Patrem Claudi Caesaris Drusum, olim Decimum mox Neronem praenomine, Liuia, cum Augusto
 grauida nupsisset, intra mensem tertium peperit, fuitque suspicio ex uitrico per adulterii
 consuetudinem procreatum. statim certe uulgatus est uersus: 
 τοῖσ εὐτυχοῦσι καὶ τρίμηνα παιδία. 
 is Drusus in quaesturae praeturaeque honore dux Raetici,
 deinde Germanici belli Oceanum septemtrionalem primus Romanorum ducum nauigauit transque
 Rhenum fossas naui et immensi operis effecit, quae nunc adhuc Drusinae uocantur. hostem
 etiam frequenter caesum ac penitus in intimas solitudines actum non prius destitit
 insequi, quam species barbarae mulieris humana amplior uictorem tendere ultra sermone
 Latino prohibuisset. quas ob res ouandi ius et
 triumphalia ornamenta percepit; ac post praeturam confestim inito consulatu atque
 expeditione repetita supremum diem morbo obiit in aestiuis castris, quae ex eo Scelerata
 sunt appellata. corpus eius per municipiorum coloniarumque primores suscipientibus obuiis
 scribarum decuriis ad urbem deuectum sepultumque est in campo Martio. ceterum exercitus
 honorarium ei tumulum excitauit, circa quem deinceps stato die quotannis miles decurreret
 Galliarumque ciuitates publice supplicarent. praeterea senatus inter alia complura
 marmoreum arcum cum tropaeis uia Appia decreuit et Germanici cognomen ipsi posterisque
 eius. fuisse autem creditur non minus gloriosi quam
 ciuilis animi; nam ex hoste super uictorias opima quoque spolia captasse summoque saepius
 discrimine duces Germanorum tota acie insectatus; nec dissimulasse umquam pristinum se rei
 p. statum, quandoque posset, restituturum. unde existimo nonnullos tradere ausos,
 suspectum eum Augusto reuocatumque ex prouincia et quia cunctaretur, interceptum ueneno.
 quod equidem magis ne praetermitterem rettuli, quam
 quia uerum aut ueri simile putem, cum Augustus tanto opere et uiuum dilexerit, ut
 coheredem semper filiis instituerit, sicut quondam in senatu professus est, et defunctum
 ita pro contione laudauerit, ut deos precatus sit, similes ei Caesares suos facerent
 sibique tam honestum quandoque exitum darent quam illi dedissent. nec contentus elogium
 tumulo eius uersibus a se compositis insculpsisse, etiam uitae memoriam prosa oratione
 composuit. 
 Ex Antonia minore complures quidem liberos tulit, uerum tres omnino reliquit: Germanicum,
 Liuillam, Claudium.

Claudius natus est Iullo Antonio Fabio Africano conss. Kal. Aug. Luguduni eo ipso die quo
 primum ara ibi Augusto dedicata est, appellatusque Tiberius Claudius Drusus. mox fratre
 maiore in Iuliam familiam adoptato Germanici cognomen assumpsit. infans autem relictus a
 patre ac per omne fere pueritiae atque adulescentiae tempus uariis et tenacibus morbis
 conflictatus est, adeo ut animo simul et corpore hebetato ne progressa quidem aetate ulli
 publico priuatoque muneri habilis existimaretur. diu
 atque etiam post tutelam receptam alieni arbitrii et sub paedagogo fuit; quem barbarum et
 olim superiumentarium ex industria sibi appositum, ut se quibuscumque de causis quam
 saeuissime coerceret, ipse quodam libello conqueritur. ob hanc eandem ualitudinem et
 gladiatorio munere, quod simul cum fratre memoriae patris edebat, palliolatus nouo more
 praesedit; et togae uirilis die circa mediam noctem sine sollemni officio lectica in
 Capitolium latus est.

disciplinis tamen liberalibus ab aetate prima non mediocrem operam dedit ac saepe
 experimenta cuiusque etiam publicauit. uerum ne sic quidem quicquam dignitatis assequi aut
 spem de se commodiorem in posterum facere potuit. 
 Mater Antonia portentum eum hominis dictitabat, nec absolutum a natura, sed tantum
 incohatum; ac si quem socordiae argueret, stultiorem aiebat filio suo Claudio. auia
 Augusta pro despectissimo semper habuit, non affari nisi rarissime, non monere nisi acerbo
 et breui scripto aut per internuntios solita. soror Liuilla cum audisset quandoque
 imperaturum, tam iniquam et tam indignam sortem p. R. palam et clare detestata est. nam
 auunculus maior Augustus quid de eo in utramque partem opinatus sit, quo certius
 cognoscatur, capita ex ipsius epistulis posui.

'Collocutus sum cum Tiberio, ut mandasti mea Liuia, quid nepoti tuo Tiberio faciendum
 esset ludis Martialibus. consentit autem uterque nostrum, semel nobis esse statuendum,
 quod consilium in illo sequamur. nam si est artius, ut ita dicam, holocleros, quid est
 quod dubitemus, quin per eosdem articulos et gradus producendus sit, per quos frater eius
 productus sit? sin autem ἠλαττῶσθαι sentimus eum et βεβλάφθαι καὶ εἰς τὴν τοῦ σώματοσ καὶ εἰσ 
 τὴν τῆσ ψυχῆσ ἀρτιότητα , praebenda materia
 deridendi et illum et nos non est hominibus τὰ 
 τοιαῦτα σκώπτειν καὶ μυκτηρίζειν εἰωθόσιν . nam
 semper aestuabimus, si de singulis articulis temporum deliberabimus, μὴ προϋποκειμένου ἡμῖν posse arbitremur eum gerere
 honores necne. in praesentia tamen quibus de rebus
 consulis, curare eum ludis Martialibus triclinium sacerdotum non displicet nobis, si est
 passurus se ab Siluani filio homine sibi affini admoneri, ne quid faciat quod conspici et
 derideri possit. spectare eum circenses ex puluinari non placet nobis; expositus enim in
 fronte prima spectaculorum conspicietur. in Albanum montem ire eum non placet nobis aut
 esse Romae Latinarum diebus. cur enim non praeficitur urbi, si potest sequi fratrem suum
 in montem? habes nostras, mea Liuia, sententias, quibus
 placet semel de tota re aliquid constitui, ne semper inter spem et metum fluctuemur.
 licebit autem, si uoles, Antoniae quoque nostrae des hanc partem epistulae huius
 legendam.' rursus alteris litteris: 
 'Tiberium adulescentem ego uero, dum tu aberis, cotidie inuitabo ad cenam, ne solus cenet
 cum suo Sulpicio et Athenodoro. qui uellem diligentius et minus μετεώρωσ deligeret sibi aliquem, cuius motum et habitum et incessum
 imitaretur. misellus ἀτυχεῖ: nam ἐν τοῖσ 
 σπουδαίοισ , ubi non aberrauit eius animus, satis
 apparet ἡ τῆσ ψυχῆσ αὐτοῦ εὐγένεια .' item
 tertiis litteris: 
 'Tiberium nepotem tuum placere mihi declamantem potuisse, peream nisi, mea Liuia,
 admiror. nam qui tam ἀσαφῶσ loquatur, qui possit cum
 declamat σαφῶσ dicere quae dicenda sunt, non uideo.'
 
 Nec dubium est, quid post haec Augustus constituerit et reliquerit eum nullo praeter
 auguralis sacerdotii honore impertitum ac ne heredem quidem nisi inter tertios ac paene
 extraneos n e parte sexta nuncuparet, legatoque non amplius quam octingentorum
 sestertiorum prosecutus.

Tiberius patruus petenti honores consularia ornamenta detulit; sed instantius legitimos
 flagitanti id solum codicillis rescripsit, quadraginta aureos in Saturnalia et Sigillaria
 misisse ei. tunc demum abiecta spe dignitatis ad otium concessit, modo in hortis et
 suburbana domo, modo in Campaniae secessu delitescens, atque ex contubernio
 sordidissimorum hominum super ueterem segnitiae notam ebrietatis quoque et aleae infamiam
 subiit, cum interim, quanquam hoc modo agenti, numquam aut officium hominum aut reuerentia
 publice defuit.

Equester ordo bis patronum eum perferendae pro se legationis elegit, semel cum
 deportandum Romam corpus Augusti h umeris suis ab consulibus
 exposcere n t, iterum cum oppressum Seianum apud eosdem gratularetur; quin et
 spectaculis aduenienti assurgere et lacernas deponere solebat. senatus quoque, ut ad numerum sodalium Augustalium sorte ductorum extra
 ordinem adiceretur, censuit et mox ut domus ei, quam incendio amiserat, publica impensa
 restitueretur, dicendaeque inter consulares sententiae ius esset. quod decretum abolitum
 est, excusante Tiberio imbecillitatem eius ac damnum liberalitate sua resarsurum
 pollicente. qui tamen moriens et in tertiis heredibus eum ex parte tertia nuncupatum,
 legato etiam circa sestertium uicies prosecutus commendauit insuper exercitibus ac senatui
 populoque R. inter ceteras necessitudines nominatim.

Sub Gaio demum fratris filio secundam existimationem circa initia imperii omnibus
 lenociniis colligente honores auspicatus consulatum gessit una per duos menses, euenitque
 ut primitus ingredienti cum fascibus forum praeteruolans aquila dexteriore umero
 consideret. sortitus est et de altero consulatu in quartum annum; praeseditque nonnumquam
 spectaculis in Gai uicem, adclamante populo: 'feliciter' partim 'patruo imperatoris'
 partim 'Germanici fratri!'

nec eo minus contumeliis obnoxius uixit. nam et si paulo serius ad praedictam cenae horam
 occurrisset, non nisi aegre et circuito demum triclinio recipiebatur, et quotiens post
 cibum addormisceret, quod ei fere accidebat, olearum aut palmularum ossibus incessebatur,
 interdum ferula flagroue uelut per ludum excitabatur a copreis. solebant et manibus
 stertentis socci induci, ut repente expergefactus faciem sibimet confricaret.

Sed ne discriminibus quidem caruit. primum in ipso consulatu, quod Neronis et Drusi
 fratrum Caesaris statuas segnius locandas ponendasque curasset, paene honore summotus est;
 deinde extraneo uel etiam domesticorum aliquo deferente assidue uarieque inquietatus. cum
 uero detecta esset Lepidi et Gaetulici coniuratio, missus in Germaniam inter legatos ad
 gratulandum etiam uitae periculum adiit, indignante ac fremente Gaio patruum potissimum ad
 se missum quasi ad puerum regendum, adeo ut non defuerint, qui traderent praecipitatum
 quoque in flumen, sic ut uestitus aduenerat. atque ex eo
 numquam non in senatu nouissimus consularium sententiam dixit, ignominiae causa post omnis
 interrogatus. etiam cognitio falsi testamenti recepta est, in quo et ipse signauerat.
 postremo sestertium octogies pro introitu noui sacerdotii coactus impendere, ad eas rei
 familiaris angustias decidit, ut cum obligatam aerario fidem liberare non posset, in
 uacuum lege praediatoria uenalis pependerit sub edicto praefectorum.

Per haec ac talia maxima aetatis parte transacta quinquagesimo anno imperium cepit
 quantumuis mirabili casu. exclusus inter ceteros ab insidiatoribus Gai, cum quasi secretum
 eo desiderante turbam submouerent, in diaetam, cui nomen est Hermaeum, recesserat; neque
 multo post rumore caedis exterritus prorepsit ad solarium proximum interque praetenta
 foribus uela se abdidit. latentem discurrens forte
 gregarius miles, animaduersis pedibus, e studio sciscitandi quisnam esset,
 ad co gnouit extractumque et prae metu ad genua sibi adcidentem imperatorem
 salutauit. hinc ad alios commilitones fluctuantis nec quicquam adhuc quam frementis
 perduxit. ab his lecticae impositus et, quia sui diffugerant uicissim succollantibus in
 castra delatus est tristis ac trepidus, miserante obuia turba quasi ad poenam raperetur
 insons. receptus intra uallum inter excubias militum
 pernoctauit, aliquanto minore spe quam fiducia. nam consules cum senatu et cohortibus
 urbanis forum Capitoliumque occupauerant asserturi communem libertatem; accitusque et ipse
 per tr. pl. in curiam ad suadenda quae uiderentur, ui se et necessitate teneri respondit.
 uerum postero die et senatu segniore in exequendis
 conatibus per taedium ac dissensionem diuersa censentium et multitudine, quae
 circumstabat, unum rectorem iam et nominatim exposcente, armatos pro contione iurare in
 nomen suum passus est promisitque singulis quina dena sestertia, primus Caesarum fidem
 militis etiam praemio pigneratus.

Imperio stabilito nihil antiquius duxit quam id biduum, quo de mutando rei p. statu
 haesitatum erat, memoriae eximere. omnium itaque factorum dictorumque in eo ueniam et
 obliuionem in perpetuum sanxit ac praestitit, tribunis modo ac centurionibus paucis e
 coniuratorum in Gaium numero interemptis, exempli simul causa et quod suam quoque caedem
 depoposcisse cognouerat. conuersus hinc ad officia
 pietatis ius iurandum neque sanctius sibi neque crebrius instituit quam per Augustum.
 auiae Liuiae diuinos honores et circensi pompa currum elephantorum Augustino similem
 decernenda curauit; parentibus inferias publicas, et hoc amplius patri circenses annuos
 natali die, matri carpentum, quo per circum duceretur, et cognomen Augustae ab uiua
 recusatum. †a fratris memoria per omnem occasionem celebratam comoediam quoque Graecam
 Neapolitano certamine docuit ac de sententia iudicum coronauit. ne Marcum quidem Antonium inhonoratum ac sine grata mentione
 transmisit, testatus quondam per edictum, tanto impensius petere se ut natalem patris
 Drusi celebrarent, quod idem esset et aui sui Antoni i . Tiberio marmoreum arcum
 iuxta Pompei theatrum, decretum quidem olim a senatu uerum omissum, peregit. Gai quoque
 etsi acta omnia rescidit, diem tamen necis, quamuis exordium principatus sui, uetuit inter
 festos referri.

At in semet augendo parcus atque ciuilis praenomine Imperatoris abstinuit, nimios honores
 recusauit, sponsalia filiae natalemque geniti nepotis silentio ac tantum domestica
 religione transegit. neminem exulum nisi ex senatus auctoritate restituit. ut sibi in
 curiam praefectum praetori tribunosque militum secum inducere liceret utque rata essent
 quae procuratores sui in iudicando statuerent, precario exegit. ius nundinarum in priuata praedia a consulibus petit. cognitionibus
 magistratuum ut unus e consiliariis frequenter interfuit; eosdem spectacula edentis
 surgens et ipse cum cetera turba uoce ac manu ueneratus est. tr(ibunis) pl(ebis)
 adeuntibus se pro tribunali excusauit, quod propter angustias non posset audire eos nisi
 stantes. quare in breui spatio tantum amoris fauorisque
 collegit, ut cum profectum eum Ostiam perisse ex insidiis nuntiatum esset, magna
 consternatione populus et militem quasi proditorem et senatum quasi parricidam diris
 execrationibus incessere non ante destiterit, quam unus atque alter et mox plures a
 magistratibus in rostra producti saluum et appropinquare confirmarent.

Nec tamen expers insidiarum usque quaque permansit, sed et a singulis et per factionem et
 denique ciuili bello infestatus est. e plebe homo nocte media iuxta cubiculum eius cum
 pugione deprehensus est; reperti et equestris ordinis duo in publico cum dolone ac
 uenatorio cultro praestolantes, alter ut egressum theatro, alter ut sacrificantem apud
 Martis aedem adoreretur. conspirauerunt autem ad res
 nouas Gallus Asinius et Statilius Coruinus, Pollionis ac Messalae oratorum nepotes,
 assumptis compluribus libertis ipsius atque seruis. bellum ciuile mouit Furius Camillus
 Scribonianus Delmatiae legatus; uerum intra quintum diem oppressus est legionibus, quae
 sacramentum mutauerant, in paenitentiam religione conuersis, postquam denuntiato ad nouum
 imperatorem itinere casu quodam ac diuinitus neque aquila ornari neque signa conuelli
 mouerique potuerunt.

Consulatus super pristinum quattuor gessit; ex quibus duos primos iunctim, sequentis per
 interuallum quarto quemque anno, semenstrem nouissimum, bimenstris ceteros, tertium autem
 nouo circa principem exemplo in locum demortui suffectus. ius et consul et extra honorem
 laboriosissime dixit, etiam suis suorumque diebus sollemnibus, nonnumquam festis quoque
 antiquitus et religiosis. nec semper praescripta legum secutus duritiam lenitatemue
 multarum ex bono et aequo, perinde ut adficeretur, moderatus est; nam et iis, qui apud
 priuatos iudices plus petendo formula excidissent, restituit actiones et in maiore fraude
 conuictos legitimam poenam supergressus ad bestias condemnauit.

in cognoscendo autem ac decernendo mira uarietate animi fuit, modo circumspectus et
 sagax, interdum inconsultus ac praeceps, nonnumquam friuolus amentique similis. cum
 decurias rerum actu expungeret, eum, qui dissimulata uacatione quam beneficio liberorum
 habebat responderat, ut cupidum iudicandi dimisit; alium interpellatum ab aduersariis de
 propria lite negantemque cognitionis rem sed ordinari iuris esse, agere causam confestim
 apud se coegit, proprio negotio documentum daturum, quam aequus iudex in alieno negotio
 futurus esset. feminam non agnoscentem filium suum dubia
 utrimque argumentorum fide ad confessionem compulit indicto matrimonio iuuenis. absentibus
 secundum praesentes facillime dabat, nullo dilectu culpane quis an aliqua necessitate
 cessasset. proclamante quodam praecidendas falsario manus, carnificem statim acciri cum
 machaera mensaque lanionia flagitauit. peregrinitatis reum orta inter aduocatos leui
 contentione, togatumne an palliatum dicere causam oporteret, quasi aequitatem integram
 ostentans, mutare habitum saepius et prout accusaretur defendereturue, iussit. de quodam etiam negotio ita ex tabella pronuntiasse creditur,
 secundum eos se sentire, qui uera proposuissent. propter quae usque eo euiluit, ut passim
 ac propalam contemptui esset. excusans quidam testem e prouincia ab eo uocatum negauit
 praesto esse posse dissimulata diu causa; ac post longas demum interrogationes: 'mortuus
 est,' inquit, 'puto, licuit.' alius gratias agens quod reum defendi pateretur, adiecit:
 'et tamen fieri solet.' illud quoque a maioribus natu audiebam, adeo causidicos patientia
 eius solitos abuti, ut discedentem e tribunali non solum uoce reuocarent, sed et lacinia
 togae retenta, interdum pede apprehenso detinerent. ac
 ne cui haec mira sint, litigatori Graeculo uox in altercatione excidit: καὶ σὺ γέρων εἶ καὶ μωρόσ . equitem quidem Romanum
 obscaenitatis in feminas reum, sed falso et ab impotentibus inimicis conficto crimine,
 satis constat, cum scorta meritoria citari aduersus se et audiri pro testimonio uideret,
 graphium et libellos, quos tenebat in manu, ita cum magna stultitiae et saeuitiae
 exprobratione iecisse in faciem eius, ut genam non leuiter perstrinxerit.

Gessit et censuram intermissam diu post Plancum Paulumque censores, sed hanc quoque
 inaequabiliter uarioque et animo et euentu. recognitione equitum iuuenem probri plenum,
 sed quem pater probatissimum sibi affirmabat, sine ignominia dimisit, habere dicens
 censorem suum; alium corruptelis adulteriisque famosum nihil amplius quam monuit, ut aut
 parcius aetatulae indulgeret aut certe cautius; addiditque: 'quare enim ego scio, quam
 amicam habeas?' et cum orantibus familiaribus dempsisset cuidam appositam notam:
 'litura tamen,' inquit, 'extet.' splendidum uirum
 Graeciaeque prouinciae principem, uerum Latini sermonis ignarum, non modo albo iudicum
 erasit, sed in peregrinitatem redegit. nec quemquam nisi sua uoce, utcumque quis posset,
 ac sine patrono rationem uitae passus est reddere. notauitque multos, et quosdam
 inopinantis et ex causa noui generis, quod se inscio ac sine commeatu Italia excessissent;
 quendam uero et quod comes regis in prouincia fuisset, referens, maiorum temporibus
 Rabirio Postumo Ptolemaeum Alexandriam crediti seruandi causa secuto crimen maiestatis
 apud iudices motum. plures notare conatus, magna
 inquisitorum neglegentia sed suo maiore dedecore, innoxios fere repperit, quibuscumque
 caelibatum aut orbitatem aut egestatem obiceret, maritos, patres, opulentos se
 probantibus; eo quidem, qui sibimet uim ferro intulisse arguebatur, inlaesum corpus ueste
 deposita ostentante. fuerunt et illa in censura eius
 notabilia, quod essedum argenteum sumptuose fabricatum ac uenale ad Sigillaria redimi
 concidique coram imperauit; quodque uno die XX edicta proposuit, inter quae duo, quorum
 altero admonebat, ut uberi uinearum prouentu bene dolia picarentur; altero, nihil aeque
 facere ad uiperae morsum quam taxi arboris sucum.

Expeditionem unam omnino suscepit eamque modicam. cum decretis sibi a senatu ornamentis
 triumphalibus leuiorem maiestati principali titulum arbitraretur uelletque iusti triumphi
 decus, unde adquireret Britanniam potissimum elegit, neque temptatam ulli post Diuum
 Iulium et tunc tumultuantem ob non redditos transfugas. 
 huc cum ab Ostia nauigaret, uehementi circio bis paene demersus est, prope Liguriam
 iuxtaque Stoechadas insulas. quare a Massilia Gesoriacum usque pedestri itinere confecto
 inde transmisit ac sine ullo proelio aut sanguine intra paucissimos dies parte insulae in
 deditionem recepta, sexto quam profectus erat mense Romam rediit triumphauitque maximo
 apparatu. ad cuius spectaculum commeare in urbem non
 solum praesidibus prouinciarum permisit, uerum etiam exulibus quibusdam; atque inter
 hostilia spolia naualem coronam fastigio Palatinae domus iuxta ciuicam fixit, traiecti et
 quasi domiti Oceani insigne. currum eius Messalina uxor carpento secuta est; secuti et
 triumphalia ornamenta eodem bello adepti, sed ceteri pedibus et in praetexta, M. Crassus
 Frugi equo phalerato et in ueste palmata, quod eum honorem iterauerat.

Vrbis annonaeque curam sollicitissime semper egit. cum Aemiliana pertinacius arderent, in
 diribitorio duabus noctibus mansit ac deficiente militum ac familiarum turba auxilio
 plebem per magistratus ex omnibus uicis conuocauit ac positis ante se cum pecunia fiscis
 ad subueniendum hortatus est, repraesentans pro opera dignam cuique mercedem. artiore autem annona ob assiduas sterilitates detentus quondam
 medio foro a turba conuiciisque et simul fragminibus panis ita infestatus, ut aegre nec
 nisi postico euadere in Palatium ualuerit, nihil non ex eo cogitauit ad
 inuehendos etiam tempore hiberno commeatus. nam et negotiatoribus certa lucra proposuit
 suscepto in se damno, si cui quid per tempestates accidisset, et naues mercaturae causa
 fabricantibus magna commoda constituit pro condicione cuiusque:

ciui s uacationem legis Papiae Poppaeae, Latino ius Quiritium, feminis ius IIII
 liberorum; quae constituta hodieque seruantur.

Opera magna potius †quam necessaria quam multa perfecit, sed uel praecipua: ductum
 aquarum a Gaio incohatum, item emissarium Fucini lacus portumque Ostiensem, quanquam
 sciret ex iis alterum ab Augusto precantibus assidue Marsis negatum, alterum a Diuo Iulio
 saepius destinatum ac propter difficultatem omissum. Claudiae aquae gelidos et uberes
 fontes, quorum alteri Caeruleo, alteri Curtio et Albudigno nomen est, simulque riuum
 Anienis noui lapideo opere in urbem perduxit diuisitque in plurimos et ornatissimos lacus.
 Fucinum adgressus est non minus conpendii spe quam
 gloriae, cum quidam priuato sumptu emissuros se repromitterent, si sibi siccati agri
 concederentur. per tria autem passuum milia partim effosso monte partim exciso canalem
 absoluit aegre et post undecim annos, quamuis continuis XXX hominum milibus sine
 intermissione operantibus. portum Ostiae extruxit
 circumducto dextra sinistraque brachio et ad introitum profundo iam solo mole obiecta;
 quam quo stabilius fundaret, nauem ante demersit, qua magnus obeliscus ex Aegypto fuerat
 aduectus, congestisque pilis superposuit altissimam turrem in exemplum Alexandrini Phari,
 ut ad nocturnos ignes cursum nauigia dirigerent.

Congiaria populo saepius distribuit. spectacula quoque complura et magnifica edidit, non
 usitata modo ac solitis locis, sed et commenticia et ex antiquitate repetita, et ubi
 praeterea nemo ante eum. ludos dedicationis Pompeiani theatri, quod ambustum restituerat,
 e tribunali posito in orchestra commisit, cum prius apud superiores aedes supplicasset
 perque mediam caueam sedentibus ac silentibus cunctis descendisset. fecit et saeculares, quasi anticipatos ab Augusto nec legitimo tempori
 reseruatos, quamuis ipse in historiis suis prodat, intermissos eos Augustum multo post
 diligentissime annorum ratione subducta in ordinem redegisse. quare uox praeconis irrisa
 est inuitantis more sollemni ad ludos, quos nec spectasset quisquam nec spectaturus esset,
 cum superessent adhuc qui spectauerant, et quidam histrionum producti olim tunc quoque
 producerentur. circenses frequenter etiam in Vaticano commisit, nonnumquam interiecta per
 quinos missus uenatione. circo uero maximo marmoreis
 carceribus auratisque metis, quae utraque et tofina ac lignea antea fuerant, exculto
 propria senatoribus constituit loca promiscue spectare solitis; ac super quadrigarum
 certamina Troiae lusum exhibuit et Africanas, conficiente turma equitum praetorianorum,
 ducibus tribunis ipsoque praefecto; praeterea Thessalos equites, qui feros tauros per
 spatia circi agunt insiliuntque defessos et ad terram cornibus detrahunt. 
 Gladiatoria munera plurifariam ac multiplicia exhibuit: anniuersarium in castris
 praetorianis sine uenatione apparatuque, iustum atque legitimum in Saeptis; ibidem
 extraordinarium et breue dierumque paucorum, quodque appellare coepit 'sportulam,' quia
 primum daturu m s edixerat, uelut ad subitam condictamque cenulam inuitare se
 populum. nec ullo spectaculi genere communior aut
 remissior erat, adeo ut oblatos uictoribus aureos prolata sinistra pariter cum uulgo uoce
 digitisque numeraret ac saepe hortando rogandoque ad hilaritatem homines prouocaret,
 dominos identidem appellans, immixtis interdum frigidis et arcessitis iocis; qualis est ut
 cum Palumbum postulantibus daturum se promisit, si captus esset. illud plane quantumuis
 salubriter et in tempore: cum essedario, pro quo quattuor fili deprecabantur, magno omnium
 fauore indulsisset rudem, tabulam ilico misit admonens populum, quanto opere liberos
 suscipere deberet, quos uideret et gladiatori praesidio gratiaeque esse. edidit et in Martio campo expugnationem direptionemque oppidi ad
 imaginem bellicam et deditionem Britanniae regum praeseditque paludatus. quin et emissurus
 Fucinum lacum naumachiam ante commisit. sed cum proclamantibus naumachiariis: 'haue
 imperator, morituri te salutant!' respondisset: 'aut non,' neque post hanc uocem quasi
 uenia data quisquam dimicare uellet, diu cunctatus an omnes igni ferroque absumeret,
 tandem e sede sua prosiluit ac per ambitum lacus non sine foeda uacillatione discurrens
 partim minando partim adhortando ad pugnam compulit. hoc spectaculo classis Sicula et
 Rhodia concurrerunt, duodenarum triremium singulae, exciente bucina Tritone argenteo, qui
 e medio lacu per machinam emerserat.

Quaedam circa caerimonias ciuilemque et militarem morem, item circa omnium ordinum statum
 domi forisque aut correxit aut exoleta reuocauit aut etiam noua instituit. in cooptandis
 per collegia sacerdotibus neminem nisi iuratus nominauit; obseruauitque sedulo, ut
 quotiens terra in urbe mouisset, ferias aduocata contione praetor indiceret, utque dira
 aue in Capitolio uisa obsecratio haberetur, eamque ipse iure maximi pontificis pro rostris
 populo praeiret summotaque operariorum seruorumque turba.

Rerum actum diuisum antea in hibernos aestiuosque menses coniunxit. iuris dictionem de
 fidei commissis quotannis et tantum in urbe delegari magistratibus solitam in perpetuum
 atque etiam per prouincias potestatibus demandauit. capiti Papiae Poppaeae legis a Tiberio
 Caesare, quasi sexagenarii generare non possent, addito obrogauit. sanxit ut pupillis extra ordinem tutores a consulibus darentur, utque
 ii, quibus a magistratibus prouinciae interdicerentur, urbe quoque et Italia
 summouerentur. ipse quosdam nouo exemplo relegauit, ut ultra lapidem tertium uetaret
 egredi ab urbe. 
 De maiore negotio acturus in curia medius inter consulum sellas tribunicio subsellio
 sedebat. commeatus a senatu peti solitos benefici sui fecit.

ornamenta consularia etiam procuratoribus ducenariis indulsit. senatoriam dignitatem
 recusantibus equestrem quoque ademit. latum clauum, quamuis initio affirmasset non
 lecturum se senatorem nisi ciuis R. abnepotem, etiam libertini filio tribuit, sed sub
 condicione si prius ab equite R. adoptatus esset; ac sic quoque reprehensionem uerens, et
 Appium Caecum censorem, generis sui proauctorem, libertinorum filios in senatum adlegisse
 docuit, ignarus temporibus Appi et deinceps aliquamdiu libertinos dictos non ipsos, qui
 manu emitterentur, sed ingenuos ex his procreatos. 
 collegio quaestorum pro stratura uiarum gladiatorium munus iniunxit detractaque Ostiensi
 et Gallica prouincia curam aerari Saturni reddidit, quam medio tempore praetores aut, uti
 nunc, praetura functi sustinuerant. 
 Triumphalia ornamenta Silano, filiae suae sponso, nondum puberi dedit, maioribus uero
 natu tam multis tamque facile, ut epistula communi s legionum nomine extiterit
 petentium, ut legatis consularibus simul cum exercitu et triumphalia darentur, ne causam
 belli quoquo modo quaererent. Aulo Plautio etiam ouationem decreuit ingressoque urbem
 obuiam progressus et in Capitolium eunti et inde rursus reuertenti latus texit. Gabinio
 Secundo Cauchis gente Germanica superatis cognomen Cauchius usurpare concessit.

Equestris militias ita ordinauit, ut post cohortem alam, post alam tribunatum legionis
 daret; stipendiaque instituit et imaginariae militiae genus, quod uocatur 'supra numerum,'
 quo absentes et titulo tenus fungerentur. milites domus senatorias salutandi causa ingredi
 etiam patrum decreto prohibuit. libertinos, qui se pro equitibus R. agerent, publicauit,
 ingratos et de quibus patroni quererentur reuocauit in seruitutem aduocatisque eorum
 negauit se aduersus libertos ipsorum ius dicturum. cum
 quidam aegra et adfecta mancipia in insulam Aesculapi i taedio medendi
 exponerent, omnes qui exponerentur liberos esse sanxit, nec redire in dicionem domini, si
 conualuissent; quod si quis necare quem mallet quam exponere, caedis crimine teneri.
 uiatores ne per Italiae oppida nisi aut pedibus aut sella aut lectica transirent, monuit
 edicto. Puteolis et Ostiae singulas cohortes ad arcendos incendiorum casus collocauit.
 
 Peregrinae condicionis homines uetuit usurpare Romana nomina dum taxat gentilicia.
 ciuitatem R. usurpantes in campo Esquilino securi percussit. prouincias Achaiam et
 Macedoniam, quas Tiberius ad curam suam transtulerat, senatui reddidit. Lyciis ob
 exitiabiles inter se discordias libertatem ademit, Rhodiis ob paenitentiam ueterum
 delictorum reddidit. Iliensibus quasi Romanae gentis auctoribus tributa in perpetuum
 remisit recitata uetere epistula Graeca senatus populique R. Seleuco regi amicitiam et
 societatem ita demum pollicentis, si consanguineos suos Ilienses ab omni onere immunes
 praestitisset. Iudaeos impulsore Chresto assidue
 tumultuantis Roma expulit. Germanorum legatis in orchestra sedere permisit, simplicitate
 eorum et fiducia commotus, quod in popularia deducti, cum animaduertissent Parthos et
 Armenios sedentis in senatu, ad eadem loca sponte transierant, nihilo deteriorem uirtutem
 aut condicionem suam praedicantes. Druidarum religionem
 apud Gallos dirae immanitatis et tantum ciuibus sub Augusto interdictam penitus aboleuit;
 contra sacra Eleusinia etiam transferre ex Attica Romam conatus est, templumque in Sicilia
 Veneris Erycinae uetustate conlapsum ut ex aerario pop. R. reficeretur, auctor fuit. cum
 regibus foedus in foro i e cit porca caesa ac uetere fetialium praefatione
 adhibita. sed et haec et cetera totumque adeo ex parte magna principatum non tam suo quam
 uxorum libertorumque arbitrio administrauit, talis ubique plerumque, qualem esse eum aut
 expediret illis aut liberet.

Sponsas admodum adulescens duas habuit: Aemiliam Lepidam Augusti proneptem, item Liuiam
 Medullinam, cui et cognomen Camillae erat, e genere antiquo dictatoris Camilli. priorem,
 quod parentes eius Augustum offenderant, uirginem adhuc repudiauit, posteriorem ipso die,
 qui erat nuptiis destinatus, ex ualitudine amisit. 
 uxores deinde duxit Plautiam Vrgulanillam triumphali et mox Aeliam Paetinam consulari
 patre. cum utraque diuortium fecit, sed cum Paetina ex leuibus offensis, cum Vrgulanilla
 ob libidinum probra et homicidii suspicionem. post has Valeriam Messalinam, Barbati
 Messalae consobrini sui filiam, in matrimonium accepit. quam cum comperisset super cetera
 flagitia atque dedecora C. Silio etiam nupsisse dote inter auspices consignata, supplicio
 adfecit confirmauitque pro contione apud praetorianos, quatenus sibi matrimonia male
 cederent, permansurum se in caelibatu, ac nisi permansisset, non recusaturum confodi
 manibus ipsorum. nec durare ualuit quin de condicionibus
 continuo tractaret, etiam de Paetinae, quam olim exegerat, deque Lolliae Paulinae, quae C.
 Caesari nupta fuerat. uerum inlecebris Agrippinae, Germanici fratris sui filiae, per ius
 osculi et blanditiarum occasiones pellectus in amorem, subornauit proximo senatu qui
 censerent, cogendum se ad ducendum eam uxorem, quasi rei p. maxime interesset, dandamque
 ceteris ueniam talium coniugiorum, quae ad id tempus incesta habebantur. ac uix uno
 interposito die confecit nuptias, non repertis qui sequerentur exemplum, excepto libertino
 quodam et altero primipilari, cuius nuptiarum officium et ipse cum Agrippina
 celebrauit.

liberos ex tribus uxoribus tulit: ex Vrgulanilla Drusum et Claudiam, ex Paetina Antoniam,
 ex Messalina Octauiam et quem primo Germanicum, mox Britannicum cognominauit. Drusum
 †pompeium puberem amisit piro per lusum in sublime iactato et hiatu oris excepto
 strangulatum, cum ei ante paucos dies filiam Seiani despondisset. quo magis miror fuisse
 qui traderent fraude a Seiano necatum. Claudiam ex liberto suo Botere conceptam, quamuis
 ante quintum mensem diuortii natam alique coeptam, exponi tamen ad matris ianuam et nudam
 iussit abici. Antoniam Cn. Pompeio Magno, deinde Fausto
 Sullae, nobilissimis iuuenibus, Octauiam Neroni priuigno suo collocauit, Silano ante
 desponsam. Britannicum uicesimo imperii die inque secundo consulatu, natum sibi paruulum
 etiam tum, et militi pro contione manibus suis gestans et plebi per spectacula gremio aut
 ante se retinens assidue commendabat faustisque ominibus cum adclamantium turba
 prosequebatur. e generis Neronem adoptauit, Pompeium atque Silanum non recusauit modo, sed
 et interemit.

Libertorum praecipue suspexit Posiden spadonem, quem etiam Britannico triumpho inter
 militares uiros hasta pura donauit; nec minus Felicem, quem cohortibus et alis
 prouinciaeque Iudaeae praeposuit, trium reginarum maritum; et Harpocran, cui lectica per
 urbem uehendi spectaculaque publice edendi ius tribuit; ac super hos Polybium ab studiis,
 qui saepe inter duos consules ambulabat; sed ante omnis Narcissum ab epistulis et
 Pallantem a rationibus, quos decreto quoque senatus non praemiis modo ingentibus, sed et
 quaestoriis praetoriisque ornamentis honorari libens passus est; tantum praeterea
 adquirere et rapere, ut querente eo quondam de fisci exiguitate non absurde dictum sit,
 abundaturum, si a duobus libertis in consortium reciperetur.

his, ut dixi, uxoribusque addictus, non principem se , sed ministrum egit,
 compendio cuiusque horum uel etiam studio aut libidine honores exercitus impunitates
 supplicia largitus est, et quidem insciens plerumque et ignarus. ac ne singillatim minora
 quoque enumerem, reuocatas liberalitates eius, iudicia rescissa, suppositos aut etiam
 palam immutatos datorum officiorum codicillos: Appium Silanum consocerum suum Iuliasque,
 alteram Drusi, alteram Germanici filiam, crimine incerto nec defensione ulla data occidit,
 item Cn. Pompeium maioris filiae uirum et L. Silanum minoris sponsum. ex quibus Pompeius in concubitu dilecti adulescentuli confossus est,
 Silanus abdicare se praetura ante IIII. Kal. Ian. morique initio anni coactus die ipso
 Claudi i et Agrippinae nuptiarum. in quinque et triginta senatores
 trecentosque amplius equites R. tanta facilitate animaduertit, ut, cum de nece consularis
 uiri renuntiante centurione factum esse quod imperasset, negaret quicquam se imperasse,
 nihilo minus rem comprobaret, affirmantibus libertis officio milites functos, quod ad
 ultionem imperatoris ultro procucurrissent. nam illud
 omnem fidem excesserit quod nuptiis, quas Messalina cum adultero Silio fecerat, tabellas
 dotis et ipse consignauerit, inductus, quasi de industria simularentur ad auertendum
 transferendumque periculum, quod imminere ipsi per quaedam ostenta portenderetur.

Auctoritas dignitasque formae non defuit †et ueterum stanti uel sedenti ac praecipue
 quiescenti, nam et prolixo nec exili corpore erat et specie canitieque pulchra, opimis
 ceruicibus; ceterum et ingredientem destituebant poplites minus firmi, et remisse quid uel
 serio agentem multa dehonestabant: risus indecens, ira turpior spumante rictu, umentibus
 naribus, praeterea linguae titubantia caputque cum semper tum in quantulocumque actu uel
 maxime tremulum.

ualitudine sicut olim graui, ita princeps prospera usus est excepto stomachi dolore, quo
 se correptum etiam de consciscenda morte cogitasse dixit.

Conuiuia agitauit et ampla et assidua ac fere patentissimis locis, ut plerumque sesceni
 simul discumberent. conuiuatus est et super emissarium Fucini lacus ac paene summersus,
 cum emissa impetu aqua redundasset. adhibebat omni cenae et liberos suos cum pueris
 puellisque nobilibus, qui more ueteri ad fulcra lectorum sedentes uescerentur. conuiuae,
 qui pridie scyphum aureum subripuisse existimabatur, reuocato in diem posterum calicem
 fictilem apposuit. dicitur etiam meditatus edictum, quo ueniam daret flatum crepitumque
 uentris in conuiuio emittendi, cum periclitatum quendam prae pudore ex continentia
 repperisset.

Cibi uinique quocumque et tempore et loco appetentissimus, cognoscens quondam in Augusti
 foro ictusque nidore prandii, quod in proxima Martis aede Saliis apparabatur, deserto
 tribunali ascendit ad sacerdotes unaque decubuit. nec temere umquam triclinio abscessit
 nisi distentus ac madens, et ut statim supino ac per somnum hianti pinna in os inderetur
 ad exonerandum stomachum. somni breuissimi erat. nam
 ante mediam noctem plerumque uigilabat, ut tamen interdiu nonnumquam in iure dicendo
 obdormisceret uixque ab aduocatis de industria uocem augentibus excitaretur. libidinis in
 feminas profusissimae, marum omnino expers. aleam studiosissime lusit, de cuius arte
 librum quoque emisit, solitus etiam in gestatione ludere, ita essedo alueoque adaptatis ne
 lusus confunderetur.

Saeuum et sanguinarium natura fuisse, magnis minimisque apparuit rebus. tormenta
 quaestionum poenasque parricidarum repraesentabat exigebatque coram. cum spectare antiqui
 moris supplicium Tiburi concupisset et deligatis ad palum noxiis carnifex deesset, accitum
 ab urbe uesperam usque opperiri perseuerauit. quocumque gladiatorio munere, uel suo uel
 alieno, etiam forte prolapsos iugulari iubebat, maxime retiarios, ut expirantium facies
 uideret. cum par quoddam mutuis ictibus concidisset,
 cultellos sibi paruulos ex utroque ferro in usum fieri sine mora iussit. bestiaris
 meridianisque adeo delectabatur, ut et prima luce ad spectaculum descenderet et meridie
 dimisso ad prandium populo persederet praeterque destinatos etiam leui subitaque de causa
 quosdam committeret, de fabrorum quoque ac ministrorum atque id genus numero, si automatum
 uel pegma uel quid tale aliud parum cessisset. induxit et unum ex nomenculatoribus suis,
 sic ut erat togatus.

Sed nihil aeque quam timidus ac diffidens fuit. primis imperii diebus quanquam, ut
 diximus, iactator ciuilitatis, neque conuiuia inire ausus est nisi ut speculatores cum
 lanceis circumstarent militesque uice ministrorum fungerentur, neque aegrum quemquam
 uisitauit nisi explorato prius cubiculo culcitisque et stragulis praetemptatis et
 excussis. reliquo autem tempore salutatoribus scrutatores semper apposuit, et quidem
 omnibus et acerbissimos. sero enim ac uix remisit, ne
 feminae praetextatique pueri et puellae contrectarentur et ne cuius comiti aut librario
 calamariae et graphiariae thecae adimerentur. motu ciuili cum eum Camillus, non dubitans
 etiam citra bellum posse terreri, contumeliosa et minaci et contumaci epistula cedere
 imperio iuberet uitamque otiosam in priuata re agere, dubitauit adhibitis principibus
 uiris an optemperaret.

quasdam insidias temere delatas adeo expauit, ut deponere imperium temptauerit. quodam,
 ut supra rettuli, cum ferro circa sacrificantem se deprehenso, senatum per praecones
 propere conuocauit lacrimisque et uociferatione miseratus est condicionem suam, cui nihil
 tuti usquam esset, ac diu publico abstinuit. Messalinae quoque amorem flagrantissimum non
 tam indignitate contumeliarum quam periculi metu abiecit, cum adultero Silio adquiri
 imperium credidisset; quo tempore foedum in modum trepidus ad castra confugit, nihil tota
 uia quam essetne sibi saluum imperium requirens.

nulla adeo suspicio, nullus auctor tam leuis extitit, a quo non mediocri scrupulo iniecto
 ad cauendum ulciscendumque compelleretur. unus ex litigatoribus seducto in salutatione
 affirmauit, uidisse se per quietem occidi eum a quodam; dein paulo post, quasi percussorem
 agnosceret, libellum tradentem aduersarium suum demonstrauit: confestimque is pro deprenso
 ad poenam raptus est. pari modo oppressum ferunt Appium
 Silanum: quem cum Messalina et Narcissus con spirassent perdere, diuisis partibus alter
 ante lucem similis attonito patroni cubiculum inrupit, affirmans somniasse se uim ei ab
 Appio inlatam; altera in admirationem formata sibi quoque eandem speciem aliquot iam
 noctibus obuersari rettulit; nec multo post ex composito inrumpere Appius nuntiatus, cui
 pridie ad id temporis ut adesset praeceptum erat, quasi plane repraesentaretur somnii
 fides, arcessi statim ac mori iussus est. nec dubitauit postero die Claudius ordinem rei
 gestae perferre ad senatum ac liberto gratias agere, quod pro salute sua etiam dormiens
 excubaret.

irae atque iracundiae conscius sibi, utramque excusauit edicto distinxitque, pollicitus
 alteram quidem breuem et innoxiam, alteram non iniustam fore. Ostiensibus, quia sibi
 subeunti Tiberim scaphas obuiam non miserint, grauiter correptis eaque cum inuidia, ut in
 ordinem se coactum conscriberet, repente tantum non satis facientis modo ueniam dedit.
 quosdam in publico parum tempestiue adeuntis manu sua
 reppulit. item scribam quaestorium itemque praetura functum senatorem inauditos et
 innoxios relegauit, quod ille aduersus priuatum se intemperantius affuisset, hic in
 aedilitate inquilinos praediorum suorum contra uetitum cocta uendentes multasset
 uilicumque interuenientem flagellasset. qua de causa etiam coercitionem popinarum
 aedilibus ademit. 
 Ac ne stultitiam quidem suam reticuit simulatamque a se ex industria sub Gaio, quod
 aliter euasurus peruenturusque ad susceptam stationem non fuerit, quibusdam oratiunculis
 testatus est; nec tamen persuasit, cum intra breue tempus liber editus sit, cui index erat
 μωρῶν ἐπανάστασισ , argumentum autem stultitiam
 neminem fingere.

Inter cetera in eo mirati sunt homines et obliuionem et inconsiderantiam, uel ut Graece
 dicam, μετεωρίαν et ἀβλεψίαν . occisa Messalina, paulo post quam in triclinio decubuit, cur
 domina non ueniret requisiit. multos ex iis, quos capite damnauerat, postero statim die et
 in consilium et ad aleae lusum admoneri iussit et, quasi morarentur, ut somniculosos per
 nuntium increpuit. ducturus contra fas Agrippinam
 uxorem, non cessauit omni oratione filiam et alumnam et in gremio suo natam atque educatam
 praedicare. adsciturus in nomen Neronem, quasi parum reprehenderetur, quod adulto iam
 filio priuignum adoptaret, identidem diuulgauit neminem umquam per adoptionem familiae
 Claudiae insertum.

Sermonis uero rerumque tantam saepe neglegentiam ostendit, ut nec quis nec inter quos,
 quoue tempore ac loco uerba faceret, scire aut cogitare existimaretur. cum de laniis ac
 uinariis ageretur, exclamauit in curia: 'rogo uos, quis potest sine offula uiuere?'
 descripsitque abundantiam ueterum tabernarum, unde solitus esset uinum olim et ipse
 petere. de quaesturae quodam candidato inter causas
 suffragationis suae posuit, quod pater eius frigidam aegro sibi tempestiue dedisset.
 inducta teste in senatu: 'haec,' inquit, 'matris meae liberta et ornatrix fuit, sed me
 patronum semper existimauit; hoc ideo dixi, quod quidam sunt adhuc in domo mea, qui me
 patronum non putant.' sed et pro tribunali Ostiensibus
 quiddam publice orantibus cum excanduisset, nihil habere se uociferatus est, quare eos
 demereatur; si quem alium, et se liberum esse. nam illa eius cotidiana et plane omnium
 horarum et momentorum erant: 'quid, ego tibi Telegenius uideor?' et: λάλει καὶ μὴ θίγγανε , multaque talia etiam priuatis
 deformia, nedum principi, neque infacundo neque indocto, immo etiam pertinaciter
 liberalibus studiis dedito.

Historiam in adulescentia hortante T. Liuio, Sulpicio uero Flauo etiam adiuuante,
 scribere adgressus est. et cum primum frequenti auditorio commisisset, aegre perlegit
 refrigeratus saepe a semet ipso. nam cum initio recitationis defractis compluribus
 subsellis obesitate cuiusdam risus exortus esset, ne sedato quidem tumultu temperare
 potuit, quin ex interuallo subinde facti reminisceretur cachinnosque reuocaret. in principatu quoque et scripsit plurimum et assidue recitauit
 per lectorem. initium autem sumpsit historiae post caedem Caesaris dictatoris, sed et
 transiit ad inferiora tempora coepitque a pace ciuili, cum sentiret neque libere neque
 uere sibi de superioribus tradendi potestatem relictam, correptus saepe et a matre et ab
 auia. prioris materiae duo uolumina, posterioris unum et quadraginta reliquit. composuit et 'de uita sua' octo uolumina, magis inepte quam
 ineleganter; item 'Ciceronis defensionem aduersus Asini Galli libros' satis eruditam.
 nouas etiam commentus est litteras tres ac numero ueterum quasi maxime necessarias
 addidit; de quarum ratione cum priuatus adhuc uolumen edidisset, mox princeps non
 difficulter optinuit ut in usu quoque promiscuo essent. extat talis scriptura in plerisque
 libris ac diurnis titulisque operum.

Nec minore cura Graeca studia secutus est, amorem praestantiamque linguae occasione omni
 professus. cuidam barbaro Graece ac Latine disserenti: 'cum utroque,' inquit, 'sermone
 nostro sis paratus'; et in commendanda patribus conscriptis Achaia, gratam sibi prouinciam
 ait communium studiorum commercio; ac saepe in senatu legatis perpetua oratione respondit.
 multum uero pro tribunali etiam Homericis locutus est uersibus. quotiens quidem hostem uel
 insidiatorem ultus esset, excubitori tribuno signum de more poscenti non temere aliud
 dedit quam: 
 ἄνδρ' ἀπαμύνασθαι, ὅτε τισ πρότερος χαλεπήνῃ. 
 Denique et Graecas scripsit historias, Tyrrhenicon uiginti, Carchedoniacon octo.
 quarum causa ueteri Alexandriae Musio additum ex
 ipsius nomine nouum ; institutumque ut quotannis in altero Tyrrhenicon libri, in
 altero Carchedoniacon diebus statutis uelut in auditorio recitarentur toti a singulis per
 uices.

Sub exitu uitae signa quaedam nec obscura paenitentis de matrimonio Agrippinae deque
 Neronis adoptione dederat, siquidem commemorantibus libertis ac laudantibus cognitionem,
 qua pridie quandam adulterii ream condemnarat, sibi quoque in fatis esse iactauit omnia
 impudica, sed non impunita matrimonia; et subinde obuium sibi Britannicum artius complexus
 hortatus est, ut cresceret rationemque a se omnium factorum acciperet; Graeca insuper uoce
 prosecutus: ὁ τρώσασ ἰάσεται. cumque impubi
 teneroque adhuc, quando statura permitteret, togam dare destinasset, adiecit: 'ut tandem
 populus R. uerum Caesarem habeat.'

non multoque post testamentum etiam conscripsit ac signis omnium magistratuum obsignauit.
 prius igitur quam ultra progrederetur, praeuentus est ab Agrippina, quam praeter haec
 conscientia quoque nec minus delatores multorum criminum arguebant. 
 Et ueneno quidem occisum conuenit; ubi autem et per quem dato, discrepat. quidam tradunt
 epulanti in arce cum sacerdotibus per Halotum spadonem praegustatorem; alii domestico
 conuiuio per ipsam Agrippinam, quae boletum medicatum auidissimo ciborum talium optulerat.
 etiam de subsequentibus diuersa fama est. multi statim
 hausto ueneno obmutuisse aiunt excruciatumque doloribus nocte tota defecisse prope lucem.
 nonnulli inter initia consopitum, deinde cibo affluente euomuisse omnia, repetitumque
 toxico, incertum pultine addito, cum uelut exhaustum refici cibo oporteret, an immisso per
 clystera m , ut quasi abundantia laboranti etiam hoc genere egestionis
 subueniretur.

mors eius celata est, donec circa successorem omnia ordinarentur. itaque et quasi pro
 aegro adhuc uota suscepta sunt et inducti per simulationem comoedi, qui uelut desiderantem
 oblectarent. excessit III. Id. Octob. Asinio Marcello Acilio Auiola coss. sexagesimo
 quarto aetatis, imperii quarto decimo anno, funeratusque est sollemni principum pompa et
 in numerum deorum relatus; quem honorem a Nerone destitutum abolitumque recepit mox per
 Vespasianum.

praesagia mortis eius praecipua fuerunt: exortus crinitae stellae, quam cometen uocant,
 tactumque de caelo monumentum Drusi patris, et quod eodem anno ex omnium magistratuum
 genere plerique mortem obierant. sed nec ipse ignorasse aut dissimulasse ultima uitae suae
 tempora uidetur, aliquot quidem argumentis. nam et cum consules designaret, neminem ultra
 mensem quo obiit designauit, et in senatu, cui nouissime interfuit, multum ad concordiam
 liberos suos cohortatus, utriusque aetatem suppliciter patribus commendauit, et in ultima
 cognitione pro tribunali accessisse ad finem mortalitatis, quanquam abominantibus qui
 audiebant, semel atque iterum pronuntiauit.