Patricia gens Claudia—fuit enim et alia plebeia, nec potentia minor nec dignitate—orta
 est ex Regillis oppido Sabinorum. inde Romam recens conditam cum magna clientium manu
 conmigrauit auctore Tito Tatio consorte Romuli, uel, quod magis constat, Atta Claudio
 gentis principe, post reges exactos sexto fere anno; atque in patricias cooptata agrum
 insuper trans Anienem clientibus locumque sibi ad sepulturam sub Capitolio publice
 accepit. deinceps procedente tempore duodetriginta
 consulatus, dictaturas quinque, censuras septem, triumphos sex, duas ouationes adepta est.
 cum praenominibus cognominibusque uariis distingueretur, Luci praenomen consensu
 repudiauit, postquam e duobus gentilibus praeditis eo alter latrocinii, caedis alter
 conuictus est. inter cognomina autem et Neronis assumpsit, quo d significatur
 lingua Sabina fortis ac strenuus.

Multa multorum Claudiorum egregia merita, multa etiam sequius admissa in rem p. extant.
 sed ut praecipua commemorem, Appius Caecus societatem cum rege Pyrro ut parum salubrem
 iniri dissuasit. Claudius Caudex primus freto classe traiecto Poenos Sicilia expulit.
 †Tibus Nero aduenientem ex Hispania cum ingentibus copiis Hasdrubalem, prius quam
 Hannibali fratri coniungeretur, oppressit. contra
 Claudius Regillianus, decemuir legibus scribendis, uirginem ingenuam per uim libidinis
 gratia in seruitutem asserere conatus causa plebi fuit secedendi rursus a patribus.
 Claudius †Drusus statua sibi diademata ad Appi Forum posita Italiam per clientelas
 occupare temptauit. Claudius Pulcher apud Siciliam non pascentibus in auspicando pullis ac
 per contemptum religionis mari demersis, quasi ut biberent quando esse nollent, proelium
 nauale iniit; superatusque, cum dictatorem dicere a senatu iuberetur, uelut iterum
 inludens discrimini publico Glycian uiatorem suum dixit. 
 Extant et feminarum exempla diuersa aeque, siquidem gentis eiusdem utraque Claudia fuit,
 et quae nauem cum sacris Matris deum Idaeae obhaerentem Tiberino uado extraxit, precata
 propalam, ut ita demum se sequeretur, si sibi pudicitia constaret; et quae nouo more
 iudicium maiestatis apud populum mulier subiit, quod in conferta multitudine aegre
 procedente carpento palam optauerat, ut frater suus Pulcher reuiuisceret atque iterum
 classem amitteret, quo minor turba Romae foret. 
 praeterea notatissimum est, Claudios omnis, excepto dum taxat P. Clodio, qui ob
 expellendum urbe Ciceronem plebeio homini atque etiam natu minori in adoptionem se dedit,
 optimates adsertoresque unicos dignitatis ac potentiae patriciorum semper fuisse atque
 aduersus plebem adeo uiolentos et contumaces, ut ne capitis quidem quisquam reus apud
 populum mutare uestem aut deprecari sustinuerit; nonnulli in altercatione et iurgio
 tribunos plebi pulsauerint. etiam uirgo Vestalis fratrem iniussu populi triumphantem
 ascenso simul curru usque in Capitolium prosecuta est, ne uetare aut intercedere fas
 cuiquam tribunorum esset.

Ex hac stirpe Tiberius Caesar genus trahit, et quidem utrumque: paternum a Tiberio
 Nerone, maternum ab Appio Pulchro, qui ambo Appi Caeci filii fuerunt. insertus est et
 Liuiorum familiae adoptato in eam materno auo. quae familia, quanquam plebeia, tamen et
 ipsa admodum floruit octo consulatibus, censuris duabus, triumphis tribus, dictatura etiam
 ac magisterio equitum honorata; clara et insignibus uiris ac maxime Salinatore Drusisque.
 Salinator uniuersas tribus in censura notauit
 leuitatis nomine, quod, cum se post priorem consulatum multa inrogata condemnassent,
 consulem iterum censoremque fecissent. Drusus hostium duce Drauso comminus trucidato sibi
 posterisque suis cognomen inuenit. traditur etiam pro praetore ex prouincia Gallia
 rettulisse aurum Senonibus olim in obsidione Capitolii datum nec, ut fama est, extortum a
 Camillo. eius abnepos ob eximiam aduersus Gracchos operam patronus senatus dictus filium
 reliquit, quem in simili dissensione multa uarie molientem diuersa factio per fraudem
 interemit.

Pater Tiberi, Nero, quaestor C. Caesaris Alexandrino bello classi praepositus, plurimum
 ad uictoriam contulit. quare et pontifex in locum P. Scipionis substitutus et ad
 deducendas in Galliam colonias, in quis Narbo et Arelate erant, missus est. tamen Caesare
 occiso, cunctis turbarum metu abolitionem facti decernentibus, etiam de praemiis
 tyrannicidarum referendum censuit. praetura deinde
 functus, cum exitu anni discordia inter triumuiros orta esset, retentis ultra iustum
 tempus insignibus L. Antonium consulem triumuiri fratrem ad Perusiam secutus, deditione a
 ceteris facta, solus permansit in partibus ac primo Praeneste, inde Neapolim euasit
 seruisque ad pilleum frustra uocatis in Siciliam profugit. sed indigne ferens nec statim se in conspectum Sexti Pompei admissum et fascium usu
 prohibitum, ad M. Antonium traiecit in Achaiam. cum quo breui reconciliata inter omnis
 pace Romam redit uxoremque Liuiam Drusillam et tunc grauidam et ante iam apud se filium
 enixam petenti Augusto concessit. nec multo post diem obiit, utroque liberorum superstite,
 Tiberio Drusoque Neronibus.

Tiberium quidam Fundis natum existimauerunt secuti leuem coniecturam, quod materna eius
 auia Fundana fuerit et quod mox simulacrum Felicitatis ex s. c. publicatum ibi sit. sed ut
 plures certioresque tradunt, natus est Romae in Palatio XVI. Kal. Dec. M. Aemilio Lepido
 iterum L. Munatio Planco conss. per bellum Philippense. sic enim in fastos actaque in
 publica relatum est. nec tamen desunt, qui partim antecedente anno, Hirti ac Pansae,
 partim insequenti, Seruili Isaurici L.que Antoni i consulatu, genitum eum
 scribant.

Infantiam pueritiamque habuit laboriosam et exercitatam, comes usque quaque parentum
 fugae; quos quidem apud Neapolim sub inruptionem hostis nauigium clam petentis uagitu suo
 paene bis prodidit, semel cum a nutricis ubere, iterum cum a sinu matris raptim auferretur
 ab iis, qui pro necessitate temporis mulierculas leuare onere temptabant. per Siciliam quoque et per Achaiam circumductus ac Lacedaemoniis
 publice, quod in tutela Claudiorum erant, demandatus, digrediens inde itinere nocturno
 discrimen uitae adiit flamma repente e siluis undique exorta adeoque omnem comitatum
 circumplexa, ut Liuiae pars uestis et capilli amburerentur. munera, quibus a Pompeia Sex. Pompei sorore in Sicilia donatus est,
 chlamys et fibula, item bullae aureae, durant ostendunturque adhuc Bais. post reditum in
 urbem a M. Gallio senatore testamento adoptatus hereditate adita mox nomine abstinuit,
 quod Gallius aduersarum Augusto partium fuerat. 
 Nouem natus annos defunctum patrem pro rostris laudauit. dehinc pubescens Actiaco
 triumpho currum Augusti comitatus est sinisteriore funali equo, cum Marcellus Octauiae
 filius dexteriore ueheretur. praesedit et asticis ludis et Troiam circensibus lusit ductor
 turmae puerorum maiorum.

Virili toga sumpta adulescentiam omnem spatiumque insequentis aetatis usque ad
 principatus initia per haec fere transegit. munus gladiatorium in memoriam patris et
 alterum in aui Drusi dedit, diuersis temporibus ac locis, primum in foro, secundum in
 amphitheatro, rudiaris quoque quibusdam reuocatis auctoramento centenum milium; dedit et
 ludos, sed absens: cuncta magnifice, inpensa matris ac uitrici. 
 Agrippinam, Marco Agrippa genitam, neptem Caecili Attici equitis R., ad quem sunt
 Ciceronis epistulae, duxit uxorem; sublatoque ex ea filio Druso, quanquam bene
 conuenientem rursusque grauidam dimittere ac Iuliam Augusti filiam confestim coactus est
 ducere non sine magno angore animi, cum et Agrippinae consuetudine teneretur et Iuliae
 mores improbaret, ut quam sensisset sui quoque sub priore marito appetentem, quod sane
 etiam uulgo existimabatur. sed Agrippinam et abegisse
 post diuortium doluit et semel omnino ex occursu uisam adeo contentis et
 t umentibus oculis prosecutus est, ut custoditum sit ne umquam in conspectum ei
 posthac ueniret. cum Iulia primo concor diter et amore mutuo uixit, mox dissedit et
 aliquanto grauius, ut etiam perpetuo secubaret, intercepto communis fili pignore, qui
 Aquileiae natus infans extinctus est. Drusum fratrem in Germania amisit, cuius corpus
 pedibus toto itinere praegrediens Romam usque peruexit.

Ciuilium officiorum rudimentis regem Archelaum Trallianos et Thessalos, uaria quosque de
 causa, Augusto cognoscente defendit; pro Laodicenis Thyatirenis Chiis terrae motu
 afflictis opemque implorantibus senatum deprecatus est; Fannium Caepionem, qui cum Varrone
 Murena in Augustum conspirauerat, reum maiestatis apud iudices fecit et condemnauit.
 interque haec duplicem curam administrauit, annonae quae artior inciderat, et
 repurgandorum tota Italia ergastulorum, quorum domini in inuidiam uenerant quasi exceptos
 supprimerent non solum uiatores sed et quos sacramenti metus ad eius modi latebras
 compulisset.

Stipendia prima expeditione Cantabrica tribunus militum fecit, dein ducto ad Orientem
 exercitu regnum Armeniae Tigrani restituit ac pro tribunali diadema imposuit. recepit et
 signa, quae M. Crasso ademerant Parthi. post hoc Comatam Galliam anno fere rexit et
 barbarorum incursionibus et principum discordia inquietam. exin Raeticum Vindelicumque
 bellum, inde Pannonicum, inde Germanicum gessit. Raetico
 atque Vindelico gentis Alpinas, Pannonico Breucos et Dalmatas subegit, Germanico
 quadraginta milia dediticiorum traiecit in Galliam iuxtaque ripam Rheni sedibus adsignatis
 conlocauit. quas ob res et ouans et curru urbem ingressus est, prius, ut quidam putant,
 triumphalibus ornamentis honoratus, nouo nec antea cuiquam tributo genere honoris.
 
 Magistratus et maturius incohauit et paene iunctim percucurrit, quaesturam praeturam
 consulatum; interpositoque tempore consul iterum etiam tribuniciam potestatem in
 quinquennium accepit.

tot prosperis confluentibus integra aetate ac ualitudine statuit repente secedere seque e
 medio quam longissime amouere: dubium uxorisne taedio, quam neque criminari aut dimittere
 auderet neque ultra perferre posset, an ut uitato assiduitatis fastidio auctoritatem
 absentia tueretur atque etiam augeret, si quando indiguisset sui res p. quidam existimant,
 adultis iam Augusti liberis, loco et quasi possessione usurpati a se diu secundi gradus
 sponte cessisse exemplo M. Agrippae, qui M. Marcello ad munera publica admoto Mytilenas
 abierit, ne aut obstare aut obtrectare praesens uideretur. quam causam et ipse, sed postea, reddidit. tunc autem honorum satietatem ac requiem
 laborum praetendens commeatum petit; neque aut matri suppliciter precanti aut uitrico
 deseri se etiam in senatu conquerenti ueniam dedit. quin et pertinacius retinentibus, cibo
 per quadriduum abstinuit. facta tandem abeundi potestate, relictis Romae uxore et filio
 confestim Ostiam descendit, ne uerbo quidem cuiquam prosequentium reddito paucosque
 admodum in digressu exosculatus.

ab Ostia oram Campaniae legens inbecillitate Augusti nuntiata paulum substitit. sed
 increbrescente rumore quasi ad occasionem maioris spei commoraretur, tantum non aduersis
 tempestatibus Rhodum enauigauit, amoenitate et salubritate insulae iam inde captus cum ad
 eam ab Armenia rediens appulisset. hic modicis contentus aedibus nec multo laxiore
 suburbano genus uitae ciuile admodum instituit, sine lictore aut uiatore gymnasio interdum
 obambulans mutuaque cum Graeculis officia usurpans prope ex aequo. 
 Forte quondam in disponendo die mane praedixerat, quidquid aegrorum in ciuitate esset
 uisitare se uelle; id a proximis aliter exceptum iussique sunt omnes aegri in publicam
 porticum deferri ac per ualitudinum genera disponi. perculsus ergo inopinata re diuque
 quid ageret incertus, tandem singulos circuit excusans factum etiam tenuissimo cuique et
 ignoto. unum hoc modo neque praeterea quicquam notatum
 est, in quo exeruisse ius tribuniciae potestatis uisus sit: cum circa scholas et auditoria
 professorum assiduus esset, moto inter antisophistas grauiore iurgio, non defuit qui eum
 interuenientem et quasi studiosiorem partis alterius conuicio incesseret. sensim itaque
 regressus domum repente cum apparitoribus prodiit citatumque pro tribunali uoce praeconis
 conuiciatorem rapi iussit in carcerem. 
 Comperit deinde Iuliam uxorem ob libidines atque adulteria damnatam repudiumque ei suo
 nomine ex auctoritate Augusti remissum; et quamquam laetus nuntio, tamen officii duxit,
 quantum in se esset, exorare filiae patrem frequentibus litteris et uel utcumque meritae,
 quidquid umquam dono dedisset, concedere. transacto
 autem tribuniciae potestatis tempore, confessus tandem, nihil aliud secessu deuitasse se
 quam aemulationis cum C. Lucioque suspicionem, petit ut sibi securo iam ab hac parte,
 conroboratis his et secundum locum facile tutantibus, permitteretur reuisere
 necessitudines, quarum desiderio teneretur. sed neque impetrauit ultroque etiam admonitus
 est, dimitteret omnem curam suorum, quos tam cupide reliquisset.

remansit igitur Rhodi contra uoluntatem, uix per matrem consecutus, ut ad uelandam
 ignominiam quasi legatus Augusto abesset. 
 Enimuero tunc non priuatum modo, sed etiam obnoxium et trepidum egit mediterraneis agris
 abditus uitansque praeternauigantium officia, quibus frequentabatur assidue, nemine cum
 imperio aut magistratu tendente quoquam quin deuerteret Rhodum. et accesserunt maioris
 sollicitudinis causae. namque priuignum Gaium Orienti praepositum, cum uisendi gratia
 traiecisset Samum, alieniorem sibi sensit ex criminationibus M. Lolli comitis et rectoris
 eius. uenit etiam in suspicionem per quosdam beneficii
 sui centuriones a commeatu castra repetentis mandata ad complures dedisse ambigua et quae
 temptare singulorum animos ad nouas res uiderentur. de qua suspicione certior ab Augusto
 factus non cessauit efflagitare aliquem cuiuslibet ordinis custodem factis atque dictis
 suis.

equi quoque et armorum solitas exercitationes omisit redegitque se deposito patrio habitu
 ad pallium et crepidas atque in tali statu biennio fere permansit, contemptior in dies et
 inuisior, adeo ut imagines eius et statuas Nemausenses subuerterint ac familiari quondam
 conuiuio mentione eius orta extiterit qui Gaio polliceretur, confestim se, si iuberet,
 Rhodum nauigaturum caputque exulis—sic enim appellabatur—relaturum. quo praecipue non iam metu sed discrimine coactus est, tam suis quam
 matris inpensissimis precibus reditum expostulare, impetrauitque adiutus aliquantum etiam
 casu. destinatum Augusto erat, nihil super ea re nisi ex uoluntate maioris fili statuere;
 is forte tunc M. Lollio offensior, facilis exorabilisque in uitricum fuit. permittente
 ergo Gaio reuocatus est, uerum sub condicione ne quam partem curamue rei p.
 attingeret.

Rediit octauo post secessum anno, magna nec incerta spe futurorum, quam et ostentis et
 praedictionibus ab initio aetatis conceperat. 
 Praegnans eo Liuia cum an marem editura esset, uariis captaret ominibus, ouum incubanti
 gallinae subductum nunc sua nunc ministrarum manu per uices usque fouit, quoad pullus
 insigniter cristatus exclusus est. ac de infante Scribonius mathematicus praeclara
 spopondit, etiam regnaturum quandoque, sed sine regio insigni, ignota scilicet tunc adhuc
 Caesarum potestate. et ingresso primam expeditionem ac
 per Macedoniam ducente exercitum in Syriam, accidit ut apud Philippos sacratae olim
 uictricium legionum arae sponte subitis conlucerent ignibus; et mox, cum Illyricum petens
 iuxta Patauium adisset Geryonis oraculum, sorte tracta, qua monebatur ut de
 consultationibus in Aponi fontem talos aureos iaceret, euenit ut summum numerum iacti ab
 eo ostenderent; hodieque sub aqua uisuntur hi tali. ante
 paucos uero quam reuocaretur dies aquila numquam antea Rhodi conspecta in culmine domus
 eius assedit; et pridie quam de reditu certior fieret, uestimenta mutanti tunica ardere
 uisa est. Thrasyllum quoque mathematicum, quem ut sapientiae professorem contubernio
 admouerat, tum maxime expertus est affirmantem naue prouisa gaudium afferri; cum quidem
 illum durius et contra praedicta cadentibus rebus ut falsum et secretorum temere conscium,
 eo ipso momento, dum spatiatur una, praecipitare in mare destinasset.

Romam reuersus deducto in forum filio Druso statim e Carinis ac Pompeiana domo Esquilias
 in hortos Maecenatianos transmigrauit totumque se ad quietem contulit, priuata modo
 officia obiens ac publicorum munerum expers. 
 Gaio et Lucio intra triennium defunctis adoptatur ab Augusto simul cum fratre eorum M.
 Agrippa, coactus prius ipse Germanicum fratris sui filium adoptare. nec quicquam postea
 pro patre familias egit aut ius, quod amiserat, ex ulla parte retinuit. nam neque donauit
 neque manumisit, ne hereditatem quidem aut legata percepit ulla aliter quam ut peculio
 referret accepta. nihil ex eo tempore praetermissum est ad maiestatem eius augendam ac
 multo magis, postquam Agrippa abdicato atque seposito certum erat, uni spem successionis
 incumbere;

data rursus potestas tribunicia in quinquennium, delegatus pacandae Germaniae status,
 Parthorum legati mandatis Augusto Romae redditis eum quoque adire in prouincia iussi. sed
 nuntiata Illyrici defectione transiit ad curam noui belli, quod grauissimum omnium
 externorum bellorum post Punica, per quindecim legiones paremque auxiliorum copiam
 triennio gessit in magnis omnium rerum difficultatibus summaque frugum inopia. et quanquam saepius reuocaretur, tamen perseuerauit, metuens ne
 uicinus et praeualens hostis instaret ultro cedentibus. ac perseuerantiae grande pretium
 tulit, toto Illyrico, quod inter Italiam regnumque Noricum et Thraciam et Macedoniam
 interque Danuuium flumen et sinum maris Hadriatici patet, perdomito et in dicionem
 redacto.

cui gloriae amplior adhuc ex oportunitate cumulus accessit. nam sub id fere tempus
 Quintilius Varus cum tribus legionibus in Germania periit, nemine dubitante quin uictores
 Germani iuncturi se Pannoniis fuerint, nisi debellatum prius Illyricum esset. quas ob res
 triumphus ei decretus est multique et magni honores. 
 censuerunt etiam quidam ut Pannonicus, alii ut Inuictus, nonnulli ut Pius cognominaretur.
 sed de cognomine intercessit Augustus, eo contentum repromittens, quod se defuncto
 suscepturus esset. triumphum ipse distulit maesta ciuitate clade Variana; nihilo minus
 urbem praetextatus et laurea coronatus intrauit positumque in Saeptis tribunal senatu
 astante conscendit ac medius inter duos consules cum Augusto simul sedit; unde populo
 consalutato circum templa deductus est.

Proximo anno repetita Germania cum animaduerteret Varianam cladem temeritate et
 neglegentia ducis accidisse, nihil non de consilii sententia egit; semper alias sui
 arbitrii contentusque se uno, tunc praeter consuetudinem cum compluribus de ratione belli
 communicauit. curam quoque solito exactiorem praestitit. traiecturus Rhenum commeatum
 omnem ad certam formulam adstrictum non ante transmisit, quam consistens apud ripam
 explorasset uehiculorum onera, ne qua deportarentur nisi concessa aut necessaria.
 trans Rhenum uero eum uitae ordinem tenuit, ut sedens
 in caespite nudo cibum caperet, saepe sine tentorio pernoctaret, praecepta sequentis diei
 omnia, et si quid subiti muneris iniungendum esset, per libellos daret; addita monitione
 ut, de quo quisque dubitaret, se nec alio interprete quacumque uel noctis hora
 uteretur.

disciplinam acerrime exegit animaduersionum et ignominiarum generibus ex antiquitate
 repetitis atque etiam legato legionis, quod paucos milites cum liberto suo trans ripam
 uenatum misisset, ignominia notato. proelia, quamuis minimum fortunae casibusque
 permitteret, aliquanto constantius inibat, quotiens lucubrante se subito ac nullo
 propellente decideret lumen et extingueretur, confidens, ut aiebat, ostento sibi a
 maioribus suis in omni ducatu expertissimo. sed re prospere gesta non multum afuit quin a
 Bructero quodam occideretur, cui inter proximos uersanti et trepidatione detecto tormentis
 expressa confessio est cogitati facinoris.

a Germania in urbem post biennium regressus triumphum, quem distulerat, egit
 prosequentibus etiam legatis, quibus triumphalia ornamenta impetrarat. ac prius quam in
 Capitolium flecteret, descendit e curru seque praesidenti patri ad genua summisit. Batonem
 Pannonium ducem ingentibus donatum praemiis Rauennam transtulit, gratiam referens, quod se
 quondam cum exercitu iniquitate loci circumclusum passus esset euadere. prandium dehinc
 populo mille mensis et congiarium trecenos nummos uiritim dedit. dedicauit et Concordiae
 aedem, item Pollucis et Castoris suo fratrisque nomine de manubiis.

ac non multo post lege per consules lata, ut prouincias cum Augusto communiter
 administraret simulque censum a u geret, condito lustro in Illyricum profectus
 est. et statim ex itinere reuocatus iam quidem adfectum, sed tamen spirantem adhuc
 Augustum repperit fuitque una secreto per totum diem. 
 Scio uulgo persuasum quasi egresso post secretum sermonem Tiberio uox Augusti per
 cubicularios excepta sit: 'miserum populum R., qui sub tam lentis maxillis erit.' ne illud
 quidem ignoro aliquos tradidisse, Augustum palam nec dissimulanter morum eius diritatem
 adeo improbasse, ut nonnumquam remissiores hilarioresque sermones superueniente eo
 abrumperet; sed expugnatum precibus uxoris adoptionem non abnuisse, uel etiam ambitione
 tractum, ut tali successore desiderabilior ipse quandoque fieret. adduci tamen nequeo quin existimem, circumspectissimum et
 prudentissimum principem in tanto praesertim negotio nihil temere fecisse; sed uitiis
 Tiberi i uirtutibusque perpensis potiores duxisse uirtutes, praesertim cum et
 rei p. causa adoptare se eum pro contione iurauerit et epistulis aliquot ut peritissimum
 rei militaris utque unicum p. R. praesidium prosequatur. ex quibus in exemplum pauca hinc
 inde subieci. 
 'Vale, iucundissime Tiberi, et feliciter rem gere, ἐμοὶ καὶ † μουισ3ασ3αισ3τ στρατηγῶν .
 iucundissime et ita sim felix, uir fortissime et dux νομιμώτατε , uale. 
 Ordinem aestiuorum tuorum ego uero 
 
 , mi Tiberi, et inter tot rerum difficultates καὶ ε ίαν τῶν στρατευομένων non potuisse quemquam prudentius
 gerere se quam tu gesseris, existimo. h ii quoque qui tecum fuerunt omnes
 confitentur, uersum illum in te posse dici: 
 unus homo nobis uigilando restituit rem. 
 Siue quid incidit de quo sit cogitandum diligentius, siue quid stomachor, ualde medius
 Fidius Tiberium meum desidero succurritque uersus ille Homericus: 
 τούτου γ' ἑσπομένοιο καὶ ἐκ πυρὸς αἰθομένοιο 
 ἄμφω νοστήσαιμεν, ἐπεὶ περίοιδε νοῆσαι. 
 
 Attenuatum te esse continuatione laborum cum audio et lego, di me perdant nisi
 cohorrescit corpus meum; teque oro ut parcas tibi, ne si te languere audierimus, et ego et
 mater tua expiremus et summa imperi sui populus R. periclitetur. 
 Nihil interest ualeam ipse necne, si tu non ualebis. 
 Deos obsecro, ut te nobis conseruent et ualere nunc et semper patiantur, si non p. R.
 perosi sunt.'

Excessum Augusti non prius palam fecit, quam Agrippa iuuene interempto. hunc tribunus
 militum custos appositus occidit lectis codicillis, quibus ut id faceret iubebatur; quos
 codicillos dubium fuit, Augustusne moriens reliquisset, quo materiam tumultus post se
 subduceret; an nomine Augusti Liuia et ea conscio Tiberio an ignaro, dictasset. Tiberius
 renuntianti tribuno, factum esse quod imperasset, neque imperasse se et redditurum eum
 senatui rationem respondit, inuidiam scilicet in praesentia uitans. nam mox silentio rem
 obliterauit.

iure autem tribuniciae potestatis coacto senatu incohataque adlocutione derepente uelut
 impar dolori congemuit, utque non solum uox sed et spiritus deficeret optauit ac
 perlegendum librum Druso filio tradidit. inlatum deinde Augusti testamentum, non admissis
 signatoribus nisi senatorii ordinis, ceteris extra curiam signa agnoscentibus, recitauit
 per libertum. testamenti initium fuit: 'quoniam atrox fortuna Gaium et Lucium filios mihi
 eripuit, Tiberius Caesar mihi ex parte dimidia et sextante heres esto.' quo et ipso aucta
 suspicio est opinantium successorem ascitum eum necessitate magis quam iudicio, quando ita
 praefari non abstinuerit.

Principatum, quamuis neque occupare confestim neque agere dubitasset, et statione
 militum, hoc est ui et specie dominationis assumpta, diu tamen recusauit, impudentissimo
 mimo nunc adhortantis amicos increpans ut ignaros, quanta belua esset imperium, nunc
 precantem senatum et procumbentem sibi ad genua ambiguis responsis et callida cunctatione
 suspendens, ut quidam patientiam rumperent atque unus in tumultu proclamaret: 'aut agat
 aut desistat!' alter coram exprobraret ceteros, quod polliciti sint tarde praestare, sed
 ipsum, quod praestet tarde polliceri. tandem quasi
 coactus et querens miseram et onerosam iniungi sibi seruitutem, recepit imperium; nec
 tamen aliter, quam ut depositurum se quandoque spem faceret. ipsius uerba sunt: 'dum
 ueniam ad id tempus, quo uobis aequum possit uideri dare uos aliquam senectuti meae
 requiem.'

Cunctandi causa erat metus undique imminentium discriminum, ut saepe lupum se auribus
 tenere diceret. nam et seruus Agrippae Clemens nomine non contemnendam manum in ultionem
 domini compararat et L. Scribonius Libo uir nobilis res nouas clam moliebatur et duplex
 seditio militum in Illyrico et in Germania exorta est. 
 flagitabant ambo exercitus multa extra ordinem, ante omnia ut aequarentur stipendio
 praetorianis. Germaniciani quidem etiam principem detractabant non a se datum summaque ui
 Germanicum, qui tum iis praeerat, ad capessendam rem p. urgebant, quanquam obfirmate
 resistentem. quem maxime casum timens, partes sibi quas senatui liberet, tuendas in re p.
 depoposcit, quando uniuersae sufficere solus nemo posset nisi cum altero uel etiam cum
 pluribus. simulauit et ualitudinem, quo aequiore animo
 Germanicus celerem successionem uel certe societatem principatus opperiretur. compositis
 seditionibus Clementem quoque fraude deceptum redegit in potestatem. Libonem, ne quid in
 nouitate acerbius fieret, secundo demum anno in senatu coarguit, medio temporis spatio
 tantum cauere contentus; nam et inter pontifices sacrificanti simul pro secespita plumbeum
 cultrum subiciendum curauit et secretum petenti non nisi adhibito Druso filio dedit
 dextramque obambulantis ueluti incumbens, quoad perageretur sermo, continuit.

Verum liberatus metu ciuilem admodum inter initia ac paulo minus quam priuatum egit. ex
 plurimis maximisque honoribus praeter paucos et modicos non recepit. natalem suum plebeis
 incurrentem circensibus uix unius bigae adiectione honorari passus est. templa, flamines,
 sacerdotes decerni sibi prohibuit, etiam statuas atque imagines nisi permittente se poni;
 permisitque ea sola condicione, ne inter simulacra deorum sed inter ornamenta aedium
 ponerentur. intercessit et quo minus in acta sua
 iuraretur, et ne mensis September Tiberius, October Liuius uocarentur. praenomen quoque
 imperatoris cognomenque patris patriae et ciuicam in uestibulo coronam recusauit; ac ne
 Augusti quidem nomen, quanquam hereditarium, nullis nisi ad reges ac dynastas epistulis
 addidit. nec amplius quam mox tres consulatus, unum paucis diebus, alterum tribus
 mensibus, tertium absens usque in Idus Maias gessit.

Adulationes adeo auersatus est, ut neminem senatorum aut officii aut negotii causa ad
 lecticam suam admiserit, consularem uero satisfacientem sibi ac per genua orare conantem
 ita suffugerit, ut caderet supinus; atque etiam, si quid in sermone uel in continua
 oratione blandius de se diceretur, non dubitaret interpellare ac reprehendere et commutare
 continuo. dominus appellatus a quodam denuntiauit, ne se amplius contumeliae causa
 nominaret. alium dicentem sacras eius occupationes et rursus alium, auctore eo senatum se
 a u disse, uerba mutare et pro auctore suasorem, pro sacris laboriosas dicere
 coegit.

sed et aduersus conuicia malosque rumores et famosa de se ac suis carmina firmus ac
 patiens subinde iactabat in ciuitate libera linguam mentemque liberas esse debere; et
 quondam senatu cognitionem de eius modi criminibus ac reis flagitante: 'non tantum,'
 inquit, 'otii habemus, ut implicare nos pluribus negotiis debeamus; si hanc fenestram
 aperueritis, nihil aliud agi sinetis: omnium inimicitiae hoc praetexto ad uos deferentur.'
 extat et sermo eius in senatu perciuilis: 'siquidem locutus aliter fuerit, dabo operam ut
 rationem factorum meorum dictorumque reddam; si perseuerauerit, in uicem eum odero.'

Atque haec eo notabiliora erant, quod ipse in appellandis uenerandisque et singulis et
 uniuersis prope excesserat humanitatis modum. dissentiens in curia a Q. Haterio:
 'ignoscas,' inquit, 'rogo, si quid aduersus te liberius sicut senator dixero.' et deinde
 omnis adloquens: 'dixi et nunc et saepe alias, p. c., bonum et salutarem principem, quem
 uos tanta et tam libera potestate instruxistis, senatui seruire debere et uniuersis
 ciuibus saepe et plerumque etiam singulis; neque id dixisse me paenitet, et bonos et
 aequos et fauentes uos habui dominos et adhuc habeo.'

Quin etiam speciem libertatis quandam induxit conseruatis senatui ac magistratibus et
 maiestate pristina et potestate. neque tam paruum quicquam neque tam magnum publici
 priuatique negotii fuit, de quo non ad patres conscriptos referretur: de uectigalibus ac
 monopoliis, de extruendis reficiendisue operibus, etiam de legendo uel exauctorando milite
 ac legionum et auxiliorum discriptione, denique quibus imperium prorogari aut
 extraordinaria bella mandari, quid et qua m forma m regum litteris
 rescribi placeret. praefectum alae de ui et rapinis reum causam in senatu dicere coegit.
 numquam curiam nisi solus intrauit; lectica quondam intro latus aeger comites a se
 remouit.

quaedam aduersus sententiam suam decerni ne questus quidem est. negante eo destinatos
 magistratus abesse oportere, ut praesentes honori adquiescerent, praetor designatus
 liberam legationem impetrauit. iterum censente, ut Trebianis legatam in opus noui theatri
 pecuniam ad munitionem uiae transferre concederetur, optinere non potuit quin rata
 uoluntas legatoris esset. cum senatus consultum per discessionem forte fieret, transeuntem
 eum in alteram partem, in qua pauciores erant, secutus est nemo. 
 Cetera quoque non nisi per magistratus et iure ordinario agebantur, tanta consulum
 auctoritate, ut legati ex Africa adierint eos querentes, trahi se a Caesare ad quem missi
 forent. nec mirum, cum palam esset, ipsum quoque eisdem et assurgere et decedere uia.

corripuit consulares exercitibus praepositos, quod non de rebus gestis senatui scriberent
 quodque de tribuendis quibusdam militaribus donis ad se referrent, quasi non omnium
 tribuendorum ipsi ius haberent. praetorem conlaudauit, quod honore inito consuetudinem
 antiquam rettulisset de maioribus suis pro contione memorandi. quorundam illustrium
 exequias usque ad rogum frequentauit. 
 Parem moderationem minoribus quoque et personis et rebus exhibuit. cum Rhodiorum
 magistratus, quod litteras publicas sine subscriptione ad se dederant, euocasset, ne uerbo
 quidem insectatus ac tantum modo iussos subscribere remisit. Diogenes grammaticus,
 disputare sabbatis Rhodi solitus, uenientem eum, ut se extra ordinem audiret, non
 admiserat ac per seruolum suum in septimum diem distulerat; hunc Romae salutandi sui causa
 pro foribus adstantem nihil amplius quam ut post septimum annum rediret admonuit.
 praesidibus onerandas tributo prouincias suadentibus rescripsit boni pastoris esse tondere
 pecus, non deglubere.

Paulatim principem exeruit praestititque etsi uarium diu, commodiorem tamen saepius et ad
 utilitates publicas proniorem. ac primo eatenus interueniebat, ne quid perperam fieret.
 itaque et constitutiones senatus quasdam rescidit et magistratibus pro tribunali
 cognoscentibus plerumque se offerebat consiliarium assidebatque iuxtim uel exaduersum in
 parte primori; et si quem reorum elabi gratia rumor esset, subitus aderat iudices que aut
 e plano aut e quaesitoris tribunali legum et religionis et noxae, de qua cognoscerent,
 admonebat; atque etiam, si qua in publicis moribus desidia aut mala consuetudine labarent,
 corrigenda suscepit.

ludorum ac munerum impensas corripuit mercedibus scaenicorum recisis paribusque
 gladiatorum ad certum numerum redactis. Corinthiorum uasorum pretia in immensum exarsisse
 tresque mullos triginta milibus nummum uenisse grauiter conquestus, adhibendum
 supellectili modum censuit annonamque macelli senatus arbitratu quotannis temperandam,
 dato aedilibus negotio popinas ganeasque usque eo inhibendi, ut ne opera quidem pistoria
 proponi uenalia sinerent. et ut parsimoniam publicam exemplo quoque iuuaret, sollemnibus
 ipse cenis pridiana saepe ac semesa obsonia apposuit dimidiatumque aprum, affirmans omnia
 eadem habere, quae totum. 
 Cotidiana oscula edicto prohibuit, item strenarum commercium ne ultra Kal. Ian.
 exerceretur. consuerat quadriplam stren u am, et de manu, reddere; sed offensus
 interpellari se toto mense ab iis qui potestatem sui die festo non habuissent, ultra non
 tulit.

matronas prostratae pudicitiae, quibus accusator publicus deesset, ut propinqui more
 maiorum de communi sententia coercerent auctor fuit. eq(uiti) R(omano) iuris iurandi
 gratiam fecit, uxorem in stupro generi compertam dimitteret, quam se numquam repudiaturum
 ante iurauerat. feminae famosae, ut ad euitandas legum
 poenas iure ac dignitate matronali exoluerentur, lenocinium profiteri coeperant, et ex
 iuuentute utriusque ordinis profligatissimus quisque, quominus in opera scaenae harenaeque
 edenda senatus consulto teneretur, famosi iudicii notam sponte subibant; eos easque omnes,
 ne quod refugium in tali fraude cuiquam esset, exilio adfecit. senatori latum clauum
 ademit, cum cognosset sub Kal. Iul. demigrasse in hortos, quo uilius post diem aedes in
 urbe conduceret. alium e quaestura remouit, quod uxorem pridie sortitionem ductam
 postridie repudiasset.

externas caerimonias, Aegyptios Iudaicosque ritus compescuit, coactis qui superstitione
 ea tenebantur religiosas uestes cum instrumento omni comburere. Iudaeorum iuuentutem per
 speciem sacramenti in prouincias grauioris caeli distribuit, reliquos gentis eiusdem uel
 similia sectantes urbe summouit, sub poena perpetuae seruitutis nisi obtemperassent.
 expulit et mathematicos, sed deprecantibus ac se artem desituros promittentibus ueniam
 dedit.

In primis tuendae pacis a grassaturis ac latrociniis seditionumque licentia curam habuit.
 stationes militum per Italiam solito frequentiores disposuit. Romae castra constituit,
 quibus praetorianae cohortes uagae ante id tempus et per hospitia dispersae continerentur.
 
 Populares tumultus et ortos grauissime coercuit et ne orerentur sedulo cauit. caede in
 theatro per discordiam admissa capita factionum et histriones, propter quos dissidebatur,
 relegauit, nec ut reuocaret umquam ullis populi precibus potuit euinci. cum Pollentina plebs funus cuiusdam primipilaris non prius ex foro
 misisset quam extorta pecunia per uim heredibus ad gladiatorium munus, cohortem ab urbe et
 aliam a Cotti regno dissimulata itineris causa detectis repente armis concinentibusque
 signis per diuersas portas in oppidum immisit ac partem maiorem plebei ac decurionum in
 perpetua uincula coiecit. aboleuit et ius moremque asylorum, quae usquam erant. Cyzicenis
 in ciues R. uiolentius quaedam ausis publice libertatem ademit, quam Mithridatico bello
 meruerant. 
 Hostiles motus nulla postea expeditione suscepta per legatos compescuit, ne per eos
 quidem nisi cunctanter et necessario. reges infestos suspectosque comminationibus magis et
 querelis quam ui repressit; quosdam per blanditias atque promissa extractos ad se non
 remisit, ut Marobodum Germanum, t Rhascuporim Thracem, Archelaum Cappadocem,
 cuius etiam regnum in formam prouinciae redegit.

Biennio continuo post adeptum imperium pedem porta non extulit; sequenti tempore
 praeterquam in propinqua oppida et, cum longissime, Antio tenus nusquam afuit, idque
 perraro et paucos dies; quamuis prouincias quoque et exercitus reuisurum se saepe
 pronuntiasset et prope quotannis profectionem praepararet, uehiculis comprehensis,
 commeatibus per municipia et colonias dispositis, ad extremum uota pro itu et reditu suo
 suscipi passus, ut uulgo iam per iocum 'Callippides' uocaretur, quem cursitare ac ne
 cubiti quidem mensuram progredi prouerbio Graeco notatum est.

sed orbatus utroque filio, quorum Germanicus in Syria, Drusus Romae obierat, secessum
 Campaniae petit; constanti et opinione et sermone paene omnium quasi neque rediturus
 umquam et cito mortem etiam obiturus. quod paulo minus utrumque euenit; nam neque Romam
 amplius rediit s et paucos post dies iuxta Tarracinam in praetorio, cui
 Speluncae nomen est, incenante eo complura et ingentia saxa fortuito superne dilapsa sunt,
 multisque conuiuarum et ministrorum elisis praeter spem euasit.

Peragrata Campania, cum Capuae Capitolium, Nolae templum Augusti, quam causam
 profectionis praetenderat, dedicasset, Capreas se contulit, praecipue delectatus insula,
 quod uno paruoque litore adiretur, saepta undique praeruptis immensae altitudinis rupibus
 et profundo mari s . statimque reuocante assidua obtestatione populo propter
 cladem, qua apud Fidenas supra uiginti hominum milia gladiatorio munere amphitheatri ruina
 perierant, transiit in continentem potestatemque omnibus adeundi sui fecit: tanto magis,
 quod urbe egrediens ne quis se interpellaret edixerat ac toto itinere adeuntis
 submouerat.

Regressus in insulam rei p. quidem curam usque adeo abiecit, ut postea non decurias
 equitum umquam supplerit, non tribunos militum praefectosque, non prouinciarum praesides
 ullos mutauerit, Hispaniam et Syriam per aliquot annos sine consularibus legatis habuerit,
 Armeniam a Parthis occupari, Moesiam a Dacis Sarmatisque, Gallias a Germanis uastari
 neglexerit: magno dedecore imperii nec minore discrimine.

ceterum secreti licentiam nanctus et quasi ciuitatis oculis remotis, cuncta simul uitia
 male diu dissimulata tandem profudit: de quibus singillatim ab exordio referam. in castris
 tiro etiam tum propter nimiam uini auiditatem pro Tiberio 'Biberius,' pro Claudio
 'Caldius,' pro Nerone 'Mero' uocabatur. postea princeps in ipsa publicorum morum
 correctione cum Pomponio Flacco et L. Pisone noctem continuumque biduum epulando
 potandoque consumpsit, quorum alteri Syriam prouinciam, alteri praefecturam urbis
 confestim detulit, codicillis quoque iucundissimos et omnium horarum amicos professus.
 Cestio Gall i o, libidinoso ac prodigo seni,
 olim ab Augusto ignominia notato et a se ante paucos dies apud senatum increpito cenam ea
 lege condixit, ne quid ex consuetudine immutaret aut demeret, utque nudis puellis
 ministrantibus cenaretur. ignotissimum quaesturae candidatum nobilissimis anteposuit ob
 epotam in conuiuio propinante se uini amphoram. Asellio Sabino sestertia ducenta donauit
 pro dialogo, in quo boleti et ficedulae et ostreae et turdi certamen induxerat. nouum
 denique officium instituit a uoluptatibus, praeposito equite R. T. Caesonio Prisco.

secessu uero Caprensi etiam sellaria excogitauit, sedem arcanarum libidinum, in quam
 undique conquisiti puellarum et exoletorum greges monstrosique concubitus repertores, quos
 spintrias appellabat, triplici serie conexi, in uicem incestarent coram ipso, ut aspectu
 deficientis libidines excitaret. cubicula plurifariam
 disposita tabellis ac sigillis lasciuissimarum picturarum et figurarum adornauit librisque
 Elephantidis instruxit, ne cui in opera edenda exemplar impe t ratae schemae
 deesset. in siluis quoque ac nemoribus passim Venerios locos commentus est
 prost r antisque per antra et cauas rupes ex utriusque sexus pube Paniscorum et
 Nympharum habitu, quae palam iam et uulgo nomine insulae abutentes 'Caprineum'
 dictitabant.

Maiore adhuc ac turpiore infamia flagrauit, uix ut referri audiriue, nedum credi fas sit,
 quasi pueros primae teneritudinis, quos pisciculos uocabat, institueret, ut natanti sibi
 inter femina uersarentur ac luderent lingua morsuque sensim adpetentes; atque etiam quasi
 infantes firmiores, necdum tamen lacte depulsos, inguini ceu papillae admoueret, pronior
 sane ad id genus libidinis et natura et aetate. quare
 Parrasi quoque tabulam, in qua Meleagro Atalanta ore morigeratur, legatam sibi sub
 condicione, ut si argumento offenderetur decies pro ea sestertium acciperet, non modo
 praetulit, sed et in cubiculo dedicauit. fertur etiam in sacrificando quondam captus facie
 ministri acerram praeferentis nequisse abstinere, quin paene uixdum re diuina peracta
 ibidem statim seductum constupraret simulque fratrem eius tibicinem; atque utrique mox,
 quod mutuo flagitium exprobrarant, crura fregisse.

feminarum quoque, et quidem illustrium, capitibus quanto opere solitus sit inludere,
 euidentissime apparuit Malloniae cuiusdam exitu, quam perductam nec quicquam amplius pati
 constantissime recusantem delatoribus obiecit ac ne ream quidem interpellare desiit,
 'ecquid paeniteret'; donec ea relicto iudicio domum se abripuit ferroque transegit,
 obscaenitate m oris hirsuto atque olido seni clare exprobrata. unde mora in
 Atellanico exhodio proximis ludis adsensu maximo excepta percrebruit, 'hircum uetulum
 capreis naturam ligurire.'

Pecuniae parcus ac tenax comites peregrinationum expeditionumque numquam salario,
 cibariis tantum sustentauit, una modo liberalitate ex indulgentia uitrici prosecutus, cum
 tribus classibus factis pro dignitate cuiusque, primae sescenta sestertia, secundae
 quadringenta distribuit, ducenta tertiae, quam non amicorum sed Graecorum appellabat.

Princeps neque opera ulla magnifica fecit—nam et quae sola susceperat, Augusti templum
 restitutionemque Pompeiani theatri, imperfecta post tot annos reliquit —neque spectacula
 omnino edidit; et iis, quae ab aliquo ederentur, rarissime interfuit, ne quid
 exposceretur, utique postquam comoedum Actium coactus est manumittere. paucorum senatorum
 inopia sustentata, ne pluribus opem ferret, negauit se aliis subuenturum, nisi senatui
 iustas necessitatium causas probassent. quo pacto plerosque modestia et pudore deterruit,
 in quibus Hortalum, Quinti Hortensi oratoris nepotem, qui permodica re familiari auctore
 Augusto quattuor liberos tulerat.

Publice munificentiam bis omnino exhibuit, pro posito milies sestertium gratuito in
 trienni tempus et rursus quibusdam dominis insularum, quae in monte Caelio deflagrarant,
 pretio restituto. quorum alterum magna difficultate nummaria populo auxilium flagitante
 coactus est facere, cum per senatus consultum sanxisset, ut faeneratores duas patrimonii
 partes in solo collocarent, debitores totidem aeris alieni statim soluerent, nec res
 expediretur; alterum ad mitigandam temporum atrocitatem. quod tamen beneficium tanti
 aestimauit, ut montem Caelium appellatione mutata uocari Augustum iusserit. militi post duplicata ex Augusti testamento legata nihil umquam
 largitus est, praeterquam singula milia denariorum praetorianis, quod Seiano se non
 accommodassent, et quaedam munera Syriacis legionibus, quod solae nullam Seiani imaginem
 inter signa coluissent. atque etiam missiones ueteranorum rarissimas fecit, ex senio
 mortem, ex morte compendium captans. ne prouincias quidem liberalitate ulla subleuauit,
 excepta Asia, disiectis terrae motu ciuitatibus.

Procedente mox tempore etiam ad rapinas conuertit animum. satis constat, Cn. Lentulum
 Augurem, cui census maximus fuerit, metu et angore ad fastidium uitae ab eo actum et ut ne
 quo nisi ipso herede moreretur; condemnatam et generosissimam feminam Lepidam in gratiam
 Quirini consularis praediuitis et orbi, qui dimissam eam e matrimonio post uicensimum
 annum ueneni olim in se comparati arguebat; praeterea
 Galliarum et Hispaniarum Syriaeque et Graeciae principes confiscatos ob tam leue ac tam
 inpudens calumniarum genus, ut quibusdam non aliud sit obiectum, quam quod partem rei
 familiaris in pecunia haberent; plurimis etiam ciuitatibus et priuatis ueteres immunitates
 et ius metallorum ac uectigalium adempta; sed et Vononem regem Parthorum, qui pulsus a
 suis quasi in fidem p. R. cum ingenti gaza Antiochiam se receperat. spoliatum perfidia et
 occisum.

Odium aduersus necessitudines in Druso primum fratre detexit, prodita eius epistula, qua
 secum de cogendo ad restituendam libertatem Augusto agebat, deinde et in reliquis. Iuliae
 uxori tantum afuit ut relegatae, quod minimum est, offici aut humanitatis aliquid
 impertiret, ut ex constitutione patris uno oppido clausam domo quoque egredi et commercio
 hominum frui uetuerit; sed et peculio concesso a patre praebitisque annuis fraudauit, per
 speciem publici iuris, quod nihil de his Augustus testamento cauisset. matrem Liuiam grauatus uelut partes sibi aequas potentiae uindicantem,
 et congressum eius assiduum uitauit et longiores secretioresque sermones, ne consiliis,
 quibus tamen interdum et egere et uti solebat, regi uideretur. tulit etiam perindigne
 actum in senatu, ut titulis suis quasi Augusti, ita et 'Liuiae filius' adiceretur.
 quare non 'parentem patriae' appellari, non ullum
 insignem honorem recipere publice passus est; sed et frequenter admonuit, maioribus nec
 feminae conuenientibus negotiis abstineret, praecipue ut animaduertit incendio iuxta aedem
 Vestae et ipsam interuenisse populumque et milites, quo enixius opem ferrent, adhortatam,
 sicut sub marito solita esset.

dehinc ad simultatem usque processit hac, ut ferunt, de causa. instanti saepius, ut
 ciuitate donatum in decurias adlegeret, negauit alia se condicione adlecturum, quam si
 pateretur ascribi albo extortum id sibi a matre. at illa commota ueteres quosdam ad se
 Augusti codicillos de acerbitate et intolerantia morum eius e sacrario protulit atque
 recitauit. hos et custoditos tam diu et exprobratos tam infeste adeo grauiter tulit, ut
 quidam putent inter causas secessus hanc ei uel praecipuam fuisse. toto quidem triennio, quo uiuente matre afuit, semel omnino eam nec
 amplius quam uno die paucissimis uidit horis; ac mox neque aegrae adesse curauit
 defunctamque et, dum aduentus sui spem facit, complurium dierum mora corrupto demum et
 tabido corpore funeratam prohibuit consecrari, quasi id ipsa mandasset. testamentum quoque
 eius pro irrito habuit omnisque amicitias et familiaritates, etiam quibus ea funeris sui
 curam moriens demandauerat, intra breue tempus afflixit, uno ex iis, equestris ordinis
 uiro, et in antliam condemnato.

Filiorum neque naturalem Drusum neque adoptiuum Germanicum patria caritate dilexit,
 alterius uitiis infensus. nam Drusus fluxioris remissiorisque uitae erat. itaque ne mortuo
 quidem perinde adfectus est, sed tantum non statim a funere ad negotiorum consuetudinem
 rediit iustitio longiore inhibito. quin et Iliensium
 legatis paulo serius consolantibus, quasi obliterata iam doloris memoria, irridens se
 quoque respondit uicem eorum dolere, quod egregium ciuem Hectorem amisissent. Germanico
 usque adeo obtrectauit, ut et praeclara facta eius pro superuacuis eleuarit et
 gloriosissimas uictorias ceu damnosas rei p. increparet. quod uero Alexandream propter
 immensam et repentinam famem inconsulto se adisset, questus est in senatu. etiam causa mortis fuisse ei per Cn. Pisonem legatum Syriae
 creditur, quem mox huius criminis reum putant quidam mandata prolaturum, nisi ea secreto
 ostentant 
 
 quae multifariam inscriptum et per noctes celeberrime adclamatum est: 'redde
 Germanicum!' quam suspicionem confirmauit ipse postea coniuge etiam ac liberis Germanici
 crudelem in modum afflictis.

Nurum Agrippinam post mariti mortem liberius quiddam questam manu apprehendit Graecoque
 uersu: 'si non dominaris,' inquit, 'filiola, iniuriam te accipere existimas?' nec ullo mox
 sermone dignatus est. quondam uero inter cenam porrecta a se poma gustare non ausam etiam
 uocare desiit, simulans ueneni se crimine accersi; cum praestructum utrumque consulto
 esset, ut et ipse temptandi gratia offerret et illa quasi certissimum exitium caueret.
 nouissime calumniatus modo ad statuam Augusti modo ad
 exercitus confugere uelle, Pandatariam relegauit conuiciantique oculum per centurionem
 uerberibus excussit. rursus mori inedia destinanti per uim ore diducto infulciri cibum
 iussit. sed et perseuerantem atque ita absumptam criminosissime insectatus, cum diem
 quoque natalem eius inter nefastos referendum suasisset, imputauit etiam, quod non laqueo
 strangulatam in Gemonias abiecerit: proque tali clementia interponi decretum passus est,
 quo sibi gratiae agerentur et Capitolino Ioui donum ex auro sacraretur.

Cum ex Germanico tres nepotes, Neronem et Drusum et Gaium, ex Druso unum Tiberium
 haberet, destitutus morte liberorum maximos natu de Germanici filiis, Neronem et Drusum,
 patribus conscriptis commendauit diemque utriusque tirocinii congiario plebei dato
 celebrauit. sed ut comperit ineunte anno pro eorum quoque salute publice uota suscepta,
 egit cum senatu, non debere talia praemia tribui nisi expertis et aetate prouectis.
 atque ex eo patefacta interiore animi sui nota omnium
 criminationibus obnoxios reddidit uariaque fraude inductos, ut et concitarentur ad
 conuicia et concitati proderentur, accusauit per litteras amarissime congestis etiam
 probris et iudicatos hostis fame necauit, Neronem in insula Pontia, Drusum in ima parte
 Palatii. putant Neronem ad uoluntariam mortem coactum, cum ei carnifex quasi ex senatus
 auctoritate missus laqueos et uncos ostentaret, Druso autem adeo alimenta subducta, ut
 tomentum e culcita temptauerit mandere; amborum sic reliquias dispersas, ut uix quandoque
 colligi possent.

Super ueteres amicos ac familiares uiginti sibi e numero principum ciuitatis depoposcerat
 uelut consiliarios in negotiis publicis. horum omnium uix duos anne tres incolumis
 praestitit, ceteros alium alia de causa perculit, inter quos cum plurimorum clade Aelium
 Seianum; quem ad summam potentiam non tam beniuolentia prouexerat, quam ut esset cuius
 ministerio ac fraudibus liberos Germanici circumueniret, nepotemque suum ex Druso filio
 naturalem ad successionem imperii confirmaret.

Nihilo lenior in conuictores Graeculos, quibus uel maxime adquiescebat, Xenonem quendam
 exquisitius sermocinantem cum interrogasset, quaenam illa tam molesta dialectos esset, et
 ille respondisset Doridem, relegauit Cinariam, existimans exprobratum sibi ueterem
 secessum, quod Dorice Rhodii loquantur. item cum soleret ex lectione cotidiana quaestiones
 super cenam proponere comperissetque Seleucum grammaticum a ministris suis perquirere,
 quos quoque tempore tractaret auctores, atque ita praeparatum uenire, primum a contubernio
 remouit, deinde etiam ad mortem compulit.

Saeua ac lenta natura ne in puero quidem latuit; quam Theodorus Gadareus rhetoricae
 praeceptor et perspexisse primus sagaciter et assimilasse aptissime uisus est, subinde in
 obiurgando appellans eum πηλὸν 
 αἵματι πεφυραμένον , id est lutum a sanguine
 maceratum. sed aliquanto magis in principe eluxit, etiam inter initia cum adhuc fauorem
 hominum moderationis simulatione captaret. scurram, qui
 praetereunte funere clare mortuo mandarat, ut nuntiaret Augusto nondum reddi legata quae
 plebei reliquisset, adtractum ad se recipere debitum ducique ad supplicium imperauit et
 patri suo uerum referre. nec multo post in senatu Pompeio cuidam equiti R. quiddam
 perneganti, dum uincula minatur, affirmauit fore ut ex Pompeio Pompeianus fieret, acerba
 cauillatione simul hominis nomen incessens ueteremque partium fortunam.

sub idem tempus consulente praetore an iudicia maiestatis cogi iuberet, exercendas esse
 leges respondit et atrocissime exercuit. statuae quidam Augusti caput dempserat, ut
 alterius imponeret; acta res in senatu et, quia ambigebatur, per tormenta quaesita est.
 damnato reo paulatim genus calumniae eo processit, ut haec quoque capitalia essent: circa
 Augusti simulacrum seruum cecidisse, uestimenta mutasse, nummo uel anulo effigiem
 impressam latrinae aut lupanari intulisse, dictum ullum factumue eius existimatione aliqua
 laesisse. perit denique et is, qui honorem in colonia sua eodem die decerni sibi passus
 est, quo decreti et Augusto olim erant.

Multa praeterea specie grauitatis ac morum corrigendorum, sed et magis naturae
 optemperans, ita saeue et atrociter factitauit, ut nonnulli uersiculis quoque et
 praesentia exprobrarent et futura denuntiarent mala: 
 Asper et immitis, breuiter uis omnia dicam? 
 dispeream, si te mater amare potest. 
 Non es eques; quare? non sunt tibi milia centum; 
 omnia si quaeras, et Rhodus exilium est. 
 Aurea mutasti Saturni saecula, Caesar: 
 incolumi nam te ferrea semper erunt. 
 Fastidit uinum, quia iam sitit iste cruorem: 
 tam bibit hunc auide, quam bibit ante merum. 
 Aspice felicem sibi, non tibi, Romule, Sullam 
 et Marium, si uis, aspice, sed reducem, 
 nec non Antoni ciuilia bella mouentis 
 non semel infectas aspice caede manus, 
 et dic: Roma perit! regnauit sanguine multo, 
 ad regnum quisquis uenit ab exilio. quae primo, quasi ab impatientibus remediorum ac non
 tam ex animi sententia quam bile et stomacho fingerentur, uolebat accipi dicebatque
 identidem: 'oderint, dum probent.' dein uera plane certaque esse ipse fecit fidem.

In paucis diebus quam Capreas attigit piscatori, qui sibi secretum agenti grandem mullum
 inopinanter obtulerat, perfricari eodem pisce faciem iussit, territus quod is a tergo
 insulae per aspera et deuia erepsisset ad se; gratulanti autem inter poenam, quod non et
 lucustam, quam praegrandem ceperat, obtulisset, lucusta quoque lacerari os imperauit.
 militem praetorianum ob subreptum e uiridiario pauonem capite puniit. in quodam itinere
 lectica, qua uehebatur, uepribus impedita exploratorem uiae, primarum cohortium
 centurionem, stratum humi paene ad necem uerberauit.

mox in omne genus crudelitatis erupit numquam deficiente materia, cum primo matris,
 deinde nepotum et nurus, postremo Seiani familiares atque etiam notos persequeretur; post
 cuius interitum uel saeuissimus extitit. quo maxime apparuit, non tam ipsum ab Seiano
 concitari solitum, quam Seianum quaerenti occasiones sumministrasse; etsi commentario,
 quem de uita sua summatim breuiterque composuit, ausus est scribere Seianum se punisse,
 quod comperisset furere aduersus liberos Germanici filii sui; quorum ipse alterum suspecto
 iam, alterum oppresso demum Seiano interemit. 
 Singillatim crudeliter facta eius exequi longum est; genera, uelut exemplaria saeuitiae,
 enumerare sat erit. nullus a poena hominum cessauit dies, ne religiosus quidem ac sacer;
 animaduersum in quosdam ineunte anno nouo. accusati damnatique multi cum liberis atque
 etiam a liberis suis. interdictum ne capite damnatos propinqui lugerent. decreta
 accusatoribus praecipua praemia, nonnumquam et testibus. nemini delatorum fides abrogata.
 omne crimen pro capitali receptum, etiam paucorum
 simpliciumque uerborum. obiectum est poetae, quod in tragoedia Agamemnonem probris
 lacessisset; obiectum et historico, quod Brutum Cassiumque ultimos Romanorum dixisset;
 animaduersum statim in auctores scriptaque abolita, quamuis probarentur ante aliquot annos
 etiam Augusto audiente recitata. quibusdam custodiae
 traditis non modo studendi solacium ademptum, sed etiam sermonis et conloqui usus. citati
 ad causam dicendam partim se domi uulnerauerunt certi damnationis et ad uexationem
 ignominiamque uitandam, partim in media curia uenenum hauserunt; et tamen conligatis
 uulneribus ac semianimes palpitantesque adhuc in carcerem rapti. nemo punitorum non in
 Gemonias abiectus uncoque tractus, uiginti uno die abiecti tractique, inter eos feminae et
 pueri. immaturae puellae, quia more tradito nefas esset
 uirgines strangulari, uitiatae prius a carnifice, dein strangulatae. mori uolentibus uis
 adhibita uiuendi. nam mortem adeo leue supplicium putabat, ut cum audisset unum e reis,
 Carnulum nomine, anticipasse eam, exclamauerit: 'Carnulus me euasit.' et in recognoscendis
 custodiis precanti cuidam poenae maturitatem respondit: 'nondum tecum in gratiam redii.'
 annalibus suis uir consularis inseruit, frequenti quodam
 conuiuio, cui et ipse affuerit, interrogatum eum subito et clare a quodam nano astante
 mensae inter copreas, cur Paconius maiestatis reus tam diu uiueret, statim quidem
 petulantiam linguae obiurgasse, ceterum post paucos dies scripsisse senatui, ut de poena
 Paconi quam primum statueret.

Auxit intenditque saeuitiam exacerbatus indicio de morte filii sui Drusi. quem cum morbo
 et intemperantia perisse existimaret, ut tandem ueneno interemptum fraude Liuillae uxoris
 atque Seiani cognouit, neque tormentis neque supplicio cuiusquam pepercit, soli huic
 cognitioni adeo per totos dies deditus et intentus, ut Rhodiensem hospitem, quem
 familiaribus litteris Romam euocarat, aduenisse sibi nuntiatum torqueri sine mora
 iusserit, quasi aliquis ex necessariis quaestioni adesset, deinde errore detecto et
 occidi, ne uulgaret iniuriam. carnificinae eius
 ostenditur locus Capreis, unde damnatos post longa et exquisita tormenta praecipitari
 coram se in mare iubebat, excipiente classiariorum manu et contis atque remis elidente
 cadauera, ne cui residui spiritus quicquam inesset. excogitauerat autem inter genera
 cruciatus etiam, ut larga meri potione per fallaciam oneratos, repente ueretris deligatis,
 fidicularum simul urinaeque tormento distenderet. quod
 nisi eum et mors praeuenisset et Thrasyllus consulto, ut aiunt, differre quaedam spe
 longioris uitae compulisset, plures aliquanto necaturus ac ne reliquis quidem nepotibus
 parsurus creditur, cum et Gaium suspectum haberet et Tiberium ut ex adulterio conceptum
 aspernaretur. nec abhorret a uero; namque identidem felicem Priamum uocabat, quod
 superstes omnium suorum extitisset.

Quam inter haec non modo inuisus ac detestabilis, sed praetrepidus quoque atque etiam
 contumeliis obnoxius uixerit, multa indicia sunt. haruspices secreto ac sine testibus
 consuli uetuit. uicina uero urbi oracula etiam dis s icere conatus est, sed
 maiestate Praenestinarum sortium territus destitit, cum obsignatas deuectasque Romam non
 repperisset in arca nisi relata rursus ad templum. unum
 et alterum consulares oblatis prouinciis non ausus a se dimittere usque eo detinuit, donec
 successores post aliquot annos praesentibus daret, cum interim manente officii titulo
 etiam delegaret plurima assidue, quae illi per legatos et adiutores suos exequenda
 curarent.

nurum ac nepotes numquam aliter post damnationem quam catenatos obsutaque lectica loco
 mouit, prohibitis per militem obuiis ac uiatoribus respicere usquam uel consistere.

Seianum res nouas molientem, quamuis iam et natalem eius publice celebrari et imagines
 aureas coli passim uideret, uix tandem et astu magis ac dolo quam principali auctoritate
 subuertit. nam primo, ut a se per speciem honoris dimitteret, collegam sibi assumpsit in
 quinto consulatu, quem longo interuallo absens ob id ipsum susceperat. deinde spe
 affinitatis ac tribuniciae potestatis deceptum inopinantem criminatus est pudenda
 miserandaque oratione, cum inter alia patres conscriptos precaretur, mitterent alterum e
 consulibus, qui se senem et solum in conspectum eorum cum aliquo militari praesidio
 perduceret. sic quoque diffidens tumultumque metuens
 Drusum nepotem, quem uinculis adhuc Romae continebat, solui, si res posceret, ducemque
 constitui praeceperat. aptatis etiam nauibus ad quascumque legiones meditabatur fugam,
 speculabundus ex altissima rupe identidem signa, quae, ne nuntii morarentur, tolli procul,
 ut quidque factum foret, mandauerat. uerum et oppressa coniuratione Seiani nihilo securior
 aut constantior per nouem proximos menses non egressus est uilla, quae uocatur Ionis.

Vrebant insuper anxiam mentem uaria undique conuicia, nullo non damnatorum omne probri
 genus coram uel per libellos in orchestra positos ingerente. quibus quidem diuersissime
 adficiebatur, modo ut prae pudore ignota et celata cuncta cuperet, nonnumquam eadem
 contemneret et proferret ultro atque uulgaret. quin et Artabani Parthorum regis laceratus
 est litteris parricidia et caedes et ignauiam et luxuriam obicientis monentisque, ut
 uoluntaria morte maximo iustissimoque ciuium odio quam primum satis faceret.

postremo semet ipse pertaesus, tali s epistulae principio tantum non summam
 malorum suorum professus est: 'quid scribam uobis, p. c., aut quo modo scribam, aut quid
 omnino non scribam hoc tempore, dii me deaeque peius perdant quam cotidie perire sentio,
 si scio.' 
 Existimant quidam praescisse haec eum peritia futurorum ac multo ante, quanta se
 quandoque acerbitas et infamia maneret, prospexisse; ideoque, ut imperium inierit, et
 patris patriae appellationem et ne in acta sua iuraretur obstinatissime recusasse, ne mox
 maiore dedecore impar tantis honoribus inueniretur. quod
 sane ex oratione eius, quam de utraque re habuit, colligi potest; uel cum ait: similem se
 semper sui futurum nec umquam mutaturum mores suos, quam diu sanae mentis fuisset; sed
 exempli causa cauendum esse, ne se senatus in acta cuiusquam obligaret, quia aliquo casu
 mutari posset. et rursus: 
 'Si quando autem,' inquit, 'de moribus meis deuotoque uobis animo dubitaueritis,—quod
 prius quam eueniat, opto ut me supremus dies huic mutatae uestrae de me opinioni eripiat—
 nihil honoris adiciet mihi patria appellatio, uobis autem exprobrabit aut temeritatem
 delati mihi eius cognominis aut inconstantiam contrarii de me iudicii.'

Corpore fuit amplo atque robusto, statura quae iustam excederet; latus ab umeris et
 pectore, ceteris quoque membris usque ad imos pedes aequalis et congruens; sinistra manu
 agiliore ac ualidiore, articulis ita firmis, ut recens et integrum malum digito
 terebraret, caput pueri uel etiam adulescentis talitro uulneraret. colore erat candido, capillo pone occipitium summissiore ut ceruicem
 etiam obtegeret, quod gentile in illo uidebatur; facie honesta, in qua tamen crebri et
 subiti tumores, cum praegrandibus oculis et qui, quod mirum esset, noctu etiam et in
 tenebris uiderent, sed ad breue et cum primum e somno patuissent; deinde rursum
 hebescebant. incedebat ceruice rigida et obstipa,
 adducto fere uultu, plerumque tacitus, nullo aut rarissimo etiam cum proximis sermone
 eoque tardissimo, nec sine molli quadam digitorum gesticulatione. quae omnia ingrata atque
 arrogantiae plena et animaduertit Augustus in eo et excusare temptauit saepe apud senatum
 ac populum professus naturae uitia esse, non animi. 
 ualitudine prosperrima usus est, tempore quidem principatus paene toto prope inlaesa,
 quamuis a tricesimo aetatis anno arbitratu eam suo rexerit sine adiumento consilioue
 medicorum.

Circa deos ac religiones neglegentior, quippe addictus mathematicae plenusque
 persuasionis cuncta fato agi, tonitrua tamen praeter modum expauescebat et turbatiore
 caelo numquam non coronam lauream capite gestauit, quod fulmine afflari negetur id genus
 frondis.

Artes liberales utriusque generis studiosissime coluit. in oratione Latina secutus est
 Coruinum Messalam, quem senem adulescens obseruarat. sed adfectatione et morositate nimia
 obscurabat stilum, ut aliquanto ex tempore quam a cura praestantior haberetur. composuit et carmen lyricum, cuius est titulus 'conquestio de
 morte L. Caesaris.' fecit et Graeca poemata imitatus Euphorionem et Rhianum et Parthenium,
 quibus poetis admodum delectatus scripta omnium et imagines publicis bibliothecis inter
 ueteres et praecipuos auctores dedicauit; et ob hoc plerique eruditorum certatim ad eum
 multa de his ediderunt. maxime tamen curauit notitiam
 historiae fabularis usque ad ineptias atque derisum; nam et grammaticos, quod genus
 hominum praecipue, ut diximus, appetebat, eius modi fere quaestionibus experiebatur: 'quae
 mater Hecubae, quod Achilli nomen inter uirgines fuisset, quid Sirenes cantare sint
 solitae.' et quo primum die post excessum Augusti curiam intrauit, quasi pietati simul ac
 religioni satis facturus Minonis exemplo ture quidem ac uino uerum sine tibicine
 supplicauit, ut ille olim in morte filii.

sermone Graeco quamquam alioqui promptus et facilis, non tamen usque quaque usus est
 abstinuitque maxime in senatu; adeo quidem, ut monopolium nominaturus ueniam prius
 postularet, quod sibi uerbo peregrino utendum esset. atque etiam cum in quodam decreto
 patrum ἔμβλημα recitaretur, commutandam censuit
 uocem et pro peregrina nostratem requirendam aut, si non reperiretur, uel pluribus et per
 ambitum uerborum rem enuntiandam. militem quoque Graece testimonium interrogatum nisi
 Latine respondere uetuit.

Bis omnino toto secessus tempore Romam redire conatus, semel triremi usque ad proximos
 naumachiae hortos subuectus est disposita statione per ripas Tiberis, quae obuiam
 prodeuntis submoueret, iterum Appia usque ad septimum lapidem; sed prospectis modo nec
 aditis urbis moenibus rediit, primo incertum qua de causa, postea ostento territus.
 erat ei in oblectamentis serpens draco, quem ex
 consuetudine manu sua cibaturus cum consumptum a formicis inuenisset, monitus est ut uim
 multitudinis caueret. rediens ergo propere Campaniam Asturae in languorem incidit, quo
 paulum leuatus Cerceios pertendit. ac ne quam suspicionem infirmitatis daret, castrensibus
 ludis non tantum interfuit, sed etiam missum in harenam aprum iaculis desuper petit;
 statimque latere conuulso et, ut exaestuarat, afflatus aura in grauiorem recidit morbum.
 sustentauit tamen aliquamdiu, quamuis Misenum usque
 deuectus nihil ex ordine cotidiano praetermitteret, ne conuiuia quidem aut ceteras
 uoluptates partim intemperantia partim dissimulatione. nam Chariclen medicum, quod
 commeatu afuturus e conuiuio egrediens manum sibi osculandi causa apprehendisset,
 existimans temptatas ab eo uenas, remanere ac recumbere hortatus est cenamque protraxit.
 nec abstinuit consuetudine quin tunc quoque instans in medio triclinio astante lictore
 singulos ualere dicentis appellaret.

interim cum in actis senatus legisset dimissos ac ne auditos quidem quosdam reos, de
 quibus strictim et nihil aliud quam nominatos ab indice scripserat, pro contempto se
 habitum fremens repetere Capreas quoquo modo destinauit, non temere quicquam nisi ex tuto
 ausurus. sed tempestatibus et ingrauescente ui morbi retentus paulo post obiit in uilla
 Lucullana octauo et septuagesimo aetatis anno, tertio et uicesimo imperii, XVII. Kal. Ap.
 Cn. Acerronio Proculo C. Pontio Nigrino conss. 
 Sunt qui putent uenenum ei a Gaio datum lentum atque tabificum; alii, in remissione
 fortuitae febris cibum desideranti negatum; nonnulli, puluinum iniectum, cum extractum
 sibi deficienti anulum mox resipiscens requisisset. Seneca eum scribit intellecta
 defectione exemptum anulum quasi alicui traditurum parumper tenuisse, dein rursus aptasse
 digito et compressa sinistra manu iacuisse diu immobilem; subito uocatis ministris ac
 nemine respondente consurrexisse nec procul a lectulo deficientibus uiribus
 concidisse.

Supremo natali suo Apollinem Temenitem et amplitudinis et artis eximiae, aduectum
 Syracusis ut in bibliotheca templi noui poneretur, uiderat per quietem affirmantem sibi
 non posse se ab ipso dedicari. et ante paucos quam obiret dies, turris Phari terrae motu
 Capreis concidit. ac Miseni cinis e fauilla et carbonibus ad calficiendum triclinium
 inlatis, extinctus iam et diu frigidus, exarsit repente prima uespera atque in multam
 noctem pertinaciter luxit.

Morte eius ita laetatus est populus, ut ad primum nuntium discurrentes pars: 'Tiberium in
 Tiberim!' clamitarent, pars Terram matrem deosque Manes orarent, ne mortuo sedem ullam
 nisi inter impios darent, alii uncum et Gemonias cadaueri minarentur, exacerbati super
 memoriam pristinae crudelitatis etiam recenti atrocitate. nam cum senatus consulto cautum esset, ut poena damnatorum in decimum semper diem
 differretur, forte accidit ut quorundam supplicii dies is esset, quo nuntiatum de Tiberio
 erat. hos implorantis hominum fidem, quia absente adhuc Gaio nemo extabat qui adiri
 interpellarique posset, custodes, ne quid aduersus constitutum facerent, strangulauerunt
 abieceruntque in Gemonias. creuit igitur inuidia, quasi
 etiam post mortem tyranni saeuitia permanente. corpus ut moueri a Miseno coepit,
 conclamantibus plerisque Atellam potius deferendum et in amphitheatro semiustilandum,
 Romam per milites deportatum est crematumque publico funere.

Testamentum duplex ante biennium fecerat, alterum sua, alterum liberti manu, sed eodem
 exemplo, obsignaueratque etiam humillimorum signis. eo testamento heredes aequis partibus
 reliquit Gaium ex Germanico et Tiberium ex Druso nepotes substituitque in uicem; dedit et
 legata plerisque, inter quos uirginibus Vestalibus, sed et militibus uniuersis plebeique
 Romanae uiritim atque etiam separatim uicorum magistris.