Vrbis Romae exterarumque gentium facta simul 
ac dicta memoratu digna, quae apud alios latius
diffusa sunt quam ut breuiter cognosci possint, ab
inlustribus electa auctoribus digerere constitui, ut
documenta sumere uolentibus longae inquisitionis labor 
absit. nec mihi cuncta conplectendi cupido incessit: 
quis enim omnis aeui gesta modico uoluminum
numero conprehenderit, aut quis compos mentis
domesticae peregrinaeque historiae seriem felici
superiorum stilo conditam uel adtentiore cura uel 
praestantiore facundia traditurum se sperauerit? te 
igitur huic coepto, penes quem hominum deorumque 
consensus maris ac terrae regimen esse uoluit,
certissima salus patriae, Caesar, inuoco, cuius caelesti 
prouidentia uirtutes, de quibus dicturus sum,
benignissime fouentur, uitia seuerissime uindicantur: 
nam si prisci oratores ab Ioue optimo maximo bene 
orsi sunt, si excellentissimi uates a numine aliquo 
principia traxerunt, mea paruitas eo iustius ad
fauorem tuum decucurrerit, quo cetera diuinitas opinione 
colligitur, tua praesenti fide paterno auitoque sideri 
par uidetur, quorum eximio fulgore multum
caerimoniis nostris inclitae claritatis accessit: reliquos 
enim deos accepimus, Caesares dedimus. et quoniam 
initium a cultu deorum petere in animo est, de
condicione eius summatim disseram.

DE RELIGIONE 
 Maiores statas sollemnesque caerimonias
pontificum scientia, bene gerendarum rerum auctoritates 
augurum obseruatione, Apollinis praedictiones uatum 
libris, portentorum depulsi one s Etrusca disciplina 
explicari uoluerunt. prisco etiam instituto rebus
diuinis opera datur, cum aliquid conmendandum est, 
precatione, cum exposcendum, uoto, cum soluendum, 
gratulatione, cum inquirendum uel extis uel sortibus, 
inpetrito, cum sollemni ritu peragendum, sacrificio, 
quo etiam ostentorum ac fulgurum denuntiationes 
procurantur. 
 Tantum autem studium antiquis non solum
seruandae sed etiam amplificandae religionis fuit, ut 
florentissima tum et opulentissima ciuitate decem 
principum filii senatus consulto singulis Etruriae 
populis percipiendae sacrorum disciplinae gratia
traderentur, Cererique, quam more Graeco uenerari 
instituerant, sacerdotem a Velia, cum id oppidum 
nondum ciuitatem accepisset, nomine Calliphanam 
peterent uel, ut alii dicunt, Calliphoenam , ne deae 
uetustis ritibus perita deesset antistes. 
 Cuius cum in urbe pulcherrimum templum
haberent, Gracchano tumultu moniti Sibyllinis libris ut 
uetustissimam Cererem placarent, Hennam, quoniam 
sacra eius inde orta credebant, Xuiros ad eam
propitiandam miserunt. item Matri deum saepe numero 
imperatores nostri conpotes uictoriarum suscepta 
uota Pessinuntem profecti soluerunt.

Metellus vero pontifex maximus Postumium 
consulem eundemque flaminem Martialem ad bellum 
gerendum Africam petentem, ne a sacris discederet, 
multa dicta urbem egredi passus non est,
religionique summum imperium cessit, quo d tuto se
Postumius Martio certamini conmissurus non uidebatur 
caerimoniis Martis desertis.

Laudabile duodecim fascium religiosum
obsequium, laudabilior quattuor et XX in consimili 
re oboedientia: a Tiberio enim Graccho ad
collegium augurum litteris ex prouincia missis, quibus 
significabat se, cum libros ad sacra populi
pertinentes legeret, animaduertisse uitio tabernaculum 
captum comitiis consularibus, quae ipse fecisset, 
eaque re ab auguribus ad senatum relata iussu eius 
C. Figulus e Gallia, Scipio Nasica e Corsica Romam 
redierunt et se consulatu abdicauerunt.

Consimili ratione P. Cloelius Siculus , M.
Cornelius Cethegus, C. Claudius propter exta parum 
curiose admota deorum inmortalium aris uariis
temporibus bellisque diuersis flaminio abire iussi sunt 
coactique etiam.

At Q. Sulpicio inter sacrificandum e capite 
apex prolapsus idem sacerdotium abstulit,
occentusque soricis auditus Fabio Maximo dictaturam, 
C. Flaminio magisterium equitum deponendi causam 
praebuit.

Adiciendum his quod P. Licinio pontifici 
maximo uirgo Vestalis, quia quadam nocte parum 
diligens ignis aeterni custos fuisset, digna uisa est 
quae flagro admoneretur.

Maximae uero uirginis Aemiliae discipulam 
extincto igne tutam ab omni reprehensione Vestae 
numen praestitit. qua adorante, cum carbasum, 
quem optimum habebat, foculo inposuisset, subito 
ignis emicuit.

Non mirum igitur, si pro eo imperio augendo 
custodiendoque pertinax deorum indulgentia semper 
excubuit, quo tam scrupulosa cura paruula quoque 
momenta religionis examinari uidentur, quia 
numquam remotos ab exactissimo cultu caerimoniarum 
oculos habuisse nostra ciuitas existimanda est. in 
qua cum M. Marcellus quintum consulatum gerens 
templum Honori et Virtuti Clastidio prius, deinde 
Syracusis potitus nuncupatis debitum uotis
consecrare uellet, a collegio pontificum inpeditus est,
negante unam cellam duobus diis recte dicari: futurum 
enim, si quid prodigii in ea accidisset, ne
dinosceretur utri rem diuinam fieri oporteret, nec duobus nisi 
certis diis una sacrificari solere. ea pontificum
admonitione effectum est ut Marcellus separatis
aedibus Honoris ac Virtutis simulacra statueret, neque 
aut collegio pontificum auctoritas amplissimi uiri aut 
Marcello adiectio inpensae inpedimento fuit quo
minus religionibus suus tenor suaque obseruatio
redderetur.

Obruitur tot et tam inlustribus consulatibus 
L. Furius Bibaculus exemplique locum uix post 
Marcellum inuenit, sed pii simul ac religiosi animi 
laude fraudandus non est. qui praetor a patre suo 
collegii Saliorum magistro iussus sex lictoribus 
praecedentibus arma ancilia tulit, quamuis
uacationem huius officii honoris beneficio haberet: omnia 
namque post religionem ponenda semper nostra
ciuitas duxit, etiam in quibus summae maiestatis
conspici decus uoluit. quapropter non dubitauerunt
sacris imperia seruire, ita se humanarum rerum futura 
regimen existimantia, si diuinae potentiae bene
atque constanter fuissent famulata.

Quod animi iudicium in priuatorum quoque 
pectoribus uersatum est: urbe enim a Gallis capta, 
cum flamen Quirinalis uirginesque Vestales sacra 
onere partito ferrent, easque pontem sublicium 
transgressas et cliuum, qui ducit ad Ianiculum, ascendere 
incipientes L. Albanius plaustro coniugem et
liberos uehens aspexisset, propior publicae religioni 
quam priuatae caritati suis ut plaustro
descenderent inperauit atque in id uirgines et sacra inposita 
omisso coepto itinere Caere oppidum peruexit, ubi 
cum summa ueneratione recepta. grata memoria ad 
hoc usque tempus hospitalem humanitatem testatur: 
inde enim institutum est sacra caerimonias uocari, 
quia Caeretani ea infracto rei publicae statu perinde 
ac florente sancte coluerunt. quorum agreste illud et 
sordidius plaustrum tempestiue capax cuiuslibet
fulgentissimi triumphalis currus uel aequauerit gloriam 
uel antecesserit.

Eadem rei publicae tempestate C. Fabius 
Dorsuo memorabile exemplum seruatae religionis 
dedit: namque Gallis Capitolium obsidentibus, ne 
statum Fabiae gentis sacrificium interrumperetur, 
gabino ritu cinctus, manibus umerisque sacra
gerens per medias hostium stationes in Quirinalem 
collem peruenit. ubi omnibus sollemni more peractis 
in Capitolium prope diuina ueneratione uictricium 
armorum perinde uictor rediit.

Magna conseruandae religionis etiam P.
Cornelio Baebio Tamphilo consulibus apud maiores 
nostros acta cura est. si quidem in agro L. Petili 
scribae sub Ianiculo cultoribus terram altius
uersantibus, duabus arcis lapideis repertis, quarum in altera 
scriptura indicabat corpus Numae Pompili fuisse, in 
altera libri reconditi erant Latini septem de iure 
pontificum totidemque Graeci de disciplina
sapientiae, Latinos magna diligentia adseruandos
curauerunt, Graecos, quia aliqua ex parte ad soluendam 
religionem pertinere existimabantur, Q. Petilius 
praetor urbanus ex auctoritate senatus per
uictimarios facto igni in conspectu populi cremauit:
noluerunt enim prisci uiri quidquam in hac adseruari 
ciuitate, quo animi hominum a deorum cultu
auocarentur.

Tarquinius autem rex M. Atilium
duumuirum, quod librum secreta ri tu um ciuilium sacrorum 
continentem, custodiae suae conmissum corruptus 
Petronio Sabino describendum dedisset, culleo
insutum in mare abici iussit, idque supplicii genus 
multo post parricidis lege inrogatum est, iustissime 
quidem, quia pari uindicta parentum ac deorum
uiolatio expianda est.

Sed quae ad custodiam religionis adtinent, 
nescio an omnes M. Atilius Regulus praecesserit, qui 
ex uictore speciosissimo insidiis Hasdrubalis et
Xantippi Lacedaemonii ducis ad miserabilem captiui
fortunam deductus ac missus ad senatum populumque 
Romanum legatus, ut ex se et uno et sene conplures 
Poenorum iuuenes pensarentur, in contrarium dato 
consilio Karthaginem petiit, non quidem ignarus ad 
quam crudeles quamque merito sibi infestos deos 
reuerteretur, uerum quia his iurauerat, si captiui 
eorum redditi non forent, ad eos sese rediturum. 
potuerunt profecto dii inmortales efferatam mitigare 
saeuitiam. ceterum, quo clarior esset Atilii gloria, 
Karthaginienses moribus suis uti passi sunt, tertio 
Punico bello religiosissimi spiritus tam crudeliter 
uexati urbis eorum interitu iusta exacturi piacula.

Quanto nostrae ciuitatis senatus uenerabilior 
in deos! qui post Cannensem cladem decreuit ne 
matronae ultra tricesimum diem luctus suos
extenderent, uti ab his sacra Cereris peragi possent, quia 
maiore paene Romanarum uirium parte in
execrabili ac diro solo iacente nullius penates maeroris
expertes erant. itaque matres ac filiae coniugesque et 
sorores nuper interfectorum abstersis lacrimis
depositisque doloris insignibus candidam induere uestem 
et aris tura dare coactae sunt. qua quidem
constantia optinendae religionis magnus caelestibus iniectus 
est rubor ulterius aduersus eam saeuiendi gentem, 
quae ne iniuriarum quidem acerbitate ab eorum 
cultu absterreri potuerit.

DE NEGLECTA RELIGIONE 
 Creditum est Varronem consulem apud
Cannas cum Karthaginiensibus tam infeliciter dimicasse 
ob iram Iunonis, quod, cum ludos circenses aedilis 
faceret, in Iouis optimi maximi tensa eximia facie 
puerum histrionem ad exuuias tenendas posuisset. 
quod factum, post aliquot annos memoria repetitum, 
sacrificiis expiatum est.

Hercules quoque detractae religionis suae et 
grauem et manifestam poenam exegisse traditur: nam 
cum Potitii sacrorum eius ritum, quem pro dono 
genti eorum ab ipso adsignatum uelut hereditarium 
optinuerant, auctore Appio censore ad humile
seruorum publicorum ministerium transtulissent, omnes, 
qui erant numero super XXX, puberes intra annum 
extincti sunt nomenque Potitium in XII familias 
diuisum † prope interiit, Appius uero luminibus 
captus est.

Acer etiam sui numinis uindex Apollo, qui 
Karthagine a Romanis oppressa ueste aurea nudatus 
id egit ut sacrilegae manus inter fragmenta eius
abscisae inuenirentur.

Nec minus efficax ultor contemptae religionis 
filius quoque eius Aesculapius, qui consecratum 
templo suo lucum a Turullio praefecto Antonii ad 
naues ei faciendas magna ex parte succisum ,
inter ipsum nefarium ministerium deuictis partibus 
Antonii, imperio Caesaris morti destinatum
Turullium manifestis numinis sui uiribus in eum locum, 
quem uiolauerat, traxit effecitque ut ibi potissimum 
a militibus Caesarianis occisus eodem exitio et
euersis iam arboribus poenas lueret et adhuc
superantibus inmunitatem consimilis iniuriae pareret
suamque uenerationem, quam apud colentes maximam 
semper habuerat, † dis multiplicauit.

Q. autem Fuluius Flaccus inpune non tulit, 
quod in censura tegulas marmoreas ex Iunonis
Laciniae templo in aedem Fortunae equestris, quam 
Romae faciebat, transtulit: negatur enim post hoc 
factum mente constitisse. quin etiam per summam 
aegritudinem animi expirauit, cum ex duobus filiis 
in Illyrico militantibus alterum decessisse, alterum 
grauiter audisset adfectum. cuius casu motus
senatus tegulas Locros reportandas curauit decretique 
circumspectissima sanctitate inpium opus censoris 
retexuit: 
 8

tam me hercule quam Plemini legati 
Scipionis in thesauro Proserpinae spoliando
sceleratam auaritiam iusta animaduersione uindicauit: cum 
enim eum uinctum Romam pertrahi iussisset, † qui 
ante causae dictionem in carcere taeterrimo genere 
morbi consumptus est, pecuniam dea eiusdem
senatus imperio et quidem summam duplicando
recuperauit.

Quae, quod ad Plemini facinus pertinuit, 
bene a patribus conscriptis uindicata, quod ad
uiolentas regis Pyrri sordes attinuerat, se ipsa potenter 
atque efficaciter defendit: coactis enim Locrensibus 
ex thesauro eius magnam illi pecuniam dare, cum 
onustus nefaria praeda nauigaret, ui subitae
tempestatis tota cum classe uicinis deae litoribus inlisus 
est, in quibus pecunia incolumis reperta sanctissimi 
thesauri custodiae restituta est.

At non similiter Masinissa rex. cuius cum 
praefectus classis Melitam appulisset et aeque ex 
fano Iunonis dentes eburneos eximiae magnitudinis 
sublatos ad eum pro dono adtulisset, ut conperit unde 
essent aduecti, quinqueremi reportandos Melitam 
inque templo Iunonis conlocandos curauit, insculptos 
gentis suae litteris significantibus regem
ignorantem eos accepisse, libenter deae reddidisse. factum 
 magis Masinissae animo quam Punico sanguini
conueniens!

Quamquam quid attinet mores natione
perpendi? in media barbaria ortus sacrilegium alienum 
rescidit: Syracusis genitus Dionysius tot sacrilegia 
sua, quot iam recognoscemus, iocosis dictis prosequi 
uoluptatis loco duxit: fano enim Proserpinae
spoliato Locris, cum per altum secundo uento classe 
ueheretur, ridens amicis 'uidetisne' ait 'quam bona 
nauigatio ab ipsis dis inmortalibus sacrilegis
tribuatur?' detracto etiam Ioui Olympio magni ponderis 
aureo amiculo, quo eum tyrannus Gelo e manubiis 
Karthaginiensium ornauerat, iniectoque ei laneo
pallio dixit aestate graue esse aureum amiculum, hieme 
frigidum, laneum autem ad utrumque tempus anni 
aptius. idem Epidauri Aesculapio barbam auream 
demi iussit, quod adfirmaret non conuenire patrem 
Apollinem inberbem, ipsum barbatum conspici. idem 
mensas argenteas atque aureas e fanis sustulit,
quodque in his more Graeciae scriptum erat bonorum 
deorum eas esse, uti se bonitate eorum praedicauit. 
idem Victorias aureas et pateras et coronas, quae 
simulacrorum porrectis manibus sustinebantur,
tollebat et eas se accipere, non auferre dicebat, perquam 
stultum esse argumentando, a quibus bona precamur, 
ab his porrigentibus nolle sumere. qui, tametsi
debita supplicia non exsoluit, dedecore tamen fili
mortuus poenas pependit, quas uiuus effugerat: lento enim 
gradu ad uindictam sui diuina procedit ira
tarditatemque supplicii grauitate pensat.

In quam ne incideret Timasitheus
Liparitanorum princeps † consilio sibi aliter atque uniuersae 
patriae utili prouidit exemplo: excepta namque in 
freto a ciuibus suis piraticam exercentibus magni 
ponderis aurea cratera, quam Romani Pythio
Apollini decimarum nomine dicauerant, incitato ad eam 
partiendam populo, ut comperit

Deiotaro uero regi omnia fere auspicato
gerenti salutaris aquilae conspectus fuit, qua uisa
abstinuit se ab eius tecti usu, quod nocte insequenti 
ruina solo aequatum est.

DE OMINIBVS 
 Ominum etiam obseruatio aliquo contactu
religioni innexa est, quoniam non fortuito motu, sed 
diuina prouidentia constare creduntur. quae effecit ut 
urbe a Gallis disiecta, deliberantibus patribus
conscriptis utrum Veios migrarent an sua moenia
restituerent, forte eo tempore praesidio cohortibus
redeuntibus centurio in comitio exclamaret 'signifer, 
statue signum, hic optime manebimus': ea enim uoce 
audita senatus accipere se omen respondit e
uestigioque Veios transeundi consilium omisit. quam 
paucis uerbis de domicilio futuri summi imperii
confirmata est condicio! credo indignum diis
existimantibus prosperrimis auspiciis Romanum nomen ortum 
Veientanae urbis appellatione mutari inclitaeque
uictoriae decus modo abiectae urbis ruinis infundi.

Huius tam praeclari operis auctor Camillus, 
cum esset precatus ut, si cui deorum nimia felicitas 
populi Romani uideretur, eius inuidia suo aliquo 
incommodo satiaretur, subito lapsu decidit. quod omen 
ad damnationem, qua postea oppressus est,
pertinuisse uisum est. merito autem de laude inter se 
uictoria et pia precatio amplissimi uiri certauerint: 
aeque enim uirtutis est et bona patriae auxisse et 
mala in se transferri uoluisse.

Quid illud, quod L. Paulo consuli euenit, quam 
memorabile! cum ei sorte obuenisset ut bellum cum 
rege Perse gereret et domum e curia regressus
filiolam suam nomine Tertiam, quae tum erat admodum 
paruula, osculatus tristem animaduerteret,
interrogauit quid ita eo uultu esset. quae respondit Persam 
perisse. decesserat autem catellus, quem puella in 
deliciis habuerat, nomine Persa. arripuit igitur omen 
Paulus exque fortuito dicto quasi certam spem 
clarissimi triumphi animo praesumpsit.

At Caecilia Metelli, dum sororis filiae, adultae 
aetatis uirgini, more prisco nocte concubia nuptiale 
petit omen, ipsa fecit: nam cum in sacello quodam 
eius rei gratia aliquamdiu persedisset nec aliqua 
ulla uox proposito congruens esset audita, fessa 
longa standi mora puella rogauit materteram ut sibi 
paulisper locum residendi adcommodaret. cui illa 
'ego uero' inquit 'libenter tibi mea sede cedo'. 
quod dictum ab indulgentia profectum ad certi 
ominis processit euentum, quoniam Metellus non ita 
multo post mortua Caecilia uirginem, de qua loquor, 
in matrimonium duxit.

C. autem Mario obseruatio ominis procul
dubio saluti fuit, quo tempore hostis a senatu iudicatus 
in domum Fanniae Minturnis custodiae causa
deductus est. animaduertit enim asellum, cum ei
pabulum obiceretur, neglecto eo ad aquam procurrentem. 
quo spectaculo deorum prouidentia quod sequeretur 
oblatum ratus, alioquin etiam interpretandarum
religionum peritissimus, a multitudine, quae ad opem 
illi ferendam confluxerat, inpetrauit ut ad mare
perduceretur ac protinus nauiculam conscendit eaque 
in Africam peruectus arma Sullae uictricia effugit.

Pompeius uero Magnus in acie Pharsalica 
uictus a Caesare, fuga quaerens salutem cursum in 
insulam Cyprum, ut aliquid in ea uirium contraheret, 
classe direxit adpellensque ad oppidum Paphum
conspexit in litore speciosum aedificium
gubernatoremque interrogauit quod ei nomen esset. qui respondit 
 *katwbasi/leia uocari. quae uox spem eius quae 
quantulamcumque restabat conminuit, neque id 
dissimulanter tulit: auertit enim oculos ab illis 
tectis ac dolorem, quem ex diro omine ceperat,
gemitu patefecit.

M. etiam Bruti dignus admisso parricidio 
euentus omine designatus est, si quidem post illud 
nefarium opus natalem suum celebrans, cum
Graecum uersum expromere uellet, ad illud potissimum 
Homericum referendum animo tetendit: 
 a)lla/ me *moi=r' o)loh\ kai\ *lhtou=s e)/ktanen ui(o/s , 
qui deus Philippensi acie a Caesare et Antonio signo 
datus in eum tela conuertit.

Consentaneo uocis iactu C. Cassii aurem 
fortuna peruellit, quem orantibus Rhodiis ne ab eo 
cunctis deorum simulacris spoliarentur, Solem a se 
relinqui respondere uoluit, ut rapacissimi uictoris 
insolentiam dicti tumore protraheret abiectumque 
Macedonica pugna non effigiem Solis, quam
tantummodo supplicibus cesserat, sed ipsum solem re uera 
relinquere cogeret.

Adnotatu dignum illud quoque omen, sub quo 
Petilius consul in Liguria bellum gerens occiderit: 
nam cum montem, cui Leto cognomen erat,
oppugnaret interque adhortationem militum dixisset
'hodie ego Letum utique capiam', inconsideratius
proeliando fortuitum iactum uocis leto suo confirmauit.

Adici nostris duo eiusdem generis
alienigena exempla non absurde possunt. Sami
Prienensibus auxilium aduersus Caras inplorantibus
adrogantia instincti pro classe et exercitu sibullam eis 
derisus gratia miserunt. quam illi uelut diuinitus 
datum praesidium interpretati libenter receptam 
uera fatorum praedictione uictoriae ducem
habuerunt.

Ne Apolloniatae quidem paenitentiam egerunt, 
quod, cum bello Illyrico pressi Epidamnios ut sibi 
opem ferrent orassent atque illi flumen uicinum 
moenibus suis nomine Aeantem in adiutorium eorum 
sese mittere dixissent, 'accipimus quod datur'
responderunt eique primum in acie locum perinde ac 
duci adsignarunt: ex insperato enim superatis
hostibus successum suum omini acceptum referentes et 
tunc Aeanti ut deo immolauerunt et deinceps
omnibus proeliis duce uti instituerunt.

DE PRODIGIIS 
 Prodigiorum quoque, quae aut secunda aut
aduersa acciderunt, debita proposito nostro relatio est.

Seruio Tullio etiam tum puerulo dormienti 
circa caput flammam emicuisse domestico rum oculi 
adnotauerunt. quod prodigium Anci regis Marci 
uxor Tanaquil admirata, serua natum in modum 
filii educauit et ad regium fastigium euexit.

Aeque felicis euentus illa flamma, quae ex L. 
Marci ducis duorum exercituum, quos interitus 
Publi et Gnaei Scipionum in Hispania debilitauerat, 
capite contionantis eluxit: namque eius aspectu
pauidi adhuc milites pristinam recuperare fortitudinem 
admoniti VIII et XXX milibus hostium caesis
magnoque numero in potestatem redacto bina castra
Punicis opibus referta ceperunt.

Item, cum bello acri et diutino Veientes a
Romanis intra moenia conpulsi capi non possent, eaque 
mora non minus obsidentibus quam obsessis 
intolerabilis uideretur, exoptatae uictoriae iter miro
prodigio di inmortales patefecerunt: subito enim
Albanus lacus neque caelestibus auctus imbribus neque 
inundatione ullius amnis adiutus solitum stagni
modum excessit. cuius rei explorandae gratia legati ad 
Delphicum oraculum missi rettulerunt praecipi
sortibus ut aquam eius lacus emissam per agros
diffunderent: sic enim Veios uenturos in potestatem
populi Romani. quod prius quam legati renuntiarent, 
aruspex Veientium a milite nostro, quia domestici 
interpretes deerant, raptus et in castra perlatus
futurum dixerat. ergo senatus duplici praedictione 
monitus eodem paene tempore et religioni paruit et 
hostium urbe potitus est.

Nec parum prosperi successus quod sequitur. 
L. Sulla consul sociali bello, cum in agro Nolano 
ante praetorium immolaret, subito ab ima parte arae 
prolapsam anguem prospexit. qua uisa Postumi
aruspicis hortatu continuo exercitum in expeditionem 
eduxit ac † fortissima Samnitium castra cepit. quae 
uictoria futurae eius amplissimae potentiae gradus 
et fundamentum extitit.

Praecipuae admirationis etiam illa prodigia, 
quae C. Volumnio Ser. Sulpicio consulibus in urbe 
nostra inter initia motusque bellorum acciderunt: 
bos namque mugitu suo in sermonem humanum
conuerso nouitate monstri audientium animos exterruit. 
carnis quoque in modum nimbi dissipatae partes 
ceciderunt, quarum maiorem numerum praepetes
diripuerunt aues, reliquum humi per aliquot dies neque 
odore taetro neque deformi aspectu mutatum iacuit. 
 Eiusdem generis monstra alio tumultu credita 
sunt: puerum infantem semenstrem in foro boario 
triumphum clamasse , alium cum elephantino capite 
natum, in Piceno lapidibus pluisse, in Gallia lupum 
uigili e uagina gladium abstulisse, in Sardinia scuta 
duo sanguinem sudasse, Antii metentibus cruentas 
spicas in corbem decidisse, Caerites aquas sanguine 
mixtas fluxisse. bello etiam Punico secundo constitit 
Cn. Domiti bouem dixisse 'caue tibi, Roma'.

C. autem Flaminius inauspicato consul
creatus cum apud lacum Trasimennum cum Hannibale 
conflicturus conuelli signa iussisset, lapso equo super 
caput eius humi prostratus est nihilque eo prodigio 
inhibitus, signiferis negantibus signa moueri sua 
sede posse, malum, ni ea continuo effodissent,
minatus est. uerum huius temeritatis utinam sua tantum, 
non etiam populi Romani maxima clade poenas
pependisset! in ea namque acie xv Romanorum caesa, 
 vi capta, x fugata sunt. consulis obtruncati
corpus ad funerandum ab Hannibale quaesitum, qui, 
quantum in ipso fuerat, Romanum sepelierat
imperium.

Flamini autem praecipitem audaciam C.
Hostilius Mancinus uaesana perseuerantia subsequitur. 
cui consuli in Hispaniam ituro haec prodigia
acciderunt: cum Lauinii sacrificium facere uellet, pulli 
cauea emissi in proximam siluam fugerunt
summaque diligentia quaesiti reperiri nequiuerunt. cum ab 
Herculis portu, quo pedibus peruenerat, nauem
conscenderet, talis uox sine ullo auctore ad aures eius 
peruenit, 'Mancine, mane'. qua territus, cum itinere 
conuerso Genuam petisset et ibi scapham esset
ingressus, anguis eximiae magnitudinis uisus e
conspectu abiit. ergo prodigiorum numerum numero 
calamitatium aequauit, infelici pugna, turpi foedere, 
deditione funesta.

Minus miram in homine parum considerato 
temeritatem Ti. Gracchi grauissimi ciuis tristis
exitus et prodigio denuntiatus nec euitatus consilio
facit: consul enim cum in Lucanis sacrificaret, angues 
duae ex occulto prolapsae repente hostiae, quam
immolauerat, adeso iocinore in easdem se latebras
retulerunt. ob id deinde factum instaurato sacrificio 
idem prodigii euenit. tertia quoque caesa uictima 
diligentiusque adseruatis extis neque adlapsus
serpentium arceri neque fuga inpediri potuit. quod 
quamuis aruspices ad salutem imperatoris pertinere 
dixissent, Gracchus tamen non cauit ne perfidi
hospitis sui Flaui insidiis in eum locum deductus, in 
quo Poenorum dux Mago cum armata manu
delituerat, inermis occideretur.

Et consulatus collegium et erroris societas et 
par genus mortis a Ti. Graccho ad M. Marcelli
memoriam me trahit. is captarum Syracusarum et
Hannibalis ante Nolana moenia a se primum fugere coacti 
gloria inflammatus, cum summo studio niteretur ut 
Poenorum exercitum aut in Italia prosterneret aut 
Italia pelleret, sollemnique sacrificio uoluntates
deorum exploraret, quae prima hostia ante foculum
cecidit, eius iecur sine capite inuentum est, proxima 
caput iocinoris duplex habuit. quibus inspectis
aruspex tristi uultu non placere sibi exta, quia
secundum truncata laeta apparuissent, respondit. ita 
monitus M. Marcellus ne quid temere conaretur,
insequenti nocte speculandi gratia cum paucis egredi 
ausus, a multitudine hostium in Bruttis
circumuentus aeque magnum dolorem ac detrimentum patriae 
interitu suo attulit.

Nam Octauius consul dirum omen
quemadmodum timuit, ita uitare non potuit: e simulacro 
enim Apollinis per se abrupto capite et ita infixo 
humi, ut auelli nequiret, armis cum collega suo
dissidens Cinna praesumpsit animo ea re significari 
exitium suum inque metus augurium tristi fine uitae 
incidit, ac tum demum immobile dei caput terra 
refigi potuit.

Non sinit nos M. Crassus, inter grauissimas 
Romani imperii iacturas numerandus, hoc loco de se 
silentium agere, plurimis et euidentissimis ante
tantam ruinam monstrorum pulsatus ictibus. ducturus 
erat a Carris aduersus Parthos exercitum. pullum 
ei traditum est paludamentum, cum in proelium 
exeuntibus album aut purpureum dari soleat. maesti 
et taciti milites ad principia conuenerunt, qui uetere 
instituto cum clamore alacri adcurrere debebant. 
aquilarum altera uix conuelli a primo pilo potuit,
altera aegerrime extracta in contrariam ac ferebatur 
partem se ipsa conuertit. magna haec prodigia, sed 
 et illae clades aliquanto maiores, tot pulcherrimarum 
legionum interitus, tam multa signa hosti li bus
intercepta manibus, tantum Romanae militiae decus
barbarorum obtritum equitatu, optimae indolis filii 
cruore paterni respersi oculi, corpus imperatoris
inter promiscuas cadauerum strues auium ferarumque 
laniatibus obiectum. uellem quidem placidius, † sed 
quod relatu uerum est. sic deorum spreti monitus 
excandescunt, sic humana consilia castigantur, ubi 
se caelestibus praeferunt.

Cn. etiam Pompeium Iuppiter omnipotens 
abunde monuerat ne cum C. Caesare ultimam belli 
fortunam experiri contenderet, egresso a Dyrrachio 
aduersa agmini eius fulmina iaciens, examinibus 
apium signa obscurando, subita tristitia implicatis 
militum animis, nocturnis totius exercitus
terroribus, ab ipsis altaribus hostiarum fuga. sed
inuictae leges necessitudinis pectus alioquin procul 
amentia remotum prodigia ista iusta aestimatione 
perpendere passae non sunt. itaque, dum illa eleuat, 
auctoritatem amplissimam et opes priuato fastigio 
excelsiores omniaque ornamenta, quae ab ineunte 
adulescentia ad inuidiam usque contraxerat, spatio 
unius diei confregit. quo constat in delubris deum 
sua sponte signa conuersa, militarem clamorem
strepitumque armorum adeo magnum Antiochiae et
Ptolemaide auditum, ut in muros concurreretur, sonum 
tympanorum Pergami abditis delubri editum,
palmam uiridem Trallibus in aede Victoriae sub
Caesaris statua inter coagmenta lapidum iustae
magnitudinis enatam. quibus apparet caelestium numen et 
Caesaris gloriae fauisse et Pompei errorem inhibere 
uoluisse.

Tuas aras tuaque sanctissima templa, diue 
Iuli, ueneratus oro ut propitio ac fauenti numine 
tantorum casus uirorum sub tui exempli praesidio 
ac tutela delitescere patiaris: te enim accepimus eo 
die, quo purpurea ueste uelatus aurea in sella
consedisti, ne maximo studio senatus exquisitum et
delatum honorem spreuisse uidereris, priusquam
exoptatum ciuium oculis conspectum tui offerres, cultui 
religionis, in quam mox eras transiturus, uacasse 
mactatoque opimo boue cor in extis non repperisse, 
ac responsum tibi ab Spurinna aruspice pertinere id 
signum ad uitam et consilium tuum, quod utraque 
haec corde continerentur. erupit deinde eorum
parricidium, qui, dum te hominum numero subtrahere 
uolunt, deorum concilio adiecerunt.

Claudatur hoc exemplo talium
ostentorum domestica relatio, ne, si ulterius Romana
adprehendero, e caelesti templo ad priuatas domos non 
† consentaneos usus transtulisse uidear. adtingam 
igitur externa, quae Latinis litteris inserta, ut
auctoritatis minus habent, ita aliquid gratae uarietatis
adferre possunt. 
 In exercitu Xerxis, quem † aduersus prouinciam 
Graeciam contraxerat, equae partu leporem editum 
constat. quo genere monstri tanti apparatus
significatus est euentus: nam qui mare classibus, terram 
pedestri et fugax animal pauido regressu regnum 
suum repetere est coactus. 
 Eidem montem Athon uix tandem transgresso, 
priusquam Athenas deleret, Lacedaemonis
inuadendae consilium agitanti admirabile inter cenam
prodigium incidit: infusum namque paterae eius uinum 
in sanguinem, nec semel sed iterum et tertio
conuersum est. qua de re consulti magi monuerunt ut se 
ab incepto proposito abstineret: et si quod uestigium 
in uaecordi pectore sensus fuisset, ante de
Leonida et † a caesare Spartanis abunde monitum.

Midae uero, cuius imperio Phrygia fuit
subiecta, puero dormienti formicae in os grana tritici 
congesserunt. parentibus deinde eius corsus
prodigium tenderet explorantibus augures responderunt 
omnium illum mortalium futurum ditissimum. nec 
uana praedictio extitit: nam Midas cunctorum paene 
regum opes abundantia pecuniae antecessit
infantiaeque incunabula uili deorum munere donata
onustis auro atque argento gazis pensauit.

Formicis Midae iure meritoque apes Platonis 
praetulerim: illae enim caducae ac fragilis, hae
solidae et aeternae felicitatis indices extiterunt,
dormientis in cunis paruuli labellis mel inserendo. qua 
re audita prodigiorum interpretes singularem eloquii 
suauitatem ore eius emanaturam dixerunt. ac mihi 
quidem illae apes non montem Hymettium tymi flore 
redolentem, sed Musarum Heliconios colles omni 
genere doctrinae uirentis dearum instinctu depastae 
maximo ingenio dulcissima summae eloquentiae
instillasse uidentur alimenta.

DE SOMNIIS 
 Sed quoniam diuitem Midae disertumque
Platonis somnum adtigi, referam quam certis
imaginibus multorum quies adumbrata sit. quem locum unde 
potius ordiar quam a diui Augusti sacratissima
memoria? eius medico Artorio somnum capienti nocte, 
quam dies insecutus est, quo in campis Philippiis 
Romani inter se exercitus concurrerunt, Mineruae 
species oborta praecepit ut illum graui morbo
implicitum moneret ne propter aduersam ualitudinem
proximo proelio non interesset. quod cum Caesar
audisset, lectica se in aciem deferri iussit. ubi dum 
supra uires corporis pro adipiscenda uictoria
excubat, castra eius a Bruto capta sunt. quid ergo aliud 
putamus quam diuino numine effectum ne
destinatum iam immortalitati caput indignam caelesti
spiritu fortunae uiolentiam sentiret?

Augustum uero praeter naturalem animi in 
omnibus rebus subtiliter perspiciendis uigorem etiam 
recens et domesticum exemplum ut Artori somnio 
obtemperaret admonuit: audiuerat enim diui Iuli 
patris sui uxorem Calpurniam nocte, quam is
ultimam in terris egit, in quiete uidisse multis eum
confectum uulneribus in suo sinu iacentem, somnique 
atrocitate uehementer exterritam rogare non
destitisse ut proximo die curia se abstineret. at illum, ne 
muliebri somnio motus id fecisse existimaretur,
senatum, in quo ei parricidarum manus adlatae sunt, 
habere contendisse. † non est inter patrem et filium 
ullius rei conparationem fieri praesertim
diuinitatis fastigio iunctos, sed iam alter operibus suis
aditum sibi ad caelum struxerat, alteri longus adhuc 
terrestrium uirtutum orbis restabat. quapropter ab 
hoc tantummodo im pendentem mutationem status
cognosci, ab illo etiam differri dii immortales uoluerunt, 
ut aliud caelo decus daretur, aliud promitteretur.

Illud etiam somnium et magnae admirationis 
et clari exitus, quod eadem nocte duo consules P. 
Decius Mus et T. Manlius Torquatus Latino bello 
graui ac periculoso non procul a Vesuui montis
radicibus positis castris uiderunt: utrique enim
quaedam per quietem species praedixit ex altera acie 
imperatorem, ex altera exercitum diis Manibus
matrique Terrae deberi: utrius autem dux copias
hostium superque eas sese ipsum deuouisset, uictricem 
abituram. id luce proxima consulibus sacrificio uel 
expiaturis, si posset auerti, uel, si certum deorum 
etiam monitu uisum foret, exsecuturis hostiarum 
exta somnio congruerunt, conuenitque inter eos, 
cuius cornu prius laborare coepisset, ut is capite suo 
fata patriae lueret. quae neutro reformidante
Decium depoposcerunt.

Sequitur aeque ad publicam religionem
pertinens somnium. cum plebeis quidam ludis pater
familias per circum Flaminium, prius quam pompa
induceretur, seruum suum uerberibus mulcatum sub 
furca ad supplicium egisset, T . Latinio homini ex 
plebe Iuppiter in quiete praecepit ut consulibus
diceret sibi praesultorem ludis circensibus proximis 
non placuisse: quae res nisi adtenta ludorum
instauratione expiata esset, secuturum non mediocre 
urbis periculum. ille ueritus ne cum aliquo incommodo 
suo religione summum implicaret imperium,
silentium egit, e uestigioque filius eius subita ui morbi 
correptus interiit. ipse etiam per quietem ab eodem 
deo interrogatus an satis magnam poenam neglecti 
imperii sui pependisset, in proposito perseuerans 
debilitate corporis solutus est ac tum demum ex 
consilio amicorum lecticula ad tribunal consulum et 
inde ad senatum perlatus ordine totius casus sui
exposito magna cum omnium admiratione recuperata 
membrorum firmitate pedibus domum rediit.

Ac ne illud quidem inuoluendum silentio.
inimicorum conspiratione urbe pulsus M. Cicero, cum 
in uilla quadam campi Atinatis deuersaretur, animo 
in somnum profuso per loca deserta et inuias
regiones uaganti sibi C. Marium consulatus ornatum
insignibus putauit obuium factum, interrogantem eum 
quid ita tam tristi uultu incerto itinere ferretur. 
audito deinde casu, quo conflictabatur, conprehendisse 
dexteram suam ac se proximo lictori in
monumentum ipsius ducendum tradidisse, quod diceret ibi 
esse ei laetioris status spem repositam. nec aliter 
euenit: nam in aede Iouis Mariana senatus
consultum de reditu est eius factum.

C. autem Graccho inminentis casus atrocitas 
palam atque aperte per quietem denuntiata est: 
somno enim pressus Tiberii Gracchi fratris effigiem 
uidit dicentis sibi nulla ratione eum uitare posse ne 
eo fato non periret, quo ipse occidisset. id ex Graccho 
prius quam tribunatum, in quo fraternum exitum
habuit, iniret multi audierunt. Caelius etiam certus 
Romanae historiae auctor sermonem de ea re ad 
suas aures illo adhuc uiuo peruenisse scribit.

Vincit huiusce somni dirum aspectum quod 
insequitur. apud Actium M. Antonii fractis opibus 
Cassius Parmensis, qui partes eius secutus fuerat, 
Athenas confugit. ubi concubia nocte cum
sollicitudinibus et curis mente sopita in lectulo iaceret,
existimauit ad se uenire hominem ingentis
magnitudinis, coloris nigri, squalidum barba et capillo inmisso, 
interrogatumque quisnam esset respondisse kako\n 
dai/mona . perterritus deinde taetro uisu et nomine 
horrendo seruos inclamauit sciscitatusque est ecquem 
talis habitus aut intrantem cubiculum aut
exeuntem uidissent. quibus adfirmantibus neminem illuc 
accessisse, iterum se quieti et somno dedit, atque
eadem animo eius obuersata species est. itaque fugato 
somno lumen intro ferri iussit puerosque a se
discedere uetuit. inter hanc noctem et supplicium capitis, 
quo eum Caesar adfecit, paruulum admodum
temporis intercessit.

Propioribus tamen, ut ita dicam, lineis Haterii 
Rufi equitis Romani somnium certo euentu
admotum est. qui, cum gladiatorium munus Syracusis 
ederetur, inter quietem retiari se manu confodi
uidit idque postero die in spectaculo consessoribus 
narrauit. incidit deinde ut proximo ab equite loco 
retiarius cum murmillone introduceretur. cuius cum 
faciem uidisset, isdem dixit ab illo retiario trucidari 
putasse protinusque inde discedere uoluit. illi
sermone suo metu eius discusso causam exitii misero 
attulerunt: retiarius enim in eum locum conpulso 
murmillone et abiecto, dum iacentem ferire conatur, 
traiectum gladio Haterium interemit.

Hannibalis quoque ut detestandum
Romano sanguini, ita certae praedictionis somnium, 
cuius non uigiliae tantum sed etiam ipsa quies
hostilis imperio nostro fuit: hausit enim proposito et 
uotis suis conuenientem imaginem existimauitque 
missum sibi ab Ioue mortali specie excelsiorem 
iuuenem inuadendae Italiae ducem. cuius monitu 
primo uestigia nullam in partem deflexis secutus
oculis, mox humani ingenii prona uoluntate uetita
scrutandi pone respiciens animaduertit inmensae
magnitudinis serpentem concitato impetu omne, quidquid 
obuium fuerat, proterentem postque eam magno 
cum caeli fragore erumpentes nimbos lucemque
caliginosis inuolutam tenebris. adtonitus deinde
quidnam id esset monstri et quid portenderet
interrogauit. hic dux 'Italiae uides' inquit 'uastitatem: 
proinde sile et cetera tacitis permitte fatis'.

Quam bene Macedoniae rex Alexander per 
quietem uisa imagine praemonitus erat ut uitae suae 
custos esset diligentior, si eum cauendi etiam
periculi consilio fortuna instruere uoluisset: namque 
Cassandri pestiferam sibi dexteram somnio prius
cognouit quam exitu sensit: existimauit enim ab illo 
se interfici, cum eum numquam uidisset. interposito 
deinde tempore postquam in conspectum uenit,
nocturni metus patefacta imagine, ut Antipatri filium 
esse cognouit, adiecto uersu Graeco, qui fidem
somniorum eleuat, praeparati iam aduersus caput suum 
ueneficii, quo occidisse Cassandri manu creditur,
suspicionem animo repulit.

Longe indulgentius dii in poeta Simonide, 
cuius salutarem inter quietem admonitionem consilii 
firmitate roborarunt: is enim, cum ad litus nauem 
appulisset inhumatumque corpus iacens sepulturae 
mandasset, admonitus ab eo ne proximo die
nauigaret, in terra remansit. qui inde soluerant, fluctibus 
et procellis in conspectu eius obruti sunt: ipse 
laetatus est, quod uitam suam somnio quam naui credere 
maluisset. memor autem beneficii elegantissimo
carmine aeternitati consecrauit, melius illi et
diuturnius in animis hominum sepulcrum constituens quam 
in desertis et ignotis harenis struxerat.

Efficax et illa quietis imago, quae Croesi regis 
animum maximo prius metu, deinde etiam dolore 
confecit: nam e duobus filiis et ingeni agilitate et 
corporis dotibus praestantiorem imperiique
successioni destinatum Atym existimauit ferro sibi ereptum. 
itaque quidquid ad euitandam denuntiatae cladis 
acerbitatem pertinebat, nulla ex parte patria cura 
cessauit aduertere. solitus erat iuuenis ad bella
gerenda mitti, domi retentus est: habebat
armamentarium omnis generis telorum copia refertum, id
quoque amoueri iussum: gladio cinctis comitibus utebatur, 
uetiti sunt propius accedere. necessitas tamen
aditum luctui dedit: cum enim ingentis magnitudinis 
aper Olympi montis culta crebra cum agrestium 
strage uastaret inusitatoque malo regium inploratum 
esset auxilium, filius a patre extorsit ut ad eum
opprimendum mitteretur, eo quidem facilius, quod non 
dentis sed ferri saeuitia in metu reponebatur. uerum 
dum acri studio interficiendi suem omnes sunt
intenti, pertinax casus inminentis uiolentia lanceam 
petendae ferae gratia missam in eum detorsit et 
quidem eam potissimum dextram nefariae caedis 
crimine uoluit aspergi, cui tutela filii a patre
mandata erat, quamque Croesus inprudentis homicidii 
sanguine uiolatam hospitalis ueritus deos
supplicem sacrificio expiauerat.

Ne Cyrus quidem superior inuictae fatorum 
necessitatis paruulum argumentum est. cuius ortus 
ad imperium totius Asiae spectantis maternus auus 
Astyages duo praenuntios somnii frustra discutere 
temptauit, Mandanen filiam suam, quod in quiete 
uiderat urinam eius omnes Asiaticas gentes
inundasse, non Medorum excellentissimo, ne in eius
familiam regni decus transferretur, sed Persarum
modicae fortunae uiro conlocando natumque Cyrum 
exponi iubendo, quia similiter quietis temporibus 
existimauerat genitali parte Mandanes e natam uitem 
eo usque creuisse, donec cunctas dominationis suae 
partes inumbraret: frustratus est enim se ipse
nepotis felicitatem caelestium iudicio destinatam
humanis consiliis inpedire conando.

Intra priuatum autem habitum Dionysio
Syracusano adhuc se continente Himerae quaedam non 
obscuri generis femina inter quietem opinione sua 
caelum conscendit atque ibi dem deorum omnium 
lustratis sedibus animaduertit praeualentem uirum 
flaui coloris, lentiginosi oris, ferreis catenis uinctum, 
Iouis solio pedibusque subiectum, interrogatoque
iuuene, quo considerandi caeli duce fuerat usa,
quisnam esset, audiit illum Siciliae atque Italiae dirum 
esse fatum solutumque uinculis multis urbibus
exitio futurum. quod somnium postero die sermone 
uulgauit. postquam deinde Dionysium inimica
Syracusarum libertati capitibusque insontium infesta
fortuna caelesti custodia libertatum uelut fulmen aliquod 
otio ac tranquillitati iniecit, Himeraeorum moenia 
inter effusam ad officium et spectaculum eius
turbam intrantem ut aspexit, hunc esse, quem in quiete 
uiderat, uociferata est. id cognitum tyranno causam 
tollendae mulieris dedit.

Tutioris somni mater eiusdem Dionysi. quae, 
cum eum conceptum utero haberet, parere uisa est 
Satyriscum consultoque prodigiorum interprete
clarissimum ac potentissimum Grai sanguinis futurum 
certo cum euentu cognouit.

At Karthaginiensium dux Hamilcar, cum
obsideret Syracusas, inter somnum exaudisse uocem
credidit nuntiantem futurum ut proximo die in ea urbe 
cenaret. laetus igitur perinde ac diuinitus promissa 
uictoria exercitum pugnae conparabat. in quo inter 
Siculos et Poenos orta dissensione, castris eius
Syracusani subita inruptione oppressis ipsum intra
moenia sua uinctum pertraxerunt. ita magis spe quam 
somnio deceptus cenauit Syracusis captiuus, non, ut 
animo praesumpserat, uictor.

Alcibiades quoque miserabilem exitum suum 
haud fallaci nocturna imagine speculatus est: quo 
enim pallio amicae suae dormiens opertum se
uiderat, interfectus et insepultus iacens contectus est.

Proximum somnium etsi paulo est longius, 
propter nimiam tamen euidentiam ne omittatur
impetrat. duo familiares Arcades iter una facientes 
Megaram uenerunt, quorum alter se ad hospitem 
contulit, alter in tabernam meritoriam deuertit. is, 
qui in hospitio erat, uidit in somnis comitem suum 
orantem ut sibi coponis insidiis circumuento
subueniret: posse enim celeri eius adcursu se inminenti 
periculo subtrahi. quo uiso excitatus prosiluit
tabernamque, in qua is deuersabatur, petere conatus est. 
pestifero deinde fato eius humanissimum
propositum tamquam superuacuum damnauit et lectum ac 
somnum repetiit. tunc idem ei saucius oblatus
obsecrauit ut, quoniam uitae suae auxilium ferre
neglexisset, neci saltem ultionem non negaret: corpus 
enim suum a caupone trucidatum tum maxime
plaustro ferri ad portam stercore coopertum. tam
constantibus familiaris precibus conpulsus protinus ad 
portam cucurrit et plaustrum, quod in quiete
demonstratum erat, conprehendit cauponemque ad capitale 
supplicium perduxit.

DE MIRACVLIS 
 Multa etiam interdiu et uigilantibus acciderunt 
perinde ac tenebrarum somnique nube inuoluta. quae, 
quia unde manauerint aut qua ratione constiterint 
dinoscere arduum est, merito miracula uocentur. 
quorum e magno aceruo in primis illud occurrit.

Cum apud lacum Regillum A. Postumius
dictator et Tusculanorum dux Mamilius Octauius magnis 
uiribus inter se concurrerent ac neutra acies
aliquamdiu pedem referret, Castor ac Pollux
Romanarum partium propugnatores uisi hostiles copias
penitus fuderunt. 
 Item bello Macedonico P. Vatinius Reatinae 
praefecturae uir noctu urbem petens existimauit 
duos iuuenes excellentis formae albis equis
residentes obuios sibi factos nuntiare die, qui praeterierat, 
Persen regem a Paulo captum. quod cum senatui 
indicasset, tamquam maiestatis eius et amplitudinis 
uano sermone contemptor in carcerem coniectus, 
postquam Pauli litteris illo die Persen captum
apparuit, et custodia liberatus et insuper agro ac
uacatione donatus est. Castorem uero et Pollucem etiam 
illo tempore pro imperio populi Romani excubuisse 
cognitum est, quo ad lacum Iuturnae suum
equorumque sudorem abluentis uisi sunt, iunctaque fonti 
aedis eorum nullius hominum manu reserata patuit.

Sed ut ceterorum quoque deorum propensum 
huic urbi numen exequamur, triennio continuo
uexata pestilentia ciuitas nostra, cum finem tanti et 
tam diutini mali neque diuina misericordia neque 
humano auxilio inponi uideret, cura sacerdotum
inspectis Sibyllinis libris animaduertit non aliter
pristinam recuperari salubritatem posse quam si ab
Epidauro Aesculapius esset accersitus. itaque eo legatis 
missis unicam fatalis remedii opem auctoritate sua, 
quae iam in terris erat amplissima, impetraturam se 
credidit. neque eam opinio decepit: pari namque 
studio petitum ac promissum est praesidium, e
uestigioque Epidauri Romanorum legatos in templum 
Aesculapii, quod ab eorum urbe v passuum distat, 
perductos ut quidquid inde salubre patriae laturos se 
existimassent pro suo iure sumerent benignissime 
inuitauerunt. quorum tam promtam indulgentiam 
numen ipsius dei subsecutum uerba mortalium
caelesti obsequio conprobauit: si quidem is anguis, quem 
Epidauri raro, sed numquam sine magno ipsorum 
bono uisum in modum Aesculapii uenerati fuerant, 
per urbis celeberrimas partes mitibus oculis et leni 
tractu labi coepit triduoque inter religiosam omnium 
admirationem conspectus haud dubiam prae se
adpetitae clarioris sedis alacritatem ferens ad triremem 
Romanam perrexit pauentibusque inusitato
spectaculo nautis eo conscendit, ubi Q. Ogulni legati
tabernaculum erat, inque multiplicem orbem per
summam quietem est conuolutus. tum legati perinde 
atque exoptatae rei conpotes expleta gratiarum 
actione cultuque anguis a peritis excepto laeti inde 
soluerunt, ac prosperam emensi nauigationem
postquam Antium appulerunt, anguis, qui ubique in 
nauigio remanserat, prolapsus in uestibulo aedis 
Aesculapii murto frequentibus ramis diffusae
superimminentem excelsae altitudinis palmam
circumdedit perque tres dies, positis quibus uesci solebat, 
non sine magno metu legatorum ne inde in triremem 
reuerti nollet, Antiensis templi hospitio usus, urbi 
se nostrae aduehendum restituit atque in ripam
Tiberis egressis legatis in insulam, ubi templum
dicatum est, tranauit aduentuque suo tempestatem, cui 
remedio quaesitus erat, dispulit.

Nec minus uoluntarius in urbem nostram
Iunonis transitus. captis a Furio Camillo Veis milites 
iussu imperatoris simulacrum Iunonis Monetae, quod 
ibi praecipua religione cultum erat, in urbem
translaturi sede sua mouere conabantur. quorum ab uno 
per iocum interrogata dea an Romam migrare uellet, 
uelle se respondit. hac uoce audita lusus in
admirationem uersus est, iamque non simulacrum, sed ipsam 
caelo Iunonem petitam portare se credentes laeti in 
ea parte montis Auentini, in qua nunc templum eius 
cernimus, collocauerunt.

Fortunae etiam Muliebris simulacrum, quod 
est Latina uia ad quartum miliarium, eo tempore 
cum aede sua consecratum, quo Coriolanum ab
excidio urbis maternae preces reppulerunt, non semel 
sed bis locutum constitit † prius his uerbis: 'rite 
me, matronae, dedistis riteque dedicastis'.

Valerio autem Publicola consule, qui post
exactos reges bellum cum Veientibus et Etruscis
gessit, illis Tarquinio pristinum imperium restituere, 
Romanis nuper partam libertatem retinere
cupientibus, Etruscis et Tarquinio in cornu dextro proelio 
superioribus tantus terror subito incessit, ut non 
solum uictores ipsi profugerent, sed etiam pauoris 
sui consortes secum Veientes traherent. cuius rei pro 
argumento miraculum adicitur, ingens repente uox e 
proxima silua Arsia, quae ore Siluani in hunc paene 
modum missa traditur: 'uno plus e Tuscis cadent, 
Romanus exercitus uictor abibit'. miram dicti fidem 
digesta numero cadauera exhibuere.

Quid? Martis auxilium, quo uictoriam
Romanorum adiuuit, nonne memoria celebrandum est? 
cum Bruttii atque Lucani odio incitatissimo
maximisque uiribus Thurinae urbis peterent excidium ac 
praecipuo studio incolumitatem C. Fabricius
Luscinus consul protegeret, resque ancipiti euentu conlatis 
unum in locum utriusque partis copiis gereretur, 
non audentibus Romanis proelium ingredi eximiae 
magnitudinis iuuenis primum eos hortari ad
capessendam fortitudinem coepit. deinde, ubi tardiores 
animaduertit, arreptis scalis per mediam hostium 
aciem ad contraria castra euasit et admotis uallum 
conscendit. inde uoce ingenti clamitans factum
uictoriae gradum et nostros ad aliena castra capienda 
et Lucanos Bruttiosque ad sua defendenda illuc
traxit, ubi conferti dubio certamine terebantur. sed 
idem inpulsu armorum suorum prostratos hostes
iugulandos capiendosque Romanis tradidit: XX enim 
milia caesa, quinque cum Statio Statilio duce
utriusque gentis et tribus atque XX militaribus signis capta 
sunt. postero die cum consul inter honorandos, 
quorum strenua opera fuerat usus, uallarem coronam 
ei se seruare dixisset, a quo castra erant oppressa, 
nec inueniretur qui id praemium peteret, cognitum 
pariter atque creditum est Martem patrem tunc
populo suo adfuisse. inter cetera huiusce rei manifesta 
indicia galea quoque duabus distincta pinnis, qua 
caeleste caput tectum fuerat, argumentum praebuit. 
itaque Fabricii edicto supplicatio Marti est habita 
et a laureatis militibus magna cum animorum
laetitia oblati auxilii testimonium ei est redditum.

Referam nunc quod suo saeculo cognitum
manauit ad posteros, penetrales deos Aeneam Troia 
aduectos Lauini conlocasse: inde ab Ascanio filio 
eius Albam, quam ipse condiderat, translatos
pristinum sacrarium repetisse, et quia id humana manu 
factum existimari poterat, relatos Albam uoluntatem 
suam altero transitu significasse. nec me praeterit 
de motu et uoce deorum inmortalium humanis oculis 
auribusque percepto quam in ancipiti opinione
aestimatio uersetur, sed quia non noua dicuntur, sed 
tradita repetuntur, fidem auctores uindicent: nostrum 
est inclitis litterarum monumentis consecrata perinde 
ac uera non refugisse.

Facta mentione urbis, e qua primordia
ciuitas nostra traxit, diuus Iulius fausta proles eius se 
nobis offert. quem C. Cassius numquam sine
praefatione publici parricidii nominandus, cum in acie 
Philippensi ardentissimo animo perstaret, uidit
humano habitu augustiorem, purpureo paludamento 
amictum, minaci uultu et concitato equo in se 
impetum facientem. quo aspectu perterritus tergum 
hosti dedit uoce illa prius emissa: 'quid enim
amplius agam, si occidisse parum est?' non occideras 
tu quidem, Cassi, Caesarem, neque enim ulla
extingui diuinitas potest, sed mortali adhuc corpore
utentem uiolando meruisti ut tam infestum haberes deum.

Iam quod L. Lentulus litus praenauigans, in 
quo Cn. Pompei Magni perfidia Ptolomaei regis
interempti corpus concisae scaphae lignis
conburebatur, ignarus casus eius, cum ipsi Fortunae
erubescendum rogum uidisset, conmilitonibus dixit 'qui 
scimus an hac flamma Cn. Pompeius cremetur?'
diuinitus missae uocis miraculum est.

Atque hoc quidem hominis et casu, illud 
tantum non ore ipsius Apollinis editum, quo Appii 
interitum ueridica Pythicae uaticinationis fides
praecucurrit. is bello ciuili, quo se Cn. Pompeius a
Caesaris concordia pestifero sibi nec rei publicae utili 
consilio abruperat, euentum grauissimi motus
explorare cupiens, uiribus imperii—namque Achaiae 
praeerat—antistitem Delphicae cortinae in intimam 
sacri specus partem descendere coegit, unde ut
certae consulentibus sortes petuntur, ita nimius diuini 
spiritus haustus reddentibus pestifer existit. igitur 
inpulsu capti numinis instincta uirgo horrendo sono 
uocis Appio inter obscuras uerborum ambages fata 
cecinit: 'nihil' enim inquit 'ad te hoc, Romane, 
bellum: Euboeae coela obtinebis'. at is ratus
consiliis se Apollinis moneri ne illi discrimini interesset, 
in eam regionem secessit, quae inter Rhamnunta, 
nobilem Attici soli partem, Carystumque Chalcidico 
freto uicinam interiacens Coelae Euboeae nomen 
obtinet, ubi ante Pharsalicum certamen morbo
consumptus praedictum a deo locum sepultura possedit.

Sunt et illa miraculorum loco, quod deusto 
sacrario Saliorum nihil in eo praeter lituum Romuli 
integrum repertum est: quod Serui Tulli statua, cum 
aedis Fortunae conflagrasset, inuiolata mansit: quod 
Quintae Claudiae statua in uestibulo templi Matris 
deum posita bis ea aede incendio consumpta, prius 
P. Nasica Scipione et L. Bestia, ite ru m M.
Seruilio L. Lamia consulibus, in sua basi flammis
intacta stetit.

Aliquid admirationis ciuitati nostrae Acilii 
etiam Auiolae rogus adtulit, qui et a medicis et a 
domesticis mortuus creditus, cum aliquamdiu domi 
iacuisset, elatus, postquam corpus eius ignis
corripuit, uiuere se proclamauit auxiliumque paedagogi 
sui—nam is solus ibi remanserat—inuocauit, sed 
iam flammis circumdatus fato subtrahi non potuit. 
 L. quoque Lamiae praetorio uiro aeque uocem 
fuisse super rogum constitit.

Quae minus admirabilia fere Eris
Pamphyli casus facit, quem Plato scribit inter eos, qui 
in acie ceciderant, X diebus iacuisse, biduoque post 
quam inde sublatus esset, inpositum rogo reuixisse 
ac mira quaedam tempore mortis uisa narrasse.

Et quoniam ad externa transgressi sumus, 
quidam Athenis uir eruditissimus, cum ictum lapidis 
capite excepisset, cetera omnia tenacissima memoria 
retinens litterarum tantum modo, quibus praecipue 
inseruierat, oblitus est. dirum malignumque uulnus 
in animo percussi quasi de industria scrutatis
sensibus in eum potissimum, quo maxime laetabatur, et 
acerbitate nocendi erupit, singularem doctrinam
hominis pleno inuidiae funere efferendo. cui si talibus 
studiis perfrui fas non erat, utilius aliquando fuit ad 
illa aditum non impetrasse quam iam percepta eorum 
dulcedine caruisse.

Miserabilior tamen sequentis casus narratio: 
Nausimenis enim Atheniensis uxor, cum fili ac filiae 
suae stupro interuenisset, inopinati monstri perculsa 
conspectu et in praesens tempus ad indignandum 
et in posterum ad loquendum obmutuit. illi nefarium 
concubitum uoluntaria morte pensarunt.

Hoc modo fortuna saeuiens uocem ademit, illo 
propitia dona ui t. Echecles Samius athleta mutus, 
cum ei uictoriae, quam adeptus erat, titulus et 
praemium eriperetur, indignatione accensus uocalis 
euasit.

Gorgiae quoque Epirotae fortis et clari uiri 
origo admirabilis fuit , quod in funere matris suae 
utero elapsus inopinato uagitu suo lectum ferentes 
consistere coegit nouumque spectaculum patriae 
praebuit, tantum non ex ipso genetricis rogo lucem 
et cunas adsecutus: eodem enim momento temporis 
altera iam fato functa pe perit, alter ante elatus quam 
natus est.

Diuinae fortunae uulnus Pheraeo Iasoni 
exitii eius cupidus intulit: nam cum inter insidias 
gladio eum percussisset, uomicam, quae a nullo 
medicorum sanari potuerat, ita rupit, ut hominem 
pestifero malo liberaret.

Aeque dis inmortalibus acceptus Simonides, 
cuius salus ab inminenti † officio defensa ruinae 
quoque subtracta est: cenanti enim apud Scopam 
Crannone, quod est in Thessalia oppidum,
nuntiatum est duos iuuenes ad ianuam uenisse magnopere 
rogantes ut ad eos continuo prodiret. ad quos
egressus neminem repperit ibi. ceterum eo momento 
temporis triclinium, in quo Scopas epulabatur,
conlapsum et ipsum et omnes conuiuas oppressit. quid hac 
felicitate locupletius, quam nec mare nec terra
saeuiens extinguere ualuit!

Non inuitus huic subnecto Daphniten, ne quis 
ignoret quantum interfuerit cecinisse deorum laudes 
et numen obtrectasse. hic, cum eius studii esset, 
cuius professores sophistae uocantur, ineptae et
mordacis opinationis, Apollinem Delphis inridendi causa 
consuluit an equum inuenire posset, cum omnino 
nullum habuisset. cuius ex oraculo reddita uox est, 
inuenturum equum, sed ut eo proturbatus periret. 
inde cum iocabundus quasi delusa sacrarum sortium 
fide reuerte re tur, incidit in regem Attalum saepe 
numero a se contumeliosis dictis absentem
lacessitum, eiusque iussu saxo, cui nomen erat Equi, 
praecipitatus ad deos usque cauillandos dementis 
animi iusta supplicia pependit.

Eodem oraculo Macedonum rex Philippus
admonitus ut a quadrigae uiolentia salutem suam
custodiret, toto regno disiungi currus iussit eumque 
locum, qui in Boeotia Quadriga uocatur, semper 
uitauit. nec tamen denuntiatum periculi genus
effugit: nam Pausanias in capulo gladii, quo eum
occidit, quadrigam habuit caelatam.

Quae tam pertinax necessitas in patre filio 
Alexandro consimilis apparuit: si quidem Callanus 
Indus sua sponte se ardenti rogo superiecturus,
interpellatus ab eo ecquid aut mandaret aut dicere 
uellet, 'breui te' inquit 'uidebo': nec id sine causa, 
quia uoluntarium eius e uita excessum rapida mors 
Alexandri subsecuta est.

Regios interitus magnitudine miraculi
remigis casus aequat, quem in hexere Tyriorum
sentinam haurientem cum e naui fluctus abiecisset, altero 
latere repercussum contrarius fluctus in nauem
retulit. itaque miseri simul ac felicis conplorationi 
permixta fuit gratulatio.

Quid? illa nonne ludibria naturae in
corporibus humanis fuisse credenda sunt, tolerabilia
quidem, quia saeuitia caruerunt, ceterum et ipsa
miraculis adnumeranda? nam et Prusiae regis Bith yn iae 
filius eodem nomine quo pater pro superiore ordine 
dentium unum os aequaliter extentum habuit nec 
ad speciem deforme neque ad usum ulla ex parte 
incommodum. 
 8

Mitridatis uero regis filia
Drypetine, Laodice regina nata, duplici ordine dentium 
deformis admodum comes fugae patris a Pompeio 
deuicti fuit. 
 8

Ne illius quidem paruae admirationis 
 Strabonis oculi, quem constat tam certa acie luminum 
usum esse, ut a Lilybaeo portum Karthaginiensium 
egredientes classes intueretur. 
 8

Oculis eius
admirabilius Aristomenis Messeni cor, quod 
Athenienses ob eximiam calliditatem exectum pilis refertum 
inuenerunt, cum eum aliquotiens captum et astutia 
elapsum cepissent. 
 8

Et poeta Antipater Sidonius 
omnibus annis uno tantum modo die, quo genitus 
erat, febri inplicabatur, cumque ad ultimam aetatem 
peruenisset, natali suo certo illo circuitu morbi
consumptus est.

Hoc loco apte referuntur Polystratus et
Hippoclides philosophi, eodem die nati, eiusdem
praeceptoris Epicuri sectam secuti, patrimonii etiam
possidendi habendaeque scholae communione coniuncti 
eodemque momento temporis ultima senectute
extincti. tantam et tam aequalem fortunae pariter atque 
amicitiae societatem quis non ipsius caelestis
Concordiae sinu genitam, nutritam et finitam putet?

Quapropter haec potissimum aut in liberis 
potentissimorum regum aut in rege clarissimo aut 
in uate ingenii florentis aut in uiris eruditissimis 
aut in homine sortis ignotae , ne ipsa quidem, 
omnis bonae malaeque materiae fecunda artifex,
rationem rerum natura reddiderit: non magis quam 
quid ita siluestres capreas Cretae genitas tantopere 
dilexerit, quas sagittis confixas ad salutare auxilium 
herbae dictamni tantum non suis manibus deducit 
efficitque ut comesta ea continuo et tela et uim 
ueneni uulneribus respuant: aut in Cephalania
insula, cum omnia ubique pecora haustu aquae
cotidie recreentur, capras maiore ex parte anni ore 
aperto ex alto uentos recipientes sitim suam sedare 
instituerit: aut quapropter Crotonae in templo
Iunonis Laciniae aram ad omnes uentos inmobili cinere 
donauerit: potissimumue quare alteram in
Macedonia, alteram in Caleno agro aquam proprietatem 
uini, qua homines inebrientur, possidere uoluerit. 
non admiratione ista, sed memoria prosequi
debemus, cum sciamus recte ab ea plurimum licentiae 
uindicari, penes quam infinitus cuncta gignendi 
labor consistit.

Quae quia supra usitatam rationem excedentia 
attigimus, serpentis quoque a T. Liuio curiose
pariter ac facunde relatae fiat mentio: is enim ait in 
Africa apud Bagradam flumen tantae
magnitudinis fuisse, ut Atilii Reguli exercitum usu amnis 
prohiberet, multisque militibus ingenti ore correptis, 
conpluribus caudae uoluminibus elisis, cum telorum 
iactu perforari nequiret, ad ultimum ballistarum 
tormentis undique petitam silicum crebris et
ponderosis uerberibus procubuisse omnibusque et
cohortibus et legionibus ipsa Karthagine uisam
terribiliorem, atque etiam cruore suo gurgitibus inbutis 
corporisque iacentis pestifero adflatu uicina regione 
polluta Romana inde summouisse castra. adicit beluae 
corium centum et uiginti pedum in urbem missum.

Diues et praepotens naturae regnum scrutatus 
iniciam stilum qua nostrae urbis qua exterarum
gentium priscis ac memorabilibus institutis: opus est 
enim cognosci huiusce uitae, quam sub optimo
principe felicem agimus, quaenam fuerint elementa, ut 
eorum quoque respectus aliquid praesentibus
moribus prosit.

DE INSTITVTIS ANTIQVIS 
 Apud antiquos non solum publice, sed etiam 
priuatim nihil gerebatur nisi auspicio prius sumpto. 
quo ex more nuptiis etiam nunc auspices
interponuntur, qui, quamuis auspicia petere desierint, ipso 
tamen nomine ueteris consuetudinis uestigia
usurpantur.

Feminae cum uiris cubantibus sedentes
cenitabant. quae consuetudo ex hominum conuictu ad 
diuina penetrauit: nam Iouis epulo ipse in lectulum, 
Iuno et Minerua in sellas ad cenam inuitabantur. 
quod genus seueritatis aetas nostra diligentius in 
Capitolio quam in suis domibus conseruat, uidelicet 
quia magis ad rem pertinet dearum quam mulierum 
disciplinam contineri.

Quae uno contentae matrimonio fuerant
corona pudicitiae honorabantur: existimabant enim 
eum praecipue matronae sincera fide incorruptum 
esse animum, qui depositae uirginitatis cubile in 
publicum egredi nesciret, multorum matrimoniorum 
experientiam quasi legitimae cuiusdam
intemperantiae signum esse credentes.

Repudium inter uxorem et uirum a condita 
urbe usque ad centesimum et quinquagesimum
annum nullum intercessit. primus autem Sp. Caruilius 
uxorem sterilitatis causa dimisit. qui, quamquam
tolerabili ratione motus uidebatur, reprehensione tamen 
non caruit, quia ne cupiditatem quidem liberorum 
coniugali fidei praeponi debuisse arbitrabantur.

Sed quo matronale decus uerecundiae
munimento tutius esset, in ius uocanti matronam corpus 
eius adtingere non permiserunt, ut inuiolata manus 
alienae tactu stola relinqueretur. 
 Vini usus olim Romanis feminis ignotus fuit, ne 
scilicet in aliquod dedecus prolaberentur, quia
proximus a Libero patre intemperantiae gradus ad 
inconcessam uenerem esse consueuit. ceterum ut non 
tristis earum et horrida pudicitia, sed et honesto 
comitatis genere temperata esset,—indulgentibus 
namque maritis et auro abundanti et multa purpura 
usae sunt—quo formam suam concinniorem
efficerent, summa cum diligentia capillos cinere
rutilarunt: nulli enim tunc subsessorum alienorum
matrimoniorum oculi metuebantur, sed pariter et uidere 
sancte et aspici mutuo pudore custodiebatur.

Quotiens uero inter uirum et uxorem aliquid 
iurgi intercesserat, in sacellum deae Viriplacae, quod 
est in Palatio, ueniebant et ibi inuicem locuti quae 
uoluerant contentione animorum deposita concordes 
reuertebantur. dea nomen hoc a placandis uiris fertur 
adsecuta, ueneranda quidem et nescio an praecipuis 
et exquisitis sacrificiis colenda utpote cotidianae 
ac domesticae pacis custos, in pari iugo caritatis 
ipsa sui appellatione uirorum maiestati debitum a 
feminis reddens honorem.

Huius modi inter coniuges uerecundia: quid, 
inter ceteras necessitudines nonne apparet
consentanea? nam ut minimo indicio maximam uim eius 
significem, aliquandiu nec pater cum filio pubere 
nec socer cum genero lauabatur. manifestum igitur 
est tantum religionis sanguini et adfinitati quantum 
ipsis dis inmortalibus tributum, quia inter ista tam 
sancta uincula non magis quam in aliquo sacrato 
loco nudare se ne fas esse credebatur.

Conuiuium etiam sollemne maiores 
instituerunt idque caristia appellauerunt, cui praeter
cognatos et adfines nemo interponebatur, ut, si qua inter 
necessarias personas querella esset orta, apud sacra 
mensae et inter hilaritatem animorum et fautoribus 
concordiae adhibitis tolleretur.

Senectuti iuuenta ita cumulatum et
circumspectum honorem reddebat, tamquam maiores natu 
adulescentium communes patres essent. quocirca
iuuenes senatus die utique aliquem ex patribus
conscriptis aut propinquum aut paternum amicum ad 
curiam deducebant adfixique ualuis expectabant,
donec reducendi etiam officio fungerentur. qua quidem 
uoluntaria statione et corpora et animos ad publica 
officia inpigre sustinenda roborabant breuique
processurarum in lucem uirtutum suarum uerecunda 
laboris meditatione ipsi doctores erant. 
 Inuitati ad cenam diligenter quaerebant quinam 
ei conuiuio essent interfuturi, ne seniorum
aduentum discubitu praecurrerent, sublataque mensa priores 
consurgere et abire patiebantur. ex quibus apparet 
cenae quoque tempore quam parco et quam modesto 
sermone his praesentibus soliti sint uti.

Maiores natu in conuiuiis ad tibias egregia 
superiorum opera carmine conprehensa † pangebant, 
quo ad ea imitanda iuuentutem alacriorem redderent. 
quid hoc splendidius, quid etiam utilius certamine? 
pubertas canis suum decus reddebat, defuncta uiri 
cursu aetas ingredientes actuosam uitam feruoris 
nutrimentis prosequebatur. quas Athenas, quam 
scholam, quae alienigena studia huic domesticae
disciplinae praetulerim? inde oriebantur Camilli,
Scipiones, Fabricii, Marcelli, Fabii, ac ne singula
imperii nostri lumina simul percurrendo sim longior, 
inde, inquam, caeli clarissima pars, diui fulserunt 
Caesares.

Adeo autem magna caritate patriae
tenebantur, ut arcana consilia patrum conscriptorum 
multis saeculis nemo senator enuntiauerit. Q. Fabius 
Maximus tantum modo, et is ipse per inprudentiam, 
de tertio Punico bello indicendo quod secr et o in 
curia erat actum P. Crasso rus petens domum
reuertenti in itinere narrauit, memor eum triennio 
ante quaestorem factum, ignarus nondum a
censoribus in ordinem senatorium allectum, quo uno 
modo etiam iis, qui iam honores gesserant, aditus 
in curiam dabatur. sed quamuis honestus error Fabii 
esset, uehementer tamen a consulibus obiurgatus 
est: numquam enim taciturnitatem, optimum ac 
tutissimum administrandarum rerum uinculum,
labefactari uolebant. 
 Ergo, cum Asiae rex Eumenes amantissimus
nostrae urbis bellum a Perse aduersus populum
Romanum conparari senatui nuntiasset, non ante sciri 
potuit quid aut ille locutus esset aut patres
respondissent quam captum Persen cognitum est. fidum 
erat et altum rei publicae pectus curia silentique 
salubritate munitum et uallatum undique, cuius limen 
intrantes abiecta priuata caritate publicam
induebant. itaque non dicam unum, sed neminem audisse 
crederes quod tam multorum auribus fuerat
commissum.

Magistratus uero prisci quantopere suam
populique Romani maiestatem retinentes se gesserint 
hinc cognosci potest, quod inter cetera obtinendae 
grauitatis indicia illud quoque magna cum
perseuerantia custodiebant, ne Graecis umquam nisi latine 
responsa darent. quin etiam ipsos linguae
uolubilitate, qua plurimum ualent, excussa per interpretem 
loqui cogebant non in urbe tantum nostra, sed etiam 
in Graecia et Asia, quo scilicet Latinae uocis honos 
per omnes gentes uenerabilior diffunderetur. nec 
illis deerant studia doctrinae, sed nulla non in re 
pallium togae subici debere arbitrabantur, indignum 
esse existimantes inlecebris et suauitati litterarum 
imperii pondus et auctoritatem donari.

Quapropter non es damnandus rustici rigoris 
crimine, C. Mari, quia gemina lauru coronatam
senectutem tuam, Numidicis et Germanicis inlustrem 
tropaeis, uictor deuictae gentis facundia politiorem 
fieri noluisti, credo, ne alienigena ingenii
exercitatione patrii ritus serus transfuga existeres. quis ergo 
huic consuetudini, qua nunc Graecis actionibus aures 
curiae exurdantur, ianuam patefecit? ut opinor, Molo 
rhetor, qui studia M. Ciceronis acuit: eum namque 
ante omnes exterarum gentium in senatu sine
interprete auditum constat. quem honorem non inmerito 
cepit, quoniam summam uim Romanae eloquentiae 
adiuuerat. conspicuae felicitatis Arpinas m unic ipi um, 
siue litterarum gloriosissimum contemptorem siue 
abundantissimum fontem intueri uelis.

Maxima autem diligentia maiores hunc
morem retinuerunt, ne quis se inter consulem et
proximum lictorem, quamuis officii causa una
progrederetur, interponeret. filio dumtaxat et ei puero ante 
patrem consulem ambulandi ius erat. qui mos adeo 
pertinaciter retentus est, ut Q. Fabius Maximus
quinquies consul, uir et iam pridem summae auctoritatis 
et tunc ultimae senectutis, a filio consule inuitatus 
ut inter se et lictorem procederet, ne hostium
Samnitium turba, ad quorum conloquium descendebant, 
elideretur, facere id noluerit. 
 Idem a senatu legatus ad filium consulem Suessam 
 Pometiam missus, postquam animaduertit eum ad
officium suum extra moenia oppidi processisse, indignatus 
quod ex XI lictoribus nemo se equo descendere
iussisset, plenus irae sedere perseuerauit. quod cum 
filius sensisset, proximo lictori ut sibi appareret
imperauit. cuius uoci continuo Fabius obsecutus 'non 
ego' inquit, 'fili, summum imperium tuum contempsi, 
sed experiri uolui an scires consulem agere: nec 
ignoro quid patriae uenerationi debeatur, uerum
publica instituta priuata pietate potiora iudico'.

Relatis Q. Fabi laudibus offerunt se mirificae 
constantiae uiri, qui legati a senatu Tarentum ad 
res re petendas missi, cum grauissimas ibi iniurias 
accepissent, unus etiam urina respersus esset, in 
theatrum, ut est consuetudo Graeciae, introducti
legationem quibus acceperant uerbis peregerunt. de 
his, quae passi erant, questi non sunt, ne quid ultra 
ac mandatum esset loquerentur, in si tusque
pectoribus eorum antiqui moris respectus dolore, qui ex 
contumelia grauissimus sentitur, conuelli non potuit. 
finem profecto fruendarum opum, quibus ad
inuidiam diu abundaueras, Tarentina ciuitas, quaesisti: 
nam dum horridae uirtutis in se ipsum conixum 
stabilimentum nitore fortunae praesentis inflata
fastidiose aestimas, in praeualidum imperii nostri
mucronem caeca et amens inruisti.

Sed ut a luxu perditis moribus ad seuerissima 
maiorum instituta transgrediar, antea senatus
adsiduam stationem eo loci peragebat, qui hodieque
senaculum appellatur: nec expectabat ut edicto
contraheretur, sed inde citatus protinus in curiam ueniebat, 
ambiguae laudis ciuem existimans, qui debitis rei 
publicae officiis non sua sponte, sed iussus
fungeretur, quia quidquid imperio cogitur exigenti magis 
quam praestanti acceptum refertur.

Illud quoque memoria repetendum est, quod 
tribunis pl. intrare curiam non licebat, ante ualuas 
autem positis subselliis decreta patrum attentissima 
cura examinabant, ut, si qua ex eis improbassent, 
rata esse non sinerent. itaque ueteribus senatus 
consultis C littera subscribi solebat, eaque nota 
significabatur illa tribunos quoque censuisse. qui, 
quamuis pro commodis plebis excubabant inque
imperiis conpescendis occupati erant, instrui tamen ea 
argenteis uasis et anulis aureis publice praebitis
patiebantur, quo talium rerum usu auctoritas
magistratuum esset ornatior.

Quorum quemadmodum maiestas
amplificabatur, ita abstinentia artissime constringebatur:
immolatarum enim ab his hostiarum exta ad quaestores 
aerarii delata uenibant, sacrificiisque populi Romani 
cum deorum immortalium cultus tum etiam
hominum continentia inerat, imperatoribus nostris quam 
sanctas manus habere deberent apud ista altaria 
discentibus: continentiaeque tantum tribuebatur, ut 
multorum aes alienum, quia prouincias sincere
administrauerant, a senatu persolutum sit: nam
quorum opera publicam auctoritatem splendorem suum 
procul obtinuisse uiderant, eorum dignitatem domi 
conlabi indignum sibique deforme esse arbitrabantur.

Equestris uero ordinis iuuentus omnibus annis 
bis urbem spectaculo sui sub magnis auctoribus
celebrabat: Lupercalium enim mos a Romulo et Remo 
inchoatus est tunc, cum laetitia exultantes, quod 
his auus Numitor rex Albanorum eo loco, ubi
educati erant, urbem condere permiserat sub monte 
Palatino, hortatu Faustuli educatoris sui, quem
Euander Arcas consecrauerat, facto sacrificio caesisque 
capris epularum hilaritate ac uino largiore prouecti, 
diuisa pastorali turba, cincti obuios pellibus
immolatarum hostiarum iocantes petiuerunt. cuius
hilaritatis memoria annuo circuitu feriarum repetitur. 
trabeatos uero equites idibus Iuliis Q. Fabius
transuehi instituit. idem censor cum P. Decio seditionis 
finiendae gratia, quam comitia in humillimi cuiusque 
potestatem redacta accenderant, omnem forensem 
turbam in quattuor tantummodo tribus discripsit 
easque urbanas appellauit. quo tam salubri facto uir 
alioquin bellicis operibus excellens Maximus
cognominatus est.

Laudanda etiam populi uerecundia est, qui 
inpigre se laboribus et periculis militiae offerendo 
dabat operam ne imperatoribus capite censos
sacramento rogare esset necesse, quorum nimia inopia 
suspecta erat, ideoque his publica arma non
committebant. sed hanc diutina usurpatione formatam 
consuetudinem C. Marius capite censum legendo
militem abrupit, ciuis alioqui magnificus, sed 
nouitatis suae conscientia uetustati non sane propitius 
memorque, si militaria signa humilitatem spernere 
perseuerarent, se a maligno uirtutum interprete
uelut capite censum imperatorem conpellari posse.
itaque fastidiosum dilectus genus in exercitibus Romanis 
oblitterandum duxit, ne talis notae contagio ad ipsius 
quoque gloriae subgillationem penetraret.

Armorum tractandorum meditatio a P. Rutilio 
consule Cn. Malli collega militibus est tradita: is 
enim nullius ante se imperatoris exemplum secutus 
ex ludo C. Aureli Scauri doctoribus gladiatorum
arcessitis uitandi atque inferendi ictus subtiliorem
rationem legi oni bus ingenerauit uirtutemque arti et 
rursus artem uirtuti miscuit, ut illa impetu huius 
fortior, haec illius scientia cautior fieret.

Velitum usus eo bello primum repertus est, 
quo Capuam Fuluius Flaccus imperator obsedit: nam 
cum equitatui Campanorum crebris excursionibus 
equites nostri, quia numero pauciores erant,
resistere non possent, Q. Nauius centurio e peditibus 
lectos expediti corporis breuibus et incuruis septenis 
armatos hastis, paruo tegumine munitos, ueloci saltu 
iungere se equitantibus et rursus celeri motu delabi 
instituit, quo facilius equestri proelio subiecti
pedites uiros pariter atque equos hostium telis 
incesserent, eaque nouitas pugnae unicum Campanae
perfidiae debilitauit auxilium, ideoque auctori eius Nauio 
honos a duce est habitus.

Proximus a militaribus institutis ad
urbana castra, id est theatra, gradus faciendus est, 
quoniam haec quoque saepe numero animosas acies 
instruxerunt excogitataque cultus deorum et
hominum delectationis causa non sine aliquo pacis rubore 
uoluptatem et religionem ciuili sanguine
scaenicorum portentorum gratia macularunt.

Quae inchoata quidem sunt a Messala et
Cassio censoribus. ceterum auctore P. Scipione Nasica 
omnem apparatum operis eorum subiectum hastae 
uenire placuit, atque etiam senatus consulto cautum 
est ne quis in urbe propiusue passus mille subsellia 
posuisse sedensue ludos spectare uellet, ut scilicet 
remissioni animorum standi uirilitas propria
Romanae gentis nota esset.

Per quingentos autem et quinquaginta et octo 
annos senatus populo mixtus spectaculo ludorum
interfuit. sed hunc morem Atilius Serranus et L.
Scribonius aediles ludos Matri deum facientes,
posterioris Africani sententiam secuti discretis senatus et 
populi locis soluerunt, eaque res auertit uulgi
animum et fauorem Scipionis magnopere quassauit.

Nunc causam instituendorum ludorum ab
origine sua repetam. C. Sulpico Petico C. Licinio
Stolone consulibus intoleranda uis ortae pestilentiae 
ciuitatem nostram a bellicis operibus reuocatam
domestici atque intestini mali cura adflixerat, iamque 
plus in exquisito et nouo cultu religionis quam in 
ullo humano consilio positum opis uidebatur.
itaque placandi caelestis numinis gratia conpositis
carminibus uacuas aures praebuit ad id tempus circensi 
spectaculo contenta, quod primus Romulus raptis 
uirginibus Sabinis Consualium nomine celebrauit. 
uerum, ut est mos hominum paruula initia pertinaci 
studio prosequendi, uenerabilibus erga deos uerbis 
iuuentus rudi atque inconposito motu corporum
iocabunda gestus adiecit, eaque res ludium ex Etruria 
arcessendi causam dedit. cuius decora pernicitas
uetusto ex more Curetum Lydorumque, a quibus Tusci 
originem traxerunt, nouitate grata Romanorum
oculos permulsit, et quia ludius apud eos hister
appellabatur, scaenico nomen histrionis inditum est.
paulatim deinde ludicra ars ad saturarum modos perrepsit, 
a quibus primus omnium poeta Liuius ad fabularum 
argumenta spectantium animos transtulit, isque sui 
operis actor, cum saepius a populo reuocatus uocem 
obtudisset, adhibito pueri ac tibicinis concentu
gesticulationem tacitus peregit. atellani autem ab Oscis 
acciti sunt. quod genus delectationis Italica
seueritate temperatum ideoque uacuum nota est: nam
neque tribu mouetur actor nec a militaribus stipendiis 
repellitur.

Et quia ceteri ludi ipsis appellationibus unde 
trahantur apparet, non absurdum uidetur
saecularibus initium suum, cuius generis minus trita notitia 
est, reddere. Cum ingenti pestilentia urbs agrique 
uastarentur, Valesius uir locuples rusticae uitae
duobus filiis et filia ad desperationem usque medicorum 
laborantibus aquam calidam iis a foco petens,
genibus nixus lares familiares ut puerorum periculum 
in ipsius caput transferrent orauit. orta deinde uox 
est, habiturum eos saluos, si continuo flumine
Tiberi deuectos Tarentum portasset ibique ex Ditis 
patris et Proserpinae ara petita aqua recreasset. eo 
praedicto magnopere confusus, quod et longa et 
periculosa nauigatio imperabatur, spe tamen dubia 
praesentem metum uincente pueros ad ripam Tiberis 
protinus detulit—habitabat enim in uilla sua
propter uicum Sabinae regionis Eretum—ac luntre 
Ostiam petens nocte concubia ad Martium campum 
appulit, sitientibusque aegris succurrere cupiens, igne 
in nauigio non suppetente ex gubernatore cognouit 
haud procul apparere fumum, et ab eo iussus egredi 
Tarentum—id nomen ei loco est—cupide adrepto 
calice aquam flumine haustam eo, unde fumus erat 
obortus, iam laetior pertulit, diuinitus dati remedii 
quasi uestigia quaedam in propinquo nanctum se 
existimans, inque solo magis fumante quam ullas 
ignis habente reliquias, dum tenacius omen
adprehendit, contractis leuibus et quae fors obtulerat 
nutrimentis pertinaci spiritu flammam euocauit
calefactamque aquam pueris bibendam dedit. qua potata 
salutari quiete sopiti diutina ui morbi repente sunt 
liberati patrique indicauerunt uidisse se in somnis 
a nescio quo deorum spongea corpora sua
pertergeri et praecipi ut ad Ditis patris et Proserpinae 
aram, a qua potio ipsis fuerat adlata, furuae hostiae 
immolarentur lectisterniaque ac ludi nocturni fierent. 
is, quod eo loci nullam aram uiderat, desiderari
credens ut a se constitueretur, aram empturus in urbem 
perrexit relictis qui fundamentorum
constituendorum gratia terram ad solidum foderent. hi domini 
imperium exequentes, cum ad xx pedum altitudinem 
humo egesta peruenissent, animaduerterunt aram 
Diti patri Proserpinaeque inscriptam. hoc postquam 
Valesius nuntiante seruo accepit, omisso emendae 
arae proposito hostias nigras, quae antiquitus
furuae dicebantur, Tarenti immolauit ludosque et
lectisternia continuis tribus noctibus, quia totidem filii 
periculo liberati erant, fecit. cuius exemplum
Valerius Publicola, qui primus consul fuit, studio
succurrendi ciuibus secutus apud eandem aram publice 
nuncupatis uotis caesisque atris bubus, Diti
maribus, feminis Proserpinae, lectisternioque ac ludis 
trinoctio factis aram terra, ut ante fuerat, obruit.

Religionem ludorum crescentibus opibus
secuta lautitia est. eius instinctu Q. Catulus Campanam 
imitatus luxuriam primus spectantium consessum 
uelorum umbraculis texit. Cn. Pompeius ante omnes 
aquae per semitas decursu aestiuum minuit
feruorem. Claudius Pulcher scaenam uarietate colorum 
adumbrauit uacuis ante pictura tabulis extentam. 
quam totam argento C. Antonius, auro Petreius, 
ebore Q. Catulus praetexuit. uersatilem fecerunt 
Luculli, argentatis choragiis P. Lentulus Spinther 
adornauit. translatum antea poenicis indutum
tunicis M. Scaurus exquisito genere uestis cultum
induxit. 7. nam gladiatorium munus primum Romae 
datum est in foro boario App. Claudio Q. Fuluio 
consulibus. dederunt Marcus et Decimus filii Bruti 
 Perae funebri memoria patris cineres honorando. 
athletarum certamen a M. Scauri tractum est
munificentia.

Statuam auratam nec in urbe nec in ulla 
parte Italiae quisquam prius aspexit quam a. M'.
Acilio Glabrione equestris patri poneretur in aede
Pietatis. eam autem aedem P. Cornelio Lentulo M.
Baebio Tamphilo consulibus ipse dedicauerat compos uoti 
factus rege Antiocho apud Thermopylas superato.

Ius ciuile per multa saecula inter sacra
caerimoniasque deorum inmortalium abditum solisque 
pontificibus notum Cn. Flauius libertino patre
genitus et scriba, cum ingenti nobilitatis indignatione 
factus aedilis curulis, uulgauit ac fastos paene toto 
foro exposuit. qui, cum ad uisendum aegrum
collegam suum ueniret neque a nobilibus, quorum
frequentia cubiculum erat completum, sedendi loco
reciperetur, sellam curulem adferri iussit et in ea honoris 
pariter atque contemptus sui uindex consedit.

Veneficii quaestio et moribus et legibus 
Romanis ignota conplurium matronarum patefacto 
scelere orta est. quae, cum uiros suos clandestinis 
insidiis ueneno perimerent, unius ancillae indicio 
protractae, pars capitali iudicio damnatae C et
septuaginta numerum expleuerunt.

Tibicinum quoque collegium solet in foro 
uulgi oculos in se conuertere, cum inter publicas 
priuatasque serias actiones personis tecto capite
uariaque ueste uelatum concentus edit. inde tracta
licentia. quondam uetiti in aede Iouis, quod prisco more 
factitauerant, uesci Tibur irati se contulerunt.
quorum ministerio senatus deserta sacra non aequo 
animo ferens per legatos a Tiburtibus petiit ut eos 
gratia sua Romanis templis restituerent. quos illi in 
proposito perseuerantes interposita festae
epulationis simulatione mero somnoque sopitos plaustris in 
urbem deuehendos curauerunt. quibus et honos 
pristinus restitutus et huiusce lusus ius est datum.
personarum usus pudorem circumuentae temulentiae 
causam habet.

Fuit etiam illa simplicitas antiquorum in cibo 
capiendo humanitatis simul et continentiae
certissima index: nam maximis uiris prandere et cenare 
in propatulo uerecundiae non erat. nec sane ullas 
epulas habebant, quas populi oculis subicere
erubescerent. erant adeo continentiae adtenti, ut
frequentior apud eos pultis usus quam panis esset,
ideoque in sacrificiis mola quae uocatur ex farre et sale 
constat. exta farre sparguntur et pullis, quibus 
auspicia petuntur, puls obicitur. primitiis enim et 
libamentis uictus sui deos eo efficacius quo
simplicius placabant.

Et ceteros quidem ad benefaciendum
uenerabantur, Febrem autem ad minus nocendum templis 
colebant, quorum adhuc unum in Palatio, alterum in 
area Marianorum monumentorum, tertium in summa 
parte uici longi extat, in eaque remedia, quae
corporibus aegrorum adnexa fuerant, deferebantur. haec 
ad humanae mentis aestus leniendos cum aliqua 
usus ratione excogitata. ceterum salubritatem suam 
industriae certissimo ac fidelissimo munimento
tuebantur, bonaeque ualitudinis eorum quasi quaedam 
mater erat frugalitas, inimica luxuriosis epulis et 
aliena nimiae uini abundantiae et ab inmoderato 
ueneris usu auersa.

Idem sensit proxi ma maiorum nostorum 
grauitati Spartana ciuitas, quae seuerissimis Lycurgi 
legibus obtemperans aliquamdiu ciuium suorum
oculos a contemplanda Asia retraxit, ne inlecebris eius 
capti ad delicatius uitae genus prolaberentur:
audierant enim inde lautitiam et inmodicos sumptus et 
omnia non necessariae uoluptatis genera fluxisse, 
primosque Ionas unguenti coronarumque in conuiuio 
dandarum et secundae mensae ponendae
consuetudinem haud parua luxuriae inritamenta repperisse. ac 
minime mirum est quod homines labore ac patientia 
gaudentes tenacissimos patriae neruos externarum 
deliciarum contagione solui et hebetari noluerunt, 
cum aliquanto faciliorem uirtutis ad luxuriam quam 
luxuriae ad uirtutem transitum uiderent. quod eos 
non frustra timuisse dux ipsorum Pausanias
patefecit, qui maximis operibus editis, ut primum se Asiae 
moribus permisit, fortitudinem suam effeminato eius 
cultu mollire non erubuit.

Eiusdem ciuitatis exercitus non ante ad
dimicandum descendere solebant quam tibiae concentu 
et anapaesti pedis modulo cohortationis calorem 
animo traxissent, uegeto et crebro ictus sono
strenue hostem inuadere admoniti. idem ad
dissimulandum et occultandum uulnerum suorum cruorem 
punicis in proelio tunicis utebantur, non ne ipsis 
aspectus eorum terrorem, sed ne hostibus fiduciae 
aliquid adferret.

Egregios uirtutis bellicae spiritus
Lacedaemoniorum prudentissimi pacis moribus Athenienses 
subsecuntur, apud quos inertia e latebris suis
languore marcens in forum perinde ac delictum 
aliquod protrahitur fitque ut non facinorosae, ita
erubescendae rea culpae.

Eiusdem urbis et sanctissimum consilium 
Areios pagus quid quisque Atheniensium ageret aut 
quonam quaestu sustentaretur diligentissime
inquirere solebat, ut homines honestatem, uitae rationem 
memores reddendam esse, sequerentur.

Eadem bonos ciues corona decorandi prima 
consuetudinem introduxit, duobus oleae conexis
ramulis clarum Periclis cingendo caput, probabile
institutum, si rem siue personam intueri uelis: nam 
et uirtutis uberrimum alimentum est honos et
Pericles dignus a quo talis muneris dandi potestas
potissimum initium caperet.

Age, quid illud institutum Athenarum, quam 
memorabile, quod conuictus a patrono libertus
ingratus iure libertatis exuitur! 'supersedeo te' inquit 
'habere ciuem tanti muneris impium aestimatorem 
nec adduci possum ut credam urbi utilem quem
domui scelestum cerno. abi igitur et esto seruus,
quoniam liber esse nescisti'.

Idem Massilienses quoque ad hoc tempus
usurpant, disciplinae grauitate, prisci moris obseruantia, 
caritate populi Romani praecipue conspicui. qui tres 
in eodem manumissiones rescindere permittunt, si 
ter ab eo dem deceptum dominum cognouerunt. 
quarto errori subueniendum non putant, quia sua 
iam culpa iniuriam accepit, qui ei se totiens obiecit. 
 Eadem ciuitas seueritatis custos acerrima est, 
nullum aditum in scaenam mimis dando, quorum 
argumenta maiore ex parte stuprorum continent 
actus, ne talia spectandi consuetudo etiam imitandi 
licentiam sumat. omnibus autem, qui per aliquam 
religionis simulationem alimenta inertiae quaerunt, 
clausas portas habet, et mendacem et fucosam 
superstitionem submouendam esse existimans.
ceterum a condita urbe gladius est ibi, quo noxii
iugulantur, rubigine quidem exesus et uix sufficiens
ministerio, sed index in minimis quoque rebus omnia 
antiquae consuetudinis monumenta seruantium. 
 Duae etiam ante portas eorum arcae iacent,
altera qua liberorum, altera qua seruorum corpora ad 
sepulturae locum plaustro deuehuntur sine
lamentatione, sine planctu. luctus funeris die domestico
sacrificio adhibitoque necessariorum conuiuio finitur: 
etenim quid adtinet aut humano dolori indulgeri 
aut diuino numini inuidiam fieri, quod
inmortalitatem suam nobiscum partiri noluerit? 
 Venenum cicuta temperatum in ea ciuitate publice 
custoditur, quod datur ei, qui causas sescentis—id 
enim senatus eius nomen est—exhibuit, propter 
quas mors sit illi expetenda, cognitione uirili 
beniuolentia temperata, quae neque egredi uita temere 
patitur et sapienter excedere cupienti celerem fati 
uiam praebet, ut uel aduersa uel prospera nimis usis 
fortuna—utraque enim finiendi spiritus, illa, ne 
perseueret, haec, ne destituat, rationem praebuerit 
—conprobato exitu terminetur.

Quam consuetudinem Massiliensium non in 
Gallia ortam, sed ex Graecia translatam inde
existimo, quod illam etiam in insula Cea seruari
animaduerti, quo tempore Asiam cum Sex. Pompeio petens 
Iulidem oppidum intraui: forte enim euenit ut tunc 
summae dignitatis ibi femina, sed ultimae iam
senectutis, reddita ratione ciuibus cur excedere uita 
deberet, ueneno consumere se destinarit mortemque 
suam Pompei praesentia clariorem fieri magni
aestimaret. nec preces eius uir ille, ut omnibus
uirtutibus, ita humanitatis quoque laude instructissimus, 
aspernari sustinuit. uenit itaque ad eam
facundissimoque sermone, qui ore eius quasi e beato quodam 
eloquentiae fonte manabat, ab incepto consilio diu 
nequicquam reuocare conatus ad ultimum propositum 
exequi passus est. quae nonagesimum annum
transgressa cum summa et animi et corporis sinceritate 
lectulo, quantum dinoscere erat, cotidiana
consuetudine cultius strato recubans et innixa cubito 'tibi 
quidem' inquit, 'Sex. Pompei, dii magis quos
relinquo quam quos peto gratias referant, quod nec 
hortator uitae meae nec mortis spectator esse 
fastidisti. ceterum ipsa hilarem fortunae uultum semper 
experta, ne auiditate lucis tristem intueri cogar,
reliquias spiritus mei prospero fine, duas filias et † uno 
nepotum gregem superstitem relictura permuto'. 
cohortata deinde ad concordiam suos distributo eis 
patrimonio et cultu suo sacrisque domesticis maiori 
filiae traditis poculum, in quo uenenum temperatum 
erat, constanti dextera arripuit. tum defusis
Mercurio delibamentis et inuocato numine eius, ut se 
placido itinere in meliorem sedis infernae deduceret 
partem, cupido haustu mortiferam traxit potionem 
ac sermone significans quasnam subinde partes
corporis sui rigor occuparet, cum iam uisceribus eum 
et cordi imminere esset elocuta, filiarum manus ad 
supremum opprimendorum oculorum officium
aduocauit. nostros autem, tametsi nouo spectaculo
obstupefacti erant, suffusos tamen lacrimis dimisit.

Sed ut ad Massiliensium ciuitatem, unde in 
hoc deuerticulum excessi, reuertar, intrare oppidum 
eorum nulli cum telo licet, praestoque est qui id 
custodiae gratia acceptum exituro reddat, ut hospitia 
sua, quemadmodum aduenientibus humana sunt, ita 
ipsis quoque tuta sint.

Horum moenia egressis uetus ille mos
Gallorum occurrit, quos memoria proditum est pecunias 
mutuas, quae his apud inferos redderentur, dare, 
quia persuasum habuerint animas hominum 
inmortales esse. dicerem stultos, nisi idem bracati
sensissent, quod palliatus Pythagoras credidit.

Auara et feneratoria Gallorum philosophia, 
alacris et fortis Cimbrorum et Celtiberorum, qui in 
acie gaudio exultabant tamquam gloriose et feliciter 
uita excessuri, lamentabantur in morbo quasi
turpiter et miserabiliter perituri. Celtiberi etiam nefas 
esse ducebant proelio superesse, cum is occidisset, 
pro cuius salute spiritum deuouerant. laudanda
utrorumque populorum animi praesentia, quod et
patriae incolumitatem fortiter tueri et fidem amicitiae 
constanter praestandam arbitrabantur.

Thraciae uero illa natio merito sibi
sapientiae laudem uindicauerit, quae natales hominum
flebiliter, exequias cum hilaritate celebrans sine ullis 
doctorum praeceptis uerum condicionis nostrae
habitum peruidit. remoueatur itaque naturalis omnium 
animalium dulcedo uitae, quae multa et facere et 
pati turpiter cogit, si ortu eius aliquanto felicior 
ac beatior finis reperietur.

Quocirca recte Lycii, cum his luctus incidit, 
muliebrem uestem induunt, ut deformitate cultus 
commoti maturius stultum proicere maerorem uelint.

Verum quid ego fortissimos hoc in genere 
prudentiae uiros laudem? respiciantur Indorum 
feminae, quae, cum more patrio conplures eidem nuptae 
esse soleant, mortuo marito in certamen
iudiciumque ueniunt, quam ex his maxime dilexerit. uictrix 
gaudio exultans deductaque a necessariis laetum prae 
 se ferentibus uultum coniugis se flammis superiacit 
et cum eo tamquam felicissima crematur: superatae 
cum tristitia et maerore in uita remanent. protrahe 
in medium Cimbricam audaciam, adice Celtibericam 
fidem, iunge animosam Thraciae † potentiam
sapientiam, adnecte Lyciorum in luctibus abiciendis
callide quaesitam rationem, Indico tamen rogo nihil 
eorum praeferes, quem uxor ia pietas in modum 
genialis tori propinquae mortis secura conscendit.

Cui gloriae Punicarum feminarum, ut ex
conparatione turpius appareat, dedecus subnectam:
Siccae enim fanum est Veneris, in quod se matronae 
conferebant atque inde procedentes ad quaestum, 
dotis corporis iniuria contrahebant, honesta
nimirum tam inhonesto uinculo coniugia iuncturae.

Nam Persarum admodum probabile
institutum fuit, quod liberos suos non prius aspiciebant 
 quam septimum annum inplessent, quo paruulorum 
amissionem aequiore animo sustinerent.

Ne Numidiae quidem reges uituperandi, qui 
more gentis suae nulli mortalium osculum ferebant: 
quidquid enim in excelso fastigio positum est, humili 
et trita consuetudine, quo sit uenerabilius, uacuum 
esse conuenit.

DE DISCIPLINA MILITARI 
 Venio nunc ad praecipuum decus et ad
stabilimentum Romani imperii, salutari perseuerantia ad 
hoc tempus sincerum et incolume seruatum, militaris 
disciplinae tenacissimum uinculum, in cuius sinu ac 
tutela serenus tranquillusque beatae pacis status
adquiescit.

P. Cornelius Scipio, cui deleta Karthago
auitum cognomen dedit, consul in Hispaniam missus, 
ut insolentissimos Numantinae urbis spiritus
superiorum ducum culpa nutritos contunderet, eodem 
momento temporis, quo castra intrauit, edixit ut 
omnia ex his, quae uoluptatis causa conparata erant, 
auferrentur ac summouerentur: nam constat tum 
maximum inde institorum et lixarum numerum cum 
duobus milibus scortorum abisse. hac turpi atque 
erubescenda sentina uacuefactus exercitus noster, 
qui paulo ante metu mortis deformi se foederis ictu 
maculauerat, erecta et recreata uirtute acrem illam 
et animosam Numantiam incendiis exustam
ruinisque prostratam solo aequauit. itaque neglectae
disciplinae militaris indicium Mancini miserabilis deditio, 
seruatae merces speciosissimus Scipionis triumphus 
extitit.

Eius sectam Metellus secutus, cum exercitum 
in Africa Iugurthino bello nimia Spuri Albini
indulgentia corruptum consul accepisset, omnibus imperii 
neruis ad reuocandam pristinae disciplinam militiae 
conisus est: nec singulas partes adprehendit, sed 
totam continuo in suum statum redegit: protinus 
namque lixas e castris submouit cibumque coctum 
uenalem proponi uetuit: in agmine neminem militum 
ministerio seruorum iumentorumque, ut arma sua et 
alimenta ipsi ferrent, uti passus est: castrorum
subinde locum mutauit: eadem, tamquam Iugurtha
semper adesset, uallo fossaque aptissime cinxit. quid 
ergo restituta continentia, quid repetita industria 
profecit? crebras scilicet uictorias et multa tropaea 
peperit ex eo hoste, cuius tergum sub ambitioso
imperatore Romano militi uidere non contigerat.

Bene etiam illi disciplinae militari adfuerunt, 
qui necessitudinum perruptis uinculis ultionem
uindictamque laesae cum ignominia domuum suarum 
exigere non dubitauerunt: nam P. Rupilius consul 
 eo bello, quod in Sicilia cum fugitiuis gessit, Q.
Fabium generum suum, quia neglegentia
Tauromenitanam arcem amiserat, prouincia iussit decedere.

C. Cotta consul P. Aurelium filium Pecuniolam 
sanguine sibi iunctum, quem obsidioni Liparitanae 
ad auspicia repetenda Messanam transiturus
praefecerat, uirgis caesum militiae munere inter pedites 
fungi coegit, quod eius culpa agger incensus, paene 
castra erant capta.

Q. etiam Fuluius Flaccus censor Fuluium
fratrem consortem legionem, in qua tribunus militum 
erat, iniussu consulis domum dimittere ausum senatu 
mouit. † non digna exempla tam breuiter, nisi
maioribus urguerer, referrentur: quid enim tam difficile 
factu quam copulatae societati generis et imaginum 
deformem in patriam reditum indicere aut
communioni nominis ac familiae ueteris propinquitatis serie 
cohaerenti uirgarum contumeliosa uerbera adhibere 
aut censorium supercilium aduersus fraternam
caritatem destringere? 
 Dentur haec singula quamuis claris ciuitatibus, 
abunde tamen gloria disciplinae militaris instructae 
uidebuntur: 
 8

at nostra urbs, quae omni genere 
mirificorum exemplorum totum terrarum orbem
repleuit, imperatorum proprio sanguine manantes
secures habet , ne turbato militiae ordine uindicta deesset, 
ex castris publice speciosas, priuatim lugubres duplici 
uultu recepit, incerta gratulandi prius an adloquendi 
officio fungeretur. igitur ego quoque haesitante 
animo uos, bellicarum rerum seuerissimi custodes, 
Postumi Tuberte et Manli Torquate, memoria ac 
relatione conplector, qui a animaduerto fore ut
pondere laudis, quam meruistis, obrutus magis
inbecillitatem ingenii mei detegam quam uestram uirtutem, 
sicut par est, repraesentem. tu namque, Postumi, 
dictator A. Postumium, quem ad generis
penetraliumque sacrorum successionem propagandam
genueras, cuius infantiae blandimenta sinu atque osculis 
foueras, quem puerum litteris, quem iuuenem armis 
instruxeras, sanctum, fortem, amantem tui pariter 
ac patriae, quia non tuo iussu, sed sua sponte e 
praesidio progressus hostis fuderat, uictorem securi 
feriri iussisti et ad hoc peragendum imperium
paternae uocis ministerio sufficere ualuisti: nam oculos 
tuos certum scio clarissima in luce tenebris offusos 
ingens animi opus intueri nequiuisse. tu item,
 Postumi Torquate, Latino bello consul filium, quod 
prouocatus a Gemino Maecio duce Tusculanorum 
ad dimicandum te ignaro descenderat, gloriosam 
uictoriam et speciosa spolia referentem abripi ab 
lictore et in modum hostiae mactari iussisti, satius 
esse iudicans patrem forti filio quam patriam militari 
disciplina carere.

Age, quanto spiritu putamus usum L.
Quintium Cincinnatum dictatorem eo tempore, quo
deuictis Aequiculis et sub iugum missis L. Minucium 
consulatum deponere coegit, quod castra eius idem 
hostes obsederant? indignum enim maximo imperio 
credidit quem non sua uirtus, sed fossa uallumque 
tutum praestiterat, cuique uerecundiae non fuerat 
arma Romana metu trepida clausis portis contineri. 
ergo imperiosissimi xii fasces, penes quos senatus 
et equestris ordinis et uniuersae plebis summum
decus erat, quorumque nutu Latium ac totius Italiae 
uires regebantur, contusi atque fracti dictatoriae se 
animaduersioni substrauerunt: ac, ne inulta foret 
laesa gloria militaris, consul delicti omnis uindex
punitus est. his, ut ita dicam, piaculis, Mars, imperii 
nostri pater, ubi aliqua ex parte a tuis auspiciis
degeneratum erat, numen tuum propitiabatur, adfinium 
et cognatorum et fratrum nota, filiorum strage,
ignominiosa consulum eiuratione.

Eiusdem ordinis quod sequitur. Papirius 
dictator, cum aduersus imperium eius Q. Fabius 
Rullianus magister equitum exercitum in aciem 
eduxisset, quamquam fusis Samnitibus in castra
redierat, tamen neque uirtute eius neque successu
neque nobilitate motus uirgas expediri eumque nudari 
iussit. o spectaculum admirabile! et Rullianus et 
magister equitum et uictor scissa ueste spoliatoque 
corpore lictorum se uerberibus lacerandum praebuit, 
ut in acie exceptorum uulnerum nodosis ictibus cruore 
renouato uictoriarum, quas modo speciosissimas erat 
adeptus, titulos respergeret. precibus deinde suis 
exercitus occasionem Fabio confugiendi in urbem 
dedit, ubi frustra senatus auxilium inplorauit: nihilo 
minus enim Papirius in exigenda poena perseuerauit. 
itaque coactus est pater eius post dictaturam
tertiumque consulatum rem ad populum deuocare
auxiliumque tribunorum plebi supplex pro filio petere. 
neque hac re seueritas Papiri refrenari potuit.
ceterum, cum ab uniuersis ciuibus et ipsis tribunis plebi 
rogaretur, testatus est se poenam illam non Fabio, 
sed populo et tribuniciae concedere potestati.

L. quoque Calpurnius Piso consul, cum in
Sicilia bellum aduersus fugitiuos gereret et C. Titius 
equitum praefectus fugitiuorum multitudine
hostium circumuentus arma iis tradidisset, his
praefectum ignominiae generibus adfecit: iussit eum 
toga laciniis abscisis amictum discinctaque tunica
indutum nudis pedibus a mane in noctem usque ad 
principia per omne tempus militiae adesse.
interdixit etiam ei conuictum hominum usumque
balnearum, turmasque equitum, quibus praefuerat, ademptis 
equis in funditorum alas transcripsit. magnum
profecto dedecus patriae pari sontium dedecore
uindicatum est, quoniam quidem id egit Piso, ut qui
cupiditate uitae adducti cruce dignissimis fugitiuis tropaea 
de se statuere concesserant libertatique suae seruili 
manu flagitiosum inponi iugum non erubuerant, 
amarum lucis usum experirentur mortemque, quam 
effeminate timuerant, uiriliter optarent.

Nec minus Pisone acriter Q. Metellus. qui, 
cum apud Con trebiam res gereretur, conlocatas a se 
in quadam statione quinque cohortes atque ex ea 
uiribus hostium depulsas repetere eandem stationem 
e uestigio iussit, non quod speraret ab his amissum 
locum recuperari posse, sed ut praeteritae culpam 
pugnae insequentis certaminis manifesto periculo
puniret. edixit etiam ut, si quis ex his fugiens castra 
petisset, pro hoste interficeretur. qua seueritate 
conpressi milites et corporibus fatigatis et animis 
desperatione uitae inplicatis loci tamen iniquitatem 
multitudinemque hostium superarunt. humanae
igitur inbecillitatis efficacissimum duramentum est
necessitas.

In eadem prouincia Q. Fabius Maximus
ferocissimae gentis animos contundere et debilitare 
cupiens mansuetissimum ingenium suum ad tempus 
deposita clementia seueriore uti seueritate coegit: 
omnium enim, qui ex praesidiis Romanorum ad
hostes trans fugerant captique erant, manus abscidit, ut 
trunca prae se brachia gestantes metum defectionis 
reliquis inicerent. rebelles itaque manus a
corporibus suis distractae inque cruentato solo sparsae 
ceteris ne idem committere auderent documento
fuerunt.

Nihil mitius superiore Africano. is tamen ad 
firmandam disciplinam militarem aliquid ab
alienissima sibi crudelitate amaritudinis mutuandum
existimauit: si quidem deuicta Karthagine, cum omnes, 
qui ex nostris exercitibus ad Poenos transierant, in 
suam potestatem redegisset, grauius in Romanos 
quam in Latinos transfugas animaduertit: hos enim 
tamquam patriae fugitiuos crucibus adfixit, illos 
tamquam perfidos socios securi percussit. non
prosequar hoc factum ulterius, et quia Scipionis est et 
quia Romano sanguini quamuis merito perpesso
seruile supplicium insultare non adtinet, cum
praesertim transire ad ea liceat, quae sine domestico uulnere 
gesta narrari possunt.

Nam posterior Africanus euerso Punico
imperio exterarum gentium transfugas in edendis
populo spectaculis feris bestiis obiecit, 
 8

et L. Paulus 
Perse rege superato eiusdem generis et culpae
homines elephantis proterendos substrauit, utilissimo
quidem exemplo, si tamen acta excellentissimorum 
uirorum humiliter aestimare sine insolentiae
reprehensione permittitur: aspero enim et absciso
castigationis genere militaris disciplina indiget, quia uires 
armis constant, quae ubi a recto tenore desciuerint, 
oppressura sunt, nisi opprimantur.

Sed tempus est eorum quoque mentionem 
fieri, quae iam non a singulis, uerum ab uniuerso
senatu pro militari more obtinendo defendendoque
administrata sunt. L. Marcius tribunus militum, cum 
reliquias duorum exercituum Publi et Gnaei
Scipionum, quos arma Punica in Hispania absumpserant, 
dispersas mira uirtute collegisset earumque suffragiis 
dux esset creatus, senatui de rebus actis a se
scribens in hunc modum orsus est: 'L. Marcius pro 
praetore'. cuius honoris usurpatione uti eum 
patribus conscriptis non placuit, quia duces a populo, 
non a militibus creari solerent. quo tempore tam 
† iniusto, tam graui propter inmane rei publicae 
damnum etiam tribunus militum adulandus erat, 
quoniam quidem ad statum totius ciuitatis
corrigendum unus suffecerat. sed nulla clades, nullum
meritum ualentius militari disciplina fuit. 
 Succurrebat enim illis quam animosa seueritate 
Tarentino bello maiores eorum usi fuissent, in quo 
quassatis et adtritis rei publicae uiribus, cum magnum 
captiuorum ciuium suorum numerum a Pyrro rege 
ultro missum recepissent, decreuerunt ut ex iis, qui 
equo meruerant, peditum numero militarent, qui 
pedites fuerant, in funditorum auxilia
transcriberentur, neue quis eorum intra castra tenderet, neue 
locum extra adsignatum uallo aut fossa cingeret, 
neue tentorium ex pellibus haberet. recursum autem 
his ad pristinum militiae ordinem proposuerunt, si 
quis bina spolia ex hostibus tulisset. quibus
suppliciis conpressi ex deformibus Pyrri munusculis
acerrimi hostes extiterunt. 
 Parem iram senatus aduersus illos destrinxit, qui 
apud Cannas rem publicam deseruerant: nam cum 
eos grauitate decreti ultra mortuorum condicionem 
relegasset, acceptis a M. Marcello litteris, ut eorum 
sibi opera ad expugnationem Syracusarum uti
liceret, rescripsit indignos esse qui in castra
reciperentur: ceterum se ei permittere ut faceret quod 
expedire rei publicae iudicasset, dum ne quis ex his 
munere uacaret aut dono militiae donaretur aut in 
Italiam, donec hostes in ea essent, accederet. sic 
eneruis animos odisse uirtus solet. 
 Age, quam grauiter senatus tulit quod Q.
Petilium consulem fortissime aduersus Ligures
pugnantem occidere milites passi essent! legioni neque
stipendium anni procedere neque aera dari uoluit, quia 
pro salute imperatoris hostium se telis non
obtulerant. idque decretum amplissimi ordinis speciosum 
et aeternum Petili monumentum extitit, sub quo in 
acie morte, in curia ultione clari cineres eius
adquiescunt. 
 Consimili animo, cum ei Hannibal vi milium
Romanorum, quae capta in castris habebat,
redimendorum potestatem fecisset, condicionem spreuit memor 
tantam multitudinem armatorum iuuenum, si honeste 
mori uoluisset, turpiter capi non potuisse. quorum 
nescio utrum maius dedecus fuerit quod patria spei 
an quod hostis metus nihil in his reposuerit, † haec 
pro se, ille ne aduersus se dimicarent parui ducendo. 
 Sed cum aliquotiens senatus pro militari
disciplina seuere excubuerit, nescio an tum praecipue, 
cum milites, qui Regium iniusto bello occupauerant 
mortuoque duce Iubellio M. Caesium scribam eius 
sua sponte imperatorem delegerant, carcere inclusit, 
ac M. Fuluio Flacco tribuno plebi denuntiante ne in 
ciues Romanos aduersus morem maiorum
animaduerteret, nihilo minus propositum executus est. ceterum 
quo minore cum inuidia id perageretur,
quinquagenos per singulos dies uirgis caesos securi percuti 
iussit eorumque corpora sepulturae mandari
mortemque lugeri uetuit.

Leniter hoc patres conscripti, si
Karthaginiensium senatus in militiae negotiis procurandis 
uiolentiam intueri uelimus, a quo duces bella prauo 
consilio gerentes, etiam si prospera fortuna
subsecuta esset, cruci tamen suffigebantur, quod bene 
gesserant deorum inmortalium adiutorio, quod male 
commiserant ipsorum culpae inputante.

Clearchus uero Lacedaemoni or um dux
egregio dicto disciplinam militiae continebat, identidem 
exercitus sui auribus inculcando a militibus
imperatorem potius quam hostem metui debere. quo aperte 
denuntiabat futurum ut spiritum poenae
inpenderent, quem pugnae acceptum ferre dubitassent.
idque a duce praecipi non mirabantur maternarum 
blanditiarum memores, quibus exituri ad
proeliandum monebantur ut aut uiui cum armis in
conspectum earum uenirent aut mortui in armis
referrentur. hoc intra domesticos parietes accepto signo 
Spartanae acies dimicabant. sed aliena prospexisse 
tantum modo satis est, cum propriis multoque
uberioribus et felicioribus exemplis gloriari liceat.

Disciplina militaris acriter retenta
principatum Italiae Romano imperio peperit, multarum
urbium, magnorum regum, ualidissimarum gentium 
regimen largita est, fauces Pontici sinus patefecit, 
Alpium Taurique montis conuulsa claustra tradidit, 
ortumque e paruula Romuli casa totius terrarum 
orbis fecit columen. ex cuius sinu quoniam omnes 
triumphi manarunt, sequitur ut de triumphandi iure 
dicere incipiam.

DE IVRE TRIVMPHANDI 
 Ob leuia proelia quidam imperatores
triumphos sibi decerni desiderabant. quibus ut
occurreretur, lege cautum est ne quis triumpharet, nisi qui 
V milia hostium una acie cecidisset: non enim 
numero, sed gloria triumphorum excelsius urbis
nostrae futurum decus maiores existimabant. ceterum 
ne tam praeclara lex cupiditate laureae
oblitteraretur, legis alterius adiutorio fulta est, quam L.
Marcius et M. Cato tribuni plebei tulerunt: poenam enim 
imperatoribus minatur, qui aut hostium occisorum 
in proelio aut amissorum ciuium falsum numerum 
litteris senatui ausi essent referre, iubetque eos, cum 
primum urbem intrassent, apud quaestores urbanos 
iurare de utroque numero uere ab iis senatui esse 
scriptum.

Post has leges iudicii illius tempestiua mentio 
introducetur, in quo de iure triumphandi inter
clarissimas personas et actum et excussum est. C. 
Lutatius consul Catulus et Q. Valerius praetor circa 
Siciliam insignem Poenorum classem deleuerant. quo 
nomine Lutatio consuli triumphum senatus decreuit. 
cum autem Valerius sibi quoque eum decerni
desideraret, negauit id fieri oportere Lutatius, ne in honore 
triumphi minor potestas maiori aequaretur,
pertinaciusque progressa contentione Valerius sponsione
Lutatium prouocauit, ni suo ductu Punica classis esset 
oppressa, nec dubitauit restipulari Lutatius. itaque 
iudex inter eos conuenit Atilius Calatinus, apud quem 
Valerius in hunc modum egit, consulem ea pugna in 
lectica claudum iacuisse, se autem omnibus
imperatoriis partibus functum. tunc Calatinus, prius quam 
Lutatius causam suam ordiretur, 'quaero' inquit, 
'Valeri, a te, si dimicandum necne esset contrariis 
inter uos sententiis dissedissetis, utrum quod consul 
an quod praetor imperasset maius habiturum fuerit 
momentum.' respondit Valerius non facere se
controuersiam quin priores partes consulis essent
futurae. 'age deinde' inquit Calatinus, 'si diuersa
auspicia accepissetis, cuius magis auspicio staretur?' 
'item' respondit Valerius 'consulis'. 'iam hercules' 
inquit, 'cum de imperio et auspicio inter uos
disceptationem susceperim, et tu utroque aduersarium tuum 
superiorem fuisse fatearis, nihil est quod ulterius 
dubitem. itaque, Lutati, quamuis adhuc tacueris,
secundum te litem do'. mirifice iudex, quod in manifesto 
negotio tempus teri passus non est: probabilius 
Lutatius, quod ius amplissimi honoris constanter
defendit: sed ne Valerius quidem inprobe, quia fortis et 
prosperae pugnae ut non legitimum ita praemium 
petiit.

Quid facias Cn. Fuluio Flacco, qui tam
expetendum aliis triumphi honorem decretum sibi a 
senatu ob res bene gestas spreuit ac repudiauit,
nimirum † non plura praecerpens quam acciderunt?— 
nam ut urbem intrauit, continuo quaestione publica 
adflictus exilio multatus est,—ut, si quid religionis 
insolentia commisisset, poena expiaret.

Sapientiores igitur Q. Fuluius, qui Capua 
capta, et L. Opimius, qui Fregellanis ad deditionem 
conpulsis triumphandi potestatem a senatu petierunt, 
uterque editis operibus magnificus, sed neuter
petitae rei compos non quidem inuidia patrum
conscriptorum, cui numquam aditum in curiam esse
uoluerunt, sed summa diligentia obseruandi iuris, quo 
cautum erat ut pro aucto imperio, non pro
reciperatis quae populi Romani fuissent triumphus
decerneretur: tantum enim interest adicias aliquid an
detractum restituas, quantum distat beneficii initium 
ab iniuriae fine.

Quin etiam ius, de quo loquor, sic custoditum 
est, ut P. Scipioni ob reciperatas Hispanias, M.
Marcello ob captas Syracusas triumphus non 
decerneretur, quod ad eas res gerendas sine ullo erant missi 
magistratu. probentur nunc cuiuslibet gloriae
cupidi, qui ex desertis montibus myoparonumque 
piraticis rostris laudis inopes laureae ramulos
festinabunda manu decerpserunt: Karthaginis imperio
abrupta Hispania et Siciliae caput abscisum, Syracusae, 
triumphalis iungere currus nequiuerunt: et quibus 
uiris? Scipioni et Marcello, quorum ipsa nomina 
instar aeterni sunt triumphi. sed clarissimos solidae 
ueraeque uirtutis auctores humeris suis salutem patriae 
gestantes, etsi coronatos intueri senatus cupiebat, 
iustiori tamen reseruandos laureae putauit.

His illud subnectam: moris est ab imperatore 
ducturo triumphum consules inuitari ad cenam, 
deinde rogari ut uenire supersedeant, ne quis eo die, 
quo ille triumpharit, maioris in eodem conuiuio sit 
imperii.

Verum quamuis quis praeclaras res
maximeque utiles rei publicae ciuili bello gessisset,
imperator tamen eo nomine appellatus non est, neque ullae 
supplicationes decretae sunt, neque aut ouans aut 
curru triumphauit, quia, ut necessariae istae, ita 
lugubres semper existimatae sunt uictoriae utpote 
non externo, sed domestico partae cruore. itaque et 
Nasica Ti. Gracchum et † G. Metellus Opimi factiones 
maesti trucidarunt. Q. Catulus M. Lepido collega 
suo cum omnibus seditionis copiis † extinctoque tum 
moderatum prae se ferens gaudium in urbem reuertit. 
Gaius etiam Antonius Catilinae uictor abstersos
gladios in castra retulit. L. Cinna et C. Marius
hauserant quidem auidi ciuilem sanguinem, sed non 
protinus ad templa deorum et aras tetenderunt. iam 
L. Sulla, qui plurima bella ciuilia confecit, cuius 
crudelissimi et insolentissimi successus fuerunt, cum 
consummata atque constructa potentia sua triumphum 
duceret, ut Graeciae et Asiae multas urbes, ita
ciuium Romanorum nullum oppidum uexit. 
 Piget taedetque per uulnera rei publicae
ulterius procedere. lauream nec senatus cuiquam dedit 
nec quisquam sibi dari desiderauit ciuitatis parte 
lacrimante. ceterum ad quercum pronae manus 
porriguntur, ubi ob ciues seruatos corona danda 
est, qua postes Augustae domus sempiterna gloria 
triumphant.

DE CENSORIA NOTA 
 Castrensis disciplinae tenacissimum uinculum et 
militaris rationis diligens obseruatio admonet me ut 
ad censuram pacis magistram custodemque
transgrediar: nam ut opes populi Romani in tantum
amplitudinis imperatorum uirtutibus excesserunt, ita 
probitas et continentia, censorio supercilio examinata, 
est opus effectu par bellicis laudibus: quid enim 
prodest foris esse strenuum, si domi male uiuitur? 
expugnentur licet urbes, corripiantur gentes, regnis 
manus iniciantur, nisi foro et curiae officium ac
uerecundia sua constiterit, partarum rerum caelo
cumulus aequatus sedem stabilem non habebit. ad rem 
igitur pertinet nosse atque adeo recordari acta
censoriae potestatis.

Camillus et Postumius censores aera poenae 
nomine eos, qui ad senectutem caelibes peruenerant, 
in aerarium deferre iusserunt, iterum puniri dignos, 
si quo modo de tam iusta constitutione queri sunt 
ausi, cum in hunc modum increparentur: 'natura 
uobis quemadmodum nascendi, ita gignendi legem 
scribit, parentesque uos alendo nepotum
nutriendorum debito, si quis est pudor, alligauerunt. accedit 
his quod etiam fortuna longam praestandi huiusce 
muneris aduocationem estis adsecuti, cum interim 
consumpti sunt anni uestri et mariti et patris
nomine uacui. ite igitur et non odiosam exsoluite
stipem, utilem posteritati numerosae.'

Horum seueritatem M. Valerius Maximus et 
C. Iunius Brutus Bubulcus censores consimili genere 
animaduersionis imitati sunt: L. enim Annium
senatu mouerunt, quod quam uirginem in
matrimonium duxerat repudiasset nullo amicorum in 
consilio adhibito. at hoc crimen nescio an superiore 
maius: illo nam que coniugalia sacra spreta tantum, 
hoc etiam iniuriose tractata sunt. optimo ergo
iudicio censores indignum eum aditu curiae
existimauerunt, 
 8

sicut Porcius Cato L. Flamininum, quem 
e numero senatorum sustulit, quia in prouincia
quendam damnatum securi percusserat tempore supplicii 
ad arbitrium et spectaculum mulierculae, cuius amore 
tenebatur, electo. et poterat inhiberi respectu
consulatus, quem is gesserat, atque auctoritate fratris 
eius Titi Flaminini. sed et censor et Cato, duplex 
seueritatis exemplum, eo magis illum notandum
statuit, quod amplissimi honoris maiestatem tam taetro 
facinore inquinauerat nec pensi duxerat isdem
imaginibus ascribi meretricis oculos humano sanguine 
delectatos et regis Philippi supplices manus.

Quid de Fabrici Luscini censura loquar?
narrauit omnis aetas et deinceps narrabit ab eo
Cornelium Rufinum duobus consulatibus et dictatura
speciosissime functum, quod X pondo uasa argentea 
conparasset, perinde ac malo exemplo luxuriosum in 
ordine senatorio retentum non esse. ipsae medius 
fidius mihi litterae saeculi nostri obstupescere
uidentur, cum ad tantam seueritatem referendam
ministerium adcommodare coguntur, ac uereri ne non
nostrae urbis acta commemorare existimentur: uix 
enim credibile est intra idem pomerium X pondo 
argenti et inuidiosum fuisse censum et inopiam
haberi contemptissimam.

M. autem Antonius et L. Flaccus censores
Duronium senatu mouerunt, quod legem de coercendis 
conuiuiorum sumptibus latam tribunus plebi
abrogauerat. mirifica notae causa: quam enim
inpudenter Duronius rostra conscendit illa dicturus: 'freni 
sunt iniecti uobis, Quirites, nullo modo perpetiendi. 
alligati et constricti estis amaro uinculo seruitutis: 
lex enim lata est, quae uos esse frugi iubet.
abrogemus igitur istud horridae uetustatis rubigine
obsitum imperium: etenim quid opus libertate, si
uolentibus luxu perire non licet?'

Age, par proferamus aequali iugo uirtutis
honorumque societate iunctum, instinctu autem
aemulationis animo dissidens. Claudius Nero Liuiusque 
Salinator, secundi Punici belli temporibus firmissima 
rei publicae latera, quam destrictam simul egerunt 
censuram! nam cum equitum centurias
recognoscerent et ipsi propter robur aetatis etiam nunc eorum 
essent e numero, ut est ad Polliam uentum tribum, 
praeco lecto nomine Salinatoris citandum necne sibi 
esset haesitauit. quod ubi intellexit Nero, et citari 
collegam et equum uendere iussit, quia populi
iudicio damnatus esset. Salinator quoque eadem
animaduersione Neronem persecutus est adiecta causa, 
quod non sincera fide secum in gratiam redisset. 
quibus uiris si quis caelestium significasset futurum 
ut eorum sanguis inlustrium imaginum serie
deductus in ortum salutaris principis nostri conflueret, 
depositis inimicitiis artissimo se amicitiae foedere 
iunxissent, seruatam ab ipsis patriam communi stirpi 
seruandam relicturi. Salinator uero quattuor atque 
XXX tribus inter aerarios referre non dubitauit, 
 quod, cum se damnassent, postea consulem et
censorem fecissent, praetexuitque causam, quia necesse 
esset eas alterutro facto crimine temeritatis aut
periurii teneri. unam tantum modo tribuum Maeciam 
uacuam nota reliquit, quae eum suffragiis suis ut 
non damnatione, ita ne honore quidem dignum
iudicauerat. quam putemus constantis et praeualidi 
illum ingenii fuisse, qui neque tristi iudiciorum 
exitu conpelli neque honorum magnitudine adduci 
potuit quo se blandiorem in administratione rei
publicae gereret?

Equestris quoque ordinis bona magnaque pars 
 cccc iuuenes censoriam notam patiente animo
sustinuerunt, quos M'. Valerius et P. Sempronius, quia in 
Sicilia ad munitionum opus explicandum ire iussi 
facere id neglexerant, equis publicis spoliatos in 
numerum aerariorum retulerunt.

Turpis etiam metus censores summa cum
seueritate poenam exegerunt: M. enim Atilius Regulus 
et L. Furius Philus M. Metellum quaestorem
conpluresque equites Romanos, qui post infeliciter
commissam Cannensem pugnam cum eo abituros se Italia 
iurauerant, dereptis equis publicis inter aerarios
referendos curauerunt. eos quo que graui nota
adfecerunt, qui cum in potestatem Hannibalis uenissent, 
legati ab eo missi ad senatum de permutandis 
captiuis, neque inpetrassent quod petebant, in urbe 
manserunt, quia et Romano sanguini fidem
praestare conueniens erat et M. Atilius Regulus censor 
perfidiam notabat, cuius pater per summos
cruciatus expirare quam fallere Karthaginienses satius 
esse duxerat. iam haec censura ex foro in castra 
transcendit, quae neque timeri neque decipi uoluit 
hostem.

Secuntur duo eiusdem generis exempla, eaque 
adiecisse satis erit. C. Geta, cum a L. Metello et Cn. 
Domitio censoribus senatu motus esset, postea
censor factus est. item M. Valerius Messala censoria 
nota perstrictus censoriam postmodum potestatem 
impetrauit. quorum ignominia uirtutem acuit:
rubore enim eius excitati omnibus uiribus incubuerunt, 
ut digni ciuibus uiderentur, quibus dari potius quam 
obici censura deberet.

DE MAIESTATE 
 Est et illa quasi priuata censura, maiestas
clarorum uirorum, sine tribunalium fastigio, sine
apparitorum ministerio potens in sua amplitudine
obtinenda: grato enim et iucundo introitu animis
hominum adlabitur admirationis praetexto uelata. quam 
recte quis dixerit longum et beatum honorem esse 
sine honore.

Nam quid plus tribui potuit consuli quam est 
datum reo Metello? qui cum causam repetundarum 
diceret tabulaeque eius ab accusatore expostulatae 
ad nomen inspiciendum circa iudices ferrentur,
totum consilium ab earum contemplatione oculos
auertit, ne de aliqua re, quae in his relatae erant,
uideretur dubitasse. non in tabulis, sed in uita Q. Metelli 
argumenta sincere administratae prouinciae legenda 
sibi iudices crediderunt, indignum rati integritatem 
tanti uiri exigua cera et paucis litteris per pen di.

Sed quid mirum, si debitus honos a ciuibus 
Metello tributus est, quem superiori Africano etiam 
hostis praestare non dubitauit? si quidem rex
Antiochus bello, quod cum Romanis gerebat, filium eius 
a militibus suis interceptum honoratissime excepit 
regiisque muneribus donatum ultro et celeriter patri 
remisit, quamquam ab eo tum maxime finibus
imperii pellebatur. sed et rex et lacessitus maiestatem 
excellentissimi uiri uenerari quam dolorem suum 
ulcisci maluit. 
 Ad eundem Africanum in Liternina uilla se
continentem conplures praedonum duces uidendum
eodem tempore forte confluxerunt. quos cum ad uim 
faciendam uenire existimasset, praesidium
domesticorum in tecto conlocauit eratque in his repellendis 
et animo et apparatu occupatus. quod ut praedones 
animaduerterunt, dimissis militibus abiectisque armis 
ianuae adpropinquant et clara uoce nuntiant Scipioni 
non uitae eius hostes, sed uirtutis admiratores uenisse 
conspectum et congressum tanti uiri quasi caeleste 
aliquod beneficium expetentes: proinde securum se † 
nobis spectandum praebere ne grauetur. haec
postquam domestici Scipioni retulerunt, fores reserari 
eosque intromitti iussit. qui postes ianuae tamquam 
aliquam religiosissimam aram sanctumque templum 
uenerati cupide Scipionis dexteram adprehenderunt 
ac diu osculati positis ante uestibulum donis, quae 
deorum inmortalium numini consecrari solent, laeti, 
quod Scipionem uidisse contigisset, ad † lares
reuerterunt. quid hoc fructu maiestatis excelsius, quid 
etiam iucundius? hostis iram admiratione sui
placauit, spectaculo praesentiae suae latronum
gestientis oculos uidit. delapsa caelo sidera hominibus si 
se offerant, uenerationis amplius non recipient.

Et haec quidem uiuo Scipioni, illud autem 
Aemilio Paulo exanimi contigit: nam cum exequiae 
eius celebrarentur ac forte tunc principes
Macedoniae legationis nomine Romae morarentur, funebri 
lecto sponte sua sese subiecerunt. quod aliquanto 
maius uidebitur, si qui cognoscat lecti illius frontem 
Macedonicis triumphis fuisse adornatam: quantum 
enim Paulo tribuerunt, propter quem gentis suae 
cladium indicia per ora uulgi ferre non exhorruerunt! 
quod spectaculum funeri speciem alterius triumphi 
adiecit: bis enim te, Paule, Macedonia urbi nostrae 
inlustrem ostendit, incolumem spoliis suis, fato 
functum umeris.

Ne fili quidem tui Scipionis Aemiliani, quem 
in adoptionem dando duarum familiarum
ornamentum esse uoluisti, maiestati parum honoris tributum 
est, cum eum adulescentem admodum a Lucullo
consule petendi auxilii gratia ex Hispania in Africam 
missum Karthaginienses et Masinissa rex de pace 
disceptatorem uelut consulem et imperatorem
habuerunt. ignara quidem fatorum suorum Karthago: 
orientis enim illud iuuentae decus deorum atque
hominum indulgentia ad excidium eius alebatur, ut 
superius cognomen Africanum capta, posterius euersa 
Corneliae genti daret.

Quid damnatione, quid exilio miserius? atqui 
P. Rutilio conspiratione publicanorum perculso
auctoritatem adimere non ualuerunt. cui Asiam petenti 
omnes prouinciae illius ciuitates legatos secessum eius 
opperientes obuiam miserunt. exulare aliquis † loco 
hoc aut triumphare iustius dixerit.

C. etiam Marius in profundum ultimarum
miseriarum abiectus ex ipso uitae discrimine beneficio 
maiestatis emersit: missus enim ad eum occidendum 
in priuata domo Minturnis clausum seruus publicus 
natione Cimber et senem et inermem et squalore
obsitum strictum gladium tenens adgredi non sustinuit 
et claritate uiri obcaecatus abiecto ferro attonitus 
inde ac tremens fugit. Cimbrica nimirum calamitas 
oculos hominis praestrinxit, deuictaeque gentis suae 
interitus animum comminuit, etiam dis inmortalibus 
indignum ratis ab uno eius nationis interfici Marium, 
quam totam deleuerat. Minturnenses autem
maiestate illius capti conprehensum iam et constrictum 
dira fati necessitate incolumem praestiterunt. nec 
fuit eis timori asperrima Sullae uictoria, cum
praesertim ipse Marius eos a conseruando Mario
absterrere posset.

M. quoque Porcium Catonem admiratio fortis 
ac sincerae uitae adeo uenerabilem senatui fecit, 
ut, cum inuito C. Caesare consule aduersus
publicanos dicendo in curia diem traheret et ob id iussu 
eius a lictore in carcerem duceretur, uniuersus
senatus illum sequi non dubitaret. quae res diuini animi 
perseuerantiam flexit.

Eodem ludos Florales, quos Messius aedilis 
faciebat, spectante populus ut mimae nudarentur 
postulare erubuit. quod cum ex Fauonio amicissimo 
sibi una sedente cognosset, discessit e theatro, ne 
praesentia sua spectaculi consuetudinem impediret. 
quem abeuntem ingenti plausu populus prosecutus 
priscum morem iocorum in scaenam reuocauit,
confessus plus se maiestatis uni illi tribuere quam sibi 
uniuerso uindicare. quibus opibus, quibus imperiis, 
quibus triumphis hoc datum est? exiguum uiri
patrimonium, astricti continentia mores, modicae
clientelae, domus ambitioni clausa, paterni generis una 
 inl. imago, minime blanda frons, sed omnibus
numeris perfecta uirtus. quae quidem effecit ut
quisquis sanctum et egregium ciuem significare uelit, 
sub nomine Catonis definiat.

Dandum est aliquid loci etiam alienigenis 
exemplis, ut dometicis aspersa ipsa uarietate
delectent. Harmodi et Aristogitonis, qui Athenas
tyrannide liberare conati sunt, effigies aeneas Xerxes 
ea urbe deuicta in regnum suum transtulit. longo 
deinde interiecto tempore Seleucus in pristinam
sedem reportandas curauit. Rhodii quoque eas urbi 
suae adpulsas, cum in hospitium publice inuitassent, 
sacris etiam in puluinaribus conlocauerunt. nihil hac 
memoria felicius, quae tantum uenerationis in tam 
paruulo aere possidet.

Quantum porro honoris Athenis Xenocrati, 
sapientia pariter ac sanctitate claro, tributum est! 
cum testimonium dicere coactus ad aram accessisset, 
ut more eius ciuitatis iuraret omnia se uere
retulisse, uniuersi iudices consurrexerunt
proclamaruntque ne ius iurandum diceret, quodque sibimet ipsis 
postmodum dicendae sententiae loco remissuri non 
erant, sinceritati eius concedendum existimarunt.

Adtingam quasi cunabula quaedam et elementa 
uirtutis, animique procedente tempore ad summum 
gloriae cumulum peruenturi certo cum indolis
experimento datos gustus referam.

DE INDOLE 
 Aemilius Lepidus puer etiam tum progressus 
in aciem hostem interemit, ciuem seruauit. cuius 
tam memorabilis operis index est in Capitolio statua 
bullata et incincta praetexta senatus consulto posita: 
iniquum enim putauit eum honori nondum
tempestiuum uideri, qui iam uirtuti maturus fuisset.
prae cu currit igitur Lepidus aetatis stabilimentum fortiter 
faciendi celeritate duplicemque laudem e proelio
retulit, cuius eum uix spectatorem anni esse 
patiebantur: arma enim infesta et destricti gladii et discursus 
telorum et aduentantis equitatus fragor et
concurrentium exercituum impetus iuuenibus quoque
aliquantum terroris incutit, inter quae gentis Aemiliae 
pueritia coronam mereri, spolia rapere ualuit.

Hic spiritus ne M. quidem Catonis pueritiae 
defuit: nam cum in domo M. Drusi auunculi sui 
educaretur, et ad eum tribunum pl. Latini de
ciuitate inpetranda conuenissent, a Q. Poppedio Latii 
principe, Drusi autem hospite, rogatus ut socios 
apud auunculum adiuuaret, constanti uultu non 
facturum se respondit. iterum deinde ac saepius 
interpellatus in proposito perstitit. tunc Poppedius 
in excelsam aedium partem leuatum abiecturum inde 
se, nisi precibus obtemperaret, minatus est: nec hac 
re ab incepto moueri potuit. expressa est itaque illa 
uox homini: 'gratulemur nobis, Latini et socii, hunc 
esse tam paruum, quo senatore ne sperare quidem 
nobis ciuitatem licuisset'. tenero ergo animo Cato 
totius curiae grauitatem percepit perseuerantiaque 
sua Latinos iura nostrae ciuitatis adprehendere
cupientes reppulit. 
 Idem, cum salutandi gratia praetextatus ad
Sullam uenisset et capita proscriptorum in atrium adlata 
uidisset, atrocitate rei commotus paedagogum suum 
nomine Sarpedonem interrogauit quapropter nemo 
inueniretur, qui tam crudelem tyrannum occideret: 
cumque is non uoluntatem hominibus, sed facultatem 
deesse, quod salus eius magno praesidio militum
custodiretur, respondisset, ut ferrum sibi daret
obsecrauit, adfirmando perfacile se eum interfecturum, 
quod in lecto illius considere soleret. paedagogus et 
animum Catonis agnouit et propositum exhorruit 
eumque postea ad Sullam excussum semper adduxit. 
nihil hoc admirabilius: puer in officina crudelitatis 
deprehensum uictorem non extimuit tum maxime 
consules, municipia, legiones, equestris ordinis
maiorem partem trucidantem. ipsum Marium illo loci 
statuisses, celerius aliquid de sua fuga quam de
Sullae nece cogitasset.

Cuius filium Faustum C. Cassius
condiscipulum suum in schola proscriptionem paternam
laudantem ipsumque, cum per aetatem potuisset, idem 
facturum minitantem colapho percussit. dignam
manum, quae publico parricidio se non contaminaret.

Et ut a Graecis aliquid, Alcibiades ille, 
cuius nescio utrum bona an uitia patriae
perniciosiora fuerint—illis enim ciues suos decepit, his
adflixit—, cum adhuc puer ad Periclen auunculum suum 
uenisset eumque secreto tristem sedentem uidisset, 
interrogauit quid ita tantam in uultu confusionem 
gereret. at illo dicente mandatu se ciuitatis
propylaea Mineruae, quae sunt ianuae arcis, aedificasse 
consumptaque in id opus ingenti pecunia non
inuenire quo pacto ministerii rationem redderet atque 
ideo conflictari, 'ergo' inquit 'quaere potius 
quemadmodum rationem non reddas'. itaque uir
amplissimus et prudentissimus suo consilio defectus puerili 
usus est atque id egit, ut Athenienses finitimo
inplicati bello rationibus exigendis non uacarent. sed 
uiderint Athenae utrum Alcibiadem lamententur an 
glorientur, quoniam adhuc inter execrationem
hominis et admirationem dubio mentis iudicio fluctuatur.

DE FORTITVDINE 
 Nos quia iam initia procursusque uirtutis
patefecimus, actum ipsum persequemur, cuius
ponderosissima uis et efficacissimi lacerti in fortitudine 
consistunt. 
 Nec me praeterit, conditor urbis nostrae, Romule, 
principatum hoc tibi in genere laudis adsignari
oportere. sed patere, obsecro, uno te praecurri exemplo, 
cui et ipse aliquantum honoris debes, quia beneficio 
illius effectum est ne tam praeclarum opus tuum 
Roma dilaberetur.

Etruscis in urbem ponte sublicio
inrumpentibus Horatius Cocles extremam eius partem occupauit 
totumque hostium agmen, donec post tergum suum 
pons abrumperetur, infatigabili pugna sustinuit
atque, ut patriam periculo inminenti liberatam uidit, 
armatus se in Tiberim misit. cuius fortitudinem dii 
immortales admirati incolumitatem sinceram ei
praestiterunt: nam neque altitudine deiectus quassatus ue 
nec pondere armorum pressus nec ullo uerticis
circuitu actus, ne telis quidem, quae undique
congerebantur, laesus tutum natandi euentum habuit. unus 
itaque tot ciuium, tot hostium in se oculos conuertit, 
stupentis illos admiratione, hos inter laetitiam et 
metum haesitantis, unusque duos acerrima pugna 
consertos exercitus, alterum repellendo, alterum
propugnando distraxit. denique unus urbi nostrae
tantum scuto suo quantum Tiberis alueo munimenti 
attulit. quapropter discedentes Etrusci dicere
potuerunt: Romanos uicimus, ab Horatio uicti sumus.

Immemorem me propositi mei Cloelia facit, 
paene eadem enim tempestate, certe aduersus
eundem hostem et in eodem Tiberi inclytum ausa
facinus: inter ceteras enim uirgines obses Porsennae 
data hostium nocturno tempore custodiam egressa 
equum conscendit celerique traiectu fluminis non 
solum obsidio se, sed etiam metu patriam soluit, 
uiris puella lumen uirtutis praeferendo.

Redeo nunc ad Romulum, qui ab Acrone
Caeninensium rege ad dimicandum prouocatus,
quamquam et numero et fortitudine militum superiorem 
se crederet, tutiusque erat toto cum exercitu quam 
solum in aciem descendere, sua potissimum dextera 
omen uictoriae corripuit. nec incepto eius fortuna 
defuit: occiso enim Acrone fusisque hostibus opima 
de eo spolia Ioui Feretrio retulit. hactenus istud, 
quia publica religione consecrata uirtus nulla priuata 
laudatione indiget.

Ab Romulo proximus Cornelius Cossus eidem 
deo spolia consecrauit, cum magister equitum ducem 
Fidenatium in acie congressus interemisset. magnus 
initio huiusce generis inchoatae gloriae Romulus: 
Cosso quoque multum adquisitum est, quod imitari 
Romulum ualuit.

Ne M. quidem Marcelli memoriam ab his 
exemplis separare debemus, in quo tantus uigor animi 
fuit, ut apud Padum Gallorum regem ingenti
exercitu stipatum cum paucis equitibus inuaderet, quem 
protinus obtruncatum armis exuit eaque Ioui
Feretrio dicauit.

Eodem et uirtutis et pugnae genere usi sunt 
T. Manlius Torquatus et Valerius Coruinus et
Aemilianus Scipio. hi etiam ultro prouocatos hostium 
duces interemerunt, sed quia sub alienis auspiciis 
rem gesserant, spolia Ioui Feretrio non posuerunt 
consecranda. 
 Idem Scipio Aemilianus, cum in Hispania sub 
Lucullo duce militaret atque Intercatia, praeualidum 
oppidum, circumsederetur, primus moenia eius
conscendit. neque erat in eo exercitu quisquam aut
nobilitate aut animi indole aut futuris actis, cuius 
magis saluti parci et consuli deberet. sed tunc
clarissimus quisque iuuenum pro amplificanda et tuenda 
patria plurimum laboris ac periculi sustinebat,
deforme sibi existimans, quos dignitate praestaret, ab 
his uirtute superari. ideoque Aemilianus hanc
militiam aliis propter difficultatem uitantibus sibi
depoposcit.

Magnum inter haec fortitudinis exemplum
antiquitas offert. Romani Gallorum exercitu pulsi, cum 
se in Capitolium et in arcem conferrent, inque his 
collibus morari omnes non possent, necessarium
consilium in plana parte urbis relinquendorum
seniorum ceperunt, quo facilius iuuentus reliquias imperii 
tueretur. ceterum ne illo quidem tam misero tamque 
luctuoso tempore ciuitas nostra uirtutis suae oblita 
est: defuncti enim honoribus apertis ianuis in
curulibus sellis cum insignibus magistratuum, quos
gesserant, sacerdotiorumque, quae erant adepti,
consederunt, ut et ipsi in occasu suo splendorem et 
ornamenta praeteritae uitae retinerent et plebi ad 
fortius sustinendos casus suos . uenerabilis
eorum aspectus primo hostibus fuit et nouitate rei 
et magnificentia cultus et ipso audaciae genere
commotis. sed quis dubitaret quin et Galli et uictores 
illam admirationem mox in risum et in omne
contumeliae genus conuersuri essent? non expectauit
igitur hanc iniuriae maturitatem M. Atilius, uerum 
barbam suam permulcenti Gallo scipionem uehementi 
ictu capiti inflixit eique propter dolorem ad se
occidendum ruenti cupidius corpus obtulit. capi ergo 
uirtus nescit, patientiae dedecus ignorat, fortunae 
succumbere omni fato tristius ducit, noua et speciosa 
genera interitus excogitat, si quisquam interit, qui 
sic extinguitur.

Reddendus est nunc Romanae iuuentuti
debitus gloriae titulus, quae C. Sempronio Atratino
consule cum Volscis apud Verruginem parum prospere 
dimicante, ne acies nostra iam inclinata
propelleretur, equis delapsa se ipsa centuriauit atque in hostium 
exercitum inrupit. quo demoto proximum tumulum 
occupauit effecitque ut omnis Volscorum conuersus 
impetus legionibus nostris ad confirmandos animos 
salutare laxamentum daret. itaque, cum iam de
tropaeis statuendis cogitarent, proelium nocte dirimente 
uictoresne an uicti discederent incerti abierunt.

Strenuus ille quoque flos ordinis equestris, 
cuius mira uirtute Fabius Maximus Rullianus
magister equitum bello, quod aduersus Samnites
gerebatur, male commissi proelii crimine leuatus est:
namque Papirio Cursore propter auspicia repetenda in 
urbem proficiscente castris praepositus ac uetitus in 
aciem exercitum ducere, nihilo minus manus cum 
hoste, sed tam infeliciter quam temere conseruit: 
procul enim dubio superabatur. ceterum optimae 
indolis iuuentus detractis equorum frenis uehementer 
eos calcaribus stimulatos in aduersos Samnites egit 
obstinataque animi praesentia extortam manibus
hostium uictoriam et cum ea spem maximi ciuis
 Rulliani patriae restituit.

Qualis deinde roboris illi milites, qui
uehementi ictu remorum concitatam fuga Punicam classem 
nantes lubricis pelagi quasi cam porum firmitate
pedites in litus retraxerunt?

Eiusdem temporis et notae miles, qui
Cannensi proelio, quo Hannibal magis uires Romanorum 
contudit quam animos fregit, cum ad retinenda arma 
inutiles uulneribus manus haberet, spoliare se
conantis Numidae ceruicem conplexus os naribus et 
auribus corrosis deforme reddidit inque plenis
ultionis morsibus expirauit. sepone iniquum pugnae 
euentum, quantum interfectore fortior interfectus! 
Poenus enim in uictoria obnoxius morienti solacio 
fuit, Romanus in ipso fine uitae uindex sui extitit.

Militis hic in aduerso casu tam egregius
uirilis animus, quem relaturus sum imperatoris: P. 
enim Crassus cum Aristonico bellum in Asia gerens 
a Thracibus, quorum is magnum numerum in
praesidio habebat, inter Elaeam et Zmyrnam exceptus, 
ne in dicionem eius perueniret, dedecus arcessita 
ratione mortis effugit: uirgam enim, qua ad
regendum equum usus fuerat, in unius barbari oculum
direxit. qui ui doloris accensus latus Crassi sica
confodit, dumque se ulciscitur, Romanum imperatorem 
maiestatis amissae turpitudine liberauit. ostendit 
fortunae Crassus quam indignum uirum tam graui 
contumelia adficere uoluisset, quoniam quidem
iniectos ab ea libertati suae miserabiles laqueos
prudenter pariter ac fortiter rupit donatumque se iam 
Aristonico dignitati suae reddidit.

Eodem mentis proposito usus est Scipio
 Metellus : namque infeliciter Cn. Pompei generi sui
defensis in Africa partibus classe Hispaniam petens, 
cum animaduertisset nauem, qua uehebatur, ab
hostibus captam, gladio praecordia sua transuerberauit, 
ac deinde prostratus in puppi quaerentibus
Caesarianis militibus ubinam esset imperator respondit 
'imperator se bene habet', tantumque eloqui ualuit, 
quantum ad testandam animi fortitudinem aeternae 
laudi satis erat.

Tui quoque clarissimi excessus, Cato, Vtica 
monumentum est, in qua ex fortissimis uulneribus 
tuis plus gloriae quam sanguinis manauit: si quidem 
constantissime in gladium incumbendo magnum
hominibus documentum dedisti, quanto potior esse 
debeat probis dignitas sine uita quam uita sine 
dignitate.

Cuius filia minime muliebris animi. quae, cum 
Bruti uiri sui consilium, quod de interficiendo
ceperat Caesare, ea nocte, quam dies taeterrimi facti 
secutus est, cognosset, egresso cubiculum Bruto 
cultellum tonsorium quasi unguium resecandorum causa 
poposcit eoque uelut forte elapso se uulnerauit.
clamore deinde ancillarum in cubiculum reuocatus
Brutus obiurgare eam coepit, quod tonsoris praeripuisset 
officium. cui secreto Porcia 'non est hoc' inquit 
'temerarium factum meum, sed in tali statu nostro 
amoris mei erga te certissimum indicium: experiri 
enim uolui, si tibi propositum parum ex sententia 
cessisset, quam aequo animo me ferro essem
interemptura'.

Felicior progenie sua superior Cato, a quo 
Porciae familiae principia manarunt. qui cum ab 
hoste in acie uehementer † paruulo peteretur, uagina 
gladius eius elapsus decidit. quem subiectum
proeliantium globo atque undique hostilibus pedibus
circumdatum postquam abesse sibi animaduertit, adeo 
constanti animo in suam potestatem redegit, ut illum 
non periculo oppressus rapere, sed metu uacuus
sumere uideretur. quo spectaculo adtoniti hostes
postero die ad eum supplices pacem petentes uenerunt.

Togae quoque fortitudo militaribus operibus 
inserenda est, quia eandem laudem foro atque castris 
edita meretur. cum Ti. Gracchus in tribunatu
profusissimis largitionibus fauore populi occupato rem 
publicam oppressam teneret palamque dictitaret
interempto senatu omnia per plebem agi debere, in 
aedem Fidei Publicae conuocati patres conscripti a 
consule Mucio Scaeuola quidnam in tali tempestate 
faciendum esset deliberabant, cunctisque
censentibus ut consul armis rem publicam tueretur, Scaeuola 
negauit se quicquam ui esse acturum. tum Scipio 
Nasica, 'quoniam' inquit 'consul, dum iuris ordinem 
sequitur, id agit, ut cum omnibus legibus Romanum 
imperium corruat, egomet me priuatus uoluntati 
uestrae ducem offero', ac deinde laeuam manum im a 
parte togae circumdedit sublataque dextra
proclamauit: 'qui rem publicam saluam esse uolunt me 
sequantur', eaque uoce cunctatione bonorum ciuium 
discussa Gracchum cum scelerata factione quas
merebatur poenas persoluere coegit.

Item, cum tr. pl. Saturninus et praetor Glaucia 
et Equitius designatus tr. pl. maximos in ciuitate 
nostra seditionum motus excitauissent, nec quisquam 
se populo concitato opponeret, primum M. Aemilius 
Scaurus C. Marium consulatum sextum gerentem 
hortatus est ut libertatem legesque manu defenderet 
protinusque arma sibi adferri iussit. quibus allatis 
ultima senectute confectum et paene dilapsum
corpus induit spiculoque innixus ante fores curiae
constitit ac paruulis et extremis spiritus reliquiis ne res 
publica expiraret effecit: praesentia enim animi sui 
senatum et equestrem ordinem ad uindictam
exigendam inpulit.

Sed ut armorum togaeque prius, nunc etiam 
siderum clarum decus, diuum Iulium, certissimam 
uerae uirtutis effigiem, repraesentemus, cum
innumerabili multitudine et feroci impetu Neruiorum
inclinari aciem suam uideret, timidius pugnanti militi 
scutum detraxit eoque tectus acerrime proeliari
coepit. quo facto fortitudinem per totum exercitum 
diffudit labentemque belli fortunam diuino animi 
ardore restituit. idem alio proelio legionis Martiae 
aquiliferum ineundae fugae gratia iam conuersum 
faucibus conprehensum in contrariam partem †
detraxit dexteramque ad hostem tendens 'corsum tu' 
inquit 'abis? illic sunt cum quibus dimicamus'. et 
manibus quidem unum militem, adhortatione uero 
tam acri omnium legionum trepidationem correxit 
uincique paratas uincere docuit.

Ceterum ut humanae uirtutis actum
exequamur, cum Hannibal Capuam, in qua Romanus
exercitus erat, obsideret, Vibius Accaus Paelignae
cohortis praefectus uexillum trans Punicum uallum 
proiecit, se ipsum suosque conmilitones, si signo 
hostes potiti essent, execratus, et ad id petendum 
subsequente cohorte primus impetum fecit. quod ut 
Valerius Flaccus tribunus tertiae legionis aspexit, 
conuersus ad suos 'spectatores' inquit, 'ut uideo, 
alienae uirtutis huc uenimus, sed absit istud dedecus 
a sanguine nostro, ut Romani gloria cedere Latinis 
uelimus. ego certe aut speciosam optans mortem aut 
felicem audaciae exitum uel solus procurrere
paratus sum'. his auditis Pedanius centurio conuulsum 
signum dextra retinens 'iam hoc' inquit 'intra
hostile uallum mecum erit: proinde sequantur qui id 
capi nolunt', et cum eo in castra Poenorum inrupit 
totamque secum traxit legionem. ita trium hominum 
fortis temeritas Hannibalem, paulo ante spe sua
Capuae potitorem, ne castrorum quidem suorum
potentem esse passa est.

Quorum uirtuti nihil cedit Q. Occius, qui 
propter fortitudinem Achilles cognominatus est: nam 
ut reliqua eius opera non exequar, abunde tamen 
duobus factis, quae relaturus sum, quantus bellator 
fuerit cognoscetur. Q. Metello consuli legatus in 
Hispaniam profectus, Celtibericum sub eo bellum 
gerens, postquam cognouit a quodam gentis huius 
iuuene se ad dimicandum prouocari—erat autem 
illi forte prandendi gratia posita mensa—, relicta ea 
arma sua extra uallum deferri equumque educi clam 
iussit, ne a Metello inpediretur, et illum Celtiberum 
insolentissime obequitantem consectatus interemit 
detractasque corpori eius exuuias ouans laetitia in 
castra retulit. idem Pyrresum nobilitate ac uirtute 
omnes Celtiberos praestantem, cum ab eo in
certamen pugnae deuocatus esset, succumbere sibi coegit. 
nec erubuit flagrantissimi pectoris iuuenis gladium 
ei suum et sagulum utroque exercitu spectante
tradere. ille uero etiam petiit ut hospitii iure inter se 
iuncti essent, quando inter Romanos et Celtiberos 
pax foret restituta.

Ne Acilium quidem praeterire possumus, qui, 
cum decumae legionis miles pro C. Caesaris partibus 
maritima pugna proeliaretur, abscisa dextra, quam 
Massiliensium naui iniecerat, laeua puppim
adprehendit nec ante dimicare destitit quam captam
profundo mergeret. quod factum parum iusta notitia 
patet. at Cynaegirum Atheniensem simili
pertinacia in consectandis hostibus usum uerbosa cantu 
laudum suarum Graecia omnium saeculorum
memoriae litterarum praeconio inculca ui t.

Classicam Acilii gloriam terrestri laude M. 
Caesius Scaeua eiusdem imperatoris centurio
subsecutus est: cum pro castello enim, cui praepositus 
erat, dimicaret, Gnaeique Pompei praefectus
Iustuleius summo studio et magno militum numero ad † 
eum capiendum niteretur, omnes, qui propius
accesserant, interemit ac sine ullo regressu pedis pugnans 
super ingentem stragem, quam ipse fecerat, conruit. 
cuius capite, umero, femine saucio, oculo eruto,
scutum c et xx ictibus perfossum apparuit. talis in 
castris diui Iuli disciplina milites aluit, quorum alter 
dextera, alter oculo amisso hostibus inhaesit, ille 
post hanc iacturam uictor, hic ne hac quidem iactura 
uictus. 
 Tuum uero, Scaeui, inexuperabilem spiritum in 
utra parte rerum naturae admiratione prosequar
nescio, quoniam excellenti uirtute dubium reliquisti 
inter undasne pugnam fortiorem edideris an in terra 
uocem miseris: bello namque, quo C. Caesar non 
contentus opera sua litoribus Oceani claudere
Britannicae insulae caelestis iniecit manus, cum
quattuor conmilitonibus rate transuectus in scopulum 
uicinum insulae, quam hostium ingentes copiae
obtinebant, postquam aestus regressu suo spatium, quo 
scopulus et insula diuidebantur, in uadum transitu 
facile redegit, ingenti multitudine barbarorum
adfluente, ceteris rate ad litus regressis solus
immobilem stationis gradum retinens, undique ruentibus 
telis et ab omni parte acri studio ad te inuadendum 
nitentibus, quinque militum diurno proelio suffectura 
pila una dextera hostium corporibus adegisti. ad 
ultimum destricto gladio audacissimum quemque 
modo umbonis inpulsu, modo mucronis ictu
depellens hinc Romanis, illinc Britannicis oculis
incredibili, nisi cernereris, spectaculo fuisti. postquam 
deinde ira ac pudor cuncta conari fessos coegit,
tragula femur traiectus saxique pondere ora contusus, 
galea iam ictibus discussa et scuto crebris
foraminibus absumpto, profundo te credidisti ac duabus 
loricis onustus inter undas, quas hostili cruore 
infeceras, enasti, uisoque imperatore armis non amissis, 
sed bene inpensis, cum laudem mere re ris, ueniam 
petisti, quod sine scuto redisses, magnus proelio, sed 
maior disciplinae militaris memoria. itaque ab optimo 
uirtutis aestimatore cum facta tum etiam uerba tua 
centurionatus honore d on ata sunt.

Sed quod ad proeliatorum excellentem
fortitudinem adtinet, merito L. Sicci Dentati
commemoratio omnia Romana exempla finierit, cuius opera 
honoresque operum ultra fidem ueri excedere
iudicari possent, nisi ea certi auctores, inter quos M. 
Varro, monumentis suis testata esse uoluissent. quem 
centies et uicies in aciem descendisse tradunt, eo 
robore animi atque corporis utentem, ut maiorem 
semper uictoriae partem traxisse uideretur: sex et 
 xxx spolia ex hoste retulisse, quorum in numero 
octo fuisse eorum , cum quibus inspectante utroque 
exercitu ex prouocatione dimicasset, xiiii ciues ex 
media morte raptos seruasse, v et xl uulnera pectore 
excepisse, tergo cicatricibus uacuo: nouem
triumphales imperatorum currus secutum, totius ciuitatis 
oculos in se numerosa donorum pompa
conuertentem: praeferebantur enim aureae coronae octo, ciuicae 
 xiiii , murales iii , obsidionalis i , torques lxxxiii , 
armillae clx , hastae xviii , phalerae xxv , ornamenta 
etiam legioni, nedum militi satis multa.

Ille quoque ex pluribus corporibus in 
unum magna cum admiratione Calibus cruor
confusus est. in quo oppido cum Fuluius Flaccus
Campanam perfidiam principes ciuitatis ante tribunal suum 
capitali supplicio adficiendo uindicaret litterisque a 
senatu acceptis finem poenae eorum statuere
cogeretur, ultro se ei T. Iubellius Taurea Campanus obtulit 
et quam potuit clara uoce 'quoniam' inquit, 'Fului, 
tanta cupiditate hauriendi sanguinis nostri teneris, 
quid cessas in me cruentam securem destringere, ut 
gloriari possis fortiorem aliquanto uirum quam ipse 
es tuo iussu esse interemptum?' eo deinde dicente 
libenter id se fuisse facturum, nisi senatus
uoluntate inpediretur, adfirmante, 'at me' inquit, 'cui 
nihil patres conscripti praeceperunt, aspice, oculis 
quidem tuis gratum, animo uero tuo maius opus 
edentem', protinusque interfecta coniuge ac liberis 
gladio incubuit. quem illum uirum putemus fuisse, 
qui suorum ac sua caede testari uoluit se Fuluii 
crudelitatem suggillare quam senatus misericordia 
uti maluisse?

Age, Darei quantus ardor animi! qui, cum 
sordida et crudeli magorum tyrannide Persas
liberaret unumque ex his obscuro loco abiectum corporis 
pondere urgueret, praeclari operis socio plagam ei 
inferre dubitanti, ne, dum magum petit, ipsum
uulneraret, 'tu uero' inquit 'nihil est quod respectu mei 
timidius gladio utaris: uel per utrumque illum agas 
licet, dum hic quam celerrime pereat'.

Hoc loci Leonidas nobilis Spartanus occurrit, 
cuius proposito, opere, exitu nihil fortius: nam cum 
 ccc ciuibus apud Thermopylas toti Asiae obiectus 
grauem illum et mari et terrae Xerxen, nec
hominibus tantum terribilem, sed Neptuno quoque conpedes 
et caelo tenebras minitantem, pertinacia uirtutis ad 
ultimam desperationem redegit. ceterum perfidia et 
scelere incolarum eius regionis et loci
opportunitate, qua plurimum adiuuabatur, spoliatus occidere 
dimicans quam adsignatam sibi a patria stationem 
deserere maluit adeoque alacri animo suos ad id
proelium, quo perituri erant, cohortatus est, ut diceret 
'sic prandete, conmilitones, tamquam apud inferos 
cenaturi'. mors erat denuntiata: Lacedaemonii,
perinde ac uictoria esset promissa, dicto intrepidi
paruerunt.

Othryadae quoque pugna pariter ac morte 
† speciosa Thyreatium laude quam spatio latius solum 
cernitur. qui sanguine suo scriptis litteris dereptam 
hostibus uictoriam tantum non post fata sua in
sinum patriae cruento tropaei titulo retulit.

Excellentissimos Spartanae uirtutis prouentus 
mi se rabilis lapsus sequitur. Epaminondas, maxima 
Thebarum felicitas idemque Lacedaemonis prima 
clades, cum uetustam eius urbis gloriam
inuictamque ad id tempus publicam uirtutem apud Leuctram 
et Mantineam secundis proeliis contudisset, traiectus 
hasta, sanguine et spiritu deficiens recreare se
cocantes primum an clypeus suus saluus esset, deinde 
an penitus fusi hostes forent interrogauit. quae
postquam ex animi sententia conperit, 'non finis' inquit, 
'conmilitones, uitae meae, sed melius et † athius
initium aduenit: nunc enim uester Epaminondas
nascitur, quia sic moritur. Thebas ductu et auspiciis 
meis caput Graeciae factas uideo, et fortis et
animosa ciuitas Spartana iacet armis nostris abiecta: 
amara dominatione Graecia liberata est. orbus
quoque, non tamen sine liberis morior, quoniam mirificas 
filias Leuctram et Mantineam relinquo'. e corpore 
deinde suo hastam educi iussit eoque uultu
expirauit, quo, si eum di inmortales uictoriis suis
perfrui passi essent, sospes patriae moenia intrasset.

Ac ne Theramenis quidem Atheniensis in
publica custodia mori coacti parua mentis constantia, 
in qua xxx tyrannorum iussu porrectam ueneni 
potionem non dubitanter hausit quodque ex ea
superfuerat iocabundus inlisum humo clarum edere 
sonum coegit renidensque seruo publico, qui eam 
tradiderat, 'Critiae' inquit 'propino: uide igitur ut 
hoc poculum ad eum continuo perferas'. erat autem 
is ex xxx tyrannis crudelissimus. profecto supplicio 
est se liberare tam facile supplicium perpeti.
itaque Theramenes perinde atque in domestico lectulo 
moriens uita excessit, inimicorum existimatione
punitus, suo iudicio finitus.

Sed Theramenes a litteris et doctrina
uirilitatem traxit, Numantino uero Rhoetogeni ad
consimilem uirtutem capessendam quasi magistra gentis 
suae ferocitas extitit: perditis namque et adflictis 
rebus Numantinorum, cum omnes ciues nobilitate, 
pecunia, honoribus praestaret, uicum suum, qui in 
ea urbe speciosissimus erat, contractis undique
nutrimentis ignis incendit protinusque strictum gladium 
in medio posuit ac binos inter se dimicare iussit, 
ut uictus incisa ceruice ardentibus tectis
superiaceretur. qui, cum tam forti lege mortis omnis
absumpsisset, ad ultimum se ipse flammis inmersit.

Verum ut aeque populo Romano inimicae
urbis excidium referam, Karthagine capta uxor
Hasdrubalis exprobrata ei impietate, quod a Scipione 
soli sibi impetrare uitam contentus fuisset, dextra 
laeuaque communes filios mortem non recusantis
trahens incendio se flagrantis patriae obiecit.

Mulieris fortitudinis exemplo aeque fortem 
duarum puellarum casum adiciam. cum pestifera 
seditione Syracusarum tota regis Gelonis stirps 
euidentissimis exhausta cladibus ad unicam filiam 
Harmoniam uirginem esset redacta et in eam
certatim ab inimicis impetus fieret, nutrix eius aequalem 
illi puellam regio cultu ornatam hostilibus gladiis 
subiecit, quae, ne cum ferro quidem trucidaretur, 
cuius esset condicionis ediceret proclamauit.
admirata illius animum Harmonia et tantae fidei
superesse non sustinuit reuocatosque interfectores
professa quaenam esset in caedem suam conuertit. ita 
alteri tectum mendacium, alteri ueritas aperta finis 
uitae fuit.

DE PATIENTIA 
 Egregiis uirorum pariter ac feminarum operibus 
fortitudo se oculis hominum subiecit patientiamque 
in medium procedere hortata est, non sane
infirmioribus radicibus stabilitam aut minus generoso
spiritu abundantem, sed ita similitudine iunctam, ut 
cum ea uel ex ea nata uideri possit.

quid enim 
his, quae supra retuli, facto Mucii conuenientius? 
cum a Porsenna rege Etruscorum urbem nostram 
graui ac diutino bello urgueri aegre ferret, castra 
eius clam ferro cinctus intrauit immolantemque ante 
altaria conatus occidere est. ceterum inter
molitionem pii pariter ac fortis propositi oppressus nec 
causam aduentus texit et tormenta quantopere
contemneret mira patientia ostendit: perosus enim, 
credo, dexteram suam, quod eius ministerio in caede 
regis uti nequisset, iniectam foculo exuri passus est. 
nullum profecto di inmortales admotum aris cultum 
adtentioribus oculis uiderunt. ipsum quoque
Porsennam oblitum periculi sui ultionem suam uertere 
in admirationem coegit: nam 'reuertere' inquit 'ad 
tuos, Muci, et eis refer te, cum uitam meam petieris, 
a me uita donatum'. cuius clementiam non adulatus 
Mucius tristior Porsennae salute quam sua laetior 
urbi se cum aeternae gloriae cognomine Scaeuolae 
reddidit.

Pompei etiam probabilis uirtus, qui, dum
legationis officio fungitur, a rege Gentio interceptus, cum 
senatus consilia prodere iuberetur, ardenti lucernae 
admotum digitum cremandum praebuit eaque
patientia regi simul et desperationem tormentis
quicquam ex se cognoscendi incussit et expetendae populi 
Romani amicitiae magnam cupiditatem ingenerauit. 
ac ne plura huiusce generis exempla domi scrutando 
saepius ad ciuilium bellorum detestandam memoriam 
progredi cogar, duobus Romanis exemplis contentus, 
quae ut clarissimarum familiarum commendationem, 
ita nullum publicum maerorem continent, externa 
subnectam.

Vetusto Macedoniae more regi Alexandro 
nobilissimi pueri praesto erant sacrificanti. e quibus 
unus turibulo arrepto ante ipsum adstitit. in cuius 
brachium carbo ardens delapsus est. quo etsi ita 
urebatur, ut adusti corporis eius odor ad
circumstantium nares perueniret, tamen et dolorem silentio 
pressit et brachium inmobile tenuit, ne sacrificium 
Alexandri aut concusso turibulo impediret aut edito 
gemitu re li gio ne aspergeret. rex, quo patientia pueri 
magis delectatus est, hoc certius perseuerantiae
experimentum sumere uoluit: consulto enim
sacrificauit diutius nec hac re eum proposito repulit. si huic 
miraculo Dareus inseruisset oculos, scisset eius
stirpis milites uinci non posse, cuius infirmam aetatem 
tanto robore praeditam animaduertisset. 
 Est et illa uehemens et constans animi militia, 
litteris pollens, uenerabilium doctrinae sacrorum
antistes, philosophia. quae ubi pectore recepta est, omni 
inhonesto atque inutili adfectu dispulso, totum in 
solidae uirtutis munimento confirmat potentiusque 
metu facit ac dolore.

Incipiam autem a Zenone Eleate. qui cum 
esset in dispicienda rerum natura maximae
prudentiae inque excitandis ad uigorem iuuenum animis 
promptissimus, praeceptorum fidem exemplo uirtutis 
suae publicauit: patriam enim egressus, in qua frui 
secura libertate poterat, Agrigentum miserabili 
seruitute obrutum petiit, tanta fiducia ingenii ac morum 
suorum fretus, ut sperauerit et tyranno et Phalari 
uaesanae mentis feritatem a se deripi posse.
postquam deinde apud illum plus consuetudinem
dominationis quam consilii salubritatem ualere
animaduertit, nobilissimos eius ciuitatis adulescentes cupiditate 
liberandae patriae inflammauit. cuius rei cum
indicium ad tyrannum manasset, conuocato in forum 
populo torquere eum uario cruciatus genere coepit 
subinde quaerens quosnam consilii participes
haberet. at ille neque eorum quemquam nominauit et
proximum quemque ac fidissimum tyranno suspectum 
reddidit increpitansque Agrigentinis ignauiam ac 
timiditatem effecit ut subito mentis inpulsu concitati 
Phalarim lapidibus prosternerent. senis ergo unius 
eculeo inpositi non supplex uox nec miserabilis
eiulatus, sed fortis cohortatio totius urbis animum
fortunamque mutauit.

Eiusdem nominis philosophus, cum a Nearcho 
tyranno, de cuius nece consilium inierat, torqueretur 
supplicii pariter atque indicandorum gratia
consciorum, doloris uictor, sed ultionis cupidus, esse dixit 
quod secreto audire eum admodum expediret,
laxatoque eculeo, postquam insidiis opportunum
animaduertit, aurem eius morsu corripuit nec ante dimisit 
quam et ipse uita et ille parte corporis priuaretur.

Talis patientiae aemulus Anaxarchus, cum a 
tyranno Cypriorum Nicocreonte torqueretur nec ulla 
ui inhiberi posset quo minus eum amarissimorum 
maledictorum uerberibus inuicem ipse torqueret, ad 
ultimum amputationem linguae minitanti 'non erit' 
inquit, 'effeminate adulescens, haec quoque pars
corporis mei tuae dicionis', protinusque dentibus
abscisam et conmanducatam linguam in os eius ira patens 
expuit. multorum aures illa lingua et in primis
Alexandri regis admiratione sui adtonitas habuerat, dum 
terrae condicionem, habitum maris, siderum motus, 
totius denique mundi naturam prudentissime et
facundissime expromit. paene tamen occidit gloriosius 
quam uiguit, quia tam forti fine inlustrem
professionis actum conprobauit, Anaxarchique † non uitam 
modo deseruit, sed mortem reddidit clariorem.

In Theodoto quoque uiro grauissimo
Hieronymus tyrannus tortorum manus frustra fatigauit: 
rupit enim uerbera, fidiculas laxauit, soluit eculeum, 
lamminas extinxit prius quam efficere potuit ut
tyrannicidii conscios indicaret. quin etiam satellitem, 
in quo totius dominationis summa quasi quodam
cardine uersabatur, falsa criminatione inquinando fidum 
lateri eius custodem eripuit beneficioque patientiae 
non solum quae occulta fuerunt texit, sed etiam
tormenta sua ultus est. quibus Hieronymus, dum
inimicum cupide lacerat, amicum temere perdidit.

Apud Indos uero patientiae meditatio tam
obstinate usurpari creditur, ut sint qui omne uitae 
tempus nudi exigant, modo Caucasi montis gelido 
rigore corpora sua durantes, modo flammis sine 
ullo gemitu obicientes. atque his haud parua gloria 
contemptu doloris adquiritur titulusque sapientiae 
datur.

Haec e pectoribus altis et eruditis orta sunt, 
illud tamen non minus admirabile seruilis animus 
cepit. seruus barbarus Hasdrubalem, quod
dominum suum occidisset grauiter ferens, subito
adgressus interemit, cumque conprehensus omni modo
cruciaretur, laetitiam tamen, quam ex uindicta ceperat, 
in ore constantissime retinuit. non ergo fastidioso 
aditu uirtus: excitata uiuida ingenia ad se penetrare 
patitur neque haustum sui cum aliquo personarum 
discrimine largum malignumue praebet, sed
omnibus aequaliter exposita quid cupiditatis potius quam 
quid dignitatis attuleris aestimat inque captu
bonorum suorum tibi ipsi pondus examinandum relinquit, 
ut quantum subire animo sustinueris, tantum tecum 
auferas. quo e uenit ut et humili loco nati ad
summam dignitatem consurgant et generosissimarum 
imaginum fetus in aliquod reuoluti dedecus acceptam 
a maioribus lucem in tenebras conuertant. quae
quidem planiora suis exemplis reddentur, ac prius de 
his ordiar, quorum in meliorem statum facta mutatio 
splendidam relatu praebet materiam.

DE HIS QVI HVMILI LOCO NATI CLARI
EVASERVNT 
 Incunabula Tulli Hostili agreste tugurium
cepit: eiusdem adulescentia in pecore pascendo fuit 
occupata: ualidior aetas imperium Romanum rexit 
et duplicauit: senectus excellentissimis decorata 
in altissimo maiestatis fastigio fulsit.

Verum Tullus etsi magnum admirabilis
incrementi, domesticum tamen exemplum est:
Tarquinium autem ad Romanum imperium occupandum 
fortuna in urbem nostram aduexit, alienum, quod 
† exactu, alieniorem, quod ortum Corintho,
fastidiendum, quod merca to re genitum, erubescendum, 
quod etiam exule Demarato natum patre. ceterum 
tam prosperum condicionis suae euentum industria 
sua pro inuidioso gloriosum reddidit: dilatauit enim 
fines, cultum deorum nouis sacerdotiis auxit,
numerum senatus amplificauit, equestrem ordinem
uberiorem reliquit, quaeque laudum eius consummatio 
est, praeclaris uirtutibus effecit ne haec ciuitas
paenitentiam ageret, quod regem a finitimis potius
mutuata esset quam de suis legisset.

In Tullio uero fortuna praecipue uires suas 
ostendit, uernam huic urbi natum regem dando. cui 
quidem diutissime imperium obtinere, quater lustrum 
condere, ter triumphare contigit. ad summam autem 
unde processerit et quo peruenerit statuae ipsius
titulus abunde testatur seruili cognomine et regia
appellatione perplexis.

Miro gradu Varro quoque ad consulatum
macellaria patris taberna conscendit. et quidem fortuna 
parum duxit sordidissimae mercis capturis alito
duodecim fasces largiri, nisi etiam L. Aemilium Paulum 
dedisset collegam. atque ita se in eius sinum
infudit ut, cum apud Cannas culpa sua uires populi 
Romani exhausisset, Paulum, qui proelium
committere noluerat, occidere pateretur, illum in urbem
incolumem reduceret. quin etiam senatum gratias ei 
agentem, quod redire uoluisset, ante portas eduxit 
extuditque ut grauissimae cladis auctori dictatura 
deferretur.

Non paruus consulatus rubor M. Perpenna est, 
utpote quam consul ante quam ciuis, sed in bello 
gerendo utilior aliquanto rei publicae Varrone
imperator: regem enim Aristonicum cepit Crassianaeque 
stragis punitor extitit, cum interim, cuius uita 
triumphauit, mors Papia lege damnata est: namque
patrem illius, nihil ad se pertinentia ciuis Romani iura 
conplexum Sabelli iudicio petitum redire in
pristinas sedes coegerunt. ita M. Perpennae nomen
adumbratum, falsus consulatus, caliginis simile
imperium, caducus triumphus, † aliena in urbe inprobe 
peregrinatus est.

M. uero Porci Catonis incrementa publicis 
uotis expetenda fuerunt, qui nomen suum Tusculi 
ignobile Romae nobilissimum reddidit: ornata sunt 
enim ab eo litterarum Latinarum monumenta, adiuta 
disciplina militaris, aucta maiestas senatus,
prorogata familia, in qua maximum decus posterior ortus 
est Cato.

Sed ut Romanis externa iungamus,
Socrates, non solum hominum consensu, uerum etiam 
Apollinis oraculo sapientissimus iudicatus,
Phaenarete matre obstetrice et Sophronisco patre
marmorario genitus ad clarissimum gloriae lumen excessit. 
neque immerito: nam cum eruditissimorum uirorum 
ingenia in disputatione caeca uagarentur
mensurasque solis ac lunae et ceterorum siderum loquacibus 
magis quam certis argumentis explicare conarentur, 
totius etiam mundi habitum conplecti auderent,
primus ab his indoctis erroribus abductum animum 
suum intima condicionis humanae et in secessu
pectoris repositos adfectus scrutari coegit, si uirtus per 
se ipsa aestimetur, uitae magister optimus.

Quem patrem Euripides aut quam matrem 
Demosthenes habuerit ipsorum quoque saeculo
ignotum fuit. alterius autem matrem holera, alterius
patrem cultellos uenditasse omnium paene doctorum 
litterae locuntur. sed quid aut illius tragica aut 
huius oratoria ui clarius?

QVI A PARENTIBVS CLARIS DEGENERAVERVNT 
 Sequitur duplicis promissi pars adopertis
inlustrium uirorum imaginibus reddenda, quoniam
quidem sunt referendi qui ab earum splendore
degenerauerunt, taeterrimis ignauiae ac nequitiae sordibus 
inbuta nobilia portenta.

Quid enim monstro similius quam superioris 
Africani filius Scipio, qui in tanta domestica gloria 
ortus a paruulo admodum regis Antiochi praesidio 
capi sustinuit, cum ei uoluntaria morte absumi
satius fuerit quam inter duo fulgentissima cognomina 
patris et patrui, altero maiori oppressa Africa iam 
parto, altero maiore ex parte recuperata Asia
surgere incipiente, manus uinciendas hosti tradere
eiusque beneficio precarium spiritum obtinere, de quo 
mox L. Scipio speciosissimum deorum hominumque 
oculis subiecturus erat triumphum. 
 Idem praeturae petitor candidam togam adeo 
turpitudinis maculis obsolefactam in campum detulit, 
ut, nisi gratia Cicerei, qui patris eius scriba fuerat, 
adiutus esset, honorem a populo impetraturus non 
uideretur. quamquam quid interfuit utrum repulsam 
an sic adeptam praeturam domum referret? quam 
cum propinqui ab eo pollui animaduerterent, id
egerunt, ne aut sellam ponere aut ius dicere auderet,
insuperque e manu eius anulum, in quo caput Africani 
sculptum erat, detraxerunt. dii boni, quas tenebras 
e quo fulmine nasci passi estis!

Age Q. Fabi Maximi Allobrogi ci et ciuis et 
imperatoris clarissimi filius Q. Fabius Maximus 
quam perditam luxuria uitam egit! cuius ut cetera 
flagitia obliterentur, tamen abunde illo dedecore
mores nudari possunt, quod ei Q. Pompeius praetor 
urbanus paternis bonis interdixit, neque in tanta
ciuitate qui illud decretum reprehenderet inuentus est: 
dolenter enim homines ferebant pecuniam, quae
Fabiae gentis splendori seruire debebat, flagitiis dissici. 
ergo quem nimia patris indulgentia heredem
reliquerat publica seueritas exheredauit.

Possedit fauorem plebis Clodius Pulcher
adhaerensque Fuluianae stolae pugio militare decus 
muliebri imperio subiectum habuit. quorum filius 
Pulcher, praeterquam quod eneruem et frigidam
iuuentam egit, perdito etiam amore uulgatissimae
meretricis infamis fuit mortisque erubescendo genere 
consumptus est: auide enim abdomine deuorato
foedae ac sordidae intemperantiae spiritum redditit.

Nam Q. quidem Hortensi, qui in maximo et 
ingeniosorum ciuium et amplissimorum prouentu 
summum auctoritatis atque eloquentiae gradum
obtinuit, nepos Hortensius Corbio omnibus scortis 
abiectiorem et obsceniorem uitam exegit, ad
ultimumque lingua eius tam libidini cunctorum inter 
lupanaria prostitit quam aui pro salute ciuium in foro 
excubuerat.

Animaduerto in quam periculosum iter
processerim. itaque me ipse reuocabo, ne, si reliqua 
eiusdem generis naufragia consectari perseuerauero, 
aliqua inutili relatione inplicer. referam igitur
pedem deformesque umbras in imo gurgite turpitudinis 
suae iacere patiar: satius est enim narrare qui
inlustres uiri in cultu ceteroque uitae ritu aliqua ex 
parte nouando sibi indulserint.

QVI EX ILLVSTRIBVS VIRIS IN VESTE AVT
CETERO CVLTV LICENTIVS SIBI QVAM MOS
PATRIVS PERMITTEBAT INDVLSERVNT 
 P. Scipio, cum in Sicilia augendo
traiciendoque exercitu in Africam opportunum quaerendo
gradum Karthaginis ruinam animo uolueret, inter
consilia ac molitiones tantae rei operam gymnasio dedit 
pallioque et crepidis usus est . nec hac re segniores 
Punicis exercitibus manus intulit, sed nescio an ideo 
alacriores, quia uegeta et strenua ingenia, quo plus 
recessus sumunt, hoc uehementiores impetus edunt. 
crediderim etiam fauorem eum sociorum uberiorem 
se adepturum existimasse, si uictum eorum et
sollemnes exercitationes conprobasset. ad quas tamen 
ueniebat, cum multum ac diu fatigasset umeros 
et cetera membra ac militari agitatione firmitatem 
suam probare coegisset, consistebatque in his labor 
eius, in illis remissio laboris.

L. uero Scipionis statuam chlamydatam et 
crepidatam in Capitolio cernimus. quo habitu
uidelicet, quia aliquando usus erat, effigiem suam
formatam poni uoluit.

L. quoque Sulla, cum imperator esset,
chlamydato sibi et crepidato Neapoli ambulare deforme non 
duxit.

C. autem Duellius, qui primus naualem
triumphum ex Poenis retulit, quotienscumque publice 
epulatus erat, ad funalem cereum praeeunte
tibicine et fidicine a cena domum reuerti solitus est, 
insignem bellicae rei successum nocturna
celebratione testando.

Nam Papirius quidem Masso, cum bene gesta 
re publica triumphum a senatu non inpetrauisset, in 
Albano monte triumphandi et ipse initium fecit et
ceteris postea exemplum praebuit proque laurea corona, 
cum alicui spectaculo interesset, myrtea usus est.

Iam C. Marii paene insolens factum: nam post 
Iugurthinum Cimbricumque et Teutonicum
triumphum cantharo semper potauit, quod Liber pater
Indicum ex Asia deducens triumphum hoc usus poculi 
genere ferebatur, ut inter ipsum haustum uini
uictoriae eius suas uictorias conpararet.

M. autem Cato praetor M. Scauri
ceterorumque reorum iudicia nulla indutus tunica, sed
tantum modo praetexta amictus egit.

Sed haec atque his similia uirtutis aliquid 
sibi in consuetudine nouanda licentiae sumentis
indicia sunt: illis autem, quae deinceps subnectam, 
quantam sui fiduciam habere soleat cognoscetur.

DE FIDVCIA SVI 
 Publio et Gnaeo Scipionibus in Hispania cum 
maiore parte exercitus acie Punica oppressis
omnibusque prouinciae eius nationibus Karthaginiensium 
amicitiam secutis, nullo ducum nostrorum illuc ad 
corrigendam rem proficisci audente, P. Scipio
quartum et uicesimum agens annum iturum se pollicitus 
est. qua quidem fiducia populo Romano salutis ac 
uictoriae spem dedit.

Eademque in ipsa Hispania usus est: nam 
cum oppidum Badiam circumsederet, tribunal suum 
adeuntis in aedem, quae intra moenia hostium erat, 
uadimonia in posterum diem facere iussit
continuoque urbe potitus et tempore et loco, quo
praedixerat, sella posita ius eis dixit. nihil hac fiducia
generosius, nihil praedictione uerius, nihil celeritate 
efficacius, nihil etiam dignitate dignius.

Nec minus animosus minusue prosperus illius 
in Africam transitus, in quam ex Sicilia exercitum 
senatu uetante transduxit, quia, nisi plus in ea re suo 
quam patrum conscriptorum consilio credidisset,
secundi Punici belli finis inuentus non esset.

Cui facto par illa fiducia, quod, postquam 
Africam attigit, speculatores Hannibalis in castris
deprehensos et ad se perductos nec supplicio adfecit nec 
de consiliis ac uiribus Poenorum percontatus est, sed 
circa omnis manipulos diligentissime ducendos
curauit interrogatosque an satis ea considerassent, quae 
speculari iussi erant, prandio dato ipsis iumentisque 
eorum incolumes dimisit. quo tam pleno fiduciae 
spiritu prius animos hostium quam arma contudit.

Verum ut ad domestica eius eximiae fiduciae 
acta ueniamus, cum a L. Scipione ex Antiochensi
pecunia sestertii quadragies ratio in curia reposceretur, 
prolatum ab eo librum, quo acceptae et expensae
summae continebantur refellique inimicorum accusatio 
poterat, discerpsit, indignatus de ea re dubitari, quae 
sub ipso legato administrata fuerat. quin etiam in 
hunc modum egit: 'non reddo, patres conscripti, 
aerario uestro sestertii quadragies rationem, alieni 
imperii minister, quod meo ductu meisque auspiciis 
bis milies sestertio uberius feci: neque enim huc puto 
 eo malignitatis uentum, ut de mea innocentia
quaerendum sit: nam cum Africam totam potestati
uestrae subiecerim, nihil ex ea, quod meum diceretur, 
praeter cognomen retuli. non me igitur Punicae, 
non fratrem meum Asiaticae gazae auarum
reddiderunt, sed uterque nostrum inuidia magis quam
pecunia locupletior est'. tam constantem defensionem 
Scipionis uniuersus senatus conprobauit, sicut illud 
factum, quod, cum ad necessarium rei publicae usum 
pecuniam ex aerario promi opus esset, idque
quaestores, quia lex obstare uideretur, aperire non auderent, 
priuatus claues poposcit patefactoque aerario legem 
utilitati cedere coegit. quam quidem ei fiduciam 
conscientia illa dedit, qua meminerat omnes leges 
a se esse seruatas.

Non fatigabor eiusdem facta identidem
referendo, quoniam ne ille quidem in consimili genere 
uirtutes edendo fatigatus est. diem illi ad populum M. 
Naeuius tr. pl. aut, ut quidam memorant, duo Petilii 
dixerant. quo ingenti frequentia in forum deductus 
rostra conscendit capitique suo corona triumphali 
inposita 'hoc ego' inquit, 'Quirites, die Karthaginem 
magna spirantem leges nostras accipere iussi: 
proinde aecum est uos mecum ire in Capitolium
supplicatum'. speciosissimam deinde eius uocem aeque 
clarus euentus secutus est, si quidem et senatum
totum et uniuersum equestrem ordinem et cunctam 
plebem Iouis optimi maximi puluinaria petens
comitem habuit. restabat ut tribunus apud populum sine 
populo ageret desertusque in foro cum magno
calumniae suae ludibrio solus moraretur. cuius
deuitandi ruboris causa in Capitolium processit deque 
accusatore Scipionis uenerator factus est.

Auiti spiritus egregius successor Scipio
Aemilianus, cum urbem praeualidam obsideret,
suadentibus quibusdam ut circa moenia eius ferreos murices 
spargeret omniaque uada plumbatis tabulis
consterneret habentibus clauorum cacumina, ne subita
eruptione hostes in praesidia nostra impetum facere
possent, respondit non esse eiusdem et capere aliquos 
uelle et timere.

In quamcumque memorabilium partem
exemplorum conuertor, uelim nolimue, in cognomine
Scipionum haeream necesse est: qui enim licet hoc loci 
Nasicam praeterire, fidentis animi dicti que 
clarissimum auctorem? annonae caritate increscente 
C. Curiatius tr. pl. productos in contionem consules 
conpellebat ut de frumento emendo adque id
negotium explicandum mittendis legatis in curia referrent. 
cuius instituti minime utilis interpellandi gratia 
Nasica contrariam actionem ordiri coepit.
obstrepente deinde plebe 'tacete, quaeso, Quirites', 
inquit: 'plus ego enim quam uos quid rei publicae 
expediat intellego'. qua uoce audita omnes pleno 
uenerationis silentio maiorem auctoritatis eius quam 
suorum alimentorum respectum egerunt.

Liui quoque Salinatoris aeternae memoriae
tradendus animus. qui cum Hasdrubalem exercitumque 
Poenorum in Vmbria delesset et ei diceretur Gallos 
ac Ligures ex acie sine ducibus et signis sparsos ac 
palantes parua manu opprimi posse, respondit in 
hoc eis oportere parci, ne hostibus tantae cladis 
domestici nuntii deessent.

Bellica haec praestantia animi, togata illa, sed 
 non minus laudabilis, quam P. Furius Philus consul 
in senatu exhibuit: Q. enim Metellum Quintumque 
Pompeium consulares uiros, uehementes inimicos 
suos, cupidam sibi profectionem in prouinciam
Hispaniam, quam sortitus erat, identidem exprobrantis, 
legatos secum illuc ire coegit: fiduciam non solum 
fortem, sed paene etiam temerariam, quae duobus 
acerrimis odiis latera sua cingere ausa est
usumque ministerii uix tutum in amicis e sinu
inimicorum petere sustinuit!

Cuius factum si cui placet, necesse est L. etiam 
Crassi, qui apud maiores eloquentia clarissimus fuit, 
propositum non displiceat: nam cum ex consulatu 
prouinciam Galliam obtineret atque in eam C. Carbo, 
cuius patrem damnauerat, ad speculanda acta sua 
uenisset, non solum eum inde non summouit, sed
insuper locum ei in tribunali adsignauit nec ulla de re 
nisi eo in consilium adhibito cognouit. itaque acer 
et uehemens Carbo nihil aliud Gallica peregrinatione 
consecutus est quam ut animaduerteret sontem
patrem suum ab integerrimo uiro in exilium missum.

Cato uero superior saepe numero ab inimicis 
ad causae dictionem uocatus nec ullo umquam
crimine conuictus ad ultimum tantum fiduciae in sua 
innocentia reposuit, ut ab his in quaestionem
publicam deductus Ti. Gracchum, a quo in administratione 
rei publicae ad multum odium dissidebat, iudicem 
deposceret. qua quidem animi praestantia
pertinaciam eorum insectandi se inhibuit.

Eadem M. Scauri fortuna, aeque senectus longa 
ac robusta, idem animus. qui cum pro rostris
accusaretur, quod ab rege Mitridate ob rem publicam 
prodendam pecuniam accepisset, causam suam ita 
egit: 'est enim inicum, Quirites, cum inter alios
uixerim, apud alios me rationem uitae reddere, sed 
tamen audebo uos, quorum maior pars honoribus et 
actis meis interesse non potuit, interrogare: Varius 
Seuerus Sucronensis Aemilium Scaurum regia
mercede corruptum imperium populi Romani prodidisse 
ait, Aemilius Scaurus huic se adfinem esse culpae 
negat: utri creditis'? cuius admiratione populus 
conmotus Varium ab illa dementissima actione
pertinaci clamore depulit.

Contra M. Antonius ille disertus—non enim 
respuendo, sed amplectendo causae dictionem quam 
innocens esset testatus est—quaestor proficiscens 
in Asiam, Brundisium iam peruenerat, ubi litteris 
certior incesti se postulatum apud L. Cassium
praetorem, cuius tribunal propter nimiam seueritatem 
scopulus reorum dicebatur, cum id uitare beneficio 
legis Memmiae liceret, quae eorum, qui rei publicae 
causa abessent, recipi nomina uetabat, in urbem
tamen recurrit. quo tam pleno fiduciae bonae consilio 
cum absolutionem celerem tum profectionem
honestiorem consecutus est.

Sunt et illa speciosa fiduciae publicae
exempla: nam cum eo bello, quod aduersus Pyrrum
gerebatur, Karthaginienses c ac xxx nauium classem 
in praesidium Romanis Ostiam ultro misissent,
senatui placuit legatos ad ducem eorum ire, qui dicerent 
populum Romanum bella suscipere solere, quae suo 
milite gerere posset: proinde classem Karthaginem 
reducerent. 
 Idem post aliquot annos Cannensi clade exhaustis 
Romani imperii uiribus supplementum in Hispaniam 
exercitu mittere ausus fecit ne locus hostilium
castrorum tum maxime Capenam portam armis
Hannibale pulsante minoris ueniret quam si illum Poeni 
non obtinerent. ita se gerere in aduersis rebus quid 
aliud est quam saeuientem fortunam in adiutorium 
sui pudore uictam conuertere?

Magno spatio diuisus est a senatu ad poetam 
Accium transitus. ceterum ut ab eo decentius ad 
externa transeamus, producatur in medium. is Iulio 
Caesari amplissimo ac florentissimo uiro in
conlegium poetarum uenienti numquam adsurrexit, non 
maiestatis eius inmemor, sed quod in conparatione 
communium studiorum aliquanto se superiorem esse 
confideret. quapropter insolentiae crimine caruit, 
quia ibi uoluminum, non imaginum certamina
exercebantur.

Ne Euripides quidem Athenis arrogans 
uisus est, cum postulante ui populo ut ex tragoedia 
quandam sententiam tolleret progressus in scaenam 
dixit se, ut eum doceret, non ut ab eo disceret,
fabulas conponere solere. laudanda profecto fiducia est, 
quae aestimationem sui certo pondere examinat,
tantum sibi adrogans, quantum a contemptu et
insolentia distare satis est. itaque etiam quod Alcestidi 
tragico poetae respondit probabile. apud quem cum 
quereretur quod eo triduo non ultra tres uersus
maximo inpenso labore deducere potuisset, atque is se 
centum perfacile scripsisse gloriaretur, 'sed hoc'
inquit 'interest, quod tui in triduum tantum modo, mei 
uero in omne tempus sufficient': alterius enim
fecundi cursus scripta intra primas memoriae metas 
conruerunt, alterius cunctante stilo elucubratum opus 
per omne aeui tempus plenis gloriae uelis feretur.

Adiciam scaenae eiusdem exemplum.
Antigenidas tibicen discipulo suo magni profectus, sed 
parum feliciter populo se adprobanti cunctis
audientibus dixit 'mihi cane et Musis', quia uidelicet
perfecta ars fortunae lenocinio defecta iusta fiducia non 
exuitur, quamque se scit laudem mereri, eam si 
 eam ab aliis non impetrat, domestico tamen
acceptam iudicio refert.

Zeuxis autem, cum Helenam pinxisset, quid 
de eo opere homines sensuri essent expectandum non 
putauit, sed protinus se ad hos uersus adiecit: 
 ou) ne/mesis *trw=as kai\ e)uknh/midas *)axaiou\s 
 toih=|d' a)mfi\ gunaiki\ polu\n xro/non a)/lgea pa/sxein. 
adeone dextrae suae multum pictor adrogauit, ut ea 
tantum formae conprehensum crederet, quantum aut 
Leda caelesti partu edere aut Homerus diuino
ingenio exprimere potuit?

Phidias quoque Homeri uersibus egregio dicto 
adlusit: simulacro enim Iouis Olympii perfecto, quo 
nullum praestantius aut admirabilius humanae †
fabricae manus, interrogatus ab amico quonam
mentem suam dirigens uultum Iouis propemodum ex 
ipso caelo petitum eboris liniamentis esset amplexus, 
illis se uersibus quasi magistro usum respondit, 
 h)=, kai\ kuane/h|sin e)p' o)fru/si neu=se *kroni/wn: 
 a)mbro/siai d' a)/ra xai=tai e)perrw/santo a)/naktos 
 krato\s a)p' a)qana/toio: me/gan d' e)le/licen *)/olumpon.

Non patiuntur me tenuioribus exemplis
diutius insistere fortissimi duces. si quidem
Epaminondas, cum ei ciues irati sternendarum in oppido 
uiarum contumeliae causa curam mandarent,—erat 
enim illud ministerium apud eos sordidissimum— 
sine ulla cunctatione id recepit daturumque se
operam ut breui speciosissimum fieret adseuerauit.
mirifica deinde procuratione abiectissimum negotium pro 
amplissimo ornamento expetendum Thebis reddidit.

Hannibal uero, cum apud regem Prusiam
exularet auctorque ei conmittendi proelii esset, atque is 
non idem sibi extis portendi diceret, 'ain tu'?
inquit, 'uitulinae carunculae quam imperatori ueteri 
mauis credere'? si uerba numeres, breuiter et abscise, 
si sensum aestimes, copiose et ualenter: Hispanias 
enim dereptas populo Romano et Galliarum ac
Liguriae uires in suam redactas potestatem et nouo 
transitu Alpium iuga patefacta et Trasimennum
lacum dira inustum memoria et Cannas, Punicae
uictoriae clarissimum monumentum, et Capuam possessam 
et Italiam laceratam ante pedes hominis effudit 
uniusque hostiae iocineri longo experimento testatam 
gloriam suam postponi aequo animo non tulit. et 
sane, quod ad exploranda bellica artificia
aestimandosque militaris ductus adtinebat, omnis foculos, 
omnis aras Bithyniae Marte ipso iudice pectus
Hannibalis praegrauasset.

Capax generosi spiritus illud quoque dictum 
regis Cotyis: ut enim ab Atheniensibus ciuitatem 
sibi datam cognouit, 'et ego' inquit 'illis meae gentis 
ius dabo'. aequauit Athenis Thraciam, ne
uicissitudini talis beneficii imparem iudicando humilius de 
origine sua sentire existimaretur.

Nobiliter etiam uterque Spartanus, et qui
increpitus a quodam, quod in aciem claudus
descenderet, pugnare, non sibi fugere propositum esse
respondit, et qui referente quodam sagittis Persarum 
solem obscurari solere, 'bene narras' inquit: 'in 
umbra enim proeliabimur'. eiusdem uir urbis atque 
animi hospiti suo patriae muros excelsos latosque 
ostendenti dixit, 'si mulieribus istos conparastis, 
recte, si uiris, turpiter'.

DE CONSTANTIA 
 Ap er tum et animosum bonae fiduciae pectus 
emenso quasi debitum opus superest constantiae
repraesentatio: natura enim sic conparatum est ut, 
quisquis se aliquid ordine ac recte mente complexum 
confidit, uel iam gestum, si obtrectetur, acriter
tueatur, uel nondum editum, si interpelletur, sine ulla 
cunctatione ad effectum perducat.

Sed dum exempla propositae rei persequor, 
latius mihi circumspicienti ante omnia se Fului Flacci 
constantia offert. Capuam fallacibus Hannibalis 
promissis Italiae regnum nefaria defectione pacisci 
persuasam armis occupauerat. tam deinde culpae 
hostium iustus aestimator quam speciosus uictor 
Campanum senatum impii decreti auctorem funditus 
delere constituit. itaque catenis onustum in duas 
custodias, Teanam Calenamque diuisit consilium
executurus, cum ea peregisset, quorum
administrandorum citerior esse necessitas uidebatur. rumore 
autem de senatus mitiore sententia orto, ne debitam 
poenam scelerati effugerent, nocte admisso equo 
Teanum contendit interfectisque qui ibi
adseruabantur e uestigio Cales est transgressus perseuerantiae 
suae opus execut ur us et iam deligatis ad palum
hostibus litteras a patribus conscriptis nequiquam
salutaris Campanis accepit: in sinistra enim eas manu, 
sicut erant traditae, reposuit ac iusso lictore lege 
agere tum demum aperuit, postquam illis
obtemperari non poterat. qua constantia uictoriae quoque 
gloriam antecessit, quia, si eum intra se ipsam 
partita laude aestimes, maiorem punita Capua quam 
capta reperias.

Atque ista quidem seueritatis, illa uero pietatis 
constantia admirabilis, quam Q. Fabius Maximus
infatigabilem patriae praestitit. pecuniam pro captiuis 
Hannibali numerauerat, fraudatus ea publice tacuit: 
dictatori ei magistrum equitum Minucium iure
imperii senatus aequauerat, silentium egit:
conpluribus praeterea iniuriis lacessitus in eodem animi
habitu mansit nec umquam sibi rei publicae permisit 
irasci. tam perseuerans in amore ciuium: quid? in 
bello gerendo nonne par eius constantia? imperium 
Romanum Cannensi proelio paene destructum uix 
sufficere ad exercitus conparandos uidebatur. itaque 
frustrari et eludere Poenorum impetus quam manum 
cum his tota acie conserere melius ratus, plurimis 
conminationibus Hannibalis inritatus, saepe etiam 
specie bene gerendae rei oblata numquam a consilii 
salubritate ne parui quidem certaminis discrimine 
recessit, quodque est difficillimum, ubique ira ac spe 
superior apparuit. ergo ut Scipio pugnando, ita hic 
non dimicando maxime ciuitati nostrae succurrisse 
uisus est: alter enim celeritate sua Karthaginem
oppressit, alter cunctatione id egit, ne Roma opprimi 
posset.

C. etiam Pisonem mirifice et constanter
turbulento rei publicae statu egisse consulem narratione 
insequenti patebit. M. Palicani seditiosissimi 
hominis pestiferis blanditiis praereptus populi fauor
consularibus comitiis summum dedecus admittere
conabatur amplissimum ei deferre imperium cupiens, 
cuius taeterrimis actis exquisitum potius supplicium 
quam ullus honos debebatur. nec deerat
consternatae multitudini furialis fax tribunicia, quae
temeritatem eius et ruentem comitaretur et languentem 
actionibus suis inflammaret. in hoc miserando
pariter atque erubescendo statu ciuitatis tantum non 
manibus tribunorum pro rostris Piso conlocatus, cum 
hinc atque illinc ambissent ac Palicanum num
suffragiis populi consulem creatum renuntiaturus esset 
interrogaretur, primo respondit non existimare se 
tantis tenebris offusam esse rem publicam, ut huc 
indignitatis ueniretur. deinde, cum perseueranter 
instarent ac dicerent 'age, si uentum fuerit?' 'non 
renuntiabo' inquit. quo quidem tam absciso
responso consulatum Palicano prius quam illum
adipisceretur eripuit. multa et terribilia Piso contempsit, 
dum speciosum mentis suae flecti non uolt rigorem.

Metellus autem Numidicus propter consimile 
perseuerantiae genus excepit quoque indignam
maiestate ac moribus suis procellam: cum enim
animaduerteret quo tenderent Saturnini tribuni pl. funesti 
conatus quantoque malo rei publicae, nisi his
occurreretur, erupturi essent, in exilium quam in legem 
eius ire maluit. potest aliquis hoc uiro dici
constantior, qui, ne sententia sua pelleretur, patria, in 
qua summum dignitatis gradum obtinebat, carere 
sustinuit?

Ceterum ut neminem ei praetulerim, ita Q. 
Scaeuolam augurem merito conparauerim. dispulsis 
prostratisque inimicorum partibus Sulla occupata 
urbe senatum armatus coegerat ac summa cupiditate 
ferebatur ut C. Marius quam celerrime hostis
iudicaretur. cuius uoluntati nullo obuiam ire audente 
solus Scaeuola de hac re interrogatus sententiam
dicere noluit. quin etiam truculentius sibi instanti 
Sullae 'licet' inquit 'mihi agmina militum, quibus 
curiam circumsedisti, ostentes, licet mortem
identidem miniteris, numquam tamen efficies ut propter 
exiguum senilemque sanguinem meum Marium, a 
quo urbs et Italia conseruata est, hostem iudicem'.

Quid feminae cum contione? si patrius mos 
seruetur, nihil: sed ubi domestica quies seditionum 
agitata fluctibus est, priscae consuetudinis
auctoritas conuellitur, plusque ualet quod uiolentia cogit 
quam quod suadet et praecipit uerecundia. itaque 
te, Sempronia, Ti. et C. Gracchorum soror, uxor 
Scipionis Aemiliani, non ut absurde te grauissimis 
uirorum operibus inserentem, maligna relatione
conprehendam, sed quia ab tribuno plebei producta ad 
populum in maxima confusione nihil a tuorum
amplitudine degenerasti, honorata memoria prosequar. 
coacta es eo loci consistere, ubi principum ciuitatis 
perturbari frons solebat, instabat tibi toruo uultu 
minas profundens amplissima potestas, clamore
imperitae multitudinis obstrepens totum forum 
acerrimo studio nitebatur ut Equitio, cui Semproniae 
gentis falsum ius quaerebatur, tamquam filio Tiberii 
fratris tui osculum dares. tu tamen illum, nescio 
quibus tenebris protractum portentum, execrabili 
audacia ad usurpandam alienam propinquitatem
tendentem reppulisti.

Non indignabuntur lumina nostrae urbis, si 
inter eorum eximium fulgorem centurionum quoque 
uirtus spectandam se obtulerit: nam ut humilitas 
amplitudinem uenerari debet, ita nobilitati fouenda 
magis quam spernenda bonae indolis nouitas est. an 
abigi debet Titius ab horum exemplorum contextu? 
qui pro Caesaris partibus excubans, Scipionis
praesidio interceptus, cum uno modo salus ab eo
daretur, si se futurum Cn. Pompei generi ipsius
militem adfirmasset, ita respondere non dubitauit: 'tibi 
quidem, Scipio, gratias ago, sed mihi uti ista
condicione uitae non est opus'. sine ullis imaginibus 
nobilem animum!

Idem constantiae propositum secutus Maeuius 
centurio diui Augusti, cum Antoniano bello saepe 
numero excellentes pugnas edidisset, inprouisis
hostium insidiis circumuentus et ad Antonium
Alexandriam perductus interrogatusque quidnam de eo
statui deberet, 'iugulari me' inquit 'iube, quia non 
salutis beneficio neque mortis supplicio adduci
possum ut aut Caesaris miles esse desinam aut tuus 
incipiam. ceterum quo constantius uitam contempsit, 
eo facilius impetrauit: Antonius enim uirtuti eius 
incolumitatem tribuit.

Conplura huiusce notae Romana exempla 
supersunt, sed satietas modo uitanda est. itaque stilo 
meo ad externa iam delabi permittam. quorum
principatum teneat Blassius, cuius constantia nihil
pertinacius: Salapiam enim patriam suam praesidio 
Punico occupatam Romanis cupiens restituere
Dasium acerrimo studio secum in administratione rei 
publicae dissidentem et alioquin toto animo
Hannibalis amicitiae uacantem, sine quo propositum
consilium peragi non poterat, ad idem opus
adgrediendum maiore cupiditate quam spe certiore temptare 
ausus est. qui protinus sermonem eius, adiectis quae 
et ipsum commendatiorem et inimicum inuisiorem 
factura uidebantur, Hannibali retulit. a quo adesse 
iussi sunt, ut alter crimen probaret, alter defenderet. 
ceterum, cum pro tribunali res gereretur et quaestioni 
illi omnium oculi essent intenti, dum aliud forte
citerioris curae negotium tractatur, Blassius uultu
dissimulante ac uoce summissa monere Dasium coepit 
ut Romanorum potius quam Karthaginiensium
partes foueret. enimuero tunc ille proclamat se in
conspectu ducis aduersus eum sollicitari. quod quia et 
incredibile existimabatur et ad unius tantum auris 
penetrauerat et iactabatur ab inimico, uerita ti s fide 
caruit. sed non ita multo post Blasii mira
constantia Dasium ad se traxit Marcelloque et Salapiam et 
quingentos Numidas, qui in ea custodiae causa erant, 
tradidit.

Phocion uero, cum Athenienses rem aliter
atque ipse suaserat prospere administrassent, adeo 
perseuerans sententiae suae propugnator extitit, ut in 
contione laetari quidem se successu eorum, sed
consilium tamen suum aliquanto melius fuisse diceret: 
non enim damnauit quod recte uiderat, quia quod 
alius male consuluerat bene cesserat, felicius illud 
existimans, hoc sapientius. et sane blandum animum 
temeritati casus facit, ubi prauo consilio propitius 
aspirat, quoque uehementius noceat, in speratius 
prodest. placidi et misericordes et liberales omnique 
suauitate temperati mores Phocionis, quos optime 
profecto consensus omnium bonitatis cognomine
decorandos censuit. itaque constantia, quae natura
rigidior uidetur, lenis e mansueto pectore fluxit: 
Socratis autem uirilitatis robore uallatus animus
aliquanto praefractius perseuerantiae exemplum edidit.

Vniuersa ciuitas Atheniensium iniquissimo ac 
truculentissimo furore instincta de capite decem 
praetorum, qui apud Arginussas Lacedaemoniam 
classem deleuerant, tristem sententiam tulerat. forte 
tunc eius potestatis Socrates, cuius arbitrio plebei 
scita ordinarentur, indignum iudicans tot et tam bene 
meritos et indigna causa impetu inuidiae abripi, 
temeritati multitudinis constantiam suam obiecit
maximoque contionis fragore et incitatissimis minis 
conpulsus non est ut se publicae dementiae auctorem 
ascriberet. quae oppositu eius legitima grassari 
uia prohibita iniusto praetorum cruore manus suas 
contaminare perseuerauit. nec timuit Socrates ne 
consternatae patriae undecimus furor mors ipsius 
existeret.

Proximum, etsi non eiusdem splendoris est, at 
aeque certum constantiae haberi potest
experimentum. efficacis operae forensis, fidei non latentis 
Athenis Ephialtes accusare publice iussus et inter
ceteros Demostrati nomen deferre coactus est, cuius 
filius erat Demochares excellentis formae puer, 
animo eius flagrantissimo inhaerens amore. itaque 
communis officii sorte truculentus accusator, priuati 
adfectus condicione miserabilis reus, puerum ad se 
exorandum quo parcius patris criminibus insisteret 
uenientem neque repellere neque supplicem genibus 
suis aduolutum intueri sustinuit, sed operto capite 
flens et gemens preces expromere passus est
nihilominusque sincera fide accusatum Demostratum
damnauit. uictoriam nescio laude an tormento maiore 
partam, quoniam prius quam sontem opprimeret se 
ipsum uicit Ephialtes.

Quem Syracusanus Dio seueritate exempli 
praegrauat. quibusdam monentibus ut aduersus
Heraclidem et Callippum, quorum fidei plurimum
credebat, tamquam insidias ei nectentis cautior esset 
respondit uita se malle excedere quam in metu 
uiolentae mortis amicos inimicis iuxta ponere.

Quod sequitur et rei ipsius admiratione et
claritate auctoris inlustre. Alexander Macedonum rex 
incluta iam pugna excellentissimis opibus Darei
contusis aestu et itineris feruore in Cilicia percalefactus 
Cydno, qui aquae liquore conspicuus Tarson
interfluit, corpus suum inmersit. subito deinde ex nimio 
haustu frigoris obstupefactis neruis ac torpore
hebetatis artubus maxima cum exanimatione totius
exercitus in oppidum castris propinquum defertur. iacebat 
aeger Tarsi, inque ualitudine eius aduersa instantis 
uictoriae spes fluctuabat. itaque conuocati medici 
adtentissimo consilio salutis remedia
circumspiciebant. quorum cum ad unam potionem se sententiae 
direxissent, atque eam Philippus medicus suis
manibus temperatam Alexandro—erat autem ipsius
amicus et comes—porrexisset, a Parmenione missae 
litterae superueniunt admonentes ut rex insidias
Philippi perinde ac pecunia corrupti a Dareo caueret. 
quas cum legisset, sine ulla cunctatione
medicamentum hausit ac tum legendas Philippo tradidit. pro 
quo tam constanti erga amicum iudicio dignissimam 
a dis inmortalibus mercedem recepit, qui
incolumitatis eius praesidium falso interpellari indicio
noluerunt.

DE MODERATIONE 
 Transgrediar ad saluberrimam partem animi,
moderationem, quae mentes nostras inpotentiae et 
temeritatis incursu transuersas ferri non patitur. quo euenit 
ut reprehensionis morsu sit uacua et laudis quaestu 
sit opulentissima. itaque effectus suos in claris uiris 
recognoscat.

Atque ut ab incunabulis summi honoris
incipiam, P. Valerius, qui populi maiestatem uenerando 
Publicolae nomen adsecutus est, cum exactis regibus 
imperii eorum uim uniuersam omniaque insignia sub 
titulo consulatus in se translata cerneret, inuidiosum 
magistratus fastigium moderatione ad tolerabilem 
habitum deduxit fasces securibus uacuefaciendo et 
in contione populo summittendo. numerum quoque 
eorum dimidia ex parte minuit ultro Sp. Lucretio 
collega adsumpto, ad quem, quia maior natu erat, 
priorem fasces transferri iussit. legem etiam
comitiis centuriatis tulit, ne quis magistratus ciuem
Romanum aduersus prouocationem uerberare aut necare 
uellet. ita, quo ciuitatis condicio liberior esset, 
imperium suum paulatim destruxit. quid quod aedes 
suas diruit, quia excelsiore loco positae instar arcis 
habere uidebantur, nonne quantum domo inferior, 
tantum gloria superior euasit?

Vix iuuat abire a Publicola, sed uenire ad
Furium Camillum libet, cuius tam moderatus ex magna 
ignominia ad summum imperium transitus fuit, ut, 
cum praesidium eius ciues capta urbe a Gallis
Ardeae exulantis petissent, non prius Veios ad
accipiendum exercitum iret quam de dictatura sua omnia 
sollemni iure acta conperisset. magnificus Camilli 
Veientanus triumphus, egregia Gallica uictoria, sed 
ista cunctatio longe admirabilior: multo enim
multoque se ipsum quam hostem superare operosius est, 
nec aduersa praepropera festinatione fugientem nec 
secunda effuso gaudio adprehendentem.

Par Furio moderatione Marcius Rutilus
Censorinus: iterum enim censor creatus ad contionem 
populum uocatum quam potuit grauissima oratione 
corripuit, quod eam potestatem bis sibi detulisset, 
cuius maiores, quia nimis magna uideretur, tempus 
coartandum iudicassent. uterque recte, et Censorinus 
et populus: alter enim ut moderate honores
crederent praecepit, alter se moderato credidit.

Age, L. Quintius Cincinnatus qualem
consulem gessit! cum honorem eius patres conscripti
continuare uellent non solum propter illius egregia 
opera, sed etiam quod populus eosdem tribunos in 
proximum annum creare conabatur, quorum neutrum 
iure fieri poterat, utrumque discussit senatus simul 
studium inhibendo et tribunos uerecundiae suae 
exemplum sequi cogendo atque unus causa fuit, ut 
amplissimus ordo populusque tutus esset ab iniusti 
facti reprehensione.

Fabius uero Maximus, cum a se quinquies et 
a patre, auo, proauo maioribusque suis saepe numero 
consulatum gestum animaduerteret, comitiis, quibus 
filius eius summo consensu consul creabatur, quam 
potuit constanter cum populo egit ut aliquando
uacationem huius honoris Fabiae genti daret, non quod 
uirtutibus filii diffideret, erat enim inluster, sed ne 
maximum imperium in una familia continuaretur. 
quid hac moderatione efficacius aut ualentius, quae 
etiam patrios adfectus, qui potentissimi habentur, 
superauit?

Non defuit maioribus grata mens ad praemia 
superiori Africano exsoluenda, si quidem maxima 
eius merita paribus ornamentis decorare conati sunt. 
uoluerunt illi statuas in comitio, in rostris, in curia, 
in ipsa denique Iouis optimi maximi cella ponere, 
uoluerunt imaginem eius triumphali ornatu indutam 
Capitolinis puluinaribus adplicare, uoluerunt ei
continuum per omnes uitae annos consulatum
perpetuamque dictaturam tribuere: quorum nihil sibi
neque plebiscito dari neque senatus consulto decerni 
patiendo paene tantum se in recusandis honoribus 
gessit, quantum egerat in emerendis. 
 Eodem robore mentis causam Hannibalis in
senatu protexit, cum eum ciues sui missis legatis
tamquam seditiones apud eos mouentem accusarent.
adiecit quoque non oportere patres conscriptos se rei 
publicae Karthaginiensium interponere altissimaque 
moderatione alterius saluti consuluit, alterius 
dignitati, uictoria tenus utriusque hostem egisse
contentus.

At M. Marcellus, qui primus et Hannibalem 
uinci et Syracusas capi posse docuit, cum in
consulatu eius Siculi de eo questum in urbem uenissent, 
nec senatum illa de re habuit, quia collega Valerius 
Laeuinus forte aberat, ne ob id Siculi in querendo 
timidiores essent, et, ut is rediit, ultro de his
admittendis retulit querentisque de se patienter sustinuit. 
iussos etiam a Laeuino discedere remanere, ut suae 
defensioni interessent, coegit, ac deinde, † utraque 
parte perorata excedentes curia subsecutus est, quo 
liberius senatus sententias ferret. inprobatis
quoque eorum querellis supplices et orantes ut ab eo in 
clientelam reciperentur clementer excepit. super haec 
Siciliam sortitus ea prouincia collegae cessit.
totiens laudatio Marcelli uariari non potest, quotiens 
ipse nouis gradibus moderationis aduersus socios 
usus est.

Quam Ti. etiam Gracchus admirabilem se
exhibuit! tribunus enim pl., cum ex professo
inimicitias cum Africano et Asiatico Scipionibus gereret, et 
Asiaticus iudicatae pecuniae satisdare non posset 
atque ideo a consule in uincula publica duci iussus 
esset appellassetque collegium tribunorum, nullo
uolente intercedere secessit a collegis decretumque 
conposuit. nec quisquam dubitauit quin in eo
scribendo ira tinctis aduersus Asiaticum uerbis usurus 
esset. at is primum iurauit se cum Scipionibus in 
gratiam non redisse, deinde tale decretum recitauit: 
cum L. Cornelius Scipio die triumphi sui ante
currum actos hostium duces in carcerem coniecerit,
indignum et alienum maiestate rei publicae uideri, 
eodem ipsum duci: itaque id non passurum fieri. 
libenter tunc opinionem suam populus Romanus a 
Graccho deceptam cognouit moderationemque eius 
debita laude prosecutus est.

C. quoque Claudius Nero inter cetera
praecipuae moderationis exempla numerandus est. Liui 
Salinatoris in Hasdrubale opprimendo gloriae
particeps fuerat. tamen eum triumphantem equo sequi 
quam triumpho, quem senatus ei aeque decreuerat, 
uti maluit, quia res in prouincia Salinatoris gesta 
erat. atque ita sine curru triumphauit, eo quidem 
clarius, quod illius uictoria tantummodo laudabatur, 
huius etiam moderatio.

Ne Africanus quidem posterior nos de se
tacere patitur. qui censor, cum lustrum conderet inque 
solitaurilium sacrificio scriba ex publicis tabulis 
sollemne ei precationis carmen praeiret, quo di
immortales ut populi Romani res meliores amplioresque 
facerent rogabantur, 'satis' inquit 'bonae et magnae 
sunt: itaque precor ut eas perpetuo incolumes
seruent', ac protinus in publicis tabulis ad hunc modum 
carmen emendari iussit. qua uotorum uerecundia 
deinceps censores in condendis lustris usi sunt:
prudenter enim sensit tunc incrementum Romano
imperio petendum fuisse, cum intra septimum lapidem 
triumphi quaerebantur, maiorem autem totius
terrarum orbis partem possidenti ut auidum esse
quicquam ultra adpetere, ita abunde felix, si nihil ex 
eo, quod optinebat, amitteret. 
 Neque alia eius in censura moderatio pro
tribunali apparuit. centurias recognoscens equitum,
postquam C. Licinium Sacerdotem citatum processisse 
animaduertit, dixit se scire illum uerbis conceptis 
peierasse: proinde, si quis eum accusare uellet,
usurum testimonio suo. sed nullo ad id negotium
accedente 'transduc equum' inquit, 'Sacerdos, ac lucrifac 
censoriam notam, ne ego in tua persona et
accusatoris et testis et iudicis partes egisse uidear'.

Quod animi temperamentum etiam in Q. 
Scaeuola excellentissimo uiro adnotatum est: testis 
namque in reum productus, cum id respondisset, 
quod salutem periclitantis magnopere laesurum
uidebatur, discedens adiecit ita sibi credi oportere, si 
et alii idem adseuerassent, quoniam unius testimonio 
aliquem cadere pessimi esset exempli. et religioni 
igitur suae debitam fidem et communi utilitati
salubre consilium reddidit.

Sentio quos ciues quaeue facta eorum ac 
dicta quam ambitu orationis amplectar. sed 
cum magna multa breuiter dicenda sint,
claritate excellentibus infinitis personis rebusque
circumfusus utrumque praestare propositi
quoque nostri ratio non laudanda sibi omnia, sed 
recordanda sumpsit. quapropter bona cum uenia 
duo Metelli, Macedonicus et Numidicus, maxima 
patriae ornamenta strictim se narrari patientur. 
 Acerrime cum Scipione Africano Metellus 
Macedonicus dissenserat, eorumque ab aemulatione
uirtutis profecta concitatio ad graues testatasque 
inimicitias progressa fuerat: sed tamen, cum
interemptum Scipionem conclamari audisset, in publicum 
se proripuit maestoque uultu et uoce confusa
'concurrite, concurrite' inquit, 'ciues! moenia nostrae 
urbis euersa sunt: Scipioni enim Africano intra suos 
penates quiescenti nefaria uis allata est'. o rem 
publicam pariter Africani morte miseram et
Macedonici tam humana tamque ciuili lamentatione
felicem! eodem enim tempore et quantum amisisset 
principem et qualem haberet recognouit. idem filios 
suos monuit ut funebri eius lecto humeros subicerent, 
atque huic exequiarum illum honorem uocis adiecit, 
non fore ut postea id officium ab illis maiori uiro 
praestari posset. ubi illa tot in curia iurgia? ubi 
tot multae pro rostris altercationes? ubi maximorum 
ciuium et ducum tantum non togata proelia? omnia 
nimirum ista praecipua ueneratione prosequenda 
deleuit moderatio.

Numidicus autem Metellus populari factione 
patria pulsus in Asiam secessit. in qua cum ei forte 
ludos Trallibus spectanti litterae redditae essent, 
quibus scriptum erat maximo senatus et populi
consensu reditum illi in urbem datum, non e theatro 
prius abiit quam spectaculum ederetur, non laetitiam 
suam proxime sedentibus ulla ex parte patefecit, sed 
summum gaudium intra se continuit. eundem
constat pari uultu et exulem fuisse et restitutum. adeo 
moderationis beneficio medius semper inter secundas 
et aduersas res animi firmitate uersatus est.

Tot familiis in uno genere laudis enumeratis 
Porcium nomen uelut expers huiusce gloriae
silentio † praetereundum se negat fieri debere posterior 
Cato non paruo summae moderationis fisus indicio. 
Cypriacam pecuniam maxima cum diligentia et
sanctitate in urbem deportauerat. cuius ministerii 
gratia senatus relationem interponi iubebat, ut praetoriis 
comitiis extra ordinem ratio eius haberetur. sed ipse 
id fieri passus non est, iniquum esse adfirmans quod 
nulli alii tribueretur sibi decerni, ac ne quid in
persona sua nouaretur, campestrem experiri temeritatem 
quam curiae beneficio uti satius esse duxit.

Ad externa iam mihi exempla transire
conanti M. Bibulus uir amplissimae dignitatis et
summis honoribus functus manus inicit. qui, cum in 
Syria prouincia moraretur, duos egregiae indolis 
filios suos a Gabinianis militibus Aegypti occisos 
cognouit. quorum interfectores ad eum uinctos regina 
Cleopatra misit, ut grauissimae cladis ultionem
arbitrio suo exigeret. at ille oblato beneficio, quo nullum 
maius lugenti tribui poterat, dolorem moderationi 
cedere coegit carnificesque sanguinis sui intactos e 
uestigio ad Cleopatram reduci iussit, dicendo
potestatem huius uindictae non suam, sed senatus esse 
debere.

Tarentinus Archytas, dum se Pythagorae 
praeceptis Metaponti penitus inmergit, magno labore 
longoque tempore solidum opus doctrinae conplexus, 
postquam in patriam reuertit ac rura sua reuisere 
coepit, animaduertit neglegentia uilici corrupta et 
perdita intuensque male meritum 'sumpsissem'
inquit 'a te supplicium, nisi tibi iratus essem': maluit 
enim inpunitum dimittere quam propter iram iusto 
grauius punire.

Nimis liberalis Archytae moderatio,
temperatior Platonis: nam cum ad uersus delictum serui 
uehementius exarsisset, ueritus ne ipse uindictae
modum dispicere non posset, Speusippo amico
castigationis arbitrium mandauit deforme sibi futurum 
existimans, si conmisisset ut parem reprehensionem 
culpa serui et animaduersio Platonis mereretur. 
 Quo minus miror quod in Xenocrate discipulo 
suo tam constanter moderatus fuit. audierat eum de 
se multa inpie locutum: sine ulla cunctatione
criminationem respuit. instabat certo uultu index
causam quaerens, cur sibi fides non haberetur: adiecit 
non esse credibile ut, quem tantopere amaret, ab eo 
inuicem non diligeretur. postremo, cum ad ius
iurandum inimicitias serentis malignitas confugisset, ne 
de periurio eius disputaret, adfirmauit numquam
Xenocratem illa dicturum fuisse, nisi ea dici
expedire sibi iudicasset. non in corpore mortali, sed in 
arce caelesti et quidem armatum animum eius uitae 
stationem putes peregisse, humanorum uitiorum
incursus a se inuicta pugna repellentem cunctosque 
uirtutis numeros altitudinis suae sinu clausos
custodientem.

Nequaquam Platoni litterarum commendatione 
par Syracusanus Dio, sed quod ad praestandam
moderationem adtinuit, uehementioris experimenti.
patria pulsus a Dionysio tyranno Megaram petierat 
ubi cum Theodorum principem eius urbis domi
conuenire uellet neque admitteretur, multum diuque ante 
fores retentus comiti suo 'patienter hoc ferendum 
est' ait: 'forsitan enim et nos, cum in gradu 
dignitatis nostrae essemus, aliquid tale fecimus'. qua 
tranquillitate consilii ipse sibi condicionem exilii
placidiorem reddidit.

Thrasybulus etiam hoc loci adprehendendus 
est, qui populum Atheniensem xxx tyrannorum
saeuitia sedes suas relinquere coactum dispersamque 
et uagam uitam miserabiliter exigentem, animis
pariter atque armis confirmatum in patriam reduxit. 
insignem deinde restitutione libertatis uictoriam
clariorem aliquanto moderationis laude fecit: plebei 
enim scitum interposuit, ne qua praeteritarum rerum 
mentio fieret. haec obliuio, quam Athenienses
amnestian uocant, concussum et labentem ciuitatis statum 
in pristinum habitum reuocauit.

Non minoris admirationis illud. Stasippus 
Tegeates hortantibus amicis ut grauem in
administratione rei publicae aemulum, sed alioqui probum 
et ornatum uirum qualibet ratione uel tolleret uel 
summoueret negauit se facturum, ne quem in tutela 
patriae bonus ciuis locum obtineret, malus et
inprobus occuparet, seque potius uehementer ab 
aduersario urgueri quam patriam egregio aduocato carere 
praeoptauit.

Pittaci quoque moderatione pectus instructum. 
qui Alcaeum poetam et amaritudine odii et uiribus 
ingenii aduersus se pertinacissime usum tyrannidem 
a ciuibus delatam adeptus tantum modo quid in eo 
opprimendo posset admonuit.

Huius uiri mentio subicit ut de septem 
sapientium moderatione referam. a piscatoribus in Milesia 
regione euerriculum trahentibus quidam iactum
emerat. extracta deinde magni ponderis aurea Delphica 
mensa orta controuersia est, illis piscium se
capturam uendidisse adfirmantibus, hoc fortunam ductus 
emisse dicente. qua cognitione propter nouitatem 
rei et magnitudinem pecuniae ad uniuersum ciuitatis 
eius populum delata placuit Apollinem Delphicum 
consuli cuinam adiudicari mensa deberet. deus
respondit illi esse dandam, qui sapientia ceteros
praestaret, his uerbis: 
 ti/s sofi/a| prw=tos pa/ntwn; tou/tw| tri/pod' au)dw=. 
tum Milesii consensu Thaleti mensam dederunt. ille 
cessit ea Bianti, Bias Pittaco, is protinus alii,
deincepsque per omnium vii sapientium orbem ad
ultimum ad Solonem peruenit, qui et titulum
amplissimae prudentiae et praemium ad ipsum Apollinem 
transtulit.

Atque ut Theopompo quoque Spartanorum 
regi moderationis testimonium reddamus, qui cum 
primus instituisset ut ephori Lacedaemone 
crearentur, ita fu tu ri regiae potestati oppositi,
quemadmodum Romae consulari imperio tribuni pl. sunt obiecti, 
atque illi cum uxor dixisset id egisse illum, ut filiis 
minorem potestatem relinqueret, 'relinquam' inquit, 
'sed diuturniorem'. optime quidem: ea enim demum 
tuta est potentia, quae uiribus suis modum inponit. 
igitur Theopompus regnum legitimis uinculis
constringendo, quo longius a licentia retraxit, hoc ad 
beniuolentiam ciuium propius admouit.

Antiochus autem a L. Scipione ultra Taurum 
montem imperii finibus summotis, cum Asiam
prouinciam uicinasque ei gentes amisisset, gratias agere 
populo Romano non dissimulanter tulit, quod nimis 
magna procuratione liberatus modicis regni terminis 
uteretur. et sane nihil est tam praeclarum aut tam 
magnificum, quod non moderatione temperari
desideret.

QVI EX INIMICITIIS IVNCTI SVNT AMICITIA AVT NECESSITVDINE 
 Quae quoniam multis et claris auctoribus
inlustrata est, transgrediamur ad egregium humani animi 
ab odio ad gratiam deflexum et quidem eum laeto 
stilo persequamur: nam si placidum mare ex aspero 
caelumque ex nubilo serenum hilari aspectu sentitur, 
si bellum pace mutatum plurimum gaudii adfert, 
offensarum etiam acerbitas deposita candida relatione 
celebranda est.

M. Aemilius Lepidus, bis consul et pontifex 
maximus splendorique honorum par i uitae grauitate, 
diutinas ac uehementes inimicitias cum Fuluio Flacco 
eiusdem amplitudinis uiro gessit. quas, ut simul
censores renuntiati sunt, in campo deposuit existimans 
non oportere eos priuatis inimicitiis dissidere, qui 
publice summa iuncti essent potestate. id iudicium 
animi eius et praesens aetas conprobauit et nobis 
ueteres annalium scriptores laudandum tradiderunt,

sicuti Liui quoque Salinatoris finiendarum
simultatium inlustre consilium ignotum posteritati esse
noluerunt: is namque, etsi Neronis odio ardens in exilium 
profectus fuerat testimonio eius praecipue adflictus, 
tamen, postquam eum inde reuocatum ciues collegam 
illi in consulatu dederunt, et ingenii sui, quod erat 
acerrimum, et iniuriae, quam grauissimam acceperat, 
obliuisci sibi imperauit, ne, si dissidente animo
consortionem imperii usurpare uoluisset, pertinacem 
exhibendo inimicum malum consulem ageret. quae 
quidem mentis ad tranquilliorem habitum inclinatio 
in aspero ac difficili temporum articulo plurimum 
salutis urbi atque Italiae attulit, quia pari uirtutis 
inpetu conisi terribilis Punicas uires contuderunt.

Clarum etiam in Africano superiore ac Ti. 
Graccho depositarum inimicitiarum exemplum, si 
quidem ad cuius mensae sacra odio dissidentes
uenerant, ab ea et amicitia et adfinitate iuncti
discesserunt: non contentus enim Scipio auctore senatu in 
Capitolio Iouis epulo cum Graccho concordiam
communicasse filiam quoque ei Corneliam protinus ibi 
despondit.

Sed huiusce generis humanitas etiam in M. 
Cicerone praecipua apparuit: Aulum namque
Gabinium repetundarum reum summo studio defendit, 
qui eum in consulatu suo urbe expulerat, idemque 
P. Vatinium dignitati suae semper infestum duobus 
publicis iudiciis tutatus est, ut sine ullo crimine
leuitatis, ita cum aliqua laude, quia speciosius
aliquanto iniuriae beneficiis uincuntur quam mutui odii 
pertinacia pensantur.

Ciceronis autem factum adeo uisum est
probabile, ut imitari id ne inimicissimus quidem illi P.
Pulcher dubitauerit. qui incesti crimine a tribus
Lentulis accusatus unum ex his ambitus reum patrocinio 
suo protexit atque in animum induxit et iudices et 
praetorem et Vestae aedem intuens amicum Lentulo 
agere, inter quae ille salutem eius foedo crimine 
obruere cupiens hostili uoce perorauerat.

Caninius autem Gallus reum pariter atque
accusatorem admirabilem egit, et C. Antonii, quem 
damnauerat, filiam in matrimonium ducendo et M. 
Colonium, a quo damnatus fuerat, rerum suarum 
procuratorem habendo.

Caeli uero Rufi ut uita inquinata, ita
misericordia, quam Q. Pompeio praestitit, probanda. cui 
a se publica quaestione prostrato, cum mater Cornelia 
fidei commissa praedia non redderet, atque iste
auxilium suum litteris inplorasset, pertinacissime absenti 
adfuit: recitauit etiam eius epistolam in iudicio
ultimae necessitatis indicem, qua impiam Corneliae
auaritiam subuertit. factum propter eximiam
humanitatem ne sub Caelio quidem auctore repudiandum.

DE ABSTINENTIA ET CONTINENTIA 
 Magna cura praecipuoque studio referendum est 
quantopere libidinis et auaritiae furori similis
impetus ab inlustrium uirorum pectoribus consilio ac 
ratione summoti sint, quia ii demum penates, ea 
ciuitas, id regnum aeterno in gradu facile steterit, 
ubi minimum uirium ueneris pecuniaeque cupido sibi 
uindicauerit: nam quo istae generis humani
certissimae pestes penetrarunt, iniuria dominatur,
infamia flagrat, uis habitat, bella gignuntur. fauentibus 
igitur linguis contrarios his tam diris uitiis mores 
commemoremus.

Quartum et uicesimum annum agens Scipio, 
cum in Hispania Karthagine oppressa maioris
Karthaginis capiendae sumpsisset auspicia multosque 
obsides, quos in ea urbe Poeni clausos habuerant, in 
suam potestatem redegisset, eximiae inter eos
formae uirginem aetatis adultae et iuuenis et caelebs et 
uictor, postquam comperit inlustri loco inter 
Celtiberos natam nobilissimoque gentis eius Indibili
desponsam, arcessitis parentibus et sponso inuiolatam 
tradidit. aurum quoque, quod pro redemptione
puellae allatum erat, summae dotis adiecit. qua
continentia ac munificentia Indibilis obligatus
Celtiberorum animos Romanis adplicando meritis eius debitam 
gratiam retulit.

Verum ut huius uiri abstinentiae testis
Hispania, ita M. Catonis Epiros, Achaia, Cyclades insulae, 
maritima pars Asiae, prouincia Cypros. unde cum 
pecuniae deportandae ministerium sustineret, tam 
auersum animum ab omni uenere quam a lucro
habuit in maxima utriusque intemperantiae materia 
uersatus: nam et regiae diuitiae potestate ipsius
continebatur et fertilissimae deliciarum tot Graeciae 
urbes necessaria totius nauigationis deuerticula erant. 
atque id Munatius Rufus Cypriacae expeditionis fidus 
comes scriptis suis significat. cuius testimonium non 
amplector: propio enim argumento laus ista nititur, 
quoniam ex eodem naturae utero et continentia nata 
est et Cato.

Drusum etiam Germanicum, eximiam Claudiae 
familiae gloriam patriaeque rarum ornamentum, et 
quod super omnia est, operum suorum pro habitu 
aetatis magnitudine uitrico pariter ac fratri
Augustis duobus rei publicae diuinis oculis mirifice
respondentem, constitit usum ueneris intra coniugis 
caritatem clausum tenuisse. Antonia quoque, femina 
laudibus uirilem familiae suae claritatem supergressa, 
amorem mariti egregia fide pensauit, quae post eius 
excessum forma et aetate florens conuictum socrus 
pro coniugio habuit, in eodemque toro alterius
adulescentiae uigor extinctus est, alterius uiduitatis 
experientia consenuit. hoc cubiculum talibus
experimentis summam inponat.

Deinceps et his uacemus, quorum animus
aliquo in momento † ponendi pecuniam numquam
uacuit. Cn. Marcius patriciae gentis adulescens, Anci 
regis clara progenies, cui Corioli Volscorum
oppidum capti cognomen adiecerunt, cum editis
conspicuae fortitudinis operibus a Postumo Cominio consule 
accurata oratione apud milites laudatus omnibus
donis militaribus et agri centum iugeribus et x
captiuorum electione et totidem ornatis equis, centenario 
boum grege argentoque, quantum sustinere ualuisset, 
donaretur, nihil ex his praeter unius hospitis captiui 
salutem equumque, quo in acie uteretur, accipere 
uoluit. qua tam circumspecta animi moderatione 
nescias utrum maiore cum laude praemia elegerit 
an reiecerit.

M'. autem Curius, exactissima norma Romanae 
frugalitatis idemque fortitudinis perfectissimum
specimen, Samnitium legatis agresti se in scamno 
adsidentem foco eque ligneo catillo cenantem—quales 
epulas apparatus indicio est—spectandum praebuit: 
ille enim Samnitium diuitias contempsit, Samnites 
eius paupertatem mirati sunt: nam cum ad eum 
magnum pondus auri publice missum attulissent,
benignis uerbis inuitatus ut eo uti uellet, uultum risu 
soluit et protinus 'superuacuae' inquit, 'ne dicam 
ineptae legationis ministri, narrate Samnitibus M'. 
Curium malle locupletibus imperare quam ipsum fieri 
locupletem, atque istud ut pretiosum, ita malo
hominum excogitatum munus refertote et memento te me 
nec acie uinci nec pecunia corrumpi posse'. 
 Idem, cum Italia Pyrrum regem exegisset, nihil 
omnino ex praeda regia, qua exercitum urbemque 
ditauerat, adtigit. decretis etiam a senatu septenis 
iugeribus agri populo, sibi autem quinquaginta,
popularis adsignationis modum non excessit parum 
idoneum rei publicae ciuem existimans qui eo, quod 
reliquis tribueretur, contentus non es se t.

Idem sensit Fabricius Luscinus honoribus et 
auctoritate omni ciuitate temporibus suis maior, 
censu par unicuique pauperrimo, qui a Samnitibus, 
quos uniuersos in clientela habebat, x aeris et v pondo 
argenti et decem seruos sibi missos in Samnium
remisit, continentiae suae beneficio sine pecunia
praediues, sine usu familiae abunde comitatus, quia
locupletem illum faciebat non multa possidere, sed 
modica desiderare. ergo domus eius quemadmodum 
aere et argento et mancipiis Samnitium uacua, ita 
gloria ex iis parta referta fuit. 
 Consentanea repudiatis donis Fabricii uota
extiterunt: legatus enim ad Pyrrum profectus, cum apud 
eum Cineam Thessalum narrantem audisset
quendam Athenis esse clarum sapientia suadentem ne 
quid aliud homines quam uoluptatis causa facere 
uellent, pro monstro eam uocem accepit
continuoque Pyrro et Samnitibus istam sapientiam
deprecatus est. licet Athenae doctrina sua glorientur, uir 
tamen prudens Fabricii detestationem quam Epicuri 
malu er it praecepta. quod euentus quoque indicauit: 
nam quae urbs uoluptati plurimum tribuit, imperium 
maximum amisit, quae labore delectata est,
occupauit, et illa libertatem tueri non ualuit, haec etiam 
donare potuit.

Curi et Fabrici Q. Tuberonem cognomine
Catum discipulum fuisse merito quis existimauerit. cui 
consulatum gerenti cum Aetolorum gens omnis usus 
uasa argentea magno pondere et exquisita arte
fabricata per legatos misisset, qui superiore tempore 
gratulandi causa ad eum profecti retulerant fictilia 
se in eius mensa uidisse, monitos ne continentiae 
quasi paupertati succurrendum putarent cum suis 
sarcinis abire iussit. quam bene Aetolicis domestica 
praetulerat, si frugalitatis eius exemplum posterior 
aetas sequi uoluisset! nunc quo uentum est? a
seruis impetrari uix potest ne eam supellectilem
fastidiant, qua tunc consul uti non erubuit.

At Perse rege deuicto Paulus, cum
Macedonicis opibus ueterem atque hereditariam urbis nostrae 
paupertatem eo usque satiasset, ut illo tempore
primum populus Romanus tributi praestandi onere se 
liberaret, penates suos nulla ex parte locupletiores 
fecit, praeclare secum actum existimans, quod ex illa 
uictoria alii pecuniam, ipse gloriam occupasset.

Atque huic animi eius iudicio Q. Fabius
Gurges, N. F abius Pictor, Q. Ogulnius subscripserunt. 
qui legati ad Ptolomaeum regem missi munera, quae 
ab eo priuatim acceperant, in aerarium, et quidem 
prius quam ad senatum legationem referrent,
detulerunt, scilicet de publico ministerio nihil cuiquam 
praeter laudem bene administrati officii accedere
debere iudicantes. iam illud humanitatis senatus et 
attentae maiorum disciplinae indicium est: data sunt 
enim legatis quae in aerarium reposuerant non solum 
patrum conscriptorum decreto, sed etiam populi
permissu † rum at quem legata quaestores prompta uni 
cuique distribuerunt. ita in isdem Ptolomaei 
liberalitas, legatorum abstinentia, senatus ac populi
aequitas debitam probabilis facti portionem obtinuit.

Fabiorum et Ogulni continentiae Calpurnium 
Pisonem in consimili genere laudis aemulum fuisse 
res ipsa documento est. consul graui fugitiuorum 
bello a se liberata Sicilia eos, quorum praecipua opera 
usus fuerat, imperatorio more donis prosequebatur. 
inter quos filium suum aliquot locis proeliatum
fortissime titulo trium librarum aureae coronae
decorauit praefatus non oportere a magistratu e publica 
pecunia erogari quod in ipsius domum rediturum 
esset tantumque ponderis se testamento adulescenti 
legaturum promisit, ut honorem publice a duce,
pretium priuatim a patre reciperet.

Age, si quis hoc saeculo uir inluster pellibus 
haedinis pro stragulis utatur tribusque seruis
comitatus Hispaniam regat et quingentorum assium sumptu 
transmarinam prouinciam petat, eodem cibo
eodemque uino quo nautae contentus sit, nonne
miserabilis existimetur? atqui ista patientissime superior 
Cato tolerauit, quia illum grata frugalitatis
consuetudo in hoc genere uitae cum summa dulcedine
continebat.

Multum a prisca continentia spatio annorum 
posterior Cato discedit, utpote in ciuitate iam
diuite et lautitia gaudente natus. is tamen, cum bellis 
ciuilibus interesset, filium secum trahens xii seruos 
habuit, numero plures quam superior, temporum 
diuersis moribus pauciores.

Exultat animus maximorum uirorum
memoriam percurrens. Scipio Aemilianus post duos 
inclytos consulatus totidemque suae praecipuae gloriae 
triumphos septem seruis sequentibus officio
legationis functus est. et, puto, Karthaginis ac Numantiae 
spoliis conparare plures potuerat, nisi operum
suorum ad se laudem, manubias ad patriam redundare 
maluisset. itaque, cum per socios et exteras gentes 
iter faceret, non mancipia eius, sed uictoriae
numerabantur, nec quantum auri et argenti, sed quantum 
amplitudinis pondus secum ferret aestimabatur.

Continentia uero etiam in uniuersae plebis 
animis saepe numero cognita est, sed abunde erit ex 
his duo exempla longe inter se distantium
saeculorum retulisse. Pyrrus impetus sui terrore soluto ac 
iam Epiroticis armis languentibus beniuolentiam
populi Romani mercari, quia uirtutem debilitare
nequiuerat, cupiens paene totum regiarum opum
apparatum in urbem nostram transtulerat. ceterum cum et 
magni pretii et uarii generis a legatis eius tam
uirorum quam feminarum apta usui munera circa domos 
ferrentur, nulla cui us quam dono ianua patuit,
Tarentinaeque petulantiae animosus magis quam efficax 
defensor haud scio maiore cum gloria huius urbis 
moribus repulsus sit. 
 In illa quoque procella, quam C. Marius et L. 
Cinna rei publicae inflixerant, abstinentia populi 
Romani mirifica conspecta est: nam cum a se
proscriptorum penates uulgi manibus diripiendos 
obiecissent, inueniri nemo potuit, qui ciuili luctu
praedam peteret: unus enim quisque se ab his perinde 
ac si a sacris aedibus abstinuit. quae quidem tam 
misericors continentia plebis tacitum crudelium
uictorum conuicium fuit.

Ac ne eiusdem laudis commemorationem 
externis inuideamus, Pericles Atheniensium princeps, 
cum tragoediarum scriptorem Sophoclea in praetura 
collegam haberet, atque is publico officio una
districtus pueri ingenui praetereuntis formam
inpensioribus uerbis laudasset, intemperantiam eius
increpans dixit praetoris non solum manus a pecuniae 
lucro, sed etiam oculos a libidinoso aspectu
continentes esse debere.

Sophocles autem aetate iam senior, cum ab eo 
quidam quaereret an etiam nunc rebus ueneriis
uteretur, 'di meliora!' inquit: 'libenter enim istinc 
tamquam ex aliqua furiosa profugi dominatione'.

Aeque abstinentis senectae Xenocratem fuisse 
accepimus. cuius opinionis non parua fides erit 
narratio, quae sequitur. in peruigilio Phryne nobile 
Athenis scortum iuxta eum uino grauem accubuit 
pignore cum quibusdam iuuenibus posito, an
temperantiam eius corrumpere posset. quam nec tactu nec 
sermone aspernatus, quoad uoluerat in sinu suo
moratam, propositi inritam dimisit. factum sapientia 
inbuti animi abstinens, sed meretriculae quoque
dictum perquam facetum: deridentibus enim se
adulescentibus, quod tam formosa tamque elegans poti 
senis animum inlecebris pellicere non potuisset,
pactumque uictoriae pretium flagitantibus de homine 
se cum iis, non de statua pignus posuisse respondit. 
potestne haec Xenocratis continentia a quoquam
magis uere magisque proprie demonstrari quam ab ipsa 
meretricula expressa est? Phryne pulchritudine sua 
nulla parte constantissimam eius abstinentiam
labefecit: quid? rex Alexander diuitiis quatere potuit? 
ab illo quoque statuam et quidem aeque frustra
temptatam putes. legatos ad eum cum aliquot talentis 
miserat. quos in academiam perductos solito sibi, 
id est modico apparatu et admodum paruulis copiis 
excepit. postero die interrogantibus cuinam
adnumerari pecuniam uellet, 'quid? uos' inquit 'hesterna 
cena non intellexistis ea me non indigere?' ita rex 
philosophi amicitiam emere uoluit, philosophus regi 
suam uendere noluit.

Alexander uero cognomen inuicti adsecutus 
continentiam Diogenis cynici uincere non potuit. ad 
quem cum in sole sedentem accessisset hortareturque 
ut, si qua praestari sibi uellet, indicaret,
quemadmodum erat in crepidine conlocatus, sordidae
appellationis, sed robustae uir praestantiae, 'mox' inquit 'de 
ceteris, interim uelim a sole mihi non obstes'.
quibus uerbis illa nimirum inhaesit sententia: Alexander 
Diogenen gradu suo diuitiis pellere temptat, celerius 
Dareum armis. 
 Idem Syracusis, cum holera ei lauanti Aristippus 
dixisset, si 'Dionysium adulari uelles, ista non esses', 
'immo', inquit 'si tu ista esse uelles, non adulare re 
Dionysium'.

DE PAVPERTATE 
 Maxima ornamenta esse matronis liberos, apud 
Pomponium Rufum collectorum libro sic
inuenimus: Cornelia Gracchorum mater, cum Campana 
matrona apud illam hospita ornamenta sua
pulcherrima illius saeculi ostenderet, traxit eam sermone, 
 donec e schola redirent liberi, et 'haec' inquit
'ornamenta sunt mea'. omnia nimirum habet qui nihil 
concupiscit, eo quidem certius † quam cuncta
possidet, quia dominium rerum conlabi solet, bonae
mentis usurpatio nullum tristioris fortunae recipit
incursum. itaque quorsum attinet aut diuitias in prima 
felicitatis parte aut paupertatem in ultimo 
miseriarum statu ponere, cum et illarum frons hilaris multis 
intus amaritudinibus sit referta et huius horridior 
aspectus solidis et certis bonis abundet? quod
melius personis quam uerbis repraesentabitur.

Regio imperio propter nimiam Tarquinii
superbiam finito consulatus initium Valerius Publicola 
cum Iunio Bruto auspicatus est idemque postea tres 
consulatus acceptissimos populo Romano gessit et 
plurimorum ac maximorum operum praetexto titulum 
imaginum suarum amplificauit, cum interim fastorum 
illud columen patrimonio ne ad exequiarum quidem 
inpensam sufficiente decessit, ideoque publica
pecunia ductae sunt. non adtinet ulteriore disputatione 
tanti uiri paupertatem scrutari: abunde enim patet 
quid uiuus possederit, cui mortuo lectus funebris et 
rogus defuit.

Quantae amplitudinis Menenium Agrippam 
fuisse arbitremur, quem senatus et plebs pacis in ter 
se faciendae auctorem legit? quantae scilicet esse 
debuit arbiter publicae salutis. hic, nisi a populo
conlatis in capita sextantibus funeratus esset,—ita
pecuniae inops decessit—sepulturae honore caruisset. 
uerum idcirco perniciosa seditione diuidua ciuitas 
manibus Agrippae in unum contrahi uoluit, quia eas 
pauperes quidem, sed sanctas animaduerterat. cuius 
ut superstitis nullum fuit, quod in censum
deferretur, ita extincti hodieque amplissimum est
patrimonium Romana concordia.

In C. uero Fabricii et Q. Aemilii Papi 
principum saeculi sui domibus argentum fuisse confitear 
oportet: uterque enim patellam deorum et salinum 
habuit, sed eo lautius Fabricius, quod patellam suam 
corneo pediculo sustineri uoluit. Papus quoque satis 
animose, qui cum hereditatis nomine ea accepisset, 
religionis causa abalienanda non putauit.

Illi etiam praediuites, qui ab aratro
arcessebantur, ut consules fierent, uoluptatis causa sterile 
atque aestuosissimum Pupiniae solum uersabant
deliciarumque gratia uastissimas glebas plurimo cum 
sudore dissipabant? immo uero, quos pericula rei 
publicae imperatores adserebant, angustiae rei
familiaris—quid cesso proprium nomen ueritati
reddere?—bubulcos fieri cogebant.

Atilium autem, qui ad eum arcessendum a 
senatu missi erant ad imperium populi Romani
suscipiendum, semen spargentem uiderunt. sed illae 
rustico opere adtritae manus salutem publicam
stabilierunt, ingentes hostium copias pessum dederunt, 
quaeque modo arantium boum iugum rexerant,
triumphalis currus habenas retinuerunt, nec fuit his rubor i 
eburneo scipione deposito agrestem stiuam aratri
repetere. potest pauperes consolari Atilius, sed multo 
magis docere locupletes quam non sit necessaria
solidae laudis cupidini anxia diuitiarum conparatio.

Eiusdem nominis et sanguinis Atilius Regulus, 
primi Punici belli qua gloria, qua clades maxima, 
cum in Africa insolentissimae Karthaginis opes
crebris uictoriis contunderet ac prorogatum sibi ob bene 
gestas res in proximum annum imperium cognosset, 
consulibus scripsit uilicum in agello, quem vii 
iugerum in Pupinia habebat, mortuum esse,
occasionemque nanctum mercennarium amoto inde rustico 
instrumento discessisse, ideoque petere ut sibi
successor mitteretur, ne deserto agro non esset unde 
uxor ac liberi sui alerentur. quae postquam senatus 
a consulibus accepit, et agrum Atili ilico colendum 
locari et alimenta coniugi eius ac liberis praeberi 
resque, quas amiserat, redimi publice iussit. tanti 
aerario nostro uirtutis Atilianae exemplum, quo 
omnis aetas Romana gloriabitur, stetit.

Aeque magna latifundia L. Quinti Cincinnati 
fuerunt: vii enim iugera agri possedit ex hisque 
tria, quae pro amico ad aerarium subsignauerat,
multae nomine amisit. poenam quoque pro filio Caesone, 
quod ad causam dicendam non occurrisset, huius 
agelli reditu soluit. et tamen ei quattuor iugera 
aranti non solum dignitas patris familiae constitit, 
sed etiam dictatura delata est. anguste se habitare 
nunc putat cuius domus tantum patet, quantum
Cincinnati rura patuerunt.

Quid Aelia familia, quam locuples! xvi 
eodem tempore Aeli fuerunt, quibus una domuncula 
erat eodem loci, quo nunc sunt Mariana monumenta, 
et unus in agro Veiente fundus minus multos
cultores desiderans quam dominos habebat inque circo 
maximo et Flaminio spectaculi locus. quae quidem 
loca ob uirtutem publice donata possidebant.

Eadem gens nullum ante scripulum argenti 
habuit quam Paulus Perse deuicto Q. Aelio
Tuberoni genero suo quinque pondo argenti ex praeda 
donaret: taceo enim quod princeps ciuitatis filiam ei 
nuptum dedit, cuius pecunia tam ieiunos penates
uidebat. qui ipse quodque adeo inops decessit, ut, nisi 
fundus, quem unum reliquerat, uenisset, unde uxor 
eius dotem reciperet non extitisset. animi uirorum et 
feminarum uigebant in ciuitate, eorumque bonis 
dignitatis aestimatio cunctis in rebus ponderabatur. 
haec imperia conciliabant, haec iungebant adfinitates, 
haec in foro, haec intra priuatos parietes plurimum 
poterant: patriae enim rem unus quisque, non suam 
augere properabat pauperque in diuite quam diues 
in paupere imperio uersari malebat. atque huic tam 
praeclaro proposito illa merces reddebatur, quod 
nihil eorum, quae uirtuti debentur, emere pecunia 
licebat, inopiaeque inlustrium uirorum publice
succurrebatur.

Itaque, cum secundo Punico bello Cn. Scipio 
ex Hispania senatui scripsisset petens ut sibi
successor mitteretur, quia filiam uirginem adultae iam 
aetatis haberet, neque ei sine se dos expediri posset, 
senatus, ne res publica bono duce careret, patris 
sibi partes desumpsit consilioque uxoris ac
propinquorum Scipionis constituta dote summam eius ex 
aerario erogauit ac puellam nuptum dedit. dotis
modus xl milia aeris fuit, quo non solum humanitas 
patrum conscriptorum, sed etiam habitus ueterum 
patrimoniorum cognosci potest: namque adeo fuerunt 
arta, ut Tuccia Caesonis filia maximam dotem ad 
uirum x aeris attulisse uisa sit, et Megullia, quia 
cum quinquaginta milibus aeris mariti domum
intrauit, Dotatae cognomen inuenerit. idem senatus
Fabricii Luscini Scipionisque filias ab indotatis nuptiis 
liberalitate sua uindicauit, quoniam paternae
hereditati praeter opimam gloriam nihil erat quod
acceptum referrent.

M. autem Scaurus quantulam a patre
hereditatem acceperit in primo libro eorum, quos de uita 
sua tres scripsit, refert: ait enim sibi sex sola
mancipia totumque censum quinque atque xxx milium 
nummum relictum. in hac ille pecunia futurus
senatus princeps nutritus est spiritus. 
 Haec igitur exempla respicere, his adquiescere 
solaciis debemus, qui paruulos census nostros
numquam querellis uacuos esse sinimus. nullum aut
admodum parui ponderis argentum, paucos seruos, 
 vii iugera aridae terrae, indigentia domesticae
inpensae funera, inopes dotum filias, sed egregios 
consulatus, mirificas dictaturas, innumerabiles 
triumphos cernimus. quid ergo modicam fortunam quasi 
praecipuum generis humani malum diurnis atque 
nocturnis conuiciis laceramus, quae ut non
abundantibus, ita fidis uberibus Publicolas, Aemilios,
Fabricios, Curios, Scipiones, Scauros hisque paria robora 
uirtutis aluit. exurgamus potius animis pecuniaeque 
aspectu debilitatos spiritus pristini temporis memoria 
recreemus: namque per Romuli casam perque
ueteris Capitolii humilia tecta et aeternos Vestae focos 
fictilibus etiam nunc uasis contentos iuro nullas
diuitias talium uirorum paupertati posse praeferri.

DE VERECVNDIA 
 A qua tempestiuus ad uerecundiam transitus
uidetur: haec enim iustissimis uiris praecepit ut
priuatas facultates neglegerent, publicas quam
amplissimas esse cuperent, digna cui perinde atque caelesti 
numini templa extruantur araeque consecrentur, quia 
parens est omnis honesti consilii, tutela sollemnium 
officiorum, magistra innocentiae, cara proximis,
accepta alienis, omni loco, omni tempore fauorabilem 
prae se ferens uultum.

Sed ut a laudibus eius ad facta ueniamus, a 
condita urbe usque ad Africanum et Ti. Longum 
consules promiscuus senatui et populo spectandorum 
ludorum locus erat. numquam tamen quisquam ex 
plebe ante patres conscriptos in theatro spectare 
sustinuit: adeo circumspecta ciuitatis nostrae
uerecundia fuit. quae quidem certissimum sui documentum 
etiam illo die exhibuit, quo L. Flamininus extrema 
in parte theatri constitit, quia a M. Catone et L. 
Flacco censoribus senatu m otus fuerat, consulatus 
iam honore defunctus, frater etiam T. Flaminini 
Macedoniae Philippique uictoris: omnes enim
transire eum in locum dignitati suae debitum coegerunt.

Confregit rem publicam Terentius Varro
Cannensis pugnae temerario ingressu. idem delatam ab 
uniuerso senatu et populo dictaturam recipere non 
sustinendo pudore culpam maximae cladis redemit 
effecitque ut acies deorum irae, modestia ipsius
moribus imputaretur. itaque titulo imaginis eius
speciosius non recepta dictatura quam aliorum gesta 
adscribi potest.

Nos autem ad praeclarum uerecundiae opus 
transgrediamur. magna cum inuidia fortuna
praetoriis comitiis Africani superioris filium Cn. Scipionem 
et scribam C. Cicereium in campum deduxerat, utque 
nimis inpotens sermone uulgi carpebatur, quod tanti 
uiri sanguinem clientelamque comitiali certamine 
confuderat. ceterum crimen eius in suam laudem 
Cicereius conuertit: nam ut uidit omnibus se
centuriis Scipioni anteferri, templo descendit abiectaque 
candida toga conpetitoris sui suffragatorem agere 
coepit, ut scilicet praeturam melius Africani
memoriae concederet quam sibi uindicaret. † nec 
maximum esse uerecundiae pretium: Scipio tunc honorem 
adeptus est, sed si Cicereio magis gratulati sunt.

Ac ne protinus comitiis abeamus, consulatum 
petens L. Crassus, cum omnium candidatorum more 
circum forum supplex populo ire cogeretur,
numquam adduci potuit ut id praesente Q. Scaeuola 
grauissimo et sapientissimo uiro, socero suo, faceret. 
itaque rogabat eum ut a se, dum ineptae rei
inseruiret, discederet, maiorem uerecundiam dignitatis eius 
quam candidae togae suae respectum agens.

Pompeius autem Magnus Pharsalica acie uictus 
a Caesare, cum postero die Larisam intraret,
oppidique illius uniuersus populus obuiam ei processisset, 
'ite' inquit 'et istud officium praestate uictori',
dicerem, non dignus qui uinceretur, nisi a Caesare 
esset superatus, certe modestus in calamitate: nam 
quia dignitate sua uti iam non poterat, usus est 
uerecundia.

Quam praecipuam in C. quoque Caesare fuisse 
et saepe numero apparuit et ultimus eius dies
significauit: conpluribus enim parricidarum uiolatus
mucronibus inter ipsum illud tempus, quo diuinus 
spiritus mortali discernebatur a corpore, ne tribus 
quidem et xx uulneribus quin uerecundiae
obsequeretur absterreri potuit, si quidem utraque togam 
manu demisit, ut inferior pars corporis tecta
conlaberetur. in hunc modum non homines expirant, sed 
di immortales sedes suas repetunt.

Quod sequitur externis adnectam, quia 
ante gestum est quam Etruriae ciuitas daretur.
excellentis in ea regione pulchritudinis adulescens
nomine Spurinna, cum mira specie conplurium
feminarum inlustrium sollicitaret oculos ideoque uiris ac 
parentibus earum se suspectum esse sentiret, oris 
decorem uulneribus confudit deformitatemque
sanctitatis suae fidem quam formam inritamentum alienae 
libidinis esse maluit.

Athenis quidam ultimae senectutis, cum
spectatum ludos in theatrum uenisset, eumque nemo 
e ciuibus sessum reciperet, ad Lacedaemoniorum
legatos forte peruenit. qui hominis aetate moti canos 
eius et annos adsurgendi officio uenerati sunt
sedemque ei inter ipsos honoratissimo loco dederunt. quod 
ubi fieri populus aspexit, maximo plausu alienae
urbis uerecundiam conprobauit. ferunt tunc unum e 
Lacedaemoniis dixisse 'ergo Athenienses quid sit 
rectum sciunt, sed id facere neglegunt'.

DE AMORE CONIVGALI 
 A placido et leni adfectu ad aeque honestum, 
uerum aliquanto ardentiorem et concitatiorem
pergam legitimique amoris quasi quasdam imagines 
non sine maxima ueneratione contemplandas lectoris 
oculis subiciam, ualenter inter coniuges stabilitae 
fidei opera percurrens, ardua imitatu, ceterum
cognosci utilia, quia excellentissima animaduertenti ne 
mediocria quidem praestare rubori oportet esse.

Ti. Gracchus anguibus domi suae mare ac 
femina deprehensis, certior factus ab aruspice mare 
dimisso uxori eius, femina ipsi celerem obitum
instare, salutarem coniugi potius quam sibi partem 
augurii secutus marem necari, feminam dimitti
iussit sustinuitque in conspectu suo se ipsum interitu 
serpentis occidi. itaque Corneliam nescio utrum
feliciorem dixerim, quod talem uirum habuerit, an
miseriorem, quod amiserit. o te, Thessaliae rex
Admete, crudelis et duri facti crimine sub magno iudice 
damnatum, qui coniugis tuae fata pro tuis permutari 
passus es, eaque, ne tu extinguere re , uoluntario obitu 
consumpta lucem intueri potuisti, et certe parentum 
prius indulgentiam temptaueras!

Vilior Graccho iniquae fortunae uictima,
quamuis senatorii uir ordinis, C. Plautius Numida, sed in 
consimili amore par exemplum: morte enim uxoris 
audita doloris inpotens pectus suum gladio
percussit. interuentu deinde domesticorum inceptum
exequi prohibitus colligatusque, ut primum occasio data 
est, scissis fasceis ac uulnere diuolso constanti
dextra spiritum luctus acerbitate permixtum ex ipsis 
praecordiis et uisceribus hausit, tam uiolenta morte 
testatus quantum maritalis flammae illo pectore
clausum habuisset.

Eiusdem ut nominis, ita amoris quoque M. 
Plautius: nam cum imperio senatus classem
sociorum sexaginta nauium in Asiam reduceret
Tarentumque appulisset, atque ibi uxor eius Orestilla, quae 
illuc eum prosecuta fuerat, morbo op pressa decessisset, 
funerata ea et in rogum inposita inter officium
unguendi et osculandi stricto ferro incubuit. quem 
amici, sicut erat, togatum et calceatum corpori
coniugis iunxerunt ac deinde subiectis facibus
utrumque una cremauerunt. quorum ibi factum sepulcrum 
est,—Tarenti etiam nunc conspicitur—quod
uocatur *t*w*n *d*u*o *f*i*l*o*u*n*t*w*n . nec dubito quin, si 
quis modo extinctis sensus inest, Plautius et
Orestilla fati consortione gestientes uultus tenebris
intulerint. saneque, ubi idem et maximus et
honestissimus amor est, aliquanto praestat morte iungi 
quam distrahi uita.

Consimilis adfectus Iuliae C. Caesaris filiae 
adnotatus est. quae, cum aediliciis comitiis Pompei 
Magni coniugis sui uestem cruore respersam e 
campo domum relatam uidisset, territa metu ne qua 
ei uis esset adlata, exanimis concidit partumque, 
quem utero conceptum habebat, subita animi
consternatione et graui dolore corporis eicere coacta est 
magno quidem cum totius terrarum orbis detrimento, 
cuius tranquillitas tot ciuilium bellorum
truculentissimo furore perturbata non esset, si Caesaris et
Pompei concordia communis sanguinis uinculo constricta 
mansisset.

Tuos quoque castissimos ignes, Porcia M.
Catonis filia, cuncta saecula debita admiratione
prosequentur. quae, cum apud Philippos uictum et
interemptum uirum tuum Brutum cognosses, quia ferrum 
non dabatur, ardentes ore carbones haurire non
dubitasti, muliebri spiritu uirilem patris exitum imitata. 
sed nescio an hoc fortius, quod ille usitato, tu nouo 
genere mortis absumpta e s .

Sunt et alienigeni amores iusti
obscuritate ignorantiae non obruti, e quibus paucos attigisse 
satis erit. gentis Cariae regina Artemisia uirum suum 
Mausolum fato absumptum quantopere desiderau er it leue est post conquisitorum omnis generis
honorum monumentique usque ad vii miracula prouecti 
magnificentiam argumentari: quid enim aut eos
colligas aut de illo inclito tumulto loquare, cum ipsa 
Mausoli uiuum ac spirans sepulcrum fieri concupierit 
eorum testimonio, qui illam extincti ossa potioni 
aspersa bibisse tradunt?

Hypsicratea quoque regina Mitridatem
coniugem suum effusis caritatis habenis amauit, propter 
quem praecipuum formae suae decorem in habitum 
uirilem conuertere uoluptatis loco habuit: tonsis 
enim capillis equo se et armis adsuefecit, quo facilius 
laboribus et periculis eius interesset. quin etiam 
uictum a Cn. Pompeio per efferatas gentes
fugientem animo pariter et corpore infatigabili secuta est. 
cuius tanta fides asperarum atque difficilium rerum 
Mitridati maximum solacium et iucundissimum
lenimentum fuit: cum domo enim et penatibus uagari se 
credidit uxore simul exulante.

Verum quid Asiam, quid barbariae inmensas 
solitudines, quid latebras Pontici sinus scrutor, cum 
splendidissimum totius Graeciae decus Lacedaemon 
praecipuum uxoriae fidei specimen tantum non
nostris ostentet oculis, plurimis et maximis patriae 
suae laudibus admiratione facti conparandum? 
 Minyae, quorum origo ex inclyto sociorum
Iasonis numero Lemniorum in insula concepta per
aliquot saeculorum uices stabili in sede manserat, † a 
Pelasgicis expulsi ramis, alienae opis indigentes
excelsa Taygetorum montium iuga supplices
occupauerunt. quos Spartana ciuitas respectu Tyndaridarum 
—amque in illo nobilis famae nauigio destinatum 
sideribus par fratrum fulserat—deductos inde
legibus commodisque suis inmiscuit. sed hoc tantum 
beneficium in iniuriam bene meritae urbis regnum 
adfectantes uerterunt. igitur publicae custodiae 
inclusi capitali adseruabantur supplicio. quod cum 
uetere instituto Lacedaemoniorum nocturno tempore 
passuri essent, coniuges eorum inlustris ibi
sanguinis uelut adlocuturae perituros uiros inpetrato a 
custodibus aditu carcerem intrauerunt
commutataque ueste per simulationem doloris uelatis capitibus 
eos abire passae sunt. hoc loco quid aliud adiecerim 
quam dignas fuisse quibus Minyae nuberent?

DE AMICITIA 
 Contemplemur nunc amicitiae uinculum potens 
et praeualidum neque ulla ex parte sanguinis uiribus 
inferius, hoc etiam certius et exploratius, quod illud 
nascendi sors, fortuitum opus, hoc unius cuiusque 
solido iudicio inchoata uoluntas contrahit. itaque 
celerius sine reprehensione propinquum auersere 
quam amicum, quia altera diremptio non utique
iniquitatis, altera utique leuitatis crimini subiecta est: 
cum enim deserta sit futura uita hominis nullius 
amicitiae cincta praesidio, tam necessarium
subsidium temere adsumi non debet, semel autem recte 
adprehensum sperni non conuenit. sincerae uero fidei 
amici praecipue in aduersis rebus cognoscuntur, in 
quibus quidquid praestatur totum a constanti
beniuolentia proficiscitur. felicitatis cultus maiore ex 
parte adulatione quam caritate erogatur, certe
suspectus est perinde ac plus semper petat quam
inpendat. accedit huc, quod infractae fortunae homines 
magis amicorum studia desiderant uel praesidii uel 
solacii gratia: nam laeta quidem et prospera
negotia, utpote cum diuina subfragatione foueantur,
humana minus indigent. tenacius igitur eorum nomina 
posteritatis memoria adprehendit, qui aduersos casus 
amicorum non deseruerunt quam qui prosperum
uitae cursum comitati sunt. nemo de Sardanapalli
familiaribus loquitur, Orestes Pylade paene amico quam 
Agamemnone notior est patre, si quidem illorum 
amicitia in consortione deliciarum et luxuriae
contabuit, horum durae atque asperae condicionis
sodalicium ipsarum miseriarum experimento enituit. sed 
quid externa attingo, cum domesticis prius liceat uti?

Inimicus patriae fuisse Ti. Gracchus
existimatus est, nec inmerito, quia potentiam suam saluti eius 
praetulerat. quam constantis tamen fidei amicum 
etiam in hoc tam prauo proposito C. Blossium
Cumanum habuerit operae pretium est cognoscere. hostis 
iudicatus, ultimo supplicio adfectus, sepulturae
honore spoliatus beniuolentia tamen eius non caruit: 
nam cum senatus Rupilio et Laenati consulibus
mandasset ut in eos, qui cum Graccho consenserant, more 
maiorum animaduerte re nt, et ad Laelium, cuius
consilio praecipue consules utebantur, pro se Blossius 
deprecatum uenisset familiaritatisque excusatione 
uteretur, atque is dixisset: 'quid? si te Gracchus 
templo Iouis optimi maximi faces subdere iussisset, 
obsecuturusne illius uoluntati propter istam, quam 
iactas, familiaritatem fuisti?' 'numquam istud'
inquit 'Gracchus imperasset'. satis, immo etiam
nimium: totius namque senatus consensu damnat os 
ei us mores defendere ausus est. uerum quod sequitur 
multo audacius multoque periculosius: conpressus 
enim perseueranti interrogatione Laeli in eodem
constantiae gradu stetit seque etiam hoc, si modo
Gracchus annuisset, facturum respondit. quis illum
sceleratum putasset fuisse, si tacuisset? quis non etiam 
sapientem, si pro necessitate temporis locutus esset? 
at Blossius nec silentio honesto nec prudenti sermone 
salutem suam, ne qua ex parte infelicis amicitiae 
memoriam desereret, tueri uoluit.

In eadem domo aeque robusta constantis
amicitiae exempla oboriuntur: prostratis enim iam et 
perditis C. Gracchi consiliis rebusque, cum tota eius 
conspiratio late quaereretur, desertum omni auxilio 
duo tantum amici Pomponius et Laetorius ab
infestis et undique ruentibus telis oppositu corporum 
suorum texerunt. quorum Pomponius, quo is facilius 
euaderet, concitatum in sequentium agmen in porta 
trigemina aliquamdiu acerrima pugna inhibuit nec 
uiuus pelli potuit, sed multis confectus uulneribus 
transitum eis super cadauer suum, credo etiam post 
fata inuitus, dedit. Laetorius autem in ponte
sublicio constitit et eum, donec Gracchus transiret,
ardore spiritus sui saepsit ac ui iam multitudinis
obrutus conuerso in se gladio celeri saltu profundum 
Tiberis petiit, quamque in eo ponte caritatem toti 
patriae Horatius Cocles exhibuerat, unius amicitiae 
adiecta uoluntaria morte praestitit. quam bonos 
Gracchi, si aut patris aut materni aui sectam uitae 
ingredi uoluissent, habere milites potuerant! quo 
enim impetu, qua perseuerantia animi Blossius et 
Pomponius et Laetorius tropaea ac triumphos eorum 
adiuuissent, furiosi conatus tam strenui comites,
sinistris quidem auspiciis amicitiae condicionem secuti, 
sed quo miseriora, hoc certiora fideliter cultae
 nobilitatis exempla.

L. autem Reginus, si ad debitam publico 
ministerio sinceritatem exigatur, posteritatis conuicio 
lacerandus, si amicitiae fido pignore aestimetur, in 
optimo laudabilis conscientiae portu relinquendus est: 
tribunus enim plebis Caepionem in carcerem
coniectum, quod illius culpa exercitus noster a Cimbris 
et Teutonis uidebatur deletus, ueteris artaeque
amicitiae memor publica custodia liberauit nec hactenus 
amicum egisse contentus etiam fugae eius comes
accessit. pro magnum et inexuperabile tuum, numen, 
amicitia! cum ex altera parte res publica manum 
iniceret, ex altera tua illum dextera traheret, et illa 
ut sacrosanctus esse uellet exigeret, tu exilium
indiceres—adeo blando uteris imperio—supplicium 
honori praetulit.

Admirabile hoc opus tuum, sed quod sequitur 
aliquanto laudabilius: recognosce enim quo usque 
Volumni constantem erga amicum suum caritatem 
sine ulla rei publicae iniuria eue xe ris. qui ortus 
equestri loco, cum M. Lucullum familiariter coluisset
eumque M. Antonius, quia Bruti et Cassii partes secutus 
fuerat, interemisset, in magna fugiendi licentia
exanimi amico adhaesit hucusque in lacrimas et
gemitus profusus, ut nimia pietate causam sibi mortis 
arcesseret: nam propter praecipuam et
perseuerantem lamentationem ad Antonium pertractus est.
cuius postquam in conspectu stetit, 'iube me' inquit, 
'imperator, protinus ad Luculli corpus ductum
occidi: neque enim absumpto illo superesse debeo, cum 
ei infelicis militiae auctor extiterim'. quid hac
fidelius beniuolentia? mortem amici hostis odio leuauit, 
uitam suam consilii crimine astrinxit, quoque illum 
miserabiliorem redderet, se fecit inuisiorem. nec
difficiles Antoni aures habuit ductusque, quo uoluerat, 
dexteram Luculli auide osculatus, caput, quod
abscisum iacebat, sublatum pectori suo adplicauit ac 
deinde demissam ceruicem uictori gladio praebuit. 
loquatur Graecia Thesea nefandis Pirithoi amoribus 
suscribentem Ditis se patris regnis commisisse: uani 
est istud narrare, stulti credere. mixtum cruorem 
amicorum et uulneribus innexa uulnera mortique
inhaerentem mortem uidere, haec sunt uera Romanae 
amicitiae indicia, illa gentis ad fingendum paratae 
monstro similia mendacia.

L. quoque Petronius huiusce laudis
consortionem merito uindicat: paria enim in cultu
amicitiae auso par gloriae portio adserenda est.
admodum humili loco natus ad equestrem ordinem et 
splendidae militiae stipendia P. Caeli beneficio
peruenerat. cui gratum animum, quia laeta in materia 
exhibere non contigerat, in ea, quam inicam fortuna 
esse uoluit, cum multa fide praestitit. erat ob
Octauio consule Placentiae praepositus Caelius. qua a 
Cinnano exercitu capta et senior iam et graui
ualitudine adfectus, ne in potestatem hostium ueniret, 
ad auxilium dexterae Petroni confugit. quem is ab 
incepto consilio frustra conatus abstrahere in isdem 
perseuerantem precibus interemit caedique eius suam 
iunxit, ne eo iacente, per quem omnia dignitatis
incrementa adsecutus fuerat, superesset. ita alterius 
fato uerecundia, alterius pietas causam praebuit.

Iungendus Petronio Ser. Terentius est,
quamquam ei, sicut cupierat, pro amico suo perire non 
contigit: incepto namque egregio, non inrito euentu 
aestimari debet, quia, quantum in illo fuit, et ipse 
extinctus est et D. Brutus periculum euasit mortis. 
qui fugiens a Mutina, ut ad se interficiendum ab
Antonio missos equites aduenisse cognouit, quodam in 
loco iustae poenae debitum spiritum tenebris furari 
conabatur, eoque iam facta inruptione Terentius fideli 
mendacio obscuritate ipsa suffragante Brutum se esse 
simulauit et corpus suum trucidandum equitibus
obiecit. uerum cognitus a Furio, cui Brutianae ultionis 
officium mandatum fuerat, nece sua amici supplicium 
discutere non potuit. sic inuitus fortuna cogente uixit.

Ab hoc horrido et tristi pertinacis amicitiae 
ad laetum et serenum uultum transeamus atque in de 
eam euocatam, ubi omnia lacrimis, gemitu, caedibus 
fuerant referta, in eo, quo dignior est, felicitatis
domicilio conlocemus, gratia, honore
abundantissimisque opibus fulgentem. orere igitur ab illa, quae 
sanctorum umbris dicata esse creditur, sede hinc
Decime Laeli, illinc M. Agrippa, alter uirorum, deorum 
alter maximum amicum et certa mente et secundis 
ominibus sortiti, totumque beatae turbae gregem, qui 
uestro ductu ueneranda sincerae fidei stipendia
laudibus et praemiis onustus peregit, in lucem uobiscum 
protrahite: uestros enim constantis animos, uestra 
strenua ministeria, uestram inexpugnabilem
taciturnitatem proque dignitate et salute amicorum
perpetuam excubationem et stationem beniuolentiae et 
rursus harum rerum uberrimos fructus posterior
intuens aetas in excolendo iure amicitiae qua libentius 
qua etiam religiosius erit operata.

Haeret animus in domesticis, sed aliena 
quoque bene facta referre Romanae urbis candor
hortatur. Damon et Phintias Pythagoricae prudentiae 
sacris initiati tam fidelem inter se amicitiam
iunxerant, ut, cum alterum ex his Dionysius 
Syracusanus interficere uellet, atque is tempus ab eo, quo 
prius quam periret domum profectus res suas
ordinaret, impetrauisset, alter uadem se pro reditu eius 
tyranno dare non dubitaret. solutus erat periculo 
mortis qui modo gladio ceruices subiectas habuerat: 
eidem caput suum subiecerat cui securo uiuere licebat. 
igitur omnes et in primis Dionysius nouae atque
ancipitis rei exitum speculabantur. adpropinquante 
deinde finita die nec illo redeunte unus quisque
stultitiae tam temerarium sponsorem damnabat. at is 
nihil se de amici constantia metuere praedicabat. 
eodem autem momento et hora a Dionysio constituta 
et eam qui acceperat superuenit. admiratus
amborum animum tyrannus supplicium fidei remisit
insuperque eos rogauit ut se in societatem amicitiae 
tertium sodalicii gradum mutua culturum
beniuolentia reciperent. hascine uires amicitiae? mortis
contemptum ingenerare, uitae dulcedinem extinguere, 
crudelitatem mansuefacere, odium in amorem
conuertere, poenam beneficio pensare potuerunt. quibus 
paene tantum uenerationis quantum deorum
inmortalium caerimoniis debetur: illis enim publica salus, 
his priuata continetur, atque ut illarum aedes sacra 
domicilia, harum fida hominum pectora quasi
quaedam sancto spiritu referta templa sunt.

Quod ita esse rex Alexander sensit. Darei 
castris, in quibus omnes necessarii eius erant,
potitus Hephaestione gratissimo sibi latus suum tegente 
ad eos adloquendos uenit. cuius aduentu mater
Darei recreata humi prostratum caput erexit
Hephaestionemque, quia et statura et forma praestabat, 
more Persarum adulata tamquam Alexandrum
salutauit. admonita deinde erroris per summam
trepidationem excusationis uerba quaerebat. cui
Alexander 'nihil est' inquit 'quod hoc nomine confundaris: 
nam et hic Alexander est'. utri prius gratulemur? 
qui hoc dicere uoluit an cui audire contigit? maximi 
enim animi rex et iam totum terrarum orbem aut 
uictoriis aut spe conplexus tam paucis uerbis se cum 
comite suo partitus est. o donum inclytae uocis danti 
pariter atque accipienti speciosum! quod priuatim 
quoque merito ueneror clarissimi ac disertissimi uiri 
promptissimam erga me beniuolentiam expertus. nec 
metuo ne parum conueniat mihi Pompeium meum 
instar esse Alexandri, cum illi Hephaestio suus alter 
fuerit Alexander. ego uero grauissimo crimini sim 
obnoxius, constantis et benignae amicitiae exempla 
sine ulla eius mentione transgressus, cuius in animo 
uelut in parentum amantissimorum pectore laetior 
uitae meae status uiguit, tristior adquieuit, a quo 
omnium commodorum incrementa ultro oblata cepi, 
per quem tutior aduersus casus steti, qui studia
nostra ductu et auspiciis suis lucidiora et alacriora
reddidit. itaque paui inuidiam quorundam optimi amici 
iactura, uidelicet quia fructu torseram, non quidem 
meo merito, gratiam meam, quantacumque fuit, cum 
his, qui ea uti uoluerunt, partitus. uerum nulla tam 
modesta felicitas est, quae malignitatis dentes uitare 
possit. et quo secessu quosdam fugeris aut quibus 
infulis misericordiae permulseris, ne alienis malis 
perinde ac bonis suis laetentur et gestiant? diuites 
sunt aliorum iacturis, locupletes calamitatibus,
immortales funeribus. sed illi quatenus alienis
incommodis suorum adhuc expertes insultent optima
uindex insolentiae uarietas humanae condicionis uiderit.

DE LIBERALITATE 
 Nostrum opus pio egressu ad proprium dolorem 
prouectum in suum ordinem reuocetur,
liberalitatisque conmemorationi uacemus. cuius duo sunt
maxime probabiles fontes, uerum iudicium et honesta 
beniuolentia: nam cum ab his orietur, tunc demum 
ei ratio constat. dono autem ipsi gratiam et
magnitudo quidem sua, sed efficaciorem aliquanto
opportunitas conciliat: accedit enim pretio rei
inaestimabile momentum occasionis. quae Fabio Maximo tot 
ante saecula paruam pecuniae summam erogatam ad 
hoc usque tempus laudabilem fecit. captiuos ab 
Hannibale interposita pactione nummorum receperat. 
qui cum a senatu non praestarentur, misso in urbem 
filio fundum, quem unicum possidebat, uendidit
eiusque pretium Hannibali protinus numerauit, si ad
calculos reuocetur, paruum, utpote septem iugeribus et 
hoc in Pupinia addictis redactum, si animo †
praerogantis, omni pecunia maius: se enim patrimonii 
quam patriam fidei inopem esse maluit, eo quidem 
maiore cum commendatione, quod proni studii
certius indicium est supra uires niti quam uiribus ex 
facili uti: alter enim quod potest praestat, alter plus 
etiam quam potest. 
 8

Itaque eiusdem temporis
femina Busa nomine, regionis autem Apulae ditissima, 
merito quidem liberalitatis testimonium receperit, sed 
excellentes opes suas Fabianis rei familiaris angustiis 
non conparauerit: nam etsi circa x ciuium
nostrorum, Cannensis proelii reliquias, benignissime intra 
Canusina moenia alimentis sustentauit, saluo tamen 
statu fortunarum suarum munificam se populo
Romano praestitit: Fabius in honorem patriae
paupertatem inopia mutauit.

In Q. quoque Considio saluberrimi exempli 
nec sine paruo ipsius fructu liberalitas adnotata est. 
qui Catilinae furore ita consternata re publica, ut 
ne a locupletibus quidem debitae pecuniae propter 
tumultum pretiis possessionum deminutis solui
creditoribus possent, cum centies atque quinquagies
sestertii summam in faenore haberet, neque de sorte 
quemquam debitorum suorum neque de usura
appellari a suis passus est, quantumque in ipso fuit,
amaritudinem publicae confusionis priuata tranquillitate 
mitigauit, opportune mirificeque testatus se
nummorum suorum, non ciuilis sanguinis esse faeneratorem: 
nam qui nunc praecipue negotiatione delectantur, 
cum pecuniam domum cruentam retulerunt, quam 
inprobando gaudio exultent cognoscent, si diligenter 
senatus consultum, quo Considio gratiae actae sunt, 
legere non fastidierint.

Queri mecum iam dudum populus Romanus 
uidetur, quod, cum singulorum munificentiam
consecter, de sua taceam: ad summam enim eius
laudem pertinet quem animum regibus et urbibus et 
gentibus praestiterit recognosci, quod omne praeclari 
facti decus crebra memoria in se ipso reuirescit. 
Asiam bello captam Attalo regi muneris loco
possidendam tradidit, eo excelsius et speciosius urbi
nostrae futurum imperium credens, si ditissimam atque 
amoenissimam partem terrarum orbis in beneficio 
quam in fructu suo reponere maluisset. ipsa
uictoria donum felicius, quia multum occupasse
inuidiam habere potuit, tantum tribuisse gloria carere 
non potuit.

Illius uero Romanae liberalitatis caelestem 
spiritum nullae litterae satis dignis laudibus
prosequentur: Philippo enim Macedoniae rege superato, 
cum ad Isthmicum spectaculum tota Graecia
conuenisset, T. Quintius Flamininus tubae signo silentio 
facto per praeconem haec uerba recitari iussit: 'S. 
P. Q. R. et T. Quintius Flamininus imperator omnes 
Graeciae urbes, quae sub dicione Philippi regis
fuerunt, liberas atque inmunes esse iubet.' quibus
auditis maximo et inopinato gaudio homines perculsi 
primo ueluti non audisse se quae audierant credentes 
obticuerunt. iterata deinde pronuntiatione praeconis 
tanta caelum clamoris alacritate conpleuerunt, ut 
certe constet aues, quae superuolabant, adtonitas 
pauentesque decidisse. magni animi fuisset a tot 
captiuorum capitibus seruitutem detraxisse, quot tunc 
nobilissimis et opulentissimis urbibus populus
Romanus libertatem largitus est. 
 Ad cuius maiestatem pertinet non solum quae 
ipse benigne tribuit, sed etiam quae alio tribuente 
sensit commemorari: ut enim illic meritae, ita hic 
redditae laudis conmendatio est.

Hiero Syracusarum rex audita clade, qua 
Romani apud Trasimennum lacum erant adflicti, ccc 
milia modium tritici et cc hordei aurique ducenta 
et xl pondo urbi nostrae muneri misit. neque
ignarus uerecundiae maiorum nostrorum, ne aurum
nollent accipere, in habitum id Victoriae formauit, ut 
eos religione motos munificentia sua uti cogeret, 
uoluntate mittendi prius, iterum prouidentia cauendi 
ne remitteretur liberalis.

Subnectam huic Acragantinum Gillian, quem 
propemodum ipsius liberalitatis praecordia constat 
habuisse. erat opibus excellens, sed multo etiam 
animo quam diuitiis locupletior semperque in
eroganda potius quam in corripienda pecunia occupatus, 
adeo ut domus eius quasi quaedam munificentiae
officina crederetur: illinc enim publicis usibus apta 
monumenta extruebantur, illinc grata populi oculis 
spectacula edebantur, illinc epularum magnifici
apparatus labentique annonae subsidia oriebantur. et 
cum haec uniuersis, priuatim alimenta inopia
laborantibus, dotes uirginibus paupertate pressis,
subsidia detrimentorum incursu quassatis erogabantur. 
hospites quoque cum urbanis penatibus tum etiam 
rusticis tectis benignissime excepti, uariis muneribus 
ornati dimittebantur. quodam uero tempore d simul 
Gelensium equites ui tempestatis in possessiones suas 
conpulsos aluit ac uestiuit. quid multa? non
mortalem aliquem, sed propitiae Fortunae benignum 
esse diceres sinum. ergo quod Gillias possidebat
omnium quasi commune patrimonium erat. pro cuius 
salute et incrementis cum Acragantina ciuitas tum 
etiam uicinae regiones uotis excubabant. conloca e 
contraria parte arcas inexorabilibus claustris
obseratas, nonne praestantiorem aliquanto existimes illam 
inpensam quam hanc custodiam?

DE HVMANITATE ET CLEMENTIA 
 Liberalitati quas aptiores comites quam
humanitatem et clementiam dederim, quoniam idem genus 
laudis expetunt? quarum prima † inopia, proxima 
occupatione, tertia ancipiti fortuna praestatur,
cumque nescias quam maxime probes, eius tamen
commendatio praecurrere uidetur, cui nomen ex ipso 
numine quaesitum est.

Ante omnia autem humanissima et
clementissima senatus acta referam. qui, cum
Karthaginiensium legati ad captiuos redimendos in urbem
uenissent, protinus his nulla pecunia accepta reddidit 
iuuenes numerum duum milium et septingentorum 
et xl trium explentis † simis rerum tantum hostium 
exercitum dimissum, tantam pecuniam contemptam, 
tot Punicis iniuriis ueniam datam: ipsos legatos
obstipuisse arbitror ac secum dixisse 'o munificentiam 
gentis Romanae deorum benignitati aequandam! o 
etiam nostram legationem supra uota felicem! nam 
quod beneficium numquam dedissemus, accepimus.'

Illud quoque non paruum humanitatis senatus 
indicium est: Syphacem enim, quondam 
opulentissimum Numidiae regem, captiuum in custodia Tiburi 
mortuum publico funere censuit efferendum, ut uitae 
dono honorem sepulturae adiceret. 
 8

consimilique 
clementia in Perse usus est: nam cum Albae, in quam 
custodiae causa relegatus erat, decessisset,
quaestorem misit, qui eum publico funere efferret, ne regias 
reliquias iacere inhonoratas pateretur.

Hostibus haec et miseris et fato functis officia 
 regibus erogata, illa amicis et felicibus et uiuis
tributa sunt. confecto Macedonico bello Musochanes 
Masinissae filius cum equitibus, quos in praesidium 
Romanorum adduxerat, ab imperatore Paulo ad
patrem remissus tempestate classe dispersa Brundisium 
aeger delatus est. quod ubi senatus cognouit,
continuo illo quaestorem ire iussit, cuius cura et
hospitium adulescenti expediretur et omnia, quae ad 
ualitudinem opus essent, praeberentur inpensaeque 
liberaliter cum ipsi tum toti comitatui praestarentur, 
naues etiam ut prospicerentur, quibus se bene ac tuto 
cum suis in Africam traiceret. equitibus singulas 
libras argenti et quingenos sestertios dari imperauit. 
quae tam prompta et tam exquisita patrum
conscriptorum humanitas efficere potuit ut, etiamsi expirasset 
adulescens, aequiore animo desiderium eius pater 
toleraret.

Idem senatus, cum ad gratulandum sibi 
Prusian Bithyniae regem Perse deuicto uenire audisset, 
obuiam illi P. Cornelium Scipionem quaestorem
Capuam misit censuitque ut ei domus Romae quam
optima conduceretur et copiae non solum ipsi, sed etiam 
comitibus eius publice praeberentur, in eoque
excipiendo tota urbs unius humani amici uultum habuit. 
itaque qui amantissimus nostri uenerat, duplicata 
erga nos beniuolentia in regnum suum reuersus est.

Ne Aegyptus quidem Romanae humanitatis 
expers fuit. Rex eius Ptolomaeus a minore fratre 
regno spoliatus petendi auxilii gratia cum paucis
admodum seruis squalore obsitus Romam uenerat ac 
se in hospitium Alexandrini pictoris contulerat. id 
postquam senatui relatum est, accersito iuuene quam 
potuit accurata excusatione usus est, quod nec
quaestorem illi more maiorum obuiam misisset nec
publico eum hospitio excepisset, eaque non sua
neglegentia, sed ipsius subito et clandestino aduentu facta 
dixit et illum e curia protinus ad publicos penates 
deduxit hortatusque est ut depositis sordibus
adeundi ipsius diem peteret. quin etiam curae habuit ut 
ei munera per quaestorem cotidie darentur. his
gradibus officiorum iacentem ad regium fastigium erexit 
effecitque ut plus spei in auxilio populi Romani quam 
metus in sua fortuna reponeret.

Atque ut ab uniuersis patribus conscriptis ad 
singulos ueniam, L. Cornelius consul primo Punico 
bello, cum Olbiam oppidum cepisset, pro quo
fortissime dimicans Hanno dux Karthaginiensium
occiderat, corpus eius e tabernaculo suo amplo funere 
extulit nec dubitauit hostis exequias ipse celebrare, 
eam demum uictoriam et apud deos et apud homines 
minimum inuidiae habituram credens, quae quam 
plurimum humanitatis habuisset.

Quid de Quintio Crispino loquar, cuius
mansuetudinem potentissimi adfectus, ira atque gloria, 
quatere non potuerunt? Badium Campanum et
hospitio benignissime domi suae exceperat et aduersa 
ualitudine correptum adtentissima cura recreauerat. 
a quo post illam nefariam Campanorum defectionem 
in acie ad pugnam prouocatus, cum et uiribus
corporis et animi uirtute aliquanto esset superior, monere 
ingratum quam uincere maluit: nam 'quid agis'
inquit, 'demens, aut quo te praua cupiditas transuersum 
rapit? parum habes publica impietate furere, nisi 
etiam priuata lapsus fueris? unus uidelicet tibi
Romanorum Quintius placet, in quo sceleste exerceas 
arma, cuius penatibus et honoris uicissitudinem et 
salutem tuam debes! at me foedus amicitiae diique 
hospitales, sancta nostro sanguini, uestris pectoribus 
uilia pignora, hostili certamine congredi tecum
uetant. quin etiam, si in concursu exercituum fortuito 
umbonis mei inpulsu prostratum agnouissem,
adplicatum iam ceruicibus tuis mucronem reuocassem. 
tuum ergo crimen sit hospitem occidere uoluisse, 
meum non eris hospes occisus. proinde aliam qua 
occidas dexteram quaere, quoniam mea te seruare 
didicit'. dedit utrique caeleste numen debitum
exitum, si quidem in eo proelio Badius obtruncatus est, 
Quintius insigni pugna clarus euasit.

Age, M. Marcelli clementia quam clarum
quamque memorabile exemplum haberi debet! qui captis 
ab se Syracusis in arce earum constitit, ut urbis 
modo opulentissimae, tunc adflictae fortunam ex alto 
cerneret. ceterum casum eius lugubrem intuens
fletum cohibere non potuit. quem si quis ignarus uiri 
aspexisset, alterius uictoriam esse credidisset.
itaque, Syracusana ciuitas, maxima clade tua aliquid 
admixtum gratulationis habuisti, quia, si tibi
incolumem stare fas non erat, leniter sub tam mansueto 
uictore cecidisti.

Q. uero Metellus Celtibericum in Hispania 
gerens bellum, cum urbem Centobrigam obsideret 
et iam admota machina partem muri, quae sola 
conuelli poterat, disiecturus uideretur, humanitatem 
propinquae uictoriae praetulit: nam cum
Rhoetogenis filios, qui ad eum transierat, Centrobigenses 
machinae ictibus obiecissent, ne pueri in conspectu 
patris crudeli genere mortis consumerentur,
quamquam ipse Rhoetogenes negabat esse inpedimento 
quominus etiam per exitium sanguinis sui
expugnationem perageret, ab obsidione discessit. quo
quidem tam clementi facto etsi non unius ciuitatis 
moenia, omnium tamen Celtiberarum urbium animos 
cepit effecitque ut ad redigendas eas in dicionem 
populi Romani non multis sibi obsidionibus opus esset.

Africani quoque posterioris humanitas speciose 
lateque patuit: expugnata enim Karthagine circa
ciuitates Siciliae litteras misit, ut ornamenta
templorum suorum a Poenis rapta per legatos recuperarent 
inque pristinis sedibus reponenda curarent.
beneficium dis pariter atque hominibus acceptum!

Huic facto par eiusdem uiri † humanitas. a 
quaestore suo hastae subiectos captiuos uendente 
puer eximiae formae et liberalis habitus missus est. 
de quo cum explorasset Numidam esse, orbum
relictum a patre, educatum apud auunculum
Masinissam, eo ignorante inmaturam aduersus Romanos
ingressum militiam, et errori illius ueniam dandam 
et amicitiae regis fidissimi populo Romano debitam 
uenerationem tribuendam existimauit. itaque puerum 
anulo fibulaque aurea et tunica laticlauia
Hispanoque sagulo et ornato equo donatum datis qui eum 
prosequerentur equitibus ad Masinissam misit, eos 
uictoriae maximos fructus ratus, dis ornamenta,
hominibus regibus sanguinem suum restituere.

L. etiam Pauli in tali genere laudis memoria 
adprehendenda est. qui, cum Persen parui temporis 
momento captiuum ex rege ad se adduci audisset, 
occurrit ei Romani imperii decoratus ornamentis
conatumque ad genua procumbere dextera manu
adleuauit et Graeco sermone ad spem exhortatus est. 
introductum etiam in tabernaculum lateri suo 
proximum in consilio sedere iussit nec honore mensae 
indignum iudicauit. proponatur in conspicuo acies, 
qua prostratus est Perses, et harum rerum, quas 
retuli, contextus, utro magis spectaculo delectentur 
homines dubitabunt: nam si egregium est hostem 
abicere, non minus tamen laudabile infelicis scire 
misereri.

Haec L. Pauli humanitas admonet me ne de 
Cn. Pompei clementia taceam. regem Armeniae
Tigranem, qui et per se magna cum populo Romano 
bella gesserat et infestissimum urbi nostrae
Mitridatem Ponto pulsum uiribus suis protexerat, in
conspectu suo diutius iacere supplicem passus non est, 
sed benignis uerbis recreatum diadema, quod
abiecerat, capiti reponere iussit certisque rebus
imperatis in pristinum fortunae habitum restituit, aeque 
pulchrum esse iudicans et uincere reges et facere.

Quam praeclarum tributae humanitatis
specimen Cn. Pompeius, quam miserabile desideratae 
idem euasit exemplum! nam qui Tigranis tempora 
insigni regio texerat, eius caput tribus coronis
triumphalibus spoliatum in suo modo terrarum orbe
nusquam sepulturae locum habuit, sed abscisum a
corpore inops rogi nefarium Aegyptiae perfidiae munus 
portatum est etiam ipsi uictori miserabile: ut enim 
id Caesar aspexit, oblitus hostis soceri uultum
induit ac Pompeio cum proprias tum et filiae suae 
lacrimas reddidit, caput autem plurimis et
pretiosissimis odoribus cremandum cura ui t. quod si non tam 
mansuetus animus diuini principis extitisset, paulo 
ante Romani imperii columen habitum—sic 
mortalium negotia fortuna uersat—inhumatum
iacuisset. Catonis quoque morte Caesar audita et se illius 
gloriae inuidere et illum suae inuidisse dixit
patrimoniumque eius liberis ipsius incolume seruauit. et 
hercule diuinorum Caesaris operum non parua pars 
Catonis salus fuisset.

M. etiam Antoni animus talis humanitatis
intellectu non caruit: M. enim Bruti corpus liberto 
suo sepeliendum tradidit, quoque honoratius
cremaretur, inici ei suum paludamentum iussit, iacentem 
hostem deposito aestimans odio: cumque
interceptum a liberto paludamentum conperisset, ira percitus 
pro ti nus in eum animaduertit hac ante praefatione 
usus: 'quid? tu ignorasti cuius tibi uiri sepulturam 
conmisissem'? fortem piamque eius uictoriam
Philippii campi libenter uiderunt, sed ne ista quidem 
generosissimae indignationis uerba inuiti audierunt.

Commemoratione Romani exempli in
Macedoniam deductus morum Alexandri praeconium 
facere cogor, cuius ut infinitam gloriam bellica
uirtus, ita praecipuum amorem clementia meruit. is, 
dum omnes gentes infatigabili cursu lustrat, quodam 
loci niuali tempestate oppressus senio iam confectum 
Macedonem militem nimio frigore obstupefactum 
ipse sublimi et propinqua igni sede residens
animaduertit factaque non fortunae, sed aetatis utriusque 
aestimatione descendit et illis manibus, quibus opes 
Darii adflixerat, corpus frigore duplicatum in suam 
sedem inposuit: id ei salutare futurum, quod apud 
Persas capital extitisset, solium regium occupasse. 
quid ergo mirum est, si sub eo duce tot annis
militare iucundum ducebant, cui gregarii militis
incolumitas proprio fastigio carior erat? idem non
hominum ulli, sed naturae fortunaeque cedens,
quamquam uiolentia morbi dilabebatur, in cubitum tamen 
erectus dexteram omnibus, qui eam contingere
uellent, porrexit. quis autem illam osculari non cuperet, 
quae iam fato oppressa maximi exercitus conplexui 
humanitate quam spiritu uiuidior suffecit?

Non tam robusti generis humanitas, sed et 
ipsa tamen memoria prosequenda Pisistrati
Atheniensium tyranni narrabitur. qui, cum adulescens
quidam amore filiae eius uirginis accensus in publico 
obuiam sibi factam osculatus esset, hortante uxore 
ut ab eo capitale supplicium sumeret respondit, 'si 
eos, qui nos amant, interficiemus, quid eis faciemus, 
quibus odio sumus'? minime digna uox cui adiciatur 
eam ex tyranni ore de humanitate manasse. in 
hunc modum filiae iniuriam tulit, suam multo
laudabilius. a Thrasippo amico inter cenam sine fine 
conuicio laceratus ita et animum et uocem ab ira 
cohibuit, ut putares satellitem a tyranno male audire. 
abeuntem quoque, ueritus ne propter metum
maturius se conuiuio subtraheret, inuitatione familiari 
coepit retinere. Thrasippus concitatae temulentiae 
impetu euectus os eius sputo respersit nec tamen in 
uindictam sui ualuit accendere. ille uero etiam filios 
suos uiolatae patris maiestati subuenire cupientis
retraxit. posteroque die Thrasippo supplicium a se 
uoluntaria morte exigere uolente uenit ad eum
dataque fide in eodem gradu amicitiae mansurum, ab 
incepto reuocauit. si nihil aliud dignum honore
memoriae gessisset, his tamen factis abunde se
posteritati conmendasset.

Aeque mitis animus Pyrri regis. audierat
quodam in conuiuio Tarentinorum parum honoratum 
de se sermonem habitum: accersitos qui ei
interfuerant percontabatur an ea, quae ad aures ipsius
peruenerant, dixissent. tum ex his unus, 'nisi' inquit 
'uinum nos defecisset, ista, quae tibi relata sunt, 
prae eis, quae de te locuturi eramus, lusus ac iocus 
fuissent'. tam urbana crapulae excusatio tamque 
simplex ueritatis confessio iram regis conuertit in
risum. qua quidem clementia et moderatione adsecutus 
est ut et sobrii sibi Tarentini gratias agerent et ebrii 
bene precarentur. 
 Ab eadem altitudine humanitatis legatis
Romanorum ad redimendos captiuos castra sua petentibus, 
quo tutius uenirent, Lyconem Molosson obuiam
misit, quo honoratius exciperentur, ipse cum ornatu 
regio salu tatum extra portam occurrit, secundarum 
rerum prouentu non corruptus, ut officii respectum 
in iis deponeret, qui tum maxime armis cum eo 
dissidebant.

Cuius tam mitis ingenii debitum fructum
ultimo fati sui tempore cepit: nam cum diris
auspiciis Argiuorum inuasisset urbem, abscisumque eius 
caput Alcyoneus Antigoni regis filius ad patrem— 
propugnator enim laboran tibus aderat—laetus uelut 
aliquod felicissimum uictoriae opus attulisset,
Antigonus correpto iuuene, quod tanti uiri subitae ruinae 
inmemor humanorum casuum effuso gaudio
insultaret, humo caput sublatum causea, qua uelatum caput 
suum more Macedonum habebat, texit corporique 
Pyrri redditum honoratissime cremandum curauit. 
quin etiam filium eius Helenum captiuum ad se
pertractum et cultum et animum regium gerere iussit 
ossaque ei Pyrri aurea inclusa urna Epirum in
patriam ad Alexandrum fratrem portanda dedit.

Campani autem exercitum nostrum cum
consulibus apud Caudinas furcas sub iugum a
Samnitibus missum nec inermem tantum, sed etiam nudum 
urbem suam intrantem perinde ac uictorem et
spolia hostium prae se ferentem uenerabiliter
exceperunt protinusque consulibus insignia honoris, mili 
 ti bus uestem, arma, equos, commeatum
benignissime praestando et inopiam et deformitatem Romanae 
cladis mutarunt. quo animo si pro imperio nostro
aduersus Hannibalem quoque usi fuissent, truculentis 
securibus materiem saeuiendi non praebuissent.

Facta mentione acerrimi hostis mansuetudinis 
eius operibus, quam Romano nomini praestitit,
locum, qui inter manus est, finiam: Hannibal enim 
Aemilii Pauli apud Cannas trucidati quaesitum
corpus, quantum in ipso fuit, inhumatum iacere passus 
non est. Hannibal Ti. Gracchum Lucanorum
circumuentum insidiis cum summo honore sepulturae 
mandauit et ossa eius in patriam portanda militibus 
nostris tradidit. Hannibal M. Marcellum in agro 
Bruttio, dum conatus Poenorum cupidius quam
consideratius speculatur, interemptum legitimo funere 
extulit punicoque sagulo et corona donatum aurea 
rogo inposuit. ergo humanitatis dulcedo etiam in 
 ef ferata barbarorum ingenia penetrat toruosque et 
truces hostium mollit oculos ac uictoriae
insolentissimos spiritus flectit. nec illi arduum ac difficile est 
inter arma contraria, inter destrictos conminus
mucrones placidum iter reperire. uincit iram, prosternit 
odium hostilemque sanguinem hostilibus lacrimis 
miscet. quae etiam Hannibalis admirabilem uocem 
pro funeribus Romanorum ducum arbitria
statuentis expressit. quin aliquanto ei plus gloriae Paulus 
et Gracchus et Marcellus sepulti quam oppressi
attulerunt, si quidem illos Punico astu decepit,
Romana mansuetudine honorauit. uos quoque, fortes ac 
piae umbrae, non paenitendas sortitae estis exequias: 
nam ut optabilius in patria, ita speciosius pro patria 
conlapsae supremi officii decus infelicitate amissum 
uirtute recuperastis.

DE GRATIS 
 Gratas uero animi significationes et ingrata facta 
libuit oculis subicere, ut uitio ac uirtuti iusta merces 
aestimationis ipsa comparatione accederet. sed
quoniam contrario proposito sese distinxerunt, nostro 
quoque stilo separentur, prioremque locum obtineant 
quae laudem quam quae reprehensionem merentur.

Atque ut a publicis actis ordiar, Marcium
patriae conantem admotoque portis urbis ingenti 
Volscorum exercitu funus ac tenebras Romano
imperio minantem Veturia mater et Volumnia uxor
nefarium opus exequi precibus suis passae non sunt. 
in quarum honorem senatus matronarum ordinem 
benignissimis decretis adornauit: sanxit namque ut 
feminis semita uiri cederent, confessus plus salutis 
rei publicae in stola quam in armis fuisse,
uetustisque aurium insignibus nouum uittae discrimen
adiecit. permisit quoque his purpurea ueste et aureis 
uti segmentis. super haec aedem et aram Fortunae 
muliebri eo loco, quo Coriolanus exoratus fuerat, 
faciendam curauit, memorem beneficii animum suum 
exquisito religionis cultu testando. 
 Quem secundi etiam Punici belli tempore
exhibuit: cum enim a Fuluio Capua obsideretur ac duae 
Campanae mulieres beniuolentiam erga Romanos
dimittere ex animis noluissent, Vestia Oppia mater 
familiae et Cluuia Facula meretrix, quarum altera 
cotidie pro salute exercitus nostri sacrificauit, altera 
captis militibus Romanorum alimenta subministrare 
non destitit, urbe illa oppressa senatus his et
libertatem et bona restituit, et si quid amplius praemii 
petissent, libenter se daturum adseuerauit. uacasse 
tanto gaudio patribus conscriptis duabus humillimis 
feminis referre gratiam, nedum tam prompte
retulisse mirandum.

Quid illa quoque iuuentute Romana gratius, 
quae Nautio et Minucio consulibus ultro nomina sua 
militari sacramento obtulit, ut Tusculanis, quorum 
fines Aequi occupauerant, praesidium ferrent, quia 
paucis ante mensibus constantissime et fortissime
imperium populi Romani defenderant? ergo, quod
auditu nouum est, ne patriae grata uoluntas cessasse 
uideretur, exercitus se ipse conscripsit.

Magnum grati populi specimen in Q. Fabio 
Maximo enituit: nam cum quinque consulatibus
salutariter re publica administrata decessisset,
certatim aes contulit, quo maior ac speciosior funeris eius 
pompa duceretur. eleuet aliquis praemia uirtutis, 
cum animaduertat fortes uiros felicius sepeliri quam 
uiuere ignauos.

Fabio autem etiam incolumi summa cum
gloria gratia relata est. dictatori ei magister equitum 
Minucius scito plebis, quod numquam antea factum 
fuerat, aequatus partito exercitu separatim in
Samnio cum Hannibale conflixerat. ubi temere inito
certamine pestiferum habiturus exitum subsidio Fabi 
conseruatus, et ipse eum patrem appellauit et ab
legionibus suis patronum salutari uoluit ac deposito 
aequalis imperii iugo magisterium equitum, sicut par 
erat, dictaturae subiecit inprudentisque uulgi
errorem gratae mentis significatione correxit: 
 8

tam 
hercule probabiliter quam Q. Terentius Culleo
praetoria familia natus et inter paucos senatorii ordinis 
splendidus optimo exemplo Africani superioris
currum triumphantis, quia captus a Karthaginiensibus 
ab eo fuerat recuperatus, pilleum capite gerens
sec ut us est: auctori enim libertatis suae tamquam
patrono accepti beneficii confessionem spectante populo 
Romano merito reddidit.

At Flaminini de Philippo rege triumphantis 
currum non unus, sed duo milia ciuium Romanorum 
pilleata comitata sunt, quae is Punicis bellis
intercepta et in Graecia seruientia cura sua collecta in 
pristinum gradum restituerat. † geminarum ea decus 
imperatoris, a quo simul et deuicti hostes et 
conseruati ciues spectaculum patriae praebuerunt. illorum 
quoque salus dupliciter omnibus accepta fuit, et quia 
tam multi et quia tam grati exoptatum libertatis 
statum recuperauerant.

Metellus uero Pius pertinaci erga exulem
patrem amore tam clarum lacrimis quam alii uictoriis 
cognomen adsecutus non dubitauit consul pro Q.
Calidio praeturae candidato supplicare populo, quod 
tribunus pl. legem, qua pater eius in ciuitatem
restitueretur, tulerat. quin etiam patronum eum domus 
et familiae suae semper dictitauit. nec hac re de 
principatu, quem procul dubio obtinebat, quicquam 
decerpsit, quia non humili, sed grato animo longe 
inferioris hominis maximo merito eximiam
summittebat dignitatem.

Nam C. quidem Marii non solum praecipuus, 
sed etiam praepotens gratae mentis fuit impetus: 
duas enim Camertium cohortes mira uirtute uim
Cimbrorum sustinentis in ipsa acie aduersus
condicionem foederis ciuitate donauit. quod quidem factum 
et uere et egregie excusauit dicendo, inter armorum 
strepitum uerba se iuris ciuilis exaudire non potuisse. 
et sane id tempus tunc erat, quo magis defendere 
quam audire leges oportebat.

C. Marii uestigia ubique L. Sulla certamine 
laudis subsequitur: dictator enim priuato et iam 
Pompeio et caput adaperuit et sella adsurrexit et equo 
descendit eaque se libenter facere in contione
praedicauit, memor ab eo duo de xx annos nato partes 
suas exercitu paterno adiutas. multa insignia
Pompeio, sed nescio an hoc quicquam admirabilius
contigerit, quod magnitudine beneficii sui obliuisci 
Sullam coegit.

Sit aliquis in summo splendore etiam
sordibus gratis locus. M. Cornuto praetore funus Hirti 
et Pansae iussu senatus locante qui tunc libitinam 
exercebant cum rerum suarum usum tum
ministerium suum gratuitum polliciti sunt, quia hi pro re 
publica dimicantes occiderant, perseuerantique
postulatione extuderunt ut exequiarum apparatus
sestertio nummo ipsis praebendus addiceretur. quorum 
laudem † adiecta lege condicio auget magis quam 
extenuat, quoniam quidem quaestum contempserunt 
nulli alii rei quam quaestui uiuentes. 
 Pace cinerum suorum reges gentium exterarum 
secundum hunc tam contemptum gregem referri se 
patientur, qui aut non adtingendus aut non in
ultima parte domesticorum exemplorum conlocandus 
fuit. sed dum honesti etiam ab infimis istis editi 
memoria non intercidat, licet separatum locum
obtineant, ut nec his adiecti nec illis praelati uideantur.

Darius priuatae adhuc fortunae amiculo 
Sylosontis Sami delectatus curio sio re contemplatione 
fecit ut ultro sibi et quidem a cupido daretur. cuius 
muneris quam grata aestimatio animo eius esset
adlapsa regno potitus ostendit: totam namque urbem 
et insulam Samiorum Sylosonti fruendam tradidit: 
non enim pretium rei aestimatum, sed occasio
liber ali tatis honorata est, magisque a quo donum
proficisceretur quam ad quem perueniret prouisum.

Mitridates quoque rex magnifice gratus
apparuit, quoniam pro Leonico, acerrimo salutis suae
defensore, a Rhodiis nauali pugna excepto omnes
hostium captiuos permutauit satius esse existimans ab 
inuisissimis circumiri quam bene merito gratiam non 
referre.

Liberalis populus Romanus magnitudine
muneris, quod Attalo regi Asiam dono dedit. sed
Attalus etiam testamenti aequitate gratus, qui eandem 
Asiam populo Romano legauit. itaque nec huius 
munificentia nec illius tam memor beneficii animus 
tot uerbis laudari potest, quot amplissimae ciuitates 
uel amice datae uel pie redditae sunt.

Ceterum nescio an praecipue Masinissae regis 
pectus grati animi pignoribus fuerit refertum:
beneficio enim Scipionis et persua su regni modo liber al ius 
auctus memoriam inclyti muneris ad ultimum uitae 
finem, longa etiam a dis immortalibus senectute 
donatus, constantissima fide perduxit, adeo ut eum non 
solum Africa, sed etiam cunctae gentes scirent
amiciorem Corneliae familiae atque urbi Romanae quam 
sibimet ip si † superesse. ille cum graui
Karthaginiensium bello premeretur ac uix tutelae imperii sui 
sufficeret, tamen Scipioni Aemiliano, quia nepos 
Africani erat, bonam magnamque partem Numidici 
exercitus, quam ad Lucullum consulem, a quo ad 
auxilia petenda missus fuerat, in Hispaniam duceret, 
promptissima mente tradidit praesentique periculo 
respectum pristini beneficii anteposuit. ille, cum iam 
aetate deficiente magnas regni opes quattuor et 
quinquaginta filiorum numero relinquens in lectulo 
laberetur, M'. Manilium, qui pro consule Africam 
obtinebat, litteris obsecrauit ut ad se Scipionem 
Aemilianum sub eo tunc militantem mitteret,
feliciorem mortem suam futuram ratus, si in conplexu
dexterae eius supremum spiritum ac mandata posuisset. 
ille aduentum Scipionis fatis suis praecurrentibus 
haec uxori liberisque praeceperat, unum in terris
populum Romanum et unam in populo Romano Scipionis 
domum nossent, integra omnia Aemiliano
reseruarent, eum diuidendi regni arbitrum haberent: quod 
is statuisset perinde ac testamento cautum 
inmutabile ac sanctum optinerent. tot tamque uariis rebus 
se Masinissa infatigabili pietatis serie ad centesimum 
extendit annum. his et horum similibus exemplis 
benificientia generis humani nutritur atque augetur: 
hae sunt eius faces, hi stimuli, propter quos iuuandi 
et emerendi cupiditate flagrat. et sane amplissimae 
et speciosissimae diuitiae sunt feliciter erogatis
beneficiis late posse censeri. quorum quoniam religiosum 
cultum instituimus, nunc neglectum suggillandi
gratia, quo sit gratior, referemus.

DE INGRATIS 
 Vrbis nostrae parentem senatus in amplissimo 
dignitatis gradu ab eo conlocatus in curia lacerauit, 
nec duxit nefas ei uitam adimere, qui aeternum
Romano imperio spiritum ingenerauerat. rude nimirum 
illud et ferox saeculum, quod conditoris sui cruore 
foede maculatum ne summa quidem posteritatis
dissimulare pietas potest.

Hunc ingrate lapsae mentis errorem
consentanea ciuitatis nostrae paenitentia sequitur. uirium 
Romanarum et incrementum laetissimum et tu te la 
certissima, Furius Camillus, in urbe incolumitatem 
suam tueri non ualuit, cuius ipse salutem stabilierat, 
felicitatem auxerat: a L. enim Apuleio tribuno pl. 
tamquam peculator Veientanae praedae reus factus 
duris atque, ut ita dicam, ferreis sententiis in 
exilium missus est, et quidem eo tempore, quo optimo 
iuuene filio spoliatus solaciis magis adleuandus quam 
cladibus onerandus erat. sed inmemor patria tanti 
uiri maximorum meritorum exequiis filii
damnationem patris iunxit. at, inquit, aerario abesse
tribunus pl. querebatur xv milia aeris: tanti namque 
poena finita est. indignam summam, propter quam 
populus Romanus tali principe careret!

Priore adhuc querella uibrante alia deinceps 
exurgit. Africanus superior non solum contusam et 
confractam belli Punici armis rem publicam, sed 
paene iam exsanguem atque morientem Karthaginis 
dominam reddidit. cuius clarissima opera iniuriis 
pensando ciues uici ignobilis eum ac desertae
paludis accolam fecerunt. eiusque uoluntarii exilii
acerbitatem non tacitus ad inferos tulit, sepulcro suo 
inscribi iubendo 'ingrata patria, ne ossa quidem mea 
habes'. quid ista aut necessitate indignius aut
querella iustius aut ultione moderatius? cineres ei suos 
negauit, quam in cinerem conlabi passus non fuerat. 
igitur hanc unam Scipionis uindictam ingrati animi 
urbs Romana sensit, maiorem me hercule Coriolani 
uiolentia: ille enim patriam metu pulsauit, hic
uerecundia. de qua re ne queri quidem—tanta uerae 
pietatis constantia—nisi post fata sustinuit.

Talia passo, credo, quae fratri eius accidere 
solacio esse potuerunt. cui rex Antiochus deuictus et 
Asia imperio populi Romani adiecta
speciosissimusque triumphus ut peculatus reus fieret et in
carcerem duci iuberetur causam praebuit.

Nihilo uirtute posterior Africanus auo minor, 
sed ne exitu quidem felicior: duabus enim urbibus, 
Numantia atque Karthagine, imperio Romano
inminentibus ex rerum natura depulsis raptorem spiritus 
domi inuenit, mortis punitorem in foro non repperit.

Quis ignorat tantum laudis Scipionem
Nasicam toga quantum armis utrumque Africanum
meruisse, qui pestifera Ti. Gracchi manu faucibus
conprehensam rem publicam strangulari passus non est? 
sed is quoque propter iniquissimam uirtutum suarum 
apud ciues aestimationem sub titulo legationis
Pergamum secessit et quod uitae superfuit ibi sine ullo 
ingratae patriae desiderio peregit.

In eodem nomine uersor necdum Corneliae 
gentis querellas exhausi: namque P. Lentulus
clarissimus et amantissimus rei publicae ciuis, cum in 
Auentino C. Gracchi nefarios conatus et aciem pia 
ac forti pugna magnis uulneribus exceptis fugasset, 
proelii illius, quo leges, pacem libertatemque in suo 
statu retinuerat, hanc mercedem tulit ne in urbe 
nostra moreretur: si quidem inuidia et obtrectatione 
conpulsus legatione a senatu libera impetrata
habitaque contione, qua a dis inmortalibus petiit ne
umquam ad ingratum populum reuerteretur, in Siciliam 
profectus est ibique perseueranter morando
compotem se uoti fecit. quinque igitur deinceps Cornelii 
totidem sunt notissima ingratae patriae exempla.

Atque horum quidem secessus uoluntari: 
Ahala uero, cum magister equitum Sp. Maelium
regnum adfectantem occidisset, custoditae libertatis 
ciuium exilio suo poenas pependit.

Ceterum ut senatus populique mens in modum 
subitae tempestatis concitata leni querella
prosequenda est, ita singulorum ingrata facta liberiore 
 in dignatione proscindenda sunt, quia potentes
consilii, cum utrumque ratione perpendere liceret, scelus 
pietati praetulerunt: quo enim nimbo, qua porcella 
uerborum impium Sextili caput obrui meretur, quod 
C. Caesarem, a quo cum studiose tum etiam feliciter 
grauissimi criminis reus defensus fuerat, Cinnanae 
proscriptionis tempore profugum, praesidium suum 
in fundo Tarquiniensi cladis condicione inplorare, 
beneficii iure repetere coactum, a sacris perfidae 
mensae et altaribus nefandorum penatium auulsum 
truculento uictori iugulandum tradere non exhorruit? 
finge accusatorem eius fortuna publica in supplicis 
nomen conuersum tam luctuosam illam opem genibus 
adnixum orasse, crudeliter tamen repulsus uideretur, 
quia etiam quos iniuriae inuisos faciunt, gratiosos 
miseriae reddunt. uerum Sextilius non accusatorem, 
sed patronum saeuissimae inimici uiolentiae suis
manibus obiecit, si metu mortis, uita indignus, si praemii 
spe, dignissimus morte.

Sed ut ad alium consentaneum huic ingrati 
animi actum transgrediar, M. Cicero C. Popilium 
Laenatem Picenae regionis rogatu M. Caeli non 
minore cura quam eloquentia defendit eumque causa 
admodum dubia fluctuantem saluum ad penates suos 
remisit. hic Popilius postea nec re nec uerbo a
Cicerone laesus ultro M. Antonium rogauit ut ad illum 
proscriptum persequendum et iugulandum mitteretur, 
impetratisque detestabilis ministerii partibus gaudio 
exultans Caietam cucurrit et uirum, mitto quod
amplissimae dignitatis, certe † salubritate studio
praestantis officii priuatim sibi uenerandum, iugulum 
praebere iussit ac protinus caput Romanae
eloquentiae et pacis clarissimam dexteram per summum et 
securum otium amputauit eaque sarcina tamquam 
opimis spoliis alacer in urbem reuersus est: neque 
enim scelestum portanti onus succurrit illud se caput 
ferre, quod pro capite eius quondam perorauerat.
inualidae ad hoc monstrum suggillandum litterae,
quoniam qui talem Ciceronis casum satis digne
deplorare possit, alius Cicero non extat.

Quo te nunc modo, Magne Pompei, attingam 
nescio: nam et amplitudinem fortunae tuae, quae 
quondam omnes terras et omnia maria fulgore suo 
occupauerat, intueor et ruinam eius maiorem esse 
quam ut manu mea adtemptari debeat memini. sed 
tamen nobis quoque tacentibus Cn. Carbonis, a quo 
admodum adulescens de paternis bonis in foro
dimicans protectus es, iussu tuo interempti mors animis 
hominum non sine aliqua reprehensione obuersabitur, 
quia tam ingrato facto plus L. Sullae uiribus quam 
propriae indulsisti uerecundiae.

Ac ne nostra confessis alienigenae urbes 
insultent, Karthaginienses Hannibalem, qui pro 
illorum incolumitate et uictoria tot imperatores totque 
exercitus nostros trucidauerat, quot gregarios
milites hostium si occidisset magnae gloriae foret,
conspectu suo summouere in animum induxerunt.

Neminem Lycurgo aut maiorem aut utiliorem 
uirum Lacedaemon genuit, utpote cui Apollo Pythius 
oraculum petenti respondisse fertur nescire se utrum 
illum hominum an deorum numero adgregaret. huic 
tamen neque uitae summa sinceritas neque
constantissimus erga patriam amor neque leges salutariter 
excogitatae auxilio esse potuerunt quo minus
infestos ciues experiretur: saepe enim lapidibus petitus, 
aliquando foro eiectus, oculo etiam priuatus, ad 
ultimum ipsa patria pulsus est. quid aliae faciant 
urbes, ubi etiam illa, quae constantiae et
moderationis et grauitatis eximiam sibi laudem uindicat, 
tam ingrata aduersus tam bene meritum extitit?

Detrahe Atheniensibus Thesea, nullae aut non 
tam clarae Athenae erunt, si quidem ille uicatim
dispersos ciues suos in suam unam urbem contraxit, 
separatimque et agresti more uiuenti populo
amplissimae ciuitatis formam atque imaginem inposuit. idem 
saeua potentissimi regis Minois imperia uixdum 
aetate pubescente reppulit: idem effrenatam
Thebarum insolentiam domuit: idem opem liberis Herculis 
tulit et quidquid ubique monstri aut sceleris fuit 
uirtute animi ac robore dexterae comminuit. huius 
tamen summoti ab Atheniensibus Scyros, exule
minor insula, ossa mortui cepit. 
 Iam Solon, qui tam praeclaras tamque utiles 
Atheniensibus leges tulit, ut, si his perpetuo uti
uoluissent, sempiternum habituri fuerint imperium, qui 
Salaminam uelut hostilem arcem ex propinquo
saluti eorum inminentem recuperauit, qui Pisistrati 
tyrannidem primus uidit orientem, solus armis
opprimi debere palam dictitare est ausus, senectutem 
Cypri profugus exegit, neque ei in patria, de qua 
optime meruerat, humari contigit. 
 Bene egissent Athenienses cum Miltiade, si eum 
post ccc milia Persarum Marathone deuicta in
exilium protinus misissent ac non in carcere et
uinculis mori coegissent. at, puto, hactenus saeuire
aduersus optime meritum abunde duxerunt. immo ne 
corpus quidem eius sic expirare coacti sepulturae 
prius mandari passi sunt quam Cimo filius eius
eisdem se uinculis constringendum traderet. hanc
hereditatem paternam maximi ducis filius et futurus ipse 
aetatis suae dux maximus solam se creuisse, catenas 
et carcerem, gloriari potuit. 
 Aristides etiam, quo totius Graeciae iustitia
censetur, continentiae quoque eximium specimen, patria 
iussus excedere est. felices Athenas, quae post illius 
exilium inuenire aliquem aut uirum bonum aut
amantem sui ciuem potuerunt, cum quo tunc ipsa
sanctitas migrauit! 
 Themistocles eorum, qui ingratam patriam
experti sunt, celeberrimum exemplum, cum illam
incolumem, claram, opulentam, principem Graeciae
reddidisset, eo usque sensit inimicam, ut ad Xerxis, 
quem paulo ante destruxerat, non debitam sibi
misericordiam perfugere necesse haberet. 
 Phocion uero his dotibus, quae ad pariendum 
homin um amor em potentissimae iudicantur,
clementia et liber ali tate instructissimus tantum non in 
eculeum ab Atheniensibus inpositus est. certe post 
obitum nullam Atticae regionis, quae ossibus eius
iniceretur, glebulam inuenit, iussus extra fines proici, 
intra quos optimus ciuis uixerat. 
 Quid abest igitur, quin publica dementia sit
existimanda summo consensu maximas uirtutes quasi 
grauissima delicta punire beneficiaque iniuriis
rependere? quod cum ubique tum praecipue Athenis
intolerabile uideri debet, in qua urbe aduersus ingratos 
actio constituta est, et recte, quia dandi et accipiendi 
beneficii commercium, sine quo uix uita hominum 
† experet tollit quisquis bene merito parem referre 
gratiam neglegit. quantam ergo reprehensionem 
merentur qui, cum aequissima iura, sed iniquissima
ingenia haberent, moribus suis quam legibus uti
maluerunt? quod si qua prouidentia deorum effici posset 
ut excellentissimi uiri, quorum modo casus retuli, 
legem ingratorum uindicem retinentes patriam suam 
in ius ad aliam ciuitatem pertraherent, nonne
ingeniosum et garrulum populum mutum atque
elinguem hac postulatione reddidissent? 'Discordes foci 
tui pagisque diuidua tuguria Graeciae facta sunt 
columen: lucet Marathon Persicis tropaeis: Salamis 
et Artemisium Xerxis naufragia numerantur:
praeualidis manibus exhausta moenia pulchrioribus
operibus consurgunt. harum rerum auctores ubi
uixerunt? ubi iacent? responde! nempe Thesea paruulo 
in scopulo sepeliri et Miltiadem in carcere mori et 
Cimona paternas induere catenas et Themistoclea 
uictorem uicti hostis genua conplecti Solonemque 
cum Aristide et Phocione penates suos ingrata
fugere coegisti, cum interim cineribus nostris foede 
ac miserabiliter dispersis Oedipodis ossa , caede
patris, nuptiis matris contaminati, inter ipsum Arium 
pagum, diuini atque humani certaminis uenerabile 
domicilium, et excelsam praesidis Mineruae arcem 
honore arae decoratos sacro sanctiores colis. adeo 
tibi aliena mala tuis bonis gratiora sunt. lege itaque 
legem, quae te iure iurando obstrictam tenet, et quia 
bene meritis debita reddere praemia noluisti, laesis 
iusta piacula exsolue'. tacent mutae illorum umbrae, 
fati necessitate constrictae: at, inmemores
beneficiorum Athenae, reprehensionis lingua sermone licenti 
soluta non tacet.

Sed omittamus ingratos et potius de piis 
loquamur: aliquanto enim satius est fauorabili quam 
inuisae rei uacare. uenite igitur in manus nostras, 
prospera parentium uota, felicibus auspiciis
propagatae suboles, quae efficitis ut et genuisse iuuet et 
generare libeat.

DE PIETATE ERGA PARENTES ET FRATRES
ET PATRIAM 
 Coriolanus maximi uir animi et altissimi
consilii optimeque de re publica meritus iniquissimae 
damnationis ruina prostratus ad Volscos infestos tunc 
Romanis confugit. magno ubique pretio uirtus
aestimatur. itaque, quo latebras quaesitum uenerat, ibi 
breui summum est adeptus imperium, euenitque ut 
quem pro se salutarem imperatorem ciues habere 
noluerant, paene pestiferum aduersus se ducem
experirentur: frequenter enim fusis exercitibus nostris 
uictoriarum suarum gradibus aditum iuxta moenia 
urbis Volsco militi struxit. quapropter fastidiosus ille 
in aestimandis bonis suis populus, qui reo non
pepercerat, exuli coactus est supplicare. missi ad eum 
deprecandum legati nihil profecerunt: missi deinde 
sacerdotes cum infulis aeque sine effectu redierunt. 
stupebat senatus, trepidabat populus, uiri pariter ac 
mulieres exitium imminens lamentabantur. tunc
Veturia Coriolani mater Volumniam uxorem eius et 
liberos secum trahens castra Volscorum petiit. quam 
ubi filius aspexit, 'expugnasti' inquit 'et uicisti iram 
meam, patria, precibus huius admotis, cuius utero 
quamuis merito mihi inuisam dono', continuoque 
agrum Romanum hostilibus armis liberauit. ergo
pectus dolore acceptae iniuriae, spe potiendae uictoriae, 
uerecundia detrectandi ministerii, metu mortis
refertum, totum sibi pietas uacuefecit, uniusque parentis 
aspectus bellum atrox salutari pace mutauit.

Eadem pietas uiribus suis inflammatum
Africanum superiorem uixdum annos pubertatis
ingressum ad opem patri in acie ferendam uirili robore 
armauit: consulem enim eum apud Ticinum flumen 
aduersis auspiciis cum Hannibale pugnantem,
grauiter saucium intercessu suo seruauit, neque illum aut 
aetatis infirmitas aut militiae tirocinium aut infelicis 
proelii etiam ueterano bellatori pertimescendus
exitus interpellare ualuit, quo minus duplici gloria
conspicuus coronam imperatore simul et patre ex ipsa 
morte rapto mereretur.

Auribus ista tam praeclara exempla Romana 
ciuitas accepit, illa uidit oculis. L. Manlio Torquato 
diem ad populum Pomponius tribunus pl. dixerat, 
quod occasione bene con ficiendi belli inductus
legitimum optinendi imperii tempus excessisset quodque 
filium optimae indolis iuuenem rustico opere
grauatum publicis usibus subtraheret. id postquam
Manlius adulescens cognouit, protinus urbem petiit et se 
in Pomponii domum prima luce direxit. qui
existimans in hoc eum uenisse, ut patris crimina, a quo 
plus iusto aspere tractabatur, deferret, excedere
omnes iussit cubiculo, quo licentius remotis arbitris 
indicium perageret. nactus occasionem opportunam 
proposito suo iuuenis gladium, quem tectum adtulerat, 
destrinxit tribunumque minis ac terrore conpulsum 
iurare coegit a patris eius accusatione recessurum, 
eoque effectum est ne Torquatus causam diceret. 
commendabilis est pietas, quae mansuetis parentibus 
praestatur. sed Manlius, quo horridiorem patrem 
habuit, hoc periculo eius laudabilius subuenit, quia 
ad eum diligendum praeter naturalem amorem nullo 
indulgentiae blandimento inuitatus fuerat.

Hanc pietatem aemulatus M. Cotta eo ipso 
die, quo togam uirilem sumpsit, protinus ut a
Capitolio descendit, Cn. Carbonem, a quo pater eius
damnatus fuerat, postulauit peractumque reum iudicio 
adflixit, et ingenium et adulescentiam praeclaro opere 
auspicatus.

Apud C. quoque Flaminium auctoritas patria 
aeque potens fuit: nam cum tribunus pl. legem de 
Gallico agro uiritim diuidendo inuito et repugnante 
senatu promulgasset, precibus minisque eius acerrime 
resistens ac ne exercitu quidem aduersum se
conscripto, si in eadem sententia perseueraret,
absterritus, postquam pro rostris ei legem iam referenti 
pater manum iniecit, priuato fractus imperio
descendit e rostris, ne minimo quidem murmure destitutae 
contionis reprehensus.

Magna sunt haec uirilis pietatis opera, sed 
nescio an his omnibus ualentius et animosius
Claudiae Vestalis uirginis factum. quae, cum patrem 
suum triumphantem e curru uiolenta tribuni pl. manu 
 detrahi animaduertisset, mira celeritate utrisque se 
interponendo amplissimam potestatem inimicitiis
accensam depulit. igitur alterum triumphum pater in 
Capitolium, alterum filia in aedem Vestae duxit, nec 
discerni potuit utri plus laudis tribueretur, cui
uictoria an cui pietas comes aderat.

Ignoscite, uetustissimi foci, ueniamque aeterni 
date ignes, si a uestro sacratissimo templo ad
necessarium magis quam speciosum urbis locum
contextus operis nostri progressus fuerit: nulla enim
acerbitate fortunae, nullis sordibus pretium carae pietatis 
euilescit, quin etiam eo certius quo miserius
experimentum habet. Sanguinis ingenui mulierem praetor 
apud tribunal suum capitali crimine damnatam
triumuiro in carcere necandam tradidit. quo receptam 
is, qui custodiae praeerat, misericordia motus non 
protinus strangulauit: aditum quoque ad eam filiae, 
sed diligenter excussae, ne quid cibi inferret, dedit 
existimans futurum ut inedia consumeretur. cum 
autem plures iam dies intercederent, secum ipse 
quaerens quidnam esset quo tam diu sustentaretur, 
curiosius obseruata filia animaduertit illam exerto 
ubere famem matris lactis sui subsidio lenientem. 
quae tam admirabilis spectaculi nouitas ab ipso ad 
triumuirum, a triumuiro ad praetorem, a praetore 
ad consilium iudicum perlata remissionem poenae 
mulieri impetrauit. quo non penetrat aut quid non 
excogitat pietas, quae in carcere seruandae genetricis 
nouam rationem inuenit? quid enim tam inusitatum, 
quid tam inauditum quam matrem uberibus natae 
alitam? putarit aliquis hoc contra rerum naturam 
factum, nisi diligere parentis prima naturae lex esset.

Idem praedicatum de pietate Perus
existimetur, quae patrem suum Mycona consi mi li
fortuna adfectum parique custodiae traditum iam
ultimae senectutis uelut infantem pectori suo admotum 
aluit. haerent ac stupent hominum oculi, cum huius 
facti pictam imaginem uident, casusque antiqui
condicionem praesentis spectaculi admiratione renouant, 
in illis mutis membrorum liniamentis uiua ac
spirantia corpora intueri credentes. quod necesse est 
animo quoque euenire, aliquanto efficaciore pictura 
litterarum uetera pro recentibus admonito recordari.

Ne te quidem, Cimo, silentio inuoluam, qui 
patri tuo sepulturam uoluntariis uinculis emere non 
dubitasti: nam etsi maximo tibi postea et ciui et 
duci euadere contigit, plus tamen aliquanto laudis 
in carcere quam in curia adsecutus es: ceterae enim 
uirtutes admirationis tantum modo multum, pietas 
uero etiam amoris plurimum meretur.

Vos quoque, fratres, memoria conplectar,
quorum animus origine fuit nobilior, siquidem admodum 
humiles in Hispania nati pro parentium alimentis 
spiritum erogando specioso exitu uitae inclaruistis: 
 xii enim milia nummum, quae post mortem uestram 
his darentur, a Paciaecis pacti, ut eorum patris 
interfectorem Etpastum gentis suae tyrannum
occideretis, nec ausi solum insigne facinus estis, sed 
etiam strenuo ac forti exitu clausistis: isdem enim 
manibus Paciaecis ultionem, Etpasto poenam,
genitoribus nutrimenta, uobis gloriosa fata peperistis. 
itaque tumulis etiam nunc uiuitis, quia parentium 
senectutem tueri quam uestram expectare satius esse 
duxistis.

Notiora sunt fratrum paria Cleobis et Biton, 
Amphinomus et Anapias, illi, quod ad sacra Iunonis 
peragenda matrem uexerint, hi, quod patrem et
matrem umeris per medios ignes portarint, sed neutris 
pro spiritu parentium expirare propositum fuit.

Nec ego Argiuam detrecto laudem aut Aetnaei 
montis gloriam minuo, uerum obscuriori propter 
ignorantiam pietati notitiae lumen admoueo, sicut 
Scythis libenter pietatis testimonium reddo: Dareo 
enim totis regni sui uiribus in eorum regionibus 
subinde impetum facienti paulatim cedentes ad
ultimas iam solitudines peruenerant. interrogati deinde 
ab eo per legatos quem finem fugiendi aut quod 
initium pugnandi facturi essent, responderunt se nec 
urbes ullas nec agros cultos, pro quibus dimicarent, 
habere: ceterum, cum ad parentium suorum
monumenta uenisset, sciturum quemadmodum Scythae 
proeliari solerent. quo quidem uno tam pio dicto 
inmanis et barbara gens ab omni se feritatis crimine 
redemit. prima igitur et optima rerum natura
pietatis est magistra, quae nullo uocis ministerio, nullo 
usu litterarum indigens propriis ac tacitis uiribus 
caritatem parentium liberorum pectoribus infundit. 
quid ergo doctrina proficit? ut politiora scilicet, non 
ut meliora fiant ingenia, quoniam quidem solida
uirtus nascitur magis quam fingitur: 
 8

quis enim
plaustris uagos et siluarum latebris corpora sua tegentes 
in modumque ferarum laniatu pecudum uiuentes sic 
Dario respondere docuit? illa nimirum, quae etiam 
Croesi filium loquendi usu defectum ad protegendam 
patris incolumitatem ministerio uocis instruxit:
captis enim a Cyro Sardibus, cum unus e numero
Persarum ignarus uiri in caedem eius concitato impetu 
ferretur, uelut oblitus quid sibi fortuna nascenti
denegasset, ne Croesum regem occideret proclamando 
paene iam inpressum iugulo mucronem reuocauit. 
ita, qui ad id tempus mutus sibi uixerat, saluti
parentis uocalis factus est.

Eadem caritas Italico bello Pinnensem
iuuenem, cui Pultoni erat cognomen, tanto animi
corporisque robore armauit, ut, cum obsessae urbis suae 
claustris praesideret et Romanus imperator patrem 
eius captiuum in conspectu ipsius constitutum
destrictis militum gladiis circumdedisset, occisurum se 
minitans, nisi inruptioni suae iter praebuisset,
solus e manibus senem rapuerit, duplici pietate
memorandus, quod et patris seruator nec patriae fuit 
proditor.

Hanc caritatem proximus fraternae
beniuolentiae gradus excipit: nam ut merito primum amoris 
uinculum ducitur plurima et maxima beneficia
accepisse, ita proximum iudicari debet simul accepisse. 
quam copiosae enim suauitatis illa recordatio est: in 
eodem domicilio antequam nascerer habitaui, in
isdem incunabulis infantiae tempora peregi, eosdem 
appellaui parentes, eadem pro me uota excubuerunt, 
parem ex maiorum imaginibus gloriam traxi! cara 
est uxor, dulces liberi, iucundi amici, accepti adfines, 
sed postea cognitis nulla beniuolentia accedere
debet, quae priorem exhauriat.

Atque haec teste Scipione Africano loquor, qui, 
tametsi artissima familiaritate Laelio iunctus erat, 
tamen senatum supplex orauit ne prouinciae sors 
fratri suo erepta ad eum transferretur legatumque se 
L. Scipioni in Asiam iturum promisit, et maior natu 
minori et fortissimus inbelli et gloria excellens
laudis inopi et, quod super omnia est, nondum
Asiatico iam Africanus. itaque clarissimorum
cognominum alterum sumpsit, alterum dedit triumphique 
praetextum huius cepit, illius tradidit, ministerio 
maior aliquanto quam frater imperio.

M. uero Fabius consul inclita pugna Etruscis 
et Veientibus superatis delatum sibi summo senatus 
populique studio triumphum ducere non sustinuit, 
quia eo proelio Q. Fabius frater eius consularis
fortissime dimicans occiderat. quantam in eo pectore 
pietatem fraternae caritatis habitasse existimemus, 
propter quam tantus amplissimi honoris fulgor
extingui potuit?

Hoc exemplo uetustas, illo saeculum nostrum 
ornatum est, cui contingit fraternum iugum Claudiae 
prius, nunc etiam Iuliae gentis intueri decus:
tantum enim amorem princeps parensque noster insitum 
animo fratris Drusi habuit, ut cum Ticini, quo uictor 
hostium ad conplectendos parentes uenerat, graui 
illum et periculosa ualitudine in Germania fluctuare 
cognosset, protinus inde metu attonitus erumperet. 
iter quoque quam rapidum et praeceps uelut uno 
spiritu corripuerit eo patet, quod Alpes Rhenumque 
transgressus die ac nocte mutato subinde equo cc 
milia passuum per modo deuictam barbariam
Namantabagio duce solo comite contentus euasit. sed 
eum tum maximo labore et periculo implicatum
mortaliumque frequentia defectum sanctissimum pietatis 
numen et di fautores eximiarum uirtutum et
fidissimus Romani imperi custos Iuppiter comitatus est. 
Drusus quoque, quamquam fato iam suo quam illius 
officio propior erat, uigore spiritus et corporis
uiribus conlapsus, eo ipso tamen, quo uita ac mors
distinguitur, momento legiones cum insignibus suis 
fratri obuiam procedere iussit, ut imperator
salutaretur. praecepit etiam dextera in parte praetorium 
ei statui, et consulare et imperatorium nomen
optinere eum uoluit, eodemque tempore et fraternae 
maiestati cessit et uita excessit. his scio equidem 
nullum aliud quam Castoris et Pollucis specimen 
consanguineae caritatis conuenienter adici posse,

sed omnis memoriae clarissimis imperatoribus 
profecto non erit ingratum, si militis summa erga 
fratrem suum pietas huic parti uoluminis adhaeserit: 
is namque in castris Cn. Pompei stipendia peragens, 
cum Sertorianum militem acrius sibi in acie
instantem conminus interemisset iacentemque spoliaret, ut 
fratrem germanum esse cognouit, multum ac diu 
conuicio deos ob donum impiae uictoriae insecutus, 
prope castra transtulit et pretiosa ueste opertum rogo 
inposuit. ac deinde subiecta face protinus eodem 
gladio, quo illum interemerat, pectus suum
transuerberauit seque super corpus fratris prostratum 
communibus flammis cremandum tradidit. licebat 
ignorantiae beneficio innocenti uiuere, sed ut sua 
potius pietate quam aliena uenia uteretur, comes 
fraternae neci non defuit.

Artissimis sanguinis uinculis pietas satis 
fecit: restat nunc ut patriae exhibeatur. cuius
maiestati etiam illa, quae deorum numinibus aequatur, 
auctoritas parentium uires suas subicit, fraterna
quoque caritas animo aequo ac libenter cedit, summa 
quidem cum ratione, quia euersa domo inte ge r
 status rei publicae status manere potest, urbis ruina 
penates omnium secum trahat necesse est. uerum 
quid adtinet uerbis ista conplecti, quorum tanta uis 
est, ut ali i e a salutis suae impendio testati sint?

Brutus consul primus cum Arrunte Tarquinii 
Superbi regno expulsi filio in acie ita equo
concurrit, ut pariter inlatis hastis uterque mortifero
uulnere ictus exanimis prosterneretur. merito adiecerim 
populo Romano libertatem suam magno stetisse.

Cum autem in media parte fori uasto ac
repentino hiatu terra subsideret responsumque esset ea 
re illum tantum modo conpleri posse, qua populus 
Romanus plurimum ualeret, Curtius et animi et 
generis nobilissimi adulescens interpretatus urbem 
nostram uirtute armisque praecipue excellere,
militaribus insignibus ornatus equum conscendit eumque 
uehementer admotis calcaribus praecipitem in illud 
profundum egit, super quem uniuersi ciues honoris 
gratia certatim fruges iniecerunt, continuoque terra 
pristinum habitum recuperauit. magna postea decora 
in foro Romano fulserunt, nullum tamen hodieque 
pietate Curtii erga patriam clarius obuersatur
exemplum. cui principatum gloriae obtinenti consimile 
factum subnectam.

Genucio Cipo praetori paludato portam
egredienti noui atque inauditi generis prodigium incidit: 
namque in capite eius subito ueluti cornua
erepserunt, responsumque est regem eum fore, si in urbem 
reuertisset. quod ne accideret, uoluntarium ac
perpetuum sibimet indixit exilium. dignam pietatem, 
quae, quod ad solidam gloriam attinet, septem
regibus praeferatur. cuius testandae gratia capitis
effigies aerea portae, qua excesserat, inclusa est
dictaque Rauduscula: nam olim aera raudera dicebantur.

Genucius laudis huius, qua maior uix cogitari 
potest, successionem tradit Aelio praetori. cui ius 
dicenti cum in capite picus consedisset,
aruspicesque adfirmassent conseruato eo fore ipsius domus 
statum felicissimum, rei publicae miserrimum, occiso 
in contrarium utrumque cessurum, e uestigio picum 
† morsu suo in conspectu senatus necauit. decem et 
 vii Aelia tum familia eximiae fortitudinis uiros
Cannensi proelio amisit: res publica procedente
tempore ad summum imperii fastigium excessit. haec 
nimirum exempla Sulla et Marius et Cinna tamquam 
stulta riserunt.

P. Decius Mus , qui consulatum in familiam 
suam primus intulit, cum Latino bello Romanam 
aciem inclinatam et paene iam prostratam uideret, 
caput suum pro salute rei publicae deuouit ac
protinus concitato equo in medium hostium agmen
patriae salutem, sibi mortem petens inrupit factaque 
ingenti strage plurimis telis obrutus super corruit. 
ex cuius uulneribus et sanguine insperata uictoria 
emersit.

Vnicum talis imperatoris specimen esset, nisi 
animo suo respondentem filium genuisset: is namque 
in quarto consulatu patris exemplum secutus
deuotione simili, aeque strenua pugna, consentaneo exitu 
labantis perditasque uires urbis nostrae correxit. ita 
dinosci arduum est utrum Romana ciuitas Decios
utilius habuerit duces an amiserit, quoniam uita eorum 
ne uinceretur obstitit, mors fecit ut uinceret.

Non est extinctus pro re publica superior
Scipio Africanus, sed admirabili uirtute ne res publica 
extingueretur prouidit: siquidem cum adflicta
Cannensi clade urbs nostra nihil aliud quam praeda
uictoris esse Hannibalis uideretur, ideoque reliquiae 
prostrati exercitus deserendae Italiae auctore Q.
Metello consilium agitarent, tribunus militum admodum 
iuuenis stricto gladio mortem unicuique mi ni tando 
iurare omnes numquam se relicturos patriam coegit 
pietatemque non solum ipse plenissimam exhibuit, 
sed etiam ex pectoribus aliorum abeuntem reuocauit.

Age, ut a singulis ad uniuersos transgrediar, 
quanto et quam aequali amore patriae tota ciuitas 
flagrauit! nam cum secundo Punico bello exhaustum 
aerarium ne deorum quidem cultui sufficeret,
publicani ultro aditos censores hortati sunt ut omnia sic 
locarent, tamquam res publica pecunia abundaret, 
seque praestaturos cuncta nec ullum assem nisi bello 
confecto petituros polliciti sunt. domini quoque
eorum seruorum, quos Sempronius Gracchus ob
insignem pugnam Beneuenti manu miserat, pretia ab
imperatore exigere supersederunt. in castris etiam non 
eques, non centurio stipendium dari sibi desiderauit. 
uiri ac feminae quidquid auri argentiue habuerunt, 
item pueri insignia ingenuitatis ad sustentandam 
temporis difficultatem contulerunt. ac ne beneficio 
senatus quidem , qui muneribus his functos tributi 
onere liberauerat, quisquam uti uoluit, sed insuper 
id omnes promptissimis animis praestiterunt: non 
ignorabant enim captis Veis, cum decimarum nomine, 
quas Camillus uouerat, aurum Apollini Delphico mitti 
oporteret neque emendi eius facultas esset, matronas 
ornamenta sua in aerarium retulisse, similiterque 
audierant mille pondo auri, quod Gallis pro obsidione 
Capitolii omissa debebatur, earum cultu expletum. 
itaque et proprio ingenio et exemplo uetustatis
admoniti nulla sibi in re cessandum existimauerunt.

Sunt et externa eiusdem propositi exempla. 
Rex Atheniensium Codrus, cum ingenti hostium
exercitu Attica regio debilitata ferro igni que uastaretur, 
diffidentia humani auxilii ad Apollinis Delphici
oraculum confugit perque legatos sciscitatus est quonam 
modo tam graue illud bellum discuti posset.
respondit deus ita finem ei fore, si ipse hostili manu
occidisset. quod quidem non solum totis Athenis, sed 
in castris etiam contrariis percrebruit, eoque factum 
est ut ediceretur ne quis Codri corpus uulneraret. 
id postquam cognouit, depositis insignibus imperii 
famularem cultum induit ac pabulantium hostium 
globo se obiecit unumque ex his falce percussum 
in caedem suam conpulit. cuius interitu ne Athenae 
occiderent effectum est.

Ab eodem fonte pietatis Thrasybuli quoque 
animus manauit. is, cum Atheniensium urbem xxx 
tyrannorum taeterrima dominatione liberare cuperet 
paruaque manu maximae rei molem adgrederetur, 
et quidam e consciis dixisset 'quantas tandem tibi 
Athenae per te libertatem consecutae gratias
debebunt?' respondit 'di faciant ut quantas ipse illis 
debeo uidear retulisse'. quo adfectu inclytum
destructae tyrannidis opus laude cumulauit.

Themistocles autem, quem uirtus sua uictorem, 
iniuria patriae imperatorem Persarum fecerat, ut se 
ab ea obpugnanda abstineret, instituto sacrificio
exceptum patera tauri sanguinem hausit et ante ipsam 
aram quasi quaedam pietatis clara uictima concidit. 
quo quidem tam memorabili eius excessu ne
Graeciae altero Themistocle opus esset effectum est.

Sequitur eiusdem generis exemplum. cum
inter Karthaginem et Cyrenas de modo agri
pertinacissima contentio esset, ad ultimum placuit utrimque 
eodem que tempore iuuenes mitti et locum, in quem 
hi conuenissent, finem ambobus haberi populis.
uerum hoc pactum Karthaginienses duo fratres nomine 
Philaeni perfidia praecucurrerunt, citra constitutam 
horam maturato gressu in longius promotis terminis. 
quod cum intellexissent Cyrenensium iuuenes, diu de 
fallacia eorum questi postremo acerbitate condicionis 
iniuriam discutere conati sunt: dixerunt namque sic 
eum finem ratum fore, si Philaeni uiuos ibi se obrui 
passi essent. sed consilio euentus non respondit: illi 
enim nulla interposita mora corpora sua his terra 
operienda tradiderunt. qui, quoniam patriae quam 
uitae suae longiores terminos esse maluerunt, bene 
iacent manibus et ossibus suis dilatato Punico
imperio. ubi sunt superbae Karthaginis alta moenia? 
ubi maritima gloria inclyti portus? ubi cunctis
litoribus terribilis classis? ubi tot exercitus? ubi
tantus equitatus? ubi inmenso Africae spatio non
contenti spiritus? omnia ista duobus Scipionibus fortuna 
partita est: at Philaenorum egregii facti memoriam 
ne patriae quidem interitus extinxit. nihil est igitur 
excepta uirtute, quod mortali animo ac manu
inmortale quaeri possit.

Iuuenali ardore plena haec pietas. Aristoteles 
uero, supremae uitae reliquias senilibus ac rugosis 
membris in summo litterarum otio uix custodiens 
adeo ualenter pro salute patriae excubuit, ut eam 
 ab hostilibus armis solo aequatam in lectulo
Athenis iacens, et quidem Macedonum manibus, quibus 
abiecta erat, erigeret. ita non tam urbs strata atque 
euersa Alexandri quam restituta Aristotelis notum 
est opus. patet ergo quam benignae quamque
profusae pietatis erga patriam omnium ordinum, omnis 
aetatis homines extiterint, sanctissimisque naturae 
legibus mirificorum etiam exemplorum † clara mundo 
suscripsit ubertas.

DE PARENTVM AMORE ET INDVLGENTIA
IN LIBEROS 
 Det nunc uela pii et placidi adfectus parentium 
erga liberos indulgentia salubrique aura prouecta 
gratam suauitatis dotem secum adferat.

Fabius Rullianus quinque consulatibus summa 
cum gloria peractis omnibusque et uirtutis et uitae 
 e meritis stipendiis legatus ire Fabio Gurgiti filio ad 
bellum difficile et periculosum conficiendum
grauatus non est, paene ipso per se dumtaxat animo sine 
corpore militaturus, utpote propter ultimam
senectutem lectuli otio quam labori proeliorum habilior. 
idem triumphantem equo insidens sequi, quem ipse 
paruulum triumphis suis gestauerat, in maxima
uoluptate posuit, nec accessio gloriosae illius pompae, 
sed auctor spectatus est.

Non tam speciosa Caeseti equitis Romani sors 
patria, sed par indulgentia. qui ab Caesare omnium 
iam et externorum et domesticorum hostium uictore 
cum abdicare filium suum iuberetur, quod is tribunus 
pl. cum Marullo collega inuidiam ei tamquam regnum 
adfectanti fecerat, in hunc modum respondere
sustinuit: 'celerius tu mihi, Caesar, omnes filios meos 
eripies quam ex his ego unum nota mea pellam'. 
habebat autem duos praeterea optimae indolis filios, 
quibus Caesar se incrementa dignitatis benigne
daturum pollicebatur. hunc patrem tametsi summa 
diuini principis clementia tutum praestitit, quis tamen 
non humano ingenio maius ausum putet, quod cui 
totus terrarum orbis succubuerat non cessit?

Sed nescio an Octauius Balbus concitatioris et 
ardentioris erga filium beniuolentiae fuerit.
proscriptus a triumuiris, cum domo postico clam esset
egressus iamque fugae expeditum initium haberet,
postquam filium intus trucidari falso clamore uiciniae 
accepit, ei se neci, quam euaserat, obtulit
occidendumque militibus tradidit, pluris nimirum illud
momentum, quo illi praeter spem incolumem uidere 
filium contigerat, quam salutem suam aestimans. 
miseros adulescentis oculos, quibus amantissimum 
sui patrem ipsius opera sic expirantem intueri
necesse fuit!

Ceterum ut ad iucundiora cognitu
ueniamus, Seleuci regis filius Antiochus nouercae
Stratonices infinito amore correptus, memor quam inprobis 
facibus arderet, impium pectoris uulnus pia
dissimulatione contegebat. itaque diuersi adfectus isdem 
uisceribus ac medullis inclusi, summa cupiditas et 
maxima uerecundia, ad ultimam tabem corpus eius 
redegerunt. iacebat ipse in lectulo moribundo similis, 
lamentabantur necessarii, pater maerore prostratus 
de obitu unici filii deque sua miserrima orbitate
cogitabat, totius domus funebris magis quam regius 
erat uultus. sed hanc tristitiae nubem Leptinis
mathematici uel, ut quidam tradunt, Erasistrati medici 
prouidentia discussit: iuxta enim Antiochum sedens, 
ut eum ad introitum Stratonices rubore perfundi et 
spiritu increbrescere eaque egrediente palle sce re et 
† excitatiorem anhelitum subinde recuperare
animaduertit, curiosiore obseruatione ad ipsam ueritatem 
penetrauit: intrante enim Stratonice et rursus
abeunte brachium adulescentis dissimulanter
adprehendendo modo uegetiore modo languidiore pulsu
uenarum conperit cuius morbi aeger esset, protinusque 
id Seleuco exposuit. qui carissima sibi coniuge filio 
cedere non dubitauit, quod in amorem incidisset,
fortunae acceptum referens, quod dissimulare eum ad 
mortem usque paratus esset, ipsius pudori inputans. 
subiciatur animis senex, rex, amans: iam patebit 
quam multa quamque difficilia paterni adfectus
indulgentia supera ue rit.

Ac Seleucus quidem uxore, Ariobarzanes autem 
filio suo Cappadociae regno cessit in conspectu Cn. 
Pompei. cuius cum tribunal conscendisset
inuitatusque ab eo in curuli sella sedisset, postquam filium 
in cornu scribae humiliorem fortuna sua locum
obtinentem conspexisset, non sustinuit infra se
conlocatum intueri, sed protinus sella descendit et
diadema in caput eius transtulit hortarique coepit ut eo 
transiret, unde ipse surrexerat. exciderunt lacrimae 
iuueni, cohorruit corpus, delapsum diadema est, nec 
quo iussus erat progredi potuit, quodque paene 
ueritatis fidem excedit, laetus erat qui regnum
deponebat, tristis cui dabatur. nec ullum finem tam 
egregium certamen habuisset, nisi patriae uoluntati 
auctoritas Pompei adfuisset: filium enim et regem 
appellauit et diadema sumere iussit et in curuli sella 
considere coegit.

Comicae lenitatis hi patres, tragicae
asperitatis illi.

DE SEVERITATE PATRVM IN LIBEROS 
 L. Brutus, gloria par Romulo, quia ille urbem, 
hic libertatem Romanam condidit, filios suos
dominationem Tarquini a se expulsam reducentes
summum imperium obtinens conprehensos proque
tribunali uirgis caesos et ad palum religatos securi percuti 
iussit. exuit patrem, ut consulem ageret, orbusque 
uiuere quam publicae uindictae deesse maluit.

Huius aemulatus exemplum Cassius filium suum 
Sp. Cassium , qui tribunus pl. agrariam legem
primus tulerat multisque aliis rebus populariter actis 
animos hominum amore sui deuinctos tenebat,
postquam illam potestatem deposuit, adhibito
propinquorum et amicorum consilio adfectati regni crimine 
domi damnauit uerberibusque adfectum necari iussit 
ac peculium eius Cereri consecrauit.

T. autem Manlius Torquatus, propter egregia 
multa rarae dignitatis, iuris quoque ciuilis et
sacrorum pontificalium peritissimus, in consimili facto 
ne consilio quidem necessariorum indigere se
credidit: nam cum ad senatum Macedonia de filio eius 
D. Silano, qui eam prouinciam optinuerat, querellas 
per legatos detulisset, a patribus conscriptis petiit 
ne quid ante de ea re statuerent quam ipse
Macedonum filiique sui causam inspexisset. summo deinde 
cum amplissimi ordinis tum etiam eorum, qui
questum uenerant, consensu cognitione suscepta domi 
consedit solusque utrique parti per totum biduum 
uacauit ac tertio plenissime die diligentissimeque 
auditis testibus ita pronuntiauit: 'cum Silanum filium 
meum pecunias a sociis accepisse probatum mihi sit, 
et re publica eum et domo mea indignum iudico 
protinusque e conspectu meo abire iubeo'. tam tristi 
patris sententia perculsus Silanus lucem ulterius
intueri non sustinuit suspendioque se proxima nocte 
consumpsit. peregerat iam Torquatus seueri et
religiosi iudicis partis, satis factum erat rei publicae, 
habebat ultionem Macedonia, potuit tam uerecundo 
fili obitu patris inflecti rigor: at ille neque exequiis 
adulescentis interfuit et, cum maxime funus eius
duceretur, consulere se uolentibus uacuas aures
accommodauit: uidebat enim se in eo atrio consedisse, in 
quo imperiosi illius Torquati seueritate conspicua 
imago posita erat, prudentissimoque uiro succurrebat 
effigies maiorum suorum cum titulis suis idcirco in 
prima parte aedium poni solere, ut eorum uirtutes 
posteri non solum legerent, sed etiam imitarentur.

M. uero Scaurus, lumen ac decus patriae, cum 
apud Athesim flumen impetu Cimbrorum Romani 
equites pulsi deserto consule Catulo urbem pauidi 
repeterent, consternationis eorum participi filio suo 
misit qui diceret libentius se in acie eius interfecti 
ossibus occursurum quam ipsum tam deformis fugae 
reum uisurum: itaque, si quid modo reliquum in
pectore uerecundiae superesset, conspectum degenerati 
patris uitaturum: recordatione enim iuuentae suae 
qualis M. Scauro aut habendus aut spernendus filius 
esset admonebatur. quo nuntio accepto iuuenis
coactus est fortius aduersus semet ipsum gladio uti quam 
aduersus hostes usus fuerat.

Nec minus animose A. Fuluius uir senatorii 
ordinis euntem in aciem filium retraxit quam
Scaurus ex proelio fugientem increpuit: namque iuuenem 
et ingenio et litteris et forma inter aequales nitentem, 
prauo consilio amicitiam Catilinae secutum inque 
castra eius temerario impetu ruentem medio itinere 
abstractum supplicio mortis adfecit, praefatus non 
se Catilinae illum aduersus patriam, sed patriae
aduersus Catilinam genuisse. licuit, donec belli ciuilis 
rabies praeteriret, inclusum arcere: uerum illud cauti 
patris narr ar etur opus, hoc seueri refertur.

Sed ut hanc incitatam et asperam
seueritatem mitiores relati patrum mores clementiae suae 
mixtura temperent, exactae poenae concessa uenia 
iungatur.

DE PARENTVM ADVERSVS SVSPECTOS
LIBEROS MODERATIONE 
 L. Gellius omnibus honoribus ad censuram
defunctus, cum grauissima crimina de filio, in nouercam 
conmissum stuprum et parricidium cogitatum,
propemodum explorata haberet, non tamen ad uindictam 
continuo procucurrit, sed paene uniuerso senatu
adhibito in consilium expositis suspicionibus defendendi 
se adulescenti potestatem fecit in spectaque
diligentissime causa absoluit eum cum consilii tum etiam 
sua sententia. quod si impetu irae abstractus saeuire 
festinasset, admisisset magis scelus quam uindicasset.

Q. autem Hortensii, qui suis temporibus
ornamentum Romanae eloquentiae fuit, admirabilis in 
filio patientia extitit: cum enim eo usque inpietatem 
eius suspectam et nequitiam inuisam haberet, ut 
Messalam sororis suae filium heredem habiturus,
ambitus reum defendens iudicibus diceret, si illum 
damnassent, nihil sibi praeter osculum nepotum, in 
quibus adquiesceret, superfuturum, hac scilicet
sententia, quam etiam editae orationi inseruit, filium 
potius in tormentis animi quam in uoluptatibus
reponens, tamen, ne naturae ordinem confunderet, non 
nepotes, sed filium heredem reliquit moderate usus 
adfectibus suis, quia et uiuus moribus eius uerum 
testimonium et mortuus sanguini honorem debitum 
reddidit.

Idem fecit clari generis magnaeque dignitatis 
uir Q. Fuluius, sed in filio aliquantum taetriore: nam 
cum auxilium senatus inplorasset, ut suspectus in 
parricidio et ob id latens per triumuirum
conquireretur ac iussu patrum conscriptorum conprehensus 
esset, non solum eum non notauit, sed etiam
decedens dominum omnium bonorum esse uoluit, quem 
genuerat heredem instituens, non quem fuerat
expertus.

Magnorum uirorum clementibus actis ignoti 
patris nouae atque inusitatae rationis consilium
adiciam. qui, cum a filio insidias necti sibi comperisset 
nec inducere in animum posset ut uerum sanguinem 
ad hoc sceleris progressum crederet, seductam
uxorem suppliciter rogauit ne se ulterius celaret, siue 
illum adulescentem subiecisset siue ex alio
concepisset. adseueratione deinde eius et iure iurando se 
nil tale suspicari persuasus in locum desertum filio 
perducto gladium, quem occultum secum adtulerat, 
tradidit ac iugulum feriendum praebuit, nec ueneno 
nec latrone ei ad peragendum parricidium opus esse 
adfirmans. quo facto non paulatim, sed magno
impetu recta cogitatio pectus iuuenis occupauit
continuoque abiecto gladio 'tu uero' inquit, 'pater, uiue, 
et si tam obsequens et hoc precari filio permittas, 
me quoque exupera. sed tantum quaeso, ne meus 
erga te amor eo sit tibi uilior, quod a paenitentia 
oritur'. solitudinem sanguine meliorem pacatioresque 
penatibus siluas et alimentis blandius ferrum ac
mortis oblatae quam datae uitae felicius beneficium!

Commemoratis patribus, qui iniurias filiorum 
patienter exceperunt, referamus eos, qui mortes aequo 
animo tolerarunt.

DE PARENTIBVS, QVI OBITVM LIBERORVM
FORTI ANIMO TVLERVNT 
 Horatius Puluillus, cum in Capitolio Ioui
optimo maximo aedem pontifex dedicaret in ter que 
nuncupationem sollemnium uerborum postem tenens
mortuum esse filium suum audisset, neque manum a 
poste remouit, ne tanti templi dedicationem
interrumperet, neque uultum a publica religione ad
priuatum dolorem deflexit, ne patris magis quam pontificis 
partes egisse uideretur. clarum exemplum, nec
minus tamen inlustre quod sequitur.

Aemilius Paulus, nunc felicissimi, nunc
miserrimi patris clarissima repraesentatio, ex quattuor 
filiis formae insignis, egregiae indolis duos iure
adoptionis in Corneliam Fabiamque gentem translatos 
sibi ipse denegauit: duos ei fortuna abstulit.
quorum alter triumphum patris funere suo quartum 
ante diem praecessit, alter in triumphali curru
conspectus post diem tertium expirauit. itaque qui ad 
donandos usque liberos abundauerat, in orbitate
subito destitutus est. quem casum quo robore animi 
sustinuerit oratione, quam de rebus a se gestis apud 
populum habuit, hanc adiciendo clausulam nulli
ambiguum reliquit: 'cum in maximo prouentu
felicitatis nostrae, Quirites, timerem ne quid mali fortuna 
moliretur, Iouem optimum maximum Iunonemque 
reginam et Mineruam precatus sum ut, si quid
aduersi populo Romano inmineret, totum in meam
domum conuerteretur. quapropter bene habet: annuendo 
enim uotis meis id egerunt, ut uos potius meo casu 
doleatis quam ego uestro ingemescerem'.

Vno etiam nunc domestico exemplo adiecto in 
alienis luctibus orationi meae uagari permittam. Q. 
Marcius Rex, superioris Catonis in consulatu collega, 
filium summae pietatis et magnae spei et, quae non 
parua calamitatis accessio fuit, unicum amisit,
cumque se obitu eius subrutum et euersum uideret, ita 
dolorem altitudine consilii coercuit, ut a rogo iuuenis 
protinus curiam peteret senatumque, quem eo die 
lege habere oportebat, conuocaret. quod nisi fortiter 
maerorem ferre scisset, unius diei lucem inter
calamitosum patrem et strenuum consulem neutra in 
parte cessato officio partiri non potuisset.

Princeps Atheniensium Pericles intra 
quadriduum duobus mirificis adulescentibus filiis
spoliatus his ipsis diebus et uultu pristinum habitum 
retinente et oratione nulla ex parte infractiore
contionatus est. ille uero caput quoque solito more
coronatum gerere sustinuit, ut nihil ex uetere ritu propter 
domesticum uulnus detraheret. non sine causa igitur 
tanti roboris animus ad Olympii Iouis cognomen 
ascendit.

Xenophon autem, quod ad Socraticam
disciplinam adtinet, proximus a Platone felicis ac beatae 
facundiae gradus, cum sollemne sacrificium
perageret, e duobus filiis maiorem natu nomine Gryllum 
apud Mantineam in proelio cecidisse cognouit: nec 
ideo institutum deorum cultum omittendum putauit, 
sed tantum modo coronam deponere contentus fuit. 
quam ipsam percontatus quonam modo occidisset, 
ut audi u it fortissime pugnantem interisse, capiti 
reposuit, numina, quibus sacrificabat, testatus maiorem 
se ex uirtute fiii uoluptatem quam ex morte
amaritudinem sentire. alius remouisset hostiam, abiecisset 
altaria, lacrimis respersa tura disiecisset:
Xenophontis corpus †religioni inmobile stetit et animus in 
consilio prudentiae stabilis mansit ac dolori
succumbere ipsa clade, quae nuntiata erat, tristius duxit.

Ne Anaxagoras quidem supprimendus est:
audita namque morte filii 'nihil mihi' inquit
'inexspectatum aut nouum nuntias: ego enim illum ex me 
natum sciebam esse mortalem'. has uoces utilissimis 
praeceptis inbutas uirtus mittit. quas si quis
efficaciter auribus receperit, non ignorabit ita liberos esse 
procreandos, ut meminerit his a rerum natura et 
accipiendi spiritus et reddendi eodem momento
temporis legem dici, atque ut mori neminem solere, 
qui non uixerit, ita ne uiuere aliquem quidem posse 
qui non sit moriturus.

DE PVDICITIA 
 Vnde te uirorum pariter ac feminarum
praecipuum firmamentum, Pudicitia, inuocem? tu enim 
prisca religione consecratos Vestae focos incolis, tu 
Capitolinae Iunonis puluinaribus incubas, tu Palatii 
columen augustos penates sanctissimumque Iuliae 
genialem torum adsidua statione celebras, tuo
praesidio puerilis aetatis insignia munita sunt, tui
numinis respectu sincerus iuuentae flos permanet, te 
custode matronalis stola censetur: ades igitur et
 re cognosce quae fieri ipsa uoluisti.

Dux Romanae pudicitiae Lucretia, cuius
uirilis animus maligno errore fortunae muliebre corpus 
sortitus est, a Sex. Tarquinio regis Superbi filio per 
uim stuprum pati coacta, cum grauissimis uerbis
iniuriam suam in concilio necessariorum deplorasset, 
ferro se, quod ueste tectum adtulerat, interemit
causamque tam animoso interitu imperium consulare 
pro regio permutandi populo Romano praebuit.

Atque haec inlatam iniuriam non tulit:
Verginius plebei generis, sed patricii uir spiritus, ne
probro contaminaretur domus sua, proprio sanguini non 
pepercit: nam cum App. Claudius decemuir filiae 
eius uirginis stuprum potestatis uiribus fretus
pertinacius expeteret, deductam in forum puellam
occidit pudicaeque interemptor quam corruptae pater 
esse maluit.

Nec alio robore animi praeditus fuit Pontius 
Aufidianus eques Romanus, qui, postquam conperit 
filiae suae uirginitatem a paedagogo proditam Fannio 
Saturnino, non contentus sceleratum seruum adfecisse 
supplicio etiam ipsam puellam necauit. ita ne
turpes eius nuptias celebraret, acerbas exequias duxit.

Quid P. Maenius, quam seuerum pudicitiae 
custodem egit! in libertum namque gratum
admodum sibi animaduertit, quia eum nubilis iam aetatis 
filiae suae osculum dedisse cognouerat, cum
praesertim non libidine, sed errore lapsus uideri posset.
ceterum amaritudine poenae teneris adhuc puellae 
sensibus castitatis disciplinam ingenerari magni
aestimauit eique tam tristi exemplo praecepit ut non
solum uirginitatem inlibatam, sed etiam oscula ad 
uirum sincera perferret.

Q. uero Fabius Maximus Seruilianus
honoribus, quos splendidissime gesserat, censurae
grauitate consummatis exegit poenas a filio dubiae
castitatis et punito pependit uoluntario secessu conspectum 
patriae uitando.

Dicerem censorium uirum nimis atrocem
extitisse, nisi P. Atilium Philiscum in pueritia corpore 
quaestum a domino facere coactum tam seuerum 
postea patrem cernerem: filiam enim suam, quia 
stupri se crimine coinquinauerat, interemit. quam 
sanctam igitur in ciuitate nostra pudicitiam fuisse 
existimare debemus, in qua etiam institores libidinis 
tam seueros eius uindices euasisse animaduertimus?

Sequitur excellentis nominis ac memorabilis 
facti exemplum. M. Claudius Marcellus aedilis
curulis C. Scantinio Capitolino tribuno pl. diem ad
populum dixit, quod filium suum de stupro appellasset, 
eoque asseuerante se cogi non posse ut adesset, quia 
sacrosanctam potestatem haberet, et ob id
tribunicium auxilium in plorante, totum collegium
tribunorum negauit se intercedere quo minus pudicitiae 
quaestio perageretur. citatus itaque Scantinius reus 
uno teste qui temptatus erat damnatus est. constat 
iuuenem productum in rostra defixo in terram uultu 
perseueranter tacuisse uerecundoque silentio
plurimum in ultionem suam ualuisse.

Metellus quoque Celer stuprosae mentis acer 
poenitor extitit Cn. Sergio Silo promissorum matri 
familiae nummorum gratia diem ad populum dicendo 
eumque hoc uno crimine damnando: non enim factum 
tunc, sed animus in quaestionem deductus est, plusque 
uoluisse peccare nocuit quam non peccasse profuit.

Contionis haec, illa curiae grauitas. T.
Veturius filius eius Veturii, qui in consulatu suo
Samnitibus ob turpiter ictum foedus deditus fuerat, cum 
propter domesticam ruinam et graue aes alienum P. 
Plotio nexum se dare adulescentulus admodum
coactus esset, seruilibus ab eo uerberibus, quia stuprum 
pati noluerat, adfectus querellam ad consules detulit. 
a quibus hac de re certior factus senatus Plotium in 
carcerem duci iussit: in qualicumque enim statu
positam Romano sanguini pudicitiam tutam esse uoluit.

Et quid mirum, si hoc uniuersi patres
conscripti censuerunt? C. Pescennius III uir capitalis 
 C. Cornelium fortissimae militiae stipendia emeritum 
uirtutisque nomine quater honore primi pili ab
imperatoribus donatum, quod cum ingenuo
adulescentulo stupri commercium habuisset, publicis uinculis 
onerauit. a quo appellati tribuni, cum de stupro nihil 
negaret, sed sponsionem se facere paratum diceret, 
quod adulescens ille palam atque aperte corpore 
quaestum factitasset, intercessionem suam
interponere noluerunt. itaque Cornelius in carcere mori
coactus est: non putarunt enim tribuni pl. rem
publicam nostram cum fortibus uiris pacisci oportere, ut 
externis periculis domesticas delicias emerent.

Libidinosi centurionis supplicium M. Laetori 
Mergi tribuni militaris aeque †similis foedus exitus 
sequitur. cui Cominius tribunus pl. diem ad populum 
dixit, quod cornicularium suum stupri causa
adpellasset. nec sustinuit eius rei con scientiam Laetorius, 
sed se ipse ante iudicii tempus fuga prius, deinde 
etiam morte puniuit . naturae modum expleuerat, fato 
tamen functus uniuersae plebis sententia crimine 
inpudicitiae damnatus est. signa illum militaria,
sacratae aquilae, et certissima Romani imperii custos, 
seuera castrorum disciplina, ad inferos usque 
persecuta est, quoniam, cuius uirtutis magister esse 
debuerat, sanctitatis corruptor temptabat existere.

Hoc mouit C. Marium imperatorem tum, cum 
C. Lusium sororis suae filium, tribunum militum, a 
C. Plotio manipulari milite iure caesum
pronuntiauit, quia eum de stupro conpellare ausus fuerat.

Sed ut eos quoque, qui in uindicanda
pudicitia dolore suo pro publica lege usi sunt, strictim 
percurram, Sempronius Musca C. Gellium
deprehensum in adulterio flagellis cecidit, C. Memmius L.
Octauium similiter deprehensum pernis contudit, Carbo 
Attienus a Vibieno, item Pontius a P. Cer en nio
deprehensi castrati sunt. Cn. etiam Furium Brocchum 
qui deprehenderat familiae stuprandum obiecit.
quibus irae suae indulsisse fraudi non fuit.

Atque ut domesticis externa subnectam, 
Graeca femina nomine Hippo, cum hostium classe 
esset excepta, in mare se, ut morte pudicitiam
tueretur, abiecit. cuius corpus Erythraeo litori adpulsum 
proxima undis humus sepulturae mandatum ad hoc 
tempus tumulo contegit: sanctitatis uero gloriam 
aeternae traditam memoriae Graecia laudibus su mm is celebrando cotidie florentiorem efficit.

Vehementius hoc, illud consideratius exemplum 
pudicitiae. exercitu et copiis Gallograecorum a Cn. 
Manlio consule in Olympo monte ex parte deletis ex 
parte captis, Orgiagontis reguli uxor mirae
pulchritudinis a centurione, cui custodienda tradita erat, 
stuprum pati coacta, postquam uentum est in eum 
locum, in quem centurio misso nuntio necessarios 
mulieris pretium, quo eam redimerent, adferre
iusserat, aurum expendente centurione et in eius
pondus animo oculisque intento Gallograecis lingua
gentis suae imperauit ut eum occiderent. interfecti 
deinde caput abscisum manibus retinens ad coniugem 
uenit abiectoque ante pedes eius iniuriae et ultionis 
suae ordinem exposuit. huius feminae quid aliud 
quisquam quam corpus in potestatem hostium
uenisse dicat? nam neque animus uinci nec pudicitia 
capi potuit.

Teutonorum uero coniuges Marium uictorem 
orarunt ut ab eo uirginibus Vestalibus dono
mitterentur, adfirmantes aeque se atque illas uirilis
concubitus expertes futuras, eaque re non impetrata 
laqueis sibi nocte proxima spiritum eripuerunt. di 
melius, quod hunc animum uiris earum in acie non 
dederunt: nam si mulierum suarum uirtutem imitari 
uoluissent, incerta Teutonicae uictoriae tropaea
reddidissent.

LIBERE DICTA AVT FACTA 
 Libertatem autem uehementis spiritus dictis
pariter et factis testatam ut non inuitauerim, ita ultro 
uenientem non excluserim. quae inter uirtutem
uitiumque posita, si salubri modo se temperauit, laudem, 
si quo non debuit profudit, reprehensionem meretur. 
ac uulgi sic auribus gratior quam sapientissimi
cuiusque animo probabilior est utpote frequentius aliena 
uenia quam sua prouidentia tuta. sed quia humanae 
uitae partes persequi propositum est, nostra fide 
propria aestimatione referatur.

Priuerno capto interfectisque qui id oppidum 
ad rebellandum incitauerant senatus indignatione 
accensus consilium agitabat quidnam sibi de reliquis 
quoque Priuernatibus esset faciendum. ancipiti
igitur casu salus eorum fluctuabatur eodem tempore et 
uictoribus et iratis subiecta. Ceterum cum auxilium 
unicum in precibus restare animaduerterent, ingenui 
et Italici sanguinis obliuisci non potuerunt: princeps 
enim eorum in curia interrogatus quam poenam
mererentur, respondit 'quam merentur qui se dignos 
libertate iudicant'. uerbis arma sumpserat
exasperatosque patrum conscriptorum animos inflammauerat. 
sed Plautius consul fauens Priuernatium causae 
regressum animoso eius dicto obtulit quaesiuitque
qualem cum eis Romani pacem habituri essent
inpunitate donata. at is constantissimo uultu 'si bonam 
dederitis', inquit 'perpetuam, si malam, non
diuturnam'. qua uoce perfectum est ut uictis non
solum uenia, sed etiam ius et beneficium nostrae 
ciuitatis daretur.

Sic in senatu loqui Priuernas ausus est: L. 
uero Philippus consul aduersus eundem ordinem
libertatem exercere non dubitauit: nam segnitiam pro 
rostris exprobrans alio sibi senatu opus esse dixit 
tantumque a paenitentia dicti afuit, ut etiam L. Crasso 
summae dignitatis atque eloquentiae uiro id in curia 
grauiter ferenti manum inici iuberet. ille reiecto 
lictore 'non es' inquit 'mihi, Philippe, consul, quia 
ne ego quidem tibi senator sum'.

Quid? populum ab incursu suo libertas tutum 
reliquit? immo et similiter adgressa et aeque experta 
patientem est. Cn. Carbo tribunus pl., nuper
sepultae Gracchanae seditionis turbulentissimus uindex 
idemque orientium ciuilium malorum fax
ardentissima, P. Africanum a Numantiae ruinis summo cum 
gloriae fulgore uenientem ab ipsa paene porta in 
rostra perductum quid de Ti. Gracchi morte, cuius 
sororem in matrimonio habebat, sentiret interrogauit, 
ut auctoritate clarissimi uiri inchoato iam incendio 
multum incrementi adiceret, quia non dubitabat quin 
propter tam artam adfinitatem aliquid pro memoria 
interfecti necessarii miserabiliter esset locuturus. at 
is iure eum caesum uideri respondit. cui dicto cum 
contio tribunicio furore instincta uiolenter
succlamasset, 'taceant' inquit 'quibus Italia nouerca est'. 
orto deinde murmure 'non efficietis' ait 'ut solutos 
uerear quos alligatos adduxi'. uniuersus populus ab 
uno iterum contumeliose correptus erat—quantus 
est honos uirtutis!—et tacuit. recens ipsius
uictoria Numantina et patris Macedonica deuictaeque
Karthaginis auita spolia ac duorum regum Syphacis et 
Persei ante triumphales currus caten at ae ceruices 
totius tunc fori ora clauserunt. nec timori datum est 
silentium, sed quia beneficio Aemiliae Corneliaeque 
gentis multi metus urbis atque Italiae finiti erant, 
plebs Romana libertati Scipionis libera non fuit.

Quapropter minus mirari debemus, quod
amplissima Cn. Pompei auctoritas totiens cum libertate 
luctata est, nec sine magna laude, quoniam omnis 
generis hominum licentiae ludibrio esse quieta fronte 
tulit. Cn. Piso, cum Manilium Crispum reum ageret 
eumque euidenter nocentem gratia Pompei eripi
uideret, iuuenili impetu ac studio accusationis
prouectus multa et grauia crimina praepotenti defensori 
obiecit. interrogatus deinde ab eo cur non se 
quoque accusaret, 'da' inquit 'praedes rei publicae te, 
si postulatus fueris, ciuile bellum non excitaturum, 
etiam te tuo prius quam de Manilii capite in 
consilium iudices mittam'. ita eodem iudicio duos
sustinuit reos, accusatione Manilium, libertate Pompeium, 
et eorum alterum lege peregit, alterum professione, 
qua solum poterat.

Quid ergo? libertas sine Catone? non magis 
quam Cato sine libertate: nam cum in senatorem 
nocentem et infamem reum iudex sedisset
tabellaeque Cn. Pompei laudationem eius continentes
prolatae essent, procul dubio efficaces futurae pro noxio, 
summouit eas e quaestione legem recitando, qua 
cautum erat ne senatoribus tali auxilio uti liceret. 
huic facto persona admirationem adimit: nam quae in 
alio audacia uideretur, in Catone fiducia cognoscitur.

Cn. Lentulus Marcellinus consul, cum in
contione de Magni Pompei nimia potentia quereretur, 
adsensusque ei clara uoce uniuersus populus esset, 
'adclamate' inquit, 'adclamate, Quirites, dum licet: 
iam enim uobis inpune facere non lice bi t'. pulsata 
tunc est eximii ciuis potentia hinc inuidiosa
querella, hinc lamentatione miserabili.

Cui candida fascia crus alligatum habenti
Fauonius 'non refert' inquit 'qua in parte sit corporis 
diadema', exigui panni cauillatione regias ei uires 
exprobrans. at is neutram in partem mutato uultu 
utrumque cauit, ne aut hilari fronte libenter
adgnoscere potentiam aut tristi iam profiteri uideretur. 
eaque patientia inferioris etiam generis et fortunae 
hominibus aditum aduersus se dedit: e quorum turba 
duos retulisse abunde erit.

Heluius Mancia Formianus, libertini filius
ultimae senectutis, L. Libonem apud censores
accusabat. in quo certamine cum Pompeius Magnus
humilitatem ei aetatemque exprobrans ab inferis illum ad 
accusandum remissum dixisset, 'non mentiris' inquit, 
'Pompei: uenio enim ab inferis, in L. Libonem 
accusator uenio. sed dum illic moror, uidi cruentum 
Cn. Domitium Ahenobarbum deflentem, quod summo 
genere natus, integerrimae uitae, amantissimus
patriae, in ipso iuuentae flore tuo iussu esset occisus. 
uidi pari claritate conspicuum M. Brutum ferro
laceratum, querentem id sibi prius perfidia, deinde etiam 
crudelitate tua accidisse. uidi Cn. Carbonem
acerrimum pueritiae tuae bonorumque patris tui
defensorem in tertio consulatu catenis, quas tu ei inici 
iusseras, uinctum, obtestantem se aduersus omne fas 
ac nefas, cum in summo esset imperio, a te equite 
Romano trucidatum. uidi eodem habitu et quiritatu 
praetorium uirum Perpennam saeuitiam tuam
execrantem, omnesque eos una uoce indignantes, quod 
indemnati sub te adulescentulo carnifice occidissent'. 
obducta iam uetus tis cicatricibus bellorum ciuilium 
uastissima uulnera municipali homini, seruitutem
paternam redolenti, effrenatae temeritatis, intolerabilis 
spiritus, inpune renouare licuit. itaque eo dem 
tempore et fortissimum erat Cn. Pompeio maledicere et 
tutissimum. sed non patitur nos hoc longiore
querella prosequi personae insequentis aliquanto sors 
humilior.

Diphilus tragoedus, cum Apollinaribus ludis 
inter actum ad eum uersum uenisset, in quo haec 
sententia continetur, 'miseria nostra magnus est',
directis in Pompeium Magnum manibus pronuntiauit, 
reuocatusque aliquotiens a populo sine ulla
cunctatione nimiae illum et intolerabilis potentiae reum 
gestu perseueranter egit. eadem petulantia usus est 
in ea quoque parte, 'uirtutem istam ueniet tempus 
cum grauiter gemes'.

M. etiam Castricii libertate inflammatus
animus. qui, cum Placentiae magistratum gereret, Cn. 
Carbone consule iubente decretum fieri, quo sibi
obsides a Placentinis darentur, nec summo eius imperio 
obtemperauit nec maximis uiribus cessit: atque etiam 
dicente multos se gladios habere respondit 'et ego 
annos'. obstipuerunt tot legiones tam robustas
senectutis reliquias intuentes. Carbonis quoque ira, 
quia materiam saeuiendi perquam exiguam
habebat, paruulum uitae tempus ablatura, in se ipsa
conlapsa est.

Iam Serui Galbae temeritatis plena postulatio, 
qui diuum Iulium consummatis uictoriis in foro ius 
dicentem in hunc modum interpellare sustinuit: 'C. 
Iuli Caesar, pro Cn. Pompeio Magno, quondam
genero tuo, in tertio eius consulatu pecuniam spopondi, 
quo nomine nunc appellor. quid agam? dependam?' 
palam atque aperte ei bonorum Pompei uenditionem 
exprobrando ut a tribunali summoueretur meruerat. 
sed illud ipsa mansuetudine mitius pectus aes
alienum Pompei ex suo fisco solui iussit.

Age, Cascellius uir iuris ciuilis scientia
clarus quam periculose contumax! nullius enim aut 
gratia aut auctoritate conpelli potuit ut de aliqua
earum rerum, quas triumuiri dederant, formulam
conponeret, hoc animi iudicio uniuersa eorum beneficia 
extra omnem ordinem legum ponens. idem cum 
multa de temporibus Caesaris liberius loqueretur, 
amicique ne id faceret monerent, duas res, quae 
hominibus amarissimae uiderentur, magnam sibi
licentiam praebere respondit, senectutem et orbitatem.

Inserit se tantis uiris mulier alienigeni 
sanguinis, quae a Philippo rege temulento immerenter 
damnata, prouocare se iudicium uociferata est, eoque 
interrogante ad quem prouocaret , 'ad Philippum'
inquit, 'sed sobrium'. excussit crapulam oscitanti ac 
praesentia animi ebrium resipiscere causaque
diligentius inspecta iustiorem sententiam ferre coegit. igitur 
aequitatem, quam impetrare non potuerat, extorsit, 
potius praesidium a libertate quam ab innocentia 
mutuata.

Iam illa non solum fortis, sed etiam urbana 
libertas. senectutis ultimae quaedam Syracusis
omnibus Dionysii tyranni exitium propter nimiam
morum acerbitatem et intolerabilia onera uotis
expetentibus sola cotidie matutino tempore deos ut incolumis 
ac sibi superstes esset orabat. quod ubi is cognouit, 
non debitam sibi admiratus beniuolentiam arcessi ui t 
eam et quid ita hoc aut quo merito suo faceret
interrogauit. tum illa 'certa est' inquit 'ratio propositi 
mei: puella enim, cum grauem tyrannum haberemus, 
carere eo cupiebam. quo interfecto aliquanto taetrior 
arcem occupauit. eius quoque finiri dominationem 
magni aestimabam. tertium te superioribus
inportuniorem habere coepimus rectorem. itaque ne, si tu 
fueris absumptus, deterior in locum tuum su ccedat, 
caput meum pro tua salute deuoueo'. tam facetam 
audaciam Dionysius punire erubuit.

Inter has et Theodorum Cyrenaeum quasi
animosi spiritus coniugium esse potuit, uirtute par,
felicitate dissimile: is enim Lysimacho regi mortem 
sibi minitanti, 'enimuero' inquit 'magnifica res tibi 
contigit, quia cantharidis uim adsecutus es'.
cumque hoc dicto accensus cruci eum suffigi iussisset, 
'terribilis' ait 'haec sit purpuratis tuis, mea quidem 
nihil interest humi an sublime putrescam'.

DE SEVERITATE 
 Armet se duritia pectus necesse est, dum
horridae ac tristis seueritatis acta narrantur, ut omni
 miti ore cogitatione seposita rebus auditu asperis uacet: 
ita enim destrictae et inexorabiles uindictae et uaria 
poenarum genera in medium procurrent, utilia
quidem legum munimenta, sed minime in placido et 
quieto paginarum numero reponenda.

M. Manlius, unde Gallos depulerat, inde ipse 
praecipitatus est, quia fortiter defensam libertatem 
nefarie opprimere conatus fuerat. cuius iustae
ultionis nimirum haec praefatio fuit: 'Manlius eras mihi, 
cum praecipites agebas Senonas: postquam imitari 
coepisti, unus factus es ex Senonibus'. huius
supplicio aeternae memoriae nota inserta est: propter illum 
enim lege sanciri placuit ne quis patricius in arce aut 
Capitolio habitaret, quia domum eo loci habuerat, 
ubi nunc aedem Monetae uidemus.

Par indignatio ciuitatis aduersus Sp. Cassium 
erupit, cui plus suspicio concupitae dominationis
nocuit quam tres magnifici consulatus ac duo
speciosissimi triumphi profuerunt: senatus enim populusque 
Romanus non contentus capitali eum supplicio
adficere interempto domum superiecit, ut penatium
quoque strage puniretur: in solo autem aedem Telluris 
fecit. itaque quod prius domicilium inpotentis uiri 
fuerat nunc religiosae seueritatis monumentum est.

Eadem ausum Sp. Maelium consimili exitu 
patria multauit. area uero domus eius, quo iustitia 
supplicii notior ad posteros perueniret, Aequimeli
appellationem traxit. quantum ergo odii aduersus hostes 
libertatis insitum animis antiqui haberent parietum 
ac tectorum, in quibus uersati fuerant, ruinis
testabantur. ideoque et M. Flacci et L. Saturnini
seditiosissimorum ciuium corporibus trucidatis penates ab 
imis fundamentis eruti sunt. ceterum Flacciana area, 
cum diu † pene uacua mansisset, a Q. Catulo
Cimbricis spoliis adornata est.

Viguit in nostra ciuitate Ti. et C. Gracchorum 
summa nobilitas ac spes amplissima. sed quia
statum ciuitatis conati erant conuellere, insepulta
cadauera iacuerunt supremusque humanae condicionis 
honos filiis Gracchi et nepotibus Africani defuit. 
quin etiam familiares eorum, ne quis rei publicae
inimicis amicus esse uellet, de robore praecipitati sunt.

Idem sibi licere tam P. Mucius tribunus pl. 
quod senatui et populo Romano credidit, qui omnes 
collegas suos, qui duce Sp. Cassio id egerant ut
magistratibus non subrogatis communis libertas in
dubium uocaretur, uiuos cremauit. nihil profecto hac 
seueritate fidentius: unus enim tribunus eam poenam 
nouem collegis inferre ausus est, quam nouem
tribuni ab uno collega exigere perhorruissent.

Libertatis adhuc custos et uindex seueritas, 
sed pro dignitate etiam ac pro disciplina aeque
grauis: M. enim Claudium senatus Corsis, quia turpem 
cum his pacem fecerat, de di dit. quem ab hostibus 
non acceptum in publica custodia necari iussit, semel 
laesa maiestate imperii quot modis irae pertinax
uindex! factum eius rescidit, libertatem ademit,
spiritum extinxit, corpus contumelia carceris et detestanda 
Gemoniarum scalarum nota foedauit. 
 Atque hic quidem senatus animaduersionem
meruerat: Cn. autem Cornelius Scipio Hispali filius prius 
quam mereri posset expertus est: nam cum ei
Hispania prouincia sorte obuenisset, ne illuc iret decreuit 
adiecta causa, quod recte facere nesciret. itaque
Cornelius propter uitae inhonestum actum sine ullo
prouinciali ministerio tantum non repetundarum lege 
damnatus est. 
 Ne in C. quidem Vettieno, qui sibi sinistrae
manus digitos, ne bello Italico militaret, absciderat,
seueritas senatus cessauit: publicatis enim bonis eius 
ipsum aeternis uinculis puniendum censuit effecitque 
ut quem honeste spiritum profundere in acie
noluerat, turpiter in catenis consumeret.

Id factum imitatus M'. Curius consul, cum
dilectum subito edicere coactus esset et iuniorum nemo 
respondisset, coniectis in sortem omnibus tribubus, 
Polliae, quae prima exierat, primum nomen urna 
extractum citari iussit neque eo respondente bona
adulescentis hastae subiecit. quod ut illi nuntiatum est, 
ad consulis tribunal concurrit collegiumque
tribunorum appellauit. tunc Manius Curius praefatus non 
opus esse eo ciue rei publicae, qui parere nesciret, 
et bona eius et ipsum uendidit.

Aeque tenax propositi L. Domitius: nam cum 
Siciliam praetor regeret et ad eum eximiae
magnitudinis aper allatus esset, adduci ad se pastorem, cuius 
manu occisus erat, iussit interrogatumque qui eam 
bestiam confecisset, postquam conperit usum
uenabulo, cruci fixit, quia ipse ad exturbanda latrocinia, 
quibus prouincia uastabatur, ne quis telum haberet 
edixerat. hoc aliquis in fine seueritatis et saeuitiae 
ponendum dixerit—disputatione enim utroque flecti 
potest—: ceterum ratio publici imperii praetorem 
nimis asperum existimari non patitur.

Sic se in uiris puniendis seueritas exercuit, sed 
ne in feminis quidem supplicio adficiendis segniorem 
egit. Horatius prius proelio trium Curiatiorum,
 iterum condicione pugnae omnium Albanorum uictor, 
cum ex illa clarissima acie domum repetens sororem 
suam uirginem Curiati sponsi mortem profusius quam 
illa aetas debebat flentem uidisset, gladio, quo patriae 
rem bene gesserat, interemit, parum pudicas ratus 
lacrimas, quae prae propero amori dabantur. quem 
hoc nomine reum apud populum actum pater
defendit. ita paulo propensior animus puellae ad
memoriam futuri uiri et fratrem ferocem uindicem et
uindictae tam rigidum adsensorem patrem habuit.

Consimili seueritate senatus postea usus Sp. 
Postumio Albino Q. Marcio Philippo consulibus
mandauit ut de his, quae sacris Bacchanalium inceste 
usae fuerant, inquirerent. a quibus cum multae 
essent damnatae, in omnes cognati intra domos
animaduerterunt, lateque patens opprobrii deformitas 
seueritate supplicii emendata est, quia, quantum
ruboris ciuitati nostrae mulieres turpiter se gerendo
incusserant, tantum laudis grauiter punitae adtulerunt.

Publicia autem, quae Postumium Albinum 
consulem, item Licinia, quae Claudium Asellum
uiros suos ueneno necauerant, propinquorum decreto 
strangulatae sunt: non enim putauerunt seuerissimi 
uiri in tam euidenti scelere longum publicae
quaestionis tempus expectandum. itaque quarum
innocentium defensores fuissent, sontium mature uindices 
extiterunt.

Magno scelere horum seueritas ad exigendam 
uindictam concitata est, Egnati autem Meceni longe 
minore de causa, qui uxorem, quod uinum bibisset, 
fusti percussam interemit, idque factum non accusatore 
tantum, sed etiam reprehensore caruit, uno quoque 
existimante optimo illam exemplo uiolatae
sobrietati poenas pependisse. et sane quaecumque femina 
uini usum immoderate appetit, omnibus et
uirtutibus ianuam claudit et delictis aperit.

Horridum C. quoque Sulpicii Galli maritale 
supercilium: nam uxorem dimisit, quod eam capite 
aperto foris uersatam cognouerat, abscisa sententia, 
sed tamen aliqua ratione munita: 'lex enim' inquit 
'tibi meos tantum praefinit oculos, quibus formam 
tuam adprobes. his decoris instrumenta conpara, his 
esto speciosa, horum te certiori crede notitiae.
ulterior tui conspectus superuacua inritatione arcessitus 
in suspicione et crimine haereat necesse est'.

Nec aliter sensit Q. Antistius Vetus
repudiando uxorem, quod illam in publico cum quadam 
libertina uulgari secreto loquentem uiderat: nam, ut 
ita dicam, incunabulis et nutrimentis culpae, non 
ipsa conmotus culpa citeriorem delicto praebuit
ultionem, ut potius caueret iniuriam quam uindicaret.

Iungendus est his P. Sempronius Sophus, qui 
coniugem repudii nota adfecit, nihil aliud quam se 
ignorante ludos ausam spectare. ergo, dum sic olim 
feminis occurritur, mens earum a delictis aberat.

Ceterum etsi Romana seueritatis
exemplis totus terrarum orbis instrui potest, tamen
externa summatim cognosse fastidio non sit. 
Lacedaemonii libros Archilochi e ciuitate sua exportari
iusserunt, quod eorum parum uerecundam ac pudicam 
lectionem arbitrabantur: noluerunt enim ea
liberorum suorum animos imbui, ne plus moribus noceret 
quam ingeniis prodesset. itaque maximum poetam 
aut certe summo proximum, quia domum sibi
inuisam obscenis maledictis lacerauerat, carminum exilio 
multarunt.

Athenienses autem Timagoran inter officium 
salutationis Dareum regem more gentis illius
adulatum capitali supplicio adfecerunt, unius ciuis
humilibus blanditiis totius urbis suae decus Persicae
dominationi summissum grauiter ferentes.

Iam Cambyses inusitatae seueritatis, qui mali 
cuiusdam iudicis e corpore pellem detractam sellae 
intendi in eaque filium eius iudicaturum considere 
iussit. ceterum et rex et barbarus atroci ac noua 
poena iudicis ne quis postea corrumpi iudex posset 
prouidit.

GRAVITER DICTA AVT FACTA 
 Magnam et bonam laudis partem in claris uiris 
etiam illa uindicant, quae aut ab his dicta grauiter 
aut facta pertinax memoria uiribus aeternis
conprehendit. quorum ex abundanti copia nec parca nimis 
nec rursus auida manu quod magis desiderio
satisfaciat quam satietati abundet hauriamus.

Ciuitate nostra Cannensi clade perculsa, cum 
admodum tenui filo suspensa rei publicae salus ex 
sociorum fide penderet, ut eorum animi ad imperium 
Romanum tuendum constantiores essent, maiori parti 
senatus principes Latinorum in ordinem suum sublegi 
placebat. Annius autem Campanus etiam consulem 
alterum Capua creari debere adseuerabat: sic
contusus et aeger Romani imperii spiritus erat. tunc 
Manlius Torquatus filius eius, qui Latinos apud
Veserim inclita pugna fuderat, quam poterat clara uoce 
denuntiauit, si quis sociorum inter patres conscriptos 
sententiam dicere ausus esset, continuo eum
interempturum. hae unius minae et Romanorum
languentibus animis calorem pristinum reddiderunt et Italiam 
ad ius ciuitatis nobiscum exaequandum consurgere 
passae non sunt: namque ut patris armis, ita uerbis 
filii fracta cessit. 
 Par illius quoque et Manli grauitas, cui cum 
consulatus cum omnium consensu deferretur
eumque sub excusatione aduersae ualitudinis oculorum 
recusaret, instantibus cunctis 'alium' inquit,
'Quirites, quaerite, ad quem hunc honorem transferatis: 
nam si me gerere eum coegeritis, nec ego mores 
uestros ferre nec uos meum imperium perpeti
poteritis'. priuati tam ponderosa uox: quam graues fasces 
consulis extitissent!

Nihilo segnior Scipionis Aemiliani aut in curia 
aut in contione grauitas. qui, cum haberet consortem 
censurae Mummium, ut nobilem, ita eneruis uitae, 
pro rostris dixit se ex maiestate rei publicae omnia 
gesturum, si sibi ciues uel dedissent collegam uel 
non dedissent. 
 Idem, cum Ser. Sulpicius Galba et Aurelius
consules in senatu contenderent uter aduersus Viriathum 
in Hispaniam mitteretur, ac magna inter patres
conscriptos dissensio esset, omnibus quonam eius
sententia inclinaretur expectantibus, 'neutrum' inquit 
'mihi mitti placet, quia alter nihil habet, alteri nihil 
est satis', aeque malam licentis imperii magistram 
iudicans inopiam atque auaritiam. quo dicto ut
neuter in prouinciam mitteretur obtinuit.

C. uero Popilius a senatu legatus ad Antiochum 
missus, ut bello se, quo Ptolemaeum lacessebat,
abstineret, cum ad eum uenisset atque is prompto animo 
et amicissimo uultu dexteram ei porrexisset,
inuicem illi suam porrigere noluit, sed tabellas senatus 
consultum continentis tradidit. quas ut legit
Antiochus, dixit se cum amicis conlocuturum. indignatus 
Popilius, quod aliquam moram interposuisset, uirga 
solum, quo insistebat, denotauit et 'prius' inquit 
'quam hoc circulo excedas da responsum, quod
senatui referam'. non legatum locutum, sed ipsam
curiam ante oculos positam crederes: continuo enim 
rex adfirmauit fore ne amplius de se Ptolemaeus 
quereretur, ac tum demum Popilius manum eius
tamquam socii adprehendit. quam efficax est animi
sermonisque abscisa grauitas! eodem momento Syriae 
regnum terruit, Aegypti texit.

P. autem Rutilii uerba pluris an facta aestimem 
nescio: nam utrisque aeque admirabile inest robur. 
cum amici cuiusdam iniustae rogationi resisteret, 
atque is per summam indignationem dixisset 'quid 
ergo mihi inquit opus est amicitia tua, si quod rogo 
non facis?' respondit 'immo quid mihi tua, si
propter te aliquid inhoneste facturus sum?' huic uoci 
consentanea illa opera, quod magis ordinum
dissensione quam ulla culpa sua reus factus nec obsoletam 
uestem induit nec insignia senatoris deposuit nec 
supplices ad genua iudicum manus tetendit nec dixit 
quicquam splendore praeteritorum annorum
humilius effecitque ut periculum non inpedimentum
grauitatis eius esset, sed experimentum. atque etiam 
cum ei reditum in patriam Sullana uictoria praestaret, 
in exilio, ne quid aduersus leges faceret, remansit. 
quapropter felicitatis cognomen iustius quis moribus 
grauissimi uiri quam inpotentis armis adsignauerit: 
quod quidem Sulla rapuit, Rutilius meruit.

M. Brutus suarum prius uirtutum quam patriae 
parentis parricida—uno enim facto et illas in
profundum praecipitauit et omnem nominis sui
memoriam inexpiabili detestatione perfudit—, ultimum 
proelium initurus negantibus quibusdam id committi 
oportere 'fidenter' inquit 'in aciem descendo: hodie 
enim aut recte erit aut nihil curabo'. praesumserat 
uidelicet neque uiuere se sine uictoria neque mori 
sine securitate posse.

Cuius mentio mihi subicit quod aduersus 
D. Brutum in Hispania grauiter dictum est referre: 
nam cum ei se tota paene Lusitania de di disset ac 
sola gentis eius urbs Cinginnia pertinaciter arma
retineret, temptata redemptione propemodum uno ore 
legatis Bruti respondit ferrum sibi a maioribus, quo 
urbem tuerentur, non aurum, quo libertatem ab
imperatore auaro emerent, relictum. melius sine
dubio istud nostri sanguinis homines dixissent quam 
audissent.

Sed illos quidem natura in haec grauitatis 
uestigia deduxit, Socrates autem Graecae doctrinae 
clarissimum columen, cum Athenis causam diceret, 
defensionemque ei Lysias a se conpositam, qua in 
iudicio uteretur, recitasset demissam et supplicem, 
inminenti procellae adcommodatam, 'aufer' inquit 
'quaeso istam: nam ego, si adduci possem ut eam in 
ultima Scythiae solitudine perorarem, tum me ipse 
morte multandum concederem'. spiritum
contempsit, ne careret grauitate, maluitque Socrates
extingui quam Lysias superesse.

Quantus hic in sapientia, tantus in armis
Alexander illam uocem nobiliter edidit: Dareo enim 
uno iam et altero proelio uirtutem eius experto atque 
ideo et partem regni Tauro tenus monte et filiam 
in matrimonium cum decies centum milibus
talentum pollicente, cum Parmenion dixisset se, si
Alexander esset, usurum ea condicione, respondit 'et 
ego uterer, si Parmenion essem'. uocem duabus 
uictoriis respondentem dignamque cui tertia, sicut 
euenit, tribueretur.

Atque haec quidem et animi magnifici et
prosperi status: illa uero, qua legati Lacedaemoniorum 
apud patrem eius miseram fortitudinis suae 
condicionem testati sunt, gloriosior quam optabilior:
intolerabilibus enim oneribus ciuitatem eorum inplicanti, 
si quid morte grauius imperare perseueraret, mortem 
se praelaturos responderunt.

Nec parum graue Spartani cuiusdam dictum, 
siquidem nobilitate et sanctitate praestans, sed in 
petitione magistratus uictus maximae sibi laetitiae 
esse praedicauit, quod aliquos patria sua se
meliores uiros haberet. quo sermone repulsam honori
adaequauit.

DE IVSTITIA 
 Tempus est iustitiae quoque sancta penetralia
adire, in quibus semper aequi ac probi facti respectus 
religiosa cum obseruatione uersatur et ubi studium 
uerecundiae, cupiditas rationi cedit nihilque utile, 
quod parum honestum uideri possit, ducitur. eius 
autem praecipuum et certissimum inter omnes gentes 
nostra ciuitas exemplum est.

Camillo consule Falerios circumsedente
magister ludi plurimos et nobilissimos inde pueros uelut 
am bul andi gratia eductos in castra Romanorum
perduxit. quibus interceptis non erat dubium quin
Falisci deposita belli gerendi pertinacia tradituri se 
nostro imperatori essent. ea re senatus censuit ut 
pueri uinctum magistrum uirgis caedentes in patriam 
remitterentur. qua iustitia animi eorum sunt capti, 
quorum moenia expugnari non poterant: namque 
Falisci beneficio magis quam armis uicti portas
Romanis aperuerunt. 
 Eadem ciuitas aliquotiens rebellando 
semperque aduersis contusa proeliis tandem se Q. Lutatio 
consuli dedere coacta est. aduersum quam saeuire 
cupiens populus Romanus, postquam a Papirio, cuius 
manu iubente consule uerba deditionis scripta erant, 
doctus est Faliscos non potestati, sed fidei se
Romanorum conmisisse, omnem iram placida mente
deposuit pariterque et uiribus odii, non sane facile uinci 
adsuetis, et uictoriae obsequio, quae promptissime
licentiam subministrat, ne iustitiae suae deesset obstitit. 
 Idem, cum P. Claudius Camerinos ductu atque 
auspiciis suis captos sub hasta uendidisset, etsi
aerarium pecunia, fines agris auctos animaduertebat, 
tamen, quod parum liquida fide id gestum ab
imperatore uidebatur, maxima cura conquisitos redemit 
iisque habitandi gratia locum in Auentino adsignauit 
et praedia restituit. pecuniam etiam † non ad curiam 
sed sacraria aedificanda sacrificiaque facienda tribuit 
iustitiaeque promptissimo tenore effecit ut exitio suo 
laetari possent, quia sic renati erant. 
 Moenibus nostris et finitimis regionibus quae
adhuc retuli , quod sequitur per totum terrarum 
orbem manauit. Timochares Ambraciensis Fabricio 
consuli pollicitus est se Pyrrum ueneno per filium 
suum, qui potionibus eius praeerat, necaturum. ea 
res cum ad senatum esset delata, missis legatis
Pyrrum monuit ut aduersus huius generis insidias 
cautius se gereret, memor urbem a filio Martis conditam 
armis bella, non uenenis gerere debere. Timocharis 
autem nomen suppressit, utroque modo aequitatem 
amplexus, quia nec hostem malo exemplo tollere 
neque eum, qui bene mereri paratus fuerat,
prodere uoluit.

Summa iustitia in quattuor quoque tribunis pl. 
eodem tempore conspecta est: nam cum L. Atratino, 
sub quo duce aciem nostram apud Verruginem a 
Volscis inclinatam cum ceteris equitibus correxerant, 
diem ad populum L. Hortensius collega eorum
dixisset, pro rostris iurauerunt in squalore se esse, quoad 
imperator ipsorum reus esset, futuros: non
sustinuerunt enim egregii iuuenes, cuius armati periculum 
uulneribus et sanguine suo defenderant, eius togati 
ultimum discrimen potestatis insignia retinentes
intueri. qua iustitia mota contio actione Hortensium 
desistere coegit: nec se eo facto, quod sequitur, 
exhibuit.

Cum Ti. Gracchus et C. Claudius ob nimis
seuere gestam censuram maiorem partem ciuitatis
exasperassent, diem iis P. Popilius tribunus pl.
perduellionis ad populum dixit, praeter communem 
consternationem priuata etiam ira accensus, quia
necessarium eius Rutilium ex publico loco parietem 
demoliri iusserant. quo in iudicio primae classis
permultae centuriae Claudium aperte damnabant, de 
Gracchi absolutione uniuersae consentire uidebantur. 
qui clara uoce iurauit, si de collega suo grauius esset 
iudicatum, in factis se paribus eandem cum illo
poenam exilii subiturum, eaque iustitia tota illa
tempestas ab utriusque fortunis et capite depulsa est: 
Claudium enim populus absoluit, Graccho causae 
dictionem Popilius remisit.

Magnam laudem et illud collegium tribunorum 
tulit, quod, cum unus ex eo L. Cotta fiducia
sacrosanctae potestatis creditoribus suis satis facere nollet, 
decreuit, si neque solueret pecuniam neque daret cum 
quo sponsio fieret, se appellantibus eum creditoribus 
auxilio futurum, inicum ratum maiestatem publicam 
priuatae perfidiae obtentu esse. itaque Cottam in 
tribunatu quasi in aliquo sacrario latentem tribunicia 
inde iustitia extraxit.

Cuius ut ad alium aeque inlustrem actum 
transgrediar, Cn. Domitius tribunus pl. M. Scaurum 
principem ciuitatis in iudicium populi deuocauit, ut, 
si fortuna aspirasset, ruina, sin minus, certe ipsa 
obtrectatione amplissimi uiri incrementum claritatis 
adprehenderet. cuius opprimendi cum summo studio 
flagraret, seruus Scauri noctu ad eum peruenit,
instructurum se eius accusationem multis et grauibus 
domini criminibus promittens. erat in eodem pectore 
 et inimicus et Domitius et dominus , diuersa
aestimatione nefarium indicium perpendens. iustitia
uicit odium: continuo enim et suis auribus obseratis 
et indicis ore clauso duci eum ad Scaurum iussit. 
accusatorem etiam reo suo, ne dicam diligendum, 
certe laudandum! quem populus cum propter alias 
uirtutes tum hoc nomine libentius et consulem et 
censorem et pontificem maximum fecit.

Nec aliter se L. Crassus in eodem iustitiae 
experimento gessit. Cn. Carbonis nomen infesto 
animo utpote inimicissimi sibi detulerat, sed tamen 
scrinium eius a seruo adlatum ad se, conplura
continens, quibus facile opprimi posset, ut erat signatum 
cum seruo catenato ad eum remisit. quo pacto
igitur inter amicos uiguisse tunc iustitiam credimus, 
cum inter accusatores quoque et reos tantum uirium 
obtinuisse uideamus?

Iam L. Sulla non se tam incolumem quam 
Sulpicium Rufum perditum uoluit, tribunicio furore 
eius sine ullo fine uexatus. ceterum cum eum
proscriptum et in uilla latentem a seruo proditum
conperisset, manu missum parricidam, ut fides edicti 
sui constaret, praecipitari protinus saxo Tarpeio cum 
illo scelere parto pilleo iussit, uictor alioquin
insolens, hoc imperio iustissimus.

Verum ne alienigenae iustitiae obliti 
uideamur, Pittacus Mitylenaeus, cuius aut meritis 
tantum ciues debuerunt aut moribus crediderunt, ut 
ei suis suffragiis tyrannidem deferrent, tam diu illud 
imperium sustinuit, quam diu bellum de Sigeo cum 
Atheniensibus gerendum fuit. postquam autem pax 
uictoria parta est, continuo reclamantibus
Mitylenaeis deposuit, ne dominus ciuium ultra quam rei 
publicae necessitas exegerat permaneret. atque etiam 
cum recuperati agri dimidia pars consensu omnium 
offerretur, auertit animum ab eo munere deforme 
iudicans uirtutis gloriam magnitudine praedae
minuere.

Alterius nunc mihi prudentia referenda est, 
ut alterius repraesentari iustitia possit. cum
saluberrimo consilio Themistocles migrare Athenienses 
in classem coegisset Xerxeque rege et copiis eius 
Graecia pulsis ruinas patriae in pristinum habitum 
reformaret et opes clandestinis molitionibus ad
principatum Graeciae capessendum nutriret, in contione 
dixit habere se rem deliberatione sua prouisam, quam 
si fortuna ad effectum perduci passa esset, nihil 
maius aut potentius Atheniensi populo futurum, sed 
eam uulgari non oportere, postulauitque ut aliquis 
sibi, cui illam tacite exponeret, daretur. datus est 
Aristides. is postquam rem cognouit, classem illum 
Lacedaemoniorum, quae tota apud Gytheum
subducta erat, uelle incendere, ut ea consumpta
dominatio maris ipsis cederet, processit ad ciues et
retulit Themistoclen ut utile consilium, ita minime 
iustum animo uoluere. e uestigio uniuersa contio 
quod aecum non uideretur ne expedire quidem
proclamauit ac protinus Themistoclen incepto iussit
desistere.

Nihil illis etiam iustitiae exemplis fortius. 
Zaleucus urbe Locrensium a se saluberrimis atque 
utilissimis legibus munita, cum filius eius adulteri 
crimine damnatus secundum ius ab ipso constitutum 
utroque oculo carere deberet, ac tota ciuitas in
honorem patris necessitatem poenae adulescentulo
remitteret, aliquamdiu repugnauit. ad ultimum populi 
precibus euictus suo prius, deinde filii oculo eruto 
usum uidendi utrisque reliquit. ita debitum supplicii 
modum legi reddidit, aequitatis admirabili
temperamento se inter misericordem patrem et iustum
legislatorem partitus.

Sed aliquanto Charondae Thurii praefractior 
et abscisior iustitia. ad uim et cruorem usque
seditiosas contiones ciuium pacauerat lege cauendo ut, 
si quis eas cum ferro intrasset, continuo
interficeretur. interiecto deinde tempore e longinquo rure 
gladio cinctus domum repetens, subito indicta
contione sic ut erat in eam processit, ab eoque, qui 
proxime constiterat, solutae a se legis suae
admonitus 'idem' inquit 'ego illam sanciam' ac protinus 
ferro, quod habebat, destricto incubuit, cumque
liceret culpam uel dissimulare uel errore defendere, 
poenam tamen repraesentare maluit, ne qua fraus 
iustitiae fieret.

DE FIDE PVBLICA 
 Cuius imagine ante oculos posita uenerabile fidei 
numen dexteram suam, certissimum salutis humanae 
pignus, ostentat. quam semper in nostra ciuitate 
uiguisse et omnes gentes senserunt et nos paucis 
exemplis recognoscamus.

Cum Ptolomaeus rex tutorem populum
Romanum filio reliquisset, senatus M. Aemilium 
Lepidum pontificem maximum, bis consulem, ad pueri 
tutelam gerendam Alexandriam misit, amplissimique 
et integerrimi uiri sanctitatem rei publicae usibus et 
sacris operatam externae procurationi uacare uoluit, 
ne fides ciuitatis nostrae frustra petita existimaretur. 
cuius beneficio regia incunabula conseruata pariter 
ac decorata incertum Ptolomaeo reddiderunt patrisne 
fortuna magis an tutorum maiestate gloriari deberet.

Speciosa illa quoque Romana fides. ingenti 
Poenorum classe circa Siciliam deuicta duces eius 
fractis animis consilia petendae pacis agitabant.
quorum Hamilcar ire se ad consules negabat audere, ne 
eodem modo catenae sibi inicerentur, quo ab ipsis 
Cornelio Asinae consuli fuerant iniectae. Hanno 
autem, certior Romani animi aestimator, nihil tale 
timendum ratus maxima cum fiducia ad conloquium 
eorum tetendit. apud quos cum de fine belli ageret, 
et tribunus militum ei dixisset posse illi merito
euenire quod Cornelio accidisset, uterque consul
tribuno tacere iusso 'isto te' inquit 'metu, Hanno, fides 
ciuitatis nostrae liberat'. claros illos fecerat tantum 
hostium ducem uincire potuisse, sed multo clariores 
fecit noluisse.

Aduersus eosdem hostes parem fidem in iure 
legationis tuendo patres conscripti exhibuere: M. 
enim Aemilio Lepido, L. Flaminio consulibus L.
Minucium et L. Manlium Karthaginiensium legatis, quia 
manus his attulerant, per fetiales a M. Claudio
praetore dedendos curauerunt. se tunc senatus, non eos, 
quibus hoc praestabatur, aspexit.

Cuius exemplum superior Africanus secutus, 
cum onustam multis et inlustribus Karthaginiensium 
uiris nauem in suam potestatem redegisset,
inuiolatam dimisit, quia se legatos ad eum missos dicebant, 
tametsi manifestum erat illos uitandi praesentis
periculi gratia falsum legationis nomen amplecti, ut 
Romani imperatoris potius decepta fides quam frustra 
implorata iudicaretur.

Repraesentemus etiam illud senatus nullo modo 
praetermittendum opus. legatos ab urbe Apollonia 
Romam missos Q. Fabius, Cn. Apronius aedili cii 
orta contentione pulsauerunt. quod ubi conperit, 
continuo eos per fetiales legatis de di dit
quaestoremque cum his Brundisium ire iussit, ne quam in
itinere a cognatis deditorum iniuriam acciperent. illam 
curiam mortalium quis concilium ac non Fidei
templum dixerit? quam ut ciuitas nostra semper
benignam praestitit, ita in sociorum quoque animis 
constantem recognouit.

Post duorum in Hispania Scipionum
totidemque Romani sanguinis exercituum miserabilem 
stragem Saguntini uictricibus Hannibalis armis
intra moenia urbis suae conpulsi, cum vim Punicam 
ulterius nequirent arcere, collatis in forum quae
unicuique erant carissima atque undique circumdatis 
accensisque ignis nutrimentis, ne a societate nostra 
desciscerent, publico et communi rogo semet ipsi 
superiecerunt. crediderim tunc ipsam Fidem humana 
negotia speculantem maestum gessisse uultum,
perseuerantissimum sui cultum iniquae fortunae iudicio 
tam acerbo exitu damnatum cernentem.

Idem praestando Petelini eundem laudis
honorem meruerunt. ab Hannibale, quia deficere nostra 
amicitia noluerant, obsessi legatos ad senatum
auxilium inplorantes miserunt. quibus propter recentem 
Cannensem cladem succurri non potuit. ceterum 
permissum est uti facerent quod utilissimum
incolumitati ipsorum uideretur. liberum ergo erat
Karthaginiensium gratiam amplecti. illi tamen feminis 
omnique aetate inbelli urbe egesta, quo diutius
armati famem traherent, pertinacissime in muris
constiterunt, expirauitque prius eorum tota ciuitas quam 
ulla ex parte respectum Romanae societatis deposuit. 
itaque Hannibali non Peteliam, sed fidum Peteliae 
sepulcrum capere contigit.

DE FIDE VXORVM ERGA VIROS 
 Atque ut uxoriam quoque fidem attingamus, 
Tertia Aemilia, Africani prioris uxor, mater
Corneliae Gracchorum, tantae fuit comitatis et patientiae, 
ut, cum sciret uiro suo ancillulam ex suis gratam 
esse, dissimulauerit, ne domitorem orbis Africanum 
femina † magnum uirum inpatientiae reum ageret, 
tantumque a uindicta mens eius afuit, ut post 
mortem Africani manu missam ancillam in matrimonium 
liberto suo daret.

Q. Lucretium proscriptum a triumuiris uxor 
Turia inter cameram et tectum cubiculi abditum 
una conscia ancillula ab inminente exitio non sine 
magno periculo suo tutum praestitit singularique 
fide id egit, ut, cum ceteri proscripti in alienis et 
hostilibus regionibus per summos corporis et animi 
cruciatus uix euaderent, ille in cubiculo et in
coniugis sinu salutem retineret.

Sulpicia autem, cum a matre Iulia
diligentissime custodiretur, ne Lentulum Cruscellionem,
uirum suum proscriptum a triumuiris in Siciliam
persequeretur, nihilo minus famulari ueste sumpta cum 
duabus ancillis totidemque seruis ad eum
clandestina fuga peruenit nec recusauit se ipsam
proscribere, ut ei fides sua in coniuge proscripto constaret.

DE FIDE SERVORVM 
 Restat ut seruorum etiam erga dominos quo
minus expectatam hoc laudabiliorem fidem referamus.

M. Antonius auorum nostrorum temporibus 
clarissimus orator incesti reus agebatur. cuius in 
iudicio accusatores seruum in quaestionem
perseuerantissime postulabant, quod ab eo, cum ad stuprum 
irent, lanternam praelatam contenderent. erat autem 
is etiam tum inberbis et stabat in corona 
uidebatque rem ad suos cruciatus pertinere, nec tamen eos 
fugitauit. ille uero, ut domum quoque uentum est, 
Antonium hoc nomine uehementius confusum et
sollicitum ultro est hortatus ut se iudicibus
torquendum traderet, adfirmans nullum ore suo uerbum
exiturum, quo causa eius laederetur, ac promissi fidem 
mira patientia praestitit: plurimis etenim laceratus 
uerberibus eculeoque inpositus, candentibus etiam 
lamminis ustus omnem uim accusationis custodita 
rei salute subuertit. argui fortuna merito potest, 
quod tam pium et tam fortem spiritum seruili
nomine inclusit.

Consulem autem C. Marium Praenestinae
obsidionis miserabilem exitum sortitum, cuniculi
latebris frustra euadere conatum leuique uulnere a
Telesino, cum quo conmori destinauerat, perstrictum 
seruus suus, ut Sullanae crudelitatis expertem
faceret, gladio traiectum interemit, cum magna praemia 
sibi proposita uideret, si eum uictoribus tradidisset. 
cuius dexterae tam opportunum ministerium nihil 
eorum pietati cedit, a quibus salus dominorum
protecta est, quia eo tempore Mario non uita, sed mors 
in beneficio reposita erat.

Aeque inlustre quod sequitur. C. Gracchus, 
ne in potestatem inimicorum perueniret, Philocrati 
seruo suo ceruices incidendas praebuit. quas cum 
celeri ictu abscidisset, gladium cruore domini 
manantem per sua egit praecordia. Euporum alii hunc 
uocitatum existimant: ego de nomine nihil disputo, 
famularis tantum modo fidei robur admiror. cuius 
si praesentiam animi generosus iuuenis imitatus
foret, suo, non serui beneficio inminentia supplicia 
uitasset: nunc conmisit ut Philocratis quam Gracchi 
cadauer speciosius iaceret.

Alia nobilitas, alius furor, sed fidei par
exemplum. Pindarus C. Cassium Philippensi proelio 
uictum, nuper ab eo manu missus, iussu ipsius
obtruncatum insultationi hostium subtraxit seque e 
conspectu hominum uoluntaria morte abstulit ita, 
ut ne corpus quidem eius absumpti inueniretur. quis 
deorum grauissimi sceleris ultor illam dexteram, quae 
in necem patriae parentis exarserat, tanto torpore 
inligauit, ut se tremibunda Pindari genibus
summitteret, ne publici parricidii quas merebatur poenas 
arbitrio piae uictoriae exsolueret? tu profecto tunc, 
diue Iuli, caelestibus tuis uulneribus debitam exegisti 
uindictam, perfidum erga te caput sordidi auxilii 
supplex fieri cogendo, eo animi aestu conpulsum, 
ut neque retinere uitam uellet neque finire sua manu 
auderet.

Adiunxit se his cladibus C. Plotius Plancus 
Munatii Planci consularis et censorii frater. qui, 
cum a triumuiris proscriptus in regione Salernitana 
lateret, delicatiore uitae genere et odore unguenti 
occultam salutis custodiam detexit: istis enim
uestigiis eorum, qui miseros persequebantur, sagax
inducta cura abditum fugae eius cubile odorata est. a 
quibus conprehensi serui latentis multumque ac diu 
torti negabant se scire ubi dominus esset. non
sustinuit deinde Plancus tam fideles tamque boni
exempli seruos ulterius cruciari, sed processit in
medium iugulumque gladiis militum obiecit. quod
certamen mutuae beniuolentiae arduum dinosci facit 
utrum dignior dominus fuerit, qui tam constantem 
seruorum fidem experiretur, an serui, qui tam iusta 
domini misericordia quaestionis saeuitia liberarentur.

Quid Vrbini Panapionis seruus, quam
admirabilis fidei! cum ad dominum proscriptum
occidendum domesticorum indicio certiores factos milites in 
Reatinam uillam uenisse cognosset, conmutata cum 
eo ueste, permutato etiam anulo illum postico clam 
emisit, se autem in cubiculum ac lectulum recepit 
et ut Panapionem occidi passus est. breuis huius 
facti narratio, sed non parua materia laudationis: 
nam si quis ante oculos ponere uelit subitum
militum adcursum, conuulsa ianuae claustra, minacem 
uocem, truces uultus, fulgentia arma, rem uera
aestimatione prosequetur, nec quam cito dicitur aliquem 
pro alio mori uoluisse, tam id ex facili etiam fieri 
potuisse arbitrabitur. Panapio autem quantum seruo 
deberet amplum ei faciendo monumentum ac
testimonium pietatis grato titulo reddendo confessus est.

Contentus essem huius exemplis generis, nisi 
unum me a dicere admiratio facti cogeret. Antius 
Restio proscriptus a triumuiris, cum omnes 
domesticos circa rapinam et praedam occupatos uideret, 
quam maxime poterat dissimulata fuga se penatibus 
suis intempesta nocte subduxit. cuius furtiuum
egressum seruos ab eo uinculorum poena coercitus
inexpiabilique litterarum nota per summam oris
contumeliam inustus curiosis speculatus oculis ac uestigia 
huc atque illuc errantia beniuolo studio subsecutus 
lateri uoluntarius comes adrepsit. quo quidem tam 
exquisito tamque ancipiti officio perfectissimum
 in expectatae pietatis cumulum expleuerat: his enim, 
quorum felicior in domo status fuerat, lucro intentis 
ipse, nihil quam umbra et imago suppliciorum
suorum, maximum esse emolumentum eius, a quo tam 
grauiter punitus erat, salutem iudicauit, cumque
abunde foret iram remittere, adiecit etiam caritatem. 
nec hactenus beniuolentia processit, sed in eo
conseruando mira quoque arte usus est: nam ut sensit 
cupidos sanguinis milites superuenire, amoto domino 
rogum extruxit eique egentem a se conprehensum et 
occisum senem superiecit. interrogantibus deinde 
militibus ubinam esset Antius manum rogo
intentans ibi illum datis sibi crudelitatis piaculis uri
respondit. quia ueri similia loquebatur, habita est 
uoci fides. quo euenit ut Antius tutam quaerendae 
incolumitatis occasionem adsequeretur.

DE MVTATIONE MORVM AVT
FORTVNAE 
 Multum animis hominum et fiduciae adicere et 
sollicitudinis detrahere potest morum ac fortunae 
in claris uiris recognita mutatio, siue nostros status 
siue proximorum ingenia contemplemur: nam cum 
aliorum fortunas spectando ex condicione abiecta 
atque contempta emersisse claritatem uideamus, quid 
aberit quin et ipsi meliora de nobis semper
cogitemus, memores stultum esse perpetuae infelicitatis 
se praedamnare spemque, quae etiam incerta recte 
fouetur, interdum certam in desperationem
conuertere?

Manlius Torquatus adeo hebetis atque obtunsi 
cordis inter initia iuuentae existimatus, ut a patre 
L. Manlio amplissimo uiro, quia et domesticis et 
rei publicae usibus inutilis uidebatur, rus relegatus 
agresti opere fatigaretur, postmodum patrem reum 
iudiciali periculo liberauit, filium uictorem, quod 
aduersus imperium suum cum hoste manum
conseruerat, securi percussit, patriam Latino tumultu
fessam speciosissimo triumpho recreauit, in hoc, credo, 
 ne fortunae nubilo adulescentiae contemptu
perfusus, quo senectutis eius decus lucidius enitesceret.

Scipio autem Africanus superior, quem di 
immortales nasci uoluerunt, ut esset in quo uirtus 
se per omnes numeros hominibus efficaciter
ostenderet, solutioris uitae primos adulescentiae annos 
egisse fertur, remotos quidem a luxuriae crimine, 
sed tamen Punicis tropaeis, deuictae Karthaginis 
ceruicibus inposito iugo teneriores.

C. quoque Valerius Flaccus secundi Punici 
belli temporibus luxu perditam adulescentiam
inchoauit. ceterum a P. Licinio pontifice maximo
flamen factus, quo facilius a uitiis recederet, ad curam 
sacrorum et caerimoniarum conuerso animo, usus 
duce frugalitatis religione, quantum prius luxuriae 
fuerat exemplum, tantum postea modestiae et
sanctitatis specimen euasit.

Nihil Q. Fabio Maximo, qui Gallica uictoria 
cognomen Allobrogi ci sibimet ac posteris peperit, 
adulescente magis infame, nihil eodem sene ornatius 
aut speciosius illo saeculo nostra ciuitas habuit.

Quis ignorat Q. Catuli auctoritatem in
maximo clarissimorum uirorum prouentu excelsum
gradum obtinuisse? cuius si superior aetas reuoluatur, 
multi lusus, multae deliciae reperiantur. quae
quidem ei inpedimento non fuerunt quo minus patriae 
princeps existeret, nomenque eius in Capitolino
fastigio fulgeret ac uirtute ciuile bellum ingenti motu 
oriens sepeliret.

L. uero Sulla usque ad quaesturae suae
comitia uitam libidine, uino, ludicrae artis amore
inquinatam perduxit. quapropter C. Marius consul 
moleste tulisse traditur, quod sibi asperrimum in 
Africa bellum gerenti tam delicatus quaestor sorte 
obuenisset. eiusdem uirtus quasi perruptis et
disiectis nequitiae, qua obsidebatur, claustris catenas 
Iugurthae manibus iniecit, Mitridatem conpescuit, 
socialis belli fluctus repressit, Cinnae dominationem 
fregit eumque, qui se in Africa quaestorem
fastidierat, ipsam illam prouinciam proscriptum et exulem 
petere coegit. quae tam diuersa tamque inter se 
contraria si quis apud animum suum attentiore
conparatione expendere uelit, duos in uno homine Sullas 
fuisse crediderit, turpem adulescentulum et uirum, 
dicerem fortem, nisi ipse se felicem appellari
maluisset.

Atque ut nobilitati, beneficio paenitentiae se 
ipsam admonitae respicere, altiora modo suo sperare 
ausos subtexamus, T. Aufidius, cum Asiatici publici 
exiguam admodum particulam habuisset, postea
totam Asiam proconsulari imperio obtinuit. nec
indignati sunt socii eius parere fascibus, quem aliena 
tribunalia adulantem uiderant. gessit etiam se
integerrime atque splendidissime. quo quidem modo 
demonstrauit pristinum quaestum suum fortunae, 
praesens uero dignitatis incrementum moribus ipsius 
inputari debere.

At P. Rupilius non publicanum in Sicilia egit, 
sed operas publicanis dedit. idem ultimam inopiam 
suam auctorato sociis officio sustentauit. ab hoc 
postmodum consule leges uniuersi Siculi acceperunt 
acerbissimoque praedonum ac fugitiuorum bello 
liberati sunt. portus ipsos, si quis modo mutis rebus 
inest sensus, tantam in eodem homine uarietatem 
status admiratos arbitror: quem enim diurnas
capturas exigentem animaduerterant, eundem iura dantem 
classesque et exercitus regentem uiderunt.

Huic tanto incremento maius adiciam. Asculo 
capto Cn. Pompei us Magni pater P. Ventidium aetate 
 in puberem in triumpho suo populi oculis subiecit. 
hic est Ventidius, qui postea Romae ex Parthis et 
per Parthos de Crassi manibus in hostili solo
miserabiliter iacentibus triumphum duxit. ita qui
captiuus carcerem exhorruerat, uictor Capitolium
felicitate celebrauit. in eodem etiam illud eximium, quod 
eodem anno praetor et consul est factus.

Casuum nunc contemplemur uarietatem. L. 
Lentulus consularis lege Caecilia repetundarum
crimine oppressus censor cum L. Censorino creatus est. 
quem quidem fortuna inter ornamenta et dedecora 
alterna uice uersauit, consulatu illius damnationem, 
damnationi censuram subiciendo et neque bonis eum 
perpetuis frui neque malis aeternis ingemescere
patiendo.

Isdem uiribus uti uoluit in Cn. Cornelio 
Scipione Asina. qui consul a Poenis apud Liparas 
captus, cum belli iure omnia perdidisset, laetiore 
subinde uultu eius adiutus cuncta recuperauit,
consul etiam iterum creatus est. quis crederet illum a 
 xii securibus ad Karthaginiensium peruenturum 
catenas? quis rursus existimaret a Punicis uinculis ad 
summi imperii peruenturum insignia? sed tamen ex 
consule captiuus et ex captiuo consul est factus.

Quid, Crasso nonne pecuniae magnitudo
locupletis nomen dedit? sed eidem postea inopia
turpem decoctoris appellationem inussit, siquidem bona 
eius a creditoribus, quia solidum praestare non
poterat, uenierunt. † itaque qui amara suggillatione 
non caruit, cum egens ambularet, Diues ab
occurrentibus salutabatur.

Crassum casus acerbitate Q. Caepio
praecucurrit: is namque praeturae splendore, triumphi 
claritate, consulatus decore, maximi pontificis
sacerdotio ut senatus patronus diceretur adsecutus in 
publicis uinculis spiritum deposuit, corpusque eius 
funestis carnificis manibus laceratum in scalis
Gemoniis iacens magno cum horrore totius fori Romani 
conspectum est.

Iam C. Marius † maximae fortunae
luctatione: omnes enim eius impetus qua corporis qua 
animi robore fortissime sustinuit. Arpinatibus
honoribus iudicatus inferior quaesturam Romae petere 
ausus est. patientia deinde repulsarum inrupit
magis in curiam quam uenit. in tribunatus quoque et 
aedilitatis petitione consimilem campi notam
expertus praeturae candidatus supremo in loco adhaesit, 
quem tamen non sine periculo obtinuit: ambitus 
enim accusatus uix atque aegre absolutionem ab 
iudicibus impetrauit. ex illo Mario tam humili
Arpini, tam ignobili Romae, tam fastidiendo candidato 
ille Marius euasit, qui Africam subegit, qui
Iugurtham regem ante currum egit, qui Teutonorum
Cimbrorumque exercitus deleuit, cuius bina tropaea in 
urbe spectantur, cuius septem in fastis consulatus 
leguntur, cui post exilium consulem creari
proscriptoque facere proscriptionem contigit. quid huius 
condicione inconstantius aut mutabilius? quem si 
inter miseros posueris, miserrimus, si inter felices, 
felicissimus reperietur.

C. autem Caesar, cuius uirtutes aditum sibi 
in caelum struxerunt, inter primae iuuentae initia 
priuatus Asiam petens, a maritimis praedonibus circa 
insulam Pharmacusam exceptus L se talentis
redemit. parua igitur summa clarissimum mundi sidus 
in piratico myoparone rependi fortuna uoluit. quid 
est ergo quod amplius de ea queramur, si ne
consortibus quidem diuinitatis suae parcit? sed caeleste 
numen se ab iniuria uindicauit: continuo enim
captos praedones crucibus adfixit.

Adtento studio nostra commemorauimus: 
remissiore nunc animo aliena narrentur. perditae 
luxuriae Athenis adulescens Polemo, neque 
inlecebris eius tantum modo, sed etiam ipsa infamia
gaudens, cum e conuiuio non post occasum solis, sed 
post ortum surrexisset domumque rediens Xenocratis 
philosophi patentem ianuam uidisset, uino grauis, 
unguentis delibutus, sertis capite redimito, perlucida 
ueste amictus refertam turba doctorum hominum 
scholam eius intrauit. nec contentus tam deformi 
introitu consedit etiam, ut clarissimum eloquium et 
prudentissima praecepta temulentiae lasciuiis
eleuaret. orta deinde, ut par erat, omnium indignatione 
Xenocrates uultum in eodem habitu continuit
omissaque re, quam disserebat, de modestia ac
temperantia loqui coepit. cuius grauitate sermonis
resipiscere coactus Polemo primum coronam capite
detractam proiecit, paulo post brachium intra pallium 
reduxit, procedente tempore oris conuiualis
hilaritatem deposuit, ad ultimum totam luxuriam exuit 
uniusque orationis saluberrima medicina sanatus ex 
infami ganeone maximus philosophus euasit.
peregrinatus est huius animus in nequitia, non habitauit.

Piget Themistoclis adulescentiam adtingere, 
siue patrem aspiciam abdicationis iniungentem
notam, siue matrem suspendio finire uitam propter 
fili turpitudinem coactam, cum omnium postea Grai 
sanguinis uirorum clarissimus extiterit mediumque 
Europae et Asiae uel spei uel desperationis pignus 
fuerit: haec enim eum salutis suae patronum habuit, 
illa uadem uictoriae adsumpsit.

Cimonis uero incunabula opinione stultitiae 
fuerunt referta: eiusdem adulti imperia salutaria 
Athenienses senserunt. itaque coegit eos stuporis 
semet ipsos damnare, qui eum stolidum crediderant.

Nam Alcibiaden quasi duae fortunae partitae 
sunt, altera, quae ei nobilitatem eximiam,
abundantes diuitias, formam praestantissimam, fauorem
ciuium propensum, summa imperia, praecipuas
potentiae uires, flagrantissimum ingenium adsignaret, 
altera, quae damnationem, exilium, uenditionem 
bonorum, inopiam, odium patriae, uiolentam mortem 
infligeret: nec aut haec aut illa uniuersa, sed uarie 
perplexa, freto atque aestui similia.

Ad inuidiam usque Polycratis Samiorum
tyranni abundantissimis bonis conspicuus uitae fulgor 
excessit, nec sine causa: omnes enim conatus eius 
placido excipiebantur itinere, spes certum cupitae 
rei fructum adprehendebant, uota nuncupabantur 
simul et soluebantur, uelle ac posse in aequo
positum erat. semel dumtaxat uultum mutauit, perquam 
breui tristitiae salebra succussum, tunc cum
admodum gratum sibi anulum de industria in profundum, 
ne omnis incommodi expers esset, abiecit. quem 
tamen continuo recuperauit capto pisce, qui eum 
deuorauerat. sed hunc, cuius felicitas semper plenis 
uelis prosperum cursum tenuit, Orontes Darii regis 
praefectus in excelsissimo Mycalensis montis uertice 
cruci adfixit, e qua putres eius artus et tabido cruore 
manantia membra atque illam laeuam, cui Neptunus 
anulum piscatoris manu restituerat, situ marcidam 
Samos, amara seruitute aliquamdiu pressa, liberis 
ac laetis oculis aspexit.

Dionysius autem, cum hereditatis nomine a 
patre Syracusanorum ac paene totius Siciliae
tyrannidem accepisset, maximarum opum dominus,
exercituum dux, rector classium, equitatuum potens, 
propter inopiam litteras puerulos Corinthi docuit 
eodemque tempore tanta mutatione maiores natu ne 
quis nimis fortunae crederet magister ludi factus ex 
tyranno monuit.

Sequitur hunc Syphax rex, consimilem
fortunae iniquitatem expertus, quem amicum hinc Roma 
per Scipionem, illinc Karthago per Hasdrubalem 
ultro petitum ad penates deos eius uenerat. ceterum 
eo claritatis euectus, ut ualidissimorum populorum 
tantum non arbiter uictoriae existeret, parui
temporis interiecta mora catenatus a Laelio legato ad
Scipionem imperatorem pertractus est, cuiusque
dexteram regio insidens solio adroganti manu attigerat, 
eius genibus supplex procubuit. 
 Caduca nimirum et fragilia puerilibusque
consentanea crepundiis sunt ista, quae uires atque opes 
humanae uocantur. adfluunt subito, repente
dilabuntur, nullo in loco, nulla in persona stabilibus 
nixa radicibus consistunt, sed incertissimo flatu
fortunae huc atque illuc acta quos sublime extulerunt 
inprouiso recussu destitutos profundo cladium
miserabiliter inmergunt. itaque neque existimari neque 
dici debent bona, quae, ut inflictorum malorum
amaritudine desiderium sui duplicent,

DE FELICITATE 
 Volubilis fortunae conplura exempla retulimus, 
constanter propitiae admodum pauca narrari possunt. 
quo patet eam aduersas res cupido animo infligere, 
secundas parco tribuere. eadem, ubi malignitatis 
obliuisci sibi imperauit, non solum plurima ac
maxima, sed etiam perpetua bona congerit.

Videamus ergo quot gradibus beneficiorum 
Q. Metellum a primo originis die ad ultimum usque 
fati tempus numquam cessante indulgentia ad
summum beatae uitae cumulum perduxerit. nasci eum 
in urbe terrarum principe uoluit, parentes ei
nobilissimos dedit, adiecit animi rarissimas dotes et
corporis uires, ut sufficere laboribus posset, uxorem 
pudicitia et fecunditate conspicuam conciliauit,
consulatus decus, imperatoriam potestatem, speciosissimi 
triumphi praetextum largita est, fecit ut eodem 
tempore tres filios consulares, unum etiam
censorium et triumphalem, quartum praetorium uideret, 
utque tres filias nuptum daret earumque subolem 
sinu suo exciperet. tot partus, tot incunabula, tot 
uiriles togae, tam multae nuptiales faces, honorum, 
imperiorum, omnis denique gratulationis summa 
abundantia, cum interim nullum funus, nullus
gemitus, nulla causa tristitiae. caelum contemplare, 
uix tamen ibi talem statum reperies, quoniam
quidem luctus et dolores deorum quoque pectoribus a 
maximis uatibus adsignari uidemus. hunc uitae 
actum eius consentaneus finis excepit: namque
Metellum ultimae senectutis spatio defunctum lenique 
genere mortis inter oscula conplexusque
carissimorum pignorum extinctum filii et generi humeris suis 
per urbem latum rogo inposuerunt.

Clara haec felicitas: obscurior illa, sed †
diuino splendori praeposita: cum enim Gyges regno 
Lydiae armis et diuitiis abundantissimo inflatus 
animo Apollinem Pythium sciscitatum uenisset an 
aliquis mortalium se esset felicior, deus ex abdito 
sacrarii specu uoce missa Aglaum Psophidium ei 
praetulit. is erat Arcadum pauperrimus, sed aetate 
iam senior terminos agelli sui numquam excesserat, 
paruuli ruris fructibus uoluptatibus contentus. uerum 
profecto beatae uitae finem Apollo non adumbratum 
oraculi sagacitate conplexus est. quocirca insolenter 
fulgore fortunae suae glorianti respondit magis se 
probare securitate ridens tugurium quam tristem 
curis et sollicitudinibus aulam, paucasque glebas 
pauoris expertes quam pinguissima Lydiae arua metu 
referta, et unum aut alterum iugum boum facilis 
tutelae quam exercitus et arma et equitatum
uoracibus inpensis onerosum, et usus necessarii
horreolum nulli nimis adpetendum quam thesauros
omnium insidiis et cupiditatibus expositos. ita Gyges, 
dum adstipulatorem uanae opinionis deum habere 
concupiscit, ubinam solida et sincera esset felicitas 
didicit.

SAPIENTER DICTA AVT FACTA 
 Nunc id genus felicitatis explicabo, quod totum 
in habitu animi nec uotis petitum, sed in
pectoribus sapientia praeditis natum dictis factisque
prudentibus enitescit.

App. Claudium crebro solitum dicere
accepimus negotium populo Romano melius quam otium 
conmitti, non quod igno ra ret quam iucundus
tranquillitatis status esset, sed quod animaduerteret 
praepotentia imperia agitatione rerum ad uirtutem 
capessendam excitari, nimia quiete in desidiam
resolui. et sane negotium nomine horridum ciuitatis 
nostrae mores in suo statu continuit, blandae
appellationis quies plurimis uitiis respersit.

Scipio uero Africanus turpe esse aiebat in re 
militari dicere 'non putaram', uidelicet quia explorato 
et excusso consilio quae ferro aguntur administrari 
oportere arbitrabatur. summa ratione: inemendabilis 
est enim error, qui uiolentiae Martis committitur. 
idem negabat aliter cum hoste confligi debere, quam 
aut si occasio obuenisset aut necessitas incidisset. 
aeque prudenter: nam et prospere gerendae rei
facultatem omittere maxima dementia est et in angustias 
utique pugnandi conpulsum abstinere se proelio
pestiferae ignauiae adfert exitum, eorumque, qui ista 
conmittunt, alter beneficio fortunae uti, alter
iniuriae nescit resistere.

Q. quoque Metelli cum grauis tum etiam alta 
in senatu sententia, qui deuicta Karthagine ne scire 
se illa uictoria bonine plus an mali rei publicae
adtulisset adseuerauit, quoniam ut pacem restituendo 
profuisset, ita Hannibalem summouendo nonnihil 
nocuisset: eius enim transitu in Italiam dormientem 
iam populi Romani uirtutem excitatam, metuique 
debere ne acri aemulo liberata in eundem somnum 
reuolueretur. in aequo igitur malorum posuit uri 
tecta, uastari, agros, exhauriri aerarium et prisci 
roboris neruos hebetari.

Quid illud factum L. Fimbriae consularis, 
quam sapiens! M. Lutatio Pinthiae splendido equiti 
Romano iudex addictus de sponsione, quam is cum 
aduersario, quod uir bonus esset, fecerat, numquam 
id iudicium pronuntiatione sua finire uoluit, ne aut 
probatum uirum, si contra eum iudicasset, fama 
spoliaret aut iuraret uirum bonum esse, cum ea res 
innumerabilibus laudibus contineretur.

Forensibus haec, illa militaribus stipendiis 
prudentia est exhibita. Papirius Cursor consul, cum 
Aquiloniam oppugnans proelium uellet conmittere 
pullariusque non prosperantibus auibus optimum ei 
auspicium renuntiasset, de fallacia illius factus
certior sibi quidem et exercitui bonum omen datum 
credidit ac pugnam iniit, ceterum mendacem ante 
ipsam aciem constituit, ut haberent di cuius capite, 
si quid irae conceperant, expiarent. directum est 
autem siue casu siue etiam caelestis numinis
prouidentia quod primum e contraria parte missum erat 
telum in ipsum pullarii pectus eumque exanimem 
prostrauit. id ut cognouit consul, fidente animo et 
inuasit Aquiloniam et cepit. tam cito animaduertit 
quo pacto iniuria imperatoris uindicari deberet, 
quemadmodum uiolata religio expianda foret, qua 
ratione uictoria adprehendi posset. egit uirum
seuerum, consulem religiosum, imperatorem strenuum, 
timoris modum, poenae genus, spei uiam uno mentis 
impetu rapiendo.

Nunc ad senatus acta transgrediar. cum
aduersus Hannibalem Claudium Neronem et Liuium 
Salinatorem consules mitteret eosque ut uirtutibus 
pares, ita inimicitiis acerrime inter se dissidentes 
uideret, summo studio in gratiam reduxit, ne propter 
priuatas dissensiones rem publicam parum utiliter 
administrarent, quia consulum imperio nisi
concordia inest, maior aliena opera interpellandi quam sua 
edendi cupiditas nascitur. ubi uero etiam pertinax 
intercedit odium, alter alteri quam uterque
contrariis castris certior hostis proficiscitur. eosdem
senatus, cum ob nimis aspere actam censuram a Cn. 
Baebio tribuno pl. pro rostris agerentur rei, causae 
dictione decreto suo liberauit uacuum omnis iudicii 
metu eum honorem reddendo, qui exigere deberet 
rationem, non reddere. 
 Par illa sapientia senatus. Ti. Gracchum
tribunum pl. agrariam legem promulgare ausum morte 
multauit. idem ut secundum legem eius per
triumuiros ager populo uiritim diuideretur egregie censuit, 
si quidem grauissimae seditionis eodem tempore et 
auctorem et causam sustulit. 
 Quam deinde se prudenter in rege Masinissa 
gessit! nam cum promptissima et fidelissima eius 
opera aduersus Karthaginienses usus esset eumque 
in dilatando regno auidiorem cerneret, legem ferri 
iussit, qua Masinissae ab imperio populi Romani 
solutam libertatem tribueret. quo facto cum optime 
meriti beniuolentiam retinuit, tum Mauritaniae et 
Numidiae ceterarumque illius tractus gentium
numquam fida pace quiescentem feritatem a ualuis suis 
reppulit.

Tempus deficiet domestica narrantem, 
quoniam imperium nostrum non tam robore
corporum quam animorum uigore incrementum ac tutelam 
sui conprehendit. maiore itaque ex parte Romana 
prudentia in admiratione tacita reponatur
alienigenisque huius generis exemplis detur aditus. 
 Socrates, humanae sapientiae quasi quoddam
terrestre oraculum, nihil ultra petendum a dis
inmortalibus arbitrabatur quam ut bona tribuerent, quia ii 
demum scirent quid uni cuique esset utile, nos 
autem plerumque id uotis expeteremus, quod non 
inpetrasse melius foret: etenim densissimis tenebris 
inuoluta mortalium mens, in quam late patentem 
errorem caecas precationes tuas spargis! diuitias 
adpetis, quae multis exitio fuerunt: honores
concupiscis, qui conplures pessum dederunt: regna tecum 
ipsa uoluis, quorum exitus saepe numero miserabiles 
cernuntur: splendidis coniugiis inicis manus; at haec 
ut aliquando inlustrant, ita nonnumquam funditus 
domos euertunt. desine igitur stulta futuris
malorum tuorum causis quasi felicissimis rebus inhiare 
teque totam caelestium arbitrio permitte, quia qui 
tribuere bona ex facili solent, etiam eligere
aptissime possunt. 
 Idem expedita et conpendiaria uia eos ad
gloriam peruenire dicebat, qui id agerent, ut, quales 
uideri uellent, tales etiam essent. qua quidem
praedicatione aperte monebat ut homines ipsam potius 
uirtutem haurirent quam umbram eius consectarentur. 
 Idem ab adulescentulo quodam consultus utrum 
uxorem duceret an se omni matrimonio abstineret, 
respondit, utrum eorum fecisset, acturum
paenitentiam. 'hinc te' inquit 'solitudo, hinc orbitas, hinc 
generis interitus, hinc heres alienus excipiet, illinc 
perpetua sollicitudo, contextus querellarum, dotis 
exprobratio, adfinium graue supercilium, garrula
socrus lingua, subsessor alieni matrimonii, incertus 
liberorum euentus'. non passus est iuuenem in
contextu rerum asperarum quasi laetae materiae facere 
dilectum. 
 Idem, cum Atheniensium scelerata dementia
tristem de capite eius sententiam tulisset fortique animo 
et constanti uultu potionem ueneni e manu carnificis 
accepisset, admoto iam labris poculo, uxore
Xanthippe inter fletum et lamentationem uociferante
innocentem eum periturum, 'quid ergo?' inquit
'nocenti mihi mori satius esse duxisti?' inmensam 
illam sapientiam, quae ne in ipso quidem uitae
excessu obliuisci sui potuit!

Age quam prudenter Solo nemi nem, dum
adhuc uiueret, beatum dici debere arbitrabatur, quod 
ad ultimum usque fati diem ancipiti fortunae subiecti 
essemus. felicitatis igitur humanae appellationem 
rogus consummat, qui se incursui malorum obicit. 
 Idem, cum ex amicis quendam grauiter
maerentem uideret, in arcem perduxit hortatusque est ut 
per omnes subiectorum aedificiorum partes oculos 
circumferret. quod ut factum animaduertit, 'cogita 
nunc tecum' inquit 'quam multi luctus sub his tectis 
et olim fuerint et hodieque uersentur et 
insequentibus saeculis sint habitaturi ac mitte mortalium
incommoda tamquam propria deflere'. qua
consolatione demonstrauit urbes esse humanarum cladium 
consaepta miseranda. idem aiebat, si in unum
locum cuncti mala sua contulissent, futurum ut
propria deportare domum quam ex communi miseriarum 
aceruo portionem suam ferre mallent. quo
colligebat non oportere nos quae fortuito patiamur
praecipuae et intolerabilis amaritudinis iudicare.

Bias autem, cum patriam eius Prienen hostes 
inuasissent, omnibus, quos modo saeuitia belli
incolumes abire passa fuerat, pretiosarum rerum
pondere onustis fugientibus interrogatus quid ita nihil 
ex bonis suis secum ferret 'ego uero' inquit 'bona 
 omnia mea mecum porto': pectore enim illa
gestabat, non humeris, nec oculis uisenda, sed aestimanda 
animo. quae domicilio mentis inclusa nec
mortalium nec deorum manibus labefactari queunt, et ut 
manentibus praesto sunt, ita fugientes non deserunt.

Iam Platonis uerbis adstricta, sed sensu
praeualens sententia, qui tum demum beatum terrarum 
orbem futurum praedicauit, cum aut sapientes
regnare aut reges sapere coepissent.

Rex etiam ille subtilis iudicii, quem ferunt 
traditum sibi diadema prius quam capiti inponeret 
retentum diu considerasse ac dixisse 'o nobilem
magis quam felicem pannum! quem, si quis penitus 
cognoscat quam multis sollicitudinibus et periculis 
et miseriis sit refertus, ne humi quidem iacentem 
tollere uelit'.

Quid Xenocratis responsum, quam laudabile! 
cum maledico quorundam sermoni summo silentio 
interesset, uno ex his quaerente cur solus linguam 
suam cohiberet, 'quia dixisse me' inquit 'aliquando 
paenituit, tacuisse numquam'.

Aristophanis quoque altioris est prudentiae 
praeceptum, qui in comoedia introduxit remissum ab 
inferis † Atheniensium Periclen uaticinantem non 
oportere in urbe nutriri leonem, sin autem sit altus, 
obsequi ei conuenire: monet enim ut praecipuae 
nobilitatis et concitati ingenii iuuenes refrenentur, 
nimio uero fauore ac profusa indulgentia pasti quo 
minus potentiam obtineant ne inpediantur, quod 
stultum et inutile sit eas obtrectare uires, quas ipse 
foueris.

Mirifice etiam Thales: nam interrogatus an 
facta hominum deos fallerent 'ne cogitata quidem ' 
inquit, ut non solum manus, sed etiam mentes puras 
habere uellemus, cum secretis cogitationibus nostris 
caeleste numen adesse credidissemus.

Ac ne quod sequitur quidem minus sapiens. 
unicae filiae pater Themistoclen consulebat utrum 
eam pauperi, sed ornato, an locupleti parum
probato conlocaret. cui is 'malo' inquit 'uirum pecunia 
quam pecuniam uiro indigentem'. quo dicto stultum 
monuit ut generum potius quam diuitias generi 
legeret.

Age, Philippi quam probabilis epistola, in 
qua Alexandrum quorumdam Macedonum
beniuolentiam largitione ad se adtrahere conatum sic
increpuit: 'quae te, fili, ratio in hanc tam uanam spem 
induxit, ut eos tibi fideles futuros existimares, quos 
pecunia ad amorem tui conpulisses?' a caritate istud 
pater, ab usu Philippus, maiore ex parte mercator 
Graeciae quam uictor.

Aristoteles autem Callisthenen auditorem 
suum ad Alexandrum dimittens monuit cum eo aut 
quam rarissime aut quam iucundissime loqueretur, 
quo scilicet apud regias aures uel silentio tutior uel 
sermone esset acceptior. at ille, dum Alexandrum 
Persica Macedonem salutatione gaudentem obiurgat 
et ad Macedonicos mores inuitum reuocare beniuole 
perseuerat, spiritu carere iussus seram neglecti
salubris consilii paenitentiam egit. 
 Idem Aristoteles de semet ipsos in neutram
partem loqui debere praedicabat, quoniam laudare se 
uani, uituperare stulti esset. eiusdem est
utilissimum praeceptum ut uoluptates abeuntes
consideremus. quas quidem sic ostendendo minuit: fessis 
enim paenitentiaeque plenis animis nostris subicit, 
quo minus cupide repetantur.

Nec parum prudenter Anaxagoras
interroganti cuidam quisnam esset beatus 'nemo' inquit 
'ex his, quos tu felices existimas, sed eum in illo 
numero reperies, qui a te ex miseris constare
creditur'. non erit ille diuitiis et honoribus abundans, 
sed aut exigui ruris aut non ambitiosae doctrinae 
fidelis ac pertinax cultor, in recessu quam in fronte 
beatior'.

Demadis quoque dictum sapiens: nolentibus 
enim Atheniensibus diuinos honores Alexandro
decernere 'uidete' inquit 'ne, dum caelum custoditis, 
terram amittatis'.

Quam porro subtiliter Anacharsis leges
araneorum telis conparabat! nam ut illas infirmiora 
animalia retinere, ualentiora transmittere, ita his 
humiles et pauperes constringi, diuites et
praepotentes non alligari.

Nihil etiam Agesilai facto sapientius,
siquidem, cum aduersus rem publicam Lacedaemoniorum 
conspirationem ortam noctu conperisset, leges
Lycurgi continuo abrogauit, quae de indemnatis
supplicium sumi uetabant: conprehensis autem et
interfectis sontibus e uestigio restituit atque utrumque 
simul prouidit, ne salutaris animaduersio uel iniusta 
esset uel iure impediretur. itaque, ut semper esse 
possent, aliquando non fuerunt.

Sed nescio an Hannonis excellentissimae
prudentiae consilium: Magone enim Cannensis pugnae 
exitum senatui Poenorum nuntiante inque tanti
successus fidem anulos aureos trium modiorum
mensuram explentes fundente, qui interfectis nostris
ciuibus detracti erant, quaesiuit an aliquis sociorum post 
tantam cladem a Romanis defecisset, atque ut
audiuit neminem ad Hannibalem transisse, suasit
protinus legati Romam, per quos de pace ageretur,
mitterentur. cuius si sententia ualuisset, neque secundo 
Punico bello uicta Karthago neque tertio deleta foret.

Ne Samnites quidem paruas poenas
consimilis erroris pependerunt, quod Herenni Ponti
salutare consilium neglexerant. qui auctoritate et
prudentia ceteros praestans ab exercitu et duce eius 
filio suo consultus quidnam fieri de legionibus
Romanis apud furcas Caudinas inclusis deberet,
inuiolatas dimittendas respondit. postero die eadem de 
re interrogatus deleri eas oportere dixit, ut aut 
maximo beneficio gratia hostium emere re tur aut 
grauissima iactura uires confringerentur. sed
inprouida temeritas uictorum, dum utramque partem 
spernit utilitatis, sub iugum missas in perniciem 
suam accendit.

Multis et magnis sapientiae exemplis
paruulum adiciam. Cretes, cum acerbissima execratione 
aduersus eos, quos uehementer oderunt, uti uolunt, 
ut mala consuetudine delectentur optant modestoque 
uoti genere efficacissimum ultionis euentum
reperiunt: inutiliter enim aliquid concupiscere et in eo 
perseueranter morari, exitio ea uicina dulcedo est.

VAFRE DICTA AVT FACTA 
 Est aliud factorum dictorumque genus, a
sapientia proximo deflexu ad uafri ti ae nomen progressum, 
quod, nisi fallacia uires adsumpsit, finem propositi 
non inuenit laudemque occulto magis tramite quam 
aperta uia petit.

Seruio Tullio regnante cuidam patri familiae 
in agro Sabino praecipuae magnitudinis et eximiae 
formae uacca nata est. quam oraculorum certissimi 
auctores in hoc a dis inmortalibus editam
responderunt, ut quisquis eam Auentinensi Dianae 
immolasset, eius patria totius terrarum orbis imperium
obtineret. laetus eo dominus bouem summa cum 
festinatione Romam actam in Auentino ante aram 
Dianae constituit, sacrificio Sabinis regimen humani 
generis daturus. de qua re antistes templi certior 
factus religionem hospiti intulit, ne prius uictimam 
caederet quam proximi am nis se a qua abluisset,
eoque alueum Tiberis petente uaccam ipse
immolauit et urbem nostram tot ciuitatium, tot gentium 
dominam pio sacrificii furto reddidit.

Quo in genere acuminis in primis Iunius
Brutus referendus est: nam cum a rege Tarquinio
auunculo suo omnem nobilitatis indolem excerpi interque 
ceteros etiam fratrem suum, quod uegetioris ingenii 
erat, interfectum animaduerteret, obtunsi se cordis 
esse simulauit eaque fallacia maximas uirtutes suas 
texit. profectus etiam Delphos cum Tarquinii filiis, 
quos is ad Apollinem Pythium muneribus et 
sacrificiis honorandum miserat, aurum deo nomine doni 
clam cauato baculo inclusum tulit, quia timebat ne 
sibi caeleste numen aperta liberalitate uenerari
tutum non esset. peractis deinde mandatis patris 
Apollinem iuuenes consuluerunt quisnam ex ipsis 
Romae regnaturus uideretur. at is penes eum
summam urbis nostrae potestatem futuram respondit, 
qui ante omnes matri osculum dedisset. tum Brutus 
perinde atque casu prolapsus de industria se abiecit 
terramque communem omnium matrem existimans 
osculatus est. quod tam uafre Telluri inpressum 
osculum urbi libertatem, Bruto primum in fastis 
locum tribuit.

Scipio quoque superior praesidium calliditatis 
amplexus est: ex Sicilia enim petens Africam, cum 
e fortissimis peditibus Romanis trecentorum equitum 
numerum conplere uellet neque tam subito eos posset 
instruere, quod temporis angustiae negabant
sagacitate consilii adsecutus est: namque ex his iuuenibus, 
quos secum tota Sicilia nobilissimos et diuitissimos 
sed inermes habebat, trecentos speciosa arma et 
electos equos quam celerrime expedire iussit uelut 
eos continuo secum ad oppugnandam Karthaginem 
auecturus. qui cum imperio ut celeriter, ita
longinqui et periculosi belli respectu sollicitis animis
paruissent, remittere eis Scipio illam expeditionem, si 
arma et equos militibus suis tradere uoluissent, edixit. 
rapuit condicionem inbellis ac timida iuuentus
instrumentoque suo cupide nostris cessit. ergo
calliditas ducis prouidit ut † si quod protinus
imperaretur, grato prius, deinde remisso militiae metu 
maximum beneficium fieret.

Quod sequitur † narrandum est. Q. Fabius 
Labeo, arbiter a senatu finium constituendorum 
inter Nolanos ac Neapolitanos datus, cum in rem 
praesentem uenisset, utrosque separatim monuit ut 
omissa cupiditate regredi † modo controuersia quam 
progredi mallent. idque cum utraque pars
auctoritate uiri mota fecisset, aliquantum in medio uacui 
agri relictum est. constitutis deinde finibus, ut ipsi 
terminauerant, quidquid reliqui soli fuit populo 
Romano adiudicauit. ceterum etsi circumuenti
Nolani ac Neapolitani queri nihil potuerunt secundum 
ipsorum demonstrationem dicta sententia, improbo 
tamen praestigiarum genere nouum ciuitati nostrae 
uectigal accessit. eundem ferunt, cum a rege
Antiocho, quem bello superauerat, ex foedere icto 
dimidiam partem nauium accipere deberet, medias 
omnes secuisse, ut eum tota classe priuaret.

Nam M. Antonio remittendum conuicium est, 
qui idcirco se aiebat nullam orationem scripsisse, 
ut, si quid superiore iudicio actum ei , quem postea 
defensurus esset, nociturum foret, non dictum a se 
adfirmare posset, quia facti uix pudentis causam 
tolerabilem habuit: pro periclitantium enim capite 
non solum eloquentia sua uti, sed etiam uerecundia 
abuti erat paratus.

Sertorius uero corporis robore atque animi 
consilio parem naturae indulgentiam expertus,
proscriptione Sullana dux Lusitanorum fieri coactus, 
cum eos oratione flectere non posset ne cum Romanis 
uniuersa acie confligere uellent, uafro consilio ad 
suam sententiam perduxit: duos enim in conspectu 
eorum constituit equos, ualidissimum alterum,
 alterum infirmissimum, ac deinde ualidi caudam ab
inbecillo sene paulatim carpi, infirmi a iuuene
eximiarum uirium uniuersam conuelli iussit. obtemperatum 
imperio est. sed dum adulescentis dextera inrito se 
labore fatigat, senio confecta manus ministerium
exsecuta est. tunc barbarae contioni quorsum ea res 
tenderet cognoscere cupienti subicit equi caudae 
consimilem esse nostrum exercitum, cuius partes 
aliquis adgrediens opprimere possit, uniuersum
conatus prosternere celerius tradiderit uictoriam quam 
occupauerit. ita gens barbara, aspera et regi
difficilis, in exitium suum ruens, quam utilitatem
auribus respuerat, oculis peruidit.

Fabius autem Maximus, cui non dimicare
uincere fuit, cum praecipuae fortitudinis Nolanum 
peditem dubia fide suspectum et strenuae operae 
Lucanum equitem amore scorti deperditum in castris 
haberet, ut utroque potius bono milite uteretur quam 
in utrumque animaduerteret, alteri suspicionem suam 
dissimulauit, in altero disciplinam paululum a recto 
tenore deflexit: namque illum plene pro tribunali 
laudando omnique genere honoris prosequendo
animum suum a Poenis ad Romanos coegit reuocare, et 
hunc clam meretricem redimere passus paratissimum 
pro nobis excursorem reddidit.

Veniam nunc ad eos, quibus salus astutia 
quaesita est. M. Volusius aedilis pl. proscriptus
adsumpto Isiaci habitu per itinera uiasque publicas 
stipem petens quisnam re uera esset occurrentis
dinoscere passus non est eoque fallaciae genere tectus 
in M. Bruti castra peruenit. quid illa necessitate 
miserius, quae magistratum populi Romani abiecto 
honoris praetexto alienigenae religionis obscuratum 
insignibus per urbem iussit incedere! o nimis aut 
hi suae uitae aut illi alienae mortis cupidi, qui 
talia uel ipsi sustinuerunt uel alios perpeti coegerunt!

Aliquanto speciosius Sentii Saturnini Vetulonis 
in eodem genere casus ultimae sortis auxilium. qui, 
cum a triumuiris inter proscriptos nomen suum
propositum audisset, continuo praeturae insignia inuasit 
praecedentibusque in modum lictorum et 
apparitorum et seruorum publicorum subornatis uehicula 
conprehendit, hospitia occupauit, obuios summouit 
ac tam audaci usurpatione imperii in maxima luce 
densissimas hostilibus oculis tenebras offudit. idem, 
ut Puteolos uenit, perinde ac publicum ministerium 
agens summa cum licentia correptis nauibus in
Siciliam, certissimum tunc proscriptorum perfugium, 
penetrauit.

His uno adiecto leuioris notae exemplo ad 
externa reuertar. amantissimus quidam filii, cum 
eum inconcessis ac periculosis facibus accensum ab 
insana cupiditate pater inhibere uellet, salubri
consilio patriam indulgentiam temperauit: petiit enim ut 
prius quam ad eam, quam diligebat, iret uulgari et 
permissa uenere uteretur. cuius precibus obsecutus 
adulescens infelicis animi impetum satietate licentis 
concubitus resolutum ad id, quod non licebat,
tardiorem pigrioremque adferens paulatim deposuit.

Cum Alexander Macedonum rex sorte 
monitus ut eum, qui sibi porta egresso primus
occurrisset, interfici iuberet, asinarium forte ante omnis 
obuiam factum ad mortem abripi imperasset, eoque 
quaerente quidnam se immerentem capitali supplicio 
innocentemque addiceret, cum ad excusandum factum 
suum oraculi praeceptum retulisset, asinarius, 'si ita 
est' inquit, 'rex, alium sors huic morti destinauit: 
nam asellus, quem ego ante me agebam, prior tibi 
occurrit'. delectatus Alexander et illius tam callido 
dicto et quod ipse ab errore reuocatus erat,
occasionem in aliquanto uiliore animali expiandae religionis 
rapuit. summa in hoc † mansuetudo, in alterius 
regis equisone calliditas.

Sordida magorum dominatione oppressa
Darius sex adiutoribus eiusdem dignitatis adsumptis 
pactum cum praeclari operis consortibus fecit ut 
equis insidentes solis ortu cursum in quendam locum 
dirigerent, isque regno potiretur, cuius equus in eo 
primus hinnisset. ceterum maximae mercedis con 
petitoribus fortunae beneficium expectantibus solus 
acumine equisonis sui Oebaris prosperum exoptatae 
rei effectum adsecutus est, qui in equae genitalem 
partem demissam manum, cum ad eum locum
uentum esset, naribus equi admouit. quo odore
inritatus ante omnes hinnitum edidit, auditoque eo sex 
reliqui summae potestatis candidati continuo equis 
delapsi, ut est mos Persarum, humi
prostratis corporibus Darium regem salutauerunt. 
quantum imperium quam paruo interceptum est
uaframento!

Bias autem, cuius sapientia diuturnior inter 
homines est quam patria Priene fuit, si quidem haec 
etiam nunc spirat, illius perinde atque extinctae
uestigia tantum modo extant, ita aiebat oportere
homines in usu amicitiae uersari, ut meminissent eam ad 
grauissimas inimicitias posse conuerti. quod quidem 
praeceptum prima specie nimis fortasse callidum
uideatur inimicumque simplicitati, qua praecipue
familiaritas gaudet, sed si † altior initamini cogitatio 
demissa fuerit, perquam utile reperietur.

Lampsacenae urbis uero salus unius
uaframenti beneficio constitit: nam cum ad excidium eius 
summo studio Alexander ferretur progressumque 
extra moenia Anaximenen praeceptorem suum
uidisset, quia manifestum erat futurum ut preces suas 
irae eius opponeret, non facturum se quod petisset 
iurauit. tunc Anaximenes 'peto' inquit 'ut
Lampsacum diruas'. haec uelocitas sagacitatis oppidum
uetusta nobilitate inclytum exitio, cui destinatum erat, 
subtraxit.

Demosthenis quoque astutia mirifice cuidam 
aniculae succursum est, quae pecuniam depositi
nomine a duobus hospitibus acceperat ea condicione, 
ut illam simul utrisque redderet. quorum alter
interiecto tempore tamquam mortuo socio squalore 
obsitus deceptae omnis nummos abstulit. superuenit 
deinde alter et depositum petere coepit. haerebat 
misera et in maxima pariter et pecuniae et
defensionis penuria iam que de laqueo et suspendio 
cogitabat: sed opportune Demosthenes ei patronus 
adfulsit. qui, ut in aduocationem uenit, 'mulier' 
inquit 'parata est depositi se fide soluere, sed nisi 
socium adduxeris, id facere non potest, quoniam, 
ut ipse uociferaris, haec dicta est lex, ne pecunia 
alteri sine altero numeraretur'.

Ac ne illud quidem parum prudenter. qui dam 
Athenis uniuerso populo inuisus causam apud eum 
capitali crimine dicturus maximum honorem subito 
petere coepit, non quod speraret se illum consequi 
posse, sed ut haberent homines ubi procursum irae, 
qui acerrimus esse solet, effunderent. neque eum haec 
tam callida consilii ratio fefellit: comitiis enim
clamore infesto et crebris totius contionis sibilis
uexatus, nota etiam denegati honoris perstrictus, eiusdem 
plebis paulo post in discrimine uitae clementissima 
suffragia expertus est. quod si adhuc ei ultionem
sitienti capitis sui periculum obiecisset, nullam partem 
defensionis odio obseratae aures reciperent.

Huic uaframento consimilis illa calliditas 
 superiori . Hannibal a Duilio consule nauali proelio 
uictus timensque classis amissae poenas dare,
offensam astutia m ire auertit: nam ex illa infelici pugna 
prius quam cladis nuntius domum perueniret
quendam ex amicis conpositum et formatum Karthaginem 
misit. qui, postquam ciuitatis eius curiam intrauit, 
'consulit uos' inquit 'Hannibal, cum dux
Romanorum magnas secum maritimas trahens copias
aduenerit, an cum eo confligere debeat'. adclamauit 
uniuersus senatus non esse dubium quin oporteret. 
tum ille 'conflixit' inquit 'et superatus est'. ita 
liberum his non reliquit id factum damnare, quod 
ipsi fieri debuisse iudicauerant.

Item Hannibal Fabium Maximum inuictam 
armorum suorum uim saluberrimis cunctationibus 
pugnae ludificantem, ut aliqua suspicione trahendi 
belli respergeret, totius Italiae agros ferro atque igni 
uastando unius eius fundum inmunem ab hoc
iniuriae genere reliquit. profecisset aliquid tanti
beneficii insidiosa adumbratio eius, nisi Romanae urbi 
et Fabii pietas et Hannibalis uafri mores fuissent 
notissimi.

Tusculanis etiam acumine consilii incolumitas 
parta est: cum enim crebris rebellationibus
meruissent ut eorum urbem funditus Romani euertere 
uellent, atque ad id exequendum Furius Camillus
maximus dux ualidissimo instructus exercitu uenisset, 
uniuersi ei togati obuiam processerunt commeatusque 
et cetera pacis munia benignissime praestiterunt. 
armatum etiam intrare moenia passi sunt nec uultu 
nec habitu mutato. qua constantia tranquillitatis non 
solum ad amicitiae nostrae ius, sed etiam ad
communionem ciuitatis usque penetrarunt, sagaci hercule 
usi simplicitate, quoniam aptius esse intellexerant 
metum officiis dissimulare quam armis protegere.

At Volscorum ducis Tulli execrabile
consilium. qui ad bellum inferendum Romanis maxima 
cupiditate accensus, cum aliquot aduersis proeliis 
contusos animos suorum et ob id paci proniores 
animaduerteret, insidiosa ratione quo uolebat
conpulit: nam cum spectandorum ludorum gratia magna 
Volscorum multitudo Romam conuenisset,
consulibus dixit uehementer se timere ne quid hostile 
subito molirentur monuitque ut essent cautiores et 
protinus ipse urbe egressus est. quam rem consules 
ad senatum detulerunt. qui, tametsi nulla suspicio 
suberat, auctoritate tamen Tulli commotus ut ante 
noctem Volsci abirent decreuit. qua contumelia
inritati facile inpelli potuerunt ad rebellandum. ita 
mendacium uersuti ducis simulatione beniuolentiae 
inuolutum duos simul populos fefellit, Romanum, 
ut insontes notaret, Volscum, ut deceptis irasceretur.

STRATEGEMATA 
 Illa uero pars calliditatis egregia et ab omni
reprehensione procul remota, cuius opera, quia
appellatione uix apte exprimi possunt, Graeca
pronuntiatione strategemata dicantur.

† Omnibus militaribus copiis Tullus Hostilius 
Fidenas adgressus, quae surgentis imperii nostri 
incunabula crebris rebellationibus torpere passae 
non sunt finitimisque tropaeis ac triumphis alitam 
uirtutem eius spes suas ulterius promouere docuerunt, 
Mettius Fufetius dux Albanorum dubiam et
suspectam semper societatis suae fidem repente in 
ipsa acie detexit: deserto enim Romani exercitus 
latere in proximo colle consedit, pro adiutore
speculator pugnae futurus, ut aut uictis insultaret aut 
uictores fessos adgrederetur. non erat dubium quin 
ea res militum nostrorum animos debilitatura esset, 
cum eodem tempore et hostes confligere et auxilia 
deficere cernerent. itaque ne id fieret Tullus
prouidit: concitato enim equo omnes pugnantium globos 
percucurrit praedicans suo iussu secessisse Mettium 
eumque, cum ipse signum dedisset, inuasurum
Fidenatium terga. quo imperatoriae artis consilio metum 
fiducia mutauit proque trepidatione alacritate suorum 
pectora repleuit.

Et ne continuo a nostris regibus recedam, 
Sextus Tarquinius Tarquini filius indigne ferens, 
quod patris uiribus expugnari Gabii nequirent,
ualentiorem armis excogitauit rationem, qua
interceptum illud oppidum Romano imperio adiceret: 
subito namque se ad Gabinos contulit tamquam 
parentis saeuitiam et uerbera, quae uoluntate sua 
perpessus erat, fugiens, ac paulatim unius
cuiusque fictis et compositis blanditiis adliciendo
beniuolentiam, ut apud omnes plurimum posset
consecutus, familiarem suum ad patrem misit
indicaturum quemadmodum cuncta in sua manu haberet et 
quaesiturum quidnam fieri uellet. iuuenili calliditati 
senilis astutia respondit, si quidem re eximie
delectatus Tarquinius, fidei autem nuntii parum
 credens nihil respondit, sed seducto eo in hortum 
maxima et altissima papauerum capita baculo
decussit. cognito adulescens silentio simul ac patris 
facto causam alterius, alterius argumentum peruidit 
nec ignorauit praecipi sibi ut excellentissimum
quemque Gabinorum aut exilio summoueret aut morte 
consumeret. ergo spoliatam bonis propugnatoribus 
ciuitatem tantum non uinctis manibus ei tradidit.

Illud quoque maioribus et consilio
prudenter et exitu feliciter prouisum: cum enim urbe 
capta Galli Capitolium obsiderent solamque potiendi 
eius spem in fame eorum repositam animaduerterent, 
perquam callido genere consilii Romani usi unico 
perseuerantiae inritamento uictores spoliauerunt: 
panes enim iacere conpluribus e locis coeperunt. 
quo spectaculo obstupefactos infinitamque frumenti 
abundantiam nostris superesse credentes ad
pactionem omittendae obsidionis conpulerunt. misertus 
est tunc profecto Iuppiter Romanae uirtutis,
praesidium ab astutia mutuantis, cum summa alimentorum 
inopia proici praesidia inopiae cerneret. igitur ut 
uafro, ita periculoso consilio salutarem exitum dedit.

Idemque Iuppiter postea praestantissimorum 
ducum nostrorum sagacibus consiliis propitius
aspirauit: nam cum alterum Italiae latus Hannibal 
laceraret, alterum inuasisset Hasdrubal, ne duorum 
fratrum iunctae copiae intolerabili onere fessas
simul res nostras urguerent, hinc Claudii Neronis 
uegetum consilium, illinc Liui Salinatoris inclyta 
prouidentia effecit: Nero enim conpresso a se in 
Lucanis Hannibale praesentiam suam, quoniam ita 
ratio belli desiderabat, mentitus hosti ad opem 
collegae ferendam per longum iter celeritate mira 
tetendit. Salinator in Vmbria apud Metaurum
flumen proximo die dimicaturus summa cum
dissimulatione Neronem castris noctu recepit: tribunos enim 
a tribunis, centuriones a centurionibus, equites ab 
equitibus, pedites a peditibus excipi iussit ac sine 
ulla tumultuatione solo uix unum exercitum
capiente alterum inseruit. quo euenit ne Hasdrubal 
cum duobus se consulibus proeliaturum prius sciret 
quam utriusque uirtute prosterneretur. ita illa toto 
terrarum orbe infamis Punica calliditas Romana 
elusa prudentia Hannibalem Neroni, Hasdrubalem 
Salinatori decipiendum tradidit.

Memorabilis etiam consilii Q. Metellus. qui, 
cum pro consule bellum in Hispania aduersus
Celtiberos gereret urbemque Con trebiam caput eius
gentis uiribus expugnare non posset, intra pectus suum 
multum ac diu consiliis agitatis uiam repperit, qua 
propositum ad exitum perduceret. itinera magno 
impetu ingrediebatur, deinde alias atque alias
regiones petebat: hos obsidebat montes, paulo post 
ad illos transgrediebatur, cum interim tam suis 
omnibus quam ipsis hostibus ignota erat causa
inopinatae eius ac subitae fluctuationis. interrogatus 
quoque a quodam amicissimo sibi quid ita sparsum 
et incertum militiae genus sequeretur, 'absiste'
inquit 'istud quaerere: nam si huius consilii mei
interiorem tunicam consciam esse sensero, continuo 
eam cremari iubebo'. quorsum igitur e a
dissimulatio erupit aut quem finem habuit? postquam uero 
et exercitum suum ignorantia et totam Celtiberiam 
errore implicauit, cum alio cursum direxisset, subito 
ad Con trebiam reflexit eamque in opinatam et
attonitam oppressit. ergo nisi mentem suam dolos
scrutari coegisset, ad ultimam ei senectutem apud
moenia Con trebiae armato sedendum foret.

Agathocles autem Syracusarum rex
audaciter callidus: cum enim urbem eius maiore ex parte 
Karthaginienses occupassent, exercitum suum in 
Africam traiecit, ut metum metu, uim ui discuteret, 
nec sine effectu: nam repentino eius aduentu
perculsi Poeni libenter incolumitatem suam salute
hostium redemerunt pactique sunt ut eodem tempore 
et Africa Siculis et Sicilia Punicis armis liberaretur. 
age si Syracusarum moenia tueri perseuerasset? 
 Sic ilia belli malis urgueretur, bona pacis fruenda 
securae Karthagini reliquisset. nunc inferendo quae 
patiebatur, dum alienas potius lacessit opes quam 
suas tuetur, quo aequiore animo regnum deseruit, 
eo tutius recepit.

Quid, Hannibal Cannensem populi Romani 
aciem nonne prius quam ad dimicandum descenderet 
conpluribus astutiae copulatam laqueis ad tam
miserabilem perduxit exitum? ante omnia enim
prouidit ut et solem et puluerem, qui ibi uento multus 
ex ci tari solet, aduersum haberet. deinde partem
copiarum suarum inter ipsum proelii tempus de
industria fugere iussit, quam cum a reliquo exercitu 
abrupta legio Romana sequeretur, trucidandam eam 
ab his, quos in insidiis collocauerat, curauit.
postremo cccc equites subornauit, qui simulata
transitione petierunt consulem, a quo iussi more
transfugarum depositis armis in ultimam pugnae partem 
secedere destrictis gladiis, quos inter tunicas et
loricas abdiderant, poplites pugnantium Romanorum 
ceciderunt. haec fuit Punica fortitudo, dolis et insidiis 
et fallacia instructa. quae nunc certissima
circumuentae uirtutis nostrae excusatio est, quoniam
decepti magis quam uicti sumus.

DE REPVLSIS 
 Campi quoque repraesentata condicio
ambitiosam ingredientis uiam ad fortius sustinendos parum 
prosperos comitiorum euentus utiliter instruxerit, 
quia propositis ante oculos clarissimorum uirorum 
repulsis ut non minore cum spe honores, ita
prudentiore cum animi iudicio petent meminerintque 
nefas non esse aliquid ab omnibus uni negari, cum 
saepe numero singuli cunctorum uoluntatibus
resistere fas esse duxerint, scientes etiam patientia 
quaeri debere quod gratia impetrari nequierit.

Q. Aelius Tubero a Q. Fabio Maximo epulum 
populo nomine P. Africani patrui sui dante rogatus 
ut triclinium sterneret lectulos Punicanos pellibus 
haedinis strauit et pro argenteis uasis Samia
exposuit. cuius rei deformitas sic homines offendit, ut, 
cum alioqui uir egregius habe re tur comitiisque
praetoriis candidatus in campum L. Paulo auo et P.
Africano auunculo nixus descendisset, repulsa inde
abiret notatus: nam ut priuatim semper continentiam 
probabant, ita publice maxima cura splendoris
habita est. quocirca urbs non unius conuiuii
numerum, sed totam se in illis pelliculis iacuisse credens 
ruborem epuli suffragiis suis uindicauit.

P. autem Scipio Nasica togatae potentiae 
clarissimum lumen, qui consul Iugurthae bellum 
indixit, qui matrem Idaeam e Phrygiis sedibus ad 
nostras aras focosque migrantem sanctissimis
manibus excepit, qui multas et pestiferas seditiones 
auctoritatis suae robore oppressit, quo principe
senatus per aliquot annos gloriatus est, cum
aedilitatem curulem adulescens peteret manumque
cuiusdam rustico opere duratam more candidatorum 
tenacius adprehendisset, ioci gratia interrogauit eum 
num manibus solitus esset ambulare. quod dictum 
a circumstantibus exceptum ad populum manauit 
causamque repulsae Scipioni attulit: omnes namque 
rusticae tribus paupertatem sibi ab eo exprobratam 
iudicantes iram suam aduersus contumeliosam eius 
urbanitatem destrinxerunt. igitur ciuitas nostra 
nobilium iuuenum ingenia ab insolentia reuocando 
magnos et utiles ciues fecit honoribusque non 
patiendo eos a scurris peti debitum auctoritatis 
pondus adiecit.

Nullus error talis in L. Aemilio Paulo
conspectus est, sed tamen aliquotiens frustra
consulatum petiit, idemque, cum iam campum repulsis suis 
fatigasset, bis consul et censor factus amplissimum 
etiam dignitatis gradum obtinuit. cuius uirtutem 
iniuriae non fregerunt, sed acuerunt, quoniam
quidem ipsa nota accensam cupiditatem summi honoris 
ardentiorem ad comitia detulit, ut populum, quia 
nobilitatis splendore et animi bonis mouere non
potuerat, pertinacia uinceret.

Q. autem Caecilium Metellum pauci et maesti 
amici consulatus repulsa adflictum tristitia ac
rubore plenum domum reduxerunt. eundem de
Pseudophilippo triumphantem uniuersus senatus laetum et 
alacrem in Capitolium prosecutus est. Achaici etiam 
belli, cui summam manum L. Mummius adiecit, 
maxima pars ab hoc uiro profligata est. eine ergo 
populus consulatum negare potuit, cui mox duas 
clarissimas prouincias aut daturus erat aut
debiturus, Achaiam et Macedoniam? et quidem hoc facto 
meliore eo ciue usus est: intellexit enim quam
industrie sibi gerendus esset consulatus, quem tanto 
labore impetrari senserat.

Quid tam excellens, quid tam opulentum 
quam L. Sulla? diuitias, imperia largitus est, leges 
uetustas abrogauit, nouas tulit. hic quoque in eo 
campo, cuius postea dominus extitit, repulsa
praeturae suggillatus est, omnia loca petiti honoris, si 
quis modo deorum formam et imaginem futurae 
eius potentiae populo Romano repraesentasset,
impetraturus.

Sed ut comitiorum maximum crimen referam, 
M. Porcius Cato, plus moribus suis praeturae
decoris adiecturus quam praetexto eius splendoris ipse 
la tu rus, consequi illam a populo aliquando non 
potuit. proxima dementiae suffragia, quae quidem 
satis graues poenas erroris sui pependerunt, quoniam 
quem honorem Catoni negauerant Vatinio dare 
coacti sunt. ergo, si uere aestimare uolumus, non 
Catoni tunc praetura, sed praeturae Cato negatus est.

DE NECESSITATE 
 Abominandae quoque necessitatis amarissimae 
leges et truculentissima imperia cum urbem nostram 
tum etiam exteras gentes multa non intellectu
tantum, sed etiam auditu grauia perpeti coegerunt.

Nam aliquot aduersis proeliis secundo Punico 
bello exhausta militari iuuentute Romana senatus 
auctore Ti. Graccho consule censuit uti publice serui 
ad usum propulsandorum hostium impetum 
emerentur, eaque de re per tribunos pl. apud populum lata 
rogatione tres creati sunt uiri, qui quattuor et 
uiginti milia seruorum conparauerunt adactosque 
iure iurando strenuam se fortemque operam daturos, 
quoad Poeni essent in Italia, laturos arma in castra 
miserunt. ex Apulia etiam et a Paediculis
septuaginta atque cc ad supplementum equitatus sunt 
empti. quanta uiolentia est casus acerbi! quae 
ciuitas ad id tempus ingenuae quoque originis capite 
censos habere milites fastidierat, eadem cellis
seruilibus extracta corpora et a pastoralibus casis collecta 
mancipia uelut praecipuum firmamentum exercitui 
suo adiecit. cedit ergo interdum generosus spiritus 
utilitati et fortunae uiribus succumbit, ubi, nisi 
tutiora consilia legeris, speciosa sequenti
concidendum est. 
 Cannensis autem clades adeo urbem nostram
uehementer confudit, ut M. Iunio Pera dictatore rem 
publicam administrante spolia hostium adfixa templis 
deorum numini consecrata instrumento militiae
futura conuellerentur, ac praetextati pueri arma
induerent, addictorum etiam et capitali crimine
damnatorum sex milia conscriberentur. quae, si per se 
aspiciantur, aliquid ruboris habeant, si autem
admotis necessitatis uiribus ponderentur, saeuitiae 
temporis conuenientia praesidia uideantur. 
 Propter eandem cladem senatus Otacilio, qui 
Siciliam, Cornelio Mammulae, qui Sardiniam pro 
praetoribus obtinebant, querentibus quod neque 
stipendium neque frumentum classibus eorum et 
exercitibus socii praeberent, adfirmantibus etiam 
ne habere quidem eos unde id praestare possent, 
rescripsit aerarium longinquis inpensis non sufficere: 
proinde quo pacto tantae inopiae succurrendum 
esset ipsi uiderent. his litteris quid aliud quam 
imperii sui gubernacula e manibus abiecit
Siciliamque et Sardiniam, benignissimas urbis nostrae
nutrices, gradus et stabilimenta bellorum, tam multo 
sudore et sanguine in potestatem redactas paucis 
uerbis, te scilicet Necessitate iubente, dimisit.

Eadem Casilinates obsidione Hannibalis
clausos alimentorumque facultate defectos lora 
necessariis uinculorum usibus subducta eque scutis detractas 
pelles feruenti resolutas aqua mandere uoluisti. quid 
illis, si acerbitatem casus intueare, miserius, si 
constantiam respicias, fidelius? qui, ne a Romanis 
desciscerent, tali uti cibi genere sustinuerunt, cum 
pinguissima arua sua fertilissimosque campos
moenibus suis subiectos intuerentur. itaque Campanae 
urbis, quae Punicam feritatem deliciis suis cupida 
fouit, in propinquo situm Casilinum, † moderarum 
uirtute clarum, perseuerantis amicitiae pignore
impios oculos uerberauit.

In illa obsidione et fide cum trecenti
Praenestini permanerent, euenit ut ex his quidam murem 
captum ducentis potius denariis uendere quam ipse 
 potius leniendae famis gratia consumere mallet. 
sed, credo, deorum prouidentia effectum et
uenditori et emptori quem uterque merebatur exitum
adtribuit: auaro enim et fame consumpto manubiis 
sordium suarum frui non licuit, aequi animi uir ad 
salutarem inpensam faciendam care quidem, uerum 
necessarie conparato cibo uixit.

C. autem Mario Cn. Carbone consulibus ciuili 
bello cum L. Sulla dissidentibus, quo tempore non 
rei publicae uictoria quaerebatur, sed praemium 
uictoriae res erat publica, senatus consulto aurea 
atque argentea templorum ornamenta, ne militibus 
stipendia deessent, conflata sunt: digna enim causa 
erat, hine an illi crudelitatem suam proscriptione 
ciuium satiarent, ut di immortales spoliarentur! 
non ergo patrum conscriptorum uoluntas, sed
taeterrimae necessitatis truculenta manus illi consulto 
stilum suum inpressit.

Diui Iuli exercitus, id est inuicti ducis
inuicta dextera, cum armis Mundam clausisset
aggerique extruendo materia deficeretur, congerie hostilium 
cadauerum quam desiderauerat altitudinem instruxit 
eamque tragulis et pilis, quia roboreae sudes
deerant, magistra nouae molitionis necessitate usus 
uallauit.

Atque ut diuinam filii mentionem caelesti 
patris recordationi subnectam, cum effusurus se in 
nostras prouincias Parthorum rex Phraates uideretur, 
uicinaeque imperio eius regiones subito indicti
tumultus denuntiatione quaterentur, tanta in Bosporano 
tractu commeatus penuria incessit, uti vi milibus 
denariis singula uasa olei frumentique modiis
totidem mancipia permutarentur. sed amarissimam
tempestatem Augusti cura tutelae tunc terrarum uacans 
dispulit.

Cretensibus nihil tale praesidii adfulsit, 
qui obsidione Metelli ad ultimam penuriam conpulsi 
sua iumentorumque suorum urina sitim torserunt 
iustius dixerim quam sustentarunt, quia, dum uinci 
timent, id passi sunt, quod eos ne uictor quidem 
pati coegisset.

Numantini autem a Scipione uallo et aggere 
circumdati, cum omnia, quae famem eorum trahere 
poterant, consumpsissent, ad ultimum humanorum 
corporum dapibus usi sunt. quapropter capta iam 
urbe conplures inuenti sunt artus et membra
trucidatorum corporum sinu suo gestantes. nulla est in 
his necessitatis excusatio: nam quibus mori licuit, 
sic uiuere necesse non fuit.

Horum trucem pertinaciam in consimili
facinore Calagurritanorum execrabilis impietas
supergressa est. qui, quo perseuerantius interempti
Sertorii cineribus obsidionem Cn. Pompei frustrantes 
fidem praestarent, quia nullum iam aliud in urbe 
eorum supererat animal, uxores suas natosque ad 
usum nefariae dapis uerterunt: quoque diutius
armata iuuentus uiscera sua uisceribns suis aleret,
infelices cadauerum reliquias sallire non dubitauit. 
en quam aliquis in acie hortaretur ut pro salute 
coniugum et liberorum fortiter dimicaret! ex hoc 
nimirum hoste tanto duci poena magis quam
uictoria petenda fuit, quia plus uindicatus libertatis 
quam uictus gloriae adferre potuit, cum omne
serpentum ac ferarum genus conparatione sui titulo 
feritatis superarit: nam quae illis dulcia uitae
pignora proprio spiritu cariora sunt, ea Calagurritanis 
prandia atque cenae extiterunt.

DE TESTAMENTIS QVAE SCISSA SVNT 
 Vacemus nunc negotio, quod actorum hominis 
et praecipuae curae et ultimi est temporis,
consideremusque quae testamenta aut rescissa sunt
legitime facta aut, cum merito rescindi possent, rata 
manserunt, quaeue ad alios quam qui expectabant 
honorem hereditatis transtulerunt: atque ita, ut ea 
ordine quo proposui exequar.

Militantis cuiusdam pater, cum de morte filii 
falsum e castris nuntium accepisset, qui erat falsus, 
aliis heredibus scriptis decessit. peractis deinde
stipendiis adulescens domum petiit: errore patris,
inpudentia alienorum domum sibi clausam repperit: 
quid enim illis inuerecundius? florem iuuentae pro 
re publica absumpserat, maximos labores ac plurima 
pericula tolerauerat, aduerso corpore exceptas
ostendebat cicatrices, et postulabant ut auitos eius lares 
otiosa ipsi urbi onera possiderent. itaque depositis 
armis coactus est in foro togatam ingredi militiam: 
acerbe: cum inprobissimis enim heredibus de 
paternis bonis apud centumuiros contendit:
omnibusque non solum consiliis sed etiam sententiis
superior discessit.

Item M. Annei Carseolani splendidissimi equitis 
Romani filius, a Sufenate auunculo suo adoptatus 
testamentum naturalis patris, quo praeteritus erat, 
apud centumuiros rescidit, cum in eo Tullianus 
Pompei Magni familiaris ipso quidem Pompeio
signatore heres scriptus esset. itaque illi in iudicio plus 
cum excellentissimi uiri gratia quam cum parentis 
cineribus negotii fuit. ceterum quamuis utraque 
haec aduersus nitebantur, tamen paterna bona
optinuit: nam L. quidem Sextilius et P. Popilius, quos 
M. Anneius sanguine sibi coniunctos eadem ex parte 
qua Tullianum heredes fecerat, sacramento cum 
adulescentulo contendere ausi non sunt, tametsi 
praecipuis eo tempore Magni uiribus ad defendendas 
tabulas testamenti inuitari poterant, et aliquantum 
adiuuabat heredes quod M. Anneius in Sufenatis 
familiam ac sacra transierat. sed artissimum inter 
homines procreationis uinculum patris simul
uoluntatem et principis auctoritatem superauit.

C. autem Tettium a patre infantem
exheredatum, Petronia matre, quam Tettius, quoad uixit, in 
matrimonio habuerat, natum, diuus Augustus in 
bona paterna ire decreto suo iussit, patris patriae 
animo usus, quoniam Tettius in proprio lare
procreato filio summa cum iniquitate paternum nomen 
abrogauerat.

Septicia quoque mater Trachalorum
Ariminensium irata filiis in contumeliam eorum, cum iam 
parere non posset, Publicio seni admodum nupsit, 
testamento etiam utroque praeterito. a quibus aditus 
diuus Augustus et nuptias mulieris et suprema
iudicia improbauit: nam hereditatem maternam filios 
habere iussit, dotem, quia non creandorum
liberorum causa coniugium intercesserat, uirum retinere 
uetuit. si ipsa Aequitas hac de re cognosceret, 
potuitne iustius aut grauius pronuntiare? spernis 
quos genuisti, nubis effeta, testamenti ordinem 
uiolento animo confundis neque erubescis ei totum 
patrimonium addicere, cuius pollincto iam corpori 
marcidam senectutem tuam substrauisti. ergo dum 
sic te geris, ad inferos usque caelesti fulmine
daflata es.

Egregia C. quoque Calpurni Pisonis praetoris 
urbis constitutio: cum enim ad eum Terentius ex 
octo filiis, quos in adulescentiam perduxerat, ab 
uno in adoptionem dato exheredatum se querellam 
detulisset, bonorum adulescentis possessionem ei 
dedit heredesque lege agere passus non est. mouit 
profecto Pisonem patria maiestas, donum uitae, 
beneficium educationis, sed aliquid etiam flexit 
circumstantium liberorum numerus, qui a cum patre 
septem fratres impie exheredatos uidebat.

Quid, Mamerci Aemili Lepidi consulis quam 
graue decretum! Genucius quidam Matris magnae 
Gallus a Cn. Oreste praetore urbis impetrauerat 
ut restitui se in bona Naeui Ani iuberet, quorum 
possessionem secundum tabulas testamenti ab ipso 
acceperat. appellatus Mamercus a Surdino, cuius 
libertus Genucium heredem fecerat, praetoriam
iurisdictionem abrogauit, quod diceret Genucium
amputatis sui ipsius sponte genitalibus corporis partibus 
neque uirorum neque mulierum numero haberi
debere. conueniens Mamerco, conueniens principi 
senatus decretum, quo prouisum est ne obscena 
Genucii praesentia inquinataque uoce tribunalia 
magistratuum sub specie petiti iuris polluerentur.

Multo Q. Metellus praetorem urbanum
seueriorem egit quam Orestes gesserat. qui Vecillo lenoni, 
bonorum Vibieni possessionem secundum tabulas 
testamenti petenti , non dedit, quia uir nobilissimus 
et grauissimus fori ac lupanaris separandam
condicionem existimauit, nec aut factum illius conprobare 
uoluit, qui fortunas suas in stabulum contaminatum 
proiecerat, aut huic tamquam integro ciui iura
reddere, qui se ab omni honesto uitae genere abruperat.

QVAE RATA MANSERVNT CVM
CAVSAS HABERENT CVR RESCINDI
POSSENT 
 His rescissorum testamentorum exemplis
contenti attingamus ea, quae rata manserunt, cum 
causas haberent, propter quas rescindi possent.

Quam certae, quam etiam notae insaniae
Tuditanus! utpote qui populo nummos sparserit
togamque uelut tragicam uestem in foro trahens maximo 
cum hominum risu conspectus fuerit ac multa his 
consentanea fecerit. testamento † filium instituit 
heredem, quod Ti. Longus sanguine ei proximus 
hastae iudicio subuertere frustra conatus est: magis 
enim centumuiri quid scriptum esset in tabulis quam 
quis eas scripsisset considerandum existimauerunt.

Vita Tuditani demens, Aebutiae autem, quae 
L. Meneni Agrippae uxor fuerat, tabulae testamenti 
plenae furoris: nam cum haberet duas simillimae 
probitatis filias † Pletoniam et Afroniam, animi sui 
potius inclinatione prouecta quam ullis alterius
iniuriis aut officiis conmota, Pletoniam tantum modo 
heredem instituit: filiis etiam Afroniae ex admodum 
amplo patrimonio xx nummum legauit. Afronia 
tamen cum sorore sacramento contendere noluit 
testamentumque matris patientia honorare quam 
iudicio conuellere satius esse duxit, eo se ipsa
indigniorem iniuria ostendens quo eam aequiore animo 
sustinebat.

Minus mirandum errorem muliebrem Q.
Metellus fecit: is namque plurimis et celeberrimis 
eiusdem nominis uiris in urbe nostra uigentibus, 
Claudiorum etiam familia, quam artissimo sanguinis 
uinculo contingebat, florente, Carrinatem solum
heredem reliquit, nec hac re testamentum eius
quisquam adtemptauit.

Item Pompeius Reginus uir transalpinae
regionis, cum testamento fratris praeteritus esset et 
ad coarguendam iniquitatem eius binas tabulas
testamentorum suorum in comitio incisas habita utriusque 
ordinis maxima frequentia recitasset, in quibus
magna ex parte heres frater erat scriptus,
praelegabaturque ei centies et quinquagies sestertium, multum 
ac diu inter adsentientes indignationi suae amicos 
questus, quod ad hastae iudicium adtinuit, cineres 
fratris quietos esse passus est. et erant ab eo
instituti heredes neque sanguine Regino pares neque 
proximi, sed alieni et humiles, ut non solum
flagitiosum silentium, sed etiam praelatio contumeliosa 
uideri posset.

QVAE ADVERSVS OPINIONES HOMINVM HEREDES HABVERVNT 
 Aeque felicis inpunitatis, sed nescio an
taetrioris haec delicti testamenta. 

 Q. Caecilius, L. Luculli promptissimo studio 
maximaque liberalitate et honestum dignitatis
gradum et amplissimum patrimonium consecutus, cum 
prae se semper tulisset unum illum sibi esse
heredem, moriens etiam anulos ei suos tradidisset,
Pomponium Atticum testamento adoptauit omniumque 
bonorum heredem reliquit. sed fallacis et insidiosi 
cadauer populus Romanus ceruicibus reste
circumdatum per uias traxit. itaque nefarius homo filium 
quidem et heredem habuit quem uoluit, funus autem 
et exequias quales meruit.

Neque aliis dignus fuit T. Marius Vrbinas, 
qui ab infimo militiae loco beneficiis diui Augusti 
imperatoris ad summos castrensis honores perductus 
eorumque uberrimis quaestibus locuples factus, non 
solum ceteris uitae temporibus ei se fortunas suas 
relinquere, a quo acceperat, praedicauit, sed etiam 
pridie quam expiraret idem istud ipsi Augusto dixit, 
cum interim ne nomen quidem eius tabulis
testamenti adiecit.

L. autem Valerius, cui cognomen Heptachordo 
fuit, togatum hostem Cornelium Balbum expertus, 
utpote ope ra eius et consilio conpluribus priuatis 
litibus uexatus ad ultimumque subiecto accusatore 
capitali crimine accusatus, praeteritis aduocatis et 
patronis suis solum heredem reliquit. nimirum
consternatio quae dam animum eius transuersum egit: 
amauit enim sordes suas et dilexit pericula et
damnationem uotis expetiuit, auctorem harum rerum 
beniuolentia, propulsatores odio insecutus.

T. Barrus Lentulo Spintheri, cuius
amantissimum animum liberalissimamque amicitiam senserat, 
decedens anulos suos perinde atque unico heredi 
tradidit, quem nulla ex parte heredem relinquebat. 
quantum illo momento temporis conscientia, si modo 
uires, quas habere creditur, possidet, a taeterrimo 
homine supplicium exegit! inter ipsam enim fallacis 
et ingratae culpae cogitationem spiritum posuit, 
quasi tortore aliquo mentem eius intus cruciante, 
quod animaduertebat e uita ad mortem transitum 
suum et superis dis inuisum esse et inferis
detestabilem futurum.

M. uero Popilius senatori ordinis Oppium 
Gallum ab ineunte aetate familiarissimum sibi
moriens pro uetusto iure amicitiae et uultu benigno 
respexit et uerbis magnum prae se amorem
ferentibus prosecutus est, unum etiam de multis, qui
adsidebant, ultimo conplexu et osculo dignum
iudicauit in superque anulos quoque suos ei tradidit,
uidelicet ne quid ex ea hereditate, quam non erat 
aditurus, amitteret. quos Oppius, uir diligens, sed 
morientis amici plenum contumeliae ludibrium, in 
locellum repositos et a praesentibus adsignatos
diligentissime heredibus illius exheres ipse reddidit. 
quid hoc ioco inhonestius aut quid intempestiuius? 
senator populi Romani curia egressus, homo uitae 
fructibus continuo cariturus sanctissima iura
familiaritatis morte pressis oculis et spiritu supremos 
anhelitus reddente scurrili lusu suggillanda sibi 
desumpsit.

INFAMES REI QVIBVS DE CAVSIS
ABSOLVTI AVT DAMNATI SINT 
 Nunc, quo aequiore animo ancipites iudiciorum 
motus tolerentur, recordemur inuidia laborantes
quibus de causis aut absoluti sint aut damnati.

M. Horatius interfectae sororis crimine 
a Tullo rege damnatus ad populum prouocato
iudicio absolutus est. quorum alterum atrocitas necis 
mouit, alterum causa flexit, quia inmaturum
uirginis amorem seuere magis quam impie punitum 
existimabat. itaque forti punitione liberata fratris 
dextera tantum consanguineo quantum hostili cruore 
gloriae haurire potuit.

Acrem se tunc pudicitiae custodem populus 
Romanus, postea plus iusto placidum iudicem
praestitit. cum a Libone tribuno pl. Ser. Galba pro 
rostris uehementer increparetur, quod Lusitanorum 
magnam manum interposita fide praetor in Hispania 
interemisset, actionique tribuniciae M. Cato ultimae 
senectutis oratione sua, quam in Origines retulit, 
suscriberet, reus pro se iam nihil recusans paruulos 
liberos suos et Galli sanguine sibi coniunctum filium 
flens conmendare coepit eoque facto mitigata
contione qui omnium consensu periturus erat paene 
nullum triste suffragium habuit. misericordia ergo 
illam quaestionem, non aequitas rexit, quoniam quae 
innocentiae tribui nequierat absolutio, respectui
puerorum data est.

Consentaneum quod sequitur. A. Gabinius 
in maximo infamiae suae ardore suffragiis populi 
 C. Memmio accusatore subiectus abruptae esse spei 
uidebatur, quoniam et accusatio partes suas plene 
exhibebat et defensionis praesidia inualida fide
nitebantur et qui iudicabant ira perciti poenam hominis 
cupide expetebant. igitur uiator et carcer ante
oculos obuersabantur, cum interim omnia ista propitiae 
fortunae interuentu dispulsa sunt: filius namque 
Gabinii Sisenna consternationis inpulsu ad pedes se 
Memmii supplex prostrauit, inde aliquod fomentum 
procellae petens, unde totus impetus tempestatis 
eruperat. quem truci uultu a se uictor insolens
repulsum excusso e manu anulo humi iacere
aliquamdiu passus est. quod spectaculum fecit ut Laelius 
tribunus pl. adprobantibus cunctis Gabinium dimitti 
iuberet ac documentum daretur neque secundarum 
rerum prouentu insolenter abuti neque aduersis
 prae propere debilitari oportere: idque proximo exemplo 
aeque patet.

App. Claudius, nescio religionis maior an 
patriae iniuria, si quidem illius uetustissimum
morem neglexit, huius pulcherrimam classem amisit, 
infesto populo obiectus, cum effugere debitam
poenam nullo modo posse crederetur, subito coorti 
imbris beneficio tutus fuit a damnatione: discussa 
enim quaestione aliam uelut dis interpellantibus de 
integro instaurari non placuit. ita cui maritima 
tempestas causae dictionem contraxerat, caelestis 
salutem attulit.

Eodem auxilii genere Tucciae uirginis
Vestalis incesti criminis reae castitas infamiae nube
obscurata emersit. quae conscientia certa sinceritatis 
suae spem salutis ancipiti argumento ausa petere 
est: arrepto enim cribro 'Vesta' inquit, 'si sacris 
tuis castas semper admoui manus, effice ut hoc 
hauriam e Tiberi aquam et in aedem tuam
perferam'. audaciter et temere iactis uotis sacerdotis 
rerum ipsa natura cessit.

Item L. Piso a L. Claudio Pulchro accusatus, 
quod graues et intolerabiles iniurias sociis intulisset, 
haud dubiae ruinae metum fortuito auxilio uitauit: 
namque per id ipsum tempus, quo tristes de eo
sententiae ferebantur, repentina uis nimbi incidit,
cumque prostratus humi pedes iudicum oscularetur, os 
suum caeno repleuit. quod conspectum totam
quaestionem a seueritate ad clementiam et
mansuetudinem transtulit, quia satis iam graues eum poenas 
sociis dedisse arbitrati sunt huc deductum
necessitatis, ut abicere se tam suppliciter et attollere tam 
deformiter cogeretur.

Subnectam duos accusatorum suorum culpa 
absolutos. Q. Flauius a C. Valerio aedile apud 
populum reus actus, cum xiiii tribuum suffragiis 
damnatus esset, proclamauit se innocentem opprimi. 
cui Valerius aeque clara uoce respondit nihil sua 
interesse nocensne an innoxius periret, dummodo 
periret. qua uiolentia dicti reliquas tribus aduersario 
donauit. abiecerat inimicum, eundem, dum pro 
certo pessum datum credit, erexit uictoriamque in 
ipsa uictoria perdidit.

C. etiam Cosconium Seruilia lege reum, propter 
plurima et euidentissima facinora sine ulla
dubitatione nocentem, Valeri Valentini accusatoris eius 
recitatum in iudicio carmen, quo puerum
praetextatum et ingenuam uirginem a se corruptam poetico 
ioco significauerat, erexit, si quidem iudices inicum 
rati sunt eum uictorem dimittere, qui palmam non 
ex alio ferre, sed de se dare merebatur. magis 
uero Valerius in Cosconii absolutione damnatus 
quam Cosconius in sua causa liberatus est.

Attingam eos quoque, quorum salus propriis 
obruta criminibus proximorum claritati donata est. 
A. Atilium Calatinum Soranorum oppidi proditione 
reum admodum infamem imminentis damnationis 
periculo pauca uerba Q. Maximi soceri subtraxerunt, 
quibus adfirmauit, si in eo crimine sontem illum ipse 
conperisset, dirempturum se fuisse adfinitatem:
continuo enim populus paene iam exploratam
sententiam suam unius iudicio concessit, indignum ratus eius 
testimonio non credere, cui difficillimis rei publicae 
temporibus bene se exercitus credidisse meminerat.

M. quoque Aemilius Scaurus repetundarum 
reus adeo perditam et conploratam defensionem in 
iudicium attulit, ut, cum accusator diceret lege sibi 
centum atque xx hominibus denuntiare testimonium 
licere seque non recusare quominus absolueretur, 
si totidem nominasset, quibus in prouincia nihil
abstulisset, tam bona condicione uti non potuerit. 
tamen propter uetustissimam nobilitatem et recentem 
memoriam patris absolutus est.

Sed quem ad modum splendor
amplissimorum uirorum in protegendis reis plurimum ualuit, 
ita in opprimendis non sane multum potuit: quin 
etiam euidenter noxiis, dum eos acrius inpugnat, 
profuit. P. Scipio Aemilianus Cottam apud populum 
accusauit. cuius causa, quamquam grauissimis
criminibus erat confossa, septies ampliata et ad
ultimum octauo iudicio absoluta est, quia homines 
uerebantur ne praecipuae accusatoris amplitudini 
damnatio eius donata existimaretur. quos haec
secum locutos crediderim: 'nolumus caput alterius
petentem in iudicium triumphos et tropaea spoliaque 
et deuictarum nauium rostra deferre: terribilis sit 
his aduersus hostem, ciuis uero salutem tanto
fragore gloriae subnixus ne insequatur'.

Tam uehementes iudices aduersus
excellentissimum accusatorem quam mites in longe inferioris 
fortunae reo. Calidius Bononiensis in cubiculo
mariti noctu deprehensus, cum ob id causam adulterii 
diceret, inter maximos et grauissimos infamiae fluctus 
emersit, tamquam fragmentum naufragii leue
admodum genus defensionis amplexus: adfirmauit enim 
se ob amorem pueri serui eo esse perductum.
suspectus erat locus, suspectum tempus, suspecta
matris familiae persona, suspecta etiam adulescentia 
ipsius, sed crimen libidinis confessio intemperantiae 
liberauit.

Remissioris hoc, illud aliquanto grauioris 
materiae exemplum. cum parricidii causam fratres 
Caelii dicerent splendido Tarracinae loco nati,
quorum pater T. Caelius in cubiculo quiescens, filiis 
altero cubantibus lecto erat interemptus, neque aut 
seruus quisquam aut liber inueniretur, ad quem
suspicio caedis pertineret, hoc uno nomine absoluti 
sunt, quia iudicibus planum factum est illos aperto 
ostio inuentos esse dormientes. somnus innoxiae 
securitatis certissimus index miseris opem tulit:
iudicatum est enim rerum naturam non recipere ut 
occiso patre supra uulnera et cruorem eius quietem 
capere potuerint.

Percurremus nunc eos, quibus in
causae dictione magis quae extra quaestionem erant 
nocuerunt quam sua innocentia opem tulit. L.
Scipio post speciosissimum triumphum de rege Antiocho 
ductum, perinde ac pecuniam ab eo accepisset,
damnatus est. non, puto, quod pretio corruptus fuerat, 
ut illum totius Asiae dominum et iam Europae 
uictrices manus inicientem ultra Taurum montem 
summoueret. sed et alioqui uir sincerissimae uitae 
et ab hac suspicione procul remotus, inuidiae, quae 
tunc in duorum fratrum inclytis cognominibus
habitabat, resistere non potuit.

Ac Scipioni quidem maximus fortunae fulgor, 
C. autem Deciano spectatae integritatis uiro uox 
sua exitium attulit: nam cum P. Furium
inquinatissimae uitae pro rostris accusaret, quia quadam in 
parte actionis de morte L. Saturnini queri ausus 
fuerat, nec reum damnauit et insuper ei poenas
addictas pependit.

Sex. quoque Titium similis casus prostrauit. 
erat innocens, erat agraria lege lata gratiosus apud 
populum: tamen, quod Saturnini imaginem domi 
habuerat, suffragiis eum tota contio oppressit.

Adiciatur his Claudia, quam insontem
crimine, quo accusabatur, uotum impium subuertit, 
quia, cum a ludis domum rediens turba elideretur, 
optauerat ut frater suus, maritimarum uirium
nostrarum praecipua iactura, reuiuesceret saepiusque
consul factus infelici ductu nimis magnam urbis
frequentiam minueret.

Possumus et ad illos breui deuerticulo
transgredi, quos leues ob causas damnationis incursus 
abripuit. M. Muluius, Cn. Lollius, L. Sextilius 
triumuiri, quod ad incendium in sacra uia ortum 
extinguendum tardius uenerant, a tribunis pl. die 
dicta apud populum damnati sunt.

Item P. Villius triumuir nocturnus a P.
Aquilio tribuno pl. accusatus populi iudicio concidit, quia 
uigilias neglegentius circumierat.

Admodum seuerae notae et illud populi
iudicium, cum M. Aemilium Porcinam a L. Cassio
accusatum crimine nimis sublime extructae uillae in 
Alsiensi agro graui multa affecit.

Non subprimenda illius quoque damnatio, qui 
pueruli sui nimio amore correptus, rogatus ab eo 
ruri ut omasum in cenam fieri iuberet, cum bubulae 
carnis in propinquo emendae nulla facultas esset, 
domito boue occiso desiderium eius expleuit eoque 
nomine publica quaestione adflictus est, innocens, 
nisi tam prisco saeculo natus esset.

Atque ut eos quoque referamus, qui 
in discrimen capitis adducti neque damnati neque 
absoluti sunt, apud M. Popilium Laenatem
praetorem quaedam, quod matrem fuste percussam
interemerat, causam dixit. de qua neutram in partem 
latae sententiae sunt, quia abunde constabat eandem 
ueneno necatorum liberorum dolore commotam, quos 
auia filiae infensa sustulerat, parricidium ultam esse 
parricidio. quorum alterum ultione, alterum
absolutione non dignum iudicatum est.

Eadem haesitatione Publi quoque Dolabellae 
proconsulari imperio Asiam obtinentis animus
fluctuatus est. mater familiae Zmyrnaea uirum et 
filium interemit, cum ab his optimae indolis
iuuenem, quem ex priore uiro enixa fuerat, occisum 
conperisset. quam rem Dollabella ad se delatam 
Athenas ad Arei pagi cognitionem relegauit, quia 
ipse neque liberare duabus caedibus contaminatam 
neque punire tam iusto dolore inpulsam sustinebat. 
consideranter et mansuete populi Romani
magistratus, sed Areopagitae quoque non minus sapienter, 
qui inspecta causa et accusatorem et ream post 
centum annos ad se reuerti iusserunt, eodem affectu 
moti, quo Dolabella. sed ille transferendo
quaestionem, hi differendo damnandi atque absoluendi
inexplicabilem cunctationem uitabant.

DE PRIVATIS IVDICIIS INSIGNIBVS 
 Publicis iudiciis adiciam priuata, quorum magis 
aequitas quaestionum delectare quam immoderata 
turba offendere lectorem poterit.

Claudius Centumalus ab auguribus iussus
altitudinem domus suae, quam in Caelio monte
habebat, summittere, quia his ex arce augurium
capientibus officiebat, uendidit eam Calpurnio Lanario 
nec indicauit quod imperatum a collegio augurum 
erat. a quibus Calpurnius demoliri domum coactus 
M. Porcium Catonem inclyti Catonis patrem
arbitrum † cum Claudio adduxit formulam, quidquid 
sibi dare facere oporteret ex fide bona. Cato, ut 
est edoctus de industria Claudium praedictum
sacerdotum suppressisse, continuo illum Calpurnio
damnauit, summa quidem cum aequitate, quia bonae 
fidei uenditorem nec conmodorum spem augere nec 
incommodorum cognitionem obscurare oportet.

Notum suis temporibus iudicium
commemoraui, sed ne quod relatu ru s quidem sum obliteratum 
silentio. C. Visellius Varro graui morbo correptus 
trecenta milia nummum ab Otacilia Laterensis, cum 
qua commercium libidinis habuerat, expensa ferri 
sibi passus est eo consilio, ut, si decessisset, ab 
heredibus eam summam peteret, quam legati genus 
esse uoluit, libidinosam liberalitatem debiti nomine 
colorando. euasit deinde ex illa tempestate
aduersus uota Otaciliae. quae offensa, quod spem 
praedae suae morte non maturasset, ex amica
obsequenti subito destrictam feneratricem agere coepit, 
nummos petendo, quos ut fronte inuerecunda, ita 
inani stipulatione captauerat. de qua re C. Aquilius 
uir magnae auctoritatis et scientia iuris ciuilis
excellens iudex adductus adhibitis in consilium
principibus ciuitatis prudentia et religione sua mulierem 
reppulit. quod si eadem formula Varro et damnari 
et ab aduersaria absolui potuisset, eius quoque non 
dubito quin turpem et inconcessum errorem libenter 
castigaturus fuerit: nunc priuatae actionis
calumniam ipse conpescuit, adulterii crimen publicae 
quaestioni uindicandum reliquit.

Multo animosius et ut militari spiritu dignum 
erat se in consimili genere iudicii C. Marius gessit: 
nam cum C. Titinius Minturnensis Fanniam uxorem, 
quam inpudicam de industria duxerat, eo crimine 
repudiatam dote spoliare conaretur, sumptus inter 
eos iudex in conspectu habita quaestione seductum 
Titinium monuit ut incepto desisteret ac mulieri 
dotem redderet. quod cum saepius frustra fecisset, 
coactus ab eo sententiam pronuntiare mulierem
inpudicitiae sestertio nummo, Titinium summa totius 
dotis damnauit, praefatus idcirco se hunc iudicandi 
modum secutum, cum liqueret sibi Titinium
patrimonio Fanniae insidias struentem inpudicae
coniugium expetisse. Fannia autem haec est, quae 
postea Marium hostem a senatu iudicatum caenoque 
paludis, qua extractus erat, oblitum et iam in
domum suam custodiendum Minturnis deductum ope 
quantacumque potuit adiuuit, memor, quod inpudica 
iudicata esset, suis moribus, quod dotem seruasset, 
illius religioni acceptum ferri debere.

Multus sermo eo etiam iudicio manauit, in 
quo quidam furti damnatus est, qui equo, cuius 
usus illi Ariciam conmodatus fuerat, ulteriore eius 
municipii cliuo uectus esset. quid aliud hoc loci 
quam uerecundiam illius saeculi laudemus, in quo 
tam minuti a pudore excessus puniebantur?

QVAE MVLIERES APVD MAGISTRATVS
PRO SE AVT PRO ALIIS CAVSAS
EGERVNT 
 Ne de his quidem feminis tacendum est, quas 
condicio naturae et uerecundia stolae ut in foro et 
iudiciis tacerent cohibere non ualuit.

Maesia Sentinas rea causam suam L. Titio 
praetore iudicium cogente maximo populi concursu 
egit modosque omnes ac numeros defensionis non 
solum diligenter, sed etiam fortiter executa, et 
prima actione et paene cunctis sententiis liberata 
est. quam, quia sub specie feminae uirilem animum 
gerebat, Androgynen appellabant.

C. Afrania uero Licinii Bucconis senatoris 
uxor prompta ad lites contrahendas pro se semper 
apud praetorem uerba fecit, non quod aduocatis
deficiebatur, sed quod inpudentia abundabat. itaque 
inusitatis foro latratibus adsidue tribunalia
exercendo muliebris calumniae notissimum exemplum 
euasit, adeo ut pro crimine inprobis feminarum 
moribus C. Afraniae nomen obiciatur. prorogauit 
autem spiritum suum ad C. Caesarem iterum P. 
Seruilium consules: tale enim monstrum magis quo 
tempore extinctum quam quo sit ortum memoriae 
tradendum est.

Hortensia uero Q. Hortensi filia, cum ordo 
matronarum graui tributo a triumuiris esset
oneratus nec quisquam uirorum patrocinium eis
accommodare auderet, causam feminarum apud triumuiros 
et constanter et feliciter egit: repraesentata enim 
patris facundia impetrauit ut maior pars imperatae 
pecuniae his remitteretur. reuixit tum muliebri 
stirpe Q. Hortensius uerbisque filiae aspirauit, cuius 
si uirilis sexus posteri uim sequi uoluissent,
Hortensianae eloquentiae tanta hereditas una feminae 
actione abscissa non esset.

DE QVAESTIONIBVS 
 Atque ut omnes iudiciorum numeros exequamur, 
quaestiones, quibus aut creditum non est aut
temere habita fides est, referamus.

M. Agrii argentarii seruus Alexander A. Fanni 
seruum occidisse insimulatus est eoque nomine
tortus a domino admisisse id facinus constantissime 
adseuerauit. itaque Fannio deditus supplicio
adfectus est. paruulo deinde tempore interiecto ille, 
cuius de nece creditum erat, domum rediit.

Contra P. Atinii seruus Alexander, cum in 
 hanc suspicionem C. Flauii equitis Romani occisi 
uenisset, sexies tortus pernegauit ei se culpae 
adfinem fuisse, sed perinde atque confessus ess et, a 
iudicibus damnatus et a L. Calpurnio triumuiro in 
crucem actus est.

Item Fuluio Flacco causam dicente Philippus 
seruus eius, in quo tota quaestio nitebatur, octies 
tortus nullum omnino uerbum, quo dominus
perstringeretur, emisit, et tamen reus damnatus est, 
cum certius argumentum innocentiae unus octies 
tortus exhiberet quam octo semel torti praebuissent.

DE TESTIBVS 
 Sequitur ut ad testis pertinentia exempla 
conmemorem. Cn. et Q. Seruiliis Caepionibus isdem 
parentibus natis et per omnes honorum gradus ad 
summam amplitudinem prouectis, item fratribus 
Metellis Quinto et Lucio consularibus et censoriis, 
altero etiam triumphali, in Q. Pompeium A. f.
repetundarum reum acerrime dicentibus testimonium 
non abrogata fides absoluto Pompeio, sed ne
potentia inimicum oppressisse uiderentur occursum est.

M. etiam Aemilius Scaurus princeps senatus 
C. Memmium repetundarum reum destricto
testimonio insecutus est, item C. Flauium eadem lege
accusatum testis proscidit: iam C. Norbanum maiestatis 
crimine publicae quaestioni subiectum ex professo 
opprimere conatus est. nec tamen aut auctoritate, 
qua plurimum pollebat, aut religione, de qua nemo 
dubitabat, quemquam eorum adfligere potuit.

L. quoque Crassus, tantus apud iudices,
quantus apud patres conscriptos Aemilius Scaurus— 
namque eorum suffragia robustissimis et felicissimis 
eloquentiae stipendiis regebat eratque sic fori, ut 
ille curiae princeps—, cum uehementissimum
testimonii fulmen in M. Marcellum reum iniecisset,
impetu grauis, exitu uanus apparuit.

Age, Q. Metellus Pius, L. et M. Luculli, Q. 
Hortensius, M'. Lepidus C. Cornelii maiestatis rei 
quam non onerarunt tantum modo testes salutem, 
sed etiam negantes illo incolumi stare rem publicam 
posse, depoposcerunt! quae decora ciuitatis, pudet 
referre, umbone iudiciali repulsa sunt.

Quid, M. Cicero forensi militia summos
honores amplissimumque dignitatis locum adeptus, nonne 
in ipsis eloquentiae suae castris testis abiectus est, 
dum P. Claudium Romae apud se fuisse iurat, illo 
sacrilegum flagitium uno argumento absentiae tuente? 
si quidem iudices Claudium incesti crimine quam 
Ciceronem infamia periurii liberare maluerunt.

Tot eleuatis testibus unum, cuius noua ratione 
iudicium ingressa auctoritas confirmata est, referam. 
P. Seruilius consularis, censorius, triumphalis, qui 
maiorum suorum titulis Isaurici cognomen adiecit, 
cum forum praeteriens testes in reum dari uidisset, 
loco testis constitit ac summam inter patronorum 
pariter et accusatorum admirationem sic orsus est: 
'hunc ego, iudices, qui causam dicit, cuias sit aut 
quam uitam egerit quamque merito uel iniuria
accusetur ignoro: illud tantum scio, cum occurrisset 
mihi Laurentina uia iter facienti admodum angusto 
loco, equo descendere noluisse. quod an aliquid ad 
religionem uestram pertineat ipsi aestimabitis: ego 
id supprimendum non putaui'. iudices reum uix 
auditis ceteris testibus damnarunt: ualuit enim apud 
eos cum amplitudo uiri, tum grauis neglectae
dignitatis eius indignatio, eumque, qui uenerari principes 
nesciret, in quodlibet facinus procursurum
crediderunt.

QVI QVAE IN ALIIS VINDICARANT
IPSI COMMISERVNT 
 Ne illos quidem latere patiamur, qui quae in 
aliis uindicarant ipsi commiserunt.

C. Licinius cognomine Hoplomachus a
praetore postulauit ut patri suo bonis tamquam ea
dissipanti interdiceretur, et quidem quod petierat
impetrauit, sed ipse paruo post tempore mortuo sene 
amplam ab eo relictam pecuniam festinanter
consumpsit. a uicissitudine poenae a fuit, quoniam 
hereditatem absumere quam heredem maluit tollere.

C. autem Marius, cum magnum et salutarem 
rei publicae ciuem in L. Saturnino opprimendo 
egisset, a quo in modum uexilli pilleum seruituti 
ad arma capienda ostentatum erat, L. Sulla cum 
exercitu in urbem inrumpente ad auxilium seruorum 
pilleo sublato confugit. itaque, dum facinus quod 
punierat imitatur, alterum Marium, a quo
adfligeretur, inuenit.

C. uero Licinius Stolo, cuius beneficio plebi 
petendi consulatus potestas facta est, cum lege
sanxisset ne quis amplius quingenta agri iugera
possideret, ipse mille conparauit dis simulandique criminis 
gratia dimidiam partem filio emancipauit. quam ob 
causam a. M. Popilio Laenate accusatus primus sua 
lege cecidit ac docuit nihil aliud praecipi debere, 
nisi quod prius quisque sibi imperau er it.

Q. autem Varius propter obscurum ius
ciuitatis Hybrida cognominatus tribunus pl. legem
aduersus intercessionem collegarum perrogauit, quae 
iubebat quaeri quorum dolo malo socii ad arma ire 
coacti essent, magna cum clade rei publicae: sociale 
enim prius, deinde ciuile bellum excitauit. sed dum 
ante pestiferum tribunum pl. quam certum ciuem 
agit, sua lex eum domesticis laqueis constrictum 
absumpsit.

DE STVDIO ET INDVSTRIA 
 Quid cesso uires industriae commemorare, cuius 
alacri spiritu militiae stipendia roborantur, forensis 
gloria accenditur, fido sinu cuncta studia recepta 
nutriuntur, quidquid animo, quidquid manu, 
quidquid lingua admirabile est, ad cumulum laudis
perducitur? † quae cum sit perfectissima uirtus,
duramento sui confirmatur.

Cato sextum et octogesimum annum agens, 
dum in re publica tuenda iuuenili animo perstat, 
ab inimicis capitali crimine accusatus causam suam 
egit, neque aut memoriam eius quisquam tardiorem 
aut firmitatem lateris ulla ex parte quassatam aut 
os haesitatione inpeditum animaduertit, quia omnia 
ista in suo statu aequali ac perpetua industria
continebat. quin etiam in ipso diutissime actae uitae 
fine disertissimi oratoris Galbae accusationi
defensionem suam pro Hispania opposuit. idem Graecis 
litteris erudiri concupiuit, quam sero, inde
aestimemus, quod etiam Latinas paene iam senex didicit, 
cumque eloquentia magnam gloriam partam haberet, 
id egit, ut iuris ciuilis quoque esset peritissimus.

Cuius mirifica proles propior aetati nostrae 
Cato ita doctrinae cupiditate flagrauit, ut ne in curia 
quidem, dum senatus cogitur, temperaret sibi quo 
minus Graecos libros lectitaret. qua quidem
industria ostendit aliis tempora deesse, alios superesse 
temporibus.

Terentius autem Varro humanae uitae expleto 
spatio non annis, quibus saeculi tempus aequauit, 
quam stilo uiuacior fuit: in eodem enim lectulo et 
spiritus eius et egregiorum operum cursus
extinctus est.

Consimilis perseuerantiae Liuius Drusus, qui 
aetatis uiribus et acie oculorum defectus ius ciuile 
populo benignissime interpretatus est utilissimaque 
discere id cupientibus monumenta conposuit: nam 
ut senem illum natura, caecum fortuna facere
potuit, ita neutra interpellare ualuit ne non animo 
et uideret et uigeret.

Publilius uero senator et Lupus Pontius eques 
Romanus suis temporibus celebres causarum actores 
luminibus capti eadem industria forensia stipendia 
executi sunt. itaque frequentius etiam audiebantur, 
concurrentibus aliis, quia ingenio eorum
delectabantur, aliis, quia constantiam admirabantur: nam, 
qui tali in conmodo perculsi secessum petunt,
duplicant tenebras fortuitis uoluntarias adicientes.

Iam P. Crassus, cum in Asiam ad Aristonicum 
regem debellandum consul uenisset, tanta cura 
Graecae linguae notitiam animo conprehendit, ut 
eam in quinque diuisam genera per omnes partes 
ac numeros penitus cognosceret. quae res maximum 
ei sociorum amorem conciliauit, qua quis eorum 
lingua apud tribunal illius postulauerat, eadem
decreta reddenti.

Ne Roscius quidem subtrahatur, scaenicae
industriae notissimum exemplum, qui nullum umquam 
spectante populo gestum, nisi quem domi meditatus 
fuerat, promere ausus est. quapropter non ludicra 
ars Roscium, sed Roscius ludicram artem
conmendauit, nec uulgi tantum fauorem, uerum etiam
principum familiaritates amplexus est. haec sunt attenti 
et anxii et numquam cessantis studii praemia,
propter quae tantorum uirorum laudibus non inpudenter 
se persona histrionis inseruit.

Graeca quoque industria, quoniam nostrae 
multum profuit, quem meretur fructum Latina
lingua recipiat. Demosthenes, cuius commemorato
nomine maximae eloquentiae consummatio audientis 
animo oboritur, cum inter initia iuuentae artis, quam 
adfectabat, primam litteram dicere non posset, oris 
sui uitium tanto studio expugnauit, ut ea a nullo 
expressius referretur. deinde propter nimiam
exilitatem acerbam auditu uocem suam exercitatione 
continua ad maturum et gratum auribus sonum
perduxit. lateris etiam firmitate defectus, quas
corporis habitus uires negauerat, a labore mutuatus 
est: multos enim uersus uno impetu spiritus
conplectebatur eosque aduersa loca celeri gradu
scandens pronuntiabat ac uadosis litoribus insistens
declamationes fluctuum fragoribus obluctantibus edebat, 
ut ad fremitus concitatarum contionum patientia 
duratis auribus uteretur. fertur quoque ori
insertis calculis multum ac diu loqui solitus, quo 
uacuum promptius esset et solutius. proeliatus est 
cum rerum natura et quidem uictor abiit
malignitatem eius pertinacissimo animi robore superando. 
itaque alterum Demosthenen mater, alterum industria 
enixa est.

Atque ut ad uetustiorem industriae actum 
transgrediar, Pythagoras, perfectissimum opus
sapientiae a iuuenta pariter et omnis honestatis
percipiendae cupiditate ingressus,—nihil enim, quod 
ad ultimum sui peruenturum est finem, non et
mature et alacriter incipit,—Aegyptum petiit, ubi 
litteris gentis eius adsuefactus, praeteriti aeui
sacerdotum commentarios scrutatus innumerabilium
saeculorum obseruationes cognouit. inde ad Persas
profectus magorum exactissimae prudentiae se
formandum tradidit, a quibus siderum motus cursusque 
stellarum et unius cuiusque uim, proprietatem, 
effectum benignissime demonstratum docili animo 
sorpsit. Cretam deinde et Lacedaemona nauigauit, 
quarum legibus ac moribus inspectis ad Olympicum 
certamen descendit, cumque multiplicis scientiae 
maximam inter totius Graeciae admirationem
specimen exhibuisset, quo cognomine censeretur
interrogatus, non se sapientem,—iam enim illud vii 
excellentes uiri occupauerant—sed amatorem
sapientiae, id est Graece filo/sofon edidit. in Italiae 
etiam partem, quae tunc maior Graecia
appellabatur, perrexit, in qua plurimis et opulentissimis
urbibus effectus studiorum suorum adprobauit. cuius 
ardentem rogum plenis uenerationis oculis
Metapontus aspexit oppidum, Pythagorae quam suorum 
cinerum nobilius clariusque monumentum.

Platon autem patriam Athenas, praeceptorem 
Socratem sortitus, et locum et hominem doctrinae 
fertilissimum, ingenii quoque diuina instructus
abundantia, cum omnium iam mortalium
sapientissimus haberetur, eo quidem usque, ut, si ipse Iuppiter 
caelo descendisset, nec elegantiore nec beatiore
facundia usurus uideretur, Aegyptum peragrauit, dum 
a sacerdotibus eius gentis geometriae multiplices 
numeros et caelestium obseruationum rationem
percipit. quoque tempore a studiosis iuuenibus
certatim Athenae Platonem doctorem quaerentibus
petebantur, ipse Nili fluminis inexplicabiles ripas
uastissimosque campos, † effusam barbariam et flexuosos 
fossarum ambitus Aegyptiorum senum discipulus 
lustrabat. quo minus miror in Italiam transgressum, 
ut ab Archyta Tarenti, a Timaeo et Arione et 
Echecrate Locris Pythagorae praecepta et instituta 
acciperet: tanta enim uis, tanta copia litterarum 
undique colligenda erat, ut inuicem per totum
terrarum orbem dispergi et dilatari posset. altero etiam 
et octogesimo anno decedens sub capite Sophronis 
mimos habuisse fertur. sic ne extrema quidem eius 
hora agitatione studii uacua fuit.

At Democritus, cum diuitiis censeri posset, 
quae tantae fuerunt, ut pater eius Xerxis exercitui 
epulum dare ex facili potuerit, quo magis uacuo animo 
studiis litterarum esset operatus, parua admodum 
summa retenta patrimonium suum patriae donauit. 
Athenis autem compluribus annis moratus omnia 
temporum momenta ad percipiendam et exercendam 
doctrinam conferens ignotus illi urbi uixit, quod 
ipse quodam uolumine testatur. stupet mens
admiratione tantae industriae et iam transit alio.

Carneades laboriosus et diuturnus sapientiae 
miles, si quidem xc expletis annis idem illi uiuendi 
ac philosophandi finis fuit, ita se mirifice doctrinae 
operibus addixerat, ut, cum cibi capiendi causa
recubuisset, cogitationibus inhaerens manum ad
mensam porrigere obliuisceretur. sed ei Melissa, quam 
uxoris loco habebat, temperato inter studia non 
interpellandi et inediae succurrendi officio
dexteram suam necessariis usibus aptabat. ergo animo 
tantum modo uita fruebatur, corpore uero quasi 
alieno et superuacuo circumdatus erat. idem cum 
Chrysippo disputaturus elleboro se ante purgabat 
ad expromendum ingenium suum adtentius et illius 
refellendum acrius. quas potiones industria solidae 
laudis cupidis adpetendas effecit!

Quali porro studio Anaxagoran flagrasse
credimus? qui cum e diutina peregrinatione patriam 
repetisset possessionesque desertas uidisset, 'non 
essem' inquit 'ego saluus, nisi istae perissent'. 
uocem petitae sapientiae compotem! nam si
praediorum potius quam ingenii culturae uacasset,
dominus rei familiaris intra penates mansisset, non 
tantus Anaxagoras ad eos redisset.

Archimedis quoque fructuosam industriam fuisse 
dicerem, nisi eadem illi et dedisset uitam et
abstulisset: captis enim Syracusis Marcellus, etsi 
machinationibus eius multum ac diu uictoriam suam 
inhibitam senserat, eximia tamen hominis prudentia 
delectatus ut capiti illius parceretur edixit, paene 
tantum gloriae in Archimede seruato quantum in 
oppressis Syracusis reponens. at is, dum animo et 
oculis in terra defixis formas describit, militi, qui 
praedandi gratia domum inruperat strictoque super 
caput gladio quisnam esset interrogabat, propter 
nimiam cupiditatem inuestigandi quod requirebat
nomen suum indicare non potuit, sed protecto manibus 
puluere 'noli' inquit, 'obsecro, istum disturbare', ac 
perinde quasi neglegens imperii uictoris obtruncatus 
sanguine suo artis suae liniamenta confudit. quo 
accidit ut propter idem studium modo donaretur 
uita, modo spoliaretur.

Socraten etiam constat aetate prouectum
fidibus tractandis operam dare coepisse satius
iudicantem eius artis usum sero quam numquam percipere. 
et quantula Socrati accessio illa futura scientia erat? 
sed peruicax hominis industria tantis doctrinae suae 
diuitiis etiam musicae rationis uilissimum
elementum accedere uoluit. ergo dum ad discendum
semper se pauperem credit, ad docendum fecit
locupletissimum.

Atque ut longae et felicis industriae quasi in 
unum aceruum exempla redigamus, Isocrates
nobilissimum librum, qui *panaqhnai+ko/s inscribitur, 
quartum et nonagesimum annum agens, ita ut ipse 
significat, conposuit, opus ardentis spiritus plenum. 
ex quo apparet senescentibus membris eruditorum 
intus animos industriae beneficio florem iuuentae 
retinere. neque hoc stilo terminos uitae suae clausit: 
namque admirationis eius fructum quinquennio
percepit.

Citerioris aetatis metas, sed non parui tamen 
spatii chrysippi uiuacitas flexit: nam octogesimo 
anno coeptum undequadragesimum *logikw=n 
exactissimae subtilitatis uolumen reliquit. cuius studium 
in tradendis ingenii sui monumentis tantum operae 
laborisque sustinuit, ut ad ea, quae scripsit,
penitus cognoscenda longa uita sit opus.

Te quoque, Cleanthe, tam laboriose
haurientem et tam pertinaciter tradentem sapientiam numen 
ipsius industriae suspexit, cum adulescentem quaestu 
extrahendae aquae nocturno tempore inopiam tuam 
sustentantem, diurno Chrysippi praeceptis
percipiendis uacantem, eundemque ad undecentesimum annum 
adtenta cura erudientem auditores tuos uideret:
duplici enim labore unius saeculi spatium occupasti, 
incertum reddendo discipulusne an praeceptor esses 
laudabilior.

Sophocles quoque gloriosum cum rerum
natura certamen habuit, tam benigne mirifica illi opera 
sua exhibendo quam illa operibus eius tempora
liberaliter sumministrando: prope enim centesimum
annum attigit, sub ipsum transitum ad mortem
Oedipode e)pi\ *kolwnw=| scripto, qua sola fabula omnium 
eiusdem studi poetarum praeripere gloriam potuit. 
idque ignotum esse posteris filius Sophoclis Iophon 
noluit, sepulcro patris quae retuli insculpendo.

Simonides uero poeta octogesimo anno et
docuisse se carmina et in eorum certamen descendisse 
ipse gloriatur. nec fuit inicum illum uoluptatem ex 
ingenio suo diu percipere, cum tan tam omni aeuo 
fruendam traditurus esset.

Nam Solon quanta industria flagrauerit et 
uersibus conplexus est, quibus significat se cotidie 
aliquid addiscentem senescere, et supremo uitae die 
confirmauit, quod adsidentibus amicis et quadam de 
re sermonem inter se conferentibus fatis iam pressum 
caput erexit interrogatusque quapropter id fecisset 
respondit 'ut, cum istud, quidquid est, de quo
disputatis, percepero, moriar'. migrasset profecto ex 
hominibus inertia, si eo animo uitam ingrederentur, 
quo eam Solon egressus est.

Quam porro industrius Themistocles, qui 
maximarum rerum cura districtus, omnium tamen 
ciuium suorum nomina memoria conprehendit per 
summamque iniquitatem patria pulsus et ad Xerxem, 
quem paulo ante deuicerat, confugere coactus, prius 
quam in conspectum eius ueniret, Persico sermone 
se adsuefecit, ut labore parta commendatione regiis 
auribus familiarem et adsuetum sonum uocis adhiberet.

Cuius utriusque industriae laudem duo reges 
partiti sunt, Cyrus omnium militum suorum nomina, 
Mitridates duarum et xx gentium, quae sub regno 
eius erant, linguas ediscendo, ille, ut sine
monitore exercitum salutaret, hic, ut eos, quibus
imperabat, sine interprete adloqui posset.

DE OTIO 
 Otium, quod praecipue industriae et studio 
maxime contrarium uidetur, praecipue subnecti 
debet, non quo euanescit uirtus, sed quo recreatur: 
alterum enim etiam inertibus uitandum, alterum 
strenuis quoque interdum adpetendum est, illis, ne 
† propriae uitam inermem exigant, his, ut
tempestiua laboris intermissione ad laborandum fiant 
uegetiores.

Par uerae amicitiae clarissimum Scipio et 
Laelius, cum amoris uinculo tum etiam omnium
uirtutum inter se iunctum societate, ut actuosae uitae 
iter aequali gradu exequebantur, ita animi quoque 
remissioni bus communiter adquiescebant: constat 
namque eos Caietae et Laurenti uagos litoribus
conchulas et umbilicos lectitasse, idque se P. Crassus 
ex socero suo Scaeuola, qui gener Laelii fuit, audisse 
saepe numero praedicauit.

Scaeuola autem, quiet is et remissionis eorum 
certissimus testis, optime pila lusisse traditur, quia 
uidelicet ad hoc deuerticulum animum suum
forensibus ministeriis fatigatum transferre solebat. alueo 
quoque et calculis interdum uacasse dicitur, cum 
bene ac diu iura ciuium et caerimonias deorum
ordinasset: ut enim in rebus seriis Scaeuolam, ita 
in scaelus lusibus hominem agebat, quem rerum 
natura continui laboris patientem esse non sinit.

Idque uidit, cui nulla pars sapientiae 
obscura fuit, Socrates, ideoque non erubuit tunc, 
cum interposita harundine cruribus suis cum
paruulis filiolis ludens ab Alcibiade risus est.

Homerus quoque, ingeni caelestis uates, non 
aliud sensit uehementissimis Achillis manibus
canoras fides aptando, ut earum militare robur leni pacis 
studio relaxaret.

QVANTA VIS SIT ELOQVENTIAE 
 Potentiam uero eloquentiae, etsi plurimum ualere 
animaduertimus, tamen sub propriis exemplis, quo 
scilicet uires eius testatiores fiant, recognosci
conuenit.

Regibus exactis plebs dissidens a patribus 
iuxta ripam fluminis Anienis in colle, qui sacer 
appellatur, armata consedit, eratque non solum
deformis, sed etiam miserrimus rei publicae status, a 
capite eius cetera parte corporis pestifera seditione 
diuisa. ac ni Valeri subuenisset eloquentia, spes tanti 
imperii in ipso paene ortu suo corruisset: is
namque populum noua et insolita libertate temere
gaudentem oratione ad meliora et saniora consilia
reuocatum senatui subiecit, id est urbem urbi iunxit. 
uerbis ergo facundis ira, consternatio, arma cesserunt.

Quae etiam Marianos Cinnanosque mucrones 
ciuilis profundendi sanguinis cupiditate furentes 
inhibuerunt: missi enim a saeuissimis ducibus milites 
ad M. Antonium obtruncandum sermone eius
obstupefacti destrictos iam et uibrantes gladios cruore
uacuos uaginis reddiderunt. quibus digressis P. Annius 
—is enim solus in aditu expers Antonianae
eloquentiae steterat—crudele imperium truculento 
ministerio peregit. quam disertum igitur eum fuisse 
putemus, quem ne hostium quidem quisquam
occidere sustinuit, qui modo uocem eius ad aures suas 
uoluit admittere?

Diuus quoque Iulius, quam caelestis numinis 
tam etiam humani ingenii perfectissimum columen, 
uim facundiae proprie expressit dicendo in
accusatione Cn. Dolabellae, quem reum egit, extorqueri 
sibi causam optimam L. Cottae patrocinio, si
quidem maxima tunc eloquentia de ui eloquentiae questa 
est. cuius facta mentione, quoniam domesticum 
nullum maius adiecerim exemplum,
peregrinandum est.

Pisistratus dicendo tantum ualuisse
traditus est, ut ei Athenienses regium imperium
oratione capti permitterent, cum praesertim e contraria 
parte amantissimus patriae Solo niteretur. sed
alterius salubriores erant contiones, alterius disertiores. 
quo euenit ut alioqui prudentissima ciuitas libertati 
seruitutem praeferret.

Pericles autem, felicissimis naturae incrementis 
sub Anaxagora praeceptore summo studio perpolitis 
instructus, liberis Athenarum ceruicibus iugum
seruitutis inposuit: egit enim illam urbem et uersauit 
arbitrio suo, cumque aduersus uoluntatem populi 
loqueretur, iucunda nihilo minus et popularis eius 
uox erat. itaque ueteris comoediae maledica lingua, 
quamuis potentiam uiri perstringere cupiebat, tamen 
in labris hominis melle dulciorem leporem fatebatur 
habitare inque animis eorum, qui illum audierant, 
quasi aculeos quosdam relinqui praedicabat. fertur 
quidam, cum admodum senex primae contioni
Periclis adulescentuli interesset idemque iuuenis
Pisistratum decrepitum iam contionantem audisset, non 
temperasse sibi quo minus exclamaret caueri illum 
ciuem oportere, quod Pisistrati orationi simillima 
eius esset oratio. nec hominem aut aestimatio
eloqui aut morum augurium fefellit. quid enim inter 
Pisistratum et Periclen interfuit, nisi quod ille
armatus, hic sine armis tyrannidem gessit?

Quantum eloquentia ualuisse Hegesian
Cyrenaicum philosophum arbitramur? qui sic mala uitae 
repraesentabat, ut eorum miseranda imagine
audientium pectoribus inserta multis uoluntariae mortis 
oppetendae cupiditatem ingeneraret: ideoque a rege 
Ptolomaeo ulterius hac de re disserere
prohibitus est.

QVANTVM MOMENTVM SIT IN PRONVNTIATIONE ET APTO MOTV CORPORIS 
 Eloquentiae autem ornamenta in pronuntiatione 
apta et conueniente motum corporis consistunt. quibus 
cum se instruxit, tribus modis homines adgreditur, 
animos eorum ipsa inuadendo, horum alteri aures, 
alteri oculos permulcendos tradendo.

Sed ut propositi fides in personis inlustribus 
exhibeatur, C. Gracchus, eloquentiae quam propositi 
felicioris adulescens, quoniam flagrantissimo
ingenio, cum optime rem publicam tueri posset,
perturbare impie maluit, quotiens apud populum
contionatus est, seruum post se musicae artis peritum 
habuit, qui occulte eburnea fistula pronuntiationis 
eius modos formabat aut nimis remissos excitando 
aut plus iusto concitatos reuocando, quia ipsum 
calor atque impetus actionis attentum huiusce
temperamenti aestimatorem esse non patiebatur.

Q. autem Hortensius plurimum in corporis 
decoro motu repositum credens paene plus studii in 
eo dem e laborando quam in ipsa eloquentia
adfectanda inpendit. itaque nescires utrum cupidius 
ad audiendum eum an ad spectandum concurreretur: 
sic uerbis oratoris aspectus et rursus aspectui uerba 
seruiebant. constat Aesopum Rosciumque ludicrae 
artis peritissimos illo causas agente in corona
frequenter adstitisse, ut foro petitos gestus in scaenam 
referrent.

Nam M. Cicero quantum in utraque re, de 
qua loquimur, momenti sit oratione, quam pro 
Gallio habuit, significauit M. Calidio accusatori
exprobrando, quod praeparatum sibi a reo uenenum 
testibus, chirographis, quaestionibus probaturum
adfirmans remisso uultu et languida uoce et soluto 
genere orationis usus esset, pariterque et oratoris 
uitium detexit et causae periclitantis argumentum 
adiecit totum hunc locum ita claudendo: 'tu istud, 
M. Calidi, nisi fingeres, sic ageres?'

Consentaneum huic Demosthenis
iudicium. qui dam , cum interrogaretur quidnam esset 
in dicendo efficacissimum, respondit ' h( u(po/krisis2 '. 
iterum deinde et tertio interpellatus idem dixit, 
paene totum se illi debere confitendo. recte itaque 
Aeschines, cum propter iudicialem ignominiam
relictis Athenis Rhodum petisset atque ibi rogatu 
ciuitatis suam prius in Ctesiphontem, deinde
Demosthenis pro eodem orationem clarissima et
suauissima uoce recitasset, admirantibus cunctis
utriusque uoluminis eloquentiam, sed aliquanto magis 
Demosthenis, 'quid, si' inquit 'ipsum audissetis?' 
tantus orator et modo tam infestus aduersarius sic 
inimici uim ardoremque dicendi suspexit, ut se 
scriptorum eius parum idoneum lectorem esse
praedicaret, expertus acerrimum uigorem oculorum,
terribile uultus pondus, adconmodatum singulis uerbis 
sonum uocis, efficacissimos corporis motus. ergo 
etsi operi illius adici nihil potest, tamen in
Demosthene magna pars Demosthenis abest, quod
legitur potius quam auditur.

QVAM MAGNI EFFECTVS ARTIVM SINT 
 Effectus etiam artium † recognosci posse aliquid 
adferre uoluptatis, protinusque et quam utiliter
excogitatae sint patebit, et memoratu dignae res lucido 
in loco reponentur et labor in iis edendis suo fructu 
non carebit.

Sulpicii Galli maximum in omni genere
litterarum percipiendo studium plurimum rei publicae 
profuit: nam cum L. Pauli bellum aduersum regem 
Persen gerentis legatus esset, ac serena nocte subito 
luna defecisset, eoque uelut diro quodam monstro 
per ter ritus exercitus noster manus cum hoste
conserendi fiduciam amisisset, de caeli ratione et
siderum natura peritissime disputando alacrem eum 
in aciem misit. itaque inclytae illi Paulianae
uictoriae liberales artes Galli aditum dederunt, quia, nisi 
ille metum nostrorum militum uicisset, imperator 
uincere hostes non potuisset.

Spurinnae quoque in coniectandis deorum 
monitis efficacior scientia apparuit quam urbs
Romana uoluit. praedixerat C. Caesari ut proximos 
 xxx dies quasi fatales caueret, quorum ultimus erat 
idus Martiae. eo cum forte mane uterque in domum 
Caluini Domiti ad officium conuenisset, Caesar
Spurinnae 'ecquid scis idus iam Martias uenisse?' at 
is 'ecquid scis illas nondum praeterisse?' abiecerat 
alter timorem tamquam exacto tempore suspecto, 
alter ne extremam quidem eius partem periculo
uacuam esse arbitratus est. utinam haruspicem potius 
augurium quam patriae parentem securitas fefellisset.

Sed ut alienigena scrutemur, cum
obscurato repente sole inusitatis perfusae tenebris
Athenae solli ci tudine angerentur, interitum sibi caelesti 
denuntiatione portendi credentes, Pericles processit 
in medium et quae a praeceptore suo Anaxagora 
pertinentia ad solis et lunae cursum acceperat
disseruit nec ulterius trepidare ciues suos uano metu 
passus est.

Quantum porro dignitatis a rege Alexandro 
tributum arti existimamus, qui se et pingi ab uno 
Apelle et fingi a Lysippo tantum modo uoluit?

Tenet uisentis Athenis Volcanus Alcamenis 
manibus fabricatus: praeter cetera enim 
perfectissimae artis in eo procurrentia indicia etiam illud
mirantur, quod stat dissimulatae claudicationis sub 
ueste leuiter uestigium repraesentans, ut non
exprobratum tamquam uitium, ita tamquam certam 
propriamque dei notam decore significatam.

Cuius coniugem Praxiteles in marmore quasi 
spirantem in templo Cnidiorum collocauit, propter 
pulchritudinem operis a libidinoso cuiusdam
conplexu parum tutam. quo excusabilior est error equi, 
qui uisa pictura equae hinnitum edere coactus est, 
et canum latratus aspectu picti canis incitatus
taurusque ad amorem et concubitum aeneae uaccae 
Syrasusis nimiae similitudinis inritamento conpulsus: 
quid enim uacua rationis ani mali a arte decepta
miremur, cum hominis sacrilegam cupiditatem muti 
lapidis liniamentis excitatam uidea mu s?

QVAEDAM NVLLA ARTE EFFICI POSSE 
 Ceterum natura, quem ad modum saepe
numero aemulam uirium suarum artem esse patitur, 
ita aliquando inritam fesso labore dimittit. quod 
summi artificis Euphranoris manus senserunt: nam 
cum Athenis xii deos pingeret, Neptuni imaginem 
quam poterat excellentissimis maiestatis coloribus 
conplexus est, perinde ac Iouis aliquanto
augustiorem repraesentaturus. sed omni impetu cogitationis 
in superiore opere absumpto posteriores eius
conatus adsurgere quo tendebant nequiuerunt.

Quid ille alter aeque nobilis pictor luctuosum 
immolatae Iphigeniae sacrificium referens, cum
Calchantem tristem, maestum Vlixen, clamantem 
Aiacem lamentantem Menelaum circa aram
statuisset, caput Agamemnonis inuoluendo nonne summi 
maeroris acerbitatem arte non posse exprimi
confessus est? itaque pictura eius aruspicis et amici et 
fratris lacrimis madet, patris fletum spectantis
adfectu aestumandum reliquit.

Atque ut eiusdem studii adiciam exemplum, 
praecipuae artis pictor equum ab exercitatione
uenientem modo non uiuum labore industriae suae 
conprehenderat. cuius naribus spumas adicere
cupiens tantus artifex in tam paruula materia multum 
ac diu frustra terebatur. indignatione deinde
accensus spongeam omnibus inbutam coloribus forte 
iuxta se positam adprehendit et ueluti corrupturus 
opus suum tabulae inlisit. quam fortuna ad ipsas 
equi nares directam desiderium pictoris coegit
explere. itaque quod ars adumbrare non ualuit casus 
imitatus est.

SVAE QVEMQVE ARTIS OPTIMVM ET
AVCTOREM ESSE ET DISPVTATOREM 
 Suae autem artis unum quemque et auctorem et 
disputatorem optimum esse, ne dubitemus, paucis 
exemplis admoneamur.

Q. Scaeuola legum clarissimus et certissimus 
uates, quotienscumque de iure praediatorio
consulebatur, ad Furium et Cascellium, quia huic scientiae 
dediti erant, consultores reiciebat. quo quidem facto 
moderationem magis suam commendabat quam
auctoritatem minuebat, ab iis id negotium aptius
explicari posse confitendo, qui cotidiano usu eius
callebant. sapientissimi igitur artis suae professores sunt 
a quibus et propria studia uerecunde et aliena
callide aestimantur.

Platonis quoque eruditissimum pectus 
haec cogitatio attigit, qui conductores sacrae arae 
 de modo et forma eius secum sermonem conferre 
conatos ad Eucliden geometren ire iussit scientiae 
eius cedens, immo professioni.

Gloriantur Athenae armamentario suo, nec 
sine causa: est enim illud opus et inpensa et
elegantia uisendum. cuius architectum Philonem ita
facunde rationem institutionis suae in theatro
reddidisse constat, ut disertissimus populus non minorem 
laudem eloquentiae eius quam arti tribueret.

Mirifice et ille artifex, qui in opere suo
moneri se a sutore suo de crepida et ansulis passus, 
de crure etiam disputare incipientem supra plantam 
ascendere uetuit.

DE SENECTVTE 
 Senectus quoque ad ultimum sui finem prouecta 
in hoc eodem opere inter exempla industriae in
aliquot claris uiris conspecta est. separatum tamen 
et proprium titulum habeat, ne, cui deorum
inmortalium praecipua indulgentia adfuit, nostra
honorata mentio defuisse existimetur, et simul spei
diuturnioris uitae quasi adminicula quaedam dentur, 
quibus insistens alacriorem se respectu uetustae
felicitatis facere possit, tranquillitatemque saeculi nostri, 
qua nulla umquam beatior fuit, subinde fiducia
confirmet, salutaris principis incolumitatem ad
longissimos humanae condicionis terminos prorogando.

M. Valerius Coruinus centesimum annum
conpleuit. cuius inter primum et sextum consulatum 
 xl et vi anni intercesserunt, suffecitque integris 
uiribus corporis non solum speciosissimis publicis 
ministeriis, sed etiam exactissimae agrorum suorum 
culturae, et ciuis et patris familiae optabile
exemplum.

Cuius uitae spatium aequauit Metellus
quartoque anno post consularia imperia senex admodum 
pontifex maximus creatus tutelam caerimoniarum 
per duo et xx annos neque ore in uotis
nuncupandis haesitante neque in sacrificiis faciendis
tremula manu gessit.

Q. autem Fabius Maximus duo bus et lx annis 
auguratus sacerdotium sustinuit, robusta iam aetate 
id adeptus. quae utraque tempora si in unum
conferantur, facile saeculi modum expleuerint.

Iam de M. Perpenna quid loquar? qui omnibus, 
quos in senatum con sul uocauerat, superstes fuit 
septemque tantummodo, quos censor, collega L.
Philippi, legerat, e patribus conscriptis reliquos uidit, 
toto ordine amplissimo diuturnior.

Appi uero aeuum clade metirer, quia infinitum 
numerum annorum orbatus luminibus exegit, nisi 
quattuor filios, v filias, plurimas clientelas, rem 
denique publicam hoc casu grauatus fortissime 
rexisset. quin etiam fessus iam uiuendo lectica se 
in curiam deferri iussit, ut cum Pyrro deformem 
pacem fieri prohiberet. hunc caecum aliquis 
nominet, a quo patria quod honestum erat per se 
parum cernens coacta est peruidere?

Muliebris etiam uitae spatium non minus 
longum in conpluribus apparauit, quarum aliquas 
strictim retulisse me satis erit: nam et Liuia Rutili 
septimum et nonagesimum et Terentia Ciceronis 
tertium et centesimum et Clodia Aufili quindecim 
filiis ante amissis quintum decimum et centesimum 
expleuit annum.

Iungam his duos reges, quorum
diuturnitas populo Romano fuit utilissima. Siciliae rector 
Hiero ad nonagesimum annum peruenit. Masinissa 
Numidiae rex hunc modum excessit, regni spatium 
 lx annis emensus, uel ante omnes homines robore 
senectae admirabilis. constat eum, quem ad modum 
Cicero refert libro, quem de senectute scripsit, nullo 
umquam imbri, nullo frigore ut caput suum ueste 
tegeret adduci potuisse. eundem ferunt aliquot horis 
in eodem uestigio perstare solitum, non ante moto 
pede quam consimili labore iuuenes fatigasset, ac 
si quid agi ab sedente oporteret, toto die saepe 
numero nullam in partem conuerso corpore in solio 
durasse. ille uero etiam exercitus equo insidens 
noctem diei plerumque iungendo duxit nihilque 
omnino ex his operibus, quae adulescens sustinere 
adsueuerat, quo mollius senectutem ageret, omisit. 
ueneris etiam usu ita semper uiguit, ut post sextum 
et octogesimum annum filium generaret, cui
Methymno nomen fuit. terram quoque, quam uastam 
et desertam acceperat, perpetuo culturae studio 
frugiferam reliquit.

Gorgias etiam Leontinus, Isocratis et
conplurium magni ingenii uirorum praeceptor, sua
sententia felicissimus: nam cum centesimum et septimum 
ageret annum, interrogatus quapropter tam diu 
uellet in uita remanere, 'quia nihil' inquit 'habeo, 
quod senectutem meam accusem'. quid isto tractu 
aetatis aut longius aut beatius? iam alterum
saeculum ingressus neque in hoc querellam ullam inuenit 
neque in illo reliquit.

Biennio minor Xenophilus Chalcidensis
Pythagoricus, sed felicitate non inferior, si quidem, ut 
ait Aristoxenus musicus, omnis humani incommodi 
expers in summo perfectissimae doctrinae splendore 
extinctus est.

Arganthonius autem Gaditanus tam diu
regnauit, quam diu etiam ad satietatem uixisse abunde 
foret: lxxx enim annis patriam suam rexit, cum 
ad imperium xl annos natus accessisset. cuius rei 
certi sunt auctores. Asinius etiam Pollio, non
minima pars Romani stili, in tertio historiarum
suarum libro centum illum et xxx annos explesse 
commemorat, et ipse neruosae uiuacitatis haud
paruum exemplum.

Huius regis consummationem annorum minus 
admirabilem faciunt Aethiopes, quos Herodotus 
scribit centesimum et uicesimum annum transgredi, 
et Indi, de quibus Ctesias idem tradit, et 
Epimenides Cnosius, quem Theopompus dicit septem et l 
et centum annos uixisse.

Hellanicus uero ait quosdam ex gente
Epiorum, quae pars Aetoliae est , ducenos explere annos, 
eique suscribit Damastes, hoc amplius adfirmans, 
Litorium quendam ex his maximarum uirium
staturaeque praecipuae trecentesimum annum cumulasse.

Alexander uero in eo uolumine, quod de
Illyrico tractu conposuit, adfirmat Dandonem quendam 
ad quingentesimum usque annum nulla ex parte
senescentem processisse. sed multo liberalius
Xenophon, cuius peri/plous legitur: insulae enim
Latmiorum regem octingentis uitae annis donauit. ac 
ne pater eius parum benigne acceptus uideretur, 
ei quoque sescentos adsignauit annos.

DE CVPIDITATE GLORIAE 
 Gloria uero aut unde oriatur aut cuius sit habitus 
aut qua ratione debeat conparari et an melius a
uirtute uelut non necessaria neglegatur uiderint hi, 
quorum in contemplandis eius modi rebus cura
teritur quibusque quae prudenter animaduerterunt
facunde contigit eloqui. ego in hoc opere factis 
auctores et auctoribus facta sua reddere contentus, 
quanta cupiditas eius esse soleat propriis exemplis 
demonstrare conabor.

Superior Africanus Enni poetae effigiem in 
monumentis Corneliae gentis conlocari uoluit, quod 
ingenio eius opera sua inlustrata iudicaret, non
quidem ignarus, quam diu Romanum imperium floreret 
et Africa Italiae pedibus esset subiecta totiusque 
terrarum orbis summum columen arx Capitolina 
possideret, eorum extingui memoriam non posse, si 
tamen litterarum quoque illis lumen accessisset, 
magni aestimans, uir Homerico quam rudi atque 
inpolito praeconio dignior.

Similiter honoratus animus erga poetam
Accium D. Bruti suis temporibus clari ducis extitit, 
cuius familiari cultu et prompta laudatione
delectatus uersibus templorum aditus, quae ex manubiis 
consecrauerat, adornauit.

Ne Pompeius quidem Magnus ab hoc affectu 
gloriae auersus, qui Theophanen Mitylenaeum
scriptorem rerum suarum in contione militum ciuitate 
donauit, beneficium per se amplum accurata etiam 
et testata oratione prosecutus. quo effectum est ut 
ne quis dubitaret quin referret potius gratiam quam 
inchoaret.

L. autem Sulla, etsi ad neminem scriptorem 
animum direxit, tamen Iugurthae a Boccho rege ad 
Marium perducti totam sibi laudem tam cupide
adseruit, ut anulo, quo signatorio utebatur, insculptam 
illam traditionem haberet. † et quantus postea ne 
minimum quidem gloriae uestigium contempsit.

Atque ut imperatoribus militis gloriosum
spiritum subnectam, Scipionem dona militaria his, qui 
strenuam operam ediderant, diuidentem T. Labienus 
ut forti equiti aureas armillas tribueret admonuit, 
eoque se negante id factu ru m, ne castrensis honos 
in eo, qui paulo ante seruisset, uiolaretur, ipse ex 
praeda Gallica aurum equiti largitus est. nec tacite 
id Scipio tulit: namque equiti 'habebis' inquit
'donum uiri diuitis'. quod ubi ille accepit, proiecto 
ante pedes Labieni auro uultum demisit. idem, ut 
audiit Scipionem dicentem 'imperator te argenteis 
armillis donat', alacer gaudio abiit. nulla est ergo 
tanta humilitas, quae dulcedine gloriae non tangatur.

Illa uero etiam a claris uiris interdum ex 
humillimis rebus petita est: nam quid sibi uoluit 
C. Fabius nobilissimus ciuis, qui, cum in aede 
Salutis, quam C. Iunius Bubulcus dedicauerat,
parietes pinxisset, nomen his suum inscripsit? id enim 
demum ornamenti familiae consulatibus et
sacerdotiis et triumphis celeberrimae deerat. ceterum
sordido studio deditum ingenium qualemcumque illum 
laborem suum silentio obliterari noluit, uidelicet 
Phidiae secutus exemplum, qui clypeo Mineruae 
effigiem suam inclusit, qua conuulsa tota operis 
conligatio solueretur.

Sed melius aliquanto, si aliena imitatione 
capiebatur, Themistoclis ardorem esset aemulatus, 
quem ferunt stimulis uirtutis agitatum et ob id 
noctes inquietas exigentem quaerentibus quid ita eo 
tempore in publico uersaretur respondisse: 'quia me 
tropaea Miltiadis de somno excitant'. Marathon 
nimirum animum eius ad Artemisium et Salamina, 
naualis gloriae fertilia nomina, inlustranda tacitis 
facibus incitabat. idem theatrum petens cum
interrogaretur cuius uox auditu illi futura esset
gratissima, dixit 'eius, a quo artes meae optime canentur'. 
dulcedinem gloriae, paene adieci gloriosam!

Nam Alexandri pectus insatiabile laudis, qui 
Anaxarcho comiti suo ex auctoritate Democriti
praeceptoris innumerabiles mundos esse referenti 'heu 
me' inquit 'miserum, quod ne uno quidem adhuc 
sum potitus!' angusta homini possessio gloriae 
fuit, quae deorum omnium domicilio sufficit.

Regis et iuuenis flagrantissimae cupiditati
similem Aristotelis in capessenda laude sitim
subnectam: is namque Theodecti discipulo oratoriae 
artis libros quos pro suis ederet donauerat,
molesteque postea ferens titulum eorum sic alii cessisse, 
proprio uolumine quibusdam rebus insistens, planius 
sibi de his in Theodectis libris dictum esse adiecit. 
nisi me tantae et tam late patentis scientiae
uerecundia teneret, dicerem dignum philosophum, cuius 
stabiliendi mores altioris animi philosopho
traderentur. 
 Ceterum gloria ne ab his quidem, qui contemptum 
eius introducere conantur, neglegitur, quoniam 
quidem ipsis uoluminibus nomina sua diligenter
adiciunt, ut quod professione eleuant usurpatione
memoriae adsequantur. sed qualiscumque horum
dissimulatio proposito illorum longe tolerabilior, qui, dum 
aeternam memoriam adsequerentur, etiam sceleribus 
innotescere non dubitarunt.

Quorum e numero nescio an in primis
Pausanias debeat referri: nam cum Hermoclen
percontatus esset quonam modo subito clarus posset euadere, 
atque is respondisset, si aliquem inlustrem uirum
occidisset, futurum ut gloria eius ad ipsum redundaret, 
continuo Philippum interemit, et quidem quod
petierat adsecutus est: tam en im se parricidio quam 
Philippus uirtute notum posteris reddidit.

Illa uero gloriae cupiditas sacrilega: inuentus 
est enim qui Dianae Ephesiae templum incendere 
uellet, ut opere pulcherrimo consumpto nomen eius 
per totum terrarum orbem dissiceretur, quem
quidem mentis furorem eculeo inpositus detexit. ac 
bene consuluerant Ephesii decreto memoriam
taeterrimi hominis abolendo, nisi Theopompi magnae
facundiae ingenium historiis eum suis conprehendisset.

QVAE CVIQVE MAGNIFICA CONTIGERVNT 
 Candidis autem animis uoluptatem praebuerint 
in conspicuo posita quae cuique magnifica merito 
contigerint, quia aeque praemiorum uirtutis atque 
operum contemplatio iucunda est, ipsa natura nobis 
alacritatem sumministrante, cum honorem industrie 
appeti et exsolui grate uidemus. uerum etsi mens 
hoc loco protinus ad Augustam domum,
benificentissimum et honoratissimum templum, omni impetu 
fertur, melius cohibebitur, quoniam cui ascensus in 
caelum patet, quamuis maxima, debito tamen minora 
sunt quae in terris tribuuntur.

Superiori Africano consulatus citerior legitimo 
tempore datus est, quod fieri oportere exercitus
senatum litteris admonuit. ita nescias utrum illi plus 
decoris patrum conscriptorum auctoritas an militum 
consilium adiecerit: toga enim Scipionem ducem
aduersus Poenos creauit, arma poposcerunt. cui quae 
in uita praecipua adsignata sint et longum est
referre, quia multa, et non necessarium, quia maiore 
ex parte iam relata sunt. itaque quod hodieque 
eximium capit adiciam. imaginem in cella Iouis 
optimi maximi positam habet, quae, quotienscumque 
funus aliquod Corneliae gentis celebrandum est, 
inde petitur, unique illi instar atrii Capitolium est:

tam hercule quam curia † superioris Catonis 
effigies illius ad cuius generis officia expromitur. 
gratum ordinem, qui utilissimum rei publicae
senatorem tantum non semper secum habitare uoluit, 
omnibus numeris uirtutis diuitem magisque suo 
merito quam fortunae beneficio magnum, cuius 
prius consilio quam Scipionis imperio deleta
Karthago est.

Rarum specimen honoris in Scipione quoque 
Nasica oboritur: eius namque manibus et penatibus 
nondum quaestori senatus Pythii Apollinis monitu 
Pessinunte accersitam deam excipi uoluit, quia eodem 
oraculo praeceptum erat ut haec ministeria Matri 
deum a sanctissimo uiro praestarentur. explica totos 
fastos, constitue omnes currus triumphales, nihil 
tamen morum principatu speciosius reperies.

Tradunt subinde nobis ornamenta sua
Scipiones conmemoranda: Aemilianum enim populus ex 
candidato aedilitatis consulem fecit. eundem, cum 
quaestoriis comitiis suffragator Q. Fabi Maximi,
fratris filii, in campum descendisset, consulem iterum 
reduxit. eidem senatus bis sine sorte prouinciam, 
prius Africam, deinde Hispaniam dedit, atque haec 
neque ciui ambitioso senatori, quem ad modum 
non solum uitae eius seuerissimus cursus, sed etiam 
mors clandestinis inlata insidiis declarauit.

M. quoque Valerium duabus rebus insignibus 
di pariter atque ciues speciosum reddiderunt, illi 
cum quodam Gallo conminus pugnanti coruum
propugnatorem subicientes, hi tertium et uicesimum 
annum ingresso consulatum largiti. quorum alterum 
decus uetustae originis, optimi nominis gens,
Coruini amplexa cognomen usurpat, alterum summo 
subiungit ornamento tam celeritate quam principio 
consulatus gloriando.

Ac ne Q. quidem Scaeuolae, quem L.
Crassus in consulatu collegam habuit, gloria parum
inlustris, qui Asiam tam sancte et tam fortiter
obtinuit, ut senatus deinceps in eam prouinciam ituris 
magistratibus exemplum atque normam officii
Scaeuolam decreto suo proponeret.

Inhaerent uni uoci posterioris Africani septem 
C. Marii consulatus ac duo amplissimi triumphi: 
ad rogum enim usque gaudio exultauit, quod, cum 
apud Numantiam sub eo duce equestria stipendia 
mereret et forte inter cenam quidam Scipionem
interrogasset, si quid illi accidisset, quemnam res 
publica aeque magnum habitura esset imperatorem, 
respiciens se supra ipsum cubantem 'uel hunc' 
dixerit. quo augurio perfectissima uirtus maximam 
orientem uirtutem uideritne certius an efficacius 
accenderit perpendi uix potest: illa nimirum cena 
militaris speciosissimas tota in urbe Mario futuras 
cenas ominata est: postquam enim Cimbros ab eo 
deletos initio noctis nuntius peruenit, nemo fuit, 
qui non illi tamquam dis immortalibus apud sacra 
mensae suae libauerit.

Iam quae in Cn. Pompeium et ampla et noua 
congesta sunt, hinc adsensione fauoris, illinc fremitu 
inuidiae litterarum monumentis obstrepunt. eques 
Romanus pro consule in Hispaniam aduersus
Sertorium pari imperio cum Pio Metello principe
ciuitatis missus est. nondum ullum honorem curulem 
auspicatus bis triumphauit. initia magistratuum a 
summo imperio cepit. tertium consulatum decreto 
senatus solus gessit. de Mitridate et Tigrane, de 
multis praeterea regibus plurimisque ciuitatibus et 
gentibus et praedonibus unum duxit triumphum.

Q. etiam Catulum populus Romanus uoce sua 
tantum non ad sidera usque euexit: nam cum ab eo 
pro rostris interrogaretur, si in uno Pompeio Magno 
omnia reponere perseuerasset, absumpto illo subiti 
casus incursu in quo spem esset habiturus, summo 
consensu adclamauit 'in te'. uim ho no rati iudicii 
admirabilem! si quidem magnum Pompeium cum 
omnibus ornamentis, quae retuli, duarum
syllabarum spatio inclusum Catulo aequauit.

Potest et M. Catonis ex Cypro cum regia
pecunia reuertentis adpulsus ad ripam urbis
memorabilis uideri, cui naue egredienti consules et ceteri 
magistratus et uniuersus senatus populusque
Romanus officii gratia praesto fuit, non quod magnum 
pondus auri et argenti, sed quod M. Catonem classis 
illa incolumem aduexerat laetatus.

Sed nescio an praecipuum L. Marci us inusitati 
decoris exemplum, quem equitem Romanum duo 
exercitus P. et Cn. Scipionum interitu uictoriaque 
Hannibalis lacerati ducem legerunt, quo tempore 
salus eorum in ultimas angustias deducta nullum 
ambitioni locum relinquebat.

Merito uirorum commemorationi Sulpicia 
Serui Paterculi filia, Q. Fului Flacci uxor, adicitur. 
quae, cum senatus libris Sibyllinis per decemuiros 
inspectis censuisset ut Veneris Verticordiae
simulacrum consecraretur, quo facilius uirginum
mulierumque mens a libidine ad pudicitiam conuerteretur, et 
ex omnibus matronis centum, ex centum autem
decem sorte ductae de sanctissima femina iudicium 
facerent, cunctis castitate praelata est.

Ceterum quia sine ulla deminutione
Romanae maiestatis extera quoque insignia respici 
possunt, ad ea transgrediemur. Pythagorae tanta 
ueneratio ab auditoribus tributa est, ut quae ab eo 
acceperant in disputationem deducere nefas
existimarent. quin etiam interpellati ad reddendam
causam hoc solum respondebant, ipsum dixisse. magnus 
honos, sed schola tenus: illa urbium suffragiis
tributa. enixo Crotoniatae studio ab eo petierunt ut 
senatum ipsorum, qui mille hominum numero
constabat, consiliis suis uti pateretur, opulentissimaque 
ciuitas † tam frequentem uenerati post mortem 
domum Cereris sacrarium fecerunt, quoadque illa 
urbs uiguit, et dea in hominis memoria et homo 
in deae religione cultus est.

Gorgiae uero Leontino studiis litterarum
aetatis suae cunctos praestanti, adeo ut primus in
conuentu poscere qua de re quisque audire uellet ausus 
sit, uniuersa Graecia in templo Delphici Apollinis 
statuam solido ex auro posuit, cum ceterorum ad 
id tempus auratas collocasset.

Eadem gens summo consensu ad Amphiaraum 
decorandum incubuit, locum, quo humatus est, in 
formam condicionemque templi redigendo atque inde 
oracula capi instituendo. cuius cineres idem honoris 
possident, quod Pythicae cortinae, quod aheno
Dodonae, quod Hammonis fonti datur.

Berenices quoque non uulgaris honos, cui soli 
omnium feminarum gymnico spectaculo interesse
permissum est, cum ad Olympia filium Euclea certamen 
ingressu rum adduxisset, olympionice patre genita, 
fratribus eandem palmam adsecutis latera eius
cingentibus.

DE LVXVRIA ET LIBIDINE 
 Blandum etiam malum luxuria, quam accusare 
aliquanto facilius est quam uitare, operi nostro 
inseratur, non quidem ut ullum honorem recipiat, 
sed ut se ipsa recognoscens ad paenitentiam inpelli 
possit. iungatur illi libido, quoniam ex isdem
uitiorum principiis oritur, neque aut a reprehensione 
aut ab emendatione separentur, gemino mentis
errore co ne xae.

C. Sergius Orata pensilia balinea primus
facere instituit. quae inpensa a leuibus initiis coepta 
ad suspensa caldae aquae tantum non aequora
penetrauit. idem, uidelicet ne gulam Neptuni arbitrio 
subiectam haberet, peculiaria sibi maria excogitauit, 
aestuariis intercipiendo fluctus pisciumque diuersos 
greges separatim molibus includendo, ut nulla tam 
saeua tempestas inciderit, qua non Oratae mensae 
uarietate ferculorum abundarent. aedificiis etiam 
spatiosis et excelsis deserta ad id tempus ora Lucrini 
lacus pressit, quo recentiore usu conchyliorum
frueretur: ubi dum se publicae aquae cupidius inmergit, 
cum Considio publicano iudicium nanctus est. in 
quo L. Crassus aduersus illum causam agens errare 
amicum suum Considium dixit, quod putaret Oratam 
remotum a lacu cariturum ostreis: namque ea, si 
inde petere non licuisset, in tegulis reperturum.

Huic nimirum magis Aesopus tragoedus in 
adoptionem dare filium suum quam bonorum suorum 
heredem relinquere debuit, non solum perditae, sed 
etiam furiosae luxuriae iuuenem. quem constat cantu 
conmendabiles auiculas inmanibus emptas pretiis pro 
ficedulis ponere acetoque liquatos magnae summae 
uniones potionibus aspergere solitum, amplissimum 
patrimonium tamquam amaram aliquam sarcinam 
quam celerrime abicere cupientem. quorum alterius 
senis, alterius adulescentis sectam secuti longius 
manus porrexerunt: neque enim ullum uitium
finitur ibi, ubi oritur. inde ab oceani litoribus adtracti 
pisces, inde infusae culinis arcae censibusque edendi 
ac bibendi uoluptas reperta.

Vrbi autem nostrae secundi Punici belli finis 
et Philippus Macedoniae rex deuictus licentioris
uitae fiduciam dedit. quo tempore matronae
Brutorum domum ausae sunt obsidere, qui abrogationi 
legis Oppiae intercedere parati erant, quam feminae 
tolli cupiebant, quia his nec ueste uarii coloris uti 
nec auri plus semunciam habere nec iuncto uehiculo 
propius urbem mille passus nisi sacrificii gratia 
uehi permittebat. et quidem optinuerunt ut ius per 
continuos xx annos seruatum aboleretur: non enim 
prouiderunt saeculi illius uiri ad quem cultum
tenderet insoliti coetus pertinax studium aut quo se 
usque effusura esset legum uictrix audacia. quod si 
animi muliebris apparatus intueri potuissent, quibus 
cotidie aliquid nouitatis sumptuosius adiectum est, 
in ipso introitu ruenti luxuriae obstitissent. sed 
quid ego de feminis ulterius loquar, quas et
inbecillitas mentis et grauiorum operum negata adfectatio 
omne studium ad curiosiorem sui cultum hortatur 
conferre, cum temporum superiorum et nominis et 
animi excellentis uiros in hoc priscae continentiae 
ignotum deuerticulum prolapsos uideam? idque iurgio 
ipsorum pateat.

Cn. Domitius L. Crasso collegae suo
altercatione orta obiecit, quod columnas Hymettias in 
porticu domus haberet. quem continuo Crassus 
quanti ipse domum suam aestimaret interrogauit, 
atque ut respondit 'sexagies sestertio', 'qu ant o ergo 
eam' inquit, 'minoris fore existimas, si decem
arbusculas inde succidero?' 'ipso tricies sestertio' 
Domitius. tunc Crassus: 'uter igitur luxuriosior est, 
egone, qui decem columnas centum milibus nummum 
emi, an tu, qui decem arbuscularum umbram tricies 
sestertii summa conpensas?' sermonem oblitum Pyrri, 
inmemorem Hannibalis iamque transmarinorum
stipendiorum abundantia oscitantem! et quanto tamen 
insequentium saeculorum aedificiis et nemoribus
angustiorem † quam introduxerunt atque inchoatam a 
se lautitiam posteris relinquere quam a maioribus 
acceptam continentiam retinere maluerunt.

Quid enim sibi uoluit princeps suorum
temporum Metellus Pius tunc, cum in Hispania aduentus 
suos ab hospitibus aris et ture excipi patiebatur? 
cum Attalicis aulaeis contectos parietes laeto animo 
intuebatur? cum inmanibus epulis apparatissimos 
interponi ludos sinebat? cum palmata ueste conuiuia 
celebrabat demissasque lacunaribus aureas coronas 
uelut caelesti capite recipiebat? et ubi ista? non in 
Graecia neque in Asia, quarum luxuria seueritas ipsa 
corrumpi poterat, sed in horrida et bellicosa
prouincia, cum praesertim acerrimus hostis Sertorius 
Romanorum exercituum oculos Lusitanis telis
praestringeret: adeo illi patris sui Numidica castra
exciderant. patet igitur quam celeri transitu luxuria 
affluxerit: nam cuius adulescentia priscos mores 
uidit, senectus nouos orsa est.

Consimilis mutatio in domo Curionum extitit, 
si quidem forum nostrum et patris grauissimum
supercilium et filii sescenties sestertium aeris alieni 
aspexit, contractum famosa iniuria nobilium
iuuenum. itaque eodem tempore et in isdem penatibus 
diuersa saecula habitarunt, frugalissimum alterum, 
alterum nequissimum.

P. autem Clodi iudicium quanta luxuria et 
libidine abundauit! in quo, ut euidenter incesti
crimine nocens reus absolueretur, noctes matronarum 
et adulescentium nobilium magna summa emptae 
mercedis loco iudicibus erogatae sunt. quo in
flagitio tam taetro tamque multiplici nescias primum 
quem detestere, qui istud corruptelae genus
excogitauit, an qui pudicitiam suam sequestrem periurii 
fieri passi sunt, an qui religionem stupro permutarunt.

Aeque flagitiosum illud conuiuium, quod
Gemellus tribunicius uiator ingenui sanguinis, sed 
officii intra seruilem habitum deformis Metello et 
Scipioni consuli ac tribunis pl. magno cum rubore 
ciuitatis conparauit: lupanari enim domi suae
instituto Muniam et Flauiam, cum a patre tum a uiro 
utramque inclitam, et nobilem puerum Saturninum 
in eo prostituit. probrosae patientiae corpora,
ludibrio temulentae libidini futura! epulas consuli et 
tribunis non celebrandas, sed uindicandas!

Verum praecipue Catilinae libido scelesta: 
nam uaesano amore Aureliae Orestillae correptus, 
cum unum impedimentum uideret quo minus nuptiis 
inter se iungerentur, filium suum, quem et solum et 
aetate iam puberem habebat, ueneno sustulit
protinusque ex rogo eius maritalem facem accendit ac
nouae maritae orbitatem suam loco muneris erogauit. 
eodem deinde animo ciuem gerens quo patrem
egerat, filii pariter manibus et nefarie adtemptatae
patriae poenas dedit.

At Campana luxuria perquam utilis
nostrae ciuitati fuit: inuictum enim armis Hannibalem 
inlecebris suis conplexa uincendum Romano militi 
tradidit. illa uigilantissimum ducem, illa exercitum 
acerrimum dapibus largis, abundanti uino,
unguentorum fragrantia, ueneris usu lasciuiore ad somnum 
et delicias euocauit. ac tum demum fracta et contusa 
Punica feritas est, cum Seplasia ei et Albana castra 
esse coeperunt. quid iis ergo uitiis foedius, quid 
etiam damnosius, quibus uirtus atteritur, uictoriae 
relanguescunt, sopita gloria in infamiam conuertitur 
animique pariter et corporis uires expugnantur, adeo 
ut nescias ab hostibusne an ab illis capi
perniciosius habendum sit?

Quae etiam Volsiniensium urbem grauibus et 
erubescendis cladibus inplicauerunt. erat opulenta, 
erat moribus et legibus ordinata, Etruriae caput 
habebatur: sed postquam luxuria prolapsa est, in 
profundum iniuriarum et turpitudinis decidit, ut 
seruorum se insolentissimae dominationi subiceret. 
qui primum admodum pauci senatorium ordinem 
intrare ausi, mox uniuersam rem publicam
occupauerunt, testamenta ad arbitrium suum scribi
iubebant, conuiuia coetusque ingenuorum fieri uetabant, 
filias dominorum in matrimonium ducebant. postremo 
lege sanxerunt ut stupra sua in uiduis pariter atque 
nuptis inpunita essent ac ne qua uirgo ingenuo
nuberet, cuius castitatem non ante ex numero ipsorum 
aliquis delibasset.

Age, Xerxes opum regiarum ostentatione 
eximia eo usque luxuria gaudens, ut edicto praemium 
ei proponeret, qui nouum uoluptatis genus
repperisset, quanta, dum deliciis nimiis capitur, amplissimi 
imperii ruina euasit!

Antiochus quoque Syriae rex nihilo
cont in entioris exempli. cuius caecam et amentem luxuriam 
exercitus imitatus magna ex parte aureos clauos 
crepidis subiectos habuit argenteaque uasa ad usum 
culinae conparauit et tabernacula textilibus sigillis 
adornata statuit, auaro potius hosti praeda optabilis 
quam ulla ad uincendum strenuo mora.

Nam Ptolomaeus rex accessio uitiorum
suorum uixit ideoque Physcon appellatus est. cuius 
nequitia quid nequius? sororem natu maiorem
communi fratri nuptam sibi nubere coegit. postea
deinde filia eius per uim stuprata ipsam dimisit, ut 
uacuum locum nuptiis puellae faceret.

Consentaneus igitur regibus suis gentis Aegyptiae 
populus, qui ductu Archelai aduersus A. Gabinium 
moenibus urbis egressus, cum castra uallo atque 
fossa cingere iuberetur, uniuersus succlamauit ut 
id opus publica pecunia faciendum locaretur.
quapropter deliciis tam enerues animi spiritum exercitus 
nostri sustinere non potuerunt.

Sed tamen effeminatior multitudo Cypriorum, 
qui reginas suas mulierum corporibus uelut gradibus 
constructis, quo mollius uestigia pedum ponerent, 
currus conscendere aequo animo sustinebant: uiris 
enim, si modo uiri erant, uita carere quam tam
delicato imperio optemperare satius fuit.

DE CRVDELITATE 
 Haec societas uitiorum lasciui uultus et nouae 
cupiditati inhaerentium oculorum ac delicato cultu 
affluentis perque uarios inlecebrarum motus uolitantis 
animi: crudelitatis uero horridus habitus, truculenta 
species, uiolenti spiritus, uox terribilis, omnia
minis et cruentis imperiis referta. cui silentium
donare crementum est adicere: et enim quem modum 
sibi ipsa statuet, si ne suggillationis quidem frenis 
fuerit reuocata? ad summam, cum penes illam sit 
timeri, penes nos sit odisse.

L. Sulla, quem neque laudare neque
uituperare quisquam satis digne potest, quia, dum quaerit 
uictorias, Scipionem se populo Romano, dum
exercet, Hannibalem repraesentauit,—egregie namque 
auctoritate nobilitatis defensa crudeliter totam urbem 
atque omnes Italiae partes ciuilis sanguinis
fluminibus inundauit—quattuor legiones contrariae
partis fidem suam secutas in publica uilla, quae in 
Martio campo erat, nequiquam fallacis dexterae
misericordiam inplorantes obtruncari iussit. quarum 
lamentabiles quiritatus trepidae ciuitatis aures
receperunt, lacerata ferro corpora Tiberis inpatiens tanti 
oneris cruentatis aquis uehere est coactus. v milia 
Praenestinorum spe salutis per P. Cethegum data 
extra moenia municipii euocata, cum abiectis armis 
humi corpora prostrauissent, interficienda
protinusque per agros dispergenda curauit. quattuor milia 
et dcc dirae proscriptionis edicto iugulatos in
tabulas publicas retulit, uidelicet ne memoria tam 
praeclarae rei dilueretur. nec contentus in eos
saeuire, qui armis a se dissenserant, etiam quieti animi 
ciues propter pecuniae magnitudinem per
nomenclatorem conquisitos proscriptorum numero adiecit. 
aduersus mulieres quoque gladios destrinxit, quasi 
parum caedibus uirorum satiatus. id quoque
inexplebilis feritatis indicium est: abscisa miserorum 
capita modo non uultum ac spiritum retinentia in 
conspectum suum afferri uoluit, ut oculis illa, quia 
ore nefas erat, manderet. quam porro crudeliter se 
in M. Mario praetore gessit! quem per ora uulgi ad 
sepulcrum Lutatiae gentis pertractum non prius uita 
priuauit quam oculos infelices erueret et singulas 
corporis partes confringeret. uix mihi ueri similia 
narrare uideor: at ille etiam M. Plaetorium, quod 
ad eius supplicium exanimis ceciderat, continuo ibi 
mactauit, nouus punitor misericordiae, apud quem 
iniquo animo scelus intueri scelus admittere fuit. 
sed mortuorum umbris saltem pepercit? minime: 
nam C. Marii, cuius, etsi postea hostis, quaestor 
tamen aliquando fuerat, erutos cineres in Anienis 
alueum sparsit. en quibus actis felicitatis nomen 
adserendum putauit!

Cuius tamen crudelitatis C. Marius inuidiam 
leuat: nam et ille nimia cupiditate persequendi
inimicos iram suam nefarie destrinxit, C. Caesaris
consularis et censorii nobilissimum corpus ignobili
saeuitia trucidando, et quidem apud seditiosissimi et 
abiectissimi hominis bustum: id enim malorum
miserrimae tunc rei publicae deerat, ut Vario Caesar 
piaculo caderet. paene tanti uictoriae eius non
fuerunt, quarum oblitus plus criminis domi quam laudis 
in militia meruit. idem caput M. Antoni abscisum 
laetis manibus inter epulas per summam animi ac 
uerborum insolentiam aliquamdiu tenuit
clarissimique et ciuis et oratoris sanguine contaminari mensae 
sacra passus est atque etiam P. Annium, qui id
attulerat, in sinum suum recentis caedis uestigiis 
aspersum recepit.

Damasippus nihil laudis habuit, quod
corrumperet, itaque memoria eius licentiore accusatione 
perstringitur. cuius iussu principum ciuitatis capita 
hostiarum capitibus permixta sunt Carbonisque
Aruinae truncum corpus patibulo adfixum gestatum est. 
adeo aut flagitiosissimi hominis praetura multum 
aut rei publicae maiestas nihil potuit.

Munatius etiam Flaccus, Pompeiani nominis 
acrior quam probabilior defensor, cum ab imperatore 
Caesare in Hispania inclusus moenibus Ateguensium 
obsideretur, efferatam crudelitatem suam 
truculentissimo genere uaesaniae exercuit: omnes enim eius 
oppidi ciues, quos studiosiores Caesaris senserat, 
iugulatos muris praecipitauit. feminas quoque
citatis nominibus uirorum, qui in contrariis castris erant, 
ut caedes coniugum suarum cernerent, maternis que 
gremiis superpositos liberos trucidauit. infantes alios 
in conspectu parentum humo infligi, alios
superiactatos pilis excipi iussit. quae auditu etiam
intolerabilia Romano iussu Lusitanis manibus administrata 
sunt, cuius gentis praesidio Flaccus uallatus diuinis 
opibus uaecordi pertinacia resistebat.

Transgrediemur nunc ad illa, quibus ut 
par dolor, ita nullus nostrae ciuitatis rubor inest. 
Karthaginienses Atilium Regulum palpebris resectis 
machinae, in qua undique praeacuti stimuli
eminebant, inclusum uigilantia pariter et continuo tractu 
doloris necauerunt, tormenti genus haud dignum 
passo, auctoribus dignissimum. eadem usi
crudelitate milites nostros quo dam mar i ti mo certamine in 
suam potestatem redactos nauibus substrauerunt, ut 
earum carinis ac pondere elisi inusitata ratione mortis 
barbaram feritatem satiarent, taetro facinore pollutis 
classibus ipsum mare uiolaturi.

Eorum dux Hannibal, cuius maiore ex parte 
uirtus saeuitia constabat, in flumine Ver gello
corporibus Romanis ponte facto exercitum transduxit, 
ut aeque terrestrium scelestum Karthaginiensium
copiarum ingressum terra quam maritimarum
Neptunus experiretur. idem captiuos nostros oneribus et 
itinere fessos iam prima pedum parte succisa
relinquebat. quos uero in castra perduxerat, paria fere 
fratrum et propinquorum iungens ferro decernere 
cogebat neque ante sanguine explebatur quam ad 
unum uictorem omnes redegisset. iusto ergo illum 
odio, uerum tamen tardo supplicio senatus Prusiae 
regis factum supplicem ad uoluntariam mortem 
conpulit.

Tam hercule quam Mitridatem regem, qui 
una epistola lxxx ciuium Romanorum in Asia per 
urbes negotiandi gratia dispersa interemit tantaeque 
prouinciae hospitalis deos iniusto, sed non inulto 
cruore respersit, quoniam cum maximo cruciatu
ueneno repugnantem spiritum suum tandem
succumbere coegit simulque piacula crucibus illis dedit, 
quibus illos amicos suos auctore Gauro spadone 
libidinosus obsequio, scelestus imperio adfecerat.

† Zisemis, Diogyridis filii, Thraciae regis, 
etsi minus admirabilem crudelitatem gentis ipsius 
feritas, narrandam tamen rabies saeuitiae facit, cui 
neque uiuos homines medios secare neque parentes 
liberorum uesci cogere corporibus nefas fuit.

Iterum Ptolomaeus Physcon emergit, paulo 
ante libidinosae amentiae taeterrimum exemplum, 
idem inter praecipua crudelitatis indicia referendus: 
quid enim hoc facto truculentius? filium suum
nomine Memphiten, quem ex Cleopatra, eadem sorore 
et uxore, sustulerat, liberalis formae, optimae spei 
puerum, in conspectu suo occidi iussit protinusque 
caput eius et pedes praecisos et manus in cista 
chlamyde opertos pro munere natalicio matri misit, 
perinde quasi ipse cladis, quam illi inferebat,
expers, ac non infelicior, quod in communi orbitate 
Cleopatram miserabilem cunctis, se inuisum
reddiderat. adeo caeco furore summa quaeque efferuescit 
crudelitas, cum munimentum ex se ipsa repperit: 
nam cum animaduerteret quanto sui odio patria
teneretur, timori remedium scelere petiuit, quoque 
tutius plebe trucidata regnaret, frequens iuuentute 
gymnasium armis et igni circumdedit omnesque, qui 
in eo erant, partim ferro, partim flamma necauit.

Ochus autem, qui postea Darius appellatus 
est, sanctissimo Persis iure iurando obstrictus ne 
quem ex coniuratione, quae septem magos cum eo 
oppresserat, aut ueneno aut ferro aut ulla ui aut 
inopia alimentorum necaret, crudeliorem mortis
rationem excogitauit, qua † hosustos sibi non
perrupto uinculo religionis tolleret: saeptum enim altis 
parietibus locum cinere conpleuit superpositoque 
tigno prominente benigne cibo et potione exceptos 
in eo conlocabat, e quo somno sopiti in illam
insidiosam congeriem decidebant.

Apertior et taetrior alterius Ochi cognomine 
Artaxerxis crudelitas, qui Atossam sororem atque 
eandem socrum uiuam capite defodit et patruum cum 
centum amplius filiis ac nepotibus uacua area
destitutum iaculis confixit nulla iniuria lacessitus, sed 
quod in his maximam apud Persas probitatis et 
fortitudinis laudem consistere uidebat.

Consimili genere aemulationis instincta ciuitas 
Atheniensium indigno gloriae suae decreto
Aeginensium iuuentuti pollices abscidit, ut classe potens 
populus in certamen maritimarum uirium secum
descendere nequiret. non agnosco Athenas timori
remedium a crudelitate mutuantis.

Saeuus etiam ille aenei tauri inuentor, quo 
inclusi subditis ignibus longo et abdito cruciatu 
mugitus resonantem spiritum edere cogebantur, ne 
eiulatus eorum humano sono uocis expressi
Phalaridis tyranni misericordiam implorare possent. quam 
quia calamitosis deesse uoluit, taeterrimum artis 
suae opus primus inclusus merito auspicatus est.

Ac ne Etrusci quidem parum feroces in poena 
excogitanda, qui uiuorum corpora cadaueribus
aduersa aduersis alligata atque constricta, ita ut
singulae membrorum partes singulis essent adconmodatae, 
tabescere simul patiebantur, amari uitae pariter ac 
mortis tortores.

Sicut illi barbari, quos ferunt mactatarum 
pecudum intestinis et uisceribus egestis homines
inserere, ita ut capitibus tantummodo emineant,
quoque ut diutius poenae sufficiant, cibo et potione 
infelicem spiritum prorogare, donec intus putrefacti 
laniatui sint animalibus, quae tabidis in corporibus 
nasci solent. queramur nunc cum rerum natura, 
quod nos multis et asperis aduersae ualetudinis
incommodis obnoxios esse uoluerit, habitumque
caelestis roboris humanae condicioni denegatum moleste 
feramus, cum tot cruciatus sibimet ipsa mortalitas 
inpulsu crudelitatis excogitauerit.

DE IRA AVT ODIO 
 Ira quoque et odium in pectoribus humanis magnos 
fluctus excitant, procursu celerior illa, nocendi
cupidine hoc pertinacius, uterque consternationis plenus 
affectus ac numquam sine tormento sui uiolentus, 
quia dolorem, cum inferre uult, patitur, amara
sollicitudine ne non contingat ultio anxius. sed
proprietatis eorum certissimae sunt imagines, quas di 
ipsi in claris personis aut dicto aliquo aut facto
uehementiore conspici uoluerunt.

Cum aduersus Hasdrubalem Liuius Salinator 
bellum gesturus urbe egrederetur, monente Fabio 
Maximo ne ante descenderet in aciem quam hostium 
uires animumque cognosset, primam occasionem
pugnandi non omissurum se respondit interrogatusque 
ab eodem quid ita tam festinanter manum conserere 
uellet, 'ut quam celerrime' inquit 'aut gloriam ex 
hostibus uictis aut ex ciuibus prostratis gaudium 
capiam'. ira tunc et uirtus sermonem eius inter se 
diuiserunt, illa iniustae damnationis memor, haec 
triumphi gloriae intenta. sed nescio an eiusdem 
fuerit hoc dicere et sic uincere.

Ardentis spiritus uirum et bellicis operibus 
adsuetum huc iracundiae stimuli egerunt: C. autem 
Figulum mansuetissimum, pacato iuris ciuilis studio 
celeberrimum, prudentiae moderationisque
inmemorem reddiderunt: consulatus enim repulsae dolore 
accensus, eo quidem magis, quod illum bis patri 
suo datum meminerat, cum ad eum postero
comitiorum die multi consulendi causa uenissent, omnes 
dimisit, praefatus 'an nos consulere scitis, consulem 
facere nescitis?' dictum grauiter et merito, sed 
tamen aliquanto melius non dictum: nam quis
populo Romano irasci sapienter potest?

Itaque ne illi quidem probandi, quamuis factum 
eorum nobilitatis splendore protectum sit, qui, quod 
Cn. Flauius humillimae quondam sortis praeturam 
adeptus erat, offensi anulos aureos sibimet ipsis et 
phaleras equis suis detractas abiecerunt, doloris
inpotentiam tantum non luctu professo testati.

Talis irae motus aut singulorum aut paucorum 
aduersus populum uniuersum: multitudinis erga
principes ac duces eius modi. Manlio Torquato
amplissimam et gloriosissimam ex Latinis et Campanis 
uictoriam in urbem referenti, cum seniores omnes 
laetitia ouantes occurrerent, iuniorum nemo obuiam 
processit, quod filium adulescentem fortissime
aduersus imperium suum proeliatum securi percusserat. 
miserti sunt aequalis nimis aspere puniti: nec factum 
eorum defendo, sed irae uim indico, quae unius 
ciuitatis et aetates et adfectus diuidere ualuit.

Eademque tantum potuit, ut uniuersum populi 
Romani equitatum a Fabio consule ad hostium
copias persequendas missum, cum et tuto et facile 
eas liceret delere, legis agrariae ab eo impeditae 
memorem inmobilem retineret. illa uero etiam 
Appio duci, cuius pater, dum pro senatus
amplitudine nititur, commoda plebis acerrime inpugnauerat, 
infensum exercitum faciendo uoluntaria fuga terga 
hosti, ne triumphum imperatori quaereret, dare 
coegit. quotiens uictoriae uictrix! congratulationem 
eius in Torquato spernendam, in Fabio pulcherrimam 
partem omittendam, in Appio totam fugae
postponendam reddidit.

Age, quam uiolenter se in pectore uniuersi 
populi Romani gessit eo dem tempore, quo 
suffragiis eius dedicatio aedis Mercurii M. Plaetorio primi 
pili centurioni data est praeteritis consulibus, Appio, 
quod obstitisset quo minus aeri alieno suo
succurreretur, Seruilio, quod susceptam causam suam languido 
patrocinio protexisset. negas efficacem esse iram, 
cuius hortatu miles summo imperio praelatus est?

Quae quidem non proculcauit tantum imperia, 
sed etiam gessit inpotenter: nam Q. Metellus, cum 
utramque Hispaniam consul prius, deinde pro
consule paene to tam subegisset, postquam cognouit Q. 
Pompeium consulem inimicum suum successorem 
sibi mitti, omnes, qui modo militiam suam uoluerunt 
finiri, dimisit, commeatus petentibus neque causis 
excussis neque constituto tempore dedit, horrea
custodibus remotis opportuna rapinae praebuit, arcus 
sagittasque Cretensium frangi atque in amnem abici 
iussit, elephantis cibaria dari uetuit. quibus factis 
ut cupiditati suae indulsit, ita magnifice gestarum 
rerum gloriam corrupit meritumque honorem triumphi 
hostium quam irae fortior uictor amisit.

Quid Sulla, dum huic uitio obtemperat, nonne 
multo alieno sanguine profuso ad ultimum et suum 
erogauit? Puteolis enim ardens indignatione, quod 
Granius princeps eius coloniae pecuniam a
decurionibus ad refectionem Capitolii promissam
cunctantius daret, animi concitatione nimia atque
immoderato uocis impetu conuulso pectore spiritum cruore 
ac minis mixtum euomuit, nec senio iam prolapsus, 
utpote sexagesimum ingrediens annum, sed alita 
miseriis rei publicae inpotentia furens. igitur in 
dubio est Sullane prior an iracundia sullae sit
extincta.

Neque ab ignotis exempla petere iuuat et 
maximis uiris exprobare uitia sua uerecundiae est. 
ceterum cum propositi fides excellentissima quaeque 
conplecti moneat, uoluntas operi cedat, dum
praeclara libenter probandi necessaria narranti
conscientia non desit.

Alexandrum iracundia sua propemodum caelo 
deripuit: nam quid obstitit quo minus illuc
adsurgeret nisi Lysimachus leoni obiectus et Clitus hasta 
traiectus et Callisthenes mori iussus, quia tres
maximas uictorias totidem amicorum iniustis caedibus 
uicto reddidit?

Quam uehemens deinde aduersus populum
Romanum Hamilcaris odium! quattuor enim puerilis 
aetatis filios intuens eiusdem numeri catulos leoninos 
in perniciem imperii nostri alere se praedicabat. 
digna nutrimenta, quae in exitium patriae suae, ut 
euenit, conuerterentur.

E quibus Hannibal mature adeo patria
uestigia subsecutus est, ut eo exercitum in Hispaniam 
traiecturo et ob id sacrificante viiii annorum natu 
altaria tenens iuraret se, cum primum per aetatem 
potuisset, acerrimum hostem populi Romani futurum, 
 et pertinacissimis precibus instantis belli
commilitium exprimeret. idem significare cupiens quanto 
inter se odio Karthago et Roma dissiderent, inflicto 
in terram pede suscitatoque puluere, tunc inter eas 
finem fore belli dixit, cum alterutra pars in
habitum pulueris esset redacta.

In puerili pectore tantum uis odii potuit, sed 
in muliebri quoque aeque multum ualuit: namque 
Samiramis Assyriorum regina, cum ei circa cultum 
capitis sui occupatae nuntiatum esset Babylona
defecisse, altera parte crinium adhuc soluta protinus 
ad eam expugnandam cucurrit nec prius decorem 
capillorum in ordinem quam urbem in potestatem 
suam redegit. quocirca statua eius Babylone
posita est illo habitu, quo ad ultionem exigendam 
celeritate praecipi ti tetendit.

DE AVARITIA 
 Protrahatur etiam auaritia, latentium indagatrix 
lucrorum, manifestae praedae auidissima uorago, 
neque habendi fructu felix et cupiditate quaerendi 
miserrima.

Cum admodum locupleti L. Minucio Basilo 
falsum testamentum quidam in Graecia subiecisset 
eiusdemque confirmandi gratia potentissimos ciuitatis 
nostrae uiros, M. Crassum et Q. Hortensium, quibus 
Minucius ignotus fuerat, tabulis heredes inseruisset, 
quamquam euidens fraus erat, tamen uterque
pecuniae cupidus facinoris alieni munus non repudiauit. 
quantam culpam quam leniter retuli! lumina curiae, 
ornamenta fori, quod scelus uindicare debebant,
inhonesti lucri captura inuitati auctoritatibus suis texerunt.

Verum aliquanto maiores uires in Q. Cassio 
exhibuit, qui in Hispania Silium et Calpurnium, 
occidendi sui gratia cum pugionibus deprehensos 
quinquagies sestertium ab illo, ab hoc sexagies 
pactus dimisit. en quem dubites, si alterum tantum 
daretur, iugulum quoque suum aequo animo illis 
fuisse praebiturum.

Ceterum auaritia ante omnes L. Septimulei 
praecordia possedit, qui, cum C. Gracchi familiaris 
fuisset, caput eius abscidere et per urbem pilo fixum 
ferre sustinuit, quia Opimius consul auro id se
repensurum edixerat. sunt qui tradant liquato plumbo 
eum cauatam partem capitis, quo ponderosius esset, 
explesse. fuerit ille seditiosus, bono perierit
exemplo, clientis tamen scelesta famis in has usque
iacentis iniurias esurire non debuit.

Odium merita Septimulei auaritia,
Ptolomaei autem regis Cypriorum risu prosequenda: nam 
cum anxiis sordibus magnas opes corripuisset
propterque eas periturum se uideret et ideo omni pecunia 
inposita nauibus in altum processisset, ut classe
perforata suo arbitrio periret et hostes praeda
carerent, non sustinuit mergere aurum et argentum, 
sed futurum necis suae praemium domum reuexit. 
procul dubio hic non possedit diuitias, sed a diuitiis 
possessus est, titulo rex insulae, animo pecuniae 
miserabile mancipium.

DE SVPERBIA ET INPOTENTIA 
 Atque ut superbia quoque et inpotentia in
conspicuo ponatur, M. Fuluius Flaccus consul M. Plautii 
Hypsaei collega, cum perniciosissimas rei publicae 
leges introduceret de ciuitate Italiae danda et de 
prouocatione ad populum eorum, qui ciuitatem
mutare noluissent, aegre conpulsus est ut in curiam 
ueniret: deinde partim monenti, partim oranti
senatui ut incepto desisteret, responsum non dedit. 
tyrannici spiritus consul haberetur, si aduersus unum 
senatorem hoc modo se gessisset, quo Flaccus in 
totius amplissimi ordinis contemnenda maiestate 
uersatus est.

Quae a M. quoque Druso tribuno pl. per 
summam contumeliam uexata est: parum enim
habuit L. Philippum consulem, quia interfari se
contionantem ausus fuerat, obtorta gula, et quidem 
non per uiatorem, sed per clientem suum adeo 
uiolenter in carcerem praecipitem egisse, ut multus 
e naribus eius cruor profunderetur, uerum etiam, 
cum senatus ad eum misisset, ut in curiam ueniret, 
'quare non potius' inquit 'ipse in Hostiliam curiam 
propinquam rostris, id est ad me, uenit?' piget 
adicere quod sequitur: tribunus senatus imperium 
despexit, senatus tribuni uerbis paruit.

Cn. autem Pompeius quam insolenter! qui 
balineo egressus ante pedes suos prostratum Hypsaeum 
ambitus reum, et nobilem uirum et sibi amicum,
iacentem reliquit contumeliosa uoce proculcatum: nihil 
enim eum aliud agere quam ut conuiuium suum
moraretur respondit, et huius dicti conscius securo 
animo cenare potuit. ille uero etiam in foro non 
erubuit P. Scipionem socerum suum legibus
 ob noxium, quas ipse tulerat, in maxima quidem reorum 
 et inlustrium ruina muneris loco a iudicibus
deposcere, maritalis lecti blanditiis statum rei publicae 
temerando.

Taetrum facto pariter ac dicto M. Antonii 
conuiuium: nam cum ad eum triumuirum Caesetii 
Rufi senatoris caput allatum esset, auersantibus id 
ceteris propius admoueri iussit ac diu diligenterque 
considerauit. cunctis deinde expectantibus quidnam 
esset dicturus, 'hunc ego' inquit 'notum non habui'. 
superba de senatore, inpotens de occiso confessio.

Satis multa de nostris: aliena nunc
adiciantur. Alexandri regis uirtus ac felicitas tribus 
insolentiae euidentissimis gradibus exultauit:
fastidio enim Philippi Iouem Hammonem patrem asciuit, 
taedio morum et cultus Macedonici uestem et
instituta Persica adsumpsit, spreto mortali habitu
diuinum, aemulatus est, nec fuit ei pudori filium, ciuem, 
hominem dissimulare.

Iam Xerxes, cuius in nomine superbia et
inpotentia habitat, suo iure † tam insolenter, quod 
Graeciae indicturus bellum adhibitis Asiae
principibus, 'ne uiderer' inquit 'meo tantum modo usus
consilio, uos contraxi. ceterum mementote parendum 
magis uobis esse quam suadendum'. adroganter, 
etiam si uictori repetere ei regiam contigisset: tam 
deformiter uicti nescias utrum insolentius dictum an 
inprudentius.

Hannibal autem Cannensis pugnae successu 
elatus nec admisit quemquam ciuium suorum in
castris nec responsum ulli nisi per interpretem dedit. 
Maharbalem etiam, ante tabernaculum suum clara 
uoce adfirmantem prospexisse quonam modo paucis 
diebus Romae in Capitolio cenaret, aspernatus est. 
adeo felicitatis et moderationis diuiduum
contubernium est.

Insolentiae uero inter Karthaginiensem et
Campanum senatum quasi aemulatio fuit: ille enim
separato a plebe balineo lauabatur, hic diuerso foro 
utebatur. quem morem Capuae aliquamdiu retentum 
C. quoque Gracchi oratione in Plautium scripta patet.

DE PERFIDIA 
 Occultum iam et insidiosum malum, perfidia,
latebris suis extrahatur. cuius efficacissimae uires 
sunt mentiri ac fallere, fructus in aliquo admisso
scelere consistit, tum certus, cum credulitatem nefariis 
uinculis circumdedit, tantum inconmodi humano
generi adferens, quantum salutis bona fides praestat. 
habeat igitur non minus reprehensionis quam illa 
laudis consequitur.

Romulo regnante Spurius Tarpeius arci
praeerat. cuius filiam uirginem aquam sacris petitum 
extra moenia egressam Tatius ut armatos Sabinos 
in arcem secum reciperet corrupit, mercedis nomine 
pactam quae in sinistris manibus gerebant: erant 
autem in his armillae et anuli magno ex pondere auri. 
loco potitum agmen Sabinorum puellam praemium 
flagitantem armis obrutam necauit, perinde quasi 
promissum, quod ea quoque laeuis gestauerant,
solui sse t. absit reprehensio, quia inpia proditio celeri 
poena uindicata est.

Ser. quoque Galba summae perfidiae: trium 
enim Lusitaniae ciuitatium conuocato populo
tamquam de conmodis eius acturus viii , in quibus flos 
iuuentutis consistebat, electa et armis exuta partim 
trucidauit, partim uendidit. quo facinore maximam 
cladem barbarorum magnitudine criminis antecessit.

Cn. autem Domitium summi generis et magni 
animi uirum nimia gloriae cupiditas perfidum
existere coegit: iratus namque Bituito regi
Aruernorum, quod tum suam et Allobrogum gentem se 
etiam tum in prouincia morante ad Q. Fabii
successoris sui dexteram confugere hortatus esset, per 
conloquii simulationem arcessitum hospitioque
exceptum uinxit ac Romam naue deportandum curauit. 
cuius factum senatus neque probare potuit neque
rescindere uoluit, ne remissus in patriam Bituitus bellum 
renouaret. igitur eum Albam custodiae causa relegauit.

Viriathi etiam caedes duplicem perfidiae
accusationem recipit, in amicis, quod eorum manibus 
interemptus est, in Q. Seruilio Caepione consule, 
quia is sceleris huius auctor inpunitate promissa fuit 
uictoriamque non meruit, sed emit.

Verum ut ipsum fontem perfidiae
contemplemur, Karthaginienses Xanthippum
Lacedaemonium, cuius optima opera primo Punico bello usi 
fuerant et quo iuuante Atilium Regulum ceperant, 
simulantes domum se reuehere, in alto merserunt, 
quid tanto facinore petentes? an ne uictoriae eorum 
socius superesset? extat nihilo minus, et quidem cum 
opprobrio, quem sine ulla gloriae iactura inuiolatum 
reliquissent.

Hannibal porro Nucerinos hortatu suo cum 
binis uestimentis urbem inexpugnabilibus muris
cinctam egressos uapore et fumo balnearum
strangulando, et Acerranorum senatum eadem ratione extra 
moenia euocatum in profundum puteorum abiciendo 
nonne bellum aduersus populum Romanum et
Italiam professus aduersus ipsam fidem acrius gessit, 
mendaciis et fallacia quasi praeclaris artibus
gaudens? quo euenit ut alioqui insignem nominis sui 
memoriam relicturus, in dubio maiorne an peior 
uir haberi deberet poneret.

DE VI ET SEDITIONE 
 Sed ut uiolentiae et seditionis tam togatae quam 
etiam armatae facta referantur, L. Equitium, qui se 
Ti. Gracchi filium simulabat tribunatumque
aduersus leges cum L. Saturnino petebat, a C. Mario
quintum consulatum gerente in publicam custodiam
ductum populus claustris carceris conuulsis raptum 
humeris suis per summam animorum alacritatem 
portauit. 
 8

idemque Q. Metellum censorem, quod 
ab eo tamquam Gracchi filio censum recipere
nolebat, lapidibus prosternere conatus est, adfirmantem 
tres tantum modo filios Ti. Graccho fuisse, e quibus 
unum in Sardinia stipendia merentem, alterum
infantem Praeneste, tertium post patris mortem natum 
Romae decessisse, neque oportere clarissimae
familiae ignotas sordes inseri, cum interim inprouida 
concitatae multitudinis temeritas—pro inpudentia 
et audacia!—aduersus consulatum et censuram
tetendit principesque suos omni petulantiae genere 
uexauit.

Vaesana haec tantum modo, illa etiam cruenta 
seditio: populus enim Nunnium conpetitorem
Saturnini nouem iam creatis tribunis unoque loco
duobus candidatis restante ui prius in aedes priuatas 
conpulit, extractum deinde interemit, ut caede 
integerrimi ciuis facultas apiscendae potestatis
taeterrimo ciui daretur.

Creditorum quoque consternatio aduersus
Semproni Asellionis praetoris urbani caput intolerabili 
modo exarsit. quem, quia causam debitorum
susceperat, concitati a L. Cassio tribuno pl. pro aede
Concordiae sacrificium facientem ab ipsis altaribus
fugere extra forum coactum inque tabernula latitantem 
praetextatum discerpserunt.

Detestanda fori condicio, sed si 
castra respicias, aeque magna orietur indignatio. cum 
C. Mario lege Sulpicia prouincia Asia, ut aduersus 
Mitridatem bellum gereret, priuato decreta esset, 
missum ab eo Gratidium legatum ad L. Sullam
consulem accipiendarum legionum causa milites
trucidarunt, procul dubio indignati, quod ab summo
imperio ad eum, qui nullo in honore uersaretur, transire 
cogerentur. sed quis ferat militem scita plebis exitio 
legati corrigentem?

Pro consule istud tam uiolenter exercitus,
illud aduersus consulem: Q. enim Pompeium Sullae 
collegam senatus iussu ad exercitum Cn. Pompei, 
quem aliquamdiu inuita ciuitate obtinebat,
contendere ausum ambitiosi ducis inlecebris corrupti
milites sacrificare incipientem adorti in modum hostiae 
mactarunt tantumque scelus, curia castris cedere se 
confessa, inultum abiit.

Ille quoque exercitus nefarie uiolentus, qui 
C. Carbonem, fratrem Carbonis ter consulis, propter 
bella ciuilia dissolutam disciplinam militarem
praefractius et rigidius astringere conatum priuauit uita 
satiusque duxit maximo scelere coinquinari quam 
prauos ac taetros mores mutare.

DE TEMERITATE 
 Temeritatis etiam et subiti et uehementes sunt
impulsus, quorum ictibus hominum mentes concussae 
nec sua pericula dispicere nec aliena facta iusta 
aestimatione prosequi ualent.

Quam enim temere se Africanus superior ex 
Hispania duabus quinqueremibus ad Syphacem
traiecit, in unius Numidae infidis praecordiis suam
pariter et patriae salutem depositurus! itaque exiguo 
momento maximae rei casus fluctuatus est, utrum 
interfector an captiuus Scipionis Syphax fieret.

Nam C. Caesaris anceps conatus, etsi
caelestium cura protectus est, non tamen uix sine 
horrore animi referri potest: si quidem inpatiens 
legionum tardioris a Brundisio Apolloniam traiectus 
per simulationem aduersae ualetudinis conuiuio
egressus maiestate sua seruili ueste occultata nauiculam 
conscendit et e flumine Aoo maris Hadriatici saeua 
tempestate fauces petiit protinusque in altum dirigi 
iusso nauigio multum ac diu contrariis iactatus 
fluctibus tandem necessitati cessit.

Age, illa quam execrabilis militum temeritas! 
fecit enim ut A. Albinus, nobilitate, moribus,
honorum omnium consummatione ciuis eximius, propter 
falsas et inanes suspiciones in castris ab exercitu 
lapidibus obrueretur, quodque accessionem
indignationis non recipit, oranti atque obsecranti duci a 
militibus causae dicendae potestas negata est.

Itaque minus miror apud trucem et
saeuum animum Hannibalis defensionis locum innoxio 
gubernatori non fuisse, quem a Petilia classe
Africam repetens freto adpulsus, dum tam paruo spatio 
Italiam Siciliamque inter se diuisas non credit, uelut 
insidiosum cursus rectorem interemit, posteaque
diligentius inspecta ueritate tunc absoluit, cum eius
innocentiae nihil ultra sepulcri honorem dari potuit. 
igitur angusti atque aestuosi maris alto e tumulo 
speculatrix statua quam memoriae Pelori tam
Punicae temeritatis ultra citraque nauigantium oculis 
conlocatum indicium est.

Iam Atheniensium ciuitas ad uaesaniam usque 
temeraria, quae x uniuersos imperatores suos, et 
quidem a pulcherrima uictoria uenientis, capitali 
iudicio exceptos necauit, quod militum corpora 
saeuitia maris interpellante sepulturae mandare non 
potuissent, necessitatem puniens, cum honorare 
uirtutem deberet.

DE ERRORE 
 Temeritati proximus est error, quem ad modum 
ad laedendum par, ita cui facilius quis ignouerit, 
quia non sua sponte, sed uanis concitatus imaginibus 
culpae se inplicat. qui quam late in pectoribus
hominum uagetur si conplecti coner, uitio, de quo loquor, 
sim obnoxius. paucos igitur eius lapsus referemus.

C. Heluius Cinna tribunus pl. ex funere C.
Caesaris domum suam petens populi manibus discerptus 
est pro Cornelio Cinna, in quem saeuire se
existimabat iratus ei, quod, cum adfinis esset Caesaris,
aduersus eum nefarie raptum impiam pro rostris
orationem habuisset, eoque errore propulsus est, ut
caput Helui perinde atque Corneli circa rogum Caesaris 
fixum iaculo ferret, officii sui, alieni erroris
piaculum miserabile!

Nam C. Cassium error a semet ipso poenas 
exigere coegit: inter illum enim pugnae quattuor 
exercituum apud Philippos uarium ipsisque ducibus 
ignotum euentum missus ab eo Ti ti nius centurio 
nocturno tempore, ut specularetur quonam in statu 
res M. Bruti essent, dum crebros excessus uiae
petit, quia tenebrarum obscuritas hostesne an
conmilitones occurrerent dinoscere non sinebat, tardius ad 
Cassium rediit. quem is exceptum ab hostibus
omniaque in eorum potestatem recidisse existimans 
finire uitam properauit, cum et castra hostium
inuicem capta et Bruti copiae magna ex parte incolumes 
essent. Titini uero non obliteranda silentio uirtus, 
qui oculis paulisper haesit inopinato iacentis ducis 
spectaculo attonitus, deinde profusus in lacrimas 
'etsi inprudens' inquit, 'imperator, causa tibi mortis 
fui, tamen, ne id ipsum inpunitum sit, accipe me 
fati tui comitem', superque exanime corpus eius 
iugulo suo gladium capulo tenus demisit ac permixto 
utriusque sanguine duplex uictima iacuit, pietatis 
haec, erroris illa.

Ceterum falsa opinatio nescio an praecipuam 
iniuriam Lartis Tolumni Veientium regis penatibus 
intulerit: nam cum in tesserarum prospero iactu per 
iocum conlusori dixisset 'occide', et forte
Romanorum legati interuenissent, satellites eius errore uocis 
inpulsi interficiendo legatos lusum ad inperium 
transtulerunt.

DE VLTIONE 
 Vltionis autem quem ad modum acres, ita iusti 
aculei sunt, qui lacessiti concitantur, acceptum
dolorem dolore pensare cupientes: quos latius conplecti 
non adtinet.

Tribunus pl. M. Flauius ad populum de
Tusculanis retulit, quod eorum consilio Veliternos
Priuernatesque † rebellaturos diceret. qui cum cum 
coniugibus ac liberis squalore obsiti supplices Romam 
uenissent, accidit ut reliquis tribubus salutarem
sententiam secutis sola Pollia iudicaret oportere publice 
eos uerberatos securi percuti, inbellem multitudinem 
sub corona uenire. quam ob causam Papiria tribus, 
in qua plurimum postea Tusculani in ciuitatem
recepti potuerunt, neminem umquam candidatum
Polliae tribus fecit magistratum, ne ad eam ullus honor 
suffragiis suis perueniret, quae illis uitam ac
libertatem, quantum in ipsa fuit, ademerat.

Illam uero ultionem et senatus et consensus 
omnium adprobauit: cum enim Adrianus ciuis
Romanos, qui Vticae consistebant, sordido imperio
uexasset idcircoque ab his uiuus esset exustus, nec 
quaestio ulla in urbe hac de re habita nec querella 
uersata est.

Clarae ultionis utraque regina, et
Tomyris, quae caput Cyri abscisum in utrem humano 
sanguine repletum demitti iussit exprobrans illi
insatiabilem cruoris sitim simulque poenas occisi ab 
eo filii sui exigens, et Berenice, quae Laodices
insidiis interceptum sibi filium grauiter ferens armata 
currum conscendit persecutaque satellitem regium, 
crudelis operis ministrum nomine Caeneum, quem 
hasta nequiquam petierat, saxo ictum prostrauit ac 
super eius corpus actis equis inter infesta
contrariae partis agmina ad domum, in qua interfecti 
pueri corpus occultari arbitrabatur, perrexit.

Iasonem Thessalum Persarum regi bellum 
inferre parantem an satis iusta ultio absumpserit 
ambiguae aestimationis est: Taxillo enim
gymnasiarcho a quibusdam iuuenibus pulsatum se questo 
permisit ut aut tricenas ab his drachmas exigeret aut 
denas plagas singulis inponeret. quo posteriore
uindicta uso qui uapulauerant Iasonem interfecerunt, 
animi, non corporis dolore poenae modum
aestimantes. ceterum paruo inritamento ingenui pudoris
maximae rei expectatio subruta est, quoniam opinione 
Graeciae tantum in spe Iasonis quantum in effectu 
Alexandri reponitur.

DICTA IMPROBA AVT FACTA SCELERATA 
 Nunc, quatenus uitae humanae cum bona tum 
etiam mala substitutis exemplorum imaginibus
persequimur, dicta inproba et facta scelerata referantur.

Vnde autem potius quam a Tullia ordiar, quia 
tempore uetustissimum, conscientia nefarium, uoce 
monstri simile exemplum est? cum carpento
ueheretur et is, qui iumenta agebat, succussis frenis
constitisset, repentinae morae causam requisiuit, et ut 
comperit corpus patris Seruii Tulli occisi ibi iacere, 
supra id duci uehiculum iussit, quo celerius in
conplexum interfectoris eius Tarquinii ueniret. qua tam 
impia tamque probrosa festinatione non solum se 
aeterna infamia, sed etiam ipsum uicum cognomine 
sceleris conmaculauit.

Non tam atrox C. Fimbriae est factum et 
dictum, sed si per se aestimetur, utrumque
audacissimum. id egerat, ut Scaeuola in funere C. Marii 
iugularetur. quem postquam ex uulnere recreatum 
conperit, accusare apud populum instituit.
interrogatus deinde quid de eo secus dicturus esset, cui 
pro sanctitate morum satis digna laudatio reddi non 
posset, respondit obiecturum se illi quod parcius 
corpore telum recepisset. licentiam furoris aegrae 
rei publicae gemitu prosequendam!

L. uero Catilina in senatu M. Cicerone
incendium ab ipso excitatum dicente 'sentio', inquit 'et 
quidem illud, si aqua non potuero, ruina restinguam'. 
quem quid aliud existimemus quam conscientiae
stimulis actum reum a se inchoati parricidii peregisse?

Consternatum etiam Magi Chilonis amentia 
pectus, qui M. Marcello datum a Caesare spiritum 
sua manu eripuit, uetus amicus et Pompeianae
militiae comes, indignatus aliquos sibi amicorum ab eo 
praeferri: urbem enim a Mytilenis, quo se
contulerat, repetentem in Atheniensium portu pugione 
confodit protinusque ad inritamenta uaesaniae suae 
trucidanda tetendit, amicitiae hostis, diuini beneficii 
interceptor, publicae religionis, quod ad salutem
clarissimi ciuis recuperandam attinuit, acerba labes.

Hanc crudelitatem, cui nihil adici posse
uidetur, C. Toranius atrocitate parricidi superauit:
namque triumuirorum partes secutus proscripti patris 
sui praetorii et ornati uiri latebras, aetatem
notasque corporis, quibus agnosci posset, centurionibus 
edidit, qui eum persecuti sunt. senex de filii magis 
uita et incrementis quam de reliquo spiritu suo
sollicitus an incolumis esset et an imperatoribus satis
faceret interrogare eos coepit. e quibus unus 'ab illo' 
inquit, 'quem tantopere diligis, demonstratus nostro 
ministerio filii indicio occideris', protinusque pectus 
eius gladio traiecit. conlapsus itaque est infelix, 
auctore caedis quam ipsa caede miserior.

Cuius fati acerbitatem L. Villius Annalis
sortitus, cum in campum ad quaestoria comitia filii
descendens proscriptum se cognosset, ad clientem suum 
confugit. sed ne fide eius tutus esse posset, scelere 
nefarii iuuenis effectum est, si quidem per ipsa
uestigia patris militibus ductis occidendum eum in
conspectu suo obiecit, bis parricida, consilio prius,
iterum spectaculo.

Ne Vettius quidem Salassus proscriptus parum 
amari exitus. quem latentem uxor interficiendum, 
quid dicam, tradidit an ipsa iugulauit? quanto enim 
leuius est scelus, cui tantum modo manus abest?

Illud autem facinus, quia externum est, 
tranquilliore adfectu narrabitur. Scipione Africano 
patris et patrui memoriam gladiatorio munere
Karthagine Noua celebrante duo regis filii nuper patre 
mortuo in harenam processerunt pollicitique sunt 
ibi se de regno proeliaturos, quo spectaculum illud 
inlustrius pugna sua facerent. eos cum Scipio
monuisset ut uerbis quam ferro diiudicare mallent uter 
regnare deberet, ac iam maior natu consilio eius
obtemperaret, minor corporis uiribus fretus in amentia 
perstitit initoque certamine pertinacior impietas
fortunae iudicio morte multata est.

Mitridates autem multo sceleratius, qui non 
cum fratre de paterno regno, sed cum ipso patre
bellum de dominatione gessit. in quo qui aut homines 
ullos adiutores inuenerit aut deos inuocare ausus 
sit, prae cipuam admirationem habet.

Quamquam quid hoc quasi inusitatum illis
gentibus miremur, cum Sariaster aduersus patrem suum 
Tigranen Armeniae regem ita cum amicis
consenserit, ut omnes e d exteris manibus sanguinem
mitterent atque eum inuicem sorberent? vix ferrem 
pro salute parentis tam cruenta conspiratione foedus 
facientem.

Sed quid ego ista consector aut quid his
immoror, cum unius parricidii cogitatione cuncta
scelera superata cernam? omni igitur impetu mentis, 
omnibus indignationis uiribus ad id lacerandum pio 
magis quam ualido adfectu rapior: quis enim
amicitiae fide extincta genus humanum cruentis in
tenebris sepelire conatum profundo debitae execrationis 
satis efficacibus uerbis adegerit? tu uidelicet
efferatae barbariae immanitate truculentior habenas
Romani imperii, quas princeps parensque noster
salutari dextera continet, capere potuisti? aut te conpote 
furoris mundus in suo statu mansisset? urbem a 
Gallis captam et trecentorum inclytae gentis uirorum 
strage foedatum amnem Cremeram et Alliensem diem 
et oppressos in Hispania Scipiones et Trasimennum 
lacum et Cannas bellorumque ciuilium domestico 
sagnuine manantis † furores amentibus propositis 
furoris tui repraesentare et uincere uoluisti. sed 
uigilarunt oculi deorum, sidera suum uigorem
obtinuerunt, arae, puluinaria, templa praesenti numine 
uallata sunt, nihilque, quod pro capite augusto ac 
patria excubare debuit, torporem sibi permisit, et in 
primis auctor ac tutela nostrae incolumitatis ne
excellentissima merita sua totius orbis ruina
conlaberentur diuino consilio prouidit. itaque stat pax, 
ualent leges, sincerus priuati ac publici officii tenor 
seruatur. qui autem haec uiolatis amicitiae
foederibus temptauit subuertere, omni cum stirpe sua
populi Romani uiribus obtritus etiam apud inferos, 
si tamen illuc receptus est, quae meretur supplicia 
pendit.

DE MORTIBVS NON VVLGARIBVS 
 Humanae autem uitae condicionem praecipue 
primus et ultimus dies continet, quia plurimum
interest quibus auspiciis inchoetur et quo fine
claudatur, ideoque eum demum felicem fuisse iudicamus, 
cui et accipere lucem prospere et reddere placide 
contigit. medii temporis cursus, prout fortuna 
gubernaculum rexit, modo aspero, modo tranquillo 
motu peragitur, spe semper minor, dum et cupide 
uotis extenditur et fere sine ratione consumitur. nam 
et si eo bene uti uelis, etiam paruum amplissimum 
efficies, numerum annorum multitudine operum
superando: alioquin quid attinet inerti mora gaudere, 
si magis exigis uitam quam adprobas? sed ne 
longius euager, eorum mentionem faciam, qui non 
uulgari genere mortis absumpti sunt.

Tullus Hostilius fulmine ictus cum tota domo 
conflagrauit. singularem fati sortem, qua accidit ut 
columen urbis in ipsa urbe raptum ne supremo 
quidem funeris honore a ciuibus decorari posset, 
caelesti flamma in eam condicionem redactum, ut 
eosdem penates et regiam et rogum et sepulcrum 
haberet.

Vix ueri simile est in eripiendo spiritu idem 
gaudium potuisse quod fulmen, et tamen idem ualuit. 
nuntiata enim clade, quae ad lacum Trasimennum 
inciderat, altera mater , sospiti filio ad ipsam portam 
facta obuia, in conplexu eius expirauit, altera, cum 
falso mortis filii nuntio maesta domi sederet, ad 
primum conspectum redeuntis exanimata est. genus 
casus inusitatum! quas dolor non extinxerat,
laetitia consumpsit. sed minus miror, quod mulieres:

M'. Iuuentius Thalna consul, collega Ti. 
Gracchi consulis iterum, cum in Corsica, quam nuper 
subegerat, sacrificaret, receptis litteris decretas ei a 
senatu supplicationes nuntiantibus, intento illas 
animo legens caligine ob orta ante foculum conlapsus 
mortuus humi iacuit. quem quid aliud quam nimio 
gaudio enectum putemus? en cui Numantia aut 
Karthago excindenda traderetur!

Maioris aliquanto spiritus dux Q. Catulus, 
Cimbrici triumphi C. Mario particeps a senatu 
datus, sed exitus uiolentioris: namque ab hoc eodem 
Mario postea propter ciuiles dissensiones mori iussus, 
recenti calce inlito multoque igni percalefacto
cubiculo se inclusum peremit. cuius tam dira
necessitas maximus Marianae gloriae rubor extitit.

Qua tempestate rei publicae L. quoque
Cornelius Merula consularis et flamen Dialis, ne ludibrio 
insolentissimis uictoribus esset, in Iouis sacrario 
uenis incisis contumeliosae mortis denuntiationem 
effugit, sacerdotisque sui sanguine uetustissimi foci 
maduerunt.

Acer etiam et animosus uitae exitus Herenni 
Siculi, quo C. Gracchus et aruspice et amico usus 
fuerat: nam cum eo nomine in carcerem duceretur, 
in postem eius inliso capite in ipso ignominiae aditu 
concidit ac spiritum posuit, uno gradu a publico 
supplicio manuque carnificis citerior.

Consimili impetu mortis C. Licinius Macer 
uir praetorius, Calui pater, repetundarum reus, dum 
sententiae diriberentur, in maenianum conscendit. 
si quidem, cum M. Ciceronem, qui id iudicium
cogebat, praetextam ponentem uidisset, misit ad eum 
qui diceret se non damnatum, sed reum perisse, 
nec sua bona hastae posse subici, ac protinus
sudario, quod forte in manu habebat, ore et faucibus 
suis coartatis incluso spiritu poenam morte
praecucurrit. qua cognita re Cicero de eo nihil
pronuntiauit. igitur inlustris ingenii orator et ab inopia 
rei familiaris et a crimine domesticae damnationis 
inusitato paterni fati genere uindicatus est.

Fortis huius mors, illorum perridicula:
Cornelius enim Gallus praetorius et T. Etereius, eques 
Romanus, inter usum puerilis ueneris absumpti 
sunt. quamquam quorsum attinet eorum cauillari 
fata, quos non libido sua, sed fragilitatis humanae 
ratio abstulit? fine namque uitae nostrae uariis et 
occultis causis exposito interdum quae inmerentia 
 sunt , supremi fati titulum occupant, cum magis in 
tempus mortis incidant quam ipsa mortem accersant.

Sunt et externae mortes dignae adnotatu. 
qualis in primis Comae, quem ferunt maximi
latronum ducis Cleonis fratrem fuisse: is enim ad P. 
Rupilium consulem Hennam, quam praedones tenuerant, 
in potestatem nostram redactam perductus, cum de 
uiribus et conatibus fugitiuorum interrogaretur, 
sumpto tempore ad se colligendum caput operuit 
innixusque genibus conpresso spiritu inter ipsas 
custodum manus inque conspectu summi imperii 
exoptata securitate adquieuit. torqueant se miseri, 
quibus extingui quam superesse utilius est, in
trepido et anxio consilio quanam ratione uita exeant 
quaerentes: ferrum acuant, uenena temperent,
laqueos adprehendant, uastas altitudines
circumspiciant, tamquam magno apparatu aut exquisita
molitione opus sit, ut corporis atque animi infirmo 
uinculo cohaerens societas dirimatur. nihil horum 
Coma, sed intra pectus inclusa anima finem sui 
repperit: enimuero non nimio studio retinendum 
bonum, cuius caduca possessio tam leui adflatu
uiolentiae concussa dilabi potuit.

Aeschyli uero poetae excessus quem ad modum 
non uoluntarius, sic propter nouitatem casus
referendus. in Sicilia moenibus urbis, in qua morabatur, 
egressus aprico in loco resedit. super quem aquila 
testudinem ferens elusa splendore capitis—erat 
enim capillis uacuum—perinde atque lapidi eam 
inlisit, ut fractae carne uesceretur, eoque ictu origo 
et principium fortioris tragoediae extinctum est.

Non uulgaris etiam Homeri mortis causa fertur, 
qui in Io insula, quia quaestionem a piscatoribus
positam soluere non potuisset, dolore absumptus creditur.

Sed atrocius aliquanto Euripides finitus est: 
ab Archelai enim regis cena in Macedonia domum 
hospitalem repetens, canum morsibus laniatus obiit: 
crudelitas fati tanto ingenio non debita.

Sicut illi excessus inlustrium poetarum et
moribus et operibus indignissimi: Sophocles ultimae 
iam senectutis, cum in certamen tragoediam 
demisisset, ancipiti sententiarum euentu diu sollicitus,
aliquando tamen una sententia uictor causam mortis 
gaudium habuit.

Philemonem autem uis risus inmoderati
abstulit. paratas ei ficus atque in conspectu positas 
asello consumente puerum ut illum abigeret
inclamauit. qui cum iam comestis omnibus superuenisset, 
'quoniam' inquit 'tam tardus fuisti, da nunc merum 
asello'. ac protinus urbanitatem dicti crebro
anhelitu cachinnorum prosecutus, senile guttur salebris 
spiritus grauauit.

At Pindarus, cum in gymnasio super gremium 
pueri, quo unice delectabatur, capite posito quieti 
se dedisset, non prius decessisse cognitus est quam 
gymnasiarcho claudere iam eum locum uolente
nequiquam excitaretur. cui quidem crediderim eadem 
benignitate deorum et tantum poeticae facundiae et 
tam placidum uitae finem attributum.

Sicut Anacreonti quoque, quem usitatum
humanae uitae modum supergressum dum passae uuae 
suco tenues et exiles uirium reliquias fouentem unius 
grani pertinacior in aridis faucibus mora absumpsit.

Iungam illos, quos et propositum et exitus
pares fecit. Milo Crotoniates, cum iter faciens
quercum in agro cuneis adactis fissam uidisset, fretus 
uiribus accessit ad eam insertisque manibus diuellere 
conatus est. quas arbor excussis cuneis in suam 
naturam reuocata conpressit eumque cum tot
gymnicis palmis lacerandum feris praebuit.

Item Polydamas athleta tempestate speluncam 
subire coactus est , nimio et subito incursu aquae 
labefactata ea ac ruente, ceteris comitibus fuga
periculi egressis solus restitit tamquam humeris suis 
totius ruinae molem sustentaturus, sed pondere omni 
corpore humano potentiore op pressus imbris petitam 
latebram dementis facti sepulcrum habuit. possunt 
hi praebere documentum nimio robore membrorum 
uigorem mentis hebescere, quasi, abnuente natura 
utriusque boni largitionem, ne supra mortalem sit 
felicitatem eundem et ualentissimum esse et
sapientissimum.

DE CVPIDITATE VITAE 
 Verum quia excessus e uita et fortuitos et uiriles, 
quosdam etiam temerarios oratione attigimus,
subiciamus nunc aestimationi enerues et effeminatos, ut 
ipsa conparatione pateat quanto non solum fortior, 
sed etiam sapientior mortis interdum quam uitae sit 
cupiditas.

M'. Aquilius, cum sibi gloriose extingui posset, 
Mithridati maluit turpiter seruire. quem non ne 
aliquis merito dixerit Pontico supplicio quam Romano 
imperio digniorem, quoniam conmisit ut priuatum 
obprobium publicus rubor existeret?

Cn. quoque Carbo magnae uerecundiae est 
Latinis annalibus. tertio in consulatu suo iussu 
Pompei in Sicilia ad supplicium ductus petiit a 
militibus demisse et flebiliter ut sibi aluum leuare 
prius quam expiraret liceret, quo miserrimae lucis 
usu diutius frueretur, eo us que moram trahens, 
donec caput eius sordido in loco sedentis
abscideretur. ipsa uerba tale flagitium narrantis secum 
luctantur, nec silentio amica, quia occultari non 
meretur, neque relationi familiaria, quia dictu
fastidienda sunt.

Quid, D. Brutus exiguom et infelix momentum 
uitae quanto dedecore emit! qui a Furio, quem ad 
eum occidendum Antonius miserat, conprehensus, 
non solum ceruicem gladio subtraxit, sed etiam
constantius eam praebere admonitus ipsis his uerbis 
iurauit: 'ita uiuam, dabo'. o cunctationem fati 
aerumnosam! o iurandi stolidam fidem! sed hos tu 
furores inmoderata retinendi spiritus dulcedo subicis 
sanae rationis modum expugnando, quae uitam
diligere, mortem non timere praecepit.

Eadem Xerxen regem pro totius Asiae 
armata iuuentute, quod intra centum annos esset 
obitura, profundere lacrimas coegisti. qui mihi 
specie alienam, re uera suam condicionem
deplorasse uidetur, opum magnitudine quam altiore animi 
sensu felicior: quis enim mediocriter prudens
mortalem se natum fleuerit?

QVAM EXQVISITA CVSTODIA VSI SINT
QVIBVS SVSPECTI DOMESTICI FVERVNT 
 Referam nunc eos, quibus aliquos suspectos 
habentibus exquisitior sui quaesita custodia est: nec 
a miserrimo, sed ab eo, qui inter paucos felicissimus 
fuisse creditur, incipiam. 
 Masinissa rex parum fidei in pectoribus hominum 
reponens salutem suam custodia canum uallauit. 
quo tam late patens imperium? quo tantum
liberorum numerum? quo denique tam arta beniuolentia 
constrictam Romanam amicitiam, si ad hanc
tuendam nihil canino latratu ac morsu ualentius duxit?

Hoc rege infelicior Alexander, cuius
praecordia hinc amor, hinc metus torserunt: nam cum
infinito ardore coniugis Thebes teneretur, ad ea nde m 
ex epulis in cubiculum ueniens barbarum
conpunctum notis Thraciis stricto gladio iubebat
anteire, nec prius se eidem lecto committebat quam 
a stipatoribus diligenter esset scrutatus. supplicium 
irato deorum numine conpositum, neque libidini 
neque timori posse imperare. cuius timoris eadem 
et causa et finis fuit: Alexandrum enim Thebe
paelicatus ira mota interemit.

Age, Dionysius Syracusanorum tyrannus
huiusce tormenti quam longa fabula! qui
duodequadraginta annorum dominationem in hunc modum 
peregit. summotis amicis in eorum locum
ferocissimarum gentium homines et a familiis locupletium 
electos praeualidos seruos, quibus latera sua
conmitteret, substituit. tonsorum quoque metu tondere 
filias suas docuit. quarum ipsarum, postquam
adultae aetati adpropinquabant, manibus ferrum non 
ausus conmittere, instituit ut candentibus iuglandium 
nucum putaminibus barbam sibi et capillum
adurerent. nec securiorem maritum egit quam patrem. 
duarum enim eodem tempore, Aristomaches
Syracusanae et Locrensis Doridis, matrimoniis inligatus 
neutrius umquam nisi excussae conplexum petiit 
atque etiam cubicularem lectum perinde quasi castra 
lata fossa cinxit, in quem se ligneo ponte
recipiebat, cum forem cubiculi extrinsecus a custodibus 
opertam interiore claustro ipse diligenter obserasset.

DE SIMILITVDINE FORMAE 
 De similitudine autem oris et totius corporis
altiore doctrina praediti subtilius disputant, eorumque 
alii in ea sunt opinione ut existiment illam origini et 
contextui sanguinis respondere, nec paruum
argumentum ex ceteris animalibus trahunt, quae fere 
gignentibus similia nascuntur. alii negant hanc esse 
certam naturae legem, sed species mortalium, prout 
fortuita sors conceptionis obtulit, attribui, atque ideo 
plerumque ex speciosis deformis et ex robustis
inualidos partus edi. igi tur, quoniam ista quaestio in 
ambiguo uersatur, pauca inter alienos conspectae 
similitudinis exempla referemus.

Magno Pompeio Vibius ingenuae stirpis et 
Publicius libertinus ita similes fuerunt, ut permutato 
statu et Pompeius in illis et illi in Pompeio salutari 
possent. certe, quocumque aut Vibius aut Publicius 
accesserant, ora hominum in se obuertebant, uno 
quoque speciem amplissimi ciuis in personis
mediocribus adnotante.

Quod quidem fortuitum ludibrium quasi
hereditarium ad eum penetrauit: nam pater quoque eius 
eo usque Menogenis coci sui similis esse uisus est, 
ut uir et armis praepotens et ferox animo sordidum 
eius nomen repellere a se non ualuerit.

Eximiae uero nobilitatis adulescens Cornelius 
Scipio, cum plurimis et clarissimis familie suae
cognominibus abundaret, in seruilem Serapionis
appellationem uulgi sermone inpactus est, quod huiusce 
nominis uictimari per quam similis erat. neque illi 
aut morum probitas aut respectus tot imaginum quo 
minus hac contumelia aspergeretur opitulata sunt.

Generosissimum consulatus collegium Lentuli 
et Metelli fuit. qui ambo in scaena propter
similitudinem histrionum propemodum spectati sunt. sed 
alter ex quodam secundarum cognomen Spintheris 
traxit, alter, nisi Nepotis a moribus accepisset, 
Pamphili tertiarum, cui simillimus esse ferebatur, 
habuisset.

At M. Messala consularis et censorius
Menogenis Curioque omnibus honoribus abundans
Burbulei, ille propter oris aspectum, hic propter parem 
corporis motum, uterque scaenici nomen coactus 
est recipere. 
 Abunde sint haec de domesticis, quoniam et
personis sunt excellentia et non obscura notitia
celebrantur.

Regi Antiocho unus ex aequalibus et 
ipse regiae stirpis nomine Artemo perquam similis 
fuisse traditur. quem Laodice uxor Antiochi
interfecto uiro dissimulandi sceleris gratia in lectulo 
perinde quasi ipsum regem aegrum conlocauit
admissumque uniuersum populum et sermone eius et 
uultu consimili fefellit, credideruntque homines ab 
Antiocho moriente Laodicen et natos eius sibi
conmendari.

Hybrean autem Mylasenum copiosae atque 
concitatae facundiae oratorem Cymaeorum seruo 
strigmenta gymnasii colligenti tantum non
germanum fratrem totius Asiae oculi adsignarunt: ita 
liniamentis oris et omnium membrorum conpares 
erant.

Ille uero, quem in Sicilia prouinciae rect oris 
admodum similem fuisse constat, petulantis animi: 
pro consule enim dicente mirari se quapropter sui 
tam similis esset, cum pater suus in eam
prouinciam numquam accessisset, 'at meus' inquit 'Romam 
accessit': ioco namque lacessitam matris suae
pudicitiam inuicem suspicione in matrem eius reiecta 
audacius quam uirgis et securibus subiecto
conueniebat ultus est.

DE IIS QVI INFIMO LOCO NATI
MENDACIO SE CLARISSIMIS FAMILIIS
INSERERE CONATI SVNT 
 Sed tolerabilis haec et uni tantum modo anceps 
temeritas. quod sequitur inpudentiae genus nec
ferendum ullo modo periculique cum priuatim tum 
etiam publice late patentis.

Nam ut Equitium Firmo Piceno monstrum
ueniens, relatum iam in huiusce libri superiore parte, 
praeteream, cuius in amplectendo Ti. Graccho patre 
euidens mendacium turbulento uulgi errore,
amplissima tribunatus potestate uallatum est, Herophilus 
ocularius medicus C. Marium VII consulem auum 
sibi uindicando ita se extudit, ut et coloniae se 
ueteranorum complures et municipia splendida
collegiaque fere omnia patronum adoptarent. quin etiam 
cum C. Caesar Cn. Pompeio adulescente in Hispania 
oppresso populum in hortis suis admisisset, proximo 
intercolumnio paene pari studio frequentiae salutatus 
est. quod nisi diuinae Caesaris uires huic
erubescendae procellae obstitissent, simile uulnus res publica 
excepisset atque in Equitio acceperat. ceterum
decreto eius extra Italiam relegatus, postquam ille caelo 
receptus est, in urbem rediit et consilium interficiendi 
senatus capere sustinuit. quo nomine iussu patrum 
necatus in carcere seras prompti animi ad omne
moliendum scelus poenas pependit.

Ne diui quidem Augusti etiam nunc terras
regentis excellentissimum numen intemptatum ab hoc 
iniuriae genere. extitit qui clarissimae ac
sanctissimae sororis eius Octauiae utero se genitum fingere 
auderet, propter summam autem inbecillitatem
corporis ab eo, cui datus erat, perinde atque ipsius filium 
retentum, subiecto in locum suum proprio filio,
diceret, uidelicet ut eodem tempore sanctissimi penates 
et ueri sanguinis memoria spoliarentur et falsi
sordida contagione inquinarentur. sed dum plenis
inpudentiae uelis ad summum audaciae gradum fertur, 
imperio Augusti remo publicae triremis adfixus est.

Repertus est etiam qui se diceret esse Q.
Sertorii filium, quem ut agnosceret uxor eius nulla ui 
conpelli potuit.

Quid Trebellius Calca, quam adseueranter se 
Clodium tulit! et quidem dum de bonis eius
contendit, in centumuirale iudicium adeo fauorabilis
descendit, ut uix iustis et aequis sententiis
consternatio populi ullum relinqueret locum. in illa tamen 
quaestione neque calumniae petitoris neque
uiolentiae plebis iudicantium religio cessit.

Multo fortius ille, qui Cornelio Sulla rerum 
potiente in domum Cn. Asini Dionis inrupit
filiumque eius patriis penatibus expulit uociferando non 
illum, sed se Dione esse procreatum. uerum
postquam a Sullana uiolentia Caesariana aequitas rem 
publicam reduxit, gubernacula Romani imperii iustiore 
principe obtinente in publica custodia spiritum posuit.

Eodem praeside rei publicae in consimili 
mendacio muliebris temeritas Mediolani repressa est. 
si quidem cum se pro Rubria quaedam, perinde ac 
falso credita esset incendio perisse, nihil ad se
pertinentibus bonis insereret neque ei aut tractus eius 
splendidi testes aut cohortis Augustae fauor deesset, 
propter inexpugnabilem Caesaris constantiam inrita 
nefarii propositi abiit.

Idem barbarum quendam ob eximiam
similitudinem Cappadociae regnum adfectantem, tamquam 
Ari ar athes esset, quem a M. Antonio interemptum 
luce clarius erat, quamquam paene totius orientis 
ciuitatium et gentium credula suffragatione fultum 
caput imperio dementer inminens iusto inpendere 
supplicio coegit.