Quid actum sit in caelo ante diem III idus Octobris
 anno novo, initio saeculi felicissimi, volo memoriae tradere. Nihil nec offensae nec
 gratiae dabitur. Haec ita vera. Si quis quaesiverit unde sciam, primum, si noluero,
 non respondebo. Quis coacturus est? Ego scio me liberum factum, ex quo suum diem
 obiit ille, qui verum proverbium fecerat, aut regem aut fatuum nasci oportere. Si
 libuerit respondere, dicam quod mihi in buccam venerit. Quis unquam ab historico
 iuratores exegit? Tamen si necesse fuerit auctorem producere, quaerito ab eo qui
 Drusillam euntem in caelum vidit: idem Claudium vidisse se dicet iter facientem
 non passibus aequis. Velit nolit, necesse est illi omnia videre,
 quae in caelo aguntur: Appiae viae curator est, qua scis et divum Augustum et
 Tiberium Caesarem ad deos isse. Hunc si interrogaveris, soli narrabit: coram
 pluribus nunquam verbum faciet. Nam ex quo in senatu iuravit se Drusillam vidisse
 caelum ascendentem et illi pro tam bono nuntio nemo credidit, quod viderit, verbis
 conceptis affirmavit se non indicaturum, etiam si in medio foro hominem occisum vidisset. Ab hoc ego quae tum audivi, certa clara affero,
 ita illum salvum et felicem habeam.

Iam Phoebus breviore via contraxerat ortum 
 lucis, et obscuri crescebant tempora somni, 
 iamque suum victrix augebat Cynthia regnum, 
 et deformis hiemps gratos carpebat honores 
 divitis autumni, iussoque senescere Baccho 
 carpebat raras serus vindemitor uvas. 
 Puto magis intellegi, si dixero: mensis erat October, dies III idus
 Octobris. Horam non possum certam tibi dicere, facilius inter philosophos quam inter
 horologia conveniet, tamen inter sextam et septimam erat. Nimis
 rustice inquies: cum omnes poetae, non contenti ortus et occasus describere,
 ut etiam medium diem inquietent, tu sic transibis horam tam bonam?" 
 lam medium curru Phoebus diviserat orbem 
 et propior nocti fessas quatiebat habenas 
 obliquo flexam deducens tramite lucem:

Claudius animam agere coepit nec invenire exitum poterat.
 Tum Mercurius, qui semper ingenio eius delectatus esset, unam e tribus Parcis
 seducit et ait: "Quid, femina crudelissima, hominem miserum torqueri pateris? Nec
 unquam tam diu cruciatus cesset? 
 Annus sexagesimus quartus est, ex quo cum anima luctatur. Quid huic
 et rei publicae invides? Patere mathematicos aliquando verum dicere, qui illum, ex
 quo princeps factus est, omnibus annis, omnibus mensibus efferunt. Et tamen non est
 mirum si errant et horam eius nemo novit; nemo enim unquam illum natum putavit. Fac
 quod faciendum est: Dede neci, melior vacua sine regnet in
 aula.'" 
 Sed Clotho ego mehercules inquit pusillum temporis adicere illi
 volebam, dum hos pauculos, qui supersunt, civitate donaret (constituerat enim
 omnes Graecos, Gallos, Hispanos, Britannos togatos videre) sed quoniam placet
 aliquos peregrinos in semen relinqui et tu ita iubes fieri, fiat. Aperit
 tum capsulam et tres fusos profert: unus erat Augurini, alter Babae, tertius
 Claudii. Hos inquit tres uno anno exiguis intervallis temporum
 divisos mori iubebo, nec illum incomitatum dimittam. Non oportet enim eum, qui
 modo se tot milia hominum sequentia videbat, tot praecedentia, tot circumfusa,
 subito solum destitui. Contentus erit his interim convictoribus. 
 
 Haec ait et turpi convolvens stamina fuso 
 abrupit stolidae regalia tempora vitae. 
 
 At Lachesis redimita comas, ornata capillos, 
 Pieria crinem lauro frontemque coronans, 
 candida de niveo subtemina vellere sumit 
 felici moderanda manu, quae ducta colorem 
 assumpsere novum. Mirantur pensa sorores: 
 mutatur vilis pretioso lana metallo, 
 aurea formoso descendunt saecula filo. 
 Nec modus est illis, felicia vellera ducunt 
 et gaudent implere manus, sunt dulcia pensa. 
 Sponte sua festinat opus nulloque labore 
 mollia contorto descendunt stamina fuso. 
 Vincunt Tithoni, vincunt et Nestoris annos. 
 Phoebus adest cantuque iuvat gaudetque futuris, 
 et laetus nune plectra movet, nune pensa ministrat. 
 Detinet intentas cantu fallitque laborem. 
 Dumque nimis citharam fraternaque carmina laudant, 
 plus solito nevere manus, humanaque fata 
 laudatum transcendit opus. Ne demite, Parcae 
 Phoebus ait "vincat mortalis tempora vitae 
 
 ille, mihi similis vultu similisque decore 
 nec cantu nec voce minor. Felicia lassis 
 saecula praestabit legumque silentia rumpet. 
 Qualis discutiens fugientia Lucifer astra 
 aut qualis surgit redeuntibus Hesperus astris, 
 qualis cum primum tenebris Aurora solutis 
 induxit rubicunda diem, Sol aspicit orbem 
 lucidus, et primos a carcere concitat axes: 
 talis Caesar adest, talem iam Roma Neronem 
 aspiciet. Flagrat nitidus fulgore remisso 
 vultus, et adfuso cervix formosa capillo." 
 haec Apollo. At Lachesis, quae et ipsa homini formosissimo faveret, fecit
 illud plena manu, et Neroni multos annos de suo donat. Claudium autem iubent
 omnes 
 
 χαίροντας, εὐφημοῦντασ ἐκπέμπειν δόμων. 
 
 
 Et ille quidem animam ebulliit, et ex eo desiit vivere videri. Exspiravit
 autem dum comoedos audit, ut scias me non sine causa illos timere. Ultima vox eius
 haec inter homines audita est, cum maiorem sonitum emisisset illa
 parte, qua facilius loquebatur: vae me, puto, concacavi me. Quod an
 fecerit, nescio: omnia certe concacavit.

Quae in terris postea sint acta, supervacuum est
 referre. Scitis enim optime, nec periculum est ne excidant memoriae quae gaudium
 publicum impresserit: nemo felicitatis suae obliviscitur. In caelo quae acta sint,
 audite: fides penes auctorem erit. Nuntiatur Iovi venisse quendam bonae staturae,
 bene canum; nescio quid ilium minari, assidue enim caput movere; pedem dextrum
 trahere. Quaesisse se, cuius nationis esset: respondisse nescio quid perturbato sono
 et voce confusa; non intellegere se linguam eius, nec Graecum esse nec Romanum nec
 ullius gentis notae. Tum Iuppiter Herculem, qui totum orbem terrarum pererraverat et
 nosse videbatur omnes nationes, iubet ire et explorare, quorum hominum esset. Tum
 Hercules primo aspectu sane perturbatus est, ut qui etiam non omnia monstra
 timuerit. Ut vidit novi generis faciem, insolitum incessum, vocem nullius terrestris
 animalis sed qualis esse marinis beluis solet, raucam et implicatam, putavit sibi
 tertium decimum laborem venisse. Diligentius intuenti visus est quasi homo. Accessit
 itaque et quod facillimum fuit Graeculo, ait: 
 
 τίσ πόθεν εί 
 
 
 Claudius gaudet esse illic philologos homines, sperat futurum
 aliquem historiis suis locum. Itaque et ipse Homerico versu Caesarem se esse
 significant ait: 
 
 
 
 
 
 Erat autem sequens versus verior, aeque Homericus: 
 
 
 ἔνθα δ 
 
 
 Et imposuerat Herculi minime vafro,

nisi fuisset
 illic Febris, quae fano suo relicto sola cum illo venerat: ceteros omnes deos Romae
 reliquerat. Iste inquit mera mendacia narrat. Ego tibi dico,
 quae cum illo tot annis vixi: Luguduni natus est, Marci municipem vides. Quod
 tibi narro, ad sextum decimum lapidem natus est a Vienna, Gallus germanus.
 Itaque quod Gallum facere oportebat, Romam cepit. Hunc ego tibi recipio Luguduni
 natum, ubi Licinus multis annis regnavit. Tu autem, qui plura loca calcasti quam
 ullus mulio perpetuarius, Lugudunenses scire debes, et multa milia inter Xanthum et Rhodanum
 interesse. Excandescit hoc loco Claudius et quanto potest murmure
 irascitur. Quid diceret, nemo intellegebat, ille autem Febrim duci iubebat, illo
 gestu solutae manus et ad hoc unum satis firmae, quo decollare
 homines solebat, iusserat illi collum praecidi. Putares omnes illius esse libertos:
 adeo illum nemo curabat. Turn Hercules audi me inquit tu
 desine fatuari. Venisti huc, ubi mures ferrum rodunt. Citiusmihi verum, ne tibi
 alogias excutiam. Et quo terribilior esset, tragicus fit et ait: 
 
 exprome propere, sede qua genitus cluas, 
 hoc ne peremptus stipite ad terram accidas; 
 haec clava reges saepe mactavit feros. 
 Quid nunc profatu vocis incerto sonas? 
 Quae patria, quae gens mobile eduxit caput? 
 Edissere. Equidem regna tergemini petens 
 longinqua regis, unde ab Hesperio mari 
 Inachiam ad urbem nobile advexi pecus, 
 vidi duobus imminens fluviis iugum, 
 quod Phoebus ortu semper obverso videt, 
 ubi Rhodanus ingens amne praerapido fluit, 
 Ararque dubitans, quo suos cursus agat, 
 tacitus quietis adluit ripas vadis. 
 Estne illa tellus spiritus altrix tui?" 
 
 Haec satis animose et fortiter, nihilo minus mentis suae non est et
 timet μωροῦ πληγήν. Claudius ut vidit virum
 valentem, oblitus nugarum intellexit neminem Romae sibi parem fuisse, illic non
 habere se idem gratiae: gallum in suo sterquilino plurimum posse. Itaque quantum
 intellegi potuit, haec visus est dicere: Ego te, fortissime deorum Hercule,
 speravi mihi adfuturum apud alios, et si qui a me notorem petisset, te fui
 nominaturus, qui me optime nosti. Nam si memoria repetis, ego eram qui
 tibi ante templum tuum ius
 dicebam totis diebus mense Iulio et Augusto. Tu scis, quantum illic miseriarum
 tulerim, cum causidicos audirem diem et noctem, in quos si incidisses, valde
 fortis licet tibi videaris, maluisses cloacas Augeae purgare: multo plus ego
 stercoris exhausi. Sed quoniam volo

Non mirum quod in curiam impetum fecisti: nihil tibi clausi
 est. Modo dic nobis, qualem deum istum fieri velis. non potest esse: οὔτε 
 αὐτὸσ πρᾶγμα ἔχει τι οὔτε ἄλλοις παρέχει; Stoicus? Quomodo potest 'rotundus' esse, ut ait Varro, 'sine
 capite, sine praeputio'? Est aliquid in illo Stoici dei, iam video: nec cor nec
 caput habet. Si mehercules a Saturno petisset hoc beneficium, cuius mensem toto
 anno celebravit, Saturnalicius princeps, non tulisset illud, nedum ab Iove, quem
 quantum quidem in illo fuit, damnavit incesti. Silanum enim
 generum suum occidit propterea quod sororem suam, festivissimam omnium
 puellarum, quam omnes Venerem vocarent, maluit Iunonem vocare. 'Quare' inquit
 'quaero enim, sororem suam?' Stulte, stude: Athenis dimidium licet, Alexandriae
 totum. 'Quia Romae' inquis 'mures molas lingunt.' Hic nobis curva corriget? quid
 in cubiculo suo faciat, nescit, et iam 'caeli scrutatur plagas'? Deus fieri
 vult: parum est quod templum in Britannia habet, quod hunc barbari colunt et ut
 deum orant μωροῦ εὐιλάτου τυχεῖν ?

Tandem Iovi venit in mentem, privatis intra curiam
 morantibus senatoribus non licere sententiam dicere nec disputare.
 Ego inquit p. c. interrogare vobis permiseram, vos mera
 mapalia fecistis. Volo ut servetis disciplinam curiae. Hic qualiscunque est,
 quid de nobis existimabit? Illo dimisso primus interrogatur sententiam
 Ianus pater. Is designatus erat in kal. Iulias postmeridianus consul, homo
 quantumvis vafer, qui semper videt ἅμα πρόσσω καὶ 
 Is multa diserte, quod in foro vivebat, dixit, quae notarius
 persequi non potuit, et ideo non refero, ne aliis verbis ponam, quae ab illo dicta
 sunt. Multa dixit de magnitudine deorum: non debere hunc vulgo dari honorem.
 Olim inquit magna res erat deum fieri: iam famam mimum
 fecistis. Itaque ne videar in personam, non in rem dicere sententiam, censeo ne
 quis post hunc diem deus fiat ex his, qui ἀρούρης καρπὸν ἔδουσιν, aut ex his, quos alit ζείδωροσ ἄρουρα. . Qui contra hoc senatus consultum deus
 factus, dictus pictusve erit, eum dedi Laruis et proximo munere inter novos
 auctoratos ferulis vapulare placet. Proximus interrogatur sententiam
 Diespiter Vicae Potae filius, et ipse designatus consul, nummulariolus: hoc quaestu
 se sustinebat, vendere civitatulas solebat. Ad hunc belle accessit Hercules et
 auriculam illi tetigit. Censet itaque in haec verba: Cum divus Claudius et
 divum Augustum sanguine contingat nec minus divam Augustam aviam suam, quam ipse
 deam esse iussit, longeque omnes mortales sapientia antecellat, sitque e re
 publica esse aliquem qui cum Romulo possit 'ferventia rapa vorare,' censeo uti
 divus Claudius ex hac die deus sit, ita uti ante eum qui optimo iure factus sit,
 eamque rem ad metamorphosis Ovidi adiciendam. Variae erant sententiae,
 et vide batur Claudius sententiam vincere. Hercules enim, qui
 videret ferrum suum in igne esse, modo huc modo illuc cursabat et aiebat:
 Noli mihi invidere, mea res agitur; deinde tu si quid volueris, in vicem
 faciam; manus manum lavat.

Tunc divus Augustus surrexit sententiae suae loco
 dicendae, et summa facundia disseruit: Ego inquit "p. c. vos testes
 habeo, ex quo deus factus sum, nullum me verbum fecisse: semper meum negotium ago.
 Sed non possum amplius dissimulare, et dolorem, quem graviorem pudor facit,
 continere. In hoc terra marique pacem peperi? Ideo civilia bella compescui? Ideo
 legibus urbem fundavi, operibus ornavi, ut—quid dicam p. c. non invenio:
 omnia infra indignationem verba sunt. Confugiendum est itaque ad Messalae Corvini,
 disertissimi viri, illam sententiam pudet imperii. Hic, p. c., qui
 vobis non posse videtur muscam excitare, tam facile homines occidebat, quam canis
 adsidit. Sed quid ego de tot ac talibus viris dicam? Non vacat deflere publicas
 clades intuenti domestica mala. Itaque illa omittam, haec referam; nam etiam si
 soror mea Graece nescit,
 ego scio: ἔγγιον γόνυ κνήμης. Iste quem videtis,
 per tot annos sub meo nomine latens, hanc mihi gratiam rettulit, ut
 duas Iulias proneptes meas occideret, alteram ferro, alteram fame; unum abnepotem L.
 Silanum. videris luppiter an in causa mala, certe in tua, si aequus futurus es. Dic
 mihi, dive Claudi, quare quemquam ex his, quos quasque occidisti, antequam de causa
 cognosceres, antequam audires, damnasti? Hoc ubi fieri solet?
 In caelo non fit. Ecce Iuppiter, qui tot annos regnat,
 uni Volcano crus fregit, quem 
 
 ῤῖψε ποδὸσ τεταγὼν ἀπὸ βηλοῦ 
 
 et iratus fuit uxori et suspendit illam: numquid occidit? Tu Messalinam,
 cuius aeque avunculus maior eram quam tuus, occidisti. Nescio inquis.
 Di tibi male faciant: adeo istuc turpius est, quod nescisti, quam quod occidisti. C.
 Caesarem non desiit mortuum persequi. Occiderat ille socerum: hic et generum. Gaius
 Crassi filium vetuit Magnum vocari: hic nomen illi reddidit, caput tulit. Occidit in
 una domo Crassum, Magnum, Scriboniam, Tristionias, Assarionem, nobiles tamen,
 Crassum vero tam fatuum, ut etiam regnare posset. Hunc nunc deum facere vultis?
 Videte corpus eius dis iratis natum. Ad summam, tria verba cito dicat, et servum me
 ducat. Hunc deum quis colet? Quis credet? Dum tales deos facitis, nemo vos deos esse
 credet. Summa rei, p. c., si honeste me inter vos gessi, si nulli clarius respondi, vindicate iniurias meas. Ego pro
 sententia mea hoc censeo:" atque ita ex tabella recitavit: quando quidem
 divus Claudius occidit socerum suum Appium Silanum, generos duos Magnum Pompeium
 et L. Silanum, socerum filiae suae Crassum Frugi, hominem tam similem sibi quam
 ovo ovum, Scriboniam socrum filiae suae, uxorem suam Messalinam et ceteros
 quorum numerus iniri non potuit, placet mihi in eum severe animadverti, nec illi
 rerum iudicandarum vacationem dari, eumque quam primum exportari, et caelo intra
 triginta dies excedere, Olympo intra diem tertium. 
 Pedibus in hane sententiam itum est. Nec mora, Cyllenius illum collo obtorto trahit
 ad inferos, a caelo 
 
 
 illuc unde negant redire quemquam.

Dum descendunt per viam sacram, interrogat
 Mercurius, quid sibi velit ille concursus hominum, num Claudii funus esset. Et erat
 omnium formosissimum et impensa cura, plane ut scires deum efferri: tubicinum,
 cornicinum, omnis generis aenatorum tanta turba, tantus concentus, ut etiam Claudius
 audire posset. Omnes laeti, hilares: populus Romanus ambulabat tanquam liber. Agatho
 et pauci causidici plorabant, sed plane ex animo. Iurisconsulti e tenebris
 procedebant, pallidi, graciles, vix animam habentes, tanquam qui tum maxime
 reviviscerent. Ex his unus cum vidisset capita conferentes et
 fortunas suas deplorantes causidicos, accedit et ait: dicebam vobis: non
 semper Saturnalia erunt. 
 Claudius ut vidit funus suum, intellexit se mortuum esse. Ingenti eum μεγάλῳ χορικῷ nenia cantabatur anapaestis: 
 
 "Fundite fletus, edite planctus, 
 resonet tristi clamore forum: 
 cecidit pulchre cordatus homo, 
 quo non alius fuit in toto 
 fortior orbe. 
 Ille citato vincere cursu 
 poterat celeres, ille rebelles 
 fundere Parthos levibusque sequi 
 Persida telis, certaque manu 
 tendere nervum, qui praecipites 
 vulnere parvo figeret hostes, 
 pictaque Medi terga fugacis. 
 Ille Britannos ultra noti 
 litora ponti 
 et caeruleos scuta Brigantas 
 dare Romuleis colla catenis 
 iussit et ipsum nova Romanae 
 iura securis tremere Oceanum. 
 Deflete virum, quo non alius 
 potuit citius discere causas, 
 una tantum parte audita, 
 saepe ne utra. Quis nunc iudex 
 toto lites audiet anno? 
 Tibi iam cedet sede relicta, 
 qui dat populo iura silenti, 
 
 Cretaea tenens oppida centum. 
 Caedite maestis pectora palmis, 
 o causidici, venale genus. 
 Vosque poetae lugete novi, 
 vosque in primis qui concusso 
 magna parastis lucra fritillo."

Delectabatur laudibus suis Claudius, et cupiebat
 diutius spectare. Inicit illi manum Talthybius deorum et trahit capite obvoluto, ne quis eum possit
 agnoscere, per campum Martium, et inter Tiberim et viam tectam descendit ad inferos.
 Antecesserat iam compendiaria Narcissus libertus ad patronum excipiendum, et
 venienti nitidus, ut erat a balineo, occurrit et ait: Quid di ad homines? 
 celerius inquit Mercurius et venire nos nuntia. Dicto
 citius Narcissus evolat. Omnia proclivia sunt, facile descenditur. Itaque quamvis
 podagricus esset, momento temporis pervenit ad ianuam Ditis, ubi iacebat Cerberus
 vel ut ait Horatius belua centiceps. Pusillum
 perturbatur—subalbam canem in deliciis habere adsueverat—ut
 ilium vidit canem nigrum, villosum, sane non quem velis tibi in tenebris occurrere,
 et magna voce Claudius inquit veniet. Cum plausu
 procedunt cantantes: εὑρήκαμεν, συγχαίρωμεν. Hic erat C. Silius consul designatus, Iuncus praetorius, Sex. Traulus, M.
 Hel vius, Trogus, Cotta, Vettius Valens, Fabius equites R. quos
 Narcissus duci iusserat. Medius erat in hac cantantium turba Mnester pantomimus,
 quem Claudius decoris causa minorem fecerat. Ad Messalinam—cito rumor
 percrebuit Claudium venisse—convolant: primi omnium liberti Polybius,
 Myron, Harpocras, Amphaeus, Pheronactus,quos Claudius omnes, necubi imparatus esset,
 praemiserat. Deinde praefecti duo Iustus Catonius et Rufrius Pollio. Deinde amici
 Saturninus Lusius et Pedo Pompeius et Lupus et Celer Asinius consulares. Novissime
 fratris filia, sororis filia, generi, soceri, socrus, omnes plane consanguinei. Et
 agmine facto Claudio occurrunt. Quos cum vidisset Claudius, exclamat: πάντα φίλων πγήρη 
 quomodo huc venistis vos? Tum Pedo Pompeius: Quid dicis, homo
 crudelissime? Quaeris, quomodo? Quis enim nos alius hue misit quam tu, omnium
 amicorum interfector? In ius eamus, ego tibi hic sellas ostendam.

Ducit illum ad tribunal Aeaci: is lege Cornelia
 quae de sicariis lata est, quaerebat. Postulat, nomen eius recipiat; edit
 subscriptionem: occisos senatores XXXV, equites R. CCXXI, ceteros ὅσα ψάμαθόσ τε κόνισ τε. . Advocatum non invenit.
 Tandem procedit P. Petronius, vetus convictor eius, homo Claudiana lingua disertus,
 et postulat advocationem. Non datur. Accusat Pedo Pompeius magnis clamoribus.
 Incipit patronus velle respondere. Aeacus, homo iustissimus, vetat,
 et illum altera tantum parte audita condemnat et ait: αἴκε Ingens silentium
 factum est. Stupebant omnes novitate rei attoniti, negabant hoc unquam factum.
 Claudio magis iniquum videbatur quam novum. De genere poenae diu disputatum est,
 quid illum pati oporteret. Erant qui dicerent, Sisyphum satis diu laturam fecisse,
 Tantalum siti periturum nisi illi succurreretur, aliquando Ixionis miseri rotam
 sufflaminandam. Non placuit ulli ex veteribus missionem dari, ne vel Claudius unquam
 simile speraret. Placuit novam poenam constitui debere, excogitandum illi laborem
 irritum et alicuius cupiditatis speciem sine effectu. Tum Aeacus iubet illum alea
 ludere pertuso fritillo. Et iam coeperat fugientes semper tesseras quaerere et nihil
 proficere.

Nam quotiens missurus erat resonante fritillo, 
 utraque subducto fugiebat tessera fundo. 
 Cumque recollectos auderet mittere talos, 
 fusuro similis semper semperque petenti, 
 
 decepere fidem: refugit digitosque per ipsos 
 fallax adsiduo dilabitur alea furto. 
 Sic cum iam summi tanguntur culmina montis, 
 irrita Sisyphio volvuntur pondera collo. 
 Apparuit subito C. Caesar et petere ilium in servitutem coepit; producit
 testes, qui illum viderant ab illo flagris, ferulis, colaphis vapulantem.
 Adiudicatur C. Caesari; Caesar illum Aeaco donat. Is Menandro liberto suo tradidit,
 ut a cognitionibus esset.