Inter multos ac varios errores temere inconsulteque viventium nihil propemodum
 indignius, vir optime Liberalis, dixerim, quam
 quod beneficia nec dare scimus
 nec accipere. Sequitur enim, ut male collocata male debeantur ; de quibus non redditis sero
 querimur ; ista enim perierunt, cum darentur. Nec mirum est inter plurima maximaque vitia
 nullum esse frequentius quam ingrati animi.

Id evenire ex causis pluribus video. Prima illa est, quod non eligimus dignos, quibus
 tribuamus. Sed nomina facturi diligenter in patrimonium et vitam debitoris inquirimus,
 semina in solum effetum et sterile non spargimus ; beneficia sine ullo dilectu magis
 proicimus quam damus.

Nec facile dixerim, utrum turpius sit infitiari an repetere beneficium ; id enim genus
 huius crediti est, ex quo tantum recipiendum sit, quantum ultro refertur.
 Decoquere vero foedissimum ob hoc ipsum, quia non opus est ad liberandam fidem facultatibus
 sed animo ; reddit enim beneficium, qui debet. Sed cum sit in ipsis crimen, qui ne
 confessione quidem grati sunt, in nobis quoque est.

Multos experimur ingratos, plures facimus, quia alias graves exprobratores exactoresque
 sumus, alias leves et quos paulo post muneris sui paeniteat, alias queruli et minima momenta
 calumniantes. Gratiam omnem corrumpimus non tantum postquam dedimus beneficia, sed dum
 damus.

Quis nostrum contentus fuit aut leviter rogari aut semel ? Quis non, cum aliquid a se
 peti suspicatus est, frontem adduxit, vultum avertit, occupationes simulavit, longis
 sermonibus et de industria non invenientibus exitum occasionem petendi abstulit et variis
 artibus necessitates properantes elusit ;

in angusto vero comprensus aut distulit, id est timide negavit, aut promisit, sed
 difficulter, sed subductis superciliis, sed malignis et vix exeuntibus verbis ?

Nemo autem libenter debet, quod non accepit, sed expressit. Gratus adversus eum esse
 quisquam potest, qui beneficium aut superbe abiecit aut iratus impegit aut fatigatus, ut
 molestia careret, dedit ? Errat, si quis sperat responsurum sibi, quem dilatione lassavit,
 expectatione torsit.

Eodem animo beneficium debetur, quo datur, et ideo non est neclegenter
 dandum ; sibi enim quisque debet, quod a nesciente accepit ; ne tarde quidem, quia, cum omni
 in officio magni aestimetur dantis voluntas, qui tarde fecit, diu noluit ; utique non
 contumeliose ; nam eum ita natura comparatum sit, ut altius iniuriae quam merita descendant
 et illa cito defluant, has tenax memoria custodiat, quid expectat, qui offendit, dum obligat
 ? Satis adversus illum gratus est, si quis beneficio eius ignoscit.

Non est autem, quod tardiores faciat ad bene merendum turba ingratorum. Nam primum, ut
 dixi, nos illam augemus ; deinde ne deos quidem immortales ab hac tam effusa nec cessante
 benignitate 
 sacrilegi neclegentesque eorum deterrent. Utuntur natura sua et cuncta interque illa ipsos
 munerum suorum malos interpretes iuvant. Hos sequamur duces, quantum humana imbecillitas
 patitur ; demus beneficia, non feneremus. Dignus est decipi, qui de recipiendo cogitavit,
 cum daret. At male cesserit.

Et liberi et coniuges spem fefellerunt, tamen et educamus et ducimus, adeoque adversus
 experimenta pertinaces sumus, ut bella victi et naufragi maria repetamus. Quanto magis
 permanere in dandis beneficiis decet ! Quae si quis non dat, quia non
 recepit, dedit, ut reciperet, bonamque ingratorum facit causam, quibus turpe est non
 reddere, si licet.

Quam multi indigni luce sunt ! Tamen dies oritur. Quam multi, quod nati sunt, queruntur !
 Tamen natura subolem novam gignit ipsosque, qui non fuisse mallent, esse patitur.

Hoc et magni animi et boni proprium est, non fructum beneficiorum sequi, sed ipsa et post
 malos quoque bonum quaerere. Quid magnifici erat multis prodesse, si nemo deceperit ? Nunc
 est virtus dare beneficia non utique reditura, quorum a viro egregio statim fructus
 perceptus est.

Adeo quidem ista res fugare nos et pigriores ad rem pulcherrimam facere non debet, ut, si
 spes mihi praecidatur gratum hominem reperiendi, malim non recipere beneficia quam non dare,
 quia, qui non dat, vitium ingrati antecedit. Dicam, quod sentio. Qui beneficium non reddit,
 magis peccat ; qui non dat, citius.

Beneficia in volgus cum largiri institueris, 
 perdenda sunt multa, ut semel ponas bene. In priore versu utrumque
 reprehendas ; nam nec in vulgum effundenda sunt, et nullius rei, minime beneficiorum,
 honesta largitio est ; quibus si detraxeris iudicium, desinunt esse
 beneficia, in aliud quodlibet incident nomen.

Sequens sensus mirificus est, qui uno bene posito beneficio multorum amissorum damna
 solatur. Vide, oro te, ne hoc et verius sit et magnitudini bene facientis aptius, ut illum
 hortemur ad danda, etiam si nullum bene positurus est. Illud enim falsum est " perdenda sunt
 multa " ; nullum perit, quia, qui perdit, computaverat.

Beneficiorum simplex ratio est : tantum erogatur ; si reddet aliquid, lucrum est, si non
 reddet, damnum non est. Ego illud dedi, ut darem. Nemo beneficia in calendario scribit nec
 avarus exactor ad horam et diem appellat. Numquam illa vir bonus cogitat nisi admonitus a
 reddente ; alioqui in formam crediti transeunt. Turpis feneratio est beneficium expensum
 ferre.

Qualiscumque priorum eventus est, persevera in alios conferre; melius apud ingratos
 iacebunt, quos aut pudor aut occasio aut imitatio aliquando gratos poterit efficere. Ne
 cessaveris, opus tuum perage et partes boni viri exsequere. Alium re, alium fide, alium
 gratia, alium consilio, alium praeceptis salubribus adiuva.

Officia etiam ferae sentiunt, nec ullum tam immansuetum animal est, quod non cura mitiget
 et in amorem sui vertat. Leonum ora a magistris impune tractantur,
 elephantorum feritatem usque in servile obsequium demeretur cibus ; adeo etiam, quae extra
 intellectum atque aestimationem beneficii posita sunt, adsiduitas tamen meriti pertinacis
 evincit. Ingratus est adversus unum beneficium ? Adversus alterum non erit. Duorum oblitus
 est ? Tertium etiam in eorum, quae exciderunt, memoriam reducet.

Is perdet beneficia, qui cito se perdidisse credit ; at qui instat et onerat priora
 sequentibus, etiam ex duro et immemori pectore gratiam extundit. Non audebit adversus multa
 oculos attollere ; quocumque se convertit memoriam suam fugiens, ibi te videat : beneficiis
 illum tuis cinge.

Quorum quae vis quaeve proprietas sit, dicam, si prius illa, quae ad rem non pertinent,
 transilire mihi permiseris, quare tres Gratiae et quare sorores sint, et quare manibus
 implexis, et quare ridentes et iuvenes et virgines
 solutaque ac perlucida veste.

Alii quidem videri volunt unam esse, quae det beneficium, alteram, quae accipiat,
 tertiam, quae reddat ; alii tria beneficorum esse genera, promerentium, reddentium, simul accipientium
 reddentiumque.

Sed utrumlibet ex istis iudica verum ; quid ista nos scientia iuvat ? Quid ille consertis
 manibus in se redeuntium chorus ? Ob hoc, quia ordo beneficii per manus
 transeuntis nihilo minus ad dantem revertitur et totius speciem perdit, si usquam
 interruptus est, pulcherrimus, si cohaeret et vices servat. In eo est aliqua tamen maioris
 dignatio, sicut promerentium.

Vultus hilari sunt, quales solent esse, qui dant vel accipiunt beneficia ; iuvenes, quia
 non debet beneficiorum memoria senescere; virgines, quia incorrupta sunt et sincera et
 omnibus sancta ; in quibus nihil esse adligati decet nec adstricti ; solutis itaque tunicis
 utuntur ; perlucidis autem, quia beneficia conspici volunt.

Sit aliquis usque eo Graecis emancipatus, ut haec dicat necessaria; nemo tamen erit, qui
 etiam illud ad rem iudicet pertinere, quae nomina illis Hesiodus imposuerit. Aglaien maximam
 natu appellavit, mediam Euphrosynen, tertiam Thaliam. Horum nominum interpretationem, prout
 cuique visum est, deflectit et ad rationem aliquam conatur perducere, cum Hesiodus puellis
 suis, quod voluit, nomen imposuerit.

Itaque Homerus uni mutavit, Pasithean appellavit et in matrimonium promisit, ut scias non
 esse illas virgines Vestales. Inveniam alium poetam, apud quem praecingantur et spissis aut
 Phryxianis prodeant. Ergo et Mercurius una stat, non quia beneficia ratio commendat vel
 oratio, sed quia pictori ita visum est.

Chrysippus quoque, penes quem subtile illud acumen est et in imam penetrans veritatem,
 qui rei agendae causa loquitur et verbis non ultra, quam ad intellectum satis est, utitur,
 totum librum suum his ineptus replet, ita ut de ipso officio dandi, accipienda reddendi
 beneficii pauca admodum dicat ; nec his fabulas, sed haec fabulis inserit.

Nam praeter ista, quae Hecaton transcribit, tres Chrysippus Gratias ait Iovis et
 Eurynomes filias esse, aetate autem minores quam Horas, sed meliuscula facie et ideo Veneri
 datas comites. Matris quoque nomen ad rem iudicat pertinere : Eurynomen enim dictam, quia
 late patentis patrimonii sit beneficia dividere ; tamquam matri post filias soleat nomen
 imponi aut poetae vera nomina reddant !

Quemadmodum nomenclatori memoriae loco audacia est et, cuicumque nomen non potest
 reddere, imponit, ita poetae non putant ad rem pertinere verum dicere, sed aut necessitate
 coacti aut decore corrupti id quemque vocari iubent, quod belle facit ad versum. Nec illis
 fraudi est, si aliud in censum detulerunt ; proximus enim poeta suum illas ferre nomen
 iubet. Hoc ut scias ita esse, ecce Thalia, de qua cum maxime agitur, apud Hesiodum Charis
 est, apud Homerum Musa.

Sed ne faciam, quod reprehendo, omnia ista, quae ita extra rem sunt,
 ut ne circa rem quidem sint, relinquam. Tu modo nos tuere, si quis mihi obiciet, quod
 Chrysippum in ordinem coegerim, magnum mehercules virum, sed tamen Graecum, cuius acumen
 nimis tenue retunditur et in se saepe replicatur ; etiam cum agere aliquid videtur, pungit,
 non perforat. Hic vero quod acumen est ?

De beneficiis dicendum est et ordinanda res, quae maxime humanam societatem alligat ;
 danda lex vitae, ne sub specie benignitatis inconsulta facilitas placeat, ne liberalitatem,
 quam nec deesse oportet nec superfluere, haec ipsa observatio restringat, dum temperat ;

docendi sunt libenter dare, libenter accipere, libenter reddere et magnum ipsis certamen
 proponere, eos, quibus obligati sunt, re animoque non tantum aequare sed vincere, quia, qui
 referre gratiam debet, numquam consequitur, nisi praecessit ; hi docendi sunt nihil
 imputare, illi plus debere.

Ad hanc honestissimam contentionem beneficiis beneficia vincendi sic nos adhortatur
 Chrysippus, ut dicat verendum esse, ne, quia Charites Iovis filiae sunt, parum se grate
 gerere sacrilegium sit et tam bellis puellis fiat iniuria !

Tu me aliquid eorum doce, per quae beneficentior gratiorque adversus bene merentes fiam,
 per quae obligantium obligatorumque animi certent, ut, qui
 praestiterunt, obliviscantur, pertinax sit memoria debentium. Istae vero ineptiae poetis
 relinquantur, quibus aures oblectare propositum est et dulcem fabulam nectere.

At qui ingenia sanare et fidem in rebus humanis retinere, memoriam officiorum ingerere
 animis volunt, serio loquantur et magnis viribus agant ; nisi forte existimas levi ac
 fabuloso sermone et anilibus argumentis prohiberi posse rem perniciosissimam, beneficiorum
 novas tabulas.

Sed quemadmodum supervacua transcurram, ita exponam necesse est hoc primum nobis esse
 discendum, quid accepto beneficio debeamus. Debere enim se ait alius pecuniam, quam accepit, alius consulatum, alius sacerdotium, alius
 provinciam.

Ista autem sunt meritorum signa, non merita. Non potest beneficium manu tangi ; res animo
 geritur. Multum interest inter materiam beneficii et beneficium ; itaque nec aurum nec
 argentum nec quicquam eorum, quae pro maximis accipiuntur, beneficium est, sed ipsa
 tribuentis voluntas. Imperiti autem id, quod oculis incurrit et quod traditur possideturque,
 solum notant, cum contra illud, quod in re carum atque pretiosum est, parvi pendunt.

Haec, quae tenemus, quae aspicimus, in quibus cupiditas nostra haeret, caduca sunt,
 auferre nobis et fortuna et iniuria potest. Beneficium etiam amisso eo,
 per quod datum est, durat ; est enim recte factum, quod irritum nulla vis efficit.

Amicum a piratis redemi, hunc alius hostis excepit et in carcerem condidit ; non
 beneficium, sed usum beneficii mei sustulit. Ex naufragio alicui raptos vel ex incendio
 liberos reddidi, hos vel morbus vel aliqua fortuita iniuria eripuit ; manet etiam sine
 illis, quod in illis datum est.

Omnia itaque, quae falsum beneficii nomen usurpant, ministeria sunt, per quae se voluntas
 amica explicat. Hoc in aliis quoque rebus evenit, ut aliubi sit species rei, aliubi ipsa
 res. Imperator aliquem torquibus, murali et civica donat.

Quid habet per se corona pretiosum ? Quid praetexta ? Quid fasces ? Quid tribunal et
 currus ? Nihil horum honor est, sed honoris insigne. Sic non est beneficium id, quod sub
 oculos venit, sed beneficii vestigium et nota.

Quid est ergo beneficium ? Benevola actio tribuens gaudium capiensque tribuendo in id,
 quod facit, prona et sponte sua parata. Itaque non, quid fiat aut quid detur, refert, sed
 qua mente, quia beneficium non in eo, quod fit aut datur, consistit, sed in ipso dantis aut
 facientis animo.

Magnum autem esse inter ista discrimen vel ex hoc intellegas licet, quod beneficium utique bonum est, id autem, quod fit aut datur, nec bonum nec
 malum est. Animus est, qui parva extollit, sordida illustrat, magna et in pretio habita
 dehonestat ; ipsa, quae appetuntur, neutram naturam habent, nec boni nec mali; refert, quo
 illa rector impellat, a quo forma rebus datur.

Non est beneficium ipsum, quod numeratur aut traditur, sicut ne in victimis quidem, licet
 opimae sint auroque praefulgeant, deorum est honor sed recta ac pia voluntate venerantium.
 Itaque boni etiam farre ac fitilla religiosi sunt ; mali rursus non effugiunt impietatem,
 quamvis aras sanguine multo cruentaverint.

Si beneficia in rebus, non in ipsa benefaciendi voluntate consisterent, eo maiora essent,
 quo maiora sunt, quae accipimus. Id autem falsum est ; non numquam enim magis nos obligat,
 qui dedit parva magnifice, qui " regum aequavit opes animo," qui exiguum tribuit sed
 libenter, qui paupertatis suae oblitus est, dum meam respicit, qui non voluntatem tantum
 iuvandi habuit sed cupiditatem, qui accipere se putavit beneficium, cum daret, qui dedit
 tamquam numquam1 recepturus, recepit, tamquam non dedisset, qui occasionem, qua prodesset,
 et occupavit et quaesiit.

Contra ingrata sunt, ut dixi, licet re ac specie magna videantur,
 quae danti aut extorquentur aut excidunt, multoque gratius venit, quod facili quam quod
 plena manu datur.

Exiguum est, quod in me contulit, sed amplius non potuit ; at hic quod dedit, magnum est,
 sed dubitavit, sed distulit, sed, cum daret, gemuit, sed superbe dedit, sed circumtulit et
 placere non ei, cui praestabat, voluit; ambitioni dedit, non mihi.

Socrati cum multa pro suis quisque facultatibus offerrent, Aeschines, pauper auditor: "
 Nihil," inquit, " dignum te, quod dare tibi possim, invenio et hoc uno modo pauperem esse me
 sentio. Itaque dono tibi, quod unum habeo, me ipsum. Hoc munus rogo, qualecumque est, boni
 consulas cogitesque alios, cum multum tibi darent, plus sibi reliquisse." Cui Socrates :

" Quidni tu," inquit, " magnum munus mihi dederis, nisi forte te parvo aestimas ? Habebo
 itaque curae, ut te meliorem tibi reddam, quam accepi." Vicit Aeschines hoc munere
 Alcibiadis parem divitiis animum et omnem iuvenum opulentorum munificentiam.

Vides, quomodo animus inveniat liberalitatis materiam etiam inter angustias. Videtur mihi
 dixisse : " Nihil egisti, fortuna, quod me pauperem esse voluisti; expediam dignum nihilo
 minus huic viro munus, et quia de tuo non possum, de meo dabo." Neque
 est, quod existimes illum vilem sibi fuisse : pretium se sui fecit. Ingeniosus adulescens
 invenit, quemadmodum Socraten sibi daret. Non quanta quaeque sint, sed a quali profecta,
 prospiciendum.

Callidus non difficilem aditum praebuit immodica
 cupientibus spesque improbas nihil re adiuturus verbis fovit ; at peior opinio, si lingua
 asper, vultu gravis cum invidia fortunam suam explicuit. Colunt enim detestanturque felicem
 et, si potuerint, eadem facturi odere facientem.

Coniugibus alienis ne clam quidem sed aperte ludibrio habitis suas aliis permisere.
 Rusticus, inhumanus ac mali moris et inter matronas abominanda condicio est, si quis
 coniugem suam in sella prostare vetuit et vulgo admissis inspectoribus vehi perspicuam
 undique.

Si quis nulla se amica fecit insignem nec alienae uxori annuum praestat, hunc matronae
 humilem et sordidae libidinis et ancillariolum vocant. Inde decentissimum sponsaliorum genus
 est adulterium et in consensu vidui caelibatus, quoniam nemo uxorem
 duxit, nisi qui abduxit.

Iam rapta spargere, sparsa fera et acri avaritia recolligere certant; nihil pensi habere,
 paupertatem alienam contemnere, suam magis quam ullum aliud vereri malum, pacem iniuriis perturbare, imbecilliores vi ac metu
 premere. Nam provincias spoliari et nummarium tribunal audita utrimque licitatione alteri
 addici non mirum, quoniam, quae emeris, vendere gentium ius est !

Sed longius nos impetus evehit provocante materia ; itaque sic finiamus, ne in nostro
 saeculo culpa subsidat. Hoc maiores nostri questi sunt, hoc nos querimur, hoc posteri nostri
 querentur, eversos mores, regnare nequitiam, in deterius res humanas et omne nefas labi. At
 ista eodem stant loco stabuntque, paulum dumtaxat ultra aut citra mota, ut fluctus, quos
 aestus accedens longius extulit, recedens interiore litorum vestigio tenuit.

Nunc in adulteria magis quam in alia peccabitur, abrumpetque frenos pudicitia ; nunc
 conviviorum vigebit furor et foedissimum patrimoniorum exitium, culina ; nunc cultus
 corporum nimius et formae cura prae se ferens animi deformitatem ; nunc in petulantiam et
 audaciam erumpet male dispensata libertas ; nunc in crudelitatem
 privatam ac publicam ibitur bellorumque civilium insaniam, qua omne sanctum ac sacrum
 profanetur ; habebitur aliquando ebrietati honor, et plurimum meri cepisse virtus erit.

Non expectant uno loco vitia, sed mobilia et inter se dissidentia tumultuantur, pellunt
 in vicem fuganturque ; ceterum idem semper de nobis pronuntiare debebimus, malos esse nos,
 malos fuisse, — invitus adiciam, et futuros esse.

Erunt homicidae, tyranni, fures, adulteri, raptores, sacrilegi, proditores ; infra omnia
 ista ingratus est, nisi quod omnia ista ab ingrato sunt, sine quo vix ullum magnum facinus
 adcrevit. Hoc tu cave tamquam maximum crimen ne admittas ; ignosce tamquam levissime, si
 admissum est. Haec est enim iniuriae summa : beneficium perdidisti. Salvum est enim tibi ex
 illo, quod est optimum : dedisti.

Quemadmodum autem curandum est, ut in eos potissimum beneficia conferamus, qui grate
 responsuri erunt, ita quaedam, etiam si male de illis sperabitur, faciemus tribuemusque, non
 solum si iudicabimus ingratos fore, sed si sciemus fuisse. Tamquam si filios alicui
 restituere potero magno periculo liberatos sine ullo meo, non dubitabo. Dignum etiam
 impendio sanguinis mei tuebor et in partem discriminis veniam ; indignum 
 si eripere latronibus potero clamore sublato, salutarem vocem homini non pigebit emittere.

Sequitur, ut dicamus, quae beneficia danda sint et quemadmodum. Primum demus necessaria,
 deinde utilia, deinde iucunda, utique mansura. Incipiendum est autem a necessariis ; aliter
 enim ad animum pervenit, quod vitam continet, aliter, quod exornat aut instruit. Potest in
 eo aliquis fastidiosus esse aestimator, quo facile cariturus est, de quo dicere licet : "
 Recipe, non desidero ; meo contentus sum." Interim non reddere tantum libet, quod acceperis,
 sed abicere.

Ex his, quae necessaria sunt, quaedam primum obtinent locum, sine quibus non possumus
 vivere, quaedam secundum, sine quibus non debemus, quaedam tertium, sine quibus nolumus.

Prima huius notae sunt : hostium manibus eripi et tyrannicae irae et proscriptioni et
 aliis periculis, quae varia et incerta humanam vitam obsident. Quidquid horum discusserimus,
 quo maius ac terribilius erit, hoc maiorem inibimus gratiam ; subit enim cogitatio, quantis
 sint liberati malis, et lenocinium est muneris antecedens metus. Nec tamen ideo debemus
 tardius quemquam servare, quam possumus, ut muneri nostro timor imponat pondus.

Proxima ab his sunt, sine quibus possumus quidem vivere, sed ut mors
 potior sit, tamquam libertas et pudicitia et mens bona. Post haec habebimus coniunctione ac
 sanguine usuque et consuetudine longa cara, ut liberos, coniuges, penates, cetera, quae
 usque eo animus sibi applicuit, ut ab illis quam vita divelli gravius existimet.

Subsecuntur utilia, quorum varia et lata materia est ; hic erit pecunia non superfluens
 sed ad sanum modum habendi parata ; hic erit honor et processus ad altiora tendentium ; nec
 enim utilius quicquam est quam sibi utilem fieri. Iam cetera ex abundanti veniunt delicatos
 factura. In his sequemur, ut opportunitate grata sint, ut non vulgaria, quaeque aut pauci
 habuerint aut pauci intra hanc aetatem aut hoc modo, quae, etiam si natura pretiosa non
 sunt, tempore aut loco fiant.

Videamus, quid oblatum maxime voluptati futurum sit, quid frequenter occursurum habenti,
 ut totiens nobiscum quotiens cum illo sit. Utique cavebimus, ne munera supervacua mittamus,
 ut feminae aut seni arma venatoria, ut rustico libros, ut studiis ac litteris dedito retia.
 Aeque ex contrario circumspiciemus, ne, dum grata mittere volumus, suum
 cuique morbum exprobratura mittamus, sicut ebrioso vina et valetudinario medicamenta.
 Maledictum enim incipit esse, non munus, in quo vitium accipientis adgnoscitur.

Si arbitrium dandi penes nos est, praecipue mansura quaeremus, ut quam minime mortale
 munus sit. Pauci enim sunt tam grati, ut, quid acceperint, etiam si non vident, cogitent.
 Ingratos quoque memoria cum ipso munere incurrit, ubi ante oculos est et oblivisci sui non
 sinit, sed auctorem suum ingerit et inculcat. Eo quidem magis duratura quaeramus, quia
 numquam admonere debemus ; ipsa res evanescentem memoriam excitet.

Libentius donabo argentum factum quam signatum ; libentius statuas quam vestem et quod
 usus brevis deterat. Apud paucos post rem manet gratia ; plures sunt, apud quos non diutius
 in animo sunt donata, quam in usu. Ego, si fieri potest, consumi munus meum nolo ; extet,
 haereat amico meo, convivat.

Nemo tam stultus est, ut monendus sit, ne cui gladiatores aut venationem iam munere edito
 mittat et vestimenta aestiva bruma, hiberna solstitio. Sit in beneficio sensus communis ;
 tempus, locum observet , personas, quia momentis quaedam grata et
 ingrata sunt. Quanto acceptius est, si id damus, quod quis non habet, quam cuius copia
 abundat, quod diu quaerit nec invenit, quam quod ubique visurus est !

Munera non tam pretiosa quam rara et exquisita sint, quae etiam apud divitem sui locum
 faciant, sicut gregalia quoque poma et post paucos dies itura in fastidium delectant, si
 provenere maturius. Illa quoque non erunt sine honore, quae aut nemo illis alius dedit aut
 nos nulli alii.

Alexandro Macedoni, cum victor Orientis animos supra humana tolleret. Corinthii per
 legatos gratulati sunt et civitate illum sua donaverunt. Cum risisset hoc Alexander officii
 genus, unus ex legatis : " Nulli," inquit, " civitatem umquam dedimus alii quam tibi et
 Herculi."

Libens accepit non dilutum honorem et legatos invitatione aliaque humanitate prosecutus
 cogitavit, non qui sibi civitatem darent, sed cui dedissent ; et homo gloriae deditus, cuius
 nec naturam nec modum noverat. Herculis Liberique vestigia sequens ac ne ibi quidem
 resistens, ubi illa defecerant, ad socium honoris sui respexit a dantibus, tamquam caelum,
 quod mente vanissima complectebatur , teneret, quia Herculi aequabatur
 !

Quid enim illi simile habebat vesanus adulescens, cui pro virtute erat felix temeritas ?
 Hercules nihil sibi vicit; orbem terrarum transivit non concupiscendo, sed iudicando, quid
 vinceret, malorum hostis, bonorum vindex, terrarum marisque pacator. At hic a pueritia latro
 gentiumque vastator, tam hostium pernicies quam amicorum, qui summum bonum duceret terrori
 esse cunctis mortalibus, oblitus non ferocissima tantum, sed ignavissima quoque animalia
 timeri ob malum virus.

Ad propositum nunc revertamur. Beneficium si qui quibuslibet dat, nulli gratum est ; nemo
 se stabularii aut cauponis hospitem iudicat nec convivam dantis epulum, ubi dici potest : "
 Quid enim in me contulit ? Nempe hoc, quod et in illum vix bene notum sibi et in illum etiam
 inimicum ac turpissimum hominem. Numquid enim me dignum iudicavit ? Morbo suo morem gessit !
 " Quod voles gratum esse, rarum effice; quivis patitur sibi imputari.

Nemo haec ita interpretetur, tamquam reducam liberalitatem et frenis artioribus reprimam
 ; illa vero, in quantum libet, exeat, sed eat, non erret. Licet ita largiri, ut unusquisque,
 etiam si cum multis accepit, in populo se esse non putet.

Nemo non habeat aliquam familiarem notam, per quam speret se propius admissum. Dicat : "
 Accepi idem, quod ille, sed ultro. Accepi, quod ille, sed ego intra breve tempus, cum ille
 diu meruisset. Sunt, qui idem habeant, sed non eisdem verbis datum, non eadem comitate
 tribuentis. Ille accepit, cum rogasset ; ego non rogaram. Ille accepit, sed facile
 redditurus, sed cuius senectus et libera orbitas magna promittebat ; mihi plus dedit,
 quamvis idem dederit, quia sine spe recipiendi dedit."

Quemadmodum meretrix ita inter multos se dividet, ut nemo non aliquod signum familiaris
 animi ferat, ita, qui beneficia sua amabilia esse vult, excogitet, quomodo et multi
 obligentur et tamen singuli habeant aliquid, quo se ceteris praeferant.

Ego vero beneficiis non obicio moras ; quo plura maioraque fuerint, plus adferent laudis.
 At sit iudicium ; neque enim cordi esse cuiquam possunt forte ac temere data.

Quare si quis existimat nos, cum ista praecipimus, benignitatis fines introrsus referre
 et illi minus laxum limitem aperire, ne perperam monitiones nostras exaudivit. Quam enim virtutem magis veneramur ? Cui magis stimulos addimus ? Quibusve tam convenit haec
 adhortatio quam nobis societatem generis humani sancientibus ?

Quid ergo est ? Cum sit nulla honesta vis animi, etiam si a recta voluntate incepit, nisi
 quam virtutem modus fecit, veto liberalitatem nepotari. Tunc iuvat accepisse beneficium et
 supinis quidem manibus, ubi illud ratio ad dignos perducit, non quolibet casus et consilii
 indigens impetus defert ; quod ostentare libet et inscribere sibi.

Beneficia tu vocas, quorum auctorem fateri pudet ? At illa quanto gratiora sunt quantoque
 in partem interiorem animi numquam exitura descendunt, cum delectant cogitantem magis a quo,
 quam quid acceperis ?

Crispus Passienus solebat dicere quorundam se iudicium malle quam beneficium, quorundam
 beneficium malle quam iudicium, et subiciebat exempla. " Malo," aiebat, " divi Augusti
 iudicium, malo Claudii beneficium." Ego vero nullius puto expetendum esse beneficium, cuius
 vile iudicium est.

Quid ergo ? Non erat accipiendum a Claudio, quod dabatur ? Erat, sed sicut a fortuna,
 quam scires posse statim malam fieri. Quid ista inter se mixta dividimus
 ? Non est beneficium, cui deest pars optima, datum esse iudicio : alioqui pecunia ingens, si
 non ratione nec recta voluntate donata est, non magis beneficium est quam thesaurus. Multa
 sunt autem, quae oportet accipere nec debere.

Inspiciamus, Liberalis virorum optime, id quod ex priore parte adhuc superest,
 quemadmodum dandum sit beneficium ; cuius rei expeditissimam videor monstraturus viam : sic
 demus, quomodo vellemus accipere.

Ante omnia libenter, cito, sine ulla dubitatione. Ingratum est beneficium, quod diu inter
 dantis manus haesit, quod quis aegre dimittere visus est et sic dare, tamquam sibi eriperet.
 Etiam si quid intervenit morae, evitemus omni modo, ne deliberasse videamur; proximus est a
 negante, qui dubitavit, nullamque iniit gratiam. Nam eum in beneficio iucundissima sit
 tribuentis voluntas, quia nolentem se tribuisse ipsa cunctatione testatus est, non dedit sed
 adversus ducentem male retinuit ; multi autem sunt, quos liberales facit frontis infirmitas.

Gratissima sunt beneficia parata, facilia, occurrentia, ubi nulla mora fuit nisi in
 accipientis verecundia. Optimum est antecedere desiderium cuiusque,
 proximum sequi. Illud melius, occupare ante quam rogemur, quia, cum homini probo ad rogandum
 os concurrat et suffundatur rubor, qui hoc tormentum remittit, multiplicat munus suum.

Non tulit gratis, qui, cum rogasset, accepit, quoniam quidem, ut maioribus nostris
 gravissimis viris visum est, nulla res carius constat, quam quae precibus empta est. Vota
 homines parcius facerent, si palam facienda essent ; adeo etiam deos, quibus honestissime
 supplicamus, tacite malumus et intra nosmet ipsos precari.

Molestum verbum est, onerosum, demisso vultu dicendum, rogo. Huius facienda est gratia
 amico et quemcumque amicum sis promerendo facturus ; properet licet, sero beneficium dedit,
 qui roganti dedit. Ideo divinanda cuiusque voluntas et, cum intellecta est, necessitate
 gravissima rogandi liberanda est; illud beneficium iucundum victurum in animo scias, quod
 obviam venit.

Si non contigit praevenire, plura rogantis verba intercidamus ; ne rogati videamur sed
 certiores facti, statim promittamus facturosque nos, etiam antequam interpellemur, ipsa
 festinatione approbemus. Quemadmodum in aegris opportunitas cibi salutaris est et aqua tempestive data remedii locum obtinuit, ita, quamvis leve et vulgare
 beneficium est, si praesto fuit, si proximam quamque horam non perdidit, multum sibi adicit
 gratiamque pretiosi sed lenti et diu cogitati muneris vincit. Qui tam parate facit, non est
 dubium, quin libenter faciat ; itaque laetus facit et induit sibi animi sui vultum.

Ingentia quorundam beneficia silentium aut loquendi tarditas imitata gravitatem et
 tristitiam corrupit, cum promitterent vultu negantium. Quanto melius adicere bona verba
 rebus bonis et praedicatione humana benignaque commendare, quae praestes !

Ut ille se castiget, quod tardior in rogando fuit, adicias licet familiarem querellam : "
 Irascor tibi, quod, cum aliquid desiderasses, non olim scire me voluisti, quod tam
 diligenter rogasti, quod quemquam adhibuisti. Ego vero gratulor mihi, quod experiri animum
 meum libuit ; postea, quidquid desiderabis, tuo iure exiges ; semel rusticitati tuae
 ignoscitur."

Sic efficies, ut animum tuum pluris aestimet quam illud, quidquid est, ad quod petendum
 venerat. Tune est summa virtus tribuentis, tunc benignitas, ubi ille, qui discessit, dicet
 sibi : " Magnum hodie lucrum feci; malo, quod illum talem inveni, quam si multiplicatum hoc
 ad me, de quo loquebar, alia via pervenisset; huic eius animo numquam
 parem gratiam referam."

At plerique sunt, qui beneficia asperitate verborum et supercilio in odium adducunt eo
 sermone usi, ea superbia, ut impetrasse paeniteat. Aliae deinde post rem promissam secuntur
 morae ; nihil autem est acerbius, quam ubi quoque, quod 
 impetrasti, rogandum est.

Repraesentanda sunt beneficia, quae a quibusdam accipere difficilius est quam impetrare.
 Hic rogandus est, ut admoneat, ille, ut consummet ; sic unum munus per multorum manus
 teritur, ex quo gratiae minimum apud promittentem remanet, quia auctori detrahit, quisquis
 post illum rogandus est.

Hoc itaque curae habebis, si grate aestimari, quae praestabis, voles, ut beneficia tua
 inlibata, ut integra ad eos, quibus promissa sunt, perveniant, sine ulla, quod aiunt,
 deductione. Nemo illa intercipiat, nemo detineat ; nemo in eo, quod daturus es, gratiam suam
 facere potest, ut non tuam minuat.

Nihil aeque amarum quam diu pendere; aequiore quidam animo ferunt praecidi spem suam quam
 trahi. Plerisque autem hoc vitium est ambitione prava differendi promissa, ne minor sit
 rogantium turba, quales regiae potentiae ministri sunt, quos delectat
 superbiae suae longum spectaculum, minusque se iudicant posse, nisi diu multumque singulis,
 quid possint, ostenderint. Nihil confestim, nihil semel faciunt; iniuriae illorum
 praecipites, lenta beneficia sunt.

Quare verissimum existima, quod ille comicus dixit : Quid ? tu non intellegis 
 tantum te gratiae demere, quantum morae adicis ? Inde illae voces,
 quas ingenuus dolor exprimit : " Fac, si quid facis " et: " Nihil tanti est ; malo mihi iam
 neges." Ubi in taedium adductus animus incipit beneficium odisse, dum expectat, potest ob id
 gratus esse ?

Quemadmodum acerbissima crudelitas est, quae trahit poenam, et misericordiae genus est
 cito occidere, quia tormentum ultimum finem sui secum adfert, quod antecedit tempus, maxima
 venturi supplicii pars est, ita maior est muneris gratia, quo minus diu pependit. Est enim
 etiam bonarum rerum sollicita expectatio, et eum plurima beneficia remedium alicuius rei
 adferant, qui aut diutius torqueri patitur, quem protinus potest liberare, aut tardius
 gaudere, beneficio suo manus adfert.

Omnis benignitas properat, et proprium est libenter facientis cito facere ; qui tarde et
 diem de die extrahens profuit, non ex animo fecit. Ita duas res maximas perdidit, et tempus
 et argumentum amicae voluntatis ; tarde velle nolentis est.

In omni negotio. Liberalis, non minima portio est, quomodo quidque aut dicatur aut fiat.
 Multum celeritas adiecit, multum abstulit mora. Sicut in telis eadem ferri vis est, sed
 infinitum interest, utrum excusso lacerto torqueantur an remissa manu effluant, gladius idem
 et stringit et transforat, quam presso articulo venerit, refert, ita idem est, quod datur, sed interest, quomodo detur.

Quam dulce, quam pretiosum est, si gratias sibi agi non est passus, qui dedit, si
 dedisse, dum dat, oblitus est ! Nam corripere eum, cui cum maxime aliquid praestes, dementia
 est et inserere contumeliam meritis. Itaque non sunt exasperanda beneficia nec quicquam
 illis triste miscendum. Etiam si quid erit, de quo velis admonere, aliud tempus eligite.

Fabius Verrucosus beneficium ab homine dure aspere datum panem lapidosum vocabat, quem
 esurienti accipere necessarium sit, esse acerbum.

Ti. Caesar rogatus a Nepote Mario praetorio, ut aeri alieno eius succurreret, edere illum
 sibi nomina creditorum iussit ; hoc non est donare sed creditores convocare. Cum edita
 essent, scripsit Nepoti iussisse se pecuniam solvi adiecta contumeliosa admonitione.
 Effecit, ut Nepos nec aes alienum haberet nec benefidum ; liberavit
 illum a creditoribus, sibi non obligavit. Aliquid Tiberius secutus est ;

puto, noluit plures esse, qui idem rogaturi concurrerent. Ista fortasse efficax ratio
 fuerit ad hominum improbas cupiditates pudore reprimendas, beneficium vero danti tota alia
 sequenda est via. Omni genere, quod des, quo sit acceptatius, adornandum est. Hoc vero non
 est beneficium dare, deprehendere est.

Et ut in transitu de hac quoque parte dicam, quid sentiam, ne principi quidem satis
 decorum est donare ignominiae causa. " Tamen," inquit, " effugere Tiberius ne hoc quidem
 modo, quod vitabat, potuit ; nam aliquot postea, qui idem rogarent, inventi sunt, quos omnes
 iussit reddere in senatu aeris alieni causas, et ita illis certas summas dedit." Non est
 illud liberalitas, censura est.

Auxilium est, principale tributum est ; beneficium non est, cuius sine rubore meminisse
 non possum. Ad iudicem missus sum ; ut impetrarem, causam dixi.

Praecipiunt itaque omnes auctores sapientiae quaedam beneficia palam danda, quaedam
 secreto. Palam, quae consequi gloriosum, ut militaria dona, ut honores et quidquid aliud
 notitia pulchrius fit;

rursus, quae non producunt nec honestiorem faciunt, sed succurrunt infirmitate egestati, ignominiae, tacite danda sunt, ut nota sint solis, quibus
 prosunt.

Interdum etiam ipse, qui iuvatur, vel fallendus est, ut habeat nec, a quo acceperit, sciat.
 Arcesilan aiunt amico pauperi et paupertatem suam dissimulanti, aegro autem et ne hoc quidem
 confitenti deesse sibi in sumptum ad necessarios usus, clam succurrendum iudicasse ; pulvino
 eius ignorantis sacculum subiecit, ut homo inutiliter verecundus, quod desiderabat,
 inveniret potius quam acciperet.

" Quid ergo ? ille nesciet, a quo acceperit ? " Primum nesciat, si hoc ipsum beneficii
 pars est ; deinde multa alia faciam, multa tribuam, per quae intellegat et illius auctorem ;
 denique ille nesciet accepisse se, ego sciam me dedisse. " Parum est," inquis. Parum, si
 fenerare cogitas ; sed si dare, quo genere accipienti maxime profuturum erit, dabis.
 Contentus eris te teste ; alioqui non bene facere delectat sed videri bene fecisse.

" Volo utique sciat." Debitorem quaeris. " Volo utique sciat." Quid ? si illi utilius est
 nescire, si honestius, si gratius, non in aliam partem abibis ? " Volo sciat." Ita tu hominem non servabis in tenebris ?

Non nego, quotiens patitur res, respiciendum gaudium ex accipientis voluntate ; sin
 adiuvari illum et oportet et pudet, si, quod praestamus, offendit, nisi absconditur,
 beneficium in acta non mitto. Quidni ? ego illi non sum iudicaturus me dedisse, cum inter
 prima praecepta ac maxime necessaria sit, ne umquam exprobrem, immo ne admoneam quidem. Haec
 enim beneficii inter duos lex est : alter statim oblivisci debet dati, alter accepti
 numquam.

Lacerat animum et premit frequens meritorum commemoratio. Libet exclamare, quod ille
 triumvirali proscriptione servatus a quodam Caesaris amico exclamavit, cum superbiam eius
 ferre non posset : " Redde me Caesari! " Quousque dices : " Ego te servavi, ego eripui morti
 " ? Istud, si meo arbitrio memini, vita est ; si tuo, mors est. Nihil tibi debeo, si me
 servasti, ut haberes, quem ostenderes. Quousque me circumducis ? Quousque oblivisci fortunae
 meae non sinis ? Semel in triumpho ductus essem! Non est dicendum, quid tribuerimus ;

qui admonet, repetit. Non est instandum, non est memoria renovanda, nisi ut aliud dando
 prioris admoneas. Ne aliis quidem narrare debemus ; qui dedit
 beneficium, taceat, narret, qui accepit. Dicetur enim, quod illi ubique iactanti beneficium
 suum. " Non negabis," inquit, " te recepisse " ; et cum respondisset : " Quando ? " " Saepe
 quidem," inquit, " et multis locis, id est, quotiens et ubicumque narrasti."

Quid opus est eloqui, quid alienum occupare officium ? Est, qui istud facere honestius
 possit, quo narrante et hoc laudabitur, quod ipse non narras. Ingratum me iudicas, si istud
 te tacente nemo sciturus est ! Quod adeo non est committendum, ut etiam, si quis coram nobis
 narrabit, respondendum sit : " Dignissimus quidem ille est maioribus beneficiis, sed ego
 magis velle me scio omnia illi praestare quam adhuc praestitisse " ; et haec ipsa non
 verniliter nec ea figura, qua quidam reiciunt, quae magis ad se volunt adtrahere.

Deinde adicienda omnis humanitas. Perdet agricola, quod sparsit, si labores suos
 destituit in semine; multa cura sata perducuntur ad segetem ; nihil in fructum pervenit,
 quod non a primo usque ad extremum aequalis cultura prosequitur. Eadem beneficiorum
 condicio est.

Numquid ulla maiora possunt esse, quam quae in liberos patres
 conferunt ? Haec tamen irrita sunt, si in infantia deserantur, nisi longa pietas munus suum
 nutrit. Eadem ceterorum beneficiorum condicio est : nisi illa adiuveris, perdes; parum est
 dedisse, fovenda sunt. Si gratos vis habere, quos obligas, non tantum des oportet beneficia,
 sed ames. Praecipue, ut dixi, pareamus auribus ; admonitio taedium facit, exprobratio odium.

Nihil aeque in beneficio dando vitandum est quam superbia. Quid opus arrogantia vultus,
 quid tumore verborum? Ipsa res te extollit. Detrahenda est inanis iactatio; res loquentur
 nobis tacentibus. Non tantum ingratum, sed invisum est beneficium superbe datum.

C. Caesar dedit vitam Pompeio Penno, si dat, qui non aufert ; deinde absoluto et agenti
 gratias porrexit osculandum sinistrum pedem. Qui excusant et negant id insolentiae causa
 factum, aiunt socculum auratum, immo aureum, margaritis distinctum ostendere eum voluisse.
 Ita prorsus : quid hic contumeliosum est, si vir consularis aurum et margaritas osculatus
 est alioquin nullam partem in corpore eius electurus, quam purius oscularetur ?

Homo natus in hoc, ut mores liberae civitatis Persica servitute mutaret, parum iudicavit,
 si senator, senex, summis usus honoribus in conspectu principum supplex sibi eo more iacuisset, quo hostes victi hostibus iacuere ; invenit aliquid
 infra genua, quo libertatem detruderet ! Non hoc est rem publicam calcare, et quidem, licet
 id aliquis non putet ad rem pertinere, sinistro pede ? Parum enim foede furioseque insolens
 fuerat, qui de capite consularis viri soccatus audiebat, nisi in os senatoris ingessisset
 imperator epigros suos !

O superbia, magnae fortunae stultissimum malum ! Ut a te nihil accipere iuvat ! Ut omne
 beneficium in iniuriam convertis ! Ut
 te omnia dedecent ! Quoque altius te sublevasti, hoc depressior es ostendisque tibi non
 datum adgnoscere ista bona, quibus tantum inflaris ; quidquid das, corrumpis.

Libet itaque interrogare, quid se tanto opere resupinet, quid vultum habitumque oris
 pervertat, ut malit personam habere quam faciem ? Iucunda sunt, quae humana fronte, certe
 leni placidaque tribuuntur, quae cum daret mihi superior, non exultavit supra me, sed quam
 potuit benignissimus fuit descenditque in aequum et detraxit muneri suo pompam, sic observavit idoneum tempus, ut in occasione potius emam
 in necessitate succurreret.

Uno modo istis persuadebimus, ne beneficia sua insolentia perdant, si ostenderimus non
 ideo videri maiora, quod tumultuosius data sunt ; ne ipsos quidem ob
 id cuiquam posse maiores videri; vanam esse superbiae magnitudinem et quae in odium etiam
 amanda perducat.

Sunt quaedam nocitura impetrantibus, quae non dare sed negare beneficium est ;
 aestimabimus itaque utilitatem potius quam voluntatem petentium. Saepe enim noxia
 concupiscimus, nec dispicere, quam perniciosa sunt, licet, quia iudicium interpellat
 adfectus ; sed cum subsedit cupiditas, cum impetus ille flagrantis animi, qui consilium
 fugat, cecidit, detestamur perniciosos malorum munerum auctores.

Ut frigidam aegris negamus et lugentibus ac sibi iratis ferrum, ut amentibus, quidquid
 contra se usurus ardor petit, sic omnino, quae nocitura sunt, impense ac summisse,non numquam etiam
 miserabiliter rogantibus perseverabimus non dare. Cum initia beneficiorum suorum spectare
 tum etiam exitus decet et ea dare, quae non tantum accipere, sed etiam accepisse delectet.
 Multi sunt, qui dicant :

" Scio hoc illi non profuturum, sed quid faciam ? Rogat, resistere precibus eius non
 possum ; viderit : de se, non de me queretur." Falsum est : immo de te et merito quidem; cum
 ad mentem bonam redierit, cum accessio illa, quae animum inflammabat, remiserit, quidni eum oderit, a quo in damnum ac periculum suum adiutus est ?

Exorari in perniciem rogantium saeva bonitas est. Quemadmodum pulcherrimum opus est etiam
 invitos nolentesque servare, ita rogantibus pestifera largiri blandum et adfabile odium est.
 Beneficium demus, quod in usu magis ac magis placeat, quod numquam in malum vertat. Pecuniam
 non dabo, quam numeraturum adulterae sciam, nec in societate turpis facti aut consilii
 inveniar ; si potero, revocabo, si minus, non adiuvabo scelus.

Sive illum ira, quo non debebit, impellet, sive ambitionis calor abducet a tutis, in
 nullum malum vires a me sumere ipso1 patiar nec committam, ut possit quandoque dicere : "
 Ille amando me occidit." Saepe nihil interest inter amicorum munera et hostium vota;
 quidquid illi accidere optant, in id horum intempestiva indulgentia impellit atque instruit.
 Quid autem turpius quam quod evenit frequentissime, ut nihil intersit inter odium et
 beneficium ?

Numquam in turpitudinem nostram reditura tribuamus. Cum summa amicitiae sit amicum sibi
 aequare, utrique simul consulendum est. Dabo egenti, sed ut ipse non egeam ; succurram
 perituro, sed ut ipse non peream, nisi si futurus ero magni hominis aut
 magnae rei merces.

Nullum beneficium dabo, quod turpiter peterem. Nec exiguum dilatabo nec magna pro parvis
 accipi patiar ; nam ut qui, quod dedit, imputat, gratiam
 destruit, ita qui, quantum det, ostendit, munus suum commendat, non exprobrat.

Respiciendae sunt cuique facultates suae viresque, ne aut plus praestemus, quam possumus,
 aut minus. Aestimanda est eius persona, cui damus ; quaedam enim minora sunt, quam ut exire
 a magnis viris debeant, quaedam accipiente maiora sunt. Utriusque itaque personam confer et
 ipsum inter illas, quod donabis, examina, numquid aut danti grave sit aut parum, numquid
 rursus, qui accepturus est, aut fastidiat aut non capiat.

Urbem cuidam Alexander donabat, vesanus et qui nihil animo nisi grande conciperet. Cum
 ille, cui donabatur, se ipse mensus tanti muneris invidiam refugisset dicens non convenire
 fortunae suae : " Non quaero," inquit, " quid te accipere deceat, sed quid me dare." Animosa
 vox videtur et regia, cum sit stultissima. Nihil enim per se quemquam decet ; refert, qui
 det, cui, quando, quare, ubi, et cetera, sine quibus facti ratio non
 constabit.

Tumidissimum animal ! Si illum accipere hoc non decet, nec te dare; habetur personarum ac
 dignitatium portio et, cum sit ubique virtus modus, aeque peccat, quod excedit, quam quod
 deficit. Liceat istud sane tibi et te in tantum fortuna sustulerit, ut congiaria tua urbes
 sint (quas quanto maioris animi fuit non capere quam spargere !) : est tamen aliquis minor,
 quam in sinu eius condenda sit civitas !

Ab Antigono Cynicus petit talentum; respondit plus esse, quam quod Cynicus petere
 deberet. Repulsus petit denarium; respondit minus esse, quam quod regem deceret dare. "
 Turpissima eiusmodi cavillatio est ; invenit, quomodo neutrum daret. In denario regem, in
 talento Cynicum respexit, eum posset et denarium tamquam Cynico dare et talentum tamquam
 rex. Ut sit aliquid maius, quam quod Cynicus accipiat, nihil tam exiguum est, quod non
 honeste regis humanitas tribuat."

Si me interrogas, probo ; est enim intolerabilis res poscere nummos et contemnere.
 Indixisti pecuniae odium; hoc professus es, hanc personam induisti : agenda est.
 Iniquissimum est te pecuniam sub gloria egestatis adquirere .
 Adspicienda ergo non minus sua cuique persona est quam eius, de quo iuvando quis cogitat.

Volo Chrysippi nostri uti similitudine de pilae lusu, quam cadere non est dubium aut
 mittentis vitio aut excipientis ; tum cursum suum servat, ubi inter manus utriusque apte ab
 utroque et iactata et excepta versatur. Necesse est autem lusor bonus aliter illam conlusori
 longo, aliter brevi mittat. Eadem beneficii ratio est. Nisi utrique personae, dantis et
 accipientis, aptatur, nec ab hoc exibit nec ad illum perveniet, ut debet.

Si cum exercitato et docto negotium est, audacius pilam mittemus ; utcumque enim venerit,
 manus illam expedita et agilis repercutiet ; si cum tirone et indocto, non tam rigide nec
 tam excusse sed languidius et in ipsam eius derigentes manum remisse occurremus. Idem
 faciendum est in beneficiis ; quosdam doceamus et satis iudicemus, si conantur, si audent,
 si volunt.

Facimus autem plerumque ingratos et, ut sint, favemus, tamquam ita demum magna sint
 beneficia nostra, si gratia illis referri non potuit ; ut malignis lusoribus propositum est
 conlusorem traducere, cum damno scilicet ipsius lusus, qui non potest, 
 nisi consentitur, extendi.

Multi sunt tam pravae naturae, ut malint perdere, quae praestiterunt, quam videri
 recepisse, superbi et imputatores. Quanto melius quantoque humanius id agere, ut illis
 quoque partes suae constent, et favere, ut gratia sibi referri possit, benigne omnia
 interpretari, gratias agentem non aliter, quam si referat, audire, praebere se facilem ad
 hoc, ut, quem obligavit, etiam exsolvi velit !

Male audire solet fenerator, si acerbe exigit, aeque, si in recipiendo tardus ac
 difficilis moras quaerit. Beneficium tam recipiendum est quam non exigendum. Optimus ille,
 qui facile dedit, numquam exegit, reddi gavisus est, bona fide, quid praestitisset, oblitus,
 qui accipientis animo recepit.

Quidam non tantum dant beneficia superbe, sed etiam accipiunt, quod non est committendum.
 Iam enim transeamus ad alteram partem tractaturi, quomodo se gerere homines in accipiendis
 beneficiis debeant. Quodcumque ex duobus constat officium, tantundem ab utroque exigit.
 Qualis pater esse debeat, eum inspexeris, scies non minus operis illic superesse, ut
 dispicias, qualem esse oporteat filium ; sunt aliquae partes mariti, sed non minores uxoris.

In vicem ista, quantum exigunt, praestant et parem desiderant
 regulam, quae, ut ait Hecaton, difficilis est ; omne enim honestum in arduo est, etiam quod
 vicinum honesto est ; non enim tantum fieri debet, sed ratione fieri. Hac duce per totam
 vitam eundum est, minima maximaque ex huius consilio gerenda; quomodo haec suaserit, dandum.
 Haec autem hoc primum censebit non ab omnibus accipiendum. A quibus ergo accipiemus ? Ut
 breviter tibi respondeam : ab his, quibus dedissemus.

Videamus, num etiam maiore dilectu quaerendus est, cui debeamus, quam cui praestemus. Nam
 ut non sequantur ulla incommoda (secuntur autem plurima), grave tamen tormentum est debere,
 cui nolis ; contra iucundissimum ab eo accepisse beneficium, quem amare etiam post iniuriam
 possis, ubi amicitiam alioqui iucundam causa fecit et iustam. Illud vero homini verecundo et
 probo miserrimum est, si eum amare oportet, quem non iuvat.

Totiens admoneam necesse est non loqui me de sapientibus, quos, quidquid oportet, et
 iuvat, qui animum in potestate habent et legem sibi, quam volunt, dicunt, quam dixerunt,
 servant, sed de imperfectis hominibus honestam viam sequi volentibus, quorum adfectus saepe
 contumaciter parent. Itaque eligendum est, a quo beneficium accipiam ;

et quidem diligentius quaerendus beneficii quam pecuniae creditor. Huic enim reddendum
 est, quantum accepi, et, si reddidi, solutus sum ac liber ; at illi et plus solvendum est,
 et nihilo minus etiam relata gratia cohaeremus ; debeo enim, cum reddidi, rursus incipere,
 manetque amicitia ; et ut in amicitiam non
 reciperem indignum, sic ne in beneficiorum quidem sacratissimum ius, ex quo amicitia oritur.

" Non semper," inquit, " mihi licet dicere : ' nolo '; aliquando beneficium accipiendum
 est et invito. Dat tyrannus crudelis et iracundus, qui munus suum fastidire te iniuriam
 iudicaturus est : non accipiam ? Eodem loco latronem pone, piratam, regem animum latronis ac
 piratae habentem. Quid faciam ? Parum dignus est, cui debeam ?

" Cum eligendum dico, cui debeas, vim maiorem et metum excipio, quibus adhibitis electio
 perit. Si liberum est tibi, si arbitrii tui est, utrum velis an non, id apud te ipse
 perpendes ; si necessitas tollit arbitrium, scies te non accipere, sed parere. Nemo id
 accipiendo obligatur, quod illi repudiare non licuit ; si vis scire,
 an velim, effice, ut possim nolle. " Vitam tamen tibi dedit !

" Non refert, quid sit, quod datur, nisi a volente, nisi volenti datur ; si servasti me,
 non ideo servator es. Venenum aliquando pro remedio fuit ; non ideo numeratur inter
 salubria. Quaedam prosunt nec obligant. Tuber quidam tyranni gladio divisit, qui ad
 occidendum eum venerat ; non ideo illi tyrannus gratias egit. quod rem, quam medicorum manus
 reformidaverant, nocendo sanavit.

Vides non esse magnum in ipsa re momentum, quoniam non videtur dedisse beneficium, qui a
 malo animo profuit ; casus enim beneficium est, hominis iniuria. Leonem in amphitheatro
 spectavimus, qui unum e bestiariis agnitum, cum quondam eius fuisset magister, protexit ab
 impetu bestiarum. Num ergo beneficium est ferae auxilium ? Minime, quia nec voluit facere
 nec faciendi animo fecit.

Quo loco feram posui, tyrannum pone ; et hic vitam dedit et illa, nec hic nec illa
 beneficium. Quia non est beneficium accipere cogi, non est beneficium debere, cui nolis.
 Ante des oportet mihi arbitrium mei, deinde beneficium.

Disputari de M. Bruto solet, an debuerit accipere ab divo Iulio vitam, cum occidendum eum
 iudicaret.

Quam rationem in occidendo secutus sit, alias tractabimus ; mihi enim, cum vir magnus in
 aliis fuerit, in hac re videtur vehementer errasse nec ex institutione Stoica se egisse. Qui
 aut regis nomen extimuit, cum optimus civitatis status sub rege iusto sit, aut ibi speravit
 libertatem futuram, ubi tam magnum praemium erat et imperandi et serviendi, aut existimavit
 civitatem in priorem formam posse revocari amissis pristinis moribus futuramque ibi
 aequalitatem civilis iuris et staturas suo loco leges, ubi viderat tot milia hominum
 pugnantia, non an servirent, sed utri ! Quanta vero illum aut rerum naturae aut urbis suae
 tenuit oblivio, qui uno interempto defuturum credidit alium, qui idem vellet, eum Tarquinius
 esset inventus post tot reges ferro ac fulminibus occisos !

Sed vitam accipere debuit, ob hoc tamen non habere illum parentis loco, quia in ius dandi
 beneficii iniuria venerat ; non enim servavit is, qui non interfecit, nec beneficium dedit,
 sed missionem.

Illud magis venire in aliquam disputationem potest, quid faciendum sit captivo, cui
 redemptionis pretium homo prostituti corporis et infamis ore promittit . Patiar me ab impuro servari ? Servatus deinde quam illi gratiam referam ? Vivam cum
 obsceno ? Non vivam cum redemptore ? Quid ergo placeat, dicam.

Etiam a tali accipiam pecuniam, quam pro capite dependam, accipiam autem tamquam
 creditum, non tamquam beneficium ; solvam illi pecuniam et, si occasio fuerit servandi
 periclitantem, servabo ; in amicitiam, quae similes iungit, non descendam, nec servatoris
 illum loco numerabo sed feneratoris, cui sciam reddendum, quod accepi.

Est aliquis dignus, a quo beneficium accipiam, sed danti nociturum est ; ideo non
 accipiam, quia ille paratus est mihi cum incommodo aut etiam periculo suo prodesse.
 Defensurus est me reum, sed illo patrocinio regem sibi facturus inimicum ; inimicus sum, si,
 cum ille pro me periclitari velit, ego, quod facilius est, non facio, ut sine illo
 pericliter.

Ineptum et frivolum hoc Hecaton ponit exemplum Arcesilai, quem ait a filio familiae
 adlatam pecuniam non accepisse, ne ille patrem sordidum offenderet. Quid fecit laude dignum,
 quod furtum non recepit, quod maluit non accipere quam reddere ? Quae est enim alienam rem
 non accipere moderatio ?

Si exemplo magni animi opus est, utamur Graecini Iulii, viri egregii,
 quem C. Caesar occidit ob hoc unum, quod melior vir erat, quam esse quemquam tyranno
 expedit. Is cum ab amicis conferentibus ad impensam ludorum pecunias acciperet, magnam
 pecuniam a Fabio Persico missam non accepit et obiurgantibus iis, qui non aestimant
 mittentes, sed missa, quod repudiasset : " Ego," inquit, " ab eo beneficium accipiam, a quo
 propinationem accepturus non sum ? "

Cum illi Rebilus consularis, homo eiusdem infamiae, maiorem summam misisset instaretque,
 ut accipi iuberet : " Rogo," inquit, " ignoscas ; et a Persico non accepi." Utrum hoc munera
 accipere est an senatum legere ?

Cum accipiendum iudicaverimus, hilares accipiamus profitentes gaudium, et id danti
 manifestum sit, ut fructum praesentem capiat ; iusta enim causa laetitiae est laetum amicum
 videre, iustior fecisse. Quam grate ad nos pervenisse indicemus effusis adfectibus, quos non
 ipso tantum audiente sed ubique testemur. Qui grate beneficium accipit, primam eius
 pensionem solvit.

Sunt quidam, qui nolint nisi secreto accipere ; testem beneficii et conscium vitant ;
 quos scias licet male cogitare. Quomodo danti in tantum producenda notitia est muneris sui,
 in quantum delectatura est, cui datur, ita accipienti adhibenda contio
 est ; quod pudet debere, ne acceperis. Quidam furtive gratias agunt et in angulo et ad aurem
 ;

non est ista verecundia, sed infitiandi genus ; ingratus est, qui remotis arbitris agit
 gratias. Quidam nolunt nomina secum fieri nec interponi pararios nec signatores advocari,
 chirographum 
 dare. Idem faciunt, qui dant operam, ut beneficium in ipsos conlatum quam ignotissimum
 sit.

Verentur palam ferre, ut sua potius virtute quam alieno adiutorio consecuti dicantur ;
 rariores in eorum officiis sunt, quibus vitam aut dignitatem debent, et, dum opinionem
 clientium timent, graviorem subeunt ingratorum.

Alii pessime locuntur de optime meritis. Tutius est quosdam offendere quam demeruisse ;
 argumentum enim nihil debentium odio quaerunt. Atqui nihil magis praestandum est, quam ut
 memoria nobis meritorum haereat, quae subinde reficienda est, quia nec referre potest
 gratiam, nisi qui meminit, et, qui meminit, eam
 refert.

Nec delicate accipiendum est nec summisse et humiliter ; nam qui neclegens est in
 accipiendo, cum omne beneficium recens pateat, quid faciat, cum prima eius voluptas refrixit ? Alius accipit fastidiose, tamquam qui dicat :

" Non quidem mihi opus est, sed quia tam valde vis, faciam tibi mei potestatem " ; alius
 supine, ut dubium praestanti relinquat, an senserit ; alius vix labra diduxit et ingratior,
 quam si tacuisset, fuit.

Loquendum est pro magnitudine rei impensius et illa adicienda : " Plures, quam putas,
 obligasti " (nemo enim non gaudet beneficium suum latius patere) ; " nescis, quid mihi
 praestiteris, sed scire te oportet, quanto plus sit, quam existimas " (statim gratus est,
 qui se onerat) ; " numquam tibi referre gratiam potero ; illud certe non desinam ubique
 confiteri me referre non posse."

Nullo magis Caesarem Augustum demeruit et ad alia impetranda facilem sibi reddidit
 Furnius, quam quod, cum patri Antonianas partes secuto veniam impetrasset, dixit : " Hanc
 unam. Caesar, habeo iniuriam tuam : effecisti, ut et viverem et morerer ingratus." Quid est
 tam grati animi, quam nullo modo sibi satis facere, quam ne ad spem quidem exaequandi umquam
 beneficii accedere ?

His atque eiusmodi vocibus id agamus, ut voluntas nostra non lateat, sed aperiatur et
 luceat. Verba cessent licet : si, quemadmodum debemus, adfecti sumus,
 conscientia eminebit in vultu.

Qui gratus futurus est, statim, dum accipit, de reddendo cogitet. Chrysippus quidem ait
 illum velut in certamen cursus compositum et carceribus inclusum opperiri debere tempus
 suum, ad quod velut dato signo prosiliat ; et quidem magna illi contentione opus est, magna
 celeritate, ut consequatur antecedentem.

Videndum est nunc, quid maxime faciat ingratos. Facit aut nimius sui suspectus et insitum
 mortalitati vitium se suaque mirandi aut aviditas aut invidia.

Incipiamus a primo. Nemo non benignus est sui iudex. Inde est, ut omnia meruisse se
 existimet et in solutum accipiat nec satis suo pretio se aestimatum putet. " Hoc mihi dedit,
 sed quam sero, sed post quot labores ! Quanto consequi plura potuissem, si illum aut illum
 aut me colere maluissem !
 Non hoc speraveram; in turbam coniectus sum. Tam exiguo dignum me iudicavit ? Honestius
 praeteriri fuit."

Cn. Lentulus augur, divitiarum maximum exemplum, antequam illum libertini pauperem
 facerent, hic, qui quater milies sestertium suum vidit (proprie dixi ; nihil enim amplius
 quam vidit), ingenii fuit sterilis, tam pusilli quam animi. Cum esset
 avarissimus, nummos citius emittebat quam verba : tanta illi inopia erat sermonis.

Hic cum omnia incrementa sua divo Augusto deberet, ad quem attulerat paupertatem sub
 onere nobilitatis laborantem, princeps iam civitatis et pecunia et gratia subinde de Augusto solebat queri dicens a studiis se abductum ; nihil
 tantum in se congestum esse, quantum perdidisset relicta eloquentia. At illi inter alia hoc
 quoque divus Augustus praestiterat, quod illum derisu et labore irrito liberaverat !

Non patitur aviditas quemquam esse gratum ; numquam enim improbae spei, quod datur, satis
 est, et maiora cupimus, quo maiora venerunt, multoque concitatior est avaritia in magnarum
 opum congestu collocata, ut flammae infinite acrior vis est, quo ex maiore incendio emicuit.

Aeque ambitio non patitur quemquam in ea mensura honorum conquiescere, quae quondam eius
 fuit impudens votum. Nemo agit de tribunatu gratias, sed queritur, quod non est ad praeturam
 usque perductus ; nec haec grata est, si deest consulatus ; ne hic quidem satiat, si unus
 est. Ultra se cupiditas porrigit et felicitatem suam non intellegit, quia non, unde venerit,
 respicit, sed quo tendat.

Omnibus his vehementius et importunius malum est invidia, quae nos inquietat, dum
 comparat : " Hoc mihi praestitit, sed illi plus, sed illi maturius " ;
 et deinde nullius causam agit, contra omnes sibi favet. Quanto est simplicius, quanto
 prudentius beneficium acceptum augere, scire neminem tanti ab alio, quanti a se ipso
 aestimari !

" Plus accipere debui, sed illi facile non fuit plus dare ; in multos dividenda
 liberalitas erat ; hoc initium est, boni consulamus et animum eius grate excipiendo evocemus
 ; parum fecit, sed saepius faciet ; illum mihi praetulit, et me multis; ille non est mihi
 par virtutibus nec officiis, sed habuit suam Venerem ; querendo non efficiam, ut maioribus
 dignus sim, sed ut datis indignus. Plura illis hominibus turpissimis data sunt ; quid ad rem
 ? Quam raro fortuna iudicat ! Cotidie querimur malos esse felices ;

saepe, quae agellos pessimi cuiusque transierat, optimorum virorum segetem grando
 percussit ; fert sortem suam quisque ut in ceteris rebus ita in amicitiis."

Nullum est tam plenum beneficium, quod non vellicare malignitas possit, nullum tam
 angustum, quod non bonus interpres extendat. Numquam deerunt causae querendi, si beneficia a
 deteriore parte spectaveris.

Vide, quam iniqui sint divinorum munerum aestimatores et quidem professi sapientiam.
 Queruntur, quod non magnitudine corporum aequemus elephantos, velocitate cervos, levitate
 aves, impetu tauros ; quod solida sit cutis beluis, decentior dammis ,
 densior ursis, mollior fibris; quod sagacitate nos narium canes vincant, quod acie luminum
 aquilae, spatio aetatis corvi, multa animalia nandi facilitate.

Et cum quaedam ne coire quidem in idem natura patiatur, ut velocitatem corporum et vires,
 ex diversis ac dissidentibus bonis hominem non esse compositum iniuriam vocant et
 neclegentes nostri deos, quod non bona valetudo etiam vitiis inexpugnabilis data sit, quod
 non futuri scientia. Vix sibi temperant, quin eo usque impudentiae provehantur, ut naturam
 oderint, quod infra deos sumus, quod non in aequo illis stetimus.

Quanto satius est ad contemplationem tot tantorumque beneficiorum reverti et agere
 gratias, quod nos in hoc pulcherrimo domicilio voluerunt secundas sortiri, quod terrenis
 praefecerunt ! Aliquis ea animalia comparat nobis, quorum potestas penes nos est ? Quidquid
 nobis negatum est, dari non potuit.

Proinde, quisquis es iniquus aestimator sortis humanae, cogita, quanta nobis tribuerit
 parens noster, quanto valentiora animalia sub iugum miserimus, quanto velociora consequamur,
 quam nihil sit mortale non sub ictu nostro positum.

Tot virtutes accepimus, tot artes, animum denique, cui nihil non eodem, quo intendit, momento pervium est, sideribus velociorem, quorum post multa
 saecula futuros cursus antecedit ; tantum deinde frugum, tantum opum, tantum rerum aliarum
 super alias acervatarum. Circumeas licet cuncta et, quia nihil totum invenies, quod esse te
 malles, ex omnibus singula excerpas, quae tibi dari velles ; bene aestimata naturae
 indulgentia confitearis necesse est in deliciis te illi fuisse. Ita est :

carissimos nos habuerunt di immortales habentque, et, qui maximus tribui honos potuit, ab
 ipsis proximos collocaverunt. Magna accepimus, maiora non cepimus.

Haec, mi Liberalis, necessaria credidi, et quia loquendum aliquid de maximis beneficiis
 erat, cum de minutis loqueremur, et quia inde manat etiam in cetera huius detestabilis vitii
 audacia. Cui enim respondebit grate, quod munus existimabit aut magnum aut reddendum, qui
 summa beneficia spernit ? Cui salutem, cui spiritum debebit, qui vitam accepisse se a dis
 negat, quam cotidie ab illis petit ?

Quicumque ergo gratos esse docet, et hominum causam agit et deorum, quibus nullius rei
 indigentibus, positis extra desiderium, referre nihilo minus gratiam
 possumus. Non est, quod quisquam excusationem mentis ingratae ab infirmitate atque inopia
 petat et dicat : " Quid enim faciam et quomodo ? Quando superioribus dominisque rerum omnium
 gratiam referam ? " Referre facile est, si avarus es, sine impendio, si iners, sine opera. Eodem quidem momento, quo obligatus es, si vis, cum
 quolibet paria fecisti, quoniam, qui libenter beneficium accipit, reddidit.

Hoc ex paradoxis Stoicae sectae minime mirabile, ut mea fert opinio, aut incredibile est
 eum, qui libenter accipit, beneficium reddidisse. Nam eum omnia ad animum referamus, fecit
 quisque, quantum voluit ; et cum pietas, fides, iustitia, omnis denique virtus intra se
 perfecta sit, etiam si illi manum exserere non licuit, gratus quoque homo esse potest
 voluntate.

Quotiens, quod proposuit, quisque consequitur, capit operis sui fructum. Qui beneficium
 dat, quid proponit ? Prodesse ei, cui dat, et voluptati esse. Si, quod voluit, effecit
 pervenitque ad me animus eius ac mutuo gaudio adfecit, tulit, quod petit. Non enim in vicem
 aliquid sibi reddi voluit ; aut non fuit beneficium, sed negotiatio.

Bene navigavit, qui quem destinavit portum tenuit ; teli iactus certae manus peregit
 officium, si petita percussit ; beneficium qui dat, vult excipi grate ;
 habet, quod voluit, si bene acceptum est. Sed speravit emolumenti aliquid. Non fuit hoc
 beneficium, cuius proprium est nihil de reditu cogitare.

Quod accipiebam, eo animo accepi, quo dabatur : reddidi. Alioqui pessima optimae rei
 condicio est : ut gratus sim, ad fortunam mittor ! Si illa invita respondere non possum,
 sufficit animus animo.

" Quid ergo ? non, quidquid potuero, et faciam, ut reddam, et temporum rerumque
 occasionem sequar et implere eius sinum cupiam, a quo aliquid accepi ? " Sed malo loco
 beneficium est, nisi et excussis manibus esse grato licet !

" Qui accepit," inquit, " beneficium, licet animo benignissimo acceperit, nondum
 consummavit officium suum ; restat enim pars reddendi; sicut in lusu est aliquid pilam scite
 ac diligenter excipere, sed non dicitur bonus lusor, nisi qui apte et expedite remisit, quam
 acceperat."

Exemplum hoc dissimile est ; quare ? Quia huius rei laus in corporis motu est et in
 agilitate, non in animo ; explicari itaque totum debet, de quo oculis iudicatur. Nec tamen
 ideo non bonum lusorem dicam, qui pilam, ut oportebat, excepit, si per ipsum mora, quominus
 remitteret, non fuit.

" Sed quamvis," inquit, " arti ludentis nihil desit, quia partem
 quidem fecit, sed partem, quam non fecit, potest facere, lusus ipse imperfectus est, qui
 consummatur vicibus mittendi ac
 remittendo" Nolo diutius hoc refellere ; existimemus ita esse, desit aliquid lusui, non
 lusori ; sic et in hoc, de quo disputamus, deest aliquid rei datae, cui par alia debetur,
 non animo, qui animum parem sibi nanctus est et, quantum in illo est, quod voluit, effecit.

Beneficium mihi dedit ; accepi non aliter, quam ipse accipi voluit : iam habet, quod
 petit, et quod unum petit, ergo gratus sum. Post hoc usus mei restat et aliquod ex homine
 grato commodum ; hoc non imperfecti officii reliqua pars est, sed perfecti accessio. Facit
 Phidias statuam ;

alius est fructus artis, alius artificii : artis est fecisse, quod voluit, artificii
 fecisse cum fructu ; perfecit opus suum Phidias, etiam si non vendidit. Triplex illi fructus
 est operis sui: unus conscientiae ; hunc absoluto opere percipit; alter famae ; tertius
 utilitatis, quem allatura est aut gratia aut venditio aut aliqua commoditas.

Sic bene ficii fructus primus ille est conscientiae ; hunc percipit,
 qui, quo voluit, munus suum pertulit ; secundus et tertius est et famae et eorum, quae praestari in vicem possunt. Itaque cum benigne acceptum
 est beneficium, qui dedit, gratiam quidem iam recepit, mercedem nondum ; debeo itaque, quod
 extra beneficium est, ipsum quidem bene accipiendo persolvi.

" Quid ergo ? ", inquit, " rettulit gratiam, qui nihil fecit ? " Primum fecit : bono
 animo bonum obtulit et, quod est amicitiae, ex aequo. Post deinde aliter beneficium, aliter
 creditum solvitur ; non est, quod expectes, ut solutionem tibi ostendam ; res inter animos
 geritur.

Quod dico, non videbitur durum, quamvis primo contra opinionem tuam pugnet, si te
 commodaveris mihi et cogitaveris plures esse res quam verba. Ingens copia est rerum sine
 nomine, quas non propriis appellationibus notamus, sed alienis commodatisque. Pedem et
 nostrum dicimus et lecti et veli et carminis, canem et venaticum et marinum et sidus ; quia
 non sufficimus, ut singulis singula adsignemus, quotiens opus est, mutuamur.

Fortitudo est virtus pericula iusta contemnens aut scientia periculorum repellendorum,
 excipiendorum, provocandorum ; dicimus tamen et gladiatorem fortem
 virum et servum nequam, quem in contemptum mortis temeritas impulit.

Parsimonia est scientia vitandi sumptus supervacuos aut ars re familiari moderate utendi
 ; parcissimum tamen hominem vocamus pusilli animi et contracti, cum infinitum intersit inter
 modum et angustias. Haec alia sunt natura, sed efficit inopia sermonis, ut et hunc et illum
 parcum vocemus, ut et ille fortis dicatur cum ratione fortuita despiciens et hic sine
 ratione in pericula excurrens.

Sic beneficium est et actio, ut diximus, benefica et ipsum, quod datur per illam
 actionem, ut pecunia, ut domus, ut praetexta ; unum utrique nomen est, vis quidem ac
 potestas longe alia.

Itaque attende, iam intellegis nihil me, quod opinio tua refugiat, dicere. Illi
 beneficio, quod actio perficit, relata gratia est, si illud benevole excipimus ; illud
 alterum, quod re continetur, nondum reddidimus, sed volemus reddere. Voluntati voluntate
 satis fecimus ; rei rem debemus. Itaque, quamvis rettulisse illum gratiam dicamus, qui
 beneficium libenter accipit, iubemus tamen et simile aliquid ei, quod accepit, reddere.

A consuetudine quaedam, quae dicimus, abhorrent, deinde alia via ad consuetudinem
 redeunt. Negamus iniuriam accipere sapientem, tamen, qui illum pugno
 percusserit, iniuriarum damnabitur ; negamus stulti quidquam esse, et tamen eum, qui rem
 aliquam stulto surripuit, furti condemnabimus ; insanire omnes dicimus, nec omnes curamus
 elleboro ; his ipsis, quos vocamus insanos, et suffragium et iuris dictionem committimus.

Sic dicimus eum, qui beneficium bono animo accipit, gratiam rettulisse, nihilo minus
 illum in aere alieno relinquimus gratiam relaturum, etiam cum rettulit. Exhortatio est illa,
 non infitiatio beneficii, ne beneficia timeamus,
 ne ut intolerabili sarcina pressi deficiamus animo. " Bona mihi donata sunt et fama defensa,
 detractae sordes, spiritus servatus et libertas
 spiritu potior. Et quomodo referre gratiam potero ? Quando ille veniet dies, quo illi animum
 meum ostendam ?

" Hic ipse est, quo ille suum ostendit ! Excipe beneficium, amplexare, gaude, non quod
 accipias, sed quod reddas debiturusque sis ; non adibis tam magnae rei periculum, ut casus
 ingratum facere te possit. Nullas tibi proponam difficultates, ne despondeas animum, ne
 laborum ac longae servitutis expectatione deficias ; non differo te, de praesentibus fiat.
 Numquam eris gratus, nisi statim es.

Quid ergo facies ? Non arma sumenda sunt : at fortasse erunt. Non
 maria emetienda : fortasse etiam ventis minantibus solves. Vis reddere beneficium ? Benigne
 accipe ; rettulisti gratiam, non ut solvisse te putes, sed ut securior debeas.

Non referre beneficiis gratiam et est turpe et apud omnes habetur, Aebuti Liberalis ;
 ideo de ingratis etiam ingrati queruntur, cum interim hoc omnibus haeret, quod omnibus
 displicet, adeoque in contrarium itur, ut quosdam habeamus infestissimos non post beneficia
 tantum sed propter beneficia.

Hoc pravitate naturae accidere quibusdam non negaverim, pluribus, quia memoriam tempus
 interpositum subducit ; nam quae recentia apud illos viguerunt, ea interiecto spatio
 obsolescunt. De quibus fuisse mihi tecum disputationem scio, cum tu illos non ingratos
 vocares sed oblitos, tamquam ea res ingratum excuset, quae facit, aut, quia hoc accidit
 alicui, non sit ingratus, cum hoc non accidat nisi ingrato.

Multa sunt genera ingratorum, ut furum, ut homicidarum, quorum una culpa est, ceterum in
 partibus varietas magna. Ingratus est, qui beneficium accepisse se negat, quod accepit ;
 ingratus est, qui dissimulat ; ingratus, qui non reddit, ingratissimus
 omnium, qui oblitus est.

Illi enim si non solvunt, tamen debent, et extat apud illos vestigium certe meritorum
 intra malam conscientiam inclusorum ; aliquando ad referendam gratiam converti ex aliqua
 causa possunt, si illos pudor admonuerit, si subita honestae rei cupiditas, qualis solet ad
 tempus etiam in malis pectoribus exsurgere, si invitaverit facilis occasio ; hic numquam
 fieri gratus potest, cui beneficium totum elapsum est. Et utrum tu peiorem vocas, apud quem
 gratia beneficii intercidit, an apud quem etiam memoria ?

Vitiosi oculi sunt, qui lucem reformidant, caeci, qui non vident ; et parentes suos non
 amare impietas est, non adgnoscere insania !

Quis tam ingratus est, quam qui, quod in prima parte animi positum esse debuit et semper
 occurrere, ita seposuit et abiecit, ut in ignorantiam verteret ? Apparet illum non saepe de
 reddendo cogitasse, cui obrepsit oblivio.

Denique ad reddendam gratiam et virtute opus est et tempore et facultate et adspirante
 fortuna ; qui meminit, sat sine impendio gratus est. Hoc, quod non operam exigit, non opes, non
 felicitatem, qui non praestat, nullum habet, quo lateat, patrocinium ; numquam enim voluit
 gratus esse, qui beneficium tam longe proiecit, ut extra conspectum
 suum poneret.

Quemadmodum, quae in usu sunt et manum cotidie tactumque patiuntur, numquam periculum
 situs adeunt, illa, quae ad oculos non revocantur, sed extra conversationem ut supervacua
 iacuerunt, sordes ipsa colligunt vetustate, ita, quidquid frequens cogitatio exercet ac
 renovat, memoriae numquam subducitur, quae nihil perdit, nisi ad quod non saepe respexit.

Praeter hanc causam aliae quoque sunt, quae nobis merita non numquam maxima evellant.
 Prima omnium ac potentissima, quod novis semper cupiditatibus occupati non, quid habeamus,
 sed quid petamus, spectamus1; in id, quod adpetitur, intentis, quidquid est domi, vile est.

Sequitur autem, ut, ubi quod acceperis leve novorum cupiditas fecit, auctor quoque eorum
 non sit in pretio. Amavimus aliquem et suspeximus et fundatum ab illo statum nostrum
 professi sumus, quamdiu nobis placebant ea, quae consecuti sumus ; deinde irrumpit animum
 aliorum admiratio, et ad ea impetus factus est, uti mortalibus mos est ex magnis maiora
 cupiendi. Protinus excidit, quidquid ante apud nos beneficium vocabatur, nec ea intuemur,
 quae nos aliis praeposuere, sed ea sola, quae fortuna praecedentium ostentat.

Non potest autem quisquam et invidere et gratias agere, quia
 invidere querentis et maesti est, gratias agere gaudentis.

Deinde quia nemo nostrum novit nisi id tempus, quod cum maxime transit, ad praeterita
 rari animum retorquent ; sic fit, ut praeceptores eorumque beneficia intercidant, quia totam
 pueritiam reliquimus ; sic fit, ut in adulescentiam nostram collata pereant, quia ipsa
 numquam retractatur. Nemo, quod fuit, tamquam in praeterito sed tamquam in perdito ponit,
 ideoque caduca memoria est futuro imminentium.

Hoc loco reddendum est Epicuro testimonium, qui adsidue queritur, quod adversus
 praeterita simus ingrati, quod, quaecumque percipimus bona, non reducamus nec inter
 voluptates numeremus, cum certior nulla sit voluptas, quam quae iam eripi non potest.

Praesentia bona nondum tota in solido sunt, potest illa casus aliquis incidere ; futura
 pendent et incerta sunt ; quod praeteriit, inter tuta sepositum est. Quomodo gratus esse
 quisquam adversus beneficia potest, qui omnem vitam suam transilit praesentium totus ac
 futurorum ? Memoria gratum facit ; memoriae minimum tribuit, quisquis spei plurimum.

Quemadmodum, mi Liberalis, quaedam res semel perceptae haerent, quaedam, ut scias, non
 est satis didicisse (intercidit enim eorum scientia, nisi continuetur ), geometriam dico et sublimium cursum et si qua alia propter suptilitatem lubrica
 sunt, ita beneficia quaedam magnitudo non patitur excidere, quaedam minora sed numero
 plurima et temporibus diversa effluunt, quia, ut dixi, non subinde illa tractamus nec
 libenter, quid cuique debeamus, recognoscimus.

Audi voces petentium. Nemo non victuram semper in animo suo memoriam dixit, nemo non
 deditum se et devotum professus est, et si quod aliud humilius verbum, quo se oppigneraret,
 invenit. Post exiguum tempus idem illi verba priora quasi sordida et parum libera evitant ;
 perveniunt deinde eo, quo, ut ego existimo, pessimus quisque atque ingratissimus pervenit,
 ut obliviscantur. Adeo enim ingratus est, qui oblitus est, ut ingratus sit, cui beneficium
 in mentem venit.

Hoc tam invisum vitium an impunitum esse debeat, quaeritur, et an haec lex, quae in
 scholis exercetur, etiam in civitate ponenda sit, qua ingrati datur actio ; quae videtur
 aequa omnibus. " Quidni ? cum urbes quoque urbibus, quae praestitere, exprobrent et in maiores collata a posteris exigant."

Nostri maiores, maximi scilicet viri, ab hostibus tantum res repetierunt , beneficia magno animo dabant, magno perdebant; excepta Macedonum gente non est in
 ulla data adversus ingratum actio. Magnumque hoc argumentum est dandam non fuisse, quia
 adversus maleficium omne consensimus, et homicidii, veneficii, parricidii, violatarum
 religionum aliubi atque aliubi diversa poena est, sed ubique aliqua, hoc frequentissimum
 crimen nusquam punitur, ubique improbatur. Neque absolvimus illud, sed eum difficilis esset
 incertae rei aestimatio, tantum odio damnavimus et inter ea reliquimus, quae ad iudices deos
 mittimus.

Rationes autem multae mihi occurrunt, propter quas crimen hoc in legem cadere non debeat.
 Primum omnium pars optima beneficii periit, si actio sicut certae pecuniae aut ex conducto
 et locato datur. Hoc enim in illo speciosissimum est, quod dedimus vel perdituri, quod totum
 permisimus accipientium arbitrio ; si appello, si ad iudicem voco, incipit non beneficium
 esse, sed creditum.

Deinde cum res honestissima sit referre gratiam, desinit esse honesta, si necessaria est
 ; non magis enim laudabit quisquam gratum hominem, quam eum, qui depositum reddidit aut,
 quod debebat, citra iudicem solvit.

Ita duas res, quibus in vita humana nihil pulchrius est, corrumpimus, gratum hominem et
 beneficium ; quid enim aut in hoc magnificum est, si beneficium non
 dat, sed commodat, aut in illo, qui reddit, non quia vult, sed quia necesse est ? Non est
 gloriosa res gratum esse, nisi tutum est ingratum fuisse.

Adice nunc, quod huic uni legi omnia fora vix sufficient. Quis erit, qui non agat ? Quis,
 cum quo non agatur ? Omnes sua extollunt, omnes etiam minima, quae in alios contulere,
 dilatant.

Praeterea, quaecumque in cognitionem cadunt, comprendi possunt et non dare infinitam
 licentiam iudici; ideo melior videtur condicio causae bonae, si ad iudicem quam si ad
 arbitrum mittitur, quia illum formula includit et certos, quos non excedat, terminos ponit,
 huius libera et nullis adstricta vinculis religio et detrahere aliquid potest et adicere et
 sententiam suam, non prout lex aut iustitia suadet, sed prout humanitas aut misericordia
 impulit, regere. Ingrati actio non erat iudicem adligatura sed regno liberrimo positura.
 Quid sit enim beneficium, non constat, deinde, quantum sit ;

refert, quam benigne illud interpretetur iudex. Quid sit ingratus, nulla lex monstrat ;
 saepe et qui reddidit, quod accepit, ingratus est, et qui non reddidit, gratus.

De quibusdam et imperitus iudex demittere tabellam potest, ubi fecisse aut non fecisse
 pronuntiandum est, ubi prolatis cautionibus controversia tollitur, ubi
 inter disputantes ratio ius dicit. Ubi vero animi coniectura capienda est, ubi id, de quo
 sola sapientia decernit, in controversiam incidit, non potest sumi ad haec iudex ex turba
 selectorum, quem census in album et equestris hereditas misit.

Itaque non haec parum idonea res visa est, quae deduceretur ad iudicem, sed nemo huic rei
 satis idoneus iudex inventus est ; quod non admiraberis, si excusseris, quid habiturus
 fuerit difficultatis, quisquis in eiusmodi reum exisset.

Donavit aliquis magnam pecuniam, sed dives, sed non sensurus impendium ; donavit alius,
 sed toto patrimonio cessurus. Summa eadem est, beneficium idem non est. Etiamnunc adice :
 hic pecuniam pro addicto dependit, sed cum illam domo protulisset; ille dedit eandem, sed
 mutuam sumpsit aut rogavit et se obligari ingenti merito passus est. Eodem existimas loco
 esse illum, qui beneficium ex facili largitus est, et hunc, qui accepit, ut daret ?

Tempore quaedam magna fiunt, non summa. Beneficium est donata possessio, cuius fertilitas
 laxare possit annonam, beneficium est unus in fame panis ; beneficium
 est donare regiones, per quas magna flumina et navigabilia decurrant, beneficium est
 arentibus siti et vix spiritum per siccas fauces ducentibus monstrare fontem. Quis inter se
 ista comparabit ? Quis expendet ? Difficilis est sententia, quae non rem, sed vim rei
 quaerit ; eadem licet sint, aliter data non idem pendent.

Dedit hic mihi beneficium, sed non libenter, sed dedisse se questus est, sed superbius
 me, quam solebat, adspexit, sed tam tarde dedit, ut plus praestaturus fuerit, si cito
 negasset. Horum quomodo iudex inibit aestimationem, cum sermo et dubitatio et vultus
 meriti gratiam destruant ?

Quid, quod quaedam beneficia vocantur, quia nimis concupiscuntur, quaedam non sunt ex hac
 vulgari nota sed maiora, etiam si minus apparent ?

Beneficium vocas dedisse potentis populi civitatem, in quattuordecim deduxisse et
 defendisse capitis reum. Quid utilia suasisse ? Quid retinuisse, ne in scelus rueret ? Quid
 gladium excussisse morituro ? Quid efficacibus remediis lugentem et, quos desiderabat. volentem sequi ad vitae consilium reduxisse ? Quid adsedisse aegro et,
 cum valetudo eius ac salus momentis constaret, excepisse idonea cibo tempora et cadentes
 venas vino refecisse et medicum adduxisse morienti ?

Haec quis aestimabit ? Quis dissimilibus beneficiis iubebit beneficia pensari ? " Donavi
 tibi domum." Sed ego tuam supra te ruere praedixi. " Dedi tibi patrimonium." Sed ego
 naufrago tabulam. "Pugnavi pro te et vulnera excepi." At ego vitam tibi silentio dedi. Cum
 aliter beneficium detur, aliter reddatur, paria facere difficile est.

Dies praeterea beneficio reddendo non dicitur, sicut pecuniae creditae ; itaque potest,
 qui nondum reddidit, reddere. Dic enim, intra quod tempus deprendatur ingratus.

Maxima beneficia probationem non habent, saepe intra tacitam duorum conscientiam latent ;
 an hoc inducimus, ut non demus beneficia sine teste ?

Quam deinde poenam ingratis constituimus ? Unam omnibus, cum disparia sint ? Inaequalem
 et pro cuiusque beneficio maiorem, aut minorem ? Age, intra pecuniam versabitur taxatio.
 Quid, quod quaedam vitae beneficia sunt et maiora vita ? His quae pronuntiantur poena ? Minor beneficio ? Iniqua est. Par et capitalis ? Quid inhumanius quam
 cruentos esse beneficiorum exitus ?

"Quaedam," inquit, " privilegia parentibus data sunt ; quomodo horum extra ordinem habita
 ratio est, sic aliorum quoque beneficorum haberi debet." Parentium condicionem sacravimus,
 quia expediebat liberos tolli ; sollicitandi ad hunc laborem erant incertam adituri
 fortunam. Non poterat illis dici, quod beneficia dantibus dicitur : " Cui des, elige ; ipse
 tecum, si deceptus es, querere ; dignum adiuva." In liberis tollendis nihil iudicio
 tollentium licet, tota res voti est. Itaque, ut aequiore animo adirent aleam, danda aliqua
 illis potestas fuit.

Deinde alia condicio parentium est, qui beneficia, quibus dederunt, dant nihilo minus
 daturique sunt, nec est periculum, ne dedisse ipsos mentiantur. In ceteris quaeri debet, non
 tantum an receperint, sed an dederint, horum in confesso merita sunt, et, quia utile est
 iuventuti regi, imposuimus illi quasi domesticos magistratus, sub quorum custodia contineretur.

Deinde omnium parentium unum erat beneficium, itaque aestimari semel potuit ; alia
 diversa sunt, dissimilia, infinitis inter se intervallis distantia; itaque sub nullam
 regulam cadere potuerunt, cum aequius esset omnia relinqui quam omnia aequari.

Quaedam magno dantibus constant, quaedam accipientibus magna sunt, sed gratuita
 tribuentibus. Quaedam amicis data sunt, quaedam ignotis ; plus est, quamvis idem detur, si
 ei datur, quem nosse a beneficio tuo incipis. Hic auxilia tribuit, ille ornamenta, ille
 solacia.

Invenies, qui nihil putet esse iucundius, nihil maius quam habere, in quo calamitas
 adquiescat; invenies rursus, qui dignitati suae, quam securitati consuli malit ; est, qui
 plus ei debere se iudicet, per quem tutior est, quam ei, per quem honestior. Proinde ista
 maiora aut minora erunt, prout fuerit iudex aut huc aut illo inclinatus animo.

Praeterea creditorem mihi ipse eligo, beneficium saepe ab eo accipio, a quo nolo, et
 aliquando ignorans obligor. Quid facies ? Ingratum vocabis eum, cui beneficium inscio et, si
 scisset, non accepturo impositum est ? Non vocabis eum, qui utcumque acceptum non reddidit ?

Aliquis dedit mihi beneficium, sed idem postea fecit iniuriam. Utrum uno munere ad
 patientiam iniuriarum omnium adstringor, an proinde erit, ac si gratiam rettulerim, quia
 beneficium suum ipse insequenti iniuria rescidit ? Quomodo deinde aestimabis, utrum plus
 sit, quod accepit, an quo laesus est ? Dies me deficiet omnes difficultates persequi
 temptantem.

" Tardiores," inquit, " ad beneficia danda facimus non vindicando data nec infitiatores
 eorum adficiendo poena." Sed illud quoque tibi e contrario occurrat multo tardiores futuros
 ad accipienda beneficia, si periculum causae dicundae aditum erunt et innocentiam
 sollicitiore habituri loco.

Deinde erimus per hoc ipsi quoque ad danda tardiores ; nemo enim libenter dat invitis,
 sed quicumque ad bene faciendum bonitate invitatus est et ipsa pulchritudine rei, etiam
 libentius dabit nihil debituris nisi quod volent. Minuitur enim gloria eius officii, cui
 diligenter cautum est.

Deinde pauciora erunt beneficia, sed veriora ; quid autem mali est inhiberi beneficiorum
 temeritatem ? Hoc enim ipsum secuti sunt, qui nullam legem huic constituerunt, ut
 circumspectius donaremus, circumspectius eligeremus eos, in quos merita conferuntur. Etiam
 atque etiam, cui des, considera :

nulla actio erit, nulla repetitio. Erras, si existimas succursurum tibi
 iudicem ; nulla lex te in integrum restituet, solam accipientis fidem specta. Hoc modo
 beneficia auctoritatem suam tenent et magnifica sunt; pollues illa, si materiam litium
 feceris.

Aequissima vox est et ius gentium prae se ferens : " Redde, quod debes " ; haec
 turpissima est in beneficio. " Redde !'" Quid ? Reddet vitam, quam debet ? Dignitatem ?

Securitatem ? Sanitatem ? Reddi maxima quaeque non possunt. " At pro iis," inquit, "
 aliquid, quod tanti sit." Hoc est, quod dicebam, interituram tantae rei dignitatem, si
 beneficium mercem facimus. Non est irritandus animus ad avaritiam, ad querellas, ad
 discordiam ; sua sponte in ista fertur. Quantum possumus, resistamus et quaerenti occasiones
 amputemus.

Utinam quidem persuadere possemus, ut pecunias creditas tantum a volentibus acciperent !
 Utinam nulla stipulatio emptorem venditori obligaret nec pacta commentaque impressis signis
 custodirentur, fides potius illa servaret et aecum colens animus !

Sed necessaria optimis praetulerunt et cogere fidem quam expectare malunt. Adhibentur ab
 utraque parte testes. Ille per tabulas plurium nomina interpositis parariis facit ; ille
 non est interrogatione contentus , nisi reum manu sua tenuit.

O turpem humani generis fraudis ac nequitiae publicae confessionem ! Anulis nostris plus
 quam animis creditur. In quid isti ornati viri adhibiti sunt ? In quid imprimunt signa ?
 Nempe ne ille neget accepisse se, quod accepit ! Hos incorruptos viros et vindices veritatis
 existimas ? At his ipsis non aliter statim pecuniae committentur. Ita non honestius erat a
 quibusdam fidem falli, quam ab omnibus perfidiam timeri ?

Hoc unum deest avaritiae, ut beneficia sine sponsore non demus ! Generosi animi est et
 magnifici iuvare, prodesse ; qui dat beneficia, deos imitatur, qui repetit, feneratores.
 Quid illos, dum vindicamus, in turbam sordidissimam redigimus ?

" Plures," inquit, " ingrati erunt, si nulla adversus ingratum datur actio." Immo
 pauciores, quia maiore dilectu dabuntur beneficia. Deinde non expedit notum omnibus fieri,
 quam multi ingrati sint; pudorem enim rei tollet multitudo peccantium, et desinet esse
 probri loco commune maledictum.

Numquid iam ulla repudio erubescit, postquam illustres quaedam ac nobiles feminae non
 consulum numero sed maritorum annos suos computant et exeunt matrimonii causa, nubunt
 repudii ? Tamdiu istuc timebatur, quamdiu rarum erat; quia nulla sine 
 divortio acta sunt, quod saepe audiebant, facere didicerunt.

Numquid iam ullus adulterii pudor est, postquam eo ventum est, ut nulla virum habeat,
 nisi ut adulterum irritet ? Argumentum est deformitatis pudicitia. Quam invenies tam
 miseram, tam sordidam, ut illi satis sit unum adulterorum par, nisi singulis divisit horas ?
 Et non sufficit dies omnibus, nisi apud alium gestata est, apud alium mansit. Infrunita et
 antiqua est, quae nesciat matrimonium vocari unum adulterium.

Quemadmodum horum delictorum iam evanuit pudor, postquam res latius evagata est, ita
 ingratos plures efficies et auctiores, si
 numerare se coeperint.

"Quid ergo? impunitus erit ingratus?" Quid ergo, impunitus erit impius ? Quid malignus ?
 Quid avarus ? Quid impotens ? Quid crudelis ? Impunita tu credis esse, quae invisa sunt, aut
 ullum supplicium gravius existimas publico odio ?

Poena est, quod non audet ab ullo beneficium accipere, quod non audet ulli dare, quod
 omnium designatur oculis aut designari se iudicat, quod intellectum rei optimae ac
 dulcissimae amisit. An tu infelicem vocas, qui caruit acie, cuius aures morbus obstruxit,
 non vocas miserum eum, qui sensum beneficiorum amisit ?

Testes ingratorum omnium deos metuit, urit illum et angit intercepti
 beneficii conscientia. Denique satis haec ipsa poena magna est, quod rei, ut dicebam,
 iucundissimae fructum non percipit. At quem iuvat accepisse, aequali perpetuaque voluptate
 fruitur et animum eius, a quo accepit, non rem intuens gaudet. Gratum hominem semper beneficium delectat, ingratum semel.

Comparari autem potest utriusque vita, cum alter tristis sit et sollicitus, qualis esse
 infitiator ac fraudulentus solet, apud quem non parentium, qui debet, honor est, non
 educatoris, non praeceptorum, alter laetus, hilaris, occasionem referendae gratiae expectans
 et ex hoc ipso adfectu gaudium grande percipiens nec quaerens, quomodo decoquat, sed
 quemadmodum plenius uberiusque respondeat non solum parentibus et amicis, sed humilioribus
 quoque personis ? Nam etiam si a servo suo beneficium accepit, aestimat, non a quo, sed quid
 acceperit.

Quamquam quaeritur a quibusdam, sicut ab Hecatone, an beneficium dare servus domino
 possit. Sunt enim, qui ita distinguant, quaedam beneficia esse, quaedam officia, quaedam
 ministeria ; beneficium esse, quod alienus det (alienus est, qui potuit sine reprehensione
 cessare) ; officium esse filii, uxoris, earum personarum, quas necessitudo suscitat et ferre
 opem iubet ; ministerium esse servi, quem condicio sua eo loco posuit,
 ut nihil eorum, quae praestat, imputet superiori.

Praeterea servum qui negat dare aliquando domino beneficium, ignarus est iuris humani ;
 refert enim, cuius animi sit, qui praestat, non cuius status. Nulli praeclusa virtus est ;
 omnibus patet, omnes admittit, omnes invitat, et ingenuos et libertinos et servos et reges
 et exules ; non eligit domum nec censum, nudo homine contenta est. Quid enim erat tuti
 adversus repentina, quid animus magnum promitteret sibi, si certam virtutem fortuna
 amitteret ?

Si non dat beneficium servus domino, nec regi quisquam suo nec duci suo miles ; quid enim
 interest, quali quis teneatur imperio, si summo tenetur ? Nam si servo, quominus in nomen
 meriti perveniat, necessitas obstat et patiendi ultima timor, idem istuc obstabit et ei, qui
 regem habet, et ei, qui ducem, quoniam sub dispari titulo paria in illos licent. Atqui dant
 regibus suis, dant imperatoribus beneficia ; ergo et dominis.

Potest servus iustus esse, potest fortis, potest magni animi ; ergo et beneficium dare
 potest, nam et hoc virtutis est. Adeo quidem dominis servi beneficia possunt dare, ut ipsos
 saepe beneficii sui fecerint.

Non est dubium, quin servus beneficium dare possit cuilibet ; quare
 ergo non et domino suo possit ? " Quia non potest," inquit, " creditor domini sui fieri, si
 pecuniam illi dederit. Alioqui cotidie dominum suum obligat ; peregrinantem sequitur, aegro
 ministrat, rus eius labore summo colit ; omnia tamen ista, quae alio praestante beneficia
 dicerentur, praestante servo ministeria sunt. Beneficium enim id est, quod quis dedit, cum
 illi liceret et non dare. Servus autem non habet negandi potestatem ; ita non praestat, sed
 paret, nec id se fecisse iactat, quod non facere non potuit."

Iam sub ista ipsa lege vincam et eo perducam servum, ut in multa liber sit. Interim dic
 mihi, si tibi ostendere aliquem pro salute domini sui sine respectu sui dimicantem et
 confossum vulneribus reliquias tamen sanguinis ab ipsis vitalibus fundentem et, ut ille
 effugiendi tempus habeat, moram sua morte quaerentem, hunc tu negabis beneficium dedisse,
 quia servus est ?

Si tibi ostendero aliquem, ut secreta domini prodat, nulla tyranni pollicitatione
 corruptum, nullis territum minis, nullis cruciatibus victum avertisse, quantum potuerit,
 suspiciones quaerentis et impendisse spiritum fidei, hunc tu negabis beneficium domino
 dedisse, quia servus est ?

Vide, ne eo maius sit, quo rarius est exemplum virtutis in servis,
 eoque gratius, quod, cum fere invisa imperia sint et omnis necessitas gravis, commune
 servitutis odium in aliquo domini caritas vicit. Ita non ideo beneficium non est, quia a
 servo profectum est, sed ideo maius, quia deterrere ab illo ne servitus quidem potuit.

Errat, si quis existimat servitutem in totum hominem descendere. Pars melior eius excepta
 est. Corpora obnoxia sunt et adscripta dominis ; mens quidem sui iuris, quae adeo libera et
 vaga est, ut ne ab hoc quidem carcere, cui inclusa est, teneri queat, quominus impetu suo
 utatur et ingentia agat et in infinitum comes caelestibus exeat.

Corpus itaque est, quod domino fortuna tradidit ; hoc emit, hoc vendit ; interior illa
 pars mancipio dari non potest. Ab hac quidquid venit, liberum est ; nec enim aut nos omnia
 iubere possumus aut in omnia servi parere coguntur ; contra rem publicam imperata non
 facient, nulli sceleri manus commodabunt.

Quaedam sunt, quae leges nec iubent nec vetant facere ; in iis servus materiam beneficii
 habet. Quam diu praestatur, quod a servo exigi solet, ministerium est ; ubi plus, quam quod
 servo necesse est, beneficium est ; ubi in adfectum amici transit, desinit vocari
 ministerium.

Est aliquid, quod dominus praestare servo debeat, ut cibaria, ut
 vestiarium ; nemo hoc dixit beneficium. At indulsit, liberalius educavit, artes, quibus
 erudiuntur ingenui, tradidit : beneficium est. Idem e contrario fit in persona servi.
 Quidquid est, quod servilis officii formulam excedit, quod non ex imperio, sed ex voluntate
 praestatur, beneficium est, si modo tantum est, ut hoc vocari potuerit quolibet alio
 praestante.

Servus, ut placet Chrysippo, perpetuus mercennarius est. Quemadmodum ille beneficium dat,
 ubi plus praestat, quam in quod operas locavit, sic servus :
 ubi benevolentia erga dominum fortunae suae modum transit et altius aliquid ausus, quod
 etiam felicius natis decori esset, spem domini antecessit, beneficium est intra domum
 inventum.

An aecum videtur tibi, quibus, si minus debito faciant, irascimur, non haberi gratiam, si
 plus debito solitoque fecerint ? Vis scire, quando non sit beneficium ? Ubi dici potest : "
 Quid, si nollet ? " Ubi vero id praestitit, quod nolle licuit, voluisse laudandum est.

Inter se contraria sunt beneficium et iniuria ; potest dare beneficium domino, si a
 domino iniuriam accipere. Atqui de iniuriis dominorum in servos qui 
 audiat positus est, qui et saevitiam et libidinem et in praebendis ad victum necessariis
 avaritiam compescat. Quid ergo ? Beneficium dominus a servo accipit ?

Immo homo ab homine. Denique, quod in illius potestate fuit, fecit : beneficium domino
 dedit ; ne a servo acceperis, in tua potestate est. Quis autem tantus est, quem non fortuna
 indigere etiam infimis cogat ?

Multa iam beneficiorum exempla referam et dissimilia et quaedam inter se contraria. Dedit
 aliquis domino suo vitam, dedit mortem, servavit periturum et, hoc si parum est, pereundo
 servavit ; alius mortem domini adiuvit, alius decepit.

Claudius Quadrigarius in duodevicensimo annalium tradit, cum obsideretur Grumentum et iam
 ad summam desperationem ventum esset, duos servos ad hostem transfugisse et operae pretium
 fecisse. Deinde urbe capta passim discurrente victore illos per nota itinera ad domum, in
 qua servierant, praecucurrisse et dominam suam ante egisse ; quaerentibus, quaenam esset,
 dominam et quidem crudelissimam ad supplicium ab ipsis duci professes esse. Eductam deinde
 extra mures summa cura celasse, donec hostilis ira consideret ; deinde, ut satiatus miles
 cito ad Romanos mores rediit, illos quoque ad suos redisse et dominam 
 sibi ipsos dedisse.

Manu misit utrumque e vestigio illa nec indignata est ab his se vitam accepisse, in quos
 vitae necisque potestatem habuisset. Potuit sibi hoc vel magis gratulari ; aliter enim
 servata munus notae et vulgaris clementiae habuisset, sic servata nobilis fabula et exemplum
 duarum urbium fuit.

In tanta confusione captae civitatis eum sibi quisque consuleret, omnes ab illa praeter
 transfugas fugerunt ; at hi, ut ostenderent, quo animo facta esset prior illa transitio, a
 victoribus ad captivam transfugerunt personam parricidarum ferentes ; quod in illo beneficio
 maximum fuit, tanti iudicaverunt, ne domina occideretur, videri dominam occidisse. Non
 est, mihi crede, non dico servilis, sed
 vilis animi egregium factum fama sceleris emisse.

Vettius, praetor Marsorum, ducebatur ad Romanum imperatorem ; servus eius gladium militi
 illi ipsi, a quo trahebatur, eduxit et primum dominum occidit, deinde : " Tempus est,"
 inquit, " me et mihi consulere ! iam dominum manu misi," atque ita traiecit se uno ictu. Da
 mihi quemquam, qui magnificentius dominum servaverit.

Corfinium Caesar obsidebat, tenebatur inclutus Domitius ; imperavit medico eidemque servo
 suo, ut sibi venenum daret. Cum tergiversantem videret : " Quid
 cunctaris," inquit, " tamquam in tua potestate totum istud sit ? Mortem rogo armatus." Tum
 ille promisit et medicamentum innoxium bibendum illi dedit ; quo cum sopitus esset, accessit
 ad filium eius et : " Iube," inquit, " me adservari, dum ex eventu intellegis, an venenum
 patri tuo dederim." Vixit Domitius et servatus a Caesare est ; prior tamen illum servus
 servaverat.

Bello civili proscriptum dominum servus abscondit et, cum anulos eius sibi aptasset ac
 vestem induisset, speculatoribus occurrit nihilque se deprecari, quo minus imperata
 peragerent, dixit et deinde cervicem porrexit. Quanti viri est pro domino eo tempore mori
 velle, quo rara erat fides dominum mori nolle ! in publica crudelitate mitem inveniri, in
 publica perfidia fidelem ! cum praemia proditionis ingentia ostendantur, praemium fidei
 mortem concupiscere !

Nostri saeculi exempla non praeteribo. Sub Tib. Caesare fuit accusandi frequens et paene
 publica rabies, quae omni civili bello gravius togatam civitatem confecit ; excipiebatur
 ebriorum sermo, simplicitas iocantium ; nihil erat tutum ; omnis saeviendi placebat occasio,
 nec iam reorum expectabantur eventus, cum esset unus. Cenabat Paulus praetorius in convivio
 quodam imaginem Tib. Caesaris habens ectypa et eminente gemma.

Rem ineptissimam fecero, si nunc verba quaesiero, quemadmodum dicam illum matellam
 sumpsisse ; quod factum simul et Maro ex notis illius temporis vestigatoribus notavit et
 servus eius, quoi nectebantur insidiae, ei ebrio anulum extraxit. Et cum Maro convivas
 testaretur admotam esse imaginem obscenis et iam subscriptionem componeret, ostendit in manu
 sua servus anulum. Si quis hunc servum vocat, et illum convivam vocabit.

Sub divo Augusto nondum hominibus verba sua periculosa erant, iam molesta. Rufus, vir
 ordinis senatorii, inter cenam optaverat, ne Caesar salvus rediret ex ea peregrinatione,
 quam parabat; et adiecerat idem omnes et tauros et vitulos optare. Fuerunt, qui illa
 diligenter audirent. Ut primum diluxit, servus, qui cenanti ad pedes steterat, narrat, quae
 inter cenam ebrius dixisset, et hortatur, ut Caesarem occupet atque ipse se deferat.

Usus consilio descendenti Caesari occurrit et, cum malam mentem habuisse se pridie
 iurasset, id ut in se et in filios suos redderet, optavit et Caesarem, ut ignosceret sibi
 rediretque in gratiam secum, rogavit.

Cum dixisset se Caesar facere : " Nemo," inquit, " credet te mecum
 in gratiam redisse, nisi aliquid mihi donaveris," petitque non fastidiendam etiam a propitio
 summam et impetravit. Caesar ait : " Mea causa dabo operam, ne umquam tibi irascar !

" Honeste fecit Caesar, quod ignovit, quod liberalitatem clementiae adiecit. Quicumque
 hoc audierit exemplum, necesse est Caesarem laudet, sed cum servum ante laudaverit. Non
 expectas, ut tibi narrem manu missum, qui hoc fecerat. Nec tamen gratis : pecuniam pro
 libertate eius Caesar numeraverat.

Post tot exempla num dubium est, quin beneficium aliquando a servo dominus accipiat ?
 Quare potius persona rem minuat, quam personam res ipsa cohonestet ? Eadem omnibus principia
 eademque origo ; nemo altero nobilior, nisi cui rectius ingenium et artibus bonis aptius.

Qui imagines in atrio exponunt et nomina familiae suae longo ordine ac multis stemmatum
 inligata flexuris in parte prima aedium collocant, non noti magis quam nobiles sunt ? Unus
 omnium parens mundus est, sive per splendidos sive per sordidos gradus ad hunc prima
 cuiusque origo perdueitur. Non est, quod te isti decipiant, qui, cum maiores suos recensent,
 ubicumque nomen inlustre defecit, illo deum infuleiunt.

Neminem despexeris, etiam si circa illum obsoleta sunt nomina et parum indulgente adiuta
 fortuna. Sive libertini ante vos habentur sive servi sive exterarum
 gentium homines, erigite audacter animos et, quidquid in medio sordidi iacet, transilite ;
 expectat vos in summo magna nobilitas.

Quid superbia in tantam vanitatem attollimur, ut beneficia a servis indignemur accipere
 et sortem eorum spectemus obliti meritorum ? Servum tu quemquam vocas, libidinis et gulae
 servus et adulterae, immo adulterarum commune mancipium ?

Servum vocas quemquam tu ? Quo tandem ab istis gerulis raperis cubile istud tuum
 circumferentibus ? Quo te penulati in militum quidem non vulgarem cultum subornati, quo,
 inquam, te isti efferunt ? Ad ostium alicuius ostiarii, ad hortos alicuius, ne ordinarium
 quidem habentis officium ; et deinde negas tibi a servo tuo beneficium dari posse, cui
 osculum alieni servi beneficium est ? Quae est tanta animi discordia ?

Eodem tempore servos despicis et colis, imperiosus intra limen atque impotens, humilis
 foris et tam contemptus quam contemnens. Neque enim ulli magis abiciunt animos, quam qui
 improbe tollunt, nullique ad calcandos alios paratiores, quam qui contumelias facere
 accipiendo didicerunt.

Dicenda haec fuerunt ad contundendam insolentiam hominum ex fortuna pendentium
 vindicandumque ius beneficii dandi servis, ut filiis quoque vindicaretur. Quaeritur enim, an
 aliquando, liberi maiora beneficia dare parentibus suis possint, quam
 acceperint.

Illud conceditur multos filios maiores potentioresque extitisse quam parentes suos ;
 aeque et illud meliores fuisse. Quod si constat, potest fieri, ut meliora tribuerint, cum et
 fortuna illis maior esset et melior voluntas.

" Quidquid," inquit, " est, quod det patri filius, utique minus est, quia hanc ipsam
 dandi facultatem patri debet. Ita numquam beneficio vincitur, cuius beneficium est ipsum,
 quod vincitur." Primum quaedam initium ab aliis trahunt et tamen initiis suis maiora sunt ;
 nec ideo aliquid non est maius eo, quo coepit, quia non potuisset in tantum procedere, nisi
 coepisset.

Nulla non res principia sua magno gradu transit. Semina omnium rerum causae sunt et tamen
 minimae partes sunt eorum, quae gignunt. Adspice Rhenum, adspice Euphraten, omnes denique
 inclutos amnes. Quid sunt, si illos illic, unde effluunt, aestimes ? Quidquid est, quo
 timentur, quo nominantur, in processu paraverunt.

Adspice trabes, sive proceritatem aestimes, altissimas, sive crassitudinem spatiumque
 ramorum, latissime fusas. Quantulum est his comparatum illud, quod radix tenui fibra
 complectitur ! Tolle radicem : nemora non surgent, nec tanti montes
 vestientur. Innituntur fundamentis suis templa excelsa urbis ; tamen, quae in firmamentum
 totius operis iacta sunt, latent. Idem in ceteris evenit;

principia sua semper sequens magnitudo obruet. Non potuissem quicquam consequi, nisi
 parentum beneficium antecessisset ; sed non ideo, quidquid consecutus sum, minus est eo,
 sine quo consecutus non essem.

Nisi me nutrix aluisset infantem, nihil eorum, quae consilio ac manu gero, facere
 potuissem nec in hanc emergere nominis claritatem, quam civili ac militari industria merui ;
 numquid tamen ideo maximis operibus praeferes nutricis officium ? Atqui quid interest, cum
 aeque sine patris beneficio quam sine nutricis non potuerim ad ulteriora procedere ? Quod
 si initio meo, quidquid iam
 possum, debeo, cogita non esse initium mei patrem, ne avum quidem ; semper enim erit
 ulterius aliquid, ex quo originis proximae origo descendat. Atqui nemo dicet me plus debere
 ignotis et ultra memoriam positis maioribus quam patri; plus autem debeo, si hoc ipsum, quod
 genuit me pater meus, maioribus debet.

" Quidquid praestiti patri, etiam si magnum est, infra aestimationem
 paterni muneris est, quia non esset, si non genuisset." Isto modo etiam, si quis patrem meum
 aegrum ac moriturum sanaverit, nihil praestare ei potero, quod non beneficio eius minus sit
 ; non enim genuisset me pater, nisi sanatus esset. Sed vide, ne illud verius sit aestimari,
 an id, quod potui, et id, quod feci, meum sit, mearum virium, meae voluntatis.

Illud, quod natus sum, per se intuere, quale sit : animadvertis exiguum et incertum et
 boni malique communem materiam, sine dubio primum ad omnia gradum, sed non ideo maiorem
 omnibus, quia primus est.

Servavi patrem meum et ad summam provexi dignitatem et principem urbis suae feci nec
 tantum rebus a me gestis nobilitavi, sed ipsi quoque gerendarum ingentem ac facilem nec
 tutam minus quam gloriosam dedi materiam ; honores, opes, quidquid humanos ad se animos
 rapit, congessi, et eum supra omnes starem, infra illum steti. Die nunc :

" Hoc ipsum, quod ista potuisti, patris munus est " ; respondebo tibi : " Est prorsus, si
 ad ista facienda nasci satis est ; sed si ad bene vivendum minima portio est vivere et id
 tribuisti, quod cum feris mihi et animalibus quibusdam minimis, quibusdam etiam foedissimis
 commune est, noli tibi adserere, quod non ex tuis beneficiis, etiam si
 non sine tuis, oritur."

Puta me vitam pro vita reddidisse. Sic quoque munus tuum vici, cum ego dederim sentiente
 cum sentiens me dare, cum vitam tibi non voluptatis meae causa aut certe per voluptatem
 dederim, cum tanto maius sit retinere spiritum quam accipere, quanto levius mori ante mortis
 metum.

Ego vitam dedi statim illa usuro, tu nescituro, an viveret ; ego vitam dedi mortem
 timenti, tu vitam dedisti, ut mori possem ; ego tibi vitam dedi consummatam, perfectam, tu
 me expertem rationis genuisti, onus alienum.

Vis scire, quam non sit magnum beneficium vitam sic dare ? Exposuisses ; nempe iniuria
 erat genuisse ! Quo quid colligo ? Minimum esse beneficium patris matrisque concubitum, nisi
 accesserunt alia, quae prosequerentur hoc initium muneris et aliis officiis ratum facerent.

Non est bonum vivere, sed bene vivere. At bene vivo. Sed potui et male ; ita hoc tantum
 est tuum, quod vivo. Si vitam imputas mihi per se, nudam, egentem consilii, et id ut magnum
 bonum iactas, cogita te mihi imputare muscarum ac vermium bonum.

Deinde, ut nihil aliud dicam, quam bonis artibus me studuisse et
 cursum ad rectum iter vitae direxisse, in ipso beneficio tuo maius, quam quod dederas,
 recepisti; tu enim me mihi rudem, imperitum dedisti, ego tibi filium, qualem genuisse
 gauderes.

Aluit me pater. Si idem praesto, plus reddo, quia non tantum ali se, sed a filio ali
 gaudet et maiorem ex animo meo quam ex ipsa re percipit voluptatem, illius alimenta ad
 corpus tantum meum pervenerunt. Quid ?

si quis in tantum processit, ut aut eloquentia per gentes notesceret aut iustitia aut
 bellicis rebus et patri quoque ingentem circumfunderet famam tenebrasque natalium suorum
 clara luce discuteret, non inaestimabile in parentes suos beneficium contulit ?

An quisquam Aristonem et Gryllum nisi propter Xenophontem ac Platonem filios nosset ?
 Sophroniscum Socrates expirare non patitur. Ceteros enumerare longum est, qui durant ob
 nullam aliam causam, quam quod illos liberorum eximia virtus tradidit posteris.

Utrum maius beneficium dedit M. Agrippae pater ne post Agrippam quidem notus, an patri
 dedit Agrippa navali corona insignis, unicum adeptus inter dona militaria decus, qui tot in
 urbe maxima opera excitavit, quae et priorem magnificentiam vincerent
 et nulla postea vincerentur ?

Utrum Octavius maius beneficium dedit filio an patri divus Augustus, quamvis illum umbra
 adoptivi patris abscondit ? Quantam cepisset voluptatem, si illum post debellata arma
 civilia vidisset securae paci praesidentem, non adgnoscens bonum suum nec satis credens,
 quotiens ad se respexisset, potuisse illum virum in domo sua nasci ! Quid nunc ceteros prosequar, quos iam consumpsisset oblivio, nisi illos filiorum gloria e tenebris eruisset et
 adhuc in luce retineret ?

Deinde, cum quaeramus, non quis filius patri maiora beneficia reddiderit, quam a patre
 acceperat, sed an aliquis possit maiora reddere, etiam si, quae rettuli, exempla nondum
 satis faciunt nec beneficia parentium suorum superiaciunt, capit tamen hoc natura, quod
 nondum ulla aetas tulit. Si singula paternorum meritorum magnitudinem exsuperare non
 possunt, plura in unum congesta superabunt.

Servavit in proelio patrem Scipio et praetextatus in hostes ecum concitavit. Parum est,
 quod, ut perveniret ad patrem, tot pericula maximos duces eum maxime prementia contempsit,
 tot oppositas difficultates, quod ad primam pugnam exiturus tiro per 
 veteranorum corpora cucurrit, quod annos suos transiluit ?

Adice, ut idem patrem reum defendat et conspirationi inimicorum potentium eripiat, ut
 alterum illi consulatum ac tertium aliosque honores etiam consularibus concupiscendos
 congerat, ut pauperi raptas belli iure opes tradat et, quod est militaribus viris
 speciosissimum, divitem illum spoliis etiam hostilibus faciat.

Si adhuc parum est, adice, ut provincias et extraordinaria imperia continuet, adice, ut
 dirutis maximis urbibus Romani imperii sine aemulo ad ortus occasusque venturi defensor et
 conditor maiorem nobilitatem nobili viro adiciat, dici Scipionis patrem ! Dubium est, quin
 generandi vulgare beneficium vicerit eximia pietas et virtus ipsi urbi nescio utrum maius
 praesidium adferens an decus ?

Deinde, si hoc parum est, finge aliquem tormenta patris discussisse, finge in se
 transtulisse. Licet tibi, in quantum velis, extendere beneficia filii, cum paternum munus et
 simplex sit et facile et danti voluptarium, quod necesse est ille multis dederit, etiam
 quibus dedisse se nescit, in quo consortem habet, in quo spectavit legem, patriam, praemia
 patrum, domus ac familiae perpetuitatem, omnia potius quam eum, cui dabat. Quid ?

si quis sapientiam consecutus hanc patri tradiderit, etiamnunc
 disputabimus, an maius aliquid iam dederit, quam acceperat, cum vitam beatam patri
 reddiderit, acceperit tantum vitam ?

" Sed patris," inquit, " beneficium est, quidquid facis, quidquid praestare illi potes."
 Et praeceptoris mei, quod institutis liberalibus profeci; ipsos tamen, qui tradiderunt illa,
 transcendimus, utique eos, qui prima elementa docuerunt, et quamvis sine illis nemo quicquam
 adsequi posset, non tamen, quantumcumque quis adsecutus est, infra illos est. Multum inter
 prima ac maxima interest, nec ideo prima maximorum instar sunt, quia sine primis maxima esse
 non possunt.

Iam tempus est quaedam ex nostra, ut ita dicam, moneta proferre. Qui id beneficium dedit,
 quo est aliquid melius, potest vinci. Pater dedit filio vitam, est autem aliquid vita melius
 ; ita pater vinci potest, quia dedit beneficium, quo est aliquid melius.

Etiamnunc, qui dedit alicui vitam, si et semel et iterum liberatus est mortis periculo,
 maius accepit beneficium quam dedit. Pater autem vitam dedit potest ergo, si saepius
 periculo mortis liberatus a filio fuerit, maius beneficium accipere
 quam dedit.

Qui beneficium accipit, maius accipit, quo magis eo indiget. Magis autem indiget vita,
 qui vivit, quam qui natus non est, ut qui ne indigere quidem omnino possit ; maius ergo
 beneficium accipit pater, si vitam a filio accipit, quam filius a patre, quod natus est.

" Patris beneficia vinci a filii beneficiis non possunt. Quare ? Quia vitam accepit a
 patre, quam nisi accepisset, nulla dare beneficia potuisset." Hoc commune est patri eum
 omnibus, qui vitam alicui dederunt ; non potuissent enim referre gratiam, nisi vitam
 accepissent. Ergo nec medico gratia in maius referri potest (solet enim et medicus vitam
 dare), nec nautae, si naufragum sustulit. Atqui et horum et aliorum, qui aliquo modo nobis
 vitam dederunt, beneficia vinci possunt ; ergo et patrum possunt.

Si quis mihi beneficium dedit, quod multorum beneficiis adiuvandum esset, ego autem illi
 beneficium dedi id, quod nullius egeret adiutorio, maius dedi quam accepi. Pater filio vitam
 dedit perituram, nisi multa accessissent, quae illam tuerentur ; filius patri si dedit
 vitam, dedit eam, quae nullius desideraret auxilium in hoc, ut permaneret ; ergo maius
 beneficium accepit a filio pater, qui vitam accepit, quam ipse illi dedit.

Haec non destruunt parentium venerationem nec deteriores illis
 liberos faciunt, immo etiam meliores ; natura enim gloriosa virtus est et anteire priores
 cupit. Alacrior erit pietas, si ad reddenda beneficia eum vincendi spe venerit. Ipsis
 patribus id volentibus laetisque contigerit, quoniam pleraque sunt, in quibus nostro bono
 vincimur.

Unde certamen tam optabile ? Unde tantam felicitatem parentibus, ut fateantur ipsos
 liberorum beneficiis impares ? Nisi hoc ita iudicamus, excusationem damus liberis et illos
 segniores ad referendam gratiam facimus, quibus stimulos adicere debemus et dicere : " Hoc
 agite, optimi iuvenes ! Proposita est inter parentes ac liberos honesta contentio, dederint
 maiora an receperint. Non ideo vicerunt, quia occupaverunt.

Sumite modo animum, qualem decet, et deficere nolite : vincetis optantes. Nec desunt tam
 pulchro certamini duces, qui ad similia vos cohortentur ac per vestigia sua ire ad victoriam
 saepe iam partam ex parentibus iubeant.

" Vicit Aeneas patrem, ipse eius in infantia leve
 tutumque gestamen, gravem senio per media hostium agmina et per cadentis circa se urbis
 ruinas ferens, cum complexus sacra ac penates deos religiosus senex non
 simplici vadentem sarcina premeret ; tulit illum per ignes et (quid non pietas potest ?)
 pertulit colendumque inter conditores Romani imperii posuit. " Vicere Siculi iuvenes : cum Aetna maiore vi
 peragitata in urbes, in agros, in magnam insulae partem effudisset incendium, vexerunt
 parentes suos ; discessisse creditum est ignes et utrimque flamma recedente limitem
 adapertum, per quem transcurrerent iuvenes dignissimi, qui magna tuto auderent. " Vicit Antigonus, qui, cum ingenti
 proelio superasset hostem, praemium belli ad patrem transtulit et imperium illi Cypri
 tradidit. Hoc est regnum nolle regnare, cum possis. " Vicit patrem imperiosum quidem Manlius, qui, eum ante ad tempus
 relegatus esset a patre ob adulescentiam brutam et hebetem, ad tribunum plebis, qui patri
 suo diem dixerat, venit ; petito tempore, quod ille dederat sperans fore proditorem parentis
 invisi, (et bene meruisse se de iuvene credebat, cuius exilium pro gravissimo crimine inter
 alia Manlio obiciebat), nanctus adulescens secretum stringit occultatum sinu ferrum et : '
 Nisi iuras,' inquit, ' te diem patri remissuruin, hoc te gladio transfodiam. In tua
 potestate est, utro modo pater meus accusatorem non habeat.' Iuravit
 tribunus nec fefellit et causam actionis omissae contioni reddidit. Nulli alii licuit impune
 tribunum in ordinem redigere.

Alia ex aliis exempla sunt eorum, qui parentes suos periculis eripuerint, qui ex infimo
 ad summum protulerint et e plebe acervoque ignobili numquam tacendos saeculis dederint.

Nulla vi verborum, nulla ingenii facultate exprimi potest, quantum opus sit, quam
 laudabile quamque numquam memoria hominum exiturum, posse hoc dicere : ' Parentibus meis
 parui, cessi imperio eorum, sive aecum sive inicum ac durum fuit, obsequentem submissumque
 me praebui ; ad hoc unum contumax fui, ne beneficiis vincerer.

' Certate, obsecro vos, et fessi quoque restituite aciem. Felices, qui vincent, felices,
 qui vincentur ! Quid eo adulescente praeclarius, qui sibi ipsi dicere poterit (neque enim
 est fas alteri dicere) : 'Patrem meum beneficiis vici' ? Quid eo fortunatius sene, qui
 omnibus ubique praedicabit a filio se suo beneficiis victum ? Quid autem est felicius quam
 ibi cedere ? "

Ex omnibus, quae tractavimus, Aebuti Liberalis, potest videri nihil tam necessarium aut
 magis, ut ait Sallustius, cum cura dicendum, quam quod in manibus est : an beneficium dare
 et in vicem gratiam referre per se res expetendae sint.

Inveniuntur, qui honesta in mercedem colant quibusque non placeat virtus gratuita ; quae
 nihil habet in se magnificum, si quicquam venale. Quid enim est turpius, quam aliquem
 computare, quanti vir bonus sit, cum virtus nec lucro invitet nec absterreat damno adeoque
 neminem spe ac pollicitatione corrumpam ut contra impendere in se iubeat et saepius in ultro
 tributis sit ? Calcatis ad illam utilitatibus eundum est ; quocumque vocavit, quocumque
 misit, sine respectu rei familiaris, interdum etiam sine ulla sanguinis sui parsimonia
 vadendum nec umquam imperium eius detractandum.

" Quid consequar," inquit, " si hoc fortiter, si hoc grate fecero ? " Quod feceris ;
 nihil tibi extra promittitur. Si quid commodi forte obvenerit, inter accessiones numerabis.
 Rerum honestarum pretium in ipsis est. Si honestum per se expetendum
 est, beneficium autem honestum est, non potest alia eius condicio esse, cum eadem natura
 sit. Per se autem expetendum esse honestum saepe et abunde probatum est.

In hac parte nobis pugna est cum Epicureis, delicata et umbratica turba in convivio suo
 philosophantium, apud quos virtus voluptatum ministra est, illis paret, illis deservit,
 illas supra se videt. " Non est," inquis, " voluptas sine virtute."

Sed quare ante virtutem est ? De ordine putas disputationem esse ? De re tota et de
 potestate eius ambigitur. Non est virtus, si sequi potest ; primae partes eius sunt, ducere
 debet, imperare, summo loco stare ; tu illam iubes signum petere ! " Quid," inquit, " tua
 refert ?

Et ego sine virtute nego beatam vitam posse constare. Ipsam voluptatem, quam sequor, cui
 me emancipavi, remota illa improbo et damno. De hoc uno disputatur, utrum virtus summi boni
 causa sit an ipsa summum bonum." Ut hoc unum quaeratur, ordinis tantum existimas mutationem
 ? Ista vero confusio est et manifesta caecitas primis postrema praeferre.

Non indignor, quod post voluptatem ponitur virtus, sed quod omnino cum voluptate,
 contemptrix eius et hostis et longissime ab illa resiliens, labori ac
 dolori familiarior, virilibus incommodis, quam isti effeminato bono.

Inserenda haec, mi Liberalis, fuerunt, quia beneficium, de quo nunc agitur, dare virtutis
 est et turpissimum id causa ullius alterius rei dare, quam ut datum sit. Nam si recipiendi
 spe tribueremus, locupletissimo cuique, non dignissimo daremus ; nunc vero diviti importuno
 pauperem praeferimus. Non est beneficium, quod ad fortunam spectat.

Praeterea, si, ut prodessemus, sola nos invitaret utilitas, minime beneficia distribuere
 deberent, qui facillime possent, locupletes et potentes et reges aliena ope non indigentes ;
 di vero tot munera, quae sine intermissione diebus ac noctibus fundunt, non darent; in omnia
 enim illis natura sua sufficit plenosque et tutos et inviolabiles praestat ; nulli ergo
 beneficium dabunt, si una dandi causa est se intueri ae suum commodum.

Istud non beneficium, sed fenus est circumspicere, non ubi optime ponas, sed ubi
 quaestuosissime habeas, unde facillime tollas. Quod cum longe a dis remotum sit, sequitur,
 ut inliberales sint ; nam si una beneficii dandi causa sit dantis utilitas, nulla autem ex
 nobis utilitas deo speranda est, nulla deo dandi beneficii causa est.

Scio, quid hoc loco respondeatur : " Itaque non dat deus beneficia, sed securus et
 neclegens nostri, aversus a mundo aliud agit aut, quae maxima Epicuro felicitas videtur,
 nihil agit, nec magis illum beneficia quam iniuriae tangunt."

Hoc qui dicit, non exaudit precantium voces et undique sublatis in caelum manibus vota
 facientium privata ac publica ; quod profecto non fieret, nec in hunc furorem omnes profecto
 mortales consensissent adloquendi surda numina et inefficaces deos, nisi nossemus illorum
 beneficia nunc oblata ultro, nunc orantibus data, magna, tempestiva, ingentes minas
 interventu suo solventia.

Quis est autem tam miser, tam neclectus, quis tam duro fato et in poenam genitus, ut non
 tantam deorum munificentiam senserit ? Ipsos illos complorantes sortem suam et querulos
 circumspice : invenies non ex toto beneficiorum caelestium expertes, neminem esse, ad quem
 non aliquid ex illo benignissimo fonte manaverit. Parum est autem id, quod nascentibus ex
 aequo distribuitur ? Ut quae secuntur inaequali dispensata mensura transeamus, parum dedit
 natura, cum se dedit?

" Non dat deus beneficia." Unde ergo ista, quae possides, quae das, quae negas, quae
 servas, quae rapis ? Unde haec innumerabilia oculos, aures, animum
 mulcentia ? Unde illa luxuriam quoque instruens copia (neque enim necessitatibus tantummodo
 nostris provisum est ; usque in delicias amamur) ?

Tot arbusta non uno modo frugifera, tot herbae salutares, tot varietates ciborum per
 totum annum digestae, ut inerti quoque fortuita terrae alimenta praeberent ? Iam animalia
 omnis generis, alia in sicco solidoque, alia in umido nascentia, alia per sublime demissa,
 ut omnis rerum naturae pars tributum aliquod nobis conferret ?

Flumina haec amoenissimis flexibus campos cingentia, illa praebitura commercio viam vasto
 et navigabili cursu vadentia, ex quibus quaedam aestatis diebus mirabile incrementum
 trahunt, ut arida et ferventi subiecta caelo loca subita vis aestivi torrentis irriget ?
 Quid mercatorum torrentium venae ? Quid in ipsis litoribus aquarum calentium exundatio ? Te,
 Lari maxime, teque, fluctibus et fremitu adsurgens, Benace, marino ?

Si pauca quis tibi donasset iugera, accepisse te diceres beneficium; immensa terrarum
 late patentium spatia negas esse beneficium ? Si pecuniam tibi aliquis donaverit et arcam
 tuam, quoniam tibi id ma gnum videtur, impleverit, beneficium vocabis ; tot metalla
 deus defodit, tot flumina emisit terra, super quae
 decurrunt sola, aurum vehentia ; argenti, aeris, ferri immane pondus
 omnibus locis obrutum, cuius investigandi tibi facultatem dedit, ac latentium divitiarum in
 summa terra signa disposuit : negas te accepisse beneficium ?

Si domus tibi donetur, in qua marmoris aliquid resplendeat et tectum nitidi us auro aut
 coloribus sparsum, non mediocre munus vocabis. Ingens tibi domicilium sine ullo incendii aut
 ruinae metu struxit, in quo vides non tenues crustas et ipsa, qua secantur, lamna gracili
 ores, sed integras lapidis pretiosissimi moles, sed totas variae distinctaeque materiae,
 cuius tu parvula frusta miraris, tectum vero aliter nocte, aliter interdiu fulgens : negas
 te ullum munus accepisse ?

Et cum ista, quae habes, magno aestimes, quod est ingrati hominis, nulli debere te
 iudicas ? Unde tibi istum, quem trahis, spiritum ? Unde istam, per quam actus vitae tuae
 disponis atque ordinas, lucem ? Unde sanguinem, cuius cursu vitalis continetur calor ? Unde
 ista palatum tuum saporibus exquisitis ultra satietatem lacessentia ? Unde haec irritamenta
 iam lassae voluptatis ? Unde ista quies, in qua putrescis ac marces ?

Nonne, si gratus es, dices : Deus nobis haec otia fecit, namque erit
 ille mihi semper deus, illius aram saepe tener nostris ab ovilibus inbuet agnus, ille meas
 errare boves, ut cernis, et ipsum ludere, quae vellem, calamo permisit agresti.

Ille deus est, non qui paucas boves, sed qui per totum orbem armenta dimisit, qui
 gregibus ubique passim vagantibus pabulum praestat, qui pascua hibernis aestiva substituit,
 qui non calamo tantum cantare et agreste atque inconditum carmen ad aliquam tamen
 observationem modulari docuit, sed tot artes, tot vocum varietates, tot sonos alios spiritu
 nostro, alios externo cantus edituros commentus est.

Neque enim nostra ista, quae invenimus, dixeris, non magis, quam quod crescimus, quam
 quod ad constitutum temporum sua corpori officia respondent : nunc puerilium dentium lapsus,
 nunc ad surgentem iam aetatem et in robustiorem gradum transeuntem pubertas et ultimus ille
 dens surgenti iuventae terminum ponens. Insita sunt nobis omnium aetatium, omnium artium
 semina, magisterque ex occulto deus producit ingenia.

" Natura," inquit, " haec mihi praestat." Non intellegis te, cum hoc dicis, mutare nomen
 deo ? Quid enim aliud est natura quam deus et divina ratio toti mundo partibusque eius
 inserta ? Quotiens voles, tibi licet aliter hunc auctorem rerum nostrarum compellare ; et Iovem illum Optimum ac Maximum rite dices et Tonantem et Statorem, qui
 non, ut historici tradiderunt, ex eo, quod post votum susceptum acies Romanorum fugientium
 stetit, sed quod stant beneficio eius omnia, stator stabilitorque est. Hunc eundem et Fatum
 si dixeris, non mentieris ;

nam cum fatum nihil aliud sit, quam series implexa causarum, ille est prima omnium causa,
 ex qua ceterae pendent. Quaecumque voles, illi nomina proprie aptabis vim aliquam
 effectumque caelestium rerum continentia : tot appellationes eius possunt esse, quot munera.

Hunc et Liberum patrem et Herculem ac Mercurium nostri putant : Liberum patrem, quia
 omnium parens sit, cui primum inventa seminum vis est vitae consultura per voluptatem ;
 Herculem, quia vis eius invicta sit quandoque lassata fuerit operibus editis, in ignem
 recessura ; Mercurium, quia ratio penes illum est numerusque et ordo et scientia. Quocumque
 te flexeris, ibi illum videbis occurrentem tibi ;

nihil ab illo vacat, opus suum ipse implet. Ergo nihil agis, ingratissime mortalium, qui
 te negas deo debere, sed naturae, quia nec natura sine deo est nec deus sine natura, sed
 idem est utrumque, distat officio.

Si, quod a Seneca accepisses, Annaeo te debere diceres vel Lucio, non creditorem mutares,
 sed nomen, quoniam, sive praenomen eius sive nomen dixisses sive
 cognomen, idem tamen ille esset. Sic nune naturam voca, fatum, fortunam ; omnia eiusdem dei
 nomina sunt varie utentis sua potestate. Et iustitia, probitas, prudentia, fortitudo,
 frugalitas unius animi bona sunt ; quidquid horum tibi placuit, animus placet.

Sed ne aliam disputationem ex obliquo habeam, plurima beneficia ac maxima in nos deus
 defert sine spe recipiendi, quoniam nec ille conlato eget nec nos ei quidquam conferre
 possumus ; ergo beneficium per se expetenda res est. Una spectatur in eo accipientis
 utilitas ; ad hanc accedamus sepositis commodis nostris.

" Dicitis," inquit, " diligenter eligendos, quibus beneficia demus, quia ne agricolae
 quidem semina harenis committant ; quod si verum est, nostram utilitatem in beneficiis
 dandis sequimur, quemadmodum in arando serendoque ; neque enim serere per se res expetenda
 est. Praeterea quaeritis, ubi et quomodo detis beneficium, quod non esset faciendum, si per se beneficium dare expetenda res esset,
 quoniam, quocumque loco et quocumque modo daretur, beneficium erat."

Honestum propter nullam aliam causam quam propter ipsum sequimur ; tamen, etiam si nihil
 aliud sequendum est, quaerimus, quid faciamus
 et quando et quemadmodum ; per haec enim constat. Itaque, cum eligo, cui dem beneficium, id
 ago, ut quandoque beneficium sit, quia, si turpi datur, nec honestum
 esse potest nec beneficium.

Depositum reddere per se res expetenda est; non tamen semper reddam nec quolibet loco nec
 quolibet tempore. Aliquando nihil interest, utrum infitier an palam reddam. Intuebor
 utilitatem eius, cui redditurus sum, et nociturum illi depositum negabo. Idem in beneficio
 faciam.

Videbo, quando dem, cui dem, quemadmodum, quare. Nihil enim sine ratione faciendum est ;
 non est autem beneficium, nisi quod ratione datur, quoniam ratio omnis honesti comes est.
 Quam saepe hominum donationem suam inconsultam obiurgantium hane exaudimus vocem:

" Mallem perdidisse quam illi dedisse " ! Turpissimum genus damni est inconsulta donatio
 multoque gravius male dedisse beneficium quam non recepisse ; aliena enim culpa est, quod
 non recipimus ; quod, cui daremus, non elegimus, nostra.

In electione nihil minus quam hoc, quod tu existimas, spectabo, a quo recepturus sim ;
 elige enim eum, qui gratus, non qui redditurus sit, saepe autem et non redditurus gratus est
 et ingratus, qui reddidit.

Ad animum tendit aestimatio mea ; ideo locupletem sed indignum
 praeteribo, pauperi viro bono dabo ; erit enim in summa inopia gratus et, cum omnia illi
 deerunt, supererit animus.

Non lucrum ex beneficio capto, non voluptatem, non gloriam ; uni placere contentus in hoc
 dabo, ut quod oportet faciam. Quod oportet autem non est sine electione. Quae qualis futura
 sit, interrogas ? Eligam virum integrum, simplicem, memorem, gratum, alieni abstinentem, sui
 non avare tenacem, benevolum ; hunc ego cum elegero, licet nihil illi fortuna tribuat, ex
 quo referre gratiam possit, ex sententia gesta res erit.

Si utilitas me et sordida computatio liberalem facit, si nulli prosum, nisi ut in vicem
 ille mihi prosit, non dabo beneficium proficiscenti in diversas longinquasque regiones,
 afuturo semper ; non dabo sic adfecto, ut spes ei nulla sit convalescendi ; non dabo ipse
 deficiens, non enim habeo recipiendi tempus.

Atqui ut scias rem per se expetendam esse bene facere, advenis modo in nostrum delatis
 portum, statim abituris, succurrimus ; ignoto naufrago navem, qua revehatur, et damus et
 struimus. Discedit ille vix satis noto salutis auctore et numquam amplius in conspectum
 nostrum reversurus debitores nobis deos delegat precaturque, illi pro se gratiam referant ;
 interim nos iuvat sterilis beneficii conscientia. Quid ?

cum in ipso vitae fine constitimus, cum testamentum ordinamus, non beneficia nihil nobis
 profutura dividimus ? Quantum temporis consumitur, quam diu secreto agitur, quantum et
 quibus demus ! Quid enim interest, quibus demus a nullo recepturi ?

Atqui numquam diligentius damus, numquam magis iudicia nostra torquemus, quam ubi remotis
 utilitatibus solum ante oculos honestum stetit, tam diu officiorum mali iudices, quam diu
 illa depravat spes ac metus et inertissimum vitium, voluptas. Ubi mors interclusit omnia et
 ad ferendam sententiam incorruptum iudicem misit, quaerimus dignissimos, quibus nostra
 tradamus, nec quicquam cura sanctiore componimus, quam quod ad nos non pertinet. At
 mehercules tunc magna voluptas subit cogitantem :

" Hunc ego locupletiorem faciam, et huius dignitati adiectis opibus aliquid splendoris
 adfundam." Si non damus beneficia nisi recepturi, intestatis moriendum sit !

"Dicitis," inquit, "beneficium creditum insolubile esse ; creditum autem non est res per
 se expetenda." Cum creditum dicimus, imagine et translation utimur ; sic enim et legem
 dicimus iusti iniustique regulam esse, et regula non est res per se expetenda. Ad haec verba
 demonstrandae rei causa descendimus ; eum dico creditum, intellegitur tamquam creditum. Vis
 scire ? Adicio insolubile, eum creditum nullum non solvi aut possit aut
 debeat.

Adeo beneficium utilitatis causa dandum non est, ut saepe, quemadmodum dixi, cum damno ac
 periculo dandum sit. Sic latronibus circumventum defendo, ut tuto transire permittatur ;
 reum gratia laborantem tueor et hominum potentium factionem in me converto, quas illi
 detraxero sordes, sub accusatoribus isdem fortasse sumpturus, cum abire in partem alteram
 possim et securus spectare aliena certamina ; spondeo pro iudicato et suspensis amici bonis
 libellum deicio creditoribus eius me obligaturus ; ut possim servare proscriptum, ipse
 proscriptionis periculum adeo.

Nemo Tusculanum aut Tiburtinum paraturus salubritatis causa et aestivi secessus, quoto
 anno empturus sit, disputat ; cum erit, tuendum est.

Eadem in beneficio ratio est ; nam cum interrogaveris, quid reddat, respondebo : bonam
 conscientiam. Quid reddat beneficium ? Dic tu mihi, quid reddat iustitia, quid innocentia,
 quid magnitudo animi, quid pudicitia, quid temperantia ; si quicquam praeter ipsas, ipsas non petis. In quid mundus vices
 suas solvit ?

In quid sol diem extendit et contrahit ? Omnia ista beneficia sunt, fiunt enim nobis
 profutura. Quomodo mundi officium est circumagere rerum ordinem, quomodo solis loca mutare,
 ex quibus oriatur, in quae cadat, et haec salutaria nobis facere sine praemio, ita viri
 officium est inter alia et beneficium dare. Quare ergo dat ? Ne non det, ne occasionem bene
 faciendi perdat.

Vobis voluptas est inertis otii facere corpusculum et securitatem sopitis simillimam
 appetere et sub densa umbra latitare tenerrimisque cogitationibus, quas tranquillitatem
 vocatis, animi marcentis obiectare torporem et cibis potionibusque intra hortorum latebram
 corpora ignavia pallentia saginare ;

nobis voluptas est dare beneficia vel laboriosa, dum aliorum labores levent, vel
 periculosa, dum alios periculis extrahant, vel rationes nostras adgravatura, dum aliorum
 necessitates et angustias laxent.

Quid mea interest, an recipiam beneficia ? Etiam cum recepero, danda sunt. Beneficium
 eius commodum spectat, cui praestatur, non nostrum ; alioquin nobis illud damus. Itaque
 multa, quae summam utilitatem aliis adferunt, pretio gratiam perdunt. Mercator urbibus prodest, medicus aegris, mango venalibus ; sed omnes isti, quia ad
 alienum commodum pro suo veniunt, non obligant eos, quibus prosunt. Non est beneficium, quod
 in quaestum mittitur. " Hoc dabo et hoc recipiam " auctio est.

Non dicam pudicam, quae amatorem ut incenderet reppulit, quae aut legem aut virum timuit
 ; ut ait Ovidius : Quae, quia non licuit, non dedit, illa dedit. Non immerito in numerum
 peccantium refertur, quae pudicitiam timori praestitit, non sibi. Eodem modo, qui beneficium
 ut reciperet dedit, non dedit.

Ergo et nos beneficium damus animalibus, quae aut usui aut alimento futura nutrimus !
 Beneficium damus arbustis, quae colimus, ne siccitate aut immoti et neclecti soli duritia
 laborent !

Nemo ad agrum colendum ex aequo et bono venit nec ad ullam rem, cuius extra ipsam fructus
 est ; ad beneficium dandum non adducit cogitatio avara nec sordida, sed humana, liberalis,
 cupiens dare, etiam eum dederit, et augere novis ac recentibus vetera, unum habens
 propositum, quanto ei, cui praestat, bono futura sit ; alioqui humile est, sine laude, sine
 gloria, prodesse, quia expedit.

Quid magnifici est se amare, sibi parcere, sibi adquirere ? Ab omnibus istis vera
 beneficii dandi cupido avocat, ad detrimentum iniecta manu trahit et
 utilitates relinquit ipso bene faciendi opere laetissima.

Numquid dubium est, quin contraria sit beneficio iniuria ? Quomodo iniuriam facere per se
 vitanda ac fugienda res est, sic beneficium dare per se expetenda. Illic turpitudo contra
 omnia praemia in scelus hortantia valet ; ad hoc invitat honesti per se efficax species.

Non mentiar, si dixero neminem non amare beneficia sua, neminem non ita compositum animo,
 ut libentius eum videat, in quem multa congessit, cui non causa sit iterum dandi beneficii
 semel dedisse. Quod non accideret, nisi ipsa nos delectarent beneficia. Quam saepe dicentem
 audias :

" Non sustineo illum deserere, cui dedi vitam, quem e periculo eripui. Rogat me, ut
 causam suam contra homines gratiosos agam ; nolo, sed quid faciam ? Iam illi semel, iterum
 adfui." Non vides inesse isti rei propriam quandam vim, quae nos dare beneficia cogit,
 primum quia oportet, deinde quia dedimus ?

Cui initio ratio non fuisset praestandi aliquid, ei praestamus ob hoc, quia praestitimus
 ; adeoque ad beneficia nos non impellit utilitas, ut inutilia tueri ac 
 fovere perseveremus sola beneficii caritate, cui etiam infeliciter dato indulgere tam
 naturale est quam liberis pravis.

Idem isti gratiam referre ipsos fatentur, non quia honestum est, sed quia utile. Quod non
 esse ita minore opera probandum est, quia, quibus argumentis collegimus beneficium dare per
 se rem expetendam esse, isdem etiam hoc colligimus.

Fixum illud est, a quo in cetera probationes nostrae exeunt, honestum ob nullam aliam
 causam, quam quia honestum sit, coli. Quis ergo controversiam facere audebit, an gratum esse
 honestum sit ? Quis non ingratum detestetur, hominem sibi ipsum inutilem ? Quid autem cum
 tibi narratur, " Adversus summa beneficia amici sui ingratus est," quomodo adficeris ? Utrum
 tamquam rem turpem fecerit, an tamquam rem utilem sibi et profuturam omiserit ? Puto, nequam
 hominem existimas, cui poena, non cui curatore opus sit ; quod non accideret, nisi gratum
 esse per se expetendum honestumque esset.

Alia fortasse minus dignitatem suam praeferunt et, an sint honesta, interprete egent. Hoc
 expositum est pulchriusque, quam ut splendor eius dubie ac parum luceat. Quid tam laudabile,
 quid tam aequaliter in omnium animos receptum quam referre bene meritis gratiam ?

Ad hoc, dic mihi, quae causa nos perducit ? Lucrum ? Quod qui non contemnit, ingratus
 est. Ambitio ? Et quae iactatio est solvisse, quod debeas ? Metus ?
 Nullus ingrato ; huic enim uni rei non posuimus legem, tamquam satis natura cavisset.

Quomodo nulla lex amare parentes, indulgere liberis iubet (supervacuum est enim, in quod
 imus, impelli), quemadmodum nemo in amorem sui cohortandus est, quem adeo, dum nascitur,
 trahit, ita ne ad hoc quidem, ut honesta per se petat ; placent suapte natura, adeoque
 gratiosa virtus est, ut insitum sit etiam malis probare meliora. Quis est, qui non beneficus
 videri velit, qui non inter scelera et iniurias opinionem bonitatis adfectet, qui non ipsis,
 quae impotentissime fecit, speciem aliquam induat recti velitque etiam his videri beneficium
 dedisse, quos laesit ?

Gratias itaque agi sibi ab iis, quos adflixere, patiuntur bonosque se ac liberales
 fingunt, quia praestare non possunt. Quod non facerent, nisi illos honesti et per se
 expetendi amor cogeret moribus suis opinionem contrariam quaerere et nequitiam abdere, cuius
 fructus concupiscitur, ipsa vero odio pudorique est ; nec quisquam tantum a naturae lege
 descivit et hominem exuit, ut animi causa malus sit.

Dic enim cuilibet ex istis, qui rapto vivunt, an ad illa, quae latrociniis et furtis
 consecuntur, malint ratione bona pervenire : optabit ille, cui grassari et transeuntes
 percutere quaestus est, potius illa invenire quam eripere ; neminem
 reperies, qui non nequitiae praemiis sine nequitia frui malit. Maximum hoc habemus naturae
 meritum, quod virtus lumen suum in omnium animos permittit ; etiam, qui non secuntur illam,
 vident.

Ut scias per se expetendam esse grati animi adfectionem, per se fugienda res est ingratum
 esse, quoniam nihil aeque concordiam humani generis dissociat ac distrahit quam hoc vitium.
 Nam quo alio tuti sumus, quam quod mutuis iuvamur officiis ? Hoc uno instructior vita
 contraque incursiones subitas munitior est, beneficiorum commercio.

Fac nos singulos, quid sumus ? Praeda animalium et victimae ac bellissimus et facillimus
 sanguis. Quoniam ceteris animalibus in tutelam sui satis virium est, quaecumque vaga
 nascebantur et actura vitam segregem, armata sunt, hominem imbecilla cutis cingit ; non unguium vis, non dentium terribilem ceteris fecit, nudum et
 infirmum societas munit. Duas deus res dedit, quae illum
 obnoxium validissimum facerent, rationem et societatem ; itaque, qui par esse nulli posset,
 si seduceretur, rerum potitur.

Societas illi dominium omnium animalium dedit; societas terris genitum in alienae naturae
 transmisit imperium et dominari etiam in mari iussit ; hoc 
 morborum impetus arcuit, senectuti adminicula prospexit, solacia contra
 dolores dedit ; hoc fortes nos facit, quod licet contra
 fortunam advocare.

Hanc societatem tolle, et unitatem generis humani, qua vita sustinetur, scindes ;
 tolletur autem, si efficis, ut ingratus animus non per se vitandus sit, sed quia aliquid
 illi timendum est ; quam multi enim sunt, quibus ingratis esse tuto licet ! Denique ingratum
 voco, quisquis metu gratus est.

Deos nemo sanus timet; furor est enim metuere salutaria, nec quisquam amat, quos timet.
 Tu denique. Epicure, deum inermem facis, omnia illi tela, omnem detraxisti potentiam et, ne
 cuiquam metuendus esset, proiecisti illum extra metum.

Hunc igitur insaeptum ingenti quidem et inexplicabili muro divisumque a contactu et a
 conspectu mortalium non habes quare verearis ; nulla illi nec tribuendi nec nocendi materia
 est ; in medio intervallo huius et alterius caeli desertus sine animali, sine homine, sine
 re ruinas mundorum supra se circaque se cadentium evitat non exaudiens vota nec nostri
 curiosus.

Atqui hunc vis videri colere non aliter quam parentem grato, ut opinor, animo ; aut, si
 non vis gratus videri, quia nullum habes illius beneficium, sed te atomi et istae micae tuae
 forte ac temere conglobaverunt, cur colis ?

" Propter maiestatem," inquis, " eius eximiam ac singularem
 naturam." Ut concedam tibi, nempe hoc facis nullo pretio inductus, nulla spe ; est ergo
 aliquid per se expetendum, cuius te ipsa dignitas ducit, id est honestum. Quid est autem
 honestius, quam gratum esse ? Huius virtutis materia tam late patet quam vita.

" Sed inest," inquit, " huic bono etiam utilitas aliqua." Cui enim virtuti non inest ?
 Sed id propter se expeti dicitur, quod, quamvis habeat aliqua extra commoda, sepositis
 quoque illis ac remotis placet. Prodest gratum esse ; ero tamen gratus, etiam si nocet.
 Gratus quid sequitur ?

Ut haec res illi alios amicos, alia beneficia conciliet ? Quid ergo ? Si quis sibi
 offensas concitaturus est, si quis intellegit adeo per hoc se nihil consecuturum, ut multa
 etiam ex reposito adquisitoque perdenda sint, non libens in detrimenta descendit ?

Ingratus est, qui in referenda gratia secundum datum videt, qui sperat, cum reddit.
 Ingratum voco, qui aegro adsidit, quia testamentum facturus est, cui de hereditate aut de
 legato vacat cogitare. Faciat licet omnia, quae facere bonus amicus et memor officii debet :
 si animo eius obversatur spes lucri, captator est et hamum iacit. Ut aves, quae laceratione
 corporum aluntur, lassa morbo pecora et casura ex proximo speculantur, ita hic imminet morti
 et circa cadaver volat.

Gratus animus ipsa virtute propositi sui capitur. Vis scire hoc ita esse nec illum
 utilitate corrumpi ? Duo genera sunt grati hominis. Dicitur gratus, qui aliquid pro eo, quod
 acceperat, reddidit ; hic fortasse ostentare se potest, habet, quod iactet, quod proferat.
 Dicitur gratus, qui bono animo accepit beneficium, bono debet ; hic intra conscientiam
 elusus est.

Quae illi contingere potest utilitas ex adfectu latenti ? Atqui hic, etiam si ultra
 facere nil potest, gratus est. Amat, debet, referre gratiam cupit ; quidquid ultra
 desideras, non ipse deest.

Artifex est etiam, cui ad exercendam artem instrumenta non suppetunt, nec minus canendi
 peritus, cuius vocem exaudiri fremitus obstrepentium non sinit. Volo referre gratiam : post
 hoc aliquid superest mihi, non ut gratus, sed ut solutus sim ; saepe enim et qui gratiam
 rettulit, ingratus est, et qui non rettulit, gratus. Nam ut omnium aliarum virtutum, ita
 huius ad animum tota aestimatio redit ; hic si in officio est, quidquid defuit, fortuna
 peccat.

Quomodo est disertus etiam qui tacet, fortis etiam qui compressis manibus vel etiam
 adligatis, quomodo gubernator etiam, qui in sicco est, quia consummatae scientiae nihil
 deest, etiam si quid obstat, quominus se utatur, ita gratus est etiam, qui vult tantum nec
 habet huius voluntatis suae ullum alium quam se testem. Immo amplius
 adiciam :

est aliquando gratus etiam qui ingratus videtur, quem mala interpres opinio contrarium
 tradidit. Hic quid aliud sequitur quam ipsam conscientiam ? Quae etiam obruta delectat, quae
 contioni ac famae reclamat et in se omnia reponit et, cum ingentem ex altera parte turbam
 contra sentientium adspexit, non numerat suffragia, sed una sententia vincit.

Si vero bonam fidem perfidiae suppliciis adfici videt, non descendit e fastigio et supra
 poenam suam consistit. " Habeo," inquit, " quod volui, quod petii ; nec paenitet nec
 paenitebit nec ulla iniquitate me eo fortuna perducet, ut hanc vocem audiat : ' Quid mihi
 volui ? Quid nunc mihi prodest bona voluntas ? ' " Prodest et in eculeo, prodest et in igne
 ; qui si singulis membris admoveatur et paulatim vivum corpus circumeat, licet ipsum cor
 plenum bona conscientia stillet : placebit illi ignis, per quem bona fides conlucebit.

Nunc illud quoque argumentum quamvis dictum iam reducatur : quid est, quare grati velimus
 esse, cum morimur, quare singulorum perpendamus officia, quare id agamus in omnem vitam
 nostram memoria decernente, ne cuius officii videamur obliti ? Nihil iam superest, quo spes
 porrigatur ; in illo tamen cardine positi abire e rebus humanis quam
 gratissimi volumus.

Est videlicet magna in ipso opere merces rei et ad adliciendas mentes hominum ingens
 honesti potentia, cuius pulchritudo animos circumfundit et delenitos admiratione luminis ac
 fulgoris sui rapit.

At multa hoc commoda oriuntur, et tutior est vita melioribus amorque et secundum bonorum
 iudicium aetasque securior, quam innocentia, quam grata mens prosequitur. Fuisset enim
 iniquissima rerum natura, si hoc tantum bonum miserum et anceps et sterile fecisset. Sed
 illud intuere, an ad istam virtutem, quae saepe tuta ac facili aditur via, etiam per saxa et
 rupes et feris ac serpentibus obsessum iter fueris iturus.

Non ideo per se non est expetendum, cui aliquid extra quoque emolumenti adhaeret ; fere
 enim pulcherrima quaeque multis et adventiciis comitata sunt dotibus, sed illas trahunt,
 ipsa praecedunt.

Num dubium est, quin hoc humani generis domicilium circumitus solis ac lunae vicibus suis
 temperet ? Quin alterius calore alantur corpora, terrae relaxentur, immodici umores
 comprimantur, adligantis omnia hiemis tristitia frangatur, alterius tepore efficaci et
 penetrabili regatur maturitas frugum ? Quin ad huius cursum fecunditas humana respondeat?
 Quin ille annum observabilem fecerit circumactu suo, haec mensem
 minoribus se spatiis flectens ?

Ut tamen detrahas ista, non erat ipse sol idoneum oculis spectaculum dignusque adorari,
 si tantum praeteriret? Non erat digna suspectu luna, etiam si otiosum sidus transcurreret ?
 Ipse mundus, quotiens per noctem ignes suos fudit et tantum stellarum innumerabilium
 refulsit, quem non intentum in se tenet ? Quis sibi illa tunc, cum miratur, prodesse cogitat
 ?

Adspice ista tanto superne coetu labentia, quemadmodum velocitatem suam sub specie
 stantis atque immoti operis abscondant. Quantum ista nocte, quam tu in numerum ac discrimen
 dierum observas, agitur ! Quanta rerum turba sub hoc silentio evolvitur !

Quantam fatorum seriem certus limes educit ! Ista, quae tu non aliter, quam in decorem
 sparsa consideras, singula in opere sunt. Nec enim est, quod existimes septem sola
 discurrere, cetera haerere ; paucorum motus comprehendimus, innumerabiles vero longiusque a
 conspectu seducti di eunt redeuntque, et ex his, qui oculos nostros patiuntur, plerique
 obscuro gradu pergunt et per occultum aguntur.

Quid ergo ? Non caperis tantae molis adspectu, etiam si te non tegat, non custodiat, non
 foveat generetque ac spiritu suo riget ? Quemadmodum haec cum primum usum habeant et necessaria vitaliaque sint, maiestas tamen eorum totam mentem occupat, ita
 omnis illa virtus et in primis grati animi multum quidem praestat, sed non vult ob hoc
 diligi ; amplius quiddam in se habet nec satis ab eo intellegitur a quo inter utilia
 numeratur.

Gratus est, quia expedit ? Ergo et quantum expedit ? Non recipit sordidum virtus amatorem
 ; soluto ad illam sinu veniendum est. Ingratus hoc cogitat: " Volebam gratiam referre, sed
 timeo impensam, timeo periculum, vereor offensam ; faciam potius, quod expedit." Non potest
 eadem ratio et gratum facere et ingratum ; ut diversa illorum opera, ita diversa inter se
 proposita sunt. Ille ingratus est, quamvis non oporteat, quia expedit; hic gratus est,
 quamvis non expediat, quia oportet.

Propositum est nobis secundum rerum naturam vivere et deorum exemplum sequi. Di autem,
 quodcumque faciunt, in eo quid praeter ipsam faciendi rationem secuntur ? Nisi forte illos
 existimas fructum operum suorum ex fumo extorum et turis odore percipere !

Vide, quanta cotidie moliantur, quanta distribuant ; quantis terras fructibus impleant,
 quam opportunis et in omnes oras ferentibus ventis maria permoveant, quantis imbribus
 repente deiectis solum molliant venasque fontium arentes redintegrent et infuso per occulta
 nutrimento novent. Omnia ista sine mercede, sine ullo ad ipsos
 perveniente commodo faciunt.

Hoc nostra quoque ratio, si ab exemplari suo non aberrat, servet, ne ad res honestas
 conducta veniat. Pudeat ullum venale esse beneficium: gratuitos habemus deos !

" Si deos," inquit, " imitaris, da et ingratis beneficia ; nam et sceleratis sol oritur
 et piratis patent maria." Hoc loco interrogant, an vir bonus daturus sit beneficium ingrato
 sciens ingratum esse. Permitte mihi aliquid interloqui, ne interrogatione insidiosa
 capiamur.

Duos ex constitutione Stoica accipe ingratos. Alter est ingratus, quia stultus est ;
 stultus etiam malus est ; quia malus est, nullo vitio caret : ergo et ingratus est. Sic
 omnes malos intemperantes dicimus, avaros,luxuriosos, malignos, non quia omnia ista singulis
 magna et nota vitia sunt, sed quia esse possunt ; et sunt, etiam si latent. Alter est
 ingratus, qui volgo dicitur, in hoc vitium natura propensus.

Illi ingrato, qui sic hac culpa non caret, quomodo nulla caret, dabit beneficium vir
 bonus ; nulli enim dare poterit, si tales homines submoverit. Huic ingrato, qui beneficiorum
 fraudator est et in hanc partem procubuit animo, non magis dabit
 beneficium, quam decoctori pecuniam credet aut depositum committet ei, qui iam pluribus
 abnegavit.

Timidus dicitur aliquis, quia stultus est: et hoc malos sequitur, quos indiscreta et
 universa vitia circumstant ; dicitur timidus proprie natura etiam ad inanes sonos pavidus.
 Stultus omnia vitia habet, sed non in omnia natura pronus est ; alius in avaritiam, alius in
 luxuriam, alius in petulantiam inclinatur.

Itaque errant illi, qui interrogant Stoicos : " Quid ergo ? Achilles timidus est ? Quid
 ergo ? Aristides, cui iustitia nomen dedit, iniustus est ? Quid ergo ? Et Fabius, qui '
 cunctando restituit rem,' temerarius est ? Quid ergo ? Decius mortem timet ? Mucius proditor
 est ? Camillus desertor ? " Non hoc dicimus sic omnia vitia esse in omnibus, quomodo in
 quibusdam singula eminent, sed malum ac stultum nullo vitio vacare ; ne audacem quidem
 timoris absolvimus, ne prodigum quidem avaritia liberamus.

Quomodo homo omnes sensus habet nec ideo tamen omnes homines aciem habent Lynceo similem,
 sic, qui stultus est, non tam aeria et concitata habet omnia, quam quidam quaedam. Omnia in
 omnibus vitia sunt, sed non omnia in singulis extant. Hunc natura ad avaritiam impellit ;
 hic vino, hic libidini deditus est aut, si nondum deditus, ita formatus, ut in hoc illum
 mores sui ferant. Itaque, ut ad propositum revertar, nemo non ingratus
 est, qui malus :

habet enim omnia nequitiae semina ; tamen proprie ingratus appellatur, qui ad hoc vitium
 vergit. Huic ergo beneficium non dabo.

Quomodo male filiae suae consulet, qui illam contumeliose et saepe repudiate collocavit,
 malus pater familiae habebitur, qui negotiorum gestorum damnato patrimonii sui curam
 mandaverit, quomodo dementissime testabitur, qui tutorem filio reliquerit pupillorum
 spoliatorem, sic pessime beneficia dare dicetur, quicumque ingratos eligit, in quos peritura
 conferat.

" Di quoque," inquit, " multa ingratis tribuunt." Sed illa bonis paraverunt; contingunt
 autem etiam malis, quia separari non possunt. Satius est autem prodesse etiam malis propter
 bonos, quam bonis deesse propter malos. Ita, quae refers, diem, solem, hiemis aestatisque
 cursus et media veris autumnique temperamento imbres et fontium haustus, ventorum statos
 flatus pro universis invenerunt ; excerpere singulos non potuerunt.

Rex honores dignis dat, congiarium et indignis ; frumentum publicum tam fur quam periurus
 et adulter accipiunt et sine dilectu morum, quisquis incisus est ; 
 quidquid aliud est, quod tamquam civi, non tamquam bono datur, ex aequo boni ac mali ferunt.

Deus quoque quaedam munera universo humano generi dedit, a quibus excluditur nemo. Nec
 enim poterat fieri, ut ventus bonis viris secundus esset, contrarius malis, communi autem
 bono erat patere commercium maris et regnum humani generis relaxari ; nec poterat lex
 casuris imbribus dici, ne in malorum improborumque rura defluerent. Quaedam in medio
 ponuntur.

Tam bonis quam malis conduntur urbes ; monumenta ingeniorum et ad indignos perventura
 publicavit editio ; medicina etiam sceleratis opem monstrat ; compositiones remediorum
 salutarium nemo suppressit, ne sanarentur indigni.

In iis exige censuram et personarum aestimationem, quae separatim tamquam digno dantur,
 non in his, quae promiscue turbam admittunt. Multum enim refert, utrum aliquem non excludas
 an eligas. Ius et furi dicitur ; pace et homicidae fruuntur ; sua repetunt etiam, qui aliena
 rapuerunt ; percussores et domi ferrum exercentes murus ab hoste defendit ; legum praesidio,
 qui plurimum in illas peccaverunt,proteguntur.

Quaedam non poterant ceteris contingere, nisi universis darentur ; non est itaque, quod
 de istis disputes, ad quae publice invitati sumus. Illud, quod iudicio
 meo ad aliquem pervenire debebit, ei, quem esse ingratum sciam, non dabo.

" Ergo," inquit, " nec consilium deliberanti dabis ingrato nec aquam haurire permittes
 nec viam monstrabis erranti ? An haec quidem facies, sed nihil donabis ? " Distinguam istud,
 certe temptabo distinguere.

Beneficium est opera utilis, sed non omnis opera utilis beneficium est ; quaedam enim tam
 exigua sunt, ut beneficii nomen non occupent. Duae res coire debent, quae beneficium
 efficiant. Primum rei magnitudo ; quaedam enim sunt infra huius nominis mensuram. Quis
 beneficium dixit quadram panis aut stipem aeris abiecti aut ignis accendendi factam
 potestatem ? Et interdum ista plus prosunt, quam maxima ; sed tamen vilitas sua illis, etiam
 ubi temporis necessitate facta sunt necessaria, detrahit pretium.

Deinde hoc, quod potentissimum est, oportet accedat, ut eius causa faciam, ad quem volam
 pervenire beneficium, dignumque eum iudicem et libens id tribuam percipiensque ex munere meo
 gaudium, quorum nihil est in istis, de quibus loquebamur ; non enim tamquam dignis illa
 tribuimus, sed neclegenter tamquam parva, et non homini damus, sed humanitati.

Aliquando daturum me etiam indignis quaedam non negaverim in honorem aliorum, sicut in
 petendis honoribus quosdam turpissimos nobilitas industriis sed novis
 praetulit non sine ratione. Sacra est magnarum virtutum memoria, et esse plures bonos iuvat,
 si gratia bonorum non cum ipsis cadit. Ciceronem filium quae res consulem fecit nisi pater ?

Cinnam nuper quae res ad consulatum recepit ex hostium castris, quae Sex. Pompeium
 aliosque Pompeios, nisi unius viri magnitudo tanta quondam, ut satis alte omnes suos etiam
 ruina eius attolleret ? Quid nuper Fabium Persicum, cuius osculum etiam impudici denotabant,
 sacerdotem non in uno collegio fecit nisi Verrucosi et Allobrogici et illi trecenti, qui
 hostium incursioni pro re publica unam domum obiecerant ?

Hoc debemus virtutibus, ut non praesentes solum illas, sed etiam ablatas e conspectu
 colamus ; quomodo illae id egerunt, ut non in unam aetatem prodessent, sed beneficia sua
 etiam post ipsas relinquerent, ita nos non una aetate grati simus. Hic magnos viros genuit :
 dignus est beneficiis, qualiscumque est; dignos dedit.

Hic egregiis maioribus ortus est : qualiscumque est, sub umbra suorum lateat. Ut loca
 sordida repercussu solis illustrantur, ita inertes maiorum suorum luce resplendeant.

Excusare hoc loco tibi, mi Liberalis, deos volo. Interdum enim solemus dicere : " Quid
 sibi voluit providentia, quae Arrhidaeum regno imposuit ?"

Illi putas hoc datum ? Patri eius datum est et fratri. " Quare C Caesarem orbi terrarum praefecit, hominem sanguinis humani avidissimum,
 quem non aliter fluere in conspectu suo iubebat, quam si ore excepturus esset ? " Quid ergo
 ? Tu hoc illi datum existimas ? Patri eius Germanico datum, avo proavoque et ante hos
 aliis non minus claris viris, etiam si privati paresque aliis vitam exegerunt. Quid ?

Tu, cum Mamercum Scaurum consulem faceres, ignorabas ancillarum illum suarum menstruum
 ore hiante exceptare ? Numquid enim ipse dissimulabat? Numquid purus videri volebat ?
 Referam tibi dictum eius in se, quod circumferri memini et ipso praesente laudari.

Pollioni Annio iacenti obsceno verbo usus dixerat se facturum id, quod pati malebat ; et
 eum Pollionis adtractiorem vidisset frontem : " Quidquid," inquit, " mali dixi, mihi et
 capiti meo ! " Hoc dictum suum ipse narrabat. Hominem tam palam obscenum ad fasces et ad
 tribunal admisisti ?

Nempe dum veterem illum Scaurum senatus principem cogitas et indigne fers subolem eius
 iacere.

Idem facere deos veri simile est, ut alios
 indulgentius tractent propter parentes avosque, alios propter futuram nepotum pronepotumque
 ac longe sequentium posterorum indolem ; nota enim illis est operis sui series, omniumque
 illis rerum per manus suas iturarum scientia in aperto semper est ; nobis ex abdito subit,
 et, quae repentina putamus, illis provisa veniunt ac familiaria.

" Sint hi reges, quia maiores eorum non fuerunt, quia pro summo imperio habuerunt
 iustitiam, abstinentiam, quia non rem publicam sibi, sed se rei publicae dicaverunt. Regnent
 hi, quia vir bonus quidam ante proavus eorum fuit, qui animum supra fortunam gessit, qui in
 dissensione civili, quoniam ita expediebat rei publicae, vinci quam vincere maluit ; referri
 gratia illi tam longo spatio non potuit ; in illius respectum iste populo praesideat, non
 quia scit aut potest, sed quia alius pro illo meruit.

Hic corpore deformis est, adspectu foedus et ornamenta sua traducturus ; iam me homines
 accusabunt, caecum ac temerarium dicent, nescientem, quo loco, quae summis atque
 excelsissimis debentur, ponam ; at ego scio alii me istud dare, alii olim debitum solvere.

Unde isti norunt illum quondam gloriae sequentis fugacissimum, eo voltu ad pericula
 euntem, quo alii e periculo redeunt, numquam bonum suum a publico distinguentem ? ' Ubi,'
 inquis, ' iste aut quis est ? ' Unde vos scitis ? Apud me istae expensorum acceptorumque
 rationes dispunguntur, ego, quid cui debeam, scio. Aliis post longam diem repono, aliis in
 antecessum ae prout occasio et rei publicae meae facultas tulit." Ingrato ergo aliquando
 quaedam, sed non propter ipsum dabo.

" Quid ? Si," inquit, " nescis, utrum ingratus sit an gratus, expectabis, donec scias, an
 dandi beneficii tempus non amittes ? Expectare longum est (nam, ut ait Platon, difficilis
 humani animi coniectura est), non expectare temerarium est."

Huic respondebimus numquam expectare nos certissimam rerum comprehensionem, quoniam in
 arduo est veri exploratio, sed ea ire, qua ducit veri similitudo. Omne hac via procedit
 officium. Sic serimus, sic navigamus, sic militamus, sic uxores ducimus, sic liberos
 tollimus ; cum omnium horum incertus sit eventus, ad ea accedimus, de quibus bene sperandum
 esse credidimus. Quis enim pollicetur serenti proventum, naviganti portum, militanti
 victoriam, marito pudicam uxorem, patri pios liberos ? Sequimur, qua ratio, non qua veritas
 traxit.

Expecta, ut nisi bene cessura non facias et nisi comperta veritate nil noveris : relicto
 omni actu vita consistit. Cum veri similia me in hoc aut in illud
 impellant, non vera, ei beneficium dabo, quem veri simile erit gratum esse.

" Multa," inquit, " intervenient, propter quae et malus pro bono surrepat et bonus pro
 malo displiceat ; fallaces enim sunt rerum species, quibus credidimus." Quis negat ? Sed
 nihil aliud invenio, per quod cogitationem regam. His veritas mihi vestigiis sequenda est,
 certiora non habeo ; haec ut quam diligentissime aestimem, operam dabo nec cito illis
 adsentiar.

Sic enim in proelio potest accidere, ut telum meum in commilitonem manus dirigat aliquo
 errore decepta et hosti tamquam meo parcam ; sed hoc et raro accidet et non vitio meo, cuius
 propositum est hostem ferire, civem defendere. Si sciam ingratum esse, non dabo beneficium.
 At obrepsit, at imposuit : nulla hic culpa tribuentis est, quia tamquam grato dedi.

"Si promiseris," inquit, " te daturum beneficium et postea ingratum esse scieris, dabis
 an non ? Si facis sciens, peccas, das enim, cui non debes dare ; si negas, et hoc modo
 peccas : non das ei, cui promisisti. Conscientia vestra hoc loco titubat et illud superbum
 promissum numquam sapientem facti sui paenitere nec umquam emendare, quod fecerit, nec
 mutare consilium,"

Non mutat sapiens consilium omnibus his manentibus, quae erant, cum
 sumeret ; ideo numquam illum paenitentia subit, quia nihil melius illo tempore fieri potuit,
 quam quod factum est, nihil melius constitui, quam constitutum est ; ceterum ad omnia cum
 exceptione venit : "Si nihil inciderit, quod impediat." Ideo omnia illi succedere dicimus et
 nihil contra opinionem accidere, quia praesumit animo posse aliquid intervenire, quod
 destinata prohibeat.

Imprudentium ista fiducia est fortunam sibi spondere ; sapiens utramque partem eius
 cogitat ; scit, quantum liceat errori, quam incerta sint humana, quam multa consiliis
 obstent ; ancipitem rerum ac lubricam sortem suspensus sequitur, consiliis certis incertos
 eventus expendit. Exceptio autem, sine qua nihil destinat, nihil ingreditur, et hic illum
 tuetur.

Promisi beneficium, nisi si quid incidisset, quare non deberem dare. Quid enim, si, quod
 illi pollicitus sum, patria sibi dare iusserit ? Si lex lata erit, ne id quisquam faciat,
 quod ego me amico meo facturum promiseram ? Promisi tibi in matrimonium filiam ; postea
 peregrinus apparuisti ; non est mihi cum externo conubium ; eadem res me defendit, quae
 vetat.

Tunc fidem fallam, tunc inconstantiae crimen audiam, si, cum eadem omnia sint, quae erant
 promittente me, non praestitero promissum ; alioquin, quidquid mutatur, libertatem facit de
 integro consulendi et me fide liberat. Promisi advocationem : postea
 apparuit per illam causam praeiudicium in patrem meum quaeri; promisi me peregre exiturum :
 sed iter infestari latrociniis nuntiatur ; in rem praesentem venturus fui : sed aeger
 filius, sed puerpera uxor tenet.

Omnia esse debent eadem, quae fuerunt, eum promitterem, ut promittentis fidem teneas ;
 quae autem maior fieri mutatio potest, quam si te malum virum et ingratum comperi ? Quod
 tamquam digno dabam, indigno negabo et nascendi quoque causam habebo deceptus.

Inspiciam tamen et, quantum sit, de quo agitur; dabit mihi consilium promissae rei modus.
 Si exiguum est, dabo, non quia dignus es, sed quia promisi, nec tamquam munus dabo, sed
 verba mea redimam et aurem mihi pervellam. Damno castigabo promittentis temeritatem : "
 Ecce, ut doleat tibi, ut postea consideratius loquaris ! " Quod dicere solemus, linguarium
 dabo.

Si maius erit, non committam, quemadmodum Maecenas ait, ut sestertio centies obiurgatus
 sim. Inter se enim utrumque comparabo. Est aliquid in eo, quod promiseris, perseverare ; est
 rursus multum in eo, ne indigno beneficium des ; hoc tamen quantum est ? Si leve, coniveamus
 ; si vero magno mihi aut detrimento aut rubori futurum, malo semel
 excusare, quare negaverim, quam semper, quare dederim. Totum, inquam, in eo est, quanti
 promissi mei verba taxentur.

Non tantum, quod temere promisi, retinebo, sed, quod non recte dedi, repetam ; demens
 est, qui fidem praestat errori.

Philippus Macedonum rex habebat militem manu fortem, cuius in multis expeditionibus
 utilem expertus operam subinde ex praeda aliquid illi virtutis causa donaverat et hominem
 venalis animae crebris auctoramentis accendebat. Hic naufragus in possessiones cuiusdam
 Macedonis expulsus est ; quod ut nuntiatum est, accucurrit, spiritum eius recollegit, in
 villam illum suam transtulit, lectulo suo cessit, adfectum semianimemque recreavit, diebus
 triginta sua impensa curavit, refecit, viatico instruxit subinde dicentem : " Gratiam tibi
 referam, videre tantum mihi imperatorem meum contingat."

Narravit Philippo naufragium suum, auxilium tacuit et protinus petit, ut sibi cuiusdam
 praedia donaret. Ille quidam erat hospes eius, is ipse, a quo receptus erat, a quo sanatus.
 Multa interim reges in bello praesertim opertis oculis donant. " Non sufficit homo iustus
 tot armatis cupiditatibus, non potest quisquam eodem tempore et bonum virum et bonum ducem
 agere. Quomodo tot milia hominum insatiabilia satiabuntur ? Quid
 habebunt, si suum quisque habuerit ?

" Haec Philippus sibi dixit, cum illum induci in bona, quae petebat, iussit. Expulsus
 bonis suis ille non ut rusticus iniuriam tacitus tulit contentus, quod non et ipse donatus
 esset, sed Philippo epistulam strictam ac liberam scripsit ; qua accepta ita exarsit, ut
 statim Pausaniae mandaret, bona priori domino restitueret, ceterum improbissimo militi,
 ingratissimo hospiti, avidissimo naufrago stigmata inscriberet ingratum hominem testantia.

Dignus quidem fuit, cui non inscriberentur illae litterae, sed insculperentur, qui
 hospitem suum nudo et naufrago similem in id, in 
 quo iacuerat ipse, litus
 expulerat. Sed videbimus, quis modus poenae servandus fuerit ; auferendum utique fuit, quod
 summo scelere invaserat. Quis autem poena eius moveretur ? Id commiserat, propter quod nemo
 misereri misericors posset.

Dabit tibi Philippus, quia promisit, etiam si non debet, etiam si iniuriam facturus est,
 etiam si scelus facturus est, etiam si uno facto praeclusurus est naufragis litora ? Non est
 levitas a cognito et damnato errore discedere, et ingenue fatendum est : " Aliud putavi,
 deceptus sum." Haec vero superbae stultitiae perseverantia est: " Quod semel dixi, qualecumque est, fixum ratumque sit."

Non est turpe cum re mutare consilium. Age, si Philippus possessorem illum eorum litorum
 reliquisset, quae naufragio ceperat, non omnibus miseris aqua et igni interdixerat ? "
 Potius," inquit, " intra fines regni mei tu litteras istas oculis inscribendas durissima
 fronte circumfer. I, ostende, quam sacra res sit mensa hospitalis ; praebe in facie tua
 legendum istuc decretum, quo cavetur, ne miseros tecto iuvare capital sit. Magis ista
 constitutio sic rata erit, quam si illam in aes incidissem."

" Quare ergo," inquit, " Zeno vester, cum quingentos denarios cuidam mutuos promisisset
 et ipse illum parum idoneum comperisset, amicis suadentibus, ne daret, perseveravit credere,
 quia promiserat ?

" Primum alia condicio est in credito, alia in beneficio. Pecuniae etiam male creditae
 exactio est ; et appellare debitorem ad diem possum et, si foro cesserit, portionem feram ;
 beneficium et totum perit et statim. Praeterea hoc mali viri est, illud mali patris
 familiae. Deinde ne Zeno quidem, si maior fuisset summa, credere perseverasset. Quingenti
 denarii sunt : illud quod dici solet, " in morbo consumat " ; fuit tanti non revocare
 promissum suum.

Ad cenam, quia promisi, ibo, etiam si frigus erit; non quidem, si nives cadent. Surgam ad
 sponsalia, quia promisi, quamvis non concoxerim ; sed non, si
 febricitavero. Sponsum descendam, quia promisi; sed non, si spondere me in incertum iubebis, si fisco obligabis. Subest, inquam, tacita exceptio :
 "Si potero, si debebo, si haec ita erunt."

Effice, ut idem status sit, cum exigis, qui fuit, cum promitterem ; destituere levitas
 erit. Si aliquid intervenit novi, quid miraris, cum condicio promittentis mutata sit,
 mutatum esse consilium ? Eadem mihi omnia praesta, et idem sum. Vadimonium promittimus,
 tamen deserti non in omnes datur actio : deserentem vis maior excusat.

Idem etiam in illa quaestione responsum existima, an omni modo referenda sit gratia, et
 an beneficium utique reddendum sit. Animum praestare gratum debeo, ceterum aliquando me
 referre gratiam non patitur mea infelicitas, aliquando felicitas eius,cui debeo.

Quid enim regi, quid pauper diviti reddam, utique cum quidam recipere beneficium iniuriam
 iudicent et beneficia subinde aliis beneficiis onerent ? Quid amplius in horum persona
 possum quam velle ? Nec enim ideo beneficium novum reicere debeo, quia nondum prius reddidi.
 Accipiam tam libenter, quam dabitur, et praebebo me amico meo exercendae bonitatis suae capacem materiam. Qui nova accipere non vult, acceptis
 offenditur. Non refero gratiam:

quid ad rem ? Non est per me mora, si aut occasio mihi deest aut facultas. Ille
 praestitit mihi, nempe cum occasionem haberet, cum facultatem. Utrum bonus vir est an malus
 ? Apud bonum virum bonam causam habeo, apud malum non ago.

Ne illud quidem existimo faciendum, ut referre gratiam etiam invitis his, quibus
 refertur, properemus et instemus recedentibus. Non est referre gratiam, quod volens
 acceperis, nolenti reddere. Quidam, cum aliquod illis missum est munusculum, subinde aliud
 intempestive remittunt et nihil se debere testantur ; reiciendi genus est protinus aliud in
 vicem mittere et munus munere expungere.

Aliquando et non reddam beneficium, cum possim. Quando ? Si plus mihi detracturus ero
 quam illi conlaturus, si ille non erit sensurus ullam accessionem recepto eo, quo reddito
 mihi multum abscessurum erit. Qui festinat utique reddere, non habet animum grati hominis,
 sed debitoris ; et, ut breviter, qui nimis cupit solvere, invitus debet ; qui invitus debet,
 ingratus est.

In prioribus libris videbar consummasse propositum, cum tractassem, quemadmodum dandum
 esset beneficium, quemadmodum accipiendum ; hi enim sunt huius officii fines. Quidquid ultra
 moror, non servio materiae, sed indulgeo, quae, quo ducit, sequenda est, non quo invitat ;
 subinde enim nascetur, quo lacessat aliqua dulcedine animum, magis non supervacuum quam
 necessarium.

Verum, quia ita vis, perseveremus peractis, quae rem continebant, scrutari etiam ea,
 quae, si vis verum, conexa sunt, non cohaerentia ; quae quisquis diligenter inspicit, nec
 facit operae pretium nec tamen perdit operam.

Tibi autem, homini natura optimo et ad beneficia propenso, Liberalis Aebuti, nulla eorum
 laudatio satis facit. Neminem umquam vidi tam benignum etiam levissimorum officiorum
 aestimatorem ; iam bonitas tua eo usque prolapsa est, ut tibi dari putes beneficium, quod
 ulli datur ; paratus es, ne quem beneficii paeniteat, pro ingratis dependere.

Ipse usque eo abes ab omni iactatione, usque eo statim vis
 exonerare, quos obligas, ut, quidquid in aliquem confers, velis videri non praestare, sed
 reddere, ideoque plenius ad te sic data revertentur. Nam fere secuntur beneficia non
 reposcentem et, ut gloria fugientes magis sequitur, ita fructus beneficiorum gratius
 respondet, per quos esse etiam ingratis licet.

Per te vero non est mora, quominus beneficia, qui acceperunt, ultro repetant, nec
 recusabis conferre alia et suppressis dissimulatisque plura ac maiora adicere : propositum
 optimi viri et ingentis animi tam diu ferre ingratum, donec feceris gratum. Nec te ista
 ratio decipiet ; succumbunt vitia virtutibus, si illa non cito odisse properaveris.

Illud utique unice tibi placet velut magnifice dictum turpe esse beneficiis vinci. Quod
 an sit verum, non immerito quaeri solet, longeque aliud est, quam mente concipis. Numquam
 enim in rerum honestarum certamine superari turpe est, dummodo arma non proicias et victus
 quoque velis vincere.

Non omnes ad bonum propositum easdem adferunt vires, easdem facultates, eandem fortunam,
 quae optimorum quoque consiliorum dumtaxat exitus temperat ; voluntas ipsa rectum petens
 laudanda est, etiam si illam alius gradu velociori antecessit. Non ut
 in certaminibus ad spectaculum editis meliorem palma declarat, quamquam in illis quoque
 saepe deteriorem praetulit casus.

Ubi de officio agitur, quod uterque a sua parte esse quam plenissimum cupit, si alter
 plus potuit et ad manum habuit materiam sufficientem animo suo, si illi, quantum conatus
 est, fortuna permisit, alter autem voluntate par est, etiam si minora, quam accepit,
 reddidit aut omnia non reddidit, sed vult reddere et toto in hoc intentus est animo, non
 magis victus est, quam qui in armis moritur, quem occidere facilius hostis potuit quam
 avertere.

Quod turpe existimas, id accidere viro bono non potest, ut vincatur. Numquam enim
 succumbet, numquam renuntiabit ; ad ultimum usque vitae diem stabit paratus et in hac
 statione morietur magna se accepisse prae se ferens, paria voluisse.

Lacedaemonii vetant suos pancratio aut caestu decernere, ubi inferiorem ostendit victi
 confessio. Cursor cretam prior contigit ; velocitate illum, non animo antecessit. Luctator
 ter abiectus perdidit palmam, non tradidit. Cum invictos esse Lacedaemonii cives suos magno
 aestimarent, ab iis certaminibus removerunt, in quibus victorem facit non iudex nec per se ipse exitus, sed vox cedentis et tradere iubentis.

Hoc, quod illi in suis civibus custodiunt, virtus ac bona voluntas omnibus praestat, ne
 umquam vincantur, quoniam quidem etiam inter superantia animus invictus est. Ideo nemo
 trecentos Fabios victos dicit, sed occisos ; et Regulus captus est a Poenis, non victus, et
 quisquis alius saevientis fortunae vi ac pondere oppressus non submittit animum. In
 beneficiis idem est.

Plura aliquis accepit, maiora, frequentiora ; non tamen victus est. Beneficia fortasse
 beneficiis victa sunt, si inter se data et accepta computes ; si dantem et accipientem
 comparaveris, quorum animi et per se aestimandi sunt, penes neutrum erit palma. Solet enim
 fieri, ut, etiam cum alter multis vulneribus confossus est, alter leviter quidem saucius
 pares exisse dicantur, quamvis alter videatur inferior.

Ergo nemo vinci potest beneficiis, si scit debere, si vult referre : si, quem rebus non
 potest, animo aequat. Hic quam diu in hoc permanet, quam diu tenet voluntatem gratum animum
 signis approbandi, quid interest, ab utra parte munuscula plura numerentur ? Tu multa dare
 potes, et ego tantum accipere possum ; tecum stat fortuna, mecum bona voluntas ; tamen tam par tibi sum, quam multis armatissimis nudi aut leviter armati.

Nemo itaque beneficiis vincitur, quia tam gratus est quisque, quam voluit. Nam si turpe
 est beneficiis vinci, non oportet a praepotentibus viris accipere beneficium, quibus gratiam
 referre non possis, a principibus dico, a regibus, quos eo loco fortuna posuit, ex quo
 largiri multa possent pauca admodum et imparia datis recepturi.

Reges et principes dixi, quibus tamen potest opera navari et quorum illa excellens
 potentia per minorum consensum ministeriumque constat. At sunt quidam extra omnem subducti
 cupiditatem, qui vix ullis humanis desideriis continguntur ; quibus nihil potest praestare
 ipsa fortuna. Necesse est a Socrate beneficiis vincar, necesse est a Diogene, qui per medias
 Macedonum gazas nudus incessit calcatis regis opibus.

O ! ne ille tunc merito et sibi et ceteris, quibus ad dispiciendam veritatem non erat
 obfusa caligo, supra eum eminere visus est, infra quem omnia iacebant. Multo potentior,
 multo locupletior fuit omnia tunc possidente Alexandro ; plus enim erat, quod hic nollet
 accipere, quam quod ille posset dare.

Non est turpe ab his vinci ; neque enim minus fortis sum, si cum invulnerabili me hoste
 committis, nec ideo minus ignis urere potest, si in materiam incidit
 inviolabilem flammis, nec ideo ferrum secandi vim perdidit, si non recipiens ictum lapis
 solidusque et invictae adversus dura naturae dividendus est. Idem tibi de homine grato
 respondeo. Non turpiter vincitur beneficiis, si ab his obligatus est, ad quos aut fortunae
 magnitudo aut eximia virtus aditum redituris ad se beneficiis clusit.

A parentibus fere vincimur. Nam tam diu illos habemus, quam diu iudicamus graves et quam
 diu beneficia illorum non intellegimus. Cum iam aetas aliquid prudentiae collegit et
 apparere coepit propter illa ipsa eos amari a nobis debere, propter quae non amabantur,
 admonitiones, severitatem et inconsultae adulescentiae diligentem custodiam, rapiuntur
 nobis. Paucos usque ad verum fructum a liberis percipiendum perduxit aetas ; ceteri filios
 onere senserunt.

Non est tamen turpe vinci beneficiis a parente; quidni non sit turpe, eum a nullo sit ?
 Quibusdam enim et pares et impares sumus, pares animo, quem solum illi exigunt, quem nos
 solum promittimus, impares fortuna, quae si cui obstitit, quominus referret gratiam, non
 ideo illi tamquam victo erubescendum est. Non est turpe non consequi, dummodo sequaris.

Saepe necesse est ante alia beneficia petamus, quam priora reddidimus, nec ideo non
 petimus aut turpiter, quia non reddituri debebimus, quia non per nos erit mora, quominus
 gratissimi simus, sed interveniet aliquid extrinsecus, quod prohibeat.
 Nos tamen nec vincemur animo nec turpiter his rebus superabimur, quae non sunt in nostra
 potestate.

Alexander Macedonum rex gloriari solebat a nullo se beneficiis victum. Non est, quod
 nimius animi Macedonas et Graecos et Caras et Persas et nationes discriptas in exercitum
 suspiciat, nec hoc sibi praestitisse regnum a Thraciae
 angulo porrectum usque ad litus incogniti maris iudicet. Eadem re gloriari Socrates potuit,
 eadem Diogenes, a quo utique victus est, Quidni victus sit illo die, quo homo super mensuram
 iam humanae superbiae tumens vidit aliquem, cui nec dare quicquam posset nec eripere ?

Archelaus rex Socratem rogavit, ut ad se veniret ; dixisse Socrates traditur nolle se ad
 eum venire, a quo acciperet beneficia, cum reddere illi paria non posset. Primum in ipsius
 potestate erat non accipere ; deinde ipse dare beneficium prior incipiebat, veniebat enim
 rogatus et id dabat, quod utique ille non erat Socrati redditurus. Etiamnunc Archelaus
 daturus erat aurum et argentum recepturus contemptum auri et argenti: non poterat referre
 Archelao Socrates gratias ?

Et quid tantum erat accepturus, quantum dabat, si ostendisset hominem vitae ac mortis
 peritum utriusque fines tenentem ? Si regem in luce media errantem ad rerum naturam
 admisisset usque eo eius ignarum, ut, quo die solis defectio fuit,regiam eluderet et filium,
 quod in luctu ac rebus adversis moris est, tenderet ?

Quantum fuisset beneficium, si timentem e latebris suis extraxisset et bonum animum
 habere iussisset dicens : " Non est ista solis defectio, sed duorum siderum coitus, cum luna
 humiliore currens via infra ipsum solem orbem suum posuit et illum obiectu sui abscondit ;
 quae modo partes eius exiguas, si in transcursu strinxit, obducit, modo plus tegit, si
 maiorem partem sui obiecit, modo excludit totius adspeetum, si recto libramento inter solem
 terrasque media successit.

Sed iam ista sidera hoc et illo diducet velocitas sua ; iam recipient diem terrae, et hic
 ibit ordo per saecula dispositosque ac praedictos dies habet, quibus sol intercursu lunae
 vetetur omnes radios effundere. Paulum expecta ; iam emerget, iam istam velut nubem
 relinquet, iam exsolutus impedimentis lucem suam libere mittet."

Socrates parem gratiam Archelao referre non posset, si illum regnare vetuisset ? Parum
 scilicet magnum beneficium a Socrate accipiebat, si ullum dare Socrati potuisset. Quare ergo
 hoc Socrates dixit ? Vir facetus et cuius per figuras sermo procederet, derisor omnium,
 maxime potentium, maluit illi nasute negare quam contumaciter aut superbe ; dixit se nolle
 beneficia ab eo accipere, cui non posset paria reddere. Timuit fortasse, ne cogeretur
 accipere, quae nollet, timuit, ne quid indignum Socrate accipere. Dicet aliquis : "
 Negasset, si vellet.

" Sed instigasset in se regem insolentem et omnia sua magno aestimari volentem. Nihil ad
 rem pertinet, utrum dare aliquid regi nolis an accipere a rege ; in aequo utramque ponit
 repulsam, et superbo fastidiri acerbius est quam non timeri. Vis scire, quid vere voluerit ?
 Noluit ire ad voluntariam servitutem is, cuius libertatem civitas libera ferre non potuit !

Satis, ut existimo, hanc partem tractavimus, an turpe esset beneficiis vinci. Quod qui
 quaerit, scit non solere homines sibi ipsos dare beneficium ; manifestum enim fuisset non
 esse turpe a se ipsum vinci.

Atqui apud quosdam Stoicos et de hoc ambigitur, an possit aliquis
 sibi beneficium dare, an debeat referre sibi gratiam. Quod ut videretur quaerendum, illa
 fecerunt : solemus dicere ; " gratias mihi ago " et " de nullo queri possum alio quam de me"
 et " ego mihi irascor " et " ego a me poenas exigam " et " odi me," multa praeterea
 eiusmodi, per quae unusquisque de se tamquam de altero loquitur.

" Si nocere," inquit, " mihi possum, quare non et beneficium mihi dare possim ? Praeterea
 quae, si in alium contulissem, beneficia vocarentur, quare, si in me contuli, non sint ?
 Quod, si ab altero accepissem, deberem, quare, si mihi ipse dedi, non debeam ? Quare sim
 adversus me ingratus, quod non minus turpe est quam in se sordidum esse et in se durum ae
 saevum et sui neclegentem ?

Tam alieni corporis leno male audit quam sui. Nempe reprenditur adsentator et aliena
 subsequens verba, paratus ad falsa laudator ; non minus placens sibi et se suspiciens, ut
 ita dicam, adsentator suus. Vitia non tantum, cum foris peceant, invisa sunt, sed cum in
 se retorquentur.

Quem magis admiraberis, quam qui imperat sibi, quam qui se habet in potestate ? Gentes
 facilius est barbaras impatientesque arbitrii alieni regere, quam animum suum continere et
 tradere sibi. Platon, inquit, agit Socrati gratias, quod ab illo
 didicit ; quare Socrates sibi non agat, quod ipse se docuit ? M. Cato ait : ' Quod tibi
 deerit, a te ipso mutuare.' Quare donare mihi non possim, si commodare possum ?
 Innumerabilia sunt, in quibus consuetudo nos dividit ;

dicere solemus : ' Sine, loquar mecum ' et ' Ego mihi aurem pervellam.' Quae si vera
 sunt, quemadmodum aliquis sibi irasci debet, sic et gratias agere ; quomodo obiurgare se,
 sic et laudare se ; quomodo damno sibi esse, sic et lucro potest. Iniuria et beneficium
 contraria sunt ; si de aliquo dicimus : ' Iniuriam sibi fecit,' poterimus dicere et : '
 Beneficium sibi dedit.' "

Natura prius est, ut quis debeat, deinde, ut gratiam referat ; debitor non est sine
 creditore, non magis quam maritus sine uxore aut sine filio pater ; aliquis dare debet, ut
 aliquis accipiat. Non est dare nec accipere in dexteram manum ex sinistra transferre.

Quomodo nemo se portat, quamvis corpus suum moveat et transferat, quomodo nemo, quamvis
 pro se dixerit, adfuisse sibi dicitur nec statuam sibi tamquam patrono suo ponit, quomodo
 aeger, cum cura sua convaluit, mercedem a se non exigit, sic in omni negotio, etiam cum
 aliquid, quod prodesset sibi, fecerit, non tamen debebit referre gratiam sibi, quia non habebit, cui referat.

Ut concedam aliquem dare sibi beneficium, dum dat, et recipit ; ut concedam aliquem a se
 accipere beneficium, dum accipit, reddit. Domi, quod aiunt, versura fit et velut lusorium
 nomen statim transit ; neque enim alius dat quam accipit, sed unus atque idem. Hoc verbum "
 debere " non habet nisi inter duos locum ; quomodo ergo in uno consistet, qui se obligando
 liberat ?

Ut in orbe ac pila nihil imum est, nihil summum, nihil extremum, nihil primum, quia motu
 ordo mutatur et quae sequebantur praecedunt et quae occidebant oriuntur, omnia,
 quomodocumque ierunt, in idem revertuntur, ita in homine existima fieri ; cum illum in multa
 mutaveris, unus est. Cecidit se : iniuriarum cum quo agat, non habet ; adligavit et clusit :
 de vi non tenetur ; beneficium sibi dedit : danti protinus reddidit.

Rerum natura nihil dicitur perdere, quia, quidquid illi avellitur, ad illam redit, nec
 perire quicquam potest, quod, quo excidat, non habet, sed eodem revolvitur, unde discedit.
 " Quid simile," inquis, " hoc exemplum habet huic propositae quaestioni ? "

Dicam. Puta te ingratum esse : non perit beneficium , habet illud,
 qui dedit. Puta te recipere nolle : apud te est, antequam redditur. Non potes quicquam
 amittere, quia, quod detrahitur, nihilo minus tibi adquiritur. Intra te ipsum orbis agitur ;
 accipiendo das, dando accipis.

" Beneficium," inquit, " sibi dare oportet ; ergo et referre gratiam oportet." Primum
 illud falsum est, ex quo pendent sequentia ; nemo enim sibi beneficium dat, sed naturae suae
 paret, a qua ad caritatem sui compositus est, unde summa illi cura est nocitura vitandi,
 profutura appetendi.

Itaque nec liberalis est, qui sibi donat, nec clemens, qui sibi ignoscit, nec misericors,
 qui malis suis tangitur. Quod aliis praestare liberalitas est, clementia, misericordia, sibi
 praestare natura est. Beneficium res voluntaria est, at prodesse sibi necessarium est. Quo
 quis plura beneficia dedit, beneficentior est; quis umquam laudatus est, quod sibi ipse
 fuisset auxilio ? Quod se eripuisset latronibus ? Nemo sibi beneficium dat, non magis quam
 hospitium ; nemo sibi donat, non magis quam credit.

Si dat sibi quisque beneficium, semper dat, sine intermissione dat, inire beneficiorum
 suorum non potest numerum. Quando ergo gratiam referet, cum per hoc ipsum, quo gratiam
 refert, beneficium det ? Quomodo enim discernere poteris, utrum det
 sibi beneficium an reddat, cum intra eundem hominem res geratur ? Liberavi me periculo :
 beneficium mihi dedi. Iterum me periculo libero : utrum do beneficium an reddo ?

Deinde, ut primum illud concedam dare nos nobis beneficium, quod sequitur, non concedam;
 nam etiam si damus, non debemus. Quare ? Quia statim recipimus. Accipere beneficium me
 oportet, deinde debere, deinde referre ; debendi locus non est, quia sine ulla mora
 recipimus. Dat nemo nisi alteri, debet nemo nisi alteri, reddit nemo nisi alteri. Id intra
 unum non potest fieri, quod totiens duos exigit.

Beneficium est praestitisse aliquid utiliter; verbum autem " praestitisse " ad alios
 spectat. Numquid non demens videbitur, qui aliquid sibi vendidisse se dicet ? Quia venditio
 alienatio est et rei suae iurisque in ea sui ad alium translatio. Atqui, quemadmodum
 vendere, sic dare aliquid a se dimittere est et id, quod tenueris, habendum alteri tradere.
 Quod si est, beneficium nemo sibi dedit, quia nemo dat sibi; alioqui duo contraria in uno
 coeunt, ut sit idem dare et accipere.

Etiamnunc multum interest inter dare et accipere ; quidni ? eum ex diverso ista verba posita sint. Atqui si quis sibi beneficium dat, nihil interest inter
 dare et accipere. Paulo ante dicebam quaedam ad alios pertinere et sic esse formata, ut tota
 significatio illorum discedat a nobis : frater sum, alterius, nemo est enim suus frater ;
 par sum, sed alicui, quis enim par est sibi ? Quod comparatur, sine altero non intellegitur
 ; quod iungitur, sine altero non est ; sic et, quod datur, sine altero non est, et
 beneficium sine altero non est.

Idem ipso vocabulo apparet, in quo hoc continetur, " bene fecisse " ; nemo autem sibi
 bene facit, non magis quam sibi favet, quam suarum partium est. Diutius hoc et pluribus
 exemplis licet prosequi.

Quidni ? cum inter ea sit habendum beneficium, quae secundam personam desiderant.
 Quaedam, cum sint honesta, pulcherrima, summae virtutis, nisi in altero non habent locum.
 Laudatur et inter maxima humani generis bona fides colitur ; num quis ergo dicitur sibi
 fidem praestitisse ?

Venio nunc ad ultimam partem. Qui gratiam refert, aliquid debet impendere, sicut, qui
 solvit, pecuniam ; nihil autem impendit, qui gratiam sibi refert, non magis quam
 consequitur, qui beneficium a se accepit. Beneficium et gratiae relatio ultro citro ire
 debent ; intra unum hominem non est vicissitudo. Qui gratiam refert, invicem prodest ei, a
 quo consecutus est aliquid. Qui sibi gratiam refert, cui prodest ?
 Sibi. Et quis non alio loco relationem gratiae, alio beneficium cogitat ? Qui gratiam refert
 sibi, sibi prodest. Et quis umquam ingratus hoc noluit
 facere ? Immo quis non ingratus fuit, ut hoc faceret ?

"Si gratias," inquit, " nobis agere debemus, et gratiam referre debemus ; dicimus autem :
 ' Ago gratias mihi, quod illam uxorem nolui ducere ' et ' quod cum illo non contraxi
 societatem.' " Cum hoc dicimus, laudamus nos et, ut factum nostrum comprobemus, gratias
 agentium verbis abutimur.

Beneficium est, quod potest, cum datum est, et non reddi ; qui sibi beneficium dat, non
 potest non recipere, quod dedit ; ergo non est beneficium. Alio tempore beneficium
 accipitur, alio redditur. In

beneficio et hoc est probabile, hoc suspiciendum, quod aliquis, ut alteri prodesset,
 utilitatis interim suae oblitus est, quod alteri dedit ablaturus sibi. Hoc non facit, qui
 beneficium sibi dat.

Beneficium dare socialis res est, aliquem conciliat, aliquem obligat , sibi dare non est
 socialis res, neminem conciliat, neminem obligat, neminem in spem inducit, ut dicat : " Hic
 homo colendus est ; illi beneficium dedit, dabit et mihi.

" Beneficium est, quod quis non sua causa dat, sed eius, cui dat ; is
 autem, qui sibi beneficium dat, sua causa dat ; non est ergo beneficium.

Videor tibi iam illud, quod in principio dixeram, mentitus. Dicis me abesse ab eo, qui
 operae pretium facit, immo totam operam bona fide perdere. Expecta, et iam hoc verius dices,
 simul te ad has latebras perduxero, ex quibus cum evaseris, nihil amplius eris adsecutus,
 quam ut eas difficultates effugeris, in quas licuit non descendere.

Quid enim boni est nodos operose solvere, quos ipse, ut solveres, feceris ? Sed
 quemadmodum quaedam in oblectamentum ac iocum sic inligantur, ut eorum solutio imperito
 difficilis sit, quae illi, qui implicuit, sine ullo negotio paret, quia commissuras eorum et
 moras novit, nihilo minus illa habent aliquam voluptatem (temptant enim acumen animorum et
 intentionem excitant), ita haec, quae videntur callida et insidiosa, securitatem ac
 segnitiam ingeniis auferunt, quibus modo campus, in quo vagentur, sternendus est, modo
 creperi aliquid et confragosi obiciendum, per quod erepant et sollicite vestigium faciant.

Dicitur nemo ingratus esse ; id sic colligitur: " Beneficium est, quod prodest ; prodesse
 autem nemo homini malo potest, ut dicitis Stoici; ergo beneficium non accipit malus, ingratus est. " Etiamnunc beneficium honesta et
 probabilis res est; apud malum nulli honestae rei aut probabili locus est, ergo nec
 beneficio ; quod si accipere non potest, ne reddere quidem debet, et ideo non fit ingratus.

" Etiamnunc, ut dicitis, bonus vir omnia recte facit; si omnia recte facit, ingratus esse
 non potest. Malo viro beneficium nemo dare potest. Bonus beneficium reddit, malus non
 accipit ; quod si est, nec bonus quisquam ingratus est nec malus. Ita ingratus in rerum
 natura est nemo, et hoc inane nomen."

Unum est apud nos bonum, honestum. Id pervenire ad malum non potest ; desinet enim malus
 esse, si ad illum virtus intraverit ; quam diu autem malus est, nemo illi dare beneficium
 potest, quia mala bonaque dissentiunt nec in unum eunt. Ideo nemo illi prodest, quia,
 quidquid ad illum pervenit, id pravo usu corrumpitur.

Quemadmodum stomachus morbo vitiatus et colligens bilem, quoscumque accepit cibos, mutat
 et omne alimentum in causam doloris trahit, ita animus scaevus, quidquid illi commiseris, id
 onus suum et perniciem et occasionem miseriae facit. Felieissimis itaque opulentissimisque
 plurimum aestus subest minusque se inveniunt, quo in maiorem materiam inciderunt, qua
 fluctuarentur.

Ergo nihil potest ad malos pervenire, quod prosit, immo nihil, quod non noceat.
 Quaecumque enim illis contigerunt , in naturam suam vertunt et extra
 speciosa profuturaque, si meliori darentur, illis pestifera sunt. Ideo nec beneficium dare
 possunt, quoniam nemo potest, quod non habet, dare ; hic bene faciendi voluntate caret.

Sed quamvis haec ita sint, accipere etiam malus tamen quaedam potest, quae beneficiis
 similia sint, quibus non redditis ingratus erit. Sunt animi bona, sunt corporis, sunt
 fortunae. Illa animi bona a stulto ac malo submoventur ; ad haec admittitur, quae et
 accipere potest et debet reddere, et, si non reddit, ingratus est. Nec hoc ex nostra tantum
 constitutione. Peripatetici quoque, qui felicitatis humanae longe lateque terminos ponunt,
 aiunt minuta beneficia perventura ad malos ; haec qui non reddit, ingratus est.

Nobis itaque beneficia esse non placet, quae non sunt animum factura meliorem ; commoda
 tamen illa esse et expetenda non negamus. Haec et viro bono dare malus potest et accipere a
 bono, ut pecuniam et vestem et honores et vitam ; quae si non reddit, in ingrati nomen
 incidet.

"At quomodo ingratum vocas eo non reddito, quod negas esse beneficium ? " Quaedam, etiam
 si vera non sunt, propter similitudinem eodem vocabulo comprehensa sunt. Sic pyxidem et
 argenteam et auream dicimus ; sic inlitteratum non ex toto rudem, sed
 ad litteras altiores non perductum ; sic, qui male vestitum et pannosum vidit, nudum vidisse
 se dicit. Beneficia ista non sunt, habent tamen beneficii speciem.

" Quomodo ista sunt tamquam beneficia, sic et ille tamquam ingratus est, non ingratus."
 Falsum est, quia illa beneficia et qui dat appellat et qui accipit. Ita, qui veri beneficii
 speciem fefellit, tam ingratus est quam veneficus, qui soporem, cum venenum esse crederet,
 miscuit.

Cleanthes vehementius agit. " Licet," inquit, " beneficium non sit, quod accepit, ipse
 tamen ingratus est, quia non fuit redditurus, etiam si accepisset.

" Sic latro est etiam antequam manus inquinet, quia ad occidendum iam armatus est et habet
 spoliandi atque interficiendi voluntatem ; exercetur et aperitur opere nequitia, non
 incipit. Sacrilegi dant poenas, quamvis nemo usque ad deos manus porrigat.

" Quomodo," inquit, " adversus malum ingratus est quisquam, cum a malo dari beneficium non possit ? " Ea scilicet ratione, quia ipsum, quod accepit,
 beneficium non erat, sed vocabatur ; qui accipiet ab illo
 aliquid ex his, quae apud imperitos sunt, quorum et malis copia est, ipse quoque in simili
 materia gratus esse debebit et illa, qualiacumque sunt, cum pro bonis acceperit, pro bonis
 reddere.

Aes alienum habere dicitur et qui aureos debet et qui corium forma publica percussum,
 quale apud Lacedaemonios fuit, quod usum numeratae pecuniae praestat. Quo genere obligatus
 es, hoc fidem exsolve.

Quid sint beneficia, an et in hanc sordidam humilemque materiam deduci magnitudo nominis
 clari debeat, ad vos non pertinet ; in alios quaeritur verum. Vos ad speciem veri componite
 animum et, dum honestum discitis, quidquid est, in quo nomen honesti iactatur, id colite.

" Quomodo," inquit, " nemo per vos ingratus est, sic rursus omnes ingrati sunt." Nam, ut
 dicimus, omnes stulti mali sunt ; qui unum autem habet vitium, omnia habet ; omnes autem
 stulti et mali sunt ; omnes ergo ingrati sunt.

Quid ergo ? Non sunt ? Non undique humano generi convicium fit ? Non publica querella est
 perisse beneficia et paucissimos esse, qui de bene merentibus non invicem pessime mereantur
 ? Nec est, quod hanc nostram tantum murmurationem putes pro pessimo pravoque numerantium,
 quidquid citra recti formulam cecidit.

Ecce nescioqui non ex philosophorum domo clamat, ex medio conventu populos gentesque
 damnatum vox mittitur : Hoc iam amplius est :

beneficia in scelus versa sunt, et sanguini eorum non parcitur, pro quibus sanguis
 fundendus est ; gladio ac venenis beneficia sequimur. Ipsi patriae manus adferre et fascibus
 illam suis premere potentia ac dignitas est ; humili se ac depresso loco putat stare,
 quisquis non supra rem publicam stetit ; accepti ab illa exercitus in ipsam convertuntur, et
 imperatoria contio est :

" Pugnate contra coniuges, pugnate contra liberos ! Aras, focos, penates armis incessite
 ! " Qui ne triumphatum quidem inire urbem iniussu senatus deberetis quibusque victorem
 exercitum reducentibus curia extra muros praeberetur, nunc civibus caesis perfusi cruore
 cognato urbem subrectis intrate vexillis.

Obmutescat inter militaria signa libertas, et ille victor pacatorque gentium populus
 remotis procul bellis, omni terrore compresso, intra muros obsessus aquilas suas horreat.

Ingratus est Coriolanus, sero et post sceleris paenitentiam pius ; posuit arma, sed in
 medio parricidio posuit. Ingratus Catilina ; parum est illi capere patriam, nisi verterit,
 nisi Allobrogum in illam cohortes immiserit et trans Alpes accitus hostis vetera et ingenita
 odia satiaverit ac diu debitas inferias Gallicis bustis duces Romanos
 persolverit.

Ingratus C. Marius ad consulatus a caliga perductus, qui, nisi Cimbricis caedibus Romana
 funera aequaverit, nisi civilis exitii et trucidationis non tantum dederit signum, sed ipse
 signum fuerit, parum mutatam ac repositam in priorem locum fortunam suam sentiet.

Ingratus L. Sulla, qui patriam duri oribus remediis, quam pericula erant, sanavit, qui,
 cum a Praenestina arce usque ad Collinam portam per sanguinem humanum incessisset, alia
 edidit in urbe proelia, alias caedes : legiones duas, quod crudele est, post victoriam, quod
 nefas, post fidem in angulo congestas contrucidavit et proscriptionem commentus est, di
 magni, ut, qui civem Romanum occidisset, impunitatem, pecuniam, tantum non civicam acciperet
 !

Ingratus Cn. Pompeius, qui pro tribus consulatibus, pro triumphis tribus, pro tot
 honoribus, quos ex maxima parte immaturus invaserat, hanc gratiam rei publicae reddidit, ut
 in possessionem eius alios quoque induceret quasi potentiae suae detracturus invidiam, si,
 quod nulli licere debebat, pluribus licuisset ; dum extraordinaria concupiscit imperia, dum
 provincias, ut eligat, distribuit, dum ita cum tertio rem publicam 
 dividit, ut tamen in sua domo duae partes essent, eo redegit populum Romanum, ut salvus esse
 non posset nisi beneficio servitutis.

Ingratus ipse Pompei hostis ac victor ; a Gallia Germaniaque bellum in urbem circumegit,
 et ille plebicola, ille popularis castra in circo Flaminio posuit propius, quam Porsinae
 fuerant. Temperavit quidem ius crudelitatemque victoriae ; quod dicere solebat, praestitit:
 neminem occidit nisi armatum. Quid ergo est ? Ceteri arma cruentius exercuerunt, satiata
 tamen aliquando abiecerunt ; hic gladium cito condidit, numquam posuit.

Ingratus Antonius in dictatorem suum, quem iure caesum pronuntiavit, interfectores eius
 in provincias et imperia dimisit ; patriam vero proscriptionibus, incursionibus, bellis
 laceratam post tot mala destinavit ne Romanis quidem regibus, ut, quae Achaeis, Rhodiis,
 plerisque urbibus claris ius integrum libertatemque cum immunitate reddiderat, ipsa tributum
 spadonibus penderet !

Deficiet dies enumerantem ingratos usque in ultima patriae exitia. Aeque immensum erit,
 si percurrere coepero, ipsa res publica quam ingrata in optimos ac devotissimos sibi fuerit
 quamque non minus saepe peccaverit, quam in ipsam peccatum est.

Camillum in exilium misit, Scipionem dimisit; exsulavit post
 Catilinam Cicero, diruti eius penates, bona direpta, factum, quidquid victor Catilina
 fecisset; Rutilius innocentiae pretium tulit in Asia latere ; Catoni populus Romanus
 praeturam negavit, consulatum pernegavit.

Ingrati publice sumus. Se quisque interroget: nemo non aliquem queritur ingratum. Atqui
 non potest fieri, ut omnes querantur, nisi querendum est de omnibus : omnes ergo ingrati
 sunt. Ingrati sunt tantum ?
 Et cupidi omnes et maligni omnes et timidi omnes, illi in primis, qui videntur audaces.
 Adice : et ambitiosi omnes sunt et impii omnes. Sed non est, quod irascaris ; ignosce illis,
 omnes insaniunt.

Nolo te ad incerta revocare, ut dicam : " Vide, quam ingrata sit iuventus ! Quis non
 patris sui supremum diem, ut innocens sit, optat ? Ut moderatus sit, expectat ? Ut pius,
 cogitat ? Quotus quisque uxoris optimae mortem timet, ut non et computet ? Cui, rogo,
 litigatori defenso tam magni beneficii ultra res proximas memoria duravit ? "

Illud in confesso est : quis sine querella moritur ? Quis extremo die dicere audet :
 Vixi et quem dederat cursum fortuna peregi
 ? Quis non recusans, quis non gemens exit ? Atqui hoc ingrati est non esse
 contentum praeterito tempore . Semper pauci dies erunt, si illos
 numeraveris.

Cogita non esse summum bonum in tempore ; quantumcumque est, boni consules. Ut prorogetur
 tibi dies mortis, nihil proficitur ad felicitatem, quoniam mora non fit beatior vita sed
 longior.

Quanto satius est gratum adversus perceptas voluptates non aliorum annos computare, sed
 suos benigne aestimare et in lucro ponere ! " Hoc me dignum iudicavit deus, hoc satis est ;
 potuit plus, sed hoc quoque beneficium est." Grati simus adversus deos, grati adversus
 homines, grati adversus eos, qui aliquid nobis praestiterunt, grati etiam adversus eos, qui
 nostris praestiterunt.

" In infinitum ius," inquit, " me obligas, cum dicis : ' et nostris ' ; itaque pone
 aliquem finem. Qui filio beneficium dat, ut dicis, et patri eius dat: primum, de quo quaero.
 Deinde illud utique mihi determinari volo : si et patri beneficium datur, numquid et fratri
 ? Numquid et patruo ? Numquid et avo ? Numquid et uxori et socero ? Dic mihi, ubi debeam
 desinere, quousque personarum senem sequar."

Si agrum tuum coluero, tibi beneficium dedero ; si domum tuam ardentem restinxero aut, ne
 concidat, excepero, tibi beneficium dabo ; si servum tuum sanavero, tibi imputabo ; si
 filium tuum servavero, non habebis beneficium meum ?

" Dissimilia ponis exempla, quia, qui agrum meum colit, agro beneficium non dat sed mihi;
 et qui domum meam, quo minus ruat, fulcit, praestat mihi, ipsa enim domus sine sensu est ;
 debitorem me habet, quia nullum habet ; et qui agrum meum colit, non illum, sed me demereri
 vult. Idem de servo dicam : mei mancipii res est, mihi servatur ; ideo ego pro illo debeo.
 Filius ipse beneficii capax est; itaque ille accipit, ego beneficio laetor et contingor, non
 obligor."

Velim tamen, tu, qui debere te non putas, respondeas mihi. Filii bona valetudo,
 felicitas, patrimonium pertinet ad patrem ; felicior futurus est, si salvum filium habuerit,
 infelicior, si amiserit. Quid ergo ? Qui et felicior fit a me et infelicitatis maximae
 periculo liberatur, non accipit beneficium ?

" Non," inquit ; " quaedam enim in alios conferuntur, sed ad nos usque permanant ; ab eo
 autem exigi quidque debet, in quem confertur, sicut pecunia ab eo petitur, cui credita est,
 quamvis ad me illa aliquo modo venerit. Nullum beneficium est, cuius non commodum et
 proximos tangat, non numquam etiam longius positos ;

non quaeritur, quo beneficium ab eo, cui datum est, transierit, sed ubi primo collocetur ; a reo tibi ipso et a capite repetitio est." Quid ergo ?
 Oro te, non dicis : " Filium mihi donasti, et, si hic perisset, victurus non fui " ? Pro
 eius vita beneficium non debes, cuius vitam tuae praefers ? Etiamnunc, cum filium tuum
 servavi, ad genua procumbis, dis vota solvis tamquam ipse servatus ; illae voces exeunt
 tibi :

" Nihil mea interest, an me servaveris ; duos servasti, immo me magis." Quare ista dicis,
 si non accipis beneficium ? " Quia et, si filius meus pecuniam mutuam sumpserit, creditori
 numerabo, non tamen ideo ego debuero ; quia et, si filius meus in adulterio deprensus erit,
 erubescam, non ideo ego ero adulter.

Dico me tibi obligatum pro filio, non quia sum, sed quia volo me offerre tibi debitorem
 voluntarium. At pervenit ad me summa ex incolumitate eius voluptas, summa utilitas, et
 orbitatis gravissimum vulnus effugi. Non quaeritur nunc, an profueris mihi, sed an
 beneficium dederis ; prodest enim et animal et lapis et herba, nec tamen beneficium dant,
 quod numquam datur nisi a volente.

Tu autem non vis patri, sed filio dare, et interim ne nosti quidem patrem. Itaque cum
 dixeris: ' Patri ergo beneficium non dedi filium eius servando ? ' contra oppone : ' Patri
 ergo beneficium dedi, quem non novi, quem non cogitavi ? ' Et quid quod
 aliquando eveniet, ut patrem oderis, filium serves ? Beneficium ei videberis dedisse, cui
 tunc inimicissimus eras, cum dares ? "

Sed ut dialogorum altercatione seposita tamquam iuris consultus respondeam, mens
 spectanda est dantis ; beneficium ei dedit, cui datum voluit. Si in patris honorem fecit,
 pater accepit beneficium ; si filii in usum, pater beneficio in filium conlato non
 obligatur, etiam si fruitur. Si tamen occasionem habuerit, volet et ipse praestare aliquid,
 non tamquam solvendi necessitatem habeat, sed tamquam incipiendi causam. Repeti a patre
 beneficium non debet ; si quid pro hoc benigne facit, iustus, non gratus est.

Nam illud finiri non potest : si patri do beneficium, et matri et avo et avunculo et
 liberis et adfinibus et amicis et servis et patriae. Ubi ergo beneficium incipit stare ?
 Sontes enim ille inexplicabilis subit, cui difficile est modum imponere, quia paulatim
 surrepit et non desinit serpere.

Illud solet quaeri: " Fratres duo dissident; si alterum servo, an dem beneficium ei, qui
 fratrem invisum non perisse moleste laturus est." Non est dubium, quin beneficium sit etiam
 invito prodesse, sicut non dedit beneficium, qui invitus profuit.

" Beneficium," inquit, " vocas, quo ille offenditur, quo torquetur ?
 " Multa beneficia tristem frontem et asperam habent, quemadmodum secare et urere, ut sanes,
 et vinclis coercere. Non est spectandum, an doleat aliquis beneficio accepto, sed an gaudere
 debeat ; non est malus denarius, quem barbarus et ignarus formae publicae reiecit.
 Beneficium et odit et accepit, si modo id prodest, si is, qui dabat, ut prodesset, dedit.
 Nihil refert, an bonam rem malo animo quis accipiat.

Agedum, hoc in contrarium verte. Odit fratrem suum, quem illi habere expedit ; hunc ego
 occidi: non est beneficium, quamvis ille dicat esse et gaudeat. Insidiosissime nocet, cui
 gratiae aguntur pro iniuria !

" Video : prodest aliqua res et ideo beneficium est ; nocet et ideo non est beneficium.
 Ecce, quod nec prosit nec noceat, dabo, et tamen beneficium erit. Patrem alicuius in
 solitudine exanimem inveni, corpus eius sepelivi. Nec ipsi profui (quid enim illius
 intererat, quo genere dilaberetur ?) nec filio (quid enim illi per hoc commodi accessit ?)."
 Dicam, quid consecutus sit : officio sollemni et necessario per me functus est ;

praestiti patri eius, quod ipse praestare voluisset nec non et debuisset. Hoc tamen ita
 beneficium est, si non misericordiae et humanitati dedi, ut quodlibet
 cadaver absconderem, sed si corpus adgnovi, si filio tunc hoc praestare me cogitavi. At si
 terram ignoto mortuo inieci, nullum in hoc habeo huius officii debitorem in publicum
 humanus.

Dicet aliquis : " Quid tanto opere quaeris, cui dederis beneficium, tamquam repetiturus
 aliquando ? Sunt, qui numquam iudicent esse repetendum, et has causas adferunt. Indignus
 etiam repetenti non reddet, dignus ipse per se referet. Praeterea, si bono viro dedisti,
 expecta, ne iniuriam illi facias appellando, tamquam sua sponte redditurus non fuisset. Si
 malo viro dedisti, plectere ; beneficium vero ne corruperis creditum faciendo. Praeterea
 lex, quod non iussit repeti, vetuit."

Verba sunt ista. Quam diu me nihil urguet, quam diu fortuna nihil cogit, perdam potius
 beneficium quam repetam. Sed si de salute liberorum agitur, si in periculum uxor deducitur,
 si patriae salus ac libertas mittit me etiam, quo ire nollem, imperabo pudori meo et
 testabor omnia me fecisse, ne opus esset mihi auxilio hominis ingrati; novissime recipiendi
 beneficii necessitas repetendi verecundiam vincet. Deinde, eum bono viro beneficium do, sic
 do tamquam numquam repetiturus, nisi fuerit necesse.

" Sed lex," inquit, " non permittendo exigere vetuit." Multa legem non habent nec
 actionem, ad quae consuetudo vitae humanae omni lege valentior dat aditum. Nulla lex iubet
 amicorum secreta non eloqui; nulla lex iubet fidem etiam inimico praestare ; quae lex ad id
 praestandum nos, quod alicui promisimus, adligat ? Nulla. Querar tamen cum eo, qui arcanum
 sermonem non continuerit, et fidem datam nec servatam indignabor.

" Sed ex beneficio," inquit, " creditum facis." Minime ; non enim exigo, sed repeto, et
 ne repeto quidem, sed admoneo. Num ultima quoque me necessitas in hoc aget, ut ad eum
 veniam, cum quo mihi diu luctandum sit ? Si quis tam
 ingratus est, ut illi non sit satis admoneri, eum transibo nec dignum iudicabo, qui gratus
 esse cogatur.

Quomodo fenerator quosdam debitores non appellat, quos scit decoxisse et in quorum
 pudorem nihil superest, nisi quod pereat, sic ego quosdam ingratos palam ac pertinaciter
 praeteribo nec ab ullo beneficium repetam, nisi a quo non ablaturus ero, sed recepturus.

Multi sunt, qui nec negare sciant, quod acceperunt, nec referre, qui nec tam boni sunt
 quam grati nec tam mali quam ingrati, segnes et tardi, lenta nomina, non mala. Hos ego non
 appellabo, sed commonefaciam et ad officium aliud agentes reducam .
 Qui statim mihi sic respondebunt : " Ignosce ; non mehercules scivi hoc te desiderare,
 alioqui ultro obtulissem ; rogo, ne me ingratum existimes ; memini, quid mihi praestiteris."
 Hos ego quare dubitem et sibi meliores et mihi facere ? Quemcumque potuero, peccare
 prohibebo ;

multo magis amicum, et ne peccet et ne in me potissimum peccet. Alterum illi beneficium
 do, si illum ingratum esse non patior ; nec dure illi exprobrabo, quod praestiti, sed quam
 potuero mollissime. Ut potestatem referendae gratiae faciam, renovabo memoriam eius et petam
 beneficium ; ipse me intelleget repetere.

Aliquando utar verbis durioribus, si emendari illum posse speravero ; nam deploratum
 propter hoc quoque non exagitabo, ne ex ingrato inimicum faciam.

Quod si admonitionis quoque sugillationem ingratis remittimus, segniores ad reddenda
 beneficia faciemus ; quosdam vero sanabiles et qui fieri boni possint, si quid illos
 momorderit, perire patiemur admonitione sublata, qua et pater filium aliquando correxit et
 uxor maritum aberrantem ad se reduxit et amicus languentem amici fidem erexit.

Quidam, ut expergiscantur, non feriendi, sed commovendi sunt ; eodem modo quorundam ad
 referendam gratiam fides non cessat, sed languet. Hanc pervellamus. " Noli munus tuum in
 iniuriam vertere ; iniuria est enim, si in hoc non repetis, ut ingratus sim. Quid, si
 ignoro, quid desideres ? Quid, si occupationibus districtus et in aha
 vocatus occasionem non observavi ? Ostende mihi, quid possim, quid velis. Quare desperes,
 antequam temptes ?

Quare properas et beneficium et amicum perdere ? Unde scis, nolim an ignorem, animus an
 facultas desit mihi? Experire." Admonebo ergo non amare, non palam, sine convicio, sic, ut
 se redisse in memoriam, non reduci putet.

Causam dicebat apud divum Iulium ex veteranis quidam paulo violentior adversus vicinos
 suos et causa premebatur. " Meministi," inquit, " imperator, in Hispania, talum extorsisse
 te circa Sucronem ?" Cum Caesar meminisse se dixisset : " Meministi quidem sub quadam arbore
 minimum umbrae spargente cum velles residere ferventissimo sole et esset asperrimus locus,
 in quo ex rupibus acutis unica illa arbor eruperat, quendam ex commilitonibus paenulam suam
 substravisse ? "

Cum dixisset Caesar : " Quidni meminerim ? Et quidem siti confectus, quia impeditus ire
 ad fontem proximum non poteram, repere manibus volebam, nisi commilito, homo fortis
 ac strenuus, aquam mihi in galea sua adtulisset "—, " Potes ergo," inquit, " imperator,
 adgnoscere illum hominem aut illam galeam ? " Caesar ait se non posse galeam adgnoscere,
 hominem pulchre posse, et adiecit, puto obiratus, quod se a cognitione
 media ad veterem fabulam abduceret :

" Tu utique ille non es." " Merito/' inquit, " Caesar, me non adgnoscis ; nam cum hoc
 factum est, integer eram ; postea ad Mundam in acie oculus mihi effossus est et in capite
 lecta ossa. Nec galeam illam, si videris, adgnosces ; machaera enim Hispana divisa est."
 Vetuit illi exhiberi negotium Caesar et agellos, in quibus vicinalis via causa rixae ac
 litium fuerat, militi suo donavit.

Quid ergo ? Non repeteret beneficium ab imperatore, cuius memoriam multitudo rerum
 confuderat, quem fortuna ingentes exercitus disponentem non patiebatur singulis militibus
 occurrere ? Non est hoc repetere beneficium, sed resumere bono loco positum et paratum, ad
 quod tamen, ut sumatur, manus porrigenda est. Repetam itaque, quia hoc aut ex magna
 necessitate facturus ero aut illius causa, a quo repetam.

Ti. Caesar inter initia dicenti cuidam: " Meministi—" antequam plures notas
 familiaritatis veteris proferret : " Non memini," inquit, " quid fuerim." Ab hoc quidni non
 esset repetendum beneficium ? Optanda erat oblivio ; aversabatur omnium amicorum et aequalium notitiam et illam solam praesentem fortunam suam adspici,
 illam solam cogitari ac narrari volebat. Inquisitorem habebat veterem amicum !

Magis tempestive repetendum est beneficium quam petendum. Adhibenda verborum moderatio,
 ut nec gratus possit offendi nec ingratus dissimulare. Tacendum erat et expectandum, si
 inter sapientes viveremus ; et tamen sapientibus quoque indicare melius fuisset, quid rerum
 nostrarum status posceret.

Deos, quorum notitiam nulla res effugit, rogamus, et illos vota non exorant, sed
 admonent. Dis quoque, inquam, Homericus ille sacerdos adlegat officia et aras religiose
 cultas. Moneri velle ac posse secunda virtus est.

Equus obsequens facile et parens huc illuc frenis leniter motis flectendus est. Paucis
 animus sui rector optimus ; proximi sunt, qui admoniti in viam redeunt; his non est dux
 detrahendus.

Opertis oculis inest acies, sed sine usu ; quam lumen diei iis immissum ad ministeria sua
 evocat. Instrumenta cessant, nisi illa in opus suum artifex movit. Inest interim animis
 voluntas bona, sed torpet modo deliciis ac situ, modo officii inscitia. Hanc utilem facere
 debemus nec irati relinquere in vitio, sed ut magistri patienter ferre 
 offensationes puerorum discentium memoriae labentis; quae quemadmodum saepe subiecto uno aut
 altero verbo ad contextum reddendae orationis adducta est, sic ad referendam gratiam
 admonitione revocanda est.

Quaedam, Liberalis, virorum optime, exercendi tantum ingenii causa quaeruntur et semper
 extra vitam iacent ; quaedam et, dum quaeruntur, oblectamento sunt et quaesita usui. Omnium
 tibi copiam faciam ; tu illa, utcumque tibi visum erit, aut peragi iubeto aut ad explicandum
 ludorum ordinem induci. Quin his quoque, si abire protinus iusseris, non nihil actum erit ;
 nam etiam quae discere supervacuum est, prodest cognoscere. Ex vultu igitur tuo pendebo ;
 prout ille suaserit mihi, alia detinebo diutius, alia expellam et capite agam.

An beneficium eripi posset, quaesitum est. Quidam negant posse ; non enim res est, sed
 actio. Quomodo aliud est munus, aliud ipsa donatio, aliud qui navigat, aliud navigatio, et,
 quamvis in morbo aeger sit, non tamen idem est aeger et morbus, ita aliud est beneficium
 ipsum, aliud quod ad unumquemque nostrum beneficio pervenit. Illud incorporale est,
 irritum non fit ;

materia vero eius huc et illuc iactatur et dominum mutat. Itaque eum
 eripis, ipsa rerum natura revocare, quod dedit, non potest. Beneficia sua interrumpit, non
 rescindit : qui moritur, tamen vixit ; qui amisit oculos, tamen vidit. Quae ad nos
 pervenerunt, ne sint, effici potest, ne fuerint, non potest ; pars autem beneficii et quidem
 certissima est, quae fuit.

Non numquam usu beneficii longiore prohibemur, beneficium quidem ipsum non eraditur.
 Licet omnes in hoc vires suas natura advocet, retro illi agere se non licet. Potest eripi
 domus et pecunia et mancipium et quidquid est, in quo haesit beneficii nomen ; ipsum vero
 stabile et immotum est ; nulla vis efficiet, ne hic dederit, ne ille acceperit.

Egregie mihi videtur M. Antonius apud Rabirium poetam, cum fortunam suam transeuntem alio
 videat et sibi nihil relictum praeter ius mortis, id quoque, si cito occupaverit, exclamare
 : Hoc habeo, quodcumque dedi. O ! quantum habere potuit, si voluisset ! Hae sunt divitiae
 certae in quacumque sortis humanae levitate uno loco permansurae; quae cum maiores fuerint,
 hoc minorem habebunt invidiam. Quid tamquam tuo parcis ? Procurator es.

Omnia ista, quae vos tumidos et supra humana elatos oblivisci cogunt
 vestrae fragilitatis, quae ferreis claustris custoditis armati, quae ex alieno sanguine
 rapta vestro defenditis, propter quae classes cruentaturas maria deducitis, propter quae
 quassatis urbes ignari, quantum telorum in aversos fortuna comparet, propter quae ruptis
 totiens adfinitatis, amicitiae, collegii foederibus inter contendentes duos terrarum orbis
 elisus est, non sunt vestra. In depositi causa sunt iam iamque ad alium dominum spectantia ;
 aut hostis illa aut hostilis animi successor invadet.

Quaeris, quomodo illa tua facias ? Dona dando. Consule igitur rebus tuis et certam tibi
 earum atque inexpugnabilem possessionem para honestiores illas, non solum tutiores facturus.

Istud, quod suspicis, quo te divitem ac potentem putas, quam diu possides, sub nomine
 sordido iacet. Domus est, servus est, nummi sunt ; cum donasti, beneficium est.

Pateris," inquit, " nos aliquando beneficium non debere ei, a quo accepimus ; ergo
 ereptum est." Multa sunt, propter quae beneficium debere desinimus, non quia ablatum sed
 quia corruptum est. Aliquis reum me defendit, sed uxorem meam per vim stupro violavit ; non
 abstulit beneficium, sed opponendo illi parem iniuriam solvit me debito, et, si plus laesit, quam ante profuerat, non tantum gratia extinguitur, sed
 ulciscendi querendique libertas fit, ubi in comparatione beneficii praeponderavit iniuria ;
 ita non aufertur beneficium, sed vincitur. Quid ?

non tam duri quidam et tam scelerati patres sunt, ut illos aversari et eiurare ius fasque
 sit ? Numquid ergo illi abstulerunt, quae dederant ? Minime, sed impietas sequentium
 temporum commendationem omnis prioris officii sustulit. Non beneficium tollitur, sed
 beneficii gratia, et efficitur, non ne habeam, sed ne debeam. Tamquam pecuniam aliquis mihi
 credidit, sed domum meam incendit. Pensatum est creditum damno ; nec reddidi illi, nec tamen
 debeo.

Eodem modo et hic, qui aliquid benigne adversus me fecit, aliquid liberaliter, sed postea
 multa superbe, contumeliose, crudeliter, eo me loco posuit, ut proinde liber adversus eum
 essem, ac si nihil accepissem ; vim beneficiis suis attulit.

Colonum suum non tenet quamvis tabellis manentibus, qui segetem eius proculcavit, qui
 succidit arbusta, non quia recepit, quod pepigerat, sed quia, ne reciperet, effecit. Sic
 debitori suo creditor saepe damnatur, ubi plus ex alia causa abstulit, quam ex crediti
 petit.

Non tantum inter creditorem et debitorem iudex sedet, qui dicat: "
 Pecuniam credidisti. Quid ergo est ? Pecus abegisti, servum eius occidisti, argentum, quod
 non emeras, possides ; aestimatione facta debitor discede, qui creditor veneras " ; inter
 beneficia quoque et iniurias ratio confertur.

Saepe, inquam, beneficium manet nec debetur ; si secuta est dantem paenitentia, si
 miserum se dixit, quod dedisset, si, cum daret, suspiravit, vultum adduxit, perdere se
 credidit, non donare, si sua causa aut certe non mea dedit, si non desiit insultare,
 gloriari, ubique iactare et acerbum munus suum facere, manet beneficium, quamvis non
 debeatur, sicuti quaedam pecuniae, de quibus ius creditori non dicitur, debentur, sed non
 exiguntur.

Dedisti beneficium, iniuriam postea fecisti; et beneficio gratia debebatur et iniuriae
 ultio ; nec ego illi gratiam debeo nec ille mihi poenam : alter ab altero absolvitur. Cum
 dicimus :

" Beneficium illi reddidi," non hoc dicimus illud nos, quod acceperamus, reddidisse, sed
 aliud pro illo. Reddere est enim rem pro re dare ; quidni ? cum omnis solutio non idem
 reddat, sed tantundem. Nam et pecuniam dicimur reddidisse, quamvis numeraverimus pro
 argenteis aureos, quamvis non intervenerint nummi, sed delegatione et verbis perfecta
 solutio sit.

Videris mihi dicere : " Perdis operam ; quorsus enim pertinet scire
 me, an maneat, quod non debetur? Iuris consultorum istae acutae ineptiae sunt, qui
 hereditatem negant usu capi posse sed ea, quae in hereditate sunt, tamquam quicquam aliud
 sit hereditas, quam ea, quae in hereditate sunt.

Illud potius mihi distingue, quod potest ad rem pertinere, cum idem homo beneficium mihi
 dedit et postea fecit iniuriam, utrum et beneficium illi reddere debeam et me ab illo nihilo
 minus vindicare ac veluti duobus nominibus separatim respondere an alterum alteri
 contribuere et nihil negotii habere, ut beneficium iniuria tollatur, beneficio iniuria.
 Illud enim video in hoc foro fieri ; quid in vestra schola iuris sit, vos sciatis.

Separantur actiones nec de eo, quod agimus, et de eo, quod nobiscum agitur, confunditur
 formula. Si quis apud me pecuniam deposuerit, idem postea furtum mihi fecerit, et ego cum
 illo furti agam et ille mecum depositi."

Quae proposuisti, mi Liberalis, exempla certis legibus continentur, quas necesse est
 sequi. Lex legi non miscetur, utraque sua via it. Depositum habet actionem propriam tam
 mehercules quam furtum. Beneficium nulli legi subiectum est, me arbitro utitur ; licet mihi
 inter se comparare, quantum profuerit mihi quisque aut quantum nocuerit, tum pronuntiare, utrum plus debeatur mihi an debeam.

In illis nihil est nostrae potestatis, eundum est, qua ducimur ; in beneficio tota
 potestas mea est, ego iudico. Itaque non separo illa nec diduco, sed iniurias et beneficia
 ad eundem iudicem mitto. Alioqui iubes me eodem tempore et amare et odisse et queri et
 gratias agere, quod natura non recipit. Potius comparatione facta inter se beneficii et
 iniuriae videbo, an mihi etiam ultro debeatur.

Quomodo, si quis scriptis nostris alios superne imprimit versus, priores litteras non
 tollit, sed abscondit, sic beneficium superveniens iniuria apparere non patitur.

Vultus tuus, cui regendum me tradidi, colligit rugas et trahit frontem, quasi longius
 exeam. Videris mihi dicere : Quo tantum mihi dexter abis ? Huc derige cursum, litus ama. Non
 possum magis. Itaque, si huic satis factum existimas, illo transeamus, an ei debeatur
 aliquid, qui nobis invitus profuit. Hoc apertius potui dicere, nisi propositio deberet esse
 confusior, ut distinctio statim subsecuta ostenderet utrumque quaeri, et an ei deberemus,
 qui nobis, dum non vult, profuit, et an ei, qui, dum nescit. Nam si quis coactus aliquid
 boni fecit;

quin nos non obliget, manifestius est, quam ut ulla in hoc verba
 impendenda sint. Et haec quaestio facile expedietur et si qua similis huic moveri potest, si
 totiens illo cogitationem nostram converterimus beneficium nullum esse, nisi quod ad nos
 primum aliqua cogitatio defert, deinde amica et benigna.

Itaque nec fluminibus gratias agimus, quamvis aut magna navigia patiantur et ad
 subvehendas copias largo ac perenni alveo currant aut piscosa et amoena pinguibus arvis
 interfluant ; nec quisquam Nilo beneficium debere se iudicat, non magis quam odium, si
 immodicus superfluxit tardeque decessit ; nec ventus beneficium dat, licet lenis et secundus
 adspiret, nec utilis et salubris cibus. Nam qui beneficium mihi daturus est, debet non
 tantum prodesse, sed velle. Ideo nec mutis animalibus quicquam debetur : et quam multos e
 periculo velocitas equi rapuit ! nec arboribus : et quam multos aestu laborantes ramorum
 opacitas texit !

Quid autem interest, utrum mihi, qui nescit, profuerit, an qui scire non potuit, cum
 utrique velle defuerit ? Quid interest, utrum me iubeas navi aut vehiculo aut lanceae debere
 beneficium an ei, qui aeque quam ista propositum bene faciendi nullum habuit, sed profuit
 casu ?

Beneficium aliquis nesciens accipit, nemo a nesciente. Quomodo multos fortuita sanant nec
 ideo remedia sunt, et in flumen alicui cecidisse frigore magno causa sanitatis fuit, quomodo
 quorundam flagellis quartana discussa est et metus repentinus animum in aliam curam
 avertendo suspectas horas fefellit nec ideo quicquam horum, etiam si saluti fuit, salutare
 est, sic quidam nobis prosunt, dum nolunt, immo quia nolunt ; non tamen ideo illis
 beneficium debemus, quod perniciosa illorum consilia fortuna deflexit in melius.

An existimas me debere ei quicquam, cuius manus, cum me peteret, percussit hostem meum,
 qui nocuisset, nisi errasset ? Saepe testis, dum aperte peierat, etiam veris testibus
 abrogavit fidem et reum velut factione circumventum miserabilem reddidit.

Quosdam ipsa, quae premebat, potentia eripuit, et iudices, quem damnaturi erant causae,
 damnare gratiae noluerunt. Non tamen hi beneficium reo dederunt, quamvis profuerint, quia,
 quo missum sit telum, non quo pervenerit, quaeritur, et beneficium ab iniuria distinguit non
 eventus sed animus.

Adversarius meus, dum contraria dicit et iudicem superbia offendit et in unum testem
 temere rem1 demittit, causam meam erexit ; non quaero, an pro me
 erraverit : contra me voluit.

Nempe, ut gratus sim, velle debeo idem facere, quod ille, ut beneficium daret, debuit.
 Num quid est iniquius homine, qui eum odit, a quo in turba calcatus aut respersus aut, quo
 nollet, impulsus est ? Atqui quid est aliud, quod illum querellae eximat, cum in re sit
 iniuria, quam nescisse, quid faceret ?

Eadem res efficit, ne hic beneficium dederit, ne ille iniuriam fecerit ; et amicum et
 inimicum voluntas facit. Quam multos militiae morbus eripuit ! Quosdam, ne ad ruinam domus
 suae occurrerent, inimicus vadimonio tenuit ; ne in piratarum manus pervenirent, quidam
 naufragio consecuti sunt ; nec his tamen beneficium debemus, quia extra sensum officii casus
 est, nec inimico, cuius nos lis servavit, dum vexat ac detinet.

Non est beneficium, nisi quod a bona voluntate proficiscitur, nisi illud adcognoscit, qui
 dedit. Profuit aliquis mihi, dum nescit: nihil illi debeo. Profuit, cum vellet nocere :
 imitabor ipsum.

Ad primum illum revertamur. Ut gratiam referam, aliquid facere me vis ? Ipse, ut
 beneficium mihi daret, nihil fecit ! Ut ad alterum transeamus, vis me
 huic gratiam referre, ut, quod a nolente accepi, volens reddam ? Nam quid de tertio loquar,
 qui ab iniuria in beneficium delapsus est ?

Ut beneficium tibi debeam, parum est voluisse te dare ; ut non debeam, satis est
 noluisse. Beneficium enim voluntas nuda non efficit, sed, quod beneficium non esset, si
 optimae ac plenissimae voluntati fortuna defuisset, id aeque beneficium non est, nisi
 fortunam voluntas antecessit. Non enim profuisse te mihi oportet, ut ob hoc tibi obliger,
 sed ex destinato profuisse.

Cleanthes exemplo eiusmodi utitur : " Ad quaerendum," inquit, " et accersendum ex
 Academia Platonem duos pueros misi. Alter totam porticum perscrutatus est, alia quoque loca,
 in quibus illum inveniri posse sperabat, percucurrit et domum non minus lassus quam irritus
 redit ;

alter apud proximum circulatorem resedit et, dum vagus atque erro vernaculis congregatur
 et ludit, transeuntem Platonem, quem non quaesierat, invenit. Illum, inquit, laudabimus
 puerum, qui, quantum in se erat, quod iussus est, fecit; hunc feliciter inertem
 castigabimus."

Voluntas est, quae apud nos ponit officium ; cuius vide quae condicio sit, ut me debito
 obstringat. Parum est illi velle, nisi profuit ; parum est profuisse, 
 nisi voluit. Puta enim aliquem donare voluisse nec donasse ; animum quidem eius habeo, sed
 beneficium non habeo, quod consummat et res et animus.

Quemadmodum ei, qui voluit mihi quidem pecuniam credere, sed non dedit, nihil debeo, ita
 ei, qui voluit mihi beneficium dare, sed non potuit, amicus quidem ero sed non obligatus ;
 et volam illi aliquid praestare (nam et ille voluit mihi), ceterum, si benigniore usus
 fortuna praestitero, beneficium dedero, non gratiam rettulero. Ille mihi gratiam referre
 debebit ; hinc initium fiet, a me numerabitur.

Intellego iam, quid velis quaerere ; non opus est te dicere ; vultus tuus loquitur. " Si
 quis sua nobis causa profuit, eine," inquis, " debetur aliquid ? Hoc enim saepe te
 conquerentem audio, quod quaedam homines sibi praestant, aliis imputant." Dicam, mi
 Liberalis ; sed prius istam quaestiunculam dividam et rem aequam ab iniqua separabo.

Multum enim interest, utrum aliquis beneficium nobis det sua causa an et sua. Ille, qui
 totus ad se spectat et nobis prodest, quia aliter prodesse sibi non potest, eo mihi loco
 est, quo, qui pecori suo hibernum et aestivum pabulum prospicit; eo loco est, quo, qui
 captivos suos, ut commodius veneant, pascit et ut opimos
 boves saginat ac defricat, quo lanista, qui familiam summa cura exercet
 atque ornat. Multum, ut ait Cleanthes, a beneficio distat negotiatio.

Rursus non sum tam iniquus, ut ei nihil debeam, qui, cum mihi utilis esset, fuit et sibi;
 non enim exigo, ut mihi sine respectu sui consulat, immo etiam opto, ut beneficium mihi
 datum vel magis danti profuerit, dum modo id, qui dabat duos intuens dederit et inter me
 seque diviserit.

Licet id ipse ex maiore parte possideat, si modo me in consortium admisit, si duos
 cogitavit, ingratus sum, non solum iniustus, nisi gaudeo hoc illi profuisse, quod proderat
 mihi. Summae malignitatis est non vocare beneficium, nisi quod dantem aliquo incommodo
 adfecit.

Alteri illi, qui beneficium dat sua causa, respondebo : " Usus me quare potius te mihi
 profuisse dicas quam me tibi ? " " Puta," inquit, " aliter fieri non posse me magistratum,
 quam si decem captos cives ex magno captivorum numero redemero ; nihil debebis mihi, cum te
 servitute ac vinculis liberavero ? Atqui mea id causa faciam." Adversus hoc respondeo : "
 Aliquid istic tua causa facis, aliquid mea :

tua, quod redimis, mea, quod me redimis ; tibi enim ad utilitatem tuam satis est
 quoslibet redemisse. Itaque debeo, non quod redimis me, sed quod eligis
 ; poteras enim et alterius redemptione idem consequi, quod mea. Utilitatem rei partiris
 mecum et me in beneficium recipis duobus profuturum. Praefers me aliis ; hoc totum mea causa
 facis.

Itaque, si praetorem te factura esset decem captivorum redemptio, decem autem soli
 captivi essemus, nemo quicquam tibi deberet ex nobis, quia nihil haberes, quod cuiquam
 imputares, a tua utilitate seductum. Non sum invidus beneficii interpres nec desidero illud
 mihi tantum dari, sed et mihi."

" Quid ergo ? " inquit ; " si in sortem nomina vestra coici iussissem, et tuum nomen
 inter redimendos exisset, nihil deberes mihi ?

" Immo deberem, sed exiguum ; quid sit hoc, dicam. Aliquid istic mea causa facis, quod me
 ad fortunam redemptionis admittis ; quod nomen meum exit, sorti debeo, quod exire potuit,
 tibi. Aditum mihi ad beneficium tuum dedisti, cuius maiorem partem fortunae debeo, sed hoc
 ipsum tibi, quod fortunae debere potui.

Illos ex toto praeteribo, quorum mercennarium beneficium est, quod qui dat, non computat,
 cui sed quanti daturus sit, quod undique in se conversum est. Vendit mihi aliquis frumentum
 ; vivere non possum, nisi emero ; sed non debeo vitam, quia emi.

Nec, quam necessarium fuerit, aestimo, sine quo victurus non fui,
 sed quam ingratum, quod non habuissem, nisi emissem, in quo invehendo mercator non
 cogitavit, quantum auxilii adlaturus esset mihi, sed quantum lucri sibi. Quod emi, non
 debeo.

" Isto modo," inquit, " nec medico quicquam debere te nisi mercedulam dicis nec
 praeceptori, quia aliquid numeraveris. Atqui omnium horum apud nos magna caritas, magna
 reverentia est." Adversus hoc respondetur quaedam pluris esse, quam emuntur.

Emis a medico rem inaestimabilem, vitam ac bonam valetudinem, a bonarum artium
 praeceptore studia liberalia et animi cultum ; itaque his non rei pretium, sed operae
 solvitur, quod deserviunt, quod a rebus suis avocati nobis vacant ; mercedem non meriti, sed
 occupationis suae ferunt.

Aliud tamen dici potest verius, quod statim ponam, si prius, quomodo istud refelli
 possit, ostendero. " Quaedam," inquit," pluris sunt, quam venierunt, et ob hoc aliquid mihi
 extra pro illis quamvis empta sunt, debes."

Primum quid interest, quanti sint, cum de pretio inter ementem vendentemque convenerit ?
 Deinde non emi illud suo pretio, sed tuo. " Pluris est," inquis, " quam venit" ; sed pluris
 venire non potuit. Pretium autem rei cuiusque pro tempore est ; eum bene ista laudaveris, tanti sunt, quanto pluris venire non possunt ; propterea nihil
 venditori debet, qui bene emit.

Deinde, etiam si pluris ista sunt, non tamen ullum istic tuum munus est, ut non ex usu
 effectuve, sed ex consuetudine et annona aestimetur.

Quod tu pretium ponis traicienti maria et per medios fluctus, cum terra e conspectu
 recessit, certam secanti viam et prospiciens futuras tempestates et securis omnibus subito
 iubenti vela substringi, armamenta demitti, paratos ad incursum procellae et repentinum
 impetum stare ? Huic tamen tantae rei praemium vectura persolvit !

Quanti aestimas in solitudine hospitium, in imbre tectum, in frigore balneum aut ignem ?
 Scio tamen, quanti ista consecuturus deversorium subeam! Quantum nobis praestat, qui
 labentem domum suscipit et agentem ex imo rimas insulam incredibili arte suspendit ! Certo
 tamen et levi pretio fultura conducitur.

Murus nos ab hostibus tutos et a subitis latronum incursionibus praestat ; notum est
 tamen, illas turres pro securitate publica propugnacula habituras excitaturus faber quid in
 diem mereat.

Infinitum erit, si latius exempla conquiram, quibus appareat parvo magna constare. Quid
 ergo ? Quare et medico et praeceptori plus quiddam debeo nec adversus
 illos mercede defungor ? Quia ex medico et praeceptore in amicum transeunt et nos non arte,
 quam vendunt, obligant, sed benigna et familiari voluntate.

Itaque medico, si nihil amplius quam manum tangit et me inter eos, quos perambulat, ponit
 sine ullo adfectu facienda aut vitanda praecipiens, nihil amplius debeo, quia me non tamquam
 amicum videt, sed tamquam imperatorem.

Ne praeceptorem quidem habeo cur venerer, si me in grege discipulorum habuit, si non
 putavit dignum propria et peculiari cura, si numquam in me derexit animum, et, cum in medium
 effunderet, quae sciebat, non didici, sed excepi. Quid ergo est, quare istis multum debeamus
 ?

Non quia pluris est, quod vendiderunt, quam emimus, sed quia nobis ipsis aliquid
 praestiterunt. Ille magis pependit, quam medico necesse est ; pro me, non pro fama artis
 extimuit ; non fuit contentus remedia monstrare : et admovit ; inter sollicitos adsedit, ad
 suspecta tempora occurrit ; nullum ministerium illi oneri, nullum fastidio fuit ;

gemitus meos non securus audivit; in turba multorum invocantem ego illi potissima curatio
 fui ; tantum aliis vacavit, quantum mea valetudo permiserat : huic ego non tamquam medico
 sed tamquam amico obligatus sum.

Alter rursus docendo et laborem et taedium tulit ; praeter illa, quae a praecipientibus
 in commune dicuntur, aliqua instillavit ac tradidit, hortando bonam indolem erexit et modo
 laudibus fecit animum, modo admonitionibus discussit desidiam ;

tum ingenium latens et pigrum iniecta, ut ita dicam, manu extraxit ; nec, quae sciebat,
 maligne dispensavit, quo diutius esset necessarius, sed cupit, si posset, universa
 transfundere : ingratus sum, nisi illum inter gratissimas necessitudines diligo.

Sordidissimorum quoque artificiorum institoribus supra constitutum aliquid adiecimus, si
 nobis illorum opera enixior visa est ; et gubernatori et opifici vilissimae mercis et in
 diem locanti manus suas corollarium adspersimus. In optimis vero artibus, quae vitam aut
 conservant aut excolunt, qui nihil se plus existimat debere, quam pepigit, ingratus est.

Adice, quod talium studiorum traditio miscet animos ; hoc cum factum est, tam medico quam
 praeceptori pretium operae solvitur, animi debetur.

Platon cum flumen nave transisset nec ab illo quicquam portitor exegisset, honori hoc suo
 datum credens dixit positum illi esse apud Platonem officium; deinde paulo post, cum alium
 atque alium gratis eadem sedulitate transveheret, negavit illi iam apud
 Platonem positum officium.

Nam ut tibi debeam aliquid pro eo, quod praestas, debes non tantum mihi praestare, sed
 tamquam mihi ; non potes ob id quemquam appellare, quod spargis in populum. Quid ergo ?
 Nihil tibi debebitur pro hoc ? Tamquam ab uno nihil; cum omnibus solvam, quod cum omnibus
 debeo.

" Negas," inquit, " ullum dare beneficium eum, qui me gratuita nave per flumen Padum
 tulit ? " Nego. Aliquid boni facit, beneficium non dat ; facit enim aut sua causa aut utique
 non mea ; ad summam ne ipse quidem se mihi beneficium iudicat dare, sed aut rei publicae aut
 viciniae aut ambitioni suae praestat et pro hoc aliud quoddam commodum expectat, quam quod a
 singulis recepturus est. " Quid ergo ?

" inquit, " si princeps civitatem dederit omnibus Gallis, si immunitatem Hispanis, nihil
 hoc nomine singuli debebunt ? " Quidni debeant ? debebunt autem non tamquam proprium
 beneficium, sed tamquam publici partem. " Nullam," inquit, " habuit cogitationem illo
 tempore mei, quo universis proderat ;

noluit mihi civitatem proprie dare nec in me direxit animum ; ita quare ei debeam, qui me
 sibi non substituit, cum facturus esset, quod fecit ?

" Primum, cum cogitavit Gallis omnibus prodesse, et mihi cogitavit 
 prodesse ; eram enim Gallus et me etiam si non mea, publica tamen nota comprendit. Deinde
 ego quoque illi non tamquam proprium debebo, sed tamquam commune munus ; unus ex populo non tamquam pro me solvam, sed tamquam pro patria
 conferam.

Si quis patriae meae pecuniam credat, non dicam me illius debitorem nec hoc aes alienum
 profitebor aut candidatus aut reus ; ad exsolvendum tamen hoc dabo portionem meam. Sic
 istius muneris, quod universis datur, debitorem me nego, quia mihi quidem dedit sed non
 propter me, et mihi quidem, sed nesciens, an mihi daret; nihilo minus aliquid mihi
 dependendum sciam, quia ad me quoque circumitu longo pervenit. Propter me debet factum esse,
 quod me obliget.

" Isto," inquit, " modo nec lunae nec soli quicquam debes ; non enim propter te
 moventur." Sed cum in hoc moveantur, ut universa conservent, et pro me moventur ;
 universorum enim pars sum. Adice nunc, quod nostra et horum condicio dissimilis est ;

nam qui mihi prodest, ut per me prosit sibi, non dedit beneficium, quia me instrumentum
 utilitatis suae fecit; sol autem et luna, etiam si nobis prosunt sua causa, non in hoc tamen
 prosunt, ut per nos prosint sibi ; quid enim nos conferre illis
 possumus ?

" Sciam," inquit, " solem ac lunam nobis velle prodesse, si nolle potuerint ; illis autem
 non licet non moveri. Ad summam consistant et opus suum intermittant." Hoc vide quot modis
 refellatur. Non ideo minus vult, qui non potest nolle ;

immo maximum argumentum est firmae voluntatis ne mutari quidem posse. Vir bonus non
 potest non facere, quod facit ; non enim erit bonus, nisi fecerit ; ergo nec bonus vir
 beneficium dat, quia facit, quod debet, non potest autem non facere, quod debet. Praeterea
 multum interest, utrum dicas :

" Non potest hoc non facere," quia cogitur, an : " Non potest nolle." Nam si necesse est
 illi facere, non debeo ipsi beneficium, sed cogenti; si necesse est illi velle ob hoc, quia
 nihil habet melius, quod velit, ipse se cogit ; ita, quod tamquam coacto non deberem,
 tamquam cogenti debeo.

" Desinant," inquit, " velle." Hoc loco tibi illud occurrat : Quis tam demens est, ut eam
 neget voluntatem esse, cui non est periculum desinendi vertendique se in contrarium, cum ex
 diverso nemo aeque videri debeat velle, quam cuius voluntas usque eo 
 certa est, ut aeterna sit ? An, si is quoque vult, qui potest statim nolle, is non videbitur
 velle, in cuius naturam non cadit nolle ?

" Agedum," inquit, " si possunt, resistant." Hoc dicis : " Omnia ista ingentibus
 intervallis diducta et in custodiam universi disposita stationes suas deserant ; subita
 confusione rerum sidera sideribus incurrant, et rupta rerum concordia in ruinam divina
 labantur, contextusque velocitatis citatissimae in tot saecula promissas vices in medio
 itinere destituat, et, quae nunc alternis eunt redeuntque opportunis libramentis mundum ex
 aequo temperantia, repentino concrementur incendio, et ex tanta varietate solvantur atque
 eant in unum omnia ; ignis cuncta possideat, quem deinde pigra nox occupet, et profunda
 vorago tot deos sorbeat." Est tanti, ut tu coarguaris, ista concidere ? Prosunt tibi etiam
 invito euntque ista tua causa, etiam si maior illis alia ac prior causa est.

Adice nunc, quod non externa cogunt deos, sed sua illis in lege aeterna voluntas est.
 Statuerunt, quae non mutarent ; itaque non possunt videri facturi aliquid, quamvis nolint,
 quia, quidquid desinere non possunt, perseverare voluerunt, nec umquam
 primi consilii deos paenitet.

Sine dubio stare illis et desciscere in contrarium non licet, sed non ob aliud, quam quia
 vis sua illos in proposito tenet ; nec imbecillitate permanent, sed quia non libet ab
 optimis aberrare et sic ire decretum est.

In prima autem illa constitutione, cum universa disponerent, etiam nostra viderunt
 rationemque hominis habuerunt; itaque non possunt videri sua tantum causa decurrere et
 explicare opus suum, quia pars operis et nos sumus. Debemus ergo et soli et lunae et ceteris
 caelestibus beneficium, quia, etiam si potiora illis sunt, in quae oriuntur, nos tamen in
 maiora ituri iuvant.

Adice, quod ex destinato iuvant, ideoque obligati sumus, quia non in beneficium
 ignorantium incidimus, sed haec, quae accipimus, accepturos scierunt ; et quamquam maius
 illis propositum sit maiorque actus sui fructus, quam servare mortalia, tamen in nostras
 quoque utilitates a principio rerum praemissa mens est et is ordo mundo datus, ut appareat
 curam nostri non inter ultima habitam.

Debemus parentibus nostris pietatem, et multi non, ut gignerent, coierant. Di non possunt videri nescisse, quid effecturi essent, eum omnibus
 alimenta protinus et auxilia providerint, nec eos per neclegentiam genuere, quibus tam multa
 generabant. Cogitavit nos ante natura, quam fecit, nec tam leve opus sumus, ut illi
 potuerimus excidere.

Vide, quantum nobis permiserit, quam non intra homines humani imperii condicio sit ;
 vide, in quantum corporibus vagari liceat, quae non coercuit fine terrarum, sed in omnem
 partem sui misit ; vide, animi quantum audeant, quemadmodum soli aut noverint deos aut
 quaerant et mente in altum elata divina comitentur : scies non esse hominem tumultuarium et
 incogitatum opus.

Inter maxima rerum suarum natura nihil habet, quo magis glorietur, aut certe, cui
 glorietur. Quantus iste furor est controversiam dis muneris sui facere ! Quomodo adversus
 eos hic erit gratus, quibus gratia referri sine impendio non potest, qui negat se ab iis
 accepisse, a quibus cum maxime accepit, qui et semper daturi sunt et numquam recepturi ?

Quanta autem perversitas ob hoc alicui non debere, quia etiam infitianti benignus est, et
 continuationem ipsam sedemque beneficiorum argumentum vocare necessario dantis! "Nolo! Sibi
 habeat! Quis illum rogat ? " et omnes alias impudentis animi voces his adstrue. Non ideo de
 te minus meretur is, cuius liberalitas ad te etiam, dum negas,
 pervenit, cuiusque beneficiorum vel hoc maximum est, quod etiam querenti daturus est.

Non vides, quemadmodum teneram liberorum infantiam parentes ad salubrium rerum patientiam
 cogant ? Flentium corpora ac repugnandum diligens cura fovent et, ne membra libertas
 immatura detorqueat, in rectum exitura constringunt et mox liberalia studia inculcant
 adhibito timore nolentibus ; ad ultimum audacem iuventam frugalitati, pudori, moribus bonis,
 si parum sequitur, coactam applicant.

Adulescentibus quoque ac iam potentibus sui, si remedia metu aut intemperantia reiciunt,
 vis adhibetur ac severitas. Itaque beneficiorum maxima sunt, quae a parentibus accepimus,
 dum aut nescimus aut nolumus.

His ingratis et repudiantibus beneficia, non quia nolunt, sed ne debeant, similes sunt ex
 diverso nimis grati, qui aliquid incommodi precari solent iis, quibus obligati sunt, aliquid
 adversi, in quo adfectum memorem accepti beneficii approbent.

An hoc recte faciant et pia voluntate, quaeritur ; quorum animus simillimus est pravo
 amore flagrantibus, qui amicae suae optant exilium, ut desertam fugientemque comitentur , optant inopiam, ut magis desiderant donent, optant morbum, ut
 adsideant, et, quidquid inimicus optaret, amantes vovent. Fere idem itaque exitus est odii
 et amoris insani.

Tale quiddam et his accidit, qui amicis incommoda optant, quae detrahant, et ad
 beneficium iniuria veniunt, cum satius sit vel cessare, quam per scelus officio locum
 quaerere.

Quid, si gubernator a dis tempestates infestissimas et procellas petat, ut gratior ars
 sua periculo fiat ? Quid, si imperator deos oret, ut magna vis hostium circumfusa castris
 fossas subito impetu compleat et vallum trepidante exercitu vellat et in ipsis portis
 infesta signa constituat, quo maiore cum gloria rebus lassis profligatisque succurrat ?

Omnes isti beneficia sua detestabili via ducunt, qui deos contra eum advocant, cui ipsi
 adfuturi sunt, et ante illos sterni quam erigi volunt. Inhumana ista perverse grati animi
 natura est contra eum optare, cui honeste deesse non possis.

" Non nocet," inquit, " illi votum meum, quia simul opto et periculum et remedium." Hoc
 dicis non nihil te peccare sed minus, quam si sine remedio periculum optares. Nequitia est
 ut extrahas mergere , evertere ut suscites, ut emittas includere. Non
 est beneficium iniuriae finis, nec umquam id detraxisse meritum est, quod ipse, qui
 detraxit, intulerat.

Non vulneres me malo quam sanes. Potes inire gratiam, si, quia vulneratus sum, sanas,
 non, si vulneras, ut sanandus sim. Numquam cicatrix nisi conlata vulneri placuit, quod ita
 coisse gaudemus, ut non fuisse mallemus. Si hoc ei optares, cuius nullum beneficium haberes,
 inhumanum erat votum ; quanto inhumanius ei optas, cui beneficium debes !

Simul," inquit, " ut possim ferre illi opem, precor." Primum, ut te in media parte voti
 tui occupem, iam ingratus es ; nondum audio, quid illi velis praestare, scio, quid illum
 velis pati. Sollicitudinem illi et metum et maius aliquod imprecaris malum. Optas, ut ope
 indigeat : hoc contra illum est ; optas, ut ope tua indigeat : hoc pro te est. Non
 succurrere vis illi, sed solvere : qui sic properat, solvi vult, non solvere.

Ita, quod unum in voto tuo honestum videri poterat, ipsum turpe et ingratum est, nolle
 debere; optas enim, non ut tu facultatem habeas referendae gratiae, sed ut ille necessitatem
 implorandae. Superiorem te facis et, quod nefas est, bene meritum ad
 pedes tuos mittis. Quanto satius est honesta voluntate debere, quam rationem per malam
 solvere !

Si infitiareris, quod acceperas, minus peccares ; nihil enim, nisi quod dederat,
 amitteret. Nunc vis illum subici tibi, iactura rerum suarum et status mutatione in id
 devocari, ut infra beneficia sua iaceat. Gratum te putabo ? Coram eo, cui prodesse vis,
 opta! Votum tu istud vocas, quod inter gratum et inimicum potest dividi, quod non dubites
 adversarium et hostem fecisse, si extrema taceantur ?

Hostes quoque optaverunt capere quasdam urbes, ut servarent, et vincere quosdam, ut
 ignoscerent, nec ideo non hostilia vota, in quibus, quod mitissimum est, post crudelitatem
 venit.

Denique qualia esse iudicas vota, quae nemo minus tibi volet, quam is, pro quo fiunt,
 succedere ? Pessime cum eo agis, cui vis a dis noceri, a te succurri, inique cum ipsis dis ;
 illis enim durissimas partes imponis, tibi humanas ; ut tu prosis, di nocebunt.

Si accusatorem submitteres, quem deinde removeres, si aliqua illum lite implicares, quam
 subinde discuteres, nemo de tuo scelere dubitaret. Quid interest, utrum
 istuc fraude temptetur an voto, nisi quod potentiores illi adversarios quaeris ? Non est,
 quod dicas : " Quam enim illi iniuriam facio ?

" Votum tuum aut supervacuum est aut iniuriosum, immo iniuriosum, etiam si irritum.
 Quidquid non efficis, dei munus est, iniuria vero, quidquid optas. Sat est ; tibi non aliter
 debemus irasci, quam si profeceris.

" Si vota," inquit, " valuissent, et in hoc valuissent, ut tutus esses." Primum certum
 mihi optas periculum sub incerto auxilio. Deinde utrumque certum puta : quod nocet, prius
 est.

Praeterea tu condicionem voti tui nosti, me tempestas occupavit portus ac praesidii
 dubium. Quantum tormentum existimas, etiam si accepero, eguisse ? Etiam si servatus fuero,
 trepidasse ? Etiam si absolutus fuero, causam dixisse ? Nullius metus tam gratus est finis,
 ut non gratior sit solida et inconcussa securitas.

Opta, ut reddere mihi beneficium possis, cum opus erit, non, ut opus sit. Si esset in tua
 potestate, quod optas, ipse fecisses.

Quanto hoc honestius votum est : " Opto, in eo statu sit, quo semper beneficia
 distribuat, numquam desideret ; sequatur illum materia, qua tam benigne utitur, largiendi
 iuvandique ; numquam illi sit dandorum beneficiorum inopia, datorum paenitentia ; naturam per se pronam ad misericordiam, humanitatem, clementiam
 irritet ac provocet turba gratorum, quos illi et habere contingat nec experiri necesse sit ;
 ipse nulli implacabilis sit, ipsi nemo placandus ; tam aequali in eum fortuna indulgentia
 perseveret, ut nemo in illum possit esse nisi conscientia gratus."

Quanto haec iustiora vota sunt, quae te in nullam occasionem differunt, sed gratum statim
 faciunt! Quid enim prohibet referre gratiam prosperis rebus ? Quam multa sunt, per quae,
 quidquid debemus, reddere etiam felicibus possumus ! Fidele consilium, adsidua conversatio,
 sermo comis et sine adulatione iucundus, aures, si deliberari velit, diligentes, tutae, si
 credere, convictus familiaritas. Neminem tam alte secunda posuerunt, ut non illi eo magis
 amicus desit, quia nihil absit.

Ista tristis et omni voto submovenda occasio ac procul repellenda. Ut gratus esse possis,
 iratis dis opus est ? Ne ex hoc quidem peccare te intellegis, quod melius cum eo agitur, cui
 ingratus es ? Propone animo tuo carcerem, vincula, sordes, servitutem, bellum, egestatem ;
 haec sunt occasiones voti tui. Si quis tecum contraxit, per ista dimittitur!

Quin potius eum potentem esse vis, cui plurimum debes, et1 beatum ?
 Quid enim, ut dixi, vetat te referre etiam summa felicitate praeditis gratiam ? Cuius plena
 tibi occurret et varia materia. Quid ? tu nescis debitum etiam locupletibus solvi ?

Nec te invitum distringam. Omnia sane excluserit opulenta felicitas, monstrabo tibi,
 cuius rei inopia laborent magna fastigia, quid omnia possidentibus desit : scilicet ille,
 qui verum dicat et hominem inter mentientes stupentem ipsaque consuetudine pro rectis blanda
 audiendi ad ignorantiam veri perductum vindicet a consensu concentuque falsorum.

Non vides, quemadmodum illos in praeceps agat extincta libertas et fides in obsequium
 servile submissa ?

Dum nemo ex animi sui sententia suadet dissuadetque, sed adulandi certamen est et unum
 amicorum omnium officium, una contentio, quis blandissime fallat, ignoravere vires suas, et,
 dum se tam magnos, quam audiunt, credunt, attraxere supervacua et in discrimen rerum omnium
 perventura bella, utilem et necessariam rupere concordiam, secuti iram, quam nemo revocabat,
 multorum sanguinem hauserunt fusuri novissime suum ;

dum vindicant inexplorata pro certis flectique non minus existimant turpe quam vinci et
 perpetua credunt, quae in summum perducta maxime nutant, ingentia super
 se ac suos regna fregerunt ; nec intellexerunt in illa scena vanis et cito diffluentibus
 bonis refulgente ex eo tempore ipsos nihil non adversi expectare debuisse, ex quo nihil veri
 audire potuerunt.

Cum bellum Graeciae indiceret Xerxes, animum tumentem oblitumque, quam caducis
 confideret, nemo non impulit. Alius aiebat non laturos nuntium belli et ad primam adventus
 famam terga versuros ;

alius nihil esse dubii, quin illa mole non vinci solum Graecia, sed obrui posset ; magis
 verendum, ne vacuas desertasque urbes invenirent et profugis hostibus vastae solitudines
 relinquerentur non habituris, ubi tantas vires exercere possent ;

alius vix illi rerum naturam sufficere, angusta esse classibus maria, militi castra,
 explicandis equestribus copiis campestria, vix patere caelum satis ad emittenda omni manu
 tela.

Cum in hunc modum multa undique iactarentur, quae hominem nimia aestimatione sui furentem
 concitarent, Demaratus Lacedaemonius solus dixit ipsam illam, qua sibi placeret,
 multitudinem indigestam et gravem metuendam esse ducenti; non enim vires habere, sed pondus ; immodica numquam regi posse, nec diu durare, quidquid regi non
 potest. "

"In primo," inquit, " statim monte Lacones obiecti dabunt sui experimentum. Tot ista
 gentium milia trecenti morabuntur ; haerebunt in vestigio fixi et commissas sibi angustias
 armis tuebuntur, corporibus obstruent ; tota illos Asia non movebit loco ; tantas minas
 belli et paene totius generis humani ruentis impetum paucissimi sistent.

Cum te mutatis legibus suis natura transmiserit, in semita haerebis et aestimans futura
 damna, cum computaveris, quanti Thermopylarum angusta constiterint ; scies te fugari posse,
 cum sciens posse retineri.

Cedent quidem tibi pluribus locis velut torrentis modo ablati, cuius cum magno terrore
 prima vis defluit ; deinde hinc atque illinc coorientur et tuis te viribus prement.

Verum est, quod dicitur, maiorem belli apparatum esse, quam qui recipi ab his regionibus
 possit, quas oppugnare constituis, sed haec res contra nos est. Ob hoc ipsum te Graecia
 vincet, quia non capit ; uti toto te non potes.

Praeterea, quae una rebus salus est, occurrere ad primos rerum impetus et inclinatis opem
 ferre non poteris nec fulcire ac firmare labentia ; multo ante vincens, quam victum esse te
 sentias.

Ceterum non est, quod exercitum tuum ob hoc sustineri non putes posse, quia numerus eius
 duci quoque ignotus est ; nihil tam magnum est, quod perire non possit, cui nascitur in
 perniciem, ut alia quiescant, ex ipsa magnitudine sua causa."

Acciderunt, quae Demaratus praedixerat. Divina atque humana impellentem et mutantem,
 quidquid obstiterat, trecenti stare iusserunt, stratusque passim per totam Graeciam Perses
 intellexit, quantum ab exercitu turba distaret. Itaque Xerxes pudore quam damno miserior
 Demarato gratias egit, quod solus sibi verum dixisset, et permisit petere, quod vellet.

Petit ille, ut Sardis, maximam Asiae civitatem, curru vectus intraret rectam capite tiaram
 gerens ; id solis datum regibus. Dignus fuerat praemio, ante quam peteret ; sed quam
 miserabilis gens, in qua nemo fuit, qui verum diceret regi, nisi qui non dicebat sibi !

Divus Augustus filiam ultra impudicitiae maledictum impudicam relegavit et flagitia
 principalis domus in publicum emisit : admissos gregatim adulteros, pererratam nocturnis
 comissationibus civitatem, forum ipsum ac rostra, ex quibus pater legem de adulteriis
 tulerat, filiae in stupra placuisse, cotidianum ad Marsyam concursum, cum ex adultera in
 quaestuariam versa ius omnis licentiae sub ignoto adultero peteret.

Haec tam vindicanda principi quam tacenda, quia quarundam rerum turpitudo etiam ad
 vindicantem redit, parum potens irae publicaverat. Deinde, cum interposito tempore in locum
 irae subisset verecundia, gemens, quod non illa silentio pressisset, quae tam diu nescierat,
 donec loqui turpe esset, saepe exclamavit : " Horum mihi nihil accidisset, si aut Agrippa
 aut Maecenas vixisset ! " Adeo tot habenti milia hominum duos reparare difficile est.

Caesae sunt legiones et protinus scriptae ; fracta classis et intra paucos dies natavit
 nova ; saevitum est in opera publica ignibus, surrexerunt meliora consumptis. Tota vita
 Agrippae et Maecenatis vacavit locus. Quid ? Putem defuisse similes, qui adsumerentur, an
 ipsius vitium fuisse, quia maluit queri quam quaerere ?

Non est, quod existimemus Agrippam et Maecenatem solitos illi vera dicere ; qui si
 vixissent, inter dissimulantes fuissent. Regalis ingenii mos est in praesentium contumeliam
 amissa laudare et his virtutem dare vera dicendi, a quibus iam audiendi periculum non est.

Sed ut me ad propositum reducam, vides, quam facile sit gratiam referre felicibus et in
 summo humanarum opum positis. Dic illis, non quod volunt audire, sed
 quod audisse semper volent ; plenas aures adulationibus aliquando vera vox intret ; da consilium utile. Quaeris, quid felici praestare possis ?

Effice, ne felicitati suae credat, ut sciat illam multis et fidis manibus continendam.
 Parum in illum contuleris, si illi stultam fiduciam permansurae semper potentiae excusseris
 docuerisque mobilia esse, quae dedit casus, et maiore cursu fugere, quam veniunt, nec iis
 portionibus, quibus ad summa perventum est, retro iri, sed saepe inter maximam fortunam et
 ultimam nihil interesse ?

Nescis, quantum sit pretium amicitiae, si non intellegis multum te ei daturum, cui
 dederis amicum, rem non domibus tantum, sed saeculis raram, quae non aliubi magis deest,
 quam ubi creditur abundare. Quid ?

Istos tu libros, quos vix nomenclatorum complectitur aut memoria aut manus, amicorum
 existimas esse ? Non sunt isti amici, qui agmine magno ianuam pulsant, qui in primas et
 secundas admissiones digeruntur.

Consuetudo ista vetus est regibus regesque simulantibus populum amicorum discribere, et
 proprium superbiae magno aestimare introitum ac tactum sui liminis et pro honore dare, ut
 ostio suo propius adsideas, ut gradum prior intra domum ponas, in qua 
 deinceps multa sunt ostia, quae receptos quoque excludant.

Apud nos primi omnium C. Gracchus et mox Livius Drusus
 instituerunt segregare turbam suam et alios in secretum recipere, alios cum pluribus, alios
 universos. Habuerunt itaque isti amicos primos, habuerunt secundos, numquam veros.

Amicum vocas, cuius disponitur salutatio ? Aut potest huius tibi fides patere, qui per
 fores maligne apertas non intrat, sed illabitur ? Huic pervenire usque ad libertatem
 destringendam licet, cuius vulgare et publicum verbum et promiscuum ignotis " Have ! " non
 nisi suo ordine emittitur ?

Ad quemcumque itaque istorum veneris, quorum salutatio urbem concutit, scito, etiam si
 animadverteris obsessos ingenti frequentia vicos et commeantium in utramque partem catervis
 itinera compressa, tamen venire te in locum hominibus plenum, amicis vacuum.

In pectore amicus, non in atrio quaeritur; illo recipiendus, illic retinendus est et in
 sensus recondendus. Hoc doce : gratus es.

Male de te existimas, si inutilis es nisi adflicto, si rebus bonis supervacuus es.
 Quemadmodum te et in dubiis et in adversis et in laetis sapienter geris, ut dubia prudenter
 tractes, adversa fortiter, laeta moderate, ita in omnia utilem te exhibere amico potes. Adversa eius nec deserueris nec optaveris ; multa nihilo minus, ut non
 optes, in tanta varietate, quae tibi materiam exercendae fidei praebeant, incident.

Quemadmodum, qui optat divitias alicui in hoc, ut illarum ipse partem ferat, quamvis pro
 illo videatur optare, sibi prospicit, sic, qui optat amico aliquam necessitatem, quam
 adiutorio suo fideque discutiat, quod est ingrati, se illi praefert et tanti existimat illum
 miserum esse, ut ipse gratus sit, ob hoc ipsum ingratus ; exonerare enim se vult et gravi
 sarcina liberare.

Multum interest, utrum properes referre gratiam, ut reddas beneficium, an ne debeas. Qui
 reddere vult, illius se commodo aptabit et idoneum illi venire tempus volet ; qui nihil
 aliud quam ipse liberari vult, quomodocumque ad hoc cupiet pervenire, quod est pessimae
 voluntatis.

" Ista," inquit, " festinatio nimium grati est ! " Id apertius exprimere non possum, quam
 si repetivero, quod dixi. Non vis reddere acceptum beneficium, sed effugere. Hoc dicere
 videris : " Quando isto carebo ? Quocumque modo mihi laborandum est, ne isti obligatus sim."
 Si optares, ut illi de suo solveres, multum abesse videreris a grato. Hoc, quod optas,
 iniquius est ; exsecraris enim illum et caput sanctum tibi dira
 precatione defigis.

Nemo, ut existimo, de immanitate animi tui dubitaret, si aperte illi paupertatem, si
 captivitatem, si famem ac metum imprecareris ; at quid interest, utrum vox ista sit voti tui
 an vis ? Aliquid enim horum optas. I nunc et hoc esse grati puta, quod ne ingratus quidem
 faceret, qui modo non usque in odium, sed tantum usque ad infitiationem beneficii perveniret
 !

Quis pium dicet Aenean, si patriam capi voluerit, ut captivitati patrem eripiat ? Quis
 Siculos iuvenes ut bona liberis exempla monstrabit, si optaverint, ut Aetna immensam ignium
 vim super solitum ardens et incensa praecipitet datura ipsis occasionem exhibendae pietatis
 ex medio parentibus incendio raptis ?

Nihil debet Scipioni Roma, si Punicum bellum, ut finiret, aluit ; nihil Deciis, quod
 morte patriam servaverunt, si prius optaverant, ut devotioni fortissimae locum ultima rerum
 necessitas faceret. Gravissima infamia est medici opus quaerere ; multi, quos auxerant
 morbos et irritaverant, ut gloria maiore sanarent, non potuerunt discutere aut cum magna
 miserorum vexatione vicerunt.

Callistratum aiunt (ita certe Hecaton auctor est), cum in exilium iret, in quod multos
 cum illo simul seditiosa civitas et intemperanter libera expulerat,
 optante quodam, ut Atheniensibus necessitas restituendi exules esset, abominatum talem
 reditum.

Rutilius noster animosius, cum quidam illum consolaretur et diceret instare arma civilia,
 brevi futurum, ut omnes exules reverterentur : " Quid tibi," inquit, " mali feci, ut mihi
 peiorem reditum quam exitum optares ? Ut malo, patria exilio meo erubescat, quam reditu
 maereat ! " Non est istud exilium, cuius neminem non magis quam damnatum pudet.

Quemadmodum illi servaverunt bonorum civium officium, qui reddi sibi penates suos
 noluerunt clade communi, quia satius erat duos iniquo malo adfici quam omnes publico, ita
 non servat grati hominis adfectum, qui bene de se merentem difficultatibus vult opprimi,
 quas ipse submoveat, quia, etiam si bene cogitat, male precatur. Ne in patrocinium quidem,
 nedum in gloriam est incendium extinxisse, quod feceris.

In quibusdam civitatibus impium votum sceleris vicem tenuit. Demades certe Athenis eum,
 qui necessaria funeribus venditabat, damnavit, cum probasset magnum lucrum optasse, quod
 contingere illi sine multorum morte non poterat. Quaeri tamen solet, an merito damnatus sit.
 Fortasse optavit, non ut multis venderet, sed ut care, ut parvo sibi constarent , quae venditurus esset.

Cum constet negotiatio eius ex empto et vendito, quare votum eius in unam partem trahis,
 cum lucrum ex utraque sit ? Praeterea omnes licet, qui in ista negotiatione sunt, damnes ;
 omnes enim idem volunt, id est, intra se optant. Magnam partem hominum damnabis ; cui enim
 non ex alieno incommodo lucrum ?

Miles bellum optat, si gloriam ; agricolam annonae caritas erigit ; eloquentiae pretium
 excitat litium numerus ; medicis gravis annus in quaestu est ; institores delicatarum
 mercium iuventus corrupta locupletat; nulla tempestate tecta, nullo igne laedantur : iacebit
 opera fabrilis. Unius votum deprensum est, omnium simile est.

An tu Arruntium et Haterium et ceteros, qui captandorum testamentorum artem professi
 sunt, non putas eadem habere quae dissignatores et libitinarios vota ? Illi tamen, quorum
 mortes optent, nesciunt, hi familiarissimum quemque, ex quo propter amicitiam spei plurimum
 est, mori cupiunt. Illorum damno nemo vivit, hos, quisquis differt, exhaurit ; optant ergo
 non tantum, ut accipiant, quod turpi servitute meruerunt, sed etiam, ut tributo gravi liberentur.

Non est itaque dubium, quin hi magis, quod damnatum est in uno, optent, quibus, quisquis
 morte profuturus est, vita nocet. Omnium tamen istorum tam nota sunt
 vota quam impunita. Denique se quisque consulat et in secretum pectoris sui redeat et
 inspiciat, quid tacitus optaverit. Quam multa sunt vota, quae etiam sibi fateri pudet ! Quam
 pauca, quae facere coram teste possimus !

Sed non, quidquid reprehendendum, etiam damnandum est, sicut hoc votum amici, quod in
 manibus est, male utentis bona voluntate et in id vitium incidentis, quod devitat ; nam dum
 gratum animum festinat ostendere, ingratus est. Hoc ait :

" In potestatem meam recidat, gratiam meam desideret, sine me salvus, honestus, tutus
 esse non possit, tam miser sit, ut illi beneficii loco sit, quidquid redditur." Haec dis
 audientibus : " Circumveniant illum domesticae insidiae, quas ego possim solus opprimere,
 instet potens inimicus et gravis, infesta turba nec inermis, creditor urgueat, accusator."

Vide, quam sis aecus ! Horum optares nihil, si tibi beneficium non dedisset. Ut alia
 taceam, quae graviora committis pessima pro optimis referendo, hoc certe delinquis, quod non
 expectas suum cuiusque rei tempus, quod aeque peccat, qui non sequitur, quam qui antecedit.
 Quomodo beneficium non semper recipiendum est, sic non utique reddendum.

Si mihi non desideranti redderes, ingratus esses ; quanto ingratior es, qui desiderare me
 cogis ! Expecta ! Quare subsidere apud te munus meum non vis ? Quare
 obligatum moleste te fers ? Quare quasi cum acerbo
 feneratore signare rationem parem properas ? Quid mihi negotium quaeris ? Quid in me deos
 immittis ? Quomodo exigeres, qui sic reddis ?

Ante omnia ergo, Liberalis, hoc discamus, beneficia debere secure et occasiones
 reddendorum observare, non manu facere. Ipsam hanc cupiditatem primo quoque tempore
 liberandi se meminerimus ingrati esse ; nemo enim libenter reddit, quod invitus debet, et,
 quod apud se esse non vult, onus iudicat esse, non munus.

Quanto melius ac iustius in promptu habere merita amicorum et offerre, non ingerere, nec
 obaeratum se iudicare, quoniam beneficium commune vinculum est et inter se duos adligat !
 Dic : " Nihil moror, quominus tuum revertatur; opto, hilaris accipias. Si necessitas
 alterutri nostrum imminet fatoque quodam datum est, ut aut tu cogaris beneficium recipere
 aut ego alterum accipere, det potius, qui solet. Ego
 paratus sum : Nulla mora in Turno est; ostendam hunc animum, cum primum tempus advenerit ;
 interim di testes sunt."

Soleo, mi Liberalis, notare hunc in te adfectum et quasi manu prendere verentis et
 aestuantis, ne in ullo officio sis tardior. Non decet gratum animum 
 sollicitudo, contra summa fiducia sui et ex conscientia veri amoris dimissa omnis anxietas.
 Tam convicium est : " Recipe " quam : " Debes." Hoc primum beneficii dati sit ius, ut
 recipiendi tempus eligat, qui dedit. " At vereor, ne homines de me sequius loquantur." Male
 agit, qui famae, non conscientiae gratus est. Duos istius rei iudices habes, illum, quem non
 debes timere, et te, quem non
 potes. " Quid ergo ? Si nulla intervenerit occasio, semper debebo ? " Debebis ; sed palam
 debebis, sed libenter debebis, sed cum magna voluptate apud te depositum intueberis.
 Paenitet accepti beneficii, quem nondum redditi piget. Quare, qui tibi dignus visus est, a
 quo acciperes, indignus videatur, cui diu debeas ?

In magnis erroribus sunt, qui ingentis animi credunt proferre, donare, plurium sinum ac
 domum implere, cum ista interdum non magnus animus faciat, sed magna fortuna ; nesciunt,
 quanto interim maius ac difficilius sit capere, quam fundere. Nam, ut nihil alteri detraham,
 quoniam utrumque, ubi virtute fit, par est, non minoris est animi beneficium debere quam
 dare ; eo quidem operosius hoc quam illud, quo maiore diligentia custodiuntur accepta, quam
 dantur.

Itaque non est trepidandum, quam cito reponamus, nec procurrendum
 intempestive, quia aeque delinquit, qui ad referendam gratiam suo tempore cessat, quam qui
 alieno properat. Positum est illi apud me ; nec illius nomine nec meo timeo. Bene illi
 cautum est ; non potest hoc beneficium perdere nisi mecum, immo ne mecum quidem. Egi illi
 gratias, id est, rettuli.

Qui nimis de reddendo beneficio cogitat, nimis cogitare alterum de recipiendo putat.
 Praestet se in utrumque facilem. Si vult recipere beneficium, referamus reddamusque laeti ;
 si illud apud nos custodiri mavult, quid thensaurum eius eruimus ? Quid custodiam recusamus
 ? Dignus est cui, utrum volet, liceat. Opinionem quidem et famam eo loco habeamus, tamquam
 non ducere sed sequi debeat.

Bonum, mi Liberalis, habeas animum volo : In manibus terrae ; non hic te carmine longo
 atque per ambages et longa exorsa tenebo. Reliqua hic liber cogit, et exhausta materia
 circumspicio, non quid dicam, sed quid non dixerim ; boni tamen consules, quidquid ibi
 superest, cum tibi superfuerit.

Si voluissem lenocinari mihi, debuit paulatim opus crescere et ea pars in finem
 reservari, quam quilibet etiam satiatus appeteret. Sed quidquid maxime necessarium erat, in
 primum congessi; nunc, si quid effugit, recolligo. Nec mehercules, si me interroges, nimis
 ad rem existimo pertinere, ubi dicta sunt, quae Tegunt mores, prosequi cetera non in
 remedium animi, sed in exercitationem ingenii inventa.

Egregie enim hoc dicere Demetrius Cynicus, vir meo iudicio magnus, etiam si maximis
 comparetur, solet plus prodesse, si pauca praecepta sapientiae teneas,
 sed illa in promptu tibi et in usu sint, quam si multa quidem didiceris, sed illa non habeas
 ad manum.

" Quemadmodum," inquit, " magnus luctator est, non qui omnes numeros nexusque perdidicit,
 quorum usus sub adversario rarus est, sed qui in uno se aut altero bene ac diligenter
 exercuit et eorum occasiones intentus expectat (neque enim refert, quam multa sciat, si
 scit, quantum victoriae satis est), sic in hoc studio multa delectant, pauca vincunt.

Licet nescias, quae ratio oceanum effundat ac revocet, quare septimus quisque annus
 aetati signum imprimat, quare latitudo porticus ex remoto sperantibus non servet portionem
 suam, sed ultima in angustiis coeant et columnarum novissime intervalla iungantur, quid sit,
 quod geminorum conceptum separet, partum iungat, utrum unus concubitus spargatur in duos an
 totiens concepti sint, cur pariter natis fata diversa sint maximisque rerum spatiis distent,
 quorum inter ortus minimum interest : non multum tibi nocebit transisse, quae nec licet
 scire nec prodest. Involuta veritas in alto latet.

Nec de malignitate naturae queri possumus, quia nullius rei difficilis inventio est, nisi
 cuius hic unus inventae fructus est invenisse ; quidquid nos meliores beatosque facturum
 est, aut in aperto aut in proximo posuit.

Si animus fortuita contempsit, si se supra metus sustulit nec avida
 spe infinita complectitur, sed didicit a se petere divitias ; si deorum hominumque
 formidinem eiecit et scit non multum esse ab homine timendum, a deo nihil; si contemptor
 omnium, quibus torquetur vita, dum ornatur, eo perductus est, ut illi liqueat mortem nullius
 mali materiam esse, multorum finem ; si animum virtuti consecravit et, quacumque vocat illa,
 planum putat ; si sociale animal et in commune genitus mundum ut unam omnium domum spectat
 et conscientiam suam dis aperuit semperque tamquam in publico vivit se magis veritus quam
 alios : subductus ille tempestatibus in solido ac sereno stetit consummavitque scientiam
 utilem ac necessariam. Reliqua oblectamenta otii sunt ; licet enim iam in tutum retracto
 animo ad haec quoque excurrere cultum, non robur, ingeniis adferentia."

Haec Demetrius noster utraque manu tenere pro fidentem iubet, haec nusquam dimittere,
 immo adfigere et partem sui facere eoque cotidiana meditatione perduci, ut sua sponte
 occurrant salutaria et ubique ac statim desiderata praesto sint et sine ulla mora veniat
 illa turpis honestique distinctio.

Sciat nec malum esse ullum nisi turpe nec bonum nisi honestum. Hac regula vitae opera
 distribuat; ad hanc legem et agat cuncta et exigat miserrimosque 
 mortalium iudicet, in quantiscumque opibus refulgebunt, ventri ac libidini deditos quorumque
 animus inerti otio torpet. Dicat sibi ipse : " Voluptas fragilis est, brevis, fastidio
 obiecta, quo avidius hausta est citius in contrarium recidens, cuius subinde necesse est aut
 paeniteat aut pudeat, in qua nihil est magnificum aut quod naturam hominis dis proximi
 deceat, res humilis, membrorum turpium aut vilium ministerio veniens, exitu foeda.

Illa est voluptas et homine et viro digna non implere corpus nec saginare nec cupiditates
 irritare, quarum tutissima est quies, sed perturbatione carere et ea, quam hominum inter se
 rixantium ambitus concutit, et ea, quae intolerabilis ex alto venit, ubi de dis famae
 creditum est vitiisque illos nostris aestimavimus."

Hanc voluptatem aequalem, intrepidam, numquam sensuram sui taedium percipit hic, quem
 deformamus cum maxime, ut ita dicam, divini iuris atque humani peritus. Hic praesentibus
 gaudet, ex futuro non pendet ; nihil enim firmi habet, qui in incerta propensus est. Magnis
 itaque curis exemptus et distorquentibus mentem nihil sperat aut cupit nec se mittit in
 dubium suo contentus.

Et ne illum existimes parvo esse contentum, omnia illius sunt, non sic, quemadmodum
 Alexandri fuerunt, cui, quamquam in litore rubri maris steterat, plus deerat , quam qua venerat. Illius ne ea quidem erant, quae tenebat aut vicerat, cum in
 oceano Onesicritus praemissus explorator erraret et bella in ignoto mari quaereret.

Non satis apparebat inopem esse, qui extra naturae terminos arma proferret, qui se in
 profundum inexploratum et immensum aviditate caeca prosus immitteret ? Quid interest, quot
 eripuerit regna, quot dederit, quantum terrarum tributo premat ? Tantum illi deest, quantum
 cupit.

Nec hoc Alexandri tantum vitium fuit, quem per Liberi Herculisque vestigia felix
 temeritas egit, sed omnium, quos fortuna irritavit implendo. Cyrum et Cambysen et totum
 regni Persici stemma percense. Quem invenies, cui modum imperii satietas fecerit, qui non
 vitam in aliqua ulterius procedendi cogitatione finierit ? Nec id mirum est ; quidquid
 cupiditati contingit, penitus hauritur et conditur, nec interest, quantum eo, quod
 inexplebile est, congeras.

Unus est sapiens, cuius omnia sunt nec ex difficili tuenda. Non habet mittendos trans
 maria legatos nec metanda in ripis hostilibus castra, non opportunis castellis disponenda
 praesidia ; non opus est legione nec equestribus turmis. Quemadmodum di immortales regnum
 inermes regunt et illis rerum suarum ex edito tranquilloque tutela est, ita hic officia sua,
 quamvis latissime pateant, sine tumultu obit et omne humanum genus
 potentissimus eius optimusque infra se videt. Derideas licet :

ingentis spiritus res est, cum Orientem Occidentemque lustraveris animo, quo etiam remota
 et solitudinibus interclusa penetrantur, cum tot animalia, tantam copiam rerum, quas natura
 beatissime fundit, adspexeris, emittere hanc dei vocem : " Haec omnia mea sunt ! " Sic fit,
 ut nihil cupiat, quia nihil est extra omnia.

" Hoc ipsum," inquis, " volui! teneo te ! Volo videre, quomodo ex his laqueis, in quos
 tua sponte decidisti, expliceris. Dic mihi. Quemadmodum potest aliquis donare sapienti, si
 omnia sapientis sunt ? Nam id quoque, quod illi donat, ipsius est. Itaque non potest
 beneficium dari sapienti, cui, quidquid datur, de suo datur ; atqui dicitis sapienti posse
 donari. Idem autem me scito et de amicis interrogare. Omnia dicitis illis esse communia ;
 ergo nemo quicquam donare amico potest ; donat enim illi communia."

Nihil prohibet aliquid et sapientis esse et etiam eius, qui possidet, cui datum et
 adsignatum est. Iure civili omnia regis sunt, et tamen illa, quorum ad regem pertinet
 universa possessio, in singulos dominos discripta sunt, et unaquaeque res habet possessorem
 suum. Itaque dare regi et domum et mancipium et pecuniam possumus nec
 donare illi de suo dicimur ; ad regem enim potestas omnium pertinet, ad singulos
 proprietates.

Fines Atheniensium aut Campanorum vocamus, quos deinde inter se vicini privata
 terminatione distinguunt ; et totus ager utique ullius rei publicae est, pars deinde suo
 domino quaeque censetur ; ideoque donare agros nostros rei publicae possumus, quamvis illius
 esse dicantur, quia aliter illius sunt, aliter mei.

Numquid dubium est, quin servus cum peculio domini sit ? Dat tamen domino suo munus. Non
 enim ideo nihil habet servus, quia non est habiturus, si dominus illum habere noluerit ; nec
 ideo non est munus, cum volens dedit, quia potuit eripi, etiam si noluisset.

Quemadmodum probemus omnia ? Nunc enim omnia sapientis esse inter duos convenit ; illud,
 quod quaeritur, colligendum est, quomodo liberalitatis materia adversus eum supersit, cuius
 universa esse concessimus.

Omnia patris sunt, quae in liberorum manu sunt ; quis tamen nescit donare aliquid et
 filium patri ? Omnia deorum sunt ; tamen et dis donum posuimus et stipem iecimus. Non ideo,
 quod habeo, meum non est, si meum tuum est ; potest enim idem meum esse
 et tuum.

"Is," inquit, " cuius prostitutae sunt, leno est; omnia autem sapientis sunt ; inter
 omnia et prostitutae sunt ; ergo prostitutae sapientis sunt. Leno autem est, cuius
 prostitutae sunt ; ergo sapiens leno est," Sic illum vetant emere, dicunt enim :

" Nemo rem suam emit ; omnia autem sapientis sunt ; ergo sapiens nihil emit." Sic vetant
 mutuum sumere, quia nemo usuram pro pecunia sua pendat. Innumerabilia sunt, per quae
 cavillantur, cum pulcherrime, quid a nobis dicatur, intellegant.

Etenim sic omnia sapientis esse dico, ut nihilo minus proprium quisque in rebus suis
 dominium habeat, quemadmodum sub optimo rege omnia rex imperio possidet, singuli dominio.
 Tempus istius probandae rei veniet; interim hoc huic quaestioni sat est me id, quod aliter
 sapientis est, aliter meum est, posse donare sapienti.

Nec mirum est aliquid ei, cuius est totum, posse donari. Conduxi domum a te ; in hac
 aliquid tuum est, aliquid meum : res tua est, usus rei tuae meus est. Itaque nec fructus
 tanges colono tuo prohibente, quamvis in tua possessione nascantur,
 et, si annona carior fuerit aut fames. Heu ! frustra magnum alterius spectabis acervum in
 tuo natum, in tuo positum, in horrea iturum tua.

Nec conductum meum, quamquam sis dominus, intrabis nec servum tuum, mercennarium meum,
 abduces et, cum a te raedam conduxero, beneficium accipies, si tibi in vehiculo tuo sedere
 permisero. Vides ergo posse fieri, ut aliquis accipiendo, quod suum est, munus accipiat.

In omnibus istis, quae modo rettuli, uterque eiusdem rei dominus est. Quo modo ? Quia
 alter rei dominus est, alter usus. Libros dicimus esse Ciceronis ; eosdem Dorus librarius
 suos vocat, et utrumque verum est. Alter illos tamquam auctor sibi, alter tamquam emptor
 adserit; ac recte utriusque dicuntur esse, utriusque enim sunt, sed non eodem modo. Sic
 potest Titus Livius a Doro accipere aut emere libros suos.

Possum donare sapienti, quod viritim meum est, licet illius sint omnia ; nam cum regio
 more cuncta conscientia possideat, singularum autem rerum in unumquemque proprietas sit
 sparsa, et accipere munus et debere et emere et conducere potest.

Caesar omnia habet, fiscus eius privata tantum ac sua ; et
 universa in imperio eius sunt, in patrimonio propria. Quid eius sit, quid non sit, sine
 diminutione imperii quaeritur ; nam id quoque, quod tamquam alienum abiudicatur, aliter
 illius est. Sic sapiens animo universa possidet, iure ac dominio sua.

Bion modo omnes sacrilegos esse argumentis colligit, modo neminem. Cum omnes de saxo
 deiecturus est, dicit : " Quisquis id, quod deorum est, sustulit et consumpsit atque in usum
 suum vertit, sacrilegus est ; omnia autem deorum sunt ; quod quisque ergo tollit, deorum
 tollit, quorum omnia sunt ; ergo, quisquis tollit aliquid, sacrilegus est.

" Deinde, cum effringi templa et expilari impune Capitolium iubet, dicit nullum sacrilegum
 esse, quia, quidquid sublatum est, ex eo loco, qui deorum erat, in eum transfertur locum,
 qui deorum est.

Hic respondetur omnia quidem deorum esse, sed non omnia dis dedicata ; in iis observari
 sacrilegium, quae religio numini adscripsit. Sic et totum mundum deorum esse immortalium
 templum, solum quidem amplitudine illorum ac magnificentia dignum : tamen a sacris profana
 discerni; non omnia licere in angulo, cui fani nomen impositum est,
 quae sub caelo et conspectu siderum licent. Iniuriam sacrilegus deo quidem non potest
 facere, quem extra ictum sua divinitas posuit, sed punitur, quia tamquam deo fecit : opinio
 illum nostra ac sua obligat poenae.

Quomodo ergo sacrilegus videtur, qui aliquid aufert sacri, etiam si, quocumque
 transtulit, quod surripuerat, intra terminos mundi est, sic et sapienti furtum potest fieri
 ; auferetur enim illi non ex iis, quae universa habet, sed ex iis, quibus dominus inscriptus
 est, quae viritim ei serviunt.

Illam alteram possessionem adgnoscet, hanc nolet habere, si poterit, emittetque illam
 vocem, quam Romanus imperator emisit, cum illi ob virtutem et bene gestam rem publicam
 tantum agri decerneretur, quantum arando uno die circumire potuisset : " Non opus est,"
 inquit, " vobis eo cive, cui plus opus sit quam uni civi." Quanto maioris viri putas
 respuisse hoc munus, quam meruisse ! Multi enim fines aliis abstulerunt, sibi nemo
 constituit !

Ergo cum animum sapientis intuemur potentem omnium et per universa dimissum, omnia illius
 esse dicimus, cum ad hoc ius cotidianum, si ita res tulerit, capite censebitur. Multum
 interest, possessio eius animo ac magnitudine aestimetur an censu.

Haec universa habere, de quibus loqueris, abominabitur. Non referam tibi Socraten,
 Chrysippum, Zenonem et ceteros magnos quidem viros, maiores quidem, quia in laudem
 vetustorum invidia non obstat. Paulo ante Demetrium rettuli, quem mihi videtur rerum natura
 nostris tulisse temporibus, ut ostenderet nec illum a nobis corrumpi nec nos ab illo corripi
 posse, virum exactae, licet neget ipse, sapientiae firmaeque in iis, quae proposuit,
 constantiae, eloquentiae vero eius, quae res fortissimas deceat, non concinnatae nec in
 verba sollicitae, sed ingenti animo, prout impetus tulit, res suas prosequentis.

Huic non dubito quin providentia et talem vitam et talem dicendi facultatem dederit, ne
 aut exemplum saeculo nostro aut convicium deesset. Demetrio si res nostras aliquis deorum
 possidendas velit tradere sub lege certa, ne liceat donare, adfirmaverim repudiaturum
 dicturumque :

" Ego vero me ad istud inextricabile pondus non adligo nec in altam faecem rerum hunc
 expeditum hominem demitto. Quid ad me defers populorum omnium mala ? Quae ne daturus quidem
 acciperem, quoniam multa video, quae me donare non deceat. Volo sub conspectu meo ponere,
 quae gentium oculos regumque praestringunt, volo intueri pretia sanguinis animarumque
 vestrarum.

Prima mihi luxuriae spolia propone, sive illa Vis per ordinem
 expandere sive, ut est melius, in unum acervum dare. Video elaboratam scrupulosa
 distinctione testudinem et foedissimorum pigerrimorumque animalium testas ingentibus pretiis
 emptas, in quibus ipsa illa, quae placet, varietas subditis medicamentis in similitudinem
 veri Coloratur. Video istic mensas et aestimatum lignum senatorio censu, eo pretiosius, quo
 illud in plures nodos arboris infelicitas torsit.

Video istic crystallina, quorum accendit fragilitas pretium ; omnium enim rerum voluptas
 apud imperitos ipso, quo fugari debet, periculo crescit. Video murrea pocula ; parum
 scilicet luxuria magno fuerit, nisi, quod vomant, capacibus gemmis inter se propinaverint.

Video uniones non singulos singulis auribus comparatos ; iam enim exercitatae aures oneri
 ferundo sunt ; iunguntur inter se et insuper alii binis superponuntur. Non satis muliebris
 insania viros superiecerat, nisi bina ac terna patrimonia auribus singulis pependissent.

Video sericas vestes, si vestes vocandae sunt, in quibus nihil est, quo defendi aut
 corpus aut denique pudor possit, quibus sumptis parum liquido nudam se non esse iurabit. Hae
 ingenti summa ab ignotis etiam ad commercium gentibus accersuntur, ut matronae nostrae ne
 adulteris quidem plus sui in cubiculo, quam in publico ostendant.

" Quid agis, avaritia ? Quot rerum caritate aurum tuum victum est !
 Omnia ista, quae rettuli, in maiore honore pretioque sunt. Nunc volo tuas opes recognoscere,
 lamnas utriusque materiae, ad quam cupiditas nostra caligat.

At mehercules terra, quae, quidquid utile futurum nobis erat, protulit, ista defodit et
 mersit et ut noxiosis rebus ac malo gentium in medium prodituris toto pondere incubuit.
 Video ferrum ex isdem tenebris esse prolatum, quibus aurum et argentum, ne aut instrumentum
 in caedes mutuas deesset aut pretium.

Et tamen adhuc ista aliquam materiam habent; est, in quo errorem oculorum animus subsequi
 possit. Video istic diplomata et syngraphas et cautiones, vacua habendi simulacra, umbracula
 avaritiae quaedam laborantis, per quae decipiat animum inanium opinione gaudentem. Quid enim
 ista sunt, quid fenus et calendarium et usura, nisi humanae cupiditatis extra naturam
 quaesita nomina ?

"Possum de rerum natura queri, quod aurum argentumque non interius absconderit, quod non
 illis maius, quam quod detrahi posset, pondus iniecerit : quid sunt istae tabellae, quid
 computationes et venale tempus et sanguinulentae centesimae ? Voluntaria mala ex
 constitutione nostra pendentia, in quibus nihil est, quod subici oculis, quod teneri manu
 possit, inanis avaritiae somnia.

O miserum, si quem delectat patrimonii sui liber magnus et vasta
 spatia terrarum colenda per vinctos et immensi greges pecorum per provincias ac regna
 pascendi et familia bellicosis nationibus maior et aedificia privata laxitatem urbium
 magnarum vincentia !

Cum bene ista, per quae divitias suas disposuit ac fudit, circumspexerit superbumque se
 fecerit, quidquid habet, ei, quod cupit, comparet : pauper est. Dimitte me et illis divitiis
 meis redde. Ego regnum sapientiae novi, magnum, securum ; ego sic omnia habeo, ut omnium
 sint."

Itaque cum C. Caesar illi ducenta donaret, ridens
 reiecit ne dignam quidem summam iudicans, qua non accepta gloriaretur. Di deaeque, quam
 pusillo animo illum aut honorare voluit aut corrumpere ! Reddendum egregio viro
 testimonium est ;

ingentem rem ab illo diei audivi, cum miraretur Gai dementiam, quod se putasset tanti
 posse mutari. " Si temptare," inquit, " me constituerat, toto illi fui experiendus imperio."

Sapienti ergo donari aliquid potest, etiam si sapientis omnia sunt. Aeque nihil prohibet,
 cum omnia amicis dicamus esse communia, aliquid amico donari. Non enim milli sic cum amico
 communia omnia sunt, quomodo cum socio, ut pars mea sit, pars illius, sed quomodo patri
 matrique communes liberi sunt, quibus cum duo sunt, non singuli
 singulos habent, sed singuli binos.

Primum omnium iam efficiam, ut, quisquis est iste, qui me in societatem vocat, sciat se
 nihil mecum habere commune. Quare? Quia hoc inter sapientes solum consortium est, inter quos
 amicitia est ; ceteri non magis amici sunt quam socii.

Deinde pluribus modis communia sunt. Equestria omnium equitum Romanorum sunt ; in illis
 tamen meus fit proprius locus, quem occupavi; hoc si cui cessi, quamvis illi communi re
 cesserim, tamen aliquid dedisse videor. Quaedam quorundam sub certa condicione sunt.

Habeo in equestribus locum, non ut vendam, non ut locem, non ut habitem, in hoc tantum,
 ut spectem ; propterea non mentior, si dico habere me in equestribus locum. Sed cum in
 theatrum veni, si plena sunt equestria, et iure habeo locum illic, quia sedere mihi licet,
 et non habeo, quia ab his, cum quibus mihi ius loci commune est, occupatus est.

Idem inter amicos puta fieri. Quidquid habet amicus, commune est nobis, sed illius
 proprium est, qui tenet ; uti iis illo nolente non possum. " Derides me," inquis ; " si,
 quod amici est, meum est, liceat mihi vendere." Non licet ; nam nec equestria, et tamen communia tibi cum ceteris equitibus sunt.

Non est argumentum ideo aliquid tuum non esse, quia vendere non potes, quia consumere,
 quia mutare in deterius aut melius ; tuum enim est etiam, quod sub lege certa tuum est.

accepi, sed certe non minus. Ne traham longius, beneficium maius
 esse non potest ; ea, per quae beneficium datur, possunt esse maiora et plura, in quae se
 denique benevolentia effundat et sic sibi indulgeat, quemadmodum amantes solent, quorum
 plura oscula et complexus artiores non augent amorem, sed exercent.

Haec quoque, quae venit, quaestio profligata est in prioribus ; itaque breviter
 perstringetur; possunt enim in hanc, quae aliis data sunt, argumenta transferri. Quaeritur,
 an, qui omnia fecit, ut beneficium redderet, reddiderit.

" Ut scias," inquit, " illum non reddidisse, omnia fecit, ut redderet ; apparet ergo non
 esse id factum, cuius faciendi occasionem non habuit. Et creditori suo pecuniam non solvit
 is, qui, ut solveret, ubique quaesivit nec invenit."

Quaedam eius condicionis sunt, ut effectum praestare debeant ; quibusdam pro effectu est
 omnia temptasse, ut efficerent. Si omnia fecit, ut sanaret, peregit partes suas medicus ;
 etiam damnato reo oratori constat eloquentiae officium, si omni vi usus
 est ; laus imperatoria etiam victo duci redditur, si et prudentia et industria et fortitudo
 muneribus suis functa est.

Omnia fecit, ut beneficium redderet, obstitit illi felicitas tua ; nihil incidit durius,
 quod veram amicitiam experiretur ; locupleti donare non potuit, sano adsidere, felici
 succurrere : gratiam rettulit, etiam si tu beneficium non recepisti. Praeterea huic intentus
 semper et huius rei tempus opperiens, qui in hoc multum curae, multum sedulitatis impendit,
 plus laboravit, quam cui cito referre gratiam contigit.

Debitoris exemplum dissimile est, cui parum est pecuniam quaesisse, nisi solvit ; illic
 enim stat acerbus super caput creditor, qui nullum diem gratis occidere patiatur ; hic
 benignissimus, qui, te cum viderit concursantem et sollicitum atque anxium, dicat : " Mitte
 hane de pectore curam ; desine tibi molestus instare. Omnia a te habeo ; iniuriam mihi
 facis, si me quicquam desiderare amplius iudicas ; plenissime ad me pervenit animus tuus."
 " Dic," inquit, " mihi : si
 reddidisset beneficium, diceres illum gratiam rettulisse ; eodem ergo loco est, qui reddidit
 et qui non reddidit ? " Contra nunc illud pone : si oblitus esset
 accepti beneficii, si ne temptasset quidem gratus esse, negares illum gratiam rettulisse ;
 at hic se diebus noctibusque lassavit et omnibus aliis renuntiavit officiis huic uni
 imminens et operatus, ne qua se fugeret occasio ; eodem ergo loco erunt ille, qui curam
 referendae gratiae abiecit, et hic, qui numquam ab illa recessit ? Iniquus es, si rem a me
 exigis, cum videas animum non defuisse.

Ad summam puta, cum captus esses, me pecuniam mutuatum rebus meis in securitatem
 creditoris oppositis navigasse hieme tam saeva per infesta latrociniis litora, emensum,
 quidquid periculorum adferre potest etiam pacatum mare ; peragratis omnibus solitudinibus,
 cum, quos nemo non fugiebat, ego quaererem, tandem ad
 piratas perveni ; iam te alius redemerat : negabis me gratiam rettulisse ? Etiamne, si in
 illa navigatione pecuniam, quam saluti tuae contraxeram, naufragus perdidi, etiamne, si
 in vincula, quae detrahere tibi volui, ipse incidi,
 negabis me rettulisse gratiam ?

At mehercules Athenienses Harmodium et Aristogitonem tyrannicidas vocant, et Mucio manus
 in hostili ara relicta instar occisi Porsinae fuit, et semper contra fortunam luctata virtus
 etiam citra effectum propositi operis enituit. Plus praestitit, qui
 fugientes occasiones secutus est et alia atque alia captavit, per quae referre gratiam
 posset, quam quem sine ullo sudore gratum prima fecit occasio.

" Duas," inquit, " res ille tibi praestitit, voluntatem et rem ; tu quoque illi duas
 debes." Merito istud diceres ei, qui tibi reddidit voluntatem otiosam, huic vero, qui et
 vult et conatur et nihil intemptatum relinquit, id non potes dicere ; utrumque enim praestat, quantum in se est.

Deinde non semper numero numerus aequandus est, aliquando una res pro duabus valet ;
 itaque in locum rei succedit tam propensa voluntas et cupida reddendi. Quod si animus sine
 re ad referendam gratiam non valet, nemo adversus deos gratus est, in quos voluntas sola
 confertur. " Dis," inquit, "
 nihil aliud praestare possumus." Sed si huic quoque, cui referre gratiam debeo, nihil aliud
 praestare possum, quid est, quare non eo adversus hominem gratus sim, quo nihil amplius in
 deos confero ?

Si tamen quaeris, quid sentiam, et vis signare responsum, hic beneficium recepisse se
 iudicet, ille se sciat non reddidisse ; hic illum dimittat, ille se teneat ; hic dicat : "
 Habeo," ille respondeat : " Debeo.

" In omni quaestione propositum sit nobis bonum publicum ;
 praecludendae sunt excusationes ingratis, ad quas refugere non possint et sub quibus
 infitiationem suam tegere. " Omnia feci." Fac etiamnunc. Quid ?

tu tam imprudentes iudicas maiores nostros fuisse, ut non intellegerent iniquissimum esse
 eodem loco haberi eum, qui pecuniam, quam a creditore acceperat, libidini aut aleae
 adsumpsit, et eum, qui incendio aut latrocinio aut aliquo casu tristiore aliena cum suis
 perdidit ? Nullam excusationem receperunt, ut homines scirent fidem utique praestandam ;
 satius enim erat a paucis etiam iustam excusationem non accipi quam ab omnibus aliquam
 temptari. Omnia fecisti, ut redderes ;

hoc illi satis sit, tibi parum. Nam quemadmodum ille, si enixam et sedulam operam
 transire pro irrita patitur, cui gratia referatur, indignus est, ita tu ingratus es, nisi
 ei, qui voluntatem bonam in solutum accipit, eo libentius debes, quia dimittens. Non rapias
 hoc nec testeris ; occasiones reddendi nihilo minus quaeras. Redde illi, quia repetit, huic,
 quia remittit ; illi, quia bonus est, huic, quia malus.

Ideoque hanc quaestionem non est quod ad te iudices pertinere, an, quod beneficium quis a
 sapiente accepit, reddere debeat, si ille desiit esse sapiens et in
 malum versus est. Redderes enim et depositum, quod a sapiente accepisses, etiam malo,
 redderes creditum. Quid est, cur non et beneficium ? Quia mutatus est, ille te mutet ? Quid
 ?

Si quid a sano accepisses, aegro non redderes, cum plus semper imbecillo amico debeamus ?
 Et hic aeger est animo ; adiuvetur, feratur. Stultitia morbus est animi.

Drstinguendum hoc, quo magis intellegatur, existimo. Duo sunt beneficia : unum, quod dare
 nisi sapiens sapienti non potest ; hoc est absolutum et verum beneficium ; alterum vulgare,
 plebeium, cuius inter nos imperitos commercium est.

De hoc non est dubium, quin illi, qualiscumque est, debeam reddere, sive homicida sive
 fur sive adulter evasit. Habent scelera leges suas ; melius istos iudex quam ingratus
 emendat. Nemo te malum, quia est, faciat. Malo beneficium proiciam, bono reddam, huic, quia
 debeo, illi, ne debeam.

De altero beneficii genere dubitatur, quod si accipere non potui nisi sapiens, ne reddere
 quidem nisi sapienti possum. " Puta enim me reddere : ille non potest
 recipere, non est iam huius rei capax, scientiam utendi perdidit. Quid, si me remittere
 maneo pilam iubeas ? Stultum est dare alicui, quod accipere non possit." Ut respondere ab ultimo incipiam : non dabo
 ulli, quod accipere non poterit ; reddam, etiam si recipere non poterit. Obligare enim non
 possum nisi accipientem ; liberari tantum, si reddidi, possum. Ille uti illo non poterit ?
 Viderit ; penes illum erit culpa, non penes me.

" Reddere est," inquit, " accepturo tradidisse. Quid enim ? si cui vinum debeas et hoc
 ille te infundere reticulo iubeat aut cribro, reddidisse te dices ? Aut reddere voles, quod,
 dum redditur, inter duos pereat ? "

Reddere est id, quod debeas, ei, cuius est, volenti dare. Hoc unum mihi praestandum est.
 Ut quidem habeat, quod a me accepit, iam ulterioris est curae ; non tutelam illi, sed fidem
 debeo, multoque satius est illum non habere, quam me non reddere.

Et creditori statim in macellum laturo, quod acceperit, reddam ; etiam si mihi adulteram,
 cui monerem, delegaverit, solvam ; et, si nummos, quos accipiet, in sinum suum discinctus
 infundet, dabo. Reddendum enim mihi est, non servandum, cum reddidero, 
 ac tuendum; beneficii accepti, non redditi, custodiam
 debeo. Dum apud me est, salvum sit ; ceterum, licet accipientis manibus effluat, dandum est
 reposcenti. Reddam bono, cum expediet, malo, cum petet.

" Tale," inquit, " illi beneficium, quale accepisti, non potes reddere ; accepisti enim a
 sapiente, stulto reddis." Non ; reddo illi, quale nunc potest recipere, nec per me fit, quod
 deterius id, quod accepi, reddam, sed per illum, cui, si ad sapientiam redierit, reddam,
 quale accepi ; dum in malis est, reddam, quale ab illo potest accipi.

" Quid ? si," inquit, " non tantum malus factus est, sed ferus, sed immanis, qualis
 Apollodorus aut Phalaris,et huic beneficium,quod acceperas,reddes ?" Mutationem sapientis
 tantam natura non patitur. Non in pessima ab optimis lapsus ; necesse est etiam in malo
 vestigia boni teneat ; numquam tantum virtus extinguitur, ut non certiores animo notas imprimat, quam ut illas eradat ulla mutatio.

Ferae inter nos educatae si in silvas eruperunt, aliquid mansuetudinis pristinae retinent
 tantumque a placidissimis absunt, quantum a veris feris et numquam humanam manum passis.
 Nemo in summam nequitiam incidit, qui umquam haesit sapientiae ; altius infectus est, quam ut ex toto elui et transire in colorem malum possit.

Deinde interrogo, utrum iste ferus sit animo tantum, an et in perniciem publicam excurrat
 ? Proposuisti enim mihi Phalarim et alterum tyrannum,
 quorum si naturam habet intra se malus, quidni ego isti beneficium suum reddam, ne quid mihi
 cum illo iuris sit amplius ?

Si vero sanguine humano non tantum gaudet, sed pascitur, sed et suppliciis omnium
 aetatium crudelitatem insatiabilem exercet nec ira sed aviditate quadam saeviendi furit, si
 in ore parentium liberos iugulat, si non contentus simplici morte distorquet nec urit solum
 perituros, sed excoquit, si arx eius cruore semper recenti madet, parum est huic beneficium
 non reddere ! Quidquid erat, quo mihi cohaereret, intercisa iuris humani societas abscidit.

Si praestitisset quidem aliquid mihi, sed arma patriae meae inferret, quidquid meruerat,
 perdidisset, et referre illi gratiam scelus haberetur. Si non patriam meam impugnat, sed
 suae gravis est et sepositus a mea gente suam exagitat, abscindit, nihilo minus illum tanta
 pravitas animi, etiam si non inimicum, invisum mihi efficit, priorque mihi ac potior eius
 officii ratio est, quod humano generi, quam quod uni homini debeo.

Sed quamvis hoc ita sit et ex eo tempore omnia mihi in illum libera sint, ex quo
 corrumpendo fas omne, ut nihil in eum nefas esset, effecerit, illum mihi servandum modum
 credam, ut, si beneficium illi meum neque vires maiores daturum est in exitium commune nec
 confirmaturum, quas habet, id autem erit, quod illi reddi sine pernicie publica possit, reddam. Servabo filium eius infantem ;

quid hoc beneficium obest cuiquam eorum, quos crudelitas eius lacerat ? Pecuniam, quae
 satellitem stipendio teneat, non subministrabo. Si marmora et vestes desideraverit, nihil
 oberit cuiquam id, quo luxuria eius instruitur ; militem et arma non suggeram.

Si pro magno petet munere artifices scenae et scorta et quae feritatem eius emolliant,
 libens offeram. Cui triremes et aeratas non mitterem, lusorias et cubiculatas et alia
 ludibria regum in mari lascivientium mittam. Et si ex toto desperata eius sanitas fuerit,
 eadem manu beneficium omnibus dabo, illi reddam ; quoniam ingeniis talibus exitus remedium
 est optimumque est abire ei, qui ad se numquam rediturus est.

Sed haec rara nequitia est semper portenti loco habita, sicut hiatus terrae et e cavernis
 maris ignium eruptio ; itaque ab illa recedamus, de iis loquamur vitiis, quae detestamur
 sine horrore.

Huic homini malo, quem invenire in quolibet foro possum, quem singuli timent, reddam
 beneficium, quod accepi. Non oportet mihi nequitiam eius prodesse ;
 quod meum non est, redeat ad dominum. Bonus sit an malus, quid differt ? Diligenter istud excuterem, si non redderem, sed darem.

Hic locus fabulam poscit. Pythagoricus quidam emerat a sutore phaecasia, rem magnam, non
 praesentibus nummis. Post aliquot dies venit ad tabernam redditurus et, cum elusam diu
 pulsaret, fuit, qui diceret : " Quid perdis operam ? Sutor ille, quem quaeris, elatus,
 combustus est ; quod nobis fortasse molestum est, qui in aeternum nostros amittimus, tibi
 minime, qui scis futurum, ut renascatur," iocatus in Pythagoricum. At philosophus noster tres aut quattuor denarios non
 invita manu domum rettulit subinde concutiens ; deinde, cum reprehendisset hanc suam non
 reddendi tacitam voluptatem, intellegens arrisisse illud lucellum sibi redit ad eandem
 tabernam et ait : " Ille tibi vivit ; redde, quod debes." Deinde per clostrum, qua se
 commissura laxaverat, quattuor denarios in tabernam inseruit ac misit poenas a se exigens
 improbae cupiditatis, ne alieno adsuesceret.

Quod debes, quaere, cui reddas, et, si nemo poscet, ipse te appella. Malus an bonus, ad
 te non pertinet ; redde et accusa. Oblitus es, quemadmodum inter vos
 officia divisa sint : illi oblivio imperata est, tibi meminisse mandavimus. Errat tamen, si
 quis existimat, cum dicimus eum, qui beneficium dedit, oblivisci oportere, excutere nos illi
 memoriam rei praesertim honestissimae ; quaedam praecipimus ultra modum, ut ad verum et suum
 redeant. Cum dicimus :

" Meminisse non debet," hoc volumus intellegi : " Praedicare non debet nec iactare nec
 gravis esse." Quidam enim beneficium, quod dederunt, omnibus circulis narrant ; hoc sobrii
 locuntur, hoc ebrii non continent, hoc ignotis ingerunt, hoc amicis committunt ; ut haec
 nimia et exprobratrix memoria subsideret, oblivisci eum, qui dedit, iussimus et plus
 imperando, quam praestari poterat, silentium suasimus.

Quotiens parum fiduciae est in iis, quibus imperes, amplius exigendum est, quam sat est,
 ut praestetur, quantum sat est. In hoc omnis hyperbole extenditur, ut ad verum mendacio
 veniat. Itaque ille, cum dixit : Qui candore nives anteirent, cursibus auras, quod non
 poterat fieri, dixit, ut crederetur, quantum plurimum posset. Et qui dixit : His inmobilior
 scopulis, violentior amne, ne hoc quidem se persuasurum putavit aliquem tam immobilem esse
 quam scopulum.

Numquam tantum sperat hyperbole, quantum audet, sed incredibilia
 adfirmat, ut ad credibilia perveniat. Cum dicimus : " Qui beneficium dedit, obliviscatur,"
 hoc dicimus : " Similis sit oblito ; memoria eius non appareat nec incurrat." Cum dicimus
 beneficium repeti non oportere, non ex toto repetitionem tollimus ;

saepe enim opus est malis exactore, etiam bonis admonitione. Quid ergo ? Occasionem
 ignoranti non ostendam ? Necessitates illi meas non detegam ? Quare nescisse se aut
 mentiatur aut doleat ? Interveniat aliquando admonitio, sed verecunda, quae non poscat nec
 in ius vocet.

Socrates amicis audientibus : " Emissem," inquit, " pallium, si nummos haberem." Neminem
 poposcit, omnes admonuit. A quo acciperet, ambitus fuit; quidni esset ? Quantulum enim erat,
 quod Socrates accipiebat ! At multum erat eum fuisse, a quo Socrates acciperet. Num illos
 castigare mollius potuit ?

" Emissem," inquit, " pallium, si nummos haberem." Post hoc quisquis properaverit, sero
 dat ; iam Socrati defuit. Propter acerbos exactores repetere prohibemus, non, ut numquam
 fiat, sed ut parce.

Aristippus aliquando delectatus unguento : " Male," inquit, " istis effeminatis eveniat,
 qui rem tam bellam infamaverunt." Item dicendum est : " Male istis
 improbis et importunis beneficiorum suorum quadriplatoribus eveniat, qui tam bellam rem,
 admonitionem inter amicos, sustulerunt! " Ego tamen utar hoc iure amicitiae et beneficium ab
 eo repetam, a quo petissem, qui alterius beneficii loco accepturus est potuisse reddere.

Numquam ne querens quidem dicam : eiectum litore, egentem excepi et regni demens in parte
 locavi. Non est ista admonitio, convicium est ; hoc est in odium beneficia perducere, hoc
 est efficere, ut ingratum esse aut liceat aut iuvet. Satis abundeque est submissis et
 familiaribus verbis memoriam revocare : si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam
 dulce meum. Ille in vicem dicat : " Quidni merueris ? Eiectum litore, egentem excepisti."

"Sed nihil," inquit, " proficimus ; dissimulat, oblitus est : quid facere debeam ? "
 Quaeris rem maxime necessariam et in qua hanc materiam consummati decet, quemadmodum ingrati
 ferendi sint.

Placido animo, mansueto, magno. Numquam te tam inhumanus et immemor et ingratus offendat,
 ut non tamen dedisse delectet ; numquam in has voces iniuria impellat : " Vellem, non
 fecissem." Beneficii tui tibi etiam infelicitas placeat ; semper illum paenitebit , si te ne nunc quidem paenitet. Non est, quod indigneris, tamquam
 aliquid novi acciderit; magis mirari deberes, si non accidisset.

Alium labor, alium impensa deterret, alium periculum, alium turpis verecundia, ne, dum
 reddit, fateatur accepisse, alium ignorantia officii, alium pigritia, alium occupatio.
 Adspice, quemadmodum immensae hominum cupiditates hient semper et poscant ; non miraberis
 ibi neminem reddere, ubi nemo satis accepit.

Quis est istorum tam firmae mentis ac solidae, ut tuto apud eum beneficia deponas ? Alius
 libidine insanit, alius abdomini servit ; alius lucri totus est, cuius summam, non vias,
 spectat ; alius invidia laborat, alius caeca ambitione et in gladios irruente. Adice
 torporem mentis ac senium et contraria huic inquieti pectoris agitationem tumultusque
 perpetuos; adice aestimationem sui nimiam et tumorem, ob quae contemnendus est, insolentem.
 Quid contumaciam dicam in perversa nitentium, quid
 levitatem semper aliquo transilientem ?

Hoc accedat temeritas praeceps et numquam fidele consilium daturus timor et mille
 errores, quibus volvimur : audacia timidissimorum, discordia familiarissimorum et, publicum
 malum, incertissimis fidere, fastidire possessa, quae consequi posse
 spes non fuit. Inter adfectus inquietissimos rem quietissimam, fidem, quaeris ?

Si tibi vitae nostrae vera imago succurret, videre1 videberis tibi captae cum maxime
 civitatis faciem, in qua omisso pudoris rectique respectu vires in concilio sunt velut signo
 ad permiscenda omnia dato. Non igni, non ferro abstinetur ; soluta legibus scelera sunt ; ne
 religio quidem, quae inter arma hostilia supplices texit, ullum impedimentum est ruentium in
 praedam.

Hic ex privato, hic ex publico, hic ex profano, hic ex sacro rapit ; hic effringit, hic
 transilit ; hic non contentus angusto itinere ipsa, quibus arcetur, evertit et in lucrum
 ruina venit; hic sine caede populatur, hic spolia cruenta manu gestat ; nemo non fert
 aliquid ex altero. In hae aviditate generis humani o ne tu nimis fortunae communis oblitus
 es, qui quaeris inter rapientes referentem !

Si indignans ingratos esse, indignare luxuriosos, indignare avaros, indignare impudicos,
 indignare aegros deformes, senes pallidos! Est istuc grave vitium, est intolerabile et quod
 dissociet homines, quod concordiam, qua imbecillitas nostra fulcitur, scindat ac dissipet,
 sed usque eo vulgare est, ut illud ne qui queritur quidem effugerit.

Cogita tecum, an, quibuscumque debuisti, gratiam rettuleris, an
 nullum umquam apud te perierit officium, an omnium te beneficiorum memoria comitetur.
 Videbis, quae puero data sunt, ante adulescentiam elapsa, quae in iuvenem conlata sunt, non
 perdurasse in senectutem. Quaedam perdidimus, quaedam proiecimus, quaedam e conspectu nostro
 paulatim exierunt, a quibusdam oculos avertimus.

Ut excusem tibi imbecillitatem, imprimis vas fragile est memoria et rerum turbae non
 sufficit ; necesse est, quantum recipit, emittat et antiquissima recentissimis obruat. Sic
 factum est, ut minima apud te nutricis esset auctoritas, quia beneficium eius longius aetas
 sequens posuit ; sic factum est, ut praeceptoris tibi non esset ulla veneratio ; sic evenit,
 ut circa consularia occupato comitia aut sacerdotiorum candidato quaesturae suffragator
 excideret. Fortasse vitium, de quo querens, si te diligenter excusseris, in sinu invenies.
 Inique publico crimini irasceris, stulte tuo ; ut absolvaris, ignosce.

Meliorem illum facies ferendo, utique peiorem exprobrando. Non est, quod frontem eius
 indures ; sine, si quid est pudoris residui, servet. Saepe dubiam verecundiam vox
 conviciantis clarior rupit. Nemo id esse, quod iam videtur, timet ; deprenso pudor demitur.

" Perdidi beneficium." Numquid, quae consecravimus , perdidisse nos
 dicimus ? Inter consecrata beneficium est, etiam si male respondit, bene conlatum. Non est
 ille, qualem speravimus ; simus nos, quales fuimus, ei dissimiles. Damnum non tunc factum :
 apparuit. Ingratus non sine nostro pudore protrahitur, quoniam quidem querella amissi beneficti non bene dati signum est.

Quantum possumus, causam eius apud nos agamus : " Fortasse non potuit, fortasse
 ignoravit, fortasse facturus est." Quaedam nomina bona lentus et sapiens creditor fecit, qui
 sustinuit ac mora fovit. Idem nobis faciundum est ; nutriamus fidem languidam.

" Perdidi beneficium." Stulte non nosti detrimenti tui tempora ! Perdidisti, sed cum
 dares ; nunc palam factum est. Etiam in his, quae videntur in perdito, moderatio plurimum
 profuit , ut corporum ita animorum molliter vitia tractanda sunt. Saepe, quod explicari
 pertinacia potuit, violentia trahentis abruptum est. Quid opus est maledictis ? Quid querellis? Quid
 insectatione ? Quare illum liberas ? Quare dimittis ? Si ingratus est, iam nihil debet.

Quae ratio est exacerbare eum, in quem magna contuleris, ut ex amico dubio fiat non
 dubius inimicus et patrocinium sibi nostra infamia quaerat, nec desit 
 vox : " Nescio quid est,
 quod eum, cui tantum debuit, ferre non potuit ; subest aliquid " ? Nemo non superioris
 dignitatem querendo, etiam si non inquinavit, adspersit ; nec quisquam fingere contentus est
 levia, cum magnitudine mendacii fidem quaerat.

Quanto illa melior via, qua servatur illi species amicitiae et, si reverti ad sanitatem
 velit, etiam amicitia ! Vincit malos pertinax bonitas, nec quisquam tam duri infestique
 adversus diligenda animi est, ut etiam in iniuria bonos
 non amet, quibus hoc quoque coepit debere, quod impune non solvit. Ad illa itaque
 cogitationes tuas flecte :

“Non est relata mihi gratia; quid faciam ? Quod di, omnium rerum optimi auctores, qui
 beneficia ignoranti dare incipiunt, ingratis perseverant.

Alius illis obicit neclegentiam nostri, alius iniquitatem ; alius illos extra mundum suum
 proicit et ignavos hebetesque sine luce, sine ullo opere destituit ; alius solem, cui
 debemus, quod inter laborem quietemque tempus divisimus, quod non tenebris mersi confusionem
 aeternae noctis effugimus, qui annum cursu suo temperat et corpora alit, sata evocat,
 percoquit fructus, saxum aliquod aut fortuitorum ignium globum et quidvis potius quam deum
 appellat.

Nihilo minus tamen more optimorum parentium, qui maledictis suorum infantium arrident,
 non cessant di beneficia congerere de beneficiorum auctore
 dubitantibus, sed aequali tenore bona sua per gentes populosque distribuunt; unam potentiam,
 prodesse, sortiti spargunt opportunis imbribus terras, maria flatu movent, siderum cursu
 notant tempora, hiemes aestatesque interventu lenioris spiritus molliunt, errorem labentium
 animarum placidi ac propitii ferunt. Imitemur illos ;

demus, etiam si multa in irritum data sunt ; demus nihilo minus aliis, demus ipsis, apud
 quos facta iactura est. Neminem ad excitandas domos ruina deterruit, et, eum penates ignis
 absumpsit, fundamenta tepente adhuc area ponimus et urbes haustas saepius eidem solo
 credimus ; adeo ad bonas spes pertinax animus est. Terra marique humana opera cessarent,
 nisi male temptata retemptare libuisset.

Ingratus est: non mihi fecit iniuriam, sed sibi; ego beneficio meo, cum darem, usus sum.
 Nec ideo pignus dabo, sed diligentius ; quod in hoc perdidi, ab aliis recipiam. Sed huic
 ipsi beneficium dabo iterum et tamquam bonus agricola cura cultuque sterilitatem soli vincam
 ; perit mihi beneficium, iste hominibus. Non est magni animi beneficium dare et perdere ;
 hoc est magni animi perdere et dare.”