Certus equidem eram proque uero obtinebam, Maxime
Cl(audi) quique in consilio estis, Sicinium Aemilianum, senem notissimae temeritatis, accusationem mei prius apud
te coeptam quam apud se cogitatam penuria criminum
solis conuiciis impleturum; quippe insimulari quiuis innocens potest, reuinci nisi nocens non potest. quo ego
uno praecipue confisus gratulor medius fidius, quod mihi
copia et facultas te iudice optigit purgandae apud imperitos philosophiae et probandi mei; quanquam istae
calumniae ut prima specie graues, ita ad difficultatem
defensionis repentinae fuere. nam, ut meministi, dies abhinc quintus an sextus est, cum me causam pro uxore
mea Pudentilla aduersus Granios agere aggressum de composito necopinantem patroni eius incessere maledictis et
insimulare magicorum maleficiorum ac denique necis Pontiani priuigni mei coepere. quae ego cum intellegerem non
tam crimina iudicio quam obiectamenta iurgio prolata,
ultro eos ad accusandum crebris flagitationibus prouocaui.
ibi uero Aemilianus cum te quoque acrius motum et ex
uerbis rem factam uideret, quaerere occepit ex diffidentia
latibulum aliquod temeritati.

igitur Pontianum fratris sui 
filium, quem paulo prius occisum a me clamitarat, postquam ad subscribendum compellitur, ilico oblitus est; de
morte cognati adolescentis subito tacere m . tanti criminis descriptione ne tamen omnino desistere uideretur, calumnia m magiae, quae facilius infamatur quam probatur,
eam solum sibi delegit ad accusandum. ac ne id quidem
de professo audet, uerum postera die dat libellum nomine priuigni mei Sicini Pudentis admodum pueri et
adscribit se ei assistere, nouo more per alium lacessendi,
scilicet ut optentu eius aetatulae ipse insimulationis falsae
non plecteretur. quod tu cum sollertissime animaduertisses
et iccirco eum denuo iussisses proprio nomine accusationem delatam sustinere, pollicitus ita facturum ne sic
quidem quitus est ut comminus ageret percelli, set iam et
aduersum te contumaciter eminus calumniis uelitatur. ita
totiens ab accusandi periculo profugus in assistendi uenia
perseuerauit. igitur et priusquam causa ageretur, facile
intellectu cuiuis fuit, qualisnam accusatio futura esset,
cuius qui fuerat professor et machinator idem fieri auctor 
timeret, ac praesertim Sicinius Aemilianus, qui si quippiam ueri in me explorasset, nunquam profecto tam cunctanter hominem extraneum tot tantorumque criminum postulasset, qui auunculi sui testamentum quod uerum sciebat pro falso infamarit, tanta quidem pertinacia, ut, cum
Lollius Vrbicus V. C. uerum uideri et ratum esse debere
de consilio consularium uirorum pronuntiasset, contra clarissimam uocem iurauerit uecordissimus iste, tamen illud
testamentum fictum esse, adeo ut aegre Lollius Vrbicus ab
eius pernicie temperarit.

quam quidem uocem et tua
aequitate et mea innocentia fretus spero in hoc quoque
iudicio erupturam, quippe qui sciens innocentem criminatur eo sane facilius, quod iam, ut dixi, mentiens apud
praefectum urbi in amplissima causa conuictus est. namque peccatum semel ut bonus quisque postea sollicitius
cauet, ita qui ingenio malo est confidentius integrat ac
iam de cetero quo saepius, eo apertius delinquit. pudor
enim ueluti uestis quanto obsole n tior est, tanto incuriosius
habetur. et ideo necessarium arbitror pro integritate pudoris mei, priusquam ad rem aggrediar, male dicta omnia
refutare. sustineo enim non modo meam, uerum etiam
philosophiae defensionem, cuia magnitudo uel minimam
reprehensionem pro ma ximo crimine aspernatur, propter 
quod paulo prius patroni Aemiliani multa in me proprie
conficta et alia communiter in philosophos sueta ab imperitis mercennaria loquacitate effutierunt. quae etsi
possunt ab his utiliter blaterata ob mercedem et auctoramento impudentiae depensa haberi, iam concesso quodam
more rabulis id genus, quo ferme solent linguae suae
uirus alieno dolori locare, tamen uel mea causa paucis
refellenda sunt, ne is, qui sedulo laboro ut ne quid maculae aut inhonestamenti in me admittam, uidear cuipiam,
si quid ex friuolis praeteriero, id agnouisse potius quam
contempsisse. est enim pudentis animi et uerecundi, ut
mea opinio fert, uel falsas uitu pe rationes grauari, cum
etiam hi, qui sibi delicti alicuius conscii sunt, tamen, cum
male audiunt, impendio commoueantur et obirascantur,
quamquam, exinde ut male facere coeperunt, consueuerint
male audire, quod, si a ceteris silentium est, tamen ipsi
sibimet conscii sunt posse se merito increpari; enimuero
bonus et innoxius quisque rudis et imperitas auris ad
male audiendum habens et laudis assuetudine contumeliae
insolens multo tanta ex animo laborat ea sibi immerito
dici, quae ipse possit aliis uere obiectare. quod si forte
inepta uidebor et oppido friuola uelle defendere, illis debet 
ea res uitio uorti, quibus turpe est etiam haec obiectasse,
non mihi culpae dari, cui honestum erit etiam haec diluisse.

Audisti ergo paulo prius in principio accusationis ita
dici: accusamus apud te philosophum formonsum et tam
Graece quam Latine —pro nefas— disertissimum. nisi
fallor enim, his ipsis uerbis accusationem mei ingressus
est Tannonius Pudens, homo uere ille quidem non disertissimus. quod utinam tam grauia formae et facundiae
crimina uere mihi opprobrasset; non difficile ei respondissem quod H omericus Alexander Hectori:
 ou)/ toi a)po/blht' e)sti\ qew=n e)rikude/a dw=ra, 
 o(/ssa ken au)toi\ dw=sin, e(kw\n d' ou)k a)/n tis e(/loito, 
munera deum gloriosissima nequaquam aspernanda; quae
tamen ab ipsis tribui sueta multis uolentibus non obtingunt. haec ego de forma respondissem. praeterea: licere
etiam philosophis esse uoltu liberali; Pythagoram, qui primum se esse philosophum nuncuparit, eum sui saeculi
excellentissima forma fuisse; item Zenonem illum antiquum
Velia oriundum, qui primus omnium a)pori/as sollertissimo
artificio ambifariam dissoluerit, eum quoque Zenonem 
longe decorissimum fuisse, ut Plato autumat; itemque
multos philosophos ab ore honestissimos memoriae prodi,
qui gratiam corporis morum honestamentis ornauerint.
sed haec defensio, ut dixi, aliquam multum a me remota
est, cui praeter formae mediocritatem continuatio etiam
litterati laboris omnem gratiam corpore deterget, habitudinem tenuat, sucum exsorbet, colorem obliterat, uigorem
debilitat. capillus ipse, quem isti aperto mendacio ad
lenocinium decoris promissum dixere, uides quam sit
amoenus ac delicatus, horrore implexus atque impeditus,
stuppeo tomento adsimilis et inaequaliter hirtus et globosus et congestus, prorsum inenodabilis diutina incuria
non modo comendi, sed saltem expediendi et discriminandi:
satis ut puto crinium crimen, quod illi quasi capitale intenderunt, refutatur.

De eloquentia uero, si qua mihi fuisset, neque mirum
neque inuidiosum deberet uideri, si ab ineunte aeuo unis
studiis litterarum ex summis uiribus deditus omnibus aliis
spretis uoluptatibus ad hoc aeui haud sciam anne super
omnis homines impenso labore diuque noctuque cum despectu et dispendio bonae valetudinis eam quaesissem.
sed nihil ab eloquentia metuant, quam ego, si quid omnino promoui, potius spero quam praesto. sane quidem,
si uerum est quod Statium Caecilium in suis poematibus
scripsisse dicunt, innocentiam eloquentiam esse, ego uero
profiteor ista ratione ac praefero me nemini omnium de 
eloquentia concessurum. quis enim me hoc quidem pacto
eloquentior uiuat, quippe qui nihil unquam cogitaui quod
eloqui non auderem? eundem me aio facundissimum esse,
nam omne peccatum semper nefas habui; eundem disertissimum, quod nullum meum factum uel dictum extet,
de quo di s serere publice non possim ita, ut iam de uorsibus di s sertabo quos a me factos quasi pudendos protulerunt, cum quidem me animaduertisti cum risu illis
suscensentem, quod eos absone et indocte pronuntiarent.

Primo igitur legerunt e ludicris meis epistolium de
dentifricio uersibus scriptum ad quendam Calpurnianum,
qui cum aduersum me eas litteras promeret, non uidit
profecto cupiditate laedendi, si quid mihi ex illis fieret
criminosum, id mihi secum esse commune. nam petisse
eum a me aliquid tersui dentibus uersus testantur:
 Calpurniane, salue properis uersibus.
 misi, ut petisti, tibi munditias dentium,
 nitelas oris ex Arabicis frugibus,
 tenuem, candificum, nobilem puluisculum,
 complanatorem tumidulae gingiuulae,
 conuerritorem pridianae reliquiae,
 ne qua uisatur tetra labes sordium,
 restrictis forte si labellis riseris. 
quaeso, quid habent isti uersus re aut uerbo pudendum,
quid omnino quod philosophus suum nolit uideri? nisi
forte in eo reprehendendus sum, quod Calpurniano puluisculum ex Arabicis frugibus miserim, quem multo aequius erat spurcissimo ritu Hiberorum, ut ait Catullus,
sua sibi urina dentem atque russam pumicare gingiuam.

uidi ego dudum uix risum quosdam tenentis, cum munditias oris uidelicet orator ille aspere accusaret et dentifricium tanta indignatione pronuntiaret, quanta nemo quisquam uenenum. quidni? crimen haud contemnendum
philosopho, nihil in se sordidum sinere, nihil uspiam corporis aperti immundum pati ac fetulentum, praesertim
os, cuius in propatulo et conspicuo usus homini creberrimus, siue ille cuipiam osculum ferat seu cum qui c quam
sermocinetur siue in auditorio dissertet siue in templo
preces alleget: omnem quippe hominis actum sermo praeit,
qui, ut ait poeta praecipuus, dentium muro proficiscitur.
dares nunc aliquem similiter grandiloquum: diceret suo
more, cum primis cui ulla fandi cura sit impensius cetero
corpore os colendum, quod esset animi uestibulum et
orationis ianua et cogitationum comitium; ego certe pro
meo captu dixerim nihil minus quam oris illuuiem libero
et liberali uiro competere. est enim ea pars hominis
loco celsa, uisu prompta, usu facunda; nam quidem feris
et pecudibus os humile et deorsum ad pedes deiectum,
uestigio et pabulo proximum, nunquam ferme nisi mortuis 
aut ad morsum exasperatis conspicitur: hominis uero
nihil prius tacentis, nihil saepius loquentis contemplere.

uelim igitur censor meus Aemilianus respondeat, unquamne
ipse soleat pedes lauare; uel, si id non negat, contendat
maiorem curam munditiarum pedibus quam dentibus inpertiendam. plane quidem, si quis ita ut tu, Aemiliane,
nunquam ferme os suum nisi maledictis et calumniis
aperiat, censeo ne ulla cura os percolat neque ille exotico puluere dentis emaculet, quos iustius carbone de rogo
obteruerit, neque saltem communi aqua perluat: quin ei
nocens lingua mendaciorum et amaritudinum praeministra
semper in fetutinis et olenticetis suis iaceat. nam quae
malum ratio est linguam mundam et laetam, uocem
contra spurcam et tetram possidere, uiperae ritu niueo
denticulo atrum uenenum inspirare? ceterum qui sese
sciat o rationem prompturum neque inutilem neque iniucundam, eius merito os, ut bono potui poculum, praelauitur. et quid ego de homine nato diutius? belua immanis, crocodillus ille qui in Nilo gignitur, ea quoque,
ut comperior, purgandos sibi dentis innoxio hiatu praebet.
nam quod est ore amplo, set elingui et plerumque in aqua
recluso, multae hiru n dines dentibus implectuntur; eas illi,
cum egressus in praeripia fluminis hiauit, una ex auibus 
fluuialibus amica auis iniecto rostro sine noxae periculo
exculpit.

Mitto haec. uenio ad ceteros uorsus ut illi uocant
amatorios, quos tamen tam dure et rustice legere, ut
odium mouerent. sed quid ad magica maleficia, quod ego
pueros Scriboni Laeti, amici mei, carmine laudaui? an
ideo magus, quia poeta? quis unquam fando audiuit tam
 ueri similem suspicionem, tam aptam coniecturam, tam
proxumum argumentum? fecit uorsus Apuleius. si malos,
crimen est, nec id tamen philosophi, sed poetae; sin bonos,
quid accusas? at enim ludicros et amatorios fecit. num
ergo haec sunt crimina mea et nomine erratis, qui me
magiae detulistis? fecere tamen et alii talia, etsi uos
ignoratis: apud Graecos Teius quidam et Lacedaemonius
et Ciu i s cum aliis innumeris, etiam mulier Lesbia, lasciue
illa quidem tantaque gratia, ut nobis insolentiam linguae
suae dulcedine carminum commendet, apud nos uero Aedituus et Porcius et Catulus, isti quoque cum aliis innumeris. at philosophi non fuere. num igitur etiam
Solonem fuisse serium uirum et philosophum negabis,
cuius ille lasciuissimus uersus est: mhrw=n i(mei/rwn kai\
glukerou= sto/matos ? et quid tam petulans habent omnes
uersus mei, si cum isto uno contendantur? ut taceam
scripta Diogenis Cynici et Zenonis Stoicae sectae conditoris 
id genus plurima. recitem denuo, ut sciant me eorum
non pigere:
 et Critias mea delicia est et salua, Charine,
 pars in amore meo, uita, tibi remanet;
 ne metuas; nam me ignis et ignis torreat ut uult,
 hasce duas flammas, dum potiar, patiar.
 hoc modo sim uobis, unus sibi quisque quod ipse est:
 hoc mihi uos eritis, quod duo sunt oculi. 
recitem nunc et alios, quos illi quasi intemperantissimos
postremum legere:
 florea serta, meum mel, et haec tibi carmina dono.
 carmina dono tibi, serta tuo genio,
 carmina, uti, Critia, lux haec optata canatur,
 quae bis septeno uere tibi remeat,
 serta autem, ut laeto tibi tempore tempora uernent,
 aetatis florem floribus ut decores.
 tu mihi das contra pro uerno flore tuum uer,
 ut nostra exuperes munera muneribus;
 pro implexis sertis complexum corpore redde s ,
 proque rosis oris sauia purpurei.
 quod si animam inspires donaci, iam carmina nostra
 cedent uicta tuo dulciloquo calamo.

Habes crimen meum, Maxime, quasi improbi comisatoris
de sertis et canticis compositum. hic illud etiam reprehendi
animaduertisti, quod, cum aliis nominibus pueri uocentur,
ego eos Charinum et Critian appellitarim. eadem igitur
opera accusent C. Catul l um, quod Lesbiam pro Clodia nominarit, et Ticidam similiter, quod quae Metella erat Perillam
scripserit, et Propertium, qui Cunthiam dicat, Hostiam 
dissimulet, et Tibullum, quod ei sit Plania in animo, Delia
in uersu. e t quidem C. Lucilium, quanquam sit iambicus,
tamen improbarim, quod Gentium et Macedonem pueros
directis nominibus carmine suo prostituerit. quanto modestius tandem Mantuanus poeta, qui itidem ut ego puerum
amici sui Pollionis bucolico ludicro laudans et abstinens
nominum sese quidem Corydonem, puerum uero Alexin
uocat. sed Aemilianus, uir ultra Virgilianos opiliones et
busequas rusticanus, agrestis quidem semper et barbarus,
uerum longe austerior ut putat Serranis et Curiis et
Fabriciis, negat id genus uersus Platonico philosopho competere. etiamne, Aemiliane, si Platonis ipsius exemplo
doceo factos? cuius nulla carmina extant nisi amoris elegia;
nam cetera omnia, credo quod tam lepida non erant, igni
deussit. disce igitur uersus Platonis philosophi in puerum
Astera, si tamen tantus natu potes litteras discere:
 a)sth\r pri\n me\n e)/lampes e)ni\ cwoi=sin *(ew=|os:
 nu=n de\ qanw\n la/mpeis *(/esperos e)n fqime/nois. 
item eiusdem Platonis in Alexin Phaedrumque pueros
coniuncto carmine:
 nu=n o(/te mhde\n *)/alecis o(/son mo/non ei)=f' o(/ti kalo/s,
 w)=ptai kai\ pa/nth| pa=si perible/petai. 
 qume/, mhnu/eis kusi\n o)ste/on ; ei)=t' a)nih/sei
 u(/steron. ou)x ou(/tw *fai=dron a)pwle/samen; 
ne pluris commemorem, nouissimum uersum eius de Dione
Syracusano si dixero, finem faciam: w)= e)mo\n e)kmh/nas qumo\n
e)/rwti *di/wn .

Sed sumne ego ineptus, qui haec etiam in
iudicio? an uos potius calumniosi, qui etiam haec in
accusatione, quasi ullum specimen morum sit uersibus
ludere? Catullum ita respondentem maliuolis non legistis:
 nam castum esse decet pium poetam
 ipsum, uersiculos nihil necesse est? 
Diuus Adrianus cum Voconi amici sui poetae tumulum
uorsibus muneraretur, ita scripsit: lasciuus uersu, mente
pudicus eras, quod nunquam ita dixisset, si forent lepidiora carmina argumentum impudicitiae habenda. ipsius
etiam diui Adriani multa id genus legere me memini.
aude sis, Aemiliane, dicere male id fieri, quod imperator
et censor diuus Adrianus fecit et factum memoriae reliquit. ceterum Maximum quicquam putas culpaturum,
quod sciat Platonis exemplo a me factum? cuius uersus
quos nunc percensui tanto sanctiores sunt, quanto apertiores, tanto pudicius compositi, quanto simplicius professi;
namque haec et id genus omnia dissimulare et occultare
peccantis, profiteri et promulgare ludentis est; quippe
natura uox innocentiae, silentium maleficio distributa.

mitto enim dicere alta illa et diuina Platonica, rarissimo
cuique piorum ignara, ceterum omnibus profanis incognita: 
geminam esse Venerem deam, proprio quamque amore et
diuersis amatoribus pollentis; earum alteram uulgariam,
quae sit percita populari amore, non modo humanis
animis, uerum etiam pecuinis et ferinis ad libidinem
imperitare ui immodica trucique perculsorum animalium
serua corpora complexu uincientem: alteram uero caelitem
Venerem, praeditam quae sit optimati amore, solis hominibus et eorum paucis curare, nullis ad turpitudinem
stimulis uel illecebris sectatores suos percellentem; quippe
amorem eius non amoenum et lasciuum, sed contra incom i tum et serium pulchritudine honestatis uirtutes amatoribus suis conciliare, et si quando decora corpora
co m mendet, a contumelia eorum procul absterrere; neque
enim quicquam aliud in corporum forma diligendum quam
quod ammoneant diuinos animos eius pulchritudinis, quam
prius ueram et sinceram inter deos uidere. quapropter, ut
semper, eleganter Afranius hoc scriptum relinquat: amabit 
sapiens, cupient ceteri, tamen si uerum uelis, Aemiliane,
uel si haec intellegere unquam potes, non tam amat
sapiens quam recordatur.

da igitur ueniam Platoni philosopho uersuum eius de amore, ne ego necesse habeam
contra sententiam Neoptolemi Enniani pluribus philosophari; uel si tu id non facis, ego me facile patiar in
huiuscemodi uersibus culpari cum Platone. tibi autem,
Maxime, habeo gratiam propensam, cum has quoque appendices defensionis meae iccirco necessarias, quia accusationi
rependuntur, tam attente audis. et ideo hoc etiam peto,
quod mihi ante ipsa crimina superest audias, ut adhuc
fecisti, libenter et diligenter. 
 Sequitur enim de speculo longa illa et censoria oratio,
de quo pro rei atrocitate paene diruptus est Pudens clamitans: habet speculum philosophus, possidet speculum
philosophus. ut igitur habere concedam—ne aliquid
obiecisse te credas, si negaro—, non tamen ex eo accipi
me necesse est exornari quoque ad speculum solere. quid
enim? si choragium thymelicum possiderem, num ex eo
argumentarere etiam uti me consuesse tragoedi i syrmate,
histrionis crocota, †orgia, mimi centunculo? non opinor.
nam et contra plurimis rebus possessu careo, usu fruor.
quod si neque habere utendi argumentum est neque non
utendi non habere et speculi non tam possessio culpatur
quam inspectio, illud etiam doceas necesse est, quando 
et quibus praesentibus in speculum inspexerim, quoniam,
ut res est, magis piaculum decernis speculum philosopho
quam Cereris mundum profano uidere.

Cedo nunc, si et inspexisse me fateor, quod tandem
crimen est imaginem suam nosse eamque non uno loco
conditam, sed quoquo uelis paruo speculo promptam
gestare? an tu ignoras nihil esse aspectabilius homini
nato quam formam suam? equidem scio et filiorum cariores esse qui similes uidentur et publicitus simulacrum
suum cuique, quod uideat, pro meritis praemio tribui.
aut quid sibi statuae et imagines uariis artibus effigiatae
uolunt? nisi forte quod artificio elaboratum laudabile
habetur, hoc natura oblatum culpabile iudicandum est,
cum sit in ea uel magis miranda et facilitas et similitudo.
quippe in omnibus manu faciundis imaginibus opera diutina sumitur, neque tamen similitudo aeque ut in speculis
comparet; deest enim et luto uigor et saxo color et picturae rigor et motus omnibus, qui praecipua fide similitudinem repraesentat, cum in eo uisi te tur imago mire
relata, ut similis, ita mobilis et ad omnem nutum hominis
sui morigera; eadem semper contemplantibus aequaeua est
ab ineunte pueritia ad obeuntem senectam, tot aetatis uices
induit, tam uarias habitudines corporis participat, tot
uultus eiusdem laetantis uel dolentis imitatur. enimuero
quod luto fictum uel aere infusum uel lapide incussum 
uel cera inustum uel pigmento illitum uel alio quopiam
humano artificio adsimulatum est, non multa intercapedine
temporis dissimile redditur et ritu cadaueris unum uultum
et immobilem possidet. tantum praestat imaginis artibus
ad similitudinem referundam leuitas illa speculi fabra et
splendor opifex.

Aut igitur unius Hagesilai Lacedaemonii sententia nobis
sequenda est, qui se neque pingi neque fingi unquam diffidens formae suae passus est, aut si mos omnium ceterorum hominum retinendus uidetur in statuis et imaginibus non repudiandis, cur existimes imaginem suam cuique
uisendam potius in lapide quam in argento, magis in tabula quam in speculo? an turpe arbitraris formam suam
spectaculo assiduo explorare? an non Socrates philosophus
ultro etiam suasisse fertur discipulis suis, crebro ut semet
in speculo contemplarentur, ut qui eorum foret pulchritudine sibi complacitus impendio procuraret, ne dignitatem
corporis malis moribus dedecoraret, qui uero minus se
commendabilem forma putaret sedulo operam daret, ut
uirtutis laude turpitudinem tegeret? adeo uir omnium
sapientissimus speculo etiam ad disciplinam morum utebatur. Demost h enen uero, primarium dicendi artificem,
quis est qui non sciat semper ante speculum quasi ante
magistrum causas meditatum: ita ille summus orator cum
a Platone philosopho facundiam h ausisset, ab Eubulide
dialectico argumentationes edidicisset, nouissimam pronuntiandi congruentiam ab speculo petiuit. utrum igitur
putas maiorem curam decoris in adseueranda oratione
suscipiendam rhetori iurganti an philosopho obiurganti,
apud iudices sorte ductos paulisper disceptanti an apud 
omnis homines semper disserenti, de finibus agrorum litiganti an de finibus bonorum et malorum docenti? quid,
quod nec ob haec debet tantummodo philosophus speculum
inuisere; nam saepe oportet non modo similitudinem suam,
uerum etiam ipsius similitudinis rationem considerare:
num, ut ait Epicurus, profectae a nobis imagines uelut
quaedam exuuiae iugi fluore a corporibus manantes, cum
leue aliquid et solidum offenderunt, illisae reflectantur et
retro expressae contrauersim respondeant an, ut alii philosophi disputant, radii nostri seu mediis oculis proliquati
et lumini extrario mixti atque ita uniti, ut Plato arbitratur, seu tantum oculis profecti sine ullo foris amminiculo, ut Archytas putat, seu intentu ae+ris f acti, ut Stoici
rentur, cum alicui corpori inciderunt spisso et splendido et
leui, paribus angulis quibus inciderant resultent ad faciem
suam reduces atque ita, quod extra tangant ac uisant, id
intra speculum imaginentur.

uideturne uobis debere philosophia haec omnia uestigare et inquirere et cuncta specula,
uel uda uel suda soli, uidere? quibus praeter ista quae
dixi etiam illa ratiocinatio necessaria est, cur in planis
quidem speculis ferme pares optutus et imagines uideantur,
 in tumidis uero et globosis omnia defectiora, at contra
in cauis auctiora; ubi et cur laeua cum dexteris permutentur; quando se imago eodem speculo tum recondat 
penitus, tum foras exerat; cur caua specula, si exaduersum
soli retineantur, appositum fomitem accendant; qui fiat
ut arcus in nubibus uarie, duo s soles aemula similitudine
uisantur, alia praeterea eiusdem modi plurima, quae tractat
uolumine ingenti Archimedes Syracusanus, uir in omni
quidem geometria multum ante alios admirabilis subtilitate, sed haud sciam an propter hoc uel maxime memorandus, quod inspexerat speculum saepe ac diligenter.
quem tu librum, Aemiliane, si nosses ac non modo campo
et glebis, uerum etiam abaco et puluisculo te dedisses,
mihi istud crede, quanquam teterrimum os tuum minimum
a Thyesta tragico demutet, tamen profecto discendi cupidine speculum inuiseres et aliquando relicto aratro mirarere tot in facie tua sulcos rugarum. 
 At ego non mirer, si boni consulis me de isto distortissimo uultu tuo dicere, de moribus tuis multo truculentioribus reticere. ea res est: praeter quod non sum
iurgiosus, etiam libenter te nuper usque albus an ater
esses ignoraui et adhuc h ercle non satis noui. id adeo
factum, quod et tu rusticando obscurus es et ego discendo
occupatus. ita et tibi umbra ignobilitatis a probatore
obstitit, et ego numquam studui male facta cuiusquam
cognoscere, sed semper potius duxi mea peccata tegere
quam aliena indagare. igitur hoc mihi aduersum te usu
uenit, quod qui forte constitit in loco lumine conlustrato
atque eum alter e tenebris prospectat. nam ad eundem 
modum tu quidem, quid ego in propatulo et celebri agam,
facile e tenebris tuis arbitraris, cum ipse humilitate

abdita et lucifuga non sis mihi mutuo conspicuus. 
 Ego adeo seruosne tu habeas ad agrum colendum an
ipse mutuarias operas cum uicinis tuis cambies, neque
scio neque laboro. at tu me scis eadem die tris Oeae
manu misisse, idque mihi patronus tuus inter cetera a te
sibi edita obiecit, quanquam modico prius dixerat me uno
seruo comite Oeam uenisse. quod quidem uelim mihi
respondeas, qui potuerim ex uno tris manu mittere, nisi si
et hoc magicum est. tantamne esse mentiendi caecitatem
dicam an consuetudinem? uenit Apuleius Oeam cum uno
seruo; dein pauculis uerbis intergarritis: Apuleius Oeae
una die tris manu misit. ne illud quidem credibile
fuisset, cum tribus uenisse, omnes liberasse; quod tamen
si ita fecissem, cur potius tris seruos inopiae signum
putares quam tris libertos opulentiae? nescis profecto,
nescis, Aemiliane, philosophum accusare, qui famulitii
paucitatem obprobraris, quam ego gloriae causa ementiri
debuissem, quippe qui scirem non modo philosophos, quorum me sectatorem fero, uerum etiam imperatores populi
Romani paucitate seruorum gloriatos. itane tandem ne
haec quidem legere patroni tui: M. Antonium consularem 
solos octo seruos domi habuisse, Carbonem uero illum,
qui rebus potitus est, uno minus, at enim Manio Curio
tot adoreis longe incluto, quippe qui ter triumphum una
porta egerit, ei igitur Manio Curio duos solos in castris
calones fuisse? ita ille uir de Sabinis deque Samnitibus
deque Pyrro triumphator paucioris seruos habuit quam
triumphos. M. autem Cato nihil oppertus, ut alii de se
praedicarent, ipse in o pe ratione sua scriptum reliquit,
cum in Hispania m consul proficisceretur, tris seruos solos
ex urbe duxisse; quoniam ad uillam publicam uenerat,
parum uisum qui uteretur, iussisse duos pueros in foro
de mensa emi, eos quinque in Hispaniam duxisse. haec
Pudens si legisset, ut mea opinio est, aut omnino huic maledicto supersedisset aut in tribus seruis multitudinem comitum philosophi quam paucitatem reprehendere maluisset.

Idem mihi etiam paupertatem obprobrauit, acceptum
philosopho crimen et ultro profitendum. enim paupertas
olim philosophiae uernacula est, frugi, sobria, paruo potens, aemula laudis, aduersum diuitias possessa, habitu
secura, cultu simplex, consilio benesuada, neminem umquam superbia inflauit, neminem inpotentia deprauauit,
neminem tyrannide efferauit, delicias uentris et inguinum 
neque uult ullas neque potest. quippe haec et alia flagitia
diuitiarum alumni solent; maxima quaeque scelera si ex
omni memoria hominum percenseas, nullum in illis pauperem reperies, ut contra haut temere inter inlustris uiros
diuites comparent, sed quemcunque in aliqua laude miramur, eum paupertas ab incunabulis nutricata est. paupertas, inquam, prisca aput saecula omnium ciuitatium
conditrix, omnium artium repertrix, omnium peccatorum
inops, omnis gloriae munifica, cunctis laudibus apud omnis nationes perfuncta. eadem est enim paupertas apud
Graecos in Aristide iusta, in Phocione benigna, in Epaminonda strenua, in Socrate sapiens, in Homero diserta.
eadem paupertas etiam populo Romano imperium a primordio fundauit, proque eo in h odiernum diis immortalibus
simpulo et catino fictili sacrificat. quod si modo iudices
de causa ista sederent C. Fabricius, Gn. Scipio, Manius
Curius, quorum filiae ob paupertatem de publico dotibus
donatae ad maritos ierunt portantes gloriam domesticam,
pecuniam publicam, si Publicola regum exactor et Agrippa
populi reconciliator, quorum funus ob tenuis opes a populo
Romano collatis s extantibus adornatum est, si Atilius Regulus, cuius agellus ob similem penuriam publica pecunia
cultus est, si denique omnes illae ueteres prosapiae consulares et censoriae et triumphales breui usura lucis ad
iudicium istud remissae audirent, auderesne paupertatem

philosopho exprobrare apud tot consules pauperes? an tibi
Claudius Maximus idoneus auditor uidetur ad irridendam
paupertatem, quod ipse uberem et prolixam rem familiarem 
sortitus est? erras, Aemiliane, et longe huius animi frustra
es, si eum ex fortunae indulgentia, non ex philosophiae
censura metiris, si uirum tam austerae sectae tamque
diutinae militiae non putas amiciorem esse cohercitae mediocritati quam delicatae opulentiae, fortunam uelut tunicam magis concinnam quam longam probare; quippe etiam
ea si non gestetur et trahatur, nihil minus quam lacinia
praependens impedit et praecipitat. etenim in omnibus
ad uitae munia utendis quicquid aptam moderationem
supergreditur, h oneri potius quam usui exuberat. igitur et
inmodicae diuitiae uelut ingentia et enormia gubernacula facilius mergunt quam regunt, quod habent irritam
copiam, noxiam nimietatem. quin ex ipsis opulentioribus
eos potissimum uideo laudari, qui nullo strepitu, modico
cultu, dissimulatis facultatibus agunt et diuitias magnas
administrant sine ostentatione, sine superbia, specie mediocritatis pauperum similes. quod si etiam ditibus ad
argumentum modestiae quaeritur imago quaepiam et color
paupertatis, cur eius pudeat tenuioris, qui eam non simulata m , sed uere fungimur?

Possum equidem tibi et ipsius nominis controuersiam
facere, neminem nostrum pauperem esse qui superuacanea
nolit, possit necessaria, quae natura oppido pauca sunt.
namque is plurimum habebit, qui minimum desiderabit; 
habebit enim quantum uolet qui uolet minimum. et
idcirco diuitiae non melius in fundis et in fenore quam
in ipso hominis animo aestimantur, qui si est auaritia
egenus et ad omne lucrum inexplebilis, nec montibus auri
satiabitur, sed semper aliquid, ante parta ut augeat, mendicabit. quae quidem uera confessio est paupertatis; omnis enim cupido acquirendi ex opinione inopiae uenit, nec
refert, quam magnum sit quod tibi minus est. non habuit tantam rem familiarem Philus quantam Laelius, nec
Laelius quantam Scipio, nec Scipio quantam Crassus Diues,
at enim nec Crassus Diues quantam uolebat; ita cum
omnis superaret, a suamet auaritia superatus est omnibusque potius diues uisus est quam sibi. at contra hi
philosophi quos commemoraui non ultra uolentes quam
poterant, sed congruentibus desideriis et facultatibus iure
meritoque dites et beati fuerunt. pauper enim fis appetendi egestate, diues non egendi satietate, quippe qui
inopia desiderio, opulentia fastidio cernuntur. igitur,
Aemiliane, si pauperem me haberi uis, prius auarum esse
doceas necesse est. quod si nihil in animo deest, de
rebus extrariis quantum desit non laboro, quarum neque
laus in copia neque culpa in penuria consistit.

sed finge
haec aliter esse ac me ideo pauperem, quia mihi fortuna
diuitias inuidit easque, ut ferme euenit, aut tutor imminuit aut inimicus eripuit aut pater non reliquit: hocine
homini opprobrari, pauperiem, quod nulli ex animalibus
uitio datur, non aquilae, non tauro, non leoni? equus si 
uirtutibus suis polleat, ut sit aequabilis uector et cursor
pernix, nemo ei penuriam pabuli exprobrat: tu mihi uitio
dabis non facti uel dicti alicuius prauitatem, sed quod
uiuo gracili lare, quod paucioris habeo, parcius pasco,
leuius uestio, minus obsono? atqui ego contra, quantulacumque tibi haec uidentur, multa etiam et nimia arbitror
et cupio ad pauciora me coercere, tanto beatior futurus
quanto collectior. namque animi ita ut corporis sanitas
expedita, imbecillitas laciniosa est, certumque signum est
infirmitatis pluribus indigere. prorsus ad uiuendum uelut
ad natandum is melior, qui onere liberior; sunt enim
similiter etiam in ista uitae humanae tempestate s leuia
sustentui, grauia demersui. equidem didici ea re praecedere maxime deos hominibus, quod nulla re ad usum
sui indigeant, igitur ex nobis cui quam minimis opus sit,
eum esse deo similiorem.

Proinde gratum habui, cum ad contumeliam diceretis
rem familiarem mihi peram et baculum fuisse. quod utinam tantus animi forem, ut praeter eam supellectilem
nihil quicquam requirerem, sed eundem ornatum digne
gestarem, quem so Crates ultro diuitiis abiectis appetiuit.
 so Crates, inquam, si quid credis, Aemiliane, uir domi inter
Thebanos proceres diues et nobilis amore huius habitus,
quem mihi obiectas, rem familiarem largam et uberem
populo donauit, multis seruis a sese remotis solitatem
delegit, arbores plurimas et frugiferas prae uno baculo 
spreuit, uillas ornatissimas una perula mutauit, quam
postea comperta utilitate etiam carmine laudauit flexis
ad hoc Homericis uersibus, quibus ille Cretam insulam
nobilitat. principium dicam, ne me haec ad defensionem
putes confinxisse:
 krh/th tis po/lis e)sti\ me/sw| e)ni\ oi)/nopi
 tu/fw| po/ntw| , 
iam cetera tam mirifica, quae si tu legisses, magis mihi
peram quam nuptias Pudentillae inuidisses. peram et
baculum tu philosophis, exprobrares igitur et equitibus
faleras et peditibus clipeos et signiferis uexilla ac denique
triumphantibus quadrigas albas et togam palmatam? non
sunt quidem ista Platonicae sectae gestamina, sed Cynicae
familiae insignia. uerum tamen hoc Diogeni et Antist h eni
pera et baculum, quod regibus diadema, quod imperatoribus paludamentum, quod pontificibus galerum, quod
lituus auguribus. Diogenes quidem Cynicus cum Alexandro magno de ueritate regni certabundus baculo uice
sceptri gloriabatur. ipse denique Hercules inuictus—
quoniam haec tibi ut quaedam mendicabula a nimis
sordent—, ipse inquam Hercules lustrator orbis, purgator ferarum, gentium domitor, is tamen deus, cum
terras peragraret, paulo prius quam in caelum ob uirtutes
as s citus est, neque una pelli uestitior fuit neque uno
baculo comitatior.

Quod si haec exempla nihili putas ac me non ad causam agundam, uerum ad censum dis s erundum uocasti, ne
quid tu rerum mearum nescias, si tamen nescis, profiteor
mihi ac fratri meo relictum a patre ⟨HS XX⟩ paulo secus, idque a me longa peregrinatione et diutinis studiis
et crebris liberalitatibus modice imminutum. nam et amicorum plerisque opem tuli et magistris plurimis gratiam
retuli, quorundam etiam filias dote auxi; neque enim
dubitassem equidem uel uniuersum patrimonium impendere, ut acquirerem mihi quod maius est contemptu
patrimonii. tu uero, Aemiliane, et id genus homines uti
tu es inculti et agrestes, tanti re uera estis quantum
habetis, ut arbor infecunda et infelix, quae nullum fructum
ex sese gignit, tanti est in pretio, quanti lignum eius in
trunco. at tamen parce postea, Aemiliane, paupertatem
cuipiam obiectare, qui nuper usque agellum Zarathensem,
quem tibi unicum pater tuus reliquerat, solus uno asello
ad tempestiuum imbrem triduo exarabas. neque enim diu
est, cum te crebrae mortes propinquorum immeritis hereditatibus fulserunt, unde tibi potius quam ob istam teterrimam faciem Charon nomen est.

De patria mea uero, quod eam sitam Numidiae et
Gaetuliae in ipso confinio mei s scriptis ostendistis, quibus
memet professus sum, cum Lolliano Auito c. u. praesente
publice dissererem, Seminumidam et Semigaetulum, non
uideo quid mihi sit in ea re pudendum, haud minus 
quam Cyro maiori, quod genere mixto fuit Semimedus ac
Semipersa. non enim ubi prognatus, sed ut moratus quisque sit spectandum, nec qua regione, sed qua ratione
uitam uiuere inierit, considerandum est. holitori et cauponi merito est concessum holus et uinum ex nobilitate
soli commendare, uinum Thasium, holus Phliasium; quippe
illa terrae alumna multum ad meliorem saporem iuuerit
et regio fecunda et caelum pluuium et uentus clemens et
sol apricus et solum sucidum. enimuero animo hominis
extrinsecus in hospitium corporis immigranti quid ex istis
addi uel minui ad uirtutem uel malitiam potest? quando
non in omnibus gentibus uaria ingenia prouenere, quanquam uideantur quaedam stultitia uel sollertia insigniores?
apud socordissimos Scythas Anacharsis sapiens natus est,
apud Athenienses catos Meletides fatuus. nec hoc eo dixi,
quo me patriae meae paeniteret, etsi adhuc Syfacis oppidum essemus. quo tamen uicto ad Masinissam regem
munere populi R. concessimus ac deinceps ueteranorum
militum nouo conditu s splendidissima colonia sumus, in
qua colonia patrem habui loco principis IIuiralem cunctis honoribus perfunctum; cuius ego locum in illa re p.,
exinde ut participare curiam coepi, nequaquam degener
pari, spero, honore et existimatione tueor. cur ergo illa
protuli? ut mihi tu, Aemiliane, minus posthac suscenseas,
potiusque ut ueniam inpertias, si per neglegentiam forte
non elegi illud tuum Atticum Zarat, ut in eo nascerer.

Nonne uos puditum est haec crimina tali uiro audiente
tam adseuerate obiectare, friuola et inter se repugnantia
simul promere et utraque tamen reprehendere? at non
contraria accusastis? peram et baculum ob auctoritatem,
carmina et speculum ob hilaritatem, unum seruum ut
deparci, tris libertos ut profusi, praeterea eloquentiam Graecam, patriam barbaram? quin igitur tandem expergiscimini ac uos cogitatis apud Claudium Maximum dicere,
apud uirum seuerum et totius prouinciae negotiis occupatum? quin, inquam, uana haec conuicia aufertis? quin
ostenditis quod insimulauistis, scelera immania et inconcessa maleficia et artis nefandas? cur uestra oratio rebus
flaccet, strepitu uiget? 
 Aggredior enim iam ad ipsum crimen magiae, quod
ingenti tumultu ad inuidiam mei accensum frustrata expectatione omnium per nescio quas anilis fabulas defraglauit. ecquandone uidisti, Maxime, flammam stipula
exortam claro crepitu, largo fulgore, cito incremento,
sed enim materia leui, caduco incendio, nullis reliquiis?
em tibi illa accusatio iurgiis inita, uerbis aucta, argumentis defecta, nullis post sententiam tuam reliquiis calumniae permansura. quae quidem omnis Aemiliano fuit
in isto uno destinata, me magum esse, et ideo mihi libet
quaerere ab eruditissimis eius aduocatis, quid sit magus. 
 Nam si, quod ego apud plurimos lego, Persarum lingua 
magus est qui nostra sacerdos, quod tandem est crimen,
sacerdotem esse et rite nosse atque scire atque callere
leges cerimoniarum, fas sacrorum, ius religionum, si quidem
magia id est quod Plato interpretatur, cum commemorat,
quibusnam disciplinis puerum regno adulescentem Persae
imbuant—uerba ipsa diuini uiri memini, quae tu mecum,
Maxime, recognosce: di\s e(pta\ de\ geno/menon e)tw=n to\n pai=da
paralamba/nousin ou(\s e)kei=noi basilei/ous paidagwgou\s o)noma/zousin: ei)si\n de\ e)ceilegme/noi *persw=n oi( a)/ristoi do/cantes
e)n h(liki/a| te/ttares, o(/ te sofw/tatos kai\ o( dikaio/tatos kai\ o(
swfrone/statos kai\ o( a)ndreio/tatos. w(=n o( me\n magei/an te
dida/skei th\n *zwroa/strou tou= *)wroma/zou: e)/sti de\ tou=to
qew=n qerapei/a:
dida/skei de\ kai\ ta\ basilika/. 

 auditisne
magiam, qui eam temere accusatis, artem esse dis immortalibus acceptam, colendi eos ac uenerandi pergnaram,
piam scilicet et diuini scientem, iam inde a Zoroastre et
Oromaze auctoribus suis nobilem, caelitum antistitam,
quippe qui inter prima regalia docetur nec ulli temere
inter Persas concessum est magum esse, haud magis quam
regnare. idem Plato in alia sermocinatione de Zalmoxi
quodam Thraci generis, sed eiusdem artis uiro ita scriptum 
reliquit: ta\s de\ e)pw|da\s ei)=nai tou\s lo/gous tou\s kalou/s. 
quod si ita est, cur mihi nosse non liceat uel Zalmoxi
bona uerba uel Zoroastri sacerdotia? sin uero more uulgari eum isti proprie magum existimant, qui communione
loquendi cum deis immortalibus ad omnia quae uelit incredibili a quadam ui cantaminum polleat, oppido miror,
cur accusare non timuerint quem posse tantum fatentur.
neque enim tam occulta et diuina potentia caueri potest
itidem ut cetera. sicarium qui in iudicium uocat, comitatus uenit; qui uenenarium accusat, scrupulosius cibatur;
qui furem arguit, sua custodit. enimuero qui magum
qualem isti dicunt in discrimen capitis deducit, quibus
comitibus, quibus scrupulis, quibus custodibus perniciem
caecam et ineuitabilem prohibeat? nullis scilicet; et ideo
id genus crimen non est eius accusare, qui credit.

uerum
haec ferme communi quodam errore imperitorum philosophis obiectantur, ut partim eorum qui corporum causas
meras et simplicis rimantur irreligiosos putent eoque aiant
deos abnuere, ut Anaxagoram et Leucippum et Democritum et Epicurum ceterosque rerum naturae patronos,
partim autem, qui prouidentiam mundi curiosius uestigant
et impensius deos celebrant, eos uero uulgo magos nominent, quasi facere etiam sciant quae sciant fieri, ut olim
fuere Epimenides et Orpheus et Pythagoras et Ostanes,
ac dein similiter suspectata Empedocli catharmoe, Socrati
daemonion, Platonis to\ a)gaqo/n . gratulor igitur mihi, cum
et ego tot ac tantis uiris adnumeror. 
 Ceterum ea quae ab illis ad ostendendum crimen obiecta sunt uana et inepta simpliciter uereor, ne ideo tantum crimina putes, quod obiecta sunt. cur inquit
 piscium quaedam genera quaesisti? quasi id cognitionis
gratia philosopho facere non liceat, quod luxurioso gulae
causa liceret. cur mulier libera tibi nupsit post annos
XIII uiduitatis? quasi non magis mirandum sit quod tot
annis non nubserit. cur prius, quam tibi nuberet, scripsit
nescio quid in epistula quod sibi uidebatur? quasi quisquam debeat causas alienae sententiae reddere. at enim
maior natu non est iuuenem aspernata. igitur hoc ipsum
argumentum est nihil opus magia fuisse, ut nubere uellet
mulier uiro, uidua caelibi, maior iuniori. iam et illa
similia: habet quiddam Apuleius domi quod sancte colit: 
quasi non id potius crimen sit, quod colas non habere.
 cecidit praesente Apuleio puer. quid enim, si iuuenis,
quid, si etiam senex adsistente me corruisset uel morbo
corporis impeditus uel lubrico soli prolapsus? hiscine
argumentis magian probatis, casu pueruli et matrimonio
mulieris et obsonio piscium?

Possem equidem bono periculo uel his dictis contentus
perorare: quoniam mihi pro accusationis longitudine largiter aquae superest, cedo, si uidetur, singula consideremus.
atque ego omnia obiecta, seu uera seu falsa sunt, non
negabo, sed perinde atque si facta sint fatebor, ut omnis
ista multitudo, quae plurima undique ad audiendum conuenit, 
aperte intellegat nihil in philosophos non modo
uere dici, sed ne falso quidem posse confingi, quod non
ex innocentiae fiducia, quamuis liceat negare, tamen potius
habeant defendere. primum igitur argumenta eorum conuincam ac refutabo nihil ea ad magian pertinere; dein
etsi maxime magus forem, tamen ostendam neque causam
ullam neque occasionem fuisse, ut me in aliquo maleficio
experirentur. ibi etiam de falsa inuidia deque epistulis
mulieris perperam lectis et nequius interpretatis deque
matrimonio meo ac Pudentillae disputabo, idque a me
susceptum officii gratia quam lucri causa docebo. quod
quidem matrimonium nostrum Aemiliano huic immane
quanto angori quantaeque diuidiae fuit; inde omnis huiusce
accusationis obeundae ira et rabies et denique insania
exorta est. quae si omnia palam et dilucide ostendero,
tunc denique te, Claudi Maxime, et omnis qui adsunt
contestabor puerum illum Sicinium Pudentem priuignum
meum, cuius obtentu et uoluntate a patruo eius accusor,
nuperrime curae meae ereptum, postquam frater eius
Pontianus et natu maior et moribus melior diem suum
obiit, atque ita in me ac matrem suam nefarie efferatum,
non mea culpa, desertis liberalibus studiis ac repudiata
omni disciplina, scelestis accusationis huius rudimentis
patruo Aemiliano potius quam fratri Pontiano similem
futurum.

Nunc, ut institui, proficiscar ad omnia Aemiliani
huiusce deliramenta orsus ab eo, quod ad suspicionem
magiae quasi ualidissimum in principio dici animaduertisti,
nonnulla me piscium genera per quosdam piscatores pretio
quaesisse. utrum igitur horum ad suspectandam magian 
ualet? quodne piscatores mihi piscem quaesierunt? (scilicet
ergo phrygionibus aut fabris negotium istud dandum fuisse
atque ita opera cuiusque artis permutanda, si uellem calumniis uestris uitare, ut faber mihi piscem euerreret, ut
piscator mutuo lignum dedolaret.) an ex eo intellexistis
maleficio quaeri pisciculos, quod pretio quaerebantur?
(credo, si conuiuio uellem, gratis quaesissem.) quin igitur
etiam ex aliis plerisque me arguitis? nam saepe numero
et uinum et holus et pomum et panem pretio mutaui.
eo pacto cuppedinariis omnibus famem decernis; quis enim
ab illis obsonare audebit, si quidem statuitur omnia edulia
quae depenso para n tur non cenae, sed magiae desiderari?
quod si nihil remanet suspicionis, neque in piscatoribus
mercede inuitatis ad quod solent, ad piscem capiundum,
(quos tamen nullos ad testimonium produxere, quippe qui
nulli fuerunt), neque in ipso pretio rei uenalis (cuius
tamen quantitatem nullam taxauere, ne, si mediocre pretium dixissent, contemneretur, si plurimum, non crederetur)
—si in his, ut dico, nulla suspicio est: respondeat mihi
Aemilianus, quo proximo signo ad accusationem magiae
sit inductus.

'Pisces' inquit quaeris. nolo negare. sed, oro te,
qui pisces quaerit, magus est? equidem non magis arbitror
quam si lepores quaererem uel apros uel altilia. an soli
pisces habent aliquit occultum aliis, sed magis cognitum?
hoc si scis quid sit, magus es profecto; sin nescis, confitearis necesse est id te accusare quod nescis. tam rudis
uos esse omnium litterarum, omnium denique uulgi fabularum, 
ut ne fingere quidem possitis ista uerisimiliter?
quid enim competit ad amoris ardorem accendendum piscis
brutus et frigidus aut omnino res pelago quaesita? nisi
forte hoc uos ad mendacium induxit, quod Venus dicitur
pelago exorta. audi sis, Tannoni Pudens, quam multa
nescieris, qui de piscibus argumentum magiae recepisti.
at si Virgilium legisses, profecto scisses alia quaeri ad
hanc rem solere; ille enim, quantum scio, enumerat uittas
mollis et uerbenas pinguis et tura mascula et licia discolora, praeterea laurum fragilem, limum durabilem, ceram
liquabilem, nec minus quae iam in opere serio scripsit:
 
 falcibus et messae ad lunam quaeruntur aenis
 pubentes herbae nigri cum lacte ueneni.
 quaeritur et nascentis equi de fronte reuulsus
 et matri praereptus amor. 
at tu piscium insimulator longe diuersa instrumenta magis
attribuis, non frontibus teneris detergenda, sed dorsis
squalentibus excidenda, nec fundo reuellenda, sed profundo
extrahenda, nec falcibus metenda, sed hamis inuncanda.
postremo in maleficio ille uenenum nominat, tu pulmentum, ille herbas et surculos, tu squamas et ossa, ille
pratum decerpit, tu fluctum scrutaris. memorassem tibi
etiam Theocriti paria et alia Homeri et Orphei plurima,
et ex comoediis et tragoediis Graecis et ex historiis multa
repetissem, ni te dudum animaduertissem Graecam Pudentillae 
epistulam legere nequiuisse. igitur unum etiam
poetam Latinum attingam, uersus ipsos, quos agnoscent
qui Laeuium legere:
 
 philtra omnia undique eruunt:
 antipathes illud quaeritur,
 trochiscili, ung u es, taeniae,
 radiculae, herbae, surculi,
 saurae inlices bicodulae,
 hinnientium dulcedines.

haec et alia quaesisse me potius quam pisces longe uerisimilius confinxisses (his etenim fortasse per famam peruulgatam fides fuisset), si tibi ulla eruditio adfuisset;
enimuero piscis ad quam rem facit captus nisi ad epulas
coctus? ceterum ad magian nihil quicquam uidetur mihi
adiutare. dicam unde id coniectem. Pythagoram plerique
Zoroastri sectatorem similiterque magiae peritum arbitrati
tamen memoriae prodiderunt, cum animaduertisset proxime
Metapontum in litore Italiae suae, quam subsiciuam Graeciam fecerat, a quibusdam piscatoribus euerriculum trahi,
fortunam iactus eius emisse et pretio dato iussisse ilico
piscis eos, qui capti tenebantur, solui retibus et reddi 
profundo; quos scilicet eum de manibus amissurum non
fuisse t , si quid em in his utile ad magian comperisset.
sed enim uir egregie doctus et ueterum aemulator meminerat Homerum, poetam multiscium uel potius cunctarum
rerum adprime peritum, uim omnem medicaminum non
mari, sed terrae a scripsisse t , cum de quadam saga ad
hunc modum memorauit: h(\ to/sa fa/rmaka h)/dh, o(/sa tre/fei
eu)rei=a xqw/n itemque alibi carminum similiter:

 th=| plei=sta fe/rei zei/dwros a)/roura
 fa/rmaka, polla\ me\n e)sqla\ memigme/na, polla\ de\ lugra/, 
cum tamen numquam apud eum marino aliquo et piscolento medicauit nec Prot h eus faciem nec Vlixes scrobem
nec Aeolus follem nec Helena creterram nec Circe poculum nec Venus cingulum. at uos soli reperti estis ex
omni memoria, qui uim h erbarum et radicum et surculorum et lapillorum quasi quadam colluuione naturae de
summis montibus in mare transferatis et penitus piscium
uentribus insuatis. igitur ut solebat ad magorum cerimonias aduocari Mercurius carminum uector et illex animi
Venus et Luna noctium conscia et manium potens Triuia,
uobis auctoribus posthac Neptunus cum Salacia et Portuno 
et omni choro Nerei ab aestibus fretorum ad aestus amorum transferentur.

Dixi, cur non arbitrer quicquam negotii esse magis et
piscibus. nunc, si uidetur, credamus Aemiliano solere
pisces etiam ad magicas potestates adiutare. num ergo
propterea quicumque quaerit et ipse magus est? eo quidem pacto et qui myoparonem quaesierit pirata erit et
qui uectem perfossor et qui gladium sicarius. nihil in
rebus omnibus tam innoxium dices, quin id possit aliquid
aliqua obesse, nec tam laetum, quin possit ad tristitudinem intellegi. nec tamen omnia idcirco ad nequiorem
suspicionem trahuntur, ut si tus et casiam et myrram
ceterosque id genus odores funeri tantum emptos arbitreris,
cum et medicamento parentur et sacrificio. ceterum eodem
piscium argumento etiam Menelai socios putabis magos
fuisse, quos ait poeta praecipuus flexis hamulis apud Pharum
insulam famem propulsasse; etiam mergos et delfinos et
scillam tu eodem referes, etiam gulones omnes, qui inpendio
a piscatoribus mercantur, etiam ipsos piscatores, qui omnium generum piscis arte adquirunt. cur ergo tu quaeris? 
nolo equidem nec necessarium habeo tibi dicere, sed per te,
si potes, ad hoc quaesisse me argue; ut si elleborum uel
cicutam uel sucum papaueris emissem, item alia eiusdem
modi quorum moderatus usus salutaris, sed commixtio uel
quantitas noxia est, quis aequo animo pateretur, si me per
haec ueneficii arcesseres, quod ex illis potest homo occidi?

Videamus tamen, quae fuerint piscium genera tam
necessaria ad habendum tamque rara ad repperiendum, ut
merito statuto praemio quaererentur. tria omnino nominauerunt, unum falsi, duo mentiti; falsi, quod leporem
marinum fuisse dixerunt qui alius omnino piscis fuit,
quem mihi Themis c on seruus noster medicinae non ignarus, ut ex ipso audisti, ultro attulit ad inspiciundum;
nam quidem leporem nondum etiam inuenit. sed profiteor me quaerere et cetera, non piscatoribus modo, uerum
etiam amicis meis negotio dato, quicumque minus cogniti
generis piscis inciderit, ut eius mihi aut formam commemorent aut ipsum uiuum, si id nequierint, uel mortuum
ostendant. quam ob rem id faciam, mox docebo. mentiti
autem sunt callidissimi accusatores mei, ut sibi uidentur,
cum me ad finem calumniae confinxerunt duas res marinas
impudicis uocabulis quaesisse, quas Tannonius ille cum
utriusque sexus genitalia intellegi uellet, sed eloqui propter
infantiam causidicus summus nequiret, multum ac diu
haesitato tandem uirile marinum nescio qua circumlocutione male ac sordide nominauit, sed enim feminal nullo
pacto repperiens munditer dicere ad mea scripta confugit
et quodam libro meo legit: interfeminium tegat et femoris
obiectu et palmae uelamento.

Hic etiam pro sua grauitate uitio mihi uortebat, quod
me nec sordidiora dicere honeste pigeret. at ego illi contra
iustius exprobrarim, quod qui eloquentiae patrocinium
uulgo profiteatur etiam honesta dictu sordide blateret ac
saepe in rebus nequaquam difficilibus fringultiat uel omnino 
commutescat. cedo enim, si ego de Veneris statua nihil
dixissem neque interfeminium nominassem, quibus tandem
uerbis accusasses crimen illud tam stultitiae quam linguae
tuae congruens? an quicquam stultius quam ex nominum
propinquitate uim similem rerum coniectam? et fortasse
an peracute repperisse uobis uidebamini, ut quaesisse me
fingeretis ad illecebras magicas duo haec marina, ueretillam et uirginal; disce enim nomina rerum Latina, quae
propterea uarie nominaui, ut denuo instructus accuses.
memento tamen tam ridiculum argumentum fore desiderata
ad res uenerias marina obscena, quam si dicas marinum
pectinem comendo capillo quaesitum uel aucupandis uolantibus piscem accipitrem aut uenandis apris piscem apriculam aut eliciendis mortuis marina caluaria. respondeo
igitur ad hunc uestrum locum non minus insulse quam
absurde commentum, me hasce nugas marinas et quiscilias
litoralis neque pretio neque gratis quaesisse.

Illud etiam praeterea respondeo, nescisse uos, quid a
me quaesitum fingeretis. haec enim friuola quae nominastis pleraque in litoribus omnibus congestim et aceruatim iacent et sine ullius opera quamlibet leuiter motis
flucticulis ultro foras euoluuntur. quin ergo dicitis me
eadem opera pretio impenso per plurim is os piscatoris
quaesisse de litore conchulam striatam testam habentem,
calculum teretem, praeterea cancrorum furcas, echin or um 
caliculos, lolliginum ligulas, postremo assulas, festucas,
resticulas et ostracoderma Pergami uermiculata, denique muscum
et algam, cetera maris eiectamenta, quae ubique litorum
uentis expelluntur, salo expuuntur, tempestate reciprocantur,
tranquillo deseruntur? neque enim minus istis quae commemoraui accommodari possunt similiter ex uocabulo
suspiciones. posse dicitis ad res uenerias sumpta de mari
spuria et fascina propter nominum similitudinem: qui
minus possit ex eodem litore calculus ad uesicam, testa
ad testamentum, cancer ad ulcera, alga ad quercerum?
ne tu, Claudi Maxime, nimis patiens uir es et oppido
proxima humanitate, qui hasce eorum argumentationes
diu hercle perpessus sis; equidem, cum haec ab illis quasi
grauia et uincibilia dicerentur, illorum stultitiam ridebam,
tuam patientiam mirabar.

Ceterum quam ob rem plurimos iam piscis cognouerim,
quorundam adhuc nescius esse nolim, discat Aemilianus,
quoniam usque adeo rebus meis curat; quanquam est
iam praecipiti aeuo et occidua senectute, tamen, si uidetur,
accipiat doctrinam seram plane et postumam; legat ueterum philosophorum monumenta, tandem ut intellegat non
me primum haec requisisse, sed iam pridem maiores meos,
Aristotelen dico et Theop h rastum et t Eudemum et Lyconem ceterosque Platonis minores, qui plurimos libros de
genitu animalium deque uictu deque particulis deque omni
differentia reliquerunt. bene quod apud te, Maxime, causa
agitur, qui pro tua eruditione legisti profecto Aristotelis 
 peri\ zw/|wn gene/sews, peri\ zw/|wn a)natomh=s, peri\ zw/|wn i(stori/as 
multiiuga uolumina, praeterea problemata innumera eiusdem, tum ex eadem secta ceterorum, in quibus id genus
uaria tractantur. quae tanta cura conquisita si honestum
et gloriosum illis fuit scribere, cur turpe sit nobis experiri, praesertim cum ordinatius et cohibilius eadem
Graece et Latine adnitar conscribere et in omnibus aut
omissa adquirere aut defecta supplere? permittite, si
operaest, quaedam legi de magicis meis, ut sciat me
Aemilianus plura quam putat quaerere et sedulo explorare.
prome tu librum e Graecis meis, quos forte hic amici
habuere sedulique, naturalium quaestionum, atque eum
maxime, in quo plura de piscium genere tractata sunt.
interea, dum hic quaerit, ego exemplum rei competens
dixero.

Sophocles poeta Euripidi aemulus et superstes, uixit
enim ad extremam senectam, cum igitur accusaretur a
filio suomet dementiae, quasi iam per aetatem desiperet,
protulisse dicitur Coloneum suam, peregregiam tragoediarum, quam forte tum in eo tempore conscribebat, eam
iudicibus legisse nec quicquam amplius pro defensione
sua addidisse, nisi ut audacter dementiae condemnarent,
si carmina senis displicerent. ibi ego comperior om a nis 
iudices tanto poetae adsurrexisse, miris laudibus eum
tulisse ob argumenti sollertiam et coturnum facundiae,
nec ita multum omnis afuisse quin accusatorem potius
dementiae condemnarent. 
 Inuenisti tu librum? beasti. cedo enim experiamur,
an et mihi possint in iudicio litterae meae prodesse.
lege pauca de principio, dein quaedam de piscibus. at
tu interea, dum legit, t aquam quam sustine.—

Audisti, Maxime, quorum pleraque scilicet legeras
apud antiquos philosophorum. et memento de solis piscibus haec uolumina a me conscripta, qui eorum coitu progignantur, qui ex limo coalescant, quotiens et quid anni
cuiusque eorum generis feminae subent ant , mares suriant,
quibus membris et causis discrerit natura uiuiparos eorum
et ouiparos—ita enim Latine appello quae Graeci
 zw|oto/ka et w)|oto/ka —et, ne o perose animalium genitum
pergam, deinde de differentia et uictu et membris et
aetatibus ceterisque plurimis scitu quidem necessariis, sed
in iudicio alienis. pauca etiam de Latinis scribtis meis ad
eandem peritiam pertinentibus legi iubebo, in quibus animaduertes cum me morabiles res et cognitu raras, tum nomina
etiam Romanis inusitata et in hodiernum quod sciam infecta, ea tamen nomina labore meo et studio ita de Graecis 
prouenire, ut tamen Latina moneta percussa sint. uel
dicant nobis, Aemiliane, patroni tui, ubi legerint Latine haec
pronuntiata uocabula. de solis aquatilibus dicam nec cetera
animalia nisi in communibus differentis attingam. ausculta
igitur quae dicam. iam me clamabis magica nomina Aegyptio uel Babylonico ritu percensere: sela/xeia, mala/keia, malako/straka, xondra/kanqa, o)strako/derma, karxaro/donta, a)mfi/bia,
lepidwta/, folidwta/, dermo/ptera, stegano/poda, monh/rh, sunagelastika/ —possum etiam pergere; sed non est operae in
istis diem terere, ut sit mihi tempus adgredi ad cetera.
haec interim quae dixi pauca recita Latine a me enuntiata.—

Vtrum igitur putas philosopho non secundum Cynicam
temeritatem rudi et indocto, sed qui se Platonicae scolae
meminerit, utrum ei putas turpe scire ista an nescire,
neglegere an curare, nosse quanta sit etiam in istis prouidentiae ratio an de diis immortalibus matri et patri
credere? Q. Ennius hedyphagetica a uersibus scribsit; innumerabilia genera piscium enumerat, quae scilicet curiose
cognorat. paucos uersus memini, eos dicam:
 
 Omnibus ut Clipea praestat mustela marina,
 mures sunt Aeni, asp e ra ostrea plurima Abydi mus . 
 Mytilenae est pecten C h aradrumque apud Ambraciae sus.
 Brundisii sargus bonus est; hunc, magnus si erit, sume.
 apriculum piscem scito primum esse Tarenti;
 Surrenti t u elopem fac emas, glaucumque aput Cumas.
 quid scarum praeterii cerebrum Iouis paene sup p remi
 (Nestoris ad patriam hic capitur magnusque bonusque)
 melanurum, turdum, merulamque umbramque marinam. 
 polypus Corcyrae, caluaria pinguia a carnae,
 purpura m , mu r riculi, mures, dulces quoque echini.
 
alios etiam multis uersibus decorauit, et ubi gentium quisque eorum, qualiter assus aut iurulentus optime sapiat,
nec tamen ab eruditis reprehenditur, ne ego reprehendar,
qui res paucissimis cognitas Graece et Latine propriis
et elegantibus uocabulis conscribo.

Cum hoc satis dixi, tum aliud accipe. quid enim
tandem, si medicinae neque instudiosus neque imperitus
quaepiam remedia ex piscibus quaero? ut sane sunt
plurima cum in aliis omnibus rebus eodem naturae munere
interspersa atque interseminata, tum etiam nonnulla in
piscibus. an remedia nosse et ea conquirere magi potius
esse quam medici, quam denique philosophi putas, qui
illis non ad quaestum, sed ad suppetias usurust? ueteres quidem medici etiam carmina remedia uulnerum norant, ut omnis uetustatis certissimus auctor Homerus
docet, qui facit Vlixi de uulnere sanguinem profluentem
sisti cantamine. nihil enim, quod salutis ferendae gratia
fit, criminosum est. at enim inquit piscem cui rei
nisi malae proscidisti, quem tibi Themis c on seruus attulit? 
quasi uero non paulo prius dixerim me de particulis
omnium animalium, de situ earum de ni que numero 
de ni que causa conscribere ac libros a)natomw=n Aristoteli
et explorare studio et augere. atque adeo summe miror
quod unum a me pisciculum inspectum sciatis, cum iam
plurimos, ubicumque locorum oblati sunt, aeque inspexerim,
praesertim quod nihil ego clanculo, sed omnia in propatulo
ago, ut quiuis uel extrarius arbiter adsistat, more hoc et
instituto magistrorum meorum, qui aiunt hominem liberum
et magnificum debere, si qu o eat, in primori fronte
animum gestare. hunc adeo pisciculum, quem uos leporem
marinum nominatis, plurimis qui aderant ostendi; necdum
etiam decerno quid uocent, nisi quaeram sane accuratius,
quod nec apud ueteres philosophos proprietatem eius piscis
reperio, quanquam sit omnium rarissima et hercule memoranda; quippe solus ille, quantum sciam, cum sit cetera
exossis, duodecim numero ossa ad similitudinem talorum
suillorum in uentre eius conexa et catenata sunt. quod
Aristoteles si scisset, n umquam profecto omisisset scribto
prodere, qui aselli piscis solius omnium in medio aluo
corculum situm pro maximo memorauit.

piscem inquit
 proscidisti. hoc quis ferat philosopho crimen esse, quod
lanio uel coquo non fuisset? piscem proscidisti. quod
crudum, id accusas? si cocto uentrem rusparer, hepatia
suffoderem, ita ut apud te puerulus ille Sicinius Pudens
suomet obson i o discit, eam rem non putares accusandam;
atqui maius crimen est philosopho comesse piscis quam
inspicere. an hariolis licet iocinera rimari, philosopho 
contemplari non licebit, qui se sciat omnium animalium
haruspicem, omnium deum sacerdotem? hoc in me accusas,
quod ego et Maximus in Aristotele miramur? cuius nisi
libros bibliothecis exegeris et studiosorum manibus extorseris, accusare me non potes. sed de hoc paene plura
quam debui. 
 Nunc praeterea uide, quam ipsi sese reuincant; aiunt
mulierem magicis artibus, marinis illecebris a me petitam
eo in tempore, quo me non negabunt in Gaetuliae mediterran e is montibus fuisse, ubi pisces per Deucalionis diluuia repperientur. quod ego gratulor nescire istos legisse
me Theophrasti quoque peri\ dake/twn kai\ blht w=n et
Nicandri qhriaka/ ; ceterum me etiam ueneficii reum postularent; at quidem hoc negotium ex lectione et aemulatione
Aristoteli nactus sum, nonnihil et Platone meo adhortante,
qui ait eum, qui ista uestiget, a)metame/lhton paidia\n e)n bi/w|
pai/zein .

Nunc quoniam pisces horum satis patuerunt, accipe
aliud pari quidem stultitia, sed multo tanta uanius et
nequius excogitatum. scierunt et ipsi argumentum piscarium futile et nihil futurum, praeterea nouitatem eius
ridiculam, (quis enim fando audiuit ad magica maleficia 
disquamari et exdorsari piscis solere?), potius aliquid
de rebus peruulgatioribus etiam creditis fingendum esse.
igitur ad praescriptum opinionis et famae confinxere
puerum quempiam carmine cantatum remotis arbitris,
secreto loco, arula et lucerna et paucis consciis testibus,
ubi incantatus sit, corruisse, postea nesciente m sui excitatum. nec ultra isti quidem progredi mendacio ausi;
enim fabula ut impleretur, addendum etiam illud fuit,
puerum eundem multa praesagio praedixisse. quippe hoc
emolumentum canticis accipimus, praesagium et diuinationem, nec modo uulgi opinione, uerum etiam doctorum
uirorum auctoritate hoc miraculum de pueris confirmatur.
memini me apud Varronem philosophum, uirum accuratissime doctum atque eruditum, cum alia eiusdem modi, tum
hoc etiam legere: Trallibus de euentu Mithridatici belli
magica percontatione consultantibus puerum in aqua simulacrum Mercuri contemplantem quae futura erant CLX
uersibus cecinisse. itemque Fabium, cum quingentos denarium perdidisset, ad Nigidium consultum uenisse; ab eo
pueros carmine instinctos indicauisse, ubi locorum defossa
esset crumina cum parti eorum, ceteri ut forent distributi;
unum etiam denarium ex eo numero habere M. Catonem
philosophum; quem se a pedisequo in stipe Apollinis
accepisse Cato confessus est.

Haec et alia apud plerosque de magiis et pueris lego 
equidem, sed dubius sententiae sum, dicamne fieri posse
an negem, quamquam Platoni credam inter deos atque
homines natura et loco medias quasdam diuorum potestates
intersitas, easque diuinationes cunctas et magorum miracula gubernare; quin et illud mecum reputo posse animum
humanum, praesertim puerilem et simplicem, seu carminum auocamento siue odorum delenimento soporari et ad
obliuionem praesentium externari et paulisper remota corporis memoria redigi ac redire ad naturam suam, quae
est immortalis scilicet et diuina, atque ita uelut quodam
sopore futura rerum praesagare. uerum enimuero, ut
ista sese habent, si qua fides hisce rebus impertienda est,
debet ille nescio qui puer prouidus, quantum ego audio,
et corpore decorus atque integer deligi et animo sollers
et ore facundus, ut in eo aut diuina potestas quasi bonis
aedibus digne diuersetur, si tamen ea pueri corpore includitur, an ipse animus expergitus cito ad diuinationem
suam redigatur, quae ei prompte insita et nulla obliuione
saucia et hebes facile resumatur. non enim ex omni
ligno, ut Pythagoras dicebat, debet Mercurius exculpi.
quod si ita est, nominate, quis ille fuerit puer sanus,
incolumis, ingeniosus, decorus, quem ego carmine dignatus
sim initiare. ceterum Thallus, quem nominastis, medico
potius quam mago indiget; est enim miser morbo comitiali ita confectus, ut ter an quater die saepe numero
sine ullis cantaminibus corruat omniaque membra conflictationibus debilitet, facie ulcerosus, fronte et occipitio
conquassatus, oculis hebes, naribus hiulcus, pedibus caducus. 
maximus omnium magus est, quo praesente Thallus
diu steterit: ita plerumque morbo ceu somno uergens
inclinatur.

eum tamen uos carminibus meis subuersum
dixistis, quod forte me coram semel decidit. conserui eius
plerique adsunt, quos ex h iberi denuntiastis. possunt dicere
omnes, quid in Thallo despuant, cur nemo audeat cum
eo ex eodem catino cenare, eodem poculo bibere. et quid
ego de seruis? uos ipsi uidetis; negate Thallum multo
prius, quam ego Oeam uenirem, corruere eo morbo solitum,
medicis saepe numero ostensum, negent hoc conserui eius
qui sunt in ministerio uestro; omnium rerum conuictum
me fatebor, nisi rus a † de omnium diu ablegatus est
in longinquos agros, ne familiam contaminaret: quod ita
factum nec ab illis negari potest. eo nec potuit hodie a
nobis exhiberi. nam ut omnis ista accusatio temeraria et
repentina fuit, nudius tertius nobis Aemilianus denuntiauit,
ut seruos numero quindecim apud te exhiberemus. adsunt
XIIII, qui in oppido erant. Thallus solus, ut dixi, quod
ferme ad centesimum lapidem longe exul est, is Thallus
solus abest, sed misimus qui eum curriculo aduehat.
interroga, Maxime, XIIII seruos quos exhibemus, Thallus
puer ubi sit et quam salue agat, interroga seruos accusatorum meorum. non negabunt turpissimum puerum, corpore putri et morbido, caducum, barbarum, rusticanum. 
bellum uero puerum elegistis, quem quis sacrificio adhibeat,
cuius caput contingat, quem puro pallio amiciat, a quo
responsum speret. uelle m hercle adesset: tibi eum, Aemiliane, permisissem, et tenerem, si tu interrogares; iam
in media quaestione hic ibidem pro tribunali oculos trucis
in te inuertisset, faciem tuam spumabundus conspuisset,
manus contraxisset, caput succussisset, postremo in sinu
tuo corruisset.

XIIII seruos quos postulasti exhibeo. cur illis ad quaestionem nihil uteris? unum puerum atque eum caducum
requiris, quem olim abesse pariter mecum scis. quae
alia est euidentior calumnia? XIIII serui petitu tuo adsunt, eos dissimulas; unus puerulus abest, eum insimulas.
postremo quid uis? puta Thallum adesse: uis probare
eum praesente me concidisse? ultro confiteor. carmine id
factum dicis? hoc puer nescit, ego non factum reuinco;
nam caducum esse puerum nec tu audebis negare. cur
ergo carmini potius quam morbo attribuatur eius ruina?
an euenire non potuit, ut forte praesente me idem pateretur, quod saepe alias multis praesentibus? quod si
magnum putarem caducum deicere, quid opus carmine fuit,
cum incensus gagates lapis, ut apud physicos lego, pulchre
et facile hunc morbum exploret, cuius odore etiam in
uenaliciis uulgo sanitatem aut morbum uenalium experiantur? etiam orbis a figulo circumactus non difficile
eiusdem ualetudinis hominem uertigine sui corripit, ita
spectaculum rotationis eius animum saucium debilitat; ac
multo plus ad caducos e consternendos figulus ualet quam 
magus. tu frustra postulasti, ut seruos exhiberem: ego
non de nihilo postulo ut nomines, quinam testes huic
piaculari sacro adfuerint, cum ego ruentem Thallum impellerem. unum omnino nominas puerulum illum Sicinium Pudentem, cuius me nomine accusas; is enim adfuisse se dicit; cuius pueritia etsi nihil ad re li gionem
refragaretur, tamen accusatio fidem deroget. facilius
fuit, Aemiliane, ac multo grauius, tete ut ipsum diceres interfuisse et ex eo sacro coepisse dementire potius
quam totum negotium quasi ludicrum pueris donares.
puer cecidit, puer uidit: num etiam puer aliqui incantauit?

Hic satis ueteratorie Tannonius Pudens, cum hoc quoque mendacium frigere ac prope iam omnium uultu et
murmure explosum uideret, ut uel suspiciones quorundam
spe moraretur, ait pueros alios producturum, qui sint
aeque a me incantati, atque ita ad aliam speciem argumenti transgressus est. quod quamquam dissimulare potui,
tamen ut omnia, ita hoc quoque ultro prouoco. cupio
enim produci eos pueros, quos spe libertatis audio confirmatos ad mentiendum. sed nihil amplius dico: ut
producant. postulo igitur et flagito, Tannoni Pudens,
ut expleas quod pollicitus. cedo pueros istos, quibus
confiditis: produc, nomina qui sint. mea aqua licet
ad hoc utare. dic, inquam, Tannoni. quid taces, quid
cunctaris, quid respectas? quod si hic nescit quid di dicerit aut nomina oblitus est, at tu, Aemiliane, cede huc, 
dic quid aduocato tuo mandaueris, exhibe pueros. quid
expalluisti? quid taces? hocine accusare est, hocine
tantum crimen deferre an Claudium Maximum, tantum
uirum, ludibrio habere, me calumnia insectari? quod si
forte patronus tuus uerbo prolapsus est et nullos pueros
habes quos producas, saltem XIIII seruis quos ex h ibui ad
aliquid utere.

aut cur sisti postulabas tantam familiam?
magiae accusans de XV seruis denuntiasti: quid, si de ui
accusares, quot tandem seruos postulares? sciunt ergo
aliquid XV serui et occultum est. an occultum non est
et magicum est? alterum horum fatearis necesse est,
aut inlicitum non fuisse in quo tot conscios non timuerim,
aut si inlicitum fuit, scire tot conscios non debuisse.
magia ista, quantum ego audio, res est legibus delegata,
iam inde antiquitus XII tabulis propter incredundas frugum
inlecebras interdicta, igitur et occulta non minus quam
tetra et horribilis, plerumque noctibus uigilata et tenebris
abstrusa et arbitris solitaria et carminibus murmurata,
cui non modo seruorum, uerum etiam liberorum pauci
adhibentur: et tu quindecim seruos uis interfuisse? nubtiaene illae fuerunt an aliud celebratum officium an conuiuium tempestiuum? XV serui sacrum magicum participant quasi XV uiri sacris faciundis creati? cui tamen
rei tot numero adhibuissem, si conscientiae nimis multi
sunt? XV liberi homines populus est, totidem serui
familia, totidem uincti ergastulum. an adiutorio multitudo eorum necessaria fuit, qui diutine hostias lustralis 
tenerent? at nullas hostias nisi gallinas nominastis. an
ut grana turis numerarent, an ut Thallum prosternerent?

Mulierem etiam liberam perductam ad me domum
dixistis eiusdem Thalli ualetudinis, quam ego pollicitus
sim curaturum, eam quoque a me incantatam corruisse.
ut uideo, uos palaestritam, non magum accusatum uenistis: ita omnis qui me accessere dicitis cecidisse. negauit
tamen quaerente te, Maxime, Themison medicus, a quo
mulier ad inspiciendum perducta est, quicquam ultra
passam nisi quaesisse me, ecquid illi aures obtinnirent
et utra earum magis; ubi responderit dexteram sibi aurem
nimis inquietam, confestim discessisse. hic ego, Maxime,
quanquam sedulo inpraesentiarum a laudibus tuis tempero,
necubi tibi ob causam istam uidear blanditus, tamen
sollertiam tuam in percontando nequeo quin laudem.
dudum enim, cum haec agitarentur et illi incantatam
mulierem dicerent, medicus qui adfuerat abnueret, quaesisti
tu nimis quam prudenter, quod mihi emolumentum fuerit
incantandi. responderunt: ut mulier rueret. quid deinde?
mortua est? inquis. negarunt. quid ergo dicitis? quod
Apulei commodum, si ruisset? ita enim pulchre ac perseueranter tertio quaesisti, ut qui scires omnium factorum
rationes diligentius examinandas ac saepius causas quaeri,
facta concedi, eoque etiam patronos litigatorum causidicos
nominari, quod cur quaeque facta sint expediant. ceterum
negare factum facilis res est et nullo patrono indiget:
recte factum uel perperam docere, id uero multo arduum
et difficile est. frustra igitur an factum sit anquiritur,
quod nullam malam causam habuit ut fieret. ita facti
reus apud bonum iudicem scrupulo quaestionis liberatur, 
si nulla fuit ei ratio peccandi. nunc quoniam neque
incantatam neque prostratam mulierem probauerunt et
ego non nego petitu medici a me inspectam, dicam tibi,
Maxime, cur illud de aurium tinnitu quaesierim, non tam
purgandi mei gratia in ea re, quam tu iam praeiudicasti
neque culpae neque crimini confinem, quam ut ne quid
dignum auribus tuis et doctrinae tuae congruens reticuerim. dicam igitur quam breuissime potuero; etenim
admonendus es mihi, non docendus.

Plato philosophus in illo praeclarissimo Timaeo caelesti quadam facundia uniuersum mundum molitus, is igitur
postquam de nostri quoque animi trinis potestatibus sollertissime disseruit et, cur quaeque membra nobis diuina
prouidentia fabricata sint, aptissime docuit, causam morborum omnium trifariam percenset. primam causam primordiis corporis adtribuit, si ipsae elementorum qualitates,
uuida et frigida et h i is duae aduorsae, non congruant; id
adeo euenit, cum quaepiam earum modo excessit aut loco
demigrauit. sequens causa morborum inest in eorum uitio,
quae iam concreta ex simplicibus elementis una tamen
specie coaluerunt, ut est sanguinis species et uisceris et
ossi et medullae, porro illa quae ex hisce singularibus
mixta sunt. tertio in corpore concrementa uarii fellis et
turbidi spiritus et pinguis humoris nouissima aegritudinum
incitamenta sunt.

quorum e numero praecipuast materia
morbi comitialis, de quo dicere exorsus sum, cum caro in
humorem crassum et spumidum inimico igni conliquescit
et spiritu indidem parto ex candore compressi aeris albida 
et tumida tabes fluit. ea namque tabes si foras corporis
prospirauit, maiore dedecore quam noxa diffunditur; pectoris enim primorem cutim uitiligine insignit et omnimodis maculationibus conuariat. sed cui hoc usu uenerit,
numquam postea comitiali morbo adtemptatur; ita aegritudinem animi grauissimam leui turpitudine corporis compensat. enimuero si perniciosa illa dulcedo intus cohibita
et bili atrae sociata uenis omnibus furens peruasit, dein
ad summum caput uiam molita dirum fluxum cerebro immiscuit, ilico regalem partem animi debilitat, quae ratione
pollens uerticem hominis uelut arcem et regiam insedit.
eius quippe diuinas uias et sapientis meatus obruit et
obturbat; quod facit minore pernicie per soporem, cum
potu et cibo plenos comitialis morbi praenuntia strangulatione modice angit. sed si usque adeo aucta est, ut
etiam uigilantium capiti offundatur, tum uero repentino
mentis nubilo obtorpescunt et moribundo corpore, cessante animo cadunt. eum nostri non modo maiorem et
comitialem, uerum etiam diuinum morbum, ita ut Graeci
 i(era\n no/son , uere nuncuparunt, uidelicet quod animi partem rationalem, quae longe sanctissimast, eam uiolet.

Agnoscis, Maxime, rationem Platonis quantum potui
pro tempore perspicue explicatam; cui ego fidem arbitratus
causam diuini morbi esse, cum illa pestis in caput redu n dauit, haudquaquam uideor de nihilo percontatus, an esset
mulieri illi caput graue, ceruix torpens, tempora pulsata,
aures sonorae. et ceterum, quod dexterae auris crebriores 
tinnitus fatebatur, signum erat morbi penitus
adacti; nam dextera corporis ualidiora sunt eoque minus
spei ad sanitatem relinquunt, cum et ipsa aegritudini
succumbunt. Aristoteles adeo in problematis scriptum
reliquit, quibuscumque caducis a dextero morbus occipiat,
eorum esse difficiliorem medelam. longum est, si uelim
Theophrasti quoque sententiam de eodem morbo recensere;
est enim etiam eius egregius liber de caducis. quibus
tamen in alio libro, quem de inuidentibus animalibus
conscribsit, remedio esse ait exuuias stelionum, quas uelut
senium more ceterorum serpentium temporibus statutis
exuant; sed nisi confestim eripias, malignone praesagio
an naturali adpetentia ilico conuertuntur et deuorant.
haec idcirco commemoraui, nobilium philosophorum disputata simul et libros sedulo nominaui nec ullum ex medicis
aut poetis uolui attingere, ut isti desinant mirari, si philosophi suapte doctrina causas morborum et remedia nouerunt. igitur cum ad inspiciendum mulier aegra curationis
gratia ad me perducta sit atque hoc et medici confessione
qui adduxit ad me et mea ratiocinatione recte factum
esse conueniat, aut constituant magi et malefici hominis
esse morbis mederi, aut si hoc dicere non audent, fateantur se in puero et muliere caducis uanas et prorsus
caducas calumnias intendisse.

Immo enim si uerum uelis, Aemiliane, tu potius 
caducus qui iam tot calumniis cecidisti. neque enim grauius est corpore quam corde collabi, pede potius quam
mente corruere, in cubiculo despui quam in isto splendidissimo coetu detestari. at tu fortasse te putas sanum,
quod non domi contineris, sed insaniam tuam, quoquo te
duxerit, sequeris. atqui contende, si uis, furorem tuum
cum Thalli furore: inuenies non permultum interesse, nisi
quod Thallus sibi, tu etiam aliis furis. ceterum Thallus
oculos torquet, tu ueritatem, Thallus manus contrahit, tu
patronos, Thallus pauimentis inliditur, tu tribunalibus;
postremo ille quidquid agit in aegritudine facit, ignorans
peccat: at tu, miser, prudens et sciens delinquis, tanta
uis morbi te instigat; falsum pro uero insimulas, infectum
pro facto criminaris, quem innocentem liquido scis, tamen
accusas ut nocentem.

Quin etiam—quod praeterii—sunt quae fatearis
nescire, et eadem rursus, quasi scias, criminari s . ais enim
me habuisse quaedam sudariolo inuoluta apud lares Pontiani. ea inuoluta quae et cuius modi fuerint, nescisse
te confiteris, neque praeterea quemquam esse qui uiderit;
tamen illa contendis instrumenta magiae fuisse. nemo
tibi blandiatur, Aemiliane: non est in accusando uersutia
ac ne impudentia quidem, ne tu arbitreris. quid igitur?
furor infelix acerbi animi et misera insania crudae senectutis. his enim paene uerbis cum tam graui et perspicaci
iudice egisti: habuit Apuleius quaepiam linteolo inuoluta
apud lares Pontiani. haec quoniam ignoro quae fuerint,
iccirco magica fuisse contendo. crede igitur mihi quod
dico, quia id dico quod nescio. o pulchra argumenta
et aperte crimen reuincentia. hoc fuit, quoniam quid 
fuerit ignoro. solus repertus es, Aemiliane, qui scias etiam
illa quae nescis; tantum super omnis stultitia euectus
es, quippe qui sollertissimi et acerrimi philosophorum ne
is quidem confidendum esse aiunt quae uidemus, at tu
de illis quoque adfirmas, quae neque conspexisti umquam neque audisti. Pontianus si uiueret atque eum interrogares, quae fuerint in illo inuolucro, nescire se responderet. libertus eccille, qui clauis eius loci in hodiernum
habet et a uobis stat, numquam se ait inspexisse, quanquam ipse aperiret utpote promus librorum, qui illic erant
conditi, paene cotidie et clauderet, saepe nobiscum, multo
saepius solus intraret, linteum in mensa positum cerneret
sine ullo sigillo, sine uinculo. quidni enim? magicae
res in eo occultabantur: eo neglegentius adseruabam, sed
enim libere scrutandum et inspiciendum, si liberet, etiam
auferendum temere exponebam, alienae custodiae commendabam, alieno arbitrio permittebam. quid igitur inpraesentiarum uis tibi credi? quodne Pontianus nescierit, qui
indiuiduo contubernio mecum uixit, id te scire, quem numquam uiderim nisi pro tribunali? an quod libertus adsiduus, cui omnis facultas inspiciendi fuit, quod is libertus
non uiderit, te qui numquam eo accesseris uidisse? denique ut, quod non uidisti, id tale fuerit, quale dicis: atqui, stulte, si hodie illud sudariolum tu intercepisses,
quicquid ex eo promeres, ego magicum negarem.

Tibi adeo permitto, finge quiduis, r eminiscere, excogita,
quod possit magicum uideri: tamen de eo tecum decertarem. aut ego subiectum dicerem aut remedio acceptum 
aut sacro traditum aut somnio imperatum; mille alia
sunt quibus possem more communi et uulgatissima obseruationum consuetudine uere refutare. nunc id postulas,
ut, quod deprehensum et detentum tamen nihil me apud
bonum iudicem laederet, id inani suspicione incertum et
incognitum condemnet. haud sciam an rursus, ut soles,
dicas: quid ergo illud fuit, quod linteo tectum apud lares
potissimum deposuisti? itane est, Aemiliane? sic accusas,
ut omnia a reo percontere, nihil ipse adferas cognitum.
 quam ob rem piscis quaeris? cur aegram mulierem inspexisti? quid in sudario habuisti? utrum tu accusatum
an interrogatum uenisti? si accusatum, tute argue quae
dicis, si interrogatum, noli praeiudicare, quid fuerit, quod
ideo te necesse est interrogare, quia nescis. ceterum hoc
quidem pacto omnes homines rei constituentur, si ei, qui
nomen cuiuspiam detulerit, nulla necessitas sit probandi,
omnis contra facultas percontandi. quippe omnibus sic,
ut forte negotium magiae facessitur, quicquid omnino
egerint obicietur. uotum in alicuius statuae femore signasti: igitur magus es; aut cur signasti? tacitas preces
in templo deis allegasti: igitur magus es; aut quid optasti? contra: nihil in templo precatus es: igitur magus
es; aut cur deos non rogasti? similiter, si posueris donum
aliquod, si sacrificaueris, si uerbenam sumpseris. dies
me deficiet, si omnia uelim persequi, quorum rationem
similiter calumniator flagitabit. praesertim quod conditum cumque, quod obsignatum, quod inclusum domi adseruatur, 
id omne eodem argumento magicum dicetur aut
e cella promptaria in forum atque in iudicium proferetur.

Haec quanta sint et cuiusce modi, Maxime, quantusque campus calumniis hoc Aemiliani tramite aperiatur,
quantique sudores innocentibus hoc uno sudariolo adferantur, possum equidem pluribus disputare, sed faciam
quod institui: etiam quod non necesse est confitebor et
interrogatus ab Aemiliano respondebo. interrogas, Aemiliane, quid in sudario habuerim. at ego quanquam omnino
positum ullum sudarium meum in bybliotheca Pontiani
possim negare ac, si maxime fuisse concedam, tamen
habeam dicere nihil in eo inuolutum fuisse,—quae si
dicam, neque testimonio aliquo neque argumento reuincar,
nemo est enim qui attigerit, unus libertus, ut ais, qui
uiderit—tamen, inquam, per me licet fuerit refertissimum.
sic enim, si uis, arbitrare, ut olim Vlixi socii thesaurum
repperisse arbitrati sunt, cum utrem uentosissimum manticularentur. uin dicam, cuius modi illas res in sudario
obuolutas laribus Pontiani commendarim? mos tibi geretur. 
 Sacrorum pleraque initia in Graecia participaui. eorum
quaedam signa et monumenta tradita mihi a sacerdotibus
sedulo conseruo. nihil insolitum, nihil incognitum dico.
uel unius Liberi patris mystae qui adestis scitis, quid
domi conditum celetis et absque omnibus profanis tacite
ueneremini. at ego, ut dixi, multiiuga sacra et plurimos
ritus et uarias cerimonias studio ueri et officio erga 
deos didici. nec hoc ad tempus compono, sed abhinc
ferme triennium est, cum primis diebus quibus Oeam
ueneram p l ublice disserens de Aesculapii maiestate eadem
ista prae me tuli et quot sacra nossem percensui. ea
disputatio celebratissima est, uulgo legitur, in omnibus
manibus uersatur, non tam facundia mea quam mentione
Aesculapii religiosis Oeensibus commendata. dicite aliquis,
si qui forte meminit, huius loci principium.—audisne,
Maxime, multos suggerentis? immo, ecce etiam liber offertur. recitari ipsa haec iubebo, quoniam ostendis

humanissimo uultu auditionem te istam non grauari.— 
 Etiamne cuiquam mirum uideri potest, cui sit ulla
memoria religionis, hominem tot mysteriis deum conscium
quaedam sacrorum crepundia domi adseruare atque ea
lineo texto inuoluere, quod purissimum est rebus diuinis
uelamentum? quippe lana, segnissimi corporis excrementum, pecori detracta iam inde Orphei et Pythagorae
scitis profanus uestitus est; sed enim mundissima lini
seges inter optumas fruges terra exorta non modo indutui
et amictui sanctissimis Aegyptiorum sacerdotibus, sed
opertui quoque rebus sacris usurpatur. atque ego scio
nonnullos et cum primis Aemilianum istum facetiae sibi
habere res diuinas deridere. nam, ut audio partim Oe e nsium qui istum nouere, nulli deo ad hoc aeui supplicauit,
nullum templum frequentauit, si fanum aliquod praetereat, 
nefas habet adorandi gratia m manum labris admouere.
iste uero nec dis rurationis, qui eum pascunt ac uestiunt,
segetis ullas aut uitis aut gregis primitias impertit;
nullum in uilla eius delubrum situm, nullus locus aut
lucus consecratus. ecquid ego de luco et delubro loquor?
negant uidisse se qui fuere unum saltem in finibus eius
aut lapidem unctum aut ramum coronatum. igitur adgnomenta ei duo indita: Charon, ut iam dixi, ob oris et
animi diritatem, sed alterum, quod libentius audit, ob
deorum contemptum, Mezentius. quapropter facile intellego
hasce ei tot initiorum enumerationes nugas uideri, et fors
anne ob hanc diuini contumaciam non inducat animum
uerum esse quod dixi, me sanctissime tot sacrorum signa
et memoracula custodire. sed ego, quid de me Mezentius
sentiat, manum non uorterim, ceteris autem clarissima
uoce profiteor: si qui forte adest eorundem sollemnium
mihi particeps, signum dato, et audias licet quae ego
adseruem. nam equidem nullo umquam periculo compellar, quae reticenda accepi, haec ad profanos enuntiare.

Vt puto, Maxime, satis uideor cuiuis uel iniquissimo
animum explesse et, quod ad sudarium pertineat, omnem 
criminis maculam detersisse, ac bono iam periculo ad
testimonium illud Crassi, quod post ista quasi grauissimum legerunt, a suspicionibus Aemiliani transcensurus.
testimonium ex libello legi audisti gumiae cuiusdam et
desperati lurconis Iuni Crassi, me in eius domo nocturna
sacra cum Appio Quintiano amico meo factitasse, qui ibi
mercede deuersabatur. idque se ait Crassus, quamquam
in eo tempore uel Alexandreae fuerit, tamen taedae fumo
et auium plumis comperisse. scilicet eum, cum Alexandreae symposia obiret—est enim Crassus iste, qui non
inuitus de die in ganeas conrepat—, in illo cauponii
nidore pinnas de penatibus suis aduectas aucupatum,
fumum domus suae adgnouisse patrio culmine longe exortum. quem si oculis uidit, ultra Vlixi uota et desideria
hic quidem est oculatus; Vlixes fumum terra sua emergentem compluribus annis e litore prospectans frustra captauit: Crassus in paucis quibus afuit mensibus eundem
fumum sine labore in taberna uinaria sedens conspexit.
sin uero naribus nidorem domesticum praesensit, uincit
idem sagacitate odorandi canes et uulturios; cui enim
cani, cui uulturio Alexandrini caeli quicquam abusque
Oeensium finibus oboleat? est quidem Crassus iste
summus helluo et omnis fumi non imperitus, sed profecto pro studio bibendi, quo solo censetur, facilius ad
eum Alexandria m uini aura quam fumi perueniret.

intellexit hoc et ipse incredibile futurum; nam dicitur ante 
horam diei secundam ieiunus adhuc et abstemius testimonium istud uendidisse. igitur scripsit haec se ad hunc
modum comperisse: postquam Alexandria reuenerit, domum
suam recta contendisse, qua iam Quintianus migrarat; ibi
in uestibulo multas auium pinnas offendisse, praeterea parietes fuligine deformatos; quaesisse causas ex seruo suo,
quem Oeae reliquerit, eumque sibi de meis et Quintiani
nocturnis sacris indicasse. quam uero subtiliter compositum et uerisimiliter commentum me, si quid eius facere
uellem, non domi meae potius facturum fuisse, Quintianum
istum, qui mihi assistit, quem ego pro amicitia quae mihi
cum eo artissima est proque eius egregia eruditione et
perfectissima eloquentia honoris et laudis gratia nomino,
hunc igitur Quintianum, si quas auis in cena habuisset
aut, quod aiunt, magiae causa interemisset, puerum nullum
habuisse, qui pinnas conuerreret et foras abiceret; praeterea fumi tantam uim fuisse, ut parietes atros redderet,
eamque deformitatem, quoad habitauit, passum in cubiculo suo Quintianum. nihil dicis, Aemiliane, non est ueri
simile, nisi forte Crassus non in cubiculum reuersus perrexit, sed suo more recta ad focum. unde autem seruus
Crassi suspicatus est noctu potissimum parietes fumigatos?
an ex fumi colore? uidelicet fumus nocturnus nigrior est
eoque diurno fumo differt. cur autem suspicax seruus
ac tam diligens passus est Quintianum migrare prius
quam mundam domum redderet? cur illae plumae quasi
plumbeae tam diu aduentum Crassi manserunt? non 
insimulet Crassus seruum suum: ipse haec potius de fuligine
et pinnis mentitus est, dum non potest nec in testimonio
dando discedere longius a culina.

Cur autem testimonium ex libello legistis? Crassus
ipse ubi gentium est? an Alexandriam taedio domus
remeauit? an parietes suos detergit? an, quod uerius est,
ex crapula helluo adtemptatur? nam equidem hic Sabratae
cum hesterna die animaduerti satis notabiliter in medio
foro tibi, Aemiliane, obructantem. quaere a nomenclatoribus tuis, Maxime, quamquam est ille cauponibus quam
nomenclatoribus notior, tamen, inquam, interroga, an hic
Iunium Crassum Oeensem uiderint; non negabunt. exhibeat nobis Aemilianus iuuenem honestissimum, cuius
testimonio nititur. quid sit diei uides: dico Crassum iam
dudum ebrium stertere, aut secundo lauacro ad repotia
cenae obeunda uinulentum sudorem in balneo desudare.
is tecum, Maxime, praesens per libellum loquitur, non
quin adeo sit alienatus omni pudore, ut etiam, sub
oculis tuis si foret, sine rubore ullo mentiretur, sed fortasse nec tantulum potuit ebria mine sibi temperare,
ut hanc horam sobrie expectaret: aut potius Aemilianus
de consilio fecit, ne eum sub tam seueris oculis tuis constitueret, ne tu beluam illam uulsis maxillis foedo aspectu
de facie improbares, cum animaduertisses caput iuuenis
barba et capillo populatum, madentis oculos, cilia turgentia, 
rictum latum , saliuosa labia, uocem absonam, manuum
tremorem, ructus s piram en . patrimonium omne iam pridem
abligurriuit, nec quicquam ei de bonis paternis superest,
nisi una domus ad calumniam uenditandam, quam tamen
numquam carius quam in hoc testimonio locauit; nam
temulentum istud mendacium tribus milibus nummis Aemiliano huic uendidit, idque Oeae nemini ignoratur.

Omnes hoc, antequam fieret, cognouimus, et potui denuntiatione impedire, nisi scirem mendacium tam stultum
potius Aemiliano, qui frustra redimebat, quam mihi, qui
merito contemnebam, obfuturum. uolui et Aemilianum
damno adfici et Crassum testimonii sui dedecore prostitui.
ceterum nudiustertius haudquaquam occulta res acta est
in Rufini cuiusdam domo, de quo mox dicam, intercessoribus et deprecatoribus ipso Rufino et Calpurniano. quod
eo libentius Rufinus perfecit, quod erat certus ad uxorem
suam, cuius stupra sciens dissimulat, non minimam partem praemii eius Crassum relaturum. uidi te quoque,
Maxime, coitionem aduersum me et coniurationem eorum
pro tua sapientia suspicatum, simul libellus ille prolatus
est, totam rem uultu aspernantem. denique quamquam
sunt in solita audacia et importuna impudentia praediti
tamen testimonio Crassi, cuius oboluisse faecem uidebant, 
—nec ipsi ausi sunt perlegere nec quicquam eo niti.
uerum ego ista propterea commemoraui, non quod pinnarum formidines et fuliginis maculam te praesertim iudice
timerem, sed ut ne impunitum foret Crasso , crassum
quod Aemiliano, homini rustico, fumum uendidit.

Unum etiam crimen ab illis, cum Pudentillae litteras
legerent, de cuiusdam sigilli fabricatione prolatum est,
quod me aiunt ad magica maleficia occulta fabrica ligno
exquisitissimo comparasse et, cum sit s celeti forma turpe
et horribile, tamen impendio colere et Graeco uocabulo
 basile/a nuncupare. nisi fallor, ordine eorum uestigia
persequor et singillatim apprehendens omnem calumniae
textum retexo. 
 Occulta fuisse fabricatio sigilli quod dicitis qui potest,
cuius uos adeo artificem non ignorastis, ut ei, praesto
adesset, denuntiaueritis? en adest Cornelius Saturninus
artifex, uir inter suos et arte laudatus et moribus comprobatus, qui tibi, Maxime, paulo ante diligenter sciscitanti omnem ordinem gestae rei summa cum fide et ueritate percensuit: me, cum apud eum multas geometricas
formas e buxo uidissem subtiliter et adfabre factas, inuitatum eius artificio quaedam mechanica ut mihi elaborasset petisse, simul et aliquod simulacrum cuiuscumque
uellet dei, cui ex more meo supplicassem, quacumque
materia, dummodo lignea, exculperet. igitur primo buxeam 
temptasse t . interim dum ego ruri ago, Sicinium Pontianum priuignum meum, qui mihi factum uolebat, impetratos
hebeni loculos a muliere honestissima Capitolina ad se
attulisse, ex illa potius materia rariore et durabiliore uti
faceret adhortatum: id munus cum primis mihi gratum
fore. secundum ea se fecisse, proinde ut loculi s suppetebant. ita minutatim ex tabellis compacta crassitudine
Mercuriolum expediri potuisse.

Haec ut dico omnia audisti. praeterea a filio Capitolinae probissimo adulescente, qui praesens est, sciscitante
te eadem dicta sunt: Pontianum loculos petisse, Pontianum
Saturnino artifici detulisse. etiam illud non negatur,
Pontianum a Saturnino perfectum sigillum recepisse, postea
mihi dono dedisse. his omnibus palam atque aperte probatis quid omnino superest, in quo suspicio aliqua magiae
delitescat? immo quid omnino est, quod uos manifesti
mendacii non reuincat? occulte fabricatum esse dixistis
quo d Pontianus splendidissimus eques fieri curauit, quod
Saturninus uir grauis et probe inter suos cognitus in taberna
sua sedens propalam exculpsit, quod ornatissima matrona
munere suo adiuuit, quod et futurum et factum multi cum
seruorum tum amicorum qui ad me uentitabant scierunt.
lignum a me toto oppido et quidem oppido quaesitum non
piguit uos commentiri, quem quem afuisse in eo tempore
scitis, quem ius s isse fieri qualicumque materia probatum est.

Tertium mendacium uestrum fuit macilentam uel
omnino euisceratam formam diri cadaueris fabricatam, 
prorsus horribilem et larualem. quodsi compertum habebatis tam e n uidens signum magiae, cur mihi ut exhiberem
non denuntiastis? an ut possetis in rem absentem libere
mentiri? cuius tamen falsi facultas opportunitate quadam
meae consuetudinis uobis adempta est. nam morem mihi
habeo, qu o quo eam, simulacrum alicuius dei inter libellos
conditum gestare eique diebus festis ture et mero et aliquando uictima s supplicare. dudum ergo cum audire m 
sceletum perquam impudenti mendacio dictitari, iussi,
curriculo iret aliquis et ex hospitio meo Mercuriolum
afferret, quem mihi Saturninus iste Oeae fabricatus est.
cedo tu eum, uideant, teneant, considerent. em uobis,
quem scele s tus ille sceletum nominabat. auditisne reclamationem omnium qui adsunt? auditisne mendacii uestri
damnationem? non uos tot calumniarum tandem dispudet?
hiccine est sceletus, haeccine est larua, hoccine est quod
appellitabatis daemonium? magicumne istud an sollemne
et commune simulacrum est? accipe quaeso, Maxime, et
contemplare; bene tam puris et tam piis manibus tuis
traditur res consecrata. em uide, quam facies eius decora
et suci palaestrici plena sit, quam hilaris dei uultus, ut
decenter utrimque lanugo malis deserpat, ut in capite
crispatus capillus sub imo pillei umbraculo appareat, quam
lepide super tempora pares pinnulae emineant, quam autem
festiue circa humeros uestis substricta sit. hunc qui sceletum audet dicere, profecto ille simulacra deorum nulla 
uidet aut omnia neglegit; hunc denique qui laruam putat,
ipse est laruans.

At tibi, Aemiliane, pro isto mendacio duit deus iste
superum et inferum commeator utrorumque deorum malam
gratiam semperque obuias species mortuorum, quidquid umbrarum est usquam, quidquid lemurum, quidquid manium,
quidquid laruarum, oc c ulis tuis oggerat, omnia noctium
occursacula, omnia bustorum formidamina, omnia sepulchrorum terriculamenta, a quibus tamen aeuo et merito
haud longe abes t . ceterum Platonica familia nihil nouimus nisi festum et laetum et sollemne et superum et
caeleste. quin altitudinis studio secta ista etiam caelo
ipso sublimiora quaepiam uesti ga uit et in extimo mundi
tergo stetit. scit me uera dicere Maximus, qui to\n u(peroura/nion to/pon et ou)ranou= nw=ton legit in Phaedro diligenter. idem Maximus optime intellegit, ut de nomine
etiam uobis respondeam, quisnam sit ille non a me primo,
sed a Platone basileu/s nuncupatus: peri\ to\n pa/ntwn basile/a
pa/nt' e)sti\ kai\ e)kei/nou e(/neka pa/nta , quisnam sit ille basileus,
totius rerum naturae causa et ratio et origo initialis, 
summus animi genitor, aeternus animantum sospitator, assiduus mundi sui opifex, sed enim sine opera opifex, sine
cura sospitator, sine propagatione genitor, neque loco neque tempore neque uice ulla comprehensus eoque paucis
cogitabilis, nemini effabilis.

en ultro augeo magiae suspicionem: non respondeo tibi, Aemiliane, quem colam basile/a ;
quin si ipse proconsul interroget, quid sit deus meus, taceo. 
 De nomine ut inpraesentiarum satis dixi. quod superest, nec ipse sum nescius quosdam circumstantium
cupere audire, cur non argento uel auro, sed potissimum
ex ligno simulacrum fieri uoluerim, idque eos arbitror
non tam ignoscendi quam cognoscendi causa desiderare,
ut hoc etiam scrupulo liberentur, cum uideant omnem
suspicionem criminis abunde confutatam. audi igitur cui
cura cognoscere est, sed animo quantum potes erecto et
attento, quasi uerba ipsa Platonis iam senis de nouissimo
legum libro auditurus: qeoi=sin de\ a)naqh/mata xrew\n e)/mmetra
to\n me/trion a)/ndra a)natiqe/nta dwrei=sqai. gh= me\n ou)=n
e(sti/a te oi)kh/sews i(era\ pa=si pa/ntwn qew=n: mhdei\s ou)=n
deute/rws i(era\ kaqierou/tw qeoi=s2 —hoc eo prohibet, ut
delubra nemo audeat priuatim constituere; censet enim
satis esse ciuibus ad immolandas uictimas templa publica
—deinde subnectit: xruso\s de\ kai\ a)/rguros e)n a)/llais
po/lesin i)di/a| kai\ e)n i(eroi=s e)stin e)pi/fqonon kth=ma, e)le/fas
de\ a)po\ leloipo/tos yuxh\n sw/matos ou)k eu)/xari a)na/qhma,
si/dhros de\ kai\ xalko\s pole/mwn o)/rgana: cu/lou de\ mono/culon o(/ ti a)\n qe/lh| tis a)natiqe/tw, kai\ li/qou w(sau/tws. 
ut omnium assensus declarauit, Maxime quique in consilio
estis, competentissime uideor usus Platone ut uitae magistro, ita causae patrono, cuius legibus obedientem me
uidetis.

Nunc tempus est ad epistulas Pudentillae praeuerti, uel
adeo totius rei ordinem paulo altius petere, ut omnibus
manifestissime pateat me, quem lucri cupiditate inuasisse
Pudentillae domum dictitant, si ullum lucrum cogitarem,
fugere semper a domo ista debuisse, quin et in ceteris
causis minime prosperum matrimonium,—nisi ipsa mulier
tot incommoda uirtutibus suis repensaret, inimicum. 
 Neque enim ulla alia causa praeter cassam inuidiam
repperiri potest, quae iudicium istud mihi et multa antea
pericula uitae conflauerit. ceterum cur Aemilianus commoueretur, etsi uere magum me comperisset, qui non
modo ullo facto, sed ne tantulo quidem dicto meo laesus
est, ut uideretur se merito ultum ire? neque autem gloriae
causa me accusat, ut M. Antonius Cn. Carbonem, C. Mucius A. Albucium, P. Sulpicius Cn. Norbanum, C. Furius 
M' Aquilium, C. Curio Q. Metellum. quippe homines eruditissimi iuuenes laudis gratia primum hoc rudimentum
forensis operae subibant, ut aliquo insigni iudicio ciuibus
suis noscerentur. qui mos incipientibus adulescentulis ad
illustrandum ingenii florem apud antiquos concessus diu
exoleuit. quod si nunc quoque frequens esset, tamen ab
hoc procul abfuisset; nam neque facundiae ostentatio rudi
et indocto neque gloriae cupido rustico et barbaro neque
inceptio patrociniorum capulari seni congruisset; nisi forte
Aemilianus pro sua seueritate exemplum dedit et ipsis
maleficiis infensus accusationem istam pro morum integritate suscepit. at hoc ego Aemiliano, non huic Afro,
sed illi Africano et Numantino et praeterea Censorio uix
credidissem: ne huic frutici credam non modo odium
peccatorum, sed saltem. intellectum inesse.

Quid igitur est? cuiuis clarius dilucet aliam rem
inuidia nullam esse quae hunc et Herennium Rufinum,
impulsorem huius, de quo mox dicam, ceterosque inimicos meos ad nectendas magiae calumnias prouocarit.
quin que igitur res sunt, quas me oportet disputare. nam si
probe memini, quod ad Pudentillam attinet, haec obiecere:
una res est, quod numquam eam uoluisse nubere post
priorem maritum, sed meis carminibus coactam dixere;
altera res est de epistulis eius, quam confessionem magiae
putant; deinde sexagesimo anno aetatis ad lubidinem nubsisse, et quod in uilla ac non in oppido tabulae nubtiales 
sint consignatae, tertio et quarto loco obiecere; nouissima
et eadem inuidiosissima criminatio de dote fuit. ibi omne
uirus totis uiribus adnixi effundere, ibi maxime angebantur,
atque ita dixere me grandem dotem mox in principio
coniunctionis nostrae mulieri amanti remotis arbitris in
uilla extorsisse. quae omnia tam falsa, tam nihili, tam
inania ostendam adeoque facile et sine ulla controuersia
refutabo, ut medius fidius uerear, Maxime quique in consilio estis, ne demissum et subornatum a me accusatorem
putetis, ut inuidiam meam reperta occasione palam restinguerem. mihi credite, quod reabse intelle ge tur: oppido
quam mihi laborandum est, ne tam friuolam accusationem
me potius callide excogitasse quam illos stulte suscepisse
existimetis.

Nunc dum ordinem rei breuiter persequor et efficio,
ut ipse Aemilianus re cognita falso se ad inuidiam meam
inductum et longe a vero aberrasse necesse habeat confiteri, quaeso, uti adhuc fecistis uel si quo magis etiam
potestis, ipsum fontem et fundamentum iudicii huiusce
diligentissime cognoscatis. 
 Aemilia Pudentilla, quae nunc mihi uxor est, ex quodam Sicinio Amico, quicum antea nubta fuerat, Pontianum
et Pudentem filios genuit eosque pupillos relictos in
potestate paterni aui—nam superstite patre Amicus
decesserat—per annos ferme quattuordecim memorabili
pietate sedulo aluit, non tamen libenter in ipso aetatis
suae flore tam diu uidua. sed puerorum auus inuita m 
eam conciliare studebat in ceterum filio s suo s Sicinio
Claro eoque ceteros procos absterrebat; et praeterea minabatur, si extrario nubsisse t , nihil se filiis eius ex paternis
eorum bonis testamento relicturum. quam condicione m cum
obstinate propositam uideret mulier sapiens et egregie pia,
ne quid filiis suis eo nomine incommodaret, facit quidem
tabulas nubtiales cum quo iubebatur, cum Sicinio Claro,
uerum enimuero uariis frustrationibus nuptias eludit eo
ad, dum puerorum auus fato concessit relictis filiis eius
heredibus ita, ut Pontianus, qui maior natu erat, fratri
suo tutor esset.

eo scrupulo liberata cum a principibus
uiris in matrimonium peteretur, decreuit sibi diutius in
uiduitate non permanendum; quippe ut solitudinis taedium perpeti posset, tamen aegritudine m corporis ferre
non poterat. mulier sancte pudica, tot annis uiduitatis
sine culpa, sine fabula, assuetudine coniugis torpens et
diutino situ uiscerum saucia, uitiatis intimis uteri saepe
ad extremum uitae discrimen doloribus obortis exanimabatur. medici cum obstetricibus consentiebant penuria
matrimonii morbum quaesitum, malum in dies augeri, aegritudinem ingrauescere; dum aetatis aliquid supersit, nubtiis ualitudinem medicandum. consilium istud cum alii 
approbant, tum maxime Aemilianus iste, qui paulo prius
confidentissimo mendacio adseuerabat numquam de nubtiis
Pudentillam cogitasse, priusquam foret magicis maleficiis
a me coacta, me solum repertum, qui uiduitatis eius uelut
quandam uirginitatem carminibus et uenenis uiolarem.
saepe audiui non de nihilo dici mendacem memorem esse
oportere; at tibi, Aemiliane, non uenit in mentem, priusquam ego Oeam uenirem, te litteras etiam, uti nuberet,
scribsisse ad filium eius Pontianum, qui tum adultus
Romae agebat. cedo tu epistolam uel potius da ipsi:
legat, sua sibi uoce suisque uerbis sese reuincat. 
 Estne haec tua epistola? quid palluisti? nam erubescere tu quidem non potes. estne tua ista subscribtio?—
recita quaeso clarius, ut omnes intellegant, quantum
lingua eius manu discrepet, quantumque minor illi s sit
mecum quam secum dissensio.—

Scripsistine haec, Aemiliane, quae lecta sunt? nubere
illam uelle et debere scio, sed quem eligat nescio. recte
tu quidem: nesciebas; Pudentilla enim tibi, cuius infesta m 
malignitatem probe norat, de ipsa re tantum, ceterum de
petitore nihil fatebatur. at tu dum eam putas etiamnum
Claro fratri tuo denubturam, falsa spe inductus filio quoque eius Pontiano auctor adsentiendi fuisti. igitur si
Claro nubsisset, homini rusticano et decrepito seni, sponte
eam diceres sine ulla magia iam olim nubturisse: quoniam
iuuenem talem qualem dicitis elegit, coactam fecisse ais,
ceterum semper nubtias aspernatam. nescisti, improbe,
epistulam tuam de ista re teneri, nescisti te tuomet testimonio conuictum iri. quam tamen epistolam Pudentilla 
testem et indicem tuae uoluntatis, ut quae te leuem et
mutabilem nec minus mendacem et inpudentem scire t ,
maluit retinere quam mittere. ceterum ipsa de ea re
Pontiano suo Romam scripsit, etiam causas consilii sui
plene allegauit. dixit illa omnia de ualetudine: nihil
praeterea esse, cur amplius deberet obdurare, hereditatem
auitam longa uiduitate cum despectu salutis suae quaesisse, eandem summa industria auxisse; iam deum uoluntate ipsum uxori, fratrem eius uirili togae idoneos esse;
tandem aliquando se quoque paterentur solitudini s suae
et aegritudini subuenire; ceterum de pietate sua et supremo
iudicio nihil metuerent; qualis uidua eis fuerit, talem
nuptam futuram. recitari iubebo exemplum epistolae huius
ad filium missae.—

Satis puto ex h istis posse cuiuis liquere Pudentillam
non meis carminibus ab obstinata uiduitate compulsam,
sed olim sua sponte a nubendo non alienam uti quam
me fortasse prae ceteris maluisse. quae electio tam grauis
feminae cur mihi crimini potius quam honori danda sit,
non reperio, nisi tamen miror quod Aemilianus et Rufinus
id iudicium mulieris aegre ferant, cum hi, qui Pudentillam
in matrimonium petiuerunt, aequo animo patiantur me
sibi praelatum. quod quidem illa ut faceret, filio suo
potius quam animo obsecuta est. ita factum nec Aemilianus poterit negare. nam Pontianus acceptis litteris
matris confestim Roma m aduolauit metuens, ne si quem
auarum uirum nacta esset, omnia, ut saepe fit, in mariti 
domum conferret. ea sollicitudo non mediocriter animum
angebat, omnes illi fratrique diuitiarum spes in faculta ti bus matris sitae erant. auus modicum reliquerat, mater
sestertium quadragies po s sidebat, ex quo sane aliquantam
pecuniam nullis tabulis, sed, ut aequum erat, mera fide
acceptam filiis debebat. hunc ille timorem mus s itabat;
a d uersari propalam non audebat, ne uideretur diffidere.

Cum in hoc statu res esset inter procationem matris
et metum fili, fortene an fato ego aduenio pergens Alexandream. dixissem hercule quod utinam numquam euenisset, ni me uxoris meae respectus prohiberet. hiemps
anni erat. ego ex fatigatione itineris aduectus apud Appios i s tos amicos meos, quos honoris et amoris gratia
nomino, aliquam multis diebus decumbo. eo uenit ad me
Pontianus; nam fuerat mihi non ita pridem ante multos
annos Athenis per quosdam communis amicos conciliatus
et arto postea contubernio intime iunctus. facit omnia
circa ho no rem meum obseruanter, circa salutem sollicite,
circa amorem callide; quippe etenim uidebatur sibi peridoneum maritum matri repperisse, cui bono periculo
totam domus fortunam concrederet. ac primo quidem
uoluntatem meam uerbis inuersis periclitabundus, quoniam 
me uiae cupidum et conuersum ab uxoria re uidebat,
orat, saltem paulisper manerem: uelle se mecum proficisci. hiemem alteram propter Syrtis aestus et bestias
opperiendam, quod illam mihi infirmitas exemisset. multis
etiam precibus meis Appiis aufert, ut ad sese in domum
matris suae transferar; salubriorem mihi habitationem
futuram; praeterea prospectum maris, qui mihi gratissimus est, liberius me ex ea fruiturum.

Haec omnia adnixus impenso studio persuadet, matrem
suam suumque fratrem, puerum istum, mihi commendat.
non nihil a me in communibus studiis adiuuantur, augetur oppido familiaritas. interibi reualesco; dissero aliquid
postulantibus amicis publice; omnes qui aderant ingenti
celebritate basilicam, qui locus auditorii erat, complentes
inter alia pleraque congruentissima uoce insigniter adclamant petentes, ut remanerem, fierem ciuis Oeensium.
mox auditorio misso Pontianus eo principio me adortus
consensum publicae uocis pro diuino auspicio interpretatur
aperitque consilium sibi esse, si ego non nolim, matrem
suam, cui plurimi inhient, mecum coniungere (mihi quoniam soli ait rerum omnium confidere sese et credere);
ni id onus recipiam, (quoniam non formosa pupilla, sed
mediocri facie mater liberorum mihi offeratur)—si haec
reputans formae et diuitiarum gratia me ad aliam condicionem reseruarem, neque pro amico neque pro philosopho 
facturum. nimis multa oratio est, si uelim memorare,
quae ego contra responderim, quam diu et quotiens inter
nos uerbigeratum sit, quot et qualibus precibus me adgressus haud prius omiserit quam de ni que impetrarit,
non quin ego Pudentillam iam anno perpeti adsiduo conuictu probe spectassem et uirtutium eius dotes explorassem, sed utpote peregrinationis cupiens impedimentum
matrimoni aliquantisper recusaueram. mox tamen talem
feminam nihilo segnius uolui quam si ultro appetissem.
persuaserat idem Pontianus matri suae, ut me aliis omnibus mallet, et quam primum hoc perficere incredibili
studio auebat. uix ab eo tantulam moram impetramus,
dum prius ipse uxorem duceret, frater eius uirilis togae
usum auspicaretur: tunc deinde ut nos coniungeremur.

Vtinam hercule possem quae deinde dicenda sunt
sine maximo causae dispendio tran s gredi, ne Pontiano, cui
 h errorem suum deprecanti simpliciter ignoui, uidear nunc
leuitatem exprobrare. confiteor enim, quod mihi obiectum
est, eum, postquam uxorem duxerit, a compecti fide desciuisse ac derepente animi mutatum quod antea nimio
studio festinarat pari pertinacia prohibitum isse, denique
ne matrimonium nostrum coalesceret, quiduis pati, quiduis
facere paratum fuisse, quamquam omnis illa tam foeda
animi mutatio et suscepta contra matrem simultas non
ipsi uitio uortenda sit, sed socero eius eccilli Herennio
Rufino, qui unum neminem in terris uiliorem se aut improbiorem 
aut inquinatiorem reliquit. paucis hominem,
quam modestissime potero, necessario demonstrabo, ne, si
omnino de eo reticuero, operam perdiderit, quod negotium
istud mihi ex summis uiribus conflauit. 
 Hic est enim pueruli huius instigator, hic accusationis
auctor, hic aduocatorum conductor, hic testium coemptor,
hic totius calumniae fornacula, hic Aemiliani huius fax et
flagellum, idque apud omnis intemperantissime gloriatur,
me suo machinatu reum postulatum. et sane habet in
 h istis quod sibi plaudat. est enim omnium litium depector, omnium falsorum commentator, omnium simulationum architectus, omnium malorum seminarium, nec non
idem libidinum ganearumque locus, lustrum, lupanar, iam
inde ab ineunte aeuo cunctis probris palam notus, olim
in pueritia, priusquam isto caluitio deformaretur, emasculatoribus suis ad omnia infanda morigerus, mox in iuuentute saltandis fabulis exossis plane et eneruis, sed, ut
audio, indocta et rudi mollitia; negatur enim quicquam
histrionis habuisse praeter impudicitiam.

in hac etiam
aetate qua nunc est—qui istum di perduint! multus
honos auribus praefandus est—domus eius tota lenonia,
tota familia contaminata: ipse propudiosus, uxor lupa,
filii similes: prorsus diebus ac noctibus ludibrio iuuentutis 
ianua calcibus propulsata, fenestrae canticis circumstrepitae,
triclinium comisatoribus inquietum, cubiculum adulteris
peruium; neque enim ulli ad introeundum metus est, nisi
qui pretium marito non attulit. ita ei lecti sui contumelia uectigalis est. olim sollers suo, nunc coniugis corpore uulgo meret; cum ipso plerique, nec mentior, cum
ipso, inquam, de uxoris noctibus paciscuntur. iam illa
inter uirum et uxorem no n ta m conlusio: qui
amplam stipem mulieri detulerunt, nemo eos obseruat,
suo arbitratu discedunt; qui inaniores uenere, signo dato
pro adulteris deprehenduntur, et quasi ad discendum
uenerint, non prius abeunt quam aliquid scripserint. quid
enim faciat homo miser ampliuscula fortuna deuolutus,
quam tamen fraude patris ex inopinato inuenerat? pater
eius plurimis creditoribus defaeneratus maluit pecuniam
quam pudorem; nam cum undique uersum tabulis flagitaretur et quasi insanus ab omnibus obuiis teneretur, pax 
inquit, negat posse dissoluere, anulos aureos et omnia
insignia dignitatis abicit, cum creditoribus depaciscitur.
pleraque tamen rei familiaris in nomen uxoris callidissima
fraude confert: ipse egens, nudus et ignominia sua tutus
reliquit Rufino huic, non mentior, sestertium ⟨XXX⟩ deuorandum; tantum enim ad eum ex bonis matris liberum
uenit praeter quod ei uxor sua cotidianis dotibus quaesiuit. quae tamen omnia in paucis annis ita hic degulator 
studiose in uentrem condidit et omnimodis conlurchinationibus dilapidauit, ut crederes metuere, ne quid
habere ex fraude paterna diceretur; homo iustus et morum
dedit operam, quod male partum erat ut male periret,
nec quicquam ei relictum est ex largiore fortuna praeter
ambitionem miseram et profundam gulam.

Ceterum uxor iam propemodum uetula et effeta totam
domum contumeliis alere abnuit; filia autem per
adulescentulos ditiores inuitamento matris suae nequicquam
circumlata, quibusdam etiam procis ad experiundum permissa, nisi in facilitatem Pontiani incidisset, fortasse an
adhuc uidua ante quam nubta domi sedisset. Pontianus
ei multum quidem dehortantibus nobis nuptiarum titulum
falsum et imaginarium donauit, non nescius eam paulo
ante, quam duceret, a quodam honestissimo iuuene, cui
prius pacta fuerat, post satietatem derelictam. uenit igitur
ad eum noua nupta secura et intrepida, pudore dispoliato,
flore exsoleto, flammeo obsoleto, uirgo rursum post recens
repudium, nomen potius adferens puellae quam integritatem. uectabatur octaphoro, uidistis profecto qui adfuistis, quam improba iuuenum circumspectatrix, quam
inmodica sui ostentatrix. quis non disciplina m matris
agnouit, cum in puella uideret i m medicatum os et purpurissatas 
genas et inlices oculos. dos erat a creditore
omnis ad terruncium pridie sumpta et quidem grandior
quam domus exhausta et plena liberis postulabat.

Sed enim iste, ut est rei modicus, spei immodicus,
pari auaritia et egestate totum Pudentillae quadragiens
praesumptione cassa deuorarat eoque me amoliendum
ratus, quo facilius Pontiani facilitatem, Pudentillae solitudinem circumueniret, infit generum suum obiurgare, quod
matrem suam mihi desponderat; suadet, quam primum ex
tanto periculo, dum licet, pedem referat, rem matris ipse
potius habeat quam homini extrario sciens transmittat;
ni ita faciat, inicit scrupulum amanti adulescentulo ueterator, minatur se filiam abducturum. quid multis? iuuenem simplicem, praeterea nouae nuptae inlecebris obfrenatum suo arbitratu de uia deflectit. it ille ad matrem
uerborum Rufini gerulus, sed nequicquam temptata eius
grauitate ultro ipse leuitatis et inconstantiae increpitus
reportat ad socerum haud mollia: matri suae praeter ingenium placidissimum immobili iram quoque sua expostulatione accessisse, non mediocre pertinaciae adiumentum;
respondisse eam denique non clam se esse Rufini exoratione secum expostulari; eo uel magis sibi auxilium mariti
aduersum eius desperatam auaritiam comparandum.

Hisce auditis exacerbatus aquariolus iste uxoris suae
ita ira extumuit, ita exarsit furore, ut in feminam sanctissimam et pudicissimam praesente filio eius digna cubiculo 
suo diceret, amatricem eam, me magum et ueneficum
clamitaret multis audientibus (quos, si uoles, nominabo):
se mihi sua manu mortem allaturum. uix hercule possum
irae moderari, ingens indignatio animo oboritur. tune,
effeminatissime, tua manu cuiquam uiro mortem minitari s ?
at qua tandem manu? Philomelae an Medeae an Clyteme n strae? quas tamen cum saltas—tanta mo l litia
animi, tanta formido ferri est—, sine cludine saltas. sed
ne longius ab ordine digrediar: Pudentilla postquam filium
uidet praeter opinionem contra suam esse sententiam
deprauatum, rus profecta scripsit ad eum obiurgandi
gratia illas famosissimas litteras, quibus, ut isti aiebant,
confessa est sese mea magia in amorem inductam dementire; quas tamen litteras tabulario Pontiani praesente et
contra scribente Aemiliano nudius tertius tuo iussu, Maxime,
testato describsimus; in quibus omnia contra praedicationem
istorum pro me reperiuntur.

quamquam, etsi destrictius
magum me dixisset, posset uideri excusabunda se filio
uim meam quam uoluntatem suam causari maluisse. an
sola Phaedra falsum epistolium de amore commenta est,
ac non omnibus mulieribus haec ars usitata est, ut, cum
aliquid eius modi uelle coeperunt, malint coactae uideri?
quod si etiam animo ita putauit, me magum esse, idcircone 
magus habear, quia hoc scripsit Pudentilla? uos tot
argumentis, tot testibus, tanta oratione magum me non
probatis: illa uno uerbo probaret? et quanto tandem
grauius habendum est quod in iudicio subscribitur quam
quod in epistola scribitur. quin tu me meismet factis,
non alienis uerbis reuincis? ceterum eadem uia multi rei
cuiusuis maleficii postulabuntur, si ratum futurum est
quod quisque in epistola sua uel amore uel odio cuiuspiam scripserit. magum te scripsit Pudentilla: igitur
magus es. quid, si consulem me scripsisset: consul essem?
quid enim, si pictorem, si medicum, quid denique, si
innocentem? num aliquid horum putares idcirco, quod
illa dixisset? nihil scilicet. atqui periniurium est ei
fidem in peioribus habere, cui in melioribus non haberes,
posse litteras eius ad perniciem, non posse ad salutem.
 sed inquit animi furens fuit, efflictim te amabat. 
concedo interim. num tamen omnes qui amantur magi
sunt, si hoc forte qui amat scripserit? c r edo nunc quod
Pudentilla me in eo tempore non amabat, siquidem id
foras scripsit, quod palam erat mihi obfuturum.

postremo quid uis, sanam an insanam fuisse, dum scriberet?
sanam dices? nihil ergo erat magicis artibus passa.
insanam respondebis? nesciit ergo quid scribserit, eoque
ei fides non habenda est; immo etiam, si fuisset insana,
insanam se esse nescisset. nam ut absurde facit qui
tacere se dicit, quod ibidem dicendo tacere sese non tacet 
et ipsa professione quod profitetur infirmat, ita uel magis
hoc repugnat: ego insanio, quod uerum non est, nisi
sciens dicit; porro sanus est, qui scit quid sit insania,
quippe insania scire se non potest, non magis quam
caecitas se uidere. igitur Pudentilla compos mentis fuit,
si compotem mentis se non putabat. possum, si uelim,
pluribus, sed mitto dialectica. ipsas litteras longe aliud
clamantis et quasi dedita opera ad iudicium istud praeparatas et accommodatas recitabo. accipe tu et lege,
usque dum ego interloquar.— 
 Sustine paulisper quae secuntur; nam ad deuerticulum
rei uentum est. adhuc enim, Maxime, quantum equidem
animaduerti, nusquam mulier magiam nominauit, sed
ordinem repetiuit eundem, quem ego paulo prius, de longa
uiduitate, de remedio ualetudinis, de uoluntate nubendi,
de meis laudibus, quas ex Pontiano cognouerat, de suasu
ipsius, ut mihi potissimum nuberet.

Haec usque adhuc lecta sunt. superest ea pars epistulae, quae similiter pro me scripta in memet ipsum
uertit cornua, ad expellendum a me crimen magiae sedulo
 o missa memorabili laude Rufini uice m mutauit et ultro
contrariam mihi opinionem quorundam Oeensium quasi
mago quaesiuit. multa fando, Maxime, audisti, etiam
plura legendo didicisti, non pauca experiendo comperisti:
sed enim uersutiam tam insidiosam, tam admirabili
scelere conflatam negabis te umquam cognouisse. quis
Palamedes, qui s Sisyphus, quis denique Eurybates aut 
Phrynondas talem excogitasset? omnes isti quos nominaui
et si qui praeterea fuerunt dolo memorandi, si cum hac una
Rufini fallacia contendantur, macc h i prorsus et bucc h ones
uidebuntur. o mirum commentum! o subtilitas digna
carcere et robore! quis credat effici potuisse, ut quae
defensio fuerat, eadem manentibus eisdem litteris in accusationem transuerteretur? est hercule incredibile. sed
hoc incredibile qui sit factum, probabo.

Obiurgatio erat matris ad filium, quod me, talem
uirum qualem sibi praedicasset, nunc de Rufini sententia
magum dictitaret. uerba ipsa ad hunc modum se habebant: *)apole/i+os ma/gos, kai\ e)gw\ u(p' au)tou= mema/geumai kai\
e)rw=. e)lqe\ toi/nun pro\s e)me/, e(/ws e)/ti swfronw=. haec ipsa
uerba Rufinus quae Graece interposui sola excerpta et ab
ordine suo seiugata quasi confessionem mulieris circumferens et Pontianum flentem per forum ductans uulgo
ostendebat, ipsas mulieris litteras illatenus qua dixi legendas praebebat, cetera supra et infra scribta occultabat;
turpiora esse quam ut ostenderentur dictitabat: satis esse
confessionem mulieris de magia cognosci. quid quaeris?
uerisimile omnibus uisum; quae purgandi mei gratia
scripta erant, eadem mihi immanem inuidiam apud imperitos conciuere. turbabat impurus hic in medio foro
bacchabundus, epistulam saepe aperiens proquiritabat:
 Apuleius magus; dicit ipsa quae sentit et patitur; quid
uultis amplius? nemo erat qui pro me ferret ac sic 
responderet: totam sodes epistulam cedo: sine omnia
inspiciam, a principio ad finem perlegam. multa
sunt, quae sola prolata calumniae possint uideri obnoxia.
cuiauis oratio insimulari potest, si ea quae ex prioribus
nexa sunt principio sui defrudentur, si quaedam ex
ordine scriptorum ad lubidinem supprimantur, si quae
simulationis causa dicta sunt adseuerantis pronuntiatione quam exprobrantis legantur. haec et id genus
ea quam merito tunc dici potuerunt; ipse ordo epistulae
ostendat.

At tu, Aemiliane, recognosce, an et haec mecum
testato descripseris: boulome/nhn ga/r me di' a(\s ei)=pon ai)ti/as gamhqh=nai, au)to\s e)/peisas tou=ton a)nti\ pa/ntwn ai(rei=sqai, qauma/zwn to\n a)/ndra kai\ spouda/zwn au)to\n oi)kei=on
u(mi=n di' e)mou= poiei=sqai. nu=n de\ w(s kat oroi h(mw=n
kakoh/qeis se a)napei/qousin, ai)fni/dion e)ge/neto *)apole/i+os
ma/gos, kai\ e)gw\ mema/geumai u(p' au)tou= kai\ e)rw=. e)lqe\ toi/nun pro\s e)me/, e(/ws e)/ti swfronw=. 
 Oro te, Maxime, si litterae ita, ut partim uocales
dicuntur, etiam propriam uocem usurparent, si uerba ita,
ut poetae aiunt, pinnis apta uulgo uolarent, nonne, cum
primum epistolam istam Rufinus mala fide excerperet,
pauca legeret, multa et meliora sciens reticeret, nonne
tunc ceterae litterae sceleste se detineri proclamassent,
uerba suppressa de Rufini manibus foras euolassent, totum forum tumultu complessent: se quoque a Pudentilla
missas, sibi etiam quae dicerent mandata; improbo ac
nefario homini per alienas litteras falsum facere temptanti
nec auscultarent, sibi potius audirent; Apuleium magiae non
accusatum a Pudentilla, sed accusante Rufino absolutum? 
quae omnia etsi tum dicta non sunt, tamen nunc, cum magis
prosunt, luce inlustrius apparent. patent artes tuae, Rufine,
fraudes hiant, detectum mendacium est: ueritas olim interuersa nun c se fert et uelut alto barathro calumnia se mergit.

Ad litteras Pudentillae prouocastis: litteris uinco,
quarum si uultis extremam quoque clausulam audire, non
inuidebo. dic tu, quibus uerbis epistulam finierit mulier
obcantata, uecors, amens, amans: *)egw\ ou)/te mema/geumai
ou)/ te t' e)rw=. th\n ei(marme/nhn e)kf. etiamne amplius? 
reclamat uobis Pudentilla et sanitatem suam a uestris
calumniis quodam praeconio uindicat nubendi autem seu
rationem seu necessitatem fato adscribit, a quo multum
magia remota est uel potius omnino sublata. quae enim
relinquitur uis cantaminibus et ueneficiis, si fatum rei
cuiusque ueluti uiolentissimus torrens neque retineri potest
neque impelli? igitur hac sententia sua Pudentilla non
modo me magum, sed omnino esse magiam negauit. bene,
quod integras epistolas matris Pontianus ex more adseruauit; bene, quod uos festinatio iudicii anteuortit, ne quid
in istis litteris ex otio nouaretis. tuum hoc, Maxime,
tuaeque prouidentiae beneficium est, quod a principio intellectas calumnias, ne corroborarentur tempore, praecipitasti et nulla m impertita mora subneruiasti. finge nunc
aliquid matrem filio secretis litteris de amore, uti adsolet,
confessam. hocine uerum fuit, Rufine, hoc non dico pium,
sed saltem humanum, prouulgari eas litteras et potissimum
fili praeconio puplicari? sed sum ne ego insci t us, qui
postulo, ut alienum pudorem conserues qui tuum perdideris?

Cur autem praeterita conqueror, cum non sint minus
acerba praesentia? hocusque a uobis miserum istum
puerum deprauatum, ut matris suae epistulas quas putat
amatorias pro tribunali procons(ulari) recitet apud uirum
sanctissimum Cl(audium) Maximum, ante has imp(eratoris) 
Pii statuas filius matri suae pudenda exprobret stupra et
amores obiectet? quis tam est mitis quin exacerbescat?
tune, ultime, parentis tuae animum in istis scrutaris,
oculos obseruas, suspiritus numeras, adfectiones exploras,
tabulas intercipis, amorem reuincis? tune, quid in cubiculo agat, perquiris, ne mater tua non dico amatrix, sed
ne omnino femina aest imetur. nihil ne tu in ea cogitas nisi
unam parentis religionem? o infelix uterum tuum, Pudentilla, o sterilitas liberis potior, o infausti decem menses,
o ingrati XIIII anni uiduitatis! uipera, ut audio, exeso
matris utero in lucem proserpit atque ita parricidio gignitur: at enim tibi a filio iam adulto acerbiores morsus
uiuenti et uidenti offeruntur. silentium tuum laniatur,
pudor tuus carpitur, pectus tuum foditur, uiscera intima
protrahuntur. hascine gratias bonus filius matri rependis
ob datam uitam, ob adquisitam hereditatem, ob XIIII
annorum longas alimonias? hiscine te patruus disciplinis
erudiuit, ut, si compertum habeas filios tibi similes futuros,
non audeas ducere uxorem? est ille poetae uersus non
ignotus: odi puerulos praecoqui sapientia, sed enim malitia praecoqui puerum quis non auersetur atque oderit,
cum uideat uelut monstrum quoddam prius robustum
scelere quam tempore, ante nocentem quam potentem, uiridi
pueritia, cana malitia? uel potius hoc magis noxium, 
quod cum uenia perniciosus est et nondum poenae, iam
iniuriae sufficit—iniuriae dico? immo enim sceleri aduersum parentem nefando, immani, impetibili.

Athenienses quidem propter commune ius humanitatis
ex captiuis epistulis Philippi Macedonis hostis sui unam
epistulam, cum singulae publice legerentur, recitari prohibuerunt, quae erat ad uxorem Olympiadem conscripta;
hosti potius pepercerunt, ne maritale secretum diuulgarent, praeferendum rati fas commune propriae ultioni.
tales hostes aduersum hostem: tu qualis filius aduersum
matrem. uides, quam similia contendam. tu tamen filius
matris epistulas de amore, ut ais, scriptas in isto coetu
legis, in quo si aliquem poetam lasciuiorem iubereris
legere, profecto non auderes; pudore tamen aliquo impedirere. immo enim nunquam matris tuae litteras attigisses, si ullas alias litteras attigisses. at quam ausus
es tuam ipsius epistulam legendam dare, quam nimis
irreuerenter, nimis contumeliose et turpiter de matre
tua scriptam, cum adhuc in eius sinu alerere, miseras
clanculo ad Pontianum, scilicet ne semel peccasses ac tam
bonum tuum factum optutu capesseret. miser, non intellegis iccirco patruum tuum hoc fieri passum, quod se
hominibus purgaret, si ex litteris tuis nosceretur te etiam
prius, quam ad eum commigrasses, etiam cum matri
blandirere, tamen iam tum uolpionem et impium fuisse.

ceterum nequeo in animum inducere tam stultum Aemilianum esse, ut arbitretur mihi litteras pueri et eiusdem
accusatoris me i offuturas. 
 Fuit et illa commenticia epistula neque mea manu
scripta neque uerisimiliter conficta, qua uideri uolebant
blanditiis a me mulierem sollicitatam. cur ego blandirem,
si magia confidebam? qua autem uia ad istos peruenit
epistula, ad Pudentillam scilicet per aliquem fidelem missa,
ut in re tali accurari solet? cur praeterea tam uitiosis
uerbis, tam barbaro sermone ego scriberem, quem idem
dicunt nequaquam Graecae linguae imperitum? cur autem
tam absurdis tamque tabernariis blanditiis subigitarem,
quem idem aiunt uersibus amatoriis satis scite lasciuire?
sic est profecto, cuiuis palam est: hic, qui epistulam
Pudentillae Graecatiorem legere non potuerat, hanc ut
suam facilius legit et aptius commendauit. 
 Sed iam de epistulis satis dictum habebo, si hoc unum
addidero: Pudentillam, quae scribserat dissimulamenti causa
et deridiculi: e)lqe\ toi/nun, e(/ws e)/ti swfronw=, post hasce
litteras euocasse ad se filios et nurum, cum his ferme
duobus mensibus conuersatam. dicat hic pius filius, quid
in eo tempore sequius agentem uel loquentem matrem
suam propter insaniam uiderit; neget eam rationibus uilliconum et upilionum et equisonum sollertissime subscripsisse; neget fratrem suum Pontianum grauiter ab ea
monitum, ut sibi ab insidiis Rufini caueret; neget uere
obiurgatum, quod litteras, quas ad eum miserat, uulgo
circumtulisset nec tamen bona fide legisset; neget post 
ista quae dixi matrem suam mihi apud uillam iam pridem
condicto loco nubsisse. quippe ita placuerat, in suburbana
uilla potius ut coniungeremur, ne ciues denuo ad sportulas
conuolarent, cum haud pridem Pudentilla de suo quinquaginta milia nummum in populum expunxisset ea die,
qua Pontianus uxorem duxit et hic puerulus toga est inuolutus, praeterea, ut conuiuiis multis ac molestiis supersederemus, quae ferme ex more nouis maritis obeunda sunt.

Habes, Aemiliane, causam totam, cur tabulae nubtiales
inter me ac Pudentillam non in oppido sint, sed in uilla
suburbana consignatae: ne quinquaginta milia nummum
denuo profundenda essent nec tecum aut apud te cenandum.
estne causa idonea? miror tamen, quod tu a m uilla m 
tantopere abhorreas, qui plerumque rure uersere. lex
quidem Iulia de maritandis ordinibus nusquam sui ad
hunc modum interdicit: uxorem in uilla ne ducito; 
immo si uerum uelis, uxor ad prolem multo auspicatius
in uilla quam in oppido ducitur, in solo uberi quam in
loco sterili, in agri cespite quam in fori silice. mater
futura in ipso materno si nu nubat, in segete adulta,
super fecundam glebam, uel enim sub ulmo marita cubet,
in ipso gremio terrae matris, inter suboles herbarum et
propagines uitium et arborum germina. ibi et ille celeberrimus in comoediis uersus de proximo congruit: pai/dwn
e)p' a)ro/tw| gnhsi/wn e)pi\ spora=|. Romanorum etiam maioribus 
Quintis et Serranis et multis aliis similibus non
modo uxores, uerum etiam consulatus et dictaturae in
agris offerebantur. cohibe b am me in tam prolixo loco,
ne tibi gratum faciam, si uillam laudauero.

De aetate uero Pudentillae, de qua post ista satis
confidenter mentitus es, ut etiam sexaginta annos natam
diceres nubsisse, de ea tibi paucis respondebo: nam non 
necesse est in re tam perspicua pluribus disputare. 
 Pater eius natam sibi filiam more ceterorum professus est. tabulae eius partim tabulario publico partim
domo adseruantur, quae iam tibi ob os obiciuntur. porrige tu Aemiliano tabulas istas: linum consideret, signa
quae impressa sunt recognoscat, consules legat, annos
computet, quos sexaginta mulieri adsignabat. probet quinque et quinquaginta: lustro mentitus sit. parum hoc est,
liberalius agam,—nam et ipse Pudentillae multos annos
largitus est, redonabo igitur uicissim decem annos—
Mezentius cum Vlixe errauit: quinquaginta saltem annorum mulierem ostendat. quid multis? ut cum quadruplatore agam, bis duplum quinquennium faciam, uiginti
annos semel detraham. iube, Maxime, consules computari:
nisi fallor, inuenies nunc Pudentillae haud multo amplius 
quadragensimum annum aetatis ire. o falsum audax et
nimium, o mendacium uiginti annorum exilio puniendum.
dimidio tanta, Aemiliane, mentiris, falsa audes sesquealtera.
si triginta annos pro decem dixisses, posses uideri computationis gestu errasse, quos circulare debueris digitos adgessisse.
cum uero quadraginta, quae facilius ceteris porrecta palma
significantur, ea quadraginta tu dimidio auges, non potes t 
digitorum gestu errasse, nisi forte triginta annorum Pudentillam ratus binos cuiusque anni consules numerasti.

Missa haec facio. uenio nunc ad ipsum stirpem accusationis, ad ipsam causam maleficii. respondeat Aemilianus et Rufinus, ob quod emolumentum, etsi maxime
magus forem, Pudentillam carminibus et uenenis ad matrimonium pellexissem. atque ego scio plerosque reos alicuius facinoris postulatos, si fuisse quaepiam causae probarentur, hoc uno se tamen h abunde defendisse, uitam
suam procul ab huiusmodi sceleribus abhorrere nec id
sibi obesse debere, quod uideantur quaedam fuisse ad
maleficiundum inuitamenta; non enim omnia quae fieri
pot u erint pro factis habenda, rerum uices uarias euenire:
certum indicem cuiusque animum esse; qui semper eodem
ingenio ad uirtutem uel malitiam moratus firmum argumentum 
est accipiendi criminis aut respuendi. haec ego
quamquam possim merito dicere, tamen uobis condono
nec satis mihi duco, si me omnium quae insimulastis
abunde purgaui, ni si nusquam passus sum uel exiguam
suspicionem magiae consistere. reputate uobiscum, quanta
fiducia innocentiae meae quantoque despectu uestri agam:
si una causa uel minima fuerit inuenta, cur ego debuerim
Pudentillae nubtias ob aliquod meum commodum appetere, si quamlibet modicum emolumentum probaueritis,
ego ille sim Carmendas uel Damigeron uel † his Moses uel
I oh annes uel Apollobex uel ipse Dardanus uel quicumque alius post Zoroastren et Hostanen inter magos celebratus est.

Vide quaeso, Maxime, quem tumultum suscitarint,
quoniam ego paucos magorum nominatim percensui. quid
faciam tam rudibus, tam barbaris? doceam rursum haec
et multo plura alia nomina in bybliothecis publicis apud
clarissimos scriptores me legisse an disputem longe aliud
esse notitiam nominum, aliud artis eiusdem communionem
nec debere doctrinae instrumentum et eruditionis memoriam pro confessione criminis haberi an, quod multo
praestabilius est, tua doctrina, Claudi Maxime, tuaque
perfecta eruditione fretus contemnam stultis et impolitis 
ad haec respondere? ita potius faciam: quid illi existiment, nauci non putabo; quod institui pergam disputare:
nullam mihi causam fuisse Pudentillam ueneficiis ad
nuptias prolectandi. 
 Formam mulieris et aetatem ipsi ultro improbauerunt
idque mihi uitio dederunt, talem uxorem causa auaritiae
concupisse atque adeo primo dotem in congressu grandem et uberem rapuisse. ad haec, Maxime, longa oratione
fatigare te non est consilium; nihil uerbis opus est, cum
multo disertius ipsae tabulae loquantur, in quibus omnia
contra, quam isti ex sua rapacitate de me quoque coniectauerunt, facta impraesentiarum et prouisa in posterum
deprehendis: iam primum mulieris locupletissimae modicam
dotem neque eam datam, sed tantum modo creditam ,
praeter haec ea condicione factam coniunctionem, nullis ex
me susceptis liberis si uita demigrasset, uti dos omnis
apud filios eius Pontianum et Pudentem maneret, sin uero
uno unaue superstite diem suum obisset, uti tum diuidua
pars dotis posteriori filio, reliqua prioribus cederet.

Haec, ut dico, tabulis ipsis docebo. fors fuat an ne
sic quidem credat Aemilianus sola trecenta milia nummum
scripta eorumque repetitionem filiis Pudentillae pacto
datam. cape sis ipse tu manibus tuis tabulas istas, da
impulsori tuo Rufino: legat, pudeat illum tumidi animi
sui et ambitiosae mendicitatis; quippe ipse egens, nudus 
CCCC milibus nummum a creditore acceptis filiam dotauit, Pudentilla locuples femina trecentis milibus dotis fuit
contenta et maritum habet, et multis saepe et ingentibus
dotibus spretis, inani nomine tantulae dotis contentum,
ceterum praeter uxorem suam nihil computantem, omnem
supellectilem cunctasque diuitias in concordia coniugii et
mutuo amore ponentem. quamquam quis omnium uel
exigue rerum peritus culpare auderet, si mulier uidua et
mediocri forma, at non aetate mediocri, nubere uolens
longa dote et molli condicione inuitasset iuuenem neque
corpore neque animo neque fortuna paenitendum? uirgo
formosa etsi sit oppido pauper, tamen h abunde dotata est;
affert quippe ad maritum nouum animi indolem, pulchritudinis gratiam, floris rudimentum. ipsa uirginitatis commendatio iure meritoque omnibus maritis acceptissima est;
nam quodcumque aliud in dotem acceperis, potes, cum
libuit, ne sis beneficio obstrictus, omne ut acceperas retribuere, pecuniam renumerare, mancipia restituere, domo
demigrare, praediis cedere: sola uirginitas cum semel
accepta est, reddi nequitur, sola apud maritum ex rebus
dotalibus remanet. uidua autem qualis nuptiis uenit,
talis diuortio digreditur; nihil affert inreposcibile, sed
uenit iam ab alio praeflorata, certe tibi ad quae uelis
minime docilis, non minus suspectans nouam domum quam
ipsa iam ob unum diuortium suspectanda, siue illa morte
amisit maritum, ut scaeui ominis mulier et infausti coniugii minime appetenda, seu repudio digressa est, utramuis 
habe n s culpam mulier, quae aut tam intolerabilis fuit, ut
repudiaretur, aut tam insolens, ut repudiaret. ob haec
et alia uiduae dote aucta procos sollicitant. quod Pudentilla quoque in alio marito fecisset, si philosophum spernentem dotis non rep p erisset.

Age uero, si auaritiae causa mulierem concupissem,
quid mihi utilius ad possidendam domum eius fuit quam
simultatem inter matrem et filios serere, alienare ab eius
animo liberorum caritatem, quo liberius et artius desolatam
mulierem solus possiderem? fuitne hoc praedonis? quod
uos fingitis. ego uero quietis et concordiae et pietatis
auctor, conciliator, fauisor non modo noua odia non serui,
sed uetera quoque funditus extirpaui. suasi uxori meae,
cuius, ut isti aiunt, iam uniuersas opes transuoraram,
suasi, inquam, ac denique persuasi, ut filiis pecuniam
suam reposcentibus, de qua supra dixeram, ut eam pecuniam sine mora redderet in praedis uili aestimatis et
quanto ipsi uolebant, praeterea ex re familiari sua fructuosissimos agros et grandem domum opulente ornatam
magnamque uim tritici et ordei et uini et oliui ceterorumque fructuum, seruos quoque haud minus CCCC, pecora
amplius neque pauca neque abiecti pretii donaret, ut eos
et ex ea parte quam tribuisset securos haberet et ad
cetera hereditatis bona spe i inuitaret. haec ergo ab inuita Pudentilla—patietur enim me, uti res fuit, ita
dicere—aegre extudi, ingentibus precibus inuitae et 
iratae extorsi, matrem filiis reconciliaui, priuignos meos
primo hoc uitrici beneficio grandi pecunia auxi.

Cognitum hoc est tota ciuitate. Rufinum omnes execrati me laudibus tulere. uenerat ad nos, priusquam
istam donationem perficeret, cum dissimili isto fratre suo
Pontianus, pedes nostros aduolutus ueniam et obliuionem
praeteritorum omnium postularat, flens et manus nostras
osculabundus ac dicens paenitere quod Rufino et similibus
auscultarit. petit postea suppliciter, uti se Lolliano quoque Auito C. V. purgem, cui haud pridem tirocinio orationis suae fuerat a me commendatus; quippe compererat
ante paucos dies omnia me, ut acta erant, ad eum perscripsisse. id quoque a me impetrat. itaque acceptis
litteris Carthaginem pergit, ubi iam prope exacto consulatus sui munere Lollianus Auitus te, Maxime, opperiebatur. h is epistulis meis lectis pro sua eximia humanitate
gratulatus Pontiano, quod cito h errorem suum correxisset,
rescripsit mihi per eum quas litteras, di boni, qua doctrina, quo lepore, qua uerborum amoenitate simul et
iucunditate, prorsus ut uir bonus dicendi peritus. scio
te, Maxime, libenter eius litteras auditurum; et quide m 
si praelegam, mea uoce pronuntiabo. cedo tu Auiti epistulas, ut quae semper ornamento mihi fuerunt sint nunc
etiam saluti. at tu licebit aquam sinas fluere; namque
optimi uiri litteras ter et quater aueo quantouis temporis
dispendio lectitare.—

Non sum nescius debuisse me post istas Auiti litteras
perorare. quem enim laudatorem locupletiorem, quem
testem uitae meae sanctiorem producam, quem denique
aduocatum facundiorem? multos in uita mea Romani
nominis disertos uiros sedulo cognoui, sed sum m aeque
neminem ammiratus. nemo est hodie, quantum mea opinio
fert, alicuius in eloquentia laudis et spei, quin Auitus
esse longe malit, si cu m eo se remota inuidia uelit conferre; quippe omnes fandi uirtutes paene diuersae in illo
uiro congruunt. quamcumque ora tio nem struxerit Auitus,
ita illa erit undique sui perfecte absoluta, ut in illa
neque Cato grauitatem requirat neque Laelius lenitatem
nec Gracchus impetum nec Caesar calorem nec H ortensius
distributionem nec Caluus argutias nec parsimoniam
Salustius nec opulentiam Cicero: prorsus, inquam, ne
omnis persequar, si Auitum audias, neque additum quicquam uelis neque detractum neque autem aliquid commutatum. 
 Video, Maxime, quam benigne audias, quae in amico
tuo Auito recognosces. tua me comitas, ut uel pauca
dicerem de eo, inuitauit. at non usque adeo tuae beniuolentiae indulgebo, ut mihi permittam iam propemodum
fesso in causa prorsus ad finem inclinata de egregiis uirtutibus eius nunc demum incipere, quin potius eas integris
uiribus et tempori libero seruem.

nunc enim mihi, quod
aegre fero, a commemoratione tanti uiri ad pestes istas
oratio reuoluenda est. 
 Audesne te ergo, Aemiliane, cum Auito conferre? 
quemme ille bonum uirum ait, cuius animi disputationem
tam plene suis litteris collaudat, eum tu magiae maleficii
criminis insectabere? an inuasisse me domum Pudentillae
et concipilare bona eius tu magis dolere debes quam
doluisset Pontianus, qui mihi ob paucorum dierum uestro
scilicet instinctu ortas simultates etiam absenti apud
Auitum satisfecit, qui mihi apud tantum uirum gratias
egit? puta me acta apud Auitum, non litteras ipsius
legisse. quid posses uel quas quis in isto negotio accusare?
Pontianus ipse quod a matre donatum acceperat meo
muneri acceptum ferebat, Pontianus me uitricum sibi contigisse intimis affectionibus laetabatur. quod utinam incolumis Carthagine reuertisset. uel, quoniam sic ei fuerat
fato decretum, utinam tu, Rufine, supremum eius iudicium
non impedisses. quas mihi aut coram aut denique in testamento gratias egisset. litteras tamen, quas ad me Carthagine m uel iam adueniens ex itinere praemisit, quas adhuc
ualidus, quas iam aeger, plenas honoris, plenas amoris,
quaeso, Maxime, paulisper recitari sinas, ut sciat frater
eius, accusator meus, quam in omnibus minor u it ae curriculum cum fratre optumae memoriae uiro c currat.—

Audistine uocabula, quae mihi Pontianus frater tuus
tribuerat me parentem suum, me dominum, me magistrum
cum saepe alias, tum in extremo te m pore uitae uocans,
postquam * * * ; tuas quoque paris epistolas promerem,
si uel exiguam moram tanti putarem. potius testamentum
illud recens tui fratris quamquam inperfectum tamen proferri cuperem, in quo mei officiosissime et honestissime
meminit. quod tamen testamentum Rufinus neque comparari neque perfici passus est pudore perditae hereditatis,
quam praemium paucorum mensium, quibus socer Pontiani fuit, magno quidem pretio noctium computarat.
praeterea nescio quos Chaldaeos consuluerat, quo lucro
filiam collocaret, qui, ut audio, utinam illud non uere
respondissent, primum eius maritum in paucis mensibus
moriturum; cetera enim de hereditate, ut adsolent, ad
consulentis uotum confinxerunt. uerum, ut dii uoluere,
quasi caeca bestia in cassum hiauit. Pontianus enim
filiam Rufini male compertam non modo heredem non
reliquit, sed ne honesto quidem legato impertiuit, quippe
qui ei ad ignominiam lintea adscribi ducentorum fere
denariorum iusserit, ut intellegeretur iratus potius aestimasse eam quam oblitus praeterisse. scribsit autem
heredes tam hoc testamento quam priore, quod lectum
est, matrem cum fratre, cui, ut uides, admodum puero
eandem illam filiae suae machinam Rufinus admouet ac 
mulierem aliquam multo natu maiorem, nuperrime uxorem
fratris, misero puero obicit et obsternit.

A i t ille puellae meretricis blandimentis et lenonis
patris illectamentis captus et possessus, exinde ut frater
eius animam edidit, relicta matre ad patruum commigrauit, quo facilius remotis nobis coepta perficerentur; fauet
enim Rufino Aemilianus et prouentum cupit.—ehem, recte
uos ammonetis: etiam suam spem bonus patruus temperat
in isto ac fouet, qui sciat intestati pueri legitimum magis
quam iustum heredem futurum. nollem hercule hoc a me
profectum; non fuit meae moderationis tacitas omnium
suspiciones palam abrumpere; male uos, qui sugge s sistis.
plane quidem, si p uerum uelis, multi mirantur, Aemiliane,
tam repentinam circa puerum istum pietatem tuam, postquam frater eius Pontianus est mortuus, cum antea tam
ignotus illi fueris, ut saepe ne in occursu quidem filium
fratris tui de facie agnosceres. at nunc adeo patientem
te ei praebes itaque eum indulgentia corrumpis, adeo ei
nulla re aduersare, ut per haec suspicacioribus fidem facias.
inuestem a nobis accepisti: uesticipem ilico reddidisti;
cum a nobis regeretur, ad magistros itabat: ab iis nunc
magna fugela in ganeum fugit, amicos serios aspernatur,
cum adulescentulis postremissumis inter scorta et pocula
puer hoc aeui conuiuium agitat. ipse domi tuae rector,
ipse familiae dominus, ipse magister conuiuio; in ludo
quoque gladiatorio frequens uisi ta tor nomina gladiatorum 
et pugnas et uulnera plane quidem ut puer honestus ab ipso lanista docetur; loquitur nunquam nisi Punice et si quid adhuc a matre graecissat; enim Latine
loqui neque uult neque potest. audisti, Maxime, paulo
ante, pro nefas, priuignum meum, fratrem Pontiani,
diserti iuuenis, uix singulas syllabas fringultientem, cum
ab eo quaereres, dona s setne illis mater quae ego dicebam
me adnitente donata.

Testor igitur te, Claudi Maxime, uosque, qui in consilio estis, uosque etiam, qui tribunal mecum adsistitis,
haec damna et dedecora morum eius patruo huic et candidato illo socero adsignanda meque posthac boni consulturum, quod talis priuignus curae meae iugum ceruice
excusserit, neque postea pro eo matri eius supplicaturum.
nam, quod paenissime oblitus sum, nuperrime cum testamentum Pudentilla post mortem Pontiani filii sui in mala
ualetudine scrib s eret, diu sum aduersus illam renisus, ne
hunc ob tot insignis contumelias, ob tot iniurias exheredaret; elogium grauissimum iam totum medius fidius perscriptum ut aboleret, impensis precibus oraui t ; postremo,
ni impetrarem, diuersurum me ab ea comminatus sum:
mihi hanc ueniam tribueret, malum filium beneficio uinceret, me inuidia omni liberaret. nec prius destiti quam
ita fecit. doleo me huncce scrupulum Aemiliano dempsisse, 
tam inopinatam rem ei indicasse. specta quaeso,
Maxime, ut hisce auditis subito obstipuerit, ut oculos ad
terram demiserit; enim longe sequius ratus fuerat, nec
inmerito: mulierem filii contumeliis infectam, meis officiis
deuinctam sciebat. de me quoque fuit quod timeret:
quiuis uel aeque ut ego spernens hereditatis tamen uindicari de tam inofficioso priuigno non recusasset. haec
praecipue sollicitudo eos ad accusationem mei stimulauit:
hereditatem omnem mihi relictam falso ex sua auaritia
coniectauere. soluo uos in praeteritum isto metu. namque animum meum neque hereditatis neque ultionis occasio
potuit loco demouere. pugnaui cum irata matre pro priuigno malo uitricus, ueluti pater pro optimo filio aduersus nouercam, nec satis fuit, ni bonae uxoris prolixam
liberalitatem circa me nimio plus aequo coercerem.

Cedo tu testamentum iam inimico filio a matre factum
me, quem isti praedonem dicunt, uerba singula cum precibus praeeunte m . rumpi tabulas istas iube, Maxime: inuenies filium heredem, mihi uero tenue nescio quid honoris
gratia legatum, ne, si quid ei humanitus attigisset, nomen
maritus in uxoris tabulis non haberem. cape ist a ut matris
tuae testamentum, uere hoc quidem inofficiosum; qui d ni?
in quo obsequentissimum maritum exheredauit, inimicissimum filium scribsit heredem, immo enimuero non filium,
sed Aemiliani spes et Rufini nuptias, set temulentum illud
collegium, parasitos tuos. accipe, inquam, filiorum optime,
et positis paulisper epistulis amatoriis matris lege potius
testamentum: si quid quasi insana scripsit, hic reperies 
et quidem mox a principio: Sicinius Pudens filius meus
mihi heres esto. fateor, qui ho c legerit insanum putabit.
hicine filius heres, qui te in ipso fratris sui funere aduocata perditissimorum iuuenum manu uoluit excludere
e domo quam ipsa donaueras, qui te sibi a fratre coheredem relictam grauiter et acerbe tulit, qui confestim te
cum tuo luctu et maerore deseruit et ad Rufinum et
Aemilianum de sinu tuo aufugit, qui t ibi plurimas postea
contumelias dixit coram et adiuuante patruo fecit, qui
nomen tuum pro tribunalibus uentilauit, qui pudorem
tuum tuismet litteris conatus est publice dedecorare, qui
maritu m tuum, quem elegeras, quem, ut ipse obiciebat,
efflictim amabas, capitis accusauit? aperi quaeso, bone
puer, aperi testamentum: facilius insaniam matris sic
probabis. 
 Quid abnuis, quid recusas, postquam sollicitudinem de
hereditate materna reppulisti? at ego hasce tabulas,

Maxime, hic ibidem pro pedibus tuis abicio testorque me
deinceps incuriosius habiturum, quid Pudentilla testamento
suo scribat. ipse iam, ut libet, matrem suam de cetero
exoret: mihi, ut ultra pro eo deprecer, locum non reliquit.
ipse iam, ut qui sui potens ac uir acerbissimas litteras
matri dictet, iram eius deleniat; qui potuit perorare,
poterit exorare. mihi iam dudum satis est, si non modo
crimina obiecta plenissime dilui, uerum etiam radicem
iudicii huius, id est hereditatis quaesitae inuidiam, funditus
sustuli. 
 Illud etiam, c ne quid omnium praeteream, priusquam peroro, falso obiectum reuincam. dixistis me magna
pecunia mulieris pulcherrimum praedium meo nomine
emisse. dico exiguum herediolum LX milibus nummum,
id quoque non me, sed Pudentillam suo nomine emisse,
Pudentillae nomen in tabulis esse, Pudentillae nomine pro
eo agello tributum dependi. praesens est quaestor publicus, cui depensum est, Coruinius Celer, uir ornatus; adest
etiam tutor auctor mulieris, uir grauissimus et sanctissimus, omni cum honore mihi nominandus, Cassius Longinus.
quaere, Maxime, cuius emptionis auctor fuerit, quantulo
pretio mulier locuples agellum suum praestinarit.— 
 testimonium Cassi Longini tutoris et Coruini Clementis
quaestor(is) 
 Estne ita ut dixi? uspiam in hac emptione nomen
meum ascriptum est? num ipsum heredioli pretium inuidiosum est, num uel hoc saltem in me collatum?

Quid etiam est, Aemiliane, quod non te iudice refutauerim? quod pretium magiae meae repperisti? cur
ergo Pudentillae animum ueneficiis flecterem? quod ut
ex ea commodum caperem? uti dotem mihi modicam
potius quam a m mpla m diceret? o praeclara carmina.
an ut eam dotem filiis suis magis restipularetur quam
penes me sineret? quid addi ad hanc magiam potest? 
an uti rem familiarem suam meo adhortatu pleramque filiis
condonasset, quae nihil illis ante me maritum fuerat largita,
mihi nihil quicquam impertiret? o graue ueneficium
dicam an ingratum beneficium. an ut testamento, quod
irata filio scribebat, filium potius, cui offensa erat, quam
me, cui deuincta, heredem relinqueret? hoc quidem multis
cantaminibus difficile impetraui. putate uos causam
non apud Cl(audium) Maximum agere, uirum aequum et
iustitiae pertinacem, sed alium aliquem prauum et saeuum
iudicem substituite, accusationum fautorem, cupidum condem p nandi: date ei quod sequatur, ministrate uel tantulam uerisimilem occasionem secundum uos pronuntiandi;
saltim fingite aliquid, eminiscimini quod respondeatis, qui
uos ita rogarit. et quoniam omnem conatum necesse est
quaepiam causa praecedat, respondete qui Apuleium dicitis animum Pudentillae magicis illectamentis ad h ortum,
quid ex ea petierit, cur fecerit. formam eius uoluerat?
negatis. diuitias saltim concupierat? negant tabulae
dotis, negant tabulae donationis, negant tabulae testamenti, in quibus non modo non cupide appetisse, uerum
etiam dure reppulisse liberalitatem suae uxoris h ostenditur.
quae igitur alia causa est? quid ommutuistis? quid
tacetis? ubi illud libelli uestri atrox principium nomine
priuigni mei form orm atum:

hunc ego, domine Maxime,reum apud te facere institui? quin igitur addis; reum
magistrum, reum uitricum, reum deprecatorem? sed quid
deinde? plurimorum maleficiorum et manifestissimorum. 
cedo unum de plurimis, cedo dubium uel saltem obscurum
de manifestissimis. ceterum ad haec, quae obiecistis, numera
an binis uerbis respondeam. dentes sp l endidas: ignosce
munditiis. specula inspicis: debet philosophus. uersus
facis: licet fieri. pisces exploras: Aristoteles docet.
 lignum consecras: Plato suadet. uxorem ducis: leges
iubent. prior natu is ta est: solet fieri. lucrum sectatus es: dotalis accipe, donationem recordare, testamentum
lege. quae si omnia affatim retudi, si calumnias omnes
refutaui, si me in omnibus non modo criminibus, uerum
etiam maledictis procul a culpa philosophiae tutus sum,
si philosophiae honorem, qui mihi salute mea antiquior
est, nusquam minui, immo contra ubique si cum septem
pennis eum tenui: si haec, ut dico, ita sunt, possum
securus existimationem tuam reuereri quam potestatem
uereri, quod minus graue et uerendum mihi arbitror a c 
procons(ule) damnari quam si a tam bono tamque emendato uiro improber. 
 Dixi.