Exigitis rem magis iocundam mihi quam facilem:
iubetis enim quid de his declamatoribus sentiam qui
in aetatem meam inciderunt indicare, et si qua
memoriae meae nondum elapsa sunt ab illis dicta
colligere, ut quamuis notitiae uestrae subducti sint,
tamen non credatis tantum de illis, sed et iudicetis.
Est, fateor, iocundum mihi redire in antiqua studia
melioresque ad annos respicere et uobis querentibus
quod tantae opinionis uiros audire non potueritis
detrahere temporum iniuriam.

sed cum multa iam
mihi ex meis desideranda senectus fecerit, oculorum
aciem retuderit, aurium sensum hebetauerit,
neruoram firmitatem fatigauerit, inter ea quae retinui
 
memoria est res ex omnibus animi partibus maxime
delicata et fragilis, in quam primam senectus
incurrit. Hanc aliquando in me floruisse, ut non
tantum ad usum sufficeret, sed in miraculum usque
procederet, non nego: nam et duo milia nominum
recitata quo erant ordine dicta reddebam et ab his
qui ad audiendum praeceptorem mecum conuenerant
singulos uersus a singulis datos, cum plures quam
ducenti efficerentur, ab ultimo incipiens usque ad
 primum recitabam.

nec ad complectenda tantum quae
uellem uelox mihi erat memoria, sed etiam ad
continenda quae acceperat solebat bonae fidei esse. nunc
iam et aetate quassata et longa desidia, quae
iuuenilem quoque animum dissoluit, eo perducta est, ut
etiamsi potest aliquid praestare, non possit
promittere: diu ab illa nihil
repetiui. Nunc quia iubetis,
quid possit experiar et illam omni cura scrutabor.
Ex parte enim bene spero; nam quaecumque apud
illam aut puer aut iuuenis deposui, quasi recentia
aut modo audita sine cunctatione profert: at si qua
illi intra proximos annos commisi, sic perdidit et
amisit, ut etiamsi saepius ingerantur, totiens tamen
 tanquam noua audiam.

Ita ex memoria quantum
uobis satis sit superest: neque enim de his me
interrogatis quos ipsi audistis, sed de his qui ad uos
usque non peruenerunt. Fiat quod uultis: mittatur
senex in scolas. Illud necesse est inpetrem, ne me
quasi certum aliquem ordinem uelitis sequi in
contrahendis quae mihi occurrent: necesse est enim per
omnia studia mea errem et passim quidquid
 
obuenerit adprehendam.

Controuersiarum sententias
fortasse pluribus locis ponam in una declamatione
dictas: non enim dum quaero aliquid inuenio, sed
saepe quod quaerenti non comparuit aliud agenti
praesto est: quaedam uero quae obuersantia mihi et
ex aliqua parte se ostendentia non possum
occupare, eadem securo et reposito animo subito
emergunt. aliquando etiam seriam rem agenti et
occupato sententia diu frustra quaesita intempestiue molesta
est. necesse est ergo me ad delicias conponam
memoriae meae quae mihi iam olim precario paret.

Facitis autem, iuuenes mei, rem necessariam et
utilem, quod non contenti exemplis saeculi uestri,
prioris quoque uultis cognoscere: primum quia, quo
plura exempla inspecta sunt, plus in eloquentia
proficitur. non est unus, quamuis praecipuus sit,
imitandus, quia numquam par fit imitator auctori.
haec rei natura est: semper citra ueritatem est
similitudo. Deinde ut possitis aestimare, in quantum
cotidie ingenia decrescant et nescio qua iniquitate
naturae eloquentia se retro tulerit: quidquid
Romana facundia habet quod insolenti Graeciae aut
opponat aut praeferat circa Ciceronem effloruit;
omnia ingenia quae lucem studiis nostris adtulerunt
tunc nata sunt.

In deterius deinde cotidie data res
est, siue luxu temporum — nihil enim tam
mortiferum ingeniis quam luxuria est — siue, cum
praemium pulcherrimae rei cecidisset, translatum est omne
certamen ad turpia multo honore quaestuque uigentia,
siue fato quodam cuius maligna perpetuaque in
rebus omnibus lex est, ut ad summum perducta
rursus ad infimum, uelocius quidem quam

ascenderant, relabantur. Torpent ecce ingenia desidiosae
iuuentutis nec in unius honestae rei labore
uigilatur: somnus languorque ac somno et languore 
turpior malarum rerum industria inuasit animos,
cantandi saltandique obscena studia effeminatos tenent,
 et capillum frangere et ad muliebres blanditias
extenuare uocem, mollitia corporis certare cum
feminis et immundissimis se expolire munditiis nostrorum
 adolescentium specimen est.

Quis aequalium
uestrorum, quid dicam satis ingeniosus, satis studiosus,
immo quis satis uir est? emolliti eneruesque quod
nati sunt inuiti manent, expugnatores alienae
pudicitiae, neglegentes suae. In hos ne dii tantum mali
ut cadat eloquentia: quam non mirarer, nisi animos
in quos se conferret eligeret. erratis, optimi
iuuenes, nisi illam uocem non M. Catonis, sed oraculi
creditis. Quid enim est oraculum? nempe uoluntas
diuina hominis ore enuntiata; et quem tandem
antistitem sanctiorem sibi inuenire diuinitas potuit
quam M. Catonem, per quem humano generi non
praeciperet, sed conuitium faceret? ille ergo uir
quid ait? “orator est, Marce fili, uir bonus dicendi
 peritus.”

Ite nunc et in istis uulsis atque expolitis
et nusquam nisi in libidine uiris quaerite oratores.
Merito talia habent exempla qualia ingenia. Quis
est qui memoriae studeat? quis qui, non dico magnis
uirtutibus, sed suis placeat? sententias a
disertissimis uiris iactatas facile in tanta hominum desidia
 
pro suis dicunt et sic sacerrimam eloquentiam quam
praestare non possunt, uiolare non desinunt. Eo
libentius quod exigitis faciam et quaecumque a
celeberrimis uiris facunde dicta teneo, ne ad
quemquam priuatim pertineant, populo dedicabo.

Ipsis
quoque multum praestaturus uideor, quibus obliuio
inminet, nisi aliquid quo memoria eorum
producatur posteris tradatur. fere enim aut nulli
commentarii maximorum declamatorum exstant aut, quod
peius est, falsi. Itaque ne aut ignoti sint aut aliter
quam debent noti, summa cum fide suum cuique
reddam. Omnes autem magni in eloquentia
nominis excepto Cicerone uideor audisse; ne Ciceronem
quidem aetas mihi eripuerat, sed bellorum ciuilium
furor, qui tunc orbem totum peruagabatur, intra
coloniam meam me continuit: alioqui in illo atriolo,
in quo duos grandes praetextatos ait secum
declamasse, potui adesse illudque ingenium, quod solum
populus Romanus par imperio suo habuit, cognoscere
et, quod uulgo aliquando dici solet, sed in illo
proprie debet, potui uiuam uocem audire.

Declamabat autem Cicero non quales nunc controuersias
dicimus, ne tales quidem quales ante Ciceronem
dicebautur, quas thesis uocabant. hoc enim genus
materiae quo nos exercemur adeo nouum est, ut
nomen quoque eius nouum sit. controuersias nos
dicimus: Cicero causas uocabat. Hoc uero alterum
nomen Graecum quidem sed in Latinum ita
translatum ut pro Latino sit, scolastica, controuersia
 
multo recentius est, sicut ipsa declamatio apud nullum
antiquum auctorem ante Ciceronem et Caluum
inueniri potest qui declamationem distinguit; ait
enim: “declamare est domi non mediocriter dicere.” bene alterum putat domesticae exercitationis esse,
alterum uerae actionis. Modo nomen hoc prodiit;
nam et studium ipsum nuper celebrari coepit: ideo
facile est mihi ab incunabulis nosse rem post me
 natam.

In aliis autem an beneficium uobis daturus
sim nescio, in uno accipio: Latronis enim PORCII,
carissimi mihi sodalis, memoriam saepius cogar
retractare et a prima pueritia usque ad ultimum
eius diem perductam familiarem amicitiam cum
uoluptate maxima repetam. Nihil illo uiro grauius,
nihil suauius, nihil eloquentia sua dignius; nemo
plus ingenio suo imperauit, nemo plus indulsit. In
utramque partem uehementi uiro modus deerat: nec
 intermittere studia sciebat nec repetere.

cum se ad
scribendum concitauerat, iungebantur noctibus dies
et sine interuallo grauius sibi instabat nec desinebat
nisi defecerat; rursus cum se remiserat, in omnes
lusus, in omnes iocos se resoluebat; cum uero se
siluis montibusque tradiderat, in siluis ac montibus
natos omnes illos agrestis laboris patientia et uenandi
solertia prouocabat et in tantam perueniebat sic
uiuendi cupiditatem, ut uix posset ad priorem
consuetudinem retrahi. at cum sibi iniecerat manum
et se blandienti otio abduxerat, tantis uiribus
incumbebat in studium, ut non tantum nihil perdidisse,

sed multum adquisisse desidia uideretur.
 
Omnibus quidem prodest subinde animum relaxare; excitatur
enim otio uigor et omnis tristitia, quae continuatione
pertinacis studii adducitur,feriarum hilaritate
discutitur: nulli tamen intermissio manifestius proderat.
Quotiens ex interuallo dixerat, multo acrius
uiolentiusque dicebat: exultabat enim nouato atque
integro robore et tantum a se exprimebat quantum
concupierat. Nesciebat dispensare uires suas, sed
inmoderati aduersus se imperii fuit; ideoque studium
eius prohiberi debebat, quia regi non poterat. Itaque
solebat et ipse, cum se assidua et numquam
intermissa contentione fregerat, sentire ingenii lassitudinem,
quae non minor est quam corporis, sed
occultior.

Corpus illi erat et natura solidum et
multa exercitatione duratum, ideoque numquam impetus
ardentis animi deseruit. Vox robusta, sed
sordida, lucubrationibus et neglegentia, non natura,
infuscata; beneficio tamen laterum extollebatur et
quamuis inter initia parum attulisse uirium uideretur,
ipsa actione adcrescebat. nulla umquam illi
cura uocis exercendae fuit: illum fortem et agrestem
et Hispanae consuetudinis morem non poterat dediscere:
utcumque res tulerat ita uiuere, nihil uocis
causa facere, non illam per gradus paulatim ab imo
ad summum perducere, non rursus a summa contentione
paribus interuallis descendere, non sudorem
unctione discutere, non latus ambulatione reparare.

Saepe cum per totam lucubrauerat noctem, ab ipso
cibo statim ad declamandum ueniebat. Iam uero
quin rem inimicissimam corpori faceret uetari nullo
modo poterat: post cenam fere lucubrabat nec
 
patiebatur alimenta per somnum quietemque aequaliter
digeri, sed perturbata ac dissipata in caput agebat;
itaque oculorum et aciem contuderat et colorem
mutauerat. Memoria ei natura quidem felix,
plurimum tamen arte adiuta. numquam ille quae dicturus
erat ediscendi causa relegebat: edidicerat illa,
cum scripserat; quod eo magis in illo mirabile
uideri potest, quod non lente et anxie, sed eodem
 paene quo dicebat impetu scribebat.

Illi qui scripta
sua torquent, qui de singulis uerbis in consilium
euut, necesse est quae totiens animo suo admouent
nouissime adfigant: at quorumcumque stilus uelox
est, tardior memoria est. In illo non tantum
naturalis memoriae felicitas erat, sed ars summa et ad
conprehendenda quae tenere debebat et ad custodienda,
adeo ut omnes declamationes suas
quascumque dixerat teneret etiam. itaque superuacues sibi
fecerat codices: aiebat se in animo scribere.
Cogitata dicebat ita, ut in nullo umquam uerbo eum
memoria deceperit. Historiarum omnium summa
notitia: iubebat aliquem nominari ducem et statim
eius acta cursu reddebat; adeo quaecumque semel
in animum eius descenderant in promptu erant.

Video uos, iuuenes mei, plus iusto ad hanc eius
uirtutem obstupescere: alia uos mirari in illo uolo;
hoc quod thauma uobis uidetur, non operosa arte
tradi potest. intra exiguum paucissimorum dierum
tempus poterit quilibet facere illud quod Cineas
fecit, qui missus a Pyrrho legatus ad Romanos
postero die nouus homo et senatum et omnem
 
urbanam circumfusam senatui plebem nominibus suis
persalutauit; aut quod ille fecit qui recitatum a
poeta nouum carmen dixit suum esse et protinus
memoria recitauit, cum hoc ille cuius carmen erat
facere non posset; aut quod fecit Hortensius qui a
Sisenna prouocatus in auctione persedit per diem
totum et omnes res et pretia et emptores ordine
suo argentariis recognoscentibus ita ut in nulla re
falleretur recensuit. Cupitis statim discere? suspendam
cupiditatem uestram et faciam alteri beneficio
locum; interim hoc uobis in quo iam obligatus sum
persoluam.

Plura fortasse de Latrone meo uideor
uobis quam audire desiderastis exposuisse; ipse
quoque hoc futurum prouideram, ut memoriae eius,
quotiens occasio fuisset, difficulter auellerer. nunc
his tamen ero contentus; sed quotiens me
inuitauerit memoria, libentissime faciam ut illum totum et
uos cognoscatis et ego recognoscam. Illud unum
non differam, falsam opinionem de illo in animis
hominum conualuisse. putant enim fortiter quidem
sed parum subtiliter eum dixisse, cum in illo, si
qua alia uirtus fuit, et subtilitas fuerit.

Id quod
nunc a nullo fieri animaduerto semper fecit:
antequam dicere inciperet sedens quaestiones eius quam
dicturus erat controuersiae proponebat, quod summae
fiduciae est. ipsa enim actio multas latebras habet,
nec facile potest, si quo loco subtilitas defuit,
apparere, cum orationis cursus audientis iudicium
impediat, dicentis abscondat; at ubi nuda proponuntur
membra, si quid aut numero aut ordine
excidit, manifestum est. Quid ergo? unde haec de
 
illo fama? nihil est iniquius his qui nusquam
putant esse subtilitatem, nisi ubi nihil est praeter
subtilitatem; et in illo cum omnes oratoriae uirtutes
essent, hoc fundamentum superstructis tot et tantis
molibus obruebatur, nec deerat in illo, sed non
eminebat; et nescio an maximum uitium subtilitatis
sit nimis se ostendere. magis nocent insidiae quae
latent; utilissima est dissimulata subtilitas quae
 effectu apparet, habitu latet.

Interponam itaque
quibusdam locis quaestiones controuersiarum, sicut
ab illo propositae sunt, nec his argumenta
subtexam, ne et modum excedam et propositum, cum
uos sententias audire uelitis et quidquid ab illis
adstruxero molestum futurum sit. Hoc quoque
Latro meus faciebat, ut sententias amaret. cum
condiscipuli essemus aput Marullum rhetorem, hominem
satis aridum, paucissima belle, sed non uulgato
genere dicentem, cum ille exilitatem orationis suae
imputaret controuersiae et diceret: “necesse me est
per spinosum locum ambulantem suspensos pedes
ponere,” aiebat Latro: “non mehercules tui pedes
spinas calcant, sed habent;” et statim ipse dicebat
sententias, quae interponi argumentis cummaxime
 declamantis Marulli possent.

Solebat autem et hoc
genere exercitationis uti, ut aliquo die nihil
praeter epiphonemata scriberet, aliquo die nihil praeter
enthymemata, aliquo die nihil praeter has
translaticias quas proprie sententias dicimus, quae nihil
habent cum ipsa controuersia inplicitum, sed satis
apte et alio transferuntur, tamquam quae de
fortuna, de crudelitate, de saeculo, de diuitiis
dicuntur: hoc genus sententiarum supellectilem uocabat.
 
Solebat schemata quoque per se, quaecumque
controuersia reciperet, scribere. et putant illum
homines hac uirtute caruisse, cum ingenium quidem eius
et hac dote abundauerit? Iudicium autem fuit
strictius; non placebat illi orationem inflectere nec
umquam recta uia decedere, nisi cum hoc aut
necessitas coegisset aut magna suasisset utilitas.

Schema
negabat decoris causa inuentum, sed subsidii, ut
quod palam aures offensurum esset, si palam diceretur,
id oblique et furtim surreperet. summam
quidem esse dementiam detorquere orationem cui
esse rectam liceret. Sed iam non sustineo diutius
uos morari: scio quam odiosa res mihi sit
Circensibus pompa. Ab ea controuersia incipiam quam
primam Latronem meum declamasse memini
admodum iuuenem in Marulli scola, cum iam coepisset
diem ducere.

puto
luxuriam: quidquid umquam inmodesta largitione
 
effudimus, id omne consummatur in alimentum duorum
senum. Cum uetaret me pater, aiebat: “ipse mihi
 si egerem, alimenta non daret.” Eo iam
perductus erat, ut omnem spem ultimorum alimentorum
in ea sola domo poneret in qua habebat et 
abdicatum et inimicum. Ecce oppressit mors egentem:
quid acturus es? pluris tibi frater efferendus quam
alendus est. Quisquis rogatus est, ait: “quid porro?
tam locuples frater fratrem alere non potest?” miserrimus senex diuitiis tuis etiam blandimentum in stipem
 perdidit.

“Ipse,” inquit, “me ali uetuit .” imitationem alienae culpae innocentiam uocas? ne eo
quidem aestimas, quanta ista crudelitas sit, quod si
quis fratrem non alit, ne a filio quidem alendus
est? Quid adoptionem iactas? tunc ad te ueni, cum
haberem diuitem patrem. Parcius, quaeso, pater:
praesentes habemus deos. Scis tuto te facere: etiamsi
abdicaueris, alam. Fatendum est crimen meum: tardius
 miseritus sum; itaque do poenas: egeo.

Parentibus meis, cum in cetera odium sit, tantum in
meam notam conuenit. O felix spectaculum, si uos
in gratiam possum reducere, faciamque, hoc uultus
quoque uestri hortantur. surgite patres, adeste iudices:
alter mihi ex parentibus seruatus, alter seruandus
est. porrigite mutuas in gratiam manus;
me foederi medium pignus addite: inter
 
contendentes uos medius elidor. Ergo fame morientem uidebo
per cuius cineres iuraturus sum? Omnis instabilis
et incerta felicitas est. quis crederet iacentem supra
crepidinem Marium aut fuisse consulem aut futurum?
quid porro? tam longe exempla repetam, quom
adsit qui illum uidit? Quid non timendum
felicibus putas?

quid desperandum infelicibus? IVNII
GALLIONIS. Ego indicabo, cur me abdices: tu
indica, cur adoptaueris. Quaedam accidunt noua. Equidem
 noua illud non miror, quod misericordia
obicitur: illud miror, quod hic obicit; sic enim me
gessi, ut hoc crimine duos patres obligarem.
uterque me amat, uterque ali miser desiderat, uterque
prohibet. nec secum nec cum fortuna bene conuenit.
Conponite aliquando bonos quidem, sed
contumaces uiros. uter discordiae causam praebuerit
nolite a me exigere: uterque patruus est, uterque
pater est. transiit ad istum fratris sui et fortuna
et animus. Misericors sum: non mutassem patrem,
si naturam mutare potuissem. P. Asprenatis.

Fortunae lex est praestare quae exegeris. Miserere:
mutabilis est casus; dederunt uictis terga uictores
et quos prouexerat fortuna destituit. Quid referam
Marium sexto consulatu Carthagini mendicantem,
septimo Romae imperantem? ne circa plura
 
instabilis fortunae exempla te mittam, uide quis alimenta
rogetur et quis roget. IVNI Othonis patris. Time
mutationem: et ille nihil prius ex bonis quam filium
 perdidit. ARELLI FVSCI patris.

Ecquid aperis mi ,
penates tuos? non sum hospes grauis, unum senem
adduco. hoc tibi uitio, pater, placui. Venit
ignotus senex; uolo transire tacentem; per patrem
rogat. ergo aliquis peribit fame qui filium suum optat
superstitem? Quid hoc esse dicam quod me tam,
periculose abdicant? quod toties isti fortunam mutant,
quoties ego patrem? Redite in gratiam: inter
funestas acies armatae manus in foedus porriguntur.
perierat totus orbis, nisi iram finiret misericordia:
aut si tam pertinacia placent odia, mihi parcite.
iactatus inter duos patres, utriusque filius, semper
tamen felicioris abdicatus, positus inter duo
pericula, quid faciam? qui alunt abdicantur, mendicant
qui non alunt.

Illud tamen, pater, deos testor:
diuitem te relinquo. CESTI PII. Tali me operi
praeparaueram: uolebam fratres in gratiam reducere. hoc
tu obicis? at nisi impetrauero ut boni fratres sint,
impetrabo ne mali patres sint. Vterque me amauit,
uterque pro me uota fecit: quantum est si dixero: “uterque me aluit?” Quae causa fuerit discordiae
nescio; timeo ne iste prior iniuriam fecerit: prior 
egere coepit. Quid obicis, pater? puto
misericordiam ; scio quendam in hac ciuitate propter istud
crimen adoptatum. “Fratrem,” inquit, “alere
 
noluit.” Inuenisti quod possem defendere. Possum
liberos tollere, ut primum hoc illis narrem, auum
illorum fame perisse? Non fefellit te qualis essem:
sciuisti cum adoptares. Bis abdicatus sum: uolo
utramque causam meam agere, neutram per me
uolo; adsit mihi altus: semper causa mea habebit
aduocatum patrem. Alter alterum amet: uterque me
amauit. Vis illum ueras poenas dare? sentiat quam
bono fratri iniuriam fecerit.

Pompei SILONIS. De
patre uestro merui bene, quamquam eum per
aetatem nosse non possum; sed habet et ille beneficium
meum: duos eius filios alui. Surge infelix senex.
quid? putatis illum flere quod eget? immo quod
abdicauit, quod non aluit. ARGENTARII. Vides enim,
liberalis in domo tua esse coepi: ille propter me
duxit uxorem, cum fortasse iuuenem adoptare
posset. Haec abdicantis fuere uerba: “ i ad illum
quem magis amas quam patrem.” Non omnibus
imperiis patris parendum est. nihil in te noui facio:
scis me et priori patri non paruisse. Venit immissa
barba capilloque deformi,. non senectute sed fame
membris trementibus, semesa et tenui facie atque
elisa ieiunio uoce ut uix exaudiri posset, introrsus
conditos oculos uix alleuans:

alui. quomodo, quaeritis ?
quomodo istum. Cornelii Hispani. Puta me
hodie non abdicari sed adoptari. uolo quaedam
futuro praedicere patri: hic quem uis adoptare
inimicum patris sui inuito patre aluit. reliquit aequo
 
animo beatam domum, ut cum mendico uiueret.
noueris oportet hoc eius uitium: ad praestandam
calamitosis misericordiam contumax est. nec tamen
habeo quod de hoc uitio meo queri possim: hoc
inueni patrem, hoc perdidi. Quam multi patres optant
similem filium! ab his abdicor. Homo est: non uis alam
hominem? ciuis est: non uis alam ciuem? amicus est:
non uis alam amicum? propinquus est: non uis alam
propinquum? sic peruenitur ad patrem. homo est,
ciuis est, amicus est, propinquus est. ea condicione
ergo non erit uitium porrexisse stipem nisi dixero:

“pater est?” VIBI GALLI. Circumibo tecum, pater,
aliena limina; ostendam omnibus et me qui alimenta
dedi et te qui negasti. Romani Hisponis. Scio,
pater, melius esse quod tu dicis: istud ego si
possem, numquam abdicatus essem. fateor, uitium est.
hoc quoque in me prior emendare uoluit pater nec
potuit. Impulisti me in fraudem: qui me abdicabat
aiebat: “non oportebat fieri;” tu dicebas oportere;
tibi credidi. “Non dedit,” inquit, “mihi alimenta.” defuerunt tibi? Quisquis alimenta a mendico
rogatus est nihil amplius quam monstrat: “i ad fratrem,
i ad filium.” Iam quidam nobis eandem fortunam
precantur. crede mihi, sacra populi lingua est.
ALBVCI SILI. Tollite uestras diuitias quas huc atque
illuc incertae fortunae fluctus appellet; redite in
gratiam:

innocens sum.
Pars altera. VALLI SYRIACI. Crescere ex mea
 
proposuit inuidia: sequemur senes quo uocat ambitio
iuuenilis et concionem illi praebebimus? Melius se
potest iactare quam defendere. Ecqui iustus metus meus
est, ne heredem ingratum scribam, inimicum relinquam?
Inter cetera quae mihi cum inimico fateor esse
communia et hoc est: infelicissimam ambo et
tristissimam egimus uitam, excepto uno quod alter alterum
egentem uidimus. Proici me adiectis uerborum
contumeliis iussit: ad caelum manus sustulit fassus huius
se spectaculi debitorem, et tunc primum fratri
uitam precatus est. Laetitiam parati patrimonii, ut
ex tanto calamitatium stupore, nullam percepi nisi
quod isti daturus omnia eram, illi negaturus. Liquet
nobis deos esse: qui non aluit eget; qui in domum
suam fratrem non recepit in publico manet.
aequauit iam potentiam meam cum illius potentia
fortuna, nisi quod haec prior facere non possum.

Adoptaui te cum abdicatus es: cum adoptas abdico.
VIBI RVFI. Cum egerem aiebam: “satis se uindicauit,
quod a dispensatore locupletis inimici consors
modo omnis fortunae diurnum petam.” MARVLLI.
Ille uitam audebit rogare, qui mori malet quam sua
uerba sibi dici? Multis debeo misericordiam,
multis tuli. quisquis est qui me ulla calamitate similem
effingit, perinde habeo ac si gradu cognationis
adtingat. Scio quam acerbum sit supplicare exteris;
scio quam graue sit repelli a domesticis. scio quam
 
crudele sit cotidie et mortem optare et uitam
rogare. Etiamsi tu non odisti eum qui mihi fecit
iniuriam, ego odi eum qui fecit tibi.

Divisio. Diuisio controuersiarum antiqua simplex
fuit; recens utrum subtilior an tantum operosior,
ipsi aestimabitis: ego exponam quae aut ueteres
inuenerunt aut sequentes adstruxerunt. Latro illas
quaestiones fecit: diuisit in ius et aequitatem, an
abdicari possit, an debeat. An possit abdicari sic
quaesiit: an necesse fuerit illum patrem alere, et ob
id abdicari non possit quod fecit lege cogente. Hoc
in has quaestiones diuisit: an abdicatus non desinat
filius esse; an is desinat qui non tantum abdicatus,
sed etiam ab alio adoptatus est. Etiamsi filius erat,
an quisquis patrem non aluit puniatur, tamquam
aeger, uinctus, captus; an aliquam filii lex
excusationem accipiat; an hic accipere potuerit. An
abdicari debeat per haec quaesiit: an etiamsi ille
indignus fuit qui aleretur, hic tamen recte fecerit qui
 aluit; deinde an dignus fuerit qui aleretur.

Noui
declamatores Graecis auctoribus adiecerunt primam
illam quaestionem: an adoptatus abdicari possit. hac
CESTIVS usus est. adiecit quaestionem GALLIO
alteram: an si abdicari possit etiam adoptatus, ob id
uitium quod antequam adoptaretur notum fuit
adoptanti. haec autem ex aequitatis parte pendet et
tractatio magis est quam quaestio. GALLIO
quaestionem primam Latronis duplicauit sic: licuit mihi
alere etiam te uetante; deinde non licuit non alere.
In priore parte hoc uindicauit, non posse filium ob
 
id abdicari quod esset suae potestatis; nulli autem
interdici misericordia: quid si flere me uetes cum
uidi hominem calamitosum? quid si uetes propter
aliquod honestum factum periclitanti fauere? adfectus
nostri in nostra potestate sunt. quaedam enim
iura non scripta, sed omnibus scriptis certiora sunt:
quamuis filius familiae sim, licet mihi et stipem
porrigere mendico et humum cadaueri. iniquum est
conlapsis manum non porrigere: commune hoc ius
generis humani est. Nemo inuidiosum ius postulat
quo alteri profuturus est.

Latro illud uehementer
pressit: non feci ratione, adfectu uictus sum. cum
uidissem patrem egentem mens non constitit mihi;
quid uetueris nescio. Hoc aiebat non esse tractandum
tamquam quaestionem; esse tamen potentius
quam ullam quaestionem. FVSCVS ARELLIVS pater
hoc mouit in ultimo tamquam quaestionem: putaui
te, quamuis uetares, nihilominus uelle ali fratrem:
eo uultu uetabas aut mihi ita uidebaris. CESTIVS
audacius; non fuit contentus dicere: “putaui uelle
te” adiecit: “uoluisti et hodieque uis.” et sua figura
dixit omnia propter quae uelle deberet. “quare ergo
abdicas?

puto, indignaris praereptum tibi officium.” LATRO colorem simplicem pro adulescente: habere
non quo excuset sed quo glorietur. Non potui,
inquit, sustinere illud durum spectaculum. offensam
mihi putas tantum excidisse? mens excidit, non
 
animus mihi constitit, non in ministerium sustinendi
corporis suffecerunt pedes, oculi subita caligine
obtorpuerunt: alioqui ego, si tunc meae mentis
fuissem, expectassem dum rogarer? FVSCVS illum
colorem introduxit, quo frequenter uti solebat,
religionis: mouit, inquit, me natura, mouit pietas, mouit
humanorum casuum tam manifesto approbata exemplo
uarietas. stare ante oculos Fortuna uidebatur et
 dicere talia: hi sunt qui suos non alunt.

ALBVCIVS
hoc colore: accessit, inquit, ad me pater, nec
summissis uerbis locutus est; non rogauit, set, quomodo
agendum est cum filio, alere me iussit; recitauit
legem, quam ego semper scriptam etiam patruo
putaui. Et deinde dixit: praestiti non quantum patri
praestare debui, set quantum uetanti subripere potui.
BLANDVS colore diuerso: uenit subito deformis
squalore, lacrimis. O graues, Fortuna, uices tuas!
ille diues modo superbus rogauit alimenta, rogauit
filium suum, rogauit abdicatum suum. interrogas
quam diu rogauerit? ne di istud nefas patiantur
ut diu rogauerit; diutius tamen quam tu. Quaeritis
 quid fecerim? quod solebam.

SILO POMPEIVS hoc
colore: mouit, inquit, me quod nihil suo iure, nihil
pro potestate, quod tamquam patruus accessit. ego
uero non expectaui uerba, non preces: complexus
sum et osculatus sum patrem, dedi alimenta. hoc
unum crudeliter feci, quod dixi fratrem dedisse: non
 
alere sed exprobrare uisus sum. TRIARIVS hoc
colore: timui, inquit, si non aluissem, ne abdicarer
a patre; sciebam quomodo illi placuissem.
ARGENTARIVS hoc colore: accessit, inquit, ad me pater
obrutus sordibus, tremens deficientibus membris;
rogauit alimenta. interrogo uos, iudices, quid me haec si
 fiant facere oporteat? nam istum non interrogo:
scit quid facturus sim. num patiemini ut alteri
patri faciam iniuriam, alteri inuidiam? Cum uetuisset
me alimenta praestare, si qua est fides, non
putaui illum ex animo uetare; lenocinatur, inquam,
gloriae meae, ut uidear patrem etiam prohibitus
aluisse.

MARVLLVS nouo colore egit: cecidit in pedes
meos senex squalidus barba capilloque. nouit,
inquam, nescio qui iste misericordiam meam.
adleuaui, cum. ignorarem quis esset: uultis repellam,
quod pater est? CESTIVS hoc colore: haec mecum
cogitaui: pater meus est ; egentem uidet frater: non
miseretur, non praestat alimenta; hoc est, inquam,
non uult praeripere filio officium, scit in hac fortuna
meorum has iam . meas esse partes. Hoc peccaui
quod non ultro ad patrem accessi; sed aiebam: nolo
 huic quicquam amplius praestare quam illi
praestiti: non expectaui donec patruus ad me ueniret,
et nunc expectabo. Venit ad me pater: quid habui .
facere? perducere illum ad patrem? non feci:
merito irascitur. potuit enim si aluisset leuare

quidem fortunam fratris, sed causam adgrauare.
BUTEONIS colorem non probabat Latro: praestitisse se
dixit exiguum, tantum quo spiritum posset
producere; et cum descripsisset pallorem eius ac maciem
adiecit: apparet illum ab inimicis ali. Hunc
colorem cum improbaret Lateo hac sententia usus est:
non est, inquit, abdicato quicquam ex gloria
criminis sui detrahendum. HISPANVS hunc colorem
uenustius; nam et miserationi eius qui non
benignissime alitur adiecit aliquid et pietati suae nihil
detraxit: quomodo autem, inquit, illum alo? exiguos
furtiue cibos mitto et si quid de mensa mea
detrahere potui famelico seni porrigo. Non credis, qui
 scis quomodo te aluerim?

Colorem ex altera parte
quae durior est LATRO aiebat hunc sequendum, ut
grauissimarum iniuriarum inexorabilia et ardentia
induceremus odia. Thyesteo more aiebat patrem
non irasci tantum debere, sed furere. Ipse in 
 declamatione usus est summis clamoribus illo uersu
tragico: “Cur fugit fratrem? scit ipse.” Hunc colorem
secutus SYRIACVS VALLIVS durum sensum
uidebatur non dure posuisse in narratione sic:
infelicissimam ambo et tristissimam egimus uitam, excepto
 uno quod alter alterum egentem uidimus. Aeque
efficaciter odium uidebatur expressisse fraternum hac
sententia:

uos, iudices, audite quam ualde eguerim:
fratrem rogaui. Hanc partem memini apud Cestium
declamari ab ALFIO FLAVO, ad quem audiendum me
fama perduxerat; qui cum praetextatus esset tantae
opinionis fuit, ut populo Romano puer eloquentia
 
notus esset. Semper de illius ingenio Cestius et
praedicauit et timuit: aiebat tam inmature magnum
ingenium non esse uitale; sed tanto concursu
nominum audiebatur, ut raro auderet post illum Cestius
adicere. Ipse omnia mala faciebat ingenio suo;
naturalis tamen illa uis eminebat, quae post multos
annos, tam et desidia obruta et carminibus eneruata,
uigorem tamen suum tenuit. Semper autem
commendabat eloquentiam eius aliqua res extra
eloquenlotiam: in puero lenocinium erat ingenii aetas, in
iuuene desidia.

Hic cum declamaret partem
abdicantis hanc summis clamoribus dixit sententiam:
quis es tu qui de facto patrum sententiam feras?
ille tunc peccauit: tu nunc peccas. ad te arbitrum
odia nostra non mittimus: iudices habemus deos. Et
illam sententiam: audimus fratrum fabulosa
certamina et incredibilia nisi nos fuissemus: impias
epulas, detestabili parricidio furuum diem: hoc uno
modo iste frater a fratre ali meruit. Quam
innocenter me contra parricidium uindico! filium illi
suun reddo.

CESTIVS hunc colorem tam strictum
non probauit, sed dixit temperandum esse, et ipse
hoc colore usus est quem statim a principio induxit:
miratur aliquis, quod cum duo grauissimam a 
fratre meo acceperimus iniuriam, ego et filius,
ego solus irascor? non est quod miretur: iam filio
satisfactum est. Debuisti, inquit, me rogare ut ipse
praestarem, debuisti illum ad me perducere, debuisti
reconciliationem temptare, non famam pietatis ex
nostra captare discordia. Fortasse ego cum egerem
fratrem rogassem, si tu non fuisses; fortasse ille me
 
rogasset, si tu non fuisses; poterit nobis conuenire,
si non fuerit in medio quem potius miseri contumaces
 rogent.

HERMAGORAS in hac controuersia
transiit a prooemio in narrationem eleganter,
rarissimo quidem genere, ut in eadem re transitus
esset, sententia esset, schema esset; sed, ut Latroni
placebat, schema quod uulnerat, non quod titillat: 
Ex altera parte transiit a prooemio in narrationem
GALLIO et ipse per sententiam sic: quidni filium
mihi nolim cum isto communem esse, cum quo
utinam communem nec patrem habuissem? Diocles
CARYSTIVS illum sensum a Latinis iactatum dixit
breuissime, rarissimo genere, quo duobus sententia uerbis
consummatur; nec enim paucioribus potest 
EVCTEMON, leuis declamator sed dulcis, dixit noue et
amabiliter illum aeque ab omnibus uexatum sensum,
quo reconciliatio fratrum temptatur

Sacerdos uestra adhuc in
lupanari uiueret nisi hominem occidisset. Inter barbaros
quid passa sit nescio: quid pati potuerit scio.
sacerdoti ne purus quidem contigit dominus.
absint ex hoc foro lenones, absint meretrices, ne quid
parum sanctum occurrat, dum sacerdos legitur. Si
nihil aliud certe osculatus est te quisquis spurcam
putauit. O egregium pudicitiae patrocinium:
militem occidit; at hercule lenonem non occidisti.
Deducta es in lupanar, accepisti locum, pretium
constitutum est, titulus inscriptus est: hactenus in te
inquiri potest; cetera nescio. quid in cellulam me
et obscenum lectulum uocas ? de pudicitia
sacerdotis hic quaeritur. “Nemo,” inquit, “mihi uirginitatem
eripuit:” sed omnes quasi erepturi uenerunt: sed
omnes quasi eripuissent recesserunt. Quo mihi
sacerdotem cuius precaria est castitas? Cum ex illo
lupanari cruenta fugeres, si qua tibi occurrisset
Si mater tua prostitisset, tibi noceret. propter te
liberis tuis sacerdotium non daretur. FVLVI Sparsi.

Quid inclusa feceris nec quaerere debemus nec scire
possumus. CORNELI Hispani. Occidisti hominem.
quid respondes? “uim adferebat mihi.” Etiam, puto,
sacerdoti pro libertate uota facienda sunt:
captiuae mandabitis? pro pudicitia uota facienda sunt:
 
prostitutae mandabitis? pro militibus uota facienda
sunt: isti mandabitis ? Id enim deerat, ut templa
reciperent quas aut carcer aut. lupanar eiecit. MARVLLI.
Vt sciamus illam apud lenonem fuisse, blanda est;
ut sciamus apud piratas, cruenta est. “Nemo,” inquit, “me attigit.” da mihi lenonis rationes: captura
conueniet. Age, si quis uenit pertinax? age, si
quis hoc ipsum concupiuit quod uirgo eras?

age,
si quis, ne negare posses, ferrum attulit? P.
VINICII. Eam sacerdotem facite quae aut honeste maneat
quod semper fuit, aut poenam sentiat si esse
desierit. Cuius audaciae es, puella? etiamsi nos
nobis non timeremus, tu tibi metuere deberes. Aliter
deorum numini subiecta uniuscuiusque conscientia
est, aliter nostrae aestimationi: nos tantum quae
palam feceras uidimus, illi etiam quae secreta sunt.
Indignam te sacerdotio dicerem, si transisses per
lupanar. Praecedens hanc lictor summouebit? huic
praetor uia cedet, summum imperium consules
cedent? tibi quaecumque meretrix prostabit fugiet?
Fas sacerdoti non esset ancillam tibi similem habere: ne
fieri sacerdotem talem fas fuerit. nam quod ad sortem
pertinet, ne reliquae uirgines contaminarentur, haec
segregata est. Castam te putas, quia inuisa
meretrix es ? nuda in litore stetit ad fastidium emptoris;
omnes partes corporis et inspectae et
contrectatae sunt. uultis auctionis exitum audire? uendit
pirata, emit leno, excipitur nihil. eo deducta es,
 
ubi tu aliud nihil honestius facere potuisti quam
mori. Inpensius stipem rogasti quam sacerdotium
rogas. “Fortuna, inquit, haec me coegit pati;
misereri debent omnes mei.” et ego misereor tui, puella;
sed non facimus miserandas sacerdotes. non est
apud nos maximus honor ultimorum malorum
solatium.

MENTONIS. Honorem habitum aurium
maiestatisque uestrae uelim, quod necesse est in hac
causa nominare lupanar, lenonem, meretricios quaestus,
homicidium. Quis credat? inter haec sacerdos
quaeritur. at mehercules futurae sacerdoti nihil ex
his audiendum erat. Sacerdotis uestrae summa
notitia est quod prostitit, summa uirtus quod
occidit, summa felicitas quod absoluta est. Non potest
in ea sperari sacerdos in qua sperari meretrix potest:
aliis oculis uirginem leno aestimat, aliis pontifex.
BLANDI. “Virgo sum,” inquit: “interroga, si dubitas,
arcipiratam, interroga gladiatorem, an rogatus
uirginitati pepercerit.” non refello, dum scias clausa
esse testibus tuis templa. In auctione nemo uoluit
liceri, ut enotuit seruisse piratis. non uidebatur iste
uirginis uultus, ista constantia et ne armatum
quidem timens audacia.

ARELLI FVSCI patris. Ne
metue, puella, pudica es: sed sic te uiro lauda, non
templo. Meretrix uocata es, in communi loco
stetisti, superpositus est cellae tuae titulus, uenientem
recepisti. cetera. etiamsi in communi loco essem
tamen potius silerem. Pompei SILONIS. Excipitur
meretricium osculis, docetur blanditias et in omnem
motum confingitur. Auertite aures petiturae
 
sacerdotium dum reliqua narro: nihil ad uos deferam
dubium, nihil audietis nisi quod uicina ciuitas uidit.
Tu sacerdos? quid si tantum capta, quid si
 tantum prostituta, quid si tantum homicida, quid si
 tantum rea fuisses ? Romani Hisponis.

Numquid
hoc negas, conluctatam te tamen cum uiro, quem
in illa uolutatione necesse est prius super te fuisse ?
Adiciebat leno merito occisum militem, plus ausum
quam in prostitutam licebat. Exorasti populum:
numquid et lenonem? numquid et piratam illum
quem non poteras occidere? ARGENTARI. “Armatum,” inquit, “occidi.” Quid inermes? gloriatur homicidio
 eius quem nescio an sero occiderit.

CESTI PII
narratio: Ita domi custodita est, ut rapi posset; ita
cara fuit suis, ut rapta non redimeretur; ita raptae
pepercere piratae, ut lenoni uenderent; sic emit
leno, ut prostitueret; sic uenientes deprecata est,
ut ferro opus esset. Coniectum in urnam nomen
eius non exiit, sed eiectum est. tempus erat nunc
sortiri: urna purgata est. Stetisti puella in
lupanari: iam te ut nemo uiolauerit locus ipse uiolauit.
stetisti cum meretricibus, stetisti sic ornata, ut
populo placere posses, ea ueste quam leno dederat;
nomen tuum pependit in fronte; pretia stupri
accepisti et manus quae dis datura erat sacra lenoni 
capturas tulit; cum deprecareris intrantis amplexus,
ut alia omnia impetraris, osculo rogasti. Ancillae
 
ex lupanaribus sacerdoti non emuntur; coram
sacerdote obscenis homines abstinent. Non sine causa
sacerdoti lictor apparet: occurrentem te illi
meretricem summouisset.

Non est credibile temperasse
a libidine piratas omni crudelitate efferatos, quibus
omne fas nefasque lusus est, simul terras et maria
latrocinantes, quibus in aliena impetus per arma
est; iam ipsa fronte crudeles et humano sanguine
adsuetos, praeferentes ante se uincula et catenas,
grauia captis onera, a stupris remouere potuisti,
quibus inter tot tanto maiora scelera uirginem
stuprare innocentia est? Sed lupanar excepit. omnis
sordida iniuriosaque turba huc influit, nec quisquam
eo ut iudicet uenit. At omnes fauere fabulis tuis?
at omnibus persuasum est? nemo in tanta euntium
redeuntiumque turba inuentus est, qui fortunae tuae
uellet inludere? ergo tu, cum tam innocens quam
dicis uixeris, ista passa es credis deos esse ? “Nihil,” inquit, “passa sum.” hoc satis est nupturae, sacerdoti
parum. Vbi adhuc fuisti? discede, ignota es:
 ubi non fuisti? discede, nimium nota es. P.

Asprenatis. Contradico non inimicitiis cuiusquam
inpulsus; quod enim odium, quae inimicitiae cuiquam
esse possunt quam nemo ciuium suorum norat antequam
prostitit? Mouet me respectus omnium
uirginum de quibus grauis hodie fertur sententia, si
in ciuitate nulla inueniri potest neque meretrice
castior neque homicida purior. Piratae te
inuiolatam seruauerunt? a sacerdote se non abstinuisset
pirata, leno, mango. de sacerdotis pudicitia his
 
sponsoribus credendum est? Iacuisti in piratico
myoparone; contrectata es alicuius manu, alicuius osculo,
alicuius amplexu. An melius pirata seruauit quam
pater? Conuersata es cruentis et humano sanguine
delibutis: inde est profecto quod potes hominem
 occidere.

Proclama ingenuam esse te; quid expectas
cum in lupanar ueneris? iam tibi omnia templa
praeclusa sunt. Conseruarum osculis inquinatur, inter
ebriorum conuiuarum iocos iactatur, modo in
puerilem, modo in muliebrem habitum conposita: istinc
ne patri quidem redimenda es. Nulla satis pudica
est de qua quaeritur. Non legerem te sacerdotem,
etiamsi sacerdoti seruisses. Virginem esse
sacerdotem nostram cui credimus? meretrici, lenoni,
piratis; haec enim testium summa est. Castigationem
 ex pontificis maximi meruerat sacerdos, si te e
lupanari redemisset. Conuenit omnis libidinosorum
turba et concurrit ad meretricem nouam. illud certe
fateberis, pudicitia tua precaria est: tot intrauerunt
cellam tuam gladiatores, tot iuuenes, tot ebrii: et
omnes ante militem inermes? Ego illam dico
prostitisse: illa se dicit etiam mendicasse. Pudicitiam
 sacerdotis meae etiam carnifici debeo.

IVNII
GALLIONIS. Ambitiosa lex est: ad sacerdotium non ullas
 nisi integrae non sanctitatis tantum, sed felicitatis
admittit; inquirit in maiores, in corpus, in uitam:
uideris quemadmodum tam morosae legi satisfacias.
Capta es a piratis, inter seruos, inter homicidas in
 
illis myoparonis angustiis spatiata es: uiderimus
quid in te audere potuerit feritas hostium, libido
barbarorum, licentia dominorum. certum habeo,
iudices, cum hanc feritatem barbarorum audiatis,
fauetis illi, ut quamprimum mutet seruitutem. Sic
istam seruauerunt piratae, quemadmodum qui lenoni
essent uendituri sic istam seruauit leno, ut
cogeretur stare in illo ordine, ex eadem uesci mensa, in
eo loco uiuere, in quo etiamsi non patiaris stuprum
uideas.

Aliquis fortasse inuentus est, quem hoc
ipsum inritaret, quod rogabas. Ipse autem leno
pepercit? ignoramus istos quibus uel hoc in
eiusmodi quaestu praecipue placet, quod inlibatam
uirginitatem decerpunt? seruauit te leno quam prostituturus
erat in libidinem populi? istam sic leno,
tamquam nos castam e castis? “Omnes,” inquit, “exoraui.” Si quis dubitabat an meretrix esset, audiat
quam blanda sit. haesisti in conplexu, osculo pacta
es, ut felicissima fueris pro pudicitia inpudice rogasti.
Quid faciam mulieri intra crimina sua delitiscenti?
eum dico: “uim passa es,” “occidi,” inquit, cum
dico: “hominem occidisti,” “inferebat,” inquit, “uim
mihi.” sacerdos nostra stuprum homicidio,
homicidium stupro defendit.
Divisio. Latro in has quaestiones diuisit:

an per legem fieri sacerdos non possit; etiamsi
lex illi non obstat, an sacerdotio idonea sit. An
lege prohibeatur in haec duo diuisit: an casta sit,
 
an pura sit. An casta sit in haec diuisit: utrum
castitas tantum ad uirginitatem referatur an ad
omnium turpium et obscenarum rerum abstinentiam.
Puto enim uirginem quidem esse te, sed
contrectatam osculis omnium; etiamsi citra stuprum, cum
uiris tamen uolutatam; an es casta talis qualis
uideri potest cui lex nocere uult matrem quoque
incestam? Etiamsi ad uirginitatem tantum refertur
 castitas, an haec uirgo sit.

Aiebat APOLLODOREIS
quidem placere fixa esse themata et tuta, sed hic
non repugnare controuersiam huic suspicioni; non
enim ponitur adhuc uirginem esse , et multa sunt,
propter quae credibile sit non esse. Illud adiciebat:
denique etiamsi non effecero, ut credant iudices non
esse uirginem, consequar tamen, ut non putent
dignam sacerdotio, de qua dubitari potest an uirgo
sit. An pura sit in haec diuisit: an etiamsi merito
occiderit hominem, pura tamen non sit homicidio
coinquinata; deinde: an merito occiderit hominem
innocentem uti corpore prostituto uolentem. Absoluta
est: ostendit non puram se esse, sed tutam.
An idonea sit in tractationes quas quisque uult
diuidit: an idonea sit tam infelix, ut caperetur, ut
ueniret, ut lenoni potissimum, ut prostitueretur, ut 
occidere hominem cogeretur, ut causam diceret.

CESTIVS etiam altius petiit et obiecit, quod tam
uilis suis fuisset, ut non redimeretur. SILO
 
POMPEIVS dum praeceptum sequitur, quo iubemur ut
quoties possumus de omnibus legis uerbis
controuersiam faciamus, illam quaestionem mouit: “casta
e castis.” lex, inquit, “e castis” cum dicit, hoc
non tantum ad parentes refert, sed ad omnes
quibus conuersata est uirgo; non enim adicit “e castis
parentibus,” sed “e castis” cum dicit, uult illos a
quibus uenit uirgo castos esse. Intellego, inquit,
sub hoc uerbo multa. e castis cum dicit intellego
e castis penatibus, tu ex incestis uenis;
intellego e castis disciplinis, tu ex obscenissimis
uenis. quid enim didicisti? et quaecumque hoc loco
dici poterant. Idem et in illa parte fecit “pura e
puris.”

Hispo ROMANIVS accusatoria usus pugnacitate
negauit puram esse, non ad caedem hoc
referens, sed ad corpus; tractauit impuram esse quae
osculum impuris dederit, quae cibum cum impuris
ceperit. ALBVCIVS figura diuisit controuersiam; dixit
enim: putemus tres sacerdotium petere: unam quae
capta est, alteram quae prostitit, tertiam quae
hominem occidit: omnibus nego: et sic causam contra
singulas egit. FVSCVS ARELLIVS sic diuisit: probabo
indignam sacerdotio primum, etiamsi pudica sit;
deinde, quia nescimus an pudica sit; nouissime, quia
non sit pudica.

FVSCVS pro puella colorem hunc introduxit: uoluerunt
di immortales in hac puella uires suas ostendere,
ut appareret quam nulla uis humana diuinae
resisteret: nil magis putauerunt posse miraculo esse quam 
 
in captiua libertatem, in prostituta pudicitiam, in
homicida innocentiam. Latro dixit: aliqua capta felicior
fuit, nulla fortior. MARVLLVS cum descripsisset
dignationem puellae magnam fuisse, altius quiddam
superbiusque uoltu ipso praeferente, hanc adiecit
sententiam quam solebat mirari Latro, immo, ut ipse
aiebat, exosculari: narrate sane omnes tanquam ad
prostitutam uenisse, dum tanquam a sacerdote discesserint.

ALBVCIVS dixit: nescio quis feri et
uiolenti animi uenit, ipsis credo dis illum impellentibus,
ut futurae sacerdotis non uiolaret castitatem sed 
uideret. praedixit illi, abstineret a sacro corpore
manum: “non est quod audeas laedere pudicitiam
quam homines seruant, dii expectant.” et in
perniciem ruenti suam “en,” inquit, “arma quae nescis
tenere pro pudicitia,” et raptum gladium in pectus
piratae sui intorsit. Hoc factum eius ne lateret
eisdem dis immortalibus fuit curae: accusator inuentus
est qui pudicitiae eius in foro testimonium redderet.
Nemo credebat occisum uirum a femina, iuuenem
a puella, armatum ab inermi: maior res uidebatur,
quam ut posset credi sine deorum immortalium adiutorio
 gesta.

CESTIVS timuit se in narrationem
demittere, sic illam transcucurrit: haec dixit in
sacerdote futura maxime debere aestimari: pudicitiam,
innocentiam, felicitatem. quam pudica sit, miles
ostendit; quam innocens, iudex; quam felix,
 
reditus. Etiam habemus quandam praerogationem
sacerdoti ab ipso numine datam, licet isti obiciant fuisse
illam captiuam, lenoni postea seruisse, causam
nouissime dixisse: inter tot pericula non seruassent
illam dii nisi sibi seruaturi fuissent .
ARGENTARIVS illud in narratione dixit: accusator in hoc
maxime premebat ream: aiebat occisum. esse intra
uerba, antequam uim adferret.

SILO POMPEIVS hac
figura narrauit: eam uobis sacerdotem promitto quam
incestam nulla facere possit fortuna. Potest aliquam
seruitus cogere: seruiit et barbaris et piratis,
inuiolata apud illos mansit. potest aliquam
corrumpere prolapsi in uitia seculi praua consuetudo, etiam
matronarum multum in libidine magisterium: pudica
permanebit. licet illam ponatis in lupanari:
et per hoc illi intactam pudicitiam efferre contigit.
fuit in loco turpi, probroso; leno illam prostituit,
populus adorauit: nemo non plus ad seruandam
pudicitiam contulit quam quod ad uiolandam adtulerat.
Multum potest ad flectendum quoque pudici animi
propositum hostis, gladius: non succumbet, immo
si opus fuerit pudicitiam uindicabit. incredibilem
uideor in puella rem promittere? iam praestitit:
adulescentem misericordis populi beneficium polluere
temptantem gladio repulit. Fuit qui illam illi 
accusaret caedis: absoluta est. ne qua posset esse
uobis dubitatio, quae uentura ad sacerdotium erat
an pura esset, an integra: iam iudicatum est.

TRIARIVS dixit: negabat se puella fecisse; negabat illum
suis cecidisse manibus: altior, inquit, humana uisa
est circa me species eminere et puellares lacertos
supra uirile robur attollere. quicunque estis, dii
immortales, qui pudicitiam ex illo infami loco cum
miraculo uoluistis emergere, non ingratae puellae
opem tulistis: uobis pudicitiam dedicat quibus debet.
Alterius partis color nihil habet difficultatis:
adparet ex sententiis quas praeposui. dicendum est
in puellam uehementer, non sordide nec obscene.
Sordide, ut BASSVS IVLIVS qui dixit: “extra
portam hanc uirginem” et: “ostende istam aeruginosam
manum;” VIBIVS RVFVS qui dixit: “redolet adhuc
fuliginem fornicis.” Obscene, quemadmodum
MVRREDIVS rhetor qui dixit: “unde scimus, an cum uenientibus
pro uirginitate alio libidinis genere deciderit?”

Hoc genus sensus memini quendam
praetorium dicere, cum declamaret controuersiam de illa
quae egit cum uiro malae tractationis, quod uirgo
esset, et damnauit; postea petiit sacerdotium.
Nouimus, inquit, istam maritorum abstinentiam qui,
etiamsi primam uirginibus timidis remisere noctem,
uicinis tamen locis ludunt. Audiebat illum SCAVRVS,
non tantum disertissimus homo sed uenustissimus,
qui nullius umquam inpunitam stultitiam transire
 Passurus erat. statim Ouidianum illud: “inepta loci,” 
et ille excidit nec ultra dixit. Hoc autem uitium
aiebat Scaurus a Graecis declamatoribus tractum,
qui nihil non et permiserint sibi et inpetrauerint.

HYBREAS, inquit, cum diceret controuersiam de illo
qui tribadas deprehendit et occidit, describere
coepit mariti adfectum, in quo non deberet exigi
inhonesta inquisitio: e)gw\ d' e)sko/phs' a)\n pro/teron
to\n a)/ndra ei) gege/nnhtai/ tis h)\ prose/rraptai .
GRANDAVS, Asianus aeque declamator, cum diceret
in eadem controuersia, num ideo occidi ut 
adulteros non paterentur? dixit: ei) de\ fhla/rrena moixo\n
e)/labon ; In hac controuersia de sacerdote non
minus obscene dixit MVRREDIVS: fortasse dum
repellit libidinem, manibus excepit. Longe recedendum
est ab omni obscenitate et uerborum et
sensuum. quaedam satius est causae detrimento tacere
quam uerecundiae dicere . VIBIVS RVFVS
uidebatur cotidianis uerbis usus non male dixisse: ista
sacerdos quantum militi abstulit!

Hoc expectastis, ut capite demisso
uerecundia se ipsa antequam impelleretur deiceret?
 
id enim deerat ut modestior in saxo esset quam
in sacrario fuerat. constitit et circumlatis in
frequentiam oculis sanctissimum numen, quasi parum
uiolasset inter altaria, coepit in ipso quo
uindicabatur uiolare supplicio: hoc alterum damnatae
incestum fuit. Damnata est quia incesta erat, deiecta
est quia damnata erat, repetenda est quia et incesta
et damnata. et deiecta est. dubitari potest quin
usque eo deicienda sit, donec efficiatur propter quod
deiecta est? Patrocinium suum uocat pereundi
infelicitatem. quid tibi, inportuna mulier, precer,
nisi ut ne bis quidem deiecta pereas ? Veniet ad
colendum Romani imperii pignus etiamsi non
stupro, at certe carnificis manu incesta? “Inuocaui,” inquit, “deos.” statuta in illo saxo deos nominasti,
et miraris, si te iterum deici uolunt?

si nihil aliud,
loco incestarum stetisti. CESTI PII narratio. Quid
agam? exponam quando stuprum commiserit, cum
quo, quibus consciis? ista quia probaui damnata
est. quid postea accessit quod illam uirginem
faceret? quod iacuit in carcere, quod ducta est ad
saxum, quod inde proiecta? Ait se innocentem quia
perire non potuit. ita lex de sacerdote inpura in
iudicio quaeri uoluit, de iudicibus in supplicio?
ampliatur a iudicibus in poenam ? Postulat ut, cum
contra poenam causa tuta non fuerit, contra
causam tuta poena sit. Non putas legem cauisse ut
perires, quae cauit quemadmodum perires?
 
Exoremus te, mulier, ut iterum absoluaris? Aut tu
sacerdotium uiolasti, aut hi sacerdotem. Male de diis
existimas, si sacerdoti suae tam sero succurrunt. lata
est sententia; pronuntiatum est; damnata es: interrogo
de hoc loco, mulier, responde mihi:

sunt dii?
ARELLI FVSCI patris. Iterum experiamur: quid times
propitios deos? “Erat,” inquit, “praeruptus locus
et inmensae altitudinis tristis aspectus .” dicebam
tibi: incestam lex mori uoluit. stat moles abscisa
in profundum, frequentibus exasperata saxis, quae
aut elidant corpus aut de integro grauius impellant;
inhorrent scopulis enascentibus latera: et inmensae
altitudinis tristis aspectus electus potissimum locus,
ut damnati saepius deiciantur. FVLVII Sparsi. A
superis deiecta, ab inferis non recepta, in cuius
poenam saxum extruendum est.

IVLII BASSI. Nihil
putaueram amplius adici posse audaciae istius, quam
quod in illa in cruce Vestam nominauerat: at 
enim ab ipso supplicio in templum usque reuoluta
quidquid secundum deos sanctissimum est contactu suo
polluit et, quam a saxo nusquam reuerti fas est nisi ad
saxum, quanto minus quam in templum resiliuit? huc
potius ueni ubi damnatur, quam illo ubi absoluitur.
ALBVCII SILI. Si quis adhuc dubitabat de deiecta, ueniat
et sibi ipse credat. haec inpudentia uirginis est?
In urbe tam beata cum tot superfluant uirgines, cum
 
tot principum filiae sint, postulat ut praeteritis his
potissimum ab inferis eruatis sacerdotem. “Quare
ergo si incesta sum uiuo ?” nescio; hoc unum scio:
nec fieri quod non potest nec portentum esse quod
potest. Absit nefas et ut id saxum absoluat quod
 tantum damnatas accipit. ARGENTARII narratio.

Paene, iudices, narrare coepi, qualis esset rea; sed
quid efficiam, cum illam incestam probauero? nempe
ut de saxo deicienda uideatur: iam uisa est. Non
imitabor istius inpudentiam, ut repetendo iudicium
quod factum est inprobasse uidear. quod
exigebatur probaui; quod iudicastis exequor. Cornelii
Hispani. Deos deasque inuoco, quos priore iudicio
non frustra inuocaui, ut incesta quam tardissime
pereat. “Inuocaui,” inquit, “numina.” Quid inuocas,
mulier? si innocens es, dii non sunt. Videte
quantum sacerdos peccauerit, quae nec absolui potuit nec
mori. Aut tu sacerdotium uiolasti, aut nos
sacerdotem. Erras si satis ad sacerdotium putas perire
 non posse. Romani Hisponis.

Ab Tarpeio ad
Vestam, cuius uittam carnifex rupit; a templo ad
saxum, a saxo ad templum: hac pudicae sacerdotis
inter supplicia et uota discursus est. inter superos
 inferos que iactata in nouam poenam reuixisti.
Pompei SILONIS narratio. Quod ad rerum
expositionem pertinet, iudices, non committam, ut
ultionem deorum immortalium morer uerbis. Incesta
saxo deiciatur. lege damnata est: habetis iudicium.
 
deiecta est: habetis exemplum. Vibii Galli
narratio. Breuis expositio rerum est: aduersariam incesti
postulaui, accusaui, damnaui, carnifici tradidi:
permittitis iam abire accusatori? recedamus ad
absolutionem tuam. ita dii damnatam maluerunt 
absoluere quam sacerdotem? Sero innocentiam
damnata concupisti, uitam deiecta.

Ex altera parte. FVLVI Sparsi. Damnata
deiecta est: absoluta descendit. ARELLI FVSCI patris.
Putares puellam demitti, non cadere. CESTI PII.
Nullam habebat gratiam: in templo uixerat; itaque
tantum deos inuocabat. Lex sacerdotem non usque
ad saxum differret, nisi expectaret deorum sententiam.
Cornelii Hispani. Descripsit altitudinem montis
etiam secure despicientibus horrendam et adiecit:
carnifex quoque recedens impellit. Nihil fecit
tamquam rea; contumax est innocentia; turpe putabat
sacerdos rogare nisi deos. MARVLLI. Mirandum est
si oppressa est uirgo sine gratia? cuius enim genibus
submisit manus? quem deprecata est, quae tarde
rogauit etiam deos?
Divisio. Latro in has quaestiones diuisit:

utrum lex de incesta tantum sit, uel quae deiciatur
nec pereat; an etiam damnata, si innocens post
damnationem adparuit, deici non debeat. an haec
 
innocens sit; an haec deorum adiutorio seruata sit;
CESTIVS et illas subiunxit huic ultimae quaestioni:
an dii inmortales rerum humanarum curam agant;
etiamsi agunt, an singulorum agant; si singulorum
agunt, an huius egerint. Improbabat ALBVCIVM,
quod haec non tamquam particulas incurrentes in
quaestionem tractasset, sed tamquam problemata
filosofumena. FVSCVS ARELLIVS pater sic diuisit:
utrum incestae poena sit deici, an perire. utrum
prouidentia deorum, an casu seruata sit; si uoluntate
superorum seruata est, an in hoc ut crudelius
periret.

Hic color fere sententiis quas praeposui
permixtus est; quid tamen CESTIVS senserit indicabo. Contra
sacerdotem quidam dixerunt: uideri deos infestos illi
in hoc eam seruasse, ut diutius torqueretur. aiebat
Cestius malle se casu uideri factum quam deorum
uoluntate; nam si semel illos interuenire huic rei
fatemur, manifestius erit poena seruatam esse
sacerdotem, quam in poenam; itaque non probabat illud
Triarii: “remissam tibi poenam putas ? ampliata es.” Ea ipsa, inquit, ampliatio, quae apud iudices fieri
solet, ex qua uerbum in sententia petitum est, non
 est damnantis, sed dubitantis.

Declamauerat apud
illum hanc ipsam controuersiam VARVS QVINTILIVS,
 
tunc Germanici gener, et praetextatus. is cum
descripsisset circumstantium indignationem quod
tam cito oculis poena subduceretur, dixit:
exaudierunt dii immortales publici uoti preces: incestam,
ne cito supplicium transcurreret, reuocauerunt.
CESTIVS multa contumeliose dixit in istam sententiam:
sic, inquit, quomodo quadrigas reuocauerunt ? nam
et ante posuisti similitudinem, quia et haec de
carcere exierat. Cum multa dixisset nouissime adiecit
rem quam omnes improbauimus: “ista neglegentia
pater tuus exercitum perdidit.” filium obiurgabat,
patri maledixit.

Pastor AIETIVS hanc
controuersiam apud Cestium dixit iam senator et hunc
colorem optimum putauit: sic ueneficiis corpus induruit,
ut saxa reuerberet. Multum CESTIVS hunc corripuit
et dixit: hoc est quare ego auditores meos inuitem
ad alios audiendos ire? aeque male mihi facit ille
qui aut athleta aut phthisicus est. dicebat autem
in Albucium, qui illis diebus dixerat in hac controuersia: “durius saxo,” et in Bassum Iulium multa,
qui dixerat: “uirgo de sub saxo.” Othonem IVNIVM
patrem memini colorem stultum inducere, quod
minus ferendum est quod libros colorum edidit. “Fortasse,” inquit, “poenae se praeparauit et ex quo

peccare coepit, cadere condidicit.” SILO POMPEIVS hunc
colorem temptauit: praestatur, inquit, quaedam et 
damnatis sacerdotibus uerecundia: erubuimus
quicquam ex damnatae ueste detrahere. HISPANVS dixit:
ita putaueras una te poena posse defungi, cum in
saxo deos nominasses? TRIARIVS cum 
indignantium uoces descripsisset adiecit: quid? non potes
bis mori ? MARVLLVS dixit: constitit in saxo,
inuocauit deos; publica indignatio exorta est: audet ista
nominare deos, audet hoc loco ? quid autem habet
iam quod illos roget, nisi bonam mortem ? Diocles
CARYSTIVS dixit: kai\ a(/pac kai\ deu/teron kai\ tri/ton
kai\ me/xri a)\n ou(= pe/sh|s e)f' o(\ be/blhsai .

Porci Latronis. Adulteros meos tantum
excitaui. me miserum! quamdiu iacuerunt postquam
deprehenderam? Ego te non abdicem quem possem
 
occidere? O acerbam mihi uirtutis meae
recordationem! o tristem uictoriae memoriam! ille onustus
modo hostilibus spoliis uir militaris adulteris meis
tantum maledixi: solus ego ex omnibus maritis nec
dimisi adulteros nec occidi. Quid ridetis? inquam,
habeo manus. uocaui filium. Tu uiri fortis filius,
qui stringere ferrum non potes? ne truncus
quidem capi potui nisi domi; utcumque tamen potui
obluctatus sum et truncum corpus opposui. exierunt
adulteri tantum meo sanguine cruenti. Cornelii
Hispani: o me dignum, cui aut pudica contingat
uxor, aut inpudica dum armatus est! Te, respublica,
inuoco, quae manus meas possides. Quis non putet
aut me sine filio fuisse, aut filium sine manibus?

CESTI PII. Conceptus est iste — ex quo, sciemus
cum adulteros deprehendero. Numquam putaui
futurum salua republica, ut uir fortis sentiret se
manus perdidisse. MARVLLI. Adulteros meos usque ad
limen prosecutus sum. Cucurri miser ad ferrum
quasi manus haberem. Triarii. Deciderunt arma
cum manibus: tunc primum sensi me manus 
perdidisse. Descriptio pugnantis uiri fortis. Dii boni,
et has aliquis manus derisit? P. Asprenatis.
Arcessitus ut occideret adulteros, uenit ut dimitteret. 
Ita ego manus etiam pro adulteris perdidi ? Steti
derisus ab adulteris meis; patris desertor, matris
leno, quem, puto, iam creditis non esse filium uiri
fortis, tertius in cubiculo derisor stetit.

FVLVII
Sparsi. In bello suas, in domo etiam filii manus
 
perdidit. Processit in bellum hic unus omnium
adulescentis filii uicarius: in acie uicit, domi captus
est. spectat inter spolia uiri fortis uolutantes
adulteros. “Adulescens, uenit tempus militiae tuae.” Indigna res: deceptus est; tam frustra ad filium quam
ad gladium cucurrit. ridebant adulteri truncas uiri
fortis manus, circa sua arma labentis. ARGENTARII.
 In bella non uenit et ante patriae quam patri
negauit manus. Libenter causam eius suscepi: quis
enim illum non uindicet? quid hoc infelicius, quem
adulteri tunc riserunt, cum deberent mori ? Vir
fortis in ciuitate truncus integros adulteros spectat?

IVLII BASSI. Non est quod putetis puniri illum: ad
suos dimittitur; dimittitur , inquam, ad matrem
suam, nescio an et ad patrem. meruit
hereditatem illius, quem occidere parricidium putauit. Nulli
umquam plus debuistis uiro forti: usque eo pro
uobis pugnauit, ut pro se non posset. Adulescens,
quos dimisisti sequere.

Pars altera. Vibii Galli. “Matrem,” inquit, “non
occidisti.” quem minus hoc crimine perdere debui
quam patrem? Pater occidere iussit: lex uetat. non
comparassem patri legem, nisi cum illa lex fuisset.
alterum putaui parricidium matrem coram patre
occidere. ARELLI FVSCI patris. O misera pietas, inter
quae parentum uota constitisti! Non semper
scelera nostri iuris sunt, et truces quoque animos
misericors natura debilitat.

Divisio. Lateo hac usus est diuisione: an
 
licuerit filio tunc uindicare; an oportuerit; an si
licuit et oportuit, ignoscendum sit illi si non potuit
indulgentia repugnante. An licuerit in illa diuisit:
an tunc liceat adulterium filio uindicare, cum
maritus non adest; an tunc liceat, ubi maritus in eo
loco est quasi omnino non esset. An oportuerit
tractationis quidem est, quam ut quisque uult uariat;
Latro sic tamen ordinauit: oportuit, etiamsi pater
non iuberet, occidere adulteram uiri fortis uxorem;
oportuit iubente patre, etiamsi ipse posset occidere;
oportuit, cum et iuberet et ipse non posset. Noui
declamatores illam quaestionem temptauerunt ex
uerbo legis natam “adulterum cum adultera qui
deprehenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine
fraude sit:” an nemo possit occidere, nisi qui
deprehenderit; temptauerunt et illam: an non possit
abdicari filius ob id quod illi facere sua lege licuit.

Color pro adulescente unus ab omnibus qui
declamauerunt introductus est: “non potui occidere,” ex
illa Ciceronis sententia tractus, quam in simili
controuersia dixit, cum abdicaretur is qui adulteram
matrem occidendam acceperat et dimiserat: ter non 
Latro descripsit stuporem totius corporis in tam
inopinati flagitii spectaculo et dixit: pater, tibi manus
defuerunt, mihi omnia. et cum oculorum
caliginem, animi defectionem, membrorum omnium
torporem descripsisset, adiecit: antequam ad me redeo,
exierunt. GORGIAS inepto colore, sed dulci
PAMMENES ex nouis declamatoribus

dixit GORGIAS egregie dixit PAMMENES dixit FVSCVS
ARELLIVS dixit: maius erat scelus quod imperabas
quam quod deprehenderas. ALBVCIVS non narrauit,
sed hoc colore egit ab initio usque ad finem: ego
me defendere debeo? si quid mihi obiectum erit,
aut negabo aut excusabo. si quid exegeris maius
uiribus meis, dicam: ignosce, non possum; ignoscit
filio pater nauigationem recusanti, si non fert mare;
ignoscit non sequenti castra, si non potest,
quamuis pater ipse militaris sit. non possum occidere.
Agedum ipsam legem recita: “liceat et marito, liceat
et patri, liceat et filio .” quare tam multos
nominat, nisi quod putat aliquos esse qui non possint?
Et in descriptione dixit: cum me uocauit pater “hoc,” inquam, “putat supplicium futurum morte grauius,
si adulteram filio ostenderit.” Et illud dixit:
exierunt adulteri inter patrem debilem et filium
stupentem. SILO hoc colore narrauit: non putaui mihi
 licere.

BLANDVS hoc colore: utrimque fili nomen
audio; pater rem petit iustiorem, mater faciliorem.
Et illud post descriptionem adiecit: fatebor uobis,
parricidium coram patre facere non potui. CESTIVS
hoc colore egit: “prosiluit,” inquit, “protinus mater
et amplexu suo manus meas adligauit. ago
confusioni meae gratias, quod nihil in illo cubiculo uidi
praeter matrem et patrem: pater rogabat ut
occiderem, mater ut uiueret; pater ne nocens
inpunita esset, mater ut ego innocens essem; pater
recitabat legem de adulteriis, mater de parricidiis.” Et
ultimam sententiam dixit: occidere matrem si turpe
est noluisse, non potui. ARGENTARIVS dixit: non
 
est quod me ex hoc habitu aestimetis, quod manus
habeo: tunc non habui. Et illud dixit: dat poenas
tibi: perdidit uirum, perdidit filium; aegrotanti non
adsidebo, egentem non alam; omnia mihi libera sunt,
iam uitam illi non debeo.

Ex altera parte multa sunt pulcherrime dicta; sed
nescio an Graecis nostri cessuri sint. In hac
controuersia dixit DAMAS Habet aliquid corrupti
haec sententia. Latro dixit: quantum ego tunc
questus sum cum fortuna mea, quod non et oculos
perdidissem! SILO POMPEIVS dixit: fili, aut oculos
erue aut manus commoda. Omnes aliquid belli
dixerunt illo loco quo deprensi sunt adulteri et 
dimissi. Latro dixit: adulteros meos tantum excitaui.
FVSCVS ARELLIVS illius sententiae 
frigidius dixit contrariam illi sententiam: adulteros
interuentu meo ne excitaui quidem. VIBIVS RVFVS dixit:
adulteri marito non adsurrexerunt. POMPEIVS dixit:
adulescens, denique adulteros excita; postquam tu
uenisti securius iacent. Latro dixit: erratis qui me
putatis manus non habere. filium uocaui: ut
intrauit ab adultero salutatus est.

FVSCVS dixit: fili,
tuam fidem, ostende te integro manus me non
perdidisse. controuersiam mihi de te facit adulter:
ueni et utrius sis filius indica. P. VINICIVS et
pulchre dixit et non noue — sumpsit ab omnibus
bene dicta —: inrupi in cubiculum adulterorum: quid
mentior miser? aperto cubiculo expectabant adulteri.
 
CESTIVS dixit: uocaui filium; risit adulter tamquam
qui diceret: meus est. VIBIVS RVFVS dixit: adulter
meus exiit commodo suo. HYBREAS hunc sensum
optime dixit DIONYSIVS, filius eius Dionysii qui
Ciceronis filium docuit, elegans magis declamator
quam uehemens, hunc sensum et uehementer dixit
 et eleganter VIBIVS RVFVS dixit:

quam otiosi,
quam securi adulteri transierunt praeter oculos meos,
praeter filii manus! Latro cum exeuntis adulteros
descripsisset adiecit: adulescens, parentes tuos sequere.
NICETES illam sententiam pulcherrimam, qua
nescio an nostros antecesserit Sed illud ALBVCI
utique Graecos praeminet: cum pugnantem se in 
acie descripsisset, dixit: me miserum, quas manus
adulter effugit! et illud Albuci: “non potui,” inquit, “matrem occidere.” quo excusatior sis adice “et
patrem.” Albucius sic narrauit tamquam filio sciente
factum esset adulterium; suspectum quasi conscium
matri suae fecit. P. Asprenas dixit: exiit
nouissime maritus et dedit adulteris suis locum. Idem
dixit: matrem occidere non potes? adulterum certe
occides. an et iste pater est? Dixerat NICETES 
MVRREDIVS dum hanc sententiam imitari uult,
stultissimam dixit: reliqui in acie pugnantes manus.

Iam se parabat in tertiam,
nisi nox defecisset. Stupri accusatur, stuprum
defendit; cum altera rapta litigat, alteram aduocat.
Vindicate patres, uindicate fratres, uindicate mariti;
fortior publicae disciplinae seueritas surgat: iam
binae rapiuntur. MENTONIS. Postera die erat in
huius domo fletus, lamentatio matris spes suas
deplorantis, cum interim ex alia domo alia uociferatio
oritur, alius tumultus. coit populus uelut publico
metu exterritus, uix credit duos tantum fuisse raptores,
cum interim producitur publicus pudicitiae hostis,
quem una nocte unius uirginis iniuria non
fatigauerat. CESTI PII. Alteram iniuriae. rapuit, alteram
patrocinio. Quantum suspicor, ne rapta quidem es.
quaeris argumentum? non irasceris. Quomodo istud
fit? duabus iniuriam fecit, una queritur? “Misericors sum,” inquit. gaude; habes qui te uindicet.
Vide qualem habitura sis uirum: non est una
contentus. ARGENTARIVS eundem sensum dixit hoc
adiecto: non est una contentus, ne una quidem
nocte.

Pompei SILONIS. At quam bene mimum
egit, quomodo raptam se questa est, qua
uociferatione! quam paene illi optione cessimus! Triarii.
 
Perieras, raptor, nisi bis perire meruisses. IVNII
GALLIONIS. Sumatur de illo supplicium,
constituatur in conspectu publico, caedatur diu, toto die
pereat qui tota nocte peccauit. Subito fastidiosus
raptor occurrit et ait: “iam nec nuptias uolo.” Stulta
deciperis; dicam si uis quid dixerit tibi ? idem enim
dixit et huic: “dum te peto in illam incidi.” ARELLI
FVSCI patris. Retro amnes fluant, sol contrario cursu
orbem ducat, confugiat sacrilegus ad aras: raptorem
rapta uindicat.

Ex altera parte. Pompei SILONIS. Postero die
cum illi narratus esset nocturnus error, dum putat
se in unam incidisse, huic priori supplices
summisit manus, hanc prius deprecatus est, exorauit:
propter hoc, puto, ista magis raptori irascitur. Alterais
ex puellis raptorem mori uult, altera seruari: reum
alter iudex damnat, alter absoluit; inter pares
sententias mitior uincat. Dicam quod sentio: magis
irasceretur si unam tantum rapuisset; diceret: “ergo
ego sola digna uisa sum cui iniuriam faceret?” ARGENTARII.
Refer nunc Verginiam, refer
Lucretiam: plures tamen Sabinae sunt. Ex tribunis
potentior est qui intercedit. non est inuidiosa potestas
quae misericordia uincit. Quid cessas, puella? pro
marito roga. Haec sententia deridebatur a Cestios
quasi inproba.

Divisio. In hac controuersia de prima
quaestione nulli cum altero conuenit. Lateo primam
fecit quaestionem: non eum posse raptorem qui ab
 
rapta mori iussus esset seruari Si legatus, inquit,
exire debet peribit; si militare debet peribit; si lege
ducere debet peribit; si raptam ducere debet aeque
peribit. Si is te ante rapuisset et nuptias optasses,
interposito deinde tempore, antequam nuberes, hanc
uitiasset, negares illum debere mori rapta iubente?
atqui nil interest, nisi quod dignior est raptor
morte, cuius inter duos raptus ne una quidem nox
interest. Si rapta nupsisses, deinde post tertium
diem rapuisset aliam, negares illum mori debere?
atqui quid interest, nisi quod honestius tunc
maritum defenderes quam nunc raptorem defendis?

Alteram fecit: an rapta quae nuptias optat nihil
amplius raptori praestare possit, quam ne sua lege
pereat, contra alienam legem nullum ius habeat.
Optasti nuptias: non occidetur tamquam raptor
tuus. at idem eadem nocte qua te rapuit, si 
stationem deseruit, fuste ferietur; si sacrilegium fecit,
occidetur. Licet tu dicas: “quid ergo? ego non nubam?” tu raptori praestas ut illum ipsa non
occidas; non potes praestare ne quis occidat. Quomodo
sacrilegus, quamuis a te seruatus, periret, sic
alterius puellae raptor, licet a te seruatus, peribit. Si
rapuisset te, deinde in adulterio deprehensus adseruaretur
in tormentum diutius pereundi, tu interim
educta nuptias optasses, — datur enim optio et in
absentem — uetares illum occidi a marito? quid
interest qua lege pereat, nisi quod modestius
alienam legem interpellares quam tuam?

Tertiam 
 
fecit: cum quod utraque optat fieri non possit, an ea
eligenda sit optio, qua ultio ad utramque perueniat.
Ait quae mortem optat: mea optio et te uindicat,
tua me non uindicat; nec hoc tibi mea optio
praestat quod mihi: ex occiso raptore inuidiam. Illa
respondet: optio tua me non uindicat. uindictam tu
meam putas, non fieri quod uolo, fieri quod nolo ? etiam
contumeliosum mihi erit, te dignam uideri in cuius
honorem homo occidatur, me dignam non uideri in cuius
honorem seruetur. isto modo et mea te uindicat:
nempe lex duas poenas scripsit uitiatori: alteram
passurus est; non eris inulta, nam raptor non erit
inpunitus: habebit poenam, indotatam uxorem.
Respondet: non eodem modo: morietur, sed
 utrique; seruabitur, sed non mihi. Quartam ibi fecit
quaestionem: si non potest utriusque rata esse optio,
utra dignior sit. Vltimam non quaestionem, sed
tractationem: neminem non raptorem impunitum
futurum, si haec via impunitatis monstraretur, ut
qui plures rapuisset tutior esset; neminem non inuenturum
aliquam humilem quae se in optionem
 commodaret.

FVSCVS ARELLIVS primam
quaestionem hanc fecit: an qui duas rapuit perire utique
debeat. Lex, inquit, quae dicit: “rapta raptoris aut
mortem optet aut nuptias,” de eis loquitur qui
singulas rapuerunt; non putauit quenquam
futurum qui una nocte raperet duas. Non quaero quid
optetis; quod seuerissime optare potestis occupo.
necesse est raptorem mori. quare? utrique raptae
 
ultio debet contingere. utramque non potes
ducere, utrique mori potes. Vna pars legis ad hunc
raptorem pertinet in qua mors est. Putate enim
utramque nuptias optasse: quid futurum est? in
raptoris matrimonium ambitus erit. Putate illum
plures rapuisse quam duas: quid fiet? una nubet.
nuptiae ad unam pertinebunt, mors ad omnes. Qui
duas rapuit utrique debet mori. quare? dicam. quod
uult eligat: si aut nuptias optabunt, aut altera
mortem, altera nuptias, optabunt, non poterit fieri
quod utraque uolet; uno modo poterit fieri quod
utraque uolet, si utraque mortem optauerit: ergo
fiat quo uno duae uindicari possunt. Hic tractauit:

ne exemplum quidem utile esse non utique perire
eum qui duas rapuerit; ista ratio ne hunc morem
perniciosissimum ciuitati introduci, ut aliquis
propter hoc non pereat, quia perire saepius meruit.
Reliquam partem controuersiae Fuscus in haec
diuisit: utra optio honestior sit, utra iustior, utra
utilior. CESTIVS hanc partem controuersiae sic
diuisit: utra puellae optio dignior sit quae ualeat; utra
optione raptor dignior sit. Cestius et coniecturalem
quaestionem temptauit: an haec cum raptore
conluserit et in hoc rapta sit, ut huic opponeretur.

Latro aiebat, non quidquid spargi posset
suspiciose id etiam indicandum. colorem hunc esse, non
 
quaestionem; eam quaestionem esse quae impleri
argumentis possit. CESTIVS aiebat et hanc posse
impleri argumentis Hunc sensum a Latinis
iactatum NICETES dixit: e)pi\ th\n tri/thn nu\c e)/lipen .
GLYCON dixit: Diocles CARYSTIVS dixit 
Hunc sensum VIBIVS RVFVS subtiliter dixit: uolo
tibi malam gratiam cum sponso tuo facere: habet
amicam. In hac controuersia dixit ALBVCIVS:
ambulet in masculos. Adeo nullum sine amatore
uitium est, ut hoc quidam disertum putauerint; ego
tamen magis miror hoc potuisse Albucium dicere
quam aliquos potuisse laudare. Ex Latinis dixit
TRIARIVS: gratulor uobis, uirgines, quod citius
inluxit. ARGENTARIVS dixit: quaeritis quid isti finem
rapiendi fecerit? dies. Latro: iam se parabat in
tertiam, nisi nox defecisset.

Porci Latronis. Pro di boni, et haec puella
hospitio patris excepta est? Prohibeo domo terra
prohibendam. Bonae spei uxor, bonae spei 
 
nurus, quae amare potest captiuum, odisse uel patrem. “Captus,” inquit, “in tenebris iacebam.” Narra, obsecro,
soceri tui beneficia. Possum, iudices, esse securus?
filius meus ait se uxori parricidium debere. CESTI 
PII. Quis interfuit nuptiis tuis? pater? denique
puellae pater?

Ex altera parte. IVLI BASSI. Hodie captiuus
essem nisi haec arcipiratae filia fuisset. Vt dixi: “patrem habeo,” inter bonos captiuos sepositus sum.
arcipiratae filia uocatur, puto ex aliqua nata
captiua; certe animum eius natura a patre abduxerat:
misericors erat, deprecabatur, flebat, mouebatur
periculis omnium; nihil in illa deprehendi poterat
piraticum. Promisi nuptias et quasi aliquam sacram
testationem tuum nomen inserui. Eo loco me non
deseruit in quem uenire etiam patres timuerunt.
Artius nos fortuna alligauit quam ut orba posset
diuellere. Vidisses tectum pannis corpus, omnia
membra uinculis pressa, macie retractos introrsus
oculos, obtritas catenis et inutiles manus: talem
quis amare nisi misericors posset?

Decepi te,
puella; alia pollicitus sum: ueneris in patriam
mecum, ibi tibi gratiam referam; hic catenatus, egens,
squalidus quid possum? pater meus, socer tuus —
hoc enim te iam pridem uocabat — socer, inquam,
tibi tuus gratiam referet. Quidam auitas
paternasque flagitiis obruerunt imagines, quidam ignobiles
nati fecere posteris genus: in illis non seruasse
 
quod acceperant maximum dedecus, in his quod
nemo dederat fecisse laudabile est. Si possent
homines facere sibi sortem nascendi, nemo esset
humilis, nemo egens, unusquisque felicem domum
inuaderet; sed quoniam di non sumus, natura nos
regit et quemcumque uult casum in quemque
mittit:

hinc sumus aestimandi, cum sumus nostri.
Quis fuit Marius, si illum suis inspexerimus
maioribus? in septem consulatibus nihil habet clarius
quam se auctorem. Pompeium si hereditariae extulissent
imagines nemo Magnum dixisset.
Seruium regem tulit Roma, in cuius uirtutibus
humilitate nominis nihil est clarius. quid tibi uidentur
illi ab aratro, qui paupertate sua beatam fecere rem
 publicam ? quemcumque uoluerimus reuolue nobilem:
ad humilitatem peruenies. Quid recenseo singulos,
cum hanc urbem possim tibi ostendere? nudi
stetere colles, interque tam effusa moenia nihil est
humili casa nobilius: fastigatis supra tectis auro
puro fulgens praelucet Capitolium. potes obiurgare
Romanos, quod humilitatem suam cum obscurare
possint ostendunt et haec non putant magna, nisi
 apparuerit ex paruis surrexisse ?

Misereri illius
oportet quia orba est. attamen habet propinquos,
habet amicos paternos, habet te inbecillitatis suae
 
tutorem fortissimum. Omnes uxores diuites
seruitutem exigunt. crede mihi, uolet in suis regnare
diuitiis; et tamen aequum est eam me possidere
domum † quam me agnouerit. Si coeperimus esse
magis liberi, si paulo speciosior animo eius
adfulserit domus, si parum blande fecerimus, relinquet:
et tunc est tormentum carere diuitiis, cum illas iam
senseris. Vides quid inter duas uxores intersit:
ista si nos reliquerit, repetet sua, haec quod dedit
dimissa non auferet. Multi duxere sine dotibus
mulieres, quidam dictas non accepere dotes, quidam
etiam emptis contenti fuere mancipiis et cum
possent accipere diuitias, emere quibus libertatem
darent maluerunt quam suam uendere.

Aliquis in
adoptionem iuuenis petitur: si uolet ire quaerat,
senex ille qui petit quales et quos habeat maiores,
quanta bona, an satis magno se possit addicere.
aliquis capere orbos senes uult et suas spes in
alienas mortes diffundere: excutiat testamenta, scrutetur
census; ubi uero quaeret uxorem, uideat an
nuptias suas amet, an nil pluris faciat marito, an
misericors sit, an fortis sit, an possit, si quid uiro
inciderit, mala una tolerare: si bis bonis fuerit
instructa, dotata est. Non possumus una felices esse:
quod solemus, una infelices erimus. Fac, inquit,
quod imperat; nolo propter me patrem tuum
offendas. ibo, inquit, sola. Tu ibis? quo, infelix? quas
 
petitura regiones? est enim tibi aliquis locus? pater
 tuus nobis maria praeclusit, meus terras.

CESTI
PII. Solent qui coguntur a patribus ut uxores
ducant illa dicere: “non sumus etiam nunc apti nuptiis.” ego contra refugio uxorem quia uxorius sum. ARELLI
FVSCI patris. Inpotens malum est beata uxor. cum
inmensum pondus auri orba attulerit, cum pecunia
arcas nostras onerauerit, quid aliud quam beati
seruiemus? Altera filium dat tibi, altera patrimonium:
pater, utra magis diues est? Locuples est, pater,
quam mihi concilias: o si scires, quam diues et haec
fuisset! “Orba, inquit, est:” et haec orba est; inter
duas orbas ea mihi curanda est magis quam orbam
ego feci.

Divisio. In hac controuersia nihil litium fuit:
fere omnes consentiunt. LATRO primam
quaestionem fecit: an pater propter matrimonium abdicare
filium possit, cum liberum cuique huius rei
arbitrium sit. GALLIO subiecit huic: etiamsi potest
imperare filio ut uxorem ducat, an ei, qui iam habet.
Latro secundam fecit: si ius est patri etiam
propter matrimonium abdicandi, an huic liberum
non fuerit parere, cum iurasset. Hoc in haec
diuisit: an nemo iureiurando teneatur quo per
necessitatem adactus est; an expleuerit iusiurandum ducendo
illam uxorem; an etiamsi non expleuit, non
teneatur religione qui coactus aliquid contra
iusiurandum facit: hunc autem cogi a patre. Si per
iusiurandum facit hunc potest parere patri, an
debeat. hic de meritis puellae et moribus.
 
Colore hoc usus est Latro pro patre:

puellam non misericordia motam sed libidine, et ideo non
esse beneficium. In argumentis eleganter hanc
partem tractauit: etiamsi beneficium dedisset, non esse
sic referendam gratiam; deinde beneficium esse quod
iudicio detur, non quod furore aut morbo. HISPO
ROMANIVS alio colore dixit illam non amore adulescentis
sed odio patris sui secutam; uoluit illi et
amoris commendationem detrahere. BVTEO longe
arcessito colore usus est; uoluit enim uideri non
inuito patre sed secreto suadente, palam
dissimulante totum hoc gestum; a pat re illam esse
honestam condicionem nuptiarum inuentam, cum alio
nullo modo posset; neque enim aliter effugere illos
potuisse nisi patiente patre.

sed aiebat Latro non
esse tanti detrahere illi commendationem soluti
adulescentis, ut detraheretur inuidia relicti patris.
FVSCVS ARELLIVS egregie declamauit; non enim
propter nuptias orbae dimitti illam, sed quamuis
orba non esset, eici iussit. non aliam sibi magis
placere, sed illam displicere dixit, et hoc, quod
Latro transcurrerat, pressit: timere se puellam
temerariam, inter piratas natam, inter piratas
educatam, inpiam in patrem. GALLIO illud quod omnes
scolastici transierant dixit: timere se ne haec
speculatrix esset et piratis occasiones omnes indicaret,
aut certe ne uideretur; nolle se suspectum esse
reipublicae. IVLIVS BASSVS timuit ne puella
uideretur improbe iusiurandum exegisse; ne quid liberi
 
sibi esset, adiecit iurasse se per patrem.

TRIARIVS
dum sententiam uirilem captat, inepte dixit iurasse
se et per orbam. aiebat enim CESTIVS male
deseri nunc orbam si etiam iurasset. Latro aiebat
 per patrem quoque iusiurandum ineptum esse;
nihil enim minus conuenire, quam aliquem per
patrem iurare patrem relicturae. Omnes honestam
matrem puellae dederunt, omnes dixerunt qua
misericordia discessisse motam, qua amore. solus
Pollio iudicio fecisse uult eam etiam misericordia
discessisse : dixit enim illam non potuisse cum
piratis uiuere; ut primum honestam occasionem inuenerit
 discedendi, discessisse.

Q. HATERIVS a parte
patris pulcherrimam imaginem mouit: coepit enim
subito quo solebat cursu orationis describere, quasi
exaudiret aliquem tumultum, uastari omnia ac rapi,
conburi incendiis uillas, fugas agrestium; et cum
omnia implesset terrore adiecit: quid exhorruisti,
adulescens ? socer tuus uenit. GLYCONIS ualde leuis
et Graeca sententia est: katana/lwson to\n i)/dion gene/tora :
 e)/xomen pate/ra . Tolerabilem dixit illam
rem, cum iurisiurandi uim describeret: hoc esse
quod foedera sanciret, quo astringerentur exercitus:
 o(/rkos e)sti\ de/sma kai\ para\ peiratai=s a)sfale\s
 
me/ vov. ARTEMON circa eundem sensum uersatus est
a parte adulescentis; cum dixisset relictum patrem,
adiecit: loido/rei nu=n to\n a)rxipeirath\n, to\n miaifo/non,
to\n i(ero/sulon: pro/sqes, ei) qe/leis, kai\ to\n
e)pi/orkon .

Da mihi epistolam esurientis
istius. “Manus,” inquit, “praecidantur.” in
quam cumque corporis partem potius saeuitia incurrat:
cetera membra mea sunt, manus publicae sunt.
Numquid peto tyrannicida? talem me dimittite qualem
a piratis recepistis. Non habeo quod de fortuna
queri possim: en eum qui manus meas * * *
confugit. “Si praecideritis,” inquit, “manus.” Si 
irasceris, scribe potius: si occideritis. Tyrannicida exitum
tyranni rogo. non timeo, ne quas manus piratae
 
soluerunt, iudices alligent.

Ex omnibus quae mihi
fortuna terra marique priuatim mala publiceque
congessit, tyrannum adulterumque et piratas, nihil
expertus sum durius quam patrem: tyrannus cum timeret
manus meas, non praecidit; iniuria matrimonii nihil
abstulit corpori; piratae, quasi beneficio meo
uiuerent, gratis miseriti sunt: unum hostem
inexorabilem habui. 0 felicem rem publicam quod sublato
inimico, non ante tyranni caedem nauigaui! “Genui,
inquit, educaui:” nempe istud beneficium et tyranno
praestitisti et adultero. Has manus si per te
redimere non potes, rempublicam appella. Adulter cum
manibus sepultus, tyrannus cum manibus proiectus
est. Magnis sceleribus iura naturae intereunt: non
magis tu pater es quam illi fratres. Audite nouam
captiui uocem: tutus sum, si pater meus nihil habet.
Quidquid habes pro redemptione filii mitte; non est
quod timeas: non deerunt tibi alimenta, cum dixeris
 te tyrannicidae patrem;

pro adultero filio rogasti.
Quaerite nunc quomodo tyranni fiant. CESTI PII.
Cedo mihi epistolas patris. quaeris unde habeam,
cum mihi nullas miseris ? “Duplam dabo pecuniam:” apparet, pro unico filio rogat. “Duplam pecuniam
dabo:” unam summam pro filio, alteram pro
tyrannicida. “Si manus praecideritis:” hoc ne in adulteros
quidem licet. “Non habui pecuniam.” sed
rogare illos potes et audacter roga: in
 
misericordes piratas incidi. Quare non alo? quia captum
filium tuum — certe parum est si dixero non
redemisti. alere non possum, perdidi manus. non
credis? epistolas lege. Duplam pecuniam dabas, auaris
dabas, piratis dabas: sic excusabant piratae ipsi,
mihi cum praeciderent manus: “pater iussit,” aiebant: “magnum facinus est, sed magno licet.”

“Egens
sum,” inquit: mentiris. cedo mihi patris mei
censum. “Quid ergo? ales pauperem?” dimissus fortasse
promittam, cum rogaueris: nihil paciscor.
Etiamnunc manus meas petis? nega tuam esse epistolam,
et habes argumentum, dic: ego rogare etiam pro 
adultero soleo. “Qui non aluit,” inquit, “patrem,
adligetur:” plus de manibus meis timui. CORNELI HISPANI.
Quid me rogarit pater nescio: publica
uindicta cruentum gladium priuato tyranno impressi.
Captum me piratae nihil amplius quam alligauerunt. “Duplam pecuniam dabo.” Quid? plus polliceris
quam petitur? unde tantas patrimonii uires habes?
etiamnunc tamquam in tyranni arca loqueris?
Corrupit frater uxorem meam quam nec tyrannus
uiolauerat. Ut pretium piratae constituerunt, gauisus
sum, namque locuples pater poterat dare etiamsi
duplam poposcissent. Remiserunt me reipublicae
cum manibus, patri cum epistolis. Pompei SILONIS.

Pactus sum de redemptione, scripsi patri.
quicumque pro tyrannicida uestro pependistis, certum habeo,
solliciti optastis, ut hae litterae ad patrem
 
perueniant. “Egeo,” inquit. sic subito? Quod ex toto
emi non debet duplo emit. ARELLI FVSCI patris.
Causam meam tenui apud eos, qui nihil debebant
manibus meis. Tunc primum egere queritur iste,
cum manus meas uidit. Quid mirum si non
putauerunt turpe piratae accipere mercedem quam pater
dabat? Ades, pietas; si sancte uixi, si innocenter,
effice ut iste manus meas qui odit desideret. Tarde
mihi epistola solui uidebatur. Hoc prorsus
fabulosum repleto sceleribus nostris saeculo deerat, ut
narraretur aliquis solutus a piratis, adligatus a patre.

BLANDVS. Hic qui unde uiuat non habet, quam care
tyrannicidas uestros emancipat! Quid ais, pirata
filii, piratarum magister, eius crudelitatis emptor
cuius nec pirata uenditor est? Romani Hisponis. “Pater piratis salutem:” hanc eripis filio. “Duplam
dabo:” quid necesse est? potui uilius solui. “ut
praecidatis manus.” obstipuerunt piratae et cum
dimitterent dixerunt: “indica patri tuo non omnia
piratas uendere.” MENTONIS. Adhuc, iudices,
tamquam pro meis manibus egi, uerum confitendum:
uobis remissae sunt. exhibeo, respublica, piratarum
depositum tibi: manus hae tuae saluae ad te
perlatae sunt. fac quod uoles. illud unum rogo, si
peccauerunt, cuilibet tu uinciendas trade: si isti
 trades, sic alligabit quomodo soluit: praecidet.

ALFI
FLAVI. Adhuc qualem optem patrem nescio.
 
diuitem? debilitat. egentem? adligat. neutrum
manibus meis expedit. “Duplam dabo, ut manus
praecidatis.” filium minus crudelem habuisti. MARVLLI.
Vt adlata est epistola, coeperunt iam me piratae
soluere; ut recitata dupla in epistola pecunia est, “hic est;” inquam, “pater quem uobis laudaueram.” TRIARII. Vbi est patrimonium tuum illud quod
tyrannos instruit, quod adulteros facit? ubi est? certe
in me nil inpendisti.

Pars altera. IVLI BASSI. Infelix futura est
etiam uictoria mea: si non tenuero causam, fame
moriar; si tenuero, hoc tantum consequar ne fame
moriar. Duxi uxorem nimium fecundam: peperit
mihi tria nescio quae prodigia uariis generibus inter
se et me , iudices, furentia: alium qui patriam
posset opprimere, alium qui fratrem uiolare , alium
qui patrem. Testor, iudices, omnes ciues meos: una
seruiuimus, nemo tyrannidem me uno sensit
magis. argumentum habeo maximum quod uiuo: non
pepercissetis mihi, si putassetis me partem tyranni.
Dum inter se pugnant, uicit respublica. Reliqui
duo, quia non poterant in nos, inter se tyrannidem
exercuerunt. habebat iste nescio quam uxorem,
quam in arce cognouerat. Si alligare te possem,
proficiscentem alligassem.

Non opus est tibi magna
inpensa ad sustinendum patrem: magna omnia
sunt tua mecum alimenta partire. nolo me tam
 
bene alas quam ego te bene alui; nolo ignoscas
mihi: quidquid passus es, quidquid timuisti, patiar:
posce flagella, scinde rugas. ustus es? subice ignes
et semimortuam hanc faciem, quae tantum in
contumeliam suam spirat, quia extingui non potest
exure. si parum est, fac quod ais ne piratas quidem
fecisse, manus praecide. exhibeo tibi: hae sunt illae
quae quidlibet scribunt. Vbi est gladius tuus?
stringe. tyranno licuit uulnere mori; adulter uno
ictu breuiter confectus est: pater te pro beneficio
similem sortem rogo. ne tu quidem apud piratas
 famem timuisti. neminem tyrannus sic torsit.

PORCI
LATRONIS. Fili, nihil amplius quam famem
deprecor; si tamen inexorabilis es, illud pro beneficio
peto, ut aut tamquam adulter moriar aut tamquam
tyrannus. Par erat utriusque fortuna illo tempore:
 ut tu alligatus eras, ego in senectute immobilis et
uincto simillimus; tu in solitudine, et ego in omnium
meorum solitudine; tu lucem non uidebas, ego etiam
oderam. hoc unum inter nos interest, quod tu
etiam a piratis cibum accepisti. Blandi.
Deprecabar non pro adultero, sed pro domo, ne fratrem
occideret, tyrannicidam inquinaret, patrem
respergeret. roganti mihi et has interponenti manus
paene praecidit. Haec sententia deridebatur a
Latrone tanquam puerilis: hoc ei prouisum est, ut
aliquem ex suis reliquisse uideatur quem non occiderit.
 
VIBI RVFI. Hae nempe scripserunt epistolam
manus: praebeo; praecide et ale. Pompei SILONIS. “Liberi parentes alant, aut uinciantur.” ad te
legem meam transfero:

licet alliges, sed alas.
Divisio. Fere hac usi sunt diuisione: an lex
causam nec patris nec filii aestimet, sed omnis pater
 an a filio alendus sit dixit legem hanc
pro malis patribus scriptam esse, bonos etiam sine
lege ali. Si non omnes alendi sunt, an hic
alendus sit. Hanc quaestionem Latro in haec diuisit:
an alendus sit, quod filium a piratis non redemit.
hoc loco quaesiit, an non potuisset redimere, an
noluisset; deinde: an alendus sit etiam si praecidi
filii manus uoluit;

nouissime: an praecidi uoluerit.
Hispo ROMANIVS separatim quasi iuris quaestionem
fecit: an qui non redemit filium, non possit ab eo
alimenta petere. sed hoc utraque quaestio continet,
ut aiebat GALLIO, et prior in qua quaeritur, an
omnis pater alendus sit; dicitur enim: quid si quis
filium excaecauerit? quid si quis non redemerit?
et cum ad alteram quaestionem uentum est in qua
quaeritur, an hic pater alendus sit, nihil aliud
potest dici quare non alatur, quam quod non redemit,
quam quod duplam promisit, ut manus
praeciderentur. Graecorum improbam quaestionem satis erit
in eiusmodi controuersiis semel aut iterum
adnotare: an in tyrannicidam uti pater hac lege possit.
quasi sacras et publicas manus esse, in quas sibi ne
 
piratae quidem licere quicquam putent. nostri hoc
 genus quaestionis submouerunt.

SILO POMPEIVS
non eis tantum usus est quibus ceteri, cum diceret
non debere hunc patrem ali, quod non redemisset
filium et quod praecidi manus filio uoluisset, sed a
priuatis causis transiit ad publicam causam; dixit
enim non debere ali hominem perniciosum
reipublicae, qui tyrannum filium habuisset, qui non
occidisset, qui desideraret amissum, qui uindicaret; et
negauit ullam aliam illi causam esse persequendi
tyrannicidam nisi libertatem publicam, et descripsit
mores hominis impii, cruenti, quia per liberos non
posset, per piratas tyrannidem exercentis: quae ut
liberius diceret, patronum filio dedit. Et illud in
hac parte laudatum est a Silone declamante:
coeperat hoc tractare, non debere ali tyranni patrem;
omnibus fauentibus illum fame necandum; et cum
diu pressisset illum tyranni patrem esse, adiecit:
aude postulare ut illud tibi prosit, quod tyrannicidae
pater es. BLANDVS hunc sensum cum postero die
declamaret in ironiam uertit et, cum obiecisset quod
tyranni pater esset, adiecit: nolite illum auersari;

habet quod adponat: et adulteri pater est.
Colorem pro patre alius alium introduxit. FVSCVS
iratum se illi confessus est fuisse, quod fratrem in
conspectu patris occidisset, et huic loco uehementer
institit, quom nemo hoc tyrannus, nemo pirata
fecisset. “Iratus,” inquit, “ob hoc ipsum fui, quod hoc
scelere etiam tyrannicidium inquinaueras; adparet
 
te morbo quodam aduersus tuos furere.” et seruauit
hunc actionis tenorem: “iratus fui hodieque irascor
nec queror.” nec se demisit in preces aut rogauit,
sed iure patrio usus est. Illud ad excusandam epistolae
crudelitatem adiciebat: scripsi piratis non eo
animo, ut manus tibi praeciderentur, sed ut
exprobrarem tibi cruentas in conspectu patris fraterno
sanguine manus. tuto autem scribebam; sciebam
enim piratas non facturos nisi pecuniam accepissent
quam non mitterem: itaque nec praeciderunt; et si
sperassent, utique praecidissent. sed apparuit illas
epistolas irascentis esse, non promittentis. In ultimo
descripsit, quam miser futurus esset alimenta
accipiens ab illis manibus, quas paulo ante spectauerit
fratrem occidentes, et adiecit, quod aiebat
praeceptore suo dicente summa cum admiratione
exceptum, illud Homeri Priamo aptum:
 kai\ ku/se xei=ras
 deina/s, a)ndrofo/nous, ai(/ oi( pole/as kta/non ui(=as. Hom. Il. 24. 478. 
SILO POMPEIVS et ipse iram fassus est.

aiebat enim,
non habiturum fidem, si negasset iratum fuisse, sed
irae causam non dixit quam FVSCVS; transeundas
aiebat eas offensas quibus ille gloriaretur; hanc
causam posuit, quod relictus esset ab unico filio,
quod inuito se nauigasset et cum uideret senem
orbum iam paene egentem. iam tum illum fugisse
 
ne aleret; et ad preces patrem deduxit et rogauit
in epilogo filium. Et SPARSVM hoc colore
declamasse memini, hominem inter scolasticos sanum,

inter sanos scolasticum. CESTIVS alio colore longe
usus est; dixit non iram fuisse illam patris, sed
calliditatem: “non habebam,” inquit, “unde 
redimerem. quem rogarem pecuniam in tam auara
ciuitate, in qua ne filii quidem patres alunt? usus sum
consilio: sciebam piratas non crudeles esse, sed
auaros. uolui efficere et ut desperarent non illum
redimi et propter hoc superuacuum futurum
dimitterent. an prudenter cogitauerim nescio; interim 
feliciter cogitaui: post epistulas illas quas accusat
dimissus est.” Lateo totum se ab istis remouit coloribus
et aduocauit uires suas tanto totius actionis impetu,
ut attonitos homines tenuerit; hoc enim colore usus
est: nescio quid scripserim. olim iam mihi excussa
mens est. ex quo uidi filium unum in arce, alterum
in adulterio, tertium in parricidio, ex quo respersus
sum fili morientis sanguine, ex quo relictus sum solus,
orbus, senex, odi meos. Hic color illius uiribus
adprobandus est; quanta enim ui opus est, ut
 aliquis accusando se miserabilem faciat?

ALBVCIVS
omnes colores miscuit et, ut hoc liberum esset,
patronum patri dedit nec uoluit narrare. a propositione
coepit: alimenta pater a filio petiit; deinde
cum ad defendendum uenit quod scripsit duplam se
daturum, si manus praecidissent, primum Latroniano
 
colore usus est: hoc, inquit, respondeo: nescit quid
fecerit, in insaniam malis actus est. Hic
philosophumenon locum introduxit, quomodo animi
magnis calamitatibus euerterentur; deinde anthypophoran
sumpsit: mentiris; ille uero iratus fuit.
Cogis, inquit, me dicere iratum tibi merito fuisse.
Exsecutus est omnia; hoc illi inter cetera obiecit,
quod occupare arcem fratrem suum ignorasset, aut
dissimulasset; uoluit ita tyrannicidio quoque eius
commendationem detrahere. deinde ad illum colorem
rediit Cestianum: “sed puto illum consilio fecisse
quae fecit. quid ergo? quid iste tamen dicit? quare
scripsisse? nihil dicit; flet, mori uult, sed non fame.” In hac declamatione ALBVCIVS hanc sententiam dixit

dubiam inter admirantes et deridentes: panem quem
cani das, patri non das? GLYCON egregie dixit:
 e)leh/sate au)to\n, o(\s kinduneu/ei pate/ra qre/yai .
GARGONIVS fuit Buteonis auditor, postea scolae
quoque successor, uocis obtusae sed pugnacissimae, cui
Baros scurra rem uenustissimam dixit: centum
raucorum uocem habes. Hic putauit se uarium
colorem excogitasse pro patre: ego, inquit, dictaui: “duplam dabo, si manus non praecideritis.” librario
una syllaba excidit “non” et scripsit “si praecideritis.” digna res quae uoce illa diceretur. ARTEMON
 
dixit: filo/tekne pa/ter, kai\ soi\ timwrei=n a)poknei=
ti/s ; ADAEVS dixit: ei)/domen taxu/ploun ska/fos. kai/
TIS tw=n nautw=n e)n tou/tw| tw=| ska/fei path/r e)stin ;
NICETES dixit: dipla= dw/sw, a)\n a)pokrou/shte ta\s
xei)ras. e)zh/toun oi( peiratai/: mh/ ti e)tura/nnhsas ;

PORCI LATRONIS. Miserrimus pater iam non
uiderem filium, nisi abdicarem. fortis plus quam legi
aut patriae sat est tertio mihi non rediit, sed
relatus est. quod patriae superest, patri uindico.
Fugit me filius et quidem ad hostem. Quousque
pauidus praeliorum nuntios expectabo? fili, mihi
uacationem peto. CESTI PII. Abdico filium ut
habeam. Non minus uacatio mea reipublicae profuit
quam militia: duxi uxorem. Sic descendit in
narrationem. tertio audiui uelut denuntiantes deos,
faceret adulescens iam felicitatis suae finem. ego
 
aduocationem in unam pugnam petii: accidat,
inquam, quidquid timeo, si illum amplius in aciem
dimisero; cum diis pactus sum. “Non timeo,” inquit.
hoc est cur timeam. Obicitur mihi quod me filius
oderit. ARELLI FVSCI patris. 0 me filio pugnante
iam lassum!

Magna omina sunt: nihil hoc putas,
quod uiri fortis pater timeat? Miserum me: iam
hosti nimis notus es, iam pro te nescio quid etiam
lex timet. miraris si quod legi satis est, patri nimis
est ? “Numquid luxuriam,” inquit, “obicis?” ego
uero te etiam hortari possum in uoluptates.
quousque duro castrorum iacebis cubiculo?
quousque somnum classico rumpes? quousque cruentus
uiues? simus hilares: trium uictoriarum uota soluenda
sunt. tot acies sustinuisti, tot uulnera;
possum cum republica queri: sero dimitteris. Subinde
audio te dicentem: “malo gloriam quam uitam;” hoc ergo me exanimat, quod mori tibi tam facile
est. Denique uno quiesce bello. Pompei SILONIS.

Causa mihi abdicandi est, ne sine filio uiuam,
quem iamdiu non uiderem, nisi abdicarem. Abdicatio
mea in potestate abdicati est. Romani Hisponis.
Quid fatigante felicitatem molestius est? quid expectas
donec castris eiciaris? MENTONIS. Erubescit respublica
tam cicatricoso milite uti. Non oportet
 
tantam uirtutem sine successore concidere: ducenda
uxor est; sed iam nunc te admoneo, ne unum tollas.
Cornelii Hispani. Non ante te retinere coepi quam
dimisit respublica. Nullum iam tibi uulnus nisi per
cicatricem inprimi potest. adhuc diutius fuisti cum
hoste quam apud patrem: domi tantum sanatus es.
IVNII OTHONIS patris. Optimus uirtutis finis est,
antequam deficias desinere.

Ex altera parte Ter fortiter certe 
pugnare abdicatis licet. ALBVCI SILI. Quis hic
subitus insonuit tumultus? numquid imperator uocat?
uenio. Plurimum in prima acie laboraui. Pudet
me: ter uicti militant. PVBLI Asprenatis.
Quousque, inquit, periclitaberis? Bene habet, iudices:
pater me putat dignum esse qui saluus sim.
Senator post sexagesimum et quintum annum in curiam
uenire non cogitur: num uetatur? praetorio licet
praetexta toga uti festis aut sollemnibus diebus:
numquid necesse est? Quidquid aut praemii aut
honoris nomine datur, in utramque partem licet;
alioqui desinit praemium esse, cui necessitas
iniungitur. Pareo illi patri qui gloria nos inmortales fieri
dicebas, qui ex acie redeuntis uulnera osculabaris.

ad haec noua et diuersa imperia subito me
circumagi putas posse ? non ita est. ille in nos
dominatur affectus qui animum primus intrauit. luxuria,
 
auaritia, desidia, inpudicitia, timor non dediscuntur,
et cotidie omnia haec aut castigantur aut
puniuntur: tam etiam uitiorum tenaces sumus. Crede mihi,
pater: non sum mei iuris, cum ille praelii clamor
exortus est: inuadere hostes iubet, obstantis cuneos
gladiis diducere; hic impetus, hic ardor animi
domum tuam trinis hostium spoliis adornauit, huic
supplicationes illas debes, propter hunc me etiam
cum abdicas diligis. Non animus nunc, non mihi
lingua constat; m alieno opere conprehensus sum;
toga ipsa umeris non sedet.

ad obsidendum
hostem, ad occupandum castris locum, ad
intercipiendos hostium commeatus ire iusseris: otium
imperas animo non otioso. Quotienscumque tumultus
aliquis exortus est, in me omnium ciuium
diriguntur oculi, meas spectant manus; et adhuc —
uerum dicendum est — nihil patria debet mihi:
numquam pugnaui nisi coactus. Credisne quicquam
referre ubi simus, quem uitae cursum agamus?
eadem pericula nos ubique circumstant et totidem
ad mortem uiae sunt. interdum continuatus labor
firmiores facit: saepe quod corroborauerat, desidia
consumpsit. MARVLLI. Sine me aliquod meritum in
patriam conferre: adhuc militia mea legis munus
 
est. Pugnabo et abdicatus, nec uerebor ne inutilis
sit opera mea patriae. et Athenienses abdicato
uicerunt duce. quantum inter me et illum interest?

ille abdicationem uirtute deleuit, ego merui.
Divisio. Prima quaestio illa ab omnibus facta
est uulgaris: an filius ob id quod sui iuris sit
abdicari possit; deinde: an debeat. haec tota
tractationis est. Graeci illam quaestionem primam solent
temptare, quam Romanae aures non ierunt: an uir
fortis abdicari possit. non uideo autem quid
adlaturi sint, quare non possit. nam quod et uir
fortis est et totiens et uir fortis est non plus iuris
illi adfert, sed plus commendationis.

Colorem a parte patris quidam duriorem
fecerunt; uoluerunt enim uideri inuisum filio patrem:
itaque illum malle cum hostibus uiuere quam cum
patre. Paene omnes: esse adulescentem insatiabilem
gloriae, et propter id ipsum patri et moderandum
et continendum. Quidam ex toto ad patris
indulgentiam refugerunt et non disputauerunt hoc modo,
quo SILO POMPEIVS disputauit, qui sic diuisit, ut
diceret: etiamsi patrem non haberes, desinere
debebas; quia patrem habes, desinere debes, quia pater
 uetat;

aut illo modo quo GALLIO, qui sic diuisit
hanc partem: hoc impero reipublicae causa , tua
causa, mea causa. sequentia duo uidetis
quemadmodum potuerit implere: illud, reipublicae causa se
imperasse sic tractauit: primum, ut pluribus
 
iuuenibus pateat ad uirtutem aditus, non debere omnium
occasionem fortiter faciendi ab uno occupari. deinde
expedire reipublicae, non uideri ex uno pendere;
futurum ut animi ei hostium crescerent et suorum
frangerentur, si casu ter fortis occidisset. ad
ultimum, utile esse reipublicae ter fortem seruari, ut
sit qui ostendatur iuuentuti; iam illum magis posse
ornamentum esse quam praesidium. Illum sensum
ueterem: “iam pro uiro forti nescio quid etiam lex
timet,” hoc loco Gallio posuit: “haec quoque,” inquit, “ter uiro forti aut diffidit aut consulit.”

Ne
illam quidem secuti sunt tractationem qua usus est
BLANDVS, qui dixit: militia tibi superuacua est,
inuidiosa est, periculosa est. superuacua est, quia non
cogeris, immo uerecundia uetaris. gloriae causa
aliquis militat: consecutus es gloriam; uacationis
causa: consecutus es; praemii causa : tria domi
praemia sunt; et sic transiit, ut diceret inuidiosum
esse unum hominem toties optare omnibus honores
intercipere; quam periculosa res esset inuidia, quam
magnos uiros oppressisset. hic exempla.
Periculosam esse militiam, eodem loco collegit, quo ceteri;
illud unum noui adiecit de lege, non posse iam
illum fortiter facere, quia omnes illum hostes peterent: “uidelicet ideo lex ter fortem dimisit; scit illum
iam obseruari ab hoste.”

His ergo omissis illi, qui
amantem patrem induxerunt, hoc genere egerunt:
 “non possum pati, non possum desiderium tui
sustinere.” Hoc loco AESCHINES ex nouis
declamatoribus cum diceret: non me gloria cupidiorem tui
fecit, non omnibus admiranda uirtus; confitebor,
inquit, adfectus patris quos ut quisque uolet
interpretetur: ou(/tws a)\n kai\ a)/timon e)fi/loun . uidebatur
hic dum indulgentiam exprimit non seruasse
dignitatem patris. Placebat autem Latroni potius
ratione retinere patrem quam adfectu, cum in ratione
 habeat aliquem locum et adfectus.

Asprenas
colorem secutus est longe alium; dixit enim, se non
negare reipublicae uiri fortis operas, sed ad
necessarios casus reseruare. si magnum aliquod bellum
inciderit, tunc et ueteranos uocari ad arma. et illa
sententia eius hoc loco ualde laudata est: “nunc illi
militent quibus necesse est; tu militabis, si erit
necesse.” Sic uenisse populum Romanum ad Scipionem
Aemilianum, cum maius bellum Numantianum
apparuisset quam quod sustinere alii duces possent;
magnum interuallum inter Carthaginem et
Numantiam Scipioni datum. sic ad Pompeium, cum piratae
maria clausissent. magna praesidia non esse
consumenda. Hoc loco Asprenas de lege dixit et
ipse sententiam: uidelicet ad hos casus lex ter fortem
 seposuit.

A parte filii colorem induxerunt
quidam, ut illum cupidum gloriae et bellicosum
facerent. NICETES quidem hoc usus est uerbo: parasth/somen
au)to\n toi=s dikastai=s a)reima/nion , et sic
egit, ut quereretur quod cessarent manus suae, quod
 
inermes essent. Latroni non placebat hic color:
malebat adulescentem iudicio quam morbo militare.
hoc est, inquit, quod pater efficaciter dicat,
detrahere illum operibus suis gloriam, temerarium,
sanguinarium, quem nec pater possit retinere nec
lex dimittere.

Quidam pacti sunt cum patre,
tamquam Mento qui dixit, semel tantum militare se
uelle, ut aliquid uideretur reipublicae supra legem
praestitisse. Quidam perpetuam denuntiauerunt
miltiam: quamdiu uires fuissent, non defuturum
reipublicae uirum fortem. non probabat hunc
colorem Latro; negabat patri abscidendam spem filii
in perpetuum. VIBIVS RVFVS hoc colore egit quo
Mento, sed illud adiecit: peruenire ad se uoces inuidentium
illas: “numquid amplius pugnauit quam
dum necesse illi fuit?” quidam hoc quoque
compositum et simulatum inter nos putauerunt, ut ego
militare uellem, tu uetares.

Latro uehementer egit
a parte patris et adiecit: abdicato quoque non permittam
exire, iniciam manus, tenebo, nouissime ante
limen exeuntis cadauer hoc sternam: ut ad hostem
peruenias, patrem calca. Putabat PLANCVS,
summus amator Latronis, hunc sensum a Latrone
fortius dictum, a LESBOCLE Graeco tenerius, qui dixit:
† sic kei/somai w(s tei=xos: ta/fron u(pe/rbhqi kai\
pate/ra . FVSCVS ARELLIVS religione patrem
induxit et ominibus territum; aiebat praeceptorem
suum in hac controuersia describentem pericula
futuri proelii ab hoc Homeri uersu incepisse: *daimo/nie , 
 
 fqi/sei se to\ so\n me/nos . GLYCON dixit: o)/yesqe
pw=s qana/tou katafronw= tou/tou patri/di . DIOCLES
CARYSTIVS dixit: a)\n e)pitu/xh|s, mi/an prosqh/seis
a)ristei/an: a)\n d' a)potu/xh|s, trei=s a)ristei/as a)pole/seis .

GLYCON dixit: ou)x e)/stin eu)kanonisto\n u(po\ 
 klai/ontos prope/mpesqai . AESCHINES, non ille
orator — tunc enim non declamandi studium erat —
sed hic ex declamatoribus nouis dixit, cum
denuntiaret filio periculum et praesagiis tangi se diceret:
 e)/stin h( patro/s pou yuxh\ mantikw/taton . DIOCLES
CARYSTIVS dixit sententiam quae non in
declamatione tantum posset placere., sed etiam in solidiore
aliquo scripti genere, cum de fortunae uarietate
locum diceret: mi/a ga/r e)stin pro\s tu/xhn a)sfa/leia
to\ mh\ polla/kis au)th\n peira=sai . DORION dixit rem
paulo quidem elatiorem quam pressa et ciuilis
oratio recipit, sed qua egregie attonitos patris adfectus
exprimeret: ti/s e)piqumi/a, te/knon, h(|magme/na piei=n,
h(|magme/na fagei=n; fobou=mai mh/ pou para/tacis, mh/
 
pou desmo\s, mh/ pou paraskeuh/. fobou=mai peri\ th=s
oi)koume/nhs. ti/, te/knon, e)ruqria=|s ;

Cum repeterem quos umquam bene declamantes
audissem, occurrit mihi inter alios Fabianus
philosophus, qui adulescens admodum tantae opinionis in
declamando quantae postea in disputando fuit.
Exercebatur aput Arellium Fuscum cuius genus dicendi
imitatus plus deinde laboris impendit ut
similitudinem eius effugeret, quam impenderat ut exprimeret.
Erat explicatio Fusci Arelli splendida quidem sed
operosa et implicata, cultus nimis adquisitus,
conpositio uerborum mollior quam ut illam tam sanctis
fortibusque praeceptis praeparans se animus pati
posset; summa inaequalitas orationis, quae modo
exilis erat, modo nimia licentia uaga et effusa:
principia, argumenta, narrationes aride dicebantur,
in descriptionibus extra legem omnibus uerbis, 
dummodo niterent, permissa libertas; nihil acre,
nihil solidum, nihil horridum; splendida oratio et
 magis lasciua quam laeta.

Ab hac cito se Fabianus
 
separauit et luxuriam quidem cum uoluit abiecit,
obscuritatem non potuit euadere; haec illum usque
in philosophiam prosecuta est. saepe minus quam
audienti satis est eloquitur, et in summa eius ac
simplicissima facultate dicendi antiquorum tamen
uitiorum remanent uestigia. quaedam tam subito
desinunt, ut non breuia sint, sed abrupta. Dicebat
autem Fabianus fere dulces sententias et quotiens
inciderat aliqua materia quae conuitium seculi reciperet,
inspirabat magno magis quam acri animo.
Deerat illi oratorium robur et ille pugnatorius
mucro, splendor uero uelut uoluntarius non elaboratae
orationi aderat. Vultus dicentis lenis et pro
tranquillitate morum remissus; uocis nulla contentio,
nulla corporis adseueratio, cum uerba uelut iniussa
fluerent. Iam uidelicet conpositus et pacatus
animus, cum ueros conpressisset affectus et iram
doloremque procul expulisset, parum bene imitari
poterat quae effugerat.

suasoriis aptior erat; locorum
habitus fluminumque decursus et urbium situs
moresque populorum nemo descripsit abundantius.
numquam inopia uerbi substitit, sed uelocissimo ac
facillimo cursu omnes res beata circumfluebat oratio.
Haec eo libentius, Mela, fili carissime, refero, quia
uideo animum tuum a ciuilibus officiis abhorrentem
et ab omni ambitu auersum hoc unum
concupiscentem, nihil concupiscere. ut eloquentiae tantum 
studeas: facilis ab hac in omnes artes discursus
est; instruit etiam quos non sibi exercet. nec est
quod insidias tibi putes fieri, quasi id agam, ut te
bene cedentis studii fauor teneat. Ego uero non
sum bonae mentis impedimentum: perge quo
inclinat animus et paterno contentus ordine subduc
 
fortunae magnam tui partem.

Erat quidem tibi
maius ingenium quam fratribus tuis, omnium
bonarum artium capacissimum: est et hoc ipsum
melioris ingenii pignus, non corrumpi bonitate eius,
ut illo male utaris. sed quoniam fratribus tuis
ambitiosa curae sunt, foroque se et honoribus
parant, in quibus ipsa quae sperantur timenda sunt,
ego quoque eius alioqui processus auidus et
hortator laudatorque uel periculosae dum honestae
modo industriae duobus filiis nauigantibus te in
portu retineo. Sed proderit tibi in illa quae tota
mente agitas declamandi exercitatio, sicut Fabiano
profuit: qui ut aliquando Sextium audiret,
nihilominus declamitabat et tam diligenter, ut putares
illum illi studio parari, non per illud alteri praeparari.

Habuit et Blandum rhetorem praeceptorem
qui primus eques Romanus Romae docuit: ante
illum intra libertinos praeceptores pulcherrimae
disciplinae continebantur, et minime probabili more
turpe erat docere quod honestum erat discere. nam
primus omnium Latinus rhetor Romae fuit puero
Cicerone Plotius. Aput Blandum diutius quam aput
Fuscum Arellium studuit, sed cum iam transfugisset,
eo tempore quo eloquentiae studebat non
eloquentiae causa. Scio futurum, ut auditis eius sententiis
cupiatis multas audire. sed nec ille diu
declamationibus uacauit et ego tanto minorem natu quam
ipse eram audiebam quotiens inciderat, non
quotiens uolueram. in hunc ergo libellum quaecumque
ab illo dicta teneo conferam.

Hancne meam esse
fortunam? eodem tempore et abdicor et adoptor. Ista
uidelicet domus adulescentem me non capit, quae
te senem fecit. Quietiora tempora pauperes
habuimus; bella ciuilia aurato Capitolio gessimus. Diuitias
putas aurum et argentum, ludibria fortunae,
quae interim cum ipsis dominis ueneunt? denuntio
tibi, diues: etiamsi uenero dabo operam, quod in
tua domo facillimum est, ut abdicer. Etiamsi multa
contra expectationem accidunt, numquam tamen futurum
putaui, ut aut pater meus liberos odisset aut
diues concupisceret. Non desidero patrimonium:
fragilis et caduca felicitas est, et omnis blandientis
fortunae speciosus cum periculo nitor: et sine causa
saepe fouit et sine ratione destituit. Vidi ego magni
exercitus ducem sine comite fugientem; uidi
ambitiosa turba clientium limina deserta sub
domino sectore uenalia. nam quid ex summis opibus
ad egestatem deuolutos loquar? multa tibi
succurrent exempla, etiamsi in una domo quaeras.

RVFI
Vibii. Habendos esse liberos is quoque iudicat, qui
non libentissime habet. Ego illos in friuola
inuitaui nostra: qui illis meam promisi domum, suam
eripiam? Quid faciam? si paruero abdicabor, si
 
non paruero abdicabor. Patrem amo: haec est
contumacia mea. diues filium non habet: me
dabis? diues reduxerit suos: me recipies? ita non
 adoptari sed commodari recuso.

CESTI PII. Accipe
uitae meae testem, quod magni aestimas, diuitem
cui placere difficile est. Vultis scire, quare patrem
non relinquam? quia genuit me, quia educauit, quia
abdicauit. Diu dubitaui ille amicum temptaret, an
hic filium. “Abdico,” inquit. hoc pater uerus?
quid ab eo qui adoptabit sperare possum?
Narratio CESTI PII. Diues sustulit unum filium: non
fuit contentus; quid enim erat diuiti unus? tres
sustulit; poterat unum in adoptionem dare:
abdicauit unum, alterum, tertium. iam nihil diuiti putatis
 superesse ? quartum abdicat.

ARELLI FVSCI
patris. Quisquis es auarus pecuniae custos
immensique cultor soli: cum multa quaesieris, poterisne
omnibus frui? Filium quaeris: ecce turba iuuenum
sine patre. Impera quod uis: nauigabo, militabo,
dummodo ubicunque fuero tuus sim. Nos pauperes
sumus, qui habemus quod diuites rogent? unde
talem patrem? non irasceris, nisi ut ames. Quid
porro? ista patrimonia in quae male insani ruitis,
gaudia dominorum an onera sunt? mille
corruentium inter diuitias suas exempla referebas et inter
 
illa ponebas et diuitis domum. Merito abdicasti, an
inmerito? si inmerito abdicasti, odi patrem tot
eicientem innocentes: si merito, odi domum tot
facientem nocentes. Aliquid in domo locupleti non
agendum agam. quae apud nos frugalitas est apud
illos humilitas est. Petis iterum potius filios quam
recipis.

Colit etiamnunc in Capitolio casam uictor
omnium gentium populus cuius tantam felicitatem
nemo miratur; merito potens est: nempe ab eius
origine est qui non reliquit patrem. Egredientem
te certe domum redeuntemque comitabor nec nisi
in limine deseram: ero in publico filius. Amo aeque
pauperiem quam patrem: utrique consueui. non
possum agere in domo diuitis filium. Si carum tibi
seruum uenderes, quaereres numquid saeuus emptor
esset. Vnam mehercule horam qua tibi irato
satisfaciam ter pluris omni patrimonio puto. hoc
solum omnium quod sic me amittere cupis, satis
amare non possum. Quid faciam adoptatus? loquar
de filiis eius bene?

de abdicatione? Ego in domum
uestram intrabo, tamquam ego uos eiecerim? ego
ornamenta uestra occupabo, ut me si illic quid
commisero, nec uester nec meus recipiat pater? Quid est
quod aut negandum mihi aut excusandum sit? non insanissimum
dispendiorum malum, non erubescendos
 
amores neque luxuriantem habitum neque potatus
obicis filio. haec si non potes, aliqua saltem ex
commentariis amici tui describe: madentem
unguentis externis, conuulneratum libidinibus, incedentem,
ut feminis placeat, femina mollius et cetera quae
 morbi, non iudicis sunt.

Abdicatio loquax est: quam
te, paupertas, amo, si beneficio tuo innocens sum!
accusatorem non habeo; immo, me miserum, etiam
laudatorem habeo, et eum cui non omnes placent:
hoc enim malo dicere quam cui omnes non placent.
Non tibi per multos fulta liberos domus
est neque turba lateri circumerrat nec multus intra
limen heres est nec post me aliquem retineas.
quamquam ne sic quidem debuisti dare, quom deos
cum uotis patris uidisses certantis. etenim tutior
aduersus fortunam est cui aliquid post damnum
superest, et habemus exemplum, posse aliquem tres
filios perdere. Ille Croesus inter reges
opulentissimus, memento, pos terga uinctis manibus ductus
est. Tu, Crasse, post euestigata illa fugitiuorum
arma urbis Romanae diuitissimus, quid nunc? apud
 Parthos eges sepulcro quoque.

† dicta praetereo
milia corruentium inter diuitias suas exemplorum:
non refero quoties in iis istam posueritis domum
 
meliores perdentem diuitiis suis liberos? Hoc
scio nostros fugisse maiores, hoc illum Aelium
Tuberonem cuius paupertas uirtus fuit, hoc
Fabricium Samnitium non accipientem munera, hoc
ceteros patres nostros, quos apud aratra ipsa minantes
pecora sua circumsteterunt lictores. Surgite,
surgite, miserrimi iuuenes, et meum rogando patrem
uestrum rogare discite.

Blandi. Tres genuit,
quattuor abdicat. “Abdico,” inquit. apparet unde uenias.
Galli Vibii. Si quis me audit adoptari, iam putat
abdicatum; si quis me audit abdicari, iam putat
adoptatum. quare respondeo: ne auferam patri
filium, filiis patrem. Nec tam uicino exemplo
emendaris? qui abdicat suos, quaerit alienos. Nulla certa
felicitas est: paulo ante ego diuitis filiis inuidebam,
modo illi mihi. Laudat me pater cum abdicet,
laudo ego patrem cum abdicer; haec una inter nos
disputatio est: iste me dignum putat beato patre,
ego me meo.

FABIANI PAPIRII. Ecce instructi
exercitus saepe ciuium cognatorumque conserturi
 praelium manus constiterunt et colles equis
uirisque complentur et subinde omnis regio
trucidatorum corporibus consternitur; in illa tum
multitudine cadauerum uel spoliantium sic quaesierit
aliquis: quae causa hominem aduersus hominem
in facinus coegit? — nam neque feris inter se
 
bella sunt, nec si forent, eadem hominem deceant,
placidum proximumque diuino genus — quae tanta
uos fert ira, cum una stirps idemque sanguis sitis,

quaeue furiae in mutuum sanguinem egere? quod
tantum malum illi generi fato uel forte iniunctum?
an ut conuiuia populis instruantur et tecta auro
fulgeant, parricidium tanti fuit? magna enimuero
lautia sunt, propter quae mensam et lacunaria sua
 parricidae potius quam lucem innocentes intueri
maluerint. an ne quid uentri negetur libidinique,
orbis seruitium expetendum est? in quid tandem
sic pestiferae istae diuitiae expetuntur, si ne in hoc
quidem, ut liberis relinquantur? quid tandem est
quod non diuitiae corruperint? primum si inde
incipere uelis aedes ipsas, quas in tantum extruxere,
ut cum domus ad usum ac munimentum paratae
sint nunc periculo, non praesidio: tanta altitudo
aedificiorum est tantaeque uiarum angustiae, ut
neque aduersus ignem praesidium, nec ex ruinis ullam
 in partem effugium sit.

ad delicias dementis
luxuriae lapis omnis eruitur, caeduntur ubi que
gentium siluae; aeris ferrique usus, iam auri quoque in
extruendis et decorandis domibus; nempe ut anxii et
interdiu et nocte ruinam ignemque metuant, qui
siue tectis iniectus est siue fortuitus, laquearia et
 
tablina illa urbium excidia sunt: quippe non
defendunt sua sed in communi periculo adprehendunt,
† hostesque aliena, et in suis dominia
ualidiora ceduntur alia, ipsique cum maxume flagrant
spolium ex alienis ruinis ferunt. In hos ergo
exitus uarius ille secatur lapis et tenui fronte parietem
tegit, † quam umetis seuere? in hoc pauimentum
tesselatum et infusum tectis aurum?

0 pauperies,
quam ignotum bonum es! Quin etiam montes siluasque
in domibus marcidis et in umbra fumoque
uiridia aut maria amnesque imitantur. uix possum
credere quemquam eorum uidisse siluas patentisque
† eamme campos, quos rapidus amnis ex praecipitio
uel cum per plana infusus est placidus interfluit;
non maria umquam ex colle uidisse lata aut
hiberna, cum uentis penitus agitata sunt. quis enim
tam prauis oblectare animum imitamentis possit, si
 
uera cognouerit? Videlicet ut infantibus quae tangi
conprehendique manibus aut sinu possunt nam
magna non capit exigua mens; ex hoc littoribus
quoque moles inuehuntur congestisque in alto terris
exaggerant sinus. alii fossis inducunt mare: adeo
nullis gaudere ueris sciunt, sed aduersum naturam
aliena loco, aut terra aut mare mutata, aegris
oblectamento sunt. et miraberis si fastidio rerum
naturae laborantibus iam ne liberi quidem nisi alieni
 placent?

Hispani CORNELI. Solus omnium abdicor,
quia me meus pater diligit, alienus adpetit. Quid
mihi obicit? meretricis amo? aes alienum feci? dic,
diues audiat. “Diuitem,” inquit, “esse te uolo.” O me
abdicandum, si talem patrem relinquo! Laudabat
mihi pater paupertatem, narrabat diuitum
incommoda, aiebat multos diuites accusatos; ego certe
memini abdicatos. “Abdico” non est patris mei uerbum.

Triarii. Quare abdicas? numquid dies
noctesque inpendo turpibus conuiuiis? plurimum uiuo in
lupanari? si nescis quae crimina obiciantur, ab
amico disce. Si omnes mali sunt, quid isto patre
 miserius? si boni, quid isto patre cruentius?
Romani Hisponis. In hanc ego domum ibo, in qua
aut totiens insanitur a patre, aut totiens peccatur
in patrem? Cum prodiero repente diues, dicent
omnes: quis est iste quem magna fortuna non
 
decet? Haec est diuitis quarta abdicatio. SILONIS
Pompei.

Quantumcumque est, satis mihi est; unicus
sum. Fortiter fortunam meam feram; hoc non mihi
primum accidit. unicus sum filius et iam abdicor.
Quid uideri me uelis, nescio: innocentem? sed abdicor;
nocentem? sed adoptor. utcumque tamen
abdicatio tolerabilior est: unum abdicat, adoptio
tres abdicatura est. Non potest mihi dici quod
ceteris abdicatis: “in tua potestate fuit; si paruisses
patri, non perdidisses patrem;” etiamsi non
abdicarer, perditurus fui.

Pars altera. Latronis Porci. Si nescirem quid
mali esset pauperies, nunc intellegerem:
abdicationem filius meus non timet. Fabriciorum imagines
15Metellis patuerunt; Aemiliorum et Scipionum
familias adoptio miscuit; etiam abolita seculis nomina
per successores nouos fulgent. sic illa patriciorum
nobilitas fundamentis urbis † habet usque in haec
tempora constitit. Adoptio fortunae remedium est.
Non ignoro ego quorum inopia per otium in
angulis in diuitiarum conuictos strepit accusatosque
insequitur neque quiescere sinit. sed nulla
materia in rebus humanis uirtutes clarius ostendit:
census senatorium gradum ascendit, census equitem
Romanum a plebe discernit, census in castris 
 
ordinem promouet, census iudices in foro legit. Non
persuasi tibi? i ergo ad illos quos mauis sequi
 quam reducere. FVSCI ARELLI patris.

Facilius
possum paupertatem laudare quam ferre. Quid mihi
Phocionem loqueris, quid Aristiden? tunc
paupertas erat seculi. Quid loqueris Fabricios, quid
Coruncanios? pompae ista exempla, fictiles ubi fuerunt
dii. facile est, ubi non noueris diuitias, esse
pauperem. Quod uos liberis uestris optatis, ego meo
impero.

Divisio. Non puto uos quaerere, quomodo haec
controuersia diuisa sit, cum habeat negotii nihil;
FVSCVS tamen sic diuisit: dico licuisse illi adoptare;
dico licuisse mihi recusare adoptionem; dico, ut non
licuerit, recte tamen recusasse: et quod iure fit
uerum est et quod sine iure quod quidem rationem
habeat recte fit. Cum de iure diceret, dixit: “sub
arbitrio,” inquit, “patris es.” Si in hoc subicior patri,
quia pius sum, in hoc sine dubio, ut pius sim; et
ad manum argumentum est: nempe abdicanti
respondeo. quid itaque ei respondeo? scilicet id ago
ne desinam filius esse; atque idem ago, cum
respondeo emancipanti. quid enim ad amittendum
patrem interest, utrum eiciar an transferar ? Si non
licet recusare, quaero: cur potius abdicas me quam
 
tradis? Cum de officio diceret, in haec diuisit: dico
non fuisse dandum sine magna causa filium in
adoptionem; dico multo minus a te; dico minime
illi.

SILO POMPEIVS sic diuisit: coepit a uetere et
explosa quaestione, an in omnia patri parendum
sit; etiamsi in omnia, an ibi tamen non sit
parendum, quo efficitur, ne pater sit; deinde quaesiit, an
inuitus filius dari in adoptionem possit: si non
potest, non ob id abdicari potest, quod arbitrio usus
est: tamen ut possit, non cum contra uoluntatem
patris, set cum male arbitrio suo utitur. hic subiecit,
an hic bene usus sit. Deinde officii partem
tractauit et ita diuisit: turpem esse adoptionem, inutilem
esse, periculosam esse. Cum diceret turpem, dixit:
aliena bona inuadere et trium filiorum subsessorem
esse et liberis spem reconciliationis paternae
eripere quam inhumanum est! Cum inutilem diceret,
dixit patri inutilem esse, adoptanti inutilem esse,
 sibi inutilem esse . Cum patri inutilem diceret,
tractauit quam graue esset filio carere unico, quanto
grauius eo quem alius concupisceret, et cum diceret
diuitem ipsum quoque qui tot haberet solacia filium
quaerere, dixit: tibi non erit facile adoptare. Cum
inutilem adoptio nem diuiti diceret, sic tractauit:

futurum ut ad suos rediret, si non adoptasset. hoc
loco belle uidebatur dixisse: si animum patris
intellegis, dat tibi notam reconciliandi suos: negat se
solitudinem pati posse. Cum inutilem esse sibi
diceret, paupertatem laudauit, in diuitias inuectus est;
dixit se posse diuitiis corrumpi, quibus corrumpi
possent et exercitus. Cum in diuitias inueheretur,
dixit: aiunt multa uitia diuites habere istos, set hoc
grauissimum: suos non amant. nec est quod
quisquam se putet satis firmum ad repellenda uitia:
contactu ipso nocent transeunti. timeo ne peccare
discam. ecce tu quam cito abdicare didicisti! Dixit
futurum ut diuiti displiceret propius inspectus;
ipsum amorem paupertatis ab illis fastidiri; dixit
futurum ut abdicaretur, si adoptanti displicuerit:
ego nec meo placeo. Adiecit et periculosam sibi
futuram adoptionem in domo suos dominos
desiderante, et tota familia expellere insitiuum heredem
 cupiente:

Latro ultimam quaestionem posuit
quam fere solebat: etiamsi non recte fecit quod
adoptari a diuite noluit, an tamen si id bono
aduersus patrem animo fecit an ignoscendum sit;
deinde an bono aduersus patrem animo fecerit. In
hac quaestione bona pars adulescentis est patrem
amantis et opibus praeferentis; Latro tamen
negabat patrem daturum manus bono aduersus se
 
animo factum, sed consensum filiorum aduersus patrem
dicturum.

† tacitam nescio quam BROCCO
cuidam non malo rhetori uisum erat, qui dixerat
adulescentem uideri sibi habere capitalia quaedam
uitia; male de se existimare eum qui ire ad
iudicem strictum innocentiae nollet. ARGENTARIVS
omnes priores transiit partes, statim ad hoc uenit:
debueritne patri parere an non debuerit; et in
figuram contulit declamationem. “uolo, inquit, aliquis
filium abdicet, qui petiit a patre paupere, ut in
adoptionem diuiti daretur; quam bonam, inquit,
causam pater habebit! dicet hic.” deinde sic transiit,
cum declamasset eam controuersiam quae posita
non erat: “si ille filius malam causam haberet, ego
bonam habeo.”

contulit suam causam cum illo.
De colore magis quaesitum est, an adulescens
debeat in diuitem aliquid dicere. quid enim faciet?
dicet in eum qui tantum honoris illi habet et in
amicum paternum? non dicet in eum quem fugit?
et illi tamen, qui sibi abstinentiam conuitiorum
imperauerant, non bene praestiterunt: aliquoius
sententiae dulcedo subrepsit, cui non potuerunt
subsistere. aridi declamatores fidelius quos proposuerunt
colores tuentur: nihil enim illos sollicitat, nullum
scema, nulla sententia. sic quae malam faciem
habent, saepius pudicae sunt: non animus illis deest,

sed corruptor . FABIANVS philosophus hoc colore
usus est, ut diceret: etiamsi sustinerem alicui tradi,
diuiti nollem. et in diuitias dixit, non in diuitem:
illas esse quae frugalitatem, quae pietatem
expugnassent, quae malos patres, malos filios facerent.
GALLVS VIBIVS fuit tam magnae olim eloquentiae
quam postea insaniae, cui hoc accidisse uni scio, ut
 in insaniam non casu incideret, sed iudicio
perueniret; nam dum insanos imitatur, dum lenocinium
ingeni furorem putat, quod toties simulabat ad uerum
redegit. Hic controuersiam postero die quam
 erat a Fabiano dicta declamauit;

solebat autem sic
ad locos peruenire, ut amorem descripturus paene
cantantis modo diceret: “amorem describere uolo,” sic tamquam “bacchari uolo.” deinde describebat
et totiens coepturus repetebat: “amorem describere
uolo.” In hac controuersia plane quod uoluit
consecutus est, ut diuitias nobis in odium adduceret.
saepe enim ingessit: “diuitias describere uolo” et
multa facunde explicuit, corruptius quam Fabianus,
set dulcius. hoc unum occurrit in quo pusillum
inest insaniae: “non me delectant ignoti seruorum
domino greges nec sonantia laxi ruris ergastula:

patrem gratis amo.” FVSCVS ARELLIVS et hunc
colorem dixit: ominibus offendor. cum primum de
adoptione ista cogitarem, occurrerunt mihi tres
abdicati, et audio in ista domo tres fuisse filios nec
 
esse. timeo infelicem liberis domum. Et alias
causas dixit — licet enim plura abdicato dicere
propter quae non † leget — sed nunc refero, cui
rei quisque maxime institerit. Latro illo colore
usus est, sodalem se tribus diuitis filiis fuisse: “semper,” inquit, “illos colui, immo adhuc colo. cum
abdicati essent, ego illis suasi, ut tacerent et
patrem cedendo mitigarent; dixi: cum primum
tempestiuum putabitis, patrem uestrum rogabit meus.
ecce admonent me aptissimum esse tempus. uerum
est; non potest pater inuenire reconciliationis aptius
tempus: diues filios quaerit.” CESTIVS illo colore:

quos abdicatione non potuit terrere, putat se
castigaturum adoptione. non ille tuum filium concupiscit:
suos corrigit. cum illos correctos putauerit,
me satis minatum abdicabit. “Non faciet,” inquit.
atqui neminem adhuc habuit in quo hoc aut
facilius aut iustius faceret. FABIANVS hoc colore, ut
dixi, egit: nolo diues esse. RVFVS VIBIVS hoc:
nescio diues esse. Haec in hoc loco cum diceret
excepta sunt: non est quod putes omnibus diuitias
conuenire: nihil enim nocentius nouitio diuite est.
et illud dixit: alius animose loquatur et ex contemptu
diuitiarum gloriam petat; ego non dico: “diues esse
nolo,” set “nescio.”

ALBVCIVS et ipse diuitias 
 
insecutus est et dixit pulchram de Fabricio
sententiam: “munera,” inquit, “regia respuit: cum auro
dominum etiam acciperet.” et illum locum egregie
tractauit: omnes cibos habebo suspectos, omnes
potiones; trium paedagogi illic sunt ; occidere me
uolet quisquis frugalissimus fuerit. Non uenenum
pauperes timent, non heredem; adhuc nec abdicationem
 timebamus.

SILO POMPEIVS illo colore egit:
nemo illi placere potest. ne in hoc quidem aliquem
retinuit, ut non omnes abdicaret. “ecce nunc,” inquit, “inuenit nouam abdicationem, ne quid de
reditu sperare possent.” et cum multa dixisset in
diuitem, dixit: non est quod mireris si te odi; amo
quos abdicasti.
Color a parte patris aliquid curae desiderat.
quidam induxerunt patrem cupidum diuitiarum, quod .
inuidiosum est in hoc uisum, quia ita diuitias filio
dare uult, ut filiis eripiat. itaque LATRO optimo
colore usus est: in hoc, inquit, te in adoptionem
uolo dare, ut facilius per te abdicati reconcilientur.

CESTIVS: “timeo,” inquit, “ne abdicer:” uellem timeres.
ALBVCIVS hoc colore usus est: summam
sibi amicitiam cum diuite fuisse; dixisse illum sibi
dubitanti an filium tolleret: “tolle,” inquit, “in meum
patrimonium; ego istum fratrem liberorum meorum 
iudicabo.” itaque cum et tertium abdicaret,
 
dixit: quid sic mihi illudis tamquam unicus?
etiamnunc filium habeo. Venit ad me et ait: redde quem
educasti mihi: si emendati fuerint liberi mei,
habebo hunc cum illis; si perseuerauerint furere,
habebo hunc pro illis. Temptaui statim reducere
illum in gratiam cum filiis: intempestiuum erat.
temptaui cogere subtrahendo meum: respondit
tamquam non possit diuiti deesse filius. SILO dixit:

“amicus,” inquit, “abdicatorum sum.” quid ergo ? mauis
inimicum adoptet? si intraueris domum, uidebis an
aliqui animum patris a filiis auertant. “si reduxerit,” inquit, “illos, quid me fiet?” capit diuitis domus
et quattuor liberos. si te illi fratrem grauabuntur,
libentissime recipiam. sic de me diues meruit, ut
illi et dare filium paratus sim et commodare.
BLANDVS hoc colore egit, ut diceret diuitem
inexorabilem liberis esse. omnia se fecisse, ut illum
placaret; uideri esse magnas causas et graues; itaque
certam futuram adoptionem.

OTHO IVNIVS pater
solebat difficiles controuersias belle dicere, eas in
quibus inter silentium et significationem medio
temperamento opus erat. edidit quidem quattuor
libros colorum, quos belle GALLIO noster
Antiphontis libros uocabat: tantum in illis somniorum est.
 
et hoc uitium ab antiquis, qui artem dicendi
tradebant, duxerat; illi enim colores probant, qui non
possunt coargui, non ut somnia, set ut non essent
aliquo nomine offensui. sed ridiculum est adfectari
quod falsum probari non possit. non multum interest
in causa sua falsum aliquis testem det, an
se:

alteri enim credi non debet, alteri non solet.
OTHO tamen IVNIVS bene dicebat has controuersias,
quae suspiciose dicendae erant. itaque memini
optime illum dicere pro † hac rene adulteri rea in
quam SYRIACVS VALLIVS, homo disertus, ad 
calumniam iurauerat. Erat genus iudicii tale: speciosum
iuuenem dominus suus deprehendisse cum uxore in
cubiculo testatus est et ob hoc uxorem suam
dimisit. hoc nomine seruum adulteri postulatum dominus
non defendebat, mulier in quam petebatur
praeiudicium tuebatur. opus erat aliquo colore,
cum in cubiculo uisa esset cum seruo et marito.

OTHO IVNIVS nullam rem certam posuit, sed
tantum circumuentam a uiro mulierem egregie
tractauit; cuius actio quam utilis fuisset, statim
adparuit NIGRO BRVTTEDIO dicente qui hoc colore
usus est: arcessitum a domino seruum, ut inter se
medius et dominam recumberet. illam non esse
passam ; maritum indignatum prosiluisse quasi in 
 
corruptorem. corruptiore usus est quam colore:
dixit enim arcessitum seruum, ut dominicae libidini
paparium faceret. SYRIACVS cum secunda. actione
hunc colorem urgueret, diserte multa dixit, inter
quae et hoc: “adulterum accusator in cubiculum
usque perduxit, patronus in lectum,” et paene
causam abstulit. Et illud autem tum Syriacus uafre
fecit et belle respondit: cum prima actione diceret,
non posuit causam, sed argumentatus est; dixit probaturum
se deprehensam in cubiculo cum seruo.

NIGER BRVTTEDIVS cum ageret obiecit Syriaco, quod
causam non posuisset et non institit adsidue, quare
non adpareret, quomodo seruus sollicitatus esset,
quomodo perductus in cubiculum. cum responderet
Syriacus, ait: primum non apud eundem
praeceptorem studuimus: tu Apollodorum habuisti, cui
semper narrari placet, ego Theodorum, cui non semper.
deinde si quaeris, Niger!, quare ego non
narrauerim: ut tu ista narrares feci. Et contra Maximum
Stertinium a quo premebatur, cum comes
eius fuisset, dixit: per annos duodecim in officio
 tuo fui; dic quid in domo tua peccauerim ? sed haec
est consuetudo uestra: iniuriam uocatis finem
seruitutis . tamdiu uobis cordi sumus, quamdiu usui.
Haec a Syriaco dicta magnis et excepta
 
clamoribus cum occurrerent mihi, praeterire non potui: ad
 OTHONEM redeo a quo longius aberraui.

Solebat
hos colores qui silentium et significationem
desiderant tueri; itaque et hanc controuersiam hoc
colore dixit, tamquam in emendationem abdicatorum
et reconciliationis causa faceret. hoc non detegebat,
sed omnibus sententiis utebatur ad hoc tendentibus,
tamquam: “non possum, inquit, pati sine patre.” me
autem sine te putas pati posse? quemquam autem
patrem putas pati sine liberis posse? et illud: credite
mihi, impium nihil de liberis duo patres
cogitant. et illud: “recipiat, inquit, suos; non possum
sine te pati.” hoc fortasse illi placebit, quod ad
tuum patrem reuerti uoles. et illud: non amas
abdicatos?

domum illorum occupa. amas? serua.
Dixit et illud: “libenter, inquit, pauper sum:” et ego.
dicet aliquis: “quare ergo in adoptionem diuiti
filium?” recipiet excusationem si dixero: filii mei
causa facio; honestius etiamnunc facio quam si
filium ei traderem. et illud: hoc aut meum
consilium est aut illius aut commune; consentiatis
licet: duos senes iungit. et illud: o temerariam
adulescentiae et incautam contumaciam! fortasse
iam superuacua esset adoptio, si non repugnasset.
 et illud: non recipio; omnia licet facias, non ego
ero pater orbo diuite. et illud in ultimo: scis et
 
me non inuitum esse pauperem; ego te genui, ego
diuitias docui contemnere; sequere auctoritatem
meam. nihil turpiter suadeo, nihil sordide
concupisco; crede fidei meae, hoc fieri expedit. “Quoi?” inquit: mihi, tibi, diuiti; nihil amplius dico.

Totam quidem bene dixit controuersiam, sed hoc
genere, ut putares illo dicente sic esse dicendam,
deinde mirarere, quid illi suspiciosa actione opus
fuisset, cum aperta uti liceret. Belle de hoc uitio
illius Scaurus aiebat, illum acta in aurem legere.
GLYCON SPYRIDION ex altera parte satis dulcem
dixit sententiam: sw/zwmen ou(\s a)pokhru/tteis o(mologw=n
o(/ti e)fi/lhsas : ARTEMON dixit: ou)k e)/stin,
w)= pa/ter, tw=n bebai/wn kthma/twn plou=tos, e)/nqa 
 plou/sioi trei=s a)po/rrhtoi u(pantw=sin . HERMAGORAS
dixit: perieleuso/meqa te/ssares e(no\s a)po/rrhtoi .

Porci Latronis. Dii immortales, qua debetis
prouidentia humanum genus regitis: effecistis ut
illud non periculum esset amantis sed experimentum.
CESTI PII. Antequam iuraremus diu haec
inter nos tacita lex erat. Si abdicata fuerit, non
uiuet. hoc illi pater non credit. non est nouum;
nec uir credidit. Quaeris quod iusiurandum fuerit? “ita patri placeam.” FVSCI ARELLI patris. Iam,
uxor, non nauigabo, non peregrinabor. fides tua me
timidum fecit. “Mentitus,” inquit; hoc solemne est
amantibus; ideo non nisi iurantibus non credimus.
Hos diuidere uult socer quos ne mors quidem diuidet? “moriar,” inquit ; “habeo et causam et exemplum:
quaedam ardentibus rogis se maritorum
immiserunt, quaedam uicaria maritorum salutem anima
redemerunt. quam magna gloria breui sollicitudine
pensata est! 0 te felicem, uxor! inter has uiua
 numeraris.”

MARVILLI. Adsiduae contentiones erant: “ego magis amo;” “immo ego.” “sine te uiuere
non possum;” “immo ego sine te.” qui solet exitus
esse certantium, iurauimus. respexistis nos, dii,
quos numquam uiolauimus. HISPONIS ROMANI.
Difficile est, iudices, eorum secretorum causas reddere,
quae amantibus etiam sine ratione iucunda sunt.
nec est quod putetis de abdicatione hodie tantum
illius agi: de spiritu agitur. scitis quemadmodum
 
suos amet: non magis sine patre uiuere potest
quam sine uiro.

IVNI GALLIONIS. Socer — hoc
enim te appellabo quamdiu uixero — quid sibi
uolunt altiores gemitus et fortiora inter lacrimas suspiria?
nescio quid uideris fortius, puella,
promittere. non sum tanti, ut bis pro me pericliteris.
ARGENTARI. Nocet illi indulgentia suorum. in duo
pericula mulier incidit, quorum neutrum esset
experta, si aut minus amaret uirum aut minus amaret
patrem. ALFI FLAVI. Nec est qui putetis illi
facilius istius esse desiderium: et patrem amat
tamquam mori iurauerit.

Pars altera. P. Asprenatis. Nempe si quid
acciderit uiro, uxor peritura est; et si bene filiam
meam noui, peritura est, si quid genero meo
acciderit. filia mea moritura est: adiciam quod sit
indignum: si quid filiae meae acciderit, uir eius
uicturus est. Vide qua te lese constrinxeris: si parueris
uiro, morieris, patri si parueris, uiues. Blandi.
O conditionem aequam! alteri uitam debet, alteri
deuouet. Papiri FABIANI. “Non possum,” inquit, “relinquere uirum.” quicquam non potes quae mori
potes? Paene qui falsae mortis nuntium miserat,
uerae recepit. Vir dum nimis amat uxorem, paene
causa periculi fuit; uxor dum nimis amat uirum,
paene causa luctus fuit; pater dum nimis amat
 
filiam, abdicat. seruate di totam domum amore
mutuo laborantem. “Moriar,” inquit: hoc patri
minaris, uiro promittis. Potes sine uiro pati;
peregrinationem eius tulisti. Facilius potest carere eo cui
spiritum debet quam eo cui inpendit.

Et haec controuersia non eget diuisione; nam
praeter illam quaestionem, an pater abdicare possit
propter matrimonium, reliqua, cum ad aequitatem
pertineant, tractationis sunt. optimam tamen
quaestionem coniecturalem Lateo fecit; proposuit illam:
an etiamsi non malo aduersus uxorem animo fuit 
maritus fecit, tamen tam temerarius et inconsultus
relinquendus sit; deinde: an etiam malo aduersus
uxorem animo fecerit. FVSCVS ARELLIVS iuris
quaestioni subiecit, non posse illam discedere a uiro:
nam et hoc illam iureiurando obligauit. hunc enim
animum sine dubio fuisse iurantium, ut uiui non
diducerentur, cum illud quoque cauerint, ne morte
 diuiderentur .

LATRONI contrarium uidebatur
onerari iurisiurandi inuidiam, cum extenuari deberet:
illud iusiurandum contra fortunam uidetur, hoc
etiam contra patrem. CESTIVS contra fecit et ex 
toto dixit iureiurando illam liberatam illo casu;
solutos ipsos uinculo religionis et ideo non futurum
periculum uxori, si quid accidisset uiro. SILO
 
POMPEIVS contra dixit illam teneri iureiurando et
adiecit, etiamsi repudio diducta fuerit, non tamen
solui foederis pactionem; “et ideo,” inquit, “honestum
morti nostrae titulum uindico, ne si quid acciderit,
aut ego pro aliena uxore moriar, aut illa pro
alieno uiro.” Hispo ROMANIVS hoc colore usus est:

iusiurandum iocosum fuisse; sicut multa cotidie iurarent
amantes et ipsam iurasse; itaque oblitum se eam iurasse
misisse nuntium, ut experiretur an affectus
uxoris permaneret. uxorem intellexisse falsum
nuntium esse et ex eo se loco praecipitasse, ex quo
praecipitata perire non posset: “ut quomodo ego
illam,” inquit, “falso nuntio terrueram, sic illa inquit 
me falso periculo terreret.” MARVLLVS
praeceptor noster licenter uerbo usus est satis sensum
exprimente, cum diceret uxorem intellexisse mariti
mendacium: et ipsa aduersus temerarios mariti iocos
relusit. Hanc controuersiam memini ab OVIDIO

Nasone declamari aput rhetorem Arellium Fuscum
cuius auditor fuit; nam Latronis admirator erat,
cum diuersum sequeretur dicendi genus. Habebat
ille comptum et decens et amabile ingenium. oratio
eius iam tum nihil aliud poterat uideri quam solutum
carmen. Adeo autem studiose Latronem audiit,
ut multas illius sententias in uersus suos
 
transtulerit. In armorum iudicio dixerat Latro : mittamus
arma in hostis et petamus. Naso dixit:
 Arma uiri fortis medios mittantur in hostis;
 Inde iubete peti. met. XIII, 121 sq. 
et alium ex illa suasoria sensum aeque a Latrone
mutuatus est. memini Latronem in praefatione
quadam dicere, quod scolastici quasi carmen didicerant:
non uides ut immota fax torpeat, ut exagitata
reddat ignes? mollit uiros otium , ferrum situ
carpitur et rubiginem duch , desidia dedocet. Naso
dixit:

 Vidi ego iactatas mota face crescere flammas
 Et rursus nullo concutiente mori. am. I 2, 11 sq.

Tunc autem cum studeret habebatur bonus
declamator. hanc certe controuersiam ante Arellium
Fuscum declamauit, ut mihi uidebatur, longe
ingeniosius, excepto eo, quod sine certo ordine per
locos discurrerat. haec illo dicente excepta
memini: quidquid laboris est in hoc est, ut uxori
uirum et uxorem uiro diligere concedas. necesse est
deinde iurare permittas, si amare permiseris. Quod
habuisse nos iusiurandum putas? tu nobis
religiosum nomen fuisti; si mentiremur, illa sibi iratum
patrem inuocauit, ego socerum. Parce pater: non
peierauimus. Ecce obiurgator nostri quam 
 
effrenato amore fertur! queritur quemquam esse filiae
praeter se carum. quid est quod illum ab
indulgentia sua auocet?

Di boni, quomodo hic amauit
uxorem? amat filiam et abdicat; dolet periclitatam
esse et ab eo abducit, sine quo negat se posse
uiuere; queritur periculum eius, qua paene caruit hic,
qui amare caute iubet. Facilius in amore finem
inpetres quam modum. tu hoc optinebis, ut
terminos quos adprobaueris custodiant, ut nihil faciant
nisi considerate, nihil promittant nisi ut
 tu uis facturi, omnia uerba ratione et fide ponderent?
senes sic amant. Pauca nosti, pater,
crimina: et litigauimus aliquando et cecidimus et, quod
fortasse non putas, peierauimus. Quid ad patrem
pertinet quod amantes iurant sibi credere? nec ad
deos pertinet.

Non est quod tibi placeas, uxor,
tamquam prima peccaueris: periit aliqua cum uiro,
periit aliqua pro uiro; illas tamen omnis aetas
honorabit, omne celebrabit ingenium. Fer, socer, felicitatem
tuam. magnum tibi quam paruo constat
exemplum! in reliquum ut iubes diligentiores facti
sumus; errorem nostrum confitemur; exciderat
iurantibus esse tertium, qui magis amaret: sic, di, sit
semper. Perseueras, socer? recipe filiam: ego qui
 
peccaui poena dignus sum; quare uxori notae causa
sim, socero orbitatis? discedam e ciuitate, fugiam,
exulabo, utcumque potero desiderium misera et
crudeli patientia perferam. morerer, si solus moriturus
 essem.

Declamabat autem Naso raro
controuersias et non nisi ethicas; libentius dicebat
suasorias. molesta illi erat omnis argumentatio. Verbis
minime licenter usus est nisi in carminibus, in
quibus non ignorauit uitia sua sed amauit.
manifestum potest esse, quod rogatus aliquando ab amicis
suis, ut tolleret tres uersus, inuicem petiit, ut
ipse tres exciperet, in quos nihil illis liceret. aequa
lex uisa est; scripserant illi quos tolli uellent
 secreto, hic quos tutos esse uellet: in utrisque
codicillis idem uersus erant, ex quibus primum
fuisse narrabat Albinouanus Pedo, qui inter
arbitros fuit:

 Semibouemque uirum semiuirumque bouem; Ovid. Art. Amat. 2.24 

secundum:
 Et gelidum Borean egelidumque Notum. Ovid. Am. 2.11.10. 
ex quo adparet summi ingenii uiro non iudicium
defuisse ad compescendam licentiam carminum
suorum sed animum. aiebat interim decentiorem
faciem esse, in qua aliquis naeuos fuisset.

dic ergo uerum; non flebo. Quid contremescis,
senectus? quid, lingua, trepidas? quid, oculi,
obstupuistis? nondum est tricesimus dies. Vitam rogas ?
dedi et perdidisti. “Mori,” inquit, “filium uis.” ego te mori uolo? immo furor tuus, illa caeca et
temeraria cupiditas, et inter haec pater illius, qui
nimis cito exoratus est. Quare tam cito senex ille
remisit iniuriam? ne tristiore quidem uultu expugnatam
filiae pudicitiam tulit. timeo ne uerum
sit quod audio, ne nouo inauditoque more de
nuptiis puellae uitiator exoratus sit.

CESTI PII. Quo
melius de sene iudicare possitis, narrabo me
iuuenem. habui patrem sanae mentis, nec tam seuerum
ut crudelis esset, nec tam indulgentem ut incautus.
duxi uxorem quam pater iusserat et tamen
nuptiarum mearum me paenitet. Fili, nonne saepe
excandui, saepe reconciliatus sum, saepe quod
 
negaueram dedi? Ipse dispensasti XXX dies, ut
haberet primos socer, medios reus, nouissimos pater.
Ne omnia uitia a prima adulescentia repetam,
uirginem rapuit, patrem accusat: haec intra dies
XXX. Putas me accusatori promissurum quod filio
negaui? “Impetraui,” inquit, “ab illo:” alii aiunt illum
a te. mediis me diebus accusas. cur rapuisti
 uirginem, cum tam libenter uiueres?

ARELLI FVSCI
patris. “Moriar,” inquit: etiamnunc minaris? nondum
rogas? “Quousque,” inquit, “rogabo?” iam lassus es nec
adhuc ullum rogasti. “Non possum,” inquit, “exorare
tam diu.” nouo more obicit dementi constantiam. “Quid ergo? tu poteris uidere morientem filium?” fortasse non potero et ideo irascor dum licet.
Pompei SILONIS. Haec audacia eius ex parte culpae
meae est: nimium indulgenter nutritus est, omnia
sibi putat licere, nihil umquam me rogauit. “Ignouit,” inquit. ita aliquis ante me rogatus est? Non nosti
conditionem legis tuae: in hac culpa qui pares
sententias habent, pereunt. ipse se ad alienam misit,
lex illum admisit ad meam. “Raptor nisi et suum
et raptae patrem exorauerit pereat.” uis scire lex 
utrum maluerit? non exorari: irascitur. ex duobus
patribus eum raptor accusat, qui legem sequitur.

ARELLI FVSCI. Miraris me dubitare ? ipsa lex inter
mortem et nuptias dubia est. Quid me intempestiuae
 
proditis lacrimae? nondum erat tempus fatendi.
non est quod tibi quicquam promisisse lacrimas
putes: fleo quod necesse mihi est filium spectare
morientem. Quid facturus sim adhuc nescio; utique
tu ante tricesimum diem nescies. “Exoraui,” inquit, “ raptae patrem.” quid ergo mihi molestus es, si
hoc tibi satis est? OSCI. Effregit fores et identidem
leges inuocantem coegit pati stuprum: nisi tam
facile puellam exorauit quam patrem. Mortem uitiatione
meruit, accusatione deprecatur; consumuntur
interim dies. uter nostrum illos consumit? “Rogo,” inquit. non est fortunae meae rogare; nunc ego
rogari debueram qui periclitor. PAPIRI FABIANI.

Demens sum. uidelicet turpiter uiuo, meretricem
amo, legem ignoro, dies tuos non numero. Ad
iudices uocat iudicem suum. “Ergo moriar,” inquit.
hoc si reo dicis, non curo; si iudici, uidebo; si
dementi, non intellego. Demens, inquit, es: et
huic aliquis ignoscere potest qui sic rogat? Vos
mei iudices estis, iste habet suum iudicem nec
potest inexorabilem queri quem nondum expertus est.

IVNI GALLIONIS. “Rogo,” inquit. nunc, hic, sic? si
uolebas rogare, admouisses propinquos, amicos,
maiorum imagines, lacrimas, repetitos alte gemitus.
 
testor deos, sic rogaturus fui puellae patrem. Quando
inuitum uultum in supplicis habitum summiseris,
cum dixeris: “paenitet quod rapui, quod te priorem 
non rogaui;” cum dixeris te dementem fuisse,
deliberabo cum amicis, deliberabo cum propinquis,
deliberabo cum tua matre. me miserum, quam
paene promisi! dura , anime, dura; here fortior
eras. et multum habeo quod deliberem; diuersi me
adfectus distringunt, inter reum et patrem distrahor;
hinc iniuria est, hinc natura. Quid properas? nemo
tibi praeter me rogandus est. “Ergo,” inquit, “misereberis?” nihil promittam ante tricesimum diem. me miserum, quod tantum triginta diebus irasci
 possum! longiore tempore opus erat.

Audi a
demente exempla huic crimini: denis uicenisque annis
inter bella iuuentus consenuit; nos dies XXX ferre
non possumus? Deliberabo: lex nihil uult temere
fieri; magna res est, inquit: delibera, cogita, tempus
accipe. Effregisti domum ciuis, ut dicis etiam
misericordis. Morere: non est hoc nocenti graue;
ego nihil peccaui: propter te mori cupio. ratio a
me exigitur alienae culpae, meae potestatis. “Quid
ergo facturus es?” non pronuntiabo ante supremam.
Quid miraris si illum citius exorasti? facilius est
iniuriam donare quam crimen. Agedum in medium,
senex, cuius misericordia crudelis sum: non putasti
 
mecum deliberandum? unde tu scis qualem filium
habeam? ego certe adhuc nescio qualem filiam
habeas. Nullum tempus uni uerbo angustum est. “Iam,” inquit, “angustum tempus est:” et tibi uacat accusare?
VIBI RVFI. Quis unquam praeter me sic

ignoscere iussus est? “Iam,” inquit, “tempus angustum
est.” ita non putas me subducere quantum
supersit? “Iam,” inquit, “tempus angustum est.” angustum
erat, si duos rogare deberes. “Angustum tempus est,” exclamat, “nescio quando rogem.” ergo me priorem
rogare debuisti: non dico quia dignior sum qui
prius roger, quia pater tuus; id quod minimum est,
propius habito. huc uidelicet illa pars legis
pertinebat: “et suum patrem exoret.” P. Asprenatis.
Sic aliquis exorat? sic deprecatur? apparet nunc te
primum rogare. Demens sum: immo si uis
argumentum, dabo tibi: filius meus moriturus est et
nondum testamentum meum mutaui. CORNELI HISPANI.
Multi me adfectus diducunt: necesse est de
aliis querar, de aliis erubescam, de aliis timeam,
de omnibus etiamnum deliberem. Ne ille quidem,
quamuis dicatur nimis exorabilis, ignouisset, si sic
rogatus esset.

Pars altera. ARELLI FVSCI patris. Me miserum,
pater! irae tuae detractum est nihil, et 
tempori multum. infelicior sum quam si neutrum
exorassem; mortem timeo postquam
mihi omnes gratulati
 
sunt. Quid tibi, optime socer, pro ista misericordia
tua, qua mihi et patri meo pepercisti, precer, nisi
superstitem filiam? PAPIRI FABIANI. Non possum
dissimulare, pater: quod illum exoraui, tuum
beneficium est; certe cum exoratus est, hoc dixit: aliud
quidem suadebat dolor meus, sed quid faciam
patris iudicio? misereor. Miserere, patec: scis quam
breuis sit aduocatio mea. “Misereor,” inquit; uis
uerum dicam quid dixerit? “patris tui.” unde ego
 miser ab hoc patre ueniens timerem patrem ?

CESTI
PII. Timeo mortem nec iam habeo cui peream.
MARVLLI. Si tibi tam pertinax aduersus me odium
est, audacter quid sis facturus pronuntia; dic
exorari te non posse. quid me incerta mortis
expectatione suspendis? sollicitus inter somnos quoque uelut
admotam ceruicibus meis securem expauesco. si
non inpetro ut uiuam, hoc certe inpetrem ne diu
moriar. Non est quod putetis legem in numero
dierum angustam fuisse: est lex illius diu mori.
Responde, pater: si seruaturus es filium, iam
tempus fuit; si occisurus, iam tempus est. non possum
metum sustinere ultra nec tormenta triginta 
diebus pati: et in me mihi aliquid licet. Blandi. Ita
parum tibi contigit, quod solus periclitante filio
non rogas?

LATRO sic diuisit: an intra tricesimum diem
raptor cum alio agere possit;, sicut non potest qui
 
in custodia est, qui in carcere est . etiamsi cum alio
potest, an cum patre possit, quoi uitae mortisue
arbitrium datum est: “an illi accusare eum liberum
est, quem mortiferum est non exorasse?” etiamsi
cum patre potest agere, an ob id possit cuius
faciendi potestatem lex patri dedit: “ista enim ratione
nihil licet, si aut exorari aut accusari ei necesse
est.” deinde si potest agere, an debeat. Irascendi
causas tractauit, quod rapuit, quod alium prius rogauit,
quod me non rogauit, quod etiam accusat.
Si non exorari a filio dementia est, an tamen
damnari dementiae non possit, cum adhuc an
exoretur incertum sit. hic paternos adfectus tractauit
spem facientis. non probabat Fuscum, qui paulo
apertius agebat: est contra controuersiam
promittere. potest nihilominus et bonus agi pater et non
exoratus.

FABIANVS illam quaestionem fecit et in
ea multum moratus est: dementiae non posse agi
nisi cum eo qui morbo fureret; in hoc enim latam
esse legem, ut pater a filio sanari deberet, non ut
regi. Latro eleganter dicebat quasdam esse
quaestiones, quae deberent inter res iudicatas referri,
tamquam, an quidquid optauerit uir fortis aut
tyrannicida accipere debeat: quoniam pronuntiatum
est non debere, nemo iam hanc quaestionem tractat,
 
sicut ne illam quidem, an quidquid pater imperat
faciendum sit. inter has putabat et hanc esse, an
pater ob dementiam qui morbo fureret tantum
accusari a filio debeat; aiebat enim manifestum esse
e lege et de officio patris quaeri et fingi quasdam
controuersias, in quibus pater furiosus probari non
possit, nec absolui tamen propter impietatem
nimiam, libidinem foedam. Quid ergo? aiebat,
numquam utar hac quaestione?

utar cum aliis deficiar.
Pollio ASINIVS aiebat hoc Latronem uideri
tamquam forensem facere, ut ineptas quaestiones
circumcideret, set in nulla magis illum re
scolasticum deprehendi. remittit, inquit, eam
quaestionem quae semper pro patribus ualentissima est.
ego semper scio nulli a praetore curatorem dari,
quia iniquus pater sit aut impius, sed quia furiosus;
hoc autem in foro esse curatorem petere quod in
 scolastica dementiae agere.

GALLIO et superiore
usus est quaestione et illam adiecit: an agi cum
patre dementiae possit ob id quod fecerit, non ob
id quod facturus sit. neminem iniuriarum accusari
quod iniuriam facturus sit nec adulterii quod
adulterium commissurus sit, ne dementiae quidem
quod demens futurus sit. Atqui tu non, inquit,
mecum agis quod non exorauisti, set quod
 
exoraturus non es; puta enim hodie me exorari:
demens non ero. demens uideor qui uno uerbo
sanari possum? Lex XXX dies dedit, quia iudicauit
aliquem duriorem futurum. etiamsi demens est qui
non exoratur a filio, numquid et qui uicensimo?
ergo non potes hoc nomine damnare me quod
exoratus non sim; etiamnunc enim exorari possum.
ita si uis ueram, agere mecum hoc crimine non
potes; utique triginta dies exorari possum, post
triginta queri non potes: aut crimen non habeo
aut accusatorem.

SILO POMPEIVS fecit quaestionem,
qua GALLIO usus est, et adiecit : nihil acturum
adulescentem, etiamsi damnauerit patrem;
nihilominus enim periturum, quia lex nullam aliam salutis
uiam dedit raptori quam si exorauerit patrem.
Latro haec omnia quasi membra in aliquam
quaestionem incurrentia tractabat, non ut quaestionem;
tamquam hoc ipsum in illam aiebat quaestionem
incurrere, in qua quaeritur, an raptor possit accusare
patrem intra tricesimum diem. “Nam cum dico:
non potes accusare eum, in cuius arbitrio positum
est moriaris an uiuas, non magis quam magistratum
in ius uocare, quam de iudicibus tuis ferre
sententiam, non magis quam miles in imperatorem suum
animaduertere, adicio: non potes accusare; nihil
enim tibi proderit, etiamsi damnaueris; morieris;
lex enim si non exoraueris perire te uult; non
 
exoras autem etiamsi damnas.” quare hoc non in
quaestionis loco non ponebat?

inbecillum putabat.
adparet enim non exigere legem ab eo ut exoret
patrem, qui non habet quem exoret. puta enim
patrem alicuius esse tam palam furiosum, ut nihils
intellegat: hunc exorari a filio uult? atqui eodem
loco est manifestus demens. FVSCVS parum hoc
putabat ualens esse tamquam quaestionem, satis
ualens tamquam argumentum; et illam alteram
quaestionem, non posse cum patre agi eo nomine quod
non peccauerit sed peccaturus sit, in aequitatis
tractatione ponebat, cum diceret: agere mecum dementiae
etiamsi potes non debes . quid enim peccaui?
non sum exoratus: nondum transiit tempus, 
etiamnunc exorari possum. Quam iniquum est nondum
esse me nocentem et iam reum!

Omnes infamauerunt raptae patrem quasi cum
raptore conludentem. GALLIO dixit: ingenuam
uirginem rapuit, si tamen rapuit. SILO POMPEIVS
eandem suspicionem in omnia contulit: “exoraui,” inquit, “raptae patrem.” ita tu, cum exorabilem haberet
patrem, rapuisti? HISPANVS dixit: omnia cito facta
sunt: iste cito rapuit, ille cito ignouit. nisi demens
 
sum, aliquid suspicandum. ARGENTARIVS dixit:
rapta est et statim exorata; immo nescio an exorata,
deinde rapta. Spero te innocentiorem fuisse quam
uis uideri. tu exorasse te dicis, ego te exoratum
puto. dic, quid tibi cum socero conuenit? RVFVS
VIBIVS dixit: dic mihi, quid tibi conuenerit, quanto
tibi nuptias promiserit. non uis?

tum, hercules,
fateberis cum dies uenerit. Asprenas dixit: “iam,
inquit, non multum reliquum est ex XXX diebus;” si ex illo dies numerarem, cum primum exorasti,
aiunt iam XXX dies praeterisse. Latro dixit, id
quod inter sententias scriptum est: “moriar;” dic ergo
uerum. CESTIVS hac figura declamauit ut rogaret
patrem, tamquam exoratus esset raptae pater; deinde
ad hanc sententiam transiit: numquid peiorem
causam habeo, si apud alterum iudicem uici? Eadem
figura declamauit et HISPO ROMANIVS, sed transiit
mollius: scio quid responderi possit mihi: facile est
domestico iudici satisfacere; uidero te, cum ad
raptae patrem ueneris.

In hac controuersia
TRIARIVS dixerat: non scies an exores, nisi ultimus dies
uenerit; et tum quamdiu licebit perseuerabo. deinde
cum scolasticorum summo fragore: at tu quisquis
es carnifex, cum strictam sustuleris securem, antequam
ferias, patrem respice. Belle deridebat hoc
ASINIVS POLLIO: filius, inquit, ceruicem porrigat,
carnifex manum tollat, deinde respiciat ad patrem,
 
et dicat: agon? quod fieri solet uictumis. Sed ioco
quoque remoto aiebat rem uerissimam, non posse
carnificem uenire nisi eo tempore quo iam exorari
 pater non posset.

CESTIVS ex altera parte hoc
colore usus est, quia priorem rogasset raptae
patrem: suspensum esse nolui , uolui statim illum
securum esse de me; queritur quod illum potius
cogitare de matrimonio fili quam de periculo uolui.
Latro hoc colore usus est: scitis periclitantes alieno
arbitrio agere. illi qui circa erant sodales, qui
occurrerant amici paterni, aiebant: eamus statim ad
raptae patrem; in eiusmodi casu illi rogantur; nam
 raptorum patres rogant.

SILO POMPEIVS diuersum
colorem huic secutus est: nota erat, inquit, duritia
patris mei; itaque amici suaserunt, ad raptae
patrem iremus, ne noceret apud illam, tarde suum
exorari patrem. HISPO ROMANIVS bello idiotismo
usus est. Illuxit, inquit, amici; eamus ad raptae
patrem; occurramus, illud domi est. FVSCVS
ARELLIVS dixit: prior rogatus est qui magis
timebatur. TRIARIVS a parte adulescentis dixit: timeo
ne mutetur etiamsi exoratus est. Hunc sensum non
inprudenter SILO POMPEIVS inprobabat; aiebat enim
 non posse mutari semel latam sententiam.

Quidam
uoluerunt uideri cito exoratum raptae patrem,
quidam tarde. FVSCVS ARELLIVS dixit: magnam
partem legis consumpsi nec de mora queror: raptae
pater rogabatur. CESTIVS non probabat et hac
 
sententia usus est cum hunc colorem argueret: dum
uult uideri rogatum diu raptae patrem, efficit ut
uideatur suum diu non rogasse; malo autem uideri
huius patrem tarde exorari, quam tarde rogari. HERMAGORAS
solebat interdum diu scemata prosequi,
interdum breuiter et fortius attingere, sicut in hac
sententia fecit, cum suspicionem facere uellet inter
raptae patrem et raptorem collusionis: pe/peistai,
fhsi\n, o( th=s fqarei/shs path\r o(/lws taxe/ws: mononou\
pro\ th=s fqora=s .

ARTEMON dixit: le/ge, ti/
soi pro\s to\n pate/ra th=s e)fqarme/nhs sumpefw/nhtai;
le/ge, pw=s pe/peikas; siwpa=|s; fwra=| . GLYCON
dixit: ei) brade/ws e)leei=s ME pw=s r(u/sh|; ou)ke/ti *F*T*I*N*M
kruerote/ran qana/tou me/rimnan, ou) perimenw= SOU
to\n e)/leon . Hunc sensum commodius dixit
LEPIDVS, Neronis praeceptor: non misereris, nisi ultimo
die? ego mei ante miserebor. DIOCLES CARYSTIVS
a parte patris ethicos dixit: e)gw\ ou)=n a)poqa/nw;
qa/ne: ei)s ti/ ga\r h(/rpazes; ei)s ti/ ga\r *E*O*E*O*U; ei)s
 

ti/ ga\r e)mai/nou; kai\ tau=ta de\ h)\ sth/sas e)ne/dras
h)/ TI o(/moion .

PORCI LATRONIS. Qualem uidi! ipsa fungebatur
officiis, sedula circa aegrotantis lectum in omnia
discurrebat ministeria, non inpulsis tantum, sed laniatis
capillis. Vbi est, inquam, meretrix? Venit
ad me subito qui diceret: filius antequam moritur
rogat uenias. non expectaui dum iste permitteret:
amens cucurri. Cetera quemadmodum narrem nescio:
steterim an sederim, quid locutus sim, quid
audierim nescio; hoc unum scio, iacuisse me inter
duos filios. Accede huc, puer, depositum, crimen
meum; non habeo miser cui te moriturus
 commendem. CESTI PII. Recepi in sinum nepotem.

uultis
et hunc abdicem? duos filios sustuli; huic numero
iam adsueui. Patrem accusat, fratrem infamat,
infantem persequitur: rogo uos, non satius est
meretricem amare quam neminem? Noui generis
dementia arguitur: sanus eram si non agnoscerem
 
meos. Tradidit infantem, expirauit; non habui cui
redderem. Offerebam me propinquis, expectabam
ut aliquis pro abdicato rogaret: nemo audebat
propinquorum fratre cessante ; illi uidelicet in hac
cogitatione tacebant: nos rogabimus, cum frater
non audeat? “Meretricis,” inquit, “filium recepisti:” nempe eius quae meum receperat. Pateor aliquando
me insanum fuisse: nesciui quis esset abdicandus,
meliorem expuli.

Papiri FABIANI. Quam nihil in
illa domo meretriciae uitae uidi! adsidebat mulier
tristi uultu, adfecta, aegro simillima ipsa, demissis
in terram oculis. “Pater,” inquit, “nihil tecum frater
locutus est?” in sinu meo et filium et animam 
deposuit. domum pertuli. Dementiam uocat quod
infantem non abdicaui. quid facerem? negarem
aliquid filio, cum ille rogaret pro filio? Ignosco tibi
quod tam durus es: aegrum fratrem non uidisti.
ille magni modo successor patrimoni natus in lectulo
precario moriebatur; non seruorum turba
circumstabat, non amicorum; inter infantem et
mulierculam deficientis adulescentis spiritus in aduentum
meum sustinebatur. ut intraui, cadentes iam oculos
ad nomen meum erexit fugientemque animam
retinuit. “pater,” inquit, “quod adhuc nihil deprecatus
sum non contumacia feci; fratri mandaueram.” Indico tibi crimina mea: expirantem coheredem tuum
ad uitam uolui reuocare; ut saluus esset rogaui
deos, et licet dementiam uoces, si uixisset recepissem.

ARELLI FVSCI patris. Securior eram, quoniam
putaueram illi omnia praestare fratrem, cum subito
nuntiatum est in ultimis esse filium, nec hoc a
fratre. 0 me miserum quod solum nepotem recepi!
ALBVCI SILI. Vt uidit uxorem, uidit patrem,
circumspiciebat et fratrem. IVLII BASSI. Tibi debeo.
mulier, quod habuit filius meus in qua domo
aegrotaret. Pudet dicere: ut nepotem agnoscerem
rogatus sum. Non potest uno crimine dementia
intellegi. nemo sine uitio est: in Catone moderatio,
in Cicerone constantia, in Sulla clementia
 desideratur . ad summam, tres fuimus, omnes
peccauimus: ego quod abdicaui, frater quod tacuit, tu quod
pro fratre non rogasti. Non sum uno herede
contentus, duos habere uolo et, quo magis
concupiscam, habui. Misit ad me adfectus, aeger. non ibo?
Mihi crede, aliter tu audis de coherede. Cogitate
quis roget, pro quo roget, quem roget; uidebitis
neminem negare posse, nisi qui accusare possit et
patrem.

Altera pars. Porci Latronis. Quem honestius
subiecit meretrix quam peperit. Pater istius
incertus est; bene cum ipso ageretur, si et mater. FVSCI
ARELLI patris. Errat si quis me putat pecunia
moueri. primum adsueui coheredem habere; deinde
olim iam cum puero isto paterna diuisi, quia multo
illi pater donauit plus quam suam partem.
 
Romani Hisponis. Incidit in meretricem inter omnia
mala etiam fecundam. uere mimicae nuptiae, in
quibus ante in cubiculum riualis uenit quam
maritus. ARGENTARI. Cum abdicaret, aiebat: hoc
scilicet expectabo donec e meretrice liberos tollas ?
Mulier nescio an aduersus patrem iniuriosior quod
abstulisti illi heredem, an quod dedisti.

ALBVCI
Sili. Sine ueniant illuc amici, sine propinqui: nunc
erubescunt in domum meretricis accedere. Mulier,
quae sine praefatione honeste nominari non potes,
cedo istum uernam nulli agnoscendum; sed mater
adserat. Seuerissimus pater abdicauit etiam quem
sciebat suum. Erat in domo puer qui omnes
uocabat patres. Adoptauit eius filium, propter quam
etiam suum eiecerat. CESTI PII. Nullum genus
iudicum recuso: si seueri erunt, nocebit isti quod
recepit meretricis filium; si clementes, quod abdicauit
suum. Clamauit pater: in domum ergo meam
meretrix ueniet aut, quod turpius est, eius filius? ad
illam iuit, misit in domum nostram publicum
puerum. Quis illis nuptiis interfuit nisi abdicatus aut
abdicandus?

Latro sic diuisit: an pater ob ullam
adoptionem accusari possit, an ob hanc debeat. Omnes
infamauerunt adulescentem, quasi illius
criminationibus factum sit ut frater abdicaretur; et ideo
sententia laudatur FABIANI : nihil tecum locutus sum.
 
Et cum hoc unum puero noceat quod ex meretrice
natus est, omnes operam dederunt, ut quantuni
controuersia licebat huic uitio mederentur
efficerentque ne quicquam in illa uideretur meretricis
fuisse nisi nomen. MARVLLVS decenter hoc disits
simul obiciens fratri impietatem: nihil, inquit, in
illa domo meretricium fuit:

scires, si mecum fuisses.
ALBVCIVS ethicos, ut multi putant, dixit: — certe
laudatum est cum diceret — exeuntem me puer
secutus est. Non probabat hanc Messala sententiam: non habet, inquit, fiduciam, si mauult uider
recepisse puerum quam adduxisse; ex qua ratione
est adoptatum esse non quia debuerit, sed quia
secutus sit. Fuit autem Messala exactissimi ingenii
quidem in omnis studiorum partes, Latini utique
sermonis obseruator diligentissimus; itaque cum
audisset Latronem declamantem, dixit: sua lingua
disertus est. ingenium illi concessit, sermonem obiecit. Non tulit hanc contumeliam Latro et pro
Pythodoro in Messalae orationem disertissimam
recitauit aeque compositam atque suasoriam (de)
Theodoto declamauit per triduum. quae dixerit suo
loco reddam, cum ad suasorias uenero.

A parte adulescentis non unus omnibus color
placuit. Quidam personam eius qualem acceperant
 
introduxerunt duram et asperam, ex quibus fuit et
Hispo ROMANIVS : hoc unum aiebat efficiendum, ut
non durus uideretur, sed seuerus. in hac parte
dixit nobilem illam sententiam, quam Fabius Maximus
circumferebat: uenit adsidue in domum
meretrix, non recedit, paulum abest quin nouerca sit.
CESTIVS bella figura egit: “dementia,” inquit, “res est
sanitati contraria. non quaeram extra exemplum
sani hominis ad quod patrem exigam: ipsum sibi
comparabo. fuit aliquando sanus: tunc quid
faciebat? oderat luxuriam, uitia castigabat. hunc tam
seuerum senem putabitis sanum si uobis in
lupanari ostendero?” Sic declamauit ut fratri
accusatorem patrem daret et illum argueret sibi ipsi conparando.

Latro fratri pepercit; puerum pressit et
dixit fratris filium non esse et ne fratrem quidem
hoc confiteri uoluisse; illa uerba aegro imperata.
FABIANVS ex omnibus istis colorem secutus est
optimum, quo aiebat Messala posse non tantum bonam
partem adulescentis fieri, sed etiam honestam:
obiecit patri quod fratrem abdicasset, non scemate
sed directo. “Nihil,” inquit, “peccauerat; amat
meretricem; solet fieri: adulescens est, expecta,
emendabitur, ducet uxorem.” Quare ergo tunc non egisti
dementiae? “tuam,” aiebat, “expectabam penitentiam;
 
iam recipiet. Hoc per transitum obicere coepit,
quod non recepisset, quom uidisset in lupanari
habitantem. “Abdicasti,” inquit, “ut emendares, non
 ut uitia augeres. uides, nullum illius uitium:

aetatis est, amoris est: recipe antequam aliquid faciat,
cuius mox pudore moriatur.” Ad ultimum obiecit
illi quod aegrum non secum tulisset. “potest,” inquit, “conualescere, si uiderit penates suos, si minus
certe morietur solo paterno, suo, puro. “Quare,
inquit, tu aput fratrem non fuisti?” et ego queror.
ille cum ad te mitteret, putauit se ad duos mittere.
Vtinam tecum fuissem, pater; redisses illinc cum
filio, set tuo.” De adoptione nouissime questus est
et hac figura: abstulisti mihi fratrem cum quo natus
sum, cum quo educatus sum, ut quem dares? istum.
indignor hanc fieri fratri meo contumeliam, ut
huius uocetur pater. Sed ut aliquid iocemur,
FABIVS MAXIMVS nobilissimus uir fuit, qui primus foro
Romano hunc nouitium morbum quo nunc laborat
intulit; de quo SEVERVS CASSIVS, antequam ab illo
reus ageretur, dixerat: quasi disertus es, quasi
formosus es, quasi diues es; unum tantum es non
 quasi, uappa.

Hanc controuersiam cum declamaret
MAXIMVS dixit quasi tricolum tale qualia sunt quae
 
basilicam infectant. dicebat autem a parte patris :
omnes aliquid ad uos inbecilli, alter alterius onera,
detulimus: accusatur pater in ultimis annis, nepos
in primis, abdicatur filius alter. Haec subinde refero
quod aeque uitandarum rerum exempla
ponenda sunt quam sequendarum. In hac controuersia
Latro contrariam rem non controuersiae dixit,
sed sibi. Declamabat illam Caesare Augusto audiente
M. Agrippae, cuius filios, nepotes suos, Caesar Lucium
 et Gaium adoptaturus diebus illis uidebatur.
Erat M. Agrippa inter eos qui non nati sunt
nobiles set facti.

Cum diceret partem adulescentis
Latro et tractaret adoptionis locum, dixit: iam iste
ex imo per adoptionem nobilitati inseritur; et 
alia in hanc summam. Maecenas innuit Latroni” festinare Caesarem; finiret iam declamationem.
Quidam putabant hanc malignitatem Maecenatis esse;
effecisse enim illum non ne audiret quae dicta
erant Caesar, sed ut notaret. Tanta autem sub diuo
Augusto libertas fuit, ut praepotenti tunc M.
Agrippae non defuerint qui ignobilitatem exprobrarent.
Vipsanius Agrippa fuerat, at Vipsani nomen
quasi argumentum paternae humilitatis sustulerat
 
et M. Agrippa dicebatur. cum defenderet reum,
fuit accusator qui diceret: “Agrippa, M. et quod
in medio est” — uolebat Vipsanium intellegi — Fuit
qui diceret “concurrite: Agrippa, malum habebis;
responde si dis placet , Marce.” Vtique mihi
uidetur admiratione dignus diuus Augustus sub quo
tantum licuit, sed horum non possum misereri qui
tanti putant caput potius quam dictum perdere.
Latro dignus fuit miseratione qui ne excusare
quidem errorem suum potuit. nihil est autem crudelius
quam sic offendere, ut magis sis offensurus si
satisfeceris.

Porci LATRONIS. Si cum liberis torta esset,
indicasset. “Escende,” inquit, “occide tyrannum; nisi
occideris, indicabo.” Subito iniecta manu satelles,
quid moraris? inquit; iam exposita tormenta sunt.
Bene est, inquit mulier, ad stuprum non uocor.
 
Instabat cottidie uiro uxor, exigebat tyrannicidium: “tempus est; escende; si nihil aliud, ut liberos
habeas: nisi tyrannicidae paritura non sum. miraris
si eo tempore parere non potui, quo tyrannus
torquere matronam potuit? escende, occide
tyrannum; comes sequerer, nisi me inutilem dimisisset
tyrannus. escende: ego iam feci tyrannicidium
meum.” Eas nuptias tyrannicidium diduxit, quas
non diduxit tyrannus.

CESTI PII. Subito infelicis
nuptias tyrannus oppressit. Trahebantur matronae,
rapiebantur uirgines; nihil tutum erat; nulli
feliciores tunc uidebantur quam qui liberos non habebant.
quaedam itaque elisere conceptos, quaedam
fecunditatem suam moratae sunt. Quod ad hanc
pertinet, agisne Fortunae gratias, quod illo
tempore nihil peperit? Tyrannus suspicatus est nescio
quid istum de tyrannicidio cogitare, siue isti aliquid
excidit, siue magna consilia non bene uoltus texit.
utique de uxoris garrulitate queri non potes, cum
scias quemadmodum taceat. Misit satellites: “attrahite,” inquit, “uxorem et,” adiecit, “si quos filios
habet.”

Veniunt in domum crudelissimi carnifices
in quorum uultibus tormenta erant: iactatur misera
inter satellitum manus et toto itinere non ducitur,
sed trahitur. Hanc aliquis etiam si torta non sit
 
mirabitur non peperisse, cum cogitauerit iste de
tyrannicidio ? audacter iam consilium indicamus;
iam enim, puto, licet. Nupsit isti propter liberos,
sed infelices nuptias cito tyrannus oppressit; hoc
publicum diuortium fuit. Rapitur in arcem mulier,
inter satellitum manus uexatur atque distrahitur.
hanc aliquis, etiamsi non torqueatur, non parere
miretur? Exposita in eculeum saepius ad absentem
uirum respexit quam ad praesentem tyrannum. Quam
multas matres audiui illo tempore: quidnam uolui
 quae peperi?

ARELLI FVSCI. Explicantur
crudelitatis aduersus infelicem feminam adparatus et illa
instrumenta uirorum quoque animos ipso uisu
frangentia ad excutiendam muliebris pectoris
conscientiam proponuntur; instat ante denuntiationibus
quam tormentis tyrannus et minando torquet: tacet.
uidet intentum tyranni uultum, uidet oculos minaces:
 et tacet. plus tibi praestare non potuit si de te
liberos sustulisset. flagellis caeduntur artus,
uerberibus corpus abrumpitur exprimunturque ipsis
uitalibus cruo res: tacet. an sit tibi ista datura
liberos nescio; tyrannicidium dedit. Ita tu, mulier,
non uis parere ? delicata es, cruciatus puerperi times.
Fremebat indignatione captae ciuitatis maritus et
consilio suo et uxoris adiutorio fortior: quomodo
 
occidam tyrannum? quae pars accedenti maxime
uacat? ubi custodiae cessant? ubi natura loci
minore munimento uirtutem non summouet? Sic uir
et uxor noctes exercebant: miraris si transiit quinquennium
inter uxorem tortam, occupatum uirum?
Saeuiebat etiamnunc tyrannus; torquebantur in
conspectu maritorum uxores; paenitebat matres
fecunditatis suae.

Hisponis Romani. In quid desiderabas
liberos? ut sint quibus relinquas patrimonium? ingrate,
ita tu hac salua heredem non habes ? Nullum
tormenti genus omisit; omnia membra laniata, in 
omnes partes conuolsa sunt, scissum corpus flagellis,
 igne exustum, conuulsum tormentis. ignoscetis
puto mulierculae si dixero: fessa est. Hispani
CORNELI. Cunctabatur ille nec ullis adhortationibus
in tyrannicidium poterat inpelli. prorsus cum
uxorem uidisses, posses timenti ignoscere. Adsidue
tormenta uariantur; accenduntur extincti ignes; tortor
uocatur, sub quo mariti uxores prodiderant. pacisci
me tecum puta: ut taceam, donas quinquennium ?
Quid gloriaris, tamquam non facilius sit occidere
tyrannum quam sustinere? Duplici beneficio uxoris
suae obligatus est : et quod non est occisus et
quod occidit. Fastidit sterilem qui fecit. IVNI GALLIONIS.

Instabat tyrannus: torque: illa pars etiam
potest; subice ignes: in illa parte iam exaruit cruor;
 
seca, uerbera, oculos lancina, fac iam ne uiro
placeat matrix. PAPIRI FABIANI. Describam nunc ego
cruciatus et miseram corporis patientiam inter
tyrannica tormenta saeuientia: extincti sanguine
refouebantur ignes; in hoc desinebatur torqueri
aliquando, ut saepius posset. Exquisita uerbera,
lamnae, eculeus, quidquid antiqua saeuitia inuenerat,
quidquid et noua adiecerat— quid amplius dicam?
 et tyrannus torquebat et cum de tyrannicidio
quaereret. 0 nos felices! quod nullis hausta
puerperiis fuit, tacuit. tunc silentio tyrannicidium fecit,
certe tyrannicidam. Conuolsis laceratisque membris
nec adhuc sufficientibus non dimissa est ex arce,

sed proiecta. Quid est quare uxorem dimiseris?
numquid premit censum onerosa sumptibus et ut
seculi mos est, in deterius luxu fluente muliebris
ambitio certamine mutuo usque in publica damna
priuatis insanit? numquid gemmas et ex alieno
littore petitos lapillos et aurum uestemque nihil in
matrona tecturam concupiuit? si talis esset, facile
illam corrupisset tyrannus. Expecta, potest parere;
non respondet ad propositum nec ad certam diem
fecunditas; sui iuris rerum natura est nec ad leges
humanas componitur: modo properat et uota
praecurrit, modo lenta est et demoratur. expecta;
pariet. Quid dicis: “non potest fieri?” quare? quod
 
torta est. Imputat tibi quod publica est; imputat
tibi quod torta est; imputat tibi quod sterilis est.
IVLII BASSI. Aiebat tyrannus: ure, caede uentrem.

ARGENTARI. Caede uentrem ne tyrannicidas pariat.
TRIARI. Non ex formula natura respondet nec ad
praescriptum casus obsequitur; semper expectari
fortuna mauult quam regi. aliubi offenditur inprouisa
segetum maturitas, aliubi seram magno fenore
moram redemit. licet lex dies finiat, natura non recipit.
 Quid faciam? non agam gratias quod non 
indicauit uxor? timeo ne uobis ingrati iam teneri
uidear . Aiebat tyrannus: indica; nulla tua
culpa est: tacet . caeditur: tacet; uritur: tacet.
utrum putas mirandum esse, tuum tyrannicidium
an huius silentium? Expectasse aliqua per longum
tempus. maritum dicitur: quanta laus est seruasse,
cum expectasse tanta sit? alia desiderio uiri
attonita in ardentem rogum se misisse: haec non cum
uiro arsisset, quae pro uiro arsit? alia pro incolumitate
mariti uicaria morte occidit: creditisne hanc in
tormentis oppressam ? mortem amplius pro uiro
praestitisset, si quid amplius exegisset tyrannus. MARCELLI.

Si tamen quid peccasset in partu, ignosci
 
ei posset; nupserat enim isti occupato. Crudelior
es etiam illo quem occidisti tyranno: ille torsit,
set dimisit ad uirum. ALBVCI SILI. Vicerat
saeuitiam patientia; deerat iam sanguis, supererat fides.
aliquando proiecta est; deserebatur distortis
manibus, emotis articulis; nondum in sua membra artus
redierant. talem uxorem tortor dimisit ad partum.
Ingratus uocabatur quod in praemio nullam uxoris
fecerat mentionem. “Res tuas tibi habe.” inicere
debuit manum et ipsum inter res suas trahere;
nihil amplius patri debes quam uxori. Mihi crede,
maius fuit tyrannicidium pati quam facere.

Pars altera. ARGENTARI. “Ego tamen torta sum.” merito obiceres nisi uindicassem. FVLVI SPARSI.
Vobiscum, iudices, loquor
 DIVISIO quaestionem in hac controuersia
hanc reum facere primam, si materia patitur: “Non accepi 
quidem set reddidi;” aut “accepi quidem, sed
non potui reddere,” aut isto nouissime confugere: “non
quisquis non reddidit beneficium ingrati tenetur.
animus aestimandus est non reddentis.” POLLIO ASINIVS
aiebat numquam temptandas has esse quaestiones
 nisi prima manifesto obtineri posset qua negamus
nos beneficium accepisse; perit tota causa, nisi in
hoc uicit. apparet enim ingratum esse qui ne
 
fatetur quidem se accepisse beneficium.

GALLIO noster
putat, quotiens possit, hoc auferendum aduersario;
quotiens non possit, concutiendum; quotiens ne
hoc quidem possit, ita transeundum quasi donemus
et possimus quidem facere controuersiam, sed
nolimus. Idem Attico VIPSANIO Apollodori discipulo
placuit. Hoc ille amplius: quotiens non poterimus,
aiebat, an beneficium acceperimus controuersiam
facere, de modo faciamus: non esse tam magnum
quam ille dicat, sicut in criminibus facimus,
quotiens negare non possumus: esse quidem crimen
illud fatemur, sed leuiore poena dignum quam
accusator arguat.

Latro in hac controuersia non
dubitabat facere primam quaestionem, an beneficium
dederit. Hoc in haec diuisit: etiamsi scisti de
tyrannicidio uiri nec indicasti, non est beneficium
scelus non facere; deinde ne scisti quidem; non
enim tibi indicaui nec tam magnum consilium,
uirilibus quoque animis graue, commisi muliebri garrulitati,
quae id solum potest tacere quod nescit.
Etiamsi dedit beneficium, an receperit. Occidi
tyrannum, libertatem tibi reddidi, ultionem
plenissimam persecutus sum, nefarium hostem illic occidi
ubi torserat. Dices me reipublicae causa fecisse:
et tu reipublicae causa tacuisti Tutus sit
quod lege fecerit. Deinde ultima aequitatis
 
 tractatio:

an quod fecit facere debuerit.
Hoc diuisit in
duo: an iam certam sterilitatem uxoris tam bonae
ferre debuerit; an ne sterilis quidem pro certo sit.
Noui declamatores post Moschum Apollodoreum, qui
reus ueneficii fuit et a Pollione Asinio defensus,
damnatus Massiliae docuit, et hanc quaestionem in
hac controuersia fecerunt: an inter uiros et uxores
data beneficia ingrati lege teneantur. Non est
beneficium sed officium, facere quod debeas: sic filius
patri se dicat beneficium dare. Hanc quaestionem
 fecit et GALLIO noster. BLANDVS in ultima parte
controuersiae, qua de republica disputatur,
quaestionem fecit, an quinquennium numerari debeat
excepta tyrannide. Illud tempus non debet inputari
quasi sterili, quo matres etiam editos partus
abominatae sunt: illud tempus imputetur feminis quo
reipublicae pariunt, non tempus quo tyranno. Huic
subiecit, an etiamsi aliis imputari tempus tyrannidis
 solet, huic non debeat.

Latro ex suo more
has non quaestiones putabat, sed membra illius ultimae
partis ex aequitatis quaestione pendentis. An
 ne sterilis quidem, altius repetiit: non quaecunque
quinquennio non peperit, sterilis est. quid enim? si
uir alicuius afuerit toto paene quinquennio,
peregrinationi uiri imputabitur. quid si uir
 
aegrotauerit? si hic maritus a tyranno tortus inutilis in
concubitu suae uxoris iacuisset, imputaret illi
quinquennium? Quaeris quare non peperit? tyrannis erat;
nemo non cum parentibus suis querebatur quod
natus esset. hic quod torta est, hic quod maritus
occupatus tyrannicidio non uacauit in uxoris
uoluptatis.

BVTEO, aridus quidem declamator, sed
prudens diuisor controuersiarum, contra Latronem
sentiebat, Blando accedebat. aliud enim esse aiebat: “quae intra quinquennium non peperit, non utique
sterilis est;” aliud: “quae intra quinquennium non
peperit, non statim dimitti potest sterilitatis nomine.” hic quaeri de condicione iuris, illic de spe
fecunditatis. Sed Blandum quoque arguebat; aiebat non
sic fuisse quaerendum: an tyrannidis tempus excipi
deberet? deinde, an etiamsi non in aliis, an in hac
 † gradus esset? ipse sic in hac parte quaestionem
diuidebat: an quaecumque quinquennio non
peperit, tamquam sterilis dimitti possit.

Possit accidere
quod Atheniensibus bello accidit, ut liberi
et coniuges in aliquo tutiore loco deponantur:
inputabitur hoc tempus feminis, quo uiros non
destituunt sed non habent ? quid si tyrannus non 
uetuisset istam parere intra quinquennium? Et cum hoc uehementer
impleuisset et probasset non omnes posse
dimitti, si quinquennio non peperissent, tunc illo
 
transiit: an haec posset; et hic etiamnunc non hoc
quaerebat, an deberet dimitti, sed an posset. et hoc
contra Latronem dicebat: quomodo istam
quaestionem putas in aequitatis tractationem cadere, cum
quid liceat quaeratur, non quid oporteat? hoc enim,
an haec possit, per illa impleo: non potest, quia
 in tyrannide non con ceperat. aliquod tempus
immune a legibus miseriae faciunt. Non dico quia
torta est, hoc adhuc praetereo et aequitatis
tractationi reseruo. set non pe perit, quia tu maximae
rei cogitatione occupatus nihil de liberis cogitasti.

PASSIENVS, uir eloquentissimus et temporis sui
primus orator, hanc subtilitatem actionis non probabat:
Latroni se adsentiri dicebat ideo, quia ista omnia
semper tractanda per se essent, si haec mulier iniusti
repudi ageret; nunc ingrati agit: ita non quaeritur
an legitime, sed an ingrate dimissa sit; itaque in
aequitatis tractationem cadunt etiam quae iuris sunt.
Nam cum quaeratur, an non oportuerit hanc dimitti
etiamsi licuit, apparet, quam utique non oportuerit,
si ne licuit quidem. ALBVCIVS itaque decentissime
fecit — solebat enim fere in aliquas figuras
declamationem describere — et prius egit iniusti repudii,
deinde ingrati: † inquit putat emet an ullum
 
beneficium a quo tamquam inique dimissa. Hinc omnes
quaestiones ad sterilitatem et aestimationem
quinquenni pertinentis libere tractauit, deinde transiit
in ingrati accusationem.
CESTIVS simplicem pro uiro introduxit colorem:

quo tempore uxor torta est nihil adhuc de
tyrannicidio cogitabam; postea cogitaui et haec ipsa mihi 
causa cogitandi fuit uxoris ultio. Vtrumque secutus
est, ut illa marito silentium imputare non posset, et 
ut maritus imputare
illi tyrannicidium posset. Latro
dixit se iam tunc de tyrannicidio cogitasse, sed
uxori non indicasse. FABIANVS philosophus colorem
magis bono uiro conuenientem introduxit, quam 
oratori callido. Dixit enim et cogitasse se tyrannicidium
et uxori indicasse et illam tum quidem
fecisse quod probam feminam facere oportuit, nunc
peccare quod putet beneficium esse recte facere.
Hic color illi et in illa parte profuit: si beneficium
putas te dedisse quod tyrannicidium non prodidisti,
ego prior dedi qui tibi tyrannicidium credidi.
Repudium † ex tuo quoius liberorum cupiditate, quo
semper uti tamquam maritus debuisset, postea magis
tamquam tyrannicida.

L. VINICIVS, VINICI frater,
Fabiani colorem ualde probabat et aiebat onerari
 
uxorem uno modo posse, si nihil umquam secretum
ab illa maritus habuisset. Si dixerit, inquit, post
tormenta se de tyrannicidio cogitasse, tum
tyrannicidium uxori debemus. melius de uiro meruit si
torta tyrannicidam fecit, quam si tacuit; set
apparet ei aliquid de tyrannicidio cogitatum, de quo
tyrannus usque eo suspicatus est ut torqueret. Si 
dixerit cogitasse quidem se de tyrannicidio ante
tormenta, sed uxori non indicasse, augebit uxoris
beneficium. liberius enim potuit tyrannicidium indicare
quod illi commissum non erat; potuit enim
uxor etiam non indicante marito tam magni consili
molitionem deprehendere. At si hunc colorem
Fabiani sequor, multa efficiam. si olim de
tyrannicidio cogitaui, honestior sum uetus tyrannicida et
non priuatis, sed publicis malis ad ultionem
inpulsus. si cum cogitarem non celaui uxorem,
facilius persuadebo malum me hodie maritum non
esse cui semper tam deditus fui. ad ultimum hoc
consequar quod, si quod audierat tacuit, non beneficium
 est sed fides.

Hic est L. Vinicius, quo nemo
ciuis Romanus in agendis causis praesentius habuit
ingenium: quid quid longa cogitatio illi
praestatura erat, prima intentio animi dabat; ex tempore
causas agebat, sed non desiderabat hanc commendationem,
ut ex tempore agere uideretur. De hoc
eleganter dixit diuus Augustus: L. Vinicius
 
ingenium in numerato habet. HISPO ROMANIVS
maligne et accusatorie, “nihil,” inquit, “ego isti
narraueram; ista, ut erat necesse, aliquid ex uultu, aliquid
ex nocturnis uigiliis suspicata est: unde emanauerit
sermo, scietis. uidetis quo ueniat tyrannus: non
 ad amicum meum, non ad seruum, sed ad istam,
quae nihil negoti habuisset, si tacuisset. Tua etiam
causa tacuisti: sciebas te perituram, si confessa
esses tyrannicidium.” HYBREAS dixit: a)na/cais ou)=n
e)pi\ th\n a)/kran e)piw\n kai\ ei) e)piqumei=s nu=n labe\
to\ ci/fos .

Vtriusque tamen conparetur
luxuria. tu consumis patrimonium patris tui, ego
accusatoris mei. Nauiga, milita, peregrinare, quaere
adulescens, senex utere. Accusator meus diuersos
et inter se contrarios adfectus habet: cupit reum
damnari, crimen absolui. CESTI PII. Potest nobis.
conuenire; similes sumus. Puta te patrem: dic quid
me uelis facere: si tum bona fide frugi es, et hoc
imitor. Te ego imitor, an tu me? rogo uos, uter
prior coepit? “Luxuriaris,” inquit. Patrimonium
 
conputemus. “Sed tu senex es,” inquit. hoc dicis: luxuria
 tua serius coepit, citius desinet.

ARELLI FVSCI
patris. “Sed tu,” inquit, “senex es.” Vnde scis te non
futurum luxuriosum senem? Omnia a te uitia: quod
unguento coma madet, tuum est; quod laxior usque
in pedes demittitur toga, tuum est. Quid est quod
aliud a te senes discant? Quid porro? domus nostra
luxuriosos duos non capit? indulgentius te abdicare
non potui. Ecquid mihi licet seniles annos meliore
uita reficere? hoc nouissimum meum meritum est
et quod tibi maxime imputo: pro te etiam
luxuriosus factus sum. FABIANI. Noli pecuniam
concupiscere. quid tibi dicam? haec est quae auget
discordiam, urbes et terrarum orbem in bellum
agitat, humanum genus cognatum natura in
fraudes et scelera et mutuum odium instigat, haec est
quae senes corrumpit. Quidam summum bonum
dixerunt uoluptatem et omnia ad corpus retulerunt.
nihil est mihi opus praecipientibus: habeo
exemplum, proposui quidquid tu feceris facere; nauigabo
 si nauigaris, militabo si militaris: dic hodie quid
putes melius. sed illud excipio: non obicies quod
elegeris. Blandi. Obicit luxuriam; poteram ei hoc
dicere: adulescens, frugaliter uixi quamdiu patrem
 
habui. Ante me desisti, ante me coeperas. Blandi.

“Senex luxuriaris.” respondeo tibi: adulescens enim
nauigaui. “Ego,” inquit, “iam desii, tu nondum.” non
miror si prior desisti; prior coeperas. MENTONIS.
Quod gaudium accepisti † uere luxurior. Pompei
SILONIS. Si modo emendatus est filius meus —
solet enim etiam luxuria dissimulari — suo quisque
ordine reus sit. Vis me ducere uxorem? si
nouercam haberes, iam abdicatus esses. VIBI GALLI.
Conuiuae certe tui dicunt: bibamus, moriendum est.
si intellego, hoc nulli magis in domo dicitur quam
mihi. Ostendi tibi tua uitia quae in te non
uidebas. Adliga me, dum te custodias. P. Asprenatis.
Quia nihil proficiebam obiurgando, uolui illi uitam
suam ostendere. IVNI OTHONIS. Malam causam
haberem, si alium accusatorem haberem; malam
causam haberem, si te filium non haberem.

Pars altera. IVNI GALLIONIS. A laudibus patris
incipiam. Fuit adulescens temperatissimus et lubricum
tempus sine infamia transiit; duxit uxorem,
filium sustulit, ad aetatem perduxit. iam senex
factus est, nisi quod sibi nondum uidetur; luxuria
usque eo profecit, ut accusem. Senex amans, senex
ebrius, circumdatus sertis et delibutus unguentis et
in praeteritos annos se retro agens et ualidius in
 
uoluptatibus quam iuuenis exultans, nonne
portentum est? Luxuriosus adulescens peccat; at senex
luxuriosus insanit; aetas exhaurit, uitia lasciuiunt.
Papiri FABIANI. Nauem in portu mergis. Alter
solito tempore labitur, alter insolito; alter alieno,
alter suo; alter annos sequitur, alter senectuti
repugnat. Non est luxuria tua qualem uideri uelis:
non simulas enim ista, sed facis, nec amantem agis,
sed amas, nec potantem adumbras, sed bibis, nec
dedoces bona dissipare, sed dissipas. Nemo, puto,
uitia quae odit imitatur. quis imperator ob hoc
ipse de proelio fugit, ut bene pugnaret exercitus?
quis ut ambitum comprimeret, ipse honores
mercatus est? quis ut seditionem leniret, turbauit rem publicam? 
Non coercet uitia qui prouocat.

Latro sic diuisit: an ob hoc accusari pater
possit. Hic illam uolgarem quaestionem posuit, quam
solebat fastidire: scilicet minime hoc patri obici
solere; luxuriam non magis quam auaritiam, quam
iracundiam. non uitia patris accusari solere, sed
morbum. An ut possit aliquid praeter
dementiam obici patri, luxuria non possit. “Alioqui filiis,” inquit, “abdicare permittitis.” Hic de suo consumit.
Etiamsi ob hoc accusari pater potest, an a tali 
 
filio possit? Hic uitiorum exprobratio. Sic
ebrietatem patri obicis ebrius, sic petulantiam iniuriae
damnatus. Etiamsi ob hoc accusari potest, etiamsi
a tali filio, an si ad castigandum filium hoc consilio
usus est, damnandus sit. Ait enim adulescens:
quolibet alio genere debuisti me obiurgare. Quid 
si adulterium uelles uindicare committendo? turpe
est sic castigare uitia, ut imiteris. Deinde an
consilio luxurietur. non enim concedit hoc filius: “alioqui,” inquit, “quare, si coepisti sic emendare filium,
cum emendaueras, non desinis?”

CESTIVS a parte patris aiebat simulationem
luxuriae significandam magis quam profitendam. Ita,
inquit, apparebit illum simulasse, si etiamnunc simulat;
si desinit simulare, ostendit, iam sibi nihil
opus esse eo consilio, quasi filius emendatus sit;
emendatum autem esse non concessit et adsidue
dixit nihil magis se quam interuallum hoc luxuriae
timere; intermissa uitia uehementius surgere. Latro
aperte putabat simulationem confitendam. Incipio,
inquit, non tantum honestum senem sed
prudentem defendere, si quod uitium uideri poterat efficio
consilium. Quare potius significet quam dicat frugi
 
 se esse? BLANDVS hac figura declamauit filium
 et pro abdicato respondit.

CESTIVS aiebat,
adulescentis partem diligentius colorandam: facere illum
rem non inprobam; nam ita patri non remittere
quod a patre ipsi remissum sit. Itaque sic
narrauit, ut suam quoque luxuriam imputaret patri. non
seueram fuisse disciplinam, non bene institutae
domus legem, quae posset adulescentis mores
formare et a uitiis aetatis abducere. “Quodammodo,” inquit, “ad luxuriam a patre praemissus sum 
unguento canis madentis et commissatorem senem;
itaque nulli nimis luxuriosus, sed parum sanus
uidebatur. Merito in adulescentibus non omnem
luxuriam uindicant: cito desinunt. Desii, cum
haberem luxuriae istius exemplum. Quaeritis, quae
res mihi remedio fuerit? aetas: illa quae faciebam
 iam putabam me non decere.”

Hunc sensum ipse
CESTIVS sano genere dixit; Flauum Alfium
auditorem suum, qui eandem rem lasciuius dixerat,
obiurgauit. FLAVVS hoc modo dixit: cum desidiae se
eripuisset, paulatim se ad frugalitatem redisse et
odio sibi uitium suum factum. “Hoc fuit,” inquit, “quare desinerem: sentiebam, inquit, me senem fieri.” CESTIVS hoc aiebat dulcius quidem esse , sed
 
corripuit extremam sententiam. “Incredibile est,” inquit, “cum iuuenis sit, sensisse illum se senem fieri,
et nolim uideri tam diu luxuriatum donec sentiret
sensum defieri.”

FVSCVS ARELLIVS dixit: non accusaturus
patrem, set me defensurus sum , ne
aliena luxuria male audiam. consilium luxuriante
filio conceptum emendato est superuacuum. In
narratione hunc colorem habuit: subito furore
conlapsam patri mentem. Meretricem uid pendentem
collo senis et parasitorum circumfusum patri
gregem, turpes cum riualibus rixas et ebrietati
nocturnae additum diem. Putaui initio et ego consilium
esse, non morbum: desii luxuriari; desinet, inquam,
si propter me coepit. permanet in iuuenalibus
uitiiset turpius luxuriosus et diutius. Quid faciam?

si suo more emendare patrem uolo, luxuriandum
est. SILO POMPEIVS patronum adulescenti dedit;
quod non putabat in accusatoris persona Latro
faciendum, ut aliquis per patronum accusaret patrem.
RVFVS VIBIVS a parte adulescentis:
festiuum senem! in honorem filii sui ebrius fit. In
narratione hoc usus est colore: solutum patrem; iam
mentem eius labentem laudare coepisse luxuriam;
 
dicere eos felicius agere, qui usque sibi amare
permitterent; necessarium tantum habere, quantum
acceperant; obiurgare interim, quasi non †
commorarent. “Rusticum,” inquit, “iuuenem! praematura,” inquit, “seueritas non est frugalitas set tristitia:o
quid tu senex facies?” Non creditis haec illum
dixisse, qui uitia etiam cum obiurgare uult,

luxuriatur? ARGENTARIVS hoc colore declamauit: duo
luxuriantur una in domo: alter iuuenis, alter
senex; alter filius, alter pater; uterque aeque licenti
cultu per publicum incedit. alter uobis hoc ait:
concessis aetati uoluptatibus utor et iuuenali lege
defungor; bona ego aetate coepi; simul primum
hoc tirocinium adulescentiae quasi debitum ac
solemne persoluero, reuertar ad bonos mores. id facio
quod pater meus fecit, cum iuuenis esset. negabit?
qui qualem causam habeat uideritis; faciat etiamsi
non quod oportet fieri, at quod solet. Alter ait:
scio me nouum ciuitatis miraculum incedere,
luxuriosum senem, sed hoc castigandi genus commouentius
uisum; ut emendarem filium, ipse peccare
coepi. Ita si auos uiueret, ut nemo in domo
luxuriosus esset, tres luxuriosi fuissetis.

A parte patris GLYCON SPYRIDION dixit: e)gw\
me\n a)/kwn dapanw=, su\ d' ou) pau/h| . AGROITAS
MASSILIENIS longe uiuidiorem sententiam dixit quam
ceteri Graeci declamatores, qui in hac controuersia
tamquam riuales iocati sunt. Dicebat autem
Agroitas inculta, ut scires illum inter Graecos non fuisse,
sententiis fortibus, ut scires illum inter Romanos
fuisse. Sententia quae laudabatur haec fuit: e)pi\
th=s a)swti/as tou=to diapefwnh/kamen: su\ me\n dapana=|s
h(do/menos, e)gw\ de\ a)niw/menos. DAMAS
SCOMBRVS: CTHTH MENNN a)swti/an a)swteu/h| .

DIOCLES
CARYSTIVS: ei) de\ xari/essai sa/rkes e)k th=s
a)swti/as metaba/llontai . HERMAGORAS raras
sententias dicebat sed argutas, et quae auditorem diligentem
penitus adficerent, securum et neglegentem
transcurrerent. In hac controuersia dixit: w)= tu/xhs
deinh=s! tau=ta e)pita/ttontes a)llh/lois e)poiou=men .
BARBARVS dixit uulgarem sensum satis uulgariter:
 gnw/sh|, te/knon, o(/ti nou=s a)kmh\n u(panqei= .
 
Elegantius hoc conposuit Hispo ROMANIVS: placet uobis
frugalitas mea, quod patrimonium seruaui, quod
acquisiui, quod uxorem mature duxi, semper dilexi,
quod ab omni me tutum fabula praestiti. Illud
adfirmo, nihil tota uita frugalius feci. Rem ab
omnibus dictam celerrime SYRIACVS VALLIVS dixit:
fili, quando uis desinamus.

Porci Latronis. Quamquam eo prolapsi iam
mores ciuitatis sunt, ut nemo ad suspicanda
adulteria nimium credulus possit uideri, tamen ego
adeo longe ab eo uitio afui , ut magis timeam,
ne quis in me aut nimiam patientiam aut nimium
stuporem arguat, quod tam seram querellam detuli.
non accuso adulteram nisi diuitem factam; ex ea
domo ream protraho, in qua iam nihil meum est.
Cum ego tamdiu peregrinatus sim, nullum
 
periculum terra marique fugerim, plus intra unam
uiciniam quam ego toto mari quaesiuit. post tantos
inpudicitiae quaestus si tacere possum, confitendum
habeo in hac me causa afuisse, ut in accessionem
patrimoni peregrinando cum uxore certarem. Illud,
iudices, mihi tormentum est, quod notata iudicio
uestro ut multiplicatam dotem perdat, plus tamen
ex quaestu habitura est quam quantum damnatae
perdendum est; tantum in istam diues amator effudit,
 ut post poenam quoque expediat fuisse
adulteram. Quae praeceperim uxori proficiscens, scio;

cetera quemadmodum adulescens formosus, diues,
ignotus, in uiciniam formosae et in absentia uiri
nimium liberae mulieris commigrauerit, quemadmodum
adsidua satietate cottidianae per diem
noctemque libidinis exhaustis uiribus perierit, interrogate
rumorem. Vos interrogo, iudices, quid offici mei
fuerit: poteram ego saluo pudore meo nihil de
hereditate suspicari, in quam etiam nomine auctoris
ab uxore dictus sum? Veni nihil aliud quam ut
fortunam meam querar; nam causam melius uos
nostis.

Tempus est, iudices, de uxore marito credi,
mulierem tam formosam amari potuisse: pudica forte
sic amari, ne sollicitaretur, potuit; neque est quod 
dicat: non in meo istud arbitrio positum erat .
Erratis uos, iudices, si non maius ad sollicitandam
matronam putatis inritamentum spem corrumpendi,
 
quam faciem quamuis amabilem et uenustam. Si
tantum in formosa sperari posset quantum placere
potest, omnes formosae in se uniuersos oculos
conuerterent. Matrona quae tuta esse aduersus
sollicitatoris lasciuiam uolet, prodeat in tantum ornata
tis qui inpudica, si nihil aliud, uerecundia annorum
remouere possint; ferat iacentis in terram oculos;
aduersus officiosum salutatorem inhumana potius
quam inuerecunda sit; etiam in necessaria resalutandi uice multo rubore confusa sit . sic se in
uerecundiam pignoret; longe ante inpudicitiam
 neget suam ore quam uerbo. in has seruandae
 integritatis custodias nulla libido inrumpet.

Prodite
tenui fronte in omne lenocinium conposita, paulo
obscurius quam posita ueste nudae, exquisito in
omnes facetias sermone, tantum non ultro
blandientes, ut quisquis uiderit non metuat accedere:
deinde miramini si, cum tot argumentis
inpudicitiam praescripseritis, cultu, incessu, sermone, facie,
aliquis repertus est qui incurrenti adulterae se non
subduceret? Internuntium, puto, illum sollicitatoris
 
arripi et denudari iussit, flagella et uerbera et omne
genus cruciatus poposcit, in plagas deterrimi
mancipi uix inbecillitatem muliebris manus continuit.

Quotiens quod non una peregrinaretur absentis
uiri nomen inplorauit ? quotiens quod non una
peregrinaretur questa est? nemo sic negantem
iterum rogat. Cum quo questa es? apud quem
indignata es? abunde te in argumentum pudicitiae
profecturam putas, si stuprum tantum negaueris,
quod plerumque etiam inpudicissima, spe uberioris
praemi, de industria simulat? quando de iniuria
tua uiro scripsisti et, ne in occasionem similis
iniuriae solitudo tua pateret, maturiorem reditum
rogasti? et quanto decentius contumeliam penetralium
meorum uxoris epistula quam testamento
sollicitatoris cognoscerem! Miserrimus omnis saeculi
maritus sic contempta absentia mea etiamnunc
iniuriam meam nescirem, si qui fecerat tacere uoluisset.

Totiens sollicitata non istam faciem qua placere
poteras conuestisti? non omne ornamentum ueluti
causam talis iniuriae exsecrata es? quod proximum
est a promittente, rogata stuprum tacet. Inspicite
adulteri censum; ex eo inpune sit quod adultero se
dedit, si est aliquid quod non dederit. Quid singillatim
omnia percenseo ? quid quid ego non e mundo
tibi miseram maritus? nunc cum omni censu meo
 
inter munera adulteri lateo! “Sola heres esto.” Quid ita? habes, inquit; scripsit causas: “quia cum
semel appellassem, cum iterum appellassem , cum
 tertio appellassem, non corrupi.”

O nos nimium
felici et aureo, quod aiunt, saeculo natos! sic etiam
qui inpudicas quaerunt, pudicas honorant? “Omnium
bonorum meorum, omnis pecuniae meae sola heres
esto, quia corrumpi non potuit, quia tot
sollicitationibus expugnari non potuit, quia tam fideliter
pudicitiam custodiuit.” Tace paulisper nomen
auctoris: numquid non testamentum uiri creditis? Ecce
nullam in uxore suspicatus infamiam inter
mutuum eius amorem aut certe ita creditum, iam
moriturus tabellas occupans si uolo ei cum muneribus
meis inponere elogium, ex testamento adulteri
petendum est. “Sola heres esto, quamuis aliena,
quamuis ignota; tantum quia pudica, quia incorrupta
 est.” Quid?

isti tam censorio adultero non mater
est? non soror? non propinqua? an nulla earum
pudica est? idcirco scilicet cum tantis diuitiis
peregrinas urbes in honorem pudicitiae incognitae
perambulat. Illic ubi natus est nulla pudica erat;
atque illic ubi negotiatus, quia nulla non prostituta
erat, uacuo testamento pudica heres per errorem
quaesita est. Ego adulteram arguo, qui in
matrimonium recepi, qui communis ex ista liberos
precatus sum, qui pudicam libentissime crederem.
 
Adeone iam ad omnem patientiam saeculum nos
dabit, ut aduersus querimoniam uiri uxor alieno
teste defendatur? at hercules aduersus externorum
quidem opiniones speciosissimum patrocinium erat:
ego uiro placeo.

at ego, si hunc iam morem
scribendi recipitis, in conspectu uestro ita scribam: “uxor mea heres esto quod peregrinante me adamata
est, quod heres ab adulescente alieno ac libidinoso
relicta est, quod tam infamem hereditatem adiit.” a
duobus uos testamentis in consilium mitto: utrum
secuturi estis? quo ab adultero absoluitur, an quo
damnatur a uiro? Vnus pudicitiae fructus est
pudicam credi, et aduersus omnes inlecebras atque
omnia delenimenta muliebribus ingeniis est ueluti
solum firmamentum in nullam incidisse fabulam. 
nouum fortasse non in omnium existimationem
occurrere et horrendum † multa deinde ab uariae
daturis experimenta. femina quidam unum pudicita
equus est atqui curandus est, esse ad uideri
pudicam.

Instatis mihi cotidie de Albucio: non ultra uos
differam, quamuis non audierim frequenter, cum per
totum annum quinquies sexiensue populo diceret,
 et ad secretas exercitationes non multi
inrumperent quos tamen gratiae suae paenitebat. Alius erat
cum turbae se committebat, alius cum paucitate
contentus erat. incipiebat enim sedens et si quando
illum produxerat calor, exsurgere audebat. illa
intempestiua in declamationibus eius philosophia sine
modo tunc et sine fine euagabatur; raro totam
controuersiam implebat: non posses dicere diuisionem
esse, non posses declamationem; tamquam
declamationi multum deerat, tamquam diuisioni multum
supererat. Cum populo diceret omnes uires suas
aduocabat et ideo non desinebat. Saepe declamante
 
illo ter bucinauit, dum cupit in omni controuersia
dicere non quidquid debet dici, sed quidquid
potest. Argumentabatur moleste magis quam
subtiliter: argumenta enim argumentis colligabat et quasi
nihil esset satis firmum, omnes probationes
probationibus aliis confirmabat.

erat et illud in
argumentatione uitium quod quaestionem non tamquam
partem controuersiae, sed tamquam controuersiam
implebat. Omnis quaestio suam propositionem habebat ,
suam exsecutionem, suos excessus, suas
indignationes, epilogum quoque suum. Ita unam
controuersiam exponebat, plures dicebat. Quid ergo?
non omnis quaestio per numeros suos inplenda est?
Quidni? sed tamquam accessio, non tamquam summa.
nullum habile membrum est si corpori par est.
Splendor orationis quantus nescio an in nullo alio
fuerit. Non hexis magna, sed phrasis. dicebat enim
citato et effuso cursu, sed praeparatus.
Extemporalis illi facultas, ut adfirmabant qui propius norant,
non deerat, sed putabat ipse sibi deesse. Sententiae
quas optime Pollio Asinius albas uocabat,
simplices, apertae, nihil occultum, nihil insperatum
adferentes, sed uocales et splendidae.

Adfectus
efficaciter mouit, figurabat egregie, praeparabat suspiciose.
nihil est autem tam inicum quam manifesta
 
praeparatio: apparet enim subesse nescio quid mali.
itaque moderatio est adhibenda, ut sit illa
praeparatio, non cofessio. Locum beate implebat. non
posses de inopia sermonis Latini queri, cum illum
audires: tantum orationis cultae fluebat; numquam
se torsit quomodo diceret, sed quid diceret. 
sufficiebat illi in quantum uoluerat explicandi uis;
itaque ipse dicere solebat, cum uellet ostendere non
haesitare se in electione uerborum: cum rem
animus occupauit, uerba ambiunt. Inde aequalitatem
in illo mirari non licebat. splendidissimus erat:
idem res dicebat omnium sordidissimas, acetum et
puleium et lanternas et psilothrum et spongias;
nihil putabat esse quod dici in declamatione non
 posset.

erat autem illa causa: timebat ne
scolasticus uideretur. dum alterum uitium deuitat,
incidebat in alterum nec uidebat nimium illum orationis
suae splendorem his admixtis sordibus non defendi,
sed inquinari: set hoc aequale omnium est, ut uitia
sua excusare malint quam effugere. Albucius enim
non quomodo non esset scolasticus quaerebat, sed 
quomodo non uideretur. nihil detrahebat ex
superuacuo strepitu; haec sordida uerba ad patrocinium
aliorum adferebat. Huc illi accedebat inconstantia
 
iudicii: quem proxime dicentem commode audierat,
imitari uolebat. Memini omnibus illum omissis
rebus apud Fabianum philosophum tanto iuueniorem
quam ipse erat, cum codicibus sedere;

memini admiratione 
Hermagorae stupentem ad imitationem
eius arescere. nulla erat fiducia ingenii sui et ideo
adsidua mutatio; itaque dum genera dicendi
transfert et modo exilis esse uolt nudisque rebus
haerere, modo horridus et ualens potius quam cultus,
modo breuis et concinnus, modo nimis se attollit, 
modo nimis se deprimit, ingenio suo inlusit et
longe deterius senex dixit quam iuuenis dixerat;
nihil enim ad profectum aetas ei proderat, cum
semper studium eius esset nouum. Idiotismos est
inter oratorias uirtutes res quae raro procedit:
magno enim temperamento opus est et occasione
quadam. hac uirtute uarie usus est: saepe illi bene
cessit, saepe decidit. nec tamen mirum est si
difficulter adprehenditur uitio tam uicina uirtus. Hoc
nemo praestitit umquam Gallione nostro decentius.

Iam adulescentulus cum declamaret, apte et
conuenienter et decenter hoc genere utebatur; quod
eo magis mirabar, quia tenera aetas refugit omne
non tantum quod sordidum, sed quod sordido simile
est. Raro Albucio respondebat fortuna, semper
 
opinio: quamuis paenituisset audisse, libebat audire.
tristis, sollicitus declamator et qui de dictione sua
timeret, etiam cum dixisset: usque eo nullum
tempus securum erat. Haec illum sollicitudo fugauit a
foro et tantum unius figurae crudelis euentus. nam
in quodam iudicio centumuirali, cum diceretur
iurisiurandi condicio aliquando facta ab aduersario,
induxit eiusmodi figuram qua illi omnia crimina
 regereret.

Placet, inquit, tibi rem iureiurando
transigi? iura, set ego iusiurandum dabo: iura per patris
cineres qui inconditi sunt, iura per patris 
memoriam; et executus est locum. quo perfecto surrexit
L. Arruntius ex diuerso et ait: accipimus
condicionem; iurabit. Clamabat Albucius: non detuli
condicionem; schema dixi. Arruntius instabat. centumuiri
rebus iam ultimis properabant. Albucius
clamabat: ista ratio ne schemata de rerum natura
tolluntur. Arruntius aiebat: tollantur; poterimus
sine illis uiuere. Summa rei haec fuit: centumuiri
dixerunt, dare ipsos secundum aduersarium Albucii,
si iuraret; ille iurauit. Albucius non tulit hanc
contumeliam, sed iuratus calumniam sibi inposuit
numquam amplius in foro dicere. Erat enim homo
summae probitatis qui nec facere iniuriam nec
 
pati sciret.

et solebat dicere: quid habeo quare
in foro dicam, cum plu res me domi audiant,
 quam quemquam in foro? cum uolo dico,
quamdiu uolo; assum utri uolo . et quamuis non fateretur,
delectabat illum in declamationibus quod
schemata sine periculo dicebantur. Nec in
scholas ticis tamen effugere contumelias poterat Cestii,
mordacissimi hominis. cum in quadam controuersia
dixisset Albucius: quare calix si cecidit frangitur,
spongia si cecidit, non frangitur? aiebat Cestius:
ite ad illum cras; declamabit uobis quare turdi
uolent, cucurbitae non uolent.

Cum dixisset Albucius
in illa de fratre qui fratrem parricidi damnatum in 
exarmata naue dimisit: imposuit fratrem in culleum
ligneum, Cestius eandem dicturus, sic exposuit
controuersiam: quidam fratrem domi a patre
damnatum nouerca accusante, cum accepisset ad
supplicium, imposuit in culleum ligneum. Ingens risus
omnium secutus est . Sed nec ipsi bene cessit declamatio;
paucas enim res bonas dixit. et cum a
scholasticis non laudaretur, nemo, inquit, inponit
hos in culleum ligneum, ut perueniant nescio quo
terrarum, ubi calices franguntur, spongiae non
franguntur? Video quid uelitis: sententias potius audire
 
quam iocos. fiat: audite sententias in hac ipsa
controuersia dictas.

ALBVCI SILI. De fratre nec iudicare audeo nec
loqui: uno nomine ei et gratias ago et gratulor,
quod patrem seruare potuit mori iussus. Tanta
tempestate confusus neque aestimare quicquam
neque dispicere potui. Plura tibi crimina, pater,
fortuna torquente, quam quae uideris ipse nosse,
indicabo. Solutum mihi fratrem tradideris an
alligatum nescio: quantum ad meum stuporem attinet,
etiam fugere potuit; nec satis memineram, tale
 ministerium mihi pater an nouerca mandasset ,
ministerium an poenam esse uoluisset, uindictam
an parricidium. Insui culleo fratrem iubes? non
possum, pater. non ignoscis? an non credis? ego
contendo ne te quidem posse, si quis tibi dixisset
 
tyrannus: ueni, tuis manibus filium insue. in hoc
opere potes oculis tuis, potes manibus uti? potes
audire inclusi filii gemitum? si potes, timeo ne
innocentem damnaueris; si non potes, quid frater in
fratrem non posset, patrem testem dedi.

Quid
accusas quod inpunitatem fratri dederim, quom fato
consilium meum uictum sit? a me frater ut uiueret
non impetrauit, ut fugeret non impetrauit: nihil
aliud impetrauit quam ut aliter quam in culleo moreretur.
malam causam habeo, ut inter fratres. Vbi
spes ? in gubernaculo ? nulla est. in remigio ? ne in
hoc quidem est. in comite? nemo repertus est
naufragi comes. in uelo? in artemone? omnia paene 
instrumenta circumcisa sunt, adminiculum spei nullum
est. patri sum excusandus an fratri? De filio
tuo hoc respondeo: quamdiu in patrio solo morari
licet, ciuis est: proiectus in mare, quidquid post
exilium et naufragium uel facit uel patitur ab omni
foedere uitae communis abstractus, poenarum eius
pars, non et nequitiae opus est. sed aliis
querentibus te ipsum testem dabo, non esse piratam.

Ego
illi terrae, ego lucis conspectum, ego etiam mortis
humanae facultatem abstuli; fortuna ipsa quae
miserita eius est, nihil tamen illi praeter mare reliquit. “Moriendum est mihi, inquit ; pater iussit:
neque ego te deprecor ne moriar nec tibi licet non
facere quod iussus es. inter patrem iratum et
fratrem moriturum arbitrium pietati tuae necessarium
 
suscipe: sanguinem meum patri refer, culleum mihi
remitte; uolo mori, sed pura manu tua; hoc
pietatis tuae munus ad inferos perferam, licuisse mihi
 per fratrem aliter quam parricidae mori.”

Asini
Pollionis. Aequas mihi praebete aures: dabo uobis
etiam damnatum absoluendum. “Viuit, inquit, frater.” non credo. “seruauit, inquit, me.” fecisti ut
crederem. Haec est summa rerum gestarum: in ea domo
in qua facile parricidium creditum est, ego fratrem
occidere non potui, frater patrem. “Quid mihi cum
ista tabula? semel mori uolo.” Q. HATERI.
Emicabant densis undique nubibus fulmina et terribili
fragore horridae tempestates absconderant diem:
imbres undique et omnia procellis saeuientia: expectat,
inquam, parricidam mare. intumuerat subitis
tempestatibus mare iustis quoque nauigiis
horrendum. Fateor, fateor, dixi: fratrem tibi, si innocens
est, Fortuna, conmendo. Inueni relictum etiam a
naufragis nauigium fragmentum infelix et iam
nauigaturis omen, quod si quis gubernator uidisset,

iter suum distulisset. naufragus a littore emittitur.
Marcelli AESERNINI. Habes, inquam, frater, si
innocens es, nauigium, si nocens, culleum. non feci
parricidium et — quam facile erramus homines —
factum putaui; deliberabam an parerem patri. “Frater,” inquit, “tu primus in domo parricidium facies.” ARGENTARI. Quod iusseras factum est: periit frater. “Viuit, inquit, et me dimisit.” bono argumento
probatur uiuere. Vtrasque ad caelum manus sustulit:
 “si nihil umquam impie cogitaui, si patrem meum
etiam damnatus diligo, di immortales, rerum omnium
iudices, adeste.” Si aliter sentiret, infelicia sibi
imprecatus est maria: sic nauem suam rexit. Blandi.

Iacebat in littore nauigium, quod etiam integrum
infeliciter uexerat. Credam parricidam, si tibi
proficiscenti nauigium suum reddidit. Subi to mihi non
sentienti ferrum cum animo pariter excidit; torpent
manus et nescio qua perturbatione tenebrae
stupentibus offunduntur oculis. intellexi quam difficile
esset parricidium facere, etiam quod imperaret
pater. Ita mibi, quae sola miseros in domo nostra
respicis, Fortuna, succurras, ita mihi contingat aut
honeste uiuere aut mori, ita ex domo nostra ego
sim ultimus reus, ut ille iurabat meliorem se
nouercam habuisse quam fratrem. CORNELI HISPANI.

Fateor, uolui occidere; sed tunc intellexi quam
difficile esset parricidium. “Ego,” inquit, “patrem
occidere uolui? ne nunc quidem possem.” Pater noster
nauigauit sereno die, tranquillo mari, auspicato
itinere, integra naue. Quid hoc est? felicius 
nauigauit damnatus quam qui damnauerat. “Vade,” inquit; “patrem te habere mihi non licuit, habebo
patronum; reuertere.” Magnum pietatis argumentum
filio carus pater etiam post supplicium. utrum
uobis uidetur innocentiam apud piratas didicisse,
 an ne apud piratas quidem perdidisse ? ARELLI
FVSCI patris. Potuit patrem occidere: ecquem testem
timebat? Abdicatus a patre quo me conferam? in
 
maria? non possum: iratos habeo piratas. Cum
traditus est mihi frater imperatumque ut sumerem
supplicium, si qua est fides, temptari me putaui an
 possem parricidium facere. Porci Latronis.

Perieras, pater, nisi in parricidam incidisses. TRIARI.
In naufragio nauigabat. Parum est quod non
occidit patrem, immo etiam integra naue dimisit etiam
pirata dicitur: iterum falso crimine male audit. CESTI
Pii. Erat nauigium, immo fuerat, sed hoc putre,
resolutis compagibus, infelix omen nauigationis. “Insue me culleo: certe sentiam maria, non etiam
uidebo.” Scissa quoque uela fecerant sinus et
armatas classes naufraga praecesserat ratis: scires
nauigare qui seruaturus esset patrem. Crudelis
et pertinax nouerca post omnia deuicta
nihilominus saeuit. maria iam quiescunt, praedones
iam miserentur, piratae iam parcunt. Ibamus
praeter sepulcrum matris, ille mortem timens, ego
scelus: expectate, iudices; iam fortuna nobis obiciet
scelus.

Iacebat nauigium peruetus et attritum salo,
uix unius capax animae. Veni ad uos uictoriam
pulcram petiturus, ut probem me parricidam. Non
occidisti, inquit, fratrem. Nouerca, audi
iucundissimam uocem: fateor me parricidam, occidi fratrem;
tutus sum, pater, si hoc probauero? imposui in
exarmatam nauem: non est hoc occidere?
 
nouercae quidem numquam satis priuignus occiditur.
Multas rerum natura mortis uias aperuit et multis
itineribus fata decurrunt, et haec est condicio
miserrima humani generis, quod nascimur uno modo,
multis morimur: laqueus, gladius, praeceps locus,
uenenum, naufragium, mille aliae mortes insidiantur
huic miserrimae animae. et hoc occidere uocatur,
sed diutius. Si quis nunc stat in turba, hoc dicit:
huic quisquam parcat, qui fratrem suum occidit et
occidisse se probat?

Componis in domo par, ut
alter scelere sit parricida, alter ministerio. Inpositus
est in nauem frater: qualem nauem? scitis nihil
esse periculosius quam etiam instructa nauigia:
parua materia seiungit fata. Quid uero si non
radentibus committitur illa anima, non uelis,
non gubernaculo defenditur? exarmata nauis est,
utroque patens latere; inponitur miser in
naufragium, nauigio per se pessum ituro pondus insuper
 addit . Ecce nauem diuinitus armatam: subito uisa
sunt uela, subito nauis coepit et regere se et adtollere.
Magnum praesidium in periculis innocentia.
saeuum mare uoluitur, procellae spumante impetu
latera nauigii urgent, pulsatur undique nauis
periculis: innocentia tamen tuta est.

O maria iustiora
iudiciis! o mitiores procellae patre, quam eiecit ille
seruaui stis animam! Nec hoc tantum diuinitus
gestum est quod peruenit tutus in portum, excipitur
classe praedonum; habeat pater mentem nauigandi:
 
capietur iudex, ut illum paeniteat sententiae suae. “Damnare me nouerca parricidii potuit; parricidam
facere ne damnando quidem potuit. cognosce
innocentiam meam in mari quam domi noluisti.” Complexu, osculis prosecutus est: sic patrem parricida
 dimisit?

IVNI GALLIONIS. Multa non adgnosco:
frater domi damnatus est, ego in publico; illi
obiectum est quod parricidium fecerit, mihi quod non
fecerim; ille negabat, mihi nouo patrocinio
utendum est: “fratrem occidi;” in ea domo in qua
parricidia damnantur, haec innocentia est. Video, iudices,
inuitos uos audire hoc genus defensionis: malo itaque
me uobis innocentem probare quam patri. fratrem
non occidi, non potui fratrem occidere; idem
timuimus, idem doluimus, idem fleuimus, eundem
patrem habuimus, eandem matrem, eandem nouercam;

mitioris natura pectoris sum, mollioris animi. non
idem omnibus mortalibus natura tribuit ingenium:
alius durior est, alius clementior; apud piratas
quoque inuenitur qui non possit occidere. Putaui me
electum, ne alius occideret. si mater nostra uiueret,
puto, illi tradidisset: quod proximum fuit, mihi
tradidit. Vtrum uobis uidetur per manus fratris
punire filium uoluisse an ablegare priuignum? Pudet
me patrocini mei; timeo ne, cum coepero narrare
quid fecerim, dicatis: certe negabas posse te hominem
 occidere.

MVSAE. Traditus est frater
puniendus mihi potissimum. Quo istud proposito, pater,
feceris, apud plerosque disputationem habet: ego si
quid mitius illo tempore uoluisti fieri, non
intellexi; imposui multum recusantem et insui culleo
 
postulantem. Obicis mihi molliorem animum: alius
mitior est, plus quam debet, alius seuerior quam 
necesse est, mediis alius adfectibus inter utrumque
positus totus in sua potestate est. quidam et accusare
et damnare possunt et occidere, quidam tam
mites sunt ut non possint in caput ne testimonium
quidem dicere. Non possum hominem occidere: hoc
uitium et aput piratas inuenitur. Alii uiuere sine
reipublicae administratione non possunt, aliis in
priuato latere et extra omnem inuidiam secessisse
praecipua tranquillitas est, aliis non potest
persuaderi ut matrimonio obligentur, aliis ut careant; sunt
qui castra timent, sunt qui cicatricibus suis gaudent.

in tanta morum uarietate uidete quantulum sit quod
excusem: non ambitioni, non inertiae ueniam peto;
misericors sum, non possum occidere hominem.
Gratulare, pater, naturae meae: numquam eiusmodi
filius parricidium faciet. hoc uitium a te traxisse
uideor. an non putatis misericordem, qui quem
damnauit puniendum fratri dedit? Centurio Luculli
Mithridaten non potuit occidere — dextra simul ac
mens elanguit — pro bone Iuppiter, Mithridaten quam
non dubium parricidam! Pompei SILONIS. Gaude
pater: neuter ex filiis tuis parricidium fecit. Dimisi
a portu naufragum. narra, pater, quomodo
te dimiserit sic dimissus. Vis, pater, scire
accusator nocentior sit an reus? coice in alteram nauem
nouercam; illa faciat uota, precetur: si neminem
 
innocentem accusauit, si priuignum immerentem non
oppressit: in eos piratas incidet, qui nesciant captos
dimittere.

Altera pars. MVSAE. Parricida meus in mari
regnat. SEPVLLI BASSI. Nega domi parricidam
fuisse quem scis esse piratam. GAVI SABINI. Facinus
indignum! damnatus parricida post poenam potuit
dicere patri suo: “morere.” Divisio. Latro in has quaestiones diuisit: an
licuerit illi quod iubebat pater facere. Non licet,
inquit, fratrem necare; nec ille damnatus erat: non 
enim iudicio publico ceciderat. ignosce, si
diligentior sum, cum uideam hominem tam facile damnari:
timeo ne quis me parricidi postulet. facile est. si
dicenda st domi causa, etiam nocens absolutionem
sperare potero: in foro quid respondebo? “occidi
fratrem?” parricidam me quidam uocant, quod non adfui
 reo. Si licuit, an debuerit.

Nocens est iste, sed
mihi frater est. naturae iura sacra sunt, etiam apud
piratas . Quid de me iudicaturus es, si fecero?
puto difficulter postea in me parricidium credes.
Etiamsi debuit parere patri, an ignoscendum sit illi
si non potuit? Fatebor, inquit, quod fortasse
offensurum est aures fratrum, offensurum est patris:
uolui fratrem occidere, non potui. obortae sunt
subito tenebrae, diriguit animus, sublapsum est
intercepto spiritu corpus. Non possum fratrem occidere.
 
pone hoc loco piratam: non poterit. quidam
occidere hominem tantum non possunt; quorundam
aduersus hostes deficit manus. Fratris quoque
beneficium non est tam magnum, pater, quam putas:
non ille te noluit occidere, sed non potuit.
Nouissimas illas partes fecit: quamuis non occiderit,
si tamen puniit damnatum, an abdicari non debeat.
Dicit enim pater: si non poteras, negasses et
misisses ad me, non posse te.

Hoc loco dixit Latro
rem ualde laudatam: “dixisses,” inquit, “te non posse.” ita tu nesciebas? putasti me posse occidere? quid
ergo ? sic loquebaris tam quam unum parricidi
condemnasses. Deinde an punierit fratrem. Hic descriptio
supplicii, quod dixit grauius etiam culleo
fuisse, et adiecit hodie que illum poenas dare
inter barbaros inclusum, per quos necessest illi
patria, populo, lare carere; sed ne per illos
quidem necessest parricidium facere. Hac diuisione usi
sunt quibus placuit damnati causam non defendere
et tantum suam agere; alia usi sunt quibus placuit
et illius causam defendere, inter quos et GEMINVS
VARIVS fuit, qui aiebat adulescentem optimam
causam habere si non occidit fratrem etiam nocentem,
meliorem tamen si non occidit innocentem; patitur
autem materia.

fecit ergo has quaestiones Geminus
et quibus idem placuit: an abdicari non debeat
 
etiamsi nocentem fratrem non occidit. hic dixit: non
licuit, non debui, non potui. An si innocentem
non occiderit. bellam rem hoc loco Geminus dixit,
cum coepisset per omnis numeros fratrem tamquam
reum defendere: dicet, inquit, aliquis: “tam sero
defendis?” non potui citius: hodie primum res in
forum delata est. Nouissime: an etiam nocentem satis
punierit.

De colore inter maximos et oratores et
declamatores disputatum est utrumne aliquid deberet dici
in nouercam an nihil. PASSIENVS et ALBVCIVS et
praeter oratores magna nouorum rhetorum manus
in hanc partem transierunt; fuerunt et qui in
nouercam inueherentur; fuerunt et illi qui non quidem
palam dicerent, sed per suspiciones et figuras, quam
rem non probabat Passienus et aiebat minus
uerecundum esse aut tolerabile infamare nouercam quam
accusare. Quidam principia tantum habuerunt in
sua potestate, deinde ablati sunt impetu. excusatius
est autem in malum colorem incidere quam transire.
Latro illum introduxit colorem rectum in
narratione, quo per totam actionem usus est: non potui
occidere. et cum descripsisset ingenti spiritu
titubantem et inter cogitationem fratris occidendi
concidentem, dixit: nouerca, aliut quaere in priuignum tuum
 crimen; hic parricidium non potest facere.

CESTIVS
colore alio usus est. Transiebamus, inquit,
secundum matris sepulcrum. inuocare coepit manes eius.
motus sum. et puerili sensu colorem transcucurrit:
quid facerem? inquit: occidere pater iubebat, mater
 
uetabat. et cum colore dixit: haec mecum cogitaui:
non est imperatum ut manu occiderem, non ut
laqueo, non ut mari; eligere supplici genus liberum
est. FVSCVS ARELLIVS hoc colore usus est: temptari
me putaui a patre; uno, inquam, supplicio
alterum filium punire, alterum experiri uolt.
ALBVCIVS in argumentis plura posuit et omnes fere colores
contrectauit. In narratione hoc colore usus est et
dixit: hoc unum mihi praesta beneficium: sine me
 non tamquam parricidam mori.

ARGENTARIVS
non tamquam frater esset huius consili inuentor,
dixit: cogitaui quid facerem; tandem inueni
quomodo parricidium uindicarem sine parricidio. PASSIENVS
hoc colore usus est: non putaui patrem uelle
utique occidi filium. uidebatur mihi omnia
misericordiae praeparasse: quod domi cognouerat, quod
inter suos. fratri, inquam, tradidit: age si parcere
uoluisset, cui tradidisset? Pollio ASINIVS dixit in
nouercam; itaque illo colore usus est: cogitaui mecum
quid liceret, quid oporteret. Si tantum,
inquam, nefas commissum est, nullae meae partes
sunt ad expiandum saeculum; triumuiris opus est,
comitio, carnifice. tanti sceleris non magis
priuatum potest esse supplicium quam iudicium. MARCELLVS
dixit: ita si iste parricidium fecit, ideo et
ego faciam? et illam quam supra sententiam retuli:
habes, inquam, frater.

VARIVS GEMINVS et ipse
dixit: nolui occidere. egregie, inquam, nouerca
inter priuignos diuisit odium; aliter alium adgressa
 
est: alteri parricidium obicit, alteri mandat. Et hac
illum figura defendit in narratione: interrogaui
fratrem: aput quem praetorem causam dixisti? “apud
nullum,” inquit. quis accusator fuit? “nemo.” quis
testis ? immo qui testes ? uni enim etiam de minore
scelere non creditur. “nemo,” inquit. quis de te
pronuntiauit? “nemo. Quid porro?” inquit, “ego si reus
fuissem, ad te non misissem?” SEPVLLIVS BASSVS
hoc colore usus est: non habui parricidae
instrumenta, non culleum, non serpentes: parricidam
 tamen in maria proieci.

HISPANVS duro colore
usus est: hoc, inquit, supplicium tamquam
grauius elegi. Quid? iste, inquam, insuetur et
statim omnem sensum supplici effugiet? immo sollicitus
pendeat et, quod ne insuti quidem parricidae patiuntur,
ipse poenam suam spectet; nihil speret,
timeat omnia. peius debet quam ceteri parricidae
mori: a patre damnatus est. et hoc colore per
totam declamationem usus est, ut diceret hoc se
tamquam grauius elegisse. Displicebat color hic prudentibus.
quam enim spem habet absolutionis, si
nec paruit nec pepercit? HATERIVS hoc colore
usus est: diu mecum disputaui. parricida est quem
non testis protrahit, non iudex coarguit? quid ergo?
innocens quem condemnat pater? inuenioque poenam
simillimam reo, mersam non tamen ex toto
perditam ratem, quae uel punire fratrem posset uel
 absoluere.

TRIARIVS et ipse quasi sententiam de
fratre ferri uoluisset egit et dixit: tandem ad
caelum manibus leuatis, “quidquid est,” inquam, “quod
terris imperat, quod regnat profundo, quidquid est
 
quod ex sublimi res spectat humanas, inuoco:
damnatus alto committitur; di, iudicate post patrem!” Haec sententia dicebatur ex Graeco translata, sed
Graeca corruptior est: *po/seidon, a)metrh/twn de/spota
buqw=n, th\n e)na/lion klhrwsa/mene basilei/an,
a)na/getai patrokto/nos: meta\ pate/ra di/kason . A
parte patris, quod ab archipirata dimissus est, sic
CESTIVS: poenam, inquit, putauit mihi hanc esse
morte grauiorem. Et sic posuit in narratione: rogabam
ut occideret; non impetraui.

VARIVS
GEMINVS ait: in hoc me dimisit, non quia me uolebat
saluum esse, sed ad patrocinium suum, ut quia non
nunc occiderat, uideretur nec ante uoluisse. Latro
dixit: quis porro me uno miserior est qui uitam
parricidae debeo? Diocles CARYSTIVS elegantem
sensum in prooemio posuit pro adulescente, cum
diceret causas se abdicationis non inuenire, luxuriae
se occasionem non habuisse, parricidium sibi non
obici, etiam contrario se nomine laborare: fortasse,
inquit, queritur, quod captum non redemerim.
adiecit: ou)k e)xrh=n lu/trwn: pai=s h)=n . et cum
tractaret in ultima parte debere patrem etiam uitia
liberorum ferre, utique in unico, adiecit: pepei/rasai,
pa/ter, o(/ti kai\ ponhro\s e)ni/ote ui(o/s e)stin eu)/xrhstos .
ARTEMO in descriptione tempestatis laudatus
est et belle accessit ad eam: th\n tou= eu)ploh/santos
 
a)nagwgh\n a)/kouson . et cum de ipso nauigio
diceret, pulchre coepit: ska/fos e)/rhmon a)no/stou tu/xhs .
et ultimam descriptionis sententiam proposuit:
 nauago\s a)po\ lime/nwn a)nh=gen . et ad partem narrationis
eleganter transiit: dih/ghsai nu=n, pa/ter, pw=s s' 
a)pe/lusen o( ou(/tws a)poluqei/s . GLYCON dixit: i)de/a
kritou= e(no\s ou)k a)rkei= *K*A*T*A *M*K*N*E*P *P*N*A*U *T*I AV|
*K*N*M*E nau=n e)steqei\s eu(ri/skei to\ mhde\n a)dikei=n tu/xh| .

Soleo dicere uobis CESTIVM Latinorum uerborum
inopia hominem Graecum laborasse, sensibus
abundasse: itaque quotiens laetius aliquid describere
ausus est, totiens substitit, utique cum se ad
imitationem magni alicuius ingeni direxerat, sicut in
hac controuersia fecit. nam in narratione, cum
fratrem traditum sibi describeret, placuit sibi in hac
explicatione una et infelici: nox erat concubia et
omnia, iudices, canentia sub sideribus muta erant.
MONTANVS IVLIVS qui comes fuit egregius
poeta, aiebat illum imitari uoluisse VERGILL descriptionem:

 Nox erat et terras animalia fessa per omnis
 Alituum pecudumque genus sopor altus habebat. Virg. A. 8.26-27 
At Vergilio imitationem bene cessisse, qui illos
optimos uersus VARRONIS expressisset in melius:
 
 Desierant latrare canes urbesque silebant;
 Omnia noctis erant placida composta quiete. 

Solebat OVIDIVS de his uersibus dicere, fieri 
potuisse longe meliores, si secundi uersus ultima pars
abscideretur et sic desineret:
 Omnia noctis erant. 
Varro quem uoluit sensum optime explicuit,
Ouidius in illius uersu suum sensum inuenit: aliut
enim intercisus uersus significaturus est, aliut totus
significat.

Si accusasset Cicero Popillium,
uiueret. Occidit Ciceronem Popillius: puto iam
creditis occisum ab isto patrem. Vt uno ictu pereat
tantum dabo: pro Cicerone sic liceat pacisci ? GAVI
Sabini. Quod unum potuimus effecimus, ut ueniret
tempus quo Popillius Ciceronem desideraret. “Popilli,
potes,” inquit, “Ciceronem occidere; potes uel
patrem.” Porci Latronis. Prorsus occisurus Ciceronem
debebat incipere a patre. “Antonius, inquit, me
iussit.” Non pudet te, Popilli? imperator te tuus
 
credidit posse parricidium facere. Abscidit caput,
amputauit manum, effecit ut minimum in illo esset
crimen quod Ciceronem occidit. Facinus indignum!
felicissime licet cedat actio, id solum proficiemus, ut
qui Ciceronem occidit tantum erubescat.

Pro di boni!
occisum Ciceronem malo s mores uoco . ALBVCI SILI.
Caedit ceruices tanti uiri et umero tenus recisum
amputat caput. I nunc et nega te parricidam. hoc
unum tamen feliciter fecisti, quod ante occidisti
patrem quam Ciceronem. Facilius pro parricida iudices
mouit quam pro se clientem. Ad uos hoc,
patroni, exemplum pertinet: nullos magis odit
Popillius quam quibus plurimum debet. Vbicunque
estis, iudices, qui in istum reum sederatis, ecquid
poenitet absoluisse? ARGENTARI. Impius est,
ingratus est; audeo dicere, parricida est : sensit qui
defenderat. Respice forum: hic sub Cicerone
sedisti; respice rostra: hic supra Ciceronem stetisti.
Quantum eloquentia tua, Cicero, potuit! Popillius
de moribus reus est. Abscidit ceruices loquentis:
haec est absoluti clientis post longum tempus
salutatio. Parce iam, quaeso, Popilli: nihil tibi nisi
occidendum Ciceronem mandauit Antonius . Duo
fecit parricidia quorum alterum audistis, alterum
 uidistis.

CESTI PII. Si dixero: adulescentia turpis
est, infamis pueritia, respondebit: iam ista Cicero
 defendit. Non pudet, Popilli? accusator tuus
uiuit. “Quid tam commune quam spiritus uiuis,
terra mortuis, mare fluctuantibus, litus eiectis?” 
Parricida, sic etiam tu perisses. FVLVI Sparsi.
Non credidisset Popillium fecisse Antonius, nisi in
mentem illi uenisset illum et parricidium fecisse.
Facinus indignum! a me defenditur Cicero, cum Popillium
Cicero defenderit. MENTONIS. Non magis
quisquam alius occidere Ciceronem potuit praeter
Popillium, quam nemo Popillium praeter
Ciceronem defendere. parricidam quem uiuos negarat
Cicero occisus ostendit. Fortunam Ciceronis! Antonius
illum proscripsit qui accusatus est, Popillius
occidit qui defensus est. Si damnatus esses,
carnifex te culleo tum insuisset. Video quid respondeat:
non credet Antonius occisum Ciceronem a Popillio,
nisi ei signum attulerit.

Triarii. Praesta Ciceroni
quod propinqui Catilinae, quod amici Verris, quod
 clientes Clodii praestiterunt: proscriptum transi.
Ne a mortuo quidem manus abstinet, lacerat
occisum. Popilli, hoc parricidium tertium tuum est.
Pompei SILONIS. Numquid magis exonerare te possum?
praesta Ciceroni quod Antonius. CORNELI
Hispani. Dic: Antoni, ego istud scelus facere
possum: et patrem occidi. Securi erant amici
Ciceronis postquam ad illum Popillius missus est. ARELLI
FVSCI patris. Potuisti Ciceronem occidere? at
quam nobis bene persuaserat Cicero parricidium te
facere non posse! Occidisti tu Ciceronem
loquentem: numquid, inquit, est aliquis ex tuis uerendus
index? an nemo Ciceroni timendus est qui cum
 
Popillio uenit? Q.

HATERI. Qui modo Italiae umeris
relatus est nunc sic a Popillio refertur? proposito
in rostris capite Ciceronis, quamuis omnia metu
tenerentur, gemitus tamen populi liber fuit. IVLI
BASSI. “Proscriptus, inquit, erat Cicero.” pater certe
tuus proscriptus non fuit. Blandi. Di manes
Popilli senis et inultae te patris, Cicero,
persecuntur animae, ut quem negasti parricidam sentias.
Capitonis. Deduxi ad uos reum omnium quos terra
sustinet nocentissimum, ingratum, inpium, percussorem,
bis parricidam; nec tamen timeo; patroni
uiderint: nemo a Popillio nisi post beneficium
occiditur. Ne damnationem quidem istius despero; non
enim a Cicerone defenditur. Timeo ne causae non
satisfaciam. maior causa est occisum a Popillio
Ciceronem queri quam fuit aliquando probare non
 occisum patrem.

Ciceronem quisquam potuit
occidere qui audiit? Minturnensis palus exulem Marium
non hausit; Cimber etiam in capto uidit
imperantem; praetor iter a conspectu exulis flexit; qui in
crepidine uiderat Marium in sella figurauit. Non
possumus de Popillio queri: eodem loco patronum
habuit quo patrem. Cn. Pompeius terrarum
marisque domitor Hortensi se clientem libenter professus
est; et Hortensius bona Pompei, non Pompeium
defenderat. Romulus, horum moenium conditor et
sacratus caelo parens, non tantam urbem fecit quantam
 Cicero seruauit.

Metellus Vestae extinxit
incendium, Cicero Romae. glorietur deuicto Annibale
 
Scipio, Pyrrho Fabricius, Antiocho alter Scipio,
Perse Paulus, Spartaco Crassus, Sertorio et
Mithridate Pompeius: nemo hostis Catilina propius
accessit. Fertur adprensum coma caput et defluente
sanguine hunc ipsum inquinat locum in quo pro
Popillio dixerat. BVTEONIS. Quantae fuit
eloquentiae! probauit ab eo non occisum patrem a quo
occidi poterat etiam Cicero. MARVLLI. Si inimicus
essem patronis, optarem ut reus absolueretur. Turpe
iudico in ea ciuitate Ciceronem non defendi in qua
defendi potuit etiam Popillius.

Popillium pauci ex historicis tradiderunt
interfectorem Ciceronis et hi quoque non parricidi
reum a Cicerone defensum, sed in priuato iudicio:
declamatoribus placuit parricidi reum fuisse. Sic
autem eum accusant tamquam defendi non possit,
cum adeo possit absolui, ut ne accusari quidem
potuerit. Latroni non placebat illum sic accusari
quomodo quidam accusauerunt: obicio tibi, quod
occidisti hominem, quod ciuem, quod senatorem,
quod consularem, quod Ciceronem, quod patronum
tuum. hac enim ratione non adgrauari
indignationem, sed fatigari. statim illo ueniendum est ad quod
properat auditor; nam in reliquis adeo bonam causam
habet Popillius, ut detracto eo quod patronum
occidit, nihil negoti habiturus sit; patrocinium eius
est ciuilis belli necessitas. itaque nolo per illos
reum gradus ducere quos potest totiens euadere.
 
licuit enim in bello et ciuem et senatorem et
consularem occidere, ne in hoc quidem crimen est quod
Ciceronem, sed quod patronum. Naturale est autem,
ut quod in nullo patrono fieri oportuit, indignius
 sit factum in Cicerone patrono.

Latro accusauit
illum de moribus: primum quod sic uixisset, ut
causam parricidi diceret; deinde quod patronum suum
occidisset. et fecit has quaestiones: an non possit
eo nomine accusari quo absolutus est. Si “quis,
inquit, uolet hodie parricidi me postulare, non poterit.
quomodo quod crimen obici non potest,
puniri potest?” An in bello ciuili acta obici non
possint. Honeste dixit cum hunc locum tractaret VARIVS
GEMINVS: si illa, inquit, tempora in crimen uocas,
dicis non de hominis, sed de reipublicae moribus.
Si potest quod ciuili bello actum est obici, an hoc
obici debeat. Hanc quaestionem in illa diuisit: an
etiamsi necesse ei fuit facere, non sit tamen
ignoscendum. ad quaedam enim nulla nos debet
necessitas conpellere. Hoc loco Lateo dixit summis
clamoribus: ita tu, Popilli, si Antonius iussisset,
 et patrem tuum occideres? Deinde an non fuerit
illi necesse. Potuisti excusare te, potuisti
praemittere aliquem ad Ciceronem, ut sciret et fugeret;

necesse certe non fuit manum caputque praecidere mortuo.
Colorem pro Popillio Lateo simplicem habuit:
 
necessitate coactum fecisse; et hoc loco illam
sententiam dixit: miraris si eo tempore necesse fuit
Popillio occidere quo Ciceroni mori? ALBVCIVS
dixit in poenam Ciceronis electum amicissimum
Ciceroni, quasi exprobraturus per hoc illi fortunam
esset. molestius, inquit, feret se a Popillio occidi
quam occidi. MARCELLVS AESERNINVS eundem
colorem aliter induxit. Cogitabat, inquit, secum
Antonius: quod Ciceroni excogitabo supplicium? occidi
iussero? olim iam aduersus hunc metum emuniuit
animum; scit “mortem nec inmaturum esse consulari 
nec miseram sapienti:” fiat aliquit noui quod
non exspectat, quod non timet; non indignatur
ceruicem hosti porrigere, indignabitur clienti. Popillium
aliquis uocet, ut sciat quantum illi defensi rei
profuerint. SILO POMPEIVS hoc colore usus est:

offendebar, inquit, proscriptione et quaedam liberius
loquebar. “Non miror; Ciceronis cliens es: tanto
magis occide Ciceronem tuum.” Et dixit non suae
infirmitatis sententiam: uterque, inquit, sed diuerso
genere punitus est: Ciceronis proscriptio fuit occidi,
mea occidere. MARVLLVS, praeceptor noster, sic
narrauit: iussit, inquit, imperator, iussit uictor, iussit
qui proscribebat: ego illi negare quicquam possem
cui nihil poterat negare respublica? BLANDVS hoc
colore: uolui, inquit, me excusare; dixi: “Cicero me
defendit;” respondit: “scio; me accusauit. i ergo, ut
sciat plus sibi Antoni accusationem nocuisse quam
Popilli defensionem profuisse.” BVTEO hoc colore:

“uocetur, inquit ille , Ciceronianus ille cliens,
amicus; excogitaui quomodo Cicero sua periret manu.” 
CESTIVS hoc colore: durissima, inquit, mihi militia
in Antonio castris fuit ob hoc ipsum quod
Ciceronis eram cliens; difficillimae mihi expeditiones
mandabantur. tunc quoque uocatus sum quasi ad
poenam: “i, inquit, occide Ciceronem; nec credam,
inquit, nisi attuleris caput;” magisque admiratus est
potentiam suam quod Ciceronem Popillio non
licebat non occidere. FVSCVS ARELLIVS hoc colore
usus est: Antoni se partem secutum, ut, si quid
posset, Ciceroni prodesset; facta proscriptione ad
genua se Antoni procidisse, deprecatum esse pro
Cicerone; offensum Antonium dixisse: “eo magis
occide quem mori non uis.” Hic color displicebat
PASSIENO quia ad testem ducit; nam si hoc fecit
Popillius, non tantum quod defendat non habet, sed
 habet quod glorietur.

HISPO ROMANIVS uehementi
colore usus est et duro: patronum enim dedit
Popillio et dixit aliter se causam acturum Popilli,
aliter Antoni; pro Popillio dicturum: occidere nolui,
coactus sum; pro Antonio dicturum: occidi Ciceronem
oportuit. et dixit locum, aliter non potuisse
pacari rempublicam, quam si ille turbator oti e
republica sublatus esset. Solus ex declamatoribus in
Ciceronem inuectus est. Quid ille, inquit, cum
Antonium hostem iudicaret et omnis Antoni milites,
non intellegebat se et Popillium proscripsisse? Hic
color prima specie asperior est, sed ab illo egregie
 
tractatus est. VARIVS GEMINVS dixit: cum
imperasset mihi Antonius, passus sum, ne aliquis P.
Clodi cliens mitteretur, qui contumeliis adficeret
antequam occideret, qui uiuum laniaret.

ARGENTARIVS
dixit: uocatus ueni; post proscriptionem
Antonius terribilior erat factus etiam suis. iussus
sum Ciceronem occidere. quid facerem? non parere
uno modo poteram, si me occidissem: hoc nec
Cicero poterat. A parte accusatoris illo loco, quo
Popillius uenit, nemo non aliquid uoluit noui dicere.
Latro ait: praecluserat fores; nemo ad proscriptum
recipiebatur; Popillius ut uenit admissus est. CESTIVS
dixit: ut renuntiatum est Ciceroni, ait:
Popillio semper uaco. HISPANVS CORNELIVS fecit etiam
querentem Ciceronem: Popilli, tam sero ? ALBVCIVS
ait: quid est, Popilli? ecquid tuto lateo? numquid
mutandus est locus ? Inepte † Sabidiebius PAVLVS qui
induxit Ciceronem cum maxime pro Popillio
orationem legentem. Et MVRREDIVS non est passus hanc
controuersiam transire sine aliqua stuporis sui nota.
descripsit enim ferentem caput et manum Ciceronis
Popillium et Publilianam sententiam dedit: Popilli,
quanto aliter reus Ciceronis tenebas manum est ?

CESTI PII. Dic quid commiserim. nescis? certe
nec secreta te fallunt. Dimittat me: intellegetis cui
parauerim. Dic quid ante commiserim: nisi forte
contentus es reo obicere parricidium, parricidae nihil.
ARGENTARI. Volui mori quia reus fui. quid ergo?
nemo reus uiuet? uiuet cui sordidatus adsedebit
pater. Reuertar ad uenenum, quoniam iniqua
fortuna nullo me periculo defungi semel passa est.
ALBVCI SILI. Quare ergo non moreris? non iuuat
me mori si quem alium iuuat. Vt interuenit, in
has cogitationes abii: ergo quisquam tam infelix
fuit? ergo quisquam me magis odit quam ego? misereri
 mei coepi.

Vari GEMINI. “Ter, inquit, abdicatus
es.” Videris mihi, pater, obicere quod tamdiu
uiuam. Quod uenio, quod pro me loquor, nolite
mirari: tam iucundum est innocentibus defendi quam
miseris mori. CORNELI HISPANI. Scio quosdam
periclitantis illa iactare: nunc primum causam dico.
haec ego dicere non possum; ter reus fui nec
dubito, quin uobis in odium uenerim, cum ipse me
oderim. Porci Latronis. Ter causam dixi;
accessit ad haec supplicia mea uenenum; teneo; hoc si
tibi satis non est, uiuam.

Altera pars. ALBVCI SILI. Testor deos
immortales hoc me. tribus iam abdicationibus cauisse, ne
 
in domo mea uenenum deprenderem. Parricidi reus
uiuit qui abdicatus mori uoluit. In quam angusto
domus meae fortuna posita est! aut patri
pereundum est aut filio. Quid habes quare mori uelis?
uiuunt orbi, uiuunt naufragi, uiuunt etiam quibus
contigerunt liberi ter abdicati. Cum se mori uelle
dicat, uitam rogat. Teneo parricidam, quod apparet,
etiam in suam mortem paratissimum. CORNELI
Hispani. Nolite mirari si debitas uires dolori meo non
exhibuero: tribus iudiciis experti estis patres
accusare non posse.

VIBI RVFI. Cum tantum sit quod
fateris, quantum est quod negas? Tu uenenum
quaesisti, tu uenenum emisti, tu uenenum intulisti in
eam domum in qua habebas inimicum patrem. Recte
uitam odisses, si iam tum tibi parricidium
obiecissem. Vis scire quid peccaueris? indica quis tibi
uendiderit; dicetur illi: tu ulli uenenum uendebas?
tu ter abdicato uendebas? sine dubio nesciebas cui
daturus esset. Ita hoc ego iudicio fili mortem moror?
Si me cum isto includitis moriar, ut hanc
uobis faciam inuidiam quam iste mihi facere uoluit.
Vari Gemini. Quaeritis filius meus uenenum cui
parauerit? non bibit. Pompei SILONIS. “Mihi,
inquit, paraui.” et hoc est patri parare. Absolutus
mori uolt, reus uiuit. MVSAE. “Habuit malum
medicamentum Mithridates.” quis enim alius debebat
habere quam parricida? “habuit, inquit, Demosthenes
uenenum et bibit.” idem ego tibi pater quod
Demostheni Philippus? Porci Latronis.

Cum abdicarem, si quid obieceram, aiebat: numquid
deprendisti? non tamen habebitis quod multum de eo
dubitetis: quod negat parricidium, quod confitetur
uenenum est. “Mori, inquit, uolo.” uiuo patre et hoc
parricidium est. Miser aeque timui ne biberet
uenenum quam ne daret. ARELLI FVSCI patris. “Mihi,
inquit, paraui uenenum;” ne quis dubitet an alium
possit occidere. IVNI OTHONIS patris. Reus est
parricidi qui mauolt mori quam patrem uidere.
Quomodo uoltis magis probem uobis illum me mori uoluisse?
non uolt mori. “Mori, inquit, uolui.” quare?
quia ter uicisti? Si mihi creditis, parricidium facere
uoluit; si isti, a me parricidium fieri uoluit. Qualis
est reus cuius hoc unum patrocinium est, indignum
se uita fuisse ? Dico tam inuisum illi fuisse patrem,
ut occidere uoluerit: ipse fatetur tam inuisum sibi
fuisse, ut occidere uoluerit.

Non puto uos exigere diuisionem, cum
coniecturalis sit controuersia. habet tamen dissimilem
ceteris coniecturam et duplicem; non quomodo solet
aut inter duos reos, cum alterum coarguimus, aut
inter duo crimina, cum alterum probamus, ut id
alterius fiat probatio, tamquam cum dicimus
adulteram fuisse, ut credatur propter hoc etiam uenefica:
in uno homine coniectura duplex est. quaerimus
enim utrum uenenum in suam mortem an in patris
parauerit.

Si hoc colore dici placet pro adulescente quo
dixit Latro, ut nihil mutaret uoces, sed diceret:
 “mori uolui taedio abdicationum et infelicitatis
adsiduae, cum in hoc tantum sordes ponerem, ut cum
maiore tormento positas resumerem, et absolutio
mihi uni non finis esset periculi set initium,” incipit
praeter coniecturam et illa prima uulgaris in
eiusmodi controuersiis et pertrita quaestio incurrere, an
uenenum habere in mortem suam liceat. ALBVCIVS
illo colore pro adulescente dixit, non fuisse
uenenum. Cum putarem, inquit, odio me esse patri
meo, uolui experiri adfectum eius, quomodo
mentionem mortis meae ferret: itaque palam et ita, ut
interueniret pater, tenui. FVSCVS ARELLIVS eodem
colore usus est sed aliter; non dixit: experiri
patrem uolui, sed:

ut miserabilem me patri facerem.
MVRREDIVS pro cetero suo stupore dixit
medicamentum se parasse ad somnum , quia adsiduae
sollicitudines uigiliarum sibi consuetudinem fecerint.
A parte patr is colorem et Publilianam sententiam
dedit: abdicationes, inquit, suas ueneno diluit; et
iterum: mortem, inquit, meam effudit. Memini
OSCVM, cum loqueretur de hoc genere sententiarum,
quo infecta iam erant adulescentulorum omnium
ingenia, queri de PVBLILIO, quasi ille iam hanc
insaniam introduxisset. CASSIVS SEVERVS, summus
Publili amator, aiebat non illius hoc uitium esse,
set eorum qui illum ex parte qua transire deberent
imitarentur, non imitarentur quae apud eum melius
essent dicta quam apud quemquam comicum
 
tragicumque aut Romanum aut Graecum; ut illum
uersum quo aiebat unum uersum inueniri non posse
meliorem:
 Tam dest auaro quod habet quam quod non habet; 
et illum de eadem re dictum:
 Desunt luxuriae multa, auaritiae omnia; 
et illos uersus qui huic quoque ter abdicato possent
conuenire:
 O uita misero longa, felici breuis!

et plurimos deinceps uersus referebat Publili
disertissimos. deinde auctorem huius uiti quod ex
captione unius uerbi plura significantis nascitur aiebat
POMPONIVM Atellanarum scriptorem fuisse, a quo
primum ad LABERIVM transisse hoc studium
imitandi, deinde inde ad Ciceronem qui illud ad
uirtutem transtulissent. Nam ut transeam innumerabilia
quae Cicero in orationibus aut in sermone dixit ex
 ea nota, ut non referam a Laberio dicta, cum mimi
eius quidquid modo tolerabile habent tale habeant,
id quod Cicero in Laberium diuus Iulius
ludis suis mimum produxit, deinde equestri
illum ordini reddidit; iussit ire sessum in equestria;
omnes ita se coartauerunt, ut uenientem non
reciperent. Cicero male audiebat tamquam nec
Pompeio certus amicus nec Caesari, sed utriusque
 
adulator. Multos tunc in senatum legerat Caesar et ut
repleret exhaustum bello ciuili ordinem et ut eis
qui bene de partibus meruerant, gratiam referret.
Cicero in utramque rem iocatus est , misit enim
ad Laberium transeuntem: recepissem te nisi
anguste sederem. Laberius ad Ciceronem remisit:
atqui soles duabus sellis sedere. uterque
elegantissime, sed neuter in hoc genere seruat modum.

Ab
bis huius studii diffusa est in plures imitatio. Sed
ut ad controuersiam redeam, CASSIVS SEVERVS
aiebat placere sibi illum colorem: mori uolui; et
quasdam dixit inter disputandum sententias: tertio,
inquit, cum abdicarer, aiebam: nihil tanti est;
infelicem hanc animam, quam totiens exagitat pater
et infestat, semel recipiat. sed illud rursus dicebam
mihi: serua istam animam: facies quod uoles
absolutus. Quare ergo nunc non moreris? dicit aliquis.
Primum non semper idem miseris libet;
nonnumquam iuuat cum fortuna sua concurrere et illam
fatigare. Deinde uis uerum quare non moriar interim?
quia puto te uelle. Otho IVNIVS ineptam
sententiam uidebatur dixisse: non multum interest
mea, aut enim me aut filium meum uoluit
occidere.

CESTI PII. Non est quod mulieris adfectum lege
aestimetis, qua minatur; omnia facit ne filius alligetur.
Nauigaturus reliquit uxori filium; nec adhuc
caeca erat. ALBVCI SILI. Deduxi ad te filium;
itaque tene, complectere. audeo dicere, hoc par ne
piratae quidam diuiderent. Si uellet filium alligari,
pateretur ire quo properat. Ergo tu, adulescens,
matri tuae ne decem mensum quidem alimenta
reddes? si pascere non uis matrem, exspecta saltem ut
efferas. TRIARI. Legem attulit qua catenas minetur,
causam qua timet. Marcelli AESERNINI. Si
perseueras, me quoque ad piratas trahe: impetrabo ab
illis alimenta; et uirum meum pascunt. FVLVI
Sparsi. Mater si non pascitur peritura est; pater
etiamsi non redimitur, tamen pascitur. IVLI BASSI.

Patri tuo supersunt et oculi et alimenta.
Altera pars. CESTI PII. Matrem meam imitari
uolo: amare me meos docuit. Vnius uinculis duos
alligat. Si matris exemplo pius esse uoluero, etiam
 
oculos patri debeo. ARELLI FVSCI patris.
Desertorem tuum aput patrem inuenies. Vari Gemini.
Qualis fortuna est! cui uicto, mater, catenas
denuntias, uictori ad piratas eundum est. Omnia licet
patri praestem, meliorem tamen habuit uxorem.
Quam multi me putant, quia nolo ad patrem
redimendum ire, nunc cum matre conludere! FVLVI
Sparsi. Matri nihil timeo, si eam apud uos
relinquo: patri quid non timeo, si eum apud piratas
relinquo? BVTEONIS. Oculos certe eruam mihi, ne
plus marito praestiterit uxor.

Latro hanc controuersiam quasi tota offici esset
declamauit; nullas quaestiones iuris inseruit, sed
comparauit inter se incommoda patris et matris et
tamquam thesim dixit: utrum ad redimendum
potius captum patrem ire filius deberet, an ad
alendam caecam matrem subsistere; et sic eam diuisit,
ut diceret: hoc quod mater desiderat, utile est et 
patri. Nouissime tractauit ne patrem quidem uelle;
utique, si sciat matrem in hac esse fortuna, non
passurum. In epilogis uehemens fuit APOLLONIVS
Graecus. BVTEO fatuam quaestionem mouerat
primam: an lex quae de alendis parentibus lata esset
ad patris tantum pertineret. illis omnia priuilegia
data et ipsam poenam non alentium signum esse
non muliebris potestatis. Res est ineptior quam ut
coarguenda sit, itaque transeo; illud unum quod
dicebat Pollio ASINIVS referam: numquam debere
 
temptari in causa uerecunda inprobam quaestionem.

Hispo ROMANIVS illam mouit quaestionem: an lex
de alendis parentibus non pertineret ad matres
uiuis patribus. Filius, inquit, familiae nulli poterit
seruire nisi patri; omni alia seruitute liber est.
puta enim te alimenta petere ab eo quem pater
mittat peregre, quem nauigare iubeat: primae
partes sunt patris, secundae matris. ALBVCIVS non
iuris illam fecit quaestionem sed aequitatis, ita
tamen ut et iuris adiungeret: utrum matris prius esset
 an patris officium. SILO POMPEIVS illam fecit
quaestionem: an quotiens duobus communio esset,
potestas eius tota fieret qui praesens esset. Puta,
inquit, seruum te esse communem: huic domino
seruies qui praesens est. puta fundum esse communem:
is fructus percipiet qui praesens est. Illam
quaestionem huic duram subiecit: an nunc pater nullum ius in
filium habeat. Quomodo, inquit, iura ciuis non habet,
qui liberi hominis non habet, ita qui ciuis non
habet nec patris habet; ille nullam in te potestatem
habet, mater in totius legis possessione est; iam
 non commune illi ius in te, set proprium est.

VARIVS GEMINVS sic diuisit: an non semper filius cogi
possit, ut matrem alat; deinde an nunc cogendus
non sit. Non semper, inquit, filius cogitur. transeo
illos qui non possunt, aegros inutiles; aliquis ad
propellendum hostem proficiscitur in cuius unius
militia posita est salus publica: hunc retinebit
mater? puta legatum de summa reipublicae, puta
 
foederis: huic mater manum iniciet? Et per partes
comparando utrumque officium, ille, inquit, peregre
est, tu domi; ille captus, tu libera; ille inter
piratas, tu inter ciuis; ille alligatus, tu soluta es. at
tu caeca es: ille hoc infelicior quod uidet; quid enim
uidet? notas captiuitatis suae et caedes et uolnera
et cruces eorum qui non redimuntur. At
periculosum est. nihil non; et domi manere et flere.

Latro dixit pro matre summisse et leniter agendum.
non enim, inquit, uindictam, sed misericordiam
quaerit et cum eo adulescente consistit in quo ita
exigit pietatem, ut impediat. aiebat itaque uerbis
quo que horridioribus abstinendum quotiens talis
materia incidisset; ipsam orationem ad habitum eius
quem mouere uolumus adfectus molliendam. in
epilogis nos de industria uocem quoque infringere et
uultum deicere et dare operam, ne dissimilis
orationi sit orator; conpositionem quoque illis mitiorem
conuenire. CALVVS, qui diu cum Cicerone iniquissimam
litem de principatu eloquentiae habuit,
usque eo uiolentus actor et concitatus fuit, ut in
media eius actione surgeret Vatinius reus et exclamaret:
rogo uos, iudices, num, si iste disertus est, ideo me
damnari oportet?

Idem postea cum uideret a clientibus
Catonis, rei sui, Pollionem Asinium
circumuentum in foro caedi, inponi se supra cippum iussit
 
— erat enim paruolus statura, propter quod etiam
 Catullus in hendecasyllabis uocat illum “salaputtium
disertum” — et iurauit, si quam iniuriam Cato
Pollioni Asinio accusatori suo fecisset, se in eum
iuraturum calumniam; nec umquam postea Pollio a
Catone aduocatisque eius aut re aut uerbo uiolatus
est Solebat praeterea excedere subsellia sua et
inpetu latus usque in aduersariorum partem
transcurrere. Et carmina quoque eius, quamuis iocosa sint,
plena sunt ingentis animi. dicit de Pompeio:
 digito caput uno

 Scalpit. quid credas hunc sibi uelle? uirum.

Compositio quoque eius in actionibus ad exemplum
Demosthenis riget: nihil in illa placidum, nihil lene
est, omnia excitata et fluctuantia. Hic tamen in
epilogo quem pro Messio tunc tertio causam dicente
habuit, non tantum leniter componit, sed etiam
dicit: “credite mihi, non est turpe misereri” et
 cetera ; omnia in illo epilogo fere non tantum
emollitae conpositionis sunt, sed infractae. In hac
controuersia Publilianam sententiam dedit FESTVS
quidam rhetor, staturae pusillae, in quem EEVCTEMON,
homo uenustissimi ingeni, Graece dixit:
antequam te uiderem, nesciebam rhetoras uictoriatos
esse. Fuit autem Festi sententia: “captus est,
 
inquit, pater.” si te capti mouent, et haec capta est.
et quasi non intellexissemus: an nescitis dici “captos
luminibus?”

Et illud dixit: mitte istam epistolam
infructuosam. odisse illam debes: haec est quae
matrem tuam excaecauit. et illam falsissimam in
quam multi incidunt: propter hoc ipsum, inquit,
magis flebilis est, quod non potest flere. et iterum:
lacrimae, inquit; matri desunt, causae supersunt;
tamquam caeci flere non soleant. Memini CRISPVM
quendam antiquum rhetorem in illa controuersia
uiri fortis qui tertium filium retinet, cum alter filius
in tyrannicidio perdidisset oculos, alter in acie
manus: exsurgite nunc uiua cadauera, rogate pro patre.
sed quid ego meos derideo? alter quos roget non
uidet, alter quibus roget non habet.

Multis
conpositio belle sonantis sententiae imposuit; itaque
memini Latronem PORCIVM, ut exprobraret hanc
audiendi scolasticis neglegentiam, maxime quia
TRIARIVS conpositione uerborum belle cadentium multos
scolasticos delectabat, omnes decipiebat, in quadam
controuersia, cum magna quasi ui fluerent et
concitata, sic locum conclusisse: inter sepulcra monumenta
sunt; et cum scolastici maximo clamore laudarent,
inuectus est in eos ut debuit et hoc effecit, ut in
reliquum etiam quae bene dicta erant tardius
laudarent, dum insidias uerentur. GLYCON dixit:
 
 *para/qei, mh=ter, e)pilabou= te/knou: talai/pwre ou)de\
ble/peis o(\n krath/sh|s. ei)/ me/, fhsin, ou) tre/feis,
e)pi/meinon, i(/na qa/yh|s . HYBREAS in hac
controuersia dixit: *te/knon, ka)/|n me feu/gh|s, katalhyomai/
se e)paitou=sa . Hoc quibusdam corruptum uidebatur,
ROMANIVS tamen

ARELLI FVSCI patris. Ut audiui clamorem, si
qua est fides, deprensos a patre adulteros putaui.
Quis ferret te uoluntariam testem in forum
uenientem, etiamsi uenires dictura pro filio? miserrime
 
puer, quamuis ipse pericliter, plus tamen pro te
timeo: nimium fraternis insistis uestigiis; itaque iam
tibi cum matre non conuenit. Quamdiu mater uixit,
pater me fuit procuratore contentus. Non facile fit
parricidium. Vis scire quantum natura possit? etiam
infans pro fratre loquitur. TRIARI. Viuo patre
adultera, moriente conscia, mortuo testis. Aliquis
uno teste contentus est: dabo puerum. aliquis non
uno teste contentus est: dabo populum. Obicit
priuigno parricidium, filio mendacium. Intrat
procurator qua solebat.

Dic, puer, quis patrem tuum
occiderit, dic audaciter; eundem nominas quem
populus. Nox placet sceleri: prorsus adulteri tempus.
uellet, tamen me nouercam habere noluerit. Quo
mihi lumen? tantum admissuro nefas obtendenda
nox est. “Quid, inquit, ante peccaui?” Dissimile
est: memento enim de homicida quaeri; potest
tirocinium esse homicidium, parricidium non potest.
Lumen attulisti ut discerneres erat illic quem
leuiter uolnerare deberes. Videmus adactum in
praecordia gladium: sic ego nouercam uulnerassem.
Frater, quaero an uideris procuratorem nouissima nocte;
nihil de prioribus quaero.

VIBI GALLI. Ego taceam
de adulterio quod persequitur etiam populus? ego
taceam de parricidio quod persequitur etiam puer?
Testor uos, iudices, saluom patrem reliqui. O
magnam in contrarium saeculi nostri peruersitatem!
inuentus est qui patrem posset occidere et nouercam
 
non posset. etiamsi quis occidere patrem non potest,
nouercam potest. SEPVLLI BASSI. Dum perfodio
parietem, aliquis sentiet. Cuius uis leuissimum esse
somnum? pueri an senis an mediae aetatis? pueri?
frater sentiet senis?pater. mediae aetatis? nouerca.
Quaererem quam sordida domo natus esset, si ullam
habuisset: nunc inquisitionem nostram humilitate
effugit. non miror si nescis quam difficile sit patrem
 occidere, cum incertum habeas patrem.

ALBVCI SILI.
Quaero a te, mulier, an filio tuo credendum putes?
Liceat mihi nutrire puerum: nec cum matre illi nec
cum tutore conueniet. Tres in cubiculo sunt:
patrem occidis, puerum contemnis, adulteram nosti.
Singuli se serui libertique offerebant puero, stabam
ante omnis: percussor latebat post adulteram. Quid
ante peccaui? cuius uxorem corrupi? quod si
fecissem, hominem occidere possem, patrem non
possem. Bonos habeo testes: timeo hunc in aliena
potestate. Aspice corpus patris: quam grauis plaga,
quam alte adactus est gladius! sic ego nouercam
percussissem. CESTI PII. Adulterum te esse dabo 
non unum testem, dabo non corruptum, dabo
multos, dabo etiam pueros. Patrem tam grauiter
percussi quam debui nouercam, nouercam ne sic quidem
 quemadmodum patrem?

IVLI BASSI. Tibi fuit
necessarium lumen, ne eam occideres propter quam
occidebas; mihi superuacuum erat, ne instrumento
parricidi detegerem parricidium. si rerum natura
 
pateretur, obliuiscendum erat mihi patris dum
occiderem. Maiore licentia quae non uidemus agimus
et quamuis non minor sit atrocitas facinoris,
formido minor est. Si patrem occidi, totus mihi lectus
purgandus est; cui paream parricida non habeo. Non
possum gloriari ultione patris; frater illam meus
occupauit. Blandi. Quam difficile est filio patrem
uulnerare et quam facile priuigno nouercam
occidere! VARI GEMINI. “Patrem, inquit, occidisti.”

Testor uos, iudices, nihil leuiter hae manus faciunt.
utrum nolui te occidere, an non habui potestatem ?
atqui uulnerata es: leuiter uulnerata es. quam
diligenter seruata es! tu testimonium dic et ostende
 istud non uulnus sed argumentum. ostende 
uulnus : percussor ille quam timuit, ne occideret! PORCI
LATRONIS. Quare lumen adfero? fortius parricidium
faciam, si non uidero patrem. Occidere aliquis
patrem ante quam n ouercam potest, nouercam ne post
patrem quidem potest? TRIARI. Quis parricidio
puras manus seruat et inde incipit, quo peruenire
difficile est?

DIVISIO. Has controuersias quae et 
 defensionem habent et accusationem non eodem ordine
omnes declamauerunt. quidam fuerunt qui ante
defenderent quam accusarent, ex quibus Latro fuit.
FVSCVS ARELLIVS: debet, inquit, reus in epilogo
desinere. optime autem epilogum defensioni
contexet; et homines magis defendenti quam accusanti .
 
fauent. ultima sit pars quae iudicem fauentem possit
dimittere. Quidam permiscuerunt accusationem ac
defensionem, ut comparationem duorum reorum
inirent et crimen, simul reppulissent, statim
transferrent; ex quibus fuit CESTIVS. Hoc non semper expedit.
utique ei qui inbecilliorem partem habet, non
est utile comminus congredi; facilius latent quae
 non comparantur.

In hac controuersia † et duo tres
rei: nouerca enim procuratori coniungitur. itaque
 a fili parte utique aiebat prius accusandum, quia
unum deberet crimen defendere, duo obicere, et
adulteri et caedis. Si qua sunt ex utraque parte
difficilia, non colorem sed argumentationem
desiderant; itaque ne modum excedam praeteribo. Circa
uulnus nouercae quidam bellas res dixerunt, quidam
 ineptas, immo multi ineptas.

Prius illa quae belle
dicta sunt referam. FVSCVS ait: districta leui uulnere
est cutis; non credas factum manu priuigni,
credas amatoris. PASSIENVS ait: sic leuiter te
uulnerauit dextera illa cui nec paries obsistit nec
pater? VARIVS GEMINVS dixit: da ferrum testi meo:
fortius feriet. CESTIVS dixit, cum descripsisset quam
leue uulnus esset: nocueras, inquit, mihi, si amicae
tuae nocere potuisses. BRVTVS BRVTTEDIVS
cotidiano uerbo significanter usus est: riualem, inquit,
occidit, amicam sauciauit. HISPO ROMANIVS
eiusdem generis rem dixit: ostende, nouerca, ostende
istud quod amator tuus uellicauit. BASSVS SEPVLLIVS
dixit: maritum occidit, adulteram strinxit.

Ex illis qui res ineptas dixerant, primus ibi ante omnis Verg. Aen. II, 40. 
MVSA uoster, qui cum uulnus nouercae descripsisset
adiecit: at, hercules, pater meus tanquam paries
perfossus est. MVRREDIVS: patrocinium putat esse
causae suae quod sanguinem misit. NEPOS LICINIVS
ait: non est istud uulnus, sed ludentis adulteri morsus.
SENIANVS ex illa stultorum nota sententiam protulit:
non uulnerauit, inquit, nouercam, sed uiri sui
sanguine aspersit; cum illa uulnerata ponatur.

VINICIVS, exactissimi uir ingeni, qui nec dicere res ineptas
nec ferre poterat, solebat hanc sententiam Seniani
deridere et similem illi referre in oratione dictam
Montani Votieni. SENIANVS in hac eadem
controuersia dixerat: nihil puero est teste certius, utique
quinquenni; nam et ad eos peruenit annos ut
intellegat et nondum ad eos quibus fingat. Haec finitio,
inquit, ridicula est: “nihil est puero teste certius,
utique quinquenni;” puta nec si quadrimus puer
testis est nec si sex annorum. Illud etiam
uenustissime adiciebat: putes, inquit, aliquid agi: omnia in
hac sententia circumspecti hominis sunt, finitio,
exceptio; nihil est autem inamabilius quam diligens
stultitia.

MONTANI VOTIENI sententiam huic aiebat
esse similem et deridebat hanc: insomne et
experrectum est animal canis, utique catenarius paratus.
Erat autem non aequos ipsi Montano. accusauerat
illum apud Caesarem, a colonia Narbonensi rogatus.
 
at Montanus adeo toto animo scolasticus erat, ut eodem
die, quo accusatus est a Vinicio, diceret: “delectauit
me Vinici actio;” et sententias eius referebat.
eleganter illi dixit SVRDINVS: rogo, numquid putas
illum alteram partem declamasse? Grauis scolasticos;
morbus inuasit: exempla cum dixerunt, uolunt illa
 ad aliquod controuersiae thema redigere.

Hoc
quomodo aliquando faciendum est cum res patitur, ita
ineptissimum est luctari cum materia et longe
arcessere, sic quomodo fecit in hac controuersia MVSA,
qui, cum diceret pro filio locum de indulgentia
liberorum in patres, uenit ad filium Croesi et ait: mutus
in periculo patris naturalia uocis inpedimenta
perrupit, qui plus quam quinquennio tacuerat. quia
quinquennis puer ponitur, putauit ubicunque nominatum
esset quinquennium sententiam fieri, quia
Latroni bene cesserat qui cum delusisset uulnus
exiguum dixit: aspicite istam uix apparentem
cicatricem: rogo uos, non putetis puerulum fecisse et
 ne puerulum quidem quinquennem?

GALLVS VIBIVS
inprobam dixit sententiam, cum caedem describeret:
occidit, inquit, maritum, nouercam laesit, puero
pepercit: etiamnunc putabat suum. Valde enim puero
CESTIVS aiebat parcendum; itaque dixit, cum
laudaret eius testimonium: procuratorene natus es?
HERMAGORAS hunc sensum decentius posuit: kata\
to\n a)delfo\n h)\ mh/ ; Blandi sententia laudabatur,
cum descripsisset a puero demonstratum
 
procuratorem: digitum multa significantem!

EVCTEMON
dixit: mhtruia/, xrhsto\n eu(=ron ma/rtura. w)= paidi/on
eu)sebe/s! w)= paidi/on a)na/cion th=s mhtro\s, o(/lon de\
patro/s ! MVRREDIVS mimico genere fatuam
sententiam dixit, cum dixisset nouercam disputare contra
filii sui testimonium: facit, inquit, quod solet; pro
amatore sanguini suo non parcit. NICOCRATES LACON
aridus et exsuctus declamator dixit: tou= me\n
i)di/ou ma/rturos e)fei/sato, tou= d' e)mou= katefro/nhsen.
*(ermago/ras cum miserabilem dixisset pueri
condicionem esse, qui infestae nouercae et procuratori
redderetur, dixit iam procuratorem clamare: ou)k
e)/stin h(me/teros .

Haberemus solatium, si has nuptias
tyrannus fecisset, non pater. Habe nunc illi honorem:
fac dotalem, sine dominam custodiat. Sanum
 
putatis esse qui maluit tyrannum imitari quam
seruum? Pater noster honestis parentibus natus — qui
enim aliter condicionem matris nostrae habere potuisset,

si tantum ingenuus fuisset? CESTI PII. Soror,
opto tibi perpetuam sterilitatem. Cum dicerem: “manumittamus seruum,” aiebat: “expectemus sororis
nuptias.” Ergo tibi, soror, ut honestos habeas liberos,
adulterandum est? Fecit se similem tyranno, filiam
raptis, libertum cruciariis. Plus seruo dominus
permisit quam tyrannus. Qui facit has nuptias aut 
insanus est aut tyrannus. Quis hoc potest credere,
optandum filiae fuisse ne finiretur tyrannis, ne
rediret pater? Si interrogauero patrem, quod
grauissimum in tyrannide fuerit scelus, si sanus est respondebit:

quod dominae seruis conlocatae sunt. FVLVI
Sparsi. Eligitur maritus quem sanus pater dotalem
dedisset. Gener tuus ipsis nuptiis crucem meruit.
Egregium generum in quo nihil est gloriosius quam
quod inter cruciarios non est! Grauissima ipsi
quoque seruo facta est iniuria: dominam suam illi non
licuit seruare uirginem. Blandi. Fecit etiam seruo
iniuriam , cui detraxit abstinentiae gloriam. Nuptiis
suis manumissus est. 0 matrimonium omni adulterio
 turpius!

IVLI BASSI. Liberata republica quod
me tristem uidistis, nolite mirari: nobis etiamnunc
uiuit tyrannus. Virginitatem quam sub tyranno
seruauerat, perdidit sub patre. Dic, furcifer, cui
sororem meam uirginem seruasti ? dic, si placet, “mihi.” Non uitiauit, inquit, cum liceret illi. Itane nuptiis
dignus est quia indignus est cruce ? ex cella sua in
 
dominae migrabit cubiculum, uel domina ex
cubiculo suo migrabit in cellam? CORNELI HISPANI.

Melioris condicionis sunt uitiatae quam uirgo: illis
tamen mutare nuptias contigit. Quare, tyrannicida,
praemium accepisti ? etiamnunc aliqua ex edicto
tyranni nupta est. Qui edictum tyranni fugerat redit
cum edicto. Dementia hoc patris factum est, ut
tyrannum accusare non posset. Quid? ille, inquit,
filiam meam uirginem alteri seruauit. nunc maritus
est, qui sub tyranno quoque nihil amplius potuit
quam raptor esse. Is qui dotalis destinatus erat,
custos relictus est. propositum est edictum, quod ne
ferremus fugimus. nihil per totum publicae
seruitutis spatium indignius uisum est, nihil dis hominibusque
minus ferendum. itaque tyrannus post hoc
occisus est. Desponsa est puella; omnia ex edicto
tyranni facta sunt.

ALBVCI SILI. Egregius gener
cuius haec una gloria est, quod comparatus cruciariis
frugalior est. Melius seruus custodiuit dominam
quam pater filiam. Propitius pater ita filiam suam
collocauit, quemadmodum iratus tyrannus alienas.
Inimici tibi nepotes precantur. Cum sanus pater
fuit, ne has uideret nuptias fugit. Parum putatis
magnum argumentum dementiae, quod egit tyrannum
in mortem, patres in exilium, seruos in
crucem? Quomodo qui sic fugis, sic conlocas? honestius 
exul es quam socer. Si uoles inuenire generi
 
tui propinquos, ad crucem eundum est.

ARELLI
FVSCI patris. Ex seruo gener, et ex domina uxor,
ex domino socer factus est. quis has nuptias non
tyranni putet? Patrem tyranni criminibus accuso,
tyrannum patris. Quid de tyranno querar? patri
similis est. quid de patre non querar? tyranno
similis est. Miserrima soror, sub tyranno patrem
desiderabas, sub patre tyrannum desideras . Id in
filia tua coegisti, quod tyrannus tantum permiserat.
Nunc nobis, pater, si sanus es, exulandum est. quid
enim miserius accidere potest, quam is status in
libertate quem ceteri uix ferunt in seruitute ? fugimus
 ne seruiremus. Felicitatem nostram in
calamitatem conuertit: aliquanto enim fuit satius cum
ceteris contumeliam ferre, quam liberatis omnibus solos
in tyrannidem reici. Seruo libertatem dedit, filiae
seruitutem. Seruo filiam dedit, innocentiam abstulit.
Nescio quid sibi uelit quod serui meritum laudat:
tyrannum enim laudare debebat. Seruus noster non 
stultus tergus et caput suum deliciis praesentibus
praetulit. Si dixerit se extimuisse tantum nefas,
laudabo et hanc illi etiam nunc optabo mentem.

Ceterae honestos inuenerunt sibi uiros; haec talem
habet quales illae in tyrannide habuerunt. soror
mea ancillulae paelex est, et ut domina nuberet
 
conserua de cellulast eiecta. Nullum in tyranno maius
scelus fuit quam quod tibi libuit imitari. 0 te, soror,
miseram, quod ista non sub tyranno passa es! iam
enim pati desisses. Hoc tu putas praemium esse:
quia dominam non uiolauit, uiolet quantum uolet?
iste uero, ut dices, iniuriam tibi fecit, quia
adfinitatem tuam moratus est. si non cessasset, iam
fortasse ex illo nepotes haberemus. Habeamus generum,
si possumus, parem; si minus, non erubescendum,
cui cognatus sit aliquis, cui sacra aliqua et
penetralia in quae deducatur uxor, quem adiungamus ad
domum, non quem ex censu deleamus.

Porci
Latronis. Qui omnia tuleramus, hoc fugimus. Vocat
seruum et quia crucem non meruerat, mereri iubet.
Itane, furcifer, tu potuisti dominam complecti?
putasti aut semper tyrannum uicturum aut semper
 clementem futurum patrem? Felicissimi
uidebuntur quibus contigerat raptus tyrannicus. Ita sine
dubio beneficium dedit, quod custodiuit dominam a
stupro, se a cruce ? Cum infelice face ad dotalem
suum noua nupta deduceretur, si qua fides est,
exhorrui quasi repositum esset edictum. Cogitabam
quem sorori uirum eligerem. simpliciter fatebor:
fastidiebam iam eas condiciones quae ante
profectionem fuerant; aiebam: illo tempore et aliae uirgines
erant. “Non uitiauit, inquit, sub tyrannide.” O nos
felices, si ne nunc quidem!

TRIARII. Age, hoc non 
 
est praemium, unum spectare omnium cruces?
Certum habeo, si habuisset tyrannus filiam, non
scripsisset edictum. Indicit festum diem, aperiri iubet
maiorum imagines, cum maxime tegendae sunt. Vari
Gemini. Eadem hora et libertum fecit et generum.
hoc fecisti quod tyrannus non cogit nisi cum
irascitur, seruos ne tunc quidem facit cum cogitur.
Generum habes qualem? ut illi laudationem suam reddam,
nempe frugi seruum. Seruis tuis pariturast fratres.
Quantum ad expositionem rerum pertinet, sunt quidem
acerba tyrannidis mala, tamen tristiora exponam
quae post tyrannidem gesta sunt. Non dubitabam
quin esset tyrannicidae nuptura. Si sub tyranno
uitiata esset, solacium haberemus hoc: non tibi
uni accidit. Nondum occisum tyrannum puto, etiamnunc
 tyrannicas nuptias uideo.

MARVLLI. Nunc
sciam an merito libertatem acceperis, si liber non
merueris crucem. hoc quod obicio qui in pluribus
fecit, occisus est. P. VINICI. Nunc in domo nostra
matrimonium est, cuius me puderet etiam si raptus
esset. Quam miseros putatis, iudices, esse quibus
duo quae miserrima sunt optanda fuerunt, tyrannus
et raptor? Vna genero tuo commendatio est, quod
se aliquando ista puella putauit indignum. VALLI
Syriaci. In ea condicione, iudices, sumus, ut consolari
debeamus sororem, quod aut rapta non sit
aut nupserit. et tamen quid ille meruit quamdiu
 per dominum licuit innocentissimus seruus?

SEPVLLI BASSI. Nuptias clausa domo fecimus. in
contubernium deducta serui domina est: ita iste
 
dexteram sororis meae nisi dum manumittitur non 
contigit? Pollionis Asini. Inter nuptiales fescenninos
in crucem generi nostri iocabantur Miserrimum
egisse me diem memini quo seruire coepit
respublica, miserrimum egisse me diem memini quo in
exilium fugimus: inter hos dies sororis nuptias
numero. Miserrima soror, fortasse uernularum tuorum
nouerca es. Pater, uolo ducere uxorem: dic quam
mihi ex ancillis despondeas.
Contra. ALBVCI SILI. Seruauit dominam. si quis
tyranno indicasset, solus in cruce pependisset.

Divisio. Latro in has quaestiones diuisit: an
etiamsi non debuit filiam sic collocare, damnari
tamen ob hoc non possit dementiae. Licet, inquit,
mihi filiam meam cui uelim conlocare: isto modo
et repudium cum remisero genero accusabor. Male
conlocaui filiam: et multi alii. Quid tibi uidentur
hi qui abducunt filias suas a † uari. sed male eam
 nec ob hoc damnabor. Tu patrem debes
dementem accusare, non sanum regere. Ego istud
an sine ratione fecerim uidebimus: satis est si sana
mente feci. Deinde: an sic filiam conlocare
debuerit. Hoc in haec diuisit: an etiamsi bene meruit
seruus, non tamen sic illi referenda fuerit gratia.
deinde: an bene meruerit. De facto serui primum
disputauit, deinde de animo. Factum quale enim
est? dominam non stuprauit. auge beneficia: nec
 
dominum occidit nec adulter domino uenenum dedit.
non est beneficium scelere abstinere. et tyrannus
permisit dominas rapere, non coegit. Deinde hoc
beneficium eius quod laudas serua: alioqui iniuriam
fecit, si non subducta est iniuriae sed reseruata:
tunc tamen solacium fuisset, cum multis pati.
Denique aliae in tyrannide passae sunt, haec in
libertate; ceterae absentibus suis, haec praesentibus; in
aliis stuprum uocabatur, in hac matrimonium: in
aliis finis expectabatur iniuriae, in hac nullus;
denique illarum stupratores suffixi sunt, huius
manumissus est.

Deinde de animo serui.
LATRO colorem a fili parte, quare non uitiasset
seruos, hunc fecit: timuisse illum supplicium, scisse
futurum, ut liberata republica omnes poenas qui
contaminassent dominas suas darent; et aduentare
iam tempus ultimum tyrannidi uidebatur tum ad
summam perductae rabiem, quae numquam nisi ex
desperatione fit. Itaque cum uideret, inquit, suffigi
cruci seruos, clamabat: hoc ego futurum sciebam.
In ultima oratione Latro dixit: serui quoque
nomine tecum queri possum, quem, qui frugi fuerat,
nequam fecisti. ALBVCIVS hoc colore usus est:
inmatura etiam puella nec adhuc iniuriae idonea, et
ideo illam non abduximus, quia aetatis beneficio tyrannidem
 sentire non poterat.

CESTIVS dixit: ego
plane non sum detracturus seruo suam laudem: habuit
bonam mentem; sperauit posse fieri, ut, si
uirginem seruasset, nuptiis dominae manumitteretur.
VARIVS GEMINVS ait: fortasse amicam habebat: hac
 
delectatus est ; nam quidam uirginum concubitum
refugiunt. fortasse sciuit illam non esse passuram
et, illud quod nequam quoque seruos interdum frugi
facit, malam fortunam timuit. Et hanc sententiam
quae ualde circumlata est adiecit: an enim furcifer
auderet cum domina concumbere, nisi illi pater
permisisset? et illud dixit: ad hoc, pater, ab exilio
redieras?

in exilium ergo quid fugimus? BVTEO uoluit
uideri re uera mente lapsum patrem, et in narratione
hoc dixit: quam maestus uenit domum ab edicto
tyranni! quantum in sinu filiae fleuit! puto illo
tempore mentem esse concussam. VARIVS GEMINVS de
abstinentia sic: contaminare dominam suam et
trahere in cellam non est ausus. nisi forte hoc modo
mauis narrem: iam tunc sperare sororis nuptias
coeperat.

A parte patris magis defensione opus esse
dicebat Latro quam colore. VARIVS GEMINVS
factum ipsum defendit: magnos uiros fecisse, ut
libertinas uxores ducerent. M. Cato, inquit, coloni sui
filiam duxit uxorem. “sed ingenuam.” respondeo: sed
Cato: plus interest inter me et Catonem quam inter
libertum et colonum. Quam multa commoda haberet
subiectus et obsequens maritus. non petulantiam
timebit, non uerborum contumeliam, non paelicem,
non repudium. filiam meam domi semper habebo;

quam eo magis desidero, quod adeo diu ab illa afui.
Deinde factum liberti laudauit. ALBVCIVS et
philosophatus est; dixit neminem natum liberum esse,
neminem seruum; haec postea nomina singulis
inposuisse fortunam. Denique, inquit, scis et nos
 
nuper seruos fuisse. Retulit Seruium regem. SILO
POMPEIVS hoc colore usus dixit: exhaustum
tyrannidis iniuriis patrimonium; non habuisse se dotem
quam daret. ARGENTARIVS uoluit uideri, puella
uolente se fecisse. uisa est, inquit, indulgere illi; certe
 debuit.

GAVIVS SABINVS hoc colore usus est, ut in
quantum posset dignitatem suam destrueret et
humilitatem confiteretur. et ideo, inquit, facilius
potuit non uitiari quia nemo in domum nostram oculos
dirigebat. et cogitaueram, inquit, quid facerem, cui
conlocarem, quaerendus mihi erat gener aliquis
libertinus. quid ergo? alieno potius liberto? hunc
iam noui; scio cuius in nos adfectus sit; si moriar,
scio me meam filiam apud hunc tuto relicturum.
Et hanc sententiam adiecit, quae ualde excepta est:

eum non contempsi generum qui tyrannum contempserat.
ACCIVS POSTVMIVS hoc colore usus est:
nihil est, inquit, inuidia periculosius; hanc sapientes
uiri uelut pestiferam uitandam esse praecipiunt:
hanc uitaui. ingens inuidia erat: nemo non
nobis obiecit fortunam liberorum nostrorum. oderant
filiam meam feminae, me patres, quasi publici mali
segregem et exprobratorem: quo uno modo
honeste potui feci filiam meam ceteris similem,
fortunam meam publicae parem: detracta omnis inuidia
est; filiam non habeo honestiorem quam uos, seruum
 frugaliorem habui quam uos.

HISPO
ROMANIVS dixerat: maritum autem ego istum uocem
 
raptorem serotinum ? Verbum hoc, quasi aput
antiquos non usurpatum, quibusdam displicebat.
eiusdem uerbi significatione, ut extra reprehensionem
esset, usus est GAVIVS SABINVS cum diceret,
nondum esse consummatam aduersus seruos publicam
uindictam: etiamnunc in domo nostra residuus raptor
est.

SATVRNINVS FVRIVS qui Volesum
condemnauit, maius nomen in foro quam in declamationibus
habuit; solebat tamen tam honeste declamare, ut
scires illum huic materiae non minus idoneum esse,
sed minus familiarem. Is in hac controuersia cum
L. Lamiae filio declamaret, dixit sententiam: o( me\n
path\r xei/rwn ge/gonen tura/nnou, o( de\ dou=los e(autou= .
Ex tabellis emptionis multi sententiam trahere
temptauerunt. ALBVCIVS dixit: profer mihi tabellas.

quid hoc est? generum socer mancipio accepit.
TRIARIVS dixit: “fugitiuum, erronem non esse:” ita
si malum auctorem habemus, gener noster fugitiuus
est? BLANDVS dixit: relegamus auctoritatis tabellas: “furtis noxaque solutum.” haec generi nostri
laudatio est. GALLIO dixit: furtis, noxa solutus est.
SPARSVS dixit: ostende tabellas. quid nobis cum
isto genero? prior dominus promisit fugitiuum non
esse. gratulor uobis, posteri: patrem fugitiuum non
habebitis. VARIVS GEMINVS dixit: “erronem non
esse;” adicio fugitiuum non esse, adicio noxa
furtisque solutum. numquid de generi tui nobilitate
detraxi?

Pollio aiebat ridere se, quod declamatores 
 
decreuissent hunc utique empticium esse. Mirari
uos puto, quod in hac controuersia omnes
declamatores mentis sanae fuerint. non fuerunt. Nepos
MAMILIVS cum hortaretur libertum ad repudium
sororis, dixit: refer nobis gratiam et tu sororem
meam manumitte. Nepos LICINIVS illi non cessit;
dixit enim: sub illa subsellia transite serui, transite
liberti, empta cognatio. et cum illum sensum
elegantem et ab omnibus iactatum corripuisset: “soror,
opto tibi sterilitatem,” adiecit: nec est quod
mireris me timere partum tuum: certum habeo sic
nasci tyrannos.

ALBVCI SILI. Quid desideratis ultra? imperator
 supplicium tulit, proditor pretium. Tristiorem
istum uidimus cum filius imperator renuntiatus est
quam cum captus. Redde rationem, quemadmodum
 
redieris tutus, senex, solus cum auro, cum etiam
imperatores capiantur. Imperator adulescens
renuntiatus est omnibus laetis praeter patrem.

CESTI
PII. Plus accepit auri, quam quod posset abscondi.
nolite mirari: et imperatorem et filium uendiderat. “Cauete proditionem.” iam comitiis cauimus.
Abstulissent tibi aurum hostes, nisi dedissent. Cum
 de redemptione ageretur, omnes in curia fuerunt
praeter competitorem. “Cauete proditionem.” indicium
fuit morientis breue, fili uerecundum. Blandi.
Quomodo te dimiserunt? si nihil aliud, et ducem
genuisti et dux esse uoluisti. Si non decreueramus,
consilium nostrum expectare debuisti; si
decreueramus, officium. ARELLI FVSCI patris. Vnde tam graues
paterni sinus? numquid ossa fili reportant?
Expectat uidelicet iudicia uestra reus: tamquam nesciat
quid de illo sentiatis. Non tu semel apud hostem
fuisti, sed nos semel legatos misimus. Imperator
non audet nominare te, tamquam patrem. IVNI GALLIONIS.

Fuit adulescens optimus, uerecundissimus,
qui patri suo cessisset, si salua pietate potuisset.
Iterum nobis inter uos, patrem et filium,
iudicandum est. Candidatus processit contra patrem: si
silentium eius intellegere scissemus, et tunc nobis
uerecunde indicauerat. Habebas apud hostes
auctoritatem: apparebat te reipublicae irasci. Legati nostri
aurum ferebant, pater auferebat. Dixeras illos sero
 
uenturos: non peruenerunt sero; imperatorem
nostrum conuenerunt. Imperator istum accusat, nos
subscribimus.

hoc fuit imperatoris nostri testamentum. “Obice, inquit, aliqua ante actae uitae crimina.” Non possum: uerecundum conpetitorem habuisti;
multum tacebat. quod possum tibi maius crimen
obicere? filius tibi tuus credi rempublicam noluit.
Non est qui dicas: quem misi ad hostes? tamquam
ipse ire non possis. Cur tam cito reuerteris?
diutius nos contra filium rogasti quam pro filio hostem.
Non immobilis stetisti, non illic quasi et ipse
adfixus haesisti. quid tam cito recedis? etiamnunc
uiuit, etiamnunc loquitur. recessurus interroga, si
quid uelit mandare. Voce proditionem coarguit, silentio
 proditorem.

Intellego quanto istum .periculo
offendam. quemadmodum enim iste accusationem
uindicabit? cruce. Omnibus argumentis premitur:
dabo qui uiderint, dabo qui audierint, dabo aurum,
dabo testem et, ne quid de dignitate dubitari possit,
imperatorem. de hoc utcumque uolet dicat: “inimicus est,” hunc indicauit. Vtrum tantum auri erat,
ut appareret etiam non quaerentibus, an tam
suspectus eras, ut quemuis tui admoneret proditio
caueri iussa? Optimus adulescens, optimus imperator,
qui reipublicae curam agere ne in cruce quidem
desiit, dignum te non putauit filius cui diceret:

“caue proditionem.” Vari Gemini. Nolite omnia
expectare ab accusatore et occupato et uerecundo:
 
reum intellegite; crimina audistis. Quaeris ante
actae uitae crimina? non habeo: nihil tibi umquam
filius obicere uoluit. Tam cito lassatae preces tuae
sunt? Quid faciet miser? nec imperator potest
tacere proditionem nec filius loqui proditorem.

Porci
Latronis. Quid ab ista proditione securum est
quae peruenit iam usque ad ducem? uereor ne
tam sero caueamus quam imperator noster, qui non
ante intellexit proditionem quam proditus est; nec
umquam praesentius periculum fuit: respublica sine
imperatore est, proditor sine custode. Quid enim
est quare tibi hostes pepercerint? et imperatoris
nostri pater es et aurum habes et legatus non es.
Si tibi dicam: “expecta dum legati mittantur; filius
tibi publice remittitur,” dices: “paternus adfectus non
sustinet moram; rapit me desiderium fili; etiamsi
redimere uiuum non potero, saltim mortuum
redimam; numquam tam durus hostis fuit, ut paternis
lacrimis non flecteretur.”

Vt ignoscam tibi quod
tam cito isti, obiciam quod tam cito redisti. Dic
quid dixerit tibi. an nihil cum patre uoluit loqui? “Cauete proditionem.” hoc dixit: uidete ne quis nocte
insciis custodibus exeat, ne quis ignorante republica
ad hostem perueniat, ne quis ex hostium castris
grauis auro reuertatur. Nihil deest indicio. si quid
de proditione quaeritis, imperator uobis dicet; si
quid de proditore, legati.

Pars altera. ARELLI FVSCI.
 
Quantum est pretium quo uendo, ut filium pater spectem in cruce,
filius patrem de cruce? tanti et imperatorem et
parricidium uendidi? Gratulabantur omnes repulso
magis quam designato nimis ambitiose. nunc
poenitet. Qui et filium et patriam uendidit, tam
exiguum auri accepit, ut unus senex portare posset.

In hac controuersia, etiamsi coniecturalis est et
habet quasi certum tritumque iter, fuit tamen
aliqua inter declamantis dissensio. Latro semper
contrahebat et quidquid poterat tuto relinquere,
praeterierat. itaque et quaestionum numerum
minuebat et locos numquam adtrahebat; illos quoque
quos occupauerat non diu dicebat, sed ualenter. Hoc
erat utique praeceptum eius, quaedam declamatorem
tamquam praetorem facere debere minuendae litis
causa. quod in hac controuersia fecit; non enim
curauit dicere nullam factam esse proditionem, sed
se proditorem non esse. et suspectus, inquit, iudici
est qui plus quam se defendit, et nolo, inquit, cum
fili uoce pugnare, ut imperatorem et filium
mentitum dicam, praesertim cum odium aduersus filium
obiciatur patri. ALBVCIVS in duas partes
declamationem diuisit: primum negauit ullam esse
proditionem, deinde:

ut esset, ad se non pertinere.
Colorem contra patrem SILO POMPEIVS hunc
introduxit: odio illum reipublicae a qua repulsus erat
fecisse et odio ipsius fili, quem oderat et quia
competierat et quia uicerat. VARIVS GEMINVS dixit
statim petisse patrem hoc proposito imperium ut
 
proderet. hominem auarum et lucro inhiantem et 
quia noti mores eius erant uictum ab eo
competitore, a quo uinci fas non erat nisi hominem
turpissimum. Ante comitia, inquit, paratus fuerat pecuniam
accipere, ut filium perderet; post comitia
paratus erat pecuniam dare, ut filium perderet. Vt
captus est dux aiebamus, inquit: “non potest hoc
sine proditione fieri.” Excusauimus nos imperatori:
diximus perseuerasse ad redemptionem, quamuis 
deterruisset pater. hoc loco ille respondit: “cauete
proditionem.”

BLANDVS dixit aegre ferentem
pudorem repulsae uoluisse occidi filium, ut in eius
locum substitueretur ipse. Hispo ROMANIVS:
ultionem, inquit, suam hosti uendidit. Tam facile, inquit,
exiit, nocte peruenit ad hostes, rediit, ut scires
illum non tunc primum fecisse. ARGENTARIVS
dixit: perfer ad senatum mandata fili tui. necesse est
tibi multa dixerit; legatis quoque aliqua mandauit;
fortasse proditoris nomen patri dixit; indica nobis. “Nihil dixit, inquit nobis , mihi.” Sublata omnis
quaestio est. quaeritis quem dixerit? uidete cui nihil
dixerit.
Pro patre de comitiis hic color Latronis fuit:

ne quis filium meum uinceret timui; itaque
professus sum, ut auctoritate mea deterrerem futuros
conpetitores; deinde ipse filio meo cessi. ALBVCIVS
hoc colore usus est: aiebant, inquit, alii
 adulescentem imperatorem fieri debere qualis Scipio fuisset,
 
alii senem qualis Maximus fuit; senem nihil temere
facturum. utriusque populo copiam feci. CESTIVS
hoc colore usus est: noueram uitia fili mei; sciebam
esse acrem adulescentem fortem, sed
inconsideratum temerarium. itaque petii et reipublicae causa
 et fili mei, quem idoneum ad tantum sustinendum
 onus non putabam.

FVSCVS ARELLIVS dixit in hoc
se competisse, ut hostium animi frangerentur, cum
audissent posse rempublicam uel in una domo
ducem eligere. Hispo ROMANIVS simpliciter putauit
agendum: inepti, inquit, hi colores sunt, cum
ponantur competitores. hoc itaque egit colore, ut
quereretur de exitu comitiorum: adulescentulos omnis
conspirasse, quasi de aetatis comparatione ageretur;
facile itaque uictum senem non ambientem. De me,
inquit, queri non potestis; clamaui: “non est uobis
utilis huius aetatis imperator.” Mansit, inquit, illi
et post comitia eadem contumacia: nihil referebat
ad patrem, nihil communicabat; itaque captus est.
et cum descripsisset quam imperite disposuisset aciem,
quemadmodum inexploratis locorum insidiis oppressa
eius temeritas esset, adiecit: hoc erat quod uobis
 clamabam: “ducem senem eligite.”

OTHO IVNIVS
pater praesagiis quibusdam et insomniis hanc
fortunam praenuntiantibus agitatum se competisse dixit.
Erat autem ex somniatoribus Otho: ubicunque illum
defecerat color, somnium narrabat. De eo quod
inscio senatu egressus est, LATRO sic colorauit:
 
 (decretum non expectasse, sed amentem et attonitum
protinus procurrisse. ALBVCIVS hoc colore usus
est: semper de duce senatus consulto constitui.
longum erat expectare; ad summam, festinaui nec
occurri.

VARIVS GEMINVS dixit maluisse solum
ire; hostes enim auctoritate legatorum non
moueri, ad lacrimis patrum saepe flecti. SILO
POMPEIVS ait: putaui utilius esse priuata illum pecunia
redimi: minoris enim posse aestimari quam si
tamquam imperator redimeretur. ARGENTARIVS ait:
nihil tam iniquom erat quam legatos ad
redemptionem mitti; numquam enim reddidissent quem sic
desiderari publice iudicassent. itaque praecucurri
rogaturus et hoc dicturus: exercitus contemnit illum,
respublica relinquit.

BLANDVS ait: cogitanti mihi
quid facerem, contentus essem paternis lacrimis an
comitatu publico preces meas adiuuarem, tandem
uenit in mentem Troianum regem ad redemptionem
fili sine legatis isse et cum auro. SEPVLLIVS BASSUS
ait non expectasse se curiam, quia putauerit
futuros qui redimendum negarent, quod factum apud
Romanos saepius erat; itaque ante se uoluisse
redimere quam posset aliquid de non redimendo
constitui. CESTIVS dixit: non quaesiui secretos tramites
et occultum iter: proditor eadem uia ueni qua
legati. De uoce fili colorem ALBVCIVS hunc fecit:

pudebat illum, inquit, quod captus erat; quaerebat
aliquod fortunae suae patrocinium; uoluit uideri non
culpa sua sed proditione hoc sibi accidisse: itaque
nomen adicere non potuit. FVSCVS ARELLIVS dixit
alienatum iam suppliciis animum et errantem has
 
uoces effudisse sine argumentis, sine reo. VARIVS
GEMINVS omnia complexus est: potest, inquit,
propter hoc, potest propter illud; ego uobis idem
suadeo:

cauete proditionem. hoc si cauere uultis imperatores senes facite.
Illud et in hac controuersia
et in omni uitandum aiebat CESTIVS, quotiens
aliqua uox poneretur, ne ad illam quasi ad sententiam
decurreremus. sicut in hac apud Cestium quidam
auditor eius hoc modo coepit: “ut uerbis ducis uestri,
iudices, incipiam, cauete proditionem;” sic finiuit declamationem,
ut diceret: “finio quibus uitam finiit
imperator, cauete proditionem.” Hoc sententiae
genus Cestius echo uocabat et dicenti discipulcstatim
exclamabat: *m*e*r th\n h)xw/ : ut in illa suasoria in
qua deliberat Alexander an Oceanum nauiget, cum
exaudita uox esset: “quousque inuicte?” ab ista
uoce quidam coepit declamare et in hac desiit; ait
illi Cestius desinenti: e)/n soi me\n lh/cw, se/o d' a)/rcomai .
et alteri cum descriptis Alexandri uictoriis,
gentibus perdomitis, nouissime poneret: “quousque
imuicte?”

exclamauit Cestius: tu autem quousque?
OTHO pater hoc colore usus est pro patre: dixit
enim molestum fuisse imperatori, quod illum
suffixum legati intuebantur; itaque, ut ab hoc illos
spectaculo diiungeret et exoneraret uerecundiam
suam id dixisse, quo audito festinarent. itaque
 
dixisse illum non “caueant proditionem,” sed “cauete;” quasi ipsis legatis esset periculum, ne proderentur.

Praeterquam quod in omni
discrimine periculosa libertas est, meruit puella ut taceremus:
misericors in nos, etiam antequam rogaremus,
fuit. Inhumana libertas est, si uincimus aduersus
iudicem. Non oportet tibi amplius quam semel
licere optare. omnis nimia potentia saluberrime in
breuitatem constringetur. qui potest condemnare,
possit semel; qui potest occidere, possit semel; aut
si qua iteratio recipi potest, in paenitentiam mortis
recipienda est. Proponite uobis illam supplici faciem,
carnificem, securim: iam hoc semel licere
nimium est. “Exorata sum, condo gladium: irata sum,
repeto optionem.”

et non semel mori satius est?
Occide iam non uitiatorem, sed uirum. PORCI
LATRONIS. Periculosius est negare raptum quam
commisisse? In hanc perturbationem adulescens
perductus erat, ut ignoraret quid fecisset. non refugiebat
tamen puellae nuptias; fauebat tantum sibi, ut
innocens duceret. itaque nihil aliud petiit quam
 
libertatem, ut honestius duceret. Ita apud uos, iudices,
tutius est peccare quam erubescere ? Dignior poena
erat, si id peccasset quod meminisse posset.
Exsurge adulescens et sine ullo respectu pudoris ad
pedes te puellae demitte; accedite et uos amici
propinquique, et tu mater, ac pater. Quid est, puella?
ecquid te horum lacrimae mouent? Non, inquit;
ad illum magistratus ueniat. Non dissimulo:
metuo te, puella, si nusquam rogari uis, nisi ubi
occidere potes. Grauius punior nunc, cum me peccasse
pudet, quam cum peccaui. Quae post iniuriam
 ignoscit, post misericordiam irascitur .

CESTI PII.
venit ad uos uestro beneficio retenturus puellae
beneficium. optauit nuptias; neque adhuc sciebat,
quam uerecundum maritum esset habitura. Vitiatorem
dimisisti; uirum occides? Aiebat iudex: quid
habes quod tam pertinaciter neges? nuptias optat.
minus est ergo quod uitiauit quam quod negauit?
Q. HATERI. “Non sum,” inquit, “optatura mortem, sed
uolo mihi licere et mortem optare.” quam potestas
ista delectat crudelis est. Blandi. Ergo nos iniuriam
 periculosius negauimus quam fecimus?

IVNI
GALLIONIS. Quadam nocte — quid dicam? iam non
negare pudet. nox, uinum, error — quid irasceris
puella? iam negare non audeo. Non diligenter
causa mea acta est: dum nihil timetis, facilius me
puellae credidistis. Confitendum est uitium nostrum:
nos nuptiis moram fecimus. Siue adhuc esset uitiata
siue non esset, uisa digna matrimonio quae
 
hominem non posset occidere. Tibi consulebam, ne
dicereris uitiatori nupta. si per te licuisset,
honestiorem maritum habuisses. Tu negasti? o hominem
inpudentem! ita tu non ante magistratus tribunal,
in conspectu populi, in medio foro clamitasti: “ego
uirginem rapui.” ? Neminem habere tam
obsequentem maritum potes: hic iam nihil negabit.

VARI
GEMINI. Exponam uobis rerum ordinem sic tamquam
ab eo didicerim, qui quid fecerit nescit. VIBI
GALLI. Vbi estis qui dicebatis: nihil interest tua,
confitere? confitetur quia honestius putasti raptori
nubere. “Sit, inquit, mihi heres, si quis intra decem
menses natus fuerit.” numquid negat? Surge
adulescens, dic, “rapui, uitiaui;” incipe scire quod nescis:
miraris si tibi non credit? multum est de quo
timet.

Pars altera. P. Asprenatis. Nescio utro iudicio
aduersarius fuerit inprobior. priore id egit, ne quam
omnino poenam stupri penderet; hoc id agit, ut
ipse optet, ex duobus ab lege constitutis suppliciis
utrum uelit pendere. fatetur enim se inpune
habere maluisse quam ducere uxorem, uxorem ducere
malle quam mori. antea legem uitiationis euertere
conatus est, nunc transferre uolt: aduocatos rogat,
non hoc illum liberaret metu, quod iudicis suae
clementiam nouit. clamabat se innocentem esse: si
quid peccasset, mori non recusare. aderat raptori
populus nec quicquam magis suspectam faciebat
uitiatae causam quam lenitas optionis. Si iam tibi
de stupro tuo liquet, est quaedam proxima
 
innocentiae uerecundia, praebere se legibus: tu uero ne
meruisti quidem mortem illa infitiatione. ignorasti,
an peccasses ? innocens esse uoluisti. causam habes:
reuertere ad parentes, puella, quoniam quidem totiens
iam rogas, quae rogari ipsa debueras.

LARTO tres fecit quaestiones: an illa, interrogauit,
optio iusta fuerit. Non fuit, inquit, iusta: non enim
constabat te raptorem esse. Nihil refert, inquit, an
negauerit. erat enim raptor, etiam si negabat, et
ita iusta fuit optio. An si iniusta optio fuit, reuocari
possit. Optio, inquit, semel puellae datur;
immutabilis est, simul emissa est. Iudex quam tulit
de reo tabellam reuocare non potest; quaesitor non
mutabit pronuntiationem suam. nihil tam ciuile
est, tam utile est, quam breuem potestatem esse
quae magna est. si uolet et alteram optionem suam
reuocare et deinde tertiam, numquam constabit quid
futurum sit, cum illa quod optauerit possit sequenti
semper optione rescindere. Tertiam fecit
quaestionem: an si potest reuocari aliquando optio, nunc
debeat. Hic defensio adulescentis quia negauit se
 uitiasse.

FVSCVS et ordinem mutauit quaestionum
et numerum auxit; fecit enim primam quaestionem:
an rapta non possit amplius optare quam semel.
Potest, inquit; lex enim non adicit quoties optet,
sed ex quibus: “aut hoc,” inquit, “aut illud;” non
adicit, “ne amplius quam semel.” Contra ait: lex te
iubet alterutrum optare; tu hodie si mortem optaris
facies quod numquam factum est: utrumque
optaueris. Etiamsi non licet, inquit, amplius quam
 
semel, et mortem optabis et nuptias ego nondum
optaui: optio est enim quae legitime fit; illa non est
facta legitime. Si praetor defuisset, numquid
optionem uocares? si raptor defuisset? Raptor defuit:
non est ista optio; sermo est. An proximo iudicio
confirmata sit optio; Raptor ait: agebatur apud
iudices utrum deberet rata esse optio an non;
iudicata est rata esse debere: rata sit. Non, inquit
puella: quaesitum est enim an ego in raptorem ius
haberem; iudicatum est habere me: uti debeo. non
possum ante legem habere quam raptorem.
Nouissimam quaestionem fecit aequitatis: an rata debeat
esse optio.

Passienus hanc ultimam partem sic
diuidebat: an si adulescens malo aduersus puellam
animo infitiatus est raptum, ut nuptias effugeret,
dignus sit qui iterum fortunam subeat optionis
recusatae. deinde: an malo animo fecerit. Varius
GEMINVS ultimae quaestioni uel parti, in qua quid
debeat fieri quaeritur, duo haec adiciebat quae
posse quaeri putabat: an si puella pro certo
adulescentis mortem optatura est, non debeat illi
permitti optio tam crudeliter usurae sua potestate;
deinde: an mortem optatura sit. Quid est, inquit,
quare uelis optare, nisi quod nuptias non uis? Hoc
non tantum patimur, sed rogamus.

Color pro adulescente introductus est a LATRONE
talis, ut diceret se ebrium fuisse et ignorare quid
 
fecerit: hodie magis quoque credere de facto suo
quam scire; recusasse autem non ne duceret uxorem,
sed ut sua uoluntate duceret; et iudices non audisse
sollicite, sed faciles fuisse quasi de nuptiis
ageretur. VARIVS GEMINVS raptum confessus est et dixit
nihil esse tam contrarium adulescenti quam
etiamnunc negare: non tantum raptam, sed iudicem
offendet. CESTIVS nec Latronem secutus est dicentem
nescisse se hodieque nescire, nec Varium Geminum
confitentem, sed non rapuisse apertius negauit. uerum,
inquit, inueniri non poterat; iudices illam
sententiam secuti sunt: si rapuit, indignum est puellam
inultam esse; si non rapuit, non est indignum fieri
illum maritum. SILO POMPEIVS dixit adulescentem
uerecundum natura et rustici pudoris non
sustinuisse confessionem. Non placebat LATRONI color:
minus, inquit, ignoscetur illi, si scit se rapuisse et
sciens mentitus est. Contradicebat SILO non posse
 ulli fidem fieri aliquem nescire an rapuerit.

HISPANVS CORNELIVS: non subducere illi, inquit,
maritum uolui, sed honestiorem dare. Digna est, inquit,
tam misericors puella quae non uideatur nupsisse
raptori. Hispo Romanius ait, illos sodales qui illuni
noctu inpulerant circumstetisse et dixisse: non est
quam rapuisti; alia fuit. timuit ne illi quam
rapuerat faceret iniuriam. ARGENTARIVS dixit: uellem
mortem optasses: non esset hic raptor iudicatus. 
Non causa tua illum premit , sed optio, dum
unusquisque iudex dicit: “quid habet quod tantopere
 
recuset? putes de capite agi; et ipse ait se non nolle
ducere uxorem, sed titulum recusare. nempe uictus
ducet uxorem. non est sollicite de eo iudicandum
cui damnato gratulandum est.” SILO hoc colore
usus est: confusum adulescentem subito et tanto
tumultu parum sibi constitisse; et negasse quia
perturbatus erat, et perseuerasse quia negauerat.

circumspiciebam tamen, numquid me praeterisset. Vltro
Votieni Montani mentionem intulistis; et uelim uos
subinde aliqua nomina mihi offerre quibus euocetur
memoria mea quae quomodo senilis per se marcet,
 ita admonita et aliquando lacessita facile se
colliget. MONTANVS VOTIENVS adeo nunquam
ostentationis declamauit causa, ut ne exercitationis quidem
declamauerit. rationem quaerenti mihi ait: utram
uis? honestam an ueram? si honestam, ne male
adsuescam. qui declamationem parat scribit non ut
uincat, sed ut placeat. omnia itaque lenocinia ita 
conquirit; argumentationes, quia molestae sunt et
minimum habent floris, relinquit; sententiis, explicationibus
audientis delinire contentus est. cupit
 
enim se adprobare, non causam.

Sequitur autem
hoc usque in forum declamatores uitium, ut
necessaria deserant dum speciosa sectantur. Accedit etiam
illud quod aduersarios quamuis fatuos fingunt:
respondent illis et quae uolunt et cum uolunt.
Praeterea nihil est quod errorem aliquo damno
castiget; stultitia eorum gratuita est. uix itaque in
foro iuturus periculosus stupor discuti potest, qui
creuit dum tutus est. Quid quod laudationibus
crebris sustinentur et memoria illorum adsueuit certis
interuallis quiescere? cum uentum est in forum et
desiit illos ad omnem gestum plausus excipere, aut
 deficiunt aut labant.

Adice nunc quod bilis nullius
interuentu excutitur: nemo ridet, nemo ex industria
obloquitur: familiares sunt omnium uultus. in foro,
ut nihil aliut, ipsum illos forum turbat. Hoc quod
uulgo narratur, an uerum sit tu melius potes scire:
Latronem PORCIVM declamatoriae uirtutis unicum
exemplum, cum pro reo in Hispania Rustico Porcio
propinquo suo diceret, usque eo esse confusum, ut
a soloecismo inciperet nec ante potuisse confirmari
 atria ac parietem desiderantem, quam impetrauit,

ut iudicium ex foro in basilicam transferretur.
Vsque eo ingenia in scolasticis exercitationibus
delicate nutriuntur, ut clamorem, silentium, risum,
caelum denique pati nesciant. Non est autem utilis
exercitatio, nisi quae operi simillima est in quod
exercet; itaque durior solet esse uero certamine.
Gladiatores grauioribus armis discunt quam pugnant;
 
diutius illos magister armatos quam aduersarius
retinet. athletae binos simul ac ternos fatigant, ut
facilius singulis resistant. cursores, quom intra
exiguum spatium de uelocitate eorum iudicetur, id
saepe in exercitationem decurrunt, quod semel
decursuri sunt in certamine. multiplicatur ex industria
labor quo condiscimus, ut leuetur quo decernimus.

In scolasticis declamationibus contra euenit: omnia
molliora et solutiora sunt. in foro partem
accipiunt, in schola eligunt; illic iudici blandiuntur,
hic inperant; illic inter fremitum consonantis turbae
intendendus animus est, uox ad aures iudicis
perferenda: hic ex uultu dicentis pendent omnium
uultus. Itaque uelut ex umbroso et obscuro prodeuntes
loco clarae lucis fulgor obcaecat, sic istos e scolis
in forum transeuntes omnia tamquam noua et
inusitata perturbant, nec ante in oratorem
conroborantur, quam multis perdomiti contumeliis puerilem
animum scolasticis deliciis languidum uero labore
durarunt. LEPIDVS, uir egregius et qui
declamatorio non studio

ALBVCI SILI. Non mouet me periculum meum:
semper nos in malis nostris non fortunam, sed
causam spectauimus. Non dubito quin Callias
redempturus fuerit Miltiadem, si iam habuisset filiam
nubilem. MVSAE. Alius aliud pati non potest. mihi
adulterium carcer est. ARELLI FVSCI patris. Nihil,
inquit, filiae plus possum dare quam Cimonem
uirum. quando mihi ex eo contingent nepotes?
Ferrum a lege mihi traditum ad uindictam pudicitiae
proiciam? Perdidisti pecuniam, Callia, si tales
soluisti manus. Damnatus peculatus nihil aliud heredi
 suo reliquit quam se patrem.

CESTI PII. Non
potest generosus animus contumeliam pati. Merito
tu ex Cimone habere nepotes concupisti. Quid
magis in me probasti quam carcerem ? non sum
innocentior quam pater, ne felicior quidem; hoc unum
interest inter parentis et fili fortunam quod illius
calamitatium exitium fuit carcer, mearum initium.
Exponam uobis quam in neminem meorum ingratus
sim. unus Miltiadis census inuentus est Cimon
filius; ne hic quidem quicquam habuit quod daret
pro patre praeter se. Poteram in Cynegiri domo
sperare nuptias, poteram in Callimachi, nec uerebar
 
ne Cynegirus suas pluris aestimaret manus.

Redemptus Cimon redemptoris felicitas est. VOTIENI
Montani. Facis iam ut dicam: non accepi
beneficium aut reddidi. certius reddam cum tam honeste
desideraris quam dedisti. Ego adulteros dimittam ?
quid aliud facerem si adhuc alligatas haberem
manus? Egit me attonitum dolor. non mehercules
me exorasset Miltiades pater. Nihil Calliae debeo
nisi liber sum. est uir egregius Callias, est
misericors; sed utinam tantum aduersus bonos! Maior
iniuria est si nunc manus Cimonis alligantur quam
fuit beneficium quod tunc solutae sunt. Non iste
iniquiore animo filiam amisit quam ego uxorem,
sed aequiore animo inpudicam pati uoluit. Vis tu
diuitias tuas abscondere, cum in eos inciderint qui
mendicitate censentur? Nihil habet domus nostra
melius quod ostendat quam paupertatem. Da
pecuniam Miltiadi qua damnationem luat, nocens erit;
da Cimoni qua patrem redimat, pius non erit.

VIBI
GALLI. Nullo mihi felicior uideor quam quod
Miltiauis pretium fui. Alligatus iacebat Persicae
potentiae uindex, libertatis publicae adsertor, alligatus
iacebat crimen ingratae ciuitatis. Adulteram
dimittam patri? adulteram qui non tam glorior quod
filius sum Miltiadis quam quod uicarius? Quid? tu
poenam putas pro Miltiade alligari? Si alterum
solum occidero, exulandum est. quid faciam?
 
occidam? plus quam praestitisti exigis: pro carcere
exilium. non occidam? plus quam praestitisti exigis:
unum beneficium dedisti, duo petis. Vterque
magnum beneficium dedistis et statim dum datis,
recepistis: Cimon quod Miltiadem redemit, tu quod
Cimonem. Videbatur mihi omnis maiorum
meorum circa me turba fremere dicentium: ubi sunt
illae manus quae soluere Miltiadem? Non mihi
occurrit indulgentia uxoris, non Callias socer, non
ullius aut rei aut benefici memoria;

feci quod soleo,
nihil aliud respexi quam patrem. MENTONIS.
Cogita adulteros esse pro quibus rogas, cogita qualium
misereri soleas: turpe est ab eodem dimitti et
adulteros et Cimonem. Ego sum qui referre gratiam ne
mortuis quidem desino: ita mihi ueros habere liberos
contingat; quod quantum esset Miltiades expertus
 est. Porci Latronis. Ego adulteros dimittam?

ardet cupiditate uindictae animus. Has manus
continere non posset Miltiades quas alligare potuit. Si
in hoc soluisti, redde me carceri. Ille Graeciae
seruator et uindex Persarum orientisque domitor,
cui modo tam insignem triumphum fortuna de hoste
detulerat, damnatus est peculatus, ob hoc uidelicet
ipsum, ut innocentia eius quae alioqui latere
potuerat, ipsa damnatione ostenderetur. damnatus est
innocens. quis in ciuitate misericors est? nunc
occasio misericordiae uenit: Miltiades redimendus est.
Redemi corpus tuum, Miltiade, ne funeri quidem
interfuturus, in quod me ipsum inpenderam.
Misereor accusatoris mei, non quia perdidit filiam, sed
 
quia habuit. dignus erat Callias tales habere
quales redemit. Quod si me in hanc stuprorum
patientiam redemisti, matrimonio carcerem praefero.
honestius patri alligor quam adultero soluor. Vt
audiui esse qui pecuniam numeraret, miratus sum
fuisse in ciuitate nostra quemquam qui Cimonem
redimere quam Miltiaden maluisset. Ego ne patrem
quidem meum, nisi innocens fuisset, redemissem.

Blandi. Obiciat licet uincula, numquam tamen efficiet
ut non magis carcere glorier quam matrimonio.
Diuersi sunt hominum adfectus: tu fortasse, Callia,
uincula non potes ferre, ego adulteram uxorem.
Effugient ergo adulteri tamquam alligatas Cimonis
manus? ARGENTARI. Redemptum me protinus appellare
coepit de filiae nuptiis. Statim, inquam,
Callias experitur an gratus sim: † habes in Gallias
sine Cimone. Pro uno rogat, duos eripit. FVLVI
SPARSI. Dic nunc: “ego te carceri exemi,” dum ego
respondeam “ego me carceri tradidi.” Numquam
effici poterit ut melius actum putem quod a Callia
redemptus sum quam quod pro Miltiade alligatus.
Filia tua abstulit tibi generum Cimonem. Ductus
est pater meus in carcerem etiamnunc captiuis suis
plenum.

IVNI GALLIONIS. Beneficium, inquit, tibi
dedi quod filiam tibi collocaui. Nunc uere,
Miltiade, grauiorem fortunam carcere sustines: Callias
tecum communicare dignatus est. Ego me
redemptum putabam; filiae istius emptus sum. Steterunt
ante oculos meos maiorum imagines emissusque sede
 
sua Miltiades maiestate imperatoria refulsit et iterum
meas inuocauit manus. IVLI BASSI. Calliae filiam
uxorem duxi: hanc tibi, pater, iniuriam feci dum
ingratus esse nolo. Placeas tibi licet et istas iactes
diuitias: tantidem tamen redemi patrem, quanti a te
redemptus sum.

Divisio. Latro in has quaestiones diuisit: an
non quisquis gratiam non retulit, cum posset,
ingrati teneatur. Multa, inquit, interueniunt propter
quae non debeam facere, etiamsi possum. Si non
tenetur quisquis non retulit gratiam cum posset, an
hic teneatur. Hoc in haec diuisit: an non possit
ob id damnari quod lege fecit; deinde, an facere
debuerit; nouissime, an si adfectu et indignatione
ablatus non fuit in sua potestate, ignoscendum illi
sit. hoc non tamquam quaestionem, sed, ut illi
 mos erat, pro tractatione aut loco.

MONTANVS
VOTIENVS quaestionem hanc adiecit: an gratiam
retulerit Cimon Calliae. Tuli, inquit, filiam tuam
uxorem; filia tua Miltiadis nurus facta est. non putas
beneficium communes cum Miltiade nepotes?
GALLIO illam quaestionem duram mouit, sed
diligenter executus est, quae solet esse in ingrati
controuersiis prima: an beneficium acceperit. Non
erat, inquit, mihi poena in carcere esse: mea uoluntate
illo perueneram. Ita tu putas me
libentius in cubiculo meo iacuisse ? nullus tunc erat locus
Athenis honestior quam qui Miltiaden habuerat.
Deinde et illam subiunxit quaestionem: an teneatur
is qui beneficium accepit quod non petiit. Non rogaui,
inquit, te; dedisti istud iactationi tuae;
 
putasti ad gloriam tuam pertinere. Ita tu non
accepisses beneficium si tibi soluere Miltiaden contigisset?

SILO POMPEIVS a parte Calliae duo beneficia se
dixit dedisse, quod redemisset et quod egenti filiam
conlocasset. Hoc quod secundum posuit nemo alius
pro beneficio inputauit, in quo adeo non est.
dubium an beneficium non dederit, ut dubium sit an
receperit. BRVTVS BRVTTEDIVS illas praeterea
quaestiones fecit: an si sua causa fecit hoc Callias, ut
redimeret Cimoni sit beneficium. Beneficium 
enim est, inquit, quod totum eius causa praestatur
in quem confertur. ubi aliquis ex eo aut sperat
quid aut praeparat, non est beneficium, consilium
est. et diu executus est et argumentis et exemplis.
Deinde, an sua causa Callias fecerit. Voluisti,
inquit, opinionem sordium inlustri facto effugere;
petisti ex hoc aeternam memoriam. non magis poterat
ignotum esse a quo Cimon solutus esset quam pro
quo alligatus. Voluisti habere generum nobilem,
pium. HISPO ROMANIVS duram quaestionem fecit:
an retulerit gratiam hoc ipso quoa occidit. Liberaui
te, inquit, summo dedecore; inuito tibi beneficium
dedi. non est quod mireris; nam et tu me non
rogantem redemisti. Hoc loco Virginios et illos
patres qui filias uitiatas occiderunt, qui incluserunt.

Color et GALLIONI et Latroni et Montano
placuit, ut nihil in Callian diceretur contumeliose,
et redemptorem et socerum et infelicem. CESTIVS
multa in auarum et feneratorem et mensularium et
lenonem dixit, dum uult illud probare, reddidisse
 
se beneficium, quod talem socerum habere
sustinuisset. Latro dixit: filiam tuam dimittam; quid
adultero faciam? pro uno rogas, duos eripis. Hanc
HYBREAS aliter dixit sententiam: soi\ de\, moixe\, ti/
poih/sw; mh\ kai\ sou= *kalli/as path/r e)stin ; Haec
tota diuersa sententia est a priore, etiamsi ex eadem
est petita materia. Illa non est similis sed eadem,
quam dixit prior ADAEVS rhetor, ex Asianis non
proiecti nominis, deinde ARELLIVS FVSCVS: a)xa/risto/s
SOI dokw=, *kalli/a; ou)k oi)=das pou= MOI th\n 
 xa/rin e)/dwkas ;

Hanc sic mutauit ARELLIVS FVSCVS:
non dices me, Callia, ingratum: unde redemeris,
cogita. Memini deinde Fuscum, cum haec Adaei
sententia obiceretur, non infitiari transtulisse se
eam in latinum, et aiebat non commendationis id
se aut furti, sed exercitationis causa facere. Do,
inquit, operam, ut cum optimis sententiis certem,
nec illas corrumpere conor sed uincere. Tunc deinde
 retulit ali quam Thucydidis sententiam: deinai\ ga\r
ai( eu)praci/ai sugkru/yai kai\ suskia/sai ta\ e(ka/stwn
a(marth/mata , deinde Sallustianam: res secundae mire
 sunt uitiis optentui. cum sit praecipua in
dide uirtus breuitas, hac eum Sallustius uicit et in
suis illum castris cecidit; nam in sententia Graeca
tam breui habes quae saluo sensu detrahas: deme
 
uel sugkru/yai uel suskia/sai , deme e(ka/stwn :
constabit sensus, etiamsi non aeque comptus, aeque
tamen integer. at ex Sallusti sententia nihil demi
sine detrimento sensus potest.

T. autem Liuius tam
iniquus Sallustio fuit, ut hanc ipsam sententiam
et tamquam translatam et tamquam corruptam dum
transfertur obiceret Sallustio. nec hoc amore
Thucydidis facit, ut illum praeferat, sed laudat quem
non timet et facilius putat posse a se Sallustium
uinci, si ante a Thucydide uincatur. CESTIVS
colorem pro Callia hunc habuit: obiecit ultro Cimoni
quod passus esset uxorem suam adulteram fieri,
quod non custodisset, quod expectasset dum
superueniret pater, ut spectator calamitatis suae fieret.
iam, inquit, etiamsi dimiseris, ingratus es. ego non
expectaueram dum rogarer.

HISPO ROMANIVS hunc
colorem secutus est: dixit adulescentem tumidum et
nobilitatis suae cogitatione insolentem inuisa
habuisse beneficia sua, moleste ferentem socerum suum
dici Callian; itaque omnem operam dedisse, ut
mores puellae in uitia non tantum labi pateretur, set
ipse impelleret, ut haberet iustam dimittendi
causam. Nanctum occasionem non interemisse,
expectasse tamen dum superueniret pater. Hoc se
cogitasse: expectat me; uult mecum pares rationes
facere. fecisset, si non ostendisset patri adulteram
filiam. GARGONIVS in hac controuersia foedo
genere cacozeliae usus dixit: istud publicum
adulterium est, sub Miltiadis tropaeis concumbere. DORION
 
cum descripsisset, gloriae sibi fuisse carcerem,
numquam non se illam fortunam ostentasse dixit: o(/te
ei)sh=lqen *kalli/as, ta\s pe/das a)peka/luya . HYBREAS
dixit: suggnw/mhn e)/xw moi .

MENTONIS. Iam etiam perituri dormiebant. Peragitur
totus ordo supplici, ne quid se meretrix
negaret uidisse. 0 miserum si quis meretricem offendit!
o miseram matrem familiae si quoius formae
meretrix inuidet! nihil petenti praetor negaturus est.
MVSAE. Hic est Flamininus, qui exiturus in
prouinciam uxorem a porta dimisit. ARGENTARI. Obicio
luxuriam, obicio histrionum iocos? an uos
 reuixerunt : in conuiuio nihil aliud nisi occiditis? Qui in
 carcere uixerunt, in conuiuio perierunt. Blandi.

Feriatur in foro; omnes uideant, meretrix audiat.
Reliquiae praetoris unco trahebantur. Maiestatem
laesam dixissem, si exeunti tibi lictor a conspectu
meretricem non summouisset. VIBI RVFI. Paratus
erat accusator cum commentariis, aiebat quidquid
meretrix desiderauit. In hoc tecum uxorem non
misimus? ut salua prouincia sit, optemus
meretrici bonam mentem? dedimus tibi legatum,
 
dedimus quaestorem, ut tu cum meretrice cenares?
meretrix uxoris loco accubuit, immo praetoris. P.

Asprenatis. Vni fortasse osculo donauit
homicidium. Etiam carnifices cenaturi manus abluunt.
Porci Latronis. Ne a sobrio quidem lictore
percussus est. Non inquiro in totum annum, una nocte
contentus sum. “Bibe, lictor, ut fortius feras.” Ecquid intellegitis, quemadmodum damnatus sit qui
sic occisus est? qui scio, an in cuius gratiam occisus
est in eiusdem etiam damnatus sit? Quantum tibi
populus Romanus dederat tantum tu meretrici
dedisti. Si negaret, quos testes haberem? quis enim
in illo conuiuio fuit quoi esset credendum? Facilius
est ut qui alia meretrici dederit homicidium neget,
quam ut qui hoc quoque dederit quicquam
 negarit . Videlicet numquam istud mulierum oculis
ostendi solet, aut ista iam saepe uidisset.

IVLI
BASSI. Inter temulentas reliquias sumtuosissimae
cenae et fastidiosos ob ebrietatem cibos modo excisum
humanum caput fertur; inter purgamenta et
iactus cenantium et sparsam in conuiuio scobem
humanus sanguis euerritur. Gratulor sorti tuae,
prouincia, quod desiderante tale spectaculum
meretrice plenum carcerem damnatis habuisti. Seruum
si uerberari uoluisses extra conuiuium abduxisses.
Romani Hisponis. Quis ferret te, si in triclinio tuo
iudicium coegisses? Scelus est in conuiuio damnare
hominem: quid occidere? Ad arbitrium meretricis
de reis pronuntiasti: nisi forte facilius in honorem
 
eius decollas quam iudicas.

FVLVI SPARSI.
Contactam sanguine humano mensam loquor, strictas
in triclinio secures: quis credat ista aut concupisse
meretricem aut fecisse praetorem? Cadauer, secures,
sanguinem loquor: quis inter haec de conuiuio cogitat? “Hominem,” inquit, “occidi numquam uidi.” alioqui Flaminino praetore omnia alia uidisti?
SSILONIS Pompei. Virum nobilissimum et tantis
honoribus functum turpiter meretrix clementem fecisset:
crudelem fecit. “Numquam uidi.” adice si uis: “nec
 alio praetore uidere potero.”

ALBVCI SILI. Si quis
autem est, iudices, qui desideret ut praetoris referam
crudelitatem, quot praeter hunc iugulauerit, quot
innoxios damnauerit, quot carcere incluserit, huic
ego me satisfacturum esse non polliceor: uno
conuiuio cum sua praetura reum euoluam.
Instituuntur ab isto in prouincia epulae et magnifico
apparatu exstruitur conuiuium; distinguntur argenteis
poculis aurea. quid multa, iudices? conuiuii eius
apparatum sensit prouincia. extrahitur quidam e
carcere in conuiuium praetoris, cui stupenti misero
meretrix arridet. interim uirgae promuntur et
uictuma crudelitatis ante mensam ac deos trucidatur.

Me miserum, imperi Romani terrore lusisti. O qui
crudelitate omnis superasti tyrannos! soli tibi inter
epulas uoluptati sunt morientium gemitus: hic
ultimus apparatus cenae fuit. In eodem triclinio uideo
praetorem amatorem, scorta, caedis; et meretrix
praetori, praetor prouinciae imperat. In conuiui o
 
constituitur catenatus, qui cum languentis praetoris
istius aspexit oculos, existimans ipsum praetoris
beneficio dimitti, gratias isti agens et utrisque manibus
mensam tenens, “di tibi,” inquit, “immortales parem
gratiam referant.” Quicumque in eodem accubabant
triclinio alius ubertim demisso capite fiebat, alius
auertebat ab illa crudelitate oculos, alius ridebat
quo gratior esset meretrici.

Hic iste inter uarios
conuiuarum uultus submoueri iubet et miserum stare
ad praebendas ceruices immotum: interim
distinguitur mors poculis. ne sobri quidem carnificis manu
ciuis Romanus occisus est. Non ueto quominus
securi percutiatur: illud rogo, legi potius quam
scorto cadat. memento terrorem imperio quaeri,
non oblectamenta mulierculis. Quid ego nunc
referam, iudices, ludorum genera, saltationes et illud
dedecoris certamen, praetorne se mollius moueret
an meretrix?

Capitonis. Exsurgite nunc Bruti,
Horatii, Decii et cetera imperi decora: uestri fasces,
uestrae secures in quantum, pro bone Iuppiter,
dedecus recciderunt! istis obscenae puellae iocantur.
Quodsi, per deos inmortales, nullo sollemni die
populo inspectante in foro conuiuium habuisses,
non minuisses maiestatem imperii nostri? atqui quid
interest conuiuium in forum an forum in
conuiuium adtrahas?

Deinde descripsit quanto aliter in
foro decolletur. Ascendit praetor tribunal spectante
prouincia; noxio pos terga deligantur manus,
 
stat intento ac tristi omnium uultu; fit a praecone
silentium; adhibentur deinde legitima uerba; canitur
ex altera parte classicum. numquid uobis uideor
describere conuiuales iocos? Heu quam dissimiles
exitus initiis habes! accusauit te eques Romanus,
iudicauerunt te equites Romani, praetor damnatum
 pronuntiauit, occidit meretrix.

BVTEONIS. Vt iste
cum amica cenaret iucundius, homo occisus est.
Numquid, iudices, inquit, pro rostris uidistis
praetorem cum meretrice cenantem? VOTIENI MONTANI.
Qui sic conuiuatur, quomodo irascitur? Damnaturi
iurant nihil se gratiae, nihil precibus dare:
postulo, ut in hanc legem iures. Maiestas populi
Romani per omnes nationes, per omnes diffusa
prouincias, in sinu meretricum iacet; ea imperat
praetori nostro quae prostitit, cuius osculo nemo
se abstinuit nisi qui pepercit suo. Conuiuas tuos
ipse narra: fuere, credo, tribuni, fuere praefecti,
fuere equites Romani:

cum his ergo praetor 
Cassi Severi. Ne de seruo quidem aut captiuo
omni loco aut omni genere aut per quos libebit
aut cum libebit supplicium sumi fas est
adhibeturque ad ea magistratus ob custodiam, non ob
laetitiam. Triarii. Quo crimine damnatus erat? caedis.
non tamen in conuiuio occiderat. Animaduerte diligenter,
meretrix, ne iterum homicidium roges.

MONTANVS VOTIENVS has putabat quaestiones
esse: an quidquid in magistratu peccauit proconsul
 
uindicari possit maiestatis lege. Reus enim qui
tueri se facto non potest, ad ius confugit et dicit
hac se lege non teneri. Non quidquid peccauit
aliquis in magistratu maiestatem laedit. Puta aliquem,
dum magistratus est, patrem suum occidere,
ueneno uxorem suam necare: puto, non hac lege
causam dicet sed illis, parricidii et ueneficii. Vis
scire non a quo fiat ad rem pertinere, sed quid
fiat? priuatus potest accusari maiestatis laesae, si
quid fecit quo maiestatem populi Romani laederet.
Puta amicam habet proconsul: ideo maiestatis damnabitur?
quod amplius est dico, puta matronam
corrumpit, dum proconsul est: adulterii causam
dicet, non maiestatis.

Singula, inquit, aestima quae
obicis. si tantum amicam habuisset, numquid
accusares? si animaduertisset in aliquem nullo rogante
numquid accusari posset? Si non omne non recte
factum hac lege uindicari potest, an id quod sub
auctoritate publica geritur. Nam cum adulterium
committit, cum ueneficium, tamquam ciuis peccat,
cum animaduertit, auctoritate publica utitur. in
eo autem quod sub praetexto publicae maiestatis
 agitur, quidquid peccatur maiestatis actione
uindicandum est. Dic enim mihi, si cum animaduertere
debeat non legitimo cultu ac more sollemni
usus interdiu tribunal conscenderit conuiuali ueste,
si cum classicum canere debeat, synphoniam canere
iusserit, non laedet maiestatem? atqui quod fecit
 
foedius est:

et comparauit. Deinde, si potest
uindicari maiestatis lege id quod proconsul
maiestatis publicae et iure et apparatu usus peccauit,
an hoc possit. Non potest, inquit; nihil enim
detractum est populi Romani magnitudini. Is laedit
populi Romani maiestatem qui aliquid publico
nomine facit: tamquam legatus falsa mandata adfert,
sic audiuntur tamquam illa populus Romanus
dederit; imperator foedus percussit, uidetur populus
Romanus percussisse et continetur indigno foedere:
nunc nec uiribus quicquam populi Romani
detractum est nec opinioni; proconsuli enim inputatur
si quid fecit, non populo Romano. At ex te ceteros
aestimant. Non: nam et ante hunc alii fuerunt ex
quibus aestimari possent et post hunc erunt, et
 singulorum uitia nemo urbibus adscribit.

Attamen
factum ipsum turpe est. set et multa alia, nec ideo
illis maiestas laeditur. Nemo paene sine uitio est:
ille iracundus est, ille libidinosus; non tamen, si
quid in aliquo mutatum malis, eo statim maiestas
laeditur. Deinde ad facti ipsius aestimationem uenit
et dixit haec obici, quod meretricem habuit, quod
aliquem in domo occidit, quod nocte, quod in conuiuio,

quod rogante meretrice. SILO POMPEIVS has
adiecit quaestiones: an si quod facere ei licuit fecit,
non possit maiestatis lege accusari. Potest, inquit;
haec enim lex quid oporteat quaerit, aliae quid
liceat. Licet ire in lupanar; si praecedentibus
fascibus praetor deducetur in lupanar, maiestatem
 
laedet, et quod licet fecerit. Licet qua quis uelit
ueste uti; si praetor ius in ueste seruili uel muliebri
dixerit, uiolabit maiestatem. Deinde illam fecit
quaestionem: an hoc facere ei licuerit. Non licuit,
inquit, illo loco aut illo tempore aut ex illa causa
occidere. quaedam quae licent, tempore et loco
mutato non licent.

De colore, inquit, quaeritur quo
uti debeat is qui pro Flaminino dicit. Quaedam
controuersiae sunt in quibus factum defendi potest,
excusari non potest; ex quibus est et haec. non
possumus efficere ut propter hoc non sit
reprehendendus; non speramus, ut illum iudex probet, sed
ut dimittat; itaque sic agere debemus tamquam pro
facto non emendato, non scelerato tamen. Itaque
negabat se pro Flaminino narraturum MONTANVS,
sed iis quae obiciuntur responsurum. aiebat autem
illam sententiam RVFI VIBII colorem actionis esse:

bonum se animum habere pro reo in quo libido
omnis intra meretricem esset, crudelitas intra
carcerem. Ipse Montanus illum locum pulcherrime
tractauit, quam multa populus Romanus in suis
imperatoribus tulerit: in Gurgite luxuriam, in Manlio
inpotentiam cui non nocuit et filium et uictorem
occidere, in Sylla crudelitatem, in Lucullo auaritiam.
 In praetore, inquit, cum illi constiterit abstinentia,
diligentia, ne excutiatis, quomodo una nocte
cenauerit. Vtrum tamen, inquit, iniquius est? quod
obiciunt, quod damnatus perierit meretrici, an
 
 quod postulant proconsulem perire damnato ?

Colorem FVSCVS ARELLIVS hunc introduxit: ebrium
fuisse nec scisse quid fecerit. SILO POMPEIVS hoc
colore usus est: non putauit, inquit, in rem
pertinere ubi aut quando periret qui perire deberet.
TRIARIVS ineptum introduxit colorem: sermo erat,
inquit, in conuiuio contemni nimiam praetoris
lenitatem; alios fuisse proconsules qui cotidie
animaduerterent, huius anno nullum esse occisum. Dixit
aliquis ex conuiuis: “ego numquam iratus ” dixit et mulier: “et ego numquam.” Iratus, quod
clementia sua contemptui esset, “curabo,” inquit, “sciant
non deesse mihi seueritatem. ” adducitur sceleratus
quem uidere lucem ultra non oportet. occisus est quis?
damnatus; ubi? in praetorio; quo tempore? est enim
 ullum quo nocens perire non debeat?

GALLVS
VIBIVS dixit: meretrix orauit. timebam mehercules
ne exorasset ut aut indemnatus occideretur aut
damnatus uiueret. Ex altera parte multa bene
dicta sunt, multa corrupte: in descriptione supplici
utique illi qui uoluerunt omnia legitima supplici
uerba in sententias trahere in uitia inciderunt,
tamquam dixit TRIARIVS: “summoue:” audis lictor?
summoue a praetore meretricem. hoc non male.
adiecit: “uerbera,” sed uide ne uirgae tuae pocula
nostra disturbent; “despolia:” meretrix, agnoscis hoc
 uerbum? certe prouincia agnoscit.

SILO POMPEIVS,
homo qui iudicio censebatur, et ipse ad hanc
descriptionem accessit, minimum tamen mali fecit;
ait: animaduertit meretrix; “age lege;” quicquam
 
enim lege hic agitur? HISPANVS dixit: “age lege” tibi dicitur, Flaminine: uiue sine meretrice, cena
sine carnifice. ARGENTARIVS in quae solebat
scemata minuta tractationem uiolentissimam fregit: “age lege” scis, inquit, quid dicat? interdiu age, in
foro age. stupet lictor; idem dicit quod meretrix
tua: hoc numquam se uidisse. MONTANVS VOTIENVS
dixit: percussurus lictor ad praetorem respexit,
praetor ad meretricem.

VIBIVS GALLVS dixit: lictori,
quia bene percusserat, propinatum est. Illud
quod tamquam Latronis circumfertur non esse
Latronis pro testimonio dico et Latronem a sententia
inepte tumultuosa uindico; ipse enim audiui
FLORVM quendam, auditorem Latronis, dicentem non
apud Latronem. neque enim illi mos erat
quemquam audire declamantem; declamabat ipse tantum
et aiebat se non esse magistrum sed exemplum; nec
ulli ali contigisse scio quam apud Graecos Niceti,
apud Romanos Latroni, ut discipuli non audiri desiderarent,
sed contenti essent audire. initio
contumeliae causa a deridentibus discipuli Latronis
auditores uocabantur; deinde in usu uerbum esse
coepit et promiscue poni pro discipulo auditor. hoc
erat non patientiam suam sed eloquentiam uendere.
Vt ad Florum reuertar, ille dixit in Flaminino:

refulsit inter priuata pocula publicae securis acies;
inter temulentas ebriorum reliquias humanum
euerritur caput. Numquam Latro sic composuisset ut,
quia publicam securem dicturus erat, diceret priuata
 
pocula, nec in tam mollem conpositionem sententia
eius euanuisset; nec tam incredibilis umquam figuras
concipiebat, ut in ipso triclinio inter lectos et iocos
et mensas percussum describeret. Ille cum in hac
controuersia descripsisset atrocitatem supplicii
adiecit: quid exhorruistis, iudices? meretricios lusus
loquor. Et illam dixit minus notam sententiam,
sed non minus bonam: in socium nostrum praetor
populi Romani animaduertit in priuato, nocte,
tumultuario tribunali, ebrius fortasse, ne calciatus
quidem, nisi si ut omnia spectaret meretrix diligenter
 exegit.

RRFVS VIBIVS erat qui antiquo genere
diceret; belle cessit illi sententia sordidioris notae:
praetor ad occidendum hominem soleas poposcit.
Altera eiusdem generis, sed non eiusdem successus
sententia: cum deplorasset condicionem , uiolatam
maiestatis, consuetudinem maiorum descripsisset qua
semper uoluissent ad supplicium aduocari,
sententiam dixit: at nunc a praetore lege actum est ad
lucernam. Pollio tamen ASINIVS aiebat hanc se
 sententiam recipere.

LIVIVS de oratoribus qui uerba
antiqua et sordida consectantur et orationis
obscuritatem seueritatem putant aiebat MILTIADEN
rhetorem eleganter dixisse: e)pi\ to\ leciko\n mai/nontai .
Tamen in his etiamsi minus est insaniae minus
spei est; illi qui tument, illi qui abundantia
 
laborant plus habent furoris, set plus et corporis;
semper autem ad sanitatem procliuius est quod potest
detractione curari; illi succurri non potest qui simul
et insanit et deficit.

Set ne hoc genus furoris protegere
uidear, in Flaminino tumidissime dixit
MVRREDIVS: praetorem nostrum in illa ferali cena
saginatum meretricis sinu excitauit securis. Et illud
tetracolon: seruiebat forum cubiculo, praetor
meretrici, carcer conuiuio, dies nocti. Nouissima pars
sine sensu dicta est, ut impleretur numerus; quem
enim sensum habet: “ seruiebat dies nocti?” Hanc
ideo sententiam rettuli quia et in tricolis et in
omnibus huius generis sententiis curamus ut
numerus constet, non curamus an sensus. Omnia autem
genera corruptarum quoque sententiarum de
industria pono, quia facilius et quid imitandum et
quid uitandum sit docemur exemplo.

Ecce et illud
genus cacozeliae est quod amaritudinem uerborum
quasi adgrauaturam res petit; ut in hac controuersia
LICINIVS NEPOS dixit: reus damnatus est legi, periit
fornici. Et illud quod SENIANVS dixit habet sui
generis insaniam, cum diceret nocte non debere
sumi supplicium post longam descriptionem conclusit:
noctu ne uictumae quidem occiduntur.

Et ad hanc controuersiam
Graeci porrexerunt manum. dixit in hac
NICETES : w(s d' h)/kousen o(/ti sumpo/sio/n e)stin, h)/lpizen .
EVCTEMON dixit: pa/ntes e)no/mizon o(/ti *EC*L*A*T*O. 
 
GLAVCIPPVS CAPPADOX cum cenam luxuriosam
descripsisset indignam maiestate praetoris adiecit:
 nu=n kai\ to\n kw=mon . Hoc idem elegantius dixit
ADAEVS cum descripsisset cenam nocturnam: w(s e)rwtiko\s
o( kw=mos ! NICETES dixit: ou)de/pote teqe/amai 
 a)nairou/menon. a)\n h( po/lis eu)tuxh=| ou)de\ o)/yh| .
ARTEMON eodem loco aliam dixit sententiam: ou)de/pote
teqe/amai a)nairou/menon. gu/nai, ou) kw/mou de/hsis .
GLYCON dixit: w(s de\ a)phgge/lqh toi=s e)n tw=| desmwthri/w|:
po/tos e)sti\ kai\ e(tai/ras klh=sis: a)ne/krage/ 
TIS ta/las: e)me\ a)/page, e)gw\ ga\r a)di/kws katekri/qhn .

ARELLI FVSCI patris. Aecum est ut cum alienis
diuidamus liberos, quos non diuidimus cum
 
matribus? “si alterum non abstuleris, utrumque habebis.” Quid faciam? utrumque genui, utrumque desideraui,
pro utroque pactus sum. ALBVCI SILI. Vna nati
sunt, una expositi, una educati; redditi potissimum
distrahuntur. distraxit illos fortuna aliquando a 
parentibus, numquam ab ipsis. Miseremini, iudices;
grauis indicina est.

IVNI GALLIONIS. Duos exposui
quia alterum eligere non poteram. Periclitor ne
qui cum duobus liberis in iudicium ueni sine ullo
reuertar; nam quem perdam eligere non possum.
causa pacti mei fuit ut haberem filios, consummatio
ut perderem. Pro filiis tibi debeo, non filios: pete
quantum uis pro disciplinis, inputa quantum uis
pro alimentis; licet plus petas, dum ne minus
reddas. Maiores nostri uiderunt quam effusa esset
indulgentia pro suis timentium, quam parata
quicquid posceretur dare; itaque pro patre lex nostra
cum educatore pacta est.

Non potui obligari de
eis qui in mea potestate non erant. si ex aequo
diuidimus, habeatur utriusque ratio: habeam ego
tamdiu duos quamdiu tu habuisti. Nolite timere,
pueri, non diducam uos: aut utrumque habebo, aut
neutrum. In auctione fratres quamuis hostilis hasta
non diuidit; plus quiddam est geminos esse quam
fratres, perdit uterque gratiam suam nisi cum altero
est.

FVLVI SPARSI. Ignoscere mihi aduersarius debet
meos retinenti, cum ipse alienos concupiscat. repetit
quos adhuc habuit, retineo quos modo agnoui.
Agnitio diuidet quos iunxit etiam expositio?
 
CORNELI HISPANI. Dic uter obsequentior sit, uter
indulgentior. “uterque,” inquis. Miraris, si tam binos
diuidere non possum? Omnia pro filio paciscor
 praeter filium.

VOTIENI MONTANI. Ego uero ne
patrocinium quidem habebo: si tam facile liberos
remitto, libenter exposui. Reddere est istud liberos
an eripere? Vtroque modo perdendi erant, uel
paciscenti uel neganti. Pactus sum flens, tremens,
tamquam cum exponerem. CESTI PII. Ne diuiderem
filios una exposui. Iste quoque duos sustulit, qui
tantum uno contentus est.

Iterum cogor exponere.
IVNI GALLIONIS contra. Expeditae partes uestrae
sunt: utrumque potestis ex hoc iudicio patrem
dimittere. MENTONIS. Iste adsueuit carere liberis,
 ego etiamsi unum accipiam tamen necesse est
torquear: duobus adsueui. Quid quid umquam
commisi — et habes domi quos de me. interroges —
nihil umquam sine illis feci nisi indicium. Vim
uocas quae te patrem fecit? Sine herede ero qui paulo
 ante habui filios duos tales, ut ex illis uel unus
cuilubet satis sit? POMPEI SILONIS. Videte quam
modeste agam:

ego sustuli, ego educaui, ego reddidi;
iste eligat. VIBI RVFI. Salui sunt, inquam,
liberi tui. post hanc uim meam iste me osculatus
est. PASSIENI. Cedo mihi tabulas testamenti:
plures in testamento habeo quam in pacto. hoc
testamentum delere non cogito; si meos filios
heredes facere non possum, tuos faciam. preces meas
ad filios transferam: hoc enim nomen licebit, puto,
mihi usurpare dum litigo. ARELLI FVSCI patris.
 
Fertis hoc, optimi iuuenes? ego uos expositos
sustuli, ego educaui, ego aegrotantibus adsedi, senem
me fecistis et relinquitis? ARGENTARI. In ista ui
duos filios perdidi.

Divisio. Latro sic diuisit: an in re uis aut
necessitas sit. Nulla, inquit, uis est; arma lex et
uincula et ultimum periculum conplectitur, quorum
nihil fuit in tua persona. Ille ait: uis est et
necessitas ubi, uelim nolim, subcumbendum est mihi.
fuit autem necesse mihi; non enim poteram habere
alterum filium, nisi alterum promisissem.
Respondetur: primum non est uis ubi aliquid expediendae
rei causa patiendum est, sed pactio: tamquam non
possum domum habere, nisi hanc emero; nulla alia
uenalis est; hanc occasionem uidit uenditor et
premit. non tamen hanc emptionem rescindes, alioqui
in infinitum calumnia excedet. Dicit alius: necesse
mihi erat. Tibi necesse? carcere primum etiamnum
poteras; deinde et alia uia poteras inuenire, sperare
alium indicem. an aliter inuenire non poteras? ergo
hoc tibi plus praestiti.

An si in re uis et
necessitas est, ita tantum rescindantur quae per uim et
necessitatem gesta sunt, si uis et necessitas a
paciscente adhibita est. Nihil, inquit, refert mea
an tu cogaris, si non a me cogeris; meam culpam
esse oportet, ut mea poena sit. Non, inquit; neque
enim lex adhibenti uim irascitur, sed passo succurrit
et iniquum illi uidetur id ratum esse quod aliquis
non quia uoluit pactus est, sed quia coactus est.
nihil autem refert, inquam, per quem illi necesse
 
fuit; iniquum enim quod rescinditur facit fortuna
eius qui passus est, non persona facientis. Deinde
an ab hoc uis admota sit. Tu, inquit, mihi uim
admouisti qui non aliter indicabas quam si pactus
essem. Non est, inquit, admouere uim aliquid sub
certa condicione promittere. si qua uis est, a te
tibi adhibita est, quod exponere et ad
exorandum se uenisse ut tantum patri redderet quantum
educatori superfuisset.

Pro educatore GALLIO hunc colorem secutus est,
se misericordia motum. Cum uiderem, inquit,
orbum sine herede, dixi mihi ipse: quid auidus es?
possumus duo patres esse. et dixit illam amabilem
sententiam: do itaque nunc poenas misericors. MONTANVS
VOTIENVS sic coepit: si quis me uidet, iudices,
modo duorum liberorum patrem, nunc
sollicitudine periclitantem, certum habeo dicit crudelem
indicem. et .summisse cum aduersario egit: rogauit
ut altero contentus esset; et illam sumpsit
contradictionem: nescio, inquit, utrum; et dixit:
mihicrede qui illos optume noui: utrumuis elige; ideo
 sic pactus sum, quia nihil intererat.

HISPO
ROMANIVS erat natura qui asperiorem dicendi uiam
sequeretur; itaque hoc colore egit ut inueheretur
tamquam in malum patrem et diceret crudeliter
exponentem, perfide recipientem. In hoc, inquit,
repetit, non quia habere uult, sed quia eripere;
 
irascitur mihi quod duos educaui, quod indicaui.
Et cum descripsisset saeuitiam exponentis adiecit:
etiamnum mihi uidetur eiusdem animi, eiusdem
duritiae, quia nihil putat se debere ei qui liberos
suos educauit. Durus est pater, crudelis est; nolite
credere ex illa feritate tam subitam mutationem.
sinite me in filio uno non experiri. Dixerat
 CESTIVS in hac controuersia in illa quaestione qua
dicebat se nequa quam uim adhibuisse: quid ergo?
quis adhibuit uim? tu tibi. non est quod dicat
alius: quis sibi ipse uim adhibet? solet fieri; ecce
ego ipse mihi nocui. et illud dixerat: placet mihi
in inritum reuocari quae gesta sunt. quid do ne
indicauerim?

ARGENTARIVS dixit ex altera parte
miseriorem se nunc esse quam cum ignoraret suos;
et cum tormenta paterni animi descripsisset, ait:
etiamnunc pacisci uolo. quid do ne liberos meos
recipiam? quid do ne agnouerim? Indignabatur
CESTIVS detorqueri ab illo totiens et mutari sententias
suas. quid putatis, aiebat, Argentarium esse?
Cesti simius est. solebat et Graece dicere: o( pi/qhko/s 
MOU. Fuerat enim Argentarius Cesti auditor et
erat imitator. aiebat inuicem: quid putatis esse
Cestium nisi Cesti cinerem? et sic solebat iurare: “per manes praeceptoris mei Cesti,” cum Cestius
uiueret. Omnibus autem insistebat Cesti uestigiis:

aeque ex tempore dicebat, aeque contumeliose multa
 
interponebat; illud tamen optima fide praestitit,
cum uterque Graecus esset, ut numquam Graece
declamaret, illos semper admiraretur qui non fuerunt
contenti unius linguae eloquentia, ac cum Latine
declamauerant, toga posita sumpto pallio quasi
persona mutata rediebant et Graece declamabant; es
quibus fuit SABINVS CLODIVS, in quem uno die et
Graece et Latine declamantem multa urbane dicta
 sunt.

dixit HATERIVS quibusdam querentibus
pusillas mercedes eum accepisse, cum duas res doceret:
numquam magnas mercedes accepisse eos qui
 ermeneumata docerent. Maecenas dixit: *tudei/dhn d'
ou)k a)\n gnoi/hs pote/roisi metei/h . CASSIVS SEVERVS
uenustissimam rem ex omnibus, qui ab auditione
eius cum rediret interogatus quomodo dixisset respondit:
male kai\ kakw=s . GLYCON dixit: a)\n
a)mfote/rous MOI mh\ a)podw=|s, a)pole/seis au)tw=n to\ di/dumon .
GALLIO autem elegantissime dixit a parte
patris, cum ultima per testamenti figuram tractaret:
quandoque ego mortuus ero tunc mihi heres sit:
uis interrogem uter? TRIARIVS dixit a parte
educatoris: ergo ego tollere potui, educare potui,
tacere non potui?

Felicior essem si plures reos
defenderem. TRIARI. Haec uulnera quae in ore uidetis
meo postea feci quam dimissus sum. IVNI
GALLIONIS. Gratias ago filio, quod me non reliquit solum
tyranno. Quod manus illius ausae sunt ego iussi,
itaque crimini meo adsum. “Amicus, inquit, tyranni
fuit.” an hoc tantum filius meus in arce simulauit?
Procumbo ad genua uestra, iudices, ille contumax,
qui cum uapularem non rogaui.

MVSAE. Occisus
est tyrannus; a quo putatis nisi ab eo qui patrem
pulsare non poterat? Praecidetis tyrannicidae
manus? quid hoc est? integer tyrannus iacet.
praecisas tyrannicidae manus arci praefigite. Non
uindicem filium propter quem ne a tyranno quidem
inpune uapulaui? Postquam occupauit arcem,
secuti sunt illum homicidae, secuti uenefici, secutus
quisquis patrem pulsare poterat. Necesse fuit
patrem caedere, tam hercules quam necesse fuit
spoliare templa, uirgines rapere. Aiebam: fili, fortius
feri; tyrannus spectat. Si talis erat filius meus
qualem describitis nescio cui magis expedierit
tyrannum uiuere. 0 quantum istis debemus manibus
 
per quas iam nihil necesse est! Occidit tyrannum:
sic huius iratae manus feriunt. Cum occideret
tyrannum aiebat: “frater te ferit, pater ferit.” sic
feriunt qui uolunt. Tecum, fili inconsideratae pietatis,
queror: ualidius patrem cecidisti quam iussit
tyrannus. Iratus iacenti ipsas cadaueris manus in me
 ingessi.

FVLVI SPARSI. Tales fuerunt ex quibus
posset alter tyrannum contemnere, alter occidere.
IVLI BASSI. Conpressas fili manus in os meum
inpegi, caedentem consolatus sum. Porci Latronis. “Caede, inquit, patrem:” dum ego neglegens sum
occupauit praecipitare se ex arce filius. hoc non
est patri parcere sed sibi. Dura, fili; ad tyrannum
tibi per patrem eundum est. Tenent ecce cruentum
 tyranni caput; nunc illas praecidite. Blandi.

Vt uidi tyrannicidam ex arce descendentem, nihil
prius quam manus osculatus sum. PPMPEI SILONIS.
Vtrum ex filiis meis probatis? alter se occidit, alter
tyrannum. Nemo ius habet in istas manus, meae
sunt; istae etiam cum tyranno seruirent mihi
paruerunt. Ita mihi superstite filio mori liceat, ut ego
illum qui mori maluit parricidam uocaui. ARELLI
FVSCI patris. Rogo uos per securitatem publicam,
per modo restitutae libertatis laetitiam, per coniuges
liberosque uestros. nemo tam suppliciter audiit me
rogantem cum uapularem. Quam languidae
caedentis manus erant! non putarem illum posse
tyrannicidium facere. Istae mihi salutares
 
porrexerunt cibos, istae potiones; numquam tamen
indulgentiores sensi manus quam eum me caederent.

VOTIENI MONTANI. “Pereat, inquit, potius.” Cum sit
qui tam fortiter loquatur, uix inuentus est qui tyrannum
occideret. Fili, fortius, inquam, feri, ne
nos colludere tyrannus intellegat. Suspensas leuiter
admouebat manus; filius simulabat ictus, pater
gemitus. Si qua est fides, iratus filium extuli, quod
me non ceciderat. Necessitas magnum humanae
inbecillitatis patrocinium est: haec excusat
Saguntinos, quamuis non ceciderint patres sed occiderint;
haec excusat Romanos, quos ad seruilem dilectum
Cannensis ruina conpulit; quae quidquid coegit,
defendit. Ille quoque mihi non pepercisset, si unicus
fuisset. Ille me fratri relinquebat: relinqueret 
hic tyranno? “Etiamnunc, inquit, in facie tua
uulnera apparent.” Fili, nocet tibi quod tam cito
occidisti tyrannum. MENTONIS. Quaeritis quis haec
fecerit uulnera? ille cuius in funere me cecidi. Ita
mihi libero et uiuere contingat et mori, ita oculos
meos fili manus operiant, ut ego inter liberos meos
fortior steti.

Ex altera parte. ARELLI FVSCI patris. Tamdiu
cecidit patrem, donec placeret tyranno satelles.
Quid? tu tyrannicidium facere non potes, nisi in
parricidio exercueris manus? “Pater, inquit, adest.” malo; non enim tantum patrem, etiam patronum
cecidisti. IVLI BASSI. Quoniam usque eo saeculum
mutatum est, ut . parricidae pater adsit, nos istius
 
aduocationi adsumus. Defendit quamuis nocentem:
ecquid agnoscitis indulgentiam? illius frater, qui
maluit perire quam patrem caedere, infelix est quod 
causam suam cum fratre non iungebat. Exclamat
iste: nihil illi mandaui. ego tibi et pro illo satisfaciam. “Vt ualidius caederem pro republica, 
inquit, feci.” Vis tu pudorem habere nec inputare
idem et reipublicae et tyranno? “Pater, inquit,
mihi adest.” At mehercules frater non adesset.
Habuisti quod tyranno iactares: frater maluit mori.
Quisquis caedendus erat isti tradebatur. “Tyrannum.
inquit, occidi.” At patrem quantulo minus quam
 occidisti?

POMPEI SILONIS. Gaudeo in subselliis
istius esse patrem. quomodo enim aliter efficere
potuissem ut uulnera eius uideretis? non multum
refert mea ubi sit: ab hac parte crimen obicitur,
ab illa ostenditur. grauior esse testis solet qui a
reo surgit. Talis prorsus pater quem nemo alius
posset caedere, nisi qui amicus esse posset
tyranni. Frater periit, ne parricidium aut faceret
aut uideret:

in illo praecipitio non minus, inquam,
fratrem fugit quam tyrannum. CORNELI HISPANI.
Descendebat cruentus pater, uexato laceratoque ore
uix agnoscendus; putares duos fuisse qui
cecidissent. Fecit quod debebat qui patrem ceciderat:
amicum occidit. CESTI PII. “Ego, inquit, caesus
sum; poenam remitto.” Mirarer nisi pro tam bono
patre fuisset qui mori uellet. dignus est quem
 
inuitum uindicetis; an apud nos tantum crudeles
patres uindicantur? “Pater, inquit, iussit.” ergo frater
tuus impius fuit qui patri non paruit? Si quando
lente parebant satellites aiebat tyrannus: non spectastis
quemadmodum patrem ceciderit? “Qui
patrem ceciderit, manus eius praecidantur.” hanc legem
moriens laudauit tyrannus. Nouissime inter filium
et patrem tyrannus intercessit.

Divisio. Latro in has quaestiones diuisit : an
non quisquis patrem ceciderit puniatur. In lege,
inquit, nihil excipitur. Sed multa quamuis non
excipiantur intelleguntur, et scriptum legis angustum,
interpretatio diffusa est; quaedam uero tam manifesta sunt
ut nullam cautionem desiderent: nam quid interest
lege excipere ne fraudi sit ei qui per insaniam
patrem pulsauit, cum illi non supplicio sed remedio opus
sit? quid opus est caueri lege ne puniatur infans si
pulsauerit patrem? quid opus est legem cauere ne
puniatur, si quis ui patrem sopitum et subita corporis
grauitate conlapsum excitauit, cum illa non iniuria
sed medicina fuerit? Nondum de propria sed de
communi causa loquor. Si officiose quisquis cecidit
patrem possit absolui, pro hoc animosius agam, ut
dignus sit supplicio nisi praemio fuerit.

Si quisquis
patrem pulsauit non puniri debet, an hic debeat .
Hanc quaestionem in partes plures diuisit: an tutus
sit qui tyranno iubente fecit. Cogitate quam multa
 
tyrannus exegerit. pro publica innocentia est non
licere hoc quoque tyrannis, ut nos faciant nocentes.
 Hoc qui cogente tyranno fecit, miserior fuit ipso
uapulante. Illa non est inpudica quae arcessita
est a tyranno; ille non dicitur sacrilegus qui deorum
immortalium dona manibus suis tulit ad
tyrannum aut qui funestas tyranni imagines inter effigies
 deorum immortalium consecrauit.

An tutus sit qui
patre iubente fecit. Non cecidit, sed paruit. Et
illud dixit in narratione: stabat contumaci frater
uoltu; intellexi non posse cogi a tyranno. An
tutus sit qui pro patria fecit; an hic pro patria
fecerit, id est: an illo iam tempore cogitationem
tyrannicidi habuerit et hoc animo ceciderit, ut aditum
faceret sibi ad amicitiam tyranni. MONTANVS et
illam quaestionem ultimam fecit: an etiamsi quid
 peccatum est tanto merito redemptum sit.

GALLIO
illam quaestionem primam fecit: an ultio caesi
patris nullius sit nisi patris. Inuitum, inquit, me non
uindicabitis. Si a quolibet alieno caesus essem et
nollem agere iniuriarum, nemo nomine meo ageret.
atqui nihil interest: poena maior est eius qui
cecidit, ius idem eius qui caesus est. Contra ait
omnibus actionem dari; non enim priuatam
iniuriam esse sed publicam; itaque nec taxatione
defungi damnatum aut iniuriarum poena, sed manus
perdere; ad omnes patres pertinere hoc exemplum,
ad omnes filios, ad ipsam rempublicam: tales esse
 qui fiant tyranni, certe qui tyrannorum amici.

Et
 
ultimas fecit has quaestiones: an si pio animo fecit
non teneatur; an pio animo fecerit. Et illi
quaestioni Latronis: “an tutus sit qui patre uolente
fecerit,” nunc, inquit, fingit in fili patrocinium, sed
tunc noluit; et adiecit: ne dixeris idem uoluisse
patrem quod tyrannum. quaeritis utri paruerit?
tyrannus illum amauit tamquam sibi paruisset. “Pater,
inquit, uoluit:” ita tu non tyranno tantum, sed etiam
patri dignus parricidio uisus es? Cum descripsisset
impium in fratrem, impium in patrem, adiecit:

tyrannum quoque tunc cum amare deberes, occidisti.
MONTANVS partem accusatoris declamauit et hoc
colore usus est: indulgentissimum fuisse in liberos
patrem; nimiam eius pietatem tyranno notam fuisse;
itaque illum, qui quaereret pudicis dolorem ex
inpudicitia, contumacibus ex seruitute, piissimo patri
tormentum quaesisse ex filiorum impietate; et
induxit illum animose loquentem qui iussus est prior
patrem caedere: “quid, si non cecidero,” inquit, “quid facturus es? torquebis? occides? plus est quod
imperas quam quod minaris.” Certamen erat in uno
homine utrum plus posset natura an tyrannus. “Caede,” inquit: “non caedo;” “uerbera:” “non ferio.” haec fratre audiente. Et illud dixit: cum promitteret
amicitiam tyrannus magis praemium extimuit
tyrannici imperi quam imperium. Et cum
descripsisset cicatrices pulsati patris et deformem adhuc
faciem, dixit: ab utroque caesum putes.

MONTANVS
tamen aiebat nihil hoc posse melius dici: ex hac
 
parte tyrannus iubet, ex altera lex uetat: morieris
ni cecideris; morere ne caedas. CESTIVS dixit:
tyrannus imperat ut patrem caedas: non est nouum.
Noluisti facere: laudaturum me putas? ego uero
non laudo; alterius ista gloria est: tu fratrem
imitatus esses. ARGENTARIVS dixit: tu patrem cecidisti
cum et legem nosses et fratrem. MONTANVS dixit:
parricida, uoluisti uiolasti patris corpus, fratris
 beneficium.

Ab altera parte hoc colore omnes
declamauerunt tamquam patre iubente fecisset.
TRIARIVS dixit: in fili mei manus incucurri. BASSVS
IVLIVS dixit: ego me fili mei manibus cecidi.
Haterius dixit: ago gratias tyranno quod alterum
filium meum custodiri iussit ne mori posset. CESTIVS
ait in narratione: tyrannus iubet caedere,
exposita tormenta sunt, quid faciet? moriatur,
inquis. hoc dicis: ne caedat patrem occidat. FVSCVS
ARELLIVS dixit: conplecti uolo istas manus optume
de me etiam ante tyrannicidium meritas. GALLIO
dixit: uiderit quantum tibi se putet debere
respublica; ego plus me quam illam debere tibi iudico:
difficilius est quod me iubente fecisti. MONTANVS
VOTIENVS dixit in narratione: si perseueras, fili,
fratrem sequar: uideris utrum caedere patrem malis
 an occidere.

Hanc controuersiam et ab IVLIO
SABINO bene declamari memini. Describe, inquit,
describe tyrannum occisum et te cum ingenti gloria
ex arce deductum. 0 te parricidam, nisi post
tyrannicidium quoque intellegis, quanto frater tuus
honestius perierit quam tu occideris. Illud non probaui
quod multa in re seuera temptauit salse dicere. erat
 
autem urbanissimus homo, ut uobis saepe narraui,
ut quidquid in eloquentia illi deerat urbanitate
pensaret.

Memini illum, cum Syriacus Vallius, homo
disertus, accusaret et uideretur laturus calumniam,
tristem circa coronam iudici obuersari et totiens
occurrere eunti Syriaco et quaerere, quid haberet
spei, deinde post iudicium cum Syriacus gratias illi
ageret, quod tantam curam sui egisset: at
mehercules, inquit, timebam, ne uno rhetore plus haberemus.
Et testis productus cum interrogatus esset an
accepisset a patre sestertia? sestertia dixit
accepisse; an haberet? negauit; deinde interrogatus,
an calumniam haberet? ipsi, inquit, neglegentiam
meam nostis: an habeam nescio, accepisse me scio.
Et in Domitium nobilissimum uirum in consulatu
cum thermas prospicientis uiam sacram aedificasset
 et coepisset deinde rhetores circumire et
declamare: ego, inquit, sciebam hoc te facturum et matri
tuae querenti de tua desidia dixeram: prw=ton kolumba=n ,
 deu/teron de\ gra/mmata .

Duas eius urbanas
res praeterire non possum. Secutus erat in
prouinciam Cretam Occium Flammam proconsulem. Graeci
coeperunt in theatro postulare ut Sabinus maximum
magistratum gereret. mos autem est barbam ac 
capillum magistratui Cretensium summittere.
surrexit Sabinus et silentium manu fecit, deinde ait:
hunc magistratum ego Romae bis gessi. bis causam
dixerat. Graeci non intellexerunt, sed bene precati
 
Caesari petebant ut honorem Sabinus et tertio gereret.

Postea deinde offendit illos tota comitum
cohors: oppressi sunt in templo ab omni
multitudine, quae postulabat ut Romam Sabinus cum Turdo
proficisceretur. erat inter infames maxime et
inuisos homines Turdus. cum Turdus promitteret
iturum se, ut inde posset exire, Sabinus silentio
facto ait: ego ad Caesarem non sum iturus cum
mattea. Postea hoc Sabino cum causam diceret
obiectum est. Multa illum diserte dixisse memini,
cum introductus est ex carcere in senatum
postulaturus ut diaria acciperet. tunc dixit de fame
questus: nihil onerosum a uobis peto, sed ut me aut
mori uelitis, aut uiuere. et illud dixit: nolite,
inquam, superbe audire hominem calamitosum:
 saepe qui misereri potuit misericordiam rogat.

et cum dixisset Seianianos locupletes in carcere
esse: homo, inquit, adhuc indemnatus ut possim
uiuere parricidas panem rogo. cum mouisset
homines et flebili oratione et diserta, rediit tamen ad
sales: rogauit, ut in lautumias transferretur: non
est, inquit, quod quemquam uestrum decipiat nomen
ipsum lautumiae; illa enim minime lauta res est.
Hoc rettuli ut et ipsum hominem ex aliqua parte
nossetis et illud sciretis, quam difficile esset
naturam suam effugere. Quomodo posset ab illo
obtineri ne in declamationibus iocaretur, qui iocatur in
miseriis ac periculis suis, in quibus iocari eum non
 debuisse quis nescit, potuisse quis credit?

MVRREDIVS non degenerauit in hac controuersia; nam
colorem stultissimum induxit: uoluit, inquit, et hic
sequi fratris exemplum: dum retineo, dum luctor,
uisus est patrem cecidisse. Vnum ex his quos audiui
declamantis scio MENTONEM usum non patrono
patre sed aduocato; ipsum tyrannicidam induxit
dicentem et colore usus est: non iussum se a patre,
quia aiebat incredibile omnibus uideri patrem
coram tyranno caedi se iussisse, sed iniisse se tyrannicidi
consilium, ut per hoc ad amicitiam perueniret,
per amicitiam ad tyrannicidium. Haec eius
sententia laudata est, cum describeret se patri manus
adferentem: nihil in toto tyrannicidio difficilius feci.
et illud dixit: iam tum factum esset tyrannicidium,
si me frater non dereliquisset. et illud dixit: uos
ego tunc respexi, templa leges rempublicam; nam
si me tantum spectassem, facile tyrannidem
effugissem illa qua frater effugerat.

IVNI GALLIONIS. Violentus et inpotens senex
hominem liberum sinu meo rapui. Quod seruare
tibi difficile est auo dona. Quotiens, miserrume
puer, audies a nouerca: “quis es, fugitiue?
reductus es?” Habui filiam, quamuis iste unum filium
habeat, fecundam. quam indulgenter puerperia
diuisit! natus est filius, dixit: “filius hic meus est;” natus est alter, dixit: “hic patris est;” natus est
tertius, dixit: “hic aui est.” Cum quaereret iste filium
erant qui suaderent et dicerent: “tace, meruit excludi.” CESTI PII. Quam causam rapiendi habui,
inpotens senex? numquid fratres eius occideram?
Ignoscite mihi, si tantum filiae meae mandata narro:
hanc solam ex meis morientem uidi. Habui filiam:
de omnibus meis habeo dicendum “habui.” Vagabatur
lugu bri sordidaque praetexta; omnes illius
miserebantur, quosdam etiam dicentis audiui: “quid?

iste puer matrem non habet? patrem non habet?
auum non habet?” ARELLI FVSCI patris. Tres filios
filiae meae debes, unum mihi; sine apud me nutriatur.
Quid times? ne non admittare, cum
ueneris? Exposuisse hactenus iuuat; iam nunc
fortuna aut nouerca narranda est. Vt uidit me haesit
complexibus meis puer; osculabar miser,
interrogabam de fratribus; dum interrogo, dum fleo, perueneram
domum. Rogo ne hoc causam meam peiorem
 fecerit quod ille quem rapui unicus erat.

VOTIENI
MONTANI. Mittis praeconem; adice illi omnia
 
insignia: “hic puer matrem perdidit, fratres amisit,
nouercam habet:” adfirmo tibi, non indicabit
quisquis fauerit. Erras et uehementer erras: filios quos
perdidisti non quaeris, quaeris quem non perdidisti.
Vtra tandem iustior querela est? pater ab auo
unum repetit, auus duos a patre. VIBI RVFI Raptor
ille et inpotens dum moriuntur nepotes mei ad
ianuam steti: plus habeo quod auo quam quod reo
timendum sit.

FVLVi Sparsi. Vnus perit, alter
perit: totiens fortunam accusas, numquam
nouercam. Facinus indignum! puer ad supplicium
indicina patris quaeritur. Ad aegrotantem nepotem
ueni, non sum admissus: haec uera uis fuit.
ARGENTARI. “Puer quos conscios habuit?” nescio; domi
non fui. Amissa filia uolui quem adoptare ex
nepotibus, sed aiebam: quid necesse est? quotiens
uidere uolam in domum ueniam, quotiens uolam
domum abducam; agamus tamquam adfines: tres
habes filios, diuidamus; et uide quam non inprobam
diuisionem desiderem:

ex tribus unum posco.
Vtinam omnis quos perdidit quaereret! Blandi. Cum
tradere uellem puerum nescio quis exclamauit: “puer,
nunc peristi.” nihil uobis subtraham; quidni?
praeconi quoque omnia indicaui. MENTONIS. Rapui
nepotem, habeo;

redderem, si pater quaereret.
DIVISIO. MONTANVS VOTIENVS in has
quaestiones diuisit: an in re uis sit. Nulla, inquit, uis
 
est: quae arma, quam pugnam, quae uulnera habet ?
Volo mihi describi comitatum istius tumultus: quae
turba est unus puer et unus senex? Rapuisti,
inquit, filium meum: immo nepotem suum sustulit,
immo uenientem non potuit excludere. An si pro
illo fuit fieri uim quoi facta dicitur, non teneatur
qui fecit. Vis iniuriosa damnatur; solet enim esse
et salutaris. cum latrones aliquem obsiderent, si
perfodissem uillam et armata manu coniugem
liberos eius rapuissem, accusari posset beneficium
meum? Et medici alligant et corporibus nostris
ut medeantur uim adferunt. An pro illo fuerit rapi.
Hoc loco accusatio nouercae et insectatio patris tam
 patienter suos perdentis.

GALLIO et illam
quaestionem fecit et prius sumendam quaestionem putauit
ex persona quam ex re: an cum auo nepotis
nomine agi possit: non magis, inquit, quam cum patre
fili nomine, non magis quam cum matre. habet
sua iura natura et hoc inter auum patremque
interest quod auo suos seruare licet, patri et occidere.
Non potes, inquit, sic mecum agere tamquam cuni
alieno, ut dicas: “quid tibi cum illo? qui es tu?” Cuius intestati filius tuus heres futurus est, quem
dementem alligaturus est. Quaedam iura non lege,
sed natura nobis adtributa. nepotem suum auus
peccantem aliquid et inter pueriles iocos petulantius
lasciuientem feriet nec iniuriarum quisquam cum
 illo aget.

Et ultimam illam GALLIo fecit, cum
tractasset illa: “licet mihi ut prosim uim facere,” deinde,
 “huic profuit:” an auo ignoscendum sit, cum pro
nepote adfectu ablatus fecerit. Hoc loco tractauit
quam indignum esset damnari illum ob hoc. LATRO
duas ultumas quaestiones aliter posuit et plus conplexus
est: etiamsi uim fecit, an tamen damnari
non possit, si bono animo fecerit; an bono animo
fecerit . ait enim et de animo fieri controuersiam
auo et dicere patrem: non ut nepotem seruaret
fecit, sed ut infamaret uxorem meam tamquam uenficam,
me tamquam ueneficae emancipatum, quoi
male liberi sui committerentur.

Colore ergo Latro hoc eodem usus est pro
patre, ut diceret ne uiua quidem uxore bene sibi
cum socero conuenisse, mor tua uero professas inimicitias
illum gessisse secum. languente puero
uenisse illum cum conuitio, cum uociferatione, nefaria
et dicentem et auspicantem: auctores amicos fuisse
ne admitteret hominem non ad officium nepotum
sed ad inuidiam et contumeliam generi uenientem,
qui ad sanos nepotes numquam dignatus esset
accedere; medicos uero suasisse ne ueniret et puerum
confunderet et impleret suspicionibus.

SILONIS
Pompei color fuit, ut Latroni uidebatur, qui
controuersiae repugnaret; dixit enim uenisse auum ad
inbecillum puerum. ad aegros non semper admitti,
utique ad eos qui grauiter aegrotant; saepe et
patrem non admissum; sic auo quoque intempestiue
uenienti dictum: “nunc non potes;” statim cum
conuitio abisse. in altero idem fecisse. Latro aiebat,
 
hunc colorem optimum esse, si res ita esset, sed
recipi non posse, quia ponatur: “non est admissus;”

sub hoc themate intellegere nos non hoc illi dictum: “nunc non potes,” sed “ex toto non potes.” GALLIO
utrumque miscuit et hoc colore, qui uideri potest
alioqui thema euertere, apertius usus est. Dictum
est, inquit, illi: “quiescit puer, paulum commorare;
medici uetuerunt quemquam admitti.” scitis solere
illos dicere: “nec si pater uenerit.” Protinus iste
clamare coepit: “testor me non admitti,” et tantum
non tabellis signatis denuntiare. Auum distuleram, 
accusatorem exclusi. Iterum, inquit, uenit cum
conuitio: “iam unum occidistis, alterum occiditis.” Nihil
est miserius quam ubi aliquoi ex miseria sua inuidia
quaeritur. Non est admissus cum diceret se nepotem
suum non uidere uelle sed inspicere. Sic egit:
ueni, non ut istum accusarem, set ut me
defenderem. GALLIO hoc colore usus est: non admisi
auum quia dictum erat mihi hoc illum animo
uenire, ut raperet.

Ex altera parte colorem hunc CESTIVS induxit:
timuisse se de puero. nec frustra, inquit: duos
occiderat nouerca. et ait: uellem ad uos nocentior
uenirem reus, uellem tres rapere potuissem . ARGENTARIVS
hoc colore usus est: rogatum a puero
auum. negabat, inquit, posse se uiuere, si in illa
relinqueretur domo. HISPANVS hoc colore usus est:
affectu se ablatum. sustuli, inquit, nepotem meum;
non potui satiari osculis, non potui ab illo tam
 
cito distrahi. nolite mirari: post longum tempus
illum uideram.

ALBVCIVS hoc colore usus est ut
diceret noluisse illum in tam infausta domo
educari, ex qua duo iam fratres eius elati essent; ei 
qui postea decessit inter causas moriendi casum
fratris fuisse. et seruauit hunc colorem, ne quid
in nouercam, ne quid in patrem diceret; aiebat
iustissimum futurum auum, si tantum defendere se
uoluisset. Quid ergo? quare rapuisti? amabam;
huic maxime ab initio animum meum addixeram.
In domo uestra nihil praeter ipsam domum timui.
Si apud me duo decessissent, ex domo illum mea
transtulissem. MONTANVS VOTIENVS

MARCELLVM MARCIVM aiebat sic narrasse: puer me secutus
est. non criminor uobis illum; quidquid est meo 
potius quam illius periculo fiat: ego rapui. “Vbi
est?” inquit. Viuit, saluus est: ueni et cum uoles
aspice. “Redde, inquit,” † suo. Ego asper! age,
monstrabo si uis quis ante me tibi filios abstulerit.
VARIVS GEMINVS eundem sensum dixit: quae est
ista aut tam sera pietas aut tam praepostera?

quaerere tuos a tertio incipis. MONTANVS VOTIENVS,
homo rarissumi etiamsi non emendatissimi ingeni,
uitium suum quod in orationibus non euitat in
scolasticis quoque euitare non potuit, sed in
orationibus, quia laxatior est materia, minus earundem
rerum adnotatur iteratio; in scolasticis si eadem
sunt quae dicuntur, quia pauca sunt, notantur.
Memini illum pro Galla Numisia apud centumuiros
tirocinium ponere. Ex uncia heres erat patris sui
 
Galla. obiciebatur illi ueneficium. dixit rem
disertissumam et omnibus saeculis duraturam, qua nescio
an quicquam melius in eiusmodi genere causarum
dictum sit: uncia nec filiae debetur nec ueneficae.
Non fuit contentus; adiecit: in paternis tabulis
filiae locus aut suus debetur aut nullus. et nunc
adiecit:

relinquis nocenti nimium, innocenti parum.
ne sic quidem satiare se potuit; adiecit: non
potest filia tam anguste paternis tabulis adhaerere quas
aut totas possidere debet aut totas perdere, et plura
multo quae memoria non repeto; ex eis quaedam
in orationem contulit et alia plura quam dixerat
adiecit. Nihil non ex eis bellum est, si solum sit;
nihil non rursus ex eis alteri obstat. Idem in hac
declamatione fecisse eum memini. Erras, inquit,
pater, et uehementer erras: quos perdidisti non
quaeris, quem quaeris non perdidisti. deinde: puer
iste si inuenitur perit. deinde: quisquis puero
fauet ne inueniatur optet. deinde: puer nisi auum
sequitur fratres secuturus est; desine quaerere quem
si inueneris sic perdes, ut inuenire non possis. et
deinde: rapuit istum auos ne raperet nouerca. et
deinde: unum tantum pater ex liberis suis quaerit
 qui saluus est.

GLYCON hunc sensum semel dixit
et genere non corrupto: tou=to to\ paidi/on, o(/tan eu(reqh=| , 
 to/te a)polei=tai . Habet hoc Montanus
uitium: sententias suas repetendo corrumpit; dum
non est contentus unam rem semel bene dicere
 
efficit ne bene dixerit. et propter hoc et propter
alia quibus orator potest poetae similis uideri
solebat SCAVRVS Montanum inter oratores Ouidium
uocare; nam et OVIDIVS nescit quod bene cessit
relinquere. Ne multa referam quae Montaniana
Scaurus uocabat, uno hoc contentus ero: cum
Polyxene esset abducta, ut ad tumulum Achillis
immolaretur, Hecuba dicit:
 cinis ipse sepulti

 In genus hoc pugnat. Ouid. Net. 13.503 sqq. 
poterat hoc contentus esse; adiecit:

 tumulo quoque sensimus hostem. 

nec hoc contentus est; adiecit:

 Aeacidae fecunda fui. 
Aiebat autem Scaurus rem ueram: non minus
magnam uirtutem esse scire dicere quam scire
desinere.

CESTI PII. Non est quod putetis has lacrimas
aut filiae esse aut reae: fratrem flet . Non
prodesset tibi, puella, ne hoc quidem quod te frater
amauit, nisi mater odisset. Hoc me occidisti,
nouerca, quod scisti consciam eligere poenae. Dixit:
anteactam eius uitam excutiamus. FVLVI Sparsi.
Nefaria mulier, filiae quoque nouerca, ne mori
quidem potuit, nisi ut occideret. Inter gladiatores
quoque uictoris condicio pessuma est cum moriente
pugnantis. nullum magis aduersarium timeas quam
 qui uiuere non potest, occidere potest.

VIBI GALLI.
Concitatissuma est in morte rabies et desperatione
ultima in furorem animus impellitur. quaedam ferae
tela ipsa commordent et ad mortis auctorem per
uulnera sua ruunt. abscisa missione gladiator quem
armatus fugerat nudus insequitur. praecipitati non
quod impulit tantum trahunt, sed quod occurrit, et
naturali quodam deploratae mentis adfectu morientibus
 gratissimum est commori.

VOTIENI MONTANI.
Dum filium uindico ubi grauissime mihi nocere
posset ostendi. Veneficio simile mendacium! Sicine
credibile esse parricidium in sorore creditis? non
timeo ne quis hoc in sorore credat quod ego uix
probaui in nouerca. Natam mihi filiam quasi
futuram pacis obsidem sustuli; aiebam: dum matris
meminit obliuiscetur nouercae. at illa dum
nouercae meminit matris oblita est. “Filia, inquit, mihi
conscia est.” post hanc uocem remissa putares
 
tormenta: similis facta torquenti est. Soror fratri
uenenum dedit? quamdiu luetati sumus ut
crederetur nouerca priuigno dedisse ? Nouerca, quod
uolueras consecuta es: damnasse iam poenitet. ARGENTARI.

Facio rem, iudices, non nouam: liberos
meos a nouerca uinclico; peto ne quia filium
uindicaui filiam perdam. nisi succurritis nouerca
uicit, ego uictus sum. Duxi nescio peiorem uxorem
an nouercam. Hoc mihi carior est, quod tam
inuisa matri fuit. CORNELI HISPANI. Si conscia esset,
neminem exspectarem: scitis quemadmodum
ueneficam oderim. Instabam tormentis, aiebam: morere
peius quam occidisti; non satis mihi ardere ignes
uidebantur, non satis incidere uerbera; dixi: si quid
adicere tormentis tuis possum, puto, iubebo filiam
adferri; uocet huc aliquis ad matrem. quid
expauisti, puella? quid ad sinus meos refugisti? quid
extimuisti tamquam nouercam?

MARVLLI. Ne inter
supplicia quidem desiit occidere: et hanc quisquam
putet non potuisse uenenum sine conscia dare ?
Puella quae occidisse fratrem dicitur quid ante
peccauit? nouerca quoque ante priuignum occidit quam
filiam. et bonae spei est; quaeritis argumentum?
matri suae non placet. ARELLI FVSCI. Etiam cineribus
tuis infesta est nouerca; quod unum
potest, persequitur sororem tuam. Quid potest adhuc
nosse, nisi fratrem? Prosit illi apud uos quod illam
pater laudat et prosit quod talis mater accusat.

MENTONIS. Non misereris huius? miserior est quam 
 
frater: ille habuit sine dubio nouercam. “Conscia,
inquit, est filia.” ego torqueri coepi, nouerca 
torquere. Consecuta es, mulier, quod uoluisti: solus
omnium magis sensi nouercam cum perdidi. Porci
Latronis. Habui filium tam bonum ut illum amare
posset etiam nouerca, nisi in eam incidisset quae
posset etiam filiam odisse. Hucine saecula
recciderunt, ut parricidium puellare sit? Ita si
magnitudinem rei non intellegit non est idonea parricidio ? “Sed ueneficae, inquit, filia est.” Si parentes
inspiciuntur, cur non potius patri uideatur similis cui
placet, quam matri cui displicet? Denique non
recuso quo minus in illa uel matris exigatur imitatio:
illa cum huius aetatis esset nec nouerca erat nec
 uenefica.

ALBVCI SILI. Duxi uxorem nullis adhuc
inquinatam fabulis, nec miror innocentem tunc
fuisse: adhuc puella erat. Blandi. Vt scelerata sit,
nempe matri suae similis est, ante ueneficium
oportet faciat quam parricidium. “Filia, inquit, conscia
est.” Di te perdant! etiam dum torqueris occidis.
Seruus tortus Catonem conscium furti dixit. quid
agitis? utrum plus creditis tormentis an Catoni?
BVTEONIS. Si conscius a te, puella, quaeretur,
nominato patrem. Quod nouerca tam sero, puella
tam cito? “Filia, inquit, conscia est.”

Male pereas!
at ego te putabam unius nouercam. TRIARI. “Filia,
inquit, tua conscia est.” Videbatur sibi post hanc
uocem uicisse. Amissum fratrem fleuit in funere,
totius populi lacrimas suis expressit; itaque illam
nouerca peius perire uoluit quam priuignum. “Filia,
 
inquit, conscia est.” Hoc ultimum fuit nouercae
ueneficium. Q. Hateri. Succurrite, quaeso, ne cum
torta sit quia filium meum occiderat filiam etiam
dum torquetur occiderit. liberos effero semper
unius mulieris aut mendacio aut ueneno. Non flet
quantum reae satis est. quemadmodum illi
extorquebo lacrimas? adferte mihi imaginem fratris:
uidete subito desiderio fletus concitatos: numquid
talem uultum cum mater torqueretur habuit?

Pars altera. TRIARI. Si odissemus te pateremur
cum eiusmodi filia uiuere. Quarundam ferarum
catuli cum rabie nascuntur; uenena statim radicibus
pestifera sunt. quantum illi ad scelera aetatis
adiecit quod illam nouerca peperit? Quid illa quae
fratrem in moram sequentis patris sparsit? habes
exemplum quod et sorori conueniat et uirgini.

Divisio. Cestius in duas partes coniecturam
diuisit et primum quaesiit, an illi conscia opus
fuerit; deinde: si opus est aut fuit, an hanc habuerit.
Non seruauit autem modum; nam et illum locum
diu tractauit: non posse sororem in mortem fratris
impelli, et interim tam puellam uoluit uideri ut
nulli esset idonea ministerio. Itaque elegantissime
deridebat MONTANVS Votienus in hac controuersia
ineptias rhetorum, quod sic declamarent tamquam
haec quae nominata est infans esset nec
intellegerent, si talis esset ne futuram quidem ream. Itaque
hoc debemus, inquit, nobis proponere: puellam eius
aetatis in qua est fortasse credibile scelus. Illud
 
quidem intolerabile esse aiebat quod induxerat
STIVS: matrem dicentem filiae: “da fratri uenenum,” filiam respondentem: “mater, quid est uenenum?” .

TRIARIVS multo
rem magis ineptam, quia non
inuenit illam sed conrupit, nam ex Cesti sententias
traxit: induxerat nouercam dicentem: “da fratri
uenenum;” fecit illam respondentem: “mater, et mihi
da.” quid enim est tam absurdum quam matrem sic
locutam cum puella: “da fratri uenenum?” Non
ferebat nec illam TRIARI sententiam, qua aliter HATERIVS
usus est , cum ad epilogum peruenisset: hoc
loco debebat reus flere; num flet puella? inueniam
quemadmodum fleat; adferat aliquis huc
imaginem fratris. Illa enim si tam puella est ut dicat: “mater, quid est uenenum?” non potest tantae pietatis
esse ut eam imago fratris in lacrimas concitet.
Tantus autem error est in omnibus quidem studiis,
maxime in eloquentia cuius regula incerta est, ut
 uitia quidam sua et intellegant et ament.

CESTIVS
pueriliter se dixisse intellegebat: “mater, quid est
uenenum?” deridebat enim MVRREDIVM qui hanc
sententiam imitatus in epilogo, cum adloqui
coepisset puellam et diceret: “compone te in
periclitantium habitum, profunde lacrimas, manus ad
genua dimitte, rea es,” fecerat respondentem puellam
pater, quid est rea? et aiebat Cestius: quod
si ad deridendum me dixit homo uenustus fuit, et
ego nunc scio me ineptam sententiam dicere; multa
autem dico non quia mihi placent, sed quia
 
audientibus placitura sunt.

Et illud RVFI VIBI
tolerabilius aiebat esse, sed et ipsum aliqua obiurgatione
dignum: dixerat in epilogo: nutrix, ream tolle.
Illud in Haterio, qui et promisit oratorem et praestitit,
negabat se perferre quod dixerat: haec rea non
mittenda in exilium sed ferenda est; cum sciret,
inquit, in exilium exportandos locari solere. quid enim
intellegi uult hac sententia? ex toto puellam
ambulare non posse, an non posse usque in exilium?

uerum est, sed nec mater eius potuisset. SILO a
parte patris comparationem fecit inter se matris et
filiae, et totam hac figura declamauit: non sum,
inquit, uobis dicturus, qualis debeat esse uenefica.
operam perdam si coepero describere debere esse 
aetate prouectam, usu exercitatam, inuisam uiro,
quae possit etiam filiam occidere. superuacuum est
uti pluribus uerbis; in hac ipsa causa habemus
ueneficae exemplar. comparemus inter se duas reas;
nec est quo quaeratis aliquem qui cognitionem uestram
per omnis comparationis partis ducat; ego
uobis dicam quomodo illam accusauerim. ego illi
obieci anteactam uitam: uos huic potestis obicere?

et sic omnia circumiit et comparando defendit.
Illam quaestiunculam quae in prima parte tractata
erat a quibusdam: an illi utique opus fuisset
conscia, sic transcucurrit: aiebat, inquit, tota actione
rea: “dic quam consciam habuerim;” ego negabam
opus illi fuisse; aiebam: in eadem domo eras,
uenenum notum erat nouercae, occasio facilis conuiuenti,
non eras suspecta, nemo te timebat propter
 
sororem. Ex altera parte hoc usus est colore:
nouercam priuigno uenenum dedisse ut filia sua sola
heres esset; eandem illi et consciam fuisse uenefici
 et causam.

Omnes declamatores aiebat uoluisse
aliquid noui dicere illo loco quo nominabat nouerca
filiam consciam. dixit, inquit, HYBREAS: ti/ ou)=n;
e)yeu/sato kata\ th=s i)di/as qugatro/s; ou)/k: a)lla\
kata\ th=s e)mh=s . Hanc sententiam FVSCVS
ARELLIVS, cum esset ex Asianis, non casu dixit, sed
transtulit ad uerbum quidem: quid ergo? inquit,
mentita est de filia sua? immo de mea. Modestius
hanc sententiam uertit HATERIVS : quid ergo?
mentita est? quidni illa mentiretur de accusatoris sui
 filia?

CESTIVS dixit: nominauit priuigni sui
sororem. ALBVCIVS dixit: quid habuit quod dubitaret
an parceret filiae eius a quo occidebatur, sorori eius
quem occiderat? TRIARIVS dixit: quid ergo? mater
mentita est? tolle matris nomen: post damnationem
nouerca est. BLANDVS dixit: nominabo istam quae
patri adfuit, istam quae mortuo fratre fleuit, tort a
matre non fleuit. SILO POMPEIVS dixit: “filia,
inquit, mihi conscia est.” post hoc eundem uultum
 eius notaui quem uideram moriente priuigno.

MONTANVS VOTIENVS MARCELLVM MARCIVM amicum
suum, cuius frequenter mentionem in scriptis suis
facit tamquam hominis diserti, aiebat hanc dixisse
sententiam: inuenit quomodo damnata accusaret,
moriens occideret, torta torqueret. non est hoc
indicium sed alterum nouercae ueneficium. Latro
dixerat cum descripsisset tormenta: instabam super
caput non accusator, sed tortor; ipse ignes
 
subiciebam, ipse ad intendendum eculeum manus
admouebam. Ego non bibam sanguinem istius, non
eruam oculos? filium mihi eripuit; nisi citius illam
oppressissem et filiam abstulisset. TRIARIVS dixit:
cum accusarem obieci ueneficium: in ultima parte
inter preces meas excitaui puellam ad ultionem
fratris sui. haec res maxime iudices mouit, haec
maxime nouercam offendit. ALBVCIVS dixit:
postquam nominauit filiam ad me respexit: uidelicet ut
sciret an satis torsisset. NICETES egregie dixit in
hoc eodem loco: sunoi=de/ moi/, FHSIN, h( quga/thr,
kai\ prose/qhken: e)k tou/tou .

MONTANVS cum
diceret illum locum: quamuis sceleratos parentes uelle
tamen innocentes liberos suos esse, dixit: potest
ista filiam ueneficam fingere, si potest facere;
difficilius est liberos inquinare quam perdere. et illud:
fauete saeculo, iudices, cum ingentia scelera ferat,
ne etiam inmatura tulerit; fauete ut nullum scelus
commissum sit nisi quod solet; fauete ut potius
nouerca non desierit parricidium facere quam soror
coeperit. Damnare illam potui, effugere non potui.
Sero fecisti, nouerca: si hoc ante dixisses potuisti
praeuaricationem pacisci; non recte cum
damnareris animosa eras. recte nihil potes facere. Si
qua est fides, accusator insidias reae timui;
nusquam a sinu meo dimisi puellam, ipse omnes
praegustaui cibos. incauta futuri mortalitas! postquam
ad tortorem perduxi nouercam timere de filia desii.

Omnes illo colore usi sunt, a nouerca
nominatam filiam in dolorem patris. GALLIO plura dixit:
fortasse, inquit, hanc nominauit ut ueros conscios
celaret, fortasse ut, quia acerrume instabat
accusator, hoc metu territus finem tormentis inponeret,
fortasse et nimio dolore tormentorum stupefacta
nesciit quid loqueretur. Nouissume dixit: fortasse
in hoc, ut quae poenas uenefici dabat accusationis
exigeret. Illum sensum adiecit: ex meis hoc
adfectibus aestimo: tunc cum ira, cum odio furerem
circumspiciebam omnis ultionis uias oblitus
innocentiae; si proprios habuisset filios nouerca,
occidissem. in hanc ipsam quotiens impetum facere
uolui! set propter hoc a me tuta erat quod a matre
non erat.

interrogate 
si qua uultis et sinite me ab istis iuuenalibus
studiis ad senectutem meam reuerti. Fatebor
uobis, iam res taedio est. primo libenter adsilui
uelut optimam uitae meae partem mihi reducturus:
deinde iam me pudet, tamquam diu non seriam rem
agam. hoc habent scholasticorum studia: leuiter
tacta delectant, contrectata et propius admota
fastidio sunt. Sinite ergo me semel exhaurire
memoriam meam et dimittite uel adactum iureiurando,
quo adfirmem dixisse me quae sciui quaeque
audiui quaeque ad hanc rem pertinere iudicaui.

Pertinere autem ad rem non puto quomodo L. Magius
gener T. Liui declamauerit, quamuis aliquo 
tempore suum populum habuerit, cum illum homines
 
non in ipsius honorem laudarent, sed in soceri
ferrent; quomodo L. Asprenas aut Quintilianus
senex declamauerit: transeo istos quorum fama cum
ipsis extincta est. De SCAVRO si me interrogatis,
cum illum mecum audieritis, iniqui estis. Non noui
quemquam cuius ingenio populus Romanus
pertinacius ignouerit. Dicebat neglegenter: saepe causam
in ipsis subselliis, saepe dum amicitur discebat;
deinde litiganti similior quam agenti cupiebat
euocare aliquam uocem aduersariorum et in altercationem
peruenire: uires suas nouerat. Nihil erat illo
uenustius, nihil paratius: genus dicendi antiquum,
uerborum quoque non uulgarium grauitas, ipse
uultus habitusque corporis mire ad auctoritatem
 oratoriam aptatus.

Sed ex his omnibus sciri potest,
non quantum oratorem praestaret ignauus Scaurus
sed quantum desereret. Pleraeque actiones malae,
in omnibus tamen aliquod magni neclectique ingeni
uestigium extabat. raro aliqua actio bona, sed
quam fortunae imputares. Eo illum longa immo
perpetua desidia perduxerat ut nihil curare uellet,
nihil posset. Orationes septem edidit quae deinde
 ex senatusconsulto combustae sunt. Bene cum
illo ignis egerat, sed extant libelli qui cum fama
eius pugnant, multo quidem solutiores ipsis actionibus;
illas enim cum destitueret cura, calor
 
adiuubat; hi caloris minus habent, neglegentiae non
minus. Declamantem audiuimus et nouissime
quidem M.' Lepido ita ut, quod difficillimum erat,
sibi displiceret.

De T. Labieno interrogatis ? declamauit
non quidem populo, sed egregie. non
admittebat populum et quia nondum haec consuetudo
erat inducta et quia putabat turpe ac friuolae
iactationis. adfectauit enim censorium supercilium, cum
alius animo esset: magnus orator, qui multa impedimenta
eluctatus ad famam ingeni confitentibus
magis hominibus peruenerat quam uolentibus. summa
egestas erat, summa infamia, summum odium. Magna
autem debet esse eloquentia quae inuitis placeat et
cum ingenia fauor hominum ostendat, fauor alat,
quantam uim esse oportet quae inter obstantia
erumpat? Nemo erat qui non cum homini omnia
obiceret, ingenio multum tribueret.

Color orationis
antiquae, uigor nouae, cultus inter nostrum ac
prius saeculum medius, ut illum posset utraque
pars sibi uindicare. libertas tanta, ut libertatis
nomen excederet et, quia passim ordines hominesque
laniabat, Rabies uocaretur. animus inter uitia
ingens et ad similitudinem ingeni sui uiolentus, qui
Pompeianos spiritus nondum in tanta pace posuisset.
In hoc primum excogitata est noua poena:
 
effectum est enim per inimicos ut omnes eius libri
comburerentur: res noua et inusitata supplicium de
 studiis sumi.

Bono hercules publico ista in poenas
ingeniorum uersa crudelitas post Ciceronem
inuenta est: quid enim futurum fuit, si triumuiris
libuisset et ingenium Ciceronis proscribere? Sunt
di immortales lenti quidem sed certi uindices
generis humani et magna exempla in caput
inuenientium regerunt, ac iustissima patiendi uice quod
quisque alieno excogitauit supplicio saepe expiat suo.
Quae uos, dementissimi homines, tanta uecordia
agitat? parum uidelicet in poenas notae crudelitatis
it: conquiritis in uosmet ipsos noua quesbus
pereatis et si quid ab omni patientia rerum natura
subduxit, sicut ingenium memoriamque nominis,
inuenitis quemadmodum reducatis ad eadem rem

corporis mala. Facem studiis subdere et in
monumenta disciplinarum animaduertere quanta et quam
non contenta cetera materia saeuitia est! Di
melius, quod eo saeculo ista ingeniorum supplicia coeperunt
quo ingenia desierant! Eius qui hanc in
scripta Labieni sententiam dixerat postea uiuentis
adhuc scripta conbusta sunt; iam non malo exemplo
 
quia suo. Non tulit hanc Labienus contumeliam
nec superstes esse ingenio suo uoluit, sed in
monimenta se maiorum suorum ferri iussit atque ita
includi, ueritus scilicet ne ignis qui nomini suo
subiectus erat corpori negaretur: non finiuit
tantum se ipse, sed etiam sepeliuit.

Memini aliquando
cum recitaret historiam, magnam partem illum libri
conuoluisse et dixisse: haec quae transeo post
mortem meam legentur. Quanta in illis libertas
fuit quam etiam Labienus extimuit? CASSI
SEVERI, hominis Labieno inuisissimi, belle dicta res
ferebatur illo tempore quo libri Labieni ex senatus
consulto comburebantur: nunc me, inquit, uiuum
uri oportet qui illos edidici. Monstrabo bellum
uobis libellum quem a Gallione uestro petatis.
recitauit rescriptum Labieno pro Bathyllo Maecenatis,
in quo suspicietis adulescentis animum illos dentes ad
mordendum prouocantis.

Nunc autem,puto,iam nihil
solebatis audire, licet Mela meus contrahat frontem,
multum habuit ingeni, nihil cordis: omnia usque
ad ultimum tumorem perducta, ut non extra
sanitatem sed extra naturam essent. Quis enim ferat
hominem de siphonibus dicentem “caelo repluunt” et de sparsionibus “odoratos imbres” et in † cultum
 
uiridium “caelatas siluas” et in picturam “nemora
surgentia?” aut illud quod de subitis mortibus
memini eum dicentem, cum uos me illo perduxissetis: “ quidquid auium uolitat , quidquid piscium natat,
quidquid ferarum discurrit nostris sepelitur uentribus.
quaere nunc cur subito moriamur: mortibus
 uiuimus.”

Non ergo, etiamsi iam manumissus erat,
debuit de corio eius nobis satisfieri? nec sum ex
iudicibus seuerissimis qui omnia ad exactam
regulam derigam: multa donanda ingeniis puto; sed
donanda uitia, non portenta sunt. Si qua tamen
tolerabiliter dicta sunt non subtraham, licet non
plura uideantur: uos subiciatis. OSCVS non
incommode dixit, sed sibi ipse nocuit; nam dum nihil
non schemate dicere cupit oratio eius non figurata
erat sed praua. Itaque non inurbane PACATVS
rhetor, cum illi Massiliae mane occurrisset, 
schemate illum salutauit: “poteram,” inquit, “dicere, aue
Osce.” Ipse ab eloquentia multum aberat, natus ad
contumelias omnium ingeniis inurendas. nulli non
 inpressit aliquid quod effugere non posset.

Ille
Passieno prima eius syllaba in Graecum mutata
obscenum nomen inposuit, declamatori subtili sed
arido; ille Sparso dixit scolam communem cum
 
rhetore quodam habenti: tu potes controuersiam
intellegere qui non intellegis te laterem lauare ?
SPARSVS autem dicebat uiolenter, sed dure. Ad
imitationem se Latronis derexerat nec tamen, umquam
similis illi erat, nisi cum eadem diceret.

utebatur suis uerbis, Latronis sententiis. Cum BASSO
certamen illi fuit quem uos quoque audistis,
homine diserto, cui demptam uelles quam
consectabatur amaritudinem et simulationem actionis oratoriae.
nihil est indecentius quam ubi scolasticus forum
quod non nouit imitatur. Amabam itaque CAPITONEM
cuius declamatio est de Popillio, quae misero
Latroni subicitur: bona fide scholasticus erat, in
his declamationibus quae bene illi cesserunt nulli
non post primum tetradeum praeferendus.

primum
tetradeum quod faciam quaeritis? Latronis, Fusci,
 Cesti Albuci, Gallionis. hi quotiens conflixissent,
 penes Latronem gloria fuisset, penes Gallionem
palma; reliquos ut uobis uidebitur conponite : ego
uobis omnium feci potestatem. hos minus nobiles
sinite in partem abire, PATERNVM et MODERATVM,
FABIVM et si quis est nec clari nominis nec ignoti.
Cum uobis ad satietatem uestram me praestiterim,
 
permittite me mihi et aliquos quos non nostis ex
sinu proferre, quibus quo minus ad famam peruenirent
 non ingenium defuit, sed locus.

Bene
declamauit GAVIVS SILO cui Caesar Augustus, cum
frequenter causas agentem in Tarraconensi colonia
audisset, plenum testimonium reddidit; dixit enim: “numquam audiui patrem familiae disertiorem. ” at
cum patrem familiae praeferret, oratorem
subducebat: partem esse eloquentiae putabat eloquentiam
abscondere. Solebat declamare studiose et
TVRRINVS CLODIVS cuius filius fraterno uobis amore
coniunctus est, adulescens summae eloquentiae futurus,
nisi mallet exercere quantum habet quam consequi
 quantum potest.

sed Turrinus pater multum
uiribus dempserat, dum Apollodoreos sequitur ac summam
legem dicendi sectam putat; tantum tamen
superfuit illi uirium quantum ualeret, etiamsi ars
abesset. sententias dicebat excitatas, insidiosas,
aliquid petentis. Numquam non de colore Latroni
controuersiam fecit. Latro numquam solebat disputare
in conuiuio aut alio quam quo declamare
poterat tempore. Dicebat quosdam esse colores
prima facie duros, asperos: eos non posse nisi
 
actione probari. negabat itaque ulli se placere
posse nisi totum; nosse se et suas uires et
illarum fiducia aliis metuenda et praerupta audere;
multa se non persuadere iudici, sed auferre.

TURINUS
contra nihil probare nisi tutum; non quia
inbecillus erat, sed quia circumspectus. causas nemo
diligentius proposuit, nemo respondit paratius; et
pecuniam itaque et dignitatem, quam primam in
prouincia Hispania habuit, eloquentiae debuit. Natus
quidem erat patre splendidissimo, auo diui Iulii
hospite, sed ciuili bello adtenuatas domus nobilis
uires excitauit et ita ad summam perduxit
dignitatem, ut si quid illi defuit scias locum fuisse. Inde
filius quoque eius, id est meus — numquam enim
illum a uobis distinxi — habet in dicendo
 controuersiam paternam diligentiam, qua uires ingenii
sui ex industria retundit. Hoc et in ipso genere uitae
sequitur ad summa euasurus iuuenis nisi modicis
contentus esset, et ideo dignus est cuius tam modestis
cupiditatibus fortuna praestet fidem. Horum
nomina non me a nimio fauore sed a certo
posuisse iudicio scietis, cum sententias eorum retulero
aut pares notissimorum auctorum sententiis aut
praeferendas.

VIBI GALLI. Gratias ago diuiti, quod quos odit
iam reos facere contentus est. Interdiu nobis
publico interdicitur; quaerite quid nocte fiat. “Non
ambulabis,” inquit, “eadem uia qua ego, non calcabis
uestigia mea, non offeres delicatis oculis sordidam
uestem, non flebis inuito me, non tacebis:” perieramus, si magistratus esset. ALBVCI SILI. Quod
sordidatus fui, luctus est; quod fleui, pietatis est; quod
non accusaui, timoris est; quod repulsus est,
uestrum est. Non taceam, qui adhuc uiuo quod tacui?
Nostis populi loquacis suspiciones. quare iste
honores illo uiuo numquam petiit? Ego uero omnes
quaeso homines, ut me in inquisitione paternae
mortis adiuuent; et ad tua genua, dides, uenissem,
nisi timerem ne inuidiam tibi fieri diceres; et iam
pridem hoc animo sequor: occasionem loquendo
capto nec mehercules possum dicere inhumanitate
tua fieri quod non audeo, sed uitium me meum
sequitur: taceo. utinam
hoc uitium habuisset et
 
pater! dum libere loquitur multos offendit: neque
enim, puto, te solum in ciuitate habuit inimicum.

Vt iste ait, causam meam populo probaui. IVLI
BASSI. Quando autem istis diuitibus non sordidati
sumus ? “Accusa,” inquit. pauper diuitem, lugens
candidatum ego accusem? Ambulare mihi meo arbitrio
non licet. In ius uocauit: “reum, inquit, me perage,
perora.” quis haec loquentem auderet accusare ? “Cur
me, inquit, sequeris?” quasi aliud iter pauperes,
aliud diuites habeant. CESTI PII. Non essem reus,
si accusare possem. barba demissa, sordidatus cum
criminibus meis ad uos ueni. Omnia licet fiant,
non desinam inquirere percussorem et fortasse iam
inueni. Cum subito pater meus in media ciuitate
—

quid me intueris ? quid obseruas quid dicam ?
— subductus est. ARELLI FVSCI. Incedere magno
comitatu, splendido cultu, non est fortunae meae;
ista diuites possunt; satis est si uiuimus. Cum
inspoliatum cadauer patris mei inuentum sit, quis
fuerit percussor nescio: quisquis fuit quasi diues
spolia contempsit. “Quare, inquit, me sequeris per
publicum?” facinus indignum commissum est: diues
et pauper eadem uia incessimus. OSCI. “Accusa,” inquit. ubi est qui primo coeperat? Vellem pater
meus quoque a te non discessisset: uiueret. “Quare,
inquit, me reum non facis?” quia accusatorem me
non times mortuo patre meo — timeo enim, ne
quis sibi iniuriam fieri putet, et si dixero occiso.
 
Occisus est pater meus —

a quo? si permittitis nescio.
IVNI GALLIONIS. “Sordidatus es, inquit; fles.” Quid aliud facere possum occisi pauperis filius ?
Pater meus in media ciuitate saluis legibus occisus
est. quis hoc sine lacrimis narrare possit? non
deponam has sordes, nisi inuenero cui induam. Quis
occidit patrem meum? nescio. nihil amplius testari
potes quam hanc uocem meam: adhuc nescio.
Delibero interim et illam induam uestem quam patri
meo reliquit percussor. “Cur me sequeris?” magistratus
 pos terga sua non summouent.

FVLVI SPARSI.
Quid iste accusanti fecisset, qui persequitur
tacentem? “Cur non agis?” quia adeo non met uis 
 ut cogas tecum agi. Numquid nunc tibi iniuriam
facio sordidatus? quod reo licet, lugenti non
licet? Quid potui patri meo minus praestare? in
honorem eius uestem mutaui. ARGENTARI. Non
uis patrem meum fleam? lacessere nos ultro non
solebas. Clodi TVRRINI patris. “Quare, inquit,
sordes sumpsisti?” quid ergo ? ne lugebo quidem quem
uindicare non possum? nulli iniuriam facio nisi
 patri quem adhuc tacitus fleo. PORCI Latronis.

Cuius inter necessarium ita crudeliter interempti
patris dolorem nihil fortius est quam quod
gemit? “Accusa, inquit, me.” unde tam securus es?
inuenisse uideris quis alius occiderit. Non erat in
illo praeda quam grassator sequeretur, sed erat
summa uirtus, sed erat firmissimum inopiae
munimentum, contumax aduersus fastidium diuitiarum
 
innocentia: haec ab inimico spolia petita sunt.
Nescio quomodo miserum esse inter miserias iuuat et
plerumque omnis dolor per lacrimas effluit.
Nimium funere nostro exultat: non solebat uiuo illo
prouocare nos ut reus fieret. Si quis omnium
mortalium miserrimi inter necessarias super occisum
patrem lacrimas ita creditam adhuc inertiam
miratus est, in hac indignitate praesentis periculi omnem
suam ponat admirationem. Si pauper accusandi
diuitis animos non sumpsit miramini? quia tacet,
reus est.

Per has lacrimas, per hunc squalorem,
per haec necessaria omnibus periclitantibus
instrumenta non inuidiosum uestrae misericordiae
praemium petimus, ut absoluto sic esse tanquam reo
liceat. Potens iste et gratiosus et, quod ne ipse
quidem negat, diues fuit et qui nihil umquam
putaret sibi timendum, etiam reo. crescere deinde in
dies odium alterius inpotentia, alterius libertate.
diues nihil aliud quam nos pauperes existimare,
nos nihil aliud quam innocentes, inter cotidianas
acies semper inuicti. Quis de nostra interim morte
cogitauerit, nescio: quod dissimulari non potest
scio, quis optauerit. Venit iste cum turba clientium
ac parasitorum et aduersus paupertatem totam regiam
suam effundit. “Cur me non accusas, non
postulas?” uix temperabat quin diceret: “quid ego
in te accusatorem non audeam, qui occidendum
curaui eum qui tantum mecum litigauerat?”

Ciuitates plerumque finitimae inter repentinam
 
discordiam bello tument: inter ciuilia certamina tantum
in ultionem satis est quantum quisque ad
maledicendum occupauit. Macerio qua uiolentia in
absentiam Metelli strepit! M. Cato Pulchro obiciente
furtorum crimina audiuit. quae maior indignitas
illius saeculi esse potuit quam aut Pulcher
accusator aut reus Cato? In Cn. Pompeium terra
marique uictorem fuit qui carmen conponeret, uno, ut
ait, digito caput scalpentem. fuit aliquis qui
licentia carminis tres auratos currus contemneret.
M. Bruti sacratissimi uaniloquentia laceret,
cum quidem eius ciuili sanguine non inquinatas
solum manus sed infectas ait; atque ille tamen,
cum tres consulatus ac tres triumphos scinderet,
adeo non timuit ne esset reus, ut etiam disertus
esse curauerit. Solus hic est in nostra ciuitate
innocentior Catone, nobilior Metello, Pompeio fortior,
 Bruto .

Latro sic diuisit: an in re iniuria sit. Nulla,
inquit, iniuria est. sordidatus sum; quam multi
faciunt! Omnia iniuriae genera lege conprehensa
sunt: pulsare non licet, conuitium facere contra
bonos mores non licet. Hoc loco SCAVRVS dixit:
noua formula iniuriarum componitur: “quod ille illi
contra bonos mores conuitium fecit .” Etiamsi in
re iniuria est, an si non malo animo facit, tutus
sit; an malo animo faciat. Hoc Latro in duas
 
quaestiones diuisit: an si credidit ab hoc patrem
suum occisum et propter hoc secutus est,
ignoscendum illi sit; deinde: an crediderit. GALLIO illam
fecit primam quaestionem: an quod licet cuique
facere si facit, iniuriarum non teneatur. Licet, inquit,
flere, licet ambulare qua uelis, licet uestem quam
uelis sumere. sed nihil, inquit, licet in alienam
inuidiam facere. sordidatus es, non queror; sed si
sordes tuae inuidiam mihi concitant, queror.

De colore quaesitum est: quidam aperte inuecti
sunt in diuitem, quidam ex toto nihil dixerunt,
quidam secuti sunt mediam uiam. Cum praeter
haec nihil sit, Latro uolebat uideri inuenisse
quartum genus, ut hoc modo in diuitem diceret: tu
quidem non fecisti, sed tamen ego habui causas
propter quas possem decipi et de te aliquid frustra
suspicari: quia inimicus eras, quia inspoliatus
pater inuentus est, et cetera. Hoc est autem medium
illud genus nec dimittendi diuitem nec accusandi:
nam et dimittere non debet quem distulit et
accusare propter hoc ipsum non debet quia distulit.

ALBVCIVS nihil dixit in diuitem; hoc colore
declamauit: committit, inquit, iniuriam si quem non
postulauit accusat. “quare, inquit, sequeris me?” ut
aliquando mei miserearis, ut desinas adflictam
domum persequi, ut scias me in hoc habitu
accusare non posse, ut concupiscas gloriam uindicatae
mortis. Tu solus potes, si uoles, inuenire quis
occiderit, tu accusare. “At me quidam propter hoc
suspectum habent.” Potes discutere istam
suspicionem: quaere quis fecerit. “Vt scias,” inquit, “te
 
inuidiam mihi facere, cum dixissem: accusa me, non
negasti te accusaturum, sed respondisti: accusabo
cum potero.” Ignosce mihi, non magis quemquam
adhuc accusare possum quam absoluere: quaero
quis fecerit. Haec leuia argumenta sunt, uana sunt
quae alios tangunt; quod inimicus es, quod ille
inspoliatus inuentus est: non est quare accusem, est
 quare suspicer.

RVFVS VIBIVS hoc pro colore
posuit: sordidatus sum, lugeo; sequor te ut tutior
sim; timeo nescio quem illum qui patrem meum
occidit; scio me quamdiu tecum fuero perire non
posse. Dum hunc colorem sequitur MVRREDIVS,
ineptissime dixit: quare. te sequor? pater meus,
quia solus inambulabat, occisus est. OSCI color
non placebat Gallioni: sequor, inquit, ut inueniam
quis fecerit; hoc mecum cogito: quisquis est ille
qui fecit, uolet hoc inimico imputare, ad diuitem
ueniet. Multo, inquit, hoc iniuriosius est, si
inquirendi causa facit, si non tantum in conuitium set
periculum diuitis sequitur. GALLIO subtiliter
agendum putauit et ad positionem controuersiae
colorem actionis derigendum, ut diceret: suspicor a te
patrem meum occisum. quis enim illum alius magis
oderat? quis tam potens alius est? uestem sine
dubio alius nescio quis percussor concupierat. Dicet
aliquis: quid ergo? si inimicus est, protinus interfector
 est? non; ideo non accuso.

HISPO
RROMANIVS palam accusauit et dixit non causam sibi
deesse, sed uires; et hanc sententiam in prohoemio
 
magno cum adsensu hominum dixit: eum
accusatorem habeo qui se reum non esse miratur.
BASSVS IVLIVS in hac controuersia dixit: “quare me
sequeris per publicum?” facinus indignum, iudices,
factum est: pauper et diues eandem terram
calcauimus. Consectari autem solebat res sordidas et
inueniebat qui illas unice suspicerent. Memini illum
declamantem declarasse controuersiam de lenone
qui decem iuuenibus denuntiauit in lupanar accederent
et foueam igne repletam terra superiecta
obruit, in quam adulescentibus lapsis et consumptis
accusatur reipublicae laesae. Audiuit illum
declamantem ALBVCIVS, fastidiosus auditor eorum quibus
inuidere poterat; admirabatur hanc BASSI sententiam:
non mehercules te ferrem, si canem ad ostium
alligasses.

Idem Latronis illas sententias aiebat
tumidas magis esse quam fortes quae summa
hominum admiratione circumferebantur: legunt
argumenta patres et ossa liberorum coniectura diuidunt;
et illam: † productam sacerdotes tuam: et illam:
supra cineres liberorum nostrorum lupanar solo 
adaequandum est. Ipse autem laudabat haec
utique quae docuerat. nam in hac ipsa
 
controuersia ne Bassus uideatur aliquid dixisse sordidius,
dixit ipse: itane sic peribunt decem iuuenes propter
 dipondios tuos?

EVCTEMON a fili parte,
cum patrem suum narrasset solum sine comite
oppressum et occisum, dixit: dia\ tou=to a)sfale/stato/n
e)sti meta\ plousi/wn peripatei=n . et idem:
 dia\ ti/ sigw=; o( path/r mou le/gwn a)pe/qanen .
HERMAGORAS dixit: kti/swmen i)di/a|, w)= pe/nhtes, po/lin:
oi( ga\r plou/sioi th\n e(autw=n Illud in narratione:
 u(po\ ti/nos a)nh|re/qh, ou)k oi)=da. ei)=xen e)xqrou\s 
 fu/sei *T*L*S*I*L*R*HC*LCTHC kathgorei=n duname/nous .
ARTEMON dixit: o(/tan eu(/rw to\n fone/a, to/t' au)=
gra/yomai: kai\ to/te dh\ a)\n eu(/rw pe/nhta .

IVNI GALLIONIS. Dubito quid de euentu
huiusce iudici optem, cum crimen meum sit uicisse.
 
Videtis quemadmodum in hoc quoque iudicio opera
sua iactat: et miratur quisquam si hoc patre natus
gloriae cupidior est? Faciles habetis partes: uiros
fortes iungite. dissidemus quia nimium similes sumus.
Cum exiremus in aciem, aiebat: si adulescens
essem, nemo pugnaret fortius. maiorum quoque
suorum uirtutes referebat, sed omnibus se
praeferebat. Cum ad aetatem tuam peruenero, non
contendam cum ullo, quamuis si exemplum tuum sequi
uoluero, etiam cum filio contendam.

Quia patriae
iudicium habeo, patris perdidi. Dicam abdicanti “non luxuriabor, non amabo?” hanc emendationem
criminum meorum non possum promittere: ego uero
pugnabo et fortiter et fortissime. Vidi patrem iam
senem loricam induentem: multum est pugnare cum
exemplo. Iudicium uocat quo pater et filius spolia
contulimus? Ecce commilito ego iuueni possum
cedere, seni non possum. Quod contendi, legis, quod
uici, iudicum, quod pugnaui, patris est. uolui cedere:
concurrerunt iuuenes, aetatis causa agebatur:
uici non filius patrem, sed iuuenis senem. Ego
uici, sed omnes patri gratulati sunt.

Parui
adulescens magnis exemplis. deceptus sum, dum cogito
mecum Horatium Etruscas acies corpore suo summouentem
et Mucium in hostili ara manum
urentem et dum te, Deci, cogito qui et ipse noluisti
patri cedere. Transibo in subsellia tua, complectar
inuitum: licet repugnes, fortior sum. FVLVI Sparsi.

Necesse fuit mihi fortiter militare: pugnandum habebam
non imperatori tantum, sed patri. Si tu
 
uicisses, diceretur: patri cessit; abdicationem enim
timuit. Solebas semper optare, ut contingeret tibi
filium habere meliorem. Iudicium uocas duplicem
 domus nostrae triumphum?

CLODI TVRRINI. Tu
Mucio diceres: “non est quod ostendas istam
manum?” tu Scipioni post deletam Carthaginem: “tace?” loquax est uirtus nec ostendit se tantum, sed
ingerit. Aiunt ecce nunc quidam: cessit pater filio
et in hoc abdicat, ut uideatur uerum fuisse
certamen. Opta, pater, ut et a nepote uincaris. “Postea,
inquit, pugnare fortiter poteris.” unde scio?
uulneribus me senem feci. Quis te felicior? tu omnes
uicisti, te filius. Quanto honestius modo pater et
filius inter se contenderunt, honestiorem facturus
 uictum uter uicisset. Dubito quid faciam. taceam ?

sed silentium uidetur confessio. narrem uirtutes
meas? sed illud quoque mihi nouum accidit, quod
uni mihi abdicato eas narrare non prodest .
Processi in aciem coram patre: fortiter, inquit,
pugna; turpe est adulescenti uinci a sene. Auidus
sum gloriae: hoc si uitium est, paternum est. fortis
sum: numquid improbas, pater? at iam abdicabis,
si dixero: fortissimus sum. dicam tamen audacter:

fortissimus sum, nec timeo in ea ciuitate hoc crimen,
in qua fortes etiam senes nouimus. IVLI
BASSI. Ad te quoque ignominiae meae pars
redundat: pudeat te, pater, si a filio abdicando uictus es.
ARELLI FVSCI Patris. Ignosce, iuuenis erraui:
ambitiosus non ero, cum senex fuero. GAVI SILONIS.
 
Vtrum putas uicisse ? ego praemium tantum habeo,
tu et praemium et uirum fortem.

Divisio. Latro sic diuisit: an filius
abdicari possit propter hoc quod per mittente lege
fecit. nemo inquit in eadem re et habet legem
et timet. Contra ait: si quid fecerit quod non
licet, lex uindicabit; si quid quod licet sed non
oportet, pater. non quaeritur de scelere filii, sed de
officio. Deinde: utatur sua quisque lege; tibi illud
licuit et mihi hoc licet. abdicare liberos liceat. est
aliqua lex quae filio patrem praeferat? Si
potest abdicari etiam propter id quod lege permittente
fecit, an abdicari etiam propter hoc non possit,
quod praemium accepit. Non potest, inquit, in ea
re priuatim puniri, in qua publice honoratur. eidem
rei non potest et praemium dari et nota denuntiari.
cetera iura puta paterno imperio subiecta esse: hoc
ius maius est ceteris, quo de uictoria, de summa
uirtute quaeritur. Non potes propter hanc legem
filium abdicare, propter quam a filio uictus es.

Si
potest abdicari, an debeat. hoc sic diuisit: an
etiamsi non debuit cum patre contendere,
ignoscendum tamen sit, si adulescens gloriae cupiditate
lapsus est; deinde: an contendere debuerit. Tibi,
inquit, et honestum erat certamen et tutum: quid est
enim gloriosius quam aut uirum fortem uincere aut
a filio uinci? Si non debuisset contendere, non
uicisset. et potuit fieri ut, si hic tibi cessisset, alius
aliquis ad certamen procederet qui nunc non processit,
quia sciebat nihil sibi profuturum si te
 
uicisset, cum deberet a filio tuo uinci. nulla laus
tua fuisset: apparuisset enim illam uictoriam non
uiri fortis fuisse, set patris. silentio uirtutes
uestrae transissent:

nunc inlustratae sunt dum conferuntur.
TVRRINVS hoc loco belle dixit: plures tibi
inuidere coeperunt, postquam uictus es. itaque
noui generis res accidit: filius uicerat; omnes
aiebant: o felicem patrem! Nouissimam quaestionem
fecit: an etiamsi quid iudicio peccauit, praemio
emendauerit. Hoc loco dixit GALLIO illam sententiam
quae ualde excepta est: cum diu deprecatus
esset, ait: si nihil proiecero, quid me facturum
putas? ad templa iturum ut ad deos supplicem? ad
 statuas tuas confugiam.

SILO POMPEIVS temptauit
et in hac controuersia illam quaestionem, quam in
omnibus uirorum fortium abdicationibus putabat
esse temptandam: an uir fortis abdicari possit;
aiebat in nulla magis controuersia illam posse tractari.
Non potes, inquit, eum abdicare qui te potest
uincere. miraris si patri hac lege subducitur qui ei 
et comparatur et praefertur?

Colorem pro adulescente GALLIO illum induxit:
 circumsteterunt me, inquit, iuuenes: aetatis causa
agi uidebatur. cum dubitarem exaudiui nescio quem
dicentem: nihil agis; ego tibi cedo, illi non cedo.
CESTIVS hoc colore usus est: putasse sese ipsi patri
honestius hoc esse, certe domui, laudes utriusque
in foro inspici. MONTANVS VOTIENVS ait:
 
cogitaui non quid imperares, sed quid praecepisses:
dixeras semper, cum me hortareris ad gloriam, ut
nulli cederem. Inuidiosa omnibus in illo iudicio
fortuna tua uidebatur, cum quaereretur utrum pugnasses
felicius an genuisses. Non est quod me
putes uisum illis fortiorem: decepti sunt, pater;
iudicauerunt non quod erat, sed quod te malle
crediderunt.

ARGENTARIVS ait: occasionem benefici
quaesiui, non concupiui accipere praemium. Honor
ad utrumque peruenit: alter praemium habet, alter
accepit. FVSCVS ARELLIVS pater ait: si nauigare
imperasses, per hibernos fluctus egissem ratem; si
peregrinari, nihil fuisset iubente te durum. hanc
rem imperabas difficilem forti uiro, uinci. BLANDVS
hoc colore narrauit: pater mihi obicit, quod
illi in una re non cesserim; ego multiplicabo
crimina mea: numquam illi quotiens recte faciendum
fuit cessi, semper uolui uideri frugalior, uideri uolui
laboriosior; nam cum ad uires uentum erat, etiam
ipse cedebat:

non ego illum uincebam, sed aetas.
TVRRINVS hoc colore usus est: uolui, inquit, cedere,
sed erant qui dicerent non licere; hoc enim nobis
modo legem saluberrimam tolli. disputaturi contra
praemium patris uidebantur et dicturi: non licet
inter se cedere fortibus; non ipsorum tantum causa
agitur, sed publica; omnium interest scire quis sit
fortissimus. his uocibus hominum missus sum ad
id certamen, in quo ad istum utraque pertineret
uictoria. Quid putatis me dicturum? fortiorem me
uisum? falsum est, cum hoc quoque, quod ego fortis
 
eram, istius esset. quid ergo? quare uicerim
quaeritis? uisum est ad ruborem totius iuuentutis
pertinere, neminem pugnasse fortius quam senem. Et
cum dixisset se praemia in patrem contulisse, dixit:

uici te, pater, sed nempe uici tibi. AALBVCIVS hoc
colore narrauit: nolui, inquit, uideri per
collusionem patri titulum fortissimi uiri contigisse: non
cessi ante iudicium, ut in iudicio cederem et feci
nihil aliud quam laudaui patrem, uirtutes eius
retuli;

uisus sum propter hoc ipsum praemio dignus.
SILO GAVIVS ait: solebas mihi, pater, insignium
uirorum exempla narrare, quaedam etiam domestica;
aiebas: auom fortem uirum habuisti; uide ut sis
fortior. processi tecum in aciem nec illic ubi
rediimus omnis gloria in una domo erat. uolebat
respublica fortes uiros recognoscere. o quantam
ego cupiditatem gloriae in patre meo uidi, quam
iuuenilem! contendere me uetabat imperio, iubebat
exemplo. Ventum est in iudicium: omnium quas
ego noui res inuidiosissima quaerebatur de patre
 meo: utrum fortior esset an felicior.

OSCVS hoc
colore narrauit: erant qui accederent et dicerent:
roga patrem tuum, cedat tibi: non est utile
reipublicae excitari hostium animos; excitabuntur, si
scierint neminem in hac ciuitate esse fortiorem quam
senem. illi me coegerunt, quasi tum quoque aliquid
praestaturus essem reipublicae, uenire in iudicium:
 
in quo quid habeo? ego iudicatus sum iuuenior.
MENTO dixit: timeo ne ob hoc ipsum patri uilior
fiam ego; scimus quam gloriosus sit.

TRIARIVS
hoc colore usus est: in iudicio uolui tibi cedere, ut
non imperasse uidereris sed uicisse, et cessi:
defunctorie causam meam egi: set † notum sit illum
cedere quia parum est illi non putabat. NICETES
in hac controuersia dixit: ei) o( pa/ppos u(po\ th=s
fu/sews a)podoqei\s h(mi=n pare/sth tw=| to/te dikasthri/w|, ou)k a)\n ei)=pen:
 ti/s nu/ moi h(me/rh h(/de, qeoi\ fi/loi; h)= ma/la xi/rw Hom. Od. 24.514. 

 ui(o/s q' ui(w no/s t' a)reth=s pe/ri dh=rin e)/xousin. 
et: pollo\n d' o(/ge patro\s a)mei/nwn. Hom. Il. 6.479. 
SCAVRVS hunc sensum aliter dixit:

o si auos meus 
interesset iudicio, quam libenter spectaret et
discordiam nostram! clamasset mihi: non est quod cedas;
ipse mihi numquam cessit. LABIENVS partem patris
declamauit et dixit: quod etiam deterioribus licet,
nolo habitare cum aduersario meo: non capit idem
contubernium fortem uirum et uictum. “Statuam,
inquit, tibi posui:” immo ne possem umquam uictum
me obliuisci, ignominiam meam in aes incidisti.

PORCI LATRONIS. Sic sibi satisfieri ne uictor
quidem uoluit: excusauit uictos, quin restituit.
Quoniam reposcis uitam quam dedisti accipe. Nullum
fuit in proscriptione mulierculae caput. OSCI.
Inquinasti filiae sanguine penates. quamquam quid
ego dico penates, tamquam in domo perierit?
Adlatum ad se Caesar Pompei caput fleuit: hoc illi
propter filiam praestitit. ARELLI FVSCI. “Quemadmodum tibi uis satisfaciam?” hoc ipso satisfecisse
debuerat. Filiam habuit piam et in maritum et in
patrem: alterum usque in mortem secuta est, alteri
etiam per mortem satisfecit. quam periculose illum
offendo, qui simul irasci coepit nescit ignoscere?

CLODI TVRRINI patris. “Morere.” quid aliud
meruerat, si satisfacere nollet? Nisi occupasses, soror,
fortasse pater sibi satisfecisset. Hoc, certum habeo,
unusquisque uestrum suadebat puellae: “ad iratum
patrem uenis; in quas potes te compone blanditias;
roga, deprecare; si nihil proficies, habes
quemadmodum cogas: morituram te denuntia.” Hoc quod
ignouisti, uictor, ad uiros pertinet: illi tibi gratias
 
agunt; nam feminas ne si irascereris quidem
proscripsisses. “Quare secuta est uirum?” adeo tibi
uetera exempla exciderunt bonarum coniugum, in
 quae filiam tuam solebas sanus hortari? aliqua
spiritum uiri redemit suo, aliqua se super ardentis
rogum misit. inpendisset se puella uiro, nisi
seruasset patri.

FVLVI SPARSI. Filia ante limen
paternum in cruore suo uolutatur. quid exhorruistis ?
paterna satisfactio est. nostis domus nostrae legem:
aut uincendum mihi aut moriendum est. Qualis
est ista satisfactio qua filia exoratum sibi patrem
non sentit? AALBVCI SILI. Vtrae meliores partes
essent, soli uidebantur iudicare di posse. “Si uis
satisfacere mihi, morere.” Quod ad me adtinet,
irascare malo. Si parricidium esset fuisse in
diuersis partibus, numquam defendisset aput
Caesarem Ligarium Cicero. M. Tulli, quam leue
iudicasti crimen de quo confessus es! Dona filiam, si
misericors es, deprecanti, si hostis, edicto, si pater,
naturae, si iudex, causae, si iratus es, fratri.

BUTEONIS. Ante ipsum limen domus decessit, ne
dubitari posset utrum marito perisset an patri. ubi
istud uidisti? ubi audisti? nego te istuc in bello
didicisse. MARVLLI. “Meruerat, inquit mori.” etiamnunc
accusas ? certe iam tibi satisfactum est. O
nouum monstrum! irato uictore uiuendum est,
exorato patre moriendum est. PASSIENI. Vtinam
interuenissem, non satisfecisses sola patri. Furiosum
te dicerem, si pro genero non rogasses. Secutus
est gener diuersas partes, uxor suas.

Labieni. Hoc 
 
obsequio consequatur denique, ut intra domum
moriatur. M. Cato, quo uiro nihil speciosius ciuilis
tempestas abstulit, potuit beneficio Caesaris uiuere,
si ullius uoluisset. Optima ciuilis belli defensio
obliuio est. MVSAE. Allato ad se capite Cn.
Pompei Caesar auertisse oculos dicitur, quod tu ne in
morte filiae quidem fecisti. CORNELI HISPANI.
Peruagata est illa crudelis belli fortuna omnem
ordinem, usque in infimae plebis supplicia descendit:
nihil in ciuitate nostra immune a uictoris ira praeter
feminas fuit: hanc laudem miserae urbi seruare
 licuit. Aut pater noster aut uictor insanit.

MENTONIS. Semel repulsa iterum redit, iterum repulsa
tertio rogat, non fatigatur, scit exorari etiam hostes.
O te crudelem, nisi iam tibi etiam pro genero satisfactum
est! Non ignoro in quanto periculo sim:
nescit placari iratus et uoce etiam filiae excanduit.
TRIARII. An non exoraretur uictor cum pro filia
 rogaret pater? “Morere.” illi quoque quibus
animaduertere in damnatos necesse est, non dicunt “occide,” non “morere,” sed “age lege:” crudelitatem
imperi uerbo mitiore subducunt.

Divisio. Lateo usus est in hac controuersia
illa calcata quaestione: an possit dementiae agi
cum patre ob ullam aliam rem quam ob dementiam.
Inpotens sum, crudelis sum, inmitis, non
tamen demens. mores tuos patri debes adprobare,
 
non patris regere. dic: desipis, nihil intellegis; ego
sanitatis meae, si potuero, argumenta colligam;
dicam: in senatu non stulte sententiam dixi. quid
tibi uideor fecisse dementer? partes male egi? multa
debes dementiae signa colligere ; damnare non
potes patrem propter uerba, immo propter uerbum.

Si damnari dementiae aliquis pater, etiam non
demens, ob aliquod inprobandum factum potest, an
hic possit. hoc in duo diuisit: an etiamsi hoc animo
dixit, ut filiam mori uellet, damnandus tamen non
sit. hic accusatio filiae contrarias partes patri
sequentis, cum illam ipsa natura publicis excepisset
malis. Animaduertit Manlius in filium et uictorem,
animaduertit Brutus in liberos non factos hostes,
sed futuros: uide an sub his exemplis patri fortius
 tantum loqui liceat.

Deinde: an non eo animo
dixerit, ut illam mori uellet. Dixi, inquit, iratus,
cum uellem castigare, non occidere. TVRRINVS
CLODIVS belle dixit: nolite mirari si durioribus
uerbis utor; non sum processurus ultra uerba,
minabor, deinde ignoscam: fecit et uictor.

GALLIO
et illam quaestionem fecit: an non ob hoc puella
perierit, quod pater illi tam dure responderit.
Periit, inquit, propter desiderium uiri; alioqui unius
uerbi amaritudinem morte pensasset? immo mulier
praeceps, temeraria, insano flagrans amore et
attonita, quem uirum patre relicto secuta fuerat, patre
uiso consecuta est.

SILO POMPEIVS huic quaestioni 
 
praeponebat illam ex qua in hanc transitus iit: an
etiam si propter hoc uerbum patris periit,
damnari tamen pater non debeat: nec enim euentus
imputari debet cuiusque rei, sed consilium. si post
hoc uerbum puella uixisset, numquid patrem dementiae
damnare posses? atque post hoc uerbum
si quid factum est, non a patre sed a puella
factum est. non oportet autem illius temeritatem
dementiam uideri patris. Post hanc quaestionem
faciebat illam:

an ob hoc perierit.
Color a parte accusatoris simplex est: ait
patrem durum fuisse, crudelem, bono publico hunc
non fuisse partium ducem. Dixit, inquit, eo uultu,
ea adfirmatione, ut uideretur non iubere tantum,
sed occidere. Hoc loco dixit TVRRINVS CLODIVS :
hoc post bellum, immo post edictum? et adiecit:
nunc intellegit respublica, imperator, quantum tibi
debeat cui sine sanguine satisfactum est. Omnes
 uirum dixerunt patre nolente illam duxisse.

GALLIO
dixit: nondum mihi uidebatur scire quid meruisset. scire quid meruisset.
uolui illam intellegere crimen suum. CESTIVS hoc
colore: contumaciter, inquit, rogauit, sic quomodo
periit, non uultu demisso, non summissioribus
uerbis, nondum tamquam uicta: nihil agnoui filiae,
nihil uictae . Primum quare ad me non fratrem
 suum mittit? an etiamnunc fratri irascitur?

ARGENTARIVS ait: nos ducem exorauimus, quorum
liberi in diuersis partibus fuerant; diximus: ignosce;
 
noli seuerus esse, si licuerit esse securis. Quid
peccaui quod filiam ex hostium castris uenientem
non primo uerbo recepi? TVRRINVS CLODIVS ait:
uolui fratrem sorori dare beneficium: “eo durius
loquar, ut ille me pro sorore sua deprecetur.” Primum quare me solum rogat, cum debeat duobus
satisfacere? SILO GAVIVS dixit: uolui illam mora
torqueri: sine, inquam, et iterum et tertio roget:
ne mitissimus quidem uictor statim ignouit.

LABIENVS
ait: non sum statim exoratus et si uixisset
non essem fractus proximis precibus eius, ne tertio
quidem rogatus aut quarto. “At uictor cito
exoratus est.” Noli mirari: facilius est ignoscere bello
quam parricidio. HISPANVS de morte eius hoc dixit:
iterum illam nobis uir abduxit. ALBVCIVS ait:
tuto me, ait, putaui loqui fortius; non dubitaui
enim, quin frater illi dicturus esset: non est quod
timeas, exorabitur; si difficilior erit, ego illum
rogabo; et si rogasses, adulescens, fecissem. non
magis tibi nego quidquam quam soror tua marito?

MONTANVS VOTIENVS dixit: non est quod
putes illam cecidisse irae patris: cui uixerat periit,
illi se cui addixit inpendit. et eundem sensum in
argumentis, cum dixit etiam morte patri inuidiam
quaesisse sed non propter patrem illam perisse:
quid ergo, inquis, propter quem? scis illam unum
habuisse pro quo mori posset.

PORCI LATRONIS. Aestimate quale sit scelus istius,
in quo laesi patres ne liberos suos aut agnoscant
aut recipiant etiam confessas iniurias tacent.
Vectigalis isti crudelitas fuit eo magis quod omnes
praeter istum misericordes sumus. mendicares nisi tot
mendicos fecisses. Effecit scelestus iste, ut nouo
more nihil esset miserius expositis quam tolli, parentibus
 quam agnoscere. Cassi Severi.

Hinc
caeci innitentes baculis uagantur, hinc trunca
brachia circumferunt, huic conuulsi pedum articuli i?
sunt et torti tali, huic elisa crura, illius inuiolatis
pedibus cruribusque femina contudit: aliter in
quemque saeuiens ossifragus iste alterius brachia
amputat, alterius eneruat, alium distorquet, alium
delumbat, alterius diminutas scapulas in deforme
extundit tuber et risum in crudelitate captat.
Produc, agedum, familiam semiuiuam, tremulam,
debilem, caecam, mancam, famelicam; ostende nobis
captiuos tuos. Volo mehercules nosse illum
specum tuum, illam humanarum calamitatium officinam,
 
illud infantium spoliarium. Sua quoique calamitas
tanquam ars adsignatur: huic recta membra sunt,
et si nemo moratur naturae proceritas emicabit:
ita frangatur ut humo se adleuare non possit, sed
pedum crurumque resolutis uertebris reptet; huic
extirpentur radicitus. huic non speciosa facies
est: potest formonsus mendicus esse; reliqua
membra inutilia sint, ut fortunae iniquitas in
beneficia sua saeuientis magis hominum animos percellat.
 sic sine satellitibus tyrannus calamitates
humanas dispensat.

VIBI GALLI. Intuemini debilia
infelicium membra nescio qua tabe consumpta, illi
praecisas manus, illi erutos oculos, illi fractos pedes.
quid exhorrescitis? sic iste miseretur. Tot membra
franguntur, ut unum uentrem impleant, et — o nouom
monstrum — integer alitur, debiles alunt. ALBVCI
SILI. “Perissent,” inquit. ita non infelicius supersunt
quam perituri fuerant? “Perissent,” inquit. interroga
patres utrum maluerint. Eruantur, inquit, oculi
illius, illius praecidantur manus. Quid si aliquis
ex istis futurus est uir fortis? futurus est 
tyrannicida? quid si sacerdos? nec, puto, incredibilia in
hac fortuna loquor; certe ex hac turba origo
Romanae gentis apparuit. Egregius educator plus
 
acceptum crudelitati quam expensum misericordiae
 refert. TRIARI. “Perissent,” inquit.

Puto, expertus
es nos non esse crudeles; tamen nemo non
nostrum, cum istis stipem porrigeret, mortem
precatus est. Surge tu debilis: conatur et corruit. surge
tu mute: sed quid excitaris? rogare non potes.
surge tu caece: sed ad quorum eas genua nescis.
o te inter omnis debiles ante hoc iudicium
felicissimum quod istum dominum non uidebas, in hoc
iudicio infelicissimum quod istum reum non uides!
Expositos aluerunt etiam ferae, satis futurae mites
 si praeterissent.

CORNELI HISPANI. Ergo si illis
temporibus iste carnifex apparuisset, conditorem
suum Roma non haberet? Timeo ne hoc prosit
reo, quod nemo ex istis quemquam uideri uolt suum.
IVLI BASSI. Intuemini utramque partem et ei
succurrite quae miserabilior est. liceat uidere 
mercedarios tuos: hic caecus est, hic debilis, hic mutus.
his tu mori non permittis? uis in te iudices more
tuo misericordes sint, tuo exemplo? ARGENTARI.
Quorum cum ubique audiantur preces, in sua
tantum causa cessant. “Adiciamus aliquid ad quaestum:

deme huic oculos, illi manus.” ARELLI FVSCI
patris. “Praecidatur, inquit, lingua: genus est
rogandi rogare non posse.” Miseremini horum
 omnium , iudices, quorum misereri etiam singulorum
soletis. CESTI PII. Vt hanc causam susciperem ne
ab eis quidem rogatus sum pro quibus ago. quid
enim miseri rogare sciunt nisi stipem? Quid
infelix iste peccauit aliud quam quod natus est?
 
CLODI TVRRINI patris. Age, si quis agnouerit suum,
petes alimenta tamquam alueris? non est quod
timeas, nemo agnoscet. 0 miserum, si quis alimenta
suo dat! o miserum, si negat! Ita nos istis uindictam
negaturos putas, quibus ne id quidem
negamus quod tibi daturi sunt? Et quod indignissimum
est, cum tam crudelis sit, misericordia publica
uiuit.

Venite miseri et hodie primum uobis rogate.
MENTONIS. Errant miseri circa parentum suorum
domos, et fortasse aliquis a patre alimenta non
impetrat. Nulli plus reddunt integra mancipia. “Cur
tu tam exiguum refers? † uitus est equas poterat
ut non rogares, ut non acciperes ? spiritum tibi non
relinquerem, nisi crudelior futurus essem relinquendo.
tibi cotidiana captura non respondet.
apparet te nondum hominibus satis miserum uideri.” GAVI SILONIS. “Tu,” inquit, “in illa uicinia
mendicabis, tu ad illud limen accedes;” et crudelis miseris
parentum domos monstrat. “Hic non facile stipem
impetrat: etiamnum aliquid illi detrahatur.”

IVNI
GALLIONIS. “Serua oculos ut uideat quem roget;
serua manus ut habeat quibus stipem accipiat.” Occurrunt nuptiis dira omina, sacris publicis tristia
auspicia; feriatis maxime ac solemnibus et in hilaritates
dicatis diebus semianimes isti greges
oberrant. a patre fortasse aliquis acceptam stipem
 
 portat ad deos. FVLVI SPARSI. Scio, iudices,
uariis quemque causis ad accusandum solere
compelli: quosdam ambitio gloriae quam ex damnato
petierunt prouocauit, alios odia et simultates
protraxerunt; non dubito fuisse quosdam qui praemium
peterent; ego omnibus ceteros inpellentibus causis
uaco: quae enim gloria est in tam sordido reo ?
quae simultates, ut non eas quoque contraxisse
pudeat? aut quod praemium, cum istum alant qui se
 alere non possunt?

Non is est qui rogare nesciat;
etiam docere solet. Quos adfectus uestros optare
debeam nescio: si misericordiae propiores fueritis,
crimina rei uobis ostendam; si seueritati, reum.
Hunc nos publice pascimus. Exigi a te talio non
potest : non habes totidem membra quot debes.
 Lupa expositis infantibus oblita feritatis, placida
uelut fetibus suis ubera praebuisse fertur. sic lupa
uenit ad infantes; expectemus hominem. Gratulor
tibi, Roma, quod in conditores tuos homo non
incidit.

Ergo tu , cum de publica misericordia cogitares,
tam crudelis esse potuisti? “Proxima,” inquit, “die
hic plurimum retulit: faciendus est huic similis
alter; hic satis retulit: fiat et alius miser ad hoc
exemplum. ite nunc, inquit, et alimenta mihi
quaerite. tu, inquit, qui oculos non habes, per oculos
rogato; tu, inquit, qui manus perdidisti, per manus
rogato; tu per illa membra quae trahis debilia;
per ea quisque quae non habet ambiat.” O miseros
 
qui sic rogant, miseriores qui sic rogantur! ecce
nescio quis: meus, inquit, filius si uiueret, huic
fortassis similis esset. numquid ego meum transeo?
alius: potuit, inquit, meus in eundem incidere dominum.
quid si incidit? omnes omnibus congerunt,
dum unusquisque timet ne suo neget.
Pars altera. ARELLI FVSCI. “Debilitasti,” inquit.
plus illis patres nocuerant.
LATRO sic diuisit: an laesa sit res publica.

primum, inquit, crimen constare oportet, deinde
hunc reum quaeri. An laesa sit respublica non solet
argumentis probari; manifesta statim reipublicae
damna sunt, si muri diruti sunt, si classis incensa
est, si exercitus amissus., si uectigalia deminuta:
hoc damnum quod tu obicis, quis uidebat? Dic
mihi: quando rempublicam laesit? cum unum
expositum debilitauit? atqui etiam qui occidit unum
non tamen reipublicae laesae tenetur, sed caedis;
etiam qui duos, etiam qui plures: dic mihi quis
numerus efficiat ut laesa uideatur respublica. duo
debilitantur, nondum respublica laesa est. 
 iuuenes . Potuerunt, inquit, duces fieri. potuerunt et
sacrilegi esse et homicidae, potuerunt et perire.
Attamen crudelem rem facit, qui sua de re infantes perdidit
et infelices mendicare coegit. Facit et
lanista qui iuuenes cogit ad gladium nec damnatur
 
reipublicae laesae, et leno qui cogit inuitas pati
stuprum nec laedit rempublicam. Ego non laudari
reum desidero, sed absolui; noceat hoc illi cum
honores petet. potest aliquis et non esse homo honestus
 et esse innocens reus.

Deinde: an si laesa
sit respublica, ab hoc laesa sit. non a me, inquit,
sed a parentibus qui proiecerunt. hic crudelis, ut
multum illis abstulerit, uitam reddidit. Contra ait:
illi singulos exponunt, tu omnes debilitas: illi spem,
 tu instrumenta uiuendi detrahis. Deinde: an
teneatur reipublicae laesae, si fecit quod ei facere
licet. non potest, inquit, ulla res lege damnari,
quae lege permittitur. si domum meam dirui,
numquid dicis me rempublicam laedere? et poteras
describere quam inhumanum sit illos parietes maiorum
in nostram usque perductos memoriam in hostilem
 modum deici.

si in agris meis arbusta succidere
uelim Deinde: an hoc non licuerit illi facere.
licuit, inquit, expositi in nullo numero sunt; serui
sunt; educatori uisum est. Denique si non
licet, habent legem: talionis agere singuli possunt,
iniuriarum possunt: reipublicae quidem laesae non 
potest agi eorum nomine qui extra rempublicam
sunt. non potest pro omnibus agi pro quibus singulis
 non potest.

Scio quosdam putare quaestionem
esse: an possit a priuato homine laedi respublica;
SPARSVM certe ita declamare memini. quod si
quisquam recipit et illam recipiet: an a muliere possit,
 
an a sene, an a paupere possit; quorum nihil
umquam quaeritur, sed dici tamen solet; quomodo,
cum illa quaestio tractatur: an respublica laesa sit,
totiens reus inter argumenta non laesae reipublicae
dicit: ne potuit quidem laedi a priuato, a paupere,
ab aegro, ab absenti. GALLIO fecit et illam
quaestionem: an in expositis laedi possit respublica. non
potest, inquit, respublica laedi possit nisi in aliqua
sui parte; haec nulla reipublicae pars est; non in censu
illos inuenies, non in testamentis. Sed haec quoque
in illam incurrit: an respublica laesa sit; dicitur
enim: ne laedi quidem potuit in eis quos non
habebat.

Pro illo qui debilitabat expositos pauci admodum
dixerunt. Dixit GALLIO et hoc colore usus est:
egentem hominem et qui ne se quidem alere
nedum alios posset, sustulisse eos qui iam relicti sine
spe uix spiritum traherent, quibus non iniuria
fieret si aliquid detraheretur, sed beneficium daretur
si uita seruaretur. faciant inuidiam alicui oculos
desse, alicui manus, dicant illos per hunc tam
misere uiuere, dum fateantur per hunc uiuere. GALLIO
illud quoque in argumentis temptauit: adeo, inquit,
haec res non nocuit reipublicae, ut possit uideri
etiam profuisse:

pauciores erunt qui exponant filios.
TVRRINVS CLODIVS hoc colore usus est: multos
patres exponere solitos inutiles partus. nascuntur,
inquit, quidam statim aliqua corporis parte mulcati,
infirmi et in nullam spem idonei, quos parentes sui
 
proiciunt magis quam exponunt; aliqui etiam
uernulas aut omine infausto editos aut corpore
inualidos abiciunt. ex his aliquos hic sustulit et eas
partes quae cui possent miserabiliores esse, manu
sua abstulit: stipem rogant et unius misericordia,
uiuunt, omnium aluntur. At res foeda est mendicos
habere, a mendicis ali, inter debiles uersari. Age,
non pudet uos ex hoc producere contubernio reum
 a quo dicatis laesam rempublicam ? et sic descendit
ad argumenta, ut diceret:

quomodo hic potuit laedere?
SILO POMPEIVS illo colore usus est:
misericordem hunc fuisse, uoluisse uitam dare, sed non
potuisse alere; itaque eo conpulsum, ut
unusquisque aliquam partem corporis pro toto dependeret.
LABIENVS tam diserte declamauit partem eius qui
debilitabat expositos, quam nemo alteram partem,
cum illam omnes disertissimi uiri uelut ad
experimentum suarum uirium dixerint. Illum autem
locum uehementissime dixit: mirum est uacare
homines huic cogitationi, ut curent quid homo
mendicus inter mendicos faciat. principes, inquit, uiri
contra naturam diuitias suas exercent: excisorum
greges habent, exoletos suos ut ad longiorem
patientiam inpudicitiae idonei sint, amputant et quia
ipsos pudet uiros esse, id agunt ut quam paucissimi
sint.

his nemo succurrit delicatis et formosis debilibus.
Curare uobis in mentem uenit quis ex
 solitudine infantes auferat perituros nisi auferantur;
 
non curatis quod solitudines suas isti beati
ingenuorum ergastulis excolunt, non curatis quod
iuuenum miserorum simplicitatem circumeunt et
speciosissimum quemque ac maxime idoneum castris in
ludum coiciunt. in mentem uobis uenit misereri
horum quod membra non habeant; quidni illorum
quod habent? et hoc genere insectatus saeculi uitia
egregia figura inquinatum et infamem reum
maiorum criminum inpunitate defendit. Celebris haec
apud Graecos controuersia est; multa ab illis pulchre
dicta sunt a quibus non abstinuerunt nostri manus,
multa corrupte quibus non cesserunt nec ipsi.

Dixit 
*G*L*U*K*W*N: kai\ tou/tous trofa\s ai)tei=s ou(\s mh\ tre/fein
a)sebe/s e)stin . Hunc dixit sensum P. ASPRENAS
eodem modo, uno uerbo magis proprio usus:
hos aliqui alimenta poscit quibus crudelis est qui
negat. Circa hunc sensum est et ille a
QVINTILIANO dictus: nescio utrumne uos miseriores dicam
quod alimenta accipitis an hoc quod datis; accipitis
enim quia debiles estis, datis ei per quem debiles
estis. ADAEVS rhetor: klai/ousai mhte/res h)ra/nizon: “ei) me\n e)mo\s,” le/gousai, “to\n e)mo\n, ei) de\ a)llo/trios,
i(/na kai\ to\n e)mo\n a)/lloi.”

Hunc sensum quidam Latini 
dixerunt, sed sic ut putem illos non mutuatos esse
aperte hanc sententiam, sed imitatos. BLANDVS
dixit: porrigit aliqua mendico rogata stipem. utique
si peperit, exposuit. o quam misera cogitatio
 
porrigentis est! “hic fortasse meus est.” OSCVS dixit:
aliqua quia iam proiecit pluribus stipem, suo negat.
ARELLIVS FVSCVS dixit: alit rogata filium mater,
misera si scit suum esse, misera si nescit. ARTEMON
dixit: ta\ me\n tw=n a)/llwn eu)/rwsta plei=, gewrgei=:
ta\ d' h(me/tera a)na/phra tre/fei a)/ra to\n o(lo/klhron .

Hanc sententiam Latro fortius et 
uirilius dixit qui non potest furti suspectus esse;
Graecos enim et contemnebat et ignorabat. cum
descripsisset debiles artus omnium et alios
incuruatos, alios repentes, adiecit: pro di boni! ab his
aliquis alitur integer? *D*A*M*A*S*S*K*O*M*B*R*O*S dixit:
 pa/lai me\n e)kqe/tois ki/ndunos h)=n to\ r(ifh=nai, nu=n
de\ to\ trafh=nai . Hunc sensum CESTIVS transtulit:
effecisti, inquit, ut maius esset periculum educari
quam exponi. FVSCVS ARELLIVS aliter dixit: illa
adhuc in miserae sortis infantia timebantur: ferae
serpentesque et inimicus teneris artibus rigor et
inopia; inter expositorum pericula non numerabamus
 educatorem.

*G*L*U*K*W*N corruptam dixit sententiam:
 krousa/tw tis th\n qu/ran tw=n e)xo/ntwn i(/na prosaga/gh| 
TIS. et illam: a)/ge, su\ de\ klai=e, su\ de\
qrh/nei. w)= kakw=n sumfwniw=n ! Sed nostri quoque
bene insanierunt. MVRREDIVS dixit: producitur
miserorum longus ordo, maior pars se sine se trahit.
et LICINIVS NEPOS: ut soluendo sis in poenas quotiens
 tibi renascendum est?

Illud SPARSVS dixit
 
quod non corruptum tantum sed contrarium dicebat
esse Montanus: “solus plura habes membra quam tot
hominibus reliquisti.” ita enim hic potest uideri
laesisse rempublicam, si multi sunt debilitati;
apparet autem non esse multos, si plura habet membra
quam debilitatis reliquit. et illud aeque aiebat ab
illo corrupte dictum: prodierunt plures mendici
 quam membra. Graecas sententias in hoc refero,
ut possitis aestimare, primum quam facilis e Graeca
eloquentia in Latinam transitus sit et quam omne
quod bene dici potest commune omnibus gentibus
sit, deinde ut ingenia ingeniis conferatis et cogitetis
Latinam linguam facultatis non minus habere,
licentiae minus.

Labieni sententiam separaui, quia locuti
de illa homines erant: sed ad cotidianum diurnum
et mendicantium quaestus recognoscit: “tu hodie
minus adtulisti; cedo lora; gaudeo me non omnes
emancasse. quid fles? quid rogas? plus retulisses
 si sic rogasses.” Dixit et illam sententiam: date
miseris quod unum percipere gaudium possunt:
aliquis ex illis damnatum istum uideat, aliquis audiat.
ARTEMON GLYCON dixit, toi=s talaipw/rois xara\
katale/leiptai .

P. VINICIVS summus amator Ouidi
hunc aiebat sensum disertissime apud Nasonem Ouidium
esse positum, quem ad fingendas similes
sententias aiebat memoria tenendum. occiso Achille
hoc epiphonema poni:
 
 quod Priamus gaudere senex post Hectora posset,
hoc fuit.
CASSIVS SEVERVS dixerat: ostende nobis captiuos
 tuos . IVLIVS BASSVS dixerat: ostende
mercedarios tuos. LABIENVS commodius uidebatur dixisse:
ostende nobis alumnos tuos. P. Asprenas dixit
cum induxisset stipem porrigentem mendico: “o
infelicem patrem!” et hoc qui dicit ipse fortassis
pater est.

GAVI SILONIS. Infelix senex uidit iacentis
diuulsae patriae ruinas, abstractus a coniuge
 abstractus a liberis super exustae Olynthi cinerem
stetit; iam ad figurandum Promethea satis tristis
est. Pro Iuppiter! — quem enim melius inuocem
aduersus Parrhasium quam quem imitatus est? —
Olynthium tantum picturae tuae excipio? Nemo,
ut naufragum pingeret, mersit hominem .
 
Caeditur: “parum est;” uritur: “etiamnunc parum est;” laniatur: “hoc, inquit, in irato Philippo satis est,
sed nondum in irato Ioue.” IVLI BASSI.
Producitur puer, superuacuum est, inquit; “nondum
quantum satis sit Prometheo potest gemere.” Vltima
Olynthii deprecatio est: “Atheniensis, redde me
Philippo.” Non est istud donum, sacrilegium est. “Seruus, inquit, meus fuit.” putes Philippum loqui.
Aedem Mineruae tamquam castra Macedonum fugiunt.
Clodi TVRRINI. “Parum, inquit, tristis est.”

Aliquis Olynthius parum tristis est , nisi qui
Atheniensem dominum sortitus est? Vis, Parrhasi,
tristem uidere? indic abo tibi, Parrhasi maiora
tormenta: duc illum ad iacentem Olynthum, duc illo
ubi liberos, ubi domum perdidit; scis certe quam
tristem illum emeris. Olynthiis urbem aperuimus,
templa praeclusimus ? Certe nemo Olynthius tortus
esset, si omnes illos Macedones emissent. “Torquetor:” hoc nec sub Philippo factum est. “moritor:” hoc nec sub Ioue.

ARGENTARI. Hoc hospitio
Olynthius Athenis exceptus est? quid porro? tantum
Olynthium torsit Parrhasius? quid , non et oculos
nostros torquet? ibi ponit tabulam ubi fortasse nos
tabulam foederis posuimus. Hoc Promethea facere
est, non pingere. Aiebat tortoribus: “sic intendite,
sic caedite, sic istum quem fecit cummaxime uultum
 
seruate, ne sitis ipsi exemplar.”

CESTI PII. “Emi,” inquit. immo si Atheniensis es, redemisti. si nescis,
Parrhasi, in isto templo pro Olynthiis uota
 suscepimus: sic soluentur? Crudelis ille Graeciae
carnifex istum tamen nihil amplius quam uendidit.
Producitur nobilis senex, longa miseriarum tabe
confectus, reductis introrsus oculis, tam tristis quam
si iam tortus esset. ut admoueri sibi catenas uidit:
superuacuae sunt, inquit; si ad alium dominum
peruenissem, Athenas fugerem. Istud tibi in nullo Olynthio
 permitto, nisi si Lasthenen emeris.

TRIARII.
Corrupisti duo maxima Promethei munera, ignem
et hominem. Quemcunque praeco flentem uiderat
sciebat emptorem, miserebantur omnes; et fortasse
ipse Philippus reduci iussisset, etiamsi Atheniensem
uidisset emptorem quod ego fabulosum esse
non dubito. Sed utrum uult Parrhasius eligat:
parum pie aut infamauit Iouem aut imitatus est.
Clamabat iste: nondum satis tristis es, nondum satis,
inquam, adiecisti ad priorem uultum. Talis in auctione
 Philippus.

MVSAE. Narraturus sum Olynthii
senis ignes, uerbera, tormenta: aliquis nunc me
queri de Philippo putat. Dii deaeque te perdant!
misericordem Philippum fecisti. Si isti creditis, iratum
Iouem imitatus est, si nobis, iratum uicit Philippum.
Pinge Philippum crure debili, oculo effosso,
 
iugulo fracto, per dot damna a dis immortalibus
tortum. CORNELI HISPANI. Vltima membrorum tabe
tormentis inmoritur. Parrhasi, quid agis? non
sernas propositum; hoc supra Promethea est. tantum
patiendum est pingente Parrhasio quantum irato
Ioue.

ARELLI FVSCI patris. Pinge Promethea, sed
homines facientem, sed ignis diuidentem; pinge, sed
inter munera potius quam inter tormenta. Inter
altaria Olynthii senis crucem posuit. Miserrime
senex, aliquis fortassis ex seruis tuis felicius seruit;
utique felicior est quisquis Macedoni seruit.

FVLVI
Sparsi. Si ad succurrendum profectus es, queror
quod unum emisti, si ad torquendum, queror quod
ullum . Vtinam, Philippe, auctionem cum
exceptione fecisses: ne quis Atheniensis emeret. Non
uidit Phidias Iouem, fecit tamen uelut tonantem;
nec stetit ante oculos eius Minerua, dignus tamen
illa arte animus et concepit deos et exhibuit. Quid
facturi sumus si bellum uolueris pingere? diuersas
uirorum statuemus acies et in mutua uulnera
armabimus manus? uictos sequentur uictores? reuertentur
cruenti ? ne Parrhasii manus temere ludat coloribus,
internecione humana emendum est?

Si necessest
aliquem torqueri, eme nocentem seruum, ut eodem
tempore et exemplum sumas et supplicium.
Statuitur ex altera parte Parrhasius cum coloribus, ex
altera tortor cum ignibus, flagellis, eculeis. ista aut
 
uidentem aut exspectantem, Parrhasi, parum tristem
putas? Dicebat miser: “non prodidi patriam.
Athenienses, si nihil merui, succurrite, si merui, reddite
Philippo.” inter ista Parrhasius dubium est studiosius
 pingat, an ille saeuiat.

Torquet, uerberat:
sic iste carnifex colores temperat. Quid ais? parum
tristis uidetur quem Philippus uendidit, emit
Parrhasius? “Etiamnunc torque, etiamnunc; bene habet,
sic tene: hic uultus esse debuit lacerati, hic
morientis.” Porci Latronis. Si uidetur tibi, istis
muneribus aram misericordiae orna. Nemo ergo ex
Olynthiis miserius seruit quam qui Atheniensem
dominum sortitus est? Miser ubicunque Philippum
non uiderat, pacem putabat. “Alliga,” inquit.

aiebat: “solutus apud Philippum fui.” ALBVCI SILI. Exspecta
dum Euthycrates aut Lasthenes capiantur. Phidias
omnia, Parrhasi, sine tortore fecit. Philippus
quoque uendidisse contentus est. Producitur senex
nobilis, flens, respiciens patriam: placuit isti uultus;
habuit aliquid Promethei simile etiam ante tormenta.
Diligenter causam agit, ut Philippus: “ Olynthio
non est, ego pecuniam perdidi.” redi ad auctorem.
Propter homines Prometheus distortus, propter
Promethea homines ne torseris. Philippus sic
rogabatur: liceat Olynthios uiuere. Parrhasius aliter
rogandus: Olynthiis mori liceat. “Tristem uolo
facere.” nemo faciet, si Philippus non fecit.

Hanc controuersiam magna pars declamatorum
sic dixit, ut non controuersiam diuiderent sed
accusationem, quomodo solent ordinare actionem
suam in foro qui primo loco accusant; in
scholastica, quia non duobus dicitur locis, semper non
dicendum tantum, sed respondendum est. Obiciunt
quod hominem torserit, quod Olynthium, quod
deorum supplicia imitatus sit, quod tabulam in templo
Mineruae posuerit. Si Parrhasius responsurus non
est, satis bene diuidunt. Nihil est autem turpius
quam aut eam controuersiam declamare in qua nihil
ab altera parte responderi possit, aut non refellere
si responderi potest.

GALLIO fere similem
diuisionem in Parrhasio habuit ei quam habuerat in illa
controuersia, cuius mentio est in hoc ipso libro, de
illo qui debilitabat expositos, detractis quibusdam.
Diuisit autem sic: an laesa sit respublica. Quid
perdidit? inquit: nihil. nondum de iure
controuersiam facio. perdidit unum senem Olynthus. fac
Atheniensem: non ages mecum reipublicae laesae si
Atheniensem senatorem occidero, sed caedis. “Ita;
uerum opinio Athenarum corrumpitur; misericordia
semper censi sumus.” Nunquam unius male facto
publica fama corrumpitur; solidior est opinio Atheniensium
quam ut labefactari illo modo possit.

“Laesa est,” inquit, “respublica.” Laesa non est, ut
existimo. Aliquis Olynthio depositum negauerit,
uidebitur non rempublicam, sed hominem laesisse.
 
Olynthiis hoc tribuistis, ut eodem loco essent quo
Atheuienses. “Laesisti, inquit, rempublicam, quod
hanc picturam in templo posuisti. ” Laedunt
rempublicam qui aliquid illi auferunt, non qui adiciunt,
qui diruunt templa, non qui ornant. peccauerunt
ergo et sacerdotes qui tabulam receperunt. quare
tamen non reciperent? deorum adulteria picta sunt,
positae sunt picturae Herculis liberos occidentis.

Deinde: an ob id accusari possit laesae reipublicae 
quod illi facere licuit. Ea lege persequere quae non
licuit. dicis mihi: “hoc facere non oportet.” huic rei
aestimatio inmensa est. itaque nulla uindicta est;
et id tantum punitur quod non licet. satis
abundeque est si opifex rerum imperitus ad legem
innocens est. An hoc ei facere licuerit. hoc in illa
diuiditur: an Olynthius apud Atheniensem etiam
antequam fieret decretum seruus esse non potuerit .
Seruus, inquit, est meus quem ego belli iure
 possideo. rata autem esse quae parta sunt belli iure .
uobis, Athenienses, expedit: alioqui imperium uestrum
in antiquos fines redigitur; quidquid est bello
 partum et est.

Contra ait: ille seruos alii emptori
potest esse, Atheniensi non. Quid enim si
Atheniensem a Philippo emisses ? atqui sciebas Olynthios
coniunctos nobis esse foedere. Vt scias, inquit, seruos
fuisse, decretum postea factum est
Atheniensium, quo iuberentur et liberi et ciues esse. quare
hoc illis ius, si iam habebant, dabatur? Deinde: an
decreto hoc non contineatur ut liberi fiant, sed ut
 
esse liberi iudicentur. Hoc censuimus, Olynthios
ciues nostros esse: ita et ille ciuis noster fuit. Non,
inquit; nam decretum in futurum factum est. num in
praeteritum uis hoc fieri ius ? num quisquis Olynthium
seruum habuit, accusabitur, quod ciuem in sua
seruitute tenuerit? si quis tunc inter necessaria
seruilium officiorum ministeria percussit aut cecidit,
iniuriarum accusabitur? atqui quantum ad ius attinet,
nihil interest occiderit an ceciderit; nam aut nec
caedere licuit aut occidere.

A parte Parrhasii fecit hunc colorem: emptum
esse a Parrhasio senem inutilem, exspiraturum: si
uerum, inquit, uultis, non occidit illum, sed
deficientis et alioqui exspiraturi morte usus est. Torsit,
inquit, tamen: si lucri causa, obice; nempe huius
crudelitatis pretium Athenae habent. In argumentis
dixit quantum semper artibus licuisset: medicos, ut
uim ignotam morbi cognoscerent, uiscera rescidisse;
hodie cadauerum artus rescindi, ut neruorum articulorumque
positio cognosci possit. ALBVCIVS hoc
colore: calamitosum fuisse, orbum, palam mortem
optantem: nec aliter illum Philippus uendidisset
nisi putasset illi poenam esse uiuere.

SILO
POMPEIVS putabat commodius esse, si hoc animo isset
ad auctionem Parrhasius, ut aliquem in hunc usum
emeret. poterit enim uideri elegisse uilissimum et
maxime inutilem. FVSCO ARELLIO placebat,
emptum quidem illum in alios usus, sed cum deficeret
et mori uellet, in id quod unum ex cadauere artifex
poterat inpensum. GALLIO ad neutrum se alligauit
 
nec dixit quo animo emisset, set GALLIONIS color
intolerabilis est: dixit enim, senem ex noxiis
Olynthiis se emisse; quod si illi licet fingere, non
uideo quare non eadem opera dicat et conscium
proditionis Lastheni fuisse et se poenae causa torsisse.

HISPO ROMANIVS ignorantia illum excusauit:
pictor, inquit, intra officinam suam clausus, qui haec
tantum uulgaria iura nouerat, in seruum nihil non
domino licere, pictori nihil non pingere,
mancipium suum operi suo impendit. “Non omnia, inquit,
narras: Olynthius fuit ille qui periit.” Quid autem
ad rem pertinet, cuius nationis seruos fuerit? Audes,
inquit, seruum dicere Olynthium, etiam post bellum
et ante decretum? alioqui quod uos illis beneficium
dedistis nisi quod iam illos nec torquere licet nec
occidere? Graeci nefas putauerunt pro Parrhasio
dicere: omnes illum accusauerunt; in eosdem sensus
 incurrerunt.

*G*L*U*K*W*N dixit: pu=r kai\ a)/nqrwpos,
*promhqeu=, ta\ sa/ SE dw=ra basani/zei . TRIARIVS
hoc ex aliqua parte cum subriperet, inflexit. Hos
aiebat SEVERVS CASSIVS, qui hoc facerent, similes
sibi uideri furibus alienis poculis ansas mutantibus.
multi sunt qui detracto uerbo aut mutato aut
adiecto putent se alienas sententias lucri fecisse.
TRIARIVS autem sic uertit: corrupisti duo maxima Promethei
munera, ignem et hominem. sed et Graeci
 illam subrupuerunt; EVCTEMON qui dixit:

*promhqeu=, e)pi\ se/ tis pu=r kai\ a)/nqrwpon ; sanius quam
Glycon; *A*D*A*I*O*S: *promhqeu=, se/ TIS gra/fwn a)/nqrwpon
a)fani/zei , DAMAS corruptissime: dikai/ws,
*promhqeu=: dia\ ti/ ga\r pu=r e)/kleptes a)nqrw/pw| ;
*K*R*A*T*W*N furiosissime qui dixit: *promhqeu=, nu=n
e)/dei SE pu=r kle/yai . hic est CRATON uenustissimus
homo et professus Asianus qui bellum cum omnibus
Atticis gerebat. cum donaret illi Caesar talentum
in quo uiginti quattuor sestertia sunt Atheniensium
more: h)\ pro/sqes, fhsi\n, h)\ a)/fele, i(/na mh\ *)attiko\n
h)=| . hic et Caesari, quod illum numquam nisi mense
Decembri audiret, dixit: mh\ bau/nw| moi xrh=| ; et cum
commendaretur a Caesare Passieno nec curaret,
interroganti quare non conplecteretur tanti uiri gratiam:
 h(li/ou kai/ontos lu/xnon ou)x a(/ptw .

Saepe
solebat apud Caesarem cum TIMAGENE confligere,
homine acidae linguae et qui nimis liber erat: puto
quia diu non fuerat. ex captiuo cocus, ex coco
 lecticarius, ex lecticario usque in intimam amicitiam
Caesaris felix, usque eo utramque fortunam
contempsit, et in qua erat et in qua fuerat, ut cum
illi multis de causis iratus Caesar interdixisset domo,
combureret historias rerum ab illo gestarum, quasi
et ipse illi ingenio suo interdiceret: disertus homo
 
et dicax a quo multa inprobe sed uenuste dicta. ne
modum excedam excurrendo ad Parrhasium reuertor.

NICETES dixit: e)n puri\, sidh/rw| zwgrafou=nta
h/mi=n h)/ turannou=nta ; HISPO ROMANTVS
dixit: ignis, ferrum, tormenta: pictoris ista an
Philippi officina est? Sparsi sententia in descriptione
picturae habet aliquid corrupti: “et ubicumque santuine
opus est, humano utitur;” dixit enim quod
eri non potest. Illum locum omnes temptauerunt:
quid si uolueris bellum pingere? quid si incendium?
quid si parricidium?

E Graecis DORION furiose
dixit: ti/s *oi)di/pous e)/stai, ti/s *)atreu/s; ou) gra/feis 
 ga\r a)\n mh\ mu/qous i)/dh|s zw=ntas . Sed nihil est quod
minus ferri possit quam quod a METRODORO
dictum est: mh/ moi *trwa/das, mhde\ *nio/bhn. *)epi/qes
to\ pu=r: ou)/pw MOI to\n *promhqe/a a)pe/dwken .
TRIARIVS dixit: nondum dignum irato Ioue gemuisti.
HATERIVS dixit sanius: nondum uultus ad fabulam
conuenit. et illud: Parrhasi, ut omnia fiant ad
exemplum, uiuat qui tortus est. Sed si uultis audite
supra quod non possit procedere insania: LICINIVS
Nepos ait: si uultis digne punire Parrhasium, ipse
 se pingat.

Non minus stulte AEMILIANVS quidam
Graecus rhetor, quod genus stultorum amabilissimum
est, ex arido fatuus dixit: a)poktei/nate *parra/sion,
 
mh\ qelh/sas gra/fein e)c u(mw=n a)rxe/tupon eu(/rh| .
*P*A*U*S*A*N*I*A*S dixit: dia\ se/, *parra/sie, dei= tou\s
e)kporeuome/nous tou= naou= a)fagni/sasqai . OTHO
pater cum pro Parrhasio diceret, in hoc colore
derisus est: quia conciderat, inquit, per proditores
Olynthos, uolui pingere iratum proditori suo Iouem.
GARGONIVS multo stultius, quare Promethei
Parrhasius supplicium pinxisset: ego, inquit, ardente
Olyntho non odissem ignium auctorem? Latronis illa

celebris sententia est, quam SPARSVS quoque
subtractis quibusdam uerbis dixit in descriptione
tormentorum: “Parrhasi, morior;” “sic tene.” hanc
sententiam aiunt et DIOCLEN CARYSTIVM dixisse
non eodem modo: a)/pistos h( u(peroyi/a: pro\s to\ 
 a)re/skon ei)=dos e)bo/a: me/ne .

SPYRIDION honeste 
 dixisse Romanos fecit: multo enim uehementius
insaniit quam nostri phrenetici. uoluit uideri
uolturios ad tabulam Parrhasi aduolare, fabula eleganti
ad turpem sententiam perductus. traditur enim
Zeuxin, ut puto, pinxisse puerum uuam tenentem
et cum tanta esset similitudo uuae ut etiam aues
aduolare faceret operi, quendam ex spectatoribus
dixisse, aues male existimare de tabula; non fuisse
enim aduolaturas si ille similis esset. Zeuxin
aiunt obleuisse uuam et seruasse id quod melius
 
erat in tabula, non quod similius.

SPYRIDION aeque
familiariter in templum uolturios subire putauit
quam passeres aut columbas; dixerat enim:
 sarkofa/ga sou= g' h( grafh\ *N*L*G*L zw=a . Sed nolo
Romanos in ulla re uinci; restituet aciem MVRREDIVS
qui dixit: pinge Triptolemum qui iunctis draconibus
sulcauit auras. Inter illos qui de Prometheo
corrupte aliquid dixerunt et APATVRIVS locum sibi
uindicat; dixit enim: w)/fele to\ pu=r ei)s qeou\s pa/lin
klaph=nai .

Porci Latronis. Id solum sustuli quod fur 
reliquisset. nihil tam ualde fur timui quam ne
dominus res suas non agnosceret. Fac mihi inuidiam,
prode furtum meum, age magistratui tamen isti
gratias quod, cum ad illum furtum meum detulissem,
furem summoueri non iussit. Ruentem ciuitatis
statum unius parietis ruina reposui. OSCI. Sollicitus
erat ne quod perdiderat quaereretur. Indicium profiteor:
multos furti conscios habeo. Ad illum †
tuti illius tendi. hoc furtum non solus habeo.
 
Furtum est quod timet dominus agnoscere? Potui non
esse pauper, habui quod magno uenderem: teneo
ecce epistolas in quibus manifesta proditionis
argumenta sunt, in quibus hostium consilia. Te
interrogo: si furtum est, repono. MVSAE. Furtum uocas
quod qui perdiderat negabat suum? furtum feci, set
hostibus. CLODI TVRRINI. Furtum uocas quod qui
perdiderat, supplicium tulit, qui subripuerat,
praemium? Vtri permisisses loqui, si eodem tempore
 et fur uenisset et dominus? potui rempublicam
magno uendere uel proditori. ARELLI FVSCI patris.

Mille nauium duces furto Troiam cepistis. si bene
furto euertuntur urbes, quanto melius seruantur?
Si non indicauero cuius sit, nemo cognoscet. VIBI
RVFI. Cuius ego, si potuissem, non parietem
tantum, pectus ipsum perfodissem. Nondum totum
consummaui officium: non est tam angusta
respublica, ut ab uno opprimi possit. CESTI PII. Nolite
a me omnia exigere quae scio; multa sunt, quaedam
et in contione dicenda. Hoc furtum liberos uestros
docete. Rogo uos, iudices, per furtum meum:
quotiens furtum meum protuli, tacet dominus. ego fur?
ecce altera iniuria. Non tu, inquit, perfodisti
domum? Tace, ego non ista melius. narrare soleo,
non negarem presio