Sator deorum, cuius excussum manu

utraeque Phoebi sentiunt fulmen domus,

secure regna— protuli pacem tibi,

quacumque Nereus porrigi terras vetat,

non est tonandum: perfidi reges iacent,

saevi tyranni, fregimus quicquid fuit

tibi fulminandum. sed mihi caelum, parens,

adhuc negatur? parui certe Iove

ubique dignus teque testata est meum

patrem noverca, quid tamen nectis moras?

numquid timemur? numquid impositum sibi

non poterit Atlas ferre cum caelo Herculem?

quid astra, genitor, quid negas? mors me tibi

certe remisit, omne concessit malum

quod terra genuit, pontus aer inferi:

nullus per urbes errat Arcadias leo,

Stymphalis icta est, Maenali nulla est fera;

sparsit peremptus aureum serpens nemus

et hydra vires posuit et notos Hebro

cruore pingues hospitum fregi greges

hostisque traxi spolia Thermodontiae.

vidi silentum fata nec tantum redi,

sed trepidus atrum Cerberum vidit dies

et ille solem, nullus Antaeus Libys

animam resumit, cecidit ante aras suas

Busiris, una est Geryon sparsus manu

taurusque populis horridus centum pavor.

quodcumque tellus genuit infesta occidit

meaque fusum est dextera: iratis deis

non licuit esse. si negat mundus feras,

animum noverca, redde nunc nato patrem ,

vel astra forti, nec peto ut monstres iter;

permitte tantum, genitor: inveniam viam.

vel si times ne terra concipiat feras,

properet malum quodcumque, dum terra Herculem

habet videtque: nam quis invadet mala

aut quis per urbes rursus Argolicas erit

Iunonis odio dignus? in tutum meas

laudes redegi, nulla me tellus silet:

me sensit ursae frigidum Scythicae genus

Indusque Phoebo subditus, cancro Libys;

te, clare Titan, testor: occurri tibi

quacumque fulges, nec meos lux prosequi

potuit -triumphos, solis excessi vices

intraque nostras substitit metas dies.

natura cessit, terra defecit gradum:

lassata prior est. nox et extremum chaos

in me incucurrit: inde ad hunc orbem redi,

nemo unde retro est. tulimus Oceani minas,

nec ulla valuit quatere tempestas ratem 50

quamcumque pressi— pars quota est Perseus mei?

iam vacuus aether non potest odio tuae

sufficere nuptae quasque devincam feras

tellus timet concipere nec monstra invenit.

ferae negantur: Hercules monstri loco

iam coepit esse; quanta enim fregi mala.

quot scelera nudus! quicquid immane obstitit,

solae manus stravere; nec iuvenis feras

timui nec infans, quicquid est iussum, leve est,

nec ulla nobis segnis illuxit dies.

o quanta rudi monstra quae nullus mihi

rex imperavit! institit virtus mihi

Iunone peior, sed quid inpavidum genus

fecisse prodest? non habent pacem dei:

purgata tellus omnis in caelo videt

quodcumque timuit: transtulit Iuno feras.

ambit peremptus cancer ardentem plagam

Libyaeque sidus fertur et messes alit;

annum fugacem tradit Astraeae leo,

at ille, iactans fervidam collo iubam,

austrum madentem siccat et nimbos rapit.

invasit omnis ecce iam caelum fera

meque antecessit: victor e terris meos

specto labores, astra portentis prius

ferisque Iuno tribuit, ut caelum mihi

faceret timendum, sparserit mundum licet

caelumque terris peius ac peius Styge

irata faciat, dabitur Alcidae locus.

si post feras, post bella, post Stygium canem

haud dum astra merui, Siculus Hesperium latus

tangat Pelorus, una iam tellus erit;

illinc fugabo maria: si iungi iubes,

committat undas Isthmos, et iuncto salo

nova ferantur Atticae puppes via.

mutetur orbis, vallibus currat novis

Hister novasque Tanais accipiat vias.

da, da tuendos, Iuppiter, saltem deos:

illa licebit fulmen a parte auferas,

ego quam tuebor, sive glacialem polum,

seu me tueri fervidam partem iubes,

hac esse superos parte securos puta.

Cirrhaea Paean templa et aetheriam domum

serpente caeso meruit: o quotiens iacet

Python in hydra! Bacchus et Perseus deis

iam se intulere: sed quota est mundi plaga

oriens subactus aut quota est Gorgon fera?

quis astra natus laudibus meruit suis

ex te et noverca? quem tuli mundum peto.

Sed tu, comes laboris Herculei, Licha,

perfer triumphos, Euryti victos lares

stratumque regnum, vos pecus rapite ocius

qua templa tollens acta Cenaei Iovis

austro timendum spectat Euboicum mare.

Par ille est superis cui pariter dies

et fortuna fuit, mortis habet vices

lente cum trahitur vita gementibus.

quisquis sub pedibus fata rapacia

et puppem posuit fluminis ultimi,

non captiva dabit bracchia vinculis

nec pompae veniet nobile ferculum:

numquam est ille miser cui facile est mori.

illum si medio decipiat ratis

ponto, cum Borean expulit Africus

aut Eurus Zephyrum, cum mare dividunt,

non puppis lacerae fragmina conligit,

ut litus medio speret in aequore:

vitam qui poterit reddere protinus,

solus non poterit naufragium pati.

Nos turpis macies et lacrimae tenent

et crinis patrio pulvere sordidus.

nos non flamma rapax, non fragor obruit:

felices sequeris, mors, miseros fugis,

stamus, nec patriae messibus heu locus

at silvis dabitur, lapsaque sordidae

fient templa casae; iam gelidus Dolops 125

hac ducet pecudes qua tepet obrutus

stratae qui superest Oechaliae cinis,

illo Thessalicus pastor inops loco

indocta referens carmina fistula

cantu nostra canet tempora flebili;

et dum pauca deus saecula contrahet,

quaeretur patriae quis fuerit locus,

felix incolui non steriles focos

nec ieiuna soli iugera Thessali:

ad Trechina vocor, saxa rigentia

et dumeta iugis horrida torridis,

vix gratum pecori montivago nemus,

at si quas melior sors famulas vocat,

illas aut volucer transferet Inachus

aut Dircaea colent moenia, qua fluit

Ismenos tenui numine languidus—

hic mater tumidi nupserat Herculis.

Falsa est de geminis fabula noctibus,

aether cum tenuit sidera longius

commisitque vices Lucifer Hespero

et Solem vetuit Delia tardior:

quae cautes Scythiae, quis genuit lapis?

num Titana ferum te Rhodope tulit,

te praeruptis Athos, te fera Caspias,

quae virgata tibi praebuit ubera?

nullis vulneribus pervia membra sunt:

ferrum sentit hebes, lentior est chalybs;

in nudo gladius corpore frangitur

et saxum resilit, fataque neglegit

et mortem indomito corpore provocat,

non illum poterant figere cuspides,

non arcus Scythica tensus harundine,

non quae tela gerit Sarmata frigidus

aut qui soliferae suppositus plagae

vicino Nabatae vulnera dirigit

Parthus Gnosiacis certior ictibus,

muros Oechaliae corpore propulit,

nil obstare valet; vincere quod parat

iam victum est— quota pars vulnere concidit?

'pro fato patuit vultus iniquior

et vidisse sat est Herculeas minas,

quis vastus Briareus, quis tumidus Gyas,

supra Thessalicum cum stetit aggerem

caeloque inseruit vipereas manus,

hoc vultu riguit? commoda cladibus

magnis magna patent; nil superest mali:

iratum miserae vidimus Herculem.

At ego infelix non templa suis

conlapsa deis sparsosve focos,

natis mixtos arsisse patres

hominique deos, templa sepulchris,

nullum querimur commune malum:

alio nostras fortuna vocat

lacrimas, alias flere ruinas

Me fata iubent.

quae prima querar? quae summa gemam?

pariter cuncta a deflere iuvat

nec plura dedit pectora Tellus

ut digna sonent verbera fatis,

me vel Sipylum flebile saxum

fingite, superi, vel in Eridani

ponite ripis, ubi maesta sonat

Phaetontiadum silva sororum;

me vel Siculis addite saxis,

ubi fata gemam Thessala Siren,

vel in Edonas tollite silvas

qualis natum Daulias ales

solet Ismaria flere sub umbra;

formam lacrimis aptate meis

resonetque malis aspera Trachin,

Cyprias lacrimas Myrrha tuetur,

raptum coniunx Ceyca gemit,

sibi Tantalis est facta superstes;

fugit vultus Philomela suos.

natumque sonat flebilis Atthis:

cur mea nondum capiunt volucres

bracchia plumas? felix, felix,

cum silva domus nostra feretur,

patrioque sedens ales in agro

referam qnerulo murmure casus

volucremque Iolen fama loquetur.

Vidi, vidi

miseranda mei fata parentis,

cum letifero stipite pulsus

tota iacuit sparsus in aula:

a si tumulum fata dedissent,

quotiens, genitor, quaerendus eras?

potuine tuam spectare necem,

nondum teneras vestite genas

necdum forti sanguine, Toxeu?

quid vestra queror fata, parentes,

quos in tutum mors aequa tulit?

mea me lacrimas fortuna rogat.

Iam iam dominae captiva colus

fusosque legam, pro saeve decor

formaque mortem paritura mihi,

tibi cuncta domus concidit uni,

dum me genitor negat Alcidae

atque Herculeus socer esse timet,

sed iam dominae tecta petantur.

Quid regna tui clara parentis

casusque tuos respicis amens?

fugiat vultus fortuna prior,

felix quisquis novit famulum

regemque pati

vultusque suos variare potest.

rapuit vires pondusque malis

casus animo qui tulit aequo.

O quam cruentus feminas stimulat furor,

cum patuit una paelici et nuptae domus!

Scylla et Charybdis Sicula contorquens freta

minus est timenda, nulla non melior fera est.

namque ut reluxit paelicis captae decus

et fulsit Iole qualis innubis dies

purisve clarum noctibus sidus micat,

stetit furenti similis ac torvum intuens

Herculea coniunx; feta ut Armenia iacens

sub rupe tigris hoste conspecto exilit

aut iussa thyrsum quatere conceptum ferens

Maenas Lyaeum, dubia quo gressus ferat

haesit parumper; tura per Herculeos lares

attonita fertur; tota vix satis est domus:

incurrit, errat, sistit, in voltus dolor

processit omnis, pectori paene infimo

nihil est relictum; fletus insequitur minas.

nec unus habitus durat aut uno furit

contenta voltu: nunc inardescunt genae.

pallor ruborem pellit et formas dolor

errat per omnes: queritur, implorat, gemit.

sonuere postes: ecce praecipiti gradu

secreta mentis ore confuso exerit.

Quamcumque partem sedis aetheriae premis,

coniunx Tonantis, mitte in Alciden feram

quae mihi satis sit. si qua fecundum caput

palude tota vastior serpens movet,

ignara vinci, si quid excessit feras

immane dirum horribile, quo viso Hercules

avertat oculos, hoc specu immenso exeat,

vel si ferae negantur, hanc animam precor

converte in aliquod: quodlibet possum malum

hac mente fieri, commoda effigiem mihi

parem dolori: non capit pectus minas,

quid excutis telluris extremae sinus

orbemque versas? quid rogas Ditem mala?

omnes in isto pectore invenies feras

quas timeat; odiis accipe hoc telum tuis:

ego sim noverca, perdere Alciden potes:

perfer manus quocumque; quid cessas, dea?

utere furente! quod iubes fieri nefas?

reperi, quid haeres? ipsa" iam cesses licet,

haec ira satis est.

Pectoris sani parum

aestus, alumna, comprime et flammas doma;

frena dolorem, coniugem ostende Herculis.

Iole meis captiva germanos dabit

natis Iovisque net ex famula nurus?

num flamma cursus pariter et torrens ferent

et ursa pontum sicca caeruleum bibet?

non ibo inulta: gesseris caelum licet

totusque pacem debeat mundus tibi.

est aliquid hydra peius: iratae dolor

nuptae, quis ignis tantus in caelum furit

ardentis Aetnae? quicquid est victum tibi

hic vincet animus, capta praeripiet toros?

adhuc timebam monstra, iam nullum est malum:

cessere pestes, in locum venit ferae

invisa paelex, summe pro rector deum

et clare Titan, Herculis tantum fui

coniunx timentis; vota quae superis tuli,

cessere captae, paelici felix fui,

illi meas audistis, o superi, preces,

incolumis illi remeat. o nulla dolor

contente poena, quaere supplicia horrida,

incogitata, infanda, Iunonem doce,

quid odia valeant: nescit irasci satis.

pro me gerebas bella, propter me vagas

Achelous undas sanguine infecit suo,

cum lenta serpens fieret, in taurum trucem

nunc flecteret serpente deposita minas,

et mille in hoste vinceres uno feras.

iam displicemus, capta praelata est mihi.

non praeferetur: qui dies thalami ultimus

nostri est futurus, hic erit vitae tuae.

quid hoc? recedit animus et ponit minas;

iam cessat ira. quid miser langues dolor?

perdis furorem, coniugis tacitae fidem

mihi reddis iterum.— quid vetas flammas ali?

quid fragilis ignes? hunc mihi serva impetum,

pares eamus, non erit votis opus:

aderit noverca quae manus nostras regat

vel invocata.

Quod paras demens scelus?

perimes maritum, cuius extremus dies

primusque laudes novit et caelo tenus

erecta terras fama suppositas habet?

Graiorum in istos terra consurget lares

domusque soceri prima et Aetolum genus

sternetur omne, saxa iam dudum ac faces

in te ferentur, vindicem tellus suum

defendet omnis: una quot poenas dabis?

effugere terras crede et humanum genus

te posse, fulmen genitor Alcidae gerit:

iam iam minaces ire per caelum faces

specta et tonantem fulmine excusso diem.

mortem quoque ipsam, quam putas tutam, time:

dominatur illic patruus Alcidae tui.

quocumque perges, misera, cognatos deos

illic videbis,

Maximum fieri scelus

et ipsa fateor, sed dolor fieri iubet.

Moriere,

Moriar Herculis nempe induti

coniunx nec ullus nocte discussa dies

viduam notabit nec meos paelex toros

captiva capiet, ante ab occasu dies

nascetur, Indos ante glacialis polus

Scythasve tepida Phoebus inficiet rota,

quam me relictam Thessalae aspiciant nurus,

meo iugales sanguine extinguam faces.

aut pereat aut me perimat; elisis feris

et coniugem addat, inter Herculeos licet

me quoque labores numeret: Alcidae toros

moritura certe corpore amplectar meo.

ire, ire ad umbras Herculis nuptam libet,

sed nοn inultam: si quid ex nostro Hercule

concepit Iole, manibus evellam meis

ante et per ipsas paelicem invadam faces.

me nuptiali victimam feriat die

infestus, Iolen dum supra exanimem ruam.

felix iacet quicumque quos odit premit.

Quid ipsa flammas pascis et vastum foves

ultro dolorem? misera, quid cassum times?

dilexit Iolen: nempe cum staret parens

regisque natam peteret, in famulae locum

regina cecidit: perdidit vires amor

multumque ab illa traxit infelix status.

illicita amantur, excidit quicquid licet.

Fortuna amorem peior inflammat magis:

amat vel ipsum quod caret patrio lare,

quod nudus auro crinis et gemma iacet,

ipsas misericors forsan aerumnas amat;

hoc usitatum est Herculi: captas amat.

Dilecta Priami nempe Dardanii soror

concessa famula est; adice quot nuptas prius,

quot virgines dilexit: erravit vagus.

Arcadia nempe virgo, Palladios choros

dum nectit, Auge, vim stupri passa excidit

nullamque amoris Hercules retinet notam.

referam quid alias? nempe Thespiades vacant

brevique in illas arsit Alcides face.

hospes Timoli Lydiam fovit nurum

et amore captus ad leves sedit colus,

udum feroci stamen intorquens manu.

nempe illa cervix spolia deposuit ferae

crinemque mitra pressit et famulus stetit,

hirtam Sabaea marcidus myrrha comam

ubique caluit, sed levi caluit face.

Haerere amantes post vagos ignes solent.

Faraulamne et hostis praeferet gnatam tibi?

Vt alta silvas forma vernantes habet,

quas nemore nudo primus investit tepor,

at cum solutos expulit Boreas Notos

et saeva totas bruma discussit comas,

deforme solis aspicis truncis nemus:

sic nostra longum forma percurrens iter

deperdit aliquid semper et fulget minus

nec illa vetus est. quicquid in nobis fuit

olim petitum cecidit aut pariter labat.

aetas citato senior eripuit gradu

materque multum rapuit ex illo mihi.

vides ut altum famula non perdat decus?

cessere cultus penitus et paedor sedet;

tamen per ipsas fulget aerumnas decor

nihilque ab illa casus et fatum grave

nisi regna traxit, hic meum pectus timor.

altrix, lacessit, hic rapit somnos pavor.

praeclara totis gentibus coniunx eram

thalamosque nostros invido voto nurus

optabat omnis, quaeve mens quicquam deos '

orabat ullos: nuribus Argolicis fui

mensura voti. quem Iovi socerum parem,

altrix, habebo? quis sub hoc mundo mihi

dabitur maritus? ipse, qui Alcidae imperat,

facibus suis me iungat Eurystheus licet,

minus est; toris caruisse regnantis leve est:

alte illa cecidit quae viro caret Hercule.

Conciliat animos coniugum partus fere.

Hic ipse forsan dividet partus toros.

Famula illa trahitur interim donum tibi.

Hic quem per nrbes ire praeclarum vides

et fulva tergo spolia -gestantem ferae,

qui regna miseris donat et celsis rapit,

vasta gravatus horridam clava manum,

cuius triumphos ultimi Seres canunt

et quisquis alius orbe † concepto iacet,

levis est nec illum gloriae stimulat decof;

errat per orbem, non ut aequetur Iovi

nec ut per urbes magnus Argolicas eat:

quod amet requirit, virginum thalamos petit.

si qua est negata, rapitur; in populos furit,

nuptas ruinis quaerit et vitium impotens

virtus vocatur, cecidit Oechalia inclita

unusque Titan vidit atque unus dies

stantem et cadentem; causa bellandi est amor.

totiens timebit Herculi natam parens

quotiens negabit, hostis est quotiens socer

fieri recusat: si gener non fit. ferit,

post haec quid istas innocens servo manus,

donec furentem simulet ac saeva manu

intendat arcus meque natumque opprimat?

sic coniuges expellit Alcides suas,

haec sunt repudia; nec potest fieri nocens:

terris videri sceleribus causam suis

fecit novercam. quid stupes, segnis furor?

scelus occupandum est: perage dum fervet manus.

Perimes maritum?

Paelicis certe meae.

At Iove creatum,

Nempe et Alcmena satum.

Ferrone?

Ferro.

Si nequis?

Perimam dolo.

Quis iste furor est?

Quem meus coniunx docet.

Quem nec noverca potuit, hunc perimes virum?

Caelestis ira quos premit, miseros facit:

humana nullos,

Parce, miseranda, et time.

Contempsit omnes ille qui mortem prius;

libet ire in enses.

Maior admisso tuus,

alumna, dolor est; culpa par odium exigat.

cur saeva modicis statuis? ut laesa es, dole.

Leve esse credis paelicem nuptae malum?

quicquid dolorem pascit, hoc nimium puta.

Amorne clari fugit Alcidae tibi?

Non fugit, altrix, remanet et penitus sedet

fixus medullis, crede; sed magnus dolor

iratus amor est.

Artibus magicis fere

coniugia nuptae precibus admixtis ligant.

vernare iussi frigore in medio nemus

missumque fulmen stare; concussi fretum

cessante Tento, turbidum explicui mare

et sicca tellus fontibus patuit novis;

habuere motum saxa. discussi fores

umbrasque Ditis, et mea iussi prece

manes locuntur. tacuit infernus canis;

nox media solem vidit et noctem dies:

mare terra caelum et Tartarus servit mihi

nihilque leges ad meos cantus tenet:

flectemus illum, carmina invenient iter.

Quas Pontus herbas generat aut quas Thessala

sub rupe Pindus alit: ubi inveniam malum

cui cedat ille? carmine in terras mago

descendat astris Luna desertis licet

et bruma messes videat et cantu fugax

stet deprehensum fulmen et versa vice

medius coactis ferveat stellis dies:

non flectet illum.

Vicit et superos Amor.

Vincetur uni forsan et spolium dabit

Amorque summus fiet Alcidae labor.—

sed te per omne caelitum numen precor,

per hunc timorem: quicquid arcani apparo

penitus recondas et fide tacita premas.

Quid istud est quod esse secretum petis?

Non tela sunt, non arma, non ignis minax.

Praestare fateor posse me tacitam fidem,

si scelere careat: interim scelus est fides.

Circumspice agedum, ne quis arcana occupet,

partemque in omnem vultus inquirens eat.

En locus ab omni tutus arbitrio vacat.

Est in remoto regiae sedis loco

arcana tacitus nostra defendens specus.

non ille primos accipit soles locus,

non ille seros, cum ferens Titan diem

lassum rubenti mergit Oceano iugum.

illic amoris pignus Herculei latet.

altrix, fatebor: auctor est Nessus mali

quem gravida Nephele Thessalo genuit duci,

qua trepidus astris inserit Pindus Caput

ultraque nubes Othrys eductus riget.

namque ut subactus Herculis clava horridi

Achelous omnis facilis in species dari

tandem peractis omnibus patuit feris

unoque turpe subdidit cornu caput,

me coniugem dum victor Alcides habet,

repetebat Argos, forte per campos vagus

Euenos altum gurgitem in pontum ferens

iam paene summis turbidus silvis erat.

transire Nessus verticem solitus vadis

pretium poposcit; meque iam dorso ferens

qua iungit hominem spina deficiens equo,

frangebat ipsas fluminis tumidi minas.

iam totas undis Nessus exierat ferox

medioque adhuc errabat Alcides vado,

vasto rapacem verticem scindens v gradu;

at ille ut esse vidit Alciden procul:

'tu praeda nobis' inquit 'et coniunx eris;

prohibetur undis', meque complexus ferens

gressum citabat: non tenent undae Herculem:

'infide vector' inquit 'immixti licet

Ganges et Hister vallibus iunctis eant.

vincemus ambos, consequar telo fugam.'

praecessit arcus verba; tum longum ferens

harundo vulnus tenuit haerentem fugam

mortemque fixit. ille. iam quaerens diem,

tabum fluente volneris dextra excipit

traditque nobis ungulae insertum suae,

quam forte saeva sciderat avolsam manu.

tunc verba moriens addit: 'hoc' inquit 'magae

dixere amorem posse defigi malo;

hoc docta Mycale Thessalas docuit nurus,

nam inter omnis Luna quam sequitur magas

stris relictis, inlitas vestes dabis

hac' inquit 'ipsa tabe, si paelex tuos

invisa thalamos tulerit et coniunx levis

aliam parenti dederit altisono nurum.

hoc nulla lux conspiciat, hoc tenebrae tegant

tantum remotae: sic potens vires suas

sanguis tenebit.' verba deprendit quies

mortemque lassis intulit membris sopor.

tu, quam meis admittit arcanis fides,

perge' ut nitentem virus in vestem datura

mentem per artus adeat et tacitum means

intret medullas,

Ocius iussa exequar,

alumna, precibus tu deum invictum advoca,

qui certa tenera tela dimittit manu.

Te deprecor, quem mundus et superi timent

et aequor et qui fulmen Aetnaeum quatit,

timendo matri te aliger saevae puer:

intende certa spiculum velox manu,

non ex sagittis levibus: e numero precor

graviore prome quod tuae nondum manus

misere in aliquem; non levi telo est opus,

ut amare possit Hercules, rigidas manus

intende et arcum cornibus iunctis para.

nunc, nunc sagittam prome qua quondam horridum

Iovem petisti, fulmine abiecto deus

cum fronte subita tumuit et rabidum mare

taurus puellae vector Assyriae scidit;

immitte amorem, vincat exempla omnia:

amare discat coniugem, si quas decor

Ioles inussit pectori Herculeo faces,

extingue totas, perbibat formam mei.

tu fulminantem saepe domuisti Iovem,

tu furva nigri sceptra gestantem poli,

turbae ducem maioris et dominum Stygis,

tuque o noverca gravior irata deus,

cape hunc triumphum solus et vince Herculem.

Prolata vis est quaeque Palladia colu

lassavit omnem texta famularum manum.

nunc congeratur virus et vestis bibat

Herculea pestem; precibus augebo malum.

in tempore ipso navus occurrit Lichas:

celanda vis est dira, ne pateant doli.

O quod superbae non habent umquam domus,

fidele semper regibus nomen Licha,

cape hos amictus, nostra quos nevit manus,

dum vagus in orbe fertur et victus mero

tenet feroci Lydiam gremio nurum,

dum poscit Iolen; sed iecur fors horridum

Sectam merendo: merita vicerunt malos.

non ante coniunx induat vestes iube

quam ture flammas pascat et placet deos,

cana rigentem populo cinctus comam.

ipsa in penates regios gressus feram

precibusque Amoris horridi matrem colam.

vos, quas paternis extuli comites focis,

Calydoniae lugete deflendam vicem.

Flemus casus, Oenei, tuos

comitum primos turba per annos,

flemus dubios, veneranda, toros.

nos Acheloi tecum solitae

pulsare vadum, quom iam tumidas

vere peracto poneret undas

gracilisque gradu serperet aequo

nec praecipitem volveret amnem

flavus rupto fonte Lycormas;

nos Palladias ire per aras

.et virgineos celebrare choros.

nos Cadmeis orgia ferre

tecum solitae condita cistis,

quom iam pulso sidere brumae

tertia soles evocat aestas"

et spiciferae concessa deae

Attica mystas cludit Eleusin.

nunc quoque casum quemcumque times,

fidas comites accipe fatis:

nam rara fides

ubi iam melior fortuna ruit.

Tu quicumque es qui sceptra tenes,

licet omne tua vulgus in aula

centum pariter limina pulset:

quom tot populis stipatus eas,

in tot populis vix una fides,

tenet auratum limen Erinys,

et quom magnae patuere fores,

intrant fraudes cautique doli

ferrumque latens; cumque in populos

prodire paras, comes invidia est:

noctem quotiens summovet Eos,

regem totiens credite nasci.

pauci reges, non regna colunt:

plures fulgor concitat aulae;

cupit hic regi proximus ipsi

clarus latas ire per urbes:

urit miserum gloria pectus;

cupit hic gazis implere famem,

nec tamen omnis plaga gemmiferi

sufficit Histri nec tota sitim

Lydia vincit nec quae Zephyro

subdita tellus stupet aurato

flumine clarum radiare Tagum;

nec si totus serviat Hebrus

ruraque dives iungat Hydaspes

intraque suos currere fines

spectet toto flumine Gangen:

avidis, avidis natura parum est.

colit hic reges regumque lares,

non ut presso vomere semper

numquam cesset curvus arator

vel mille secent arva coloni:

solas optat quas ponat opes.

colit hic reges, calcet ut omnes

perdatque aliquos nullumque levet:

tantum ut noceat, cupit esse potens,

rarum est felix idemque senex:

quota pars moritur tempore fati?

quos felices Cynthia vidit,

vidit miseros enata dies.

Caespes Tyrio mollior ostro

solet inpavidos ducere somnos;

aurea rumpunt tecta quietem

vigilesque trahit purpura noctes,

o si pateant pectora ditum!

quantos intus sublimis agit

fortuna metus! Bruttia Coro

pulsante fretum lenior unda est;

pectora pauper secura gerit.

tenet e patula pocula fago,

sed non trepida tenet illa manu;

carpit faciles vilesque cibos,

sed non strictos respicit enses:

aurea miscet pocula sanguis.

coniunx modico nupta marito

non disposito clara monili

gestat pelagi dona rubentis,

nec gemmiferas detrahit aures

lapis Eoa lectus in unda,

nec Sidonio mollis aeno

repetita bibit lana rubores,

nec Maeonia distinguit acu

quae Phoebeis subditus euris

legit Eois Ser arboribus.

quaelibet herbae tinxere colus

quas indoctae nevere manus:

sed non dubios fovet illa toros.

sequitur dira lampade Erinys

quarum populi coluere diem,

nec sibi felix pauper habetur

nisi felices cecidisse videt.

Quisquis medium defugit iter

stabili numquam tramite currit:

dum petit unum praebere diem

patrioque puer constitit axe

nec per solitum decurrit iter,

sed Phoebeis ignota petens

sidera flammis errante rota,

secum pariter perdidit orbem.

medium caeli dum sulcat iter,

tenuit placitas Daedalus oras

nullique dedit nomina ponto;

sed dum volucres vincere veras

Icarus audet

patriasque puer despicit alas

Phoeboque volat proxumus ipsi,

dedit ignoto nomina ponto:

male pensantur magna ruinis.

felix alius magnusque sonet;

me nulla vocet turba potentem.

stringat tenuis litora puppis

nec magna meas aura phaselos

iubeat medium scindere pontum:

transit tutos Fortuna sinus

medioque rates quaerit in alto,

quarum feriunt sipara nubes.

Sed quid pavido territa vultu,

qualis Baccho saucia maenas,

fert in medium regina gradum?

quae te rursus fortuna rotat?

miseranda, refer: licet ipsa neges,

vultus loquitur quodcumque tegis.

Vagus per artus errat excussos tremor,

erectus horret crinis, impulsis adhuc

stat terror animis et cor attonitum salit

pavidumque trepidis palpitat venis iecur,

ut fractus austro pontus etiamnum tumet,

quamvis quiescat languidis ventis dies,

ita mens adhuc vexatur excusso metu.

semel profecto premere felices deus

cum coepit, urget, hos habent magna exitus.

Quis tam impotens, miseranda, te casus rotat?

Vt missa palla est tabe Nessea inlita

thalamisque maerens intuli gressum meis,

nescio quid animus timuit, an fraudem struit?

libet experiri, solibus dirus ferum

flammisque Nessus sanguinem ostendi arcuit:

hic ipse fraudes esse praemonuit dolus.

et forte, nulla nube respersus iubar,

laxabat ardens fervidum Titan diem.

vix ora solvi patitur etiam nunc timor.

medios in ignes solis eieci pavens

quo tincta fuerat palla vestisque inlita;

abiectus horret villus et perdit comam

† tepefactus astris vix quoque est. monstrum elocor.

nives ut Eurus solvit aut tepidus Notus,

quas vere primo lucidus perdit Mimans,

utque evolutos frangit Ionio salo

opposita fluctus Leucas et lassus tumor

in litore ipso spumat, aut caelestibus

aspersa tepidis tura laxantur focis,

sic languet omne vellus et perdit comas.

dumque ista miror, causa mirandi perit;

quin ipsa tellus spumeos motus agit

et quicquid illa tabe contactum est labat.

tumensque tacita quassat
 caput

natum paventem cerno et ardenti pede

gressus ferentem, prome quid portes novi.

I, profuge, quaere si quid ulterius patet

terris freto sideribus Oceano inferis,

ultra labores, mater, Alcidae fuge.

Nescio quod animus grande praesagit malum.

Regna triumphi, templa Iunonis pete:

haec tibi patent, delubra praeclusa omnia.

Effare quis me casus insontem premat.

Decus illud orbis atque praesidium unicum,

quem fata terris in locum dederant Iovis,

o mater, abiit: membra et Herculeos toros

urit lues nescio qua; qui domuit feras,

ille ille victor vincitur maeret dolet.

quid quaeris ultra?

Miserias properant suas

audire miseri; fare, quo posita in statu

iam nostra domus est? o lares, miseri lares!

nunc vidua, nunc expulsa, nunc ferar obruta.

Non sola maeres. Herculem, toto iacet

mundo gemendus; fata nec, mater, tua

privata credas: iam genus totum obstrepit.

hunc ecce luctum quem gemis cuncti gemunt,

commune terris omnibus pateris malum.

luctum occupasti: prima, non sola Herculem,

miseranda, maeres.

Quam prope a leto tamen

ede, ede quaeso iaceat Alcides mens.

Mors refugit illum victa quae in regno suo

semel est nec audent fata tam vastum nefas

admittere, ipsas forsitan trepida colus

Clotho manu proiecit et fata Herculis

timet peragere, pro diem, infandum diem!

hocne ille summo magnus Alcides erit?

Ad fata et umbras adque peiorem polum

praecedere illum dicis? an possum prior

mortem occupare? fare, si nondum occidit.

Euboica tellus vertice immenso tumens

pulsatur omni latere: Phrixeum mare

scindit Caphereus, servit hoc Austro latus;

at qua nivosi patitur Aquilonis minas,

Euripus undas flectit instabilis vagas

septemque cursus volvit et totidem refert,

dum lassa Titan mergat Oceano iuga.

hic rupe celsa, multa quam nubes ferit,

annosa fulgent templa Cenaei Iovis.

ut stetit ad aras omne votivum pecus

totumque tauris gemuit auratis nemus,

spolium leonis sordidum tabo exuit

posuitque clavae pondus et pharetra graves

laxavit umeros, veste tum fulgens tua,

cana revinctus populo horrentem comam,

succendit aras: 'accipe has' inquit 'focis

non false messis genitor et largo sacer

splendescat ignis ture, quod Phoebum colens

dives Sabaeis colligit truncis Arabs.

pacata tellus' inquit 'et caelum et freta,

feris subactis omnibus victor redi:

depone fulmen.' gemitus in medias preces

stupente et ipso cecidit; hinc caelum horrido

clamore complet: qualis impressa fugax

taurus bipenni volnus et telum ferens

delubra vasto trepida mugitu replet,

aut quale mundo fulmen emissum tonat,

sic ille gemitu sidera et pontum ferit,

et vasta Chalcis sonuit et voces Cyclas

excepit omnis; hinc petrae Capherides,

hinc omne voces reddit Herculeas nemus.

flentem videmus, volgus antiquam putat

rabiem redisse; tum fugam famuli petunt.

at ille voltus ignea torquens face

imum inter omnis sequitur et quaerit Lichan.

complexus aras ille tremibunda manu

mortem metu consumpsit et parvum sui

poenae reliquit, dumque moribundum manu

tenuit cadaver: 'hac manu, hac' inquit 'ferar,

o fata, victus? Herculem vicit Lichas?

ecce alia clades: Hercules perimit Lichan.

facta inquinentur: fiat hic summus labor.'

in astra missus fertur et nubes vago

spargit cruore; talis in caelum exilit

harundo Getica visa dimitti manu

aut quam Cydon excussit: inferius tamen

et tela fugient, truncus in pontum cadit,

in saxa vertex: unus ambobus iacet.

'resistite' inquit 'non furor mentem abstulit,

furore gravius istud atque ira malum est:

in me iuvat saevire.' vix pestem indicat

et saevit: artus ipse dilacerat suos

et membra vasta carpit avellens manu.

exuere amictus quaerit: hoc solum Herculem

non posse vidi; trahere conatus tamen

et membra traxit: corporis palla horridi

pars est et ipsa: pestis immiscet cuti.

nec causa dirae cladis in medio patet,

sed causa tamen est; vixque sufficiens malo

nunc ore terram languidus prono premit,

nunc poscit undas: unda non vincit malum;

fluctisona quaerit litora et pontum occupat:

familiaris illum retinet errantem manus.

o sortem acerbam! fuimus Alcidae pares.

nunc puppis illum litore Euboico refert

Austerque lenis pondus Herculeum rapit;

destituit animus membra, nox oculos premit.

Quid, anime, cessas? quid stupes? factum est scelus,

natum reposcit Iuppiter, Iuno aemulum.

reddendus orbi est: quod potes redde exhibe:

eat per artus ensis exactus meos.

sic, sic agendum est. tam levis poenas manus

tantas reposcit? perde fulminibus, socer,

nurum scelestam. nec levi telo manus

armetur: illud fulmen exiliat polo,

quo, nisi fuisset genitus Alcides tibi,

hydram cremasses: pestem ut insolitam feri

et ut noverca potius irata malum.

emitte telum quale in errantem prius

Phaethonta missum est: perdidi in solo Hercule

et ipsa populos, quid rogas telum deos?

iam parce socero: coniugem Alcidae necem

optare pudeat: haec erit voto manus,

a me petatur; occupa ferrum ocius.

cur deinde ferrum? quicquid ad mortem trahit

telum est abunde: rupe ab aetheria ferar.

haec, haec renatum prima quae poscit diem,

Oeta eligatur, corpus hinc mitti placet;

abrupta cautes scindat et partem mei

ferat omne saxum, pendeant lacerae manus

totumque rubeat asperi montis latus.

levis una mors est— levis? at extendi potest.

eligere nescis, anime, cui telo incubes;

utinam esset, utinam fixus in thalamis meis

Herculeus ensis: huic decet ferro inmori.

una perire dextera nobis sat est?

coite, gentes, saxa et immensas faces

iaculetur orbis, nulla nunc cesset manus,

corripite tela, vindicem vestram abstuli:

impune saevi sceptra iam reges gerent,

impune iam nascetur indomitum malum;

repetentur arae cernere assuetae hostiam

similem colenti: sceleribus feci viam,

ego vos tyrannis regibus monstris feris

saevisque rapto vindice opposui deis.

cessas, Tonantis socia? non spargis facem

imitata fratrem et mittis ereptam Iovi

meque ipsa perdis? laus tibi erepta incluta est,

ingens triumphus: aemuli, Iuno, tui

mortem occupari,

Quid domum impulsam trahis?

erroris est hic omne quodcumque est nefas.

haut est nocens quicumque non sponte est nocens.

Quicumque fato ignoscit et parcit sibi,

errare meruit: morte damnari placet.

Nocens videri, qui mori quaerit, cupit.

Mors innocentes sola deceptos facit.

Titana fugiens—

Ipse me Titan fugit.

Vitam relinques?

Miseram, ut Alciden sequar.

Superest et auras ille caelestes trahit.

Vinci Hercules cum potuit, hinc coepit mori.

Virum sequeris.

Praegredi castae solent.

Natum relinques fataque abrumpes tua?

Quamcumque natus sepelit haec vixit diu.

Si te ipsa damnas, scelere te misera arguis.

Nemo nocens sibi ipse poenas inrogat.

Multis remissa est vita quorum error nocens,

non dextra fuerat, fata quis damnat sua?

Quicumque fata" iniqua sortitus fuit.

Hic ipse Megaram nempe confixam suis

stravit sagittis atque natorum indolem

Lernaea figens tela furibunda manu;

ter parricida factus ignovit tamen

sibi. non furori: fonte Cinyphio scelus

sub axe Libyco tersit et dextram abluit.

quo. misera, pergis? cur tuas damnas manus?

Damnat meas devictus Alcides manus:

placet scelus punire.

Si novi Herculem.

aderit cruenti forsitan victor mali

dolorque fractus cedet Alcidae tuo.

Exedit artus virus ut fama est hydrae;

immensa pestis coniugis membra abstulit.

Serpentis illi virus enectae autumas

haut posse vinci qui malum vivum tulit?

elisit hydram, dente † cum fixo tenens

media palude victor, effuso obrutus

artus veneno, sanguis hunc Nessi opprimet,

qui vicit ipsas horridi Nessi manus?

Frustra tenetur ille qui statuit mori.

vixit satis quicumque cum Alcide occidit:

proinde lucem fugere decretum est mihi.

Per has aniles ecce te supplex comas

atque ubera ista paene materna obsecro:

depone tumidas pectoris laesi minas

mortisque dirae expelle decretum horridum.

Quicumque misero forte dissuadet mori,

crudelis ille est: interim poena est mori,

sed saepe donum; pluribus veniae fuit.

Defende saltem dexteram, infelix, tuam

fraudisque facinus esse, non nuptae, sciat.

Defendar illic: inferi absolvent ream,

a me ipsa damnor; purget has Pluton manus..

stabo ante ripas immemor, Lethe, tuas

et umbra tristis coniugem excipiam meum.

sed tu, nigrantis regna qui torques poli,

para laborem (scelera quae quisquam ausus est,

hic vincit error: Iuno non ausa Herculem est

eripere terris) horridam poenam para.

Sisyphia cervix cesset et nostros lapis

impellat umeros; me Tagus fugiat latex

meamque fallax unda deludat sitim;

merui manus praebere turbinibus tuis,

quaecumque regem Thessalum torques rota;

effodiat avidus hinc et hinc vultur libras;

vacat una Danais, has ego explebo vices:

laxate manes, recipe me comitem tibi,

Phasiaca coniunx: peior haec, peior tuo

utroque dextra est scelere, seu mater nocens

seu dira soror' es; adde me comitem tuis,

Threicia coniunx, sceleribus; natam tuam,

Althaea mater, recipe, nunc veram tui

agnosce prolem— quid tamen tantum manus

vestrae abstulerunt? claudite Elysium mihi

quaecumque fidae coniuges nemoris sacri

lucos tenetis; si qua 'respersit manus

viri cruore nec memor castae facis

stricto cruenta Belias ferro stetit,

in me suas agnoscat et laudet manus,

in hanc abire coniugum turbam libet;

sed et illa fugiet turba tam diras manus,

invicte coniunx, innocens animus mihi,

scelesta manus est. pro nimis mens credula,

pro Nesse fallax atque semiferi doli!

auferre cupiens paelici eripui mihi.

recede, Titan, tuque quae blanda tenes

in luce miseros vita: caritura Hercule

lux vilis ista est. exigam poenas tibi

reddamque vitam, fata an extendo mea

mortemque, coniunx, ad tuas servo manus?

virtusne superest aliqua et armatae manus

intendere arcum tela missurum valent?

an arma cessant teque languenti manu

non audit arcus? si potes letum dare,

animose coniunx, dexteram expecto tuam.

mors differatur: frange ut insontem Lichan.

alias in urbes sparge et ignotum tibi

inmitte in orbem: perde ut Arcadiae nefas

et quicquid aliud restitit: ab illis tamen,

coniunx, redisti.

Parce iam, mater, precor,

ignosce fatis; error a culpa vacat.

Si vera pietas, Hylle, quaerenda est tibi,

iam perime matrem— trepida quid tremuit manus?

quid ora Sectis? hoc erit pietas scelus.

ignave dubitas? Herculem eripuit tibi

haec, haec peremit dextra cui debes patri

avum Tonantem. maius eripui decus,

quam in luce tribui, si tibi ignotum est nefas,

a matre disce, seu tibi iugulo placet

mersisse ferrum sive maternum libet

invadere uterum, mater intrepidum tibi

praebebit animum, non erit tantum scelus

a te peractum: dextera sternar tua,

sed mente nostra, natus Alcidae, times?

ita nulla perages iussa nec franges mala

erres per orbem, si qua nascetur fera

referens parentem? dexteram intrepidam para.

patet ecce plenum pectus aerumnis: feri.

scelus remitto, dexterae parcent tuae

Eumenides ipsae— verberum crepuit sonus.

quaenam ista torquens angue vibrato comam

temporibus atras squalidis pinnas quatit?

quid me flagranti dira persequeris face,

Megaera? poenas poscis Alcidae? dabo.

iamne inferorum, dira. sedere arbitri?

sedent, reclusas carceris video fores.

quis iste saxum immane detritis gerit

iam senior umeris? ecce iam victus lapis

quaerit relabi? membra quis quatitur rota?

hic ecce pallens dira Tisiphone stetit,

causam reposcit; parce verberibus precor,

Megaera, parce, sustine Stygias faces:

scelus est amoris, sed quid hoc? tellus labat

et aula tectis crepuit excussis— minax

unde iste coetus? totus in vultus meos

decurrit orbis, hinc et hinc populi fremunt

totusque poscit vindicem mundus suum.

iam parcite, urbes, quo fugam praeceps agam?

mors sola portus dabitur aerumnis meis.

testor nitentis flammeam Phoebi rotam

superosque testor: Herculem in terris adhuc

moritura linquo.

Fugit attonita, ei mihi.

peracta iam pars matris est: statuit mori;

nunc nostra superest, mortis auferre impetum.

o misera pietas: si mori matrem vetas,

patri es scelestus; si mori pateris, tamen

in matre peccas— urget hinc illinc scelus.

inhibenda tamen est, verum ut eripiam scelus.

Verum est quod cecinit sacer

Thressae sub Rhodopes iugis

aptans Pieriam chelyn

Orpheus Calliopae genus,

aeternum fieri nihil.

Illius stetit ad modos

torrentis rapidi fragor,

oblitusque sequi fugam

amisit liquor impetum;

et dum fluminibus mora est,

defecisse putant Getae

Hebrum Bistones ultimi.

advexit volucrem nemus

et silva residens venit:

aut si qua aera pervolat,

auditis vaga cantibus

ales deficiens cadit;

abrumpit scopulos Athos

Centauros obiter ferens

et iuxta Rhodopen stetit

laxata nive cantibus;

et quercum fugiens suam

ad vatem properat Dryas;

ad cantus veniunt tuos

ipsis cum latebris ferae,

iuxtaque inpavidum pecus

sedit Marmaricus leo

nec dammae trepidant lupos

et serpens latebras fugit.

tunc oblita veneni.

Quin per Taenarias fores

manes cum tacitos adit

maerentem feri ens chelyn,

cantu Tartara flebili

et tristes Erebi deos

vicit nec timuit Stygis

iuratos superis lacus.

haesit non stabilis rota

victo languida turbine,

increvit Tityi iecur,

dum cantu volucres tenet;

et vinci lapis improbus

et vatem potuit sequi;

tunc primum Phrygius senex

undis stantibus immemor

excussit rabidam sitim

nec pomis adhibet manus.

auditum quoque navita,

inferni ratis aequoris

nullo remigio venit.

sic cum vinceret inferos

Orpheus carmine funditus,

consumptos iterum deae

supplent Eurydices colus!

sed dum respicit immemor

nec credens sibi redditam

Orpheus Eurydicen sequi,

cantus praemia perdidit:

quae nata est iterum perit.

tunc, solamina cantibus

quaerens, flebilibus modis

haec Orpheus cecinit Getis:

Leges in superos datas

et qui tempora digerit

quattuor praecipitis deus

anni, disposuit vices;

nulli non avidi colus

Parcas stamina nectere:

quod natum est, † poterit mori.

Vati credere Thracio

devictus iubet Hercules,

iam, iam legibus obrutis

mundo cum veniet dies,

australis polus obruet

, quicquid per Libyam iacet

et sparsus Garamas tenet;

arctous polus obruet

quicquid subiacet axibus

et siccus Boreas ferit,

amisso trepidus polo

Titan excutiet diem.

caeli regia concidens

ortus atque obitus trahet

atque omnis pariter deos

perdet mors aliqua et chaos,

et mors fata novissima

in se constituet sibi.

quis mundum capiet locus?

discedet via Tartari,

fractis ut pateat polis?

an quod dividit aethera

a terris spatium sat est

†et mundi nimium malis?

quis tantum capiet (nefas)

fatum, quis superos locus?

pontum Tartara sidera

regna unus capiet tria.

Sed quis non modicus fragor

aures attonitas movet?

est est Herculeus sonus.

Converte, Titan clare, anhelantes equos,

emitte noctem: pereat hic mundo dies

quo morior, atra nube inhorrescat polus;

obsta novercae, nunc, pater, caecum chaos

reddi decebat, hinc et hinc compagibus

ruptis uterque debuit frangi polus;

quid parcis astris? Herculem amittis, pater,

nunc partem in omnem, Iuppiter, specta poli,

ne quis Gyas Thessalica iaculetur iuga

et fiat Othrys pondus Encelado leve.

laxabit atri carceris iam iam fores

Pluton superbus, vincula excutiet patri

caelumque reddet, ille qui pro fulmine

tuisque facibus natus in terris eram,

ad Styga revertor: surget Enceladus ferox

mittetque quo nunc premitur in superos onus;

regnum omne, genitor, aetheris dubium tibi

mors nostra faciet— antequam spolium tui

caelum omne fiat, conde me tota, pater,

mundi ruina, frange quem perdis polum.

Non vana times, gnate Tonantis:

nunc Thessalicam Pelion Ossam .

premet et Pindo congestus Athos

nemus aetheriis inseret astris;

vincet scopulos inde Typhoeus

et Tyrrhenam feret Inarimen;

feret Aetnaeos inde caminos

scindetque latus montis aperti

nondum Enceladus fulmine victus:

iam te caeli regna secuntur.

Ego qui relicta morte, contempta Styge

per media Lethes stagna cum spolio redi

quo paene lapsis excidit Titan equis,

ego quem deorum regna senserunt tria,

morior nec ullus per meum stridet latus

transmissus ensis, haut meae telum necis

saxum est nec instar montis abrupti latus

est totus Othrys. non truci rictu gigans

Pindo cadaver obruit toto meum:

sine hoste vincor, quodque me torquet magis

(o misera virtus!) summus Alcidae dies

nullum malum prosternat, inpendo, ei mihi,

in nulla vitam facta, pro mundi arbiter

superique quondam dexterae testes meae,

pro cuncta tellus, Herculem vestrum placet

†morte ferire? dirus o nobis pudor,

o turpe fatum, femina Herculeae necis

auctor feretur! morior Alcides quibus?

invicta si me cadere feminea manu

voluere fata perque tam turpes colus

mea mors cucurrit, cadere potuissem, ei mihi,

Iunonis odio: feminae caderem manu,

sed caelum habentis, si nimis, superi, fuit,

Scythico sub axe genita domuisset meas

vires Amazon— feminae cuius manu

Iunonis hostis vincor? hinc gravior tibi,

noverca, pudor est. quid diem hunc laetum vocas?

quid tale tellus genuit iratae tibi?

mortalis odia femina excessit tua.

adhuc ferebas esse te Alcidae imparem:

victa es duobus— pudeat irarum deos.

utinam meo cruore satiasset suos

Nemeaea rictus pestis aut centum anguibus

vallatus hydram tabe pavissem mea,

utinam fuissem praeda Centauris datus

aut inter umbras vinctus aeterno miser

saxo sederem! spolia nunc traxi ultima

Fato stupente, nunc ab inferna Styge

lucem recepi, Ditis evici moras—

ubique mors me fugit, ut leto inclitae

sortis carerem. pro ferae, victae ferae!

non me triformis sole conspecto canis

ad Styga reduxit, non sub Hesperio polo

Hibera vicit turba pastoris feri,

non gemina serpens, perdidi mortem, ei mihi,

totiens honestam: titulus extremus quis est?

Viden ut laudis conscia virtus

non Lethaeos horreat amnes?

pudet auctoris, non morte dolet:

cupit extremum finire diem

vasta tumidi mole gigantis

et montiferum Titana pati

rabidaeque necem debere ferae.

sed tua causa est, miserande, manus,

quod nulla fera est nullusque gigas:

nam quis dignus necis Herculeae

superest auctor nisi dextra tui?

Heu qualis intus scorpios. quis fervida

plaga revulsus cancer infixus meas

urit medullas? sanguinis quondam capax

tumidi igne cor pulmonis arentes fibras

distendit. ardet felle siccato iecur

totumque lentus sanguinem avexit vapor,

primam cutem consumpsit, hinc aditum nefas

in membra fecit, abstulit pestis latus.

exedit artus penitus et costas malum,

hausit medullas: ossibus vacuis sedet;

nec ossa durant ipsa, sed compagibus

discussa ruptis mole conlapsa fluunt,

defecit ingens corpus et pesti satis

Herculea non sunt membra— pro quantum est malum

quod esse vastum fateor, o dirum nefas!

en cernite, urbes, cernite ex illo Hercule

quid, quid supersit. Herculem agnoscis, pater?

hisne ego lacertis colla Nemeaei mali

elisa pressi? tensus hac arcus manu

astris ab ipsis detulit Stymphalidas ?

his ego citatam gressibus vici feram

radiante clarum fronte gestantem caput?

his fracta Calpe manibus emisit fretum?

his tot ferae, tot scelera, tot reges iacent?

his mundus umeris sedit? haec moles mea est,

haecne illa cervix? hasne ego opposui manus

caelo ruenti? quis mea custos manu

trahetur ultra Stygius? ubi vires prius

memet sepultae? quid patrem appello Iovem?

quid per Tonantem vindico caelum miser?

iam. iam meus credetur Amphitryon pater.

quaecumque pestis viscere in nostro lates,

procede— quid me vulnere occulto petis?

quis te sub axe frigido pontus Scythes,

quae pigra Tethys genuit aut Maurum premens

Hibera Calpe litus? o dirum malum!

utrumne serpens squalidum crista caput

vibrans an aliquod et mihi ignotum malum?

numquid cruore es genita Lernaeae ferae

an te reliquit Stygius in terris canis?

omne es malum nullumque— quis voltus tibi est?

concede saltem scire quo peream malo;

quaecumque pestis sive quaecumque es fera,

palam timere! quis tibi in medias locum

fecit medullas! ecce direpta cute

viscera manus detexit; ulterior tamen

inventa latebra est— o malum simile Herculi!

unde iste fletus? unde in has lacrimae genas?

invictus olim voltus et numquam malis

lacrimas suis praebere consuetus (pudet)

iam flere didicit, quis dies fletum Herculis,

quae terra vidit? siccus aerumnas tuli.

tibi illa virtus, quae tot elisit mala.

tibi cessit uni; prima et ante omnis mihi

fletum abstulisti: durior saxo horrido

et chalybe voltus et vaga Symplegade

rictus meos infregit et lacrimam expulit,

flentem gementem, summe pro rector poli,

me terra vidit, quodque me torquet magis,

noverca vidit, urit ecce iterum fibras,

incaluit ardor— unde nunc fulmen mihi?

Quid non possit superare

quondam Getico durior Haemo

nec Parrhasio lenior axe

saevo cessit membra dolori

fessumque movens per colla caput

latus alterno pondere flectit,

fletum virtus saepe resorbet.

sic arctoas laxare nives

quamvis tepido sidere Titan

non tamen audet vincitque faces

solis adulti glaciale iubar.

Converte voltus ad meas clades, pater:

numquam ad tuas confugit Alcides manus,

non cum per artus hydra fecundum meos

caput explicaret; inter infernos lacus

possessus atra nocte cum Fato steti

nec invocavi; tot feras, vici horridas,

reges, tyrannos, nec tamen voltus meos

in astra torsi: semper haec nobis manus

votum spopondit; nulla propter me sacro

micuere caelo fulmina— hic aliquid dies

optare iussit, primus audierit preces

idemque summus: unicum fulmen peto;

giganta crede: non minus caelum mihi

asserere potui— dum patrem verum puto,

caelo peperci, sive crudelis, pater,

sive es misericors, commoda nato manum

properante morte et occupa hanc laudem tibi.

vel si piget manusque detrectat nefas,

emitte Siculo vertice ardentes, pater,

Titanas in me, qui manu Pindon ferant

† aut Ossa qui me monte proiecto opprimat.

abrumpat Erebi claustra, me stricto petat

Bellona ferro; mitte Gradivum trucem,

armetur in me dirus: est frater quidem,

sed ex noverca, tu quoque, Alcidae soror

tantum ex parente, cuspidem in fratrem tuum

iaculare, Pallas, supplices tendo manus

ad te, noverca: sparge tu saltem, precor,

telum (perire feminae possum manu)

iam fracta, iam satiata— quid pascis minas?

quid quaeris ultra? supplicem Alciden vides,

at nulla tellus, nulla me vidit fera

te deprecantem. nunc milli irata † pater

opus est noverca— nunc tuus cessat dolor?

nunc odia ponis? parcis ubi votum est mori,

o terra et urbes, non facem quisquam Herculi.

non arma tradet? tela subtrahitis mihi?

ita nulla saevas terra concipiat feras

post me sepultum nec meas umquam manus

imploret orbis, si qua nascentur mala,

nascatur ultor: undique infelix caput

mactate saxis, vincite aerumnas meas.

ingrate cessas orbis? excidimus tibi?

adhuc malis forisque suppositus fores,

ni me. tulisses. vindicem vestri malis

eripite, populi: tempus hoc vobis datur

pensare merita— mors erit pretium omnium.

Quas misera terras mater Alcidae petam?

ubi natus, ubinam? certa si visus notat,

reclinis ecce corde anhelante aestuat;

gemit: peractum est. membra conplecti ultima,

o nate, liceat, spiritus fugiens meo

legatur ore: bracchia, amplexus cape.

ubi membra sunt? ubi illa quae mundum tulit

stelligera cervix? quis tibi exiguam tui

partem reliquit?

Herculem spectas quidem,

mater, sed umbram et vile nescio quid mei.

agnosce, mater— ora quid Sectis retro

voltumque mergis? Herculem dici tuum

partum erubescis?

Quis feram mundus novam,

quae terra genuit? quodve tam dirum nefas

de te triumphat? victor Herculeus quis est?

Nuptae iacentem cernis Alciden dolis.

Quis tantus est qui vincat Alciden dolus?

Quicumque, mater, feminae iratae sat est.

Et unde in artus pestis aut ossa incidit?

Aditum venenis palla femineis dedit.

Vbinam ista palla est? membra nudata intuor.

Consumpta mecum est.

Tantane inventa est lues?

Errare mediis crede visceribus meis,

o mater, hydram et mille cum Lerna feras.

quae tanta nubes flamma Sicanias secat,

quae Lemnos ardens, quae plaga igniferi poli

vetans flagranti currere in zona diem?

in ipsa me iactate. pro comites, freta

mediosque in amnes— quis;sat est Hister mihi?

non ipse terris maior Oceanus meos

franget vapores, omnis in nostris malis

deficiet umor, omnis arescet latex.

quid, rector Erebi, me remittebas Iovi?

decuit tenere; redde me tenebris tuis,

talem subactis Herculem ostende inferis.

nil inde ducam, quid times iterum Herculem?

invade, mors, non trepida: iam possum mori.

Compesce lacrimas saltem et aerumnas doma

malisque tantis Herculem indomitum refer

mortemque differ: quos soles, vince inferos.

Si me catenis horridus vinctum suis

praeberet avidae Caucasus volucri dapem.

Scythia gemente flebilis gemitus mihi

non excidisset; si vagae Symplegades

utraque premerent rupe. redeuntis minax

ferrem ruinas; Pindus incumbat mihi

atque Haemus et qui Thracios fluctus Athos

frangit Iovisque fulmen excipiens Mimas:

non ipse si in me, mater, hic mundus ruat

superque nostros flagret incensus toros

Phoebeus axis, degener mentem Herculis

clamor domaret; mille decurrant ferae

pariterque Iacerent, hinc feris clangoribus

aetheria me Stymphalis, hinc taurus minax

cervice tota pulset et quicquid fuit

solum quoque ingens; surgat hinc illinc nemus

artusque nostros durus immittat Sinis:

sparsus silebo— non ferae excutient mihi,

non arma gemitus, nil quod impelli potest.

Non virus artus, nate, femineum coquit,

sed dura series operis et longus tibi

pavit cruentos forsitan morbos labor.

Vbi morbus, ubinam est? estne adhuc aliquid mali

in orbe mecum? veniat, huc aliquis mihi

intendat arcus: nuda sufficiet manus.

procedat agedum huc.

Ei mihi. sensum quoque

excussit illi nimius impulsu dolor.

removete quaeso tela et infestas precor

rapite hinc sagittas: igne suffuso genae

scelus minantur; quas petam latebras anus?

dolor iste furor est: Herculem solus domat.

cur deinde latebras aut fugam vaecors petam?

obire forti meruit Alcmene manu:

vel scelere pereat, antequam letum mihi

ignavus aliquis mandat ac turpis manus

de me triumphat, ecce lassatus malis

sopore fessas alligat venas dolor

gravique anhelum pectus impulsu quatit.

favete, superi, si mihi gnatum indutum

miserae negastis, vindicem saltem precor

servate terris, abeat excussus dolor

corpusque vires reparet Herculeum suas.

Pro lux acerba, pro capax scelerum dies!

nurus Tonantis occidit, natus iacet,

nepos supersum; scelere materno hic perit,

fraude illa capta est— quis per annorum vices

totoque in aevo poterit aerumnas senex

referre tantas? unus eripuit dies

parentem utrumque; cetera ut sileam mala

parcamque fatis: Herculem amitto patrem.

Compesce voces, indutum Alcidae genus

miseraeque fato similis Alcmenae nepos:

longus dolorem forsitan vincet sopor.

sed ecce, lassam deserit mentem quies

redditque morbo corpus et luctum mihi.

Quid hoc? rigent! cernitur Trachin iugo,

en inter astra positus evasi genus

mortale tandem, quis mihi caelum parat?

te te, pater, iam video, placatam quoque

specto novercam. quis sonus nostras ferit

caelestis aures? Iuno me generum vocat.

video nitentem regiam clari aetheris

Phoebique tritam flammea zonam rota.

cubile video Noctis; hinc tenebrae volant.

quid hoc? quis arcem cludit et ab ipsis, pater,

deducit astris? ora Phoebeus modo

afflabat axis, iam prope a caelo fui—

Trachina video; quis mihi terras dedit?

Oete modo infra steterat ac totus fuit

suppositus orbis; quam bene excideras, dolor!

cogis fateri— parce et hanc vocem occupa.

hoc, Hylle, dona matris hoc munus parant.

utinam liceret stipite ingesto impiam

effringere animam quale Amazonium malum

circa nivalis Caucasi domui latus.

o cara Megara, tune cum furerem mihi

coniunx fuisti? stipitem atque arcus date.

dextra inquinetur, laudibus maculam imprimam,

summus legatur femina Herculeus labor.

Compesce diras, genitor, irarum minas;

habet, peractum est, quas petis poenas dedit:

sua perempta dextera mater iacet.

Cecidit dolose: manibus irati Herculis

occidere meruit; perdidit comitem Lichas.

saevire in ipsum corpus exanime impetus

atque ira cogit, cur minis nostris caret

ipsum cadaver? pabulum accipiant ferae.

Plus misera laeso doluit: hinc aliquid quoque

detrahere velles? occidit dextra sua,

tuo dolore: plura quam poscis tulit.

sed non cruentae sceleribus nuptae iaces

nec fraude matris: Nessus hos struxit dolos

ictus sagittis qui tuis vitam expuit.

cruore tincta est palla semiferi, pater,

Nessusque nunc has exigit poenas sibi.

Habet, peractum est, fata se nostra explicant;

lux ista summa est: quercus hanc sortem mihi

fatidica quondam dederat et Parnassio

Cirrhaea quatiens templa mugitu specus:

'dextra perempti victor, Alcide, viri

olim iacebis; hic tibi emenso freta

terrasque et umbras finis extremus datur.'

nil querimur ultra: decuit hunc finem dari,

ne quis superstes Herculis victor foret.

nunc mors legatur clara memoranda incluta,

me digna prorsus, nobilem hunc faciam diem.

caedatur omnis silva et Oetaeum nemus

considat: ingens Herculem accipiat rogus,

sed ante mortem, tu, genus Poeantium,

hoc triste nobis, iuvenis, officium appara;

Herculea totum flamma succendat diem.

ad te preces nunc, Hylle, supremas fero.

est clara captas inter, in voltu genus

regnumque referens, Euryto virgo edita

Iole: tuis hanc facibus et thalamis para.

victor cruentus abstuli patriam lares

nihilque miserae praeter Alciden dedi:

et ipse rapitur, penset aerumnas suas,

Iovis nepotem foveat et natum Herculis;

tibi illa pariat quicquid ex nobis habet.

tuque ipsa planctus pone funereos, precor,

o clara genetrix: vivit Alcides tibi.

virtute nostra paelicem feci tuam

credi novercam. sive nascente Hercule

nox illa certa est sive mortalis meus

pater est— licet sit falsa progenies mei,

materna culpa cesset et crimen Iovis

merui parentem: contuli caelo decus

materque me concepit in laudes Iovis.

quin ipse, quamquam Iuppiter, credi meus

pater esse gaudet; parce iam lacrimis, parens:

superba matres inter Argolicas eris.

quid tale Iuno genuit aetherium gerens

sceptrum et Tonanti nupta? mortali tamen

caelum tenens invidit. Alciden suum

dici esse voluit, perage nunc. Titan, vices

solus relictus: ille qui vester comes

ubique fueram. Tartara et manes peto.

hanc tamen ad imos perferam laudem inclutam.

quod nulla pestis fudit Alciden palam '

omnemque pestem vicit Alcides palam.

O decus mundi, radiate Titan,

cuius ad primos Hecate vapores

lassa nocturnae levat ora bigae.

.dic sub Aurora positis Sabaeis,

dic sub occasu positis Hiberis,

quique sub plaustro patiuntur ursae

quique ferventi quatiuntur axe,

dic sub aeternos properare manes

Herculem et regnum canis inquieti,

unde non umquam remeabit ille.

sume quos nubes radios sequantur,

pallidus maestas speculare terras

et caput turpes nebulae pererrent.

quando, pro Titan, ubi, quo sub axe

Herculem in terris alium sequeris?

quas manus orbis miser invocabit,

si qua sub Lenia numerosa pestis

sparget in centum rabiem dracones,

Arcadum si quis populis vetustis

fecerit silvas aper inquietas,

Thraciae si quis Rhodopes alumnus

durior terris Helices nivosae

sparget humano stabulum cruore?

quis dabit pacem populo timent!,

si quid irati superi per orbem

iusserint nasci? iacet omnibus par,

quem parem tellus genuit Tonanti.

planctus immensas resonet per urbes

et comas nullo cohibente nodo

feminae exertos feriant lacertos,

solaque obductis foribus deorum

templa securae pateant novercae.

Vadis ad Lethen Stygiumque litus,

unde te nullae referent carinae:

vadis ad manes miserandus, unde

Morte devicta tuleras triumphum,

umbra nudatis veniens lacertis

languido vultu tenuique collo;

teque non solum feret illa puppis

non tamen vilis eris inter umbras:

Aeacos inter geminosque Cretas

facta discernens, feriens tyrannos.

parcite, o dites, inhibete dextras:

laudis est puram tenuisse ferrum,

cumque regnabas, minus in procellis

in tuas urbes licuisse fatis.

Sed locum virtus habet inter astra. ,

sedis arctoae spatium tenebis

an graves Titan ubi promit aestus?

an sub occasu tepido nitebis,

unde commisso resonare ponto

audies Calpen? loca quae sereni

deprimes caeli? quis erit recepto

tutus Alcide locus inter astra?

horrido tantum procul a leone

det pater sedes calidoque cancro,

ne tuo vultu tremefacta leges

astra conturbent trepidetque Titan.

vere dum flores venient tepenti

vel comam silvis revocabit aestas

pomaque autumno fugiente cedent,

vel comam silvis hiemes recident:

tu comes Phoebo, comes ibis astris.

nulla te terris rapiet vetustas:

ante nascetur seges in profundo

vel fretum dulci resonabit unda,

ante descendet glacialis ursae

sidus et ponto vetito fruetur,

quam tuas laudes populi quiescant,

te, pater rerum, miseri precamur:

nulla nascatur fera, nulla pestis,

non duces saevos miseranda tellus

horreat, nulla dominetur aula

qui putet solum decus esse regni

semper impendens tenuisse ferrum;

si quid in terris iterum timetur,

vindicem terrae petimus relictae.

Heu quid hoc? mundus sonat, ecce maeret,

maeret Alciden pater; an deorum

clamor, an vox est timidae novercae

Hercule et viso fugit astra Iuno?

passus an pondus titubavit Atlas?

an magis diri tremuere manes

Herculem et visum canis inferorum

fugit abruptis trepidus catenis?

fallimur: laeto venit ecce voltu

quem tulit Poeans umerisque tela

gestat et notas populis pharetras,

Herculis heres.

Effare casus, iuvenis, Herculeos precor

voltuque quonam tulerit Alcides necem.

Quo nemo vitam.

Laetus adeone ultimos

invasit ignes?

Esse iam flammas nihil

ostendit ille. quid sub hoc mundo Hercules

immune vinci liquit? en domita omnia.

Inter vapores quis fuit forti locus?

Quod unum in orbe vicerat nondum malum,

et flamma victa est; haec quoque accessit feris:

inter labores ignis Herculeos abit.

Edissere agedum, flamma quo victa est modo?

Vt omnis Oeten maesta corripuit manus,

huic fagus umbras perdit et toto iacet

succisa trunco, flectit hic pinum ferox

astris minantem et nube de media vocat:

ruitura cautem movit et silvam tulit

secum minorem, ut Chaonis quondam loquax:

stat vasta late quercus et Phoebum vetat

ultraque totum porrigit ramos nemus;

gemit illa multo volnere impresso minax

frangitque cuneos, resilit incussus chalybs

volnusque ferrum patitur et rigidum est parum.

commota tandem cum cadens latam sui

duxit ruinam, protinus radios locus

admisit omnis: sedibus pulsae suis

volucres pererrant nemore succiso diem

quaeruntque lassis garrulae pinnis domus.

iamque omnis arbor sonuit et sacrae quoque

sensere quercus horridam ferro manum

nullique priscum profuit luco decus;

aggeritur omnis silva et alternae trabes

in astra tollunt Herculi angustum rogum:

raptura flammas pinus et robur tenax

et brevior ilex. alba sed complet rogum

populea silva, frontis Herculeae decus.

at ille, ut ingens nemore sub Nasamonio

aegro reclinis pectore immugit leo,

fertur: quis illum credat ad flammas rapi?

voltus petentis astra, non ignes erat,

ut pressit Oeten ac suis oculis rogum

lustravit omnem, fregit impositus trabes.

arcus poposcit, 'accipe haec' inquit, 'sate

Poeante, dona, hoc munus Alcidae cape.

has hydra sensit, his iacent Stymphalides

et quicquid aliud eminus vici malum.

† victrice felix, iuvenis, has numquam irritas

mittes in postem; sive de media voles

auferre volucres nube, descendent aves

et certa praedae tela de caelo fluent,

nec fallet umquam dexteram hic arcus tuam:

librare tela didicit et certam dare

fugam sagittis, ipsa non fallunt iter

emissa nervo tela: tu tantum precor

accommoda ignes et facem extremam mihi.

hic nodus' inquit 'nulla quem cepit manus,

mecum per ignes flagret; hoc telum Herculem

tantum sequetur, hoc quoque acciperes' ait

'si ferre posses, adiuvet domini rogum.'

tum rigida secum spolia Nemeaei mali

arsura poscit; latuit in spolio rogus.

ingemuit omnis turba nec lacrimas dolor

cuiquam remisit, mater in luctum furens

diduxit avidum pectus atque utero tenus

exerta vastos ubera in planctus ferit.

superosque et ipsum vocibus pulsans Iovem

implevit omnem voce feminea locum.

'deforme letum, mater, Herculeum facis,

compesce lacrimas' inquit, 'introrsus dolor

femineus abeat; Iuno cur laetum diem

te flente ducat? paelicis gaudet suae

spectare lacrimas, comprime infirmum iecur,

mater: nefas est ubera atque uterum tibi

laniare, qui me genuit.' et dirum fremens,

qualis per urbes duxit Argolicas canem,

cum victor Erebi Dite contempto redit

tremente fato, talis incubuit rogo.

quis sic triumphans laetus in curru stetit

victor? quis illo gentibus voltu dedit

leges tyrannus? quanta pax habitum tulit!

haesere lacrimae, cecidit impulsus dolor

nobis quoque ipsis, nemo periturum ingemit:

iam flere pudor est; ipsa quam sexus iubet

maerere,, siccis haesit Alcmene genis

stetitque nato paene iam similis parens.

Nullasne in astra misit ad superos preces

arsurus aut in vota respexit Iovem?

Iacuit sui securus et caelum intuens

quaesivit oculis, parte an ex aliqua pater

despiceret illum, tum manus tendens ait:

' quacumque parte prospicis natum pater,

te te precor, cui nocte commissa dies

quievit unus. si meas laudes canit

utrumque Phoebi litus et Scythiae genus

et omnis ardens ora quam torret dies.

si pace tellus plena, si nullae gemunt

urbes nec aras impias quisquam inquinat,

si scelera desunt, spiritum admitte hunc precor

in astra, non me mortis infernae locus

nec maesta nigri regna conterrent Iovis,

sed ire ad illos umbra, quos vici, deos,

pater, erubesco, nube discussa diem

pande, ut deorum voltus ardentem Herculem

spectet; licet tu sidera et mundum neges,

ultro, pater, cogere: si voces dolor

abstulerit ullas, pande tum Stygios lacus

et redde fatis: approba natum prius:

ut dignus astris videar, hic faciet dies.

leve est quod actum est; Herculem hic, genitor, dies

inveniet aut damnabit.' haec postquam edidit,

flammas poposcit. 'hoc age, Alcidae comes

non segnis' inquit 'corripe Oetaeam facem,

noverca cernat quo feram flammas modo.

quid dextra tremuit? num manus pavida impium

scelus refugit? redde iam pharetras mihi,

isnave iners inermis— en nostros manus

quae tendat arcus! quid sedet pallor genis?

animo faces invade quo Alciden vides

voltu iacere, respice arsurum, miser.

vocat ecce iam me genitor et pandit polos;

venio, pater.' voltusque non idem fuit.

tremente pinum dextera ardentem impulit.

refugit ignis et reluctantur faces

et membra vitant, sed recedentem Hercules

insequitur ignem. Caucasum aut Pindum aut Athon

ardere credas: nullus erumpit sonus,

tantum ingemescit ignis. o durum iecur!

Typhon in illo positus immanis rogo

gemuisset ipse quique convulsam solo

imposuit umeris Ossan Enceladus ferox;

at ille medias inter exurgens faces,

semiustus ac laniatus, intrepidum tuens:

'nunc es parens Herculea: sic stare ad rogum

te, mater' inquit, 'sic decet Heri Herculem.'

inter vapores positus et flammae minas

immotus, inconcussus, in neutrum latus

correpta torquens membra adhortatur, monet,

gerit aliquid ardens, omnibus fortem addidit

animum ministris; urere ardentem putes.

stupet omne volgus, vix habent flammae fidem,

tam placida frons est, tanta maiestas viro.

nec properat uri; cumque iam forti datum

leto satis pensavit, igniferas trabes

hinc inde traxit, minima quas flamma occupat,

totasque in ignes vertit et quis plurimus

exundat ignis repetit intrepidus ferox,

tunc ora flammis implet: ast illi graves

luxere barbae; cumque iam voltum minax

appeteret ignis, lamberent flammae caput,

non pressit oculos, sed quid hoc? maestam intuor

sinu gerentem reliquias magni Herculis

crinemque iactans squalidum Alcmene gemit.

Timete, superi, fata: tam parvus cinis

Herculeus, huc huc ille decrevit gigans!

o quanta, Titan, ad nihil moles abit;

anilis, heu me, recipit Alciden sinus,

hic tumulus illi est: ecce vix totam Hercules

complevit urnam; quam leve est pondus mihi,

cui totus aether pondus incubuit leve.

ad Tartara olim regnaque, o nate, ultima

rediturus ibas— quando ab inferna Styge

remeabis iterum? non ut et spolium trahas

rursusque Theseus debeat lucem tibi—

sed quando solus? mundus impositus tuas

compescet umbras teque Tartareus canis

inhibere poterit? quando Taenarias fores

pulsabis. aut quas mater ad fauces agar

qua mors aditur? vadis ad manes iter

habiturus unum. quid diem questu tero?

quid misera duras vita? quid lucem tenes?

quem parere rursus Herculem possum Iovi?

quis me parentem natus Alcmenen suam

tantus vocabit? o nimis felix nimis,

Thebane coniunx, Tartari intrasti loca

florente nato teque venientem inferi

timuere forsan, quod pater tantum Herculis,

vel falsus, aderas: quas petam terras anus,

invisa saevis regibus (si quis tamen

rex est relictus saevus)? ei miserae mihi!

quicumque caesos ingemit natus patres,

a me petet supplicia, me cuncti obruent:

si quis minor Busiris aut si quis minor

Antaeus orbem fervidae terret plagae,

ego praeda ducar; si quis Ismarius gregis

Thracis cruenti vindicat, carpent greges

mea membra diri; forsitan poenas petet

irata Iuno: totus huc verget dolor;

secura victo tandem ab Alcide vacat,

paelex supersum— a quanta supplicia expetet,

ne parere possim! fecit hic natus mihi

uterum timendum. quae petam Alcmene loca?

quis me locus, quae regio, quae mundi plaga

defendet aut quas mater in latebras agar

ubique per te nota? sic patriam petam

laresque miseros? Argos Eurystheus tenet;

marita Thebas regna et Ismenon petam

thalamosque nostros, in quibus quondam Iovem

dilecta vidi? pro nimis felix, nimis,

si fulminantem et ipsa sensissem Iovem!

utinam meis visceribus Alcides foret

exectus infans! nunc datum est tempus: datum est

videre natum laude certantem Iovi,

ut et hoc daretur, scire quid fatum mihi

eripere posset, quis memor vivit tui,

o nate, populus? omne iam ingratum est genus.

petam Cleonas? Arcadum populos petam

mentisque terras nobiles quaeram tuis?

hic dira serpens cecidit, hic ales fera,

hic rex cruentus, hic tua fractus manu

qui te sepulto possidet caelum leo:

si grata terra est, populus Alcmenen tuam

defendat omnis. Thracias gentes petam

Hebrique populos? haec quoque est meritis tuis

defensa tellus: stabula cum regno iacent.

hic pax cruento rege prostrato data est:

ubi enim negata est? quod tibi infelix anus

quaeram sepulchrum? de tuis totus rogis

contendat orbis, reliquias magni Herculis

quis populus aut quae templa, quae gentes rogant?

quis, quis petit, quis poscit Alcmenes onus?

quae tibi sepulchra, nate, quis tumulus sat est?

hic totus orbis famae erit titulus tibi.

quid, anime, trepidas? Herculis cineres tenes;

complectere ossa: reliquiae auxilium dabunt,

erunt satis praesidia, terrebunt tuae

reges vel umbrae.

Debitos nato quidem

compesce fletus, mater Alcidae induti,

non est gemendus nec gravi urgendus prece,

virtute quisquis abstulit fatis iter:

aeterna virtus Herculem fieri vetat.

fortes vetant maerere, degeneres iubent.

Sedabo questus vindice amisso parens?

Terra atque pelagus quaque purpureus dies

utrumque clara spectat Oceanum rota

Quot "misera in uno condidi natos parens?

regno carebam, regna sed poteram dare.

una inter omnes terra quas matres gerit

votis peperci, nil ego a superis peti

incolume nato: quid dare Herculeus mihi

non poterat ardor? quis deus quicquam mihi

negare poterat? vota in hac fuerant manu:

quicquid negaret Iuppiter, daret Hercules.

quid tale genetrix ulla mortalis tulit?

deriguit aliqua mater, ut toto stetit

succisa fetu, bisque septenos gregem

deplanxit una: gregibus aequari meus

quot ille poterat? matribus miseris adhuc

exemplar ingens derat: Alcmene dabo.

cessate, matres, pertinax si quas dolor

adhuc iubet lugere, quas luctus gravis

in saxa vertit; cedite his cunctae malis.

agedum senile pectus, o miserae manus,

pulsate, at una funeri tanto sat est

grandaeva anus defecta, quod totus brevi

† iam quaeret orbis? expedi in planctus tamen

defessa quamquam bracchia: invidiam ut deis

lugendo facias, advoca in planctus genus.

Ite Alcmenae

magnique Iovis plangite natum,

cui concepto lux una perit

noctesque duas contulit Eos:

ipsa quiddam plus luce perit,

totae pariter plangite gentes,

quarum saevos ille tyrannos

iussit Stygias penetrare domos

populisque madens ponere ferrum.

fletum meritis reddite tantis,

totus, totus personet orbis:

fleat Alciden caerula Crete,

magno tellus cara Tonanti:

centum populi bracchia pulsent;

nunc Curetes, nunc Corybantes

arma Idaea quassate manu:

armis illum lugere decet;

nunc, nunc funus plangite verum:

iacet Alcides

non minor ipso, Creta, Tonante.

flete Herculeos, Arcades, obitus,

nondum Phoebe nascente genus:

iuga Parthenii Pheneique sonent

feriatque gravis Maenala planctus

magno Alcidae poscit gemitum

stratus vestris saetiger agris

alesque sequi iussa sagittas

totum pinna velante diem.

flete Argolicae, flete, Cleonae:

hic terrentem moenia quondam

vestra leonem

fregit nostri dextera nati:

date Bistoniae verbera matres

gelidusque sonet planctibus Hebrus:

flete Alciden.

quod non stabulis' nascitur infans

nec vestra greges viscera carpunt;

fleat Antaeo libera tellus

et rapta fero plaga Geryonae:

mecum miserae plangite gentes,

audiat ictus utraque Tethys,

vos quoque, mundi turba citati,

flete Herculeos. numina, casus:

vestrum Alcides cervice meus

mundum, superi, caelumque tulit,

cum stelligeri vector Olympi

pondere liber spiravit Atlans:

ubi nunc vestrae, Iuppiter, arces?

ubi promissi regia mundi?

nempe Alcides mortalis obit,

nempe sepultus. quotiens telis

facibusque tuis ille pepercit,

quotiens ignis spargendus erat!

in me saltem iaculare facem

Semelenque puta.

iamne Elysias, o nate, domus,

iam§ litus habes

ad quod populos natura vocat?

an post raptum Styx atra canem

praeclusit iter teque in primo

limine Ditis fata morantur?

quis nunc umbras, nate, tumultus

manesque tenet?

fugit abducta navita cumba

et Centauris Thessala motis

ferit attonitos ungula manes

anguesque suos hydra sub undas

territa mersit

teque labores, o nate. timent?

fallor, fallor vaesana furens.

nec te manes umbraeque timent.

non Argolico rapta leoni

fulva pellis contecta iuba

laevos operit dira lacertos

vallantque ferae tempora dentes:

donum pharetrae cessere tuae t

telaque mittet iam dextra minor;

vadis inermis, nate, per umbras,

ad quas semper mansurus eris.

Quid me tenentem regna siderei poli '

caeloque tandem redditum planctu iubes

sentire fatum? parce: iam virtus mihi

in astra et ipsos fecit ad superos iter.

Vnde, unde sonus trepidas aures

ferit? unde meas inhibet lacrimas

fragor? agnosco victum esse chaos.

A Styge, nate, redis iterum mihi

fractaque nou semel est mors horrida?

vicisti rursus mortis loca

puppis et infernae vada tristia?

pervius est Acheron iam languidus

et remeare licet soli tibi

nec te fata tenent post funera?

an tibi praeclusit Pluton iter

et pavidus regni metuit sibi?

certe ego te vidi flagrantibus

impositum silvis, cum plurimus

in caelum fureret flammae metus:

arsisti. cur te, cur ultima

non tenuere tuas umbras loca?

quid timuere tui manes, precor?

umbra quoque es Diti nimis horrida?

HERC Non me gementis stagna Cocyti tenent

nec puppis umbras furva transvexit meas;

iam parce, mater, questibus: manes semel

umbrasque vidi; quicquid in nobis tui

mortale fuerat, ignis evictus tulit:

paterna caelo, pars data est flammis tua.

proinde planctus pone, quos nato paret

genetrix inerti; luctus in turpes eat:

virtus in astra tendit, in mortem timor.

praesens ab astris, mater, Alcides cano:

poenas, cruentus iam tibi Eurystheus dabit;

curru superbum vecta transcendes caput.

me iam decet subire caelestem plagam:

inferna vici rursus Alcides loca.

Mane parumper, cessit, ex oculis, abit,

in astra fertur, fallor an voltus putat

vidisse natum? misera mens incredula est.

es numen et te mundus aeternum tenet,

credo triumphis, regna Thebarum petam

novumque templis additum numen canam.

Numquam Stygias fertur ad umbras

inclita virtus: vivunt fortes

nec Lethaeos saeva per amnes

vos fata trahent, sed cum summas

exiget horas consumpta dies,

iter ad superos gloria pandet.

sed tu, domitor magne ferarum

orbisque simul pacator, ades;

nunc quoque nostras respice terras,

et si qua novo belua voltu

quatiet populos terrore gravi,

tu fulminibus frange trisulcis:

fortius ipso genitore tuo

fulmina mitte.