Caeci parentis regimen et fessi unicum

lateris levamen, gnata, quam tanti est mihi

genuisse vel sic, desere infaustum patrem,

in recta quid deflectis errantem gradum?

permitte labi; melius inveniam viam,

quam quaero solus, quae me ab hac vita extrahat

et hoc nefandi capitis aspectu levet

caelum atque terras, quantulum hac egi manu?

non video noxae conscium nostrae diem,

sed videor, hinc iam solve inhaerentem manum

et patere caecum qua volet ferri pedem,

ibo, ibo qua praerupta protendit iuga

meus Cithaeron, qua peragrato celer

per saxa monte iacuit Actaeon suis

nova praeda canibus, qua per obscurum nemus

silvamque opacae vallis instinctas deo

egit sorores mater et gaudens malo

vibrante fixum praetulit thyrso caput;

vel qua cucurrit, corpus inrisum trahens,

Zethi iuvencus, qua per horrentes rubos

tauri ferocis sanguis ostentat fugas;

vel qua alta maria vertice inmenso premit

Inoa rupes, qua scelus fugiens novum

novumque faciens mater insiluit freto

mersura natum seque— felices quibus

fortuna melior tam bonas matres dedit.

est alius istis noster in silvis locus,

qui me reposcit, hunc petam cursu incito;

non haesitabit gressus, huc omni duce

spoliatus ibo. quid moror sedes meas?

mortem, Cithaeron, redde et hospitium mihi

illud meum restitue, ut expirem senex

ubi debui infans, recipe supplicium vetus.

semper cruente saeve crudelis ferox,

cum occidis et cum parcis, olim iam tuum

est hoc cadaver: perage mandatum patris,

iam et matris, animus gestit antiqua exsequi

supplicia, quid me, nata, pestifero tenes

amore vinctum? quid tenes? genitor vocat.

sequor, sequor, iam parce, sanguineum gerens

insigne regni Laius rapti furit;

en ecce, inanes manibus infestis petit

foditque vultus, nata, genitorem vides?

ego video, tandem spiritum inimicum expue,

desertor anime, fortis in partem tui.

omitte poenae languidas longae moras

mortemque totam admitte; quid segnis traho

quod vivo? nullum facere iam possum scelus?

possum miser, praedico— discedo a patre,

discedo, virgo. timeo post matrem omnia.

Vis nulla, genitor, a tuo nostram manum

corpore resolvet, nemo me comitem tibi

eripiet umquam. Labdaci claram domum,

opulenta ferro regna germani petant—

pars summa magno patris e regno mea est,

pater ipse. non hunc auferet frater mihi

Thebana rapto sceptra qui regno tenet,

non hunc catervas alter Argolicas agens;

non si revulso Iuppiter mundo tonet

mediumque nostros fulmen in nexus cadat,

manum hanc remittam. prohibeas, genitor, licet:

regam abnuentem, dirigam inviti gradum.

iu plana tendis? vado; praerupta appetis?

non obsto, sed praecedo; quo vis utere

duce me, duobus omnis eligitur via:

perire sine me non potes, mecum potes.

hic alta rupes arduo surgit iugo

spectatque longe spatia subiecti maris:

vis hanc petamus? nudus hic pendet silex,

hic scissa tellus faucibus ruptis hiat:

vis hanc petamus? hic rapax torrens cadit

partesque lapsi montis exesas rotat:

in hunc ruamus? dum prior, quo vis eo.

non deprecor, non hortor, extingui cupis

votumque, genitor, maximum mors est tibi?

si moreris, antecedo: si vivis, sequor.

sed flecte mentem pectus antiquum ad voca

victasque magno robore aerumnas doma;

resiste: tantus in malis vinci mori est.

Vnde in nefanda specimen egregium domo?

Unde ista generi virgo dissimilis suo?

Fortuna, credis? aliquis est ex me pius?

non esset umquam, fata bene novi mea,

nisi ut noceret, ipsa se in leges novas

natura vertit: regeret in fontem citas

revolutus undas amnis et noctem afferet

Phoebea lampas, Hesperus faciet diem;

ut ad miserias aliquid accedat meas,

pii quoque erimus, unica Oedipodae est salus,

non esse salvum, liceat ulcisci patrem

adhuc inultum, dextra quid cessas iners

exigere poenas? quicquid exactum est adhuc,

matri dedisti, mitte genitoris manum,

animosa virgo:'funus extendi» meum

longaeque vivi ducis exequias patris.

aliquando terra corpus invisum tege;

peccas honesta mente, pietatem vocas

patrem insepultum trahere, qui cogit mori

nolentem in aequo est quique properantem impedit;

nec tamen in aequo est: alterum gravius reor:

occidere est vetare cupientem mori

malo imperari quam eripi mortem mihi.

desiste coepto, virgo: ius vitae ac necis

meae penes me est. regna deserui libens,

regnum mei retineo. si fida es comes,

ensem parenti trade, sed notum nece

ensem paterna, tradis? an gnati tenent

cum regno et illum? facinore ubicumque est opus,

ibi sit; relinquo, natus hunc habeat meus,

sed uterque, flammas potius et vastum aggerem

compone; in altos ipse me immittam rogos,

haerebo ad ignes, funebrem escendam struem

pectusque solvam durum et in cinerem dabo

hoc quicquid in me vivit, ubi saevum est mare?

duc ubi sit altis prorutum saxis iugum,

ubi torva rapidus ducat Ismenos vada,

duc ubi ferae sunt, ubi fretum, ubi praeceps locus

si dux es: illuc ire morituro placet,

ubi sedit alta rupe semifero dolos

Sphinx ore nectens. dirige huc gressus pedum,

hic siste patrem, dira ne sedes vacet,

monstrum repone maius, hoc saxum insidens

obscura nostrae verba fortunae loquar,

quae nemo solvat: quisquis Assyrio loca

possessa regi scindis et Cadmi nemus

serpente notum, sacra quo Dirce latet,

supplex adoras, quisquis Eurotan bibis

Spartamque fratre nobilem gemino colis,

quique Elin et Parnason et Boeotios

colonus agros uberis tondes soli: ,

adverte mentem, saeva Thebarum lues

luctifica caecis verba committens modis

quid simile posuit? quid tam inextricabile?

avi gener patrisque rivalis sui,

frater suorum liberum et fratrum parens;

uno avia partu liberos peperit viro,

sibi et nepotes, monstra quis tanta explicat?

ego ipse, victae spolia qui Sphingis tuli,

haerebo fati tardus interpres mei.

*

quid perdis ultra verba? quid pectus ferum

mollire temptas precibus? hoc animo sedet

effundere hanc cum morte luctantem diu

animam et tenebras petere: nam sceleri haec meo

parum alta nox est: Tartaro condi iuvat,

et si quid ultra Tartarum est; tandem libet

quod olim oportet, morte prohiberi haud queo.

ferrum negabis? noxias lapsu vias

eludes et artis colla laqueis inseri

prohibebis? herbas quae ferunt letum auferes?

quid ista tandem cura proficiet tua?

ubique mors est. optume hoc cavit deus:

eripere vitam nemo non homini, potest,

at nemo mortem; mille ad hanc aditus patent.

nil quaero: dextra noster et nuda solet

bene animus uti— dextra, nunc toto impetu,

toto dolore, viribus totis veni.

non destino unum vulneri nostro locum:

totus nocens sum: qua Voles mortem exige.

effringe pectus corque tot scelerum capax

evelle, totos viscerum nuda sinus.

fractum incitatis ictibus guttur sonet

laceraeque fixis unguibus venae fluant.

aut dirige iras quo soles: haec vulnera

rescissa multo sanguine ac tabe inriga,

hac extrahe animam duram, inexpugnabilem.

et tu, parens, ubicumque poenarum arbiter

adstas mearum; non ego hoc tantum scelus

ulla expiari credidi poena satis

umquam, nec ista morte contentus fui,

nec me redemi parte: membratim tibi

perire volui— debitum tandem exige.

nunc solvo poenas, tunc tibi inferias dedi.

ades atque inertem dexteram introrsus preme

magisque merge: timida tunc parvo caput

libavit haustu vixque cupientes sequi

eduxit oculos, haeret etiam nunc mihi

ille animus, haeret, cum recusantem manum

pressere vultus, audies verum, Oedipus:

minus eruisti lumina audacter tua.

quam praestitisti, nunc manum cerebro indue:

hac parte mortem perage qua coepi mori.

Pauca, o parens magnanime, miserandae precor

ut verba natae mente placata audias.

non te ut reducam veteris ad speciem domus

habitumque regni flore pollentem inclito

peto aut ut iras, temporum haut ipsa mora

fractas, remisso pectore ac placido feras:

at hoc decebat roboris tanti virum,

non esse sub dolore nec victum malis

dare terga; non est, ut putas, virtus, pater,

timere vitam, sed malis ingentibus

obstare nec se vertere ac retro dare.

qui fata proculcavit ac vitae bona

proiecit atque abscidit et casus suos

oneravit ipse, cui deo nullo est opus,

quare ille mortem cupiat aut quare petat?

utrumque timidi est: nemo contempsit mori

qui concupivit, cuius haut ultra mala

exire possunt, in loco tuto est situs.

quis iam deorum, velle fac, quicquam potest

malis tuis adicere? iam nec tu potes

nisi hoc, ut esse te putes dignum nece—

non es nec ulla pectus hoc culpa attigit.

et hoc magis te, genitor, insontem voca.

quod innocens es dis quoque invitis, quid est

quod te efferant, quod novos suffixerit

stimulos dolori? quid te in infernas agit

sedes, quid ex his pellit? ut careas die?

cares; ut altis nobilem muris domum

patriamque fugias? patria tibi vivo perit;

natos fugis matremque? ab* aspectu omnium

fortuna te summovit, et quicquid potest

auferre cuiquam mors, tibi hoc vita abstulit;

regni tumultus? turba fortunae prior

abscessit a te iussa, quem, genitor, fugis?

Me fugio, fugio conscium scelerum omnium

pectus, manumque hanc fugio et hoc "caelum et deos.

et dira fugio scelera quae feci innocens .

ego hoc solum, frugifera quo surgit Ceres,

premo? has ego auras ore pestifero traho?

ego laticis haustu satior aut ullo fruor

almae parentis munere? ego castam manum

nefandus incestificus exsecrabilis

attrecto? ego ullos aure concipio sonos,

per quos parentis nomen aut nati audiam?

utinam quidem rescindere has quirem vias

manibusque adactis omne qua voces meant

aditusque verbis tramite angusto patet

eruere possem: nata, iam sensum tui,

quae pars meorum es criminum, infelix pater

fugissem. inhaeret ac recrudescit nefas

subinde, et aures ingerunt quicquid mihi

donastis, oculi, cur caput tenebris grave

non mitto ad umbras Ditis aeternas? quid hic

manes meos detineo? quid terram gravo

mixtusque superis erro? quid restat mali?

regnum parentes liberi, virtus quoque

et ingeni sollertis eximium decus

periere, cuncta sors mihi infesta abstulit:

lacrimae supererant: has quoque eripui mihi.

absiste, nullas animus admittit preces

novamque poenam sceleribus quaerit parem.

et esse par quae poterit? infanti quoque

decreta mors est.— fata quis tam tristia

sortitus umquam? videram nondum diem

uterique nondum solveram clausi moras,

et iam timebar. protinus quosdam editos

nox occupavit et novae luci abstulit:

mors me antecessit; aliquis intra viscera

materna letum praecoquis fati tulit:

sed numquid et peccavit? abstrusum, abditum

dubiumque an essem sceleris infandi reum

deus egit; illo teste damnavit parens

calidoque teneros transilit ferro pedes

et in alta nemora pabulum misit feris

avibusque saevis quas Cithaeron noxius

cruore saepe regio tinctas alit. ,

sed quem deus damnavit, abiecit pater,

mors quoque refugit, praestiti Delphis fidem:

genitorem adortus impia stravi nece.

hoc alia pietas redimet: occidi patrem,

sed matrem amavi, proloqui hymenaeum pudet

taedasque nostras, has quoque invitum pati

te coge poenas: facinus ignotum efferum

inusitatum effare quod populi horreant,

quod esse factum nulla non aetas neget,

quod parricidam pudeat: in patrios toros

tuli paterno sanguine aspersas manus

scelerisque pretium maius accepi scelus.

leve est paternum facinus: in thalamos meos

deducta mater, ne parum sceleris foret,

fecunda: nullum crimen hoc maius potest

natura ferre, si quod etiamnum est tamen,

qui facere possent dedimus, abieci necis '

pretium paternae sceptrum et hoc iterum manus

armavit alias; optime regni mei

fatum ipse novi: nemo sine sacro feret

illud cruore, magna praesagit mala

paternus animus, iacta iam sunt semina

cladis futurae: spernitur pacti fides;

hic occupato cedere imperio negat,

ius ille et icti foederis testes deos

invocat et Argos exul atque urbes movet

Graias in arma: non levis fessis venit

ruina Thebis; tela flammae vulnera

instant et istis si quod est maius malum,

ut esse genitos nemo non ex me sciat.

Si nulla, genitor, causa vivendi tibi est,

haec una abunde est, ut pater natos regas

graviter furentes, tu impii belli minas

avertere unus tuque vaecordes potes

inhibere iuvenes, civibus pacem dare,

patriae quietem, foederi laeso fidem.

vitam tibi ipse si negas, multis negas.

Illis parentis ullus aut aequi est amor,

avidis cruoris imperi armorum doli,

diris, scelestis, breviter ut dicam meis?

certant in omne facinus et pensi nihil

ducunt, ubi illos ira praecipites agit,

nefasque nullum per nefas nati putant.

non patris illos tangit afflicti pudor,

non patria: regno pectus attonitum furit.

scio quo ferantur, quanta moliri parent,

ideoque leti quaero maturi viam

morique propero, dum in domo nemo est mea

nocentior me. nata, quid genibus meis

fles advoluta? quid prece indomitum domas?

unum hoc habet fortuna quo possim capi,

invictus aliis: sola tu affectus potes

mollire duros, sola pietatem in domo

docere nostra, nil grave aut miserum est mihi

quod te sciam voluisse; tu tantum impera:

hic Oedipus Aegaea transnabit freta

iubente te, flammasque quas Siculo vomit

de monte tellus igneos volvens globos,

excipiet ore seque serpenti offeret,

quae saeva furto nemoris Herculeo furit;

iubente te praebebit! alitibus iecur—

iubente te vel vivet.

Exemplum in ingens regia stirpe editum

Thebae paventes arma fraterna invocant

rogantque tectis arceas patriis faces,

non sunt minae, iam propius accessit malum,

nam regna repetens frater et pactas vices

in bella cunctos Graeciae populos agit;

septena muros castra Thebanos premunt,

succurre, prohibe pariter et bellum et scelus.

Ego ille sum qui scelera committi vetem

et abstineri sanguine e caro manus

doceam? magister iuris et amoris pii

ego sum? meorum facinorum exempla appetunt,

me nunc secuntur; laudo et agnosco libens,

exhortor, aliquid ut patre hoc dignum gerant.

agite, o propago cara, generosam indolem

probate factis, gloriam ac laudes meas

superate et aliquid facite propter quod patrem

adhuc iuvet vixisse, facietis, scio:

sic estis orti. scelere defungi haut levi,

haut usitato tanta nobilitas potest.

ferte arma, facibus petite penetrales deos

frugemque flamma metite natalis soli,

miscete cuncta, rapite in exitium omnia,

disicite passim moenia, in planum date,

templis deos obruite, maculatos lares

conflate, ab imo tota considat domus;

urbs concremetur— primus a thalamis meis

incipiat ignis.

Mitte violentum impetum

doloris ac te publica exorent mala

auctorque placidae liberis pacis veni.

Vides modestae deditum menti senem

placidaeque amantem pacis ad partes vocas?

tumet animus ira, fervet immensus dolor,

maiusque quam quod casus et iuvenum furor

conatur aliquid cupio, non satis est adhuc

civile bellum: frater in fratrem ruat;

nec hoc sat est: quod debet, ut fiat nefas

de more nostro, quod meos deceat toros:

date arma matri, nemo me ex his eruat

silvis: latebo rupis exesae cavo

aut sepe densa corpus abstrusum tegam.

hinc aucupabor verba rumoris vagi

et saeva fratrum, bella, quod possum, audiam.

Felix Agaue: facinus horrendum manu,

qua fecerat, gestavit et spolium tulit

cruenta nati maenas in partes dati;

fecit scelus, sed misera non ultro suo

sceleri occucurrit. hoc leve est quod sum nocens:

feci nocentes, hoc quoque etiamnunc leve est:

peperi nocentes, derat aerumnis meis,

ut et hostem amarem, bruma ter posuit nives

et tertia iam falce decubuit Ceres,

ut exul errat natus et patria caret

profugusque regum auxilia Graiorum rogat,

gener est Adrasti, cuius imperio mare

quod scindit Isthmos regitur; hic gentes suas

septemque secum regna ad auxilium trahit

genero, quid optem quidve decernam haut scio.

regnum reposcit: causa repetentis bona est,

mala sic petentis. vota quae faciam parens?

utrimque natum video: nil possum pie

pietate salva facere: quodcumque alteri

optabo nato fiet alterius malo.

sed utrumque quamvis diligam affectu pari,

quo causa melior sorsque deterior trahit

inclinat animus semper infirmo favens:

miseros magis fortuna conciliat suis.

Regina, dum tu flebiles questus cies

terisque tempus, saeva nudatis adest

acies in armis; aera iam bellum cient

aquilaque pugnam signifer mota vocat.

septena reges bella dispositi parant,

animo pari Cadmea progenies subit,

cursu citato miles hinc atque hinc ruit.

vide ut atra nubes pulvere abscondat diem

fumoque similes campus in caelum erigat

nebulas, equestri fracta quas tellus pede

summittit et, si vera metuentes vident,

infesta fulgent signa, subrectis adest

frons prima telis, aurea clarum nota

nomen ducum vexilla praescriptum ferunt.

i, redde amorem fratribus, pacem omnibus,

et impia arma matris oppositu impedi.

Perge, o parens, et concita celerem gradum,

compesce tela, fratribus ferrum excute,

nudum inter enses pectus infestos tene:

aut solve bellum, mater, aut prima excipe,

Ibo ibo et armis obvium opponam caput,

stabo inter arma; petere qui fratrem volet,

petat ante matrem, tela, qui fuerit pius,

rogante ponat matre; qui non est pius

incipiat a me. fervidos iuvenes anus

tenebo, nullum teste me fiet nefas;

aut si aliquod et me teste committi potest,

non fiet unum.

Signa collatis micant

vicina signis, clamor hostilis fremit;

scelus in propinquo est: occupa, mater, preces.

et ecce motos fletibus credas meis,

sic agmen armis segne compositis venit.

Procedit acies tarda, sed properant duces.

Quis me procellae turbine insano vehens

volucer per auras ventus aetherias aget?

quae Sphinx vel atra nube subtexens diem

Stymphalis avidis praepetem pinnis feret?

aut quae per altas aeris rapiet vias

Harpyia saevi regis observans famem

et inter acies proiciet raptam duas?

Vadit furenti similis aut etiam furit.

sagitta qualis Parthica velox manu

excussa fertur, qualis insano ratis

premente vento rapitur aut qualis cadit

delapsa caelo stella, cum stringens polum

rectam citatis ignibus rumpit viam,

attonita cursu fugit et binas statim

diduxit acies, victa materna prece

haesere bella, iamque in alternam necem

illinc et hinc miscere cupientes manus

librata dextra tela suspensa tenent.

paci favetur, omnium ferrum iacet

cessatve tectum; vibrat in fratrum manu.

laniata canas mater ostendit comas,

rogat abnuentes, irrigat fletu genas.

negare matri qui diu dubitat, potest.

In me arma et ignes vertite, in me omnis ruat

unam iuventus quaeque ab Inachio venit

animosa muro quaeque Thebana ferox

descendit arce; civis atque hostis simul

hunc petite ventrem, qui dedit fratres viro.

haec membra passim spargite ac divellite:

ego utrumque peperi— ponitis ferrum ocius?

an dico et ex quo? dexteras matri date,

date dum piae sunt. error invitos adhuc

fecit nocentes, omne Fortunae fuit

peccantis in nos crimen: hoc primum nefas

inter scientes geritur, in vestra manu est,

utrum velitis: sancta si pietas placet,

t donate matri pacem, si placuit scelus,

maius paratum est: media se opponit parens,

proinde bellum tollite aut belli moram,

sollicita cui nunc mater alterna prece

verba admovebo? misera quem amplectar prius?

in utramque partem ducor affectu pari.

hic afuit; sed pacta si fratrum valent,

nunc alter aberit. ergo iam numquam duos

nisi sic videbo? iunge complexus prior,

qui tot labores totque perpessus mala

longo parentem fessus exilio vides,

accede propius, elude vagina impium

ensem et trementem iamque cupientem excuti

hastam solo defige; maternum tuo

coire pectus pectori clipeus vetat:

hunc quoque repone, vinculo frontem exue

tegumenque capitis triste belligeri leva

et ora matri redde, quo vultus refers

acieque pavida fratris observas manum?

affusa totum corpus amplexu tegam,

tuo emori per meum fiet via.

quid dubius haeres? an times matris fidem?

Timeo; nihil iam iura naturae valent.

post ista fratrum exempla ne matri quidem

fides habenda est.

Redde iam capulo manum,

astringe galeam, laeva se clipeo inserat;

dum frater exarmatur, armatus mane.

tu pone ferrum, causa qui ferri es prior.

si pacis odium est, furere si bello placet:

indutias te mater exiguas rogat,

ferat ut reverso post fugam nato oscula

vel prima vel suprema, dum pacem peto,

audite inermes, ille te, tu illum times?

ego utrumque, sed pro utroque, quid strictum abnuis

recondere ensem? qualibet gaude mora:

id gerere bellum cupitis, in quo est optimum

vinci, vereris fratris infesti dolos?

quotiens necesse est fallere aut falli a suis,

patiare potius ipse quam facias scelus.

sed ne verere: mater insidias et hinc

et rursus illinc abiget. exoro? an patri

invideo vestro? veni ut arcerem nefas

an ut viderem propius? hic ferrum abdidit,

reclinis hasta est, arma defixa incubant.

ad te preces nunc, nate, maternas feram,

sed ante lacrimas, teneo longo tempore

petita votis ora. te profugum solo

patrio penates regis externi tegunt.

te maria tot diversa, tot casus vagum

egere, non te duxit in thalamos parens

comitata primos nec sua festas manu

ornavit aedes nec sacra laetas faces

vitta revinxit; dona non auro graves

gazas socer, non arva, non urbes dedit:

dotale bellum est. hostium es factus gener,

patria remotus hospes alieni laris,

externa consecutus, expulsus tuis,

sine crimine exul. ne quid e fatis tibi

desset paternis, hoc quoque ex illis habes,

errasse thalamis, nate post multos mihi

remissa soles, nate suspensae metus

et spes parentis, cuius aspectum deos

semper rogavi, cum tuus reditus mihi

tantum esset erepturus, adventu tuo

quantum daturus: 'quando pro te desinam'

dixi 'timere?' dixit inridens deus:

'ipsum timebis.' nempe nisi bellum foret,

ego te carerem; nempe si tu non fores,

bello carerem. a, triste conspectus datur

pretium tui durumque, sed matri placet.

hinc modo recedant arma, dum nullum nefas

Mars saevus audet: hoc quoque est magnum nefas.

tam prope fuisse, stupeo et exsanguis tremo,

cum stare fratres hinc et hinc video duos

sceleris sub ictu. membra quassantur metu:

quam paene mater maius aspexi nefas.

quam quod miser videre non potuit pater.

licet timore facinoris tanti vacem

videamque iam nil tale, sum infelix tamen

quod paene vidi. per decem mensum graves

uteri labores perque pietatem inclitae

precor sororis et per irati sibi

genas parentis, scelere quas nullo nocens,

erroris a se dira supplicia exigens,

hausit: nefandas moenibus patriis faces

averte, signa bellici retro agminis

flecte— ut recedas, magna pars sceleris tamen

vestri peracta est: vidit hostili grege

campos repleri patria, fulgentes procul

armis catervas vidit, equitatu levi

Cadmea frangi prata et excelsos rotis

volitare proceres, igne flagrantes trabes

fumare, cineri quae petunt nostras domos,

fratresque (facinus quod novum et Thebis fuit)

in se ruentes: totus hoc exercitus,

hoc populus omnis, utraque hoc vidit soror

genetrixque vidi: nam pater debet sibi

quod ista non spectavit, occurrat tibi

nunc Oedipus, quo iudice erroris quoque

poenae petuntur. ne, precor, ferro erue

patriam ac penates neve, quas regere expetis,

everte Thebas. quis tenet mentem furor?

petendo patriam perdis? ut fiat tua,.

vis esse nullam? quin tuae causae nocet

ipsum hoc quod armis uris infestis solum

segetesque adultas sternis et totos fugam

edis per agros: nemo sic vastat sua;

quae corripi igne. quae meti gladio iubes

aliena credis, rex sit ex vobis uter,

manente regno quaerite, haec telis petis

flammisque tecta? poteris has Amphionis

quassare moles? nulla quas struxit manus

stridente tardum machina ducens onus,

sed convocatus vocis et citharae sono

per se ipse summas venit in turres lapis:

haec saxa franges? victor hinc spolia auferes

vinctosque duces patris aequales tui,

matresque ab ipso coniugum raptas sinu

saevus catena miles imposita trahet?

adulta virgo, mixta captivo gregi,

Thebana nuribus munus Argolicis eat?

an et ipsa, palmas vincta postergum datas,

mater triumphi praeda fraterni vehar?

potesne cives leto et exilio datos

videre passim? moenibus caris potes

hostem admovere, sanguine et flamma potes

implere Thebas? tam ferus durum geris

saevumque in iras pectus? et nondum imperas.

quid sceptra facient? pone vaesanos, precor,

animi tumores teque pietati refer.

Vt profugus errem? semper ut patria arcear

opemque gentis hospes externae sequar?

quid paterer aliud, si fefellissem fidem?

si peierassem? fraudis alienae dabo

poenas, at ille praemium scelerum feret?

iubes abire: matris imperio obsequor—

da quo revertar, regia frater meus

habitat superba: parva me abscondat casa?

hanc date repulso; liceat exiguo lare

pensare regnum? coniugi donum datus

arbitria thalami dura felicis feram

humilisque socerum lixa dominantem sequar?

in servitutem cadere de regno grave est.

ioc. Si regna quaeris nec potest sceptro manus

vacare saevo, multa quae possunt peti

in orbe toto quaelibet tellus dabit.

hinc nota Baccho Tmolus attollit iuga,

qua lata terris spatia frugiferis iacent

et qua trahens opulenta Pactolus vada

inundat auro rura; nec laetis minus

Maeandros arvis flectit errantis aquas

rapidusque campos fertiles Hermus secat;

hinc grata Cereri Gargara et dives solum

quod Xanthus ambit nivibus Idaeis tumens;

hinc qua relinquit nomen Ionii mare

faucesque Abydo Sestos opposita premit,

aut quae latus iam propior orienti dedit

tutamque crebris portibus Lyciam videt:

haec regna ferro quaere, in hos populos ferat

socer arma fortis, has tuo sceptro paret

tradatque gentes, hoc adhuc regnum puta

tenere patrem, melius exilium est tibi

quam reditus iste: crimine alieno exulas,

tuo redibis. melius istis viribus

nova regna nullo scelere maculata appetes.

quin ipse frater arma comitatus tua

tibi militabit. vade et id bellum gere

in quo pater materque pugnanti tibi

favere possint, regna cum scelere omnibus

sunt exilis graviora, nunc belli mala

propone, dubias Martis incerti vices:

licet omne tecum Graeciae robur trahas,

licet arma longe miles ac late explicet,

fortuna belli semper ancipiti in loco est.

quodcumque Mars decernit; exaequat duos,

licet impares sint, gladius; et spes et metus

Fors caeca versat, praemium incertum petis,

certum scelus, favisse fac votis deos

omnes tuis: cessere et aversi fugam

petiere cives, clade funesta iacens

obtexit agros miles— exultes licet

victorque fratris spolia deiecti geras:

frangenda palma est. quale tu hoc bellum putas,

in quo execrandum victor admittit nefas,

si gaudet? hunc quem vincere infelix cupis,

cum viceris, lugebis. infaustas age

dimitte pugnas, libera patriam metu,

luctu parentes,

Sceleris et fraudis suae

poenas nefandus frater ut nullas ferat?

Ne metue. poenas et quidem solvet graves:

regnabit, est haec poena, si dubitas, avo

patrique crede: Cadmus hoc dicet tibi

Cadmique proles, sceptra Thebano fuit

impune nulli gerere, nec quisquam fide

rupta tenebit illa: iam numeres licet

fratrem inter istos.

Numeret, est tanti mihi

cum regibus iacere, te turbae exulum

ascribo.

Regna, dummodo invisus tuis.

Regnare non vult esse qui invisus timet:

simul ista mundi conditor posuit deus,

odium atque regnum: regis hoc magni reor,

odia ipsa premere, multa dominantem vetat

amor suorum; plus in iratos licet,

qui vult amari, languida regnat manu.

Invisa numquam imperia retinentur diu.

Praecepta melius imperi reges dabunt;

exilia tu dispone, pro regno velim—

Patriam penates coniugem flammis dare?

Imperia pretio quolibet constant bene.