Domitianus natus est VIIII. Kal. Nouemb. patre consule designato inituroque mense
 insequenti honorem, regione urbis sexta ad Malum Punicum, domo quam postea in templum
 gentis Flauiae conuertit. pubertatis ac primae adulescentiae tempus tanta inopia tantaque
 infamia gessisse fertur, ut nullum argenteum uas in usu haberet. satisque constat Clodium
 Pollionem praetorium uirum, in quem est poema Neronis quod inscribitur 'Luscio,'
 chirographum eius conseruasse et nonnumquam protulisse noctem sibi pollicentis; nec
 defuerunt qui affirmarent, corruptum Domitianum et a Nerua successore mox suo. bello Vitelliano confugit in Capitolium cum patruo Sabino ac
 parte praesentium copiarum, sed irrumpentibus aduersariis et ardente templo apud aedituum
 clam pernoctauit, ac mane Isiaci celatus habitu interque sacrificulos uariae
 superstitionis cum se trans Tiberim ad condiscipuli sui matrem comite uno contulisset, ita
 latuit, ut scrutantibus qui uestigia subsecuti erant, deprehendi non potuerit. post uictoriam demum progressus et Caesar consalutatus honorem
 praeturae urbanae consulari potestate suscepit titulo tenus, nam iuris dictionem ad
 collegam proximum transtulit, ceterum omnem uim dominationis tam licenter exercuit, ut iam
 tum qualis futurus esset ostenderet. ne exequar singula, contractatis multorum uxoribus
 Domitiam Longinam Aelio Lamiae nuptam etiam in matrimonium abduxit, atque uno die super XX
 officia urbana aut peregrina distribuit, mirari se Vespasiano dictitante, quod successorem
 non et sibi mitteret.

expeditionem quoque in Galliam Germaniasque neque necessariam et dissuadentibus paternis
 amicis incohauit, tantum ut fratri se et opibus et dignatione adaequaret. 
 Ob haec correptus, quo magis et aetatis et condicionis admoneretur, habitabat cum patre
 una sellamque eius ac fratris, quotiens prodirent, lectica sequebatur ac triumphum
 utriusque Iudaicum equo albo comitatus est. quin et e sex consulatibus non nisi unum
 ordinarium gessit eumque cedente ac suffragante fratre. 
 simulauit et ipse mire modestiam in primisque poeticae studium, tam insuetum antea sibi
 quam postea spretum et abiectum, recitauitque etiam publice. nec tamen eo setius, cum
 Vologaesus Parthorum rex auxilia aduersus Alanos ducemque alterum ex Vespasiani liberis
 depoposcisset, omni ope contendit ut ipse potissimum mitteretur; et quia discussa res est,
 alios Orientis reges ut idem postularent donis ac pollicitationibus sollicitare temptauit.
 
 Patre defuncto diu cunctatus an duplum donatiuum militi offerret, numquam iactare
 dubitauit relictum se participem imperii, sed fraudem testamento adhibitam; neque cessauit
 ex eo insidias struere fratri clam palamque, quoad correptum graui ualitudine, prius quam
 plane efflaret animam, pro mortuo deseri iussit; defunctumque nullo praeterquam
 consecrationis honore dignatus, saepe etiam carpsit obliquis orationibus et edictis.

Inter initia principatus cotidie secretum sibi horarum sumere solebat nec quicquam
 amplius quam muscas captare ac stilo praeacuto configere, ut cuidam interroganti, essetne
 quis intus cum Caesare, non absurde responsum sit a Vibio Crispo, ne muscam quidem. deinde
 uxorem Domitiam, ex qua in secundo suo consulatu filium tulerat alteroque anno 
 
 , consalutauit Augustam; eandem Paridis histrionis amore deperditam repudiauit
 intraque breue tempus inpatiens discidii quasi efflagitante populo reduxit. 
 Circa administrationem autem imperii aliquamdiu se uarium praestitit, mixtura quoque
 aequabili uitiorum atque uirtutum, donec uirtutes quoque in uitia deflexit: quantum
 coniectare licet, super ingenii naturam inopia rapax, metu saeuus.

Spectacula assidue magnifica et sumptuosa edidit non in amphitheatro modo, uerum et in
 circo, ubi praeter sollemnes bigarum quadrigarumque cursus proelium etiam duplex, equestre
 ac pedestre, commisit; at in amphitheatro nauale quoque. nam uenationes gladiatoresque et
 noctibus ad lychnuchos, nec uirorum modo pugnas, sed et feminarum. praeterea quaestoriis
 muneribus, quae olim omissa reuocauerat, ita semper interfuit, ut populo potestatem
 faceret bina paria e suo ludo postulandi eaque nouissima aulico apparatu induceret.
 ac per omne gladiatorum spectaculum ante pedes ei
 stabat puerulus coccinatus paruo portentosoque capite, cum quo plurimum fabulabatur,
 nonnumquam serio. auditus est certe, dum ex eo quaerit, ecquid sciret, cur sibi uisum
 esset ordinatione proxima Aegypto praeficere Mettium Rufum. edidit naualis pugnas paene
 iustarum classium, effosso et circumstructo iuxta Tiberim lacu, atque inter maximos imbres
 perspectauit. 
 Fecit et ludos saeculares, computata ratione temporum ad annum non quo Claudius proxime,
 sed quo olim Augustus ediderat; in iis circensium die, quo facilius centum missus
 peragerentur, singulos e septenis spatiis ad quina corripuit. 
 Instituit et quinquennale certamen Capitolino Ioui triplex, musicum equestre gymnicum, et
 aliquanto plurium quam nunc est coronatorum. certabant enim et prosa oratione Graece
 Latineque ac praeter citharoedos chorocitharistae quoque et psilocitharistae, in stadio
 uero cursu etiam uirgines. certamini praesedit crepidatus purpureaque amictus toga
 Graecanica, capite gestans coronam auream cum effigie Iouis ac Iunonis Mineruaeque,
 adsidentibus Diali sacerdote et collegio Flauialium pari habitu, nisi quod illorum coronis
 inerat et ipsius imago. celebrabat et in Albano quotannis Quinquatria Mineruae, cui
 collegium instituerat, ex quo sorte ducti magisterio fungerentur ederentque eximias
 uenationes et scaenicos ludos superque oratorum ac poetarum certamina. 
 Congiarium populo nummorum trecenorum ter dedit atque inter spectacula muneris
 largissimum epulum Septimontiali †sacrorum quidem senatui equitique panariis, plebei
 sportellis cum obsonio distributis initium uescendi primus fecit; dieque proximo omne
 genus rerum missilia sparsit, et quia pars maior intra popularia deciderat, quinquagenas
 tesseras in singulos cuneos equestris ac senatorii ordinis pronuntiauit.

Plurima et amplissima opera incendio absumpta restituit, in quis et Capitolium, quod
 rursus arserat; sed omnia sub titulo tantum suo ac sine ulla pristini auctoris memoria.
 nouam autem excitauit aedem in Capitolio Custodi Ioui et forum quod nunc Neruae uocatur,
 item Flauiae templum gentis et stadium et odium et naumachiam, e cuius postea lapide
 maximus circus deustis utrimque lateribus extructus est.

Expeditiones partim sponte suscepit, partim necessario: sponte in Chattos, necessario
 unam in Sarmatas legione cum legato simul caesa; in Dacos duas, primam Oppio Sabino
 consulari oppresso, secundam Cornelio Fusco praefecto cohortium praetorianarum, cui belli
 summam commiserat. de Chattis Dacisque post uaria proelia duplicem triumphum egit, de
 Sarmatis lauream modo Capitolino Ioui rettulit. 
 Bellum ciuile motum a L. Antonio, superioris Germaniae praeside, confecit absens
 felicitate mira, cum ipsa dimicationis hora resolutus repente Rhenus transituras ad
 Antonium copias barbarorum inhibuisset. de qua uictoria praesagiis prius quam nuntiis
 comperit, siquidem ipso quo dimicatum erat die statuam eius Romae insignis aquila
 circumplexa pinnis clangores laetissimos edidit; pauloque post occisum Antonium adeo
 uulgatum est, ut caput quoque adportatum eius uidisse se plerique contenderent.

Multa etiam in communi rerum usu nouauit: sportulas publicas sustulit reuocata rectarum
 cenarum consuetudine; duas circensibus gregum factiones aurati purpureique panni ad
 quattuor pristinas addidit; interdixit histrionibus scaenam, intra domum quidem exercendi
 artem iure concesso; castrari mares uetuit; spadonum, qui residui apud mangones erant,
 pretia moderatus est. ad summam quondam ubertatem uini,
 frumenti uero inopiam existimans nimio uinearum studio neglegi arua, edixit, ne quis in
 Italia nouellaret utque in prouinciis uineta succiderentur, relicta ubi plurimum dimidia
 parte; nec exequi rem perseuerauit. quaedam ex maximis officiis inter libertinos
 equitesque R. communicauit. geminari legionum castra
 prohibuit nec plus quam mille nummos a quoquam ad signa deponi, quod L. Antonius apud
 duarum legionum hiberna res nouas moliens fiduciam cepisse etiam ex depositorum summa
 uidebatur. addidit et quartum stipendium militi aureos ternos.

Ius diligenter et industrie dixit, plerumque et in foro pro tribunali extra ordinem;
 ambitiosas centumuirorum sententias rescidit; reciperatores, ne se perfusoriis
 assertionibus accommodarent, identidem admonuit; nummarios iudices cum suo quemque
 consilio notauit. auctor et tr(ibunis) tribunis 
 pl(ebis) plebis fuit aedilem sordidum repetundarum accusandi
 iudicesque in eum a senatu petendi. magistratibus quoque urbicis prouinciarumque
 praesidibus coercendis tantum curae adhibuit, ut neque modestiores umquam neque iustiores
 extiterint; e quibus plerosque post illum reos omnium criminum uidimus. suscepta correctione morum licentiam theatralem promiscue in equite
 spectandi inhibuit; scripta famosa uulgoque edita, quibus primores uiri ac feminae
 notabantur, aboleuit non sine auctorum ignominia; quaestorium uirum, quod gesticulandi
 saltandique studio teneretur, mouit senatu; probrosis feminis lecticae usum ademit iusque
 capiendi legata hereditatesque; equitem R. ob reductam in matrimonium uxorem, cui dimissae
 adulterii crimen intenderat, erasit iudicum albo; quosdam ex utroque ordine lege Scantinia
 condemnauit; incesta Vestalium uirginum, a patre quoque suo et fratre neglecta, uarie ac
 seuere coercuit, priora capitali supplicio, posteriora more ueteri. nam cum Oculatis sororibus, item Varronillae liberum mortis permisisset
 arbitrium corruptoresque earum relegasset, mox Corneliam maximam uirginem absolutam olim,
 dein longo interuallo repetitam atque conuictam defodi imperauit stupratoresque uirgis in
 comitio ad necem caedi, excepto praetorio uiro, cui, dubia etiam tum causa et incertis
 quaestionibus atque tormentis de semet professo, exilium indulsit. ac ne qua religio deum impune contaminaretur, monimentum, quod libertus
 eius e lapidibus templo Capitolini Iouis destinatis filio extruxerat, diruit per milites
 ossaque et reliquias quae inerant mari mersit.

Inter initia usque adeo ab omni caede abhorrebat, ut absente adhuc patre recordatus
 Vergili i uersum: 
 impia quam caesis gens est epulata iuuencis edicere destinarit, ne boues immolarentur.
 cupiditatis quoque atque auaritiae uix suspicionem ullam aut priuatus umquam aut princeps
 aliquamdiu dedit, immo e diuerso magna saepe non abstinentiae modo sed etiam liberalitatis
 experimenta. omnis circa se largissime prosecutus nihil
 prius aut acrius monuit quam ne quid sordide facerent. relictas sibi hereditates ab iis,
 quibus liberi erant, non recepit. legatum etiam ex testamento Rusti Caepionis, qui cauerat
 ut quotannis ingredientibus curiam senatoribus certam summam uiritim praestaret heres
 suus, irritum fecit. reos, qui ante quinquennium proximum apud aerarium pependissent,
 uniuersos discrimine liberauit nec repeti nisi intra annum eaque condicione permisit, ut
 accusatori qui causam non teneret exilium poena esset. 
 scribas quaestorios negotiantis ex consuetudine sed contra Clodiam legem uenia in
 praeteritum donauit. subsiciua, quae diuisis per ueteranos agris carptim superfuerunt,
 ueteribus possessoribus ut usu capta concessit. fiscales calumnias magna calumniantium
 poena repressit, ferebaturque uox eius: 'princeps qui delatores non castigat, irritat.'

Sed neque in clementiae neque in abstinentiae tenore permansit, et tamen aliquanto
 celerius ad saeuitiam desciuit quam ad cupiditatem. discipulum Paridis pantomimi impuberem
 adhuc et cum maxime aegrum, quod arte formaque non absimilis magistro uidebatur, occidit;
 item Hermogenem Tarsensem propter quasdam in historia figuras, libraris etiam, qui eam
 descripserant, cruci fixis. patrem familias, quod Thraecem murmilloni parem, munerario
 imparem dixerat, detractum spectaculis in harenam canibus obiecit cum hoc titulo: 'impie
 locutus parmularius.' 
 Complures senatores, in iis aliquot consulares, interemit; ex quibus Ciuicam Cerealem in
 ipso Asiae proconsulatu, Saluidienum Orfitum, Acilium Glabrionem in exilio, quasi
 molitores rerum nouarum, ceteros leuissima quemque de causa. Aelium Lamiam ob suspiciosos
 quidem, uerum et ueteres et innoxios iocos, quod post abductam uxorem laudanti uocem suam
 'eutacto' dixerat quodque Tito hortanti se ad alterum matrimonium responderat: μὴ καὶ σὺ γαμῆσαι θέλεις; 
 Saluium Cocceianum, quod Othonis imperatoris patrui sui
 diem natalem celebrauerat; Mettium Pompusianum, quod habere imperatoriam genesim uulgo
 ferebatur et quod depictum orbem terrae in membrana s contionesque regum ac
 ducum ex Tito Liuio circumferret quodque seruis nomina Magonis et Hannibalis indidisset;
 Sallustium Lucullum Britanniae legatum, quod lanceas nouae formae appellari Luculleas
 passus esset; Iunium Rusticum, quod Paeti Thraseae et Heluidi Prisci laudes edidisset
 appellassetque eos sanctissimos uiros; cuius criminis occasione philosophos omnis urbe
 Italiaque summouit. occidit et Heluidium filium, quasi
 scaenico exodio sub persona Paridis et Oenones diuortium suum cum uxore taxasset; Flauium
 Sabinum alterum e patruelibus, quod eum comitiorum consularium die destinatum perperam
 praeco non consulem ad populum, sed imperatorem pronuntiasset. 
 Verum aliquanto post ciuilis belli uictoriam saeuior, plerosque partis aduersae, dum
 etiam latentis conscios inuestigat o , nouo quaestionis genere distorsit immisso
 per obscaena igne; nonnullis et manus amputauit. satisque constat duos solos e notioribus
 uenia donatos, tribunum laticlauium et centurionem, qui se, quo facilius expertes culpae
 ostenderent, impudicos probauerant et ob id neque apud ducem neque apud milites ullius
 momenti esse potuisse.

Erat autem non solum magnae, sed etiam callidae inopinataeque saeuitiae.
 a u ctorem summarum pridie quam cruci figeret in cubiculum uocauit, assidere in
 toro iuxta coegit, securum hilaremque dimisit, partibus etiam de cena dignatus est.
 Arrecinum Clementem consularem, unum e familiaribus et emissariis suis, capitis
 condemnaturus in eadem uel etiam maiore gratia habuit, quoad nouissime simul gestanti,
 conspecto delatore eius: 'uis,' inquit, 'hunc nequissimum seruum cras audiamus?'
 
 Et quo contemptius abuteretur patientia hominum, numquam tristiorem sententiam sine
 praefatione clementiae pronuntiauit, ut non aliud iam certius atrocis exitus signum esset
 quam principii lenitas. quosdam maiestatis reos in curiam induxerat, et cum praedixisset
 experturum se illa die quam carus senatui esset, facile perfecerat ut etiam more maiorum
 puniendi condemnarentur; deinde atrocitate poenae
 conterritus, ad leniendam inuidiam intercessit his uerbis—neque enim ab re fuerit ipsa
 cognoscere—: 'permittite, patres conscripti, a pietate uestra impetrari, quod scio me
 difficulter impetraturum, ut damnatis liberum mortis arbitrium indulgeatis; nam et
 parcetis oculis uestris et intellegent me omnes senatui interfuisse.'

Exhaustus operum ac munerum inpensis stipendioque, quod adiecerat, temptauit quidem ad
 releuandos castrenses sumptus numerum militum deminuere; sed cum et obnoxium se barbaris
 per hoc animaduerteret neque eo setius in explicandis oneribus haereret, nihil pensi
 habuit quin praedaretur omni modo. bona uiuorum ac mortuorum usquequaque quolibet et
 accusatore et crimine corripiebantur. satis erat obici qualecumque factum
 dictum q ue aduersus maiestatem principis. 
 confiscabantur alienissimae hereditates uel uno existente, qui diceret audisse se ex
 defuncto, cum uiueret, heredem sibi Caesarem esse. praeter ceteros Iudaicus fiscus
 acerbissime actus est; ad quem deferebantur, qui uel ut inprofessi Iudaicam
 uiuerent uitam uel dissimulata origine imposita genti tributa non pependissent.
 interfuisse me adulescentulum memini, cum a procuratore frequentissimoque consilio
 inspiceretur nonagenarius senex, an circumsectus esset. 
 Ab iuuenta minime ciuilis animi, confidens etiam et cum uerbis tum rebus immodicus,
 Caenidi patris concubinae ex Histria reuersae osculumque, ut assuerat, offerenti manum
 praebuit; generum fratris indigne ferens albatos et ipsum ministros habere,
 proclamauit: 
 οὐκ ἀγαθὸν πολυκοιρανίη.

principatum uero adeptus neque in senatu iactare dubitauit et patri se et fratri imperium
 dedisse, illos sibi reddidisse, neque in reducenda post diuortium uxore edicere reuocatam
 eam in puluinar suum. adclamari etiam in amphitheatro epuli die libenter audiit: 'domino
 et dominae feliciter!' sed et Capitolino certamine cunctos ingenti consensu precantis, ut
 Palfurium Suram restitueret pulsum olim senatu ac tunc de oratoribus coronatum, nullo
 responso dignatus tacere tantum modo iussit uoce praeconis. pari arrogantia, cum procuratorum suorum nomine formalem dictaret
 epistulam, sic coepit: 'dominus et deus noster hoc fieri iubet.' unde institutum posthac,
 ut ne scripto quidem ac sermone cuiusquam appellaretur aliter. statuas sibi in Capitolio
 non nisi aureas et argenteas poni permisit ac ponderis certi. Ianos arcusque cum quadrigis
 et insignibus triumphorum per regiones urbis tantos ac tot extruxit, ut cuidam Graece
 inscriptum sit: 'arci.' consulatus septemdecim cepit,
 quot ante eum nemo; ex quibus septem medios continuauit, omnes autem paene titulo tenus
 gessit nec quemquam ultra Kal. Mai., plerosque ad Idus usque Ianuarias. post autem duos
 triumphos Germanici cognomine assumpto Septembrem mensem et Octobrem ex appellationibus
 suis Germanicum Domitianumque transnominauit, quod altero suscepisset imperium, altero
 natus esset.

Per haec terribilis cunctis et inuisus, tandem oppressus est amicorum
 libertorumque intimorum simul et uxoris. annum diemque ultimum uitae iam pridem suspectum
 habebat, horam etiam nec non et genus mortis. adulescentulo Chaldaei cuncta praedixerant;
 pater quoque super cenam quondam fungis abstinentem palam irriserat ut ignarum sortis
 suae, quod non ferrum potius timeret. quare pauidus
 semper atque anxius minimis etiam suspicionibus praeter modum commouebatur. ut edicti de
 excidendis uineis propositi gratiam faceret, non alia magis re compulsus creditur, quam
 quod sparsi libelli cum his uersibus erant: κἄν με φάγῃς ἐπὶ ῤίζαν, ὅμωσ ἔτι καρποφορήσω, 
 ὅσσον ἐπισπεῖσαι σοί, τράγε, θυομένῳ. 
 eadem formidine oblatum a senatu nouum et excogitatum
 honorem, quamquam omnium talium appetentissimus, recusauit, quo decretum erat ut, quotiens
 gereret consulatum, eq(uites) R. quibus sors obtigisset, trabeati et cum hastis
 militaribus praecederent eum inter lictores apparitoresque. 
 Tempore uero suspecti periculi appropinquante sollicitior in dies porticuum, in quibus
 spatiari consuerat, parietes phengite lapide distinxit, e cuius splendore per imagines
 quidquid a tergo fieret prouideret. nec nisi secreto atque solus plerasque custodias,
 receptis quidem in manum catenis, audiebat. utque domesticis persuaderet, ne bono quidem
 exemplo aud i endam esse patroni necem, Epaphroditum a libellis capitali poena
 condemnauit, quod post destitutionem Nero in adipiscenda morte manu eius adiutus
 existimabatur.

denique Flauium Clementem patruelem suum contemptissimae inertiae, cuius filios etiam tum
 paruulos successores palam destinauerat abolitoque priore nomine alterum Vespasianum
 appellari, alterum Domitianum, repente ex tenuissima suspicione tantum non in ipso eius
 consulatu interemit. quo maxime facto maturauit sibi exitium. 
 Continuis octo mensibus tot fulgura facta nuntiataque sunt, ut exclamauerit: 'feriat iam,
 quem uolet.' tactum de caelo Capitolium templumque Flauiae gentis, item domus Palatina et
 cubiculum ipsius, atque etiam e basi statuae triumphalis titulus excussus ui procellae in
 monimentum proximum decidit. arbor, quae priuato adhuc Vespasiano euersa surrexerat, tunc
 rursus repente corruit. Praenestina Fortuna, toto imperii spatio annum nouum commendanti
 laetam eandemque semper sortem dare assueta, extremo tristissimam reddidit nec sine
 sanguinis mentione. 
 Mineruam, quam superstitiose colebat, somniauit excedere sacrario negantemque ultra se
 tueri eum posse, quod exarmata esset a Ioue. nulla tamen re perinde commotus est quam
 responso casuque Ascletarionis mathematici. hunc delatum nec infitiantem iactasse se quae
 prouidisset ex arte, sciscitatus est, quis ipsum maneret exitus; et affirmantem fore ut
 breui laceraretur a canibus, interfici quidem sine mora, sed ad coarguendam temeritatem
 artis sepeliri quoque accuratissime imperauit. quod cum fieret, euenit ut repentina
 tempestate deiecto funere semiustum cadauer discerperent canes, idque ei cenanti a mimo
 Latino, qui praeteriens forte animaduerterat, inter ceteras diei fabulas referretur.

Pridie quam periret, cum oblatos tubures seruari iussisset in crastinum, adiecit: 'si
 modo uti licuerit,' et conuersus ad proximos affirmauit fore ut sequenti die luna se in
 aquario cruentaret factumque aliquod existeret, de quo loquerentur homines per terrarum
 orbem. at circa mediam noctem ita est exterritus, ut e strato prosiliret. dehinc mane
 haruspicem ex Germania missum, qui consultus de fulgure mutationem rerum praedixerat,
 audiit condemnauitque. ac dum exulceratam in fronte
 uerrucam uehementius scalpit, profluente sanguine: 'utinam,' inquit, 'hactenus.' tunc
 horas requirenti pro quinta, quam metuebat, sexta ex industria nuntiata est. his uelut
 transacto iam periculo laetum festinantemque ad corporis curam Parthenius cubiculo
 praepositus conuertit, nuntians esse qui magnum nescio quid afferret, nec differendum.
 itaque summotis omnibus in cubiculum se recepit atque ibi occisus est.

De insidiarum caedisque genere haec fere diuulgata sunt. cunctantibus conspiratis, quando
 et quo modo, id est lauantemne an cenantem adgrederentur, Stephanus, Domitillae procurator
 et tunc interceptarum pecuniarum reus, consilium operamque obtulit. ac sinisteriore
 brachio uelut aegro lanis fasciisque per aliquot dies ad auertendam suspicionem obuoluto,
 sub ipsam horam dolonem interiecit; professusque conspirationis indicium et ob hoc
 admissus legenti traditum a se libellum et attonito suffodit inguina. saucium ac repugnantem adorti Clodianus cornicularius et Maximus
 Partheni libertus et Satur decurio cubiculariorum et quidam e gladiatorio ludo uulneribus
 septem contrucidarunt. puer, qui curae Larum cubiculi ex consuetudine assistens interfuit
 caedi, hoc amplius narrabat, iussum se a Domitiano ad primum statim uulnus pugionem
 puluino subditum porrigere ac ministros uocare, neque ad caput quidquam excepto capulo et
 praeterea clausa omnia repperisse; atque illum interim arrepto deductoque ad terram
 Stephano conluctatum diu, dum modo ferrum extorquere, modo quanquam laniatis digitis
 oculos effodere conatur. 
 Occisus est XIIII. Kal. Octb. anno aetatis quadragensimo quinto, imperii quinto decimo.
 cadauer eius populari sandapila per uispillones exportatum Phyllis nutrix in suburbano suo
 Latina uia funerauit, sed reliquias templo Flauiae gentis clam intulit cineribusque Iuliae
 Titi filiae, quam et ipsam educarat, conmiscuit.

Statura fuit procera, uultu modesto ruborisque pleno, grandibus oculis, uerum acie
 hebetiore; praeterea pulcher ac decens, maxime in iuuenta, et quidem toto corpore exceptis
 pedibus, quorum digitos restrictiores habebat; postea caluitio quoque deformis et
 obesitate uentris et crurum gracilitate, quae tamen ei ualitudine longa remacruerant.
 commendari se uerecundia oris adeo sentiebat, ut apud
 senatum sic quondam iactauerit: 'usque adhoc certe et animum meum probastis et uultum.'
 caluitio ita offendebatur, ut in contumeliam suam traheret, si cui alii ioco uel iurgio
 obiectaretur; quamuis libello, quem de cura capillorum ad amicum edidit, haec etiam, simul
 illum seque consolans, inseruerit: 
 ' οὐχ ὁράᾳς, οἷοσ κἀγὼ καλόσ τε μέγασ τε; 
 eadem me tamen manent capillorum fata, et forti animo fero comam in adulescentia
 senescentem. scias nec gratius quicquam decore nec breuius.'

laboris impatiens pedibus per urbem non temere ambulauit, in expeditione et agmine equo
 rarius, lectica assidue uectus est armorum nullo, sagittarum uel praecipuo studio
 tenebatur. centenas uarii generis feras saepe in Albano secessu conficientem spectauere
 plerique atque etiam ex industria ita quarundam capita figentem, ut duobus ictibus quasi
 cornua efficeret. nonnumquam in pueri procul stantis praebentisque pro scopulo dispansam
 dexterae manus palmam sagittas tanta arte derexit, ut omnes per interualla digitorum
 innocue euaderent.

Liberalia studia imperii initio neglexit, quanquam bibliothecas incendio absumptas
 impensissime reparare curasset, exemplaribus undique petitis missisque Alexandream qui
 describerent emendarentque. numquam tamen aut historiae carminibusue noscendis operam
 ullam aut stilo uel necessario dedit. praeter commentarios et acta Tiberi Caesaris nihil
 lectitabat; epistulas orationesque et edicta alieno formabat ingenio. sermonis tamen nec
 inelegantis, dictorum interdum etiam notabilium: 'uellem,' inquit, 'tam formosus esse,
 quam Maecius sibi uidetur'; et cuiusdam caput uarietate capilli subrutilum et incanum
 perfusam niuem mulso dixit.

condicionem principum miserrimam aiebat, quibus de coniuratione comperta non crederetur
 nisi occisis. 
 Quotiens otium esset, alea se oblectabat, etiam profestis diebus matutinisque horis, ac
 lauabat de die prandebatque ad satietatem, ut non temere super cenam praeter Matianum
 malum et modicam in ampulla potiunculam sumeret. conuiuabatur frequenter ac large, sed
 paene raptim; certe non ultra solis occasum nec ut postea comisaretur. nam ad horam somni
 nihil aliud quam solus secreto deambulabat.

Libidinis nimiae, assiduitatem concubitus uelut exercitationis genus clinopalen uocabat;
 eratque fama, quasi concubinas ipse deuelleret nataretque inter uulgatissimas meretrices.
 fratris filiam adhuc uirginem oblatam in matrimonium sibi cum deuinctus Domitiae nuptiis
 pertinacissime recusasset, non multo post alii conlocatam corrupit ultro et quidem uiuo
 etiam tum Tito; mox patre ac uiro orbatam ardentissime palamque dilexit, ut etiam causa
 mortis extiterit coactae conceptum a se abigere.

Occisum eum populus indifferenter, miles grauissime tulit statimque Diuum appellare
 conatus est, paratus et ulcisci, nisi duces defuissent; quod quidem paulo post fecit
 expostulatis ad poenam pertinacissime caedis auctoribus. contra senatus adeo laetatus est,
 ut repleta certatim curia non temperaret, quin mortuum contumeliosissimo atque acerbissimo
 adclamationum genere laceraret, scalas etiam inferri clipeosque et imagines eius coram
 detrahi et ibidem solo affligi iuberet, nouissime eradendos ubique titulos abolendamque
 omnem memoriam decerneret. 
 Ante paucos quam occideretur menses cornix in Capitolio elocuta est: ἔσται πάντα καλῶσ , nec defuit qui ostentum sic
 interpretaretur: 
 nuper Tarpeio quae sedit culmine cornix 
 'est bene' non potuit dicere, dixit: 'erit'. ipsum etiam Domitianum ferunt somniasse
 gibbam sibi pone ceruicem auream enatam, pro certoque habuisse beatiorem post se
 laetioremque portendi rei publicae statum, sicut sane breui euenit abstinentia et
 moderatione insequentium principum.