Vitelliorum originem alii aliam et quidem diuersissimam tradunt, partim ueterem et
 nobilem, partim uero nouam et obscuram atque etiam sordidam; quod ego per adulatores
 obtrectatoresque imperatoris Vitelli euenisse opinarer, nisi aliquanto prius de familiae
 condicione uariatum esset. extat Q. †Elogi ad Quintum
 Vitellium Diui Augusti quaestorem libellus, quo continetur, Vitellios Fauno Aboriginum
 rege et Vitellia, quae multis locis pro numine coleretur, ortos toto Latio imperasse;
 horum residuam stirpem ex Sabinis transisse Romam atque inter patricios adlectam;
 indicia stirpis mansisse diu uiam Vitelliam ab
 Ianiculo ad mare usque, item coloniam eiusdem nominis, quam gentili copia aduersus
 Aequiculos tutandam olim depoposcissent; tempore deinde Samnitici belli praesidio in
 Apuliam misso quosdam ex Vitellis subsedisse Nuceriae eorumque progeniem longo post
 interuallo repetisse urbem atque ordinem senatorium.

contra plures auctorem generis libertinum prodiderunt, Cassius Seuerus nec minus alii
 eundem et sutorem ueteramentarium, cuius filius sectionibus et cognituris uberius
 compendium nanctus, ex muliere uulgari, Antiochi cuiusdam furnariam exercentis filia,
 equitem R. genuerit. sed quod discrepat, sit in medio. 
 ceterum P. Vitellius domo Nuceria, siue ille stirpis antiquae siue pudendis parentibus
 atque auis, eques certe R. et rerum Augusti procurator, quattuor filios amplissimae
 dignitatis cognomines ac tantum praenominibus distinctos reliquit Aul(um), Q(uintum),
 P(ublium), L(ucium). Aulus in consulatu obiit, quem cum Domitio Neronis Caesaris patre
 inierat, praelautus alioqui famosusque cenarum magnificentia. Quintus caruit ordine, cum
 auctore Tiberio secerni minus idoneos senatores remouerique placuisset. P(ublius), Germanici comes, Cn. Pisonem inimicum et interfectorem eius
 accusauit condemnauitque, ac post praeturae honorem inter Seiani conscios arreptus et in
 custodiam fratri datus scalpro librario uenas sibi incidit, nec tam mortis paenitentia
 quam suorum obtestatione obligari curarique se passus in eadem custodia morbo periit.
 L(ucius) ex consulatu Syriae praepositus, Artabanum
 Parthorum regem summis artibus non modo ad conloquium suum, sed etiam ad ueneranda
 legionum signa pellexit. mox cum Claudio principe duos insuper ordinarios consulatus
 censuramque gessit. curam quoque imperi sustinuit absente eo expeditione Britannica; uir
 innocens et industrius, sed amore libertinae perinfamis, cuius etiam saliuis melle
 commixtis, ne clam quidem aut raro sed cotidie ac palam, arterias et fauces pro remedio
 fouebat. idem miri in adulando ingenii primus C.
 Caesarem adorare ut deum instituit, cum reuersus ex Syria non aliter adire ausus esset
 quam capite uelato circumuertensque se, deinde procumbens. Claudium uxoribus libertisque
 addictum ne qua non arte demereretur, proximo munere a Messalina petit ut sibi pedes
 praeberet excalciandos; detractumque socculum dextrum inter togam tunicasque gestauit
 assidue, nonnumquam osculabundus. Narcissi quoque et Pallantis imagines aureas inter Lares
 coluit. huius et illa uox est: 'saepe facias,' cum saeculares ludos edenti Claudio
 gratularetur.

decessit paralysi altero die quam correptus est, duobus filiis superstitibus, quos ex
 Sestilia probatissima nec ignobili femina editos consules uidit, et quidem eodem ambos
 totoque anno, cum maiori minor in sex menses successisset. defunctum senatus publico
 funere honorauit, item statua pro rostris cum hac inscriptione: pietatis immobilis
 erga principem . 
 A. Vitellius L. filius imperator natus est VIII. Kal. Oct., uel ut quidam VII. Id. Sept.,
 Druso Caesare Norbano Flacco cons. genituram eius praedictam a mathematicis ita parentes
 exhorruerunt, ut pater magno opere semper contenderit, ne qua ei prouincia uiuo se
 committeretur, mater et missum ad legiones et appellatum imperatorem pro afflicto statim
 lamentata sit. pueritiam primamque adulescentiam Capreis egit inter Tiberiana scorta, et
 ipse perpetuo spint he riae cognomine notatus existimatusque corporis gratia
 initium et causa incrementorum patri fuisse;

sequenti quoque aetate omnibus probris contaminatus, praecipuum in aula locum tenuit,
 Gaio per aurigandi, Claudio per aleae studium familiaris, sed aliquanto Neroni acceptior,
 cum propter eadem haec, tum peculiari merito, quod praesidens certamini Neroneo cupientem
 inter citharoedos contendere nec quamuis flagitantibus cunctis promittere audentem ideoque
 egressum theatro reuocauerat, quasi perseuerantis populi legatione suscepta, exorandumque
 praebuerat.

Trium itaque principum indulgentia non solum honoribus uerum et sacerdotiis amplissimis
 auctus, proconsulatum Africae post haec curamque operum publicorum administrauit et
 uoluntate dispari et existimatione. in prouincia singularem innocentiam praestitit biennio
 continuato, cum succedenti fratri legatus substitisset; at in urbano officio dona atque
 ornamenta templorum subripuisse et commutasse quaedam ferebatur proque auro et argento
 stagnum et aurichalcum supposuisse.

Vxorem habuit Petroniam consularis uiri filiam et ex ea filium Petronianum captum altero
 oculo. hunc heredem a matre sub condicione institutum, si de potestate patris exisset,
 manu emisit breuique, ut creditum est, interemit, insimulatum insuper parricidii et quasi
 paratum ad scelus uenenum ex conscientia hausisset. duxit mox Galeriam Fundanam praetorio
 patre ac de hac quoque liberos utriusque sexus tulit, sed marem titubantia oris prope
 mutum et elinguem.

A Galba in inferiorem Germaniam contra opinionem missus est. adiutum putant T. Vini
 suffragio, tunc potentissimi et cui iam pridem per communem factionis Venetae fauorem
 conciliatus esset; nisi quod Galba prae se tulit nullos minus metuendos quam qui de solo
 uictu cogitarent, ac posse prouincialibus copiis profundam gulam eius expleri, ut cuiuis
 euidens sit contemptu magis quam gratia electum. satis
 constat exituro uiaticum defuisse, tanta egestate rei familiaris, ut uxore et liberis,
 quos Romae relinquebat, meritorio cenaculo abditis domum in reliquam partem anni ablocaret
 utque ex aure matris detractum unionem pignerauerit ad itineris impensas. creditorum
 quidem praestolantium ac detinentium turbam et in iis Sinuessanos Formianosque, quorum
 publica uectigalia interuerterat, non nisi terrore calumniae amouit, cum libertino cuidam
 acerbius debitum reposcenti iniuriarum formulam, quasi calce ab eo percussus, intendisset
 nec aliter quam extortis quinquaginta sestertiis remisisset. 
 Aduenientem male animatus erga principem exercitus pronusque ad res nouas libens ac
 supinis manibus excepit uelut dono deum oblatum, ter consulis filium, aetate integra,
 facili ac prodigo animo. quam ueterem de se persuasionem Vitellius recentibus etiam
 experimentis auxerat, tota uia caligatorum quoque militum obuios exosculans perque stabula
 ac deuersoria mulionibus ac uiatoribus praeter modum comis, ut mane singulos iamne
 iantassent sciscitaretur seque fecisse ructu quoque ostenderet.

castra uero ingressus nihil cuiquam poscenti negauit atque etiam ultro ignominiosis
 notas, reis sordes, damnatis supplicia dempsit. quare uixdum mense transacto, neque diei
 neque temporis ratione habita, ac iam uespere, subito a militibus e cubiculo raptus, ita
 ut erat in ueste domestica, imperator est consalutatus circumlatusque per celeberrimos
 uicos, strictum Diui Iuli i gladium tenens detractum delubro Martis atque in
 prima gratulatione porrectum sibi a quodam. nec ante in
 praetorium rediit quam flagrante triclinio ex conceptu camini, cum quidem consternatis et
 quasi omine aduerso anxiis omnibus: 'bono,' inquit, 'animo estote! nobis adluxit,' nullo
 sermone alio apud milites usus. consentiente deinde etiam superioris prouinciae exercitu,
 qui prior a Galba ad senatum defecerat, cognomen Germanici delatum ab uniuersis cupide
 recepit, Augusti distulit, Caesaris in perpetuum recusauit.

ac subinde caede Galbae adnuntiata, compositis Germanicis rebus, partitus est copias,
 quas aduersus Othonem praemitteret quasque ipse perduceret. praemisso agmine laetum euenit
 auspicium, siquidem a parte dextra repente aquila aduolauit lustratisque signis ingressos
 uiam sensim antecessit. at contra ipso mouente statuae equestres, cum plurifariam ei
 ponerentur, fractis repente cruribus pariter corruerunt, et laurea, quam religiosissime
 circumdederat, in profluentem excidit; mox Viennae pro tribunali iura reddenti gallinaceus
 supra umerum ac deinde in capite astitit. quibus ostentis par respondit exitus; nam
 confirmatum per legatos suos imperium per se retinere non potuit.

De Betriacensi uictoria et Othonis exitu, cum adhuc in Gallia esset, audiit nihilque
 cunctatus, quicquid praetorianarum cohortium fuit, ut pessimi exempli, uno exauctorauit
 edicto iussas tribunis tradere arma. centum autem atque uiginti, quorum libellos Othoni
 datos inuenerat exposcentium praemium ob editam in caede Galbae operam, conquiri et
 supplicio adfici imperauit, egregie prorsus atque magnifice et ut summi principis spem
 ostenderet, nisi cetera magis ex natura et priore uita sua quam ex imperii maiestate
 gessisset. namque itinere incohato per medias ciuitates
 ritu triumphantium uectus est perque flumina delicatissimis nauigiis et uariarum coronarum
 genere redimitis, inter profusissimos obsoniorum apparatus, nulla familiae aut militis
 disciplina, rapinas ac petulantiam omnium in iocum uertens, qui non contenti epulo ubique
 publice praebito, quoscumque libuisset in libertatem asserebant, uerbera et plagas, saepe
 uulnera, nonnumquam necem repraesentantes aduersantibus. 
 utque campos, in quibus pugnatum est, adit, abhorrentis quosdam cadauerum tabem
 detestabili uoce confirmare ausus est, optime olere occisum hostem et melius ciuem. nec eo
 setius ad leniendam grauitatem odoris plurimum meri propalam hausit passimque diuisit.
 pari uanitate atque insolentia lapidem memoriae Othonis inscriptum intuens dignum eo
 Mausoleo ait, pugionemque, quo is se occiderat, in Agrippinensem coloniam misit Marti
 dedicandum. in Appennini quidem iugis etiam peruigilium egit.

urbem denique ad classicum introiit paludatus ferroque succinctus, inter signa atque
 uexilla, sagulatis comitibus ac detectis commilitonum armis. 
 Magis deinde ac magis omni diuino humanoque iure neglecto Alliensi die pontificatum
 maximum cepit, comitia in decem annos ordinauit seque perpetuum consulem. et ne cui dubium
 foret, quod exemplar regendae rei p. eligeret, medio Martio campo adhibita publicorum
 sacerdotum frequentia inferias Neroni dedit ac sollemni conuiuio citharoedum placentem
 palam admonuit, ut aliquid et de dominico diceret, incohantique Neroniana cantica primus
 exultans etiam plausit.

talibus principiis magnam imperii partem non nisi consilio et arbitrio uilissimi cuiusque
 histrionum et aurigarum administrauit et maxime Asiatici liberti. hunc adulescentulum
 mutua libidine constupratum, mox taedio profugum cum Puteolis poscam uendentem
 reprehendisset, coiecit in compedes statimque soluit et rursus in deliciis habuit; iterum
 deinde ob nimiam contumaciam et furacitatem grauatus circumforano lanistae uendidit
 dilatumque ad finem muneris repente subripuit et prouincia demum accepta manumisit ac
 primo imperii die aureis donauit anulis super cenam, cum mane rogantibus pro eo cunctis
 detestatus esset seuerissime talem equestris ordinis maculam.

Sed uel praecipue luxuriae saeuitiaeque deditus epulas trifariam semper, interdum
 quadrifariam dispertiebat, in iantacula et prandia et cenas comisationesque, facile
 omnibus sufficiens uomitandi consuetudine. indicebat autem aliud alii eadem die, nec
 cuiquam minus singuli apparatus quadringenis milibus nummum constiterunt. famosissima super ceteras fuit cena data ei aduenticia a fratre, in qua
 duo milia lectissimorum piscium, septem auium apposita traduntur. hanc quoque exuperauit
 ipse dedicatione patinae, quam ob immensam magnitudinem clipeum Mineruae πολιούχου dictitabat. in hac scarorum iocinera, phasianarum
 et pauonum cerebella, linguas phoenicopterum, murenarum lactes a Parthia usque fretoque
 Hispanico per nauarchos ac triremes petitarum commiscuit. ut autem homo non profundae modo sed intempestiuae quoque ac sordidae gulae, ne in
 sacrificio quidem umquam aut itinere ullo temperauit, quin inter altaria ibidem statim
 uiscus et farris †paene rapta e foco manderet circaque uiarum popinas fumantia obsonia uel
 pridiana atque semesa.

Pronus uero ad cuiuscumque et quacumque de causa necem atque supplicium nobiles uiros,
 condiscipulos et aequales suos, omnibus blanditiis tantum non ad societatem imperii
 adlicefactos uario genere fraudis occidit, etiam unum ueneno manu sua porrecto in aquae
 frigidae potione, quam is adfectus febre poposcerat. tum
 faeneratorum et stipulatorum publicanorumque, qui umquam se aut Romae debitum aut in uia
 portorium flagitassent, uix ulli pepercit; ex quibus quendam in ipsa salutatione supplicio
 traditum statimque reuocatum, cunctis clementiam laudantibus, coram interfici iussit,
 uelle se dicens pascere oculos; alterius poenae duos filios adiecit deprecari pro patre
 conatos. sed et equitem R. proclamantem, cum raperetur
 ad poenam: 'heres meus es,' exhibere testamenti tabulas coegit, utque legit coheredem sibi
 libertum eius ascriptum, iugulari cum liberto imperauit. quosdam et de plebe ob id ipsum,
 quod Venetae factioni clare male dixerant, interemit contemptu sui et noua spe id ausos
 opinatus. nullis tamen infensior quam uernaculis et
 mathematicis, ut quisque deferretur, inauditum capite puniebat exacerbatus, quod post
 edictum suum, quo iubebat intra Kal. Oct. urbe Italiaque mathematici excederent, statim
 libellus propositus est, et Chaldaeos dicere, bonum factum, ne Vitellius Germanicus intra
 eundem Kalendarum diem usquam esset. suspectus et in
 morte matris fuit, quasi aegrae praeberi cibum prohibuisset, uaticinante Chatta muliere,
 cui uelut oraculo adquiescebat, ita demum firmiter ac diutissime imperaturum, si superstes
 parenti extitisset. alii tradunt ipsam taedio praesentium et imminentium metu uenenum a
 filio impetrasse, haud sane difficulter.

Octauo imperii mense desciuerunt ab eo exercitus Moesiarum atque Pannoniae, item ex
 transmarinis Iudaicus et Syriaticus, ac pars in absentis pars in praesentis Vespasiani
 uerba iurarunt. ad retinendum ergo ceterorum hominum studium ac fauorem nihil non publice
 priuatimque nullo adhibito modo largitus est. dilectum quoque ea condicione in urbe egit,
 ut uoluntariis non modo missionem post uictoriam, sed etiam ueteranorum iustaeque militiae
 commoda polliceretur. urgenti deinde terra marique hosti
 hinc fratrem cum classe ac tironibus et gladiatorum manu opposuit, hinc Betriacenses
 copias et duces; atque ubique aut superatus aut proditus salutem sibi et milies sestertium
 a Flauio Sabino Vespasiani fratre pepigit; statimque pro gradibus Palati apud frequentes
 milites cedere se imperio quod inuitus recepisset professus, cunctis reclamantibus rem
 distulit ac nocte interposita primo diluculo sordidatus descendit ad rostra multisque cum
 lacrimis eadem illa, uerum e libello testatus est. 
 rursus interpellante milite ac populo et ne deficeret hortante omnemque operam suam
 certatim pollicente, animum resumpsit Sabinumque et reliquos Flauianos nihil iam metuentis
 ui subita in Capitolium compulit succensoque templo Iouis Optimi Maximi oppressit, cum et
 proelium et incendium e Tiberiana prospiceret domo inter epulas. non multo post paenitens
 facti et in alios culpam conferens uocata contione iurauit coegitque iurare et ceteros
 nihil sibi antiquius quiete publica fore. tunc solutum a
 latere pugionem consuli primum, deinde illo recusante magistratibus ac mox senatoribus
 singulis porrigens, nullo recipiente, quasi in aede Concordiae positurus abscessit. sed
 quibusdam adclamantibus ipsum esse Concordiam, rediit nec solum retinere se ferrum
 affirmauit, uerum etiam Concordiae recipere cognomen;

suasitque senatui, ut legatos cum uirginibus Vestalibus mitterent pacem aut certe tempus
 ad consultandum petituros. 
 Postridie responsa opperienti nuntiatum est per exploratorem hostes appropinquare.
 continuo igitur abstrusus gestatoria sella duobus solis comitibus, pistore et coco,
 Auentinum et paternam domum clam petit, ut inde in Campaniam fugeret; mox leui rumore et
 incerto, tamquam pax impetrata esset, referri se in Palatium passus est. ubi cum deserta
 omnia repperisset, dilabentibus et qui simul erant, zona se aureorum plena circumdedit
 confugitque in cellulam ianitoris, religato pro foribus cane lectoque et culcita
 obiectis.

Irruperant iam agminis antecessores ac nemine obuio rimabantur, ut fit, singula. ab his
 extractus e latebra. sciscitantes, quis esset—nam ignorabatur—et ubi esse Vitellium
 sciret, mendacio elusit; deinde agnitus rogare non destitit, quasi quaedam de salute
 Vespasiani dicturus, ut custodiretur interim uel in carcere, donec religatis post terga
 manibus, iniecto ceruicibus laqueo, ueste discissa seminudus in forum tractus est inter
 magna rerum uerborumque ludibria per totum uiae Sacrae spatium, reducto coma capite, ceu
 noxii solent, atque etiam mento mucrone gladii subrecto, ut uisendam praeberet faciem neue
 summitteret; quibusdam stercore et caeno incessentibus,
 aliis incendiarium et patinarium uociferantibus, parte uulgi etiam corporis uitia
 exprobrante; erat enim in eo enormis proceritas, facies rubida plerumque ex uinulentia,
 uenter obesus, alterum femur subdebile impulsu olim quadrigae, cum auriganti Gaio
 ministratorem exhiberet. tandem apud Gemonias minutissimis ictibus excarnificatus atque
 confectus est et inde unco tractus in Tiberim.

Periit cum fratre et filio anno uitae septimo quinquagesimo; nec fefellit coiectura eorum
 qui augurio, quod factum ei Viennae ostendimus, non aliud portendi praedixerant quam
 uenturum in alicuius Gallicani hominis potestatem, siquidem ab Antonio Primo aduersarum
 partium duce oppressus est, cui Tolosae nato cognomen in pueritia Becco fuerat: id ualet
 gallinacei rostrum.