Scribere de clementia, Nero Caesar, institui, ut
quodam modo speculi vice fungerer et te tibi ostenderem perventurum ad voluptatem maximam omnium. Quamvis enim recte factorum verus fructus
sit fecisse nec ullum virtutum pretium dignum illis
extra ipsas sit, iuvat inspicere et circumire bonam
conscientiam, tum immittere oculos in hanc immensam multitudinem discordem, seditiosam, impotentem, in perniciem alienam suamque pariter
exultaturam si hoc iugum fregerit, et ita loqui
 secum:

" Egone ex omnibus mortalibus placui
electusque sum, qui in terris deorum vice fungerer ?
Ego vitae necisque gentibus arbiter; qualem
quisque sortem statumque habeat, in mea manu
positum est ; quid cuique mortalium fortuna datum
velit, meo ore pronuntiat ; ex nostro responso
laetitiae causas populi urbesque concipiunt ; nulla
pars usquam nisi volente propitioque me floret;
haec tot milia gladiorum, quae pax mea comprimit,

 
ad nutum meum stringentur ; quas nationes funditus
excidi, quas transportari, quibus libertatem dari,
quibus eripi, quos reges mancipia fieri quorumque
capiti regium circumdari decus oporteat, quae ruant
 urbes, quae oriantur, mea iuris dictio est.

In hac
tanta facultate rerum non ira me ad iniqua supplicia
compulit, non iuvenilis impetus, non temeritas hominum et contumacia, quae saepe tranquillissimis
quoque pectoribus patientiam extersit, non ipsa
ostentandae per terrores potentiae dira, sed frequens
magnis imperiis gloria. Conditum, immo constratum apud me ferrum est, summa parsimonia
etiam vilissimi sanguinis ; nemo non, cui alia desunt,
 hominis nomine apud me gratiosus est.

Severitatem
abditam, at clementiam in procinctu habeo ; sic me
custodio, tamquam legibus, quas ex situ ac tenebris
in lucem evocavi, rationem redditurus sim. Alterius
aetate prima motus sum, alterius ultima ; alium
dignitati donavi, alium humilitati; quotiens nullam
inveneram misericordiae causam, mihi peperci.
Hodie dis inmortalibus, si a me rationem repetant,
adnumerare genus humanum paratus sum."

Potes hoc, Caesar, audacter praedicare omnia,
quae in fidem tutelamque tuam venerunt, tuta
haberi, nihil per te neque vi neque clam adimi rei
publicae. Rarissimam laudem et nulli adhuc princi-

 
pum concessam concupisti innocentiam. Non perdit
operam nec bonitas ista tua singularis ingratos aut
malignos aestimatores nancta est. Refertur tibi
gratia ; nemo unus homo uni homini tam carus
umquam fuit, quam tu populo Romano, magnum
 longumque eius bonum. Sed ingens tibi onus imposuisti; nemo iam divum Augustum nec Ti.

Caesaris prima tempora loquitur nec, quod te imitari
velit, exemplar extra te quaerit ; principatus tuus
ad gustum exigitur. Difficile hoc fuisset, si non
naturalis tibi ista bonitas esset, sed ad tempus
sumpta. Nemo enim potest personam diu ferre,
ficta cito in naturam suam recidunt ; quibus veritas
subest quaeque, ut ita dicam, ex solido enascuntur,
tempore ipso in maius meliusque procedunt.

Magnam adibat aleam populus Romanus, cum
incertum esset, quo se ista tua nobilis indoles daret ;
iam vota publica in tuto sunt ; nec enim periculum
est, ne te subita tui capiat oblivio. Facit quidem
avidos nimia felicitas, nec tam temperatae cupiditates
sunt umquam, ut in eo, quod contigit, desinant ;
gradus a magnis ad maiora fit, et spes improbissimas
complectuntur insperata adsecuti; omnibus tamen
nunc civibus tuis et haec confessio exprimitur esse
felices et illa nihil iam his accedere bonis posse, nisi
 ut perpetua sint.

Multa illos cogunt ad hanc con-

 
fessionem, qua nulla in homine tardior est : securitas
alta, adfluens, ius supra omnem iniuriam positum ;
obversatur oculis laetissima forma rei publicae, cui
ad summam libertatem nihil deest nisi pereundi
 licentia.

Praecipue tamen aequalis ad maximos
imosque pervenit clementiae tuae admiratio ; cetera
enim bona pro portione fortunae suae quisque sentit
aut expectat maiora minoraque, ex clementia omnes
idem sperant ; nec est quisquam, cui tam valde
innocentia sua placeat, ut non stare in conspectu
clementiam paratam humanis erroribus gaudeat.

Esse autem aliquos scio, qui clementia pessimum
quemque putent sustineri, quoniam nisi post crimen
supervacua est et sola haec virtus inter innocentes
cessat. Sed primum omnium, sicut medicinae apud
aegros usus, etiam apud sanos honor est, ita clementiam, quamvis poena digni invocent, etiam innocentes
colunt. Deinde habet haec in persona quoque
innocentium locum, quia interim fortuna pro culpa
est ; nec innocentiae tantum clementia succurrit,
sed saepe virtuti, quoniam quidem condicione temporum incidunt quaedam, quae possint laudata
puniri. Adice, quod magna pars hominum est, quae
reverti ad innocentiam possit, si 〈poenae remissio
	fuerit〉. Non tamen vulgo ignoscere decet;

nam
ubi discrimen inter malos bonosque sublatum est,
confusio sequitur et vitiorum eruptio ; itaque ad-

 
hibenda moderatio est, quae sanabilia ingenia distinguere a deploratis sciat. Nec promiscuam habere
ac vulgarem clementiam oportet nec abscisam; nam
tam omnibus ignoscere crudelitas quam nulli.
Modum tenere debemus; sed quia difficile est
temperamentum, quidquid aequo plus futurum est,
in partem humaniorem praeponderet.

Sed haec suo melius loco dicentur. Nunc in tres
partes omnem hanc materiam dividam. Prima erit
manumissionis ; secunda, quae naturam clementiae
habitumque demonstret : nam cum sint vitia
quaedam virtutes imitantia, non possunt secerni,
nisi signa, quibus dinoscantur, impresseris ; tertio
loco quaeremus, quomodo ad hanc virtutem per-
ducatur animus, quomodo confirmet eam et usu
suam faciat.

Nullam ex omnibus virtutibus homini magis convenire, cum sit nulla humanior, constet necesse est
non solum inter nos, qui hominem sociale animal
communi bono genitum videri volumus, sed etiam
inter illos, qui hominem voluptati donant, quorum
omnia dicta factaque ad utilitates suas spectant ;
nam si quietem petit et otium, hanc virtutem naturae
suae nanctus est, quae pacem amat et manus retinet.

Nullum tamen clementia ex omnibus magis quam
regem aut principem decet. Ita enim magnae vires
decori gloriaeque sunt, si illis salutaris potentia est ;
nam pestifera vis est valere ad nocendum. Illius
demum magnitudo stabilis fundataque est, quem

 
omnes tam supra se esse quam pro se sciunt, cuius
curam excubare pro salute singulorum atque universorum cottidie experiuntur, quo procedente non,
tamquam malum aliquod aut noxium animal e cubili
prosilierit, diffugiunt, sed tamquam ad clarum ac
beneficum sidus certatim advolant. Obicere se
pro illo mucronibus insidiantium paratissimi et substernere corpora sua, si per stragem illi humanam
iter ad salutem struendum sit, somnum eius nocturnis excubiis muniunt, latera obiecti circumfusique
defendunt, incurrentibus periculis se opponunt.

Non est hic sine ratione populis urbibusque consensus sic protegendi amandique reges et se suaque
iactandi, quocumque desideravit imperantis salus ;
nec haec vilitas sui est aut dementia pro uno capite
tot milia excipere ferrum ac multis mortibus unam
animam redimere nonnumquam senis et invalidi.

Quemadmodum totum corpus animo deservit et,
cum hoc tanto maius tantoque speciosius sit, ille in
occulto maneat tenuis et in qua sede latitet incertus,
tamen manus, pedes, oculi negotium illi gerunt,
illum haec cutis munit, illius iussu iacemus aut in-
quieti discurrimus, cum ille imperavit, sive avarus
dominus est, mare lucri causa scrutamur, sive
ambitiosus, iam dudum dextram flammis obiecimus
aut voluntarii terram subsiluimus, sic haec immensa
multitudo unius animae circumdata illius spiritu

 
regitur, illius ratione flectitur pressura se ac fractura
viribus suis, nisi consilio sustineretur.

Suam itaque incolumitatem amant, eum pro uno
homine denas legiones in aciem deducunt, cum in
primam frontem procurrunt et adversa vulneribus
pectora ferunt, ne imperatoris sui signa vertantur.
Ille est enim vinculum, per quod res publica cohaeret,
ille spiritus vitalis, quem haec tot milia trahunt nihil
ipsa per se futura nisi onus et praeda, si mens illa
imperii subtrahatur.
 Rege incolumi mens omnibus una; 
 amisso rupere fidem.

Hic casus Romanae pacis exitium erit, hic tanti
fortunam populi in ruinas aget ; tam diu ab isto
periculo aberit hic populus, quam diu sciet ferre
frenos, quos si quando abruperit vel aliquo casu
discussos reponi sibi passus non erit, haec unitas
et hic maximi imperii contextus in partes multas
dissiliet, idemque huic urbi finis dominandi erit,
 qui parendi fuerit.

Ideo principes regesque et
quocumque alio nomine sunt tutores status publici
non est mirum amari ultra privatas etiam necessitudines ; nam si sanis hominibus publica privatis
potiora sunt, sequitur, ut is quoque carior sit, in quem
se res publica convertit. Olim enim ita se induit
rei publicae Caesar, ut seduci alterum non posset
sine utriusque pernicie ; nam et illi viribus opus
est et huic capite.

Longius videtur recessisse a proposito oratio
mea, at mehercules rem ipsam premit. Nam si, quod
adhuc colligit, tu animus rei publicae tuae es, illa
corpus tuum, vides, ut puto, quam necessaria sit
clementia; tibi enim parcis, cum videris alteri
parcere. Parcendum itaque est etiam improbandis
civibus non aliter quam membris languentibus, et,
si quando misso sanguine opus est, sustinenda est
manus, ne ultra, quam necesse sit, incidat.

Est
ergo, ut dicebam, clementia omnibus quidem homini-
bus secundum naturam, maxime tamen decora
imperatoribus, quanto plus habet apud illos, quod
servet, quantoque in maiore materia apparet. Quantulum enim nocet privata crudelitas ! Principum
 saevitia bellum est.

Cum autem virtutibus inter
se sit concordia nec ulla altera melior aut honestior
sit, quaedam tamen quibusdam personis aptior est.
Decet magnanimitas quemlibet mortalem, etiam
illum, infra quem nihil est ; quid enim maius aut
fortius quam malam fortunam retundere ? Haec
tamen magnanimitas in bona fortuna laxiorem locum
habet meliusque in tribunali quam in plano conspicitur.

Clementia, in quamcumque domum pervenerit,
eam felicem tranquillamque praestabit, sed in regia,
quo rarior, eo mirabilior. Quid enim est memorabilis quam eum, cuius irae nihil obstat, cuius
graviori sententiae ipsi, qui pereunt, adsentiuntur,
quem nemo interpellaturus est, immo, si vehementius

 
excanduit, ne deprecaturus est quidem, ipsum sibi
manum inicere et potestate sua in melius placidiusque
uti hoc ipsum cogitantem : " Occidere contra legem
nemo non potest, servare nemo praeter me" ?

Magnam fortunam magnus animus decet, qui, nisi
se ad illam extulit et altior stetit, illam quoque infra
ad terram deducit ; magni autem animi proprium
est placidum esse tranquillumque et iniurias atque
offensiones superne despicere. Muliebre est furere
in ira, ferarum vero nec generosarum quidem prae-
mordere et urguere proiectos. Elephanti leonesque
transeunt, quae impulerunt; ignobilis bestiae per-
 tinacia est.

Non decet regem saeva nec inexorabilis
ira, non multum enim supra eum eminet, cui se
irascendo exaequat ; at si dat vitam, si dat dignitatem periclitantibus et meritis amittere, facit,
quod nulli nisi rerum potenti licet ; vita enim etiam
superiori eripitur, numquam nisi inferiori datur.

Servare proprium est excellentis fortunae, quae
numquam magis suspici debet, quam cum illi contigit idem posse quod dis, quorum beneficio in lucem
edimur tam boni quam mali. Deorum itaque sibi
animum adserens princeps alios ex civibus suis, quia
utiles bonique sunt, libens videat, alios in numerum
relinquat ; quosdam esse gaudeat, quosdam patiatur.

Cogitato, in hac civitate, in qua turba per

 
latissima itinera sine intermissione defluens eliditur,
quotiens aliquid obstitit, quod cursum eius velut
torrentis rapidi moraretur, in qua tribus eodem
tempore theatris caveae postulantur, in qua consumitur, quidquid terris omnibus aratur, quanta
solitudo ac vastitas futura sit, si nihil relinquitur,
 nisi quod iudex severus absolvent.

Quotus quisque
ex quaesitoribus est, qui non ex ipsa ea lege teneatur,
qua quaerit ? quotus quisque accusator vacat culpa ?
Et nescio, an nemo ad dandam veniam difficilior sit,
 quam qui illam petere saepius meruit.

Peccavimus
omnes, alii gravia, alii leviora, alii ex destinata, alii
forte impulsi aut aliena nequitia ablati ; alii in bonis
consiliis parum fortiter stetimus et innocentiam
inviti ac retinentes perdidimus ; nec deliquimus
tantum, sed usque ad extremum aevi delinquemus.

Etiam si quis tam bene iam purgavit animum, ut
nihil obturbare eum amplius possit ac fallere, ad
innocentiam tamen peccando pervenit.

Quoniam deorum feci mentionem, optime hoc
exemplum principi constituam, ad quod formetur,
ut se talem esse civibus, quales sibi deos velit.
Expedit ergo habere inexorabilia peccatis atque
erroribus numina, expedit usque ad ultimam infesta

 
perniciem ? Et quis regum erit tutus, cuius non
 membra haruspices colligant ?

Quod si di placabiles
et aequi delicta potentium non statim fulminibus
persequuntur, quanto aequius est hominem hominibus
praepositum miti animo exercere imperium et cogitare,
uter mundi status gratior oculis pulchriorque sit,
sereno et puro die, an cum fragoribus crebris omnia
quatiuntur et ignes hinc atque illinc micant ! Atqui
non alia facies est quieti moratique imperii quam
 sereni caeli et nitentis.

Crudele regnum turbidum
tenebrisque obscurum est, inter trementes et ad
repentinum sonitum expavescentes ne eo quidem,
qui omnia perturbat, inconcusso. Facilius privatis
ignoscitur pertinaciter se vindicantibus ; possunt
enim laedi, dolorque eorum ab iniuria venit ; timent
praeterea contemptum, et non rettulisse laedentibus
gratiam infirmitas videtur, non clementia ; at cui
ultio in facili est, is omissa ea certam laudem man-
 suetudinis consequitur.

Humili loco positis exercere
manum, litigare, in rixam procurrere ac morem irae
suae gerere liberius est ; leves inter paria ictus sunt ;
regi vociferatio quoque verborumque intemperantia
non ex maiestate est.

Grave putas eripi loquendi arbitrium regibus,
quod humillimi habent. " Ista," inquis, " servitus
est, non imperium." Quid ? tu non experiris istud
nobis esse, tibi servitutem ? Alia condicio est

 
eorum, qui in turba, quam non excedunt, latent,
quorum et virtutes, ut appareant, diu luctantur et
vitia tenebras habent ; vestra facta dictaque rumor
excipit, et ideo nullis magis curandum est, qualem
famam habeant, quam qui, qualemcumque meruerint,
 magnam habituri sunt.

Quam multa tibi non licent,
quae nobis beneficio tuo licent ! Possum in qualibet
parte urbis solus incedere sine timore, quamvis
nullus sequatur comes, nullus sit domi, nullus ad
latus gladius ; tibi in tua pace armato vivendum est.
Aberrare a fortuna tua non potes ; obsidet te et,
quocumque descendis, magno apparatu sequitur.

Est haec summae magnitudinis servitus non posse
fieri minorem; sed cum dis tibi communis ipsa
necessitas est. Nam illos quoque caelum alligatos
tenet, nec magis illis descendere datum est quam
 tibi tutum ; fastigio tuo adfixus es.

Nostros motus
pauci sentiunt, prodire nobis ac recedere et mutare
habitum sine sensu publico licet ; tibi non magis
quam soli latere contingit. Multa circa te lux est,
omnium in istam conversi oculi sunt. Prodire te
 putas ? Oriris.

Loqui non potes, nisi ut vocem
tuam, quae ubique sunt gentes, excipiant ; irasci
non potes, nisi ut omnia tremant, quia neminem
adfligere, nisi ut, quidquid circa fuerit, quatiatur.
Ut fulmina paucorum periculo cadunt, omnium metu,
sic animadversiones magnarum potestatum terrent

 
latius quam nocent, non sine causa ; non enim, quantum fecerit, sed quantum facturus sit, cogitatur in
 eo, qui omnia potest.

Adice nunc, quod privatos
homines ad accipiendas iniurias opportuniores acceptarum patientia facit, regibus certior est ex mansuetudine securitas, quia frequens vindicta paucorum
 odium opprimit, omnium irritat.

Voluntas oportet
ante saeviendi quam causa deficiat ; alioqui, quemadmodum praecisae arbores plurimis ramis repullulant
et multa satorum genera, ut densiora surgant,
reciduntur, ita regia crudelitas auget inimicorum
numerum tollendo ; parentes enim liberique eorum,
qui interfecti sunt, et propinqui et amici in locum
singulorum succedunt.

Hoc quam verum sit, admonere te exemplo
domestico volo. Divus Augustus fuit mitis princeps,
si quis illum a principatu suo aestimare incipiat ; in
communi quidem rei publicae gladium movit. Cum
hoc aetatis esset, quod tu nunc es, duodevicensimum
egressus annum, iam pugiones in sinum amicorum
absconderat, iam insidiis M. Antonii consulis latus
 petierat, iam fuerat collega proscriptionis.

Sed
cum annum quadragensimum transisset et in Gallia
moraretur, delatum est ad eum indicium L. Cinnam,
stolidi ingenii virum, insidias ei struere ; dictum

 
est, et ubi et quando et quemadmodum adgredi
 vellet; unus ex consciis deferebat.

Constituit se ab eo vindicare et consilium amicorum advocari
iussit. Nox illi inquieta erat, cum cogitaret adulescentem nobilem, hoc detracto integrum. Cn. Pompei
nepotem, damnandum ; iam unum hominem occidere
non poterat, cui M. Antonius proscriptionis edictum
 inter cenam dictarat.

Gemens subinde voces varias
emittebat et inter se contrarias : " Quid ergo ?
Ego percussorem meum securum ambulare patiar
me sollicito ? Ergo non dabit poenas, qui tot
civilibus bellis frustra petitum caput, tot navalibus,
tot pedestribus proeliis incolume, postquam terra
marique pax parata est, non occidere constituat,
sed immolare ? " (nam sacrificantem placuerat adoriri).

Rursus silentio interposito maiore multo voce sibi
quam Cinnae irascebatur : " Quid vivis, si perire
te tam multorum interest ? Quis finis erit suppliciorum ? Quis sanguinis ? Ego sum nobilibus adulescentulis expositum caput, in quod mucrones
acuant ; non est tanti vita, si, ut ego non peream,
 tam multa perdenda sunt.

" Interpellavit tandem
illum Livia uxor et : " Admittis," inquit, " muliebre
consilium ? Fac, quod medici solent, qui, ubi usitata
remedia non procedunt, temptant contraria. Severitate nihil adhuc proiecisti; Salvidienum Lepidus
secutus est. Lepidum Murena, Murenam Caepio,
Caepionem Egnatius, ut alios taceam, quos tantum

 
ausos pudet. Nunc tempta, quomodo tibi cedat
clementia; ignosce L. Cinnae. Deprensus est;
iam nocere tibi non potest, prodesse famae tuae
 potest.

" Gavisus, sibi quod advocatum invenerat,
uxori quidem gratias egit, renuntiari autem extemplo
amicis, quos in consilium rogaverat, imperavit et
Cinnam unum ad se accersit dimissisque omnibus
e cubiculo, cum alteram Cinnae poni cathedram
iussisset : " Hoc," inquit, " primum a te peto, ne
me loquentem interpelles, ne medio sermone meo
proclames ; dabitur tibi loquendi liberum tempus.

Ego te, Cinna, cum in hostium castris invenissem,
non factum tantum mihi inimicum sed natum,
servavi, patrimonium tibi omne concessi. Hodie
tam felix et tam dives es, ut victo victores invideant.
Sacerdotium tibi petenti praeteritis compluribus,
quorum parentes mecum militaverant, dedi ; cum
 sic de te meruerim, occidere me constituisti.

" Cum
ad hanc vocem exclamasset procul hanc ab se abesse
dementiam : " Non praestas," inquit, " fidem,
Cinna ; convenerat, ne interloquereris. Occidere,
inquam, me paras " ; adiecit locum, socios, diem,
ordinem insidiarum, cui commissum esset ferrum.

Et cum defixum videret nec ex conventione iam,
sed ex conscientia tacentem : " Quo," inquit, " hoc
animo facis ? Ut ipse sis princeps ? Male mehercules cum populo Romano agitur, si tibi ad im-

 
perandum nihil praeter me obstat. Domum tueri tuam
non potes, nuper libertini hominis gratia in privato
iudicio superatus es ; adeo nihil facilius potes quam
contra Caesarem advocare. Cedo, si spes tuas solus
impedio, Paulusne te et Fabius Maximus et Cossi
et Servilii ferent tantumque agmen nobilium non
inania nomina praeferentium, sed eorum, qui imagini-
bus suis decori sint ? "

Ne totam eius orationem repetendo magnam
partem voluminis occupem (diutius enim quam
duabus horis locutum esse constat, eum hanc poenam,
qua sola erat contentus futurus, extenderet) :
" Vitam," inquit, " tibi, Cinna, iterum do, prius
hosti, nunc insidiatori ac parricidae. Ex hodierno
die inter nos amicitia incipiat ; contendamus, utrum
ego meliore fide tibi vitam dederim an tu debeas."
 Post hoc detulit ultro consulatum questus, quod non
auderet petere. Amicissimum fidelissimumque habuit, heres solus illi fuit. Nullis amplius insidiis
ab ullo petitus est.

Ignovit abavus tuus victis ; nam si non ignovisset, quibus imperasset ? Sallustium et Cocceios
et Deillios et totam cohortem primae admissionis
ex adversariorum castris conscripsit ; iam Domitios,
Messalas, Asinios, Cicerones, quidquid floris erat
in civitate, clementiae suae debebat. Ipsum Lepidum quam diu mori passus est ! Per multos annos

 
tulit ornamenta principis retinentem et pontificatum
maximum non nisi mortuo illo transferri in se passus
est; maluit enim illum honorem vocari quam
 spolium. Haec eum clementia ad salutem securitatemque perduxit;

haec gratum ac favorabilem
reddidit, quamvis nondum subactis populi Romani
cervicibus manum imposuisset; haec hodieque
praestat illi famam, quae vix vivis principibus servit.

Deum esse non tamquam iussi credimus ; bonum
fuisse principem Augustum, bene illi parentis nomen
convenisse fatemur ob nullam aliam causam, quam
quod contumelias quoque suas, quae acerbiores
principibus solent esse quam iniuriae, nulla crudelitate
exsequebatur, quod probrosis in se dictis adrisit,
quod dare illum poenas apparebat, cum exigeret,
quod, quoscumque ob adulterium filiae suae damnaverat, adeo non occidit, ut dimissis quo tutiores essent,
 diplomata daret.

Hoc est ignoscere, eum scias
multos futuros, qui pro te nascantur et tibi sanguine
alieno gratificentur, non dare tantum salutem, sed
praestare.

Haec Augustus senex aut iam in senectutem
annis vergentibus ; in adulescentia caluit, arsit ira,
multa fecit, ad quae invitus oculos retorquebat.
Comparare nemo mansuetudini tuae audebit divum
Augustum, etiam si in certamen iuvenilium annorum

 
deduxerit senectutem plus quam maturam ; fuerit
moderatus et clemens, nempe post mare Actiacum
Romano cruore infectum, nempe post fractas in
Sicilia classes et suas et alienas, nempe post Peru-
 sinas aras et proscriptiones.

Ego vero clementiam
non voco lassam crudelitatem ; haec est. Caesar,
clementia vera, quam tu praestas, quae non saevitiae
paenitentia coepit, nullam habere maculam, num-
quam civilem sanguinem fudisse; haec est in
maxima potestate verissima animi temperantia et
humani generis comprendens ut sui amor non cupiditate aliqua, non temeritate ingenii, non priorum
principum exemplis corruptum, quantum sibi in
cives suos liceat, experiendo temptare, sed hebetare
 aciem imperii sui.

Praestitisti, Caesar, civitatem
incruentam, et hoc, quod magno animo gloriatus es
nullam te toto orbe stillam cruoris humani misisse,
eo maius est mirabiliusque, quod nulli umquam
citius gladius commissus est.

Clementia ergo non tantum honestiores sed
tutiores praestat ornamentumque imperiorum est
simul et certissima salus. Quid enim est, cur reges
consenuerint liberisque ac nepotibus tradiderint
regna, tyrannorum exsecrabilis ac brevis potestas
sit ? Quid interest inter tyrannum ac regem (species
enim ipsa fortunae ac licentia par est), nisi quod
tyranni in voluptatem saeviunt, reges non nisi ex
causa ac necessitate ?

" Quid ergo ? Non reges quoque occidere

 
solent ? " Sed quotiens id fieri publica utilitas
persuadet; tyrannis saevitia cordi est. Tyrannus
autem a rege factis distat, non nomine ; nam et
Dionysius maior iure meritoque praeferri multis
regibus potest, et L. Sullam tyrannum appellari quid
prohibet, cui occidendi finem fecit inopia hostium ?

Descenderit licet e dictatura sua et se togae reddiderit, quis tamen umquam tyrannus tam avide
humanum sanguinem bibit quam ille, qui septem
milia civium Romanorum contrucidari iussit et, cum
in vicino ad aedem Bellonae sedens exaudisset
conclamationem tot milium sub gladio gementium,
exterrito senatu : " Hoc agamus," inquit, " patres
conscripti; seditiosi pauculi meo iussu occiduntur " ?

Hoc non est mentitus ; pauci Sullae videbantur. Sed
mox de Sulla, cum quaeremus, quomodo hostibus
irascendum sit, utique si in hostile nomen cives et
ex eodem corpore abrupti transierint ; interim, hoc
quod dicebam, clementia efficit, ut magnum inter
regem tyrannumque discrimen sit, uterque licet
non minus armis valletur ; sed alter arma habet,
quibus in munimentum pacis utitur, alter, ut magno
timore magna odia compescat, nec illas ipsas manus,
 quibus se commisit, securus adspicit.

Contrariis in
contraria agitur ; nam cum invisus sit, quia timetur,

 
timeri vult, quia invisus est, et illo exsecrabili versu,
qui multos praecipites dedit, utitur :
 Oderint, dum metuant, 
ignarus, quanta rabies oriatur, ubi supra modum
odia creverunt.
Temperatus enim timor cohibet animos, adsiduus
vero et acer et extrema admovens in audaciam
 iacentes excitat et omnia experiri suadet.

Sic feras
linea et pinnae clusas contineant ; easdem a tergo
eques telis incessat, temptabunt fugam per ipsa,
quae fugerant, proculcabuntque formidinem. Acer-
rima virtus est, quam ultima necessitas extundit.
Relinquat oportet securi aliquid metus multoque
plus spei quam periculorum ostentet ; alioqui, ubi
quiescenti paria metuuntur, incurrere in pericula
iuvat et aliena anima abuti.

Placido tranquilloque regi fida sunt auxilia
sua, ut quibus ad communem salutem utatur,
gloriosusque miles (publicae enim securitati se dare
operam videt) omnem laborem libens patitur ut
parentis custos ; at illum acerbum et sanguinarium
 necesse est graventur stipatores sui.

Non potest
habere quisquam bonae ac fidae voluntatis ministros,
quibus in tormentis ut eculeo et ferramentis ad
mortem paratis utitur, quibus non aliter quam bestiis
homines obiectat, omnibus reis aerumnosior ac
sollicitior, ut qui homines deosque testes facinorum
ac vindices timeat, eo perductus, ut non liceat illi

 
mutare mores. Hoc enim inter cetera vel pessimum
habet crudelitas, perseverandum est nec ad meliora
patet regressus ; scelera enim sceleribus tuenda
sunt. Quid autem eo infelicius, cui iam esse malo
 necesse est ?

O miserabilem illum, sibi certe!
Nam ceteris misereri eius nefas sit, qui caedibus ac
rapinis potentiam exercuit, qui suspecta sibi cuncta
reddidit tam externa quam domestica, cum arma
metuat, ad arma confugiens, non amicorum fidei
credens, non pietati liberorum ; qui, ubi circumspexit, quaeque fecit quaeque facturus est, et
conscientiam suam plenam sceleribus ac tormentis
adaperuit, saepe mortem timet, saepius optat,
 invisior sibi quam servientibus.

E contrario is, cui
curae sunt universa, qui alia magis, alia minus tuetur,
nullam non rei publicae partem tamquam sui nutrit,
inclinatus ad mitiora, etiam si ex usu est animadvertere, ostendens quam invitus aspero remedio
manus admoveat,

in cuius animo nihil hostile, nihil
efferum est, qui potentiam suam placide ac salutariter exercet approbare imperia sua civibus cupiens,
felix abunde sibi visus, si fortunam suam publicarit,
sermone adfabilis, aditu accessuque facilis, vultu,
qui maxime populos demeretur, amabilis, aequis
desideriis propensus, etiam iniquis non acerbus, a
 tota civitate amatur, defenditur, colitur.

Eadem de

 
illo homines secreto loquuntur quae palam. Tollere
filios cupiunt et publicis malis sterilitas indicta
recluditur; bene se meriturum de liberis suis
quisque non dubitat, quibus tale saeculum ostenderit.
Hic princeps suo beneficio tutus nihil praesidiis eget,
arma ornamenti causa habet.

Quod ergo officium eius est ? Quod bonorum
parentium, qui obiurgare liberos non numquam
blande, non numquam minaciter solent, aliquando
admonere etiam verberibus. Numquid aliquis sanus
filium a prima offensa exheredat ? Nisi magnae
et multae iniuriae patientiam evicerunt, nisi plus
est, quod timet, quam quod damnat, non accedit ad
decretorium stilum; multa ante temptat, quibus
dubiam indolem et peiore iam loco positam revocet ;
simul deploratum est, ultima experitur. Nemo ad
supplicia exigenda pervenit, nisi qui remedia con-
 sumpsit.

Hoc, quod parenti, etiam principi faciendum est, quem appellavimus Patrem Patriae non
adulatione vana adducti. Cetera enim cognomina
honori data sunt ; Magnos et Felices et Angustos
diximus et ambitiosae maiestati quidquid potuimus
titulorum congessimus illis hoc tribuentes ; Patrem
quidem Patriae appellavimus, ut sciret datam sibi
potestatem patriam, quae est temperantissima
 liberis consulens suaque post illos reponens.

Tarde
sibi pater membra sua abscidat, etiam, cum absci-

 
derit, repellere cupiat, et in abscidendo gemat
cunctatus multum diuque ; prope est enim, ut
libenter damnet, qui cito ; prope est, ut inique
puniat, qui nimis.

Trichonem equitem Romanum memoria nostra,
quia filium suum flagellis occiderat, populus graphiis
in foro confodit ; vix illum Augusti Caesaris auctoritas
infestis tam patrum quam filiorum manibus eripuit.

Tarium, qui filium deprensum in parricidii consilio
damnavit causa cognita, nemo non suspexit, quod
contentus exilio et exilio delicato Massiliae parricidam continuit et annua illi praestitit, quanta
praestare integro solebat ; haec liberalitas effecit,
ut, in qua civitate numquam deest patronus peioribus,
nemo dubitaret, quin reus merito damnatus esset,
quem is pater damnare potuisset, qui odisse non
poterat.

Hoc ipso exemplo dabo, quem compares bono patri,
bonum principem. Cogniturus de filio Tarius advocavit in consilium Caesarem Augustum ; venit in
privatos penates, adsedit, pars alieni consilii fuit,
non dixit : " Immo in meam domum veniat " ; quod
si factum esset, Caesaris futura erat cognitio, non
 patris.

Audita causa excussisque omnibus, et his,
quae adulescens pro se dixerat, et his, quibus argue-

 
batur, petit, ut sententiam suam quisque scriberet,
ne ea omnium fieret, quae Caesaris fuisset ; deinde,
priusquam aperirentur codicilli, iuravit se Tarii,
 hominis locupletis, hereditatem non aditurum.

Dicet
aliquis : " Pusillo animo timuit, ne videretur locum
spei suae aperire velle filii damnatione." Ego contra
sentio ; quilibet nostrum debuisset adversus opiniones
malignas satis fiduciae habere in bona conscientia,
principes multa debent etiam famae dare. Iuravit
 se non aditurum hereditatem.

Tarius quidem eodem
die et alterum heredem perdidit, sed Caesar libertatem sententiae suae redemit ; et postquam approbavit gratuitam esse severitatem suam, quod
principi semper curandum est, dixit relegandum, quo
 patri videretur.

Non culleum, non serpentes, non
carcerem decrevit memor, non de quo censeret, sed
cui in consilio esset; mollissimo genere poenae
contentum esse debere patrem dixit in filio adulescentulo impulse in id scelus, in quo se, quod proximum
erat ab innocentia, timide gessisset ; debere illum
 ab urbe et a parentis oculis submoveri.

O dignum,
quem in consilium patres advocarent ! O dignum,
quem coheredem innocentibus liberis scriberent!
Haec clementia principem decet; quocumque
venerit, mansuetiora omnia faciat.

 
Nemo regi tam vilis sit, ut illum perire non
 sentiat, qualiscumque pars imperii est.

In magna
imperia ex minoribus petamus exemplum. Non
unum est imperandi genus ; imperat princeps civibus
suis, pater liberis, praeceptor discentibus, tribunus
 vel centurio militibus.

Nonne pessimus pater videbitur, qui adsiduis plagis liberos etiam ex levissimis
causis compescet ? Uter autem praeceptor liberali-
bus studiis dignior, qui excarnificabit discipulos, si
memoria illis non constiterit aut si parum agilis in
legendo oculus haeserit, an qui monitionibus et
verecundia emendare ac docere malit ? Tribunum
centurionemque da saevum : desertores faciet,
 quibus tamen ignoscitur.

Numquidnam aequum est
gravius homini et durius imperari, quam imperatur
animalibus mutis ? Atqui equum non crebris verberibus exterret domandi peritus magister; fiet
enim formidolosus et contumax, nisi eum blandiente
 tactu permulseris.

Idem facit ille venator, quique
instituit catulos vestigia sequi quique iam exercitatis
utitur ad excitandas vel persequendas feras : nec
crebro illis minatur (contundet enim animos et, quid-
quid est indolis, comminuetur trepidatione degeneri)
nec licentiam vagandi errandique passim concedit.
Adicias his licet tardiora agentes iumenta, quae,
cum ad contumeliam et miserias nata sint, nimia
saevitia cogantur iugum detractare.

Nullum animal morosius est, nullum maiore
arte tractandum quam homo, nulli magis parcendum.
Quid enim est stultius quam in iumentis quidem et
canibus erubescere iras exercere, pessima autem
condicione sub homine hominem esse ? Morbis
medemur nec irascimur ; atqui et hic morbus est
animi; mollem medicinam desiderat ipsumque
 medentem minime infestum aegro.

Mali medici
est desperare, ne curet : idem in iis, quorum animus
adfectus est, facere debebit is, cui tradita salus
omnium est, non cito spem proicere nec mortifera
signa pronuntiare ; luctetur cum vitiis, resistat,
aliis morbum suum exprobret, quosdam molli
curatione decipiat citius meliusque sanaturus re-
mediis fallentibus ; agat princeps curam non tantum
 salutis, sed etiam honestae cicatricis.

Nulla regi
gloria est ex saeva animadversione (quis enim
dubitat posse ?), at contra maxima, si vim suam
continet, si multos irae alienae eripuit, neminem
suae impendit.

Servis imperare moderate laus est. Et in
mancipio cogitandum est, non quantum illud impune
possit pati, sed quantum tibi permittat aequi bonique
natura, quae parcere etiam captivis et pretio paratis

 
iubet. Quanto iustius iubet hominibus liberis,
ingenuis, honestis non ut mancipiis abuti sed ut his,
quos gradu antecedas quorumque tibi non servitus
 tradita sit, sed tutela. Servis ad statuam licet confugere ;

cum in servum omnia liceant, est aliquid,
quod in hominem licere commune ius animantium
vetet. Quis non Vedium Pollionem peius oderat
quam servi sui, quod muraenas sanguine humano
saginabat et eos, qui se aliquid offenderant, in
vivarium, quid aliud quam serpentium, abici iubebat ?
O hominem mille mortibus dignum, sive devorandos
servos obiciebat muraenis, quas esurus erat, sive in
hoc tantum illas alebat, ut sic aleret.

Quemadmodum domini crudeles tota civitate
commonstrantur invisique et detestabiles sunt, ita
regum et iniuria latius patet et infamia atque odium
saeculis traditur ; quanto autem non nasci melius
fuit, quam numerari inter publico malo natos !

Excogitare nemo quicquam poterit, quod
magis decorum regenti sit quam clementia, quo-
cumque modo is et quocumque iure praepositus
ceteris erit. Eo scilicet formosius id esse magnificentiusque fatebimur, quo in maiore praestabitur
potestate, quam non oportet noxiam esse, si ad
 naturae legem componitur.

Natura enim commenta

 
est regem, quod et ex aliis animalibus licet cognoscere
et ex apibus ; quarum regi amplissimum cubile est
medioque ac tutissimo loco ; praeterea opere vacat
exactor alienorum operum, et amisso rege totum
dilabitur, nec umquam plus unum patiuntur melioremque pugna quaerunt ; praeterea insignis regi forma
est dissimilisque ceteris cum magnitudine tum
 nitore. Hoc tamen maxime distinguitur :

iracundissimae ac pro corporis captu pugnacissimae
sunt apes et aculeos in volnere relinquunt, rex ipse
sine aculeo est ; noluit illum natura nec saevum esse
nec ultionem magno constaturam petere telumque
detraxit et iram eius inermem reliquit.
Exemplar hoc magnis regibus ingens ; est enim
illi mos exercere se in parvis et ingentium rerum
documenta minima largiri.

Pudeat ab exiguis
animalibus non trahere mores, cum tanto hominum
moderatior esse animus debeat, quanto vehementius
nocet. Utinam quidem eadem homini lex esset
et ira cum telo suo frangeretur nec saepius liceret
nocere quam semel nec alienis viribus exercere
odia ! Facile enim lassaretur furor, si per se sibi
satis faceret et si mortis periculo vim suam effunderet.

Sed ne nunc quidem illi cursus tutus est; tantum
enim necesse est timeat, quantum timeri voluit, et
manus omnium observet et eo quoque tempore,

 
quo non captatur, peti se iudicet nullumque momentum immune a metu habeat. Hanc aliquis agere
vitam sustinet, cum liceat innoxium aliis, ob hoc
securum, salutare potentiae ius laetis omnibus
tractare ? Errat enim, si quis existimat tutum esse
ibi regem, ubi nihil a rege tutum est ; securitas
 securitate mutua paciscenda est.

Non opus est
instruere in altum editas arces nec in adscensum
arduos colles emunire nec latera montium abscidere,
multiplicibus se muris turribusque saepire : salvum
regem clementia in aperto praestabit. Unum est
inexpugnabile munimentum amor civium.

Quid pulchrius est quam vivere optantibus cunctis
et vota non sub custode nuncupantibus ? si paulum
valetudo titubavit, non spem hominum excitari,
sed metum ? nihil esse cuiquam tam pretiosum,
quod non pro salute praesidis sui commutatum velit ?

O ne ille, cui contingit, ut sibi quoque vivere debeat ; in hoc adsiduis bonitatis argumentis probavit
non rem publicam suam esse, sed se rei publicae. Quis
huic audeat struere aliquod periculum ? Quis ab hoc
non, si possit, fortunam quoque avertere velit, sub
quo iustitia, pax, pudicitia, securitas, dignitas florent,
sub quo opulenta civitas copia bonorum omnium
abundat ? Nec alio animo rectorem suum intuetur,
quam, si di immortales potestatem visendi sui faciant,

 
intueamur venerantes colentesque. Quid autem ?

Non proximum illis locum tenet is, qui se ex deorum
natura gerit, beneficus ac largus et in melius potens ?
Hoc adfectare, hoc imitari decet, maximum ita
haberi, ut optimus simul habeare.

A duabus causis punire princeps solet, si aut
se vindicat aut alium. Prius de ea parte disseram,
quae ipsum contingit ; difficilius est enim moderari,
 ubi dolori debetur ultio, quam ubi exemplo.

Supervacuum est hoc loco admonere, ne facile credat, ut
verum excutiat, ut innocentiae faveat et, ut appareat,
non minorem agi rem periclitantis quam iudicis sciat;
hoc enim ad iustitiam, non ad clementiam pertinet ;
nunc illum hortamur, ut manifeste laesus animum
in potestate habeat et poenam, si tuto poterit, donet,
si minus, temperet longeque sit in suis quam in
 alienis iniuriis exorabilior.

Nam quemadmodum
non est magni animi, qui de alieno liberalis est, sed
ille, qui, quod alteri donat, sibi detrahit, ita clementem vocabo non in aheno dolore facilem, sed eum,
qui, cum suis stimulis exagitetur, non prosilit, qui
intellegit magni animi esse iniurias in summa potentia pati nec quicquam esse gloriosius principe
impune laeso.

Ultio duas praestare res solet : aut solacium

 
adfert ei, qui accepit iniuriam, aut in reliquum securitatem. Principis maior est fortuna, quam ut solacio
egeat, manifestiorque vis, quam ut alieno malo
opinionem sibi virium quaerat. Hoc dico, cum ab
inferioribus petitus violatusque est ; nam si, quos
pares aliquando habuit, infra se videt, satis vindicatus
est. Regem et servus occidit et serpens et sagitta ;
servavit quidem nemo nisi maior eo, quem servabat.

Uti itaque animose debet tanto munere deorum
dandi auferendique vitam potens. In iis praesertim,
quos scit aliquando sibi par fastigium obtinuisse,
hoc arbitrium adeptus ultionem implevit perfecitque,
quantum verae poenae satis erat ; perdidit enim
vitam, qui debet, et, quisquis ex alto ad inimici pedes
abiectus alienam de capite regnoque sententiam
expectavit, in servatoris sui gloriam vivit plusque
eius nomini confert incolumis, quam si ex oculis
ablatus esset. Adsiduum enim spectaculum alienae
 virtutis est ; in triumpho cito transisset.

Si vero
regnum quoque suum tuto relinqui apud eum potuit
reponique eo, unde deciderat, ingenti incremento
surgit laus eius, qui contentus fuit ex rege victo
nihil praeter gloriam sumere. Hoc est etiam ex
victoria sua triumphare testarique nihil se, quod

 
 dignum esset victore, apud victos invenisse.

Cum
civibus et ignotis atque humilibus eo moderatius
agendum est, quo minoris est adflixisse eos. Quibusdam libenter parcas, a quibusdam te vindicare
fastidias et non aliter quam ab animalibus parvis sed
obterentem inquinantibus reducenda manus est;
at in iis, qui in ore civitatis servati punitique erunt,
occasione notae clementiae utendum est.

Transeamus ad alienas iniurias, in quibus
vindicandis haec tria lex secuta est, quae princeps
quoque sequi debet : aut ut eum, quem punit,
emendet, aut ut poena eius ceteros meliores reddat,
aut ut sublatis malis securiores ceteri vivant. Ipsos
facilius emendabis minore poena ; diligentius enim
vivit, cui aliquid integri superest. Nemo dignitati
perditae parcit; impunitatis genus est iam non
 habere poenae locum.

Civitatis autem mores magis
corrigit parcitas animadversionum; facit enim
consuetudinem peccandi multitudo peccantium, et
minus gravis nota est, quam turba damnationum
levat, et severitas, quod maximum remedium habet,
 adsiduitate amittit auctoritatem.

Constituit bonos
mores civitati princeps et vitia eluit, si patiens
eorum est, non tamquam probet, sed tamquam
invitus et cum magno tormento ad castigandum
veniat. Verecundiam peccandi facit ipsa clementia

 
regentis ; gravior multo poena videtur, quae a miti
viro constituitur.

Praeterea videbis ea saepe committi, quae
saepe vindicantur. Pater tuus plures intra quinquennium culleo insuit, quam omnibus saeculis
insutos accepimus. Multo minus audebant liberi
nefas ultimum admittere, quam diu sine lege crimen
fuit. Summa enim prudentia altissimi viri et rerum
naturae peritissimi maluerunt velut incredibile scelus
et ultra audaciam positum praeterire quam, dum
vindicant, ostendere posse fieri; itaque parricidae
cum lege coeperunt, et illis facinus poena monstravit ;
pessimo vero loco pietas fuit, postquam saepius
 culleos vidimus quam cruces.

In qua civitate raro
homines puniuntur, in ea consensus fit innocentiae
et indulgetur velut publico bono. Putet se innocentem esse civitas, erit ; magis irascetur a communi
frugalitate desciscentibus, si paucos esse eos viderit.
Periculosum est, mihi crede, ostendere civitati,
quanto plures mali sint.

Dicta est aliquando a senatu sententia, ut
servos a liberis cultus distingueret ; deinde apparuit,
quantum periculum immineret, si servi nostri numerare nos coepissent. Idem scito metuendum esse,
si nulli ignoscitur; cito apparebit, pars civitatis
deterior quanto praegravem Non minus principi

 
turpia sunt multa supplicia quam medico multa
 funera ; remissius imperanti melius paretur.

Natura
contumax est humanus animus et in contrarium
atque arduum nitens sequiturque facilius quam
ducitur ; et ut generosi ac nobiles equi melius facili
freno reguntur, ita clementiam voluntaria innocentia
impetu suo sequitur, et dignam putat civitas, quam
servet sibi. Plus itaque hac via proficitur.

Crudelitas minime humanum malum est indignumque tam miti animo ; ferina ista rabies est
sanguine gaudere ac vulneribus et abiecto homine
in silvestre animal transire. Quid enim interest,
oro te, Alexander, leoni Lysimachum obicias an ipse
laceres dentibus tuis ? Tuum illud os est, tua illa
feritas. O quam cuperes tibi potius ungues esse,
tibi rictum illum edendorum hominum capacem !
Non exigimus a te, ut manus ista, exitium familiarium
certissimum, ulli salutaris sit, ut iste animus ferox,
insatiabile gentium malum, citra sanguinem caedemque satietur ; clementia iam vocatur, ad occidendum amicum cum carnifex inter homines
 eligitur.

Hoc est, quare vel maxime abominanda sit
saevitia, quod excedit fines primum solitos, deinde
humanos, nova supplicia conquirit, ingenium advocat
ut instrumenta excogitet per quae varietur atque

 
extendatur dolor, delectatur malis hominum ; tunc
illi dirus animi morbus ad insaniam pervenit ultimam,
eum crudelitas versa est in voluptatem et iam
 occidere hominem iuvat.

Matura talem virum a
tergo sequitur aversio, odia, venena, gladii; tam
multis periculis petitur, quam multorum ipse periculum est, privatisque non numquam consiliis, alias
vero consternatione publica circumvenitur. Levis
enim et privata pernicies non totas urbes movet ;
quod late furere coepit et omnes appetit, undique
 configitur.

Serpentes parvulae fallunt nec publice
conquiruntur ; ubi aliqua solitam mensuram transit
et in monstrum excrevit, ubi fontes sputu inficit et,
si adflavit, deurit obteritque, quacumque incessit,
ballistis petitur. Possunt verba dare et evadere
 pusilla mala, ingentibus obviam itur.

Sic unus aeger
ne domum quidem perturbat ; at ubi crebris mortibus
pestilentiam esse apparuit, conclamatio civitatis ac
fuga est, et dis ipsis manus intentantur. Sub uno
aliquo tecto flamma apparuit : familia vicinique
aquam ingerunt ; at incendium vastum et multas
iam domos depastum parte urbis obruitur.

Crudelitatem privatorum quoque serviles
manus sub certo crucis periculo ultae sunt ; tyrannorum gentes populique et, quorum erat malum,

 
et ei, quibus inminebat, exscindere adgressi sunt.
Aliquando sua praesidia in ipsos consurrexerunt
perfidiamque et impietatem et feritatem et, quidquid
ab illis didicerant, in ipsos exercuerunt. Quid enim
potest quisquam ab eo sperare, quem malum esse
docuit ? Non diu nequitia apparet nec, quantum
 iubetur, peccat.

Sed puta esse tutam crudelitatem,
quale eius regnum est ? Non aliud quam captarum
urbium forma et terribiles facies publici metus.
Omnia maesta, trepida, confusa ; voluptates ipsae
timentur; non convivia securi ineunt, in quibus
lingua sollicite etiam ebriis custodienda est, non
spectacula, ex quibus materia criminis ac periculi
quaeritur. Apparentur licet magna impensa et
regiis opibus et artificum exquisitis nominibus, quem
tamen ludi in carcere iuvent ?

Quod istud, di boni, malum est occidere, saevire,
delectari sono catenarum et civium capita decidere,
quocumque ventum est, multum sanguinis fundere,
aspectu suo terrere ac fugare ? Quae alia vita
esset, si leones ursique regnarent, si serpentibus
in nos ac noxiosissimo cuique animali daretur po-
 testas ?

Illa rationis expertia et a nobis immanitatis
crimine damnata abstinent suis, et tuta est etiam
inter feras similitudo ; horum ne a necessariis quidem
sibi rabies temperat, sed externa suaque in aequo

 
	habet, quo plus se exercitat, eo incitatior. A
singulorum deinde caedibus in exitia gentium serpit,
et inicere tectis ignem, aratrum vetustis urbibus
inducere potentiam putat ; et unum occidi iubere aut
alterum parum imperatorium credit; nisi eodem
tempore grex miserorum sub ictu stetit, crudelitatem
suam in ordinem coactam putat.

Felicitas illa multis salutem dare et ad vitam ab
ipsa morte revocare et mereri clementia civicam.
Nullum ornamentum principis fastigio dignius pulchriusque est quam illa corona ob cives servatos, non
hostilia arma detracta victis, non currus barbarorum
sanguine cruenti, non parta bello spolia. Haec
divina potentia est gregatim ac publice servare;
multos quidem occidere et indiscretos incendii ac
ruinae potentia est.

Ut de clementia scriberem. Nero Caesar, una
me vox tua maxime compulit, quam ego non sine
admiratione et, cum diceretur, audisse memini et
deinde aliis narrasse, vocem generosam, magni
animi, magnae lenitatis, quae non composita nec
alienis auribus data subito erupit et bonitatem tuam
eum fortuna tua litigantem in medium adduxit.

Animadversurus in latrones duos Burrus praefectus
tuus, vir egregius et tibi principi natus, exigebat
a te, scriberes, in quos et ex qua causa animadverti
velles; hoc saepe dilatum ut aliquando fieret,
instabat. Invitus invito cum chartam protulisset
traderetque, exclamasti: " Vellem litteras ne-
 scirem !

" O dignam vocem, quam audirent omnes
gentes, quae Romanum imperium incolunt quaeque
iuxta iacent dubiae libertatis quaeque se contra
viribus aut animis attollunt! O vocem in con-

 
tionem omnium mortalium mittendam, in cuius
verba principes regesque iurarent ! O vocem publica
generis humani innocentia dignam, cui redderetur
 antiquum illud saeculum !

Nunc profecto consentire decebat ad aequum bonumque expulsa alieni
cupidine, ex qua omne animi malum oritur, pietatem
integritatemque cum fide ac modestia resurgere et
vitia diuturno abusa regno dare tandem felici ac
puro saeculo locum.

Futurum hoc. Caesar, ex magna parte sperare
et confidere libet. Tradetur ista animi tui mansuetudo diffundeturque paulatim per omne imperii
corpus, et cuncta in similitudinem tuam formabuntur.
A capite bona valetudo : inde omnia vegeta sunt
atque erecta aut languore demissa, prout animus
eorum vivit aut marcet. Erunt cives, erunt socii
digni hac bonitate, et in totum orbem recti mores
 revertentur ; parcetur ubique manibus tuis.

Diutius
me morari hic patere, non ut blandum auribus tuis
(nec enim hic mihi mos est ; maluerim veris offendere
quam placere adulando) ; quid ergo est ? Praeter
id, quod bene factis dictisque tuis quam familiarissimum esse te cupio, ut, quod nunc natura et impetus
est, fiat iudicium, illud mecum considero multas
voces magnas, sed detestabiles, in vitam humanam
pervenisse celebresque vulgo ferri, ut illam :
" Oderint, dum metuant," cui Graecus versus similis

 
est, qui se mortuo terram misceri ignibus iubet, et
alia huius notae.

Ac nescio quomodo ingenia in 
immani et invisa materia secundiore ore expresserunt
sensus vehementes et concitatos ; nullam adhuc
vocem audii ex bono lenique animosam. Quid ergo
est ? Ut raro, invitus et cum magna cunctatione,
ita aliquando scribas necesse est istud, quod tibi in
odium litteras adduxit, sed, sicut facis, cum magna
cunctatione, cum multis dilationibus.

Et ne forte decipiat nos speciosum clementiae
nomen aliquando et in contrarium abducat, videamus,
quid sit clementia qualisque sit et quos fines habeat.
Clementia est temperantia animi in potestate
ulciscendi vel lenitas superioris adversus inferiorem
in constituendis poenis. Plura proponere tutius
est, ne una finitio parum rem comprehendat et, ut
ita dicam, formula excidat ; itaque dici potest et
inclinatio animi ad lenitatem in poena exigenda.

Illa finitio contradictiones inveniet, quamvis maxime
ad verum accedat, si dixerimus clementiam esse
moderationem aliquid ex merita ac debita poena
remittentem : reclamabitur nullam virtutem cuiquam minus debito facere. Atqui hoc omnes
intellegunt clementiam esse, quae se flectit citra id,
quod merito constitui posset.

Huic contrariam imperiti putant severitatem ;

 
sed nulla virtus virtuti contraria est. Quid ergo
opponitur clementiae ? Crudelitas, quae nihil aliud
est quam atrocitas animi in exigendis poenis. " Sed
quidam non exigunt poenas, crudeles tamen sunt,
tamquam qui ignotos homines et obvios non in
compendium, sed occidendi causa occidunt nec interficere contenti saeviunt, ut Busiris ille et Procrustes
et piratae, qui captos verberant et in ignem vivos
 imponunt." Haec crudelitas quidem ;

sed quia nec
ultionem sequitur (non enim laesa est) nec peccato
alicui irascitur (nullum enim antecessit crimen),
extra finitionem nostram cadit ; finitio enim continebat in poenis exigendis intemperantiam animi.
Possumus dicere non esse hanc crudelitatem, sed
feritatem, cui voluptati saevitia est; possumus
insaniam vocare : nam varia sunt genera eius et
nullum certius, quam quod in caedes hominum et
 lancinationes pervenit.

Illos ergo crudeles vocabo,
qui puniendi causam habent, modum non habent,
sicut in Phalari, quem aiunt non quidem in homines
innocentes, sed super humanum ac probabilem
modum saevisse. Possumus effugere cavillationem
et ita finire, ut sit crudelitas inclinatio animi ad
asperiora. Hanc clementia repellit longe iussam
stare a se ; cum severitate illi convenit.

Ad rem pertinet quaerere hoc loco, quid sit
misericordia; plerique enim ut virtutem eam
laudant et bonum hominem vocant misericordem.
Et haec vitium animi est. Utraque circa severitatem
circaque clementiam posita sunt, quae vitare debemus ; per speciem enim severitatis in crudelitatem

 
	incidimus, per speciem clementiae in misericordiam.
In hoc leviore periculo erratur, sed par error est a
 vero recedendum.

Ergo quemadmodum religio
deos colit, superstitio violat, ita clementiam mansuetudinemque omnes boni viri praestabunt, misericordiam autem vitabunt ; est enim vitium pusilli
animi ad speciem alienorum malorum succidentis.
Itaque pessimo cuique familiarissima est ; anus et
mulierculae sunt, quae lacrimis nocentissimorum
moventur, quae, si liceret, carcerem effringerent.
Misericordia non causam, sed fortunam spectat;
clementia rationi accedit.

Scio male audire apud imperitos sectam Stoicorum
tamquam duram nimis et minime principibus regibusque bonum daturam consilium; obicitur illi,
quod sapientem negat misereri, negat ignoscere.
Haec, si per se ponantur, invisa sunt ; videntur
enim nullam relinquere spem humanis erroribus,
 sed omnia delicta ad poenam deducere.

Quod si
est, quidnam haec scientia, quae dediscere humanitatem iubet portumque adversus fortunam certissimum mutuo auxilio cludit ? Sed nulla secta
benignior leniorque est, nulla amantior hominum
et communis boni attentior, ut propositum sit usui
esse et auxilio nec sibi tantum, sed universis sin-
 gulisque consulere.

Misericordia est aegritudo animi
ob alienarum miseriarum speciem aut tristitia ex
alienis malis contracta, quae accidere immerentibus

 
credit ; aegritudo autem in sapientem virum non
cadit ; serena eius mens est, nec quicquam incidere
potest, quod illam obducat. Nihilque aeque hominem quam magnus animus decet; non potest
 autem magnus esse idem ac maestus. Maeror contundit mentes, abicit, contrahit ;

hoc sapienti ne
in suis quidem accidet calamitatibus, sed omnem
fortunae iram reverberabit et ante se franget;
eandem semper faciem servabit, placidam, inconcussam, quod facere non posset, si tristitiam reciperet.

Adice, quod sapiens et providet et in expedito
consilium habet; numquam autem liquidum socerumque ex turbido venit. Tristitia inhabilis est
ad dispiciendas res, utilia excogitanda, periculosa
vitanda, aequa aestimanda ; ergo non miseretur,
 quia id sine miseria animi non fit.

Cetera omnia,
quae, qui miserentur, volo facere, libens et altus
animo faciet ; succurret alienis lacrimis, non accedet ;
dabit manum naufrago, exuli hospitium, egenti
stipem, non hanc contumeliosam, quam pars maior
horum, qui misericordes videri volunt, abicit et
fastidit, quos adiuvat, contingique ab iis timet, sed
ut homo homini ex communi dabit ; donabit lacrimis
maternis filium et catenas solvi iubebit et ludo
eximet et cadaver etiam noxium sepeliet, sed faciet
 ista tranquilla mente, vultu suo.

Ergo non miserebitur sapiens, sed succurret, sed proderit, in com-

 
mune auxilium natus ac bonum publicum, ex quo
dabit cuique partem. Etiam ad calamitosos pro
portione improbandosque et emendandos bonitatem
suam permittet ; adflictis vero et forte laborantibus
multo libentius subveniet. Quotiens poterit, fortunae intercedet ; ubi enim opibus potius utetur
aut viribus, quam ad restituenda, quae casus impulit ?
Vultum quidem non deiciet nec animum ob erus
alicuius aridum aut pannosam maciem et innixam
baculo senectutem; ceterum omnibus dignis proderit
et deorum more calamitosos propitius respiciet.

Misericordia vicina est miseriae; habet enim
aliquid trahitque ex ea. Imbecillos oculos esse scias,
qui ad alienam lippitudinem et ipsi subfunduntur,
tam mehercules quam morbum esse, non hilaritatem,
semper adridere ridentibus et ad omnium oscitationem ipsum quoque os diducere; misericordia
vitium est animorum nimis miseria paventium, quam
si quis a sapiente exigit, prope est, ut lamentationem
exigat et in alienis funeribus gemitus.

" At quare non ignoscet ? " Agedum constituamus nunc quoque, quid sit venia, et sciemus
dari illam a sapiente non debere. Venia est poenae
meritae remissio. Hanc sapiens quare non debeat
dare, reddunt rationem diutius, quibus hoc propositum est; ego ut breviter tamquam in alieno

 
iudicio dicam : "Ei ignoscitur, qui puniri debuit ;
sapiens autem nihil facit, quod non debet, nihil
praetermittit, quod debet ; itaque poenam, quam
 exigere debet, non donat.

Sed illud, quod ex venia
consequi vis, honestiore tibi via tribuet; parcet
enim sapiens, consulet et corriget; idem faciet,
quod, si ignosceret, nec ignoscet, quoniam, qui
ignoscit, fatetur aliquid se, quod fieri debuit, omisisse.
Aliquem verbis tantum admonebit, poena non
adficiet aetatem eius emendabilem intuens; aliquem invidia criminis manifeste laborantem iubebit
incolumem esse, quia deceptus est, quia per vinum
lapsus ; hostes dimittet salvos, aliquando etiam
laudatos, si honestis causis pro fide, pro foedere,
 pro libertate in bellum acciti sunt.

Haec omnia
non veniae, sed clementiae opera sunt. Clementia
liberum arbitrium habet ; non sub formula, sed ex
aequo et bono iudicat ; et absolvere illi licet et,
quanti vult, taxare litem. Nihil ex his facit, tamquam iusto minus fecerit, sed tamquam id, quod
constituit, iustissimum sit. Ignoscere autem est,
quem iudices puniendum, non punire ; venia debitae
poenae remissio est. Clementia hoc primum praestat, ut, quos dimittit, nihil aliud illos pati debuisse
pronuntiet ; plenior est quam venia, honestior est.

De verbo, ut mea fert opinio, controversia est, de
re quidem convenit. Sapiens multa remittet, multos
parum sani, sed sanabilis ingenii servabit. Agricolas
bonos mutabitur, qui non tantum rectas procerasque
arbores colunt ; illis quoque, quas aliqua depravavit
causa, adminicula, quibus derigantur, applicant;
alias circumcidunt, ne proceritatem rami premant,
quasdam infirmas vitio loci nutriunt, quibusdam
 aliena umbra laborantibus caelum aperiunt.

Videbit,
quod ingenium qua ratione tractandum sit, quo modo
in rectum prava Sectantur." 

 
 
 Hildebertus Cenomanensis ep. 1.3 (CLXXI. 145 Mign.)
De clementia quoque compendiosa principibus capitula
Seneca evigilavit, in quibus ideo brevitatem dilexit non
obscuram, ut magnis occupatos legere non taederet. Ea
igitur pro te et ad te suscepta suscipe atque recordare,
quae dudum didiceris ex te et per te. Pauca ea sunt : 
 
Clementiae est aliquid ultrici detrahere sententiae.
Quisquis nihil reatus impunitum relinquit, delinquit.
Culpa est totam persequi culpam. Immisericordem
profitetur, cui quicquid licet, libet. 
 Gloriosa virtus est in principe citra punire
quam liceat. Virtus est ad vindictam necessitate
trahi, non voluntate venire. Magnum quid et
divinum sapit offensus clemens. 
 Item : Bonus princeps neminem sine poena punit,
neminem sine dolore proscribit. Bonus princeps ita
crimen insequitur, ut quem punit, hominem reminiscatur. 
 Item : Bonus princeps sibi dominatur, populo
servit, nullius sanguinem contemnit : inimici est,
sed eius, qui amicus fieri potest ; nocentis est, sed
hominis. Cuiuscumque sit, quia non potuit dare,
crimen putat auferre. Ideo quotiens funditur,
confunditur.