, ad Tiberianam domum, in qua habitabat, vocasset, ut ei Marcum Antoninum traderet, atque ille dixisset
 non magister ad discipulum debet venire, sed discipulus ad magistrum, 
risit eum, dicens,
 facilius fuit Apollonio a Chalcide
 
Romam venire quam a domo sua in Palatium, 
cuius avaritiam etiam in
 
mercedibus
 
notavit, inter argumenta pietatis eius et hoc habetur quod, cum Marcus mortuum educatorem suum fleret vocareturque
 
ab aulicis ministris ab ostentatione pietatis, ipse dixerit:
 Permittite, inquit, illi, ut homo sit; neque enim vel philosophia vel imperium tollit adfectus . 
 
 
 
 
 
Praefectos suos et locupletavit et ornamentis consularibus
 
donavit, si quos repetundarum damnavit, eorum liberis bona paterna restituit, ea tamen lege ut illi provincialibus redderent quod parentes acceperant.
 
ad indulgentias pronissimus fuit.
 
edita munera, in quibus elephantos et corocottas et tigrides et rhinocerotes, crocodillos etiam atque hippopotamos et omnia ex toto orbe terrarum exhibuit, centum etiam leones eum tigridibus
 
una missione edidit.

Amicis suis in imperio suo non aliter usus est quam privatus, quia et ipsi numquam de eo cum libertis per fumum aliquid vendiderunt; si quidem
 
libertis suis severissime usus est. amavit histrionum artes, piscando se et venando multum oblectavit et deambulatione cum amicis atque sermone, vindemias
 
privati modo cum amicis agebat. rhetoribus et philosophis per omnes provincias et honores et salaria detulit, orationes plerique alienas esse dixerunt, quae sub eius nomine feruntur; Marius Maximus eius
 
proprias fuisse dicit, convivia cum amicis et privata
 
communicant et publica nec ullum sacrificium per
 
vicarium fecit, nisi cum aeger fuit. cum sibi et filiis
 
honores peteret, omnia quasi privatus fecit. frequentavit
 
et ipse amicorum suorum convivia, inter
 
 
alia etiam hoc civilitatis eius praecipuum argumentum est quod, cum domum Homulli visens miransque columnas porphyreticas requisisset, unde eas haberet, atque Homullus ei dixisset,
 cum in domum alienam veneris, et mutus et surdus esto, 
patienter tulit, cuius Homulli multa loca semper patienter accepit.

Multa de iure sanxit ususque est iuris peritis Vindio Vero, Salvio Valente, Volusio Maeciano, Ulpio
 
Marcello et Diavoleno. seditiones ubicumque factas non crudelitate sed modestia et gravitate compressit.
 
intra urbes sepeliri mortuos vetuit, sumptum muneribus gladiatoriis instituit, vehicularium cursum summa diligentia sublevavit. omnium quae gessit et in senatu et per edicta rationem reddidit.
 
Periit anno septuagensimo, sed quasi adulescens desideratus est. mors autem eius talis fuisse narratur: cum Alpinum caseum in cena edisset avidius, nocte
 
reiectavit atque alia die febre commotus est. tertia die, cum se gravari videret, Marco Antonino rem publicam et filiam praesentibus praefectis commendavit Fortunamque auream, quae in cubiculo
 
 
 
 
 
principum poni solebat, transferri ad eum iussit,
 
signum
 
tribuno aequanimitatis dedit atque ita conversus quasi dormiret, spiritum reddidit apud Lorium.
 
alienatus in febri nihil aliud quam de re publica et de
 
iis regibus quibus irascebatur locutus est. privatum patrimonium filiae reliquit, testamento autem omnes suos legatis idoneis prosecutus est.

Fuit statura elevata decorus, sed cum esset longus et senex incurvareturque, tiliaciis tabulis in
 
pectore positis fasciabatur, ut rectus incederet. senex etiam, antequam salutatores venirent, panem siccum comedit ad sustentandas vires, fuit voce rauca et sonora cum iucundidate.
 
A senatu divus est appellatus cunctis certatim adnitentibus, cum omnes eius pietatem clementiam ingenium sanctimoniam laudarent. decreti etiam sunt omnes honores qui optimis principibus ante
 
delati sunt. meruit et flaminem et circenses et templum et sodales Antoninianos solusque omnium prope principum prorsus sine
 
civili sanguine et hostili, quantum ad se ipsum pertinet, vixit et qui rite comparetur Numae, cuius felicitatem pietatemque et securitatem caerimoniasque semper obtinuit.