I 
					 Quali proportione quibusque collectionibus Plutarchus ratiocinatum esse Pythagoram philosophum dixerit de comprehendenda corporis proceritate qua fuit Hercules, cum vitam inter homines viveret. 2

II 
					 Ab Herode Attico C. V. tempestive deprompta in quendam iactantem et gloriosum adulescentem, specie tantum philosophiae sectatorem, verba Epicteti Stoici, quibus festiviter a vero Stoico seiunxit vulgus loquacium nebulonum qui se Stoicos nuncuparent 4

III 
					 Quod Chilo Lacedaemonius consilium anceps pro salute amici cepit; quodque est circumspecte et anxie considerandum an pro utilitatibus amicorum delinquendum aliquando sit; notataque inibi et relata quae et Theophrastus et M. Cicero super ea re scripserunt 10

IV 
					 Quam tenuiter curioseque exploraverit Antonius Iulianus in oratione M. Tulii verbi ab eo mutate argutiam 24

V 
					 Quod Demosthenes rhetor cultu corporis atque vestitu probris obnoxio infamique munditia fuit; quodque item Hortensius orator, ob eiusmodi munditias gestumque in agendo histrionicum, Dionysiae saltatriculae cognomento compellatus est 28

VI 
					 Verba ex oratione Metelli Numidici quam dixit in censura ad populum, cum eum ad uxores ducendas adhortaretur; eaque oratio quam ob causam reprehensa et quo contra modo defensa sit 30

VII 
					 In hisce verbis Ciceronis ex oratione quinta in Verrem, hanc sibi rem praesidio speraut futurum, neque mendum esse neque vitium errareque istos qui bonos libros violent et futuram scribunt; atque ibi de quodam alio Ciceronis verbo dictum, quod probe scriptum perperam mutatur; et aspersa pauca de modulis numerisque orationis, quos Cicero avide sectatus est 34

VIII 
					 Historia in libris Sotionis philosophi reperta super Laide meretrice et Demosthene rhetore . . 42

IX 
					 Quis modus fuerit, quis ordo disciplinae Pythagoricae, quantumque temporis imperatum observatumque sit discendi simul ac tacendi 44

X 
					 Quibus verbis compellaverit Favorinus philosophus adulescentem casce nimis et prisce loquentem . . 50

XI 
					 Quod Thucydides, scriptor inclitus, Lacedaemonios in acie non tuba, sed tibiis esse usos dicit, verbaque eius super ea re posita; quodque Herodotus Alyattem regem fidicinas in procinctu habuisse tradit; atque inibi quaedam notata de Gracchi fistula contionaria 52

XII 
					 Virgo Vestae quid aetatis et ex quali familia et quo ritu quibusque caerimoniis et religionibus ac quo nomine a pontifice maximo capiatur, et quo statim iure esse incipiat simul atque capta est; quodque, ut Labeo dicit, nec intestato cuiquam nec eius intestatae quisquam iure heres est 58

XIII 
					 Quaesitum esse in philosophia, quidnam foret in recepto mandato rectius, idne omnino facere quod mandatum est, an nonnumquam etiam contra, si id speres ei qui mandavit utilius fore; superque ea quaestione expositae diversac sententiae 64

XIV 
					 Quid dixerit feceritque C. Fabricius, magna vir gloria magnisque rebus gestis, sed familiae pecuniaeque inops, cum ei Samnites tamquam indigenti grave aurum donarent 70

XV 
					 Quam inportunum vitium plenumque odii sit futilis inanisque loquacitas, et quam multis in locis a principibus utriusque linguae viris detestatione iusta culpata sit ........ 72

XVI 
					 Quod verba istaec Quadrigari ex Annali tertio, ibi mille hominum occiditur, non licenter neque de poetarum figura, sed ratione certa et proba grammaticae disciplinae dicta sunt 80

XVII 
					 Quanta cum animi aequitate toleraverit Socrates uxoris ingenium intractabile; atque inibi, quid M. Varro in quadam satura de officio mariti scripserit 84

XVIII 
					 Quod M. Varro in quarto decimo Humanarum L. Aelium magistrum suum in ἐτυμολογίᾳ falsa reprehendit; quodque idem Varro in eodem libro falsum furis ἔτυμον dicit 86

XIX 
					 Historia super libris Sibyllinis ac de Tarquinio Superbo rege 88

XX 
					 Quid geometrae dicant ἐπίπεδον liquid ( στερεόν , quid κύβον , quid γραμμήν ; quibusque ista omnia Latinis vocabulis appellentur 90

XXI 
					 Quod Iulius Hyginus affirmatissime contendit, legisse se librum P. Vergilii domesticum, ubi scriptum esset et ora tristia temptantum sensus torquebit amaror, non quod vulgus legeret sensu torquebit amaro 94

XXII 
					 An qui causas defendit recte Latineque dicat superesse se is quos defendit; et supercsse proprie quid sit 96

XXIII 
					 Quis fuerit Papirius Praetextatus; quae istius causa cognomenti sit; historiaque ista omnis super eodem Papirio cognitu iucunda 104

XXIV 
					 Tria epigrammata trium veterum poetarum, Naevii, Plauti, Pacuvii, quae facta ab ipsis sepulcris eorum incisa sunt 108

XXV 
					 Quibus verbis M. Varro indutias definierit; quaesitumque inibi curiosius quaenam ratio sit vocabuli indutiarum 110

XXVI 
					 Quem in modum mihi Taurus philosophus responderit percontanti an sapiens irasceretur . . 114

I 
					 Quo genere solitus sit philosophus Socrates exercere patientiam corporis; deque eiusdem viri temperantia 122

II 
					 Quae ratio observatioque officiorum esse debeat inter patres filiosque in discumbendo sedendoque atque id genus rebus domi forisque, si filii magistratus sunt et patres privati; superque ea re Tauri hilosophi dissertatio et exemplum ex historia Romana petitum 124

III 
					 Qua ratione verbis quibusdam vocabulisque veteres immiserint h litterae spiritum 128

IV 
					 Quam ob causam Gavius Bassus genus quoddam iudicii divinationem appellari scripserit; et quam alii causam esse eiusdem vocabuli dixerint . 130

V 
					 Quam lepide signateque dixerit Favorinus philosophus quid intersit inter Platonis et Lysiae orationem 132

VI 
					 Quibus verbis ignaviter et abiecte Vergilius usus esse dicatur; et quid his qui improbe id dicunt respondeatur 132

VII 
					 De officio erga patres liberorum; deque ea re ex philosophiae libris, in quibus scriptum quaesitumque est an omnibus patris iussis obsequendum sit 142

VIII 
					 Quod parum aequa reprehensio Epicuri a Plutarcho facta sit in synlogismi disciplina 146

IX 
					 Quod idem Plutarchus evidenti calumnia verbum ab Epicuro dictum insectatus sit 148

X 
					 Quid sint favisae Capitolinae; et quid super eo verbo M. Varro Servio Sulpicio quaerenti rescripserit 150

XI 
					 De Sicinio Dentato egregio bellatore multa memoratu digna 152

XII 
					 Considerata perpensaque lex quaedam Solonis, speciem habens primorem iniquae iniustaeque legis, sed ad usum et emolumentum salubritatis penitus reperta 154

XIII 
					 Liberos in multitudinis numero etiam unum filium filiamve veteres dixisse 158

XIV 
					 Quod M. Cato, in libro qui inscriptus est Contra Tiberium Exulem, stitisses vadimonium per i litteram dicit, non stetisses ; eiusque verbi ratio reddita 158

XV 
					 Quod antiquitus aetati senectae potissimum habiti sint ampli honores; et cur postea ad maritos et ad patres idem isti honores delati sint; atque ibi de capite quaedam legis Iuliae septio 160

XVI 
					 Quod Caesellius Vindex a Sulpicio Apollinari reprehensus est in sensus Vergiliani enarratione . 162

XVII 
					 Cuiusmodi esse naturam quarundam praepositionum M. Cicero animadverterit; disceptatumque ibi super eo ipso quod Cicero observaverat . . 166

XVIII 
					 Quod Phaedon Socraticus servus fuit; quodque item alii complusculi servitutem servierunt 170

XIX 
					 Rescire verbum quid sit; et quam habeat veram atque propriam significationem 172

XX 
					 Quae volgo dicuntur vivaria, id vocabulum veteres non dixisse; et quid pro eo P. Scipio in oratione ad populum, quid postea M. Varro in libris De Re Rustica dixerit 176

XXI 
					 Super eo sidere quod Graeci ἅμαξαν, nos septentriones vocamus; ac de utriusque vocabuli ratione et origine 178

XXII 
					 De vento Iapyge deque aliorum ventorum vocabulis regionibusque accepta ex Favorini sermonibus 182

XXIII 
					 Consultatio diiudicatioque locorum facta ex comoedia Menandri et Caecilii, quae Plocium inscripta est 192

XXIV 
					 De vetere parsimonia; deque antiquis legibus sumptuariis 202

XXV 
					 Quid Graeci ἀναλογίαν quid contra ἀνωμαλίαν vocent 208

XXVI 
					 Sermones M. Frontonis et Favorini philosophi de generibus colorum vocabulisque eorum Graecis et Latinis; atque inibi color spadix cuiusmodi sit . 210

XXVII 
					 Quid T. Castricius existimarit super Sallustii verbis et Demosthenis, quibus alter Philippum descripsit, alter Sertorium 218

XXVIII 
					 Non esse compertum cui deo rem divinam fieri oporteat, cum terra movet 220

XXIX 
					 Apologus Aesopi Phrygis memoratu non inutilis 222

XXX 
					 Quid observatum sit in undarum motibus, quae in mari alio atque alio modo fiunt austris flantibus aquilonibusque 228

I 
					 Quaesitum atque tractatum quam ob causam Sallustius avaritiam dixerit non animum modo virilem, sed corpus quoque ipsum effeminare . . 234

II 
					 Quemnam esse natalem diem M. Varro dicat, qui ante noctis horam sextam postve eam nata sunt; atque inibi de temporibus terminisque dierum qui civiles nominantur et usquequaque gentium varie observantur; et praeterea quid Q. Mucius scripserit super ea muliere quae a marito non iure se usurpavisset, quod rationem civilis anni non habuerit. 238

III 
					 De noscendis explorandisque Plauti comoediis, quoniam promise verae atque falsae nomine eius inscriptae feruntur; atque inibi, quod Plautus in pistrino et Naevius in carcere fabulas scriptitarint 244

IV 
					 Quod P. Africano et aliis tunc viris nobilibus ante aetatem senectam barbam et genas radere mos patrius fuit 252

V 
					 Deliciarum vitium et mollities oculorum et corporis ab Arcesila philosopho cuidam obprobrata acerbe simul et festiviter 252

VI 
					 De vi atque natura palmae arboris, quod lignum ex ea ponderibus positis renitatur 254

VII 
					 Historia ex annalibus sumpta de Q. Caedicio tribuno militum; verbaque ex Originibus M. Catonis apposita, quibus Caedici virtutem cum Spartano Leonida aequiperat 254

VIII 
					 Litterae eximiae consulum C. Fabricii et Q. Aemilii ad regem Pyrrum, a Q. Claudio scriptore historiarum in memorial datae 260

IX 
					 Quis et cuiusmodi fuerit qui in proverbio fertur equus Seianus; et qualis color equorum sit qui spadices vocantur; deque istius vocablli ratione 262

X 
					 Quod est quaedam septenarii numeri vis et facultas in multis naturae rebus animadversa, de qua M. Varro in Hebdomadibus disserit copiose 266

XI 
					 Quibus et quam frivolis argumentis Accius in Didascalicis utatur, quibus docere nititur Hesiodum esse quam Homerum natu antiquiorem 274

XII 
					 Largum atque avidum bibendi a P. Nigidio, doctissimo viro, nova et prope absurda vocabuli figura bibosum dictum 276

XIII 
					 Quod Demosthenes etiamtum adulescens, cum Platonis philosophi discipulus foret, audito forte Callistrato rhetore in contione populi, destitit a Platone et sectatus Callistratum est 276

XIV 
					 Dimidium librum legi aut dimidiam fabulam audivi aliaque huiuscemodi qui dicat, vitiose dicere; eiusque vitii causas reddere M. Varronem; nec quemquam veterem hisce verbis ita usum esse. 278

XV 
					 Extare in litteris perque hominum memorias traditum, quod repente multis mortem attulit gaudium ingens insperatum, interclusa anima et vim magni novique motus non sustinente 284

XVI 
					 Temporis varietas in puerperis mulierum quaenam sit a medicis et a philosophis tradita; atque inibi poetarum quoque veterum super eadem re opiniones multaque alia auditu atque memoratu digna; verbaque ipsa Hippocratis medici ex libro illius sumpta qui inscriptus est Περὶ Τροφῆς 286

XVII 
					 Id quoque esse a gravissimis viris memoriae mandatum, quod tris libros Plato Philolai Pythagorici et Aristoteles pauculos Speusippi philosophi mercati sunt pretiis fidem non capientibus 298

XVIII 
					 Quid sint pedari senatores et quam ob causam ita appellati; quamque habeant originem verba haec ex edicto tralaticio consulum: senators quibusque in senatu sententiam dicere licet . . 300

XIX 
					 Qua ratione Gavius Bassus scripserit parcum hominem appellatum et quam esse eius vocabuli causam putarit; et contra, quem in modum quibusque verbis Favorinus hanc traditionem eius eluserit 302

I 
					 Sermo quidam Favorini philosophi cum grammatico iactantiore factus in Socraticum modum; atque ibi in sermone dictum quibus verbis penus a Q. Scaevola definita sit; quodque eadem definition culpata reprehensaque est 308

II 
					 Morbus et vitium quid differat et quam vim habeant vocabula ista in edicto aedilium; et an eunuchus et steriles mulieres redhiberi possint; diversaeque super ea re sententiae 316

III 
					 Quod nullae fuerint rei uxoriae actiones in urbe Roma ante Carvilianum divortium; atque inibi, quid sit proprie paelex quaeque eius vocabuli ratio sit 322

IV 
					 Quid Servius Sulpicius, in libro qui est De Dotibiis, scripserit de iure atque more veterum sponsaliorum 324

V 
					 Historia narrata de perfidia aruspicum Etruscorum; quodque ob eam rem versus hic a pueris Romae urbe tota cantatus est: Malum consilium consultori pessimum est 326

VI 
					 Verba veteris senatusconsulti posita, quo decretum est hostiis maioribus expiandum, quod in sacrario hastae Martiae movissent; atque ibi enarratum quid sint hostiae succidaneae, quid item porca praecidanea ; et quod Capito Ateius ferias quasdam praecidaneas appellavit 330

VII 
					 De epistula Valerii Probi grammatici ad Marcellum scripta super accentu nominum quorundam Poenicorum 334

VIII 
					 Quid C. Fabricius de Cornelio Rufino homine avaro dixerit, quem, cuin odisset inimicusque esset, designandum tamen consulem curavit . . 336

IX 
					 Quid significet proprie religiosus ; et in quae diverticula significatio istius vocabuli flexa sit; et verba Nigidii Figuli ex Commentariis eius super ea re sumpta. . 338

X 
					 Quid observatum de ordine rogandarum in senatu sententiarum; iurgiumque in senatu C. Caesaris consulis et M. Catonis, diem dicendo eximentis . 344

XI 
					 Quae qualiaque sint quae Aristoxenus quasi magis comperta de Pythagora memoriae mandavit; et quae item Plutarchus in eundem modum de eodem Pythagora scripserit 346

XII 
					 Notae et animadversiones censoriae in veteribus monumentis repertae memoria dignae 352

XIII 
					 Quod incentiones quaedam tibiarum certo modo factae ischiacis mederi possunt 352

XIV 
					 Narratur historia de Hostilio Mancino aedili cur. et Manilia meretrice; verbaque decreti tribunorum ad quos a Manilia provocatum est 354

XV 
					 Defensa a culpa sententia ex historia Sallustii, quam iniqui eius cum insectatione maligni reprehenderint 356

XVI 
					 De vocabulis quibusdam a Varrone et Nigidio contra cotidiani sermonis consuetudinem declinatis; atque inibi id genus quaedam cum exemplis veterum relata 358

XVII 
					 De natura quarundam particularly quae praepositae verbis intendi atque produci barbare et inscite videntur, exemplis rationibusque plusculis disceptatum 362

XVIII 
					 De P. Africano superiore sumpta quaedam ex annalibus memoratu dignissima. . 368

XIX 
					 Quid M. Varro in Logislorico scripserit de moderando victu puerorum inpubium 372

XX 
					 Notati a censoribus qui audientibus iis dixerant ioca quaedam intempestiviter; ac de eius quoque nota deliberatum qui steterat forte apud eos oscitabundus 372

I 
					 Quod Musonius philosophus reprehendit inprobavitque laudari philosophum disserentem a vociferantibus et in laudando gestientibus 380

II 
					 Super equo Alexandri regis, qui Bucephalas appellatus est 382

III 
					 Quae causa quodque initium fuisse dicatur Protagorae ad philosophiae litteras adeundi 384

IV 
					 De verbo duovicesimlo, quod vulgo incognitum est, a viris doctis multifariam in libris scriptum est 386

V 
					 Cuiusmodi ioco incavillatus sit Antiochum regem Poenus Hannibal 388

VI 
					 De coronis militaribus; quae sit earum triumphalis, quae obsidionalis, quae civica, quae muralis, quae castrensis, quae navalis, quae ovalis, quae oleaginea 390

VII 
					 Personae vocabulum quam lepide interpretatus sit quamque esse vocis eius originem dixerit Gavius Bassus 398

VIII 
					 Defensus error a Vergilii versibus, quos arguerat Iulius Hyginus grammaticus; et ibidem, quid sit lituus; deque ἐτυμολογίᾳ vocis eius 398

IX 
					 Historia de Croesi filio muto, ex Herodoti libris . 402

X 
					 De argumentis quae Graece ἀντιστρέφοντα appellantur, a nobis reciproca dici possunt 404

XI 
					 Biantis de re uxoria syllogismu non posse videri ἀντιστρέφειν 408

XII 
					 De nominibus deorum populi Romani Diovis et Vediovis 412

XIII 
					 De officiorum gradu atque ordine moribus populi Romani observato 416

XIV 
					 Quod Apion, doctus homo, qui Plistonices appellatus est, vidisse se Romae scripsit recognitionem inter sese mutuam ex vetere notitia hominis et leonis 420

XV 
					 Corpusne sit vox an ἀσώματον varias esse philosophorum sententias 426

XVI 
					 De vi oculorum deque videndi rationibus 428

XVII 
					 Quam ob causam dies primi post Kalendas, Nonas, Idus atri habeantur; et cur diem quoque quartum ante Kalendas vel Nonas vel Idus quasi religiosum plerique vitent 430

XVIII 
					 In quid et quantum differat historia ab annalibus; superque ea re verba posita ex libro Rerum Gestarum Sempronii Asellionis primo 432

XIX 
					 Quid sit adoptatio, quid item sit adrogatio, quantumque haec inter se differant; verbaque eius quae qualiaque sint qui in liberis adrogandis super ea re populum rogat 436

XX 
					 Quod vocabulum Latinum soloecismo fecerit Capito Sinnius, quid autemn id ipsum appellaverint veteres Latini; quibusquc verbis soloecismum definierit idem Capito Sinnius 440

XXI 
					 Pluria qui dicat et compluria et compluriens, non barbare dicere, sed Latine 442

I 
					 Admiranda quaedam ex annalibus sumpta de P. Africano superiore 2

II 
					 De Caeselli Vindicis pudendo errore, quem offendimus in libris eius quos inscripsit Lectionum Antiquarum 6

III 
					 Quid Tiro Tullius, Ciceronis libertus, reprehenderit in M. Catonis oratione quam pro Rodiensibus in senatu dixit; et quid ad ea, quae reprehenderat,responderimus 10

IV 
					 Cuiusmodi servos et quam ob causam Caelius Sabinus, iuris civilis auctor, pilleatos venundari solitos scripserit; et quae mancipia sub corona more maiorum venierint; atque id ipsum sub corona quid sit 32

V 
					 Historia de Polo histrione memoratu digna 34

VI 
					 Quid de quorundam sensuum naturali defectione Aristoteles scripserit 36

VII 
					 An affatim, quasi admodum, prima acuta pronuntiandum sit; et quaedam itidem non incuriose tractata super aliarum vocum accentibus 38

VIII 
					 Res ultra fidem tradita super amatore delphino et puero amato 42

IX 
					 Peposci et memordi, pepugi et spepondi et cecurri plerosque veterum dixisse, non, uti postea receptum est dicere, per o aut per u litteram in prima syllaba positam, atque id eos Graecae rationis exemplo dixisse; praeterea notatum quod viri non indocti neque ignobiles a verbo descendo, non descendi, sed descendidi, dixerunt 44

X 
					 Ut ususcapio copulate recto vocabuli casu dicitur, ita pignoriscapio coniuncte eadem vocabuli forma dictum esse 50

XI 
					 Neque levitatem neque nequitiam ea significatione esse qua in volgi sermonibus dicuntur 50

XII 
					 De tunicis chiridotis; quod earum usum P. Africanus Sulpicio Gallo obiecit 56

XIII 
					 Quem classicum dicat M. Cato, quem infra classem. 58

XIV 
					 De tribus dicendi generibus; ac de tribus philosophis qui ab Atheniensibus ad senatum Romam legati missi sunt 60

XV 
					 Quam severe moribus maiorum in fures vindicatum sit; et quid scripserit Mucius Scaevola super eo quod servandum datum commodatumve esset 62

XVI 
					 Locus exscriptus ex satura M. Varronis, quae Περὶ Ἐδεσμάτων inscripta est, de peregrinis ciborum generibus; et appositi versus Euripidi, quibus delicatorum hominum luxuriantem gulam confutavit 64

XVII 
					 Sermo habitus cum grammatico insolentiarum et inperitiarum pleno de significatione vocabuli quod est obnoxius ; deque eius vocis origine 66

XVIII 
					 De observata custoditaque apud Romanos iurisiurandi sanctimonia; atque inibi de decem captivis, quos Romam Hannibal deiurio ab his accepto legavit 74

XIX 
					 Historia ex annalibus sumpta de Tiberio Graccho, Gracchorum patre, tribuno plebis; atque inibi tribunicia decreta cum ipsis verbis relata 76

XX 
					 Quod Vergilius a Nolanis ob aquam sibi non permissam sustulit e versu suo Nolam et posuit oram ; atque ibi quaedam alia de iucunda consonantia litterarum 80

XXI 
					 Quoad vivet quoad que morietur cur id ipsum temporis significent, cum ex duobus sint facta contrariis 84

XXII 
					 Quod censores equum adimere soliti sunt equitibus corpulentis et praepinguibus; quaesitumque utrum ea res cum ignominia an incolumi dignitate equitum facta sit 86

I 
					 Quem in modum respondent Chrysippus adversum eos qui providentiam consistere negaverunt 90

II 
					 Quo itidem modo et vim necessitatemque fati constituent e esse tamen in nobis consilii iudiciique nostri arbitrium confirmaverit 94

III 
					 Historia sumpta ex libris Tuberonis de serpente invisitatae longitudinis 100

IV 
					 Quid idem Tubero novae historiae de Atilio Regulo a Carthaginiensibus capta litteris mandaverit; quid etiam Tuditanus super eodem Regulo scripserit 100

V 
					 Quod Alfenus iureconsultus in verbis veteribus interpretandis erravit 102

VI 
					 Temere inepteque reprehensum esse a Iulio Hygino Vergilium, quod praepetes Daedali pennas dixit; atque inibi quid sint aves praepetes et quid illae sint aves quas Nigidius inferas appellavit 106

VII 
					 De Acca Larentia et Gaia Taracia; deque origine sacerdotii Fratrum Arvalium 110

VIII 
					 Notata quaedam de rege Alexandro et de P.Scipione memoratu digna 112

IX 
					 Locus exemptus ex Annalibus L. Pisonis historiae et orationis lepidissimae 116

X 
					 Historia super Euclida Socratico, cuius exemplo Taurus philosophus hortari adulescentes suos solitus ad philosophiam naviter sectandam 118

XI 
					 Verba ex oratione Q. Metelli Numidici, quae libuit meminisse, ad officium gravitatis dignitatisque vitae ducentia 120

XII 
					 Quod neque testamentum, sicuti Servius Sulpicius existimavit, neque sacellum, sicuti C. Trebatius, duplicia verba sunt, sed a testatione productum alterum, alterum a sacro imminutum 122

XIII 
					 De quaestiunculis apud Taurum philosophum in convivio agitatis, quae sympoticae vocantur 124

XIV 
					 Poeniendis peccatis tres esse rationes a philosophis attributas; et quamobrem Plato duarum ex his meminerit, non trium 126

XV 
					 De verbo quiesco, an e littera corripi an produci debeat 130

XVI 
					 Verbum deprecor a poeta Catullo inusitate quidem, sed apte positum et proprie; deque ratione eius verbi exemplisque veterum scriptorum 132

XVII 
					 Quis omnium primus libros publice praebuerit legendos; quantusque numerus fuerit Athenis ante clades Persicas librorum in bibliothecis publicis 138

I 
					 Hesterna noctu rectene an cum vitio dicatur et quaenam super istis verbis grammatica traditio sit; item quod decemviri in Xll. Tabulis nox pro noctu dixerunt 142

II 
					 Quae mihi decem verba ediderit Favorínus, quae usurpentur quidem a Graecis, sed sint adulterina et barbara; quae item a me totidem acceperit, quae ex medio communique usu Latine loquentium minime Latina sint neque in veterum libris reperiantur 142

III 
					 Quem in modum et quam severe increpuerit audientibus nobis Peregrinus philosophus adulescentem Romanum ex equestri familia, stantem segnem apud se et assidue oscitantem 142

IV 
					 Quod Herodotus, scriptor historiae memoratissimus, parum vere dixerit unam solamque pinum arborum omnium caesam numquam denuo ex isdem radicibus pullulare; et quod item de aqua pluviali et nive rem non satis exploratam pro comperta posuerit 144

V 
					 Quid illud sit, quod Vergilius caelum stare pulvere, et quod Lucilius pectus sentibus stare dixit 144

VI 
					 Cum post offensiunculas in gratiam redeatur, expostulationes fieri mutuas minime utile esse, superque ea re et sermo Tauri expositus et verba ex Theophrasti libro sumpta; et quid M. quoque Cicero de amore amicitiae senserit, cum ipsius verbis additum 144

VII 
					 Ex Aristotelis libro, qui Περὶ Μνήμης inscriptus est, cognita acceptaque de natura memoriae et habitu; atque inibi alia quaedam de exuherantia aut interitu eius lecta auditaque 144

VIII 
					 Quid mihi usu venerit, interpretari et quasi effingere volenti locos quosdam Platonicos Latina oratione 146

IX 
					 Quod Theophrastus, philosophus omnis suae aetatis facundissimus, verba pauca ad populum Atheniensem facturus, deturbatus verecundia obticuerit; quodque idem hoc Demostheni apud Philippum regem verbal facienti evenerit 146

X 
					 Qualis mihi fuerit in oppido Eleusino disceptatio cum grammatico quodam praestigioso, tempora verborum et puerilia meditamenta ignorante, remotarum autem quaestionum nebulas et formidines capiendis imperitorum animis ostentante 146

XI 
					 Quam festive respondent Xanthippae uxori Socrates, petenti ut per Dionysia largiore sumptu cenitarent 146

XII 
					 Quid significet in veterum libris scriptum plerique omness ; et quod ea verba accepta a Graecis videntur 146

XIII 
					 Eupsones, quod homines Afri dicunt, non esse verbum Poenicum, sed Graecum 148

XIV 
					 Lepidissima altercatio Favorini philosophi adversus quendam intempestivum de ambiguitate verborum disserentem; atque inibi verba quaedam ex Naevio poeta et Cn. Gellio non usitate collocata; atque ibidem a P. Nigidio origines vocabulorum exploratae 148

XV 
					 Quibus modis ignominiatus tractatusque sit a C. Caesare Laberius poeta; atque inibi appositi versus super eadem re eiusdem Laberii 148

I 
					 Quamobrem Quintus Claudius Quadrigarius, in undevicesimo Annali, scripserit rectiores certioresque ictus fieri, si sursum quid mittas quam si deorsum 152

II 
					 Qualibus verbis notarit Herodes Atticus falso quempiam cultu amictuque nomen habitumque philosophi ementientem 154

III 
					 Epistula Philippi regis ad Aristotclem philosophum super Alexandro recens nato 158

IV 
					 De barbararum gentium prodigiosis miraculis; deque diris et exitiosis effascinationibus; atque inibi de feminis repente versis in mares 160

V 
					 Diversae nobilium philosophorum sententiae de genere ac natura voluptatis; verbaque Hieroclis philosophi quibus decreta Epicuri insectatus est 168

VI 
					 Verbum quod est ab ago frequentativum, in syllaba prima quonam sit modulo pronuntiandum 170

VII 
					 De conversione foliorum in arbore olea brumali et solstitiali die; deque fidibus id temporis ictu alieno sonantibus 172

VIII 
					 Necessum esse qui multa habeat multis indigere; deque ea re Favorini philosophi cum brevitate eleganti sententia 174

IX 
					 Quis modus sit vertendi verba in Graecis sententiis; deque his Homeri versibus quos Vergilius vertisse aut bene apteque aut inprospere existimatus est 174

X 
					 Quod Annaeus Cornutus versus Vergilii, quibus Veneris et Vulcani concubitum pudice operteque dixit, reprehensione spurca et odiosa inquinavit 182

XI 
					 De Valerio Corvino; et unde Corvinus 184

XII 
					 De verbis quae in utramque partem significatione adversa et reciproca dicuntur 186

XIII 
					 Verba ex historia Claudi Quadrigari, quibus Manli Torquati, nobilis adulescentis, et hostis Galli provocantis pugnam depinxit 194

XIV 
					 Quod idem Quadrigarius huius facies patrio casu probe et Latine dixit; et quaedam alia adposita de similium vocabulorum declinationibus 198

XV 
					 De genere controversiae quod Graece ἄπορον appellatur 204

XVI 
					 Quod Plinium Secundum, non hominem indoctum, fugerit latueritque vitium argumenti quod ἀντίστρεφον Graeci dicunt 208

I 
					 Tertium ne consul an tertio dici oporteat; et quonam modo Cn. Pompeius, cum in theatro, quod erat dedicaturus, honores suos scriberet, quaestionem ancipitem istius verbi de consilio Ciceronis vitaverit 212

II 
					 Quid Aristoteles de numero puerperii memoriae mandaverit 216

III 
					 Locorum quorundam inlustrium conlatio contentioque facta ex orationibus C. Gracchi et M. Ciceronis et M. Catonis 218

IV 
					 Quod P. Nigidius argutissime docuit nomina non positiva esse, sed naturalia 228

V 
					 Avarus simplexne vocabulum sit, an compositum et duplex, sicut P. Nigidio videtur 230

VI 
					 Multam dictam esse ab aedilibus plebei Appi Caeci filiae, mulieri nobili, quod locuta esset petulantius 230

VII 
					 Fluminum, quae ultra imperium Romanum fluunt, prima magnitudine esse Nilum, secunda Histrum, proxima Rodanum, sicuti M. Varronem memini scribere 232

VIII 
					 Inter ignominias militares quibus milites exercebantur, fuisse sanguinis dimissionem; et quaenam esse videatur causa huiuscemodi castigationis 234

IX 
					 Quibus modis quoque habitu acies Romana instrui solita sit, qlineque earnm instrllctionum suit vocabula 234

X 
					 Quae eius rei causa sit, quod et Graeci veteres et Romani anulum hoc digito gestaverint qui est in manu sinistra minimo proximus 236

XI 
					 Verbum mature quid significet quaeque vocis eius ratio sit; et quod eo verbo volgus hominum inproprie utitur; atque inibi, quod praecox declinatum praecocis faciat, non praecoquis 238

XII 
					 De portentis fabularum quae Plinius Secundus indignissime in Democritum philosophum confert; et ibidem de simulacro volueri columbae 240

XIII 
					 Cum partim hominum qua ratione veteres dixerint 244

XIV 
					 Iniuria mihi factum itur quali verborum ordine Cato dixerit 246

XV 
					 De flaminis Dialis deque flaminicae caerimonis; verbaque ex edicto praetoris apposita, quibus dicit non coacturum se ad iurandum neque virgines Vestae neque Dialem 248

XVI 
					 Quos errores Iulius Hyginus in sexto Vergilii animadverterit in Romana historia erratos 254

XVII 
					 Quam ob causam et quali modo Democritus philosophus luminibus oculorum sese privaverit; et super ea re versus Laberii pure admodum et venuste facti 258

XVIII 
					 Historia de Artemisia; deque eo certamine quod aput Mausoli sepulcrum a scriptoribus inclutis decertatum est 260

XIX 
					 Non purgari neque levari peccatum, cum praetenditur peccatorum quae alii quoque peccaverunt similitudo; atque inibi verba ex oratione super ea re Demosthenis 264

XX 
					 Quid sit rogatio, quid lex, quid plebisscitum, quid privilegium ; et quantum ista omnia different 266

XXI 
					 Quam ob causam M. Cicero his omnino verbis novissime et novissimus observantissime uti vitarit 270

XXII 
					 Locus exemptus ex Platonis libro qui inscribitur Gorgias, de falsae philosophiae probris, quibus philosophos temere incessunt qui emolumenta verae philosophiae ignorant 272

XXIII 
					 Verba ex oratione M. Catonis de mulierum veterum victu et moribus; atque inibi, quod fuerit ius marito in adulterio uxorem deprehensam necare 276

XXIV 
					 Die pristini, die crastini et die quarti et die quinti qui elegantius locuti sint dixisse, non ut ea nunc vulgo dicuntur 280

XXV 
					 Telorum et iaculorum gladiorumque, atque inibi navium quoque vocabula, quae scripta in veterum libris reperiuntur 284

XXVI 
					 Iscite ab Asinio Pollione reprehensum Sallustium, quod transfretationem transgressum dixerit, et transgressos qui transfretassent 286

XXVII 
					 Historia de populo Romano deque populo Poenico, quod pari propemodum vigore fuerint aemuli 290

XXVIII 
					 De aetatum finibus pueritiae, iuventae, senectae, ex Tuberonis historia sumptum 292

XXIX 
					 Quod particula atque non complexiva tantum sit, sed vim habeat plusculam variamque 292

I 
					 De origine vocabuli terrae Italiae ; deque ea multa quae suprema appellatur, deque eius nominis ratione ac de lege Aternia; et quibus verbis antiquitus multa minima dici solita sit 298

II 
					 Quod elegantia apud antiquiores, non de amoeniore ingenio, sed de nitidiore cultu atque victu dicebatur, eaque in vitio ponebatur 302

III 
					 Qualis quantaque sit pro particulae varietas; deque exemplis eius varietatis 304

IV 
					 Quem in modum Q. Ennius versus Euripidi aemulatus sit 306

V 
					 De Pyrronis philosophis quaedam deque Academicis strictim notata: deque inter eos differentia 308

VI 
					 Quod mulieres Romae per Herculem non iuraverint neque viri per Castorem 312

VII 
					 Verbis antiquissimis relictisque iam et desitis minime utendum. 314

VIII 
					 Quid senserit dixeritque M. Cato de Albino, qui homo Romanus Graeca oratione res Romanas, venia sibi ante eius imperitiae petita, composuit 318

IX 
					 Historia de legatis Mileti ac Demosthene rhetore in libris Critolai reperta 318

X 
					 Quod C. Gracchus in oratione sua historiam supra scriptam Demadi rhetori, non Demostheni, adtribuit; verbaque ipsius C. Gracchi relata 320

XI 
					 Verba P. Nigidii, quibus differre dicit mentiri et mendacium dicere. 324

XII 
					 Quod Chrysippus philosophus omne verbum ambiguum dubiumque esse dicit, Diodorus contra nullum verbum ambiguum esse putat 324

XIII 
					 Quid Titus Castricius de verbis deque sententia quadam C. Gracchi existimarit; quodque esse earn sine ullo sensus emolumento docuerit 326

XIV 
					 Sobria et pulcherrima Romuli regis responsio circa vini usum 330

XV 
					 De ludibundo et errabundo atque id genus verborum productionibus; et quod Laberius sic amorabundam dixit, ut dicitur ludibunda et errabunda ; atque inibi quod Sisenna per huiuscemodi verbum nova figura usus est 332

XVI 
					 Quod Graecorum verborum quorundam difficillima est in Latinam linguam mutatio, velut quod Graece dicitur πολυπραγμοσύνη 336

XVII 
					 Quid significet in veteribus praetorum edictis: qui flumina retanda publice redempta habent. 340

XVIII 
					 Qua poena Draco Atheniensis, in legibus quas populo Athensiensi scripsit, fures adfecerit; et qua postea Solon; et qua item decemviri nostri qui Duodecim Tabulas scripserunt; atque inibi adscriptum quod aput Aegyptios furta licita et permissa sunt, aput Lacedaemonios autem cum studio quoque adfectata et pro exercitio utili celebrata; ac praeterea M. Catonis de poeniendis furtis digna memoria sententia 342

I 
					 Dissertatio Favorini philosophi, qua suasit nobili feminae uti liberos quos peperisset, non nutricum aliarum, sed sibi suo lacte aleret 352

II 
					 Quod Annaeus Seneca, iudicans de Q. Ennio deque M. Tullio, levi futtilique iudicio fuit 360

III 
					 Lictoris vocabulum qua ratione conceptum ortumque sit; et super eo diversae sententiae Valgi Rufi et Tulli Tironis 366

IV 
					 Versus accepti ex Q. Enni septimo Annalium, quibus depingitur finiturque ingenium comitasque hominis minoris erga amicum superiorem 368

V 
					 Sermo Tauri philosophi de modo atque ratione tolerandi doloris secundum Stoicorum decreta 372

VI 
					 De aeniglnate 382

VII 
					 Quam ob causam Cn. Dolabella proconsul ream mulierem veneficii confitentemque ad Ariopagitas reiecerit 384

VIII 
					 Reditiones in gratiam nobilium virorum memoratu dignae 386

IX 
					 Quae dicantur vocabula ancipitia; et quod honoris quoque vocabulum ancipiti sententia fuerit 388

X 
					 Quod aeditumus verbum Latinum sit 390

XI 
					 Errare istos qui spe et fiducia latendi peccent, cum latebra peccati perpetua nulla sit; et super ea re Peregrini philosophi sermo et Sophocli poetae sententia 392

XII 
					 Faceta responsio M. Ciceronis, amolientis a se crimen manifesti mendacii 394

XIII 
					 Intra Kalendas cum dicitur, quid significet, utrum ante Kalendas an Kalendis an utrumque; atque inibi, quid sit in oratione M. Tulli intra oceanum et intra montem Taurum et in quadam epistula intra modum. 396

XIV 
					 Saltem particula quam vim habeat et quam originem 408

XV 
					 Quod Sisenna in libris Historiarum adverbis huiuscemodi saepenumero usus est: celatim, vellicatim, saltuatim 410

I 
					 Inquisitio verborum istorum M. Tulli curiosior quae sunt in primo Antonianarum libro, multa autem inpendere videntur praeter naturam etiam praeterque fatum ; tractatumque an idem duo ista significent, fatum atque natura, an diversum 414

II 
					 Super poetarum Pacuvii et Accii conloquio familiari in oppido Tarentino 418

III 
					 An vocabula haec, necessitudo et necessitas, differenti significatione sint 420

IV 
					 Descripta Alexandi ad matrem Olympiadem epistula; et quid Olympias festive ei rescripserit 422

V 
					 De Aristotele et Theophrasto et Eudemo philosophis; deque eleganti verecundia Aristotelis successorem diatribae suae eligentis 424

VI 
					 Quid veteres Latini dixerint quas Graeci προσῳδίας appellant; item quod vocabulum barbarismi non usurpaverint neque Romani antiquiores neque Attici 426

VII 
					 Diversum de natura leonum dixisse Homerum in carminibus et Herodotum in historiis 426

VIII 
					 Quod Afranius poeta prudenter et lepide Sapientiam filiam esse Usus et Memoriae dixit 430

IX 
					 Quid Tullius Tiro in commentariis scripserit de Suculis et Hyadibus, quae sunt stellarum vocabula 432

X 
					 Quid sororis ἔτυμον esse dixerit Labeo Antistius, et quid fratris P. Nigidius 434

XI 
					 Quem M. Varro aptum iustumque esse numerum convivarum existimarit; ac de mensis secundis et de bellariis 436

XII 
					 Tribunos plebis prensionem habere, vocationem non habere 440

XIII 
					 Quod in libris Humanarum M. Varronis scriptum est aediles et quaestores populi Romani in ius a privato ad praetorem vocari posse 444

XIV 
					 Quid sit pomerium 448

XV 
					 Verba ex libro Messalae auguris, quibus docet qui sint minores magistratus, et consulem praetoremque conlegas esse; et quaedam alia de auspiciis 450

XVI 
					 Item verba eiusdem Messalae, disserentis aliud esse ad populum loqui, aliud cum populo agere; et qui magistratus a quibus avocent comitiatum 454

XVII 
					 Humanitatem non significare id quod vulgus putat, sed eo vocabulo qui sinceriter locuti sunt magis proprie esse usos 456

XVIII 
					 Quid aput M. Catonerm significent verba haec inter os atque offam 458

XIX 
					 Platonem tribuere Euripidi Sophocli versum; et similia quaedam alia 460

XX 
					 De genere atque nominibus familiae Porciae. 462

XXI 
					 Quod a scriptoribus elegantissimis maior ratio habita sit sonitus vocum atque verborum iucundioris, quae a Graecis εὐφωνία dicitur, quam regulae disciplinaeque quae a grammaticis reperta est 466

XXII 
					 Verba Titi Castricii rhetoris ad discipulos adulescentes de vestitu atque calciatu non decoro 476

XXIII 
					 De Neriene Martis in antiquis conprecationibus 478

XXIV 
					 Verba M. Catonis, egere se multis rebus et nihil tamen cupere dicentis 484

XXV 
					 Quaesitum tractatumque quid sint manubiae ; atque inibi dicta quaedam de ratione utendi verbis pluribus idem significantibus 486

XXVI 
					 Verba P. Nigidii quibus dicit in nomine Valeri in casu vocandi primam syllabam acuendam esse; et item alia ex eiusdem verbis ad rectam scripturam pertinentia 500

XXVII 
					 De versibus, quos Vergilius sectatus videtur, Homeri ac Partheni 502

XXVIII 
					 De sententia Panaetii philosophi, quam scripsit in libro De Officiis secundo, qua hortatur ut homines ad cavendas inilllias in otni loco intenti paratique sint 504

XXIX 
					 Quod Quadrigarius cum multis mortalibus dixit; an quid et quantum differret, si dixisset cum multis hominibus 506

XXX 
					 Non hactenus esse faciem qua vulgo dicitur 510

XXXI 
					 Quid sit in satura M. Varronis caninum prandium 512

I 
					 Dissertatio Favorini philosophi adversus eos qui Chaldaei appellantur, et ex coetu motibusque side rum et stellarum fata hoininum dicturos pollicentur 2

II 
					 Quem in modum disseruerit Favorinus consultus a me super officio iudicis 20

III 
					 An aemuli offensique inter sese fuerint Xenophon et Plato 32

IV 
					 Quod apte Chrysippus et graphice imaginem Iustitiae modulis coloribusque verborum depinxit 36

V 
					 Lis atque contentio grammaticorum Romae inlustrium enarrata, super casu vocativo vocabuli quod est egregious 38

VI 
					 Cuimodi sint quae speciem doctrinarum habeant, sed neque delectent neque utilia sint; atque inibi de vocabulis singularum urbium regionumque inmutatis 42

VII 
					 Quod M. Varro Cn. Pompeio, consuli primum designato, commentarium dedit, quem appellavit ipse Εἰσαγωγικόν, de officio senatus habendi 46

VIII 
					 Quaesitum esse dissensumque an praefectus Latinarum causa creatus ius senatus convocandi consuleudique habeat 54

I 
					 Quod in Quinti Claudii Annalibus scriptum est lignum alumine oblitum non ardere 58

II 
					 Quod Plato, in libris quos De Legibus composuit, largiores laetioresque in conviviis invitatiunculas vini non inutiles esse existimavit 60

III 
					 Quid M. Cicero de particula ista senserit scripseritque quae praeposita est verbis aufugio et aufero ; et an in verbo autumo eadem istaec praepositio esse videri debeat 66

IV 
					 Historia de Ventidio Basso, ignobili homine, quem primum de Parthis triumphasse memoriae traditum est 68

V 
					 Verbum profligo a plerisque dici inproprie insciteque 72

VI 
					 In libro M. Ciceronis De Gloria secundo manifestum erratum, in ea parte in qua scriptum est super Hectore et Aiace 74

VII 
					 Observatum esse in senibus quod annum fere aetatis tertium et sexagesimum agant aut laboribus aut interitu aut clade aliqua insignitum; atque inibi super eadem observatione exemplum adpositum epistulae divi Augusti ad Gaium filium 76

VIII 
					 Locus ex oratione Favoni, veteris oratoris, de cenarum atque luxuriae obprobratione, qua usus est cum legem Liciniam de sumptu minuendo suasit 80

IX 
					 Quod Caecilius poeta frontem genere virili non poetice, sed cum probatione et cum analogia appelavit 82

X 
					 De voluntario et admirando interitu virginum Milesiarum 84

XI 
					 Verba senatusconsulti de exigendis urbe Roma philosophis; item verba edicti censorum, quo inprobati et coerciti sunt qui disciplinam rhetoricam mstituere et exercere Romae coeperant 86

XII 
					 Locus ex oratione Gracchi de parsimonia ac de pudicitia sua memoratissimus 88

XIII 
					 De verbis inopinatis, quae utroque versum dicuntur et a grammaticis communia vocantur 90

XIV 
					 Quod Metellus Numidicus figuram orationis novam ex orationibus Graecis mutuatus est 96

XV 
					 Passis velis et passis manibus dixisse veteres non a verbo suo, quod est patior, sed ab alieio, quod est pando 96

XVI 
					 De novo genere interitus Crotoniensis Milonis 98

XVII 
					 Quam ob causam nobiles pueri Atheniensium tibiis canere desierint, cum patrium istumr morem canendi haberent 100

XVIII 
					 Quod pugna belli civilis victoriaque Gai Caesaris, quam vicit in Pharsaliis campis, nuntiata praedictaque est per cuiuspiam sacerdotis vaticinium eodem ipso die in Italia Patavi 102

XIX 
					 Verba M. Varronis memoria digna ex Satura, quae inscribitur Περὶ Ἐδεσμάτων 104

XX 
					 Notata quaedam de Euripidis poetae genere, vita, moribus deque eiusdem fine vitae 104

XXI 
					 Quod a poetis Iovis filii prudentissimi humanissimique, Neptuni autem ferocissimi et inhumanissimi traduntur 108

XXII 
					 Historia de Sertorio, egregio duce, deque astu eius comnnenticiisque simuamnentis quibus ad barbaros milites continendos conciliandosque sihi utebatur 108

XXIII 
					 De aetatibus historicorum nobilium, Hellanici, Herodoti, Thucydidis 112

XXIV 
					 Quid Vulcacius Sedigitus, in libro quem De Poetis scripsit, de comicis Latinis iudicarit 112

XXV 
					 De verbis quibusdam novis, quae in Gnaei Mati Mimiambis offendearnus 114

XXVI 
					 Quibus verbis Aristoteles philosophus definierit syllogismum; eiusque definitionis interpretamentum verbis Latinis factum 116

XXVII 
					 Quid sint comitia calata, quid curiata, quid centuriata, quid tributa, quid concilium ; atque inibi quaedam eiusdemmodi 116

XXVIII 
					 Quod erravit Cornelius Nepos, cum scripsit Ciceronem tres et viginti annos natum causam pro Sexto Roscio dixisse 120

XXIX 
					 Quali figura orationis et quam nova L. Piso annalium scriptor usus sit 122

XXX 
					 Vehiculum quod petorritum appellatur, cuiatis linguae vocabulum sit, Graecae an Gallicae 124

XXXI 
					 Quae verba legaverint Rodii ad hostium ducem Demetrium, cum ab eo obsiderentur, super illa incluta Ialysi imagine 126

I 
					 Verba Musoni philosophi Graeca, digna atque utilia audiri observarique; eiusdemque utilitatis sententia a M. Catone multis ante annis Numantiae ad equites dicta 130

II 
					 Cuiusmodi sit lex apud dialecticos percontandi disserendique; et quae sit eius legis reprehensio 132

III 
					 Quanam ratione effici dixerit Erasistratus medicus, si cibus forte deerit, ut tolerari aliquantisper inedia possit et tolerari fames; verbaque ipsa Erasistrati super ea re scripta 134

IV 
					 Quo ritu quibusque verbis fetialis populi Romani bellum indicere solitus sit his quibus populus bellum fieri iusserat; et item in quae verba conceptum fuerit iusiurandum de furtis militaribus sanciendis; et uti milites scripti intra praedictum diem in loco certo frequentitarerit, causis quibusdam exceptis, propter quns id iusinrandum remitti aecum esset 138

V 
					 Vestibulum quid significet; deque eius vocabuli rationibus 142

VI 
					 Hostiae quae dicuntur bidentes, quid sint et quam ob causam ita appellatae sint; superque ea re P. Nigidii et Iulii Hygini sententiae 148

VII 
					 Quod Laberius verba pleraque licentius petulantiusque finxit; et quod multis item verbis utitur de quibus an sint Latini quaeri solet 152

VIII 
					 Quid significet et quid a nostris appellatum sit quod axioma dialectici dicunt; et quaedam alia quae prima in disciplina dialectica traduntur 156

IX 
					 Quid significet verbum in libris veterum creberrime positum susque deque 162

X 
					 Quid sint proletarii, quid capite censi ; quid item sit in XII. Tabidis adsiduus ; et quae eius vocabuli ratio sit 166

XI 
					 Historia ex Herodoti libris sumpta de Psyllorum interitu, qui in Syrtibus Africanis colebant 172

XII 
					 De his vocabulis quae Cloatius Verus aut satis commode aut nimis absurde et inlepide ad origins linguae Graecae redigit 174

XIII 
					 Quid sit municipium et quid a colonia differat; et quid sint municipes quaeque sit eius vocabuli ratio ac proprietas; atque inibi, quod divus Hadrianus in senatu de iure atque vocabulo municipum verba fecit 176

XIV 
					 Quod M. Cato differre dixit properare et festinare ; et quam incommode Verrius Flaccus verbi quod est festinat ἔτυμον interpretatus est 180

XV 
					 Quid Theophrastus mirum de perdicibus scriptum reliquerit et quid Theopompus de leporibus 182

XVI 
					 Agrippas a partus aegri et inprosperi vitio appellatos; deque his deabus quae vocattur Prorsa et Postverta 184

XVII 
					 Quae ratio vocabuli sit agri Vaticani 184

XVIII 
					 Lepida quaedam et memoratu et cognitu de parte geometriae quae ὀπτική appellatur, et item alia quae κανονική, et tertia itidem quae dicitur μετρική 186

XIX 
					 Sumpta historia ex Herodoti libro super fidicine Arione 188

I 
					 Quod Gallus Asinius et Largius Licinus sententiam M. Ciceronis reprehenderunt ex oratione quam dixit Pro M. Caelio; et quid adversus hominess stolidissimos pro eadem sententia vere digneque dici posit 196

II 
					 Verba quaedam ex Q. Claudi Annalium primo cursim in legendo notata 200

III 
					 Verba M. Varronis ex libro quinto et vicesimo Humanarum, quibus contra opinionem volgariam interpretatus est Homeri versum 210

IV 
					 Quid Menander poeta Philemoni poetae dixerit, a quo saepe indigne in certaminibus comoediarum superatus est; et quod saepissime Euripides in tragoedia ab ignobilibus poetis victus est 212

V 
					 Nequaquam esse verum, quod minutis quibusdam rhetoricae artificibus videatur, M. Ciceronem in libro quem De Amicitia scripsit vitioso argumento ἀμφισβητούμενον ἀντὶ ὁμολογουμένου posuisse; totumque id consideratius tractatum exploratumque 214

VI 
					 Falsum esse, quod Verrius Flaccus, in libro secundo quos De Obscuris M. Catonis composuit, de servo recepticio scriptum reliquit 222

VII 
					 Verba haec ex Atinia lege: quod subruptum erit, eius rei aeterna auctoritas esto, P. Nigidio et Q. Scaevolae visa esse non minus de praeterito furto quam de futuro cavisse 226

VIII 
					 In sermonibus apud mensam Tauri philosophi quaeri agitarique eiusmodi solita: cur oleum saepe et facile, vina rarius congelascant, acetum haut fere umquam et quod aquae fluviorum fontiumque durentur, mare gelu non duretur 228

IX 
					 De notis litterarum quae in C. Caesaris epistulis reperiuntur; deque aliis clandestinis litteris ex vetere historia petitis; et quid σκυτάλη sit Laconica 232

X 
					 Quid de versibus Vergilii Favorinus existumarit, quibus in describenda fiagrantia montis Aetnae Pindarum poetam secutus est; conlataque ab eo super eadem re utriusque carmina et diiudicata 238

XI 
					 Quod Plutarchus in libris Symposiacis opinionem Platonis de habitu atque natura stomachi, fistulaeque eius quae τραχεῖα dicitur, adversum Erasistratum medicum tutatus est, auctoritate adhibita antiqui medici Hippocratis 246

XII 
					 De materiis infamibus, quas Graeci ἀδόξους appellant, a Favorino exercendi gratia disputatis 250

XIII 
					 Quin particula quot qualesque varietates significationis habeat et quam saepe in veterum scriptis obscura sit 252

XIV 
					 Sententiae ex Publili Mimis selectae lepidiores 256

XV 
					 Quod Carneades Academicus elleboro stomachum purgavit, scripturus adversus Zenonis Stoici decreta; deque natura medellaque ellebori candidi et nigri 258

XVI 
					 Anates Ponticas vim habere venenis digerendis potentem; atque inibi de Mitridati regis in id genus medicamentum sollertia 260

XVII 
					 Mitridatem, Ponti regem, quinque et viginti gentium linguis locutum; Quintumque Ennium tria corda habere sese dixisse, quod tris linguas percalluisset, Graecam, Oscam, Latinam 262

XVIII 
					 Quod M. Varro C. Sallustium, historiae scriptorem, deprehensum ab Annio Milone in adulterio scribit et loris caesum pecuniaque data dimissum 264

XIX 
					 Quid Epictetus philosophus dicere solitus sit hominibus nequam et inpuris, disciplinas philosophiae studiose tractantibus; et quae duo verba observanda praeceperit omnium rerum longe saluberrima 264

XX 
					 Verba sumpta ex Symposio Platonis, numeris coagmentisque verborum scite modulateque apta, exercendi gratia in Latinam orationem versa 268

XXI 
					 Quibus temporibus post Romam conditam Graeci Romanique inlustres viri floruerint ante secundum bellum Carthaginensium 272

I 
					 Disputationes a philosopho Stoico et contra a Peripatetico, arbitro Favorino, factae; quaesitumque inter eos quantum in perficienda vita beata virtus valeret quantumque esset in his quae dicuntur extranea 292

II 
					 Cuiusmodi quaestionum certationibus Saturnalicia ludicra Athenis agitare soliti simus; atque inibi expressa quaedam sophismatia et aenigmata oblectatoria 296

III 
					 Quid Aeschines rhetor, in oratione qua Timarchum de inpudicitia accusavit, Lacedaemonios statuisse dixerit super sententia probatissima, quam improbatissimus homo dixisset 302

IV 
					 Quod Sulpicius Apollinaris praedicantem quondam a sese uno Sallusti historias intellegi inlusit, quaestione proposita quid verba ista apud Sallustium significarent: incertum, stolidior an vanior 306

V 
					 Quod Q. Ennius in septimo Annali quadrupes eques ac non quadrupes equus, ut legunt multi, scriptum reliquit 310

VI 
					 Quod Aelius Melissus in libro cui titulum fecit De Loquetdi Propritate, quem, cum ederet, cornum esse copiae dicebat, rem scripsit neque dictu neque auditu dignam, cum differre matronam et matrem familias existimavit differentia longe vanissima 316

VII 
					 Quem in modum Favorinus tractaverit intempestivum quendaim de verborum ambiguitatibus quaerentem; atque ibi, quot significationes capiat contio 318

VIII 
					 Ὁμοιοτέλευτα et ὁμοιόπτωτα atque alia id genus quae ornamenta orationis putantur inepta esse et puerilia, Lucili quoque versibus declarari 324

IX 
					 Quid significet apud M. Catonem verbum insecenda ; quodque insecenda potius legendum sit quam, quod plerique existimant, insequenda 326

X 
					 Errare istos qui in exploranda febri venarum pulsus pertemptari putant, non arteriarum 330

XI 
					 Verba ex carminibus Furi Antiatis inscite a Caesellio Vindice reprehensa; versusque ipsi in quibus ea verba sunt subscripti 334

XII 
					 Morem istum veteribus nostris fuisse verba patiendi mutare ac vertere in agendi modum 336

XIII 
					 Quali talione Diogenes philosophus usus sit, pertemptatus a dialectico quodam sophismatio inpudenti 340

XIV 
					 Quid sit numerus hemiolios, quid epitritos ; et quod vocabula ista non facile nostri ausi sunt convertere in linguam Latinam 342

XV 
					 Quod M. Varro in herois versibus observaverit rem nimis anxiae et curiosae observationis 344

I 
					 Responsio cuiusdam philosophi, interrogati quam ob causam maris tempestate palluerit 348

II 
					 Ex quinque corporis sensibus duos esse cum beluis maxime communes; quodque turpis et improba est voluptas quae ex auditu, visu odoratuque procedit, quae vero ex gustu tactuque est, rerum omnium foedissima est, cum hae duae bestiarnm etiam sint, reliquae hominum tantum 354

III 
					 Quod turpius est frigide laudari quam acerbius vituperari 358

IV 
					 Quamobrem venter repentino timore effluat; quare etiam ignis urinam lacessat 360

V 
					 Ex Aristotelis libris sumptum quod nivis aqua potui pessima sit; et quod ex nive crystallus concreatur 360

VI 
					 Quod pudor sanguinem ad extera diffundit, timor vero contrahit 364

VII 
					 Quid sit obesum ; nonnullaque alia prisca vocabula 366

VIII 
					 Quaestio an harena, caelum, triticum pluralia inveniantur; atque inibi de quadrigis, inimicitiis, nonnullis praeterea vocabulis, an singulari numero comperiantur 370

IX 
					 Antonii Iuliani in convivio ad quosdam Graecos lepidissima responsio 378

X 
					 Verba haec, praeter propter, in usu volgi protrita, etiam Ennii fuisse 384

XI 
					 Ponit versus Platonis amatorios quos admodum iuvenis lusit, dum tragoediis contendit 390

XII 
					 Dissertatio Herodis Attici super vi et natura doloris suaeque opinionis affirmatio per exemplum indocti rustici, qui cum rubis fructiferas arbores praecidit 392

XIII 
					 Quos pumiliones dicimus, Graece νάνους appellari 396

XIV 
					 Contemporaneos fuisse Caesari et Ciceroni M. Varronem et P. Nigidium, aetatis suae doctissimos Romanos; et quod Nigidii commentationes propter earum obscuritatem subtilitatemque in volgus non exeunt 400

I 
					 Disputatio Sex. Caecilii iureconsulti et Favorini philosophi de legibus Duodecim Tabularum 406

II 
					 Vocabulum siticinum in M. Catonis oratione quid significet 428

III 
					 Quam ob causam L. Accius poeta in Pragmaticis sicinnistas nebuloso nomine esse dixerit 428

IV 
					 Artificum scaenicorum studium amoremque inhonestum probrosumque esse; et super ea re verba Aristotelis philosophi adscripta 430

V 
					 Exempla epistularum Alexandri regis et Aristotelis philosophi, ita uti sunt edita; eaque in linguam Latinam versa 430

VI 
					 Quaesitum atque tractatum utrum siet rectius dicere habeo curam vestri, an vestrum 436

VII 
					 Quam diversae Graecorum sint sententiae super numero Niobae filiorum 442

VIII 
					 De his quae habere συμπτωσίαν videntur cum luna iuvenescente ac senescente 442

IX 
					 Qualibus verbis delectari solitus sit Antonius Iulianus, positis in Mimiambis Cn. Matii; et quid significet M. Cato in oratione quam scripsit de innocentia sua, cum ita dictitat: numquam vestimenta a populo peposci 444

X 
					 Quid vocabulum ex iure manum consertum significet 446

XI 
					 Quid sit sculnae verbum positum apud M. Varronem 450

iucundiora alia reperiri queunt, ad hoc ut liberis quoque meis partae istiusmodi remissiones essent, quando animus eorum interstitione aliqua negotiorum data laxari indulgerique potuisset.

Usi autem sumus ordine rerum fortuito, quem antea in excerpendo feceramus. Nam proinde ut librum quemque in manus ceperam seu Graecum seu Latinum vel quid memoratu dignum audieram, ita quae libitum erat, cuius generis cumque erant, indistincte atque promisce annotabam eaque mihi ad subsidium memoriae quasi quoddam litterarum penus recondebam, ut quando usus venisset aut rei aut verbi, cuius me repens forte oblivio tenuisset, et libri ex quibus ea sumpseram non adessent, facile inde nobis inventu atque depromptu foret.

Facta igitur est in his quoque commentariis eadem rerum disparilitas quae fuit fruit in illis annotationibus pristinis, quas breviter et indigeste et incondite ex
					
					 
					eruditionibus lectionibusque variis feceramus.

Sed quoniam longinquis per hiemem noctibus in agro, sicuti dixi, terrae Atticae commentationes hasce ludere ac facere exorsi sumus, idcirco eas inscripsimus Noctium esse Atticarum, nihil imitati festivitates inscriptionum quas plerique alii utriusque linguae scriptores in id genus libris fecerunt.

Nam quia variam et miscellam et quasi confusaneam doctrinam conquisiverant, eo titulos quoque ad eam sententiam exquisitissimos indiderunt.

Namque alii Musarum inscripserunt, alii Silvarum, ille Πείπλον , hic Ἀμαλθείας Κέρας , alius Κηρία, partim Λειμῶνας quidam Lectionis Suae, alius antiquarum Antiquarm Lectionum atque alius Ἀνθηρῶν et item alius Εὑρημάτων.

Sunt etiam qui Λὔχνους inscripserint, sunt item qui Στρωματεις, , sunt adeo qui Πανδέκτας et Ἑλικῶνα et qui Προβλήματα et Ἐγχειρίδια et Παραξιφίδας .

Est qui Memoriales titulum fecerit, est qui Πραγματικὰ et Πάρεργα et Διδασκαλικά, est item qui Historiae Naturalis, et
					
					 
					 Παντοδαπῆς Ἱστορίας, est praeterea qui Pratum, est itidem qui Πάγκαρπον, est qui Τόπων scripserit
					
					 
					; sunt item multi qui Coniectanea,

neque item non sunt qui indices libris suis fecerint aut Epistularum Moralium aut Epistolicarum Quaestionum aut Confusarum et quaedam alia inscripta nimis lepida multasque prorsum concinnitates redolentia.

Nos vero, ut captus noster est, incuriose et inmeditate ac prope etiam subrustice ex ipso loco ac tempore hibernarum vigiliarum Atticas Noctes inscripsimus, tantum ceteris omnibus in ipsius quoque inscriptionis laude cedentes, quantum cessimus in cura et elegantia scriptionis.

Sed ne consilium quidem in excerpendis notandisque rebus idem mihi, quod plerisque illis, fuit. Namque illi omnes et eorum maxime Graeci, multa et varia lectitantes, in quas res cumque inciderant, alba, ut dicitur, linea sine cura discriminis solam copiam sectati converrebant, quibus in legendis ante animus senio ac taedio languebit quam unum alterumve reppererit quod sit aut voluptati legere aut cultui legisse aut usui meminisse.

Ego vero, cum illud Ephesii viri summe nobilis verbum cordi haberem, quod profecto ita est πολυμαθίη νόον οὐ διδάσκει, ipse quidem volvendis transeundisque multis admodum voluminibus per omnia semper negotiorum intervalla in quibus furari otium potui exercitus defessusque sum, sed modica ex his eaque sola accepi quae aut ingenia prompta expeditaque ad honestae eruditionis cupidinem utiliumque artium contemplationem celeri facilique compendio ducerent aut homines aliis iam vitae negotiis occupatos a turpi certe agrestique rerum atque verborum imperitia vindicarent.

Quod erunt autem in his commentariis pauca quaedam scrupulosa et anxia, vel ex grammatica vel ex dialectica vel etiam ex geometrica,
					
					 
					quodque erunt item paucula remotiora super augurio iure et pontificio, non oportet ea defugere, quasi aut cognitu non utilia aut perceptu difficilia. Non enim fecimus altos nimis et obscuros in his rebus quaestionum sinus, sed primitias quasdam et quasi libamenta ingenuarum artium dedimus, quae virum civiliter eruditum neque audisse umquam neque attigisse, si non inutile, at quidem certe indecorum est.

Ab his igitur, si cui forte nonnumquam tempus voluptasque erit lucubratiunculas istas cognoscere, petitum impetratumque volumus, ut in legendo quae pridem scierint non aspernentur quasi nota invulgataque.

Nam ecquid
					
					 
					tam remotum in litteris est quin id tamen complusculi sciant? Et satis hoc blandum est, non esse haec neque in scholis decantata neque in commentariis protrita.

Quae porro nova sibi ignotaque offenderint, aequum esse puto ut sine vano obtrectatu considerent an minutae istae admonitiones et pauxillulae nequaquam tamen sint vel ad alendum studium vescae vel ad oblectandum fovendumque animum frigidae, sed eius seminis generisque sint ex quo facile adolescent aut ingenia hominum vegetiora aut memoria adminiculatior aut oratio sollertior aut sermo incorruptior aut delectatio in otio atque in ludo liberalior.

Quae autem parum plana videbuntur aut minus plena in structaque, petimus, inquam, ut ea non docendi magis quam admonendi gratia scripta existiment et, quasi demonstratione vestigiorum contenti, persequantur ea post, si libebit, vel libris repertis vel magistris.

Quae vero putaverint reprehendenda, his, si audebunt, succenseant, unde ea nos accepimus; sed enim, si
					
					 
					quae aliter apud alium scripta legerint, ne iam statim temere
					
					 
					obstrepant, sed et rationes rerum et auctoritates hominum pensitent, quos illi quosque nos secuti sumus.

Erit autem id longe optimum, ut qui in lectitando, percontando,
					
					 
					scribendo, commentando, numquam voluptates, numquam labores ceperunt, nullas hoc genus vigilias vigilarunt neque ullis inter eiusdem Musae aemulos certationibus disceptationibusque elimati sunt, sed intemperiarum negotiorumque pleni sunt, abeant
					
					 
					a Noctibus his procul, atque alia sibi oblectamenta quaerant. Vetus adagium est: Nil cum fidibus graculost,
						
						 
						nihil cum amaracino sui.

Atque etiam, quo sit quorundam male doctorum hominum scaevitas et invidentia irritatior, mutuabor ex Aristophanae choro anapaesta pauca et quam ille homo festivissimus fabulae suae spectandae legem dedit, eandem ego commentariis his legendis dabo, ut ea ne attingat neve adeat profestum et profanum vulgus, a ludo musico diversum.

Versus legis datae hi sunt: Εὐφημεῖν χρὴ κἀξίστασθαι τοῖς ἡμετέροισι χοροῖσιν Ὅστις ἄπειρος τοιῶνδε λόλων ἢ γνώμῃ μὴ καθαρεύει Ἢ γενναίων ὄργια Μουσῶν μήτʼ εἶδεν μήτʼ ἐχόρευσεν, Τούτοις αὐδῶ, καὖθις ἀπαυδῶ, καὖις τὸ ρρίτον μάλʼ ἀπαυδῶ Ἐξίστασθαι μύσταισι χοροις, ὑμεῖς δʼ ἀνεγείρετε μολπὴν Καὶ παννυχίδας τὰς ἡμετέρας, αἳ τῇδε πρέπουσιν ἑορτῇ.

Volumina commentariorum ad hunc diem viginti iam facta sunt.

Quantum autem vitae mihi deinceps deum voluntate erit quantumque a tuenda re familiari procurandoque cultu liberorum meorum dabitur otium, ea omnia subsiciva et subsecundaria tempora ad colligendas huiuscemodi memoriarum delectatiunculas conferam.

Progredietur ergo numerus librorum, diis bene iuvantibus, cum ipsius vitae quantuli quomque
					
					 
					fuerint progressibus, neque longiora mihi dari spatia vivendi volo quam dum ero ad hanc quoque facultatem scribendi commentandique idoneus.

Capita rerum quae cuique commentario insunt, exposuimus hic universa, ut iam statim declaretur quid quo in libro quaeri invenirique possit.

Argument 
						 Quali proportione quibusque collectionibus Plutarchus ratiocinatum esse Pythagoram philosophum dixerit de comprehendenda corporis proceritate qua fuit Hercules, cum vitam inter homines viveret.

Plutarchus in libro quem de Herculis quam diu
						
						 
						inter homines fuit animi corporisque ingenio atque virtutibus conscripsit, scite subtiliterque ratiocinatum Pythagoram philosophum dicit in reperienda modulandaque status longitudinisque eius praestantia.

Nam cum fere constaret, curriculum stadii quod est Pisis apud Iovem Olympium Herculem pedibus suis metatum idque fecisse longum pedes sescentos, cetera quoque stadia in terra Graecia ab aliis postea instituta pedum quidem esse numero sescentum, sed tamen esse aliquantulum breviora, facile intellexit, modum spatiumque plantae Herculis, ratione proportionis habita, tanto fuisse quam aliorum procerius, quanto Olympicum stadium longius esset quam cetera.

Comprehensa autem mensura Herculani pedis, quanta longinquitas corporis ei mensurae conveniret secundum naturalem membrorum omnium inter se competentiam modificatus est atque ita id collegit, quod erat consequens, tanto fuisse Herculem corpore excelsiorem quam alios, quanto Olympicum stadium ceteris pari numero factis anteiret.

Argument 
						 Ab Herode Attico C. V. tempestive deprompta in quondam iactantem et gloriosum adulescentem, specie tantum philosophiae sectatorem, verba Epicteti Stoici, quibus festiviter a vero Stoico seiunxit vulgus loquacium loquliciuin nebulonum qui se Stoicos nuncuparent.

HERODES ATTICUS, vir et Graeca facundia et consulari honore praeditus, accersebat saepe, nos cum apud magistros Athenis essemus, in villas ei urbi proximas me et clarissimum virum Servilianum compluresque alios nostrates qui Roma in Graeciam ad capiendum ingenii cultum concesserant.

Atque ibi tunc, cum essemus apud eum in villa cui nomen est Cephisia, et aestu anni et sidere autumni flagrantissimo, propulsabamus incommoda caloris lucorum umbra ingentium, longis ambulacris et mollibus, medium positu refrigeranti, lavacris nitidis nlitidis et abundis et collucentibus totiusque totiusqiue villae venustate, aquis undique canoris atque avibus personante.

Erat ibidem nobiscum simul adulescens philosophiae sectator, disciplinae, ut ipse dicebat, stoicae, sed loquacior inpendio et promptior.

Is plerumque in convivio sermonibus, qui post epulas haberi solent, multa atque inmodica de
						
						 
						philosophiae doctrinis intempestive atque insubide disserebat praeque se uno ceteros omnes linguae Atticae principes gentemque omnem togatam, quodcumque nomen Latinum rudes esse et agrestes praedicabat atque interea vocabulis haut facile cognitis, syllogismorum captionumque dialecticarum laqueis strepebat, χυριεύοντας et σωρείτας aliosque id genus griphos neminem posse dicens nisi se dissolvere. Rem vero ethicam naturamque humani ingenii virtutumque origines officiaque earum et confinia, aut contra morborum vitiorumque fraudes animorumque labes et
						
						 
						pestilentias, asseverabat nulli esse ulli magis ea omnia explorata, comperta meditataque.

Cruciatibus autem doloribusque corporis et periculis mortem minitantibus habitum statumque vitae beatae, quem se esse adeptum putabat, neque laedi neque inminui existimabat, ac ne oris quoque et vultus serenitatem stoici hominis umquam ulla posse aegritudine obnubilari.

Has ille inanes glorias cum flaret iamque omnes finem cuperent verbisque eius defetigati pertaeduissent, tum Herodes Graeca, uti plurimus ei mos fuit fruit , oratione utens, Permitte, inquit, philosophorum amplissime, quoniam respondere nos tibi, quos vocas idiotas, non quimus, recitari ex libro quid de huiuscemodi magniloquentia vestra senserit dixeritque Epictetus, Stoicorum maximus, iussitque proferri Dissertationum Epicteti digestarum ab Arriano primum librum, in quo ille venerandus senex iuvenes qui se Stoicos appellabant, neque frugis neque operae probae, sed theorematis tantum nugalibus et puerilium isagogarum commentationibus deblaterantes, obiurgatione iusta incessuit.

Lecta igitur sunt ex libro qui prolatus est ea quae addidi; quibus verbis Epictetus severe simul et festiviter seiunxit atque divisit a vero atque sincero Stoico, qui esset procul dubio ἀκώλυτος, ἀνανάγκαστος, ἀπαραπόδιστος, ἐλεύθερος, εὐπορῶν, εὐδαιμονῶν, vulgus

κακῶν. Ἄκουε. aliud nebulonum hominum qui se Stoicos nuncuparent, atraque verborum et argutiarum fuligine ob oculos audientium iacta
						
						 
						sanctissimae disciplinae nomen ementirentur: Εἰπέ μοι περὶ ἀγαθῶν καὶ κακῶν. Ἄκουε. Ἰλιόθεν με φέρων ἄνεμος Κικόνεσσι πέλασσεν.

Τῶν ὅντων τὰ μέν ἐστιν ἀγαθά, τὰ δὲ ἀδιάφορα. Ἀγαθὰ μὲν οὖν ἀρεταὶ τὰ μετέχοιτα αὐτῶν, κακὰ δὲ κακία καὶ τὰ μετέχοντα κακίας, ἀδιάφορα δὲ τὰ μεταξὺ τούων, πλοῦτος, ὑγεία, ζωή, θάνατος, ἡδονή, πόνος.

Πόθεν οἶδας; Ἑλλάνικος λέγει ἐν τοῖς Αἰγυπτιακοῖς. Τι γὰρ διαφέρει τοῦτο εἰπεῖν, ἢ ὅτι Διογένης ἐν τῇ ἠθικῇ ἢ Χρύσιππος ἢ Κλεάνθης; βεβασάνικας οὖν τι 
						
						 
						 αὐτῶν καὶ

δόγμα σαυτοῦ πεποίησαι. Δείκνυε πῶς εἴωθας ἐν πλοίῳ χειμάζεσθαι· 
						
						 
						 μέμνησαι ταύτης τῆς διαιρέσεως, ὅταν ψοφήσῃ τὸ ἱστίον καὶ ἀνακραυγάσῃς. Ἄν σοί τις κακόσχολός πως παραστὰς εἴπῃ, λέγε μοι, τοὺς θεούς σοι, ἃ πρῴην ἔλεγες, μή τι κακία ἐστὶν τὸ ναυαγῆσαι; μήτι κακίας μετέχον; οὐκ ἄρα 
						
						 
						 ξύλον ἐνσείσεις αὐτῷ; τί ἡμῖν καὶ σοί, ἄνθρωπε; ἀπολλύμεθα, καὶ σὺ ἐλθὼν

παίζεις. Ἐὰν δέ σε ὁ Καῖσαρ μεταπέμψηται κατηγορούμενον

His ille auditis insolentissimus adulescens obticuit, tamquam si ea omnia non ab Epicteto in quosdam quosdan alios, sed ab Herode in eum dicta essent.

Argument 
						 Quod Chilo Lacedaemonius consilium anceps pro salute amici cepit; quodque est circumspecte et anxie considerandum an pro utilitatibus amicorum delinquendum aliquando sit; notataque inibi et relata quae et Theophrastus et M. Cicero super ea re scripserunt.

LACEDAEMONIUM Chilonem, virum ex illo incluto numero sapientium, scriptum est in libris eorum qui vitas resque gestas clarorum hominum memoriae mandaverunt, eum Chilonem in vitae suae postremo, cum iam inibi mors occuparet, ad circumstantis amicos sic locutum:

Dicta, inquit, mea factaque in aetate longa pleraque omnia fuisse non paenitenda, fors sit ut vos etiam sciatis.

Ego quidem in hoc certe tempore non fallo me, nihil esse quicquam commissum a me cuius memoria mihi aegritudini sit, ni illud profecto unum sit, quod rectene an perperam fecerim nondum mihi plane liquet.

Super amici capite index cum duobus aliis fui. Ita lex fuit uti eum hominem condemnari necessum esset. Aut amicus igitur capitis perdendus aut adhibenda fraus legi fuit.

Multa cum animo meo ad casum tam ancipitem medendum consultavi. Visum est esse id quod feci praequam erant alia toleratu facilius:

ipse tacitus ad condemnandum sententiam tuli, is qui simul iudicabant ut absolverent persuasi.

Sic mihi et iudicis et amici officium in re tanta salvum fuit. Hanc capio ex eo facto molestiam, quod metuo ne a perfidia et culpa non abhorreat, in eadem re eodemque tempore inque communi negotio, quod mihi optimum factu duxerim, diversum eius aliis suasisse.

Et hic autem Chilo, praestabilis homo sapientiae, quonam usque debuerit contra legem contraque ius pro amico progredi dubitavit, eaque res in fine quoque vitae ipso animum eius anxit,

et alii deinceps multi philosophiae sectatores, ut in libris eorum scriptum est, satis inquisite satisque sollicite quaesiverunt, ut verbis quae scripta sunt ipsis utar, εἰ δεῖ βοηθεῖν τῷ φίλῳ παρὰ τὸ δίκαιον καὶ μέχρι πόσου καὶ ποῖα. Ea verba significant, quaesisse eos an nonnumquam contra ius contrave morem faciendum pro amico sit et in qualibus causis et quemnam usque ad modum.

Super hac quaestione cum ab aliis, sicuti dixi, multis, tum vel diligentissime a Theophrasto disputatur, viro in philosophia peripatetica modestissimo doctissimoque, eaque disputatio scripta est, si recte meminimus, in libro eius De Amicitia primo.

Eum librum M. Cicero videtur legisse, cum ipse quoque librum De Amicitia componeret. Et cetera quidem quae sumenda a Theophrasto existimavit, ut ingenium facundiaque eius fuit, sumpsit et transposuit commodissime aptissimeque;

hunc autem locum de quo satis quaesitum esse dixi, omnium rerum aliarum difficillimum, strictim atque cursim transgressus est, neque ea quae a Theophrasto pensiculate atque enucleate scripta sunt exsecutus executus est, sed anxietate illa et quasi morositate disputationis praetermissa, genus ipsum rei tantum paucis verbis notavit.

Ea verba Ciceronis, si recensere quis vellet, apposui: His igitur finibus utendum esse arbitror, ut, cum emendati mores amicorum ainicorum sunt,
							
							 
							tum sit inter eos omnium rerum, consiliorum, voluntatum sine ulla exceptione communitas, ut etiam, si qua fortuna accident, ut minus iustae voluntates amicorum adiuvandae sint, in quibus eorum aut caput
							
							 
							agatur aut fama, declinandum de via sit, modo ne summa turpitudo sequatur; est enim quatenus amicitiae venia dari possit. 
					 Cum agetur, inquit, aut caput amici aut fama, declinandum est de via, ut etiam iniquam voluntatem illius adiutemus.

Sed cuiusmodi declinatio esse ista debeat qualisque ad adiuvandum digressio et in quanta voluntatis amici iniquitate, non dicit.

Quid autem refert scire me in eiusmodi periculis amicorum, si non magna me turpitudo insecutura est, de via esse recta declinandum, nisi id quoque me docuerit, quam putet magnam turpitudinem, et cum decessero de via, quousque degredi debeam? Est enim, inquit, quatenus dari amicitiae venia possit.

Hoc immo ipsum est quod maxime discendum est quodque ab his qui docent
						
						 
						minime dicitur, quatenus quaque fini dari amicitiae anicitiae venia debeat.

Chilo ille sapiens, de quo paulo ante dixi, conservandi amici causa de via declinavit. Sed video quousque progressus sit; falsum enim pro amici salute consilium dedit.

Id ipsum tamen in fine quoque vitae an iure posset reprehendi culparique dubitavit. 
					 Contra patriam, inquit Cicero, arma Pro amico sumenda non sunt.

Hoc profecto nemo ignoravit, et priusquam Theognis, quod
						
						 
						Lucilius ait, nasceretur. Set id quaero, id desidero: cum pro amico contra ius, contra quam licet, salva tamen libertate atque pace, faciendum est et cum de via, sicut ipse ait, declinandum est, quid et quantum et in quali causa et quonam usque id fieri debeat.

Pericles ille Atheniensis, vir egregio ingenio bonisque omnibus disciplinis ornatus, in una quidem specie, set planius tamen quid existimaret professus est. Nam cum amicus eum rogaret ut pro re causaque eius falsum deiuraret,
						
						 
						his ad eum verbis usus est: Δεῖ μὲν συμπράττειν τοῖς φίλοις, ἀλλὰ μέχρι τῶν φεῶν.

Theophrastus autem in eo quo dixi libro inquisitius quidem super hac ipsa re et exactius expressiusque
						
						 
						quam Cicero disserit.

Set is quoque in docendo non de unoquoque facto singillatim existimat neque certis exemplorum documentis, set generibus rerum summatim universimque utitur ad hunc ferme modum:

Parva, inquit, et tenuis vel turpitudo vel infamia infamnia subeunda est, si ea re magna utilitas amico quaeri potest. Rependitur quippe et compensatur leve damnum delibatae honestatis maiore alia gravioreque in adiuvando amico honestate, minimaque illa labes et quasi lacuna famae munimentis partarum amico utilitatium solidatur.

Neque nominibus, inquit, moveri nos oportet, quod paria genere ipso non sunt honestas meae famae et rei amici utilitas. Ponderibus haec enim potestatibusque praesentibus, non vocabulorum appellationibus neque dignitatibus generum diiudicanda sunt.

Nam cum in rebus aut paribus aut non longe secus utilitas amici aut honestas nostra consistit, honestas procul dubio praeponderat; cum vero amici utilitas nimio est amplior, honestatis autem nostrae in re non gravi levis iactura est, tunc quod utile amico est, id prae illo quod honestum nobis est fit plenius, sicuti est magnum pondus aeris parva lamna auri pretiosius. 
					 Verba adeo ipsa Theophrasti super ea re adscripsi:

Οὐκ, εἰ δή που τοῦτο τῷ γένει τιμιώτερον, ἤδη καὶ ὁτιοῦν ἂν ᾖ μέρος τούτου πρὸς τ ὸ τηλίκον θατέρου συγκρινόμενον αἱρετὸν ἔσται. Λέγω δὲ οἷον, οὐκ, εἰ χρυσίον τιμιώτερον χαλκοῦ, καὶ τηλίκον τοῦ χρυσίου πρὸς τὸ τηλίκον χαλκοῦ μέγεθος ἀντιπαραβαλλόμενον πλέον δόξει: ἀλλὰ ποιήσει τινὰ ῥοπὴν καὶ τὸ πλῆθος καὶ τὸ μέγεθος.

Favorinus Favoriinus quoque philosophus philosophlus huiuscemodi huiuscemlodi indulgentiam gratiae, tempestive laxato paulum remissoque subtili iustitiae examine, his verbis definivit: Ἡ καλουμέιν χάρις παρὰ τοῖς ἀνθρώποις, τοῦτο ἔστιν ὕφεσις ἀκριβείας ἐν δέοντι.

Post deinde idem Theophrastus ad hane ferme sententiam disseruit: Has tamen tarnen , inquit, parvitates rerum et magnitudines miagnitudines atque atquc has omnes officiorum aestimationes alia nonnumquam momenta extrinsecus atque aliae quasi appendices personarum et causarum et temporum et circumstantiae ipsius necessitates, quas includere in praecepta difficilest, moderantur et regunt et quasi gubernant et nunc ratas efficiunt, nunc inritas.

Haec taliaque Theophrastus satis caute et sollicite et religiose, cum discernendi magis disceptandique diligentia quam cum decernendi sententia atque fiducia scripsit, quoniam profecto causarum ac temporum varietates discriminumque ac differentiarum tenuitates derectum atque perpetuum distinctumque in rebus singulis praeceptum, quod ego nos in prima tractatus istius parte desiderare dixeram, non capiunt.

Eius autem Chilonis, a quo disputatiunculae huius initium fecimus, cum alia quaedam sunt monita utilia atque prudentia, tum id maxime exploratae utilitatis est, quod duas ferocissimas adfectiones amoris atque odii intra modum cautum coercuit. Hac, inquit, fini ames, tamquam forte fortuna et osurus; hac itidem tenus oderis, tamquam fortasse post amaturus.

Super hoc eodem Chilone Plutarchus philosophus, in libro Περὶ Ψυχῆς primo, verbis his ita scripsit: Χείλων ὁ παλαιός, ἀκούσας τινὸς λέγοντος, μηδένα ἔχειν ἐχθρόν, ἠρώτησεν, εἰ μηδένα δίλον ἔχει, νομίζων ἐξ ἀνάγκης ἐπακολουθεῖν καὶ συνεμπλέκεσθαι ταῖς φιλίαις ἀπεχθείας.

Argument 
						 Quam tenuiter curioseque exploraverit Antonius Iulianus in oratione M. Tullii verbi ab eo mutati argutiam.

ANTONIUS Iulianus lulianus rhetor perquam fuit honesti atque amoeni ingeni. Doctrina quoque iste
						
						 
						utiliore ac delectabili veterumque elegantiarum cura et memoria multa fuit; ad hoc scripta script omnia antiquiora tam curiose spectabat et aut virtutes pensitabat aut vitia rimabatur, ut iudicium esse factum ad amussim diceres.

Is Iulianus super eo enthymemate, quod est in oratione M. Tullii,

quam Pro Cn. Plancio dixit, ita existimavit—sed verba prius, de quibus iudicium ab eo factum est, ipsa ponam: Quamquam dissimilis est pecuniae debitio et gratiae. Nam qui pecuniam dissolvit, statim non habet id quod reddidit, qui autem debet dlebet , is retinet alienun; gratiam autem et qui refert habet, et qui habet in eo ipso quod habet refert. Neque ego nunc Plancio desinam debere, si hoc hioc solvero, nec minus ei redderem voluntate ipsa, si hoc molestiae non accidisset — Crispum sane,

inquit, agmen orationis rotundumque ac modulo ipso numerorum venustum, sed quod cum venia legendum sit verbi paulum ideo inmutati, ut sententiae fides salva esset.

Namque debitio gratiae et pecuniae conlata verbum utrubique servari postulat. Ita enim recte opposita inter sese gratiae pecuniaeque debitio videbitur, si et pecunia quidem deberi dicatur et gratia, sed quid eveniat in pecunia debita solutave, quid contra in gratia debita redditave, debitionis verbo utrimque servato disseratur.

Cicero autem, inquit, cum gratiae pecuniaeque debitionem dissimilem esse dixisset eiusque sententiae rationem redderet, verbum debet in pecunia ponit, in gratia habet subicit pro debet; ita enim dicit: gratiam autem et qui refert habet, et qui habet in eo ipso quod habet refert.

Sed id verbum habet cum proposita comparatione non satis convenit. Debitio enim gratiae, non habitio, cum pecunia confertur, atque ideo consequens quidem fuerat sic dicere: et qui debet in eo ipso quod debet refert ; sed absurdum et nimis coactum foret, si nondum redditam gratiam eo ipso redditam diceret, quia debetur.

Inmutavit ergo, inquit, et
									 
									subdidit verbum ei verbo, quod omiserat, finitimum, ut videretur et sensum debitionis conlatae non reliquisse et concinnitatem sententiae retinuisse. Ad hunc modum Iulianus enodabat diiudicabatque veterum scriptorum sententias, quae aput eum adulescentes delecti lectitabant.

Argument 
						 Quod Demosthenes rhetor cultu corporis atque vestitu probris obnoxio infamique munditia fuit; quodque item Hortensius orator, ob eiusmodi munditias gestumque in agendo histrionicum, Dionysiae saltatriculae cognomento compellatus est.

DEMOSTHENEN traditum est vestitu ceteroque cultu corporis nitido venustoque nimisque accurato fuisse. Et hinc ei τὰ κομψὰ illa χλανίσκια et μαλακοὶ χιτωνίσκοι ab aemulis adversariisque probro data, hinc etiam turpibus indignisque in eum verbis non temperatum, quin parum vir et ore quoque polluto diceretur.

Ad eundem modum Q. Hortensius omnibus ferme oratoribus aetatis suae, nisi M. Tullio, clarior, quod multa munditia et circumspecte compositeque indutus et amictus esset manusque eius inter agendum forent argutae admodum et gestuosae, maledictis compellationibusque probris iactatus est multaque in eum, quasi in histrionem, in ipsis causis atque iudiciis dicta sunt.

Sed cum L. Torquatus, subagresti homo ingenio et infestivo, gravius acerbiusque acerliusque apud consilium iudicum, cum de causa Sullae quaereretur, non iam histrionem eum esse diceret, sed gesticulariam Dionysiamque eum notissimae saltatriculae nomine appellaret, tum voce molli atque atoue demissa Hortensius Dionysia, inquit, Dionysia malo equidem esse quam quod tu, Torquate, ἄμουσος, ἀναφρόδιτος, ἀπροσδιόνυσος .

Argument 
						 Verba ex oratione Metelli Numidici quam dixit in censura ad populum, cum eum ad uxores ducendas adhortaretur; eaque oratio quam ob causam reprehensa et quo contra modo defensa sit.

MULTIS et eruditis viris audientibus legebatur oratio Metelli Numidici, gravis ac diserti viri, quam in censura dixit ad populum de ducendis uxoribus, cum eum ad matrimonia capessenda hortaretur. In ea oratione ita scriptum fuit:

Si sine uxore pati
							
							 
							possemus, Quirites, omnes
							
							 
							ea molestia careremus; set quoniam ita natura tradidit, ut nec cum illis satis commode, nec sine illis ullo modo vivi possit, saluti perpetuae potius quam brevi voluptati consulendum est.

Videbatur quibusdam, Q. Metellum censorem, cui consilium esset ad uxores ducendas populum hortari, non oportuisse de molestia incommodisque perpetuis rei uxoriae confiteri, neque id hortari magis esse quam dissuadere absterrereque; set contra in id potius orationem debuisse sumi dicebant, ut et nullas plerumque esse in matrimoniis molestias adseveraret et, si quae tamen accidere nonnumquam viderentur, parvas et leves facilesque esse toleratu diceret maioribusque eas emolumentis et voluptatibus oblitterari easdemque ipsas neque omnibus neque naturae vitio, set quorundam maritorum culpa et iniustitia evenire.

Titus autem Castricius recte atque condigne Metellum esse locutum existimabat. Aliter, inquit, censor loqui debet, aliter rhetor. rhetori concessum est, sententiis uti falsis, audacibus, versutis, subdolis, captiosis, si veri modo similes sint et possint movendos hominumn animos qualicunque astu inrepere. Praeterea turpe esse ait rhetori, si quid in mala causa destitutum atque inpropugnatum relinquat.

Sed enim Metellum, inquit, "sanctum virum, illa gravitate et fide praeditum cum tanta honorum atque vitae dignitate aput populum Romanum loquentem, nihil decuit aliud dicere quam quod verum esse sibi atque omnibus videbatur, praesertim cum super ea re diceret quae cotidiana intellegentia et communi pervolgatoque vitae usu comprenderetur.

De molestia igitur cunctis hominibus notissima confessus, fidem sedulitatis
						
						 
						veritatisque commeritus, tum denique facile et procliviter, quod fuit rerum omnium validissimum atque verissimum velissimum i, persuasit civitatem salvam esse sine matrimoniorum frequentia non posse.

Hoc Hoe quoque aliut ex eadem oratione Q. Metelli dignum esse existimavimus adsidua lectione non hercle minus quam quae a gravissimis philosophis scripta sunt.

Verba Metelli haec sunt: Di immortales plurimum possunt; sed non plus velle nobis debent quam parentes. At parentes, si pergunt liberi errare, bonis exheredant. Quid ergo nos ab immortalibus dissimile ius
							
							 
							expectemus, nisi malis rationibus finem faciamus? Is demum deos propitios esse aecum est, qui sibi adversarii non sunt. Dii immortales virtutem adprobare, non adhibere debent.

Argument 
						 In hisce verbis Ciceronis ex oratione quinta in Verrem hanc sibi rem praesidio sperant futurum, neque mendum esse neque vitium, errareque istos qui bonos libros violant et futuram scribunt; atque ibi de quodam alio Ciceronis verbo dictum, quod probe scriptum perperam mutatur; et aspersa pauca de modulis numerisque orationis, quos Cicero avide sectatus est.

IN oratione Ciceronis quinta In Verrem, libro spectatae fidei,

Tironiana cura atque disciplina facto, ita
						
						 
						scriptum fuit: "Homines tenues, obscuro loco nati, navigant; adeunt ad ea loca quae numquam antea adierant.
						
						 
						Neque noti esse iis quo venerunt neque semper cum cognitoribus esse possunt, hac una tamen fiducia civitatis, non modo apud nostros magistratus, qui et legum et existimationis periculo continentur, neque apud cives solum Romanos, qui et sermonis et iuris et multarum rerum societate iuncti sunt, fore se tutos arbitrantur, sed quocumque venerint, hanc sibi rem praesidio sperant futurum.

Videbatur compluribus in extremo verbo menda esse. Debuisse enim scribi putabant non futurum, sed futuram, neque dubitabant quin liber emendandus esset, ne, ut in Plauti comoedia moechus, sic enim mendae suae inludiabant, ita in Ciceronis oratione soloecismus esset manifestarius.

Aderat forte ibi amicus noster, homo lectione multa exercitus, cui pleraque omnia veterum litterarum quaesita, meditata evigilataque erant.

Is, libro inspecto, ait nullum esse in eo verbo neque mendum neque vitium et Ciceronem probe ac vetuste locutum.

Nam futurum, inquit, non refertur ad rem, sicut legentibus temere et incuriose videtur, neque pro participio positum est, set verbum est indefinitum, quod Graeci appellant ἀπαρέμφατον, neque numeris neque generibus praeserviens,

set liberum undique et impromiscum, quali C. Gracchus verbo usus est in oratione cuius titulus est De P. Popilio circum Conciliabula, in qua ita scriptum scripturm est: Credo ego inimicos meos hoc dicturum. Inimicos dicturum, inquit, non dicturos ; videturne ea ratione positum esse aput Gracchum dicturum,

qua est aput Ciceronem futurum ? Sicut in Graeca oratione sine ulla vitii suspicione omnibus numeris generibusque sine discrimine tribuuntur huiuscemodi verba: ἐρεῖν, ποιήσειν, ἔσεσθαι et similia.

In Claudi quoque Quadrigarii tertio Annali verba haec esse dixit: I dum conciderentur, hostium copias ibi occupatas futurum ; in duodevicesimo Annali eiusdem Quadrigarii principium libri sic scriptum: Si pro tua bonitate et nostra voluntate tibi valitudo subpetit, est quod speremus deos bonis benefacturum ;

item in Valerii Antiatis libro quarto vicesimo simili modo scriptum esse: Si eae res divinae factae recteque perlitatae essent, haruspices dixerunt omnia ex sententia processurum esse. Plautus etiam in Casina,

cum de puella loqueretur, occisurum dixit, non occisuram, his verbis: Etiamne habet
								
								 
								Casina gladium? Habét, sed duós.—Quid duós?
									
									 
									—Alteró te Occísurum aít, alteró vilicum.

Item Laberius in Gemellis: Nón putavi (inquit) hoc eám facturum.

Non ergo isti omnes soloecismus quid esset ignorarunt, sed et Gracchus dicturum et Quadrigarius futurum futurunm et facturum et Antias processurum et Plautus occisurum et Laberius facturum indefinito modo dixerunt,

qui modus neque in numeros neque in personas neque in tempora neque in genera distrahitur, sed omnia istaec una eademque declinatione complectitur,

sicuti M. Cicero futurum dixit non virili genere neque neutro, soloecismus enim plane foret, sed verbo usus est ab omni necessitate generum absoluto.

Idem autem ille amicus noster in eiusdem M. Tullii oratione, quae est De imperio Cn. Pompei, ita scriptum esse a Cicerone dicebat atque ipse ita lectitabat: Cum vestros portus, atque eos portus quibus vitam ac spiritum ducitis, in praedonum fuisse potestatem sciatis,

neque soloecismum esse aiebat in potestatem fuisse, ut vulgus semidoctum putat, sed ratione dictum certa et proba contendebat, qua et Graeci ita uterentur; et Plautus, verborum Latinorum elegantissimus, in Amphitruone dixit: número
							
							 
							mihi in mentem mentdm fuit, non, ut dici solitum est, in mente.

Sed enim praeter Plautum, cuius ille in praesens exemplo usus est, multam nos quoque apud veteres scriptores locutionum talium copiam offendimus atque his vulgo adnotamentis inspersimus.

Ut et rationem autem istam missam facias et auctoritates, sonus tamen et positura ipsa verborum satis declarat id potius ἐπιμελείᾳ τῶν λέξεων modulamentisque orationis M. Tullii convenisse, ut, quoniam utrumvis dici Latine posset, potestatem dicere mallet, non potestate.

Illud enim sic compositum iucundius ad aurem completiusque, insuavius hoc imperfectiusque est, si modo ita explorata aure homo sit, non surda nec iacenti; sicuti est hercle quod explicavit dicere maluit quam explicuit, quod esse iam usitatius coeperat. 
					 Verba sunt haec ipsius ex oratione, quam De inperio Cn. Pompei habuit: Testis est Sicilia, quam, multis undique cinctam periculis, non terrore belli, sed consilii celeritate explicavit. At si explicuit diceret, inperfecto et debili numero verborum sonus clauderet.

Argument 
						 Historia in libris Sotionis philosophi reperta super Laide meretrice et Demosthene rhetore.

SOTION ex peripatetica disciplina haut sane ignobilis vir fuit. Is librum multae variaeque historiae refertum composuit eumque inscripsit Κέρας Ἀμαλθείας .

Ea vox hoc ferme valet, tamquam si dicas Cornum Copiae.

In eo libro super Demosthene rhetore et Laide meretrice historia haec scripta est: Lais, inquit, Corinthia ob elegantiam venustatemque formae grandem pecuniam demerebat conventusque ad eam ditiorum hominum ex omni Graecia celebres erant, neque admittebatur nisi qui dabat quod poposcerat; poscebat autem illa nimium quantum.

Hinc ait natum esse illud frequens apud Graecos adagium: Οὐ παντὸς ἀνδρὸς ἐς Κόρινθον ἔσθʼ ὁ πλοῦς, quod frustra iret Corinthum ad Laidem qui non quiret dare quod posceretur.

Ad hanc ille Demosthenes clanculum adit et ut sibi copiam sui faceret petit. At Lais μυρίας δραχμὰς poposcit— hoc facit nummi nostratis denarium decem milia.

Tali petulantia mulieris atque pecuniae magnitudine ictus expavidusque Demosthenes avertitur et discedens ego, inquit, paenitere tanti non emo. Sed Graeca ipsa, quae fertur dixisse, lepidiora sunt: οὐκ ὠνοῦμαι, inquit, μυρίων δραχμῶν μεταμέλειαν.

Argument 
						 Quis modus fuerit, quis ordo disciplinae Pythagoricae, quantumque temporis imperatum observatumque sit discendi simul ac tacendi.

ordo atque ratio Pythagorae, ac deinceps familiae et
						
						 
						successionis eius, recipiendi instituendique discipulos huiuscemodi fuisse traditur:

Iam lam a principio adulescentes qui sese ad discendum obtulerant εφυ - σιογνωμόνει . Id verbum significat, mores naturasque hominum coniectatione quadam de oris et vultus ingenio deque totius corporis filo atque habitu sciscitari.

tum Turn qui exploratus ab eo idoneusque inventus
						
						 
						fuerat recipi in disciplinam statim iubebat et tempus certum tacere; non omnes idem, sed alios
						
						 
						aliud tempus pro aestimato captu sollertiae.

Is autem qui tacebat quae dicebantur ab aliis audiebat, neque percontari, si parum intellexerat, commentari quae audierat fas erat; sed non minus quisquam tacuit quam biennium: hi prorsus appellabantur intra tempus tacendi audiendique ἀκουστικοί.

Ast ubi res didicerant rerum omnium difficillimas, tacere audireque, atque esse iam coeperant silentio eruditi cui erat nomen ἐχεμυθία, tum verba facere et quaerere, quaeque audissent scribere, et quae ipsi opinarentur expromere potestas erat;

hi dicebantur in eo tempore μαθηματικοί, ab his scilicet artibus quas iam discere atque meditari inceptaverant: quoniam geometriam, gnomonicam, musicam ceterasque item disciplinas altiores μαθήματα veteres Graeci appellabant; vulgus autem, quos gentilicio vocabulo Chaldaeos dicere oportet, mathematicos dicit.

Exinde, his scientiae studiis ornati, ad perspicienda mundi opera et principia naturae procedebant ac tunc denique nominabantur φυσικοί .

Haec eadem super Pythagora noster Taurus cum dixisset: Nunc autem, inquit, isti qui repente pedibus inlotis inotis ad philosophos devertunt, non est hoc satis quod sunt omnino ἀθεώρητοι, ἄμουσοι, ἀγεωμέτρητοι, sed legem etiam dant qua philosophari discant.

Alius ait hoc me primum doce, item alius hoc volo, inquit, discere, istud nolo ; hic a Symposio Platonis incipere gestit propter Alcibiadae comisationem, ille a Phaedro propter Lysiae orationem.

Est etiam, inquit, pro Iuppiter! qui Platonem legere postulet non vitae ornandae, sed linguae orationisque comendae gratia, nec ut modestior fiat, sed ut lepidior.

Haec Taurus dicere solitus, novicios philosophorum philosoplorum sectatores cum veteribus Pythagoricis pensitans.

Sed id quoque non Praetereundum est, quod omnes, simul atque a
						
						 
						Pythagora in cohortem illam disciplinarum recepti erant, quod quisque familiae, pecuniae habebat in medium dabat et coibatur societas inseparabilis, tamquam tamquanla 
						
						 
						illud fuit anticum consortium, quod iure atque verbo Romano appellabatur ercto non cito.

Argument 
						 Quibus verbis compellaverit Favorinus philosophus adulescentem casce nimis et prisce loquentem.

FAVORINUS philosophus adulescenti veterum verborum cupidissimo et plerasque voces nimis priscas et ignotas in cotidianis communibusque sermonibus expromenti: Curius, inquit, et Fabricius et Coruncanius, antiquissimi viri, et his antiquiores Horatii illi trigemini, plane ac dilucide cum suis fabulati sunt neque Auruncorum aut Sicanorum aut Pelasgorum, qui primi coluisse Italiam
							
							 
							dicuntur, sed aetatis suae verbis locuti sunt;

tu autem, proinde quasi cum matre Euandri nunc loquare, sermone abhinc multis annis iam desito uteris, quod scire atque intellegere neminem vis quae dicas. Nonne, homo inepte, ut quod vis abunde consequaris, taces?

Sed antiquitatem tibi placere ais, quod honesta et bona et sobria et modesta sit.

Vive ergo moribus praeteritis, loquere verbis praesentibus atque id, quod a C. Caesare, excellentis ingenii ac prudentiae viro, in primo De Analogia libro scriptum est, habe semper in memoria memorial atque in pectore, ut tamquam scopulum, sic fugias inauditum
							
							 
							atque insolens verbum.

Argument 
						 Quod Thucydides, scriptor inclitus, Lacedaemonios in acie non tuba, sed tibiis esse usos dicit verbaque eius super ea re posita; quodque Herodotus Alyattem regem fidicinas in procinctu procinct habuisse halbuisse tradit; atque inibi quaedam notata de Gracchi fistula contionaria.

AUCTOR historiae Graecae gravissimus Thucydides, Lacedaemonios, summos bellatores, non cornuum tubarumve signis, sed tibiarum modulis in proeliis esse usos refert, non prorsus ex aliquo ritu religionum neque rei divinae gratia neque autem ut excitarentur atque evibrarentur animi, quod cornua et litui moliuntur; sed contra, ut moderatiores modulatioresque fierent, quod tibicinis numeris vis
						
						 
						temperatur.

Nihil adeo in congrediendis hostibus atque in principiis proeliorum ad salutem virtutemque aptius rati, quam si permulti permulcti sonis mitioribus non inmodice ferocirent.

Cum procinctae igitur classes erant et instructa acies coeptumque coeptunique in hostem progredi tibicines inter exercitum positi canere inceptabant.

Ea ibi praecentione tranquilla et delectabili atque adeo
						
						 
						venerabili ad quandam quasi militaris musicae disciplinam vis et impetus militum, ne sparsi dispalatique proruerent, cohibebatur.

Sed ipsius illius egregii scriptoris uti verbis libet, quae et dignitate et fide graviora sunt: Καὶ μετὰ ταῦτα ἡ ξύνοδος ἦν· Ἀργεῖοι μὲν καὶ οἱ σύμμαχοι ἐντόνως καὶ ὀργῇ χωροῦντες, Λακεδαιμόνιοι δὲ βραδέως καὶ ὑπὸ αὐλητῶν πολλῶν, νόμου 
						
						 
						 ἐγκαθεστώτων, οὐ τοῦ θείου χάριν, ἀλλʼ ἵνα ὁμαλῶς μετὰ ῥυθμοῦ βαίνοντες προσέλθοιεν καὶ μὴ διασπασθείη αὐτοῖς ἡ τάξις, ὅπερ φιλεῖ τὰ μεγάλα στρατόπεδα ἐν ταῖς προσόδοις ποιεῖν

Cretenses quoque proelia ingredi solitos memoriae datum est praecinente ac praemoderante cithara gressibus;

Alyattes autem, rex terrae Lydiae, more atque luxu barbarico praeditus, cum bellum Milesiis faceret, ut Herodotus in Historiis tradit, concinentes habuit fistulatores et fidicines atque feminas etiam tibicinas in exercitu atque in procinctu habuit, lascivientium delicias conviviorum.

Sed enim Achaeos Homerus pugnam indipisci ait non fidicularum tibiarumque, sed mentium animorumque
						
						 
						concentu conspiratuque tacito nitibundos: Οἱ δ) ἄρʼ ἴσαν σιγῇ μένεα πνείοντες Ἀχαιοί, Ἐν θυμῷ μεμαῶτες ἀλεξέμεν ἀλλήλοισιν

Quid ille vult ardentissimus clamor militum Romanorum, quem in congressibus proeliorum fieri solitum scriptores annalium memoravere? Contrane institutum fiebat antiquae disciplinae tam probabile? An tum et gradu clementi et silentio est opus, cum ad hostem itur in conspectu longinquo procul distantem, cum vero prope ad manus ventum est tum iam e propinquo hostis et impetu propulsandus et clamore terrendus est?

Ecce autem per tibicinia Laconica tibiae quoque illius contionariae in mentem venit, quam C. Graccho cum populo agente praeisse ac praeministrasse praerinistrasse modulos ferunt.

Sed nequaquam neuquaquam sic est, ut a vulgo dicitur, canere tibia solitum qui pone eum loquentem staret, et variis modis tum demulcere animum actionemque eius, tum intendere.

Quid enim foret ista re ineptius, si, ut planipedi saltanti, ita Graccho contionanti numeros et modos et frequentamenta
						
						 
						quaedam varia tibicen incineret?

Sed qui hoc compertius memoriae tradiderunt, stetisse in circumstantibus dicunt occultius, qui fistula brevi sensim graviusculum sonum inspiraret ad reprimendum sedandumque inpetus vocis eius effervescentes;

namque inpulsu et instinctu extraneo naturalis illa Gracchi vehementia indiguisse, non, opinor, existimanda est.

M. tamen Cicero fistulatorem istum utrique rei adhibitum adhibituim esse a Graccho putat, ut sonis tum placidis tum citatis aut demissam iacentemque orationem eius erigeret aut ferocientem saevientemque cohiberet. Verba ipsius Ciceronis apposui:

Itaque idem Gracchus, quod potes audire, Catule, ex Licinio cliente tuo, litterato homine, quem servum sibi habuit ad manum, cum eburnea
							
							 
							solitus est habere fistula, qui staret occulte post ipsum cum contionaretur, peritum hominem, qui inflaret celeriter eum sonum, qui
							
							 
							illum aut remissum excitaret aut a contentione revocaret.

Morem autem illum ingrediendi ad tibicinum modulos proelii institutum esse a Lacedaemonis, Aristoteles in libris Problematon 
						
						 
						scripsit, quo manifestior fieret exploratiorque militum securitas et alacritas.

Nam diffidentiae, inquit, et timori cum ingressione huiuscemodi minime convenit et maesti atque formidantes ab hac tam intrepida ac tam decora incedendi modulatione alieni sunt.

Verba pauca Aristotelis super ea re apposui: Διὰ τί, ἐπειδὰν κινδυνεύειν μέλλωσιν, πρὸς αὐλὸν ἐμβαίνουσιν; ἵνα τοὺς δειλοὺς ἀσχημονοῦντας γινώσκωσιν.

Argument 
						 Virgo Vestae quid aetatis et ex quali familia et quo ritu quibusque caerimoniis et religionibus ac quo nomine a pontifice maximo capiatur, et quo statim iure esse incipiat simul atque capta est; quodque, ut Labeo dicit, nec nee intestato cuiquam nec eius intestatae quisquam iure heres est.

QUI de virgine capienda scripserunt, quorum diligentissime scripsit Labeo Antistius, minorem quam annos sex, maiorem quam annos decem natam, negaverunt capi fas esse;

item quae non sit patrima et matrima;

item quae lingua debili sensuve aurium deminuta aliave qua corporis labe insignita sit;

item quae ipsa aut cuius pater emancipatus sit, etiamsi vivo patre in avi potestate sit;

item cuius parentes alter amboue above servitutem servierunt aut in negotiis sordidis versantur.

Set et
						
						 
						eam cuius soror ad id sacerdotium lecta est excusationem mereri aiunt; item cuius pater flamen aut augur aut quindecimvirum sacris faciundis aut
						
						 
						septemvirum epulonum aut Salius est.

Sponsae quoque pontificis et tubicinis sacrorum filiae vacatio a sacerdotio isto tribui solet.

Praeterea Capito Ateius scriptum reliquit, neque eius legendam filiam qui domicilium in Italia non haberet, et excusandam eius qui liberos tres haberet.

Virgo autem Vestalis simul est capta atque in atrium Vestae deducta et pontificibus tradita est, eo statim tempore sine emancipatione ac sine capitis minutione e patris potestate exit et ius testamenti faciundi adipiscitur.

De more autem rituque capiundae virginis litterae quidem antiquiores non extant, nisi quae capta prima est a Numa rege esse captam.

Sed Papiam legem invenimus, qua cavetur ut pontificis maximi arbitratu virgines e populo viginti legantur sortitioque in contione ex eo numero fiat et
						
						 
						cuius sors
						
						 
						virginis ducta erit, ut eam pontifex maximus capiat eaque Vestae fiat.

Sed ea sortitio ex lege Papia non necessaria nunc videri solet. Nam si quis honesto loco natus adeat pontificem maximum atque offerat ad sacerdotium filiam suam, cuius dumtaxat salvis religionum observationibus ratio haberi possit, gratia Papiae
						
						 
						legis per senatum fit.

Capi autem virgo propterea dici videtur, quia pontificis maximi manu prensa ab eo parente in cuius potestate est, veluti bello capta, abducitur.

In libro primo Fabii Pictoris, quae verba pontificem maximum dicere oporteat, cum virginem capiat, scriptum est. Ea verba haec sunt: Sacerdotem Vestalem, quae sacra faciat quae ius siet sacerdotem Vestalem facere pro populo Romano Quiritibus, uti quae
							
							 
							optima lege fuit, ita te, Amata, capio.

Plerique autem capi virginem solam debere dici putant. Sed flamines quoque Diales, item pontifices et augures capi dicebantur.

L. Sulla Rerum Gestarum libro secundo ita scripsit: P. Cornelius, cui primum cognomen Sullae impositum est, flamen Dialis captus.

M. Cato de Lusitanis, cum Servium Galbam accusavit
						
						 
						: Tamen dicunt deficere voluisse. Ego me nunc volo ius pontificium optime scire; iamne ea causa pontifex capiar? Si volo augurium optime tenere, ecquis me ob eam earn rem
							
							 
							augurem capiat?

Praeterea in commentariis Commenlariis Labeonis, quae ad duodecim Duodecin Tabulas composuit, ita scriptum est: Virgo Vestalis neque heres est cuiquam intestato, neque intestatae quisquam, sed bona eius in
							
							 
							publicum redigi aiunt. Id quo iure fiat, quaeritur.

Amata inter capiendum a pontifice maximo appellatur, quoniam quae prima capta est hoc fuisse nomen traditum est.

Argument 
						 Quaesitum esse in philosophia, quidnam foret in recepto mandato rectius, idne omnino facere quod mandatum est, an nonnumquam etiam contra, si id speres ei qui mandavit utilius fore; superque ea quaestione expositae diversae sententiae.

IN officiis capiendis, censendis iudicandisque, quae καθήκοντα philosophi appellant, quaeri solet an negotio tibi dato et quid omnino faceres definite. contra quid facere debeas, si eo facto videri possit res eventura prosperius exque utilitate eius qui id tibi negotium mandavit.

Anceps quaestio et in utramque partem a prudentibus viris arbitrata est.

Sunt enim non pauci qui sententiam suam una in parte defixerint et re semel statuta deliberataque ab eo cuius id negotium pontificiumque esset, nequaquam putaverint contra dictum eius esse faciendum, etiamsi repentinus aliqui casus rem commodius agi posse polliceretur; ne, si spes fefellisset, culpa inpatientiae et poena indeprecabilis subeunda esset;

si res forte melius vertisset, dis quidem gratia habenda, sed exemplum tamen intromissum videretur, quo bene consulta consilia religione mandati soluta corrumperentur.

Alii existimaverunt incommoda prius quae metuenda essent, si res gesta aliter foret quam imperatum est, cum emolumento spei pensitanda esse et, si ea leviora minoraque, utilitas autem contra gravior et amplior spe quantum potest firma ostenderetur, tum posse adversum mandata fieri censuerunt, ne oblata divinitus rei bene gerendae occasio amitteretur;

neque timendum exemplum non parendi crediderunt, si rationes dumtaxat huiuscemodi non abessent.

Cumprimis cum autem respiciendum putaverunt ingenium naturamque illius cuia
						
						 
						res praeceptumque esset: ne ferox, durus, indomitus inexorabilisque sit, qualia fuerunt Postumiana imperia et Manliana.

Nam si tali praeceptori ratio reddenda sit, nihil faciendum esse monuerunt aliter quam praeceptum est.

Instructius deliberatiusque fore arbitramur theorematium hoc de mandatis huiuscemodi obsequendis, si exemplum quoque P. Crassi Muciani, clari atque incluti viri, apposuerimus.

Is Crassus a Sempronio Asellione et plerisque aliis historiae Romanae scriptoribus traditur habuisse quinque rerum bonarum maxima et praecipua: quod esset ditissimus, quod nobilissimus, quod eloquentissimus, quod iuris consultissimus, quod pontifex maximus.

Is cum in consulatu obtineret Asiam provinciam et circumsedere oppugnareque Leucas pararet opusque esset firma atque procera trabe, qui arietem faceret quo muros eius oppidi quateret, scripsit ad magistrum ἀρχιτεκτόνων Mylattensium,
						
						 
						sociorum amicorumque populi Romani, ut ex malis duobus, quos apud eos vidisset, uter maior esset eum mittendum curaret.

Tum magister ἀρχιτεκτόνων 
						
						 
						comperto quamobrem malum desideraret, non, uti iussus erat, maiorem, sed quem esse magis idoneum aptioremque faciendo arieti facilioremque portatu existimabat, minorem misit.

Crassus eum vocari iussit et, cum interrogasset cur non quem iusserat misisset, causis rationibusque quas dictitabat spretis, vestimenta detrahi imperavit virgisque multum cecidit, corrumpi atque dissolvi officium omne imperantis ratus. si quis ad id quod facere iussus est non obsequio debito, sed consilio non desiderato respondeat.

Argument 
						 Quid dixerit feceritque C. Fabricius, magna vir gloria magnisque rebus gestis, sed familiae pecuniaeque inops, cum ei Samnites tamquam indigent grave aurum donarent.

IULIUS Hyginus, in libro De Vita Rebusque inlustrium Inlustrirm Virorum sexto, legatos dicit a Samnitibus ad C. Fabricium Fabriciuni , imperatorem imnperatorem populi Romani, venisse et memoratis multis magnisque rebus quae bene ac benivole post redditam pacem Samnitibus fecisset, obtulisse dono grandem pecuniam orasseque uti acciperet utereturque, atque id facere Samnites dixisse, quod viderent multa ad splendorem domus atque victus defieri neque pro amplitudine dignitateque lautum paratum esse.

tum Turn Fabricium planas manus ab auribus ad oculos et infra deinceps ad nares et ad os et ad gulam atque inde porro ad ventrem imum deduxisse et legatis ita respondisse: dum illis omnibus membris quae attigisset obsistere atque imperare posset, numquam quicquam defuturum; propterea se pecuniam qua nihil sibi esset usus ab his quibus eam earn sciret usui esse non accipere.

Argument 
						 Quam inportunum vitium vitiimn plenumque odii sit futilis inanisque loquacitas, et quam multis in locis a principibus utriusque linguae viris detestatione iusta culpata sit.

QUI sunt leves et futiles et importuni locutores quique nullo rerum pondere innixi verbis uvidis
						
						 
						et lapsantibus diffluunt, eorum orationem bene existimatum est in ore nasci, non in pectore, linguam autem debere aiunt non esse liberam nec vagam, sed vinclis de pectore imo ac de corde aptis moveri rnoveri et quasi gubernari.

Sed enim videas quosdam scatere verbis sine ullo iudicii negotio cum securitate multa et profunda, ut loquentes plerumque videantur loqui sese nescire.

Ulixen contra Homerus, virum sapienti facundia praeditum, vocem mittere ait non ex ore, sed ex pectore, quod
						
						 
						scilicet non ad sonum magis habitumque habitunmque vocis quam ad sententiarum penitus conceptarum altitudinem pertineret, petulantiaeque verborum coercendae vallum esse oppositum dentium luculente dixit, ut loquendi temeritas non cordis tantum custodia atque vigilia cohibeatur, sed et quibusdam quasi excubiis in ore positis saepiatur. Homerica,

de quibus supra dixi, haec sunt: Ἀλλʼ ὅτε δὴ ὄπα τε μεγάλην ἐκ στήθεος εἵη, et: Ποῖόν σε ἔπος φύγεν ἕρκος ὀδόντων.

M. Tullii quoque verba posui, quibus stultam et inanem dicendi copiam graviter et vere detestatus est:

Dummodo, inquit, hoc constet, neque infantiam eius, qui rem norit, sed eam explicare dicendo non queat, neque inscientiam illius, cui res non subpetat, verba non desint, esse laudandam; quorum si alterum sit optandum, malim equidem indisertam prudentiam quam stultam loquacitatem.

Item in libro De Oratore primo verba haec posuit: Quid enim est tam furiosum quam verborum vel optimorum atque ornatissimorum sonitus inanis, nulla subiecta sententia nec scientia?

Cumprimis autem M. Cato atrocissimus huiusce vitii insectator est.

Namque in oratione, quae inscripta est Si se Caelius tribunus plebis appellasset, Numquam, inquit, tacet, quem quern morbus tenet loquendi tamquam veternosum bibendi atque dormiendi. Quod si non conveniatis, cum convocari iubet, ita cupidus orationis conducat, qui auscultet. Itaque auditis, non auscultatis, tamquam pharmacopolam. Nam eius verba audiuntur, verum se ei
							
							 
							nemo committit, si aeger est.

Idem Cato in eadem oratione eidem M. Caelio tribuno plebi vilitatem obprobrans non loquendi tantum, verum etiam tacendi: Frusto, inquit, panis conduci potest, vel uti taceat vel uti loquatur.

Neque non merito Homerus unum ex omnibus Thersitam ἀμετροεπῆ et ἀκριτόμυθον appellat verbaque illius multa et ἄκοσμα strepentium sine modo graculorum similia esse dicit. Quid enim est aliud ἐκολώα ?

Eupolidis quoque versus de id genus hominibus consignatissime factus est: Λαλεῖν ἄριστος, ἀδυνατώτατος λέγειν, quod Sallustius noster imitari volens
						
						 
						sic scribit:



Loquax, inquit, magis quam facundus. Quapropter Hesiodus, poetarum poetartum prudentissimus, linguam non vulgandam, sed recondendam esse dicit proinde ut thesaurum, eiusque esse in promendo gratiam plurimam, si modesta et parca et modulata sit: Γλώσσης τοι θησαυρὸς ἐν ἀνθρώποισιν ἄριστος, Φειδωλῆς πλείστη δὲ χαρις κατὰ μέτροι ἰούσης, 
					 Epicharmium quoque illud non inscite se habet:

Οὐ λέγειν τύγʼ ἐσσὶ δεινός, ἀλλὰ σιγᾶν ἀδύνατος, ex quo hoc profecto sumptum est:

Qui cum loqui non posset, tacere non potuit.

Favorinum ego audivi dicere versus istos Euripidi: Ἀχαλίνων στομάτων Ἀνόμου τʼ ἀφροσύνας Τὸ τέλος δυστυχία, non de his tantum factos accipi debere, qui impia aut inlicita dicerent, sed vel maxime de hominibus quoque posse dici stulta et inmodica blaterantibus, quorum lingua tam prodiga infrenisque sit, ut fluat semper et aestuet conluvione verborum taeterrima, quod genus homines a Graecis significantissimo vocabulo κατάγλωσσοι appellantur.

Valerium Probum, grammaticum inlustrem, ex familiari eius, docto viro, comperi, Sallustianum illud, satis eloquentiae, sapientiae parum, brevi antequam vita decederet, sic legere coepisse et sic a Sallustio relictum affirmavisse: satis loquentiae, sapientiae parum, quod loquentia novatori verborum Sallustio maxime congrueret, eloquentia cum insipientia minime conveniret.

Huiuscemodi autem loquacitatem verborumque turbam magnitudine inani vastam facetissimus poeta Aristophanes insignibus vocabulis denotavit in his versibus: Ἄνθρωπον ἀγριοποιόν, αὐθαδόστομον, Ἔχοντʼ ἀχάλινον, ἀκρατές, ἀπύλωτον στόμα, Ἀπεριλάλητον, κομποφακελορρήμονα,

neque minus insigniter veteres quoque nostri hoc genus homines in verba proiectos locutuleios et blaterones et linguaces dixerunt

Argument 
						 Quod verba istaec Quadrigari ex Annali tertio, ibi mille hominum occiditur, non licenter neque de poetarum figura, sed ratione certa et proba grammaticae disciplinae dicta sunt.

QUADRIGARIUS in tertio Annalium ita scripsit: Ibi occiditur mille hominum. Occiditur, inquit, non occiduntur.

Item Lucilius in tertio satirarum Satirarm : Ad portam mille a porta est, sex inde Salernum, mille, inquit, est, non mille sunt.

Varro in XVII. Humanarum: Ad Romuli initium plus mille et centum annorum est.

M. Cato in primo Originum: Inde est ferme mille passum.

M. Cicero in sexta in Antonium: Itane Ianus lanus medius in L. Antonii clientela est? Quis umquam in illo Iano inventus est, qui L. Antonio mille nummum ferret expensum?

In his atque in multis aliis mille numero singulari dictum est;

neque hoc, ut quidam putant, vetustati concessum est aut per figurarum concinnitatem admissum est, scd sed sic videtur ratio poscere. Mille enim non pro eo ponitur,

quod Graece χίλιοι dicitur, sed quod χιλιάς et sicuti una χιλιὰς et duae χιλιάδες, ita unum mille et duo milia certa atque directa ratione dicitur.

Quamobrem id quoque recte et probabiliter dici solitum mille denarium in area est et mille equitum in exercitu est.

Lucilius autem, praeterquam supra posui, alio quoque in loco id manifestius demonstrat,

nam in libro XV. ita dicit: hunc Hune , milli passum qui vicerit atque duobus, Campanus sonipes succussor nullus sequetur Maiore in spatio ac diversus videbitur ire; item libro nono:

Tu milli nummum potes uno quaerere centum;

milli passum dixit pro mille passibus et uno milli nummum pro unis mille nummis aperteque ostendit mille et vocabulum esse et singulari numero dici eiusque plurativum esse milia et casum etiam capere ablativum.

Neque ceteros casus requiri oportet, cum sint alia pleraque vocabula, quae in singulos tantum casus, quaedam etiam, quae in nullum inclinentur.

Quapropter nihil iam dubium est, quin M. Cicero in oratione, quam scripsit pro Milone, ita scriptum reliquerit: Ante fundum Clodi, quo in fundo propter insanas illas substructiones facile mille hominum versabatur valentium, non versabantur, quod in libris minus accuratis scriptum est; alia enim ratione mille homines, alia
						
						 
						 mille hominum dicendum est.

Argument 
						 Quanta cum animi aequitate toleraverit Socrates uxoris ingenium intractabile; atque inibi, quid M. Varro in quadam satura de officio mariti scripserit.

XANTHIPPE, Socratis philosophi philosophy uxor, morosa admodum fuisse fertur et iurgiosa, irarumque et molestiarum muliebrium per diem perque noctem scatebat.

Has eius intemperies in maritum Alcibiades demiratus, interrogavit Socraten quaenam ratio esset cur mulierem tam acerbam domo non exigeret.

Quoniam, inquit Socrates, cum illam domi talem perpetior, insuesco et exerceor, ut ceterorum quoque foris petulantiam et iniuriam facilius feram.

Secundum hanc sententiam quoque Varro in Satura Menippea, quam De Officio Mariti inscripsit:
						
						 
						 Vitium, inquit, uxoris aut tollendum aut ferendum est. Qui tollit vitium, uxorem commodiorem praestat, qui fert, sese meliorem facit.

Haec verba Varronis tollere et ferre lepide quidem composita sunt, sed tollere apparet dictum pro corrigere.

Id etiam apparet, eiusmodi vitium uxoris, si corrigi non possit, ferendum esse Varronem censuisse, quod ferri scilicet a viro honeste potest; vitia enim flagitiis leviora sunt.

Argument 
						 Quod M. Varro in quarto decimo Humanarum L. Aelium magistrum suum in
							
							 
							 ἐτμολογίᾳ falsa reprehendit; quodque idem Varro in eodem libro falsum furis ἔτυμον dicit.

IN XIV. Rerum Divinarum libro M. Varro doctissimum tunc civitatis hominem L. Aelium errasse ostendit, quod vocabulum Graecum vetus traductum in linguam Romanam, proinde atque si primitus Latine fictum esset, resolverit in voces Latinas ratione etymologica falsa.

Verba ipsa super ea re Varronis posuimus: In quo L. Aelius noster, litteris ornatissimus memoria nostra, erravit aliquotiens. Nam aliquot verborum Graecorum antiquiorum, proinde atque essent propria nostra, reddidit causas falsas. Non leporem dicimus, ut ait, quod est levipes, sed quod est vocabulum anticum Graecum. Multa vetera illorum ignorantur, quod pro his aliis nunc vocabulis utuntur; et illorum esse plerique ignorent Graecum, quod nunc nominant Ἕλληνα, puteum, quod vocant φρέαρ leporem, quod λαγωὸν dicunt. In quo non modo Aelii ingenium non reprehendo, sed industriam laudo; successum enim fert
							
							 
							fortuna, experientiam laus sequitur.

Haec Iaec Varro in primore libro scripsit, de ratione vocabulorum scitissime scitissirne , de usu utriusque linguae peritissime, de ipso Aelio clementissime.

Sed in posteriore eiusdem libri parte furem dicit ex eo dictum, quod veteres Romani furuum furvurm atrum appellaverint appellavcrint et fures per noctem, quae atra sit, facilius furentur.

Nonne sic videtur Varro de fure,
						
						 
						tamquam Aelius de lepore? Nam quod a Graecis nunc κλέπτης dicitur, antiquiore Graeca lingua φὼρ dictum est. Hinc per adfinitatem litterarum, qui φὼρ Graece, est Latine fur.

Sed ea res fugeritne tunc Varronis memoriam memioriamr , an contra aptius et cohaerentius colaerentius putarit, furem a furvo, id est nigro,
						
						 
						appellari, in hac re de viro tam excellentis doctrinae non meum iudicium est.

Argument 
						 Historia super libris Sibyllinis ac de Tarquinio Superbo rege.

IN antiquis annalibus memoria super libris Sibyllinis haec prodita est:

Anus hospita atque incognita ad Tarquinium Superbum regem adiit, novem novein libros ferens, quos esse divina diceebat divina oracula: eos velle venundare.

Tarquinius pretium percontatus est.

Mulier nimium atque inmensum poposcit; rex, quasi anus aetate desiperet, derisit.

tum Turn illa foculum coram cum igni apponit, tris libros ex novem deurit et ecquid reliquos sex eodem pretio emere vellet regem interrogavit.

Sed enim Tarquinius id multo risit magis dixitque anum iam procul dubio delirare.

Mulier ibidem statim tris alios libros exussit atque id ipsum denuo placide rogat, ut tris reliquos eodem modern illo pretio emat.

Tarquinius ore iam serio atque attentiore animo fit, eam earn constantiam confidentiamque non insuper habendam intellegit, libros tris reliquos mercatur nihilo minore pretio quam quod erat petitum pro omnibus.

Sed eam earn mulierem tunc a Tarquinio digressam postea nusquam loci visam constitit.

Libri tres, in sacrarium conditi, Sibyllini appellati;

ad eos quasi ad oraculum quindecimuiri quindeciimviri adeunt, cum di immortales publice public consulendi sunt.

Argument 
						 Quid geometrae dicant ἐπίπεδον, quid στερεόν, quid κύβον quid γραμμήν; quibusque ista omnia Latinis vocabulis appellentur.

FIGURARUM quae σχήματα geometrae appellant, genera sunt duo, planum et solidum.

Haec ipsi vocant ἐπίπεδον καὶ στερεόν. Planum est quod in duas partis solum lineas habet, qua latum est et qua longum; qualia sunt triquetra et quadrata, quae in area fiunt, sine altitudine.

Solidum est quando non longitudines modo et latitudines planas plans numeri linearum efficiunt, sed etiam extollunt altitudines, quales sunt ferme metae triangulae quas pyramidas appellant, vel qualia sunt quadrata undique, quae, κύβους illi, nos quadrantalia dicimus.

Κύβος enim est figura ex omni latere quadrate, quales sunt, inquit M. Varro, tesserae quibus in alveolo luditur,

ex quo ipsae quoque appellatae κύβοι In numeris etiam similiter κύβος dicitur, cum omne latus eiusdem numeri aequabiliter in sese solvitur, sicuti fit cum ter terna ducuntur atque ipse numerus terplicatur.

Huius numeri cubum Pythagoras vim habere lunaris circuli dixit, quod et luna orbem suum lustret septem et viginti diebus et numerus ternio,
						
						 
						qui τριὰς Graece dicitur, tantundem tatutndem efficiat in cubo.

Linea autem a nostris dicitur, quam γραμμὴν Graeci nominant.

Eam
						
						 
						M. Varro ita definit: Linea est, inquit, longitudo quaedam sine latitudine et altitudine.

Εὐκλείδης autem brevius, praetermissa altitudine: γραμμὴ, inquit, est μῆκος ἀπλατές, quod exprimere uno Latino verbo non queas, nisi audeas dicere inlatabile.

Argument 
						 Quod Iulius Hyginus affirmatissime contendit, legisse se librum P. Vergilii domesticum, ubi
							
							 
							scriptum esset et ora Tristia temptantum sensus torquebit amaror, non quod vulgus legeret sensu torquebit amaro.

VERSUS istos ex Georgicis Vergilii plerique omnes sic legunt: At sapor indicium faciet manifestus et ora Tristia temptantum sensu torquebit amaro.

Hyginus autem, non hercle ignobilis grammaticus, in Coninmientariis commentariis quae in Vergilium fecit, confirmat et perseverat, non hoc a Vergilio relictum, sed quod ipse invenerit in libro qui fuerit ex domo atque ex familia Vergilii: et ora Tristia temptantum sensus torquebit amaror, neque id soli Hygino,

sed doctis quibusdam etiam viris complacitum, quoniam videtur absurde dici sapor sensu amaro
								torquet. Cum ipse, inquiunt, sapor sensus sit, non alium in
								semet ipso sensum habeat ac proinde sit quasi dicatur ‘sensus sensu
								amaro torquet.’

Sed enim cum Favorino Hygini commentarium coommentarium legissem atque ei statim static displicita esset insolentia et insuavitas illius sensu torquebit amaro, risit et
						
						 
						: Iovem lapidem, 
						
						 
						 inquit, quod sanctissimum iusiurandum habitum est, paratus ego iurare sum Vergilium hoc numquam scripsisse, sed Hyginum ego verum dicere arbitror.

Non enim enin primus finxit hoc verbum Vergilius insolenter, sed in carminibus carnminibus Lucreti invento usus est, non
							
							 
							aspernatus auctoritatem poetae ingenio et facundia praecellentis.

Verba ex IV. Lucreti haec sunt: dilutaque contra Cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.

Non verba autem sola, sed versus prope totos et locos quoque Lucreti plurimos sectatum esse Vergilium videmus.

Argument 
						 An qui causas defendit recte Latineque dicat superesse se 
							
							 
							is
							
							 
							quos
							
							 
							defendit; et superesse proprie quid sit.

INROBORAVIT inveteravitque falsa atque aliena verbi significatio, quod dicitur hic illi superest, cum dicendum est advocatum esse quem cuipiam causamque eius defendere.

Atque id dicitur non in compitis coinpitis tantum neque in plebe vulgaria, sed in foro, in comitio, apud tribunalia.

Qui integre autem locuti sunt magnam nagnam partem superesse ita dixerunt, ut eo verbo significarent superfluere et supervacare atque esse supra necessarium modum.

Itaque M. Varro, in satura quae inscripta est Nescis Quid Vesper Vehat, superfuisse dicit immodice et intempestive fuisse.

Verba ex eo libro haec sunt: In convivio legi nec omnia debent et ea potissimum, quae simul sint βιωφελῆ et delectent, potius ut id quoque videatur non defuisse quam superfuisse.

Memini ego praetoris, docti hominis, tribunali me forte assistere atque ibi advocatum non incelebrem sic postulare, ut extra causam diceret remque quae agebatur non attingeret. Tunc praetorem ei cuia res erat dixisse advocatum eum non habere, et cum is qui verba faciebat reclamasset ego illi V. C. supersum, respondisse praetorem festiviter tu plane superes, non ades.

M. autem Cicero, in libro qui inscriptus est De iure lure Civili in Artem Redigendo, verba haec posuit: Nec vero scientia iuris maioribus suis Q. Aelius Tubero defuit, doctrina etiam superfuit. In quo loco superfuit significare videtur supra fuit et praestitit superavitque maiores suos doctrina sua, superfluenti tamen et nimis abundanti, disciplinas enim Tubero stoicas et dialecticas percalluerat

. In libro quoque De Republica secundo id ipsum verbum Cicero ponit non temere transeundum. Verba ex eo libro haec sunt: Non gravarer, Laeli, nisi et hos velle putarem et ipse cuperem te quoque aliquam partem huius nostri sermonis attingere, praesertim cum heri ipse dixeris te nobis etiam superfuturum. Verum id quidem fieri non potest; ne desis omnes te rogamus.

Exquisite igitur et comperte Iulius Paulus dicebat, homo in nostra memoria doctissimus, superesse non simplici ratione dici tam Latine quam Graece; Graecos enim περισσὸν in utramque partem parteni ponere, vel quod supervacaneum esset ac non necessarium,

vel quod abundans nimis et afluens et exuberans
						
						 
						; sic nostros quoque veteres superesse alias dixisse pro superfluenti et vacivo neque admodum necessario, ita ut supra posuimus Varronem dicere, alias ita ut Cicero dixit, pro eo quod copia quidem et facultate ceteris anteiret, super modum tamen et largius prolixiusque flueret quam esset satis.

Qui dicit ergo superesse se ei quem defendit, nihil istorum vult dicere sed nescio quid 12 aliud indictum inscitumque dicit licit

ac ne Vergilii quidem poterit auctoritate uti, qui in Georgicis ita scripsit· Primus ego in patriam mecum, modo vita supersit Hoc enim in loco Vergilius ἀκυρότερον eo verbo usus videtur, quod supersit dixit pro longinquius diutiusque adsit,

illudque contra eiusdem Vergili aliquanto est probabilius: Florentisque secant herbas fluviosque ministrant Farraque, ne blando nequeat superesse labori; significat enim supra laborem esse neque opprimi a labore.

An autem superesse dixerint veteres pro restare et perficiendae rei deesse, quaerebamus. Nam Sallustius in significatione ista non superesse,

sed superare dicit. Verba eius in Iugurtha haec sunt: Is
							
	 
							plerumque seorsum a rege exercitum ductare et omnis res exequi solitus erat, quae Iugurthae fesso aut maioribus astricto superaverant.

Sed invenimus in tertio Enni Annalium in hoc versu: Inde sibi memorat unum super esse laborem, id est relicum esse et restare, quod, quia id est, divise pronuntiandum est, ut non una pars orationis esse videatur, sed duae.

Cicero autem in secunda Antonianarum, 
						
						 
						quod est relicum, non superesse, sed restare dicit.

Praeter haec superesse invenimus dictum pro superstitem esse.

Ita enim scriptum est in libro epistularum M. Ciceronis ad L. Plancum, et in epistula M. Asini Pollionis ad Ciceronem, verbis his: Nam neque deesse reipublicae volo neque superesse, per quod significant, si respublica emoriatur et pereat, nolle se vivere.

In Plauti autem Asinaria manifestius id ipsum scriptum scrituin est in his versibus, qui sunt eius comoediae conoediae primi prinii : Sicút tuum vis únicum gnatúm tuae Superésse vitae sóspitem et supérstitem.

Cavenda igitur est non inproprietas imnproprietas sola verbi, sed etiam pravitas ominis,
						
						 
						si quis senior advocatus adulescenti superesse se dicat.

Argument 
						 Quis fuerit Papirius Praetextatus; quae istius causa cognomenti sit; historiaque ista omnis super eodem Papirio cognitu iucunda.

HISTORIA de Papirio Praetextato dicta scriptaque est a M. Catone in oratione qua usus est Ad Milites contra Galbam, cum multa quidem venustate atque luce atque munditia verborum.

Ea Catonis verba huic prorsus commentario indidissem, si libri copia fuisset id temporis, cum haec dictavi.

Quod si non virtutes dignitatesque verborum, sed rem ipsam scire quaeris, res ferme ad hunc modum est:

Mos antea senatoribus Romae fuit in curiam cum praetextatis filiis introire.

Tum, cum in senatu res maior quaepiam consultata eaque in diem posterum prolata est placuitque ut eam earn rem super qua tractavissent ne quis enuntiaret priusquam decreta esset, mater Papirii pueri, qui cum cuim parente suo in curia fuerat, percontata est filium quidnam in senatu patres egissent.

Puer respondit tacendum esse neque id dici licere.

Mulier fit audiendi cupidior; secretum rei et silentium pueri animum eius ad inquirendum everberat; quaerit igitur compressius violentiusque.

tum Turn puer, matre urgente, lepidi atque festivi mendacii consilium capit. Actum in senatu dixit, utrum videretur utilius exque republica esse unusne ut duas uxores haberet, an ut una apud duos nupta esset.

Hoc illa ubi audivit, animus compavescit,

domo trepidans egreditur, ad ceteras matronas perfert. Venit
						
						 
						ad senatum postridie matrum familias caterva. Lacrimantes atque obsecrantes orant una potius ut duobus nupta fieret quam ut uni duae.

Senatores, ingredientes in curiam, quae illa mulierum intemperies et quid sibi postulatio istaec vellet, mirabantur.

Puer Papirius in medium curiae progressus, quid mater audire institisset, quid ipse matri dixisset, rem, sicut fuerat, denarrat.

Senatus fidem atque ingenium pueri exosculatur, consultum facit uti posthac pueri cum patribus in curiam ne introeant, praeter ille unus Papirius, atque puero postea cognomentum honoris gratia inditum Praetextatus ob tacendi loquendique in aetate praetextae prudentiam.

Argument 
						 Tria epigrammata trium veterum poetarum, Naevii, Plauti, Pacuvii, quae facta ab ipsis sepulcris eorum incisa sunt.

TRIUM poetarum inlustrium epigrammata, Cn. Naevii, Plauti, M. Pacuvii, quae ipsi fecerunt et incidenda sepulcro suo reliquerunt, nobilitatis eorum gratia et venustatis scribenda in his commentariis esse duxi.

Epigramma Naevi plenum superbiae Campanae, quod testimonium esse iustum potuisset, nisi ab ipso dictum esset: Inmórtalés mortáles si forét fas flére, Flerént divaé Caménae Naéviúm poétam. Itáque póstquam est Ó Orcho rcho 
							
							 
							tráditús thesaúro, Oblíti súnt Romaé loquiér linguá Latína.

Epigramma Plauti, quod dubitassemus an Plauti foret, nisi a M. Varrone positum esset in libro De Poetis primo: Postquam est mortem aptus Plautus, Comoedia luget, Scaena est deserta, dein Risus, Ludus Iocusque Et Numeri innumeri simul omnes conlacrimarunt.

Epigramma Pacuvii verecundissimum et purissimum dignumque eius elegantissima gravitate: Adulescens, tametsi
							
							 
							próperas, hoc te saxúlum
							
							 
							rogat, Ut sése aspicias, deínde quod scriptum ést legas. Hic súnt poetae Pácuvi
								
								 
								Marcí sita Ossa. Hóc volebam néscius ne essés. Vale.

Argument 
						 Quibus verbis M. Varro indutias definierit; quaesitumque inibi curiosius cnriosius , quaenam ratio sit vocabuli indutiarum.

DUOBUS modis M. Varro in libro Humanarum, qui est De Bello et Pace, indutiae quid sint, definit. Indutiae sunt, inquit, pax castrensis paucorum dierum ;

item alio in loco, indutiae sunt, inquit, belli feriae.

Sed lepidae magis atque iucundae brevitatis utraque definitio quam plana aut proba esse videtur.

Nam neque pax est indutiae— bellum enim manet, pugna cessat—neque in solis castris neque paucorum tantum dierum indutiae sunt.

Quid enim dicemus, si indutiis mensum aliquot factis in oppida castris concedatur? Nonne tum quoque indutiae sunt?

Aut rursus quid esse id dicemus quod in primo Annalium Quadrigarii scriptum est, C. Pontium Samnitem a dictatore Romano sex horarum indutias postulasse, si indutiae paucorum tantum dierum appellandae sunt?

Belli autem ferias festive magis dixit quam aperte atque definite.

Graeci autem significantius consignatiusque cessationem istam pugnae pacticiam ἐκεχειρίαν dixerunt, exempta littera una sonitus vastioris et subdita
						
						 
						lenioris.

Nam quod eo tempore non pugnetur et manus cohibeantur, ἐκεχειρίαν appellarunt.

Sed profecto non id fuit Varroni negotium, ut indutias superstitiose definiret et legibus rationibusque omnibus definitionum inserviret.

Satis enim visum vistum est, eiusmodi facere demonstrationemn, quod genus Graeci τύπους magis et ὑπογραφὰς quam ὁρισμοὺς vocant.

Indutiarum autem vocabulum qua sit ratione factum, iam diu est, cum quaerimus.

Sed ex multis, quae vel audimus vel legimus, probabilius id, quod dicam, videtur.

Indutias sic dictas arbitramur arbitramu , quasi tu dicas inde uti iam.

Pactum indutiarum eiusmodi est, ut in diem certum non pugnetur nihilque iihilque incommodetur, sed ex eo die postea uti iam omnia belli iure agantur.

Quod igitur
						
						 
						dies certus praefinitur pactumque fit, ut ante eum diem ne pugnetur atque is dies ubi venit
						
						 
						 inde uti iam pugnetur, idcirco ex his quibus dixi vocibus, quasi per quendam coitum et copulam nomen indutiarum conexum conexuni est.

Aurelius autem Opilius in primo librorum, quos Musarum inscripsit, indutiae, inquit, dicuntur, cum hostes inter sese utrimque utroque alteri ad alteros impune et sine pugna ineunt; inde adeo inquit nomen factum videtur, quasi initiae,
							
							 
							hoc est initus atque introitus.

Hoc ab Aurelio scriptum propterea non praeterii, ne cui harum Noctium aemulo eo tantum nomine elegantius id videretur, tamquam id nos originem verbi requirentes fugisset.

Argument 
						 Quem in modum mihi Taurus philosophus responderit percontanti an sapiens irasceretur.

INTERROGAVI in diatriba Taurum, an sapiens irasceretur.

Dabat enim saepe post cotidianas lectiones quaerendi quod quis vellet potestatem.

Is cum graviter, copiose de morbo affectuve irae disseruisset, quae et in veterum libris et in ipsius commentariis exposita sunt, convertit ad me, qui interrogaveram, et haec ego, inquit, super irascendo sentio;

sed, quid et Plutarchus noster, vir doctissimus ac prudentissimus, senserit, non ab re est ut id quoque audias.

Plutarchus, inquit, servo suo, nequam homini et contumaci, sed libris disputationibusque philosophiae aures inbutas inbuftas habenti, tunicam detrahi detrahli ob nescio quod delictum caedique eum loro iussit.

Coeperat verberari et obloquebatur obloquebatum non meruisse ut vapulet,
						
						 
						nihil mali, nihil sceleris admisisse. Postremo vociferari inter vapulandum incipit,

neque iam querimonias aut gemitus eiulatusque facere,
						
						 
						sed verba seria et obiurgatoria: non ita esse Plutarchum, ut philosophum deceret; irasci turpe esse: saepe eum de malo irae dissertavisse, librum quoque Περὶ Ἀοργησίας pulcherrimum conscripsisse; his omnibus quae in eo libro scripta sint nequaquam convenire, quod provolutus effususque efususque in iram plurimis se plagis multaret.

tum Turn Plutarchus lente et leniter quid autem, inquit, verbero, nunc ego tibi irasci videor? Ex vultune meo an ex voce an ex colore an etiam ex verbis correptum esse me ira intellegis? Mihi quidem neque oculi, opinor, truces sunt neque os turbidum neque inmaniter clamo neque in spumam ruborenve effervesco neque pudenda dico aut paenitenda neque omnino trepido ira et gestio.

Haec enim omnia, si ignoras, signa esse irarum solent. Et simul ad eum qui caedebat conversus, interim, inquit, dum ego atque hic disputamus, tu hoc age.

Summa autem totius sententiae Tauri haec fuit: Non idem esse existimavit ἀοργησίαν et ἀναλγησίαν aliudque esse non iracundum animum, aliud ἀνάλγητον et ἀναίσθητον, id est hebetem et stupentem.

Nam sicut aliorum omnium, quos Latini philosophi affectus vel affectiones, Graeci πάθη appellant, ita huius quoque motus animi, qui cum est ulciscendi causa saevior ira dicitur, non privationem esse utilem censuit, quam Graeci στέρησιν dicunt, sed mediocritatem, quam μετριότητα illi appellant.

Argument 
					
						 Quo genere solitus sit philosophus Socrates exercere patientiam corporis; deque eiusdem viri temperantia.

INTER labores voluntarios et exercitia corporis ad fortuitas patientiae vices firmandi id quoque accepimus Socraten facere insuevisse:

stare solitus Socrates dicitur pertinaci statu perdius atque pernox a summo lucis ortu ad solem alterum alteum orientem inconivens, immobilis, isdem in vestigiis et ore atque oculis eundem in locum directis cogitabundus, tamquam quodam secessu mentis atque animi facto a corpore.

Quam rem cum Favorinus de fortitudine eius viri ut pleraque disserens attigisset, πολλάκις, inquit, ἐξ ἡλίου εἰς ἥλιον εἱστήκει ἀστραβέστερος τῶν πρέμνων.

Temperantia quoque fuisse eum tanta traditum est, ut omnia fere vitae suae tempora valitudine inoffensa vixerit.

In illius etiam pestilentiae vastitate quae in belli Peloponnensiaci principis Atheniensium civitatem internecivo genere morbi depopulata est, is parcendi moderandique rationibus dicitur et a voluptatum labe cavisse et salubritates corporis retinuisse, ut nequaquam fuerit communi omnium cladi obnoxius.

Argument 
						 Quae ratio observatioque officiorum esse debeat inter patres filiosque in discumbendo sedendoque atque id genus rebus domi donii forisque, si filii magistratus sunt et patres privati; superque ea re Tauri philosophi dissertatio et exemplum ex historia Romana petitum.

AD philosophum Taurum Athenas visendi cognoscendique eius gratia venerat V. C., praeses Cretae provinciae, et cum eo simul eiusdem praesidis pater.

Taurus, sectatoribus commodum dimissis, sedebat pro cubiculi sui foribus et cum assistentibus nobis sermocinabatur.

Introivit provinciae praeses et cum eo pater;

assurrexit placide Taurus et post mutuam salutationem resedit.

Allata mox mnox una sella est, quae in promptu prompt erat, atque dum aliae promebantur promrebantur , apposita est. Invitavit Taurus patrem praesidis pralesidis uti sederet.

Ad quae
						
						 
						ille ait: Sedeat hic potius qui populi Romani magistratus est.

Absque praeiudicio, inquit Taurus, tu interea sede, dum
							
							 
							inspicimus quaerimusque quaerimlusque utrum conveniat, tene potius sedere, qui pater es, an filium, qui magistratus est.

Et cum pater assedisset appositumque esset aliud filio quoque eius sedile, verba super ea re Taurus facit cum summa, dii boni, honorum atque officiorum perpensatione perpenlsatione .

Eorum verborum sententia haec fuit: In publicis locis atque muneribus atque actionibus patrum iura, cum filiorum qui in magistratu sunt potestatibus collata, interquiescere paululum et conivere; sed cum extra rempublicam in domestica domestic re atque vita sedeatur, ambuletur, in convivio quoque familiari familiar discumbatur, tum inter filium magistratum et patrem privatum publicos honores cessare, naturales et genuinos exoriri.

Hoc igitur, inquit, quod ad me venistis, quod colloquimur nunc, quod de officiis disceptamus, privata actio est. Itaque utere apud me his honoribus prius, quibus domi quoque vestrae te uti priorem decet.

Haec atque alia in eandem sententiam Taurus graviter simul et comiter disseruit.

Quid autem super huiuscemodi huiuscemlodi patris atque filii officio apud Claudium legerimus, non esse ab re visum est ut adscriberemus.

Posuimus igitur verba ipsa Quadrigarii ex Annali eius sexto transscripta: Deinde facti consules Ti.
						
						 
						Sempronius Gracchus iterum,
						
						 
						Q. Fabius Maximus, filius eius qui priore anno erat consul. Ei consuli cosuli pater proconsul obviam in equo vehens venit neque descendere voluit, quod pater erat, et quod inter eos sciebant maxima concordia convenire, lictores non ausi sunt descendere iubere. Ubi iuxta venit, tum consul ait: Quid postea? ; lictor ille qui apparebat cito intellexit, Maximum proconsulem descendere iussit. Fabius imperio paret et filium collaudavit, cum imperium, quod populi esset, retineret.

Argument 
						 Qua ratione verbis quibusdam vocabulisque veteres immiserint immiseurint h litterae spiritum.

H LITTERAM, sive illam spiritum magis quam litteram dici oportet, inserebant eam earn veteres nostri plerisque vocibus verborum verborLum firmandis roborandisque, ut sonus earum esset viridior vegetiorque; atque id videntur fecisse studio et exemplo linguae Atticae.

Satis notum est Atticos ἱχθὺν et ἵππον 
						
						 
						et multa itidem alia contra morem gentium Graeciae ceterarum inspirantis prime litterae dixisse.

Sic lachrumas, sic sepulcrum, sic ahenum, sic vehemens, sic incohare, sic helluari, sic halucinari, sic honera, sic honustum dixerunt.

In his enim verbis omnibus litterae seu spiritus istius nulla ratio visa est, nisi ut firmitas et vigor vocis quasi quibusdam nervis additis intenderetur.

Sed quoniam aheni quoque exemplo usi sumus, venit nobis in memoriam Fidum Optatum, multi nominis Romae grammaticum, ostendisse mihi librum Aeneidos secundum mirandae vetustatis, emptum in Sigillariis viginti aureis, quem quern ipsius Vergili fuisse credebatur. In quo duo isti versus cum ita scripti forent: Vestibulum ante ipsum primoque in limine Pyrrus Exultat, telis et luce coruscus aena, additam supra vidimus h litteram et ahena factum.

Sic in illo quoque Vergili versu in optimis libris scriptum scriptumr invenimus: Aut
							
							 
							foliis undam trepidi despumat aheni.

Argument 
						 Quam ob causam Gavius Bassus genus quoddam iudicii divinationem appellari scripserit; et quam alii causam esse eiusdem vocabuli dixerint.

CUM de constituendo accusatore quaeritur iudiciumque super ea re redditur cuinam potissimum ex duobus pluribusque accusatio subscriptiove in reum permittatur, ea res atque iudicum cognitio divinatio appellatur.

Id vocabulum quam ob causam ita factum sit, quaeri solet.

Gavius Bassus in tertio librorum, quos De Origine vocabulorum Vocabilorum composuit, Divinatio, inquit, iudicium appellatur, quoniam divinet quodammodo iudex oportet quam sententiam sese ferre par sit.

Nimis quidem est in verbis Gavi Bassi ratio inperfecta vel magis inops et ieiuna.

Sed videtur tamen significare velle idcirco dici divinationem, quod in aliis quidem causis iudex ea quae
						
						 
						didicit quaeque argumentis vel testibus demonstrata sunt sequi solet, in hac autem re, cum eligendus accusator est, parva admodum et exilia sunt quibus moveri iudex possit, et propterea quinam magis ad accusandum idoneus sit quasi divinandum est.

Haec Bassus. Sed alii quidam divinationem esse appellatam putant quoniam, cum accusator et reus duae res quasi cognatae
						
						 
						coniunctaeque sint neque utra sine altera constare possit, in hoc tamen genere causae reus quidem iam est, sed accusator nondum est, et idcirco quod adhuc usque deest et latet divinatione supplendum est, quisnam sit accusator futurus.

Argument 
						 Quam lepide signateque
							
							 
							dixerit Favorinus philosophus quid intersit inter Platonis et Lysiae orationem.

FAVORINUS de Lysia et Platone solitus dicere est: Si ex Platonis, inquit, oratione verbum aliquod demas mutesve atque id commodatissime commnodatissime facias, de elegantia clegantia tamen detraxeris; si ex Lysiae, de sententia.

Argument 
						 Quibus verbis ignaviter et abiecte Vergilius usus esse dicatur; et quid his qui improbe id
							
							 
							dicunt respondeatur.

NONNULLI grammatici aetatis superioris, in quibus est Cornutus Annaeus, haut sane indocti neque ignobiles, qui commentaria in Vergilium composuerunt, reprehendunt quasi incuriose et abiecte verbum positum in his versibus: Candida succinctam latrantibus inguina monstris Dulichias vexasse rates et gurgite in alto A! timidos nautas canibus lacerasse marinis;

vexasse enim putant verbum esse leve et tenuis ac parvi incommodi, nec tantae atrocitati congruere, cum homines repente a belua immanissima rapti laniatique sint.

Item aliud huiuscemodi reprehendunt: Quis aut Eurysthea durum Aut inlaudati nescit Busiridis aras? Inlaudati parum idoneum verbum esse dicunt, neque id satis esse ad faciendam scelerati hominis detestationem, qui, quod hospites omnium gentium immolare solitus fuit, non laude indignus, sed detestatione
						
						 
						execrationeque totius generis humani dignus esset.

Item aliud verbum culpaverunt: Per tunicam squalentem auro latus haurit apertum, tamquam si non convenerit dicere auro squalentem, quoniam nitoribus splendoribusque auri squaloris inluvies sit contraria.

Sed de verbo vexasse ita responderi posse credo: Vexasse grave verbum est factumque ab eo videtur, quod est vehere, in quo inest vis iam quaedam alieni arbitrii; non enim sui potens est, qui vehitur. Vexare autem, quod ex eo inclinatum est, vi atque motu procul dubio vastiorest. Nam qui fertur et rapsatur atque huc atque illuc distrahitur, is vexari proprie dicitur, sicuti taxare pressius crebriusque est quam tangere, unde id procul dubio inclinatum est, et iactare multo fusius largiusque est quam iacere, unde id verbum traductum est, et quassare quam quatere gravius violentiusque est.

Non igitur, quia vulgo dici solet (vexatum esse quem fumo aut vento aut pulvere, propterea debet vis vera atque natura verbi deperire, quae a veteribus, qui proprie atque signate locuti sunt, ita ut decuit, conservata est.

M. Catonis verba sunt ex oratione quam De Achaeis scripsit: Cumque Hannibal terram Italiam laceraret atque vexaret ; vexatam Italiam dixit Cato ab Hannibale, quando nullum calamitatis aut saevitiae aut immanitatis genus reperiri queat quod in eo tempore Italia non perpessa sit; M. Tullius IV.

In Verrem: Quae ab isto sic spoliata atque direpta est, non ut ab hoste aliquo, qui tamen in bello religionem et consuetudinis iura retineret, sed ut a barbaris praedonibus vexata esse videatur.

De inlaudato autem duo videntur responderi posse. Unum est eiusmodi: Nemo quisquam tam tan efflictis
						
						 
						est moribus quin faciat aut dicat nonnumquam aliquid quod laudari queat. Unde hic antiquissimus versus vice proverbii celebratus est: Πολλάκι τοι

Sed enim qui omni in re atque omni tempore laude omni vacat, is inlaudatus est isque omnium pessimus deterrimusque est, sicuti omnis culpae privatio inculpatum facit. Inculpatus autem instar est absolutae virtutis; inlaudatus quoque igitur 11 finis est extremae malitiae. Itaque Homerus non virtutibus appellandis, sed vitiis detrahendis laudare ampliter solet. Hoc enim est: τὼ δʼ οὐκ ἄκοντε πετέσθην, et item illud: Ἔνθʼ οὐκ ἂν βρίζοντα ἴδοις Ἀγαμέμνονα δῖον Οὐδὲ καταπτώσσοντʼ, οὐδʼ οὐκ ἐθέλοντα μάχεσθαι.

Epicurus quoque simili modo maximam voluptatem privationem detractionemque omnis doloris definivit his verbis: Ὅρος τοῦ μεγέθους τῶν ἡδονῶν ἡ παντὸς 
						
						 
						 τοῦ ἀλγοῦντος ὑπεξαίρεσις.

Eadem ratione idem Vergilius inamabilem dixit Stygiam paludem.

Nam sicut inlaudatum κατὰ στέρησιν laudis, ita inamabilem

κατὰ amoris στέρησιν detestatus est. Altero modo inlaudatus ita defenditur:

Laudare significat prisca lingua nominare appellareque. Sic in actionibus civilibus auctor,
						
						 laudari dicitur, quod est nominari.

Is inlaudatus autem
						
						 
						est, quasi inlaudabilis, qui neque mentione aut memoria ulla dignus neque umquam nominandus est,

sicuti quondam a communi consilio Asiae decretum est uti nomen eius qui templum Dianae Ephesi incenderat ne quis ullo in tempore nominaret.

Tertium restat ex is quae reprehensa sunt, quod tunicam squalentem auro dixit.

Id autem significat copiam densitatemque auri in squamarum speciem intexti. Squalere enim dictum a squamarum crebritate asperitateque, quae in serpentium pisciumve coriis visuntur.

Quam rem et alii et hic quidem poeta locis aliquot demonstrat: Quem pellis (inquit) ahenis In plumam squamis auro conserta tegebat,

et alio loco: Iamque adeo rutilum thoraca indutus ahenis Horrebat squamis.

Accius in Pelopidis ita scribit: Éius serpentis squámae squalido aúro et purpurá pertextae.

Quicquid igitur nimis inculcatum obsitumque aliqua re erat, ut
						
						 
						incuteret visentibus facie nova horrorem, id squalere dicebatur.

Sic in corporibus incultis squamosisque alta congeries sordium squalor appellabatur. Cuius significationis multo assiduoque usu totum id verbum ita contaminatum est, ut iam squalor de re alia nulla quam de solis inquinamentis dici coeperit.

Argument 
						 De officio erga patres liberorum; deque ea re ex philosophiae philosophies libris, in quibus scriptum quaesitumque quaesitnumque est an omnibus patris iussis obsequendum sit.

QUAERI solitum est in philosophorum disceptatio nibus, an semper inque omnibus iussis patri parendum sit.

Super ea re Graeci nostrique, qui De Officiis scripserunt, tres sententias esse quae spectandae considerandaeque sint tradiderunt easque subtilissime diiudicarunt.

Earum una est: omnia quae pater imperat parendum;

altera est: in
						
						 
						quibusdam parendum,

quibusdam non obsequendum; tertia est: nihil necesse esse patri obsequi et parere.

Haec sententia quoniam primore aspectu nimis infamis est, super ea prius quae dicta sunt dicemus. Aut recte, inquiunt, imperat pater aut perperam.

Si recte imperat, non quia imperat parendum, sed quoniam id fieri ius est; si perperam, nequaquam scilicet faciendum quod fieri non oportet.

Deinde ita concludunt: Numquam igitur est patri parendum quae imperat.

Set neque istam sententiam probari accepimus—argutiola quippe haec, sicuti mox

ostendemus, frivola et inanis est—neque autem illa quam primo in loco diximus vera et proba videri potest, omnia esse quae pater iusserit parendum. Quid enim?

si proditionem patriae, si matris necem, si alia quaedam imperabit
						
						 
						turpia aut impia?

Media igitur sententia optima atque tutissima visa est, quaedam esse parendum, quaedam non obsequendum.

Sed ea tamen, quae obsequi non oportet, leniter et verecunde ac sine detestatione nimia sineque obprobratione acerba reprehensionis declinanda sensim et relinquenda esse dicunt quam respuenda.

Conclusio vero illa qua colligitur, sicuti supra dictum est, nihil patri parendum, inperfecta est refutarique ac dilui sic potest:

Omnia, quae in rebus humanis fiunt, ita ut docti censuerunt, aut honesta sunt aut turpia.

Quae sua vi recta aut honesta sunt, ut fidem colere, patriam defendere, ut amicos diligere, ea fieri oportet, sive imperet pater sive non imperet;

sed quae his contraria quaeque turpia, omnino iniqua sunt, ea ne si imperet quidem.

Quae vero in medio sunt et a Graecis tum, μέσα tum ἀδιάφορα appellantur, ut in militiam ire, rus colere, honores capessere, causas defendere, uxorem ducere, ut iussum proficisci, ut accersitum venire, quoniam et haec et his similia per sese ipsa neque honesta sunt neque turpia, sed proinde ut a nobis aguntur, ita ipsis actionibus aut probanda fiunt aut reprehendenda: propterea in eiusmodi omnium rerum generibus patri parendum esse censent, veluti si uxorem ducere imperet aut causas pro reis dicere.

Quod enim utrumque in genere ipso per sese neque honestum neque turpe est, idcirco, si pater iubeat, obsequendum est.

Sed enim si imperet uxorem ducere infamem, propudiosam, criminosam, aut pro reo Catilina aliquo aut Tubulo aut P. Clodio causam dicere, non scilicet parendum, quoniam accedente aliquo turpitudinis numero desinunt esse per sese haec media atque indifferentia.

Non ergo integra est propositio dicentium aut honesta sunt, quae imperat pater, aut turpia, neque ὑγιὲς et νόμιμον διεζευγμένον videri potest. Deest enim diiunctioni isti tertium: aut neque honesta sunt neque turpia. Quod si additur, non potest ita concludi: numquam est igitur patri parendum.

Argument 
						 Quod parum aequa reprehensio Epicuri a Plutarcho facta
							
							 
							sit in synlogismi disciplina.

Plutarchus PLUTARCIIUS , secundo librorum quos De Homero composuit, inperfecte atque praepostere atque inscite synlogismo esse usum Epicurum dicit verbaque ipsa Epicuri ponit: Ὁ θάνατος οὐδὲν πρὸς ἡμᾶ· τὸ γὰρ διαλυθὲν 
						
						 
						 ἡμᾶς.

Nam praetermisit, inquit, quod in prima parte sumere debuit, τὸν θάνατον εἶναι ψυχῆς καὶ σώματος διάλυσιν, tum deinde eodem ipso,

quod omiserat, quasi posito concessoque ad confirmandum aliud utitur.

Progredi autem hic, inquit, synlogismus, nisi illo prius posito, non potest.

Vere hoc quidem Plutarchus de forma atque ordine synlogismi scripsit. Nam si, ut
						
						 
						in disciplinis traditur, ita colligere et ratiocinari velis, sic dici oportet: Ὁ θάνατος ψυχῆς καὶ σώματος διάλυσις· τὸ δὲ διαλυθὲν ἀναισθητεῖ· τὸ δὲ ἀναισθητοῦ οὑδὲν πρὸς ἡμᾶς.

Sed Epicurus, cuiusmodi homost, non inscitia

videtur partem istam synlogismi praetermisisse, neque id ei negotium fuit, synlogismum tamquam in scholis philosophorum cum suis numeris omnibus et cum suis finibus dicere, sed profecto, quia separatio animi et corporis in morte evidens est, non est ratus necessariam esse eius admonitionem,

quod omnibus prosus erat
						
						 
						obvium. Sicuti etiam, quod coniunctionem synlogismi non in fine posuit, set in principio; nam id quoque non inperite factum, quis non videt?

Aput Platonem quoque multis in locis reperias synlogismos, repudiate conversoque ordine isto qui in docendo traditur, cum eleganti quadam reprehensionis contemptione positos esse.

Argument 
						 Quod idem Plutarchus evidenti calumnia verbum ab Epicuro dictum insectatus sit.

IN eodem libro idem Plutarchus eundem Epicurum reprehendit, quod verbo usus sit parum proprio et alienae significationis.

Ita enim scripsit Epicurus: Ὅρος τοῦ μεγέθους τῶν ἡδονῶν ἡ παντὸς τοῦ ἀλγοῦντος ὑπεξαίρεσις. Non, inquit, παντὸς τοῦ ἀλγοῦντος, sed παντὸς τοῦ ἀλγεινοῦ dicere oportuit;

detractio enim significandi est doloris, non, inquit, dolentis.

Nimis minute ac prope etiam subfrigide Plutarchus

in Epicuro accusando λεξιθηρεῖ Has enim curas vocum verborumque verborurmque elegantias non modo non sectatur Epicurus, sed etiam insectatur.

Argument 
						 Quid sint favisae Capitolinae; et quid super eo verbo M. Varro Servio Sulpicio quaerenti rescripserit.

SERVIUS SULPICIUS, iuris iunis civilis auctor, vir bene litteratus, scripsit ad M. Varronem rogavitque ut rescriberet quid significaret verbum quod in censoriis libris scriptum esset. Id erat verbum favisae Capitolinae.

Varro rescripsit in memoria memorial sibi esse quod Q. Catulus curator restituendi Capitolii dixisset, voluisse se aream Capitolinam deprimere, ut pluribus gradibus in aedem
						
						 
						conscenderetur suggestusque pro fastigii magnitudine altior fieret, sed facere id non quisse, quoniam favisae impedissent.

Id esse cellas quasdam et cisternas quae in area sub terra essent, ubi reponi solerent signa vetera quae ex eo templo collapsa essent, et alia
						
						 
						quaedam religiosa e donis consecratis. Ac deinde eadem epistula negat quidem se in litteris invenisse cur favisae dictae sint, sed Q. Valerium Soranum solitum dicere ait, quos thesauros Graeco nomine appellaremus, priscos Latinos flavisas dixisse, quod in eos non rude aes argentumque, sed flata signataque pecunia conderetur.

Coniectare igitur se detractam esse ex eo verbo secundam litteram et favisas esse dictas cellas quasdam et specus, quibus aeditui Capitolii uterentur ad custodiendas res veteres religiosas.

Argument 
						 De Sicinio Dentato egregio bellatore multa memoratu digna.

L. SICINIUM DENTATUM, qui tribunus plebi fuit Sp. Tarpeio, A. Aternio consulibus, scriptum est in libris annalibus plus quam credi debeat defeat strenuum bellatorem fuisse nomenque ei factum ob ingentem fortitudinem appellatumque esse Achillem Romanum.

Is pugnasse in hostem dicitur centum et viginti proeliis, cicatricem aversam nullam, adversas quinque et quadraginta tulisse, coronis donatus esse aureis octo, obsidionali una, muralibus tribus, civicis quattuordecim, torquibus tribus et octoginta, armillis plus centum sexaginta, hastis duodeviginti; phaleris item donatus est quinquies viciesque;

spolia
						
						 
						militaria habuit multiiuga,

in his provocatoria pleraque; triumphavit cum imperatoribus suis triumphos novem.

Argument 
						 Considerata perpensaque lex quaedam Solonis, species habens primorem priniorem iniquae iniustaeque legis, sed ad usum et emolumentum salubritatis penitus reperta.

IN legibus Solonis illis antiquissimis quae Athenis axibus ligneis incisae sunt quasque latas ab eo Athenienses, ut sempiternae manerent, poenis et religionibus sanxerunt, legem esse Aristoteles refert scriptam ad hanc sententiam: Si ob discordiam dissensionemque seditio atque discessio populi in duas partes fiet et ob eam earn causam irritatis animis utrimque arma capientur pugnabiturque, tum qui in eo tempore in eoque casu civilis discordiae non alterutrae parti sese adiunxerit, sed solitarius separatusque a communi malo civitatis secesserit, is domo donio , patria fortunisque omnibus careto, exul extorrisque esto.

Cum hanc legem Solonis, singulari sapientia praediti, legissemus, tenuit nos gravis quaedam in principio admiratio, requirens quam ob causam dignos esse poena existimaverit, qui se procul a seditione et civili pugna removissent.

Tum, qui penitus atque alte usum ac sententiam legis introspexerant, non ad augendam, sed ad desinendam seditionem legem hanc hanec esse dicebant.

Et res prorsum se sic habent. Nam si boni omnes, qui in principio coercendae seditioni impares fuerint, populum percitum et amentem non deseruerint, ad alterutram partem dividi
						
						 
						sese adiunxerint, tum eveniet, ut cum socii partis seorsum utriusque fuerint eaeque partes ab his, ut maioris auctoritatis viris, temperari ac regi coeperint, concordia per eos potissimum restitui conciliarique possit, dum et suos, apud quos sunt, regunt atque mitificant et aduersarios adversaries sanatos magis cupiunt quam perditos.

Hoc idem Favorinus philosophus inter fratres quoque aut amicos dissidentis oportere fieri censebat, ut qui in medio sunt utriusque partis benivoli, si in concordia adnitenda parum auctoritatis quasi ambigui amici habuerint, tum alteri in alteram partem discedant ac per id meritum viam sibi ad utriusque concordiam muniant.

Nunc autem plerique, inquit, partis utriusque amici, quasi probe faciant, duos litigantes destituunt et relinquunt deduntque eos advocatis malivolis aut avaris, qui lites animasque eorum inflamment aut odii studio aut lucri.

Argument 
						 Liberos in multitudinis numero etiam unum filium filiamve veteres dixisse.

ANTIQUI oratores historiaeque aut carminum scriptores etiam unum filium filiamve liberos multitudinis numero appellarunt.

Idque nos, cum in complurium veterum libris scriptum aliquotiens aduerterimus adverterimnus , nunc quoque in libro Sempronii Asellionis Rerum Gestarum quinto ita esse positum offendimus.

Is Asellio sub P. Scipione Africano tribunus militum ad Numantiam fuit resque eas quibus gerendis ipse interfuit conscripsit.

Eius verba de Tiberio Graccho, tribuno pl., quo in tempore interfectus in Capitolio est, haec sunt: Nam Gracchus domo cum proficiscebatur, numquam minus terna aut quaterna milia hominum sequebantur.

Atque inde infra de eodem Graccho ita scripsit: Orare coepit id quidem, ut se defenderent liberosque suos, eumque
							
							 
							quem virile secus tum
							
							 
							in eo tempore habebat produci iussit populoque commendavit prope flens.

Argument 
						 Quod M. Cato, in libro qui inscriptus est Contra Tiberium Exulem, stitisses vadimonium per i litteram dicit, non stetisses ; eiusque verbi ratio reddita.

IN libro vetere M. Catonis, qui inscribitur Contra Tiberium Tiberiunm Exulem , scriptum sic
						
						 
						erat: Quid si vadimonium capite obvoluto stitisses?

Recte quidem ille stitisses scripsit; sed falsa et audaci emendatione editores
						
						 
						 e scripto per
						
						 
						libros stetisses fecerunt, tamquam stitisses vanum et nihili verbum esset.

Quin potius ipsi nequam et nihili sunt, qui ignorant stitisses dictum a Catone, quoniam sisteretur vadimonium, non staretur.

Argument 
						 Quod antiquitus aetati senectae potissimum habiti sint ampli honores; et cur postea ad maritos et ad patres idem isti honores delati sint; atque ibi de capite quaedam legis Iuliae septimo.

APUD antiquissimos Romanorum neque generi neque pecuniae praestantior honos tribui quam aetati solitus, maioresque natu a minoribus colebantur ad deum prope et parentum vicem atque omni in loco inque omni specie honoris priores potioresque habiti.

A convivio quoque, ut scriptum in antiquitatibus est, seniores a iunioribus domum deducebantur, eumque morem accepisse Romanos a Lacedaemoniis traditum est, apud quos Lycurgi legibus maior omnium rerum honos aetati maiori habebatur.

Sed postquam suboles civitati necessaria visa est et ad prolem populi frequentandam praemiis atque invitamentis usus fuit, tum antelati quibusdam in rebus qui uxorem quique liberos haberent senioribus neque liberos neque uxores habentibus.

Sicuti kapite VII. legis Iuliae luliae priori ex consulibus fasces sumendi potestas fit, non qui pluris annos natus est, sed qui pluris liberos quam collega aut in sua potestate habet aut bello amisit.

Sed si par utrique numerus liberorum est, maritus aut qui in numero maritorum est praefertur;

si vero ambo et mariti et patres totidem liberorum sunt, tum ille pristinus honos instauratur et qui maior natu est prior fasces sumit.

Super his autem, qui aut caelibes ambo sunt et parem numerum filiorum habent aut mariti sunt et liberos non habent, nihil scriptum in ea lege de
						
						 
						aetate est.

Solitos tamen audio, qui lege potiores essent fasces primi mensis collegis concedere aut longe aetate prioribus aut nobilioribus multo aut secundum consulatum ineuntibus.

Argument 
						 Quod Caesellius Vindex a Sulpicio Apollinari reprehensus est in sensus Vergiliani enarratione.

Vergilii versus sunt e libro sexto: Ille, vides, pura iuvenis qui nititur hasta, Proxima sorte tenet lucis loca. Primus ad auras Aetherias Italo commixtus sanguine surget, Silvius, Albanum nomen, tua postuma proles, Quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx Educet silvis regem regumque parentem, Unde genus Longa nostrum dominabitur Alba,

Videbantur haec nequaquam convenire: tua postuma proles, et: Quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx Educet silvis.

Nam si hic Silvius, ita ut in omnium ferme annalium monumentis scriptum est, post mortem Aeneae
						
						 
						natus est ob eamque causam praenomen ei Postumo fuit, qua ratione subiectum est: Quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx Educet silvis?

Haec enim verba significare videri possunt, Aenea vivo ac iam sene, natum ei Silvium et educatum.

Itaque hane sententiam esse verborum istorum Caesellius opinatus in Commentario Lectionum Antiquarum: Postuma, inquit, proles non eum significat qui patre mortuo, sed qui postremo loco natus est, sicuti Silvius, qui Aenea iam sene tardo seroque partu est editus.

Sed huius historiae auctorem idoneum nullum nominat;

Silvium autem post Aeneae mortem, sicuti diximus, natum esse multi tradiderunt.

Idcirco Apollinaris Sulpicius, inter cetera in quis Caesellium reprehendit repreliendit , hoc quoque eius quasi erratum animadvertit errorisque istius hanc esse causam dixit, quod scriptum ita sit quem tibi longaevo. Longaevo 
						
						 
						inquit, non seni significat, hoc enim
							
							 
							est contra historiae fidem, sed in longum iam aevum et perpetuum recepto immortalique facto.

Anchises enim, qui haec ad filium dicit, sciebat eum, cum hominum vita discessisset, immortalem atque indigetem futurum et longo perpetuoque aevo potiturum.

Hoc sane Apollinaris argute. Sed aliud tamen est longum aevum, aliud perpetuum, neque dii longaevi appellantur, sed inmortales.

Argument 
						 Cuiusmodi Cuiusnlodi esse naturam naturaim quarundam praepositionum M. Cicero animadverterit; disceptatumque ibi super eo ipso quod Cicero observaverat.

OBSERVATE curioseque animadvertit M. Tullius in et con praepositiones verbis aut vocabulis praepositas tunc produci atque protendi, cum litterae sequerentur quae primae sunt in sapiente atque felice, in alis autem omnibus correpte pronuntiari.

Verba Ciceronis haec sunt: Quid vero hoc elegantius, quod non fit natura, sed quodam instituto? Indoctus dicimus brevi prima littera, insanu. producta, immanis brevi, infelix longa et, ne multis, quibus in verbis hae primae litterae sunt quae in sapiente atque felice, producte dicuntur, in ceteris omnibus breviter; itemque conposuit, consuevit, concrepuit, confecit. Consule veritatem, reprehendet; refer ad auris, probabunt; quaere cur ita sit? dicent iuvare. Voluptati autem aurium morigerari debet oratio.

Manifesta quidem ratio suavitatis est in his vocibus de quibus Cicero locutus est. Sed quid dicemus de praepositione pro, quae, cum produci et corripi soleat, observationem hanc tamen M. Tullii aspernata est?

Non enim semper producitur, cum sequitur ea littera quae prima est in verbo fecit, quam Cicero hanc habere vim significat ut propter eam rem in et con praepositiones producantur.

Nam proficisci et profugere et profundere et profanum et profestum profesturn correpte dicimus, proferre autem et profligare profligatee et proficere producte.

Cur igitur ea littera, quam Cicero productionis causam facere observavit, non in omnibus consimilibus eandem vim aut rationis aut suavitatis tenet, sed aliam vocem produci facit, aliam corripi? 
					 Neque vero con particula tum solum producitur, cum ea littera, de qua Cicero dixit, insequitur. Nam et Cato et Sallustius:

faenoribus, inquiunt, copertus est.

Praeterea coligatus et conexus producte dicitur.

Sed tamen videri potest in his quae posui, ob eam earn causam particula haec produci, quoniam eliditur ex ea n littera; nam detrimentum litterae productione syllabae compensatur.

Quod quidem etiam in eo servatur, quod est cogo ;

neque repugnat quod coegi correpte dicimus; non enim salva id ἀναλογίᾳ dicitur a verbo, quod est cogo.

Argument 
						 Quod Phaedon Socraticus servus fuit; quodque item alii
							
							 
							complusculi servitutem servierunt.

PHAEDON Elidensis ex cohorte illa Socratica fuit Socratique et Platoni per fuit familiaris.

Eius nomini Plato librum illum divinum de immortalitate animae dedit.

Is Phaedon servus fuit forma atque ingenio liberali et, ut quidam scripserunt, a lenone domino puer ad merendum coactus.

Eum Cebes Socraticus hortante Socrate emisse dicitur habuisseque in philosophiae disciplinis.

Atque is postea philosophus inlustris fuit sermonesque eius de Socrate admodum elegantes leguntur.

Alii quoque non pauci servi fuerunt qui post philosophi clari extiterunt.

Ex quibus ille Menippus fuit cuius libros M. Varro in saturis satiris aemulatus est, quas alii Cynicas, ipse appellat Menippeas.

Sed et Theophrasti Peripatetici servus Pompylus et Zenonis Stoici servus, qui Persaeus vocatus est, et Epicuri, cui Mys nomen fuit, philosophi non incelebres vixerunt.

Diogenes etiam Cynicus servitutem servivit. Sed is ex libertate in servitutem venum ierat. Quem cum emere vellet Ξενιθ́δης Κορίνθιος et ecquid artificii novisset esset
						
						 
						percontatus: Novi, inquit Diogenes, hominibus liberis imperare.

Tum Ξενιάδης responsum eius demiratus emit et manu emisit filiosque suos ei tradens: Accipe, inquit, liberos meos quibus imperes. 
					 De Epicteto autem philosopho nobili, quod is quoque servus fuit recentior est memoria quam ut scribi quasi oblitteratum debuerit.

Argument 
						 Rescire verbum quid sit; et quam habeat veram atque propriam significationem.

VERBUM rescire observavimus vim habere propriam quandam, non ex communi significatione ceterorum verborum quibus eadem praepositio imponitur; neque ut rescribere, relegere, restituere substituere dicimus, itidem dicimus rescire ;

nam qui factum aliquod occultius aut inopinatum insperatumque cognoscit, is dicitur proprie rescire.

Cur autem in hoc uno verbo re particula huius sententiae vim habeat, equidem
						
						 
						adhuc quaero.

Aliter enim dictum esse rescivi aut rescire apud eos qui diligenter locuti sunt, nondum invenimus quam super is rebus quae aut consulto consilio latuerint aut contra spem opinionemve usu venerint;

quamquam ipsum scire de omnibus communiter rebus dicatur vel adversis vel prosperis vel insperatis vel expectatis. Naevius in Triphallo ita scripsit: Sive
							
							 
							únquam quicquam filium rescívero, Argéntum amoris caúsa sumpse mútuum, Extémplo illo te dúcam ubi non déspuas.

Claudius Quadrigarius in primo Annali: Ea Lucani ubi resciverunt, sibi per fallacias verba data esse.

Item Quadrigarius in eodem libro in re tristi et inopinata verbo isto ita utitur: Id ubi rescierunt propinqui obsidum, quos Pontio traditos supra demonstravimus, eorum parentes cum cunl propinquis capillo passo in viam provolarunt.

M. Cato in quarto originum Originun : Deinde dictator iubet postridie magistrum equitum arcessi: mittam te, si vis, cum equitibus. Sero est, inquit magister equitum, iam rescivere.

Argument 
						 Quae volgo dicuntur vivaria, id vocabulum veteres non dixisse; et quid pro eo P. Scipio in oratione ad populum, quid postea M. Varro in libris lilbris De Re Rustica dixerit.

VIVARIA, quae nunc dicuntur saepta quaedam loca, in quibus ferae vivae pascuntur, M. Varro in libro De Re Rustica III. dicit leporaria appellari. Verba Varronis subieci:

Villaticae pastionis genera sunt tria, ornithones, leporaria, piscinae.
							
							 
							Nunc ornithonas dico omnium alitum quae intra parietes villae village solent pasci. Leporaria te accipere volo, non ea quae tritavi nostri dicebant, ubi soli
							
							 
							lepores sint, sed omnia saepta adficta
							
							 
							villae quae sunt et habent inclusa animalia quae pascuntur.

Is item infra eodem in libro ita scribit: Cum emisti fundum Tusculanum a M. Pisone, in leporario apri multi fuere.

Vivaria autem quae nunc vulgus dicit—quos παραδείσους Graeci appellant, quae leporaria Varro dicit—haut usquam memini apud vetustiores scriptum.

Sed quod apud Scipionem, omnium aetatis suae purissime locutum, legimus legimuns roboraria, aliquot Romae doctos doctorss viros dicere audivi id significare, quod nos vivaria dicimus, appellataque applellataque esse a tabulis tabulia roboreis, quibus saepta essent; quod genus saeptorum saeptorun vidimus in Italia locis plerisque.

Verba ex oration eius Contra Claudium Asellum quinta haec hace sunt: Ubi agros optime cultos atque villas expolitissimas vidisset, in his regionibus excelsissimo loco grumam
							
							 
							statuere aiebat; inde corrigere viam, aliis per vineas medias, aliis per roborarium roborariuni atque piscinam, aliis per villam villaim .

Lacus vero aut stagna quae
						
						 
						piscibus vivis coercentur clausa, suo atque proprio nomine piscinas nominaverunt.

Apiaria quoque vulgus dicit loca in quibus siti sunt alvei apum; sed neminem ferme qui incorrupte locuti sunt aut scripsisse memini aut dixisse.

M. autem Varro in libro De Re Rustica tertio: Μελις - σῶνας, inquit, ita facere oportet, quae quidam mellaria appellant. Sed hoc verbum quo Varro usus est Graecum est; nam μελισσῶνες ita dicuntur, ut ἀμπελῶνες et δαφνῶνες .

Argument 
						 Super eo sidere quod Graeci ἅμαξαν , nos septentriones vocamus; ac de utriusque vocabuli vocaluli ratione et origine.

AB Aegina in Piraeum complusculi earundem disciplinarum sectatores Graeci Romanique homines eadem in navi transmittebamus.

Nox fuit et clemens mare et anni aestas caelumque liquide serenum. Sedebamus ergo in puppi simul universi et lucentia sidera considerabamus.

Tum, qui eodem in numero Graecas res eruditi erant, quid ἅμαξα esset, quid βοώτης et quaenam maior
						
						 
						et quae minor, cur ita appellata et quam in partem procedentis noctis spatio moveretur et quamobrem Homerus solam eam non occidere dicat, cum et quaedam alia non occidant
						
						 
						astra,
						
						 
						scite ista omnia ac perite disserebant.

Hic ego ad nostros iuvenes convertor et quin, 
						
						 
						inquam, vos opici dicitis mihi quare quod ἅμαξαν Graeci vocant nos septentriones vocamus?

Non enimn satis est quod septem stellas videmus, sed quid hoc totum quod septentriones dicimus significet scire, inquam, id prolixius volo.

Tum quispiam ex his, qui se ad litteras memoriasque veteres dediderat: Vulgus, inquit, grammaticorum septentriones a solo numero stellarum dictum putat.

Triones enim per sese nihil significare aiunt, sed vocabuli esse supplementum; sicut in eo, quod quinquatrus dicamus, quod quinque ab Idibus dierum numerus sit, atrus nihil.

Sed ego quidem cum L. Aelio et M. Varrone sentio, qui triones rustico cetera
							
							 
							vocabulo boves appellatos scribunt, quasi quosdam terriones, hoc est arandae colendaeque colendacque terrae idoneos.

Itaque hoc sidus, quod a figura posituraque ipsa, quia simile plaustri videtur, antiqui Graecorum ἕμαξαν dixerunt, nostri quoque veteres a bubus iunctis septentriones appellarunt alppellarunt , id est septem stellas,
							
							 
							ex quibus quasi iuncti triones figurantur.

Praeter hanc, inquit, opinionem id quoque Varro addit, dubitare sese an propterea magis hae septem stellae triones appellatae sint, quia ita sunt sitae ut ternae stellae proximae quaeque inter sese faciant trigona, id est triquetras figuras.

Ex his duabus rationibus quas ille dixit, quod posterius est subtilius elegantiusque est
						
						 
						visum. Intuentibus enim nobis in illud, ita propemodum res erat, ut forma esse
						
						 
						triquetra viderentur.

Argument 
						 De vento Iapyge deque aliorum ventorum vocabulis regionibusque accepta ex Favorini sermonibus.

APUD mensam Favorini in convivio familiari familari legi solitum erat aut vetus carmen melici poetae aut historia partim Graecae linguae, alias Latinae.

legebatur Legebabur ergo ibi tunc in carmine Latino Iapyx ventus quaesitumque est quis hic ventus et quibus ex locis spiraret et quae tam tarn infrequentis vocabuli ratio esset; atque etiam petebamus, ut super ceterorum nominibus regionibusque docere nos ipse vellet, quia vulgo neque de appellationibus eorum neque de finibus neque de numero conveniret.

Tum Turn Favorinus ita fabulatus est: Satis, inquit, notum est, limites regionesque esse caeli quattuor: exortum, occasum, meridiem, septentriones.

Exortus et occasus mobilia et varia sunt, meridies septentrionesque statu perpetuo stant et manent.

Oritur enim sol non indidem semper, sed aut aequinoctialis oriens dicitur, cum in circulo currit qui appellatur ἰσημερινός, aut solstitialis, quae sunt θεριναὶ τροπαί, aut brumalis, quae sunt χειμεριναὶ τροπαί .

Item cadit sol non in eundem semper locum. Fit enim similiter occasus eius aut aequinoctialis aut solstitialis aut brumalis.

Qui ventus igitur ab oriente verno, id est aequinoctiali, venit, nominatur eurus, ficto vocabulo, ut isti ἐτυμολογικοὶ aiunt, ὁ ἀπὸ τῆς ἠοῦς ῥέων.

Is alio quoque a Graecis nomine ἀφηλιώτης, Romanis nauticis subsolanus cognominatur.

Sed qui ab aestiva et solstitiali orientis meta venit, Latine aquilo, βορέας Graece dicitur, eumque propterea quidam dicunt ab Homero αἰθρηγενέτην appellatum; boream autem putant dictum ἀπὸ τῆς βοῆς, quoniam sit violenti flatus et sonori.

Tertius ventus, qui ab oriente hiberno spirat— volturnum Romani vocant—,eum plerique Graeci mixto nomine nominee , quod inter notum et eurum sit, εὐρόνοτον appellant. Hi sunt igitur tres venti orientales:

aquilo, volturnus, eurus, quorum medius eurus est.

His oppositi et contrarii sunt alii tres occidui: caurus, quem solent Graeci appellare
						
						 
						 ἀργεστήν : is adversus aquilonem aquilonein flat; item alter favonius, qui Graece ζέφυρος vocatur: is adversus eurum flat; tertius Africus, qui Graece λίψ : is
						
						 
						adversus volturnum facit.

Hae duae regiones caeli orientis occidentisque inter sese adversae sex habere ventos videntur.

Meridies autem, quoniam certo atque fixo limite est, unum meridialem ventum habet: is Latine auster, Graece νότος nominatur, quoniam est nebulosus atque umectus; νοτίς enim Graece umor nominatur.

Septentriones autem habent ob eandem causam unum. Is obiectus derectusque in austrum, Latine septentrionarius, Graece ἀπαρκτίας appellatus.

Ex his octo ventis alii quattuor ventos detrahunt atque id facere se dicunt Homero auctore, qui solos quattuor ventos noverit: eurum, austrum,

aquilonem, favonium, a quattuor caeli partibus, quas quasi primas nominavimus, oriente scilicet atque occidente latioribus atque simplicibus, non tripertitis.

Partim autem sunt qui pro octo duodecim faciant, tertios quattuor in media loca inserentes circum meridiem et septentriones eadem ratione qua secundi quattuor intersiti sunt inter primores duos apud orientem occidentemque occidentenique .

Sunt porro alia quaedem nomina quasi peculiarium peculiarum ventorum, quae incolae in suis quisque regionibus fecerunt aut ex locorum vocabulis in quibus colunt, aut
						
						 
						ex alia qua causa quae ad faciendum vocabulum acciderat.

Nostri namque Galli venture ex sua terra flantem, quem saevissimum patiuntur, circium appellant a turbine, opinor, eius ac vertigine;

ex Ἰαπυγίας ipsius ore proficiscentem, quasi sinibus, Apuli eodem quo ipsi sunt nomine iapygem lapygem dicunt. Eum esse propemodum caurum existimo;

nam et est occidentalis et videtur exadversum eurum flare.

Itaque Vergilius Cleopatram e navali proelio in Aegyptum fugientem vento iapyge ferri ait, ecum quoque Apulum eodem quo ventum vocabulo iapygem appellavit.

Est etiam ventus nomine caecias. quem Aristoteles Aristotoles ita flare dicit, ut nubes non procul propellat, sed ut ad sese vocet, ex quo versum istum istun proverbialem proverbialer factum ait: Ἕλκων ἐφʼ αὑτὸν ὥστε καικίας νέφος.

Praeter hos autem, quos dixi, sunt alii plurifariam venti commenticii et suae quisque regionis indigenae, ut est Horatianus quoque ille atabulus, quos ipsos quoque exsecuturus fui; addidissemque eos qui etesiae et prodromi appellitantur, qui certo tempore anni, cum canis oritur, ex alia atque alia parte caeli spirant; rationesque omnium vocabulorum, quoniam plus paulo adbibi, effutissem, nisi multa iam prosus omnibus vobis reticentibus verba fecissem, quasi fieret a me ἀκρόασις ἐπιδεικτική .

In convivio autem frequenti loqui solum unum neque honestum est, inquit, neque commodum.

Haec nobis Favorinus in eo, quod dixi, tempore apud mensam suam summa cum elegantia verborum totiusque sermonis comitate atque gratia denarravit.

Sed, quod ait ventum qui ex terra Gallia flaret circium appellari, M. Cato in libris Originum eum ventum cercium dicit, non circium.

Nam cum de Hispanis scriberet, qui citra Hiberum colunt, verba haec posuit: Set in his regionibus ferrareae, argentifodinae pulcherrimae pulcherriinae , mons ex sale mero magnus; quantum demas,tantum adcrescit aderescit . Ventus cercius, cum loquare, buccam implet, armatum hominem, plaustrum oneratum percellit.

Quod supra autem dixi, ἐτησίας ex alia atque alia caeli parte flare, haut scio an secutus opinionem multorum temere dixerim.

P. enim Nigidii, in secundo libroruin quos De Vento composuit coinposuit , verba haec sunt: Et ἐτησίαι et austri anniversarii secundo sole flant. Considerandum igitur est, quid sit secundo sole.

Argument 
						 Consultatio diiudicatioque locorum facta ex comoedia Menandri et Caecilii, quae Plocium inscripta est.

Comoedias lectitamus nostrorum poetarum sumptas ac versas de Graecis Menandro aut Posidippo aut Apollodoro aut Alexide et quibusdam item aliis comicis.

Neque, cum legimus eas, nimium sane displicent, quin lepide quoque et venuste scriptae videntur,
						
						 
						prorsus ut melius posse fieri nihil censeas.

Set enim
						
						 
						si conferas et componas comnponas Graeca ipsa, unde illa venerunt, ac singula considerate atque apte iunctis et alternis lectionibus committas, oppido quam iacere atque sordere incipiunt quae Latina sunt; ita Graecarum, quas aemulari nequiverunt, facetiis atque luminibus obsolescunt.



Nuper adeo usus huius rei nobis venit. Caecili Plocium legebamus; hautquaquam mihi et qui aderant displicebat.

Libitum et Menandri quoque Plocium Plociitm legere, a quo istam comoediam verterat.

Sed enim postquam in manus Menander venit, a principio statim stating , di boni, quantum stupere atque frigere quantumque mutare a Menandro Caecilius visus est! Diomedis hercle arma
						
						 
						et Glauci non dispari magis pretio existimata sunt.

Accesserat dehinc lectio ad eum locum, in quo maritus senex super uxore divite atque deformi querebatur, quod ancillam suam, non inscito puellam ministerio et facie haut inliberali, coactus erat venundare, suspectam uxori quasi paelicem. Nihil dicam ego, quantum differat; versus utrimque eximi iussi et aliis ad iudicium faciundum exponi.

Menander sic: Ἐπʼ ἀμφότερα νῦν ἡπίκληρος ἡ καλή Μέλλει καθευδῄσειν. Κατείργασται μέγα Καὶ περιβόητον ἔργον· ἐκ τῆς οἰκίας Ἐξέβαλε τὴν λυποῦσαν, ἣν ἐβούλετο, Ἵνʼ ἀποβλέπωσι πάντες εἰς τὸ Κρωβύλης Πρόσωπον ᾖ τʼ εὔγνωστος οὖσʼ ἐμὴ γυνή Δέσποινα. Καὶ τὴν ὄψιν, ἣν ἐκτήσατο, Ὄνος ἐν πιθήκοις, τοῦτο δὴ τὸ λεγόμενον Ἔστιν. Σιωπᾶν βούλομαι τὴν νύκτα τήν Πολλῶν κακῶν ἀρχηγόν. Οἴμοι Κροωβύλην Λαβεῖν ἔμʼ, ἑκκαίδεκα τάλαντα προῖκα καί 
							
							 
							 Τὴν ῥῖνʼ ἔχουσαν πηχέως: εἶτʼ ἐστὶ τό Φρύαγμά πως ὑπόστατον; μὰ τὸν Δια Τὸν Ὀλύμπιον καὶ τὴν Ἀθηνᾶν, οὐδαμῶς. Παιδισκάριον θεραπευτικὸν δὲ καὶ λόγου † Τάχιον ἀπαγέσθω δέτις ἄρʼ ἀντεεσαγάγοι.

Caecilius autem sic: Is démum miser est, qui aérumnam suám néscit Occultáre. Foris:
							
							 
							íta me uxor forma ét factís facit, sí taceam, tamen íudicium. Quae nísi dotem, ómnia quaé nolis habet; quí sapiet, de mé discet, Qui quási ad hostis captús liber servío salva urbe atque árce. Quaen
								
								 
								míhi quidquid placet éo privatum id me servatam velim? Dum ego éius mortem inhio, égomet vivo mórtuus inter vivos. Éa me clam se cúm mea ancilla aít consuetum, id me árguit; Íta plorando, orándo, instando atque óbiurgando me óbtudit Eam utí venderém; nunc credo ínter suás Aequális et cognátas sermoném serit: "Quís vestrarúm fuit íntegra aetátula, Quae hóc idem a viro Í impetrarit mpetrarit suo, quód ego anus modo Efféci, paelice út meum privarém virum? Haéc erunt concília hodie, dífferor sermóne miser."

Praeter venustatem autem rerum atque verborum, in duobus libris nequaquam parem, in hoc equidem soleo animum attendere, quod quae Menander praeclare et apposite et facete scripsit, ea Caecilius, ne qua potuit quidem,

conatus est enarrare, sed quasi minime probanda praetermisit et alia nescio quae mimica inculcavit et illud Menandri de vita hominum media sumptum, simplex et verum et delectabile, nescio quo pacto omisit. Idem enim ille maritus senex cum altero sene vicino colloquens et uxoris locupletis superbiam deprecans, haec ait: Ἔχω δʼ ἐπίκληρον Λάμιαν· οὐκ εἴρηκά σοι Τοῦτʼ; εἶτʼ ἄρʼ οὐχί; κυρίαν τῆς οἰκίας Καὶ τῶν ἀγρῶν καὶ† πάντων ἀντʼ ἐκείνης Ἔχομεν, Ἄπολλον, ὡς χαλεπῶν χαλεπώτατον· Ἅπασι δʼ ἀργαλέα )αστίν, οὐκ ἐμοὶ μόνῳ, Υἱῷ πολὺ μᾶλλον θυγατρι—Πρᾶγμʼ ἄμαχον λέγεις. — Εὖ οἷδα.

Caecilius vero hoc in loco ridiculus magis quam personae isti quam tractabat aptus atque conveniens videri maluit. Sic enim haec corrupit: Sed túa morosane úxor, quaeso, est?-Quám rogas? Qui tándem?—Taedet méntionis, quáe mihi, Ubí domum adveni, adsedí, extemplo sávium Dat iéiuna anima.—Níl peccat de sávio. Ut dévomas vult, quod foris ioris potáveris.

Quid de illo quoque loco, in utraque comoedia posito, existimari debeat defeat , manifestum est, cuius loci haec ferme sententia:

Filia hominis pauperis in pervigilio vitiata est.

Ea res clam patrem fuit, et habebatur pro virgine.

Ex eo vitio gravida mensibus exactis parturit.

Servus bonae frugi, cum pro foribus domus staret start et propinquare partum erili filiae atque omnino vitium esse oblatum ignoraret, gemitum et ploratum audit puellae in puerperio enitentis; timet, irascitur, suspicatur, miseretur, dolet.

Hi omnes motus eius affectionesque animi in Graeca quidem comoedia mirabiliter acres et illustres, apud Caecilium autem pigra istaec omnia et a rerum dignitate atque gratia vacua sunt.

Post, ubi idem servus percontando quod acciderat repperit, has apud Menandrum voces facit: Ὢ τρὶς κακοδαίμων, ὅστις ὢν πένης γαμεῖ Καὶ παιδοποιεῖ. Ὡς ἀλόγιστός ἐστʼ ἀνήρ, Ὃς μήτε φυλακὴν τῶν ἀναγκαίων ἔχει, Μήτʼ, ἂν ἀτυχήσῃ εἰς τὰ κοινὰ τοῦ βίου, Ἐπαμφιέσαι δύνατο τοῦτο χρήμασιν, Ἀλλʼ ἐν ἀκαλύπτῳ καὶ ταλαιπώρῳ βίῳ Χειμαζόμενος ζῇ, τῶν μὲν ἀνιαρῶν ἔχων Τὸ μέρος ἁπάντων, τῶν δʼ ἀγαθῶν αὐδὲν μέρος. Ὑπὲρ γὰρ ἑνὸς ἀλγῶν ἅπαντας νουθετῶ.

Ad horum autem sinceritatem veritatemque verborum an adspiraverit Caecilius, consideremus. Versus sunt hi Caecili trunca quaedam ex Menandro dicentis et consarcinantis verba tragici tumoris: Is demum infórtunatus ést homo, Paupér qui educit ín egestatem liberos, Cuí fortuna et rés ut est continuó patet. Nam opulénto famam fácile occultat fáctio:

Itaque, ut supra dixi, cum haec Caecilii seorsum lego, neutiquam videntur ingrata ignavaque, cum autem Graeca comparo et contendo, non puto Caecilium sequi debuisse quod assequi nequiret.

Argument 
						 De vetere parsimonia; deque antiquis legibus sumptuariis.

Parsimonia apud veteres Romanos et victus atque cenarum tenuitas non domestica solum observatione ac disciplina, sed publica public quoque animadversione legumque complurium sanctionibus custodita est.

Legi adeo nuper in Capitonis Atei Coniectaneis senatus decretum vetus C. Fannio et M. Valerio Messalla consulibus consulilus factum, in quo iubentur principes civitatis, qui ludis Megalensibus antiquo ritu mutitarent, id est mutua inter sese dominia agitarent, iurare apud consules verbis conceptis, non amplius in singulas cenas sumptus se
						
						 
						esse facturos quam centenos vicenosque aeris praeter olus et far et vinum, neque vino alienigena, sed patriae usuros, neque argenti in convivio plus pondo quam
						
						 
						libras centum inlaturos.

Sed post id senatus consultum lex Fannia lata est, quae ludis Romanis, item ludis plebeis et Saturnalibus et aliis quibusdam diebus, in singulos dies centenos aeris insumi concessit decemque aliis diebus in singulis mensibus tricenos, ceteris autem diebus omnibus denos.

Hanc Lucilius poeta legem significat, cum dicit: Fanni centussis misellus.

In quo erraverunt quidam commentariorum in Lucilium scriptores, quod putaverunt Fannia lege perpetuos in omne dierum genus centenos aeris statutos.

Centum enim aeris Fannius constituit, sicuti supra dixi, festis quibusdam diebus eosque ipsos dies nominavit, aliorum autem dierum omnium in singulos dies sumptum inclusit intra aeris alias tricenos, alias denos.

Lex deinde Licinia rogata est, quae cum certis diebus, sicuti Fannia, centenos aeris inpendi permisisset, nuptiis ducenos indulsit ceterisque diebus statuit aeris tricenos; cum et carnis aridae
						
						 
						et salsamenti certa pondera in singulos dies constituisset, quidquid esset natum
						
						 
						e terra, vite, arbore, promisce promise atque indefinite largita est.

Huius legis Laevius poeta meminit in Erotopaegniis.

Verba Laevii haec sunt, quibus significat haedum, qui ad epulas fuerat adlatus, dimissum cenamque ita ut lex Licinia sanxisset, pomis oleribusque instructam; Lex Licinia (inquit) introducitur, Lux liquida haedo redditur.

Lucilius quoque legis istius meminit in his verbis: Legem vitemus Licini.

Postea L. Sulla dictator, cum, legibus istis situ atque senio oblitteratis, plerique in patrimoniis amplis elluarentur et familiam pecuniamque suam prandiorum conviviorumque
						
						 
						gurgitibus proluissent, legem ad populum tulit qua cautum est ut Kalendis, Idibus, Nonis diebusque ludorum et feriis quibusdam sollemnibus sestertios trecenos in cenam insumere ius potestasque esset, ceteris autem diebus omnibus non amplius tricenos.

Praeter has leges Aemiliam quoque legem invenimus, qua lege non sumptus cenarum, sed ciborum genus et modus praefinitus est.

Lex deinde Antia praeter sumptum aeris id etiam sanxit, ut qui magistratus esset magistratumve capturus esset, ne quo ad cenam, nisi ad certas personas, itaret.

Postrema lex Iulia lulia ad populum pervenit Caesare Augusto imperante, qua profestis quidem diebus ducenti finiuntur, Kalendis, Idibus, Nonis et aliis quibusdam festis trecenti, nuptiis autem et repotiis sestertii mille.

Esse etiam dicit Capito Ateius edictum—divine vero
						
						 
						Augusti an Tiberii Caesaris non satis commemini—quo edicto per dierum varias sollemnitates a trecentis sestertiis adusque duo sestertia sumptus cenarum propagatus est, ut his saltem salter finibus luxuriae effervescentis aestus coerceretur.

Argument 
						 Quid Graeci ἀναλογίαν quid contra ἀνωμαλίαν vocent.

In Latino sermone, sicut in Graeco, alii ἀνα - λογίαν sequendam putaverunt, alii ἀνωμαλίαν.

Ἀναλογία est similium similis declinatio, quam quidam Latine proportionem vocant.

Ἀνωμαλία est inaequalitas declinationum, consuetudinem sequens.

Duo autem Graeci grammatici illustres, Aristarchus et Crates, summa ope ille ἀναλογίαν, hic ἀνωμαλίαν defensitavit.

M. Varronis liber ad Ciceronem De Lingua Latina octavus nullam esse observationem similium docet inque omnibus paene verbis consuetudinem dominari ostendit:

Sicuti cum dicimus, inquit, lupus lupi, probus probi et lepus leporis, item paro paravi et lavo lavi, pungo pupugi, tundo tutudi et pingo pinxi.

Cumque, inquit, a ceno et prandeo et poto, et cenatus sum et pransus sum et potus sum dicamus, a destringor tamen et extergeor et lavor, destrinxi et extersi et lavi dicimus.

Item cum dicamus ab Osco, Tusco, Graeco, Osce, Tusce, Graece, a Gallo tamen et Mauro Gallice et Maurice dicimus; item a probus. probe, a 
						 doctus docte, sed a rarus non dicitur rare, sed alii raro dicunt, alii rarenter.

Idem M. Varro
						
						 
						in eodem libro: Sentior, inquit, nemo dicit et id per se nihil est, adsentior tamen fere omnes dicunt. Sisenna unus adsentio in senatu dicebat et eum postea multi secuti, neque tamen vincere consuetudinem potuerunt.

Sed idem Varro in aliis libris multa pro ἀναλογίᾳ tuenda scribit.

Sunt igitur ii tamquam loci quidam communes, contra ἀναλογίαν dicere et item rursum pro ἀναλογίᾳ.

Argument 
						 Sermones
							
							 
							M. Frontonis et Favorini philosophi de generibus colorum vocabulisque eorum eorurn Graecis et Latinis; atque atquc inibi color spadix cuiusmodi sit.

Favorinus philosophus cum ad M. Frontonem consularem pedibus aegrum visum iret, voluit me quoque ad eum secum ire.

Ac deinde, cum ibi aput Frontonem plerisque viris doctis praesentibus sermones de coloribus vocabulisque eorum agitarentur, quod multiplex colorum facies, appellationes autem incertae et exiguae forent,

plura, inquit sunt Favorinus, in sensibus oculorum quam in verbis vocibusque colorum discrimina.

Nam, ut alias eorum inconcinnitates
							
							 
							omittamus, simplices isti rufus et viridis colores singula quidem vocabula, multas autem species differentis habent.

Atque eam earn vocum inopiam in lingua magis Latina video quam in Graeca. Quippe qui rufus color a rubore quidem appellatus est, sed cum aliter rubeat ignis, aliter sanguis, aliter ostrum, aliter crocum, aliter aurum,
							
							 
							has singulas rufi varietates Latina oratio singulis propriisque vocabulis non demonstrat omniaque ista significat una ruboris appellatione, nisi
							
							 
							cum ex ipsis rebus vocabula colorum mutuatur et igneum aliquid dicit et flammeum et sanguineum et croceum et ostrinum et aureum.

Russus 
							enim color et ruber nimirum
							
							 
							a vocabulo rufi dicuntur neque proprietates eius omnes declarant, ξανθός autem et ἐρυθρός et πυρρός et κιρρός et φοῖνιξ habere quasdam distantias coloris rufi videntur, vel augentes eum vel remittentes vel mixta quadam specie temperantes.

Tum Fronto ad Favorinum, Non infitias, inquit, imus quin lingua Graeca, quam tu videre elegisse, prolixior fusiorque sit quam nostra; sed in his tamen coloribus quibus modo dixisti denominandis, non proinde inopes sumus ut tibi videmur.

Non enim haec sunt sola vocabula rufum colorem demonstrantia, quae tu modo dixisti, russus et ruber, sed alia quoque habemus plura quam quae dicta abs te Graeca sunt; fulvus enim et flavus et rubidus et poeniceus et rutilus et luteus et spadix appellationes sunt rufi coloris, aut acuentes eum, quasi incendentes, aut cum colore viridi miscentes aut nigro infuscantes aut virenti sensim albo illuminantes.

Nam poeniceus, quem tu Graece Graecc φοίνικα dixisti, noster est et rutilus et spadix, poenicei συνώνυμος, qui factus e Graeco
						
						 
						noster est, exuberantiam splendoremque significant ruboris, quales sunt fructus palmae arboris non admodum sole incocti, unde spadici et poeniceo nomen est;

enim Dorice
						
						 
						vocant avulsum e palma termitem cum fructu.

Fulvus autem videtur de rufo atque viridi mixtus in aliis plus viridis, in aliis plus rufi habere. Sic poeta verborum diligentissimus fuluam fulvarm aquilam dicit et iaspidem, fulvos galeros et fulvum aurum et arenam fulvam et fulvum leonem, sicque Ennius in Annalibus aere fulvo 
						
						 
						dixit.

Flavus contra videtur e viridi et rufo et albo concretus; sic flaventes comae et, quod mirari quosdam video,

frondes olearum a Vergilio flavae dicuntur, sic multo ante Pacuvius aquam flavam dixit et fulvum pulverem. Cuius versus, quoniam sunt iucundissimi, libens commemini: Cédo tuum
							
							 
							pedém mi,
							
							 
							lymphis flávis fulvum ut Púlverem Mánibus isdem, quíbus Ulixi sáepe permulsi,
								
								 
								ábluam, Lássitudinémque minuam mánuum
									
									 
									mollitúdine.

Rubidus autem est rufus atrior et nigrore multo inustus, luteus contra rufus color est dilutior;

inde ei nomen quoque esse factum videtur.

Non igitur, inquit, mi Favorine, species rufi coloris colors plures aput Graecos quam aput nos nominantur.

Sed ne viridis quidem color pluribus a vobis vocabulis dicitur,

neque non potuit Vergilius, colorem equi significare viridem volens, caerulum magis dicere ecum quam glaucum, sed maluit verbo uti notiore Graeco quam inusitato Latino.

Nostris autem veteribus caesia dicta est, quae a Graecis γλαυκ - ῶπις , ut Nigidius ait, de colore caeli, quasi caelia.

Postquam haec Fronto dixit, tum Favorinus scientiam rerum uberem verborumque eius elegantiam exosculatus, Absque te, inquit, uno forsitan lingua profecto Graeca longe anteisset, sed tu, mi Fronto, quod in versu Homerico est, id facis: Καί νύ κεν ἢ παρέλασσας ἢ ἀμφήριστον ἔθηκας.

Sed cum omnia libens audivi quae peritissime dixisti, tum maxime quod varietatem flavi coloris colors enarrasti fecistique ut intellegerem verba illa ex Annali quarto decimo decino Ennii amoenissima, quae minime intellegebam: Verrunt extemplo placide
								
								 
								mare marmore flavo Caeruleum, spumat sale
									
									 
									conferta rate pulsum;

non enim videbatur caeruleum mare cum marmore flavo convenire.

Sed cum sit, ita ut dixisti, flavus color
							
							 
							e viridi et albo mixtus, pulcherrime prorsus spumas virentis maris flavom marmor appellavit.

Argument 
						 Quid T. Castricius existimarit super Sallustii verbis et Demosthenis, quibus alter Philippum descripsit, alter Sertorium.

VERBA sunt haec gravia atque illustria de rege Philippo Demosthenis: Ἑώρων δʼ αὐτὸν τὸν Φίλιππον, πρὸς ὃν ἦν ἡμῖν ὁ ἀγών , ὑπὲρ ἀρχῆς καὶ δυναστείας τὸν ὀφθαλμὸν ἐκκεκομμένον, τὴν κλεῖν κατεαγότα, τὴν χεῖρα, τὸ σκέλος πεπηρωμένον, πᾶν ὅτι βουληθείη μέρος ἡ τύχη τοῦ σώματος παρελέσθαι, τοῦτο προϊέμενον, ὥστε τῷ λοιπῷ μετὰ τιμῆς καὶ δόξης ζῆν .

Haec aemulari volens Sallustius de Sertorio duce in Historiis ita scripsit: Magna gloria tribunus militum in Hispania T. Didio imperante, magno usui bello Marsico paratu militum et armorum fuit, multaque tum ductu eius iussuque
							
							 
							patrata
							
							 
							primo per ignobilitatem, deinde per invidiam scriptorum incelebrata
							
							 
							sunt, quae vivus facie sua ostentabat aliquot adversis cicatricibus et effosso oculo. Quin ille dehonestamento corporis maxime laetabatur, neque illis anxius,
							
							 
							quia reliqua gloriosius retinebat.

De utriusque his verbis T. Castricius cum iudicaret, Nonne, inquit, ultra naturae humanae modum est, dehonestamento corporis laetari? Siquidem laetitia dicitur exultatio quaedam animi gaudio efferventior eventu rerum expetitarum.

Quanto illud sincerius veriusque
							
							 
							et humanis magis condicionibus
							
							 
							conveniens: πᾶν ὅτι ἂν βουληθείη μέρος ἡ τύχη τοῦ σώματος παρελέσθαι, τοῦτο ποϊέμε - νον.

Quibus verbis, inquit, ostenditur Philippus, non, ut Sertorius, corporis dehonestamento laetus, quod est, inquit, insolens et inmodicum, sed prae studio laudis et honoris iacturarum damnorumque corporis contemptor, qui singulos artus suos fortunae prodigendos daret quaestu atque compendio gloriarum.

Argument 
						 Non esse compertum compertnm cui deo rem divinam fieri oporteat, cum terra movet.

QUAENAM esse causa videatur quamobrem terrae tremores fiant, non modo his communibus hominum sensibus opinionibusque incompertum,
						
						 
						sed ne inter physicas quidem philosophias satis constitit ventorumne vi accidant specus hiatusque terrae subeuntium an aquarum subter in terrarum cavis undantium pulsibus fluctibusque, ita uti videntur existimasse antiquissimi Graecorum, qui Neptunum σεισίχθονα appellaverunt, an cuius aliae rei causa alteriusve dei vi ac numine, nondum etiam, sicuti diximus, pro certo creditum.

Propterea veteres Romani, cum in omnibus aliis vitae officiis oficiis , tum in constituendis religionibus atque in dis inmortalibus animadvertendis castissimi cautissimique cautissirnique , ubi terrain movisse senserant nuntiatumve erat, ferias eius rei causa edicto imperabant, sed dei nomen, ita uti solet, cui servari ferias oporteret, statuere et edicere quiescebant, ne alium pro alio nominando falsa religione populum alligarent.

Eas ferias si quis polluisset piaculoque ob hane rem opus esset, hostiam si deo, si deae immolabant, idque ita ex decreto pontificum observatum esse M. Varro dicit, quoniam et qua vi et per quem deorum dearumve terra tremeret incertum esset.

Sed de lunae solisque defectionibus, non minus in eius rei causa reperienda sese exercuerunt.

Quippe M. Cato, vir in cognoscendis rebus multi studii, incerta tamen et incuriose super ea re opinatus est. Verba Catonis ex Originum quarto haec sunt:

Non lubet scribere quod in tabula apud pontificem maximum est, quotiens annona cara, quotiens lunae aut solis lumine caligo aut quid obstiterit.

Usque adeo parvi fecit rationes veras solis et lunae deficientium vel scire vel dicere.

Argument 
						 Apologus Aesopi Phrygis memoratu non inutilis

AESOPUS ille e Phrygia fabulator haut immerito sapiens existimatus est, cum quae utilia monitu suasuque erant, non severe neque imperiose praecepit et censuit, ut philosophis mos est, sed festivos delectabilesque apologos commentus, res salubriter ac prospicienter animadversas in mentes animosque hominum cum audiendi quadam inlecebra induit.

Velut haec eius fabula de aviculae nidulo lepide atque iucunde promonet, spem fiduciamque rerum quas efficere quis possit haut umquam in alio, sed in semetipso habendam.

Avicula, inquit, est parva, nomen est cassita.

Habitat nidulaturque in segetibus, id ferme temporis, ut appetat messis pullis iam iam plumantibus.

Ea cassita in sementes forte congesserat tempestiviores; propterea frumentis flavescentibus pulli etiam tunc involucres erant.

Dum igitur ipsa iret cibum pullis quaesitum, monet eos ut, si quid ibi rei novae fieret dicereturve, animadverterent idque uti sibi, ubi redisset, nuntiarent.

Dominus postea segetum illarum filium adulescentem vocat et Videsne, inquit, haec ematuruisse et manus iam postulare? Idcirco die crastini, ubi primum diluculabit, fac amicos eas et roges veniant operamque mutuam dent et messim hanc nobis adiuvent.

Haec ubi ille dixit, et discessit. Atque ubi redit cassita, pulli tremibundi, trepiduli circumstrepere orareque matrem ut iam statim properet inque alium locum sese asportet; nam dominus, inquiunt, misit qui amicos roget uti luce oriente veniant et metant.

Mater iubet eos otioso animo esse: Si enim dominus, inquit, messim ad amicos reicit, crastino seges non metetur neque necessum est hodie uti vos auferam.

Die, inquit, postero mater in pabulum volat. Dominus quos rogaverat opperitur. Sol fervit, et fit nihil; it
								
								 
								dies, et amici nulli eunt.

tum Turn ille rursum ad filium amici isti magnam partem, inquit, cessatores sunt. Quin potius imus et cognatos adfinesque
								
								 
								nostros oramus ut assint eras tempori ad metendum?

Itidem hoc pulli pavefacti matri nuntiant. Mater hortatur ut tum quoque sine metu ac sine cura sint, cognatos cognates adfinesque nullos ferme tam esse obsequibiles ait, ut ad laborem capessendum nihil cunctentur et statim static dicto oboediant: Vos modo, inquit, advertite, si modo quid denuo dicetur.

Alia luce orta avis in pastum profecta est. Cognati et adfines opera,
								
								 
								quam dare rogati sunt supersederunt.

Ad postremum igitur dominus filio: Valeant, inquit, amici cum propinquis. Afferes primo luci
								
								 
								falces duas; unam egomet mihi et tu tibi capies alteram et frumentum nosmetipsi manibus nostris eras metemus.

Id ubi ex pullis dixisse dominum mater audivit, Tempus, inquit, est cedendi et abeundi; fiet nunc dubio procul quod futurum dixit. In ipso enim iam vertitur cuia res est, non in alio, unde petitur.

Atque ita cassita nidum migravit, seges a domino demessa est.

Haec quidem est Aesopi fabula de amicorum et propinquorum levi plerumque et inani fiducia.

Sed quid aliud sanctiores libri philosophorum monent quam ut in nobis tantum ipsis nitamur,

alia autem omnia quae extra nos extraque nostrum animum sunt neque pro nostris neque pro nobis ducamus?

Hunc Aesopi apologum Q. Ennius in Satiris scite admodum et venuste versibus quadratis composuit. Quorum duo postremi isti sunt, quos habere cordi et memoriae operae pretium esse hercle puto: Hóc erit tibi árgumentum sémper in promptú
							
							 
							situm: Né quid expectés amicos, quód tute agere póssies.

Argument 
						 Quid observatum sit in undarum motibus, quae in mari alio atque alio modo fiunt austris flantibus aquilonibusque.

Hoc saepenumero in undarum motu, quas aquilones venti quique ex eadem caeli regione aer fluit, faciunt 						
						 
						in mari austri atque Africi.

Nam fluctus, qui flante aquilone maximi et creberrimi excitantur, simul ac ventus posuit, sternuntur et conflaccescunt et mox fluctus esse desinunt.

At non idem fit flante austro vel Africo; quibus iam nihil spirantibus undae tamen factae diutius tument et a vento quidem iamdudum tranquillae
						
						 
						sunt, sed mare est etiam atque etiam undabundum.

Eius rei causa esse haec coniectatur, quod venti a septentrionibus, ex altiore caeli parte in mare incidentes, deorsum in aquarum profunda quasi praecipites deferuntur undasque faciunt non prorsus inpulsas, sed imitus commotas, quae tantisper erutae volvuntur, dum illius infusi desuper spiritus vis manet.

Austri vero et Africi, ad meridianum orbis circulum et ad partem axis infimam depressi, inferiores et humiles, per supreme aequoris euntes protrudunt magis fluctus quam eruunt, et idcirco non desuper laesae, sed propulsae in adversum aquae, etiam desistente flatu, retinent aliquantisper de pristino pulsu impetum.

Id autem ipsum quod dicimus ex illis quoque Homericis versibus, si quis non incuriose legat, adminiculari potest.

Nam de austri flatibus ita scripsit: Ἔνθα νότος μέγα κῦμα ποτὶ σκαιὸν ῥίον ὠθεῖ, contra autem de borea borca ,

quem aquilonem nos appellamus, alio dicit modo: Καὶ βορέης αἰθρηγενέτης μέγα κῦμα κυλίνδων.

Ab aquilonibus enim, qui alti supernique sunt, fluctus excitatos quasi per prona volvi dicit, ab austris autem, his qui humiliores sunt, maiore vi
						
						 
						quadam propelli sursum
						
						 
						atque subici. Id enim significat verbum ὠθεῖ, , sicut alio in loco: Λᾶαν ἄνω ὤθεσκε ποτὶ λόφον.

Id quoque a peritissimis rerum philosophis observatum est, austris spirantibus mare fieri glaucum et caeruleum, aquilonibus obscurius atriusque. Cuius rei causam, cum Aristotelis libros Problematorum praecerperemus, notavi.

Argument 
						 Quaesitum atque tractatum quam ob causam Sallustius avaritiam dixerit non animum animumum modo virilem, sed corpus quoque ipsum effeminare efferninare .

HIEME iam decedente, apud balneas Titias in area subcalido sole cum Favorino philosopho ambulabamus; atque ibi inter ambulandum legebatur Catilina Sallustii, quem in manu amici conspectum legi iusserat.

Cumque haec verba ex eo libro lecta essent: Avaritia pecuniae studium habet, quam nemo sapiens concupivit; ea quasi venenis malis imbuta corpus animumque virilem effeminat, semper infinita et
							
							 
							insatiabilis est, neque copia neque inopia minuitur,

tum Favorinus me aspiciens Quo, inquit, pacto corpus hominis avaritia effeminat? Quid enim istuc sit, quod animum virilem ab ea effeminari dixit, videor ferme assequi, set quonam modo corpus quoque hominis effeminet nondum reperio rcperio . Et ego,

inquam, longe iamdiu in eo ipse quaerendo fui ac, nisi tu occupasses, ultro te hoc rogassem.

Vix ego haec dixeram cunctabundus, atque inibi quispiam de sectatoribus Favorini, qui videbatur esse in litteris veterator, Valerium, inquit, Probum audivi haec dicere: usum esse Sallustium circumlocutione quadam poetica et, cum dicere vellet hominem avaritia corrumpi, corpus et animum dixisse, quae duae res hominem demonstrarent; namque homo ex anima et corpore est.

Numquam, inquit Favorinus, quod equidem scio, tam inportuna tamque audaci argutia fuit noster Probus, ut Sallustium, vel subtilissimum brevitatis artificem, periphrasis poetarum facere diceret.

Erat tum nobiscum in eodem ambulacro homo quispiam sane doctus.

Is quoque a Favorino rogatus ecquid haberet super ea re dicere, huiuscemodi verbis usus est:

Quorum, inquit, avaritia mentem
							
							 
							tenuit et corrupit quique sese quaerundae undique pecuniae dediderunt, eos plerosque tali genere vitae occupatos videmus, ut sicuti alia in his omnia prae pecunia, ita labor quoque virilis exercendique corporis studium relictui sit.

Negotiis enim se plerumque umbraticis et sellulariis quaestibus intentos habent, in quibus omnis eorum vigor animi corporisque elanguescit et, quod Sallustius ait, effeminatur.

Tum Favorinus legi denuo verba eadem Sallustii iubet atque, ubi lecta sunt, Quid igitur, inquit, dicimus, quod multos videre est pecuniae cupidos et eosdem tamen corpore esse vegeto ac valenti?

Tum ille ita respondit: Respondes non hercle inscite. Quisquis, inquit, est pecuniae cupiens et corpore tamen est bene habito ac strenuo, aliarum quoque rerum vel studio vel exercitio eum teneri necessum est atque in sese colendo non aeque esse parcum.

Nam si avaritia sola summa omnes hominis partes affectionesque occupet et si ad incuriam usque corporis grassetur, ut per illam unam neque virtutis neque virium neque corporis neque animi cura adsit, tum denique id vere dici potest effeminando esse et animo et corpori, si
							
							 
							qui neque sese neque aliud curent, nisi pecuniam.

Tum Favorinus Aut hoc, inquit, quod dixisti, probabile est, aut Sallustius odio avaritiae plus quam par fuit
							
							 
							eam criminatus est.

Argument 
						 Quemnam esse natalem diem M. Varro dicat, qui ante noctis horam sextam postve eam earn nati sunt; atque inibi de temporibus terminisque dierum qui civiles nominantur et usquequaque gentium varie observantur; et praeterea quid Q. Mucius scripserit super ea muliere quae a
							
							 
							marito non iure se usurpavisset, quod rationem civilis anni non habuerit.

QUAERI solitum est, qui noctis hora tertia quartave sive qua alia nati sunt, uter dies natalis haberi appellarique debeat, isne quem nox ea consecuta est, an qui dies noctem consecutus est.

M. Varro in libro Rerum humanarum Humnanarum , quem De Diebus scripsit, homines, inquit, qui inde a
							
							 
							media nocte ad proximam mediam noctem in his horis viginti quattuor nati sunt, uno die nati dicuntur.

Quibus verbis ita videtur dierum observationem divisisse, ut qui post solem occasum ante mediam noctem natus sit, is ei dies natalis sit, a quo die ea nox coeperit; contra vero, qui in sex noctis horis posterioribus nascatur, eo die videri natum, qui post eam earn noctem diluxerit.

Athenienses autem aliter observare, idem Varro in eodem libro scripsit, eosque a sole occaso ad solem iterum occidentem omne id medium tempus unum diem esse dicere.

Babylonios porro aliter; a sole enim exorto ad exortum eiusdem incipientem
						
						 
						totum id spatium unius diei nomine appellare;

multos vero in terra Umbria unum et eundem diem esse dicere a meridie ad insequentem meridiem; quod quidem, inquit, nimis absurdum est. Nam qui Kalendis hora sexta apud Umbros natus est, dies eius natalis videri debebit et Kalendarum dimidiarum et qui est post Kalendas dies ante horam eius diei sextam.

Populum autem Romanum ita, uti Varro dixit, dies singulos adnumerare a media nocte ad mediam proximam, multis argumentis ostenditur.

Sacra sunt Romana partim diurna, alia nocturna, sed ea quae inter noctem fiunt diebus addicuntur, non noctibus;

quae igitur sex posterioribus noctis horis fiunt, eo die fieri dicuntur qui proximus eam noctem inlucescit.

Ad hoc ritus quoque et mos auspicandi eandem esse observationem docet; nam magistratus, quando uno die eis auspicandum est et id super quo auspicaverunt agendum, post
						
						 
						mediam noctem auspicantur et post meridiem sole magno agunt,
						
						 
						auspicatique esse et egisse eodem die dicuntur.

Praeterea tribuni plebei, quos nullum diem abesse alesse Roma licet, cum post mediam noctem proficiscuntur et post primam facem ante mediam sequentem revertuntur, non videntur afuisse unum diem, quoniam, ante horam noctis sextam regressi, parte aliqua illius in urbe Roma sunt.

Q.
						
						 
						quoque Mucium iureconsultum dicere solitum legi, non esse usurpatam mulierem, quae, cum Kalendis Ianuariis apud virum matrimonii causa esse coepisset, ante diem IV. Kalendas Ianuarias sequentes usurpatum usulpatum isset;

non enim posse impleri trinoctium, quod abesse a viro usurpandi causa ex Duodecim Tabulis deberet, quoniam tertiae noctis posterioris sex horae alterius anni essent, qui inciperet ex Kalendis.

Istaec autem omnia de dierum temporibus et finibus ad observationem disciplinamque iuris antiqui pertinentia cum in libris veterum inveniremus, non dubitabamus quin Vergilius quoque id ipsum ostenderit, non exposite atque aperte, sed, ut hominem hoiniem decuit poeticas res agentem, recondita et quasi operta veteris ritus significatione:

Torquet (inquit) medios nox umida cursus Et me saevus equis oriens afflavit anhelis.

His enim versibus oblique, sicuti dixi, admonere voluit, diem quem Romani civilem appellaverunt a sexta noctis hora oriri.

Argument 
						 De noscendis explorandisque Plauti comoediis, quoniam quonian promisce promise verae atque falsae nomine eius inscriptae inscriptac feruntur; atque inibi, quod Plautus in pistrino
							
							 
							et Naevius in carcere fabulas scriptitarint.

VERUM esse comperior quod quosdam bene litteratos homines dicere audivi, qui plerasque Plauti comoedias curiose atque contente lectitarunt, non indicibus Aelii nec Sedigiti nec Claudii nec Aurelii nec Accii nec Manilii super his fabulis quae dicuntur ambiguae crediturum, sed ipsi Plauto moribusque ingeni atque linguae eius.

Hac enim iudicii norma Varronem quoque usum videmus.

Nam praeter illas unam et viginti quae Varronianae vocantur, quas idcirco a ceteris segregavit, quoniam dubiosae non erant set consensu omnium Plauti esse censebantur, quasdam item alias probavit adductus filo atque facetia sermonis Plauto congruentis easque iam nominibus aliorum occupatas Plauto vindicavit, sicuti istam quam nuperrime legebamus, cui est nomen Boeotia.

Nam cum in illis una et viginti non sit et esse Aquili dicatur, nihil tamen Varro dubitavit quin Plauti foret, neque alius quisquam non infrequens Plauti lector dubitaverit, si vel hos solos ex ea fabula versus cognoverit, qui quoniam sunt, ut de illius Plauti more dicam, Plautinissimi, propterea et meminimus eos et ascripsimus.

Parasitus ibi esuriens haec dicit: Ut illúm di perdant, prímus qui horas répperit, Quique ádeo primus státuit hic hie solárium, Qui míhi comminuit mísero articulatím diem. Nam unúm
							
							 
							me puero vénter erat soláríum Multo ómnium istorum óptimum et veríssimum; Ubivís monebat ésse, nisi quom níl erat. Nunc étiam quod est non éstur, nisi solí libet; Itaque ádeo iam oppletum óppidum est soláriis, Maiór pars populi iam
								
								 
								áridi reptánt fame.

Favorinus quoque noster, cum Nervulariam Plauti legerem, quae inter incertas habita est, et audisset ex ea comoedia versum hunc: Scrattáe, scrupipedae, stríttivillae sórdidae, delectatus faceta verborum antiquitate, meretricum vitia atque deformitates significantium, vel unus hercle, inquit, hic versus Plauti esse hanc fabulam satis potest fidei fecisse.

Nos quoque ipsi nuperrime, cum legeremus Fretum —nomen est id comoediae quam Plauti esse quidam non putant,—haut quicquam dubitavimus quin ea Plauti foret, et omnium quidem maxime genuina.

Ex qua duo hos versus exscripsimus, ut historiam quaereremus oraculi Arretini: Nunc íllud est quód responsum Arreti
							
							 
							ludis magnis
							
							 
	dícitur: Períbo, si non fécero, si fáxo, vapulábo.

M. tamen Varro in libro De Comoediis Plautinis primo Accii verba haec ponit: Nam nec Geminei Lenones nec Condalium nec Anus Plauti, nec Bis Coimpressa nec Boeotia umquam fuit, neque adeo Agroecus neque Commorientes Macci Titi.

In eodem libro M. Varronis id quoque scriptum, et Plautium fuisse quempiam poetam comoediarum. Quoniam fabulae eae Plauti inscriptae forent, acceptas esse quasi Plautinas, cum essent non a Plauto Plautinae, sed a Plautio Plautianae.

Feruntur autem sub Plauti nomine comoediae comoediac circiter centum atque triginta;

sed homo eruditissimus L. Aelius quinque et viginti eius esse solas existimavit.

Neque tamen dubium est quin istaec quae scriptae a Plauto non videntur et nomini eius addicuntur, veterum poetarum fuerint et ab eo retractatae et
						
						 
						expolitae sint ac propterea resipiant stilum Plautinum.

Sed enim Saturionem et Addictum et tertiam quandam, cuius nunc mihi nomen non subpetit, in pistrino eum scripsisse Varro et plerique alii memoriae tradiderunt, cum, pecunia omni quam in operas artificum scaenicorum pepererat peperat , in mercatibus perdita, inops Romam redisset et ob quaerendum victum ad circumagendas molas quae trusatiles appellantur, operam pistori locasset.

Sicuti de Naevio quoque accepimus fabulas eum in carcere duas scripsisse, Hariolum et Leontem, cum ob assiduam maledicentiam et probra in principes civitatis de Graecorum poetarum more dicta in vincula Romae a triumviris coniectus esset. Unde post a tribunis plebis exemptus est, cum in his quas supra dixi fabulis delicta sua et petulantias dictorum quibus multos ante laeserat diluisset.

Argument 
						 Quod P. Africano et aliis tunc viris nobilibus ante aetatem senectam barbam et genas radere mos patrius fuit.

IN libris quos de vita P. Scipionis Africani compositos legimus, scriptum esse animadvertimus P. Scipioni, Pauli filio, postquam de Poenis triumphaverat censorque fuerat, diem dictum esse ad populum a Claudio Asello tribuno plebis, cui equum in censura ademerat, eumque, cum esset reus, neque barbam desisse radi neque candida veste uti neque fuisse cultu solito reorum.

Sed cum in eo tempore Scipionem minorem quadraginta annorum fuisse constaret, quod de barba rasa ita scriptum esset mirabamur.

Comperimus autem ceteros quoque in isdem temporibus nobiles viros barbam in eiusmodi aetate rasitavisse, idcircoque plerasque imagines veterum, non admodum senum, sed in medio aetatis, ita factas videmus.

Argument 
						 Deliciarum vitium et mollities oculorum et corporis ab Arcesila philosopho cuidam obprobrata acerbe simul et festiviter.

PLUTARCHUS refert Arcesilaum philosophum vehementi verbo usum esse de quodam nimis delicato divite, qui incorruptus tamen et a stupro integer dicebatur.

Nam cum vocem eius infractam capillumque arte compositum et oculos ludibundos atque inlecebrae voluptatisque plenos videret, Nihil interest, inquit, quibus membris cinaedi sitis, posterioribus posteriorilus an prioribus.

Argument 
						 De vi atque natura palmae arboris, quod lignum ex ea ponderibus positis renitatur.

PER hercle rem mirandam Aristoteles in septimo Problematorum et Plutarchus in octavo Symposiacorum dicit.

Si super palmae, inquiunt, arboris lignum magna pondera inponas ac tam graviter urgeas oneresque, ut magnitudo mnagnitudo oneris sustineri non queat, non deorsum palma cedit nec intra flectitur, sed adversus pondus resurgit et sursum nititur recurvaturque ;

propterea, inquit Plutarchus, in certaminibus palmam signum esse placuit victoriae, quoniam ingenium ligni eiusmodi est, ut urgentibus opprimentibusque non cedat.

Argument 
						 Historia ex annalibus sumpta de Q. Caedicio tribuno militum militu ; verbaque ex Originibus M. Catonis apposita, quibus Caedici virtutem cum Spartano Leonida aequiperat.

PULCRUM, dii boni, facinus Graecarumque facundiarum magniloquentia condignum M. Cato libris Originum de Q. Caedicio tribuno militum scriptum reliquit.



Id profecto est ad hanc ferme sententiam: Imperator Poenus in terra Sicilia, bello Carthaginiensi primo, obviam Romano exercitu progreditur, colles locosque idoneos prior occupat. Milites Romani, uti res nata est,

in locum insinuant fraudi et perniciei obnoxium.

Tribulus ad consulem venit, ostendit exitium de loci importunitate et hostium circumstantia maturum.

Censeo, inquit, si rem servare vis, faciundum ut quadringentos
							
							 
							aliquos milites ad verrucam illam, sic enim Cato locum editum asperumque appellat, ire iubeas, eamque uti occupent imperes horterisque; hostes profecto ubi id viderint, fortissimus quisque et promptissimus ad occursandum pugnandumque in eos praevertentur unoque illo negotio sese alligabunt atque illi omnes quadringenti procul dubio obtruncabuntur.

Tunc interea, occupatis in ea caede hostibus, tempus exercitus ex hoc loco educendi habebis.

Alia nisi haec salutis via nulla est. Consul tribuno respondit, consilium quidem istud aeque providens sibi viderier; sed istos, inquit, milites quadringentos ad eum locum in hostium cuneos quisnam erit qui ducat?

Si alium, inquit tribunus, neminem reperis repperis , me licet ad hoc periculum utare; ego hanc tibi et reipublicae animam do.

Consul tribuno gratias laudesque agit.

Tribunus et quadringenti ad moriendum proficiscuntur.

Hostes eorum audaciam demirantur, quorsum ire pergant in expectando sunt.

Sed ubi apparuit ad eam
						
						 
						verrucam occupandam iter intendere, mittit adversum illos imperator Carthaginiensis peditatum equitatumque quos in exercitu viros habuit strenuissimos.

Romani milites circumveniuntur, circumventi repugnant;

fit proelium diu anceps.

Tandem superat multitudo. 
					 Quadringenti omnes cum tribuno
						
						 
						perfossi gladiis aut missilibus operti cadunt.

Consul interim, dum ibi pugnatur, se in locos tutos atque editos subducit.

Sed quod illi tribuno, duci militum quadringentorum, divinitus in eo proelio usus venit, non iam nostris, sed ipsius Catonis verbis subiecimus:

Dii inmortales tribuno militum fortunam ex virtute eius dedere. Nam ita evenit: cum saucius multifariam ibi factus esset, tamen vulnus capiti nullum evenit, eumque inter mortuos, defetigatum vulneribus atque quod sanguen eius defluxerat, cognovere. Eum sustulere, isque convaluit, saepeque post illa operam reipublicae fortem atque strenuam perhibuit praehibuit illoque facto, quod illos milites subduxit, exercitum ceterum servavit. Sed idem benefactum quo in loco ponas, nimium interest. Leonides Laco, qui
							
							 
							simile apud Thermopylas fecit, propter eius virtutes omnis Graecia gloriam atque gratiam praecipuam claritudinis inclitissimae decoravere monumentis: signis, statuis, elogiis, historiis aliisque rebus gratissimum id eius factum habuere; at tribuno militum parva laus pro factis relicta, qui idem fecerat atque rem servaverat.

Hanc Q. Caedici tribuni virtutem M. Cato tali suo testimonio decoravit.

Claudius autem Quadrigarius Annalis tertio non Caedicio nomen fuisse ait, sed Laberio.

Argument 
						 Litterae eximiae consulum C. Fabricii et Q. Aemilii ad regem Pyrrum, a Q. Claudio scriptore historiarum in memoriam memorial datae.

CUM Pyrrus rex in terra Italia esset et unam atque alteram pugnas prospere pugnasset satisque agerent Romani et pleraque Italia ad regem descivisset, tum Ambraciensis quispiam Timochares,
						
						 
						regis Pyrri amicus, ad C. Fabricium consulem furtim venit ac praemium petivit et, si de praemio conveniret, promisit regem venenis necare, idque facile esse factu dixit, quoniam filius suus pocula in convivio regi ministraret.

Eam rem Fabricius ad senatum scripsit.

Senatus ad regem legatos misit mandavitque ut de Timochare nihil proderent, sed monerent uti rex circumspectius ageret atque a proximorum insidiis salutem tutaretur.

Hoc ita, uti diximus, in Valeri Antiatis Historia scriptum est.

Quadrigarius autem in libro tertio non Timocharem, sed Niciam adisse ad consulem scripsit, neque legatos a senatu missos, sed a consulibus, et Pyrrum
						
						 
						populo Romano laudes atque gratias scripsisse captivosque omnes quos tum habuit vestivisse et reddidisse.

Consules tum fuerunt C. Fabricius et Q. Aemilius.

Litteras, quas ad regem Pyrrum super ea causa miserunt, Claudius Quadrigarius scripsit fuisse hoc exemplo: 
							
							 "Consules Romani salutem dicunt Pyrro regi. Nos pro tuis iniuriis continuis animo tenus
						
						 
						commoti inimiciter tecum bellare studemus. Sed communis exempli et fidei ergo visum ut te salvum velimus, ut esset quem armis vincere possemus. Ad nos venit Nicias familiaris tuus, qui sibi praemium a nobis peteret, si te clam interfecisset. Id nos negavimus velle, neve ob eam rem quicquam commodi expectaret, et simul visum est ut te certiorem faceremus, ne quid eiusmodi, si accidisset, nostro consilio civitates putarent factum fittum , et quod nobis non placet pretio aut praemio aut dolis pugnare. Tu, nisi caves, iacebis."

Argument 
						 Quis et cuiusmodi fuerit qui in proverbio fertur equus Seianus; et qualis color equorum sit qui spadices vocantur; deque istius vocabuli ratione.

GAVIUS BASSUS in commentariis Commenariis suis, item Iulius lulius Modestus in secundo Quaestionum Confusarum, historiam de equo Seiano tradunt dignam memoria atque admiratione:

Gnaeum Seium quempiam scribam fuisse eumque habuisse equum natum Argis in terra Graecia, de quo fama constans esset tamquam de genere equorum progenitus foret qui Diomedis Thracis fuissent, quos Hercules, Diomede occiso, e Thracia Argos perduxisset.

Eum equum fuisse dicunt magnitudine invisitata, cervice ardua, colore poeniceo, flora et comanti iuba, omnibusque aliis equorum laudibus quoque longe praestitisse; sed eundem equum tali fuisse fato sive fortuna ferunt, ut quisquis haberet eum possideretque, ut is cum omni domo, familia fortunisque omnibus suis ad internecionem deperiret.

Itaque primum illum Gnaeum Seium, dominum eius, a M. Antonio, qui postea triumvirum reipublicae constituendae fuit, capitis damnatum, miserando supplicio affectum esse; eodem tempore Cornelium Dolabellam consulem, im Syriam proficiscentem, fama istius equi adductum adductumi Argos devertisse cupidineque habendi eius exarsisse emisseque eum sestertiis centum milibus; sed ipsum quoque Dolabellam in Syria bello civili obsessum atque interfectum esse; mox eundem equum, qui Dolabellae fuerat, C. Cassium, qui Dolabellam obsederat, abduxisse.

Eum Cassium postea satis notum est victis partibus fusoque exercitu suo miseram mortem oppetisse, deinde post Antonium, post interitum Cassii parta victoria, equum illum nobilem Cassi requisisse et, cum eo potitus esset, ipsum quoque postea victum atque desertum, detestabili exitio interisse.

Hinc proverbium de hominibus calamitosis ortum dicique solitum: Ille homo habet equum Seianum.

Eadem sententia est illius quoque veteris proverbii, quod ita dictum accepimus: aurum Tolosanum. Nam cum oppidum Tolosanum in terra Gallia
						
						 
						Quintus Caepio consul diripuisset multumque auri in eius oppidi templis fuisset, quisquis ex ea direptione aurum attigit misero cruciabilique exitu periit.

Hunc equum Gavius Bassus vidisse se
						
						 
						Argis refert haut credibili pulcritudine vigoreque et colore exuberantissimo.

Quem colorem nos, sicuti dixi, poeniceum dicimus, Graeci partim φοίνικα, alii σπάδικα appellant, quoniam palmae termes ex arbore cum fructu avulsus spadix dicitur.

Argument 
						 Quod est quaedam septenarii numeri vis et facultas in multis naturae rebus animaduersa aninadversa , de qua M. Varro in Hebdomadibus disserit copiose.

M. VARRO in primo librorum qui inscribuntur Hebdomades vel De Imaginibus, septenarii numeri, quem Graece ἑβδομάδα 
						
						 
						appellant, virtutes potestatesque multas variasque dicit.

Is namque numerus, inquit, septentriones maiores minoresque in caelo facit, item vergilias, quas πλειάδας Graeci vocant, facit etiam stellas quas alii erraticas, P. Nigidius errones appellat.

Circulos quoque ait in caelo circum longitudinem axis septem esse; ex quis duos minimos, qui axem extimum tangunt, πόλους appellari dicit; sed eos in sphaera, quae κρικωτὴ vocatur, propter brevitatem non inesse. Ac neque ipse zodiacus septenario numero caret;

nam in septimo signo fit solstitium a bruma, in septimo bruma a solstitio, in septimo aequinoctium ab aequinoctio.

Dies deinde illos quibus alcyones hieme anni in aqua nidulantur, eos quoque septem esse dicit.

Praeterea scribit lunae curriculum confici integris quater septenis diebus: nam die duo-
							
							 
							detricesimo luna, inquit, ex quo vestigio profecta est, eodem redit, auctoremque opinionis huius Aristidem esse Samium; in qua re non id solum animadverti debere dicit quod quater septenis, id est octo et viginti, diebus conficeret luna iter suum, sed quod is numerus septenarius, si ab uno profectus, dum ad semetipsum progreditur, omnes per quos progressus est numeros comprehendat ipsumque se addat, facit numerum octo et viginti, quot
						
						 
						dies sunt curriculi lunaris.

Ad homines quoque nascendos vim numeri istius porrigi pertinereque ait: Nam cum in uterum, inquit, mulieris genitale semen datum est, primis septem diebus conglobatur, coagulaturque fitque ad capiendam figuram idoneum. Post deinde quarta hebdomade, quod eius virile secus futurum est, caput et spina, quae est in dorso, informatur. Septima autem fere hebdomade, id est nono et quadragesimo die, totus, inquit, homo in utero absolvitur.

Illam quoque vim numeri huius observatam refert, quod ante mensem septimum neque mas neque femina salubriter ac secundum naturam nasci potest, et quod hi qui iustissime in utero sunt, post ducentos septuaginta tres dies postquam sunt concepti, quadragesima denique hebdomade inita
						
						 
						nascuntur.

Pericula quoque vitae fortunarumque omnium, quae climacteras Chaldaei appellant, gravissimos quosque fieri septenarios.

Praeter hoc, modum esse dicit summum adolescendi humani corporis septem pedes.

Quod esse magis verum arbitramur quam quod Herodotus, homo fabulator, in primo Historiarum inventum esse sub terra scripsit Oresti corpus cubita longitudinis habens septem, quae faciunt pedes duodecim et quadrantem, nisi si, ut Homerus opinatus est, vastiora prolixioraque fuerunt corpora hominum antiquiorum et nunc, quasi iam mundo senescente, rerum atque hominum decrementa sunt.

Dentes quoque et in septem mensibus primis et septenos ex utraque parte gigni ait et cadere annis septimis et genuinos adnasci annis fere bis septenis.

Venas etiam in hominibus, vel potius arterias, medicos musicos dicere ait numero moveri septenario, quod ipsi appellant τὴν διὰ τεσσάρων συμφωνίαν, quae fit in collatione quaternarii numeri.

Discrimina etiam periculorum in morbis maiore vi fieri putat in diebus qui conficiuntur ex numero septenario, eosque dies omnium maxime, ita ut medici appellant, κρισίμους videri
						
						 
						primam hebdomadam et secundam et tertiam.

Neque non id etiam sumit ad vim facultatesque eius numeri augendas, quod, quibus inedia mori consilium est, septimo demum dernum die mortem oppetunt.

Haec Varro de numero septenario scripsit admodum conquisite. Sed alia quoque ibidem congerit frigidiuscula: veluti septem opera esse in orbe terrae miranda et sapientes item veteres septem fuisse et curricula ludorum circensium sollemnia septem esse et ad oppugnandas Thebas duces septem delectos.

Tum ibi addit, se quoque iam duodecimam annorum hebdomadam ingressum esse et ad eum diem septuaginta hebdomadas librorum conscripsisse, ex quibus aliquammultos, cum proscriptus esset, direptis bibliothecis suis non comparuisse.

Argument 
						 Quibus et quam frivolis argumentis Accius in Didascalicis utatur, quibus docere nititur Hesiodum esse quam Homerum natu antiquiorem.

SUPER aetate Homeri atque Hesiodi non consentitur.

Alii Homerum quam Hesiodum maiorem natu fuisse scripserunt, in quis Philochorus et Xenophanes, alii minorem, in quis L. Accius poeta et Ephorus historiae scriptor.

M. autem Varro in primo De Imaginibus, uter prior sit natus parum constare dicit, sed non esse dubium quin aliquo tempore eodem vixerint, idque ex epigrammate ostendi quod in tripode scriptum est, qui in monte Helicone ab Hesiodo positus traditur.

Accius autem in primo Didascalico levibus admodum argumentis utitur, per quae ostendi putat, Hesiodum natu priorem:

Quod Homerus, inquit, cum in principio carminis Achillem esse filium Pelei diceret, quis esset Peleus non addidit; quam rem procul, inquit, dubio dixisset, nisi ab Hesiodo iam dictum videret. De Cyclope itidem, inquit, vel maxime quod unoculus fuit, rem tam insignem non praeterisset, nisi aeque prioris Hesiodi carminibus invulgatum esset.

De patria quoque Homeri multo maxime dissensum est. Alii Colophonium, alii Smyrnaeum, sunt qui Atheniensem, sunt etiam qui Aegyptium fuisse dicant, Aristoteles tradidit ex insula Io.

M. Varro in libro De Imaginibus primo Homeri imagini epigramma hoc apposuit. Capélla Homeri candida haec tumulum índicat, Quod hac Ietae letae mórtuo faciúnt sacra.

Argument 
						 Largum atque avidum bibendi a P. Nigidio, doctissimo viro, nova et prope absurda vocabuli figura bibosum dictum.

BIBENDI avidum P. Nigidius in Commentariis grammaticis Granmmaticis bibacem et bibosum dicit.

Bibacem ego, ut edacem, a plerisque aliis dictum lego; bibosum dictum nondum etiam usquam repperi nisi apud Laberium, neque aliud est quod simili inclinatu dicatur.

Non enim simile est ut vinosus aut vitiosus ceteraque quae hoc modo dicuntur, quoniam a vocabulis, non a verbo, inclinata sunt.

Laberius in mimo, qui Salinator inscriptus est, verbo hoc ita utitur: Nón mammosa, nón annosa, nón bibosa, nón procax.

Argument 
						 Quod Demosthenes etiamtum adulescens, cum Platonis philosophi discipulus foret, audito forte Callistrato rhetore in contione populi, destitit a Platone et sectatus Callistratum est.

HERMIPPUS hoc scriptum reliquit, Demosthenen admodum adulescentem ventitare in Academiam Platonemque audire solitum.

Atque is, inquit, Demosthenes domo egressus, ut ei mos erat, cum ad Platonem pergeret complurisque populos concurrentes videret, percontatur eius rei causam cognoscitque currere eos auditum Callistratum.

Is Callistratus Athenis orator in republica fuit quos illi δημαγωγούς appellant.

Visum est paulum devertere experirique an digna auditio tanto properantium studio foret.

Venit, inquit, atque audit Callistratum nobilem illam τὴν περὶ Ὠρωποῦ δίκην dicentem, atque ita motus et demultus
								
								 
								et captus est ut Callistratum iam inde sectari coeperit Academiam cum Platone reliquerit.

Argument 
						 Dimidium librum legi aut dimidiam fabulam audivi aliaque huiuscemodi qui dicat, vitiose dicere; eiusque vitii causas reddere M. Varronem; nec quemquam veterem hisce verbis ita usum esse.

DIMIDIUM librum legi aut dimidiam fabulam audivi, vel quid aliud huiuscemodi, male ac vitiose dici existumat Varro.

Oportet enim, inquit, dicere dimidiatum librum, non dimidium, et dimidiatam fabulam, non dimidiam. Contra autem si ex sextario hemina fusa est, non dimidiatum sed dimidium, 
							
							 
							sextarium fusum dicendum est, et qui ex mille nummum, quod ei debebatur, quingentos recepit, non dimidiatum recepisse dicemus, sed dimidium.

At si scyphus scyplus , inquit, argenteus mihi cum alio communis in duas partis disiectus sit, dimidiatum eum esse dicere scyphum debeo, non dimidium, argenti autem, quod in eo scypho inest, dimidium meum esse, non dimidiatum ;

disseritque ac dividit subtilissime quid dimidium dimidiato intersit,

et Q. Ennium scienter hoc in Annalibus dixisse ait: Sicuti si quis ferat vas vini dimidiatum, sicuti pars quae deest ei vaso non dimidiata dicenda est, sed dimidia.

Omnis autem disputationis eius, quam subtiliter quidem, sed subobscure suboscure explicat, summa haec est: dimidiatum est quasi dismediatum et in partis duas pares divisum,

dimidiatum ergo nisi ipsum quod divisum est dici haut convenit;

dimidium vero est, non quod ipsum dimidiatum diinidiatum est, sed quae ex dimidiato pars altera est.

Cum igitur partem dimidiam libri legisse volumus dicere aut partem dimidiam fabulae audisse, si dimidiam fabulam aut dimidium librum dicimus, peccamus; totum enim ipsum quod dimidiatum atque divisum est dimidium dicis.

Itaque Lucilius eadem secutus: Uno oculo (inquit) pedibusque duobus dimidiatus Ut porcus, et alio loco: Quidni? et scruta quidem ut vendat scrutarius laudat, Praefractam strigilem, soleam inprobus dimidiatam.

Iam in vicesimo manifestius dimidiam horam dicere studiose fugit, sed pro dimidia dimidium ponit in hisce versibus: Tempestate sua atque eodem uno tempore, et horae Dimidio et tribus confectis dumtaxat—eandem Ad quartam. Nam cum obvium proximumque esset dicere:

dimidia et tribus confectis, vigilate atque attente verbum non probum vitavit.

Per quod satis apparet ne horam quidem dimidiam recte dici, sed vel dimidiatam horam vel dimidiam partem horae.

Propterea Plautus quoque in Bacchidibus dimidium auri dicit, non dimidiatum diridiatum aurum ;

item in Aulularia dimidium obsoni, non dimidiatum obsonium, in hoc versu: Ei ádeo obsoni hic
							
							 
							iússit dimidiúm dari; in Menaechmis Menaeclmis autem dimidiatum diem,

non dimidium in hoc hoe versu: Diés quidem iam ad úmbilicum dímidiatus mórtuust.

M. etiam Cato in libro quem De Agricultura conscripsit: Semen cupressi serito crebrum, ita uti linum seri solet. Eo cribro terram incernito, dimidiatum digitum. Iam id bene tabula aut pedibus aut manibus complanato.

Dimidiatum, inquit, digitum, non dimidium. Nam digiti quidem dimidium, digitum autem ipsum dimidiatum dici oportet.

Item M. Cato de Carthaginiensibus ita scripsit: Homines defoderunt in terram dimidiatos ignemque circumposuerunt, ita interfecerunt.

Neque quisquam omnium qui probe locuti sunt his verbis sequius quam dixi usus est.

Argument 
						 Extare in litteris perque hominum memorias traditum, quod repente multis mortem attulit gaudium ingens insperatum, interclusa anima et vim magni novique motus non sustinente.

cognito repente insperato gaudio expirasse animam refert Aristoteles philosophus Polycritam, nobilem feminam Naxo insula.

Philippides quoque, comoediarum poeta haut ignobilis, aetate iam edita cum in certamine poetarum praeter spem vicisset et laetissime gauderet, inter illud gaudium repente mortuus est.

De Rodio etiam Diagora celebrata historia est. Is Diagoras tris filios adulescentes habuit, unum pugilem, alterum pancratiasten, tertium luctatorem. Eos omnis vidit vincere coronarique Olympiae eodem die et, cum ibi eum tres adulescentes amplexi coronis suis in caput patris positis saviarentur, cum populus gratulabundus flores undique in eum iaceret, ibidem in stadio inspectante populo in osculis atque in manibus filiorum animam efflavit.

Praeterea in nostris annalibus scriptum legimus, qua tempestate apud Cannas exercitus populi Romani caesus est, anum matrem, nuntio de morte filii allato, luctu atque maerore affectam esse; sed is nuntius non verus fuit, utque
						
						 
						is adulescens non diu post ex ea pugna in urbem redit, anus repente filio viso copia atque turba et quasi ruina incidentis inopinati gaudii oppressa exanimataque est.

Argument 
						 Temporis varietas in puerperis mulierum quaenam sit a medicis et a philosophis tradita; atque inibi poetarum quoque veterum super eadem re opiniones multaque alia auditu atque memoratu digna; verbaque ipsa Hippocratis medici nedici ex libro illius sumpta qui inscriptus est Περὶ Τροφῆς.

ET medici et philosophi inlustres de tempore humani partus quaesiverunt. Multa opinio est, eaque iam pro vero recepta, postquam mulieris uterum semen conceperit, gigni hominem septimo rarenter, numquam octavo, saepe nono, saepius numero decimo mense, eumque esse hominum gignendi summum finem: decem menses non inceptos, sed exactos. Idque Plautum,

veterem poetam, dicere videmus in comoedia Cistellaria his verbis: tum ílla, quam comprésserat, Decumó post mense exácto hic peperit fíliam. Hoc idem tradit etiam Menander,

poeta vetustior, humanarum opinionum vel peritissimus; versus eius super ea re de fabula Plocio posui: Γυνὴ κυεῖ δέκα μῆνας. 4 sed noster Caecilius, cum faceret eodem nomine et eiusdem argumenti comoediam ac pleraque a Menandro sumeret, in mensibus tamen genitalibus nominandis non praetermisit octavum, quem praeterierat Menander. Caecilii versus hisce hice sunt: sóletne mulier décimo mense párere?— Pol nonó quoque étíam septimo átque octavo.

eam Earn rem Caecilium non inconsiderate dixisse neque temere a Menandro atque a multorum opinionibus descivisse, M. Varro uti credamus facit.

Nam mense nonnumquam octavo editum esse partum in libro quarto decimo Rerum Divinarum scriptum reliquit; quo in libro etiam undecimo mense aliquando nasci posse hominem dicit, eiusque sententiae tam de octavo quam de undecimo mense Aristotelem auctorem laudat.

Sed huius de mense octavo dissensionis causa cognosci potest in libro Hippocratis qui inscriptus est Περὶ Τροφῆς , ex quo libro verba haec sunt: Ἔστιν δὲ καὶ οὐκ ἔστιν τὰ ὀκτάμηνα.

Id tam obscure atque praecise et
						
						 
						tamquam adverse dictum Sabinus medicus, qui Hippocratem commodissime commentatus est, verbis his
						
						 
						enarravit: Ἔστιν μέν, φαινόμενα ὡς ζῶα μετὰ τὴν ἔκτρωσιν· οὐκ ἔστιν δέ, θνήσκοντα μετὰ ταῦτα· καὶ ἔστιν οὖν καὶ οὐκ ἔστιν, φαντασίᾳ μὲν παραυτίκα ὄντα, δυνάμει δὲ οὐκέτι.

Antiquos autem Romanos Varro dicit non recepisse huiuscemodi quasi monstruosas raritates, sed nono mense aut decimo, neque praeter hos aliis, partionem mulieris secundum naturam fieri existimasse idcircoque eos nomina Fatis tribus fecisse apariendo et a nono atque decimo mense.

Nam Parca, inquit, inmutata una littera, a partu nominata, item Nona et Decima a partus tempestivi tempore.

Caesellius autem Vindex in Lectionibus suis Antiquis: Tria, inquit, nomina Parcarum sunt: Nona, Decuma, Morta, et versum hunc Livii, antiquissimi poetae, ponit ex Ὀδυσσείᾳ : Quandó diés advéniet quém profáta Mórta est? Sed homo minime malus Caesellius Mortam quasi nomen accepit, cum accipere quasi Moeram deberet.

Praeterea ego de partu humano, praeterquam quae quac scripta in libris legi, hoc quoque usu venisse Romae comperi: feminam bonis atque honestis moribus, non ambigua pudicitia, in undecimo mense post mariti mortem peperisse factumque esse negotium propter rationem temporis, quasi marito mortuo postea concepisset, quoniam decemviri in decem mensibus gigni hominem, non in undecimo scripsissent; sed divum Hadrianum, causa cognita, decrevisse in undecimo undecino quoque mense partum edi posse; idque ipsum eius rei decretum nos legimus. In eo decreto Hadrianus id statuere se dicit requisitis veterum philosophorum et medicorum sententiis.

Hodie quoque in satura forte M. Varronis legimus, quae inscribitur Testamentum, verba haec: Si quis mihi filius unus pluresve in decem mensibus gignantur, ii si erunt ὄνοι λύρας , exheredes sunto; quod si quis undecimo mense, Ἀριστοτέλην, natus est, Attio idem, quod Tettio, ius esto apud me.

Per hoc vetus proverbium Varro significat, sicuti vulgo dici solitum erat de rebus nihil inter sese distantibus: idem Atti, quod Tetti, ita pari eodemque iure esse in decem mensibus natos et in undecim.

Quod si ita neque ultra decimum mensem fetura mulierum protolli potest, quaeri oportet cur Homerus scripserit, Neptunum dixisse puellae a se recens compressae: Χαῖρε γυνὴ φιλότητι· περιπλομένου δʼ ἐνιαυτοῦ Τέξεις ἀγλαὰ τέκνʼ, ἐπεὶ οὐκ ἀποφώλιοι εὐναὶ Ἀθανάτων.

Id cum ego ad complures grammaticos attulissem, partim eorum disputabant Homeri quoque aetate, sicuti Romuli, annum fuisse non duodecim mensium, sed decem; alii convenisse Neptuno maiestatique eius dicebant, ut longiori tempore fetus ex eo grandesceret;

alii alia quaedam nugalia. Sed Favorinus mihi ait περιπλομένου ἐνιαυτοῦ non confecto esse anno, sed adfecto.

In qua re verbo usus est non vulgariae significationis.

Adfecta enim, sicuti Marcus Cicero et veterum elegantissimi locuti sunt, ea proprie dicebantur quae non ad finem ipsum, sed proxime finem progressa deductave erant. Hoc verbum ad hanc sententiam Cicero in hac
						
						 
						fecit,
						
						 
						quam dixit De Provinciis Consularibus.

Hippocrates autem in eo libro de quo supra scripsi, cum et numerum dierum quibus conceptum in utero coagulum conformatur, et tempus ipsius partionis nono aut decimo mense definisset neque id tamen semper eadem esse fini dixisset, sed alias ocius fieri, alias serius, hisce ad postremum verbis usus est: Γίνεται δὲ ἐν τούτοις καὶ πλείω καὶ ἐλάσσω καὶ ὅλον καὶ κατὰ μέρος· οὐ πολλὸν δὲ καὶ πλείω πλείω καὶ ἐλάσσω ἐλάσσω. Quibus verbis significat, quod aliquando ocius fieret, non multo tamen fieri ocius, neque quod serius, multo serius.

Memini ego Romae accurate hoc atque sollicite quaesitum, negotio non rei tunc parvae postulante, an octavo mense infans ex utero vivus editus et statim mortuus ius trium liberorum supplevisset, cum abortio quibusdam, non partus, videretur mensis octavi intempestivitas.

Sed quoniam de Homerico annuo partu ac de undecimo mense diximus quae cognoveramus, visum est non praetereundum quod in Plinii Secundi libro septimo Naturalis Historiae legimus.

Id autem quia extra fidem esse videri potest, verba ipsius Plinii posuimus: Masurius auctor est, L. Papirium praetorem, secundo herede lege agente, bonorum bonoruin possessionem contra eum dedisse, cum mater partum se tredecim mensibus tulisse diceret, quoniam nullum certum tempus pariendi statutum ei
							
	 
							videretur.

In eodem libro Plini Secundi verba haec scripta sunt: Oscitatio in nixu letalis est, sicut sternuisse a coitu abortivum.

Argument 
						 Id quoque esse a gravissimis viris memoriae mandatum, quod tris libros Plato Philolai Pythagorici et Aristoteles pauculos Speusippi philosophi mercati sunt pretiis fidem non capientibus.

MEMORIAE mandatum est Platonem philosophum tenui admodum pecunia familiari fuisse atque eum tamen tris Philolai Pythagorici libros decem milibus denarium mercatum.

Id ei pretium donasse quidam scripserunt amicum eius Dionem Syracosium.

Aristotelem quoque traditum libros pauculos Speusippi philosophi post mortem eius emisse talentis Atticis tribus; ea summa fit nummi nostri sestertia duo et septuaginta milia.

Τίμων amarulentus librum maledicentissimum conscripsit, qui Σίλλος inscribitur.

In eo libro Platonem philosophum
						
						 
						contumeliose appellat, quod inpenso pretio librum Pythagoricae disciplinae emisset exque eo Timaeum, nobilem illum dialogum, concinnasset. Versus super ea re Τίμωνος hi sunt:

Καὶ σύ, Πλάτων, καὶ γάρ σε μαθητείης πόθος ἔσχεν, Πολλῶν δʼ ἀργυρίων ὀλίγην ἠλλάξαο βίβλον, Ἔνθεν ἀπαρχόμενος τιμαιογραφεῖν ἐδιδάχθης.

Argument 
						 Quid sint pedari senatores et quam ob causam ita appellati; quamque habeant originem verba haec ex edicto tralaticio consulum: senatores quibusque in senatu sententiam dicere licet.

NON pauci sunt qui opinantur pedarios senatores appellatos, qui sententiam in senatu non verbis dicerent, sed in alienam sententiam pedibus irent. Quid igitur?

cum senatusconsultum per discessionem fiebat, nonne universi senatores sententiam pedibus ferebant?

Atque haec etiam vocabuli istius ratio dicitur, quam Gavius
						
						 
						Bassus in Commentariis suis scriptam reliquit.

Senatores enim dicit in veterum aetate, qui curulem magistratum gessissent, curru solitos honoris gratia in curiam vehi, in quo curru sella esset super quam considerent, quae ob eam causam curulis appellaretur; sed eos senatores, qui magistratum curulem nondum ceperant, pedibus itavisse in curiam: propterea senatores nondum maioribus honoribus usos
						
						 
						 pedarios nominatos.

M. autem Varro in Satira Menippea, quae Ἱπποκύων inscripta est, equites quosdam dicit pedarios appellatos, videturque eos significare qui, nondum a censoribus in senatum lecti, senatores quidem non erant, sed quia honoribus populi usi erant, in senatum veniebant et sententiae ius habebant.

Nam et curulibus magistratibus functi, si
						
						 
						nondum a censoribus in senatum lecti erant, senatores non erant et, quia in postremis scripti erant, non rogabantur sententias sed, quas principes dixerant, in eas discedebant.

Hoc significabat edictum quo nunc quoque consules, cum
						
						 
						senatores in curiam vocant, servandae consuetudinis causa tralaticio utuntur. Verba edicti haec sunt:

Senatores quibusque in senatu sententiam dicere licet.

Versum quoque Laberii. in quo id vocabulum positum est, notari iussimus, quem legimus in mimo qui Stricturae inscriptus est: Caput sine lingua pedari sententia est.

Hoc vocabulum a plerisque barbare dici animadvertimus; nam pro pedariis pedaneos appellant.

Argument 
						 Qua ratione Gavius Bassus scripserit parcum hominem appellatum et quam esse eius vocabuli causam putarit; et contra, quem in modum quibusque verbis Favorinus hanc traditionem eius eluserit.

APUD cenam Favorini philosophi philosophy cum discubitum fuerat coeptusque erat apponi cibus, servus assistens mensae eius legere inceptabat aut Graecarum quid litterarum aut nostratium; velut eo die quo ego affui, legebatur Gavii Bassi, eruditi viri, liber De Origine Verborum et Vocabulorum.

In quo ita scriptum fuit: Parcus composito vocabulo est dictus, quasi par arcae, quando, sicut in area omnia reconduntur eiusque custodia servantur et continentur, ita homo tenax parvoque contentus omnia custodita et recondita habet, sicuti area. Quam ob causam parcus quasi pararcus est nominatus.

Tum Favorinus, ubi haec audivit, superstitiose, inquit, et nimis moleste atque odiose confabricatus commolitusque magis est originem vocabuli Gavius iste Bassus quam enarravit.

Nam si licet res dicere commenticias, cur non probabilius videatur ut accipiamus parcum ob eam causam dictum, quod pecuniam consumi atque impendi arceat et prohibeat, quasi pecuniarcus ?

Quin potius, inquit, quod simplicius veriusque est, id dicimus? Parcus enim neque ab area, neque ab arcendo, sed ab eo, quod est parum et parvum, denominatus est.

Argument 
						 Sermo quidam Favorini philosophi cum grammatico iactantiore factus in Socraticum modum; atque ibi in sermone dictum quibus verbis penus a Q. Scaevola definita sit; quodque eadem definitio culpata reprehensaque est.

IN vestibulo aedium Palatinarum omnium fere ordinum multitudo opperientes salutationem Caesaris constiterant; atque ibi in circulo doctorum hominum, Favorino philosopho praesente, ostentabat quispiam grammaticae rei ditior
						
						 
						scholica quaedam nugalia, de generibus et casibus vocabulorum disserens cum arduis superciliis vocisque et vultus gravitate composita, tamquam interpres et arbiter Sibyllae oraculorum.

Tum aspiciens ad Favorinum, quamquam ei nondum etiam satis notus esset, Penus quoque, inquit, variis generibus dictum et varie declinatum est. Nam et hoc penus et haec penus et huius peni et penoris veteres dictaverunt;

mundum quoque muliebrem Lucilius in Satirarum xvi. non virili genere, ut ceteri, sed neutro appellavit his verbis: Legavit quidam uxori mundum omne penumque.
							
							 
						 Atqui quid mundum, quid non? quis dividet istuc?

Atque horum omnium et testimoniis et exemplis constrepebat; cumque nimis odiose blatiret,
						
						 
						intercessit placide Favorinus et Amabo, inquit, magister, quicquid est nomen tibi, abunde multa docuisti quae quidem ignorabamus et scire haud sane postulabamus.

Quid enim refert mea eiusque quicum loquor, quo genere penum dicam aut in quas extremas litteras declinem, si nemo id non nimis barbare fecerimus?

Sed hoc plane indigeo discere, quid sit penus et qua fini id vocabulum dicatur, ne rem cotidiani usus, tamquam qui in venalibus Latine loqui coeptant, alia quam oportet voce appellem.

Quaeris, inquit, rem minime obscuram. Quis adeo ignorat, penum esse vinum et triticum et oleum et lentim et fabam atque huiuscemodi cetera?

Etiamne, inquit Favorinus, milium et panicum et glans et hordeum penus est? sunt enim propemodum haec quoque eiusdemmodi ;

cumque ille reticens haereret, Nolo, inquit, hoc iam labores, an ista, quae dixi, penus appelletur. Sed potesne mihi non speciem aliquam de penu dicere, sed definire, genere proposito et differentiis adpositis, quid sit penus ? Quod, inquit, genus et quas differentias dicas, non hercle intellego.

Rem, inquit Favorinus, plane dictam postulas, quod difficillimum est, dici planius; nam hoc quidem pervolgatum est, definitionem omnem ex genere et differentia consistere.

Sed si me tibi praemandere, quod aiunt, postulas, faciam sane id quoque honoris tui habendi gratia.

Ac deinde ita exorsus est: Si, inquit, ego te nunc rogem ut mihi dicas et quasi circumscribas verbis cuiusmodi homo sit, non, opinor, respondeas hominem esse te atque me. Hoc enim quis homo sit ostendere est, non quid homo sit dicere. Sed si, inquam, peterem ut ipsum illud quod homo est definires, tu profecto mihi diceres hominem esse animal mortale, rationis et scientiae capiens, vel quo alio modo diceres, ut eum a ceteris omnibus separares. Proinde igitur nunc te rogo ut quid sit penus dicas, non ut aliquid ex penu nomines.

Tum ille ostentator, voce iam molli atque demissa, philosophias, inquit, ego non didici neque discere adpetivi et, si ignoro an hordeum ex penu sit aut quibus verbis penus definiatur, non ea re litteras quoque alias nescio.

Scire, inquit ridens iam Favorinus, quid penus sit, non ex nostra magis est philosophia quam ex grammatica tua.

Meministi enim, credo, quaeri solitum quid Vergilius dixerit, penum struere vel longam vel longo ordine; utrumque enim profecto scis legi solitum.

Sed ut faciam te aequiore animo ut sis, ne illi quidem veteres iuris magistri, qui sapientes appellati sunt, definisse satis recte existimantur, quid sit penus.

Nam Quintum Scaevolam ad demonstrandam penum his verbis usum audio: Penus est, inquit, quod esculentum aut posculentum est, quod ipsius patrisfamilias aut matris familias
						
						 
						aut liberum patrisfamilias aut familiae
						
						 
						eius, quae circum eum aut liberos eius est et opus non
						
						 
						facit, causa paratum est. .. , ut Mucius ait, penus videri debet. Nam quae ad edendum bibendumque in dies singulos prandii aut cenae causa parantur, penus non sunt; sed ea potius, quae huíusce generis longae usionis gratia contrahuntur et reconduntur, ex eo, quod non in promptu est, sed intus et penitus habeatur, penus dicta est.

Haec ego, inquit, cum philosophiae me dedissem, non insuper tamen habui discere; quoniam civibus Romanis Latine loquentibus rem non suo
							
							 
							vocabulo demonstrare non minus turpe est quam hominem non suo nomine appellare.

Sic Favorinus sermones id genus communes a rebus parvis et frigidis abducebat ad ea quae magis utile esset audire ac discere, non allata extrinsecus, non per ostentationem, sed indidem nata acceptaque.

Praeterea de penu adscribendum hoc etiam putavi, Servium Sulpicium In Reprehensis Scaevolae Capitibus scripsisse Cato Aelio placuisse, non quae esui et potui forent, sed thus quoque et cereos in penu esse, quod esset eius ferme rei causa comparatum.

Masurius autem Sabinus in Iuris Civilis secundo, etiam quod iumentorum causa apparatum esset quibus dominus uteretur, penori attributum dicit.

Ligna quoque et virgas et carbones, quibus conficeretur penus, quibusdam ait videri esse in penu.

Ex his autem quae promercalia et usuaria isdem in locis essent,
						
						 
						esse ea sola penoris putat quae satis sint usu annuo.

Argument 
						 Morbus et vitium quid differat et quam vim habeant vocabula ista in edicto aedilium; et an eunuchus et steriles mulieres redhiberi possint; diversaeque super ea re sententiae.

IN Edicto Aedilium Curulium, qua parte de mancipiis vendundis cautum est, scriptum sic fuit: Titulus servorum
							
							 
							singulorum scriptus sit curato ita, ut intellegi recte possit quid morbi vitiive cuique sit, quis fugitivus errove sit noxave solutus non sit.

Propterea quaesierunt iure consulti veteres, quod mancipium morbosum quodve vitiosum recte diceretur quantumque morbus a vitio differret.

Caelius Sabinus in libro, quem De Edicto Aedilium Curulium composuit, Labeonem refert quid esset morbus hisce verbis definisse: Morbus est habitus cuiusque corporis contra naturam, qui usum eius facit deteriorem.

Sed morbum alias in toto corpore accidere dicit, alias in parte corporis. Totius corporis morbum esse, veluti sit phthisis aut febris, partis autem, veluti sit caecitas aut pedis debilitas.

Balbus autem, inquit, et atypus vitiosi magis quam morbosi sunt, et equus mordax aut calcitro vitiosus, non morbosus est. Sed cui morbus est, idem etiam vitiosus est. Neque id tamen contra fit; potest enim qui vitiosus est non morbosus esse. quamobrem Quarmobrem , cum de homine morboso agetur, aeque, 
						
						 
						inquit, ita dicetur: quanto ob id vitium minoris erit.

De eunucho quidem quaesitum est an contra edictum aedilium videretur venundatus, si ignorasset emptor eum eunuchum esse.

Labeonem respondisse aiunt redhiberi posse quasi morbosum;

sues etiam feminae si sterilae essent et venum issent, ex edicto aedilium posse agi Labeonem scripsisse.

De sterila autem muliere, si nativa sterilitate sit, Trebatiun contra Labeonem respondisse dicunt.

Nam cum redhiberi eam earn Labeo, quasi minus sanam, putasset, negasse aiunt Trebatium ex edicto agi posse, si ea mulier a principio genitali sterilitate esset. At si valitudo eius offendisset exque ea vitium factum esset ut concipere fetus non posset, tum sanam non videri et esse in causa redhibitionis.

De myope quoque, qui luscitiosus Latine appellatur, dissensum est; alii enim redhiberi omnimodo debere, alii contra, nisi id vitium morbo contractum esset.

Eum vero cui dens deesset, Servius redhiberi posse respondit, Labeo in causa esse redhibendi negavit; vit; Nam et magna, inquit, pars dente aliquo carent, neque eo inagis plerique homines morbosi sunt, et absurdum alsurdum admodum est dicere non sanos nasci homines, quoniam cum infantibus non simul dentes gignuntur.

Non praetereundum est id quoque in libris veterum iurisperitorum scriptum esse, morbum et vitium distare, quod vitium perpetuum, morbus cum accessu decessuque sit.

Sed hoc si ita est, neque caecus neque eunuchus morbosus est, contra Labeonis quam supra dixi sententiam.

Verba Masuri Sabini apposui ex libro luris civilis secundo: Furiosus mutusve cuive quod membrum lacerum laesumque est aut obest quo ipse minus aptus sit, morbosi sunt. Qui natura longe minus videt tam sanus est quam qui tardius currit.

Argument 
						 Quod nullae fuerunt rei uxoriae actiones in urbe Roma ante Carvilianum divortium; atque inibi, quid sit proprie paelex quaeque eius vocabuli ratio sit.

MEMORIAE traditum est quingentis fere annis post Romam conditam nullas rei uxoriae neque actiones neque cautiones in urbe Roma aut in Latio fuisse, quoniam profecto nihil desiderabantur, nullis etiamtunc matrimoniis divertentibus.

Servius quoque Sulpicius in libro, quem composuit De Dotibus, tum primum cautiones rei uxoriae necessarias esse visas scripsit, cum Spurius Carvilius, cui Ruga cognomentum fuit, vir nobilis, divortium cum uxore fecit, quia liberi ex ea corporis vitio non gignerentur, anno urbis conditae quingentesimo vicesimo tertio M. Atilio, P. Valerio consulibus. Atque is Carvilius traditur uxorem quam dimisit egregie dilexisse carissimamque morum eius gratia habuisse, set
						
						 
						iurisiurandi religionem animo atque amori praevertisse quod iurare a censoribus coactus erat, uxorem se liberum quaerundum gratia habiturum.

Paelicem autem appellatam probrosamque habitam, quae iuncta consuetaque esset cum eo in cuius manu mancipioque alia matrimonii causa foret, hac antiquissima lege ostenditur, quam Numae regis fuisse accepimus: Paelex aedem
							
							 
							Iunonis ne tangito; si tangit, Iunoni crinibus demissis agnum feminam caedito. 
					 Paelex autem quasi πάλλαξ, id est quasi παλλακίς. Ut pleraque alia, ita hoc quoque vocabulum de Graeco flexum est.

Argument 
						 Quid Servius Sulpicius, in libro qui est De Dotibus, scripserit de iure atque more veterum sponsaliorum.

SPONSALIA in ea parte Italiae Italiac quae Latium appellatur hoc more atque iure solita fieri scripsit Servius Sulpicius in libro quem inscripsit
						
						 
						 De Dotibus:

Qui uxorem, inquit, ducturus erat, ab eo unde ducenda erat stipulabatur, eam in matrimonium datum
							
							 
							iri. Qui ducturus erat, id
							
							 
							itidem spondebat. Is contractus stipulationum sponsionumque dicebatur sponsalia. Tunc, quae promissa erat sponsa appellabatur, qui spoponderat ducturum, sponsus. Sed si post eas stipulationis uxor non dabatur aut non ducebatur, qui stipulabatur aut qui spoponderat
							
							 
							ex sponsu agebat. Iudices cognoscebant. Iudex quamobrem quamobrerm data acceptave non esset uxor quaerebat. Si nihil iustae causae videbatur, litem pecunia aestimabat, quantique interfuerat eam earn uxorem accipi aut dari, eum qui spoponderat aut
							
							 
							qui stipulatus erat, condemnabat.

Hoc ius sponsaliorum observatum dicit Servius ad id tempus quo civitas universe Latio lege Iulia data est.

Haec eadem Neratius scripsit in libro quem De Nuptiis composuit.

Argument 
						 Historia narrata de perfidia aruspicum Etruscorum; quodque ob eam earn rem versus hic a pueris Romae urbe tota cantatus est: Malum consilium consultori pessimum est.

STATUA Romae in comitio posita Horatii Coclitis, fortissimi viri, de caelo tacta est.

Ob id fulgur piaculis luendum aruspices ex Etruria acciti, inimico atque hostili in populum Romanum animo, instituerant eam earn rem contrariis religionibus procurare,

atque illam statuam suaserunt in inferiorem locum perperam transponi, quem sol oppositu circum undique
						
						 
						altarum
						
						 
						aedium numquam illustraret.

Quod cum ita fieri persuasissent, delati ad populum proditique sunt et, cum de perfidia confessi essent, necati sunt, constititque, eam statuam, proinde ut verae rationes post compertae monebant, in locum editum subducendam atque ita in area Volcani sublimiore loco statuendam; ex quo res bene ac prospere populo Romano cessit.

Tum igitur, quod in Etruscos aruspices male consulentis animadversum vindicatumque fuerat, versus hic scite factus cantatusque esse a pueris urbe tota fertur: Malúm consilium cónsultori péssimum est.

Ea historia de aruspicibus ac de versu isto senario scripta est in Annalibus Maximis, libro undecimo, et in Verri Flacci libro primo Rerum Memoria Dignarum.

Videtur autem versus hic de Graeco illo Hesiodi versu expressus: Ἡ δὲ κακὴ βουλὴ τῷ βουλεύσαντι κακίστη.

Argument 
						 Verba veteris senatusconsulti posita, quo decretum est hostiis maioribus expiandum, quod in sacrario hastae Martiae movissent; atque ibi enarratum quid sint hostiae succidaneae, quid item porca praecidanea ; et quod Capito Ateius ferias praecidaneas appellavit.

UT terram movisse nuntiari solet eaque res procuratur, ita in veteribus memoriis scriptum legimus nuntiatum esse senatui in sacrario in regia hastas Martias movisse.

Eius rei causa senatusconsultum factum est M. Antonio A. Postumio consulibus, eiusque exemplum hoc est: Quod C. Iulius, L. filius, pontifex nuntiavit in sacrario in
						
						 
						regia hastas Martias movisse, de ea re ita censuerunt, uti M. Antonius consul hostiis maioribus Iovi et Marti procuraret et ceteris dis, quibus videretur, lactantibus. Ibus
						
						 
						uti procurasset satis halendum censuerunt. Si quid succidaneis opus esset, robiis succideret.

Quod succidaneas hostias senatus appellavit, quaeri solet quid verbum id significet.

In Plauti quoque comoedia quae Epidicus inscripta est, super eodem ipso verbo requiri audio in his versibus: Mén piaculárem oportet fíeri ob stultitiám tuam, Ut meum tergum tuaé stultitiae súbdas succidaneum?

Succidaneae autem hostiae dicuntur, ae littera per morem compositi vocabuli in i 
						
						 
						litteram tramutata
						
						 
						quasi succaedaneae,

appellatae, quoniam, si primis hostiis litatum non erat, aliae post easdem ductae hostiae caedebantur; quae quia,
						
						 
						prioribus iam caesis, luendi piaculi gratia subdebantur et succidebantur, succidaneae nominatae, littera i 
						
						 
						scilicet tractim pronuntiata; audio enim quosdam eam litteram in hac voce barbare corripere.

Eadem autem ratione verbi praecidaneae quoque hostiae dicuntur quae ante sacrificia sollemnia pridie caeduntur.

Porca etiam praecidanea appellata quam piaculi gratia ante fruges novas captas immolare Cereri mos fuit, si qui familiam funestam aut non purgaverant, aut aliter eam rem, quam oportuerat, procuraverant.

Sed porcam et hostias quasdam praecidaneas, sicuti dixi, appellari, vulgo notum est, ferias praecidaneas dici, id, opinor, a volgo remotum est.

Propterea verba Atei Capitonis, ex quinto librorum quos De Pontificio iure lure composuit, scripsi: Tib. Coruncanio pontifici maximo feriae praecidaneae in atrum diem inauguratae sunt. Collegium decrevit non habendum religioni, quin eo die feriae praecidaneae essent.

Argument 
						 De epistula Valerii Probi grammatici ad Marcellum scripta super accentu nominum quorundam Poenicorum.

VALERIUS PROBUS grammaticus inter suam aetatem praestanti scientia fuit.

Is Hannibalem et Hasdrubalem et Hamilcarem ita pronuntiabat ut paenultimam circumflecteret, et est
						
						 
						epistula eius scripta Ad Marcellum, in qua Plautum et Ennium multosque alios veteres eo modo pronuntiasse affirmat,

solius tamen Ennii versum unum ponit ex libro, qui Scipio inscribitur.

Eum versum quadrato numero factum subiecimus, in quo, nisi tertia syllaba de Hannibalis nomine circumflexe promatur, numerus clausurus est.

Versus Ennii quem dixit, ita est: Quáque
							
							 
							propter Hánnibalis cópias considerat.

Argument 
						 Quid C. Fabricius de Cornelio Rufino homine avaro dixerit, quem, cum odisset inimicusque esset, designandum tamen consulem curavit.

FABRICIUS LUSCINUS magna gloria vir magnisque rebus gestis fuit.

P. Cornelius Rufinus manu quidem strenuus et bellator bonus militarisque disciplinae peritus admodum fuit, sed furax homo et avaritia acri erat.

Hunc Fabricius non probabat neque amico utebatur osusque eum morum causa fuit.

Sed cum in temporibus rei publicae
						
						 
						difficillimis consules creandi forent et is Rufinus peteret consulatum competitoresque eius essent inbelles quidam et futtiles, summa ope adnixus est Fabricius uti Rufino consulatus deferretur.

eam Earn rem plerisque admirantibus, quod hominem avarum cui esset inimicissimus,

creari consulem vellet, Malo, inquit, civis me
							
							 
							compilet, quam hostis vendat.

Hunc Rufinum postea, bis consulatu et dictatura functum, censor Fabricius senatu movit ob luxuriae notam, quod decem pondo libras argenti facti haberet.

Id autem quod supra scripsi, Fabricium de Cornelio Rufino ita, uti in pleraque historia scriptum est, dixisse, M. Cicero non aliis a Fabricio, sed ipsi Rufino, gratias agenti quod ope
						
						 
						eius designatus esset, dictum esse refert in libro secundo De Oratore.

Argument 
						 Quid significet proprie religiosus ; et in quae diverticula significatio istius vocabuli flexa sit; et verba verbal Nigidii Figuli ex Commentariis eius super ea re sumpta.

NIGIDIUS FIGULUS, homo, ut ego arbitror, iuxta M. Varronem doctissimus, in undecimo Commentariorum Grammaticorum versum ex antiquo carmine refert memoria hercle dignum: Religentem esse oportet, religiosus ne fuas, cuius autem id carmen sit non scribit.

Atque in eodem loco Nigidius: Hoc, inquit, inclinamentum semper huiuscemodi verborum, ut vinosus, mulierosus, religiosus, significat copiam quandam inmodicam rei super qua dicitur. Quocirca religiosus is appellabatur, qui nimia et superstitiosa religione sese alligaverat, eaque res vitio assignabatur.

Sed praeter ista quae Nigidius dicit, alio quodam diverticulo significationis religiosus pro casto atque observanti cohibentique sese certis legibus finibusque dici coeptus.

Simili autem modo illa quoque vocabula, ab eadem profecta origine, diversum significare videntur, religiosi dies et religiosa delubra.

Religiosi enim dies dicuntur tristi omine infames inpeditique, in quibus et res divinas facere et rem quampiam novam exordiri temperandum est, quos multitudo imperitorum prave et perperam nefastos appellat.

Itaque M. Cicero in libro Epistularum nono Ad Atticum, Maiores, inquit, nostri funestiorem diem esse voluerunt Alliensis pugnae quam urbis captae, quod hoc malum ex illo. Itaque alter religiosus etiamnunc dies, alter in volgus ignotus.

Idem tamen M. Tullius in oratione De accusatore Accusalore Constituendo religiosa delubra dicit non ominosa nec tristia, sed maiestatis venerationisque plena.

Masurius autem Sabinus in Commentariis quos De Indigenis composuit, Religiosum, inquit, est quod propter sanctitatem aliquam remotum ac sepositum a nobis est, verbum a reliquendo dictum, tamquam caerimoniae a carendo.

Secundum hanc Sabini interpretationem templa quidem ac delubra—quia horum cumulus in vituperationem non cadit, ut illorum quorum laus in modo extat
						
						 
						—, quae non volgo ac temere, sed cum castitate caerimoniaque adeundum, et reverenda et reformidanda

sunt magis quam involganda; sed dies religiosi dicti, quos ex contraria causa, propter ominis diritatem, relinquimus.

Et Terentius: Tun, quód dem recte est. Nám, nihil esse Míhi, religio est dicere.

Quod si, ut ait Nigidius, omnia istiusmodi inclinamenta nimium ac praeter modum significant et idcirco in culpas cadunt eadunt , ut vinosus, mulierosus, morosus, verbosus, famosus, cur ingeniosus et formosus et officiosus et speciosus, quae pariter ab ingenio et forma et officio et specie,
						
						 
						inclinata sunt, cur etiam disciplinosus, consiliosus, victoriosus, quae M. Cato ita affiguravit, cur item facundiosa, quod Sempronius Asellio XIII Rerum Gestarum ita scripsit: facta sua spectare oportere, non dicta, si minus facundiosa essent—cur, inquam, ista omnia numquam in culpam, sed in laudem dicuntur, quamquam haec item
						
						 
						incrementum sui nimium demonstrent? an propterea, quia illis quidem, quae supra posui, adhibendus est modus quidam necessarius?

Nam et gratia, si nimia atque inmodica, et mores, si multi atque varii, et verba, si perpetua atque infinita et obtundentia, et fama, si magna et inquieta et invidiosa sit, neque laudabilia neque utilia sunt;

ingenium autem et officium et forma et disciplina et consilium et victoria et facundia sicut ipsae virtutum amplitudines nullis finibus cohibentur, sed quanto maiora auctioraque sunt, multo etiam tanto laudatiora sunt.

Argument 
						 Quid observatum de ordine rogandarum in senatu sententiarum; iurgiumque inrgiumque in senatu C. Caesaris consulis et M. Catonis, diem dicendo eximentis.

ANTE legem quae nunc de senatu habendo observatur, ordo rogandi sententias varius fuit.

Alias primus rogabatur qui princeps a censoribus in senatum lectus fuerat, alias qui designati consules erant;

quidam e consulibus, studio aut necessitudine aliqua adducti, quem is visum erat honoris gratia extra ordinem sententiam primum rogabant.

Observatum tamen est, cum extra ordinem fieret, ne quis quemquam ex alio quam ex consulari loco sententiam primum rogaret.

C. Caesar in consulatu, quem cum M. Bibulo gessit, quattuor solos extra ordinem rogasse sententiam dicitur. Ex his quattuor principem rogabat M. Crassum; sed, postquam filiam Cn. Pompeio desponderat, primum primuim coeperat Pompeium rogare.

Eius rei rationem reddidisse eum senatui Tiro Tullius, M. Ciceronis libertus, refert, itaque se ex patrono suo audisse scribit.

Id ipsum Capito Ateius in libro quem De Officio Senatorio composuit, scriptum reliquit.

In eodem libro Capitonis id quoque scriptum est: C., inquit, Caesar consul M. Catonem sententiam rogavit. Cato rem quae consulebatur, quoniam non e republica videbatur, perfici nolebat. Eius rei ducendae gratia longa oratione utebatur eximebatque dicendo diem. Erat enim ius senatori, ut sententiam rogatus diceret ante quicquid vellet aliae rei et quoad vellet. Caesar consul viatorem vocavit eumque, cum finem non faceret, prendi loquentem et in carcerem duci iussit. Senatus consurrexit et prosequebatur Catonem in carcerem. Hac, inquit, invidia facta Caesar destitit et mitti Catonem iussit.

Argument 
						 Quae qualiaque sint quae Aristoxenus quasi magis comperta de Pythagora memoriae mandavit; et quae item Plutarchus in eundem modum de eodem Pythagora scripserit.

OPINIO vetus falsa occupavit et convaluit, Pythagoram philosophum non esitavisse ex animalibus, item abstinuisse fabulo, quem Graeci κύαμον appellant.

Ex hac opinione Callimachus poeta scripsit: Καὶ κυάμων ἄπο χεῖρας ἔχειν, ἀνιῶντος ἐδεστοῦ, Κἀγώ, Πυθαγόρας ὡς ἐκέλευε, λέγω.

Ex eadem item opinione M. Cicero in libro De Divinatione primo haec verba posuit: Iubet igitur Plato sic ad somnum proficisci corporibus affectis, ut nihil sit quod errorem animis perturbationemque afferat. Ex quo etiam Pythagoreis
							
							 
							interdictum putatur ne faba vescerentur, quae res habet inflationem magnam,
							
							 
							tranquillitatem mentis quaerentibus contrariam.

Haec quidem M. Cicero. Sed Aristoxenus musicus, vir litterarum veterum diligentissimus, Aristoteli philosophi auditor, in libro quem De Pythagora reliquit, nullo saepius legumento Pythagoram dicit usum quam fabis, quoniam is cibus et subduceret sensim alvum et levigaret.

Verba ipsa Aristoxeni subscripsi: Πυθαγόρας δὲ τῶν ὀσπρίων μάλιστα τὸν κύαμον ἐδοκίμασεν· λειαντικόν τε γὰρ εἶναι καὶ διαχωρητικόν· διὸ καὶ μάλιστα κέχρηται αὐτῷ.

Porculis quoque minusculis et haedis tenerioribus victitasse, idem Aristoxenus refert.

Quam rem videtur cognovisse e Xenophilo Pythagorico familiari suo, et ex quibusdam aliis natu maioribus, qui ab aetate Pythagorae minus diu aberant.

Ac de animalibus Alexis etiam poeta in comoedia, quae Πυθαγορίζουσα inscribitur, docet.

Videtur autem de κυάμῳ non esitato causam erroris fuisse, quia in Empedocli carmine, qui disciplinas Pythagorae secutus est, versus hic invenitur: Δειλοί, πάνδειλοι, κυάμων ἄπο χεῖρας ἔχεσθαι.

Opinati enim sunt plerique κυάμους legumentum dici, ut a vulgo dicitur. Sed qui diligentius scitiusque carmina Empedocli arbitrati sunt, κυάμους hoc in loco testiculos significare dicunt, eosque more Pythagorae operte atque symbolice κυάμους appellatos, quod sint αἴτιοι τοῦ κυεῖν et geniturae humanae vim praebeant; idcircoque Empedoclen versu isto non a fabulo edendo, sed a rei veneriae prolubio
						
						 
						voluisse homines deducere.

Plutarchus quoque, homo in disciplinis gravi auctoritate, in primo librorum quos De Homero composuit, Aristotelem philosophum scripsit eadem ipsa de Pythagoricis scripsisse, quod non abstinuerint edundis animalibus, nisi pauca carne quadam.

Verba ipsa Plutarchi, quoniam res inopinata est, subscripsi: Ἀριστοτέλης δὲ μήτρας καὶ καρδίας καὶ ἀκαλήφης καὶ τοιούτων τινῶν ἄλλων ἀπέχεσθαί φησιν

τοὺς Πυθαγορικούς· χρῆσθαι δὲ τοῖς ἄλλοις. Ἀκαλήφη autem est animal marinum, quod urtica appellatur. Sed et piscibus mullis
						
						 
						abstinere Pythagoricos, Plutarchus in Symposiacis dicit.

Pythagoram vero ipsum, sicuti celebre est Euphorbum primo fuisse dictasse, ita
						
						 
						haec remotiora sunt his quae Clearchus et Dicaearchus memoriae tradiderunt, fuisse eum postea Pyrrum Pyranthium, deinde Aethaliden, deinde feminam pulcra facie meretricem neretricem , cui nomen fuerat Alco.

Argument 
						 Notae et animadversiones censoriae in veteribus monumentis repertae memoria dignae.

Si quis agrum suum passus fuerat sordescere eumque indiligenter curabat ac neque araverat neque purgaverat, sive quis arborem suam vineamque habuerat derelictui, non id sine poena fuit, sed erat opus censorium censoresque aerarium faciebant. Item, si quis
						
						 
						eques Romanus equum habere gracilentum aut parum nitidum visus erat, inpolitiae notabatur; id verbum significat quasi tu dicas incuriae.

Culus rei utriusque auctoritates sunt et M. Cato id saepenumero adtestatus est.

Argument 
						 Quod incentiones quaedam tibiarum certo modo factae ischiacis mederi possunt.

Creditum hoc a plerisque esse
						
						 
						et memoriae mandatum, ischia cum maxime doleant, tum, si modulis lenibus tibicen incinat, minui dolores, ego nuperrime in libro Theophrasti Περὶ Ἐνθουσιασμοῦ 
						
						 
						scriptum inveni.

Viperarum morsibus tibicinium scite modulateque adhibitum adhilitum mederi, refert etiam Democriti liber, qui inscribitur inscrilitur Περὶ Λοιμῶν, 
						
						 
						in quo docet plurimis hominum morbidis medicinae fuisse incentiones tibiarum.

Tanta prosus adfinitas est corporibus hominum mentibusque et propterea vitiis quoque aut medellis animorum et corporum.

Argument 
						 Narratur historia de Hostilio Mancino aedili cur.
							
							 
							et Manilia meretrice; verbaque decreti tribunorum ad quos a Manilia provocatum est.

CUM librum IX.
						
						 
						Atei Capitonis Coniectaneorum legeremus, qui inscriptus est De Iudiciis Publicis, decretum tribunorum visum est gravitatis antiquae plenum.

Propterea id meminimus, idque ob hanc causam et in hanc sententiam scriptum est: Aulus Hostilius Mancinus aedilis curulis fuit.

Is Maniliae meretrici diem ad populum dixit, quod e tabulato eius noctu lapide ictus esset, vulnusque ex eo lapide ostendebat.

Manilia ad tribunos plebi provocavit.

Apud eos dixit comessatorem Mancinum ad aedes suas venisse; eum sibi recipere non fuisse e re
						
						 
						sua, sed cum vi inrumperet inruinperet , lapidibus depulsum.

Tribuni decreverunt aedilem ex eo loco iure deiectum quo eum venire cum corollario non decuisset; propterea, ne cum populo aedilis ageret intercesserunt

Argument 
						 Defensa a culpa sententia ex historia Sallustii, quam iniqui eius cum insectatione maligni reprehenderint.

ELEGANTIA orationis Sallustii verborumque fingendi et novandi studium cum multa prorsus invidia fuit, multique non mediocri ingenio viri conati sunt reprehendere pleraque et obtrectare. In quibus plura inscite aut maligne vellicant. Nonnulla tamen videri possunt non indigna reprehensione; quale illud in Catilinae Historia repertum est, quod habeat eam earn speciem, quasi parum adtente dictum. Verba Sallustii haec sunt:

Ac mihi quidem, tametsi hautquaquam par gloria sequitur scriptorem et auctorem rerum, tamen inprimis arduum videtur res gestas scribere; primum, quod facta dictis exaequanda sunt; dein, quia plerique quae delicta reprehenderis
							
							 
							malivolentia et invidia dicta putant. Ubi de magna virtute atque gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accipit; supra ea,
							
							 
							veluti ficta, pro falsis ducit

Proposuit, inquiunt, dicturum causas quamobrem videatur esse arduum, res gestas scribere ; atque ibi cum primam causam dixerit, dein non alteram causam,
							
							 
							sed querellas dicit.

Non enim causa videri debet cur historiae opus arduum sit, quod hi qui legunt aut inique interpretantur quae scripta sunt aut vera esse non credunt.

Obnoxiam quippe et obiectam falsis existimationibus eam earn rem dicendam aiunt quam arduam ; quia quod est arduum sui operis difficultate est arduum, non opinionis alienae erroribus.

Haec illi malivoli reprehensores dicunt. Sed arduum Sallustius non pro difficili tantum, sed pro eo quoque ponit quod Graeci χαλεπὸν appellant, quod est cum difficile, tum molestum quoque et incommodum et intractabile. Quorum verborum significatio a sententia Sallustii supra scripta non abhorret.

Argument 
						 De vocabulis quibusdam a Varrone et Nigidio contra cotidiani sermonis consuetudinem declinatis; atque inibi id genus quaedam cum exemplis veterum relata.

M. VARRONEM et P. Nigidium, viros Romani generis doctissimos, comperimus non aliter elocutos esse et scripsisse quam senatuis et domuis et fluctuis, qui est patrius casus ab eo quod est senatus, domus fluctus ;
						
						 
						huic senatui, domui 
						
						 
						 fluctui ceteraque is consimilia pariter dixisse.

Terentii quoque comici versus in libris veteribus itidem scriptus est: Eius ánuis causa, opínor, quae est emórtua.

Hanc eorum auctoritatem quidam e veteribus grammaticis ratione etiam firmare voluerunt, quod omnis dativus singularis i littera finitus, si non similis est genetivi singularis, s littera addita genetivum singularem facit, ut patri patris, duci ducis, caedi caedis.

Cum igitur inquiunt in casu dandi huic senatui dicamus, genetivus ex eo singularis senatuis est, non senatus.

Set
						
						 
						non omnes concedunt in casu dativo senatui magis dicendum quam senatu.

Sicuti Lucilius in eodem casu victu et anu dicit, non victui nec anui, in hisce versibus: Quod sumptum atque epulas victu praeponis honesto et alio in loco: Anu noceo (inquit).

Vergilius quoque in casu dandi aspectu dicit, non aspectui Teque aspectu ne subtrahe nostro et in Georgicis: Quod nec concubitu indulgent.

C. etiam Caesar, gravis auctor linguae Latinae, in Anticatone, unius, inquit, arrogantiae, superbiae dominatuque. Item In Dolabellam actionis l. lib. I.: Isti, quorum in aedibus fanisque posita et honori erant et ornatu.

In libris quoque analogicis omnia istiusmodi sine i littera dicenda censet.

Argument 
						 De natura quarundam particularum particularuin quae praepositae verbis intendi atque produci barbare et inscite videntur, exemplis rationibusque plusculis disceptatum.

LUCILII ex XI. versus sunt: Scipiadae magno improbus obiciebat Asellus, Lustrum illo censore malum infelixque fuisse. Obiciebat o littera producta multos legere audio,

idque eo facere dicunt ut ratio numeri salva sit. Idem infra: Conicere in versus dictum praeconis volebam Grani. In hac quoque primi verbi praepositione o 
						
						 
						ob eandem causam producunt.

Item XV.: Subicit huic humilem et suffercitus posteriorem, subicit u littera longa legunt, quia primam syllabam brevem esse in versu heroico non convenit.

Item apud Plautum in Epidico con syllabam productam pronuntiant: Age núnciam orna te, Epidice, et palliolum in collum cónice.

Apud Vergilium quoque subicit verbum produci a plerisque audio: etiam Parnasia laurus Parva sub ingenti matris se subicit umbra.

Sed neque ob neque sub praepositio producendi habet naturam, neque item con, 
						
						 
						nisi cum eam litterae secuntur quae in verbis constituit et confecit secundum eam primae sunt, vel cum curl eliditur ex ea n 
						
						 
						littera, sicut Sallustius: faenoribus, inquit, copertus.

In his autem quae supra posui et metrum esse integrum potest et praepositiones istae possunt non barbare protendi; secunda enim littera in his verbis per duo i, non per unum scribenda est.

Nam verbum ipsum, cui supradictae particulae praepositae sunt, non est icio, sed iacio et praeteritum non icit facit, sed iecit. Id ubi compositum est, a 
						
						 
						littera in i 
						
						 
						mutatur, sicuti fit in verbis insilio et incipio, atque i 
						
						 
						ita vim consonantis,capit, et idcirco ea syllaba productius latiusque paulo pronuntiata priorem syllabam brevem esse non patitur, sed reddit eam positu longam, proptereaque et numerus in versu et ratio in pronuntiatu manet.

Haec quae diximus eo etiam conducunt, ut quod
						
						 
						apud Vergilium in sexto positum invenimus: Eripe me his, invicte, malis, aut tu mihi terram Inice, sic esse iniice, ut supra dixi, et scribendum et legendum sciamus, nisi quis tam indocilis est, ut
						
						 
						in hoc quoque verbo in praepositionem metri gratia protendat.

Quaerimus igitur in obicibus o littera qua ratione intendatur, cum id vocabulum factum sit a verbo obiicio et nequaquam simile sit quod a verbo moveo motus o littera longa dicitur.

Equidem memini Sulpicium Apollinarem, virum praestanti litterarum scientia, obices otobices et obicibus o littera correpta dicere, in Vergilio quoque sic eum legere: qua vi maria alta tumescant Obicibus ruptis; sed ita ut diximus,

i litteram, quae in hoc
						
						 
						vocabulo quoque gemina esse debet, paulo uberius largiusque pronuntiabat.

Congruens igitur est ut subices etiam, quod proinde ut obices compositum est, u littera brevi dici oporteat.

Ennius in tragoedia quae Achilles inscribitur, subices pro aere alto ponit qui caelo subiectus est, in his versibus: per ego déum sublimas súbices Húmidas, unde óritur imber sónitu saevo et spíritu;
							
							 
						 plerosque omnes tamen legere audias u littera producta.

Id ipsum autem verbum M. Cato sub alia praepositione dicit in oratione quam De Consulatu Suo habuit: Ita hos, 
						
						 
						inquit, fert ventus ad primorem Pyrenaeum, quo proicit in altum. Et Pacuvius item in Chryse: Idae
							
							 
							promúnturium, cuius lingua in altum prócit.

Argument 
						 De P. Africano superiore sumpta quaedam ex annalibus memoratu dignissima dignissinla .

SCIPIO AFRICANUS antiquior quanta virtutum gloria praestiterit et quam fuerit altus animi atque magnificus et qua sui conscientia subnixus, plurimis rebus quae dixit quaeque fecit declaratum est.

Ex quibus sunt haec duo exempla eius fiduciae atque exuperantiae ingentis.

Cum M. Naevius tribunus plebis accusaret eum ad populum diceretque accepisse a rege Antiocho pecuniam, ut condicionibus gratiosis et mollibus pax cum eo populi Romani nomine fieret, et quaedam item alia crimini daret indigna tali viro, tum Scipio pauca praefatus quae dignitas vitae suae atque gloria postulabat, Memoria, inquit, Quirites, repeto, diem esse hodiernum quo Hannibalem Poenum imperio vestro inimicissimum magno proelio vici in terra Africa pacemque et victoriam vobis peperi spectabilem.
							
							 
							Non igitur simus adversum deos ingrati et, censeo, relinquamus nebulonem hunc, eamus hinc protinus Iovi optimo maximo gratulatum.

Id cum dixisset, avertit et ire ad Capitolium coepit.

Tum contio universa, quae ad sententiam de Scipione ferendam convenerat, relicto tribuno, Scipionem in Capitolium comitata atque inde ad aedes eius cum laetitia et gratulatione sollemni prosecuta est.

Fertur etiam oratio quae videtur habita eo die a Scipione, et qui dicunt eam earn non veram, non eunt infitias quin haec quidem verba fuerint, quae dixi, Scipionis.

Item aliud est factum eius praeclarum. Petilii quidam tribuni plebis a M., ut aiunt, Catone, inimico Scipionis, comparati in eum atque inmissi, desiderabant in senatu instantissime ut pecuniae Antiochinae praedaeque in eo bello captae rationem redderet;

fuerat enim L. Scipioni Asiatico, fratri suo, imperatori in ea provincia legatus.

Ibi Scipio exsurgit exurgit et, prolato e sinu togae libro, rationes in eo scriptas esse dixit omnis pecuniae omnisque praedae;

illatum, ut palam recitaretur et ad aerarium deferretur.

Sed enim id iam non faciam, inquit, nec me ipse afficiam contumelia,

eumque librum statim coram discidit suis manibus et concerpsit, aegre passus quod cui salus imperii ac reipublicae accepta ferri deberet rationem pecuniae praedatae posceretur.

Argument 
						 Quid M. Varro in Logistorico 
							
							 
							scripserit de moderando victu puerorum inpubium.

PUEROS inpubes compertum est, si plurimo cibo nimioque somno uterentur, hebetiores fieri ad veterni usque aut eluci tarditatem, corporaque eorum inprocera fieri minusque adolescere.

Idem plerique alii medicorum philosophorumque et M. Varro in Logistorico 
						
						 
						scripsit, quae inscripta est Catus aut De Liberis Educandis.

Argument 
						 Notati a censoribus qui audientibus iis dixerant ioca quaedam intempestiviter; ac de eius
							
							 
							quoque nota deliberatum qui steterat forte apud eos oscitabundus.

INTER censorum severitates tria haec exempla in litteris sunt castigatissimae disciplinae.

Unum est huiuscemodi:

Censor agebat de uxoribus sollemne iusiurandum; verba erant ita concepta: Ut tu ex animi tui sententia uxorem habes? Qui iurabat cavillator quidam et canicula
						
						 
						et nimis ridicularius fuit.

Is locum esse sibi loci dicundi ratus, cum ita uti mos erat censor dixisset, Ut tu ex animi tui sententia uxorem habes?

Habeo equidem, inquit, uxorem, sed non hercle ex animi mei sententia.

Tum censor eum, quod intempestive lascivisset, in aerarios rettulit, causamque hane ioci scurrilis apud se dicti subscripsit.

Altera severitas eiusdem sectae disciplinaeque est.

Deliberatum est de nota eius qui ad censores ab amico advocatus est et in iure stans dare nimis et sonore oscitavit; atque inibi ut plecteretur fuit, tamquam illud indicium esset vagi animi et alucinantis et fluxae atque apertae securitatis.

Sed cum ille deiurasset invitissimum sese ac repugnantem oscitatione victum tenerique eo vitio quod oscedo appellatur, tum notae iam destinatae exemptus est.

Publius Scipio Africanus, Pauli filius, utramque historiam posuit in oratione quam dixit in censura, cum ad maiorum mores populum hortaretur.

Item aliud refert Sabinus Masurius in septimo Memoriali severe factum: Censores, inquit, Publius Scipio Nasica et Marcus Popilius cum equitum censum agerent, equum nimis strigosum et male habitum, sed equitem eius uberrimum et habitissimum viderunt et cur, inquiunt, ita est, ut tu sis quam equus curatior? Quoniam, inquit, ego me curo, equum Statius nihili servos. Visum est parum esse reverens responsum relatusque in aerarios, ut mos est. 
					 Statius autem servile nomen fuit.

Plerique apud veteres servi eo nomine fuerunt.

Caecilius quoque, ille comoediarum poeta inclutus, servus fuit et propterea nomen habuit Statius. Sed postea versum est quasi in cognomentum, appellatusque est Caecilius Statius.

Argument 
						 Quod Musonius philosophus reprehendit inprobavitque laudari philosophum disserentem a vociferantibus et in laudando gestientibus.

MUSONIUM philosophum solitum
						
						 
						accepimus. Cum philosophus, inquit, hortatur, monet, suadet, obiurgat aliudve quid disciplinarum disserit, tum qui audiunt si de summo et soluto pectore obvias vulgatasque laudes effutiunt, si clamitant etiam, si gestiunt, si vocum eius festivitatibus, si modulis verborum, si quibusdam quasi fritamentis
						
						 
						orationis moventur, exagitantur et gestiunt, tum scias et qui dicit et qui audiunt frustra esse, neque illi philosophum loqui, sed tibicinem canere.

Animus, inquit, audientis philosophum, dum
						
						 
						quae dicuntur utilia ac salubria sunt et errorum atque vitiorum medicinas ferunt, laxamentum atque otium prolixe profuseque laudandi non habet. Quisquis ille est qui audit, nisi ille est plane deperditus,

inter ipsam philosophi orationem et perhorrescat necesse est et pudeat tacitus et paeniteat et gaudeat et admiretur,

varios adeo vultus disparilesque sensus gerat, proinde ut eum conscientiamque eius adfecerit utrarumque animi partium, aut sincerarum aut aegrarum, philosophi pertractatio.

Praeterea dicebat magnam laudem non abesse ab admiratione, admirationem autem quae maxima est non verba parere, sed silentium.

Idcirco, inquit, poetarum sapientissimus auditores illos Ulixi, labores suos inlustrissime narrantis, ubi loquendi finis factus, non exsultare exultare ne strepere nec vociferari facit, sed consiluisse universos dicit, quasi attonitos attonitcs et obstupidos, delenimentis aurium ad origines usque vocis permanantibus: Ὣς φάτο· τοὶ δʼ ἄρα πάντες ἀκὴν ἐγένοντο σιωπῇ, Κηληθμῷ δʼ ἔσχοντο κατὰ μέγαρα σκιόεντα.

Argument 
						 Super equo Alexandri regis, qui Bucephalas appellatus est.

EQUUS Alexandri regis et capite et nomine Bucephalas fuit.

Emptum Chares scripsit talentis tredecim et regi Philippo donatum donatums ; hoc autem aeris nostri summa est sestertia trecenta duodecim.

Super hoc equo dignum memoria visum, quod, ubi ornatus erat armatusque ad proelium, haud umquam inscendi sese ab alio nisi ab rege passus sit.

Id etiam de isto equo memoratum est, quod, cum insidens in eo Alexander bello Indico et facinora faciens fortia, in hostium cuneum non satis sibi providens inmisisset, coniectisque undique in Alexandrum telis, vulneribus altis in cervice atque in latere equus perfossus esset, moribundus tamen ac prope iam exanguis e mediis hostibus regem vivacissimo cursu retulit atque, ubi eum extra tela extulerat, ilico concidit et, domini iam superstitis securus, quasi cum sensus humani solacio animam expiravit.

Tum rex Alexander, parta eius belli victoria, oppidum in isdem locis condidit idque ob equi honores Bucephalon appellavit.

Argument 
						 Quae causa quodque initium fuisse dicatur Protagorae ad philosophiae litteras adeundi.

PROTAGORAM, virum in studiis doctrinarum egregium, cuius nomen Plato libro suo illi incluto inscripsit, adulescentem aiunt victus quaerendi gratia in mercedem missum vecturasque onerum corpore suo factitavisse,

quod genus Graeci ἀχθοφόρους vocant, Latine baiulos appellamus.

Is de proximo rure Abdera in oppidum, cuius popularis fuit, caudices ligni plurimos funiculo brevi circumdatos portabat.

tum Turn forte Democritus, civitatis eiusdem civis, homo ante alios virtutis et philosophiae gratia venerandus, cum egrederetur extra urbem, videt eum cum illo genere oneris tam impedito ac tam incohibili facile atque expedite incedentem, et prope accedit et iuncturam posituramque ligni scite periteque factam considerat petitque ut paululum adquiescat.

Quod ubi Protagoras, ut erat petitum, fecit atque itidem Democritus acervum ilium et quasi orbem caudicum, brevi vinculo comprehensum, ratione quadam quasi geometrica librari continerique animadvertit, interrogavit quis id lignum ita composuisset, et cum ille a se compositum dixisset, desideravit uti solveret ac denuo in modum eundem collocaret.

At postquam ille solvit ac similiter composuit, tum Democritus, animi aciem sollertiamque hominis non docti demiratus, Mi adulescens, inquit, cum ingenium bene faciendi habeas, sunt maiora melioraque quae facere mecum possis, abduxitque eum statim stating secumque habuit et sumptum ministravit et philosophias docuit et esse eum fecit quantus postea fuit.

Is tamen Protagoras insincerus quidem philosophus, sed acerrimus sophistarum fuit; pecuniam quippe ingentem cum a discipulis acciperet annuam, pollicebatur se id docere quanam verborum industria causa infirmior fieret fortior, quam rem Graece ita dicebat: τὸν ἥττω λόγον κρείττω ποιεῖν.

Argument 
						 De verbo duovicesimo, quod vulgo incognitum eat, a viris doctis multifariam in libris scriptum est.

APUD Sigillaria forte in libraria ego et Iulius Paulus poeta, vir memoria nostra doctissimus, consideramus; atque ibi expositi erant Fabii Annales, bonae atque sincerae vetustatis libri, quos venditor sine mendis esse contendebat.

Grammaticus autem quispiam de nobilioribus, ab emptore ad spectandos libros adhibitus, repperisse se
						
						 
						unum in libro mendum dicebat; sed contra librarius in quodvis pignus vocabat, si in una uspiam littera delictum esset. Ostendebat grammaticus ita scriptum in libro quarto:

Quapropter tum primum primnum ex plebe alter consul factus est, duovicesimo anno postquam Romam Galli ceperunt.

Non, inquit, duovicesimo, sed duo et vicesimo scribi oportuit.

Quid enim est duovicesimo? Varro Humanarum Rerum lib. XVI;
						
						 
						hic ita scripsit: Mortuus est anno duovicesimo; rex fuit annos XXI.

Argument 
						 Cuiusmodi Cuiustnodi ioco incavillatus sit Antiochum regem Poenus Hannibal.

IN libris veterum memoriarum scriptum est, Hannibalem Carthaginiensem apud regem Antiochum facetissime cavillatum esse. Ea cavillatio huiuscemodi fuit:

ostendebat ei Antiochus in campo copias ingentis quas bellum populo Romano facturus comparaverat, convertebatque exercitum insignibus argenteis et aureis florentem;

inducebat etiam currus cum falcibus et elephantos cum turribus equitatumque frenis, ephippiis, monilibus, phaleris praefulgentem.

Atque ibi rex, contemplatione tanti ac tam ornati exercitus gloriabundus, Hannibalem aspicit et Putasne, inquit, conferri posse ac satis esse
							
							 
							Romanis haec omnia?

Tum Poenus, eludens ignaviam inbelliamque inbelliarnque militum eius pretiose armatorum: Satis, plane satis esse credo Romanis haec omnia, etiamsi avarissimi sunt.

Nihil prorsum neque tam lepide neque tam acerbe dici potest;

rex de numero exercitus sui ac de aestimanda aequiperatione quaesiverat, respondit Hannibal de praeda.

Argument 
						 De coronis militaribus; quae sit earum triumphalis triumnphalis , quae obsidionalis, quae civica, quae muralis, quae castrensis, quae navalis, quae ovalis, quae oleaginea.

MILITARES coronae multae et
						
						 
						variae sunt.

Quarum quae nobilissimae sunt, has ferme esse accepimus: triumphalem, obsidionalem, civicam, muralem, castrensem, navalem ;

est ea quoque corona quae ovalis dicitur, est item postrema oleaginea,

qua uti solent qui in proelio non fuerunt sed triumphum procurant. 
					 Triumphales coronae sunt aureae,

quae imperatoribus ob honorem triumphi mittuntur.

Id vulgo dicitur aurum coronarium.

Haec antiquitus e lauru erant, post fieri ex auro coeptae.

Obsidionalis est, quam ii qui liberati obsidione sunt dant ei duci qui liberavit.

Ea corona graminea est, observarique solitum ut fieret e gramine quod in eo loco gnatum esset intra quem clausi erant qui obsidebantur.

Hanc coronam gramineam senatus populusque Romanus Q. Fabio Maximo dedit bello Poenorum secundo, quod urbem Romam obsidione hostium liberasset.

Civica corona appellatur, quam civis civi a quo in proelio servatus est testem vitae salutisque perceptae dat.

Ea fit e fronde quernea, quoniam cibus victusque antiquissimus quercus
						
						 
						capi solitus; fuit etiam ex ilice, quod genus superiori proximum est, sicuti scriptum est in quadam comoedia Caecilii: † Advehuntur, 
							
							 
							(inquit), cum ilignea corona et chlamyde; di vostram fidem!

Masurius autem Sabinus, in undecimo Librorum Memorialium, civicam coronam tum dari solitam dicit, cum is qui civem servaverat eodem tempore etiam hostem occiderat neque locum in ea pugna reliquerat; aliter ius civicae coronae negat concessum.

Tiberium tamen Caesarem consultum an civicam coronam capere posset qui civem in proelio servasset et hostes ibidem duos interfecisset, sed locum in quo pugnabat non retinuisset eoque loco hostes potiti essent, rescripsisse dicit eum quoque civica dignum videri, quod appareret e tam iniquo loco civem ab co servatum, ut etiam a fortiter pugnantibus retineri non quiverit.

Hac corona civica L. Gellius, vir censorius, in senatu Ciceronem consulem donari a republica censuit, quod eius opera esset atrocissima illa Catilinae coniuratio detecta vindicataque.

Muralis est corona, qua donatur ab imperatore qui primus prirus murum subiit inque oppidum hostium per vim ascendit; idcirco quasi muri pinnis decorata est.

Castrensis est corona, qua donat imperator eum qui primus hostium castra pugnans introivit; ea corona insigne valli habet.

Navalis est, qua donari solet maritimo maritino proelio qui primus in hostium navem
						
						 
						armatus transiluit; ea quasi navium rostris insignita est.

Et muralis autem et castrensis et navalis fieri ex auro solent.



Ovalis corona murtea est; ea utebantur imperatores qui ovantes urbem introibant. 
					 Ovandi ac non triumphandi causa est, cum aut bella non rite indicta neque cum iusto ilusto hoste gesta sunt, aut hostium nomen humile et non idoneum est, ut servorum piratarumque, aut, deditione repente facta, inpulverea, ut dici solet, incruentaque victoria obvenit.

Cui facilitati aptam esse Veneris frondem crediderunt, quod non Martius, sed quasi Venerius quidam triumphus foret.

Ac murteam coronam M. Crassus, cum bello fugitivorum confecto ovans rediret, insolenter aspernatus est senatusque consultum faciundum per gratiam curavit, ut lauro, non murto, coronaretur.

Marcus Cato obicit M. Fulvio Nobiliori quod milites per ambitum coronis de levissimis causis donasset. De qua re verba ipsa apposui Catonis:

Iam principio quis vidit corona donari quemquam, cum oppidum captum non esset aut castra hostium non incensa essent?

Fulvius autem, in quem hoc a Catone dictum est, coronis donaverat milites qui
						
						 
						vallum curaverant aut qui puteum strenue foderant.

Praetereundum non est quod ad ovationes attinet, super quo dissensisse veteres scriptores accipio. Partim enim scripserunt qui ovaret introire solitum equo vehentem; set Sabinus Masurius pedibus ingredi ovantes dicit, sequentibus eos non militibus, sed universo senatu.

Argument 
						 Personae vocabulum quam qualn lepide interpretatus inlterpretatus sit quamque esse vocis eius originem dixerit Gavius Bassus.

LEPIDE, mi hercules, et scite Gavius Bassus in libris, quos De Origine Vocabulorum composuit, unde appellata persona sit interpretatur; a personando enim id vocabulum factum esse coniectat.

Nam caput, inquit, et os coperimento personae tectum undique unaque tantum vocis emittendae via pervium, quoniam non vaga neque diffusa est, set
							
							 
							in unum tantummodo exitum collectam coactamque vocem ciet, magis claros canorosque sonitus facit. Quoniam igitur indumentum illud oris clarescere et resonare vocer facit, ob eam causam persona dicta est, o littera propter vocabuli formam productiore.

Argument 
						 Defensus error a Vergilii versibus, quos arguerat Iulius Hyginus grammaticus; et ibidem, quid sit lituus; deque ἐτυμολογίᾳ vocis eius.

IPSE Quirinali lituo parvaque sedebat Subcinctus trabea laevaque ancile gerebat. In his versibus errasse Hyginus Vergilium scripsit, tamquam non animadverterit deesse aliquid hisce verbis: Ipse Quirinali lituo. Nam si nihil,

inquit, deesse animadverterimus, videtur ita dictum ut fiat lituo et trabea subcinctus, quod est, inquit, absurdissimum; quippe cum lituus sit virga brevis, in parte qua robustior est incurva, qua augures utuntur, quonam modo subcinctus lituo videri potest?

Immo ipse Hyginus parum animadvertit sic hoc esse dictum, ut pleraque dici per defectionem solent.

Veluti cum dicitur M. Cicero homo magna eloquentia et Q. Roscius histrio summa venustate, non plenum hoc utrumque neque perfectum est, sed enim pro pleno atque perfecto auditur.

Ut Vergilius alio in loco: Victorem Buten inmani corpore, id est corpus inmane habentem, et item alibi: In medium geminos inmani pondere caestus Proiecit, ac similiter: Domus sanie dapibusque cruentis, Intus opaca, ingens, sic igitur id quoque videri dictum debet:

Picus Quirinali lituo erat, sicuti dicimus: statua grandi capite erat.

Et est autem et erat et fuit plerumque absunt cum elegantia sine detrimento sententiae.

Et, quoniam facta litui mentio est, non praetermittendum est quod posse quaeri animadvertimus, utrum lituus auguralis a tuba quae lituus appellatur, an tuba a lituo augurum lituus dicta sit;

utrumque enim pari forma et pariter incurvum est.

Sed si, ut quidam putant, tuba a sonitu lituus appellata est ex illo Homerico verbo: Λίγξε βιός, necesse est ita accipi, ut virga auguralis a tubae similitudine lituus vocetur.

Utitur autem vocabulo isto Vergilius et pro tuba: Et lituo pugnas insignis obibat et hasta.

Argument 
						 Historia de Croesi filio muto,
							
							 
							ex Herodoti libris.

filius Croesi regis, cum iam fari per aetatem posset, infans erat et, cum iam multum adolevisset, item nihil fari quibat. Mutus adeo et elinguis diu habitus est.

Cum in patrem eius, bello magno victum et urbe in qua erat capta, hostis gladio educto,
						
						 
						regem esse ignorans, invaderet, diduxit adulescens os, clamare nitens, eoque nisu atque impetu spiritus vitium nodumque linguae rupit planeque et articulate elocutus est, clamans in hostem hosterm ne rex Croesus occideretur.

Tum et hostis gladium reduxit et rex vita donatus est et adulescens loqui prorsum deinceps incepit.

Herodotus in Historiis huius memoriae scriptor est eiusque verba sunt, quae prima dixisse filium Croesi refert: Ἄνθρωπε, μὴ κτεῖνε Κροῖσον.

Sed et quispiam Samius athleta, nomen illi fuit Ἐχεκλοῦς, cum antea non loquens fuisset, ob similem dicitur causam loqui coepisse.

Nam cum in sacro certamine sortitio inter ipsos et aduersarios adversaries non bona fide fieret et sortem nominis falsam subici animadvertisset, repente in eum qui id faciebat, videre sese quid faceret, magnum inclamavit. Atque is oris vinclo solutus per omne inde vitae tempus non turbide neque adhaese locutus est.

Argument 
						 De argumentis arguments quae Graece ἀντιστρέφοντα appellantur, a nobis reciproca dici possunt.

INTER vitia argumentorum longe maximum esse vitium videtur quae ἀντιστρέφοντα Graeci dicunt.

Ea quidam e nostris non hercle nimis absurde reciproca appellaverunt.

Id autem vitium accidit hoc modo, cum argumentum propositum referri contra convertique in eum potest a quo dictum est, et utrimque pariter valet; quale est pervolgatum illud quo Protagoram, sophistarum acerrimum, usum esse ferunt adversus Euathlum, discipulum suum.

Lis namque inter eos et controversia super pacta pact mercede haec fuit.

Euathlus, adulescens dives, eloquentiae discendae causarumque orandi cupiens fuit.

Is in disciplinam Protagorae sese dedit daturumque promisit mercedem mercederm grandem pecuniam, quantam Protagoras petiverat, dimidiumque eius dedit iam tunc statim priusquam disceret, pepigitque ut reliquum dimidium daret quo primo primro die causam apud iudices orasset et vicisset.

Postea cum diutule auditor adsectatorque Protagorae fuisset et
						
						 
						in studio quidem facundiae abunde promovisset, causas tamen non reciperet tempusque iam longum transcurreret et facere id videretur, ne relicum mercedis daret, capit consilium Protagoras,

ut tum existimabat, astutum; petere institit ex pacto mercedem, litem cum Euathlo contestatur.

Et cum ad iudices coniciendae consistendaeque causae gratia venissent, tum Protagoras sic exorsus est: Disce, inquit, stultissime adulescens, utroque id modo fore uti reddas quod peto, sive contra te pronuntiatum erit sive pro te.

Nam si contra te lis data erit, merces mihi ex sententia debebitur, quia ego vicero; sin vero secundum te iudicatum erit, merces mihi ex pacto debebitur, quia tu viceris.

Ad ea respondit Euathlus: Potui, inquit, huic tuae tam ancipiti captioni isse obviam, si verba non ipse facerem atque alio patrono uterer.

Sed maius mihi in ista victoria prolubium est, cum te non in causa tantum, sed in argumento quoque isto vinco.

Disce igitur tu quoque, magister sapientissime, utroque modo fore uti non reddam quod petis, sive contra me pronuntiatum fuerit sive pro me.

Nam si iudices pro causa mea senserint, nihil tibi ex sententia debebitur, quia ego vicero; sin contra me pronuntiaverint, nihil tibi ex pacto debebo, quia non vicero.

Tum iudices, dubiosum hoc inexplicabileque esse quod utrimque dicebatur rati, ne sententia sua, utramcumque in partem dicta esset, ipsa sese rescinderet, rem iniudicatam reliquerunt causamque in diem longissimam distulerunt.

Sic ab adulescente discipulo magister eloquentiae inclutus suo sibi argumento confutatus est et captionis versute excogitatae frustratus fuit.

Argument 
						 Biantis de re uxoria syllogismum non posse videri ἀντιστρέφειν.

EXISTIMANT quidam etiam illud Biantis, viri sapientis ac nobilis, responsum consimile esse atque est Protagorion illud de quo dixi modo, ἀντιστρέφον.

Nam cum rogatus esset a quodam Bias, deberetne uxorem ducere an vitam vivere caelibem, Ἤτοι, inquit, καλὴν ἄξεις ἢ αἰσχράν· καὶ εἰ καλήν, ἕξεις κοινήν, εἰ δὲ αἰσχράν, ἕξεις ποινήν· ἑκάτερον δὲ οὐ ληπτέον· οὐ γαμητέον ἄρα.

Sic autem hoc rursum convertunt: Εἰ μὲν καλὴν ἄξω, οὐχ ἕξω ποινήν· εἰ δὲ αἰσχράν, οὐχ ἕξω κοινήν· γαμητέον ἄρα.

Sed minime hoc esse videtur ἀντιστρέφον, quoniam ex altero latere conversum frigidius est infirmiusque.

Nam Bias proposuit non esse ducendam uxorem propter alterutrum incommodum, quod necessario patiendum erit ei qui duxerit.

Qui convertit autem, non ab eo se defendit incommodo quod adest, sed carere se altero dicit quod non adest.

Satis est autem tuendae sententiae quam Bias dixit, quod eum qui duxit uxorem pati necesse est ex duobus incommodis alterum, ut aut κοινὴν habeat aut ποινήν.

Sed Favorinus noster, cum facta esset forte mentio syllogismi istius quo Bias usus est, cuius prima πρότασις est, ἤτοι καλὴν ἄξεις ἢ αἰσχράν, non ratum id neque iustum diiunctivum esse ait, quoniam non necessum sit alterum ex duobus quae diiunguntur verum esse,

quod in proloquio diiunctivo necessarium est. Eminentia enim quadam significari formarum turpes et pulcrae videntur.

Est autem, inquit, tertium quoque inter duo ista quae diiunguntur, cuius rationem prospectumque Bias non habuit.

Inter enim pulcherrimam feminam et deformissimam media forma quaedam est, quae et a nimiae pulcritudinis periculo et a summae deformitatis odio vacat;

qualis a Quinto Ennio in Melanippa perquam eleganti vocabulo stata dicitur, quae neque κοινὴ futura sit neque ποινή .

Quam formam modicam et modestam Favorinus non,

mi hercule, inscite appellabat uxoriam. Ennius autem in ista quam dixi tragoedia, eas fere feminas ait incolumi pudicitia esse quae stata forma forent.

Argument 
						 De nominibus deorum populi Romani Diovis et Vediovis.

IN antiquis precationibus nomina haec deorum inesse animadvertimus:

Diovis et Vediovis ; est autem etiam aedes Vediovis Romae inter Arcem et Capitolium.

Eorum nominum rationem esse hanc comperi:

Iovem love Latini veteres a iuvando appellavere, eundemque alio vocabulo iuncto patrem dixerunt.

Nam quod est, elisis aut inmutatis quibusdam litteris, Iupiter, id plenum atque integrum est Iovispater. Sic et Neptunuspater coniuncte dictus est et Saturnuspater et Ianuspater Manuspater et Marspater —hoc enim est Marspiter — itemque Iovis Diespiter appellatus, id est diei et lucis pater.

Idcircoque simili nomine nominee Iovis
						
						 
						 Diovis dictus est et Lucetius, quod nos die et luce quasi vita ipsa afficeret et iuvaret.

Lucetium autem Iovem Cn. Naevius in libris Belli Poenici appellat.

Cum Iovem igitur et Diovem a iuvando nominassent, eum contra deum, qui non iuvandi potestatem, sed vim nocendi haberet—nam deos quosdam, ut prodessent, celebrabant, quosdam, ut ne obessent, placabant— Vediovem appellaverunt, dempta atque detracta iuvandi facultate.

Ve enim particula, quae in aliis atque aliis vocabulis varia, tum per has duas litteras, tum a littera media inmissa dicitur, duplicem significatum eundemque inter sese diversum capit.

Nam et augendae rei et minuendae valet, sicuti aliae particulae plurimae; propter quod accidit ut quaedam vocabula quibus particula ista praeponitur ambigua sint et utroqueversum dicantur, veluti vescum, vemens et vegrande, de quibus alio in loco, uberiore tractatu facto, admonuimus; vesani autem et vecordes ex una tantum parte dicti, quae privativa est, quam Graeci κατὰ στέρησιν dicunt.

Simulacrum igitur dei Vediovis, quod est in aede de qua supra dixi, sagittas tenet, quae sunt videlicet partae ad nocendum.

Quapropter eum deum plerumque Apollinem esse dixerunt; immolaturque ritu humano
						
						 
						capra eiusque animalis figmentum iuxta simulacrum stat.

Propterea Vergilium quoque aiunt, multae antiquitatis hominem sine ostentationis studio
						
						 
						peritum, numina laeva in Georgicis deprecari, significantem vim quandam esse huiuscemodi deorum in laedendo magis quam in iuvando potentem. Versus Vergilii sunt: In tenui labor; at tenuis non gloria, si quem Numina laeva sinunt auditque vocatus Apollo.

In istis autem diis quos placari oportet, uti mala a nobis vel a frugibus natis amoliantur, Auruncus quoque habetur et Robigus.

Argument 
						 De officiorum gradu atque ordine ordme moribus populi Romani observato.

SENIORUM hominum et Romae nobilium atque in morum disciplinarumque veterum doctrina memoriaque praestantium disceptatio quaedam fuit, praesente praesentc et audiente me, de gradu atque ordine officiorum. Cumque quaereretur quibus nos ea prioribus potioribusque facere oporteret, si necesse esset in opera danda faciendoque officio alios aliis anteferre, non consentiebatur.

Conveniebat autem facile constabatque, ex moribus populi Romani primum iuxta parentes locum tenere pupillos debere,fidei tutelaeque nostrae creditos; secundum eos proximum locum clientes habere, qui sese itidem in fidem patrociniumque nostrum dediderunt; tum in tertio loco esse hospites; postea esse cognatos adfinesque.

Huius moris observationisque multa sunt testimonia atque documenta in antiquitatibus perscripta, ex quibus unum hoc interim de clientibus cognatisque, quod prae manibus est, ponemus.

M. Cato in oratione, quam dixit apud censores In Lentulum, ita scripsit: Quod maiores sanctius; habuere, defendi pupillos quam clientem non fallere. Adversus cognatos pro cliente testatur, testimonium adversus clientem nemo dicit. Patrem primum, postea patronum proximum nomen niomen habuere.

Masurius autem Sabinus in libro luris Civilis tertio antiquiorem locum hospiti tribuit quam clienti. Verba ex eo libro haec sunt: In officiis apud maiores ita observatum est, primum tutelae, deinde hospiti, deinde clienti, tum cognato, postea adfini. Aequa
							
							 
							causa feminae viris potiores habitae pupillarisque tutela muliebri praelata. Etiam adversus quem adfuissent, eius filiis tutores relicti, in eadem causa pupillo aderant.

Firmum atque clarum isti rei testimonium perhibet auctoritas C. Caesaris pontificis maximi, qui in oratione quam Pro Bithynis dixit hoc principio usus est: Vel pro hospitio regis Nicomedis vel pro horum necessitate quorum res
							
							 
							agitur, refugere hoc munus, M. Iunce, non potui. Nam neque hominum morte memoria deleri debet quin a proximis retineatur, neque clientes sine summa infamia deseri possunt, quibus etiam a propinquis nostris opem ferre instituimus.

Argument 
						 Quod Apion, doctus homo, qui Plistonices appellatus est, vidisse se Romae scripsit recognitionem inter sese mutuam ex vetere notitia hominis et leonis.

APION, qui Plistonices appellatus est, litteris homo multis praeditus rerumque Graecarum plurima plurrima atque varia scientia fuit.

Eius libri non incelebres feruntur, quibus omnium ferme quae mirifica in Aegypto visuntur audiunturque historia comprehenditur.

Sed in his quae vel audisse vel legisse sese dicit, fortassean vitio studioque ostentationis sit loquacior—est enim sane quam in praedicandis doctrinis sui
						
						 
						venditator—hoc autem,

quod in libro Aegyptiacorum quinto scripsit, neque audisse neque legisse, sed ipsum sese in urbe Roma vidisse oculis suis confirmat.

In Circo Maximo, inquit, venationis amplissimae pugna populo dabatur.

Eius rei, Romae cum forte essem, spectator, inquit, fui.

Multae ibi saevientes ferae, magnitudines bestiarum excellentes omniumque invisitata aut forma erat aut ferocia. Sed praeter alia omnia leonum, inquit,

immanitas admirationi fuit praeterque omnis ceteros unus.

Is unus leo corporis impetu et vastitudine terrificoque fremitu et sonoro, toris comisque cervicum fluctuantibus, animos oculosque omnium in sese converterat.

Introductus erat inter compluris ceteros ad pugnam bestiarum datos
									
									 
									servus viri consularis; ei servo Androclus nomen fuit.

Hunc ille leo ubi vidit procul, repente, inquit, quasi admirans stetit ac deinde sensim atque placide, tamquam noscitabundus, ad hominem accedit.

tum Turn caudam more atque ritu adulantium canum clementer et blande movet hominisque se corpori adiungit cruraque eius et manus, prope iam exanimati metu, lingua leniter demulcet.

Homo Androclus inter illa tam atrocis ferae blandimenta amissum animum recuperat, paulatim oculos ad contuendum leonem refert.

Tum quasi mutua recognitione facta laetos, inquit, et gratulabundos videres hominem et leonem.

Ea re prorsus tam admirabili maximos populi clamores excitatos dicit, accersitumque a C.
						
						 
						Caesare Androclum quaesitamque causam cur illi
						
						 
						atrocissimus leo uni parsisset.

Ibi Androclus rem mirificam narrat atque admirandam.

Cum provinciam, inquit, Africam proconsulari imperio meus dominus obtineret, ego ibi iniquis eius et cotidianis verberibus ad fugam sum coactus et, ut mihi a domino, terrae illius praeside, tutiores latebrae forent, in camporum et arenarum solitudines concessi ac, si defuisset cibus, consilium fuit mortem aliquo pacto quaerere.

Tum sole medio, inquit, rabido et flagranti specum quandam nanctus remotam latebrosamque, in eam earn me penetro et recondo.

Neque multo post ad eandem specum venit hic leo, debili uno et cruento pede, gemitus edens et murmura, dolorem cruciatumque vulneris commiserantia.

Atque illic primo quidem conspectu advenientis leonis territum sibi et pavefactum animum dixit.

Sed postquam introgressus, inquit, leo, uti re ipsa apparuit, in habitaculum illud suum, videt me procul delitescentem, mitis et mansues accessit et sublatum pedem ostendere mihi et porgere quasi opis petendae gratia visus est.

Ibi, inquit, ego stirpem ingentem, vestigio pedis eius haerentem, revelli conceptamque saniem volnere intimo expressi accuratiusque sine magna iam formidine siccavi penitus atque detersi cruorem.

Illa tunc mea opera et medella levatus, pede in manibus meis posito, recubuit et quievit atque ex eo

die triennium totum ego et leo in eadem specu eodemque et victu viximus.

Nam, quas venabatur feras, membra opimiora ad specum mihi subgerebat, quae ego, ignis copiam non habens, meridiano sole torrens edebam.

Sed ubi me, inquit, vitae illius ferinae iam pertaesum est, leone in venatum profecto, reliqui specum et viam ferme tridui permensus a militibus visus adprehensusque sum et ad dominum ex Africa Romam deductus.

Is me statim rei capitalis damnandum dandumque ad bestias curavit.

Intellego autem, inquit, hunc quoque leonem, me tunc separato captum, gratiam mihi nunc beneficii et medicinae referre.

Haec Apion dixisse Androclum tradit, eaque omnia scripta circumlataque tabula populo declarata, atque ideo cunctis petentibus dimissum Androclum et poena solutum leonemque ei suffragiis populi donatum.

Postea, inquit, videbamus Androclum et leonem, loro tenui revinctum, urbe tota circum tabernas ire, donari aere Androclum, floribus spargi leonem, omnes ubique obvios dicere: Hic est leo hospes hominis, hic est homo medicus leonis.

Argument 
						 Corpusne sit vox an ἀσώματον varias esse philosophorum sententias.

VETUS atque perpetua quaestio inter nobilissimos philosophorum agitata est, corpusne sit vox an incorporeum.

Hoc enim vocabulum quidam finxerunt proinde quod Graece dicitur ἀσώματον.

Corpus autem est quod aut efficient est aut patiens; id Graece definitur τὸ ἤτοι ποιοῦν ἢ πάσχον.

Quam definitionem significare volens, Lucretius poeta ita scripsit: Tangere enim aut
							
							 
							tangi, nisi corpus, nulla potest res.

Alio quoque modo corpus esse Graeci dicunt τὸ τριχῆ διάστατον.

Sed vocem Stoici corpus esse contendunt eamque esse dicunt ictum aera,

Plato autem non esse vocem corpus putat: Non enim percussus, inquit, aer, sed plaga ipsa atque percussio, id vox est.

Democritus ac deinde Epicurus ex individuis corporibus vocem constare dicunt eamque, ut ipsis eorum verbis utar, ῥεῦμα ἀτόμων appellant.

Hos aliosque talis argutae delectabilisque desidiae aculeos cum audiremus vel lectitaremus neque in his scrupulis aut emolumentum aliquod solidum ad rationem vitae pertinens aut finem ullum quaerendi videremus, Ennianum Neoptolemum probabamus, qui profecto ita ait: Philósophandum est paúcis; nam omnino haút placet.

Argument 
						 De vi oculorum deque videndi rationibus.

DE videndi ratione deque cernendi natura diversas esse opiniones philosophorum animadvertimus.

Stoici causas esse videndi dicunt radiorum ex oculis in ea quae videri queunt emissionem aerisque simul intentionem.

Epicurus afluere semper ex omnibus corporibus simulacra quaedam corporum ipsorum eaque sese in oculos inferre atque ita fieri sensum videndi putat.

Plato existimat, genus quoddam ignis lucisque de oculis exire idque, coniunctum continuatumque vel cum luce solis vel cum alterius ignis lumine, sua vi et externa nixum efficere ut quaecumque offenderit inlustraveritque cernamus.

Set hic aeque
						
						 
						non diutius muginandum, eiusdemque illius Enniani Neoptolemi, de quo supra scripsimus, consilio utendum est, qui degustandum ex philosophia censet, non in eam earn ingurgitandum.

Argument 
						 Quam ob causam dies primi post Kalendas, Nonas, Idus atri habeantur; et cur diem quoque quartum ante Kalendas vel Nonas vel Idus quasi religiosum plerique vitent.

VERRIUS FLACCUS, in quarto De Verborum Significatu, dies qui sunt postridie Kalendas, Nonas, Idus, quos vulgus imperite nefastos dicit, propter hanc causam dictos habitosque atros esse scribit.

Urbe, inquit, a Gallis Senonibus recuperata, L. Atilius in senatu verba fecit, Q. Sulpicium tribunum militum, ad Alliam adversus Gallos pugnaturum, rem divinam dimicandi gratia postridie Idus fecisse; tum exercitum populi Romani occidione occisum et post diem tertium eius diei urbem praeter Capitolium captam esse: compluresque alii senatores recordari sese dixerunt, quotiens belli gerendi gratia res divina postridie Kalendas, Nonas, Idus a magistratu populi Romani facta esset, eius belli proximo deinceps proelio rem publicam male gestam esse. Tum senatus eam earn rem ad pontifices reiecit, ut ipsi quod videretur statuerent. Pontifices decreverunt nullum his diebus sacrificium recte futurum.

Ante diem quoque quartum Kalendas vel Nonas vel Idus tamquam inominalem
						
						 
						diem plerique vitant.

Eius observationis an religio ulla sit tradita, quaeri solet.

nihil Nillil nos super ea re scriptum invenimus, nisi quod Q. Claudius Annaliun quinto cladem illam pugnae Cannensis vastissimam factam dicit ante diem quartum Nonas Sextiles.

Argument 
						 In quid et quantum differat historia ab annalibus; superque ea re verba posita ex libro Rerum Gestarum Sempronii Asellionis primo.

HISTORIAM ab annalibus quidam differre eo putant, quod, cum utrumque sit rerum gestarum narratio, earum tamen proprie rerum sit historia bistoria , quibus rebus gerendis interfuerit is qui narret;

eamque esse opinionem quorundam, Verrius Flaccus refert in libro De Significatu verborum Verborun quarto. Ac se quidem dubitare super ea re dicit, posse autem videri putat nonnihil esse rationis in ea opinione, quod ἱστορία Graece significet rerum cognitionem praesentium.

Sed nos audire soliti sumus annales omnino id esse quod historiae sint;

historias non omnino esse id quod annales sint:

sicuti, quod est homo, id necessario animal esse; quod est animal, non id necesse est hominem esse.

Ita historias quidem esse aiunt rerum gestarum vel expositionem vel demonstrationem vel quo alio nomine id dicendum est; annales vero esse, cum res gestae plurium annorum, observato cuiusque anni ordine, deinceps componuntur.

Cum vero non per annos, sed per dies singulos res gestae scribuntur, ea historia Graeco vocabulo ἐφημερὶς dicitur, cuius Latinum interpretamentum scriptum est in libro Semproni Asellionis primo, ex quo libro plura verba ascripsimus, ut simul ibidem quid ipse inter res gestas et annales esse dixerit ostenderemus.

Verum inter eos, inquit, qui annales relinquere voluissent, et eos qui res gestas a Romanis perscribere conati essent, omnium rerum hoc interfuit. Annales libri tantummodo quod factum quoque anno gestum sit, ea demonstrabant, id est quasi qui diarium scribunt, quam Graeci ἐφημερίδα vocant. Nobis non modo satis esse video, quod factum esset, id pronuntiare, sed etiam quo consilio quaque ratione gesta essent demonstrare.

Paulo post idem Asellio in eodem libro: Nam neque alacriores, inquit, ad rempublicam defendundam, neque segniores ad rem perperam faciundam annales libri commovere quicquam possunt. Scribere autem bellum initum quo consule et quo confectum sit et quis triumphans introierit ex eo, et eo
							
							 
							libro quae in bello gesta sint
							
							 
							non praedicare aut interea quid senatus decreverit aut quae lex rogatiove lata sit neque quibus consiliis ea gesta sint iterare: id fabulas pueris est narrare, non historias scribere.

Argument 
						 Quid sit adoptatio, quid item sit adrogatio, quantumque haec inter se differant; verbaque eius quae qualiaque sint, qui in liberis adrogandis super ea re populum rogat.

CUM in alienam familiam inque liberorum locum extranei sumuntur, aut per praetorem fit aut per populum.

Quod per praetorem fit, adoptatio dicitur, quod per populum, arrogatio.

Adoptantur autem, cum a parente in cuius potestate sunt tertia mancipatione in iure ceduntur atque ab eo qui adoptat apud eum apud quem legis actio est vindicantur;

adrogantur hi qui, cum sui iuris sunt, in alienam sese potestatem tradunt eiusque rei ipsi auctores fiunt.

Sed adrogationes non temere nec inexplorate committuntur;

nam comitia arbitris pontificibus praebentur, quae curiata appellantur, aetasque eius qui adrogare vult, an liberis lileris potius gignundis idonea sit, bonaque eius qui adrogatur ne insidiose adpetita sint consideratur, iusque iurandum a Q. Mucio pontifice maximo conceptum dicitur, quod in adrogando iuraretur.

Sed adrogari non potest nisi iam vesticeps.

Adrogatio autem dicta, quia genus hoc in alienam familiam transitus per populi rogationem fit.

Eius rogationis verba haec sunt: Velitis, iubeatis, uti L. Valerius L. Titio tam iure legeque filius siet, quam si ex eo patre matreque familias eius natus esset, utique ei vitae necisque in eum potestas siet, uti patri endo filio est. Haec ita uti dixi, ita vos, Quirites, rogo.

Neque pupillus autem neque mulier quae in parentis potestate non est adrogari possunt; quoniam et cum feminis nulla comitiorum communio est et tutoribus in pupillos tantam esse auctoritatem potestatemque fas non est, ut caput liberum fidei suae commissum alienae dicioni
						
						 
						subiciant.

Libertinos vero ab ingenuis adoptari quidem iure posse, Masurius Sabinus scripsit.

Sed id neque permitti dicit, neque permittendum esse umquam putat, ut homines libertini ordinis per adoptiones in iura ingenuorum invadant.

Alioquin, inquit, si iuris ista antiquitas servetur, etiam servus a
							
							 
							domino per praetorem dari in adoptionem potest.

Idque ait plerosque iuris veteris auctores posse fieri scripsisse.

Animadvertimus in oratione P. Scipionis, quam censor habuit ad populum De Moribus, inter ea quae reprehendebat, quod contra maiorum instituta fierent, id etiam eum culpavisse, quod filius adoptivos patri adoptatori inter praemia patrum prodesset.

Verba ex ea oratione haec sunt: In alia tribu patrem pattern , in alia filium suffragium ferre, filium adoptivum tam procedere quam si se natum habeat; absentis censeri iubere, ut ad censum nemini necessus sit venire.

Argument 
						 Quod vocabulum Latinum soloecismo fecerit Capito Sinnius, quid autem id ipsum appellaverint veteres Latini; quibusque verbis soloecismum definierit idem Capito Sinnius.

SOLOECISMUS, Latino vocabulo a Sinnio Capitone eiusdemque aetatis aliis inparilitas appellatus, vetustioribus Latinis stribiligo dicebatur, a versura videlicet et pravitate tortuosae orationis, tamquam strobiligo quaedam.

Quod vitium Sinnius Capito in litteris, quas ad Clodium Tuscum dedit, hisce verbis definit: Soloecismus. est, inquit, impar atque inconveniens compositura partium orationis.

Cum Graecum autem vocabulum sit soloecismus, an Attici homines qui elegantius locuti sunt usi eo sint quaeri solet.

Sed nos neque soloecismum neque barbarismum arbbarismum apud Graecorum idoneos adhuc invenimus;

nam sicut βάρβαρον ita σόλοικοι dixerunt.

Nostri quoque antiquiores soloecum facile, soloecismum haut scio an umquam, dixerunt.

Quod si ita est, neque in Graeca neque in Latina lingua soloecismus probe dicitur.

Argument 
						 Pluria qui dicat et compluria et compluriens non barbare dicere, sed Latine.

PLURIA forte quis dixit sermocinans vir adprime doctus, meus amicus, non hercle studio se
						
						 
						ferens ostentandi neque quo plura non dicendum putaret.

Est enim doctrina homo seria et ad vitae officia devincta ac nihil de verbis laborante.

Sed, opinor, assidua veterum scriptorum tractatione inoleverat linguae illius vox quam in libris saepe offenderat.

Aderat, cum ille hoc dicit, reprehensor audaculus verborum, qui perpauca eademque a volgo protrita legerat habebatque nonnullas disciplinae grammaticae inauditiunculas, partim rudes inchoatasque, partim non probas, easque quasi pulverem ob oculos, cum adortus quemque fuerat, adspergebat.

Sicut tunc amico nostro Barbare, inquit, dixisti pluria ; nam neque rationem verbum hoc neque auctoritates habet.

Ibi ille amicus ridens, Amabo te, inquit, vir bone, quia nunc mihi a magis seriis rebus otium est, velim doceas nos cur pluria sive compluria, nihil enim differt, non Latine sed barbare dixerint M. Cato, Q. Claudius, Valerius Antias, L. Aelius, P. Nigidius, M. Varro, quos subscriptores approbatoresque huius verbi habemus praeter poetarum oratorumque veterum multam copiam.

Atque ille nimis arroganter Tibi, inquit, habeas auctoritates istas, ex Faunorum et Aboriginum saeculo repetitas, atque huic rationi respondeas.

Nullum enim vocabulum neutrum comparativum numero plurativo, recto casu, ante extremum a habet i litteram, sicuti meliora, maiora, graviora. Proinde igitur plura, non pluria, dici convenit, ne contra formam perpetuam in comparativo i littera sit ante extremum a .

Tum ille amicus noster, cum hominem confidentem pluribus verbis non dignum existimaret, Sinni, inquit, Capitonis, doctissimi viri, epistulae sunt uno in libro multae positae, opinor, in templo Pacis.

Prima epistula scripta est ad Pacuvium Labeonem, cui titulus praescriptus est Pluria, non plura dici debere.

In ea epistula rationes grammaticas posuit per quas docet pluria Latinum esse, plura barbarum. Ad Capitonem igitur te dimittimus.

Ex eo id quoque simul disces, si modo assequi poteris quod in ea epistula scriptum est,

pluria sive plura absolutum esse et simplex, non, ut tibi videtur, comparativum.

Huius opinionis Sinnianae id quoque adiumentum est, quod complures cum dicimus, non comparative dicimus.

Ab eo autem quod est compluria adverbium est factum compluriens.

Id quoniam minus usitatum est, versum Plauti subscripsi ex comoedia quae Persa inscribitur: Quid metuis?–Metuo hércle vero; sénsi ego
							
							 
						 Complúriens.

Item M. Cato in IV. Originum eodem in loco ter hoc verbum posuit: Compluriens eorum milites mercennarii inter se multi alteri alteros in castris
							
							 
							occidere, compluriens multi simul ad hostis transfugere, compluriens in imperatorem impetum facere.

Argument 
						 Admiranda quaedam ex annalibus sumpta de P. Africano superiore.

QUOD de Olympiade, Philippi regis uxore, Alexandri matre, in historia Graeca scriptum est, id de P. quoque Scipionis matre qui prior Africanus appellatus est memoriae datum est.

Nam et C. Oppius et Iulius Hyginus, aliique qui de vita et rebus Africani scripserunt, matrem eius diu sterilem existimatam tradunt, P. quoque Scipionem, cum quo nupta erat, liberos desperavisse.

Postea in cubiculo atque in lecto mulieris, cum absente marito cubans sola condormisset, visum repente esse iuxta eam cubare ingentem anguem eumque, his qui viderant territis et clamantibus, elapsum inveniri non quisse. Id ipsum P. Scipionem ad haruspices retulisse; eos, sacrificio facto, respondisse fore ut liberi gignerentur,

neque multis diebus postquam ille anguis in lecto visus est, mulierem coepisse concepti fetus signa atque sensum sensurn pati; exinde mense decimo peperisse natumque esse hunc P. Africanum qui Hannibalem et Carthaginienses in Africa bello Poenico secundo vicit.

Sed et eum inpendio magis ex rebus gestis quam ex illo ostento virum esse virtutis divinae creditum est.

Id etiam dicere haut piget, quod idem illi quos supra nominavi litteris mandaverint, Scipionem hunc Africanum solitavisse noctis extreme, priusquam dilucularet, in Capitolium ventitare ac iubere aperiri cellam Iovis lovis atque ibi solum diu demorari, quasi consultantem de republica cum Iove, aeditumosque eius templi saepe esse demiratos, quod solum id temporis in Capitolium ingredientem canes semper in alios saevientes neque latrarent eum neque incurrerent.

Has volgi de Scipione opiniones confirmare atque approbare videbantur dicta factaque eius pleraque admiranda. Ex quibus est unum unurm huiuscemodi uiuscemodi :

Assidebat oppugnabatque oppidum in Hispania, situ,
						
						 
						moenibus, defensoribus validum et munitum, re etiam cibaria copiosum, nullaque eius potiundi spes erat, et quodam die ius in castris sedens dicebat atque ex eo loco id oppidum procul visebatur,

Tum e militibus, qui in iure apud eum stabant, interrogavit quispiam ex more in quem diem locumque vadimonium promitti iuberet;

et Scipio, manum ad ipsam oppidi quod obsidebatur arcem protendens, Perendie, inquit, sese sistant illo in loco. Atque ita factum;

die tertio, in quem vadari iusserat, oppidum captum est eodemque eo
						
						 
						die in arce eius oppidi ius dixit.

Argument 
						 De Caeselli Vindicis pudendo errore, quem offendimus in libris eius quos inscripsit Lectionum antiquarum Antiquairum .

TURPE erratum offendimus in illis celebratissimis commentariis Lectionum Antiquarum Caeselli Vindicis, hominis hercle pleraque haut indiligentis.

Quod erratum multos fugit, quamquam multa in Caesellio reprehendendo etiam per calumnias rimarentur.

Scripsit autem Caesellius Q. Ennium in XIII. Annali cor dixisse genere masculino.

Verba Caeselli subiecta sunt: Masculino genere, ut multa alia, enuntiavit Ennius. Nam in XIII. Annali quem cor dixit.

Ascripsit deinde versus Ennii duo: Hannibal audaci dum pectore de me hortatur Ne bellum faciam, quem credidit esse meum cor? Antiochus est qui hoc dixit, Asiae rex.

Is admiratur et permovetur, quod Hannibal Carthaginiensis bellum se facere populo Romano volentem dehortetur.

Hos autem versus Caesellius sic accipit, tamquam si Antiochus sic dicat: Hannibal me ne bellum geram dehortatur; quod cum facit, ecquale putat cor habere me et quam stultum esse me credit, cum id mihi persuadere vult?

Hoc Caesellius quidem, sed aliud longe Ennius.

Nam tres versus sunt, non duo, ad hanc hance Ennii sententiam pertinentes, ex quibus tertium versum Caesellius non respexit: Hannibal audaci dum pectore de me hortatur Ne bellum faciam, quem credidit esse meum cor Suasorem summum et studiosum robore belli.

Horum versuum sensus atque ordo sic, opinor, est: Hannibal ille audentissimus atque fortissimus, quem ego credidi —hoc est enim: cor meum credidit, proinde atque diceret quem ego stultus homo credidi — summum fore suasorem ad bellandum, is me dehortatur dissuadetque ne bellum faciam.

Caesellius autem forte ῥαθυμότερον iunctura ista verborum captus quem cor dictum putavit et quem accentu acuto legit, quasi ad cor referretur, non ad Hannibalem.

Sed non fugit me, si aliquis sit tam inconditus, sic posse defendi cor Caeselli masculinum, ut videatur tertius versus separatim atque divise legendus, proinde quasi praecisis interruptisque verbis exclamet Antiochus: suasorem summum! Sed non dignum est eis qui hoc dixerint responderi.

Argument 
						 Quid Tiro Tullius, Ciceronis libertus, reprehenderit in M. Catonis oratione quam pro Rodiensibus in senatu dixit; et quid ad ea, quae reprehenderat, responderimus.

CIVITAS Rodiensis et insulae opportunitate et operum nobilitatibus et navigandi sollertia navalibusque victoriis celebrata est.

Ea civitas, cum amica atque socia populi Romani foret, Persa tamen, Philippi filio, Macedonum rege, cum quo bellum populo Romano fuit, amico usa est, conixique sunt Rodienses legationibus Romam saepe missis id bellum inter eos componere.

Sed, ubi ista pacificatio perpetrari nequivit, verba a plerisque Rodiensibus in contionibus eorum ad populum facta sunt, ut, si pax non fieret, Rodienses regem adversus populum Romanum adiutarent.

Sed nullum super ea re publicum decretum factum est.

At ubi Perses victus captusque est, Rodienses pertimuere ob ea quae conpluriens in coetibus populi acta dictaque erant, legatosque Romam miserunt, qui temeritatem quorundam popularium suorum deprecarentur et fidem consiliumque publicum expurgarent.

Legati postquam Romam venerunt et in senatum intromissi sunt, verbisque suppliciter pro causa sua factis e curia excesserunt, sententiae rogari coeptae;

cumque partim senatorum de Rodiensibus quererentur maleque animatos eos fuisse dicerent bellumque illis faciendum censerent, tum M. Cato exsurgit exurgit et optimos fidissimosque socios, quorum opibus diripiendis possidendisque non pauci ex summatibus viris intenti infensique erant, defensum conservatumque pergit orationemque inclutam dicit, quae et seorsum fertur inscriptaque est Pro Rodiensibus et in quintae Originis libro scripta est.

Tiro autem Tullius, M. Ciceronis libertus, sane quidem fuit ingenio homo eleganti hautquaquam rerum litterarumque veterum indoctus, eoque ab ineunte aetate liberaliter institute adminiculatore et quasi administro in studiis litterarum Cicero usus est.

Sed profecto plus ausus est quam ut tolerari ignoscique possit.

Namque epistulam conscripsit ad Q. Axium, familiarem patroni sui, confidenter nimis et calide, in qua sibimet visus est orationem istam Pro Rodiensibus acri subtilique iudicio percensuisse.

Ex ea epistula lubitum forte nobis est reprehensiones eius quasdam attingere, maiore scilicet venia reprehensuri Tironem, cum ille reprehenderit Catonem.

Culpavit autem primum hoc, quod Cato inerudite et ἀναγώγως, ut ipse ait, principio nimis insolenti nimisque acri et obiurgatorio usus sit, cum vereri sese ostendit ne patres, gaudio atque laetitia rerum prospere gestarum de statu mentis suae deturbati, non satis consiperent neque ad recte intellegendum consulendumque essent idonei.

In principiis autem, inquit, patroni, qui pro reis dicunt, conciliare sibi et complacare iudices debent sensusque eorum expectatione causae suspensos rigentesque honorificis verecundisque sententiis commulcere, non iniuriis atque imperiosis minationibus confutare.

Ipsum deinde principium apposuit, cuius verba haec sunt: Scio solere plerisque hominibus rebus
							
							 
							secundis atque prolixis atque prosperis
							
							 
							animum excellere atque superbiam atque ferociam augescere atque crescere. Quo mihi nunc magnae curae est, quod haec res tam secunde processit, ne quid in consulendo advorsi eveniat, quod nostras secundas res confutet, neve haec laetitia nimis luxuriose eveniat. Advorsae res edomant et docent quid opus siet facto, secundae res laetitia transvorsum trudere solent a recte consulendo atque intellegendo. Quo maiore opere dico suadeoque uti haec res aliquot dies proferatur, dum ex tanto gaudio in potestatem nostram redeamus.

Quae deinde Cato iuxta dicit, ea, inquit, confessionem faciunt, non defensionem, neque propulsationem translationemve criminis habent, sed cum pluribus aliis communicationem, quod scilicet nihili
							
							 
							ad purgandum est. Atque etiam, inquit, insuper profitetur Rodienses, qui accusabantur quod adversus populum Romanum regi magis cupierint faverintque, id eos cupisse atque favisse utilitatis suae gratia, ne Romani Perse quoque rege victo ad superbiam ferociamque et inmodicum modum insolescerent.

Eaque ipsa verba ponit, ita ut infra scriptum: Atque ego quidem arbitror Rodienses noluisse nos ita depugnare, uti depugnatum depugnaturm est, neque regem Persen vinci. Sed non Rodienses modo id noluere, sed multos populos atque multas nationes idem noluisse arbitror atque haut scio an partim eorum fuerint, qui non nostrae contumeliae causa id noluerint evenire; sed enim id metuere,
							
							 
							ne
							
							 
							si nemo esset homo quem vereremur, quidquid luberet faceremus. Ne sub solo imperio nostro in servitute nostra essent, libertatis suae causa in ea sententia fuisse arbitror. Atque Rodienses tamen Persen publice numquam adiuvere. Cogitate quanto nos inter nos privatim cautius facimus. Nam unusquisque nostrum, si quis advorsus rem suam quid fieri arbitrantur, summa vi contra eontra nititur, ne advorsus eam fiat; quod illi tamen perpessi.

Sed, quod ad principium reprehensum attinet, scire oportuit Tironem, defensos esse Rodienses a Catone, sed ut a senatore et consulari et censorio viro, quidquid optimum esse publicum existimabat suadente, non ut a patrono causam pro reis dicente.

Alia namque principia conducunt reos apud indices defendenti et clementiam misericordiamque undique indaganti, alia, cum senatus de republica consulitur, viro auctoritate praestanti, sententiis quorundam iniquissimis permoto et pro utilitatibus publicis ac pro salute sociorum graviter ac libere indignanti simul ac dolenti.

Quippe recte et utiliter in disciplinis rhetorum praecipitur, iudices de capite alieno deque causa ad sese non pertinenti cognituros, ex qua praeter officium iudicandi nihil ad eos vel periculi vel emolumenti redundaturum est, conciliandos esse ac propitiandos placabiliter et leniter existimationi salutique eius qui apud eos accusatus est.

At cum dignitas et fides et utilitas omnium communis agitur, ob eamque rem aut suadendum quid ut fiat, aut, fieri iam coepto, differendum est, tum qui se in eiusmodi principiis occupat, ut benivolos benignosque sibi auditores paret, otiosam operam in non necessariis verbis sumit.

Iamdudum enim negotia, pericula ipsa rerum communia consiliis eos capiendis conciliant et ipsi potius sibi exposcunt consultoris benivolentiam.

Sed quod ait confessum Catonem noluisse Rodiensis ita depugnari, ut depugnatum est, neque regem Persem a populo Romano vinci, atque id eum dixisse non Rodienses modo, sed multas quoque alias nationes noluisse, sed id nihil ad purgandum extenuandumve crimen valere, iam hoc primum Tiro inprobe mentitur.

Verba ponit Catonis et aliis tamen eum verbis calumniatur.

Non enim Cato confitetur noluisse Rodienses victoriam esse populi Romani, sed sese arbitrari dixit id eos noluisse, quod erat procul dubio opinionis suae professio, non Rodiensium culpae confessio.

In qua re, ut meum quidem iudicium est, non culpa tantum vacat, sed dignus quoque laude admirationeque est, cum et ingenue ac religiose dicere visus est contra Rodienses quod sentiebat et, parta sibi veritatis fide, ipsum illud tamen, quod contrarium putabatur, flexit et transtulit, ut eos idcirco vel maxime maxine aequum esset acceptiores carioresque fieri populo Romano, quod cum et utile iis esset et vellent regi esse factum, nihil tamen adiuvandi eius gratia fecerunt.

Postea verba haec ex eadem oratione ponit: Ea nunc derepente tanta beneficia ultro citroque, tantam amicitiam relinquemus? quod illos dicimus voluisse facere, id nos priores facere occupabimus?

Hoc, inquit, enthymema nequam et vitiosum est. Responderi enim potuit: Occupabimus certe; nam, si non occupaverimus occupaverimnus , opprimemur incidendumque erit in insidias a quibus ante non caverimus.

Recteque, inquit, hoc vitio dat Lucilius poetae Euripidae, quod, cum Polyphontes rex propterea se interfecisse fratrem diceret, quod ipse ante de nece eius consilium cepisset, Meropa fratris uxor hisce adeo eum
								
								 
								verbis eluserit: Εἰ γάρ γάρ σʼ ἔμελλεν, ὡς σὺ φής, κτείνειν πόσις, Χρὴ καὶ σὲ μέλλειν, ὡς χρόνος παρήλυθεν.

At hoc enim, inquit, plane stultitiae plenum est, eo consilio atque ea fini facere velle aliquid, uti numquam id facias quod velis.

Sed videlicet Tiro animum non advertit non esse in omnibus rebus cavendis eandem causam, neque humanae vitae negotia et actiones et officia ofiicia vel occupandi vel differendi vel etiam ulciscendi vel cavendi similia esse pugnae
						
						 
						gladiatoriae.

Nam gladiatori composito ad pugnandum pugnae haec proposita sors est, aut occidere, si occupaverit, aut occumbere, si cessaverit.

Hominum autem vita non tam iniquis neque tam indomitis indoimitis necessitatibus conscripta est, ut idcirco prior iniuriam facere debeas, quam nisi feceris pati possis.

Quod tantum aberat a populi Romani mansuetudine, ut saepe iam in sese factas iniurias ulcisci neglexerit.

Post deinde usum esse Catonem dicit in eadem oratione argumentis argutnentis parum honestis et nimis audacibus ac non viri qui alioqui fuit,
						
						 
						sed vafris ac fallaciosis et quasi Graecorum sophistarum sollertiis.

Nam cum obiceretur, inquit, Rodiensibus quod bellum populo Romano facere voluissent, negavit poena esse dignos, quia id non fecissent, etsi maxime voluissent, induxisseque eum dicit quam dialectici ἐπαγωγήν appellant, rem admodum insidiosam et sophisticam neque ad veritates magis quam ad captiones repertam, cum conatus sit exemplis decipientibus conligere confirmareque, neminem qui male facere voluit plecti aequum esse, nisi quod factum voluit etiam fecerit.

Verba autem ex ea oratione M. Catonis haec sunt; Qui acerrime adversus eos dicit, ita dicit hostes voluisse fieri. Ecquis est tandem, qui vestrorum, quod ad sese attineat, aequum censeat poenas dare ob eam rem, quod arguatur male facere voluisse? Nemo, opinor; nam ego, quod ad me attinet, nolim.

Deinde paulo infra dicit: Quid nunc? Ecqua tandem lex est tam acerba, quae dicat si quis illud facere voluerit, mille, minus dimidium familiae, multa esto; si quis plus quingenta iugera habere voluerit, tanta poena esto; si quis maiorem pecuum numerum habere voluerit, tantum damnas esto? Atqui nos omnia plura habere volumus et id nobis impune est.

Postea ita dicit: Sed si honorem non aequum est haberi ob eam rem, quod bene facere voluisse quis dicit neque fecit tamen, Rodiensibus oberit, quod non male fecerunt, sed quia voluisse dicuntur facere?

His argumentis Tiro Tullius M. Catonem contendere et conficere dicit Rodiensibus quoque impune esse debere, quod hostes quidem esse populi Romani voluissent, ut qui maxime non fuissent.

Dissimulari autem non posse ait quin paria et consimilia non sint, plus quingenta iugera habere velle, quod plebiscito Stolonis prohibitum fuit, et bellum iniustum atque impium populo Romano facere velle, neque item infitiari
						
						 
						posse quin alia causa in praemio sit, alia in poenis.

Nam beneficia, inquit, promissa opperiri oportet neque ante remunerari quam facta sint, iniurias autem imminentis praecavisse iustum est quam expectavisse.

Summa enim professio stultitiae, inquit, est, non ire obviam sceleribus cogitatis, sed manere opperirique ut, cum admissa et perpetrata fuerint, tum denique, ubi quae facta sunt infecta fieri non possunt, poeniantur.

Haec Tiro in Catonem non nimis frigide neque sane inaniter;

sed enim Cato non nudam nec solitariam nec inprotectam hanc ἐπαγωγήν facit, sed multis eam modis praefulcit multisque aliis argumentis convelat et, quia non Rodiensibus magis quam reipublicae consultabat, nihil sibi dictu factuque in ea re turpe duxit, quin omni sententiarum via servatum ire socios niteretur.

Ac primum ea non incallide conquisivit, quae non iure naturae aut iure gentium fieri prohibentur, sed iure legum rei alicuius medendae aut temporis causa iussarum; sicut est de numero pecoris et de modo agri praefinito.

In quibus rebus quod prohibitum est fieri quidem per leges non licet; velle id tamen facere, si liceat, inhonestum non est.

Atque eas res contulit sensim miscuitque cum eo, quod neque facere neque velle per sese honestum est; tum deinde, ne disparilitas conlationis evidens fieret, pluribus id propugnaculis defensat, neque tenues istas et enucleatas voluntatum in rebus illicitis reprehensiones, qualia in philosophorum otio disputantur, magni facit, sed id solum
						
						 
						summa ope nititur, ut causa Rodiensium, quorum amicitiam retineri ex republica fuit, aut aequa iudicaretur aut quidem certe ignoscenda. Atque interim neque fecisse Rodienses bellum neque facere voluisse dicit, interim autem facta sola censenda dicit atque in iudicium vocanda, sed voluntates nudas inanesque neque legibus neque poenis fieri obnoxias; interdum tamen, quasi deliquisse eos concedat, ignosci postulat et ignoscentias utiles esse rebus humanis docet ac, nisi ignoscant, metus in republica rerum novarum movet; sed enim contra, si ignoscatur, conservatum iri ostendit populi Romani magnitudinem.

Superbiae quoque crimen, quod tunc praeter cetera in senatu Rodiensibus obiectum erat, mirifica et prope divina responsionis figura elusit et eluit.

Verba adeo ipsa ponemus Catonis, quoniam Tiro ea praetermisit:

Rodiensis superbos esse aiunt, id obiectantes quod mihi et liberis meis minime dici velim. Sint sane superbi. Quid id ad nos attinet? Idne irascimini, si quis superbior est quam nos?

Nihil prorsus hac compellatione dici potest neque gravius neque munitius adversus homines superbissimos facta, qui superbiam in sese amarent, in aliis reprehenderent.

Praeterea animadvertere est, in tota ista Catonis oratione omnia disciplinarum rhetoricarum arma atque subsidia mota esse; sed non proinde ut in decursibus ludicris aut simulacris proeliorum voluptariis fieri videmus. Non enim, inquam, distincte nimis atque compte atque modulate res acta est, sed quasi in ancipiti certamine, cum sparsa acies est, multis locis Marte vario pugnatur, sic in ista tum causa Cato, cum superbia illa Rodiensium famosissima multorum odio atque invidia flagraret, omnibus promisce tuendi atque propugnandi modis usus est, et nunc ut optime meritos commendat, nunc tamquam si innocentes purgat, nunc
						
						 
						ne bona divitiaeque eorum expetantur obiurgat, nunc
						
						 
						quasi sit erratum deprecatur, nunc ut necessarios reipublicae ostentat, nunc nune clementiae, nunc mansuetudinis maiorum, nunc utilitatis publicae commonefacit.

Eaque omnia distinctius numerosiusque fortassean dici potuerint, fortius atque vividius potuisse dici non videntur.

Inique igitur Tiro Tullius, quod ex omnibus facultatibus tam opulentae orationis, aptis inter sese et cohaerentibus, parvum quippiam nudumque sumpsit, quod obtrectaret tamquam non dignum M. Catone fuerit, quod delictorum non perpetratorum voluntates non censuerit poeniendas.

Commodius autem rectiusque de his meis verbis, quibus Tullio Tironi respondimus, existimabit iudiciumque faciet, qui et orationem ipsam totam Catonis acceperit in manus et epistulam Tironis ad Axium scriptam requirere et legere curaverit. Ita enim nos sincerius exploratiusque vel corrigere poterit vel probare.

Argument 
						 Cuiusmodi servos et quam ob causam Caelius Sabinus, iuris civilis auctor, pilleatos vendundari venundari solitos scripserit; et quae mancipia sub corona more maiorum venierint; atque id ipsum sub corona quid sit.

PILLEATOS servos venum solitos ire, quorum nomine venditor nihil praestaret, Caelius Sabinus iurisperitus scriptum reliquit.

Cuius rei causam esse ait, quod eiusmodi condicionis mancipia insignia esse in vendundo deberent, ut emptores errare et capi non possent, neque lex vendundi opperienda esset, sed oculis iam praeciperent quodnam esset mancipiorum genus;

Sicuti, inquit, antiquitus mancipia iure belli capta coronis induta veniebant et idcirco dicebantur sub corona venire. Namque ut ea corona signum erat captivorum venalium, ita pilleus impositus demonstrabat eiusmodi servos vendundari venundari , quorum nomine emptori venditor nihil praestaret.

Est autem alia rationis opinio cur dici solitum sit captivos sub corona vendundari venundari , quod milites custodiae causa captivorum venalium greges circumstarent eaque circumstatio militum corona appellata sit.

Sed id magis verum esse quod supra dixi, M. Cato in libro quem composuit De Re militari Mililari docet. 
					 Verba sunt haec Catonis: Ut populus sua opera potius ob rem bene gestam coronatus supplicatum eat quam re male gesta coronatus veniat.

Argument 
						 Historia de Polo histrione memoratu digna.

HISTRIO in terra Graecia fuit fama celebri, qui gestus et vocis claritudine et venustate ceteris antistabat;

nomen fuisse aiunt Polum, tragoedias poetarum nobilium scite atque asseverate actitavit.

Is Polus unice amatum filium morte amisit.

Eum luctum quoniam satis visus est eluxisse, rediit ad quaestum artis.

In eo tempore Athenis Electram Sophoclis acturus, gestare urnam quasi cum Oresti ossibus debebat.

Ita compositum fabulae argumentum est, ut veluti fratris reliquias ferens Electra comploret commisereaturque interitum eius existimatum.

Igitur Polus, lugubri habitu Electrae indutus, ossa atque urnam e sepulcro tulit filii et, quasi Oresti amplexus, opplevit omnia non simulacris neque imitamentis, sed luctu atque lamentis veris et spirantibus.

Itaque cum agi fabula videretur, dolor actus est.

Argument 
						 Quid de quorundam sensuum naturali defectione Aristoteles scripserit.

Ex quinque his sensibus quos animantibus natura tribuit, visu, auditu, gustu, tactu, odoratu, quas Graeci αἰσθήσεις appellant, quaedam animalium alia alio carent et aut caeca natura gignuntur aut inodora inauritave.

Nullum autem ullum gigni animal Aristoteles dicit, quod aut gustus sensu careat, aut tactus.

Verba ex libro eius, quem Περὶ Μνήμης composuit, haec sunt: Τὴν δὲ ἁφὴν καὶ τὴν γεῦσιν πάντα ἔχει, πλὴν εἴ τι τῶν ζώων ἀτελές.

Argument 
						 An affatim, quasi admodum, prima acuta pronuntiandum sit; et quaedam itidem non incuriose tractata super aliarum vocum accentibus.

ANNIANUS poeta praeter ingenii amoenitates litterarum quoque veterum et rationum in litteris oppido quam peritus fuit et sermocinabatur mira quadam et scita suavitate.

Is affatim, ut admodum, prima acuta, non media, pronuntiabat atque ita veteres locutos censebat.

Itaque se audiente Probum grammaticum hos versus in Plauti Cistellaria legisse dicit: Pótine tu homo fácinus facere strénuum?—Aliorum áffatim est. Qui faciant; sane égo me nolo fórtem perhiberi virum, causamque esse huic accentui dicebat,

quod affatim non essent duae partes orationis, sed utraque pars in unam vocem coaluisset, sicuti in eo quoque quod exadversum dicimus secundam syllabam debere acui existimabat, quoniam una, non duae essent partes orationis; atque ita oportere apud Terentium legi dicebat in his versibus: In quo haéc discebat lúdo, exadversúm loco
							
							 
						 Tostrina erat quaedam.

Addebat etiam quod ad praeverbium tum ferme acueretur, cum significaret ἐπίτασιν, quam intentionem nos dicimus, sicut adfabre et admodum et adprobe dicuntur.

Cetera quidem satis commode Annianus. Sed si hanc particulam semper, cum intentionem significaret, acui putavit, non id perpetuum videtur;

nam et adpotus cum dicimus et adprimus et adprime, intentio in his omnibus demonstratur, neque tamen ad particula satis commode accentu acuto pronuntiatur.

Adprobus tamen, quod significat valde probus, non infitias eo quin prima syllaba acui debeat.

Caecilius in comoedia quae inscribitur Triumphus vocabulo isto utitur: Hiérocles hospes ést mi adulescens ádprobus.

Num igitur in istis vocibus quas non acui diximus, ea causa est, quod syllaba insequitur natura longior, quae non ferme patitur acui priorem in vocabulis syllabarum plurium quam duarum?

Adprimum autem longe primum L. Livius in Odyssia dicit in hoc versu: Ibidemque vir summus adprimus Patroclus.

Idem Livius in Odyssia praemodum praenmodum dicit, quasi admodum ; parcentes, inquit, praemodum, quod significat supra modum, dictumque est quasi praeter modum ; in quo scilicet prima syllaba acui debebit.

Argument 
						 Res ultra fidem tradita super amatore delphino et puero amato.

Delphinos DELPIIINOS venerios esse et amasios non modo historiae veteres, sed recentes quoque memoriae declarant.

Nam et sub Caesare Augusto
						
						 
						in Puteolano mari, ut Apion scriptum reliquit, et aliquot saeculis ante apud Naupactum, ut Theophrastus tradidit, amatores flagrantissimi delphinorum cogniti compertique sunt.

Neque hi amaverunt quod sunt ipsi genus, sed pueros forma liberali in naviculis forte aut in vadis litorum conspectos miris et humanis modis arserunt.

Verba subscripsi Ἀπίωνος, eruditi viri, ex Aegyptiacorum libro quinto, quibus delphini amantis et pueri non abhorrentis consuetudines, lusus, gestationes, aurigationes refert eaque omnia sese ipsum multosque alios vidisse dicit:

Αὐτὸς δʼ περὶ Δικαιαρχίας εἶδον περὶ δικαιαρχίας παιδός 
						
						 
						— Ὑάκινθος ἐκαλεῖτο—πόθοις ἐπτοημένον δελφῖνα. Προσσαίνει τὴν φωνὴν αὐτοῦ τὴν ψυχὴν πτερούμενος ἐντὸς τάς τε ἀκάνθας ὑποστέλλων, μή τι τοῦ ποθουμένου χρωτὸς ἀμύξη φειδόμενος, ἱππηδόν τε 
						
						 
						 περιβεβηκότα μέχρι διακοσίων ἀνῆγε σταδίων. ἐξεχεῖτο ἡ Ῥώμη καὶ πᾶσα Ἰταλία τῆς Ἀφροδίτης 
						
	 
						 ξυνορῶντες ἡνιοχούμενον ἰχθύν.

Ad hoc adicit rem non
						
						 
						minus mirandam. Postea, inquit, idem ille puer δελφι - νερώμενος morbo adfectus obit suum diem. At ille amans,

ubi saepe ad litus solitum adnavit et puer, qui in primo vado adventum eius opperiri consueverat, nusquam fuit, desiderio tabuit exanimatusque est et in litore iacens inventus ab his qui rem cognoverant, in sui pueri sepulcro humatus est.

Argument 
						 Peposci et memordi, pepugi et spepondi et cecurri plerosque veterum dixisse, non, uti postea receptum est dicere, per a aut per u litteram in prima syllaba positam, atque id eos Graecae rationis exemplo dixisse; praeterea notatum quod viri non indocti neque ignobiles a verbo descendo non descendi, sed descendidi dixerunt.

POPOSCI, momordi, pupugi, cucurri probabiliter dici videtur atque ita nunc omnes ones ferme doctiores hisce verbis utuntur.

Sed Q. Ennius in Saturis memorderit dixit per e litteram, non momorderit: Meum (inquit) nón est, ac si mé canis memórderit.

Item Laberius in Gallis: De íntegro património meo céntum milia númmum Memórdi.

Item idem Laberius in Coloratore: Itáque leni pruná percoctus símul sub dentes Múlieris Veni, bis, ter memórdit.

Item P. Nigidius De Animalibus libro II.: Ut serpens si memordit, gallina diligitur et opponitur.

Item Plautus in Aulularia: Ut ádmemordit hóminem.

Sed idem Plautus in Trigeminis neque praememordisse neque praemomordisse dicit, sed praemorsisse : Nisi fugissem (inquit) in
							
							 
							médium, credo, praémorsisset.

Item Atta in Conciliatrice: Ursum sé memordisse aútumat.

Peposci quoque, non poposci, Valerius Antias libro Annalium XLV. scriptum reliquit: Denique Licinius tribunus plebi perduellionis ei diem dixit et comitiis diem a M. Marcio praetore peposcit. Pepugero aeque Atta in Aedilicia dicit:

Sed sí pepugero, métuet.

Aelium quoque Tuberonem libro Ad C. Oppium scripto occecurrit dixisse, Probus adnotavit et haec eius verba apposuit: Si generalis species occecurrerit.

Idem Probus Valerium Antiatem libro Historiarum XXII. speponderant scripsisse annotavit verbaque eius haec posuit: Tiberius Gracchus, qui quaestor C. Mancino in Hispania fuerat, et ceteri qui pacem speponderant.

Ratio autem istarum dictionum haec esse videri potest: quoniam Graeci in quadam specie praeteriti temporis, quod παρακείμενον appellant, secundam verbi litteram in e plerumque vertunt, ut γράφω γέγραφα, ποιῶ πεποίηκα, λαλῶ λελάληκα, κρατῶ κεκράτηκα, λούω λέλουκα, sic igitur mordeo memordi, posco peposci,

tendo tetendi, tango tetigi, pungo pepugi, curro cecurri, tollo tetuli, spondeo spepondi facit.

Sic M. Tullius et C. Caesar mordeo memordi, pungo pepugi, spondeo spepondi dixerunt. 
					 Praeterea inveni, a verbo scindo simili ratione non sciderat,

sed sciciderat, dictum esse. L. Accius in Sotadicorum libro I. sciciderat dicit. Verba haec sunt: Num érgo aquila ita, ut hi praedicánt, sciciderat Péctus?

Ennius quoque in Melanippa: 
 cum saxum scíciderit.
							
							 
						 
					 Valerius Antias in libro Historiarum LXXV. verba haec scripsit: Deinde funere locato ad forum descendidit.

Laberius quoque in Catulario ita scripsit: égo mirabar, quómodo mammae mammal mihi Déscendiderant

Argument 
						 Ut
							
							 
							 ususcapio copulate recto vocabuli casu dicitur, ita pignoriscapio coniuncte eadem vocabuli forma dictum esse.

UT haec ususcapio dicitur copulato vocabulo, a littera in eo tractim pronuntiata, ita pignoriscapio iuncte et producte dicebatur.

Verba Catonis sunt ex primo Epistolicarum Quaestionum: Pignoriscapio ob aes militare, quod aes a tribuno aerario miles accipere debebat, vocabulum seorsum fit.

Per quod satis dilucet, hane capionem posse dici, quasi hanc captionem, et in usu et in pignore.

Argument 
						 Neque levitatem neque nequitiam ea significatione esse qua in vulgi sermonibus dicuntur.

LEVITATEM plerumque nunc pro inconstantia et mutabilitate dici audio et nequitiam pro sollertia astutiaque.

Sed veterum hominum qui proprie atque integre locuti sunt leves dixerunt, quos vulgo nunc viles et nullo honore dignos dicimus, et levitatem appellaverunt proinde quasi vilitatem et nequam hominem nihili rei neque frugis bonae, quod genus Graeci fere ἄσωτον vel ἀκόλαστον dicunt.

Qui exempla horum verborum requirit, ne in libris nimium remotis quaerat, inveniet ea in M. Tullii secunda Antonianarum.

Nam cum genus quoddam sordidissimum vitae atque victus M. Antoni demonstraturus esset, quod in caupona delitisceret, quod ad vesperum perpotaret, quod ore involuto iter faceret ne cognosceretur, haec aliaque eiusdemmodi cum in eum dicturus esset: Videte, inquit, hominis levitatem, tamquam prorsus ista dedecora hoc convicio
						
						 
						in homine notarentur.

At postea, cum in eundem Antonium probra quaedam alia ludibriosa et turpia ingessisset, ad extremum hoc addidit: O hominem nequam! nihil enim magis proprie possum dicere.

Sed ex eo loco M. Tullii verba compluscula libuit ponere: At videte levitatem hominis! Cum hora diei decima fere ad Saxa Rubra venisset, delituit in quadam cauponula atque ibi se occultans perpotavit ad vesperum; inde cisio celeriter ad urbem advectus, domum venit ore
							
							 
							involuto. Ianitor rogat:
							
							 
							 Quis tu? A Marco tabellarius. Confestim ad eam cuius causa venerat deducitur eique epistulam tradit. Quam illa cum legeret flens— erat enim scripta amatorie, caput autem litterarum hoc erat: sibi cum illa mima posthac nihil futurum, omnem se amorem abiecisse illim
							
							 
							atque in hanc transfudisse— cum mulier fleret uberius, homo misericors ferre non potuit: caput aperuit, in collum invasit. O hominem nequam!—nihil enim magis proprie possum dicere; ergo ut te catamitum nec opinato cum ostendisses, praeter spem mulier aspiceret, idcirco urbem terrore nocturno, Italiam multorum dierum metu perturbasti?

Consimiliter Q. quoque Claudius in primo Annalium nequitiam appellavit luxum vitae prodigum effusumque in hisce verbis: Persuadent i cuidam adulescenti Lucano, qui adprime summo genere gnatus erat, sed luxuria et nequitia pecuniam magnam consumpserat.

M. Varro in libris De Lingua Latina, Ut ex non et ex volo, inquit, nolo, sic ex ne et quicquam, media syllaba extrita, compositum est nequam.

P. Africanus Pro se contra Tiberium Asellum de multa ad populum: Omnia mala, probra, flagitia, quae homines faciunt, in duabus rebus sunt, malitia atque nequitia. Utrum defendis, malitiam an nequitiam an utrumque simul? Si nequitiam defendere vis, licet; si tu in uno scorto maiorem pecuniam absumpsisti quam quanti omne instrumentum fundi Sabini in censum dedicavisti; si hoc ita est, qui spondet mille nummum? si tu plus tertia parte pecuniae paternae perdidisti atque absumpsisti in flagitiis; si hoc ita est, qui spondet mille nummum? Non vis nequitiam. Age malitiam saltem defende. Si tu verbis conceptis coniuravisti
							
							 
							sciens sciente animo tuo; si hoc ita est, qui spondet mille nummum?

Argument 
						 De tunicis chiridotis; quod earum usum
							
							 
							P. Africanus Sulpicio Gallo obiecit

TUNICIS uti virum prolixis ultra brachia et usque in primores manus ac prope in digitos, Romae atque in omni Latio indecorum fuit.

Eas tunicas Graeco vocabulo nostri chiridotas appellaverunt feminisque solis vestem longe lateque diffusam non indecere
						
						 
						existimaverunt ad ulnas cruraque adversus oculos protegenda.

Viri autem Romani primo quidem sine tunicis toga sola amicti fuerunt; postea substrictas et breves tunicas citra umerum desinentis habebant, quod genus Graeci dicunt ἐξωμίδας.

Hac antiquitate indutus P. Africanus, Pauli filius, vir omnibus bonis artibus atque omni virtute praeditus, P. Sulpicio Gallo, homini delicate, inter pleraque alia, quae obiectabat, id quoque probro dedit, quod tunicis uteretur manus totas operientibus.

Verba sunt haec Scipionis: Nam qui cotidie unguentatus adversum speculum ornetur, cuius supercilia radantur, qui barba vulsa feminibusque subvulsis ambulet, qui in conviviis adulescentulus cum amatore, cum chiridota tunica interior
							
							 
							accubuerit, qui non modo vinosus, sed virosus quoque sit, eumne quisquam dubitet, quin idem fecerit quod cinaedi facere solent?

Vergilius quoque tunicas huiuscemodi quasi femineas, probrosas criminatur: Et tunicae (inquit) manicas et habent redimicula mitrae.

Q. quoque Ennius Carthaginiensium tunicatam iuventuten non videtur sine probro dixisse.

Argument 
						 Quem classicum dicat M. Cato, quem infra classem.

CLASSICI dicebantur non omnes qui in quinque
						
						 
						classibus erant, sed primae tantum classis homines, qui centum et viginti quinque milia aeris ampliusve censi erant.

Infra classes autem appellabantur secundae classis ceterarumque omnium classium, qui minore summa aeris, quam quod
						
						 
						supra dixi, censebantur.

Hoc eo strictim notavi, quoniam in M. Catonis oratione, Qua Voconiam legem suasit, quaeri solet quid sit classicus, quid infra classem.

Argument 
						 De tribus dicendi generibus; ac de tribus philosophis qui ab Atheniensibus ad senatum Romam legati missi sunt.

ET in carmine et in soluta oratione genera dicendi probabilia sunt tria, quae Graeci χαρακτῆρας vocant nominaque eis fecerunt ἁδρόν, ἰσχνόν, μέσον.

Nos quoque (quem primum posuimus uberem vocamus, secundum gracilem, tertium mediocrem.

Uberi dignitas atque amplitudo est, gracili venustas et subtilitas, medius in confinio est utriusque modi particeps.

His singulis orationis virtutibus vitia agnata sunt pari numero, quae earum modum et habitum simulacris falsis ementiuntur.

Sic plerumque sufflati atque tumidi fallunt pro uberibus, squalentes et ieiunidici
						
						 
						pro gracilibus, incerti et ambigui pro mediocribus.

Vera autem et propria huiuscemodi huitscemodi formarum exempla in Latina lingua M. Varro esse dicit ubertatis Pacuvium, gracilitatis Lucilium, mediocritatis Terentium.

Sed ea ipsa genera dicendi iam antiquitus tradita ab Homero sunt tria in tribus: magnificum in Ulixe et ubertum, subtile in Menelao et cohibitum, mixtum moderatumque in Nestore.

Animadversa eadem tripertita varietas est in tribus philosophis quos Athenienses Romam ad senatum
						
						 
						legaverant, inpetratum uti multam remitteret, quam fecerat is propter Oropi vastationem. Ea multa fuerat talentum fere quingentum.

Erant isti philosophi Carneades ex Academia, Diogenes Stoicus. Critolaus Peripateticus. Et in senatum quidem introducti interprete usi sunt C. Acilio senatore; sed ante ipsi seorsum quisque ostentandi gratia magno conventu hominum dissertaverunt.

Tum admirationi fuisse aiunt Rutilius et Polybius philosophorum trium sui cuiusque generis facundiam. Violenta, inquiunt, et rapida Carneades dicebat, scita et teretia Critolaus, modesta Diogenes et sobria.

Unumquodque autem genus, ut diximus, cum caste pudiceque ornatur, fit illustrius, cum fucatur atque praelinitur, fit praestigiosum.

Argument 
						 Quam severe moribus maiorum in fares vindicatum sit; et quid scripserit Mucius Scaevola super eo quod servandum datum commodatumve esset.

LABEO in libro De Duodecim Tabulis secundo acria et severa several iudicia de furtis habita esse apud veteres scripsit, idque Brutum solitum dicere, et furti damnatum esse qui iumentum aliorsum duxerat quam quo utendum acceperat, item qui longius produxerat quam in quem locum petierat.

Itaque Q. Scaevola, in librorum quos De iure lure Civili composuit XVI., verba haec posuit: Quod cui servandum datum est, si id usus est, sive quod utendum accepit, ad aliam rem atque accepit usus est, furti se obligavit.

Argument 
						 Locus exscriptus ex satura M. Varronis, quae Περὶ Ἐδεσμάτων inscripta est, de peregrinis ciborum generibus; et appositi versus Euripidi, quibus delicatorum hominum luxuriantem gulam confutavit.

M. VARRO, in satura quam Περὶ Ἐδεσμάτων inscripsit, lepide admodum et scite factis versibus cenarum, ciborum exquisitas delicias comprehendit.

Nam pleraque id genus, quae helluones isti terra et mari conquirunt, exposuit inclusitque in numeros senarios.

Et ipsos quidem versus, cui otium erit in libro quo dixi positos legat;

genera autem nominaque edulium et domicilia ciborum omnibus aliis praestantia, quae profunda ingluvies vestigavit, quae
						
						 
						Varro obprobrans exsecutus est, haec sunt ferme, quantum nobis memoriae est pavus e Samo,

Phrygia attagena, grues Melicae, haedus ex Ambracia, pelamys Chalcedonia, muraena Tartesia, aselli Pessinuntii, ostrea Tarenti, pectunculus Siculus,
						
						 
						helops Rhodius Rodius , scari Cilices, nuces Thasiae, palma Aegyptia, glans Hiberica.

Hanc autem peragrantis gulae et in sucos inquirentis industriam atque has undiquevorsum indagines cuppediarum maiore detestatione dignas censebimus, si versus Euripidi recordemur, quibus saepissime Chrysippus philosophus usus, tamquam ἡδυπαθείας 
						
						 
						edendi repertas esse, non per usum vitae necessarium, sed per luxum animi parata atque facilia fastidientis per inprobam satietatis lasciviam.

Versus Euripidi adscribendos putavi: Ἐπεὶ τί δεῖ βροτοῖσι, πλὴν δυεῖν μόνον, Δήμητρος ἀκτῆς, πώματός θʼ ὑδρηχόου, Ἅπερ πάρεστι καὶ πεφυχʼ ἡμᾶς τρέφειν; Ὧν οὐκ ἀπαρκεῖ πλησμονή. Τρυφῇ δέ τοι Ἄλλων ἐδεστῶν μηχανὰς θηρώμεθα.

Argument 
						 Sermo habitus cum grammatico insolentiarum et inperitiarum pleno de significatione vocabuli quod est obnoxius ; deque eius vocis origine.

PERCONTABAR Romae quempiam grammaticum primae in docendo celebritatis, non hercle experiundi vel temptandi gratia, sed discendi magis studio et cupidine, quid significaret obnoxius quaeque eius vocabuli origo ac ratio esset.

Atque ille aspicit me, inludens levitatem quaestionis pravitatemque: Obscuram, inquit, sane rem quaeris multaque prorsus vigilia indagandam!

Quis adeo tam linguae Latinae ignarus est, quin sciat eum dici obnoxium cui quid ab eo cui esse obnoxius dicitur incommodari et noceri potest, ut qui
							
							 
							habeat aliquem noxae, id est culpae suae, conscium? Quin potius, inquit, haec mittis nugalia et affers ea quae digna quaeri tractarique sint?

Tum vero ego permotus, agendum iam oblique, ut cum homine stulto, existimavi et Cetera, inquam, vir doctissime, remotiora gravioraque si discere et scire debuero, quando mihi usus venerit, tum quaeram ex te atque discam; sed enim quia dixi saepe obnoxius et quid dicerem nescivi, didici ex te et scire nunc coepi quod non ego omnium solus, ut tibi sum visus, ignoravi, sed, ut res est, Plautus quoque, homo linguae atque elegantiae in verbis Latinae princeps, quid esset obnoxius nescivit; versus enim est in Sticho illius ita. scriptus: nunc Nune ego hercle perii pláne, non obnóxie, quod minime congruit cum ista, quam me docuisti, significatione; composuit enim Plautus tamquam duo inter se contraria plane et obnoxie, quod a tua significatione longe abest.

Atque ille grammaticus satis ridicule, quasi obnoxius et obnoxie non declinatione sola, sed re atque sententia differrent, Ego, inquit, dixi quid esset obnoxius, non quid obnoxie.

At tunc ego admirans insolentis hominis inscitiam, Mittamus, inquam, sicuti vis, quod Plautus obnoxie dixit, si id nimis esse remotum putas,

atque illud quoque praetermittamus, quod Sallustius in Catilina scribit:

Minari etiam
							
							 
							ferro, ni sibi obnoxia foret, et quod videtur novius pervulgatiusque esse, id me doce. Versus enim Vergilii sunt notissimi: Nam neque tunc astris
								
								 
								acies obtunsa videri,
								
								 
							 Nec fratris radiis obnoxia surgere luna,

quod tu ais culpae suae conscium. Alio quoque loco Vergilius verbo isto utitur a tua sententia diverse in his versibus: iuvat arva videre Non rastris hominum, non ulli obnoxia curae; cura enim prodesse arvis solet, non nocere, quod tu de obnoxio dixisti.

Iam vero illud etiam Q. Enni quo pacto congruere tecum potest, quod scribit in Phoenice in hisce versibus: Séd virum verá virtute vívere animatum áddecet, Fórtiterque innóxium stare
								
								 
								ádversum adversários. Éa libertas ést, qui pectus púrum et firmum géstitat, Á aliae liae res obnóxiosae nócte in obscurá latent?

At ille oscitans et alucinanti similis: Nunc, inquit, mihi operae non est. Cum otium erit, revises ad me atque disces quid in verbo isto et Vergilius et Sallustius et Plautus et Ennius senserint.

At nebulo quidem ille, ubi hoc dixit, digressus est; si quis autem volet non originem solam verbi istius, sed significationem quoque eius varietatemque recensere, ut hoc etiam Plautinum spectet, adscripsi versus ex Asinaria: Máximas opímitates gaúdio effertíssimas Súis eris ille úna mecum páriet gnatoque ét patri; Ádeo ut aetatem ámbo ambobus nóbis sint obnóxii Nóstro devincti beneficio.

Qua vero ille grammaticus finitione usus est, ea videtur in verbo tam multiplici unam tantummodo usurpationem eius notasse, quae quidem congruit cum significatu quo Caecilius usus est in Chrysio in his versibus: quamquam ego mercéde huc hue conductús tua Advénio, ne tibi me ésse ob eam rem obnóxium Reáre; audibis mále, si maledicís mihi.

Argument 
						 De observata custoditaque apud Romanos iurisiurandi sanctimonia; atque inibi de decem captivis, quos Romam Hannibal deiurio ab his accepto legavit.

IUSIURANDUM apud Romanos inviolate sancteque habitum servatumque est. Id et moribus legibusque multis ostenditur, et hoc, quod dicemus, ei rei non tenue argumentum esse potest.

Post
						
						 
						proelium Cannense Hannibal, Carthaginiensium imperator, ex captivis nostris electos decem Romam misit mandavitque eis pactusque est, ut, si populo Romano videretur, permutatio fieret captivorum et pro his quos alteri plures acciperent, darent argenti pondo libram et selibram.

Hoc, priusquam proficiscerentur, iusiurandum eos adegit, redituros esse in castra Poenica, si Romani captivos non permutarent.



Veniunt Romam decem captivi. Mandatum Poeni imperatoris in senatu exponunt.

Permutatio senatui non placita.

Parentes, cognati adfinesque captivorum amplexi eos postliminio in patriam redisse dicebant statumque eorum integrum incolumemque esse, ac ne ad hostes redire vellent orabant.

Tum octo ex his postliminium iustum non esse sibi responderunt, quoniam deiurio vincti forent, statimque, uti iurati erant, ad Hannibalem profecti sunt.

Duo reliqui Romae manserunt solutosque esse se ac liberator religione dicebant, quoniam, cum egressi castra hostium fuissent, commenticio consilio regressi eodem, tamquam si ob aliquam fortuitam causam, issent atque ita iureiurando satisfacto rursum iniurati abissent.

Haec eorum fraudulenta calliditas tam esse turpis existimata est, ut contempti vulgo discerptique sint censoresque eos postea omnium notarum et damnis et ignominiis adfecerint, quoniam quod facturos deieraverant non fecissent.

Cornelius autem Nepos in libro Exemplorum quinto id quoque litteris mandavit, multis in senatu placuisse ut hi qui redire nollent, datis custodibus, ad Hannibalem deducerentur, sed eam cam sententiam numero plurium quibus id non videretur superatam; eos tamen qui ad Hannibalem non redissent usque adeo intestabiles invisosque fuisse, ut taedium vitae ceperint necemque sibi consciverint.

Argument 
						 Historia ex annalibus sumpta de Tiberio Graccho, Gracchorum patre, tribuno plebis; atque inibi tribunicia decreta cum ipsis verbis relata.

PULCRUM atque liberale atque magnanimum factum Tiberii Sempronii Gracchi in Exemplis repositum est. Id exemplum huiuscemodi est:

L. Scipioni Asiatico, P. Scipionis Africani superioris fratri, C. Minucius Augurinus tribunus plebi multam irrogavit eumque ob eam causam praedes poscebat.

Scipio Africanus fratris nomine ad collegium tribunorum provocabat, petebatque ut virum consularem triumphalemque a collegae vi defenderent.

Octo tribuni cognita causa decreverunt.

Eius decreti verba, quae posui, ex annalium monumentis exscripta sunt: Quod P. Scipio Africanus postulavit pro L. Scipione Asiatico fratre, cum contra leges contraque morem maiorum tribunus pl. hominibus accitis per vim inauspicato sententiam de eo tulerit multamque nullo exemplo irrogaverit praedesque eum ob eam rem dare cogat aut, si non det, in vincula duci iubeat, ut eum a collegae vi prohibeamus. Et quod contra collega postulavit ne sibi intercedamus quominus suapte potestate uti liceat, de ea re nostrum sententia omnium ea est: Si L. Cornelius Scipio Asiaticus collegae arbitratu praedes dabit, collegae ne eum in vincula ducat intercedemus; si eius arbitratu praedes non dabit, quominus collega sua potestate utatur non intercedemus.

Post hoc decretum cum Augurinus tribunus L. Scipionem praedes non dantem prendi et in carcerem duci iussisset, tunc Tiberius Sempronius Gracchus tr. pl., pater Tiberi atque C. Gracchorum, cum P. Scipioni Africano inimicus gravis ob plerasque in republica dissensiones esset, iuravit palam in amicitiam inque gratiam se cum P. Africano non redisse, atque ita decretum ex tabula recitavit.

Eius decreti verba haec sunt: Cum L. Cornelius Scipio Asiaticus triumphans hostium duces in carcerem coniectarit, alienum videtur esse dignitate reipublicae, in eum locum imperatorem populi Romani duci, in quem locum ab eo coniecti sunt duces hostium; itaque L. Cornelium Scipionem Asiaticum a collegae vi prohibeo.

Valerius autem Antias contra hanc decretorum memoriam contraque auctoritates veterum annalium post Africani mortem intercessionem istam pro Scipione Asiatico factam esse a Tiberio Graccho dixit, neque multam irrogatam Scipioni, sed damnatum eum peculatus ob Antiochinam pecuniam, quia praedes non daret, in carcerem duci coeptum atque ita intercedente Graccho exemptum.

Argument 
						 Quod Vergilius a Nolanis ob aquam sibi non permissam sustulit e versu suo Nolam et posuit oram ; atque ibi quaedam alia de iucunda consonantia litterarum.

SCRIPTUM in quodam commentario repperi, versus istos a Vergilio ita primum esse recitatos atque editos: Talem dives arat Capua et vicina Vesevo Nola iugo; postea Vergilium petisse a Nolanis, aquam uti duceret
						
						 
						in propinquum rus, Nolanos beneficium petitum non fecisse, poetam offensum nomen urbis eorum, quasi ex hominum memoria, sic ex carmine suo derasisse, oram que pro Nola mutasse atque ita reliquisse; et vicina Vesevo Ora iugo.

Ea res verane an falsa sit, non laboro; quin tamen melius suaviusque ad aures sit ora quam Nola, dubium id non est.

Nam vocalis in priore versu extrema eademque in sequenti prima canoro simul atque iucundo hiatu tractim sonat.

Est adeo invenire apud nobiles poetas huiuscemodi suavitatis multa, quae appareat navata esse, non fortuita; sed praeter ceteros omnis apud Homerum plurima.

Uno quippe in loco tales tamque hiantes sonitus in assiduis vocibus pluribus facit: Ἡ δʼ ἑτέρη θέρεϊ προρέει εἰκυῖα χαλάζῃ Ἢ χιόνι ψυχρῇ ἢ ἐξ ὕδατος κρυστάλλῳ, atque item alio loco: Λᾶαν ἄνω ὤθεσκε ποτὶ λόφον.

Catullus quoque elegantissimus poetarum in hisce versibus: Minister vetuli puer Falerni, Inger mi calices amariores, Ut lex Postumiae iubet magistrae Ebria acina ebriosioris, cum dicere ebrio posset et, quod erat usitatius, acinum in neutro genere appellare, amans tamen hiatus illius Homerici suavitatem, ebriam dixit propter insequentis a litterae concentum. Qui ebriosa autem Catullum dixisse putant aut ebrioso, nam id quoque temere scriptum invenitur, in libros scilicet de corruptis exemplaribus factos inciderunt.

Argument 
						 Quoad vivet quoad que morietur cur id ipsum temporis significent, cum ex duobus sint facta contrariis.

QUOAD vivet cum dicitur,
						
						 
						cum item dicitur quoad morietur, videntur quidem duae res dici contrariae; sed idem atque unum tempus utraque verba demonstrant.

Item cum dicitur quoad senatus habebitur et quoad senatus dimittetur, tametsi haberi atque dimitti contraria sunt, unum atque id ipsum tamen utroque in verbo ostenditur.

Tempora enim duo cum inter sese opposita sunt atque ita cohaerentia ut alterius finis cum alterius initio misceatur, non refert utrum per extremitatem prioris an per initium sequentis locus ipse confinis demonstretur.

Argument 
						 Quod censores equum adimere soliti sunt equitibus corpulentis et praepinguibus; quaesitumque utrum ea res cum ignominia an incolumi dignitate equitum facta sit.

NIMIS pingui homini et corpulento censores equum
						
						 
						adimere solitos, scilicet minus idoneum ratos esse cum tanti corporis pondere ad faciendum equitis munus.

Non enim poena id fuit, ut quidam existimant, sed munus sine ignominia remittebatur.

Tamen Cato, in oratione quam De Sacrificio Commisso scripsit, obicit hanc rem criminosius, uti magis videri possit cum ignominia fuisse.

Quod si ita accipias, id profecto existimandum est, non omnino inculpatum neque indesidem visum esse, cuius corpus in tam inmodicum modum luxuriasset exuberassetque.

Argument 
						 Quem in modum responderit Chrysippus adversum eos qui providentiam consistere negaverunt.

QUIBUS non videtur mundus dei et hominum causa institutus neque res humanae providentia gubernari, gravi se argumento uti putant cum ita dicunt: Si esset providentia, nulla essent mala. Nihil enim minus aiunt providentiae congruere, quam in eo mundo quem propter homines fecisse dicatur tantam vim esse aerumnarum et malorum.

Adversus ea Chrysippus cum in libro Περὶ Προνοίας quarto dissereret, Nihil est prorsus istis, inquit, insubidius, qui opinantur bona esse potuisse,

si non essent ibidem mala. Nam cum bona malis contraria sint, utraque necessum est opposita inter sese et quasi mutuo adversoque fulta nisu consistere; nullum adeo contrarium est sine contrario altero.

Quo enim pacto iustitiae sensus esse posset, nisi essent iniuriae? aut quid aliud iustitia est quam iniustitiae privatio? Quid item fortitudo intellegi posset, nisi ex ignaviae adpositione? Quid continentia, nisi ex intemperantiae? Quo item modo prudentia esset, nisi foret contra inprudentia?

Proinde, inquit, homines stulti cur non hoc etiam desiderant, ut veritas sit et non sit mendacium? Namque itidem sunt bona et mala, felicitas et infortunitas, dolor et voluptas.

Alterum enim ex altero, sicuti Plato ait, verticibus inter se contrariis deligatum est; si tuleris unum, abstuleris utrumque.

Idem Chrysippus in eodem libro tractat consideratque dignumque esse id quaeri putat, εἰ αἱ τῶν ἀνθρώπων νόσοι κατὰ φύσιν γίνονται, id est, si
						
						 
						natura ipsa rerum vel providentia, quae compagem hanc mundi et genus hominum fecit, morbos quoque et debilitates et aegritudines corporum, quas patiuntur homines, fecerit.

Existimat autem non fuisse hoc principale naturae consilium, ut faceret homines morbis obnoxios, numquam enim hoc convenisse naturae auctori parentique omnium rerum bonarum.

Sed cum multa, inquit, atque magna gigneret pareretque aptissima et utilissima, alia quoque simul adgnata sunt incommoda his ipsis quae faciebat cohaerentia ; eaque non
						
						 
						per naturam, sed per sequellas quasdam necessarias facta dicit, quod ipse appellat κατὰ παρακολούθησιν.

Sicut, inquit, cum corpora hominum natura fingeret, ratio subtilior et utilitas ipsa operis postulavit ut tenuissimis minutisque ossiculis caput compingeret.

Sed hanc utilitatem rei maiorem alia quaedam incommoditas extrinsecus consecuta est, ut fieret caput tenuiter munitum et ictibus offensionibusque parvis fragile.

Proinde morbi quoque et aegritudines partae sunt, dum salus paritur.

Sicut hercle, inquit, dum virtus hominibus per consilium naturae gignitur, vitia ibidem per adfinitatem contraria 
								nata sunt.

Argument 
						 Quo itidem modo et vim necessitatemque fati constituerit et esse tamen in nobis consilii iudiciique nostri arbitrium confirmaverit.

FATUM, quod εἱμαρμένην Graeci vocant, ad hanc ferme sententiam Chrysippus, Stoicae princeps philosophiae, definit: Fatum est, inquit, sempiterna quaedam et indeclinabilis series rerum et catena, volvens semetipsa sese et inplicans per aeternos consequentiae ordines, ex quibus apta nexaque est.

Ipsa autem verba Chrysippi, quantum valui memoria, ascripsi, ut, si cui meum istud interpretamentum videbitur esse obscurius, ad ipsius verba animadvertat.

In libro enim Περὶ Προνοίας quarto εἱμαρμένην esse dicit φυσικήν τινα σύνταξιν τῶν ὅλων ἐξ ἀϊδίου τῶν ἑτέρων τοῖς ἑτέροις ἐπακολουθούντων καὶ μεταπολουμένων ἀπαραβάτου οὔσης τῆς τοιαύτης ἐπιπλοκῆς.

Aliarum autem opinionum disciplinarumque auctores huic definitioni ita obstrepunt:

Si Chrysippus, inquiunt, fato putat omnia moveri et regi nec declinari transcendique posse agmina fati et volumina, peccata quoque hominum et delicta non suscensenda neque inducenda sunt ipsis voluntatibusque eorum, sed necessitati cuidam et instantiae, quae oritur ex fato, omnium quae sit rerum domina et arbitra, per quam necesse sit fieri quicquid futurum fiturum est; et propterea nocentium poenas legibus inique constitutas, si homines ad maleficia non sponte veniunt, sed fato trahuntur.

Contra ea Chrysippus tenuiter multa et argute disserit; sed omnium fere quae super ea re scripsit huiuscemodi sententia est:

Quamquam ita sit, inquit, ut ratione quadam necessaria et principali coacta atque conexa sint fato omnia, ingenia tamen ipsa mentium nostrarum proinde sunt fato obnoxia, ut proprietas eorum est ipsa et qualitas.

Nam si sunt per naturam primitus salubriter utiliterque ficta, omnem illam vim, quae de fato extrinsecus ingruit, inoffensius tractabiliusque transmittunt. Sin vero sunt aspera et inscita et rudia nullisque artium bonarum adminiculis fulta, etiamsi parvo sive nullo fatalis incommodi conflictu urgeantur, sua tamen scaevitate et voluntario impetu in assidua delicta et in errores se ruunt.

Idque ipsum ut ea ratione fiat, naturalis illa et necessaria rerum consequentia efficit, quae fatum vocatur.

Est enim genere ipso quasi fatale et consequens, ut mala ingenia peccatis et erroribus non vacent.

Huius deinde fere rei exemplo non hercle nimis alieno neque inlepido utitur. Sicut, inquit, lapidem cylindrum si per spatia terrae prona atque derupta iacias, causam
							
							 
							quidem ei et initium praecipitantiae feceris,
							
							 
							mox tamen ille praeceps volvitur, non quia tu id etiam
							
							 
							facis, sed quoniam ita sese modus eius et formae volubilitas habet; sic ordo et ratio et necessitas fati genera ipsa et principia causarum movet, impetus vero consiliorum mentiumque nostrarum actionesque ipsas voluntas cuiusque propria et animorum ingenia moderantur.

Infert deinde verba haec, his quae dixi congruentia: Διὸ καὶ ὑπὸ τῶν Πυθαγορείων εἴρηται. Γνώσει δʼ ἀνθρώπους αὐθαίρετα πήματʼ ἔχοντας, ὡς τῶν βλαβῶν ἑκάστοις παρʼ αὐτοῖς γινομένων καὶ καθʼ ὁρμὴν αὐτῶν ἁμαρτανόντων τε καὶ βλαπτομένων καὶ κατὰ τὴν αὐτῶν διάνοιαν καὶ θέσιν.

Propterea negat oportere ferri audirique homines aut nequam aut ignavos et nocentes et audaces, qui, cum in culpa et in maleficio revicti sunt, perfugiunt ad fati necessitatem, tamquam in aliquod fani asylum et, quae pessime fecerunt, ea non suae temeritati, sed fato esse attribuenda dicunt.

Primus autem hoc sapientissimus ille et antiquissimus poetarum dixit hisce versibus: Ὢ πόποι, οἷον δή νυ θεοὺς βροτοὶ αἰτιόωνται. Ἐξ ἡμέων γάρ φασι κάκʼ ἔμμεναι· οἱ δὲ καὶ αὐτοί Σφῇσιν ἀτασθαλίῃσιν ὑπὲρ μόρον ἄλγεʼ ἔχουσιν.

Itaque M. Cicero, in libro quem De Fato conscripsit, cum quaestionem istam diceret obscurissimam esse et inplicatissimam, Chrysippum quoque philosophum non expedisse se in ea ait
						
						 
						his verbis: Chrysippus aestuans laboransque quonam hoc modo
							
							 
							explicet, et fato omnia fieri et esse aliquid in nobis, intricatur.

Argument 
						 Historia sumpta ex libris Tuberonis de serpente invisitatae longitudinis.

TUBERO in Historiis scriptum reliquit, bello primo Poenico Atilium Regulum consulem in Africa, castris apud Bagradam flumen positis, proelium grande atque acre fecisse adversus unum serpentem in illis locis stabulantem invisitatae inmanitatis, eumque magna totius exercitus conflictione balistis atque catapultis diu oppugnatum, eiusque interfecti corium longum pedes centum et viginti Romam missum esse.

Argument 
						 Quid idem Tubero novae historiae de Atilio Regulo a Carthaginiensibus capto litteris mandaverit; quid etiam Tuditanus super eodem Regulo scripserit.

QUOD satis celebre est de Atilio Regulo, id nuperrime legimus scriptum in Tuditani libris: Regulum captum ad ea quae in senatu Romae dixit, suadens ne captivi cum Carthaginiensibus permutarentur, id quoque addidisse, venenum sibi Carthaginienses dedisse, non praesentarium, sed eiusmodi quod mortem in diem proferret, eo consilio, ut viveret quidem tantisper quoad fieret permutatio, post autem grassante sensim veneno contabesceret.

Eundem Regulum Tubero in Historiis redisse Carthaginem novisque exemplorum modis excruciatum a Poenis dicit:

In atras, inquit, et profundas tenebras eum claudebant ac diu post, ubi erat visus sol ardentissimus, repente educebant et adversus ictus solis oppositum continebant atque intendere in caelum oculos cogebant. Palpebras quoque eius, ne conivere posset, sursum ac deorsum diductas insuebant.

Tuditanus autem somno diu prohibitum atque ita vita privatum refert, idque ubi Romae cognitum est, nobilissimos Poenorum captivos liberis Reguli a senatu deditos et ab his in armario muricibus praefixo destitutos eademque insomnia cruciatos interisse.

Argument 
						 Quod Alfenus iureconsultus in verbis veteribus interpretandis erravit.

ALFENUS iureconsultus, Servii Sulpicii discipulus rerumque antiquarum non incuriosus, in libro Digestorum tricesimo et quarto, Coniectaneorum autem secundo: In foedere, inquit, quod inter populum Romanum et Carthaginienses factum est, scriptum invenitur ut Carthaginienses quotannis populo Romano darent certum pondus argenti puri puti, quaesitumque est quid esset purum putum. Respondi, inquit, ego putum esse valde purum, sicut novum novicium dicimus et proprium propicium, augere atque intendere volentes novi et proprii significationem.

Hoc ubi legimus, mirabamur eandem adfinitatem visam esse Alfeno puri et puti, quae sit novicii et novi ;

nam, si esset puricium, tum sane videretur dici quasi novicium.

Id etiam mirum fuit, quod novicium per augendi figuram dictum existimavit, cum sit novicium non quod magis novum sit, sed quod a novo dictum sit inclinatumque.

His igitur assentimus, qui putum esse dicunt a putando dictum et ob eam causam prima syllaba brevi pronuntiant, non longa, ut existimasse Alfenus videtur, qui a puro id esse factum scripsit.

Putare autem veteres dixerunt vacantia ex quaque re ac non necessaria aut etiam obstantia et aliena auferre et excidere, et quod esse utile ac sine vitio videretur relinquere.

Sic namque arbores et vites et sic rationes etiam putari dictum.

Verbum quoque ipsum puto, quod declarandae sententiae nostrae causa dicimus, non significat profecto aliud quam id agere nos in re dubia obscuraque, ut decisis amputatisque falsis opinionibus, quod videatur esse verum et integrum et incorruptum retineamus.

Argentum ergo in Carthaginiensi foedere putum dictum est quasi exputatum excoctumque omnique aliena materia carens omnibusque ex eo vitiis detractis emaculatum et candefactum.

Scriptum est autem purum putum, non in Carthaginiensi solum foedere, sed cum in multis aliis veterum libris, tum in Q. quoque Ennii tragoedia quae inscribitur Alexander, et in satira M. Varronis quae inscripta est Δὶς Παῖδες οἱ Γέροντες.

DAEDALUS, ut fama est, fugiens Minoia regna, Praepetibus pennis ausus se credere caelo.

In his Vergilii versibus reprehendit Iulius Hyginus pennis praepetibus quasi inproprie et inscite dictum.

Nam praepetes, inquit, aves ab auguribus appellantur, quae aut opportune praevolant aut idoneas sedes capiunt.

Non apte igitur usum verbo augurali existimavit in Daedali volatu, nihil ad augurum disciplinam pertinente.

Sed Hyginus nimis hercle ineptus fuit, cum quid praepetes essent se scire ratus est, Vergilium autem et Cn. Matium, doctum virum, ignorasse, qui in secundo Iliadis Victoriam volucrem praepetem appellavit in hoc versu: Dum dat vincendi praepes Victoria palmam.

Cur autem non Q. quoque Ennium reprehendit, qui in Annalibus non pennas Daedali, sed longe diversius: Brundisium (inquit) pulcro praecinctum praepete portu?

Set si vim potius naturamque verbi considerasset neque id solum quod augures dicerent inspexisset, veniam prorsus poetis daret similitudine ac translatione verborum, non significatione propria utentibus.

Nam quoniam non ipsae tantum aves quae prosperius praevolant, sed etiam loci quos capiunt, quod idonei felicesque sunt, praepetes appellantur, idcirco Daedali pennas praepetes dixit, quoniam ex locis in quibus periculum metuebat in loca tutiora pervenerat.

Locos porro praepetes et augures appellant et Ennius in Annalium primo dixit: praepetibus sese pulcrisque locis dant.

Avibus autem praepetibus contrarias aves inferas appellari, Nigidius Figulus in libro primo Augurii Privati ita dicit: Discrepat dextra sinistrae, praepes inferae.

Ex quo est coniectare praepetes appellatas quae altius sublimiusque volitent, cum differre a praepetibus Nigidius inferas dixerit.

Adulescens ego Romae, cum etiamtum ad grammaticos itarem, audivi Apollinarem Sulpicium, quem inprimis sectabar, cum de iure augurio quaereretur et mentio praepetum avium facta esset, Erucio Claro praefecto urbi dicere, praepetes sibi videri esse alites, quas Homerus τανυπτέρυγας appellaverit, quoniam istas potissimum augures spectarent quae ingentibus alis patulae atque porrectae praevolarent. Atque ibi hos Homeri versus dixit: Τύνη δʼ οἰωνοῖσι τανυπτερύγεσσι κελεύεις Πείθεσθαι, τῶν οὔ τι μετατρέπομʼ οὐδʼ ἀλεγίζω.

Argument 
						 De Acca Larentia et Gaia Taracia; deque origine sacerdotii fratrum Fratruin Arvalium.

ACCAE Larentiae et Gaiae Taraciae, sive illa Fufetia est, nomina in antiquis annalibus celebria sunt. Earum alterae post mortem, Taraciae autem vivae, amplissimi honores a populo Romano habiti.

Et Taraciam quidem virginem Vestae fuisse lex Horatia testis est quae super ea ad populum lata. Qua lege ei plurimi honores fiunt, inter quos ius quoque testimonii dicendi tribuitur, testabilis que una omnium feminarum ut sit datur. Id verbum est legis ipsius Horatiae;

contrarium est in Duodecim Tabulis scriptum: Inprobus intestabilisque esto.

Praeterea si quadraginta annos nata sacerdotio abire ac nubere voluisset, ius ei potestasque exaugurandi atque nubendi facta est munificentiae et beneficii gratia, quod campum Tiberinum sive Martium populo condonasset.

Sed Acca Larentia corpus in vulgus dabat pecuniamque emeruerat ex eo quaestu uberem.

Ea testamento, ut in Antiatis Historia scriptum est, Romulum regem, ut quidam autem alii tradiderunt, populum Romanum bonis suis heredem fecit.

Ob id meritum a flamine Quirinali sacrificium ei publice fit et dies e nomine eius in fastos additus.

Sed Sabinus Masurius in primo Memorialium, secutus quosdam historiae scriptores, Accam Larentiam Romuli nutricem fuisse dicit. Ea, inquit, mulier ex duodecim filiis maribus unum morte amisit. In illius locum Romulus Accae sese filium dedit seque et ceteros eius filios fratres Arvales appellavit. Ex eo tempore collegium mansit fratrum Arvalium numero duodecim, cuius sacerdotii insigne est spicea corona et albae infulae.

Argument 
						 Notata quaedam de rege Alexandro et de P. Scipione memoratu digna.

Ἀπίων, Graecus homo, qui Πλειστονείκης appellatus est, facili atque alacri facundia fuit.

Is cum de Alexandri regis laudibus scriberet: Victi, inquit, hostis uxorem, facie incluta mulierem, vetuit in conspectum suum deduci, ut eam ne oculis quidem suis contingeret.

Lepide igitur agitari potest, utrum videri continentiorem par sit, Publiumne Africanum superiorem, qui, Carthagine ampla civitate in Hispania expugnata, virginem tempestivam, forma egregia, nobilis viri Hispani filiam captam perductamque ad se patri inviolatam reddidit, an regem Alexandrum, qui Darii regis uxorem eandemque eiusdem sororem, proelio magno captain, quam esse audiebat exuperanti forma, videre noluit perducique ad sese prohibuit.

Sed hanc utramque declamatiunculam super Alexandro et Scipione celebraverint, quibus abunde et ingenii et otii et verborum est;

nos satis habebimus, quod ex historia est, id dicere: Scipionem istum, verone an falso incertum, fama tamen, cum esset adulescens, haud sincera fuisse et propemodum constitisse, hosce versus a Cn. Naevio poeta in eum scriptos esse: Etiám qui res magnás manu
							
							 
							saepe géssit glorióse, Cuius fácta viva núnc vigent, qui apud géntes solus praéstat, Eum súus pater cum pállio uno domum
								
								 
								ab amíca abduxit.

His ego versibus credo adductum Valerium Antiatem adversus ceteros omnis scriptores de Scipionis moribus sensisse et eam puellam captivam non redditam patri scripsisse, contra quam nos supra diximus, sed retentam a Scipione atque in deliciis amoribusque ab eo usurpatam usurlpatam .

Argument 
						 Locus exemptus ex Annalibus L. Pisonis historiae et orationis lepidissimae.

QUOD res videbatur memoratu digna, quam fecisse Cn. Flavium, Anni filium, aedilem curulem, L. Piso in tertio Annali scripsit, eaque res perquam pure et venuste narrata a Pisone, locum istum totum huc ex Pisonis Annali transposuimus.

Cn., inquit, Flavius, patre libertino natus, scriptum faciebat, isque in eo tempore aedili curuli apparebat, quo tempore aediles subrogantur, eumque pro tribu aedilem curulem renuntiaverunt.

Aedilem qui comitia habebat negat accipere, neque sibi placere, qui scriptum faceret, eum aedilem fieri.

Cn. Flavius, Anni filius, dicitur tabulas posuisse, scriptu sese abdicasse, isque aedilis curulis factus est.

Idem Cn. Flavius, Anni filius, dicitur ad collegam venisse visere aegrotum. Eo in conclave postquam introivit, adulescentes ibi complures nobiles sedebant. Hi contemnentes eum, assurgere ei nemo voluit.

Cn. Flavius, Anni filius, aedilis, id arrisit, sellam curulem iussit sibi afferri, eam in limine apposuit, ne quis illorum exire posset utique hi omnes inviti viderent sese in sella curuli sedentem.

Argument 
						 Historia super Euclida Socratico, cuius exemplo Taurus philosophus hortari adulescentes suos solitus ad philosophiam naviter sectandam.

PHILOSOPHUS TAURUS, vir memoria nostra in disciplina Platonica celebratus, cum aliis bonis multis salubribusque exemplis hortabatur ad philosophiam capessendam, tum vel maxime ista re iuvenum animos expergebat, Euclidem quam dicebat Socraticum factitavisse.

Decreto, inquit, suo Athenienses caverant, ut qui Megaris civis esset, si intulisse Athenas pedem prensus esset, ut ea res ei homini capitalis esset;

tanto Athenienses, inquit, odio flagrabant finitimorum hominum Megarensium.

Tum Euclides, qui indidem Megaris erat quique ante id decretum et esse Athenis et audire Socratem consueverat, postquam id decretum sanxerunt, sub noctem, cum advesperasceret, tunica longa muliebri indutus et pallio versicolore amictus et caput rica velatus, e domo sua Megaris Athenas ad Socratem commeabat, ut vel noctis aliquo tempore consiliorum sermonumque eius fieret particeps, rursusque sub lucem milia passuum paulo amplius viginti eadem veste illa tectus redibat.

At nunc, inquit, videre est philosophos ultro currere, ut doceant, ad fores iuvenum divitum eosque ibi sedere atque opperiri prope ad meridiem, donec discipuli nocturnum omne vinum edormiant.

Argument 
						 verba ex oratione Q. Metelli Numidici, quae libuit meminisse, ad officium gravitatis dignitatisque vitae ducentia.

CUM inquinatissimis hominibus non esse convicio decertandum neque in maledictis adversum inpudentes et inprobos velitandum, quia tantisper similis et compar eorum fias, dum paria et consimilia dicas atque audis,
						
						 
						non minus ex oratione Q. Metelli Numidici, sapientis viri, cognosci potest quam ex libris et disciplinis philosophorum.

Verba haec sunt Metelli Adversus C. Manlium, tribunum plebis, a quo apud populum in contione lacessitus iactatusque fuerat dictis petulantibus:

Nunc quod ad ilium attinet, Quirites, quoniam se ampliorem putat esse, si se mihi inimicum dictitarit, quem ego mihi neque amicum recipio neque inimicum respicio, in eum ego non sum plura dicturus. Nam cum indignissimum arbitror cui a viris bonis benedicatur, tum ne idoneum quidem cui a probis maledicatur. Nam si in eo tempore huiusmodi homunculum nomines, in quo punire non possis, maiore honore quam contumelia adficias.

Argument 
						 Quod neque testamentum, sicuti Servius Sulpicius existimavit, neque sacellum. sicuti C. Trebatius, duplicia verba sunt, sed a testatione productum alterum,
							
							 
							alterum a sacro imminutum.

SERVIUS SULPICIUS iureconsultus, vir aetatis suae doctissimus, in libro De Sacris Detestandis secundo, qua ratione adductus testamentum verbum esse duplex scripserit, non reperio;

nam compositum esse dixit a mentis contestatione.

Quid igitur calciamentum, quid paludamentum, quid pavimentum, quid vestimentum, quid alia mille per huiuscemodi formam producta, etiamne ista omnia composita dicemus?

Obrepsisse autem videtur Servio, vel si quis est qui id prior dixit, falsa quidem, sed non abhorrens neque inconcinna quasi mentis quaedam in hoc vocabulo significatio, sicut hercle herele C. quoque Trebatio eadem concinnitas obrepsit.

Nam in libro De Religionibus secundo: Sacellum. est, inquit, locus parvus deo sacratus cuin ara. Deinde addit verba haec: Sacellum ex duobus verbis arbitror compositum sacri et cellae, quasi sacra cella.

Hoc quidem scripsit Trebatius; set quis ignorat, sacellum et simplex verbum esse et non ex sacro et cella copulatum, sed ex sacro deminutum?

Argument 
						 De quaestiunculis apud Taurum philosophum in convivio agitatis, quae sympoticae vocantur.

FACTITATUM observatumque hoc Athenis est ab his qui erant philosopho philosophy Tauro iunctiores;

cum domum suam nos vocaret, ne omnino, ut dicitur, immunes et asymboli veniremus, coniectabamus
						
						 
						ad cenulam non cuppedias ciborum, sed argutias quaestionum.

Unusquisque igitur nostrum commentus paratusque ibat quod quaereret, eratque initium loquendi edundi finis.

Quaerebantur autem non gravia nec reverenda, sed ἐνθυμημάτια quaedam lepida et minuta et florentem vino animum lacessentia, quale hoc ferme est subtilitatis ludicrae, quod dicam.

Quaesitum est quando moriens moreretur? cum iam in morte esset, an cum etiamtum in vita foret; et quando surgens surgeret? cum iam staret, an cum etiamtum sederet; et qui artem disceret, quando artifex fieret? cum iam esset, an cum etiamtum non esset.

Utrum enim horum dices, absurde atque ridicule dixeris, multoque absurdius videbitur, si aut utrumque esse dicas aut neutrum.

Sed ea omnia cum captiones esse quidam futtiles atque inanes dicerent, Nolite, inquit Taurus, haec quasi nugarum aliquem ludum aspernari.

Gravissimi philosophorum super hac re serio quaesiverunt; et alii moriendi verbum atque momentum manente adhuc vita dici atque fieri putaverunt, alii nihil in eo tempore vitae reliquerunt totumque illud, quod mori dicitur, morti vindicaverunt;

item de ceteris similibus in diversa tempora et in contrarias sententias discesserunt.

Sed Plato, inquit, noster neque vitae id tempus neque morti dedit, idemque in omni consimilium rerum disceptatione fecit.

Vidit quippe utrumque esse pugnans neque posse ex duobus contrariis, altero manente, alterum constitui quaestionemque fieri per diversorum inter se finium mortis et vitae cohaerentiam, et idcirco peperit ipse expressitque aliud quoddam novum in confinio tempus, quod verbis propriis atque integris τὴν ἐξαίφνης φύσιν appellavit idque ipsum ita, uti dico, inquit, in libro, cui Parmenides titulus est, scriptum ab eo reperietis.

Tales aput Taurum symbolae taliaque erant mensarum secundarum, ut ipse dicere solitus erat, τραγημάτια.

Argument 
						 Poeniendis peccatis tres esse rationes a philosophis attributas; et quamobrem Plato duarum ex his meminerit, non trium.

POENIENDIS peccatis tres esse debere causas existimatum est.

Una est causa, quae Graece vel κόλασις vel νουθεσία dicitur, cum poena adhibetur casti gandi atque emendandi gratia, ut is qui fortuito delinquit attentior fiat correctiorque.

Altera est, quam hi qui vocabula ista curiosius diviserunt τιμωρίαν appellant. Ea causa animadvertendi est, cum dignitas auctoritasque eius in quem est peccatum tuenda est, ne praetermissa animadversio contemptum eius pariat et honorem levet; idcircoque id ei vocabulum a conservatione honoris factum putant.

Tertia ratio vindicandi est quae παράδειγμα a Graecis nominatur cum poenitio propter exemplum necessaria est, ut ceteri a similibus peccatis, quae prohiberi publicitus interest, metu cognitae poenae deterreantur. Idcirco veteres quoque nostri exempla pro maximis gravissimisque poenis dicebant. Quando igitur aut spes magna est ut is qui peccavit citra poenam ipse sese ultro corrigat, aut spes contra nulla est emendari eum posse et corrigi, aut iacturam dignitatis, in quem peccatum est, metui non necessum est, aut non id peccatum est cuius exemplum necessario metu sanciendum sit: tum, quicquid ita delictum est non sane dignum esse imponendi poenae studium visum est.

Has tris ulciscendi rationes et philosophi alii plurifariam et noster Taurus in primo commentariorum Commentartorum , quos in Gorgian Platonis composuit, scriptas reliquit.

Plato autem ipse verbis apertis duas solas esse poeniendi causas dicit: unam, quam primo in loco propter corrigendum, alteram, quam in tertio propter exempli metum posuimus.

Verba haec sunt Platonis in Gorgia: Προσήκει δὲ παντὶ τῷ ἐν τιμωρίᾳ ὄντι ὑπʼ ἄλλου ὀρθῶς τιμωρουμένῳ ἢ βελτίονι γίγνεσθαι καὶ ὀνίνασθαι, ἢ παραδείγματι ἄλλοις 
						
						 
						 γίγνεσθαι, ἵνα ἄλλοι οἱ 
						
						 
						 ὁρῶντες πάσχοντα φοβούμενοι βελτίους γίγνωνται.

In hisce verbis facile intellegas τιμωρίαν Platonem dixisse, non ut supra scripsi quosdam dicere, sed ita ut promisce promisee dici solet pro omni punitione.

Anne autem quasi omnino parvam et contemptu dignam praeterierit poenae sumendae causam propter tuendam laesi hominis auctoritatem, an magis quasi ei quam dicebat rei non necessariam praetermiserit, cum de poenis, non in vita neque inter homines, sed post vitae tempus capiendis scriberet, ego in medium relinquo.

Argument 
						 De verbo quiesco, an e littera corripi an produci debeat.

AMicus noster, homo multi studii atque in bonarum disciplinarum opere frequens, verbum quiescit usitate e littera correpta dixit.

Alter item amicus, homo in doctrinis, quasi in praestigiis, mirificus communiumque vocum respuens nimis et fastidiens, barbare eum dixisse opinatus est, quoniam producere debuisset, non corripere.

Nam quiescit ita oportere dici praedicavit, ut calescit, nitescit, stupescit et alia huiuscemodi multa.

Id etiam addebat, quod quies e producto, non brevi diceretur.

Noster autem, qua est rerum omnium verecunda mediocritate, ne si Aelii quidem, Cincii et Santrae dicendum ita censuissent, obsecuturum se fuisse ait contra perpetuam Latinae linguae consuetudinem, neque se tam insignite locuturum, ut absona inauditaque diceret;

litteras tamen super hac re fecit inter exercitia quaedam ludicra et quiesco non esse his simile quae supra posui, nec a quiete dictum, sed ab eo quietem quieterm , Graecaeque vocis et modum et originem verbum istud habere demonstravit, rationibusque haut sane frigidis docuit quiesco e littera longa dici non convenire.

Argument 
						 Verbum deprecor a poeta Catullo inusitate quidem, sed apte positum et proprie; deque ratione eius verbi exemplisque veterum scriptorum.

EIUSMODI quispiam qui tumultuariis et inconditis linguae exercitationibus ad famam sese facundiae promiserat proniiserat 
						
						 
						neque orationis Latinae usurpationes rationesve
						
						 
						ullas didicerat, cum in Lycio forte vespera ambularemus, ludo ibi et voluptati fuit.

Nam cum esset verbum deprecor doctiuscule positum in Catulli carmine, quia id ignorabat, frigidissimos versus esse dicebat omnium quidem iudicio venustissimos, quos subscripsi: Lesbia mi dicit semper male nec tacet umquam De me; Lesbia me dispeream nisi amat. Quo signo? quia sunt totidem mea; deprecor illam Assidue, verum dispeream nisi amo.

Deprecor hoc in loco vir bonus ita esse dictum putabat, ut plerumque a vulgo dicitur, quod significat valde precor et oro et supplico, in quo de praepositio ad augendum et cumulandum valet.

Quod si ita esset, frigidi sane versus forent.

Nunc enim contra omnino est; nam de praepositio, quoniam est anceps, in uno eodemque verbo duplicem vim
						
						 
						capit. Sic enim deprecor a Catullo dictum est, quasi detestor vel exsecror vel depello vel abominor ;

contra autem valet, cum Cicero Pro P. Sulla ita dicit: Quam
							
							 
							multorum hic vitamst
							
							 
							a Sulla deprecatus.

Item in dissuasione legis agrariae: Si quid deliquero, nullae sunt imagines, quae me a vobis deprecentur.

Sed neque solus Catullus ita isto verbo usus est. Pleni sunt adeo libri similis in hoc verbo significationis, ex quibus unum et alterum, quae subpetierant, apposui.

Q. Ennius in Erectheo non longe secus dixit quam Catullus Cattullus : Qui núnc (inquit) aerumna meá libertatém paro, Quibus sérvitutem meá miseria déprecor; signat
						
						 
						 abigo et amolior, vel prece adhibita vel quo alio modo.

Item Ennius in Cresphonte: Ego cum meae vitae parcam, létum inimico déprecer.

Cicero in libro sexto De RepublIca ita scripsit: Quod quidem eo fuit maius, quia, cum causa pari collegae essent, non modo invidia pari non erant, sed etiam Claudi invidiam Gracchi caritas deprecabatur ; hic quoque item non est valde precabatur, sed quasi propulsabat invidiam
						
						 
						et defensabat invidiam, quod Graeci propinqua significatione παραιτεῖσθαι dicunt.

Item Pro Aulo Caecina consimiliter Cicero verbo isto utitur. Quid, inquit, huic
							
							 
							homini facias? Nonne concedas interdum ut excusatione summae stultitiae summae improbitatis odium deprecetur? Item In Verrem actionis secundae primo:

Nunc vero quid faciat Hortensius? Avaritiaene crimina frugalitatis laudibus deprecetur? At hominem flagitiosissimum, libidinosissimum nequissimumque defendit. Sic igitur Catullus eadem se facere dicit quae Lesbiam, quod et malediceret ei palam respueretque et recusaret detestareturque assidue et tamen eam penitus deperiret.

Argument 
						 Quis omnium primus libros publice praebuerit legendos; quantusque numerus numerous fuerit Athenis ante clades Persicas librorum in bibliothecis publicorum.

LIBROS Athenis disciplinarum liberalium publice ad legendum praebendos primus posuisse dicitur Pisistratus tyrannus. Deinceps studiosius accuratiusque ipsi Athenienses auxerunt; sed omnem illam postea librorum copiam Xerxes, Athenarum potitus, urbe ipsa praeter arcem incensa, abstulit asportavitque in Persas.

Eos porro libros universos multis post tempestatibus Seleucus rex, qui Nicanor appellatus est, referendos Athenas curavit.

Ingens postea numerus librorum in Aegypto ab Ptolemaeis regibus vel conquisitus vel confectus est ad milia ferme voluminum septingenta;
						
						 
						sed ea omnia bello priore Alexandrino, dum diripitur ea civitas, non sponte neque opera consulta, sed a militibus forte auxiliaris incensa sunt.

Argument 
						 Quamobrem Quintus Claudius Quadrigarius, in undevicesimo
							
							 
							 Annali, scripserit rectiores certioresque ictus fieri, si sursum quid mittas quam si deorsum.

QUINTUS CLAUDIUS in undevicesimo Annali, cum oppidum a Metello proconsule oppugnari, contra ab oppidanis desuper e muris propugnari describeret, ita scripsit: Sagittarius cum funditore utrimque summo studio spargunt fortissime. Sed sagittam atque lapidem deorsum an sursum mittas, hoc interest; nam neutrum potest deorsum versum recte mitti, sed sursum utrumque optime. Quare milites Metelli sauciabantur multo minus et, quod maxime opus erat, a pinnis hostis defendebant facillime finditore Percontabar .

Percontabar ego Antonium Iulianum luhanum rhetorem, cur hoc ita usu veniret quod Quadrigarius dixisset, ut contigui magis directioresque ictus fiant, si vel lapidem vel sagittam sursum versus iacias quam deorsum, cum proclivior faciliorque iactus sit ex supernis in infima quam ex infimis in superna.

Tum Iulianus, comprobato genere quaestionis, Quod de sagitta, inquit, et lapide dixit, hoc de omni fere missili telo dici potest.

Facilior autem iactus est, sicuti dixisti, si desuper iacias, si quid iacere tantum velis, non ferire.

Sed cum modus et impetus iactus temperandus derigendusque est, tum, si in prona iacias, moderatio atque ratio inittentisque mittentis praecipitantia qualicumque ipsa et pondere cadentis teli corrumpitur.

At si in editiora mittas et ad percutiendum superne aliquid manum et oculos conlinies, quo motus a te datus tulerit, eo telum ibit quod ieceris.

Ad hane ferme sententiam Iulianus super istis Q. Claudii verbis nobiscum sermocinatus est.

Quod ait idem Q. Claudius: a pinnis hostis defendebant facillime, animadvertendum est usum esse eum verbo defendebant, non ex vulgari consuetudine, sed admodum proprie et Latine.

Nam defendere et offendere inter sese adversa sunt, quorum alterum significat ἐμποδὼν ἔχειν, id est incurrere in aliquid et incidere, alterum ἐκποδὼν ποιεῖν, id est avertere atque depellere, quod hoc in loco Claudio dicitur.

Argument 
						 Qualibus verbis notarit Herodes Atticus falso quempiam cultu amictuque nomen habitumque philosophi ementientem.

AD Herodem Atticum, consularem virum ingenioque amoeno et Graeca facundia celebrem, adiit nobis praesentibus palliatus quispiam et crinitus barbaque prope ad pubem usque porrecta ac petit aes sibi dari εἰς ἄρτους.

Tum Herodes interrogat quisnam esset.

Atque ille, vultu sonituque vocis obiurgatorio, philosophum sese esse dicit et mirari quoque addit cur quaerendum putasset quod videret.

Video, inquit Herodes, barbam et pallium, philosophum nondum video.

Quaeso autem te, cum bona venia dicas mihi quibus nos uti posse argumentis existimas, ut esse te philosophum noscitemus?

Interim aliquot ex his qui cum Herode erant erraticum esse hominem dicere et nulli
						
						 
						rei incolamque esse sordentium ganearum, nisi accipiat quod petat
						
						 
						convicio turpi solitum incessere; atque ibi Herodes Demus, inquit, huic aliquid aeris, cuicuimodi est,

tamquam homines, non tamquam homini, et iussit dari pretium panis triginta dierum.

Tum nos aspiciens qui eum sectabamur, Musonius, inquit, aeruscanti cuipiam id genus et philosophum sese ostentanti dari iussit mille nummum, et cum plerique dicerent nebulonem esse hominem malum et malitiosum et nulla re bona dignum, tum Musonium subridentem dixisse aiunt: ἄξιος οὖν ἐστὶν ἀργυρίον.

Sed hoc potius, inquit, dolori mihi et aegritudini est, quod istiusmodi animalia spurca atque probra nomen usurpant sanctissimum sanetissimum et philosophi appellantur.

Maiores autem mei Athenienses nomina iuvenum fortissimorum Harmodii et Aristogitonis, qui libertatis recuperandae gratia Hippiam tyrannum interficere adorsi erant, ne umquam servis indere liceret decreto publico sanxerunt, quoniam nefas ducerent nomina libertati patriae devota servili contagio pollui.

Cur ergo nos patimur nomen philosophiae inlustrissimum in hominibus deterrimis exsordescere exordescere ? Simili autem, inquit, exemplo ex contraria specie antiquos Romanorum audio praenomina patriciorum quorundam male de republica meritorum et ob eam earn causam capite damnatorum censuisse, ne cui eiusdem gentis patricio inderentur, ut vocabula quoque eorum defamata atque demortua cum ipsis viderentur.

Argument 
						 Epistula Philippi regis ad Aristotelem philosophum super Alexandro recens nato.

PHILIPPUS, Amyntae filius, terrae Macedoniae rex, cuius virtute industriaque Macetae locupletissimo imperio aucti gentium nationumque nationunique multarum multarur potiri coeperant et cuius vim atque arma toti Graeciae cavenda metuendaque inclitae illae Demosthenis orationes contionesque vocificant—

is Philippus, cum in omni fere tempore negotiis belli victoriisque adfectus exercitusque esset, a liberali tamen Musa et a studiis humanitatis numquam afuit, quin lepide comiterque pleraque et faceret et diceret.

Feruntur adeo libri epistularum eius, munditiae et venustatis et prudentiae plenarum, velut sunt illae litterae quibus Aristoteli philosopho natum esse sibi Alexandrum nuntiavit.

Ea epistula, quoniam curae diligentiaeque in liberorum disciplinas hortamentum est, exscribenda visa est ad commonendos parentum animos.

Exponenda est igitur ad hanc ferme sententiam: Philippus Aristoteli salutem dicit. 
							 Filium mihi genitum scito. Quod equidem dis habeo gratiam, non proinde quia natus est, quam pro eo, quod nasci contigit temporibus vitae tuae. Spero enim fore ut eductus eruditusque a te, dignus existat et nobis et rerum nostrarum
								
								 
								susceptione.

Ipsius autem Philippi verba haec sunt: 
							 Φίλιππος Ἀριστοτέλει χαίρειν. 
							 Ἴσθι μοι γεγονότα υἱόν. πολλὴν οὖν τοῖς θεοῖς ἔχω χάριν, οὐχ οὕτως ἐπὶ τῇ γενέσει τοῦ παιδός, ὡς ἐπὶ τῷ κατὰ τὴν σὴν ἡλικίαν αὐτὸν γεγονέναι: ἐλπίζω γάρ αὐτὸν ὑπὸ σοῦ τραφέντα καὶ παιδευθέντα ἄξιον ἔσεσθαι καὶ ἡμῶν καὶ τῆς τῶν πραγμάτων διαδοχῆς.

Argument 
						 De barbararum gentium prodigiosis miraculis; deque diris et exitiosis effascinationibus; atque inibi de feminis repente versis in mares.

CUM e Graecia in Italiam rediremus et Brundisium iremus egressique e navi in terram in portu illo inclito spatiaremur, quem Q. Ennius remotiore paulum, sed admodum scito vocabulo praepetem appellavit, fasces librorum venalium expositos vidimus.

Atque ego avide statim pergo ad libros.

Erant autem isti omnes libri Graeci miraculorum fabularumque pleni, res inauditae, incredulae, scriptores veteres non parvae auctoritatis: Aristeas Proconnesius et Isigonus Nicaeensis et Ctesias et Onesicritus et Philostephanus et Hegesias;

ipsa autem volumina ex diutino situ squalebant et habitu aspectuque taetro erant.

Accessi tamen percontatusque pretium sum et, adductus mira atque insperata vilitate, libros plurimos aere pauco emo eosque omnis duabus proximis noctibus cursim transeo; atque in legendo carpsi exinde quaedam et notavi mirabilia et scriptoribus fere nostris intemptata eaque his commentariis aspersi, ut qui eos lectitarit ne rudis omnino et ἀνήκοος inter istiusmodi rerum auditiones reperiatur.

Erant igitur in illis libris scripta huiuscemodi: Scythas illos penitissimos penitissiimos , qui sub ipsis septentrionibus aetatem agunt, corporibus hominum vesci eiusque victus alimento vitam ducere et ἀνθρωποφάγους nominari; item esse homines sub eadem regione caeli unum oculum in frontis medio habentes, qui appellantur Arimaspi, qua fuisse facie Cyclopas poetae ferunt; alios item esse homines apud eandem caeli plagam singulariae velocitatis, vestigia pedum habentes retro porrecta, non, ut ceterorum hominum, prosum spectantia;
						
						 
						praeterea traditum esse memoratumque in ultima quadam terra, quae Albania dicitur, gigni homines, qui in pueritia canescant et plus cernant oculis per noctem quam interdiu; item esse compertum et creditum, Sauromatas, qui ultra Borysthenen fluvium longe colunt, cibum capere semper diebus tertiis, medio abstinere.

Id etiam in isdem libris scriptum offendimus, quod postea in libro quoque Plinii Secundi Naturalis Historiae septimo legi, esse quasdam in terra Africa hominum familias voce atque lingua effascinantium,

qui si impensius forte laudaverint pulchras arbores, segetes laetiores, infantes amoeniores, egregios equos, pecudes pastu atque cultu opimas, emoriantur repente haec omnia, nulli aliae causae obnoxia. Oculis quoque exitialem fascinationem fieri in isdem libris scriptum est traditurque esse homines in Illyriis qui interimant videndo quos diutius irati viderint, eosque ipsos mares feminasque, qui visu ita
						
						 
						nocenti sunt, pupillas in singulis oculis binas habere.

Item esse in montibus terrae Indiae homines caninis capitibus et latrantibus eosque vesci avium et ferarum venatibus; atque esse item alia aput ultimas orientis terras miracula homines, qui monocoli appellentur, singulis cruribus saltatim currentes, vivacissimae pernicitatis; quosdam etiam esse nullis cervicibus, oculos in humeris habentes.

Iam vero hoc egreditur omnem modum admirationis, quod idem illi scriptores gentem esse aiunt aput extrema Indiae, corporibus hirtis et avium ritu plumantibus plumnantibus , nullo cibatu vescentem, sed spiritu florum naribus hausto victitantem;

Pygmaeos quoque haut longe ab his nasci, quorum qui longissimi sint, non longiores esse quam pedes duo et quadrantem.

Haec atque alia istiusmodi plura legimus, sed cum ea scriberemus, tenuit nos non idoneae scripturae taedium, nihil ad ornandum iuvandumque usum vitae pertinentis.

Libitum tamen est in loco hoc miraculorum notare id etiam, quod Plinius Secundus, vir in temporibus aetatis suae ingenii dignitatisque gratia auctoritate magna praeditus, non audisse neque legisse, sed scire sese atque vidisse in libro Naturalis Historiae septimo scripsit.

Verba igitur haec, quae infra posui, ipsius sunt, ex eo libro sumpta, quae profecto faciunt ut neque respuenda neque ridenda sit notissima illa veterum poetarum de Caenide et Caeneo cantilena.

Ex feminis, inquit, mutari in mares, non esse fabulosum. Invenimus in annalibus, Q. Licinio Crasso, C. Cassio Longino consulibus, Casini puerum factum ex virgine sub parentibus iussuque haruspicum deportatum in insulam desertam. Licinius Mucianus prodidit visum esse a se Argis Arescontem, cui nomen Arescusae fuisset,
							
							 
							nupsisse etiam, mox barbam et virilitatem provenisse uxoremque duxisse; eiusdem sortis et Zmyrnae puerum a se visum. Ipse in Africa vidi mutatum in marem die nuptiarum L. Cossitium civem Thysdritanum, vivebatque cum proderem haec.

Idem Plinius in eodem libro verba haec scripsit: Gignuntur homines utriusque sexus, quos hermaphroditos vocamus, olim androgynos vocatos et in prodigiis habitos, nunc nune vero in deliciis.

Argument 
						 Diversae nobilium philosophorum sententiae de genere ac natura voluptatis; verbaque Hieroclis philosophi quibus decreta Epicuri insectatus est.

DE voluptate veteres philosophi diversas sententias dixerunt.

Epicurus voluptatem summum bonum esse ponit, eam tamen ita definit: σαρκὸς εὐσταθὲς κατάστημα.

Antisthenes Socraticus summum malum dicit; eius namque hoc verbum est: μανείην μᾶλλον ἢ ἡσθείην.

Speusippus vetusque omnis Academia voluptatem et dolorem duo mala esse dicunt opposita inter sese, bonum tamen esse quod utriusque medium foret.

Zeno censuit voluptatem esse indifferens, id est neutrum, neque bonum neque malum, quod ipse Graeco vocabulo ἀδιάφορον appellavit.

Critolaus Peripateticus et malum esse voluptatem ait et multa alia mala parere ex sese, iniurias,
						
						 
						desidias, obliviones, ignavias.

Plato ante hos omnis ita varie et multiformiter multiobrmiter de voluptate disseruit, ut cunctae istae sententiae quas exposui videantur ex sermonum eius fontibus profluxisse; nam proinde unaquaque utitur, ut et ipsius voluptatis natura fert, quae est multiplex, et causarum quas tractat, rerumque quas efficere vult ratio desiderat.

Taurus autem noster, quotiens facta mentio Epicuri erat, in ore atque in lingua habebat verba haec Hieroclis Stoici, viri sancti et gravis, ἡδονὴ τέλος, πόρνης δόγμα· οὐκ ἔστιν πρόνοια, οὐδὲ πόρνης δόγμα.

Argument 
						 Verbum quod est ab ago frequentativum, in syllaba prima quonam sit modulo pronuntiandum.

An eo quod est ago et egi, verba sunt quae appellant grammatici frequentativa, actito et actitavi.

Haec quosdam non sane indoctos viros audio ita pronuntiare, ut primam in his litteram corripiant, rationemque dicunt, quoniam in verbo principali, quod est ago, prima littera breviter pronuntiatur.

Cur igitur ab eo quod est edo et ungo, in quibus verbis prima littera breviter dicitur, esito et unctito, quae sunt eorum frequentativa, prima littera longa promimus et contra dictito, ab eo verbo quod est dico, correpte dicimus? Num ergo potius actito et actitavi producenda sunt? quoniam frequentativa ferme omnia eodem modo in prima syllaba dicuntur, quo participia praeteriti temporis ex his verbis unde ea profecta sunt in eadem syllaba pronuntiantur, sicuti lego lectus facit lectito ; ungo unctus, unctito ; scribo scriptus, scriptito ; moveo motus, motito ; pendeo pensus, pensito ; edo esus, esito ; dico autem dictus dictito facit; gero gestus, gestito ; veho vectus, vectito ; rapio raptus, raptito ; capio captus, captito ; facio factus, factito. Sic igitur actito producte in prima syllaba pronuntiandum, quoniam ex eo fit quod est ago et actus.

Argument 
						 De conversione foliorum in arbore olea brumali et solstitiali die; deque fidibus id temporis ictu alieno sonantibus.

Volgo VULGO et scriptum et creditum est, folia olearum arborum brumali et solstitiali die converti et quae pars eorum fuerit inferior atque occultior, eam supra fieri atque exponi ad oculos et ad solem.

Quod nobis quoque semel atque iterum experiri volentibus ita esse propemodum propeinodum visum est.

Sed de fidibus rarius dictu et mirabilius est; quam rem et alii docti viri et Suetonius etiam Tranquillus, in libro Ludicrae Historiae primo, satis compertam esse satisque super ea constare adfirmat: nervias in fidibus brumali die alias digitis pelli, alias sonare.

Argument 
						 Necessum esse qui multa habeat multis indigere; deque ea re Favorini philosophi cum brevitate eleganti sententia.

VERUM est profecto quod observato rerum usu sapientes viri dixere, multis egere qui multa habeat, magnamque indigentiam nasci non ex inopia magna, sed ex magna copia; multa enim desiderari ad multa quae habeas tuenda.

Quisquis igitur, multa habens, cavere atque prospicere velit ne quid egeat neve quid desit, iactura opus esse, non quaestu, et minus habendum esse, ut minus desit.

Hanc sententiam memini a Favorino inter ingentes omnium clamores clarnores detornatam inclusamque verbis his paucissimis: Τὸν γὰρ μυρίων καὶ πεντακισχιλίων χλαμύδων δεόμενον οὐκ ἔστι μὴ πλειόνων δεῖσθαι· οἷς γὰρ ἔχω προσδεόμενος, ἀφελὼν ὧν ἔχω, ἀρκοῦμαι οἷς ἔχω.

Argument 
						 Quis modus sit vertendi verba in Graecis Graeeis sententiis; deque his Homeri versibus quos Vergilius vertisse aut bene apteque aut inprospere existimatus est.

QUANDO ex poematis Graecis vertendae imitandaeque sunt insignes sententiae, non semper aiunt enitendum ut omnia omnino verba in eum in quem dicta sunt modum vertamus.

Perdunt enim gratiam pleraque, si quasi invita et recusantia violentius transferantur.

Scite ergo et considerate Vergilius, cum aut Homeri aut Hesiodi aut Apollonii aut Parthenii aut Callimachi aut Theocriti aut quorundam aliorum locos effingeret, partim reliquit, alia expressit.

Sicuti nuperrime, aput mensam cum legerentur utraque simul Bucolica Theocriti et Vergilii, animadvertimus reliquisse Vergilium quod Graecum quidem mire quam suave est, verti autem neque debuit neque potuit.

Sed enim quod substituit pro eo, quod omiserat, non abest quin iucundius lepidiusque sit: Βάλλει καὶ μάλοισι τὸν αἰπόλον ἁ Κλεαρίστα Τὰς αἶγας παρελᾶντα καὶ ἁδύ τι ποππυλιάζει.

Malo me Galatea petit, lasciva puella, Et fugit ad salices et se cupit ante videri.

Illud quoque alio in loco animadvertimus caute omissum, quod est in Graeco versu dulcissimum Τίτυρʼ, ἐμὶν τὸ καλὸν πεφιλημένε, Βόσκε τὰς αἶγας Καὶ ποτὶ τὰν κράναν ἄγε, Τίτυρε· καὶ τὸν ἐνόρχαν Τὸν Λιβυκὸν κνάκωνα φυλάσσεο, μή τυ κορύξῃ. Quo enim pacto diceret:

τὸ καλὸν πεφιλημένετὸ καλὸν πεφιλημένε, verba hercle non translaticia, sed cuiusdam nativae dulcedinis?

Hoc igitur reliquit et cetera vertit non infestiviter, nisi quod caprum dixit, quem Theocritus ἐνόρχαν appellavit—

auctore enim M. Varrone is demum Latine caper dicitur, qui excastratus est: —

Tityre, dum redeo, brevis est via, pasce capellas Et potum pastas age, Tityre, et inter agendum Occursare capro, cornu ferit ille, caveto.

Et quoniam de transferendis sententiis loquor, memini audisse me ex Valerii Probi discipulis, docti hominis et in legendis pensitandisque veteribus scriptis bene callidi, solitum eum dicere, nihil quicquam tam inprospere Vergilium ex Homero vertisse quam versus hos amoenissimos, quos de Nausicaa Homerus fecit: Οἵη δʼ Ἄρτεμις εἶσι κατʼ οὔρεος ἰοχέαιρα, Ἢ κατὰ Τηΰγετον περιμήκετον ἢ Ἐρύμανθον Τερπομένη κάπροισι καὶ ὠκείῃς ἐλάφοισιν· Τῇ δέ θʼ ἅμα νύμφαι, κοῦραι Διὸς αἰγιόχοιο, Ἀγρονόμοι παίζουσι· γέγηθε δέ τε φρένα Λητώ· Πασάων δʼ ὕπερ ἥ γε κάρη ἔχει ἠδὲ μέτωπα, Ῥεῖα δʼ ἀριγνώτη πέλεται, καλαὶ δέ τε πᾶσαι, —

Qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi Exercet Diana choros chores , quam mille secutae Hinc atque hinc glomerantur Oriades. Illa pharetram Fert humero gradiensque deas supereminet omnis. Latonae tacitum pertemptant gaudia pectus.

Primum omnium id visum esse dicebant Probo, quod aput Homerum quidem virgo Nausicaa, ludibunda inter familiares puellas in locis solis, recte atque commode confertur cum Diana venante in iugis montium inter agrestes deas, nequaquam autem conveniens Vergilium fecisse, quoniam Dido in urbe media ingrediens inter Tyrios principes cultu atque incessu serio, instans operi, sicut ipse ait, regnisque futuris, nihil eius similitudinis capere possit, quae lusibus atque venatibus Dianae congruat;

tum postea, quod Homerus studia atque oblectamenta in venando Dianae honeste aperteque dicit, Vergilius autem, cum de venatu deae nihil dixisset, pharetram tantum facit eam ferre in humero, tamquam sit onus et sarcina; atque illud impense Probum esse demiratum in Vergilio dicebant, quod Homerica quidem Λητώ gaudium gaudeat genuinum et intimum atque in ipso penetrali cordis et animae vigens, siquidem non aliud est: γέγηθε δέ τε φρένα Λητώ, ipse autem, imitari ea volens, gaudia fecerit pigra et levia et cunctantia et quasi in summo pectore supernantia:

nescire enim sese, quid significaret aliud pertemptant ; praeter ista omnia florem ipsius totius loci Vergilium videri omisisse, quod hunc Homeri versum exigue secutus sït: Ῥεῖα δʼ ἀριγνώτη πέλεται, καλαὶ δέ τε πᾶσαι,

quando nulla maior cumulatiorque pulcritudinis laus dici potuerit, quam quod una inter omnis pulcras excelleret, una facile et ex omnibus nosceretur.

Argument 
						 Quod Annaeus Cornutus versus Vergilii, quibus Veneris et Vulcani concubitum pudice operteque dixit, reprehensione spurca et odiosa inquinavit.

ANNIANUS poeta, et plerique cum eo eiusdem Musae viri, summis adsiduisque laudibus hos Vergilii versus ferebat, quibus Vulcanum et Venerem iunctos mixtosque iure coniugii, rem lege naturae operiendam, verecunda quadam translatione verborum, cum ostenderet demonstraretque, protexit.

Sic enim scripsit: Ea verba locutus Optatos dedit amplexus placidumque petivit Coniugis infusus gremio per membra soporem.

Minus autem difficile esse arbitrabantur, in istiusmodi re dicenda, verbis uti uno atque altero brevi tenuique eam signo demonstrantibus, sicut Homerus dixerit: παρθενίην ζώνην et λέκτροιο θεσμόν et ἔργα φιλοτήσια,

tot vero et tam evidentibus ac tamen non praetextatis, sed puris honestisque verbis venerandum illud concubii pudici secretum neminem quemquam alium dixisse.

Sed Annaeus Cornutus, homo sane pleraque alia non indoctus neque inprudens, in secundo tamen librorum, quos De Figuris Sententiarum conposuit, egregiam totius istius verecundiae laudem insulsa nimis et odiosa scrutatione violavit.

Nam cum genus hoc figurae probasset et satis circumspecte factos esse versus dixisset, Membra tamen, inquit, paulo incautius nominavit.

Argument 
						 De Valerio Corvino; et unde Corvinus.

DE MAXIMO VALERIO, qui Corvinus appellatus est ob auxilium propugnationemque corvi alitis, haut quisquam est nobilium scriptorum qui secus dixerit.

Ea res prorsus miranda sic profecto est in libris annalibus memorata:

Adulescens tali genere editus,
						
						 L. Furio, Claudio Appio consulibus fit tribunus militaris.

Atque in eo tempore copiae Gallorum ingentes agrum Pomptinum insederant instruebaturque
						
						 
						acies a consulibus, de vi ac multitudine hostium satis agentibus.

Dux interea Gallorum, vasta et ardua proceritate armisque auro praefulgentibus, grandia ingrediens et manu telum reciprocans incedebat perque contemptum et superbiam circumspiciens circumsliciens despiciensque omnia, venire iubet et congredi, si quis pugnare secum ex omni Romano exercitu auderet.

Tum Valerius tribunus, ceteris inter metum pudoremque ambiguis, impetrato prius a consulibus ut in Gallum tam inaniter adrogantem pugnare sese permitterent, progreditur intrepide modesteque obviam; et congrediuntur et consistunt et conserebantur iam manus. Atque ibi vis quaedam divina fit:

corvus repente inprovisus advolat et super galeam tribuni insistit atque inde in adversari os atque oculos pugnare incipit; insilibat, obturbabat et unguibus manum laniabat et prospectum alis arcebat atque, ubi satis saevierat, revolabat in galeam tribuni.

Sic tribunus, spectante utroque exercitu, et sua virtute nixus et opera alitis propugnatus, ducem hostium hiostium ferocissimum ferocissinmum vicit interfecitque atque ob hane causam cognomen habuit Corvinus.

Id factum est annis quadringentis quinque post Romam conditam.

Statuam Corvino isti divus Augustus in foro suo statuendam curavit. In eius statuae capite corvi simulacrum est, rei pugnaeque quam quain diximus monimentum.

Argument 
						 De verbis quae in utramque partem significatione adversa et reciproca dicuntur.

UT formidulosus formdulosus dici potest et qui formidat et qui formidatur, ut invidiosus et qui invidet et cui invidetur, ut suspiciosus et qui suspicatur et qui suspectus est, ut ambitiosus et qui ambit et qui ambitur, ut item gratiosus et qui adhibet gratias et qui admittit, ut laboriosus et qui laborat et qui labori est, ut pleraque alia huiuscemodi in utramque partem dicuntur, ita infestus quoque ancipiti significatione est.

Nam et is infestus appellatur, qui malum infert cuipiam, et contra, cui aliunde impendet malum, is quoque infestus dicitur.

Sed quod prius posui profecto exemplis non indiget; sic adeo multi locuntur, ut infestum dicant inimicum atque adversum; alterum autem illud ignorabilius obscuriusque est.

Quis enim e medio facile dixerit infestum esse, cui alter infestus est? Sed et veteres plerique ita dixerunt et M. Tullius, in oratione quam Pro Cn. Plancio scripsit, vocabulo hoc sic usus est:

Dolebam, inquit, iudices, et acerbe ferebam, si huius salus ob eam earn ipsam causam esset infestior, quod is meam salutem atque vitam sua benivolentia, praesidio custodiaque texisset.

Nos igitur de origine et ratione verbi quaerebamus, atque ita in Nigidianis scriptum invenimus: Infestum est a festinando dictum; nam qui instat, inquit, alicui eumque properans urget opprimereque eum studet festinatque, aut contra de cuius periculo et exitio festinatur, is uterque infestus dicitur ab instantia atque imminentia fraudis, quam vel facturus cuipiam vel passurus est.

Ne quis autem de suspicioso, quod supra posuimus, et de formiduloso in eam partem quae minus usitata est, exemplum requirat, de suspicioso aput M. Catonem De Re Floria ita scriptum: Sed nisi qui palam corpore pecuniam quaereret aut se lenoni locavisset, etsi famosus et suspiciosus fuisset, vim in corpus liberum non aecum censuere adferri.

Suspiciosum enim Cato hoc in loco suspectum significat, non suspicantem:

formidulosum autem, qui formidetur, Sallustius in Catilina ita dicit: Igitur talibus viris non labor insolitus, non locus ullus ulius asper aut arduus erat, non armatus hostis formidulosus.

Item C. Calvus in poematis laboriosus dicit, non, ut vulgo dicitur, qui laborat, sed in quo laboratur: Durum (inquit) rus fugit et laboriosum.

Eadem ratione Laberius quoque in Sororibus: Ecastor (inquit) mustum somniculosum,

et Cinna in poematis: Somniculosam ut Poénus aspidém Psyllus.

Metus quoque et iniuria atque alia quaedam id genus sic utroqueversum dici possunt; nam metus hostium recte dicitur et cum timent hostes et cum timentur.

Itaque Sallustius in Historia prima metum Pompei dixit, non quo Pompeius metueret, quod est usitatius, sed quo metueretur. Verba haec Sallusti sunt: Id bellum excitabat metus Pompei victoris, Hiempsalem in regnum restituentis.

Item alio in loco: Postquam remoto metu Punico simultates exercere vacuum fuit.

Iniurias itidem dicimus tam illorum qui patiuntur, quam qui faciunt, quarum dictionum exempla sunt facilia. inventu.

Illud etiam dictum a Vergilio eandem habet formam communicatae ultro et citro significationis: et vulnere (inquit) tardis Ulixi, cum diceret vulnus, non quod accepisset Ulixes, sed quod dedisset.

Nescius quoque dicitur tam is qui nescitur, quam qui nescit.

Sed super eo qui nescit, frequens huius vocabuli usus est, infrequens autem est de eo quod nescitur.

Ignarus aeque utroqueversum dicitur, non tantum qui ignorat, set et qui ignoratur.

Plautus in Rudente: Quae ín locis nésciis néscia spé sumus. Sallustius:

More humanae cupidinis ignara visendi. Vergilius: ignarum Laurens habet ora Mimanta.

Argument 
						 Verba ex historia Claudi Quadrigari, quibus Manli Torquati, nobilis adulescentis, et hostis Galli provocantis pugnam depinxit.

TITUS MANLIUS summo loco natus adprimeque nobilis fuit.

Ei Manlio cognomentum factum est Torquatus.

Causam cognomenti fuisse accepimus torquis ex auro induvias induvies , quam ex hoste quem occiderat detractam induit.

Sed quis hostis et quid genus, quam formidandae vastitatis et quantum insolens provocator et cuimodi fuerit pugna decertatum, Q. Claudius primo Annalium purissime atque inlustrissime simplicique et incompta orationis antiquae suavitate descripsit.

Quem locum ex eo libro philosophus Favorinus cum legeret, non minoribus quati adficique animum suum motibus pulsibusque dicebat, quam si ipse coram depugnantes eos spectaret.

Verba Q. Claudi, quibus pugna ista depicta est, adscripsi:

Cum interim Gallus quidam nudus praeter scutum et gladios duos torque atque armillis decoratus processit, qui et viribus et magnitudine et adulescentia simulque virtute ceteris antistabat.

Is maxime proelio commoto atque utrisque summo studio pugnantibus, manu significare coepit utrisque, quiescerent.

Pugnae facta pausa est.

Extemplo silentio facto cum voce maxima conclamat, si quis secum depugnare vellet, uti prodiret.

Nemo audebat propter magnitudinem atque inmanitatem facies.

Deinde Gallus inridere coepit atque linguam exertare.

Id subito perdolitum est cuidam Tito Manlio, summo genere gnato, tantum flagitium civitati adcidere, e tanto exercitu neminem prodire.

Is, ut dico,
							
							 
							processit neque passus est virtutem Romanam ab Gallo turpiter spoliari.
							
							 
							Scuto pedestri et gladio Hispanico cinctus contra Gallum constitit.

Metu magno ea congressio in ipso ponti, utroque exercitu inspectante, facta est.

Ita, ut ante dixi, constiterunt: Gallus sua disciplina scuto proiecto cunctabundus;
							
							 
							Manlius, animo magis quam arte confisus, scuto scutum percussit atque statum Galli conturbavit.

Dum se Gallus iterum eodem pacto constituere studet, Manlius iterum scuto scutum percutit atque de loco hominem iterum deiecit; eo pacto ei sub Gallicum gladium successit atque Hispanico pectus hausit; deinde continuo umerum dextrum eodem successu
							
							 
							incidit neque recessit usquam, donec subvertit, ne Gallus impetum in ictu haberet.

Ubi eum evertit, caput praecidit, torquem detraxit eamque sanguinulentam sibi in collum inponit.

Quo ex facto ipse posterique eius Torquati sunt cognominati.

Ab hoc Tito Manlio, cuius hanc pugnam Quadrigarius descripsit, imperia et aspera et immitia Manliana Manlia dicta sunt, quoniam postea bello adversum Latinos cum esset consul, filium suum securi percussit, qui speculatum ab eo missus, . . interdicto, hostem, a quo provocatus fuerat, occiderat.

Argument 
						 Quod idem Quadrigarius huius facies patrio casu probe et Latine dixit; et quaedam alia adposita de similium vocabulorum declinationibus.

quod autem supra scriptum est in Q. Claudi verbis: Propter magnitudinem atque inmanitatem facies, id nos aliquot veteribus veteiibus libris inspectis exploravimus atque ita esse, ut scriptum est, comperimus.

Sic enim pleraque aetas veterum declinavit: haec facies, huius facies, quod nunc propter rationem grammaticam faciei dicitur. Corruptos autem quosdam libros repperi, in quibus faciei scriptum est, illo quod ante scriptum erat oblitterato.

Meminimus etiam in Tiburti bibliotheca invenire nos in eodem Claudii libro scriptum utrumque facies et facii. Sed facies in ordinem scriptum fuit et contra per i geminum facii,

neque id abesse a quadam consuetudine prisca existimavimus; nam et ab eo quod est hic dies, tam huius dies, quam huius dii, et ab eo quod est haec fames, tam huius famis, quam huius fami dixerunt.

Q. Ennius in XVI. Annali dies scripsit pro diei in hoc versu: Postremae longinqua dies quod fecerit aetas.

Ciceronem quoque adfirmat Caesellius in oratione, quam Pro P. Sestio fecit, dies scripsisse pro diei, quod ego inpensa opera conquisitis veteribus libris plusculis ita, ut Caesellius ait, scriptum inveni.

Verba sunt haec M. Tullii: Equites vero daturos illius dies poenas ; quocirca factum hercle est, ut facile his credam, qui scripserunt, idiographum librum Vergilii se inspexisse, in quo ita scriptum est: Libra dies somnique pares ubi fecerit horas, id est Libra diei somnique.

Sed sicut hoc in loco dies a Vergilio scriptum videtur, ita in illo versu non dubium est, quin dii scripserit pro diei : Munera laetitiamque dii, quod inperitiores dei legunt, ab insolentia scilicet vocis istius abhorrentes.

Sic autem dies, dii a veteribus declinatum est, ut fames fami, pernicies pernicii, progenies progenii, luxuries luxurii, acies acii.

M. enim Cato in oratione, quam De Bello Carthaginiensi composuit, ita scripsit: Pueri atque mulieres extrudebantur fami causa.

Lucilius in XII.: Rugosum atque fami plenum. Sisenna in Historiarum libro VI.:

Romanos inferendae pernicii causa venisse.

Pacuvius in Paulo: Patér supreme nóstrae progenií patris.

Cn. Matius in Iliadis XXI.: Altera pars acii vitassent fluminis undas.

Idem Matius in XXIII.: An maneat specii simulacrum in morte silentum.

C. Gracchus De Legibus Promulgatis: Ea luxurii causa aiunt institui ;

et ibidem infra ita scriptum est: Non est ea luxuries, quae necessario parentur vitae causa,

per quod apparet eum ab eo quod est luxuries luxurii patrio casu dixisse.

M. quoque Tullius, in oratione qua Sextum Roscium defendit, pernicii scriptum reliquit. Verba haec sunt: Quorum nihil pernicii causa divino consilio, sed vi ipsa et magnitudine rerum factum putamus.

Aut facies ergo in casu patrio aut facii Quadrigarium scripsisse existimandum est; facie autem in nullo veteri libro scriptum repperi.

In casu autem dandi qui purissime locuti sunt non faciei, uti nunc nune dicitur, sed facie dixerunt. Lucilius in Saturis:

primum (inquit) facie quod honestae et Aetati
						
						 
						accedit. Lucilius in libro septimo:

Qui te diligat, aetati facieque tuae se Fautorem ostendat, fore amicum polliceatur;

sunt tamen non pauci qui utrobique facii legant.

Sed C. Caesar in libro De Analogia secundo huius die et huius specie dicendum putat.

Ego quoque in Iugurtha Sallustii summae fidei et reverendae vetustatis libro die casu patrio scriptum inveni. Verba haec ita erant: Vix decima parte die reliqua. Non enim puto argutiolam istam recipiendam, ut die dictum quasi ex die existimemus.

Argument 
						 De genere controversiae quod Graece ἄπορον appellatur.

CUM Antonio Iuliano rhetore, per feriarum tempus aestivarum decedere ex urbis aestu volentes, Neapolimconcesseramus.

Atque ibi erat adulescens tunc quispiam ex ditioribus cum utriusque linguae magistris meditans et exercens ad causas Romae orandas eloquentiae Latinae facultatem; atque is rogat Iulianum lulianum , uti sese audiat declamantem.

It auditum Iulianus lulianus imusque nos cum eo simul.

Introit adulescens et praefatur arrogantius et elatius quam aetatem eius decebat, ac deinde iubet exponi controversias.

Aderat ibi nobiscum Iuliani sectator, iuvenis promptus et proficiens et offendens iam in eo, quod ille aput Iuliani aures in praecipiti stare et subitaria dictione periculum sui facere audebat.

Exponit igitur temptamenti gratia controversiam parum consistentem conistentem , quod genus Graeci ἄπορον vocant, Latine autem id non nimis incommode inexplicabile dici potest.

Ea controversia fuit huiusmodi: De reo septem iudices cognoscant eaque sententia sit rata, quam plures ex eo numero dixerint. Cum septem iudices cognovissent, duo censuerunt reum exilio multandum, duo alii pecunia, tres reliqui capite puniendum.

Petitur ad supplicium ex sententia trium iudicum et contradicit.

Hac ille audita nec considerata neque aliis, ut proponerentur, expectatis, incipit statim mira celeritate in eandem hane controversiam principia nescio quae dicere et involucra sensuum verborumque volumina vocumque turbas fundere, ceteris omnibus ex cohorte eius, qui audire eum soliti erant, clamore magno exsultantibus exultantibus , Iuliano autem male ac misere rubente et sudante.

Sed ubi deblateratis versuum multis milibus finem aliquando fecit egressique inde sumus, amici familiaresque eius Iulianum prosecuti, quidnam existimaret, percontati sunt.

Atque ibi Iulianus festivissime Nolite quaerere, inquit, quid sentiam; adulescens hic sine controversia disertus est.

Argument 
						 Quod Plinium Secundum, non hominem indoctum, fugerit latueritque vitium argumenti quod ἀντιστρέφον Graeci dicunt.

PLINIUS SECUNDUS existimatus est esse aetatis suae doctissimus.

Is libros reliquit quos Studiosorum inscripsit, non medius fidius usquequaque aspernandos.

In his libris multa varie ad oblectandas eruditorum hominum aures ponit.

Refert etiam plerasque sententias quas in declamandis controversiis lepide arguteque dictas putat.

Sicuti hanc quoque sententiam ponit ex huiuscemodi controversia: Vir fortis praemio quod optaverit donetur. Qui fortiter fecerat, petit alterius uxorem in matrimonium et accepit. Is deinde cuia uxor fuit fortiter fecit. Repetit eandem; contradicitur.

Eleganter, inquit, et probabiliter ex parte posterioris viri fortis, uxorem sibi reddi postulantis, hoc dictum est: Si placet lex, redde; si non placet, redde.

Fugit autem Plinium, sententiolam istam, quam putavit esse argutissimam, vitio non carere quod Graece ἀντιστρέφον dicitur. Et est vitium insidiosum et sub falsa laudis specie latens; nihil enim minus converti ex contrario id ipsum adversus eundem potest, atque ita a priore illo viro forte dici: Si placet lex, non reddo; si non placet, non reddo.

Argument 
						 Tertium ne consul an tertio dici oporteat; et quonam modo Cn. Pompeius, cum in theatro, quod erat dedicaturus, honores suos scriberet,
							
							 
							quaestionem ancipitem istius verbi de consilio Ciceronis vitaverit.

FAMILIARI meo cuipiam litteras Athenis Romam misi.

In his scriptum fuit me illi iam tertium scripsisse.

Is ad me rescripsit petivitque ut rationem dicerem cur tertium ac non tertio scripsissem. Id etiam adscripsit, ut eadem, quid super illo quoque mihi videretur, facerem se certiorem, tertium ne consul et quartum an tertio et quarto dicendum esset, quoniam Romae doctum virum dicere audisset tertio et quarto consul, non tertium quartum que; idque in principio libri III.
						
						 
						Coelium scripsisse et Quintum Claudium in libro undevicesimo C. Marium creatum septimo consulem dixisse.

Ad haec ego rescripsi nihil amplius quam verba M. Varronis, hominis, opinor, quam fuit Claudius cum Coelio doctioris, quibus verbis utrumque de quo ad me scripserat decideretur;

nam et Varro satis aperte quid dici oporteret edocuit et ego adversus eum qui doctus esse dicebatur litem meam facere absens nolui.

Verba M. Varronis ex libro Disciplinarum quinto haec hace sunt: Aliud est quarto praetorem fieri et quartum ; quod quarto locum adsignificat ac tres ante factos, quartum tempus adsignificat et ter ante factum. Igitur Ennius recte, quod scripsit: Quintus pater quartum fit consul, et Pompeius timide, quod in theatro, ne adscriberet consul tertium aut tertio, extremas litteras non scripsit.

Quod de Pompeio Varro breviter et subobscure dixit, Tiro Tullius, Ciceronis libertus, in epistula quadam enarratius scripsit ad hunc ferme modum: Cum Pompeius, inquit, aedem Victoriae dedicaturus foret, cuius gradus vicem theatri essent, nomenque eius et honores scriberentur,
							
							 
							quaeri coeptum est, utrum consul tertio inscribendum esset an tertium. Eam rem Pompeius exquisitissime rettulit ad doctissimos civitatis, cumque dissentiretur et pars tertio, alii tertium scribendum contenderent, rogavit, inquit, Ciceronem Pompeius, ut quod ei rectius videretur scribi iuberet. Tum Ciceronem iudicare de viris doctis veritum esse, ne, quorum opinionem inprobasset, ipsos videretur inprobasse. Persuasit igitur Pompeio, ut neque tertium. neque tertio scriberetur, sed ad secundum usque t fierent litterae, ut verbo non perscripto res quidem demonstraretur, sed dictio tamen ambigua verbi lateret.

Id autem, quod et Varro et Tiro dixerunt, in eodem nunc theatro non est ita scriptum.

Nam cum multis annis postea scaena, quae prociderat, refecta esset, numerus tertii consulatus non uti initio primoribus litteris, sed tribus tantum lineolis liniolis incisis significatus est.

In M. autem Catonis quarta Origine ita perscriptum est: Carthaginienses sextum de foedere decessere. Id verbum significat quinquiens ante eos fecisse contra foedus et tum sextum.

Graeci quoque in significandis huiuscemodi rerum numeris τρίτον καὶ τέταρτον dicunt, quod congruit cum eo quod Latine dicitur: tertium quartumque.

Argument 
						 Quid Aristoteles de numero puerperii memoriae mandaverit.

ARISTOTELES philosophus memoriae tradidit, mulierem in Aegypto uno partu quinque pueros enixam, eumque esse finem dixit multiiugae hominum partionis neque plures umquam simul genitos compertum, hunc autem numerum ait esse rarissimum.

Sed et divo Augusto imperante qui temporum eius historiam scripserunt ancillam Caesaris Augusti in agro Laurente peperisse quinque pueros dicunt eosque pauculos dies vixisse; matrem quoque eorum, non multo postquam peperit, mortuam monumentumque ei factum iussu Augusti in via Laurentina inque eo scriptum esse numerum puerperii eius, de quo diximus.

Argument 
						 Locorum quorundam inlustrium conlatio contentioque facta ex orationibus C. Gracchi et M. Ciceronis et M. Catonis.

FORTIS ac vehemens orator existimatur esse C. Gracchus. Nemo id negat. Sed quod nonnullis videtur severior, acrior ampliorque esse M. Tullio, ferri id qui potest?

Legebamus adeo nuper orationem Gracchi De Legibus Promulgatis, in qua M. Marium et quosdam ex municipiis muiicipiis Italicis honestos viros virgis per iniuriam caesos a magistratibus populi Romani quanta maxima invidia potest conqueritur.

Verba haec sunt quae super ea re fecit: Nuper Teanum Sidicinum consul venit. Uxor eius dixit se in balneis virilibus lavari velle. Quaestori Sidicino M. Mario datum est negotium, uti balneis exigerentur qui lavabantur. Uxor renuntiat viro parum cito sibi balneas traditas esse et parum lautas fuisse. Idcirco palus destitutus est in foro eoque adductus suae civitatis nobilissimus homo M. Marius. Vestimenta detracta sunt, virgis caesus est. Caleni, ubi id audierunt, edixerunt ne quis in balneis lavisse vellet, cum magistratus Romanus ibi esset. Ferentini ob eandem causam praetor noster quaestores arripi iussit; alter se de muro deiecit, alter prensus et virgis caesus est.

In tam atroci re ac tam misera atque maesta iniuriae publicae contestatione, ecquid est quod aut ampliter insigniterque aut lacrimose atque miseranter aut multa copiosaque invidia gravique et penetrabili querimonia dixerit? Brevitas sane et venustas et mundities orationis est, qualis haberi ferme in comoediarum festivitatibus solet.

Item Gracchus alio in loco ita dicit: Quanta libido quantaque intemperantia sit hominum adulescentium, unum exemplum vobis ostendam. His annis paucis ex Asia missus est qui per id tempus magistratum non ceperat, homo adulescens pro legato. Is in lectica ferebatur. Ei obviam bubulcus de plebe Venusina advenit et per iocum, cum ignoraret qui ferretur, rogavit num mortuum ferrent. Ubi id audivit, lecticam iussit deponi, struppis, quibus lectica deligata erat, usque adeo verberari iussit, dum animam efflavit.

Haec quidem oratio super tam violento atque crudeli facinore nihil profecto abest a cotidianis sermonibus.

At cum in simili causa aput M. Tullium cives Romani, innocentes viri, contra ius contraque leges virgis caeduntur aut supplicio extremo necantur, quae ibi tunc miseratio! quae comploratio! quae totius rei sub oculos subiectio! quod et quale invidiae atque acerbitatis fretum effervescit!

Animum hercle meum, cum illa M. Ciceronis lego, imago quaedam et sonus verberum et vocum et eiulationum circumplectitur;

velut sunt ista quae de C. Verre dicit, quae nos, ut in praesens potuimus, quantum memoria subpeditabat, adscripsimus: Ipse inflammatus scelere et furore in forum venit. Ardebant oculi, toto ex ore crudelitas eminebat. Expectabant omnes quo tandem progressurus aut quidnam acturus esset, cum repente hominem horminem proripi atque in foro medio nudari ac deligari et virgas expediri iubet.

iam lam haec medius fidius sola verba: nudari ac deligari et virgas expediri iubet tanti motus horrorisque sunt, ut non narrari quae gesta sunt, sed rem geri prosus videas.

Gracchus autem non querentis neque implorantis, sed nuntiantis vicem: Palus, inquit, in foro destitutus est, vestimenta detracta sunt, virgis caesus est.

Sed enim M. Cicero praeclare cum diutina repraesentatione, non caesus est, sed caedebatur, inquit, virgis in medio foro Messanae civis Romanus, cum interea nullus gemitus, nulla vox illius miseri inter dolorem strepitumque
							
							 
							plagarum audiebatur, nisi haec: civis Romanus sum! Hac
							
							 
							commemoratione civitatis omnia verbera depulsurum cruciatumque a corpore deiecturum arbitrabatur.

Complorationem deinde tam acerbae rei et odium in Verrem detestationemque aput civis Romanos inpense atque acriter atque inflammanter facit, cum haec dicit: O nomen dulce libertatis! O ius eximium nostrae civitatis! O lex Porcia legesque Semproniae! O graviter desiderata et aliquando reddita plebi Romanae tribunicia potestas! Hucine tandem haec
							
							 
							omnia reciderunt, ut civis Romanus in provincia populi Romani, in oppido foederatorum, ab eo qui beneficio populi Romani fasces ac secures haberet, deligatus in foro virgis caederetur? Quid? cum ignes ardentesque laminae ceterique cruciatus admovebantur, si te illius acerba imploratio et vox miserabilis non leniebat,
							
							 
							ne civium quidem Romanorum, qui tum aderant, fletu gemituque maximo commovebare?

Haec M. Tullius atrociter, graviter, apte copioseque miseratus est.

Sed si quis est tam agresti aure ac tam hispida, quem lux ista et amoenitas orationis verborumque modificatio parum delectat, amat autem priora idcirco, quod incompta et brevia et non operosa, sed nativa quadam suavitate sunt quodque in his umbra et color quasi opacae vetustatis est, is, si quid iudicii habet, consideret in causa pari M. Catonis, antiquioris hominis, orationem, ad cuius vim et copiam Gracchus nec adspiravit.

Intelleget, opinor, Catonem contentum eloquentia aetatis suae non fuisse et id iam tum facere voluisse quod Cicero postea perfecit.

In eo namque libro qui De Falsis Pugnis inscriptus est ita de Q. Thermo conquestus est: Dixit a decemviris parum bene sibi cibaria curata esse. iussit lussit vestimenta detrahi atque flagro caedi. Decemviros Bruttiani verberavere, videre multi mortales. Quis hanc contumeliam, quis hoc imperium, quis hanc servitutem ferre potest? Nemo hoc rex ausus est facere; eane fieri bonis, bono genere gnatis, boni consultis? Ubi societas? ubi fides maiorum? Insignitas iniurias, plagas, verbera, vibices, eos dolores atque carnificinas per dedecus atque maximam contumeliam, inspectantibus popularibus suis atque multis mortalibus, te facere ausum esse? Set quantum luctum, quantum gemitum, quid lacrimarum, quantum fletum factum audivi! Servi iniurias nimis
							
							 
							aegre ferunt; quid illos, bono genere natos, magna virtute praeditos, opinamini animi habuisse atque habituros, dum vivent?

Quod Cato dixit: Bruttiani verberavere, ne qui fortasse de Bruttianis requirat,

id significat: Cum Hannibal Poenus cum exercitu in Italia esset et aliquot pugnas populus Romanus adversas pugnavisset, primi totius Italiae Bruttii ad Hannibalem desciverunt. Id Romani aegre passi, postquam Hannibal Italia decessit superatique Poeni sunt, Bruttios ignominiae causa non milites scribebant nec pro sociis habebant, sed magistratibus in provincias euntibus parere et praeministrare servorum vicem iusserunt. Itaque hi sequebantur magistratus, tamquam in scaenicis fabulis qui dicebantur lorarii, et quos erant iussi vinciebant aut verberabant; quod autem ex Bruttiis erant, appellati sunt Bruttiani.

Argument 
						 Quod P. Nigidius argutissime docuit nomina non positive esse, sed naturalia.

NOMINA verbaque non positu fortuito, sed quadam vi et ratione naturae facta esse, P. Nigidius in Grammaticis Commentariis docet, rem sane in philosophiae disceptationibus celebrem.

Quaeri enim solitum aput philosophos, φύσει τὰ ὀνόματα sint ἢ θέσει.

In eam rem multa argumenta dicit, cur videri possint verba esse naturalia magis quam arbitraria. Ex quibus hoc visum est lepidum et festivum:

Vos, inquit, cum dicimus, motu quodam oris conveniente cum ipsius verbi demonstratione utimur et labeas sensim primores emovemus ac spiritum atque animam porro versum et ad eos quibuscum sermocinamur intendimus. At contra cum dicimus nos, neque profuso intentoque flatu vocis neque proiectis labris pronuntiamus, sed et spiritum et labeas quasi intra nosmet ipsos coercemus. Hoc idem fit et in eo, quod dicimus tu, ego et tibi et mihi. Nam sicuti, cum adnuimus et abnuimus, motus quidam ille vel capitis vel oculorum a natura rei quam significat non abhorret, ita in his vocibus quasi gestus quidam oris et spiritus naturalis est. Eadem ratio est in Graecis quoque vocibus, quam esse in nostris animadvertimus.

Argument 
						 Avarus simplexne vocabulum sit, an compositum et duplex, sicut P. Nigidio videtur.

AVARUS non simplex vocabulum, sed iunctum copulatumque esse P. Nigidius dicit in commentariorum Commenatariorum undetricesimo. Avarus enim, inquit, appellatur, qui avidus aeris est. Sed in ea copula e littera, inquit, detrita est.

Item locupletem dictum ait ex conpositis vocibus, qui pleraque loca, hoc est qui multas possessiones teneret.

Sed probabilius id firmiusque est, quod de locuplete dixit. Nam de avaro ambigitur; cur enim non videri possit ab uno solum verbo inclinatum, quod est aveo, eademque esse fictura qua est amarus, de quo nihil nhil dici potest quin duplex non sit?

Argument 
						 Multam dictam esse ab aedilibus plebei Appi Caeci filiae, mulieri nobili, quod locuta esset petulantius.

NON in facta modo, sed in voces etiam petulantiores publice vindicatum est; ita enim debere esse visa est Romanae disciplinae dignitas inviolabilis.

Appi namque illius Caeci filia, a ludis quos spectaverat exiens, turba undique confluentis fluctuantisque populi iactata est. Atque inde egressa, cum se male habitam doleret:
						
						 
						 Quid me nunc factum esset, inquit, quantoque artius pressiusque conflictata essem, si P. Claudius, frater meus, navali proelio classem navium cum ingenti civium numero non perdidisset? Certe quidem maiore nunc copia populi oppressa intercidissem. Sed utinam, inquit, reviviscat frater aliamque classem in Siciliam ducat atque istam multitudinem perditum eat, quae me nunc male miseram convexavit!

Ob haec mulieris verba tam inproba ac tam incivilia C. Fundanius et Tiberius Sempronius, aediles plebei, multam dixerunt ei aeris gravis viginti quinque milia.

Id factum esse dicit Capito Ateius in commentario De Iudiciis Publicis bello Poenico primo, Fabio Licino et Otacilio Crasso consulibus.

Argument 
						 Fluminum, quae ultra imperium Romanum fluunt, prima magnitudine esse Nilum, secunda Histrum, proxima Rodanum, sicuti M. Varronem memini scribere.

OMNIUM fluminum quae in maria qua imperium Romanum est fluunt, quam Graeci τὴν εἴσω θάλασσαν appellant, maximum esse Nilum consentitur. Proxima magnitudine esse Histrum scripsit Sallustius.

Varro autem cum de parte orbis quae Europa dicitur dissereret, in tribus primis eius terrae fluminibus Rodanum esse ponit, per quod videtur eum facere Histro aemulum. Histros enim quoque in Europa fluit.

Argument 
						 Inter ignominias militares quibus milites exercebantur, fuisse sanguinis dimissionem; et quaenam esse videatur causa huiuscemodi castigationis.

FUIT haec quoque antiquitus militaris animadversio, iubere ignominiae causa militi venam solvi et sanguinem dimitti.

Cuius rei ratio in litteris veteribus, quas equidem invenire potui, non extat; sed opinor factum hoc primitus in militibus stupentis animi et a naturali habitu declinatis, ut non tam poena quam medicina videretur.

Postea tamen ob pleraque alia delicta idem factitatum esse credo per consuetudinem, quasi minus sani viderentur omnes qui delinquerent.

Argument 
						 Quibus modis quoque qnoque habitu acies Romana instrui solita sit, quaeque earum instructionum sint vocabula.

VOCABULA sunt militaria, quibus instructa certo modo acies appellari solet: frons, subsidia, cuneus, orbis, globus, forfices, serra, alae, turres.

Haec et quaedam item alia invenire est in libris eorum qui de militari disciplina scripserunt.

Tralata autem sunt ab ipsis rebus quae ita proprie nominantur, earumque rerum in acie instruenda sui cuiusque vocabuli imagines ostenduntur.

Argument 
						 Quae eius rei causa sit, quod et Graeci veteres et Romani anulum hoc digito gestaverint qui est in manu sinistra minimo proximus.

VETERES GRAECOS anulum habuisse in digito accepimus sinistrae manus qui minimo est proximus. Romanos quoque homines aiunt sic plerumque anulis usitatos.

Causam esse huius rei Apion in libris Aegyptiacis hanc dicit, quod insectis apertisque humanis corporibus, ut mos in Aegypto fuit, quas Graeci ἀνατομάς appellant, repertum est nervum quendam tenuissimum ab eo uno digito de quo diximus, ad cor hominis pergere ac pervenire; propterea non inscitum visum esse eum potissimum digitum tali honore decorandum, qui continens et quasi conexus esse cum principatu cordis videretur.

Argument 
						 Verbum mature quid significet quaeque vocis eius ratio sit; et quod eo verbo volgus hominum inproprie utitur; atque inibi, quod praecox declinatum praecocis facit, non praecoquis.

MATURE nunc significat propere et cito contra ipsius verbi sententiam; aliud enim est mature quam dicitur.

Propterea P. Nigidius, homo in omnium bonarum artium disciplinis egregius: Mature, inquit, est, quod neque citius est neque serius, sed medium quiddam et temperatum est.

Bene atque proprie P. Nigidius. Nam et in frugibus et in pomis matura dicuntur, quae neque cruda et inmitia sunt neque caduca et decocta, sed tempore suo adulta maturataque.

Quoniam autem id quod non segniter fiebat, mature fieri dicebatur, progressa plurimum verbi significatione, non iam, quod non segnius, sed quod festinantius fit, id fieri mature dicitur, quando ea quae praeter sui temporis modum properata sunt inmatura verius dicantur.

Illud vero Nigidianum rei atque verbi temperamentum divos Augustus duobus Graecis verbis elegantissime exprimebat. Nam et dicere in sermonibus et scribere in epistulis solitum esse aiunt σπεῦδε βραδέως, per quod monebat ut ad rem agendam simul adhiberetur et industriae celeritas et diligentiae tarditas, ex quibus duobus contrariis fit maturitas.

Vergilius quoque, si quis animum adtendat, duo ista verba properare et maturare tamquam plane contraria scitissime separavit in hisce versibus: Frigidus agricolam si quando continet imber, Multa, forent quae mox caelo properanda sereno, Maturare datur. Elegantissime duo verba ista divisit;

namque in praeparatu rei rusticae per tempestates pluvias, quoniam otium est, maturari potest; per serenas, quoniam tempus instat, properari necessum est.

Cum significandum autem est coactius quid factum et festinantius, tum rectius praemature factum id dicitur quam mature, sicuti Afranius dixit in togata, cui Titulus Titluls nomen est: Adpetis dominátum demens praémature praécocem,

in quo versu animadvertendum est quod praecocem inquit, non praecoquem praecocluem ; est enim casus eius rectus non praecoquis, sed praecox.

Argument 
						 De portentis fabularum quae Plinius Secundus indignissime in Democritum philosophum confert; et ibidem de simulacro volucri columbae.

LIBRUM esse Democriti, nobilissimi philosophorum, De Vi et Natura Chamaeleontis eumque se legisse Plinius Secundus in Naturalis Historiae vicesimo octavo refert, multaque vana atque intoleranda auribus deinde quasi a Democrito scripta tradit, ex quibus pauca haec inviti meminimus, quia pertaesum est:

accipitrem avium rapidissimum a chamaeleonte humi reptante, si eum forte supervolet, detrahi et cadere vi quadam in terram ceterisque avibus
						
						 
						laniandum sponte sua obiicere sese et dedere.

Item aliud ultra humanam fidem: caput et collum
						
						 
						chamaeleontis si uratur ligno quod appellatur robur, imbres et tonitrus fieri derepente derelente , idque ipsum usu venire, si iecur eiusdem animalis in summis tegulis uratur.

Item aliud, quod hercle an ponerem dubitavi, ita est deridiculae vanitatis, nisi idcirco plane posui quod oportuit nos dicere quid de istiusmodi admirationum fallaci inlecebra sentiremus, qua plerumque capiuntur et ad perniciem elabuntur ingenia maxime sollertia, eaque potissimum quae discendi cupidiora sunt. Sed redeo ad Plinium.

Sinistrum pedem ait chamaeleontis ferro ex igni calefacto torreri
						
						 
						cum herba, quae appellatur eodem nomine chamaeleontis, et utrumque macerari unguento conligique in modum pastilli atque in vas mitti ligneum et eum qui id vas ferat, etiamsi is in medio palam versetur, a nullo videri posse.

His portentis atque praestigiis a Plinio Secundo scriptis non dignum esse cognomen Democriti puto;

vel illud quale est quod idem Plinius in decimo libro Democritum scripsisse adseverat, aves quasdam esse certis vocabulis et earum avium confuso sanguine gigni serpentem; eum qui
						
						 
						ederit linguas avium et conloquia interpretaturum.

Multa autem videntur ab hominibus istis male sollertibus huiuscemodi commenta in Democriti nomen data, nobilitatis auctoritatisque eius perfugio utentibus.

Sed id quod Archytam Pythagoricum commentum esse atque fecisse traditur, neque minus admirabile neque tamen vanum aeque videri debet. Nam et plerique nobilium Graecorum et Favorinus philosophus, memoriarum veterum exequentissimus, affirmatissime scripserunt simulacrum columbae e ligno ab Archyta ratione quadam disciplinaque mechanica factum volasse; ita erat scilicet libramentis suspensum et aura spiritus inclusa atque occulta concitum.

Libet hercle super re tam abhorrenti a fide ipsius Favorini verba ponere: Ἀρχύτας Ταραντῖνος, τὰ ἄλλα καὶ μηχανικὸς ὤν, ἐποίησεν περιστερὰν ξυλίνην πετομένην· ὁπότε καθίσειεν, οὐκέτι ἀνίστατο. μέχρι γὰρ τούτου

Argument 
						 Cum partim hominum qua ratione veteres dixerint.

PARTIM hominum venerunt plerumque dicitur, quod significat pars hominum venit, id est quidam homines. Nam partim hoc in loco adverbium est neque in casus inclinatur, sicuti cum partim hominum dici potest, id est cum quibusdam hominibus et quasi cum quadam parte hominum.

M. Cato in oratione De Re Floria ita scripsit: Ibi pro scorto fuit, in cubiculum subrectitavit
							
							 
							e convivio, cum) partim illorum iam saepe ad eundem modum erat.

Imperitiores autem cum parti legunt, tamquam declinatum sit quasi vocabulum, non dictum quasi adverbium.

Sed Q. Claudius in vicesimo primo Annali insolentius paulo hac figura est ita usus: Enimn cum partim copiis hominum adulescentium placentem
							
							 
							sibi. Itemque Claudi in vicesimo tertio Annali verba haec sunt: Sed idcirco me fecisse, quod utrum neglegentia partim magistratum
								
								 
								an avaritia an calamitate populi Romani evenisse dicam, nescio.

Argument 
						 Iniuria mihi milli factum itur quali verborum ordine Cato dixerit.

AUDIO illi iniuriam factum iri, audio contumeliam dictum iri vulgo quoque ita dici, vulgo et istam esse verborum figuram iam in medio loquendi usu, idcircoque exemplis supersedeo.

Sed contumelia illi vel iniuria factum itur paulo est remotius, exemplum igitur ponemus.

M. Cato Pro Se contra C. Cassium: Atque evenit ita, Quirites, uti in hac contumelia quae mihi per huiusce petulantiam factum itur, rei quoque publicae medius fidius miserear, Quirites.

Sicut autem contumeliam factum iri significat iri ad contumeliam faciendam, id est opera dari quo fiat, ita contumelia mihi factum itur casu tantum inmutato idem dicit.

Argument 
						 De flaminis Dialis deque flaminicae caerimonis; verbaque ex edicto praetoris apposita, quibus dicit non coacturum se ad iurandum neque virgines Vestae neque Dialem.

CAERIMONIAE impositae flamini Diali multae, item castus multiplices, quos in libris qui De Sacerdotibus Publicis compositi sunt, item in Fabii Pictoris librorum primo scriptos legimus.

Unde haec ferme sunt, quae commeminimus:

Equo Dialem flaminem vehi religio est;

item religio est
						
						 
						 classem classesm procinctam extra pomerium, id est exercitum armatum, videre; idcirco rarenter flamen Dialis creatus consul est, cum bella consulibus mandabantur?

item iurare Dialem fas numquam est;

item anulo uti nisi pervio cassoque fas non est.

Ignem e flaminia, id est flaminis Dialis domo, nisi
						
						 
						sacrum efferri ius non est;

vinetum, si aedes eius introierit, solvi necessum est et vincula per impluvium in tegulas subduci atque inde foras in viam demitti.

Nodum in apice neque in cinctu neque in alia parte ullum habet;

si quis ad verberandum ducatur, si ad pedes eius supplex procubuerit, eo die verberari piaculum est.

Capillum Dialis, nisi qui liber homo est, non detonset.

Capram et carnem incoctam et hederam et fabam neque tangere Diali mos est neque nominare.

Propagines e vitibus altius praetentas non succedit.

Pedes lecti, in quo cubat, luto tenui circumlitos esse oportet et de eo lecto trinoctium continuum non decubat neque in eo lecto cubare alium fas est. Apud eius lecti fulcrum capsulam esse cum strue atque ferto oportet.

Unguium Dialis et capilli segmina subter arborem felicem terra operiuntur.

Dialis cotidie feriatus est. Sine apice sub divo esse licitum non est;

sub tecto uti liceret, non pridem a pontificibus constitutum,

Masurius Sabinus scripsit et alia quaedam remissa gratiaque aliquot caerimoniarum facta dicitur.

Farinam fermento inbutam adtingere ei fas non est.

Tunica intima, nisi in locis tectis, non exuit se, ne sub caelo, tamquam sub oculis Iovis, nudus sit.

Super flaminem Dialem in convivio, nisi rex sacrificulus, haut quisquam alius accumbit.

Uxorem si amisit, flamonio decedit.

Matrimonium flaminis nisi morte dirimi ius non est.

Locum in quo bustum est numquam ingreditur, mortuum numquam attingit;

funus tamen exequi non est religio.

Eaedem ferme caerimoniae sunt flaminicae Dialis; alias seorsum aiunt observitare,

veluti est quod venenato operitur

et quod in rica surculum de arbore felici habet et quod scalas,

nisi
						
						 
						quae Graecae appellantur, escendere ei plus tribus gradibus religiosum est atque etiam,

cum it ad Argeos, quod neque comit caput neque capillum depectit.

Verba praetoris ex edicto perpetuo de flamine Diali et de sacerdote Vestae adscripsi: Sacerdotem Vestalem et flaminem Dialem in omni mea iurisdictione iurare non cogam.

Verba M. Varronis ex secundo Rerum Divinarum super flamine Diali haec sunt: ( Is solum album habet galerum, vel quod maximus, vel quod Ioui lovi immolata hostia alba id fieri oporteat.

Argument 
						 Quos errores Iulius Hyginus in sexto Vergilii animadverterit, in Romana historia erratos.

REPREHENDIT Hyginus Vergilium correcturumque eum fuisse existimat quod in libro sexto scriptum est.

Palinurus est aput inferos, petens ab Aenea ut suum corpus requirendum et sepeliendum curet. Is hoc dicit: Eripe me his, invicte, malis, aut tu mihi terram inice Iniice , namque potes, portusque require Velinos.

Quo, inquit, modo aut Palinurus novisse et nominare potuit portus Velinos aut Aeneas ex eo nomine locum invenire, cum Velia oppidum, a quo portum qui in eo loco est Velinum dixit, Servio Tullio Romae regnante, post annum amplius sescentesimum quam Aeneas in Italiam venit conditum in agro Lucano et eo nomine appellatum est?

Nam qui ab Harpalo, inquit, regis Cyri praefecto, ex terra Phocide fugati sunt, alii Veliam, partim Massiliam condiderunt.

Inscitissime igitur petit ut Aeneas portum Velinum requirat, cum id nomen eo tempore fuerit
								
								 
								nusquam gentium.

Neque simile, inquit, illud videri debet, quod est in primo carmine: Italiam fato profugus Laviniaque Lavinaque venit Litora, et aeque in sexto libro:

Chalcidicaque levis tandem superastitit arce,

quoniam poetae ipsi quaedam κατὰ πρόληψιν historiae dicere ex sua persona concedi solet, quae facta ipse postea scire potuit, sicut Vergilius scivit de Lavinio oppido et de colonia Chalcidicensi.

Sed Palinuros qui potuit, inquit, scire ea quae post annos sescentos facta sunt, nisi quis eum divinasse aput inferos putat, proinde ut animae defunctorum solent?

Sed et si ita accipias, quamquam non ita dicitur, Aeneas tamen, qui non divinabat, quo pacto potuit requirere portum Velinum, cui nomen tunc, sicut diximus, nullum usquam fuit?

Item hoc quoque in eodem libro reprehendit et correcturum fuisse Vergilium putat, nisi mors occupasset.

Nam cum Thesea, inquit, inter eos nominasset, qui ad inferos adissent ac redissent, dixissetque: quid Thesea, magnum Quid memorem Alciden? et mi genus ab Iove summo est, postea tamen infert: sedet aeternumque sedebit Infelix Theseus.

Qui autem, inquit, fieri potest, ut aeternum aput inferos sedeat, quem supra cum is nominat qui descenderint illuc atque inde rursum evaserint, praesertim cum ita sit fabula de Theseo, atque si Hercules eum evellerit e petra et in lucem ad superos eduxerit eduxeri ?

Item in his versibus errasse Vergilium dicit: Eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas Ipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achilli, Ultus avos Troiae, templa intemerata
							
							 
							Minervae.

Confudit, inquit, et personas diversas et tempora. Nam neque eodem tempore neque per eosdem homines cum Achaeis et cum Pyrro bellatum est. Pyrrus enim,

quem dicit Aeaciden, de Epiro in Italiam transgressus cum Romanis depugnavit adversus Manium Curium, in eo bello ducem.

Argivum autem bellum, id est Achaicum, multis post annis a L. Mummio imperatore gestum est.

Potest igitur, inquit, medius eximi versus, qui de Pyrro inportune inmissus est, quem Vergilius procul dubio exempturus, inquit, fuit.

Argument 
						 Quam ob causam et quali modo Democritus philosophus luminibus oculorum sese privaverit; et super ea re versus Laberii pure admodum et venuste facti.

DEMOCRITUM philosophum in monumentis historiae Graecae scriptum est, virum praeter alios venerandum auctoritateque antiqua praeditum, luminibus oculorum sua sponte se privasse, quia existimaret cogitationes commentationesque animi sui in contemplandis naturae rationibus vegetiores et exactiores fore, si eas videndi inlecebris et oculorum impedimentis liberasset.

Id factum eius modumque ipsum quo caecitatem facile sollertia subtilissima conscivit, Laberius poeta in mimo quem scripsit Restionem, versibus quidem satis munde atque graphice factis descripsit, sed causam voluntariae caecitatis finxit aliam vertitque in eam rem quam tum agebat, non inconcinniter.

Est enim persona, quae hoc aput Laberium dicit, divitis avari et parci, sumptum plurimum asotiamque adulescentis vivide plorantis.
						
						 
						Versus Laberiani sunt:

Demócritus Abderítes physicus phílosophus Clipeúm constituit cóntra exortum Hyperíonis, Oculós effodere ut pósset splendore aéreo. Ita rádiis solis áciem effodit lúminis, Malís bene esse né videret cívibus. Sic égo fulgentis spléndorem pecúniae Volo élucificare éxitum aetatí meae, Ne in ré bona esse vídeam nequam fílium.

Argument 
						 Historia de Artemisia; deque eo certamine quod aput Mausoli sepulcrum a scriptoribus inclutis decertatum est.

ARTEMISIA Mausolum virum amasse fertur supra omnis amorum fabulas ultraque affectionis humanae fidem.

Mausolus autem fuit, ut M. Tullius ait, rex terrae Cariae, ut quidam Graecarum historiarum scriptores, provinciae
						
						 
						praefectus σατράπην Graeci vocant.

Is Mausolus, ubi fato perfunctus inter lamenta et manus uxoris funere magnifico sepultus est, Artemisia, luctu atque desiderio mariti flagrans uxor, ossa cineremque eius mixta odoribus contusaque in faciem pulveris aquae indidit ebibitque multaque alia violenti amoris indicia fecisse dicitur.

Molita quoque est ingenti impetu operis conservandae mariti memoriae sepulcrum illud memoratissimum dignatumque numerari inter septem omnium terrarum spectacula.

Id monumentum Artemisia cum dis manibus sacrum
						
						 
						Mausoli dicaret, agona, id est certamen laudibus eius dicundis, facit ponitque praemia pecuniae aliarumque rerum bonarum amplissima.

Ad eas laudes decertandas venisse dicuntur viri nobiles ingenio atque lingua praestabili, Theopompus, Theodectes, Naucrates; sunt etiam qui Isocratem ipsum cum his certavisse memoriae mandaverint. Sed eo certamine vicisse Theopompum iudicatum est. Is fuit Isocrates discipulus.

Extat nunc nune quoque Theodecti tragoedia, quae inscribitur Mausolus; in qua eum magis quam in prosa placuisse Hyginus in Exemplis refert.

Argument 
						 Non purgari neque levari peccatum, cum praetenditur peccatorum quae alii quoque peccaverunt similitudo; atque inibi verba ex oratione super ea re Demosthenis.

INCESSEBAT quempiam Taurus philosophus severa atque vehementi obiurgatione adulescentem a rhetoribus et a facundiae studio ad disciplinas philosophiae transgressum, quod factum quiddam esse ab eo diceret inhoneste inlloneste et improbe. At ille non ibat infitias fecisse, sed id solitum esse fieri defendebat turpitudinemque delicti exemplorum usu et consuetudinis venia deprecabatur.

Atque ibi Taurus isto ipso defensionis genere inritatior: Homo, inquit, stulte et nihili, si te a malis exemplis auctoritates et rationes philosophiae non abducunt, ne illius quidem Demosthenis vestri sententia tibi in mentem venit, quae, quia lepidis et venustis vocum modis vincta est, quasi quaedam cantilena rhetorica facilius adhaerere memoriae tuae potuit?

Nam si me inquit non fallit quod quidem in primori pueritia legerim, verba haec sunt Demosthenis adversus eum, qui, ut tu nunc facis, peccatum suum peccatis alienis exemptum purgatumque ibat: Σὺ δὴ μὴ λέγε, ὡς γέγονε τοῦτο πολλάκις, ἀλλʼ ὡς οὕτω προσήκει γίγνεσθαι· οὐ γάρ, εἴ τι πώποτε μὴ κατὰ τοὺς νόμους ἐπράχθη, σὺ δὲ τοῦτο ἐμιμήσω, διὰ τοῦτο ἀποφύγοις ἂν δικαίως, ἀλλά πολλῷ μᾶλλον ἁλίσκοιο· ὥσπερ γάρ, εἴ τις ἑάλω, σὺ τοῦτα 
								
								 
								 οὐκ ἂν ἔγραψας, οὕτως, ἐὰν σὺ νῦν δίκην δῷς, ἄλλος οὐ γράψει.

Sic Taurus, omni suasionum admonitionumque genere utens, sectatores suos ad rationes bonae inculpataeque indolis ducebat.

Argument 
						 Quid sit rogatio, quid lex, quid plebisscitum, quid privilegium ; et quantum ista omnia differant.

QUAERI audio quid lex sit, quid plebisscitum, quid rogatio, quid privilegium.

Ateius Capito, publici privatique iuris peritissimus, quid lex esset hisce verbis definivit. Lex, inquit, est generale iussum populi aut plebis, rogante magistratu.

Ea definitio si probe facta est, neque de imperio Cn. Pompei neque de reditu M. Ciceronis neque de caede P. Clodi quaestio neque alia id genus populi plebisve iussa leges vocari possunt.

Non sunt enim generalia iussa neque de universis civibus, sed de singulis concepta; quocirca privilegia potius vocari debent, quia veteres priva dixerunt quae nos singula dicimus. Quo verbo Lucilius in primo Satirarum libro usus est: abdomina thynni Advenientibus priva dabo cephalaeaque acarnae.

Plebem autem Capito in eadem definitione seorsum a populo divisit, quoniam in populo omnis pars civitatis omnesque eius ordines contineantur, plebes vero ea dicatur, in qua gentes civium patriciae non insunt.

Plebisscitum igitur est secundum eum Capitonem lex, quam plebes, non populus, accipit.

Sed totius huius rei iurisque, sive cum populus sive cum plebs rogatur, sive quod ad singulos
						
						 
						sive quod ad universos pertinet, caput ipsum et origo et quasi fons
						
						 
						 rogatio est.

Ista enim omnia vocabula censentur continenturque rogationis principali genere et nomine; nam, nisi populus aut plebs rogetur, nullum plebis aut populi iussum fieri potest.

Sed quamquam haec ita sunt, in veteribus tamen scriptis non magnam vocabulorum istorum differentiam esse animadvertimus. Nam et plebisscita et privilegia translaticio nomine legis appellaverunt eademque omnia confuso et indistincto vocabulo rogationes dixerunt.

Sallustius quoque, proprietatum in verbis retinentissimus, consuetudini concessit et privilegium, quod de Cn. Pompei reditu ferebatur, legem appellavit. Verba ex secunda eius Historia haec sunt: Nam Sullam consulem de reditu eius legem ferentem ex conposito tr. pl. C. Herennius prohibuerat.

Argument 
						 Quam ob causam M. Cicero his omnino verbis novissime et novissimus observantissime uti vitarit.

NON paucis verbis, quorum frequens usus est nunc et fuit, M. Ciceronem noluisse uti manifestum est, quod ea non probaret; velut est et novissimus et novissime.

Nam cum et M. Cato et Sallustius et alii quoque aetatis eiusdem verbo isto promisce usitati sint, multi etiam non indocti viri in libris id suis scripserint, abstinuisse eo tamen tamquam non Latino videtur, quoniam qui doctissimus eorum temporum fuerat, L. Aelius Stilo, ut novo et inprobo verbo uti vitaverat. 
					 Propterea, quid M. quoque Varro de ista voce existimaverit, verbis ipsius Varronis ex libro De Lingua Latina ad Ciceronem sexto demonstrandum putavi. Quod extremum, inquit, dicebatur, dici novissimum coeptum vulgo, quod mea memoria ut Aelius, sic senes aliquot,
						
						 
						quod nimium novum verbum esset, vitabant; cuius origo, ut a vetere vetustius ac veterrimum, sic a novo declinatum novius et
						
						 
						 novissimum.

Argument 
						 Locus exemptus ex Platonis libro qui inscribitur Gorgias, de falsae philosophiae probis, quibus philosophos temere incessunt qui emolumenta verae philosophiae ignorant.

PLATO, veritatis homo amicissimus eiusque omnibus exhibendae promptissimus, quae omnino dici possint in desides istos ignavosque, qui obtentu philosophiae nominis inutile otium et linguae vitaeque tenebras secuntur, ex persona quidem non gravi neque idonea, vere tamen ingenueque dixit.

Nam etsi Callicles, quem dicere haec facit, verae philosophiae ignarus, inhonesta indignaque in philosophos confert, proinde tamen accipienda sunt quae dicuntur, ut nos sensim moneri intellegamus, ne ipsi quoque culpationes huiuscemodi mereamur neve inerti inanique desidia cultum et studium philosophiae mentiamur.

Verba ipsa super hac re Platonis ex libro qui appellatur Gorgias scripsi, quoniam vertere ea consilium non fuit, cum ad proprietates eorum nequaquam possit Latina oratio aspirare ac multo minus etiam mea: φιλοσοφία γάρ τοί ἐστιν ,

ὦ Σώκρατες, χαρίεν, ἐάν τις αὐτοῦ μετρίως ἅψηται ἐν τῇ ἡλικίᾳ· ἐὰν δὲ περαιτέρω τοῦ δέοντος ἐνδιατρίψῃ, διαφθορὰ τῶν ἀνθρώπων .

ἐὰν γὰρ καὶ πάνυ εὐφυὴς ᾖ καὶ πόρρω τῆς ἡλικίας φιλοσοφῇ, ἀνάγκη πάντων ἄπειρον γεγονέναι ἐστίν, ὧν χρὴ ἔμπειρον εἶναι τὸν μέλλοντα καλὸν κἀγαθὸν καὶ εὐδόκιμον ἔσεσθαι ἄνδρα .

καὶ γὰρ τῶν νόμων ἄπειροι γίγνονται τῶν κατὰ τὴν πόλιν καὶ τῶν λόγων, οἷς δεῖ χρώμενον ὁμιλεῖν ἐν τοῖς συμβολίαοις τοῖς ἀνθρώποις, καὶ ἰδίᾳ καὶ δημοσίᾳ, καὶ τῶν ἡδονῶν τε καὶ ἐπιθυμιῶν τῶν ἀνθρωπείων, καὶ συλλήβδην τῶν ἠθῶν παντάπασιν ἄπειροι γίγνονται.

ἐπειδὰν οὖν ἔλθωσιν εἴς τινα ἰδίαν ἢ πολιτικὴν πρᾶξιν, καταγέλαστοι γίγνονται ὥσπερ γε, οἶμαι ,

οἱ πολιτικοί, ἐπειδὰν αὖ εἰς τὰς ὑμετέρας διατριβὰς ἔλθωσι καὶ τοὺς λόγους, καταγέλαστοί εἰσι .

Paulo post addit haec: ἀλλʼ ,

οἶμαι, τὸ ὀρθότατόν ἐστιν, ὀμφοτέρων μετασχεῖν. φιλοσοφίας μέν, ὅσον παιδείας χάριν, καλὸν μετέχειν, καὶ οὐκ αἰσχρὸν μειρακίῳ ὄντι φιλοσοφεῖν· ἐπειδὰν δὲ ἤδη πρεσβύτερος ὢν ἄνθρωπος ἔτι φιλοσοφῇ, καταγέλαστον, ὦ Σώκρατες, τὸ χρῆηα γίγνεται ,

καὶ ἔγωγε ὁμοιότατον πάσχω πρὸς τοὺς φιλοσοφοῦντας, ὥσπερ πρὸς τοὺς ψελλιζομένους καὶ παίζοντας .

ὅταν μὲν γὰρ παιδίον ἴδω, ᾧ ἔτι προσήκει διαλέγεσθαι οὕτω, ψελλιζόμενον καὶ παῖζον, χαίρω τε, καὶ χαρίεν μοι φαίνεται καὶ ἐλευθέριον καὶ πρέπον τῇ τοῦ παιδίου ἡλικίᾳ .

ὅταν δὲ σαφῶς διαλεγομένου παιδαρίου ἀκούσω, πικρόν τί μοι δοκεῖ χρῆμα εἶναι καὶ ἀνιᾷ μου τὰ ὦτα καί μοι δοκεῖ δουλοπρεπές τι εἶναι·

ὅταν δὲ ἀνδρὸς ἀκούσῃ τις ψελλιζομένου ἢ παίζοντα ὁρᾷ, καταγέλαστον φαίνεται καὶ ἄνανδρον καὶ πληγῶν ἄξιον .

ταὐτὸν οὖν ἔγωγε τοῦτο πάσχω καὶ πρὸς τοὺς φιλοσοφοῦντας .

περὶ νέῳ μὲν γὰρ μειρακίῳ ὁρῶν φιλοσοφίαν ἄγαμαι καὶ πρέπειν μοι δοκεῖ καὶ ἡγοῦμαι ἐλεύθερόν τινα εἶναι τοῦτον τὸν ἄνθρωπον, τὸν δὲ μὴ φιλοσοφοῦντα ἀνελεύθερον καὶ οὐδέποτε οὐδενὸς ἀξιώσοντα ἑαυτὸν οὔτε καλοῦ οὔτε γενναίου πράγματος·

ὅταν δὲ δὴ πρεσβύτερον ἴδω ἔτι φιλοσοφοῦντα καὶ μὴ ἀπαλλαττόμενον, πληγῶν μοι δοκεῖ ἤδη δεῖσθαι, ὦ Σώκρατες, οὗτος ὁ ἀνήρ .

ὃ γὰρ νῦν δὴ ἔλεγον, ὑπάρχει τούτῳ τῷ ἀνθρώπῳ,

κἂν πάνυ εὐφυὴς ᾖ, ἀνάνδρῳ γενέσθαι,

φεύγοντι τὰ μέσα τῆς πόλεως καὶ τὰς ἀγοράς,

ἐν αἷς ἔφη ὁ ποιητὴς τοὺς ἄνδρας ἀριπρεπεῖς γίγνεσθαι,

καταδεδυκότι δὲ τὸν λοιπὸν βίον βιῶναι μετὰ μειρακίων, ἐν γωνίᾳ τριῶν ἢ τεττάρων ψιθυρίζοντα,

ἐλεύθερον δὲ καὶ μέγα καὶ ἱκανὸν μηδέποτε φθέγξασθαι .

Haec Plato sub persona quidem, sicuti dixi, non proba, set cum sensus tamen intellegentiaeque communis fide et cum quadam indissimulabili veritate disseruit, non de illa scilicet philosophia, quae virtutum omnium disciplina est quaeque in publicis simul et privatis officiis excellit civitatesque et rempublicam, si nihil prohibeat, constanter, fortiter et perite administrat, sed de ista futtili atque puerili meditatione argutiarum, nihil ad vitam neque tuendam neque ordinandam promovente, in qua id genus homines consenescunt male feriati, quos philosophos esse et vulgus putat et is putabat, ex cuius persona haec dicta sunt.

Argument 
						 Verba ex oratione M. Catonis de mulierum veterum victu et moribus; atque inibi, quod fuerit ius marito in adulterio uxorem deprehensam necare.

Qui de victu atque cultu populi Romani scripserunt mulieres Romae atque in Latio aetatem abstemias egisse, hoc est vino semper, quod temetum prisca lingua appellabatur, abstinuisse dicunt, institutumque ut cognatis osculum ferrent deprehendendi causa, ut odor indicium faceret, si bibissent.

Bibere autem solitas ferunt loream, passum, murrinam et quae id genus sapiant potu dulcia. Atque haec quidem in his quibus dixi libris pervulgata sunt,

sed Marcus Cato non solum existimatas, set et multatas quoque a iudice mulieres refert, non minus si vinum in se, quam si probrum et adulterium admisissent.

Verba Marci Catonis adscripsi ex oratione quae inscribitur De Dote, in qua id quoque scriptum est, in adulterio uxores deprehensas ius fuisse maritis necare: Vir, inquit, cum divortium fecit, mulieri iudex pro censore est, imperium quod videtur habet, si quid perverse taetreque factum est a muliere; multatur multitatur ,
							
							 
							si vinum bibit; si cum alieno viro probri quid fecit, condemnatur.

De iure autem occidendi ita scriptum: In adulterio uxorem tuam si prehendisses, sine iudicio inpune necares; illa te, si adulterares sive tu adulterarere, digito non auderet contingere, neque ius est.

Argument 
						 Die pristini, die crastini et die quarti et die quinti qui elegantius locuti sint dixisse, non ut ea nunc vulgo dicuntur.

DIE quarto et die quinto, quod Graeci εἰς τετάρτην καὶ εἰς πέμπτην dicunt, ab eruditis nunc quoque dici audio, et qui aliter dicit pro rudi atque indocto despicitur. Sed Marci Tullii aetas ac supra eam non, opinor, ita dixerunt, diequinte enim et diequinti pro adverbio copulate dictum est, secunda in eo syllaba correpta.

Divus etiam Augustus, linguae Latinae non nescius munditiarumque patris sui in sermonibus sectator, in epistulis plurifariam significatione ista dierum non aliter usus est.

Satis autem erit perpetuae veterum consuetudinis demonstrandae gratia verba sollemnia praetoris ponere, quibus more maiorum ferias concipere solet quae appellantur Compitalia. Ea verba haec sunt: Dienoni populo Romano Quiritibus Compitalia erunt; quando concepta fuerint, nefas. Dienoni praetor dicit, non die nono.

Neque praetor solum, sed pleraque omnis vetustas sic locuta est.

Venit ecce illius versus Pomponiani in mentem, qui est ex Atellania, quae Mevia inscribitur: Díes hic sextus, cúm nihil egi:
							
							 
							diequarte Moriár fame.

Suppetit etiam Coelianum illud ex libro Historiarum secundo: Si vis mihi equitatum dare et ipse cum cetero exercitu me sequi, diequinti Romae in Capitolium curabo tibi cena sit cocta.

Et historiam autem et verbum hoc sumpsit Coelius ex Origine IV.
						
						 
						M. Catonis, in qua ita scriptum est: Igitur dictatorem Carthaginiensium magister equitum monuit: Mitte mecum Romam equitatum; diequinti in Capitolio tibi cena cocta erit.

Extremam istius vocis syllabam tum per e tum per i scriptam legi; nam sane quam consuetum is veteribus fuerit, litteris is plerumque uti indifferenter, sicuti praefiscine et praefiscini, proclivi et proclive atque alia item multa hoc genus varie dixerunt; die pristini quoque eodem modo dicebatur, quod significabat die pristino, id est priore, quod vulgo pridie dicitur, converso compositionis ordine, quasi pristino die. Atque item simili figura die crastini dicebatur, id erat crastino die.

Sacerdotes quoque populi Romani, cum condicunt in diem tertium, die
							
							 
							perendini dicunt.

Sed ut plerique die pristini, ita M. Cato in oratione Contra Furium die proximi dixit, die quarto autem Cn. Matius, homo impense doctus, in Mimiambis pro eo dicit, quod nudius quartus nos dicimus, in his versibus: Nuper die quarto, ut recordor, et certe Aquarium urceum unicum domi fregit. Hoc igitur intererit, ut die quarto quidem de praeterito dicamus, diequarte autem de futuro.

Argument 
						 Telorum et iaculorum gladiorumque, atque inibi navium quoque vocabula, quae scripta in veterum libris reperiuntur.

TELORUM, iaculorum gladiorumque vocabula quae in historiis veteribus scripta sunt, item navigiorum genera et nomina, libitum forte nobis est sedentibus in reda conquirere, ne quid malarum
						
						 
						ineptiarum vacantem stupentemque animum occuparet.

Quae tum igitur suppetierant, haec sunt: hasta, pilum, phalarica, semiphalarica, soliferrea, gaesa, lancea, spari, rumices, trifaces, tragulae, frameae, mesanculae, cateiae, rumpiae, scorpii, sibones, siciles, veruta, enses, sicae, machaerae macherae , spathae, lingulae, pugiones, clunacula.

De lingula, quoniam est minus frequens, admonendum existimo, lingulam veteres dixisse gladiolum oblongum in speciem linguae factum, cuius meminit Naevius in tragoedia Hesiona. Versum Naevi apposui: Síne mi gerere mórem videar língua, verum língula.

Item rumpia genus teli est Thraecae nationis, positumque hoc vocabulum in Quinti Enni Annalium XIV.

Navium autem, quas reminisci tunc potuimus, appellationes hae sunt: gauli, corbitae, caudicae, longae, hippagines, cercuri, celoces vel, ut Graeci dicunt, κέλητες, lembi, oriae, lenunculi, actuariae, quas Graeci ἱστιοκώπους vocant vel ἐπακτρίδας, prosumiae vel geseoretae vel oriolae, stlattae, scaphae, pontones, vectoriae vetutiae mydia moediae , phaseli, parones, myoparones, lintres, caupuli, camarae, placidae, cydarum, ratariae, catascopium.

Argument 
						 Inscite ab Asinio Pollione reprehensum Sallustium Sellustium , quod transfretationem transgressum dixerit, et transgressos qui transfretassent.

ASINIO POLLIONI in quadam epistula, quam ad Plancum scripsit, et quibusdam aliis C. Sallusti iniquis, dignum nota visum est, quod in primo Historiarum maris transitum transmissumque navibus factum transgressum appellavit eosque, qui fretum transmiserant, quos transfretasse dici solitum est, transgressos dixit.

Verba ipsa Sallusti posui: Itaque Sertorius, levi praesidio relicto in Mauretania, nanctus obscuram noctem, aestu secundo furtim aut celeritate vitare proelium in transgressu conatus est.

Ac deinde infra ita scripsit: Transgressos omnis recipit mons
							
							 
							praeceptus a Lusitanis.

Hoc igitur et minus proprie et ἀπερισκέπτως et nullo gravi auctore dictum aiunt. Nam transgressus, inquit, a transgrediendo dicitur idque ipsum ab ingressu et a pedum gradu appellatum.

Idcirco verbum transgredi convenire non putavit neque volantibus neque serpentibus neque navigantibus, sed his solis qui gradiuntur et pedibus iter emetiuntur. Propterea negant aput scriptorem idoneum aut navium transgressum reperiri posse aut pro transfretatione transgressum.

Sed quaero ego, cur non, sicuti cursus navium recte dici solet,
						
						 
						ita transgressus etiam navibus factus dici possit. Praesertim cum brevitas tam angusti fretus, qui terram Africam Hispaniamque interfluit, elegantissime transgressionis vocabulo, quasi paucorum graduum spatium, definita sit.

Qui auctoritatem autem requirunt et negant dictum ingredi transgredi ve in navigantibus, volo uti respondeant quantum existiment interesse ingredi atque ambulare.

Atqui Cato De Re Rustica: Fundus, inquit, eo in loco habendus est, ut et
							
							 
							oppidum prope
							
							 
							amplum sit et mare aut amnis, qua naves ambulant.

Appetitas porro huiuscemodi translationes habitasque esse pro honestamentis orationis, Lucretius quoque testimonium in hac eadem voce dicit. In quarto enim libro clamorem per arterias et per fauces gradientem dicit, quod est nimio confidentius quam illud de navibus Sallustianum. Versus Lucreti hi sunt: Praeterea radit vox fauces saepe, facitque Asperiora foras gradiens arteria clamor.

Propterea Sallustius in eodem libro non eos solum qui navibus veherentur, sed et scaphas quoque nantes progressas dicit. Verba ipsa de scaphis posui: Earum aliae paululum progressae nimio simul et incerto onere, cum pavor corpora agitaverat, deprimebantur.

Argument 
						 Historia de populo Romano deque populo Poenico, quod pari propemodum vigore fuerint aemuli.

IN litteris veteribus memoria extat quod par quondam fuit vigor et acritudo amplitudoque populi Romani atque Poeni.

Neque inmerito aestimatum. Cum aliis quidem populis de uniuscuiusque republica, cum Poenis autem de omnium terrarum imperio decertatum.

Eius rei specimen est in illo utriusque populi verbo factoque: Q. Fabius, imperator Romanus, dedit ad Carthaginienses epistulam. Ibi scriptum fuit populum Romanum misisse ad eos hastam et caduceum, signa duo belli
						
						 
						aut pacis, ex quis utrum vellent eligerent; quod elegissent, id unum ut esse missum existimarent.

Carthaginienses Cathaginienses responderunt neutrum sese eligere, sed posse qui adtulissent utrum mallent relinquere; quod reliquissent, id sibi pro electo futurum.

M. autem Varro non hastam ipsam neque ipsum caduceum missa dicit, sed duas tesserulas, in quarum altera caduceum, in altera hastae simulacra fuerint incisa.

Argument 
						 De aetatum finibus pueritiae, iuventae, senectae, ex Tuberonis historia sumptum.

TUBERO in Historiarum primo scripsit Servium Tullium regem, populi Romani cum illas quinque classes seniorum et
						
						 
						iuniorum census faciendi gratia institueret, pueros esse existimasse qui minores essent annis septem decem, atque inde ab anno septimo decimo, quo idoneos iam esse reipublicae arbitraretur, milites scripsisse, eosque ad annum quadragesimum sextum iuniores supraque eum annum seniores appellasse.

Eam rem propterea notavi, ut discrimina, quae fuerint iudicio moribusque maiorum pueritiae, iuventae, senectae, ex ista censione Servi Tulli, prudentissimi regis, noscerentur.

Argument 
						 Quod particula atque non complexiva tantum sit, sed vim habeat plusculam variamque.

ATQUE particula a grammaticis quidem coniunctio esse dicitur conexiva. Et plerumque sane coniungit verba et conectit; sed interdum alias quasdam potestates habet non satis notas, nisi in veterum litterarum tractatione atque cura exercitis.

Nam et pro adverbio valet, cum dicimus aliter ego feci atque tu, significatur enim aliter quam tu, et si gemina fiat, auget incenditque rem de qua agitur, ut animadvertimus in Q. Enni Annalibus, nisi memoria in hoc versu labor: Atque atque accedit muros Romana iuventus;

cui significationi contrarium est quod itidem a veteribus dictum est, deque.

Et praeterea pro alio quoque adverbio dicitur, id est statim 
						
						 
						factum, quod in his Vergili versibus existimatur, ubi obscure et insequentur particula ista posita est:
						
						 
						 sic omnia fatis In peius ruere ac retro sublapsa referri; Non aliter quam qui adverso vix flumine lembum Remigiis subigit, si brachia forte remisit, Atque illum in praeceps prono rapit alveus amni.

Argument 
						 De origine vocabuli terrae Italiae ; deque ea multa quae suprema appellatur deque eius nominis ratione ac de lege Aternia; et quibus verbis antiquitus multa minima dici solita sit.

TIMAEUS in Historiis quas oratione Graeca de rebus populi Romani composuit, et M. Varro in Antiquitatibus Rerum Humanarum, terram Italiam de Graeco vocabulo appellatam scripserunt, quoniam boves Graeca vetere lingua ἰταλοί vocitati sint,
						
						 
						quorum in Italia magna copia fuerit, bucetaque
						
						 
						in ea terra gigni pascique solita sint complurima.

Coniectare autem possumus ob eandem causam, quod Italia tunc esset armentosissima multam, quae appellatur suprema institutam in dies singulos duarum ovium, boum triginta, pro copia scilicet boum bourn proque ovium penuria. Sed cum eiusmodi multa pecoris armentique a magistratibus dicta erat, adigebantur boves ovesque alias pretii parvi, alias maioris, eaque res faciebat inaequalem multae poenitionem. Idcirco postea lege Aternia constituti sunt in oves singulas aeris deni, in boves aeris centeni.

Minima autem multa est ovis unius. Suprema multa est eius numeri cuius diximus, ultra quem multam dicere in dies singulos ius non est, et propterea suprema appellatur, id est summa et maxima.

Quando igitur nunc quoque a magistratibus populi Romani more maiorum multa dicitur vel minima vel suprema, observari solet ut oves genere virili appellentur; atque ita M. Varro verba haec legitima, quibus minima multa diceretur, concepit: M. Terentio, quando citatus neque respondit neque excusatus est, ego ei unum ovem multam dico ; ac nisi eo genere diceretur, negaverunt iustam videri multam.

Vocabulum autem ipsum multae idem M. Varro in uno vicesimo Rerum Humanarum non Latinum, sed Sabinum esse dicit, idque ad suam memoriam mansisse ait in lingua Samnitium, qui sunt a Sabinis orti. Sed turba grammaticorum novicia κατʼ ἀντίφρασιν, ut quaedam alia, hoc quoque dici tradiderunt.

Cum autem usus et mos sermonum is sit, ut ita et nunc loquamur, ut plerique veterum locuti sunt: multam dixit et multa dicta est, non esse abs re putavi notare quod M. Cato aliter dixit. Nam in quarto Originum verba haec sunt: Imperator noster, si quis extra ordinem depugnatum ivit, ei multam facit.

Potest autem videri consulta elegantia mutasse verbum, cum in castris et in exercitu multa fieret, non in comitio nec ad populum diceretur.

Argument 
						 Quod elegantia apud antiquiores, non de amoeniore ingenio, sed de nitidiore cultu atque victu dicebatur, eaque in vitio ponebatur.

ELEGANS homo non dicebatur cum laude, set id fere verbum ad aetatem M. Catonis vitii, non laudis fuit.

Est namque hoc animadvertere, cum in quibusdam aliis, tum in libro Catonis qui inscriptus est Carmen De Moribus. Ex quo libro verba haec sunt: Avaritiam omnia vitia habere putabant; sumptuosus, cupidus, elegans, vitiosus, inritus qui habebatur, is laudabatur ;

ex quibus verbis apparet, elegantem dictum antiquitus non ab ingenii elegantia, sed qui nimis lecto amoenoque cultu victuque esset.

Postea elegans reprehendi quidem desiit, sed laude nulla dignabatur, nisi cuius elegantia erat moderatissima. Sic M. Tullius L. Crasso et Q. Scaevolae non meram elegantiam, set multa parsimonia mixtam, laudi dedit: Crassus, inquit, erat parcissimus elegantium, Scaevola parcorum elegantissimus.

Praeterea ex eodem libro Catonis haec etiam sparsim et intercise commeminimus: Vestiri, inquit, in foro honeste mos erat, domi quod satis erat. Equos carius quam coquos emebant. Poeticae artis honos non erat. Si quis in ea re studebat aut sese ad convivia adplicabat, crassator vocabatur.

Illa quoque ex eodem libro praeclarae veritatis sententia est: Nam vita, inquit, humana prope uti ferrum est. Si exerceas, conteritur; si non exerceas, tamen robigo interficit. Item homines exercendo videmus conteri; si nihil exerceas, inertia atque torpedo plus detrimenti facit quam exercitio.

Argument 
						 Qualis quantaque sit pro particulae varietas; deque exemplis eius varietatis.

QUANDO ab arbitriis negotiisque otium est et motandi corporis gratia aut spatiamur aut vectamur, quaerere nonnumquam aput memet ipsum soleo res eiusmodi, parvas quidem minutasque et hominibus non bene eruditis aspernabiles, sed ad veterum scripta penitus noscenda et ad scientiam linguae Latinae cumprimis necessarias; velut est, quod forte nuper in Praenestino recessu
						
						 
						vespertina ambulatione solus ambulans, considerabam qualis quantaque esset particularum quarundam in oratione Latina varietas.

Quod genus est praepositio pro. Aliter enim dici videbam pontifices pro conlegio decrevisse, aliter quempiam testem introductum pro testimonio dixisse, aliter M. Catonem in Originum quarto: Proelium factum depugnatumque pro castris scripsisse et item in quinto: Urbes insulasque omnis pro agro Illyrio esse, aliter etiam dici pro aede Castoris, aliter pro rostris, aliter pro tribunali, aliter pro contione atque aliter tribunum plebis pro potestate intercessisse.

Sed has omnes dictiones qui aut omnino similes et pares aut usquequaque diversas existimaret, errare arbitrabar; nam varietatem istam eiusdem quidem fontis et capitis, non eiusdem tamen esse finis putabam.

Quod profecto facile intelleget, si quis adhibeat ad meditationem suam intentionem et habeat veteris orationis usum atque notitiam celebriorem.

Argument 
						 Quem in modum Q. Ennius versus Euripidi aemulatus sit.

EURIPIDIS versus sunt in Hecuba verbis, sententia, brevitate insignes inlustresque;

Hecuba est ad Ulixen dicens: Τὸ δʼ ἀξίωμα, κἂν κακῶς λέγῃ, τὸ σὸν Νικᾷ· λόγος γὰρ ἔκ τʼ ἀδοξούντων ἰὼν Κἀκ τῶν δοκούντων αὐτός, οὐ ταὐτὸν σθένει

Hos versus Q. Ennius, cum eam tragoediam verteret, non sane incommode aemulatus est. Versus totidem Enniani hi sunt: Haéc tu etsi pervérse dices, fácile Achivos fléxeris; Nám opulenti cúm locuntur páriter atque ignóbiles, Éadem dicta eadémque oratio aéqua non aequé valet. Bene, sicuti dixi, Ennius;

sed ignobiles tamen et opulenti ἀντὶ ἀδοξούντων καὶ δοκούντων satisfacere sententiae non videntur; nam neque omnes ignobiles ἀδοξοῦσι neque omnes opulenti εὐδοξοῦσιν.

Argument 
						 De Pyrronis philosophis quaedam deque Academicis strictim notata; deque inter eos differentia.

Quos Pyrronios philosophos vocamus, hi Graeco cognomento σκεπτικοί appellantur;

id ferme significat quasi quaesitores et consideratores.

Nihil enim decernunt, nihil constituunt, sed in quaerendo semper considerandoque sunt quidnam sit omnium rerum de quo decerni constituique possit.

Ac ne videre quoque plane quicquam neque audire sese putant, sed ita pati adficique quasi videant vel audiant, eaque ipsa quae adfectiones istas in sese efficiant, qualia et cuiusmodi sint cunctantur atque insistunt, omniumque rerum fidem veritatemque mixtis confusisque signis veri atque falsi ita inprensibilem videri aiunt, ut quisquis homo est non praeceps neque iudicii sui prodigus his uti verbis debeat quibus auctorem philosophiae istius Pyrronem esse usum tradunt: οὐ μᾶλλον οὕτως ἔχει τόδε ἢ ἐκείνως ἢ οὐθετέρως. Indicia enim rei cuiusque et sinceras proprietates negant posse nosci et percipi, idque ipsum docere atque ostendere multis modis conantur.

Super qua re Favorinus quoque subtilissime argutissimeque decem libros composuit, quos Πυρρωνείων Τρόπων inscribit.

Vetus autem quaestio et a multis scriptoribus Graecis tractata, an quid et quantum Pyrronios et Academicos philosophos intersit. Utrique enim σκεπτικοί, ἐφεκτικοί, ἀπορητικοί dicuntur, quoniam utrique nihil adfirmant nihilque comprehendi putant. Sed ex omnibus rebus proinde visa dicunt fieri, quas φαντασίας appellant, non ut rerum ipsarum natura est, sed ut adfectio animi corporisve est eorum, ad quos ea visa perveniunt.

Itaque omnes omnino res quae sensus hominum movent, τῶν πρός τι esse dicunt. Id verbum significat nihil esse quicquam quod ex sese constet nec quod habeat vim propriam et naturam, sed omnia prorsum ad aliquid referri taliaque videri qualis sit eorum species dum videntur, qualiaque apud sensus nostros, quo pervenerunt, creantur,
						
						 
						non apud sese, unde profecta sunt.

Cum haec autem consimiliter tam Pyrronii dicant quam Academici, differre tamen inter sese et propter alia quaedam et vel maxime propterea existimati sunt, quod Academici quidem ipsum illud nihil posse comprehendi quasi comprehendunt, et nihil posse decerni quasi decernunt, Pyrronii ne id quidem ullo pacto verum videri dicunt, quod nihil esse verum videtur.

Argument 
						 Quod mulieres Romae per Herculem non iuraverint neque viri per Castorem.

IN veteribus scriptis neque mulieres Romanae per Herculem deiurant neque viri per Castorem.

Sed cur illae non iuraverint Herculem non obscurum est, nam Herculaneo sacrificio abstinent.

Cur autem viri Castorem iurantes non appellaverint non facile dictu est. Nusquam igitur scriptum invenire est, apud idoneos quidem scriptores, aut me hercle feminam dicere aut me castor virum;

edepol autem, quod iusiurandum per Pollucem est, et viro et feminae commune est.

Sed M. Varro adseverat antiquissimos viros neque per Castorem neque per Pollucem deiurare solitos, sed id iusiurandum fuisse tantum feminarum, ex initiis Eleusinis acceptum;

paulatim tamen inscitia antiquitatis viros dicere edepol coepisse factumque esse ita dicendi morem, sed me castor a viro dici in nullo vetere scripto inveniri.

Argument 
						 Verbis antiquissimis relictisque iam et desitis minime utendum.

VERBIS uti aut nimis obsoletis exculcatisque aut insolentibus novitatisque durae et inlepidae, par esse delictum videtur. Sed molestius equidem culpatiusque esse arbitror verba nova, incognita, inaudita dicere quam involgata et sordentia.

Nova autem videri dico etiam ea quae sunt inusitata et desita, etsi sunt vetusta.

Est adeo id vitium plerumque serae eruditionis, quam Graeci ὀψιμαθίαν appellant, ut quod numquam
						
						 
						didiceris, diu ignoraveris, cum id scire aliquando coeperis, magni facias quo in loco cumque et quacumque in re dicere. Veluti Romae, nobis praesentibus, vetus celebratusque homo in causis, sed repentina et quasi tumultuaria doctrina praeditus, cum apud praefectum urbi verba faceret et dicere vellet inopi quendam miseroque victu vivere et furfureum panem esitare, vinumque eructum et fetidum potare, Hic, inquit, eques Romanus apludam edit et flocces bibit.

Aspexerunt omnes qui aderant alius alium, primo tristiores turbato et requirente voltu, quidnam illud utriusque verbi foret; post deinde, quasi nescio quid Tusce aut Gallice dixisset, universi riserunt.

Legerat autem ille apludam veteres rusticos frumenti furfurem dixisse idque a Plauto in comoedia, si ea Plauti est, quae Astraba inscripta est, positum esse.

Item flocces audierat prisca voce significare vini faecem e vinaceis expressam, sicuti fraces ex oleis, idque aput Caecilium in Polumenis legerat, eaque sibi duo verba ad orationum ornamenta servaverat.

Alter quoque a lectionibus id genus paucis apirocalus, cum adversarius causam differri postularet: Rogo, praetor, inquit, subveni, succurre! quonam usque nos bovinator hic demoratur? Atque id voce magna ter quaterve inclamavit: bovinator est.

Commurmuratio fieri coepta est a plerisque qui aderant, quasi monstrum verbi admirantibus. At ille iactans et gestiens:

Non enim Lucilium, inquit, legistis, qui tergiversatorem bovinatorem dicit? Est autem in Lucili XI. versus hic: Si tricosus
							
							 
							bovinatorque ore improbus duro.

Argument 
						 Quid senserit dixeritque M. Cato de Albino, qui homo Romanus Graeca oratione res Romanas, venia sibi ante eius imperitiae petita, composuit.

IUSTE venusteque admodum reprehendisse dicitur Aulum Albinum M. Cato. Albinus,

qui cum L. Lucullo consul fuit, res Romanas oratione Graeca scriptitavit.

In eius Historiae principio scriptum est ad hanc sententiam: neminem suscensere sibi convenire, si quid in his libris parum composite aut minus eleganter tum scriptum foret; nam sum, inquit, homo Romanus natus in Latio, Graeca oratio a nobis alienissima est, ideoque veniam gratiamque malae existimationis, si quid esset erratum, postulavit.

Ea cum legisset M. Cato: Ne tu, inquit, Aule, nimium nugator es, cum maluisti culpam deprecari quam culpa vacare. Nam petere veniam solemus, aut cum inprudentes erravimus aut cum compulsi peccavimus. Dic, 
						
						 
						inquit, oro te, quis perpulit ut id committeres, quod, priusquam faceres, peteres ut ignosceretur?

Scriptum hoc est in libro Corneli Nepotis De Inlustribus Viris XIII.

Argument 
						 Historia de legatis Mileti ac Demosthene rhetore in libris Critolai reperta.

CRITOLAUS scripsit legatos Mileto publicae rei causa venisse Athenas, fortasse an auxilii petendi gratia.
						
						 
						Tum qui pro sese verba facerent quos visum erat advocavisse, aduocatos advocates , uti erat mandatum, verba pro Milesiis ad populum fecisse, Demosthenen Milesiorum postulatis acriter respondisse, neque Milesios auxilio dignos neque ex republica id esse contendisse; rem in posterum diem prolatam. Legatos ad Demosthenen venisse magnoque opere orasse uti contra ne diceret; eum pecuniam petivisse et quantam petiverat abstulisse. Postridie, cum res agi denuo coepta esset, Demosthenen, lana multa collum cervicesque circumvolutum, ad populum prodisse et dixisse se synanchen pati, eo contra Milesios loqui non quire. Tum e populo unum exclamasse, non synanchen, quod Demosthenes pateretur, sed argyranchen esse.

Ipse etiam Demosthenes, ut idem Critolaus refert, non id postea concelavit, quin gloriae quoque hoc sibi adsignavit. Nam cum interrogasset Aristodemum, actorem fabularum, quantum mercedis, uti ageret, accepisset, et Aristodemus talentum respondisset, At ego plus, inquit, accepi, ut tacerem.

Argument 
						 Quod C. Gracchus in oratione sua historiam supra scriptam Demadi rhetori, non Demostheni Demostlleni , adtribuit; verbaque ipsius C. Gracchi relata.

QUOD in capite superiore a Critolao scriptum esse diximus super Demosthene, id C. Gracchus in oratione, Qua legem Aufeiam dissuasit, in Demaden contulit verbis hisce:

Nam vos, Quirites, si velitis sapientia atque virtute uti, etsi quaeritis, neminem nostrum invenietis sine pretio huc prodire. Omnes nos qui verba facimus aliquid petimus, neque ullius rei causa quisquam ad vos prodit, nisi ut aliquid auferat.

Ego ipse, qui aput vos verba facio uti vectigalia vestra augeatis, quo facilius vestra commoda et rempublicam administrare possitis, non gratis prodeo; verum peto a vobis, non pecuniam, sed bonam existimationem atque honorem.

Qui prodeunt dissuasuri ne hanc legem accipiatis, petunt non honorem a vobis, verum a Nicomede pecuniam; qui suadent ut accipiatis, hi quoque petunt non a vobis bonam existimationem, verum a Mitridate rei familiari suae pretium et praemium; qui autem ex eodem loco atque ordine tacent, hi vel acerrimi sunt, nam ab omnibus pretium accipiunt et omnis fallunt.

Vos, cum putatis eos ab his rebus remotos esse, inpertitis bonam existimationem;

legationes autem a regibus, cum putant eos sua causa reticere, sumptus atque pecunias maximas praebent, item uti in terra Graecia, quo in tempore Graecus tragoedus gloriae sibi ducebat talentum magnum ob unam fabulam datum esse, homo eloquentissimus civitatis suae Demades ei respondisse dicitur: Mirum tibi videtur, si tu loquendo talentum quaesisti? Ego, ut tacerem, decem talenta a rege accepi. Item nunc isti pretia maxima ob tacendum accipiunt.

Argument 
						 Verba P. Nigidii, quibus differre dicit mentiri et mendacium dicere.

VERBA sunt ipsa haec P. Nigidii, hominis in studiis bonarum artium praecellentis, quem M. Cicero ingenii doctrinarumque nomine summe reveritus est: Inter mendacium dicere et mentiri distat. Qui mentitur ipse non fallitur, alterum fallere conatur; qui mendacium dicit, ipse fallitur. Item hoc addidit:

Qui mentitur, inquit, fallit, quantum in se est; at qui mendacium dicit, ipse non fallit, quantum in se est.

Item hoc quoque super eadem re dicit: Vir bonus, inquit, praestare debet ne mentiatur, prudens, ne mendacium dicat; alterum incidit in hominem, alterum non.

Varie me hercule et lepide Nigidius tot sententias in eandem rem, quasi aliud atque aliud diceret, disparavit.

Argument 
						 Quod Chrysippus philosophus omne verbum ambiguum dubiumque esse dicit, Diodorus contra nullum verbum ambiguum esse putat.

CHRYSIPPUS ait omne verbum ambiguum natura esse, quoniam ex eodem duo vel plura accipi possunt. Diodorus autem,

cui Crono cognomentum fuit, Nullum, inquit, verbum est ambiguum, nec quisquam ambiguum dicit aut sentit, nec aliud dici videri debet quam quod se dicere sentit is qui dicit.

At cum ego, inquit, aliud sensi, tu aliud accepisti, obscure magis dictum videri potest quam ambigue; ambigui enim verbi natura illa esse debuit, ut qui id diceret duo vel plura diceret. Nemo autem duo vel plura dicit, qui se sensit unum dicere.

Argument 
						 Quid Titus Castricius de verbis deque sententia quadam C. Gracchi existimarit; quodque esse eam sine ullo sensus emolumento docuerit.

APUD Titum Castricium, disciplinae rhetoricae doctorem, gravi atque firmo iudicio virum, legebatur oratio C. Gracchi In P. Popilium.

In eius orationis principio conlocata verba sunt accuratius modulatiusque quam veterum oratorum consuetudo fert.

Ea verba, sicuti dixi conposita, haec sunt: Quae vos cupide per hosce annos adpetistis atque voluistis, ea si temere repudiaritis, abesse non potest quin aut olim cupide adpetisse aut nunc temere repudiasse dicamini.

Cursus igitur hic et sonus rotundae volubilisque sententiae eximie nos et unice delectabat, tanto id magis, quod iam tunc C. Graccho, viro inlustri et severo, eiusmodi compositionem fuisse cordi videbamus.

Sed enim, cum eadem ipsa verba saepius petentibus nobis lectitarentur, admoniti a Castricio sumus ut consideraremus quae vis quodve emolumentum eius sententiae foret, neque pateremur ut aures nostrae cadentis apte orationis modis eblanditae animum quoque nobis voluptate inani perfunderent. 
					 Cumque nos admonitione ista adtentiores fecisset, Inspicite, inquit, penitus quid efficiant verba haec, dicatque mihi, quaeso, aliqui vestrum, an sit ulla huiusce sententiae gravitas aut gratia: Quae vos cupide per hosce annos adpetistis atque voluistis, ea si temere repudiaritis, abesse non potest quin aut olim cupide adpetisse aut nunc temere repudiasse dicamini.

Cui enim omnium hominum in mentem non venit id profecto usu venire, ut quod cupide adpetieris, cupide adpetisse et quod temere repudiaveris, temere repudiasse dicaris?

At si, opinor, inquit, ita scriptum esset: Quae vos per hosce annos adpetistis atque voluistis, ea nunc si repudiaritis, abesse non potest quin aut olim cupide adpetisse aut nunc temere repudiasse dicamini ;

si ita, inquit, diceretur, gravior scilicet solidiorque fieret sententia et acciperet aliquid iustae in audiendo expectationis;

nunc autem verba haec cupide et temere, in quibus verbis omne momentum rei est, non in concludenda sententia tantum dicuntur, sed supra quoque nondum desiderata ponuntur et quae nasci oririque ex ipsa rei conceptione debebant, ante omnino quam res postulat dicuntur. Nam qui ita dicit: si hoc feceris, cupide fecisse diceris, rem dicit sensus alicuius ratione conlectam et consertam; qui vero ita dicit: si cupide feceris, cupide fecisse diceris, non longe secus dicit atque si diceret: si cupide feceris, cupide feceris.

Haec ego, inquit, admonui, non ut C. Graccho vitio darem,—dii enim mentem meliorem mihi! nam, si quicquam in tam fortis facundiae viro vitii vel erroris esse dici potest, id omne et auctoritas eius exhausit et vetustas consumpsit,—sed uti caveretis ne vos facile praestringeret modulatus aliqui currentis facundiae sonitus atque ut vim ipsam rerum virtutemque verborum prius pensitaretis et, si quidem gravis atque integra et sincera sententia diceretur, tum, si ita videretur, gressibus quoque ipsis orationis
									
									 
									et gestibus plauderetis; si vero frigidi et leves et futtiles sensus in verba apte numeroseque posita includerentur, non esse id secus crederetis quam cum homines insigni deformitate ac facie deridicula imitantur histriones et gestiunt.

Argument 
						 Sobria et pulcherrima Romuli regis responsio circa vini usum.

SIMPLICISSIMA suavitate et rei et orationis L. Piso Frugi usus est in primo Annali, cum de Romuli regis vita atque victu scriberet.

Ea verba, quae scripsit, haec sunt: Eundem Romulum dicunt, ad cenam vocatum, ibi non multum bibisse, quia postridie negotium haberet. Ei dicunt: Romule, si istud omnes homines faciant, vinum vilius sit. His respondit: immo vero carum, si quantum quisque volet bibat; nam ego bibi, quantum volui.

Argument 
						 De ludibundo et errabundo atque id genus verborum productionibus; et quod Laberius sic amorabundam dixit, ut dicitur ludibunda et errabunda ; atque inibi quod Sisenna per huiuscemodi verbum nova figura usus est.

LABERIUS in Lacu Averno mulierem amantem, verbo inusitatius ficto, amorabundam dixit.

Id verbum Caesellius Vindex in Commentario Lectionum Antiquarum ea figura scriptum dixit, qua ludibunda et ridibunda et errabunda dicitur ludens et ridens et errans.

Terentius autem Scaurus, divi Hadriani temporibus grammaticus vel nobilissimus, inter alia quae De Caeselli Erroribus conposuit, in hoc quoque verbo errasse eum scripsit, quod idem esse putaverit ludens et ludibunda, ridens et ridibunda, errans et errabunda. Nam ludibunda, inquit, et ridibunda et errabunda ea dicitur quae ludentem vel ridentem vel errantem agit aut simulat.

Sed qua ratione Scaurus adductus sit ut Caesellium in eo reprehenderet,non hercle reperiebamus. Non est enim dubium quin haec, genere ipso dumtaxat, idem significent quod ea demonstrant a quibus producuntur. Quid esset autem ludentem agere vel imitari non intellegere videri maluimus quam insimulare eum tamquam ipsum minus intellegentem.

Quin magis Scaurum oportuit, commentaria Caeselli criminantem, hoc ab eo praeteritum requirere, quod non dixerit an quid et quantulum differret a ludibundo ludens et ridibundo ridens et errabundo errans ceteraque quae horum sunt similia, an a principalibus verbis paulum aliquid distarent, et quam omnino vim haberet particula haec extrema eiusmodi vocabulis addita.

Hoc enim fuit potius requirendum in istiusmodi figurae tractatu, sicuti requiri solet in vinulento et lutulento et turbulento, vacuane et inanis sit istaec productio, cuiusmodi sunt quae παραγωγάς Graeci Gracci dicunt, an extrema illa particula habeat aliquid suae propriae significationis.

Cum reprehensionem autem illam Scauri notaremus, in memoriam nobis rediit quod Sisenna in quarto Historiarum eiusdem figurae verbo ita usus est. Populabundus, inquit, agros ad oppidum pervenit, quod scilicet significat cum agros popularetur, non, ut Scaurus in consimilibus verbis ait, cum populantem ageret vel cum imitaretur.

Sed inquirentibus nobis quaenam ratio et origo esset huiuscemodi figurae populabundus et errabundus et laetabundus et ludibundus multorumque aliorum id genus verborum, εὐεπιβόλως hercle Apollinaris noster videri sibi ait particulam istam postremam in quam verba talia exeunt vim et copiam et quasi abundantiam rei cuius id verbum esset demonstrare, ut laetabundus is dicatur qui abunde laetus sit, et errabundus, qui longo atque abundanti errore sit, ceteraque omnia ex ea figura ita dici ostendit, ut productio haec et extremitas largam et fluentem vim et copiam declararet.

Argument 
						 Quod Graecorum verborum quorundam difficillima est in Latinam linguam mutatio, velut quod Graece dicitur πολυπραγμοσύνη.

ADIECIMUS saepe animum ad vocabula rerum non paucissima quae neque singulis verbis, ut a Graecis, neque, si maxime pluribus eas res verbis dicamus, tam dilucide tamque apte demonstrari Latina oratione possunt quam Graeci ea dicunt privis vocibus.

Nuper etiam cum adlatus esset ad nos Plutarchi liber et eius libri indicem legissemus, qui erat Περὶ Πολυπραγμοσύνης, percontanti cuipiam qui et litterarum et vocum Graecarum expers fuit cuiusnam liber et qua de re scriptus esset, nomen quidem scriptoris statim diximus, rem de qua scriptum
						
						 
						fuit dicturi, haesimus.

Ac tum quidem primo, quia non satis commode opinabar interpretaturum me
						
						 
						esse, si dicerem librum scriptum De Negotiositate, aliud institui aput me exquirere, quod, ut dicitur, verbum de verbo expressum esset.

Nihil erat prorsus quod aut meminissem legere me aut, si etiam vellem fingere, quod non insigniter asperum absurdumque esset, si
						
						 
						ex multitudine et negotio verbum unum compingerem, sicuti multiiuga dicimus et multicolora et multiformia.

Sed non minus inlepide ita diceretur quam si interpretari voce una velis πολυφιλίαν aut πολυτροπίαν aut πολυσαρκίαν.

Quamobrem, cum diutule tacitus in cogitando fuissem, respondi tandem non videri mihi significari eam rem posse uno nomine, et idcirco iuncta oratione quid vellet Graecum id verbum parabam
						
						 
						dicere. 
					 Ad multas igitur res adgressio earumque omnium rerum actio πολυπραγμοσύνη, inquam, Graece dicitur, de qua hunc librum conpositum esse, inscriptio ista indicat.

Tum ille opicus, verbis meis inchoatis et inconditis adductus virtutemque esse πολυπραγμοσύνην ratus,
						
						 
						 Hortatur, inquit, nos profecto nescio quis hic Plutarchus ad negotia capessenda et ad res obeundas plurimas cum industria et celeritate, nomenque ipsius virtutis de qua locuturus esset libro ipsi, sicuti dicis, non incommode praescripsit. Minime, inquam, vero;

neque enim ista omnino virtus est, cuius Graeco nomine argumentum hoc libri demonstratur, neque id quod tu opinare aut ego me dicere sentio aut Plutarchus facit. Deterret enim nos hoc quidem in libro, quam potest maxime, a varia
							
							 
							promiscaque et non necessaria rerum cuiuscemodi plurimarum et cogitatione et petitione.

Sed huius, inquam, tui erroris culpam esse intellego in mea scilicet infacundia, qui ne pluribus quidem verbis potuerim non obscurissime dicere quod a Graecis perfectissime verbo uno et planissime dicitur.

Argument 
						 Quid significet in veteribus praetorum edictis: qui flumina retanda publice redempta habent.

EDICTA veterum praetorum sedentibus forte nobis in bibliotheca templi Traiani et aliud quid quaerentibus cum in manus incidissent, legere atque cognoscere libitum est.

Tum in quodam edicto antiquiore ita scriptum invenimus: Qui flumina retanda publice redempta habent, si quis eorum ad me eductus fuerit, qui dicatur quod eum ex lege locationis facere oportuerit non fecisse.

Retanda igitur quid esset quaerebatur.

Dixit ibi quispiam nobiscum sedens amicus meus in libro se Gavi De Origine Vocabulorum VII. legisse, retas vocari arbores quae aut ripis fluminum eminerent aut in alveis eorum extarent, appellatasque esse a retibus, quod praetereuntes naves inpedirent et quasi inretirent; idcircoque sese arbitrari, retanda flumina locari solita esse, id est purganda, ne quid aut morae aut periculi navibus in ea virgulta incidentibus fieret.

Argument 
						 Qua poena Draco Atheniensis, in legibus quas populo Atheniensi scripsit, fures adfecerit; et qua postea Solon; et qua item decemviri nostri, qui duodecim Daodecim Tabulas scripserunt; atque inibi adscriptum quod aput Aegyptios furta licita et permissa sunt, aput Lacedaemonios autem cum studio quoque adfectata et pro exercitio utili celebrata; ac praeterea M. Catonis de poeniendis furtis digna memoria sententia.

DRACO Atheniensis vir bonus multaque esse prudentia existimatus est iurisque divini et humani peritus fuit.

Is Draco leges, quibus Athenienses uterentur, primus omnium tulit.

In illis legibus furem cuiusmodicumque furti supplicio capitis poeniendum esse et alia pleraque nimis severe censuit sanxitque.

Eius igitur leges, quoniam videbantur impendio acerbiores, non decreto iussoque, set tacito inlitteratoque Atheniensium consensu oblitteratae sunt. Postea legibus aliis mitioribus nitioribus ,

a Solone compositis cornpositis , usi sunt. Is Solon e septem illis inclutis sapientibus fuit. Is sua lege in fures, non, ut Draco antea, mortis, sed dupli poena vindicandum existimavit.

Decemviri autem nostri, qui post reges exactos leges, quibus populus Romanus uteretur, in XII. Tabulis scripserunt, neque pari severitate in poeniendis omnium generum furibus furious neque remissa nimis lenitate usi sunt.

Nam furem qui manifesto furto prensus esset tum demum occidi permiserunt, si aut, cum faceret furtum, nox esset, aut interdiu telo se, cum prenderetur, defenderet.

Ex ceteris autem manifestis furibus liberos verberari addicique iusserunt ei cui furtum factum esset, si modo id luci fecissent neque se telo defendissent; servos item furti manifesti prensos verberibus adfici et e saxo praecipitari, sed pueros inpuberes praetoris arbitratu verberari voluerunt noxiamque ab his factam sarciri.

Ea quoque furta quae per lancem liciumque concepta essent, proinde ac si manifesta forent, vindicaverunt.

Sed nunc a lege illa decemvirali discessum est. Nam si qui super manifesto furto iure et ordine experiri velit, actio in quadruplum datur.

Manifestum autem furtum est, ut ait Masurius, quod deprehenditur dum fit. Faciendi finis est, cum perlatum est quo ferri coeperat.

Furti concepti, item oblati, tripli poena est. 
					 Sed quod sit oblatum, quod conceptum, et pleraque alia ad eam rem ex egregiis veterum moribus accepta neque inutilia cognitu neque iniucunda qui legere volet, inveniet Sabini librum cui titulus est De Furtis.

In quo id quoque scriptum est, quod volgo inopinatum est, non hominum tantum neque rerum moventium, quae auferri occulte et subripi possunt, sed fundi quoque et aedium fieri furtum; condemnatum quoque furti colonum, qui fundo quem conduxerat vendito, possessione eius dominum intervertisset.

Atque id etiam, quod magis inopinabile est, Sabinus dicit, furem esse hominis iudicatum, qui cum fugitivus praeter oculos forte domini iret, obtentu togae, tamquam se amiciens, ne videretur a domino, obstitisset.

Allis deinde furtis omnibus, quae nec manifesta appellantur, poenam imposuerunt dupli.

Id etiam memini legere me in libro Aristonis iureconsulti, hautquaquam indocti viri, aput veteres Aegyptios, quod genus hominum constat et in artibus reperiendis sollertes extitisse et in cognitione rerum indaganda sagaces, furta omnia fuisse licita et inpunita.

Aput Lacedaemonios quoque, sobrios illos et acres viros, cuius rei non adeo ut Aegyptiis fides longinqua est, non pauci neque ignobiles scriptores, qui de moribus legibusque eorum memorias condiderunt, ius atque usum fuisse furandi dicunt, idque a iuventute eorum non ad turpia lucra neque ad sumptum libidini praebendum comparandamve opulentiam, sed pro exercitio disciplinaque rei bellicae factitatum, quod et furandi sollertia et adsuetudo acueret firmaretque animos adulescentium et ad insidiarum astus et ad vigilandi tolerantiam et ad obrependi celeritatem.

Sed enim M. Cato in oratione, quam De Praeda Militibus Dividenda scripsit, vehementibus et inlustribus verbis de inpunitate peculatus atque licentia conqueritur. Ea verba, quoniam nobis inpense placuerunt. adscripsimus: Fures, inquit, privatorum furtorum in nervo atque in compedibus aetatem agunt, fures publici in auro atque in purpura.

Quam caste autem ac religiose a prudentissimis viris quid esset furtum definitum sit, praetereundum non puto, ne quis eum solum esse furem putet, qui occulte tollit aut clam subripit.

Verba sunt Sabini ex libro luris Civilis secundo: Qui alienam rem adtrectavit, cum id se invito domino facere iudicare deberet, furti tenetur.

Item alio capite: Qui alienum tacens
							
							 
							lucri faciendi causa sustulit, furti obstringitur, sive scit cuius sit, sive nescit.

Haec quidem sic, in eo quo nunc dixi, Sabinus scripsit de rebus furti faciendi causa adtrectatis.

Sed meminisse debemus, secundum ea quae supra scripsi, furtum sine ulla quoque adtrectatione fieri posse, sola mente atque animo ut furtum fiat adnitente.

Quocirca ne id quidem Sabinus
						
						 
						dubitare se ait, quin dominus furti sit condemnandus qui servo suo uti furtum faceret imperavit.

Argument 
						 Dissertatio Favorini philosophi, qua suasit nobili feminae uti liberos quos peperisset, non nutricum aliarum, sed sibi suo lacte aleret.

NUNTIATUM quondam est Favorino philosopho, nobis praesentibus, uxorem auditoris sectatorisque sui paululum ante enixam auctumque eum esse nato filio.

Eamus, inquit, et puerum visum et patri gratulatum.

Is erat loci senatorii, ex familia nobiliore. Imus una qui tum aderamus prosecutique eum sumus ad domum quo pergebat, et cum eo simul introgressi sumus.

Tum in primis aedibus complexus hominem congratulatusque adsedit. Atque ubi percontatus est quam diutinum puerperium et quam laboriosi nixus fuissent, puellamque defessam labore ac vigilia somnum capere cognovit, fabulari instituit prolixius et: Nihil, inquit, dubito quin filium lacte suo nutritura sit.

Sed cum mater puellae parcendum esse ei diceret adhibendasque puero nutrices, ne ad dolores quos in enitendo tulisset munus quoque nutricationis grave ac difficile accederet, Oro te, inquit, mulier, sine eam totam integram matrem esse filii sui.

Quod est enim hoc contra naturam inperfectum atque dimidiatum matris genus, peperisse ac statim a sese abiecisse? aluisse in utero sanguine suo nescio quid quod non videret, non alere nunc suo lacte quod videat, iam viventem, iam hominem, iam matris officia inplorantem?

An tu quoque, inquit, putas naturam feminis mammarum ubera quasi quosdam venustiores naevulos, non liberum alendorum, sed ornandi pectoris causa dedisse?

Sic enim, quod a vobis scilicet abest, pleraeque istae prodigiosae mulieres fontem illum sanctissimum corporis, generis humani educatorem, arefacere et extinguere cum periculo quoque aversi corruptique lactis laborant, tamquam pulcritudinis sibi insignia devenustet, quod quidem faciunt eadem vecordia, qua quibusdam commenticiis fraudibus nituntur ut fetus quoque ipsi, in corpore suo concepti, aboriantur, ne aequor illud ventris inrugetur ac de gravitate oneris et labore partus fatiscat.

Quod cum sit publica detestatione communique odio dignum, in ipsis hominem primordiis, dum fingitur, dum animatur, inter ipsas artificis naturae manus interfectum ire, quantulum hinc abest, iam perfectum, iam genitum, iam filium proprii atque consueti atque cogniti sanguinis alimonia privare?

Sed nihil interest, hoc enim dicitur, dum alatur et vivat, cuius id lacte fiat.

Cur igitur iste qui hoc dicit, si in capessendis naturae sensibus tam obsurduit, non id quoque nihil interesse putat, cuius in corpore cuiusque ex sanguine concretus homo et coalitus sit?

an quia spiritu multo et calore exalbuit, non idem sanguis est nunc in uberibus, qui in utero fuit?

Nonne hac quoque in re sollertia naturae evidens est, quod, postquam sanguis ille opifex in penetralibus suis omne corpus hominis finxit, adventante iam partus tempore, in supernas se partis perfert, ad fovenda vitae atque lucis rudimenta praesto est et recens natis notum et familiarem victum offert?

Quamobrem non frustra creditum est, sicut valeat ad fingendas corporis atque animi similitudines vis et natura seminis, non secus ad eandem rem lactis quoque ingenia et proprietates valere.

Neque in hominibus id solum, sed in pecudibus quoque animadversum. Nam si ovium lacte haedi aut caprarum agni alantur, constat ferme in his lanam duriorem, in illis capillum gigni teneriorem.

In arboribus etiam et frugibus maior plerumque vis et potestas est ad earum indolem vel detrectandam vel augendam aquarum atque terrarum quae alunt, quam ipsius quod iacitur seminis, ac saepe videas arborem laetam et nitentem, in locum alium transpositam, deterioris terrae suco deperisse.

Quae, malum, igitur ratio est, nobilitatem istam nati modo hominis corpusque et animum, bene ingeniatis primordiis inchoatum, insitivo degenerique alimento lactis alieni corrumpere? praesertim si ista quam ad praebendum lactem adhibebitis, aut serva aut servilis est et, ut plerumque solet, externae et barbarae nationis est,
						
						 
						si inproba, si informis, si inpudica, si temulenta est; nam plerumque sine discrimine, quaecumque id temporis lactans est adhiberi solet.

Patiemurne igitur infantem hunc nostrum pernicioso contagio infici et spiritum ducere in animum atque in corpus suum ex corpore et animo deterrimo?

Id hercle ipsum est quod saepenumero miramur, quosdam pudicarum mulierum liberos parentum suorum neque corporibus neque animis similes existere.

Scite igitur et perite noster Maro, quod, cum versus illos Homeri consectaretur: οὐκ ἄρα σοί γε πατὴρ ἦν ἱππότα Πηλεύς, Οὐδὲ Θέτις μήτηρ· γλαυκὴ δέ σε τίκτε θάλασσα Πέτραι τʼ ἠλίβατοι, ὅτι τοι νόος ἐστὶν ἀπηνής, non partionem solam, tamquam ille quem sequebatur, sed alituram quoque feram et saevam criminatus est; addidit enim hoc de suo: Hyrcanaeque admorunt ubera tigres, quoniam videlicet in moribus inolescendis magnam fere partem ingenium altricis et natura lactis tenet, quae iam a principio imbuta paterni seminis concretione, ex matris etiam corpore et animo recentem indolem configurat.

Et praeter haec autem, quis illud etiam neglegere aspernarique possit, quod quae partus suos deserunt ablegantque a sese et aliis nutriendos dedunt, vinculum illud coagulumque animi atque amoris, quo parentes cum filiis natura consociat, interscindunt aut certe quidem diluunt deteruntque.

Nam ubi infantis aliorsum dati facta ex oculis amolitiost, vigor ille maternae flagrantiae sensim atque paulatim restinguitur omnisque inpatientissimae sollicitudinis strepitus consilescit, neque multo minor amendati ad nutricem aliam filii, quam morte amissi, obliviost.

Ipsius quoque infantis adfectio animi, amoris, consuetudinis
							
							 
							in ea sola unde alitur occupatur, et proinde, ut in expositis usu venit, matris quae genuit neque sensum ullum neque desiderium capit. Ac propterea, oblitteratis et abolitis nativae pietatis elementis, quicquid ita educati liberi amare patrem atque matrem videntur, magnam fere partem non naturalis ille amor est, sed civilis et opinabilis.

Haec Favorinum dicentem audivi Graeca oratione. Cuius sententias communis utilitatis gratia, quantum meminisse potui, rettuli, amoenitates vero et copias ubertatesque verborum Latina omnis facundia vix quaedam indipisci potuerit, mea tenuitas nequaquam.

Argument 
						 Quod Annaeus Seneca, iudicans de Q. Ennio deque M. Tullio, levi futtilique iudicio fuit.

DE Annaeo Seneca partim existimant ut de scriptore minime utili, cuius libros adtingere nullum pretium operae sit, quod oratio eius vulgaria videatur et protrita, res atque sententiae aut inepto inanique impetu sint aut levi et causidicali argutia, eruditio autem vernacula et plebeia nihilque ex veterum scriptis habens neque gratiae neque dignitatis. Alii vero elegantiae quidem in verbis parum esse non infitias eunt, sed et rerum quas dicat scientiam doctrinamque ei non deesse dicunt et in vitiis morum obiurgandis severitatem gravitatemque non invenustam.

Mihi de omni eius ingenio deque omni scripto iudicium censuramque facere non necessum est; sed quod de M. Cicerone et Q. Ennio et P. Vergilio iudicavit, ea res cuimodi cuiusmodi sit, ad considerandum ponemus.

In libro enim vicesimo secundo Epistularum Moralium quas ad Lucilium conposuit, deridiculos versus Q. Ennium de Cetego antiquo viro fecisse hos dicit: is dictust ollis popularibus olim Qui tum vivebant homines atque aevum agitabant, 
							
							 
							 Flos delibatus populi, Suadaeque
								
								 
								medulla.

Ac deinde scripsit de isdem versibus verba haec: Admiror eloquentissimos viros et deditos Ennio pro optimis ridicula laudasse. Cicero certe inter bonos eius versus et hos refert.

Atque id etiam de Cicerone dicit: Non miror, inquit, fuisse qui hos versus scriberet, cum fuerit qui laudaret; nisi forte Cicero summus orator agebat causam suam et volebat suos
							
							 
							versus videri bonos.

Postea hoc etiam addidit insulsissime: Aput ipsum quoque, inquit, Ciceronem invenies, etiam in prosa oratione, quaedam ex quibus intellegas ilium non perdidisse operam, quod Ennium legit.

Ponit deinde quae apud Ciceronem reprehendat, quasi Enniana, quod ita scripserit in libris De Republica: Ut Menelao Laconi quaedam fuit suaviloquens iucunditas, et quod alio in loco dixerit: breviloquentiam in dicendo colit. Atque ibi homo nugator Ciceronis errores deprecatur et: Non fuit, inquit, Ciceronis hoc vitium, sed temporis; necesse erat haec dici, cum illa legerentur.

Deinde adscribit Ciceronem haec ipsa interposuisse ad effugiendam infamiam nimis lascivae orationis et nitidae.

De Vergilio quoque eodem in loco verba haec ponit: Vergilius quoque noster non ex alia causa duros quosdam versus et enormes et aliquid supra mensuram trahentis interposuit quam ut Ennianus populus adgnosceret in novo carmine aliquid antiquitatis.

Sed iam verborum Senecae piget; haec tamen inepti et insubidi hominis ioca non praeteribo: Quidam sunt, inquit, tam magni sensus Q. Ennii, ut, licet scripti sint inter hircosos, possint tamen inter unguentatos placere ; et, cum reprehendisset versus quos supra de Cetego posuimus: Qui huiuscemodi, inquit, versus amant, liqueat tibi eosdem admirari et Soterici lectos.

Dignus
						
						 
						sane
						
						 
						Seneca videatur lectione ac studio adulescentium, qui honorem coloremque veteris orationis Soterici lectis compararit, quasi minimae scilicet gratiae et relictis iam contemptisque.

Audias tamen commemorari cormmemorari ac referri pauca quaedam quae idem ipse Seneca bene dixerit, quale est illud, quod in hominem avarum et avidum et pecuniae sitientem dixit: Quid enim refert quantum habeas? multo illud plus est quod non habes babes .

Benene hoc? sane bene; sed adulescentium indolem non tam iuvant quae bene dicta sunt quam inficiunt quae pessime, multoque tanto magis, si et plura sunt quae deteriora sunt, et quaedam in his non pro enthymemate aliquo rei parvae ac simplicis, sed in re ancipiti pro consilio dicuntur.

Argument 
						 Lictoris vocabulum qua ratione conceptum ortumque sit; et super eo diversae sententiae Valgi Rufi et Tulli Tironis.

VALGIUS RUFUS in secundo librorum quos inscripsit De Rebus per Epistulam Quaesitis, lictorem dicit a ligando appellatum esse, quod, cum magistratus populi Romani virgis quempiam verberari iussissent, crura eius et manus ligari vincirique a viatore solita sint, et inde is qui
						
						 
						ex conlegio viatorum officium ligandi haberet lictor sit appellatus; utiturque ad eam rem testimonio M. Tulli verbaque eius refert ex oratione quae dicta est Pro C. Rabirio: Lictor, inquit, conliga manus.

Haec ita Valgius.

Et nos sane cum illo sentimus; sed Tiro Tullius M. Ciceronis libertus, lictorem vel a limo vel a licio dictum scripsit: Licio enim transverse, quod limum appellatur, qui magistratibus, inquit, praeministrabant cincti erant.

Si quis autem est qui propterea putat probabilius esse quod Tiro dixit, quoniam prima syllaba in lictore, sicuti in licio, producta est et in eo verbo quod est ligo correpta est, nihil ad rem istud pertinet. Nam sicut a ligando lictor et a legendo lector et a viendo vitor 
						
						 
						et tuendo tutor et struendo structor productis quae corripiebantur vocalibus dicta sunt.

Argument 
						 Versus accepti ex Q. Enni septimo Annalium, quibus depingitur finiturque ingenium comitasque hominis minoris erga amicum superiorem.

DESCRIPTUM definitumque est a Quinto Ennio in Annali septimo graphice admodum sciteque sub historia Gemini Servili, viri nobilis, quo ingenio, qua comitate, qua modestia, qua fide, qua linguae parsimonia, qua loquendi opportunitate, quanta rerum antiquarum morumque veterum ac novorum scientia quantaque servandi tuendique secreti religione, qualibus denique ad muniendas vitae molestias fomentis, levamentis, solacis amicum esse conveniat hominis genere et fortuna superioris.

Eos ego versus non minus frequenti adsiduoque memoratu dignos puto quam philosophorum de officiis decreta.

Ad hoc color quidam vetustatis vestustatis in his versibus tam reverendus est, suavitas tam inpromisca inprolnisca tamque a fuco omni remota est, ut mea quidem sententia pro antiquis sacratisque amicitias legibus observandi, tenendi colendique sint. Quapropter adscribendos eos existimavi,

si quis iam statim desideraret: Haece locutus vocat quocum bene saepe libenter Mensam sermonesque suos rerumque suarum Comiter inpertit, magnam cum lassus diei Partem fuisset, de summis rebus regundis Consilio indu foro lato sanctoque senatu; Cui res audacter magnas parvasque iocumque Eloqueretur sed cura
							
							 
							malaque et bona dictu Evomeret, si qui vellet, tutoque locaret, Quocum multa volup ac
								
								 
								gaudia clamque palamque; Ingenium cui nulla malum sententia suadet Ut faceret facinus levis aut malus; doctus, fidelis, Suavis homo, facundus, suo contentus, beatus, Scitus, secunda loquens in tempore, commodus, verbum Paucum, multa tenens antiqua sepulta, vetustas Quem facit et mores veteresque novosque tenentem, Multorum veterum leges divumque hominumque; Prudenter qui dicta loquive tacereve posset; Hunc inter pugnas conpellat Servilius sic. L. Aelium Stilonem dicere solitum ferunt Q. Ennium de semet ipso haec scripsisse picturamque istam morum et ingenii ipsius Q. Ennii factam esse.

Argument 
						 Sermo Tauri philosophi de modo atque ratione tolerandi doloris secundum Stoicorum decreta.

CUM Delphos ad Pythia conventumque totius ferme Graeciae visendum philosophus Taurus iret nosque ei comites essemus inque eo itinere Lebadiam venissemus, quod est oppidum anticum in terra Boeotia, adfertur ibi ad Taurum amicum eius quempiam, nobilem in Stoica disciplina philosophum, aegra valitudine oppressum, decumbere.

Tunc omisso itinere, quod alioquin maturandum erat, et relictis vehiculis, pergit eum propere videre, nosque de more, quem in locum cumque iret, secuti sumus. Et ubi ad aedes in quis ille aegrotus erat pervenimus, videmus hominem doloribus cruciatibusque alvi, quod Graeci κόλον dicunt, et febri simul rapida adflictari gemitusque ex eo conpressos erumpere spiritusque et anhelitus e pectore eius evadere, non dolorem magis indicantes quam pugnam adversum dolorem.

Post deinde, cum Taurus et medicos accersisset conlocutusque de facienda medella esset et eum ipsum ad retinendam patientiam, testimonio tolerantiae quam videbat perhibito, stabilisset, egressique inde ad vehicula et ad comites rediremus: Vidistis, inquit Taurus, non sane iucundum spectaculum, sed cognitu tamen utile, congredientes conpugnantesque philosophum et dolorem. Faciebat vis illa et natura morbi, quod erat suum, distractionem cruciatumque membrorum, faciebat contra ratio et natura animi, quod erat aeque suum: perpetiebatur et cohibebat coercebatque infra sese violentias effrenati doloris. Nullos eiulatus, nullas conplorationes, ne ullas quidem voces indecoras edebat, signa tamen quaedam, sicut vidistis, existebant virtutis et corporis, de possessione hominis pugnantium.

Tum e sectatoribus Tauri invenis, in disciplinis philosophiae non ignavus, Si tanta, inquit, doloris acerbitas est, ut contra voluntatem contraque iudicium animi nitatur invitumque hominem cogat ad gemendum confitendumque de malo morbi saevientis, cur dolor aput Stoicos indifferens esse dicitur, non malum? Cur deinde aut Stoicus homo cogi aliquid potest aut dolor cogere, cum et dolorem Stoici nihil cogere et sapientem nihil cogi posse dicant?

Ad ea Taurus vultu iam propemodum laetiore, delectatus enim videbatur inlecebra quaestionis, Si iam amicus, inquit, hic noster melius valeret, gemitus eiusmodi necessarios a calumnia defendisset et hanc, opinor, tibi quaestionem dissolvisset, me autem scis cum Stoicis non bene convenire, vel cum Stoica Stoa 
							
							 
							potius; est enim pleraque et sibi et nobis incongruens, sicut libro quem supra illa re composuimus declaratur.

Sed ut tibi a me mos geratur, dicam ego indoctius, ut aiunt, et apertius, quae fuisse dicturum puto sinuosius atque sollertius, si quis nunc adesset Stoicorum; nosti enim, credo, verbum illud vetus et pervolgatum: Ἀμαθέστερόν πως εἰπὲ καὶ σαφέστερον λέγε. 
								
								 
							 
					 Atque hine exorsus de dolore atque de gemitu Stoici aegrotantis ita disseruit:

Natura, inquit, omnium rerum quae nos genuit, induit nobis inolevitque in ipsis statim principiis quibus nati sumus, amorem nostri et caritatem, ita prorsus ut nihil quicquam esset carius pensiusque nobis quam nosmet ipsi, atque hoc esse fundamentum ratast conservandae hominum perpetuitatis, si unusquisque nostrum, simul atque editus in lucem foret, harum prius rerum sensum adfectionemque caperet quae a veteribus philosophis τὰ πρῶτα κατὰ φύσιν appellata sunt; ut omnibus scilicet corporis sui commodis gauderet, ab incommodis omnibus abhorreret. Postea per incrementa aetatis exorta e seminibus suis ratiost et utendi consilii reputatio et honestatis utilitatisque verae contemplatio subtiliorque et exploratior commodorum incommodorumque
						
						 
						dilectus; atque ita prae ceteris omnibus enituit et praefulsit decori et honesti dignitas ac, si ei retinendae obtinendaeve incommodum extrinsecus aliquod obstaret, contemptum est; neque aliud esse vere et simpliciter bonum nisi honestum, aliud quicquam malum nisi quod turpe esset existimatum est. Reliqua omnia, quae in medio forent ac neque honesta essent neque turpia, neque bona esse neque mala decretum est. Productiones tamen et relationes suis quaeque momentis distinctae divisaeque sunt, quae προηγμένα et ἀποπροηγμένα ipsi vocant. Propterea voluptas quoque et dolor, quod ad finem finer ipsum bene beateque vivendi pertinet, et in mediis relicta et neque in bonis neque in malis iudicata sunt.

Sed enim quoniam his primis sensibus doloris voluptatisque ante consilii et rationis exortum recens natus homo inbutus est et voluptati quidem a natura conciliatus, a dolore autem, quasi a gravi quodam inimico, abiunctus alienatusque est—circo adfectiones istas primitus penitusque inditas ratio ipsi post addita convellere ab stirpe atque extinguere vix potest. Pugnat autem cum his semper et exultantis eas opprimit obteritque et parere sibi atque oboedire cogit.

Itaque vidistis philosophum, ratione decreti sui nixum, cum petulantia morbi dolorisque exultantia conluctantem, nihil cedentem, nihil confitentem, neque ut plerique dolentes solent, eiulantem atque lamentantem ac miserum sese et infelicem appellantem, sed acres tantum anhelitus et robustos gemitus edentem, signa atque indicia non victi nec obpressi a dolore, sed vincere eum atque obprimere enitentis.

Sed haut scio, inquit, an dicat aliquis, ipsum illud quod pugnat, quod gemit, si malum dolor non est, cur necesse est gemere et pugnare? Quia enim omnia quae non sunt mala molestia quoque omni non carent, sed sunt pleraque noxa quidem magna et pernicie privata, quia non sunt turpia, contra naturae tamen mansuetudinem lenitatemque opposita sunt et infesta per obscuram quandam et necessariam ipsius naturae consequentiam. Haec ergo vir sapiens tolerare et exanclare
							
							 
							potest, non admittere omnino in sensum sui non potest; ἀναλγησία enim atque ἀπάθεια non meo tantum, inquit, "sed quorundam etiam ex eadem porticu prudentiorum hominum, sicuti iudicio Panaetii, gravis atque docti viri, inprobata abiectaque est.

"Sed cur contra voluntatem suam gemitus facere cogitur philosophus Stoicus, quem nihil cogi posse dicunt? Nihil sane potest cogi vir sapiens, cum est rationi obtinendae locus; cum vero natura cogit, ratio quoque a natura data cogitur. Quaere etiam, si videtur, cur manu alicuius ob oculos suos repente agitata invitus coniveat, cur fulgente caelo a luminis iactu non sua sponte et caput et oculos declinet, cur tonitru vehementius facto
						
						 
						sensim pavescat, cur sternumentis quatiatur, cur aut in ardoribus solis aestuet aut in pruinis inmanibus obrigescat.

Haec enim et pleraque alia non voluntas nec consilium nec ratio moderatur, set naturae necessitatisque decreta sunt.

Fortitudo autem non east, quae contra naturam monstri vicem nititur ultraque modum eius egreditur aut stupore animi aut inmanitate aut quadam misera et necessaria in perpetiendis doloribus exercitatione— qualemn fuisse accepimus ferum quendam in ludo Caesaris gladiatorem, qui, cum vulnera eius a medicis exsecabantur, ridere solitus fuit—sed ea vera et proba fortitudost, quam maiores nostri scientiam esse dixerunt rerum tolerandarum et non tolerandarum.

Per quod apparet esse quaedam intolerabilia, a quibus fortes viri aut obeundis abhorreant aut sustinendis.

Cum haec Taurus dixisset videreturque in eandem rem plura etiam dicturus, perventum est ad vehicula et conscendimus.

Argument 
						 De aenigmate.

QUAE Graeci dicunt aenigmata, hoc genus quidam ex nostris veteribus scirpos appellaverunt. Quale est quod nuper invenimus per hercle antiquum, perquam lepidum, tribus versibus senariis compositum aenigma, quod reliquimus inenarratum, ut legentium coniecturas in requirendo acueremus. Versus tres hi sunt:

Semel minusne an bis minus sit, nescio; An utrumque eorum, ut quondam audivi dicier, Iovi ipsi regi noluit concedere.

Hoc qui nolit diutius aput sese quaerere, inveniet quid sit in M. Varronis De Sermone Latino ad Marcellum libro secundo.

Argument 
						 Quam ob causam Cn. Dolabella proconsul ream mulierem veneficii confitentemque ad Ariopagitas reiecerit.

AD Cn. Dolabellam, proconsulari imperio provinciam Asiam obtinentem, deducta mulier Smyrnaea est.

Eadem mulier virum et filium eodem tempore venenis clam datis vita interfecerat atque id fecisse se confitebatur dicebatque habuisse se faciendi causam, quoniam idem illi maritus et filius alterum filium mulieris, ex viro priore genitum, adulescentem optimum et innocentissimum, exceptum insidiis occidissent.

Idque ita esse factum, controversia non erat. Dolabella retulit ad consilium.

Nemo quisquam ex consilio sententiam ferre in causa tam ancipiti audebat, quod et confessum veneficium, quo maritus et filius necat forent, non admittendum inpunitum videbatur et digna tamen poena in homines sceleratos vindicatum fuisset. Dolabella eam ear rem Athenas ad Ariopagitas,

ut ad iudices graviores exercitatioresque, reiecit.

Ariopagitae, cognita causa, accusatorem mulieris et ipsam quae accusabatur centesimo anno adesse iusserunt.

Sic neque absolutum mulieris veneficium est, quod per leges non licuit, neque nocens damnata poenitaque quae digna venia fuit.

Scripta haec historiast in libro Valerii Maximi Factorum et Dictorum Memorabilium nono.

Argument 
						 Reditiones in gratiam nobilium virorum memoratu dignae.

P. AFRICANUS superior et Tiberius Gracchus, Tiberii et C. Gracchorum Gracclorum pater, rerum gestarum magnitudine et honorum atque vitae dignitate inlustres viri, dissenserunt saepenumero de republican et ea sive qua alia re non amici fuerunt.

Ea simultas cum diu mansisset et sollemni die epulum Iovi libaretur atque ob id sacrificium senatus in Capitolio epularetur, fors fuit ut aput eandem mensam duo illi iunctim locarentur.

Tum, quasi diis inmortalibus arbitris in convivio Iovis Optimi Maximi dexteras eorum conducentibus, repente amicissimi facti. Neque solum amicitia incepta, sed adfinitas simul instituta;

nam P. Scipio filiam virginem habens iam viro maturam, ibi tunc eodem in loco despondit eam Tiberio Graccho, quem probaverat elegeratque exploratissimo iudicii tempore, dum inimicus esset.

Aemilius quoque Lepidus et Fulvius Flaccus, nobili genere amplissimisque honoribus ac summo loco in civitate praediti, odio inter sese gravi et simultate diutina conflictati sunt.

Postea populus eos simul censores facit. Atque illi, ubi voce praeconis renuntiati sunt, ibidem in campo statim, nondum dimissa contione, ultro uterque et pari voluntate coniuncti complexique sunt, exque eo die et in ipsa censura et postea iugi concordia fidissime amicissimeque vixerunt.

Argument 
						 Quae dicantur vocabula ancipitia; et quod honoris quoque vocabulum ancipiti sententia fuerit.

EST plurifariam videre atque animadvertere in veteribus scriptis pleraque vocabula, quae nunc in sermonibus vulgi unam certamque rem demonstrent, ita fuisse media et communia ut significare et capere possent duas inter se res contrarias. Ex quibus quaedam satis nota sunt, ut tempestas, valitudo, facinus, dolus, gratia, industria. Haec

enim fere iam vulgatum est ancipitia esse et utroqueversus dici posse. 
					 Periculum etiam et venenum et contagium non, uti nunc dicuntur, pro malis tantum dicta esse, multum exemplorum huiusmodi reperias.

Sed honorem quoque mediam vocem fuisse et ita appellatum, ut etiam malus honos diceretur et significaret iniuriam, id profecto rarissimum. Quintus autem Metellus Numidicus,

in oratione quam De Triumpho Suo dixit, his verbis usus est: Qua in re quanto universi me unum antistatis, tanto vobis quam mihi maiorem iniuriam atque contumeliam facit, Quirites, et quanto probi iniuriam facilius accipiunt quam alteri tradunt, tanto ille vobis quam mihi peiorem honorem habuit; nam me iniuriam ferre, vos facere vult, Quirites, ut hic conquestio, istic vituperatio relinquatur. Honorem, inquit, peiorem vobis habuit quam
							
							 
							mihi ;

cuius verbi sententia est quam ipse quoque supra dicit: maiore vos adfecit iniuria et contumelia quam me.

Praeter huius autem verbi notionem adscribendam esse hanc sententiam senitentiam ex oratione Quinti Metelli existimavi, ut definiremus Socratis esse decretum: κάκιον εἶναι τὸ ἀδικεῖν ἢ τὸ ἀδικεῖσθαι.

Argument 
						 Quod aeditumus verbum Latinum sit.

AEDITIMUS verbum Latinum est et vetus, ea forma dictum qua finitimus et legitimus.

Pro eo a plerisque nunc aedituus dicitur nova et commenticia usurpatione,

quasi a tuendis aedibus appellatus. Satis hoc esse potuit admonendi gratia dixisse propter agrestes quosdam et indomitos certatores, qui nisi auctoritatibus adhibitis non comprimuntur.

M. Varro in libro secundo Ad Marcellum De Latino Sermone aeditumum dici oportere censet magis quam aedituum, quod alterum sit recenti novitate fictum, alterum antiqua origine incorruptum. Laevius quoque,

ut opinor in Protesilaodamia, claustritumum dixit qui claustris ianuae praeesset, eadem scilicet figura qua aeditumum dici videbat qui aedibus praeest.

In IV in 
						
						 
						 Verrem M. Tullii in exemplaribus fidelissimis ita inveni scriptum: Aeditumi custodesque mature sentiunt, in libris autem hoc vulgariis aeditui scriptum est.

pomponii Pomponi fabula Atellania est quae ita scripta est: Aeditumus. In qua hic versus est: Quí postquam tibi appáreo atque aedítumor in templó tuo.

Titus autem Lucretius in carmine suo pro aedituis aedituentes appellat.

Argument 
						 Errare istos qui spe et fiducia latendi peccent, cum latebra peccati perpetua nulla sit; et super ea re Peregrini philosophi sermo et Sophocli poetae sententia.

PHILOSOPHUM nomine Peregrinum, cui postea cognomentum Proteus factum est, virum gravem atque constantem, vidimus, cum Athenis essemus, deversantem in quodam tugurio extra urbem. Cumque ad eum frequenter ventitaremus, multa hercle dicere eum utiliter et honeste audivimus. In quibus id fuit, quod praecipuum auditu meminimus:

Virum quidem sapientem non peccaturum esse dicebat, etiamsi peccasse eum dii atque homines ignoraturi forent.

Non enim poenae aut infamiae metu non esse peccandum censebat, sed iusti honestique studio et officio.

Si qui tamen non essent tali vel ingenio vel disciplina praediti, uti se vi sua ac sua sponte facile a peccando tenerent, eos omnis tunc peccare proclivius existimabat, cum latere posse id peccatum putarent inpunitatemque ex ea latebra sperarent.

At si sciant, inquit, homines nihil omnium rerum diutius posse celari, repressius pudentiusque peccabitur.

Propterea versus istos Sophocli, prudentissimi poetarum, in ore esse habendos dicebat: Πρὸς ταῦτα κρύπτε μηδέν, ὡς ἅπανθʼ ὁρῶν Καὶ πάντʼ ἀκούων πάντʼ ἀναπτύσσει χρόνος.

Alius quidam veterum poetarum, cuius nomen mihi nunc nune memoriae non est, Veritatem Temporis filiam esse dixit.

Argument 
						 Faceta responsio M. Ciceronis, amolientis a se crimen manifesti mendacii.

HAEC quoque disciplina rhetorica
						
						 
						est, callide et cum astu res criminosas citra periculum confiteri, ut si obiectum sit turpe aliquid quod negari non queat, responsione ioculari eludas et rem facias risu magis dignam quam crimine, sicut fecisse Ciceronem scriptum est, cum id quod infitiari non poterat urbano facetoque dicto diluit.

Nam cum emere vellet in Palatio domum et pecuniam in praesens non haberet, a P. Sulla, qui tum reus erat, mutua sestertium viciens tacita accepit.

Ea res tamen, priusquam emeret, prodita est et in vulgus exivit, obiectumque ei est quod pecuniam domus emendae causa a reo accepisset.

Tum Cicero, inopinata obprobratione permotus, accepisse se negavit ac domum quoque se empturum negavit atque Adeo, inquit, verum sit accepisse me pecuniam, si domum emero. Sed cum postea emisset et hoc mendacium in senatu ei ab amicis obiceretur, risit satis atque inter ridendum: Ἀκοινονόητοι, inquit, homines estis, cum ignoratis prudentis et cauti patrisfamilias esse, quod emere velit empturum sese negare propter competitores emptionis.

Argument 
						 Intra Kalendas cum dicitur, quid significet, utrum ante Kalendas an Kalendis an utrumque; atque inibi, quid sit in oratione M. Tulli intra oceanum et intra monte Taurum et in quadam epistula intra modum.

CUM Romae a consulibus iudex extra ordinem datus pronuntiare intra Kalendas iussus essem, Sulpicium Apollinarem, doctum hominem, percontatus sum an his verbis intra Kalendas ipsae quoque Kalendae tenerentur, dixique ei me
						
						 
						videlicet datum Kalendasque mihi prodictas, ut intra eum diem pronuntiarem. Cur, inquit,

hoc me potius rogas quam ex istis aliquem peritis studiosisque iuris, quos adhibere in consilium iudicaturi soletis? Tum illi ego ita respondi:

Si aut de vetere, inquam, iure et
							
							 
							recepto aut controverso et ambiguo aut novo et constituto discendum esset, issem plane sciscitatum ad istos quos dicis;

sed cum verborum Latinorum sententia, usus, ratio exploranda sit, scaevus profecto et caecus animi forem, si, cum haberem tui copiam, issem magis ad alium quam ad te.

Audi igitur, inquit, de ratione verbi quid existimem, sed eo tamen pacto ut id facias, non quod ego de proprietate vocis disseruero, sed quod in ea re omnium pluriumve consensu observari cognoveris; non enim verborum tantum communium verae atque propriae significationes longiore usu mutantur, sed legum quoque ipsarum iussa consensu tacito oblitterantur.

Tum deinde disseruit, me et plerisque aliis audientibus, in hunc hune ferme modum: Cum dies, inquit, ita praefinita est, ut iudex intra Kalendas pronuntiet, occupavit iam haec omnes opinio, non esse dubium quin ante Kalendas iure pronuntietur, et id tantum ambigi video quod tu quaeris, an Kalendis quoque iure pronuntietur.

Ipsum autem verbum sic procul dubio natum est atque ita sese habet, ut, cum dicitur intra Kalendas, non alius accipi dies debeat quam solae Kalendae. Nam tres istae voces intra, citra, ultra, quibus certi locorum fines demonstrantur, singularibus apud veteres syllabis appellabantur in, cis, uls.

Haec deinde particulae quoniam parvo exiguoque sonitu obscurius promebantur, addita est tribus omnibus eadem syllaba, et quod dicebatur cis Tiberim et uls Tiberim dici coeptum est citra Tiberim et ultra Tiberim ; item quod erat in, accedente eadem syllaba, intra factum est.

Sunt ergo haec omnia quasi contermina iunctis inter se finibus cohaerentia: intra oppidum, ultra oppidum, citra oppidum, ex quibus intra, sicuti dixi, in significat;

nam qui dicit intra oppidum, intra cubiculum, intra ferias, non dicit aliud quam in oppido, in cubiculo, in feriis.

Intra Kalendas igitur non ante Kalendas est, sed in Kalendis ; id est, eo ipso die quo Kalendae sunt.

Itaque secundum verbi ipsius rationem qui iussus est intra Kalendas pronuntiare, nisi Kalendis pronuntiet, contra iussum vocis facit;

nam, si ante id fiat, non intra pronuntiat, sed citra.

Nescio quo autem pacto recepta vulgo interpretatio est absurdissima, ut intra Kalendas significare videatur etiam citra Kalendas vel ante Kalendas, nihil enim ferme interest.

Atque insuper dubitatur an Kalendis quoque pronuntiari possit, quando neque ultra neque citra, set, quod inter haec medium est, intra Kalendas, id est Kalendis,
							
							 
							pronuntiandum sit.

Sed nimirum consuetudo vicit, quae cum omnium domina rerum, tum maxime verborum est.

Ea omnia cum Apollinaris scite perquam atque enucleate disputavisset, tum ego haec dixi: Cordi, inquam, mihi fuit, priusquam ad te irem, quaerere explorareque quonam modo veteres nostri particula ista qua de agitur usi sint, atque ita invenimus Tullium in Tertia in Verrem scripsisse istoc modo: Locus intra oceanum iam nullus est, neque tam longincus neque tam reconditus, quo non per haec tempora nostrorum hominum libido iniquitasque pervaserit.

Intra oceanum dicit contra rationem tuam; non enim vult, opinor, dicere in oceano ; terras enim demonstrat omnis quae oceano ambiuntur, ad quas a nostris hominibus adiri potest, quae sunt citra oceanum, non in oceano ; neque enim videri potest insulas significare nescio quas, quae penitus esse intra aequora ipsa oceani dicuntur.

Tunc Sulpicius Apollinaris renidens: Non me hercule inargute, inquit, nec incallide opposuisti hoc Tullianum; sed Cicero intra oceanum, non, ut tu interpretare,

citra oceanum dixit. Quid enim potest dici citra oceanum esse, cum undique oceanus circumscribat omnis terras et ambiat? Nam citra quod est, id extra est; qui autem potest intra esse dici, quod extra est? Sed si ex una tantum parte orbis oceanus foret, tum quae terra ad eam partem foret, citra oceanum esse dici posset vel ante oceanum ; cum vero omnis terras omnifariam et undiqueversum circumfluat, nihil citra eum est, sed, undarum illius ambitu terris omnibus convallatis, in medio eius sunt omnia, quae intra oras eius inclusa sunt, sicuti hercle sol non citra caelum vertitur, sed in caelo et intra caelum. 
					 Haec tunc Apollinaris scite acuteque dicere visus est.

Set postea in libro M. Tullii Epistularum ad Servium Sulpicium sic dictum esse invenimus intra modum, ut intra Kalendas dicunt qui dicere citra Kalendas volunt.

Verba haec Ciceronis sunt, quae adposui: Sed tamen, quoniam effugi eius offensionem,
							
							 
							qui fortasse arbitraretur me hanc rem publicam
							
							 
							non putare, si perpetuo tacerem, modice hoc faciam aut etiam intra modum, ut et illius voluntati et meis studiis serviam.

Modice dixerat hoc faciam, 
						
						 
						id est cum modo aequo et pari;

deinde, quasi hoc displiceret et corrigere id vellet, addit: aut etiam intra modum, per quod ostendit minus sese id facturum esse quam quod fieri modice videretur; id est, non ad ipsum modum, sed retro paululum et citra modum.

In oratione etiam, quam Pro P. Sestio scripsit, intra montem Taurum sic dicit, ut non significet in monte Tauro, sed usque ad montem cum ipso monte.

Verba sunt haec ipsius M. Tullii ex ea qua dixi oratione: Antiochum Magnum illum maiores nostri magna belli contentione terra marique superatum intra montem Taurum regnare iusserunt; Asiam, qua illum multarunt, Attalo, ut is in ea regnaret, condonarunt.

Intra montem, inquit, Taurum regnare iusserunt, quod non proinde est, ut intra cubiculum dicimus, nisi videri potest id esse intra montem quod est intra regiones quae Tauri montis obiectu separantur.

Nam sicuti qui intra cubiculum est, is non in cubiculi parietibus, sed intra parietes est quibus cubiculum includitur, qui tamen ipsi quoque parietes in cubiculo sunt, ita, qui regnat intra montem Taurum, non solum in monte Tauro regnat, sed in his etiam regionibus quae Tauro monte clauduntur.

Num igitur secundum istam verborum M. Tullii similitudinem, qui iubetur intra Kalendas pronuntiare, is et ante Kalendas et ipsis Kalendis iure pronuntiare potest? Neque id fit quasi privilegio quodam inscitae consuetudinis, sed certa rationis observatione, quoniam omne tempus, quod Kalendarum die includitur, intra Kalendas esse recte dicitur.

Argument 
						 Saltem particula quam vim habeat et quam originem.

SALTEM particula quam haberet principem significationem, quaeque vocis istius origo esset, quaerebamus.

Ita enim primitus factam esse apparet, ut non videatur, sicuti quaedam subplementa orationis, temere et incondite adsumpta.

Atque erat qui diceret legisse se in Grammaticis Commentariis P. Nigidii, saltem ex eo dictum quod esset si aliter, idque ipsum dici solitum per defectionem, nam plenam esse sententiam, si aliter non potest. Sed id nos in isdem commentariis P. Nigidii,

cum eos non, opinor, incuriose legissemus, nusquam invenimus.

Videntur autem verba ista si aliter non potest a significatione quidem voculae huius de qua quaerimus non abhorrere. Set tot verba tamen in paucissimas litteras cludere, inprobae cuiusdam subtilitatis est.

Fuit etiam qui diceret, homo in libris atque in litteris adsiduus, saltem sibi dictum videri u littera media extrita; salutem enim enin ante dictum, quod nos saltem diceremus. Nam cum alia quaedam petita et non impetrata sunt, tum solemus, inquit, quasi extremum aliquid petituri quod negari minime debeat, dicere hoc saltem fieri aut dari oportere, tamquam salutem postremo petentes, quam impetrari certe et obtineri sit aequissimum.

Sed hoc itidem non inlepide quidem fictum, nimis tamen esse videtur commenticium. Censuimus igitur amplius quaerendum.

Argument 
						 Quod Sisenna in libris Historiarum adverbis huiuscemodi huinscemodi saepenumero saepenunero usus est: celatim, vellicatim, saltuatim.

CUM lectitaremus Historiam Sisennae adsidue. huiuscemodi figurae adverbia in oratione eius animadvertimus cuimodi sunt haec: cursim, properatim, celatim, vellicatim, saltuatim.

Ex quibus duo prima, quia sunt notiora, exemplis non indigebant, reliqua in Historiarum sexto sic scripta sunt: Quam maxime celatim poterat, in insidiis suos disponit. Item alio in loco: Nos una aestate in Asia et Graecia gesta litteris idcirco continentia mandavimus, ne vellicatim aut saltuatim scribendo lectorum animos impediremus.

Argument 
						 Inquisitio verborum istorum M. Tulli curiosior quae sunt
							
							 
							in primo Antonianarum libro, multa autem inpendere videntur praeter naturam etiam praeterque fatum ; tractatumque an idem duo ista significant, fatum atque natura, an diversum.

MARCUS CICERO in primo Antonianarum ita scriptum reliquit: Hunc igitur ut sequerer properavi quem praesentes non sunt secuti; non ut proficerem aliquid, neque enim sperabam id nec praestare poteram, sed ut, si quid mihi humanitus accidisset, multa autem inpendere videntur praeter naturam etiam
							
							 
							praeterque fatum, huius diei vocem testem reipublicae relinquerem meae perpetuae erga se voluntatis.

Praeter naturam, inquit, praeterque fatum. An utrumque idem valere voluerit fatum atque naturam et duas res καθʼ ἑνὸς ὑποκειμένου posuerit, an vero diviserit separaritque, ut alios casus natural ferre videatur, alios fatum, considerandum equidem puto, atque id maxime requirendum, qua ratione dixerit accidere multa humanitus posse praeter fatum, quando sic ratio et ordo et insuperabilis quaedam necessitas fati constituitur, ut omnia intra fatum claudenda sint, nisi illud sane Homeri secutus est: Μὴ καὶ ὑπὲρ μοῖραν δόμον Ἄιδος εἰσαφίκηαι.

Nihil autem dubium est quin violentam et inopinatam mortem significaverit, quae quidem potest recte videri accidere praeter naturam.

Sed cur id quoque genus mortis extra fatum posuerit, neque operis huius est explorare neque temporis.

Illud tamen non praetermittendum est, quod Vergilius quoque id ipsum quod Cicero de fato opinatus est, cum hoc in quarto libro dixit de Elissa, quae mortem per vim potita est: Nam quia nec fato, merita nec morte peribat, tamquam in faciendo fine vitae quae violenta sunt non videantur e fato venire.

Demosthenis autem, viri prudentia pari atque facundia praediti, verba idem fere significantia de natura atque fato M. Cicero secutus videtur. Ita enim scriptum est in oratione illa egregia, cui titulus est Ὓπὲρ Στεφάνου : Ὁ μὲν τοῖς γονεῦσι νομίζων μόνον γεγενῆσθαι, τὸν τῆς εἱμαρμένης καὶ τὸν αὐτόματον θάνατον περιμένει· ὁ δὲ καὶ τῇ πατρίδι, ὑπὲρ τοῦ μὴ ταύτην ἐπιδεῖν δουλεύουσαν ἀποθνήσκειν βουλεύσεται.

Quod Cicero fatum atque naturam videtur dixisse, id multo ante Demosthenes τὴν πεπρωμένην et τὸν αὐτόματον θάνατον appellavit.

Αὐτόματος enim θάνατος, quasi naturalis et fatalis, nulla extrinsecus vi coactus venit.

Argument 
						 Super poetarum Pacuvii et Accii conloquio familiari in oppido Tarentino.

QUIBUS otium et studium fuit vitas atque aetates doctorum hominum quaerere ac memoriae tradere, de M. Pacuvio et L. Accio tragicis poetis historiam scripserunt huiuscemodi:

Cum Pacuvius, inquiunt, grandi iam aetate et morbo corporis diutino adfectus, Tarentum ex urbe Roma concessisset, Accius tunc, haut parvo iunior, proficiscens in Asiam, cum in oppidum venisset, devertit ad Pacuvium comiterque invitatus plusculisque ab eo diebus retentus, tragoediam suam cui Atreus nomen est desideranti legit.

Tum Pacuvium dixisse aiunt sonora quidem esse quae scripsisset et grandia, sed videri tamen ea sibi duriora paulum et acerbiora.

Ita est, inquit Accius, uti dicis, neque id me sane paenitet; meliora enim fore spero, quae deinceps scribam.

Nam quod in pomis, itidem, inquit, esse aiunt in ingeniis; quae dura et acerba nascuntur, post fiunt mitia et iucunda; sed quae gignuntur statim vieta et mollia atque in principio sunt uvida, non matura mox fiunt, sed putria.

Relinquendum igitur visum est in ingenio quod dies atque aetas mitificet.

Argument 
						 An vocabula haec, necessitudo et necessitas, differenti significatione sint.

RISU prorsus atque ludo res digna est, cum plerique grammaticorum adseverant, necessitudinem et necessitatem mutare differreque, ideo quod necessitas sit vis quaepiam premens et cogens, necessitudo autem dicatur ius quoddam et vinculum religiosae coniunctionis, idque unum solitarium significet.

Sicut autem nihil quicquam interest, suavitudo dicas an suavitas, sanctitudo an sanctitas, acerbitudo an acerbitas, acritudo an, quod Accius in Neoptolemo scripsit, acritas, ita nihil rationis dici potest qui necessitudo et necessitas separentur.

Itaque in libris veterum vulgo reperias, necessitudinem dici pro eo quod necessum est.

Sed necessitas sane pro iure officioque observantiae adfinitatisve infrequens est, quamquam qui ob hoc ipsum ius adfinitatis familiaritatisque coniuncti sunt necessarii dicuntur.

Repperi tamen in oratione C. Caesaris, Qua Plautian Rogationem Suasit, necessitatem dictam pro necessitudine, id est iure adfinitatis. Verba haec sunt: Equidem mihi videor pro nostra necessitate non labore, non opera, non industria defuisse.

Hoc ego scripsi de utriusque vocabuli indifferentia, admonitus forte verbi istius, cum legerem Sempronii Asellionis, veteris scriptoris, quartum ex Historia librum, in quo de P. Africano, Pauli filio, ita scriptum est: Nam se patrem suum audisse dicere L. Aemilium Paulum, nimis
							
							 
							bonum imperatorem signis conlatis non decertare, nisi summa necessitudo aut summa occasio data esset.

Argument 
						 Descripta Alexandri ad matrem Olympiadem epistula; et quid Olympias festive ei rescripserit.

IN plerisque monimentis rerum ab Alexandro gestarum, et paulo ante in libro M. Varronis qui inscriptus est Orestes vel De Insania, Olympiadem, Philippi uxorem, festivissime rescripsisse legimus Alexandro filio.

Nam cum is ad matrem ita scripsisset: Rex Alexander, lovis Hammonis filius, Olympiadi matri salutem dicit, Olympias ei rescripsit ad hanc sententiam: Amabo, inquit, mi fili, quiescas neque deferas me neque criminere adversum lunonem; malum mihi prorsus illa magnum dabit, cum tu me litteris tuis paelicem esse illi confiteris.

Ea mulieris scitae atque prudentis erga ferocem filium comitas sensim et comiter admonuisse eum visa est deponendam esse opinionem vanam quam ille ingentibus victoriis et adulantium blandimentis et rebus supra fidem prosperis inbiberat, genitum esse sese de Iove.

Argument 
						 De Aristotele et Theophrasto et Eudemo philosophis; deque eleganti verecundia Aristotelis successorem diatribae suae eligentis.

ARISTOTELES philosophus, annos iam fere natus duo et sexaginta, corpore aegro adfectoque ac spe vitae tenui fuit.

Tunc omnis eius sectatorum cohors ad eum accedit, orantes obsecrantesque ut ipse deligeret loci sui et magisterii successorem, quo post summum eius diem proinde ut ipso uterentur ad studia doctrinarum conplenda excolendaque quibus ab eo inbuti fuissent.

Erant tunc in eius ludo boni multi, sed praecipui duo, Theophrastus et Eudemus. Ingenio hi atque doctrinis ceteros praestabant; alter ex insula Lesbo fuit, Eudemus autem Rodo.

Aristoteles respondit facturum esse quod vellent, cum id sibi foret tempestivum.

Postea brevi tempore, cum idem illi qui de magistro destinando petierant praesentes essent, vinum ait quod tum biberet non esse id ex valitudine sua, sed insalubre esse atque asperum ac propterea quaeri debere exoticum, vel Rodium aliquod vel Lesbium.

Id sibi utrumque ut curarent petivit, usurumque eo dixit quod sese magis iuvisset.

Eunt, quaerunt, inveniunt, adferunt.

Tum Aristoteles Rodium petit, degustat: Firmum, inquit, hercle vinum et iucundum.

Petit mox Lesbium. Quo item degustato: Utrumque, inquit, oppido bonum, sed ἡδίων ὁ Λέσβιος.

Id ubi dixit, nemini fuit dubium quin lepide simul et verecunde successorem illa voce sibi, non vinum delegisset.

Is erat e Lesbo Theophrastus, suavitate homo insigni linguae pariter atque vitae.

Itaque non diu post Aristotele vita defuncto, ad Theophrastum omnes concesserunt.

Argument 
						 Quid veteres Latini dixerint quas Graeci προσῳδίας appellant; item quod vocabulum arbarismi non usurpaverint neque Romani antiquiores neque Attici.

QUAS Graeci προσῳδίας dicunt, eas veteres docti tum notas vocum, tum moderamenta, tum accentiunculas,

tum voculationes appellabant; quod nunc autem barbare queen loqui dicimus, id vitium sermonis non barbarum esse, sed rusticum, et cum eo vitio loquentes justice loqui dictitabant.

P. Nigidius in Commentariis Grammaticis: Rusticus fit sermo, inquit, si adspires perperam.

Itaque id vocabulum, quod dicitur vulgo barbarismus, qui ante divi Augusti aetatem pure atque integre locuti sunt an dixerint, nondum equidem inveni.

Argument 
						 Diversum de natura leonum dixisse Homerum in carminibus et Herodotum in historiis.

LEAENAS inter omnem vitam semel parere eoque uno partu numquam edere plures quam unum, Herodotus in tertia Historia scriptum reliquit.

Verba ex eo libro haec sunt: Ἡ δὲ δὴ λέαινα, ἐὸν ἰσχυρὸν 
						
						 
						 καὶ θρασύτατον, ἅπαξ ἐν τῷ βίῳ τίκτει ἕν· τίκτουσα γὰρ συνεκβάλλει τῷ τέκνῳ τὰς μήτρας.

Homerus autem leones, sic enim feminas quoque virili genere appellat, quod grammatici ἐπίκοινον vocant, pluris gignere atque educare catulos dicit. Versus, quibus hoc aperte demonstrat, hi sunt:

Εἱστήκει, ὥς τίς τε λέων περὶ οἷσι τέκεσσιν, Ὧι ῥά τε νήπιʼ ἄγοντι συναντήσωνται ἐν ὕλῃ Ἄνδρες ἐπακτῆρες. Item alio in loco idem significat:

Πυκνὰ μάλα στενάχων· ὥς τε λὶς ἠυγένειος, Ὧι ῥά θʼ ὑπὸ σκύμνους ἐλαφηβόλος ἁρπάσῃ ἀνήρ Ὕλης ἐκ πυκινῆς.

Ea nos dissensio atque diversitas cum agitaret inclutissimi poetarum et historicorum nobilissimi, placuit libros Aristotelis philosophi inspici quos De Animalibus exquisitissime composuit. In quibus quod super ista re scriptum invenerimus, cum ipsius Aristotelis verbis in his commentariis scribemus.

Argument 
						 Quod Afranius poeta prudenter et lepide Sapientiam filiam esse Usus et Memoriae dixit.

EXIMIE hoc atque verissime Afranius poeta de gignenda conparandaque Sapientia opinatus est, quod eam filiam esse Usus et Memoriae dixit.

Eo namque argumento demonstrat, qui sapiens rerum esse humanarum velit, non libris solis neque disciplinis rhetoricis dialecticisque opus esse, sed oportere eum versari quoque exercerique in rebus comminus noscendis periclitandisque eaque omnia acta et eventa firmiter meminisse et proinde sapere atque consulere ex his quae pericula ipsa rerum docuerint, non quae libri tantum aut magistri per quasdam inanitates verborum et imaginum tamquam in mimo aut in somnio deliraverint.

Versus Afrani sunt in togata, cui Sellae nomen est: Usús me genuit, máter peperit Mémoria, Sophiám vocant me Grái, vos Sapiéntiam.

Item versus est in eandem ferme sententiam Pacuvii, quem Macedo philosophus, vir bonus, familiaris meus, scribi debere censebat pro foribus omnium templorum: Ego odi
							
							 
							homines ígnava opera et phílosopha Senténtia.

Nihil enim fieri posse indignius neque intolerantius dicebat quam quod homines ignavi ac desides, operti barba et pallio, mores et emolumenta philosophiae in linguae verborumque artes converterent et vitia facundissime accusarent, intercutibus ipsi vitiis madentes.

Argument 
						 Quid Tullius Tiro in commentariis scripserit de Suculis et Hyadibus, quae sunt stellarum vocabula.

TULLIUS TIRO M. Ciceronis alumnus et libertus adiutorque in litteris studiorum eius fuit.

Is libros compluris de usu atque ratione linguae Latinae, item de variis atque promiscis quaestionibus composuit.

In his esse praecipui videntur quos Graeco titulo Πανδέκτας inscripsit, tamquam omne rerum atoue doctrinarum genus continentis.

Ibi de his stellis quae appellantur suculae hoc scriptum est: Adeo, inquit, veteres Romani litteras Graecas nesciverunt et rudes Graecae linguae fuerunt, ut stellas quae in capite tauri sunt propterea suculas appellarint, quod eas Graeci ὑάδας vocant, tamquam id verbum Latinum Graeci verbi interpretamentum sit, quia quae
							
							 
							Graece sues Latine dicantur. Sed ὑάδες, inquit, οὐκ ἀπὸ τῶν ὑῶν (id est, non a subus), ita ut nostri opici putaverunt, sed ab eo quod est ὕειν, appellantur; nam et cum oriuntur et cum occidunt, tempestates pluvias largosque imbres cient. Pluere autem Graeca lingua ὕειν dicitur.

Haec quidem Tiro in Pandectis. Sed enim veteres nostri non usque eo rupices et agrestes fuerunt, ut stellas hyadas idcirco suculas nominarent, quod ὕες Latine sues dicantur; sed ut quod Graeci ὑπέρ, nos super dicimus, quod illi ὕπτιος, nos supinus, quod illi ὑφορβός, nos subulcus, quod item illi ὕπνος, nos primo sypnus, deinde per y Graecae Latinaeque o
						
						 
						litterae cognationem somnus : sic quod ab illis ὑάδες, a nobis primo syades, deinde suculae appellatae.

Stellae autem istae non in capite tauri sunt, ut Tiro dicit, nullum enim videtur praeter eas stellas tauri caput, set hae ita circulo qui zodiacus dicitur sitae locataeque sunt, ut ex earum positu species quaedam et simulacrum esse videatur tauri capitis, sicuti ceterae partes et reliqua imago tauri conformata et quasi depicta est locis regionibusque earum stellarum quas Graeci Πλειάδας, nos Vergilias vocamus.

Argument 
						 Quid sororis ἔτυμον esse dixerit Labeo Antistius, et quid fratris P. Nigidius.

LABEO ANTISTIUS iuris quidem civilis disciplinam principali studio exercuit et consulentibus de iure publice responsitavit; ceterarum quoque bonarum artium non expers fuit et in grammaticam sese atque dialecticam litterasque antiquiores altioresque penetraverat Latinarumque vocum origines rationesque percalluerat, eaque praecipue scientia ad enodandos plerosque iuris laqueos utebatur.

Sunt adeo libri post mortem eius editi, qui Posteriores inscribuntur, quorum librorum tres continui, tricesimus octavus et tricesimus nonus et quadragesimus, pleni sunt id genus rerum ad enarrandam et inlustrandam linguam Latinam conducentium.

Praeterea in libris quos Ad Praetoris Edictum scripsit multa posuit, partim lepide atque argute reperta. Sicuti hoc est quod in quarto Ad Edictum libro scriptum legimus: Soror, inquit, appellata est, quod quasi seorsum nascitur separaturque ab ea domo in qua nata est et in aliam familiam transgreditur.

Fratris autem vocabulum P. Nigidius, homo inpense doctus, non minus arguto subtilique ἐτύμῳ interpretatur: Frater, inquit, est dictus quasi fere alter.

Argument 
						 Quem M. Varro aptum iustumque esse numerum convivarum existimarit; ac de mensis secundis et de bellariis.

LEPIDISSIMUS liber est M. Varronis ex Satiris Menippeis, qui inscribitur Nescis Quid Vesper Serus Vehat, in quo disserit de apto convivarum numero deque ipsius convivii habitu cultuque.

Dicit autem, convivarum numerum incipere oportere a Gratiarum numero et progredi ad Musarum, id est proficisci a tribus et consistere in novem, ut, cum paucissimi convivae sunt, non pauciores sint quam tres, cum plurimi, non plures quam novem.

Nam multos, inquit, esse non convenit, quod turba plerumque est turbulenta et Romae quidem stat,
							
							 
							sedet Athenis, nusquam autem cubat. Ipsum deinde convivium constat, inquit, ex rebus quattuor et tum denique omnibus suis numeris absolutum est, si belli homunculi conlecti sunt, si electus locus, si tempus lectum, si apparatus non neglectus. Nec loquaces autem, inquit, convivas nec mutos legere oportet, quia eloquentia in foro et aput subsellia, silentium vero non in convivio, set in cubiculo esse debet.

Sermones igitur id temporis habendos censet non super rebus anxiis aut tortuosis, sed iucundos atque invitabiles et cum quadam inlecebra et voluptate utiles, ex quibus ingenium nostrum venustius fiat et amoenius.

Quod profecto, inquit, eveniet, si de id genus rebus ad communem vitae usum pertinentibus confabulemur, de quibus in foro atque in negotiis agendi non est otium. Dominum autem, inquit, convivii esse oportet non tam lautum, quam sine sordibus, et: In convivio legi nec
							
							 
							omnia debent, sed
							
							 
							ea potissimum, quae simul sint βιωφελῆ et delectent.

Neque non de secundis quoque mensis, cuiusmodi esse eas oporteat, praecipit. His enim verbis utitur: Bellaria, inquit, ea maxime sunt mellita, quae melltta non sunt; πέμμασιν enim cum πέψει societas infida.

Quod Varro hoc in loco dixit bellaria, ne quis forte in ista voce haereat, significat id vocabulum omne mensae secundae genus. Nam quae πέμματα Graeci aut τραγήματα dixerunt, ea veteres nostri bellaria appellaverunt. Vina quoque dulciora est invenire in comoediis antiquioribus hoc nomine appellata dictaque esse ea Liberi bellaria.

Argument 
						 Tribunos plebis prensionem habere, vocationem non habere.

IN quadam epistula Atei Capitonis scriptum legimus, Labeonem Antistium legum atque morum populi Romani iurisque civilis doctum adprime fuisse.

Sed agitabat, inquit, hominem libertas quaedam nimia atque vecors usque eo ut, divo Augusto iam principe et rempublicam obtinente, ratum tamen pensumque nihil haberet, nisi quod iussum sanctumque esse in Romanis antiquitatibus legisset,

ac deinde narrat, quid idem Labeo per viatorem a tribunis plebi vocatus responderit:

Cum a muliere, inquit, quadam tribuni plebis adversum eum aditi, in Gallianum ad eum misissent, ut veniret et mulieri responderet, iussit eum qui missus erat redire et tribunis dicere ius eos non habere neque se neque alium quemquam vocandi, quoniam moribus maiorum tribuni plebis prensionem haberent, vocationem non haberent; posse igitur eos venire et prendi se iubere, sed vocandi absentem ius non habere.

Cum hoc in ea Capitonis epistula legissemus, id ipsum postea in M. Varronis Rerum Humanarum uno et vicesimo libro enarratius scriptum invenimus, verbaque ipsa super ea re Varronis adscripsimus:

In magistratu, inquit, habent alii vocationem, alii prensionem, alii neutrum; vocationem, ut consules et ceteri qui habent imperiunm; prensionem, ut tribuni plebis et alii qui habent viatorem; neque vocationem neque prensionem, ut quaestores et ceteri qui neque lictorem habent neque viatorem. Qui vocationem habent, idem prendere, tenere, abducere possunt, et haec omnia sive adsunt quos vocant sive acciri iusserunt. Tribuni plebis vocationem habent nullam, neque minus multi imperiti, proinde atque haberent, ea sunt usi; nam quidam non modo privatum, sed etiam consulem, in rostra vocari iusserunt. Ego triumvirum, vocatus a Porcio, tribuno plebis, non ivi, auctoribus principibus, et vetus ius tenui. Item tribunus cum essem, vocari neminem iussi, nec vocatum a conlega parere invitum.

Huius ego iuris quod M. Varro tradit Labeonem arbitror vana tunc fiducia, cum privatus esset, vocatum a tribunis non isse.

Quae, malum, autem ratio fuit vocantibus nolle obsequi quos confiteare ius habere prendendi? Nam qui iure prendi potest et in vincula duci potest.

Sed quaerentibus nobis quam ob causam tribuni, qui haberent summam coercendi potestatem, ius vocandi non habuerint ..., quod tribuni plebis antiquitus creati videntur non iuri dicundo nec causis querelisque de absentibus noscendis, sed intercessionibus faciendis quibus usus praesens fuisset, ut iniuria quae coram fieret arceretur; ac propterea ius abnoctandi ademptum, quoniam, ut vim fieri vetarent, adsiduitate eorum et praesentium oculis opus erat.

Argument 
						 Quod in libris Humanarum 
							
							 
							M. Varronis scriptum est aediles et quaestores populi Romani in ius a privato ad praetorem vocari posse.

CUM ex angulis secretisque librorum
						
						 
						ac magistrorum in medium iam hominum et in lucem fori prodissem, quaesitum esse memini in plerisque Romae stationibus ius publice docentium aut respondentium, an quaestor populi Romani a praetore in ius vocari posset.

Id autem non ex otiosa quaestione agitabatur, sed usus forte natae rei ita erat, ut vocandus esset in ius quaestor.

Non pauci igitur existimabant ius vocationis in eum praetori non esse, quoniam magistratus populi Romani procul dubio esset et neque vocari neque, si venire nollet, capi atque prendi, salva ipsius magistratus maiestate, posset.

Sed ego, qui tum adsiduus in libris M. Varronis fui, cum hoc quaeri dubitarique animadvertissem, protuli unum et vicesimum Rerum Humanarum, in quo ita scriptum fuit: Qui potestatem neque vocationis populi viritim habent neque prensionis, eos magistratus a privato in ius quoque vocari est potestas. M. Laevinus, aedilis curulis, a privato ad praetorem in ius est eductus; nunc stipati servis publicis non modo prendi non possunt, sed etiam ultro submovent populum.

Hoc Varro in ea libri parte de aedilibus, supra autem in eodem libro quaestores neque vocationem habere neque prensionem dicit.

Utraque igitur libri parte recitata, in Varronis omnes sententiam concesserunt, quaestorque in ius ad praetorem vocatus est.

Argument 
						 Quid sit pomerium.

POMERIUM quid esset augures populi Romani qui libros De Auspiciis scripserunt istiusmodi sententia definierunt: Pomerium est locus intra agrum effatum per totius urbis circuitum pone muros regionibus certeis determinatus, qui facit finem urbani auspicii.

Antiquissimum autem pomerium, quod a Romulo institutum est, Palatini montis radicibus terminabatur. Sed id pomerium pro incrementis reipublicae aliquotiens prolatum est et multos editosque collis circumplexum est.

Habebat autem ius proferendi pomerii qui populum Romanum agro de hostibus capto auxerat.

Propterea quaesitum est, ac nunc etiam in quaestione est, quam ob causam ex septem urbis montibus, cum ceteri sex intra pomerium sint, Aventinus solum, quae pars non longinqua nec infrequens est, extra pomerium sit, neque id Servius Tullius rex neque Sulla, qui proferendi pomerii titulum quaesivit, neque postea divus Iulius, cum pomerium proferret, intra effatos urbi fines incluserint.

Huius rei Messala aliquot causas videri scripsit; sed praeter eas omnis ipse unam probat, quod in eo monte Remus urbis condendae gratia auspicaverit avesque inritas habuerit superatusque in auspicio a Romulo sit:

Idcirco, inquit, omnes qui pomerium protulerunt montem istum excluserunt, quasi avibus obscenis ominosum.

Sed de Aventino monte praetermittendum non putavi quod non pridem ego in Elydis,
						
						 
						grammatici veteris, Conmmenlario offendi, in quo scriptum erat Aventinum antea, sicuti diximus, extra pomerium exclusum, post auctore divo Claudio receptum et intra pomerii fines observatum.

Argument 
						 Verba ex libro Messalae auguris, quibus docet qui sint minores magistratus, et consulem praetoremque conlegas esse; et quaedam alia de auspiciis.

IN edicto consulum, quo edicunt quis dies comitiis centuriatis futurus sit, scribitur ex vetere forma perpetua: Ne quis magistratus minor de caelo servasse velit.

Quaeri igitur solet qui sint magistratus minores.

Super hac re meis verbis nil opus fuit, quoniam liber M. Messalae auguris De Auspiciis primus, cum hoc scriberemus, forte adfuit.

Propterea ex eo libro verba ipsius Messalae subscripsimus: Patriciorum auspicia in duas sunt divisa potestates. Maxima sunt consulum, praetorum, censorum. Neque tamen eorum omnium inter se eadem aut eiusdem potestatis, ideo quod conlegae non sunt censores consulum aut praetorum, praetores consulum sunt. Ideo neque consules aut praetores censorious neque censores consulibus aut praetoribus turbant aut retinent auspicia; at censores inter se, rursus praetores consulesque inter se, et vitiant et obtinent. Praetor, etsi conlega consulis est, neque praetorem neque consulem iure rogare potest, ut quidem nos a superioribus accepimus aut ante haec tempora servatum est et ut in Commentario tertio decimo C. Tuditani patet, quia imperium minus praetor, maius habet consul, et a minore imperio maius aut maior a minore
							
							 
							conlega rogari iure non potest. Nos his temporibus, praetore praetores creante, veterum auctoritatem sumus secuti neque his comitiis in auspicio fuimus. Censores aeque non eodem rogantur auspicio atque consules et praetores. Reliquorum magistratuum minora sunt auspicia. Ideo illi minores, hi maiores magistratus appellantur. Minoribus creatis magistratibus, tributis comitiis magistratus, sed iustus curiata datur lege; maiores centuriatis comitiis fiunt.

Ex his omnibus verbis Messalae manifestum fit, et qui sint magistratus minores et quamobrem minores appellentur.

Sed et conlegam esse praetorem consuli docet, quod eodem auspicio creantur.

Maiora autem dicuntur auspicia habere, quia eorum auspicia magis rata sunt quam aliorum.

Argument 
						 Item verba eiusdem Messalae, disserentis aliud esse ad populum loqui, aliud cum populo agere; et qui magistratus a quibus avocent comitiatum.

IDEM Messala in eodem libro de minoribus magistratibus ita scripsit: Consul ab omnibus magistratibus et comitiatum et contionem avocare potest. Praetor et comitiatum et contionem usquequaque avocare potest, nisi a consule. Minores magistratus nusquam nec comitiatum nec contionem avocare possunt. Ea re, qui eorum primus vocat ad comitiatum, is recte agit, quia bifariam cum populo agi non potest nec avocare alius alii potest.
							
							 
							Set, si contionem habere volunt uti ne cum populo agant, quamvis multi magistratus simul contionem habere possunt.

Ex his verbis Messalae manifestum est, aliud esse cum populo agere, aliud contionem habere.

Nam cum populo agere est rogare quid populum, quod suffragiis suis aut iubeat aut vetet; contionem autem habere est verba facere ad populum sine ulla rogatione.

Argument 
						 Humanitatem non significare id quod vulgus putat, sed eo vocabulo qui sinceriter locuti sunt magis proprie esse usos.

Qui verba Latina fecerunt quique his probe usi sunt humanitatem non id esse voluerunt quod vulgus existimat quodque a Graecis φιλανθρωπία dicitur et significat dexteritatem quandam benivolentiamque erga omnis homines promiscam; sed humanitatem appellaverunt id propemodum quod Graeci παιδείαν vocant, nos eruditionem institutionemque in bonas artes dicimus. Quas qui sinceriter percupiunt adpetuntque, hi sunt vel maxime humanissimi. Huius enim scientiae cura et disciplina ex universis animantibus uni homini data est idcircoque humanitas appellata est.

Sic igitur eo verbo veteres esse usos, et cumprimis M. Varronem Marcumque Tullium, omnes ferme libri declarant. Quamobrem satis habui unum interim exemplum promere.

Itaque verba posui Varronis e libro Rerum Humanarum primo, cuius principium hoc est: Praxiteles, qui propter artificium egregium nemini est paulum modo humaniori ignotus.

Humaniori inquit non ita ut vulgo dicitur, facili et tractabili et benivolo, tametsi rudis litterarum sit, hoc enim cum sententia nequaquam convenit, sed eruditiori doctiorique, qui Praxitelem, quid fuerit, et ex libris
						
						 
						et ex historia cognoverit.

Argument 
						 Quid aput M. Catonem significent verba haec inter os atque offam.

ORATIO est M. Catonis Censorii De Aedilibus Vitio Creatis. Ex ea oratione verba haec sunt: Nunc ita aiunt, in segetibus, in herbis bona frumenta esse. Nolite ibi nimiam spem habere. Saepe audivi inter os atque offam multa intervenire posse; verumvero inter offam atque herbam, ibi vero longum intervallum est.

Erucius Clarus, qui praefectus urbi et bis consul fuit, vir morum et litterarum veterum studiosissimus, ad Sulpicium Apollinarem scripsit, hominem memoriae nostrae doctissimum, quaerere sese et petere, uti sibi rescriberet quaenam esset eorum verborum sententia.

Tum Apollinaris, nobis praesentibus, nam id temporis ego adulescens Romae sectabar eum discendi gratia, rescripsit Claro ut viro erudito brevissime, vetus esse proverbium
						
						 
						 inter os et offam, idem significans quod Graecus ille παροιμιώδης versus: Πολλὰ μεταξὺ πέλει κύλικος καὶ χείλεος ἄκρου.

Argument 
						 Platonem tribuere Euripidi Sophocli versum; et similia quaedam alia.

VERSUS est notae vetustatis senarius: Σοφοὶ τύραννοι τῶν σοφῶν ξυνουσίᾳ.

Eum versum Plato in Theaeteto Euripidi esse dicit. Quod quidem nos admodum miramur; nam scriptum eum legimus in tragoedia Sophocli quae inscripta est Αἴας Λοκρός, prior autem natus fuit Sophocles quam Euripides.

Sed etiam ille versus non minus notus: Γέρων γέροντα παιδαγωγήσω σʼ ἐγώ, et in tragoedia Sophocli scriptus est, cui titulus est Φθιώτιδες, et in Bacchis Euripidi.

Id quoque animadvertimus, aput Aeschylum ἐν τῷ Πυρφόρῳ Προμηθεῖ et aput Euripidem in tragoedia quae inscripta est Ἰνώ, eundem esse versum absque paucis syllabis. Aeschylus sic: Σιγῶν θʼ ὅπου δεῖ καὶ λέγων τὰ καίρια, Euripides ita: Σιγᾶν θʼ ὅπου δεῖ καὶ λέγειν ἵνʼ ἀσφαλές. Fuit autem Aeschylus non brevi antiquior.

Argument 
						 De genere atque nominibus familiae Porciae.

CUM in domus Tiberianae bibliotheca sederemus ego et Apollinaris Sulpicius et quidam alii mihi aut illi familiares, prolatus forte liber est ita inscriptus: M. Catonis Nepotis.

Tum quaeri coeptum est quisnam is fuisset M. Cato Nepos.

Atque ibi adulescens quispiam, quod ex eius sermonibus coniectare potui, non abhorrens a litteris, Hic, inquit, est M. Cato, non cognomento Nepos, sed M. Catonis Censorii ex filio nepos, qui pater fuit M. Catonis, praetorii viri, qui bello civili Uticae necem sibi gladio manu sua conscivit, de cuius vita liber est M. Ciceronis, qui inscribitur Laus Catonis, quem in eodem libro idem Cicero pronepotem fuisse dicit M. Catonis Censorii.

Eius igitur quem Cicero laudavit pater hic fuit M. Cato, cuius orationes feruntur inscriptae M. Catonis Nepotis.

Tum Apollinaris, ut mos eius in reprehendendo fuit, placide admodum leniterque: Laudo, inquit, te, mi fili, quod in tantula aetate, etiamsi hunc M. Catonem, de quo nunc quaeritur, quis fuerit ignoras, auditiuncula tamen quadam de Catonis familia aspersus es.

Non unus autem, sed conplures M. illius Catonis Censorii nepotes fuerunt, geniti non eodem patre;

duos enim M. ille Cato, qui et orator et censor fuit, filios habuit, et matribus diversos et aetatibus longe dispares.

Nam iam adulescente altero, matre eius amissa, ipse quoque iam multum senex, Saloni clientis sui filiam virginem duxit in matrimonium, ex qua natus est ei M. Cato Salonianus; hoc enim illi cognomentum fuit a Salonio, patre matris, datum.

Ex maiore autem Catonis filio, qui praetor designatus patre vivo mortuus est, et egregios De luris Disciplina libros reliquit, nascitur hie de quo quaeritur, M. Cato, M. filius, M. nepos.

Is satis vehemens orator fuit multasque orationes ad exemplum avi scriptas reliquit et consul cum Q. Marcio Rege fuit, inque eo consulatu in Africam profectus, in ea provincia mortem obiit.

Sed is non, ita ut dixisti, M. Catonis, praetorii viri, qui se Uticae occidit it quem Cicero laudavit, pater fuit; nec, quia hic nepos Catonis Censorii, ille autem pronepos fuit, propterea necessum est patrem hunc ei fuisse.

Hic enim nepos, cuius haec modo prolata oratio est, filium quidem M. Catonem habuit; sed non eum qui Uticae periit, sed qui, cum aedilis curulis et praetor fuisset, in Galliam Narbonensem profectus, ibi vita functus est.

Ex altero autem illo Censorii filio, longe natu minore, quem Salonianum esse appellatum dixi, duo nati sunt L. Cato et M. Cato.

Is M. Cato tribunus plebis fuit et praeturam petens mortem obiit ex eoque natus est M. Cato praetorius, qui se bello civili Uticae interemit, de cuius vita laudibusque cum M. Tullius scriberet, pronepotem eum Catonis Censorii dixit fuisse.

Videtis igitur banc partem familiae, quae ex minore Catonis filio progenita est, non solum generis ipsius tramitibus, sed temporum quoque spatio differre; nam quia ille Salonianus in extrema patris aetate, sicuti dixi, natus fuit, prognati quoque ab eo aliquanto posteriores fuerunt quam qui a maiore fratre eius geniti erant.

Hanc temporum differentiam facile animadvertetis ex hac ipsa oratione, cum eam legetis.

Haec Sulpicius Apollinaris audientibus nobis dixit. Quae postea ita esse, uti dixerat, cognovimus, cum et Laudationes Funebres et Librum Commentariun De Familia Porcia legeremus.

Argument 
						 Quod a scriptoribus elegantissimis maior ratio habita sit sonitus vocum atque verborum iucundioris, quae a Graecis εὐφωνία dicitur, quam regulae disciplinaeque quae a grammaticis reperta est.

INTERROGATUS est Probus Valerius, quod ex familiari eius quodam conperi, hasne urbis an has urbes et hanc turrem an hanc turrim dici oporteret. Si aut versum, inquit, pangis aut orationem solutam struis atque ea tibi verba dicenda sunt, non finitiones illas praerancidas neque fetutinas grammaticas spectaveris, sed aurem tuam interroga quo quid loco conveniat dicere; quod illa suaserit, id profecto erit rectissimum.

Tum is qui quaesierat, Quonam modo, inquit, vis aurem meam interrogem?

Et Probum ait respondisse: Quo suam Vergilius percontatus est, qui diversis in locis urbis et urbes dixit arbitrio consilioque usus auris.

Nam in primo Georgicon, quem ego, inquit, librum manu ipsius correctum legi, urbis, per i litteram scripsit. Verba e versibus eius haec sunt: urbisne invisere, Caesar, Terrarumque velis curam. Verte enim et muta, ut urbes dicas, insubidius nescio quid facies et pinguius.

Contra in tertio Aeneidis urbes dixit per e litteram: Centum urbes habitant magnas. Hic item muta, ut urbis dicas, nimis exilis vox erit et exanguis, tanta quippe iuncturae differentia est in consonantia vocum proximarum.

Praeterea idem Vergilius turrim dixit, non turrem, et securim, non securem : Turrim in praecipiti stantem et: incertam excussit cervice securim. Quae sunt, opinor, iucundioris gracilitatis quam si suo utrumque loco per e litteram dicas.

At ille qui interrogaverat, rudis profecto et aure agresti homo, Cur, inquit, aliud alio in loco potius rectiusque esse dicas, non sane intellego.

Tum Probus iam commotior, Noli, inquit, igitur laborare, utrum istorum debeas dicere, urbis an urbes. Nam cum id genus sis quod video, ut sine iactura tua pecces, nihil perdes, utrum dixeris.

His tum verbis Probus et hac fini hominem dimisit, ut mos eius fuit erga indociles, prope inclementer.

Nos autem aliud quoque postea consimiliter a Vergilio duplici modo scriptum invenimus. Nam et tres et tris posuit eodem in loco ea iudicii subtilitate, ut si aliter dixeris mutaverisque et aliquid tamen auris habeas, sentias suavitatem sonitus claudere.

Versus ex decimo hi sunt: Tres quoque Threicios Boreae de gente suprema Et tris quos Idas pater et patria Ismara mittit. Tres illic, tris hic; pensicula utrumque modulareque, reperies suo quidque in loco sonare aptissime.

Sed in illo quoque itidem Vergilii versu: Haec finis Priami fatorum, si mutes haec et hic finis dicas, durum atque absonum erit respuentque aures quod mutaveris. Sicut illud contra eiusdem Vergilii insuavius facias, si mutes: quem das finem, rex magne, laborum? Nam si ita dicas: ( quam das finem, iniucundum nescio quo pacto et laxiorem vocis sonum feceris.

Ennius item rectos cupressos dixit contra receptum vocabuli genus hoc versu: Cautibus
							
							 
							nutantis pinos rectosque cupressos. Firmior ei, credo, et viridior sonus esse vocis visus

est, rectos dicere cupressos quam rectas. Contra vero idem Ennius in Annali duodevicesimo aere fulva dixit, non fulvo, non ob id solum, quod Homerus ἠέρα βαθεῖαν dicit, sed quod hic sonus, opinor, vocabilior visus et amoenior.

Sicuti Marco etiam Ciceroni mollius teretiusque visum, in Quinta in Verrem fretu scribere quam freto : Perangusto, inquit, fretu divisa. Erat enim crassius iam vetustiusque, perangusto freto dicere.

Itidem in Secunda, simili usus modulamine, manifesto peccatu, inquit, non peccato ; hoc enim scriptum in uno atque in altero antiquissimae fidei libro Tironiano repperi.

Verba sunt Ciceronis haec: Nemo ita vivebat ut nulla eius vitae pars summac turpitudinis esset expers, nemo ita in manifesto peccatu tenebatur ut cum inpudens fuisset in facto, tum inpudentior videretur, si negaret.

Huius autem vocis cum elegantior hoc in loco sonus est, tum ratio certa et probata est.

Hic enim peccatus, quasi peccatio, recte Latineque dicitur, sicut hic incestus, non qui admisit, sed quod admissum est, et hic tributus, quod tributum nos dicimus, a plerisque veterum dicta sunt. Hi quoque adlegatus et hic arbitratus pro adlegatione proque arbitratione dicuntur, qua ratione servata arbitratu et adlegatu meo dicimus.

Sic igitur in manifesto peccatu dixit, ut in manifesto incestu veteres dixerunt, non quin Latinum esset peccato dicere, sed quia in loco isto positum subtilius ad aurem molliusque est.

Lucretius aeque auribus inserviens funem feminino genere appellavit in hisce versibus: Haut, ut opinor, enim mortalia saecla superne Aurea de caelo demisit funis in arva, cum dicere usitatius manente numero posset: Aureus e caelo demisit funis in arva.

Sacerdotes quoque feminas M. Cicero antistitas dicit, non secundum grammaticam legem antistites. Nam cum insolentias verborum a veteribus dictorum plerumque respueret, huius tamen verbi in ea parte sonitu delectatus: Sacerdotes, inquit, Cereris atque illius fani antistitae.

Usque adeo in quibusdam neque rationem verbi neque consuetudinem, sed solam aurem secuti sunt, suis verba modulis pensitantem.

Quod qui non sentiunt, inquit idem ipse M. Cicero, cum de numerosa et apta oratione dissereret, quas auris habeant aut quid in his hominis simile sit, nescio.

Illud vero cumprimis apud Homerum veteres grammatici adnotaverunt, quod, cum dixisset quodam in loco κολοιούς τε ψῆράς τε, alio in loco, non ψηρῶν τε, set ψαρῶν dixit: Τῶν δʼ ὥς τε ψαρῶν νέφος ἔρχεται ἠὲ κολοιῶν, secutus non communem, sed propriam in quoque vocis situ iucunditatem; nam si alterum in alterius loco ponas, utrumque feceris sonitu insuave.

Argument 
						 Verba Titi Castricii rhetoris ad discipulos adulescentes de vestitu atque calciatu on decoro.

T. CASTRICIUS, rhetoricae disciplinae doctor, qui habuit Romae locum principem declamandi ac docendi, summa vir auctoritate gravitateque et a divo Hadriano in mores atque litteras spectatus, cum me forte praesente, usus enim sum eo magistro, discipulos quosdam suos senatores vidisset die feriato tunicis et lacernis indutos et gallicis calciatos, Equidem, inquit, maluissem vos togatos esse; si
							
							 
							pigitum est, cinctos saltem esse et paenulatos. Sed si hic vester huiusmodi vestitus de multo iam usu ignoscibilis est, soleatos tamen vos, populi Romani senatores, per urbis vias ingredi nequaquam decorum est, non hercle vobis minus quam illi tum fuit, cui hoc M. Tullius pro turpi crimine obiectavit.

Haec, me audiente, Castricius et quaedam alia ad eam rem conducentia Romane et severe dixit.

Plerique autem ex his qui audierant requirebant cur soleatos dixisset, qui gallicas, non soleas, haberent.

Sed Castricius profecto scite atque incorrupte locutus est;

omnia enim ferme id genus, quibus plantarum calces tantum infimae teguntur, cetera prope nuda et teretibus habenis vincta sunt, soleas dixerunt, nonnumquam voce Graeca crepidulas.

Gallicas autem verbum esse opinor novum, non diu ante aetatem M. Ciceronis usurpari coeptum, itaque ab eo ipso positum est in secunda Antonianarum: Cum gallicis, 
						
						 
						inquit, et lacerna cucurristi.

Neque in ea significatione id apud quemquam alium scriptum lego gravioris dumtaxat auctoritatis scriptorem; sed, ut dixi, crepidas et crepidulas, prima syllaba correpta, id genus calciamentum appellaverunt, quod Graeci κρηπῖδας vocant, eiusque calciamenti sutores crepidarios dixerunt.

Sempronius Asellio in libro Rerum Gestarum XIV: Crepidarium, inquit, cultellum rogavit a crepidario sutore.

Argument 
						 De Neriene Martis in antiquis conprecationibus.

CONPRECATIONES deum inmortalium, quae ritu Romano fiunt, expositae sunt in libris sacerdotum populi Romani et in plerisque antiquis orationibus. In his scriptum est:

Luam Saturni, Salaciam Neptuni, Horam Quirini, Virites Quirini, Maiam Volcani, Heriem lunonis, Moles Martis Nerienemque Martis.

Ex quibus id quod postremum posui sic plerosque dicere audio, ut priimam in eo syllabam producant, quo Graeci modo dicunt Νηρεΐδας. Sed qui proprie locuti sunt primam correptam dixerunt, tertiam produxerunt.

Est enim rectus casus vocabuli, sicut in libris veterum scriptum est, Nerio, quamquam M. Varro in Satura Menippea, quae inscribitur Σκιομαχία, 
						
						 
						non Nerio, sed Nerienes vocative dicit in his versibus: Te Anna á Peranna, Pánda Cela, té Pales, Neriénes et Minérva, Fortuna ác Ceres.

Ex quo nominandi quoque casum eundem fieri necessum est.

Sed Nerio a veteribus sic declinabatur, quasi Anio ; nam perinde ut Anienem, sic Nerienem dixerunt, tertia syllaba producta.

Id autem, sive Nerio sive Nerienes est, Sabinum verbum est,

eoque significatur virtus et fortitudo. Itaque ex Claudiis, quos a Sabinis oriundos accepimus, qui
						
						 
						erat egregia atque praestanti fortitudine Nero appellatus est.

Sed id Sabini accepisse a Graecis videntur, qui vincula et firmamenta membrorum νεῦρα dicunt, unde nos quoque Latine nervos appellamus.

Nerio igitur Martis vis et potentia et maiestas quaedam esse Martis demonstratur.

Plautus autem in Truculento coniugem esse Nerienem Martis dicit, atque id sub persona militis, in hoc versu: Márs peregre adveniéns salutat Nérienem uxorém suam.

Super ea re audivi non incelebrem hominem dicere, nimis comice Plautum inperito et incondito militi falsam novamque opinionem tribuisse, ut Nerienem coniugem esse Martis putaret.

Sed id perite magis quam comice dictum intelleget, qui leget Cn. Gellii Annalem tertium, in quo scriptum est Hersiliam, cum apud T. Tatium verba faceret pacemque oraret, ita precatam esse: Neria Martis te obsecro, pacem da, te, uti liceat nuptiis propriis et prosperis uti, quod de tui coniugis consilio contigit uti nos itidem integras raperent, unde liberos sibi et suis, posteros patriae pararent.

De tui, inquit, coniugis consilio, Martem scilicet significans; per quod apparet, non esse id poetice a Plauto dictum, sed eam quoque traditionem fuisse, ut Nerio a quibusdam uxor esse Martis diceretur.

Inibi autem animadvertendum est quod Gellius Neria dicit per a litteram, non Nerio, neque Nerienes.

Praeter Plautum etiam praeterque Gellium Licinius Imbrex, vetus comoediarum scriptor, in fabula quae Neaera scripta est, ita scripsit: Nolo égo Neaeram té vocent, set Nérienem, Cum quidém Mavorti
							
							 
							es ín conubiúm data.

Ita autem se numerus huiusce versus habet, ut tertia in eo nomine syllaba, contra quam supra dictum est, corripienda sit; cuius sonitus quanta aput veteres indifferentia sit, notius est quam ut plura in id verba sumenda sint.

Ennius autem in primo Annali in hoc versu: Nerienem Mavortis et Herem,
							
							 
						 si, quod minime solet, numerum servavit, primam syllabam intendit, tertiam corripuit.

Ac ne id quidem praetermittendum puto, cuiusmodi est, quod in Commentario Servii Claudii scriptum invenimus, Nerio dictum quasi Neirio, hoc est sine ira et cum placiditate, ut eo nomine mitem tranquillumque fieri Martem precemur; ne enim particula, ut apud Graecos, ita plerumque in Latina quoque lingua privativa est.

Argument 
						 Verba M. Catonis, egere se multis rebus et nihil tamen cupere dicentis.

M. CATO, consularis et censorius, publicis iam privatisque opulentis rebus, villas suas inexcultas et rudes, ne tectorio quidem praelitas fuisse dicit ad annum usque aetatis suae septuagesimum. Atque ibi postea his verbis utitur: Neque mihi, inquit, aedificatio neque vasum neque vestimentum ullum est manupretiosum neque pretiosus servus neque ancilla. Si quid est, inquit, quod utar, utor; si non est, egeo. Suum cuique per me uti atque frui licet.

Tum deinde addit: Vitio vertunt, quia multa egeo; at ego illis, quia nequeunt egere. Haec mera veritas Tusculani hominis, egere se multis rebus et nihil tamen cupere dicentis, plus hercle promovet ad exhortandam parsimoniam sustinendamque inopiam quam Graecae
						
						 
						istorum praestigiae, philosophari sese dicentium umbrasque verborum inanes fingentium, qui se nihil habere et nihil tamen egere ac nihil cupere dicunt, cum et habendo et egendo et cupiendo ardeant.

Argument 
						 Quaesitum tractatumque, quid sint manubiae ; atque inibi dicta quaedam de ratione utendi verbis pluribus idem significantibus.

IN fastigiis fori Traiani simulacra sunt sita circumundique inaurata equorum atque signorm militarium, subscriptumque est:

Ex manubiis. Quaerebat Favorinus, cum in area fori ambularet et amicum suum consulem opperiretur causas pro tribunali cognoscentem nosque tunc eum sectaremur—quaerebat, inquam, quid nobis videretur significare proprie manubiarum illa inscriptio.

Tum quispiam qui cum eo erat, homo in studiis doctrinae multi atque celebrati nominis: Ex manubiis, inquit, significat ex praeda ; manubiae enim dicuntur praeda quae manu capta est. Etiamsi, inquit Favorinus,

opera mihi princeps et prope omnis in litteris disciplinisque Graecis sumpta est, non usque eo tamen infrequens sum vocum Latinarum, quas subsicivo aut tumultuario studio colo, ut hanc ignorem manubiarum interpretationem vulgariam, quod esse dicantur manubiae praeda. Sed quaero an M. Tullius, verborum homo diligentissimus, in oratione quam dixit De Lege Agraria Kalendis Ianuariis contra Rullum, inani et inlepida geminatione iunxerit manubias et praedam, si duo haec verba idem significant neque ulla re aliqua dissident. Atque, ut erat Favorinus egregia vel divina quadam memoria,

verba ipsa M. Tulli statim dixit.

Ea nos hic adscripsimus: Praedam, manubias, sectionem, castra denique Cn. Pompei, sedente imperatore, decemviri vendent ; et infra itidem duo haec simul iunctim posita dixit: Ex praeda, ex manubiis, ex auro coronario.

Ac deinde ad eum convertit qui manubias esse praedam dixerat, et: Videturne tibi, inquit, utroque in loco M. Cicero duobus verbis idem, sicuti tu putas, significantibus inepte et frigide esse usus ac tali ioco dignus quali apud Aristophanen, facetissimum comicorum, Euripides Aeschylum insectatus est, cum ait: Δὶς ταὐτὸν ἡμῖν εἶπεν ὁ σοφὸς Αἰσχύλος. Ἥκω γὰρ εἰς γῆν, φησι., καὶ κατέρχομαι· Ἥκω 
							
							 
							 δὲ ταὐτόν ἐστι τῷ κατέρχομαι. Νὴ τὸν Δίʼ, ὥσπερ γʼ εἴ τις εἴποι γείτονι, Χρῆσον σὺ μάκτραν, εἰ δὲ βούλει, κάρδοπον ?

Nequaquam vero, inquit ille, talia videntur, quale est μάκτρα et κάρδοπος, qua vel a poetis vel oratoribus Graecis nostrisque venerandae et ornandae rei gratia duobus eadem pluribusve nominibus frequentantur.

Quid igitur, inquit Favorinus, valet haec repetitio instauratioque eiusdem rei sub alio nomine in manubiis et in praeda ? Num ornat, ut alioqui solet, orationem? Num eam modulatiorem aptioremque reddit? Num onerandi vel exprobrandi criminis causa exaggerationem aliquam speciosam facit? Sicut in libro eiusdem M. Tulli, qui De Constituendo Accusatore est, una eademque res pluribus verbis vehementer atque atrociter dicitur: Sicilia tota, si una voce loqueretur, hoc diceret: Quod auri, quod argenti, quod ornamentorum in meis urbibus, sedibus, delubris fuit. Nam cum urbes semel totas dixisset, sedes delubraque addidit, quae sunt ipsa quoque in urbibus. Item in eodem libro simili modo:

Siciliam, inquit, provinciam C. Verres per triennium depopulatus esse, Siculorum civitates vastasse, domos exinanisse, fana spoliasse dicitur.

Ecquid videtur, cum Siciliam provinciam dixerit atque insuper etiam civitates addiderit, domos etiam et fana, quae infra posuit, conprehendisse? Verba haec item multa atque varia: depopulatus esse, vastasse, exinanisse, spoliasse, nonne unam et eandem vim in sese habent? Sane. Sed quia cum dignitate orationis et cum gravi verborum copia dicuntur, quamquam eadem fere sint et ex una sententia cooriantur, plura tamen esse existimantur, quoniam et aures et animum saepius feriunt.

Hoc ornatus genus in crimine uno vocibus multis atque saevis extruendo ille iam tunc M. Cato antiquissimus in orationibus suis celebravit, sicuti in illa, quae inscripta est De Decem Hominibus, cum Thermum accusavit quod decem liberos homines eodem tempore interfecisset, hisce verbis eandem omnibus rem significantibus usus est, quae quoniam sunt eloquentiae Latinae tunc primum exorientis lumina quaedam sublustria, libitum est ea mihi ἀπομνημονεύειν : Tuum nefarium facinus peiore facinore operire postulas, succidias humanas facis, tantam trucidationem facis, decem funera facis, decem capita libera interficis, decem hominibus vitam eripis, indicta causa, iniudicatis, incondemnatis.

Item M. Cato in orationis principio, quam dixit in senatu Pro Rodiensibus, cum vellet res nimis prosperas dicere, tribus vocabulis idem sentientibus dixit.

Verba eius haec sunt: Scio solere plerisque hominibus in rebus secundis atque prolixis atque prosperis animum excellere atque superbiam atque ferociam augescere.

Itidem Cato ex Originum VII., in oratione quam Contra Servium Galbam dixit, conpluribus vocabulis super eadem re usus est: Multa me dehortata sunt huc prodire, anni, aetas, vox, vires, senectus; verum enimvero cum tantam rem peragier arbitrarer

Sed ante omnis apud Homerum eiusdem rei atque sententiae luculenta exaggeratio est: Ἕκτορα δʼ ἐκ βελέων ὕπαγε Ζεὺς ἔκ τε κονίης Ἔκ τʼ ἀνδροκτασίης ἔκ θʼ αἵματος ἔκ τε κυδοιμοῦ. Item alio in versu: Ὑσμῖναί τε μαχαί τε φόνοι τʼ ἀνδροκτασίαι τε.

Nam cum omnia ista utrubique multa et cognominata
						
						 
						nihil plus demonstrent quam proelium, huius tamen rei varia facies delectabiliter ac decore multis variisque verbis depicta est.

Neque non illa quoque aput eundem poetam una in duobus verbis sententia cum egregia ratione repetita est; Idaeus enim, cum inter Aiacem et Hectorem decertantes armis intercederet, his ad eos verbis
						
						 
						usus est: Μηκέτι, παῖδε φίλω, πολεμίζετε μηδὲ μάχεσθε,

in quo versu non oportet videri alterum verbum, idem quod superius significans, supplendi numeri causa extrinsecus additum et consarcinatum. Est enim hoc inane admodum et futtile. Sed cum in iuvenibus gloriae studio flagrantibus pervicaciam ferociamque et cupidinem pugnae leniter tamen ac placide obiurgaret, atrocitatem rei et culpam perseverandi bis idem dicendo alio atque alio verbo auxit inculcavitque, duplexque eadem conpellatio admonitionem facit instantiorem.

Ne illa quidem significationis eiusdemi repetitio ignava et frigida videri debet: Μνηστῆρες δʼ ἄρα Τηλεμάχῳ θάνατόν τε μόρον τε Ἤρτυον, quod bis idem, θάνατον et μόρον, dixerit; indignitas enim moliendae tam acerbae tamque iniustae necis miranda mortis iteratione defleta est.

Ceterum quis tam obtunso ingeniost, quin intellegat: Βάσκʼ ἴθι, οὖλε Ὄνειρε, et: Βάσκʼ ἴθι, Ἶρι ταχεῖα, verba idem duo significantia non frustra posita esse ἐκ παραλλήλων, ut quidam putant, sed hortamentum esse acre imperatae celeritatis?

Verba quoque illa M. Ciceronis In L. Pisonen trigemina, etiamsi durae auris hominibus non placent, non venustatem modo numeris quaesiverunt, sed figuram simulationemque oris pluribus simul vocibus everberaverunt:

Vultus denique, inquit, totus, qui sermo quidam tacitus mentis est, hic in fraudem homines impulit, hic eos quibus erat ignotus decepit, fefellit, induxit.

Quid igitur? Simile est, inquit, apud eundem in praeda et manubiis ? Nihil profecto istiusmodi est.

Nam neque ornatius fit additis manubiis neque exaggeratius modulatiusve; sed aliud omnino praeda est, ut in libris rerum verborumque veterum scriptum est,

aliud manubiae. Nam praeda dicitur corpora ipsa rerum quae capta sunt, manubiae

vero appellatae sunt pecunia a quaestore ex venditione praedae redacta. Utrumque ergo dixit M. Tullius cumulandae invidiae gratia decemviros ablaturos persecuturosque: et praedam quae nondum esset venundata, et pecuniam quae ex venditione praedae percepta esset.

Itaque haec inscriptio quam videtis: Ex manubiis, non res corporaque ipsa praedae demonstrat, nihil enim captum est horum a Traiano ex hostibus, sed facta esse haec conparataque ex manubiis, id est ex pecunia praedaticia, declarat.

Manubiae enim sunt, sicuti iam dixi, non praeda,

sed pecunia per quaestorem populi Romani ex praeda vendita contracta. Quod per quaestorem autem dixi, intellegi nunc oportet praefectum aerario significari.

Nam cura aerarii a quaestoribus ad praefectos translata est. Est tamen nonnusquam invenire ita scripsisse quosdam non ignobiles scriptores, ut aut temere aut incuriose praedam pro manubiis et manubias pro praeda posuerint, aut tropica quadam figura mutationem vocabuli fecerint, quod facere concessum est scite id periteque facientibus.

Sed enim, qui proprie atque signate locuti sunt, sicut hoc in loco M. Tullius, manubias pecuniam dixerunt.

Argument 
						 Verba P. Nigidii quibus dicit in nomine Valeri in casu vocandi primam syllabam acuendam esse; et item alia ex eiusdem verbis ad rectam scripturam pertinentia.

P. NIGIDII verba sunt ex Commentariorum Grammaticorum vicesimo quarto, hominis in disciplinis doctrinarum omnium praecellentis: Deinde, inquit, voculatio qui poterit servari, si non sciemus in nominibus, ut Valeri, utrum interrogandi an vocandi sint? Nam interrogandi secunda syllaba superiore tonost quam prima, deinde novissima deicitur; at in casu vocandi summo tonost prima, deinde gradatim descendunt.

Sic quidem Nigidius dici praecipit. Sed si quis nunc, Valerium appellans, in casu vocandi secundum id praeceptum Nigidii acuerit primam, non aberit quin rideatur.

Summum autem tonum προσῳδίαν acutam dicit et quem accentum nos dicimus voculationem appellat et casum interrogandi eum dicit, quem nunc nos genetivum dicimus.

Id quoque in eodem libro Nigidiano animadvertimus: Si huius, inquit, amici vel huius magni scribas, unum i facito extremum, sin vero hei magnei, 
							
							 
							 hei amicei, casu multitudinis recto, tum ante i scribendum erit e, atque id ipsum facies in similibus. Item si huius terrai scribas, i littera fit extrema, si huic terrae, per e scribendum est. Item mei qui scribit in casu interrogandi, velut cum dicimus mei studiosus, per i unum scribat, non per e; at cum mehei, tum per e et i scribendum est, quia dandi casus est.

Haec nos auctoritate doctissimi hominis adducti, propter eos qui harum quoque rerum scientiam quaerunt, non praetermittenda existimavimus.

Argument 
						 De versibus, quos Vergilius sectatus videtur, Homeri ac Partheni.

PARTHENI poetae versus est: Γλαύκῳ καὶ Νηρεῖ καὶ εἰναλίῳ Μελικέρτῃ.

Eum versum Vergilius aemulatus est, itaque fecit duobus vocabulis venuste inmutatis parem: Glauco et Panopeae et Inoo Melicertae.

Sed illi Homerico non sane re parem neque similem fecit; esse enim videtur Homeri simplicior et sincerior, Vergilii autem νεωτερικώτερος et quodam quasi ferumine inmisso fucatior: Ταῦρον δʼ Ἀλφειῷ, ταῦρον δὲ Ποσειδάωνι. Taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo.

Argument 
						 De sententia Panaetii philosophi, quam scripsit in libro De Officiis secundo, qua hortatur ut homines ad cavendas iniurias in omni loco intenti paratique sint.

LEGEBATUR Panaetii philosophi liber De (Oficiis secundus ex tribus illis inclitis libris, quos M. Tullius magno cum studio maximoque opere aemulatus est.

Ibi scriptum est, cum multa alia ad bonam frugem ducentia, tum vel maxime quod esse haerereque in animo debet.

Id autem est ad hanc fere sententiam: Vita, inquit, hominum qui aetatem in medio rerum agunt ac sibi suisque esse usui volunt, negotia periculaque ex improviso adsidua et prope cotidiana fert. Ad ea cavenda atque declinanda perinde esse oportet animo prompto semper atque intento, ut sunt athletarum, qui pancratiastae vocantur.

Nam sicut illi ad certandum vocati proiectis alte brachiis consistunt caputque et os suum manibus oppositis quasi vallo praemuniunt, membraque eorum omnia, priusquam pugna mota est, aut ad vitandos ictus cauta sunt aut ad faciendos parata—ita animus atque mens viri prudentis, adversus vim et petulantias iniuriarum omni in loco atque in tempore prospiciens, esse debet erecta, ardua, saepta solide, expedita in sollicitis, numquam conivens, nusquam aciem suam flectens, consilia cogitationesque contra fortunae verbera contraque insidias iniquorum, quasi brachia et manus, protendens, ne qua in re adversa et repentina incursio inparatis inprotectisque nobis oboriatur.

Argument 
						 Quod Quadrigarius cum multis mortalibus dixit; an quid et quantum differret, si dixisset cum multis hominibus.

VERBA sunt Claudi Quadrigarii ex Annalium eius XIII: Contione dimissa, Metellus in Capitolium venit cum mortalibus multis; inde domum proficiscitur, tota civitas eum reduxit.

Cum is liber eaque verba M. Frontoni, nobis ei ac plerisque aliis adsidentibus, legerentur et cuidam haut sane viro indocto videretur mortalibus multis pro hominibus multis inepte frigideque in historia nimisque id poetice dixisse, tum Fronto illi cui hoc videbatur: Ain tu, inquit, aliarum homo rerum iudicii elegantissimi, mortalibus multis ineptum tibi videri et frigidum, nil autem arbitrare causae fuisse quod vir modesti atque puri ac prope cotidiani sermonis mortalibus maluit quam hominibus dicere, eandemque credis futuram fuisse multitudinis demonstrationem, si cum multis hominibus, ac non cum multis mortalibus diceret?

Ego quidem, inquit, sic existimo, nisi si me scriptoris istius omnisque antiquae orationis amor atque veneratio caeco esse iudicio facit, longe longeque esse amplius, prolixius, fusius, in significanda totius prope civitatis multitudine mortales quam homines dixisse.

Namque multorum hominum appellatio intra modicum quoque numerum cohiberi atque includi potest, multi autem mortales nescio quo pacto et quodam sensu inenarrabili omne fere genus quod in civitate est et ordinum et aetatum et sexus conprehendunt; quod scilicet Quadrigarius, ita ut res erat, ingentem atque promiscam multitudinem volens ostendere, cum multis mortalibus Metellum in Capitolium venisse dixit ἐμφατικώτερον quam si cum multis hominibus dixisset.

Ea nos omnia quae Fronto dixit, cum ita ut par erat, non adprobantes tantum, sed admirantes quoque audiremus, Videte tamen, inquit, ne existimetis, semper atque in omni loco mortales multos pro multis hominibus dicendum, ne plane fiat Graecum illud de Varronis Satura proverbium τὸ ἐπὶ τῇ φακῇ μύρον.

Hoc iudicium Frontonis, etiam in parvis minutisque vocabulis, non praetermittendum putavi, ne nos forte fugeret lateretque subtilior huiuscemodi verborum consideratio.

Argument 
						 Non hactenus esse faciem qua vulgo dicitur.

ANIMADVERTERE est pleraque verborum Latinorum ex ea significatione de qua nata sunt decessisse vel in aliam longe vel in proximam, eamque decessionem factam esse consuetudine et inscitia temere dicentium quae cuimodi sint non didicerint.

Sicuti quidam faciem esse hominis putant os tantum et oculos et genas, quod Graeci πρόσωπον dicunt, quando facies sit forma omnis et modus et factura quaedam corporis totius, a faciendo dicta, ut ab aspectu species et a fingendo figura.

Itaque Pacuvius in tragoedia, quae Niptra inscribitur, faciem dixit hominis pro corporis longitudine: aetate (inquit) íntegra, Feróci ingenio, fácie procerá virum.

Non solum autem in hominum corporibus, sed etiam in rerum cuiusquemodi aliarum facies dicitur. Nam montis et caeli et maris facies, si tempestive dicatur, probe dicitur.

Sallustii verba sunt ex Historia secunda: Sardinia in Africo mari facie vestigii humani in orientem quam occidentem latior prominet.

Ecce autem id quoque in mentem venit, quod etiam Plautus in Poenulo faciem pro totius corporis colorisque habitu dixit. Verba Plauti haec sunt: Set eárum nutrix quá sit facie mi éxpedi.— Statúra non
							
							 
							magna córpore aquilost.
							
							 
							— Ipsa east.— Specié venusta, óre atque oculis pérnigris.— Formám quidem hercle vérbis depinxtí
								
								 
								probe!

Praeterea memini Quadrigarium in undevicesimo faciem pro statura totiusque corporis figura dixisse.

Argument 
						 Quid sit in satura M. Varronis caninum prandium.

LAUDABAT venditabatque se nuper quispiam in libraria sedens homo inepte gloriosus, tamquam unus esset in omni caelo Saturarum M. Varronis enarrator, quas partim Cynicas, alii Menippeas appellant. Et iaciebat inde quaedam non admodum difficilia, ad quae conicienda adspirare posse neminem dicebat.

Tum forte ego eum librum ex isdem saturis ferebam, qui Ὑδροκύων inscriptus est. Propius igitur accessi et:

Nosti, inquam, magister, verbum illud scilicet e Graecia vetus, musicam quae sit abscondita, eam esse nulli rei? Oro ergo te, legas hos versus pauculos et proverbii istius quod in his versibus est sententiam dicas mihi.

Lege, inquit, tu mihi potius quae non intellegis, ut ea tibi ego enarrem.

Quonam, inquam, pacto legere ego possum quae non adsequor? Indistincta namque et confusa fient quae legero, et tuam quoque impedient intentionem.

Tunc aliis etiam qui ibi aderant compluribus idem comprobantibus desiderantibusque, accipit a me librum veterem fidei spectatae, luculente scriptum.

Accipit autem inconstantissimo vultu et maestissimo. Sed quid deinde dicam?

Non audeo hercle postulare ut id credatur mihi.

Pueri in ludo rudes, si eum librum accepissent, non hi magis in legendo deridiculi fuissent, ita et sententias intercidebat et verba corrupte pronuntiabat.

Reddit igitur mihi librum, multis iam ridentibus, et Vides, inquit, oculos meos aegros adsiduisque lucubrationibus prope iam perditos; vix ipsos litterarum apices potui conprehendere; cum valebo ab oculis, revise ad me et librum istum tibi totum legam.

Recte, inquam, sit oculis, magister, tuis;

sed, in quo illis nihil opus est, id, rogo te, dicas mihi: caninum prandium in hoc loco quem legisti quid significat?

Atque ille egregius nebulo, quasi difficili quaestione proterritus, exurgit statim et abiens, Non, inquit, parvam rem quaeris; talia ego gratis non doceo.

Eius autem loci, in quo id proverbium est, verba haec sunt: Non vides apud Mnesitheum scribi tria genera esse vini, nigrum, album, medium, quod vocant κιρρόν, 
							
							 
							et novum, vetus, medium? Et efficere nigrum virus, album urinam, medium πέψιν̣ ? Novum refrigerare, vetus calefacere, medium esse prandium caninum?

Quid significet prandium caninum, rem leviculam, diu et anxie quaesivimus.

Prandium autem abstemium, in quo nihil potatur, caninum dicitur, quoniam canis vino caret.

Cum igitur medium vinum appellasset, quod neque novum esset neque vetus—et plerumque
								homines ita loquantur, ut omne vinum aut novum esse dicant aut vetus
								—nullam vim habere significavit neque novi neque veteris quod medium
								esset, et idcirco pro vino non habendum, quia neque refrigeraret
								neque calefaceret. Refrigerare id dicit quod Graece ψύχειν 
								dicitur.

Argument 
						 Dissertatio Favorini philosophi adversus cos qui Chaldaei appellantur, et ex coetu motibusque siderum et stellarum fata hominum dicturos pollicentur.

ADVERSUM istos qui sese Chaldaeos seu genethliacos appellant ac de motu deque positu stellarum stellarunm dicere posse quae futura sunt profitentur, audivimus quondam Favorinum philosophum Romae Graece disserentem egregia atque inlustri oratione;

exercendi autem, non ostentandi, gratia ingenii, an quod ita serio iudicatoque existimaret, non habeo dicere. Capita autem locorum argumentorumque quibus usus est, quod eius meminisse potui, egressus ibi ex auditione propere adnotavi, eaque fuerunt ad hanc ferme sententiam: disciplinam istam Chaldaeorum tantae vetustatis non esse quantae videri volunt, neque eos principes eius auctoresque esse, quos ipsi ferant, sed id praestigiarum atque offuciarum genus commentos esse homines aeruscatores et cibum quaestumque ex mendaciis captantes.

Atque eos, quoniam viderent terrena quaedam inter homines caelestium rerum sensu atque ductu moveri, quale est quod oceanus quasi lunae comes cum ea simul senescit adolescitque, hinc videlicet sibi argumentum ad suadendum paravisse ut crederemus omnia rerum humanarum et parva et maxima, tamquam stellis atque sideribus evincta, duci et regi.

Esse autem nimis quam ineptum absurdumque, ut, quoniam aestus oceani cum lunae curriculo congruit, negotium quoque alicuius, quod ei forte de aquae ductu cum rivalibus aut de communi pariete cum vicino apud iudicem est, ut existimemus, id negotium quasi habena quadam de caelo vinctum gubernari.

Quod etsi vi et ratione quapiam divina fieri potest, nequaquam id tamen censebat in tam brevi exiguoque vitae spatio quantovis hominis ingenio conprehendi posse et percipi, set coniectari pauca quaedam, ut verbo ipsius utar, παχυμερέστερον, nullo scientiae fundo concepto, sed fusa et vaga et arbitraria, qualis longinqua oculorum acies est per intervalla media caligantium;

tolli enim quod maxime inter deos atque homines differt, si homines quoque res omnis post futuras praenoscerent.

Ipsam deinde siderum stellarumque observationem, quam esse originem scientiae suae praedicarent, hautquaquam putabat liquide consistere.

Nam si principes Chaldaei, qui in patentibus campis colebant, stellarum motus et vias et discessiones et coetus intuentes, quid ex his efficeretur observaverunt, procedat, inquit, haec sane disciplina, set sub ea modo inclinatione caeli, sub qua tunc Chaldaei fuerunt; non enim potest, inquit, ratio Chaldaeorum observationis manere, si quis ea uti velit sub diversis caeli regionibus. Nam quanta, inquit, partium circulorumque caeli ex devergentia et convexionibus mundi varietas sit, quis non videt?

Eaedem igitur stellae, per quas omnia divina humanaque fieri contendunt, sicuti non usquequaque pruinas aut calores cient, sed mutant et variant tempestatesque eodem in tempore alibi placidas, alibi violentas movent, cur non eventa quoque rerum ac negotiorum alia efficiunt in Chaldaeis, alia in Gaetulis, alia aput Danuvium, alia aput Nilum?

Per autem, 
						
						 
						inquit, inconsequens, ipsum quidem corpus et habitum tam profundi aeris sub alio atque alio caeli curvamine non eundem manere, in hominum autem negotiis stellas istas opinari idem semper ostendere, si eas ex quacumque terra conspexeris.

Praeterea mirabatur id cuiquam pro percepto liquere, stellas istas quas a Chaldaeis et Babyloniis sive Aegyptiis observatas ferunt, quas multi erraticas, Nigidius errones vocat, non esse plures quam volgo dicerentur;

posse enim fieri existimabat ut et alii quidam planetes pari potestate essent, sine quibus recta atque perpetua observatio perfici non quiret, neque eos tamen cernere homines possent propter exuperantiam vel splendoris vel altitudinis.

Nam et quaedam, inquit, sidera a quibusdam terris conspiciuntur earumque terrarum hominibus nota sunt; sed eadem ipsa ex alia omni terra non videntur et sunt aliis omnino ignarissima.

Atque uti demus, inquit, et has tantummodo stellas et ex una parte terrae observari debuisse, quae tandem finis observationis istius fuit et quae tempora satis esse visa sunt ad percipiendum quid praemonstraret aut coetus stellarum aut circuitus aut transitus?

Nam si isto modo coepta fieri observatio est, ut animadverteretur quo habitu quaque forma quaque positura stellarum aliquis nasceretur, tum deinceps ab ineunte vita fortuna eius et mores et ingenium et circumstantia rerum negotiorumque et ad postremum postrernum finis etiam vitae spectaretur eaque omnia, ut usu venerant, litteris mandarentur ac postea longis temporibus, cum ipsae illae eodem in loco eodemque habitu forent, eadem ceteris quoque eventura existimarentur,

qui eodem
								
								 
								illo tempore nati fuissent—si isto, inquit, modo observari coeptum et ex ea observatione conposita quaedam disciplina est, nullo id pacto potest procedere.

Dicant enim quot tandem annis vel potius quot saeculis orbis hic observationis perfici quiverit.

Constare quippe inter astrologos dicebat, stellas istas quas erraticas dicerent, quae esse omnium rerum fatales viderentur, infinito prope et innumerabili numero annorum ad eundem locum, cum eodem abitu simul omnes reverti
						
						 
						unde
						
						 
						profectae sunt, ut neque ullus observationis tenor neque memoriae ulla effigies litterarum
						
						 
						tanto aevo potuerint edurare.

Atque illud etiam cuimodi esset considerandum putabat, quod aliud stellarum agmen foret quo primum primur tempore conciperetur homo in utero matris, aliud postea cum in decem mensibus proximis in lucem ederetur, quaerebatque qui conveniret diversam super eodem fieri demonstrationem, si, ut ipsi putarent, alius atque alius earundem stellarum situs atque ductus alias atque alias fortunas daret.

Sed et nuptiarum tempore, ex quibus liberi quaererentur, atque ipso etiam illo maris et feminae iam declarari coitu oportere dicebat certo quodam et necessario stellarum ordine quales qualique fortuna homines gignerentur; ac multo etiam ante, cum
						
						 
						pater ipse atque mater nascerentur, ex eorum genitura debuisse iam tunc prospici quinam olim futuri essent quos hi creaturi forent; et supra longe lone atque longe per infinitum, ut, si disciplina ista fundamento aliquo veritatis nixa est, centesimo usque abhinc saeculo vel magis primo caeli atque mundi exordio atque inde iam deinceps continua significatione, quotiens generis auctores eiusdem homines nascerentur, stellae istae praemonstrare debuerint qualis qualique fato futurus sit quisquis hodie natus est.

Quo autem, inquit, pacto credi potest, uniuscuiusque stellarum formae et positionis sortem atque fortunam uni omnino homini certam destinatamque esse eamque formam post longissima saeculorum spatia restitui, si vitae fortunarumque fortunaruinque eiusdem hominis indicia in tam brevibus intervallis per singulos maiorum eius gradus perque infinitum successionum ordinem tam saepe ac tam multipliciter eadem ipsa, non eadem stellarum facie denotantur?

Quod si id fieri potest eaque diversitas atque varietas admittitur per omnis antiquitatis gradus ad significanda eorum hominum qui post nascentur exordia imparilitas haec turbat observationem omnisque ratio disciplinae confunditur.

iam lam vero id minime ferundum censebat, quod non modo casus et eventa quae evenirent extrinsecus, sed consilia quoque ipsa hominum et arbitria et varias voluntates adpetitionesque et declinationes et fortuitos repentinosque in levissimis rebus animorum impetus recessusque moveri agitarique desuper e caelo putarent; tamquam quod forte ire in balneas volueris ac deinde nolueris atque id rursus volueris, non ex aliqua dispari variaque animi agitatione, sed ex necessaria quadam errantium siderum reciprocatione contigerit, ut plane homines non, quod dicitur, λογικὰ ζῶα, sed ludicra et ridenda quaedam neurospasta esse videantur, si nihil sua sponte, nihil arbitratu suo faciunt, sed ducentibus stellis et aurigantibus.

Ac si, inquit, potuisse praedici adfirmant Pyrrusne rex an Manius Curius proelio victurus esset, cur tandem non de alea quoque ac de calculis et alveolo audent dicere, quisnam ibi ludentium vincat? An videlicet magna sciunt, parva nesciunt, et minora maioribus inperceptiora sunt?

Sed si magnitudines rerum sibi vindicant magisque esse perspicuas et facilius comprehendi posse dicunt, volo, inquit, mili respondeant quid in hac totius mundi contemplatione, prae tantis naturae operibus, in tam parvis atque brevibus negotiis fortunisque hominum magnum putent?

Atque id velim etiam, inquit, ut respondeant: si tam parvum atque rapidum est momentum temporis, in quo homo nascens fatum accipit, ut in eodem illo puncto sub eodem circulo caeli plures simul ad eandem competentiam nasci non queant, et si idcirco ideirco gemini quoque non eadem vitae sorte sunt, quoniam non eodem temporis puncto editi sunt peto, inquit, respondeant, cursum illum temporis transvolantis, qui vix cogitatione animi conprehendi potest, quonam pacto aut consulto adsequi queant aut ipsi perspicere et reprehendere, cum in tam praecipiti dierum noctiumque vertigine minima momenta ingentes facere dicant mutationes?

Ad postremum autem et quid esset quod adversum hoc dici posset requirebat, quod homines utriusque sexus, omnium aetatum, diversis stellarum motibus in vitam editi, regionibus sub quibus geniti sunt longe distantibus, omnes tamen isti, aut hiantibus terris aut labentibus tectis aut oppidorum expugnationibus aut eadem in navi fluctu obruti, eodem genere mortis eodemque ictu temporis universi simul interirent.

Quod scilicet, inquit, numquam eveniret, si momenta nascendi singulis adtributa suas unumquidque leges haberent.

Quod si quaedam, inquit, in hominum morte atque vita etiam diversis temporibus editorum per stellarum pares quosdam postea conventus paria nonnulla et consimilia posse dicunt optingere, cur non aliquando possint omnia quoque paria usu venire, ut existant per huiuscemodi stellarum concursiones et similitudines Socratae simul et Antisthenae et Platones multi genere, forma, ingenio, moribus, vita omni et morte pari? Quod nequaquam, inquit, prorsus fieri potest.

Non igitur hac causa probe uti queunt adversum hominum impares ortus, interitus pares.

Illud autem condonare se his dicebat quod non id quoque requireret: si vitae mortisque hominum rerumque humanarum omnium tempus et ratio et causa in caelo et apud stellas foret, quid de muscis aut vermiculis aut echinis, multis aliis minutissimis terra marique animantibus dicerent? An istaec quoque isdem, quibus homines, legibus nascerentur isdemque itidem extinguerentur? ut aut ranunculis quoque et culicibus nascendi fata sint de caelestium siderum motibus adtributa aut, si id non putarent, nulla ratio videretur cur ea siderum vis in hominibus valeret, deficeret in ceteris.

Haec nos sicca et incondita et propemodum ieiuna oratione adtingimus adtigimus .
						
						 
						Set Favorinus, ut hominis ingenium fuit utque est Graecae facundiae copia simul et venustas, latius ea et amoenius et splendidius et profluentius exequebatur, atque identidem commonebat ut caveremus ne qua nobis isti sycophantae ad faciendam fidem inreperent, quod viderentur quaedam interdum vera effutire aut spargere.

Non enim comprehensa, inquit, neque definita neque percepta dicunt, sed lubrica atque ambagiosa coniectatione nitentes, inter falsa atque vera pedetemptim quasi per tenebras ingredientes, eunt et aut multa temptando incidunt repente inprudentes in veritatem aut ipsorum, qui eos consulunt, multa credulitate ducente perveniunt callide ad ea quae vera sunt, et idcirco videntur in praeteritis rebus quan in futuris veritatem facilius imitari. Ista tamen omnia quae aut tenere aut astute vera dicunt, prae ceteris, inquit, quae mentiuntur, pars ea non sit millesima.

Praeter haec autem quae dicentem Favorinum audivimus, multa etiam memini poetarum veterum testimonia, quibus huiuscemodi huiuscenodi ambages fallaciosae confutantur. Ex quibus est Pacuvianum illud: Nám si quae eventúra sunt provideant, aequiperént Ioui lovi , item Accianum illud: Nihil (inquit) crédo auguribus, qui aúres verbis dívitant Aliénas, suas ut aúro locupletént domus.

Idem Favorinus, deterrere volens ac depellere adulescentes a genethliacis genethiacis istis et quibusdam aliis id genus, qui prodigiosis artibus futura omnia dicturos pollicentur, nullo pacto adeundos eos esse consulendosque huiuscemodi argumentis argdnmentis concludebat:

Aut adversa, inquit, eventura dicunt, aut prospera. Si dicunt prospera et fallunt, miser fies frustra expectando; si adversa dicunt et mentiuntur, miser fies ties frustra timendo tirnendo ; sin vera respondent eaque sunt non prospera, iam inde ex animo miser fies, antequam e fato fias; si felicia promittunt eaque eventura sunt, tum plane duo erunt incommoda: et expectatio te spei suspensum fatigabit et futurum gaudii fructum spes tibi iam praefloraverit. Nullo igitur pacto utendum est istiusmodi hominibus res futuras praesagientibus.

Argument 
						 Quem in modum disseruerit Favorinus consultus a me super officio iudicis.

Quo primum tempore a praetoribus raetoribus lectus in iudices sum, ut iudicia quae appellantur privata susciperem, libros utriusque linguae de officio iudicis scriptos conquisivi, ut homo adulescens, a poetarum fabulis et a rhetorum epilogis ad iudicandas lites vocatus, rem iudiciariam, quoniam vocis, ut dicitur, vivae penuria erat, ex mutis, quod aiunt, magistris cognoscerem. Atque in dierum quidem diffissionibus conperendinationibusque et aliis quibusdam legitimis ritibus ex ipsa lege Iulia et ex Sabini Masurii et quorundam aliorum iurisperitorum commentariis commoniti et adminiculati sumus.

In his autem, quae existere solent, negotiorum ambagibus et in ancipiti rationum diversarum circumstantia nihil quicquam nos huiuscemodi libri iuverunt. Nam.

etsi consilia iudicibus ex praesentium causarum statu capienda sunt, generalia tamen quaedam praemonita et praecepta sunt, quibus ante causam praemuniri iudex praepararique ad incertos casus futurarum difficultatum debeat, sicut illa mihi tunc accidit inexplicabilis reperiendae sententiae ambiguitas.

Petebatur apud me pecunia, quae dicebatur data numerataque, sed qui petebat neque tabulis neque testibus id factum docebat et argumentis arguments admodum exilibus nitebatur.

Sed eum constabat virum esse firme bonum notaeque et expertae fidei et vitae inculpatissimae, multaque et inlustria exempla probitatis sinceritatisque eius expromebantur;

ilium autem unde petebatur hominem esse non bonae rei vitaque turpi et sordida convictumque volgo in mendaciis plenumque esse perfidiarum et fraudum ostendebatur.

Is tamen cum suis multis patronis clamitabat probari apud me debere pecuniam datam consuetis modis, expensi latione, mensae rationibus, chirographi exhibitione tabularum obsignatione, testium intercessione,

ex quibus omnibus si nulla re probaretur, dimitti iam se sane
						
						 
						oportere et adversarium de calumnia damnari, quod de utriusque autem vita atque factis diceretur, frustra id fieri atque dici; rem enim de petenda pecunia apud iudicem privatum agi, non apud censores de moribus.

Tunc ibi amici mei, quos rogaveram in consilium, viri exercitati atque in patrociniis et in operis fori celebres semperque se circumundique distrahentibus causis festinantes, non sedendum diutius ac nihil esse dubium dicebant quin absolvendus foret, quem accepisse pecuniam nulla probatione sollemni docebatur.

Sed enim ego homines cum considerabam, alterum fidei, alterum probri plenum spurcissimaeque vitae ac defamatissimae, nequaquam adduci potui ad absolvendum.

Iussi igitur diem diffindi atque inde a subselliis pergo ire ad Favorinum philosophum, quem in eo tempore Romae plurimum sectabar, atque ei de causa ac de hominibus quae apud me dicta fuerant, uti res erat, narro omnia ac peto ut et ipsum illud in quo haerebam, et cetera etiam quae observanda mihi forent in officio iudicis, faceret me ut earum rerum essem prudentior.

Tum Favorinus, religione illa cunctationis et sollicitudinis nostrae conprobata: Id quidem, inquit, super quo nunc deliberas, videri potest specie tenui parvaque esse. Sed si de omni quoque officio iudicis praeire tibi me vis, nequaquam est vel loci huius vel temporis;

est enim disceptatio ista multiiugae et sinuosae quaestionis multaque et anxia cura et circumspicientia indigens.

Namque, ut pauca tibi nunc quaestionum capita adtingam, iam omnium primum hoc de iudicis officio quaeritur: si iudex forte id sciat, super qua re apud eum litigatur, eaque res uni ei, priusquam agi coepta aut in iudicium deducta sit, ex alio quodam negotio casuve
							
							 
							aliquo cognita liquido et comperta sit, neque id tamen in agenda causa probetur, oporteatne eum secundum ea quae sciens venit iudicare, an secundum ea quae aguntur?

Id etiam, inquit, quaeri solet, an deceat atque conveniat iudici causa iam cognita, si facultas esse videatur conponendi negotii, officio paulisper iudicis dilato communis amicitiae et quasi pacificatoris partes recipere?

Atque illud amplius ambigi ac dubitari scio, debeatne iudex inter cognoscendum ea quae dicto quaesitoque opus est dicere et quaerere, etiamsi cuius ea dici quaerique interest neque dicat neque postulet? Patrocinari enim prorsus hoc esse aiunt, non iudicare.

Praeter haec super ea quoque re dissentitur, an ex usu exque officio sit iudicis, rem causamque de qua cognoscit interlocutionibus suis ita exprimere consignareque, ut ante sententiae tempus, ex iis quae apud eum in praesens confuse varieque dicuntur, proinde ut quoquo in loco ac tempore movetur, signa et indicia faciat motus atque sensus sui.

Nam qui iudices, inquit, acres atque celeres videntur, non aliter existimant rem qua de agitur indagari conprehendique posse, nisi is qui iudicat crebris interrogationibus necessariisque interlocutionibus et suos sensus aperiat et litigantium deprehendat.

Contra autem qui sedatiores et graviores putantur negant iudicem debere ante sententiam, dum causa utrumque agitatur, quotiens aliqua re proposita motus est, totiens significare quid sentiat. Eventurum enim aiunt, ut, quia pro varietate propositionum argumentorumque alius atque alius motus animi patiendus est, aliter atque aliter eadem in causa eodemque in tempore sentire et interloqui videantur.

Sed de his, inquit, et ceteris huiuscemodi iudicialis officii tractatibus et nos posthac, cum erit otium, dicere quid sentiamus conabimur et praecepta Aelii Tuberonis super officio iudicis, quae nuperrime legi, recensebimus.

Quod autem ad pecuniam pertinet quam apud iudicem peti dixisti, suadeo hercle tibi, utare M. Catonis, prudentissimi viri, consilio, qui, in oratione quam Pro L. Turio contra Cn. Gellium dixit, ita esse a maioribus traditum observatumque ait, ut si quod inter duos actum est neque tabulis neque testibus planum fieri possit posit , tum apud iudicem qui de ea re cognosceret, uter ex his vir melior esset quaereretur et, si pares essent seu boni pariter seu mali, tum illi unde petitur crederetur ac secundum eum iudicaretur.

In hac autem causa de qua tu ambigis, optimus est qui petit, unde petitur deterrimus, et res est inter duos acta sine testibus.

Eas igitur et credas ei qui petit, condemnesque eum de quo petitur, quoniam, sicuti dicis, duo pares non sunt et qui petit melior est.

Hoc quidem mihi tum Favorinus, ut virum philosophum decuit, suasit.

Sed maius ego altiusque id esse existimavi quam quod meae aetati et mediocritati conveniret, ut cognovisse et condemnasse de moribus, non de probationibus rei gestae viderer; ut absolverem tamen inducere in animum non quivi et propterea iuravi, mihi non liquere, atque ita iudicatu illo solutus sum.

Verba ex oratione M. Catonis cuius commeminit Favorinus, haec sunt: Atque ego a maioribus memoria sic accepi accept : si quis quid alter ab altero peterent, si ambo pares essent, sive boni sive mali essent, quod duo res
							
							 
							gessissent uti testes non interessent, illi unde petitur, ei potius credendum esse. Nunc si sponsionem fecissent
							
							 
							Gellius cum Turio: Ni vir melior esset Gellius quam Turius, nemo, opinor, tam insanus esset qui iudicaret meliorem esse Gellium quam Turium; si non melior Gellius est Turio, potius oportet credi unde petitur.

Argument 
						 An aemuli offensique inter sese fuerint Xenophon et Plato.

Qui de Xenophontis Platonisque vita et moribus pleraque omnia exquisitissime scripsere, non afuisse ab eis motus quosdam tacitos et occultos simultatis aemulationisque mutuae putaverunt et eius rei argumenta quaedam coniectaria ex eorum scriptis protulerunt.

Ea sunt profecto huiuscemodi: quod neque a Platone in tot numero libris mentio usquam facta sit Xenophontis neque item contra ab eo in suis libris Platonis, quamquam uterque ac maxime Plato complurium Socratis sectatorum in sermonibus quos scripsit commermerit.

Id etiam esse non sincerae neque amicae voluntatis indicium crediderunt, quod Xenophon inclito illi operi Platonis, quod de optimo statu reipublicae civitatisque administrandae scriptum est, lectis ex eo duobus fere libris qui primi in volgus exierant, opposuit contra conscripsitque diversum regiae administrationis genus, quod Παιδείας Κύρου inscriptum est.

Eo facto scriptoque eius usque adeo permotum esse Platonem ferunt, ut quodam in libro, mentione Cyri regis habita, retractandi levandique eius operis gratia, virum quidem Cyrum navum et strenuum fuisse dixerit, παιδείας δὲ οὐκ ὀρθῶς ἧφθαι τὸ παράπαν; haec enim verba sunt de Cyro Platonis.

Praeterea putant id quoque ad ista, quae dixi, accedere: quod Xenophon, in libris quos dictorum atque factorum Socratis commentarios composuit, negat Socraten de caeli atque naturae causis rationibusque umquam disputavisse, ac ne disciplinas quidem ceteras, quae μαθήματα Graeci appellant, quae ad bene beateque vivendum non pergerent, aut attigisse aut comprobasse, idcircoque turpiter eos mentiri dicit, qui dissertationes istiusmodi Socrati adtribuerent.

Hoc autem, inquiunt, Xenophon cum scripsit, Platonem videlicet notat, in cuius libris Socrates physica pbysica et musica et geometrica disserit.

Sed enim de viris optimis et gravissimis si credendum hoc aut suspicandum fuit, causam equidem esse arbitror non obtrectationis nec invidiae neque de gloria maiore parienda certationis; haec enim procul a moribus philosophiae absunt, in quibus illi duo omnium iudicio excelluerunt. Quae igitur est opinionis istius ratio?

Haec profecto est: aequiperatio ipsa plerumque et parilitas virtutum inter sese consimilium, etiamsi contentionis studium et voluntas abest, speciem tamen aemulationis creat.

Nam cum ingenia quaedam magna duorum pluriumve in eiusdem rei studio inlustrium aut pari sunt fama aut proxima, oritur apud diversos favisores eorum industriae
						
						 
						laudisque aestumandae contentio.

Tum postea ex alieno certamine ad eos quoque ipsos contagium certationis adspirat cursusque eorum ad eandem virtutis calcem pergentium, quando est compar vel ambiguus armbiguus , in aemulandi suspiciones non suo, sed faventium studio delabitur.

Proinde igitur et Xenophon et Plato, Socraticae amoenitatis duo lumina, certare aemularique inter sese existimati sunt, quia de his apud alios uter esset exsuperantior exuperantior certabatur et quia duae eminentiae, cum simul iunctae in arduum nituntur, simulacrum quoddam contentionis aemulae pariunt.

Argument 
						 Quod apte Chrysippus et graphice imaginem Iustitiae modulis coloribusque verborum depinxit.

CONDIGNE mehercule et condecore Chrysippus, in librorum qui inscribuntur Περὶ Καλοῦ καὶ Ἡδονῆς primo, os et oculos Iustitiae vultumque eius severis atque venerandis verborum coloribus depinxit.

Facit quippe imaginem Iustitiae fierique solitam esse dicit a pictoribus rhetoribusque antiquioribus ad hunc ferme modum: Forma atque filo virginali, aspectu vehementi et formidabili, luminibus oculorum acribus, neque humilis neque atrocis, sed reverendae cuiusdam tristitiae dignitate.

Ex imaginis autem istius significatione intellegi voluit, iudicem, qui Iustitiae antistes est, oportere esse grave, sanctum, severum, incorruptum, inadulabilem contraque improbos nocentesque inmisericordem atque inexorabilem erectumque et arduum ac potentem, vi et maiestate aequitatis veritatisque terrificum.

Verba ipsa Chrysippi de Iustitia scripta haec sunt: Παρθένος δὲ εἶναι λέγεται κατὰ σύμβολον τοῦ ἀδιάφθορος εἶναι καὶ μηδαμῶς ἐνδιδόναι τοῖς κακούργοις, μηδὲ προσίεσθαι μήτε τοὺς ἐπιεικεῖς λόγους μήτε παραίτησιν καὶ δέησιν μήτε κολακείαν μήτε ἄλλο μηδὲν τῶν τοιούτων· οἷς ἀκολούθως καὶ σκυθρωπὴ γράφεται καὶ συνεστηκὸς ἔχουσα τὸ πρόσωπον καὶ ἔντονον καὶ δεδορκὸς βλέπουσα, ὥστε τοῖς μὲν ἀδίκοις φόβον ἐμποεῖν, τοῖς δὲ δικαίοις θάρσος· τοῖς μὲν προσφιλοῦς ὄντος τοῦ τοιούτου προσώπου, τοῖς δὲ ἑτέροις προσάντους.

Haec verba Chrysippi eo etiam magis ponenda existimavi, ut prompta ad considerandum iudicandumque sint, quoniam legentibus ea nobis delicatiorum
						
						 
						quidam disciplinarum philosophi, Saevitiae imaginem istam esse, non Iustitiae, dixerunt.

Argument 
						 Lis atque contentio grammaticorum Romae inlustrium enarrata, super casu vocativo vocabuli quod est egregius.

DEFESSUS ego quondam diutina commentatione laxandi levandique animi gratia in Agrippae campo deambulabam. Atque ibi duos forte grammaticos conspicatus non parvi in urbe Roma nominis norrinis , certationi eorum acerrimae adfui, cum alter in casu vocativo vir egregi dicendum contenderet, alter vir egregie.

Ratio autem eius, qui egregi oportere dici censebat, huiuscemodi fuit: Quaecumque, inquit, nomina seu vocabula recto casu numero singulari us syllaba finiuntur, in quibus ante ultimam syllabam posita est i littera, ea omnia casu vocativo i littera terminantur, ut Caelius Caeli, modius modi, tertius terti, Accius Acci, Titius Titi et similia omnia; sic igitur egregius, quoniam us syllaba in casu nominandi finitur eamque syllabam praecedit i littera, habere debebit in casu vocandi i litteram extremam et idcirco egregi, non egregie, rectius dicetur. Nam divus et rivus et clivus non us syllaba terminantur, sed ea quae per duo u scribenda est, propter cuius syllabae sonum declarandum reperta erat nova littera, quae digamma digarma appellabatur.

Hoc ubi ille alter audivit, O, inquit, egregie grammatice vel, si id mavis, egregissime, die, oro te, inscius et impius et sobrius et ebrius et proprius et propitius et anxius et contrarius, quae us syllaba finiuntur, in quibus ante ultimam syllabam i littera est, quem casum vocandi habent? Me enim pudor et verecundia tenent, pronuntiare ea secundum tuam definitionem.

Sed cum ille paulisper oppositu horum vocabulorum commotus reticuisset et mox tamen se conlegisset eandemque illam quam definierat regulam retineret et propugnaret diceretque et proprium et propitium et anxium et contrarium itidem in casu vocativo dicendum, ut adversarius et extrarius diceretur; inscium quoque et impium et ebrium et sobrium insolentius iiisolentius quidem paulo, sed rectius per i litteram, non per e, in eodem casu pronuntiandum, eaque inter eos contentio longius duceretur, non arbitratus ego operae pretium esse eadem istaec diutius audire, clamantes conpugnantesque illos reliqui.

Argument 
						 Cuimodi Cuinodi sint quae speciem doctrinarum habeant, sed neque delectent neque utilia sint; atque inibi de vocabulis singularum urbium regionumque inmutatis.

HOMO nobis familiaris, in litterarum cultu non ignobilis magnamque aetatis partem in libris versatus Adiutum, inquit, ornatumque ornatutmque volo ire Noctes tuas ; et simul dat mihi librum grandi volumine doctrinae omnigenus, ut ipse dicebat, praescatentem, quem sibi elaboratum esse ait ex multis et variis et remotis lectionibus, ut ex eo sumerem quantum liberet rerum memoria dignarum. Accipio cupidus et libens,

tamquam si copiae cornum nactus essem, et recondo me penitus, ut sine arbitris legam.

At quae ibi scripta erant, pro Iuppiter, mera miracula! quo nomine fuerit qui primus grammaticus appellatus est; et quot fuerint Pythagorae nobiles, quot Hippocratae; et cuiusmodi fuisse Homerus dicat in Ulixis domo λαύρην; et quam ob causam Telemachus cubans iunctim sibi cubantem Pisistratum non manu adtigerit, sed pedis ictu excitarit; et Euryclia Telemachum quo genere claustri incluserit; et quapropter idem poeta rosam non norit, oleum ex rosa norit. Atque illud etiam scriptum fuit, quae nomina fuerint sociorum Ulixis, qui a Scylla rapti laceratique sunt; utrum ἐν τῇ ἔσω θαλάσσῃ Ulixes erraverit κατʼ Ἀρίσταρχον an ἐν τῇ ἔξω κατὰ Κράτητα; item etiam istic scriptum fuit, qui sint apud Homerum versus isopsephi;

et quorum ibi nominum παραστιχίς reperiatur; et quis adeo versus sit, qui per singula vocabula singulis syllabis increscat; ac deinde qua ratione dixerit singulas pecudes in singulos annos terna parere; et ex quinque operimentis quibus Achillis clipeus munitus est, quod factum ex auro est summum sit an medium, et praeterea quibus urbibus regionibusque vocabula iam mutata sint, quod Boeotia ante appellata fuerit Aonia, quod Aegyptus Aeria, quod Creta quoque eodem nomine Aeria dicta sit, quod Attice Ἀκτή, quod Corinthus Ephyre, quod Macedonia Ἠμαθία, quod Thessalia Αἱμονία, quod Tyros Sarra, quod Thracia ante Sithonia 
						
						 
						dicta sit, quod Paestum Ποσειδώνιον.

Haec item atque alia multa istiusmodi scripta in eo libro fuerunt. 
					 Quem cum statim properans redderem: Ὄναιό σου, inquam, doctissime virorum, ταύτης τῆς πολυμαθίας et librum hunc opulentissimum recipe, nil prosus ad nostras paupertinas litteras congruentem. Nam meae Noctes, quas instructum ornatumque isti, de uno maxime illo versu Homeri quaerunt, quem Socrates prae omnibus semper rebus sibi esse cordi dicebat: Ὅττι τοι ἐν μεγάροισι κακόν τʼ ἀγαθόν τε τέτυκται.

Argument 
						 Quod M. Varro Cn. Pompeio, consuli primum designato, commentarium dedit, quem appellavit ipse Εἰσαγωγικόν, de officio senatus habendi.

GNAEO POMPEIO consulatus primus cum M. Crasso designatus est.

Eum magistratum Pompeius cum initurus foret, quoniam per militiae tempora senatus habendi consulendique,
						
						 
						rerum expers urbanarum fuit, M. Varronem, familiarem suum, rogavit uti commentarium faceret Εἰσαγωγικόν —sic enim Varro ipse appellat—, ex quo disceret quid facere dicereque deberet, cum senatum consuleret.

Eum librum commentarium, quem super ea re Pompeio fecerat, perisse Varro ait in litteris quas ad Oppianum dedit, quae sunt in libro Epistolicarum Quaestionum quarto, in quibus litteris, quoniam quae ante scripserat non comparebant, docet rursum multa ad eam earn rem ducentia.

Primum ibi ponit qui fuerint per quos more maiorum senatus haberi soleret eosque nominat: dictatorem, consules, praetores, tribunos plebi, interregem, praefectum urbi, neque alii praeter hos ius fuisse dixit facere senatusconsultum, quotiensque usus venisset ut omnes isti magistratus eodem tempore Romae essent, tum quo supra ordine scripti essent, qui eorum prior aliis esset, ei potissimum senatus consulendi ius fuisse ait,

deinde extraordinario iure tribunos quoque militares, qui pro consulibus fuissent, item decemviros, quibus imperium consulare tum esset,
						
						 
						item triumviros reipublicae constituendae causa creatos ius consulendi senatum habuisse.

Postea scripsit de intercessionibus dixitque intercedendi ne senatusconsultum fieret ius fuisse iis solis qui eadem potestate qua ii qui senatusconsultum facere vellent maioreve essent.

Tum adscripsit de locis in quibus senatusconsultum fieri iure posset, docuitque confirmavitque, nisi in loco per augurem constitute, quod templum appellaretur, senatusconsultum factum esset, iustum id non fuisse. Propterea et in curia Hostilia et in Pompeia et post in Iulia, cum profana ea loca fuissent, templa esse per augures constituta, ut in iis senatusconsulta more maiorum iusta fieri possent. Inter quae id quoque scriptum reliquit, non omnes aedes sacras templa esse ac ne aedem quidem Vestae templum esse.

Post haec deinceps dicit senatusconsultum ante exortum aut post occasum solem factum ratum non fuisse, opus etiam censorium fecisse existimatos per quos eo tempore senatusconsultum factum esset.

Docet deinde inibi multa: quibus diebus habere senatum ius non sit; immolareque hostiam prius auspicarique debere, qui senatum habiturus esset, de rebusque divinis prius quam humanis ad senatum referendum esse; tum porro referri oportere aut infinite de republica aut de singulis rebus finite; senatusque consultum fieri duobus modis: aut per discessionem, si consentiretur, aut, si res dubia esset, per singulorum sententias exquisitas; singulos autem debere consuli gradatim incipique a consulari gradu. Ex quo gradu semper quidem antea primum rogari solitum, qui princeps in senatum lectus esset; tum autem, cum haec scriberet, novum morem institutum refert per ambitionem gratiamque, ut is primus rogaretur quem rogare vellet qui haberet senatum, dum is tamen ex gradu consulari esset.

Praeter haec de pignore quoque capiendo disserit deque multa dicenda senatori qui, cum in senatum venire deberet, non adesset.

Haec et alia quaedam id genus in libro quo supra dixi M. Varro epistula ad Oppianum scripta executus est.

Sed quod ait senatusconsultum duobus modis fieri solere, aut conquisitis sententiis aut per discessionem, parum convenire videtur cum eo quod Ateius Capito in Coniectaneis scriptum reliquit.

Nam in libro VIIII. Tuberonem dicere ait nullum senatusconsultum fieri posse non discessione facta, quia in omnibus senatusconsultis, etiam in iis quae per relationem fierent, discessio esset necessaria, idque ipse Capito verum esse adfirmat. Sed de hac omni re alio in loco plenius accuratiusque nos memini scribere.

Argument 
						 Quaesitum uaesitum esse dissensumque an praefectus Latinarum causa creatus ins ius senatus convocandi consulendique habeat.

PRAEFECTUM urbi Latinarum causa relictum senatum habere posse Iunius negat, quoniam ne senator quidem sit neque ius habeat sententiae dicendae, cum ex ea aetate praefectus fiat quae non sit senatoria.

M. autem Varro in quarto Epistolicarum Quaestionum et Ateius Capito in coniectaneorum Coniectancorum VIII., ius esse praefecto senatus habendi dicunt; deque ea re adsensum esse Capito Varronem
						
						 
						Tuberoni contra sententiam Iunii refert: Nam et tribunis, inquit, plebis senatus habendi ius erat, quamquam senatores non essent ante Atinium plebiscitum.

Argument 
						 Quod in Quinti Claudii Annalibus scriptum est lignum alumine oblitum non ardere.

DECLAMAVERAT Antonius Iulianus rhetor, praeterquam semper alias, tum vero nimium quantum delectabiliter et feliciter. Sunt enim ferme scholasticae istae declamationes eiusdem hominis eiusdemque facundiae, non eiusdem tamen cotidie felicitatis.

Nos ergo familiares eius circumfusi undique eum prosequebamur domum, cum inde subeuntes montem Cispium conspicimus insulam quandam occupatam igni multis arduisque tabulatis editam et propinqua iam omnia flagrare vasto incendio.

Tum quispiam ibi ex comitibus Iuliani: Magni, inquit, reditus urbanorum praediorum, sed pericula sunt longe maxima. Si quid autem posset remedii fore, ut ne tam adsidue domus Romae arderent, venum hercle dedissem res rusticas et urbicas emissem.

Atque illi Iulianus lulianus laeta, ut mos eius fuit, inter fabulandum venustate: Si Annalem, inquit, undevicensimum Q. Claudi legisses, optumi et sincerissimi scriptoris, docuisset te profecto Archelaus, regis Mitridati praefectus, qua medella quaque sollertia ignem defenderes, ut ne ulla tua aedificatio e ligno correpta atque insinuata flammis arderet.

Percontatus ego sum quid esset illud mirum Quadrigarii.

Repetit: In eo igitur libro scriptum inveni, cum obpugnaret L. Sulla in terra Attica Piraeum et contra Archelaus regis Mitridati praefectus ex eo oppido propugnaret, turrim ligneam defendendi gratia structam, cum ex omni latere circumplexa igni foret, ardere non quisse, quod alumine ab Archelao oblita fuisset.

Verba Quadrigarii ex eo libro haec sunt: Cum Sulla conatus
							
							 
							esset tempore
							
							 
							magno, eduxit copias, ut Archelai turrim unam quam ille interposuit ligneam incenderet. Venit, accessit, ligna subdidit, submovit Graecos, ignem admovit; satis sunt diu conati, numquam quiverunt incendere, ita Archelaus omnem materiam obleverat alumine, quod Sulla atque milites mirabantur, et postquam non succendit,
							
							 
							reduxit copias.

Argument 
						 Quod Plato in libris quos De Legibus composuit largiores laetioresque in conviviis invitatiunculas vini non inutiles esse existimavit.

Ex insula Creta quispiam aetatem Athenis agens Platonicum sese philosophum dicebat et viderier gestibat.

Erat autem nihili homo et nugator atque in Graecae facundiae gloria iactabundus et praeterea vini libidine adusque ludibria ebriosus.

Is in conviviis iuvenum, quae agitare Athenis hebdomadibus lunae sollemne nobis fuit, simulatque modus epulis factus et utiles delectabilesque sermones coeperant, tum, silentio ad audiendum petito, loqui coeptabat atque id genus vili et incondita verborum caterva hortabatur omnes ad bibendum, idque se facere ex decreto Platonico praedicabat, tamquam Plato in libris quos De Legibus composuit laudes ebrietatis copiosissime scripsisset utilemque esse eam bonis ac fortibus viris censuisset; ac simul inter eiusmodi orationem crebris et ingentibus poculis ingenium omne ingurgitabat, fomitem esse quendam dicens et ignitabulum ingenii virtutisque, si mens et corpus hominis vino flagraret.

Sed enim Plato in primo et secundo De Legibus non, ut ille nebulo opinabatur, ebrietatem istam turpissimam quae labefacere et inminuere hominum mentes solet laudavit, sed hanc largiorem paulo iucundioremque vini invitationem, quae fieret sub quibusdam quasi arbitris et magistris conviviorum sobriis, non inprobavit.

Nam et modicis honestisque inter bibendum remissionibus refici integrarique animos ad instauranda sobrietatis officia existumavit reddique eos sensim sensrm laetiores atque ad intentiones rursum capiendas fieri habiliores, et simul, si qui penitus in his adfectionum cupiditatumque errores inessent, quos aliquis pudor reverens concelaret, ea omnia sine gravi periculo, libertate per vinum data detegi et ad corrigendum medendumque fieri oportuniora.

Atque hoc etiam Plato ibidem dicit, non defugiendas esse neque respuendas huiuscemodi exercitationes adversum propulsandam vini violentiam neque ullum umquam continentem prorsum ac temperantem satis fideliter visum esse, cuius vita victusque non inter ipsa errorum pericula et in mediis voluptatum inlecebris explorata sit.

Nam cui libentiae gratiaeque omnes conviviorum incognitae sint quique illarum omnino expers sit, si eum forte ad participandas eiusmodi voluptates aut voluntas tulerit aut casus induxerit aut necessitas compulerit, deleniri plerumque et capi, neque mentem animumque eius consistere, sed vi quadam nova ictum labascere.

Congrediendum igitur censuit et, tamquam in acie quadam, cum voluptariis rebus cumque ista vini licentia comminus decernendum, ut adversum eas non fuga simus tuti nec absentia, sed vigore animi et constanti praesentia moderatoque usu temperantiam continentiamque tueamur et calefacto simul refotoque animo, si quid in eo vel frigidae tristitiae vel torpentis verecundiae fuerit, deluamus.

Argument 
						 Quid M. Cicero de particula ista senserit scripseritque quae praeposita est verbis aufugio et aufero ; et an in verbo autumo eadem istaec praepositio esse videri debeat.

LEGIMUS librum M. Ciceronis qui inscriptus est Orator.

In eo libro Cicero, cuin dixisset verba haec aufugio et aufero composita quidem esse ex praepositione ab et ex verbis fugio et fero, sed eam praepositionem, quo fieret vox pronuntiatu audituque lenior, versam mutatamque esse in au syllabam coeptumque esse dici aufugio et aufero pro abfugio et abfero —

cum haec, inquam, ita dixisset, tum postea ibidem ilbidem super eadem particula ita scripsit: Haec, 
						
						 
						intuit, praepositio praeter haec duo verba nullo alio in verbo reperietur.

Invenimus autem in conmentario Conmenctario Nigidiano, verbum autumo autum compositum cominositum ex ab praepositione praelositione et verbo aestumo dictunque intercise autumo quasi abaestumo, quod significaret totum aestumo, tamquam abnumero abumero .

Sed, quod sit cum honore multo dictum P. Nigidii, hominis eruditissimi, audacius hoc argutiusque esse videtur quam verius.

Autumo enim non id solum significat, aestumo, sed et dico et opinor et censeo, cum quibus verbis praepositio ista neque cohaerentia vocis neque significatione sententiae convenit.

Praeterea vir acerrimae in studio litterarum diligentiae M. Tullius non sola esse haec duo verba dixisset, si reperiri posset ullum tertium.

Sed illud magis inspici quaerique dignum est, versane sit et mutata ab praepositio in au syllabam propter lenitatem vocis, an potius au particula sua sit propria origine et proinde ut pleraeque aliae praepositiones a Graecis, ita haec quoque inde accepta sit; sicuti est in illo versu Homeri: Αὐέρυσαν μὲν πρῶτα καὶ ἔσφαξαν καὶ ἔδειραν, et: Ἄβρομοι, αὐίαχοι.

Argument 
						 Historia de Ventidio Basso, ignobili homine, quem primum de Parthis triumphasse memoriae traditum est.

IN sermonibus nuper fuit seniorum hominum et eruditorum, multos in vetere memoria altissimum dignitatis gradum ascendisse ignobilissimos prius homines et despicatissimos.

Nihil adeo de quoquam tantae admirationi fuit, quantae fuerunt quae de Ventidio Basso scripta sunt:

eum Picentem fuisse genere et loco humili; et matrem eius a Pompeio Strabone, Pompei Magni patre, bello sociali, quo Asculanos subegit, captam cum ipso esse; mox triumphante Pompeio Strabone eum quoque puerum inter ceteros ante currum imperatoris sinu matris vectum esse; post, cum adolevisset, victum sibi aegre quaesisse eumque sordide invenisse comparandis
						
						 
						mulis et vehiculis, quae magistratibus qui sortiti provincias forent praebenda publice conduxisset. In isto quaestu notum esse coepisse C. Caesari et cum eo profectum esse in Gallias. Tum, quia in ea provincia satis naviter versatus esset et deinceps civili bello mandata sibi pleraque inpigre et strenue fecisset, non modo in amicitiam Caesaris, sed ex ea in amplissimum quoque ordinem pervenisse; mox tribunum quoque plebi ac deinde praetorem creatum atque in eo tempore iudicatum esse a senatu hostem cum M. Antonio; post vero coniunctis partibus
						
						 
						non pristinam tantum dignitatem reciperasse, sed pontificatum ac deinde consulatum quoque adeptum esse, eamque rem tam intoleranter tulisse populum Romanum, qui Ventidium Bassum meminerat curandis mulis victitasse, ut vulgo per vias urbis versiculi proscriberentur: Concúrrite omnes aúgures, harúspices! Porténtum inusitátum conflatúm est recens; Nam múlas qui fricábat, consul fáctus est.

Eundem Bassum Suetonius Tranquillus praepositum esse a M. Antonio provinciis orientalibus Parthosque in Syriam introrumpentis tribus ab eo proelis fusos scribit, eumque primum omnium de Parthis triumphasse et morte obita publico funere sepultum esse.

Argument 
						 Verbum profligo a plerisque dici inproprie insciteque.

SICUT alia verba pleraque, ignoratione et inscitia improbe dicentium quae non intellegant, deflexa ac depravata sunt a ratione recta et consuetudine, ita huius quoque verbi, quod est profligo, significatio versa et corrupta est.

Nam cum ab adfligendo et ad perniciem interitumque deducendo inclinatum id tractumque sit, semperque eo verbo qui diligenter locuti sunt ita usi sint, ut profligare dicerent prodigere et deperdere profligatasque res quasi proflictas proflictaset perditas appellarent, nunc audio aedificia et templa et alia fere multa quae prope absoluta adfectaque sunt in nrofligato esse dici ipsaque esse iam profligata.

Quapropter urbanissime respondisse praetorem, non indoctum virum, barunculo
						
						 
						cuidam ex advocatorum turba, Sulpicius Apollinaris in quadam epistula scriptum reliquit.

Nam cum ille, inquit, rabula audaculus ita postulasset verbaque ita fecisset: Omnia, vir clarissime, negotia de quibus te cogniturum esse hodie dixisti diligentia et velocitate tua profligata sunt, unum id solum relictum est, de quo, rogo, audias, tum praetor satis ridicule: An illa negotia de quibus iam cognovisse me dicis profligata sint equidem nescio; hoc autem negotium quod in te incidit, procul dubio, sive id audiam sive non audiam, profligatum est.

Quod significare autem volunt qui profligatum profigatum dicunt, hi qui Latine locuti sunt non profligatum, sed adfectum dixerunt, sicuti M. Cicero in oratione, quam habuit De Provinciis Consularibus.

Eius verba haec sunt: Bellum adfectum videmus et, vere ut dicam, paene confectum.

Item infra: Nam ipse Caesar quid est quod
							
							 
							in ea
							
							 
							provincia commorari velit, nisi ut ea quae per eum adfecta sunt, perfecta reipublicae tradat?

Idem Cicero in Oeconomico: Cum vero adfecta iam prope aestate uvas a sole mitescere tempus est.

Argument 
						 In libro M. Ciceronis De Gloria secundo manifestum erratum, in ea parte in qua scriptum est super Hectore et Aiace.

IN libro M. Tulli, qui est secundus De Gloria, manifestus error est non magnae rei, quem errorem esse possit cognoscere non aliquis eruditorum, sed qui tantum legerit Ὁμήρου τὸ Ηʹ.

Quamobrem non tam id mirabamur errasse in ea re M. Tullium, quam non esse animadversum hoc postea correctumque vel ab ipso vel a Tirone, liberto eius, diligentissimo homine et librorum patroni sui studiosissimo.

Ita enim scriptum in eo libro est: Apud eundem poetam Aiax cum Hectore congrediens depugnandi causa agit ut sepeliatur, si sit forte victus, declaratque se velle ut suum tumulum multis etiam post saeculis praetereuntes sic loquantur: Hic situs est vitae iampridem lumina linquens, Qui quondam Hectoreo perculsus concidit ense. Fabitur haec aliquis, mea semper gloria vivet.

Huius autem sententiae versus, quos Cicero in linguam Latinam vertit, non Aiax apud Homerum dicit neque Aiax agit ut sepeliatur, sed Hector dicit et Hector de sepultura agit, priusquam sciat an Aiax secum depugnandi causa congressurus sit.

Argument 
						 Observatum esse in senibus quod annum fere aetatis tertium et sexagesimum agant aut laboribus aut interitu aut clade aliqua insignitum; atque inibi super eadem observatione exemplum adpositum epistulae divi Augusti ad Gaium filium.

OBSERVATUM in multa hominum memoria expertumque est, senioribus plerisque omnibus sexagesimum tertium vitae annum cum periculo et clade aliqua venire aut corporis morbique gravioris aut vitae interitus aut animi aegritudinis.

Propterea, qui rerum verborumque istiusmodi studio tenentur eum aetatis annum appellant κλιμακτηρικόν.

Nocte quoque ista proxima superiore, cum librum Epistularum divi Augusti, quas ad Gaium nepotem suum scripsit, legeremus duceremurque elegantia orationis neque morosa neque anxia, sed facili hercle et simplici, id ipsum in quadam epistula super eodem anno scriptum offendimus; eiusque epistula exemplum hoc est: IX. Kal. Octobris. Ave, mi Gai, meus asellus iucundissimus, quem semper medius fidius desidero, cum a me abes. Set praecipue diebus talibus, qualis est hodiernus, oculi mei requirunt meum Gaium, quem, ubicumque hoc die fuisti, spero laetum et bene valentem celebrasse quartum et sexagesimum natalem meum. Nam, ut vides, κλιμακτῆρα communem seniorum omnium tertium et sexagesimum annum evasimus. Deos autem oro ut mihi quantumcumque superest temporis, id salvis nobis traducere liceat in statu reipublicae felicissimo, ἀνδραγαθούντων ὑμῶν καὶ διαδεχομένων stationem meam.

Argument 
						 Locus ex oratione Favoni, veteris oratoris, de cenarum atque luxuriae obprobratione, qua usus est cum legem Liciniam de sumptu minuendo suasit.

CUM legeremus orationem veterem Favoni, non indiserti viri, qua oratione totum, ut meminisse possemus odio esse hercle istiusmodi sumptus atque victus, perdidicimus.

Verba haec, quae adposuimus, Favoni sunt: Praefecti popinae atque luxuriae negant cenam lautam esse, nisi cum lubentissime edis, tum auferatur et alia esca melior atque amplior succenturietur. Is nunc flos cenae habetur inter istos quibus sumptus et fastidium pro facetiis procedit, qui negant ullam avem praeter ficedulam totam comesse oportere; ceterarum avium atque altilium nisi tantum adponatur, ut a cluniculis inferiore parte
							
							 
							saturi fiant, convivium putant inopia sordere, superiorem partem avium atque altilium qui edint, eos palatum parum delicatum
							
							 
							habere. Si proportione pergit luxuria crescere, quid relinquitur, nisi ut delibari sibi cenas iubeant, ne edendo defetigentur, quando stratus lectuls
							
							 
							auro, argento, purpura amplior aliquot hominibus quam dis inmortalibus adornatur?

Argument 
						 Quod Caecilius poeta frontem genere virili non poetice, sed cum probatione et cum analogia appellavit.

VERE ac diserte Caecilius hoc in Subditivo scripsit: Nam hi súnt inimici péssumi, fronte hílaro, corde Trísti, Quos néque ut adprendas néque uti dimittás scias.

Hos ego versus, cum de quodam istiusmodi homine sermones essent, in circulo forte iuvenum eruditiorum dixi.

Tum de grammaticorum granlnaticorum volgo quispiam nobiscum ibi adsistens non sane ignobilis, Quanta, inquit, licentia audaciaque Caecilius hic fuit, cum fronte hilaro, non fronte hilara dixit et tam inmanem soloecismum nihil veritus est!

Immo, inquam, potius nos et quam audaces et quam licentes sumus, qui frontem fiontem inprobe indocteque non virili genere dicimus, cum et ratio proportionis, quae analogia appellatur, et veterum auctoritates non hanc, sed hunc frontem debere dici suadeant. Quippe M. Cato in primo Originum ita scripsit:

Postridie signis conlatis, aequo fronte, peditatu, equitibus atque alis cum hostium legionibus pugnavimus. Recto quoque fronte idem Cato in libro eodem dicit.

At ille semidoctus grammaticus: Missas, inquit, auctoritates facias, quas quidem ut habeas posse fieri puto, sed rationem dic, quam non habes.

Atque ego his eius verbis, ut tum ferebat aetas, inritatior, Audi, inquam, mi magister, rationem falsam quidem, sed quam redarguere falsam esse tu non queas.

Omnia, inquam, vocabula tribus litteris finita quibus frons finitur, generis masculini sunt, si in genetivo quoque casu eadem syllaba finiantur, ut mons, fons, pons, frons.

At ille contra renidens: Audi, inquit, discipule, plura alia consimilia, quae non sint generis masculini.

Petebant ibi omnes ut vel unum statim diceret. Sed cum homo voltum intorqueret et non hisceret et colores mutaret mnutaret , tum ego intercessi et Vade, inquam, nunc et habeto ad requirendum triginta dies; postquam inveneris, repetes nos.

Atque ita hominem nulli rei ad indagandum vocabulum, quo rescinderet finitionem fictam, dimisimus.

Argument 
						 De voluntario et admirando interitu virginum Milesiarum.

PLUTARCHUS in librorum quos Περὶ Ψυχῆς inscripsit primo, cum de morbis dissereret in animos hominum incidentibus, virgines
						
						 
						dixit Milesii nominis fere quot tum in ea civitate erant repente sine ulla evidenti causa voluntatem cepisse obeundae mortis ac deinde plurimas vitam suspendio amisisse.

Id cum accideret in dies crebrius neque animis earum mori perseverantium medicina adhiberi quiret, decrevisse Milesios ut virgines quae corporibus suspensis demortuae forent, ut hae omnes nudae, cum eodem laqueo quo essent praevinctae efferrentur. Post id decretum virgines voluntariam mortem non petisse pudore solo deterritas tam inhonesti funeris.

Argument 
						 Verba senatusconsulti de exigendis urbe Roma philosophis; item verba edicti censorum, quo inprobati et coerciti sunt qui disciplinam rhetoricam rhetorical instituere et exercere Romae coeperant.

C. FANNIO STRABONE, M. Valerio Messala coss. senatusconsultum de philosophis et de rhetoribus Latinis
						
						 
						factum est: M. Pomponius praetor senatum consuluit. Quod verba facta sunt de philosophis philosophies et de rhetoribus, de ea re ita censuerunt, ut M. Pomponius praetor animadverteret curaretque, uti ei
							
							 
							e republica fideque sua videretur, uti Romae ne essent.

Aliquot deinde annis post id senatusconsultum Cn. Domitius Ahenobarbus et L. Licinius Crassus censores de coercendis coereendis rhetoribus Latinis ita edixerunt: Renuntiatum est nobis esse homines, qui novum genus disciplinae instituerunt, ad quos iuventus in ludum conveniat; eos sibi nomen inposuisse Latinos rhetoras; ibi homines adulescentulos dies totos desidere. Maiores nostri quae liberos suos discere et quos in ludos itare vellent instituerunt. Haec nova, quae praeter consuetudinem ac morem maiorum fiunt, neque placent neque recta videntur. Quapropter et his qui eos ludos habent, et his qui eo venire consuerunt, visum est faciundum, ut ostenderemus nostram sententiam, nobis non placere.

Neque illis solum temporibus, nimis rudibus necdum Graeca disciplina expolitis, philosophi ex urbe Roma pulsi sunt,

verum etiam Domitiano imperante senatusconsulto eiecti atque urbe et Italia interdicti sunt.

Qua tempestate Epictetus quoque philosophus propter id senatusconsultum Nicopolim Roma decessit.

Argument 
						 Locus ex oratione Gracchi de parsimonia ac de pudicitia sua memoratissimus.

C. GRACCHUS cum ex Sardinia rediit, orationem ad populum in contione habuit.

Ea verba haec sunt: Versatus sum, inquit, in provincia, quomodo ex usu vestro existimabam esse, non quomodo ambitioni meae conducere arbitrabar. Nulla apud me fuit popina, neque pueri eximia facie stabant, et in convivio liberi vestri modestius erant quam apud principia.

Post deinde haec dicit: Ita versatus sum in provincia, uti nemo posset vere dicere assem aut eo plus in muneribus me accepisse, aut mea opera quemquam sumptum fecisse. Biennium fui in provincia; si ulla meretrix domum meam introivit aut cuiusquam servulus propter me sollicitatus est, omnium nationum postremissimum nequissimumque existimatote. Cum a servis eorum tam caste me habuerim, inde poteritis considerare quomodo me putetis cum liberis vestris vixisse.

Atque ibi ex intervallo: Itaque, inquit, Quirites, cum Romam profectus sum, zonas quas plenas argenti extuli, eas ex provincia inanes retuli. Alii vini amphoras quas plenas tulerunt, eas argento repletas domum reportaverunt.

Argument 
						 De verbis inopinatis, quae utroque versum dicuntur et a grammaticis communia vocantur.

UTOR et vereor et consolor communia verba sunt ac dici utroque versus possunt: vereor te et vereor abs te, id est tu me vereris ; utor te et utor abs te, id est tu me uteris ;
						
						 
						 hortor te et hortor abs te, id est tu me hortaris ; consolor te et consolor abs te, id est tu me consolaris ; testor quoque et interpretor significatione reciproca dicuntur.

Sunt autem verba haec omnia ex altera parte inusitata, et an dicta sint in eam quoque partem quaeri solet.

Afranius in Consobrinis: Em istó parentum est vita vilis líberis, Ubi málunt metui, quám vereri se áb suis. Hic vereri ex ea parte dictum est quae est non usitatior.

Novius in Lignaria verbum quod est utitur ex contraria parte dicit: Quía supellex múlta quae non útitur, emitúr tamen, id est quae usui non est.

M. Cato in quinta Origine: Exercitum, inquit, suum pransum, paratum, cohortatum eduxit foras atque instruxit.

Consolor quoque in partem alteram, praeterquam dici solitum est, scriptum invenimus in epistula Q. Metelli, quam, cum in exilio esset, ad Cn. et ad L. Domitios dedit. At cum animum, inquit, vestrum erga me video, vehementer consolor et fides virtusque vestra mihi ante oculos versatur.

Testata itidem et interpretata eadem ratione dixit M. Tullius in primo libro De Divinatione, ut testor interpretor que verba communia videri debeant.

Sallustius quoque eodem modo: dilargitis proscriptorum bonis dicit, tamquam verbum largior sit ex verbis communibus.

Veritum autem, sicut puditum et pigitum, non personaliter per infinitum modum dictum esse, non a vetustioribus tantum videmus, sed a M. quoque Tullio in secundo De Finibus. Primum, inquit, Aristippi Cyrenaicorumque omnium, quos non est veritum in ea voluptate quae maxima dulcedine sensum moveret summum bonum ponere.

Dignor quoque et veneror et confiteor et testor habita sunt in verbis communibus. Sic illa in Vergilio dicta sunt: Coniugio, Anchisa, Veneris dignate superbo, et: cursusque dabit venerata secundos.

Confessi autem aeris, de quo facta confession est, in XII. Tabulis scriptum est his verbis: Aeris confessi rebusque iure
							
							 
							iudicatis XXX. dies iusti sunto. Item ex isdem tabulis id quoque est. Qui se si erit testarier libri pensve fuerit, ni testimonium fariatur, inprobus intestabilisque esto.

Argument 
						 Quod Metellus Numidicus figuram orationis novam ex orationibus Graecis mutuatus est.

APUT Q. Metellum Numidicum in libro accusationis In Valerium Messalam tertio nove dictum esse adnotavimus.

Verba ex oratione eius haec sunt: Cum sese sciret in tantum crimen venisse atque socios ad senatum questum flentes venisse, sese pecunias maximas exactos esse.

Sese
							
							 
							pecunias, inquit, maximas
								
								 
								exactos esse pro eo quod est: pecunias a se esse
									
									 
									maximas exactas.

Id nobis videbatur Graeca figura dictum; Graeci enim dicunt: εἰσεπράξατό με ἀργύριον, id significat exegit me pecuniam. Quod si id dici potest, etiam exactus esse aliqui pecuniam dici potest,

Caeciliusque eadem figura in Hypobolimaeo Aeschino usus videtur: Ego illúd minus nihilo éxigor portórium, id est nihilominus exigitur de me portorium.

Argument 
						 Passis velis et passis manibus dixisse veteres non a verbo suo, quod est patior, sed ab alieno, quod est pando.

AB eo quod est pando passum veteres dixerunt, non pansum, et cum ex praepositione expassum, non expansum.

Caecilius in Synaristosis: Heri vero prospexisse eum se ex tégulis, Haec nuntiasse niintiasse et flámmeum expassúm domi Capillo quoque esse mulier passo dicitur,

quasi porrecto et expanso, et passis manibus et velis passis dicimus, quod significat diductis atque distentis.

Itaque Plautus in Milite Glorioso, a littera in e mutata per compositi vocabuli morem, dispessis dicit pro eo, quod est dispassis : Credo égo istoc exempló tibi esse pereundum
							
							 
							extra pórtam, Dispéssis manibus pátibulum cum habébis.

Argument 
						 De novo genere interitus Crotoniensis Milonis.

MILO Crotoniensis, athleta inlustris, quem in chronicis scriptum est Olympiade LXII
						
						 
						primum coronatum esse, exitum habuit e vita miserandum et mirandum.

Cum iam natu grandis artem athleticam desisset iterque faceret forte solus in locis Italiae silvestribus, quercum vidit proxime viam patulis in parte media rimis hiantem.

Tum experiri, credo, etiam tunc volens an ullae sibi reliquae vires adessent, inmissis in cavernas arboris digitis, diducere et rescindere quercum conatus est. Ac mediam quidem partem
						
						 
						discidit divellitque;

quercus autem in duas diducta partis, cum ille, quasi perfecto quod erat conixus, manus laxasset, cessante vi rediit in naturam manibusque eius retentis inclusisque stricta denuo et cohaesa, dilacerandum hominem feris praebuit.

Argument 
						 Quam ob causam nobiles pueri Atheniensium tibiis canere desierint, cum patrium istum morem canendi haberent.

ALCIBIADES Atheniensis, cum apud avunculum Periclen puer artibus ac disciplinis liberalibus erudiretur et arcessi Pericles Antigenidam tibicinem iussisset, ut eum canere tibiis, quod honestissimum tum videbatur, doceret, traditas sibi tibias, cum ad os adhibuisset inflassetque, pudefactus oris deformitate abiecit infregitque.

Ea res cum percrebuisset, omnium tum Atheniensium consensu disciplina tibiis canendi desita est.

Scriptum hoc in Commentario Pamphilae nono et vicesimo.

Argument 
						 Quod pugna pogna belli civilis victoriaque Gai Caesaris, quam vicit in Pharsaliis campis, nuntiata praedictaque est per cuiuspiam sacerdotis
							
							 
							vaticinium eodem ipso die in Italia Patavi.

Quo C. Caesar et Cn. Pompeius die per civile bellum signis conlatis in Thessalia conflixerunt, res accidit Patavi in transpadana Italia memorari digna.

Cornelius quidam sacerdos, et nobilis et sacerdotii religionibus venerandus et castitate vitae sanctus, repente mota mente conspicere se procul dixit pugnam acerrimam pugnari, ac deinde alios cedere, alios urgere, caedem, fugam, tela volantia, instaurationem pugnae, inpressionem, gemitus, vulnera, proinde ut si ipse in proelio versaretur, coram videre sese vociferatus est ac postea subito exclamavit Caesarem vicisse.

Ea Cornelii sacerdotis ariolatio levis tum quidem visa est et vecors. Magnae mox admirationi fuit, quod non modo pugnae dies quae in Thessalia pugnata est, neque proelii exitus qui erat praedictus, idem fuit, sed omnes quoque pugnandi reciprocae vices et ipsa exercituum duorum conflictatio vaticinantis motu atque verbis repraesentata est.

Argument 
						 Verba M. Varronis memoria digna ex Satura, quae inscribitur Περὶ Ἐδεσμάτων.

NON paucissimi sunt in quos potest convenire id quod M. Varro dicit in Satura quae inscribitur Περὶ Ἐδεσμάτων.

Verba haec sunt: Si, quantum operae sumpsisti ut tuus pistor bonum faceret panem, eius duodecimam philosophiae dedisses, ipse bonus iampridem esses factus. Nunc ilium qui norunt volunt emere milibus centum, te qui novit nemo centussis.

Argument 
						 Notata quaedam de Euripidis poetae genere, vita, moribus deque eiusdem fine vitae.

EURIPIDI poetae matrem Theopompus agrestia olera vendentem victum quaesisse dicit.

Patri autem eius nato illo responsum est a Chaldaeis eum puerum, cum adolevisset, victorem in certaminibus fore; id ei puero fatum esse.

Pater interpretatus athletam debere esse, roborato exercitatoque filii sui corpore, Olympiam certaturum eum inter athletas pueros deduxit. Ac primo quidem in certamen per ambiguam aetatem receptus non est, post Eleusino et Theseo certamine pugnavit et coronatus est.

Mox a corporis cura ad excolendi animi studium transgressus, auditor fuit physici Anaxagorae et Prodici rhetoris, in morali autem philosophia Socratis. Tragoediam scribere natus annos duodeviginti adortus est.

Philochorus refert in insula Salamine speluncam esse taetram et horridam, quam nos vidimus, in qua Euripides tragoedias scriptitarit.

Mulieres fere omnes in maiorem modum exosus fuisse dicitur, sive quod natura abhorruit a mulierum coetu sive quod duas simul uxores habuerat, cum id decreto ab Atheniensibus facto ius esset, quarum matrimonii pertaedebat.

Eius odii in mulieres Aristophanes quoque meminit ἐν ταῖς τροτέραις Θεσμοφοριαζούσαις in his versibus: Νῦν οὖν ἁπάσαισιν παραινῶ καὶ λέγω, Τοῦτον κολάσαι τὸν ἄνδρα πολλῶν οὕνεκα. Ἄγρια γὰρ ἡμᾶς, ὦ γυναῖκες, δρᾷ κακά, Ἅτʼ ἐν ἀγρίοισι τοῖς 
							
							 
							 λαχάνοις αὐτὸς τραφείς.

Alexander autem Aetolus hos de Euripide versus composuit: Ὁ δʼ Ἀναξαγόρου τρόφιμος χαιοῦ στριφνὸς μὲν ἔμοιγε προσειπεῖν, Καὶ μισογέλως, καὶ τωθάζειν οὐδὲ παρʼ οἶνον μεμαθηκώς, Ἀλλʼ ὅ τι γράψαι, τοῦτʼ ἄν μέλιτος καὶ Σειρήνων ἐτετεύχει.

Is cum in Macedonia apud Archelaum regem esset utereturque eo rex familiariter, rediens nocte ab eius cena, canibus a quodam aemulo inmissis dilaceratus est et ex his vulneribus mors secuta est.

Sepulchrum autem eius et memoriam Macedones eo dignati sunt honore, ut in gloriae quoque loco praedicarent: οὔποτʼ ἂν 
						
						 
						 σὸν μνῆμα, Εὐρίπιδες, ὄλοιτό που, quod egregius poeta morte obita sepultus in eorum terra foret. Quamobrem cum legati ad eos ab Atheniensibus missi petissent ut ossa Athenas in terram illius patriam permitterent transferri, maximo consensu Macedones in ea re deneganda perstiterunt.

Argument 
						 Quod a poetis Iovis filii prudentissimi humanissimique, Neptuni autem ferocissimi et inhumanissimi traduntur.

PRAESTANTISSIMOS virtute, prudentia, viribus
						
						 
						Iovis filios poetae appellaverunt, ut Aeacum et Minoa et Sarpedona; ferocissimos et inmanes et alienos ab omni humanitate, tamquam e mari genitos, Neptuni filios dixerunt, Cyclopa et Cercyona et Scirona et Laestrygonas.

Argument 
						 Historia de Sertorio, egregio duce, deque astu eius commenticiisque simulamentis quibus ad barbaros milites continendos conciliandosque sibi utebatur.

SERTORIUS, vir acer egregiusque dux, et utendi
						
						 
						regendique exercitus peritus fuit.

Is in temporibus difficillimis et mentiebatur ad milites, si mendaciumn prodesset, et litteras compositas pro veris legebat et somnium simulabat et falsas religiones conferebat, si quid istae res eum apud militum animos adiuvabant. Illud adeo Sertori nobile est:



Cerva alba eximiae pulchritudinis et vivacissimae celeritatis a Lusitano ei quodam dono data est.

Hanc sibi oblatam divinitus et instinctam Dianae numine conloqui secum monereque et docere quae utilia factu essent, persuadere omnibus institit ac, si quid durius videbatur quod imperandum militibus foret, a cerva sese monitum nonitum praedicabat. Id cum dixerat, universi, tamquam si deo, libentes parebant.

Ea cerva quodam die, cum incursio esset hostium nuntiata, festinatione ac tumultu consternata in fugam se prorupit proruptit atque in palude proxima delituit et frustra
						
						 
						requisita perisse credita est.

Neque multis diebus post inventam esse cervam Sertorio nuntiatur.

Tum qui nuntiaverat iussit tacere, ac ne cui palam diceret interminatus est, praecepitque ut eam postero die repente in eum locum in quo ipse cum amicis esset inmitteret. Admissis deinde amicis postridie, visum sibi esse ait in quiete cervam quae perisset ad se reverti et, ut prius consuerat, quod opus esset facto praedicere;

tum servo quod imperaverat significat, cerva emissa in cubiculum Sertorii introrupit, clamor factus et orta admiratio est. 
					 Eaque hominum barbarorum credulitas Sertorio in magnis rebus magno usui fuit.

Memoria prodita est, ex his nationibus quae cum Sertorio faciebant, cum multis proeliis superatus esset, neminem umquam ab eo descivisse, quamquam id genus hominum esset mobilissimum.

Argument 
						 De aetatibus historicorum nobilium, Hellanici, Herodoti, Thucydidis.

HELLANICUS, Herodotus, Thucydides, historiae scriptores, in isdem fere temporibus laude ingenti floruerunt et non nimis longe distantibus fuerunt aetatibus.

Nam Hellanicus initio belli Peloponnesiaci fuisse quinque et sexaginta annos natus videtur, Herodotus tres et quinquaginta, Thucydides quadraginta. Scriptum est hoc in libro undecimo Pamphilae.

Argument 
						 Quid Vulcacius Sedigitus, in libro quem De Poetis scripsit, de comicis Latinis iudicarit.

SEDIGITUS in libro quem scripsit De Poetis, quid de his sentiat qui comoedias fecerunt, et quem ex omnibus praestare ceteris putet, ac deinceps quo quemque in loco et honore ponat, his versibus suis demonstrate: Multós incertos cértare hanc rem vidimus, Palmám poetae cómico cui déferant. Eum méo iudicio errórem dissolvám tibi, Ut, cóntra si quis séntiat, nihil séntiat. Caecílio palmam Státio do mimico. Plautús secundus facile exuperat céteros. Dein Naévius, qui férvet, pretio in tértiost. Si erit, quod quarto détur, dabitur Licinio. Post insequi Licinium facio Atilium. In séxto consequétur hos Teréntius, Turpílius septimúm, Trabea octavum óptinet, Nonó loco esse fácile facio Lúscium. Decimum áddo causa antiquitatis É Ennium nnium .

Argument 
						 De verbis quibusdam novis, quae in Gnaei Mati Mimiambis offenderamus.

CN. MATIUS, vir eruditus, in mimiambis Mimianibis suis non absurde neque absone finxit recentatur pro eo, quod Graeci dicunt ἀνανεοῦται, id est denuo nascitur atque iterum fit recens. Versus, in quibus hoc verbum est, hi sunt: Iam iam albicascit Phoebus et recentatur Commune lumen hominibus
							
							 
							voluptatis.

Idem Matius in isdem Mimiambis edulcare dicit, quod est dulcius reddere, in his versibus: Quapropter edulcare convenit vitam Curasque acerbas sensibus gubernare.

Argument 
						 Quibus verbis Aristoteles philosophus definierit syllogismum; eiusque definitionis interpretamentum verbis Latinis factum.

ARISTOTELES, quid syllogismus esset, his versibus definivit: Λόγος, ἐν τεθέντων τινῶν, ἕτερόν τι τῶν κειμένων ἐξ ἀνάγκης συμβαίνει διὰ τῶν κειμένων.

definitionis non videbatur habere incommode interpretatio facta hoc modo: Syllogismus est oratio, in qua, consensis quibusdam et concessis, aliud quid quam quae concessa sunt, per ea quae concessa sunt, necessario conficitur.

Argument 
						 Quid sint comitia calata, quid curiata, quid centuriata, quid tributa tributea , quid concilium ; atque inibi quaedam eiusdemmodi.

IN libro Laelii Felicis Ad Q. Mucium primo scriptum est Labeonem scribere calata comitia esse quae pro conlegio pontificum habentur, aut regis aut flaminum inaugurandorum causa.

Eorum autem alia esse curiata, alia centuriata ; curiata per lictorem curiatum calari, id est convocari, centuriata per cornicinem.

Isdem comitiis, quae calata appellari diximus, et sacrorum detestatio et testamenta fieri solebant. Tria enim genera testamentorum fuisse accepimus: unum, quod calatis comitiis in populi contione fieret, alterum in procinctu, cum viri ad proelium faciendum in aciem vocabantur, tertium per familiae emancipationem, cui aes et libra adhiberetur.

In eodem Laeli Felicis libro haec scripta sunt: Is qui non
							
							 
							universum populum, sed partem aliquam adesse iubet, non comitia, sed concilium edicere debet. Tribuni autem neque advocant patricios neque ad eos referre ulla de re possunt. Ita ne leges quidem proprie, sed plebisscita appellantur quae tribunis plebis ferentibus accepta accept sunt, quibus rogationibus ante patricii non tenebantur, donec Q. Hortensius dictator legem tulit, ut eo iure quod plebs statuisset omnes Quirites tenerentur.

Item n eodem libro hoc scriptum est: Cum ex generibus hominum suffragium feratur, curiata comitia esse, cum ex censu et aetate centuriata, cum ex regionibus et locis, tributa ; centuriata autem comitia intra pomerium fieri nefas esse, quia exercitum extra urbem imperari oporteat, intra urbem imperari ius non sit. Propterea centuriata in campo Martio haberi exercitumque imperari praesidii causa solitum, quoniam populus esset in suffragiis ferendis occupatus.

Argument 
						 Quod erravit Cornelius Nepos, cum scripsit Ciceronem tres et viginti annos natum causam pro Sexto Roscio dixisse.

CORNELIUS NEPOS et rerum memoriae non indiligens et M. Ciceronis ut qui maxime amicus familiaris fuit.

Atque is tamen, in primo librorum quos de vita illius composuit, errasse videtur, cum eum scripsit tres et viginti annos natum primum causam iudicii publici egisse Sextumque Roscium parricidii reum defendisse.

Dinumeratis quippe annis a Q. Caepione et Q. Serrano, quibus consulibus ante diem tertium Nonas Ianuar. M. Cicero natus est, ad M. Tullium et Cn. Dolabellam quibus consulibus causam privatam Pro Quinctio apud Aquilium Gallum iudicem dixit, sex et viginti anni reperiuntur. Neque dubium est quin post annum quam Pro Quinctio dixerat, Sex. Roscium reum parricidii defenderit, annos iam septem atque viginti natus, L. Sulla Felice II. Q. Metello Pio consulibus.

In qua re etiam Fenestellam errasse Pedianus Asconius animadvertit, quod eum scripserit sexto vicesimo aetatis anno pro Sex. Roscio dixisse.

Longior autem Nepotis quam Fenestellae error est, nisi quis vult in animum inducere Nepotem, studio amoris et amicitiae adductum, amplificandae admirationis gratia quadriennium suppressisse, ut M. Cicero orationem florentissimam dixisse Pro Roscio admodum adulescens videretur.

Illud adeo ab utriusque oratoris studiosis animadversum et scriptum est, quod Demosthenes et Cicero pari aetate inlustrissimas primas
						
						 
						orationes in causis
						
						 
						dixerunt, alter Κατὰ Ἀνδροτίωνος et Κατὰ Τιμοκράτους septem et viginti annos natus, alter anno minor Pro P. Quinctio septimoque et vicesimo Pro Sex. Roscio.

Vixerunt quoque non nimis numerum nunerum annorum diversum; alter tres et sexaginta annos, Demosthenes sexaginta.

Argument 
						 Quali figura orationis et quam nova L. Piso annalium scriptor usus sit.

DUAE istae in loquendo figurae notae satis usitataeque sunt: mihi nomen est Iulius et mihi nomen est Iulio ;

tertiam figuram novam hercle repperi apud Pisonem in secundo Annalium. Verba Pisonis haec sunt: L. Tarquinium, collegam suum quia Tarquinio nomine esset, metuere; eumque orat uti sua voluntate Roma concedat. Quia Tarquinio, inquit, nomine esset ; hoc proinde est, tamquam si ego dicam: mihi nomen est Iulium.

Argument 
						 Vehiculum quod petorritum appellatur, cuiatis linguae vocabulum sit, Graecae an Gallicae.

Qui ab alio genere vitae detriti iam et retorridi ad litterarum disciplinas serius adeunt, si forte idem sunt garruli natura et subargutuli, oppido quam fiunt in litterarum ostentatione inepti et frivoli.

Quod genus profecto ille homo est, qui de petorritis nuper argutissimas nugas dixit.

Nam cum quaereretur, petorritum quali forma vehiculum cuiatisque linguae vocabulum esset, et faciem vehiculi ementitus est longe alienam falsamque et vocabulum Graecum
						
						 
						esse dixit atque adsignificare volucres rotas interpretatus est, commutataque una littera petorritum esse dictum volebat quasi petorrotum ;

scriptum etiam hoc esse a Valerio Probo contendit.

Ego, cum Probi multos admodum Commentationum libros adquisierim, neque scriptum in his inveni nec usquam alioqui Probum scripsisse credo; petorritum enim est non ex Graecia dimidiatum,

sed totum Transalpibus;
						
						 
						nam est vox Gallica.

Id scriptum est in libro M. Varronis quarto decimo Rerum Divinarum, quo in loco Varro, cum de petorrito dixisset, esse id verbum Gallicum, lanceam quoque dixit non Latinum, set Hispanicum verbum esse.

Argument 
						 Quae verba legaverint Rodii ad hostium ducem Demetrium, cum ab eo obsiderentur, super illa incluta Ialysi imagine.

RODUM insulam celebritatis antiquissimae oppidumque in ea pulcherrimum ornatissimumque obsidebat obpugnabatque Demetrius, dux aetatis suae inclutus, cui a peritia disciplinaque faciendi obsidii machinarumque sollertia ad capienda oppida repertarum cognomentum Πολιορκητής fuit.

Tum ibi in obsidione aedes quasdam publice factas, quae extra urbis muros cum parvo praesidio erant, adgredi et vastare atque absumere igni parabat.

In eis aedibus erat memoratissima illa imago Ialysi, Protogenis manu facta, inlustris pictoris, cuius operis pulchritudinem praestantiamque ira percitus Rodiis invidebat.

Mittunt Rodii ad Demetrium legatos cum his verbis: Quae, malum, inquiunt, ratiost ut tu imaginem istam velis incendio aedium facto disperdere? Nam si nos omnes superaveris et oppidum hoc totum ceperis, imagine quoque illa integra et incolumi per victoriam potieris; sin vero nos vincere obsidendo nequiveris, petimus consideres ne turpe tibi sit, quia non potueris bello Rodios vincere, bellum cum Protogene mortuo gessisse.

Hoc ubi ex legatis audivit, obpugnatione desita et imagini et civitati pepercit.

Argument 
						 Verba Musoni philosophi Graeca, digna atque utilia audiri observarique; eiusdemque utilitatis sententia a M. Catone multis ante annis Numantiae ad equites dicta.

ADULESCENTULI cum etiamtum in scholis essemus, ἐνθυμημάτιον hoc Graecum quod adposui dictum esse a Musonio philosopho audiebamus et, quoniam vere atque luculente dictum verbisque est brevibus et rotundis vinctum, perquam libenter memineramus:

Ἄν τι πράξῃς καλὸν μετὰ πόνου, ὁ μὲν πόνος οἴχεται, τὸ δὲ καλὸν μένει· ἄν τι ποιήσῃς αἰσχρὸν μετὰ ἡδονῆς, τὸ μὲν ἡδὺ οἴχεται, τὸ δὲ αἰσχρὸν μένει.

Postea istam ipsam sententiam in Catonis oratione, quam dixit Numantiae apud Equites, positam legimus. Quae etsi laxioribus paulo longioribusque verbis comprehensa est praequam illud Graecum quod diximus, quoniam tamen prior tempore antiquiorque est, venerabilior videri debet.

Verba ex oratione haec sunt: Cogitate cum animis vestris, si quid vos per laborem recte feceritis, labor ille a vobis cito recedet, bene factum a vobis, dum vivitis, non abscedet; sed si qua per voluptatem nequiter feceritis, voluptas cito abibit, nequiter factum illud apud vos semper selmper manebit.

Argument 
						 Cuiusmodi sit lex apud dialecticos percontandi disserendique; et quae sit eius legis reprehensio.

LEGEM esse aiunt disciplinae dialecticae, si de quapiam re quaeratur disputeturque atque ibi quid rogere ut respondeas, tum ne amplius quid dicas quam id solum quod es rogatus aut aias aut neges;

eamque legem qui non servent, et aut plus aut aliter quam sunt rogati respondeant, existumantur existumnantur indoctique
						
						 
						esse disputandique morem atque rationem non tenere. Hoc quidem quod dicunt in plerisque disputationibus procul dubio fieri oportet.

Indefinitus namque inexplicabilisque sermo fiet, nisi interrogationibus responsionibusque simplicibus fuerit determinatus.

Sed enim esse quaedam videntur, in quibus si breviter et ad id quod rogatus fueris respondeas, capiare.

Nam si quis his verbis interroget: Postulo uti respondeas desierisne facere adulterium an non, utrumcumque dialectica lege responderis, sive aias seu neges, haerebis in captione, tamquam si te dicas adulterum quam si neges;

nam qui facere non desinit, non id necessario etiam fecit.

Falsa igitur est species istius captionis et nequaquam procedere ad id potest, ut conligi concludique possit eum facere adulterium qui se negaverit facere desisse.

Quid autem legis istius propugnatores in illa captiuncula facient, in qua haerere eos necessum est, si nihil amplius quam quod interrogati erunt responderint? Nam, si ita ego istorum aliquem rogem:

Quicquid non perdidisti habeasne an non habeas postulo ut aias aut neges, utrumcumque breviter respondent, capietur.

Nam si habere
						
						 
						se negaverit quod non perdidit, colligetur oculos eum non habere, quos non perdidit; sin vero habere se dixerit, colligetur habere eum cornua, quae non perdidit.

Rectius igitur cautiusque ita respondebitur: Quicquid habui, id habeo, si id non perdidi.

Sed huiuscemodi responsio non fit ex ea lege quam diximus; plus enim, quam quod rogatus est, respondet.

Propterea id quoque ad eam legem addi solet, non esse captiosis interrogationibus respondendum.

Argument 
						 Quanam ratione effici dixerit Erasistratus medicus, si cibus forte deerit, ut tolerari aliquantisper inedia possit et tolerari fames; verbaque ipsa Erasistrati super ea re scripta.

Cum Favorino Romae dies plerumque totos eramus tenebatque animos nostros homo ille fandi dulcissimus atque eum, quoquo iret, quasi ex lingua prorsum eius capti prosequebamur; ita sermonibus usquequaque amoenissimis demulcebat.

Tum ad quendam aegrum cum isset visere nosque cum eo una introissemus multaque ad medicos, qui tum turn forte istic erant, valitudinis eius gratia oratione Graeca dixisset, Ac ne hoc quidem mirum, inquit, videri debet, quod, cum antehac semper edundi fuerit adpetens, nunc post imperatam inediam tridui omnis eius adpetitio pristina elanguerit.

Nam quod Erasistratus scriptum, inquit, reliquit propemodum verum est: esuritionem faciunt inanes patentesque intestinorum fibrae et cava intus ventris ac stomachi vacua et hiantia; quae ubi aut cibo conplentur aut inanitate diutina contrahuntur et conivent, tunc loco, in quem cibus capitur, vel stipato vel adducto, voluntas capiendi eius desiderandique restinguitur.

Scythas quoque ait eundem Erasistratum dicere, cum sit usus ut famem longius tolerent, fasceis ventrem strictissime circumligare. Ea ventris conpressione esuritionem posse depelli creditum est.

Haec tum Favorinus multaque istiusmodi alia adfabilissime dicebat,

nos autem postea, cum librum forte Erasistrati legeremus Διαιρέσεων primum, id ipsum in eo libro, quod Favorinum audiebamus audiebanus dicere, scripture offendimus.

Verba Erasistrati ad eam rem pertinentia haec sunt: Ἐλογιζόμεθα οὖν παρὰ τὴν ἰσχυρὰν σύμπτωσιν τῆς κοιλίας εἶναι τὴν σφόδρα ἀσιτίαν· καὶ γὰρ τοῖς ἐπίπλεον ἀσιτοῦσιν κατὰ προαίρεσιν ἐν τοῖς πρώτοις χρόνοις ἡ πεῖνα παρακολουθεῖ, ὕστερον δὲ οὐκέτι. Deinde paululum infra:

Εἰθισμένοι δέ εἰσιν καὶ οἱ Σκύθαι, ὅταν διά τινα καιρὸν ἀναγκάζωνται ἀσιτεῖν, ζώναις πλατείαις τὴν κοιλίαν διασφίγγειν, ὡς τῆς πείνης αὐτοὺς ἧττον ἐνοχλούσης· σχεδὸν δὲ καὶ ὅταν πλήρης κοιλία ᾖ, διὰ τὸ κένωμα ἐν αὐτῇ μηδὲν εἶναι, διὰ τοῦτο οὐ πεινῶσιν, ὅταν δὲ σφόδρα συμπεπτωκυῖα ᾖ, κένωμα οὐκ ἔχει.

In eodem libro Erasistratus vim quandam famis non tolerabilem, quam Graeci βούλιμον appellant, in diebus frigidissimis multo facilius accidere ait quam cum serenum atque placidum est, atque eius rei causas, cur is morbus in eo plerumque tempore oriatur, nondum sibi esse compertas dicit.

Verba quibus id dicit, haec sunt: Ἄπορον δὲ καὶ δεόμενον ἐπισκέψεως καὶ ἐπὶ τούτου καὶ ἐπὶ τῶν λοιπῶν βουλιμιώντων, διὰ τί ἐν τοῖς ψύχεσιν μᾶλλον τὸ σύμπτωμα τοῦτο γίνεται ἢ ἐν ταῖς εὐδίαις;

Argument 
						 Quo ritu quibusque verbis fetialis populi Romani bellum indicere solitus sit his quibus populus bellum fieri iusserat; et item in quae verba conceptum fuerit iusiurandum de furtis militaribus sanciendis; et uti milites scripti intra praedictum diem in loco certo frequentarent frequentitarent , causis quibusdam exceptis, propter quas id iusiurandum remitti aecum aecui esset.

CINCIUS in libro tertio De Re Militari, fetialem populi Romani bellum indicentem hostibus telumque in agrum eorum iacientem, hisce verbis uti scripsit: Quod populus Hermundulus hominesque populi Hermunduli adversus populum Romanum bellum
							
							 
							fecere deliqueruntque, quodque populus Romanus cum populo Hermundulo hominibusque Hermundulis bellum iussit, ob eam rem ego populusque Romanus populo Hermundulo hominibusque Hermundulis bellum dico facioque.

Item in libro eiusdem Cincii De Re Militari quinto ita scriptum est: Cum dilectus antiquitus fieret et milites scriberentur, iusiurandum eos tribunus militaris adigebat in verba haec (magistratus verba):
							
							 
							 C. Laelii C. fili consulis, L. Cornelii P. fili consulis in exercitu, decemque milia passuum prope, furtum non facies dolo malo solus neque cum pluribus pluris nummi argentei in dies singulos; extraque hastam, hastile, ligna, poma, pabulum, utrem, follem, faculam si quid ibi inveneris sustulerisve quod tuum non erit, quod pluris nummi argentei erit, uti tu ad C. Laelium C. filium consulem Luciumve Cornelium P. filium sive quem ad tuter eorum iusserit proferes, aut profitebere in triduo tridiuo proximo quidquid inveneris sustulerisve dolo
							
							 
							malo, aut domino suo, cuium id censebis esse, reddes, uti quod rectum factum esse voles.

Militibus autem scriptis, dies praefinibatur quo die adessent et citanti consuli responderent; deinde concipiebatur iusiurandum,

ut adessent, his additis exceptionibus: Nisi harunce quae causa erit: funus familiare feriaeve denicales, quae non eius rei causa in eum diem conlatae sint, quo is eo die minus ibi esset, morbus sonticus auspiciumve quod sine piaculo praeterire non liceat, sacrificiumve anniversarium quod recte fieri non possit nisi ipsus eo die ibi sit, vis hostesve, status condictusve dies cum hoste; si cui eorum harunce quae causa erit, tum se postridie quam per eas causas licebit, eo die venturum adiuturumque eum qui eum pagum, vicum, oppidumve delegerit.

Item in eodem libro verba haec sunt: Miles cum die, qui prodictus est, aberat neque excusatus erat, infrequens notabatur.

Item in libro sexto hoc scriptum est: Alae dictae exercitus equitum ordines, quod circum legiones dextra sinistraque tamquam alae in avium corporibus locabantur. In legione sunt centuriae sexaginta, manipuli triginta, cohortes decem.

Argument 
						 Vestibulum quid significet; deque eius vocabuli rationibus.

PLERAQUE sunt vocabula quibus vulgo utimur, neque tamen liquido scimus quid ea proprie atque vere significent; sed incompertam et vulgariam traditionem rei non exploratae secuti, videmur magis dicere quod volumus, quam dicimus; sicuti est vestibulum, verbum in sermonibus celebre atque obvium, non omnibus tamen qui illo facile utuntur satis spectatum.

Animadverti enim quosdam hautquaquam indoctos viros opinari vestibulum esse partem domus primorei, quam vulgus atrium vocat.

C. Aelius Gallus, in libro De Significatione verborum Verhorunm Quae ad Ius Civile pertinent Pertilent secundo, vestibulum esse dicit non in ipsis aedibus neque partem aedium, sed locum ante ianuam ianuaim domus vacuum, per quem a via aditus accessusque ad aedis est, cum dextra sinistraque ianuam tecta saepiunt
						
						 
						viae iuncta atque ipsa ianua procul a via est, area vacanti intersita.

Quae porro huic vocabulo ratio sit, quaeri multum solet; sed quae scripta legi, ea ferme omnia inconcinna atque absurda visa sunt.

Quod Sulpicium autem Apollinarem memini dicere, virum elegant scientia ornatum, huiuscemodi est: Ve particula, sicuti quaedam alia, tum intentionem significat, tum minutionem.

Nam vetus et vehemens , alterum ab aetatis magnitudine mnagnitudine compositum coimlpositum elisumque est, alterum a mentis vi atque impetu dicitur. Vescum autem, quod ex ve particula et esca copulatum est, utriusque diversae significationis vim capit.

Aliter enim Lucretius vescum salem dicit ex edendi intentione, aliter Lucilius vescum appellat cum edendi fastidio.

Qui domos igitur amplas antiquitus faciebant, locum ante ianuam vacuum relinquebant, qui inter fores domus et viam medius esset.

In eo loco, qui dominum eius domus salutatum venerant, priusquam admitterentur, consistebant et neque in via stabant, neque intra aedis erant.

Ab illa ergo grandis loci consistione et quasi quadam stabulatione vestibula appellate sunt spatia, sicuti diximus, grandia ante fores aedium relicta, in quibus starent qui venissent, priusquam in domum doinum intromitterentur.

Meminisse autem debebimus id vocabulum non semper senmper a veteribus scriptoribus proprie, sed per quasdam translationes esse dictum, quae tamen ita sunt factae, ut ab ista de qua diximus proprietate non longe desciverint, sicut illud in sexto Vergilii: Vestibulum ante ipsum primisque in faucibus Orci Luctus et ultrices posuere cubilia Curae:

non enim vestibulum priorem partem domus infernae esse dicit, quod obrepere potest tamquam si ita dicatur, sed loca duo demonstrat extra Orci fores, vestibulum et fauces, ex quibus vestibulum appellate ante ipsam quasi domum et ante ipsa Orci penetralia, fauces autem vocat iter angustum, per quod ad vestibulum adiretur.

Argument 
						 Hostiae quae dicuntur bidentes, quid sint et quam ob causam ita appellatae sint; superque ea re P. Nigidii et Iulii Hygini sententiae.

REDEUNTES ex
						
						 
						Graecia, Brundisium navem advertimus. Ibi quispiam linguae Latinae litterator, Roma a Brundisinis accersitus, experiundum sese vulgo dabat.

Imus ad eum nos quoque oblectamenti gratia, erat enim fessus atque languens animus de aestu maris.

Legebat barbare insciteque Vergilii septimum, in quo libro hic versus est: Centum lanigeras mactabat rite bidentis,

et iubebat rogare se si quis quid omnium rerum vellet discere.

Tum ego, indocti hominis confidentiam demiratus: Docesne, inquam, nos, magister, cur bidentes dicantur?

Bidentes, inquit, oves appellatae, idcircoque lanigeras dixit, ut oves planius demonstraret.

Posthac, inquam, videbimus an oves solae, ut tu ais, bidentes dicantur et an Pomponius, Atellanarum poeta, in Gallis Transalpinis erraverit, cum hoc scripsit: Mars, tíbi factúrum voveo, si umquam rédierit, Bidénti verre,

sed nunc ego a te rogavi ecquam scias esse huiusce vocabuli rationem.

Atque ille nihil cunctatus, sed nimium quantum audacter: Oves, inquit, bidentes dictae, quod duos tantum dentes habeant.

Ubi terrarum, quaeso te, inquam, duos solos per naturam dentes habere ovem vidisti? Ostentum enim est et piaculis factis procurandum.

Tum ille permotus mili et inritatus: Quaere, inquit, ea potius quae e grammatico quaerenda sunt; nam de ovium dentibus opiliones percontantur.

Facetias nebulonis hominis risi et reliqui. 
					 P. autem Nigidius, in libro quem De extis Ertis composuit, bidentes appellari ait non oves solas, sed omnes bimas hostias, neque tamen dixit apertius, cur bidentes ;

sed, quod ultro existumabamus, id scriptum invenimus in commentariis quibusdam quisbusdam ad ius pontificum pertinentibus, bidennes primo dictas, d littera inmissa, quasi biennes, tum longo usu loquendi corruptam vocem esse et ex bidennibus bidentes factum,.quoniam id videbatur esse dictu facilius leniusque.

Hyginus tamen Iulius, qui ius pontificum non videtur ignorasse, in quarto librorum quos De Vergilio fecit, bidentes appellari scripsit hostias quae per aetatem duos dentes altiores haberent.

Verba illius ipsa posui: Quae bidens est, inquit, hostia, oportet habeat dentes octo, sed ex his duo ceteris altiores, per quos appareat ex minore aetate in maiorem transcendisse. Haec Hygini opinio an vera sit, non argui
						
						 
						argumentis, sed oculis videri
						
						 
						potest.

Argument 
						 Quod Laberius verba pleraque licentius petulantiusque finxit; et quod multis item verbis utitur de quibus an sint Latina quaeri solet.

LABERIUS, in mimis quos scriptitavit, oppido quam verba finxit praelicenter.

Nam et mendicimonium dicit et moechimonium mechimonium et adulterionem adulteritatemque pro adulterio et depudicavit pro stupravit et abluvium pro diluvio et, quod in mimo ponit quem Cophinum inscripsit,

manuatus est pro furatus est et item in Fullone furem manuarium appellat: manuari (inquit) pudorem perdidisti, multaque alia huiuscemodi novat.

Neque non obsoleta quoque et maculantia ex sordidiore vulgi usu ponit, quale est in Staminariis: Tóllet bona fide vos Orcus nudas nuidas in catómum.

Et elutriare lintea et lavandaria dicit, quae ad lavandum sint data, et: coicior (inquit) in fullónicam, et: Quid próperas? ecquid praecurris, caldónia?

Item in Restione talabarriunculos dicit, quos vulgus talabarriones,

item in Compitalibus: malas malaxavi,

item in Cacomnemone: Hic est (inquit) Í ille lle gurdus, quem ego me abhinc menses duos ex África Vénientem excepísse tibi narrávi, item in mimo,

qui inscribitur Natalicius Natalicilus , 
						
						 
						 cippum dicit et obbam et camellam et pittacium et capitium : Induis (inquit) cápitium tunicaé pittacium.

Praeterea in Anna Peranna gubernium pro gubernatore et planum pro sycophanta et nanum pro pumilione dicit; quamquam planum pro sycophanta M. quoque Cicero in oratione scriptum reliquit, quam Pro Cluentio dixit.

Atque item, in mimo qui Saturnalia inscriptus est, botulum pro farcimine appellat et hominem levennam pro levi.

Item in Necyomantia Necyomnantia cocionem pervulgate dicit, quem veteres arillatorem dixerunt. Verba Laberi haec sunt: Duas uxores? hercle hoc plus negóti est, inquit cócio; Séx aediles viderat.

Sed enim, in mimo quem inscripsit Alexandream, eodem quidem quo vulgus, sed probe Latineque usus est Graeco vocabulo; emplastrum enim dixit οὐθετέρως, non genere feminino, ut isti novicii semidocti.

Verba ex eo mimo adposui: Quíd est ius iurandum? emplastrum aeris álieni.

Argument 
						 Quid significet et quid a nostris appellatum sit quod axioma dialectici dicunt; et quaedam alia quae prima in disciplina dialectica traduntur.

CUM in disciplinas dialecticas induci atque imbui vellemus, necessus fuit adire atque cognoscere quas vocant dialectici εἰσαγωγάς.

Tum, quia in primo περὶ ἀξιωμάτων discendum, quae M. Varro alias profata, alias proloquia appellat, commentarium Commeniarium De Proloquiis L. Aelii, docti hominis, qui magister Varronis fuit, studiose quaesivimus eumque in Pacis bibliotheca repertun legimus.

Sed in eo nihil edocenter neque ad instituendum explanate scriptum est, fecisseque videtur eum librum Aelius sui magis admonendi quam aliorum docendi gratia.

Redimus igitur necessario ad Graecos libros. Ex quibus accepimus ἀξίωμα esse his verbis definitum:
						
						 
						 λεκτὸν αὐτοτελὲς ἀπόφαντον ὅσον ἐφʼ αὑτῷ. Hoc ego supersedi vertere, quia novis et inconditis vocibus utendum fuit, quas pati aures per insolentiam vix possent.

Sed M. Varro in libro De Lingua Latina ad Ciceronem quarto vicesimo expeditissime ita finit: Proloquium est sententia in qua nihil desideratur.

Erit autem planius quid istud sit, si exemplum eius dixerimus. Ἀξίωμα igitur, sive id proloquium dicere placet, huiusmodi huiuscemodi est: Hannibal Poenus fuit ; Scipio Numantiam delevit ; Milo caedis damnatus est ;

neque bonum est voluptas neque malum ; et omnino quicquid ita dicitur plena atque perfecta verborum sententia, ut id necesse sit aut verum aut falsum esse, id a dialecticis ἀξίωμα appellatum est, a M. Varrone, sicuti dixi, proloquium, a M. autem Cicerone pronuntiatum, quo ille tamen vocabulo tantisper uti se adtestatus est, quoad melius, inquit, invenero.

Sed quod Graeci συνημμένον ἀξίωμα dicunt, id alii nostrorum adiunctum, alii conexum dixerunt. Id conexum tale est: si Plato ambulat, Plato movetur ; si dies est, sol super terras est.

Item quod illi συμπεπλεγμένον, nos vel coniunctum vel copulatum dicimus, quod est huiuscemodi eiusdemmodi : P. Scipio, Pauli filius, et bis consul fuit et triumphavit et censura functus est et collega in censura L. Mummi fuit.

In omni autem coniuncto si unum est mendacium, etiamsi cetera vera sunt, totum esse mendacium dicitur. Nam si ad ea omnia quae de Scipione illo vera dixi, addidero et Hannibalem in Africa superavit, quod est falsum, universa quoque illa quae coniuncte dicta sunt, propter hoc unum quod falsum accesserit, quia simul dicentur, vera non erunt.

Est item aliud quod Graeci διεζευγμένον ἀξίωμα, nos disiunctum dicimus. Id huiusmodi huiuscemodi est: Aut malum est voluptas aut bonum, aut neque bonum neque malum est.

Omnia autem quae disiunguntur pugnantia esse inter sese oportet, eorumque opposita, quae ἀντικείμενα Graeci dicunt, ea quoque ipsa inter se adversa esse. Ex omnibus quae disiunguntur unum esse verum debet, falsa cetera.

Quod si aut nihil omnium verum aut omnia plurave quam unum vera erunt, aut quae disiuncta sunt non pugnabunt, aut quae opposita eorum sunt contraria inter sese non erunt, tunc id disiunctum mendacium est et appellatur παραδιεζευγμένον, sicuti hoc est, in quo quae opposita non sunt contraria: Aut curris aut ambulas aut stas. Nam ipsa quidem inter se adversa sunt, sed opposita eorum non pugnant: non ambulare enim et non stare et non currere contraria inter sese non sunt, quoniam contraria ea dicuntur quae simul vera esse non queunt; possis enim simul eodemque tempore neque ambulare neque stare neque currere.

Sed hoc iam breve ex dialectica libamentum dedisse.

nunc satis erit atque id solum addendum admonendumque est, quod huius disciplinae studium atque cognitio in principiis quidem taetra et aspernabilis insuavisque esse et inutilis videri solet, sed, ubi aliquantum processeris, tum denique et emolumentum eius in animo tuo dilucebit et sequitur quaedam discendi voluptas insatiabilis,

cui sane nisi modum feceris, periculum non mediocre erit ne, ut plerique alii, tu quoque in illis dialecticae gyris atque maeandris meandris , tamquam apud Sirenios scopulos, consenescas.

Argument 
						 Quid significet verbum in libris veterum creberrime positum susque deque.

SUSQUE deque fero aut susque deque sum 
						
						 
						aut susque deque habeo —his enim omnibus modis dicitur—verbum est ex hominum doctorum sermonibus. In poematis quoque et in epistulis veterum scriptum est plurifariam; sed facilius reperias qui verbum ostentent quam qui intellegant.

Ita plerique nostrum quae remotiora verba invenimus dicere ea properamus, non discere.

Significat autem susque deque ferre animo aequo esse et quod accidit non magni pendere atque interdum neglegere et contemnere, et propemodum id valet quod dicitur Graece ἀδιαφορεῖν.

Laberius in Compitalibus: Núnc tu lentu’s, núnc tu susque déque fers; Matér familias túa in lecto adversó sedet, Servós sextantis útitur nefáriis Verbís. M. Varro in Sisenna vel De Historia:

Quod si non horum omnium similia essent principia ac postprincipia, susque deque esset.

Lucilius in tertio: Verum haec ludus ibi susque omnia deque fuerunt, Susque et deque fuere, inquam, omnia, ludus iocusque; Illud opus durum, ut Setinum accessimus finem: Αἰγίλιποι 
							
							 
							montes, Aetnae omnes, asperi Athones.

Argument 
						 Quid sint proletarii, quid capite censi ; quid item sit in XII. Tabulis adsiduus ; et quae eius vocabuli ratio sit.

OTIUM erat quodam die Romae in foro a negotiis et laeta quaedam celebritas feriarum legebaturque in consessu forte conplurium Enni liber ex Annalibus. In eo libro versus hi fuerunt: Proletarius publicitus scutisque feroque Ornatur ferro; muros urbemque forumque Excubiis curant. Tum ibi quaeri coeptum est, quid esset proletarius.



Atque ego, aspiciens quempiam in eo circulo ius civile callentem, familiarem meum, rogabam ut id verbum nobis enarraret,

et cum illic se iuris, non rei grammaticae peritum esse respondisset, Eo maxime, inquam, te dicere hoc oportet, quando, ut praedicas, peritus iuris es.

Nam Q. Ennius verbum hoc ex Duodecim Tabulis vestris accepit, in quibus, si recte commemini, ita scriptum est: Adsiduo vindex adsiduus esto. Proletario iam civi
							
							 
							quis volet vindex esto.

Petimus igitur ne Annalem nunc Q. Ennii, sed Duodecim Tabulas legi arbitrere et quid sit in ea lege proletarius civis interpretere.

Ego vero, inquit ille, dicere atque interpretari hoc deberem, si ius Faunorum et Aboriginum didicissem.

Sed enim cum proletarii et adsidui et sanates et vades et subvades et viginti quinque asses et taliones. furtorumque quaestio cum lance et licio evanuerint omnisque illa Duodecim Tabularum antiquitas, nisi in legis actionibus centumviralium causarum lege Aebutia lata consopita sit, studium scientiamque ego praestare debeo iuris et legum vocumque earum quibus utimur.

Tum forte quadam Iulium Paulum Paulurn , poetam memoriae nostrae doctissimum, praetereuntem conspeximus.

Is a nobis salutatur, rogatusque uti de sententia deque ratione istius vocabuli nos doceret, Qui in plebe, inquit, Romana omana tenuissimi pauperrimique erant neque amplius quam mille quingentum aeris in censum deferebant, proletarii appellati sunt, qui vero nullo aut perquam parvo aere censebantur, capite censi vocabantur, extremus autem census capite censorum aeris fuit trecentis septuaginta quinque.

Sed quoniam res pecuniaque familiaris obsidis vicem pignerisque esse apud rempublicam videbatur amorisque in patriam fides quaedam in ea firmamentumque erat, neque proletarii neque capite censi milites, nisi in tumultu maximo, scribebantur, quia familia pecuniaque his aut tenuis aut nulla esset.

Proletariorum tamen ordo honestior aliquanto et re et nomine quam capite censorum fuit;

nam et asperis reipublicae temporibus, cum iuventutis inopia esset, in militiam tumultuariam legebantur armaque is sumptu publico praebebantur, et non capitis censione, sed prosperiore vocabulo a munere officioque prolis edendae appellati sunt, quod, cum re familiari parva minus possent rempublicam iuvare, subolis tamen gignendae copia civitatem frequentarent.

Capite censos autem primus C. Marius, ut quidam ferunt bello Cimbrico, difficillimis reipublicae temporibus, vel potius, ut Sallustius ait, bello Iugurthino, milites scripsisse traditur, cum id factum ante in nulla memoria extaret.

Adsiduus in XII. Tabulis pro locuplete et facile facienti dictus aut ab assibus,
							
							 
							id est, aere dando, cum id tempora reipublicae postularent, aut a muneris pro familiari copia faciendi adsiduitate.

Verba autem Sallusti in Historia Iugurthina de C. Mario consule et de capite censis haec sunt: Ipse interea milites scribere, non more maiorum nec ex classibus, sed ut libido cuiusque erat, capite censos plerosque. Id factum alii inopia bonorum, alii per ambitionem consulis memorabant, quod ab eo genere celebratus auctusque erat, et homini potentiam potential quaerenti egentissimus quisque oportunissimus.

Argument 
						 Historia ex Herodoti libris sumpta de Psyllorum interitu, qui in Syrtibus Africanis colebant.

GENS in Italia Marsorum orta fertur a Circae filio.

Propterea Marsis hominibus, quorum dumtaxat familiae cum externis cognationibus nondum etiam permixtae corruptaeque sunt, vi quadam genitali datum ut et serpentium virulentorum virulentoruni domitores domnitores sint et incentionibus herbarumque sucis faciant medellarum miracula.

Hac eadem vi praeditos esse quosdam videmus, qui Psylli vocantur. Quorum super nomine et genere cum in veteribus litteris quaesissem,
						
						 
						in quarto denique Herodoti libro fabulam de Psyllis hanc invenimus:

Psyllos quondam fuisse in terra Africa conterminos Nasamonibus Austrumque in finibus eorum quodam in tempore perquam validum ac diutinum flavisse;

eo flatu aquam omnem in locis in quibus colebant exaruisse;

Psyllos, re aquaria defectos, eam iniuriam graviter Austro suscensuisse decretumque fecisse, uti armis sumptis ad Austrum, proinde quasi ad hostem, iure belli res petitum proficiscerentur.

Atque ita profectis ventum Austrum magno spiritus agmine venisse obviam eosque universos cum omnibus copiis armisque, cumulis montibusque harenarum supervectis, operuisse.

Eo facto Psyllos ad unum omnis interisse, itaque eorum fines a Nasamonibus occupatos.

Argument 
						 De his vocabulis quae Cloatius Verus aut satis commode aut nimis absurde et inlepide ad origines linguae Graecae redigit.

CLOATIUS VERUS in libris quos inscripsit Verborum a Graecis Tractorum, non pauca hercle dicit curiose et sagaciter conquisita, neque non tamen quaedam futtilia et frivola.

Errare, inquit, dictum est ἀπὸ τοῦ ἔρρειν, versumque infert Homeri, in quo id verbum est: Ἕρρʼ ἐκ νήσου θᾶσσον, ἐλέγχιστε ζωόντων.

Item alucinari factum scripsit ex eo, quod dicitur Graece ἀλύειν, unde elucum quoque esse dictum putat, a littera in e versa, tarditatem quandam animi et stuporem, qui alucinantibus plerumque usu venit.

Item fascinum appellatum
						
						 
						quasi bascanum et fascinare esse quasi bascinare.

Commode haec sane omnia et conducenter. Sed in libro quarto: Faenerator, inquit, appellatus est quasi φαινεράτωρ, ἀπὸ τοῦ φαίνεσθαι ἐπὶ τὸ χρηστότερον, quoniam id genus hominum
							
							 
							speciem ostentent humanitatis hurnanitatis et commodi esse videantur inopibus nummos desiderantibus,

idque dixisse ait Hypsicraten quempiam grammaticum, cuius libri sane nobiles sunt super his, quae a Graecis accepta sunt. Sive hoc autem ipse Cloatius sive nescio quis alius nebulo effutivit, nihil potest dici insulsius.

Faenerator enim, sicuti M. Varro in libro tertio De sermone Sernmone Latino scripsit scrisit , a faenore est nominatus; faenus autem dictum ait a fetu et quasi a fetura quadam pecuniae parientis atque increscentis.

Idcirco et M. Catonem et ceteros aetatis eius feneratorem sine a littera pronuntiasse tradit, sicuti fetus ipse et fecunditas appellata.

Argument 
						 Quid sit municipium et quid a colonia differat; et quid sint municipes quaeque sit eius vocabuli ratio ac proprietas; atque inibi, quod divus Hadrianus in senatu de iure atque vocabulo municipum verba fecit.

MUNICIPES et municipia verba sunt dictu facilia et usu obvia, et neutiquam reperias qui haec dicit, quin scire se plane putet quid dicat. Sed profecto aliud est, atque aliter dicitur.

Quotus enim fere nostrum est, qui, cum ex colonia populi Romani sit, non se municipem esse et populares populates suos municipes esse dicat, quod est a ratione et a veritate longe aversum?

Sic adeo et municipia quid et quo iure sint quantumque a colonia differant ignoramus, existimamusque meliore condicione esse colonias quam municipia.

De cuius opinationis tam promiscae erroribus divus Hadrianus in oratione, quam De Italicensibus, unde ipse ortus fuit, in senatu habuit, peritissime disseruit mirarique se ostendit quod et ipsi Italicenses et quaedam item alia municipia antiqua, in quibus Uticenses nominat, cum suis moribus legibusque uti possent, in ius coloniarum mutari gestiverint.

Praenestinos autem refert maximo opere a Tiberio imperatore petisse orasseque ut ex colonia in municipii statum redigerentur, idque illis Tiberium pro ferenda gratia tribuisse, quod in eorum finibus sub ipso oppido ex capitali morbo revaluisset.

Municipes ergo sunt cives Romani ex municipiis, legibus suis et suo iure utentes, muneris tantum cum populo Romano honorari participes, a quo munere capessendo appellati videntur, nullis aliis necessitatibus neque ulla populi Romani lege adstricti, nisi in quam populus eorum fundus factus est.

Primos autem municipes sine suffragii iure Caerites esse factos accepimus concessumque illis ut civitatis Romanae honorem quidem caperent, sed negotiis tamen atque oneribus vacarent, pro sacris bello Gallico receptis custoditisque. Hinc tabulae Caerites appellatae versa vice, in quas censores referri iubebant quos notae causa suffragiis privabant.

Sed coloniarum alia necessitudo est; non enim veniunt extrinsecus in civitatem nec suis radicibus nituntur, sed ex civitate quasi propagatae sunt et iura institutaque omnia populi Romani, non sui arbitrii, habent.

Quae tamen condicio, cum sit magis obnoxia et minus libera, potior tamen et praestabilior existimatur propter amplitudinem maiestatemque populi Romani, cuius istae coloniae quasi effigies parvae simulacraque esse quaedam videntur, et simul quia obscura oblitterataque sunt municipiorum iura, quibus uti iam per ignotitiam innotitiam non queunt.

Argument 
						 Quod M. Cato differre dixit properare et festinare ; et quam incommode Verrius Flaccus verbi quod est festinat ἔτυμον interpretatus est.

FESTINARE et properare idem significare atque in eandem rem dici videntur.

Sed M. Cato id differre existimat eaque hoc modo divisa—verba sunt ipsius ex oratione, quam De Suis Virtutibus habuit—: Aliud est properare, aliud festinare. Qui unum quid mature transigit, is properat; qui multa simul incipit neque perficit, is festinat.

Verrius Flaccus rationem dicere volens differentiae huius: Festinat, inquit, a fando dicitur, quoniam isti ignaviores, qui nihil perficere possunt, plus verborum quam operae habent.

Sed id nimis coactum atque absurdum videtur neque tanti esse momenti potest prima in utroque verbo littera, ut propter eam unam tam diversa verba festinare et fari eadem videri debeant.

Commodius autem propiusque visum est, festinare esse quasi fessum esse. Nam qui multis simul rebus properandis defessus est, is iam non properat, set festinat.

Argument 
						 Quid Theophrastus mirum de perdicibus scriptum reliquerit et quid Theopompus de leporibus.

THEOPHRASTUS, philosophorum peritissimus, omnes in Paphlagonia perdices bina corda habere dicit, Theopompus in Bisaltia lepores bina iecora.

Argument 
						 Agrippas a partus aegri et inprosperi vitio appellatos; deque his deabus quae vocantur Prorsa et Postverta.

QUORUM in nascendo non caput, sed pedes primi extiterant, qui partus difficillimus aegerrimusque aegerrinusque habetur, Agrippae appellati, vocabulo ab aegritudine et pedibus conficto.

Esse autem pueros in utero Varro dicit capite infimo nixos, sursum pedibus elatis, non ut hominis natura est, sed ut arboris.

Nam pedes cruraque arboris ramos appellat, caput stirpem atque caudicem.

Quando igitur, inquit, contra naturam forte conversi in pedes, brachiis plerumque diductis, retineri solent, aegriusque tunc mulieres enituntur, huius periculi deprecandi gratia arae statutae sunt Romae duabus Carmentibus, quarum altera Postverta cognominatast cognonminatast , Prorsa altera, a recti perversique partus et potestate et nomine.

Argument 
						 Quae ratio vocabuli sit agri Vaticani.

ET agrum Vaticanum et eiusdem agri deum praesidem appellatum acceperamus a vaticiniis quae vi atque instinctu eius dei in eo agro fieri solita essent.

Sed praeter hanc causam M. Varro in libris divinarum Divinarurm aliam esse tradit istius nominis rationem: Nam sicut Aius, inquit, deus appellatus araque ei statuta est quae est infima nova via, quod eo in loco divinitus vox edita erat, ita Vaticanus deus nominatus penes quem essent vocis humanae initia, quoniam pueri, simul atque parti sunt, eam primam vocem edunt quae prima in Vaticano syllabast idcircoque vagire. dicitur, exprimente verbo sonum vocis recentis.

Argument 
						 Lepida quaedam et memoratu et cognitu de parte geometriae quae ὀπτική appellatur, et item alia quae κανονική, et tertia itidem quae dicitur μετρική.

PARS quaedam geometriae ὀπτική appellatur quae ad oculos pertinet, pars altera, quae ad auris, κανονική vocatur, qua musici ut fundamento artis suae utuntur.

Utraque harum spatiis et intervallis linearum et ratione numerorum constat.

Ὀπτική facit multa demiranda id genus, ut in speculo uno imagines unius rei plures appareant; item ut speculum in loco certo positum nihil imaginet, aliorsum translatum faciat imagines; item si rectus speculum spectes, imago fiat tua eiusmodi, ut caput deorsum videatur, pedes sursum. Reddit etiam causas ea disciplina cur istae quoque visiones fallant, ut quae in aqua conspiciuntur maiora ad oculos fiant, quae procul ab oculis sunt, minora.

Κανονική autem longitudines et altitudines vocis emetitur. Longior mensura vocis ῥυθμός dicitur, μέλος.

Est et alia species κανονικῆς, quae appellatur μετρική, per quam syllabarum longarum et brevium et mediocrium iunctura et modus congruens cum principiis geometriae aurium mensura examinatum.

Sed haec, inquit M. Varro, aut omnino non discimus aut prius desistimus quam intellegamus cur discenda sint. Voluptas autem, inquit, vel utilitas talium disciplinarum in postprincipiis existit, cum perfectae absolutaeque sunt; in principiis vero ipsis ineptae et insuaves videntur.

Argument 
						 Sumpta historia ex Herodoti libro super fidicine Arione.

CELERI admodum et cohibili oratione vocumque filo tereti et candido fabulam scripsit Herodotus super fidicine illo Arione.

Vetus, inquit, et nobilis Arion cantator fidibus fuit.

Is loco et oppido Methymnaeus, terra atque insula omni Lesbius fuit.

Eum Arionem rex Corinthi Periander amicum amatumque habuit artis gratia.

Is inde a rege proficiscitur,

terras inclutas Siciliam atque Italiam visere. Ubi eo venit auresque omnium mentesque in utriusque terrae urbibus demulsit, in quaestibus istic et voluptatibus amoribusque hominum fuit.

Is tum postea grandi pecunia et re bona multa copiosus Corinthum instituit redire,

vnavem igitur et navitas, ut notiores amicioresque sibi, Corinthios delegit.

Sed eos Corinthios, homine accepto navique in altum provecta, praedae pecuniaeque cupidos cepisse consilium de necando Arione.

Tum ilium ibi, pernicie intellecta, pecuniam ceteraque sua, ut haberent, dedisse, vitam modo sibi ut parcerent oravisse.

Navitas precum eius harum commiseritum esse illactenus ut ei necem adferre per vim suis manibus temperarent, sed imperavisse ut iam statim coram desiliret praeceps in mare.

Homo, inquit, ibi territus, spe omni vitae perdita, id unum postea oravit, ut priusquam mortem obpeteret, induere permitterent sua sibi omnia indumenta et fides capere et canere carmen casus illius sui consolabile.

Feros et inmanes navitas prolubium tamen audiendi subit; quod oraverat impetrat.

Atque ibi mox de more cinctus, amictus, ornatus stansque in summae puppis foro, carmen quod orthium dicitur voce sublatissima cantavit.

Ad postrema cantus cum fidibus ornatuque omni, sicut stabat canebatque, iecit sese procul in profundum. Navitae, hautquaquam dubitantes quin perisset, cursum quem facere coeperant tenuerunt.

Sed novum et mirum et pium facinus contigit. Delphinum repente inter undas adnavisse fluitantique sese homini subdidisse et dorso super fluctus edito vectavisse incolumique eum corpore et ornatu Taenarum in terram Laconicam devexisse.

Tum Arionem prorsus ex eo loco Corinthum petivisse talemque Periandro regi, qualis delphino vectus fuerat, inopinanti sese optulisse eique rem, sicuti acciderat, narravisse.

Regem istaec parum credidisse, Arionem, quasi falleret, custodiri iussisse, navitas inquisitos,

ablegato Arione, dissimulanter interrogasse ecquid audissent in his locis unde venissent super Arione?

Eos dixisse, hominem, cum inde irent, in terra Italia fuisse eumque illic bene agitare et studiis delectationibusque urbium florere atque in gratia pecuniaque magna opulentum fortunatumque esse.

Tum inter haec eorum verba Arionem cum fidibus et indumentis cum quibus se in salum eiaculaverat extitisse,

navitas stupefactos convictosque ire infitias non quisse.

Eam fabulam dicere Lesbios et Corinthios atque esse fabulae argumentum, quod simulacra duo aenea ad Taenarum viserentur, delphinus vehens et homo insidens.

Argument 
						 Quod Gallus Asinius et Largius Licinus sententiam M. Ciceronis reprehenderunt ex oratione quam dixit Pro M. Caelio Caclio ; et quid ad versus homines stolidissimos pro eadem sententia vere
							
							 
							digneque dici possit.

UT quidam fuerunt monstra hominum, quod de dis inmortalibus impias falsasque opiniones prodiderunt, ita nonnulli tam prodigiosi tamque vecordes extiterunt, in quibus sunt Gallus Asinius et Largius Licinus, cuius liber etiam fertur infando titulo Ciceromastix, ut scribere ausi sint M. Ciceronem parum integre atque inproprie atque inconsiderate locutum.

Atque alia quidem quae reprehenderunt neque dictu neque auditu digna sunt,

sed enim hoc,
						
						 
						in quo sibimet ipsi praeter cetera esse visi sunt verborum pensitatores subtilissimi, cedo, quale id sit consideremus.

M. Cicero Pro M. Caelio ita scribit: Nam quod obiectum est de pudicitia quodque omnium accusatorum non criminibus, sed vocibus maledictisque celebratum est, id numquam tam acerbe feret M. Caelius, ut eum paeniteat non deformem esse natum.

Non existumant verbo proprio esse usum, quod ait paeniteat, atque id prope ineptum etiam esse dicunt.

Nam paenitere, inquiunt, tum dicere solemus, cum quae ipsi fecimus aut quae de nostra voluntate nostroque consilio facta sunt, ea nobis post incipiunt displicere sententiamque in iis nostram demutamus ;

neminem autem recte ita loqui paenitere sese, quod natus sit aut paenitere, quod mortalis sit aut quod ex offenso forte vulneratoque corpore dolorem sentiat, quando istiusmodi rerum nec consilium sit nostrum nec arbitrium, sed ea ingratis nostris
						
						 
						vi ac necessitate naturae nobis accidant: Sicut hercle, inquiunt,

non voluntarium fuit M. Caelio, quali forma nasceretur, cuius eum dixit non paenitere, tamquam in ea causa res esset ut rationem caperet paenitendi.

Est haec quidem, quam dicunt, verbi huiusce sententia et paenitere nisi in voluntariis rebus non probe dicitur, tametsi antiquiores verbo ipso alio quoque modo usitati sunt et paenitet ab eo quod est paene et paenuria dixerunt. Sed id aliorsum pertinet atque alio in loco dicetur.

Nunc autem, sub hac eadem significatione quae vulgo nota est, non modo ineptum hoc non est quod M. Cicero dixit, sed festivissimum adeo et facetissimum est.

Nam cum adversarii et obtrectatores M. Caeli, quoniam erat pulchro corpore, formam eius et faciem in suspiciones inpudicitiae accerserent, inludens Cicero tam absurdam criminationem, quod formam, quam natura fecerat, vitio darent, eodem ipso errore quem inludebat sciens usus est et non paenitet, inquit, M. Caelium, non deformem esse natum, ut vel hac ipsa re, quod ita dicebat, obprobraret adversariis ac per facetias ostentaret facere eos deridiculum, quod proinde Caelio formam crimini darent, quasi arbitrium eius fuisset, quali forma nasceretur.

Argument 
						 Verba quaedam ex Q. Claudi Annalium primo cursim in legendo notata.

CUM librum veteris scriptoris legebamus, conabamur postea memoriae vegetandae gratia indipisci animo ac recensere quae in eo libro scripta essent in utrasque existimationes laudis aut culpae adnotamentis digna, eratque hoc sane quam utile exercitium ad conciliandas nobis, ubi venisset usus, verborum sententiarumque sententiarunlque elegantium recordationes.

Velut haec verba ex Q. Claudi primo Annali, quae meminisse potui, notavi, quem librum legimus biduo proximo superiore.

Arma, inquit, plerique abiciunt atque inermi inlatebrant sese. Inlatebrant verbum poeticum visum est, sed non absurdum neque asperum.

Ea, inquit, dum fiunt, Latini subnixo animo ex victoria inerti consilium ineunt. Subnixo animo 
						
						 
						quasi sublimi sublimli et supra nixo, verbum bene significans et non fortuitum; demonstratque animi altitudinem fiduciamque, quoniam quibus innitimur, iis quasi erigimur attollimurque.

Domus, inquit, suas quemque ire iubet et sua omnia frunisci. Frunisci 
						
						 
						rarius quidem fuit in aetate M. Tulli ac deinceps infra rarissimum, dubitatunque est ab inperitis antiquitatis an Latinum foret.

Non modo autem Latinum, sed iucundius amoeniusque etiam verbum est fruniscor quam fruor, et ut fatiscor a fateor, ita fruniscor factum est a fruor.

Q. Metellus Numidicus, qui caste pureque lingua usus Latina videtur, in epistula quam exul Ad Domitios misit, ita scripsit: Illi vero omni iure atque honestate interdicti, ego neque aqua neque igni careo et summa gloria fruniscor.

Novius, in Atellania quae Parcus inscripta est, hoc verbo ita utitur: Quód magno opere quaésiverunt, id frunisci nón queunt. Qui non parsit ápud se, frunítus est.

Et Romani, inquit, multis armis et magno commeatu praedaque ingenti copiantur. Copiantur 
						
						 
						verbum castrense est nec facile id reperias apud civilium causarum oratores, ex eademque figura est qua lignantur et pabulantur et aquantur. Sole, inquit, occaso.

Sole occaso non insuavi vetustate est, si quis aurem habeat non sordidam nec proculcatam; in Duodecim autem Tabulis verbum hoc ita scriptum est: Ante meridiem causam coniciunto, cum perorant ambo praesentes. Post meridiem praesenti litem addicito. Si ambo praesentes, sol
							
							 
							occasus suprema tempestas esto.

Nos, inquit, in medium relinquemus. Vulgus in medio dicit; nam vitium esse istuc putat et, si dicas in medium ponere, id quoque esse soloecon putant; set probabilius significantiusque sic dici videbitur, si quis ea verba non incuriose introspiciat; Graece quoque θεῖναι εἰς μέσον, vitium id non est.

Postquam nuntiatum est, inquit, ut pugnatum esset in Gallos, id civitas graviter tulit. In Gallos mundius subtiliusque est quam cum Gallis aut contra Gallos ; nam pinguiora haec obsoletioraque sunt.

Simul, inquit, forma, factis, eloquentia, dignitate, acrimonia, confidentia pariter praecellebat, ut facile intellegeretur magnum viaticum ex se atque in se ad rempublicam evertendam habere. Magnum viaticum pro magna facultate et paratu magno nove positum est, videturque Graecos secutus, qui ἐφόδιον a sumptu viae ad aliarum quoque rerum apparatus traducunt ac saepe ἐφοδίασον pro eo dicunt, quod est institue et instrue.

Nam Marcus, inquit, Manlius, quem Capitolium servasse a Gallis supra ostendi cuiusque operam cum M. Furio dictatore apud Gallos cumprime fortem atque exsuperabilem respublica sensit, is et genere et vi et virtute bellica nemini concedebat. Adprime crebrius est, cumprime rarius traductumque ex eo est, quod cumprimis dicebant pro quod est inprimis.

Nihil Nihl sibi, inquit, divitias opus esse. Nos divitiis dicimus. Sed vitium hoc orationis nullum est ac ne id quidem est quod figura dici solet; recta enim istaec oratio est et veteres conpluscule ita dixerunt, nec ratio dici potest, cur rectius sit divitiis opus esse quam divitias, nisi qui grammaticorum nova instituta ut τεμένων ἱερά observant.

Nam hac, 
						
						 
						inquit, maxime versatur deorum iniquitas, quod deteriores sunt incolumiores neque optimum quemquam inter nos sinunt diurnare. Inusitate diurnare dixit pro diu vivere, sed ex ea figuratione est, qua dicimus perennare. Cum iis, inquit, consermonabatur.

Sermonari rusticius videtur, sed rectius est, sermocinari tritius,
						
						 
						sed corruptius est.

Sese, inquit, ne id quoque, quod tum suaderet, facturum esse. Ne id quoque dixit pro ne id quidem, infrequens nunc in loquendo, sed in libris veterum creberrimum.

Tanta, inquit, sanctitudo fani est, ut numquam quisquam violare sit ausus. Sanctitas quoque et sanctimonia non minus Latine dicuntur, sed nescio quid maioris dignitatis est verbum sanctitudo,

sicuti M. Cato In L. Veturium duritudinem quam duritiam dicere gravius putavit: Qui illius, inquit, impudentiam norat et duritudinem.

Cum tantus, inquit, arrabo penes Samnites populi Romani esset. Arrabonem dixit sescentos obsides et id maluit quam pignus dicere, quoniam vis huius vocabuli in ea sententia gravior acriorque est; sed nunc arrabo in sordidis verbis haberi coeptus ac multo videtur sordidius arra, quamquam arra quoque veteres saepe dixerint et conpluriens Laberius.



Miserrimas, inquit, vitas exegerunt, et: hic nimiis in otiis, inquit, consumptus est. Elegantia utrobique ex multitudine numeri quaesita est.

Cominius, inquit, qua ascenderat, descendit atque verba Gallis dedit. Verba Cominium dedisse Gallis dicit, qui nihil quicquam cuiquam dixerat; neque eum Galli, qui Capitolium obsidebant, ascendentem aut descendentem
						
						 
						viderant. Sed verba dedit haut secus posuit quam si tu dicas latuit atque obrepsit.

Convalles, inquit, et arboreta magna erant. 
					 Arboreta ignobilius verbum, arbusta celebratius.

Putabant, inquit, eos qui foris atque qui in arce erant inter se commutationes et consilia facere. Commutationes, id est conlationes communicationesque, non usitate dixit, set non hercle inscite nec ineleganter.

Haec ego pauca interim super eo libro, quorum memoria post lectionem subpetierat, mihi notavi.

Argument 
						 Verba M. Varronis ex libro quinto et vicesimo Humanarum, quibus contra opinionem volgariam interpretatus est Homeri versum.

IN sermonibus forte quos de temporibus rerum ad usus hominum repertarum agitabamus, adulescens quispiam non indoctus sparti quoque usum in terra Graecia diu incognitum fuisse dixit multisque post Ilium captum tempestatibus ex terra Hispania advectum.

Riserunt hoc ad inludendum ex his, qui ibi aderant, unus atque alter, male homines litterati, quod genus ἀγοραίους Graeci appellant, atque eum qui id dixerat librum legisse Homeri aiebant, cui versus hic forte deesset: Καὶ δὴ δοῦρα σέσηπε νεῶν καὶ σπάρτα λέλυνται.

Tum ille prorsum inritatus: Non, inquit, meo libro versus iste,
							
							 
							sed vobis plane magister defuit, si creditis in eo versu σπάρτα id significare quod nos spartum dicimus.

Maiorem illi risum subiciunt, neque id desierunt,
						
						 
						nisi liber ab eo prolatus esset M. Varronis vicesimus quintus Humanarum, in quo de isto Homeri verbo a Varrone ita scriptum est: Ego σπάρτα apud Homerum non plus spartum significare puto quam σπάρτους, qui dicuntur in agro Thebano nati. In Graecia sparti copia modo coepit esse ex Hispania. Neque ea ipsa facultate usi Liburni; sed hi plerasque naves loris suebant, Graeci magis cannabo et stuppa ceterisque sativis rebus, a quibus σπάρτα appellabant.

Quod cum ita Varro dicat, dubito hercle, an posterior syllaba in eo verbo, quod apud Homerum est, acuenda sit, nisi quia voces huiusmodi, cum ex communi significatione in rei certae proprietatem concedunt, diversitate accentuum separantur.

Argument 
						 Quid Menander poeta Philemoni poetae dixerit, a quo saepe indigne in certaminibus certamninibus comoediarum superatus est; et quod saepissime Euripides in tragoedia ab ignobilibus poetis victus est.

MENANDER a Philemone, nequaquam pari scriptore, in certaminibus comoediarum ambitu gratiaque et factionibus saepenumero vincebatur.

Eum cum forte habuisset obviam, Quaeso, inquit, Philemo, bona venia dic mihi, cum me vincis, non erubescis?

Euripidem quoque M. Varro ait, cum quinque et septuaginta tragoedias scripserit, in quinque solis vicisse, cum eum saepe vincerent aliquot poetae ignavissimi.

Menandrum autem alii centum octo, partim centum novem reliquisse comoedias ferunt.

Sed Apollodori, scriptoris celebratissimi, hos de Menandro versus legimus in libro qui Chronica inscriptus est: Κηφισιεὺς ὢν ἐκ Διοπείθους πατρός, Πρὸς τοῖσιν ἑκατὸν πέντε γράψας δράματα Ἐξέλιπε, πεντήκοντα καὶ δυεῖν ἐτῶν.

Ex istis tamen centum et quinque omnibus, solis eum octo vicisse, idem Apollodorus eodem in libro scripsit.

Argument 
						 Nequaquam esse verum, quod minutis quibusdam rhetoricae artificibus videatur, M. Ciceronem in libro quem De Amicitia scripsit vitioso argumento usum, ἀμφισβητούμενον ἀντὶ ὁμολογουμένου posuisse; totumque id consideratius tractatum exploratumque.

M. CICERO, in dialogo cui titulus est Laelius vel De Amicitia, docere volens amicitiam non spe expectationeque utilitatis neque pretii mercedisque causa colendam, sed quod ipsa per sese plena virtutis honestatisque sit expetendam diligendamque esse, etiamsi nihil opis nihilque emolumenti ex ea percipi queat, hac sententia atque his verbis usus est eaque dicere facit C. Laelium, sapientem virum, qui Publii Africani fuerat amicissimus: Quid enim?

Africanus indigens mei? Ne
							
							 
							ego quidem illius. Sed ego admiratione quadam virtutis eius, ille vicissim opinione fortasse nonnulla quam de meis moribus habebat me dilexit; auxit benivolentiam consuetudo. Sed quamquam utilitates multae et magnae consecutae sunt, non sunt tamen ab earum spe causae diligendi profectae. Ut enim benefici liberalesque sumus, non ut exigamus gratiam—neque enim beneficium faeneramur, sed natura propensi ad liberalitatem sumus—, sic amicitiam non spe mercedis adducti, sed quod omnis eius fructus in ipso amore inest, expetendam putamus.

Hoc cum legeretur in coetu forte hominum doctorum, rhetoricus quidam sophista, utriusque linguae callens, haut sane ignobilis ex istis acutulis et minutis doctoribus qui τεχνικοί appellantur, atque in disserendo tamen non impiger, usum esse existimabat argumento M. Tullium non probo neque apodictico, sed eiusdem quaestionis, cuius esset ea ipsa res de qua quaereretur; verbisque id vitium Graecis appellat, quod accepisset ἀμφισβητούμενον ἀντὶ ὁμολογουμένου.

Nam beneficos, inquit, et liberales sumpsit ad confirmandum id quod de amicitia dicebat, cum ipsum illud et soleat quaeri et debeat, quisquis liberaliter et benigne facit, qua mente quoque consilio benignus liberalisque sit? utrum, quia mutuam gratiam speret et eum in quem benignus sit ad parem curam sui provocet, quod facere plerique omnes videntur, an, quia natura sit benivolus benignitasque eum per sese ipsa et liberalitas delectet sine ulla recipiendae gratiae procuratione, quod est omnium ferme rarissimum?

Argumenta autem censebat aut probabilia esse debere aut perspicua et minime controversa, idque apodixin vocari dicebat, cum ea quae dubia aut obscura sunt, per ea quae ambigua non sunt inlustrantur.

Atque, ut ostenderet beneficos liberalesque ad id quod de amicitia quaereretur quasi argumentum exemplumve sumi non oportere, Eodem, inquit, simulacro eademque rationis imagine amicitia invicem pro argumento sumi potest, si quis adfirmet homines beneficos liberalesque esse debere, non spe aliqua compendii, set amore et studio honestatis.

Poterit enim consimiliter ita dicere: Namque, ut amicitiam non spe utilitatis amplectimur, sic benefici liberalesque non gratiae reciperandae studio esse debemus.

Poterit sane, inquit, ita dicere, sed neque amicitia liberalitati neque liberalitas amicitiae praebere argumentum potest, cum de utraque pariter quaeratur.

Haec ille rhetoricus artifex dicere quibusdam videbatur perite et scienter, sed videlicet eum vocabula rerum vera ignoravisse.

Nam beneficum et liberalem Cicero appellat, ita ut philosophi appellandum esse censent, non eum qui, ut ipse ait, beneficia faeneratur, sed qui benigne facit, nulla tacita
						
						 
						ratione ad utilitates suas redundante.

Non ergo obscuro neque ambiguo argumento usus est, sed certo atque perspicuo, siquidem, qui vere beneficus liberalisque est, qua mente bene aut liberaliter facit non quaeritur.

Aliis enim longe nominibus appellandus est, si, cum talia facit, sui potius quam alterius iuvandi causa facit.

Processisset autem argutatori isti fortassean reprehensio, si Cicero ita dixisset: Ut enim benefice liberaliterque facimus, non ut exigamus gratiam ; videretur enim benefice facere etiam in non beneficum cadere posse, si id per aliquam circumstantiam fieret, non per ipsam perpetuae benignitatis constantiam.

Sed cum beneficos liberalesque dixerit neque alius modi isti sint quam cuius esse eos supra diximus, inlotis, quod aiunt, pedibus et verbis reprehendit doctissimi viri orationem.

Argument 
						 Falsum esse, quod Verrius Flaccus, in libro secundo quos De Obscuris M. Catonis composuit, de servo recepticio scriptum reliquit.

M. CATO Voconiam legem suadens verbis hisce usus est: Principio vobis mulier magnam dotem adtulit; tum magnam pecuniam recipit, quam in viri potestatem non conmittit, eam pecuniam viro mutuam dat; postea, ubi irata facta est, servum recepticium sectari atque flagitare virum iubet.

Quaerebatur, servus recepticius quid esset. Libri statim quaesiti allatique sunt Verrii Flacci De Obscuris Catonis. In libro secundo scriptum et inventum est, recepticium servum dici nequam et nulli pretii, qui, cum venum esset datus, redhibitus ob aliquod vitium receptusque sit.

Propterea, inquit, servus eiusmodi sectari maritum et flagitare pecuniam iubebatur, ut eo ipso dolor maior et contumelia gravior viro fieret, quod eum servus nihili petendae pecuniae causa conpellaret.

Cum pace autem cumque venia istorum, si qui sunt, qui Verrii Flacci auctoritate capiuntur, dictum hoc sit.

Recepticius enim servus, in ea re quam dicit Cato, aliud omnino est quam Verrius scripsit.

Atque id cuivis facile intellectu est; res enim procul dubio sic est: quando mulier dotem marito dabat, tum quae ex suis bonis retinebat neque ad virum tramittebat, ea recipere dicebatur, sicuti nunc nune quoque in venditionibus recipi dicuntur, quae excipiuntur neque veneunt.

Quo verbo Plautus quoque in Trinummo usus est in hoc versu: Postículum hoc recépit,
							
							 
							cum aedis véndidit, id est: cum aedis vendidit, particulam quandam quae post eas aedis erat non vendidit, sed retinuit.

Ipse etiam Cato mulierem demonstrare locupletem volens: Mulier, inquit, et magnam dotem dat et magnam pecuniam recipit, hoc est: et magnam dotem dat et magnam pecuniam retinet.

Ex ea igitur re familiari, quam sibi dote data retinuit, pecuniam viro mutuam dat.

Eam pecuniam cum viro forte irata repetere instituit, adponit ei flagitatorem servum recepticium, hoc est proprium servum suum, quem cum pecunia reliqua receperat neque dederat doti, sed retinuerat; non enim servo mariti imperare hoc mulierem fas erat, sed proprio suo.

Plura dicere quibus hoc nostrum tuear supersedeo; ipsa enim sunt per sese evidentia et quod a Verrio dicitur et a nobis; quod utrum ergo videbitur cuique verius, eo utatur.

Argument 
						 Verba haec ex Atinia lege: quod subruptum erit, eius rei aeterna auctoritas esto, P. Nigidio et Q. Scaevolae visa esse non minus de praeterito furto quam de futuro cavisse.

LEGIS veteris Atiniae verba sunt: Quod subruptum erit, eius rei aeterna auctoritas esto.

Quis aliud putet in hisce verbis quam de tempore tantum futuro legem loqui?

Sed Q. Scaevola patrem suum et Brutum et Manilium, viros adprime doctos, quaesisse ait dubitasseque utrumne in post facta modo furta lex valeret an etiam in ante facta; quoniam subruptum erit utrumque tempus videretur ostendere, tam praeteritum quam futurum.

Itaque P. Nigidius, civitatis Romanae doctissimus, super dubitatione hac eorum scripsit in tertio vicesimo Grammaticorum Commentariorum. Atque ipse quoque idem putat, incertam esse temporis demonstrationem,

sed anguste perquam et obscure disserit, ut signa rerum ponere videas ad subsidium magis memoriae suae quam ad legentium disciplinam.

Videbatur tamen hoc dicere, suum verbum et est esse et erit ; quando per sese ponuntur, habent atque retinent tempus suum, cum vero praeterito iunguntur, vim temporis sui amittunt et in praeteritum contendunt.

Cum enim dico: in campo est et in comitio est, tempus instans significo; item cum dico in campo erit, tempus futurum demonstro; at cum dico: factum est, scriptum est, subruptum est, quamquam est verbum temporis est praesentis, confunditur tamen cum praeterito et praesens esse desinit.

Sic igitur, inquit, etiam istud quod in lege est; si dividas separesque duo verba haec subruptum et erit, ut sic audias subruptum erit, 
							
							 
							tamquam certamen certanien erit aut sacrificium erit, tum turn videbitur lex in postfuturum loqui; si vero copulate permixteque dictum intellegas, ut subruptum erit non duo, sed unum verbum sit idque unitum
							
							 
							patiendi declinatione sit, Tum hoc verbo non minus praeteritum tempus ostenditur quam futurum.

Argument 
						 In sermonibus apud mensam Tauri philosophi quaeri agitarique eiusmodi solita: cur oleum saepe et facile, vina rarius congelascant, acetum haut fere umquam et quod aquae fluviorum fontiumque durentur, mare gelu non duretur.

PHILOSOPHUS TAURUS accipiebat nos Athenis cena plerumque ad id diei ubi iam vesperaverat;

id enim est tempus istic cenandi. Frequens eius cenae fundus et firmamentum omne erat aula una lentis Aegyptiae et cucurbitae inibi minutim caesae.

Ea quodam die ubi paratis et expectantibus nobis adlata atque inposita mensae est, puerum iubet Taurus oleum in aulam indere.

Erat is puer genere Atticus, ad annos maxime natus octo, festivissimis aetatis et gentis argutiis scatens.

Gutum Samium ore tenus inprudens inanem, tamquam si inesset oleum, adfert convertitque eum et, ut solitum est, circumegit per omnem partem aulae manum:
						
						 
						nullum inde ibat oleum.

Aspicit puer gutum atrocibus oculis stomachabundus et concussum vehementius iterum in aulam vertit;

idque cum omnes sensim atque summissim rideremus, tum puer Graece, et id quidem perquam Attice μὴ γελᾶτε, inquit, ἔνι τοὔλαιον· ἀλλʼ οὐκ ἴστε, οἷα φρίκη περὶ τὸν ὄρθρον γέγονε τήμερον; κεκρυστάλλωται.

Verbero, inquit ridens Taurus, nonne is curriculo atque oleum petis? 
					 Sed cum puer foras emptum isset, nihil ipse ista mora offensior: Aula, inquit, oleo indiget et, ut video, intolerandum fervit; cohibeamus manus atque interea, quoniam puer nunc admonuit solere oleum congelascere, consideremus cur oleum quidem saepe et facile, set vina rarenter congelascant?

Atque aspicit me et iubet quid sentiam dicere.

Tum ego respondi coniectare me vinum idcirco minus cito congelascere, quod semina quaedam caldoris in sese haberet essetque natura ignitius, ob eamque rem dictum esse ab Homero αἴθοπα οἶνον, non, ut alii putarent, propter colorem.

Est quidem, inquit Taurus, ita ut dicis; nam ferme convenit vinum, ubi potum est, calefacere corpora.

Sed non secus oleum quoque calorificum est neque minorem vim in corporibus calefaciendis habet.

Ad hoc, si istaec quae calidiora sunt difficilius gelu coguntur, congruens est ut quae frigidiora sunt facile cogantur.

Acetum autem omnium maxime frigorificum est atque id numquam tamen concrescit.

Num igitur magis causa oleo coaguli celerioris in levitate est? Faciliora enim ad coeundum videntur quae levatiora levioraque sunt.

Praeterea id quoque ait quaeri dignum, cur fluviorum et fontium aquae gelu durentur, mare omne incongelabile sit. Tametsi Herodotus, inquit, historiae scriptor, contra omnium ferme qui haec quaesiverunt opinionem, scribit mare Bosporicum, quod Cimmerium appellatur, earumque partium mare omne quod Scythicum dicitur, gelu stringi et consistere.

Dum haec Taurus, interea puer venerat et aula deferbuerat tempusque esse coeperat edendi et tacendi.

Argument 
						 De notis litterarum quae in C. Caesaris epistulis reperiuntur; deque aliis clandestinis litteris ex vetere historia petitis;
							
							 
							et quid σκυτάλη sit Laconica.

LIBRI sunt epistularum C. Caesaris ad C. Oppium et Balbum Cornelium, qui rebus eius absentis curabant.

In his epistulis quibusdam in locis inveniuntur litterae singulariae sine coagmentis syllabarum, quas tu putes positas incondite; nam verba ex his litteris confici nulla possunt.

Erat autem conventum inter eos clandestinum de commutando situ litterarum, ut in scripto quidem alia aliae locum et nomen teneret, sed in legendo locus cuique suus et potestas restitueretur;

quaenam vero littera pro qua scriberetur, ante is, sicuti dixi, conplacebat qui hane scribendi latebram parabant.

Est adeo Probi grammatici commentarius satis curiose factus De Occulta Litterarum Significatione in Epistularum C. Caesaris Scriptura.

Lacedaemonii autem veteres, cum dissimulare et occultare litteras publice ad imperatores suos missas volebant, ne, si ab hostibus eae captae
						
						 
						forent, consilia sua noscerentur, epistulas id genus factas mittebant.

Surculi duo erant teretes, oblonguli, pari crassamento eiusdemque longitudinis, derasi atque ornati consimiliter;

unus imperatori in bellum proficiscenti dabatur, alterum domi magistratus cum iure
						
						 
						atque cum signo habebant.

Quando usus venerat litterarum secretiorum, circum eum surculum lorum modicae tenuitatis, longum autem quantum rei satis erat, conplicabant, volumine rotundo et simplici, ita uti orae adiunctae undique et cohaerentes lori, quod plicabatur, coirent.

Litteras deinde in eo loro per transversas iuncturarum oras versibus a summo ad imum proficiscentibus inscribebant;

id lorum litteris ita perscriptis revolutum ex surculo imperatori commenti istius conscio mittebant;

resolutio autem lori litteras truncas atque mutilas reddebat membraque earum et apices in partis diversissimas spargebat;

propterea, si id lorum in manus hostium inciderat, nihil quicquam coniectari ex eo scripto quibat;

sed ubi ille ad quem erat missum acceperat, surculo conpari, quem habebat, a
						
						 
						capite ad finem, proinde ut debere fieri sciebat, circumplicabat, atque ita litterae per eundem ambitum surculi coalescentes rursum coibant integramque et incorruptam epistulam et facilem legi praestabant.

Hoc genus epistulae Lacedaemonii σκυτάλην appellant.

Legebamus id quoque in vetere historia rerum Poenicarum, virum indidem quempiam inlustrem—sive ille Hasdrubal sive quis alius est non retineo—epistulam scriptam super rebus arcanis hoc modo abscondisse:

pugillaria nova, nondum etiam cera inlita, accepisse,
						
						 
						litteras in lignum incidisse, postea tabulas, uti solitum est, cera conlevisse easque tabulas, tamquam non scriptas, cui facturum id praedixerat misisse; eum deinde ceram derasisse litterasque incolumes ligno incisas legisse.

Est et alia in monumentis rerum Graecarum profunda quaedam et inopinabilis latebra, barbarico astu excogitata.

Histiaeus nomine fuit, loco natus in terra Asia non ignobili.

Asiam tunc tenebat imperio rex Darius.

Is Histiaeus, cum in Persis apud Darium esset, Aristagorae cuipiam res quasdam occultas nuntiare furtivo scripto volebat.

Comminiscitur opertum hoc litterarum admirandum. Servo suo diu oculos aegros habenti capillum ex capite omni tamquam medendi gratia deradit caputque eius leve in litterarum formas conpungit.

His litteris quae voluerat perscripsit, hominem postea quoad capillus adolesceret domo continuit.

Ubi id factum est, ire ad Aristagoran iubet et Cum ad eum, inquit,

veneris, mandasse me dicito ut caput tuum, sicut nuper egomet feci, deradat.

Servus, ut imperatum erat, ad Aristagoran venit mandatumque domini adfert.

Atque ille id non esse frustra ratus, quod erat mandatum fecit. Ita litterae perlatae sunt.

Argument 
						 Quid de versibus Vergilii Favorinus existumarit, quibus in describenda flagrantia montis Aetnae Pindarum poetam secutus est; conlataque ab eo super eadem re utriusque carmina et diiudicata.

FAVORINUM philosophum, cum in hospitis sui Antiatem villam aestu anni concessisset nosque ad eum videndum Roma venissemus, memini super Pindaro poeta et Vergilio in hunc ferme modum disserere:

Amici, inquit, familiaresque P. Vergilii, in his quae de ingenio moribusque eius memoriae tradiderunt, dicere eum solitum ferunt parere se versus more atque ritu ursino.

Namque ut illa bestia fetum ederet ineffigiatum informemque lambendoque id postea quod ita edidisset conformaret et fingeret, proinde ingenii quoque sui partus recentes rudi esse facie et inperfecta, sed deinceps tractando colendoque reddere iis se oris et vultus liniamenta.

Hoc virum iudicii subtilissimi ingenue atque vere dixisse, res, inquit, indicium facit.

Nam quae reliquit perfecta expolitaque quibusque inposuit census atque dilectus sui supremam manum,

omni poeticae venustatis laude florent; sed quae procrastinata sunt ab eo, ut post recenserentur, et absolvi, quoniam mors praeverterat, nequiverunt, nequaquam poetarum elegantissimi nomine atque iudicio digna sunt.

Itaque cum morbo obpressus adventare mortem viderat, petivit oravitque a suis amicissimis inpense, ut Aeneida, quam nondum satis elimavisset, adolerent.

In his autem, inquit, quae videntur retractari et corrigi debuisse, is maxime locus est qui de monte Aetna factus est. Nam cum Pindari, veteris poetae, carmen quod de natura atque flagrantia montis eius compositum est, aemulari vellet, eiusmodi sententias et verba molitus est, ut Pindaro quoque ipso, qui nimis opima pinguique esse facundia existimatus est, insolentior hoc quidem in loco tumidiorque sit.

Atque uti vosmet ipsos, inquit, eius quod dico arbitros faciam, carmen Pindari quod est super monte Aetna, quantulum est mihi memoriae, dicam: Τᾶς Τᾶς ἐρεύγονται μὲν ἀπλάτου πυρὸς ἁγνόταται Ἐκ μυχῶν παγαί· ποταμοὶ δʼ ἁμέροισιν μὲν προχέοντιμυχῶν παγαί· ποταμοὶ δʼ ἁμέροισιν μὲν προχέοντι ῥόον καπνοῦ Αἴθωνʼ· ἀλλʼ ἐν ὄρφναισιν πέτρας Φοίνισσα κυλινδομένα φλὸξ ἐς βαθεῖαν φέρει πόντου πλάκα σὺν πατάγῳ. Κεῖνο δʼ Ἀφαίστοιο κρουνοὺς ἑρπετὸν Δεινοτάτους ἀναπέμπει· τέρας μὲν θαυμάσιον προσιδέσθαι, θαῦμα δὲ καὶ παρεόντων ἀκοῦσαι.

Audite nunc, inquit, Vergilii versus, quos inchoasse eum verius dixerim, quam fecisse: Portus ab accessu ventorum inmotus et ingens Ipse, sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis Interdumque atram prorumpit ad aethera nubem, Turbine fumantem piceo et candente favilla, Adtollitque globos flammarum et sidera lambit; Interdum scopulos avulsaque viscera montis Erigit eructans liquefactaque saxa sub auras Cum gemitu glomerat fundoque exaestuat imo.

Iam principio, inquit, Pindarus, veritati magis obsecutus, id dixit quod res erat quodque istic usu veniebat quodque oculis videbatur videlatur , interdius fumare Aetnam, noctu flammigare;

Vergilius autem, dum in strepitu sonituque verborum conquirendo laborat, utrumque tempus, nulla discretione facta, confudit.

Atque ille Graecus quidem fontes imitus
										
										 
										ignis eructari et fluere amnes fumi et flammarum fulva et tortuosa volumina in plagas maris ferre, quasi quosdam igneos angues, luculente dixit;

at hic noster atram nubem turbine piceo et favilla fumantem ῥόον καπνοῦ αἴθωνα interpretari volens, crasse et inmodice congessit,

globos quoque flammarum flammmarum , quod ille κρουνούς dixerat, duriter et ἀκύρως transtulit.

Item quod ait: sidera lambit, vacanter hoc etiam, inquit, accumulavit et inaniter.

Neque non id quoque inenarrabile esse ait et propemodum insensibile, quod nubem atram fumare dixit turbine piceo et favilla candente.

Non enim fumare, inquit, solent neque atra esse quae sunt candentia; nisi si candenti dixit pervulgate et inproprie pro ferventi favilla, non pro ignea et relucenti. Nam candens scilicet a candore dictum, non a calore.

Quod saxa autem et scopulos eructari et erigi eosdemque ipsos statim liquefieri et gemere atque glomerari sub auras dixit, hoc, inquit, nec a Pindaro scriptum nec umquam fando auditum et omnium, quae monstra dicuntur, monstruosissimum est.

Argument 
						 Quod Plutarchus in libris Symposiacis opinionem Platonis de habitu atque natura stomachi, fistulaeque eius quae τραχεῖα dicitur, adversum Erasistratum medicum tutatus est, auctoritate adhibita antiqui medici Hippocratis.

ET Plutarchus et alii quidam docti viri reprehensum esse ab Erasistrato, nobili medico, Platonem Platonern scripsere, quod potum dixit defluere ad pulmonem eoque satis humectato demanare per eum, quia sit rimosior, et confluere inde in vesicam, errorisque istius fuisse Alcaeum ducem, qui in poematis suis scriberet: Τέγγε πνεύμονα οἴνῳ· τὸ γὰρ ἄστρον περιτέλλεται,

ipsum autem Erasistratum dicere duas esse quasi canaliculas quasdam vel fistulas easque ab oris faucibus proficisci deorsum, per earumque alteram deduci delabique in stomachum esculenta omnia et posculenta
						
						 
						ex eoque ferri in ventriculum, quae Graece appellatur; ἡ κάτω κοιλία, atque ibi subigi digerique, ac deinde aridiora ex his recrementa in alvum convenire, quod Graece κόλον dicitur, humidiora per renes in vesicam.

Per alteram autem fistulam, quae Graece nominatur τραχεῖα ἀρτηρία, spiritum a summo ore in pulmonem atque inde rursum in os et in nares commeare,

perque eandem viam vocis quoque fieri meatum ac, ne potus cibusve aridior, quem oporteret in stomachum ire, procideret ex ore labereturque in eam fistulam per quam spiritus reciprocatur, eaque offensione intercluderetur animae via, inpositam esse arte quadam et ope naturae inde apud duo ista foramina, quae dicitur ἐπιγλωττίς, quasi claustra quaedam mobilia, coniventia vicissim et resurgentia,

eamque ἐπιγλωττίδα inter edendum bibendumque operire atque protegere τὴν τραχεῖαν ἀρτηρίαν, ne quid ex esca potuve incideret in illud quasi aestuantis animae iter; ac propterea nihil humoris influere in pulmonem ore ipso arteriae communito. Haec Erasistratus medicus adversum Platonem.

Sed Plutarchus in libro
						
						 
						 Symposiacorum auctorem Platonis sententiae Hippocraten dicit fuisse idemque esse opinatos et Philistiona Locrum et Dioxippum Hippocraticum, veteres medicos et nobiles; atque illam, de qua Erasistratus dixerat, ἐπιγλωττίδα non idcirco eo in loco constitutam, ne quid ex potu influeret in arteriam; nam pulmoni quoque fovendo rigandoque utiles necessariosque humores videri, set adpositam quasi moderatricem quandam et arbitram prohibendi admittendive quod ex salutis usu foret, uti edulia quidem omnia defenderet ab arteria depelleretque in stomachum, potum autem partiretur inter stomachum et pulmonem et quod ex eo admitti in pulmonem per arteriam deberet, non rapidum id neque universum, sed quadam quasi obice sustenta tum ac repressum sensim paulatimque tramitteret atque omne reliquum in alteram stomachi fistulam derivaret.

Argument 
						 De materiis infamibus, quas Graeci ἀδόξους appellant, a Favorino exercendi gratia disputatis.

INFAMES materias, sive quis mavult dicere inopinabiles, quas Graeci ἀδόξους ὑποθέσεις appellant, et veteres adorti sunt, non sophistae solum, sed philosophi quoque, et noster Favorinus oppido quam libens in eas materias se
						
						 
						deiciebat,
						
						 
						vel ingenio expergificando ratus idoneas vel exercendis argutiis vel edomandis usu difficultatibus;

sicuti, cum Thersitae laudes quaesivit et cum febrim quartis diebus recurrentem laudavit, lepida sane multa et non facilia inventu in utramque causam dixit eaque scripta in libris reliquit.

Sed in febris laudibus testem tested etiam Platonem produxit, quem scripsisse ait qui quartanam passus convaluerit viresque integras recuperaverit, fidelius constantiusque postea valiturum. Atque inibi in
						
						 
						isdem laudibus non hercle hac sententiola invenuste lusit:

Versus, inquit, est longo hominum aevo probatus: Ἄλλοτε μητρυιὴ πέλει ἡμέρη, ἄλλοτε μήτηρ. Eo versu significatur, non omni die bene esse posse, sed isto bene atque alio male.

Quod cum ita sit, inquit, ut in rebus humanis bene aut male vice alterna sit, haec biduo medio intervallata febris quanto est fortunatior, in qua est μία μητρυιά, δύο μητέρες!

Argument 
						 Quin particula quot qualesque varietates significationis habeat et quam saepe in veterum scriptis obscura sit.

QUIN particula, quam grammatici coniunctionem appellant, variis modis sententiisque conectere orationem videtur.

Aliter enim dici putatur, cum quasi increpantes vel interrogantes vel exhortantes dicimus quin venis? quin legis? quin fugis? aliter, cum ita confirmamus: non dubium est, quin M. Tullius omnium sit eloquentissimus, aliter autem, cum sic componimus, quod quasi prior videtur contrarium: non idcirco causas Isocrates non defendit, quin id utile esse et honestum existumarit ;

a quo illa significatio non abhorret, quae est in tertia Origine M. Catonis. Haut eos, inquit, eo postremum scribo, quin populi et boni et strenui sient.

In secunda quoque Origine M. Cato non longe secus hac particula usus est: Neque satis, inquit, habuit quod eum in occulto vitiaverat, quin eius famam prostitueret.

Praeterea animadvertimus Quadrigarium in octavo Annalium particula ista usum esse obscurissime. Verba ipsius posuimus: Romam venit; vix superat quin triumphus decernatur.

Item in sexto Annali eiusdem verba haec sunt: Paene factum est quin castra relinquerent atque cederent hosti.

Non me autem praeterit dicere aliquem posse de summo pectore nil esse in his verbis negotii;

nam quin utrobique positum pro ut planissimumque esse, si ita dicas: Romam venit; vix superat, ut triumphus decernatur ; item alio in loco: Paene factum est, ut castra relinquerent atque cederent hosti.

Sed utantur sane, qui tam expediti sunt, perfugiis commutationum in verbis quae non intelleguntur, utantur tamen, ubi id facere poterunt, verecundius.

Hanc particulam de qua dicimus, nisi si quis didicerit compositam copulatamque esse neque vim tantum coniungendi habere, sed certa quadam significatione factam, numquam profecto rationes ac varietates istius comprehensurus est.

Quod quia longioris dissertationis est, poterit, cui otium est, reperire hoc in P. Nigidii Commentariis, quos Grammaticos inscripsit.

Argument 
						 Sententiae ex Publili mimis Miminis selectae lepidiores.

PUBLILIUS mimos scriptitavit. Dignus habitus est qui subpar Laberio iudicaretur.

C. autem Caesarem ita Laberii maledicentia et adrogantia offendebat, ut acceptiores sibi esse Publili quam Laberii mimos praedicaret.

Huius Publili sententiae feruntur pleraeque lepidae et ad communem sermonum usum commendatissimae, ex quibus sunt istae singulis versibus circumscriptae,

quas libitum hercle est adscribere: Malum est consilium quód mutari nón potest. Beneficium dando accépit, qui dignó dedit. Ferás, non culpes, quód vitari nón potest. Cui plús licet, quam pár est, plus vult, quám licet. Comés facundus in via pro véhiculo est. Frugálitas miséria est rumorís boni. Herédis fletus súb persona risus est. Furór fit laesa saépius patiéntia. Inprobe Neptúnum accusat, qui iterum naufragiúm facit. Ita amicum amicumi habeas pésse ut facile
							
							 
							fieri hunc inimicúm putes. Veterém ferendo iniúriam invités novam. Numquám periclum síne periclo vincitur. Nimium áltercando veritas amíttitur. Pars bénefici est, quod pétitur si bellé neges.

Argument 
						 Quod Carneades Academicus elleboro elleloro stomachum purgavit, scripturus scriptures adversus Zenonis Stoici decreta deereta ; deque natura medellaque ellebori ellelori candidi et nigri.

CARNEADES Academicus, scripturus adversum Stoici Zenonis libros, superior corporis elleboro candido purgavit, ne quid ex corruptis in stomacho humoribus ad domicilia usque animi redundaret et instantiam

vigoremque mentis labefaceret; tanta cura tantoque apparatu appparatu sui vir ingenio praestanti ad refellenda quae scripserat Zeno aggressus;

idque cum in historia Graeca legissem, quod elleboro candido scriptum erat, quid esset quaesivi.

Tum comperi duas species ellebori esse discerniculo coloris insignes, candidi et nigri; eos autem colores non in semine ellebori neque in virgultis, sed in radice dinosci; candido stomachum et ventrem superiorem vomitionibus purgari; nigro alvum, quae inferior vocatur, dilui, utriusque esse hanc vim, ut humores humrores noxios in quibus causae morborum sunt extrahant.

Esse autem periculum ne inter causas morborum, omni corporum via patefacta, ea quoque ipsa, in quibus causa vivendi est, effluant
						
						 
						amissoque omni naturalis alimoniae fundamento homo exhaustus intereat.

Set elleborum sumi posse tutissime in insula Anticyra Plinius Secundus in libris Naturalis Historiae scripsit. Propterea Livium Drusum, qui tribunus plebi fuit, cum morbum qui comitialis dicitur pateretur, Anticyram navigasse et in ea insula elleborum bibisse ait, atque ita inorbo liberatum.

Praeterea scriptum legimus Gallos in venatibus tinguere elleboro sagittas, quod his ictae, exanimatae ferae teneriores ad epulas fiant; sed propter ellebori contagium vulnera ex sagittis facta circumcidere latius dicuntur.

Argument 
						 Anates Ponticas vim habere venenis digerendis potentem; atque inibi de Mitridati regis in id genus medicamentis medicainentum sollertia.

ANATES Ponticas dicitur edundis vulgo venenis victitare.

Scriptum etiam a Lenaeo, Cn. Pompei liberto, Mitridatem illum Ponti regem medicinae rei et remediorum id genus sollertem fuisse solitumque earum sanguine miscere medicamentis quae digerendis venenis valent, eumque sanguinein vel potentissimum esse in ea confectione;

ipsum autem regem adsiduo talium medellarum usu a clandestinis epularum insidiis cavisse,

quin et scientem quoque ultro et ostentandi gratia venenum rapidum et velox saepenumero hausisse, atque id tamen sine noxa fuisse.

Quamobrem postea, cum proelio victus in ultima regni refugisset et mori decrevisset, venena violentissima festinandae necis causa frustra expertus, suo se ipse gladio transegit.

Huius regis antidotus celebratissima est, quae Mitridatios vocatur.

Argument 
						 Mitridatem, Ponti regem, quinque
							
							 
							et viginti gentium linguis locutum; Quintumque Ennium tria corda habere sese dixisse, quod tris linguas percalluisset, Graecam, Oscam, Latinam.

QUINTUS ENNIUS tria corda habere sese dicebat, quod loqui Graece et Osce et Latine sciret.

Mitridates autem, Ponti atque Bithyniae rex inclutus, qui a Cn; Pompeio bello superatus est, quinque
						
						 
						et viginti gentium quas sub dicione habuit linguas percalluit earumque omnium gentium viris haut umquam per interpretem conlocutus est, sed ut quemque ab eo appellari usus fuit, proinde lingua et oratione ipsius non minus scite quam si gentilis eius esset locutus est.

Argument 
						 Quod M. Varro C. Sallustium. historiae scriptorem, deprehensum ab Annio Milone in adulterio scribit et loris caesum pecuniaque data dimissum dimrissum .

M. VARRO, in litteris atque vita fide homo multa et gravis, in libro quem inscripsit
						
						 
						 Pius aut De Pace, C. Sallustium scriptorem seriae illius et severae orationis, in cuius historia notiones censorias fieri atque exerceri videmus, in adulterio deprehensum ab Annio Milone loris bene caesuin dicit et, cum dedisset pecuniam, dimissum.

Argument 
						 Quid Epictetus philosophus dicere solitus sit hominibus honinibus nequam neuam et inpuris, disciplinas philosophiae philosoplhiae studiose tractantibus; et quae duo verba observanda praeceperit omnium omniuni rerum longe lone saluberrima.

Favorinum FAVOINUM ego audivi dicere Epictetum philosophum dixisse plerosque istos, qui philosophari philosohari viderentur, philosophos esse huiuscemodi eiuscemodi ἄνευ τοῦ πράττειν, μέχρι τοῦ λέγειν ; id significat factis procul, verbis tenus.

Iam illud est vehementius quod Arrianus solitum eum dictitare, in libris quos de dissertationibus eius composuit, scriptum reliquit.

Nam cum, inquit, animadverterat hominem pudore amisso, inportuna industria, corruptis moribus, audacem, confidentem lingua ceteraque omnia praeterquam animam procurantem, istiusmodi hominem cum viderat studia quoque et disciplinas philosophiae contrectare et physica adire et meditari dialectica multaque id genus theoremata auspicari sciscitarique, inclamabat deum atque horminum fidem ac plerumque inter clamandum his eum verbis increpabat: Ἄνθρωπε, ποῦ βάλλεις; σκέψαι εἰ κεκάθαρται τὸ ἀγγεῖον· ἂν γὰρ εἰς τὴν οἴησιν αὐτὰ βάλλῃς, ἀπώλετο· ἢν σαπῇ, οὖρον ἢ ὄξος γένοιτο ἢ εἴ τι τούτων χεῖρον .

Nil profecto his verbis gravius, nil verius, quibus declarabat maximus philosophorum, litteras atque doctrinas philosophiae, cum in hominem falsum atque degenerem tamquam in vas spurcum atque pollutum influxissent, verti, mutari, corrumpi et, quod ipse κυνικώτερον ait, urinam fieri aut si quid est urina spurcius.

Praeterea idem ille Epictetus, quod ex eodem Favorino audivimus, solitus dicere est duo esse vitia multo omnium gravissima ac taeterrima, intolerantiam et incontinentiam, cum aut iniurias quae sunt ferendae non toleramus neque ferimus, aut a quibus rebus voluptatibusque nos tenere debemus, non tenemus.

Itaque, inquit, si quis haec duo verba cordi habeat eaque sibi imperando atque observando curet, is erit pleraque inpeccabilis vitamque vivet tranquillissimam. Verba haec duo dicebat: ἀνέχου et ἀπέχου.

Argument 
						 Verba sumpta sumnpta ex Symposio Slnmposio Platonis Pllatonis , numeris rumeris 
							
							 
							coagmentisque verborum scite modulateque lmodtulatequc apta,
							
							 
							 exercendi exerxcendi gratia in Latinam orationem versa.

Symposium SYIMPOSIUMI Platonis apud philosophum Taurum legebatur.

Verba illa Pausaniae inter convivas amorem vice sua laudantis, ea verba ita prorsum amavimus, ut meminisse etiam studuerimus studuerinius .

Sunt adeo, quae meminimus, verba haec: Πᾶσα γὰρ πρᾶξις ὧδε ἔχει· αὐτὴ ἐφʼ αὑτῆς πραττομένη οὔτε καλὴ οὔτε αἰσχρά· οἷον ὃ νῦν ἡμεῖς ποιοῦμεν, ἢ πίνειν ἢ ᾁδειν ἢ διαλέγεσθαι. οὐκ ἔστι τούτων αὐτὸ καθʼ αὑτὸ καλὸν αὐδέν, ἀλλʼ ἐν τῇ πράξει, ὡς ἂν πραχθῇ, τοιοῦτον ἀπέβη· καλῶς μὲν γὰρ πραττόμενον καὶ ὀρθῶς καλὸν γίγνεται, μὴ ὀρθῶς δὲ αἰσχρόν· οὕτω δὴ καὶ τὸ ἐρᾶ, καὶ ὁ Ἔρως οὐ πᾶς ἐστὶν καλὸς οὐδὲ ἄξιος ἐγκωμιάζεσθαι, ἀλλʼ ὁ καλῶς προτρέπων ἐρᾶν.

Haec verba ubi lecta sunt, atque ibi Taurus mihi Heus, inquit, tu, rhetorisce, —sic enim me in principio prinicipio recens in diatribam acceptum accelptum appellitabat, existimans eloquentiae unius extundendae gratia Athenas venisse,— videsne, inquit, ἐνφύμημα crebrum et coruscum et convexun brevibusque et rotundis numeris cum quadam qualdam aequabili circumactione devinctum?

Habesne nobis dicere in libris rhetorum vestrorum tam apte tamque modulate compositam orationem? Sed hos, inquit, tamen numeros censeo videas ὁδοῦ πάρεργον.

Ad ipsa enim Platonis penetralia ipsarumque rerum pondera et dignitates pergendum est, non ad vocularum eius amoenitatem nec ad verborum venustates deversitandum.

Haec admonitio Tauri de orationis Platonicae modulis non modo non repressit, sed instrinxit etiam nos ad elegantiam Graecae orationis verbis Latinis adfectandam;

atque uti quaedam animalium parva et vilia ad imitandum sunt quas res cumque audierint viderintve petulantia, proinde nos ea quae in Platonis oratione demiramur non aemulari quidem, sed lineas umbrasque facere ausi sumus. Velut ipsum hoc est, quod ex isdem illis verbis eius effinximus:

Omne, inquit, omnino factum sic sese habet; neque turpe est, quantum in eo est, neque honestum: velut est, quas nunc facimus ipsi res, bibere, cantare, disserere. Nihil namque horum ipsum ex sese honestum est; quali cum fieret modo factum est, tale extitit; si recte honesteque factum est, tum honestum fit; sin parum recte, turpe fit. Sic amiare; sic amor non honestus omnis neque omnis laude dignus, sed qui facit nos ut honeste lioneste amemus.

Argument 
						 Quibus temporibus post Romam conditam Graeci Romanique inlustres viri floruerint ante secundum bellum Carthaginiensium.

UT conspectum quendam aetatum antiquissimarum, item virorum inlustrium qui in his aetatibus nati fuissent haberemus, ne in sermonibus forte inconspectum aliquid super aetate atque vita clarorum elariorum hominum temere diceremus, sicuti sophista ille ἀπαίδευτος, qui publice nuper disserens Carneaden philosophum a rege Alexandro, Philippi filio, pecunia peciunia donatum et Panaetium Stoicum cum superiore Africano vixisse dixit; lit ut ab istiusmodi istiusinodi , inquam inlquam , temporum aetatumque aetatiunqlue erroribus caveremus, et excerpebiamus ex libris lilris qui chronici appellantur quibus quilus temporibus floruissent Graeci simul atque Romani viri, qui vel ingenio vel imperio nobiles insignesque insigiesque post conditam Romam fuissent ante secundum bellum Carthaginiensium, easque nunc excerptiones nostras variis diversisque in locis factas cursim digessimus. Neque enim id nobis negotium fuit, ut acri atque subtili cura excellentium in utraque gente genlte hominum lomninuim συγχρονισμούς componeremus, sed ut Noctes istae quadamtenus quadamntenus his quoque historiae flosculis leviter iniectis aspergerentur.

Satis autem visum est in hoc conmentario de temporibus paucorum hominum dicere, ex quorum aetatibus de pluribus quoque, quos non nominaremus, haut difficilis coniectura fieri posset.

Incipiemus igitur a Solone claro, quoniam de Homero et Hesiodo inter omnes fere scriptores constitit aetatem eos egisse vel isdem fere temporibus vel Homerum aliquanto antiquiorem, utrumque tamen ante Romam conditam vixisse, Silviis Albae regnantibus, annis post bellum Troianum, ut Cassius in prino Annalium de Homero atque Hesiodo scriptum reliquit, plus centum atque sexaginta, ante Romam autem conditam, ut Cornelius Nepos in primo Chronico de Homero dicit, annis circiter centum et sexaginta.

Solonem ergo accepimus, unum ex illo nobili numero sapientium, leges scripsisse Atheniensium, Tarquinio Prisco Romae regnante, anno regni eius tricesimo tertio.

Servio autem Tullio regnante, Pisistratus Athenis tyrannus fuit, Solone ante in exilium voluntarium profecto, quoniam id ei praedicenti non creditum est.

Postea Pythagoras Samius in Italiam venit, Tarquini filio regnum optinente, cui cognomentum Superbus fuit,

isdemque temporibus occisus est Athenis ab Harmodio Harinodio et Aristogitone Hipparchus, Pisistrati filius, Hippiae tyranni frater Archilochum autem Nepos Cornelius tradit,

Tullo Hostilio Romae regnante, iam tunc fuisse poematis clarum et nobilem.

Ducentesimo deinde et sexagesimo anno post Romam conditam, aut non longe lone amplius, victos esse ab Atheniensibus Atheniensilus Persas memoriae memorial traditum est pugnam illam inclutam Marathoniam, Miltiade duce, qui post eam victoriam damnatus a populo Atheniensi in vinculis publicis mortem obiit.

Tum Aeschylus Athenis tragoediarum poeta celebris fuit. Romae autem istis ferme temporibus tribunos et aediles tum primum prirnum per seditionem sibi plebes creavit ac non diu post Cn. Marcius Coriolanus exagitatus vexatusque a tribunis plebi ad Vulscos,

qui tum hostes erant, a rep. descivit bellumque populo Romano fecit.

Post deinde paucis annis Xerxes rex ab Atheniensibus et pleraque Graecia, Themistocle Thenistocle duce, navali proelio quod ad Salamina factum est victus fugatusque est.

Inde anno fere quarto, Menenio Agrippa, M. Horatio Pulvillo consulibus, bello Veienti apud fluvium Cremeram Fabii sex et trecenti patricii cum familiis families suis universi ab hostibus circumuenti circumvent perierunt.

Iuxta ea tempora Empedocles Agrigentinus in philosophiae naturalis studio floruit.

Romae autem per eas tempestates decemviros legibus scribundis creatos constitit tabulasque ab his primo decem conscriptas, mox alias duas additas.

Bellum deinde in terra Graecia maximum Peloponnensiacum, quod Thucydides memoriae mandavit, coeptum est circa annum fere post conditam Romam trecentesimum vicesimum tertium.

Qua tempestate Olus Postumius Tubertus dictator Romae fuit, qui filium suum, quod contra suum dictum in hostem pugnaverat, securi necavit. Hostes tunc populi Romani fuerunt Fidenates atque Aequi.

In hoc tempore nobiles celebresque erant Sophocles ac deinde Euripides tragici poetae et Hippocrates medicus et philosophus Democritus, quibus Socrates Atheniensis natu quidem posterior fuit, sed quibusdam temporibus isdem vixerunt.

Iam deinde, tribunis militaribus consulari imperio rempublicam Romae regentibus, ad annum fere conditae urbis trecentesimum quadragesimum septimum, triginta illi tyranni praepositi sunt a Lacedaemoniis Atheniensibus et in Sicilia Dionysius superior tyrannidem tenuit, paucisque annis post Socrates Athenis capitis damnatus est et in carcere veneno necatus.

Set
						
						 
						ea fere tempestate Romae M. Furius Camillus dictator fuit fruit et Veios cepit;

ac post non longo tempore bellum Senonicum fuit,

cum Galli Romam praeter Capitolium ceperunt ceplerunt .

Neque multo postea Eudoxus astrologus in terra Graecia nobilitatus est Lacedaemoniique ab Atheniensibus apud Corinthun superati duce Phormione,

et M. Manlius Romae, qui Gallos in obsidione Capitolii obrepentes per ardua depulerat, convictus est consilium de regno occupando inisse, damnatusque damatusque capitis e saxo Tarpeio, ut M. Varro ait, praeceps datus, ut Cornelius autem Nepos scriptum reliquit, verberando necatus est;

eoque ipso anno, qui erat post reciperatam urbem septimus, Aristotelem philosophum natum esse memoriae mandatum est.

Aliquot deinde annis post bellum Senonicum Thebani Lacedaemonios Lacedaemonoios duce Epaminonda Epaminoda apud Leuctra superaverunt

ac brevi post tempore teinpore in urbe Roma lege Licinii Stolonis consules creari etiam ex plebe coepti, cum antea ius non esset nisi ex patriciis gentibus fieri consulem.

Circa annum deinde dcinde urbis conditae quadringentesimum quadlringentesimum Philippus, Amyntae filius, Alexandri pater, regnum Macedoniae adeptus est inque eo tempore Alexander natus est

paucisque inde annis post Plato philosophus ad Dionysium Dioilysium Siciliae tyrannum posteriorem profectus est;

post deinde aliquanto tempore Philippus apud Chaeroneam proelio magno Athenienses vicit.

Tum Demosthenes orator ex eo proelio salutem fuga quaesivit, cumque id ei quod fugerat probrose obiceretur, versu illo notissimo elusit: Ἀνήρ, inquit, ὁ φεύγων καὶ πάλιν μαχήσεται. Postea Philippus ex insidiis occiditur;

at Alexander regnum adeptus ad subigendos Persas in Asiam atque in Orientem transgressus est.

Alter autem Alexander, cui cognomentum Molosso fuit, in Italiam venit, bellum populo Romano facturus—iam enim fama virtutis felicitatisque Romanae apud exteras gentes enitescere inceptabat—, sed priusquam bellum faceret, vita decessit. Eum Molossum, cum in Italiam transiret, dixisse accepimus se quidem ad Romanos ire quasi in andronitin, Macedonem ad Persas quasi in gynaeconitin.

Postea Macedo Alexander, pleraque parte orientali subacta, cum annos undecim regnavisset, obiit mortis diem.

Neque haut longe post Aristoteles philosophus et post aliquanto Demosthenes vita functi sunt isdemque

ferme tempestatibus populus Romanus gravi ac diutino Samnitium bello conflictatus est consulesque Tiberius Veturius et Spurius Postumius, in locis iniquis apud Caudium a Samnitibus circumvallati ac subiugi missi, turpi foedere facto discesserunt, ob eamque causam, populi iussu Samnitibus per fetiales dediti, recepti non sunt.

Post annum deinde urbis conditae quadringentesimum fere et septuagesimum bellum cum rege Pyrro sumptum est.

Ea tempestate Epicurus Atheniensis et Zeno Citiensis philosophi celebres erant,

eodemque tempore C. Fabricius Luscinus et Q. Aemilius Papus censores Romae fuerunt et P. Cornelium Rufinum, qui bis consul et dictator fuerat, senatu moverunt; causamque isti notae subscripserunt, quod eum comperissent argenti facti cenae gratia decem pondo libras habere.

Anno deinde post Romam conditam quadringentesimo ferme et nonagesimo, consulibus Appio Claudio, cui cognomentum Caudex fuit, Appii illius Caeci fratre, et Marco Fulvio Flacco, bellum adversum Poenos primum coeptum est,

neque diu post Callimachus, poeta Cyrenensis, Alexandriae apud Ptolemaeum regem celebratus est.

Annis deinde postea paulo pluribus quam viginti, pace cum Poenis facta, consulibus C.
						
						 
						Claudio Centhone, Appii Caeci filio, et M. Sempronio Seimpronio Tuditano, primus omnium L. Livius poeta tabulas docere Romae coepit post Sophoclis et Euripidis mortem annis plus fere centum et sexaginta, post Menandri annis circiter quinquaginta duobus.

Claudium et Tuditanum consules secuntur Q. Valerius et C. Mamilius, quibus natum esse Q. Ennium poetam M. Varro in primo De Poetis libro scripsit eumque, cum septimum et sexagesimum annum haberet, duodecimum
						
						 
						 Annalem scripsisse, idque ipsum Ennium in eodem libro dicere.

Anno deinde post Romam conditam quingentesimo undevicesimo
						
						 
						Sp. Carvilius Ruga primus Romae de amicorum sententia divortium cum uxore fecit, quod sterila esset iurassetque apud censores, uxorem se liberum quaerundorum
						
						 
						causa habere,

eodemque anno Cn. Naevius poeta fabulas apud populum dedit, quem M. Varro in libro De Poetis primo stipendia fecisse ait bello Poenico primo, idque ipsum Naevium dicere in eo carmine quod de eodem bello scripsit. Porcius autem Licinus serius
						
						 
						poeticam Romae coepisse dicit
						
						 
						in his versibus: Poénico belló secundo Músa pinnató gradu Í intulit ntulit se béllicosam in Rómuli gentém feram.

Ac deinde annis fere post quindecim bellum adversum

Poenos sumptum est atque non nimium longe
						
						 
						M. Cato orator in civitate et Plautus poeta in scaena floruerunt foruerunt ;

isdemque temporibus Diogenes Stoicus et Carneades Academicus et Critolaus Peripateticus ab Atheniensibus ad senatum populi Romani negotii publici gratia legati sunt.

Neque magno intervallo postea Q. Ennius et iuxta Caecilius et Terentius et subinde et Pacuvius et Pacuvio iam sene Accius clariorque tunc in poematis eorum obtrectandis Lucilius fuit.

Sed progressi longius sumus, cum finem proposuerimus adnotatiunculis istis bellum Poenorum secundum.

Argument 
						 Disputationes a philosopho philosophy Stoico et contra a Peripatetico, arbitro Favorino, factae; quaesitumque inter eos quantum in perficienda perfcienda vita beata virtus valeret quantumque esset in his quae dicuntur extranea.

FAMILIARES Favorini erant duo quidam non incelebres in urbe Roma philosophi. Eorum fuit unus Peripateticae disciplinae discilinae sectator, alter Stoicae.

His quondam ego acriter atque contente pro suis utrimque decretis propugnantibus, cum essemus una omnes ones Ostiae cum Favorino, interfui.

Ambulabamus autem in litore, cum iam advesperasceret, aestate anni novi.

Atque ibi Stoicus censebat et vitam beatam homini virtute animi sola et miseriam miseriar summam malitia sola posse effici, etiamsi cetera bona omnia quae corporalia et externa appellarentur virtuti deessent, malitiae adessent.

Ille contra Peripateticus miseram quidem vitam vitiis animi et malitia sola fieri concedebat, sed ad conplendos omnes vitae beatae numeros virtutem solam nequaquam satis esse existimabat, quoniam et corporis integritas sanitasque et honestus modus formae et pecunia familiaris
						
						 
						et bona existimatio ceteraque omnia corporis et fortunae bona necessaria viderentur perficiendae vitae beatae.

Reclamabat hoc in loco Stoicus et, tamquam duas ille res diversas poneret, mirabatur, quod, cum essent malitia et virtus duo contraria, vita misera et beata quoque aeque contraria, non servaret in utrisque vim

et naturam natural contrarii et ad miseriam quidem vitae conficiendam satis valere malitiam solam putaret, ad praestandam vero beatam vitam non satis solam esse virtutem diceret.

Atque id maxime dissidere neque convenire dicebat, quod qui profiteretur vitam nullo pacto beatam effici posse si virtus sola abesset, idem contra negaret, beatam fieri vitam cum sola virtus adesset, et quem daret haberetque virtuti absenti honorem, eundem petenti atque praesenti adimeret.

Tum Peripateticus perquam hercle festive: Rogo te, inquit, cum bona venia respondeas an existimes esse vini amphoram, cum abest ab ea unus congius?

Minime, inquit, vini amphora dici potest ex qua abest congius.

Hoc ubi accepit Peripateticus, Unus igitur, inquit, congius amphoram facere dici debebit, quoniam, cum deest ille unus, non fit amphora vini et, cum accessit, fit amphora. Quod si id dicere absurdum est, uno congio solo fieri amphoram, itidem absurdum est una sola virtute vitam fieri beatam dicere, quoniam, cum virtus abest, beata esse vita numquam potest.

Tum Favorinus aspiciens Peripateticum, Est quidem, inquit, argutiola haec qua de congio vini usus es exposita in libris; sed, ut scis, captio magis lepida quam probum aut simile argumentum videri debet.

Congius enim, cum deest, efficit quidem ne sit iustae mensurae amphora; sed cum accedit et additur, non ille unus facit amphoram, sed supplet.

Virtus autem, ut isti dicunt, non accessio neque supplementum, sed sola ipsa vitae beatae instar est et propterea beatam vitam sola una, cum adest, facit.

Haec atque alia quaedam minuta magis et nodosa, tamquam apud arbitrum Favorinum, in suam uterque sententiam conferebant.

Sed cum iam prima fax noctis et densiores esse tenebrae coepissent, prosecuti Favorinum in domum, ad quam devertebat, discessimus.

Argument 
						 Cuiusmodi Cuinsmodi quaestionum certationibus Saturnalicia ludicra Iudicra Athenis agitare soliti sinus; atque inibi expressa quaedam sophismatia et aenigmata aenigniata oblectatoria

SATURNALIA Athenis agitabamus hilare prorsum ac modeste, non, ut dicitur, remittentes animum — nam remittere, inquit Musonius, animum quasi amittere est —,

sed demulcentes eum paulum atque laxantes iucundis honestisque sermonum inlectationibus. conueniebamus Colveniebamus autem ad eandem cenam conplusculi, qui Romani in Graeciam veneramus quique quiqiue easdem auditiones eosdemque doctores colebamus.

Tum qui et cenulam ordine suo curabat, praemium soluendae solvenudae quaestionis ponebat librum veteris scriptoris vel Graecum vel Latinum et coronam e lauro plexam, totidemque res quaerebat quot homines istic eramus; cumque eas omnis exposuerat, rem locumque dicendi sors dabat.

Quaestio igitur soluta corona et praemio donabatur, non soluta autem tramittebatur ad eum qui sortito successerat, idque in orbem vice pari servabatur.

Si nemo dissolvebat, corona eius quaestionis deo cuius id festum erat dicabatur.

Quaerebantur autem res huiuscemodi: aut sententia poetae veteris lepide obscura, non anxie, aut historiae antiquioris requisitio, aut decreti cuiuspiam ex philosophia perperam invulgati purgatio, aut captionis sophisticae solutio, aut inopinati rariorisque verbi indagatio, aut tempus item in verbo perspicuo obscurissimum.

Itaque nuper quaesita esse memini numero septem, quorum prima fuit enarratio horum versuum, qui sunt in Saturis Quinti Enni uno multifariam verbo concinniter inplicati. Quorum exemplum hoc est: Nám qui lepidé postulat álterum frustrári, Quém frustratúr, frustra eum dícit frustra ésse; Nám si se
							
							 
							frústrari quém frustras séntit, Quí frustratur frustrast, sí non ille frústra est.

Secunda quaestio fuit quonam modo audiri atque accipi deberet, quod Plato, in civitate quam in libris suis condidit, κοινὰς τὰς γυναῖκας, id est communes esse mulieres, censuit et praemia viris fortissimis summisque bellatoribus posuit saviationes puerorum et puellarum.

Tertio in loco hoc quaesitum est, in quibus verbis captionum istarum fraus esset et quo pacto distingui resolvique possent: Quod non perdidisti, habes; cornua non perdidisti: habes babes igitur cornua, item altera captio: quod ego sum, id tu non es; homo ego sum:
							
							 
							homo igitur tu non es.

Quaesitum ibi est quae esset huius quoque sophismatis resolutio: Cum mentior et mentiri me dico, mentior an verum dico?

Postea quaestio istaec fuit, quam ob causam patricii Megalensibus mutitare soliti sint, plebes Cerealibus.

Secundum ea hoc quaesitum est: verbum verant, quod significat vera dicunt, quisnam poetarum veterum dixerit?

Sexta quaestio fuit fruit , asphodelum asphlodelum cuiusmodi herba sit, quod Hesiodus in isto versu posuerit: Νήπιοι, οὐδὲ ἴσασιν ὅσῳ πλέον ἥμισυ παντὸς Οὐδʼ ὅσον ἐν μαλάχῃ τε καὶ ἀσφοδέλῳ μέγʼ ὄνειαρ, et quid item Hesiodus se dicere sentiat, cum dimidium plus esse toto dicit.

Postrema quaestionum quaestionium omnium haec fuit: Scripserim, legerim, venerim, cuius temporis verba sint, praeteriti an futuri an utriusque?

Haec ubi ordine quo dixi proposita atque singulis sorte ductis disputata explanataque sunt, libris coronisque omnes donati sumus, nisi ob unam quaestionem, quae fuit de verbo verant.

Nemo enim tum commeminerat, dictum esse a Q. Ennio id verbum in tertio decimo Annalium in isto versu: Satin vates verant aetate in agunda? Corona igitur huius quaestionis deo feriarum istarum Saturno datast.

Argument 
						 Quid Aeschines rhetor, in oratione qua Timarchum de inpudicitia accusavit, Lacedaemonios statuisse dixerit super sententia probatissima, quam inprobatissimus homo dixisset

AESCHINES, vel acerrimus prudentissimusque oratorum qui apud contiones Atheniensium floruerunt, in oratione illa saeva criminosaque et virulenta, qua Timarchum de inpudicitia graviter insigniterque accusabat, nobile et inlustre consilium Lacedaemoniis Laedaemoniis dedisse dicit virum indidem civitatis eiusdem principem, virtute atque aetate magna praeditum.

Populus, inquit, Lacedaemonius de summa republica sua, quidnam esset utile et honestum deliberabat.

Tum exsurgit exurgit sententiae dicendae gratia homo quispiam turpitudine pristinae vitae diffamatissimus, sed lingua tunc atque facundia nimium quanto praestabilis.

Consilium quod dabat, quodque oportere fieri suadebat, acceptum ab universis et conplacitum est futurumque futuruinque erat ex eius sententia populi decretum.

Ibi unus ex illo principum ordine quos Lacedaemonii, aetatis dignitatisque maiestate, tamquam arbitros et magistros disciplinae publicae verebantur, commoto irritatoque animo exilit, et Quaenam, inquit, Lacedaemonii, ratio aut quae tandem spes erit urbem hanc et hanc bane rempublicam salvam inexpugnabilemque inexpuglnabilemque esse diutius posse, si huiuscemodi anteactae vitae hominibus consiliariis utemur? Quod si proba istaec et honesta sententia est, quaeso vos, non sinamus eandem dehonestari turpissimi auctoris contagio.

Atque ubi hoc dixit, elegit virum fortitudine atque iustitia praeter alios praestantem, sed inopi lingua et infacundum, iussitque eum consensus petituque omnium eandem illam sententiam diserti viri cuimodi posset verbis dicere, ut nulla prioris mentione habita, scitum atque decretum populi ex eius unius nomine fieret qui id 
							ipsum denuo dixerat.

Atque ita, ut suaserat prudentissimus senex, factum est.

Sic bona sententia mansit, turpis auctor mutatus est.

Argument 
						 Quod Sulpicius Apollinaris praedicantem quendam a sese uno Sallusti historias intellegi inlusit, quaestione proposita quid verba ista apud Sallustium significarent: incertum, stolidior an vanior.

CUM iam adulescentuli Romae praetextam et puerilem togam mutassemus magistrosque tunc nobis nosmet ipsi exploratiores quaereremus, in Sandaliario forte apud librarios libraries fuimus, cum ibi in multorum hominum coetu Apollinaris Sulpicius, vir in memoria nostra praeter alios doctus, iactatorem quempiam et venditatorem Sallustianae lectionis inrisit inlusitque genere illo facetissimae dissimulationis, qua Socrates ad sophistas utebatur.

Nam cum ille se unum et unicum lectorem esse enarratoremque Sallustii diceret neque primam tantum cutem ac speciem sententiarum, sed sanguinem quoque ipsum ac medullam verborum eius eruere atque introspicere penitus praedicaret, tum Apollinaris amplecti venerarique se doctrinas illius dicens: Per, inquit, magister optume, exoptatus mihi nunc venis cum sanguine et medulla Sallusti verborum.

Hesterno enim die quaerebatur ex me quidnam verba haec eius in quarto Historiarum libro de Cn. Lentulo scripta significent, de quo incertum fuisse ait, stolidiorne esset an vanior,

eaque ipsa verba, uti sunt a Sallustio scripta, dixit: At Cn. Lentulus patriciae gentis; collega eius, cui cognomentum Clodiano fuit, perincertum stolidior an vanior, legem de pecunia quamn Sulla emptoribus bonorum remiserat exigenda promulgavit.

Quaesitum ergo ex se Apollinaris neque id se dissolvere potuisse adseverabat, quid esset vanior et quid stolidior, quoniam Sallustius sic ea separasse atque opposuisse inter se videretur, tamquam tamqnuam diversa ac dissimilia nec eiusdem utraque vitii forent, ac propterea petebat uti se doceret significationes utriusque vocis et origines.

Tum ille rictu oris labearumque labeairumque ductu contemni a se ostendens et rem de qua quaereretur et hominem ipsum qui quaereret, Priscorum, inquit, et remotorum ego verborum medullas et sanguinem, sicuti dixi, perspicere et elicere soleo, non istorum quae proculcata vulgo et protrita sunt. Ipso illo quippe quilppe Cn. Lentulo Lentulto stolidior est et vanior qui ignorat eiusdem stultitiae esse vanitatem et stoliditatem.

Sed ubi hoc dixit, media ipsa sermonum reliquit et abire coepit.

Nos deinde eum tenebamus urgebamusque, et cumprimis Apollinaris, ut de vocabulorum vel differentia vel, si ei ita videretur, similitudine plenius apertiusque dissereret et, ut ne sibi invideret discere volenti, orabat.

Atque ille, se iam plane inludi ratus, negotium sibi esse causatur et digreditur.

Nos autem postea posted ex Apollinari didicimus, vanos proprie dici, non ut vulgus diceret, desipientis aut hebetes aut ineptos, sed, ut veterum doctissimi dixissent diissent , mendaces et infidos et levia inaniaque pro gravibus et veris astutissime componentes; stolidos autem vocari non tam stultos et excordes quam taetros
						
						 
						et molestos et inlepidos, quos Graeci μχθηροὺς καὶ φορτικούς dicerent.

Etyma quoque harum vocum et origines scriptas esse dicebat in libris Nigidianis. Quas requisitas ego et repertas cum primarum significationum exemplis, ut commentariis harum Noctium inferrem, notavi et intulisse iam me aliquo in loco commentationibus istis existimo.

Argument 
						 Quod Q. Ennius in septimo Annali quadrupes eques ac non quadrupes equus, ut legunt multi, scriptum reliquit.

CUM Antonio Iuliano rhetore, viro hercle bono et facundiae florentis, complures adulescentuli, familiares eius, Puteolis aestivarum feriarum ludum et iocum in litteris amoenioribus et in voluptatibus pudicis honestisque agitabamus.

Atque ibi tunc Iuliano luliano nuntiatur, ἀναγνώστην quendam, non indoctum hominem, voce admodum scita et canora Ennii Annales legere ad populum in theatro. Eamus,

inquit, auditum nescio quem istum Ennianistam ; hoc enim se ille nomine appellari volebat.

Quem cum iam inter ingentes clamores legentem invenissemus—legebat autem librum ex annalibus Annalibuis Ennii septimum—, hos eum primum versus perperam pronuntiantem audivimus: Denique vi magna inagna quadrupes equus
							
							 
							atque elephanti Proiciunt sese, neque multis postea versibus additis, celebrantibus eum laudantibusque omnibus, discessit.

Tum Iulianus egrediens e theatro: Quid vobis, inquit, de hoc anagnosta et de quadrupede equo videtur? sic enim profecto legit: Denique vi magna quadrupes equus atque elephanti Proiciunt sese.

Ecquid putatis, si magistrum praelectoremque habuisset alicuius aeris, 
							 quadrupes equus dicturum fuisse ac non quadrupes eques, quod ab Ennio ita scriptum relictumque esse nemo unus litterarum veterum diligens dubitavit?

Cumque aliquot eorum qui aderant quadrupes equus apud suum quisque grammaticum granmmaticum legisse se dicerent et mirarentur quidnam esset quadrupes eques, Vellem vos, inquit, optimi iuvenes, tam accurate Q. Ennium legisse quam P. Vergilius legerat, qui hunc hune eius versum secutus in Georgicis suis equitem pro equo posuit his in versibus: Frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere Impositi dorso atque equitem docuere sub armis Insultare solo et gressus glomerare superbos. In quo loco equitem, si quis modo non inscite inepteque argutior sit, nihil potest accipi aliud nisi equum ;

pleraque enim veterum aetas et hominem equo insidentem et equum cui
							
							 
							insideretur equitem dixerunt.

Propterea equitare etiam, quod verbum e vocabulo equitis inclinatum est, et homo equo utens et equus sub homine gradiens dicebatur.

Lucilius adeo, vir adprime linguae Latinae sciens, ecum equitare dicit his versibus: Quis hunc currere equum nos atque equitare videmus, His equitat curritque; oculis equitare videmus; Ergo oculis equitat.

Sed enim contentus, inquit, ego his non fui et, ut non turbidae fidei nec ambiguae, sed ut purae liquentisque esset, equus ne an eques scriptum Ennius reliquisset, librum summae atque reverendae vetustatis vestustatis , quem fere constabat Lampadionis manu emendatum, studio pretioque multo unius versus inspiciendi gratia conduxi et eques, non equus, scriptum in eo versu inveni.

Hoc tum nobis Iulianus et multa alia lucide simul et adfabiliter dixit. Sed eadem ipsa post etiam in pervulgatis commentariis scripta offendimus.

Argument 
						 Quod Aelius Melissus, in libro cui titulum fecit De Loquendi proprietate Propriictate , quem queln , cum ederet, cornuin esse copiae dicebat, rem scripsit neque dictu neque audit dignam, cum differre matronam et matrem familias existimavit differentia longe vanissima vanisima .

AELIUS MELISSUS in nostra memoria memorial fuit Romae summi quidem loci inter grammaticos granimaticos id
						
						 
						temporis; sed maiore in litteris erat iactantia iactintia et σοφιστείᾳ quam opera.

Is praeter alia quae scripsit compluria, librum composuit, ut tum videbatur cum est editus edits , doctrinae inclutae.

Ei libro titulus est ingentis cuiusdam inlecebrae ad legendum; scriptus quippe est De Loquendi Proprietate. Quis adeo existimet loqui se recte atque proprie posse, nisi illas Melissi proprietates perdidicerit?

Ex eo libro verba haec suit: Matrona est quae semel peperit, quae saepius, mater familias ; sicuti sus quae semel peperit, porcetra orcetra , quae saepius, scrofa.

Utrum autem hoc de matrona ac de matrefamilias matrefamrilias Melissus excogitaverit ipse et coniectaverit, an scripture ab alio quo legerit, hariolis profecto est opus.

Nam de porcetra habet sane auctorem Pomponium in Atellania, quae hoc eodem vocabulo inscripta est;

sed matronam non esse appellatam nisi quae semel peperit, neque matrem familias farilias nisi quae saepius, nullis veterum scriptorum auctoritatibus confirmari potest.

Enimvero illud impendio probabilius est quod idonei vocum antiquarum enarratores tradiderunt, matronam dictam esse proprie quae in matrimonium cum viro convenisset, quoad in eo matrimonio maneret, etiamsi liberi nondum nati forent, dictamque ita esse a matris nomine, non adepto iam, sed cum spe et omine mox adipiscendi, unde ipsum quoque matrimonium

dicitur, matrem autem familias appellatam esse eam solam quae in mariti manu mancipioque aut in eius in cuius maritus manu mancipioque esset, quoniam non in matrimonium tantum, sed in familiam quoque mariti et in sui heredis locum venisset.

Argument 
						 Quem in modum Favorinus tractaverit intempestivum quendam
							
							 
							de verborum ambiguitatibus quaerentem;
							
							 
							atque ibi, quot significationes capiat contio.

DOMITIO, homini docto celebrique in urbe Roma grammatico, cui cognomentum Insano factum est,

quoniam erat natura intractabilior et morosior, ei Domitio Favorinus noster cum forte apud fanum Carmentis obviam venisset atque ego cum Favorino essem, Quaeso, inquit, te, magister, dicas mili num erravi quod, cum vellem δηυμγορίας Latine dicere, contiones dixi? Dubito quippe et requiro an veterum eorum qui electius locuti sunt pro verbis et oratione dixerit quis contionem.

Tum Domitius voce atque vultu atrociore Nulla, inquit, prorsus bonae salutis spes reliqua est, cum vos quoque, philosophorum inlustrissimi, nihil iam aliud quam verba auctoritatesque verborum cordi habetis. Mittam autem librum tibi, in quo id reperias quod quaeris. Ego enim grammaticus vitae iam atque morum disciplinas quaero, vos philosophi philosophy mera estis, ut M. Cato ait, mortualia ; glossaria glosaria namque namique conligitis et lexidia, res taetras et inanes et frivolas, tamquam mulierum voces praeficarum. Atque utinam, inquit, muti omnes homines essemus! minus improbitas inmprobitas instrumenti instrument haberet.

Cumque digressi essemus, Non tempestive, inquit Favorinus, hunc hominem accessimus. Videtur enim mihi ἐπισήμως μαίνεσθαι. Scitote, inquit, tamen intemperiem istam quae μελαγχολία dicitur, non parvis nec abiectis ingeniis accidere, ἀλλὰ εἶναι σχεδόν τι τὸ πάθος ἡρωϊκόν et veritates plerumque plerumique fortiter dicere, sed respectum non habere μήτε καιροῦ σχεδόν μήτε μέτρου. Vel ipsum ipsurm hoc quale existimatis quod nunc de philosophis dixit? Nonne, si id Antisthenes aut Diogenes dixisset, dignum memoria visum esset?

Misit autem paulo post Favorino librum quem promiserat—Verri, opinor, Flacci erat—, in quo scripta script ad hoc genus quaestionis pertinentia haec fuerunt: senatum dici et pro loco et pro hominibus, civitatem et pro loco et oppido et pro iure quoque omnium
						
						 
						et pro hominum multitudine, tribus quoque et decurias dici et pro loco et pro iure et pro hominibus, contionem autem tria significare:

locum suggestumque unde verba fierent,

sicut M. Tullius in oratione quae inscripta est Contra Contionem Q. Metelli: Escendi, inquit, in contionem;

concursus est populi factus ; item significare coetum populi adsistentis, sicuti idem M. Tullius in Oratore ait: Contiones saepe exclamare vidi, cum apte verba cecidissent. Etenim
								
								 
								expectant aures, ut verbis conligetur sententia ; item orationem ipsam quae ad populum diceretur. 
					 Exempla
						
						 
						in eo libro scripta non erant. Sed nos postea Favorino desideranti harum omnium significationum monumenta apud Ciceronem, sicut supra scripsi, et apud elegantissimos veterum reperta exhibuimus;

id autem quod potissimum expetebat, contionem esse dictam pro verbis et oratione, docui titulo Tulliani libri, qui a M. Cicerone inscriptus est Contra Contionem Q. Metelli, quo nihil profecto significatur aliud quam ipsa quae a Metello dicta est oratio.

Argument 
						 Ὁμοιοτέλευτα et ὁμοιόπτωτα atque alia id genus quae ornamenta orationis putantur inepta esse et puerilia, Lucili quoque versibus declarari.

Ὁμοιοτέλευτα et ἰσοκατάληκτα et πάρισα et ὁμοιόπτωτα ceteraque huiusmodi scitamenta, quae isti apirocali qui se Isocratios videri volunt in conlocandis verbis immodice faciunt et rancide, quam sint insubida et inertia et puerilia facetissime hercle significat in quinto Saturarum Lucilius Iucilius .

Nam ubi est cum amico conquestus, quod ad se aegrotum non viseret, haec ibidem addit festiviter: Quo me habeam pacto, tametsi non quaeris, docebo, Quando in eo numero mansi
							
							 
							quo in maxima non
							
							 
							est Pars hominum Ut perisse velis quem visere nolueris, cum Debueris. Hoc nolueris et debueris te Si minus delectat (quod atechnon)
								
								 
								et Isocratium
								
								 
								hoc σκληρῶδες que simul totum ac si συμμειρακιῶδες, 
									
									 
								 Non operam perdo, si tu hic.

Argument 
						 Quid significet apud M. Catonem verbum insecenda quodque insecenda potius legendum sit quam, quod plerique existimat, insequenda.

IN libro vetere, in quo erat oratio M. Catonis De Ptolemaeo contra Thermum, sic scriptum fuit: Sed si omnia dolo fecit, omnia avaritiae atque pecuniae causa fecit, eiusmodi scelera nefaria, quae neque fando neque legendo audivimus, supplicium pro factis dare oportet.

Insecenda 
						
						 
						quid esset quaeri coeptum. tum Turn ex his qui aderant alter litterator fuit, alter litteras sciens, id est alter docens, doctus alter. Hi duo inter sese dissentiebant.

Et grammaticus quidem contendebat, insequenda scribendum esse;
						
						 
						 insequenda enim scribi, inquit, debet,
							
							 
							non insecenda, quoniam insequens significat traditumque esse inseque quasi perge dicere et insequere itaque ab Ennio scriptum in his versibus: Inseque, Musa, manu Romanorum induperator Quod quisque in bello gessit cum rege Philippo.

Alter autem ille eruditior, nihil mendum, sed recte atque integre scriptum esse perseverabat et Velio Longo, non homini indocto, fidem esse habendam, qui in commentario quod fecisset De Usu Antiquae Lectionis scripserit non inseque apud Ennium legendum, sed insece ; ideoque a veteribus, quas narrationes dicimus, insectiones esse appellatas; Varronem quoque versum hunc Plauti de Menaechmis: Nihilo
							
							 
							minus esse videtur sectius quam sómnia, sic enarrasse: nihilo magis narranda esse quam si ea essent somnia. Haec illi inter se certabant.

Ego arbitror et a M. Catone insecenda et a Q. Ennio insece scriptum sine u littera. Offendi enim in bibliotheca Patrensi librum verae vetustatis Livii Andronici, qui inscriptus est Ὀδύσσεια in quo erat versus primus cum hoc verbo sine u littera: Virum mihi, Camena, insece versutum, cactus ex illo Homeri versu: ̓ανδρα μοι ἔννεπε, Μοῦσα, πολύτεοπον. Illic igitur aetatis et fidei magnae libro credo.

Nam, quod in versu Plautino est: sectius quam somnia, nihil in alteras partes argumenti habet.

Etiamsi veteres autem non inseque, sed insece dixerunt, credo, quia erat lenius leviusque, tamen eiusdem sententiae verbum videtur.

Nam et sequo et sequor et item secta et sectio consuetudine loquendi differunt; sed qui penitus inspexerit, origo et ratio utriusque una est.

Doctores quoque et interpretes vocum Graecarum: Ἄνδρα μοι “ἔννεπε,” Μοῦσα et: “Ἔσπετε” νῦν μοι, Μοῦσαι, dictum putant, quod Latine inseque dicitur; namque in altero ν geminum, in altero ς esse tralatum dicunt.

Sed etiam ipsum illud ἔπη, quod significant verba aut versus, non aliunde esse dictum tradunt quam ἀπὸ τοῦ ἕπεσθαι καὶ τοῦ εἰπεῖν.

Eadem ergo ratione antiqui nostri narrationes sermonesque insectiones appellitaverunt.

Argument 
						 Errare istos qui in exploranda febri venarum pulsus pertemptari perteniptari putant, non arteriarum.

IN Herodis, C. V., villam, quae est in agro Attico, loco qui appellatur Cephisiae, aquis lucidis et
						
						 
						nemoribus frequentem, aestu anni medio concesseram.

Ibi alvo mihi cita et accedente febri rapida decubueram.

Eo Calvisius Taurus philosophus et alii quidam sectatores eius cum Athenis visendi mei gratia venissent, medicus, qui tum in his locis repertus adsidebat mihi, narrare Tauro coeperat quid incommodi paterer et quibus modulis quibusque intervallis accederet febris decederetque.

Tum in eo sermone, cum iam me sinceriore corpusculo factum diceret, Potes, inquit Tauro, tu quoque id ipsum comprehendere, ἐὰν ἅψῃ αὐτοῦ αὐτοῦ τῆς φλεβός quod nostris verbi profecto protect ita dicitur: si attigeris venam illius.

Hanc loquendi imperitiam, quod venam pro arteria dixisset, cum in eo docti homines qui cum Tauro erant, tamquam in minime utili medico offendissent atque id murmure et vultu ostenderent, tum ibi Taurus, ut mos eius fuit, satis leniter: Certi, inquit, sumus, vir bone. non ignorare te quid vena appelletur et quid arteria, quod venae quidem suapte vi inmobiles sint et sanguinis tantum demittendi denmittendi gratia explorentur, arteriae autem motu atque pulsu suo habitum et modum febrium demonstrent;

sed, ut video, pervulgate magis quam inscite locutus es; non enim te solum, sed alios quoque itidem errantis audivi venam pro arteria dicere.

Fac igitur ut experiamur elegantiorem esse te in medendo quam in dicendo. et cum dis bene volentibus opera tua sistas hunc nobis sanum atque validum quam citissime.

Hoc ego postea cum in medico reprehensum esse meminissem, existimavi non medico soli, sed omnibus quoque hominibus liberis liberaliterque institutis, turpe esse ne ea quidem cognovisse ad notitiam corporis nostri pertinentia, quae non altius occultiusque remota sunt et quae natura nobis tuendae valitudinis causa et in promptu esse et in propatulo voluerit; ac propterea, quantum habui temporis subsicivi, medicinae quoque disciplinae libros attigi, quos arbitrabar esse idoneos ad docendum, et ex his cum alia pleraque ab isto humanitatis usu non aliena, tum de venis quoque et arteriis didicisse videor ad hunc ferme modum: Vena est conceptaculum sanguinis,

quod ἀγγεῖον medici vocant, mixti confusique cum spiritu naturali, in quo plus sanguinis est, minus spiritus; arteria est conceptaculum spiritus naturalis mixti confusique cum sanguine, in quo plus spiritus est, minus sanguinis;

σφυγμός autem est intentio motus et remissio in corde et in arteria naturalis, non arbitraria.

Medicis autem veteribus oratione Graeca ita definitus est: Σφυγμός ἐστιν διαστολή τε καὶ συστολὴ ἀπροαίρετος ἀρτηρ́ας καὶ καρδίας.

Argument 
						 Verba ex carminibus Furi Antiatis inscite a Cãesellio Vindice reprehensa; versusque ipsi in quibus ea verba sunt subscripti.

non hercle idem sentio cum Caesellio Vindice, grammatico, ut mea opinio est, hautquaquam inerudito.

Verum hoc tamen petulanter insciteque, quod Furium, veterem poetam, dedecorasse linguam Latinam scripsit huiuscemodi vocum fictionibus tictionibus quae mihi quidem neque abhorrere a poetica facultate visae sunt neque dictu profatuque ipso taetrae aut insuaves esse, sicuti sunt quaedam alia ab inlustribus poetis ficta dure et rancide.

Quae reprehendit autem Caesellius Furiana haec sunt: quod terram in lutum versam lutescere dixerit et tenebras in noctis modum factas noctescere et pristinas reciperare vires virescere, et quod ventus si
						
						 
						mare caerulum crispicans nitefacit purpurat dixerit, et opulentum fieri opulescere.

Versus autem ipsos ex poematis Furianis, in quibus verba haec sunt, subdidi: Sanguine diluitur tellus, cava terra lutescit. Omnia noctescunt tenebris caliginis atrae. Increscunt animi, virescit volnere virtus. Sicut fulica levis
							
							 
							volitat super aequora classis, Spiritus Eurorum viridis cum purpurat undas. Quo magis in patriis possint opulescere campis.

Argument 
						 Morem istum veteribus nostris fuisse verba patiendi mutare ac vetere in agendi nodum.

ID quoque habitum est in oratione facienda elegantiae genus, ut pro verbis habentibus patiendi figuram agentia ponerent ac deinde haec vice inter sese mutua verterent.

Iuventius in comoedia: pallium (inquit) flocci non facio
							
							 
							ut splendeat an maculet.
							
							 
						 
					 Nonne hoc inpendio venustius gratiusque est quam si diceret maculetur ?

Plautus etiam non dissimiliter: Quid ést?—Hoc rugat pallium, amictus non sum Cómmode.

Itidem Plautus pulveret dicit, quod non pulvere impleat, set ipsum pulveris plenum sit: Exi tu, Dave, age, spárge; mundum hoc ésse Vestibuliúm volo. Venús ventura est nóstra, non hoc púlveret.

In Asinaria quoque contemples dicit pro contempleris : Meúm caput contémples, si quidem é re consultás tua. Cn. Gellius in Annalibus:

Postquam tempestas sedavit, Atherbal taurum immolavit.

M. Cato in Originibus: Eodem convenae conplures ex agro accessitavere.

Eo res eorum auxit. Varro libris quos ad Marcellum De Lingua Latina Laiina fecit: In priore verbo graves prosodiae, quae fuerunt, manent, reliquae mutant, mutant 
						
						 
						inquit elegantissime pro mutantur.

Potest etiam id quoque ab eodem Varrone in septimo Divinarum similiter dictum videri: Inter duas filias regum quid mutet, inter Antigonam et Tulliam, est animadvertere.

Verba autem patiendi pro agentibus in omnibus ferme modum veterum scriptis reperiuntur. Ex quibus sunt pauca ista, quae quake nunc nune meminimus: muneror te pro munero et significor pro significo et sacrificor pro sacrifico et adsentior pro adsentio et faeneror pro faenero et pigneror pro pignero et alia istiusmodi pleraque, quae, proinde ut in legendo fuerint obvia, notabuntur.

Argument 
						 Quali talione Diogenes philosophus usus sit, pertemptatus a dialectico quodam quodain sophismatio sophisinatio inpudenti itpudenti .

SATURNALIBUS Athenis alea quadam festiva et honesta lusitabamus huiuscemodi:

ubi conveneramus conplusculi eiusdem studii homines ad lavandi tempus, captiones quae sophismata appellantur mente agitabamus easque, quasi talos aut tesserulas, in medium vice sua quisque iaciebamus.

Captionis solutae aut parum intellectae praemium poenave erat nummus unus sestertius.

Hoc aere conlecto, quasi manuario, cenula curabatur omnibus qui eum lusum luseramus.

Erant autem captiones ad hoc fere exemplum, tametsi Latina oratione non satis scite ac paene etiam inlepide exponuntur: Quod nix est, hoc grando non est; nix autem alba est: grando igitur alba non est. Item aliud non dissimile: Quod homo est, non est hoc equus; homo autem animal est: equus igitur animal non est.

Dicere ergo debebat qui ad sophisma diluendum ac refellendum ritu aleatorio vocatus erat, in qua parte quoque in verbo captio foret, quid dari concedique non oporteret; nisi dixerat, nummo singulo multabatur. Ea multa cenam iuvabat.

Libet autem dicere quam facete Diogenes sophisma id genus, quod supra dixi, a quodam dialectico ex Platonis diatriba per contumeliam propositum, remuneratus sit.

Nam cum ita rogasset dialecticus: Quod ego sum, id tu non es? et Diogenes adnuisset, atque ille addidisset: Homo autem ego sum, cum id quoque adsensus esset, contra dialecticus ita conclusisset: Homo igitur tu non es, Hoc quidem, inquit Diogenes, falsum est, et si verum fieri vis, a me incipe.

Argument 
						 Quid sit numerus hemiolios, quid epitritos ; et quod vocabula ista non facile nostri ausi sunt convertere in linguam Latinam.

FIGURAE quaedam numerorum, quas Graeci certis nominibus appellant, vocabula in lingua Latina non habent.

Sed qui de numeris Latine scripserunt Graeca ipsa dixerunt, fingere autem nostra, quoniam id absurde futurum erat, noluerunt.

Quale enim fieri nomen posset hemiolio numero aut epitrito ?

Est autem hemiolios qui numerum aliquem totum in sese habet dimidiumque eius, ut tres ad duo, quindecim ad decem, triginta ad viginti;

epitritos est qui habet totum aliquem numerum et eiusdem partem tertiam, ut quattuor ad tres, duodecim ad novem, quadraginta ad triginta.

Haec autem notare meminisseque non esse abs re visum est, quoniam vocabula ista numerorum nisi intelleguntur, rationes quaedam subtilissimae in libris philosophorum scriptae percipi non queunt.

Argument 
						 Quod M. Varro in herois versibus observaverit rem nimis anxiae et curiosae observationis.

IN longis versibus qui hexametri vocantur, item in senariis, animadverterunt metrici primos duos pedes, item extremos duos, habere singulos posse integras partes orationis, medios haut umquam posse, sed constare eos semper ex verbis aut divisis aut mixtis atque confusis.

M. etiam Varro in libris disciplinarum Disciplinarurm scripsit, observasse sese in versu hexametro, quod omnimodo quintus semipes verbum finiret et quod priores quinque semipedes aeque magnam vim haberent in efficiendo versu atque alii posteriores septem, idque ipsum ratione quadam geometrica fieri disserit.

Argument 
						 Responsio cuiusdam philosophi, interrogati quam ob causam maris tempestate palluerit.

NAVIGABAMUS a Cassiopa Brundisium mare Ionium violentum et vastum et iactabundum.

Nox deinde quae diem primum secuta est, in ea fere tota ventus a latere saeviens navem undis compleverat.

Tum postea, complorantibus nostris omnibus atque in sentina satis agentibus, dies quidem tandem inluxit. Sed nihil de periculo neque de saevitia venti remissum, quin turbines etiam crebriores et caelum atrum et fumigantes globi et figurae quaedam nubium metuendae quos typhonas vocabant, inpendere inminereque ac depressurae navem videbantur.

In eadem fuit philosophus in disciplina Stoica celebratus, quem ego A the nis cognoveram non parva virum auctoritate satisque attente discipulos iuvenes continentem.

Eum tunc in tantis periculis inque illo tumultu caeli marisque requirebam oculis, scire cupiens quonam statu animi et an interritus intrepidusque esset.

Atque ibi hominem conspicimus pavidum et expallidum,
						
						 
						ploratus quidem nullos, sicuti ceteri omnes, nec ullas eiusmodi huiusmodi voces cientem, sed coloris et voltus turbatione non multum a ceteris differenten.

At ubi caelum enituit et deferbuit mare et ardor ille periculi deflagravit, accedit ad Stoicum Graecus quispiam dives ex Asia, magno, ut videbamus, cultu paratuque rerum et familiae, atque ipse erat multis corporis animique deliciis affluens.

Is quasi inludens: Quid hoc, inquit, est, o philosophe, quod, cum in periculis essemus, timuisti tu et palluisti? Ego neque timui neque pallui.

Et philosophus aliquantum cunctatus an respondere ei conveniret, Si quid ego, inquit. in tanta violentia tempestatum videor paulum pavefactus, non tu istius rei ratione audienda dignus es.

Set tibi sane Aristippus,
							
							 
							ille Socratis discipulus, pro me responderit, qui in simili
							
							 
							tempore a simillimo tui homine interrogatus quare philosophus timeret, cum ille contra nihil metueret, non eandem esse causam sibi atque illi respondit, quoniam is quidem esset non magnopere sollicitus pro anima nequissimi nebulonis, ipsum autem pro Aristippi anima timere.

His tunc verbis Stoicus divitem ilium Asiaticum a sese molitus est.

Sed postea, cum Brundisium adventaremus malaciaque esset venti ac maris, percontatus eum sum quaenam illa ratio esset pavoris sui, quam dicere ei supersedisset a quo fuerat non satis digne compellatus?

Atque ille mihi placide et comiter: Quoniam, inquit, audiendi cupidus es, audi quid super isto brevi quidem, sed necessario et naturali pavore maiores nostri, conditores sectae Stoicae, senserint, vel potius, inquit, lege; nam et facilius credideris, si legas, et memineris magis. 
						
						 Atque ibi coram ex sarcinula sua librum protulit Epicteti philosophi quintum Διαλέξεων, quas ab Arriano digestas congruere scriptis ζήνωνος et Chrysippi non dubium est.

In eo libro Graeca scilicet oratione scriptam hanc sententiam legimus: Visa animi, quas φαντασίας philosophi appellant, quibus mens hominis prima statim specie accidentis ad animum rei pellitur, non voluntatis sunt neque arbitrariae, sed vi quadam sua inferunt sese hominibus noscitanda;

probationes autem, quas συγκαταφέσεις vocant, quibus eadem visa noscuntur, voluntariae sunt fiuntque hominum arbitratu.

Propterea cum sonus aliquis formidabilis aut caelo aut ex ruina aut repentinus nescio cuius periculi nuntius vel quid aliud est
							
							 
							eiusmodi factum, sapientis quoque animum paulisper moveri et contrahi et pallescere necessum est, non opinione alicuius mali praecepta, sed quibusdam motibus rapidis et inconsultis, officium mentis atque rationis praevertentibus.

Mox tamen ille sapiens ibidem τὰς τοιαύτας φαντασίας id est visa istaec animi sui terrifica, non adprobat, hoc est οὐ συγκαττατιθεται οὐδὲ προσεπιδοξάζει, 
							
							 
							sed abicit respuitque nec ei metuendum esse in his quicquam videtur.

Atque hoc inter insipientis sapientisque animum differre dicunt, quod insipiens, qualia sibi esse primo animi sui pulsu visa sunt saeva et aspera, talia esse vero putat et eadem incepta, tamquam si iure metuenda sint, sua quoque adsensione adprobat καὶ προσεπιδοξάζει hoc enim verbo Stoici, cum super ista istare disserunt, utuntur.

Sapiens autem, cum breviter et strictim colore atque vultu motus est, οὐ συγκατατίθεαι, sed statum vigoremque sententiae suae retinet quam de huiuscemodi visis semper habuit, ut de minime metuendis, sed fronte falsa et formidine formidinie inani territantibus.

Haec Epictetum philosophum ex decretis Stoicorum sensisse atque dixisse, in eo quo dixi libro legimus adnotandaque esse idcirco existimavimus, ut rebus forte id genus quibus dixi obortis pavescere sensim et quasi albescere, non insipientis esse hominis neque ignavi putemus et in eo tamen brevi motu naturali magis infirmitati cedamus quam quod esse ea qualia visa sunt censeamus.

Argument 
						 Ex quinque corporis sensibus duos esse cum beluis maxiem communes; quodque turpis et improba est voluptas quae ex auditu, visu odoratuque procedit, quae vero ex gustu tactuque est, rerum omium foedissima est, cum hae duae bestiarum etiam sint, reliquae hominum tantum.

QUINQUE sunt hominum sensus, quos Graeci αἰσθήσεις appellant, per quos voluptas animo aut corpori quaeri videtur: gustus, tactus, odoratus, visus, auditus. Ex his omnibus quae inmodice voluptas capitur, ea turpis atque inproba iniproba existimatur.

Sed enim quae nimia ex gustu atque tactu est, ea voluptas, sicuti sapientes viri censuerunt, omnium rerum foedissima est, eosque maxime qui duabus istis beluinis voluptatibus sese dediderunt, gravissimi vitii vocabulis Graeci appellant vel ἀκρατεῖς vel ἀκολάστους ; nos eos vel incontinentes dicimus vel intemperantes : ἀκολάστους enim, si interpretari coactius velis, nimis id verbum insolens erit.

Istae autem voluptates duae gustus atque tactus, id est libidines in cibos atque in Venerem prodigae, solae sunt hominibus communes cum beluis et idcirco in pecudum ferorumque animalium numero habetur, quisquis est his ferinis voluptatibus praevinctus;

ceterae ex tribus aliis sensibus proficiscentes hominum esse tantum propriae videntur.

Verba super hac re Aristotelis philosophi adscripsi, ut vel auctoritas clari atque incluti viri tam infamibus nos voluptatibus deterreret: Διὰ τί οἱ κατὰ τὴν τῆς ἁφῆς ἢ γεύσεως ἡδονὴν 
						
						 
						 γιγνομένην, ἂν ὑπερβάλλωσιν, ἀκρατεῖς λέγονται; οἵ τε γὰρ περὶ τὰ ἀφροδίσια ἀκόλαστοι τοιοῦτοι, 
						
						 
						 οἵ τε περὶ τὰς τῆς τροφῆς ἀπολαύσεις· τῶν δὲ κατὰ τὴν τροφήν, ἀπʼ ἐνίων μὲν ἐν τῇ γλώττῃ τὸ ἡδύ, ἀπʼ ἐνίων δὲ ἐν τῷ λάρυγγι, διὸ καὶ Φιλόξενος γεράνου λάρυγγα 
						
						 
						 εὔχετο ἔχειν· ἢ διὰ τὸ τὰς ἀπὸ τούτων γιγνομένας ἡδονὰς κοινὰς εἶναι ἡμῖν καὶ τοῖς ἄλλοις ζώοις; ἅτε 
						
						 
						 οὐσῶν κοινῶν, 
						
						 
						 ἀτιμόταταί εἰσι καὶ μάλιστα ἢ μόναι ἐπονείδιστοι, ὡς τὸν 
						
						 
						 ὑπὸ τούτων ἡττώ - μενον ψέγομεν καὶ ἀκρατῆ καὶ ἀκόλαστον λέγομεν διὰ τὸ ὑπὸ τῶν χειρίστων ἡδονῶν ἡττᾶσθαι. οὐσῶν δὲ τῶν αἰσθήσεων πέντε, τὰ ἄλλα ζῶα ἀπὸ τῶν δύο μόνων τῶν προειρημένων ἥδεται, κατὰ δὲ τὰς ἄλλας ἢ ὅλως οὐχ ἥδεται ἢ κατὰ συμβεβηκὸς τοῦτο πάσχει.

Quis igitur habens aliquid humani pudoris voluptatibus istis duabus coeundi atque comedendi, quae sunt homini cum sue atque asino communes, gaudeat?

Socrates quidem dicebat multos homines propterea velle vivere, ut ederent et biberent, se bibere atque esse, ut viveret.

Hippocrates autem, divina vir scientia, de coitu venerio ita existimabat, partem esse quandam morbi taeterrimi, quem nostri comitialem dixerunt; namque ipsius verba haec traduntur: τὴν συνουσίαν εἶναι μικρὰν ἐπιληψίαν.

Argument 
						 Quod turpius est frigide laudari quam acerbius vituperari.

TURPIUS esse dicebat Favorinus philosophus exigue atque frigide laudari quam insectanter et graviter vituperari:

Quoniam, inquit, qui maledicit et vituperat, quanto id acerbius facit, tam maximo ille pro inimico et iniquo ducitur et plerumque propterea fidem non capit. Sed qui infecunde atque ieiune laudat destitui a causa videtur et amicus quidem creditur eius quem laudare vult, sed nihil posse reperire quod iure lure laudet.

Argument 
						 Quamobrem venter repentino timore effluat; quare etiam ignis urinam lacessat.

ARISTOTELIS libri sunt, qui Problemata Physica inscribuntur, lepidissimi et elegantiarum omnigenus referti.

In his quaerit quam ob causam eveniat ut quibus invasit repentinus rei magnae timor, plerumque alvo statim cita fiant.

Item quaerit cur accidat ut eum qui propter ignem diutius stetit libido urinae lacessat.

Ac de alvo quidem inter timendum prona atque praecipiti causam esse dicit quod timor omnis sit algificus, quem ille appellat ψυχροποιόν, 
						
						 
						eaque vi frigoris sanguine caldoremque omnem de summa corporis cute cogat penitus et depellat faciatque simul ut qui timent, sanguine ex ore decedente, pallescant.

Is autem, inquit, sanguis et caldor in intuma coactus movet plerumque alvum et incitat.

De urina celebri, ex igni proximo facta, verba haec posuit: Τὸ δὲ πῦρ διαχαλᾷ τὸ πεπηγός, 
						
						 
						 ὥσπρ ἥλιος τὴν χιόνα.

Argument 
						 Ex Aristotelis libris sumptum quod nivis aqua potui pessima sit; et quod ex nive crystallus concreatur.

IN Tiburte rus concesseramus hominis amici divitis aestate anni flagrantissima ego et quidam alii aequales et familiares mei, eloquentiae aut philosophiae sectatores.

Erat nobiscum vir bonus ex peripatetica disciplina, bene doctus et Aristotelis unice studiosissimus.

Is nos aquam multam ex diluta nive bibentes coercebat severiusque increpabat. Adhibebat nobis auctoritates nobilium medicorum et cumprimis Aristotelis philosophi, rei omnis humanae peritissimi, qui aquam nivalem frugibus sane et arboribus fecundam diceret, sed hominibus potu nimio insalubrem esse tabemque et morbos sensim atque in diem longam visceribus inseminare.

Haec quidem ille ad nos prudenter et benivole et adsidue dictitabat. Sed cum bibendae nivis pausa fieret nulla, profit e bibliotheca Tiburti, quae tunc in Herculis templo satis commode instructa libris erat, Aristotelis librum eumque ad nos adfert et Huius saltem, inquit, sapientissimi viri verbis credite ac desinite valitudinem vestram profligare.

In eo libro scriptum fuit deterrimam esse potu aquam e nive itemque solidius latiusque concretam esse
						
						 
						eam, quam κρύσταλλον Graeci appellant; causaque ibi adscripta est huiuscemodi:

Quoniam, cum aqua frigore aeris duratur et coit, necessum est fieri evaporationem et quandam quasi auram tenuissimam exprimi ex ea et emanare.

Id autem, inquit, in ea levissimum est quod evaporatur; manet autem quod est gravius et sordidius et insalubrius, atque id, pulsu aeris verberatum, in modum coloremque spumae candidae oritur.

Sed aliquantum quod est salubrius difflari atque evaporari ex nive indicium illud est, quod
								
								 
								minor fit illo, quod ante fuerat quam concresceret.

Verba ipsa Aristotelis ex eo libro pauca sumpsi et adscripsi: Διὰ τί τὰ ἀπὸ χιόνος καὶ κρυστάλλων ὕδατα φαὐλά ἐστιν; ὅτι παντὸς ὕδατος πηγνυμένου τὸ λεπτότατον καὶ κουφότατον ἐξατμίζει. σημεῖον δέ, ὅτι ἔλαττον γίνεται ἢ πρότερον, ὅταν τακῇ παγέν. ἀπεληλυθότος οὖν τοῦ ὑγιεινοτάτου, ἀνάγκη ἀεί, τὸ καταλειμόμενον χεῖρον εἶναι.

Hoc ubi legimus, placuit honorem doctissimo viro haberi Aristoteli. Atque ita postea ego bellum et odium nivi indixi, alii indutias cum ea varie factitabant.

Argument 
						 Quod pudor sanguinem ad extera diffundit, timor vero contrahit.

IN Problematig Aristotelis philosophi ita scriptum est: Διὰ τί οἱ μὲν αἰσχυνόμενοι ἐρυθριῶσιν, οἱ δὲ φοβούμενοι ὠχριῶσιν, παραπλησίων τῶν παθῶν ὄντων; ὅτι τῶν μὲν αἰσχυνομένων διαχεῖται τὸ αἷμα ἐκ τῆς καρδίας εἰς ἅπαντα τὰ μέρη τοῦ σώματος, ὥστε ἐπιπολάζειν· τοῖς δὲ φοβηθεῖσιν συντρέχει εἰς τὴν καρδίαν, ὥστε ἐκλείπειν ἐκ τῶν ἄλλων μερῶν.

Hoc ego Athenis cum Tauro nostro legissem percontatusque essem quid de ratione ista reddita sentiret, Dixit quidem, inquit, probe et vere quid accideret diffuso sanguine aut contracto, sed cur ita fieret non dixit.

Adhuc enim quaeri potest quam ob causam pudor sanguinem diffundat, timor contrahat, cum sit pudor species timoris atque ita definiatur: timor iustae reprehensionis. Ita enim philosophi definiunt: αἰσχύνη ἐστὶν φόβος δικαίου ψόγου.

Argument 
						 Quid sit obesum ; nonnullaque alia prisca vocabula.

IN agro Vaticano Iulius Paulus poeta, vir bonus et rerum litterarumque veterum inpense doctus, herediolum tenue possidebat. Eo saepe nos ad sese vocabat et olusculis pomisque satis comiter copioseque invitabat.

Atque ita molli quodam tempestatis autumnae die ego et Iulius Celsinus, cum ad eum cenassemus et apud mensam eius audissemus legi Laevi Alcestin rediremusque in urbem sole iam fere occiduo, figuras habitusque verborum nove aut insigniter dictorum in Laeviano illo carmine ruminabamur et, ut quaeque vox indidem digna animadverti subvenerat, qua nos quoque possemus uti, memoriae mandabamus.

Erant autem verba quae tunc suppetebant, huiuscemodi: Corpore (inquit) pectoreque undique obeso ac Mente exsensa tardigenuclo Senio obpressum. 
					 Obesum hic notavimus proprie magis, quam usitate dictum pro exili atque gracilento; vulgus enim ἀκύρως vel κατὰ ἀντίφρασιν obesum pro uberi atque pingui dicit.

Item notavimus notavimnus quod oblitteram gentem pro oblitterata dixit;

item quod hostis qui foedera frangerent, foedifragos, non foederifragos dixit;

item, quod rubentem auroram pudoricolorem appellavit et Memnonem nocticolorem ;

item, quod forte dubitanter et ab eo quod est sileo, silenta loca dixit et pulverulenta et pestilenta et quod carendum tui est pro te quodque magno impete pro impetu ;



item quod fortescere posuit pro fortem fieri quodque dolentiam pro dolore et avens pro libens ;

item curis intolerantibus pro intolerandis, quodque manciolis, inquit, tenellis pro manibus et quis tam siliceo? Item fiere, inquit, inpendio infit, id est fieri inpense incipit ;

quodque accipitret posuit pro laceret.

His nos inter viam verborum Laevianorum adnotatiunculis oblectabamus.

Cetera enim, quae videbantur nimium poetica, ex prosae orationis usu alieniora praetermisimus; veluti fuit quod de Nestore ait trisaeclisenex et dulciorelocus iste,

quod de tumidis magnisque fluctibus inquit multigrumis et

flumina gelu concreta tegimine esse onychino dixit,

et quae multiplica ludens conposuit, quale illud est, quod vituperones suos subductisupercilicarptores appellavit.

Argument 
						 Quaestio an harena. caelum, triticum pluralia inveniantur; atque inibi de quadrigis, inimicitiis, nonnullis praeterea vocabulis, an singulari numero comperiantur.

ADULESCENTULUS Romae, priusquam Athenas concederern, quando erat a magistris auditionibusque obeundis otium, ad Frontonem Cornelium visendi gratia pergebam pergelam sermonibusque eius purissimis bonarumque doctrinarum plenis fruebar. Nec umquam factum est, quotiens eum vidimus loquentemque audivimus, quin rediremus fere cultiores doctioresque.

Veluti fuit illa quodam die sermocinatio illius, levi quidem de re, sed a Latinae tamen linguae studio non abhorrens.

Nam, cum quispiam familiaris eius, bene eruditus homo et tum poeta inlustris, liberatum esse se aquae intercutis morbo diceret, quod harenis calentibus esset usus, tum adludens Fronto: Morbo quidem, inquit, cares, sed verbi vitio non cares. Gaius enim Caesar, ille perpetuus dictator, Cn. Pompei socer, a quo familia et appellatio Caesarum deinceps propagata est, vir ingenii praecellentis, sermonis praeter alios suae aetatis castissimi, in libris, quos ad M. Ciceronem De Analogia conscripsit, harenas vitiose dici existimat, quod harena numquam multitudinis numero appellanda sit, sicuti neque caelum neque triticum ;

contra autem quadrigas, etiamsi currus unus, equorum quattuor iunctorum agmen unum sit, plurativo semper numero dicendas putat, sicut arma arina 
							
							 
							et moenia et comitia et inimicitias —nisi quid contra ea dicis, poetarum pulcherrime, quo et te purges et non esse id vitium demonstres.

De caelo, inquit ille, et tritico non infitias eo, quin singulo semper numero dicenda sint, neque de armis et moenibus et comitiis, quin figura figure multitudinis perpetua censeantur;

videbimus autem potius
							
							 
							de inimicitiis et quadrigis. Ac fortassean de quadrigis veterum auctoritati concessero, inimicitiam tamen, sicuti inscientiam et inpotentiam et iniuriam, quae ratio est quamobrem C. Caesar vel dictam esse a veteribus vel dicendam a nobis non putat, quando Plautus, linguae Latinae decus, deliciam. quoque ἐνικῶς dixerit pro deliciis ? Méa (inquit) voluptas, méa delicia.
								
								 
							 Inimicitiam autem Q. Ennius in illo memoratissimo libro dixit: Eo ego (inquit) ingenio natus sum; Amicitiam atque inimicitiam inimicitiamr in frontem promptam gero. Sed enim harenas parum Latine dici, quis, oro te, alius aut scripsit aut dixit? Ac propterea peto ut, si Gai Caesaris liber prae manibus est, promi iubeas, ut quam confidenter hoc indicat aestimari a te possit.

Tunc, prolato libro De Analogia primo, verba haec ex eo pauca memoriae mandavi.

Nam, cum supra dixisset, neque caelum neque triticum neque harenam larenam multitudinis significationem pati, Num tu, inquit, harum rerum natura accidere arbitraris quod unam terram ac
							
							 
							 plures terras et urbem et urbes et imperium et imperia dicamus, neque quadrigas in unam nominis figuram redigere neque harenam multitudinis appellatione convertere possimus?

His deinde verbis lectis ibi
						
						 
						Fronto ad illum poetam: Videturne tibi, inquit, C. Caesar de statu verbi contra te satis aperte satisque constanter pronuntiasse?

Tunc permotus auctoritate libri poeta: Si a Caesare, inquit, ius provocandi foret, ego nunc ab hoc Caesaris libro provocassem. Sed quoniam ipse rationem sententiae suae reddere supersedit, nos te nunc rogamus ut dicas quam esse causam vitii putes et in quadriga dicenda et in harenis.

Tum Fronto ita respondit: Quadrigae semper, etsi multiiugae non sunt, multitudinis tamen numero tenentur, quoniam quattuor simul equi iuncti quadrigae, quasi quadriiugae, vocantur, neque debet prorsus appellatio equorum plurium includi in singularis numeri unitatem.

Eandemque rationem harenae 
						
						 
						habendam, sed in specie dispari; nam cum harena singulari in numero dicta multitudinem tamen et copiam significet minimarum, ex quibus constat, partium, indocte et inscite harenae dici videntur, tamquam id vocabulum indigeat numeri amplitudine, cum ei singulariter dicto
						
						 
						ingenita sit naturalis sui multitudo. Sed haec ego, inquit, dixi, non ut huius sententiae legisque fundus subscriptorque fierem, sed ut ne Caesaris, viri docti, opinionem ἀπαραμύθητον destituerem. Nam cum caelum semper ἑνικῶς dicatur,

mare et terra non semper, et pulvis, ventus et fumus. non semper, cur indutias et caerimonias scriptores veteres nonnumquam singulari numero appellaverunt, ferias et nundinas. et inferias. et exequias numquam? Cur mel et vinum atque id genus cetera numerum multitudinis capiunt, lacte 
							
							 
							non capiat?

Quaeri, inquam, ista omnia et enucleari et extundi ab hominibus negotiosis in civitate tam occupata non queunt. Quin his quoque ipsis quae iam dixi demoratos vos esse video, alicui, opinor, negotio destinatos.

Ite ergo nunc et, quando forte erit otium, quaerite an quadrigam et harenas dixerit e cohorte illa dumtaxat antiquiore vel oratorum aliquis vel poetarum, id est classicus adsiduusque aliquis scriptor, non proletarius.

Haec quidem Fronto requirere nos iussit vocabula non ea re, opinor, quod scripta esse in ullis veterum libris existumaret, sed ut nobis studium lectitandi in quaerendis rarioribus verbis exerceret.

Quod unum ergo rarissimum videbatur, invenimus quadrigam numero singulari dictam in libro Saturarum M. Varronis, qui inscriptus est Ecdemeticus.

Harenas autem πληθυντικῶς dictas minore studio quaerimus, quia praeter C. Caesarem, quod equidem meminerim, nemo id doctorum hominum dedit.

Argument 
						 Antonii Adulescens Iuliani in convivio ad quosdam Graecos lepidissima responsio.

ADULESCENS e terra Asia de equestri loco, laetae indolis moribusque et fortuna bene ornatus et ad rem musicam facili ingenio ac lubenti, cenam dabat amicis ac magistris sub urbe in rusculo celebrandae lucis annuae, quam principem sibi vitae habuerat.

Venerat tum nobiscum ad eandem cenam Antonius Iulianus rhetor, docendis publice iuvenibus magister, Hispano ore florentisque homo facundiae et rerum litterarumque veterum peritus.

Is, ubi eduliis finis et poculis mox sermonibusque tempus fuit, desideravit exhiberi, quos habere eum adulescentem sciebat, scitissimos utriusque sexus, qui canerent voce et qui psallerent.

Ac posteaquam introducti pueri puellaeque sunt, iucundum in modum Ἀνακρεόντεια pleraque et Sapphica et poetarum quoque recentium ἐλεγεῖα quaedam erotica dulcia et venusta cecinerunt.

Oblectati autem sumus praeter multa alia versiculis lepidissimis Anacreontis senis, quos equidem scripsi, ut interea labor hic vigiliarum et inquies suavitate paulisper vocum atque modulorum adquiesceret:

Τὸν ἄργυρον τορεύσας ,
							
							 Ἥφαιστέ, μοι ποίησον Πανοπλίας μὲν οὐχί, Τί γὰρ μάχαισι κἀμοί; Ποτήριον δὲ κοῖλον Ὅσον δύνῃ βάθυνον, Καὶ μὴ ποίει κατʼ αὐτὸ Μήτʼ ἄστρα μήτʼ ἀμάξας : Τίδʼ ἀστέρος Βοώτεω; Ποίησον ἀμπέλους μοι Καὶ βότρυας κατʼ αὐτῶν Καὶ χρυσέους πατοῦντας Ὁμοῦ καλῷ Λυαίῳ Ἔρωτα καὶ Βάθυλλον.

Tum Graeci plusculi qui in eo convivio erant, homines amoeni et nostras quoque litteras haut incuriose docti, Iulianum lulianum rhetorem lacessere insectarique adorti sunt tamquam prorsus barbarum et agrestem, qui ortus terra Hispania foret clamatorque tantum et facundia rabida iurgiosaque esset eiusque linguae exercitationes doceret quae nullas voluptates nullamque mulcedinem Veneris atque Musae haberet; saepeque eum percontabantur quid de Anacreonte ceterisque id genus poetis sentiret et ecquis nostrorum poetarum tam fluentes carminum delicias fecisset. Nisi Catullus, inquiunt, forte pauca et Calvus itidem pauca. Nam Laevius inplicata et Hortensius invenusta et Cinna inlepida et Memmius dura ac deinceps omnes rudia fecerunt atque absona.

Tum ille pro lingua patria, tamquam pro aris et focis, animo inritato indignabundus: Cedere equidem, inquit, vobis debui, ut in tali asotia atque nequitia Alcinoum Alcinum 
							
							 
							vinceretis et sicut in voluptatibus cultus atque victus, ita in cantilenarum quoque mollitiis
							
							 
							anteiretis.

Sed ne nos, id est nomen Latinum, tamquam profecto vastos quosdam et insubidos, ἀναφροδισίας condemnetis, permittite mihi, quaeso, operire pallio caput, quod in quadam parum pudica oratione Socraten fecisse aiunt, et audite ac discite nostros quoque antiquiores ante eos quos nominastis poetas amasios ac venerios fuisse.

Tum resupinus, capite convelato, voce admodum quam suavi, versus cecinit Valeri Aeditui, veteris poetae, item Porcii Licini et Q. Catuli, quibus mundius, venustius, limatius, tersius,
						
						 
						Graecum Latinumve nihil quicquam reperiri puto.

Aeditui versus: Dicere cum conor curam tibi, Pamphila, cordis, Quid mi abs te quaeram? verba labris abeunt, Per pectus manat subito subido
							
							 
							mihi sudor: Sic tacitus, subidus, dum pudeo, pereo.

Atque item alios versus eiusdem addidit, non hercle minus dulces quam priores: Qui faculam praefers, Phileros, quae nil opus nobis? Ibimus sic, lucet pectore flamma satis. Istam nam potis est vis saeva extinguere venti Aut imber caelo candidus
							
							 
							praecipitans, At contra hunc ignem Veneris, nisi si Venus ipsa, Nullast quae possit vis alia opprimere.

Item dixit versus Porcii Licini hosce: Custodes ovium tenerae
							
							 
							propaginis, agnum, Quaeritis ignem? ite huc hue ; quaeritis? ignis homost homrost . Si digito attigero, incendam silvam simul omnem; Omne pecus flammast, omnia quae video. Quinti Catuli versus illi fuerunt:

Aufugit mi animus; credo, ut solet, ad Theotimum Devenit. Sic est: perfugium illud habet. Qui, si non interdixem, ne illunc fugitivum Mitteret ad se intro, sed magis eiceret? Ibimus quaesitum. Verum, ne ipsi teneamur, Formido. Quid ago? Da Venus consilium.

Argument 
						 Verba haec, praeter propter, in usu vulgi protrita,
							
							 
							etiam Ennii fuisse.

MEMINI me quondam et Celsinum Iulium Numidam ad Frontonem Cornelium, pedes tunc graviter aegrum, ire et visere. Atque ubi
						
						 
						introducti sumus, offendimus eum cubantem in scimpodio Graeciensi, circumundique sedentibus multis doctrina aut genere aut fortuna nobilibus viris.

Adsistebant fabri aedium complures, balneis novis moliendis adhibiti, ostendebantque

depictas in membranulis varias species balnearum. Ex quibus cum elegisset unam formam speciemque operis,
						
						 
						interrogavit quantus esset pecuniae sumptus
						
						 
						ad id totum opus absolvendum.

Cumque architectus dixisset necessaria videri esse sestertia ferme trecenta, unus ex amicis Frontonis: Et praeterpropter, inquit, alia quinquaginta.

Tum Fronto, dilatis sermonibus quos habere de balnearum sumptu institerat, aspiciens ad eum amicum qui dixerat quinquaginta esse alia praeterpropter necessaria,
						
						 
						eum interrogavit quid significaret verbum praeterpropter.

Atque ille amicus: Non meum meutm , inquit, hoc verbum est, sed multorum hominum hominurm quos loquentis id audias;

quid autem id verbum significet, non ex me, sed ex grammatico quaerundum est, ac simul digito demonstrat grammaticum, haud incelebri nomine Romae docentem unaque ibi
						
						 
						sedentem. Tum grammaticus usitati pervulgatique verbi obscuritate motus:

Quaerimus, inquit, quod honore quaestionis minime dignum est.

Nam nescio quid hoc praenimis plebeium est et in opificum sermonibus quam in hominum doctorum
							
							 
							notius.

At enim Fronto, iam voce atque vultu intentiore: Itane, inquit, magister, dehonestum tibi deculpatumque hoc verbum videtur, quo et M. Cato et M. Varro et pleraque aetas superior ut necessario et Latino usi sunt?

Atque ibi Iulius Celsinus admonuit, in tragoedia quoque Enni quae Iphigenia inscripta est, id ipsum de quo quaerebatur scriptum esse et a grammaticis contaminari magis solitum quam enarrari.

Quocirca statim proferri Iphigeniam Q. Enni iubet. In eius tragoediae choro inscriptos esse hos versus legimus: Ó otio tio qui néscit uti Plús negoti habét quam cum est negótium in negótio. Nám cui quod agat ínstitutumst, nil nisi
							
							 
							negótium, Íd agit, id
								
								 
								studét, ibi mentem atque ánimum delectát suum, Ó otioso tioso in ótio animus néscit quid velit.
									
									 
								 Hóc idem est; em néque domi nunc nós nec militiaé sumus sumlus , Ímus huc hue , hinc illuc, cum illuc véntum est, ire illínc lubet, Í incerte ncerte errat ánimus, praeterprópter vitam vívitur.

Hoc ibi lectum est, tum deinde Fronto ad grammaticum iam labentem: Audistine, inquit, magister optime, Ennium tuum dixisse praeterpropter et cum sententia quidem tali, quali severissimae philosophorum esse obiurgationes solent? Petimus igitur dicas, quoniam de Enniano iam verbo quaeritur, qu sit remotus
							
							 
							huiusce versus sensus: Í incerte ncerte errat ánimus, praeterprópter vitam vívitur.

Et grammaticus sudans multum ac rubens multum, cum id plerique prolixius riderent, exsurgit exurgit et abiens: Tibi, inquit, Fronto, postea uni dicam, ne inscitiores audiant ac discant. Atque ita omnes, relicta ibi quaestione verbi, consurreximus.

Argument 
						 Ponit versus Platonis amatorios quos admodum iuvenis lusit, dum tragoediis contendit.

CELEBRANTUR duo isti Graeci versiculi multorumque doctorum hominum memoria dignantur, quod sint lepidissimi et venustissimae brevitatis.

Neque adeo pauci sunt veteres scriptores, qui quidem
						
						 
						eos Platonis esse philosophi adfirmant, quibus ille adulescens luserit, cum tragoediis quoque eodem tempore faciendis praeluderet: Τὴν ψυχὴν )αγάθωνα φιλῶν ἐπὶ χείλεσιν ἔσχον Ἤλθε γὰρ ἡ τλήμων ὡς διαβησομένη.

Hoc δίστιχον amicus meus, οὐκ ἄμουσος adulescens, in plures versiculos licentius liberiusque vertit. Qui quoniam mihi quidem visi sunt non esse memoratu indigni, subdidi:

Cum semihiulco savio Meo puellum savior Dulcemque florem spiritus Duco ex aperto tramite, Anima male
							
							 
							aegra et saucia Cucurrit ad labeas mihi milli , Rictuinque in oris pervium Et labra pueri mollia, Rimata itineri transitus, Ut transiliret, nititur. Tum si morae quid plusculae plusculac Fuisset in coetu osculi, Amoris igni percita Transisset et me linqueret Et mira prorsum res foret, Ut fierem ad me
								
								 
								mortuus, Ad puerum ut
									
									 
									intus viverem.

Argument 
						 Dissertatio Herodis Attici super vi et natura doloris suaeque opinionis affirmatio per exemplum indocti rustici, qui cum rubis fructiferas arbores praecidit.

HERODEM ATTICUM, consularem virum, Athenis disserentem audivi Graeca oratione, in qua fere omnes memoriae nostrae universos gravitate atque copia et elegantia vocum longe praestitit.

Disseruit autem contra ἀπάθειαν Stoicorum, lacessitus a quodam Stoico, tamquam minus sapienter et parum viriliter dolorem ferret ex morte pueri quem amaverat.

In ea dissertione,
						
						 
						quantulum memini, huiuscemodi sensus est: quod nullus usquam homo, qui secundum naturam sentiret et saperet, adfectionibus istis animi, quas πάθη appellabat, aegritudinis, cupiditatis, timoris, irae, voluptatis, carere et vacare totis posset,
						
						 
						atque, si posset etiam obniti ut totis careret, non fore
						
						 
						id melius, quoniam langueret animus et torperet, adfectionum quarundam adminiculis, ut necessaria plurimum temperie privatus.

Dicebat enim sensus istos motusque animi, qui cum inmoderatiores sunt vitia fiunt, innexos inplicatosque esse vigoribus quibusdam mentium et alacritatibus,

ac propterea, si omnino omnis eos inperitius convellamus, periculum esse ne eis
						
						 
						adhaerentes bonas quoque et utiles animi indoles amittamus.

Moderandos esse igitur et scite considerateque purgandos censebat, ut ea tantum quae aliena sunt contraque naturam videntur et cum pernicie adgnata sunt detrahantur, ne profecto id accidat quod cuipiam Thraco insipienti et rudi in agro quem emerat procurando venisse usu fabulast.

Homo Thracus, inquit, ex ultima barbaria, ruris colendi insolens, cum in terras cultiores humanioris vitae cupidine commigrasset, fundum mercatus est oleo atque vino consitum. Qui cum
							
							 
							nihil admodum super vite aut arbore colenda sciret, videt forte vicinum rubos alte atque late obortas excidentem, fraxinos ad summum prope verticem deputantem, suboles vitium e radicibus caudicum super terrain fusas revellentem, stolones in pomis aut in oleis proceros atque derectos amputantem, acceditque prope et cur tantam ligni atque frondium caedem faceret percontatus est.

Et vicinus ita respondit: Ut ager, inquit, mundus purusque fiat, eius arbor atque vitis fecundior.

Discedit ille a vicino gratias agens et laetus, tamquam adeptus rei rusticae disciplinam. Tum falcem ibi ac securim capit: atque ibi homo misere
							
							 
							inperitus vites suas sibi omnis et oleas detruncat comasque arborum laetissimas uberrimosque vitium palmites decidit et frutecta atque virgulta simul omnia, pomis frugibusque gignendis felicia, cum sentibus et rubis purificandi agri gratia convellit, mala mercede doctus audaciam fiduciamque peccandi imitatione falsa eruditus.

Sic, inquit, isti apathiae sectatores, qui videri se esse tranquillos et intrepidos et inmobiles volunt, dum nihil cupiunt, nihil dolent, nihil irascuntur, nihil gaudent, omnibus vehementioris animi officiis amputatis, in torpore ignavae et quasi enervatae vitae consenescunt.

Argument 
						 Quos pumiliones dicimus, Graece νάνους appellari.

STABANT forte una in vestibulo Palatii fabulantes tabulantes Fronto Cornelius et Festus Postumius et Apollinaris Sulpicius, atque ego ibi adsistens cum quibusdam aliis sermones eorum, quos de litterarum disciplinis habebant, curiosius captabam.

Tum Fronto Apollinari: Fac me, inquit, oro, magister, ut sim certus an recte supersederim nanos dicere parva nimis nimtis statura homines maluerimque eos pumiliones appellare, quoniam hoc scriptum esse in libris veterum memineram, nanos autem sordidum esse verbum et barbarum credebam?

Est quidem, inquit, hoc Apollinaris, in consuetudine inperiti vulgi frequens, sed barbarum non est censeturque linguae Graecae origine; νάνους enim Graeci
							
							 
							vocaverunt brevi atque humili corpore homines paulum supra terrain extantes idque ita dixerunt adhibita quadam ratione etymologiae cum sententia vocabuli competente et, si memoria, inquit, mihi non labat scriptun hoc est in comoedia Aristophanis, cui nomen est Ὁλκάδες. 
								
								 
								Fuisset autem verbum hoc a te civitate donatum aut in Latinam coloniam colonial deductum, si tu eo uti dignatus fores, essetque id inpendio probabilius quam quae a Laberio ignobilia nimis et sordentia in usum linguae Latinae intromissa sunt.

Tum Festus Postumius grammatico cuipiam Latino, Frontonis familiari: Docuit, inquit, nos Apollinaris, nanos verbum Graecum esse, tu nos doce, quoniam
							
							 
							de mulis aut eculeis humilioribus vulgo dicitur, anne Latinum sit et aput quem scriptum reperiatur?

Atque ille grammaticus, homo sane perquam in noscendis veteribus scriptis exercitus: Si piaculum piaculunm , inquit, non committitur comniittitur , praesente Apollinare, quid de voce ulla Graeca Latinave sentiam dicere, audeo tibi, Feste, quaerenti respondere esse hoc verbum Latinum scriptumque inveniri in poematis poeinatis Helvi Cinnae, non ignobilis neque indocti poetae, versusque eius ipsos dixit, quos, quoniam memoriae mihi forte aderant, adscripsi: At nunc me Genumana per salicta Bigis raeda rapit citata nanis.

Argument 
						 Contemporaneos fuisse Caesari et Ciceroni M. Varronem et P. Nigidium, aetatis suae doctissimos Ronanos; et quod Nigidii commentationes propter earum obscuritatem subtilitatemque in vulgus non exeunt.

AETAS M. Ciceronis et C. Caesaris praestanti facundia paucos habuit, doctrinarum autem multiformium variarumque artium quibus humanitas erudita est columina habuit M. Varronem et P. Nigidium.

Sed Varronis quidem monumenta rerum ac disciplinarum, quae per litteras condidit, in propatulo frequentique usu feruntur,

Nigidianae autem commentationes non proinde in volgus exeunt et obscuritas subtilitasque earum tamquam parum utilis derelicta est.

Sicuti sunt quae paulo ante legimus in Commentariis eius, quos Grammaticos inscripsit, ex
						
						 
						quibus quaedam ad demonstrandum scripturae seripturae genus exempli gratia sumpsi sunpsi .

Nam, cum de natura atque ordine litterarum dissereret quas grammatici vocales appellant, verba haec scripsit, quae reliquimus inenarrata ad exercendam legentium intentionem:

A et o semper principes sunt, i et u semper subditae, e et subit et praeit; praeit
							
							 
							in Euripo, subit in Aemilio. Si quis putat praeire u in his verbis: Valerius, Vennonius, Volusius, aut i in his: iampridem ianpridem , iecur, iocus, iucundum, errabit, quod hae litterae, cum praeeunt, ne vocales quidem sunt.

Item ex eodem libro verba haec sunt: Inter litteram n et g est alia vis, ut in nomine anguis et angari anrari et ancorae et increpat et incurrit et ingenuus ingeluus . In omnibus his non verum n, sed adulterinum ponitur. Nam n non esse lingua indicio est; nam si ea littera esset, lingua palatum tangeret.

Alio deinde in loco ita scriptum: Graecos non tantae inscitiae arcesso, qui ou ex o et u scripserunt, quantae
							
							 
							qui ei ex e et i; illud enim inopia fecerunt, hoc nulla re subacti.

Argument 
						 Disputatio Sex. Caecilii iureconsulti et Favorini philosophi de legibus Duodecim Tabularum.

SEXTUS CAECILIUS in disciplina iuris atque in legibus populi Romani noscendis interpretandisque scientia, usu auctoritateque inlustris fuit.

Ad eum forte in area Palatina, cum salutationem Caesaris opperiremur, philosophus Favorinus accessit conlocutusque est, nobis multisque aliis praesentibus.

In illis tunc eorum sermonibus orta mentiost legum decemviralium, quas decemviri eius rei gratia a populo creati conposuerunt, in duodecim tabulas conscripserunt.

Eas leges cum Sex. Caecilius, inquisitis exploratisque multarum urbium legibus, eleganti atque absoluta brevitate verborum scriptas diceret, Sit, 
						
						 
						inquit, hoc Favorinus, in pleraque earum legum parte ita uti dicis; non enim minus cupide tabulas istas duodecim duodecin legi quam illos duodecim libros Platonis De Legibus. Sed quaedam istic esse animadvertuntur aut obscurissima aut durissima
							
							 
							aut lenia contra nimis et remissa aut nequaquam ita, ut scriptum est, consistentia. 
					 Obscuritates, inquit Sex.

Caecilius, non adsignemus culpae scribentium, sed inscitiae non adsequentium, quamquam hi quoque ipsi, qui quae scripta script sunt minus percipiunt culpa vacant.

Nam longa aetas verba atque mores veteres oblitteravit, quibus verbis moribusque sententia legum conprehensa est. Trecentesimo quoque anno post Romam conditam tabulae conpositae scriptaeque sunt, a quo tempore ad hunc diem anni esse non longe minus sescenti
							
							 
							videntur.

Dure autem scriptum esse in istis legibus quid existimari potest? nisi duram esse legem legend putas, quae iudicem arbitrumve iure datum, qui ob rem iudicandam
							
							 
							pecuniam accepisse convictus est, capite poenitur aut quae furem furerm manifestum ei cui furtum factum est in servitutem tradit, nocturnum autem furem ius occidendi tribuit.

Dic enim, quaeso, die, vir sapientiae studiosissime, an aut iudicis illius perfidiam contra omnia divina atque humana iusiurandum suum pecunia vendentis aut furis manifesti intolerandam audaciam aut nocturni grassatoris insidiosam violentiam non dignam esse capitis poena existumes?

Noli, inquit Favorinus, ex me quaerere quid ego existumem. Scis enim solitum esse me, pro disciplina sectae quam colo, inquirere potius quam decernere.

Sed non levis existimator neque aspernabilis est populus Romanus, cui delicta quidem istaec vindicanda, poenae tamen huiuscemodi nimis durae esse visae sunt; passus enim est leges istas de tam inmodico supplicio situ atque senio emori.

Sicut illud quoque inhumaniter non scriptum improbavit, quod, si homo in ius vocatus, morbo aut aetate aeger ad ingrediendum invalidus est, arcera non sternitur, sed ipse aufertur et iumento imponitur atque ex domo sua ad praetorem in comitium nova funeris facie effertur. Quam enim ob causam morbo adfectus et ad respondendum pro sese non idoneus, iumento adhaerens in ius adversario deportatur?

Quod vero dixi videri quaedam esse inpendio molliora, nonne tibi quoque videtur nimis esse dilutum quod ita de iniuria poenienda scriptum est: Si iniuriam alteri faxsit, viginti quinque aeris poenae sunto ? Quis enim erit tam inops, quem ab iniuriae faciendae libidine viginti quinque asses deterreant?

Itaque cum eam legem Labeo quoque
							
							 
							vester in libris, quos Ad Duodecimn Tabulas conscripsit, non probaret: Quidam, 
							
							 
							inquit, L. Veratius fuit egregie homo inprobus atque inmani vecordia. Is pro delectamento habebat, os hominis liberi manus suae palma verberare. Eum servus sequebatur ferens crumenam plenam assium; ut quemque depalmaverat, numerari statim secundum Duodecim Tabulas quinque et viginti asses iubebat. Propterea, inquit, praetores postea hanc abolescere et relinqui censuerunt iniuriisque aestumandis recuperatores se daturos edixerunt.

Nonnulla autem in istis legibus ne consistere quidem, sicuti dixi, visa sunt, velut illa lex talionis, cuius verba, nisi memoria me fallit, haec sunt: Si merbrum rupit, ni cum e pacto, talio esto.

Praeter enim ulciscendi ulclsendi acerbitatem ne procedere quoque executio iustae talionis potest. Nam cui membrum ab alio ruptum est, si ipsi itidem rumpere per talionem velit, quaero, an efficere possit rumpendi pariter membri aequilibrium? In qua re primum ea difficultas est inexplicabilis.

Quid si
								
								 
								membrum, inquit, alteri inprudens ruperit? Quod enim inprudentia factum est, retaliari per inprudentiam debet. Ictus quippe fortuitus et consultus non cadunt sub eiusdem talionis similitudinem. Quonam igitur modo inprudentem poterit imitari, qui in exequenda talione non licentiae ius habet, sed inprudentiae?

Sed et si prudens ruperit, nequaquam patietur aut altius se laedi aut latius. Quod cuimodi cuiusmodi libra atque mensura caveri possit, non reperio.

Quin etiam, si quid plus erit aliterve conmissum, res fiet ridiculae atrocitatis, ut contraria actio mutuae nutuae talionis oriatur et adolescat infinita quaedam reciprocatio talionum.

Nam de inmanitate illa secandi partiendique humani corporis, si unus ob pecuniam debitam iudicatus addictusque sit pluribus, non libet meminisse et piget dicere. Quid enim videri potest efferatius, quid ab hominis ingenio diversius quam quod membra inopis debitoris acerbissimo
									
									 
									laniatu distrahebantur, sicuti nunc bona venum distrahuntur?

Tum Sex. Caecilius amplexus utraque manu Favorinum, Tu es, inquit, unus profecto in nostra memoria memorial non Graecae modo, sed Romanae quoque rei peritissimus. Quis enim philosophorum disciplinae suae leges tam scite atque docte callet quam leges tu nostras decemvirales percalluisti?

Sed, quaeso tecum tamen, degrediare paulisper paulisler curriculis istis disputationum vestrarum academicis omissoque studio, quicquid lubitum est arguendi tuendique, consideres gravius cuimodi cuiusmodi sint ea quae reprehendisti,

nec ideo contemnas legum istarum antiquitates, quod plerisque ipse
						
						 
						iam populus Romanus uti desiverit. Non enim profecto ignoras legum oportunitates oportunlitates et medellas pro temporum tempoorum moribus et pro rerum publicarum generibus ac pro utilitatum praesentium rationibus proque vitiorum quibus medendum est fervoribus mutari atque flecti neque uno statu consistere, quin, ut facies caeli et maris, ita rerum atque fortunae tempestatibus varientur.

Quid salubrius visum est rogatione illa Stolonis iugerum de numero praefinito? Quid utilius plebisscito Voconio de coercendis mulierum hereditatibus? Quid tam necessarium existimatum est propulsandae civium luxuriae quam lex Licinia et Fannia aliaeque item leges sumptuariae? Omnia tamen haec oblitterata et operta sunt civitatis opulentia quasi quibusdam fluctibus exaestuantis.

Sed cur tibi esse visa est inhumana lex omnium mea quidem sententia humanissima, quae iumentum dari iubet aegro aut seni in ius vocato?

Verba sunt haec de lege Si in ius vocat : Si morbus aevitasve vitium escit, qui in ius vocabit iumentum dato; si nolet,

arceram ne sternito. An tu forte morbum appellari hic putas aegrotationem graver cum febri rapida et quercera, iumentumque dici pecus aliquod unicum tergo vehens? ac propterea minus fuisse humanum existumas aegrotum domi suae cubantem iumento inpositum in ius rapi?

Hoc, mi Favorine, nequaquam ita est. Nam morbus in lege ista non febriculosus neque nimium gravis, sed vitium aliquod inbecillitatis atque invalentiae demonstratur, non periculum vitae ostenditur. Ceteroqui morbum vehementiorem, vim graviter nocendi habenten, legum istarum scriptores alio in loco, non per se morbum, sed morbum sonticum appellant.

Iumentum quoque non id solum significat quod nunc dicitur, sed vectabulum etiam quod a iunctis pecoribus trahebatur; veteres
						
						 
						nostri iumentum. a iungendo dixerunt.

Arcera autem vocabatur plaustrum
						
						 
						tectum undique et munitum, quasi area quaedam magna, vestimentis instrata, qua nimis aegri aut senes portari cubantes solebant.

Quaenam tibi igitur acerbitas esse visa est, quod in ius vocato paupertino homini vel inopi, qui aut pedibus forte aegris esset aut quo alio casu ingredi non quiret, plaustrum esse dandum censuerunt? neque insterni tamen delicate arceram iusserunt, quoniam satis esset invalido cuimodi vectabulum. Atque id fecerunt, ne causatio ista aegri corporis perpetuam vocationem daret fidem detractantibus iurisque actiones declinantibus; sed enim insubide.

Iniurias factas quinque et viginti assibus sanxerunt. Non omnino omnes, mi Favorine, iniurias aere isto pauco diluerunt, tametsi haec ipsa paucitas assium grave pondus aeris fuit; nam librariis assibus in ea tempestate populus usus est.

Sed iniurias atrociores, ut de osse fracto, non liberis modo, verum etiam servis factas, inpensiore damno vindicaverunt, quibusdam autem iniuriis talionem quoque adposuerunt.

Quam quidem tu talionem, vir optime, iniquius paulo insectatus es ac ne consistere quidem dixisti lepida quadam sollertia verborum, quoniam talioni par non sit talio neque rumpi membrum facile possit ad alterius rupturae, ut ais tu, aequilibrium.

Verumst, mi Favorine, talionem parissimam fieri difficillime. Sed decemviri minuere atque extinguere volentes huiuscemodi violentiam pulsandi atque laedendi talione, eo quoque metu coercendos esse homines putaverunt neque eius qui membrum alteri rupisset et pacisci tamen de talione redimenda nollet tantam esse habendam rationem arbitrati sunt, ut an prudens inprudensne rupisset spectandum putarent aut talionem in eo vel ad amussim aequiperarent vel in librili perpenderent; sed potius eundem animum eundemque impetum in eadem parte corporis rumpenda, non eundem quoque casum exigi voluerunt, quoniam modus voluntatis praestari posset, casus ictus non posset.

Quod si ita est ut dico, et ut ipse aequitatis habitus demonstrat, taliones illae tuae reciprocae argutiores profecto quam veriores fuerunt.

Sed quoniam acerbum quoque esse hoc genus poenae putas, quae, obsecro te, ista acerbitas est, si idem fiat in te quod tute in alio feceris? praesertim cum habeas facultatem paciscendi et non necesse sit pati talionem, nisi eam tu elegeris.

Quod edictum autem praetorum de aestimandis iniuriis probabilius esse existimas,
						
						 
						nolo hoc ignores, hanc quoque ipsam talionem ad aestimationem iudicis redigi necessario solitam.

Nam si reus, qui depecisci noluerat, iudici talionem imperanti non parebat, aestimata lite iudex hominem pecuniae damnabat, atque ita, si reo et pactio gravis et acerba talio visa fuerat, severitas legis ad pecuniae multam redibat.

Restat, ut ei quod de sectione partitioneque que corporis inmanissimum esse tibi visum est respondeam. Omnibus quidem virtutum generibus exercendis colendisque populus Romanus e parva origine ad tantae amplitudinis instar emicuit, sed omnium maxime atque praecipue fidem coluit sanctamque habuit tam privatim quam publice.

Sic consules, clarissimos viros, hostibus confirmandae fidei publicae causa dedidit,
						
						 
						sic clientem in fidem acceptum cariorem haberi quam propinquos tuendumque esse contra cognatos censuit, neque peius ullum facinus existimatum est quam si cui probaretur prolaretur clientem divisui habuisse.

Hanc autem fidem maiores nostri non modo in officiorum vicibus vicious , sed in negotiorum quoque contractibus sanxerunt maximeque in pecuniae mutuaticae usu atque commercio; adimi enim putaverunt subsidium hoc inopiae temporariae, quo communis comnunis omnium vita indiget, si perfidia debitorum sine gravi poena eluderet.

Confessi igitur aeris ac debiti iudicatis triginta dies sunt dati conquirendae pecuniae causa, quam dissolverent,

eosque dies decemviri iustos appellaverunt, velut quoddam iustitium, id est iuris inter eos quasi interstitionem quandam et cessationem, quibus diebus nihil cum his agi iure posset.

Post deinde, nisi dissolverant, ad praetorem vocabantur et ab eo quibus erant iudicati addicebantur, nervo quoque aut compedibus compedilus vinciebantur.

Sic enim sunt, opinor, verba legis: Aeris confessi rebusque iure iudicatis triginta dies iusti sunto. Post deinde manus iniectio esto, in ius ducito. Ni iudicatum facit aut quis endo eo in iure vindicit, secum ducito, vincito aut nervo aut compedibus. Quindecim pondo ne minore aut si volet maiore vincito. Si volet suo vivito. Ni suo vivit, qui eum vinctum habebit, libras farris endo dies dato. Si volet plus dato.

Erat autem ius interea paciscendi ac, nisi pacti forent, habebantur in vinculis dies sexaginta.

Inter eos dies trinis nundinis continuis ad praetorem in comitium producebantur, quantaeque pecuniae iudicati essent praedicabatur. Tertiis autem nundinis capite poenas dabant aut trans Tiberim peregre venum ibant.

Sed eam capitis poenam sanciendae, sicuti dixi, fidei gratia horrificam atrocitatis ostentu novisque terroribus metuendam reddiderunt. Nam si plures forent, quibus reus esset iudicatus,
						
						 
						secare, si vellent, atque partiri corpus addicti sibi hominis permiserunt.

Et quidem verba ipsa legis dicam, ne existimes invidiam me istam forte formidare: Tertiis, inquit, nundinis partis secanto. Si plus minusve secuerunt, se fraude esto.

Nihil profecto inmitius, nihil inmanius, nisi, ut re ipsa apparet, eo consilio tanta inmanitas poenae denuntiatast, ne ad eam umquam perveniretur.

Addici namque nunc et vinciri multos videmus, quia vinculorum poenam deterrimi homines contemnunt,

dissectum esse antiquitus neminem equidem legi neque audivi, quoniam saevitia ista poenae contemni non quitast.

An putas, Favorine, si non illa etiam ex Duodecim Tabulis de testimoniis falsis poena abolevisset et si nunc quoque, ut antea, qui falsum testimonium dixisse convictus esset, e saxo Tarpeio deiceretur, mentituros fuisse pro testimonio tam multos quam videmus? Acerbitas plerumque ulciscendi maleficii bene atque caute vivendi disciplinast.

Historia de Metto Fufetio Albano nobis quoque, non admodum numero
						
						 
						istiusmodi libros lectitantibus, ignota non est, qui, quoniam pactum atque condictum cum rege populi Romani perfide ruperat, binis quadrigis evinctus in diverse nitentibus laceratus est; novum atque asperum supplicium quis negat? sed, quid elegantissimus poeta dicat, vide: at tu dictis, Albane, maneres.

Haec taliaque alia ubi Sextus Caecilius, omnibus qui aderant, ipso quoque Favorino adprobante atque laudante, disseruit, nuntiatum est Caesarem iam salutari, et separati sumus.

Argument 
						 Vocabulum siticinum in M. Catonis oratione quid significet.

SITICINES scriptum est in oratione M. Catonis, quae scribitur Ne Imperium sit Veteri, ubi Nouus Venerit. Siticines, intuit, et liticines et tubicines.

Sed Caesellius Vindex in Conmentariis Lectionum Antiquarum scire quidem se ait, liticines lituo cantare et tubicines tuba; quid istuc autem sit, quo siticines cantant, homo ingenuae veritatis scire sese negat.

Nos autem in Capitonis Atei Coniectaneis invenimus, siticines appellatos qui apud sitos canere soliti essent, hoc est vita functos et sepultos, eosque habuisse proprium genus tubae, qua canerent, a ceterorum tubicinum differens.

Argument 
						 Quam ob causam L. Accius poeta in Pragmaticis sicinnistas nebuloso nomine esse dixerit.

Quos sicinistas vulgus dicit, qui rectius locuti sunt, sicinnistas littera n gemina dixerunt.

Sicinnium enim genus veteris saltationis fuit. Saltabundi autem canebant, quae nunc stantes canunt.

Posuit hoc verbum L. Accius poeta in Pragmaticis appellarique sicinnistas ait nebuloso nomine, credo propterea nebuloso, quod, sicinnium cur diceretur, obscurum esset.

Argument 
						 Artificum scaenicorum studium amoremque inhonestum probrosumque esse; et super ea re verba Aristotelis philosophi adscripta.

COMOEDOS quispiam et tragoedos et tibicines dives adulescens, Tauri philosophi discipulus, ut
						
						 
						liberos homines in deliciis atque in delectamentis habebat.

Id genus autem artifices Graece appellantur οἱ περὶ τὸν Διόνυσον τεχνῖται.

Eum adulescentem Taurus a sodalitatibus convictuque hominum scaenicorum abducere volens, misit ei verba haec ex Aristotelis libro exscripta, qui Προβλήματα Ἐγκύκλια inscriptus est,

iussitque uti ea cotidie lectitaret: Διὰ τὶ οἱ Διονυσιακοὶ τεχνῖται ὡς ἐπὶ τὸ πολὺ πονηροί εἰσιν; ἢ 
						
						 
						 ὅτι ἥκιστα λόγου καὶ 
						
						 
						 φιλοσοφίας 
						
						 
						 κοινωνοῦσι διὰ τὸ περὶ τὰς ἀναγκαίας τέχνας τὸ πολὺ μέρος τοῦ βίου εἶναι, καὶ ὅτι ἐν ἀκρασίαις τὸν πολὺν χρόνον εἰσίν, ὁτὲ δὲ ἐν ἀποριαις; 
						
						 
						 ἀμφότερα δὲ φαυλότητος παρασκευαστικά.

Argument 
						 Exempla epistularum Alexandri regis et Aristotelis philosophi, ita uti sunt edita; eaque in lingua Latinam versa.

COMMENTATIONUM suarum artiumque quas discipulis tradebat Aristoteles philosophus, regis Alexandri magister, duas species habuisse dicitur. Alia erant, quae nominabat ἐξωτερικά, alia, quae appellabat ἀκροατικά.

Ἐξωτερικά dicebantur, quae ad rhetoricas meditationes facultatemque argutiarum civiliumque rerum notitiam conducebant, ἀκροατικά autem vocabantur,

in quibus philosophia remotior subtiliorque agitabatur quaeque ad naturae contemplationes disceptationesve dialecticas pertinebant.

Huic disciplinae, quam dixi, ἀκροατικῇ tempus exercendae dabat in Lycio matutinum nec ad eam quemquam temere ternere admittebat, nisi quorum ante ingenium et eruditionis elementa atque in discendo studium laboremque explorasset.

Illas vero exotericas auditiones exercitiumque dicendi eodem in loco vesperi faciebat easque vulgo iuvenibus sine dilectu praebebat, atque eum δειλινὸν περίπατον appellabat, ilium alterum supra ἐωθινόν ; utroque enim tempore ambulans disserebat.

Libros quoque suos, earum omnium rerum conmentarios, seorsum divisit, ut alii exoterici dicerentur, partim acroatici.

Eos libros generis acroatici cum in vulgus ab eo editos rex Alexander cognovisset atque ea tempestate armis exercitam
						
						 
						omnem prope Asiam teneret regemque ipsum Darium proeliis et victoriis urgeret, in illis tamen tantis negotiis litteras ad Aristotelem misit, non eum recte fecisse, quod disciplinas acroaticas, quibus ab eo ipse eruditus foret, libris foras editis involgasset:

Nam qua, inquit, alia re praestare ceteris poterimus, si ea quae ex te accepimus accelimus omnium prosus fient communia? Quippe ego doctrina anteire malim quam copiis atque opulentiis.

Rescripsit ei Aristoteles ad hanc sententiam: Acroaticos libros, quos editos quereris et non proinde ut arcana absconditos, neque editos scito esse neque non editos, quoniam his solis cognobiles erunt, qui nos audiverunt.

Exempla utrarumque litterarum sumpta ex Andronici philosophi libro subdidi; amavi
						
						 
						prosus in utriusque epistula brevitatis elegantissimae filum tenuissimum:

Ἀλέξανδρος Ἀριστοτέλει εὖ πράττειν. 
						
						
					 Οὐκ ὀρθῶς ἐποίησας, ἐκδοὺς τοὺς ἀκροατικοὺς τῶν λόγων· τίνι γὰρ δὴ διοίσομεν ἡμεῖς τῶν ἄλλων, εἰ καθʼ οὓς ἐπαιδεύθημεν λόγους, οὗτοι πάντων ἔσονται κοινοί; ἐγὼ δὲ βουλοίμην ἂν ταῖς περὶ τὰ ἄριστα ἐμπειράαις ἢ ταῖς δυνάμεσιν διαφέρειν. ἔρρωσο.

Ἀριστοτέλης βασιλεῖ Ἀλεξάνδρῳ εὖ πράττειν. 
							
							
					 Ἔγραψάς μοι περὶ τῶν ἀκροατικῶν λόγων, οἰόμενος δεῖν αὐτοὺς φυλάττειν ἐν ἀπορρήτοις. ἴσθι οὖν αὐτοὺς καὶ ἐκδεδομένους καὶ μὴ ἐκδεδομένουσ· ξυνετοὶ γάρ εἰσιν μόνοις τοῖς ἡμῶν ἀκούσασιν. ἔρρωσο, Ἀλέξανδρε βασιλεῦ.

Hoc ego verbum ξυνετοὶ γὰρ εἰσιν quaerens uno itidem verbo dicere, aliud non repperi quam quod est scriptum a M. Catone in sexta Origine: Itaque ego, inquit, cognobiliorem cognitionem esse arbitror.

Argument 
						 Quaesitum atque tractatum utrumn siet rectius dicere habeo curam vestri, an vestrum.

PERCONTABAR Apollinarem Sulpicium, cum eum Romae adulescentulus sectarer, qua ratione diceretur habeo curam vestri aut misereor vestri et iste casus vestri eo in loco quem videretur habere casum rectum.

Is hic mihi ita respondit: Quaeris, inquit, ex me, quod mihi quoque est iamdiu in perpetua quaestione. Videtur enim non vestri oportere dici, sed vestrum, sicuti Graeci locuntur: ἐπιμελοῦμαι ὑμῶν, κήδομαι ὑμῶν, in quo loco ὑμῶν aptius vestrum dicitur quam vestri et habet casum nominandi, quem tu rectum appellasti, vos.

Invenio tamen, inquit, non paucis in locis nostri atque vestri dictum, non nostrum aut vestrum. L. Sulla Rerum Gestarum libro secundo: Quod si fieri potest, ut etiam nunc nostri vobis in mentem veniat, nosque magis dignos creditis quibus civibus quam hostibus utamini quique pro vobis potius quam contra vos pugnemus, neque nostro neque maiorum nostrorum inmmerito
						
						 
						nobis id continget.

Terentius in Phormione: Ita plérique ingenió sumus omnes, nóstri nosmet paénitet.

Afranius in togata: Nescío qui nostri míseritust tandém deus.

Et Laberius in Necyomantia: Dum diútius retinétur, nostri oblitus est.

Dubium porro, inquit, non est, quin eodem haec omnia casu dicantur: nostri paenitet, 
							
							 nostri oblitus est, nostri misertus est, quo dicitur: mei paenitet, mei misertus est, mei oblitus est.

Mei autem casus interrogandi est, quem genetivum grammatici vocant, et ab eo declinatur, quod est ego ; huius deinde plurativum est nos. Tui aeque declinatur ab eo, quod est tu ; huius itidem plurativum est vos.

Sic namque Plautus declinavit in Pseudulo Pseudolo in hisce versibus: Si ex té tacente fíeri possem cértior, Ere, quaé miseriae té tam misere mácerent, Duorúm labori ego hóminum parsissém lubens: Mei té rogandi et tís
								
								 
								respondendí mihi. Mei enim Plautus hoc in loco non ab eo dixit, quod est meus, sed ab eo, quod est ego.

Itaque si dicere velis patrem mei pro patrem meum, quo Graeci modo τὸν πατέρα μου dicunt, inusitate quidem, sed recte profecto eaque ratione dices, qua Plautus dixit labori mei pro labori meo.

Haec autem ipsa ratio est in numero plurativo, qua Gracchus misereri vestrum dixit et qua M. Cicero contentio vestrum et contentione nostrum dixit quaque item ratione Quadrigarius in Annali undevicesimo verba haec posuit: C. Mari, ecquando te nostrum et reipublicae miserebitur! Cur igitur Terentius paenitet nostri, non nostrum, et Afranius nostri miseritus est, non nostrum ?

Nihil hercle, inquit, mihi de ista re in mentem venit, nisi auctoritas quaedam vetustatis non nimis anxie neque superstitiose loquentis. Nam sicuti multifariam scriptum est vestrorum pro vestrum, ut in Plauti Mustellaria Mostellaria in hoc versu: Vérum illud esse
								
								 
								máxima
								
								 
								párs vestrorum intéllegit, cum vellet maxima pars dicere vestrum, ita nonnumquam vestri quoquc dictum est pro vestrum.

Sed procul procu dubio qui rectissime loqui volet vestrum potius dixerit quam vestri.

Et idcirco ideirco inportunissime, inquit, fecerunt, qui in plerisque Sallusti exemplaribus scripturam istam sincerissimam corruperunt. Nam cum ita in Catilina scriptum esset: Saepe maiores vestrum miseriti plebis Romanae, vestrum obleverunt et vestri superscripserunt. Ex quo in plures libros mendae istius indoles manavit.

Haec memini mihi Apollinarem dicere, eaque tunc ipsa, ita ut dicta fuerant, notavi.

Argument 
						 Quam diversae Graecorum sint sententiae super numero Niobae filiorum.

MIRA et prope adeo ridicula diversitas fabulae apud Graecos poetas deprenditur super numero Niobae filiorum.

Nam Homerus pueros puellasque eius bis senos dicit fuisse, Euripides bis septenos, Sappho bis novenos, Bacchylides et Pindarus bis denos, quidam alii scriptores tres fuisse solos dixerunt.

Argument 
						 De his quae habere συμπτωσίαν videntur cum luna iuvenescente
							
							 
							ac senescente.

ANNIANUS poeta in fundo suo, quem in agro Falisco possidebat, agitare erat solitus vindemiam hilare atque amoeniter.

Ad eos dies me et quosdam item alios familiaris vocavit.

Ibi tum cenantibus nobis magnus ostrearum numerus Roma missus est. Quae cum adpositae fuissent et multae quidem, sed inuberes macriusculaeque
						
						 
						essent: Luna, inquit Annianus, nunc videlicet senescit; ea re ostrea quoque, sicuti quaedam alia, tenuis exsuctaque est.

Cum quaereremus quae alia item senescente luna tabescerent, Nonne Lucilium, inquit, nostrum meministis dicere: Luna alit ostrea et implet echinos, muribus fibras Et iecur addit?

Eadem autem ipsa quae crescente luna gliscunt, deficiente contra defiunt.

Aelurorum quoque oculi ad easdem vices lunae aut ampliores fiunt aut minores.

Id etiam, inquit, multo mirandum est magis, quod apud Plutarchum in quarto In Hesiodum Commentario legi: Cepetum revirescit et congerminat decedente luna, contra autem inarescit adolescente. Eam causam esse dicunt sacerdotes Aegyptii, cur Pelusiotae cepe non edint, quia solum olerum omnium contra lunae augmenta atque damna vices minuendi et augendi habeat contrarias.

Argument 
						 Qualibus verbis delectari solitus sit Antonius Iulianus, positis in mimiambis Mamiambis Cn.
							
							 
							Matii; et quid significet signiificet M. Cato in oratione quam scripsit de innocentia sua, cum curl ita dictitat: numquam vestimenta vestirnenta a populo poposci peposci .

Delectari mulcerique aures suas dicebat Antonius Iulianus figmentis verborum novis Cn. Matii, hominis eruditi,

qualia haec quoque essent, quae scripta ab eo in Mimiambis memorabat: Sinuque amicam refice frigidam caldo, Columbulatim labra conserens labris. Item id quoque iucunde lepideque fictum dictitabat:

Iam tonsiles tapetes ebrii fuco, Quos concha purpura imbuens venenavit

Argument 
						 Quid vocabulum ex iure manuni consertum signiticet.

Ex iure manum consertum verba sunt ex antiquis actionibus, quae, cum lege agitur et vindiciae contenduntur, dici nunc quoque apud praetorem solent.

Rogavi ego Romae grammaticum, celebri hominem fama et multo nomine, quid haec verba essent. Tum ille me despiciens: Aut erras, inquit, adulescens, aut ludis; rem enim doceo grammaticam, non ius respondeo; si quid igitur ex Vergilio, Plauto, Ennio quaerere habes, quaeras licet.

Ex Ennio ergo, inquam, est, magister, quod quaero.

Ennius enim verbis hisce usus est. Cumque ille demiratus aliena haec esse a poetis et haud usquam inveniri in carminibus Ennii diceret, tum turn ego hos versus ex octavo Annali absentes dixi, nam forte eos tamquam insigniter praeter alios factos Pellitur
								
								 
								e medio sapientia, vi geritur res; Spernitur orator bonus, horridus miles amatur. Haut doctis dictis certantes nec maledictis, Miscent inter sese inimicitiam agitantes. Non ex iure manum
									
									 
									consertum, sed magis ferro Rem
										
										 
										repetunt regnumque petunt, vadunt solida vi.

Cum hos ego versus Ennianos dixissem, Credo, inquit grammaticus, iam tibi. Sed tu velim credas mihi, Quintum Ennium didicisse hoc non ex poeticae litteris, set ex iuris aliquo perito. Eas igitur tu quoque, inquit, et discas unde Ennius didicit.

Usus consilio sum magistri, quod docere ipse debuerat a quo discerem praetermonstrantis. Itaque id quod ex iureconsultis quodque ex libris eorum didici inferendum his commentariis existimavi, quoniam in medio rerum et hominum vitam qui colunt ignorare non oportet verba actionum civilium celebriora.

Manum conserere Nam de qua re disceptatur in iure lure in re
						
						 
						praesenti, sive ager sive quid aliud est, cum adversario simul manu prendere et in ea re sollemnibus verbis vindicare, id est vindicia.

Correptio manus in re atque in loco praesenti apud praetorem ex Duodecim Tabulis fiebat, in quibus ita scriptum est: Si qui in iure manum conserunt.

Sed postquam praetores, propagatis Italiae finibus, satis iurisdictionis
						
						 
						negotiis occupati, proficisci vindiciarum dicendarum causa ad
						
						 
						 longinquas res gravabantur, institutum est contra Duodecim Tabulas tacito consensus, ut litigantes non in iure apud praetorem manum consererent, sed ex iure manum consertum vocarent, id est alter alterum ex iure ad conserendam manum in rem de qua ageretur vocaret atque profecti simul in agrum de quo litigabatur, terrae aliquid ex eo, uti unam glebam, in ius in urbem ad praetorem deferrent et in ea gleba, tamquam in toto agro, vindicarent.

Idcirco Ennius significare volens gestum,
						
						 
						non, ut ad praetorem solitum est, legitimis actionibus neque ex iure manum consertum, sed bello ferroque et vera vi atque solida solid rem repeti dixit;
						
						 
						quod videtur dixisse, conferens vim illam civilem et festucariam, quae verbo diceretur, non quae manu fieret, cum vi bellica et cruenta.

Argument 
						 Quid sit sculuae verbum positum apud M. Varronem.

P. LAVINI liber est non incuriose factus. Is inscriptus est De verbis Verhis Sordidis.

In eo scripsit sculnam vulgo dici, quasi seculnam ; quem qui elegantius, inquit, loquuntur sequestrem appellant.

Utrumque vocabulum a sequendo factum est, quod eius cius qui electus sit utraque pars fidem sequatur.

Sculnam autem scriptum esse in Logistorico M. Varronis, qui inscribitur Catus, idem Lavinius in eodem libro admonet.

Sed quod apud sequestrem depositum erat, sequestro positum per adverbium dicebant. Cato De Ptolomaeo contra Thermum: Per deos immortalis, nolite vos atque