Cuicumque rei magnitudinem natura
dederat dedit et modum: nihil infinitum est nisi
Oceanus. Aiunt fertiles in Oceano iacere terras
ultraque Oceanum rursus alia litora, alium nasci orbem,
nec usquam rerum naturam desinere, sed semper
inde ubi desisse uideatur nouam exsurgere. facile
ista finguntur quia Oceanus nauigari non potest.
Satis sit hactenus Alexandro uicisse qua mundo
lucere satis est. Intra has terras caelum Hercules
meruit. Stat immotum mare et quasi deficientis in suo
fine naturae pigra moles: nouae ac terribiles figurae,
magna etiam Oceano portenta quae profunda ista
uastitas nutrit, confusa lux alta caligine et
interceptus tenebris dies, ipsum uero graue et defixum
mare et aut nulla aut ignota sidera. Ita est,
 
Alexander, rerum natura: post omnia Oceanus, post
 Oceanum nihil.

ARGENTARI. Resiste, orbis te tuus
reuocat: uicimus qua licet. nihil tantum est, quod
ego Alexandri periculo petam. POMPEI SILONIS.
Venit ille dies, Alexander, exoptatus, quo tibi opera
desset: idem sunt termini et regni tui et mundi.
OSCI. Tempus est Alexandrum cum orbe et cum sole
desinere. Quod noueram uici: nunc concupisco quod
nescio. Quae tam ferae gentes fuerunt quae non
Alexandrum posito genu adorarint? qui tam horridi
montes quorum non iuga uictor miles calcauerit?
Ultra Liberi patris tropaea constitimus. Non
quaerimus orbem, sed amittimus. Inmensum et humanae
intemptatum experientiae pelagus, totius orbis
uinculum terrarumque custodia, inagitata remigio
uastitas, litora modo saeuiente fluctu inquieta, modo
fugiente deserta: tetra caligo fluctus premit et
nescio qui quod humanis natura subduxit oculis aeterna
nox obruit. MVSAE. Foeda beluarum magnitudo et
inmobile profundum testantur, Alexander, nihil ultra
 esse quod uincas: reuertere.

ALBVCI SILI. Terrae
quoque suum finem habent et ipsius mundi aliquis
occasus est; nihil infinitum est: modum magnitudini
 
facere debes, quoniam fortuna non facit. magni
pectoris est inter secunda moderatio. Eundem
fortuna uictoriae tuae quem naturae finem facit:
imperium tuum cludit Oceanus. O quantum magnitudo
tua rerum quoque naturam supergressa est!
Alexander orbi magnus est, Alexandro orbis angustus
est. Aliquis etiam magnitudini modus est: non
procedit ultra spatia sua caelum, maria intra
terminos suos agitantur. Quidquid ad summum peruenit
incremento non reliquit locum. non magis
quidquam ultra Alexandrum nouimus quam ultra
Oceanum. MARILLI. Maria sequimur, terras cui
tradimus? Orbem quem non noui quaero, quem
uici relinquo.

FABIANI. Quid? ista toto pelago infusa
caligo nauigantem tibi uidetur admittere, quae
prospicientem quoque excludit? Non haec India est
nec ferarum terribilis ille conuentus. inmanes
propone beluas, aspice quibus procellis fluctibusque
saeuiat, quas ad litora undas agat. tantus uentorum
concursus, tanta conuulsi funditus maris
insania est; nulla praesens nauigantibus statio est, nihil
salutare, nihil notum: rudis et inperfecta natura
penitus recessit. Ista maria ne illi quidem petierunt
qui fugiebant Alexandrum. Sacrum quidem terris
natura circumfudit Oceanum. Illi qui etiam siderum
collegerunt metas et annuas hiemis atque aestatis
 
uices ad certam legem redegerunt, quibus nulla pars
ignota mundi est, de Oceano tamen dubitant utrumne
terras uelut uinculum circumfluat, an in suum
colligatur orbem et in hos per quos nauigatur sinus
quasi spiramenta quaedam magnitudinis exaestuet;
ignem post se cuius augmentum ipse sit habeat, an
spiritum. Quid agitis, conmilitones? domitoremne
generis humani, magnum Alexandrum, eo dimittitis
quod adhuc quid sit disputatur? Memento
Alexander: matrem in orbe uicto adhuc magis quam pacato
relinquis.

DIVISIO. Aiebat CESTIVS hoc genus suasoriarum
aliter declamandum esse quam suadendum. Non
eodem modo in libera ciuitate dicendam sententiam
quo apud reges, quibus etiam quae prosunt ita
tamen ut delectent suadenda sunt. Et inter reges
ipsos esse discrimen: quosdam minus aut magis OSOS
ueritatem; facile Alexandrum exisse quos
superbissimos et supra mortalis animi modum inflatos
accepimus. Denique ut alia dimittantur argumenta, ipsa
suasoria insolentiam eius coarguit; orbis illum suus
non capit: itaque nihil dicendum aiebat nisi cum
summa ueneratione regis, ne accideret idem quod
praeceptori eius amitino Aristotelis accidit, quem
 
occidit propter intempestiue liberos sales: nam cum
 deum se uellet uideri et uulneratus .esset, uiso
sanguine eius philosophus mirari se dixerat, quod
non esset i)xw\r oi(=o/s pe/r te r(e/ei maka/ressi qeoi=sin Hom. E 340 
Ille se ab hac urbanitate lancea uindicauit.
Eleganter in C. Cassi epistola quadam ad M. Ciceronem 
missa positum: multum iocatur de stultitia
Cn. Pompei adulescentis qui in Hispania contraxit
exercitum et ad Mundam acie uictus est; deinde ait: “nos quidem illum deridemus, sed timeo ne ille nos
gladio a)ntimukthri/sh| .” In omnibus regibus haec
urbanitas extimescenda est.

Aiebat itaque apud
Alexandrum esse dicendam sententiam ut multa
adulatione animus eius permulceretur, seruandum tamen
aliquem modum, ne conrueret ratio et accideret
tale aliquid quale accidit Atheniensibus, cum
publicae eorum blanditiae non tantum deprehensae set
castigatae sunt. Nam cum Antonius uellet se
Liberum patrem dici et hoc nomen statuis subscribi
iuberet, habitu quoque et comitatu Liberum
imitaretur, occurrerunt uenienti ei Athenienses cum
coniugibus et liberis et *dio/nuson salutauerunt. Belle
illis cesserat, si nasus Atticus ibi substitisset; set 
dixerunt despondere ipsos in matrimonium illi Mineruam
suam et rogauerunt ut duceret. Antonius
 
ait ducturum, sed dotis nomine imperare se illis
mille talenta. Tum ex Graeculis quidam ait: ku/rie
o( *zeu\s th\n mhte/ra SOU *seme/lhn a)/proikon ei)=xen 
Huic quidem inpune fuit, sed Atheniensium
sponsalia mille talentis aestimata sunt. quae cum
exigerentur conplures contumeliosi libelli
proponebantur, quidam etiam ipsi Antonio tradebantur: sicut
ille qui subscriptus statuae eius fuit, cum eodem
tempore et Octauiam uxorem haberet et Cleopatram:
 *)oktaoui/a kai\ *)aqhna= *)antwni/w| :

res tuas tibi habe.
Bellissimam tamen rem DELLIVS dixit, quem
Messala Coruinus desultorem bellorum ciuilium uocat,
quia ab Dolabella ad Cassium transiturus salutem
sibi pactus est, si Dolabellam occidisset: a Cassio
deinde transiit ad Antonium, nouissime ab Antonio
transfugit ad Caesarem. Hic est Dellius cuius
epistulae ad Cleopatram lasciuae feruntur. Cum
Athenienses tempus peterent ad pecuniam conferendam
nec exorarent, Dellius ait: et tamen dicito illos tibi
annua, bienni, trienni die debere. Longius me
fabellarum dulcedo produxit: itaque ad propositum
 reuertar.

Aiebat CESTIVS magnis cum laudibus
Alexandri hanc suasoriam esse dicendam, quam sic
diuisit, ut primum diceret, etiamsi nauigari posset
Oceanus, nauigandum non esse; satis gloriae
quaesitum; regenda esse et disponenda quae in transitu
uicisset; consulendum militi tot eius uictoriis lasso;
 
de matre illi cogitandum: et alias causas complures
subiecit. Deinde illam quaestionem subiecit, ne
nauigari quidem Oceanum posse.

FABIANVS
philosophus primam fecit quaestionem eandem: etiam si
nauigari posset Oceanus nauigandum non esse. At
rationem aliam primam fecit: modum inponendum
esse rebus secundis. hic dixit sententiam: illa
demum est magna felicitas quae arbitrio suo constitit.
Dixit deinde locum de uarietate fortunae et cum
descripsisset nihil esse stabile, omnia fluitare et
incertis motibus modo adtolli, modo deprimi,
absorberi terras et maria siccari, montes subsidere, deinde
exempla regum e fastigio suo deuolutorum, adiecit:
sine potius rerum naturam quam fortunam tuam
deficere.

Secundam quoque quaestionem aliter
tractauit: diuisit enim illam sic, ut primum negaret
ullas in Oceano aut trans Oceanum esse terras
habitabiles. Deinde si essent, perueniri tamen ad illas
non posse; hic difficultatem nauigationis, ignoti
maris naturam non patientem nauigationis.
Nouissime ut posset perueniri, tanti tamen non esse. Hic
dixit incerta peti, certa deseri; descituras gentes, si
Alexandrum rerum naturae terminos supergressum
enotuisset; hic matrem de qua dixit: quomodo illa
trepidauit etiam quom Granicum transiturus esses.

GLYCONIS celebris sententia est: tou=to ou)/k e)sti *simo/eis
ou)de\ *gra/nikos: tou=to ei) mh/ TI kako\n h)=n
ou)k a)\n ne/aton e)/keito . Hoc omnes imitari
 
uoluerunt. PLVTION dixit: kai\ dia\ tou=to me/gisto/n e)stin,
o(/ti au)to\ me\n meta\ pa/nta, meta\ de\ au)to\ ou)qe/n .
ARTEMON dixit: bouleute/on ei) dei= a)/ra peraiou=sqai.
ou) tai=s *(ellhsponti/ais h)|o/sin e)festw=tes ou)d' e)pi\
tw=| *pamfuli/w| pela/gei th\n e)mpro/qesmon karadokou=men 
 a)/mpwsin: ou)de\ *eu)fra/ths tou=t' e)stin, ou)de\
*)indo\s, a)ll' ei)/te gh=s te/rma, ei)/te fu/sews o(/ros, ei)/te
presbu/taton stoixei=on, ei)/te ge/nesis qew=n, i(erw/tero/n
e)stin h)\ kata\ nau=s u(/dwr . APATVRIVS dixit:
 e)nteu=qen h( nau=s e)k mia=s fora=s ei)s a)natola\s, e)/nqa 
 de\ ei)s ta\s a)ora/tous du/seis . CESTIVS descripsit:

sic fremit Oceanus, quasi indignetur quod terras relinquas.
Corruptissimam rem omnium quae umquam
dictae sunt ex quo homines diserti insanire
coeperunt, putabant Dorionis esse in metaphrasi dictam
Homeri, cum excaecatus Cyclops saxum in mare reiecit 
Haec quomodo ex corruptis eo perueniant,
ut et magna et tamen sana sint, aiebat Maecenas
apud Vergilium intellegi posse. Tumidum est: o)/reos
o)/ros a)pospa=tai . Vergilius quid ait? rapit
 
 haud partem exiguam montis. 
Ita a magnitudine discedit, ut non inprudenter
discedat a fide. Est inflatum:
 kai\ kai/ria ba/lletai nh=ssos . 
Vergilius quid ait? qui de nauibus:
 credas innare reuolsas 
 Cyclaclas. 
Non dicit hoc fieri, sed uideri. Propitiis auribus
accipitur, quamuis incredibile est, quod excusatur
antequam dicitur.

Multo corruptiorem sententiam
MENESTRATI cuiusdam declamatoris non abiecti suis
temporibus nactus sum in hac ipsa suasoria, cum
describeret beluarum in Oceano nascentium
magnitudinem Efficit haec sententia, ut ignoscamus
ei qui dixit ipsis Charybdi et Scylla maius
portentum: “Charybdis ipsius maris naufragium,” et ne in
una re semel insaniret: “quid ibi potest esse salui
ubi ipsum mare perit?” DAMAS ethicos induxit
matrem loquentem, cum describeret adsidue prioribus
periculis noua superuenisse: BARBARVS dixit,
cum introduxisset excusantem se exercitum
Macedonum, hunc sensum: FVSCVS ARELLIVS dixit:

testor ante orbem tibi tuum deesse quam militem.
LATRO sedens hanc dixit; non excusauit militem, sed
dixit: dum sequor, quis mihi promittit hostem, quis
terram, quis diem, quis mare? da ubi castra
ponam, ubi signa ponam. Reliqui parentes, reliqui
liberos, commeatum peto: numquid inmature ab
Oceano?

Latini declamatores in descriptione Oceani 
 
non nimis uiguerunt; nam aut minus descripserunt,
aut nimis curiose. nemo illorum potuit tanto
spiritu dicere quanto Pedo, qui nauigante
Germanico dicit:
 Iam pridem pos terga diem solemque relinquunt,
 Iam pridem notis extorres finibus orbis 
 Per non concessas audaces ire tenebras
 Ad rerum metas extremaque litora mundi;
 Nunc illum pigris immania monstra sub undis
 Qui ferat Oceanum, qui saeuas undique pistris
 Aequoreosque canes, ratibus consurgere prensis.
 Accumulat fragor ipse metus. iam sidere limo
 Nauigia et rapido desertam flamine classem
 Seque feris credunt per inertia
 fata marinis
 Tam non felici laniandos sorte relinqui.
 Aera pugnaci Iuctatus rumpere uisu,
 Vt nihil erepto ualuit dinoscere mundo,
 Obstructa in talis effundit pectora uoces:
 Quo ferimur? fugit ipse dies orbemque relictum
 Vltima perpetuis claudit natura tenebris.
 Anne alio positas ultra sub cardine gentes
 Atque alium flabris intactum quaerimus orbem?
 Di reuocant rerumque uetant cognoscere finem
 Mortales oculos: aliena quid aequora remis
 Et sacras uiolamus aquas diuumque quietas
 Turbamus sedes?

Ex Graecis declamatoribus nulli melius haec
suasoria processit quam Glyconi; sed non minus multa
magnifice dixit quam corrupte: utrorumque faciam
uobis potestatem. Et uolebam uos experiri non
adiciendo iudicium meum nec separando a corruptis
sana — potuisset enim fieri ut uos magis illa
laudaretis quae insaniunt — et nihilominus poterit
fieri, quamuis distinxerim. Illa belle dixit: sed
fecit quod solebat, ut sententiam adiectione superuacua
atque tumida perderet; adiecit enim: 
Illud quosdam dubios iudici sui habet — ego non
dubito contra sententiam ferre —: u(gi/aine gh=, u(gi/aine
h(/lie: *makedo/nes ga\r xa/os ei)sple/ousi .

At, puto, rudis lecta
aetas et animus qui frangeretur metu insuetaque
arma non passurae manus hebetataque senio aut
uulneribus corpora: quid dicam potissimos Graeciae?
 
an Lacedaemonios? an Eleos? an repetam tot acies
patrum totque excidia urbium, tot uictarum
gentium spolia? et nunc produntur condita sine
moenibus templa? Pudet consilii nostri, pudet etiamsi
non fugimus deliberasse talia. At cum tot milibus
Xerses uenit. O Lacedaemonii et aduersus barbaros
non reueremini opera uestra, non auos, non patres
quorum uobis exemplo ab infantia surgit ingenium?
Pudet Lacedaemonios sic adhortari: en, loco tuti
sumus. licet totum classe orientem trahat, licet
metuentibus explicet inutilem numerum: hoc mare
quod tantum ex uasto patet urguetur in minimum, 
insidiosis excipitur angustiis uixque minimo aditus
nauigio est et huius quoque remigium arcet
inquietatione quod circumfluit mare, fallentia cursus uada
altioribus internata, aspera scopulis, et cetera quae
nauigantium uota decipiunt. Pudet, inquam,
Lacedaemonios et armatos quaerere, quemadmodum
 tuti sint. Non referam Persarum spolia?

certe
super spolia nudus cadam. Sciat et alios habere nos
trecentos qui sic non fugiant et sic cadant. Hunc
sumite animum: nescio an uincere possimus; uinci
non possumus. Haec non utique perituris refero:
sed si cadendum est erratis, si metuendam creditis
 
mortem. Nulli natura in aeternum spiritum dedit
statutaque nascentibus in finem uitae dies est.
inbecilla enim nos materia deus orsus est; quippe
minimis succidunt corpora, indenuntiata sorte
rapimur; sub eodem pueritia fato est, eadem iuuentus
causa cadit: optamus quoque plerique mortem; adeo
in securam quietem recessus ex uita est. At
gloriae nullus finis est proximique deos sic † ageses
agunt: feminis quoque frequens hoc in mortem pro
gloria iter est illud . Quid Lycurgum, quid
interritos omni periculo quos memoria sacrauit uiros
referam? ut unum Othryadem excitem, adnumerare
trecentis exempla possum.

TRIARI. Non pudet
Laconas ne pugna quidem hostium, sed fabula uinci?
Magnum est alumnum uirtutis nasci et Laconem. ad
certam uictoriam omnes remansissent; ad certam
mortem tantum Lacones. Non est Sparta lapidibus
circumdata: ibi muros habet ubi uiros. Melius
reuocabimus fugientes trecenos quam sequemur. Sed
montes perforat, maria contegit. Numquam
solido stetit superba felicitas et ingentium imperiorum
magna fastigia obliuione fragilitatis humanae
conlapsa sunt. Scias licet ad finem non peruenisse
quae ad inuidiam perducta sunt. Maria terrasque,
rerum naturam statione inmutauit sua: moriamur
trecenti, ut hic primum inuenerit quod mutare non
 
posset.

Si tam demens placiturum consilium erat,
cur non potius in turba fugimus? PORCI
LATRONIS. In hoc scilicet morati sumus, ut agmen
fugientium cogeremus. Rumori terga uertitis:
sciamus saltem qualis sit iste quem fugimus. Vix
uictoria dedecus elui potest; ut omnia fortiter fiant,
feliciter cadant, multum tamen nomini nostro
detractum est: iam Lacones an fugeremus
deliberauimus. Vtinam moriamur! quantum ad me quidem
pertinet, post hanc deliberationem nihil aliud timeo,
quam ne reuertar. Arma nobis fabulae excutiunt.
Nunc, nunc pugnemus: latuisset uirtus inter
trecenos. Ceteri quidem fugerunt. si me quidem
interrogatis ut quid sentiam, et in nostrum et in
Graeciae patrocinium loquar:

electi sumus, non relicti.
GAVI SABINI. Turpe est cuilibet uiro fugisse,
Laconi etiam deliberasse. MARILLI. In hoc
restitimus, ne in turba fugientium lateremus. Habent
quemadmodum se excusent Graeciae treceni: “tutas
Thermopylas putauimus, cum relinqueremus illic
Laconas.” CESTI PII. Quam turpe esset fugere
indicastis, Lacones, tamdiu non fugiendo. Omnibus
sua decora sunt: Athenae eloquentia inclitae sunt,
Thebae sacris, Sparta armis. Ideo hanc Eurotas
amnis circumfluit, qui pueritiam indurat ad futurae
militiae patientiam; ideo Taygeti nemoris difficilia
 
nisi Laconibus iuga; ideo Hercule gloriamur deo
operibus caelum merito; ideo
muri nostri arma sunt.

O graue maiorum uirtutis dedecus! Lacones se
numerant, non aestimant. Videamus quanta turba sit,
ut habeat certe Sparta, etiamsi non fortes milites,
at nuntios ueros. Ita ne bello quidem, sed nuntio
uincimur? merito, hercules, omnia contempsit quem
Lacones audire non sustinent. si uincere Xersen
non licet, uidere liceat: uolo scire quid fugiam.
Adhuc non sum ex ulla parte Atheniensium similis,
non muris, non educatione: nihil prius illorum
imitabor quam fugam?

POMPEI SILONIS. Xerses
multos secum adducit, Thermopylae paucos recipiunt.
Erimus inter fortes fugacissimi, inter fugaces tardissimi.
Nihil refert, quantas gentes in orbem
nostrum Oriens effuderit, quantum nationum secum
Xerses trahat: tot ad nos pertinent, quot locus
ceperit. CORNELI HISPANI. Pro Sparta uenimus, pro
Graecia stemus: uincamus hostes, socios iam uicimus:
sciat iste insolens barbarus, nihil esse
difficilius quam Laconis armati latus fodere. Ego uero
quod discesserunt gaudeo: liberas nobis reliquere
Thermopylas; nil erit quod uirtuti nostrae se apponat,
quod se inserat; non latebit in turba Laco; quocunque
Xerses aspexerit, Spartanos uidebit. BLANDI.

Referam praecepta, matrum: “aut in his, aut cum
his?” minus turpe est a bello inermem reuerti quam
armatum fugere. Referam captiuorum uerba? captus
 
Laco, “occide,” inquit, “non seruio.” non potuit
non capi, si fugere uoluisset. Describite terrores
Persicos: omnia ista cum mitteremur audiuimus.
Videat trecentos Xerses et sciat quanti bellum
aestimatum sit, quanto aptus numero locus. Reuertemur
ne nuntii quidem nisi nouissimi. Quis fugerit
nescio: hos mihi Sparta conmilitones dedit.
DESCRIPTIO THERMOPYLARVN. Nunc me delectat, quod
fugerunt treceni:

angustas mihi Thermopylas fecerant.
CONTRA. CORNELI HISPANI. At ego niaximum
 tuideo dedecus futurum reipublicae nostrae, si
Xerses nihil prius in Graecia uicerit quam Laconas. Ne
testem quidem uirtutis nostrae habere possumus; id
de nobis credetur quod hostes narrauerint. Habetis
consilium meum; id est autem meum quod totius
Graeciae. si quis aliud suadet, non fortes uos uult
esse, sed perditos. CLANDI MARCELLI. Non uincent
nos, sed obruent. Satisfecimus nomini, ultumi
cessimus:

ante nos rerum natura uicta est.
DIVISIO. Huius suasoriae feci mentionem, non
quia in ea subtilitatis erat aliquid quod uos excitare
posset, set ut sciretis quam nitide FVSCVS dixisset
uel quam licenter: ipse sententiam non feram;
uestri arbitrii erit, utrum explicationes eius ut 
luxuriosas uituperetis an ut uegetas laudetis . Pollio
 
Asinius aiebat hoc non esse suadere. Recolo
nihil fuisse me iuuene tam notum quam has
explicationes Fusci, quas nemo nostrum non alias alia
inclinatione uocis uelut sua quisque modulatione
cantabat. At quia semel in mentionem incidi Fusci
ex omnibus suasoriis celebres descriptiunculas
subtexam, etiam si nihil occurrerit quod quisquam alius
nisi suasor dilexerit.

Diuisione autem in hac
suasoria Fuscus usus est illa uolgari ut diceret, non
esse honestum fugere, etiamsi tutum esset; deinde
aeque periculosum esse fugere et pugnare; nouissime
periculosius esse fugere: pugnantibus hostes
timendos, fugientibus et hostes et suos. CESTIVS
primam partem sic transiit quasi nemo dubitaret an
turpe esset fugere; deinde illo transiit, an non esset
necesse. Haec sunt, inquit, quae uos confundunt:
hostes, sociorum fuga , paucitas. Non quidem in
hac suasoria sed in hac materia disertissima illa
fertur sententia DORIONIS , cum posuisset hoc dixisse
trecentis Leonidam quod puto etiam apud Herodotum 
 esse a)ristopoiei=sqai w(s e)n a(/|dou deipnhsome/nous .

SABINVS ASILIVS, uenustissimus inter
rhetoras scurra, cum hanc sententiam Leonidae
rettulisset, ait: ego illi ad prandium promisissem, ad
cenam renuntiassem. ATTALVS Stoicus qui solum
uertit a Seiano circumscriptus, magnae uir
 
eloquentiae, ex his philosophis quos uestra aetas uidit longe
et subtilissimus et facundissumus, cum tam magna
et nobili sententia certauit, et mihi dixisse uidetur
animosius quam prior Occurrit mihi sensus in
eiusmodi materia a SEVERO CORNELIO dictus tamquam
de Romanis nescio an parum fortiter. Edicta
in posterum diem pugna epulantes milites inducit
et ait:
 stratique per herbam,
 Hic meus est, dixere, dies. 
Elegantissime quidem adfectum animorum incerta
sorte pendentium expressit, sed parum Romani animi
seruata est magnitudo: cenant enim tamquam
crastinum desperent. Quantum illis Laconibus animi
erat qui non poterant dicere:

“hic dies est meus.” Illud PORCELLVS Grammaticus arguebat in hoc uersu
quasi soloecismum quod cum plures induxisset
dicerent: “hic meus est dies,” non “hic noster est,” et in sententia optima id accusabat quod erat
optimum. muta enim, ut “noster” sit: peribit omnis
uersus elegantia, in quo hoc est decentissimum quod
ex communi sermone trahitur; nam quasi prouerbii
loco est: “hic dies meus est;” et cum ad sensum
rettuleris ne grammaticorum quidem calumnia ab
omnibus magnis ingeniis summouenda habebit
locum: dixerunt enim non omnes semel tamquam in
choro manum ducente grammatico, sed singuli ex
 iis: “hic meus est dies.”

Sed ut reuertar ad
Leonidam et trecentos, pulcherrima illa fertur
 
GLYCONIS sententia In hac ipsa suasoria non sane
refero memoria ullam sententiam Graeci cuiusquam
nisi DAMAE: poi= feu/cesqe; o(/pla tei/xh . De
positione loci eleganter dixit HATERIVS, cum angustias
loci facundissime descripsisset: natus trecentis locus.
CESTIVS cum honores descripsisset quos habituri
essent, si pro patria cecidissent, adiecit: per
sepulcra nostra iurabitur. NICETES longe disertius hanc
phantasiam mouit et adiecit: nisi antiquior
Xerses fuisset quam Demosthenes † CIPTOY cui
dicere. Hanc suam dixit sententiam aut certe non
deprehensam, cum descripsisset oportunitatem loci
et tuta undique pugnantium latera et angustias a
tergo positas,

sed aduersas hostibus POTAMON
magnus declamator fuit Mitylenis, qui eodem
tempore uiguit quo LESBOCLES magni nominis et
nomini respondentis ingenii: in quibus quanta fuerit
animorum diuersitas in simili fortuna puto uobis
indicandum, multo magis quia ad uitam pertinet quam si
ad eloquentiam pertineret. Vtrique filius eisdem diebus
decessit: LESBOCLES scolam soluit; nemo umquam
amplius declamantem audiuit; aequo animo recessit
POTAMON a funere filii: contulit se in scolam et
declamauit. Vtriusque tamen adfectum temperandum puto:
hic durius tulit fortunam quam patrem decebat, ille
mollius quam uirum.

POTAMON cum suasoriam de
trecentis diceret tractabat quam turpiter fecissent
 
Lacones hoc ipsum quod deliberassent de fuga et sic nouissime
clausit Insanierunt in hac suasoria multi
circa Othryaden: MVRREDIVS qui dixit:
fugerunt Athenienses; non enim Othryadis nostri litteras
didicerant. GARGONIVS dixit: Othryades qui periit ut
falleret, reuixit ut uinceret. LICINIVS NEPOS : cuius
exemplo uobis etiam mortuis uincendum fuit.
ANTONIVS ATTICVS inter has pueriles sententias
uidetur palmam meruisse; dixit enim: Othryades paene
a sepulcro uictor digitis uulnera conpressit, ut
tropaeo Laconem inscriberet. O dignum in Spartano
atramentum! o uirum cuius ne litterae quidem fuere
sine sanguine. CATIVS CRISPVS municipalis
 kakozh/lws dixit post relatum exemplum Othryadis: aliud
ceteros, aliud Laconas decet: nos sine deliciis educamur,
sine muris uiuimus, sine uita uincimus.

SENECA fuit, cuius nomen ad uos potuit peruenisse,
ingenii confusi ac turbulenti, qui cupiebat grandia
dicere, adeo ut nouissime morbo huius rei et
teneretur et rideretur; nam et seruos nolebat habere nisi
grandes et argentea uasa non nisi grandia.
Credatis mihi uelim non iocanti, eo peruenit insania eius,
ut calceos quoque maiores sumeret, ficus non esset
nisi mariscas, concubinam ingentis staturae haberet.
Omnia grandia si quando inueniret probanti
inpositum est cognomen uel; ut Messala ait,
 
cognomentum, et uocari coepit Seneca Grandio. Is in hac
suasoria cum posuisset contradictionem: “at omnes
qui missi erant a Graecia fugerunt” sublatis
manibus, insistens summis digitis — sic enim solebat
quo grandior fieret — exclamat: gaudeo, gaudeo.
mirantibus nobis quod tantum illi bonum contigisset,
adiecit: totus Xerses meus erit. Item dixit: iste qui
classibus suis maria subripuit, qui terras
circumscripsit, dilatauit profundum, nouam rerum naturae
faciem imperat, ponat sane contra caelum castra:
commilitones habebo deos.

SENIANVS multo
potentius dixit: terras armis obsidet, caelum sagittis,
maria uinculis: Lacones nisi succurritis mundus
captus est. Decentissimi generis stultam sententiam
referam VICTORIS STATORI, municipis mei, cuius
fabulis memoria dignissimis aliquis † suasoria 
occasione sumpsit contradictionem: At, inquit, trecenti
sumus; et ita respondit: trecenti, set uiri, set
armati, set Lacones, set ad Thermopylas; numquam
uidi plures trecentos.

Latro in hac suasoria cum
tractasset omnia quae materia capiebat, posse ipsos
et uincere, posse certe inuictos reuerti et beneficio
loci; tum illam sententiam adiecit : si nihil aliud
erimus certe belli mora. Postea memini auditorem
Latronis ARBRONIVM SILONEM, patrem huius
Silonis qui pantomimis fabulas . scripsit et ingenium
grande non tantum deseruit sed polluit, recitare
 
carmen in quo agnouimus sensum Latronis in his
uersibus:
 Ite agite, o Danai, magnum Paeana canentes;
 Ite triumphantes, belli mora concidit Hector. 

Tam diligentes tunc auditores erant, ne dicam
tam maligni, ut unum uerbum surripi non posset:

at nunc cuilibet orationes in Verrem tuto dicere 
licet pro suo. Sed ut sciatis sensum bene dictum
dici tamen posse melius, notate prae ceteris quanto
decentius Vergilius dixerit hoc quod ualde erat
celebre “belli mora concidit Hector:” Quidquid ad aduersae cessatum est moenia Troiae
 Hectoris Aeneaeque manu uictoria Graium
 Haesit. 
MESSALA aiebat hic Vergilium debuisse desinere:
quod sequitur
 Et in decimum uestigia rettulit annum, 
explementum esse, Maecenas hoc etiam priori
conparabat.

Sed ut ad Thermopylas reuertar, DIOCLES
CARYSTIVS dixit APATVRIVS dixit Corvo
rhetori testimonium stuporis reddendum est qui
dixit: “quid? si iam Xerses ad nos suo mari
nauigat, fugiamus antequam nobis terra subripiatur.” Hic est CORVVS qui cum temptaret scolam Romae
Sosio illi qui Iudaeos subegerat declamauit
controuersiam de ea quae apud matronas disserebat liberos
 
non esse tollendos et ob hoc accusatur reipublicae
laesae. In hac controuersia sententia eius haec
ridebatur: “inter pyxides et redolentis animae
medicamina constitit mitrata contio.”

Sed si uultis hiostoricum
quoque uobis fatuum dabo. TVSCVS ille
qui Scaurum Mamercum in quo Scaurorum familia
extincta est maiestatis reum fecerat, homo quam
inprobi animi tam infelicis ingenii, cum hanc
suasoriam declamaret dixit: “expectemus si nihil aliut,
hoc effecturi, ne insolens barbarus dicat: ueni, uidi,
uici,” cum hoc post multos annos Diuus Iulius
uicto Pharnace dixerit. DVRION dixit: a)/ndres 
Aiebat NICOCRATES Lacedaemonius insignem hanc
sententiam futuram fuisse, si media intercideretur.

Sed ne uos diutius infatuem, quia dixeram me FVSCI
ARELLI explicationes subiecturum, hic suasoriae
 finem faciam: quarum nimius cultus et fracta
conpositio poterit uos offendere, cum ad meam
aetatem ueneritis: interim non dubito quin nunc uos
ipsa quae offensura sunt uitia delectent.

Non in aliam
condicionem deus fudit aequora quam ne omnis ex uoto
 
iret dies; nec ea sors mari tantum est: caelum
specta: non sub eadem conditione sidera sunt? alias
negatis imbribus exurunt solum, et miseri
concremata agricolae lugent semina, et haec interdum anno
lex est; alias serena clauduntur et omnis dies
caelum nubilo grauat: subsidit solum et creditum sibi
terra non retinet; alias incertus sideribus cursus est:
 et ut uariantur tempora neque soles nimis
urguent neque ultra debitum imbres cadunt: quidquid
asperatum aestu est, quidquid nimio diffluxit imbre
inuicem temperatur altero; siue ita natura disposuit
siue, ut ferunt, luna cursu gerit — quae siue plena
lucis suae est splendensque pariter adsurgit in
cornua imbres prohibet, siue occupata nubilo
sordidiorem ostendit
orbem suum non ante finit quam
lucem reddit — siue ne lunae quidem ista potentia
est, sed flatus qui occupauere annum tenent.
quidquid horum est, extra iussum dei tutum fuit
adultero mare. At non potero uindicare adulteram.
prior est salus pudicae; ne quid huius uirginitati
timerem persequebar adulterum. uicta Troia
uirginibus hostium parcam: nihil adhuc uirgo Priami
 timet.

CESTI PII. Vos ego adhuc, di inmortales,
inuoco: sic reclusuri estis maria? obstate potius.
Ne Priami quidem liberos immolaturus es. Describe
nunc tempestatem: omnia ista patimur nec
parricidium fecimus. Quod hoc sacrum est uirginis
deae templo uirginem occidere? libentius hanc
 
sacerdotem habebit quam uictimam. CORNELII HISPANI.
Infestae sunt, inquit, tempestates et saeuiunt maria
neque adhuc parricidium feci. Ista maria si numine
suo deus regeret, adulteris clauderentur. MARILLI.
Si non datur nobis ad bellum iter, reuertamur ad
liberos. ARGENTARII. Iterum in malum familiae
nostrae fatale reuoluimur: propter adulteram fratris
liberi pereunt. ista mercede nollem eam reuerti.

at Priamus bellum pro adultero filio gerat.
DIVISIO. Hanc suasoriam sic diuisit FVSCVS ut
diceret, etiamsi aliter nauigare non possent, non
esse faciendum, et sic tractauit ut negaret faciendum,
quia homicidium esset, quia parricidium, quia plus
inpenderetur quam peteretur: peti Helenam , inpendi
Iphigeniam; uindicari adulterium, committi
parricidium. Deinde dixit, etiamsi non immolasset,
nauigaturum; illam enim moram naturae, maris et
uentorum, deorum uoluntatem ab hominibus non
intellegi. Hoc CESTIVS diligenter diuisit: dixit enim
deos rebus humanis non interponere arbitrium suum;
 ut interponant, uoluntatem eorum ab homine non
intellegi; ut intellegatur, non posse fata reuocari.
si non sint fata, nesciri futura; si sint, non posse
mutari.

SILO POMREIVS etiamsi quod esset diuinandi
genus certum, auguriis negauit credendum:
quare ergo, si nescit Calchas, adfirmat primum et
scire se putat? Hic communem locum dixit in
omnes qui hanc adfectarent scientiam; deinde:
irascitur tibi, inuitus militat, quaerit sibi tam magno
testimonio apud omnes gentes fidem. In ea
 
descriptione quam primam in hac suasoria posui FVSCVS
ARELLIVS Vergilii uersus uoluit imitari. Valde
autem longe petiit et paene repugnante materia,
certe non desiderante, inseruit. Ait enim de luna “quae siue plena lucis suae est splendensque pariter
assurgit in cornua, imbres prohibet; siue occupata
nubilo sordidiorem ostendit orbem suum, non ante
 finit quam lucem reddit.”

At Vergilius haec quanto
et simplicius et beatius dixit:
 Luna reuertentes cum primum colligit ignes,
 Si nigrum obscuro comprenderit aere cornu,
 Maximus agricolis pelagoque parabitur imber. Verg. G. 427-429 
Et rursus:
Si 
 Pura nec obtunsis per caelum cornibus ibit. Verg. G. 432 
Solebat autem FVSCVS ex Vergilio multa trahere,
ut Maecenati imputaret: toties enim pro beneficio
narrabat in aliqua se Vergiliana descriptione
placuisse; sicut in hac ipsa suasoria dixit: “cur iste
inter eius ministerium placuit? cur hoc os deus
elegit? cur hoc sortitur potissimum Pythius” — quo
tantum non impie aiebat se imitatum esse Vergilianum
 “plena deo?”

Solet autem Gallio noster hoc
aptissime ponere. Memini una nos ab auditione
NICETIS ad Messalam uenisse. Nicetes suo impetu
ualde Graecis placuerat. quaerebat a Gallione
Messala, quid illi uisus esset Nicetes ? Gallio ait: “plena
deo.” quotiens audierat aliquem ex his
 
declamatoribus quos scolastici caldos uocant, statim dicebat: “plena deo.” Ipse Messala numquam aliter illum ab
noui hominis auditione uenientem interrogauit, quam
ut diceret: “numquid plena deo?” Itaque hoc ipsi
iam tam familiare erat ut inuito quoque excideret.

Apud Caesarem cum mentio esset de ingenio Hateri
consuetudine prolapsus dixit: “et ille erat plena
deo.” quaerenti deinde quid hoc esse uellet uersum
Vergilii retulit et quomodo hoc semel sibi apud
Messalam excidisset et nunquam non postea
potuisset excidere. Tiberius ipse Theodoreus
offendebatur Nicetis ingenio, itaque delectatus est fabula
Gallionis: hoc autem dicebat Gallio Nasoni suo
ualde placuisse; itaque fecisse illum quod in multis
aliis uersibus Vergilii fecerat, non subripiendi causa,
sed palam mutuandi, hoc animo ut uellet agnosci;
esse autem in tragoedia eius:
 feror huc illuc, ut plena deo. 
Iam si uultis ad FVSCVM reuertar et descriptionibus
eius uos statim satiabo ac potissimum eis quas in
uerisimilitudinis tractatione posuit, cum diceret
omnino non concessam futurorum scientiam.

ARELLI FVSCI. Quis est qui futurorum scientiam
sibi uindicet? nouae oportet sortis is sit qui iubente
deo canat, non eodem contentus utero quo
inprudentes nascimur: quandam imaginem dei praeferat
qui iussa exhibeat dei. Sic est; tantum enim regem
tantique rectorem orbis in metum cogit. Magnus
iste et supra humanae sortis habitum sit cui liceat
terrere Alexandrum: ponat iste suos inter sidera
patres et originem caelo trahat, agnoscat suum
uatem deus; non eodem uitae fine, aetate magna,
extra omnem fatorum necessitatem caput sit quod
gentibus futura praecipiat. Si uera sunt ista, quid
ita non huic studio seruit omnis aetas? cur non ab
infantia rerum naturam deosque qua licet uisimus,
cum pateant nobis sidera et interesse numinibus
liceat ? quid ita inutili desudamus facundia aut
periculosis atteritur armis manus ? an melius alio pignore
 quam futuri scientia ingenia surrexerint?

Qui uero
in media se, ut praedicant, fatorum misere pignora
natales inquirunt et primam aeui horam omnium
annorum habent nuntiam, quo ierint motu sidera,
in quas discucurrerint partes, contrane deus steterit,
 
an placidus adfulserit sol; an plenam lucem, an 
initia surgentis acceperit, an abdiderit in noctem
obscurum caput luna; Saturnus nascentem, an ad
bella Mars militem, an negotiosum in quaestus Mercurius
exceperit, an blanda adnuerit nascenti Venus,
an ex humili in sublime Iuppiter tulerit aestimant:
tot circa unum caput tumultuantis deos!

Futura
nuntiant: plerosque dixere uicturos, at nihil
metuentis oppressit dies; aliis dedere finem propinquum;
at illi superfuere agentes inutilis animas;
felices nascentibus annos spoponderunt, at fortuna
in omnem properauit iniuriam. incertae enim sortis
uiuimus: unicuique ista pro ingenio finguntur, non
ex fide scientiae. Erit aliquis orbe toto locus qui
te uictorem non uiderit? Babylon ei cluditur cui
patuit Oceanus.

DIVISIO. In hac suasoria nihil aliud tractasse
FVSCVM scio quam easdem quas supra retuli
quaestiones ad scientiam futuri pertinentis. Illud quod
nos delectauit praeterire non possum.
Declamitauerat FVSCVS ARELLIVS controuersiam de illa quae
postquam ter mortuos pepererat somniasse se dixit,
ut in luco pareret. Valde in uos contumeliosus
fuero, si totam controuersiam quam ego intellego
me dicere cum FVSCVS declamaret et a parte
aui non agnoscentis puerum tractaret locum contra
 
somnia et deorum prouidentiam, et male de
magnitudine eorum dixisset mereri eum qui illos circa
puerperas mitteret, summis clamoribus illum dixit
Vergili uersum:

Scilicet is superis labor est, ea cura quietos
 Sollicitat. Aen. A. 4.379 
Auditor FVSCI quidam cuius pudori parco, cum hanc
suasoriam de Alexandro ante Fuscum diceret,
putabat aeque belle poni eundem uersum et dixit: 
 Scilicet is superis labor est, ea cura quietos
 Sollicitat. 
FVSCVS illi ait: si hoc dixisses audiente
Alexandro, scisses apud Vergilium et illum uersum esse:
 capulo tenus abdidit ensem. Aen. A. 2.553 
Et quia soletis mihi molesti esse de FVSCO, quid
fuerit, quare nemo uideretur dixisse cultius, ingeram
uobis Fuscinas explicationes. Dicebat autem
suasorias libentissime et frequentius Graecas quam
Latinas. HYBREAS in hac suasoria dixit: oi(=on e)/sxen
h( *babulw\n ma/ntin o)xu/rwma .

ARELLI FVSCI. Pudet me uictoriae uestrae si
fugatum creditis Xersem ut reuerti possit. Tot caesa
milia, nihil ex tanta acie relictum minanti nisi quod
uix fugientem sequi possit; totiens mersa classis;
quid Marathona, quid Salamina referam? pudet
 
dicere: dubitamus adhuc an uicerimus. Xerses ueniet?
nescio quomodo languet circa memoriam iacturae
animus et disturbata arma non repetit. prior enim
metus futuri pignus est et amissa ne audeat amissurum
monent. Vt interdum in gaudio surgit
animus et spem ex praesenti metitur, ita aduersis
frangitur. Omnis destituit animum dies ubi ignominia
spem premit, ubi nullam meminit aciem nisi qua
fugerit; errat circa damna sua et quae male expertus
est uota deponit. Si uenturus esset non
minaretur: saeuis ira ardet ignibus et in pacta non
soluitur.

Non denuntiaret si uenturus esset neque
armaret nos nuntio nec instigaret uictricem
Graeciam nec sollicitaret arma felicia: magis superueniret
inprouidis: nam et antea arma indenuntiata
mouerat. Quantumcunque Oriens ualuit primo in
Graeciam impetu effusum est: hoc ille numero ferox et
in deos arma tulerat. extincta tot ante Xersem
milia, tot sub ipso, iacent: nulli nisi qui fugerunt
supersunt. Quid dicam Salamina? quid Cynaegiron
referam et te Polyzele? et hoc agitur, an uiceris?
Haec ego tropaea de te posui, haec in totius
conspectu Graeciae statui, ne quis timeret Xerxem
minantem. Me miserum, pugnante Xerxe tropaea
posui, fugiente tollam? Nunc Athenae uincimur:
non tantum credetur redisse set uicisse Xerses.

Non
potest Xerses nisi per nos tropaea tollere. Credite
mihi, difficilest adtritas opes recolligere et spes
fractas nouare et ex paenitenda acie in melioris
 
euentus fiduciam surgere. CESTI PII. Inferam, inquit,
bellum. alia mihi tropaea promittit. Potest maior
uenire quam uictus est? ARGENTARII. Non pudet
uos?

pluris tropaea uestra Xerxes aestumat quam uos.
DIVISIO. FVSCVS sic diuisit: etiamsi uenturus est
Xerses nisi tollimus, non sunt tropaea tollenda.
Confessio seruitutis est iussa facere: si uenerit
uincemus; hoc non est diu colligendum de eo: dico “uincemus” quem uicimus. Sed ne ueniet quidem:
si uenturus esset non denuntiaret; fractus est et
uiribus et animo. CESTIVS et illud adiecit, quod in
prima parte tractauit, non licere Atheniensibus
tropaea tollere: commune in illis ius totius Graeciae
esse; communem uictoriam, bellum fuisse commune.
deinde ne fas quidem esse: numquam factum ut
quisquam consecratis uirtutis suae operibus manus
adferret. Ista tropaea non sunt Atheniensium,
deorum sunt; illorum bellum fuit, illos Xerses uinculis,
illos sagittis persequebatur. Hic omnia ad impiam
 et superbam Xerxis militiam pertinentia. Quid ergo?

bellum habebimus? habuimus; et si Xersem
remoueris, inuenietur alius hostis: numquam magna
imperia otiosa. Enumeratio bellorum prospere ab
Atheniensibus gestorum. Deinde non erit bellum: Xerxes
enim non ueniet. multo timidiores esse quom
superbissimi fuerint. Nouissime, ut ueniat, cum quibus
ueniet? reliquias uictoriae nostrae colliget: illos
adducet quos priore bello quasi inutiles reliquerat, aut
 
si qui ex fuga consecuti sunt. nullum habet
militem nisi aut fastiditum aut uictum.

ARGENTARIVS
his duobus contentus fuit: aut non uenturum
Xerxen, aut non esse metuendum si uenerit. his solis
institit, et illud dixit quod exceptum est: “tollite,” inquit, “tropaea.” si uicisti, quid erubescis? si uictus
es, quid imperas? Locum mouit non inutiliter:
iudicare quidem se neque Xerxen neque iam
quemquam Persarum ausurum in Graeciam effundi; sed
eo magis tropaea ipsis tuenda, si quis umquam
illinc uenturus hostis esset, ut conspectu tropaeorum
animi militum accenderentur, hostium frangerentur.

BLANDVS dixit: repleat ipse prius Atho et maria in
antiquam faciem reducat. apparere uult posteris
quemadmodum uenerit: appareat quemadmodum
redierit. TRIARIVS omni dimissa diuisione tantum
exultauit quod Xerxen audiret uenire: adesse ipsis
nouam uictoriam, noua tropaea. SILO POMPEIVS
uenusto genere sententiae usus est: “enisi tollitis,” inquit, “tropaea, ego ueniam.” hoc ait Xerses: nisi haec
tropaea tollitis, alia ponetis.

Alteram partem solus
GALLIO declamauit et hortauit ad tollenda tropaea;
dixit gloriae nihil detrahi: mansuram enim
memoriam uictoriae quae perpetua esset; ipsa tropaea et
tempestatibus et aetate consumi; bellum
suscipiendum fuisse pro libertate, pro coniugibus, pro
liberis: pro re superuacua et nihil nocitura si defieret
non esse suscipiendum. Hic dixit utique uenturum
Xerxen et descripsit aduersus ipsos deos tumentem;
deinde habere illum magnas uires: neque omnes
 
illum copias in Graeciam perduxisse nec omnes in
Graecia perdidisse; timendam esse fortunae
uarietatem; exhaustas esse Graeciae uires nec posse iam
pati alterum bellum: illi esse inmensam
multitudinem hominum. Hoc loco disertissimam sententiam
dixit quae uel in oratione uel in historia ponatur:
diutius illi perire possunt quam nos uincere.

Q. HATERIVS. Sciant posteri potuisse Antonio
seruire rempublicam, non potuisse Ciceronem.
Laudandus erit tibi Antonius: in hac causa etiam
Ciceronem uerba deficient. Crede mihi, quam diligenter
te custodieris faciet tamen Antonius quod Cicero
tacere non possit. Si intellegis, Cicero, non dicit “roga ut uiuas,” sed “roga ut seruias.” Quemadmodum autem hunc senatum intrare poteris, exhaustum
crudeliter, repletum turpiter? intrare autem tu
senatum uoles in quo non Cn. Pompeium uisurus es ,
non M. Catonem, non Lucullos, non Hortensium,
non Lentulum atque Marcellum, non tuos, inquam,
consules Hirtium ac Pansam? Cicero, quid in alieno
 saeculo tibi? iam nostra peracta sunt.

M. Cato
solus maximum uiuendi moriendique exemplum mori
maluit quam rogare — nec erat Antonium
rogaturus — et illas usque ad ultimum diem puras a
ciuili sanguine manus in pectus sacerrimum armauit.
 
Scipio cum gladium penitus abdidisset, quaerentibus
qui in nauem transiuerant militibus imperatorem “imperator,” inquit, “bene se habet.” uictus uocem
uictoris emisit. “Vetat,” inquit, “Milo rogari
iudices:” i nunc et Antonium roga. PORCI LATRONIS.

Ergo loquitur umquam Cicero ut non timeat
Antonius, loquitur umquam Antonius ut Cicero timeat?
Ciuilis sanguinis Syllana sitis in ciuitatem redit, et
ad triumuiralem hastam pro uectigalibus ciuium
manorum mortes locantur; unius tabellae albo
Pharsalica ac Mundensis Mutinensisque ruina uincitur,
consularia capita auro rependentur: tuis uerbis
 Cicero utendum est: “o tempora, o mores!” Videbis 
ardentes crudelitate simul ac superbia oculos;
uidebis illum non hominis sed belli ciuilis uultum;
uidebis illas fauces per quas bona Cn. Pompei
transiuerunt, illa latera, illam totius corporis gladiatoriam
firmitatem; uidebis illum pro tribunali locum quem
modo magister equitum, cui ructare turpe erat,
uomitu foedauerat: supplex accadens genibus
deprecaberis? eo ore cui se debet salus publica humilia in
adulationem uerba summittes? Pudeat: Verres
quoque proscriptus fortius periit.

CLAVDI MARCELLI
AESERNINI. Occurrat tibi Cato tuus cuius a te
laudata mors est: quicquam ergo tanti putas, ut
 
uitam Antonio debeas? CESTI PII. Si ad desiderium
populi respicis, Cicero, quandoque perieris parum
uixisti; si ad res gestas, satis uixisti; si ad iniurias
fortunae et praesentem reipublicae statum, nimium
diu uixisti; si ad memoriam operum tuorum, semper
uicturus es. POMPEI SILONIS. Scias licet tibi non
expedire uiuere, si Antonius permittit ut uiuas.
Tacebis ergo proscribente Antonio et rempublicam
laniante ? et ne gemitus quidem tuus liber erit. malo
populus Romanus mortuum Ciceronem quam uiuum
 desideret. Triarii. “Quae Charybdis est tam uorax ?

Charybdim dixi, quae si fuit, animal unum fuit; uix
medius fidius Oceanus tot res tamque diuersas uno
tempore absorbere potuisset.” Huic tu saeuienti
putas Ciceronem posse subduci? ARELLI FVSCI
patris. Ab armis ad arma discurritur: foris uictores
domi trucidamur, domi in sanguine intestinus hostis
incubat: quis non hoc populi Romani statu
Ciceronem ut uiuat cogi putat? Rogabis, Cicero,
turpiter Antonium, et frustra. Non te ignobilis tumulus
abscondet; idem uirtutis tuae qui finis est
mortalium. humanorum operum custos memoria,
quae magnis uiris uitam perpetuat, in omnia te
 saecula sacratum dabit:

nihil aliud intercidet quam
corpus fragilitatis caducae, morbis obnoxium,
casibus expositum, proscriptionibus obiectum; animus
uero diuina origine haustus, cui nec senectus ulla
nec mors, onerosi corporis uinculis exsolutus ad
sedes suas et cognata sidera recurret. Et tamen si
 
ad aetatem annorumque numquam obseruatum uiris
fortibus numerum respicimus, sexaginta supergressus
es nec potes non uideri nimis uixisse, qui moreris
reipublicae superstes. Vidimus furentia toto orbe
ciuilia arma, et post Italicas Pharsaliasque acies
Romanum sanguinem hausit Aegyptus. quid
indignamur in Ciceronem Antonio licere quod in
Pompeium Alexandrino licuit? an non sic
occiduntur qui ad indignos confugiunt? CORNELI HISPANI.

Proscriptus est ille qui tuam sententiam secutus est:
tota tabula tuae morti proluditur; alter fratrem
proscribi, alter auunculum patitur: quid habes spei?
ut Cicero periret tot parricidia facta sunt.
Repetas tecum tot patrocinia, tot clientelas et maximum
beneficiorum tuorum, rempublicam ipsam: iam
intelleges Ciceronem in mortem cogi posse, in preces non
posse. ARGENTARII. Explicantur triumuiralis regni
delicata conuiuia et popina tributo gentium
instruitur; ipse uino et somno marcidus deficientes oculos
ad capita proscriptorum leuat. iam ad ista non
satis est dicere: “hominem nequam!” 
DIVISIO. LATRO sic hanc diuisit suasoriam:

etiamsi impetrare uitam ab Antonio potes, non est tanti
rogare; deinde: impetrare non potes. In priore illa
parte posuit turpe esse cuilibet Romano, nedum
Ciceroni, uitam rogare: hoc loco omnium qui ultro
mortem adprehendissent exempla posuit. deinde:
 
inutilis uita futura et morte grauior detracta
libertate. hic omnem acerbitatem seruitutis futurae
descripsit. deinde: non futuram fidem impetranti
beneficium. hic cum dixisset: aliquid erit quod
Antonium offendat aut factum tuum aut dictum aut
silentium aut uultus, adiecit sententiam: haut enim
 placiturus es.

ALBVCIVS aliter diuisit: primam
partem fecit moriendum esse Ciceroni, etiamsi nemo
proscriberet eum: hic insectatio temporum fuit.
Deinde: moriendum esse illi sua sponte, quom moriendum
esset etiamsi mori noluisset: graues
odiorum causas esse; maximam causam proscriptionis
ipsum esse Ciceronem. Et solus de 
declamatoribus temptauit dicere non unum illi esse Antonium
infestum. hoc loco dixit illam sententiam: si cui
ex triumuiris non es inuisus, grauis es. et illam
sententiam quae ualde excepta est:

roga, Cicero,
exora unum, ut tribus seruias. CESTIVS sic diuisit:
mori tibi utile est, honestum est, necesse est, ut
liber et inlibatae dignitatis consummes uitam. hic
illam sententiam dixit audacem: ut numereris cum
Catone qui seruire ne Antonio quidem nondum
domino potuit. MARCELLVS hunc sensum de
Catone melius: usque eone omnia cum fortuna populi
Romani conuersa sunt, ut aliquis deliberet, utrum
satius sit uiuere cum Antonio, an mori cum
Catone? Sed ad diuisionem CESTI reuertamur. Dixit
utile esse, ne etiam cruciatus corporis pateretur:
 
non simplici illum modo periturum, si in Antonii
manibus incidisset. in hac parte cum descripsisset
contumelias insultantium Ciceroni et uerbera et tormenta,
dixit illam multum laudatam sententiam:
tum mehercules, Cicero, cum ueneris ad Antonium,
mortem rogabis.

VARIVS GEMINVS sic diuisit: hortarer
te, si nunc alterutrum utique faciendum esset,
aut moriendum aut rogandum, ut morereris potius
quam rogares; et omnia conplexus est quae a
ceteris dicta erant. Addidit et tertium: adhortatus
est illum ad fugam. illic esse M. Brutum, illic
C. Cassium, illic Sex. Pompeium. et adiecit illam
sententiam quam Cassius Seuerus unice mirabatur:
qui deficimus? et respublica suos triumuiros habet.
Deinde etiam quas petere posset regiones percucurrit:
Siciliam dixit uindicatam esse ab illo, Ciliciam
a proconsule egregie administratam, familiares studiis
eius et Achaiam et Asiam, Deiotari regnum
obligatum beneficiis, Aegyptum et habere beneficii memoriam
et agere perfidiae paenitentiam. sed maxime
illum in Asiam et in Macedoniam hortatus est in
Cassi et in Bruti castra. Itaque CASSIVS SEVERVS
aiebat alios declamasse, Varium Geminum uiuum
consilium dedisse.

Alteram partem pauci declamauerunt. nemo ausus
est Ciceronem ad deprecandum Antonium hortari,
bene de Ciceronis animo iudicauerunt. GEMINVS
VARIVS declamauit alteram quoque partem et ait:
spero me Ciceroni meo persuasurum ut uelit uiuere.
quod grandia loquitur et dicit: 
 “mors nec immatura consulari nec misera sapienti,” non mouet me:
ideo tamen non peribit; ego belle mores hominis
noui: faciet, rogabit. nam quod ad seruitutem
pertinet, non recusabit; iam collum tritum habet; et
Pompeius illum et Caesar subiecerunt: ueteranum
mancipium uidetis. et complura alia dixit scurrilia
 ut illi mos erat.

Diuisit sic ut diceret non turpiter
rogaturum, non frustra rogaturum. In priore parte
illud posuit, non esse turpe ciuem uictorem rogari
a uicto. hic quam multi rogassent C. Caesarem, hic
et Ligarium. deinde ne iniquum quidem esse
Ciceronem satisfacere, qui prior illum proscripsisset, qui
hostem iudicasset; ab eo semper nasci satisfactionem
† ac dacto rogari. deinde non pro uita illum, sed
pro republica rogaturum: satis illum sibi uixisse,
reipublicae parum. In sequenti parte dixit exorari
solere inimicos, ipsum exoratum a Vatinio, Gaio
quoque Verri adfuisse. facilius exorari Antonium
posse qui, cum tertius esset, reliquis III uiris hanc
tam speciosam clementiae occasionem praeriperet.
fortasse ei irasci Antonium, quia ne tanti quidem
 illum putasset quem rogaret.

Fuga quam periculosa
esset cum descripsisset, adiecit quocunque
peruenisset seruiendum illi esse: ferendam esse aut Cassii
uiolentiam aut Bruti superbiam aut Pompei stultitiam.
Quoniam in hanc suasoriam incidimus non
alienum puto indicare, quomodo quisque se ex
 
historicis aduersus memoriam Ciceronis gesserit. Nam
quin Cicero nec tam timidus fuerit ut rogaret
Antonium, nec tam stultus ut exorari posse eum speraret,
nemo dubitat excepto Asinio Pollione qui infestissimus
famae Ciceronis permansit. et is etiam
occasionem scolasticis alterius suasoriae dedit; solent
enim scolastici declamitare: deliberat Cicero an
salutem promittente Antonio orationes suas comburat.

Haec inepte ficta cuilibet uideri potest. Pollio
uult illam ueram uideri; ita enim dixit in ea
oratione quam pro Lamia edidit. ASINI POLLIONIS. “Itaque numquam per Ciceronem mora fuit, quin
eiuraret suas esse quas cupidissime effuderat
orationes in Antonium; multiplicesque numero et accuratius
scriptas illis contrarias edere ac uel ipse
palam pro contione recitare pollicebatur;” adieceratque
his alia sordidiora multo, ut cuilibet facile liqueret
hoc totum adeo falsum esse, ut ne ipse quidem
Pollio in historiis suis ponere ausus sit. Huic certe
actioni eius pro Lamia qui interfuerunt negant eum
haec dixisse — nec enim mentiri sub triumuirorum
conscientia sustinebat — sed postea conposuisse.

Nolo
autem uos, iuuenes mei, contristari, quod a
declamatoribus ad historicos transeo. satisfaciam uobis
et fortasse efficiam, ut his sententiis lectis solidis et
uerum habentibus a scolasticis recedatis: sed quia,
hoc si iam recta uia consequi non potero, decipere
uos cogar, uelut salutarem daturus pueris potionem
 
absinthiati poculi, LIVIVS adeo retractationis
consilium habuisse Ciceronem non dicit, ut neget tempus
 habuisse; ita enim ait:

T. LIVI. Marcus Cicero
sub aduentum triumuirorum urbe cesserat pro certo
habens id quod erat, non magis se Antonio eripi
quam Caesari Cassium et Brutum posse: primo in
Tusculanum fugerat, inde transuersis itineribus in
Formianum ut ab Caieta nauem conscensurus
proficiscitur. unde aliquoties in altum prouectum cum
modo uenti aduersi retulissent, modo ipse iactationem
nauis caeco uoluente fluctu pati non posset,
taedium tandem eum et fugae et uitae cepit,
regressusque ad superiorem uillam, quae paulo plus
mille passibus a mari abest, “moriar,” inquit, “in
patria saepe seruata.” Satis constat seruos fortiter
fideliterque paratos fuisse ad dimicandum; ipsum
deponi lecticam et quietos pati quod sors iniqua
cogeret iussisse. Prominenti ex lectica praebentique
inmotam ceruicem caput praecisum est. nec satis
stolidae crudelitati militum fuit: manus quoque
scripsisse aliquid in Antonium exprobrantes
praeciderunt. Ita relatum caput ad Antonium iussuque eius
inter duas manus in rostris positum, ubi ille
consul, ubi saepe consularis, ubi eo ipso anno aduersus
Antonium quanta nulla umquam humana uox cum
admiratione eloquentiae auditus fuerat: uix
 
attollentes prae lacrimis oculos homines intueri
trucidati membra ciuis poterant.

BASSVS AVFIDIVS et
ipse nihil de animo Ciceronis dubitauit, quin
fortiter se morti non praebuerit tantum, sed obtulerit.
AVFIDI BASSI. Cicero paulum remoto uelo postquam
armatos uidit, “ego uero consisto,” ait: “accede
ueterane, et si hoc saltim potes recte facere, incide
ceruicem.” Trementi deinde dubitantique: “quid si
ad me,” inquit, “primum uenissetis?”

CREMVTIVS
CORDVS et ipse ait Ciceronem secum cogitasse,
utrumne Brutum, an Cassium, an Sex. Pompeium
peteret, set omnia illi displicuisse praeter mortem.
CREMVTI CORDI. Quibus uisis laetus Antonius, cum
peractam proscriptionem suam dixisset esse, quippe
non satiatus modo caedendis ciuibus, sed differtus
quoque, super rostra exponit. Itaque quo saepissime
ingenti circumfusus turba processerat, quae paulo
ante coluerat piis contionibus quibus multorum
capita seruauerat, tum per artus suos laceratus,
aliter ac solitus erat a ciuibus suis conspectus est,
praependenti capiti orique eius inspersa sanie, breui
ante princeps senatus Romanique nominis titulus,
tum pretium interfectoris serui. Praecipue tamen
soluit pectora omnium in lacrimas gemitusque uisa
ad caput eius deligata manus dextera, diuinae
eloquentiae ministra; ceterorumque caedes priuatos
luctus excitauerunt, illa una communem.

BRVTTEDI
 
NIGRI. “Elapsus interim altera parte uillae Cicero
lectica per agros ferebatur; sed ut uidit
adpropinquare notum sibi militem Popilium nomine, memor
defensum a se laetiore uultu aspexit. at ille
uictoribus id ipsum imputaturus occupat facinus
caputque decisum nihil in ultimo fine uitae facientis, quod
alterutram in partem posset notari, Antonio portat
oblitus se paulo ante defensum ab illo.” Et hic
uoluit positi in rostris capitis miserabilem faciem describere,

sed magnitudine rei obrutus est. BRVTTEDI
NIGRI. Vt uero iussu Antonii inter duas manus
positum in rostris caput conspectum est, quo totiens
auditum erat loco, datae gemitu et fletu maximae
uiri inferiae, nec ut solet uitam depositi in rostris
corporis contio audiuit, sed ipsa narrauit. Nulla
non pars fori aliquo actionis inclutae signata uestigio
erat; nemo non aliquod eius in se meritum
fatebatur: hoc certe publicum beneficium palam erat, illam
miserrimi temporis seruitutem a Catilina dilatam in
Antonium.
Quoties magni alicuius uiri mors ab historicis
narrata est, toties fere consummatio totius uitae et
quasi funebris laudatio redditur. hoc semel aut
iterum a Thucydide factum, item in paucissimis
personis usurpatum a Sallustio, T. Liuius benignius
omnibus magnis uiris praestitit: sequentes historici
multo id effusius fecerunt. Ciceroni hoc, ut Graeco
 uerbo utar, e)pita/fion Liuius reddit.

T. LIVI. Vixit
tres et sexaginta annos, ut si uis afuisset, ne
 
inmatura quidem mors uideri possit. ingenium et
operibus et praemiis operum felix; ipse fortunae diu
prosperae et in longo tenore felicitatis magnis
interim ictus uulneribus, exilio, ruina partium pro
quibus steterat, filiae morte exitu tam tristi atque
acerbo, omnium aduersorum nihil ut uiro dignum
erat tulit praeter mortem, quae uere aestimanti
minus indigna uideri potuit, quod a uictore inimico
 nil crudelius passurus erat quam quod eiusdem
fortunae compos uicto fecisset. Si quis tamen
uirtutibus uitia pensaret, uir magnus ac memorabilis
fuit et in cuius laudes exsequendas Cicerone
laudatore opus fuerit. Vt est natura candidissimus omnium
magnorum ingeniorum aestimator T. Liuius, plenissimum
Ciceroni testimonium reddidit.

CORDI
CREMVTI non est operae pretium referre redditam Ciceroni
laudationem; nihil enim ipso ac Cicerone
dignum est, ac ne hoc quidem quod paene maxime
tolerabile est: CREMVTI CORDI. Proprias enim simultates
deponendas interdum putabat, publicas
numquam ui deserendas: ciuis non solum
magnitudine uirtutum, sed multitudine quoque
conspiciendus. AVFIDI BASSI. Sic M. Cicero decessit, uir
natus ad reipublicae salutem, quae diu defensa et administrata
in senectute demum e manibus eius elabitur,
non ipsius uitio laesa, sed quod nihil in salutem
eius aliud illi quam si caruisset Antonio placuit.
Vixit sexaginta et tres annos ita, ut semper aut
 
peteret alterum aut inuicem peteretur, nullamque
rem rarius quam diem illum quo nullius interesset
 ipsum mori uidit.

POLLIO quoque ASINIVS , qui
Verrem Ciceronis reum fortissime morientem tradidit,
Ciceronis mortem solus ex omnibus maligne narrat;
testimonium tamen quamuis inuitus plenum ei
reddidit. Asini Pollionis. “Huius ergo uiri tot
tantisque operibus mansuris in omne aeuum praedicare
de ingenio atque industria superua cuum est .
Natura autem atque fortuna pariter obsecuta est ei,
 si quidem facies decora ad senectutem
prosperaque permansit ualetudo, tum pax diutina cuius
instructus erat artibus contigit. namque ad priscam
seueritatem iudiciis exactis maxima noxiorum
multitudo prouenit, quos obstrictos patrocinio incolumes
plerosque habebat. Iam felicissima consulatus ei
sors petendi et gerendi magna munera deum
consilio industriaque: utinam moderatius secundas res
et fortius aduersas ferre potuisset! namque
utraeque cum euenerant ei, mutari eas non posse
rebatur. inde sunt inuidiae tempestates coortae
grauissimae, eo certiorque inimicis adgrediendi fiducia;
maiore enim simultates adpetebat animo quam
gerebat. Sed quando mortalium nulli uirtus perfecta
contigit, qua maior pars uitae atque ingenii stetit
ea iudicandum de homine est. Atque ego ne
miserandi quidem exitus eum fuisse iudicarem, nisi ipse
 tam miseram mortem putasset.”

Adfirmare uobis
possum nihil esse in historiis eius hoc quem retuli
loco disertius, ut mihi tunc non laudasse Ciceronem,
 
sed certasse cum Cicerone uideatur. nec hoc
deterrendi causa dico, ne historias eius legere
concupiscatis: concupiscite et poenas Ciceroni dabitis.
Nemo tamen ex tot disertissimis uiris melius
Ciceronis mortem deplorauit quam Seuerus Cornelius.

Oraque magnanimum spirantia paene uirorum
 In rostris iacuere suis: sed enim abstulit omnis,
 Tamquam sola foret, rapti Ciceronis imago.
 
 Tunc redeunt animis ingentia consulis acta
 Iurataeque manus deprensaque foedera noxae
 Patriciumque nefas extinctum: poena Cethegi
 Deiectusque redit uotis Catilina nefandis.
 
 Profuerant? sacris exculta quid artibus aetas?
 Abstulit una dies aeui decus, ictaque luctu
 Conticuit Latiae tristis facundia linguae.
 Vnica sollicitis quondam tutela salusque,
 Egregium semper patriae caput, ille senatus
 
 Vindex, ille fori, legum ritusque togaeque,
 Publica uox saeuis aeternum obmutuit armis.
 Informes, uoltus sparsamque cruore nefando
 Canitiem sacrasque manus operumque ministras
 Tantorum pedibus ciuis proiecta superbis.
 
 Proculcauit ouans nec lubrica fata deosque
 Respexit. nullo luet hoc Antonius aeuo.
 
 Hoc nec in Emathio mitis uictoria Perse, 
 Nec te, dire Syphax, non fecerat hoste Philippo;
 Inque triumphato ludibria cuncta Iugurtha
 Afuerant, nostraeque cadens ferus Hannibal irae
 Membra tamen Stygias tulit inuiolata sub umbras. Cornelii Severi.

Non fraudabo municipem nostrum bono uersu, ex
quo hic multo melior SEVERI CORNELII processit:
Conticuit Latiae tristis facundia linguae.
SEXTILIVS ENA fuit homo ingeniosus magis quam
eruditus, inaequalis poeta et plane quibusdam locis
 talis, quales esse Cicero Cordubenses poetas ait,
 pingue quiddam sonantis atque peregrinum. is
hanc ipsam proscriptionem recitaturus in domo
Messalae Coruini Pollionem Asinium aduocauerat, et in
principio hunc uersum non sine assensu recitauit:
Deflendus Cicero est Latiaeque silentia linguae.
Pollio Asinius non aequo animo tulit et ait: “Messala, tu quid tibi liberum sit in domo tua uideris:
ego istum auditurus non sum quoi mutus uideor;” atque ita consurrexit. ei interfuisse recitationi
Seuerum quoque Cornelium scio, cui non aeque
displicuisse hunc uersum quam Pollioni adparet, quod
meliorem quidem, sed non dissimilem illi et ipse
conposuit. Si hic desiero, scio futurum, ut uos 1llo
loco desinatis legere, quo ego a scolasticis recessi;
ergo ut librum uelitis usque ad umbilicum
reuoluere, adiciam suasoriam proximae similem.

Non feres Antonium: intolerabilis
in malo ingenio felicitas est nihilque † cupientis
magis accendit quam prosperae turpitudinis
conscientia. difficile est; non feres, inquam, et iterum
inritare inimicum in mortem tuam cupies. Quod ad
me quidem pertinet, multum a Cicerone absum: tamen
non taedet tantum me uitae meae, sed pudet.
Ne propter hoc quidem ingenium tuum amas, quod
illud Antonius plus odit quam te? remittere ait se
tibi ut uiuas, commentus quemadmodum eripiat etiam
quod uixeras. crudelior est pactio Antonii quam
proscriptio. Ingenium erat in quo nihil iuris
haberent triumuiralia arma. commentus est Antonius
quemadmodum quod non poterat cum Cicerone
 proscribere, a Cicerone proscriberetur. Hortarer te,
Cicero, ut uitam magni aestimares, si libertas suum
haberet in ciuitate locum, si suum in libertate
eloquentia, si non ciuili ense ceruicibus luerentur;
nunc ut scias nihil esse melius quam mori, uitam
tibi Antonius promittit. Pendet nefariae
proscriptionis tabula: tot praetorii, tot consulares, tot
equestris ordinis uiri periere; nemo relinquitur nisi
qui seruire possit. nescio an hoc tempore uiuere
uelis, Cicero: nemo est cum quo uelis. Merito,
 
hercules, illo tempore uixisti quo Caesar ultro te
rogauit ut uiueres sine ulla pactione, quo tempore
non quidem stabat respublica, sed in boni principis
 sinum ceciderat.

CESTI PII. Numquid opinio me
fefellit? intellexit Antonius saluis eloquentiae
monumentis non posse Ciceronem mori. ad pactionem
uocaris, qua pactione melior in te pars tui petitur.
Adcommoda mihi paulisper eloquentiam: Ciceronem
periturum rogo. Si te audissent Caesar et Pompeius,
neque inissent turpem societatem neque diremissent:
si uti umquam consilio tuo uoluissent, neque
Pompeius Caesar em deseruisset neque Pompeium
Caesar . Quid consulatum salutarem urbi, quid exilium
consulatu honestius, quid prouocatam inter initia
adulescentiae libertate tirocinii tui Syllanam
potentiam, quid Antonium auulsum a Catilina, reipublicae
redditum?

ignosce, Cicero, si diu ista narrauero:
forsitan hoc die nouissime audiuntur. Si occidetur
Cicero, iacebit inter Pompeium patrem filiumque
et Afranium, Petreium, Q. Catulum, M. Antonium
illum indignum hoc successore generis; si
seruabitur, uiuet inter Ventidios et Canidios et Saxas: ita
dubium est utrum satius sit cum illis iacere, an
cum his uiuere? Pro uno homine iactura publica
pacisceris. Scio omne pretium iniquum esse quod
ille constituit: non emo tanti Ciceronis uitam
 
quanti uendit Antonius. Si hanc tibi pactionem
ferret: uiues, sed eruentur oculi tibi, uiues, sed
debilitabuntur pedes: etiam si in alia damna corporis
praestares patientiam, excepisses tamen linguam.
Vbi est sacra illa uox tua: “mori enim naturae finis 
est, non poena?” hoc tibi uni non liquet? at uideris
Antonio persuasisse. Adsere te potius libertati
et unum crimen inimico adice: fac moriendo
Antonium nocentiorem.

P. ASPRENATIS. Vt Antonius
Ciceroni parcat, Cicero in eloquentiam suam ipse
animaduertet? quid autem tibi sub ista pactione
promittitur? ut Cn. Pompeius et M. Cato et ille
antiquos restituatur reipublicae senatus, dignissimus apud
quem Cicero loqueretur? Multos saepe uicturos
animi sui contemptus oppressit; multos perituros
parati ad pereundum animi ipsa admiratio eripuit
et causa illis uiuendi fuit fortiter mori. Promitte
populo Romano contra Antonium. licet scripta
 tua combusseris, Antonius paucos annos tibi promittit:
at si non combusseris, fama populi Romani
omnes.

Pompei SILONIS. Quale est ut perdamus
eloquentiam Ciceronis, fidem sequamur Antoni?
misericordiam tu istam uocas, supplicium sumptum
 de Ciceronis ingenio? credamus Antonio, Cicero,
si bene illi pecunias crediderunt feneratores, si bene
pacem Brutus et Cassius. Hominem et uitio
naturae et licentia temporum insanientem, inter scenicos
amores sanguine ciuili luxuriantem: hominem qui
creditoribus suis oppignerauit rempublicam, cuius
gulae duorum principum bona, Caesaris ac
Pompei, non potuerunt satisfacere! Tuis utar Cicero
 
uerbis: “cara est cuiquam salus quam aut dare aut
eripere potest Antonius?”

non est tanti seruari Ciceroneni,
 ut seruatum Antonio debeam. TRIARI.
Conpulsus aliquando populus Romanus in eam
necessitatem est, ut nihil haberet praeter Iouem
obsessum et Camillum exulem: nullum tamen fuit
Camilli opus maius quam quod indignum putauit uiros
salutem pactioni debere. O grauem uitam, etiam si
sine pretio daretur! Antonius hostis a republica
iudicatus nunc hostem rempublicam iudicat.
Lepidus, ne quis illum putet male Antonio collegam
placuisse, alienae semper dementiae accessio,
utriusque collegae mancipium, noster dominus est .

ARGENTARI. Nihil Antonio credendum est; mentior.
quid enim iste non potest qui occidere Ciceronem
potest, qui seruare nisi crudelius quam occidebat
non potest? ignoscere illum tibi putas qui ingenio
tuo irascitur? ab hoc tu speras uitam cui nondum
uerba tua exciderunt? Vt corpus quod fragile et
caducum est seruetur, pereat ingenium quod
aeternum est? ego mirabar, si non crudelior esset Antonii
 uenia.

P. Scipionem a maioribus suis
desciscentem generosa mors in numerum Scipionum
reposuit. Mortem tibi remittit, ut id pereat quod in te
solum inmortale est. qualis est pactio ? aufertur
Ciceroni ingenium sine uita; promittuntur pro obliuione
nominis tui pauci seruitutis anni. Non ille te
uiuere uult, sed tacere ingenii tui superstitem. Viue,
ut Cicero audiat Lepidum, Cicero audiat Antonium,
 
nemo Ciceronem. Poteris perferre, ut quod Cicero
optimum habet ante se efferat? sine durare post te
ingenium tuum, perpetuam Antonii proscriptionem.
ARELLI FVSCI patris. Quoad humanum genus
incolume manserit, quamdiu suus litteris honor, suum
eloquentiae pretium erit, quamdiu reipublicae
nostrae aut fortuna steterit, aut memoria durauerit,
admirabile posteris uigebit ingenium et uno
proscriptus saeculo proscribes Antonium omnibus. Crede
mihi, uilissima pars tui est, quae tibi uel eripi uel
donari potest: ille uerus est Cicero quem proscribi
Antonius non putat nisi a Cicerone posse.

Non
ille tibi remittit proscriptionem, sed tolli desiderat
suam. Si fidem deceperit Antonius, morieris; si
praestiterit, seruies. quod ad me attinet, fallere
 eum malo. Per te, M. Tulli, per quattuor et
sexaginta annos pulchre actos, per salutarem
reipublicae consulatum, per aeternam, si pateris,
ingeni tui memoriam, per rempublicam quae, ne quid
te putes carum illi relinquere, ante te periit, oro et
obtestor, ne moriaris confessus quam nolueris mori.

Huius suasoriae alteram partem neminem scio
declamasse; omnes pro libris Ciceronis solliciti
fuerunt, nemo pro ipso, cum adeo illa pars non sit
mala, ut Cicero, si haec condicio lata ei fuisset,
deliberaturus non fuerit. Itaque hanc suasoriam
nemo declamauit efficacius quam Silo Pompeius: non
enim ad illa speciosa se contulit ad quae CESTIVS
 
qui dixit, hoc grauius esse supplicium quam
mortem, et ideo hoc Antonium eligere; breuem uitam
esse omni, multo magis seni: ita memoriae
consulendum quae magnis uiris aeternitatem promitteret.
non qualibet mercede uitam redimendam et : hic
condiciones intolerabiles esse ; omnia potius
subeunda quam monumenta ingenii sui ipsum exurere.
Iniuriam illum facturum populo Romano cuius
linguam in locum principem extulisset, ut insolentis
Graeciae studia tanto antecederet eloquentia, quanto
fortuna; iniuriam facturum generi humano.
paenitentiam illum acturum tam care spiritus empti, cum
in seruitute senescendum fuisset et in hoc unum
eloquentia utendum, ut laudaret Antonium. Male
 cum illo agi: dari uitam, eripi ingenium.

SILO
POMPEIVS sic egit, ut diceret Antonium non
pacisci, sed inludere: non esse illam condicionem, sed
contumeliam; conbustis enim libris nihilominus
occisurum; non esse tam stultum Antonium, ut
putaret ad rem pertinere libros a Cicerone conburi, cuius
scripta per totum orbem terrarum celebrarentur, nec
hoc petere eum quod posset ipse facere: nisi forte
non esset in scripta Ciceronis ei ius cui esset in
Ciceronem; quaeri nihil aliud quam ut ille Cicero
multa fortiter de mortis contemptu locutus ad
turpes condiciones perductus occideretur. Antonium illi
non uitam cum condicione promittere, sed mortem
 
sub infamia quaerere. Itaque quod turpiter postea
passurus esset nunc illum debere fortiter pati.
Et haec suasoria insignita est dixit enim
sententiam cacozeliae genere humillimo et sordidissimo,
quod detractu aut adiectione syllabae facit
sensum: “pro facinus indignum! peribit ergo quod
Cicero scripsit, manebit quod Antonius proscripsit?”

Apud Cestium Pium rhetorem declamabat hanc
suasoriam SVRDINVS, ingeniosus adulescens, a quo
Graecae fabulae eleganter in sermonem Latinum
conuersae sunt. Solebat dulces sententias dicere,
frequentius tamen praedulces et infractas. In hac
suasoria cum iusiurandum bellis sensibus prioribus
complexus esset, adiecit: “ita te legam.” CESTIVS,
homo nasutissimus, dissimulauit exaudisse se, ut
adulescentem ornatum quasi inprudens obiurgaret: “quid dixisti? quid? ita te fruar?” Erat autem
CESTIVS nullius quidem ingenii amator , Ciceroni
etiam infestus, quod illi non inpune cessit.

Nam
cum M. Tullius filius Ciceronis Asiam obtineret,
homo qui nihil ex paterno ingenio habuit praeter
urbanitatem, cenabat apud eum Cestius. M. Tullio et
natura memoriam dempserat, et ebrietas si quid ex ea
supererat subducebat; subinde interrogabat, qui ille
uocaretur qui in imo recumberet, et cum saepe
subiectum illi nomen Cestii excidisset, nouissime
seruus, ut aliqua nota memoriam eius faceret certiorem,
interroganti domino, quis ille esset qui in imo
recumberet, ait: “hic est Cestius qui patrem tuum
negabat litteras scisse;” adferri ocius flagra iussit et
 
Ciceroni, ut oportuit, de corio Cestius satisfecit.

Erat autem etiam ubi pietas non exigeret scordalus.
Hybreae disertissimi uiri filio male apud se causam
agenti ait: mh\ ou)=n path\r w)/n ; et cum in quadam
postulatione Hybreas patris sui totum locum ad
litteram omnibus agnoscentibus diceret, “age,” inquit,
*non putas me didicisse patris mei “quousque
tandem abutere Catilina patientia nostra?” GARGONIVS,
homo uilissimus, in hac suasoria dixit duas res
quibus stultiores ne ipse quidem umquam dixerat;
unam in principio: nam cum coepisset scolasticorum
frequentissimo iam more a iureiurando et dixisset
multa ait “ita quamprimum tantum timeat,
quantum potest, ita aut totus uiuat Cicero, aut totus
moriatur, ut ego quae hodie pro Ciceronis ingenio
dixero nulla pactione delebo.” alteram rem dixit
cum exempla referret eorum qui fortiter perierant: “Iuba et Petreius mutuis uulneribus concucurrerunt et
mortes fenerauerunt.”