Clarorum virorum facta moresque posteris tradere, antiquitus usitatum, ne nostris quidem temporibus quamquam 
incuriosa suorum aetas omisit, quotiens magna aliqua ac 
nobilis virtus vicit ac supergressa est vitium parvis magnisque civitatibus commune, ignorantiam recti et invidiam.

sed apud priores ut agere digna memoratu pronum magisque 
in aperto erat, ita celeberrimus quisque ingenio ad prodendam virtutis memoriam sine gratia aut ambitione bonae

tantum conscientiae pretio ducebatur. ac plerique suam ipsi 
vitam narrare fiduciam potius morum quam adrogantiam 
arbitrati sunt, nec id Rutilio et Scauro citra fidem aut 
obtrectationi fuit: adeo virtutes isdem temporibus optime

aestimantur, quibus facillime gignuntur. at nunc narraturo 
mihi vitam defuncti hominis venia opus fuit, quam non petissem incusaturus: tam saeva et infesta virtutibus tempora.

Legimus, cum Aruleno Rustico Paetus Thrasea, Herennio 
Senecioni Priscus Helvidius laudati essent, capitale fuisse, 
neque in ipsos modo auctores, sed in libros quoque eorum 
saevitum, delegato triumviris ministerio ut monumenta clarissimorum ingeniorum in comitio ac foro urerentur.

scilicet 
illo igne vocem populi Romani et libertatem senatus et 
conscientiam generis humani aboleri arbitrabantur, expulsis 
insuper sapientiae professoribus atque omni bona arte in

exilium acta, ne quid usquam honestum occurreret. dedimus profecto grande patientiae documentum; et sicut vetus 
aetas vidit quid ultimum in libertate esset, ita nos quid in 
servitute, adempto per inquisitiones etiam loquendi audiendique commercio.

memoriam quoque ipsam cum voce perdidissemus, si tam in nostra potestate esset oblivisci quam 
tacere.

Nunc demum redit animus; et quamquam primo statim 
beatissimi saeculi ortu Nerva Caesar res olim dissociabilis 
miscuerit, principatum ac libertatem, augeatque cotidie 
felicitatem temporum Nerva Traianus, nec spem modo ac 
votum securitas publica, sed ipsius voti fiduciam ac robur 
adsumpserit, natura tamen infirmitatis humanae tardiora sunt 
remedia quam mala; et ut corpora nostra lente augescunt, 
cito extinguuntur, sic ingenia studiaque oppresseris facilius 
quam revocaveris: subit quippe etiam ipsius inertiae dulcedo, et invisa primo desidia postremo amatur.

quid, si per quindecim annos, grande mortalis aevi spatium, multi 
fortuitis casibus, promptissimus quisque saevitia principis 
interciderunt, pauci et, ut ita dixerim, non modo aliorum 
sed etiam nostri superstites sumus, exemptis e media vita tot 
annis, quibus iuvenes ad senectutem, senes prope ad ipsos

exactae aetatis terminos per silentium venimus? non tamen 
pigebit vel incondita ac rudi voce memoriam prioris servitutis ac testimonium praesentium bonorum composuisse. 
hic interim liber honori Agricolae soceri mei destinatus, 
professione pietatis aut laudatus erit aut excusatus.

Gnaeus Iulius Agricola, vetere et inlustri Foroiuliensium 
colonia ortus, utrumque avum procuratorem Caesarum 
habuit, quae equestris nobilitas est. pater illi Iulius Graecinus senatorii ordinis, studio eloquentiae sapientiaeque 
notus, iisque ipsis virtutibus iram Gai Caesaris meritus: 
namque Marcum Silanum accusare iussus et, quia abnuerat,

interfectus est. mater Iulia Procilla fuit, rarae castitatis. in 
huius sinu indulgentiaque educatus per omnem honestarum

artium cultum pueritiam adulescentiamque transegit. arcebat eum ab inlecebris peccantium praeter ipsius bonam integramque naturam, quod statim parvulus sedem ac magistram 
studiorum Massiliam habuit, locum Graeca comitate et provinciali parsimonia mixtum ac bene compositum.

memoria teneo solitum ipsum narrare se prima in iuventa studium 
philosophiae acrius, ultra quam concessum Romano ac 
senatori, hausisse, ni prudentia matris incensum ac flagrantem animum coercuisset.

scilicet sublime et erectum 
ingenium pulchritudinem ac speciem magnae excelsaeque 
gloriae vehementius quam caute adpetebat. mox mitigavit 
ratio et aetas, retinuitque, quod est difficillimum, ex sapientia 
modum.

Prima castrorum rudimenta in Britannia Suetonio Paulino, 
diligenti ac moderato duci, adprobavit, electus quem contubernio aestimaret.

nec Agricola licenter, more iuvenum 
qui militiam in lasciviam vertunt, neque segniter ad voluptates et commeatus titulum tribunatus et inscitiam rettulit: 
sed noscere provinciam, nosci exercitui, discere a peritis, 
sequi optimos, nihil adpetere in iactationem, nihil ob formidinem recusare, simulque et anxius et intentus agere.

non sane alias exercitatior magisque in ambiguo Britannia fuit: 
trucidati veterani, incensae coloniae, intercepti exercitus;

tum de salute, mox de victoria certavere. quae cuncta etsi 
consiliis ductuque alterius agebantur, ac summa rerum et 
recuperatae provinciae gloria in ducem cessit, artem et usum 
et stimulos addidere iuveni, intravitque animum militaris 
gloriae cupido, ingrata temporibus quibus sinistra erga eminentis interpretatio nec minus periculum ex magna fama 
quam ex mala.

Hinc ad capessendos magistratus in urbem degressus 
Domitiam Decidianam, splendidis natalibus ortam, sibi 
iunxit; idque matrimonium ad maiora nitenti decus ac 
robur fuit. vixeruntque mira concordia, per mutuam caritatem et in vicem se anteponendo, nisi quod in bona uxore

tanto maior laus, quanto in mala plus culpae est. sors 
quaesturae provinciam Asiam, pro consule Salvium Titianum dedit, quorum neutro corruptus est, quamquam et provincia dives ac parata peccantibus, et pro consule in omnem 
aviditatem pronus quantalibet facilitate redempturus esset

mutuam dissimulationem mali. auctus est ibi filia, in subsidium simul ac solacium; nam filium ante sublatum brevi 
amisit. mox inter quaesturam ac tribunatum plebis atque 
ipsum etiam tribunatus annum quiete et otio transiit, gnarus 
sub Nerone temporum, quibus inertia pro sapientia fuit.

idem praeturae tenor et silentium; nec enim iurisdictio 
obvenerat. ludos et inania honoris medio rationis atque 
abundantiae duxit, uti longe a luxuria ita famae propior.

tum electus a Galba ad dona templorum recognoscenda 
diligentissima conquisitione effecit, ne cuius alterius sacrilegium res publica quam Neronis sensisset.

Sequens annus gravi vulnere animum domumque eius

adflixit. nam classis Othoniana licenter vaga dum Intimilium (Liguriae pars est) hostiliter populatur, matrem Agricolae in praediis suis interfecit, praediaque ipsa et magnam

patrimonii partem diripuit, quae causa caedis fuerat. igitur 
ad sollemnia pietatis profectus Agricola, nuntio adfectati a 
Vespasiano imperii deprehensus ac statim in partis transgressus est.

initia principatus ac statum urbis Mucianus regebat, iuvene admodum Domitiano et ex paterna fortuna

tantum licentiam usurpante. is missum ad dilectus agendos 
Agricolam integreque ac strenue versatum vicesimae legioni 
tarde ad sacramentum transgressae praeposuit, ubi decessor 
seditiose agere narrabatur: quippe legatis quoque consularibus nimia ac formidolosa erat, nec legatus praetorius ad

cohibendum potens, incertum suo an militum ingenio. ita 
successor simul et ultor electus rarissima moderatione maluit 
videri invenisse bonos quam fecisse.

Praeerat tunc Britanniae Vettius Bolanus, placidius quam 
feroci provincia dignum est. temperavit Agricola vim suam 
ardoremque compescuit, ne incresceret, peritus obsequi eruditusque utilia honestis miscere.

brevi deinde Britannia 
consularem Petilium Cerialem accepit. habuerunt virtutes 
spatium exemplorum, sed primo Cerialis labores modo et 
discrimina, mox et gloriam communicabat: saepe parti exercitus in experimentum, aliquando maioribus copiis ex eventu

praefecit. nec Agricola umquam in suam famam gestis 
exultavit; ad auctorem ac ducem ut minister fortunam 
referebat. ita virtute in obsequendo, verecundia in praedicando extra invidiam nec extra gloriam erat.

Revertentem ab legatione legionis divus Vespasianus inter 
patricios adscivit; ac deinde provinciae Aquitaniae praeposuit, splendidae inprimis dignitatis administratione ac spe

consulatus, cui destinarat. credunt plerique militaribus ingeniis subtilitatem deesse, quia castrensis iurisdictio secura 
et obtusior ac plura manu agens calliditatem fori non exerceat: Agricola naturali prudentia, quamvis inter togatos, facile iusteque agebat.

iam vero tempora curarum remissionumque divisa: ubi conventus ac iudicia poscerent, gravis 
intentus, severus et saepius misericors: ubi officio satis 
factum, nulla ultra potestatis persona; tristitiam et adrogantiam et avaritiam exuerat.

nec illi, quod est rarissimum, 
aut facilitas auctoritatem aut severitas amorem deminuit. 
integritatem atque abstinentiam in tanto viro referre iniuria

virtutum fuerit. ne famam quidem, cui saepe etiam boni 
indulgent, ostentanda virtute aut per artem quaesivit: procul 
ab aemulatione adversus collegas, procul a contentione adversus procuratores, et vincere inglorium et atteri sordidum

arbitrabatur. minus triennium in ea legatione detentus ac 
statim ad spem consulatus revocatus est, comitante opinione 
Britanniam ei provinciam dari, nullis in hoc ipsius sermonibus, sed quia par videbatur.

haud semper errat fama; 
aliquando et eligit. consul egregiae tum spei filiam iuveni 
mihi despondit ac post consulatum collocavit, et statim Britanniae praepositus est, adiecto pontificatus sacerdotio.

Britanniae situm populosque multis scriptoribus memoratos non in comparationem curae ingeniive referam, sed 
quia tum primum perdomita est. ita quae priores nondum

comperta eloquentia percoluere, rerum fide tradentur. Britannia, insularum quas Romana notitia complectitur maxima, 
spatio ac caelo in orientem Germaniae, in occidentem 
Hispaniae obtenditur, Gallis in meridiem etiam inspicitur; 
septentrionalia eius, nullis contra terris, vasto atque aperto

mari pulsantur. formam totius Britanniae Livius veterum, 
Fabius Rusticus recentium eloquentissimi auctores oblongae

scutulae vel bipenni adsimulavere. et est ea facies citra 
Caledoniam, unde et in universum fama: transgressis 
inmensum et enorme spatium procurrentium extremo iam

litore terrarum velut in cuneum tenuatur. hanc oram novissimi maris tunc primum Romana classis circumvecta insulam 
esse Britanniam adfirmavit, ac simul incognitas ad id tempus

insulas, quas Orcadas vocant, invenit domuitque. dispecta 
est et Thule, quia hactenus iussum, et hiems adpetebat. sed 
mare pigrum et grave remigantibus perhibent ne ventis quidem perinde attolli, credo quod rariores terrae montesque, 
causa ac materia tempestatum, et profunda moles continui

maris tardius impellitur. naturam Oceani atque aestus 
neque quaerere huius operis est, ac multi rettulere: unum 
addiderim, nusquam latius dominari mare, multum fluminum 
huc atque illuc ferre, nec litore tenus adcrescere aut resorberi, sed influere penitus atque ambire, et iugis etiam ac 
montibus inseri velut in suo.

Ceterum Britanniam qui mortales initio coluerint, indigenae an advecti, ut inter barbaros, parum compertum.

habitus corporum varii atque ex eo argumenta. namque 
rutilae Caledoniam habitantium comae, magni artus Germanicam originem adseverant; Silurum colorati vultus, torti 
plerumque crines et posita contra Hispania Hiberos veteres 
traiecisse easque sedes occupasse fidem faciunt; proximi 
Gallis et similes sunt, seu durante originis vi, seu procurrentibus in diversa terris positio caeli corporibus habitum

dedit. in universum tamen aestimanti Gallos vicinam insulam occupasse credibile est.

eorum sacra deprehendas 
ac superstitionum persuasiones; sermo haud multum diversus, in deposcendis periculis eadem audacia et, ubi

advenere, in detrectandis eadem formido. plus tamen 
ferociae Britanni praeferunt, ut quos nondum longa pax 
emollierit. nam Gallos quoque in bellis floruisse accepimus; 
mox segnitia cum otio intravit, amissa virtute pariter ac 
libertate. quod Britannorum olim victis evenit: ceteri 
manent quales Galli fuerunt.

In pedite robur; quaedam nationes et curru proeliantur. 
honestior auriga, clientes propugnant. olim regibus parebant, nunc per principes factionibus et studiis trahuntur.

nec aliud adversus validissimas gentis pro nobis utilius 
quam quod in commune non consulunt. rarus duabus 
tribusve civitatibus ad propulsandum commune periculum

conventus: ita singuli pugnant, universi vincuntur. caelum 
crebris imbribus ac nebulis foedum; asperitas frigorum 
abest. dierum spatia ultra nostri orbis mensuram; nox 
clara et extrema Britanniae parte brevis, ut finem atque

initium lucis exiguo discrimine internoscas. quod si nubes 
non officiant, aspici per noctem solis fulgorem, nec occidere 
et exurgere, sed transire adfirmant. scilicet extrema et 
plana terrarum humili umbra non erigunt tenebras, infraque

caelum et sidera nox cadit. solum praeter oleam vitemque 
et cetera calidioribus terris oriri sueta patiens frugum pecudumque fecundum: tarde mitescunt, cito proveniunt; eademque utriusque rei causa, multus umor terrarum caelique.

fert Britannia aurum et argentum et alia metalla, pretium 
victoriae. gignit et Oceanus margarita, sed subfusca ac 
liventia. quidam artem abesse legentibus arbitrantur; nam

in rubro mari viva ac spirantia saxis avelli, in Britannia, 
prout expulsa sint, colligi: ego facilius crediderim naturam 
margaritis deesse quam nobis avaritiam.

Ipsi Britanni dilectum ac tributa et iniuncta imperii 
munia impigre obeunt, si iniuriae absint: has aegre tolerant, iam domiti ut pareant, nondum ut serviant.

igitur primus omnium Romanorum divus Iulius cum exercitu 
Britanniam ingressus, quamquam prospera pugna terruerit 
incolas ac litore potitus sit, potest videri ostendisse posteris,

non tradidisse. mox bella civilia et in rem publicam versa 
principum arma, ac longa oblivio Britanniae etiam in pace: 
consilium id divus Augustus vocabat, Tiberius praeceptum.

agitasse Gaium Caesarem de intranda Britannia satis constat, 
ni velox ingenio mobili paenitentiae, et ingentes adversus

Germaniam conatus frustra fuissent. divus Claudius auctor 
iterati operis, transvectis legionibus auxiliisque et adsumpto 
in partem rerum Vespasiano, quod initium venturae mox 
fortunae fuit: domitae gentes, capti reges et monstratus 
fatis Vespasianus.

Consularium primus Aulus Plautius praepositus ac subinde Ostorius Scapula, uterque bello egregius: redactaque 
paulatim in formam provinciae proxima pars Britanniae,

addita insuper veteranorum colonia. quaedam civitates 
Cogidumno regi donatae (is ad nostram usque memoriam 
fidissimus mansit), vetere ac iam pridem recepta populi 
Romani consuetudine, ut haberet instrumenta servitutis et

reges. mox Didius Gallus parta a prioribus continuit, paucis 
admodum castellis in ulteriora promotis, per quae fama aucti 
officii quaereretur. Didium Veranius excepit, isque intra

annum extinctus est. Suetonius hinc Paulinus biennio 
prosperas res habuit, subactis nationibus firmatisque praesidiis; quorum fiducia Monam insulam ut vires rebellibus 
ministrantem adgressus terga occasioni patefecit.

Namque absentia legati remoto metu Britanni agitare 
inter se mala servitutis, conferre iniurias et interpretando 
accendere: nihil profici patientia nisi ut graviora tamquam

ex facili tolerantibus imperentur. singulos sibi olim reges 
fuisse, nunc binos imponi, e quibus legatus in sanguinem, 
procurator in bona saeviret. aeque discordiam praepositorum, aeque concordiam subiectis exitiosam. alterius manus 
centuriones, alterius servos vim et contumelias miscere.

nihil iam cupiditati, nihil libidini exceptum. in proelio 
fortiorem esse qui spoliet: nunc ab ignavis plerumque et 
imbellibus eripi domos, abstrahi liberos, iniungi dilectus,

tamquam mori tantum pro patria nescientibus. quantulum 
enim transisse militum, si sese Britanni numerent? sic 
Germanias excussisse iugum: et flumine, non Oceano defendi.

sibi patriam coniuges parentes, illis avaritiam et 
luxuriam causas belli esse. recessuros, ut divus Iulius 
recessisset, modo virtutem maiorum suorum aemularentur. 
neve proelii unius aut alterius eventu pavescerent: plus 
impetus felicibus, maiorem constantiam penes miseros esse.

iam Britannorum etiam deos misereri, qui Romanum ducem 
absentem, qui relegatum in alia insula exercitum detinerent; iam ipsos, quod difficillimum fuerit, deliberare. porro 
in eius modi consiliis periculosius esse deprehendi quam 
audere.

His atque talibus in vicem instincti, Boudicca generis 
regii femina duce (neque enim sexum in imperiis discernunt) 
sumpsere universi bellum; ac sparsos per castella milites 
consectati, expugnatis praesidiis ipsam coloniam invasere 
ut sedem servitutis, nec ullum in barbaris saevitiae

genus omisit ira et victoria. quod nisi Paulinus cognito 
provinciae motu propere subvenisset, amissa Britannia foret; 
quam unius proelii fortuna veteri patientiae restituit, tenentibus arma plerisque, quos conscientia defectionis et proprius 
ex legato timor agitabat, ne quamquam egregius cetera adroganter in deditos et ut suae cuiusque iniuriae ultor durius

consuleret. missus igitur Petronius Turpilianus tamquam 
exorabilior et delictis hostium novus eoque paenitentiae 
mitior, compositis prioribus nihil ultra ausus Trebellio

Maximo provinciam tradidit. Trebellius segnior et nullis 
castrorum experimentis, comitate quadam curandi provinciam tenuit. didicere iam barbari quoque ignoscere vitiis 
blandientibus, et interventus civilium armorum praebuit 
iustam segnitiae excusationem: sed discordia laboratum,

cum adsuetus expeditionibus miles otio lasciviret. Trebellius, fuga ac latebris vitata exercitus ira, indecorus atque 
humilis precario mox praefuit, ac velut pacta exercitus

licentia, ducis salute, seditio sine sanguine stetit. nec 
Vettius Bolanus, manentibus adhuc civilibus bellis, agitavit 
Britanniam disciplina: eadem inertia erga hostis, similis 
petulantia castrorum, nisi quod innocens Bolanus et nullis 
delictis invisus caritatem paraverat loco auctoritatis.

Sed ubi cum cetero orbe Vespasianus et Britanniam 
recuperavit, magni duces, egregii exercitus, minuta hostium

spes. et terrorem statim intulit Petilius Cerialis, Brigantum 
civitatem, quae numerosissima provinciae totius perhibetur, 
adgressus. multa proelia, et aliquando non incruenta; 
magnamque Brigantum partem aut victoria amplexus est

aut bello. et Cerialis quidem alterius successoris curam 
famamque obruisset: subiit sustinuitque molem Iulius 
Frontinus, vir magnus, quantum licebat, validamque et 
pugnacem Silurum gentem armis subegit, super virtutem 
hostium locorum quoque difficultates eluctatus.

Hunc Britanniae statum, has bellorum vices media iam 
aestate transgressus Agricola invenit, cum et milites velut 
omissa expeditione ad securitatem et hostes ad occasionem

verterentur. Ordovicum civitas haud multo ante adventum 
eius alam in finibus suis agentem prope universam obtriverat,

eoque initio erecta provincia. et quibus bellum volentibus 
erat, probare exemplum ac recentis legati animum opperiri, 
cum Agricola, quamquam transvecta aestas, sparsi per provinciam numeri, praesumpta apud militem illius anni quies, 
tarda et contraria bellum incohaturo, et plerisque custodiri 
suspecta potius videbatur, ire obviam discrimini statuit; 
contractisque legionum vexillis et modica auxiliorum manu, 
quia in aequum degredi Ordovices non audebant, ipse ante 
agmen, quo ceteris par animus simili periculo esset, erexit

aciem. caesaque prope universa gente, non ignarus instandum famae ac, prout prima cessissent, terrorem ceteris fore, 
Monam insulam, a cuius possessione revocatum Paulinum 
rebellione totius Britanniae supra memoravi, redigere in

potestatem animo intendit. sed, ut in subitis consiliis, naves 
deerant: ratio et constantia ducis transvexit. depositis 
omnibus sarcinis lectissimos auxiliarium, quibus nota vada 
et patrius nandi usus, quo simul seque et arma et equos 
regunt, ita repente inmisit, ut obstupefacti hostes, qui 
classem, qui navis, qui mare expectabant, nihil arduum

aut invictum crediderint sic ad bellum venientibus. ita 
petita pace ac dedita insula clarus ac magnus haberi Agricola, quippe cui ingredienti provinciam, quod tempus alii 
per ostentationem et officiorum ambitum transigunt, labor

et periculum placuisset. nec Agricola prosperitate rerum 
in vanitatem usus, expeditionem aut victoriam vocabat victos 
continuisse; ne laureatis quidem gesta prosecutus est, sed 
ipsa dissimulatione famae famam auxit, aestimantibus quanta 
futuri spe tam magna tacuisset.

Ceterum animorum provinciae prudens, simulque doctus 
per aliena experimenta parum profici armis, si iniuriae

sequerentur, causas bellorum statuit excidere. a se suisque 
orsus primum domum suam coe+rcuit, quod plerisque haud 
minus arduum est quam provinciam regere. nihil per 
libertos servosque publicae rei, non studiis privatis nec ex 
commendatione aut precibus centurionem militesve adscire,

sed optimum quemque fidissimum putare. omnia scire, non 
omnia exsequi. parvis peccatis veniam, magnis severitatem 
commodare; nec poena semper, sed saepius paenitentia 
contentus esse; officiis et administrationibus potius non 
peccaturos praeponere, quam damnare cum peccassent.

frumenti et tributorum exactionem aequalitate munerum 
mollire, circumcisis quae in quaestum reperta ipso tributo 
gravius tolerabantur. namque per ludibrium adsidere clausis 
horreis et emere ultro frumenta ac luere pretio cogebantur.

divortia itinerum et longinquitas regionum indicebatur, ut 
civitates proximis hibernis in remota et avia deferrent, 
donec quod omnibus in promptu erat paucis lucrosum 
fieret.

Haec primo statim anno comprimendo egregiam famam 
paci circumdedit, quae vel incuria vel intolerantia priorum

haud minus quam bellum timebatur. sed ubi aestas advenit, contracto exercitu multus in agmine, laudare modestiam, disiectos coe+rcere; loca castris ipse capere, aestuaria 
ac silvas ipse praetemptare; et nihil interim apud hostis 
quietum pati, quo minus subitis excursibus popularetur; 
atque ubi satis terruerat, parcendo rursus invitamenta pacis

ostentare. quibus rebus multae civitates, quae in illum 
diem ex aequo egerant, datis obsidibus iram posuere et 
praesidiis castellisque circumdatae, et tanta ratione curaque, ut nulla ante Britanniae nova pars pariter inlacessita 
transierit.

Sequens hiems saluberrimis consiliis absumpta. namque 
ut homines dispersi ac rudes eoque in bella faciles quieti et 
otio per voluptates adsuescerent, hortari privatim, adiuvare 
publice, ut templa fora domos extruerent, laudando promptos, castigando segnis: ita honoris aemulatio pro necessitate erat.

iam vero principum filios liberalibus artibus 
erudire, et ingenia Britannorum studiis Gallorum anteferre, 
ut qui modo linguam Romanam abnuebant, eloquentiam

concupiscerent. inde etiam habitus nostri honor et frequens 
toga; paulatimque discessum ad delenimenta vitiorum, 
porticus et balinea et conviviorum elegantiam. idque apud 
imperitos humanitas vocabatur, cum pars servitutis esset.

Tertius expeditionum annus novas gentis aperuit, vastatis usque ad Tanaum (aestuario nomen est) nationibus. 
qua formidine territi hostes quamquam conflictatum saevis 
tempestatibus exercitum lacessere non ausi; ponendisque

insuper castellis spatium fuit. adnotabant periti non alium 
ducem opportunitates locorum sapientius legisse. nullum ab 
Agricola positum castellum aut vi hostium expugnatum aut 
pactione ac fuga desertum; nam adversus moras obsidionis

annuis copiis firmabantur. ita intrepida ibi hiems, crebrae 
eruptiones et sibi quisque praesidio, inritis hostibus eoque 
desperantibus, quia soliti plerumque damna aestatis hibernis eventibus pensare tum aestate atque hieme iuxta pellebantur.

nec Agricola umquam per alios gesta avidus 
intercepit: seu centurio seu praefectus incorruptum facti 
testem habebat. apud quosdam acerbior in conviciis narrabatur; et ut erat comis bonis, ita adversus malos iniucundus.

ceterum ex iracundia nihil supererat secretum, ut silentium 
eius non timeres: honestius putabat offendere quam odisse.

Quarta aestas obtinendis quae percucurrerat insumpta; 
ac si virtus exercituum et Romani nominis gloria pateretur,

inventus in ipsa Britannia terminus. namque Clota et 
Bodotria diversi maris aestibus per inmensum revectae, 
angusto terrarum spatio dirimuntur: quod tum praesidiis 
firmabatur atque omnis propior sinus tenebatur, summotis 
velut in aliam insulam hostibus.

Quinto expeditionum anno nave prima transgressus ignotas ad id tempus gentis crebris simul ac prosperis proeliis 
domuit; eamque partem Britanniae quae Hiberniam aspicit copiis instruxit, in spem magis quam ob formidinem, si 
quidem Hibernia medio inter Britanniam atque Hispaniam 
sita et Gallico quoque mari opportuna valentissimam imperii

partem magnis in vicem usibus miscuerit. spatium eius, si 
Britanniae comparetur, angustius nostri maris insulas superat. solum caelumque et ingenia cultusque hominum haud 
multum a Britannia differunt; melius aditus portusque per commercia et negotiatores cogniti.

Agricola expulsum seditione domestica unum ex regulis gentis exceperat 
ac specie amicitiae in occasionem retinebat. saepe ex eo 
audivi legione una et modicis auxiliis debellari obtinerique 
Hiberniam posse; idque etiam adversus Britanniam profuturum, si Romana ubique arma et velut e conspectu 
libertas tolleretur.

Ceterum aestate, qua sextum officii annum incohabat, 
amplexus civitates trans Bodotriam sitas, quia motus universarum ultra gentium et infesta hostilis exercitus itinera 
timebantur, portus classe exploravit; quae ab Agricola primum adsumpta in partem virium sequebatur egregia specie, 
cum simul terra, simul mari bellum impelleretur, ac saepe 
isdem castris pedes equesque et nauticus miles mixti copiis 
et laetitia sua quisque facta, suos casus attollerent, ac modo 
silvarum ac montium profunda, modo tempestatum ac fluctuum adversa, hinc terra et hostis, hinc victus Oceanus

militari iactantia compararentur. Britannos quoque, ut ex 
captivis audiebatur, visa classis obstupefaciebat, tamquam 
aperto maris sui secreto ultimum victis perfugium clauderetur.

ad manus et arma conversi Caledoniam incolentes 
populi magno paratu, maiore fama, uti mos est de ignotis, 
oppugnare ultro castellum adorti, metum ut provocantes 
addiderant; regrediendumque citra Bodotriam et cedendum potius quam pellerentur ignavi specie prudentium 
admonebant, cum interim cognoscit hostis pluribus agminibus inrupturos.

ac ne superante numero et peritia locorum circumiretur, diviso et ipse in tris partes exercitu incessit.

Quod ubi cognitum hosti, mutato repente consilio universi nonam legionem ut maxime invalidam nocte adgressi, 
inter somnum ac trepidationem caesis vigilibus inrupere.

iamque in ipsis castris pugnabatur, cum Agricola iter hostium ab exploratoribus edoctus et vestigiis insecutus, velocissimos equitum peditumque adsultare tergis pugnantium 
iubet, mox ab universis adici clamorem; et propinqua luce

fulsere signa. ita ancipiti malo territi Britanni; et nonanis 
rediit animus, ac securi pro salute de gloria certabant. 
ultro quin etiam erupere, et fuit atrox in ipsis portarum 
angustiis proelium, donec pulsi hostes, utroque exercitu certante, his, ut tulisse opem, illis, ne eguisse auxilio viderentur.

quod nisi paludes et silvae fugientis texissent, debellatum 
illa victoria foret.

Cuius conscientia ac fama ferox exercitus nihil virtuti 
suae invium et penetrandam Caledoniam inveniendumque 
tandem Britanniae terminum continuo proeliorum cursu

fremebant. atque illi modo cauti ac sapientes prompti 
post eventum ac magniloqui erant. iniquissima haec 
bellorum condicio est: prospera omnes sibi vindicant,

adversa uni imputantur. at Britanni non virtute se victos, 
sed occasione et arte ducis rati, nihil ex adrogantia remittere, quo minus iuventutem armarent, coniuges ac liberos 
in loca tuta transferrent, coetibus et sacrificiis conspirationem 
civitatum sancirent. atque ita inritatis utrimque animis 
discessum.

Eadem aestate cohors Usiporum per Germanias conscripta et in Britanniam transmissa magnum ac memorabile facinus ausa est.

occiso centurione ac militibus, qui 
ad tradendam disciplinam inmixti manipulis exemplum et 
rectores habebantur, tris liburnicas adactis per vim gubernatoribus ascendere; et uno remigante, suspectis duobus 
eoque interfectis, nondum vulgato rumore ut miraculum praevehebantur.

mox ubi ad aquam raptum issent, cum plerisque Britannorum sua defensantium 
proelio congressi ac saepe victores, aliquando pulsi, eo ad 
extremum inopiae venere, ut infirmissimos suorum, mox

sorte ductos vescerentur. atque ita circumvecti Britanniam, 
amissis per inscitiam regendi navibus, pro praedonibus

habiti, primum a Suebis, mox a Frisiis intercepti sunt. ac fuere 
quos per commercia venumdatos et in nostram usque ripam 
mutatione ementium adductos indicium tanti casus inlustravit.

Initio aestatis Agricola domestico vulnere ictus, anno 
ante natum filium amisit. quem casum neque ut plerique 
fortium virorum ambitiose, neque per lamenta rursus ac 
maerorem muliebriter tulit; et in luctu bellum inter remedia erat.

igitur praemissa classe, quae pluribus locis praedata magnum et incertum terrorem faceret, expedito exercitu, 
cui ex Britannis fortissimos et longa pace exploratos addiderat, ad montem Graupium pervenit, quem iam hostis

insederat. nam Britanni nihil fracti pugnae prioris eventu 
et ultionem aut servitium expectantes, tandemque docti 
commune periculum concordia propulsandum, legationibus

et foederibus omnium civitatium vires exciverant. iamque 
super triginta milia armatorum aspiciebantur, et adhuc 
adfluebat omnis iuventus et quibus cruda ac viridis senectus, clari bello et sua quisque decora gestantes, cum inter 
pluris duces virtute et genere praestans nomine Calgacus 
apud contractam multitudinem proelium poscentem in hunc 
modum locutus fertur:

'Quotiens causas belli et necessitatem nostram intueor, 
magnus mihi animus est hodiernum diem consensumque 
vestrum initium libertatis toti Britanniae fore: nam et universi coistis et servitutis expertes, et nullae ultra terrae ac ne 
mare quidem securum inminente nobis classe Romana.

ita proelium atque arma, quae fortibus honesta, eadem etiam

ignavis tutissima sunt. priores pugnae, quibus adversus 
Romanos varia fortuna certatum est, spem ac subsidium 
in nostris manibus habebant, quia nobilissimi totius Britanniae eoque in ipsis penetralibus siti nec ulla servientium 
litora aspicientes, oculos quoque a contactu dominationis

inviolatos habebamus. nos terrarum ac libertatis extremos 
recessus ipse ac sinus famae in hunc diem defendit: nunc 
terminus Britanniae patet, atque omne ignotum pro magnifico est; sed nulla iam ultra gens, nihil nisi fluctus ac saxa, 
et infestiores Romani, quorum superbiam frustra per obsequium ac modestiam effugias.

raptores orbis, postquam 
cuncta vastantibus defuere terrae, mare scrutantur: si 
locuples hostis est, avari, si pauper, ambitiosi, quos non 
Oriens, non Occidens satiaverit: soli omnium opes atque

inopiam pari adfectu concupiscunt. auferre trucidare rapere falsis nominibus imperium, atque ubi solitudinem 
faciunt, pacem appellant.

'Liberos cuique ac propinquos suos natura carissimos 
esse voluit: hi per dilectus alibi servituri auferuntur; coniuges sororesque etiam si hostilem libidinem effugerunt,

nomine amicorum atque hospitum polluuntur. bona fortunaeque in tributum, ager atque annus in frumentum, corpora ipsa ac manus silvis ac paludibus emuniendis inter 
verbera et contumelias conteruntur. nata servituti mancipia 
semel veneunt, atque ultro a dominis aluntur: Britannia

servitutem suam cotidie emit, cotidie pascit. ac sicut in 
familia recentissimus quisque servorum etiam conservis ludibrio est, sic in hoc orbis terrarum vetere famulatu novi nos 
et viles in excidium petimur; neque enim arva nobis aut 
metalla aut portus sunt, quibus exercendis reservemur.

virtus porro ac ferocia subiectorum ingrata imperantibus; 
et longinquitas ac secretum ipsum quo tutius, eo suspectius. 
ita sublata spe veniae tandem sumite animum, tam quibus

salus quam quibus gloria carissima est. Brigantes femina 
duce exurere coloniam, expugnare castra, ac nisi felicitas in 
socordiam vertisset, exuere iugum potuere: nos integri et 
indomiti et in libertatem, non in paenitentiam bellaturi; 
primo statim congressu ostendamus, quos sibi Caledonia 
viros seposuerit.

'An eandem Romanis in bello virtutem quam in pace 
lasciviam adesse creditis? nostris illi dissensionibus ac discordiis clari vitia hostium in gloriam exercitus sui vertunt; 
quem contractum ex diversissimis gentibus ut secundae res 
tenent, ita adversae dissolvent: nisi si Gallos et Germanos 
et (pudet dictu) Britannorum plerosque, licet dominationi 
alienae sanguinem commodent, diutius tamen hostis quam

servos, fide et adfectu teneri putatis. metus ac terror sunt 
infirma vincla caritatis; quae ubi removeris, qui timere 
desierint, odisse incipient. omnia victoriae incitamenta pro 
nobis sunt: nullae Romanos coniuges accendunt, nulli 
parentes fugam exprobraturi sunt; aut nulla plerisque patria

aut alia est. paucos numero, trepidos ignorantia, caelum 
ipsum ac mare et silvas, ignota omnia circumspectantis, 
clausos quodam modo ac vinctos di nobis tradiderunt. ne 
terreat vanus aspectus et auri fulgor atque argenti, quod

neque tegit neque vulnerat. in ipsa hostium acie inveniemus nostras manus: adgnoscent Britanni suam causam, 
recordabuntur Galli priorem libertatem, tam deserent illos 
ceteri Germani quam nuper Usipi reliquerunt. nec quicquam ultra formidinis: vacua castella, senum coloniae, 
inter male parentis et iniuste imperantis aegra municipia

et discordantia. hic dux, hic exercitus: ibi tributa et metalla et ceterae servientium poenae, quas in aeternum perferre aut statim ulcisci in hoc campo est. proinde ituri in 
aciem et maiores vestros et posteros cogitate.'

Excepere orationem alacres, ut barbaris moris, fremitu 
cantuque et clamoribus dissonis. iamque agmina et armorum 
fulgores audentissimi cuiusque procursu; simul instruebatur acies, cum Agricola quamquam laetum et vix munimentis coe+rcitum militem accendendum adhuc ratus, ita

disseruit: 'septimus annus est, commilitones, ex quo virtute 
et auspiciis imperii Romani, fide atque opera vestra Britanniam vicistis. tot expeditionibus, tot proeliis, seu fortitudine adversus hostis seu patientia ac labore paene adversus 
ipsam rerum naturam opus fuit, neque me militum neque

vos ducis paenituit. ergo egressi, ego veterum legatorum, 
vos priorum exercituum terminos, finem Britanniae non 
fama nec rumore, sed castris et armis tenemus: inventa

Britannia et subacta. equidem saepe in agmine, cum vos 
paludes montesve et flumina fatigarent, fortissimi cuiusque 
voces audiebam: \'''quando dabitur hostis, quando in manus 
veniet?\''' veniunt, e latebris suis extrusi, et vota virtusque in 
aperto, omniaque prona victoribus atque eadem victis adversa.

nam ut superasse tantum itineris, evasisse silvas, 
transisse aestuaria pulchrum ac decorum in frontem, ita 
fugientibus periculosissima quae hodie prosperrima sunt; 
neque enim nobis aut locorum eadem notitia aut commeatuum eadem abundantia, sed manus et arma et in his omnia.

quod ad me attinet, iam pridem mihi decretum est neque 
exercitus neque ducis terga tuta esse. proinde et honesta 
mors turpi vita potior, et incolumitas ac decus eodem loco 
sita sunt; nec inglorium fuerit in ipso terrarum ac naturae 
fine cecidisse.

'Si novae gentes atque ignota acies constitisset, aliorum 
exercituum exemplis vos hortarer: nunc vestra decora recensete, vestros oculos interrogate. hi sunt, quos proximo 
anno unam legionem furto noctis adgressos clamore debellastis; hi ceterorum Britannorum fugacissimi ideoque tam

diu superstites. quo modo silvas saltusque penetrantibus 
fortissimum quodque animal contra ruere, pavida et inertia 
ipso agminis sono pellebantur, sic acerrimi Britannorum 
iam pridem ceciderunt, reliquus est numerus ignavorum et

metuentium. quos quod tandem invenistis, non restiterunt, 
sed deprehensi sunt; novissimae res et extremus metus 
torpore defixere aciem in his vestigiis, in quibus pulchram

et spectabilem victoriam ederetis. transigite cum expeditionibus, imponite quinquaginta annis magnum diem, 
adprobate rei publicae numquam exercitui imputari potuisse 
aut moras belli aut causas rebellandi.'

Et adloquente adhuc Agricola militum ardor eminebat, 
et finem orationis ingens alacritas consecuta est, statimque

ad arma discursum. instinctos ruentisque ita disposuit, ut 
peditum auxilia, quae octo milium erant, mediam aciem firmarent, equitum tria milia cornibus adfunderentur. legiones 
pro vallo stetere, ingens victoriae decus citra Romanum sanguinem bellandi, et auxilium, si pellerentur.

Britannorum acies in speciem simul ac terrorem editioribus locis constiterat ita, ut primum agmen in aequo, ceteri per adclive iugum 
conexi velut insurgerent; media campi covinnarius eques

strepitu ac discursu complebat. tum Agricola superante 
hostium multitudine veritus, ne in frontem simul et latera 
suorum pugnaretur, diductis ordinibus, quamquam porrectior 
acies futura erat et arcessendas plerique legiones admonebant, promptior in spem et firmus adversis, dimisso equo 
pedes ante vexilla constitit.

Ac primo congressu eminus certabatur; simulque constantia, simul arte Britanni ingentibus gladiis et brevibus 
caetris missilia nostrorum vitare vel excutere, atque ipsi 
magnam vim telorum superfundere, donec Agricola quattuor Batavorum cohortis ac Tungrorum duas cohortatus est, 
ut rem ad mucrones ac manus adducerent; quod et ipsis 
vetustate militiae exercitatum et hostibus inhabile parva 
scuta et enormis gladios gerentibus; nam Britannorum 
gladii sine mucrone complexum armorum et in arto pugnam

non tolerabant. igitur ut Batavi miscere ictus, ferire 
umbonibus, ora fodere, et stratis qui in aequo adstiterant, 
erigere in collis aciem coepere, ceterae cohortes aemulatione 
et impetu conisae proximos quosque caedere: ac plerique 
semineces aut integri festinatione victoriae relinquebantur.

interim equitum turmae, ut fugere covinnarii, peditum se 
proelio miscuere. et quamquam recentem terrorem intulerant, densis tamen hostium agminibus et inaequalibus 
locis haerebant; minimeque aequa nostris iam pugnae facies 
erat, cum aegre clivo instantes simul equorum corporibus 
impellerentur; ac saepe vagi currus, exterriti sine rectoribus 
equi, ut quemque formido tulerat, transversos aut obvios 
incursabant.

Et Britanni, qui adhuc pugnae expertes summa collium 
insederant et paucitatem nostrorum vacui spernebant, degredi paulatim et circumire terga vincentium coeperant, ni 
id ipsum veritus Agricola quattuor equitum alas, ad subita 
belli retentas, venientibus opposuisset, quantoque ferocius

adcucurrerant, tanto acrius pulsos in fugam disiecisset. ita 
consilium Britannorum in ipsos versum, transvectaeque praecepto ducis a fronte pugnantium alae aversam hostium aciem 
invasere. tum vero patentibus locis grande et atrox spectaculum: sequi, vulnerare, capere, atque eosdem oblatis aliis

trucidare. iam hostium, prout cuique ingenium erat, catervae armatorum paucioribus terga praestare, quidam inermes 
ultro ruere ac se morti offerre. passim arma et corpora et 
laceri artus et cruenta humus; et aliquando etiam victis ira

virtusque. nam postquam silvis adpropinquaverunt, primos 
sequentium incautos collecti et locorum gnari circumveniebant. quod ni frequens ubique Agricola validas et expeditas 
cohortis indaginis modo et, sicubi artiora erant, partem 
equitum dimissis equis, simul rariores silvas equitem persultare iussisset, acceptum aliquod vulnus per nimiam fiduciam

foret. ceterum ubi compositos firmis ordinibus sequi rursus 
videre, in fugam versi, non agminibus, ut prius, nec alius 
alium respectantes: rari et vitabundi in vicem longinqua

atque avia petiere. finis sequendi nox et satietas fuit. caesa 
hostium ad decem milia: nostrorum trecenti sexaginta cecidere, in quis Aulus Atticus praefectus cohortis, iuvenili 
ardore et ferocia equi hostibus inlatus.

Et nox quidem gaudio praedaque laeta victoribus: Britanni palantes mixto virorum mulierumque ploratu trahere 
vulneratos, vocare integros, deserere domos ac per iram 
ultro incendere, eligere latebras et statim relinquere; miscere 
in vicem consilia aliqua, dein separare; aliquando frangi

aspectu pignorum suorum, saepius concitari. satisque constabat saevisse quosdam in coniuges ac liberos, tamquam 
misererentur. proximus dies faciem victoriae latius aperuit: 
vastum ubique silentium, secreti colles, fumantia procul tecta,

nemo exploratoribus obvius. quibus in omnem partem dimissis, ubi incerta fugae vestigia neque usquam conglobari 
hostis compertum (et exacta iam aestate spargi bellum nequibat), in finis Borestorum exercitum deducit.

ibi acceptis 
obsidibus, praefecto classis circumvehi Britanniam praecipit. 
datae ad id vires, et praecesserat terror. ipse peditem atque 
equites lento itinere, quo novarum gentium animi ipsa transitus mora terrerentur, in hibernis locavit.

et simul classis 
secunda tempestate ac fama Trucculensem portum tenuit, 
unde proximo Britanniae latere praelecto omni redierat.

Hunc rerum cursum, quamquam nulla verborum iactantia 
epistulis Agricolae auctum, ut erat Domitiano moris, fronte

laetus, pectore anxius excepit. inerat conscientia derisui 
fuisse nuper falsum e Germania triumphum, emptis per 
commercia, quorum habitus et crinis in captivorum speciem 
formarentur: at nunc veram magnamque victoriam tot milibus hostium caesis ingenti fama celebrari.

id sibi maxime 
formidolosum, privati hominis nomen supra principem attolli: 
frustra studia fori et civilium artium decus in silentium acta, 
si militarem gloriam alius occuparet; cetera utcumque 
facilius dissimulari, ducis boni imperatoriam virtutem esse.

talibus curis exercitus, quodque saevae cogitationis indicium 
erat, secreto suo satiatus, optimum in praesentia statuit 
reponere odium, donec impetus famae et favor exercitus 
languesceret: nam etiam tum Agricola Britanniam obtinebat.

Igitur triumphalia ornamenta et inlustris statuae honorem 
et quidquid pro triumpho datur, multo verborum honore 
cumulata, decerni in senatu iubet addique insuper opinionem, Syriam provinciam Agricolae destinari, vacuam tum

morte Atili Rufi consularis et maioribus reservatam. credidere plerique libertum ex secretioribus ministeriis missum 
ad Agricolam codicillos, quibus ei Syria dabatur, tulisse, 
cum eo praecepto ut, si in Britannia foret, traderentur; 
eumque libertum in ipso freto Oceani obvium Agricolae, ne 
appellato quidem eo ad Domitianum remeasse, sive verum 
istud, sive ex ingenio principis fictum ac compositum est.

tradiderat interim Agricola successori suo provinciam quietam 
tutamque. ac ne notabilis celebritate et frequentia occurrentium introitus esset, vitato amicorum officio noctu in 
urbem, noctu in Palatium, ita ut praeceptum erat, venit; 
exceptusque brevi osculo et nullo sermone turbae servientium inmixtus est.

ceterum uti militare nomen, grave 
inter otiosos, aliis virtutibus temperaret, tranquillitatem 
atque otium penitus hausit, cultu modicus, sermone facilis, 
uno aut altero amicorum comitatus, adeo ut plerique, quibus 
magnos viros per ambitionem aestimare mos est, viso aspectoque Agricola quaererent famam, pauci interpretarentur.

Crebro per eos dies apud Domitianum absens accusatus, 
absens absolutus est. causa periculi non crimen ullum aut 
querela laesi cuiusquam, sed infensus virtutibus princeps et

gloria viri ac pessimum inimicorum genus, laudantes. et ea 
insecuta sunt rei publicae tempora, quae sileri Agricolam 
non sinerent: tot exercitus in Moesia Daciaque et Germania 
et Pannonia temeritate aut per ignaviam ducum amissi, tot 
militares viri cum tot cohortibus expugnati et capti; nec iam 
de limite imperii et ripa, sed de hibernis legionum et possessione dubitatum.

ita cum damna damnis continuarentur 
atque omnis annus funeribus et cladibus insigniretur, poscebatur ore vulgi dux Agricola, comparantibus cunctis vigorem, 
constantiam et expertum bellis animum cum inertia et

formidine aliorum. quibus sermonibus satis constat Domitiani quoque auris verberatas, dum optimus quisque 
libertorum amore et fide, pessimi malignitate et livore pronum deterioribus principem extimulabant. sic Agricola 
simul suis virtutibus, simul vitiis aliorum in ipsam gloriam 
praeceps agebatur.

Aderat iam annus, quo proconsulatum Africae et Asiae sortiretur, et occiso Civica nuper nec Agricolae consilium deerat 
nec Domitiano exemplum. accessere quidam cogitationum 
principis periti, qui iturusne esset in provinciam ultro Agricolam interrogarent.

ac primo occultius quietem et otium 
laudare, mox operam suam in adprobanda excusatione offerre, 
postremo non iam obscuri suadentes simul terrentesque pertraxere ad Domitianum.

qui paratus simulatione, in adrogantiam compositus, et audiit preces excusantis et, cum 
adnuisset, agi sibi gratias passus est, nec erubuit beneficii 
invidia. salarium tamen proconsulare solitum offerri et 
quibusdam a se ipso concessum Agricolae non dedit, sive 
offensus non petitum, sive ex conscientia, ne quod vetuerat

videretur emisse. proprium humani ingenii est odisse quem 
laeseris: Domitiani vero natura praeceps in iram, et quo 
obscurior, eo inrevocabilior, moderatione tamen prudentiaque Agricolae leniebatur, quia non contumacia neque inani

iactatione libertatis famam fatumque provocabat. sciant, 
quibus moris est inlicita mirari, posse etiam sub malis principibus magnos viros esse, obsequiumque ac modestiam, si 
industria ac vigor adsint, eo laudis excedere, quo plerique 
per abrupta enisi, sed in nullum rei publicae usum ambitiosa morte inclaruerunt.

Finis vitae eius nobis luctuosus, amicis tristis, extraneis 
etiam ignotisque non sine cura fuit. vulgus quoque et hic 
aliud agens populus et ventitavere ad domum et per fora 
et circulos locuti sunt; nec quisquam audita morte Agricolae aut laetatus est aut statim oblitus.

augebat miserationem constans rumor veneno interceptum: nobis nihil comperti, ut adfirmare ausim. ceterum per omnem valetudinem 
eius crebrius quam ex more principatus per nuntios visentis 
et libertorum primi et medicorum intimi venere, sive cura

illud sive inquisitio erat. supremo quidem die momenta 
ipsa deficientis per dispositos cursores nuntiata constabat, 
nullo credente sic adcelerari quae tristis audiret. speciem 
tamen doloris animi vultu prae se tulit, securus iam odii

et qui facilius dissimularet gaudium quam metum. satis constabat lecto testamento Agricolae, quo coheredem optimae 
uxori et piissimae filiae Domitianum scripsit, laetatum eum 
velut honore iudicioque. tam caeca et corrupta mens adsiduis adulationibus erat, ut nesciret a bono patre non scribi 
heredem nisi malum principem.

Natus erat Agricola Gaio Caesare tertium consule idibus 
Iuniis: excessit quarto et quinquagesimo anno, decimum

kalendas Septembris Collega Priscinoque consulibus. quod 
si habitum quoque eius posteri noscere velint, decentior 
quam sublimior fuit; nihil impetus in vultu: gratia oris 
supererat. bonum virum facile crederes, magnum libenter.

et ipse quidem, quamquam medio in spatio integrae aetatis 
ereptus, quantum ad gloriam, longissimum aevum peregit. 
quippe et vera bona, quae in virtutibus sita sunt, impleverat, 
et consulari ac triumphalibus ornamentis praedito quid aliud

adstruere fortuna poterat? opibus nimiis non gaudebat, 
speciosae contigerant. filia atque uxore superstitibus potest videri etiam beatus incolumi dignitate, florente

fama, salvis adfinitatibus et amicitiis futura effugisse. nam 
sicut ei non licuit durare in hanc beatissimi saeculi lucem ac 
principem Traianum videre, quod augurio votisque apud 
nostras auris ominabatur, ita festinatae mortis grande solacium tulit evasisse postremum illud tempus, quo Domitianus 
non iam per intervalla ac spiramenta temporum, sed continuo et velut uno ictu rem publicam exhausit.

Non vidit Agricola obsessam curiam et clausum armis 
senatum et eadem strage tot consularium caedes, tot nobilissimarum feminarum exilia et fugas. una adhuc victoria 
Carus Mettius censebatur, et intra Albanam arcem sententia 
Messalini strepebat, et Massa Baebius iam tum reus erat: 
mox nostrae duxere Helvidium in carcerem manus; nos 
Maurici Rusticique visus foedavit; nos innocenti sanguine 
Senecio perfudit.

Nero tamen subtraxit oculos suos iussitque scelera, non spectavit: praecipua sub Domitiano miseriarum pars erat videre et aspici, cum suspiria nostra 
subscriberentur, cum denotandis tot hominum palloribus 
sufficeret saevus ille vultus et rubor, quo se contra pudorem 
muniebat.

Tu vero felix, Agricola, non vitae tantum claritate, sed 
etiam opportunitate mortis. ut perhibent qui interfuere 
novissimis sermonibus tuis, constans et libens fatum excepisti, tamquam pro virili portione innocentiam principi

donares. sed mihi filiaeque eius praeter acerbitatem parentis 
erepti auget maestitiam, quod adsidere valetudini, fovere

deficientem, satiari vultu complexuque non contigit. excepissemus certe mandata vocesque, quas penitus animo 
figeremus. noster hic dolor, nostrum vulnus, nobis tam 
longae absentiae condicione ante quadriennium amissus est.

omnia sine dubio, optime parentum, adsidente amantissima 
uxore superfuere honori tuo: paucioribus tamen lacrimis 
comploratus es, et novissima in luce desideravere aliquid 
oculi tui.

Si quis piorum manibus locus, si, ut sapientibus placet, 
non cum corpore extinguuntur magnae animae, placide 
quiescas, nosque domum tuam ab infirmo desiderio et 
muliebribus lamentis ad contemplationem virtutum tuarum

voces, quas neque lugeri neque plangi fas est. admiratione 
te potius et immortalibus laudibus et, si natura suppeditet, similitudine colamus: is verus honos, ea coniunctissimi cuiusque pietas.

id filiae quoque uxorique praeceperim, sic patris, sic mariti memoriam venerari, ut omnia 
facta dictaque eius secum revolvant, formamque ac figuram 
animi magis quam corporis complectantur, non quia intercedendum putem imaginibus quae marmore aut aere finguntur, 
sed, ut vultus hominum, ita simulacra vultus imbecilla ac 
mortalia sunt, forma mentis aeterna, quam tenere et exprimere non per alienam materiam et artem, sed tuis ipse moribus possis.

quidquid ex Agricola amavimus, quidquid 
mirati sumus, manet mansurumque est in animis hominum 
in aeternitate temporum, fama rerum; nam multos veterum 
velut inglorios et ignobilis oblivio obruit: Agricola posteritati narratus et traditus superstes erit.