Titus, cognomine paterno, amor ac deliciae generis humani—tantum illi ad promerendam
 omnium uoluntatem uel ingenii uel artis uel fortunae superfuit, et, quod difficillimum
 est, in imperio, quando priuatus atque etiam sub patre principe ne odio quidem, nedum
 uituperatione publica caruit—natus est III. Kal. Ian. insigni anno Gaiana nece, prope
 Septizonium sordidis aedibus, cubiculo uero perparuo et obscuro, nam manet adhuc et
 ostenditur;

educatus in aula cum Britannico simul ac paribus disciplinis et apud eosdem magistros
 institutus. quo quidem tempore aiunt metoposcopum a Narcisso Claudi liberto adhibitum, ut
 Britannicum inspiceret, constantissime affirmasse illum quidem nullo modo, ceterum Titum,
 qui tunc prope astabat, utique imperaturum. erant autem adeo familiares, ut de potione,
 qua Britannicus hausta periit, Titus quoque iuxta cubans gustasse credatur grauique morbo
 adflictatus diu. quorum omnium mox memor statuam ei auream in Palatio posuit et alteram ex
 ebore equestrem, quae circensi pompa hodieque praefertur, dedicauit prosecutusque est.

in puero statim corporis animique dotes explenduerunt, magisque ac magis deinceps per
 aetatis gradus: forma egregia et cui non minus auctoritatis inesset quam gratiae,
 praecipuum robur, quanquam neque procera statura et uentre paulo proiectiore;
 memoria e singularis, docilitas ad omnis fere tum belli tum pacis artes.
 armorum et equitandi peritissimus, Latine Graeceque
 uel in orando uel in fingendis poematibus promptus et facilis ad extemporalitatem usque;
 sed ne musicae quidem rudis, ut qui cantaret et psalleret iucunde scienterque. e pluribus
 comperi, notis quoque excipere uelocissime solitum, cum amanuensibus suis per ludum
 iocumque certantem, imitarique chirographa quaecumque uidisset, ac saepe profiteri maximum
 falsarium esse potuisse.

Tribunus militum et in Germania et in Britannia meruit summa e industriae nec
 minore modestiae t fama, sicut apparet statuarum et imaginum eius multitudine ac
 titulis per utramque prouinciam. 
 Post stipendia foro operam dedit honestam magis quam assiduam, eodemque tempore Arrecinam
 Tertullam, patre eq. R. sed praefecto quondam praetorianarum cohortium, duxit uxorem et in
 defunctae locum Marciam Furnillam splendidi generis; cum qua sublata filia diuortium
 fecit. 
 Ex quaesturae deinde honore legioni praepositus Tarichaeas et Gamalam urbes Iudaeae
 ualidissimas in potestatem redegit, equo quadam acie sub feminibus amisso alteroque
 inscenso, cuius rector circa se dimicans occubuerat.

Galba mox tenente rem p. missus ad gratulandum, quaqua iret conuertit homines, quasi
 adoptionis gratia arcesseretur. sed ubi turbari rursus cuncta sensit, redit ex itinere,
 aditoque Paphiae Veneris oraculo, dum de nauigatione consulit, etiam de imperii spe
 confirmatus est. cuius breui compos et ad perdomandam
 Iudaeam relictus, nouissima Hierosolymorum oppugnatione duodecim propugnatores totidem
 sagittarum confecit ictibus, cepitque ea natali filiae suae tanto militum gaudio ac
 fauore, ut in gratulatione imperatorem eum consalutauerint et subinde decedentem prouincia
 detinuerint, suppliciter nec non et minaciter efflagitantes, aut remaneret aut secum omnis
 pariter abduceret. unde nata suspicio est, quasi
 desciscere a patre Orientisque sibi regnum uindicare temptasset; quam suspicionem auxit,
 postquam Alexandriam petens in consecrando apud Memphim boue Apide diadema gestauit, de
 more quidem rituque priscae religionis; sed non deerant qui sequius interpretarentur.
 quare festinans in Italiam, cum Regium, dein Puteolos oneraria naue appulisset, Romam inde
 contendit expeditissimus inopinantique patri, uelut arguens rumorum de se temeritatem:
 'ueni,' inquit, 'pater, ueni.'

neque ex eo destitit participem atque etiam tutorem imperii agere. 
 Triumphauit cum patre censuramque gessit una, eidem collega et in tribunicia potestate et
 in septem consulatibus fuit; receptaque ad se prope omnium officiorum cura, cum patris
 nomine et epistulas ipse dictaret et edicta conscriberet orationesque in senatu recitaret
 etiam quaestoris uice, praefecturam quoque praetori suscepit numquam ad id tempus nisi ab
 eq. R. administratam, egitque aliquanto inciuilius et uiolentius, siquidem suspectissimum
 quemque sibi summissis qui per theatra et castra quasi consensu ad poenam deposcerent,
 haud cunctanter oppressit. in his Aulum Caecinam
 consularem uocatum ad cenam ac uixdum triclinio egressum confodi iussit, sane urgente
 discrimine, cum etiam chirographum eius praeparatae apud milites contionis deprehendisset.
 quibus rebus sicut in posterum securitati satis cauit, ita ad praesens plurimum contraxit
 inuidiae, ut non temere quis tam aduerso rumore magisque inuitis omnibus transierit ad
 principatum.

Praeter saeuitiam suspecta in eo etiam luxuria erat, quod ad mediam noctem comisationes
 cum profusissimo quoque familiarium extenderet; nec minus libido propter exoletorum et
 spadonum greges propterque insignem reginae Berenices amorem, cui etiam nuptias pollicitus
 ferebatur; suspecta rapacitas, quod constabat in cognitionibus patris nundinari
 praemiarique solitum; denique propalam alium Neronem et opinabantur et praedicabant. at
 illi ea fama pro bono cessit conuersaque est in maximas laudes neque uitio ullo reperto et
 contra uirtutibus summis. 
 Conuiuia instituit iucunda magis quam profusa. amicos elegit, quibus etiam post eum
 principes ut et sibi et rei p. necessariis adquieuerunt praecipueque sunt usi. Berenicen
 statim ab urbe dimisit inuitus inuitam. quosdam e gratissimis delicatorum quanquam tam
 artifices saltationis, ut mox scaenam tenuerint, non modo fouere prolixius, sed spectare
 omnino in publico coetu supersedit. 
 Nulli ciuium quicquam ademit; abstinuit alieno, ut si quis umquam; ac ne concessas quidem
 ac solitas conlationes recepit. et tamen nemine ante se munificentia minor, amphitheatro
 dedicato thermisque iuxta cele b riter extructis munus edidit apparatissimum
 largissimumque; dedit et nauale proelium in ueteri naumachia, ibidem et gladiatores atque
 uno die quinque milia omne genus ferarum.

Natura autem beniuolentissimus, cum ex instituto Tiberi omnes dehinc Caesares beneficia a
 superioribus concessa principibus aliter rata non haberent, quam si eadem isdem
 et ipsi dedissent, primus praeterita omnia uno confirmauit edicto nec a se peti passus
 est. in ceteris uero desideriis hominum obstinatissime tenuit, ne quem sine spe
 dimitteret; quin et admonentibus domesticis, quasi plura polliceretur quam praestare
 posset, non oportere ait quemquam a sermone principis tristem discedere; atque etiam
 recordatus quondam super cenam, quod nihil cuiquam toto die praestitisset, memorabilem
 illam meritoque laudatam uocem edidit: 'amici, diem perdidi.' 
 Populum in primis uniuersum tanta per omnis occasiones comitate tractauit, ut proposito
 gladiatorio munere, non ad suum, sed ad spectantium arbitrium editurum se professus sit;
 et plane ita fecit. nam neque negauit quicquam petentibus et ut quae uellent peterent
 ultro adhortatus est. quin et studium armaturae Thraecum prae se ferens saepe cum populo
 et uoce et gestu ut fautor cauillatus est, uerum maiestate salua nec minus aequitate. ne
 quid popularitatis praetermitteret, nonnumquam in thermis suis admissa plebe lauit.
 
 Quaedam sub eo fortuita ac tristia acciderunt, ut conflagratio Vesuuii montis in
 Campania, et incendium Romae per triduum totidemque noctes, item pestilentia quanta non
 temere alias. in iis tot aduersis ac talibus non modo principis sollicitudinem sed et
 parentis affectum unicum praestitit, nunc consolando per edicta, nunc opitulando quatenus
 suppeteret facultas. curatores restituendae Campaniae e
 consularium numero sorte duxit; bona oppressorum in Vesuuio, quorum heredes non extabant,
 restitutioni afflictarum ciuitatium attribuit. urbis incendio nihil publice nisi perisse
 testatus, cuncta praetoriorum suorum ornamenta operibus ac templis destinauit
 praeposuitque compluris ex equestri ordine, quo quaeque maturius peragerentur. medendae
 ualitudini leniendisque morbis nullam diuinam humanamque opem non adhibuit inquisito omni
 sacrificiorum remediorumque genere. 
 Inter aduersa temporum et delatores amendatoresque erant ex licentia ueteri. hos assidue
 in foro flagellis ac fustibus caesos ac nouissime traductos per amphitheatri harenam
 partim subici ac uenire imperauit, partim in asperrimas insularum auehi. utque etiam
 similia quandoque ausuros perpetuo coerceret, uetuit inter cetera de eadem re pluribus
 legibus agi quaeriue de cuiusquam defunctorum statu ultra certos annos.

Pontificatum maximum ideo se professus accipere ut puras seruaret manus, fidem
 praestitit, nec auctor posthac cuiusquam necis nec conscius, quamuis interdum ulciscendi
 causa non deesset, sed periturum se potius quam perditurum adiurans. duos patricii generis
 conuictos in adfectatione imperii nihil amplius quam ut desisterent monuit, docens
 principatum fato dari, si quid praeterea desiderarent promittens se tributurum. et confestim quidem ad alterius matrem quae procul aberat,
 cursores suos misit, qui anxiae saluum filium nuntiarent, ceterum ipsos non solum
 familiari cenae adhibuit, sed et insequenti die gladiatorum spectaculo circa se ex
 industria conlocatis oblata sibi ferramenta pugnantium inspicienda porrexit. dicitur etiam
 cognita utriusque genitura imminere ambobus periculum adfirmasse, uerum quandoque et ab
 alio, sicut euenit. 
 Fratrem insidiari sibi non desinentem, sed paene ex professo sollicitantem exercitus,
 meditantem fugam, neque occidere neque seponere ac ne in minore quidem honore habere
 sustinuit, sed, ut a primo imperii die, consortem successoremque testari perseuerauit,
 nonnumquam secreto precibus et lacrimis orans, ut tandem mutuo erga se animo uellet
 esse.

inter haec morte praeuentus est maiore hominum damno quam suo. 
 Spectaculis absolutis, in quorum fine populo coram ubertim fleuerat, Sabinos petit
 aliquanto tristior, quod sacrificanti hostia aufugerat quodque tempestate serena tonuerat.
 deinde ad primam statim mansionem febrim nanctus, cum inde lectica transferretur,
 suspexisse dicitur dimotis pallulis caelum, multumque conquestus eripi sibi uitam
 immerenti; neque enim extare ullum suum factum paenitendum excepto dum taxat uno.
 id quale fuerit, neque ipse tunc prodidit neque
 cuiquam facile succurrat. quidam opinantur consuetudinem recordatum, quam cum fratris
 uxore habuerit; sed nullam habuisse persancte Domitia iurabat, haud negatura, si qua
 omnino fuisset, immo etiam gloriatura, quod illi promptissimum erat in omnibus
 probris.

Excessit in eadem qua pater uilla Id. Sept. post biennium ac menses duos diesque XX quam
 successerat patri, altero et quadragesimo aetatis anno. quod ut palam factum est, non
 secus atque in domestico luctu maerentibus publice cunctis, senatus prius quam edicto
 conuocaretur ad curiam concurrit, obseratisque adhuc foribus, deinde apertis, tantas
 mortuo gratias egit laudesque congessit, quantas ne uiuo quidem umquam atque praesenti.