Germania omnis a Gallis Raetisque et Pannoniis Rheno 
et Danubio fluminibus, a Sarmatis Dacisque mutuo metu 
aut montibus separatur: cetera Oceanus ambit, latos sinus 
et insularum immensa spatia complectens, nuper cognitis 
quibusdam gentibus ac regibus, quos bellum aperuit.

Rhenus, Raeticarum Alpium inaccesso ac praecipiti vertice 
ortus, modico flexu in occidentem versus septentrionali 
Oceano miscetur.

Danubius molli et clementer edito montis 
Abnobae iugo effusus plures populos adit, donec in Ponticum mare sex meatibus erumpat; septimum os paludibus 
hauritur.

Ipsos Germanos indigenas crediderim minimeque aliarum 
gentium adventibus et hospitiis mixtos, quia nec terra olim 
sed classibus advehebantur qui mutare sedes quaerebant, et 
immensus ultra utque sic dixerim adversus Oceanus raris ab 
orbe nostro navibus aditur.

quis porro, praeter periculum 
horridi et ignoti maris, Asia aut Africa aut Italia relicta 
Germaniam peteret, informem terris, asperam caelo, tristem 
cultu aspectuque nisi si patria sit?

Celebrant carminibus antiquis, quod unum apud illos 
memoriae et annalium genus est, Tuistonem deum terra 
editum. ei filium Mannum originem gentis conditoresque 
Manno tres filios adsignant, e quorum nominibus proximi 
Oceano Ingaevones, medii Herminones, ceteri Istaevones vocentur.

quidam, ut in licentia vetustatis, plures deo ortos 
pluresque gentis appellationes, Marsos Gambrivios Suebos 
Vandilios adfirmant, eaque vera et antiqua nomina.

ceterum Germaniae vocabulum recens et nuper additum, quoniam 
qui primi Rhenum transgressi Gallos expulerint ac nunc 
Tungri, tunc Germani vocati sint: ita nationis nomen, non 
gentis, evaluisse paulatim, ut omnes primum a victore ob 
metum, mox et a se ipsis invento nomine Germani vocarentur.

Fuisse et apud eos Herculem memorant, primumque 
omnium virorum fortium ituri in proelia canunt. sunt 
illis haec quoque carmina quorum relatu, quem baritum 
vocant, accendunt animos futuraeque pugnae fortunam ipso 
cantu augurantur; terrent enim trepidantve, prout sonuit 
acies, nec tam vocis ille quam virtutis concentus videtur.

adfectatur praecipue asperitas soni et fractum murmur, 
obiectis ad os scutis, quo plenior et gravior vox repercussu

intumescat. ceterum et Ulixen quidam opinantur longo 
illo et fabuloso errore in hunc Oceanum delatum adisse 
Germaniae terras, Asciburgiumque, quod in ripa Rheni 
situm hodieque incolitur, ab illo constitutum nominatumque; aram quin etiam Ulixi consecratam, adiecto 
Laertae patris nomine, eodem loco olim repertam, monumentaque et tumulos quosdam Graecis litteris inscriptos in

confinio Germaniae Raetiaeque adhuc extare. quae neque 
confirmare argumentis neque refellere in animo est: ex 
ingenio suo quisque demat vel addat fidem.

Ipse eorum opinionibus accedo qui Germaniae populos 
nullis aliarum nationum conubiis infectos propriam et 
sinceram et tantum sui similem gentem extitisse arbitrantur.

unde habitus quoque corporum, tamquam in tanto hominum numero, idem omnibus: truces et caerulei oculi, rutilae 
comae, magna corpora et tantum ad impetum valida.

laboris atque operum non eadem patientia, minimeque sitim 
aestumque tolerare, frigora atque inediam caelo solove 
adsueverunt.

Terra etsi aliquanto specie differt, in universum tamen 
aut silvis horrida aut paludibus foeda, humidior qua Gallias, 
ventosior qua Noricum ac Pannoniam aspicit; satis ferax, 
frugiferarum arborum impatiens, pecorum fecunda, sed

plerumque improcera. ne armentis quidem suus honor aut 
gloria frontis: numero gaudent, eaeque solae et gratissimae

opes sunt. argentum et aurum propitiine an irati dii negaverint dubito. nec tamen adfirmaverim nullam Germaniae 
venam argentum aurumve gignere: quis enim scrutatus est?

possessione et usu haud perinde adficiuntur: est videre 
apud illos argentea vasa, legatis et principibus eorum muneri 
data, non in alia vilitate quam quae humo finguntur. 
quamquam proximi ob usum commerciorum aurum et argentum in pretio habent formasque quasdam nostrae pecuniae 
agnoscunt atque eligunt: interiores simplicius et antiquius

permutatione mercium utuntur. pecuniam probant veterem 
et diu notam, serratos bigatosque. argentum quoque magis 
quam aurum sequuntur, nulla adfectione animi, sed quia 
numerus argenteorum facilior usui est promisca ac vilia 
mercantibus.

Ne ferrum quidem superest, sicut ex genere telorum 
colligitur. rari gladiis aut maioribus lanceis utuntur: hastas 
vel ipsorum vocabulo frameas gerunt angusto et brevi ferro, 
sed ita acri et ad usum habili, ut eodem telo, prout ratio

poscit, vel comminus vel eminus pugnent. et eques quidem 
scuto frameaque contentus est, pedites et missilia spargunt, 
pluraque singuli, atque in immensum vibrant, nudi aut 
sagulo leves. nulla cultus iactatio: scuta tantum lectissimis

coloribus distinguunt. paucis loricae, vix uni alterive cassis 
aut galea. equi non forma, non velocitate conspicui. sed 
nec variare gyros in morem nostrum docentur: in rectum 
aut uno flexu dextros agunt, ita coniuncto orbe ut nemo

posterior sit. in universum aestimanti plus penes peditem 
roboris; eoque mixti proeliantur, apta et congruente ad 
equestrem pugnam velocitate peditum, quos ex omni iuventute delectos ante aciem locant.

definitur et numerus: 
centeni ex singulis pagis sunt, idque ipsum inter suos vocantur, et quod primo numerus fuit, iam nomen et honor

est. acies per cuneos componitur. cedere loco, dummodo 
rursus instes, consilii quam formidinis arbitrantur. corpora 
suorum etiam in dubiis proeliis referunt. scutum reliquisse 
praecipuum flagitium, nec aut sacris adesse aut concilium 
inire ignominioso fas, multique superstites bellorum infamiam laqueo finierunt.

Reges ex nobilitate, duces ex virtute sumunt. nec regibus infinita ac libera potestas, et duces exemplo potius 
quam imperio, si prompti, si conspicui, si ante aciem agant,

admiratione praesunt. ceterum neque animadvertere neque 
vincire, ne verberare quidem nisi sacerdotibus permissum, 
non quasi in poenam nec ducis iussu, sed velut deo imperante, quem adesse bellantibus credunt.

effigiesque et signa 
quaedam detracta lucis in proelium ferunt; quodque praecipuum fortitudinis incitamentum est, non casus nec fortuita conglobatio turmam aut cuneum facit, sed familiae et 
propinquitates; et in proximo pignora, unde feminarum

ululatus audiri, unde vagitus infantium. hi cuique sanctissimi testes, hi maximi laudatores: ad matres, ad coniuges 
vulnera ferunt; nec illae numerare et exigere plagas pavent, 
cibosque et hortamina pugnantibus gestant.

Memoriae proditur quasdam acies inclinatas iam et labantes a feminis restitutas constantia precum et obiectu 
pectorum et monstrata comminus captivitate, quam longe 
impatientius feminarum suarum nomine timent, adeo ut 
efficacius obligentur animi civitatum quibus inter obsides

puellae quoque nobiles imperantur. inesse quin etiam 
sanctum aliquid et providum putant, nec aut consilia earum

aspernantur aut responsa neglegunt. vidimus sub divo 
Vespasiano Veledam diu apud plerosque numinis loco 
habitam; sed et olim Auriniam et complures alias venerati 
sunt, non adulatione nec tamquam facerent deas.

Deorum maxime Mercurium colunt, cui certis diebus 
humanis quoque hostiis litare fas habent. Herculem ac 
Martem concessis animalibus placant.

pars Sueborum et Isidi sacrificat: unde causa et origo peregrino sacro parum 
comperi nisi quod signum ipsum in modum liburnae figuratum

docet advectam religionem. ceterum nec cohibere 
parietibus deos neque in ullam humani oris speciem adsimulare ex magnitudine caelestium arbitrantur: lucos ac 
nemora consecrant deorumque nominibus appellant secretum illud, quod sola reverentia vident.

Auspicia sortesque ut qui maxime observant. sortium 
consuetudo simplex. virgam frugiferae arbori decisam in 
surculos amputant eosque notis quibusdam discretos super

candidam vestem temere ac fortuito spargunt. mox, si 
publice consultetur, sacerdos civitatis, sin privatim, ipse 
pater familiae, precatus deos caelumque suspiciens ter 
singulos tollit, sublatos secundum impressam ante notam

interpretatur. si prohibuerunt, nulla de eadem re in eundem diem consultatio; sin permissum, auspiciorum adhuc 
fides exigitur. et illud quidem etiam hic notum, avium 
voces volatusque interrogare: proprium gentis equorum

quoque praesagia ac monitus experiri. publice aluntur 
isdem nemoribus ac lucis, candidi et nullo mortali opere 
contacti; quos pressos sacro curru sacerdos ac rex vel 
princeps civitatis comitantur hinnitusque ac fremitus observant.

nec ulli auspicio maior fides, non solum apud 
plebem, sed apud proceres, apud sacerdotes; se enim 
ministros deorum, illos conscios putant. est et alia observatio auspiciorum, qua gravium bellorum eventus explorant.

eius gentis cum qua bellum est captivum quoquo 
modo interceptum cum electo popularium suorum, patriis 
quemque armis, committunt: victoria huius vel illius pro 
praeiudicio accipitur.

De minoribus rebus principes consultant, de maioribus 
omnes, ita tamen ut ea quoque, quorum penes plebem

arbitrium est, apud principes praetractentur. coeunt, nisi 
quid fortuitum et subitum incidit, certis diebus, cum aut 
incohatur luna aut impletur; nam agendis rebus hoc auspicatissimum initium credunt. nec dierum numerum, ut nos, 
sed noctium computant. sic constituunt, sic condicunt:

nox ducere diem videtur. illud ex libertate vitium, quod 
non simul nec ut iussi conveniunt, sed et alter et tertius

dies cunctatione coeuntium absumitur. ut turbae placuit, 
considunt armati. silentium per sacerdotes, quibus tum

et coercendi ius est, imperatur. mox rex vel princeps, 
prout aetas cuique, prout nobilitas, prout decus bellorum, 
prout facundia est, audiuntur auctoritate suadendi magis

quam iubendi potestate. si displicuit sententia, fremitu 
aspernantur; sin placuit, frameas concutiunt: honoratissimum adsensus genus est armis laudare.

Licet apud concilium accusare quoque et discrimen 
capitis intendere. distinctio poenarum ex delicto: proditores et transfugas arboribus suspendunt, ignavos et imbelles 
et corpore infames caeno ac palude, iniecta insuper crate,

mergunt. diversitas supplicii illuc respicit, tamquam scelera 
ostendi oporteat dum puniuntur, flagitia abscondi. sed et 
levioribus delictis pro modo poena: equorum pecorumque 
numero convicti multantur. pars multae regi vel civitati, 
pars ipsi qui vindicatur vel propinquis eius exsolvitur.

eliguntur in isdem conciliis et principes qui iura per pagos 
vicosque reddunt; centeni singulis ex plebe comites consilium simul et auctoritas adsunt.

Nihil autem neque publicae neque privatae rei nisi armati 
agunt. sed arma sumere non ante cuiquam moris quam 
civitas suffecturum probaverit. tum in ipso concilio vel 
principum aliquis vel pater vel propinqui scuto frameaque 
iuvenem ornant: haec apud illos toga, hic primus iuventae 
honos; ante hoc domus pars videntur, mox rei publicae.

insignis nobilitas aut magna patrum merita principis dignationem etiam adulescentulis adsignant: ceteris robustioribus 
ac iam pridem probatis adgregantur, nec rubor inter comites

aspici. gradus quin etiam ipse comitatus habet, iudicio 
eius quem sectantur; magnaque et comitum aemulatio, 
quibus primus apud principem suum locus, et principum,

cui plurimi et acerrimi comites. haec dignitas, hae vires: 
magno semper electorum iuvenum globo circumdari in 
pace decus, in bello praesidium. nec solum in sua gente 
cuique, sed apud finitimas quoque civitates id nomen, ea 
gloria est, si numero ac virtute comitatus emineat; expetuntur enim legationibus et muneribus ornantur et ipsa 
plerumque fama bella profligant.

Cum ventum in aciem, turpe principi virtute vinci, turpe 
comitatui virtutem principis non adaequare. iam vero 
infame in omnem vitam ac probrosum superstitem principi 
suo ex acie recessisse: illum defendere, tueri, sua quoque 
fortia facta gloriae eius adsignare praecipuum sacramentum 
est: principes pro victoria pugnant, comites pro principe.

si civitas in qua orti sunt longa pace et otio torpeat, plerique nobilium adulescentium petunt ultro eas nationes, quae 
tum bellum aliquod gerunt, quia et ingrata genti quies et 
facilius inter ancipitia clarescunt magnumque comitatum

non nisi vi belloque tueare; exigunt enim principis sui 
liberalitate illum bellatorem equum, illam cruentam victricemque frameam; nam epulae et quamquam incompti, 
largi tamen apparatus pro stipendio cedunt. materia munificentiae per bella et raptus.

nec arare terram aut expectare annum tam facile persuaseris quam vocare hostem et 
vulnera mereri; pigrum quin immo et iners videtur sudore 
adquirere quod possis sanguine parare.

Quotiens bella non ineunt, non multum venatibus, plus 
per otium transigunt, dediti somno ciboque: fortissimus 
quisque ac bellicosissimus nihil agens, delegata domus et 
penatium et agrorum cura feminis senibusque et infirmissimo cuique ex familia, ipsi hebent, mira diversitate naturae, 
cum idem homines sic ament inertiam et oderint quietem.

mos est civitatibus ultro ac viritim conferre principibus vel 
armentorum vel frugum, quod pro honore acceptum etiam

necessitatibus subvenit. gaudent praecipue finitimarum 
gentium donis, quae non modo a singulis, sed et publice 
mittuntur, electi equi, magnifica arma, phalerae torquesque; iam et pecuniam accipere docuimus.

Nullas Germanorum populis urbes habitari satis notum 
est, ne pati quidem inter se iunctas sedes. colunt discreti

ac diversi, ut fons, ut campus, ut nemus placuit. vicos 
locant non in nostrum morem conexis et cohaerentibus 
aedificiis: suam quisque domum spatio circumdat, sive

adversus casus ignis remedium sive inscitia aedificandi. ne 
caementorum quidem apud illos aut tegularum usus: materia 
ad omnia utuntur informi et citra speciem aut delectationem. 
quaedam loca diligentius inlinunt terra ita pura ac splendente ut picturam ac lineamenta colorum imitetur.

solent et subterraneos specus aperire eosque multo insuper fimo 
onerant, suffugium hiemis et receptaculum frugibus, quia 
rigorem frigorum eius modi loci molliunt, et si quando 
hostis advenit, aperta populatur, abdita autem et defossa 
aut ignorantur aut eo ipso fallunt quod quaerenda sunt.

Tegumen omnibus sagum fibula aut, si desit, spina consertum: cetera intecti totos dies iuxta focum atque ignem 
agunt. locupletissimi veste distinguuntur non fluitante, 
sicut Sarmatae ac Parthi, sed stricta et singulos artus exprimente.

gerunt et ferarum pelles, proximi ripae neglegenter, 
ulteriores exquisitius, ut quibus nullus per commercia cultus. 
eligunt feras et detracta velamina spargunt maculis pellibusque beluarum, quas exterior Oceanus atque ignotum mare

gignit. nec alius feminis quam viris habitus, nisi quod 
feminae saepius lineis amictibus velantur eosque purpura 
variant, partemque vestitus superioris in manicas non extendunt, nudae brachia ac lacertos; sed et proxima pars 
pectoris patet.

Quamquam severa illic matrimonia, nec ullam morum 
partem magis laudaveris. nam prope soli barbarorum singulis uxoribus contenti sunt, exceptis admodum paucis, qui 
non libidine sed ob nobilitatem plurimis nuptiis ambiuntur.

dotem non uxor marito, sed uxori maritus offert. intersunt parentes et propinqui ac munera probant, munera non 
ad delicias muliebres quaesita nec quibus nova nupta 
comatur, sed boves et frenatum equum et scutum cum

framea gladioque. in haec munera uxor accipitur, atque 
in vicem ipsa armorum aliquid viro adfert: hoc maximum 
vinculum, haec arcana sacra, hos coniugales deos arbitrantur.

ne se mulier extra virtutum cogitationes extraque 
bellorum casus putet, ipsis incipientis matrimonii auspiciis 
admonetur venire se laborum periculorumque sociam, idem 
in pace, idem in proelio passuram ausuramque: hoc iuncti 
boves, hoc paratus equus, hoc data arma denuntiant. sic 
vivendum, sic pariendum: accipere se quae liberis inviolata 
ac digna reddat, quae nurus accipiant rursusque ad nepotes 
referantur.

Ergo saepta pudicitia agunt, nullis spectaculorum illecebris, nullis conviviorum irritationibus corruptae.

litterarum secreta viri pariter ac feminae ignorant. paucissima 
in tam numerosa gente adulteria, quorum poena praesens 
et maritis permissa: abscisis crinibus nudatam coram propinquis expellit domo maritus ac per omnem vicum verbere 
agit; publicatae enim pudicitiae nulla venia: non forma,

non aetate, non opibus maritum invenerit. nemo enim 
illic vitia ridet, nec corrumpere et corrumpi saeculum 
vocatur. melius quidem adhuc eae civitates, in quibus 
tantum virgines nubunt et cum spe votoque uxoris semel

transigitur. sic unum accipiunt maritum quo modo unum 
corpus unamque vitam, ne ulla cogitatio ultra, ne longior 
cupiditas, ne tamquam maritum sed tamquam matrimonium

ament. numerum liberorum finire aut quemquam ex 
agnatis necare flagitium habetur, plusque ibi boni mores 
valent quam alibi bonae leges.

In omni domo nudi ac sordidi in hos artus, in haec 
corpora, quae miramur, excrescunt. sua quemque mater

uberibus alit, nec ancillis ac nutricibus delegantur. dominum ac servum nullis educationis deliciis dignoscas: inter 
eadem pecora, in eadem humo degunt, donec aetas separet

ingenuos, virtus agnoscat. sera iuvenum venus, eoque 
inexhausta pubertas. nec virgines festinantur; eadem 
iuventa, similis proceritas: pares validaeque miscentur, ac

robora parentum liberi referunt. sororum filiis idem apud 
avunculum qui apud patrem honor. quidam sanctiorem artioremque hunc nexum sanguinis arbitrantur et in accipiendis 
obsidibus magis exigunt, tamquam et animum firmius et

domum latius teneant. heredes tamen successoresque sui 
cuique liberi, et nullum testamentum. si liberi non sunt, 
proximus gradus in possessione fratres, patrui, avunculi. 
quanto plus propinquorum, quanto maior adfinium numerus, 
tanto gratiosior senectus; nec ulla orbitatis pretia.

Suscipere tam inimicitias seu patris seu propinqui quam 
amicitias necesse est. nec implacabiles durant: luitur enim 
etiam homicidium certo armentorum ac pecorum numero 
recipitque satisfactionem universa domus, utiliter in publicum, quia periculosiores sunt inimicitiae iuxta libertatem.

Convictibus et hospitiis non alia gens effusius indulget. 
quemcumque mortalium arcere tecto nefas habetur; pro 
fortuna quisque apparatis epulis excipit. cum defecere, qui 
modo hospes fuerat, monstrator hospitii et comes; proximam

domum non invitati adeunt. nec interest: pari humanitate 
accipiuntur. notum ignotumque quantum ad ius hospitis 
nemo discernit. abeunti, si quid poposcerit, concedere 
moris; et poscendi in vicem eadem facilitas. gaudent 
muneribus, sed nec data imputant nec acceptis obligantur.

Statim e somno, quem plerumque in diem extrahunt, 
lavantur, saepius calida, ut apud quos plurimum hiems 
occupat. lauti cibum capiunt: separatae singulis sedes et 
sua cuique mensa. tum ad negotia nec minus saepe ad

convivia procedunt armati. diem noctemque continuare 
potando nulli probrum. crebrae, ut inter vinolentos, rixae 
raro conviciis, saepius caede et vulneribus transiguntur.

sed et de reconciliandis invicem inimicis et iungendis 
adfinitatibus et adsciscendis principibus, de pace denique ac 
bello plerumque in conviviis consultant, tamquam nullo 
magis tempore aut ad simplices cogitationes pateat animus

aut ad magnas incalescat. gens non astuta nec callida 
aperit adhuc secreta pectoris licentia loci; ergo detecta 
et nuda omnium mens. postera die retractatur, et salva 
utriusque temporis ratio est: deliberant dum fingere nesciunt, constituunt dum errare non possunt.

Potui humor ex hordeo aut frumento, in quandam similitudinem vini corruptus; proximi ripae et vinum mercantur. 
cibi simplices, agrestia poma, recens fera aut lac concretum: 
sine apparatu, sine blandimentis expellunt famem. adversus

sitim non eadem temperantia. si indulseris ebrietati suggerendo quantum concupiscunt, haud minus facile vitiis quam 
armis vincentur.

Genus spectaculorum unum atque in omni coetu idem: 
nudi iuvenes, quibus id ludicrum est, inter gladios se atque

infestas frameas saltu iaciunt. exercitatio artem paravit, 
ars decorem, non in quaestum tamen aut mercedem: quamvis audacis lasciviae pretium est voluptas spectantium.

aleam, quod mirere, sobrii inter seria exercent, tanta lucrandi 
perdendive temeritate, ut, cum omnia defecerunt, extremo 
ac novissimo iactu de libertate ac de corpore contendant.

victus voluntariam servitutem adit; quamvis iuvenior, 
quamvis robustior, alligari se ac venire patitur. ea est in re 
prava pervicacia; ipsi fidem vocant. servos condicionis 
huius per commercia tradunt, ut se quoque pudore victoriae 
exsolvant.

Ceteris servis non in nostrum morem descriptis per 
familiam ministeriis utuntur: suam quisque sedem, suos 
penates regit. frumenti modum dominus aut pecoris aut 
vestis ut colono iniungit, et servus hactenus paret; cetera

domus officia uxor ac liberi exequuntur. verberare servum 
ac vinculis et opere coercere rarum: occidere solent, non 
disciplina et severitate, sed impetu et ira, ut inimicum, nisi

quod impune est. liberti non multum supra servos sunt, 
raro aliquod momentum in domo, numquam in civitate, 
exceptis dumtaxat iis gentibus quae regnantur. ibi enim et 
super ingenuos et super nobiles ascendunt: apud ceteros 
impares libertini libertatis argumentum sunt.

Faenus agitare et in usuras extendere ignotum; ideoque 
magis servatur quam si vetitum esset. agri pro numero cultorum ab universis in vices occupantur, quos mox inter se 
secundum dignationem partiuntur; facilitatem partiendi

camporum spatia praestant. arva per annos mutant, et superest ager. nec enim cum ubertate et amplitudine soli labore 
contendunt, ut pomaria conserant, ut prata separent, ut hortos

rigent: sola terrae seges imperatur. unde annum quoque 
ipsum non in totidem digerunt species: hiems et ver et 
aestas intellectum ac vocabula habent, autumni perinde 
nomen ac bona ignorantur.

Funerum nulla ambitio: id solum observatur ut corpora

clarorum virorum certis lignis crementur. struem rogi nec 
vestibus nec odoribus cumulant: sua cuique arma, quorundam igni et equus adicitur. sepulcrum caespes erigit: 
monumentorum arduum et operosum honorem ut gravem 
defunctis aspernantur. lamenta ac lacrimas cito, dolorem 
et tristitiam tarde ponunt. feminis lugere honestum est, 
viris meminisse.

Haec in commune de omnium Germanorum origine ac 
moribus accepimus: nunc singularum gentium instituta 
ritusque quatenus differant, quaeque nationes e Germania 
in Gallias commigraverint, expediam.

Validiores olim Gallorum res fuisse summus auctorum 
divus Iulius tradit; eoque credibile est etiam Gallos in 
Germaniam transgressos. quantulum enim amnis obstabat 
quo minus, ut quaeque gens evaluerat, occuparet permutaretque sedes promiscas adhuc et nulla regnorum potentia

divisas! igitur inter Hercyniam silvam Rhenumque et 
Moenum amnes Helvetii, ulteriora Boii, Gallica utraque 
gens, tenuere. manet adhuc Boihaemi nomen signatque loci veterem memoriam quamvis mutatis cultoribus.

sed utrum Aravisci in Pannoniam ab Osis, Germanorum 
natione, an Osi ab Araviscis in Germaniam commigraverint, cum eodem adhuc sermone institutis moribus 
utantur, incertum est, quia pari olim inopia ac libertate

eadem utriusque ripae bona malaque erant. Treveri et 
Nervii circa adfectationem Germanicae originis ultro ambitiosi sunt, tamquam per hanc gloriam sanguinis a similitudine et inertia Gallorum separentur. ipsam Rheni ripam 
haud dubie Germanorum populi colunt, Vangiones, Triboci,

Nemetes. ne Ubii quidem, quamquam Romana colonia 
esse meruerint ac libentius Agrippinenses conditoris sui 
nomine vocentur, origine erubescunt, transgressi olim et 
experimento fidei super ipsam Rheni ripam collocati, ut 
arcerent, non ut custodirentur.

Omnium harum gentium virtute praecipui Batavi non 
multum ex ripa, sed insulam Rheni amnis colunt, Chattorum quondam populus et seditione domestica in eas sedes

transgressus in quibus pars Romani imperii fierent. manet 
honos et antiquae societatis insigne; nam nec tributis contemnuntur nec publicanus atterit; exempti oneribus et 
collationibus et tantum in usum proeliorum sepositi, velut

tela atque arma, bellis reservantur. est in eodem obsequio 
et Mattiacorum gens; protulit enim magnitudo populi 
Romani ultra Rhenum ultraque veteres terminos imperii 
reverentiam. ita sede finibusque in sua ripa, mente animoque nobiscum agunt, cetera similes Batavis, nisi quod ipso 
adhuc terrae suae solo et caelo acrius animantur.

Non numeraverim inter Germaniae populos, quamquam 
trans Rhenum Danubiumque consederint, eos qui Decumates 
agros exercent: levissimus quisque Gallorum et inopia 
audax dubiae possessionis solum occupavere; mox limite 
acto promotisque praesidiis sinus imperii et pars provinciae 
habentur.

Ultra hos Chatti initium sedis ab Hercynio saltu incohant, 
non ita effusis ac palustribus locis ut ceterae civitates in quas 
Germania patescit, durant siquidem colles, paulatim rarescunt, et Chattos suos saltus Hercynius prosequitur simul

atque deponit. duriora genti corpora, stricti artus, minax 
vultus et maior animi vigor. multum, ut inter Germanos, 
rationis ac sollertiae: praeponere electos, audire praepositos, 
nosse ordines, intellegere occasiones, differre impetus, disponere diem, vallare noctem, fortunam inter dubia, virtutem 
inter certa numerare, quodque rarissimum nec nisi Romanae 
disciplinae concessum, plus reponere in duce quam in

exercitu. omne robur in pedite, quem super arma ferramentis quoque et copiis onerant: alios ad proelium ire 
videas, Chattos ad bellum. rari excursus et fortuita pugna. 
equestrium sane virium id proprium, cito parare victoriam, 
cito cedere: peditum velocitas iuxta formidinem, cunctatio propior constantiae est.

Et aliis Germanorum populis usurpatum raro et privata 
cuiusque audentia apud Chattos in consensum vertit, ut 
primum adoleverint, crinem barbamque submittere, nec nisi 
hoste caeso exuere votivum obligatumque virtuti oris habitum.

super sanguinem et spolia revelant frontem, seque 
tum demum pretia nascendi rettulisse dignosque patria ac 
parentibus ferunt; ignavis et imbellibus manet squalor.

fortissimus quisque ferreum insuper anulum (ignominiosum 
id genti) velut vinculum gestat, donec se caede hostis

absolvat. plurimis Chattorum hic placet habitus, iamque 
canent insignes et hostibus simul suisque monstrati. 
omnium penes hos initia pugnarum; haec prima semper 
acies, visu nova: nam ne in pace quidem vultu mitiore

mansuescunt. nulli domus aut ager aut aliqua cura: prout 
ad quemque venere, aluntur, prodigi alieni, contemptores 
sui, donec exsanguis senectus tam durae virtuti impares 
faciat.

Proximi Chattis certum iam alveo Rhenum quique

terminus esse sufficiat Usipi ac Tencteri colunt. Tencteri 
super solitum bellorum decus equestris disciplinae arte 
praecellunt; nec maior apud Chattos peditum laus quam

Tencteris equitum. sic instituere maiores, posteri imitantur. hi lusus infantium, haec iuvenum aemulatio: perseverant senes.

inter familiam et penates et iura successionum 
equi traduntur: excipit filius, non ut cetera, maximus natu, 
sed prout ferox bello et melior.

Iuxta Tencteros Bructeri olim occurrebant: nunc Chamavos et Angrivarios immigrasse narratur, pulsis Bructeris 
ac penitus excisis vicinarum consensu nationum, seu superbiae odio seu praedae dulcedine seu favore quodam erga 
nos deorum; nam ne spectaculo quidem proelii invidere.

super sexaginta milia non armis telisque Romanis, sed, 
quod magnificentius est, oblectationi oculisque ceciderunt. 
maneat, quaeso, duretque gentibus, si non amor nostri, 
at certe odium sui, quando urgentibus imperii fatis nihil 
iam praestare fortuna maius potest quam hostium discordiam.

Angrivarios et Chamavos a tergo Dulgubnii et Chasuarii 
claudunt aliaeque gentes haud perinde memoratae, a fronte 
Frisii excipiunt. maioribus minoribusque Frisiis vocabulum 
est ex modo virium. utraeque nationes usque ad Oceanum 
Rheno praetexuntur ambiuntque immensos insuper lacus et

Romanis classibus navigatos. ipsum quin etiam Oceanum 
illa temptavimus; et superesse adhuc Herculis columnas 
fama vulgavit, sive adiit Hercules, seu quicquid ubique

magnificum est, in claritatem eius referre consensimus. nec 
defuit audentia Druso Germanico, sed obstitit Oceanus in 
se simul atque in Herculem inquiri. mox nemo temptavit, 
sanctiusque ac reverentius visum de actis deorum credere 
quam scire.

Hactenus in occidentem Germaniam novimus; in septentrionem ingenti flexu recedit. ac primo statim Chaucorum 
gens, quamquam incipiat a Frisiis ac partem litoris occupet, 
omnium quas exposui gentium lateribus obtenditur, donec

in Chattos usque sinuetur. tam immensum terrarum 
spatium non tenent tantum Chauci sed et implent, populus 
inter Germanos nobilissimus quique magnitudinem suam

malit iustitia tueri. sine cupiditate, sine impotentia, quieti 
secretique nulla provocant bella, nullis raptibus aut latrociniis populantur.

id praecipuum virtutis ac virium argumentum est, quod, ut superiores agant, non per iniurias 
adsequuntur; prompta tamen omnibus arma ac, si res poscat, 
exercitus, plurimum virorum equorumque; et quiescentibus eadem fama.

In latere Chaucorum Chattorumque Cherusci nimiam ac 
marcentem diu pacem inlacessiti nutrierunt; idque iucundius quam tutius fuit, quia inter impotentes et validos falso 
quiescas: ubi manu agitur, modestia ac probitas nomina

superioris sunt. ita qui olim boni aequique Cherusci, nunc 
inertes ac stulti vocantur; Chattis victoribus fortuna in

sapientiam cessit. tracti ruina Cheruscorum et Fosi, contermina gens, adversarum rerum ex aequo socii sunt, cum in 
secundis minores fuissent.

Eundem Germaniae sinum proximi Oceano Cimbri tenent, 
parva nunc civitas, sed gloria ingens. veterisque famae lata 
vestigia manent, utraque ripa castra ac spatia, quorum 
ambitu nunc quoque metiaris molem manusque gentis et

tam magni exitus fidem. sescentesimum et quadragesimum 
annum urbs nostra agebat, cum primum Cimbrorum audita 
sunt arma Caecilio Metello ac Papirio Carbone consulibus. 
ex quo si ad alterum imperatoris Traiani consulatum computemus, ducenti ferme et decem anni colliguntur: tam diu

Germania vincitur. medio tam longi aevi spatio multa in 
vicem damna. non Samnis, non Poeni, non Hispaniae 
Galliaeve, ne Parthi quidem saepius admonuere: quippe

regno Arsacis acrior est Germanorum libertas. quid enim 
aliud nobis quam caedem Crassi, amisso et ipse Pacoro,

infra Ventidium deiectus Oriens obiecerit? at Germani 
Carbone et Cassio et Scauro Aurelio et Servilio Caepione 
Maximoque Mallio fusis vel captis quinque simul consulares 
exercitus populo Romano, Varum tresque cum eo legiones 
etiam Caesari abstulerunt; nec impune C. Marius in Italia, 
divus Iulius in Gallia, Drusus ac Nero et Germanicus in 
suis eos sedibus perculerunt: mox ingentes C. Caesaris

minae in ludibrium versae. inde otium, donec occasione 
discordiae nostrae et civilium armorum expugnatis legionum hibernis etiam Gallias adfectavere, ac rursus pulsi; 
nam proximis temporibus triumphati magis quam victi sunt.

Nunc de Suebis dicendum est, quorum non una ut 
Chattorum Tencterorumve gens; maiorem enim Germaniae 
partem obtinent, propriis adhuc nationibus nominibusque

discreti, quamquam in commune Suebi vocentur. insigne 
gentis obliquare crinem nodoque substringere: sic Suebi a 
ceteris Germanis, sic Sueborum ingenui a servis separantur.

in aliis gentibus seu cognatione aliqua Sueborum seu, quod 
saepius accidit, imitatione, rarum et intra iuventae spatium: 
apud Suebos usque ad canitiem horrentes capilli retorquentur, ac saepe in ipso vertice religantur.

principes et 
ornatiorem habent: ea cura formae, sed innoxia; neque 
enim ut ament amenturve, in altitudinem quandam et terrorem adituri bella compti, ut hostium oculis, ornantur.

Vetustissimos nobilissimosque Sueborum Semnones memorant; fides antiquitatis religione firmatur.

stato tempore in 
silvam auguriis patrum et prisca formidine sacram 
nominis eiusdemque sanguinis populi legationibus coeunt 
caesoque publice homine celebrant barbari ritus horrenda

primordia. est et alia luco reverentia: nemo nisi vinculo 
ligatus ingreditur, ut minor et potestatem numinis prae se 
ferens. si forte prolapsus est, attolli et insurgere haud

licitum: per humum evolvuntur. eoque omnis superstitio 
respicit, tamquam inde initia gentis, ibi regnator omnium 
deus, cetera subiecta atque parentia. adicit auctoritatem 
fortuna Semnonum: centum pagis habitant, magnoque 
corpore efficitur ut se Sueborum caput credant.

Contra Langobardos paucitas nobilitat: plurimis ac 
valentissimis nationibus cincti non per obsequium sed 
proeliis et periclitando tuti sunt. Reudigni deinde et 
Aviones et Anglii et Varini et Eudoses et Suarines et

Nuitones fluminibus aut silvis muniuntur. nec quicquam 
notabile in singulis, nisi quod in commune Nerthum, id est 
Terram matrem, colunt eamque intervenire rebus hominum, 
invehi populis arbitrantur. est in insula Oceani castum 
nemus, dicatumque in eo vehiculum, veste contectum;

attingere uni sacerdoti concessum. is adesse penetrali 
deam intellegit vectamque bubus feminis multa cum veneratione prosequitur. laeti tunc dies, festa loca, quaecumque

adventu hospitioque dignatur. non bella ineunt, non arma 
sumunt; clausum omne ferrum; pax et quies tunc tantum 
nota, tunc tantum amata, donec idem sacerdos satiatam

conversatione mortalium deam templo reddat. mox vehiculum et vestis et, si credere velis, numen ipsum secreto 
lacu abluitur. servi ministrant, quos statim idem lacus 
haurit. arcanus hinc terror sanctaque ignorantia, quid sit 
illud quod tantum perituri vident.

Et haec quidem pars Sueborum in secretiora Germaniae 
porrigitur: propior, ut, quo modo paulo ante Rhenum, sic 
nunc Danubium sequar, Hermundurorum civitas, fida Romanis; eoque solis Germanorum non in ripa commercium, 
sed penitus atque in splendidissima Raetiae provinciae

colonia. passim sine custode transeunt; et cum ceteris 
gentibus arma modo castraque nostra ostendamus, his 
domos villasque patefecimus non concupiscentibus. in 
Hermunduris Albis oritur, flumen inclutum et notum olim; 
nunc tantum auditur.

Iuxta Hermunduros Naristi ac deinde Marcomani et 
Quadi agunt. praecipua Marcomanorum gloria viresque, 
atque ipsa etiam sedes pulsis olim Boiis virtute parta. nec 
Naristi Quadive degenerant. eaque Germaniae velut frons

est, quatenus Danubio praecingitur. Marcomanis Quadisque usque ad nostram memoriam reges manserunt ex gente 
ipsorum, nobile Marobodui et Tudri genus (iam et externos 
patiuntur), sed vis et potentia regibus ex auctoritate Romana. 
raro armis nostris, saepius pecunia iuvantur, nec minus 
valent.

Retro Marsigni, Cotini, Osi, Buri terga Marcomanorum 
Quadorumque claudunt. e quibus Marsigni et Buri sermone cultuque Suebos referunt: Cotinos Gallica, Osos 
Pannonica lingua coarguit non esse Germanos, et quod

tributa patiuntur. partem tributorum Sarmatae, partem 
Quadi ut alienigenis imponunt: Cotini, quo magis pudeat, 
et ferrum effodiunt. omnesque hi populi pauca campestrium, ceterum saltus et vertices montium insederunt.

dirimit enim scinditque Suebiam continuum 
montium iugum, ultra quod plurimae gentes agunt, ex 
quibus latissime patet Lugiorum nomen in plures civitates 
diffusum. valentissimas nominasse sufficiet, Harios, Helveconas, Manimos, Helisios, Naharvalos.

apud Naharvalos 
antiquae religionis lucus ostenditur. praesidet sacerdos 
muliebri ornatu, sed deos interpretatione Romana Castorem 
Pollucemque memorant. ea vis numini, nomen Alcis. 
nulla simulacra, nullum peregrinae superstitionis vestigium;

ut fratres tamen, ut iuvenes venerantur. ceterum Harii 
super vires, quibus enumeratos paulo ante populos antecedunt, truces insitae feritati arte ac tempore lenocinantur: 
nigra scuta, tincta corpora; atras ad proelia noctes legunt 
ipsaque formidine atque umbra feralis exercitus terrorem 
inferunt, nullo hostium sustinente novum ac velut infernum 
aspectum; nam primi in omnibus proeliis oculi vincuntur.

Trans Lugios Gotones regnantur, paulo iam adductius 
quam ceterae Germanorum gentes, nondum tamen supra 
libertatem. protinus deinde ab Oceano Rugii et Lemovii; 
omniumque harum gentium insigne rotunda scuta, breves 
gladii et erga reges obsequium.

Suionum hinc civitates, ipso in Oceano, praeter viros 
armaque classibus valent. forma navium eo differt quod 
utrimque prora paratam semper adpulsui frontem agit. nec 
velis ministrant nec remos in ordinem lateribus adiungunt: 
solutum, ut in quibusdam fluminum, et mutabile, ut res

poscit, hinc vel illinc remigium. est apud illos et opibus 
honos, eoque unus imperitat, nullis iam exceptionibus, non

precario iure parendi. nec arma, ut apud ceteros Germanos, 
in promisco, sed clausa sub custode, et quidem servo, quia 
subitos hostium incursus prohibet Oceanus, otiosae porro 
armatorum manus facile lasciviunt: enimvero neque nobilem neque ingenuum, ne libertinum quidem armis praeponere regia utilitas est.

Trans Suionas aliud mare, pigrum ac prope immotum, 
quo cingi claudique terrarum orbem hinc fides, quod extremus cadentis iam solis fulgor in ortus edurat adeo clarus 
ut sidera hebetet; sonum insuper emergentis audiri formasque equorum et radios capitis aspici persuasio adicit.

illuc usque et fama vera tantum natura. ergo iam dextro 
Suebici maris litore Aestiorum gentes adluuntur, quibus 
ritus habitusque Sueborum, lingua Britannicae propior.

matrem deum venerantur. insigne superstitionis formas 
aprorum gestant: id pro armis hominumque tutela securum 
deae cultorem etiam inter hostes praestat. rarus ferri,

frequens fustium usus. frumenta ceterosque fructus patientius quam pro solita Germanorum inertia laborant. sed et 
mare scrutantur, ac soli omnium sucinum, quod ipsi glesum

vocant, inter vada atque in ipso litore legunt. nec quae 
natura quaeve ratio gignat, ut barbaris, quaesitum compertumve; diu quin etiam inter cetera eiectamenta maris 
iacebat, donec luxuria nostra dedit nomen. ipsis in nullo 
usu: rude legitur, informe perfertur, pretiumque mirantes

accipiunt. sucum tamen arborum esse intellegas, quia 
terrena quaedam atque etiam volucria animalia plerumque 
interlucent, quae implicata humore mox durescente materia

clauduntur. fecundiora igitur nemora lucosque, sicut Orientis 
secretis, ubi tura balsamaque sudantur, ita Occidentis insulis 
terrisque inesse crediderim, quae vicini solis radiis expressa 
atque liquentia in proximum mare labuntur ac vi tempestatum in adversa litora exundant.

si naturam sucini admoto 
igne temptes, in modum taedae accenditur alitque flammam 
pinguem et olentem; mox ut in picem resinamve lentescit.

Suionibus Sitonum gentes continuantur. cetera similes 
uno differunt, quod femina dominatur: in tantum non modo 
a libertate sed etiam a servitute degenerant.

Hic Suebiae finis. Peucinorum Venethorumque et Fennorum nationes Germanis an Sarmatis adscribam dubito. 
quamquam Peucini, quos quidam Bastarnas vocant, sermone 
cultu sede ac domiciliis ut Germani agunt. sordes omnium 
ac torpor procerum: conubiis mixtis nonnihil in Sarmatarum habitum foedantur.

Venethi multum ex moribus 
traxerunt; nam quidquid inter Peucinos Fennosque silvarum 
ac montium erigitur latrociniis pererrant. hi tamen inter 
Germanos potius referuntur, quia et domos figunt et scuta 
gestant et pedum usu et pernicitate gaudent: quae omnia 
diversa Sarmatis sunt in plaustro equoque viventibus.

Fennis mira feritas, foeda paupertas: non arma, non equi, 
non penates; victui herba, vestitui pelles, cubile humus: 
solae in sagittis spes, quas inopia ferri ossibus asperant. 
idemque venatus viros pariter ac feminas alit; passim enim

comitantur partemque praedae petunt. nec aliud infantibus 
ferarum imbriumque suffugium quam ut in aliquo ramorum 
nexu contegantur; huc redeunt iuvenes, hoc senum receptaculum.

sed beatius arbitrantur quam ingemere agris, 
inlaborare domibus, suas alienasque fortunas spe metuque 
versare: securi adversus homines, securi adversus deos rem 
difficillimam adsecuti sunt, ut illis ne voto quidem opus

esset. cetera iam fabulosa: Hellusios et Oxionas ora 
hominum vultusque, corpora atque artus ferarum gerere: 
quod ego ut incompertum in medio relinquam.