Germanicus, C. Caesaris pater, Drusi et minoris
Antoniae filius, a Tiberio patruo adoptatus, quaesturam
quinquennio ante quam per leges liceret et post eam
consulatum statim gessit, missusque ad exercitum in
Germaniam, excessu Augusti nuntiato, legiones uniuersas imperatorem Tiberium pertinacissime recusantis
et sibi summam rei p. deferentis incertum pietate an
constantia maiore compescuit atque hoste mox deuicto
triumphauit.
 
consul deinde iterum creatus ac prius
quam honorem iniret ad componendum Orientis statum
expulsus, cum Armeniae regem deuicisset, Cappadociam in prouinciae formam redegisset, annum agens
aetatis quartum et tricensimum diuturno morbo Antiochiae obiit, non sine ueneni suspicione. nam praeter
liuores, qui toto corpore erant, et spumas, quae per
os fluebant, cremati quoque cor inter ossa incorruptum
repertum est, cuius ea natura existimatur, ut tinctum
ueneno igne confici nequeat.

obiit autem, ut opinio
fuit, fraude Tiberi, ministerio et opera Cn. Pisonis, qui
sub idem tempus Syriae praepositus, nec dissimulans
offendendum sibi aut patrem aut filium, quasi plane
ita necesse esset, etiam aegrum Germanicum grauissimis uerborum ac rerum acerbitatibus nullo adhibito
modo adfecit; propter quae, ut Romam rediit, paene
discerptus a populo, a senatu capitis damnatus est.

omnes Germanico corporis animique uirtutes, et quantas
nemini cuiquam, contigisse satis constat: formam et
fortitudinem egregiam, ingenium in utroque eloquentiae doctrinaeque genere praecellens, beniuolentiam singularem conciliandaeque hominum gratiae ac promerendi amoris mirum et efficax studium. formae minus
congruebat gracilitas crurum, sed ea quoque paulatim
repleta assidua equi uectatione post cibum. hostem
comminus saepe percussit.
 
orauit causas etiam triumphalis; atque inter cetera studiorum monimenta reliquit et comoedias Graecas. domi forisque ciuilis,
libera ac foederata oppida sine lictoribus adibat. sicubi
clarorum uirorum sepulcra cognosceret, inferias Manibus dabat. caesorum clade Variana ueteres ac dispersas reliquias uno tumulo humaturus, colligere sua
manu et comportare primus adgressus est.
 
obtrectatoribus etiam, qualescumque et quantacumque de causa
nanctus esset, lenis adeo et innoxius, ut Pisoni decreta sua rescindenti, clientelas di u uexanti non prius
suscensere in animum induxerit, quam ueneficiis quoque et deuotionibus impugnari se comperisset; ac ne
tunc quidem ultra progressus, quam ut amicitiam ei
more maiorum renuntiaret mandaretque domesticis ultionem, si quid sibi accideret.

quarum uirtutum fructum uberrimum tulit, sic probatus et dilectus a suis,
ut Augustus—omitto enim necessitudines reliquas—
diu cunctatus an sibi successorem destinaret, adoptandum Tiberio dederit; sic uulgo fauorabilis, ut plurimi
tradant, quotiens aliquo adueniret uel sicunde discederet, prae turba occurrentium prosequentiumue nonnumquam eum discrimen uitae adisse, e Germania uero
post compressam seditionem reuertenti praetorianas
cohortes uniuersas prodisse obuiam, quamuis pronuntiatum esset, ut duae tantum modo exirent, populi

autem Romani sexum, aetatem, ordinem omnem usque
ad uicesimum lapidem effudisse se.

tamen longe maiora
et firmiora de eo iudicia in morte ac post mortem
extiterunt. quo defunctus est die, lapidata sunt templa,
subuersae deum arae, Lares a quibusdam familiares
in publicum abiecti, partus coniugum expositi. quin
et barbaros ferunt, quibus intestinum quibusque aduersus nos bellum esset, uelut in domestico communique
maerore consensisse ad indutias; regulos quosdam barbam posuisse et uxorum capita rasisse ad indicium
maximi luctus; regum etiam regem et exercitatione
uenandi et conuictu megistanum abstinuisse, quod apud
Parthos iustiti instar est.

Romae quidem, cum ad
primam famam ualitudinis attonita et maesta ciuitas
sequentis nuntios opperiretur, et repente iam uesperi
incertis auctoribus conualuisse tandem percrebruisset,
passim cum luminibus et uictimis in Capitolium concursum est ac paene reuolsae templi fores, ne quid
gestientis uota reddere moraretur, expergefactus e
somno Tiberius gratulantium uocibus atque undique
concinentium: 
 salua Roma, salua patria, saluus est Germanicus.

 
et ut demum fato functum palam factum est, non solaciis ullis, non edictis inhiberi luctus publicus potuit
durauitque etiam per festos Decembris mensis dies.
auxit gloriam desideriumque defuncti et atrocitas insequentium temporum, cunctis nec temere opinantibus
reuerentia eius ac metu repressam Tiberi saeuitiam,
quae mox eruperit.

habuit in matrimonio Agrippinam, M. Agrippae et Iuliae filiam, et ex ea nouem
liberos tulit: quorum duo infantes adhuc rapti, unus
iam puerascens insigni festiuitate, cuius effigiem habitu
Cupidinis in aede Capitolinae Veneris Liuia dedicauit,
Augustus in cubiculo suo positam, quotiensque introiret, exosculabatur; ceteri superstites patri fuerunt,
tres sexus feminini, Agrippina Drusilla Liuilla, continuo triennio natae; totidem mares, Nero et Drusus
et C. Caesar. Neronem et Drusum senatus Tiberio
criminante hostes iudicauit.

C. Caesar natus est pridie Kal. Sept. patre suo et
C. Fonteio Capitone coss. ubi natus sit, incertum
diuersitas tradentium facit. Cn. Lentulus Gaetulicus
Tiburi genitum scribit, Plinius Secundus in Treueris
uico Ambitaruio supra Confluentes; addit etiam pro
argumento aras ibi ostendi inscriptas ob agrippinae 
 pverperivm . uersiculi imperante mox eo diuulgati
apud hibernas legiones procreatum indicant: 
 in castris natus, patriis nutritus in armis, 
 iam designati principis omen erat.

 
ego in actis Anti editum inuenio. Gaetulicum refellit
Plinius quasi mentitum per adulationem, ut ad laudes
iuuenis gloriosique principis aliquid etiam ex urbe
Herculi sacra sumeret, abusumque audentius mendacio,
quod ante annum fere natus Germanico filius Tiburi
fuerat, appellatus et ipse C. Caesar, de cuius amabili
pueritia immaturoque obitu supra diximus.
 
Plinium arguit ratio temporum. nam qui res Augusti
memoriae mandarunt, Germanicum exacto consulatu
in Galliam missum consentiunt iam nato Gaio. nec
Plini opinionem inscriptio arae quicquam adiuuerit,
cum Agrippina bis in ea regione filias enixa sit, et
qualiscumque partus sine ullo sexus discrimine puerperium uocetur, quod antiqui etiam puellas pueras, sicut et pueros puellos dictitarent.
 
extat et Augusti
epistula, ante paucos quam obiret menses ad Agrippinam neptem ita scripta de Gaio hoc—neque enim
quisquam iam alius infans nomine pari tunc supererat—: 'puerum Gaium XV. Kal. Iun. si dii uolent, ut ducerent Talarius et Asillius, heri cum
iis constitui. mitto praeterea cum eo ex seruis
meis medicum, quem scripsi Germanico si uellet
ut retineret. ualebis, mea Agrippina, et dabis
operam ut ualens peruenias ad Germanicum tuum.'
 
abunde parere arbitror non potuisse ibi nasci
Gaium, quo prope bimulus demum perductus ab urbe
sit. uersiculorum quoque fidem eadem haec eleuant et
eo facilius, quod ii sine auctore sunt. sequenda est
igitur, quae sola auctor restat et publici instrumenti auctoritas, praesertim cum Gaius Antium omnibus semper locis atque secessibus praelatum non aliter
quam natale solum dilexerit tradaturque etiam sedem
ac domicilium imperii taedio urbis transferre eo destinasse.

Caligulae cognomen castrensi ioco traxit, quia manipulario habitu inter milites educabatur. apud quos
quantum praeterea per hanc nutrimentorum consuetudinem amore et gratia ualuerit, maxime cognitum est,
cum post excessum Augusti tumultuantis et in furorem
usque praecipites solus haud dubie ex conspectu suo
flexit. non enim prius destiterunt, quam ablegari eum
ob seditionis periculum et in proximam ciuitatem demandari animaduertissent; tunc demum ad paenitentiam
uersi reprenso ac retento uehiculo inuidiam quae sibi
fieret deprecati sunt.

comitatus est patrem et Syriaca
expeditione. unde reuersus primum in matris, deinde
ea relegata in Liuiae Augustae proauiae suae contubernio mansit; quam defunctam praetextatus etiam
tunc pro rostris laudauit. transitque ad Antoniam
auiam et undeuicensimo aetatis anno accitus Capreas
a Tiberio uno atque eodem die togam sumpsit barbamque posuit, sine ullo honore qualis contigerat tirocinio fratrum eius.
 
hic omnibus insidiis temptatus
elicientium cogentiumque se ad querelas nullam umquam occasionem dedit, perinde obliterato suorum casu
ac si nihil cuiquam accidisset, quae uero ipse pateretur
incredibili dissimulatione transmittens tantique in auum
et qui iuxta erant obsequii, ut non immerito sit dictum
nec seruum meliorem ullum nec deteriorem dominum fuisse.

naturam tamen saeuam atque probrosam ne tunc quidem inhibere poterat, quin et animaduersionibus poenisque ad supplicium datorum cupidissime interesset et ganeas atque adulteria capillamento celatus et ueste longa noctibus obiret ac scaenicas
saltandi canendique artes studiosissime appeteret, facile id sane Tiberio patiente, si per has mansuefieri
posset ferum eius ingenium. quod sagacissimus senex
ita prorsus perspexerat, ut aliquotiens praedicaret
exitio suo omniumque Gaium uiuere et se natricem serpentis id genus p(opulo) R(omano),
Phaethontem orbi terrarum educare.

Non ita multo post Iuniam Claudillam M. Silani
nobilissimi uiri f(iliam) duxit uxorem. deinde augur
in locum fratris sui Drusi destinatus, prius quam inauguraretur ad pontificatum traductus est insigni testimonio pietatis atque indolis, cum deserta desolataque
reliquis subsidiis aula, Seiano †uete suspecto mox et
oppresso, ad spem successionis paulatim admoueretur.

 
quam quo magis confirmaret, amissa Iunia ex partu
Enniam Naeuiam, Macronis uxorem, qui tum praetorianis cohortibus praeerat, sollicitauit ad stuprum, pollicitus et matrimonium suum, si potitus imperio fuisset;
deque ea re et iure iurando et chirographo cauit. per
hanc insinuatus Macroni ueneno Tiberium adgressus
est, ut quidam opinantur, spirantique adhuc detrahi
anulum et, quoniam suspicionem retinentis dabat, puluinum iussit inici atque etiam fauces manu sua oppressit, liberto, qui ob atrocitatem facinoris exclamauerat, confestim in crucem acto.
 
nec abhorret a ueritate,
cum sint quidam auctores, ipsum postea etsi non de
perfecto, at certe de cogitato quondam parricidio professum; gloriatum enim assidue in commemoranda
sua pietate, ad ulciscendam necem matris et fratrum
introisse se cum pugione cubiculum Tiberi i dormientis et misericordia correptum abiecto ferro recessisse; nec illum, quanquam sensisset, aut inquirere
quicquam aut exequi ausum.

Sic imperium adeptus, p(opulum) R(omanum), uel
dicam hominum genus, uoti compotem fecit, exoptatissimus princeps maximae parti prouincialium ac militum, quod infantem plerique cognouerant, sed et uniuersae plebi urbanae ob memoriam Germanici patris
miserationemque prope afflictae domus. itaque ut a
Miseno mouit quamuis lugentis habitu et funus Tiberi
prosequens, tamen inter altaria et uictimas ardentisque
taedas densissimo et laetissimo obuiorum agmine incessit,
super fausta nomina 'sidus' et 'pullum' et 'pupum' et
'alumnum' appellantium;

ingressoque urbem, statim

consensu senatus et irrumpentis in curiam turbae, inrita
Tiberi uoluntate, qui testamento alterum nepotem suum
praetextatum adhuc coheredem ei dederat, ius arbitriumque omnium rerum illi permissum est tanta publica laetitia, ut tribus proximis mensibus ac ne totis
quidem supra centum sexaginta milia uictimarum caesa
tradantur.

 
 Cum deinde paucos post dies in proximas Campaniae insulas traiecisset, uota pro reditu suscepta
sunt, ne minimam quidem occasionem quoquam omittente in testificanda sollicitudine et cura de incolumitate eius. ut uero in aduersam ualitudinem incidit,
pernoctantibus cunctis circa Palatium, non defuerunt
qui depugnaturos se armis pro salute aegri quique
capita sua titulo proposito uouerent.
 
accessit ad immensum ciuium amorem notabilis etiam externorum
fauor. namque Artabanus Parthorum rex, odium semper contemptumque Tiberi prae se ferens, amicitiam
huius ultro petiit uenitque ad colloquium legati consularis et transgressus Euphraten aquilas et signa
Romana Caesarumque imagines adorauit.

Incendebat et ipse studia hominum omni genere
popularitatis. Tiberio cum plurimis lacrimis pro contione laudato funeratoque amplissime, confestim Pandateriam et Pontias ad transferendos matris fratrisque
cineres festinauit, tempestate turbida, quo magis pietas
emineret, adiitque uenerabundus ac per semet in urnas
condidit; nec minore scaena Ostiam praefixo in biremis puppe uexillo et inde Romam Tiberi subuectos per
splendidissimum quemque equestris ordinis medio ac
frequenti die duobus ferculis Mausoleo intulit, inferiasque is annua religione publice instituit, et eo amplius
matri circenses carpentumque quo in pompa traduceretur.
 
at in memoriam patris Septembrem mensem Germanicum appellauit. post haec Antoniae auiae, quidquid umquam Liuia Augusta honorum cepisset, uno
senatus consulto congessit; patruum Claudium, equitem
R. ad id tempus, collegam sibi in consulatu assumpsit; fratrem Tiberium die uirilis togae adoptauit
appellauitque principem iuuentutis.
 
de sororibus auctor
fuit, ut omnibus sacramentis adicerentur: 'neque me
liberosque meos cariores habebo quam Gaium
habeo et sorores eius'; item relationibus consulum:
'quod bonum felixque sit C. Caesari sororibusque eius.'

 
 Pari popularitate damnatos relegatosque restituit;
criminum, si quae residua ex priore tempore manebant,
omnium gratiam fecit; commentarios ad matris fratrumque suorum causas pertinentis, ne cui postmodum
delatori aut testi maneret ullus metus, conuectos in
forum, et ante clare obtestatus deos neque legisse
neque attigisse quicquam, concremauit; libellum de
salute sua oblatum non recepit, contendens nihil sibi
admissum cur cuiquam inuisus esset, negauitque
se delatoribus aures habere.

spintrias monstrosarum
libidinum aegre ne profundo mergeret exoratus, urbe
submouit. Titi Labieni, Cordi Cremuti, Cassi Seueri
scripta senatus consultis abolita requiri et esse in manibus lectitarique permisit, quando maxime sua
interesset ut facta quaeque posteris tradantur.
rationes imperii ab Augusto proponi solitas sed a Tiberio intermissas publicauit magistratibus liberam iuris
dictionem et sine sui appellatione concessit.
 
equites R. seuere curioseque nec sine moderatione recognouit,
palam adempto equo quibus aut probri aliquid aut
ignominiae inesset, eorum qui minore culpa tenerentur
nominibus modo in recitatione praeteritis ut leuior
labor iudicantibus foret, ad quattuor prioris quintam
decuriam addidit. temptauit et comitiorum more reuocato suffragia populo reddere.
 
legata ex testamento
Tiberi quamquam abolito, sed et Iuliae Augustae, quod
Tiberius suppresserat, cum fide ac sine calumnia repraesentata persoluit. ducentesimam auctionum Italiae
remisit; multis incendiorum damna suppleuit; ac si
quibus regna restituit, adiecit et fructum omnem uectigaliorum et reditum medii temporis, ut Antiocho
Commageno sestertium milies confiscatum.
 
quoque
magis nullius non boni exempli fautor uideretur, mulieri libertinae octingenta donauit, quod excruciata
grauissimis tormentis de scelere patroni reticuisset.
quas ob res inter reliquos honores decretus est ei
clipeus aureus, quem quotannis certo die collegia sacerdotum in Capitolium ferrent, senatu prosequente nobilibusque pueris ac puellis carmine modulato laudes
uirtutum eius canentibus. decretum autem ut dies,
quo cepisset imperium, Parilia uocaretur, uelut argumentum rursus conditae urbis.

Consulatus quattuor gessit, primum ex Kal. Iul. per
duos menses, secundum ex Kal. Ian. per XXX dies,
tertium usque in Idus Ian., quartum usque septimum
Idus easdem. ex omnibus duos nouissimos coniunxit.
tertium autem Luguduni iniit solus, non ut quidam
opinantur superbia neglegentiaue, sed quod defunctum
sub Kalendarum diem collegam rescisse absens non
potuerat.
 
congiarium populo bis dedit trecenos sestertios, totiens abundantissimum epulum senatui equestrique ordini, etiam coniugibus ac liberis utrorumque;
posteriore epulo forensia insuper uiris, feminis ac
pueris fascias purpurae ac conchylii distribuit. et ut
laetitiam publicam in perpetuum quoque augeret,
adiecit diem Saturnalibus appellauitque Iuuenalem.

Munera gladiatoria partim in amphitheatro Tauri
partim in Saeptis aliquot edidit, quibus inseruit cateruas Afrorum Campanorumque pugilum ex utraque
regione electissimorum. neque spectaculis semper ipse
praesedit, sed interdum aut magistratibus aut amicis
praesidendi munus iniunxit.
 
scaenicos ludos et assidue
et uarii generis ac multifariam fecit, quondam et
nocturnos accensis tota urbe luminibus. sparsit et
missilia uariarum rerum et panaria cum obsonio uiritim
diuisit; qua epulatione equiti R. contra se hilarius
auidiusque uescenti partes suas misit, sed et senatori
ob eandem causam codicillos, quibus praetorem eum
extra ordinem designabat.
 
edidit et circenses plurimos
a mane ad uesperam interiecta modo Africanarum
uenatione modo Troiae decursione, et quosdam praecipuos, minio et chrysocolla constrato circo nec ullis
nisi ex senatorio ordine aurigantibus. commisit et
subitos, cum e Gelotiana apparatum circi prospicientem
pauci ex proximis Maenianis postulassent.

Nouum praeterea atque inauditum genus spectaculi
excogitauit. nam Baiarum medium interuallum †Puteolanas moles, trium milium et sescentorum fere
passuum spatium, ponte coniunxit contractis undique
onerariis nauibus et ordine duplici ad anc h oras conlocatis superiectoque terreno ac derecto in Appiae uiae
formam.
 
per hunc pontem ultro citro commeauit biduo
continenti, primo die phalerato equo insignisque quercea
corona et caetra et gladio aureaque chlamyde, postridie
quadrigario habitu curriculoque biiugi famosorum equorum, prae se ferens Dareum puerum ex Parthorum
obsidibus, comitante praetorianorum agmine et in essedis cohorte amicorum.
 
scio plerosque existimasse talem
a Gaio pontem excogitatum aemulatione Xerxis, qui
non sine admiratione aliquanto angustiorem Hellespontum contabulauerit; alios, ut Germaniam et Britanniam, quibus imminebat, alicuius inmensi operis
fama territaret. sed auum meum narrantem puer audiebam, causam operis ab interioribus aulicis proditam,
quod Thrasyllus mathematicus anxio de successore
Tiberio et in uerum nepotem proniori affirmasset non
magis Gaium imperaturum quam per Baianum
sinum equis discursurum.

Edidit et peregre spectacula, in Sicilia Syracusis
asticos ludos et in Gallia Luguduni miscellos; sed hic
certamen quoque Graecae Latinaeque facundiae, quo
certamine ferunt uictoribus praemia uictos contulisse,
eorundem et laudes componere coactos; eos autem,
qui maxime displicuissent, scripta sua spongia linguaue
delere iussos, nisi ferulis obiurgari aut flumine proximo
mergi maluissent.

Opera sub Tiberio semiperfecta, templum Augusti
theatrumque Pompei, absoluit. incohauit autem aquae
ductum regione Tiburti et amphitheatrum iuxta Saepta,
quorum operum a successore eius Claudio alterum peractum, omissum alterum est. Syracusis conlapsa uetustate moenia deorumque aedes refectae. destinauerat

et Sami Polycratis regiam restituere, Mileti Didymeum
peragere, in iugo Alpium urbem condere, sed ante
omnia Isthmum in Achaia perfodere, miseratque iam
ad dimetiendum opus primipilarem.

Hactenus quasi de principe, reliqua ut de monstro
narranda sunt. 
 Compluribus cognominibus adsumptis—nam et
'pius' et 'castrorum filius' et 'pater exercituum'
et 'optimus maximus Caesar' uocabatur—cum
audiret forte reges, qui officii causa in urbem aduenerant, concertantis apud se super cenam de nobilitate
generis, exclamauit: 
 εἷσ κοίρανοσ ἔστω, εἷσ βασιλεύς. 
nec multum afuit quin statim diadema sumeret speciemque principatus in regni formam conuerteret.
 
uerum
admonitus et principum et regum se excessisse fastigium, diuinam ex eo maiestatem asserere sibi coepit;
datoque negotio, ut simulacra numinum religione et
arte praeclara, inter quae Olympii Iouis, apportarentur
e Graecia, quibus capite dempto suum imponeret, partem
Palatii ad forum usque promouit, atque aede Castoris
et Pollucis in uestibulum transfigurata, consistens saepe
inter fratres deos, medium adorandum se adeuntibus
exhibebat; et quidam eum Latiarem Iouem consalutarunt.
 
templum etiam numini suo proprium et sacerdotes et excogitatissimas hostias instituit. in templo
simulacrum stabat aureum iconicum amiciebaturque
cotidie ueste, quali ipse uteretur. magisteria sacerdotii
ditissimus quisque et ambitione et licitatione maxima
uicibus comparabant. hostiae erant phoenicopteri, pauones, tetraones, numidicae, meleagrides, phasianae,
quae generatim per singulos dies immolarentur.
 
et
noctibus quidem plenam fulgentemque lunam inuitabat
assidue in amplexus atque concubitum, interdiu uero
cum Capitolino Ioue secreto fabulabatur, modo insusurrans ac praebens in uicem aurem, modo clarius nec
sine iurgiis. nam uox comminantis audita est: 
 ἤ μ' ἀνάειρ' ἢ ἐγὼ σέ, 
donec exoratus, ut referebat, et in contubernium ultro
inuitatus super templum Diui Augusti ponte transmisso
Palatium Capitoliumque coniunxit. mox, quo propior
esset, in area Capitolina nouae domus fundamenta iecit.

Agrippae se nepotem neque credi neque dici ob
ignobilitatem eius uolebat suscensebatque, si qui uel
oratione uel carmine imaginibus eum Caesarum insererent. praedicabat autem matrem suam ex incesto,
quod Augustus cum Iulia filia admisisset, procreatam;
ac non contentus hac Augusti insectatione Actiacas
Si n culasque uictorias, ut funestas p. R. et calamitosas,
uetuit sollemnibus feriis celebrari.
 
Liuiam Augustam
proauiam 'Vlixem stolatum' identidem appellans, etiam
ignobilitatis quadam ad senatum epistula arguere ausus
est quasi materno auo decurione Fundano ortam, cum
publicis monumentis certum sit, Aufidium Lurconem
Romae honoribus functum. auiae Antoniae secretum
petenti denegauit, nisi ut interueniret Macro praefectus,
ac per istius modi indignitates et taedia causa extitit
mortis, dato tamen, ut quidam putant, et ueneno; nec
defunctae ullum honorem habuit prospexitque e triclinio ardentem rogum.
 
fratrem Tiberium inopinantem
repente immisso tribuno militum interemit Silanum
item socerum ad necem secandasque nouacula fauces
compulit, causatus in utroque, quod hic ingressum se
turbatius mare non esset secutus ac spe occupandi
urbem, si quid sibi per tempestates accideret, remansisset, ille antidotum obol e uisset, quasi ad praecauenda uenena sua sumptum, cum et Silanus inpatientiam nauseae uitasset et molestiam nauigandi, et Tiberius propter assiduam et ingrauescentem tussim medicamento usus esset. nam Claudium patruum non nisi
in ludibrium reseruauit.

Cum omnibus sororibus suis consuetudinem stupri
fecit plenoque conuiuio singulas infra se uicissim conlocabat uxore supra cubante. ex iis Drusillam uitiasse
uirginem praetextatus adhuc creditur atque etiam in
concubitu eius quondam deprehensus ab Antonia auia,
apud quam simul educabantur; mox Lucio Cassio Longino consulari conlocatam abduxit et in modum iustae
uxoris propalam habuit; heredem quoque bonorum
atque imperii aeger instituit.
 
eadem defuncta iustitium
indixit, in quo risisse lauisse cenasse cum parentibus
aut coniuge liberisue capital fuit. ac maeroris impatiens, cum repente noctu profugisset ab urbe transcucurrissetque Campaniam, Syracusas petit, rursusque inde
propere rediit barba capilloque promisso; nec umquam
postea quantiscumque de rebus, ne pro contione quidem populi aut apud milites, nisi per numen Drusillae
deierauit.
 
reliquas sorores nec cupiditate tanta nec
dignatione dilexit, ut quas saepe exoletis suis prostrauerit; quo facilius eas in causa Aemili Lepidi condemnauit quasi adulteras et insidiarum aduersus se
conscias ei nec solum chirographa omnium requisita
fraude ac stupro diuulgauit, sed et tres gladios in
necem suam praeparatos Marti Vltori addito elogio consecrauit.

Matrimonia contraxerit turpius an dimiserit an
tenuerit, non est facile discernere. Liuiam Orestillam
C. Pisoni nubentem, cum ad officium et ipse uenisset,
ad se deduci imperauit intraque paucos dies repudiatam
biennio post relegauit, quod repetisse usum prioris
mariti tempore medio uidebatur. alii tradunt adhibitum cenae nuptiali mandasse ad Pisonem contra accumbentem: 'noli uxorem meam premere,' statimque e conuiuio abduxisse secum ac proximo die edixisse: matrimonium sibi repertum exemplo Romuli et Augusti.
 
Lolliam Paulinam, C. Memmio consulari exercitus regenti nuptam, facta mentione auiae
eius ut quondam pulcherrimae, subito ex prouincia euocauit ac perductam a marito coniunxit sibi breuique
missam fecit interdicto cuiusquam in perpetuum coitu.

 
Caesoniam neque facie insigni neque aetate integra
matremque iam ex alio uiro trium filiarum, sed luxuriae ac lasciuiae perditae, et ardentius et constantius
amauit, ut saepe chlamyde peltaque et galea ornatam
ac iuxta adequitantem militibus ostenderit, amicis uero
etiam nudam. uxorio nomine dignatus est †quam enixam,
uno atque eodem die professus et maritum se eius et
patrem infantis ex ea natae.
 
infantem autem, Iuliam
Drusillam appellatam, per omnium dearum templa
circumferens Mineruae gremio imposuit alendamque et
instituendam commendauit. nec ullo firmiore indicio
sui seminis esse credebat quam feritatis, quae illi quoque tanta iam tunc erat, ut infestis digitis ora et oculos simul ludentium infantium incesseret.

leue ac frigidum sit his addere, quo propinquos amicosque pacto
tractauerit, Ptolemaeum regis Iubae filium, consobrinum
suum—erat enim et is M. Antoni ex Selene filia
nepos—et in primis ipsum Macronem, ipsam Enniam.
adiutores imperii: quibus omnibus pro necessitudinis
iure proque meritorum gratia cruenta mors persoluta est.

 
 Nihilo reuerentior leniorue erga senatum, quosdam
summis honoribus functos ad essedum sibi currere
togatos per aliquot passuum milia et cenanti modo
ad pluteum modo ad pedes stare succinctos linteo
passus est; alios cum clam interemisset, citare nihilo
minus ut uiuos perseuerauit, paucos post dies uoluntaria morte perisse mentitus.
 
consulibus oblitis de
natali suo edicere abrogauit magistratum fuitque per
triduum sine summa potestate res p. quaestorem suum
in coniuratione nominatum flagellauit ueste detracta
subiectaque militum pedibus, quo firme uerberaturi insisterent.

 
 Simili superbia uiolentiaque ceteros tractauit ordines. inquietatus fremitu gratuita in circo loca de
media nocte occupantium, omnis fustibus abegit; elisi
per eum tumultum uiginti amplius equites R., totidem
matronae, super innumeram turbam ceteram. scaenicis
ludis, inter plebem et equitem causam discordiarum
ferens, decimas maturius dabat, ut equestria ab
infimo quoque occuparentur.
 
gladiatorio munere reductis interdum flagrantissimo sole uelis emitti quemquam uetabat, remotoque ordinario apparatu tabidas
feras, uilissimos senioque confectos gladiatores, †quoque paegniaris patres familiarum notos in bonam partem sed insignis debilitate aliqua corporis subiciebat.
ac nonnumquam horreis praeclusis populo famem indixit.

Saeuitiam ingenii per haec maxime ostendit. cum
ad saginam ferarum muneri praeparatarum carius pecudes compararentur, ex noxiis laniandos adnotauit, et
custodiarum seriem recognoscens, nullius inspecto elogio, stans tantum modo intra porticum mediam, 'a caluo
ad caluum' duci imperauit.
 
uotum exegit ab eo, qui
pro salute sua gladiatoriam operam promiserat, spectauitque ferro dimicantem nec dimisit nisi uictorem
et post multas preces. alterum, qui se periturum ea de
causa uouerat, cunctantem pueris tradidit, uerbenatum infulatumque uotum reposcentes per uicos
agerent, quoad praecipitaretur ex aggere.
 
multos
honesti ordinis deformatos prius stigmatum notis ad
metalla et munitiones uiarum aut ad bestias condemnauit aut bestiarum more quadripedes cauea coercuit
aut medios serra dissecuit, nec omnes grauibus ex
causis, uerum male de munere suo opinatos, uel quod
numquam per genium suum deierassent.
 
parentes supplicio filiorum interesse cogebat; quorum uni ualitudinem
excusanti lecticam misit, alium a spectaculo poenae
epulis statim adhibuit atque omni comitate ad hilaritatem et iocos prouocauit. curatorem munerum ac uenationum per continuos dies in conspectu suo catenis
uerberatum non prius occidit quam offensus putrefacti
cerebri odore. Atellan i ae poetam ob ambigui ioci
uersiculum media amphitheatri harena igni cremauit.
equitem R. obiectum feris, cum se innocentem proclamasset, reduxit abscisaque lingua rursus induxit.

reuocatum quendam a uetere exilio sciscitatus, quidnam ibi
facere consuesset, respondente eo per adulationem:
'deos semper oraui ut, quod euenit, periret
Tiberius et tu imperares,' opinans sibi quoque exules
suos mortem imprecari, misit circum insulas, qui uniuersos contrucidarent. cum discerpi senatorem concupisset, subornauit qui ingredientem curiam repente
hostem publicum appellantes inuaderent, graphisque
confossum lacerandum ceteris traderent; nec ante satiatus est quam membra et artus et uiscera hominis
tracta per uicos atque ante se congesta uidisset.

immanissima facta augebat atrocitate uerborum. nihil
magis in natura sua laudare se ac probare dicebat
quam, ut ipsius uerbo utar, ἀδιατρεψίαν , hoc est inuerecundiam. monenti Antoniae auiae tamquam parum
esset non oboedire: 'memento,' ait, 'omnia mihi et
 in omnis licere.' trucidaturus fratrem, quem metu
uenenorum praemuniri medicamentis suspicabatur: 'antidotum,' inquit, 'aduersus Caesarem?' relegatis sororibus non solum insulas habere se, sed etiam
gladios minabatur.
 
praetorium uirum ex secessu Anticyrae, quam ualitudinis causa petierat, propagari sibi
commeatum saepius desiderantem cum mandasset interimi, adiecit necessariam esse sanguinis missionem, cui tam diu non prodesset elleborum.
decimo quoque die numerum puniendorum ex custodia
subscribens rationem se purgare dicebat. Gallis
Graecisque aliquot uno tempore condemnatis gloriabatur Gallograeciam se subegisse.

non temere in
quemquam nisi crebris et minutis ictibus animaduerti
passus est, perpetuo notoque iam praecepto: 'ita feri
ut se mori sentiat.' punito per errorem nominis alio
quam quem destinauerat, ipsum quoque paria meruisse
dixit. tragicum illud subinde iactabat: 
 oderint, dum metuant.

 
saepe in cunctos pariter senatores ut Seiani clientis,
ut matris ac fratrum suorum delatores, inuectus est
prolatis libellis, quos crematos simulauerat, defensaque
Tiberi saeuitia quasi necessaria, cum tot criminantibus
credendum esset. equestrem ordinem ut scaenae harenaeque deuotum assidue proscidit. infensus turbae
fauenti aduersus studium suum exclamauit: 'utinam
p. R. unam ceruicem haberet!' cumque Tetrinius
latro postularetur, et qui postularent, Tetrinios
esse ait.
 
retiari tunicati quinque numero gregatim dimicantes sine certamine ullo totidem secutoribus succubuerant; cum occidi iuberentur, unus resumpta fuscina
omnes uictores interemit: hanc ut crudelissimam caedem
et defleuit edicto et eos, qui spectare sustinuissent,
execratus est.

queri etiam palam de condicione temporum suorum solebat, quod nullis calamitatibus publicis insignirentur; Augusti principatum clade Variana,
Tiberi ruina spectaculorum apud Fidenas memorabilem
factum, suo obliuionem imminere prosperitate rerum;
atque identidem exercituum caedes, famem, pestilentiam,
incendia, hiatum aliquem terrae optabat.

Animum quoque remittenti ludoque et epulis dedito
eadem factorum dictorumque saeuitia aderat. saepe
in conspectu prandentis uel comisantis seriae quaestiones per tormenta habebantur, miles decollandi artifex quibuscumque e custodia capita amputabat. Puteolis dedicatione pontis, quem excogitatum ab eo significauimus, cum multos e litore inuitasset ad
se, repente omnis praecipitauit, quosdam gubernacula
apprehendentes contis remisque detrusit in mare.
 
Romae
publico epulo seruum ob detractam lectis argenteam
laminam carnifici confestim tradidit, ut manibus abscisis atque ante pectus e collo pendentibus, praecedente titulo qui causam poenae indicaret, per coetus
epulantium circumduceretur. murmillonem e ludo rudibus secum battuentem et sponte prostratum confodit
ferrea sica ac more uictorum cum palma discucurrit.

 
admota altaribus uictima succinctus poparum habitu
elato alte malleo cultrarium mactauit. lautiore conuiuio
effusus subito in cachinnos consulibus, qui iuxta cubabant, quidnam rideret blande quaerentibus: 'quid,' inquit, 'nisi uno meo nutu iugulari utrumque uestrum statim posse?'

inter uarios iocos, cum assistens
simulacro Iouis Apellen tragoedum consuluisset uter illi
maior uideretur, cunctantem flagellis discidit conlaudans
subinde uocem deprecantis quasi etiam in gemitu praedulcem. quotiens uxoris uel amiculae collum exoscularetur, addebat: 'tam bona ceruix simul ac iussero
demetur.' quin et subinde iactabat exquisiturum se
uel fidiculis de Caesonia sua, cur eam tanto
opere diligeret.

Nec minore liuore ac malignitate quam superbia
saeuitiaque paene aduersus omnis aeui hominum genus
grassatus est. statuas uirorum inlustrium ab Augusto
ex Capitolina area propter angustias in campum Martium conlatas ita subuertit atque disiecit ut restitui
saluis titulis non potuerint, uetuitque posthac uiuentium cuiquam usquam statuam aut imaginem nisi consulto et auctore se poni.
 
cogitauit etiam de Homeri
carminibus abolendis, cur enim sibi non licere
dicens, quod Platoni licuisset, qui eum e ciuitate
quam constituebat eiecerit? sed et Vergili i ac
Titi Liui scripta et imagines paulum afuit quin ex
omnibus bibliothecis amoueret, quorum alterum ut
nullius ingenii minimaeque doctrinae, alterum ut uerbosum in historia neglegentemque carpebat. de iuris
quoque consultis, quasi scientiae eorum omnem usum
aboliturus, saepe iactauit se mehercule effecturum
ne quid respondere possint praeter eum.

uetera
familiarum insignia nobilissimo cuique ademit, Torquato torquem, Cincinnato crinem, Cn. Pompeio stirpis
antiquae Magni cognomen. Ptolemaeum, de quo rettuli,
et arcessitum e regno et exceptum honorifice,
non alia de causa repente percussit, quam quod edente
se munus ingressum spectacula conuertisse hominum
oculos fulgore purpureae abollae animaduertit.
 
pulchros
et comatos, quotiens sibi occurrerent, occipitio raso
deturpabat. erat Aesius Proculus patre primipilari, ob
egregiam corporis amplitudinem et speciem Colosseros
dictus; hunc spectaculis detractum repente et in harenam deductum Thraeci et mox hoplomacho comparauit bisque uictorem constringi sine mora iussit et
pannis obsitum uicatim circumduci ac mulieribus
ostendi, deinde iugulari.
 
nullus denique tam abiectae
condicionis tamque extremae sortis fuit, cuius non
commodis obtrectaret. Nemorensi regi, quod multos
iam annos poteretur sacerdotio, ualidiorem aduersarium subornauit. cum quodam die muneris essedario
Porio post prosperam pugnam seruum suum manumittenti studiosius plausum esset, ita proripuit se
spectaculis, ut calcata lacinia togae praeceps per gradus
iret, indignabundus et clamitans dominum gentium

populum ex re leuissima plus honoris gladiatori tribuentem quam consecratis principibus
aut praesenti sibi.

Pudicitiae neque suae neque alienae pepercit.
M. Lepidum, Mnesterem pantomimum, quosdam obsides dilexisse fertur commercio mutui stupri. Valerius Catullus, consulari familia iuuenis, stupratum a
se ac latera sibi contubernio eius defessa etiam uociferatus est. super sororum incesta et notissimum prostitutae Pyrallidis amorem non temere ulla inlustriore
femina abstinuit.
 
quas plerumque cum maritis ad cenam uocatas praeterque pedes suos transeuntis diligenter ac lente mercantium more considerabat, etiam
faciem manu adleuans, si quae pudore submitterent;
quotiens deinde libuisset egressus triclinio, cum maxime
placitam seuocasset, paulo post recentibus adhuc lasciuiae notis reuersus uel laudabat palam uel uituperabat,
singula enumerans bona malaue corporis atque concubitus. quibusdam absentium maritorum nomine repudium ipse misit iussitque in acta ita referri.

Nepotatus sumptibus omnium prodigorum ingenia
superauit, commentus nouum balnearum usum, portentosissima genera ciborum atque cenarum, ut calidis
frigidisque unguentis lauaretur, pretiosissima margarita
aceto liquefacta sorberet, conuiuis ex auro panes et
obsonia apponeret, aut frugi hominem esse oportere dictitans aut Caesarem. quin et nummos non
mediocris summae e fastigio basilicae Iuliae per aliquot dies sparsit in plebem.
 
fabricauit et deceris Liburnicas gemmatis puppibus, uersicoloribus uelis, magna
thermarum et porticuum et tricliniorum laxitate magnaque etiam uitium et pomiferarum arborum uarietate;
quibus discumbens de die inter choros ac symphonias
litora Campaniae peragraret. in extructionibus praetoriorum atque uillarum omni ratione posthabita nihil
tam efficere concupiscebat quam quod posse effici negaretur.
 
et iactae itaque moles infesto ac profundo mari
et excisae rupes durissimi silicis et campi montibus
aggere aequati et complanata fossuris montium iuga,
incredibili quidem celeritate, cum morae culpa capite
lueretur. ac ne singula enumerem, immensas opes totumque illud Ti. Caesaris uicies ac septies milies
sestertium non toto uertente anno absumpsit.

Exhaustus igitur atque egens ad rapinas conuertit
animum uario et exquisitissimo calumniarum et auctionum et uectigalium genere. negabat iure ciuitatem
Romanam usurpare eos, quorum maiores sibi posterisque eam impetrassent, nisi si filii essent, neque enim
intellegi debere 'posteros' ultra hunc gradum; prolataque Diuorum Iuli et Augusti diplomata ut uetera
et obsoleta deflabat.
 
arguebat et perperam editos census, quibus postea quacumque de causa quicquam
incrementi accessisset. testamenta primipilarium, qui
ab initio Tiberi principatus neque illum neque se heredem reliquissent, ut ingrata rescidit; item ceterorum
ut irrita et uana, quoscumque quis diceret herede
Caesare mori destinasse. quo metu iniecto cum iam
et ab ignotis inter familiares et a parentibus inter
liberos palam heres nuncuparetur, derisores uocabat,
quod post nuncupationem uiuere perseuerarent, et
multis uenenatas matteas misit.
 
cognoscebat autem
de talibus causis, taxato prius modo summae ad quem
conficiendum consideret, confecto demum excitabatur.
ac ne paululum quidem morae patiens super quadraginta reos quondam ex diuersis criminibus una sententia condemnauit gloriatusque est expergefacta e somno
Caesonia quantum egisset, dum ea meridiaret.

 
 Auctione proposita reliquias omnium spectaculorum
subiecit ac uenditauit, exquirens per se pretia et usque
eo extendens, ut quidam immenso coacti quaedam emere
ac bonis exuti uenas sibi inciderent. nota res est,
Aponio Saturnino inter subsellia dormitante, monitum
a Gaio praeconem ne praetorium uirum crebro capitis
motu nutantem sibi praeteriret, nec licendi finem factum, quoad tredecim gladiatores sestertium nonagies
ignoranti addicerentur.

in Gallia quoque, cum damnatarum sororum ornamenta et supellectilem et seruos
atque etiam libertos immensis pretiis uendidisset, inuitatus lucro, quidquid instrumenti ueteris aulae erat ab
urbe repetiit, comprensis ad deportandum meritoriis
quoque uehiculis et pistrinensibus iumentis, adeo ut
et panis Romae saepe deficeret et litigatorum plerique, quod occurrere absentes ad uadimonium non possent, causa caderent.
 
cui instrumento distrahendo nihil non fraudis ac lenocinii adhibuit, modo auaritiae
singulos increpans et quod non puderet eos locupletiores esse quam se, modo paenitentiam simulans quod
principalium rerum priuatis copiam faceret. compererat prouincialem locupletem ducenta sestertia numerasse uocatoribus, ut per fallaciam conuiuio interponeretur, nec tulerat moleste tam magno aestimari honorem
cenae suae; huic postero die sedenti in auctione misit,
qui nescio quid friuoli ducentis milibus traderet diceretque cenaturum apud Caesarem uocatu ipsius.

Vectigalia noua atque inaudita primum per publicanos, deinde, quia lucrum exuberabat, per centuriones
tribunosque praetorianos exercuit, nullo rerum aut
hominum genere omisso, cui non tributi aliquid imponeret. pro edulibus, quae tota urbe uenirent, certum
statumque exigebatur; pro litibus ac iudiciis ubicumque conceptis quadragesima summae, de qua litigaretur, nec sine poena, si quis composuisse uel donasse
negotium conuinceretur; ex gerulorum diurnis quaestibus pars octaua; ex capturis prostitutarum quantum
quaeque uno concubitu mereret; additumque ad caput
legis, ut tenerentur publico et quae meretricium quiue
lenocinium fecissent, nec non et matrimonia obnoxia
essent.

eius modi uectigalibus indictis neque propositis, cum per ignorantiam scripturae multa commissa
fierent, tandem flagitante populo proposuit quidem
legem, sed et minutissimis litteris et angustissimo loco,
uti ne cui describere liceret. ac ne quod non manubiarum genus experiretur, lupanar in Palatio constituit,
districtisque et instructis pro loci dignitate compluribus
cellis, in quibus matronae ingenuique starent, misit
circum fora et basilicas nomenculatores ad inuitandos
ad libidinem iuuenes senesque; praebita aduenientibus
pecunia faenebris appositique qui nomina palam subnotarent, quasi adiuuantium Caesaris reditus.
 
ac ne
ex lusu quidem aleae compendium spernens plus mendacio atque etiam periurio lucrabatur. et quondam
proximo conlusori demandata uice sua progressus in
atrium domus, cum praetereuntis duos equites R. locupletis sine mora corripi confiscarique iussisset, exultans
rediit gloriansque numquam se prosperiore alea usum.

Filia uero nata paupertatem nec iam imperatoria
modo sed et patria conquerens onera conlationes in
alimonium ac dotem puellae recepit. edixit et strenas
ineunte anno se recepturum stetitque in uestibulo
aedium Kal. Ian. ad captandas stipes, quas plenis ante
eum manibus ac sinu omnis generis turba fundebat.
nouissime contrectandae pecuniae cupidine incensus,
saepe super immensos aureorum aceruos patentissimo
diffusos loco et nudis pedibus spatiatus et toto corpore
aliquamdiu uolutatus est.

Militiam resque bellicas semel attigit neque ex destinato, sed cum ad uisendum nemus flumenque Clitumni
Meuaniam processisset, admonitus de supplendo numero
Batauorum, quos circa se habebat, expeditionis Germanicae impetum cepit; neque distulit, sed legionibus et
auxiliis undique excitis, dilectibus ubique acerbissime
actis, contracto et omnis generis commeatu quanto
numquam antea, iter ingressus est confecitque modo
tam festinanter et rapide, ut praetorianae cohortes
contra morem signa iumentis imponere et ita subsequi
cogerentur, interdum adeo segniter delicateque, ut octaphoro ueheretur atque a propinquarum urbium plebe
uerri sibi uias et conspergi propter puluerem exigeret.

Postquam castra attigit, ut se acrem ac seuerum
ducem ostenderet, legatos, qui auxilia serius ex diuersis locis adduxerant, cum ignominia dimisit; at in
exercitu recensendo plerisque centurionum maturis iam
et nonnullis ante paucissimos quam consummaturi

essent dies, primos pilos ademit, causatus senium cuiusque et imbecillitatem; ceterorum increpita cupiditate
commoda emeritae militiae ad †sescentorum milium summam recidit.
 
nihil autem amplius quam Adminio Cynobellini Britannorum regis filio, qui pulsus a patre
cum exigua manu transfugerat, in deditionem recepto,
quasi uniuersa tradita insula, magnificas Romam litteras misit, monitis speculatoribus, ut uehiculo ad forum
usque et curiam pertenderent nec nisi in aede Martis
ac frequente senatu consulibus traderent.

Mox deficiente belli materia paucos de custodia
Germanos traici occulique trans Rhenum iussit ac sibi
post prandium quam tumultuosissime adesse hostem
nuntiari. quo facto proripuit se cum amicis et parte
equitum praetorianorum in proximam siluam, truncatisque arboribus et in modum tropaeorum adornatis
ad lumina reuersus, eorum quidem qui secuti non
essent timiditatem et ignauiam corripuit, comites autem
et participes uictoriae nouo genere ac nomine coronarum donauit, quas distinctas solis ac lunae siderumque specie exploratorias appellauit.
 
rursus obsides
quosdam abductos e litterario ludo clamque praemissos,
deserto repente conuiuio, cum equitatu insecutus ueluti
profugos ac reprehensos in catenis reduxit; in hoc
quoque mimo praeter modum intemperans. repetita
cena renuntiantis coactum agmen sic ut erant loricatos
ad discumbendum adhortatus est. monuit etiam notissimo Vergili uersu 'durarent secundisque se rebus seruarent.'

 
 Atque inter haec absentem senatum populumque
grauissimo obiurgauit edicto, quod Caesare proeliante
et tantis discriminibus obiecto tempestiua conuiuia, circum et theatra et amoenos secessus
celebrarent.

postremo quasi perpetraturus bellum,
derecta acie in litore Oceani ac ballistis machinisque
dispositis, nemine gnaro aut opinante quidnam coepturus
esset, repente ut conchas legerent galeasque et sinus
replerent imperauit, 'spolia Oceani' uocans 'Capitolio
Palatioque debita,' et in indicium uictoriae altissimam turrem excitauit, ex qua ut Pharo noctibus ad
regendos nauium cursus ignes emicarent; pronuntiatoque militi donatiuo centenis uiritim denariis, quasi
omne exemplum liberalitatis supergressus: 'abite,' inquit, 'laeti, abite locupletes.'

Conuersus hinc ad curam triumphi praeter captiuos
ac transfugas barbaros Galliarum quoque procerissimum
quemque et, ut ipse dicebat, ἀξιοθριάμβευτον , ac
nonnullos ex principibus legit ac seposuit ad pompam
coegitque non tantum rutilare et summittere comam,
sed et sermonem Germanicum addiscere et nomina barbarica ferre. praecepit etiam triremis, quibus introierat
Oceanum, magna ex parte itinere terrestri Romam deuehi.
scripsit et procuratoribus, triumphum appararent
quam minima summa, sed quantus numquam
alius fuisset, quando in omnium hominum bona
ius haberent.

Prius quam prouincia decederet, consilium iniit
nefandae atrocitatis legiones, quae post excessum
Augusti seditionem olim mouerant, contrucidandi, quod
et patrem suum Germanicum ducem et se infantem
tunc obsedissent, uixque a tam praecipiti cogitatione
reuocatus, inhiberi nullo modo potuit quin decimare
uelle perseueraret. uocatas itaque ad contionem inermes, atque etiam gladiis depositis, equitatu armato
circumdedit.
 
sed cum uideret suspecta re plerosque
dilabi ad resumenda si qua uis fieret arma, profugit
contionem confestimque urbem †omnem petit, deflexa
omni acerbitate in senatum, cui ad auertendos tantorum dedecorum rumores palam minabatur, querens
inter cetera fraudatum se iusto triumpho, cum ipse
paulo ante, ne quid de honoribus suis ageretur, etiam
sub mortis poena denuntiasset.

aditus ergo in itinere
a legatis amplissimi ordinis ut maturaret orantibus,
quam maxima uoce: 'ueniam,' inquit, 'ueniam, et hic
mecum,' capulum gladii crebro uerberans, quo cinctus
erat. edixit et reuerti se, sed iis tantum qui optarent, equestri ordini et populo; nam se neque
ciuem neque principem senatui amplius fore.

 
uetuit etiam quemquam senatorum sibi occurrere. atque omisso uel dilato triumpho ouans urbem natali suo
ingressus est; intraque quartum mensem periit, ingentia
facinora ausus et aliquanto maiora moliens, siquidem
proposuerat Antium, deinde Alexandream commigrare
interempto prius utriusque ordinis electissimo quoque.

 
quod ne cui dubium uideatur, in secretis eius reperti
sunt duo libelli diuerso titulo, alteri 'gladius,' alteri
'pugio' index erat; ambo nomina et notas continebant
morti destinatorum. inuenta et arca ingens uariorum
uenenorum plena, quibus mox a Claudio demersis infecta maria traduntur non sine piscium exitio, quos
enectos aestus in proxima litora eiecit.

Statura fuit eminenti, colore expallido, corpore
enormi, gracilitate maxima ceruicis et crurum, oculis
et temporibus concauis, fronte lata et torua, capillo
raro at circa uerticem nullo, hirsutus cetera. quare
transeunte eo prospicere ex superiore parte aut omnino
quacumque de causa capram nominare, criminosum et
exitiale habebatur. uultum uero natura horridum ac
taetrum etiam ex industria efferabat componens ad
speculum in omnem terrorem ac formidinem.

 
 Valitudo ei neque corporis neque animi constitit.
puer comitiali morbo uexatus, in adulescentia ita patiens laborum erat, ut tamen nonnumquam subita defectione ingredi, stare, colligere semet ac sufferre uix
posset. mentis ualitudinem et ipse senserat ac subinde
de secessu deque purgando cerebro cogitauit. creditur
potionatus a Caesonia uxore amatorio quidem medicamento, sed quod in furorem uerterit.
 
incitabatur insomnio maxime; neque enim plus quam tribus nocturnis
horis quiescebat ac ne iis quidem placida quiete, sed
pauida miris rerum imaginibus, ut qui inter ceteras
pelagi quondam speciem conloquentem secum uidere
uisus sit. ideoque magna parte noctis uigiliae cubandique taedio nunc toro residens, nunc per longissimas
porticus uagus inuocare identidem atque expectare lucem
consuerat.

Non inmerito mentis ualitudini attribuerim diuersissima in eodem uitia, summam confidentiam et contra
nimium metum. nam qui deos tanto opere contemneret,
ad minima tonitrua et fulgura coniuere, caput obuoluere, at uero maiore proripere se e strato sub
lectumque condere solebat. peregrinatione quidem Siciliensi irrisis multum locorum miraculis repente a Messana noctu profugit Aetnaei uerticis fumo ac murmure
pauefactus.
 
aduersus barbaros quoque minacissimus,
cum trans Rhenum inter angustias densumque agmen
iter essedo faceret, dicente quodam non mediocrem
fore consternationem sicunde hostis appareat, equum
ilico conscendit ac propere reuersus ad pontes, ut
eos calonibus et impedimentis stipatos repperit, impatiens morae per manus ac super capita hominum translatus est.
 
mox etiam audita rebellione Germaniae fugam
et subsidia fugae classes apparabat, uno solacio adquiescens transmarinas certe sibi superfuturas prouincias, si uictores Alpium iuga, ut Cimbri, uel etiam
urbem, ut Senones quondam, occuparent; unde credo
percussoribus eius postea consilium natum apud tumultuantes milites ementiendi, ipsum sibi manus intulisse
nuntio malae pugnae perterritum.

Vestitu calciatuque et cetero habitu neque patrio
neque ciuili, ac ne uirili quidem ac denique humano
semper usus est. saepe depictas gemmatasque indutus
paenulas, manuleatus et armillatus in publicum processit; aliquando sericatus et cycladatus; ac modo in
crepidis uel coturnis, modo in speculatoria caliga, nonnumquam socco muliebri; plerumque uero aurea barba,
fulmen tenens aut fuscinam aut caduceum deorum insignia, atque etiam Veneris cultu conspectus est.
triumphalem quidem ornatum etiam ante expeditionem
assidue gestauit, interdum et Magni Alexandri thoracem
repetitum e conditorio eius.

Ex disciplinis liberalibus minimum eruditioni, eloquentiae plurimum attendit, quantumuis facundus et
promptus, utique si perorandum in aliquem esset. irato
et uerba et sententiae suppetebant, pronuntiatio quoque
et uox, ut neque eodem loci prae ardore consisteret et

exaudiretur a procul stantibus.
 
peroraturus stricturum se lucubrationis suae telum minabatur, lenius
comptiusque scribendi genus adeo contemnens, ut Senecam tum maxime placentem 'commissiones meras'
componere et 'harenam esse sine calce' diceret.
solebat etiam prosperis oratorum actionibus rescribere
et magnorum in senatu reorum accusationes defensionesque meditari ac, prout stilus cesserat, uel onerare
sententia sua quemque uel subleuare, equestri quoque
ordine ad audiendum inuitato per edicta.

Sed et aliorum generum artes studiosissime et diuersissimas exercuit. Thraex et auriga, idem cantor
atque saltator, battuebat pugnatoriis armis, aurigabat
extructo plurifariam circo; canendi ac saltandi uoluptate ita efferebatur, ut ne publicis quidem spectaculis
temperaret quo minus et tragoedo pronuntianti concineret et gestum histrionis quasi laudans uel corrigens
palam effingeret.
 
nec alia de causa uidetur eo die, quo
periit, peruigilium indixisse quam ut initium in scaenam prodeundi licentia temporis auspicaretur. saltabat
autem nonnumquam etiam noctu; et quondam tres consulares secunda uigilia in Palatium accitos multaque
et extrema metuentis super pulpitum conlocauit, deinde
repente magno tibiarum et scabellorum crepitu cum
palla tunicaque talari prosiluit ac desaltato cantico
abiit. atque hic tam docilis ad cetera natare nesciit.

Quorum uero studio teneretur, omnibus ad insaniam
fauit. Mnesterem pantomimum etiam inter spectacula
osculabatur, ac si qui saltante eo uel leuiter obstreperet,
detrahi iussum manu sua flagellabat. equiti R. tumultuanti per centurionem denuntiauit, abiret sine
mora Ostiam perferretque ad Ptolemaeum regem in
Mauretaniam codicillos suos; quorum exemplum erat:
'ei quem istoc misi, neque boni quicquam neque mali feceris.'

 
Thraeces quosdam Germanis
corporis custodibus praeposuit. murmillonum armaturas recidit. Columbo uictori, leuiter tamen saucio,
uenenum in plagam addidit, quod ex eo Columbinum
appellauit; sic certe inter alia uenena scriptum ab eo
repertum est. prasinae factioni ita addictus et deditus,
ut cenaret in stabulo assidue et maneret, agitatori
Eutycho comisatione quadam in apophoretis uicies
sestertium contulit.
 
Incitato equo, cuius causa pridie
circenses, ne inquietaretur, uiciniae silentium per milites indicere solebat, praeter equile marmoreum et
praesaepe eburneum praeterque purpurea tegumenta
ac monilia e gemmis domum etiam et familiam et
supellectilem dedit, quo lautius nomine eius inuitati
acciperentur; consulatum quoque traditur destinasse.

Ita bacchantem atque grassantem non defuit plerisque animus adoriri. sed una atque altera conspiratione detecta, aliis per inopiam occasionis cunctantibus,
duo consilium communicauerunt perfeceruntque, non
sine conscientia potentissimorum libertorum praefectorumque praetori; quod ipsi quoque etsi falso in quadam
coniuratione quasi participes nominati, suspectos tamen
se et inuisos sentiebant. nam et statim seductis magnam
fecit inuidiam destricto gladio affirmans sponte se periturum, si et illis morte dignus uideretur, nec
cessauit ex eo criminari alterum alteri atque inter se
omnis committere.

 
 Cum placuisset Palatinis ludis spectaculo egressum
meridie adgredi, primas sibi partes Cassius Chaerea
tribunus cohortis praetoriae depoposcit, quem Gaius
seniorem iam et mollem et effeminatum denotare omni
probro consuerat et modo signum petenti 'Priapum'
aut 'Venerem' dare, modo ex aliqua causa agenti
gratias osculandam manum offerre formatam commotamque in obscaenum modum.

Futurae caedis multa prodigia extiterunt. Olympiae
simulacrum Iouis, quod dissolui transferrique Romam
placuerat, tantum cachinnum repente edidit, ut machinis
labefactis opifices diffugerint; superuenitque ilico quidam Cassius nomine, iussum se somnio affirmans immolare taurum Ioui.
 
Capitolium Capuae Id. Mart.
de caelo tactum est, item Romae cella Palatini atriensis.
nec defuerunt qui coniectarent altero ostento periculum
a custodibus domino portendi, altero caedem rursus
insignem, qualis eodem die facta quondam fuisset.
consulenti quoque de genitura sua Sulla mathematicus
certissimam necem appropinquare affirmauit.
 
monuerunt et Fortunae Antiatinae, ut a Cassio caueret; qua
causa ille Cassium Longinum Asiae tum proconsulem
occidendum delegauerat, inmemor Chaeream Cassium
nominari. pridie quam periret, somniauit consistere
se in caelo iuxta solium Iouis impulsumque ab eo dextri pedis pollice et in terras praecipitatum. prodigiorum
loco habita sunt etiam, quae forte illo ipso die paulo
prius acciderant.
 
sacrificans respersus est phoenicopteri
sanguine; et pantomimus Mnester tragoediam saltauit, quam olim Neoptolemus tragoedus ludis, quibus
rex Macedonum Philippus occisus est, egerat; et cum
in Laureolo mimo, in quo a u ctor proripiens se ruina
sanguinem uomit, plures secundarum certatim experimentum artis darent, cruore scaena abundauit. parabatur et in noctem spectaculum, quo argumenta inferorum per Aegyptios et Aethiopas explicarentur.

VIIII. Kal. Febr. hora fere septima cunctatus an ad
prandium surgeret marcente adhuc stomacho pridiani
cibi onere, tandem suadentibus amicis egressus est.
cum in crypta, per quam transeundum erat, pueri nobiles ex Asia ad edendas in scaena operas euocati
praepararentur, ut eos inspiceret hortareturque restitit,
ac nisi princeps gregis algere se diceret, redire ac
repraesentare spectaculum uoluit.
 
duplex dehinc fama
est: alii tradunt adloquenti pueros a tergo Chaeream
ceruicem gladio caesim grauiter percussisse praemissa
uoce: 'hoc age!' dehinc Cornelium Sabinum, alterum
e coniuratis, tribunum ex aduerso traiecisse pectus;
alii Sabinum summota per conscios centuriones turba
signum more militiae petisse et Gaio 'Iouem' dante
Chaeream exclamasse: 'accipe ratum!' respicientique
maxillam ictu discidisse.
 
iacentem contractisque membris clamitantem se uiuere ceteri uulneribus triginta
confecerunt; nam signum erat omnium: 'repete!' quidam etiam per obscaena ferrum adegerunt. ad primum tumultum lecticari cum asseribus in auxilium
accucurrerunt, mox Germani corporis custodes, ac nonnullos ex percussoribus, quosdam etiam senatores innoxios interemerunt.

Vixit annis uiginti nouem, imperauit triennio et
decem mensibus diebusque octo. cadauer eius clam in
hortos Lamianos asportatum et tumultuario rogo semiambustum leui caespite obrutum est, postea per sorores ab exilio reuersas erutum et crematum sepultumque. satis constat, prius quam id fieret, hortorum custodes umbris inquietatos; in ea quoque domo, in qua
occubuerit, nullam noctem sine aliquo terrore transactam, donec ipsa domus incendio consumpta sit. perit
una et uxor Caesonia gladio a centurione confossa et
filia parieti inlisa.

Condicionem temporum illorum etiam per haec aestimare quiuis possit. nam neque caede uulgata statim
creditum est, fuitque suspicio ab ipso Gaio famam
caedis simulatam et emissam, ut eo pacto hominum
erga se mentes deprehenderet; neque coniurati cuiquam
imperium destinauerunt; et senatus in asserenda libertate adeo consensit, ut consules primo non in curiam,
quia Iulia uocabatur, sed in Capitolium conuocarent,
quidam uero sententiae loco abolendam Caesarum memoriam ac diruenda templa censuerint. obseruatum
autem notatumque est in primis Caesares omnes, quibus
Gai praenomen fuerit, ferro perisse, iam inde ab eo, qui
Cinnanis temporibus sit occisus.