nam memini iuuenis admodum inter Pomponium ac
 Senecam etiam praefationibus esse tractatum an “gradus
 eliminat” in tragoedia dici oportuisset. Quint. VIII 3,31.

noui uero et praecipue declamatores audacius nec
 mehercule sine motu quodam imaginantur, ut Seneca in
 controuersia cuius summa est, quod pater filium et nouercam
 inducente altero filio in adulterio deprensos occidit: “duc,
 sequor: accipe hanc senilem manum et quocumque uis
 inprime” et post paulo: “aspice, inquit, quod diu non credidisti.
 ego uero non uideo, nox oboritur et crassa caligo.” Quint. 9.2.42

nam et in totum iurare, nisi ubi necesse est, graui
 uiro parum conuenit, et est a Seneca dictum eleganter, non
 patronorum hoc esse sed testium. Quint. 9.2.98.

et Seneca tradidit Iulium Montanum poetam
 solitum dicere, inuolaturum se Vergilio quaedam si et uocem
 posset et os et hypocrisin: eosdem enim uersus ipso
 pronuntiante bene sonare, sine illo inanes esse mutosque. Donat.
 uita Vergilii p. 61.5 Reiff.