Gentem Octauiam Velitris praecipuam olim fuisse multa declarant. nam et uicus
 celeberrima parte oppidi iam pridem Octauius uocabatur et ostendebatur ara Octauio
 consecrata, qui bello dux finitimo, cum forte Marti rem diuinam faceret, nuntiata
 repente hostis incursione semicruda exta rapta foco prosecuit atque ita proelium
 ingressus uictor redit. decretum etiam publicum extabat, quo cauebatur, ut in
 posterum quoque simili modo exta Marti redderentur reliquiaeque ad Octauios
 referrentur.

ea gens a Tarquinio Prisco rege inter minores gentis adlecta in senatum, mox a
 Seru il io Tullio in patricias traducta, procedente tempore ad plebem
 se contulit ac rursus magno interuallo per Diuum Iulium in patriciatum redit.
 primus ex hac magistratum populi suffragio cepit C. Rufus. 
 
 
 is quaestorius Cn. et C. procreauit, a quibus duplex Octauiorum familia defluxit
 condicione diuersa, siquidem Gnaeus et deinceps ab eo reliqui omnes functi sunt
 honoribus summis; at C. eiusque posteri, seu fortuna seu uoluntate, in equestri
 ordine constiterunt usque ad Augusti patrem. proauus Augusti secundo Punico bello
 stipendia in Sicilia tribunus militum fecit Aemilio Papo imperatore. auus
 municipalibus magisteriis contentus abundante patrimonio tranquillissime senuit.
 
 
 
 sed haec alii; ipse Augustus nihil amplius quam equestri familia ortum se scribit
 uetere ac locuplete, et in qua primus senator pater suus fuerit. M. Antonius
 libertinum ei proauum exprobrat, restionem e pago Thurino, auum argentarium. nec
 quicquam ultra de paternis Augusti maioribus repperi.

C. Octauius pater a principio aetatis et re et existimatione magna fuit, ut
 equidem mirer hunc quoque a nonnullis argentarium atque etiam inter diuisores
 operasque campestres proditum; amplis enim innutritus opibus honores et adeptus
 est facile et egregie administrauit. ex praetura Macedoniam sortitus fugitiuos,
 residuam Spartaci et Catilinae manum, Thurin g um agrum tenentis in
 itinere deleuit, negotio sibi in senatu extra ordinem dato. 
 
 
 prouinciae praefuit non minore iustitia quam fortitudine; namque Bessis ac
 Thracibus magno proelio fusis ita socios tractauit, ut epistulae M. Ciceronis
 extent, quibus Quintum fratrem eodem tempore parum secunda fama proconsulatum
 Asiae administrantem hortatur et monet, imitetur in promerendis sociis uicinum
 suum Octauium.

decedens Macedonia, prius quam profiteri se candidatum consulatus posset, mortem
 obiit repentinam, superstitibus liberis Octauia maiore, quam ex Ancharia, et
 Octauia minore item Augusto, quos ex Atia tulerat. Atia M. Atio Balbo et Iulia,
 sorore C. Caesaris, genita est. Balbus, paterna stirpe Aricinus, multis in familia
 senatoriis imaginibus, a matre Magnum Pompeium artissimo contingebat gradu
 functusque honore praeturae inter uigintiuiros agrum Campanum plebi Iulia lege
 diuisit. 
 
 
 uerum idem Antonius, despiciens etiam maternam Augusti originem, proauum eius
 Afri generis fuisse et modo unguentariam tabernam modo pistrinum Ariciae
 exercuisse obicit. Cassius quidem Parmensis quadam epistula non tantum ut
 pistoris, sed etiam ut nummulari nepotem sic taxat Augustum: 'materna tibi farina
 est ex crudissimo Ariciae pistrino: hanc finxit manibus collybo decoloratis
 Nerulonensis mensarius.'

Natus est Augustus M. Tullio Cicerone C. Antonio conss. VIIII. Kal. Octob. paulo
 ante solis exortum, regione Palati ad Capita bubula, ubi nunc sacrarium habet,
 aliquanto post quam excessit constitutum. nam ut senatus actis continetur, cum C.
 Laetorius, adulescens patricii generis, in deprecanda grauiore adulterii poena
 praeter aetatem atque natales hoc quoque patribus conscriptis allegaret, esse
 possessorem ac uelut aedituum soli, quod primum Diuus Augustus nascens attigisset,
 peteretque donari quasi proprio suo ac peculiari deo, decretum est ut ea pars
 domus consecraretur.

nutrimentorum eius ostenditur adhuc locus in auito suburbano iuxta Velitras
 permodicus et cellae penuariae instar, tenetque uicinitatem opinio tamquam et
 natus ibi sit. huc introire nisi necessario et caste religio est, concepta
 opinione ueteri, quasi temere adeuntibus horror quidam et metus obiciatur, sed et
 mox confirmata. nam cum possessor uillae nouus seu forte seu temptandi causa
 cubitum se eo contulisset, euenit ut post paucissimas noctis horas exturbatus inde
 subita ui et incerta paene semianimis cum strato simul ante fores inueniretur.

Infanti cognomen Thurino inditum est, in memoriam maiorum originis, uel quod
 regione Thurina recens eo nato pater Octauius aduersus fugitiuos rem prospere
 gesserat. Thurinum cognominatum satis certa probatione tradiderim nactus puerilem
 imagunculam eius aeream ueterem ferreis et paene iam exolescentibus litteris hoc
 nomine inscriptam, quae dono a me principi data inter cubiculi Lares colitur. sed
 et a M. Antonio in epistulis per contumeliam saepe Thurinus appellatur et ipse
 nihil amplius quam mirari se rescribit pro obprobrio sibi prius nomen obici. 
 
 
 postea Gai Caesaris et deinde Augusti cognomen assumpsit, alterum testamento
 maioris auunculi, alterum Munati Planci sententia, cum quibusdam censentibus
 Romulum appellari oportere quasi et ipsum conditorem urbis, praeualuisset, ut
 Augustus potius uocaretur, non tantum nouo sed etiam ampliore cognomine, quod loca
 quoque religiosa et in quibus augurato quid consecratur augusta dicantur, ab auctu
 uel ab auium gestu gustuue, sicut etiam Ennius docet scribens: 
 Augusto augurio postquam incluta condita Roma est.

Quadrimus patrem amisit. duodecimum annum agens auiam Iuliam defunctam pro
 contione laudauit. quadriennio post uirili toga sumpta militaribus donis triumpho
 Caesaris Africano donatus est, quanquam expers belli propter aetatem. profectum
 mox auunculum in Hispanias aduersus Cn. Pompei liberos uixdum firmus a graui
 ualitudine per infestas hostibus uias paucissimis comitibus naufragio etiam facto
 subsecutus, magno opere demeruit, approbata cito etiam morum indole super itineris
 industriam. 
 
 
 Caesare post receptas Hispanias expeditionem in Dacos et inde in Parthos
 destinante praemissus Apolloniam studiis uacauit. utque primum occisum eum
 heredemque se comperit, diu cunctatus an proximas legiones imploraret, id quidem
 consilium ut praeceps inmaturumque omisit. ceterum urbe repetita hereditatem
 adiit, dubitante matre, uitrico uero Marcio Philippo consulari multum dissuadente.
 
 
 
 atque ab eo tempore exercitibus comparatis primum cum M. Antonio M.que Lepido,
 deinde tantum cum Antonio per duodecim fere annos, nouissime per quattuor et
 quadraginta solus rem p. tenuit.

Proposita uitae eius uelut summa partes singillatim neque per tempora sed per
 species exequar, quo distinctius demonstrari cognoscique possint. 
 Bella ciuilia quinque gessit: Mutinense, Philip pense, Perusinum, Siculum,
 Actiacum; e quibus primum ac nouissimum aduersus M. Antonium, secundum aduersus
 Brutum et Cassium, tertium aduersus L. Antonium triumuiri fratrem, quartum
 aduersus Sextum Pompeium Cn. f(ilium).

omnium bellorum initium et causam hinc sumpsit: nihil conuenientius ducens quam
 necem auunculi uindicare tuerique acta, confestim ut Apollonia rediit, Brutum
 Cassiumque et ui necopinantis et, quia prouisum periculum subterfugerant, legibus
 adgredi reosque caedis absentis deferre statuit. ludos autem uictoriae Caesaris
 non audentibus facere quibus optigerat id munus, ipse edidit. 
 
 
 et quo constantius cetera quoque exequeretur, in locum tr. pl. forte demortui
 candidatum se ostendit, quanquam patricius necdum senator. sed aduersante
 conatibus suis M. Antonio consule, quem uel praecipuum adiutorem sperauerat, ac ne
 publicum quidem et translatiuum ius ulla in re sibi sine pactione grauissimae
 mercedis impertiente, ad optimates se contulit, quibus eum inuisum sentiebat,
 maxime quod D. Brutum obsessum Mutinae prouincia a Caesare data et per senatum
 confirmata expellere armis niteretur. 
 
 
 hortantibus itaque nonnullis percussores ei subornauit, ac fraude deprehensa
 periculum in uicem metuens ueteranos simul in suum ac rei p. auxilium quanta
 potuit largitione contraxit; iussusque comparato exercitui pro praetore praeesse
 et cum Hirtio ac Pansa, qui consulatum susceperant, D. Bruto opem ferre,
 demandatum bellum tertio mense confecit duobus proeliis. 
 
 
 priore Antonius fugisse eum scribit ac sine paludamento equoque post biduum demum
 apparuisse, sequenti satis constat non modo ducis, sed etiam militis functum
 munere atque in media dimicatione, aquilifero legionis suae grauiter saucio,
 aquilam umeris subisse diuque portasse.

hoc bello cum Hirtius in acie, Pansa paulo post ex uulnere perissent, rumor
 increbruit ambos opera eius occisos, ut Antonio fugato, re p. consulibus orbata
 solus uictores exercitus occuparet. Pansae quidem adeo suspecta mors fuit, ut
 Glyco medicus custoditus sit, quasi uenenum uulneri indidisset. adicit his
 Aquilius Niger alterum e consulibus Hirtium in pugnae tumultu ab ipso
 interemptum.

sed ut cognouit Antonium post fugam a M. Lepido receptum ceterosque duces et
 exercitus consentire pro partibus, causam optimatium sine cunctatione deseruit, ad
 praetextum mutatae uoluntatis dicta factaque quorundam calumniatus, quasi alii se
 puerum, alii ornandum tollendumque iactassent, ne aut sibi aut ueteranis par
 gratia referretur. et quo magis paenitentiam prioris sectae approbaret, Nursinos
 grandi pecunia et quam pendere nequirent multatos extorres oppido egit, quod
 Mutinensi acie interemptorum ciuium tumulo publice extructo ascripserant pro
 libertate eos occubuisse.

Inita cum Antonio et Lepido societate Philippense quoque bellum, quamquam
 inualidus atque aeger, duplici proelio transegit, quorum priore castris exutus uix
 ad Antoni cornu fuga euaserat. nec successum uictoriae moderatus est, sed capite
 Bruti Romam misso, ut statuae Caesaris subiceretur, in splendidissimum quemque
 captiuum non sine uerborum contumelia saeuiit; 
 
 
 ut quidem uni suppliciter sepulturam precanti respondisse dicitur iam istam
 uolucrum fore potestatem; alios, patrem et filium, pro uita rogantis sortiri uel
 micare iussisse, ut alterutri concederetur, ac spectasse utrumque morientem, cum
 patre, quia se optulerat, occiso filius quoque uoluntariam occubuisset necem.
 quare ceteri, in his M. Fauonius ille Catonis aemulus, cum catenati producerentur,
 imperatore Antonio honorifice salutato, hunc foedissimo conuicio coram
 prosciderunt. 
 
 
 Partitis post uictoriam officiis cum Antonius Orientem ordinandum, ipse ueteranos
 in Italiam reducendos et municipalibus agris collocandos recepisset, neque
 ueteranorum neque possessorum gratiam tenuit, alteris pelli se, alteris non pro
 spe meritorum tractari querentibus.

quo tempore L. Antonium fiducia consulatus, quem gerebat, ac fraternae potentiae
 res nouas molientem confugere Perusiam coegit et ad deditionem fame conpulit, non
 tamen sine magnis suis et ante bellum et in bello discriminibus. nam cum
 spectaculo ludorum gregarium militem in quattuordecim ordinibus sedentem excitari
 per apparitorem iussisset, rumore ab obtrectatoribus dilato quasi eundem mox et
 discruciatum necasset, minimum afuit quin periret concursu et indignatione turbae
 militaris. saluti fuit, quod qui desiderabatur repente comparuit incolumis ac sine
 iniuria. circa Perusinum autem murum sacrificans paene interceptus est a manu
 gladiatorum, quae oppido eruperat.

Perusia capta in plurimos animaduertit, orare ueniam uel excusare se conantibus
 una uoce occurrens 'moriendum esse'. scribunt quidam trecentos ex dediticiis
 electos utriusque ordinis ad aram Diuo Iulio extructam Idibus Martiis hostiarum
 more mactatos. extiterunt qui traderent con s pecto eum ad arma isse, ut
 occulti aduersarii et quos metus magis quam uoluntas contineret, facultate L.
 Antoni ducis praebita, detegerentur deuictisque is et confiscatis promissa
 ueteranis praemia soluerentur.

Siculum bellum incohauit in primis, sed diu traxit intermissum saepius, modo
 reparandarum classium causa, quas tempestatibus duplici naufragio et quidem per
 aestatem amiserat, modo pace facta, flagitante populo ob interclusos commeatus
 famemque ingrauescentem; donec nauibus ex integro fabricatis ac uiginti seruorum
 milibus manumissis et ad remum datis portum Iulium apud Baias inmisso in Lucrinum
 et Auernum lacum mari effecit. in quo cum hieme tota copias exercuisset, Pompeium
 inter Mylas et Naulochum superauit, sub horam pugnae tam arto repente somno
 deuinctus, ut ad dandum signum ab amicis excitaretur. 
 
 
 unde praebitam Antonio materiam putem exprobrandi: ne rectis quidem oculis eum
 aspicere potuisse instructam aciem, uerum supinum, caelum intuentem, stupidum
 cubuisse nec prius surrexisse ac militibus in conspectum uenisse quam a M. Agrippa
 fugatae sint hostium naues. alii dictum factumque eius criminantur, quasi
 classibus tempestate perditis exclamauerit etiam inuito Neptuno uictoriam se
 adepturum, ac die circensium proximo sollemni pompae simulacrum dei detraxerit.
 
 
 
 nec temere plura ac maiora pericula ullo alio bello adiit. traiecto in Siciliam
 exercitu, cum partem reliquam copiarum continenti repeteret, oppressus ex
 inprouiso a Demochare et Apollophane praefectis Pompei uno demum nauigio aegerrime
 effugit. iterum cum praeter Locros Regium pedibus iret et prospectis biremibus
 Pompeianis terram legentibus suas ratus descendisset ad litus, paene exceptus est.
 tunc etiam per deuios tramites refugientem seruus Aemili Pauli comitis eius,
 dolens proscriptum olim ab eo patrem Paulum et quasi occasione ultionis oblata,
 interficere conatus est. 
 
 
 Post Pompei fugam collegarum alterum M. Lepidum, quem ex Africa in auxilium
 euocarat, superbientem uiginti legionum fiducia summasque sibi partes terrore et
 minis uindicantem spoliauit exercitu supplicemque concessa uita Cerceios in
 perpetuum relegauit.

M. Antoni i societatem semper dubiam et incertam reconciliationibusque
 uariis male focilatam abrupit tandem, et quo magis degenerasse eum a ciuili more
 approbaret, testamentum, quod is Romae etiam de Cleopatra liberis inter heredes
 nuncupatis reliquerat, aperiundum recitandumque pro contione curauit. 
 
 
 remisit tamen hosti iudicato necessitudines amicosque omnes atque inter alios C.
 Sosium et T. Domitium tunc adhuc consules. Bononiensibus quoque publice, quod in
 Antoniorum clientela antiquitus erant, gratiam fecit coniurandi cum tota Italia
 pro partibus suis. nec multo post nauali proelio apud Actium uicit in serum
 dimicatione protracta, ut in naue uictor pernoctauerit. 
 
 
 ab Actio cum Samum in hiberna se recepisset, turbatus nuntiis de seditione
 praemia et missionem poscentium, quos ex omni numero confecta uictoria Brundisium
 praemiserat, repetita Italia tempestate in traiectu bis conflictatus, primo inter
 promunturia Peloponensi atque Aetoliae, rursus circa montes Ceraunios utrubique
 parte liburnicarum demersa, simul eius, in qua uehebatur, fusis armamentis et
 gubernaculo diffracto; nec amplius quam septem et uiginti dies, donec †ad
 desideria militum ordinarentur, Brundisii commoratus, Asiae Syriaeque circuitu
 Aegyptum petit obsessaque Alexandrea, quo Antonius cum Cleopatra confugerat, breui
 potitus est. 
 
 
 et Antonium quidem seras condiciones pacis temptantem ad mortem adegit uiditque
 mortuum. Cleopatrae, quam seruatam triumpho magno opere cupiebat, etiam psyllos
 admouit, qui uenenum ac uirus exugerent, quod perisse morsu aspidis putabatur.
 ambobus communem sepulturae honorem tribuit ac tumulum ab ipsis incohatum perfici
 iussit. 
 
 
 Antonium iuuenem, maiorem de duobus Fuluia genitis, simulacro Diui Iuli, ad quod
 post multas et irritas preces confugerat, abreptum interemit. item Caesarionem,
 quem ex Caesare patre Cleopatra concepisse praedicabat, retractum e fuga supplicio
 adfecit. reliquos Antoni i reginaeque communes liberos non secus ac
 necessitudine iunctos sibi et conseruauit et mox pro condicione cuiusque sustinuit
 ac fouit.

per idem tempus conditorium et corpus Magni Alexandri, cum prolatum e penetrali
 subiecisset oculis, corona aurea imposita ac floribus aspersis ueneratus est
 consultusque, num et Ptolemaeum inspicere uellet, regem se uoluisse ait uidere,
 non mortuos. 
 
 
 Aegyptum in prouinciae formam redactam ut feraciorem habilioremque annonae
 urbicae redderet, fossas omnis, in quas Nilus exaestuat, oblimatas longa uetustate
 militari opere detersit. quoque Actiacae uictoriae memoria celebratior et in
 posterum esset, urbem Nicopolim apud Actium condidit ludosque illic quinquennales
 constituit et ampliato uetere Apollinis templo locum castrorum, quibus fuerat
 usus, exornatum naualibus spoliis Neptuno ac Marti consecrauit.

Tumultus posthac et rerum nouarum initia coniurationesque complures, prius quam
 inualescerent indicio detectas, compressit alias alio tempore: Lepidi iuuenis,
 deinde Varronis Murenae et Fanni Caepionis, mox M. Egnati, exin Plauti Rufi
 Lucique Pauli progeneri sui, ac praeter has L. Audasi falsarum tabularum rei ac
 neque aetate neque corpore integri, item Asini Epicadi ex gente Parthina ibridae,
 ad extremum Telephi, mulieris serui nomenculatoris. nam ne ultimae quidem sortis
 hominum conspiratione et periculo caruit. 
 
 
 Audasius atque Epicadus Iuliam filiam et Agrippam nepotem ex insulis, quibus
 continebantur, rapere ad exercitus, Telephus quasi debita sibi fato dominatione et
 ipsum et senatum adgredi destinarant. quin etiam quondam iuxta cubiculum eius lixa
 quidam ex Illyrico exercitu, ianitoribus deceptis, noctu deprehensus est cultro
 uenatorio cinctus, imposne mentis an simulata dementia incertum; nihil enim
 exprimi quaestione potuit.

Externa bella duo omnino per se gessit, Delmaticum adulescens adhuc et Antonio
 deuicto Cantabricum. Delmatico etiam uulnera excepit, una acie dextrum genu lapide
 ictus, altera et crus et utrumque brachium ruina pontis consauciatus. reliqua per
 legatos administrauit, ut tamen quibusdam Pannonicis atque Germanicis aut
 interueniret aut non longe abesset, Rauennam uel Mediolanium uel Aquileiam usque
 ab urbe progrediens.

domuit autem partim ductu partim auspiciis suis Cantabriam, Aquitaniam, Pannoniam,
 Delmatiam cum Illyrico omni, item Raetiam et Vindelicos ac Salassos, gentes
 Inalpinas. coercuit et Dacorum incursiones tribus eorum ducibus cum magna copia
 caesis, Germanosque ultra Albim fluuium summouit, ex quibus Suebos et Sigambros
 dedentis se traduxit in Galliam atque in proximis Rheno agris conlocauit. alias
 item nationes male quietas ad obsequium redegit. 
 
 
 nec ulli genti sine iustis et necessariis causis bellum intulit tantumque afuit a
 cupiditate quoquo modo imperium uel bellicam gloriam augendi, ut quorundam
 barbarorum principes in aede Martis Vltoris iurare coegerit mansuros se in fide ac
 pace quam peterent, a quibusdam uero nouum genus obsidum, feminas, exigere
 temptauerit, quod neglegere marum pignera sentiebat; et tamen potestatem semper
 omnibus fecit, quotiens uellent obsides recipiendi. neque aut crebrius aut
 perfidiosius rebellantis grauiore umquam ultus est poena, quam ut captiuos sub
 lege uenundaret, ne in uicina regione seruirent neue intra tricensimum annum
 liberarentur. 
 
 
 qua uirtutis moderationisque fama Indos etiam ac Scythas auditu modo cognitos
 pellexit ad amicitiam suam populique Rom. ultro per legatos petendam. Parthi
 quoque et Armeniam uindicanti facile cesserunt et signa militaria, quae M. Crasso
 et M. Antonio ademerant, reposcenti reddiderunt obsidesque insuper optulerunt,
 denique pluribus quondam de regno concertantibus, non nisi ab ipso electum
 probauerunt.

Ianum Quirinum semel atque iterum a condita urbe ante memoriam suam clausum in
 multo breuiore temporis spatio terra marique pace parta ter clusit. bis ouans
 ingressus est urbem, post Philippense et rursus post Siculum bellum. curulis
 triumphos tris egit, Delmaticum, Actiacum, Alexandrinum, continuo triduo
 omnes.

Graues ignominias cladesque duas omnino nec alibi quam in Germania accepit,
 Lollianam et Varianam, sed Lollianam maioris infamiae quam detrimenti, Varianam
 paene exitiabilem tribus legionibus cum duce legatisque et auxiliis omnibus
 caesis. hac nuntiata excubias per urbem indixit, ne quis tumultus existeret, et
 praesidibus prouinciarum propagauit imperium, ut a peritis et assuetis socii
 continerentur. 
 
 
 uouit et magnos ludos Ioui Optimo Maximo, si res p. in meliorem statum uertisset:
 quod factum Cimbrico Marsicoque bello erat. adeo denique consternatum ferunt, ut
 per continuos menses barba capilloque summisso caput interdum foribus illideret
 uociferans: 'Quintili Vare, legiones redde!' diemque cladis quotannis maestum
 habuerit ac lugubrem.

In re militari et commutauit multa et instituit atque etiam ad antiquum morem
 nonnulla reuocauit. disciplinam seuerissime rexit. ne legatorum quidem cuiquam,
 nisi grauate hibernisque demum mensibus, permisit uxorem interuisere. equitem
 R. R omanum , quod duobus filiis adulescentibus causa
 detrectandi sacramenti pollices amputasset, ipsum bonaque subiecit hastae; quem
 tamen, quod inminere emptioni publicanos uidebat, liberto suo addixit, ut
 relegatum in agros pro libero esse sineret. 
 
 
 decimam legionem contumacius parentem cum ignominia totam dimisit, item alias
 immodeste missionem postulantes citra commoda emeritorum praemiorum exauctorauit.
 cohortes, si quae cessissent loco, decimatas hordeo pauit. centuriones statione
 deserta, itidem ut manipulares, capitali animaduersione puniit, pro cetero
 delictorum genere uariis ignominis adfecit, ut stare per totum diem iuberet ante
 praetorium, interdum tunicatos discinctosque, nonnumquam cum decempedis, uel etiam
 caespitem portantes.

neque post bella ciuilia aut in contione aut per edictum ullos militum
 commilitones appellabat, sed milites, ac ne a filiis quidem aut priuignis suis
 imperio praeditis aliter appellari passus est, ambitiosius id existimans, quam aut
 ratio militaris aut temporum quies aut sua domusque suae maiestas postularet. 
 
 
 libertino milite, praeterquam Romae incendiorum causa et si tumultus in grauiore
 annona metueretur, bis usus est: semel ad praesidium coloniarum Illyricum
 contingentium, iterum ad tutelam ripae Rheni fluminis; eosque, seruos adhuc uiris
 feminisque pecuniosioribus indictos ac sine mora manumissos, sub priore uexillo
 habuit, neque aut commixtos cum ingenuis aut eodem modo armatos. 
 
 
 Dona militaria aliquanto facilius phaleras et torques, quicquid auro argentoque
 constaret, quam uallares ac murales coronas, quae honore praecellerent, dabat; has
 quam parcissime et sine ambitione ac saepe etiam caligatis tribuit. M. Agrippam in
 Sicilia post naualem uictoriam caeruleo uexillo donauit. solos triumphales,
 quamquam et socios expeditionum et participes uictoriarum suarum, numquam donis
 impertiendos putauit, quod ipsi quoque ius habuissent tribuendi ea quibus uellent.
 
 
 
 nihil autem minus in perfecto duci quam festinationem temeritatemque
 conuenire arbitrabatur. crebro itaque illa iactabat: σπεῦδε 
 βραδέως· 
 
 
 ἀσφαλὴς γάρ ἐστʼ ἀμείνων ἢ θρασὺς στρατηλάτης et:
 'sat celeriter fieri quidquid fiat satis bene.' proelium quidem aut bellum
 suscipiendum omnino negabat, nisi cum maior emolumenti spes quam damni metus
 ostenderetur. nam minima commoda non minimo sectantis discrimine similes aiebat
 esse aureo hamo piscantibus, cuius abrupti damnum nulla captura pensari
 posset.

Magistratus atque honores et ante tempus et quosdam noui generis perpetuosque
 cepit. consulatum uicesimo aetatis anno inuasit admotis hostiliter ad urbem
 legionibus missisque qui sibi nomine exercitus deposcerent; cum quidem cunctante
 senatu Cornelius centurio, princeps legationis, reiecto sagulo ostendens gladii
 capulum non dubitasset in curia dicere: 'hic faciet, si uos non feceritis.' 
 
 
 secundum consulatum post nouem annos, tertium anno interiecto gessit, sequentis
 usque ad undecimum continuauit, multisque mox, cum deferrentur, recusatis
 duodecimum magno, id est septemdecim annorum, interuallo et rursus tertium decimum
 biennio post ultro petit, ut C. et Lucium filios amplissimo praeditus magistratu
 suo quemque tirocinio deduceret in forum. 
 
 
 quinque medios consulatus a sexto ad decimum annuos gessit, ceteros aut nouem aut
 sex aut quattuor aut tribus mensibus, secundum uero paucissimis horis. nam die
 Kal. Ian. cum mane pro aede Capitolini Iouis paululum curuli sella praesedisset,
 honore abiit suffecto alio in locum suum. nec omnes Romae, sed quartum consulatum
 in Asia, quintum in insula Samo, octauum et nonum Tarracone init.

Triumuiratum rei p. constituendae per decem annos administrauit; in quo restitit
 quidem aliquamdiu collegis ne qua fieret proscriptio, sed inceptam utroque
 acerbius exercuit. namque illis in multorum saepe personam per gratiam et preces
 exorabilibus solus magno opere contendit ne cui parceretur, proscripsitque etiam
 C. Toranium tutorem suum, eundem collegam patris sui Octaui in aedilitate. 
 
 
 Iulius Saturninus hoc amplius tradit, cum peracta proscriptione M. Lepidus in
 senatu excusasset praeterita et spem clementiae in posterum fecisset, quoniam
 satis poenarum exactum esset, hunc e diuerso professum, ita modum se proscribendi
 statuisse, ut omnia sibi reliquerit libera. in cuius tamen pertinaciae
 paenitentiam postea T. Vinium Philopoemenem, quod patronum suum proscriptum
 celasse olim diceretur, equestri dignitate honorauit. 
 
 
 in eadem hac potestate multiplici flagrauit inuidia. nam et Pinarium equitem
 R. R omanum , cum contionante se admissa turba paganorum
 apud milites subscribere quaedam animaduertisset, curiosum ac speculatorem ratus
 coram confodi imperauit; et Tedium Afrum consulem designatum, quia factum quoddam
 suum maligno sermone carpsisset, tantis conterruit minis, ut is se
 praecipitauerit; 
 
 
 et Quintum Gallium praetorem, in officio salutationis tabellas duplices ueste
 tectas tenentem, suspicatus gladium occulere, nec quicquam statim, ne aliud
 inueniretur, ausus inquirere, paulo post per centuriones et milites raptum e
 tribunali seruilem in modum torsit ac fatentem nihil iussit occidi prius oculis
 eius sua manu effossis; quem tamen scribit conloquio petito insidiatum sibi
 coniectumque a se in custodiam, deinde urbe interdicta dimissum naufragio uel
 latronum insidiis perisse. 
 
 
 tribuniciam potestatem perpetuam recepit, in qua semel atque iterum per singula
 lustra collegam sibi cooptauit. recepit et morum legumque regimen aeque perpetuum,
 quo iure, quamquam sine censurae honore, censum tamen populi ter egit, primum ac
 tertium cum collega, medium solus.

De reddenda re p. bis cogitauit: primum post oppressum statim Antonium, memor
 obiectum sibi ab eo saepius, quasi per ipsum staret ne redderetur; ac rursus
 taedio diuturnae ualitudinis, cum etiam magistratibus ac senatu domum accitis
 rationarium imperii tradidit. sed reputans et se priuatum non sine periculo fore
 et illam plurium arbitrio temere committi, in retinenda perseuerauit, dubium
 euentu meliore an uoluntate. 
 
 
 quam uoluntatem, cum prae se identidem ferret, quodam etiam edicto his uerbis
 testatus est: 'ita mihi saluam ac sospitem rem p. sistere in sua sede liceat atque
 eius rei fructum percipere, quem peto, ut optimi status auctor dicar et moriens ut
 feram mecum spem, mansura in uestigio suo fundamenta rei p. quae iecero.' fecitque
 ipse se compotem uoti nisus omni modo, ne quem noui status paeniteret. 
 
 
 Vrbem neque pro maiestate imperii ornatam et inundationibus incendiisque obnoxiam
 excoluit adeo, ut iure sit gloriatus marmoream se relinquere, quam latericiam
 accepisset. tutam uero, quantum prouideri humana ratione potuit, etiam in posterum
 praestitit.

publica opera plurima extruxit, e quibus uel praecipua: forum cum aede Martis
 Vltoris, templum Apollinis in Palatio, aedem Tonantis Iouis in Capitolio. fori
 extruendi causa fuit hominum et iudiciorum multitudo, quae uidebatur non
 sufficientibus duobus etiam tertio indigere; itaque festinatius necdum perfecta
 Martis aede publicatum est cautumque, ut separatim in eo publica iudicia et
 sortitiones iudicum fierent. 
 
 
 aedem Martis bello Philippensi pro ultione paterna suscepto uouerat; sanxit ergo,
 ut de bellis triumphisque hic consuleretur senatus, prouincias cum imperio
 petituri hinc deducerentur, quique uictores redissent, huc insignia triumphorum
 conferrent. 
 
 
 templum Apollinis in ea parte Palatinae domus excitauit, quam fulmine ictam
 desiderari a deo haruspices pronuntiarant; addidit porticus cum bibliotheca Latina
 Graecaque, quo loco iam senior saepe etiam senatum habuit decuriasque iudicum
 recognouit. Tonanti Ioui aedem consecrauit liberatus periculo, cum expeditione
 Cantabrica per nocturnum iter lecticam eius fulgur praestrinxisset seruumque
 praelucentem exanimasset. 
 
 
 quaedam etiam opera sub nomine alieno, nepotum scilicet et uxoris sororisque
 fecit, ut porticum basilicamque Gai et Luci, item porticus Liuiae et Octauiae
 theatrumque Marcelli. sed et ceteros principes uiros saepe hortatus est, ut pro
 facultate quisque monimentis uel nouis uel refectis et excultis urbem adornarent.
 
 
 
 multaque a multis tunc extructa sunt, sicut a Marcio Philippo aedes Herculis
 Musarum, a L. Cornificio aedes Dianae, ab Asinio Pollione atrium Libertatis, a
 Munatio Planco aedes Saturni, a Cornelio Balbo theatrum, a Statilio Tauro
 amphitheatrum, a M. uero Agrippa complura et egregia.

Spatium urbis in regiones uicosque diuisit instituitque, ut illas annui
 magistratus sortito tuerentur, hos magistri e plebe cuiusque uiciniae lecti.
 aduersus incendia excubias nocturnas uigilesque commentus est; ad coercendas
 inundationes alueum Tiberis laxauit ac repurgauit completum olim ruderibus et
 aedificiorum prolationibus coartatum. quo autem facilius undique urbs adiretur,
 desumpta sibi Flaminia uia Arimino tenus munienda reliquas triumphalibus uiris ex
 manubiali pecunia sternendas distribuit. 
 
 
 Aedes sacras uetustate conlapsas aut incendio absumptas refecit easque et ceteras
 opulentissimis donis adornauit, ut qui in cellam Capitolini Iouis sedecim milia
 pondo auri gemmasque ac margaritas quingenties sestertium una donatione
 contulerit.

postquam uero pontificatum maximum, quem numquam uiuo Lepido auferre sustinuerat,
 mortuo demum suscepit, quidquid fatidicorum librorum Graeci Latinique generis
 nullis uel parum idoneis auctoribus uulgo ferebatur, supra duo milia contracta
 undique cremauit ac solos retinuit Sibyllinos, hos quoque dilectu habito;
 condiditque duobus forulis auratis sub Palatini Apollinis basi. 
 
 
 annum a Diuo Iulio ordinatum, sed postea neglegentia conturbatum atque confusum,
 rursus ad pristinam rationem redegit; in cuius ordinatione Sextilem mensem e suo
 cognomine nuncupauit magis quam Septembrem quo erat natus, quod hoc sibi et primus
 consulatus et insignes uictoriae optigissent. 
 
 
 sacerdotum et numerum et dignitatem sed et commoda auxit, praecipue Vesta lium
 uirginum. cumque in demortuae locum aliam capi oporteret ambirentque multi ne
 filias in sortem darent, adiurauit, si cuiusquam neptium suarum competeret aetas,
 oblaturum se fuisse eam. 
 
 
 nonnulla etiam ex antiquis caerimonis paulatim abolita restituit, ut Salutis
 augurium, Diale flamonium, sacrum Lupercale, ludos Saeculares et Compitalicios.
 Lupercalibus uetuit currere inberbes, item Saecularibus ludis iuuenes utriusque
 sexus prohibuit ullum nocturnum spectaculum frequentare nisi cum aliquo maiore
 natu propinquorum. Compitales Lares ornari bis anno instituit uernis floribus et
 aestiuis. 
 
 
 Proximum a dis immortalibus honorem memoriae ducum praestitit, qui imperium p. R.
 ex minimo maximum reddidissent. itaque et opera cuiusque manentibus titulis
 restituit et statuas omnium triumphali effigie in utraque fori sui porticu
 dedicauit, professus e s t edicto: commentum id se, ut ad illorum 
 
 uelut ad exemplar et ipse, dum uiueret, et insequentium aetatium principes
 exigerentur a ciuibus. Pompei quoque statuam contra theatri eius regiam marmoreo
 Iano superposuit translatam e curia, in qua C. Caesar fuerat occisus.

Pleraque pessimi exempli in perniciem publicam aut ex consuetudine licentiaque
 bellorum ciuilium durauerant aut per pacem etiam extiterant. nam et grassatorum
 plurimi palam se ferebant succincti ferro, quasi tuendi sui causa, et rapti per
 agros uiatores sine discrimine liberi seruique ergastulis possessorum
 supprimebantur, et plurimae factiones titulo collegi noui ad nullius non facinoris
 societatem coibant. igitur grassaturas dispositis per oportuna loca stationibus
 inhibuit, ergastula recognouit, collegia praeter antiqua et legitima dissoluit.
 
 
 
 tabulas ueterum aerari debitorum, uel praecipuam calumniandi materiam,
 ex c ussit; loca in urbe publica iuris ambigui possessoribus
 adiudicauit; diuturnorum reorum et ex quorum sordibus nihil aliud quam uoluptas
 inimicis quaereretur nomina aboleuit condicione proposita, ut si quem quis
 repetere uellet, par periculum poenae subiret. ne quod autem maleficium negotiumue
 inpunitate uel mora elaberetur, triginta amplius dies, qui honoraris ludis
 occupabantur, actui rerum accommodauit. 
 
 
 ad tris iudicum decurias quartam addidit ex inferiore censu, quae ducenariorum
 uocaretur iudicaretque de leuioribus summis. iudices a tricensimo aetatis anno
 adlegit, id est quinquennio maturius quam solebant. ac plerisque iudicandi munus
 detractantibus uix concessit, ut singulis decuriis per uices annua uacatio esset
 et ut solitae agi Nouembri ac Decembri mense res omitterentur.

ipse ius dixit assidue et in noctem nonnumquam, si parum corpore ualeret, lectica
 pro tribunali collocata uel etiam domi cubans. dixit autem ius non diligentia modo
 summa sed et lenitate, siquidem manifesti parricidii reum, ne culleo insueretur,
 quod non nisi confessi adficiuntur hac poena, ita fertur interrogasse: 'certe
 patrem tuum non occidisti?' 
 
 
 et cum de falso testamento ageretur omnesque signatores lege Cornelia tenerentur,
 non tantum duas tabellas, damnatoriam et absolutoriam, simul cognoscentibus dedit,
 sed tertiam quoque, qua ignosceretur iis, quos fraude ad signandum uel errore
 inductos constitisset. 
 
 
 appellationes quotannis urbanorum quidem litigatorum praetori delegabat urbano,
 at prouincialium consularibus uiris, quos singulos cuiusque prouinciae negotiis
 praeposuisset.

Leges retractauit et quasdam ex integro sanxit, ut sumptuariam et de adulteriis et
 de pudicitia, de ambitu, de maritandis ordinibus. hanc cum aliquanto seuerius quam
 ceteras emendasset, prae tumultu recusantium perferre non potuit nisi adempta
 demum lenitaue parte poenarum et uacatione trienni data auctisque praemiis. 
 
 
 sic quoque abolitionem eius publico spectaculo pertinaciter postulante equite,
 accitos Germanici liberos receptosque partim ad se partim in patris gremium
 ostentauit, manu uultuque significans ne grauarentur imitari iuuenis exemplum.
 cumque etiam inmaturitate sponsarum et matrimoniorum crebra mutatione uim legis
 eludi sentiret, tempus sponsas habendi coartauit, diuortiis modum imposuit.

Senatorum affluentem numerum deformi et incondita turba—erant enim super mille, et
 quidam indignissimi et post necem Caesaris per gratiam et praemium adlecti, quos
 orciuos uulgus uocabat—ad modum pristinum et splendorem redegit duabus
 lectionibus: prima ipsorum arbitratu, quo uir uirum legit, secunda suo et
 Agrippae; quo tempore existimatur lorica sub ueste munitus ferroque cinctus
 praesedisse decem ualentissimis senatorii ordinis amicis sellam suam
 circumstantibus. 
 
 
 Cordus Cremutius scribit ne admissum quidem tunc quemquam senatorum nisi solum et
 praetemptato sinu. quosdam ad excusandi se uerecundiam compulit seruauitque etiam
 excusantibus insigne uestis et spectandi in orchestra epulandique publice ius.
 
 
 
 quo autem lecti probatique et religiosius et minore molestia senatoria munera
 fungerentur, sanxit, ut prius quam consideret quisque ture ac mero supplicaret
 apud aram eius dei, in cuius templo coiretur, et ne plus quam bis in mense
 legitimus senatus ageretur, Kalendis et Idibus, neue Septembri Octobriue mense
 ullos adesse alios necesse esset quam sorte ductos, per quorum numerum decreta
 confici possent; sibique instituit consilia sortiri semenstria, cum quibus de
 negotiis ad frequentem senatum referendis ante tractaret. 
 
 
 sententias de maiore negotio non more atque ordine sed prout libuisset
 perrogabat, ut perinde quisque animum intenderet ac si censendum magis quam
 adsentiendum esset.

Auctor et aliarum rerum fuit, in quis: ne acta senatus publicarentur, ne
 magistratus deposito honore statim in prouincias mitterentur, ut proconsulibus ad
 mulos et tabernacula, quae publice locari solebant, certa pecunia constitueretur,
 ut cura aerari a quaestoribus urbanis ad praetorios praetoresue transiret, ut
 centumuiralem hastam quam quaesturam functi consuerant cogere decemuiri
 cogerent.

quoque plures partem administrandae rei p. caperent, noua officia excogitauit:
 curam operum publicorum, uiarum, aquarum, aluei Tiberis, frumenti populo
 diuidundi, praefecturam urbis, triumuiratum legendi senatus et alterum
 recognoscendi turmas equitum, quotiensque opus esset. censores creari desitos
 longo interuallo creauit. numerum praetorum auxit. exegit etiam, ut quotiens
 consulatus sibi daretur, binos pro singulis collegas haberet, nec optinuit,
 reclamantibus cunctis satis maiestatem eius imminui, quod honorem eum non solus
 sed cum altero gereret.

nec parcior in bellica uirtute honoranda, super triginta ducibus iustos triumphos
 et aliquanto pluribus triumphalia ornamenta decernenda curauit. 
 
 
 Liberis senatorum, quo celerius rei p. assuescerent, protinus uirili toga latum
 clauum induere et curiae interesse permisit militiamque auspicantibus non
 tribunatum modo legionum, sed et praefecturas alarum dedit; ac ne qui expers
 castrorum esset, binos plerumque laticlauios praeposuit singulis alis. 
 
 
 Equitum turmas frequenter recognouit, post longam intercapedinem reducto more
 trauectionis. sed neque detrahi quemquam in trauehendo ab accusatore passus est,
 quod fieri solebat, et senio uel aliqua corporis labe insignibus permisit,
 praemisso in ordine equo, ad respondendum quotiens citarentur pedibus uenire; mox
 reddendi equi gratiam fecit eis, qui maiores annorum quinque et triginta retinere
 eum nollent;

impetratisque a senatu decem adiutoribus unum quemque equitum rationem uitae
 reddere coegit atque in exprobratis alios poena, alios ignominia notauit, plures
 admonitione, sed uaria. lenissimum genus admonitionis fuit traditio coram
 pugillarium, quos taciti et ibidem statim legerent; notauitque aliquos, quod
 pecunias leuioribus usuris mutuati grauiore faenore collocassent.

ac comitiis tribuniciis si deessent candidati senatores, ex equitibus R. creauit,
 ita ut potestate transacta in utro uellent ordine manerent. cum autem plerique
 equitum attrito bellis ciuilibus patrimonio spectare ludos e quattuordecim non
 auderent metu poenae theatralis, pronuntiauit non teneri ea, quibus ipsis
 parentibusue equester census umquam fuisset. 
 
 
 Populi recensum uicatim egit, ac ne plebs frumentationum causa frequentius ab
 negotiis auocaretur, ter in annum quaternum mensium tesseras dare destinauit; sed
 desideranti consuetudinem ueterem concessit rursus, ut sui cuiusque mensis
 acciperet. comitiorum quoque pristinum ius reduxit ac multiplici poena coercito
 ambitu, Fabianis et Scaptiensibus tribulibus suis die comitiorum, ne quid a
 quoquam candidato desiderarent, singula milia nummum a se diuidebat. 
 
 
 Magni praeterea existimans sincerum atque ab omni colluuione peregrini ac seruilis
 sanguinis incorruptum seruare populum, et ciuitates Romanas parcissime dedit et
 manumittendi modum terminauit. Tiberio pro cliente Graeco petenti rescripsit, non
 aliter se daturum, quam si praesens sibi persuasisset, quam iustas petendi causas
 haberet; et Liuiae pro quodam tributario Gallo roganti ciuitatem negauit,
 immunitatem optulit affirmans facilius se passurum fisco detrahi aliquid, quam
 ciuitatis Romanae uulgari honorem. 
 
 
 seruos non contentus multis difficultatibus a libertate et multo pluribus a
 libertate iusta remouisse, cum et de numero et de condicione ac differentia eorum,
 qui manumitterentur, curiose cauisset, hoc quoque adiecit, ne uinctus umquam
 tortusue quis ullo libertatis genere ciuitatem adipisceretur. 
 
 
 Etiam habitum uestitumque pristinum reducere studuit, ac uisa quondam pro contione
 pullatorum turba indignabundus et clamitans: 'en 
 Romanos, rerum dominos, gentemque togatam!' negotium aedilibus dedit, ne quem
 posthac paterentur in foro circaue nisi positis lacernis togatum consistere.

Liberalitatem omnibus ordinibus per occasiones frequenter exhibuit. nam et inuecta
 urbi Alexandrino triumpho regia gaza tantam copiam nummariae rei effecit, ut
 faenore deminuto plurimum agrorum pretiis accesserit, et postea, quotiens ex
 damnatorum bonis pecunia superflueret, usum eius gratuitum iis, qui cauere in
 duplum possent, ad certum tempus indulsit. senatorum censum ampliauit ac pro
 octingentorum milium summa duodecies sestertium taxauit suppleuitque non
 habentibus. 
 
 
 congiaria populo frequenter dedit, sed diuersae fere summae: modo quadringenos,
 modo trecenos, nonnumquam ducenos quinquagenosque nummos; ac ne minores quidem
 pueros praeteriit, quamuis non nisi ab undecimo aetatis anno accipere consuessent.
 frumentum quoque in annonae difficultatibus saepe leuissimo, interdum nullo pretio
 uiritim admensus est tesserasque nummarias duplicauit.

sed ut salubrem magis quam ambitiosum principem scires, querentem de inopia et
 caritate uini populum seuerissima coercuit uoce: satis prouisum a genero suo
 Agrippa perductis pluribus aquis, ne homines sitirent. 
 
 
 eidem populo promissum quidem congiarium reposcenti bonae se fidei esse
 respondit; non promissum autem flagitanti turpitudinem et impudentiam edicto
 exprobrauit affirmauitque non daturum se quamuis dare destinaret. nec minore
 grauitate atque constantia, cum proposito congiario multos manumissos insertosque
 ciuium numero comperisset, negauit accepturos quibus promissum non esset,
 ceterisque minus quam promiserat dedit, ut destinata summa sufficeret. 
 
 
 magna uero quondam sterilitate ac difficili remedio cum uenalicias et lanistarum
 familias peregrinosque omnes exceptis medicis et praeceptoribus partimque
 seruitiorum urbe expulisset, ut tandem annona conualuit, impetum se cepisse
 scribit frumentationes publicas in perpetuum abolendi, quod earum fiducia cultura
 agrorum cessaret: neque tamen perseuerasse, quia certum haberet posse per
 ambitionem quandoque restitui. atque ita postha n c rem temperauit, ut
 non minorem aratorum ac negotiantium quam populi rationem deduceret.

Spectaculorum et assiduitate et uarietate et magnificentia omnes antecessit.
 fecisse se ludos ait suo nomine quater, pro aliis magistratibus, qui aut abessent
 aut non sufficerent, ter et uicies. fecitque nonnumquam etiam uicatim ac pluribus
 scaenis per omnium linguarum histriones 
 
 non in foro modo, nec in amphitheatro, sed et in circo et in Saeptis, et
 aliquando nihil praeter uenationem edidit; athletas quoque extructis in campo
 Martio sedilibus ligneis; item nauale proelium circa Tiberim cauato solo, in quo
 nunc Caesarum nemus est. quibus diebus custodes in urbe disposuit, ne raritate
 remanentium grassatoribus obnoxia esset. 
 
 
 in circo aurigas cursoresque et confectores ferarum, et nonnumquam ex nobilissima
 iuuentute, produxit. sed et Troiae lusum edidit frequentissime maiorum minorumque
 puerorum, prisci decorique moris existimans clarae stirpis indolem sic notescere.
 in hoc ludicro Nonium Asprenatem lapsu debilitatum aureo torque donauit passusque
 est ipsum posterosque Torquati ferre cognomen. mox finem fecit talia edendi Asinio
 Pollione oratore grauiter inuidioseque in curia questo Aesernini nepotis sui
 casum, qui et ipse crus fregerat. 
 
 
 Ad scaenicas quoque et gladiatorias operas et equitibus Romanis aliquando usus
 est, uerum prius quam senatus consulto interdiceretur. postea nihil sane
 praeterquam adulescentulum Lycium honeste natum exhibuit, tantum ut ostenderet,
 quod erat bipedali minor, librarum septemdecim ac uocis immensae. 
 
 
 quodam autem muneris die Parthorum obsides tunc primum missos per mediam harenam
 ad spectaculum induxit superque se subsellio secundo collocauit. solebat etiam
 citra spectaculorum dies, si quando quid inuisitatum dignumque cognitu aduectum
 esset, id extra ordinem quolibet loco publicare, ut rhinocerotem apud Saepta,
 tigrim in scaena, anguem quinquaginta cubitorum pro comitio. 
 
 
 Accidit uotiuis circensibus, ut correptus ualitudine lectica cubans tensas
 deduceret; rursus commissione ludorum, quibus theatrum Marcelli dedicabat, euenit
 ut laxatis sellae curulis compagibus caderet supinus. nepotum quoque suorum munere
 cum consternatum ruinae metu populum retinere et confirmare nullo modo posset,
 transiit e loco suo atque in ea parte consedit, quae suspecta maxime erat.

Spectandi confusissimum ac solutissimum morem correxit ordinauitque motus iniuria
 senatoris, quem Puteolis per celeberrimos ludos consessu frequenti nemo receperat.
 facto igitur decreto patrum ut, quotiens quid spectaculi usquam publice ederetur,
 primus subselliorum ordo uacaret senatoribus, Romae legatos liberarum sociarumque
 gentium uetuit in orchestra sedere, cum quosdam etiam libertini generis mitti
 deprendisset. 
 
 
 militem secreuit a populo. maritis e plebe proprios ordines assignauit,
 praetextatis cuneum suum, et proximum paedagogis, sanxitque ne quis pullatorum
 media cauea sederet. feminis ne gladiatores quidem, quos promiscue spectari
 sollemne olim erat, nisi ex superiore loco spectare concessit. 
 
 
 solis uirginibus Vestalibus locum in theatro separatim et contra praetoris
 tribunal dedit. athletarum uero spectaculo muliebre secus omne adeo summouit, ut
 pontificalibus ludis pugilum par postulatum distulerit in insequentis diei
 matutinum tempus edixeritque mulieres ante horam quintam uenire in theatrum non
 placere.

ipse circenses ex amicorum fere libertorumque cenaculis spectabat, interdum ex
 puluinari et quidem cum coniuge ac liberis sedens. spectaculo plurimas horas,
 aliquando totos dies aberat, petita uenia commendatisque qui suam uicem
 praesidendo fungerentur. uerum quotiens adesset, nihil praeterea agebat, seu
 uitandi rumoris causa, quo patrem Caesarem uulgo reprehensum commemorabat, quod
 inter spectandum epistulis libellisque legendis aut rescribendis uacaret, seu
 studio spectandi ac uoluptate, qua teneri se neque dissimulauit umquam et saepe
 ingenue professus est. 
 
 
 itaque corollaria et praemia in alienis quoque muneribus ac ludis et crebra et
 grandia de suo offerebat nullique Graeco certamini interfuit, quo non pro merito
 quemque certantium honorarit. spectauit autem studiosissime pugiles et maxime
 Latinos, non legitimos atque ordinarios modo, quos etiam committere cum Graecis
 solebat, sed et cateruarios oppidanos inter angustias uicorum pugnantis temere ac
 sine arte. 
 
 
 uniuersum denique genus operas aliquas publico spectaculo praebentium etiam cura
 sua dignatus est: athletis et conseruauit priuilegia et ampliauit, gladiatores
 sine missione edi prohibuit, coercitionem in histriones magistratibus omni tempore
 et loco lege uetere permissam ademit praeterquam ludis et scaena. 
 
 
 nec tamen eo minus aut xysticorum certationes aut gladiatorum pugnas seuerissime
 semper exegit. nam histrionum licentiam adeo compescuit, ut Stephanionem
 togatarium, cui in puerilem habitum circumtonsam matronam ministrasse compererat,
 per trina theatra uirgis caesum relegauerit, Hylan pantomimum querente praetore in
 atrio domus suae nemine excluso flagellis uerberarit et Pyladen urbe atque Italia
 summouerit, quod spectatorem, a quo exibilabatur, demonstrasset digito
 conspicuumque fecisset.

Ad hunc modum urbe urbanisque rebus administratis Italiam duodetriginta coloniarum
 numero deductarum a se frequentauit operibusque ac uectigalibus publicis
 plurifariam instruxit, etiam iure ac dignatione urbi quodam modo pro parte aliqua
 adaequauit excogitato genere suffragiorum, quae de magistratibus urbicis
 decuriones colonici in sua quisque colonia ferrent et sub die comitiorum obsignata
 Romam mitterent. ac necubi aut honestorum deficeret copia aut multitudinis
 suboles, equestrem militiam petentis etiam ex commendatione publica cuiusque
 oppidi ordinabat, at iis, qui e plebe regiones sibi reuisenti filios filiasue
 approbarent, singula nummorum milia pro singulis diuidebat.

Prouincias ualidiores et quas annuis magistratuum imperiis regi nec facile nec
 tutum erat, ipse suscepit, ceteras proconsulibus sortito permisit; et tamen
 nonnullas commutauit interdum atque ex utroque genere plerasque saepius adiit.
 urbium quasdam, foederatas sed ad exitium licentia praecipites, libertate
 priuauit, alias aut aere alieno laborantis leuauit aut terrae motu subuersas denuo
 condidit aut merita erga populum R. adlegantes Latinitate uel ciuitate donauit.
 nec est, ut opinor, prouincia, excepta dum taxat Africa et Sardinia, quam non
 adierit. in has fugato Sex. Pompeio traicere ex Sicilia apparantem continuae et
 immodicae tempestates inhibuerunt nec mox occasio aut causa traiciendi fuit.

Regnorum quibus belli iure potitus est, praeter pauca, aut isdem quibus ademerat
 reddidit aut alienigenis contribuit. reges socios etiam inter semet ipsos
 necessitudinibus mutuis iunxit, promptissimus affinitatis cuiusque atque amicitiae
 conciliator et fautor; nec aliter uniuersos quam membra partisque imperii curae
 habuit, rectorem quoque solitus apponere aetate paruis aut mente lapsis, donec
 adolescerent aut resipiscerent; ac plurimorum liberos et educauit simul cum suis
 et instituit.

Ex militaribus copiis legiones et auxilia prouinciatim distribuit, classem Miseni
 et alteram Rauennae ad tutelam Superi et Inferi maris conlocauit, ceterum numerum
 partim in urbis partim in sui custodiam adlegit dimissa Calagurritanorum manu,
 quam usque ad deuictum Antonium, item Germanorum, quam usque ad cladem Varianam
 inter armigeros circa se habuerat. neque tamen umquam plures quam tres cohortes in
 urbe esse passus est easque sine castris, reliquas in hiberna et aestiua circa
 finitima oppida dimittere assuerat. 
 
 
 quidquid autem ubique militum esset, ad certam stipendiorum praemiorumque
 formulam adstrinxit definitis pro gradu cuiusque et temporibus militiae et
 commodis missionum, ne aut aetate aut inopia post missionem sollicitari ad res
 nouas possent. utque perpetuo ac sine difficultate sumptus ad tuendos eos
 prosequendosque suppeteret, aerarium militare cum uectigalibus nouis constituit.
 
 
 
 Et quo celerius ac sub manum adnuntiari cognoscique posset, quid in prouincia
 quaque gereretur, iuuenes primo modicis interuallis per militaris uias, dehinc
 uehicula disposuit. commodius id uisum est, ut qui a loco idem perferunt litteras,
 interrogari quoque, si quid res exigant, possint.

in diplomatibus libellisque et epistulis signandis initio sphinge usus est, mox
 imagine Magni Alexandri, nouissime sua, Dioscuridis manu scalpta, qua signare
 insecuti quoque principes perseuerarunt. ad epistulas omnis horarum quoque momenta
 nec diei modo sed et noctis, quibus datae significarentur, addebat.

Clementiae ciuilitatisque eius multa et magna documenta sunt. ne enumerem, quot et
 quos diuersarum partium uenia et incolumitate donatos principem etiam in ciuitate
 locum tenere passus sit: Iunium Nouatum et Cassium Patauinum e plebe homines
 alterum pecunia, alterum leui exilio punire satis habuit, cum ille Agrippae
 iuuenis nomine asperrimam de se epistulam in uulgus edidisset, hic conuiuio pleno
 proclamasset neque uotum sibi neque animum deesse confodiendi eum. 
 
 
 quadam uero cognitione, cum Aemilio Aeliano Cordubensi inter cetera crimina uel
 maxime obiceretur quod male opinari de Caesare soleret, conuersus ad accusatorem
 commotoque similis: 'uelim,' inquit, 'hoc mihi probes; faciam sciat Aelianus et me
 linguam habere, plura enim de eo loquar'; nec quicquam ultra aut statim aut postea
 inquisiit. 
 
 
 Tiberio quoque de eadem re, sed uiolentius apud se per epistulam conquerenti ita
 rescripsit: 'aetati tuae, mi Tiberi, noli in hac re indulgere et nimium indignari
 quemquam esse, qui de me male loquatur; satis est enim, si hoc habemus ne quis
 nobis male facere possit.'

Templa, quamuis sciret etiam proconsulibus decerni solere, in nulla tamen
 prouincia nisi communi suo Romaeque nomine recepit. nam in urbe quidem
 pertinacissime abstinuit hoc honore; atque etiam argenteas statuas olim sibi
 positas conflauit omnis exque iis aureas cortinas Apollini Palatino dedicauit. 
 Dictaturam magna ui offerente populo genu nixus deiecta ab umeris toga nudo
 pectore deprecatus est.

domini appellationem ut maledictum et obprobrium semper exhorruit. cum spectante
 eo ludos pronuntiatum esset in mimo: 
 o dominum aequum et bonum! et uniuersi quasi de ipso dictum exultantes
 comprobassent, et statim manu uultuque indecoras adulationes repressit et
 insequenti die grauissimo corripuit edicto; dominumque se posthac appellari ne a
 liberis quidem aut nepotibus suis uel serio uel ioco passus est atque eius modi
 blanditias etiam inter ipsos prohibuit. 
 
 
 non temere urbe oppidoue ullo egressus aut quoquam ingressus est nisi uespera aut
 noctu, ne quem officii causa inquietaret. in consulatu pedibus fere, extra
 consulatum saepe adoperta sella per publicum incessit. promiscuis salutationibus
 admittebat et plebem, tanta comitate adeuntium desideria excipiens, ut quendam
 ioco corripuerit, quod sic sibi libellum porrigere dubitaret, 'quasi elephanto
 stipem'. 
 
 
 die senatus numquam patres nisi in curia salutauit et quidem sedentis ac
 nominatim singulos nullo submonente; etiam discedens eodem modo sedentibus ualere
 dicebat. officia cum multis mutuo exercuit, nec prius dies cuiusque sollemnes
 frequentare desiit, quam grandior iam natu et in turba quondam sponsaliorum die
 uexatus. Gallum Cerrinium senatorem minus sibi familiarem, sed captum repente
 oculis et ob id inedia m mori destinantem praesens consolando
 reuocauit ad uitam.

In senatu uerba facienti dictum est: 'non intellexi,' et ab alio: 'contra dicerem
 tibi, si locum haberem.' interdum ob immodicas disceptantium altercationes e curia
 per iram se proripienti quidam ingesserunt licere oportere senatoribus de re p.
 loqui. Antistius Labeo senatus lectione, cum uir uirum legeret, M. Lepidum hostem
 olim eius et tunc exulantem legit interrogatusque ab eo an essent alii digniores,
 suum quemque iudicium habere respondit. nec ideo libertas aut contumacia fraudi
 cuiquam fuit.

etiam sparsos de se in curia famosos libellos nec expauit et magna cura redarguit
 ac ne requisitis quidem auctoribus id modo censuit, cognoscendum posthac de iis,
 qui libellos aut carmina ad infamiam cuiuspiam sub alieno nomine edant.

Iocis quoque quorundam inuidiosis aut petulantibus lacessitus contra dixit edicto.
 et tamen ne de inhibenda testamentorum licentia quicquam constitueretur
 intercessit. quotiens magistratuum comitiis interesset, tribus cum candidatis suis
 circuibat supplicabatque more sollemni. ferebat et ipse suffragium in
 tribu s , ut unus e populo. testem se in iudiciis et interrogari et
 refelli aequissimo animo patiebatur. 
 
 
 forum angustius fecit non ausus extorquere possessoribus proximas domos. numquam
 filios suos populo commendauit ut non adiceret: 'si merebuntur.' eisdem
 praetextatis adhuc assurrectum ab uniuersis in theatro et a stantibus plausum
 grauissime questus est. amicos ita magnos et potentes in ciuitate esse uoluit, ut
 tamen pari iure essent quo ceteri legibusque iudiciariis aeque tenerentur. 
 
 
 cum Asprenas Nonius artius ei iunctus causam ueneficii accusante Cassio Seuero
 diceret, consuluit senatum, quid officii sui putaret; cunctari enim se, ne si
 superesset, eripere t legibus reum, sin deesset, destituere ac
 praedamnare amicum existimaretur; et consentientibus uniuersis sedit in subselliis
 per aliquot horas, uerum tacitus et ne laudatione quidem iudiciali data. 
 
 
 affuit et clientibus, sicut Scutario cuidam euocato quondam suo, qui postulabatur
 iniuriarum. unum omnino e reorum numero ac ne eum quidem nisi precibus eripuit,
 exorato coram iudicibus accusatore, Castricium, per quem de coniuratione Murenae
 cognouerat.

Pro quibus meritis quanto opere dilectus sit, facile est aestimare. omitto senatus
 consulta, quia possunt uideri uel necessitate expressa uel uerecundia. equites R.
 natalem eius sponte atque consensu biduo semper celebrarunt. omnes ordines in
 lacum Curti quotannis ex uoto pro salute eius stipem iaciebant, item Kal. Ian.
 stren u am in Capitolio etiam absenti, ex qua summa pretiosissima
 deorum simulacra mercatus uicatim dedicabat, ut Apollinem Sandaliarium et Iouem
 Tragoedum aliaque. 
 
 
 in restitutionem Palatinae domus incendio absumptae ueterani, decuriae, tribus
 atque etiam singillatim e cetero genere hominum libentes ac pro facultate quisque
 pecunias contulerunt, delibante tantum modo eo summarum aceruos neque ex quoquam
 plus denario auferente. reuertentem ex prouincia non solum faustis ominibus, sed
 et modulatis carminibus prosequebantur. obseruatum etiam est, ne quotiens
 introiret urbem, supplicium de quoquam sumeretur.

Patris patriae cognomen uniuersi repentino maximoque consensu detulerunt ei: prima
 plebs legatione Antium missa; dein, quia non recipiebat, ineunti Romae spectacula
 frequens et laureata; mox in curia senatus, neque decreto neque adclamatione, sed
 per Valerium Messalam is mandantibus cunctis: 
 
 
 'quod bonum,' inquit, 'faustumque sit tibi domuique tuae, Caesar Auguste! sic
 enim nos perpetuam felicitatem rei p. et laeta huic precari existimamus: senatus
 te consentiens cum populo R. consalutat patriae patrem.' cui lacrimans respondit
 Augustus his uerbis—ipsa enim, sicut Messalae, posui—: 'compos factus uotorum
 meorum, p. c., quid habeo aliud deos immortales precari, quam ut hunc consensum
 uestrum ad ultimum finem uitae mihi perferre liceat?'

Medico Antonio Musae, cuius opera ex ancipiti morbo conualuerat, statuam aere
 conlato iuxta signum Aesculapi statuerunt. nonnulli patrum familiarum testamento
 cauerunt, ut ab heredibus suis praelato titulo uictumae in Capitolium ducerentur
 uotumque pro se solueretur, quod superstitem Augustum reliquissent. quaedam
 Italiae ciuitates diem, quo primum ad se uenisset, initium anni fecerunt.
 prouinciarum pleraeque super templa et aras ludos quoque quinquennales paene
 oppidatim constituerunt.

reges amici atque socii et singuli in suo quisque regno Caesareas urbes
 condiderunt et cuncti simul aedem Iouis Olympii Athenis antiquitus incohatam
 perficere communi sumptu destinauerunt Genioque eius dedicare; ac saepe regnis
 relictis non Romae modo sed et prouincias peragranti cotidiana officia togati ac
 sine regio insigni more clientium praestiterunt.

Quoniam qualis in imperis ac magistratibus regendaque per terrarum orbem pace
 belloque re p. fuerit, exposui, referam nunc interiorem ac familiarem eius uitam
 quibusque moribus atque fortuna domi et inter suos egerit a iuuenta usque ad
 supremum uitae diem. 
 
 
 Matrem amisit in primo consulatu, sororem Octauiam quinquagensimum et quartum
 agens aetatis annum. utrique cum praecipua officia uiuae praestitisset, etiam
 defunctae honores maximos tribuit.

Sponsam habuerat adulescens P. Seruili Isaurici filiam, sed reconciliatus post
 primam discordiam Antonio, expostulantibus utriusque militibus ut et necessitudine
 aliqua iungerentur, priuignam eius Claudiam, Fuluiae ex P. Clodio filiam, duxit
 uxorem uixdum nubilem ac simultate cum Fuluia socru orta dimisit intactam adhuc et
 uirginem. 
 
 
 mox Scriboniam in matrimonium accepit nuptam ante duobus consularibus, ex altero
 etiam matrem. cum hac quoque diuortium fecit, 'pertaesus,' ut scribit, 'morum
 peruersitatem eius,' ac statim Liuiam Drusillam matrimonio Tiberi Neronis et
 quidem praegnantem abduxit dilexitque et probauit unice ac perseueranter.

Ex Scribonia Iuliam, ex Liuia nihil liberorum tulit, cum maxime cuperet. infans,
 qui conceptus erat, immaturus est editus. Iuliam primum Marcello Octauiae sororis
 suae filio tantum quod pueritiam egresso, deinde, ut is obiit, M. Agrippae nuptum
 dedit exorata sorore, ut sibi genero cederet; nam tunc Agrippa alteram Marcellarum
 habebat et ex ea liberos. 
 
 
 hoc quoque defuncto, multis ac diu, etiam ex equestri ordine, circumspectis
 condicionibus, Tiberium priuignum suum elegit coegitque praegnantem uxorem et ex
 qua iam pater erat dimittere. M. Antonius scribit primum eum Antonio filio suo
 despondisse Iuliam, dein Cotisoni Getarum regi, quo tempore sibi quoque in uicem
 filiam regis in matrimonium petisset.

Nepotes ex Agrippa et Iulia tres habuit C. et L. et Agrippam, neptes duas Iuliam
 et Agrippinam. Iuliam L. Paulo censoris filio, Agrippinam Germanico sororis suae
 nepoti collocauit. Gaium et L. adoptauit domi per assem et libram emptos a patre
 Agrippa tenerosque adhuc ad curam rei p. admouit et consules designatos circum
 prouincias exercitusque dimisit. 
 
 
 filiam et neptes ita instituit, ut etiam lanificio assuefaceret uetaretque loqui
 aut agere quicquam nisi propalam et quod in di ut urnos commentarios
 referretur; extraneorum quidem coetu adeo prohibuit, ut L. Vinicio, claro
 decoroque iuueni, scripserit quondam parum modeste fecisse eum, quod filiam suam
 Baias salutatum uenisset. 
 
 
 nepotes et litteras et natare aliaque rudimenta per se plerumque docuit, ac nihil
 aeque elaborauit quam ut imitarentur chirographum suum; neque cenauit una, nisi ut
 in imo lecto assiderent, neque iter fecit, nisi ut uehiculo anteirent aut circa
 adequitarent.

sed laetum eum atque fidentem et subole et disciplina domus Fortuna destituit.
 Iulias, filiam et neptem, omnibus probris contaminatas relegauit; C. et L. in
 duodeuiginti mensium spatio amisit ambos, Gaio in Lycia, Lucio Massiliae
 defunctis. tertium nepotem Agrippam simulque priuignum Tiberium adoptauit in foro
 lege curiata; ex quibus Agrippam breui ob ingenium sordidum ac ferox abdicauit
 seposuitque Surrentum. 
 
 
 Aliquanto autem patientius mortem quam dedecora suorum tulit. nam C. Lucique casu
 non adeo fractus, de filia absens ac libello per quaestorem recitato notum senatui
 fecit abstinuitque congressu hominum diu prae pudore, etiam de necanda
 deliberauit. certe cum sub idem tempus una ex consciis liberta Phoebe suspendio
 uitam finisset, maluisse se ait Phoebes patrem fuisse. 
 
 
 relegatae usum uini omnemque delicatiorem cultum ademit neque adiri a quoquam
 libero seruo q ue nisi se consulto permisit, et ita ut certior fieret,
 qua is aetate, qua statura, quo colore esset, etiam quibus corporis notis uel
 cicatricibus. post quinquennium demum ex insula in continentem lenioribusque paulo
 condicionibus transtulit eam. nam ut omnino reuocaret, exorari nullo modo potuit,
 deprecanti saepe p. R. et pertinacius instanti tales filias talesque coniuges pro
 contione inprecatus. 
 
 
 ex nepte Iulia post damnationem editum infantem adgnosci alique uetuit. Agrippam
 nihilo tractabiliorem, immo in dies amentiorem in insulam transportauit saepsitque
 insuper custodia militum. cauit etiam s.c. ut eodem loci in perpetuum
 contineretur. atque ad omnem et eius et Iuliarum mentionem ingemiscens proclamare
 etiam solebat: 
 
 αἴθʼ ὄφελον ἄγαμός τʼ ἔμεναι ἄγονός τʼ ἀπολέσθαι 
 nec aliter eos appellare quam tris uomicas ac tria carcinomata sua.

Amicitias neque facile admisit et constantissime retinuit, non tantum uirtutes ac
 merita cuiusque digne prosecutus, sed uitia quoque et delicta, dum taxat modica,
 perpessus. neque enim temere ex omni numero in amicitia eius afflicti reperientur
 praeter Saluidienum Rufum, quem ad consulatum usque, et Cornelium Gallum, quem ad
 praefecturam Aegypti, ex infima utrumque fortuna prouexerat. 
 
 
 quorum alterum res nouas molientem damnandum senatui tradidit, alteri ob ingratum
 et maliuolum animum domo et prouinciis suis interdixit. sed Gallo quoque et
 accusatorum denuntiationibus et senatus consultis ad necem conpulso laudauit
 quidem pietatem tanto opere pro se indignantium, ceterum et inlacrimauit et uicem
 suam conquestus est, quod sibi soli non liceret amicis, quatenus uellet, irasci.
 
 
 
 reliqui potentia atque opibus ad finem uitae sui quisque ordinis principes
 floruerunt, quanquam et offensis interuenientibus. desiderauit enim nonnumquam, ne
 de pluribus referam, et M. Agrippae patientiam et Maecenatis taciturnitatem, cum
 ille ex leui frigoris suspicione et quod Marcellus sibi anteferretur, Mytilenas se
 relictis omnibus contulisset, et hic secretum de comperta Murenae
 coniuratione uxori Terentiae prodidisset. 
 
 
 Exegit et ipse in uicem ab amicis beniuolentiam mutuam, tam a defunctis quam a
 uiuis. nam quamuis minime appeteret hereditates, ut qui numquam ex ignoti
 testamento capere quicquam sustinuerit, amicorum tamen suprema iudicia morosissime
 pensitauit, neque dolore dissimulato, si parcius aut citra honorem uerborum, neque
 gaudio, si grate pieque quis se prosecutus fuisset. legata uel partes hereditatium
 a quibuscumque parentibus relicta sibi aut statim liberis eorum concedere aut, si
 pupillari aetate essent, die uirilis togae uel nuptiarum cum incremento restituere
 consueuerat.

Patronus dominusque non minus seuerus quam facilis et clemens multos libertorum in
 honore et usu maximo habuit, ut Licin i um et Celadum aliosque. Cosmum
 seruum grauissime de se opinantem non ultra quam compedibus coercuit. Diomeden
 dispensatorem, a quo simul ambulante incurrenti repente fero apro per metum
 obiectus est, maluit timiditatis arguere quam noxae remque non minimi periculi,
 quia tamen fraus aberat, in iocum uertit. 
 
 
 idem Polum ex acceptissimis libertis mori coegit compertum adulterare matronas;
 Thallo a manu, quod pro epistula prodita denarios quingentos accepisset, crura ei
 fregit; paedagogum ministrosque C. fili, per occasionem ualitudinis mortisque eius
 superbe auareque in prouincia grassatos, oneratos graui pondere ceruicibus
 praecipitauit in flumen.

Prima iuuenta uariorum dedecorum infamiam subiit. Sextus Pompeius ut effeminatum
 insectatus est; M. Antonius adoptionem auunculi stupro meritum; item L. Marci
 frater, quasi pudicitiam delibatam a Caesare Aulo etiam Hirtio in Hispania
 trecentis milibus nummum substrauerit solitusque sit crura suburere nuce ardenti,
 quo mollior pilus surgeret. sed et populus quondam uniuersus ludorum die et
 accepit in contumeliam eius et adsensu maximo conprobauit uersum in scaena
 pronuntiatum de gallo Matris deum tympanizante: 
 uidesne, ut cinaedus orbem digito temperat?

adulteria quidem exercuisse ne amici quidem negant, excusantes sane non libidine,
 sed ratione commissa, quo facilius consilia aduersariorum per cuiusque mulieres
 exquireret. M. Antonius super festinatas Liuiae nuptias obiecit et feminam
 consularem e triclinio uiri coram in cubiculum abductam, rursus in conuiuium
 rubentibus auriculis incomptiore capillo reductam; dimissam Scriboniam, quia
 liberius doluisset nimiam potentiam paelicis; condiciones quaesitas per amicos,
 qui matres familias et adultas aetate uirgines denudarent atque perspicerent,
 tamquam Toranio mangone uendente. 
 
 
 scribit etiam ad ipsum haec familiariter adhuc necdum plane inimicus aut hostis:
 'quid te mutauit? quod reginam ineo? uxor mea est. nunc coepi an abhinc annos
 nouem? tu deinde solam Drusillam inis? ita ualeas, uti tu, hanc epistulam cum
 leges, non inieris Tertullam aut Terentillam aut Rufillam aut Saluiam Titiseniam
 aut omnes. an refert, ubi et in qua arrigas?'

Cena quoque eius secretior in fabulis fuit, quae uulgo δωδεκάθεος uocabatur; in qua deorum dearumque habitu discubuisse
 conuiuas et ipsum pro Apolline ornatum non Antoni modo epistulae singulorum nomina
 amarissime enumerantis exprobrant, sed et sine auctore notissimi uersus: 
 cum primum istorum conduxit mensa choragum, 
 sexque deos uidit Mallia sexque deas, 
 impia dum Phoebi Caesar mendacia ludit, 
 dum noua diuorum cenat adulteria: 
 omnia se a terris tunc numina declinarunt, 
 fugit et auratos Iuppiter ipse thronos. 
 
 
 auxit cenae rumorem summa tunc in ciuitate penuria ac fames, adclamatumque est
 postridie: omne frumentum deos comedisse et Caesarem esse plane Apollinem, sed
 Tortorem, quo cognomine is deus quadam in parte urbis colebatur. notatus est et ut
 pretiosae supellectilis Corinthiorumque praecupidus et aleae indulgens. nam et
 proscriptionis tempore ad statuam eius ascriptum est: 
 pater argentarius, ego Corinthiarius, cum existimaretur quosdam propter uasa
 Corinthia inter proscriptos curasse referendos; et deinde bello Siciliensi
 epigramma uulgatum est: 
 postquam bis classe uictus naues perdidit, 
 aliquando ut uincat, ludit assidue aleam.

ex quibus siue criminibus siue maledictis infamiam impudicitiae facillime
 refutauit et praesentis et posterae uitae castitate; item lautitiarum inuidiam,
 cum et Alexandria capta nihil sibi praeter unum murrinum calicem ex instrumento
 regio retinuerit et mox uasa aurea assiduissimi usus conflauerit omnia. circa
 libidines haesit, postea quoque, ut ferunt, ad uitiandas uirgines promptior, quae
 sibi undique etiam ab uxore conquirerentur. aleae rumorem nullo modo expauit
 lusitque simpliciter et palam oblectamenti causa etiam senex ac praeterquam
 Decembri mense aliis quoque festis et profestis diebus. 
 
 
 nec id dubium est. autographa quadam epistula: 'cenaui,' ait, 'mi Tiberi, cum
 isdem; accesserunt conuiuae Vinicius et Silius pater. inter cenam lusimus
 geronticos et heri et hodie; talis enim iactatis, ut quisque canem aut senionem
 miserat, in singulos talos singulos denarios in medium conferebat, quos tollebat
 uniuersos, qui Venerem iecerat.' 
 
 
 et rursus aliis litteris: 'nos, mi Tiberi, Quinquatrus satis iucunde egimus;
 lusimus enim per omnis dies forumque aleatorum calfecimus. frater tuus magnis
 clamoribus rem gessit; ad summam tamen perdidit non multum, sed ex magnis
 detrimentis praeter spem paulatim retractum est. ego perdidi uiginti milia nummum
 meo nomine, sed cum effuse in lusu liberalis fuissem, ut soleo plerumque. nam si
 quas manus remisi cuique exegissem aut retinuissem quod cuique donaui, uicissem
 uel quinquaginta milia. sed hoc malo; benignitas enim mea me ad caelestem gloriam
 efferet.' scribit ad filiam: 
 
 
 'misi tibi denarios ducentos quinquaginta, quos singulis conuiuis dederam, si
 uellent inter se inter cenam uel talis uel par impar ludere.'

In ceteris partibus uitae continentissimum constat ac sine suspicione ullius
 uitii. habitauit primo iuxta Romanum forum supra Scalas anularias, in domo quae
 Calui oratoris fuerat; postea in Palatio, sed nihilo minus aedibus modicis
 Hortensianis, et neque laxitate neque cultu conspicuis, ut in quibus porticus
 breues essent Albanarum columnarum et sine marmore ullo aut insigni pauimento
 conclauia. ac per annos amplius quadraginta eodem cubiculo hieme et aestate
 mansit, quamuis parum salubrem ualitudini suae urbem hieme experiretur assidueque
 in urbe hiemaret. 
 
 
 si quando quid secreto aut sine interpellatione agere proposuisset, erat illi
 locus in edito singularis, quem Syracusas et technyphion uocabat: huc transibat
 aut in alicuius libertorum suburbanum; aeger autem in domo Maecenatis cubabat. ex
 secessibus praecipue frequentauit maritima insulasque Campaniae aut proxima urbi
 oppida, Lanuuium, Praeneste, Tibur, ubi etiam in porticibus Herculis templi
 persaepe ius dixit. 
 
 
 ampla et operosa praetoria grauabatur. et neptis quidem suae Iuliae, profuse ab
 ea extructa, etiam diruit ad solum, sua uero quamuis modica non tam statuarum
 tabularumque pictarum ornatu quam xystis et nemoribus excoluit rebusque uetustate
 ac raritate notabilibus, qualia sunt Capreis immanium beluarum ferarumque membra
 praegrandia, quae dicuntur gigantum ossa, et arma heroum.

instrumenti eius et supellectilis parsimonia apparet etiam nunc residuis lectis
 atque mensis, quorum pleraque uix priuatae elegantiae sint. ne toro quidem
 cubuisse aiunt nisi humili et modice instrato. ueste non temere alia quam
 domestica usus est, ab sorore et uxore et filia neptibusque confecta; togis neque
 restrictis neque fusis, clauo nec lato nec angusto, calciamentis altiusculis, ut
 procerior quam erat uideretur. et forensia autem et calceos numquam non intra
 cubiculum habuit ad subitos repentinosque casus parata.

Conuiuabatur assidue nec umquam nisi recta, non sine magno ordinum hominumque
 dilectu. Valerius Messala tradit, neminem umquam libertinorum adhibitum ab eo
 cenae excepto Mena, sed asserto in ingenuitatem post proditam Sexti Pompei
 classem. ipse scribit, inuitasse se quondam, in cuius uilla maneret, qui
 speculator suus olim fuisset. conuiuia nonnumquam et serius inibat et maturius
 relinquebat, cum conuiuae et cenare inciperent, prius quam ille discumberet, et
 permanerent digresso eo. cenam ternis ferculis aut cum abundantissime senis
 praebebat, ut non nimio sumptu, ita summa comitate. nam et ad communionem sermonis
 tacentis uel summissim fabulantis prouocabat, et aut acroamata et histriones aut
 etiam triuiales ex circo ludios interponebat ac frequentius aretalogos.

Festos et sollemnes dies profusissime, nonnumquam tantum ioculariter celebrabat.
 Saturnalibus, et si quando alias libuisset, modo munera diuidebat, uestem et aurum
 et argentum, modo nummos omnis notae, etiam ueteres regios ac peregrinos, interdum
 nihil praeter cilicia et spongias et rutabula et forpices atque alia id genus
 titulis obscuris et ambiguis. solebat et inaequalissimarum rerum sortes et auersas
 tabularum picturas in conuiuio uenditare incertoque casu spem mercantium uel
 frustrari uel explere, ita ut per singulos lectos licitatio fieret et seu iactura
 seu lucrum communicaretur.

cibi—nam ne haec quidem omiserim—minimi erat atque uulgaris fere. secundarium
 panem et pisciculos minutos et caseum bibulum manu pressum et ficos uirides
 biferas maxime appetebat; uescebaturque et ante cenam quocumque tempore et loco,
 quo stomachus desiderasset. uerba ipsius ex epistulis sunt: 'nos in essedo panem
 et palmulas gustauimus.' 
 
 
 et iterum: 'dum lectica ex regia domum redeo, panis unciam cum paucis acinis uuae
 duracinae comedi.' et rursus: 'ne Iudaeus quidem, mi Tiberi, tam diligenter
 sabbatis ieiunium seruat quam ego hodie seruaui, qui in balineo demum post horam
 primam noctis duas buccas manducaui prius quam ungui inciperem.' ex hac
 inobseruantia nonnumquam uel ante initum uel post dimissum conuiuium solus
 cenitabat, cum pleno conuiuio nihil tangeret.

uini quoque natura parcissimus erat. non amplius ter bibere eum solitum super
 cenam in castris apud Mutinam, Cornelius Nepos tradit. postea quotiens largissime
 se inuitaret, senos sextantes non excessit, aut si excessisset, reiciebat. et
 maxime delectatus est Raetico neque temere interdiu bibit. pro potione sumebat
 perfusum aqua frigida panem aut cucumeris frustum uel lactuculae thyrsum aut
 recens aridumue pomum suci uinosioris.

Post cibum meridianum, ita ut uestitus calciatusque erat, retectis pedibus
 paulisper conquiescebat opposita ad oculos manu. a cena in lecticulam se
 lucubratoriam recipiebat; ibi, donec residua diurni actus aut omnia aut ex maxima
 parte conficeret, ad multam noctem permanebat. in lectum inde transgressus non
 amplius cum plurimum quam septem horas dormiebat, ac ne eas quidem continuas, sed
 ut in illo temporis spatio ter aut quater expergisceretur. 
 
 
 si interruptum somnum reciperare, ut euenit, non posset, lectoribus aut
 fabulatoribus arcessitis resumebat producebatque ultra primam saepe lucem. nec in
 tenebris uigilauit umquam nisi assidente aliquo. matutina uigilia offendebatur; ac
 si uel officii uel sacri causa maturius uigilandum esset, ne id contra commodum
 faceret, in proximo cuiuscumque domesticorum cenaculo manebat. sic quoque saepe
 indigens somni, et dum per uicos deportaretur et deposita lectica inter aliquas
 moras condormiebat.

Forma fuit eximia et per omnes aetatis gradus uenustissima, quamquam et omnis
 lenocinii neglegens; in capite comendo tam incuriosus, ut raptim compluribus simul
 tonsoribus operam daret ac modo tonderet modo raderet barbam eoque ipso tempore
 aut legeret aliquid aut etiam scriberet. uultu erat uel in sermone uel tacitus
 adeo tranquillo serenoque, ut quidam e primoribus Galliarum confessus sit inter
 suos, eo se inhibitum ac remollitum, quo minus, ut destinarat, in transitu Alpium
 per simulationem conloquii propius admissus in praecipitium propelleret. 
 
 
 oculos habuit claros ac nitidos, quibus etiam existimari uolebat inesse quiddam
 diuini uigoris, gaudebatque, si qui sibi acrius contuenti quasi ad fulgorem solis
 uultum summitteret; sed in senecta sinistro minus uidit; dentes raros et exiguos
 et scabros; capillum leuiter inflexum et subflauum; supercilia coniuncta;
 mediocres aures; nasum et a summo eminentiorem et ab imo deductiorem; colorem
 inter aquilum candidumque; staturam breuem,—quam tamen Iulius Marathus libertus
 †etiam memoriam eius quinque pedum et dodrantis fuisse tradit—, sed quae
 commoditate et aequitate membrorum occuleretur, ut non nisi ex comparatione
 astantis alicuius procerioris intellegi posset.

Corpore traditur maculoso dispersis per pectus atque aluum genetiuis notis in
 modum et ordinem ac numerum stellarum caelestis ursae, sed et callis quibusdam ex
 prurigine corporis adsiduoque et uehementi strigilis usu plurifariam concretis ad
 impetiginis formam. coxendice et femore et crure sinistro non perinde ualebat, ut
 saepe etiam inclaudicaret; sed remedio harenarum atque harundinum confirmabatur.
 dextrae quoque manus digitum salutarem tam imbecillum interdum sentiebat, ut
 torpentem contractumque frigore uix cornei circuli supplemento scripturae
 admoueret. questus est et de uesica, cuius dolore calculis demum per urinam
 eiectis leuabatur.

Graues et periculosas ualitudines per omnem uitam aliquot expertus est; praecipue
 Cantabria domita, cum etiam destillationibus iocinere uitiato ad desperationem
 redactus contrariam et ancipitem rationem medendi necessario subiit: quia calida
 fomenta non proderant, frigidis curari coactus auctore Antonio Musa. 
 
 
 Quasdam et anniuersarias ac tempore certo recurrentes experiebatur; nam sub
 natalem suum plerumque languebat; et initio ueris praecordiorum inflatione
 temptabatur, austrinis autem tempestatibus grauedine. quare quassato corpore neque
 frigora neque aestus facile tolerabat.

hieme quaternis cum pingui toga tunicis et subucula et thorace laneo et
 feminalibus et tibialibus muniebatur, aestate apertis cubiculi foribus ac saepe in
 peristylo saliente aqua atque etiam uentilante aliquo cubabat. solis uero ne
 hiberni quidem patiens, domi quoque non nisi petasatus sub diuo spatiabatur.
 itinera lectica et noctibus fere eaque lenta ac minuta faciebat, ut Praeneste uel
 Tibur biduo procederet; ac si quo peruenire mari posset, potius nauigabat. 
 
 
 uerum tantam infirmitatem magna cura tuebatur, in primis lauandi raritate;
 unguebatur enim saepius aut sudabat ad flammam, deinde perfundebatur egelida aqua
 uel sole multo tepefacta. at quotiens neruorum causa marinis Albulisque calidis
 utendum esset, contentus hoc erat ut insidens ligneo solio, quod ipse Hispanico
 uerbo duretam uocabat, manus ac pedes alternis iactaret.

Exercitationes campestres equorum et armorum statim post ciuilia bella omisit et
 ad pilam primo folliculumque transiit, mox nihil aliud quam uectabatur et
 deambulabat, ita ut in extremis spatiis subsultim decurreret †sestertio uel
 lodicula inuolutus. animi laxandi causa modo piscabatur hamo, modo talis aut
 ocellatis nucibusque ludebat cum pueris minutis, quos facie et garrulitate
 amabilis undique conquirebat, praecipue Mauros et Syros. nam pumilos atque
 distortos et omnis generis eiusdem ut ludibria naturae malique ominis
 abhorrebat.

Eloquentiam studiaque liberalia ab aetate prima et cupide et laboriosissime
 exercuit. Mutinensi bello in tanta mole rerum et legisse et scripsisse et
 declamasse cotidie traditur. nam deinceps neque in senatu neque apud populum neque
 apud milites locutus est umquam nisi meditata et composita oratione, quamuis non
 deficeretur ad subita extemporali facultate. 
 
 
 ac ne periculum memoriae adiret aut in ediscendo tempus absumeret, instituit
 recitare omnia. sermones quoque cum singulis atque etiam cum Liuia sua grauiores
 non nisi scriptos et e libello habebat, ne plus minusue loqueretur ex tempore.
 pronuntiabat dulci et proprio quodam oris sono dabatque assidue phonasco operam;
 sed nonnumquam infirmatis faucibus praeconis uoce ad populum contionatus est.

Multa uarii generis prosa oratione composuit, ex quibus nonnulla in coetu
 familiarium uelut in auditorio recitauit, sicut 'rescripta Bruto de Catone,' quae
 uolumina cum iam senior ex magna parte legisset, fatigatus Tiberio tradidit
 perlegenda; item 'hortationes ad philosophiam,' et aliqua 'de uita sua,' quam
 tredecim libris Cantabrico tenus bello nec ultra exposuit. 
 
 
 poetica summatim attigit. unus liber extat scriptus ab eo hexametris uersibus,
 cuius et argumentum et titulus est 'Sicilia'; extat alter aeque modicus
 'epigrammatum,' quae fere tempore balinei meditabatur. nam tragoediam magno impetu
 exorsus, non succedenti stilo, aboleuit quaerentibusque amicis, quidnam Aiax
 ageret, respondit Aiacem suum in spongiam incubuisse.

Genus eloquendi secutus est elegans et temperatum uitatis sententiarum ineptiis
 atque concinnitate et 'reconditorum uerborum,' ut ipse dicit, 'fetoribus';
 praecipuamque curam duxit sensum animi quam apertissime exprimere. quod quo
 facilius efficeret aut necubi lectorem uel auditorem obturbaret ac moraretur,
 neque praepositiones urbibus addere neque coniunctiones saepius iterare dubitauit,
 quae detractae afferunt aliquid obscuritatis, etsi gratiam augent. 
 
 
 cacozelos et antiquarios, ut diuerso genere uitiosos, pari fastidio spreuit
 exagitabatque nonnumquam; in primis Maecenatem suum, cuius 'myrobrechis,' ut ait,
 'cincinnos' usque quaque persequitur et imitando per iocum irridet. sed nec
 Tiberio parcit et exoletas interdum et reconditas uoces aucupanti. M. quidem
 Antonium ut insanum increpat, quasi ea scribentem, quae mirentur potius homines
 quam intellegant; deinde ludens malum et inconstans in eligendo genere dicendi
 ingenium eius, addit haec: 
 
 
 'tuque dubitas, Cimberne Annius an Veranius Flaccus imitandi sint tibi, ita ut
 uerbis, quae Crispus Sallustius excerpsit ex Originibus Catonis, utaris? an potius
 Asiaticorum oratorum inani bu s sententiis uerborum uolubilitas in
 nostrum sermonem transferenda?' et quadam epistula Agrippinae neptis ingenium
 conlaudans: 'sed opus est,' inquit, 'dare te operam, ne moleste scribas et
 loquaris.'

Cotidiano sermone quaedam frequentius et notabiliter usurpasse eum, litterae
 ipsius autographae ostentant, in quibus identidem, cum aliquos numquam soluturos
 significare uult, 'ad K(a)l(endas) Graecas soluturos' ait; et cum hortatur ferenda
 esse praesentia, qualiacumque sint: 'contenti simus hoc Catone'; et ad exprimendam
 festinatae rei uelocitatem: 'celerius quam asparagi cocuntur.' 
 
 
 ponit assidue et pro stulto 'baceolum apud pullum pulleiaceum' et pro cerrito
 'uacerrosum' et 'uapide' se habere pro male et 'betizare' pro languere, quod uulgo
 'lachanizare' dicitur; item 'simus' pro sumus et 'domos' genetiuo casu singulari
 pro domuos. nec umquam aliter haec duo, ne quis mendam magis quam consuetudinem
 putet. 
 
 
 Notaui et in chirographo eius illa praecipue: non diuidit uerba nec ab extrema
 parte uersuum abundantis litteras in alterum transfert, sed ibidem statim subicit
 circumducitque.

orthographiam, id est formulam rationemque scribendi a grammaticis institutam, non
 adeo custodi i t ac uidetur eorum potius sequi opinionem, qui perinde
 scribendum ac loquamur existiment. nam quod saepe non litteras modo sed syllabas
 aut permutat aut praeterit, communis hominum error est. nec ego id notarem, nisi
 mihi mirum uideretur tradidisse aliquos, legato eum consulari successorem dedisse
 ut rudi et indocto, cuius manu 'ixi' pro ipsi scriptum animaduerterit. quotiens
 autem per notas scribit, B pro A, C pro B ac deinceps eadem ratione sequentis
 litteras ponit; pro X autem duplex A.

Ne Graecarum quidem disciplinarum leuiore studio tenebatur. in quibus et ipsis
 praestabat largiter magistro dicendi usus Apollodoro Pergameno, quem iam grandem
 natu Apolloniam quoque secum ab urbe iuuenis adhuc eduxerat, deinde eruditione
 etiam uaria repletus s per Arei philosophi filiorumque eius Dionysi et
 Nicanoris contubernium; non tamen ut aut loqueretur expedite aut componere aliquid
 auderet; nam et si quid res exigeret, Latine formabat uertendumque alii dabat. sed
 plane poematum quoque non imperitus, delectabatur etiam comoedia ueteri et saepe
 eam exhibuit spectaculis publicis. 
 
 
 In euoluendis utriusque linguae auctoribus nihil aeque sectabatur, quam praecepta
 et exempla publice uel priuatim salubria, eaque ad uerbum excerpta aut ad
 domesticos aut ad exercituum prouinciarumque rectores aut ad urbis magistratus
 plerumque mittebat, prout quique monitione indigerent. etiam libros totos et
 senatui recitauit et populo notos per edictum saepe fecit, ut orationes Q. Metelli
 'de prole augenda' et Rutili 'de modo aedificiorum,' quo magis persuaderet
 utramque rem non a se primo animaduersam, sed antiquis iam tunc curae fuisse. 
 
 
 Ingenia saeculi sui omnibus modis fouit. recitantis et benigne et patienter
 audiit, nec tantum carmina et historias, sed et orationes et dialogos. componi
 tamen aliquid de se nisi et serio et a praestantissimis offendebatur, admonebatque
 praetores ne paterentur nomen suum commissionibus obsolefieri.

Circa religiones talem accepimus. tonitrua et fulgura paulo infirmius
 expauescebat, ut semper et ubique pellem uituli marini circumferret pro remedio
 atque ad omnem maioris tempestatis suspicionem in abditum et concamaratum locum se
 reciperet, consternatus olim per nocturnum iter transcursu fulguris, ut
 praediximus.

Somnia neque sua neque aliena de se neglegebat. Philippensi acie quamuis
 statuisset non egredi tabernaculo propter ualitudinem, egressus est tamen amici
 somnio monitus; cessitque res prospere, quando captis castris lectica eius, quasi
 ibi cubans remansisset, concursu hostium confossa atque lacerata est. ipse per
 omne uer plurima et formidulosissima et uana et irrita uidebat, reliquo tempore
 rariora et minus uana. 
 
 
 cum dedicatam in Capitolio aedem Tonanti Ioui assidue frequentaret, somniauit
 queri Capitolinum Iouem cultores sibi abduci seque respondisse Tonantem pro
 ianitore ei appositum; ideoque mox tintinnabulis fastigium aedis redimiit, quod ea
 fere ianuis dependebant. ex nocturno uisu etiam stipem quotannis die certo
 emendicabat a populo cauam manum asses porrigentibus praebens.

Auspicia et omina quaedam pro certissimis obseruabat: si mane sibi calceus
 perperam ac sinister pro dextro induceretur, ut dirum; si terra mariue ingrediente
 se longinquam profectionem forte rorasset, ut laetum maturique et prosperi
 reditus. sed et ostentis praecipue mouebatur. enatam inter iuncturas lapidum ante
 domum suam palmam in conpluuium deorum Penatium transtulit, utque coalesceret
 magno opere curauit. 
 
 
 apud insulam Capreas ueterrimae ilicis demissos iam ad terram languentisque ramos
 conualuisse aduentu suo, adeo laetatus est, ut eas cum re p. Neapolitanorum
 permutauerit Aenaria data. obseruabat et dies quosdam, ne aut postridie nundinas
 quoquam proficisceretur aut Nonis quicquam rei seriae incoharet; nihil in hoc
 quidem aliud deuitans, ut ad Tiberium scribit, quam δυσφημίαν nominis.

Peregrinarum caerimoniarum sicut ueteres ac praeceptas reuerentissime coluit, ita
 ceteras contemptui habuit. namque Athenis initiatus, cum postea Romae pro
 tribunali de priuilegio sacerdotum Atticae Cereris cognosceret et quaedam
 secretiora proponerentur, dimisso consilio et corona circumstantium solus audiit
 disceptantes. at contra non modo in peragranda Aegypto paulo deflectere ad
 uisendum Apin supersedit, sed et Gaium nepotem, quod Iudaeam praeteruehens apud
 Hierosolyma m non supplicasset, conlaudauit.

Et quoniam ad haec uentum est, non ab re fuerit subtexere, quae ei prius quam
 nasceretur et ipso natali die ac deinceps euenerint, quibus futura magnitudo eius
 et perpetua felicitas sperari animaduertique posset. 
 
 
 Velitris antiquitus tacta de caelo parte muri responsum est eius oppidi ciuem
 quandoque rerum potiturum; qua fiducia Veliterni et tunc statim et postea saepius
 paene ad exitium sui cum populo R. belligerauerant; sero tandem documentis
 apparuit ostentum illud Augusti potentiam portendisse. 
 
 
 Auctor est Iulius Marathus, ante paucos quam nasceretur menses prodigium Romae
 factum publice, quo denuntiabatur, regem p(opulo) R(omano) naturam parturire;
 senatum exterritum censuisse, ne quis illo anno genitus educaretur; eos qui
 grauidas uxores haberent, quod ad se quisque spem traheret, curasse ne senatus
 consultum ad aerarium deferretur. 
 
 
 In Asclepiadis Mendetis Theologumenon libris lego, Atiam, cum ad sollemne
 Apollinis sacrum media nocte uenisset, posita in templo lectica, dum ceterae
 matronae dormirent, obdormisse; draconem repente irrepsisse ad eam pauloque post
 egressum; illam expergefactam quasi a concubitu mariti purificasse se; et statim
 in corpore eius extitisse maculam uelut picti draconis nec potuisse umquam exigi,
 adeo ut mox publicis balineis perpetuo abstinuerit; Augustum natum mense decimo et
 ob hoc Apollinis filium existimatum. eadem Atia, prius quam pareret, somniauit
 intestina sua ferri ad sidera explicarique per omnem terrarum et caeli ambitum.
 somniauit et pater Octauius utero Atiae iubar solis exortum. 
 
 
 Quo natus est die, cum de Catilinae coniuratione ageretur in curia et Octauius ob
 uxoris puerperium serius affuisset, nota ac uulgata res est P. Nigidium comperta
 morae causa, ut horam quoque partus acceperit, affirmasse dominum terrarum orbi
 natum. Octauio postea, cum per secreta Thraciae exercitum duceret, in Liberi
 patris luco barbara caerimonia de filio consulenti, idem affirmatum est a
 sacerdotibus, quod infuso super altaria mero tantum flammae emicuisset, ut
 supergressa fastigium templi ad caelum usque ferretur, unique omnino Magno
 Alexandro apud easdem aras sacrificanti simile prouenisset ostentum. 
 
 
 atque etiam sequenti statim nocte uidere uisus est filium mortali specie
 ampliorem, cum fulmine et sceptro exuuiisque Iouis Optimi Maximi ac radiata
 corona, super laureatum currum, bis senis equis candore eximio trahentibus. infans
 adhuc, ut scriptum apud C. Drusum extat, repositus uespere in cunas a nutricula
 loco plano, postera luce non comparuit diuque quaesitus tandem in altissima turri
 repertus est iacens contra solis exortum. 
 
 
 Cum primum fari coepisset, in auito suburbano obstrepentis forte ranas silere
 iussit, atque ex eo negantur ibi ranae coaxare. ad quartum lapidem Campanae uiae
 in nemore prandenti ex inprouiso aquila panem ei e manu rapuit et, cum altissime
 euolasset, rursus ex inprouiso leniter delapsa reddidit. 
 
 
 Q. Catulus post dedicatum Capitolium duabus continuis noctibus somniauit: prima,
 Iouem Optimum Maximum e praetextatis compluribus circum aram ludentibus unum
 secreuisse atque in eius sinum signum rei p. quod manu gestaret reposuisse; at
 insequenti, animaduertisse se in gremio Capitolini Iouis eundem puerum, quem cum
 detrahi iussisset, prohibitum monitu dei, tamquam is ad tutelam rei p. educaretur;
 ac die proximo obuium sibi Augustum, cum incognitum alias haberet, non sine
 admiratione contuitus simillimum dixit puero, de quo somniasset. quidam prius
 somnium Catuli aliter exponunt, quasi Iuppiter compluribus praetextatis tutorem a
 se poscentibus unum ex eis demonstrasset, ad quem omnia desideria sua referrent,
 eiusque osculum delibatum digitis ad os suum rettulisset. 
 
 
 M. Cicero C. Caesarem in Capitolium prosecutus somnium pristinae noctis
 familiaribus forte narrabat: puerum facie liberali demissum e caelo catena aurea
 ad fores Capitoli constitisse eique Iouem flagellum tradidisse; deinde repente
 Augusto uiso, quem ignotum plerisque adhuc auunculus Caesar ad sacrificandum
 acciuerat, affirmauit ipsum esse, cuius imago secundum quietem sibi obuersata sit.
 
 
 
 Sumenti uirilem togam tunica lati claui resuta ex utraque parte ad pedes decidit.
 fuerunt qui interpretarentur, non aliud significare, quam ut is ordo cuius insigne
 id esset quandoque ei subiceretur. 
 
 
 Apud Mundam Diuus Iulius castris locum capiens cum siluam caederet, arborem palmae
 repertam conseruari ut omen uictoriae iussit; ex ea continuo enata suboles adeo in
 paucis diebus adoleuit, ut non aequiperaret modo matricem, uerum et obtegeret
 frequentareturque columbarum nidis, quamuis id auium genus duram et asperam
 frondem maxime uitet. illo et praecipue ostento motum Caesarem ferunt, ne quem
 alium sibi succedere quam sororis nepotem uellet. 
 
 
 In secessu Apolloniae Theogenis mathematici pergulam comite Agrippa ascenderat;
 cum Agrippae, qui prior consulebat, magna et paene incredibilia praedicerentur,
 reticere ipse genituram suam nec uelle edere perseuerabat, metu ac pudore ne minor
 inueniretur. qua tamen post multas adhortationes uix et cunctanter edita exiliuit
 Theogenes adorauitque eum. tantam mox fiduciam fati Augustus habuit, ut thema suum
 uulgauerit nummumque argenteum nota sideris Capricorni, quo natus est,
 percusserit.

Post necem Caesaris reuerso ab Apollonia et ingrediente eo urbem repente liquido
 ac puro sereno circulus ad speciem caelestis arcus orbem solis ambiit ac subinde
 Iuliae Caesaris filiae monimentum fulmine ictum est. primo autem consulatu et
 augurium capienti duodecim se uultures ut Romulo ostenderunt et immolanti omnium
 uictimarum iocinera replicata intrinsecus ab ima fibra paruerunt, nemine peritorum
 aliter coiectante quam laeta per haec et magna portendi.

Quin et bellorum omnium euentus ante praesensit. contractis ad Bononiam
 triumuirorum copiis aquila tentorio eius supersedens duos coruos hinc et inde
 infestantis afflixit et ad terram dedit, notante omni exercitu futuram quandoque
 inter collegas discordiam talem qualis secuta est, atque exitum praesagiente. 
 
 Philippos Thessalus quidam de futura uictoria nuntiauit auctore Diuo
 Caesare, cuius sibi species itinere auio occurrisset. 
 
 
 Circa Perusiam sacrificio non litanti cum augeri hostias imperasset ac subita
 eruptione hostes omnem rei diuinae apparatum abstulissent, constitit inter
 haruspices, quae periculosa et aduersa sacrificanti denuntiata essent, cuncta in
 ipsos recasura qui exta haberent; neque aliter euenit. pridie quam Siciliensem
 pugnam classe committeret, deambulanti in litore piscis e mari exiliuit et ad
 pedes iacuit. apud Actium descendenti in aciem asellus cum asinario occurrit:
 homini Eutychus, bestiae Nicon erat nomen; utriusque simulacrum aeneum uictor
 posuit in templo, in quod castrorum suorum locum uertit.

Mors quoque eius, de qua dehinc dicam, diuinitasque post mortem euidentissimis
 ostentis praecognita est. cum lustrum in campo Martio magna populi frequentia
 conderet, aquila eum saepius circumuolauit transgressaque in uicinam aedem super
 nomen Agrippae ad primam litteram sedit; quo animaduerso uota, quae in proximum
 lustrum suscipi mos est, collegam suum Tiberium nuncupare iussit: nam se, quanquam
 conscriptis paratisque iam tabulis, negauit suscepturum quae non esset soluturus.
 
 
 
 sub idem tempus ictu fulminis ex inscriptione statuae eius prima nominis littera
 effluxit; responsum est, centum solos dies posthac uicturum, quem numerum C
 littera notaret, futurumque ut inter deos referretur, quod aesar, id est reliqua
 pars e Caesaris nomine, Etrusca lingua deus uocaretur. 
 
 
 Tiberium igitur in Illyricum dimissurus et Beneuentum usque prosecuturus, cum
 interpellatores aliis atque aliis causis in iure dicendo detinerent, exclamauit,
 quod et ipsum mox inter omina relatum est: non, si omnia morarentur, amplius se
 posthac Romae futurum; atque itinere incohato Asturam perrexit et inde praeter
 consuetudinem de nocte ad occasionem aurae euectus causam ualitudinis contraxit ex
 profluuio alui.

tunc Campaniae ora proximisque insulis circuitis Caprearum quoque secessui
 quadriduum impendit remississimo ad otium et ad omnem comitatem animo. 
 
 
 Forte Puteolanum sinum praeteruehenti uectores nautaeque de naui Alexandrina, quae
 tantum quod appulerat, candidati coronatique et tura libantes fausta omina et
 eximias laudes congesserant: per illum se uiuere, per illum nauigare, libertate
 atque fortunis per illum frui. qua re admodum exhilaratus quadragenos aureos
 comitibus diuisit iusque iurandum et cautionem exegit a singulis, non alio datam
 summam quam in emptionem Alexandrinarum mercium absumpturos. 
 
 
 sed et ceteros continuos dies inter uaria munuscula togas insuper ac pallia
 distribuit, lege proposita ut Romani Graeco, Graeci Romano habitu et sermone
 uterentur. spectauit assidue exercentes ephebos, quorum aliqua adhuc copia ex
 uetere instituto Capreis erat; isdem etiam epulum in conspectu suo praebuit
 permissa, immo exacta iocandi licentia diripiendique pomorum et obsoniorum
 rerumque 
 
 missilia. nullo denique genere hilaritatis abstinuit. 
 
 
 Vicinam Capreis insulam Apragopolim appellabat a desidia secedentium illuc e
 comitatu suo. sed ex dilectis unum, Masgaban nomine, quasi conditorem insulae
 κτίστην uocare consueuerat. huius Masgabae ante
 annum defuncti tumulum cum e triclinio animaduertisset magna turba multisque
 luminibus frequentari, uersum compositum ex tempore clare pronuntiauit: 
 
 κτίστου δὲ τύμβον εἰσορῶ πυρούμενον· conuersusque
 ad Thrasyllum Tiberi comitem contra accubantem et ignarum rei interrogauit,
 cuiusnam poetae putaret esse; quo haesitante subiecit alium: 
 
 ὁρᾷς φάεσσι Μασγάβαν τιμώμενον; ac de hoc quoque
 consuluit. cum ille nihil aliud responderet quam, cuiuscumque essent optimos esse,
 cachinnum sustulit atque in iocos effusus est. 
 
 
 mox Neapolim traiecit quanquam etiam tum infirmis intestinis morbo uariante;
 tamen et quinquennale certamen gymnicum honori suo institutum perspectauit et cum
 Tiberio ad destinatum locum contendit. sed in redeundo adgrauata ualitudine tandem
 Nolae succubuit reuocatumque ex itinere Tiberium diu secreto sermone detinuit
 neque post ulli maiori negotio animum accommodauit.

Supremo die identidem exquirens, an iam de se tumultus foris esset, petito speculo
 capillum sibi comi ac malas labantes corrigi praecepit et admissos amicos
 percontatus, ecquid iis uideretur mi ni mum uitae commode transegisse,
 adiecit et clausulam: 
 
 ἐπεὶ δὲ πάνυ καλῶς πέπαισται, δότε κρότον 
 
 
 καὶ πάντες ἡμᾶς μετὰ χαρᾶς προπέμψατε. omnibus
 deinde dimissis, dum aduenientes ab urbe de Drusi filia aegra interrogat, repente
 in osculis Liuiae et in hac uoce defecit: 'Liuia, nostri coniugii memor uiue, ac
 uale!' sortitus exitum facilem et qualem semper optauerat. 
 
 
 nam fere quotiens audisset cito ac nullo cruciatu defunctum quempiam, sibi et
 suis εὐθανασίαν similem—hoc enim et uerbo uti
 solebat —precabatur. unum omnino ante efflatam animam signum alienatae mentis
 ostendit, quod subito pauefactus a quadraginta se iuuenibus abripi questus est. id
 quoque magis praesagium quam mentis deminutio fuit, siquidem totidem milites
 praetoriani extulerunt eum in publicum.

obiit in cubiculo eodem, quo pater Octauius, duobus Sextis, Pompeio et Appuleio,
 cons. XIIII. Kal. Septemb. hora diei nona, septuagesimo et sexto aetatis anno,
 diebus V et XXX minus. 
 
 
 Corpus decuriones municipiorum et coloniarum a Nola Bouillas usque deportarunt
 noctibus propter anni tempus, cum interdiu in basilica cuiusque oppidi uel in
 aedium sacrarum maxima reponeretur. a Bouillis equester ordo suscepit urbique
 intulit atque in uestibulo domus conlocauit. senatus et in funere ornando et in
 memoria honoranda eo studio certatim progressus est, ut inter alia complura
 censuerint quidam, funus triumphali porta ducendum, praecedente Victoria quae est
 in curia, canentibus neniam principum liberis utriusque sexus; alii, exequiarum
 die ponendos anulos aureos ferreosque sumendos; nonnulli, ossa legenda per
 sacerdotes summorum collegiorum. 
 
 
 fuit et qui suaderet, appellationem mensis Augusti in Septembrem transferendam,
 quod hoc genitus Augustus, illo defunctus esset; alius, ut omne tempus a primo die
 natali ad exitum eius saeculum Augustum appellaretur et ita in fastos referretur.
 uerum adhibito honoribus modo bifariam laudatus est: pro aede Diui Iuli a Tiberio
 et pro rostris ueteribus a Druso Tiberi filio, ac senatorum umeris delatus in
 Campum crematusque. 
 
 
 nec defuit uir praetorius, qui se effigiem cremati euntem in caelum uidisse
 iuraret. reliquias legerunt primores equestris ordinis tunicati et discincti
 pedibusque nudis ac Mausoleo condiderunt. id opus inter Flaminiam uiam ripamque
 Tiberis sexto suo consulatu extruxerat circumiectasque siluas et ambulationes in
 usum populi iam tum publicarat.

Testamentum L. Planco C. Silio cons. III. Non. Apriles, ante annum et quattuor
 menses quam decederet, factum ab eo ac duobus codicibus partim ipsius partim
 libertorum Polybi et Hilarionis manu scriptum depositumque apud se uirgines
 Vestales cum tribus signatis aeque uoluminibus protulerunt. quae omnia in senatu
 aperta atque recitata sunt. 
 
 
 heredes instituit primos: Tiberium ex parte dimidia et sextante, Liuiam ex parte
 tertia, quos et ferre nomen suum iussit; secundos: Drusum Tiberi filium ex
 triente, ex partibus reliquis Germanicum liberosque eius tres sexus uirilis;
 tertio gradu propinquos amicosque compluris. legauit populo R. quadringenties,
 tribubus tricies quinquies sestertium, praetorianis militibus singula milia
 nummorum, cohortibus urbanis quingenos, legionaris trecenos nummos; quam summam
 repraesentari iussit, nam et confiscatam semper repositamque habuerat. 
 
 
 reliqua legata uarie dedit perduxitque quaedam ad uicena sestertia, quibus
 soluendis annuum diem finiit, excusata rei familiaris mediocritate nec plus
 peruenturum ad heredes suos quam milies et quingenties professus, quamuis uiginti
 proximis annis quaterdecies milies ex testamentis amicorum percepisset, quod paene
 omne cum duobus paternis patrimoniis ceterisque hereditatibus in rem p.
 absumpsisset. Iulias filiam neptemque, si quid iis accidisset, uetuit sepulcro suo
 inferri. 
 
 
 tribus uoluminibus, uno mandata de funere suo complexus est, altero indicem rerum
 a se gestarum, quem uellet incidi in aeneis tabulis, quae ante Mausoleum
 statuerentur, tertio breuiarium totius imperii, quantum militum sub signis ubique
 esset, quantum pecuniae in aerario et fiscis et uectigaliorum residuis. adiecit et
 libertorum seruorumque nomina, a quibus ratio exigi posset.