Initium mihi operis Servius Galba iterum Titus Vinius 
consules erunt. nam post conditam urbem octingentos et 
viginti prioris aevi annos multi auctores rettulerunt, dum res 
populi Romani memorabantur pari eloquentia ac libertate: 
postquam bellatum apud Actium atque omnem potentiam ad 
unum conferri pacis interfuit, magna illa ingenia cessere; 
simul veritas pluribus modis infracta, primum inscitia rei 
publicae ut alienae, mox libidine adsentandi aut rursus odio 
adversus dominantis: ita neutris cura posteritatis inter infensos vel obnoxios. sed ambitionem scriptoris facile averseris, obtrectatio et livor pronis auribus accipiuntur; quippe 
adulationi foedum crimen servitutis, malignitati falsa species 
libertatis inest. mihi Galba Otho Vitellius nec beneficio nec 
iniuria cogniti. dignitatem nostram a Vespasiano inchoatam, 
a Tito auctam, a Domitiano longius provectam non abnuerim: 
sed incorruptam fidem professis neque amore quisquam et 
sine odio dicendus est. quod si vita suppeditet, principatum 
divi Nervae et imperium Traiani, uberiorem securioremque 
materiam, senectuti seposui, rara temporum felicitate ubi 
sentire quae velis et quae sentias dicere licet.

Opus adgredior † opimum casibus, atrox proeliis, discors seditionibus, ipsa etiam pace saevum. quattuor principes ferro interempti: trina bella civilia, plura externa ac plerumque permixta: prosperae in Oriente, adversae in Occidente res: turbatum Illyricum, Galliae nutantes, perdomita 
Britannia et statim omissa: coortae in nos Sarmatarum ac Sueborum gentes, nobilitatus cladibus mutuis Dacus, mota prope 
etiam Parthorum arma falsi Neronis ludibrio. iam vero Italia 
novis cladibus vel post longam saeculorum seriem repetitis 
adflicta. haustae aut obrutae urbes, fecundissima Campaniae 
ora; et urbs incendiis vastata, consumptis antiquissimis delubris, ipso Capitolio civium manibus incenso. pollutae caerimoniae, magna adulteria: plenum exiliis mare, infecti caedibus scopuli. atrocius in urbe saevitum: nobilitas, opes, 
omissi gestique honores pro crimine et ob virtutes certissimum exitium. nec minus praemia delatorum invisa quam scelera, cum alii sacerdotia et consulatus ut spolia adepti, procurationes alii et interiorem potentiam, agerent verterent 
cuncta odio et terrore. corrupti in dominos servi, in patronos liberti; et quibus deerat inimicus per amicos oppressi.

Non tamen adeo virtutum sterile saeculum ut non et 
bona exempla prodiderit. comitatae profugos liberos matres, 
secutae maritos in exilia coniuges: propinqui audentes, 
constantes generi, contumax etiam adversus tormenta servorum fides; supremae clarorum virorum necessitates fortiter 
toleratae et laudatis antiquorum mortibus pares exitus. praeter 
multiplicis rerum humanarum casus caelo terraque prodigia 
et fulminum monitus et futurorum praesagia, laeta tristia, 
ambigua manifesta; nec enim umquam atrocioribus populi 
Romani cladibus magisve iustis indiciis adprobatum est non 
esse curae deis securitatem nostram, esse ultionem.

Ceterum antequam destinata componam, repetendum 
videtur qualis status urbis, quae mens exercituum, quis habitus provinciarum, quid in toto terrarum orbe validum, quid 
aegrum fuerit, ut non modo casus eventusque rerum, qui 
plerumque fortuiti sunt, sed ratio etiam causaeque noscantur. finis Neronis ut laetus primo gaudentium impetu fuerat, 
ita varios motus animorum non modo in urbe apud patres aut 
populum aut urbanum militem, sed omnis legiones ducesque 
conciverat, evulgato imperii arcano posse principem alibi 
quam Romae fieri. sed patres laeti, usurpata statim libertate 
licentius ut erga principem novum et absentem; primores 
equitum proximi gaudio patrum; pars populi integra et magnis domibus adnexa, clientes libertique damnatorum et exulum in spem erecti: plebs sordida et circo ac theatris sueta, 
simul deterrimi servorum, aut qui adesis bonis per dedecus 
Neronis alebantur, maesti et rumorum avidi.

Miles urbanus longo Caesarum sacramento imbutus et 
ad destituendum Neronem arte magis et impulsu quam suo 
ingenio traductus, postquam neque dari donativum sub nomine Galbae promissum neque magnis meritis ac praemiis 
eundem in pace quem in bello locum praeventamque gra- 
tiam intellegit apud principem a legionibus factum, pronus 
ad novas res scelere insuper Nymphidii Sabini praefecti imperium sibi molientis agitatur. et Nymphidius quidem in ipso 
conatu oppressus, set quamvis capite defectionis ablato manebat plerisque militum conscientia, nec deerant sermones 
senium atque avaritiam Galbae increpantium. laudata olim et 
militari fama celebrata severitas eius angebat aspernantis veterem disciplinam atque ita quattuordecim annis a Nerone adsuefactos ut haud minus vitia principum amarent quam olim 
virtutes verebantur. accessit Galbae vox pro re publica honesta, ipsi anceps, legi a se militem, non emi; nec enim ad 
hanc formam cetera erant.

Invalidum senem Titus Vinius et Cornelius Laco, alter 
deterrimus mortalium, alter ignavissimus, odio flagitiorum 
oneratum contemptu inertiae destruebant. tardum Galbae 
iter et cruentum, interfectis Cingonio Varrone consule designato et Petronio Turpiliano consulari: ille ut Nymphidii 
socius, hic ut dux Neronis, inauditi atque indefensi tamquam 
innocentes perierant. introitus in urbem trucidatis tot milibus inermium militum infaustus omine atque ipsis etiam qui 
occiderant formidolosus. inducta legione Hispana, remanente ea quam e classe Nero conscripserat, plena urbs exercitu insolito; multi ad hoc numeri e Germania ac Britannia et 
Illyrico, quos idem Nero electos praemissosque ad claustra 
Caspiarum et bellum, quod in Albanos parabat, opprimendis 
Vindicis coeptis revocaverat: ingens novis rebus materia, ut 
non in unum aliquem prono favore ita audenti parata.

Forte congruerat ut Clodii Macri et Fontei Capitonis 
caedes nuntiarentur. Macrum in Africa haud dubie turbantem Trebonius Garutianus procurator iussu Galbae, Capito- 
nem in Germania, cum similia coeptaret, Cornelius Aquinus 
et Fabius Valens legati legionum interfecerant antequam 
iuberentur. fuere qui crederent Capitonem ut avaritia et libidine foedum ac maculosum ita cogitatione rerum novarum 
abstinuisse, sed a legatis bellum suadentibus, postquam impellere nequiverint, crimen ac dolum ultro compositum, et 
Galbam mobilitate ingenii, an ne altius scrutaretur, quoquo 
modo acta, quia mutari non poterant, comprobasse. ceterum 
utraque caedes sinistre accepta, et inviso semel principi seu 
bene seu male facta parem invidiam adferebant. venalia 
cuncta, praepotentes liberti, servorum manus subitis avidae 
et tamquam apud senem festinantes, eademque novae aulae 
mala, aeque gravia, non aeque excusata. ipsa aetas Galbae 
inrisui ac fastidio erat adsuetis iuventae Neronis et imperatores forma ac decore corporis, ut est mos vulgi, comparantibus.

Et hic quidem Romae, tamquam in tanta multitudine, 
habitus animorum fuit. e provinciis Hispaniae praeerat Cluvius Rufus, vir facundus et pacis artibus, bellis inexpertus. 
Galliae super memoriam Vindicis obligatae recenti dono Romanae civitatis et in posterum tributi levamento. proximae 
tamen Germanicis exercitibus Galliarum civitates non eodem 
honore habitae, quaedam etiam finibus ademptis pari dolore 
commoda aliena ac suas iniurias metiebantur. Germanici exercitus, quod periculosissimum in tantis viribus, solliciti et 
irati, superbia recentis victoriae et metu tamquam alias partis fovissent. tarde a Nerone desciverant, nec statim pro 
Galba Verginius. an imperare noluisset dubium: delatum ei 
a milite imperium conveniebat. Fonteium Capitonem occisum etiam qui queri non poterant, tamen indignabantur. dux 
deerat abducto Verginio per simulationem amicitiae; quem 
non remitti atque etiam reum esse tamquam suum crimen accipiebant.

Superior exercitus legatum Hordeonium Flaccum spernebat, senecta ac debilitate pedum invalidum, sine constantia, sine auctoritate: ne quieto quidem milite regimen; adeo 
furentes infirmitate retinentis ultro accendebantur. inferioris 
Germaniae legiones diutius sine consulari fuere, donec missu 
Galbae A. Vitellius aderat, censoris Vitellii ac ter consulis 
filius: id satis videbatur. in Britannico exercitu nihil irarum. 
non sane aliae legiones per omnis civilium bellorum motus 
innocentius egerunt, seu quia procul et Oceano divisae, seu 
crebris expeditionibus doctae hostem potius odisse. quies 
et Illyrico, quamquam excitae a Nerone legiones, dum in 
Italia cunctantur, Verginium legationibus adissent: sed longis spatiis discreti exercitus, quod saluberrimum est ad continendam militarem fidem, nec vitiis nec viribus miscebantur.

Oriens adhuc immotus. Syriam et quattuor legiones 
obtinebat Licinius Mucianus, vir secundis adversisque iuxta 
famosus. insignis amicitias iuvenis ambitiose coluerat; mox 
attritis opibus, lubrico statu, suspecta etiam Claudii iracundia, in secretum Asiae sepositus tam prope ab exule fuit 
quam postea a principe. luxuria industria, comitate adrogantia, malis bonisque artibus mixtus: nimiae voluptates, cum 
vacaret; quotiens expedierat, magnae virtutes: palam laudares, secreta male audiebant: sed apud subiectos, apud pro- 
ximos, apud collegas variis inlecebris potens, et cui expeditius fuerit tradere imperium quam obtinere. bellum Iudaicum Flavius Vespasianus (ducem eum Nero delegerat) tribus legionibus administrabat. nec Vespasiano adversus Galbam votum aut animus: quippe Titum filium ad venerationem 
cultumque eius miserat, ut suo loco memorabimus. occulta 
fati et ostentis ac responsis destinatum Vespasiano liberisque eius imperium post fortunam credidimus.

Aegyptum copiasque, quibus coerceretur, iam inde 
a divo Augusto equites Romani obtinent loco regum: ita visum expedire, provinciam aditu difficilem, annonae fecundam, superstitione ac lascivia discordem et mobilem, insciam 
legum, ignaram magistratuum, domi retinere. regebat tum 
Tiberius Alexander, eiusdem nationis. Africa ac legiones in 
ea interfecto Clodio Macro contenta qualicumque principe 
post experimentum domini minoris. duae Mauretaniae, Raetia, Noricum, Thraecia et quae aliae procuratoribus cohibentur, ut cuique exercitui vicinae, ita in favorem aut odium 
contactu valentiorum agebantur. inermes provinciae atque 
ipsa in primis Italia, cuicumque servitio exposita, in pretium 
belli cessurae erant. hic fuit rerum Romanarum status, cum 
Servius Galba iterum Titus Vinius consules inchoavere annum 
sibi ultimum, rei publicae prope supremum.

Paucis post kalendas Ianuarias diebus Pompei Propinqui procuratoris e Belgica litterae adferuntur, superioris 
Germaniae legiones rupta sacramenti reverentia imperatorem 
alium flagitare et senatui ac populo Romano arbitrium eligendi permittere quo seditio mollius acciperetur. maturavit ea res consilium Galbae iam pridem de adoptione secum 
et cum proximis agitantis. non sane crebrior tota civitate 
sermo per illos mensis fuerat, primum licentia ac libidine 
talia loquendi, dein fessa iam aetate Galbae. paucis iudicium aut rei publicae amor: multi stulta spe, prout quis amicus vel cliens, hunc vel illum ambitiosis rumoribus destinabant, etiam in Titi Vinii odium, qui in dies quanto potentior 
eodem actu invisior erat. quippe hiantis in magna fortuna 
amicorum cupiditates ipsa Galbae facilitas intendebat, cum 
apud infirmum et credulum minore metu et maiore praemio 
peccaretur.

Potentia principatus divisa in Titum Vinium consulem Cornelium Laconem praetorii praefectum; nec minor 
gratia Icelo Galbae liberto, quem anulis donatum equestri 
nomine Marcianum vocitabant. hi discordes et rebus minoribus sibi quisque tendentes, circa consilium eligendi successoris in duas factiones scindebantur. Vinius pro M. Othone, 
Laco atque Icelus consensu non tam unum aliquem fovebant 
quam alium. neque erat Galbae ignota Othonis ac Titi Vinii 
amicitia; et rumoribus nihil silentio transmittentium, quia Vinio vidua filia, caelebs Otho, gener ac socer destinabantur. 
credo et rei publicae curam subisse, frustra a Nerone translatae si apud Othonem relinqueretur. namque Otho pueritiam incuriose, adulescentiam petulanter egerat, gratus Neroni aemulatione luxus. eoque Poppaeam Sabinam, principale scortum, ut apud conscium libidinum deposuerat, donec 
Octaviam uxorem amoliretur. mox suspectum in eadem Pop- 
paea in provinciam Lusitaniam specie legationis seposuit. 
Otho comiter administrata provincia primus in partis transgressus nec segnis et, donec bellum fuit, inter praesentis 
splendidissimus, spem adoptionis statim conceptam acrius 
in dies rapiebat, faventibus plerisque militum, prona in eum 
aula Neronis ut similem.

Sed Galba post nuntios Germanicae seditionis, quamquam nihil adhuc de Vitellio certum, anxius quonam exercituum vis erumperet, ne urbano quidem militi confisus, quod 
remedium unicum rebatur, comitia imperii transigit; adhibitoque super Vinium ac Laconem Mario Celso consule designato ac Ducenio Gemino praefecto urbis, pauca praefatus de 
sua senectute, Pisonem Licinianum accersiri iubet, seu propria electione sive, ut quidam crediderunt, Lacone instante, 
cui apud Rubellium Plautum exercita cum Pisone amicitia; 
sed callide ut ignotum fovebat, et prospera de Pisone fama 
consilio eius fidem addiderat. Piso M. Crasso et Scribonia 
genitus, nobilis utrimque, vultu habituque moris antiqui et 
aestimatione recta severus, deterius interpretantibus tristior 
habebatur: ea pars morum eius quo suspectior sollicitis 
adoptanti placebat.

Igitur Galba, adprehensa Pisonis manu, in hunc modum locutus fertur: 'si te privatus lege curiata apud pontifices, ut moris est, adoptarem, et mihi egregium erat Cn. 
Pompei et M. Crassi subolem in penatis meos adsciscere, et 
tibi insigne Sulpiciae ac Lutatiae decora nobilitati tuae adiecisse: nunc me deorum hominumque consensu ad imperium 
vocatum praeclara indoles tua et amor patriae impulit ut 
principatum, de quo maiores nostri armis certabant, bello 
adeptus quiescenti offeram, exemplo divi Augusti qui sororis filium Marcellum, dein generum Agrippam, mox nepotes 
suos, postremo Tiberium Neronem privignum in proximo 
sibi fastigio conlocavit. sed Augustus in domo successorem 
quaesivit, ego in re publica, non quia propinquos aut socios 
belli non habeam, sed neque ipse imperium ambitione accepi, 
et iudicii mei documentum sit non meae tantum necessitudines, quas tibi postposui, sed et tuae. est tibi frater pari nobilitate, natu maior, dignus hac fortuna nisi tu potior esses. 
ea aetas tua quae cupiditates adulescentiae iam effugerit, ea 
vita in qua nihil praeteritum excusandum habeas. fortunam 
adhuc tantum adversam tulisti: secundae res acrioribus stimulis animos explorant, quia miseriae tolerantur, felicitate 
corrumpimur. fidem, libertatem, amicitiam, praecipua humani 
animi bona, tu quidem eadem constantia retinebis, sed alii 
per obsequium imminuent: inrumpet adulatio, blanditiae et 
pessimum veri adfectus venenum, sua cuique utilitas. etiam 
 si ego ac tu simplicissime inter nos hodie loquimur, ceteri 
libentius cum fortuna nostra quam nobiscum; nam suadere 
principi quod oporteat multi laboris, adsentatio erga quemcumque principem sine adfectu peragitur.'

'Si immensum imperii corpus stare ac librari sine rectore posset, dignus eram a quo res publica inciperet: nunc 
eo necessitatis iam pridem ventum est ut nec mea senectus 
conferre plus populo Romano possit quam bonum successorem, nec tua plus iuventa quam bonum principem. sub Tiberio et Gaio et Claudio unius familiae quasi hereditas fui- 
mus: loco libertatis erit quod eligi coepimus; et finita Iuliorum 
Claudiorumque domo optimum quemque adoptio inveniet. 
nam generari et nasci a principibus fortuitum, nec ultra aestimatur: adoptandi iudicium integrum et, si velis eligere, 
consensu monstratur. sit ante oculos Nero quem longa Caesarum serie tumentem non Vindex cum inermi provincia aut 
ego cum una legione, sed sua immanitas, sua luxuria cervicibus publicis depulerunt; neque erat adhuc damnati principis exemplum. nos bello et ab aestimantibus adsciti cum 
invidia quamvis egregii erimus. ne tamen territus fueris si 
duae legiones in hoc concussi orbis motu nondum quiescunt: 
ne ipse quidem ad securas res accessi, et audita adoptione 
desinam videri senex, quod nunc mihi unum obicitur. Nero 
a pessimo quoque semper desiderabitur: mihi ac tibi providendum est ne etiam a bonis desideretur. monere diutius 
neque temporis huius, et impletum est omne consilium si te 
bene elegi. utilissimus idem ac brevissimus bonarum malarumque rerum dilectus est, cogitare quid aut volueris sub 
alio principe aut nolueris; neque enim hic, ut gentibus quae 
regnantur, certa dominorum domus et ceteri servi, sed imperaturus es hominibus qui nec totam servitutem pati possunt nec totam libertatem.' et Galba quidem haec ac talia, 
tamquam principem faceret, ceteri tamquam cum facto loquebantur.

Pisonem ferunt statim intuentibus et mox coniectis 
in eum omnium oculis nullum turbati aut exultantis animi 
motum prodidisse. sermo erga patrem imperatoremque reverens, de se moderatus; nihil in vultu habituque mutatum, 
quasi imperare posset magis quam vellet. consultatum inde, 
pro rostris an in senatu an in castris adoptio nuncuparetur. 
iri in castra placuit: honorificum id militibus fore, quorum 
favorem ut largitione et ambitu male adquiri, ita per bonas 
artis haud spernendum. circumsteterat interim Palatium publica expectatio, magni secreti impatiens; et male coercitam 
famam supprimentes augebant.

Quartum idus Ianuarias, foedum imbribus diem, tonitrua et fulgura et caelestes minae ultra solitum turbaverunt. 
observatum id antiquitus comitiis dirimendis non terruit Galbam quo minus in castra pergeret, contemptorem talium ut 
fortuitorum; seu quae fato manent, quamvis significata, non 
vitantur. apud frequentem militum contionem imperatoria 
brevitate adoptari a se Pisonem exemplo divi Augusti et more 
militari, quo vir virum legeret, pronuntiat. ac ne dissimulata 
seditio in maius crederetur, ultro adseverat quartam et duoetvicensimam legiones, paucis seditionis auctoribus, non ultra 
verba ac voces errasse et brevi in officio fore. nec ullum 
orationi aut lenocinium addit aut pretium. tribuni tamen centurionesque et proximi militum grata auditu respondent: per 
ceteros maestitia ac silentium, tamquam usurpatam etiam in 
pace donativi necessitatem bello perdidissent. constat potuisse conciliari animos quantulacumque parci senis liberalitate: nocuit antiquus rigor et nimia severitas, cui iam pares 
non sumus.

Inde apud senatum non comptior Galbae, non longior quam apud militem sermo: Pisonis comis oratio. et patrum favor aderat: multi voluntate, effusius qui noluerant, 
medii ac plurimi obvio obsequio, privatas spes agitantes sine 
publica cura. nec aliud sequenti quadriduo, quod medium 
inter adoptionem et caedem fuit, dictum a Pisone in publico 
factumve. crebrioribus in dies Germanicae defectionis nuntiis et facili civitate ad accipienda credendaque omnia nova 
cum tristia sunt, censuerant patres mittendos ad Germanicum 
exercitum legatos. agitatum secreto num et Piso proficisceretur, maiore praetextu, illi auctoritatem senatus, hic dignationem Caesaris laturus. placebat et Laconem praetorii praefectum simul mitti: is consilio intercessit. legati quoque 
(nam senatus electionem Galbae permiserat) foeda inconstantia nominati, excusati, substituti, ambitu remanendi aut eundi, 
ut quemque metus vel spes impulerat.

Proxima pecuniae cura; et cuncta scrutantibus iustissimum visum est inde repeti ubi inopiae causa erat. bis et 
viciens miliens sestertium donationibus Nero effuderat: appellari singulos iussit, decima parte liberalitatis apud quemque eorum relicta. at illis vix decimae super portiones 
erant, isdem erga aliena sumptibus quibus sua prodegerant, 
cum rapacissimo cuique ac perditissimo non agri aut faenus 
sed sola instrumenta vitiorum manerent. exactioni triginta 
equites Romani praepositi, novum officii genus et ambitu ac 
numero onerosum: ubique hasta et sector, et inquieta urbs 
actionibus. ac tamen grande gaudium quod tam pauperes 
forent quibus donasset Nero quam quibus abstulisset. exauctorati per eos dies tribuni, e praetorio Antonius Taurus et 
Antonius Naso, ex urbanis cohortibus Aemilius Pacensis, e 
vigilibus Iulius Fronto. nec remedium in ceteros fuit, sed metus initium, tamquam per artem et formidine singuli pellerentur, omnibus suspectis.

Interea Othonem, cui compositis rebus nulla spes, 
omne in turbido consilium, multa simul extimulabant, 
luxuria etiam principi onerosa, inopia vix privato toleranda, in 
Galbam ira, in Pisonem invidia; fingebat et metum quo magis 
concupisceret: praegravem se Neroni fuisse, nec Lusitaniam 
rursus et alterius exilii honorem expectandum. suspectum 
semper invisumque dominantibus qui proximus destinaretur. 
nocuisse id sibi apud senem principem, magis nociturum 
apud iuvenem ingenio trucem et longo exilio efferatum: occidi Othonem posse. proinde agendum audendumque, dum 
Galbae auctoritas fluxa, Pisonis nondum coaluisset. opportunos magnis conatibus transitus rerum, nec cunctatione opus, 
ubi perniciosior sit quies quam temeritas. mortem omnibus 
ex natura aequalem oblivione apud posteros vel gloria distingui; ac si nocentem innocentemque idem exitus maneat, 
acrioris viri esse merito perire.

Non erat Othonis mollis et corpori similis animus. 
et intimi libertorum servorumque, corruptius quam in privata 
domo habiti, aulam Neronis et luxus, adulteria, matrimonia 
ceterasque regnorum libidines avido talium, si auderet, ut 
sua ostentantes, quiescenti ut aliena exprobrabant, urgentibus etiam mathematicis, dum novos motus et clarum Othoni 
annum observatione siderum adfirmant, genus hominum potentibus infidum, sperantibus fallax, quod in civitate nostra 
et vetabitur semper et retinebitur. multos secreta Poppaeae 
mathematicos, pessimum principalis matrimonii instrumentum, 
habuerant: e quibus Ptolemaeus Othoni in Hispania comes, 
cum superfuturum eum Neroni promisisset, postquam ex 
eventu fides, coniectura iam et rumore senium Galbae et 
iuventam Othonis computantium persuaserat fore ut in imperium adscisceretur. sed Otho tamquam peritia et monitu fatorum praedicta accipiebat, cupidine ingenii humani libentius 
obscura credendi. nec deerat Ptolemaeus, iam et sceleris 
instinctor, ad quod facillime ab eius modi voto transitur.

Sed sceleris cogitatio incertum an repens: studia militum iam pridem spe successionis aut paratu facinoris adfectaverat, in itinere, in agmine, in stationibus vetustissimum 
quemque militum nomine vocans ac memoria Neroniani comitatus contubernalis appellando; alios agnoscere, quosdam requirere et pecunia aut gratia iuvare, inserendo saepius querelas et ambiguos de Galba sermones quaeque alia 
turbamenta vulgi. labores itinerum, inopia commeatuum, duritia imperii atrocius accipiebantur, cum Campaniae lacus et 
Achaiae urbes classibus adire soliti Pyrenaeum et Alpes et 
immensa viarum spatia aegre sub armis eniterentur.

Flagrantibus iam militum animis velut faces addiderat Maevius Pudens, e proximis Tigellini. is mobilissimum 
quemque ingenio aut pecuniae indigum et in novas cupiditates praecipitem adliciendo eo paulatim progressus est ut 
per speciem convivii, quotiens Galba apud Othonem epularetur, cohorti excubias agenti viritim centenos nummos divideret; quam velut publicam largitionem Otho secretioribus 
apud singulos praemiis intendebat, adeo animosus corruptor 
ut Cocceio Proculo speculatori, de parte finium cum vicino 
ambigenti, universum vicini agrum sua pecunia emptum dono 
dederit, per socordiam praefecti, quem nota pariter et occulta fallebant.

Sed tum e libertis Onomastum futuro sceleri praefecit, a quo Barbium Proculum tesserarium speculatorum et 
Veturium optionem eorundem perductos, postquam vario sermone callidos audacisque cognovit, pretio et promissis onerat, data pecunia ad pertemptandos plurium animos. suscepere duo manipulares imperium populi Romani transferendum et transtulerunt. in conscientiam facinoris pauci adsciti: 
suspensos ceterorum animos diversis artibus stimulant, primores militum per beneficia Nymphidii ut suspectos, vulgus 
et ceteros ira et desperatione dilati totiens donativi. erant 
quos memoria Neronis ac desiderium prioris licentiae accenderet: in commune omnes metu mutandae militiae terrebantur.

Infecit ea tabes legionum quoque et auxiliorum motas iam mentis, postquam vulgatum erat labare Germanici 
exercitus fidem. adeoque parata apud malos seditio, etiam 
apud integros dissimulatio fuit, ut postero iduum die redeuntem a cena Othonem rapturi fuerint, ni incerta noctis 
et tota urbe sparsa militum castra nec facilem inter temulentos consensum timuissent, non rei publicae cura, quam foedare principis sui sanguine sobrii parabant, sed ne per tenebras, ut quisque Pannonici vel Germanici exercitus militibus 
oblatus esset, ignorantibus plerisque, pro Othone destinaretur. multa erumpentis seditionis indicia per conscios oppressa: quaedam apud Galbae auris praefectus Laco elusit, 
ignarus militarium animorum consiliique quamvis egregii, quod 
non ipse adferret, inimicus et adversus peritos pervicax.

Octavo decimo kalendas Februarias sacrificanti pro 
aede Apollinis Galbae haruspex Vmbricius tristia exta et instantis insidias ac domesticum hostem praedicit, audiente 
Othone (nam proximus adstiterat) idque ut laetum e contra- 
rio et suis cogitationibus prosperum interpretante. nec multo 
post libertus Onomastus nuntiat expectari eum ab architecto 
et redemptoribus, quae significatio coeuntium iam militum et 
paratae coniurationis convenerat. Otho, causam digressus 
requirentibus, cum emi sibi praedia vetustate suspecta eoque 
prius exploranda finxisset, innixus liberto per Tiberianam domum in Velabrum, inde ad miliarium aureum sub aedem Saturni pergit. ibi tres et viginti speculatores consalutatum imperatorem ac paucitate salutantium trepidum et sellae festinanter impositum strictis mucronibus rapiunt; totidem ferme 
milites in itinere adgregantur, alii conscientia, plerique miraculo, pars clamore et gladiis, pars silentio, animum ex 
eventu sumpturi.

Stationem in castris agebat Iulius Martialis tribunus. 
is magnitudine subiti sceleris, an corrupta latius castra et, si 
contra tenderet, exitium metuens, praebuit plerisque suspicionem conscientiae; anteposuere ceteri quoque tribuni centurionesque praesentia dubiis et honestis, isque habitus animorum fuit ut pessimum facinus auderent pauci, plures vellent, omnes paterentur.

Ignarus interim Galba et sacris intentus fatigabat 
alieni iam imperii deos, cum adfertur rumor rapi in castra 
incertum quem senatorem, mox Othonem esse qui raperetur, simul ex tota urbe, ut quisque obvius fuerat, alii formidine augentes, quidam minora vero, ne tum quidem obliti 
adulationis. igitur consultantibus placuit pertemptari animum 
cohortis, quae in Palatio stationem agebat, nec per ipsum 
Galbam, cuius integra auctoritas maioribus remediis servabatur. Piso pro gradibus domus vocatos in hunc modum adlocutus est: 'sextus dies agitur, commilitones, ex quo igna- 
rus futuri, et sive optandum hoc nomen sive timendum erat, 
Caesar adscitus sum. quo domus nostrae aut rei publicae fato 
in vestra manu positum est, non quia meo nomine tristiorem 
casum paveam, ut qui adversas res expertus cum maxime 
discam ne secundas quidem minus discriminis habere: patris 
et senatus et ipsius imperii vicem doleo, si nobis aut perire 
hodie necesse est aut, quod aeque apud bonos miserum est, 
occidere. solacium proximi motus habebamus incruentam 
urbem et res sine discordia translatas: provisum adoptione videbatur ut ne post Galbam quidem bello locus esset.'

'Nihil adrogabo mihi nobilitatis aut modestiae; neque 
enim relatu virtutum in comparatione Othonis opus est. vitia, quibus solis gloriatur, evertere imperium, etiam cum 
amicum imperatoris ageret. habitune et incessu an illo muliebri ornatu mereretur imperium? falluntur quibus luxuria 
specie liberalitatis imponit: perdere iste sciet, donare nesciet. stupra nunc et comissationes et feminarum coetus volvit animo: haec principatus praemia putat, quorum libido ac 
voluptas penes ipsum sit, rubor ac dedecus penes omnis; 
nemo enim umquam imperium flagitio quaesitum bonis artibus exercuit. Galbam consensus generis humani, me Galba 
consentientibus vobis Caesarem dixit. si res publica et senatus et populus vacua nomina sunt, vestra, commilitones, 
interest ne imperatorem pessimi faciant. legionum seditio 
adversus duces suos audita est aliquando: vestra fides famaque inlaesa ad hunc diem mansit. et Nero quoque vos destituit, non vos Neronem. minus triginta transfugae et desertores, quos centurionem aut tribunum sibi eligentis nemo 
ferret, imperium adsignabunt? admittitis exemplum et quie- 
scendo commune crimen facitis? transcendet haec licentia in 
provincias, et ad nos scelerum exitus, bellorum ad vos pertinebunt. nec est plus quod pro caede principis quam quod 
innocentibus datur, sed proinde a nobis donativum ob fidem 
quam ab aliis pro facinore accipietis.'

Dilapsis speculatoribus cetera cohors non aspernata 
contionantem, ut turbidis rebus evenit, forte magis et nullo 
adhuc consilio rapit signa quam , quod postea creditum est, 
insidiis et simulatione. missus et Celsus Marius ad electos 
Illyrici exercitus, Vipsania in porticu tendentis; praeceptum 
Amullio Sereno et Domitio Sabino primipilaribus, ut Germanicos milites e Libertatis atrio accerserent. legioni classicae 
diffidebatur, infestae ob caedem commilitonum, quos primo 
statim introitu trucidaverat Galba. pergunt etiam in castra 
praetorianorum tribuni Cetrius Severus, Subrius Dexter, 
Pompeius Longinus, si incipiens adhuc et necdum adulta 
seditio melioribus consiliis flecteretur. tribunorum Subrium 
et Cetrium adorti milites minis, Longinum manibus coercent 
exarmantque, quia non ordine militiae, sed e Galbae amicis, 
fidus principi suo et desciscentibus suspectior erat. legio 
classica nihil cunctata praetorianis adiungitur; Illyrici exercitus electi Celsum infestis pilis proturbant. Germanica vexilla diu nutavere, invalidis adhuc corporibus et placatis animis, quod eos a Nerone Alexandriam praemissos atque inde 
rursus longa navigatione aegros impensiore cura Galba refovebat.

Vniversa iam plebs Palatium implebat, mixtis servitiis et dissono clamore caedem Othonis et coniuratorum exitium poscentium ut si in circo aut theatro ludicrum aliquod 
postularent: neque illis iudicium aut veritas, quippe eodem 
die diversa pari certamine postulaturis, sed tradito more 
quemcumque principem adulandi licentia adclamationum et 
studiis inanibus.

Interim Galbam duae sententiae distinebant: Titus Vinius 
manendum intra domum, opponenda servitia, firmandos aditus, non eundum ad iratos censebat: daret malorum paenitentiae, daret bonorum consensui spatium: scelera impetu, 
bona consilia mora valescere, denique eundi ultro, si ratio 
sit, eandem mox facultatem, regressum, si paeniteat, in aliena 
potestate.

Festinandum ceteris videbatur antequam cresceret 
invalida adhuc coniuratio paucorum: trepidaturum etiam Othonem, qui furtim digressus, ad ignaros inlatus, cunctatione 
nunc et segnitia terentium tempus imitari principem discat. 
non expectandum ut compositis castris forum invadat et prospectante Galba Capitolium adeat, dum egregius imperator 
cum fortibus amicis ianua ac limine tenus domum cludit, obsidionem nimirum toleraturus. et praeclarum in servis auxilium si consensus tantae multitudinis et, quae plurimum valet, prima indignatio elanguescat. proinde intuta quae indecora; vel si cadere necesse sit, occurrendum discrimini: 
id Othoni invidiosius et ipsis honestum. repugnantem huic 
sententiae Vinium Laco minaciter invasit, stimulante Icelo 
privati odii pertinacia in publicum exitium.

Nec diutius Galba cunctatus speciosiora suadentibus 
accessit. praemissus tamen in castra Piso, ut iuvenis magno 
nomine, recenti favore et infensus Tito Vinio, seu quia erat 
seu quia irati ita volebant; et facilius de odio creditur. vixdum egresso Pisone occisum in castris Othonem vagus primum et incertus rumor: mox, ut in magnis mendaciis, interfuisse se quidam et vidisse adfirmabant, credula fama inter 
gaudentis et incuriosos. multi arbitrabantur compositum auctumque rumorem mixtis iam Othonianis, qui ad evocandum 
Galbam laeta falso vulgaverint.

Tum vero non populus tantum et imperita plebs in 
plausus et immodica studia sed equitum plerique ac senatorum, posito metu incauti, refractis Palatii foribus ruere intus 
ac se Galbae ostentare, praereptam sibi ultionem querentes, 
ignavissimus quisque et, ut res docuit, in periculo non 
ausurus, nimii verbis, linguae feroces; nemo scire et omnes 
adfirmare, donec inopia veri et consensu errantium victus 
sumpto thorace Galba inruenti turbae neque aetate neque 
corpore re sistens sella levaretur. obvius in Palatio Iulius Atticus speculator, cruentum gladium ostentans, occisum a se 
Othonem exclamavit; et Galba 'commilito', inquit, 'quis iussit?' insigni animo ad coercendam militarem licentiam, minantibus intrepidus, adversus blandientis incorruptus.

Haud dubiae iam in castris omnium mentes tantusque 
ardor ut non contenti agmine et corporibus in suggestu, in 
quo paulo ante aurea Galbae statua fuerat, medium inter 
signa Othonem vexillis circumdarent. nec tribunis aut centurionibus adeundi locus: gregarius miles caveri insuper praepositos iubebat. strepere cuncta clamoribus et tumultu et 
exhortatione mutua, non tamquam in populo ac plebe, variis 
segni adulatione vocibus, sed ut quemque adfluentium militum aspexerant, prensare manibus, complecti armis, conlocare iuxta, praeire sacramentum, modo imperatorem militibus, modo milites imperatori commendare. nec deerat Otho 
protendens manus adorare vulgum, iacere oscula et omnia 
serviliter pro dominatione. postquam universa classicorum 
legio sacramentum eius accepit, fidens viribus, et quos adhuc singulos extimulaverat, accendendos in commune ratus 
pro vallo castrorum ita coepit.

'Quis ad vos processerim commilitones, dicere non 
possum, quia nec privatum me vocare sustineo princeps a 
vobis nominatus, nec principem alio imperante. vestrum 
quoque nomen in incerto erit donec dubitabitur imperatorem populi Romani in castris an hostem habeatis. auditisne 
ut poena mea et supplicium vestrum simul postulentur? adeo 
manifestum est neque perire nos neque salvos esse nisi una 
posse; et cuius lenitatis est Galba, iam fortasse promisit, ut 
qui nullo exposcente tot milia innocentissimorum militum trucidaverit. horror animum subit quotiens recordor feralem 
introitum et hanc solam Galbae victoriam, cum in oculis urbis decimari deditos iuberet, quos deprecantis in fidem acceperat. his auspiciis urbem ingressus, quam gloriam ad 
principatum attulit nisi occisi Obultronii Sabini et Cornelii 
Marcelli in Hispania, Betui Cilonis in Gallia, Fontei Capitonis in Germania, Clodii Macri in Africa, Cingonii in via, Turpiliani in urbe, Nymphidii in castris? quae usquam provincia, 
quae castra sunt nisi cruenta et maculata aut, ut ipse praedicat, emendata et correcta? nam quae alii scelera, hic remedia vocat, dum falsis nominibus severitatem pro saevitia, 
parsimoniam pro avaritia, supplicia et contumelias vestras 
disciplinam appellat. septem a Neronis fine menses sunt, 
et iam plus rapuit Icelus quam quod Polycliti et Vatinii et 
Aegiali perdiderunt. minore avaritia ac licentia grassatus 
esset T. Vinius si ipse imperasset: nunc et subiectos nos 
habuit tamquam suos et vilis ut alienos. una illa domus sufficit donativo quod vobis numquam datur et cotidie exprobratur.'

'Ac ne qua saltem in successore Galbae spes esset 
accersit ab exilio quem tristitia et avaritia sui simillimum 
iudicabat. vidistis, commilitones, notabili tempestate etiam 
deos infaustam adoptionem aversantis. idem senatus, idem 
populi Romani animus est: vestra virtus expectatur, apud 
quos omne honestis consiliis robur et sine quibus quamvis 
egregia invalida sunt. non ad bellum vos nec ad periculum 
voco: omnium militum arma nobiscum sunt. nec una cohors 
togata defendit nunc Galbam sed detinet: cum vos aspexerit, cum signum meum acceperit, hoc solum erit certamen, 
quis mihi plurimum imputet. nullus cunctationis locus est in 
eo consilio quod non potest laudari nisi peractum.' aperire 
deinde armamentarium iussit. rapta statim arma, sine more 
et ordine militiae, ut praetorianus aut legionarius insignibus 
suis distingueretur: miscentur auxiliaribus galeis scutisque, 
nullo tribunorum centurionumve adhortante, sibi quisque dux 
et instigator; et praecipuum pessimorum incitamentum quod 
boni maerebant.

Iam exterritus Piso fremitu crebrescentis seditionis 
et vocibus in urbem usque resonantibus, egressum interim 
Galbam et foro adpropinquantem adsecutus erat; iam Marius 
Celsus haud laeta rettulerat, cum alii in Palatium redire, 
alii Capitolium petere, plerique rostra occupanda censerent, 
plures tantum sententiis aliorum contra dicerent, utque evenit in consiliis infelicibus, optima viderentur quorum tempus 
effugerat. agitasse Laco ignaro Galba de occidendo Tito Vinio dicitur, sive ut poena eius animos militum mulceret, seu 
conscium Othonis credebat, ad postremum vel odio. haesitationem attulit tempus ac locus, quia initio caedis orto difficilis modus; et turbavere consilium trepidi nuntii ac proximorum diffugia, languentibus omnium studiis qui primo alacres fidem atque animum ostentaverant.

Agebatur huc illuc Galba vario turbae fluctuantis 
impulsu, completis undique basilicis ac templis, lugubri prospectu. neque populi aut plebis ulla vox, sed attoniti vultus 
et conversae ad omnia aures; non tumultus, non quies, quale 
magni metus et magnae irae silentium est. Othoni tamen armari plebem nuntiabatur; ire praecipitis et occupare pericula iubet. igitur milites Romani, quasi Vologaesum aut Pacorum avito Arsacidarum solio depulsuri ac non imperatorem 
suum inermem et senem trucidare pergerent, disiecta plebe, 
proculcato senatu, truces armis, rapidi equis forum inrumpunt. nec illos Capitolii aspectus et imminentium templorum 
religio et priores et futuri principes terruere quo minus facerent scelus cuius ultor est quisquis successit.

Viso comminus armatorum agmine vexillarius comitatae Galbam cohortis (Atilium Vergilionem fuisse tradunt) 
dereptam Galbae imaginem solo adflixit: eo signo manifesta 
in Othonem omnium militum studia, desertum fuga populi 
forum, destricta adversus dubitantis tela. iuxta Curtii lacum trepidatione ferentium Galba proiectus e sella ac provolutus est. extremam eius vocem, ut cuique odium aut admiratio fuit, varie prodidere. alii suppliciter interrogasse 
quid mali meruisset, paucos dies exolvendo donativo deprecatum: plures obtulisse ultro percussoribus iugulum: agerent ac ferirent, si ita e re publica videretur. non interfuit 
occidentium quid diceret. de percussore non satis constat: 
quidam Terentium evocatum, alii Laecanium; crebrior fama 
tradidit Camurium quintae decimae legionis militem impresso 
gladio iugulum eius hausisse. ceteri crura brachiaque (nam 
pectus tegebatur) foede laniavere; pleraque vulnera feritate 
et saevitia trunco iam corpori adiecta.

Titum inde Vinium invasere, de quo et ipso ambigitur consumpseritne vocem eius instans metus, an proclamaverit non esse ab Othone mandatum ut occideretur. quod 
seu finxit formidine seu conscientiam coniurationis confessus 
est, huc potius eius vita famaque inclinat, ut conscius sceleris fuerit cuius causa erat. ante aedem divi Iulii iacuit primo 
ictu in poplitem, mox ab Iulio Caro legionario milite in 
utrumque latus transverberatus.

Insignem illa die virum Sempronium Densum aetas 
nostra vidit. centurio is praetoriae cohortis, a Galba custodiae Pisonis additus, stricto pugione occurrens armatis et scelus exprobrans ac modo manu modo voce vertendo in se percussores quamquam vulnerato Pisoni effugium dedit. Piso 
in aedem Vestae pervasit, exceptusque misericordia publici 
servi et contubernio eius abditus non religione nec caerimo- 
niis sed latebra inminens exitium differebat, cum advenere 
missu Othonis nominatim in caedem eius ardentis Sulpicius Florus e Britannicis cohortibus, nuper a Galba civitate 
donatus, et Statius Murcus speculator, a quibus protractus 
Piso in foribus templi trucidatur.

Nullam caedem Otho maiore laetitia excepisse, nullum caput tam insatiabilibus oculis perlustrasse dicitur, seu 
tum primum levata omni sollicitudine mens vacare gaudio 
coeperat, seu recordatio maiestatis in Galba, amicitiae in 
Tito Vinio quamvis immitem animum imagine tristi confuderat, Pisonis ut inimici et aemuli caede laetari ius fasque credebat. praefixa contis capita gestabantur inter signa cohortium iuxta aquilam legionis, certatim ostentantibus cruentas 
manus qui occiderant, qui interfuerant, qui vere qui falso 
ut pulchrum et memorabile facinus iactabant. plures quam 
centum viginti libellos praemium exposcentium ob aliquam 
notabilem illa die operam Vitellius postea invenit, omnisque conquiri et interfici iussit, non honori Galbae, sed tradito principibus more munimentum ad praesens, in posterum 
ultionem.

Alium crederes senatum, alium populum: ruere cuncti in castra, anteire proximos, certare cum praecurrentibus, 
increpare Galbam, laudare militum iudicium, exosculari Othonis manum; quantoque magis falsa erant quae fiebant, tanto 
plura facere. nec aspernabatur singulos Otho, avidum et 
minacem militum animum voce vultuque temperans. Marium 
Celsum, consulem designatum et Galbae usque in extremas 
res amicum fidumque, ad supplicium expostulabant, indu- 
striae eius innocentiaeque quasi malis artibus infensi. caedis et praedarum initium et optimo cuique perniciem quaeri 
apparebat, sed Othoni nondum auctoritas inerat ad prohibendum scelus: iubere iam poterat. ita simulatione irae vinciri 
iussum et maiores poenas daturum adfirmans praesenti exitio 
subtraxit.

Omnia deinde arbitrio militum acta: praetorii praefectos sibi ipsi legere, Plotium Firmum e manipularibus quondam, tum vigilibus praepositum et incolumi adhuc Galba partis Othonis secutum; adiungitur Licinius Proculus, intima familiaritate Othonis suspectus consilia eius fovisse. urbi Flavium Sabinum praefecere, iudicium Neronis secuti, sub quo 
eandem curam obtinuerat, plerisque Vespasianum fratrem in 
eo respicientibus. flagitatum ut vacationes praestari centurionibus solitae remitterentur; namque gregarius miles ut tributum annuum pendebat. quarta pars manipuli sparsa per 
commeatus aut in ipsis castris vaga, dum mercedem centurioni exolveret, neque modum oneris quisquam neque genus 
quaestus pensi habebat: per latrocinia et raptus aut servilibus ministeriis militare otium redimebant. tum locupletissimus quisque miles labore ac saevitia fatigari donec vacationem emeret. ubi sumptibus exhaustus socordia insuper 
elanguerat, inops pro locuplete et iners pro strenuo in manipulum redibat, ac rursus alius atque alius, eadem egestate 
ac licentia corrupti, ad seditiones et discordias et ad extremum bella civilia ruebant. sed Otho ne vulgi largitione centurionum animos averteret, fiscum suum vacationes annuas 
exoluturum promisit, rem haud dubie utilem et a bonis postea principibus perpetuitate disciplinae firmatam. Laco prae- 
fectus, tamquam in insulam seponeretur, ab evocato, quem 
ad caedem eius Otho praemiserat, confossus; in Marcianum 
Icelum ut in libertum palam animadversum.

Exacto per scelera die novissimum malorum fuit laetitia. vocat senatum praetor urbanus, certant adulationibus 
ceteri magistratus, adcurrunt patres: decernitur Othoni tribunicia potestas et nomen Augusti et omnes principum honores, 
adnitentibus cunctis abolere convicia ac probra, quae promisce iacta haesisse animo eius nemo sensit; omisisset offensas an distulisset brevitate imperii in incerto fuit. Otho 
cruento adhuc foro per stragem iacentium in Capitolium atque inde in Palatium vectus concedi corpora sepulturae cremarique permisit. Pisonem Verania uxor ac frater Scribonianus, Titum Vinium Crispina filia composuere, quaesitis 
redemptisque capitibus, quae venalia interfectores servaverant.

Piso unum et tricensimum aetatis annum explebat, 
fama meliore quam fortuna. fratres eius Magnum Claudius, 
Crassum Nero interfecerant: ipse diu exul, quadriduo Caesar, properata adoptione ad hoc tantum maiori fratri praelatus est ut prior occideretur. Titus Vinius quinquaginta septem annos variis moribus egit. pater illi praetoria familia, 
maternus avus e proscriptis. prima militia infamis: legatum 
Calvisium Sabinum habuerat, cuius uxor mala cupidine visendi situm castrorum, per noctem militari habitu ingressa, 
cum vigilias et cetera militiae munia eadem lascivia temptasset, in ipsis principiis stuprum ausa, et criminis huius reus 
Titus Vinius arguebatur. igitur iussu G. Caesaris oneratus 
catenis, mox mutatione temporum dimissus, cursu honorum 
inoffenso legioni post praeturam praepositus probatusque 
servili deinceps probro respersus est tamquam scyphum aureum in convivio Claudii furatus, et Claudius postera die soli 
omnium Vinio fictilibus ministrari iussit. sed Vinius proconsulatu Galliam Narbonensem severe integreque rexit; mox 
Galbae amicitia in abruptum tractus, audax, callidus, promptus et, prout animum intendisset, pravus aut industrius, 
eadem vi. testamentum Titi Vinii magnitudine opum inritum, 
Pisonis supremam voluntatem paupertas firmavit.

Galbae corpus diu neglectum et licentia tenebrarum 
plurimis ludibriis vexatum dispensator Argius e prioribus servis humili sepultura in privatis eius hortis contexit. 
caput per lixas calonesque suffixum laceratumque ante Patrobii tumulum (libertus in Neronis punitus a Galba fuerat) 
postera demum die repertum et cremato iam corpori admixtum est. hunc exitum habuit Servius Galba, tribus et septuaginta annis quinque principes prospera fortuna emensus et 
alieno imperio felicior quam suo. vetus in familia nobilitas, 
magnae opes: ipsi medium ingenium, magis extra vitia quam 
cum virtutibus. famae nec incuriosus nec venditator; pecuniae alienae non adpetens, suae parcus, publicae avarus; 
amicorum libertorumque, ubi in bonos incidisset, sine reprehensione patiens, si mali forent, usque ad culpam ignarus. sed claritas natalium et metus temporum obtentui, ut, 
quod segnitia erat, sapientia vocaretur. dum vigebat aetas 
militari laude apud Germanias floruit. pro consule Africam 
moderate, iam senior citeriorem Hispaniam pari iustitia continuit, maior privato visus dum privatus fuit, et omnium consensu capax imperii nisi imperasset.

Trepidam urbem ac simul atrocitatem recentis sce- 
leris, simul veteres Othonis mores paventem novus insuper 
de Vitellio nuntius exterruit, ante caedem Galbae suppressus ut tantum superioris Germaniae exercitum descivisse 
crederetur. tum duos omnium mortalium impudicitia ignavia 
luxuria deterrimos velut ad perdendum imperium fataliter 
electos non senatus modo et eques, quis aliqua pars et cura 
rei publicae, sed vulgus quoque palam maerere. nec iam 
recentia saevae pacis exempla sed repetita bellorum civilium memoria captam totiens suis exercitibus urbem, vastitatem Italiae, direptiones provinciarum, Pharsaliam Philippos 
et Perusiam ac Mutinam, nota publicarum cladium nomina, 
loquebantur. prope eversum orbem etiam cum de principatu inter bonos certaretur, sed mansisse G. Iulio, mansisse 
Caesare Augusto victore imperium; mansuram fuisse sub 
Pompeio Brutoque rem publicam: nunc pro Othone an pro 
Vitellio in templa ituros? utrasque impias preces, utraque 
detestanda vota inter duos, quorum bello solum id scires, 
deteriorem fore qui vicisset. erant qui Vespasianum et arma 
Orientis augurarentur, et ut potior utroque Vespasianus, ita 
bellum aliud atque alias cladis horrebant. et ambigua de 
Vespasiano fama, solusque omnium ante se principum in 
melius mutatus est.

Nunc initia causasque motus Vitelliani expediam. 
caeso cum omnibus copiis Iulio Vindice ferox praeda gloriaque exercitus, ut cui sine labore ac periculo ditissimi belli 
victoria evenisset, expeditionem et aciem, praemia quam 
stipendia malebat. diu infructuosam et asperam militiam 
toleraverant ingenio loci caelique et severitate disciplinae, 
quam in pace inexorabilem discordiae civium resolvunt, pa- 
ratis utrimque corruptoribus et perfidia impunita. viri, arma, 
equi ad usum et ad decus supererant. sed ante bellum centurias tantum suas turmasque noverant; exercitus finibus provinciarum discernebantur: tum adversus Vindicem contractae 
legiones, seque et Gallias expertae, quaerere rursus arma 
novasque discordias; nec socios, ut olim, sed hostis et victos vocabant. nec deerat pars Galliarum, quae Rhenum 
accolit, easdem partis secuta ac tum acerrima instigatrix 
adversum Galbianos; hoc enim nomen fastidito Vindice indiderant. igitur Sequanis Aeduisque ac deinde, prout opulentia civitatibus erat, infensi expugnationes urbium, populationes agrorum, raptus penatium hauserunt animo, super avaritiam et adrogantiam, praecipua validiorum vitia, contumacia 
Gallorum inritati, qui remissam sibi a Galba quartam tributorum partem et publice donatos in ignominiam exercitus 
iactabant. accessit callide vulgatum, temere creditum, decimari legiones et promptissimum quemque centurionum dimitti. undique atroces nuntii, sinistra ex urbe fama; infensa 
Lugdunensis colonia et pertinaci pro Nerone fide fecunda 
rumoribus; sed plurima ad fingendum credendumque materies in ipsis castris, odio metu et, ubi viris suas respexerant, securitate.

Sub ipsas superioris anni kalendas Decembris Aulus 
Vitellius inferiorem Germaniam ingressus hiberna legionum 
cum cura adierat: redditi plerisque ordines, remissa ignominia, adlevatae notae; plura ambitione, quaedam iudicio, in 
quibus sordis et avaritiam Fontei Capitonis adimendis adsignandisve militiae ordinibus integre mutaverat. nec consula- 
ris legati mensura sed in maius omnia accipiebantur. et ut 
Vitellius apud severos humilis, ita comitatem bonitatemque 
faventes vocabant, quod sine modo, sine iudicio donaret sua, 
largiretur aliena; simul aviditate imperitandi ipsa vitia pro 
virtutibus interpretabantur. multi in utroque exercitu sicut 
modesti quietique ita mali et strenui. sed profusa cupidine et 
insigni temeritate legati legionum Alienus Caecina et Fabius 
Valens; e quibus Valens infensus Galbae, tamquam detectam 
a se Verginii cunctationem, oppressa Capitonis consilia ingrate tulisset, instigare Vitellium, ardorem militum ostentans: 
ipsum celebri ubique fama, nullam in Flacco Hordeonio 
moram; adfore Britanniam, secutura Germanorum auxilia: 
male fidas provincias, precarium seni imperium et brevi transiturum: panderet modo sinum et venienti Fortunae occurreret. merito dubitasse Verginium equestri familia, ignoto 
patre, imparem si recepisset imperium, tutum si recusasset: 
Vitellio tris patris consulatus, censuram, collegium Caesaris 
et imponere iam pridem imperatoris dignationem et auferre 
privati securitatem. quatiebatur his segne ingenium ut concupisceret magis quam ut speraret.

At in superiore Germania Caecina, decorus iuventa, 
corpore ingens, animi immodicus, scito sermone, erecto incessu, studia militum inlexerat. hunc iuvenem Galba, quaestorem in Baetica impigre in partis suas transgressum, legioni praeposuit: mox compertum publicam pecuniam avertisse ut peculatorem flagitari iussit. Caecina aegre passus 
miscere cuncta et privata vulnera rei publicae malis operire 
statuit. nec deerant in exercitu semina discordiae, quod et 
bello adversus Vindicem universus adfuerat, nec nisi occiso 
Nerone translatus in Galbam atque in eo ipso sacramento 
vexillis inferioris Germaniae praeventus erat. et Treviri ac 
Lingones, quasque alias civitates atrocibus edictis aut damno 
finium Galba perculerat, hibernis legionum propius miscentur: unde seditiosa colloquia et inter paganos corruptior 
miles; et in Verginium favor cuicumque alii profuturus.

Miserat civitas Lingonum vetere instituto dona legionibus dextras, hospitii insigne. legati eorum in squalorem maestitiamque compositi per principia per contubernia 
modo suas iniurias, modo vicinarum civitatium praemia, et 
ubi pronis militum auribus accipiebantur, ipsius exercitus 
pericula et contumelias conquerentes accendebant animos. 
nec procul seditione aberant cum Hordeonius Flaccus abire 
legatos, utque occultior digressus esset, nocte castris excedere iubet. inde atrox rumor, adfirmantibus plerisque interfectos, ac ni sibi ipsi consulerent, fore ut acerrimi militum et 
praesentia conquesti per tenebras et inscitiam ceterorum 
occiderentur. obstringuntur inter se tacito foedere legiones, 
adsciscitur auxiliorum miles, primo suspectus tamquam circumdatis cohortibus alisque impetus in legiones pararetur, 
mox eadem acrius volvens, faciliore inter malos consensu 
ad bellum quam in pace ad concordiam.

Inferioris tamen Germaniae legiones sollemni kalendarum Ianuariarum sacramento pro Galba adactae, multa 
cunctatione et raris primorum ordinum vocibus, ceteri silentio proximi cuiusque audaciam expectantes, insita mortalibus natura, propere sequi quae piget inchoare. sed ipsis 
legionibus inerat diversitas animorum: primani quintanique 
turbidi adeo ut quidam saxa in Galbae imagines iecerint: 
quinta decima ac sexta decima legiones nihil ultra fremitum 
et minas ausae initium erumpendi circumspectabant. at in 
superiore exercitu quarta ac duetvicensima legiones, isdem 
hibernis tendentes, ipso kalendarum Ianuariarum die dirumpunt imagines Galbae, quarta legio promptius, duetvicensima cunctanter, mox consensu. ac ne reverentiam imperii 
exuere viderentur, senatus populique Romani oblitterata iam 
nomina sacramento advocabant, nullo legatorum tribunorumve pro Galba nitente, quibusdam, ut in tumultu, notabilius turbantibus. non tamen quisquam in modum contionis 
aut suggestu locutus; neque enim erat adhuc cui imputaretur.

Spectator flagitii Hordeonius Flaccus consularis 
legatus aderat, non compescere ruentis, non retinere dubios, 
non cohortari bonos ausus, sed segnis pavidus et socordia 
innocens. quattuor centuriones duetvicensimae legionis, 
Nonius Receptus, Donatius Valens, Romilius Marcellus, 
Calpurnius Repentinus, cum protegerent Galbae imagines, 
impetu militum abrepti vinctique. nec cuiquam ultra fides aut 
memoria prioris sacramenti, sed quod in seditionibus accidit, 
unde plures erant omnes fuere.

Nocte quae kalendas Ianuarias secuta est in coloniam 
Agrippinensem aquilifer quartae legionis epulanti Vitellio 
nuntiat quartam et duetvicensimam legiones proiectis Galbae imaginibus in senatus ac populi Romani verba iurasse. 
id sacramentum inane visum: occupari nutantem fortunam 
et offerri principem placuit. missi a Vitellio ad legiones legatosque qui descivisse a Galba superiorem exercitum nuntiarent: proinde aut bellandum adversus desciscentis aut, 
si concordia et pax placeat, faciendum imperatorem: et 
minore discrimine sumi principem quam quaeri.

Proxima legionis primae hiberna erant et promptissimus e legatis Fabius Valens. is die postero coloniam 
Agrippinensem cum equitibus legionis auxiliariorumque ingressus imperatorem Vitellium consalutavit. secutae ingenti 
certamine eiusdem provinciae legiones; et superior exercitus, speciosis senatus populique Romani nominibus relictis, 
tertium nonas Ianuarias Vitellio accessit: scires illum priore 
biduo non penes rem publicam fuisse. ardorem exercituum 
Agrippinenses, Treviri, Lingones aequabant, auxilia equos, 
arma pecuniam offerentes, ut quisque corpore opibus ingenio validus. nec principes modo coloniarum aut castrorum, 
quibus praesentia ex affluenti et parta victoria magnae spes, 
sed manipuli quoque et gregarius miles viatica sua et balteos 
phalerasque, insignia armorum argento decora, loco pecuniae tradebant, instinctu et impetu et avaritia.

Igitur laudata militum alacritate Vitellius ministeria 
principatus per libertos agi solita in equites Romanos disponit, vacationes centurionibus ex fisco numerat, saevitiam 
militum plerosque ad poenam exposcentium saepius adprobat, raro simulatione vinculorum frustratur. Pompeius Propinquus procurator Belgicae statim interfectus; Iulium Burdonem Germanicae classis praefectum astu subtraxit. exarserat in eum iracundia exercitus tamquam crimen ac mox 
insidias Fonteio Capitoni struxisset. grata erat memoria Capitonis, et apud saevientis occidere palam, ignoscere non 
nisi fallendo licebat: ita in custodia habitus et post victoriam 
demum, stratis iam militum odiis, dimissus est. interim ut 
piaculum obicitur centurio Crispinus. sanguine Capitonis se 
cruentaverat eoque et postulantibus manifestior et punienti 
vilior fuit.

Iulius deinde Civilis periculo exemptus, praepotens 
inter Batavos, ne supplicio eius ferox gens alienaretur. et 
erant in civitate Lingonum octo Batavorum cohortes, quartae decimae legionis auxilia, tum discordia temporum a legione digressae, prout inclinassent, grande momentum sociae 
aut adversae. Nonium, Donatium, Romilium, Calpurnium 
centuriones, de quibus supra rettulimus, occidi iussit, damnatos fidei crimine, gravissimo inter desciscentis. accessere 
partibus Valerius Asiaticus, Belgicae provinciae legatus, quem 
mox Vitellius generum adscivit, et Iunius Blaesus, Lugdunensis Galliae rector, cum Italica legione et ala Tauriana 
Lugduni tendentibus. nec in Raeticis copiis mora quo minus 
statim adiungerentur: ne in Britannia quidem dubitatum.

Praeerat Trebellius Maximus, per avaritiam ac sordis contemptus exercitui invisusque. accendebat odium 
eius Roscius Coelius legatus vicensimae legionis, olim discors, sed occasione civilium armorum atrocius proruperant. 
Trebellius seditionem et confusum ordinem disciplinae Coelio, spoliatas et inopes legiones Coelius Trebellio obiectabat, 
cum interim foedis legatorum certaminibus modestia exercitus corrupta eoque discordiae ventum ut auxiliarium quoque 
militum conviciis proturbatus et adgregantibus se Coelio cohortibus alisque desertus Trebellius ad Vitellium perfugerit. 
quies provinciae quamquam remoto consulari mansit: rexere 
legati legionum, pares iure, Coelius audendo potentior.

Adiuncto Britannico exercitu ingens viribus opibusque Vitellius duos duces, duo itinera bello destinavit: Fabius Valens adlicere vel, si abnuerent, vastare Gallias et 
Cottianis Alpibus Italiam inrumpere, Caecina propiore transitu Poeninis iugis degredi iussus. Valenti inferioris exercitus electi cum aquila quintae legionis et cohortibus alisque, 
ad quadraginta milia armatorum data; triginta milia Caecina 
e superiore Germania ducebat, quorum robur legio unaetvicensima fuit. addita utrique Germanorum auxilia, e quibus Vitellius suas quoque copias supplevit, tota mole belli 
secuturus.

Mira inter exercitum imperatoremque diversitas: instare miles, arma poscere, dum Galliae trepident, dum 
Hispaniae cunctentur: non obstare hiemem neque ignavae 
pacis moras: invadendam Italiam, occupandam urbem; nihil 
in discordiis civilibus festinatione tutius, ubi facto magis 
quam consulto opus esset. torpebat Vitellius et fortunam 
principatus inerti luxu ac prodigis epulis praesumebat, medio diei temulentus et sagina gravis, cum tamen ardor et vis 
militum ultro ducis munia implebat, ut si adesset imperator 
et strenuis vel ignavis spem metumve adderet. instructi intentique signum profectionis exposcunt. nomen Germanici 
Vitellio statim additum: Caesarem se appellari etiam victor 
prohibuit. laetum augurium Fabio Valenti exercituique, quem 
in bellum agebat, ipso profectionis die aquila leni meatu, 
prout agmen incederet, velut dux viae praevolavit, longum- 
que per spatium is gaudentium militum clamor, ea quies interritae alitis fuit ut haud dubium magnae et prosperae rei 
omen acciperetur.

Et Treviros quidem ut socios securi adiere: Divoduri (Mediomatricorum id oppidum est) quamquam omni 
comitate exceptos subitus pavor terruit, raptis repente 
armis ad caedem innoxiae civitatis, non ob praedam aut 
spoliandi cupidine, sed furore et rabie et causis incertis 
eoque difficilioribus remediis, donec precibus ducis mitigati 
ab excidio civitatis temperavere; caesa tamen ad quattuor 
milia hominum. isque terror Gallias invasit ut venienti mox 
agmini universae civitates cum magistratibus et precibus 
occurrerent, stratis per vias feminis puerisque: quaeque alia 
placamenta hostilis irae, non quidem in bello sed pro pace 
tendebantur.

Nuntium de caede Galbae et imperio Othonis Fabius 
Valens in civitate Leucorum accepit. nec militum animus in 
gaudium aut formidine permotus: bellum volvebat. Gallis 
cunctatio exempta est: in Othonem ac Vitellium odium par, 
ex Vitellio et metus. proxima Lingonum civitas erat, fida 
partibus. benigne excepti modestia certavere, sed brevis 
laetitia fuit cohortium intemperie, quas a legione quarta decima, ut supra memoravimus, digressas exercitui suo Fabius 
Valens adiunxerat. iurgia primum, mox rixa inter Batavos 
et legionarios, dum his aut illis studia militum adgregantur, 
prope in proelium exarsere, ni Valens animadversione paucorum oblitos iam Batavos imperii admonuisset. frustra ad- 
versus Aeduos quaesita belli causa: iussi pecuniam atque 
arma deferre gratuitos insuper commeatus praebuere. quod 
Aedui formidine Lugdunenses gaudio fecere. sed legio Italica et ala Tauriana abductae: cohortem duodevicensimam 
Lugduni, solitis sibi hibernis, relinqui placuit. Manlius Valens legatus Italicae legionis, quamquam bene de partibus 
meritus, nullo apud Vitellium honore fuit: secretis eum criminationibus infamaverat Fabius ignarum et, quo incautior 
deciperetur, palam laudatum.

Veterem inter Lugdunensis et Viennensis discordiam 
proximum bellum accenderat. multae in vicem clades, 
crebrius infestiusque quam ut tantum propter Neronem Galbamque pugnaretur. et Galba reditus Lugdunensium occasione irae in fiscum verterat; multus contra in Viennensis 
honor: unde aemulatio et invidia et uno amne discretis conexum odium. igitur Lugdunenses extimulare singulos militum et in eversionem Viennensium impellere, obsessam ab 
illis coloniam suam, adiutos Vindicis conatus, conscriptas 
nuper legiones in praesidium Galbae referendo. et ubi causas odiorum praetenderant, magnitudinem praedae ostendebant, nec iam secreta exhortatio, sed publicae preces: irent 
ultores, excinderent sedem Gallici belli: cuncta illic externa 
et hostilia: se, coloniam Romanam et partem exercitus et 
prosperarum adversarumque rerum socios, si fortuna contra 
daret, iratis ne relinquerent.

His et pluribus in eundem modum perpulerant ut 
ne legati quidem ac duces partium restingui posse iracun- 
diam exercitus arbitrarentur, cum haud ignari discriminis sui 
Viennenses, velamenta et infulas praeferentes, ubi agmen 
incesserat, arma genua vestigia prensando flexere militum 
animos; addidit Valens trecenos singulis militibus sestertios. 
tum vetustas dignitasque coloniae valuit et verba Fabi salutem incolumitatemque Viennensium commendantis aequis 
auribus accepta; publice tamen armis multati, privatis et 
promiscis copiis iuvere militem. sed fama constans fuit ipsum 
Valentem magna pecunia emptum. is diu sordidus, repente 
dives mutationem fortunae male tegebat, accensis egestate 
longa cupidinibus immoderatus et inopi iuventa senex prodigus. lento deinde agmine per finis Allobrogum ac Vocontiorum ductus exercitus, ipsa itinerum spatia et stativorum 
mutationes venditante duce, foedis pactionibus adversus 
possessores agrorum et magistratus civitatum, adeo minaciter 
ut Luco (municipium id Vocontiorum est) faces admoverit, 
donec pecunia mitigaretur. quotiens pecuniae materia deesset, stupris et adulteriis exorabatur. sic ad Alpis perventum.

Plus praedae ac sanguinis Caecina hausit. inritaverant turbidum ingenium Helvetii, Gallica gens olim armis 
virisque, mox memoria nominis clara, de caede Galbae 
ignari et Vitellii imperium abnuentes. initium bello fuit 
avaritia ac festinatio unaetvicensimae legionis; rapuerant 
pecuniam missam in stipendium castelli quod olim Helvetii 
suis militibus ac stipendiis tuebantur. aegre id passi Helvetii, 
interceptis epistulis, quae nomine Germanici exercitus ad 
Pannonicas legiones ferebantur, centurionem et quosdam 
militum in custodia retinebant. Caecina belli avidus proximam 
quamque culpam, antequam paeniteret, ultum ibat: mota 
propere castra, vastati agri, direptus longa pace in modum 
municipii extructus locus, amoeno salubrium aquarum usu 
frequens; missi ad Raetica auxilia nuntii ut versos in legionem Helvetios a tergo adgrederentur.

Illi ante discrimen feroces, in periculo pavidi, quamquam primo tumultu Claudium Severum ducem legerant, non 
arma noscere, non ordines sequi, non in unum consulere. 
exitiosum adversus veteranos proelium, intuta obsidio dilapsis vetustate moenibus; hinc Caecina cum valido exercitu, 
inde Raeticae alae cohortesque et ipsorum Raetorum iuventus, sueta armis et more militiae exercita. undique populatio 
et caedes: ipsi medio vagi, abiectis armis, magna pars 
saucii aut palantes, in montem Vocetium perfugere. ac statim 
immissa cohorte Thraecum depulsi et consectantibus Germanis Raetisque per silvas atque in ipsis latebris trucidati. 
multa hominum milia caesa, multa sub corona venundata. 
cumque dirutis omnibus Aventicum gentis caput infesto agmine 
peteretur, missi qui dederent civitatem, et deditio accepta. 
in Iulium Alpinum e principibus ut concitorem belli 
Caecina animadvertit: ceteros veniae vel saevitiae Vitellii 
reliquit.

Haud facile dictu est, legati Helvetiorum minus 
placabilem imperatorem an militem invenerint. civitatis excidium poscunt, tela ac manus in ora legatorum intentant. ne 
Vitellius quidem verbis et minis temperabat, cum Claudius 
Cossus, unus ex legatis, notae facundiae sed dicendi artem 
apta trepidatione occultans atque eo validior, militis animum 
mitigavit. ut est mos, vulgus mutabile subitis et tam pronum in 
misericordiam quam immodicum saevitia fuerat: effusis lacrimis et meliora constantius postulando impunitatem salutemque 
civitati impetravere.

Caecina paucos in Helvetiis moratus dies dum sententiae Vitellii certior fieret, simul transitum Alpium parans, 
laetum ex Italia nuntium accipit alam Silianam circa Padum 
agentem sacramento Vitellii accessisse. pro consule Vitellium Siliani in Africa habuerant; mox a Nerone, ut in Aegyptum praemitterentur, exciti et ob bellum Vindicis revocati ac tum in Italia manentes, instinctu decurionum, qui 
Othonis ignari, Vitellio obstricti robur adventantium legionum 
et famam Germanici exercitus attollebant, transiere in partis 
et ut donum aliquod novo principi firmissima transpadanae 
regionis municipia, Mediolanum ac Novariam et Eporediam 
et Vercellas, adiunxere. id Caecinae per ipsos compertum. 
et quia praesidio alae unius latissima Italiae pars defendi 
nequibat, praemissis Gallorum Lusitanorumque et Britannorum cohortibus et Germanorum vexillis cum ala Petriana, ipse 
paulum cunctatus est num Raeticis iugis in Noricum flecteret 
adversus Petronium Vrbicum procuratorem, qui concitis auxiliis et interruptis fluminum pontibus fidus Othoni putabatur. 
sed metu ne amitteret praemissas iam cohortis alasque, simul 
reputans plus gloriae retenta Italia et, ubicumque certatum foret, Noricos in cetera victoriae praemia cessuros, 
Poenino itinere subsignanum militem et grave legionum 
agmen hibernis adhuc Alpibus transduxit.

Otho interim contra spem omnium non deliciis neque 
desidia torpescere: dilatae voluptates, dissimulata luxuria 
et cuncta ad decorem imperii composita, eoque plus formidinis adferebant falsae virtutes et vitia reditura. Marium 
Celsum consulem designatum, per speciem vinculorum saevitiae militum subtractum, acciri in Capitolium iubet; clementiae titulus e viro claro et partibus inviso petebatur. Celsus 
constanter servatae erga Galbam fidei crimen confessus, 
exemplum ultro imputavit. nec Otho quasi ignosceret sed 
deos testis mutuae reconciliationis adhibens, statim inter 
intimos amicos habuit et mox bello inter duces delegit, mansitque Celso velut fataliter etiam pro Othone fides integra 
et infelix. laeta primoribus civitatis, celebrata in vulgus 
Celsi salus ne militibus quidem ingrata fuit, eandem virtutem 
admirantibus cui irascebantur.

Par inde exultatio disparibus causis consecuta 
impetrato Tigellini exitio. Ofonius Tigellinus obscuris 
parentibus, foeda pueritia, impudica senecta, praefecturam 
vigilum et praetorii et alia praemia virtutum, quia velocius 
erat, vitiis adeptus, crudelitatem mox, deinde avaritiam, virilia scelera, exercuit, corrupto ad omne facinus Nerone, quae- 
dam ignaro ausus, ac postremo eiusdem desertor ac proditor: unde non alium pertinacius ad poenam flagitaverunt, 
diverso adfectu, quibus odium Neronis inerat et quibus desiderium. apud Galbam Titi Vinii potentia defensus, praetexentis servatam ab eo filiam. haud dubie servaverat, non clementia, quippe tot interfectis, sed effugium in futurum, quia 
pessimus quisque diffidentia praesentium mutationem pavens 
adversus publicum odium privatam gratiam praeparat: unde 
nulla innocentiae cura sed vices impunitatis. eo infensior 
populus, addita ad vetus Tigellini odium recenti Titi Vinii 
invidia, concurrere ex tota urbe in Palatium ac fora et, ubi 
plurima vulgi licentia, in circum ac theatra effusi seditiosis 
vocibus strepere, donec Tigellinus accepto apud Sinuessanas 
aquas supremae necessitatis nuntio inter stupra concubinarum 
et oscula et deformis moras sectis novacula faucibus infamem 
vitam foedavit etiam exitu sero et inhonesto.

Per idem tempus expostulata ad supplicium Calvia 
Crispinilla variis frustrationibus et adversa dissimulantis 
principis fama periculo exempta est. magistra libidinum Neronis, transgressa in Africam ad instigandum in arma Clodium Macrum, famem populo Romano haud obscure molita, 
totius postea civitatis gratiam obtinuit, consulari matrimonio 
subnixa et apud Galbam Othonem Vitellium inlaesa, mox 
potens pecunia et orbitate, quae bonis malisque temporibus 
iuxta valent.

Crebrae interim et muliebribus blandimentis infectae 
ab Othone ad Vitellium epistulae offerebant pecuniam et 
gratiam et quemcumque e quietis locis prodigae vitae legis- 
set. paria Vitellius ostentabat, primo mollius, stulta utrimque et indecora simulatione, mox quasi rixantes stupra ac 
flagitia in vicem obiectavere, neuter falso. Otho, revocatis 
quos Galba miserat legatis, rursus ad utrumque Germanicum exercitum et ad legionem Italicam easque quae 
Lugduni agebant copias specie senatus misit. legati apud 
Vitellium remansere, promptius quam ut retenti viderentur; 
praetoriani, quos per simulationem officii legatis Otho adiunxerat, remissi antequam legionibus miscerentur. addidit 
epistulas Fabius Valens nomine Germanici exercitus ad praetorias et urbanas cohortis de viribus partium magnificas et 
concordiam offerentis; increpabat ultro quod tanto ante 
traditum Vitellio imperium ad Othonem vertissent.

Ita promissis simul ac minis temptabantur, ut bello 
impares, in pace nihil amissuri; neque ideo praetorianorum 
fides mutata. sed insidiatores ab Othone in Germaniam, a 
Vitellio in urbem missi. utrisque frustra fuit, Vitellianis inpune, per tantam hominum multitudinem mutua ignorantia 
fallentibus: Othoniani novitate vultus, omnibus in vicem 
gnaris, prodebantur. Vitellius litteras ad Titianum fratrem 
Othonis composuit, exitium ipsi filioque eius minitans ni 
incolumes sibi mater ac liberi servarentur. et stetit domus 
utraque, sub Othone incertum an metu: Vitellius victor 
clementiae gloriam tulit.

Primus Othoni fiduciam addidit ex Illyrico nuntius 
iurasse in eum Dalmatiae ac Pannoniae et Moesiae legiones. 
idem ex Hispania adlatum laudatusque per edictum Cluvius 
Rufus: set statim cognitum est conversam ad Vitellium 
Hispaniam. ne Aquitania quidem, quamquam ab Iulio Cordo 
in verba Othonis obstricta, diu mansit. nusquam fides aut 
amor: metu ac necessitate huc illuc mutabantur. eadem formido provinciam Narbonensem ad Vitellium vertit, facili 
transitu ad proximos et validiores. longinquae provinciae 
et quidquid armorum mari dirimitur penes Othonem manebat, non partium studio, sed erat grande momentum in nomine urbis ac praetexto senatus, et occupaverat animos prior 
auditus. Iudaicum exercitum Vespasianus, Syriae legiones 
Mucianus sacramento Othonis adegere; simul Aegyptus omnesque versae in Orientem provinciae nomine eius tenebantur. idem Africae obsequium, initio Carthagine orto neque 
expectata Vipstani Aproniani proconsulis auctoritate: Crescens Neronis libertus (nam et hi malis temporibus partem 
se rei publicae faciunt) epulum plebi ob laetitiam recentis 
imperii obtulerat, et populus pleraque sine modo festinavit. 
Carthaginem ceterae civitates secutae.

Sic distractis exercitibus ac provinciis Vitellio 
quidem ad capessendam principatus fortunam bello opus erat, 
Otho ut in multa pace munia imperii obibat, quaedam ex 
dignitate rei publicae, pleraque contra decus ex praesenti 
usu properando. consul cum Titiano fratre in kalendas Martias ipse; proximos mensis Verginio destinat ut aliquod 
exercitui Germanico delenimentum; iungitur Verginio Pompeius Vopiscus praetexto veteris amicitiae; plerique Viennensium honori datum interpretabantur. ceteri consulatus ex 
destinatione Neronis aut Galbae mansere, Caelio ac Flavio 
Sabinis in Iulias, Arrio Antonino et Mario Celso in Septembris, quorum honoribus ne Vitellius quidem victor intercessit. sed Otho pontificatus auguratusque honoratis iam senibus 
cumulum dignitatis addidit, aut recens ab exilio reversos 
nobilis adulescentulos avitis ac paternis sacerdotiis in solacium recoluit. redditus Cadio Rufo, Pedio Blaeso, † Saevino 
P senatorius locus. repetundarum criminibus sub Claudio 
ac Nerone ceciderant: placuit ignoscentibus verso nomine, 
quod avaritia fuerat, videri maiestatem, cuius tum odio etiam 
bonae leges peribant.

Eadem largitione civitatum quoque ac provinciarum 
animos adgressus Hispalensibus et Emeritensibus familiarum 
adiectiones, Lingonibus universis civitatem Romanam, provinciae Baeticae Maurorum civitates dono dedit; nova iura 
Cappadociae, nova Africae, ostentata magis quam mansura. 
inter quae necessitate praesentium rerum et instantibus curis 
excusata ne tum quidem immemor amorum statuas Poppaeae 
per senatus consultum reposuit; creditus est etiam de celebranda Neronis memoria agitavisse spe vulgum adliciendi. 
et fuere qui imagines Neronis proponerent: atque etiam 
Othoni quibusdam diebus populus et miles, tamquam nobilitatem ac decus adstruerent, Neroni Othoni adclamavit. ipse 
in suspenso tenuit, vetandi metu vel agnoscendi pudore.

Conversis ad civile bellum animis externa sine cura 
habebantur. eo audentius Rhoxolani, Sarmatica gens, priore 
hieme caesis duabus cohortibus, magna spe Moesiam 
inruperant, ad novem milia equitum, ex ferocia et successu 
praedae magis quam pugnae intenta. igitur vagos et incuriosos tertia legio adiunctis auxiliis repente invasit. apud Romanos omnia proelio apta: Sarmatae dispersi aut cupidine prae- 
dae graves onere sarcinarum et lubrico itinerum adempta 
equorum pernicitate velut vincti caedebantur. namque mirum 
dictu ut sit omnis Sarmatarum virtus velut extra ipsos. nihil 
ad pedestrem pugnam tam ignavum: ubi per turmas advenere vix ulla acies obstiterit. sed tum umido die et soluto 
gelu neque conti neque gladii, quos praelongos utraque 
manu regunt, usui, lapsantibus equis et catafractarum pondere. id principibus et nobilissimo cuique tegimen, ferreis 
lamminis aut praeduro corio consertum, ut adversus ictus 
impenetrabile ita impetu hostium provolutis inhabile ad 
resurgendum; simul altitudine et mollitia nivis hauriebantur. 
Romanus miles facilis lorica et missili pilo aut lanceis adsultans, ubi res posceret, levi gladio inermem Sarmatam (neque enim scuto defendi mos est) comminus fodiebat, donec 
pauci qui proelio superfuerant paludibus abderentur. ibi 
saevitia hiemis aut vulnerum absumpti. postquam id Romae 
compertum, M. Aponius Moesiam obtinens triumphali statua, 
Fulvus Aurelius et Iulianus Tettius ac Numisius Lupus, 
legati legionum, consularibus ornamentis donantur, laeto 
Othone et gloriam in se trahente, tamquam et ipse felix bello 
et suis ducibus suisque exercitibus rem publicam auxisset.

Parvo interim initio, unde nihil timebatur, orta 
seditio prope urbi excidio fuit. septimam decimam cohortem 
e colonia Ostiensi in urbem acciri Otho iusserat; armandae 
eius cura Vario Crispino tribuno e praetorianis data. is quo 
magis vacuus quietis castris iussa exequeretur, vehicula 
cohortis incipiente nocte onerari aperto armamentario iubet. 
tempus in suspicionem, causa in crimen, adfectatio quietis 
in tumultum evaluit, et visa inter temulentos arma cupidinem 
sui movere. fremit miles et tribunos centurionesque pro- 
ditionis arguit, tamquam familiae senatorum ad perniciem 
Othonis armarentur, pars ignari et vino graves, pessimus 
quisque in occasionem praedarum, vulgus, ut mos est, 
cuiuscumque motus novi cupidum; et obsequia meliorum nox 
abstulerat. resistentem seditioni tribunum et severissimos 
centurionum obtruncant; rapta arma, nudati gladii; insidentes 
equis urbem ac Palatium petunt.

Erat Othoni celebre convivium primoribus feminis 
virisque; qui trepidi, fortuitusne militum furor an dolus 
imperatoris, manere ac deprehendi an fugere et dispergi 
periculosius foret, modo constantiam simulare, modo formidine detegi, simul Othonis vultum intueri; utque evenit inclinatis ad suspicionem mentibus, cum timeret Otho, timebatur. 
sed haud secus discrimine senatus quam suo territus et 
praefectos praetorii ad mitigandas militum iras statim miserat 
et abire propere omnis e convivio iussit. tum vero passim 
magistratus proiectis insignibus, vitata comitum et servorum 
frequentia, senes feminaeque per tenebras diversa urbis 
itinera, rari domos, plurimi amicorum tecta et ut cuique 
humillimus cliens, incertas latebras petivere.

Militum impetus ne foribus quidem Palatii coercitus 
quo minus convivium inrumperent, ostendi sibi Othonem 
expostulantes, vulnerato Iulio Martiale tribuno et Vitellio 
Saturnino praefecto legionis, dum ruentibus obsistunt. undique arma et minae, modo in centuriones tribunosque, modo 
in senatum universum, lymphatis caeco pavore animis, et 
quia neminem unum destinare irae poterant, licentiam in 
omnis poscentibus, donec Otho contra decus imperii toro 
insistens precibus et lacrimis aegre cohibuit, redieruntque 
in castra inviti neque innocentes. postera die velut capta 
urbe clausae domus, rarus per vias populus, maesta plebs; 
deiecti in terram militum vultus ac plus tristitiae quam 
paenitentiae. manipulatim adlocuti sunt Licinius Proculus et 
Plotius Firmus praefecti, ex suo quisque ingenio mitius aut 
horridius. finis sermonis in eo ut quina milia nummum 
singulis militibus numerarentur: tum Otho ingredi castra 
ausus. atque illum tribuni centurionesque circumsistunt, 
abiectis militiae insignibus otium et salutem flagitantes. sensit invidiam miles et compositus in obsequium auctores 
seditionis ad supplicium ultro postulabat.

Otho, quamquam turbidis rebus et diversis militum 
animis, cum optimus quisque remedium praesentis licentiae 
posceret, vulgus et plures seditionibus et ambitioso imperio 
laeti per turbas et raptus facilius ad civile bellum impellerentur, simul reputans non posse principatum scelere quaesitum subita modestia et prisca gravitate retineri, sed 
discrimine urbis et periculo senatus anxius, postremo ita 
disseruit: 'neque ut adfectus vestros in amorem mei accenderem, commilitones, neque ut animum ad virtutem cohortarer (utraque enim egregie supersunt), sed veni postulaturus a vobis temperamentum vestrae fortitudinis et erga me 
modum caritatis. tumultus proximi initium non cupiditate 
vel odio, quae multos exercitus in discordiam egere, ac ne 
detrectatione quidem aut formidine periculorum: nimia pietas 
vestra acrius quam considerate excitavit; nam saepe honestas rerum causas, ni iudicium adhibeas, perniciosi exitus 
consequuntur. imus ad bellum. num omnis nuntios palam audiri, omnia consilia cunctis praesentibus tractari ratio rerum 
aut occasionum velocitas patitur? tam nescire quaedam milites quam scire oportet: ita se ducum auctoritas, sic rigor 
disciplinae habet, ut multa etiam centuriones tribunosque 
tantum iuberi expediat. si cur iubeantur quaerere singulis 
liceat, pereunte obsequio etiam imperium intercidit. an et 
illic nocte intempesta rapientur arma? unus alterve perditus 
ac temulentus (neque enim pluris consternatione proxima 
insanisse crediderim) centurionis ac tribuni sanguine manus 
imbuet, imperatoris sui tentorium inrumpet?'

'Vos quidem istud pro me: sed in discursu ac tenebris et rerum omnium confusione patefieri occasio etiam 
adversus me potest. si Vitellio et satellitibus eius eligendi 
facultas detur, quem nobis animum, quas mentis imprecentur, quid aliud quam seditionem et discordiam optabunt? 
ne miles centurioni, ne centurio tribuno obsequatur, ut confusi pedites equitesque in exitium ruamus. parendo potius, 
commilitones, quam imperia ducum sciscitando res militares 
continentur, et fortissimus in ipso discrimine exercitus est 
qui ante discrimen quietissimus. vobis arma et animus sit: 
mihi consilium et virtutis vestrae regimen relinquite. paucorum culpa fuit, duorum poena erit: ceteri abolete memoriam foedissimae noctis. nec illas adversus senatum voces 
ullus usquam exercitus audiat. caput imperii et decora 
omnium provinciarum ad poenam vocare non hercule illi, 
quos cum maxime Vitellius in nos ciet, Germani audeant. 
ulline Italiae alumni et Romana vere iuventus ad sanguinem 
et caedem depoposcerit ordinem, cuius splendore et gloria 
sordis et obscuritatem Vitellianarum partium praestringimus? 
nationes aliquas occupavit Vitellius, imaginem quandam 
exercitus habet, senatus nobiscum est: sic fit ut hinc res 
publica, inde hostes rei publicae constiterint. quid? vos 
pulcherrimam hanc urbem domibus et tectis et congestu 
lapidum stare creditis? muta ista et inanima intercidere ac 
reparari promisca sunt: aeternitas rerum et pax gentium et 
mea cum vestra salus incolumitate senatus firmatur. hunc 
auspicato a parente et conditore urbis nostrae institutum et 
a regibus usque ad principes continuum et immortalem, sicut 
a maioribus accepimus, sic posteris tradamus; nam ut ex 
vobis senatores, ita ex senatoribus principes nascuntur.'

Et oratio ad perstringendos mulcendosque militum 
animos et severitatis modus (neque enim in pluris quam 
in duos animadverti iusserat) grate accepta compositique ad 
praesens qui coerceri non poterant. non tamen quies urbi 
redierat: strepitus telorum et facies belli, et militibus ut 
nihil in commune turbantibus, ita sparsis per domos occulto 
habitu, et maligna cura in omnis, quos nobilitas aut opes 
aut aliqua insignis claritudo rumoribus obiecerat: Vitellianos 
quoque milites venisse in urbem ad studia partium noscenda 
plerique credebant: unde plena omnia suspicionum et vix 
secreta domuum sine formidine. sed plurimum trepidationis 
in publico, ut quemque nuntium fama attulisset, animum 
vultumque conversis, ne diffidere dubiis ac parum gaudere 
prosperis viderentur. coacto vero in curiam senatu arduus 
rerum omnium modus, ne contumax silentium, ne suspecta 
libertas; et privato Othoni nuper atque eadem dicenti nota 
adulatio. igitur versare sententias et huc atque illuc torquere, hostem et parricidam Vitellium vocantes, providen- 
tissimus quisque vulgaribus conviciis, quidam vera probra 
iacere, in clamore tamen et ubi plurimae voces, aut tumultu 
verborum sibi ipsi obstrepentes.

Prodigia insuper terrebant diversis auctoribus vulgata: in vestibulo Capitolii omissas habenas bigae, cui Victoria institerat, erupisse cella Iunonis maiorem humana speciem, statuam divi Iulii in insula Tiberini amnis sereno et 
immoto die ab occidente in orientem conversam, prolocutum 
in Etruria bovem, insolitos animalium partus, et plura alia 
rudibus saeculis etiam in pace observata, quae nunc tantum 
in metu audiuntur. sed praecipuus et cum praesenti exitio 
etiam futuri pavor subita inundatione Tiberis, qui immenso 
auctu proruto ponte sublicio ac strage obstantis molis refusus, non modo iacentia et plana urbis loca, sed secura eius 
modi casuum implevit: rapti e publico plerique, plures in 
tabernis et cubilibus intercepti. fames in vulgus inopia quaestus et penuria alimentorum. corrupta stagnantibus aquis 
insularum fundamenta, dein remeante flumine dilapsa. utque 
primum vacuus a periculo animus fuit, id ipsum quod paranti 
expeditionem Othoni campus Martius et via Flaminia iter 
belli esset obstructum, a fortuitis vel naturalibus causis in 
prodigium et omen imminentium cladium vertebatur.

Otho lustrata urbe et expensis bello consiliis, quando 
Poeninae Cottiaeque Alpes et ceteri Galliarum aditus Vitellianis exercitibus claudebantur, Narbonensem Galliam adgredi statuit classe valida et partibus fida, quod reliquos 
caesorum ad pontem Mulvium et saevitia Galbae in custodia 
habitos in numeros legionis composuerat, facta et ceteris 
spe honoratae in posterum militiae. addidit classi urbanas 
cohortis et plerosque e praetorianis, viris et robur exercitus atque ipsis ducibus consilium et custodes. summa expeditionis Antonio Novello, Suedio Clementi primipilaribus, 
Aemilio Pacensi, cui ademptum a Galba tribunatum reddiderat, permissa. curam navium Moschus libertus retinebat 
ad observandam honestiorum fidem immutatus. peditum 
equitumque copiis Suetonius Paulinus, Marius Celsus, Annius 
Gallus rectores destinati, sed plurima fides Licinio Proculo 
praetorii praefecto. is urbanae militiae impiger, bellorum 
insolens, auctoritatem Paulini, vigorem Celsi, maturitatem 
Galli, ut cuique erat, criminando, quod facillimum factu est, 
pravus et callidus bonos et modestos anteibat.

Sepositus per eos dies Cornelius Dolabella in coloniam Aquinatem, neque arta custodia neque obscura, nullum 
ob crimen, sed vetusto nomine et propinquitate Galbae monstratus. multos e magistratibus, magnam consularium partem 
Otho non participes aut ministros bello, sed comitum specie 
secum expedire iubet, in quis et Lucium Vitellium, eodem 
quo ceteros cultu, nec ut imperatoris fratrem nec ut hostis. 
igitur motae urbis curae; nullus ordo metu aut periculo vacuus. primores senatus aetate invalidi et longa pace desides, 
segnis et oblita bellorum nobilitas, ignarus militiae eques, 
quanto magis occultare et abdere pavorem nitebantur, manifestius pavidi. nec deerant e contrario qui ambitione stolida conspicua arma, insignis equos, quidam luxuriosos 
apparatus conviviorum et inritamenta libidinum ut instrumen- 
tum belli mercarentur. sapientibus quietis et rei publicae 
cura; levissimus quisque et futuri improvidus spe vana tumens; multi adflicta fide in pace anxii, turbatis rebus alacres et per incerta tutissimi.

Sed vulgus et magnitudine nimia communium curarum expers populus sentire paulatim belli mala, conversa 
in militum usum omni pecunia, intentis alimentorum pretiis, 
quae motu Vindicis haud perinde plebem attriverant, secura 
tum urbe et provinciali bello, quod inter legiones Galliasque 
velut externum fuit. nam ex quo divus Augustus res Caesarum composuit, procul et in unius sollicitudinem aut decus 
populus Romanus bellaverat; sub Tiberio et Gaio tantum pacis 
adversa ad rem publicam pertinuere; Scriboniani contra Claudium incepta simul audita et coercita; Nero nuntiis magis et 
rumoribus quam armis depulsus: tum legiones classesque et, 
quod raro alias, praetorianus urbanusque miles in aciem deducti, Oriens Occidensque et quicquid utrimque virium est a 
tergo, si ducibus aliis bellatum foret, longo bello materia. fuere 
qui proficiscenti Othoni moras religionemque nondum conditorum ancilium adferrent: aspernatus est omnem cunctationem 
ut Neroni quoque exitiosam; et Caecina iam Alpes transgressus extimulabat.

Pridie idus Martias commendata patribus re publica 
reliquias Neronianarum sectionum nondum in fiscum conversas revocatis ab exilio concessit, iustissimum donum et in 
speciem magnificum, sed festinata iam pridem exactione usu 
sterile. mox vocata contione maiestatem urbis et consensum 
populi ac senatus pro se attollens, adversum Vitellianas partis 
modeste disseruit, inscitiam potius legionum quam audaciam 
increpans, nulla Vitellii mentione, sive ipsius ea moderatio, 
seu scriptor orationis sibi metuens contumeliis in Vitellium 
abstinuit, quando, ut in consiliis militiae Suetonio Paulino 
et Mario Celso, ita in rebus urbanis Galeri Trachali ingenio 
Othonem uti credebatur; et erant qui genus ipsum orandi 
noscerent, crebro fori usu celebre et ad implendas populi 
auris latum et sonans. clamor vocesque vulgi ex more 
adulandi nimiae et falsae: quasi dictatorem Caesarem aut 
imperatorem Augustum prosequerentur, ita studiis votisque 
certabant, nec metu aut amore, sed ex libidine servitii: ut 
in familiis, privata cuique stimulatio, et vile iam decus publicum. profectus Otho quietem urbis curasque imperii Salvio 
Titiano fratri permisit.

Struebat iam fortuna in diversa parte terrarum initia 
causasque imperio, quod varia sorte laetum rei publicae aut 
atrox, ipsis principibus prosperum vel exitio fuit. Titus Vespasianus, e Iudaea incolumi adhuc Galba missus a patre, causam profectionis officium erga principem et maturam petendis honoribus iuventam ferebat, sed vulgus fingendi avidum 
disperserat accitum in adoptionem. materia sermonibus senium et orbitas principis et intemperantia civitatis, donec 
unus eligatur, multos destinandi. augebat famam ipsius Titi 
ingenium quantaecumque fortunae capax, decor oris cum 
quadam maiestate, prosperae Vespasiani res, praesaga responsa, et inclinatis ad credendum animis loco ominum etiam 
fortuita. ubi Corinthi, Achaiae urbe, certos nuntios accepit 
de interitu Galbae et aderant qui arma Vitellii bellumque 
adfirmarent, anxius animo paucis amicorum adhibitis cuncta 
utrimque perlustrat: si pergeret in urbem, nullam officii gratiam in alterius honorem suscepti, ac se Vitellio sive Othoni 
obsidem fore: sin rediret, offensam haud dubiam victoris, 
set incerta adhuc victoria et concedente in partis patre 
filium excusatum. sin Vespasianus rem publicam susciperet, 
obliviscendum offensarum de bello agitantibus.

His ac talibus inter spem metumque iactatum spes 
vicit. fuerunt qui accensum desiderio Berenices reginae vertisse iter crederent; neque abhorrebat a Berenice iuvenilis 
animus, sed gerendis rebus nullum ex eo impedimentum. 
laetam voluptatibus adulescentiam egit, suo quam patris imperio moderatior. igitur oram Achaiae et Asiae ac laeva 
maris praevectus, Rhodum et Cyprum insulas, inde Syriam 
audentioribus spatiis petebat. atque illum cupido incessit 
adeundi visendique templum Paphiae Veneris, inclitum per 
indigenas advenasque. haud fuerit longum initia religionis, 
templi ritum, formam deae (neque enim alibi sic habetur) 
paucis disserere.

Conditorem templi regem Aeriam vetus memoria, quidam ipsius deae nomen id perhibent. fama recentior tradit 
a Cinyra sacratum templum deamque ipsam conceptam mari 
huc adpulsam; sed scientiam artemque haruspicum accitam 
et Cilicem Tamiram intulisse, atque ita pactum ut familiae 
utriusque posteri caerimoniis praesiderent. mox, ne honore 
nullo regium genus peregrinam stirpem antecelleret, ipsa 
quam intulerant scientia hospites cessere: tantum Cinyrades 
sacerdos consulitur. hostiae, ut quisque vovit, sed mares 
deliguntur: certissima fides haedorum fibris. sanguinem arae 
obfundere vetitum: precibus et igne puro altaria adolentur, 
nec ullis imbribus quamquam in aperto madescunt. simulacrum deae non effigie humana, continuus orbis latiore initio 
tenuem in ambitum metae modo exurgens, set ratio in obscuro.

Titus spectata opulentia donisque regum quaeque alia 
laetum antiquitatibus Graecorum genus incertae vetustati 
adfingit, de navigatione primum consuluit. postquam pandi 
viam et mare prosperum accepit, de se per ambages interrogat caesis compluribus hostiis. Sostratus (sacerdotis id 
nomen erat) ubi laeta et congruentia exta magnisque consultis adnuere deam videt, pauca in praesens et solita respondens, petito secreto futura aperit. Titus aucto animo ad 
patrem pervectus suspensis provinciarum et exercituum 
mentibus ingens rerum fiducia accessit.

Profligaverat bellum Iudaicum Vespasianus, obpugnatione Hierosolymorum reliqua, duro magis et arduo opere 
ob ingenium montis et pervicaciam superstitionis quam quo 
satis virium obsessis ad tolerandas necessitates superesset. 
tres, ut supra memoravimus, ipsi Vespasiano legiones erant, 
exercitae bello: quattuor Mucianus obtinebat in pace, sed 
aemulatio et proximi exercitus gloria depulerat segnitiam, 
quantumque illis roboris discrimina et labor, tantum his 
vigoris addiderat integra quies et inexperti belli † labor. 
auxilia utrique cohortium alarumque et classes regesque ac 
nomen dispari fama celebre.

Vespasianus acer militiae anteire agmen, locum 
castris capere, noctu diuque consilio ac, si res posceret, 
manu hostibus obniti, cibo fortuito, veste habituque vix a 
gregario milite discrepans; prorsus, si avaritia abesset, antiquis ducibus par. Mucianum e contrario magnificentia et opes 
et cuncta privatum modum supergressa extollebant; aptior 
sermone, dispositu provisuque civilium rerum peritus: egregium principatus temperamentum, si demptis utriusque vitiis 
solae virtutes miscerentur. ceterum hic Syriae, ille Iudaeae 
praepositus, vicinis provinciarum administrationibus invidia 
discordes, exitu demum Neronis positis odiis in medium 
consuluere, primum per amicos, dein praecipua concordiae 
fides Titus prava certamina communi utilitate aboleverat, 
natura atque arte compositus adliciendis etiam Muciani 
moribus. tribuni centurionesque et vulgus militum industria 
licentia, per virtutes per voluptates, ut cuique ingenium, 
adsciscebantur.

Antequam Titus adventaret sacramentum Othonis 
acceperat uterque exercitus, praecipitibus, ut adsolet, nuntiis et tarda mole civilis belli, quod longa concordia quietus 
Oriens tunc primum parabat. namque olim validissima inter 
se civium arma in Italia Galliave viribus Occidentis coepta; 
et Pompeio, Cassio, Bruto, Antonio, quos omnis trans mare 
secutum est civile bellum, haud prosperi exitus fuerant; 
auditique saepius in Syria Iudaeaque Caesares quam inspecti. 
nulla seditio legionum, tantum adversus Parthos minae, 
vario eventu; et proximo civili bello turbatis aliis inconcussa 
ibi pax, dein fides erga Galbam. mox, ut Othonem ac Vitellium scelestis armis res Romanas raptum ire vulgatum est, 
ne penes ceteros imperii praemia, penes ipsos tantum servitii 
necessitas esset, fremere miles et viris suas circumspicere. 
septem legiones statim et cum ingentibus auxiliis Syria 
Iudaeaque; inde continua Aegyptus duaeque legiones, hinc 
Cappadocia Pontusque et quicquid castrorum Armeniis praetenditur. Asia et ceterae provinciae nec virorum inopes et 
pecunia opulentae. quantum insularum mari cingitur, et 
parando interim bello secundum tutumque ipsum mare.

Non fallebat duces impetus militum, sed bellantibus 
aliis placuit expectari. bello civili victores victosque numquam solida fide coalescere, nec referre Vitellium an Othonem superstitem fortuna faceret. rebus secundis etiam egregios duces insolescere: discordia militis ignavia luxurie 
et suismet vitiis alterum bello, alterum victoria periturum. 
igitur arma in occasionem distulere, Vespasianus Mucianusque nuper, ceteri olim mixtis consiliis; optimus quisque 
amore rei publicae, multos dulcedo praedarum stimulabat, 
alios ambiguae domi res: ita boni malique causis diversis, 
studio pari, bellum omnes cupiebant.

Sub idem tempus Achaia atque Asia falso exterritae 
velut Nero adventaret, vario super exitu eius rumore eoque 
pluribus vivere eum fingentibus credentibusque. ceterorum 
casus conatusque in contextu operis dicemus: tunc servus e 
Ponto sive, ut alii tradidere, libertinus ex Italia, citharae et 
cantus peritus, unde illi super similitudinem oris propior ad 
fallendum fides, adiunctis desertoribus, quos inopia vagos 
ingentibus promissis corruperat, mare ingreditur; ac vi tempestatum Cythnum insulam detrusus et militum quosdam ex 
Oriente commeantium adscivit vel abnuentis interfici iussit, 
et spoliatis negotiatoribus mancipiorum valentissimum quemque armavit. centurionemque Sisennam dextras, concordiae 
insignia, Syriaci exercitus nomine ad praetorianos ferentem 
variis artibus adgressus est, donec Sisenna clam relicta insula trepidus et vim metuens aufugeret. inde late terror: 
multi ad celebritatem nominis erecti rerum novarum cupidine 
et odio praesentium. gliscentem in dies famam fors discussit.

Galatiam ac Pamphyliam provincias Calpurnio Asprenati regendas Galba permiserat. datae e classe Misenensi 
duae triremes ad prosequendum, cum quibus Cythnum insulam tenuit: nec defuere qui trierarchos nomine Neronis accirent. is in maestitiam compositus et fidem suorum quondam militum invocans, ut eum in Syria aut Aegypto sisterent orabat. trierarchi, nutantes seu dolo, adloquendos sibi 
milites et paratis omnium animis reversuros firmaverunt. sed 
Asprenati cuncta ex fide nuntiata, cuius cohortatione expugnata navis et interfectus quisquis ille erat. corpus, insigne 
oculis comaque et torvitate vultus, in Asiam atque inde Romam pervectum est.

In civitate discordi et ob crebras principum mutationes inter libertatem ac licentiam incerta parvae quoque 
res magnis motibus agebantur. Vibius Crispus, pecunia potentia ingenio inter claros magis quam inter bonos, Annium 
Faustum equestris ordinis, qui temporibus Neronis delationes factitaverat, ad cognitionem senatus vocabat; nam recens Galbae principatu censuerant patres, ut accusatorum 
causae noscerentur. id senatus consultum varie iactatum et, 
prout potens vel inops reus inciderat, infirmum aut validum, 
retinebat adhuc aliquid terroris. et propria vi Crispus incubuerat 
delatorem fratris sui pervertere, traxeratque magnam senatus partem, ut indefensum et inauditum dedi ad exitium postularent. contra apud alios nihil aeque reo proderat quam 
nimia potentia accusatoris: dari tempus, edi crimina, quam- 
vis invisum ac nocentem more tamen audiendum censebant. 
et valuere primo dilataque in paucos dies cognitio: mox 
damnatus est Faustus, nequaquam eo adsensu civitatis quem 
pessimis moribus meruerat: quippe ipsum Crispum easdem 
accusationes cum praemio exercuisse meminerant, nec poena 
criminis sed ultor displicebat.

Laeta interim Othoni principia belli, motis ad imperium eius e Dalmatia Pannoniaque exercitibus. fuere quattuor legiones, e quibus bina milia praemissa; ipsae modicis 
intervallis sequebantur, septima a Galba conscripta, veteranae undecima ac tertia decima et praecipui fama quartadecumani, rebellione Britanniae compressa. addiderat gloriam 
Nero eligendo ut potissimos, unde longa illis erga Neronem 
fides et erecta in Othonem studia. sed quo plus virium ac 
roboris e fiducia tarditas inerat. agmen legionum alae cohortesque praeveniebant; et ex ipsa urbe haud spernenda 
manus, quinque praetoriae cohortes et equitum vexilla cum 
legione prima, ac deforme insuper auxilium, duo milia gladiatorum, sed per civilia arma etiam severis ducibus usurpatum. his copiis rector additus Annius Gallus, cum Vestricio 
Spurinna ad occupandas Padi ripas praemissus, quoniam 
prima consiliorum frustra ceciderant, transgresso iam Alpis 
Caecina, quem sisti intra Gallias posse speraverat. ipsum 
Othonem comitabantur speculatorum lecta corpora cum ceteris praetoriis cohortibus, veterani e praetorio, classicorum 
ingens numerus. nec illi segne aut corruptum luxu iter, sed 
lorica ferrea usus est et ante signa pedes ire, horridus, incomptus famaeque dissimilis.

Blandiebatur coeptis fortuna, possessa per mare et 
navis maiore Italiae parte penitus usque ad initium mariti- 
marum Alpium, quibus temptandis adgrediendaeque provinciae Narbonensi Suedium Clementem, Antonium Novellum, 
Aemilium Pacensem duces dederat. sed Pacensis per licentiam militum vinctus, Antonio Novello nulla auctoritas: Suedius Clemens ambitioso imperio regebat, ut adversus modestiam disciplinae corruptus, ita proeliorum avidus. non 
Italia adiri nec loca sedesque patriae videbantur: tamquam 
externa litora et urbes hostium urere, vastare, rapere eo 
atrocius quod nihil usquam provisum adversum metus. pleni 
agri, apertae domus; occursantes domini iuxta coniuges et 
liberos securitate pacis et belli malo circumveniebantur. 
maritimas tum Alpis tenebat procurator Marius Maturus. is 
concita gente (nec deest iuventus) arcere provinciae finibus 
Othonianos intendit: sed primo impetu caesi disiectique 
montani, ut quibus temere collectis, non castra, non ducem 
noscitantibus, neque in victoria decus esset neque in fuga 
flagitium.

Inritatus eo proelio Othonis miles vertit iras in municipium Albintimilium. quippe in acie nihil praedae, inopes 
agrestes et vilia arma; nec capi poterant, pernix genus et 
gnari locorum: sed calamitatibus insontium expleta avaritia. 
auxit invidiam praeclaro exemplo femina Ligus, quae filio 
abdito, cum simul pecuniam occultari milites credidissent 
eoque per cruciatus interrogarent ubi filium occuleret, uterum 
ostendens latere respondit, nec ullis deinde terroribus aut 
morte constantiam vocis egregiae mutavit.

Imminere provinciae Narbonensi, in verba Vitellii 
adactae, classem Othonis trepidi nuntii Fabio Valenti attulere; aderant legati coloniarum auxilium orantes. duas Tungrorum cohortis, quattuor equitum turmas, universam Trevirorum alam cum Iulio Classico praefecto misit, e quibus 
pars in colonia Foroiuliensi retenta, ne omnibus copiis in 
terrestre iter versis vacuo mari classis adceleraret. duodecim equitum turmae et lecti e cohortibus adversus hostem 
iere, quibus adiuncta Ligurum cohors, vetus loci auxilium, 
et quingenti Pannonii, nondum sub signis. nec mora proelio: sed acies ita instructa ut pars classicorum mixtis paganis in collis mari propinquos exurgeret, quantum inter 
collis ac litus aequi loci praetorianus miles expleret, in ipso 
mari ut adnexa classis et pugnae parata conversa et minaci 
fronte praetenderetur: Vitelliani, quibus minor peditum vis, 
in equite robur, Alpinos proximis iugis, cohortis densis ordinibus post equitem locant. Trevirorum turmae obtulere se 
hosti incaute, cum exciperet contra veteranus miles, simul a 
latere saxis urgeret apta ad iaciendum etiam paganorum 
manus, qui sparsi inter milites, strenui ignavique, in victoria idem audebant. additus perculsis terror invecta in terga 
pugnantium classe: ita undique clausi, deletaeque omnes copiae forent ni victorem exercitum attinuisset obscurum noctis, obtentui fugientibus.

Nec Vitelliani quamquam victi quievere: accitis auxiliis securum hostem ac successu rerum socordius agentem 
invadunt. caesi vigiles, perrupta castra, trepidatum apud 
navis, donec sidente paulatim metu, occupato iuxta colle 
defensi, mox inrupere. atrox ibi caedes, et Tungrarum co- 
hortium praefecti sustentata diu acie telis obruuntur. ne Othonianis quidem incruenta victoria fuit, quorum improvide secutos conversi equites circumvenerunt. ac velut pactis indutiis, ne hinc classis inde eques subitam formidinem inferrent, Vitelliani retro Antipolim Narbonensis Galliae municipium, Othoniani Albingaunum interioris Liguriae revertere.

Corsicam ac Sardiniam ceterasque proximi maris 
insulas fama victricis classis in partibus Othonis tenuit. sed 
Corsicam prope adflixit Decumi Pacarii procuratoris temeritas, tanta mole belli nihil in summam profutura, ipsi exitiosa. 
namque Othonis odio iuvare Vitellium Corsorum viribus statuit, inani auxilio etiam si provenisset. vocatis principibus 
insulae consilium aperit, et contra dicere ausos, Claudium 
Pyrrichum trierarchum Liburnicarum ibi navium, Quintium 
Certum equitem Romanum, interfici iubet: quorum morte exterriti qui aderant, simul ignara et alieni metus socia imperitorum turba in verba Vitellii iuravere. sed ubi dilectum 
agere Pacarius et inconditos homines fatigare militiae muneribus occepit, laborem insolitum perosi infirmitatem suam 
reputabant: insulam esse quam incolerent, et longe Germaniam virisque legionum; direptos vastatosque classe etiam 
quos cohortes alaeque protegerent. et aversi repente animi, 
nec tamen aperta vi: aptum tempus insidiis legere. digressis qui Pacarium frequentabant, nudus et auxilii inops balineis interficitur; trucidati et comites. capita ut hostium ipsi 
interfectores ad Othonem tulere; neque eos aut Otho praemio adfecit aut puniit Vitellius, in multa conluvie rerum maioribus flagitiis permixtos.

Aperuerat iam Italiam bellumque transmiserat, ut 
supra memoravimus, ala Siliana, nullo apud quemquam Othonis favore, nec quia Vitellium mallent, sed longa pax ad omne 
servitium fregerat facilis occupantibus et melioribus incuriosos. florentissimum Italiae latus, quantum inter Padum 
Alpisque camporum et urbium, armis Vitellii (namque et 
praemissae a Caecina cohortes advenerant) tenebatur. capta 
Pannoniorum cohors apud Cremonam; intercepti centum equites ac mille classici inter Placentiam Ticinumque. quo successu Vitellianus miles non iam flumine aut ripis arcebatur; 
inritabat quin etiam Batavos transrhenanosque Padus ipse, 
quem repente contra Placentiam transgressi raptis quibusdam exploratoribus ita ceteros terruere ut adesse omnem 
Caecinae exercitum trepidi ac falsi nuntiarent.

Certum erat Spurinnae (is enim Placentiam optinebat) necdum venisse Caecinam et, si propinquaret, coercere 
intra munimenta militem nec tris praetorias cohortis et mille 
vexillarios cum paucis equitibus veterano exercitui obicere: 
sed indomitus miles et belli ignarus correptis signis vexillisque ruere et retinenti duci tela intentare, spretis centurionibus tribunisque: quin prodi Othonem et accitum Caecinam 
clamitabant. fit temeritatis alienae comes Spurinna, primo 
coactus, mox velle simulans, quo plus auctoritatis inesset 
consiliis si seditio mitesceret.

Postquam in conspectu Padus et nox adpetebat vallari castra placuit. is labor urbano militi insolitus contundit 
animos. tum vetustissimus quisque castigare credulitatem 
suam, metum ac discrimen ostendere si cum exercitu Cae- 
cina patentibus campis tam paucas cohortis circumfudisset. 
iamque totis castris modesti sermones, et inserentibus se 
centurionibus tribunisque laudari providentia ducis quod coloniam virium et opum validam robur ac sedem bello legisset. ipse postremo Spurinna, non tam culpam exprobrans 
quam rationem ostendens, relictis exploratoribus ceteros Placentiam reduxit minus turbidos et imperia accipientis. solidati muri, propugnacula addita, auctae turres, provisa parataque non arma modo sed obsequium et parendi amor, quod 
solum illis partibus defuit, cum virtutis haud paeniteret.

At Caecina, velut relicta post Alpis saevitia ac licentia, modesto agmine per Italiam incessit. ornatum ipsius 
municipia et coloniae in superbiam trahebant, quod versicolori sagulo, bracas barbarum tecgmen indutus togatos adloqueretur. uxorem quoque eius Saloninam, quamquam in nullius iniuriam insignis equo ostroque veheretur, tamquam laesi 
gravabantur, insita mortalibus natura recentem aliorum felicitatem acribus oculis introspicere modumque fortunae a 
nullis magis exigere quam quos in aequo viderunt. Caecina 
Padum transgressus, temptata Othonianorum fide per conloquium et promissa, isdem petitus, postquam pax et concordia speciosis et inritis nominibus iactata sunt, consilia curasque in obpugnationem Placentiae magno terrore vertit, gnarus ut initia belli provenissent famam in cetera fore.

Sed primus dies impetu magis quam veterani exercitus artibus transactus: aperti incautique muros subiere, 
cibo vinoque praegraves. in eo certamine pulcherrimum am- 
phitheatri opus, situm extra muros, conflagravit, sive ab obpugnatoribus incensum, dum faces et glandis et missilem 
ignem in obsessos iaculantur, sive ab obsessis, dum regerunt. municipale vulgus, pronum ad suspiciones, fraude inlata ignis alimenta credidit a quibusdam ex vicinis coloniis 
invidia et aemulatione, quod nulla in Italia moles tam capax 
foret. quocumque casu accidit, dum atrociora metuebantur, 
in levi habitum, reddita securitate, tamquam nihil gravius pati 
potuissent, maerebant. ceterum multo suorum cruore pulsus 
Caecina, et nox parandis operibus absumpta. Vitelliani pluteos cratisque et vineas subfodiendis muris protegendisque 
obpugnatoribus, Othoniani sudis et immensas lapidum ac 
plumbi aerisque molis perfringendis obruendisque hostibus 
expediunt. utrimque pudor, utrimque gloria et diversae exhortationes hinc legionum et Germanici exercitus robur, inde 
urbanae militiae et praetoriarum cohortium decus attollentium; 
illi ut segnem et desidem et circo ac theatris corruptum militem, hi peregrinum et externum increpabant. simul Othonem ac Vitellium celebrantes culpantesve uberioribus inter 
se probris quam laudibus stimulabantur.

Vixdum orto die plena propugnatoribus moenia, fulgentes armis virisque campi: densum legionum agmen, sparsa 
auxiliorum manus altiora murorum sagittis aut saxis incessere, neglecta aut aevo fluxa comminus adgredi. ingerunt 
desuper Othoniani pila librato magis et certo ictu adversus 
temere subeuntis cohortis Germanorum, cantu truci et more 
patrio nudis corporibus super umeros scuta quatientium. legionarius pluteis et cratibus tectus subruit muros, instruit ag- 
gerem, molitur portas: contra praetoriani dispositos ad id 
ipsum molaris ingenti pondere ac fragore provolvunt. pars 
subeuntium obruti, pars confixi et exangues aut laceri: cum 
augeret stragem trepidatio eoque acrius e moenibus vulnerarentur, rediere infracta partium fama. et Caecina pudore 
coeptae temere obpugnationis, ne inrisus ac vanus isdem 
castris adsideret, traiecto rursus Pado Cremonam petere intendit. tradidere sese abeunti Turullius Cerialis cum compluribus classicis et Iulius Briganticus cum paucis equitum, hic praefectus alae in Batavis genitus, ille primipilaris et Caecinae haud alienus, quod ordines in Germania 
duxerat.

Spurinna comperto itinere hostium defensam Placentiam, quaeque acta et quid Caecina pararet, Annium Gallum per litteras docet. Gallus legionem primam in auxilium 
Placentiae ducebat, diffisus paucitati cohortium, ne longius 
obsidium et vim Germanici exercitus parum tolerarent. ubi 
pulsum Caecinam pergere Cremonam accepit, aegre coercitam legionem et pugnandi ardore usque ad seditionem 
progressam Bedriaci sistit. inter Veronam Cremonamque 
situs est vicus, duabus iam Romanis cladibus notus infaustusque.

Isdem diebus a Martio Macro haud procul Cremona prospere pugnatum; namque promptus animi Martius transvectos navibus gladiatores in adversam Padi ripam repente effudit. turbata ibi Vitellianorum auxilia, et ceteris Cremonam fugientibus caesi qui restiterant: sed repressus vincentium impetus ne novis subsidiis firmati hostes fortunam 
proelii mutarent. suspectum id Othonianis fuit, omnia ducum 
facta prave aestimantibus. certatim, ut quisque animo ignavus, procax ore, Annium Gallum et Suetonium Paulinum et 
Marium Celsum—nam eos quoque Otho praefecerat—variis 
criminibus incessebant. acerrima seditionum ac discordiae 
incitamenta, interfectores Galbae scelere et metu vaecordes 
miscere cuncta, modo palam turbidis vocibus, modo occultis ad Othonem litteris; qui humillimo cuique credulus, bonos metuens trepidabat, rebus prosperis incertus et inter 
adversa melior. igitur Titianum fratrem accitum bello praeposuit.

Interea Paulini et Celsi ductu res egregie gestae. 
angebant Caecinam nequiquam omnia coepta et senescens 
exercitus sui fama. pulsus Placentia, caesis nuper auxiliis, 
etiam per concursum exploratorum, crebra magis quam digna 
memoratu proelia, inferior, propinquante Fabio Valente, ne 
omne belli decus illuc concederet, reciperare gloriam avidius quam consultius properabat. ad duodecimum a Cremona (locus Castorum vocatur) ferocissimos auxiliarium imminentibus viae lucis occultos componit: equites procedere 
longius iussi et inritato proelio sponte refugi festinationem 
sequentium elicere, donec insidiae coorerentur. proditum id 
Othonianis ducibus, et curam peditum Paulinus, equitum Celsus sumpsere. tertiae decimae legionis vexillum, quattuor 
auxiliorum cohortes et quingenti equites in sinistro locantur; 
aggerem viae tres praetoriae cohortes altis ordinibus obtinuere; dextra fronte prima legio incessit cum duabus auxiliaribus cohortibus et quingentis equitibus: super hos ex prae- 
torio auxiliisque mille equites, cumulus prosperis aut subsidium laborantibus, ducebantur.

Antequam miscerentur acies, terga vertentibus Vitellianis, Celsus doli prudens repressit suos: Vitelliani temere exurgentes cedente sensim Celso longius secuti ultro in insidias praecipitantur; nam a lateribus cohortes, legionum adversa frons, et subito discursu terga cinxerant equites. signum pugnae non statim a Suetonio Paulino 
pediti datum: cunctator natura et cui cauta potius consilia 
cum ratione quam prospera ex casu placerent, compleri fossas, aperiri campum, pandi aciem iubebat, satis cito incipi 
victoriam ratus ubi provisum foret ne vincerentur. ea cunctatione spatium Vitellianis datum in vineas nexu traducum 
impeditas refugiendi; et modica silva adhaerebat, unde rursus ausi promptissimos praetorianorum equitum interfecere. vulneratur rex Epiphanes, impigre pro Othone pugnam ciens.

Tum Othonianus pedes erupit; protrita hostium acie 
versi in fugam etiam qui subveniebant; nam Caecina non simul cohortis sed singulas acciverat, quae res in proelio trepidationem auxit, cum dispersos nec usquam validos pavor 
fugientium abriperet. orta et in castris seditio quod non 
universi ducerentur: vinctus praefectus castrorum Iulius Gratus, tamquam fratri apud Othonem militanti proditionem ageret, cum fratrem eius, Iulium Frontonem tribunum, Othoniani sub eodem crimine vinxissent. ceterum ea ubique formido fuit apud fugientis occursantis, in acie pro vallo, ut 
deleri cum universo exercitu Caecinam potuisse, ni Suetonius Paulinus receptui cecinisset, utrisque in partibus percrebruerit. timuisse se Paulinus ferebat tantum insuper la- 
boris atque itineris, ne Vitellianus miles recens e castris 
fessos adgrederetur et perculsis nullum retro subsidium foret. apud paucos ea ducis ratio probata, in vulgus adverso 
rumore fuit.

Haud proinde id damnum Vitellianos in metum compulit quam ad modestiam composuit: nec solum apud Caecinam, qui culpam in militem conferebat seditioni magis 
quam proelio paratum: Fabii quoque Valentis copiae (iam 
enim Ticinum venerat) posito hostium contemptu et reciperandi decoris cupidine reverentius et aequalius duci parebant. gravis alioquin seditio exarserat, quam altiore initio 
(neque enim rerum a Caecina gestarum ordinem interrumpi 
oportuerat) repetam. cohortes Batavorum, quas bello Neronis a quarta decima legione digressas, cum Britanniam 
peterent, audito Vitellii motu in civitate Lingonum Fabio Valenti adiunctas rettulimus, superbe agebant, ut cuiusque legionis tentoria accessissent, coercitos a se quartadecimanos, 
ablatam Neroni Italiam atque omnem belli fortunam in ipsorum manu sitam iactantes. contumeliosum id militibus, acerbum duci; corrupta iurgiis aut rixis disciplina; ad postremum 
Valens e petulantia etiam perfidiam suspectabat.

Igitur nuntio adlato pulsam Trevirorum alam Tungrosque a classe Othonis et Narbonensem Galliam circumiri, simul cura socios tuendi et militari astu cohortis turbidas ac, si una forent, praevalidas dispergendi, partem Batavorum ire in subsidium iubet. quod ubi auditum vulgatumque, maerere socii, fremere legiones. orbari se fortissimorum virorum auxilio; veteres illos et tot bellorum victores, 
postquam in conspectu sit hostis, velut ex acie abduci. si 
provincia urbe et salute imperii potior sit, omnes illuc sequerentur; sin victoriae sanitas sustentaculum columen 
in Italia verteretur, non abrumpendos ut corpori validissimos artus.

Haec ferociter iactando, postquam immissis lictoribus Valens coercere seditionem coeptabat, ipsum invadunt, 
saxa iaciunt, fugientem sequuntur. spolia Galliarum et Viennensium aurum, pretia laborum suorum, occultare clamitantes, direptis sarcinis tabernacula ducis ipsamque humum 
pilis et lanceis rimabantur; nam Valens servili veste apud 
decurionem equitum tegebatur. tum Alfenus Varus praefectus castrorum, deflagrante paulatim seditione, addit consilium, vetitis obire vigilias centurionibus, omisso tubae 
sono, quo miles ad belli munia cietur. igitur torpere cuncti, 
circumspectare inter se attoniti et id ipsum quod nemo regeret paventes; silentio, patientia, postremo precibus ac 
lacrimis veniam quaerebant. ut vero deformis et flens et 
praeter spem incolumis Valens processit, gaudium miseratio favor: versi in laetitiam, ut est vulgus utroque immodicum, laudantes gratantesque circumdatum aquilis signisque 
in tribunal ferunt. ille utili moderatione non supplicium cuiusquam poposcit, ac ne dissimulans suspectior foret, paucos incusavit, gnarus civilibus bellis plus militibus quam ducibus licere.

Munientibus castra apud Ticinum de adversa Caecinae pugna adlatum, et prope renovata seditio tamquam 
fraude et cunctationibus Valentis proelio defuissent: nolle 
requiem, non expectare ducem, anteire signa, urgere signiferos; rapido agmine Caecinae iunguntur. improspera Valentis fama apud exercitum Caecinae erat: expositos se tanto 
pauciores integris hostium viribus querebantur, simul in 
suam excusationem et adventantium robur per adulationem 
attollentes, ne ut victi et ignavi despectarentur. et quamquam plus virium, prope duplicatus legionum auxiliorumque 
numerus erat Valenti, studia tamen militum in Caecinam inclinabant, super benignitatem animi, qua promptior habebatur, etiam vigore aetatis, proceritate corporis et quodam 
inani favore. hinc aemulatio ducibus: Caecina ut foedum 
ac maculosum, ille ut tumidum ac vanum inridebant. sed 
condito odio eandem utilitatem fovere, crebris epistulis sine 
respectu veniae probra Othoni obiectantes, cum duces partium Othonis quamvis uberrima conviciorum in Vitellium 
materia abstinerent.

Sane ante utriusque exitum, quo egregiam Otho 
famam, Vitellius flagitiosissimam meruere, minus Vitellii 
ignavae voluptates quam Othonis flagrantissimae libidines 
timebantur: addiderat huic terrorem atque odium caedes Galbae, contra illi initium belli nemo imputabat. Vitellius ventre et gula sibi inhonestus, Otho luxu saevitia audacia rei 
publicae exitiosior ducebatur.

Coniunctis Caecinae ac Valentis copiis nulla ultra penes 
Vitellianos mora quin totis viribus certarent: Otho consultavit trahi bellum an fortunam experiri placeret.

Tunc Suetonius Paulinus dignum fama sua ratus, 
qua nemo illa tempestate militaris rei callidior habebatur, de 
toto genere belli censere, festinationem hostibus, moram 
ipsis utilem disseruit: exercitum Vitellii universum advenisse, nec multum virium a tergo, quoniam Galliae tumeant 
et deserere Rheni ripam inrupturis tam infestis nationibus 
non conducat; Britannicum militem hoste et mari distineri: 
Hispanias armis non ita redundare; provinciam Narbonensem 
incursu classis et adverso proelio contremuisse; clausam Alpibus et nullo maris subsidio transpadanam Italiam atque 
ipso transitu exercitus vastam; non frumentum usquam exercitui, nec exercitum sine copiis retineri posse: iam Germanos, quod genus militum apud hostis atrocissimum sit, tracto 
in aestatem bello, fluxis corporibus, mutationem soli caelique haud toleraturos. multa bella impetu valida per taedia et 
moras evanuisse. contra ipsis omnia opulenta et fida, Pannoniam Moesiam Dalmatiam Orientem cum integris exercitibus, Italiam et caput rerum urbem senatumque et populum, 
numquam obscura nomina, etiam si aliquando obumbrentur; 
publicas privatasque opes et immensam pecuniam, inter civilis discordias ferro validiorem; corpora militum aut Italiae 
sueta aut aestibus; obiacere flumen Padum, tutas viris murisque urbis, e quibus nullam hosti cessuram Placentiae defensione exploratum: proinde duceret bellum. paucis diebus 
quartam decimam legionem, magna ipsam fama, cum Moesicis copiis adfore: tum rursus deliberaturum et, si proelium 
placuisset, auctis viribus certaturos.

Accedebat sententiae Paulini Marius Celsus; idem 
placere Annio Gallo, paucos ante dies lapsu equi adflicto, 
missi qui consilium eius sciscitarentur rettulerant. Otho pronus ad decertandum; frater eius Titianus et praefectus praetorii Proculus, imperitia properantes, fortunam et deos et 
numen Othonis adesse consiliis, adfore conatibus testabantur, neu quis obviam ire sententiae auderet, in adulationem 
concesserant. postquam pugnari placitum, interesse pugnae 
imperatorem an seponi melius foret dubitavere. Paulino et 
Celso iam non adversantibus, ne principem obiectare peri- 
culis viderentur idem illi deterioris consilii auctores perpulere ut Brixellum concederet ac dubiis proeliorum exemptus 
summae rerum et imperii se ipsum reservaret. is primus 
dies Othonianas partis adflixit; namque et cum ipso praetoriarum cohortium et speculatorum equitumque valida manus discessit, et remanentium fractus animus, quando 
suspecti duces et Otho, cui uni apud militem fides, dum et 
ipse non nisi militibus credit, imperia ducum in incerto 
reliquerat.

Nihil eorum Vitellianos fallebat, crebris, ut in civili 
bello, transfugiis; et exploratores cura diversa sciscitandi 
sua non occultabant. quieti intentique Caecina ac Valens, 
quando hostis imprudentia rueret, quod loco sapientiae est, 
alienam stultitiam opperiebantur, inchoato ponte transitum 
Padi simulantes adversus obpositam gladiatorum manum, ac 
ne ipsorum miles segne otium tereret. naves pari inter se 
spatio, validis utrimque trabibus conexae, adversum in flumen dirigebantur, iactis super ancoris quae firmitatem pontis continerent, sed ancorarum funes non extenti fluitabant, 
ut augescente flumine inoffensus ordo navium attolleretur. 
claudebat pontem imposita turris et in extremam navem 
educta, unde tormentis ac machinis hostes propulsarentur. 
Othoniani in ripa turrim struxerant saxaque et faces iaculabantur.

Et erat insula amne medio, in quam gladiatores navibus molientes, Germani nando praelabebantur. ac forte 
pluris transgressos completis Liburnicis per promptissimos 
gladiatorum Macer adgreditur: sed neque ea constantia gladiatoribus ad proelia quae militibus, nec proinde nutantes e 
navibus quam stabili gradu e ripa vulnera derigebant. et cum 
variis trepidantium inclinationibus mixti remiges propugnatoresque turbarentur, desilire in vada ultro Germani, retentare puppis, scandere foros aut comminus mergere: quae 
cuncta in oculis utriusque exercitus quanto laetiora Vitellianis, tanto acrius Othoniani causam auctoremque cladis detestabantur.

Et proelium quidem, abruptis quae supererant navibus, fuga diremptum: Macer ad exitium poscebatur, iamque vulneratum eminus lancea strictis gladiis invaserant, 
cum intercursu tribunorum centurionumque protegitur. nec 
multo post Vestricius Spurinna iussu Othonis, relicto Placentiae modico praesidio, cum cohortibus subvenit. dein Flavium Sabinum consulem designatum Otho rectorem copiis 
misit, quibus Macer praefuerat, laeto milite ad mutationem 
ducum et ducibus ob crebras seditiones tam infestam militiam aspernantibus.

Invenio apud quosdam auctores pavore belli seu 
fastidio utriusque principis, quorum flagitia ac dedecus apertiore in dies fama noscebantur, dubitasse exercitus num posito certamine vel ipsi in medium consultarent, vel senatui 
permitterent legere imperatorem, atque eo duces Othonianos spatium ac moras suasisse, praecipua spe Paulini, quod 
vetustissimus consularium et militia clarus gloriam nomenque Britannicis expeditionibus meruisset. ego ut concesserim apud paucos tacito voto quietem pro discordia, bonum 
et innocentem principem pro pessimis ac flagitiosissimis expetitum, ita neque Paulinum, qua prudentia fuit, sperasse 
corruptissimo saeculo tantam vulgi moderationem reor ut 
qui pacem belli amore turbaverant, bellum pacis caritate deponerent, neque aut exercitus linguis moribusque dissonos in 
hunc consensum potuisse coalescere, aut legatos ac duces 
magna ex parte luxus egestatis scelerum sibi conscios nisi 
pollutum obstrictumque meritis suis principem passuros.

Vetus ac iam pridem insita mortalibus potentiae 
cupido cum imperii magnitudine adolevit erupitque; nam rebus modicis aequalitas facile habebatur. sed ubi subacto 
orbe et aemulis urbibus regibusve excisis securas opes concupiscere vacuum fuit, prima inter patres plebemque certamina exarsere. modo turbulenti tribuni, modo consules praevalidi, et in urbe ac foro temptamenta civilium bellorum; 
mox e plebe infima C. Marius et nobilium saevissimus L. 
Sulla victam armis libertatem in dominationem verterunt. 
post quos Cn. Pompeius occultior non melior, et numquam 
postea nisi de principatu quaesitum. non discessere ab armis in Pharsalia ac Philippis civium legiones, nedum Othonis ac Vitellii exercitus sponte posituri bellum fuerint: eadem 
illos deum ira, eadem hominum rabies, eaedem scelerum 
causae in discordiam egere. quod singulis velut ictibus 
transacta sunt bella, ignavia principum factum est. sed me 
veterum novorumque morum reputatio longius tulit: nunc ad 
rerum ordinem venio.

Profecto Brixellum Othone honor imperii penes Titianum fratrem, vis ac potestas penes Proculum praefectum; 
Celsus et Paulinus, cum prudentia eorum nemo uteretur, 
inani nomine ducum alienae culpae praetendebantur; tribuni 
centurionesque ambigui quod spretis melioribus deterrimi 
valebant; miles alacer, qui tamen iussa ducum interpretari 
quam exequi mallet. promoveri ad quartum a Bedriaco castra placuit, adeo imperite ut quamquam verno tempore 
anni et tot circum amnibus penuria aquae fatigarentur. ibi 
de proelio dubitatum, Othone per litteras flagitante ut maturarent, militibus ut imperator pugnae adesset poscentibus: 
plerique copias trans Padum agentis acciri postulabant. nec 
proinde diiudicari potest quid optimum factu fuerit, quam 
pessimum fuisse quod factum est.

Non ut ad pugnam sed ad bellandum profecti confluentis Padi et Ardae fluminum, sedecim inde milium spatio distantis, petebant. Celso et Paulino abnuentibus militem 
itinere fessum, sarcinis gravem obicere hosti, non omissuro 
quo minus expeditus et vix quattuor milia passuum progressus aut incompositos in agmine aut dispersos et vallum molientis adgrederetur, Titianus et Proculus, ubi consiliis vincerentur, ad ius imperii transibant. aderat sane citus equo 
Numida cum atrocibus mandatis, quibus Otho increpita ducum segnitia rem in discrimen mitti iubebat, aeger mora et 
spei impatiens.

Eodem die ad Caecinam operi pontis intentum duo 
praetoriarum cohortium tribuni, conloquium eius postulantes, venerunt: audire condiciones ac reddere parabat, cum 
praecipites exploratores adesse hostem nuntiavere. interruptus tribunorum sermo, eoque incertum fuit insidias an proditionem vel aliquod honestum consilium coeptaverint. Caecina dimissis tribunis revectus in castra datum iussu Fabii 
Valentis pugnae signum et militem in armis invenit. dum legiones de ordine agminis sortiuntur, equites prorupere; et 
mirum dictu, a paucioribus Othonianis quo minus in vallum 
inpingerentur, Italicae legionis virtute deterriti sunt: ea strictis mucronibus redire pulsos et pugnam resumere coegit. 
disposita Vitellianarum legionum acies sine trepidatione: 
etenim quamquam vicino hoste aspectus armorum densis arbustis prohibebatur. apud Othonianos pavidi duces, miles 
ducibus infensus, mixta vehicula et lixae, et praeruptis 
utrimque fossis via quieto quoque agmini angusta. circumsistere alii signa sua, quaerere alii; incertus undique clamor 
adcurrentium, vocantium: ut cuique audacia vel formido, 
in primam postremamve aciem prorumpebant aut relabebantur.

Attonitas subito terrore mentis falsum gaudium in 
languorem vertit, repertis qui descivisse a Vitellio exercitum 
ementirentur. is rumor ab exploratoribus Vitellii dispersus, 
an in ipsa Othonis parte seu dolo seu forte surrexerit, parum compertum. omisso pugnae ardore Othoniani ultro salutavere; et hostili murmure excepti, plerisque suorum ignaris quae causa salutandi, metum proditionis fecere. tum 
incubuit hostium acies, integris ordinibus, robore et numero 
praestantior: Othoniani, quamquam dispersi, pauciores, fessi, 
proelium tamen acriter sumpsere. et per locos arboribus ac 
vineis impeditos non una pugnae facies: comminus eminus, 
catervis et cuneis concurrebant. in aggere viae conlato gradu 
corporibus et umbonibus niti, omisso pilorum iactu gladiis 
et securibus galeas loricasque perrumpere: noscentes inter 
se, ceteris conspicui, in eventum totius belli certabant.

Forte inter Padum viamque patenti campo duae legiones congressae sunt, pro Vitellio unaetvicensima, cui 
cognomen Rapaci, vetere gloria insignis, e parte Othonis 
prima Adiutrix, non ante in aciem deducta, sed ferox et novi 
decoris avida. primani stratis unaetvicensimanorum principiis aquilam abstulere; quo dolore accensa legio et impulit 
rursus primanos, interfecto Orfidio Benigno legato, et plurima signa vexillaque ex hostibus rapuit. a parte alia propulsa quintanorum impetu tertia decima legio, circumventi 
plurium adcursu quartadecimani. et ducibus Othonis iam 
pridem profugis Caecina ac Valens subsidiis suos firmabant. 
accessit recens auxilium, Varus Alfenus cum Batavis, fusa 
gladiatorum manu, quam navibus transvectam obpositae cohortes in ipso flumine trucidaverant: ita victores latus hostium invecti.

Et media acie perrupta fugere passim Othoniani, 
Bedriacum petentes. immensum id spatium, obstructae strage 
corporum viae, quo plus caedis fuit; neque enim civilibus 
bellis capti in praedam vertuntur. Suetonius Paulinus et Licinius Proculus diversis itineribus castra vitavere. Vedium 
Aquilam tertiae decimae legionis legatum irae militum inconsultus pavor obtulit. multo adhuc die vallum ingressus 
clamore seditiosorum et fugacium circumstrepitur; non probris, non manibus abstinent; desertorem proditoremque increpant, nullo proprio crimine eius sed more vulgi suum 
quisque flagitium aliis obiectantes. Titianum et Celsum nox 
iuvit, dispositis iam excubiis conpressisque militibus, quos 
Annius Gallus consilio precibus auctoritate flexerat, ne super cladem adversae pugnae suismet ipsi caedibus saevirent: sive finis bello venisset seu resumere arma mallent, 
unicum victis in consensu levamentum. ceteris fractus animus: praetorianus miles non virtute se sed proditione victum fremebat: ne Vitellianis quidem incruentam fuisse vi- 
ctoriam, pulso equite, rapta legionis aquila; superesse cum 
ipso Othone militum quod trans Padum fuerit, venire Moesicas legiones, magnam exercitus partem Bedriaci remansisse: 
hos certe nondum victos et, si ita ferret, honestius in acie 
perituros. his cogitationibus truces aut pavidi extrema desperatione ad iram saepius quam in formidinem stimulabantur.

At Vitellianus exercitus ad quintum a Bedriaco lapidem consedit, non ausis ducibus eadem die obpugnationem 
castrorum; simul voluntaria deditio sperabatur: sed expeditis et tantum ad proelium egressis munimentum fuere arma 
et victoria. postera die haud ambigua Othoniani exercitus 
voluntate et qui ferociores fuerant ad paenitentiam inclinantibus missa legatio; nec apud duces Vitellianos dubitatum quo minus pacem concederent. legati paulisper retenti: 
ea res haesitationem attulit ignaris adhuc an impetrassent. 
mox remissa legatione patuit vallum. tum victi victoresque 
in lacrimas effusi, sortem civilium armorum misera laetitia 
detestantes; isdem tentoriis alii fratrum, alii propinquorum 
vulnera fovebant: spes et praemia in ambiguo, certa funera 
et luctus, nec quisquam adeo mali expers ut non aliquam 
mortem maereret. requisitum Orfidii legati corpus honore 
solito crematur; paucos necessarii ipsorum sepelivere, ceterum vulgus super humum relictum.

Opperiebatur Otho nuntium pugnae nequaquam trepidus et consilii certus. maesta primum fama, dein profugi 
e proelio perditas res patefaciunt. non expectavit militum 
ardor vocem imperatoris; bonum haberet animum iubebant: 
superesse adhuc novas viris, et ipsos extrema passuros ausurosque. neque erat adulatio: ire in aciem, excitare partium fortunam furore quodam et instinctu flagrabant. qui 
procul adstiterant, tendere manus, et proximi prensare ge- 
nua, promptissimo Plotio Firmo. is praetorii praefectus 
identidem orabat ne fidissimum exercitum, ne optime meritos milites desereret: maiore animo tolerari adversa quam 
relinqui; fortis et strenuos etiam contra fortunam insistere 
spei, timidos et ignavos ad desperationem formidine properare. quas inter voces ut flexerat vultum aut induraverat 
Otho, clamor et gemitus. nec praetoriani tantum, proprius 
Othonis miles, sed praemissi e Moesia eandem obstinationem 
adventantis exercitus, legiones Aquileiam ingressas nuntiabant, ut nemo dubitet potuisse renovari bellum atrox, lugubre, incertum victis et victoribus.

Ipse aversus a consiliis belli 'hunc' inquit 'animum, 
hanc virtutem vestram ultra periculis obicere nimis grande 
vitae meae pretium puto. quanto plus spei ostenditis, si 
vivere placeret, tanto pulchrior mors erit. experti in vicem 
sumus ego ac fortuna. nec tempus conputaveritis: difficilius 
est temperare felicitati qua te non putes diu usurum. civile 
bellum a Vitellio coepit, et ut de principatu certaremus armis initium illic fuit: ne plus quam semel certemus penes 
me exemplum erit; hinc Othonem posteritas aestimet. fruetur Vitellius fratre, coniuge, liberis: mihi non ultione neque 
solaciis opus est. alii diutius imperium tenuerint, nemo tam 
fortiter reliquerit. an ego tantum Romanae pubis, tot egregios exercitus sterni rursus et rei publicae eripi patiar? eat 
hic mecum animus, tamquam perituri pro me fueritis, set 
este superstites. nec diu moremur, ego incolumitatem vestram, vos constantiam meam. plura de extremis loqui pars 
ignaviae est. praecipuum destinationis meae documentum 
habete quod de nemine queror; nam incusare deos vel homines eius est qui vivere velit.'

Talia locutus, ut cuique aetas aut dignitas, comiter 
appellatos, irent propere neu remanendo iram victoris asperarent, iuvenes auctoritate, senes precibus movebat, placidus ore, intrepidus verbis, intempestivas suorum lacrimas 
coercens. dari navis ac vehicula abeuntibus iubet; libellos 
epistulasque studio erga se aut in Vitellium contumeliis insignis abolet; pecunias distribuit parce nec ut periturus. 
mox Salvium Cocceianum, fratris filium, prima iuventa, trepidum et maerentem ultro solatus est, laudando pietatem 
eius, castigando formidinem: an Vitellium tam inmitis animi 
fore ut pro incolumi tota domo ne hanc quidem sibi gratiam 
redderet? mereri se festinato exitu clementiam victoris; non 
enim ultima desperatione sed poscente proelium exercitu 
remisisse rei publicae novissimum casum. satis sibi nominis, satis posteris suis nobilitatis quaesitum. post Iulios 
Claudios Servios se primum in familiam novam imperium intulisse: proinde erecto animo capesseret vitam, neu patruum 
sibi Othonem fuisse aut oblivisceretur umquam aut nimium 
meminisset.

Post quae dimotis omnibus paulum requievit. atque 
illum supremas iam curas animo volutantem repens tumultus 
avertit, nuntiata consternatione ac licentia militum; namque 
abeuntibus exitium minitabantur, atrocissima in Verginium 
vi, quem clausa domo obsidebant. increpitis seditionis auctoribus regressus vacavit abeuntium adloquiis, donec omnes 
inviolati digrederentur. vesperascente die sitim haustu gelidae aquae sedavit. tum adlatis pugionibus duobus, cum 
utrumque pertemptasset, alterum capiti subdidit. et explorato 
iam profectos amicos, noctem quietam, utque adfirmatur, non 
insomnem egit: luce prima in ferrum pectore incubuit. ad 
gemitum morientis ingressi liberti servique et Plotius Firmus 
praetorii praefectus unum vulnus invenere. funus maturatum; ambitiosis id precibus petierat ne amputaretur caput 
ludibrio futurum. tulere corpus praetoriae cohortes cum 
laudibus et lacrimis, vulnus manusque eius exosculantes. 
quidam militum iuxta rogum interfecere se, non noxa neque 
ob metum, sed aemulatione decoris et caritate principis. ac 
postea promisce Bedriaci, Placentiae aliisque in castris celebratum id genus mortis. Othoni sepulchrum extructum est 
modicum et mansurum. hunc vitae finem habuit septimo et 
tricensimo aetatis anno.

Origo illi e municipio Ferentio, pater consularis, 
avus praetorius; maternum genus impar nec tamen indecorum. pueritia ac iuventa, qualem monstravimus. duobus facinoribus, altero flagitiosissimo, altero egregio, tantundem 
apud posteros meruit bonae famae quantum malae. ut conquirere fabulosa et fictis oblectare legentium animos procul 
gravitate coepti operis crediderim, ita vulgatis traditisque 
demere fidem non ausim. die, quo Bedriaci certabatur, avem 
invisitata specie apud Regium Lepidum celebri luco consedisse incolae memorant, nec deinde coetu hominum aut circumvolitantium alitum territam pulsamve, donec Otho se ipse 
interficeret; tum ablatam ex oculis: et tempora reputantibus 
initium finemque miraculi cum Othonis exitu competisse.

In funere eius novata luctu ac dolore militum seditio, 
nec erat qui coerceret. ad Verginium versi, modo ut reciperet imperium, nunc ut legatione apud Caecinam ac Valentem fungeretur, minitantes orabant: Verginius per aversam 
domus partem furtim digressus inrumpentis frustratus est. 
earum quae Brixelli egerant cohortium preces Rubrius Gallus tulit, et venia statim impetrata, concedentibus ad victorem per Flavium Sabinum iis copiis quibus praefuerat.

Posito ubique bello magna pars senatus extremum 
discrimen adiit, profecta cum Othone ab urbe, dein Mutinae 
relicta. illuc adverso de proelio adlatum: sed milites ut falsum rumorem aspernantes, quod infensum Othoni senatum 
arbitrabantur, custodire sermones, vultum habitumque trahere in deterius; conviciis postremo ac probris causam et 
initium caedis quaerebant, cum alius insuper metus senatoribus instaret, ne praevalidis iam Vitellii partibus cunctanter excepisse victoriam crederentur. ita trepidi et utrimque 
anxii coeunt, nemo privatim expedito consilio, inter multos 
societate culpae tutior. onerabat paventium curas ordo Mutinensis arma et pecuniam offerendo, appellabatque patres 
conscriptos intempestivo honore.

Notabile iurgium fuit quo Licinius Caecina Marcellum Eprium ut ambigua disserentem invasit. nec ceteri sententias aperiebant: sed invisum memoria delationum expositumque ad invidiam Marcelli nomen inritaverat Caecinam, ut 
novus adhuc et in senatum nuper adscitus magnis inimicitiis 
claresceret. moderatione meliorum dirempti. et rediere omnes 
Bononiam, rursus consiliaturi; simul medio temporis plures 
nuntii sperabantur. Bononiae, divisis per itinera qui recentissimum quemque percontarentur, interrogatus Othonis libertus causam digressus habere se suprema eius mandata 
respondit; ipsum viventem quidem relictum, sed sola posteritatis cura et abruptis vitae blandimentis. hinc admiratio et 
plura interrogandi pudor, atque omnium animi in Vitellium 
inclinavere.

Intererat consiliis frater eius L. Vitellius seque iam 
adulantibus offerebat, cum repente Coenus libertus Neronis 
atroci mendacio universos perculit, adfirmans superventu 
quartae decimae legionis, iunctis a Brixello viribus, caesos 
victores; versam partium fortunam. causa fingendi fuit ut 
diplomata Othonis, quae neglegebantur, laetiore nuntio revalescerent. et Coenus quidem raptim in urbem vectus paucos 
post dies iussu Vitellii poenas luit: senatorum periculum 
auctum credentibus Othonianis militibus vera esse quae adferebantur. intendebat formidinem quod publici consilii facie 
discessum Mutina desertaeque partes forent. nec ultra in 
commune congressi sibi quisque consuluere, donec missae a 
Fabio Valente epistulae demerent metum. et mors Othonis 
quo laudabilior eo velocius audita.

At Romae nihil trepidationis; Ceriales ludi ex more 
spectabantur. ut cessisse Othonem et a Flavio Sabino 
praefecto urbis quod erat in urbe militum sacramento Vitellii adactum certi auctores in theatrum attulerunt, Vitellio 
plausere; populus cum lauru ac floribus Galbae imagines 
circum templa tulit, congestis in modum tumuli coronis iuxta 
lacum Curtii, quem locum Galba moriens sanguine infecerat. 
in senatu cuncta longis aliorum principatibus composita statim decernuntur; additae erga Germanicum exercitum laudes gratesque et missa legatio quae gaudio fungeretur. recitatae Fabii Valentis epistulae ad consules scriptae haud 
immoderate: gratior Caecinae modestia fuit quod non 
scripsisset.

Ceterum Italia gravius atque atrocius quam bello adflictabatur. dispersi per municipia et colonias Vitelliani spoliare, rapere, vi et stupris polluere: in omne fas nefasque 
avidi aut venales non sacro, non profano abstinebant. et fuere 
qui inimicos suos specie militum interficerent. ipsique milites regionum gnari refertos agros, ditis dominos in praedam aut, si repugnatum foret, ad exitium destinabant, obnoxiis ducibus et prohibere non ausis. minus avaritiae in 
Caecina, plus ambitionis: Valens ob lucra et quaestus infamis eoque alienae etiam culpae dissimulator. iam pridem 
attritis Italiae rebus tantum peditum equitumque, vis damnaque 
et iniuriae aegre tolerabantur.

Interim Vitellius victoriae suae nescius ut ad integrum bellum reliquas Germanici exercitus viris trahebat. 
pauci veterum militum in hibernis relicti, festinatis per Gallias dilectibus, ut remanentium legionum nomina supplerentur. cura ripae Hordeonio Flacco permissa; ipse e Britannico exercitu delecta octo milia sibi adiunxit. et paucorum dierum 
iter progressus prosperas apud Bedriacum res ac morte Othonis concidisse bellum accepit: vocata contione virtutem militum 
laudibus cumulat. postulante exercitu ut libertum suum Asiaticum equestri dignitate donaret, inhonestam adulationem conpescit; dein mobilitate ingenii, quod palam abnuerat, inter 
secreta convivii largitur, honoravitque Asiaticum anulis, foedum mancipium et malis artibus ambitiosum.

Isdem diebus accessisse partibus utramque Mauretaniam, interfecto procuratore Albino, nuntii venere. Lucceius 
Albinus a Nerone Mauretaniae Caesariensi praepositus, ad- 
dita per Galbam Tingitanae provinciae administratione, haud 
spernendis viribus agebat. decem novem cohortes, quinque 
alae, ingens Maurorum numerus aderat, per latrocinia et 
raptus apta bello manus. caeso Galba in Othonem pronus 
nec Africa contentus Hispaniae angusto freto diremptae imminebat. inde Cluvio Rufo metus, et decimam legionem 
propinquare litori ut transmissurus iussit; praemissi centuriones qui Maurorum animos Vitellio conciliarent. neque arduum fuit, magna per provincias Germanici exercitus fama; 
spargebatur insuper spreto procuratoris vocabulo Albinum 
insigne regis et Iubae nomen usurpare.

Ita mutatis animis Asinius Pollio alae praefectus, e 
fidissimis Albino, et Festus ac Scipio cohortium praefecti opprimuntur: ipse Albinus dum e Tingitana provincia Caesariensem Mauretaniam petit, adpulsu litoris trucidatus; uxor 
eius cum se percussoribus obtulisset, simul interfecta est, 
nihil eorum quae fierent Vitellio anquirente: brevi auditu 
quamvis magna transibat, impar curis gravioribus.

Exercitum itinere terrestri pergere iubet: ipse Arare flumine devehitur, nullo principali paratu, sed vetere egestate 
conspicuus, donec Iunius Blaesus Lugudunensis Galliae rector, genere inlustri, largus animo et par opibus, circumdaret principi ministeria, comitaretur liberaliter, eo ipso ingratus, quamvis odium Vitellius vernilibus blanditiis velaret. 
praesto fuere Luguduni victricium victarumque partium duces. Valentem et Caecinam pro contione laudatos curuli suae 
circumposuit. mox universum exercitum occurrere infanti 
filio iubet, perlatumque et paludamento opertum sinu retinens 
Germanicum appellavit cinxitque cunctis fortunae principalis 
insignibus. nimius honos inter secunda rebus adversis in 
solacium cessit.

Tum interfecti centuriones promptissimi Othonianorum, unde praecipua in Vitellium alienatio per Illyricos exercitus; simul ceterae legiones contactu et adversus Germanicos milites invidia bellum meditabantur. Suetonium Paulinum 
ac Licinium Proculum tristi mora squalidos tenuit, donec auditi necessariis magis defensionibus quam honestis uterentur. 
proditionem ultro imputabant, spatium longi ante proelium itineris, fatigationem Othonianorum, permixtum vehiculis agmen 
ac pleraque fortuita fraudi suae adsignantes. et Vitellius 
credidit de perfidia et fidem absolvit. Salvius Titianus Othonis frater nullum discrimen adiit, pietate et ignavia excusatus. Mario Celso consulatus servatur: sed creditum fama 
obiectumque mox in senatu Caecilio Simplici, quod eum honorem pecunia mercari, nec sine exitio Celsi, voluisset: restitit Vitellius deditque postea consulatum Simplici innoxium 
et inemptum. Trachalum adversus criminantis Galeria uxor 
Vitellii protexit.

Inter magnorum virorum discrimina, pudendum dictu, 
Mariccus quidam, e plebe Boiorum, inserere sese fortunae 
et provocare arma Romana simulatione numinum ausus est. 
iamque adsertor Galliarum et deus (nam id sibi indiderat) 
concitis octo milibus hominum proximos Aeduorum pagos 
trahebat, cum gravissima civitas electa iuventute, adiectis a 
Vitellio cohortibus, fanaticam multitudinem disiecit. captus 
in eo proelio Mariccus; ac mox feris obiectus quia non laniabatur, stolidum vulgus inviolabilem credebat, donec spectante 
Vitellio interfectus est.

Nec ultra in defectores aut bona cuiusquam saevitum: 
rata fuere eorum qui acie Othoniana ceciderant, testamenta 
aut lex intestatis: prorsus, si luxuriae temperaret, avaritiam 
non timeres. epularum foeda et inexplebilis libido: ex urbe 
atque Italia inritamenta gulae gestabantur, strepentibus ab 
utroque mari itineribus; exhausti conviviorum apparatibus 
principes civitatum; vastabantur ipsae civitates; degenerabat 
a labore ac virtute miles adsuetudine voluptatum et contemptu ducis. praemisit in urbem edictum quo vocabulum Augusti differret, Caesaris non reciperet, cum de potestate nihil 
detraheret. pulsi Italia mathematici; cautum severe ne equites Romani ludo et harena polluerentur. priores id principes 
pecunia et saepius vi perpulerant, ac pleraque municipia et 
coloniae aemulabantur corruptissimum quemque adulescentium pretio inlicere.

Sed Vitellius adventu fratris et inrepentibus dominationis magistris superbior et atrocior occidi Dolabellam iussit, quem in coloniam Aquinatem sepositum ab Othone rettulimus. Dolabella audita morte Othonis urbem introierat: 
id ei Plancius Varus praetura functus, ex intimis Dolabellae 
amicis, apud Flavium Sabinum praefectum urbis obiecit, tamquam rupta custodia ducem se victis partibus ostentasset; 
addidit temptatam cohortem quae Ostiae ageret; nec ullis 
tantorum criminum probationibus in paenitentiam versus seram veniam post scelus quaerebat. cunctantem super tanta 
re Flavium Sabinum Triaria L. Vitellii uxor, ultra feminam 
ferox, terruit ne periculo principis famam clementiae adfectaret. Sabinus suopte ingenio mitis, ubi formido incessisset, facilis mutatu et in alieno discrimine sibi pavens, ne adlevasse videretur, impulit ruentem.

Igitur Vitellius metu et odio quod Petroniam uxorem eius mox Dolabella in matrimonium accepisset, vocatum 
per epistulas vitata Flaminiae viae celebritate devertere Interamnium atque ibi interfici iussit. longum interfectori visum: in itinere ac taberna proiectum humi iugulavit, magna 
cum invidia novi principatus, cuius hoc primum specimen noscebatur. et Triariae licentiam modestum e proximo exemplum onerabat, Galeria imperatoris uxor non immixta tristibus; et pari probitate mater Vitelliorum Sextilia, antiqui 
moris: dixisse quin etiam ad primas filii sui epistulas ferebatur, non Germanicum a se sed Vitellium genitum. nec ullis 
postea fortunae inlecebris aut ambitu civitatis in gaudium 
evicta domus suae tantum adversa sensit.

Digressum a Luguduno Vitellium Cluvius Rufus adsequitur omissa Hispania, laetitiam et gratulationem vultu 
ferens, animo anxius et petitum se criminationibus gnarus. 
Hilarus Caesaris libertus detulerat tamquam audito Vitellii 
et Othonis principatu propriam ipse potentiam et possessionem Hispaniarum temptasset, eoque diplomatibus nullum 
principem praescripsisset; et interpretabatur quaedam ex orationibus eius contumeliosa in Vitellium et pro se ipso popularia. auctoritas Cluvii praevaluit ut puniri ultro libertum 
suum Vitellius iuberet. Cluvius comitatui principis adiectus, 
non adempta Hispania, quam rexit absens exemplo L. Arrunti. 
sed Arruntium Tiberius Caesar ob metum, Vitellius Cluvium 
nulla formidine retinebat. non idem Trebellio Maximo honos: 
profugerat Britannia ob iracundiam militum; missus est in 
locum eius Vettius Bolanus e praesentibus.

Angebat Vitellium victarum legionum haudquaquam 
fractus animus. sparsae per Italiam et victoribus permixtae 
hostilia loquebantur, praecipua quartadecimanorum ferocia, qui se victos abnuebant: quippe Bedriacensi acie vexillariis tantum pulsis viris legionis non adfuisse. remitti eos 
in Britanniam, unde a Nerone exciti erant, placuit atque interim Batavorum cohortis una tendere ob veterem adversus quartadecimanos discordiam. nec diu in tantis armatorum odiis quies fuit: Augustae Taurinorum, dum opificem 
quendam Batavus ut fraudatorem insectatur, legionarius ut 
hospitem tuetur, sui cuique commilitones adgregati a conviciis ad caedem transiere. et proelium atrox arsisset, ni 
duae praetoriae cohortes causam quartadecimanorum secutae his fiduciam et metum Batavis fecissent: quos Vitellius 
agmini suo iungi ut fidos, legionem Grais Alpibus traductam 
eo flexu itineris ire iubet quo Viennam vitarent; namque et 
Viennenses timebantur. nocte, qua proficiscebatur legio, relictis passim ignibus pars Taurinae coloniae ambusta, quod 
damnum, ut pleraque belli mala, maioribus aliarum urbium 
cladibus oblitteratum. quartadecimani postquam Alpibus 
degressi sunt, seditiosissimus quisque signa Viennam ferebant: consensu meliorum conpressi et legio in Britanniam 
transvecta.

Proximus Vitellio e praetoriis cohortibus metus erat. 
separati primum, deinde addito honestae missionis lenimento, 
arma ad tribunos suos deferebant, donec motum a Vespasiano bellum crebresceret: tum resumpta militia robur Flavianarum partium fuere. prima classicorum legio in Hispaniam missa ut pace et otio mitesceret, undecima ac septima 
suis hibernis redditae, tertiadecimani struere amphitheatra 
iussi; nam Caecina Cremonae, Valens Bononiae spectaculum 
gladiatorum edere parabant, numquam ita ad curas intento 
Vitellio ut voluptatum oblivisceretur.

Et victas quidem partis modeste distraxerat: apud victores orta seditio, ludicro initio ni numerus caesorum invidiam Vitellio auxisset. discubuerat Vitellius Ticini adhibito 
ad epulas Verginio. legati tribunique ex moribus imperatorum 
severitatem aemulantur vel tempestivis conviviis gaudent; proinde miles intentus aut licenter agit. apud Vitellium omnia 
indisposita, temulenta, pervigiliis ac bacchanalibus quam disciplinae et castris propiora. igitur duobus militibus, altero 
legionis quintae, altero e Galli auxiliaribus, per lasciviam 
ad certamen luctandi accensis, postquam legionarius prociderat, insultante Gallo et iis qui ad spectandum convenerant 
in studia diductis, erupere legionarii in perniciem auxiliorum ac duae cohortes interfectae. remedium tumultus fuit 
alius tumultus. pulvis procul et arma aspiciebantur: conclamatum repente quartam decimam legionem verso itinere 
ad proelium venire; sed erant agminis coactores: agniti 
dempsere sollicitudinem. interim Verginii servus forte obvius 
ut percussor Vitellii insimulatur: et ruebat ad convivium miles, mortem Verginii exposcens. ne Vitellius quidem, quamquam ad omnis suspiciones pavidus, de innocentia eius dubitavit: aegre tamen cohibiti qui exitium consularis et quondam ducis sui flagitabant. nec quemquam saepius quam Verginium omnis seditio infestavit: manebat admiratio viri et 
fama, set oderant ut fastiditi.

Postero die Vitellius senatus legatione, quam ibi op- 
periri iusserat, audita transgressus in castra ultro pietatem 
militum conlaudavit, frementibus auxiliis tantum impunitatis 
atque adrogantiae legionariis accessisse. Batavorum cohortes, ne quid truculentius auderent, in Germaniam remissae, 
principium interno simul externoque bello parantibus fatis. 
reddita civitatibus Gallorum auxilia, ingens numerus et prima 
statim defectione inter inania belli adsumptus. ceterum ut 
largitionibus adfectae iam imperii opes sufficerent, amputari 
legionum auxiliorumque numeros iubet vetitis supplementis; 
et promiscae missiones offerebantur. exitiabile id rei publicae, ingratum militi, cui eadem munia inter paucos periculaque ac labor crebrius redibant: et vires luxu corrumpebantur, contra veterem disciplinam et instituta maiorum apud 
quos virtute quam pecunia res Romana melius stetit.

Inde Vitellius Cremonam flexit et spectato munere 
Caecinae insistere Bedriacensibus campis ac vestigia recentis 
victoriae lustrare oculis concupivit, foedum atque atrox spectaculum. intra quadragensimum pugnae diem lacera corpora, 
trunci artus, putres virorum equorumque formae, infecta 
tabo humus, protritis arboribus ac frugibus dira vastitas. nec 
minus inhumana pars viae quam Cremonenses lauru rosaque constraverant, extructis altaribus caesisque victimis regium in morem; quae laeta in praesens mox perniciem ipsis 
fecere. aderant Valens et Caecina, monstrabantque pugnae 
locos: hinc inrupisse legionum agmen, hinc equites coortos, 
inde circumfusas auxiliorum manus: iam tribuni praefectique, 
sua quisque facta extollentes, falsa vera aut maiora vero 
miscebant. vulgus quoque militum clamore et gaudio deflectere via, spatia certaminum recognoscere, aggerem armorum, strues corporum intueri mirari; et erant quos varia 
sors rerum lacrimaeque et misericordia subiret. at non Vitellius flexit oculos nec tot milia insepultorum civium exhorruit: laetus ultro et tam propinquae sortis ignarus instaurabat sacrum dis loci.

Exim Bononiae a Fabio Valente gladiatorum spectaculum editur, advecto ex urbe cultu. quantoque magis propinquabat, tanto corruptius iter immixtis histrionibus et spadonum gregibus et cetero Neronianae aulae ingenio; namque et Neronem ipsum Vitellius admiratione celebrabat, sectari cantantem solitus, non necessitate, qua honestissimus 
quisque, sed luxu et saginae mancipatus emptusque. ut Valenti et Caecinae vacuos honoris mensis aperiret, coartati 
aliorum consulatus, dissimulatus Marci Macri tamquam Othonianarum partium ducis; et Valerium Marinum destinatum 
a Galba consulem distulit, nulla offensa, sed mitem et iniuriam 
segniter laturum. Pedanius Costa omittitur, ingratus principi 
ut adversus Neronem ausus et Verginii extimulator, sed 
alias protulit causas; actaeque insuper Vitellio gratiae consuetudine servitii.

Non ultra paucos dies quamquam acribus initiis 
coeptum mendacium valuit. extiterat quidam Scribonianum 
se Camerinum ferens, Neronianorum temporum metu in Histria occultatum, quod illic clientelae et agri veterum Crassorum ac nominis favor manebat. igitur deterrimo quoque 
in argumentum fabulae adsumpto vulgus credulum et quidam 
militum, errore veri seu turbarum studio, certatim adgregabantur, cum pertractus ad Vitellium interrogatusque quisnam 
mortalium esset. postquam nulla dictis fides et a domino 
noscebatur condicione fugitivus, nomine Geta, sumptum de 
eo supplicium in servilem modum.

Vix credibile memoratu est quantum superbiae socordiaeque Vitellio adoleverit, postquam speculatores e Syria Iudaeaque adactum in verba eius Orientem nuntiavere. 
nam etsi vagis adhuc et incertis auctoribus erat tamen in ore 
famaque Vespasianus ac plerumque ad nomen eius Vitellius 
excitabatur: tum ipse exercitusque, ut nullo aemulo, saevitia 
libidine raptu in externos mores proruperant.

At Vespasianus bellum armaque et procul vel iuxta 
sitas viris circumspectabat. miles ipsi adeo paratus ut praeeuntem sacramentum et fausta Vitellio omnia precantem per 
silentium audierint; Muciani animus nec Vespasiano alienus 
et in Titum pronior; praefectus Aegypti Ti. Alexander consilia sociaverat; tertiam legionem, quod e Syria in Moesiam 
transisset, suam numerabat; ceterae Illyrici legiones secuturae sperabantur; namque omnis exercitus flammaverat adrogantia venientium a Vitellio militum, quod truces corpore, 
horridi sermone ceteros ut imparis inridebant. sed in tanta 
mole belli plerumque cunctatio; et Vespasianus modo in 
spem erectus, aliquando adversa reputabat: quis ille dies foret quo sexaginta aetatis annos et duos filios iuvenes bello 
permitteret? esse privatis cogitationibus progressum et, prout 
velint, plus minusve sumi ex fortuna: imperium cupientibus 
nihil medium inter summa aut praecipitia.

Versabatur ante oculos Germanici exercitus robur, 
notum viro militari: suas legiones civili bello inexpertas, 
Vitellii victricis, et apud victos plus querimoniarum quam 
virium. fluxam per discordias militum fidem et periculum ex 
singulis: quid enim profuturas cohortis alasque, si unus al- 
terve praesenti facinore paratum ex diverso praemium petat? sic Scribonianum sub Claudio interfectum, sic percussorem eius Volaginium e gregario ad summa militiae provectum: facilius universos impelli quam singulos vitari.

His pavoribus nutantem et alii legati amicique firmabant et Mucianus, post multos secretosque sermones iam et 
coram ita locutus: 'omnes, qui magnarum rerum consilia 
suscipiunt, aestimare debent an quod inchoatur rei publicae 
utile, ipsis gloriosum, promptum effectu aut certe non 
arduum sit; simul ipse qui suadet considerandus est, adiciatne consilio periculum suum, et, si fortuna coeptis adfuerit, cui summum decus adquiratur. ego te, Vespasiane, ad 
imperium voco, quam salutare rei publicae, quam tibi magnificum, iuxta deos in tua manu positum est. nec speciem adulantis expaveris: a contumelia quam a laude propius fuerit 
post Vitellium eligi. non adversus divi Augusti acerrimam 
mentem nec adversus cautissimam Tiberii senectutem, ne 
contra Gai quidem aut Claudii vel Neronis fundatam longo 
imperio domum exurgimus; cessisti etiam Galbae imaginibus: torpere ultra et polluendam perdendamque rem publicam relinquere sopor et ignavia videretur, etiam si tibi quam 
inhonesta, tam tuta servitus esset. abiit iam et transvectum 
est tempus quo posses videri non cupisse: confugiendum est 
ad imperium. an excidit trucidatus Corbulo? splendidior 
origine quam nos sumus, fateor, sed et Nero nobilitate natalium Vitellium anteibat. satis clarus est apud timentem 
quisquis timetur. et posse ab exercitu principem fieri sibi 
ipse Vitellius documento, nullis stipendiis, nulla militari fama, 
Galbae odio provectus. ne Othonem quidem ducis arte aut 
exercitus vi, sed praepropera ipsius desperatione victum, 
iam desiderabilem et magnum principem fecit, cum interim 
spargit legiones, exarmat cohortis, nova cotidie bello semina ministrat. si quid ardoris ac ferociae miles habuit, popinis et comissationibus et principis imitatione deteritur: tibi 
e Iudaea et Syria et Aegypto novem legiones integrae, nulla 
acie exhaustae, non discordia corruptae, sed firmatus usu 
miles et belli domitor externi: classium alarum cohortium 
robora et fidissimi reges et tua ante omnis experientia.'

'Nobis nihil ultra adrogabo quam ne post Valentem 
et Caecinam numeremur: ne tamen Mucianum socium spreveris, quia aemulum non experiris. me Vitellio antepono, te 
mihi. tuae domui triumphale nomen, duo iuvenes, capax iam 
imperii alter et primis militiae annis apud Germanicos quoque exercitus clarus. absurdum fuerit non cedere imperio 
ei cuius filium adoptaturus essem, si ipse imperarem. ceterum inter nos non idem prosperarum adversarumque rerum 
ordo erit: nam si vincimus, honorem quem dederis habebo: 
discrimen ac pericula ex aequo patiemur. immo, ut melius 
est, tu tuos exercitus rege, mihi bellum et proeliorum incerta 
trade. acriore hodie disciplina victi quam victores agunt. 
hos ira, odium, ultionis cupiditas ad virtutem accendit: illi 
per fastidium et contumacia hebescunt. aperiet et recludet 
contecta et tumescentia victricium partium vulnera bellum 
ipsum; nec mihi maior in tua vigilantia parsimonia sapientia 
fiducia est quam in Vitellii torpore inscitia saevitia. sed me- 
liorem in bello causam quam in pace habemus; nam qui deliberant, desciverunt.'

Post Muciani orationem ceteri audentius circumsistere, hortari, responsa vatum et siderum motus referre. 
nec erat intactus tali superstitione, ut qui mox rerum dominus Seleucum quendam mathematicum rectorem et praescium 
palam habuerit. recursabant animo vetera omina: cupressus 
arbor in agris eius conspicua altitudine repente prociderat 
ac postera die eodem vestigio resurgens procera et latior 
virebat. grande id prosperumque consensu haruspicum et 
summa claritudo iuveni admodum Vespasiano promissa, sed 
primo triumphalia et consulatus et Iudaicae victoriae decus 
implesse fidem ominis videbatur: ut haec adeptus est, portendi sibi imperium credebat. est Iudaeam inter Syriamque 
Carmelus: ita vocant montem deumque. nec simulacrum deo 
aut templum—sic tradidere maiores—: ara tantum et reverentia. illic sacrificanti Vespasiano, cum spes occultas versaret animo, Basilides sacerdos inspectis identidem extis 'quicquid est' inquit, 'Vespasiane, quod paras, seu domum extruere seu prolatare agros sive ampliare servitia, datur tibi 
magna sedes, ingentes termini, multum hominum.' has ambages et statim exceperat fama et tunc aperiebat; nec quicquam magis in ore vulgi. crebriores apud ipsum sermones, 
quanto sperantibus plura dicuntur. haud dubia destinatione 
discessere Mucianus Antiochiam, Vespasianus Caesaream: 
illa Syriae, hoc Iudaeae caput est.

Initium ferendi ad Vespasianum imperii Alexandriae 
coeptum, festinante Tiberio Alexandro, qui kalendis Iuliis 
sacramento eius legiones adegit. isque primus principatus 
dies in posterum celebratus, quamvis Iudaicus exercitus quinto nonas Iulias apud ipsum iurasset, eo ardore ut ne Titus 
quidem filius expectaretur, Syria remeans et consiliorum inter 
Mucianum ac patrem nuntius. cuncta impetu militum acta 
non parata contione, non coniunctis legionibus.

Dum quaeritur tempus locus quodque in re tali difficillimum est, prima vox, dum animo spes timor, ratio casus 
obversantur, egressum cubiculo Vespasianum pauci milites, 
solito adsistentes ordine ut legatum salutaturi, imperatorem 
salutavere: tum ceteri adcurrere, Caesarem et Augustum et 
omnia principatus vocabula cumulare. mens a metu ad fortunam transierat: in ipso nihil tumidum, adrogans aut in rebus novis novum fuit. ut primum tantae altitudinis obfusam 
oculis caliginem disiecit, militariter locutus laeta omnia et 
affluentia excepit; namque id ipsum opperiens Mucianus alacrem militem in verba Vespasiani adegit. tum Antiochensium theatrum ingressus, ubi illis consultare mos est, concurrentis et in adulationem effusos adloquitur, satis decorus 
etiam Graeca facundia, omniumque quae diceret atque ageret 
arte quadam ostentator. nihil aeque provinciam exercitumque accendit quam quod adseverabat Mucianus statuisse Vitellium ut Germanicas legiones in Syriam ad militiam opulentam quietamque transferret, contra Syriacis legionibus Germanica hiberna caelo ac laboribus dura mutarentur; quippe 
et provinciales sueto militum contubernio gaudebant, plerique necessitudinibus et propinquitatibus mixti, et militibus 
vetustate stipendiorum nota et familiaria castra in modum 
penatium diligebantur.

Ante idus Iulias Syria omnis in eodem sacramento 
fuit. accessere cum regno Sohaemus haud spernendis viribus, 
Antiochus vetustis opibus ingens et servientium regum ditissimus. mox per occultos suorum nuntios excitus ab urbe 
Agrippa, ignaro adhuc Vitellio, celeri navigatione properaverat. nec minore animo regina Berenice partis iuvabat, 
florens aetate formaque et seni quoque Vespasiano magnificentia munerum grata. quidquid provinciarum adluitur mari 
Asia atque Achaia tenus, quantumque introrsus in Pontum 
et Armenios patescit, iuravere; sed inermes legati regebant, 
nondum additis Cappadociae legionibus. consilium de summa 
rerum Beryti habitum. illuc Mucianus cum legatis tribunisque 
et splendidissimo quoque centurionum ac militum venit, et e 
Iudaico exercitu lecta decora: tantum simul peditum equitumque et aemulantium inter se regum paratus speciem fortunae principalis effecerant.

Prima belli cura agere dilectus, revocare veteranos; 
destinantur validae civitates exercendis armorum officinis; 
apud Antiochensis aurum argentumque signatur, eaque cuncta per idoneos ministros suis quaeque locis festinabantur. 
ipse Vespasianus adire, hortari, bonos laude, segnis exemplo incitare saepius quam coercere, vitia magis amicorum 
quam virtutes dissimulans. multos praefecturis et procurationibus, plerosque senatorii ordinis honore percoluit, egregios viros et mox summa adeptos; quibusdam fortuna pro 
virtutibus fuit. donativum militi neque Mucianus prima contione nisi modice ostenderat, ne Vespasianus quidem plus civili bello obtulit quam alii in pace, egregie firmus adversus 
militarem largitionem eoque exercitu meliore. missi ad Par- 
thum Armeniumque legati, provisumque ne versis ad civile 
bellum legionibus terga nudarentur. Titum instare Iudaeae, 
Vespasianum obtinere claustra Aegypti placuit: sufficere videbantur adversus Vitellium pars copiarum et dux Mucianus 
et Vespasiani nomen ac nihil arduum fatis. ad omnis exercitus legatosque scriptae epistulae praeceptumque ut praetorianos Vitellio infensos reciperandae militiae praemio invitarent.

Mucianus cum expedita manu, socium magis imperii 
quam ministrum agens, non lento itinere, ne cunctari videretur, neque tamen properans, gliscere famam ipso spatio sinebat, gnarus modicas viris sibi et maiora credi de absentibus; sed legio sexta et tredecim vexillariorum milia ingenti 
agmine sequebantur. classem e Ponto Byzantium adigi iusserat, ambiguus consilii num omissa Moesia Dyrrachium pedite 
atque equite, simul longis navibus versum in Italiam mare 
clauderet, tuta pone tergum Achaia Asiaque, quas inermis 
exponi Vitellio, ni praesidiis firmarentur; atque ipsum Vitellium in incerto fore quam partem Italiae protegeret, si sibi 
Brundisium Tarentumque et Calabriae Lucaniaeque litora infestis classibus peterentur.

Igitur navium militum armorum paratu strepere provinciae, sed nihil aeque fatigabat quam pecuniarum conquisitio: eos esse belli civilis nervos dictitans Mucianus non ius 
aut verum in cognitionibus, sed solam magnitudinem opum 
spectabat. passim delationes, et locupletissimus quisque in 
praedam correpti. quae gravia atque intoleranda, sed necessitate armorum excusata etiam in pace mansere, ipso 
Vespasiano inter initia imperii ad obtinendas iniquitates haud 
perinde obstinante, donec indulgentia fortunae et pravis ma- 
gistris didicit aususque est. propriis quoque opibus Mucianus 
bellum iuvit, largus privatim, quod avidius de re publica 
sumeret. ceteri conferendarum pecuniarum exemplum secuti, rarissimus quisque eandem in reciperando licentiam habuerunt.

Adcelerata interim Vespasiani coepta Illyrici exercitus studio transgressi in partis: tertia legio exemplum ceteris Moesiae legionibus praebuit; octava erat ac septima 
Claudiana, imbutae favore Othonis, quamvis proelio non interfuissent. Aquileiam progressae, proturbatis qui de Othone 
nuntiabant laceratisque vexillis nomen Vitellii praeferentibus, 
rapta postremo pecunia et inter se divisa, hostiliter egerant. 
unde metus et ex metu consilium, posse imputari Vespasiano quae apud Vitellium excusanda erant. ita tres Moesicae 
legiones per epistulas adliciebant Pannonicum exercitum aut 
abnuenti vim parabant. in eo motu Aponius Saturninus Moesiae rector pessimum facinus audet, misso centurione ad 
interficiendum Tettium Iulianum septimae legionis legatum ob 
simultates, quibus causam partium praetendebat. Iulianus 
comperto discrimine et gnaris locorum adscitis per avia 
Moesiae ultra montem Haemum profugit; nec deinde civili 
bello interfuit, per varias moras susceptum ad Vespasianum 
iter trahens et ex nuntiis cunctabundus aut properans.

At in Pannonia tertia decima legio ac septima Galbiana, dolorem iramque Bedriacensis pugnae retinentes, haud 
cunctanter Vespasiano accessere, vi praecipua Primi Antonii. 
is legibus nocens et tempore Neronis falsi damnatus inter 
alia belli mala senatorium ordinem reciperaverat. praepositus a Galba septimae legioni scriptitasse Othoni credebatur, 
ducem se partibus offerens; a quo neglectus in nullo Otho- 
niani belli usu fuit. labantibus Vitellii rebus Vespasianum 
secutus grande momentum addidit, strenuus manu, sermone 
promptus, serendae in alios invidiae artifex, discordiis et seditionibus potens, raptor, largitor, pace pessimus, bello non 
spernendus. iuncti inde Moesici ac Pannonici exercitus Dalmaticum militem traxere, quamquam consularibus legatis nihil turbantibus. Tampius Flavianus Pannoniam, Pompeius 
Silvanus Dalmatiam tenebant, divites senes; sed procurator 
aderat Cornelius Fuscus, vigens aetate, claris natalibus. 
prima iuventa quietis cupidine senatorium ordinem exuerat; 
idem pro Galba dux coloniae suae, eaque opera procurationem adeptus, susceptis Vespasiani partibus acerrimam 
bello facem praetulit: non tam praemiis periculorum quam 
ipsis periculis laetus pro certis et olim partis nova ambigua 
ancipitia malebat. igitur movere et quatere, quidquid usquam 
aegrum foret, adgrediuntur. scriptae in Britanniam ad quartadecimanos, in Hispaniam ad primanos epistulae, quod utraque legio pro Othone, adversa Vitellio fuerat; sparguntur 
per Gallias litterae; momentoque temporis flagrabat ingens 
bellum, Illyricis exercitibus palam desciscentibus, ceteris 
fortunam secuturis.

Dum haec per provincias a Vespasiano ducibusque 
partium geruntur, Vitellius contemptior in dies segniorque, 
ad omnis municipiorum villarumque amoenitates resistens, 
gravi urbem agmine petebat. sexaginta milia armatorum sequebantur, licentia corrupta; calonum numerus amplior, procacissimis etiam inter servos lixarum ingeniis; tot legatorum 
amicorumque comitatus inhabilis ad parendum, etiam si summa modestia regeretur. onerabant multitudinem obvii ex 
urbe senatores equitesque, quidam metu, multi per adulationem, ceteri ac paulatim omnes ne aliis proficiscentibus ipsi 
remanerent. adgregabantur e plebe flagitiosa per obsequia 
Vitellio cogniti, scurrae, histriones, aurigae, quibus ille amicitiarum dehonestamentis mire gaudebat. nec coloniae modo 
aut municipia congestu copiarum, sed ipsi cultores arvaque 
maturis iam frugibus ut hostile solum vastabantur.

Multae et atroces inter se militum caedes, post seditionem Ticini coeptam manente legionum auxiliorumque discordia; ubi adversus paganos certandum foret, consensu. 
sed plurima strages ad septimum ab urbe lapidem. singulis 
ibi militibus Vitellius paratos cibos ut gladiatoriam saginam 
dividebat; et effusa plebes totis se castris miscuerat. incuriosos milites—vernacula utebantur urbanitate—quidam 
spoliavere, abscisis furtim balteis an accincti forent rogitantes. non tulit ludibrium insolens contumeliarum animus: inermem populum gladiis invasere. caesus inter alios pater militis, cum filium comitaretur; deinde agnitus et vulgata caede 
temperatum ab innoxiis. in urbe tamen trepidatum praecurrentibus passim militibus; forum maxime petebant, cupidine 
visendi locum in quo Galba iacuisset. nec minus saevum 
spectaculum erant ipsi, tergis ferarum et ingentibus telis horrentes, cum turbam populi per inscitiam parum vitarent, aut 
ubi lubrico viae vel occursu alicuius procidissent, ad iurgium, 
mox ad manus et ferrum transirent. quin et tribuni praefectique cum terrore et armatorum catervis volitabant.

Ipse Vitellius a ponte Mulvio insigni equo, paludatus accinctusque, senatum et populum ante se agens, quo 
minus ut captam urbem ingrederetur, amicorum consilio deterritus, sumpta praetexta et composito agmine incessit. 
quattuor legionum aquilae per frontem totidemque circa e 
legionibus aliis vexilla, mox duodecim alarum signa et post 
peditum ordines eques; dein quattuor et triginta cohortes, ut 
nomina gentium aut species armorum forent, discretae. ante 
aquilas praefecti castrorum tribunique et primi centurionum 
candida veste, ceteri iuxta suam quisque centuriam, armis 
donisque fulgentes; et militum phalerae torquesque splendebant: decora facies et non Vitellio principe dignus exercitus. sic Capitolium ingressus atque ibi matrem complexus 
Augustae nomine honoravit.

Postera die tamquam apud alterius civitatis senatum 
populumque magnificam orationem de semet ipso prompsit, 
industriam temperantiamque suam laudibus attollens, consciis flagitiorum ipsis qui aderant omnique Italia, per quam 
somno et luxu pudendus incesserat. vulgus tamen vacuum 
curis et sine falsi verique discrimine solitas adulationes edoctum clamore et vocibus adstrepebat; abnuentique nomen 
Augusti expressere ut adsumeret, tam frustra quam recusaverat.

Apud civitatem cuncta interpretantem funesti ominis 
loco acceptum est quod maximum pontificatum adeptus Vitellius de caerimoniis publicis xv kalendas Augustas edixisset, antiquitus infausto die Cremerensi Alliensique cladibus: adeo omnis humani divinique iuris expers, pari libertorum amicorum socordia, velut inter temulentos agebat. 
sed comitia consulum cum candidatis civiliter celebrans omnem infimae plebis rumorem in theatro ut spectator, in 
circo ut fautor adfectavit: quae grata sane et popularia, si 
a virtutibus proficiscerentur, memoria vitae prioris indecora 
et vilia accipiebantur. ventitabat in senatum, etiam cum par- 
vis de rebus patres consulerentur. ac forte Priscus Helvidius 
praetor designatus contra studium eius censuerat. commotus 
primo Vitellius, non tamen ultra quam tribunos plebis in 
auxilium spretae potestatis advocavit; mox mitigantibus amicis, qui altiorem iracundiam eius verebantur, nihil novi accidisse respondit quod duo senatores in re publica dissentirent; solitum se etiam Thraseae contra dicere. inrisere plerique impudentiam aemulationis; aliis id ipsum placebat quod 
neminem ex praepotentibus, sed Thraseam ad exemplar verae gloriae legisset.

Praeposuerat praetorianis Publilium Sabinum a praefectura 
cohortis, Iulium Priscum tum centurionem: Priscus Valentis, 
Sabinus Caecinae gratia pollebant; inter discordis Vitellio 
nihil auctoritas. munia imperii Caecina ac Valens obibant, 
olim anxii odiis, quae bello et castris male dissimulata pravitas amicorum et fecunda gignendis inimicitiis civitas auxerat, dum ambitu comitatu et immensis salutantium agminibus 
contendunt comparanturque, variis in hunc aut illum Vitellii 
inclinationibus; nec umquam satis fida potentia, ubi nimia 
est: simul ipsum Vitellium, subitis offensis aut intempestivis blanditiis mutabilem, contemnebant metuebantque. nec eo 
segnius invaserant domos hortos opesque imperii, cum flebilis et egens nobilium turba, quos ipsos liberosque patriae 
Galba reddiderat, nulla principis misericordia iuvarentur. 
gratum primoribus civitatis etiam plebs adprobavit, quod reversis ab exilio iura libertorum concessisset, quamquam id 
omni modo servilia ingenia corrumpebant, abditis pecuniis 
per occultos aut ambitiosos sinus, et quidam in domum Caesaris transgressi atque ipsis dominis potentiores.

Sed miles, plenis castris et redundante multitudine, 
in porticibus aut delubris et urbe tota vagus, non principia 
noscere, non servare vigilias neque labore firmari: per inlecebras urbis et inhonesta dictu corpus otio, animum libidinibus imminuebant. postremo ne salutis quidem cura infamibus Vaticani locis magna pars tetendit, unde crebrae in 
vulgus mortes; et adiacente Tiberi Germanorum Gallorumque 
obnoxia morbis corpora fluminis aviditas et aestus impatientia labefecit. insuper confusus pravitate vel ambitu ordo militiae: sedecim praetoriae, quattuor urbanae cohortes scribebantur, quis singula milia inessent. plus in eo dilectu Valens audebat, tamquam ipsum Caecinam periculo exemisset. 
sane adventu eius partes convaluerant, et sinistrum lenti itineris rumorem prospero proelio verterat. omnisque inferioris Germaniae miles Valentem adsectabatur, unde primum 
creditur Caecinae fides fluitasse.

Ceterum non ita ducibus indulsit Vitellius ut non 
plus militi liceret. sibi quisque militiam sumpsere: quamvis 
indignus, si ita maluerat, urbanae militiae adscribebatur; 
rursus bonis remanere inter legionarios aut alaris volentibus 
permissum. nec deerant qui vellent, fessi morbis et intemperiem caeli incusantes; robora tamen legionibus alisque 
subtracta, convulsum castrorum decus, viginti milibus e toto 
exercitu permixtis magis quam electis.

Contionante Vitellio postulantur ad supplicium Asiaticus 
et Flavus et Rufinus duces Galliarum, quod pro Vindice bellassent. nec coercebat eius modi voces Vitellius: super 
insitam mortem animo ignaviam conscius sibi instare donativum et deesse pecuniam omnia alia militi largiebatur. liberti 
principum conferre pro numero mancipiorum ut tributum 
iussi: ipse sola perdendi cura stabula aurigis extruere, circum gladiatorum ferarumque spectaculis opplere, tamquam 
in summa abundantia pecuniae inludere.

Quin et natalem Vitellii diem Caecina ac Valens 
editis tota urbe vicatim gladiatoribus celebravere, ingenti 
paratu et ante illum diem insolito. laetum foedissimo cuique 
apud bonos invidiae fuit quod extructis in campo Martio 
aris inferias Neroni fecisset. caesae publice victimae cremataeque; facem Augustales subdidere, quod sacerdotium, ut 
Romulus Tatio regi, ita Caesar Tiberius Iuliae genti sacravit. 
nondum quartus a victoria mensis, et libertus Vitellii Asiaticus Polyclitos Patrobios et vetera odiorum nomina aequabat. nemo in illa aula probitate aut industria certavit: unum 
ad potentiam iter, prodigis epulis et sumptu ganeaque satiare 
inexplebilis Vitellii libidines. ipse abunde ratus si praesentibus frueretur, nec in longius consultans, noviens miliens 
sestertium paucissimis mensibus intervertisse creditur. magna 
et misera civitas, eodem anno Othonem Vitellium passa, 
inter Vinios Fabios Icelos Asiaticos varia et pudenda sorte 
agebat, donec successere Mucianus et Marcellus et magis 
alii homines quam alii mores.

Prima Vitellio tertiae legionis defectio nuntiatur, 
missis ab Aponio Saturnino epistulis, antequam is quoque 
Vespasiani partibus adgregaretur; sed neque Aponius cuncta, ut trepidans re subita, perscripserat, et amici adulantes mollius interpretabantur: unius legionis eam seditionem, 
ceteris exercitibus constare fidem. in hunc modum etiam Vitellius apud milites disseruit, praetorianos nuper exauctoratos insectatus, a quibus falsos rumores dispergi, nec ullum 
civilis belli metum adseverabat, suppresso Vespasiani nomine et vagis per urbem militibus qui sermones populi coercerent. id praecipuum alimentum famae erat.

Auxilia tamen e Germania Britanniaque et Hispaniis 
excivit, segniter et necessitatem dissimulans. perinde legati 
provinciaeque cunctabantur, Hordeonius Flaccus suspectis 
iam Batavis anxius proprio bello, Vettius Bolanus numquam 
satis quieta Britannia, et uterque ambigui. neque ex Hispaniis properabatur, nullo tum ibi consulari: trium legionum 
legati, pares iure et prosperis Vitellii rebus certaturi ad obsequium, adversam eius fortunam ex aequo detrectabant. in 
Africa legio cohortesque delectae a Clodio Macro, mox a 
Galba dimissae, rursus iussu Vitellii militiam cepere; simul 
cetera iuventus dabat impigre nomina. quippe integrum illic 
ac favorabilem proconsulatum Vitellius, famosum invisumque Vespasianus egerat: proinde socii de imperio utriusque 
coniectabant, sed experimentum contra fuit.

Ac primo Valerius Festus legatus studia provincialium cum fide iuvit; mox nutabat, palam epistulis edictisque 
Vitellium, occultis nuntiis Vespasianum fovens et haec illave 
defensurus, prout invaluissent. deprehensi cum litteris edictisque Vespasiani per Raetiam et Gallias militum et centurionum quidam ad Vitellium missi necantur: plures fefellere, 
fide amicorum aut suomet astu occultati. ita Vitellii paratus 
noscebantur, Vespasiani consiliorum pleraque ignota, primum socordia Vitellii, dein Pannonicae Alpes praesidiis insessae nuntios retinebant. mare quoque etesiarum flatu in 
Orientem navigantibus secundum, inde adversum erat.

Tandem inruptione hostium atrocibus undique nuntiis exterritus Caecinam ac Valentem expedire ad bellum 
iubet. praemissus Caecina, Valentem e gravi corporis morbo 
tum primum adsurgentem infirmitas tardabat. longe alia proficiscentis ex urbe Germanici exercitus species: non vigor 
corporibus, non ardor animis; lentum et rarum agmen, fluxa 
arma, segnes equi; impatiens solis pulveris tempestatum, 
quantumque hebes ad sustinendum laborem miles, tanto ad 
discordias promptior. accedebat huc Caecinae ambitio vetus, 
torpor recens, nimia fortunae indulgentia soluti in luxum, seu 
perfidiam meditanti infringere exercitus virtutem inter artis 
erat. credidere plerique Flavii Sabini consiliis concussam 
Caecinae mentem, ministro sermonum Rubrio Gallo: rata 
apud Vespasianum fore pacta transitionis. simul odiorum 
invidiaeque erga Fabium Valentem admonebatur ut impar 
apud Vitellium gratiam virisque apud novum principem pararet.

Caecina e complexu Vitellii multo cum honore digressus partem equitum ad occupandam Cremonam praemisit. mox vexilla primae, quartae, quintaedecimae, sextaedecimae legionum, dein quinta et duoetvicensima secutae; 
postremo agmine unaetvicensima Rapax et prima Italica 
incessere cum vexillariis trium Britannicarum legionum et electis auxiliis. profecto Caecina scripsit Fabius Valens exercitui, quem ipse ductaverat, ut in itinere opperiretur: sic 
sibi cum Caecina convenisse. qui praesens eoque validior 
mutatum id consilium finxit ut ingruenti bello tota mole 
occurreretur. ita adcelerare legiones Cremonam, pars Hostiliam petere iussae: ipse Ravennam devertit praetexto 
classem adloquendi; mox Patavii secretum componendae proditionis quaesitum. namque Lucilius Bassus post praefecturam alae Ravennati simul ac Misenensi classibus a Vitellio 
praepositus, quod non statim praefecturam praetorii adeptus 
foret, iniquam iracundiam flagitiosa perfidia ulciscebatur. 
nec sciri potest traxeritne Caecinam, an, quod evenit inter 
malos ut et similes sint, eadem illos pravitas impulerit.

Scriptores temporum, qui potiente rerum Flavia 
domo monimenta belli huiusce composuerunt, curam pacis 
et amorem rei publicae, corruptas in adulationem causas, 
tradidere: nobis super insitam levitatem et prodito Galba vilem mox fidem aemulatione etiam invidiaque, ne ab aliis apud 
Vitellium anteirentur, pervertisse ipsum Vitellium videntur. 
Caecina legiones adsecutus centurionum militumque animos 
obstinatos pro Vitellio variis artibus subruebat: Basso eadem 
molienti minor difficultas erat, lubrica ad mutandam fidem classe 
ob memoriam recentis pro Othone militiae.

Meliore fato fideque partium Flavianarum duces consilia belli tractabant. Poetovionem in hiberna tertiae decimae legionis convenerant. illic agitavere placeretne obstrui 
Pannoniae Alpes, donec a tergo vires universae consurgerent, an ire comminus et certare pro Italia constantius foret. 
quibus opperiri auxilia et trahere bellum videbatur, Germanicarum legionum vim famamque extollebant, et advenisse 
mox cum Vitellio Britannici exercitus robora: ipsis nec numerum parem pulsarum nuper legionum, et quamquam atrociter loquerentur, minorem esse apud victos animum. sed insessis interim Alpibus venturum cum copiis Orientis Mucianum; superesse Vespasiano mare, classis, studia provinciarum, per quas velut alterius belli molem cieret. ita salubri 
mora novas viris adfore, ex praesentibus nihil periturum.

Ad ea Antonius Primus (is acerrimus belli concitator) 
festinationem ipsis utilem, Vitellio exitiosam disseruit. plus 
socordiae quam fiduciae accessisse victoribus; neque enim 
in procinctu et castris habitos: per omnia Italiae municipia 
desides, tantum hospitibus metuendos, quanto ferocius ante 
se egerint, tanto cupidius insolitas voluptates hausisse. circo 
quoque ac theatris et amoenitate urbis emollitos aut valetudinibus fessos: sed addito spatio rediturum et his robur meditatione belli; nec procul Germaniam, unde vires; Britanniam freto dirimi, iuxta Gallias Hispaniasque, utrimque viros equos tributa, ipsamque Italiam et opes urbis; ac si inferre arma ultro velint, duas classis vacuumque Illyricum 
mare. quid tum claustra montium profutura? quid tractum 
in aestatem aliam bellum? unde interim pecuniam et commeatus? quin potius eo ipso uterentur quod Pannonicae legiones deceptae magis quam victae resurgere in ultionem 
properent, Moesici exercitus integras viris attulerint. si numerus militum potius quam legionum putetur, plus hinc roboris, nihil libidinum; et profuisse disciplinae ipsum pudorem: equites vero ne tum quidem victos, sed quamquam rebus adversis disiectam Vitellii aciem. 'duae tunc Pannonicae 
ac Moesicae alae perrupere hostem: nunc sedecim alarum 
coniuncta signa pulsu sonituque et nube ipsa operient ac superfundent oblitos proeliorum equites equosque. nisi quis 
retinet, idem suasor auctorque consilii ero. vos, quibus fortuna in integro est, legiones continete: mihi expeditae cohortes sufficient. iam reseratam Italiam, impulsas Vitellii res 
audietis. iuvabit sequi et vestigiis vincentis insistere.'

Haec ac talia flagrans oculis, truci voce, quo latius 
audiretur (etenim se centuriones et quidam militum consilio 
miscuerant), ita effudit ut cautos quoque ac providos permoveret, vulgus et ceteri unum virum ducemque, spreta aliorum segnitia, laudibus ferrent. hanc sui famam ea statim 
contione commoverat, qua recitatis Vespasiani epistulis non 
ut plerique incerta disseruit, huc illuc tracturus interpreta- 
tione, prout conduxisset: aperte descendisse in causam videbatur, eoque gravior militibus erat culpae vel gloriae 
socius.

Proxima Cornelii Fusci procuratoris auctoritas. is 
quoque inclementer in Vitellium invehi solitus nihil spei sibi 
inter adversa reliquerat. Tampius Flavianus, natura ac senecta cunctator, suspiciones militum inritabat, tamquam 
adfinitatis cum Vitellio meminisset; idemque, quod coeptante 
legionum motu profugus, dein sponte remeaverat, perfidiae 
locum quaesisse credebatur. nam Flavianum, omissa Pannonia ingressum Italiam et discrimini exemptum, rerum novarum cupido legati nomen resumere et misceri civilibus armis 
impulerat, suadente Cornelio Fusco, non quia industria Flaviani egebat, sed ut consulare nomen surgentibus cum maxime partibus honesta specie praetenderetur.

Ceterum ut transmittere in Italiam impune et usui 
foret, scriptum Aponio Saturnino, cum exercitu Moesico celeraret. ac ne inermes provinciae barbaris nationibus exponerentur, 
principes Sarmatarum Iazugum, penes quos civitatis regimen, 
in commilitium adsciti. plebem quoque et vim equitum, qua 
sola valent, offerebant: remissum id munus, ne inter discordias externa molirentur aut maiore ex diverso mercede ius 
fasque exuerent. trahuntur in partis Sido atque Italicus reges 
Sueborum, quis vetus obsequium erga Romanos et gens fidei 
† commissior† patientior. posita in latus auxilia, infesta 
Raetia, cui Porcius Septiminus procurator erat, incorruptae 
erga Vitellium fidei. igitur Sextilius Felix cum ala Auriana 
et octo cohortibus ac Noricorum iuventute ad occupandam 
ripam Aeni fluminis, quod Raetos Noricosque interfluit, missus. nec his aut illis proelium temptantibus, fortuna partium 
alibi transacta.

Antonio vexillarios e cohortibus et partem equitum ad 
invadendam Italiam rapienti comes fuit Arrius Varus, strenuus 
bello, quam gloriam et dux Corbulo et prosperae in Armenia 
res addiderant. idem secretis apud Neronem sermonibus ferebatur Corbulonis virtutes criminatus; unde infami gratia 
primum pilum adepto laeta ad praesens male parta mox in 
perniciem vertere. sed Primus ac Varus occupata Aquileia 
 per proxima quaeque et Opitergii et Altini laetis animis accipiuntur. relictum Altini praesidium adversus classis Ravennatis conatus , nondum defectione eius audita. inde Patavium 
et Ateste partibus adiunxere. illic cognitum tris Vitellianas 
cohortis et alam, cui Sebosianae nomen, ad Forum Alieni 
ponte iuncto consedisse. placuit occasio invadendi incuriosos; nam id quoque nuntiabatur. luce prima inermos plerosque oppressere. praedictum ut paucis interfectis ceteros 
pavore ad mutandam fidem cogerent. et fuere qui se statim dederent: plures abrupto ponte instanti hosti viam abstulerunt. principia belli secundum Flavianos data.

Vulgata victoria legiones septima Galbiana, tertia decima 
Gemina cum Vedio Aquila legato Patavium alacres veniunt. 
ibi pauci dies ad requiem sumpti, et Minicius Iustus praefectus 
castrorum legionis septimae, quia adductius quam civili bello 
imperitabat, subtractus militum irae ad Vespasianum missus 
est. desiderata diu res interpretatione gloriaque in maius 
accipitur, postquam Galbae imagines discordia temporum 
subversas in omnibus municipiis recoli iussit Antonius, decorum pro causa ratus, si placere Galbae principatus et partes revirescere crederentur.

Quaesitum inde quae sedes bello legeretur. Verona 
potior visa, patentibus circum campis ad pugnam equestrem, 
qua praevalebant: simul coloniam copiis validam auferre Vitellio in rem famamque videbatur. possessa ipso transitu Vicetia; quod per se parvum (etenim modicae municipio vires) 
magni momenti locum obtinuit reputantibus illic Caecinam 
genitum et patriam hostium duci ereptam. in Veronensibus 
pretium fuit: exemplo opibusque partis iuvere; et interiectus exercitus Raetiam Iuliasque Alpis, ac ne pervium 
illa Germanicis exercitibus foret, obsaepserat. quae ignara 
Vespasiano aut vetita: quippe Aquileiae sisti bellum expectarique Mucianum iubebat, adiciebatque imperio consilium, 
quando Aegyptus, claustra annonae, vectigalia opulentissimarum provinciarum obtinerentur, posse Vitellii exercitum 
egestate stipendii frumentique ad deditionem subigi. eadem 
Mucianus crebris epistulis monebat, incruentam et sine luctu 
victoriam et alia huiusce modi praetexendo, sed gloriae avidus atque omne belli decus sibi retinens. ceterum ex distantibus terrarum spatiis consilia post res adferebantur.

Igitur repentino incursu Antonius stationes hostium 
inrupit; temptatisque levi proelio animis ex aequo discessum. 
mox Caecina inter Hostiliam, vicum Veronensium, et paludes Tartari fluminis castra permuniit, tutus loco, cum terga 
flumine, latera obiectu paludis tegerentur. quod si adfuisset 
fides, aut opprimi universis Vitellianorum viribus duae legiones, nondum coniuncto Moesico exercitu, potuere, aut retro 
actae deserta Italia turpem fugam conscivissent. sed Caecina 
per varias moras prima hostibus prodidit tempora belli, dum 
quos armis pellere promptum erat, epistulis increpat, donec 
per nuntios pacta perfidiae firmaret. interim Aponius Saturninus cum legione septima Claudiana advenit. legioni tribunus Vipstanus Messala praeerat, claris maioribus, egregius 
ipse et qui solus ad id bellum artis bonas attulisset. has ad 
copias nequaquam Vitellianis paris (quippe tres adhuc legiones erant) misit epistulas Caecina, temeritatem victa arma 
tractantium incusans. simul virtus Germanici exercitus laudibus attollebatur, Vitellii modica et vulgari mentione, nulla 
in Vespasianum contumelia: nihil prorsus quod aut corrumperet hostem aut terreret. Flavianarum partium duces omissa 
prioris fortunae defensione pro Vespasiano magnifice, pro 
causa fidenter, de exercitu securi, in Vitellium ut inimici praesumpsere, facta tribunis centurionibusque retinendi quae Vitellius indulsisset spe; atque ipsum Caecinam non obscure 
ad transitionem hortabantur. recitatae pro contione epistulae 
addidere fiduciam, quod submisse Caecina, velut offendere 
Vespasianum timens, ipsorum duces contemptim tamquam insultantes Vitellio scripsissent.

Adventu deinde duarum legionum, e quibus tertiam 
Dillius Aponianus, octavam Numisius Lupus ducebant, ostentare viris et militari vallo Veronam circumdare placuit. forte 
Galbianae legioni in adversa fronte valli opus cesserat, et 
visi procul sociorum equites vanam formidinem ut hostes 
fecere. rapiuntur arma metu proditionis. ira militum in Tampium Flavianum incubuit, nullo criminis argumento, sed iam 
pridem invisus turbine quodam ad exitium poscebatur: propinquum Vitellii, proditorem Othonis, interceptorem donativi 
clamitabant. nec defensioni locus, quamquam supplicis manus tenderet, humi plerumque stratus, lacera veste, pectus 
atque ora singultu quatiens. id ipsum apud infensos incitamentum erat, tamquam nimius pavor conscientiam argueret. 
obturbabatur militum vocibus Aponius, cum loqui coeptaret; 
fremitu et clamore ceteros aspernantur. uni Antonio apertae 
militum aures; namque et facundia aderat mulcendique vulgum artes et auctoritas. ubi crudescere seditio et a conviciis 
ac probris ad tela et manus transibant, inici catenas Flaviano 
iubet. sensit ludibrium miles, disiectisque qui tribunal tuebantur extrema vis parabatur. opposuit sinum Antonius stricto 
ferro, aut militum se manibus aut suis moriturum obtestans, 
ut quemque notum et aliquo militari decore insignem aspexerat, ad ferendam opem nomine ciens. mox conversus ad 
signa et bellorum deos, hostium potius exercitibus illum furorem, illam discordiam inicerent orabat, donec fatisceret 
seditio et extremo iam die sua quisque in tentoria dilaberentur. profectus eadem nocte Flavianus obviis Vespasiani litteris discrimini exemptus est.

Legiones velut tabe infectae Aponium Saturninum 
Moesici exercitus legatum eo atrocius adgrediuntur, quod 
non, ut prius, labore et opere fessae, sed medio diei exarserant, vulgatis epistulis, quas Saturninus ad Vitellium scripsisse credebatur. ut olim virtutis modestiaeque, tunc procacitatis et petulantiae certamen erat, ne minus violenter 
Aponium quam Flavianum ad supplicium deposcerent. quippe 
Moesicae legiones adiutam a se Pannonicorum ultionem referentes, et Pannonici, velut absolverentur aliorum seditione, 
iterare culpam gaudebant. in hortos, in quibus devertebatur 
Saturninus, pergunt. nec tam Primus et Aponianus et Messala, quamquam omni modo nisi, eripuere Saturninum quam 
obscuritas latebrarum, quibus occulebatur, vacantium forte 
balnearum fornacibus abditus. mox omissis lictoribus Patavium concessit. digressu consularium uni Antonio vis ac 
potestas in utrumque exercitum fuit, cedentibus collegis et 
obversis militum studiis. nec deerant qui crederent utramque 
seditionem fraude Antonii coeptam, ut solus bello frueretur.

Ne in Vitellii quidem partibus quietae mentes: exitiosiore discordia non suspicionibus vulgi, sed perfidia ducum 
turbabantur. Lucilius Bassus classis Ravennatis praefectus 
ambiguos militum animos, quod magna pars Dalmatae Pannoniique erant, quae provinciae Vespasiano tenebantur, partibus eius adgregaverat. nox proditioni electa, ut ceteris ignaris soli in principia defectores coirent. Bassus pudore seu 
metu, quisnam exitus foret, intra domum opperiebatur. trierarchi magno tumultu Vitellii imagines invadunt; et paucis 
resistentium obtruncatis ceterum vulgus rerum novarum studio 
in Vespasianum inclinabat. tum progressus Lucilius auctorem 
se palam praebet. classis Cornelium Fuscum praefectum sibi 
destinat, qui propere adcucurrit. Bassus honorata custodia 
Liburnicis navibus Atriam pervectus a praefecto alae Vibennio Rufino, praesidium illic agitante, vincitur, sed exoluta 
statim vincula interventu Hormi Caesaris liberti: is quoque 
inter duces habebatur.

At Caecina, defectione classis vulgata, primores 
centurionum et paucos militum, ceteris per militiae munera 
dispersis, secretum castrorum adfectans in principia vocat. 
ibi Vespasiani virtutem virisque partium extollit: transfugisse 
classem, in arto commeatum, adversas Gallias Hispaniasque, 
nihil in urbe fidum; atque omnia de Vitellio in deterius. 
mox incipientibus qui conscii aderant, ceteros re nova attonitos in verba Vespasiani adigit; simul Vitellii imagines dereptae et missi qui Antonio nuntiarent. sed ubi totis castris 
in fama proditio, recurrens in principia miles praescriptum 
Vespasiani nomen, proiectas Vitellii effigies aspexit, vastum 
primo silentium, mox cuncta simul erumpunt. huc cecidisse 
Germanici exercitus gloriam ut sine proelio, sine vulnere 
vinctas manus et capta traderent arma? quas enim ex diverso 
legiones? nempe victas; et abesse unicum Othoniani exercitus robur, primanos quartadecimanosque, quos tamen isdem illis campis fuderint straverintque. ut tot armatorum milia, 
velut grex venalium, exuli Antonio donum darentur? octo 
nimirum legiones unius classis accessionem fore. id Basso, 
id Caecinae visum, postquam domos hortos opes principi 
abstulerint, etiam militem auferre. integros incruentosque, 
Flavianis quoque partibus vilis, quid dicturos reposcentibus 
aut prospera aut adversa?

Haec singuli, haec universi, ut quemque dolor impulerat, vociferantes, initio a quinta legione orto, repositis 
Vitellii imaginibus vincla Caecinae iniciunt; Fabium Fabullum quintae legionis legatum et Cassium Longum praefectum 
castrorum duces deligunt; forte oblatos trium Liburnicarum 
milites, ignaros et insontis, trucidant; relictis castris, abrupto ponte Hostiliam rursus, inde Cremonam pergunt, ut 
legionibus primae Italicae et unietvicensimae Rapaci iungerentur, quas Caecina ad obtinendam Cremonam cum parte 
equitum praemiserat.

Vbi haec comperta Antonio, discordis animis, discretos viribus hostium exercitus adgredi statuit, antequam 
ducibus auctoritas, militi obsequium et iunctis legionibus fiducia rediret. namque Fabium Valentem profectum ab urbe 
adceleraturumque cognita Caecinae proditione coniectabat; 
et fidus Vitellio Fabius nec militiae ignarus. simul ingens 
Germanorum vis per Raetiam timebatur. et Britannia Galliaque et Hispania auxilia Vitellius acciverat, immensam belli 
luem, ni Antonius id ipsum metuens festinato proelio victoriam praecepisset. universo cum exercitu secundis a Verona castris Bedriacum venit. postero die legionibus ad muniendum retentis, auxiliares cohortes in Cremonensem agrum 
missae ut specie parandarum copiarum civili praeda miles 
imbueretur: ipse cum quattuor milibus equitum ad octavum 
a Bedriaco progressus quo licentius popularentur. exploratores, ut mos est, longius curabant.

Quinta ferme hora diei erat, cum citus eques adventare hostis, praegredi paucos, motum fremitumque late audiri 
nuntiavit. dum Antonius quidnam agendum consultat, aviditate navandae operae Arrius Varus cum promptissimis equitum 
prorupit impulitque Vitellianos modica caede; nam plurium 
adcursu versa fortuna, et acerrimus quisque sequentium fugae 
ultimus erat. nec sponte Antonii properatum, et fore quae 
acciderant rebatur. hortatus suos ut magno animo capesserent pugnam, diductis in latera turmis vacuum medio relinquit 
iter quo Varum equitesque eius reciperet; iussae armari 
legiones; datum per agros signum ut, qua cuique proximum, 
omissa praeda proelio occurreret. pavidus interim Varus turbae suorum miscetur intulitque formidinem. pulsi cum sauciis integri suomet ipsi metu et angustiis viarum conflictabantur.

Nullum in illa trepidatione Antonius constantis ducis 
aut fortis militis officium omisit. occursare paventibus, retinere cedentis, ubi plurimus labor, unde aliqua spes, consilio manu voce insignis hosti, conspicuus suis. eo postremo 
ardoris provectus est ut vexillarium fugientem hasta transverberaret; mox raptum vexillum in hostem vertit. quo pudore haud plures quam centum equites restitere: iuvit locus, 
artiore illic via et fracto interfluentis rivi ponte, qui incerto 
alveo et praecipitibus ripis fugam impediebat. ea necessitas 
seu fortuna lapsas iam partis restituit. firmati inter se densis 
ordinibus excipiunt Vitellianos temere effusos, atque illi consternantur. Antonius instare perculsis, sternere obvios, simul ceteri, ut cuique ingenium, spoliare, capere, arma 
equosque abripere. et exciti prospero clamore, qui modo 
per agros fuga palabantur, victoriae se miscebant.

Ad quartum a Cremona lapidem fulsere legionum 
signa Rapacis atque Italicae, laeto inter initia equitum suorum proelio illuc usque provecta. sed ubi fortuna contra fuit, 
non laxare ordines, non recipere turbatos, non obviam ire 
ultroque adgredi hostem tantum per spatium cursu et pugnando fessum. forte victi haud perinde rebus prosperis 
ducem desideraverant atque in adversis deesse intellegebant. 
nutantem aciem victor equitatus incursat; et Vipstanus Messala tribunus cum Moesicis auxiliaribus adsequitur, quos 
multi e legionariis quamquam raptim ductos aequabant: ita 
mixtus pedes equesque rupere legionum agmen. et propinqua Cremonensium moenia quanto plus spei ad effugium minorem ad resistendum animum dabant. nec Antonius ultra 
institit, memor laboris ac vulnerum, quibus tam anceps proelii 
fortuna, quamvis prospero fine, equites equosque adflictaverat.

Inumbrante vespera universum Flaviani exercitus 
robur advenit. utque cumulos super et recentia caede vestigia incessere, quasi debellatum foret, pergere Cremonam et 
victos in deditionem accipere aut expugnare deposcunt. haec 
in medio, pulchra dictu: illa sibi quisque, posse coloniam 
plano sitam impetu capi. idem audaciae per tenebras inrumpentibus et maiorem rapiendi licentiam. quod si lucem 
opperiantur, iam pacem, iam preces, et pro labore ac vulneribus clementiam et gloriam, inania, laturos, sed opes Cremonensium in sinu praefectorum legatorumque fore. expugnatae 
urbis praedam ad militem, deditae ad duces pertinere. spernuntur centuriones tribunique, ac ne vox cuiusquam audiatur, 
quatiunt arma, rupturi imperium ni ducantur.

Tum Antonius inserens se manipulis, ubi aspectu 
et auctoritate silentium fecerat, non se decus neque pretium 
eripere tam bene meritis adfirmabat, sed divisa inter exercitum ducesque munia: militibus cupidinem pugnandi convenire, 
duces providendo, consultando, cunctatione saepius quam 
temeritate prodesse. ut pro virili portione armis ac manu 
victoriam iuverit, ratione et consilio, propriis ducis artibus, 
profuturum; neque enim ambigua esse quae occurrant, noctem et ignotae situm urbis, intus hostis et cuncta insidiis 
opportuna. non si pateant portae, nisi explorato, nisi die 
intrandum. an obpugnationem inchoaturos adempto omni prospectu, quis aequus locus, quanta altitudo moenium, tormentisne et telis an operibus et vineis adgredienda urbs foret? 
mox conversus ad singulos, num securis dolabrasque et 
cetera expugnandis urbibus secum attulissent, rogitabat. et 
cum abnuerent, 'gladiisne' inquit 'et pilis perfringere ac 
subruere muros ullae manus possunt? si aggerem struere, si 
pluteis cratibusve protegi necesse fuerit, ut vulgus improvidum inriti stabimus, altitudinem turrium et aliena munimenta 
mirantes? quin potius mora noctis unius, advectis tormentis 
machinisque, vim victoriamque nobiscum ferimus?' simul 
lixas calonesque cum recentissimis equitum Bedriacum mittit, 
copias ceteraque usui adlaturos.

Id vero aegre tolerante milite prope seditionem ventum, cum progressi equites sub ipsa moenia vagos e Cremonensibus corripiunt, quorum indicio noscitur sex Vitellianas legiones omnemque exercitum, qui Hostiliae egerat, eo 
ipso die triginta milia passuum emensum, comperta suorum 
clade in proelium accingi ac iam adfore. is terror obstructas 
mentis consiliis ducis aperuit. sistere tertiam decimam legionem in ipso viae Postumiae aggere iubet, cui iuncta a 
laevo septima Galbiana patenti campo stetit, dein septima 
Claudiana, agresti fossa (ita locus erat) praemunita; dextro 
octava per apertum limitem, mox tertia densis arbustis intersepta. hic aquilarum signorumque ordo: milites mixti per 
tenebras, ut fors tulerat; praetorianum vexillum proximum 
tertianis, cohortes auxiliorum in cornibus, latera ac terga 
equite circumdata; Sido atque Italicus Suebi cum delectis 
popularium primori in acie versabantur.

At Vitellianus exercitus, cui adquiescere Cremonae 
et reciperatis cibo somnoque viribus confectum algore atque 
inedia hostem postera die profligare ac proruere ratio fuit, 
indigus rectoris, inops consilii, tertia ferme noctis hora paratis iam dispositisque Flavianis impingitur. ordinem agminis 
disiecti per iram ac tenebras adseverare non ausim, quamquam alii tradiderint quartam Macedonicam dextrum suorum 
cornu, quintam et quintam decimam cum vexillis nonae secundaeque et vicensimae Britannicarum legionum mediam 
aciem, sextadecimanos duoetvicensimanosque et primanos 
laevum cornu complesse. Rapaces atque Italici omnibus se 
manipulis miscuerant; eques auxiliaque sibi ipsi locum legere. proelium tota nocte varium, anceps, atrox, his, rursus illis exitiabile. nihil animus aut manus, ne oculi quidem 
provisu iuvabant. eadem utraque acie arma, crebris interrogationibus notum pugnae signum, permixta vexilla, ut 
quisque globus capta ex hostibus huc vel illuc raptabat. urgebatur maxime septima legio, nuper a Galba conscripta. 
occisi sex primorum ordinum centuriones, abrepta quaedam 
signa: ipsam aquilam Atilius Verus primi pili centurio multa 
cum hostium strage et ad extremum moriens servaverat.

Sustinuit labentem aciem Antonius accitis praetorianis. qui ubi excepere pugnam, pellunt hostem, dein pelluntur. namque Vitelliani tormenta in aggerem viae contulerant ut tela vacuo atque aperto excuterentur, dispersa primo 
et arbustis sine hostium noxa inlisa. magnitudine eximia 
quintae decimae legionis ballista ingentibus saxis hostilem 
aciem proruebat. lateque cladem intulisset ni duo milites 
praeclarum facinus ausi, arreptis e strage scutis ignorati, 
vincla ac libramenta tormentorum abscidissent. statim confossi 
sunt eoque intercidere nomina: de facto haud ambigitur. 
neutro inclinaverat fortuna donec adulta nocte luna surgens 
ostenderet acies falleretque. sed Flavianis aequior a tergo; 
hinc maiores equorum virorumque umbrae, et falso, ut in corpora, ictu tela hostium citra cadebant: Vitelliani adverso 
lumine conlucentes velut ex occulto iaculantibus incauti offerebantur.

Igitur Antonius, ubi noscere suos noscique poterat, 
alios pudore et probris, multos laude et hortatu, omnis spe 
promissisque accendens, cur resumpsissent arma, Pannonicas legiones interrogabat: illos esse campos, in quibus 
abolere labem prioris ignominiae, ubi reciperare gloriam 
possent. tum ad Moesicos conversus principes auctoresque 
belli ciebat: frustra minis et verbis provocatos Vitellianos, 
si manus eorum oculosque non tolerent. haec, ut quosque 
accesserat; plura ad tertianos, veterum recentiumque admo- 
nens, ut sub M. Antonio Parthos, sub Corbulone Armenios, 
nuper Sarmatas pepulissent. mox infensus praetorianis 'vos' 
inquit, 'nisi vincitis, pagani, quis alius imperator, quae castra alia excipient? illic signa armaque vestra sunt, et mors 
victis; nam ignominiam consumpsistis.' undique clamor, et 
orientem solem (ita in Syria mos est) tertiani salutavere.

Vagus inde an consilio ducis subditus rumor, advenisse Mucianum, exercitus in vicem salutasse. gradum inferunt quasi recentibus auxiliis aucti, rariore iam Vitellianorum acie, ut quos nullo rectore suus quemque impetus vel 
pavor contraheret diduceretve. postquam impulsos sensit Antonius, denso agmine obturbabat. laxati ordines abrumpuntur, nec restitui quivere impedientibus vehiculis tormentisque. 
per limitem viae sparguntur festinatione consectandi victores. eo notabilior caedes fuit, quia filius patrem interfecit. 
rem nominaque auctore Vipstano Messala tradam. Iulius 
Mansuetus ex Hispania, Rapaci legioni additus, impubem 
filium domi liquerat. is mox adultus, inter septimanos a 
Galba conscriptus, oblatum forte patrem et vulnere stratum 
dum semianimem scrutatur, agnitus agnoscensque et exanguem amplexus, voce flebili precabatur placatos patris 
manis, neve se ut parricidam aversarentur: publicum id facinus; et unum militem quotam civilium armorum partem? 
simul attollere corpus, aperire humum, supremo erga parentem 
officio fungi. advertere proximi, deinde plures: hinc per 
omnem aciem miraculum et questus et saevissimi belli execratio. nec eo segnius propinquos adfinis fratres trucidant 
spoliant: factum esse scelus loquuntur faciuntque.

Vt Cremonam venere, novum immensumque opus 
occurrit. Othoniano bello Germanicus miles moenibus Cremonensium castra sua, castris vallum circumiecerat eaque 
munimenta rursus auxerat. quorum aspectu haesere victores, incertis ducibus quid iuberent. incipere obpugnationem 
fesso per diem noctemque exercitu arduum et nullo iuxta 
subsidio anceps: sin Bedriacum redirent, intolerandus tam 
longi itineris labor, et victoria ad inritum revolvebatur: munire castra, id quoque propinquis hostibus formidolosum, ne 
dispersos et opus molientis subita eruptione turbarent. quae 
super cuncta terrebat ipsorum miles periculi quam morae 
patientior: quippe ingrata quae tuta, ex temeritate spes; 
omnisque caedes et vulnera et sanguis aviditate praedae pensabantur.

Huc inclinavit Antonius cingique vallum corona iussit. 
primo sagittis saxisque eminus certabant, maiore Flavianorum pernicie, in quos tela desuper librabantur; mox vallum 
portasque legionibus attribuit, ut discretus labor fortis ignavosque distingueret atque ipsa contentione decoris accenderentur. proxima Bedriacensi viae tertiani septimanique sumpsere, dexteriora valli octava ac septima Claudiana; tertiadecimanos ad Brixianam portam impetus tulit. paulum inde 
morae, dum ex proximis agris ligones dolabras et alii 
falcis scalasque convectant: tum elatis super capita scutis 
densa testudine succedunt. Romanae utrimque artes: pondera 
saxorum Vitelliani provolvunt, disiectam fluitantemque testudinem lanceis contisque scrutantur, donec soluta compage 
scutorum exanguis aut laceros prosternerent multa cum 
strage. incesserat cunctatio, ni duces fesso militi et velut 
inritas exhortationes abnuenti Cremonam monstrassent.

Hormine id ingenium, ut Messala tradit, an potior 
auctor sit C. Plinius, qui Antonium incusat, haud facile discreverim, nisi quod neque Antonius neque Hormus a fama 
vitaque sua quamvis pessimo flagitio degeneravere. non iam 
sanguis neque vulnera morabantur quin subruerent vallum 
quaterentque portas, innixi umeris et super iteratam testudinem scandentes prensarent hostium tela brachiaque. integri cum sauciis, semineces cum expirantibus volvuntur, varia pereuntium forma et omni imagine mortium.

Acerrimum tertiae septimaeque legionum certamen; 
et dux Antonius cum delectis auxiliaribus eodem incubuerat. 
obstinatos inter se cum sustinere Vitelliani nequirent et superiacta tela testudine laberentur, ipsam postremo ballistam 
in subeuntis propulere, quae ut ad praesens disiecit obruitque quos inciderat, ita pinnas ac summa valli ruina sua traxit; simul iuncta turris ictibus saxorum cessit, qua septimani 
dum nituntur cuneis, tertianus securibus gladiisque portam 
perfregit. primum inrupisse C. Volusium tertiae legionis militem inter omnis auctores constat. is in vallum egressus, 
deturbatis qui restiterant, conspicuus manu ac voce capta 
castra conclamavit; ceteri trepidis iam Vitellianis seque e 
vallo praecipitantibus perrupere. completur caede quantum 
inter castra murosque vacui fuit.

Ac rursus nova laborum facies: ardua urbis moenia, saxeae turres, ferrati portarum obices, vibrans tela miles, frequens obstrictusque Vitellianis partibus Cremonensis 
populus, magna pars Italiae stato in eosdem dies mercatu 
congregata, quod defensoribus auxilium ob multitudinem, 
obpugnantibus incitamentum ob praedam erat. rapi ignis 
Antonius inferrique amoenissimis extra urbem aedificiis iubet, si damno rerum suarum Cremonenses ad mutandam fidem 
traherentur. propinqua muris tecta et altitudinem moenium 
egressa fortissimo quoque militum complet; illi trabibus tegulisque et facibus propugnatores deturbant.

Iam legiones in testudinem glomerabantur, et alii 
tela saxaque incutiebant, cum languescere paulatim Vitellianorum animi. ut quis ordine anteibat, cedere fortunae, ne 
Cremona quoque excisa nulla ultra venia omnisque ira victoris non in vulgus inops, sed in tribunos centurionesque, 
ubi pretium caedis erat, reverteretur. gregarius miles futuri 
socors et ignobilitate tutior perstabat: vagi per vias, in domibus abditi pacem ne tum quidem orabant, cum bellum posuissent. primores castrorum nomen atque imagines Vitellii 
amoliuntur; catenas Caecinae (nam etiam tunc vinctus erat) 
exolvunt orantque ut causae suae deprecator adsistat. aspernantem tumentemque lacrimis fatigant, extremum malorum, 
tot fortissimi viri proditoris opem invocantes; mox velamenta 
et infulas pro muris ostentant. cum Antonius inhiberi tela 
iussisset, signa aquilasque extulere; maestum inermium 
agmen deiectis in terram oculis sequebatur. circumstiterant 
victores et primo ingerebant probra, intentabant ictus: mox, 
ut praeberi ora contumeliis et posita omni ferocia cuncta 
victi patiebantur, subit recordatio illos esse qui nuper Bedriaci victoriae temperassent. sed ubi Caecina praetexta 
lictoribusque insignis, dimota turba, consul incessit, exarsere 
victores: superbiam saevitiamque (adeo invisa scelera sunt), 
etiam perfidiam obiectabant. obstitit Antonius datisque defensoribus ad Vespasianum dimisit.

Plebs interim Cremonensium inter armatos conflictabatur; nec procul caede aberant, cum precibus ducum mitigatus est miles. et vocatos ad contionem Antonius adloquitur, magnifice victores, victos clementer, de Cremona in 
neutrum. exercitus praeter insitam praedandi cupidinem vetere odio ad excidium Cremonensium incubuit. iuvisse partis Vitellianas Othonis quoque bello credebantur; mox tertiadecimanos ad extruendum amphitheatrum relictos, ut sunt 
procacia urbanae plebis ingenia, petulantibus iurgiis inluserant. auxit invidiam editum illic a Caecina gladiatorum spectaculum eademque rursus belli sedes et praebiti in acie 
Vitellianis cibi, caesae quaedam feminae studio partium ad 
proelium progressae; tempus quoque mercatus ditem alioqui 
coloniam maiore opum specie complebat. ceteri duces in obscuro: Antonium fortuna famaque omnium oculis exposuerat. 
is balineas abluendo cruori propere petit. excepta vox est, 
cum teporem incusaret, statim futurum ut incalescerent: vernile dictum omnem invidiam in eum vertit, tamquam signum 
incendendae Cremonae dedisset, quae iam flagrabat.

Quadraginta armatorum milia inrupere, calonum 
lixarumque amplior numerus et in libidinem ac saevitiam corruptior. non dignitas, non aetas protegebat quo minus stupra caedibus, caedes stupris miscerentur. grandaevos senes, 
exacta aetate feminas, vilis ad praedam, in ludibrium trahebant: ubi adulta virgo aut quis forma conspicuus incidisset, 
vi manibusque rapientium divulsus ipsos postremo direptores in mutuam perniciem agebat. dum pecuniam vel gravia 
auro templorum dona sibi quisque trahunt, maiore aliorum 
vi truncabantur. quidam obvia aspernati verberibus tormentisque dominorum abdita scrutari, defossa eruere: faces in 
manibus, quas, ubi praedam egesserant, in vacuas domos et 
inania templa per lasciviam iaculabantur; utque exercitu vario linguis moribus, cui cives socii externi interessent, diversae cupidines et aliud cuique fas nec quicquam inlicitum. 
per quadriduum Cremona suffecit. cum omnia sacra profanaque in igne considerent, solum Mefitis templum stetit ante 
moenia, loco seu numine defensum.

Hic exitus Cremonae anno ducentesimo octogesimo 
sexto a primordio sui. condita erat Ti. Sempronio P. Cornelio consulibus, ingruente in Italiam Annibale, propugnaculum adversus Gallos trans Padum agentis et si qua alia vis 
per Alpis rueret. igitur numero colonorum, opportunitate 
fluminum, ubere agri, adnexu conubiisque gentium adolevit 
floruitque, bellis externis intacta, civilibus infelix. Antonius 
pudore flagitii, crebrescente invidia, edixit ne quis Cremonensem captivum detineret. inritamque praedam militibus effecerat consensus Italiae, emptionem talium mancipiorum aspernantis: occidi coepere; quod ubi enotuit, a propinquis adfinibusque occulte redemptabantur. mox rediit Cremonam 
reliquus populus: reposita fora templaque magnificentia municipum; et Vespasianus hortabatur.

Ceterum adsidere sepultae urbis ruinis noxia tabo 
humus haud diu permisit. ad tertium lapidem progressi vagos 
paventisque Vitellianos, sua quemque apud signa, componunt; et victae legiones, ne manente adhuc civili bello ambigue agerent, per Illyricum dispersae. in Britanniam inde 
et Hispanias nuntios famamque, in Galliam Iulium Calenum 
tribunum, in Germaniam Alpinium Montanum praefectum cohortis, quod hic Trevir, Calenus Aeduus, uterque Vitelliani 
fuerant, ostentui misere. simul transitus Alpium praesidiis 
occupati, suspecta Germania, tamquam in auxilium Vitellii 
accingeretur.

At Vitellius profecto Caecina, cum Fabium Valentem 
paucis post diebus ad bellum impulisset, curis luxum obtendebat: non parare arma, non adloquio exercitioque militem 
firmare, non in ore vulgi agere, sed umbraculis hortorum 
abditus, ut ignava animalia, quibus si cibum suggeras, iacent 
torpentque, praeterita instantia futura pari oblivione dimiserat. atque illum in nemore Aricino desidem et marcentem proditio Lucilii Bassi ac defectio classis Ravennatis perculit; nec multo post de Caecina adfertur mixtus gaudio dolor et descivisse et ab exercitu vinctum. plus apud socordem 
animum laetitia quam cura valuit. multa cum exultatione in 
urbem revectus frequenti contione pietatem militum laudibus 
cumulat; Publilium Sabinum praetorii praefectum ob amicitiam 
Caecinae vinciri iubet, substituto in locum eius Alfeno Varo.

Mox senatum composita in magnificentiam oratione 
adlocutus, exquisitis patrum adulationibus attollitur. initium 
atrocis in Caecinam sententiae a L. Vitellio factum; dein ceteri composita indignatione, quod consul rem publicam, dux 
imperatorem, tantis opibus tot honoribus cumulatus amicum 
prodidisset, velut pro Vitellio conquerentes, suum dolorem 
proferebant. nulla in oratione cuiusquam erga Flavianos 
duces obtrectatio: errorem imprudentiamque exercituum culpantes, Vespasiani nomen suspensi et vitabundi circumibant, 
nec defuit qui unum consulatus diem (is enim in locum Cae- 
cinae supererat) magno cum inrisu tribuentis accipientisque 
eblandiretur. pridie kalendas Novembris Rosius Regulus 
iniit eiuravitque. adnotabant periti numquam antea non abrogato magistratu neque lege lata alium suffectum; nam consul uno die et ante fuerat Caninius Rebilus C. Caesare dictatore, cum belli civilis praemia festinarentur.

Nota per eos dies Iunii Blaesi mors et famosa fuit, 
de qua sic accepimus. gravi corporis morbo aeger Vitellius 
Servilianis hortis turrim vicino sitam conlucere per noctem 
crebris luminibus animadvertit. sciscitanti causam apud Caecinam Tuscum epulari multos, praecipuum honore Iunium 
Blaesum nuntiatur; cetera in maius, de apparatu et solutis 
in lasciviam animis. nec defuere qui ipsum Tuscum et alios, 
sed criminosius Blaesum incusarent, quod aegro principe 
laetos dies ageret. ubi asperatum Vitellium et posse Blaesum 
perverti satis patuit iis qui principum offensas acriter speculantur, datae L. Vitellio delationis partes. ille infensus 
Blaeso aemulatione prava, quod eum omni dedecore maculosum egregia fama anteibat, cubiculum imperatoris reserat, 
filium eius sinu complexus et genibus accidens. causam confusionis quaerenti, non se proprio metu nec sui anxium, sed 
pro fratre, pro liberis fratris preces lacrimasque attulisse. 
frustra Vespasianum timeri, quem tot Germanicae legiones, 
tot provinciae virtute ac fide, tantum denique terrarum ac 
maris immensis spatiis arceat: in urbe ac sinu cavendum hostem, Iunios Antoniosque avos iactantem, qui se stirpe imperatoria comem ac magnificum militibus ostentet. versas illuc 
omnium mentis, dum Vitellius amicorum inimicorumque neglegens fovet aemulum principis labores e convivio prospectantem. reddendam pro intempestiva laetitia maestam et 
funebrem noctem, qua sciat et sentiat vivere Vitellium et imperare et, si quid fato accidat, filium habere.

Trepidanti inter scelus metumque, ne dilata Blaesi 
mors maturam perniciem, palam iussa atrocem invidiam ferret, placuit veneno grassari; addidit facinori fidem notabili 
gaudio, Blaesum visendo. quin et audita est saevissima Vitellii vox qua se (ipsa enim verba referam) pavisse oculos 
spectata inimici morte iactavit. Blaeso super claritatem natalium et elegantiam morum fidei obstinatio fuit. integris quoque rebus a Caecina et primoribus partium iam Vitellium 
aspernantibus ambitus abnuere perseveravit. sanctus, inturbidus, nullius repentini honoris, adeo non principatus adpetens, parum effugerat ne dignus crederetur.

Fabius interim Valens multo ac molli concubinarum 
spadonumque agmine segnius quam ad bellum incedens, proditam a Lucilio Basso Ravennatem classem pernicibus nuntiis accepit. et si coeptum iter properasset, nutantem Caecinam praevenire aut ante discrimen pugnae adsequi legiones 
potuisset; nec deerant qui monerent ut cum fidissimis per 
occultos tramites vitata Ravenna Hostiliam Cremonamve pergeret. aliis placebat accitis ex urbe praetoriis cohortibus 
valida manu perrumpere: ipse inutili cunctatione agendi 
tempora consultando consumpsit; mox utrumque consilium 
aspernatus, quod inter ancipitia deterrimum est, dum media 
sequitur, nec ausus est satis nec providit.

Missis ad Vitellium litteris auxilium postulat. venere 
tres cohortes cum ala Britannica, neque ad fallendum aptus 
numerus neque ad penetrandum. sed Valens ne in tanto quidem discrimine infamia caruit, quo minus rapere inlicitas 
voluptates adulteriisque ac stupris polluere hospitum domus 
crederetur: aderant vis et pecunia et ruentis fortunae novissima libido. adventu demum peditum equitumque pravitas 
consilii patuit, quia nec vadere per hostis tam parva manu 
poterat, etiam si fidissima foret, nec integram fidem attulerant; pudor tamen et praesentis ducis reverentia morabatur, haud diuturna vincla apud pavidos periculorum et dedecoris securos. eo metu cohortis Ariminum praemittit, 
alam tueri terga iubet: ipse paucis, quos adversa non mutaverant, comitantibus flexit in Vmbriam atque inde Etruriam, ubi cognito pugnae Cremonensis eventu non ignavum 
et, si provenisset, atrox consilium iniit, ut arreptis navibus in quamcumque partem Narbonensis provinciae egressus 
Gallias et exercitus et Germaniae gentis novumque bellum 
cieret.

Digresso Valente trepidos, qui Ariminum tenebant, 
Cornelius Fuscus, admoto exercitu et missis per proxima litorum Liburnicis, terra marique circumvenit: occupantur plana 
Vmbriae et qua Picenus ager Hadria adluitur, omnisque Italia 
inter Vespasianum ac Vitellium Appennini iugis dividebatur. 
Fabius Valens e sinu Pisano segnitia maris aut adversante 
vento portum Herculis Monoeci depellitur. haud procul inde 
agebat Marius Maturus Alpium maritimarum procurator, fidus 
Vitellio, cuius sacramentum cunctis circa hostilibus nondum 
exuerat. is Valentem comiter exceptum, ne Galliam Narbonensem temere ingrederetur, monendo terruit; simul ceterorum fides metu infracta.

Namque circumiectas civitates procurator Valerius 
Paulinus, strenuus militiae et Vespasiano ante fortunam ami- 
cus, in verba eius adegerat; concitisque omnibus, qui exauctorati a Vitellio bellum sponte sumebant, Foroiuliensem 
coloniam, claustra maris, praesidio tuebatur, eo gravior 
auctor, quod Paulino patria Forum Iulii et honos apud praetorianos, quorum quondam tribunus fuerat, ipsique pagani 
favore municipali et futurae potentiae spe iuvare partis adnitebantur. quae ut paratu firma et aucta rumore apud varios 
Vitellianorum animos increbruere, Fabius Valens cum quattuor speculatoribus et tribus amicis, totidem centurionibus, 
ad navis regreditur; Maturo ceterisque remanere et in verba 
Vespasiani adigi volentibus fuit. ceterum ut mare tutius Valenti quam litora aut urbes, ita futuri ambiguus et magis quid 
vitaret quam cui fideret certus, adversa tempestate Stoechadas Massiliensium insulas adfertur. ibi eum missae a Paulino 
Liburnicae oppressere.

Capto Valente cuncta ad victoris opes conversa, 
initio per Hispaniam a prima Adiutrice legione orto, quae 
memoria Othonis infensa Vitellio decimam quoque ac 
sextam traxit. nec Galliae cunctabantur. et Britanniam 
inditus erga Vespasianum favor, quod illic secundae legioni 
a Claudio praepositus et bello clarus egerat, non sine motu 
adiunxit ceterarum, in quibus plerique centuriones ac milites 
a Vitellio provecti expertum iam principem anxii mutabant.

Ea discordia et crebris belli civilis rumoribus Britanni sustulere animos auctore Venutio, qui super insitam 
ferociam et Romani nominis odium propriis in Cartimanduam 
reginam stimulis accendebatur. Cartimandua Brigantibus imperitabat, pollens nobilitate; et auxerat potentiam, postquam 
capto per dolum rege Carataco instruxisse triumphum Clau- 
dii Caesaris videbatur. inde opes et rerum secundarum 
luxus: spreto Venutio (is fuit maritus) armigerum eius Vellocatum in matrimonium regnumque accepit. concussa statim 
flagitio domus: pro marito studia civitatis, pro adultero libido 
reginae et saevitia. igitur Venutius accitis auxiliis, simul 
ipsorum Brigantum defectione in extremum discrimen Cartimanduam adduxit. tum petita a Romanis praesidia. et cohortes alaeque nostrae variis proeliis, exemere tamen periculo reginam; regnum Venutio, bellum nobis relictum.

Turbata per eosdem dies Germania, et socordia ducum, seditione legionum, externa vi, perfidia sociali prope 
adflicta Romana res. id bellum cum causis et eventibus 
(etenim longius provectum est) mox memorabimus. mota et 
Dacorum gens numquam fida, tunc sine metu, abducto e 
Moesia exercitu. sed prima rerum quieti speculabantur: ubi 
flagrare Italiam bello, cuncta in vicem hostilia accepere, expugnatis cohortium alarumque hibernis utraque Danuvii ripa 
potiebantur. iamque castra legionum excindere parabant, ni 
Mucianus sextam legionem opposuisset, Cremonensis victoriae gnarus, ac ne externa moles utrimque ingrueret, si Dacus 
Germanusque diversi inrupissent. adfuit, ut saepe alias, fortuna populi Romani, quae Mucianum virisque Orientis illuc 
tulit, et quod Cremonae interim transegimus. Fonteius Agrippa 
ex Asia (pro consule eam provinciam annuo imperio tenuerat) 
Moesiae praepositus est, additis copiis e Vitelliano exercitu, 
quem spargi per provincias et externo bello inligari pars 
consilii pacisque erat.

Nec ceterae nationes silebant. subita per Pontum 
arma barbarum mancipium, regiae quondam classis praefectus, moverat. is fuit Anicetus Polemonis libertus, prae- 
potens olim, et postquam regnum in formam provinciae verterat, mutationis impatiens. igitur Vitellii nomine adscitis gentibus, quae Pontum accolunt, corrupto in spem rapinarum 
egentissimo quoque, haud temnendae manus ductor, Trapezuntem vetusta fama civitatem, a Graecis in extremo Ponticae orae conditam, subitus inrupit. caesa ibi cohors, regium 
auxilium olim; mox donati civitate Romana signa armaque 
in nostrum modum, desidiam licentiamque Graecorum retinebant. classi quoque faces intulit, vacuo mari eludens, quia 
lectissimas Liburnicarum omnemque militem Mucianus Byzantium adegerat: quin et barbari contemptim vagabantur, fabricatis repente navibus. camaras vocant, artis lateribus latam 
alvum sine vinculo aeris aut ferri conexam; et tumido mari, 
prout fluctus attollitur, summa navium tabulis augent, donec 
in modum tecti claudantur. sic inter undas volvuntur, pari 
utrimque prora et mutabili remigio, quando hinc vel illinc 
adpellere indiscretum et innoxium est.

Advertit ea res Vespasiani animum ut vexillarios e 
legionibus ducemque Virdium Geminum spectatae militiae 
deligeret. ille incompositum et praedae cupidine vagum hostem adortus coegit in navis; effectisque raptim Liburnicis 
adsequitur Anicetum in ostio fluminis Chobi, tutum sub Sedochezorum regis auxilio, quem pecunia donisque ad societatem perpulerat. ac primo rex minis armisque supplicem 
tueri: postquam merces proditionis aut bellum ostendebatur, 
fluxa, ut est barbaris, fide pactus Aniceti exitium perfugas 
tradidit, belloque servili finis impositus.

Laetum ea victoria Vespasianum, cunctis super vota 
fluentibus, Cremonensis proelii nuntius in Aegypto adsequitur. eo properantius Alexandriam pergit, ut fractos Vitellii 
exercitus urbemque externae opis indigam fame urgeret. 
namque et Africam, eodem latere sitam, terra marique invadere parabat, clausis annonae subsidiis inopiam ac discordiam hosti facturus.

Dum hac totius orbis nutatione fortuna imperii transit, Primus Antonius nequaquam pari innocentia post Cremonam agebat, satis factum bello ratus et cetera ex facili, 
seu felicitas in tali ingenio avaritiam superbiam ceteraque 
occulta mala patefecit. ut captam Italiam persultare, ut suas 
legiones colere; omnibus dictis factisque viam sibi ad potentiam struere. utque licentia militem imbueret interfectorum 
centurionum ordines legionibus offerebat. eo suffragio turbidissimus quisque delecti; nec miles in arbitrio ducum, sed 
duces militari violentia trahebantur. quae seditiosa et corrumpendae disciplinae mox in praedam vertebat, nihil adventantem Mucianum veritus, quod exitiosius erat quam Vespasianum sprevisse.

Ceterum propinqua hieme et umentibus Pado campis expeditum agmen incedere. signa aquilaeque victricium 
legionum, milites vulneribus aut aetate graves, plerique etiam 
integri Veronae relicti: sufficere cohortes alaeque et e legionibus lecti profligato iam bello videbantur. undecima legio 
sese adiunxerat, initio cunctata, sed prosperis rebus anxia 
quod defuisset; sex milia Dalmatarum, recens dilectus, comitabantur; ducebat Pompeius Silvanus consularis: vis consiliorum penes Annium Bassum legionis legatum. is Silvanum 
socordem bello et dies rerum verbis terentem specie obsequii regebat ad omniaque quae agenda forent quieta cum 
industria aderat. ad has copias e classicis Ravennatibus, 
legionariam militiam poscentibus, optimus quisque adsciti: 
classem Dalmatae supplevere. exercitus ducesque ad Fanum 
Fortunae iter sistunt, de summa rerum cunctantes, quod motas ex urbe praetorias cohortis audierant et teneri praesidiis Appenninum rebantur; et ipsos in regione bello attrita 
inopia et seditiosae militum voces terrebant, clavarium (donativi nomen est) flagitantium. nec pecuniam aut frumentum 
providerant, et festinatio atque aviditas praepediebant, dum 
quae accipi poterant rapiuntur.

Celeberrimos auctores habeo tantam victoribus adversus fas nefasque inreverentiam fuisse ut gregarius eques 
occisum a se proxima acie fratrem professus praemium a 
ducibus petierit. nec illis aut honorare eam caedem ius hominum aut ulcisci ratio belli permittebat. distulerant tamquam 
maiora meritum quam quae statim exolverentur; nec quidquam ultra traditur. ceterum et prioribus civium bellis par 
scelus inciderat. nam proelio, quo apud Ianiculum adversus 
Cinnam pugnatum est, Pompeianus miles fratrem suum, dein 
cognito facinore se ipsum interfecit, ut Sisenna memorat: 
tanto acrior apud maiores, sicut virtutibus gloria, ita flagitiis 
paenitentia fuit. sed haec aliaque ex vetere memoria petita, 
quotiens res locusque exempla recti aut solacia mali poscet, 
haud absurde memorabimus.

Antonio ducibusque partium praemitti equites omnemque Vmbriam explorari placuit, si qua Appennini iuga clementius adirentur: acciri aquilas signaque et quidquid Veronae 
militum foret, Padumque et mare commeatibus compleri. 
erant inter duces qui necterent moras: quippe nimius iam 
Antonius, et certiora ex Muciano sperabantur. namque Mu- 
cianus tam celeri victoria anxius et, ni praesens urbe potiretur, expertem se belli gloriaeque ratus, ad Primum et Varum 
media scriptitabat, instandum coeptis aut rursus cunctandi 
utilitates disserens atque ita compositus ut ex eventu rerum 
adversa abnueret vel prospera agnosceret. Plotium Grypum, nuper a Vespasiano in senatorium ordinem adscitum 
ac legioni praepositum, ceterosque sibi fidos apertius monuit, hique omnes de festinatione Primi ac Vari sinistre et 
Muciano volentia rescripsere. quibus epistulis Vespasiano 
missis effecerat ut non pro spe Antonii consilia factaque 
eius aestimarentur.

Aegre id pati Antonius et culpam in Mucianum conferre, cuius criminationibus eviluissent pericula sua; nec sermonibus temperabat, immodicus lingua et obsequii insolens. 
litteras ad Vespasianum composuit iactantius quam ad principem, nec sine occulta in Mucianum insectatione: se Pannonicas legiones in arma egisse; suis stimulis excitos Moesiae duces, sua constantia perruptas Alpis, occupatam Italiam, intersepta Germanorum Raetorumque auxilia. quod 
discordis dispersasque Vitellii legiones equestri procella, 
mox peditum vi per diem noctemque fudisset, id pulcherrimum et sui operis. casum Cremonae bello imputandum: maiore damno, plurium urbium excidiis veteres civium discordias rei publicae stetisse. non se nuntiis neque epistulis, sed 
manu et armis imperatori suo militare; neque officere gloriae 
eorum qui Daciam interim composuerint: illis Moesiae pacem, 
sibi salutem securitatemque Italiae cordi fuisse; suis exhortationibus Gallias Hispaniasque, validissimam terrarum par- 
tem, ad Vespasianum conversas. sed cecidisse in inritum labores si praemia periculorum soli adsequantur qui periculis 
non adfuerint. nec fefellere ea Mucianum; inde graves simultates, quas Antonius simplicius, Mucianus callide eoque implacabilius nutriebat.

At Vitellius fractis apud Cremonam rebus nuntios 
cladis occultans stulta dissimulatione remedia potius malorum quam mala differebat. quippe confitenti consultantique 
supererant spes viresque: cum e contrario laeta omnia fingeret, falsis ingravescebat. mirum apud ipsum de bello silentium; prohibiti per civitatem sermones, eoque plures ac, si 
liceret, vere narraturi, quia vetabantur, atrociora vulgaverant. 
nec duces hostium augendae famae deerant, captos Vitellii 
exploratores circumductosque, ut robora victoris exercitus 
noscerent, remittendo; quos omnis Vitellius secreto percontatus interfici iussit. notabili constantia centurio Iulius Agrestis post multos sermones, quibus Vitellium ad virtutem frustra 
accendebat, perpulit ut ad viris hostium spectandas quaeque 
apud Cremonam acta forent ipse mitteretur. nec exploratione 
occulta fallere Antonium temptavit, sed mandata imperatoris 
suumque animum professus, ut cuncta viseret postulat. missi 
qui locum proelii, Cremonae vestigia, captas legiones ostenderent. Agrestis ad Vitellium remeavit abnuentique vera 
esse quae adferret, atque ultro corruptum arguenti 'quando 
quidem' inquit 'magno documento opus est, nec alius iam 
tibi aut vitae aut mortis meae usus, dabo cui credas.' atque 
ita digressus voluntaria morte dicta firmavit. quidam iussu 
Vitellii interfectum, de fide constantiaque eadem tradidere.

Vitellius ut e somno excitus Iulium Priscum et Alfenum Varum cum quattuordecim praetoriis cohortibus et 
omnibus equitum alis obsidere Appenninum iubet; secuta e 
classicis legio. tot milia armatorum, lecta equis virisque, si 
dux alius foret, inferendo quoque bello satis pollebant. ceterae cohortes ad tuendam urbem L. Vitellio fratri datae: ipse 
nihil e solito luxu remittens et diffidentia properus festinare 
comitia, quibus consules in multos annos destinabat; foedera 
sociis, Latium externis dilargiri; his tributa dimittere, alios 
immunitatibus iuvare; denique nulla in posterum cura lacerare imperium. sed vulgus ad magnitudinem beneficiorum 
hiabat, stultissimus quisque pecuniis mercabatur, apud sapientis cassa habebantur quae neque dari neque accipi salva 
re publica poterant. tandem flagitante exercitu, qui Mevaniam 
insederat, magno senatorum agmine, quorum multos ambitione, pluris formidine trahebat, in castra venit, incertus animi 
et infidis consiliis obnoxius.

Contionanti—prodigiosum dictu—tantum foedarum 
volucrum supervolitavit ut nube atra diem obtenderent. accessit dirum omen, profugus altaribus taurus disiecto sacrificii apparatu, longe, nec ut feriri hostias mos est, confossus. 
sed praecipuum ipse Vitellius ostentum erat, ignarus militiae, 
improvidus consilii, quis ordo agminis, quae cura explorandi, 
quantus urgendo trahendove bello modus, alios rogitans et 
ad omnis nuntios vultu quoque et incessu trepidus, dein temulentus. postremo taedio castrorum et audita defectione 
Misenensis classis Romam revertit, recentissimum quodque 
vulnus pavens, summi discriminis incuriosus. nam cum transgredi Appenninum integro exercitus sui robore et fessos 
hieme atque inopia hostis adgredi in aperto foret, dum dispergit viris, acerrimum militem et usque in extrema obstina- 
tum trucidandum capiendumque tradidit, peritissimis centurionum dissentientibus et, si consulerentur, vera dicturis. 
arcuere eos intimi amicorum Vitellii, ita formatis principis 
auribus ut aspera quae utilia, nec quidquam nisi iucundum 
et laesurum acciperet.

Sed classem Misenensem (tantum civilibus discordiis 
etiam singulorum audacia valet) Claudius Faventinus centurio 
per ignominiam a Galba dimissus ad defectionem traxit, fictis 
Vespasiani epistulis pretium proditionis ostentans. praeerat 
classi Claudius Apollinaris, neque fidei constans neque strenuus in perfidia; et Apinius Tiro praetura functus ac tum 
forte Minturnis agens ducem se defectoribus obtulit. a quibus 
municipia coloniaeque impulsae, praecipuo Puteolanorum in 
Vespasianum studio, contra Capua Vitellio fida, municipalem 
aemulationem bellis civilibus miscebant. Vitellius Claudium 
Iulianum (is nuper classem Misenensem molli imperio rexerat) 
permulcendis militum animis delegit; data in auxilium urbana 
cohors et gladiatores, quibus Iulianus praeerat. ut conlata 
utrimque castra, haud magna cunctatione Iuliano in partis 
Vespasiani transgresso, Tarracinam occupavere, moenibus 
situque magis quam ipsorum ingenio tutam.

Quae ubi Vitellio cognita, parte copiarum Narniae 
cum praefectis praetorii relicta L. Vitellium fratrem cum sex 
cohortibus et quingentis equitibus ingruenti per Campaniam 
bello opposuit. ipse aeger animi studiis militum et clamoribus populi arma poscentis refovebatur, dum vulgus ignavum 
et nihil ultra verba ausurum falsa specie exercitum et legiones appellat. hortantibus libertis (nam amicorum eius quanto 
quis clarior, minus fidus) vocari tribus iubet, dantis nomina 
sacramento adigit. superfluente multitudine curam dilectus 
in consules partitur; servorum numerum et pondus argenti 
senatoribus indicit. equites Romani obtulere operam pecuniasque, etiam libertinis idem munus ultro flagitantibus. ea 
simulatio officii a metu profecta verterat in favorem; ac plerique haud proinde Vitellium quam casum locumque principatus miserabantur. nec deerat ipse vultu voce lacrimis misericordiam elicere, largus promissis, et quae natura trepidantium est, immodicus. quin et Caesarem se dici voluit, 
aspernatus antea, sed tunc superstitione nominis, et quia in 
metu consilia prudentium et vulgi rumor iuxta audiuntur. 
ceterum ut omnia inconsulti impetus coepta initiis valida 
spatio languescunt, dilabi paulatim senatores equitesque, 
primo cunctanter et ubi ipse non aderat, mox contemptim et 
sine discrimine donec Vitellius pudore inriti conatus quae 
non dabantur remisit.

Vt terrorem Italiae possessa Mevania ac velut renatum ex integro bellum intulerat, ita haud dubium erga Flavianas partis studium tam pavidus Vitellii discessus addidit. 
erectus Samnis Paelignusque et Marsi aemulatione quod Campania praevenisset, ut in novo obsequio, ad cuncta belli munia acres erant. sed foeda hieme per transitum Appennini 
conflictatus exercitus, et vix quieto agmine nives eluctantibus patuit quantum discriminis adeundum foret, ni Vitellium 
retro fortuna vertisset, quae Flavianis ducibus non minus 
saepe quam ratio adfuit. obvium illic Petilium Cerialem habuere, agresti cultu et notitia locorum custodias Vitellii elapsum. propinqua adfinitas Ceriali cum Vespasiano, nec ipse 
inglorius militiae, eoque inter duces adsumptus est. Flavio 
quoque Sabino ac Domitiano patuisse effugium multi tradi- 
dere; et missi ab Antonio nuntii per varias fallendi artis 
penetrabant, locum ac praesidium monstrantes. Sabinus inhabilem labori et audaciae valetudinem causabatur: Domitiano aderat animus, sed custodes a Vitellio additi, quamquam se socios fugae promitterent, tamquam insidiantes 
timebantur. atque ipse Vitellius respectu suarum necessitudinum nihil in Domitianum atrox parabat.

Duces partium ut Carsulas venere, paucos ad requiem dies sumunt, donec aquilae signaque legionum adsequerentur. et locus ipse castrorum placebat, late prospectans, 
tuto copiarum adgestu, florentissimis pone tergum municipiis; 
simul conloquia cum Vitellianis decem milium spatio distantibus et proditio sperabatur. aegre id pati miles et victoriam 
malle quam pacem; ne suas quidem legiones opperiebantur, 
ut praedae quam periculorum socias. vocatos ad contionem 
Antonius docuit esse adhuc Vitellio viris, ambiguas, si deliberarent, acris, si desperassent. initia bellorum civilium 
fortunae permittenda: victoriam consiliis et ratione perfici. 
iam Misenensem classem et pulcherrimam Campaniae oram 
descivisse, nec plus e toto terrarum orbe reliquum Vitellio 
quam quod inter Tarracinam Narniamque iaceat. satis gloriae 
proelio Cremonensi partum et exitio Cremonae nimium invidiae: ne concupiscerent Romam capere potius quam servare. maiora illis praemia et multo maximum decus, si incolumitatem senatui populoque Romano sine sanguine quaesissent. his ac talibus mitigati animi.

Nec multo post legiones venere. et terrore famaque 
aucti exercitus Vitellianae cohortes nutabant, nullo in bellum 
adhortante, multis ad transitionem, qui suas centurias turmasque tradere, donum victori et sibi in posterum gratiam, 
certabant. per eos cognitum est Interamnam proximis campis 
praesidio quadringentorum equitum teneri. missus extemplo 
Varus cum expedita manu paucos repugnantium interfecit; 
plures abiectis armis veniam petivere. quidam in castra refugi cuncta formidine implebant, augendo rumoribus virtutem 
copiasque hostium, quo amissi praesidii dedecus lenirent. 
nec ulla apud Vitellianos flagitii poena, et praemiis defectorum versa fides ac reliquum perfidiae certamen. crebra transfugia tribunorum centurionumque; nam gregarius miles induruerat pro Vitellio, donec Priscus et Alfenus desertis castris 
ad Vitellium regressi pudore proditionis cunctos exolverent.

Isdem diebus Fabius Valens Vrbini in custodia interficitur. caput eius Vitellianis cohortibus ostentatum ne quam 
ultra spem foverent; nam pervasisse in Germanias Valentem 
et veteres illic novosque exercitus ciere credebant: visa caede 
in desperationem versi. et Flavianus exercitus immane quantum aucto animo exitium Valentis ut finem belli accepit. natus erat Valens Anagniae equestri familia. procax moribus 
neque absurdus ingenio famam urbanitatis per lasciviam 
petere. ludicro Iuvenalium sub Nerone velut ex necessitate, 
mox sponte mimos actitavit, scite magis quam probe. legatus legionis et fovit Verginium et infamavit; Fonteium Capitonem corruptum, seu quia corrumpere nequiverat, interfecit: 
Galbae proditor, Vitellio fidus et aliorum perfidia inlustratus.

Abrupta undique spe Vitellianus miles transiturus 
in partis, id quoque non sine decore, sed sub signis vexillisque in subiectos Narniae campos descendere. Flavianus exercitus, ut ad proelium intentus armatusque, densis circa 
viam ordinibus adstiterat. accepti in medium Vitelliani, et 
circumdatos Primus Antonius clementer adloquitur: pars 
Narniae, pars Interamnae subsistere iussi. relictae simul e 
victricibus legiones, neque quiescentibus graves et adversus 
contumaciam validae. non omisere per eos dies Primus ac 
Varus crebris nuntiis salutem et pecuniam et secreta Campaniae offerre Vitellio, si positis armis seque ac liberos suos 
Vespasiano permisisset. in eundem modum et Mucianus composuit epistulas; quibus plerumque fidere Vitellius ac de 
numero servorum, electione litorum loqui. tanta torpedo invaserat animum ut, si principem eum fuisse ceteri non meminissent, ipse oblivisceretur.

At primores civitatis Flavium Sabinum praefectum 
urbis secretis sermonibus incitabant, victoriae famaeque partem capesseret: esse illi proprium militem cohortium urbanarum, nec defuturas vigilum cohortis, servitia ipsorum, 
fortunam partium, et omnia prona victoribus: ne Antonio 
Varoque de gloria concederet. paucas Vitellio cohortis et 
maestis undique nuntiis trepidas; populi mobilem animum 
et, si ducem se praebuisset, easdem illas adulationes pro 
Vespasiano fore; ipsum Vitellium ne prosperis quidem parem, 
adeo ruentibus debilitatum. gratiam patrati belli penes eum 
qui urbem occupasset: id Sabino convenire ut imperium fratri 
reservaret, id Vespasiano ut ceteri post Sabinum haberentur.

Haudquaquam erecto animo eas voces accipiebat, 
invalidus senecta; sed erant qui occultis suspicionibus incesserent, tamquam invidia et aemulatione fortunam fratris moraretur. namque Flavius Sabinus aetate prior privatis utriusque rebus auctoritate pecuniaque Vespasianum anteibat, et 
credebatur adfectam eius fidem parce iuvisse domo agrisque 
pignori acceptis; unde, quamquam manente in speciem concordia, offensarum operta metuebantur. melior interpretatio, 
mitem virum abhorrere a sanguine et caedibus, eoque crebris 
cum Vitellio sermonibus de pace ponendisque per condicionem armis agitare. saepe domi congressi, postremo in aede 
Apollinis, ut fama fuit, pepigere. verba vocesque duos 
testis habebant, Cluvium Rufum et Silium Italicum: vultus 
procul visentibus notabantur, Vitellii proiectus et degener, 
Sabinus non insultans et miseranti propior.

Quod si tam facile suorum mentis flexisset Vitellius, 
quam ipse cesserat, incruentam urbem Vespasiani exercitus 
intrasset. ceterum ut quisque Vitellio fidus, ita pacem et 
condiciones abnuebant, discrimen ac dedecus ostentantes et 
fidem in libidine victoris. nec tantam Vespasiano superbiam 
ut privatum Vitellium pateretur, ne victos quidem laturos: 
ita periculum ex misericordia. ipsum sane senem et prosperis 
adversisque satiatum, sed quod nomen, quem statum filio 
eius Germanico fore? nunc pecuniam et familiam et beatos 
Campaniae sinus promitti: set ubi imperium Vespasianus 
invaserit, non ipsi, non amicis eius, non denique exercitibus securitatem nisi extincto aemulo redituram. Fabium 
illis Valentem, captivum et casibus dubiis reservatum, praegravem fuisse, nedum Primus ac Fuscus et specimen partium 
Mucianus ullam in Vitellium nisi occidendi licentiam habeant. 
non a Caesare Pompeium, non ab Augusto Antonium incolumis relictos, nisi forte Vespasianus altiores spiritus gerat, 
Vitellii cliens, cum Vitellius collega Claudio foret. quin, ut 
censuram patris, ut tris consulatus, ut tot egregiae domus 
honores deceret, desperatione saltem in audaciam accingeretur. perstare militem, superesse studia populi; denique 
nihil atrocius eventurum quam in quod sponte ruant. moriendum victis, moriendum deditis: id solum referre, novissimum spiritum per ludibrium et contumelias effundant an per 
virtutem.

Surdae ad fortia consilia Vitellio aures: obruebatur 
animus miseratione curaque, ne pertinacibus armis minus 
placabilem victorem relinqueret coniugi ac liberis. erat illi 
et fessa aetate parens; quae tamen paucis ante diebus opportuna morte excidium domus praevenit, nihil principatu filii 
adsecuta nisi luctum et bonam famam. XV kalendas Ianuarias audita defectione legionis cohortiumque, quae se Narniae dediderant, pullo amictu Palatio degreditur, maesta circum familia; ferebatur lecticula parvulus filius velut in funebrem pompam: voces populi blandae et intempestivae, miles 
minaci silentio.

Nec quisquam adeo rerum humanarum immemor 
quem non commoveret illa facies, Romanum principem et 
generis humani paulo ante dominum relicta fortunae suae 
sede per populum, per urbem exire de imperio. nihil tale viderant, nihil audierant. repentina vis dictatorem Caesarem 
oppresserat, occultae Gaium insidiae, nox et ignotum rus 
fugam Neronis absconderant, Piso et Galba tamquam in acie 
cecidere: in sua contione Vitellius, inter suos milites, prospectantibus etiam feminis, pauca et praesenti maestitiae 
congruentia locutus—cedere se pacis et rei publicae causa, 
retinerent tantum memoriam sui fratremque et coniugem et 
innoxiam liberorum aetatem miserarentur—, simul filium 
protendens, modo singulis modo universis commendans, 
postremo fletu praepediente adsistenti consuli (Caecilius 
Simplex erat) exolutum a latere pugionem, velut ius necis 
vitaeque civium, reddebat. aspernante consule, reclamantibus qui in contione adstiterant, ut in aede Concordiae positurus insignia imperii domumque fratris petiturus discessit. 
maior hic clamor obsistentium penatibus privatis, in Palatium vocantium. interclusum aliud iter, idque solum quo in 
sacram viam pergeret patebat: tum consilii inops in Palatium 
redit.

Praevenerat rumor eiurari ab eo imperium, scripseratque Flavius Sabinus cohortium tribunis ut militem cohiberent. igitur tamquam omnis res publica in Vespasiani 
sinum cecidisset, primores senatus et plerique equestris ordinis omnisque miles urbanus et vigiles domum Flavii Sabini 
complevere. illuc de studiis vulgi et minis Germanicarum 
cohortium adfertur. longius iam progressus erat quam ut 
regredi posset; et suo quisque metu, ne disiectos eoque 
minus validos Vitelliani consectarentur, cunctantem in arma 
impellebant: sed quod in eius modi rebus accidit, consilium 
ab omnibus datum est, periculum pauci sumpsere. circa 
lacum Fundani descendentibus qui Sabinum comitabantur 
armatis occurrunt promptissimi Vitellianorum. modicum ibi 
proelium improviso tumultu, sed prosperum Vitellianis fuit. 
Sabinus re trepida, quod tutissimum e praesentibus, arcem 
Capitolii insedit mixto milite et quibusdam senatorum equi- 
tumque, quorum nomina tradere haud promptum est, quoniam victore Vespasiano multi id meritum erga partis simulavere. subierunt obsidium etiam feminae, inter quas maxime 
insignis Verulana Gratilla, neque liberos neque propinquos 
sed bellum secuta. Vitellianus miles socordi custodia clausos 
circumdedit; eoque concubia nocte suos liberos Sabinus et 
Domitianum fratris filium in Capitolium accivit, misso per 
neglecta ad Flavianos duces nuntio qui circumsideri ipsos 
et, ni subveniretur, artas res nuntiaret. noctem adeo quietam 
egit ut digredi sine noxa potuerit: quippe miles Vitellii adversus pericula ferox, laboribus et vigiliis parum intentus 
erat, et hibernus imber repente fusus oculos aurisque impediebat.

Luce prima Sabinus, antequam in vicem hostilia 
coeptarent, Cornelium Martialem e primipilaribus ad Vitellium 
misit cum mandatis et questu quod pacta turbarentur: simulationem prorsus et imaginem deponendi imperii fuisse ad 
decipiendos tot inlustris viros. cur enim e rostris fratris domum, imminentem foro et inritandis hominum oculis, quam 
Aventinum et penatis uxoris petisset? ita privato et omnem 
principatus speciem vitanti convenisse. contra Vitellium in 
Palatium, in ipsam imperii arcem regressum; inde armatum 
agmen emissum, stratam innocentium caedibus celeberrimam 
urbis partem, ne Capitolio quidem abstineri. togatum nempe 
se et unum e senatoribus: dum inter Vespasianum ac Vitellium proeliis legionum, captivitatibus urbium, deditionibus 
cohortium iudicatur, iam Hispaniis Germaniisque et Britannia 
desciscentibus, fratrem Vespasiani mansisse in fide, donec 
ultro ad condiciones vocaretur. pacem et concordiam victis 
utilia, victoribus tantum pulchra esse. si conventionis paeniteat, non se, quem perfidia deceperit, ferro peteret, non filium 
Vespasiani vix puberem—quantum occisis uno sene et uno 
iuvene profici?—: iret obviam legionibus et de summa rerum illic certaret: cetera secundum eventum proelii cessura. 
trepidus ad haec Vitellius pauca purgandi sui causa respondit, culpam in militem conferens, cuius nimio ardori imparem 
esse modestiam suam; et monuit Martialem ut per secretam 
aedium partem occulte abiret, ne a militibus internuntius 
invisae pacis interficeretur: ipse neque iubendi neque vetandi 
potens non iam imperator sed tantum belli causa erat.

Vixdum regresso in Capitolium Martiale furens miles 
aderat, nullo duce, sibi quisque auctor. cito agmine forum et 
imminentia foro templa praetervecti erigunt aciem per adversum collem usque ad primas Capitolinae arcis fores. erant 
antiquitus porticus in latere clivi dextrae subeuntibus, in 
quarum tectum egressi saxis tegulisque Vitellianos obruebant. neque illis manus nisi gladiis armatae, et arcessere 
tormenta aut missilia tela longum videbatur: faces in prominentem porticum iecere et sequebantur ignem ambustasque 
Capitolii fores penetrassent, ni Sabinus revulsas undique 
statuas, decora maiorum, in ipso aditu vice muri obiecisset. 
tum diversos Capitolii aditus invadunt iuxta lucum asyli et 
qua Tarpeia rupes centum gradibus aditur. improvisa utraque 
vis; propior atque acrior per asylum ingruebat. nec sisti 
poterant scandentes per coniuncta aedificia, quae ut in multa 
pace in altum edita solum Capitolii aequabant. hic ambigitur, ignem tectis obpugnatores iniecerint, an obsessi, quae 
crebrior fama, dum nitentis ac progressos depellunt. inde 
lapsus ignis in porticus adpositas aedibus; mox sustinentes 
fastigium aquilae vetere ligno traxerunt flammam alueruntque. sic Capitolium clausis foribus indefensum et indireptum 
conflagravit.

Id facinus post conditam urbem luctuosissimum foedissimumque rei publicae populi Romani accidit, nullo externo hoste, propitiis, si per mores nostros liceret, deis, sedem 
Iovis Optimi Maximi auspicato a maioribus pignus imperii 
conditam, quam non Porsenna dedita urbe neque Galli capta 
temerare potuissent, furore principum excindi. arserat et 
ante Capitolium civili bello, sed fraude privata: nunc palam 
obsessum, palam incensum, quibus armorum causis? quo 
tantae cladis pretio stetit? pro patria bellavimus? voverat 
Tarquinius Priscus rex bello Sabino, ieceratque fundamenta 
spe magis futurae magnitudinis quam quo modicae adhuc 
populi Romani res sufficerent. mox Servius Tullius sociorum 
studio, dein Tarquinius Superbus capta Suessa Pometia hostium spoliis extruxere. sed gloria operis libertati reservata: 
pulsis regibus Horatius Pulvillus iterum consul dedicavit ea 
magnificentia quam immensae postea populi Romani opes 
ornarent potius quam augerent. isdem rursus vestigiis situm 
est, postquam interiecto quadringentorum quindecim annorum spatio L. Scipione C. Norbano consulibus flagraverat. 
curam victor Sulla suscepit, neque tamen dedicavit: hoc 
solum felicitati eius negatum. Lutatii Catuli nomen inter tanta 
Caesarum opera usque ad Vitellium mansit. ea tunc aedes 
cremabatur.

Sed plus pavoris obsessis quam obsessoribus intulit. 
quippe Vitellianus miles neque astu neque constantia inter 
dubia indigebat: ex diverso trepidi milites, dux segnis et 
velut captus animi non lingua, non auribus competere, neque 
alienis consiliis regi neque sua expedire, huc illuc clamoribus hostium circumagi, quae iusserat vetare, quae vetuerat 
iubere: mox, quod in perditis rebus accidit, omnes praecipere, nemo exequi; postremo abiectis armis fugam et fallendi artis circumspectabant. inrumpunt Vitelliani et cuncta 
sanguine ferro flammisque miscent. pauci militarium virorum, inter quos maxime insignes Cornelius Martialis, Aemilius Pacensis, Casperius Niger, Didius Scaeva, pugnam ausi 
obtruncantur. Flavium Sabinum inermem neque fugam coeptantem circumsistunt, et Quintium Atticum consulem, umbra 
honoris et suamet vanitate monstratum, quod edicta in populum pro Vespasiano magnifica, probrosa adversus Vitellium iecerat. ceteri per varios casus elapsi, quidam servili habitu, alii fide clientium contecti et inter sarcinas abditi. 
fuere qui excepto Vitellianorum signo, quo inter se noscebantur, ultro rogitantes respondentesve audaciam pro latebra 
haberent.

Domitianus prima inruptione apud aedituum occultatus, sollertia liberti lineo amictu turbae sacricolarum immixtus ignoratusque, apud Cornelium Primum paternum clientem iuxta Velabrum delituit. ac potiente rerum patre, disiecto 
aeditui contubernio, modicum sacellum Iovi Conservatori 
aramque posuit casus suos in marmore expressam; mox imperium adeptus Iovi Custodi templum ingens seque in sinu 
dei sacravit. Sabinus et Atticus onerati catenis et ad Vitellium ducti nequaquam infesto sermone vultuque excipiuntur, 
frementibus qui ius caedis et praemia navatae operae petebant. clamore a proximis orto sordida pars plebis supplicium 
Sabini exposcit, minas adulationesque miscet. stantem pro 
gradibus Palatii Vitellium et preces parantem pervicere ut 
absisteret: tum confossum laceratumque et absciso capite 
truncum corpus Sabini in Gemonias trahunt.

Hic exitus viri haud sane spernendi. quinque et 
triginta stipendia in re publica fecerat, domi militiaeque clarus. innocentiam iustitiamque eius non argueres; sermonis 
nimius erat: id unum septem annis quibus Moesiam, duodecim quibus praefecturam urbis obtinuit, calumniatus est 
rumor. in fine vitae alii segnem, multi moderatum et civium 
sanguinis parcum credidere. quod inter omnis constiterit, ante 
principatum Vespasiani decus domus penes Sabinum erat. 
caedem eius laetam fuisse Muciano accepimus. ferebant plerique etiam paci consultum dirempta aemulatione inter duos, 
quorum alter se fratrem imperatoris, alter consortem imperii 
cogitaret. sed Vitellius consulis supplicium poscenti populo 
restitit, placatus ac velut vicem reddens, quod interrogantibus quis Capitolium incendisset, se reum Atticus obtulerat 
eaque confessione, sive aptum tempori mendacium fuit, invidiam crimenque agnovisse et a partibus Vitellii amolitus 
videbatur.

Isdem diebus L. Vitellius positis apud Feroniam 
castris excidio Tarracinae imminebat, clausis illic gladiatoribus remigibusque, qui non egredi moenia neque periculum 
in aperto audebant. praeerat, ut supra memoravimus, Iulianus gladiatoribus, Apollinaris remigibus, lascivia socordiaque 
gladiatorum magis quam ducum similes. non vigilias agere, 
non intuta moenium firmare: noctu dieque fluxi et amoena 
litorum personantes, in ministerium luxus dispersis militibus, 
de bello tantum inter convivia loquebantur. paucos ante dies 
discesserat Apinius Tiro donisque ac pecuniis acerbe per 
municipia conquirendis plus invidiae quam virium partibus 
addebat.

Interim ad L. Vitellium servus Vergilii Capitonis 
perfugit pollicitusque, si praesidium acciperet, vacuam arcem traditurum, multa nocte cohortis expeditas summis 
montium iugis super caput hostium sistit: inde miles ad caedem magis quam ad pugnam decurrit. sternunt inermos aut 
arma capientis et quosdam somno excitos, cum tenebris, 
pavore, sonitu tubarum, clamore hostili turbarentur. pauci 
gladiatorum resistentes neque inulti cecidere: ceteri ad navis 
ruebant, ubi cuncta pari formidine implicabantur, permixtis 
paganis, quos nullo discrimine Vitelliani trucidabant. sex 
Liburnicae inter primum tumultum evasere, in quis praefectus 
classis Apollinaris; reliquae in litore captae, aut nimio ruentium onere pressas mare hausit. Iulianus ad L. Vitellium 
perductus et verberibus foedatus in ore eius iugulatur. fuere 
qui uxorem L. Vitellii Triariam incesserent, tamquam gladio 
militari cincta inter luctum cladisque expugnatae Tarracinae 
superbe saeveque egisset. ipse lauream gestae prospere rei 
ad fratrem misit, percontatus statim regredi se an perdomandae Campaniae insistere iuberet. quod salutare non modo 
partibus Vespasiani, sed rei publicae fuit. nam si recens 
victoria miles et super insitam pervicaciam secundis ferox 
Romam contendisset, haud parva mole certatum nec sine 
exitio urbis foret. quippe L. Vitellio quamvis infami inerat 
industria, nec virtutibus, ut boni, sed quo modo pessimus 
quisque, vitiis valebat.

Dum haec in partibus Vitellii geruntur, digressus 
Narnia Vespasiani exercitus festos Saturni dies Ocriculi per 
otium agitabat. causa tam pravae morae ut Mucianum opperirentur. nec defuere qui Antonium suspicionibus arguerent 
tamquam dolo cunctantem post secretas Vitellii epistulas, 
quibus consulatum et nubilem filiam et dotalis opes pretium 
proditionis offerebat. alii ficta haec et in gratiam Muciani 
composita; quidam omnium id ducum consilium fuisse, ostentare potius urbi bellum quam inferre, quando validissimae 
cohortes a Vitellio descivissent, et abscisis omnibus praesidiis cessurus imperio videbatur: sed cuncta festinatione, 
deinde ignavia Sabini corrupta, qui sumptis temere armis 
munitissimam Capitolii arcem et ne magnis quidem exercitibus expugnabilem adversus tris cohortis tueri nequivisset. 
haud facile quis uni adsignaverit culpam quae omnium fuit. 
nam et Mucianus ambiguis epistulis victores morabatur, et 
Antonius praepostero obsequio, vel dum regerit invidiam, 
crimen meruit; ceterique duces dum peractum bellum putant, 
finem eius insignivere. ne Petilius quidem Cerialis, cum mille 
equitibus praemissus, ut transversis itineribus per agrum 
Sabinum Salaria via urbem introiret, satis maturaverat, donec 
obsessi Capitolii fama cunctos simul exciret.

Antonius per Flaminiam ad Saxa rubra multo iam 
noctis serum auxilium venit. illic interfectum Sabinum, conflagrasse Capitolium, tremere urbem, maesta omnia accepit; 
plebem quoque et servitia pro Vitellio armari nuntiabatur. et 
Petilio Ceriali equestre proelium adversum fuerat; namque 
incautum et tamquam ad victos ruentem Vitelliani, interiectus 
equiti pedes, excepere. pugnatum haud procul urbe inter 
aedificia hortosque et anfractus viarum, quae gnara Vitellianis, incomperta hostibus metum fecerant. neque omnis 
eques concors, adiunctis quibusdam, qui nuper apud Narniam 
dediti fortunam partium speculabantur. capitur praefectus 
alae Iulius Flavianus; ceteri foeda fuga consternantur, non 
ultra Fidenas secutis victoribus.

Eo successu studia populi aucta; vulgus urbanum 
arma cepit. paucis scuta militaria, plures raptis quod cuique obvium telis signum pugnae exposcunt. agit grates Vitellius et ad tuendam urbem prorumpere iubet. mox vocato 
senatu deliguntur legati ad exercitus ut praetexto rei publicae concordiam pacemque suaderent. varia legatorum sors 
fuit. qui Petilio Ceriali occurrerant extremum discrimen 
adiere, aspernante milite condiciones pacis. vulneratur praetor Arulenus Rusticus: auxit invidiam super violatum legati 
praetorisque nomen propria dignatio viri. pulsantur comites, 
occiditur proximus lictor, dimovere turbam ausus: et ni dato 
a duce praesidio defensi forent, sacrum etiam inter exteras 
gentis legatorum ius ante ipsa patriae moenia civilis rabies 
usque in exitium temerasset. aequioribus animis accepti sunt 
qui ad Antonium venerant, non quia modestior miles, sed 
duci plus auctoritatis.

Miscuerat se legatis Musonius Rufus equestris ordinis, studium philosophiae et placita Stoicorum aemulatus; 
coeptabatque permixtus manipulis, bona pacis ac belli discrimina disserens, armatos monere. id plerisque ludibrio, pluribus taedio: nec deerant qui propellerent proculcarentque, 
ni admonitu modestissimi cuiusque et aliis minitantibus omisisset intempestivam sapientiam. obviae fuere et virgines 
Vestales cum epistulis Vitellii ad Antonium scriptis: eximi 
supremo certamini unum diem postulabat: si moram interiecissent, facilius omnia conventura. virgines cum honore dimissae; Vitellio rescriptum Sabini caede et incendio Capitolii 
dirempta belli commercia.

Temptavit tamen Antonius vocatas ad contionem 
legiones mitigare, ut castris iuxta pontem Mulvium positis 
postera die urbem ingrederentur. ratio cunctandi, ne asperatus proelio miles non populo, non senatui, ne templis quidem ac delubris deorum consuleret. sed omnem prolationem 
ut inimicam victoriae suspectabant; simul fulgentia per collis 
vexilla, quamquam imbellis populus sequeretur, speciem hostilis exercitus fecerant. tripertito agmine pars, ut adstiterat, 
Flaminia via, pars iuxta ripam Tiberis incessit; tertium agmen 
per Salariam Collinae portae propinquabat. plebs invectis 
equitibus fusa; miles Vitellianus trinis et ipse praesidiis occurrit. proelia ante urbem multa et varia, sed Flavianis consilio ducum praestantibus saepius prospera. ii tantum conflictati sunt qui in partem sinistram urbis ad Sallustianos 
hortos per angusta et lubrica viarum flexerant. superstantes 
maceriis hortorum Vitelliani ad serum usque diem saxis pilisque subeuntis arcebant, donec ab equitibus, qui porta Collina inruperant, circumvenirentur. concurrere et in campo 
Martio infestae acies. pro Flavianis fortuna et parta totiens 
victoria: Vitelliani desperatione sola ruebant, et quamquam 
pulsi, rursus in urbe congregabantur.

Aderat pugnantibus spectator populus, utque in ludicro certamine, hos, rursus illos clamore et plausu fovebat. 
quotiens pars altera inclinasset, abditos in tabernis aut si 
quam in domum perfugerant, erui iugularique expostulantes 
parte maiore praedae potiebantur: nam milite ad sanguinem 
et caedis obverso spolia in vulgus cedebant. saeva ac deformis urbe tota facies: alibi proelia et vulnera, alibi balineae popinaeque; simul cruor et strues corporum, iuxta 
scorta et scortis similes; quantum in luxurioso otio libidinum, quidquid in acerbissima captivitate scelerum, prorsus 
ut eandem civitatem et furere crederes et lascivire. conflixerant et ante armati exercitus in urbe, bis Lucio Sulla, semel 
Cinna victoribus, nec tunc minus crudelitatis: nunc inhumana securitas et ne minimo quidem temporis voluptates 
intermissae: velut festis diebus id quoque gaudium accederet, exultabant, fruebantur, nulla partium cura, malis publicis laeti.

Plurimum molis in obpugnatione castrorum fuit, 
quae acerrimus quisque ut novissimam spem retinebant. eo 
intentius victores, praecipuo veterum cohortium studio, cuncta validissimarum urbium excidiis reperta simul admovent, 
testudinem tormenta aggeres facesque, quidquid tot proeliis 
laboris ac periculi hausissent, opere illo consummari clamitantes. urbem senatui ac populo Romano, templa dis reddita: proprium esse militis decus in castris: illam patriam, 
illos penatis. ni statim recipiantur, noctem in armis agendam. contra Vitelliani, quamquam numero fatoque dispares, 
inquietare victoriam, morari pacem, domos arasque cruore 
foedare suprema victis solacia amplectebantur. multi semianimes super turris et propugnacula moenium expiravere: convulsis portis reliquus globus obtulit se victoribus, et ceci- 
dere omnes contrariis vulneribus, versi in hostem: ea cura 
etiam morientibus decori exitus fuit.

Vitellius capta urbe per aversam Palatii partem Aventinum in domum uxoris sellula defertur, ut si diem latebra 
vitavisset, Tarracinam ad cohortis fratremque perfugeret. 
dein mobilitate ingenii et, quae natura pavoris est, cum omnia metuenti praesentia maxime displicerent, in Palatium 
regreditur vastum desertumque, dilapsis etiam infimis servitiorum aut occursum eius declinantibus. terret solitudo et 
tacentes loci; temptat clausa, inhorrescit vacuis; fessusque 
misero errore et pudenda latebra semet occultans ab Iulio 
Placido tribuno cohortis protrahitur. vinctae pone tergum 
manus; laniata veste, foedum spectaculum, ducebatur, multis 
increpantibus, nullo inlacrimante: deformitas exitus misericordiam abstulerat. obvius e Germanicis militibus Vitellium 
infesto ictu per iram, vel quo maturius ludibrio eximeret, an 
tribunum adpetierit, in incerto fuit: aurem tribuni amputavit 
ac statim confossus est.

Vitellium infestis mucronibus coactum modo erigere 
os et offerre contumeliis, nunc cadentis statuas suas, plerumque rostra aut Galbae occisi locum contueri, postremo 
ad Gemonias, ubi corpus Flavii Sabini iacuerat, propulere. 
una vox non degeneris animi excepta, cum tribuno insultanti 
se tamen imperatorem eius fuisse respondit; ac deinde ingestis vulneribus concidit. et vulgus eadem pravitate insectabatur interfectum qua foverat viventem.

Patrem illi Luceriam. septimum et quinquagensimum 
aetatis annum explebat, consulatum, sacerdotia, nomen locumque inter primores nulla sua industria, sed cuncta patris 
claritudine adeptus. principatum ei detulere qui ipsum non 
noverant: studia exercitus raro cuiquam bonis artibus quaesita perinde adfuere quam huic per ignaviam. inerat tamen 
simplicitas ac liberalitas, quae, ni adsit modus, in exitium 
vertuntur. amicitias dum magnitudine munerum, non constantia morum contineri putat, meruit magis quam habuit. 
rei publicae haud dubie intererat Vitellium vinci, sed imputare perfidiam non possunt qui Vitellium Vespasiano prodidere, cum a Galba descivissent.

Praecipiti in occasum die ob pavorem magistratuum senatorumque, qui dilapsi ex urbe aut per domos clientium semet occultabant, vocari senatus non potuit. Domitianum, 
postquam nihil hostile metuebatur, ad duces partium progressum et Caesarem consalutatum miles frequens utque erat 
in armis in paternos penatis deduxit.

Interfecto Vitellio bellum magis desierat quam pax 
coeperat. armati per urbem victores implacabili odio victos 
consectabantur: plenae caedibus viae, cruenta fora templaque, passim trucidatis, ut quemque fors obtulerat. ac mox 
augescente licentia scrutari ac protrahere abditos; si quem 
procerum habitu et iuventa conspexerant, obtruncare nullo 
militum aut populi discrimine. quae saevitia recentibus odiis 
sanguine explebatur, dein verterat in avaritiam. nihil usquam secretum aut clausum sinebant, Vitellianos occultari 
simulantes. initium id perfringendarum domuum, vel si resisteretur, causa caedis; nec deerat egentissimus quisque e 
plebe et pessimi servitiorum prodere ultro ditis dominos, 
alii ab amicis monstrabantur. ubique lamenta, conclamationes et fortuna captae urbis, adeo ut Othoniani Vitellianique 
militis invidiosa antea petulantia desideraretur. duces partium accendendo civili bello acres, temperandae victoriae 
impares, quippe inter turbas et discordias pessimo cuique 
plurima vis, pax et quies bonis artibus indigent.

Nomen sedemque Caesaris Domitianus acceperat, 
nondum ad curas intentus, sed stupris et adulteriis filium 
principis agebat. praefectura praetorii penes Arrium Varum, 
summa potentiae in Primo Antonio. is pecuniam familiamque e principis domo quasi Cremonensem praedam rapere: 
ceteri modestia vel ignobilitate ut in bello obscuri, ita praemiorum expertes. civitas pavida et servitio parata occupari 
redeuntem Tarracina L. Vitellium cum cohortibus extinguique reliqua belli postulabat: praemissi Ariciam equites, agmen legionum intra Bovillas stetit. nec cunctatus est Vitellius seque et cohortis arbitrio victoris permittere, et miles 
infelicia arma haud minus ira quam metu abiecit. longus 
deditorum ordo saeptus armatis per urbem incessit, nemo 
supplici vultu, sed tristes et truces et adversum plausus ac 
lasciviam insultantis vulgi immobiles. paucos erumpere ausos 
circumiecti pressere; ceteri in custodiam conditi, nihil 
quisquam locutus indignum, et quamquam inter adversa, salva 
virtutis fama. dein L. Vitellius interficitur, par vitiis fratris, 
in principatu eius vigilantior, nec perinde prosperis socius 
quam adversis abstractus.

Isdem diebus Lucilius Bassus cum expedito equite ad 
componendam Campaniam mittitur, discordibus municipiorum 
animis magis inter semet quam contumacia adversus principem. viso milite quies et minoribus coloniis impunitas: Capuae legio tertia hiemandi causa locatur et domus inlustres 
adflictae, cum contra Tarracinenses nulla ope iuvarentur. 
tanto proclivius est iniuriae quam beneficio vicem exolvere, 
quia gratia oneri, ultio in quaestu habetur. solacio fuit servus Vergilii Capitonis, quem proditorem Tarracinensium 
diximus, patibulo adfixus in isdem anulis quos acceptos a 
Vitellio gestabat. at Romae senatus cuncta principibus solita 
Vespasiano decernit, laetus et spei certus, quippe sumpta 
per Gallias Hispaniasque civilia arma, motis ad bellum Ger- 
maniis, mox Illyrico, postquam Aegyptum Iudaeam Syriamque et omnis provincias exercitusque lustraverant, velut expiato terrarum orbe cepisse finem videbantur: addidere alacritatem Vespasiani litterae tamquam manente bello scriptae. 
ea prima specie forma; ceterum ut princeps loquebatur, civilia de se, et rei publicae egregia. nec senatus obsequium 
deerat: ipsi consulatus cum Tito filio, praetura Domitiano 
et consulare imperium decernuntur.

Miserat et Mucianus epistulas ad senatum, quae materiam sermonibus praebuere. si privatus esset, cur publice 
loqueretur? potuisse eadem paucos post dies loco sententiae dici. ipsa quoque insectatio in Vitellium sera et sine 
libertate: id vero erga rem publicam superbum, erga principem contumeliosum, quod in manu sua fuisse imperium donatumque Vespasiano iactabat. ceterum invidia in occulto, 
adulatio in aperto erant: multo cum honore verborum Muciano 
triumphalia de bello civium data, sed in Sarmatas expeditio 
fingebatur. adduntur Primo Antonio consularia, Cornelio 
Fusco et Arrio Varo praetoria insignia. mox deos respexere; 
restitui Capitolium placuit. eaque omnia Valerius Asiaticus 
consul designatus censuit: ceteri vultu manuque, pauci, 
quibus conspicua dignitas aut ingenium adulatione exercitum, 
compositis orationibus adsentiebantur. ubi ad Helvidium Priscum praetorem designatum ventum, prompsit sententiam ut 
honorificam in bonum principem, falsa aberant, et studiis 
senatus attollebatur. isque praecipuus illi dies magnae offensae initium et magnae gloriae fuit.

Res poscere videtur, quoniam iterum in mentionem 
incidimus viri saepius memorandi, ut vitam studiaque eius, 
et quali fortuna sit usus, paucis repetam. Helvidius Priscus 
 regione Italiae Carecina e municipio Cluviis, patre, qui ordinem primi pili duxisset, ingenium inlustre altioribus studiis 
iuvenis admodum dedit, non, ut plerique, ut nomine magnifico segne otium velaret, sed quo firmior adversus fortuita rem publicam capesseret. doctores sapientiae secutus 
est, qui sola bona quae honesta, mala tantum quae turpia, 
potentiam nobilitatem ceteraque extra animum neque bonis 
neque malis adnumerant. quaestorius adhuc a Paeto Thrasea 
gener delectus e moribus soceri nihil aeque ac libertatem 
hausit, civis, senator, maritus, gener, amicus, cunctis vitae 
officiis aequabilis, opum contemptor, recti pervicax, constans adversus metus.

Erant quibus adpetentior famae videretur, quando 
etiam sapientibus cupido gloriae novissima exuitur. ruina soceri in exilium pulsus, ut Galbae principatu rediit, Marcellum 
Eprium, delatorem Thraseae, accusare adgreditur. ea ultio, 
incertum maior an iustior, senatum in studia diduxerat: nam 
si caderet Marcellus, agmen reorum sternebatur. primo minax 
certamen et egregiis utriusque orationibus testatum; mox 
dubia voluntate Galbae, multis senatorum deprecantibus, 
omisit Priscus, variis, ut sunt hominum ingenia, sermonibus 
moderationem laudantium aut constantiam requirentium.

Ceterum eo senatus die quo de imperio Vespasiani censebant, placuerat mitti ad principem legatos. hinc inter Hel- 
vidium et Eprium acre iurgium: Priscus eligi nominatim a 
magistratibus iuratis, Marcellus urnam postulabat, quae consulis designati sententia fuerat.

Sed Marcelli studium proprius rubor excitabat ne aliis 
electis posthabitus crederetur. paulatimque per altercationem ad continuas et infestas orationes provecti sunt, quaerente Helvidio quid ita Marcellus iudicium magistratuum 
pavesceret: esse illi pecuniam et eloquentiam, quis multos 
anteiret, ni memoria flagitiorum urgeretur. sorte et urna 
mores non discerni: suffragia et existimationem senatus reperta ut in cuiusque vitam famamque penetrarent. pertinere 
ad utilitatem rei publicae, pertinere ad Vespasiani honorem, 
occurrere illi quos innocentissimos senatus habeat, qui honestis sermonibus auris imperatoris imbuant. fuisse Vespasiano amicitiam cum Thrasea, Sorano, Sentio; quorum accusatores etiam si puniri non oporteat, ostentari non debere. 
hoc senatus iudicio velut admoneri principem quos probet, 
quos reformidet. nullum maius boni imperii instrumentum 
quam bonos amicos esse. satis Marcello quod Neronem in 
exitium tot innocentium impulerit: frueretur praemiis et impunitate, Vespasianum melioribus relinqueret.

Marcellus non suam sententiam impugnari, sed consulem designatum censuisse dicebat, secundum vetera exempla quae sortem legationibus posuissent, ne ambitioni aut 
inimicitiis locus foret. nihil evenisse cur antiquitus instituta 
exolescerent aut principis honor in cuiusquam contumeliam 
verteretur; sufficere omnis obsequio. id magis vitandum 
ne pervicacia quorundam inritaretur animus novo principatu 
suspensus et vultus quoque ac sermones omnium circumspectans. se meminisse temporum quibus natus sit, quam civi- 
tatis formam patres avique instituerint; ulteriora mirari, praesentia sequi; bonos imperatores voto expetere, qualiscumque tolerare. non magis sua oratione Thraseam quam iudicio senatus adflictum; saevitiam Neronis per eius modi imagines inlusisse, nec minus sibi anxiam talem amicitiam quam 
aliis exilium. denique constantia fortitudine Catonibus et 
Brutis aequaretur Helvidius: se unum esse ex illo senatu, 
qui simul servierit. suadere etiam Prisco ne supra principem 
scanderet, ne Vespasianum senem triumphalem, iuvenum 
liberorum patrem, praeceptis coerceret. quo modo pessimis 
imperatoribus sine fine dominationem, ita quamvis egregiis 
modum libertatis placere. haec magnis utrimque contentionibus iactata diversis studiis accipiebantur. vicit pars quae 
sortiri legatos malebat, etiam mediis patrum adnitentibus retinere morem; et splendidissimus quisque eodem inclinabat 
metu invidiae, si ipsi eligerentur.

Secutum aliud certamen. praetores aerarii (nam tum 
a praetoribus tractabatur aerarium) publicam paupertatem 
questi modum impensis postulaverant. eam curam consul designatus ob magnitudinem oneris et remedii difficultatem principi reservabat: Helvidius arbitrio senatus agendum censuit. 
cum perrogarent sententias consules, Vulcacius Tertullinus 
tribunus plebis intercessit ne quid super tanta re principe 
absente statueretur. censuerat Helvidius ut Capitolium publice restitueretur, adiuvaret Vespasianus. eam sententiam 
modestissimus quisque silentio, deinde oblivio transmisit: 
fuere qui et meminissent.

Tum invectus est Musonius Rufus in P. Celerem, a 
quo Baream Soranum falso testimonio circumventum arguebat. ea cognitione renovari odia accusationum videbantur. 
sed vilis et nocens reus protegi non poterat: quippe Sorani 
sancta memoria; Celer professus sapientiam, dein testis in 
Baream, proditor corruptorque amicitiae cuius se magistrum ferebat. proximus dies causae destinatur; nec tam 
Musonius aut Publius quam Priscus et Marcellus ceterique, 
motis ad ultionem animis, expectabantur.

Tali rerum statu, cum discordia inter patres, ira 
apud victos, nulla in victoribus auctoritas, non leges, non 
princeps in civitate essent, Mucianus urbem ingressus cuncta 
simul in se traxit. fracta Primi Antonii Varique Arrii potentia, 
male dissimulata in eos Muciani iracundia, quamvis vultu tegeretur. sed civitas rimandis offensis sagax verterat se transtuleratque: ille unus ambiri, coli. nec deerat ipse, stipatus armatis domos hortosque permutans, apparatu incessu 
excubiis vim principis amplecti, nomen remittere. plurimum 
terroris intulit caedes Calpurnii Galeriani. is fuit filius Gai 
Pisonis, nihil ausus: sed nomen insigne et decora ipsius iuventa rumore vulgi celebrabantur, erantque in civitate adhuc 
turbida et novis sermonibus laeta qui principatus inanem ei 
famam circumdarent. iussu Muciani custodia militari cinctus, 
ne in ipsa urbe conspectior mors foret, ad quadragensimum 
ab urbe lapidem Appia via fuso per venas sanguine extinguitur. Iulius Priscus praetoriarum sub Vitellio cohortium praefectus se ipse interfecit, pudore magis quam necessitate. Alfenus Varus ignaviae infamiaeque suae superfuit. Asiaticus 
(is enim libertus) malam potentiam servili supplicio expiavit.

Isdem diebus crebrescentem cladis Germanicae famam nequaquam maesta civitas excipiebat; caesos exercitus, 
capta legionum hiberna, descivisse Gallias non ut mala loquebantur. id bellum quibus causis ortum, quanto externarum sociarumque gentium motu flagraverit, altius expediam. 
Batavi, donec trans Rhenum agebant, pars Chattorum, seditione domestica pulsi extrema Gallicae orae vacua cultoribus simulque insulam iuxta sitam occupavere, quam mare 
Oceanus a fronte, Rhenus amnis tergum ac latera circumluit. 
nec opibus (rarum in societate validiorum) attritis viros tantum armaque imperio ministrant, diu Germanicis bellis exerciti, mox aucta per Britanniam gloria, transmissis illuc cohortibus, quas vetere instituto nobilissimi popularium regebant. erat et domi delectus eques, praecipuo nandi studio, 
arma equosque retinens integris turmis Rhenum perrumpere

Iulius Paulus et Iulius Civilis regia stirpe multo ceteros anteibant. Paulum Fonteius Capito falso rebellionis 
crimine interfecit; iniectae Civili catenae, missusque ad Neronem et a Galba absolutus sub Vitellio rursus discrimen 
adiit, flagitante supplicium eius exercitu: inde causae irarum spesque ex malis nostris. sed Civilis ultra quam barbaris solitum ingenio sollers et Sertorium se aut Annibalem 
ferens simili oris dehonestamento, ne ut hosti obviam iretur, 
si a populo Romano palam descivisset, Vespasiani amicitiam 
studiumque partium praetendit, missis sane ad eum Primi Antonii litteris, quibus avertere accita Vitellio auxilia et tumultus Germanici specie retentare legiones iubebatur. eadem 
Hordeonius Flaccus praesens monuerat, inclinato in Vespa- 
sianum animo et rei publicae cura, cui excidium adventabat, 
si redintegratum bellum et tot armatorum milia Italiam inrupissent.

Igitur Civilis desciscendi certus, occultato interim 
altiore consilio, cetera ex eventu iudicaturus, novare res hoc 
modo coepit. iussu Vitellii Batavorum iuventus ad dilectum 
vocabatur, quem suapte natura gravem onerabant ministri 
avaritia ac luxu, senes aut invalidos conquirendo, quos pretio dimitterent: rursus impubes et forma conspicui (et est 
plerisque procera pueritia) ad stuprum trahebantur. hinc invidia, et compositae seditionis auctores perpulere ut dilectum 
abnuerent. Civilis primores gentis et promptissimos vulgi 
specie epularum sacrum in nemus vocatos, ubi nocte ac laetitia incaluisse videt, a laude gloriaque gentis orsus iniurias 
et raptus et cetera servitii mala enumerat: neque enim societatem, ut olim, sed tamquam mancipia haberi: quando 
legatum, gravi quidem comitatu et superbo, cum imperio venire? tradi se praefectis centurionibusque: quos ubi spoliis 
et sanguine expleverint, mutari, exquirique novos sinus et 
varia praedandi vocabula. instare dilectum quo liberi a parentibus, fratres a fratribus velut supremum dividantur. numquam magis adflictam rem Romanam nec aliud in hibernis 
quam praedam et senes: attollerent tantum oculos et inania 
legionum nomina ne pavescerent. at sibi robur peditum equitumque, consanguineos Germanos, Gallias idem cupientis. 
ne Romanis quidem ingratum id bellum, cuius ambiguam fortunam Vespasiano imputaturos: victoriae rationem non reddi.

Magno cum adsensu auditus barbaro ritu et patriis 
execrationibus universos adigit. missi ad Canninefatis qui 
consilia sociarent. ea gens partem insulae colit, origine lingua virtute par Batavis; numero superantur. mox occultis 
nuntiis pellexit Britannica auxilia, Batavorum cohortis missas in Germaniam, ut supra rettulimus, ac tum Mogontiaci 
agentis. erat in Canninefatibus stolidae audaciae Brinno, 
claritate natalium insigni; pater eius multa hostilia ausus 
Gaianarum expeditionum ludibrium impune spreverat. igitur 
ipso rebellis familiae nomine placuit impositusque scuto more 
gentis et sustinentium umeris vibratus dux deligitur. statimque accitis Frisiis (transrhenana gens est) duarum cohortium hiberna proximo † occupata† Oceano inrumpit. nec providerant impetum hostium milites, nec, si providissent, satis 
virium ad arcendum erat: capta igitur ac direpta castra. 
dein vagos et pacis modo effusos lixas negotiatoresque Romanos invadunt. simul excidiis castellorum imminebant, quae 
a praefectis cohortium incensa sunt, quia defendi nequibant. 
signa vexillaque et quod militum in superiorem insulae partem congregantur, duce Aquilio primipilari, nomen magis 
exercitus quam robur: quippe viribus cohortium abductis 
Vitellius e proximis Nerviorum Germanorumque pagis segnem 
numerum armis oneraverat.

Civilis dolo grassandum ratus incusavit ultro praefectos quod castella deseruissent: se cum cohorte, cui praeerat, Canninefatem tumultum compressurum, illi sua quisque hiberna repeterent. subesse fraudem consilio et dispersas cohortis facilius opprimi, nec Brinnonem ducem eius 
belli, sed Civilem esse patuit, erumpentibus paulatim indiciis, 
quae Germani, laeta bello gens, non diu occultaverant. ubi 
insidiae parum cessere, ad vim transgressus Canninefatis, 
Frisios, Batavos propriis cuneis componit: derecta ex diverso acies haud procul a flumine Rheno et obversis in hostem navibus, quas incensis castellis illuc adpulerant. nec 
diu certato Tungrorum cohors signa ad Civilem transtulit, 
perculsique milites improvisa proditione a sociis hostibusque 
caedebantur. eadem etiam in navibus perfidia: pars remigum 
e Batavis tamquam imperitia officia nautarum propugnatorumque impediebant; mox contra tendere et puppis hostili 
ripae obicere: ad postremum gubernatores centurionesque, 
nisi eadem volentis, trucidant, donec universa quattuor et 
viginti navium classis transfugeret aut caperetur.

Clara ea victoria in praesens, in posterum usui; armaque et navis, quibus indigebant, adepti magna per Germanias Galliasque fama libertatis auctores celebrabantur. 
Germaniae statim misere legatos auxilia offerentis: Galliarum societatem Civilis arte donisque adfectabat, captos cohortium praefectos suas in civitates remittendo, cohortibus, 
abire an manere mallent, data potestate. manentibus honorata militia, digredientibus spolia Romanorum offerebantur: 
simul secretis sermonibus admonebat malorum, quae tot annis perpessi miseram servitutem falso pacem vocarent. Batavos, quamquam tributorum expertis, arma contra communis dominos cepisse; prima acie fusum victumque Romanum. 
quid si Galliae iugum exuant? quantum in Italia reliquum? 
provinciarum sanguine provincias vinci. ne Vindicis aciem 
cogitarent: Batavo equite protritos Aeduos Arvernosque; 
fuisse inter Verginii auxilia Belgas, vereque reputantibus 
Galliam suismet viribus concidisse. nunc easdem omnium partis, addito si quid militaris disciplinae in castris Romanorum viguerit; esse secum veteranas cohortis, quibus nuper 
Othonis legiones procubuerint. servirent Syria Asiaque et 
suetus regibus Oriens: multos adhuc in Gallia vivere ante 
tributa genitos. nuper certe caeso Quintilio Varo pulsam e 
Germania servitutem, nec Vitellium principem sed Caesarem 
Augustum bello provocatum. libertatem natura etiam mutis 
animalibus datam, virtutem proprium hominum bonum; deos 
fortioribus adesse: proinde arriperent vacui occupatos, integri fessos. dum alii Vespasianum, alii Vitellium foveant,

patere locum adversus utrumque. sic in Gallias Germaniasque intentus, si destinata provenissent, validissimarum 
ditissimarumque nationum regno imminebat.

At Flaccus Hordeonius primos Civilis conatus per dissimulationem aluit: ubi expugnata castra, deletas cohortis, 
pulsum Batavorum insula Romanum nomen trepidi nuntii 
adferebant, Munium Lupercum legatum (is duarum legionum 
hibernis praeerat) egredi adversus hostem iubet. Lupercus 
legionarios e praesentibus, Vbios e proximis, Trevirorum 
equites haud longe agentis raptim transmisit, addita Batavorum ala, quae iam pridem corrupta fidem simulabat, ut proditis in ipsa acie Romanis maiore pretio fugeret. Civilis captarum cohortium signis circumdatus, ut suo militi recens 
gloria ante oculos et hostes memoria cladis terrerentur, matrem suam sororesque, simul omnium coniuges parvosque liberos consistere a tergo iubet, hortamenta victoriae vel pulsis pudorem. ut virorum cantu, feminarum ululatu sonuit 
acies, nequaquam par a legionibus cohortibusque redditur 
clamor. nudaverat sinistrum cornu Batavorum ala transfugiens 
statimque in nos versa. sed legionarius miles, quamquam 
rebus trepidis, arma ordinesque retinebat. Vbiorum Trevirorumque auxilia foeda fuga dispersa totis campis palantur: illuc incubuere Germani, et fuit interim effugium legionibus in castra, quibus Veterum nomen est. praefectus alae 
Batavorum Claudius Labeo, oppidano certamine aemulus Civili, ne interfectus invidiam apud popularis vel, si retineretur, semina discordiae praeberet, in Frisios avehitur.

Isdem diebus Batavorum et Canninefatium cohortis, 
cum iussu Vitellii in urbem pergerent, missus a Civile 
nuntius adsequitur. intumuere statim superbia ferociaque 
et pretium itineris donativum, duplex stipendium, augeri 
equitum numerum, promissa sane a Vitellio, postulabant, 
non ut adsequerentur, sed causam seditioni. et Flaccus multa 
concedendo nihil aliud effecerat quam ut acrius exposcerent 
quae sciebant negaturum. spreto Flacco inferiorem Germaniam petivere ut Civili iungerentur. Hordeonius adhibitis 
tribunis centurionibusque consultavit num obsequium abnuentis vi coerceret; mox insita ignavia et trepidis ministris, quos ambiguus auxiliorum animus et subito dilectu 
suppletae legiones angebant, statuit continere intra castra 
militem: dein paenitentia et arguentibus ipsis qui suaserant, 
tamquam secuturus scripsit Herennio Gallo legionis primae 
legato, qui Bonnam obtinebat, ut arceret transitu Batavos: 
se cum exercitu tergis eorum haesurum. et opprimi poterant 
si hinc Hordeonius, inde Gallus, motis utrimque copiis, medios clausissent. Flaccus omisit inceptum aliisque litteris 
Gallum monuit ne terreret abeuntis: unde suspicio sponte 
legatorum excitari bellum cunctaque quae acciderant aut 
metuebantur non inertia militis neque hostium vi, sed fraude 
ducum evenire.

Batavi cum castris Bonnensibus propinquarent, praemisere qui Herennio Gallo mandata cohortium exponeret. 
nullum sibi bellum adversus Romanos, pro quibus totiens 
bellassent: longa atque inrita militia fessis patriae atque otii 
cupidinem esse. si nemo obsisteret, innoxium iter fore: sin 
arma occurrant, ferro viam inventuros. cunctantem legatum 
milites perpulerant fortunam proelii experiretur. tria milia 
legionariorum et tumultuariae Belgarum cohortes, simul paganorum lixarumque ignava sed procax ante periculum manus 
omnibus portis prorumpunt ut Batavos numero imparis circumfundant. illi veteres militiae in cuneos congregantur, 
densi undique et frontem tergaque ac latus tuti; sic tenuem 
nostrorum aciem perfringunt. cedentibus Belgis pellitur legio, 
et vallum portasque trepidi petebant. ibi plurimum cladis: 
cumulatae corporibus fossae, nec caede tantum et vulneribus, sed ruina et suis plerique telis interiere. victores colonia Agrippinensium vitata, nihil cetero in itinere hostile 
ausi, Bonnense proelium excusabant, tamquam petita pace, 
postquam negabatur, sibimet ipsi consuluissent.

Civilis adventu veteranarum cohortium iusti iam 
exercitus ductor, sed consilii ambiguus et vim Romanam reputans, cunctos qui aderant in verba Vespasiani adigit mittitque legatos ad duas legiones, quae priore acie pulsae in 
Vetera castra concesserant, ut idem sacramentum acciperent. redditur responsum: neque proditoris neque hostium 
se consiliis uti; esse sibi Vitellium principem, pro quo fidem 
et arma usque ad supremum spiritum retenturos: proinde 
perfuga Batavus arbitrium rerum Romanarum ne ageret, sed 
meritas sceleris poenas expectaret. quae ubi relata Civili, 
incensus ira universam Batavorum gentem in arma rapit; 
iunguntur Bructeri Tencterique et excita nuntiis Germania ad 
praedam famamque.

Adversus has concurrentis belli minas legati legionum Munius Lupercus et Numisius Rufus vallum murosque firmabant. subversa longae pacis opera, haud procul 
castris in modum municipii extructa, ne hostibus usui forent. sed parum provisum ut copiae in castra conveherentur; rapi permisere: ita paucis diebus per licentiam absumpta sunt quae adversus necessitates in longum suffecissent. 
Civilis medium agmen cum robore Batavorum obtinens utramque Rheni ripam, quo truculentior visu foret, Germanorum 
catervis complet, adsultante per campos equite; simul naves in adversum amnem agebantur. hinc veteranarum cohortium signa, inde depromptae silvis lucisque ferarum imagines, ut cuique genti inire proelium mos est, mixta belli civilis externique facie obstupefecerant obsessos. et spem obpugnantium augebat amplitudo valli, quod duabus legionibus 
situm vix quinque milia armatorum Romanorum tuebantur; 
sed lixarum multitudo turbata pace illuc congregata et bello 
ministra aderat.

Pars castrorum in collem leniter exurgens, pars 
aequo adibatur. quippe illis hibernis obsideri premique Germanias Augustus crediderat, neque umquam id malorum ut 
obpugnatum ultro legiones nostras venirent; inde non loco 
neque munimentis labor additus: vis et arma satis placebant. 
Batavi Transrhenanique, quo discreta virtus manifestius spectaretur, sibi quaeque gens consistunt, eminus lacessentes. 
post ubi pleraque telorum turribus pinnisque moenium inrita 
haerebant et desuper saxis vulnerabantur, clamore atque impetu invasere vallum, adpositis plerique scalis, alii per testudinem suorum; scandebantque iam quidam, cum gladiis 
et armorum incussu praecipitati sudibus et pilis obruuntur, 
praeferoces initio et rebus secundis nimii. sed tum praedae 
cupidine adversa quoque tolerabant; machinas etiam, insolitum sibi, ausi. nec ulla ipsis sollertia: perfugae captivique 
docebant struere materias in modum pontis, mox subiectis 
rotis propellere, ut alii superstantes tamquam ex aggere proeliarentur, pars intus occulti muros subruerent. sed excussa 
ballistis saxa stravere informe opus. et cratis vineasque 
parantibus adactae tormentis ardentes hastae, ultroque 
ipsi obpugnatores ignibus petebantur, donec desperata vi 
verterent consilium ad moras, haud ignari paucorum dierum inesse alimenta et multum imbellis turbae; simul ex 
inopia proditio et fluxa servitiorum fides ac fortuita belli 
sperabantur.

Flaccus interim cognito castrorum obsidio et missis per 
Gallias qui auxilia concirent, lectos e legionibus Dillio Voculae duoetvicensimae legionis legato tradit, ut quam maximis 
per ripam itineribus celeraret, ipse navibus invadit invalidus corpore, invisus militibus. neque enim ambigue fremebant: emissas a Mogontiaco Batavorum cohortis, dissimulatos Civilis conatus, adsciri in societatem Germanos. non Primi 
Antonii neque Muciani ope Vespasianum magis adolevisse. 
aperta odia armaque palam depelli: fraudem et dolum obscura 
eoque inevitabilia. Civilem stare contra, struere aciem: Hordeonium e cubiculo et lectulo iubere quidquid hosti conducat. 
tot armatas fortissimorum virorum manus unius senis valetudine regi: quin potius interfecto traditore fortunam virtutemque suam malo omine exolverent. his inter se vocibus 
instinctos flammavere insuper adlatae a Vespasiano litterae, 
quas Flaccus, quia occultari nequibant, pro contione recitavit, vinctosque qui attulerant ad Vitellium misit.

Sic mitigatis animis Bonnam, hiberna primae legionis, ventum. infensior illic miles culpam cladis in Hordeonium vertebat: eius iussu derectam adversus Batavos aciem, 
tamquam a Mogontiaco legiones sequerentur; eiusdem proditione caesos, nullis supervenientibus auxiliis: ignota haec 
ceteris exercitibus neque imperatori suo nuntiari, cum adcursu tot provinciarum extingui repens perfidia potuerit. 
Hordeonius exemplaris omnium litterarum, quibus per Gallias Britanniamque et Hispanias auxilia orabat, exercitui recitavit instituitque pessimum facinus, ut epistulae aquiliferis 
legionum traderentur, a quis ante militi quam ducibus legebantur. tum e seditiosis unum vinciri iubet, magis usurpandi 
iuris, quam quia unius culpa foret. motusque Bonna exercitus 
in coloniam Agrippinensem, adfluentibus auxiliis Gallorum, 
qui primo rem Romanam enixe iuvabant: mox valescentibus 
Germanis pleraeque civitates adversum nos arma sumpsere 
spe libertatis et, si exuissent servitium, cupidine imperitandi. 
gliscebat iracundia legionum, nec terrorem unius militis vincula indiderant: quin idem ille arguebat ultro conscientiam 
ducis, tamquam nuntius inter Civilem Flaccumque falso crimine testis veri opprimeretur. conscendit tribunal Vocula 
mira constantia, prensumque militem ac vociferantem duci 
ad supplicium iussit: et dum mali pavent, optimus quisque 
iussis paruere. exim consensu ducem Voculam poscentibus, 
Flaccus summam rerum ei permisit.

Sed discordis animos multa efferabant: inopia stipendii frumentique et simul dilectum tributaque Galliae aspernantes, Rhenus incognita illi caelo siccitate vix navium patiens, arti commeatus, dispositae per omnem ripam stationes 
quae Germanos vado arcerent, eademque de causa minus 
frugum et plures qui consumerent. apud imperitos prodigii 
loco accipiebatur ipsa aquarum penuria, tamquam nos amnes 
quoque et vetera imperii munimenta desererent: quod in pace 
fors seu natura, tunc fatum et ira dei vocabatur.

Ingressis Novaesium sexta decima legio coniungitur. additus Voculae in partem curarum Herennius Gallus legatus; 
nec ausi ad hostem pergere (loco Gelduba nomen est) 
castra fecere. ibi struenda acie, muniendo vallandoque et 
ceteris belli meditamentis militem firmabant. utque praeda 
ad virtutem accenderetur, in proximos Cugernorum pagos, 
qui societatem Civilis acceperant, ductus a Vocula exercitus; 
pars cum Herennio Gallo permansit.

Forte navem haud procul castris, frumento gravem, 
cum per vada haesisset, Germani in suam ripam trahebant. 
non tulit Gallus misitque subsidio cohortem: auctus et Germanorum numerus, paulatimque adgregantibus se auxiliis 
acie certatum. Germani multa cum strage nostrorum navem 
abripiunt. victi, quod tum in morem verterat, non suam ignaviam, sed perfidiam legati culpabant. protractum e tentorio, 
scissa veste, verberato corpore, quo pretio, quibus consciis 
prodidisset exercitum, dicere iubent. redit in Hordeonium 
invidia: illum auctorem sceleris, hunc ministrum vocant, donec exitium minitantibus exterritus proditionem et ipse Hordeonio obiecit; vinctusque adventu demum Voculae exolvitur. is postera die auctores seditionis morte adfecit: tanta 
illi exercitui diversitas inerat licentiae patientiaeque. haud 
dubie gregarius miles Vitellio fidus, splendidissimus quisque 
in Vespasianum proni: inde scelerum ac suppliciorum vices 
et mixtus obsequio furor, ut contineri non possent qui puniri poterant.

At Civilem immensis auctibus universa Germania extollebat, societate nobilissimis obsidum firmata. ille, ut cuique proximum, vastari Vbios Trevirosque, et aliam manum 
Mosam amnem transire iubet, ut Menapios et Morinos et extrema Galliarum quateret. actae utrobique praedae, infestius 
in Vbiis, quod gens Germanicae originis eiurata patria Romanorum nomen Agrippinenses vocarentur. caesae cohortes eorum in vico Marcoduro incuriosius agentes, quia procul 
ripa aberant. nec quievere Vbii quo minus praedas e Germania peterent, primo impune, dein circumventi sunt, per 
omne id bellum meliore usi fide quam fortuna. contusis Vbiis 
gravior et successu rerum ferocior Civilis obsidium legionum 
urgebat, intentis custodiis ne quis occultus nuntius venientis auxilii penetraret. machinas molemque operum Batavis 
delegat: Transrhenanos proelium poscentis ad scindendum 
vallum ire detrusosque redintegrare certamen iubet, superante multitudine et facili damno.

Nec finem labori nox attulit: congestis circum lignis 
accensisque, simul epulantes, ut quisque vino incaluerat, ad 
pugnam temeritate inani ferebantur. quippe ipsorum tela per 
tenebras vana: Romani conspicuam barbarorum aciem, et si 
quis audacia aut insignibus effulgens, ad ictum destinabant. 
intellectum id Civili et restincto igne misceri cuncta tenebris 
et armis iubet. tum vero strepitus dissoni, casus incerti, neque feriendi neque declinandi providentia: unde clamor acciderat, circumagere corpora, tendere artus; nihil prodesse 
virtus, fors cuncta turbare et ignavorum saepe telis fortissimi 
cadere. apud Germanos inconsulta ira: Romanus miles periculorum gnarus ferratas sudis, gravia saxa non forte iaciebat. ubi sonus molientium aut adpositae scalae hostem in 
manus dederant, propellere umbone, pilo sequi; multos in 
moenia egressos pugionibus fodere. sic exhausta nocte novam aciem dies aperuit.

Eduxerant Batavi turrim duplici tabulato, quam praetoriae portae (is aequissimus locus) propinquantem promoti 
contra validi asseres et incussae trabes perfregere multa superstantium pernicie. pugnatumque in perculsos subita et 
prospera eruptione; simul a legionariis peritia et arte praestantibus plura struebantur. praecipuum pavorem intulit suspensum et nutans machinamentum, quo repente demisso praeter suorum ora singuli pluresve hostium sublime rapti verso 
pondere intra castra effundebantur. Civilis omissa expugnandi spe rursus per otium adsidebat, nuntiis et promissis 
fidem legionum convellens.

Haec in Germania ante Cremonense proelium gesta, 
cuius eventum litterae Primi Antonii docuere, addito Caecinae edicto; et praefectus cohortis e victis, Alpinius Montanus, fortunam partium praesens fatebatur. diversi hinc motus 
animorum: auxilia e Gallia, quis nec amor neque odium in 
partis, militia sine adfectu, hortantibus praefectis statim a 
Vitellio desciscunt: vetus miles cunctabatur. sed adigente 
Hordeonio Flacco, instantibus tribunis, dixit sacramentum, 
non vultu neque animo satis adfirmans: et cum cetera iuris 
iurandi verba conciperent, Vespasiani nomen haesitantes aut 
levi murmure et plerumque silentio transmittebant.

Lectae deinde pro contione epistulae Antonii ad Civilem suspiciones militum inritavere, tamquam ad socium 
partium scriptae et de Germanico exercitu hostiliter. mox 
adlatis Geldubam in castra nuntiis eadem dicta factaque, et 
missus cum mandatis Montanus ad Civilem ut absisteret 
bello neve externa armis falsis velaret: si Vespasianum iuvare adgressus foret, satis factum coeptis. ad ea Civilis primo 
callide: post ubi videt Montanum praeferocem ingenio paratumque in res novas, orsus a questu periculisque quae per 
quinque et viginti annos in castris Romanis exhausisset, 
'egregium' inquit 'pretium laborum recepi, necem fratris et 
vincula mea et saevissimas huius exercitus voces, quibus ad 
supplicium petitus iure gentium poenas reposco. vos autem 
Treviri ceteraeque servientium animae, quod praemium effusi 
totiens sanguinis expectatis nisi ingratam militiam, immortalia 
tributa, virgas, securis et dominorum ingenia? en ego praefectus unius cohortis et Canninefates Batavique, exigua Galliarum portio, vana illa castrorum spatia excidimus vel 
saepta ferro fameque premimus. denique ausos aut libertas 
sequetur aut victi idem erimus.' sic accensum, sed molliora 
referre iussum dimittit: ille ut inritus legationis redit, cetera 
dissimulans, quae mox erupere.

Civilis parte copiarum retenta veteranas cohortis et 
quod e Germanis maxime promptum adversus Voculam exercitumque eius mittit, Iulio Maximo et Claudio Victore, soro- 
ris suae filio, ducibus. rapiunt in transitu hiberna alae Asciburgii sita; adeoque improvisi castra involavere ut non adloqui, non pandere aciem Vocula potuerit: id solum ut in 
tumultu monuit, subsignano milite media firmare: auxilia 
passim circumfusa sunt. eques prorupit, exceptusque compositis hostium ordinibus terga in suos vertit. caedes inde, 
non proelium. et Nerviorum cohortes, metu seu perfidia, latera nostrorum nudavere: sic ad legiones perventum, quae 
amissis signis intra vallum sternebantur, cum repente novo 
auxilio fortuna pugnae mutatur. Vasconum lectae a Galba 
cohortes ac tum accitae, dum castris propinquant, audito 
proeliantium clamore intentos hostis a tergo invadunt latioremque quam pro numero terrorem faciunt, aliis a Novaesio, 
aliis a Mogontiaco universas copias advenisse credentibus. 
is error Romanis addit animos, et dum alienis viribus confidunt, 
suas recepere. fortissimus quisque e Batavis, quantum peditum 
erat, funduntur: eques evasit cum signis captivisque, quos 
prima acie corripuerant. caesorum eo die in partibus nostris 
maior numerus et imbellior, e Germanis ipsa robora.

Dux uterque pari culpa meritus adversa prosperis 
defuere. nam Civilis si maioribus copiis instruxisset aciem, 
circumiri a tam paucis cohortibus nequisset castraque perrupta excidisset: Vocula nec adventum hostium exploravit, 
eoque simul egressus victusque; dein victoriae parum confisus, tritis frustra diebus castra in hostem movit, quem si 
statim impellere cursumque rerum sequi maturasset, solvere 
obsidium legionum eodem impetu potuit. temptaverat interim 
Civilis obsessorum animos, tamquam perditae apud Romanos res et suis victoria provenisset: circumferebantur signa 
vexillaque, ostentati etiam captivi. ex quibus unus, egregium facinus ausus, clara voce gesta patefecit, confossus 
illico a Germanis: unde maior indici fides; simul vastatione 
incendiisque flagrantium villarum venire victorem exercitum 
intellegebatur. in conspectu castrorum constitui signa fossamque et vallum circumdari Vocula iubet: depositis impedimentis sarcinisque expediti certarent. hinc in ducem clamor 
pugnam poscentium; et minari adsueverant. ne tempore 
quidem ad ordinandam aciem capto incompositi fessique 
proelium sumpsere; nam Civilis aderat, non minus vitiis hostium quam virtute suorum fretus. varia apud Romanos fortuna et seditiosissimus quisque ignavus: quidam recentis 
victoriae memores retinere locum, ferire hostem, seque et 
proximos hortari et redintegrata acie manus ad obsessos 
tendere ne tempori deessent. illi cuncta e muris cernentes 
omnibus portis prorumpunt. ac forte Civilis lapsu equi prostratus, credita per utrumque exercitum fama vulneratum aut 
interfectum, immane quantum suis pavoris et hostibus alacritatis indidit: sed Vocula omissis fugientium tergis vallum 
turrisque castrorum augebat, tamquam rursus obsidium immineret, corrupta totiens victoria non falso suspectus bellum malle.

Nihil aeque exercitus nostros quam egestas copiarum fatigabat. impedimenta legionum cum imbelli turba Novaesium missa ut inde terrestri itinere frumentum adveherent; nam flumine hostes potiebantur. primum agmen securum incessit, nondum satis firmo Civile. qui ubi rursum missos Novaesium frumentatores datasque in praesidium cohortis velut multa pace ingredi accepit, rarum apud signa militem, arma in vehiculis, cunctos licentia vagos, compositus 
invadit, praemissis qui pontis et viarum angusta insiderent. 
pugnatum longo agmine et incerto Marte, donec proelium 
nox dirimeret. cohortes Geldubam perrexere, manentibus, ut 
fuerant, castris, quae relictorum illic militum praesidio tenebantur. non erat dubium quantum in regressu discriminis 
adeundum foret frumentatoribus onustis perculsisque. addit 
exercitui suo Vocula mille delectos e quinta et quinta decima 
legionibus apud Vetera obsessis, indomitum militem et ducibus infensum. plures quam iussum erat profecti palam in 
agmine fremebant, non se ultra famem, insidias legatorum 
toleraturos: at qui remanserant, desertos se abducta parte 
legionum querebantur. duplex hinc seditio, aliis revocantibus Voculam, aliis redire in castra abnuentibus.

Interim Civilis Vetera circumsedit: Vocula Geldubam 
atque inde Novaesium concessit, Civilis capit Geldubam 
mox haud procul Novaesio equestri proelio prospere 
certavit. sed miles secundis adversisque perinde in exitium 
ducum accendebatur; et adventu quintanorum quintadecimanorumque auctae legiones donativum exposcunt, comperto 
pecuniam a Vitellio missam. nec diu cunctatus Hordeonius 
nomine Vespasiani dedit, idque praecipuum fuit seditionis 
alimentum. effusi in luxum et epulas et nocturnos coetus veterem in Hordeonium iram renovant, nec ullo legatorum tribunorumve obsistere auso (quippe omnem pudorem nox ademerat) protractum e cubili interficiunt. eadem in Voculam parabantur, nisi servili habitu per tenebras ignoratus evasisset.

Vbi sedato impetu metus rediit, centuriones cum epistulis ad civitates Galliarum misere, auxilia ac stipendia oraturos: ipsi, ut est vulgus sine rectore praeceps pavidum so- 
cors, adventante Civile raptis temere armis ac statim omissis, in fugam vertuntur. res adversae discordiam peperere, 
iis qui e superiore exercitu erant causam suam dissociantibus; Vitellii tamen imagines in castris et per proximas Belgarum civitates repositae, cum iam Vitellius occidisset. dein 
mutati in paenitentiam primani quartanique et duoetvicensimani Voculam sequuntur, apud quem resumpto Vespasiani 
sacramento ad liberandum Mogontiaci obsidium ducebantur. 
discesserant obsessores, mixtus ex Chattis Vsipis Mattiacis 
exercitus, satietate praedae nec incruenti: in via dispersos 
et nescios miles noster invaserat. quin et loricam vallumque 
per finis suos Treviri struxere, magnisque in vicem cladibus 
cum Germanis certabant, donec egregia erga populum Romanum merita mox rebelles foedarent.

Interea Vespasianus iterum ac Titus consulatum absentes inierunt, maesta et multiplici metu suspensa civitate, 
quae super instantia mala falsos pavores induerat, descivisse 
Africam res novas moliente L. Pisone. is pro consule provinciae nequaquam turbidus ingenio; sed quia naves saevitia 
hiemis prohibebantur, vulgus alimenta in dies mercari solitum, cui una ex re publica annonae cura, clausum litus, retineri commeatus, dum timet, credebat, augentibus famam Vitellianis, qui studium partium nondum posuerant, ne victoribus quidem ingrato rumore, quorum cupiditates externis quoque bellis inexplebilis nulla umquam civilis victoria satiavit.

Kalendis Ianuariis in senatu, quem Iulius Frontinus 
praetor urbanus vocaverat, legatis exercitibusque ac regibus 
laudes gratesque decretae; Tettio Iuliano praetura, tamquam transgredientem in partis Vespasiani legionem deseruisset, ablata ut in Plotium Grypum transferretur; Hormo 
dignitas equestris data. et mox eiurante Frontino Caesar 
Domitianus praeturam cepit. eius nomen epistulis edictisque 
praeponebatur, vis penes Mucianum erat, nisi quod pleraque 
Domitianus instigantibus amicis aut propria libidine audebat. 
sed praecipuus Muciano metus e Primo Antonio Varoque Arrio, quos recentis clarosque rerum fama ac militum studiis 
etiam populus fovebat, quia in neminem ultra aciem saevierant. et ferebatur Antonius Scribonianum Crassum, egregiis 
maioribus et fraterna imagine fulgentem, ad capessendam rem 
publicam hortatus, haud defutura consciorum manu, ni Scribonianus abnuisset, ne paratis quidem corrumpi facilis, adeo 
metuens incerta. igitur Mucianus, quia propalam opprimi Antonius nequibat, multis in senatu laudibus cumulatum secretis 
promissis onerat, citeriorem Hispaniam ostentans discessu 
Cluvii Rufi vacuam; simul amicis eius tribunatus praefecturasque largitur. dein postquam inanem animum spe et cupidine impleverat, viris abolet dimissa in hiberna legione septima, cuius flagrantissimus in Antonium amor. et tertia legio, 
familiaris Arrio Varo miles, in Syriam remissa; pars exercitus in Germanias ducebatur. sic egesto quidquid turbidum 
redit urbi sua forma legesque et munia magistratuum.

Quo die senatum ingressus est Domitianus, de absentia patris fratrisque ac iuventa sua pauca et modica disseruit, 
decorus habitu; et ignotis adhuc moribus crebra oris confusio pro modestia accipiebatur. referente Caesare de restituendis Galbae honoribus, censuit Curtius Montanus ut Pisonis quoque memoria celebraretur. patres utrumque iussere: 
de Pisone inritum fuit. tum sorte ducti per quos redderentur bello rapta, quique aera legum vetustate delapsa noscerent figerentque, et fastos adulatione temporum foedatos exonerarent modumque publicis impensis facerent. redditur 
Tettio Iuliano praetura, postquam cognitus est ad Vespasianum confugisse: Grypo honor mansit. repeti inde cognitionem inter Musonium Rufum et Publium Celerem placuit, 
damnatusque Publius et Sorani manibus satis factum. insignis 
publica severitate dies ne privatim quidem laude caruit. iustum iudicium explesse Musonius videbatur, diversa fama Demetrio Cynicam sectam professo, quod manifestum reum ambitiosius quam honestius defendisset: ipsi Publio neque animus in periculis neque oratio suppeditavit. signo ultionis in 
accusatores dato, petit a Caesare Iunius Mauricus ut commentariorum principalium potestatem senatui faceret, per 
quos nosceret quem quisque accusandum poposcisset. consulendum tali super re principem respondit.

Senatus inchoantibus primoribus ius iurandum concepit quo certatim omnes magistratus, ceteri, ut sententiam 
rogabantur, deos testis advocabant, nihil ope sua factum quo 
cuiusquam salus laederetur, neque se praemium aut honorem 
ex calamitate civium cepisse, trepidis et verba iuris iurandi 
per varias artis mutantibus, quis flagitii conscientia inerat. 
probabant religionem patres, periurium arguebant; eaque 
velut censura in Sariolenum Voculam et Nonium Attianum et 
Cestium Severum acerrime incubuit, crebris apud Neronem 
delationibus famosos. Sariolenum et recens crimen urgebat, quod apud Vitellium molitus eadem foret: nec destitit 
senatus manus intentare Voculae, donec curia excederet. ad 
Paccium Africanum transgressi eum quoque proturbant, tamquam Neroni Scribonios fratres concordia opibusque insignis 
ad exitium monstravisset. Africanus neque fateri audebat 
neque abnuere poterat: in Vibium Crispum, cuius interrogationibus fatigabatur, ultro conversus, miscendo quae defendere nequibat, societate culpae invidiam declinavit.

Magnam eo die pietatis eloquentiaeque famam Vipstanus Messala adeptus est, nondum senatoria aetate, ausus 
pro fratre Aquilio Regulo deprecari. Regulum subversa Crassorum et Orfiti domus in summum odium extulerat: sponte 
 e x〈sc〉 accusationem subisse iuvenis admodum, nec depellendi periculi sed in spem potentiae videbatur; et Sulpicia Praetextata Crassi uxor quattuorque liberi, si cognosceret senatus, ultores aderant. igitur Messala non causam neque reum 
tueri, sed periculis fratris semet opponens flexerat quosdam. 
occurrit truci oratione Curtius Montanus, eo usque progressus ut post caedem Galbae datam interfectori Pisonis pecuniam a Regulo adpetitumque morsu Pisonis caput obiectaret. 
'hoc certe' inquit 'Nero non coegit, nec dignitatem aut salutem illa saevitia redemisti. sane toleremus istorum defensiones qui perdere alios quam periclitari ipsi maluerunt: te 
securum reliquerat exul pater et divisa inter creditores bona, 
nondum honorum capax aetas, nihil quod ex te concupisceret 
Nero, nihil quod timeret. libidine sanguinis et hiatu praemiorum ignotum adhuc ingenium et nullis defensionibus expertum caede nobili imbuisti, cum ex funere rei publicae raptis consularibus spoliis, septuagiens sestertio saginatus et 
sacerdotio fulgens innoxios pueros, inlustris senes, conspicuas feminas eadem ruina prosterneres, cum segnitiam Neronis incusares, quod per singulas domos seque et delatores 
fatigaret: posse universum senatum una voce subverti. retinete, patres conscripti, et reservate hominem tam expediti 
consilii ut omnis aetas instructa sit, et quo modo senes nostri Marcellum, Crispum, iuvenes Regulum imitentur. invenit 
aemulos etiam infelix nequitia: quid si floreat vigeatque? et 
quem adhuc quaestorium offendere non audemus, praetorium 
et consularem ausuri sumus? an Neronem extremum dominorum putatis? idem crediderant qui Tiberio, qui Gaio superstites fuerunt, cum interim intestabilior et saevior exortus est. 
non timemus Vespasianum; ea principis aetas, ea moderatio: 
sed diutius durant exempla quam mores. elanguimus, patres 
conscripti, nec iam ille senatus sumus qui occiso Nerone 
delatores et ministros more maiorum puniendos flagitabat. 
optimus est post malum principem dies primus.'

Tanto cum adsensu senatus auditus est Montanus ut 
spem caperet Helvidius posse etiam Marcellum prosterni. igitur a laude Cluvii Rufi orsus, qui perinde dives et eloquentia clarus nulli umquam sub Nerone periculum facessisset, 
crimine simul exemploque Eprium urgebat, ardentibus patrum animis. quod ubi sensit Marcellus, velut excedens curia 'imus' inquit, 'Prisce, et relinquimus tibi senatum tuum: 
regna praesente Caesare.' sequebatur Vibius Crispus, ambo 
infensi, vultu diverso, Marcellus minacibus oculis, Crispus 
renidens, donec adcursu amicorum retraherentur. cum glisceret certamen, hinc multi bonique, inde pauci et validi pertinacibus odiis tenderent, consumptus per discordiam dies.

Proximo senatu, inchoante Caesare de abolendo dolore iraque et priorum temporum necessitatibus, censuit Mucianus prolixe pro accusatoribus; simul eos qui coeptam, 
deinde omissam actionem repeterent, monuit sermone molli 
et tamquam rogaret. patres coeptatam libertatem, postquam 
obviam itum, omisere. Mucianus, ne sperni senatus iudicium 
et cunctis sub Nerone admissis data impunitas videretur, 
Octavium Sagittam et Antistium Sosianum senatorii ordinis 
egressos exilium in easdem insulas redegit. Octavius Pontiam Postuminam, stupro cognitam et nuptias suas abnuentem, 
impotens amoris interfecerat, Sosianus pravitate morum multis exitiosus. ambo gravi senatus consulto damnati pulsique, 
quamvis concesso aliis reditu, in eadem poena retenti sunt. 
nec ideo lenita erga Mucianum invidia: quippe Sosianus ac 
Sagitta viles, etiam si reverterentur: accusatorum ingenia et 
opes et exercita malis artibus potentia timebantur.

Reconciliavit paulisper studia patrum habita in senatu 
cognitio secundum veterem morem. Manlius Patruitus senator pulsatum se in colonia Seniensi coetu multitudinis et iussu 
magistratuum querebatur; nec finem iniuriae hic stetisse: 
planctum et lamenta et supremorum imaginem praesenti sibi 
circumdata cum contumeliis ac probris, quae in senatum universum iacerentur. vocati qui arguebantur, et cognita causa 
in convictos vindicatum, additumque senatus consultum quo 
Seniensium plebes modestiae admoneretur. isdem diebus 
Antonius Flamma accusantibus Cyrenensibus damnatur lege 
repetundarum et exilio ob saevitiam.

Inter quae militaris seditio prope exarsit. praetorianam militiam repetebant a Vitellio dimissi, pro Vespasiano 
congregati; et lectus in eandem spem e legionibus miles promissa stipendia flagitabat. ne Vitelliani quidem sine multa 
caede pelli poterant: sed immensa pecunia tanta vis hominum retinenda erat. ingressus castra Mucianus, quo rectius 
stipendia singulorum spectaret, suis cum insignibus armisque 
victores constituit, modicis inter se spatiis discretos. tum 
Vitelliani, quos apud Bovillas in deditionem acceptos memoravimus, ceterique per urbem et urbi vicina conquisiti producuntur prope intecto corpore. eos Mucianus diduci et 
Germanicum Britannicumque militem, ac si qui aliorum exercituum, separatim adsistere iubet. illos primus statim aspectus obstupefecerat, cum ex diverso velut aciem telis et 
armis trucem, semet clausos nudosque et inluvie deformis 
aspicerent: ut vero huc illuc distrahi coepere, metus per 
omnis et praecipua Germanici militis formido, tamquam ea 
separatione ad caedem destinaretur. prensare commanipularium pectora, cervicibus innecti, suprema oscula petere, ne 
desererentur soli neu pari causa disparem fortunam paterentur; modo Mucianum, modo absentem principem, postremum 
caelum ac deos obtestari, donec Mucianus cunctos eiusdem 
sacramenti, eiusdem imperatoris milites appellans, falso timori obviam iret; namque et victor exercitus clamore lacrimas eorum iuvabat. isque finis illa die. paucis post diebus 
adloquentem Domitianum firmati iam excepere: spernunt oblatos agros, militiam et stipendia orant. preces erant, sed 
quibus contra dici non posset; igitur in praetorium accepti. 
dein quibus aetas et iusta stipendia, dimissi cum honore, alii 
ob culpam, sed carptim ac singuli, quo tutissimo remedio 
consensus multitudinis extenuatur.

Ceterum verane pauperie an uti videretur, actum in 
senatu ut sescentiens sestertium a privatis mutuum acciperetur, praepositusque ei curae Pompeius Silvanus. nec multo 
post necessitas abiit sive omissa simulatio. abrogati inde legem ferente Domitiano consulatus quos Vitellius dederat, 
funusque censorium Flavio Sabino ductum, magna documenta 
instabilis fortunae summaque et ima miscentis.

Sub idem tempus L. Piso pro consule interficitur. ea 
de caede quam verissime expediam, si pauca supra repetiero 
ab initio causisque talium facinorum non absurda. legio in 
Africa auxiliaque tutandis imperii finibus sub divo Augusto 
Tiberioque principibus proconsuli parebant. mox G. 
Caesar, turbidus animi ac Marcum Silanum obtinentem Africam metuens, ablatam proconsuli legionem misso in eam 
rem legato tradidit. aequatus inter duos beneficiorum numerus, et mixtis utriusque mandatis discordia quaesita auctaque pravo certamine. legatorum ius adolevit diuturnitate officii, vel quia minoribus maior aemulandi cura, proconsulum splendidissimus quisque securitati magis quam potentiae 
consulebant.

Sed tum legionem in Africa regebat Valerius Festus, 
sumptuosae adulescentiae neque modica cupiens et adfinitate Vitellii anxius. is crebris sermonibus temptaveritne Pisonem ad res novas an temptanti restiterit, incertum, quoniam 
secreto eorum nemo adfuit, et occiso Pisone plerique ad gratiam interfectoris inclinavere. nec ambigitur provinciam et 
militem alienato erga Vespasianum animo fuisse; et quidam 
e Vitellianis urbe profugi ostentabant Pisoni nutantis Gallias, 
paratam Germaniam, pericula ipsius et in pace suspecto tutius bellum. inter quae Claudius Sagitta, praefectus alae Petrianae, prospera navigatione praevenit Papirium centurionem a Muciano missum, adseveravitque mandata interficiendi 
Pisonis centurioni data: cecidisse Galerianum consobrinum 
eius generumque; unam in audacia spem salutis, sed duo 
itinera audendi, seu mallet statim arma, seu petita navibus 
Gallia ducem se Vitellianis exercitibus ostenderet. nihil ad 
ea moto Pisone, centurio a Muciano missus, ut portum Carthaginis attigit, magna voce laeta Pisoni omnia tamquam principi continuare, obvios et subitae rei miraculo attonitos ut 
eadem adstreperent hortari. vulgus credulum ruere in forum, praesentiam Pisonis exposcere; gaudio clamoribusque 
cuncta miscebant, indiligentia veri et adulandi libidine. Piso 
indicio Sagittae vel insita modestia non in publicum egressus est neque se studiis vulgi permisit: centurionemque percontatus, postquam quaesitum sibi crimen caedemque comperit, animadverti in eum iussit, haud perinde spe vitae quam 
ira in percussorem, quod idem ex interfectoribus Clodii Macri cruentas legati sanguine manus ad caedem proconsulis 
rettulisset. anxio deinde edicto Carthaginiensibus increpitis, 
ne solita quidem munia usurpabat, clausus intra domum, ne 
qua motus novi causa vel forte oreretur.

Sed ubi Festo consternatio vulgi, centurionis supplicium veraque et falsa more famae in maius innotuere, equites in necem Pisonis mittit. illi raptim vecti obscuro adhuc 
coeptae lucis domum proconsulis inrumpunt destrictis gladiis, 
et magna pars Pisonis ignari, quod Poenos auxiliaris Maurosque in eam caedem delegerat. haud procul cubiculo obvium forte servum quisnam et ubi esset Piso interrogavere. 
servus egregio mendacio se Pisonem esse respondit ac statim obtruncatur. nec multo post Piso interficitur; namque 
aderat qui nosceret, Baebius Massa e procuratoribus Africae, 
iam tunc optimo cuique exitiosus et inter causas malorum 
quae mox tulimus saepius rediturus. Festus Adrumeto, ubi 
speculabundus substiterat, ad legionem contendit praefectumque castrorum Caetronium Pisanum vinciri iussit proprias ob simultates, sed Pisonis satellitem vocabat militesque et centuriones quosdam puniit, alios praemiis adfecit, 
neutrum ex merito, sed ut oppressisse bellum crederetur. 
mox Oeensium Lepcitanorumque discordias componit, quae 
raptu frugum et pecorum inter agrestis modicis principiis, 
iam per arma atque acies exercebantur; nam populus Oeensis multitudine inferior Garamantas exciverat, gentem indomitam et inter accolas latrociniis fecundam. unde artae Lepcitanis res, lateque vastatis agris intra moenia trepidabant, 
donec interventu cohortium alarumque fusi Garamantes et recepta omnis praeda, nisi quam vagi per inaccessa mapalium 
ulterioribus vendiderant.

At Vespasiano post Cremonensem pugnam et prosperos undique nuntios cecidisse Vitellium multi cuiusque 
ordinis, pari audacia fortunaque hibernum mare adgressi, 
nuntiavere. aderant legati regis Vologaesi quadraginta milia 
Parthorum equitum offerentes. magnificum laetumque tantis 
sociorum auxiliis ambiri neque indigere: gratiae Vologaeso 
actae mandatumque ut legatos ad senatum mitteret et pacem 
esse sciret. Vespasianus in Italiam resque urbis intentus adversam de Domitiano famam accipit, tamquam terminos aetatis 
et concessa filio egrederetur: igitur validissimam exercitus 
partem Tito tradit ad reliqua Iudaici belli perpetranda.

Titum, antequam digrederetur, multo apud patrem 
sermone orasse ferunt ne criminantium nuntiis temere accenderetur integrumque se ac placabilem filio praestaret. 
non legiones, non classis proinde firma imperii munimenta 
quam numerum liberorum; nam amicos tempore, fortuna, 
cupidinibus aliquando aut erroribus imminui, transferri, desinere: suum cuique sanguinem indiscretum, sed maxime 
principibus, quorum prosperis et alii fruantur, adversa ad 
iunctissimos pertineant. ne fratribus quidem mansuram concordiam, ni parens exemplum praebuisset. Vespasianus haud 
aeque Domitiano mitigatus quam Titi pietate gaudens, bono 
esse animo iubet belloque et armis rem publicam attollere: 
sibi pacem domumque curae fore. tum celerrimas navium 
frumento onustas saevo adhuc mari committit: quippe tanto 
discrimine urbs nutabat ut decem haud amplius dierum frumentum in horreis fuerit, cum a Vespasiano commeatus subvenere.

Curam restituendi Capitolii in Lucium Vestinum confert, 
equestris ordinis virum, sed auctoritate famaque inter proceres. ab eo contracti haruspices monuere ut reliquiae prioris delubri in paludes aveherentur, templum isdem vestigiis 
sisteretur: nolle deos mutari veterem formam. XI kalendas Iulias serena luce spatium omne quod templo dicabatur evinctum vittis coronisque; ingressi milites, quis fausta 
nomina, felicibus ramis; dein virgines Vestales cum pueris 
puellisque patrimis matrimisque aqua e fontibus amnibusque 
hausta perluere. tum Helvidius Priscus praetor, praeeunte 
Plautio Aeliano pontifice, lustrata suovetaurilibus area et 
super caespitem redditis extis, Iovem, Iunonem, Minervam 
praesidesque imperii deos precatus uti coepta prosperarent 
sedisque suas pietate hominum inchoatas divina ope attollerent, vittas, quis ligatus lapis innexique funes erant, contigit; 
simul ceteri magistratus et sacerdotes et senatus et eques et 
magna pars populi, studio laetitiaque conixi, saxum ingens 
traxere. passimque iniectae fundamentis argenti aurique stipes et metallorum primitiae, nullis fornacibus victae, sed ut 
gignuntur: praedixere haruspices ne temeraretur opus saxo 
aurove in aliud destinato. altitudo aedibus adiecta: id solum 
religio adnuere et prioris templi magnificentiae defuisse credebatur.

Audita interim per Gallias Germaniasque mors Vitellii duplicaverat bellum. nam Civilis omissa dissimulatione 
in populum Romanum ruere, Vitellianae legiones vel externum servitium quam imperatorem Vespasianum malle. Galli 
sustulerant animos, eandem ubique exercituum nostrorum 
fortunam rati, vulgato rumore a Sarmatis Dacisque Moesica 
ac Pannonica hiberna circumsederi; paria de Britannia finge- 
bantur. sed nihil aeque quam incendium Capitolii, ut finem 
imperio adesse crederent, impulerat. captam olim a Gallis urbem, sed integra Iovis sede mansisse imperium: fatali nunc 
igne signum caelestis irae datum et possessionem rerum 
humanarum Transalpinis gentibus portendi superstitione vana 
Druidae canebant. incesseratque fama primores Galliarum 
ab Othone adversus Vitellium missos, antequam digrederentur, pepigisse ne deessent libertati, si populum Romanum 
continua civilium bellorum series et interna mala fregissent.

Ante Flacci Hordeonii caedem nihil prorupit quo 
coniuratio intellegeretur: interfecto Hordeonio commeavere 
nuntii inter Civilem Classicumque praefectum alae Trevirorum. Classicus nobilitate opibusque ante alios: regium illi 
genus et pace belloque clara origo, ipse e maioribus suis 
hostis populi Romani quam socios iactabat. miscuere sese 
Iulius Tutor et Iulius Sabinus, hic Trevir, hic Lingonus, Tutor 
ripae Rheni a Vitellio praefectus; Sabinum super insitam 
vanitatem falsae stirpis gloria incendebat: proaviam suam 
divo Iulio per Gallias bellanti corpore atque adulterio placuisse. hi secretis sermonibus animos ceterorum scrutari, 
ubi quos idoneos rebantur conscientia obstrinxere, in colonia Agrippinensi in domum privatam conveniunt; nam publice 
civitas talibus inceptis abhorrebat; ac tamen interfuere quidam 
Vbiorum Tungrorumque. sed plurima vis penes Treviros ac 
Lingonas, nec tulere moras consultandi. certatim proclamant furere discordiis populum Romanum, caesas legiones, 
vastatam Italiam, capi cum maxime urbem, omnis exercitus 
suis quemque bellis distineri: si Alpes praesidiis firmentur, 
coalita libertate disceptaturas Gallias quem virium suarum 
terminum velint.

Haec dicta pariter probataque: de reliquiis Vitelliani exercitus dubitavere. plerique interficiendos censebant, 
turbidos, infidos, sanguine ducum pollutos: vicit ratio parcendi, ne sublata spe veniae pertinaciam accenderent: adliciendos potius in societatem. legatis tantum legionum interfectis, 
ceterum vulgus conscientia scelerum et spe impunitatis facile 
accessurum. ea primi concilii forma missique per Gallias 
concitores belli; simulatum ipsis obsequium quo incautiorem Voculam opprimerent. nec defuere qui Voculae nuntiarent, sed vires ad coercendum deerant, infrequentibus infidisque legionibus. inter ambiguos milites et occultos hostis 
optimum e praesentibus ratus mutua dissimulatione et isdem 
quibus petebatur grassari, in coloniam Agrippinensem descendit. illuc Claudius Labeo, quem captum et extra commentum amendatum in Frisios diximus, corruptis custodibus 
perfugit; pollicitusque, si praesidium daretur, iturum in Batavos et potiorem civitatis partem ad societatem Romanam 
retracturum, accepta peditum equitumque modica manu 
nihil apud Batavos ausus quosdam Nerviorum Baetasiorumque 
in arma traxit, et furtim magis quam bello Canninefatis Marsacosque incursabat.

Vocula Gallorum fraude inlectus ad hostem contendit; nec procul Veteribus aberat, cum Classicus ac Tutor 
per speciem explorandi praegressi cum ducibus Germanorum 
pacta firmavere. tumque primum discreti a legionibus pro- 
prio vallo castra sua circumdant, obtestante Vocula non adeo 
turbatam civilibus armis rem Romanam ut Treviris etiam 
Lingonibusque despectui sit. superesse fidas provincias, 
victores exercitus, fortunam imperii et ultores deos. sic olim 
Sacrovirum et Aeduos, nuper Vindicem Galliasque singulis 
proeliis concidisse. eadem rursus numina, eadem fata ruptores foederum expectarent. melius divo Iulio divoque Augusto notos eorum animos: Galbam et infracta tributa hostilis spiritus induisse. nunc hostis, quia molle servitium; cum 
spoliati exutique fuerint, amicos fore. haec ferociter locutus, 
postquam perstare in perfidia Classicum Tutoremque videt, 
verso itinere Novaesium concedit: Galli duum milium spatio 
distantibus campis consedere. illuc commeantium centurionum militumque emebantur animi, ut (flagitium incognitum) 
Romanus exercitus in externa verba iurarent pignusque tanti 
sceleris nece aut vinculis legatorum daretur. Vocula, quamquam plerique fugam suadebant, audendum ratus vocata 
contione in hunc modum disseruit:

'Numquam apud vos verba feci aut pro vobis sollicitior aut pro me securior. nam mihi exitium parari libens 
audio mortemque in tot malis hostium ut finem miseriarum 
expecto: vestri me pudet miseretque, adversus quos non 
proelium et acies parantur; id enim fas armorum et ius hostium est: bellum cum populo Romano vestris se manibus 
gesturum Classicus sperat imperiumque et sacramentum Galliarum ostentat. adeo nos, si fortuna in praesens virtusque 
deseruit, etiam vetera exempla deficiunt, quotiens Romanae 
legiones perire praeoptaverint ne loco pellerentur? socii 
saepe nostri excindi urbis suas seque cum coniugibus ac liberis cremari pertulerunt, neque aliud pretium exitus quam 
fides famaque. tolerant cum maxime inopiam obsidiumque 
apud Vetera legiones nec terrore aut promissis demoventur: 
nobis super arma et viros et egregia castrorum munimenta 
frumentum et commeatus quamvis longo bello pares. pecunia 
nuper etiam donativo suffecit, quod sive a Vespasiano sive a 
Vitellio datum interpretari mavultis, ab imperatore certe Romano accepistis. tot bellorum victores, apud Geldubam, apud 
Vetera, fuso totiens hoste, si pavetis aciem, indignum id quidem, sed est vallum murique et trahendi artes, donec e proximis provinciis auxilia exercitusque concurrant. sane ego 
displiceam: sunt alii legati, tribuni, centurio denique aut 
miles. ne hoc prodigium toto terrarum orbe vulgetur, vobis 
satellitibus Civilem et Classicum Italiam invasuros. an, si ad 
moenia urbis Germani Gallique duxerint, arma patriae inferetis? horret animus tanti flagitii imagine. Tutorine Treviro 
agentur excubiae? signum belli Batavus dabit, et Germanorum catervas supplebitis? quis deinde sceleris exitus, cum 
Romanae legiones contra derexerint? transfugae e transfugis et proditores e proditoribus inter recens et vetus sacramentum invisi deis errabitis? te, Iuppiter optime maxime, 
quem per octingentos viginti annos tot triumphis coluimus, 
te, Quirine Romanae parens urbis, precor venerorque ut, si 
vobis non fuit cordi me duce haec castra incorrupta et intemerata servari, at certe pollui foedarique a Tutore et Classico 
ne sinatis, militibus Romanis aut innocentiam detis aut maturam et sine noxa paenitentiam.'

Varie excepta oratio inter spem metumque ac pu- 
dorem. digressum Voculam et de supremis agitantem liberti 
servique prohibuere foedissimam mortem sponte praevenire. 
et Classicus misso Aemilio Longino, desertore primae legionis, caedem eius maturavit; Herennium et Numisium legatos 
vinciri satis visum. dein sumptis Romani imperii insignibus 
in castra venit. nec illi, quamquam ad omne facinus durato, 
verba ultra suppeditavere quam ut sacramentum recitaret: 
iuravere qui aderant pro imperio Galliarum. interfectorem 
Voculae altis ordinibus, ceteros, ut quisque flagitium navaverat, praemiis attollit.

Divisae inde inter Tutorem et Classicum curae. Tutor 
valida manu circumdatos Agrippinensis quantumque militum 
apud superiorem Rheni ripam in eadem verba adigit, occisis 
Mogontiaci tribunis, pulso castrorum praefecto, qui detractaverant: Classicus corruptissimum quemque e deditis pergere 
ad obsessos iubet, veniam ostentantis, si praesentia sequerentur: aliter nihil spei, famem ferrumque et extrema passuros. adiecere qui missi erant exemplum suum.

Obsessos hinc fides, inde egestas inter decus ac 
flagitium distrahebant. cunctantibus solita insolitaque alimenta deerant, absumptis iumentis equisque et ceteris animalibus, quae profana foedaque in usum necessitas vertit. 
virgulta postremo et stirpis et internatas saxis herbas vellentes miseriarum patientiaeque documentum fuere, donec egregiam laudem fine turpi macularent, missis ad Civilem legatis 
vitam orantes. neque ante preces admissae quam in verba 
Galliarum iurarent: tum pactus praedam castrorum dat custodes qui pecuniam calones sarcinas retentarent et qui ipsos 
levis abeuntis prosequerentur. ad quintum ferme lapidem 
coorti Germani incautum agmen adgrediuntur. pugnacissimus quisque in vestigio, multi palantes occubuere: ceteri 
retro in castra perfugiunt, querente sane Civile et increpante 
Germanos tamquam fidem per scelus abrumperent. simulata 
ea fuerint an retinere saevientis nequiverit, parum adfirmatur. direptis castris faces iniciunt, cunctosque qui proelio 
superfuerant incendium hausit.

Civilis barbaro voto post coepta adversus Romanos 
arma propexum rutilatumque crinem patrata demum caede 
legionum deposuit; et ferebatur parvulo filio quosdam captivorum sagittis iaculisque puerilibus figendos obtulisse. ceterum neque se neque quemquam Batavum in verba Galliarum 
adegit, fisus Germanorum opibus et, si certandum adversus 
Gallos de possessione rerum foret, inclutus fama et potior. 
Munius Lupercus legatus legionis inter dona missus Veledae. 
ea virgo nationis Bructerae late imperitabat, vetere apud 
Germanos more, quo plerasque feminarum fatidicas et augescente superstitione arbitrantur deas. tuncque Veledae auctoritas adolevit; nam prosperas Germanis res et excidium legionum praedixerat. sed Lupercus in itinere interfectus. 
pauci centurionum tribunorumque in Gallia geniti reservantur pignus societati. cohortium alarum legionum hiberna subversa cremataque, iis tantum relictis quae Mogontiaci ac Vindonissae sita sunt.

Legio sexta decima cum auxiliis simul deditis a 
Novaesio in coloniam Trevirorum transgredi iubetur, praefinita die intra quam castris excederet. medium omne tempus 
per varias curas egere, ignavissimus quisque caesorum apud 
Vetera exemplo paventes, melior pars rubore et infamia: 
quale illud iter? quis dux viae? et omnia in arbitrio eorum 
quos vitae necisque dominos fecissent. alii nulla dedecoris 
cura pecuniam aut carissima sibimet ipsi circumdare, quidam expedire arma telisque tamquam in aciem accingi. haec 
meditantibus advenit proficiscendi hora expectatione tristior. 
quippe intra vallum deformitas haud perinde notabilis: detexit ignominiam campus et dies. revulsae imperatorum imagines, inhonora signa, fulgentibus hinc inde Gallorum vexillis; 
silens agmen et velut longae exequiae; dux Claudius Sanctus effosso oculo dirus ore, ingenio debilior. duplicatur 
flagitium, postquam desertis Bonnensibus castris altera se 
legio miscuerat. et vulgata captarum legionum fama cuncti 
qui paulo ante Romanorum nomen horrebant, procurrentes 
ex agris tectisque et undique effusi insolito spectaculo nimium fruebantur. non tulit ala Picentina gaudium insultantis 
vulgi, spretisque Sancti promissis aut minis Mogontiacum 
abeunt; ac forte obvio interfectore Voculae Longino, coniectis in eum telis initium exolvendae in posterum culpae 
fecere: legiones nihil mutato itinere ante moenia Trevirorum 
considunt.

Civilis et Classicus rebus secundis sublati, an coloniam Agrippinensem diripiendam exercitibus suis permitterent dubitavere. saevitia ingenii et cupidine praedae ad excidium civitatis trahebantur: obstabat ratio belli et novum 
imperium inchoantibus utilis clementiae fama; Civilem etiam 
beneficii memoria flexit, quod filium eius primo rerum motu 
in colonia Agrippinensi deprehensum honorata custodia ha- 
buerant. sed Transrhenanis gentibus invisa civitas opulentia 
auctuque; neque alium finem belli rebantur quam si promisca 
ea sedes omnibus Germanis foret aut disiecta Vbios quoque 
dispersisset.

Igitur Tencteri, Rheno discreta gens, missis legatis 
mandata apud concilium Agrippinensium edi iubent, quae 
ferocissimus e legatis in hunc modum protulit: 'redisse vos 
in corpus nomenque Germaniae communibus deis et praecipuo deorum Marti grates agimus, vobisque gratulamur quod 
tandem liberi inter liberos eritis; nam ad hunc diem flumina 
ac terram et caelum quodam modo ipsum clauserant Romani 
ut conloquia congressusque nostros arcerent, vel, quod contumeliosius est viris ad arma natis, inermes ac prope nudi 
sub custode et pretio coiremus. sed ut amicitia societasque 
nostra in aeternum rata sint, postulamus a vobis muros coloniae, munimenta servitii, detrahatis (etiam fera animalia, si 
clausa teneas, virtutis obliviscuntur), Romanos omnis in finibus vestris trucidetis (haud facile libertas et domini miscentur): bona interfectorum in medium cedant, ne quis occulere 
quicquam aut segregare causam suam possit. liceat nobis 
vobisque utramque ripam colere, ut olim maioribus nostris: 
quo modo lucem diemque omnibus hominibus, ita omnis terras fortibus viris natura aperuit. instituta cultumque patrium 
resumite, abruptis voluptatibus, quibus Romani plus adversus subiectos quam armis valent. sincerus et integer et servitutis oblitus populus aut ex aequo agetis aut aliis imperitabitis.'

Agrippinenses sumpto consultandi spatio, quando 
neque subire condiciones metus futuri neque palam aspernari condicio praesens sinebat, in hunc modum respondent: 
'quae prima libertatis facultas data est, avidius quam cautius 
sumpsimus, ut vobis ceterisque Germanis, consanguineis 
nostris, iungeremur. muros civitatis, congregantibus se cum 
maxime Romanorum exercitibus, augere nobis quam diruere 
tutius est. si qui ex Italia aut provinciis alienigenae in finibus 
nostris fuerant, eos bellum absumpsit vel in suas quisque 
sedis refugerunt. deductis olim et nobiscum per conubium 
sociatis quique mox provenerunt haec patria est; nec vos 
adeo iniquos existimamus ut interfici a nobis parentes fratres 
liberos nostros velitis. vectigal et onera commerciorum resolvimus: sint transitus incustoditi sed diurni et inermes, 
donec nova et recentia iura vetustate in consuetudinem vertuntur. arbitrum habebimus Civilem et Veledam, apud quos 
pacta sancientur.' sic lenitis Tencteris legati ad Civilem ac 
Veledam missi cum donis cuncta ex voluntate Agrippinensium perpetravere; sed coram adire adloquique Veledam negatum: arcebantur aspectu quo venerationis plus inesset. 
ipsa edita in turre; delectus e propinquis consulta responsaque ut internuntius numinis portabat.

Civilis societate Agrippinensium auctus proximas 
civitates adfectare aut adversantibus bellum inferre statuit. 
occupatisque Sunucis et iuventute eorum per cohortis composita, quo minus ultra pergeret, Claudius Labeo Baetasiorum 
Tungrorumque et Nerviorum tumultuaria manu restitit, fretus 
loco, quia pontem Mosae fluminis anteceperat. pugnabaturque in angustiis ambigue donec Germani transnatantes terga 
Labeonis invasere; simul Civilis, ausus an ex composito, 
intulit se agmini Tungrorum, et clara voce 'non ideo' inquit 
'bellum sumpsimus, ut Batavi et Treviri gentibus imperent: 
procul haec a nobis adrogantia. accipite societatem: transgredior ad vos, seu me ducem seu militem mavultis.' movebatur vulgus condebantque gladios, cum Campanus ac Iuvenalis e primoribus Tungrorum universam ei gentem dedidere; 
Labeo antequam circumveniretur profugit. Civilis Baetasios 
quoque ac Nervios in fidem acceptos copiis suis adiunxit, 
ingens rerum, perculsis civitatum animis vel sponte inclinantibus.

Interea Iulius Sabinus proiectis foederis Romani monumentis Caesarem se salutari iubet magnamque et inconditam popularium turbam in Sequanos rapit, conterminam civitatem et nobis fidam; nec Sequani detractavere certamen. 
fortuna melioribus adfuit: fusi Lingones. Sabinus festinatum 
temere proelium pari formidine deseruit; utque famam exitii 
sui faceret, villam, in quam perfugerat, cremavit, illic voluntaria morte interisse creditus. sed quibus artibus latebrisque 
vitam per novem mox annos traduxerit, simul amicorum eius 
constantiam et insigne Epponinae uxoris exemplum suo loco 
reddemus. Sequanorum prospera acie belli impetus stetit. 
resipiscere paulatim civitates fasque et foedera respicere, 
principibus Remis, qui per Gallias edixere ut missis legatis 
in commune consultarent, libertas an pax placeret.

At Romae cuncta in deterius audita Mucianum angebant, ne quamquam egregii duces (iam enim Gallum Annium et Petilium Cerialem delegerat) summam belli parum 
tolerarent. nec relinquenda urbs sine rectore; et Domitiani 
indomitae libidines timebantur, suspectis, uti diximus, Primo 
Antonio Varoque Arrio. Varus praetorianis praepositus vim 
atque arma retinebat: eum Mucianus pulsum loco, ne sine 
solacio ageret, annonae praefecit. utque Domitiani animum 
Varo haud alienum deleniret, Arrecinum Clementem, domui 
Vespasiani per adfinitatem innexum et gratissimum Domitiano, praetorianis praeposuit, patrem eius sub C. Caesare 
egregie functum ea cura dictitans, laetum militibus idem 
nomen, atque ipsum, quamquam senatorii ordinis, ad utraque munia sufficere. adsumuntur e civitate clarissimus quisque et alii per ambitionem. simul Domitianus Mucianusque 
accingebantur, dispari animo, ille spe ac iuventa properus, 
hic moras nectens quis flagrantem retineret, ne ferocia 
aetatis et pravis impulsoribus, si exercitum invasisset, paci 
belloque male consuleret. legiones victrices, octava, undecima, 
decima tertia Vitellianarum unaetvicensima, e recens conscriptis 
secunda Poeninis Cottianisque Alpibus, pars monte Graio traducuntur; quarta decima legio e Britannia, sexta ac prima ex 
Hispania accitae.

Igitur venientis exercitus fama et suopte ingenio ad mitiora inclinantes Galliarum civitates in Remos convenere. 
Trevirorum legatio illic opperiebatur, acerrimo instinctore 
belli Iulio Valentino. is meditata oratione cuncta magnis imperiis obiectari solita contumeliasque et invidiam in populum 
Romanum effudit, turbidus miscendis seditionibus et plerisque gratus vaecordi facundia.

At Iulius Auspex e primoribus Remorum, vim Romanam pacisque bona dissertans et sumi bellum etiam ab 
ignavis, strenuissimi cuiusque periculo geri, iamque super 
caput legiones, sapientissimum quemque reverentia fideque, 
iuniores periculo ac metu continuit: et Valentini animum laudabant, consilium Auspicis sequebantur. constat obstitisse 
Treviris Lingonibusque apud Gallias, quod Vindicis motu 
cum Verginio steterant. deterruit plerosque provinciarum 
aemulatio: quod bello caput? unde ius auspiciumque peteretur? quam, si cuncta provenissent, sedem imperio legerent? nondum victoria, iam discordia erat, aliis foedera, 
quibusdam opes virisque aut vetustatem originis per iurgia 
iactantibus: taedio futurorum praesentia placuere. scribuntur ad Treviros epistulae nomine Galliarum ut abstinerent 
armis, impetrabili venia et paratis deprecatoribus, si paeniteret: restitit idem Valentinus obstruxitque civitatis suae 
auris, haud perinde instruendo bello intentus quam frequens 
contionibus.

Igitur non Treviri neque Lingones ceteraeve rebellium civitates pro magnitudine suscepti discriminis agere; 
ne duces quidem in unum consulere, sed Civilis avia Belgarum circumibat, dum Claudium Labeonem capere aut exturbare nititur; Classicus segne plerumque otium trahens velut 
parto imperio fruebatur; ne Tutor quidem maturavit superiorem Germaniae ripam et ardua Alpium praesidiis claudere. 
atque interim unaetvicensima legio Vindonissa, Sextilius Felix cum auxiliariis cohortibus per Raetiam inrupere; accessit 
ala Singularium excita olim a Vitellio, deinde in partis Vespasiani transgressa. praeerat Iulius Briganticus sorore Civilis 
genitus, ut ferme acerrima proximorum odia sunt, invisus 
avunculo infensusque. Tutor Trevirorum copias, recenti 
Vangionum, Caeracatium, Tribocorum dilectu auctas, veterano pedite atque equite firmavit, corruptis spe aut metu subactis legionariis; qui primo cohortem praemissam a Sextilio 
Felice interficiunt, mox ubi duces exercitusque Romanus 
propinquabant, honesto transfugio rediere, secutis Tribocis 
Vangionibusque et Caeracatibus. Tutor Treviris comitanti- 
bus, vitato Mogontiaco, Bingium concessit, fidens loco, quia 
pontem Navae fluminis abruperat, sed incursu cohortium, 
quas Sextilius ducebat, et reperto vado proditus fususque. 
ea clade perculsi Treviri, et plebes omissis armis per agros 
palatur: quidam principum, ut primi posuisse bellum viderentur, in civitates quae societatem Romanam non exuerant, 
perfugere. legiones a Novaesio Bonnaque in Treviros, ut 
supra memoravimus, traductae se ipsae in verba Vespasiani 
adigunt. haec Valentino absente gesta; qui ubi adventabat 
furens cunctaque rursus in turbas et exitium conversurus, 
legiones in Mediomatricos, sociam civitatem, abscessere: 
Valentinus ac Tutor in arma Treviros retrahunt, occisis Herennio ac Numisio legatis quo minore spe veniae cresceret 
vinculum sceleris.

Hic belli status erat cum Petilius Cerialis Mogontiacum venit. eius adventu erectae spes; ipse pugnae avidus 
et contemnendis quam cavendis hostibus melior, ferocia verborum militem incendebat, ubi primum congredi licuisset, 
nullam proelio moram facturus. dilectus per Galliam habitos 
in civitates remittit ac nuntiare iubet sufficere imperio legiones: socii ad munia pacis redirent securi velut confecto 
bello quod Romanae manus excepissent. auxit ea res Gallorum obsequium: nam recepta iuventute facilius tributa toleravere, proniores ad officia quod spernebantur. at Civilis et 
Classicus ubi pulsum Tutorem, caesos Treviros, cuncta hostibus prospera accepere, trepidi ac properantes, dum dispersas suorum copias conducunt, crebris interim nuntiis Valentinum monuere ne summae rei periculum faceret. eo rapidius 
Cerialis, missis in Mediomatricos qui breviore itinere legiones 
in hostem verterent, contracto quod erat militum Mogontiaci 
quantumque secum transvexerat, tertiis castris Rigodulum 
venit, quem locum magna Trevirorum manu Valentinus insederat, montibus aut Mosella amne saeptum; et addiderat 
fossas obicesque saxorum. nec deterruere ea munimenta 
Romanum ducem quo minus peditem perrumpere iuberet, 
equitum aciem in collem erigeret, spreto hoste, quem temere 
collectum haud ita loco iuvari ut non plus suis in virtute foret. paulum morae in adscensu, dum missilia hostium praevehuntur: ut ventum in manus, deturbati ruinae 
modo praecipitantur. et pars equitum aequioribus iugis 
circumvecta nobilissimos Belgarum, in quis ducem Valentinum, cepit.

Cerialis postero die coloniam Trevirorum ingressus 
est, avido milite eruendae civitatis. hanc esse Classici, hanc 
Tutoris patriam; horum scelere clausas caesasque legiones. 
quid tantum Cremonam meruisse? quam e gremio Italiae 
raptam quia unius noctis moram victoribus attulerit. stare 
in confinio Germaniae integram sedem spoliis exercituum et 
ducum caedibus ovantem. redigeretur praeda in fiscum: ipsis 
sufficere ignis et rebellis coloniae ruinas, quibus tot castrorum excidia pensarentur. Cerialis metu infamiae, si licentia 
saevitiaque imbuere militem crederetur, pressit iras: et paruere, posito civium bello ad externa modestiores. convertit 
inde animos accitarum e Mediomatricis legionum miserabilis 
aspectus. stabant conscientia flagitii maestae, fixis in terram 
oculis: nulla inter coeuntis exercitus consalutatio; neque solantibus hortantibusve responsa dabant, abditi per tentoria 
et lucem ipsam vitantes. nec proinde periculum aut metus 
quam pudor ac dedecus obstupefecerat, attonitis etiam victo- 
ribus, qui vocem precesque adhibere non ausi lacrimis ac 
silentio veniam poscebant, donec Cerialis mulceret animos, 
fato acta dictitans quae militum ducumque discordia vel 
fraude hostium evenissent. primum illum stipendiorum et 
sacramenti diem haberent: priorum facinorum neque imperatorem neque se meminisse. tunc recepti in eadem castra, 
et edictum per manipulos ne quis in certamine iurgiove seditionem aut cladem commilitoni obiectaret.

Mox Treviros ac Lingonas ad contionem vocatos ita 
adloquitur: 'neque ego umquam facundiam exercui, et populi Romani virtutem armis adfirmavi: sed quoniam apud 
vos verba plurimum valent bonaque ac mala non sua natura, 
sed vocibus seditiosorum aestimantur, statui pauca disserere 
quae profligato bello utilius sit vobis audisse quam nobis 
dixisse. terram vestram ceterorumque Gallorum ingressi sunt 
duces imperatoresque Romani nulla cupidine, sed maioribus 
vestris invocantibus, quos discordiae usque ad exitium fatigabant, et acciti auxilio Germani sociis pariter atque hostibus servitutem imposuerant. quot proeliis adversus Cimbros 
Teutonosque, quantis exercituum nostrorum laboribus quove 
eventu Germanica bella tractaverimus, satis clarum. nec ideo 
Rhenum insedimus ut Italiam tueremur, sed ne quis alius 
Ariovistus regno Galliarum potiretur. an vos cariores Civili 
Batavisque et transrhenanis gentibus creditis quam maioribus eorum patres avique vestri fuerunt? eadem semper causa 
Germanis transcendendi in Gallias, libido atque avaritia et 
mutandae sedis amor, ut relictis paludibus et solitudinibus 
suis fecundissimum hoc solum vosque ipsos possiderent: 
ceterum libertas et speciosa nomina praetexuntur; nec quis- 
quam alienum servitium et dominationem sibi concupivit ut 
non eadem ista vocabula usurparet.'

'Regna bellaque per Gallias semper fuere donec in 
nostrum ius concederetis. nos, quamquam totiens lacessiti, 
iure victoriae id solum vobis addidimus, quo pacem tueremur; 
nam neque quies gentium sine armis neque arma sine stipendiis neque stipendia sine tributis haberi queunt: cetera in 
communi sita sunt. ipsi plerumque legionibus nostris praesidetis, ipsi has aliasque provincias regitis; nihil separatum 
clausumve. et laudatorum principum usus ex aequo quamvis procul agentibus: saevi proximis ingruunt. quo modo 
sterilitatem aut nimios imbris et cetera naturae mala, ita luxum vel avaritiam dominantium tolerate. vitia erunt, donec 
homines, sed neque haec continua et meliorum interventu 
pensantur: nisi forte Tutore et Classico regnantibus moderatius imperium speratis, aut minoribus quam nunc tributis 
parabuntur exercitus quibus Germani Britannique arceantur. 
nam pulsis, quod di prohibeant, Romanis quid aliud quam 
bella omnium inter se gentium existent? octingentorum annorum fortuna disciplinaque compages haec coaluit, quae 
convelli sine exitio convellentium non potest: sed vobis maximum discrimen, penes quos aurum et opes, praecipuae 
bellorum causae. proinde pacem et urbem, quam victi victoresque eodem iure obtinemus, amate colite: moneant vos 
utriusque fortunae documenta ne contumaciam cum pernicie 
quam obsequium cum securitate malitis.' tali oratione graviora metuentis composuit erexitque.

Tenebantur victore exercitu Treviri, cum Civilis et 
Classicus misere ad Cerialem epistulas, quarum haec sententia fuit: Vespasianum, quamquam nuntios occultarent, excessisse vita, urbem atque Italiam interno bello consumptam, 
Muciani ac Domitiani vana et sine viribus nomina: si Cerialis 
imperium Galliarum velit, ipsos finibus civitatium suarum contentos; si proelium mallet, ne id quidem abnuere. ad ea Cerialis Civili et Classico nihil: eum qui attulerat et ipsas epistulas ad Domitianum misit.

Hostes divisis copiis advenere undique. plerique culpabant Cerialem passum iungi quos discretos intercipere licuisset. Romanus exercitus castra fossa valloque circumdedit, 
quis temere antea intutis consederat.

Apud Germanos diversis sententiis certabatur. Civilis opperiendas Transrhenanorum gentis, quarum terrore 
fractae populi Romani vires obtererentur: Gallos quid aliud 
quam praedam victoribus? et tamen, quod roboris sit, Belgas secum palam aut voto stare. Tutor cunctatione crescere 
rem Romanam adfirmabat, coeuntibus undique exercitibus: 
transvectam e Britannia legionem, accitas ex Hispania, adventare ex Italia; nec subitum militem, sed veterem expertumque belli. nam Germanos, qui ab ipsis sperentur, non iuberi, non regi, sed cuncta ex libidine agere; pecuniamque ac 
dona, quis solis corrumpantur, maiora apud Romanos, et neminem adeo in arma pronum ut non idem pretium quietis 
quam periculi malit. quod si statim congrediantur, nullas esse 
Ceriali nisi e reliquiis Germanici exercitus legiones, foederibus Galliarum obstrictas. idque ipsum quod inconditam 
nuper Valentini manum contra spem suam fuderint, alimentum illis ducique temeritatis: ausuros rursus venturosque in 
manus non imperiti adulescentuli, verba et contiones quam 
ferrum et arma meditantis, sed Civilis et Classici; quos ubi 
aspexerint, redituram in animos formidinem, fugam famemque ac totiens captis precariam vitam. neque Treviros aut 
Lingonas benevolentia contineri: resumpturos arma, ubi metus abscesserit. diremit consiliorum diversitatem adprobata 
Tutoris sententia Classicus, statimque exequuntur.

Media acies Vbiis Lingonibusque data; dextro cornu 
cohortes Batavorum, sinistro Bructeri Tencterique. pars montibus, alii viam inter Mosellamque flumen tam improvisi adsiluere ut in cubiculo ac lectulo Cerialis (neque enim 
noctem in castris egerat) pugnari simul vincique suos audierit, increpans pavorem nuntiantium, donec universa clades in 
oculis fuit: perrupta legionum castra, fusi equites, medius 
Mosellae pons, qui ulteriora coloniae adnectit, ab hostibus 
insessus. Cerialis turbidis rebus intrepidus et fugientis manu 
retrahens, intecto corpore promptus inter tela, felici temeritate et fortissimi cuiusque adcursu reciperatum pontem electa 
manu firmavit. mox in castra reversus palantis captarum 
apud Novaesium Bonnamque legionum manipulos et rarum 
apud signa militem ac prope circumventas aquilas videt. incensus ira 'non Flaccum' inquit, 'non Voculam deseritis: 
nulla hic proditio; neque aliud excusandum habeo quam quod 
vos Gallici foederis oblitos redisse in memoriam Romani 
sacramenti temere credidi. adnumerabor Numisiis et Herenniis, ut omnes legati vestri aut militum manibus aut hostium ceciderint. ite, nuntiate Vespasiano vel, quod propius 
est, Civili et Classico, relictum a vobis in acie ducem: venient legiones quae neque me inultum neque vos impunitos 
patiantur.'

Vera erant, et a tribunis praefectisque eadem ingerebantur. consistunt per cohortis et manipulos; neque enim 
poterat patescere acies effuso hoste et impedientibus tento- 
riis sarcinisque, cum intra vallum pugnaretur. Tutor et Classicus et Civilis suis quisque locis pugnam ciebant, Gallos 
pro libertate, Batavos pro gloria, Germanos ad praedam instigantes. et cuncta pro hostibus erant, donec legio unaetvicensima patentiore quam ceterae spatio conglobata sustinuit ruentis, mox impulit. nec sine ope divina mutatis repente animis terga victores vertere. ipsi territos se cohortium aspectu ferebant, quae primo impetu disiectae summis 
rursus iugis congregabantur ac speciem novi auxilii fecerant. 
sed obstitit vincentibus pravum inter ipsos certamen omisso 
hoste spolia consectandi. Cerialis ut incuria prope rem adflixit, ita constantia restituit; secutusque fortunam castra hostium eodem die capit excinditque.

Nec in longum quies militi data. orabant auxilium 
Agrippinenses offerebantque uxorem ac sororem Civilis et 
filiam Classici, relicta sibi pignora societatis. atque interim 
dispersos in domibus Germanos trucidaverant; unde metus 
et iustae preces invocantium, antequam hostes reparatis viribus ad spem vel ad ultionem accingerentur. namque et Civilis illuc intenderat, non invalidus, flagrantissima cohortium 
suarum integra, quae e Chaucis Frisiisque composita Tolbiaci in finibus Agrippinensium agebat: sed tristis nuntius 
avertit, deletam cohortem dolo Agrippinensium, qui largis 
epulis vinoque sopitos Germanos, clausis foribus, igne iniecto cremavere; simul Cerialis propero agmine subvenit. 
circumsteterat Civilem et alius metus, ne quarta decima legio adiuncta Britannica classe adflictaret Batavos, qua Oceano ambiuntur. sed legionem terrestri itinere Fabius Priscus 
legatus in Nervios Tungrosque duxit, eaeque civitates in deditionem acceptae: classem ultro Canninefates adgressi sunt 
maiorque pars navium depressa aut capta. et Nerviorum 
multitudinem, sponte commotam ut pro Romanis bellum capesseret, idem Canninefates fudere. Classicus quoque adversus equites Novaesium a Ceriale praemissos secundum 
proelium fecit: quae modica sed crebra damna famam victoriae nuper partae lacerabant.

Isdem diebus Mucianus Vitellii filium interfici iubet, 
mansuram discordiam obtendens, ni semina belli restinxisset. 
neque Antonium Primum adsciri inter comites a Domitiano 
passus est, favore militum anxius et superbia viri aequalium 
quoque, adeo superiorum intolerantis. profectus ad Vespasianum Antonius ut non pro spe sua excipitur, ita neque 
averso imperatoris animo. trahebatur in diversa, hinc meritis 
Antonii, cuius ductu confectum haud dubie bellum erat, inde 
Muciani epistulis: simul ceteri ut infestum tumidumque insectabantur, adiunctis prioris vitae criminibus. neque ipse 
deerat adrogantia vocare offensas, nimius commemorandis 
quae meruisset: alios ut imbellis, Caecinam ut captivum ac 
dediticium increpat. unde paulatim levior viliorque haberi, 
manente tamen in speciem amicitia.

Per eos mensis quibus Vespasianus Alexandriae statos aestivis flatibus dies et certa maris opperiebatur, multa 
miracula evenere, quis caelestis favor et quaedam in Vespasianum inclinatio numinum ostenderetur. e plebe Alexandrina 
quidam oculorum tabe notus genua eius advolvitur, remedium 
caecitatis exposcens gemitu, monitu Serapidis dei, quem dedita superstitionibus gens ante alios colit; precabaturque 
principem ut genas et oculorum orbis dignaretur respergere 
oris excremento. alius manum aeger eodem deo auctore 
ut pede ac vestigio Caesaris calcaretur orabat. Vespasianus 
primo inridere, aspernari; atque illis instantibus modo famam 
vanitatis metuere, modo obsecratione ipsorum et vocibus 
adulantium in spem induci: postremo aestimari a medicis iubet an talis caecitas ac debilitas ope humana superabiles 
forent. medici varie disserere: huic non exesam vim luminis et redituram si pellerentur obstantia; illi elapsos in pravum artus, si salubris vis adhibeatur, posse integrari. id fortasse cordi deis et divino ministerio principem electum; denique patrati remedii gloriam penes Caesarem, inriti ludibrium penes miseros fore. igitur Vespasianus cuncta fortunae suae patere ratus nec quicquam ultra incredibile, laeto 
ipse vultu, erecta quae adstabat multitudine, iussa exequitur. 
statim conversa ad usum manus, ac caeco reluxit dies. utrumque qui interfuere nunc quoque memorant, postquam nullum 
mendacio pretium.

Altior inde Vespasiano cupido adeundi sacram sedem ut super rebus imperii consuleret: arceri templo cunctos 
iubet. atque ingressus intentusque numini respexit pone tergum e primoribus Aegyptiorum nomine Basiliden, quem procul Alexandria plurium dierum itinere et aegro corpore detineri haud ignorabat. percontatur sacerdotes num illo die 
Basilides templum inisset, percontatur obvios num in urbe 
visus sit; denique missis equitibus explorat illo temporis momento octoginta milibus passuum afuisse: tunc divinam speciem et vim responsi ex nomine Basilidis interpretatus est.

Origo dei nondum nostris auctoribus celebrata: Aegyptiorum antistites sic memorant, Ptolemaeo regi, qui Macedonum primus Aegypti opes firmavit, cum Alexandriae recens 
conditae moenia templaque et religiones adderet, oblatum 
per quietem decore eximio et maiore quam humana specie 
iuvenem, qui moneret ut fidissimis amicorum in Pontum missis effigiem suam acciret; laetum id regno magnamque et 
inclutam sedem fore quae excepisset: simul visum eundem 
iuvenem in caelum igne plurimo attolli. Ptolemaeus omine 
et miraculo excitus sacerdotibus Aegyptiorum, quibus mos 
talia intellegere, nocturnos visus aperit. atque illis Ponti et 
externorum parum gnaris, Timotheum Atheniensem e gente 
Eumolpidarum, quem ut antistitem caerimoniarum Eleusine 
exciverat, quaenam illa superstitio, quod numen, interrogat. 
Timotheus quaesitis qui in Pontum meassent, cognoscit urbem illic Sinopen, nec procul templum vetere inter accolas 
fama Iovis Ditis: namque et muliebrem effigiem adsistere 
quam plerique Proserpinam vocent. sed Ptolemaeus, ut sunt 
ingenia regum, pronus ad formidinem, ubi securitas rediit, 
voluptatum quam religionum adpetens neglegere paulatim 
aliasque ad curas animum vertere, donec eadem species terribilior iam et instantior exitium ipsi regnoque denuntiaret 
ni iussa patrarentur. tum legatos et dona Scydrothemidi regi 
(is tunc Sinopensibus imperitabat) expediri iubet praecepitque navigaturis ut Pythicum Apollinem adeant. illis mare secundum, sors oraculi haud ambigua: irent simulacrumque 
patris sui reveherent, sororis relinquerent.

Vt Sinopen venere, munera preces mandata regis 
sui Scydrothemidi adlegant. qui di versus animi modo numen 
pavescere, modo minis adversantis populi terreri; saepe donis promissisque legatorum flectebatur. atque interim triennio 
exacto Ptolemaeus non studium, non preces omittere: dignitatem legatorum, numerum navium, auri pondus augebat. 
tum minax facies Scydrothemidi offertur ne destinata deo 
ultra moraretur: cunctantem varia pernicies morbique et 
manifesta caelestium ira graviorque in dies fatigabat. advocata contione iussa numinis, suos Ptolemaeique visus, ingruentia mala exponit: vulgus aversari regem, invidere Aegypto, sibi metuere templumque circumsedere. maior hinc 
fama tradidit deum ipsum adpulsas litori navis sponte conscendisse: mirum inde dictu, tertio die tantum maris emensi 
Alexandriam adpelluntur. templum pro magnitudine urbis 
extructum loco cui nomen Rhacotis; fuerat illic sacellum Serapidi atque Isidi antiquitus sacratum. haec de origine et 
advectu dei celeberrima. nec sum ignarus esse quosdam 
qui Seleucia urbe Syriae accitum regnante Ptolemaeo, quem 
tertia aetas tulit; alii auctorem eundem Ptolemaeum, sedem, 
ex qua transierit, Memphim perhibent, inclutam olim et veteris Aegypti columen. deum ipsum multi Aesculapium, quod 
medeatur aegris corporibus, quidam Osirin, antiquissimum 
illis gentibus numen, plerique Iovem ut rerum omnium potentem, plurimi Ditem patrem insignibus, quae in ipso manifesta, aut per ambages coniectant.

At Domitianus Mucianusque antequam Alpibus propinquarent, prosperos rerum in Treviris gestarum nuntios 
accepere. praecipua victoriae fides dux hostium Valentinus 
nequaquam abiecto animo, quos spiritus gessisset, vultu ferebat. auditus ideo tantum ut nosceretur ingenium eius, 
damnatusque inter ipsum supplicium exprobranti cuidam 
patriam eius captam accipere se solacium mortis respondit. 
sed Mucianus quod diu occultaverat, ut recens exprompsit: 
quoniam benignitate deum fractae hostium vires forent, parum decore Domitianum confecto prope bello alienae gloriae 
interventurum. si status imperii aut salus Galliarum in discrimine verteretur, debuisse Caesarem in acie stare, Canninefatis Batavosque minoribus ducibus delegandos: ipse Luguduni vim fortunamque principatus e proximo ostentaret, 
nec parvis periculis immixtus et maioribus non defuturus.

Intellegebantur artes, sed pars obsequii in eo ne deprehenderentur: ita Lugudunum ventum. unde creditur Domitianus occultis ad Cerialem nuntiis fidem eius temptavisse 
an praesenti sibi exercitum imperiumque traditurus foret. 
qua cogitatione bellum adversus patrem agitaverit an opes 
virisque adversus fratrem, in incerto fuit: nam Cerialis 
salubri temperamento elusit ut vana pueriliter cupientem. 
Domitianus sperni a senioribus iuventam suam cernens modica quoque et usurpata antea munia imperii omittebat, simplicitatis ac modestiae imagine in altitudinem conditus studiumque litterarum et amorem carminum simulans, quo velaret animum et fratris se aemulationi subduceret, cuius disparem mitioremque naturam contra interpretabatur.

Eiusdem anni principio Caesar Titus, perdomandae 
Iudaeae delectus a patre et privatis utriusque rebus militia 
clarus, maiore tum vi famaque agebat, certantibus provinciarum et exercituum studiis. atque ipse, ut super fortunam 
crederetur, decorum se promptumque in armis ostendebat, 
comitate et adloquiis officia provocans ac plerumque in 
opere, in agmine gregario militi mixtus, incorrupto ducis 
honore. tres eum in Iudaea legiones, quinta et decima et 
quinta decima, vetus Vespasiani miles, excepere. addidit e 
Syria duodecimam et adductos Alexandria duoetvicensimanos tertianosque; comitabantur viginti sociae cohortes, octo 
equitum alae, simul Agrippa Sohaemusque reges et auxilia 
regis Antiochi validaque et solito inter accolas odio infensa 
Iudaeis Arabum manus, multi quos urbe atque Italia sua 
quemque spes acciverat occupandi principem adhuc vacuum. 
his cum copiis finis hostium ingressus composito agmine, 
cuncta explorans paratusque decernere, haud procul Hierosolymis castra facit.

Sed quoniam famosae urbis supremum diem tradituri 
sumus, congruens videtur primordia eius aperire.

Iudaeos Creta insula profugos novissima Libyae insedisse 
memorant, qua tempestate Saturnus vi Iovis pulsus cesserit 
regnis. argumentum e nomine petitur: inclutum in Creta 
Idam montem, accolas Idaeos aucto in barbarum cognomento 
Iudaeos vocitari. quidam regnante Iside exundantem per 
Aegyptum multitudinem ducibus Hierosolymo ac Iuda proximas in terras exoneratam; plerique Aethiopum prolem, quos 
rege Cepheo metus atque odium mutare sedis perpulerit. 
sunt qui tradant Assyrios convenas, indigum agrorum populum, parte Aegypti potitos, mox proprias urbis Hebraeasque terras et propiora Syriae coluisse. clara alii Iudaeorum 
initia, Solymos, carminibus Homeri celebratam gentem, conditae urbi Hierosolyma nomen e suo fecisse.

Plurimi auctores consentiunt orta per Aegyptum 
tabe quae corpora foedaret, regem Bocchorim adito Hammonis oraculo remedium petentem purgare regnum et id genus 
hominum ut invisum deis alias in terras avehere iussum. sic 
conquisitum collectumque vulgus, postquam vastis locis relictum sit, ceteris per lacrimas torpentibus, Moysen unum 
exulum monuisse ne quam deorum hominumve opem expectarent utrisque deserti, sed sibimet duce caelesti crederent, primo cuius auxilio praesentis miserias pepulissent. 
adsensere atque omnium ignari fortuitum iter incipiunt. sed 
nihil aeque quam inopia aquae fatigabat, iamque haud procul 
exitio totis campis procubuerant, cum grex asinorum agrestium e pastu in rupem nemore opacam concessit. secutus Moyses coniectura herbidi soli largas aquarum venas aperit. id levamen; et continuum sex dierum iter emensi septimo pulsis 
cultoribus obtinuere terras, in quis urbs et templum dicata.

Moyses quo sibi in posterum gentem firmaret, novos 
ritus contrariosque ceteris mortalibus indidit. profana illic 
omnia quae apud nos sacra, rursum concessa apud illos quae 
nobis incesta. effigiem animalis, quo monstrante errorem 
sitimque depulerant, penetrali sacravere, caeso ariete velut 
in contumeliam Hammonis; bos quoque immolatur, quoniam 
Aegyptii Apin colunt. sue abstinent memoria cladis, quod ipsos 
scabies quondam turpaverat, cui id animal obnoxium. longam olim famem crebris adhuc ieiuniis fatentur, et raptarum 
frugum argumentum panis Iudaicus nullo fermento detinetur. 
septimo die otium placuisse ferunt, quia is finem laborum tulerit; dein blandiente inertia septimum quoque annum ignaviae datum. alii honorem eum Saturno haberi, seu principia 
religionis tradentibus Idaeis, quos cum Saturno pulsos et 
conditores gentis accepimus, seu quod de septem sideribus, 
quis mortales reguntur, altissimo orbe et praecipua potentia stella Saturni feratur, ac pleraque caelestium viam suam 
et cursus septenos per numeros commeare.

Hi ritus quoquo modo inducti antiquitate defenduntur: cetera instituta, sinistra foeda, pravitate valuere. nam 
pessimus quisque spretis religionibus patriis tributa et stipes 
illuc congerebant, unde auctae Iudaeorum res, et quia apud 
ipsos fides obstinata, misericordia in promptu, sed adversus omnis alios hostile odium. separati epulis, discreti cubilibus, proiectissima ad libidinem gens, alienarum concubitu 
abstinent; inter se nihil inlicitum. circumcidere genitalia in- 
stituerunt ut diversitate noscantur. transgressi in morem 
eorum idem usurpant, nec quicquam prius imbuuntur quam 
contemnere deos, exuere patriam, parentes liberos fratres 
vilia habere. augendae tamen multitudini consulitur; nam et 
necare quemquam ex agnatis nefas, animosque proelio aut 
suppliciis peremptorum aeternos putant: hinc generandi amor 
et moriendi contemptus. corpora condere quam cremare e 
more Aegyptio, eademque cura et de infernis persuasio, caelestium contra. Aegyptii pleraque animalia effigiesque compositas venerantur, Iudaei mente sola unumque numen intellegunt: profanos qui deum imagines mortalibus materiis 
in species hominum effingant; summum illud et aeternum 
neque imitabile neque interiturum. igitur nulla simulacra urbibus suis, nedum templis sistunt; non regibus haec adulatio, non Caesaribus honor. sed quia sacerdotes eorum tibia 
tympanisque concinebant, hedera vinciebantur vitisque aurea templo reperta, Liberum patrem coli, domitorem Orientis, quidam arbitrati sunt, nequaquam congruentibus institutis. quippe Liber festos laetosque ritus posuit, Iudaeorum 
mos absurdus sordidusque.

Terra finesque qua ad Orientem vergunt Arabia terminantur, a meridie Aegyptus obiacet, ab occasu Phoenices 
et mare, septentrionem e latere Syriae longe prospectant. 
corpora hominum salubria et ferentia laborum. rari imbres, 
uber solum: exuberant fruges nostrum ad morem praeterque 
eas balsamum et palmae. palmetis proceritas et decor, balsamum modica arbor: ut quisque ramus intumuit, si vim ferri 
adhibeas, pavent venae; fragmine lapidis aut testa aperiuntur; 
umor in usu medentium est. praecipuum montium Libanum 
erigit, mirum dictu, tantos inter ardores opacum fidumque 
nivibus; idem amnem Iordanen alit funditque. nec Iordanes 
pelago accipitur, sed unum atque alterum lacum integer perfluit, tertio retinetur. lacus immenso ambitu, specie maris, 
sapore corruptior, gravitate odoris accolis pestifer, neque 
vento impellitur neque piscis aut suetas aquis volucris patitur. inertes undae superiacta ut solido ferunt; periti imperitique nandi perinde attolluntur. certo anni bitumen egerit, cuius legendi usum, ut ceteras artis, experientia docuit. 
ater suapte natura liquor et sparso aceto concretus innatat; 
hunc manu captum, quibus ea cura, in summa navis trahunt: inde nullo iuvante influit oneratque, donec abscindas. 
nec abscindere aere ferrove possis: fugit cruorem vestemque infectam sanguine, quo feminae per mensis exolvuntur. sic veteres auctores, sed gnari locorum tradunt undantis bitumine moles pelli manuque trahi ad litus, mox, ubi 
vapore terrae, vi solis inaruerint, securibus cuneisque ut 
trabes aut saxa discindi.

Haud procul inde campi quos ferunt olim uberes 
magnisque urbibus habitatos fulminum iactu arsisse; et manere vestigia, terramque ipsam, specie torridam, vim frugiferam perdidisse. nam cuncta sponte edita aut manu sata, 
sive herba tenus aut flore seu solitam in speciem adolevere, 
atra et inania velut in cinerem vanescunt. ego sicut inclitas 
quondam urbis igne caelesti flagrasse concesserim, ita halitu lacus infici terram, corrumpi superfusum spiritum, eoque 
fetus segetum et autumni putrescere reor, solo caeloque 
iuxta gravi. et Belius amnis Iudaico mari inlabitur, circa cuius os lectae harenae admixto nitro in vitrum excoquuntur. 
modicum id litus et egerentibus inexhaustum.

Magna pars Iudaeae vicis dispergitur, habent et oppida; Hierosolyma genti caput. illic immensae opulentiae 
templum, et primis munimentis urbs, dein regia, templum 
intimis clausum. ad fores tantum Iudaeo aditus, limine praeter sacerdotes arcebantur. dum Assyrios penes Medosque 
et Persas Oriens fuit, despectissima pars servientium: postquam Macedones praepolluere, rex Antiochus demere superstitionem et mores Graecorum dare adnisus, quo minus 
taeterrimam gentem in melius mutaret, Parthorum bello prohibitus est; nam ea tempestate Arsaces desciverat. tum Iudaei Macedonibus invalidis, Parthis nondum adultis (et Romani procul erant), sibi ipsi reges imposuere; qui mobilitate 
vulgi expulsi, resumpta per arma dominatione fugas civium, 
urbium eversiones, fratrum coniugum parentum neces aliaque solita regibus ausi superstitionem fovebant, quia honor 
sacerdotii firmamentum potentiae adsumebatur.

Romanorum primus Cn. Pompeius Iudaeos domuit 
templumque iure victoriae ingressus est: inde vulgatum nulla 
intus deum effigie vacuam sedem et inania arcana. muri 
Hierosolymorum diruti, delubrum mansit. mox civili inter 
nos bello, postquam in dicionem M. Antonii provinciae cesserant, rex Parthorum Pacorus Iudaea potitus interfectusque a P. Ventidio, et Parthi trans Euphraten redacti: Iudaeos C. Sosius subegit. regnum ab Antonio Herodi datum 
victor Augustus auxit. post mortem Herodis, nihil expectato 
Caesare, Simo quidam regium nomen invaserat. is a Quintilio Varo obtinente Syriam punitus, et gentem coercitam liberi Herodis tripertito rexere. sub Tiberio quies. dein iussi 
a C. Caesare effigiem eius in templo locare arma potius 
sumpsere, quem motum Caesaris mors diremit. Claudius, 
defunctis regibus aut ad modicum redactis, Iudaeam provinciam equitibus Romanis aut libertis permisit, e quibus Antonius Felix per omnem saevitiam ac libidinem ius regium 
servili ingenio exercuit, Drusilla Cleopatrae et Antonii nepte 
in matrimonium accepta, ut eiusdem Antonii Felix progener, 
Claudius nepos esset.

Duravit tamen patientia Iudaeis usque ad Gessium 
Florum procuratorem: sub eo bellum ortum. et comprimere 
coeptantem Cestium Gallum Syriae legatum varia proelia ac 
saepius adversa excepere. qui ubi fato aut taedio occidit, 
missu Neronis Vespasianus fortuna famaque et egregiis ministris intra duas aestates cuncta camporum omnisque praeter Hierosolyma urbis victore exercitu tenebat. proximus 
annus civili bello intentus quantum ad Iudaeos per otium 
transiit. pace per Italiam parta et externae curae rediere: 
augebat iras quod soli Iudaei non cessissent; simul manere 
apud exercitus Titum ad omnis principatus novi eventus casusve utile videbatur.

Igitur castris, uti diximus, ante moenia Hierosolymorum positis instructas legiones ostentavit: Iudaei sub ipsos 
muros struxere aciem, rebus secundis longius ausuri et, si 
pellerentur, parato perfugio. missus in eos eques cum expe- 
ditis cohortibus ambigue certavit; mox cessere hostes et 
sequentibus diebus crebra pro portis proelia serebant, donec 
adsiduis damnis intra moenia pellerentur. Romani ad obpugnandum versi; neque enim dignum videbatur famem hostium 
opperiri, poscebantque pericula, pars virtute, multi ferocia 
et cupidine praemiorum. ipsi Tito Roma et opes voluptatesque ante oculos; ac ni statim Hierosolyma conciderent, morari videbantur. sed urbem arduam situ opera molesque firmaverant, quis vel plana satis munirentur. nam duos collis 
in immensum editos claudebant muri per artem obliqui aut introrsus sinuati, ut latera obpugnantium ad ictus patescerent. 
extrema rupis abrupta, et turres, ubi mons iuvisset, in sexagenos pedes, inter devexa in centenos vicenosque attollebantur, mira specie ac procul intuentibus pares. alia intus 
moenia regiae circumiecta, conspicuoque fastigio turris 
Antonia, in honorem M. Antonii ab Herode appellata.

Templum in modum arcis propriique muri, labore 
et opere ante alios; ipsae porticus, quis templum ambibatur, egregium propugnaculum. fons perennis aquae, cavati 
sub terra montes et piscinae cisternaeque servandis imbribus. providerant conditores ex diversitate morum crebra 
bella: inde cuncta quamvis adversus longum obsidium; et 
a Pompeio expugnatis metus atque usus pleraque monstravere. atque per avaritiam Claudianorum temporum empto 
iure muniendi struxere muros in pace tamquam ad bellum, 
magna conluvie et ceterarum urbium clade aucti; nam pervicacissimus quisque illuc perfugerat eoque seditiosius agebant. tres duces, totidem exercitus: extrema et latissima 
moenium Simo, mediam urbem Ioannes quem et Bargioram 
vocabant , templum Eleazarus firmaverat. multitudine et armis Ioannes ac Simo, Eleazarus loco pollebat: sed proelia 
dolus incendia inter ipsos, et magna vis frumenti ambusta. 
mox Ioannes, missis per speciem sacrificandi qui Eleazarum 
manumque eius obtruncarent, templo potitur. ita in duas factiones civitas discessit, donec propinquantibus Romanis 
bellum externum concordiam pareret.

Evenerant prodigia, quae neque hostiis neque votis piare fas habet gens superstitioni obnoxia, religionibus 
adversa. visae per caelum concurrere acies, rutilantia arma 
et subito nubium igne conlucere templum. apertae repente delubri fores et audita maior humana vox excedere 
deos; simul ingens motus excedentium. quae pauci in metum trahebant: pluribus persuasio inerat antiquis sacerdotum litteris contineri eo ipso tempore fore ut valesceret 
Oriens profectique Iudaea rerum potirentur. quae ambages 
Vespasianum ac Titum praedixerat, sed vulgus more humanae cupidinis sibi tantam fatorum magnitudinem interpretati ne adversis quidem ad vera mutabantur. multitudinem 
obsessorum omnis aetatis, virile ac muliebre secus, sexcenta 
milia fuisse accepimus: arma cunctis, qui ferre possent, et 
plures quam pro numero audebant. obstinatio viris feminisque par; ac si transferre sedis cogerentur, maior vitae metus quam mortis. hanc adversus urbem gentemque Caesar 
Titus, quando impetus et subita belli locus abnueret, aggeribus vineisque certare statuit: dividuntur legionibus munia 
et quies proeliorum fuit, donec cuncta expugnandis urbibus 
reperta apud veteres aut novis ingeniis struerentur.

At Civilis post malam in Treviris pugnam reparato 
per Germaniam exercitu apud Vetera castra consedit, tutus 
loco, et ut memoria prosperarum illic rerum augescerent barbarorum animi. secutus est eodem Cerialis, duplicatis copiis 
adventu secundae et tertiae decimae et quartae decimae legionum; cohortesque et alae iam pridem accitae post victoriam 
properaverant. neuter ducum cunctator, sed arcebat latitudo 
camporum suopte ingenio umentium; addiderat Civilis obliquam in Rhenum molem, cuius obiectu revolutus amnis adiacentibus superfunderetur. ea loci forma, incertis vadis 
subdola et nobis adversa: quippe miles Romanus armis gravis et nandi pavidus, Germanos fluminibus suetos levitas armorum et proceritas corporum attollit.

Igitur lacessentibus Batavis ferocissimo cuique nostrorum coeptum certamen, deinde orta trepidatio, cum praealtis paludibus arma equi haurirentur. Germani notis vadis 
persultabant, omissa plerumque fronte latera ac terga circumvenientes. neque ut in pedestri acie comminus certabatur, sed 
tamquam navali pugna vagi inter undas aut, si quid stabile 
occurrebat, totis illic corporibus nitentes, vulnerati cum integris, periti nandi cum ignaris in mutuam perniciem implicabantur. minor tamen quam pro tumultu caedes, quia non ausi 
egredi paludem Germani in castra rediere. eius proelii eventus utrumque ducem diversis animi motibus ad maturandum 
summae rei discrimen erexit. Civilis instare fortunae, Cerialis abolere ignominiam: Germani prosperis feroces, Romanos pudor excitaverat. nox apud barbaros cantu aut clamore, nostris per iram et minas acta.

Postera luce Cerialis equite et auxiliariis cohortibus 
frontem explet, in secunda acie legiones locatae, dux sibi 
delectos retinuerat ad improvisa. Civilis haud porrecto agmine, sed cuneis adstitit: Batavi Cugernique in dextro, laeva 
ac propiora flumini Transrhenani tenuere. exhortatio ducum non more contionis apud universos, sed ut quosque 
suorum advehebantur. Cerialis veterem Romani nominis 
gloriam, antiquas recentisque victorias; ut perfidum ignavum victum hostem in aeternum exciderent, ultione magis 
quam proelio opus esse. pauciores nuper cum pluribus certasse, ac tamen fusos Germanos, quod roboris fuerit: superesse qui fugam animis, qui vulnera tergo ferant. proprios inde stimulos legionibus admovebat, domitores Britanniae quartadecimanos appellans; principem Galbam sextae legionis auctoritate factum; illa primum acie secundanos 
nova signa novamque aquilam dicaturos. hinc praevectus 
ad Germanicum exercitum manus tendebat, ut suam ripam, 
sua castra sanguine hostium reciperarent. alacrior omnium 
clamor, quis vel ex longa pace proelii cupido vel fessis 
bello pacis amor, praemiaque et quies in posterum sperabatur.

Nec Civilis silentem struxit aciem, locum pugnae 
testem virtutis ciens: stare Germanos Batavosque super vestigia gloriae, cineres ossaque legionum calcantis. quocumque oculos Romanus intenderet, captivitatem clademque 
et dira omnia obversari. ne terrerentur vario Trevirici 
proelii eventu: suam illic victoriam Germanis obstitisse, dum 
omissis telis praeda manus impediunt: sed cuncta mox prospera et hosti contraria evenisse. quae provideri astu ducis 
oportuerit, providisse, campos madentis et ipsis gnaros, paludes hostibus noxias. Rhenum et Germaniae deos in aspectu: quorum numine capesserent pugnam, coniugum parentum patriae memores: illum diem aut gloriosissimum inter 
maiores aut ignominiosum apud posteros fore. ubi sono armorum tripudiisque (ita illis mos) adprobata sunt dicta, saxis glandibusque et ceteris missilibus proelium incipitur, neque nostro milite paludem ingrediente et Germanis, ut elicerent, lacessentibus.

Absumptis quae iaciuntur et ardescente pugna procursum ab hoste infestius: immensis corporibus et praelongis hastis fluitantem labantemque militem eminus fodiebant; 
simul e mole, quam eductam in Rhenum rettulimus, Bructerorum cuneus transnatavit. turbata ibi res et pellebatur sociarum cohortium acies, cum legiones pugnam excipiunt suppressaque hostium ferocia proelium aequatur. inter quae 
perfuga Batavus adiit Cerialem, terga hostium promittens, si 
extremo paludis eques mitteretur: solidum illa et Cugernos, 
quibus custodia obvenisset, parum intentos. duae alae cum 
perfuga missae incauto hosti circumfunduntur. quod ubi clamore cognitum, legiones a fronte incubuere, pulsique Germani Rhenum fuga petebant. debellatum eo die foret, si Romana classis sequi maturasset: ne eques quidem institit, repente fusis imbribus et propinqua nocte.

Postera die quartadecima legio in superiorem pro- 
vinciam Gallo Annio missa: Cerialis exercitum decima ex 
Hispania legio supplevit: Civili Chaucorum auxilia venere. 
non tamen ausus oppidum Batavorum armis tueri, raptis quae 
ferri poterant, ceteris iniecto igni, in insulam concessit, gnarus deesse navis efficiendo ponti, neque exercitum Romanum aliter transmissurum: quin et diruit molem a Druso Germanico factam Rhenumque prono alveo in Galliam ruentem, 
disiectis quae morabantur, effudit. sic velut abacto amne 
tenuis alveus insulam inter Germanosque continentium terrarum speciem fecerat. transiere Rhenum Tutor quoque et 
Classicus et centum tredecim Trevirorum senatores, in quis 
fuit Alpinius Montanus, quem a Primo Antonio missum in Gallias superius memoravimus. comitabatur eum frater D. Alpinius; simul ceteri miseratione ac donis auxilia concibant 
inter gentis periculorum avidas.

Tantumque belli superfuit ut praesidia cohortium 
alarum legionum uno die Civilis quadripertito invaserit, decimam legionem Arenaci, secundam Batavoduri et Grinnes 
Vadamque, cohortium alarumque castra, ita divisis copiis 
ut ipse et Verax, sorore eius genitus, Classicusque ac Tutor suam quisque manum traherent, nec omnia patrandi fiducia, sed multa ausis aliqua in parte fortunam adfore: simul 
Cerialem neque satis cautum et pluribus nuntiis huc illuc 
cursantem posse medio intercipi. quibus obvenerant castra 
decimanorum, obpugnationem legionis arduam rati egressum militem et caedendis materiis operatum turbavere, occiso praefecto castrorum et quinque primoribus centurionum 
paucisque militibus: ceteri se munimentis defendere. in- 
terim Germanorum manus Batavoduri interrumpere inchoatum pontem nitebantur: ambiguum proelium nox diremit.

Plus discriminis apud Grinnes Vadamque. Vadam 
Civilis, Grinnes Classicus obpugnabant: nec sisti poterant 
interfecto fortissimo quoque, in quis Briganticus praefectus 
alae ceciderat, quem fidum Romanis et Civili avunculo infensum diximus. sed ubi Cerialis cum delecta equitum manu 
subvenit, versa fortuna; praecipites Germani in amnem aguntur. Civilis dum fugientis retentat, agnitus petitusque telis 
relicto equo transnatavit; idem Veraci effugium: Tutorem 
Classicumque adpulsae luntres vexere. ne tum quidem 
Romana classis pugnae adfuit, et iussum erat, sed obstitit 
formido et remiges per alia militiae munia dispersi. sane 
Cerialis parum temporis ad exequenda imperia dabat, subitus consiliis set eventu clarus: aderat fortuna, etiam ubi artes 
defuissent; hinc ipsi exercituique minor cura disciplinae. et 
paucos post dies, quamquam periculum captivitatis evasisset, 
infamiam non vitavit.

Profectus Novaesium Bonnamque ad visenda castra, quae hiematuris legionibus erigebantur, navibus remeabat disiecto agmine, incuriosis vigiliis. animadversum id 
Germanis et insidias composuere: electa nox atra nubibus, 
et prono amne rapti nullo prohibente vallum ineunt. prima 
caedes astu adiuta: incisis tabernaculorum funibus suismet 
tentoriis coopertos trucidabant. aliud agmen turbare classem, inicere vincla, trahere puppis; utque ad fallendum si- 
lentio, ita coepta caede, quo plus terroris adderent, cuncta 
clamoribus miscebant. Romani vulneribus exciti quaerunt 
arma, ruunt per vias, pauci ornatu militari, plerique circum 
brachia torta veste et strictis mucronibus. dux semisomnus 
ac prope intectus errore hostium servatur: namque praetoriam navem vexillo insignem, illic ducem rati, abripiunt. Cerialis alibi noctem egerat, ut plerique credidere, ob stuprum 
Claudiae Sacratae mulieris Vbiae. vigiles flagitium suum 
ducis dedecore excusabant, tamquam iussi silere ne quietem eius turbarent; ita intermisso signo et vocibus se quoque in somnum lapsos. multa luce revecti hostes captivis 
navibus, praetoriam triremem flumine Lupia donum Veledae traxere.

Civilem cupido incessit navalem aciem ostentandi: 
complet quod biremium quaeque simplici ordine agebantur; 
adiecta ingens luntrium vis, tricenos quadragenosque ferunt, 
armamenta Liburnicis solita; et simul captae luntres 
sagulis versicoloribus haud indecore pro velis iuvabantur. 
spatium velut aequoris electum quo Mosae fluminis os amnem Rhenum Oceano adfundit. causa instruendae classis 
super insitam genti vanitatem ut eo terrore commeatus Gallia adventantes interciperentur. Cerialis miraculo magis quam 
metu derexit classem, numero imparem, usu remigum, gu- 
bernatorum arte, navium magnitudine potiorem. his flumen 
secundum, illi vento agebantur: sic praevecti temptato levium telorum iactu dirimuntur. Civilis nihil ultra ausus trans 
Rhenum concessit: Cerialis insulam Batavorum hostiliter populatus agros villasque Civilis intactas nota arte ducum sinebat, cum interim flexu autumni et crebris per aequinoctium imbribus superfusus amnis palustrem humilemque insulam in faciem stagni opplevit. nec classis aut commeatus 
aderant, castraque in plano sita vi fluminis differebantur.

Potuisse tunc opprimi legiones et voluisse Germanos, sed dolo a se flexos imputavit Civilis; neque abhorret 
vero, quando paucis post diebus deditio insecuta est. nam 
Cerialis per occultos nuntios Batavis pacem, Civili veniam 
ostentans, Veledam propinquosque monebat fortunam belli, 
tot cladibus adversam, opportuno erga populum Romanum 
merito mutare: caesos Treviros, receptos Vbios, ereptam 
Batavis patriam; neque aliud Civilis amicitia partum quam 
vulnera fugas luctus. exulem eum et extorrem recipientibus 
oneri, et satis peccavisse quod totiens Rhenum transcenderint. si quid ultra moliantur, inde iniuriam et culpam, hinc 
ultionem et deos fore.

Miscebantur minis promissa; et concussa Transrhenanorum fide inter Batavos quoque sermones orti: non 
prorogandam ultra ruinam, nec posse ab una natione totius 
orbis servitium depelli. quid profectum caede et incendiis 
legionum nisi ut plures validioresque accirentur? si Vespasiano bellum navaverint, Vespasianum rerum potiri: sin populum Romanum armis vocent, quotam partem generis humani Batavos esse? respicerent Raetos Noricosque et ceterorum 
onera sociorum: sibi non tributa, sed virtutem et viros 
indici. proximum id libertati; et si dominorum electio sit, 
honestius principes Romanorum quam Germanorum feminas 
tolerari. haec vulgus, proceres atrociora: Civilis rabie semet in arma trusos; illum domesticis malis excidium gentis 
opposuisse. tunc infensos Batavis deos, cum obsiderentur 
legiones, interficerentur legati, bellum uni necessarium, ferale ipsis sumeretur. ventum ad extrema, ni resipiscere incipiant et noxii capitis poena paenitentiam fateantur.

Non fefellit Civilem ea inclinatio et praevenire statuit, super taedium malorum etiam spe vitae, quae plerumque magnos animos infringit. petito conloquio scinditur Nabaliae fluminis pons, in cuius abrupta progressi duces, et 
Civilis ita coepit: 'si apud Vitellii legatum defenderer, neque facto meo venia neque dictis fides debebatur; cuncta 
inter nos inimica: hostilia ab illo coepta, a me aucta erant: 
erga Vespasianum vetus mihi observantia, et cum privatus 
esset, amici vocabamur. hoc Primo Antonio notum, cuius 
epistulis ad bellum actus sum, ne Germanicae legiones et 
Gallica iuventus Alpis transcenderent. quae Antonius epistulis, Hordeonius Flaccus praesens monebat: arma in Germania movi, quae Mucianus in Syria, Aponius in Moesia, 
Flavianus in Pannonia '