efflagitasti cotidiano convicio, ut libros, quos ad Marcellum
 meum de Institutione oratoria scripseram iam emittere inciperem.
 nam ipse eos nondum opinabar satis maturuisse, quibus
 componendis, ut scis, paulo plus quam biennium tot alioqui negotiis
 districtus impendi; quod tempus non tam stilo quam inquisitioni
 instituti operis prope infiniti et legendis auctoribus, qui sunt
 innumerabiles, datum est.

usus deinde Horatii consilio, qui in arte poëtica suadet, ne
 praecipitetur editio nonumque prematur in annum, 
 dabam iis otium, ut, refrigerato inventionis amore, diligentius
 repetitos tanquam lector perpenderem.

sed si tanto opere effagitantur quam tu adfirmas, permittamus
 vela ventis et oram solventibus bene precemur. multum autem
 in tua quoque fide ac diligentia positum est, ut in manus hominum quam
 emendatissimi veniant.

post impetratam studiis meis quietem, quae per viginti annos erudiendis
 iuvenibus impenderam, cum a me quidam familiariter postularent, ut
 aliquid de ratione dicendi componerem, diu sum equidem reluctatus, quod
 auctores utriusque linguae clarissimos non ignorabam multa, quae ad hoc
 opus pertinerent, diligentissime scripta posteris reliquisse.

sed qua ego ex causa faciliorem mihi veniam meae deprecationis
 arbitrabar fore, hac accendebantur illi magis, quod inter diversas
 opiniones priorum et quasdam etiam inter se contrarias difficilis esset
 electio; ut mihi si non inveniendi nova at certe iudicandi de veteribus
 iniungre lablorem non iniuste viderentur.

quamvis autern non tarn me vinceret praestaudi, quod exigebatur, fiducia quam negandi verecundia,
 latius se tamen aperiente materia plus quam imponebatur oneris sponte
 suscepi, simul ut pleniore obsequio demererer amantissimos mei, simul ne
 vulgarem viam ingressus alienis demum vestigiis insisterem.

nam ceteri fere, qui artem orandi litteris tradiderunt, ita
 sunt exorsi, quasi perfectis omni alio genere doctrinae summam in
 eloquentia manum imponerent, sive contemnentes tanquam parva, quae prius
 discimus, studia, sive non ad suum pertinere officium opinati, quando
 divisae professionum vices essent, seu, quod proximum vero, nullam
 ingenii sperantes gratiam circa res etiamsi necessarias procul tamen ab
 ostentatione positas; ut operum fastigia spectantur, latent fundamenta.

ego , cum existimem nihil arti oratoriae alienum, sine quo
 fieri non posse oratorem fatendum est, nec ad ullius rei summam nisi
 praecedentibus initiis perveniri, ad minora illa, sed quae si negligas,
 non sit maioribus locus, demittere me non recusabo; nec aliter, quam si
 mihi tradatur educandus orator, studia eius formare ab infantia
 incipiam. Quod opus, Marcelle Victori, tibi dicamus;

quem, cum amicissimum nobis tum eximio litterarum amore flagrantem, non
 propter haec modo (quamquam sint magna) dignissimum hoc mutuae inter nos
 caritatis pignore iudicabamus; sed quod erudiendo Getae tuo, cuius prima
 aetas manifestum iam ingenii lumen ostendit, non inutiles fore libri
 videbantur, quos ab ipsis dicendi velut incunabulis, per omnes, quae
 modo aliquid oratori futuro conferant, artis ad summam eius operis
 perducere destinabamus;

atque eo magis, quod duo iam sub nomine meo libri ferebantur artis
 rhetoricae neque editi a me neque in hoc comparati. namque 
 alterum sermonem per biduum habitum pueri, quibus id praestabatur,
 exceperant; alterum pluribus sane diebus, quantum notando consequi
 potucrant, interceptum boni iuvenes, sed nimium amantes mei, temerario
 editionis honore vulgaverant.

quare in his quoque libris erunt eadem aliqua, multa mutata,
 plurima adiecta, omnia vero compositiora et, quantum nos poterimus,
 elaborata.

oratorem autem instituimus illum perfectum, qui esse nisi vir
 bonus non potest; ideoque non dicendi modo eximiam in eo facultatem sed
 omnes animi virtutes exigimus.

neque enim hoc concesserim, rationem rectae honestaeque vitae
 (ut quidam putaverunt) ad philosophos relegandam, cum vir ille vere
 civilis et publicarum privatarumque rerum administrationi accommodatus,
 qui regere consiliis urbes, fundare legibus, emendare iudiciis possit,
 non alius sit profecto quam orator.

quare , tametsi me fateor usurum quibusdam, quae philosophorum
 libris continentur, tamen ea iure vereque contenderim esse operis nostri
 proprieque ad artem oratoriam pertinere.

an , si frequentissime de iustitia, fortitudine, temperantia
 ceterisque similibus disserendum est, adeo ut vix ulla possit causa
 reperiri in quam non aliqua ex his incidat quaestio, eaque omnia
 inventione atque elocutione sunt explicanda, dubitabitur, ubicunque vis
 ingenii et copia dicendi postulatur, ibi partes oratoris esse
 praecipuas?

fueruntque haec, ut Cicero apertissime colligit, quemadmodum
 iuncta natura sic officio quoque copulata, ut iidem sapientes atque
 eloquentes haberentur. scidit deinde se studium, atque
 inertia factum est, ut artes esse plures viderentur. nam ut
 primum lingua esse coepit in quaestu institutumque eloquentiae bonis
 male uti, curam morum, qui diserti habebantur,
 reliquerunt.

ea vero destituta infirmioribus ingeniis velut praedae fuit.
 inde quidam, contempto bene dicendi labore, ad formandos
 animos statuendasque vitae leges regressi partem quidem potiorem, si
 dividi posset, retinuerunt; nomen tamen sibi insolentissimum
 arrogaverunt, ut soli studiosi sapientiae vocarentur, quod neque summi
 imperatores neque in consiliis rerum maximarum ac totius administratione
 rei publicae clarissime versati sibi unquam vindicare sunt ausi.
 facere enim optima quam promittere maluerunt.

ac veterum quidem sapientiae professorum multos et honesta
 praecepisse et, ut praeceperint, etiam vixisse, facile concesserim;
 nostris vero temporibus sub hoc nomine maxima in plerisque vitia
 latuerunt. non enim virtute ac studiis, ut haberentur
 philosophi, laborabant, sed vultum et tristitiam et dissentientem a
 ceteris habitum pessimis moribus praetendebant.

haec autem, quae velut propria philosophiae asseruntur, passim
 tractamus omnes. quis enim non de iusto, aequo ac bono, modo
 non et vir pessiius, loquitur? quis non etiam rusticorum aliqua de
 causis naturalibus quaerit? nam verborum proprietas ac differentia
 omnibus, qui sermonem curae habent, debet esse 
 communis.

sed ea et sciet optime et eloquetur orator; qui si fuisset
 aliquando perfectus, non a philosophorum scholis virtutis praecepta
 peterentur. nunc necesse est ad eos aliquando auctores
 recurrere, qui desertam, ut dixi, partem oratoriae artis, meliorem
 praesertim, occupaverunt, et velut nostrum reposcere; non ut nos illorum
 utamur inventis, sed ut illos alienis usos esse doceamus.

sit igitur orator vir talis, qualis vere sapiens appellari
 possit; nec moribus modo perfectus (nam id mea quidem opinione, quanquam
 sunt qui dissentiant, satis non est) sed etiam scientia et omni
 facultate dicendi, qualis fortasse nemo adhuc fuerit;

sed non ideo minus nobis ad summa tendendum est; quod fecerunt plerique
 veterum, qui, etsi nondum quemquam sapientem repertum putabant,
 praecepta tamen sapientiae tradiderant.

nam est certe aliquid consummata eloquentia, neque ad earn
 pervenire natura humani ingenii prohibet. quod si non
 contingat, altius tamen ibunt, qui ad summa nitentur, quam qui,
 praesumpta desperatione quo velint evadendi, protinus circa ima
 substiterint.

quo magis impetranda erit venia, si ne minora quidem illa,
 verum operi, quod instituimus, necessaria praeteribo. nam 
 liber primus ea, quae sunt ante officium rhetoris,
 continebit. secundo prima apud rhetorem elementa et quae de
 ipsa rhetorices substantia quaeruntur tractabimus.

quinque deinceps inventioni (nam huic et dispositio
 subiungitur), quattuor elocutioni, in cuius partem memoria ac
 pronuntiatio veniunt, dabuntur. unus accedet, in quo nobis
 orator ipse informandus est, ubi, qui mores eius, quae in
 suscipiendis, discendis, agendis causis ratio, quod eloquentiae genus,
 quis agendi debeat esse finis, quae post fine studia, quantum nostra
 valebit infirmitas, disseremus.

his omnibus admiscebitur, ut quisque locus postulabit, docendi
 ratio, quae non eorum modo scicntia, quibus solis quidam nomen artis
 dederunt, studiosos instruat et (ut sic dixerim) ius ipsum rhetorices
 interpretetur, sed alere facundiam, vires augere eloquentiae possit.

nam plerumque nudae illae artes nimia subtilitatis
 adfectatione frangunt atque concidunt quidquid est in oratione
 generosius, et omnem sucum ingenii bibunt et ossa detegunt: quae ut esse
 et adstringi nervis suis debent, sic corpore operienda sunt.

ideoque nos non particulam illam, sicut plerique, sed quidquid
 utile ad instituendum oratorem putabamus, in hos duodecim libros
 contulimus breviter omnia demonstraturi.
 nam si quantum de quaque re dici potest persequamur,
 finis operis non reperietur.

illud tamen in primis testandum est, nihil praecepta atque
 artes valere nisi adiuvante natura. quapropter ei, cui deerit
 ingenium, non magis haec scripta sint quam de agrorum cultu sterilibus
 terris.

sunt et alia ingenita cuique adiumenta, vox, latus patiens
 laboris, valetudo, constantia, decor; quae si modica obtigerunt, possunt
 ratione ampliari, sed nonnunquam ita desunt, ut bona etiam ingenii
 studiique corrumpant; sicut et haec ipsa sine doctore perito, studio
 pertinaci, scribendi, legendi, dicendi multa et continua exercitatione
 per se nihil prosunt.

igitur nato filio pater spem de illo primum quam optimam
 capiat, ita diligentior a principiis fiet. falsa enim est
 querela, paucissimis hominibus vim percipiendi, quae tradantur, esse
 concessam, plerosque vero laborem ac tempora tarditate ingenii perdere.
 nam contra plures reperias et faciles in excogitando et
 ad discendum promptos. quippe id est homini naturale; ac
 sicut aves ad volatum, equi ad cursum, ad saevitiam ferae gignuntur; ita
 nobis propria est mentis agitatio atque
 sollertia, unde origo animi caelestis creditur.

hebetes vero et indociles non magis secundum naturam homines
 eduntur quam prodigiosa corpora et monstris insignia, sed hi pauci
 admodum fuerunt. argumentum quod in pueris elucet spes
 plurimorum, quae cum emoritur aetate, manifestum est, non naturam
 defecisse sed curam. praestat tamen ingenio alius alium.

concedo ; sed plus efficiet aut minus; nemo reperitur, qui sit
 studio nihil consecutus. hoc qui perviderit, protinus ut erit
 parens factus, acrem quam maxime curam spei futuri oratoris impendat.

ante omnia ne sit vitiosus sermo nutricibus, quas si fieri
 posset sapientes Chrysippus optavit, certe quantum res pateretur optimas
 eligi voluit. et morum quidem in his haud dubie prior ratio
 est, recte tamen etiam loquantur.

has primum audiet puer, harum verba effingere imitando
 conabitur. et natura tenacissimi sumus eorum, quae rudibus
 animis percepimus; ut sapor, quo nova imbuas, durat, nec lanarum
 colores, quibus simplex ille candor mutatus est, elui possunt.
 et haec ipsa magis pertinaciter haerent, quo deteriora
 sunt. nam bona facile mutantur in peius; num quando in bonum
 verteris vitia? non assuescat ergo, ne
 dum infans quidem est, sermoni qui dediscendus sit.

in parentibus vero quam plurimum esse eruditionis optaverim,
 nec de patribus tantum loquor. nam Gracchorum eloquentiae
 multum contulisse accepimus Corneliam matrem, cuius doctissimus sermo in
 posteros quoque est epistolis traditus: et Laelia C. filia reddidisse in
 loquendo paternam elegantiam dicitur, et Hortensiae Q. filiae oratio
 apud Triumviros habita legitur non tantum in sexus honorem.

nec tamen ii, quibus discere ipsis non contigit, minorem curam
 docendi liberos habeant; sed sint propter hoc ipsum ad cetera magis
 diligentes.

de pueris, inter quos educabitur ille huic spei destinatus,
 idem quod de nutricibus dictum sit. de paedagogis hoc
 amplius, ut aut sint eruditi plene, quam primam esse curam velim, aut se
 non esse eruditos sciant. nihil est peius iis, qui paulum
 aliquid ultra primas litteras progressi falsam sibi scientiae
 persuasionem induerunt. nam et cedere praecipiendi partibus
 indignantur et velut iure quodam potestatis, quo fere hoc hominum genus
 intumescit, imperiosi atque interim saevientes 
 stultitiam suam perdocent.

nec minus error eorum nocet moribus; siquidem Leonides
 Alexandri paedagogus, ut a Babylonio Diogene traditur, quibusdam eum
 vitiis imbuit, quae robustum quoque et iam maximum regem ab illa
 institutione puerili sunt persecuta.

si cui multa videor exigere, cogitet oratorem institui, rem
 arduam, etiam cum ei formando nihil defuerit; praeterea plura ac
 difficiliora superesse. nam et studio perpetuo et
 praestantissimis praeceptoribus et plurimis disciplinis opus est.

quapropter praecipienda sunt optima; quae si quis gravabitur,
 non rationi defuerint sed homini. si tamen non continget,
 quales maxime velim nutrices, pueros, paedagogos habere, at unus certe
 sit assiduus loquendi non imperitus, qui, si qua erunt ab his praesente
 alumno dicta vitiose, corrigat protinus nec insidere illi sinat; dum
 tamen intelligatur, id, quod prius dixi, bonum esse, hoc remedium.

A sermone Graeco puerum incipere malo, quia Latinum, qui pluribus in usu
 est, vel nobis nolentibus perbibet, simul quia disciplinis quoque
 Graecis prius instituendus est, unde et nostrae fluxerunt.

non tamen hoc adeo superstitiose fieri velim, ut diu tantum
 Graece loquatur aut discat, sicut plerisque moris est. hoc 
 enim accidunt et oris plurima vitia in peregrinum sonum corrupti et
 sermonis; cui cum Graecae figurae assidua consuetudine haeserunt, in
 diversa quoque loquendi ratione pertinacissime durant.

non longe itaque Latina subsequi debent et cito pariter ire.
 ita fiet, ut, cum aequali cura linguam utramque tueri
 coeperimus, neutra alteri officiat.

quidam litteris instituendos, qui minores septem annis essent,
 non putaverunt, quod illa primum aetas et intellectum disciplinarum
 capere et laborem pati posset. in qua sententia Hesiodum esse
 plurimi tradunt qui ante grammaticum Aristophanen fuerunt; nam is primus
 ὑποθήκας, in quo libro scriptum
 hoc invenitur, negavit esse huius poëtae.

sed alii quoque auctores, inter quos Eratosthenes, idem
 praeceperunt. melius autem, qui nullum tempus vacare cura
 volunt, ut Chrysippus. nam is, quamvis nutricibus triennium
 dederit, tamen ab illis quoque iam formandam quam optimis institutis
 mentem infantium iudicat.

cur autem non pertineat ad litteras aetas, quae ad mores iam
 pertinet? neque ignoro, toto illo, de quo loquor, tempore vix
 tantum effici, quantum conferre unus postea possit annus; sed tamen mihi, qui dissenserunt, videntur non tam
 discentibus in hac parte quam docentibus pepercisse.

quid melius alioqui facient, ex quo loqui poterunt?
 faciant enim aliquid necesse est. aut cur hoc,
 quantulumcunque est, usque ad septem annos lucrum fastidiamus?
 nam certe quamlibet parvum sit, quod contulerit aetas
 prior, maiora tamen aliqua discet puer ipso illo anno, quo minora
 didicisset.

hoc per singulos prorogatum in summam proficit, et quantum in
 infantia praesumptum est temporis, adolescentiae adquiritur.
 idem etiam de sequentibus annis praeceptum sit, ne, quod
 cuique discendum est, sero discere incipiat. non ergo
 perdamus primum statim tempus, atque eo minus, quod initia litterarum
 sola memoria constant, quae non modo iam est in parvis sed tum etiam
 tenacissima est.

nec sum adeo aetatum imprudens, ut instandum protinus teneris
 acerbe putem exigendamque plane operam. nam id in primis
 cavere oportebit, ne studia, qui amare nondum potest, oderit et
 amaritudinem semel perceptam etiam ultra rudes annos reformidet.
 lusus hic sit; et rogetur et laudetur et numquam non
 fecisse se gaudeat, aliquando ipso nolente doceatur alius, cui invideat;
 contendat interim et saepius vincere se putet;
 praemiis etiam, quae capit illa aetas, evocetur.

parva docemus oratorem instituendum professi, sed est sua
 etiam studiis infantia; et ut corporum mox fortissimorum educatio a
 lacte cunisque initium ducit, ita futurus eloquentissimus edidit
 aliquando vagitum et loqui primum incerta voce temptavit et haesit circa
 formas litterarum. nec si quid discere satis non est, ideo
 nec necesse est.

quodsi nemo reprehendit patrem, qui haec non negligenda in suo
 filio putet, cur improbetur, si quis ea, quae domi suae recte faceret,
 in publicum promit? atque eo magis, quod minora etiam
 facilius minores percipiunt, et ut corpora ad quosdam membrorum flexus
 formari nisi tenera non possunt, sic animos quoque ad pleraque duriores
 robur ipsum facit.

an Philippus Macedonum rex Alexandro filio suo prima
 litterarum elementa tradi ab Aristotele, summo eius aetatis philosopho,
 voluisset, aut ille suscepisset hoc officium, si non studiorum initia et
 a perfectissimo quoque optime tractari et pertinere ad summam credidisset?

fingamus igitur Alexandrum dari nobis impositum gremio, dignum
 tanta cura infantem (quanquam suus cuique dignus est): pudeatne me in
 ipsis statim elementis etiam brevia docendi monstrare compendia?
 neque enim mihi illud saltem placet, quod fieri in
 plurimis video, ut litterarum nomina et contextum prius quam formas
 parvuli discant.

obstat hoc agnitioni earum non intendentibus mox animum ad
 ipsos ductus, dum antecedentem memoriam sequuntur. quae causa
 est praecipientibus, ut etiam, cum satis adfixisse eas pueris recto illo
 quo primum scribi solent contextu videntur, retro agant rursus et varia
 permutatione turbent, donec litteras qui instituuntur facie norint non
 ordine. quapropter optime sicut hominum pariter et habitus et
 nomina edocebuntur.

sed quod in litteris obest, in syllabis non nocebit.
 non excludo autem, id quod est inventum 
 irritandae ad discendum infantiae gratia eburneas etiam litterarum
 formas in lusum offerre; vel si quid aliud, quo magis illa aetas
 gaudeat, inveniri potest, quod tractare, intueri, nominare iucundum sit.

cum vero iam ductus sequi coeperit, non inutile erit eas
 tabellae quam optime insculpi, ut per illos velut
 sulcos ducatur stilus. nam neque errabit, quemadmodum in
 ceris (continebitur enim utrinque marginibus neque extra praescriptum
 egredi poterit) et celerius ac saepius sequendo certa vestigia firmabit
 articulos, neque egebit adiutorio manum suam manu superimposita
 regentis.

non est aliena res, quae fere ab honestis negligi solet, cura
 bene ac velociter scribendi. nam cum sit in studiis
 praecipuum, quoque solo verus ille profectus et altis radicibus nixus
 paretur, scribere ipsum, tardior stilus cogitationem moratur, rudis et
 confusus intellectu caret; unde sequitur alter dictandi, quae
 transferenda sunt, labor.

quare cum semper et ubique tum praecipue in epistolis secretis
 et familiaribus delectabit ne hoc quidem neglectum reliquisse.

syllabis nullum compendium est; perdiscendae omnes nec, ut fit
 plerumque, difficillima quaeque earum differenda, ut in nominibus
 scribendis deprehendantur.

quin immo ne primae quidem memoriae temere credendum; repetere
 et diu inculcare fuerit utilius, et in lectione quoque non properare ad
 continuandam eam vel accelerandam, nisi cum inoffensa atque indubitata
 litterarum inter se coniunctio suppeditare sine ulla cogitandi saltem
 mora poterit. Tunc ipsis syllabis verba complecti et
 his sermonem connectere incipiat.

incredibile est, quantum morae lectioni festinatione
 adiiciatur. hinc enim accidit dubitatio, intermissio,
 repetitio plus quam possunt audentibus, deinde, cum errarunt, etiam iis
 quae iam sciunt diffidentibus.

certa sit ergo in primis lectio, deinde coniuncta et diu
 lentior, donec exercitatione contingat emendata velocitas.

nam prospicere in dextrum (quod omnes praecipiunt) et
 providere, non rationis modo sed usus quoque est; quoniam sequentia
 intuenti priora dicenda sunt, et, quod difficillimum est, dividenda
 intentio animi, ut aliud voce aliud oculis agatur. illud non
 paenitebit curasse, cum scribere nomina puer (quemadmodum moris est)
 coeperit, ne hanc operam in vocabulis vulgaribus et forte occurrentibus
 perdat.

protinus enim potest interpretationem linguae secretioris,
 quas Graeci γλώσσας vocant, dum aliud
 agitur, ediscere et inter prima elementa consequi rem postea proprium
 tempus desideraturam. et quoniam circa res adhuc tenues
 moramur, ii quoque versus, qui ad imitationem scribendi proponentur, non
 otiosas velim sententias habeant sed honestum aliquid monentes.

prosequitur haec memoria in senectutem et impressa animo rudi
 usque ad mores proficiet. etiam dicta clarorum virorum et
 electos ex poëtis maxime (namque eorum cognitio
 parvis gratior est) locos ediscere inter lusum licet. nam et
 maxime necessaria est oratori (sicut suo loco dicam) memoria, et ea
 praecipue firmatur atque alitur exercitatione, et in his, de quibus nunc
 loquimur, aetatibus, quae nihildum ipsae generare ex se queunt, prope
 sola est, quae iuvari cura docentium possit.

non alienum fuerit exigere ab his aetatibus, quo sit
 absolutius os et expressior sermo, ut nomina quaedam versusque
 adfectatae difficultatis ex pluribus et asperrime coëuntibus inter se
 syllabis catenatos et velut confragosos quam citatissime volvant;
 χαλινοί Graece vocantur.
 res modica dictu, qua tamen omissa multa linguae vitia,
 nisi primis eximuntur annis, inemendabili in posterum pravitate
 durantur.

sed nobis iam paulatim adcrescere puer et exire de gremio et
 discere serio incipiat. hoc igitur potissimum loco tractanda
 quaestio est, utiliusne sit domi atque intra privatos parietes studentem
 continere an frequentiae scholarum et velut publicis praeceptoribus
 tradere.

quod quidem cum iis, a quibus clarissimarum civitatium mores
 sunt instituti, tum eminentissimis auctoribus video placuisse.
 non est tamen dissimulandum, esse nonnullos, qui ab hoc
 prope publico more privata quadam persuasione dissentiant. hi 
 duas praecipue rationes sequi videntur: unam, quod moribus magis
 consulant fugiendo turbam hominum eius aetatis, quae sit ad vitia maxime prona, unde causas turpium factorum
 saepe extitisse utinam falso iactaretur; alteram, quod, quisquis futurus
 est ille praeceptor, liberalius tempora sua impensurus uni videtur, quam
 si eadem in plures partiatur.

prior causa prorsus gravis. nam si studiis quidem
 scholas prodesse, moribus autem nocere constaret, potior mihi ratio
 vivendi honeste quam vel optime dicendi videretur. sed mea
 quidem sententia iuncta ista atque indiscreta sunt. neque 
 enim esse oratorem nisi bonum virum iudico, et fieri etiamsi potest
 nolo. de hac re igitur prius.

corrumpi mores in scholis putant; nam et corrumpuntur interim,
 sed domi quoque, et sunt multa eius rei exempla tam hercule quam
 conservatae sanctissime utrobique opinionis. natura cuiusque
 totum curaque distat. da mentem ad peiora facilem, da
 negligentiam formandi custodiendique in aetate prima pudoris: non
 minorem flagitiis occasionem secreta praebuerint. nam et
 potest turpis esse domesticus ille praeceptor, nec tutior inter servos
 malos quam ingenuos parum modestos conversatio est.

at si bona ipsius indoles, si non caeca ac sopita parentum
 socordia est, et praeceptorem eligere sanctissimum quemque (cuius rei
 praecipua prudentibus cura est) et disciplinam, quae
 maxime severa fuerit, licet, et nihilominus amicum gravem virum aut
 fidelem libertum lateri filii sui adiungere, cuius assiduus comitatus
 etiam illos meliores faciat, qui timebantur.

facile erat huius metus remedium. utinam liberorum
 nostrorum mores non ipsi perderemus. infantiam statim
 deliciis solvimus. mollis illa educatio, quam indulgentiam
 vocamus, nervos omnes mentis et corporis frangit. quid non
 adultus concupiscet, qui in purpuris repit? nondum prima
 verba exprimit, iam coccum intelligit, iam conchylium poscit.
 ante palatum eorum quam os instituimus.

in lecticis crescunt; si terram attigerint, e manibus utrinque
 sustinentium pendent. gaudemus , si quid licentius dixerint:
 verba ne Alexandrinis quidem permittenda deliciis risu et osculo
 excipimus. nec mirum: nos docuimus, ex nobis audiunt.

nostras amicas, nostros concubinos vident, omne convivium
 obscenis canticis strepit, pudenda dictu spectantur. fit ex
 his consuetudo, inde natura. discunt haec miseri, antequam
 sciant vitia esse; inde soluti ac fluentes non accipiunt ex scholis mala
 ista sed in scholas adferunt.

verum in studiis magis vacabit unus uni. ante omnia
 nihil prohibet esse illum nescio quem unum etiam cum
 eo, qui in scholis eruditur. sed etiamsi iungi utrumque non
 posset, lumen tamen illud conventus honestissimi tenebris ac solitudini
 praetulissem. nam optimus quisque praeceptor frequentia
 gaudet ac maiore se theatro dignum putat.

at fere minores ex conscientia suae infirmitatis haerere
 singulis et officio fungi quodam modo paedagogorum non indignantur.

sed praestat alicui vel gratia vel pecunia vel amicitia, ut
 doctissimum atque incomparabilem magistrum domi habeat: num tamen ille
 totum in uno diem consumpturus est? aut potest esse ulla tam perpetua
 discentis intentio, quae non ut visus oculorum obtutu continuo
 fatigetur? cum praesertim multo plus secreti temporis studia desiderent.

neque enim scribenti, ediscenti, cogitanti praeceptor
 adsistit, quorum aliquid agentibus cuiuscunque interventus impedimento
 est. lectio quoque non omnis nec semper praeeunte vel
 interpretante eget. quando enim tot auctorum notitia
 contingeret? modicum ergo tempus est, quo in totum diem velut
 opus ordinetur ideoque per plures ire possunt etiam quae singuli
 tradenda sunt.

pleraque vero hanc condicionem habent, ut eadem voce ad omnes
 simul perferantur Taceo de partitionibus et declamationibus rhetorum quibus certe quantuscunque numerus adhibeatur, tamen
 unusquisque totum feret.

non enim vox illa praeceptoris ut cena minus pluribus
 sufficit, sed ut sol universis idem lucis calorisque largitur.
 grammaticus quoque si de loquendi ratione disserat, si
 quaestiones explicet, historias exponat, poëmata enarret, tot illa
 discent quot audient.

at enim emendationi praelectionique numerus obstat.
 sit incommodum, (nam quid fere undique placet?) mox illud
 comparabimus commodis. nec ego tamen eo mitti puerum volo,
 ubi negligatur. sed neque praeceptor bonus maiore se turba,
 quam ut sustinere eam possit, oneraverit; et in primis ea habenda cura
 est, ut is omni modo fiat nobis familiariter amicus, nec officium in
 docendo spectet sed adfectum.

ita nunquam erimus in turba. nec sane quisquam
 litteris saltem leviter imbutus eum, in quo studium ingeniumque
 perspexerit, non in suam quoque gloriam peculiariter fovebit.
 sed ut fugiendae sint magnae scholae (cui ne ipsi quidem
 rei adsentior, si ad aliquem merito concurritur), non tamen hoc eo
 valet, ut fugiendae sint omnino scholae. aliud est enim
 vitare eas, aliud eligere.

et si refutavimus quae contra dicuntur, iam explicemus, quid ipsi sequamur.

ante omnia futurus orator, cui in maxima celebritate et in
 media rei publicae luce vivendum est, adsuescat iam a tenero non
 reformidare homines neque illa solitaria et velut umbratica vita
 pallescere. excitanda mens et adtollenda semper est, quae in
 eiusmodi secretis aut languescit et quendam velut in opaco situm ducit,
 aut contra tumescit inani persuasione; necesse est enim nimium tribuat
 sibi, qui se nemini comparat.

deinde cum proferenda sunt studia, caligat in sole et omnia
 nova offendit, ut qui solus didicerit quod inter multos faciendum est.

mitto amicitias, quae ad senectutem usque firmissime durant
 religiosa quadam necessitudine imbutae. neque enim est
 sanctius sacris iisdem quam studiis initiari. sensum ipsum,
 qui communis dicitur, ubi discet, cum se a congressu, qui non hominibus
 solum sed mutis quoque animalibus naturalis est, segregarit?

adde quod domi ea sola discere potest, quae ipsi
 praecipientur, in schola etiam quae aliis. audiet multa
 cotidie probari, multa corrigi; proderit alicuius obiurgata desidia,
 proderit laudata industria, excitabitur laude aemulatio,

turpe ducet cedere pari, pulchrum superasse maiores.
 accendunt omnia haec animos, et licet ipsa vitium sit
 ambitio, frequenter tamen causa virtutum est.

non inutilem scio servatum esse a praeceptoribus meis morem,
 qui, cum pueros in classes distribuerant, ordinem dicendi secundum vires
 ingenii dabant; et ita superiore loco quisque declamabat, ut praecedere
 profectu videbatur.

huius rei iudicia praebebantur; ea nobis ingens palma, ducere
 vero classem multo pulcherrimum. nec de hoc semel decretum
 erat; tricesimus dies reddebat victo certaminis potestatem.
 ita nec superior successu curam remittebat et dolor
 victum ad depellendam ignominiam concitabat.

id nobis acriores ad studia dicendi faces subdidisse quam
 exhortationem docentium, paedagogorum custodiam, vota parentum, quantum
 animi mei coniectura colligere possum, contenderim.

sed sicut firmiores in litteris profectus alit aemulatio, ita
 incipientibus atque adhuc teneris condiscipulorum quam praeceptoris
 iucundior hoc ipso quod facilior imitatio est. vix enim se
 prima elementa ad spem tollere effingendae, quam summam putant,
 eloquentiae audebunt; proxima amplectentur magis, ut vites arboribus
 applicitae inferiores prius apprehendendo ramos in cacumina evadunt.

quod adeo verum est, ut ipsius etiam magistri, si tamen
 ambitiosis utilia praeferet, hoc opus sit, cum adhuc rudia tractabit
 ingenia, non statim onerare infirmitatem discentium, sed temperare vires
 suas et ad intellectum audientis descendere.

nam ut vascula oris angusti superfusam humoris copiam
 respuunt, sensim autem influentibus vel etiam instillatis complentur,
 sic animi puerorum quantum excipere possint videndum est. nam 
 maiora intellectu velut parum apertos ad percipiendum animos non
 subibunt.

utile igitur habere, quos imitari primum, mox vincere velis.
 ita paulatim et superiorum spes erit. his 
 adiicio, praeceptores ipsos non idem mentis ac spiritus in dicendo posse
 concipere singulis tantum praesentibus quod illa celebritate audientium
 instinctos.

maxima enim pars eloquentiae constat animo. hunc 
 adfici, hunc concipere imagines rerum et transformari quodammodo ad
 naturam eorum, de quibus loquimur, necesse est. is porro, quo
 generosior celsiorque est, hoc maioribus velut organis commovetur;
 ideoque et laude crescit et impetu augetur et aliquid magnum agere
 gaudet.

est quaedam tacita dedignatio, vim dicendi tantis comparatam
 laboribus ad unum auditorem demittere: pudet
 supra modum sermonis attolli. et sane concipiat quis mente
 vel declamantis habitum vel orantis vocem, incessum, pronuntiationem,
 illum denique animi et corporis motum, sudorem, ut alia praeteream, et
 fatigationem, audiente uno: nonne quiddam pati furori simile videatur?
 non esset in rebus humanis eloquentia, si tantum cum
 singulis loqueremur.

tradito sibi puero docendi peritus ingenium eius in primis
 naturamque perspiciet. ingenii signum in parvis praecipuum
 memoria est. eius duplex virtus, facile percipere et
 fideliter continere. proximum imitatio; nam id quoque est
 docilis naturae, sic tamen, ut ea quae discit effingat, non habitum
 forte et ingressum et si quid in peius notabile est.

non dabit mihi spem bonae indolis, qui hoc imitandi studio
 petet, ut rideatur. nam probus quoque in primis erit ille
 vere ingeniosus; alioqui non peius duxerim tardi esse ingenii quam mali.
 probus autem ab illo segni et iacente plurimum aberit.

hic meus quae tradentur non difficulter accipiet, quaedam
 etiam interrogabit, sequetur tamen magis quam praecurret.
 illud ingeniorum velut praecox genus non temere unquam
 pervenit ad frugem.

hi sunt, qui parva facile faciunt et audacia provecti, quidquid illud possunt, statim ostendunt.
 possunt autem id demum, quod in proximo est; verba
 continuant, haec vultu interrito, nulla tardati verecundia proferunt.
 non multum praestant sed cito.

non subest vera vis nec penitus immissis radicibus nititur;
 ut, quae summo solo sparsa sunt semina, celerius se effundunt, et
 imitatae spicas herbulae inanibus aristis ante messem flavescunt.
 placent haec annis comparata; deinde stat profectus,
 admiratio decrescit.

haec cum animadverterit, perspiciat deinceps, quonam modo
 tractandus sit discentis animus. sunt quidam, nisi
 institeris, remissi, quidam imperia indignantur. quosdam continet metus,
 quosdam debilitat, alios continuatio extundit, in aliis plus impetus
 facit.

mihi ille detur puer, quem laus excitet, quem gloria iuvet,
 qui victus fleat. hic erit alendus ambitu, hunc mordebit
 obiurgatio, hunc honor excitabit, in hoc desidiam nunquam verebor.

danda est tamen omnibus aliqua remissio; non solum quia nulla
 res est, quae perferre possit continuum laborem, atque ea quoque, quae
 sensu et anima carent, ut servare vim suam possint, velut quiete alterna
 retenduntur; sed quod studium discendi voluntate, quae cogi non potest,
 constat.

itaque 
 et virium plus adferunt ad discendum
 renovati ac recentes et acriorem animum, qui fere necessitatibus
 repugnat.

nec me offenderit lusus in pueris; est et hoc signum
 alacritatis; neque illum tristem semperque demissum sperare possim
 erectae circa studia mentis fore, cum in hoc quoque maxime naturali
 aetatibus illis impetu iaceat.

modus tamen sit remissionibus, ne aut odium studiorum faciant
 negatae aut otii consuetudinem nimiae. sunt etiam nonnulli
 acuendis puerorum ingeniis non inutiles lusus, cum positis invicem
 cuiusque generis quaestiunculis aemulantur.

mores quoque se inter ludendum simplicius detegunt; modo nulla
 videatur aetas tam infirma, quae non protinus quid rectum pravumque sit
 discat, tum vel maxime formanda, cum simulandi nescia est et
 praecipientibus facillime cedit. frangas enim citius quam
 corrigas, quae in pravum induruerunt.

protinus ergo, ne quid cupide, ne quid improbe, ne quid
 impotenter faciat, monendus est puer; habendumque in animo semper illud
 Vergilianum: 
 
 adeo in
 teneris consuescere multum est. 
 Caedi vero
 discentes, quamlibet et receptum sit et Chrysippus non improbet, minime
 velim. primum , quia deforme atque servile est et certe,

(quod convenit, si aetatem mutes), iniuria est;
 deinde, quod, si cui tam est mens illiberalis, ut obiurgatione non
 corrigatur, is etiam ad plagas ut pessima quaeque mancipia durabitur:
 postremo, quod ne opus erit quidem hac castigatione, si assiduus
 studiorum exactor astiterit.

nunc fere negligentia paedagogorum sic emendari videtur, ut
 pueri non facere, quae recta sunt, cogantur sed cur non fecerint
 puniantur. denique cum parvulum verberibus coegeris, quid
 iuveni facias, cui nec adhiberi potest hic metus et maiora discenda
 sunt?

adde , quod multa vapulantibus dictu deformia et mox
 verecundiae futura saepe dolore vel metu acciderunt, qui pudor frangit
 animum et abiicit atque ipsius lucis fugam et taedium dictat.

iam si minor in eligendis custodum vel praeceptorum moribus
 fuit cura, pudet dicere, in quae probra nefandi homines isto caedendi
 iure abutantur, quam det allis quoque nonnunquam occasionem hic
 miserorum metus. non morabor in parte hac; nimium est quod
 intelligitur. quare hoc dixisse satis est; in aetatem
 infirmam et iniuriae obnoxiam nemini debet nimium licere.

nunc quibus instituendus sit artibus, qui sic formabitur, ut
 fieri possit orator, et quae in quaque aetate inchoanda, dicere
 ingrediar.

primus in eo, qui scribendi legendique 
 adeptus erit facultatem, grammatici est locus. nec refert, de
 Graeco an de Latino loquar, quanquam Graecum esse priorem placet.

utrique eadem via est. haec igitur professio, cum
 brevissime in duas partes dividatur, recte loquendi scientiam et
 poetarum enarrationem, plus habet in recessu quam fronte promittit.

nam et scribendi ratio coniuncta cum loquendo est, et
 enarrationem praecedit emendata lectio, et mixtum his omnibus iudicium
 est; quo quidem ita severe sunt usi veteres grammatici, ut non versus
 modo censoria quadam virgula notare et libros, qui falso viderentur
 inscripti, tanquam subditos summovere familia permiserint sibi, sed
 auctores alios in ordinem redegerint, alios omnino exemerint numero.

nec poetas legisse satis est: excutiendum omne scriptorum
 genus non propter historias modo sed verba, quae frequenter ius ab
 auctoribus sumunt. tum neque citra musicen grammatice potest
 esse perfecta, cum ei de metris rhythmisque dicendum sit, nec, si
 rationem siderum ignoret, poetas intelligat, qui (ut alia omittam)
 totiens ortu occasuque signorum in declarandis temporibus utantur; nec
 ignara philosophiae, cum propter plurimos in omnibus fere carminibus
 locos ex intima naturalium quaestionum subtilitate repetitos, tum vel
 propter Empedoclea in Graecis, Varronem ac Lucretium in Latinis, qui praecepta sapientiae versibus tradiderunt.

eloquentia quoque non mediocri est opus, ut de unaquaque
 earum, quas demonstravimus, rerum dicat proprie et copiose.
 quo minus sunt ferendi, qui hanc artem ut tenuem atque
 ieiunam cavillantur, quae nisi oratoris futuri fundamenta fideliter
 iecit, quidquid superstruxeris, corruet; necessaria pueris, iucunda
 senibus, dulcis secretorum comes et quae vel sola in omni studiorum
 genere plus habeat operis quam ostentationis.

ne quis igitur tanquam parva fastidiat grammatices elementa,
 non quia magnae sit operae consonantes a vocalibus discernere ipsasque
 eas in semivocalium numerum mutarumque partiri, sed quia interiora velut
 sacri huius adeuntibus apparebit multa rerum subtilitas, quae non modo
 acuere ingenia puerilia sed exercere altissimam quoque eruditionem ac
 scientiam possit.

an cuiuslibet auris est exigere litterarum sonos? non hercule
 magis quam nervorum. at grammatici saltem omnes in hanc
 descendent rerum tenuitatem, desintne aliquae nobis necessariae
 litterarum, non cum Graeca scribimus (tum enim ab iisdem duas mutuamur)
 sed propriae,

in Latinis, ut in his seruus et uulgus Aeolicum digammon desideratur, et 
 medius est quidam V et I litterae sonus; non enim sic optimum dicimus ut opimum, et in here neque E plane neque I auditur;

an rursus aliae redundent, praeter notam aspirationis, (quae si
 necessaria est, etiam contrariam sibi poscit) ut K, quae et ipsa
 quorundam nominum nota est, et Q, cuius similis effectu specieque, nisi
 quod paulum a nostris obliquatur, Coppa apud Graecos nunc tantum in
 numero manet, et nostrarum ultima, qua tam carere potuimus quam ψ non quaerimus?

atque etiam in ipsis vocalibus grammatici est videre, an
 aliquas pro consonantibus usus acceperit, quia iam sicut etiam scribitur et nos ut luos. 
 At quae ut vocales iunguntur aut
 unam longam faciunt, ut veteres scripserunt qui geminatione earum velut
 apice utebantur, aut duas; nisi quis putat etiam ex tribus vocalibus
 syllabam fieri, si non aliquae officio consonantium fungantur.

quaeret hoc etiam, quomodo duabus demum vocalibus in se ipsas
 coeundi natura sit, cum consonantium nulla nisi alteram frangat.
 atqui littera I sibi insidit, coniicit enim est ab illo iacit, et V,
 quomodo nunc scribitur uulgus et seruus. 
 sciat etiam Ciceroni placuisse
 aiio Maiiamque geminata I scribere; quod si
 est, etiam iungetur ut consonans.

quare discat puer, quid in litteris proprium, quid commune,
 quae cum quibus cognatio; nec miretur, cur ex scamno fiat scabillum aut a pinno (quod est acutum) securis utrinque habens
 aciem bipennis; ne illorum sequatur errorem, qui,
 quia a pennis duabus hoc esse nomen existimant, pennas avium dici volunt.

neque has modo noverit mutationes, quas adferunt declinatio
 aut praepositio, ut secat secuit, cadit excidit,
 caedit excidit, calcat exculcat (et fit a lavando lotus et inde rursus inlutus et
 mille talia), sed quae rectis quoque casibus aetate transierunt.
 nam ut 
 valesii Fusii 
 in Valerios Furiosque venerunt: ita arbos, labos, vapos etiam et clamos ac lases fuerunt.

atque haec ipsa S littera ab his nominibus exclusa in
 quibusdam ipsa alteri successit, nam mertare 
 atque pultare dicebant, quin fordeum faedosque pro aspiratione F velut simili littera
 utentes; nam contra Graeci aspirare F ut φ solent, ut pro Fundanio Cicero testem, qui primam eius
 litteram dicere non possit, irridet.

sed B quoque in locum aliarum dedimus aliquando, unde Burrus et Bruges et 
 balaena . 
 nec non eadem
 fecit ex duello bellum, unde 
 duellios 
 quidam dicere 
 bellios 
 ausi.

quid 
 stlocum stlitesque? 
 quid 
 T litterae cum D quaedam cognatio? quare 
 
 minus mirum, si in vetustis operibus urbis nostrae et celebribus templis
 legantur 
 alexanter 
 et 
 cassantra . 
 quid O atque V
 permutatae invicem, ut 
 hecoba 
 et notrix, Culchidis et 
 pulixena 
 scriberentur, ac, ne in Graecis id
 tantum notetur, dederont ac probaveront? 
 sic 
 Ὀδυσσεύς, quem Υ̓λυσσέα 
 fecerant Aeolis, ad 
 Vlixem 
 deductus
 est.

quid ? non E quoque I loco fuit? 
 menerva 
 et leber et magester et 
 diove 
 Victore non 
 diioui Victori?
 
 sed mihi locum signare satis est, non enim doceo,
 sed admoneo docturos. inde in syllabas cura transibit, de
 quibus in orthographia pauca adnotabo. tum videbit, ad quem
 hoc pertinet, quot et quae partes orationis; quanquam de numero parum
 convenit.

veteres enim, quorum fuerunt Aristoteles quoque atque
 Theodectes, verba modo et nomina et convinctiones tradiderunt; videlicet
 quod in verbis vim sermonis, in nominibus materiam (quia alterum est
 quod loquimur, alterum de quo loquimur), in convinctionibus autem
 complexus eorum esse iudicaverunt: quas coniunctiones a plerisque dici
 scio, sed haec videtur ex συνδέσμῳ 
 magis propria translatio.

paulatim a philosophis ac maxime Stoicis auctus est numerus,
 ac primum convinctionibus articuli adiecti, post praepositiones,
 nominibus appellatio, deinde pronomen, deinde mixtum
 verbo participium, ipsis verbis adverbia. noster sermo
 articulos non desiderat, ideoque in alias partes orationis sparguntur.

sed accedit superioribus interiectio. alii tamen ex
 idoneis dumtaxat auctoribus octo partes secuti sunt ut Aristarchus et
 aetate nostra Palaemon, qui vocabulum sive appellationem nomini
 subiecerunt tanquam speciem eius. at ii, qui aliud nomen
 aliud vocabulum faciunt, novem. nihilominus fuerunt, qui
 ipsum adhuc vocabulum ab appellatione deducerent, ut esset vocabulum
 corpus visu tactuque manifestum, domus, lectus, 
 appellatio, cui vel alterum deesset vel utrumque, ventus, caelum, deus, virtus. 
 adiiciebant et
 asseverationem ut eheu, et tractationem ut fasciatim; quae mihi non approbantur.

vocabulum an appellatio dicenda sit προσηγορία et subiicienda nomini necne, quia parvi
 refert, liberum opinaturis relinquo.

nomina declinare et verba in primis pueri sciant, neque enim
 aliter pervenire ad intellectum sequentium possunt; quod etiam monere
 supervacuum erat, nisi ambitiosa festinatione plerique a posterioribus
 inciperent et, dum ostentare discipulos circa 
 speciosiora malunt, compendio morarentur.

atqui si quis et didicerit satis et (quod non minus deesse
 interim solet) voluerit docere quae didicit, non erit contentus tradere
 in nominibus tria genera et quae sunt duobus omnibusve communia.

nec statim diligentem putabo, qui promiscua, quae ἐπίκοινα dicuntur, ostenderit, in quibus
 sexus uterque per alterum apparet; aut quae feminina positione mares aut
 neutrali feminas significant, qualia sunt 
 Murena 
 et Glycerium.

scrutabitur ille praeceptor acer atque subtilis origines
 nominum, quae ex habitu corporis 
 Rufos 
 Longosque fecerunt; ubi erit aliud secretius, 
 Sullae , Burri, Galbae, Plauti, Pansae,
 Scauri taliaque; et ex casu nascentium; hic Agrippa et Opiter et Cordus et 
 Postumus 
 erunt;
 et ex iis, quae post natos eveniunt, unde Vopiscus. 
 iam 
 Cottae, Scipiones,
 Laenates, Serani sunt ex variis causis.

gentes quoque ac loca et alia multa reperias inter nominum
 causas. in servis iam intercidit illud genus, quod ducebatur
 a domino, unde 
 marcipores Publiporesque.
 
 quaerat etiam, sitne apud Graecos vis quaedam sexti casus et apud nos quoque septimi.
 nam cum dico hasta percussi, non
 utor ablativi natura; nec, si idem Graece dicam, dativi.

sed in verbis quoque quis est adeo imperitus, ut ignoret
 genera et qualitates et personas et numeros? litterarii paene
 ista sunt ludi et trivialis scientiae. iam quosdam illa
 turbabunt, quae declinationibus non tenentur. nam et quaedam
 participia an verba an appellationes sint, dubitari potest, quia aliud
 alio loco valent,

ut lectum et sapiens et
 quaedam verba appellationibus similia, ut fraudator, nutritor.
 iam itur in antiquam silvam nonne
 propriae cuiusdam rationis est? nam quod initium eius invenias? cui
 simile fletur. 
 accipimus aliter, ut panditur interea domus omnipotentis Olympi, 
 aliter ut totis usque adeo turbatur
 agris. 
 est etiam quidam tertias modus, ut urbs habitatur, unde et campus
 curritur, mare navigator. 
 pransus 
 quoque ac potus 
 diversum valet quam indicat. quid ? quod multa verba non
 totum declinationis ordinem ferunt? quaedam etiam mutantur ut
 fero in praeterito, quaedam tertiae demum
 personae figura dicuntur ut 
 licet,
 piget, quaedam simile quiddam patiuntur vocabulis quae in
 adverbium transeunt? nam ut noctu et
 diu ita dictu
 factuque. 
 sunt enim haec quoque verba participialia
 quidem, non tamen qualia dicto factoque.

iam cum omnis oratio tris habeat virtutes, ut emendata, ut
 dilucida, ut ornata sit (quia dicere apte, quod est praecipuum, plerique
 ornatui subiiciunt), totidem vitia, quae sunt supra dictis contraria,
 emendate loquendi regulam, quae grammatices prior pars est, examinet.

haec exigitur verbis aut singulis aut pluribus. 
 verba 
 nunc generaliter accipi volo,
 nam duplex eorum intellectus est; alter, qui omnia per quae sermo
 nectitur significat, ut apud Horatium: verbaque
 provisam rem non invita sequentur; alter, in quo est una pars
 orationis, lego, scribo. 
 quam vitantes
 ambiguitatem quidam dicere maluerunt voces,
 locutiones, dictiones.

singula sunt aut nostra aut peregrina, aut simplicia aut
 composita, aut propria aut translata, aut usitata aut ficta.
 uni verbo vitium saepius quam virtus inest.
 licet enim dicamus aliquod proprium, speciosum, sublime:
 nihil tamen horum nisi in complexu loquendi serieque contingit; laudamus
 enim verba rebus bene accommodata.

sola est, quae notari possit velut vocalitas, quae εὐφωνία dicitur; cuius in eo delectus est, ut inter duo,
 quae idem significant ac tantundem valent, quod melius sonet malis.
 prima barbarismi ac soloecismi foeditas absit.

sed quia interim excusantur haec vitia aut consuetudine aut
 auctoritate aut vetustate aut denique vicinitate virtutum (nam saepe a
 figuris ea separare difficile est), ne qua tam lubrica observatio
 fallat, acriter se in illud tenue discrimen grammaticus intendat, de quo
 nos latius ibi loquemur, ubi de figuris orationis tractandum erit.

interim vitium, quod fit in singulis verbis, sit barbarismus.
 occurrat mihi forsan aliquis, quid hic promisso tanti
 operis dignum? aut quis hoc nescit, alios barbarismos scribendo fieri
 alios loquendo;—quia, quod male scribitur, male etiam dici necesse est;
 quae vitiose dixeris, non utique et scripto peccant—illud prius
 adiectione, detractione, immutatione, transmutatione, hoc secundum
 divisione, complexione, aspiratione, sono contineri?

sed ut parva sint haec, pueri docentur adhuc, et grammaticos
 officii sui commonemus. ex quibus si quis erit plane
 impolitus et vestibulum modo artis huius ingressus, intra haec, quae profitentium commentariolis vulgata sunt, consistet,
 doctiores multa adiicient, vel hoc primum, quod barbarismum pluribus
 modis accipimus.

unum gente, quale est, si quis Afrum vel Hispanum Latinae
 orationi nomen inserat, ut ferrum, quo rotae vinciuntur, dici solet cantus, quanquam eo tanquam recepto utitur
 Persius; sicut Catullus ploxenum circa Padum
 invenit, et in oratione Labieni (sive illa Cornelii Galli est) in
 Pollionem casamo adsectator e Gallia ductum est;
 nam mastrucam, quod Sardum est, irridens Cicero
 ex industria dixit.

alterum genus barbarismi accipimus, quod fit animi natura, ut
 is, a quo insolenter quid aut minaciter aut crudeliter dictum sit,
 barbare locutus existimatur.

tertium est illud vitium barbarismi, cuius exempla vulgo sunt
 plurima, sibi etiam quisque fingere potest, ut verbo, cui libebit,
 adiiciat litteram syllabamve vel detrahat, aut aliam pro alia aut eandem
 alio quam rectum est loco ponat.

sed quidam fere in iactationem eruditionis sumere illa ex
 poetis solent et auctores quos praelegunt criminantur. scire 
 autem debet puer, haec apud scriptores carminum aut venia digna aut
 etiam laude duci, potiusque illa docendi erunt minus vulgata.

nam duos in uno nomine faciebat barbarismos Tinga Placentinus
 (si reprehendenti Hortensio credimus) preculam 
 pro pergula dicens, et immutatione cum c pro g uteretur, et
 transmutatione cum r praeponeret e antecedenti. at in eiusdem vitii geminatione 
 mettoeoque 
 Fufetioeo 
 dicens Ennius poetico iure defenditur.

sed in prosa quoque est quaedam iam recepta immutatio.
 nam Cicero 
 canopitarum 
 
 exercitum dicit, ipsi 
 canobon 
 vocant;
 et Trasumennum pro 
 tarsumenno 
 multi auctores, etiamsi est in eo
 transmutatio, vindicaverunt. similiter alia; nam sive est adsentior, Sisenna dixit adsentio multique et hunc et analogian secuti, sive illud
 verum est, haec quoque pars consensu defenditur.

at ille pexus pinguisque doctor aut illic detractionem aut hic
 adiectionem putabit. quid quod quaedam, quae singula procul
 dubio vitiosa sunt, iuncta sine reprehensione dicuntur?

nam et dua et tre 
 et pondo 
 diversorum generum sunt barbarismi; at duapondo et trepondo usque
 ad nostram aetatem ab omnibus dictum est, et recte dici Messala
 confirmat.

absurdum forsitan videatur dicere, barbarismum, quod est unius
 verbi vitium, fieri per numeros aut genera sicut soloecismum: scala tamen et scopa 
 contraque hordea et mulsa, 
 licet litterarum mutationem, detractionem, adiectionem habeant, non alio
 vitiosa sunt, quam quod pluralia singulariter et singularia pluraliter efferuntur; et gladia qui dixerunt, genere exciderunt.

sed hoc quoque notare contentus sum, ne arti culpa quorundam
 pervicacium perplexae videar et ipse quaestionem addidisse.
 plus exigunt subtilitatis quae accidunt in dicendo vitia,
 quia exempla eorum tradi scripto non possunt, nisi cum in versus
 inciderunt, ut divisio Europaï Asiaï et ei
 contrarium vitium, quod συναίρεσιν et
 συναλοιφὴν Graeci vocant, nos
 complexionem dicamus, qualis est apud P. Varronem tum
 te flagrant deiectum fulmine Phaethon.

nam si esset prosa oratio, easdem litteras enuntiare veris
 syllabis licebat. praeterea quae fiunt spatio, sive cum
 syllaba correpta producitur, ut 
 Italiam 
 fato profugus, seu longa corripitur, ut unius ob noxam et furias, extra carmen non deprehendas; sed
 nec in carmine vitia dicenda sunt.

illa vero non nisi aure exiguntur, quae fiunt per sonos;
 quanquam per aspirationem, sive adiicitur vitiose sive detrahitur, apud
 nos potest quaeri an in scripto sit vitium, si h 
 littera est, non nota. cuius quidem ratio mutata cum
 temporibus est saepius.

parcissime ea veteres usi etiam in vocalibus, cum aedos ircosque dicebant; diu deinde servatum, ne
 consonantibus aspirarent, 
 ut 
 in 
 graccis 
 et in triumpis; erupit brevi tempore nimius usus, ut choronae, chenturiones, praechones adhuc
 quibusdam in inscriptionibus maneant, qua de re Catulli nobile epigramma
 est.

inde durat ad nos usque vehementer et
 comprehendere et mihi, 
 nam mehe quoque pro me 
 apud antiquos tragoediarum praecipue scriptores in veteribus libris
 invenimus.

adhuc difficilior observatio est per tenores (quos quidem ab
 antiquis dictos tonores comperi videlicet
 declinato a Graecis verbo, qui τόνους 
 dicunt), vel adcentus, quas Graeci προσῳδίας vocant, cum acuta et gravis alia pro alia
 ponuntur, ut in hoc Camillus, si acuitur prima:

aut gravis pro flexa, ut 
 Cethegus , 
 et hic prima acuta (nam sic media mutatur); aut flexa pro gravi, ut 
 Appi 
 
 circumducta
 sequenti, quam ex duabus syllabis in unam cogentes et deinde flectentes
 dupliciter peccant.

sed id saepius in Graecis nominibus accidit, ut Atreus, quem nobis iuvenibus doctissimi senes
 acuta prima dicere solebant, ut necessario secunda gravis esset, item
 Nerei Tereique. 
 haec de accentibus
 tradita.

ceterum scio iam quosdam eruditos, nonnullos etiam grammaticos
 sic docere ac loqui, ut propter quaedam vocum discrimina verbum interim
 acuto sono finiant,

ut in illis quae circum littora, circum piscosos
 scopulos, ne, si gravem posuerint secundam, circus dici videatur non circuitus. 
 itemque cum quale 
 interrogantes gravi, comparantes acuto tenore concludunt; quod tamen in
 adverbiis fere solis ac pronominibus vindicant, in ceteris veterem legem
 sequuntur.

mihi videtur condicionem mutare, quod his locis verba
 coniungimus. nam cum dico circum
 litora, tanquam unum enuntio dissimulata distinctione, itaque
 tanquam in una voce una est acuta, quod idem accidit in illo Troiae qui primus ab oris.

evenit , ut metri quoque condicio mutet accentum, ut 
 pecudes pictaeque volucres; nam
 volucres media acuta legam, quia, etsi natura brevis, tamen positione
 longa est, ne faciat iambum, quem non recipit versus herous.

separata vero haec a praecepto non recedent, aut si consuetudo
 vicerit, vetus lex sermonis abolebitur; cuius
 difficilior apud Graecos observatio est, quia plura illis loquendi
 genera, quas διαλέκτους vocant, et
 quod alia vitiosum interim alia rectum est; apud nos vero brevissima
 ratio.

namque in omni voce acuta intra numerum trium syllabarum
 continetur, sive eae sunt in verbo sole sive ultimae, et in iis aut
 proxima extremae aut ab ea tertia. trium porro, de quibus
 loquor, media longa aut acuta aut flexa erit; eodem loco brevis utique
 gravem habebit sonum, ideoque positam ante se id est ab ultima tertiam
 acuet.

est autem in omni voce utique acuta sed nunquam plus una nec
 unquam ultima ideoque in disyllabis prior. praeterea nunquam
 in eadem flexa et acuta, quoniam est in flexa et acuta, itaque neutra
 claudet vocem Latinam. ea vero, quae sunt syllabae unius,
 erunt acuta aut flexa, ne sit aliqua vox sine acuta.

et illa per sonos accidunt, quae demonstrari scripto non
 possunt, vitia oris et linguae: ἰωτακισμοὺς et λαμβδακισμοὺς et ἰσχνότητας et πλατειασμοὺς feliciores fingendis nominibus Graeci
 vocant, sicut κοιλοστομίαν, cum vox
 quasi in recessu oris auditor.

sunt etiam proprii quidam et inenarrabiles soni, quibus
 nonnunquam nationes reprehendimus. remotis igitur omnibus, de
 quibus supra dixi, vitiis erit illa quae vocatur
 ὀρθοέπεια, id est emendata cum
 suavitate vocum explanatio: nam sic accipi potest recta.

cetera vitia omnia ex pluribus vocibus sunt, quorum est
 soloecismus, quanquam circa hoc quoque disputatum est. nam 
 etiam qui complexu orationis accidere eum confitentur, quia tamen unius
 emendatione verbi corrigi possit, in verbo esse vitium non in sermone
 contendunt;

cum, sive amarae corticis seu medio cortice per genus facit soloecismum (quorum neutrum
 quidem reprehendo, cum sit utriusque Vergilius auctor; sed fingamus
 utrumlibet non recte dictum), mutatio vocis alterius, in qua vitium
 erat, rectam loquendi rationem sit redditura, ut amari
 corticis fiat vel media
 cortice. 
 quod manifestae calumniae est; neutrum enim
 vitiosum est separatum, sed compositione peccatur, quae iam sermonis
 est.

illud eruditius quaeritur, an in singulis quoque verbis possit
 fieri soloecismus, uti si unum quis ad se vocans dicat venite, aut si plures a se dimittens ita loquatur abi aut discede. 
 nec non cum responsum ab interrogante
 dissentit, ut si dicenti 
 quem video? 
 ita occurras 
 ego . 
 in gestu
 etiam nonnulli putant idem vitium inesse, cum aliud voce aliud nutu vel
 manu demonstratur.

huic opinioni neque omnino accedo neque
 plane dissentio. nam id fateor accidere voce una non tamen
 aliter, quam si sit aliquid, quod vim alterius vocis obtineat, ad quod
 vox illa referatur, ut soloecismus ex complexu fiat eorum, quibus res
 significantur et voluntas ostenditur.

atque ut omnem effugiam cavillationem, sit aliquando in uno
 verbo nunquam in solo verbo. per quot autem et per quas
 accidat species, non satis convenit. qui plenissime,
 quadripertitam volunt esse rationem nec aliam quam barbarismi, ut fiat
 adiectione nam enim, de susum, in Alexandriam; 
 detractione ambulo viam, Aegypto venio, ne hoc
 fecit;

transmutatione, qua ordo turbatur, quoque ego, enim
 hoc voluit, autem non habuit. 
 ex quo genere an sit
 igitur initio sermonis positum, dubitari
 potest, quia maximos auctores in diversa fuisse opinione video, cum apud
 alios sit etiam frequens, apud alios nunquam reperiatur.

haec tria genera quidam deducunt a soloecismo, et adiectionis
 vitium πλεονασμόν, detractionis
 ἔλλειψιν, inversionis ἀναστροφήν vocant, quae si in speciem
 soloecismi cadat, ὑπερβατόν quoque
 eodem appellari modo posse.

immutatio sine controversia est, cum aliud pro alio ponitur.
 id per omnes orationis partes deprehendimus,
 frequentissime in verbo, quia plurima huic accidunt; 
 ideoque in eo fiunt soloecismi per genera, tempora, personas, modos,
 sive cui status eos dici seu qualitates placet, vel sex vel, ut alii volunt, octo;—nam
 totidem vitiorum erunt formae, in quot species eorum quidque, de quibus
 supra dictum est, diviseris praeterea numeros,

in quibus nos singularem ac pluralem habemus Graeci et δυϊκόν. 
 quanquam fuerunt, qui
 nobis quoque adiicerent dualem scripsere, legere; 
 quod evitandae asperitatis gratia mollitum est, ut apud veteres pro male mereris, male merere. 
 ideoque quod
 vocant dualem, in illo solo genere consistit, cum
 apud Graecos et in verbi tota fere ratione et in nominibus
 deprehendatur, et sic quoque rarissimus eius sit usus,

apud nostrorum vero neminem haec observatio reperiatur, quin e contrario
 devenere locos et conticuere omnes et consedere duces 
 aperte nos doceant, nihil horum ad duos pertinere; dixere quoque, quamquam id Antonius Rufus ex diverso ponit
 exemplum, de pluribus patronis praeco pronuntiet.

quid ? non Livius circa initia statim primi libri, 
 tenuere , inquit, arcem Sabini? et mox, in adversum Romani
 subiere? 
 sed quem potius ego quam M. Tullium sequar?
 qui in Oratore, 
 non 
 
 
 reprehendo, inquit, scripsere; scripserunt esse verius sentio.

similiter in vocabulis et nominibus fit soloecismus genere,
 numero, proprie autem casibus, quidquid horum alteri succedet.
 huic parti subiungatur licet per comparationes et
 superlationes, itemque in quibus patrium pro possessivo dicitur vel
 contra.

nam vitium, quod fit per quantitatem ut magnum peculiolum, erunt qui soloecismum putent quia pro
 nomine integro positum sit deminutum. ego dubito, an id
 improprium potius appellem, significatione enim deerrat; soloecismi
 porro uitium non est in sensu sed in complexu.

in participio per genus et casum, ut in vocabulo, per tempora,
 ut in verbo, per numerum, ut in utroque, peccatur. pronomen 
 quoque genus, numerum, casus habet, quae omnia recipiunt huiusmodi
 errorem.

fiunt soloecismi et quidem plurimi per partes orationis; sed
 id tradere satis non est, ne ita demum vitium esse credat puer, si pro
 alia ponatur alia, ut verbum, ubi nomen esse debuerit, vel adverbium,
 ubi pronomen, et similia.

nam sunt quaedam cognata, ut dicunt, id est eiusdem generis,
 in quibus, qui alia specie quam oportet utetur, non minus quam ipso
 genere permutato deliquerit.

nam et an et aut 
 coniunctiones sunt, male tamen interroges, hic aut
 ille sit; 
 et ne ac
 non adverbia; qui tamen dicat pro illo
 
 ne feceris 
 
 
 non feceris, 
 in idem incidat vitium,
 quia alterum negandi est alterum vetandi. hoc amplius intro et intus loci
 adverbia, eo tamen intus 
 et intro sum soloecismi sunt.

eadem in diversitate pronominum, interiectionum,
 praepositionum accident; est etiam soloecismus in oratione
 comprehensionis unius sequentium ac priorum inter se inconveniens
 position.

quaedam tamen et faciem soloecismi habent et dici vitiosa non
 possunt, ut tragoedia Thyestes et ludi Floralia ac Megalensia, quanquam haec
 sequenti tempore interciderunt numquam aliter a veteribus dicta.
 schemata igitur nominabuntur, frequentiora quidem apud
 poetas sed oratoribus quoque permissa.

verum schema fere habebit aliquam rationem, ut docebimus eo,
 quem paulo ante promisimus, loco. sed id quoque, quod schema
 vocatur, si ab aliquo per imprudentiam factum erit, soloecismi vitio non
 carebit.

in eadem specie sunt sed schemate carent, ut supra dixi,
 nomina feminina, quibus mares utuntur, et neutralia, quibus feminae.
 hactenus de soloecismo. neque enim artem
 grammaticam componere aggressi sumus, sed cum in ordinem incurreret,
 inhonoratam transire noluimus.

hoc amplius, ut institutum ordinem sequar, verba aut Latina aut peregrina sunt. peregrina 
 porro ex omnibus prope dixerim gentibus ut homines, ut instituta etiam
 multa venerunt.

taceo de Tuscis et Sabinis et Praenestinis quoque; nam ut
 eorum sermone utentem Vettium Lucilius insectatur, quemadmodum Pollio
 reprehendit in Livio Patavinitatem, licet omnia Italica pro Romanis
 habeam.

plurima 
 gallica evaluerunt ut raeda ac petorritum, quorum altero
 tamen Cicero altero Horatius utitur. et 
 mappam circo quoque usitatum nomen Poeni sibi vindicant, et
 gurdos, quos pro stolidis accipit vulgus, ex
 Hispania duxisse originem audivi.

sed haec divisio mea ad Graecum sermonem praecipue pertinet,
 nam et maxima ex parte Romanus inde conversus est et confessis quoque
 Graecis utimur verbis, ubi nostra desunt, sicut illi a nobis nonnunquam
 mutuantur. inde illa quaestio exoritur, an eadem ratione per
 casus duci externa qua nostra conveniat.

ac si reperias grammaticum veterum amatorem, neget quidquam ex
 Latina ratione mutandum, quia, cum sit apud nos casus ablativus, quem
 illi non habent, parum conveniat uno casu nostro quinque Graecis uti;

quin etiam laudet virtutem eorum, qui potentiorem facere linguam Latinam
 studebant, nec alienis egere institutis fatebantur. inde 
 Castorem media syllaba producta pronuntiarunt,
 quia hoc omnibus nostris nominibus accidebat, quorum prima positio in easdem quas Castor litteras exit; et ut 
 palaemo 
 ac Telamo et 
 Plato 
 (nam sic eum Cicero quoque
 appellat) dicerentur, retinuerunt, quia Latinum, quod o et n litteris
 finiretur, non reperieBant.

ne in a quidem atque s litteras exire
 temere masculina Graeca nomina recto casu patiebantur, ideoque et apud
 Caelium legimus Pelia cincinnatus et apud
 Messalam bene fecit Euthia et apud Ciceronem 
 Hermagora , ne miremur, quod ab
 antiquorum plerisque Aenea ut Anchisa sit dictus.

nam si ut Maecenas, 
 Sufenas, Asprenas dicerentur, genitivo casu non e littera, sed
 tis syllaba terminarentur. inde 
 Olympo et tyranno acutam
 syllabam mediam dederunt, quia duabus longis insequentibus primam brevem
 acui noster sermo non patitur.

sic genitivus 
 vlixi 
 et Achilli fecit, sic alia plurima. nunc 
 recentiores instituerunt Graecis nominibus Graecas declinationes potius
 dare, quod tamen ipsum non semper fieri potest. mihi autem
 placet Latinam rationem sequi, quousque patitur decor. neque 
 enim iam 
 calypsonem 
 dixerim ut Iunonem, quanquam secutus antiquos, C. Caesar
 utitur hac ratione declinandi.

sed auctoritatem consuetudo superavit. in ceteris,
 quae poterunt utroque modo non indecenter efferri, qui Graecam figuram
 sequi malet, non Latine quidem sed tamen citra reprehensionem loquetur.

simplices voces prima positione id est natura sua constant, compositae aut praepositionibus
 subiunguntur ut innocens (dum ne pugnantibus
 inter se duabus, quale est inperterritus; alioqui
 possunt aliquando continuari duae ut incompositus,
 reconditus et quo Cicero utitur subabsurdum ), aut e duobus quasi corporibus coalescunt, ut
 maleficus.

nam ex tribus nostrae utique linguae non concesserim; quamvis
 capsis Cicero dicat compositum esse ex cape si vis, et inveniantur qui 
 lupercalia 
 aeque tres partes orationis esse
 contendant,

quasi luere per caprum; nam 
 solitaurilia 
 iam persuasum est esse 
 suouetaurilia , et sane ita se habet
 sacrum, quale apud Homerum quoque est. sed haec non tam ex
 tribus quam ex particulis trium coeunt. ceterum etiam ex
 praepositione et duobus vocabulis dure videtur struxisse Pacuvius Nerei repandirostrum, incuruiceruicum pecus.

iunguntur autem aut ex duobus Latinis integris ut superfui, subterfugi (quanquam ex integris an
 composita sint quaeritur), aut ex integro et corrupto ut 
 malevolus, aut ex corrupto et
 integro ut noctivagus, aut ex duobus corruptis ut
 pedisecus, aut ex nostro et peregrino ut biclinium, aut contra ut epitogium et 
 anticato , 
 aliquando et ex duobus peregrinis ut epiraedium. 
 nam cum sit praepositio Graeca, raeda Gallicum: neque Graecus tamen neque Gallus
 utitur composito; Romani suum ex alieno utroque fecerunt.

frequenter autem praepositiones quoque compositio ista
 corrumpit: inde abstulit, aufugit, amisit, cum praepositio sit ab sola; et coit, cum sit
 praepositio con; sic ignaui et erepublica et similia.

sed res tota magis Graecos decet, nobis minus succedit, nec id
 fieri natura puto, sed alienis favemus; ideoque cum κυρταύχενα mirati simus, incurvicervicum vix a risu defendimus.

propria sunt verba, cum id significant, in quod primo
 denominata sunt; translata, cum alium natura intellectum alium loco
 praebent. usitatis tutius utimur, nova non sine quodam
 periculo fingimus. nam si recepta sunt, modicam laudem
 adferunt orationi, repudiata etiam in iocos exeunt.

audendum tamen; namque, ut Cicero ait, etiam quae primo dura
 visa sunt, usu molliuntur. sed minime nobis concessa est
 ὀνοματοποιία quis enim ferat, si
 quid simile illis merito laudatis λίγξε βιός et σίζ
 ὀφθαλμός fingere audeamus? nam ne balare quidem aut hinnire 
 fortiter diceremus, nisi iudicio vetustatis niterentur.

est etiam sua loquentibus observatio, sua scribentibus.
 sermo constat ratione vel vetustate, auctoritate,
 consuetudine. rationem praestat praecipue analogia,
 nonnunquam et etymologia. vetera maiestas quaedam et, ut sic
 dixerim, religio commendat.

auctoritas ab oratoribus vel historicis peti solet; nam poetas
 metri necessitas excusat, nisi si quando nihil impediente in utroque
 modulatione pedum alterum malunt, qualia sunt, imo de
 stirpe recisum, et aëriae quo congessere palumbes et silice in
 nuda et similia; cum summorum in eloquentia virorum iudicium
 pro ratione, et velut error honestus est magnos duces sequentibus.

consuetudo vero certissima loquendi magistra, utendumque plane
 sermone ut nummo, cui publica forma est. omnia tamen haec
 exigunt acre iudicium, analogia praecipue, quam proxime ex Graeco
 transferentes in Latinum proportionem vocaverunt.

eius haec vis est, ut id quod dubium est ad aliquid simile, de
 quo non quaeritur, referat et incerta certis probet. quod 
 efficitur duplici via: comparatione similium in extremis maxime
 syllabis, propter quod ea quae sunt e singulis
 negantur debere rationem, et deminutione.

comparatio in nominibus aut genus deprehendit aut
 declinationem; genus, ut si quaeratur, funis 
 masculinum sit an femininum, simile illi sit panis; declinationem, ut si veniat in dubium, hac domu dicendum sit an hac
 domo et domuum an domorum:

similia sint domus 
 anus, manus. 
 deminutio genus modo detegit, et, ne ab
 eodem exemplo recedam, funem masculinum esse funiculus ostendit.

eadem in verbis quoque ratio comparationis, ut, si quis
 antiques secutus fervere brevi media syllaba
 dicat, deprehendatur vitiose loqui, quod omnia, quae e et o litteris
 fatendi modo terminantur, eadem, si infinitis e 
 litteram media syllaba acceperunt, utique productam habent: prandeo pendeo spondeo, prandere pendere
 spondere.

at quae o solam habent, dummodo per
 eandem litteram in infinito exeant, brevia fiunt: lego
 dico curro, legere dicere currere; etiamsi est apud Lucilium
 
 fervit aqua et fervet, fervit nunc,
 fervet ad annum.

sed , pace dicere hominis eruditissimi liceat, si fervit putat illi simile currit et legit, fervo dicetur ut lego et curro, quod nobis
 inauditum est. sed non est haec vera comparatio; nam fervit est illi simile 
 servit, quam proportionem sequenti dicere necesse
 est fervire ut servire.

prima quoque aliquando positio ex obliquis invenitur, ut
 memoria repeto convictos a me, qui reprehenderant, quod hoc verbo usus
 essem, pepigi; nam id quidem dixisse summos
 auctores confitebantur, rationem tamen negabant permittere, quia prima
 positio paciscor, cum haberet naturam patiendi,
 faceret tempore praeterito pactus sum.

nos praeter auctoritatem oratorum atque historicorum analogia
 quoque dictum hoc tuebamur. nam cum legeremus in XII tabulis
 ni ita pagunt, inveniebamus simile huic cadunt, inde prima positio, etiamsi vetustate
 exoleverat, apparebat paco ut cado, unde non erat dubium sic pepigi 
 nos dicere ut cecidi.

sed meminerimus non per omnia duci analogiae posse rationem,
 cum et sibi ipsa plurimis in locis repugnet. quaedam sine
 dubio conantur eruditi defendere, ut, cum deprehensum est, lepus et lupus similia
 positione quantum casibus numerisque dissentiant: ista respondent non
 esse paria, quia lepus epicoenon sit, lupus masculinum; quanquam Varro in eo libro, quo
 initia Romanae urbis enarrat, lupum feminam dicit
 Ennium Pictoremque Fabium secutus.

illi autem iidem, cum interrogantur, cur aper apri et pater patris faciat, illud
 nomen positum, hoc ad aliquid esse contendunt. praeterea 
 quoniam utrumque a Graeco ductum sit, ad eam
 rationem recurrunt, ut πατρός 
 patris,

κάπρου 
 apri 
 faciat. illa tamen quomodo effugient, ut, nomina quamvis
 feminina singulari nominativo us litteris finita
 nunquam genitivo casu ris syllaba terminentur,
 faciat tamen 
 Venus Veneris? item
 cum es litteris finita per varios exeant
 genitivos, nunquam tamen eadem ris syllaba
 terminatos, Ceres cogat dici 
 Cereris ?

quid vero? quod tota positionis eiusdem in diversos flexus
 eunt? cum 
 alba faciat Albanos et 
 albensis , volo volui et volavi. 
 nam praeterito quidem tempore
 varie formari verba prima persona o littera terminata, ipsa analogia
 confiteatur; siquidem facit cado cecidi, spondeo
 spopondi, pingo pinxi, lego legi, pono posui, frango fregi, laudo
 laudavi. 
 non enim, cum primum fingerentur homines,
 analogia demissa caelo formam loquendi dedit, sed inventa est postquam
 loquebantur, et notatum in sermone quid quomodo caderet.
 itaque non ratione nititur sed exemplo, nec lex est
 loquendi sed observatio, ut ipsam analogiam nulla res alia fecerit quam
 consuetudo.

inhaerent tamen ei quidam molestissima diligentiae
 perversitate, ut audaciter potius dicant quam audacter, licet omnes oratores aliud sequantur,
 et emicavit non emicuit et
 conire non coire. 
 his permittamus et audivisse et sciuisse et tribunale et faciliter 
 dicere; frugalis quoque sit apud illos non 
 fugi, nam quo alio modo
 fiet frugalitas?

iidem 
 centum milia nummum et fidem Deum ostendant duplices quoque soloecismos
 esse, quando et casum mutant et numerum;
 nesciebamus enim ac non consuetudini et decori serviebamus, sicut in
 plurimis, quae M. Tullius in Oratore divine ut omnia exequitur.

sed Augustus quoque in epistulis ad C. Caesarem scriptis
 emendat, quod is calidum dicere quam caldum malit, non quia id non sit Latinum sed
 quia sit odiosum et, ut ipse Graeco verbo significavit,

περίεργον. 
 atqui hanc quidam
 ὀρθοέπειαν solam putant, quam ego
 minime excludo. quid enim tam necessarium quam recta locutio?
 immo inhaerendum ei iudico, quoad licet, diu etiam
 mutantibus repugnandum; sed abolita atque abrogata retinere insolentiae
 cuiusdam est et frivolae in parvis iactantiae.

multum enim litteratus, qui sine aspiratione et producta
 secunda syllaba salutarit ( avere est enim) et
 calefacere dixerit potius, quam quod dicimus,
 et conservauisse, his adiiciat face et dice et similia.
 recta est haec via;

quis negat? sed adiacet et mollior et magis trita. ego tamen
 non alio magis angor, quam quod obliquis casibus ducti etiam primas sibi
 positiones non invenire sed mutare permittunt: ut cum ebur et robur, ita dicta ac scripta
 summis auctoribus, in o litteram secundae
 syllabae transferunt, quia sit roboris et eboris, sulpur autem et guttur
 u litteram in genitivo servent; ideoque iecur etiam et femur controversiam
 fecerunt.

quod non minus est licentiosum, quam si
 sulpuri et gutturi subiicerent in genitivo litteram o mediam, quia esset eboris et roboris; sicut Antonius Gnipho, qui robur quidem et ebur atque
 etiam marmur fatetur esse, verum fieri vult ex
 his robura, ebura, marmura.

quodsi animadverterent litterarum adfinitatem, scirent sic ab
 eo, quod est robur, roboris fieri, quomodo ab eo,
 quod est miles limes, militis limitis, index vindex,
 iudicis vindicis, et quae supra iam attigi.

quid vero quod, ut dicebam, similes positiones in longe
 diversas figures per obliquos casus exeunt, ut virgo
 Iuno, lusus lusus, cuspis puppis et mille alia? cum illud etiam
 accidat, ut quaedam pluraliter non dicantur, quaedam contra singulari
 numero, quaedam casibus careant, quaedam a primis statim positionibus
 tota mutentur, ut Iuppiter.

quod verbis etiam accidit ut illi fero, 
 cuius praeteritum perfectum et ulterius non invenitur. nec 
 plurimum refert, nulla haec an praedura sint. nam quid progenies genitivo singulari, quid plurali spes faciet? quomodo autem quire et ruere vel in
 praeterita patiendi modo vel in participia transibunt?

quid de aliis dicam, cum senatus senati 
 an senatus faciat, incertum sit? quare 
 mihi non invenuste dici videtur, aliud esse Latine aliud grammatice
 loqui. ac de analogia nimium.

etymologia , quae verborum originem inquirit, a Cicerone dicta est notatio, quia nomen eius apud
 Aristotelem invenitur σύμβολον, quod
 est nota; nam verbum ex verbo ductum, id est veriloquium, ipse Cicero,
 qui finxit, reformidat. sunt qui vim potius intuiti
 originationem vocent.

haec habet aliquando usum necessarium, quotiens
 interpretatione res, de qua quaeritur, eget, ut M. Caelius se esse
 hominem frugi vult probare, non quia abstinens
 sit (nam id ne ementiri quidem poterat), sed quia utilis multis, id est
 fructuosus, unde sit ducta frugalitas. 
 ideoque in definitionibus assignatur
 etymologiae locus.

nonnunquam etiam barbara ab emendatis conatur discernere, ut
 cum, 
 triquetram 
 dici Siciliam an 
 triquedram , meridiem an medidiem oporteat quaeritur,

aliaque quae consuetudini serviunt. continet autem in se
 multam eruditionem, sive ex Graecis orta tractemus, quae sunt plurima,
 praecipueque Aeolica ratione (cui est sermo noster simillimus)
 declinata, sive ex historiarum veterum notitia nomina hominum, locorum,
 gentium, urbium requiramus, unde Bruti, Publicolae,
 Pythici? cur Latium, Italia, Beneventum? 
 quae Capitolium et collem Quirinalem et Argiletum appellandi
 ratio?

iam illa minora, in quibus maxime studiosi eius rei fatigantur, qui verba paulum declinata varie et
 multipliciter ad veritatem reducunt aut correptis aut porrectis, aut
 adiectis aut detractis, aut permutatis litteris syllabisve.
 inde pravis ingeniis ad foedissima usque ludibria
 labuntur. sit enim 
 consul a
 consulendo vel a iudicando; nam et hoc consulere veteres vocaverunt, unde adhuc remanet illud rogat boni consulas, id est bonum iudices.

senatui 
 nomen dederit aetas (nam iidem
 
 Patres 
 sunt), et rex rector et alia plurima indubitata; nec
 abnuerim tegulae regulaeque et similium his
 rationem. iam sit et classis a calando et lepus levipes et vulpes
 volipes:

etiamne a contrariis aliqua sinemus trahi, ut lucus, quia umbra opacus parum luceat, et ludus, quia sit longissime a lusu, et Ditis, quia minime dives? etiamne hominem appellari, quia sit humo natus (quasi vero non omnibus animalibus eadem origo, aut
 illi primi mortales ante nomen imposuerint terrae quam sibi), et verba ab aere verberato?

Pergamus : sic perveniemus eo usque, ut stella luminis stilla credatur, cuius etymologiae auctorem clarum sane in litteris
 nominari in ea parte, qua a me reprehenditur, inhumanum est.

qui vero talia libris complexi sunt, nomina sua ipsi
 inscripserunt; ingenioseque visus est Gavius caelibes dicere veluti caelites, quod
 onere gravissimo vacent, idque Graeco argumento iuvit, ἠϊθέους enim eadem de causa dici affirmat.
 nec ei cedit Modestus inventione, nam, quia 
 caelo 
 Saturnus genitalia absciderit,
 hoc nomine appellatos, qui uxore careant, ait; Aelius pituitam, quia petat vitam.

sed cui non post Varronem sit venia, qui agrum, quia in eo agatur aliquid, et
 graculos, quia gregatim volent, dictos Ciceroni persuadere voluit (ad eum
 enim scribit), cum alterum ex Graeco sit manifestum duci, alterum ex
 vocibus avium?

sed hoc tanti fuit vertere, ut merula, 
 quia sola volat, quasi mera volans nominaretur.
 quidam non dubitaverunt etymologine subiicere omnem
 nominis causam: ut ex habitu, quemadmodum dixi, Longos
 et Rufos, ex sono strepere, murmurare; etiam derivata, ut a uelocitate dicitur velox, 
 et composita pluraque his similia, quae sine dubio aliunde originem
 ducunt, sed arte non egent, cuius in hoc opere non
 est usus nisi in dubiis.

verba a vetustate repetita non solum magnos assertores habent
 sed etiam adferunt orationi maiestatem aliquam non sine delectatione;
 nam et auctoritatem antiquitatis habent et, quia intermissa sunt,

gratiam novitati similem parant. sed opus est modo, ut neque
 crebra sint haec neque manifesta, quia nihil est odiosius adfectatione,
 nec utique ab ultimis et iam oblitteratis repetita temporibus, qualia
 sunt topper et antegerio 
 et exanclare et prosapia 
 et Saliorum carmina vix sacerdotibus suis satis intellecta.

sed illa mutari vetat religio et consecratis utendum est;
 oratio vero, cuius summa virtus est perspicuitas, quam sit vitiosa, si
 egeat interprete? ergo , ut novorum optima erunt maxime
 vetera, ita veterum maxime nova.

similis circa auctoritatem ratio. nam etiamsi
 potest videri nihil peccare, qui utitur iis verbis, quae summi auctores
 tradiderunt, multum tamen refert non solum, quid dixerint, sed etiam
 quid persuaserint. neque enim tuburchinabundum et lurchinabundum iam
 in nobis quisquam ferat, licet Cato sit auctor, nec hos lodices, quanquam id Pollioni placet, nec gladiola, atqui Messala dixit, nec 
 parricidatum, quod in Caelio
 vix tolerabile videtur, nec collos mihi Calvus
 persuaserit; quae nec ipsi iam dicerent.

superest igitur consuetudo; nam fuerit paene ridiculum malle
 sermonem, quo locuti sint homines, quam quo loquantur. et 
 sane quid est aliud vetus sermo quam vetus loquendi consuetudo?
 sed huic ipsi necessarium est iudicium, constituendumque
 in primis id ipsum quid sit, quod consuetudinem vocemus.

quae si ex eo, quod plures faciunt, nomen accipiat,
 periculosissimum dabit praeceptum, non orationi modo sed (quod maius
 est) vitae. unde enim tantum boni, ut pluribus quae recta
 sunt placeant? igitur ut velli et comam in gradus frangere et
 in balneis perpotare, quamlibet haec invaserint civitatem, non erit
 consuetudo, quia nihil horum caret reprehensione; at lavamur et tondemur
 et convivimus ex consuetudine: sic in loquendo, non si quid vitiose
 multis insederit, pro regula sermonis accipiendum erit.

nam , ut transeam, quemadmodum vulgo imperiti loquantur, tota
 saepe theatra et omnem circi turbam exclamasse barbare scimus.
 ergo consuetudinem sermonis vocabo consensum eruditorum,
 sicut vivendi consensum bonorum.

nunc , quoniam diximus, quae sit loquendi regula, dicendum,
 quae scribentibus custodienda, quod Graeci ὀρθογραφίαν vocant; hoc nos recte scribendi scientiam
 nominemus. cuius ars non in hoc posita est, ut noverimus,
 quibus quaeque syllaba litteris constet (nam id quidem infra grammatici
 officium est), sed totam, ut mea fert opinio, subtilitatem in dubiis
 habet.

ut longis syllabis omnibus apponere apicem ineptissimum est,
 quia plurimae natura ipsa verbi quod scribitur patent, sed interim
 necessarium, cum eadem littera alium atque alium intellectum, prout
 correpta vel producta est, facit; ut malus 
 arborem significat an hominem non bonum apice distinguitur,

palus aliud priore syllaba longa aliud sequenti
 significat, et cum eadem littera nominativo casu brevis, ablativo longa
 est, utrum sequamur, plerumque hac nota monendi sumus.

similiter putaverunt illa quoque servanda discrimina, ut ex praepositionem, si verbum sequeretur specto, adiecta secundae syllabae s littera, si pecto, 
 remota scriberemus.

illa quoque servata est a multis differentia, ut ad, cum esset praepositio, d litteram, cum autem coniunctio, t 
 acciperet, itemque cum, si tempus significaret,
 per qu, si comitem, per c 
 ac duas sequentes scriberetur.

frigidiora his alia, ut quidquid c 
 quartam haberet, ne interrogare his videremur; et 
 quotidie non cotidie, ut sit quot
 diebus. 
 verum haec iam etiam inter ipsas ineptias
 evanuerunt.

quaeri solet, in scribendo praepositiones sonum quem iunctae
 efficiunt, an quem separatae, observare conveniat: ut, cum dico optinuit (secundam enim b 
 litteram ratio poscit,

aures magis audiunt p ) et immunis, illud enim, quod veritas exigit, sequentis syllabae
 sono victum m gemina commutatur.

est et in dividendis verbis observatio, mediam litteram
 consonantem priori an sequenti syllabae adiungas: haruspex enim, quia pars eius posterior a spectando est, s litteram tertiae
 dabit; abstemius, quia ex abstinentia temeti
 composita vox est, primae relinquet.

nam 
 k quidem in nullis verbis utendum
 puto, nisi quae significant, etiam ut sola ponatur. hoc eo
 non omisi, quod quidam eam, quotiens a sequatur,
 necessariam credunt, cum sit c littera, quae ad
 omnes vocales vim suam perferat.

verum orthographia quoque consuetudini servit, ideoque saepe
 mutata est. nam illa vetustissima transeo tempora, quibus et
 pauciores litterae nec similes his nostris earum formae fuerunt et vis
 quoque diversa, sicut apud Graecos o litterae,
 quae interim longa ac brevis ut apud nos, interim pro syllaba quam nomine suo exprimit posita est;

ut Latinis veteribus d plurimis in verbis
 adiectam ultimam, quod manifestum est etiam ex columna rostrata, quae
 est Duilio in foro posita; interim g quoque, ut
 in pulvinari Solis, qui colitur iuxta aedem Quirini, vesperug, quod vesperuginem accipimus.

de mutatione etiam litterarum, de qua supra dixi, nihil
 repetere hic necesse est, fortasse enim sicut scribebant etiam
 loquebantur.

semivocales geminare diu non fuit usitatissimi moris, atque e
 contrario usque ad Accium et ultra porrectas syllabas geminis, ut dixi,
 vocalibus scripserunt.

diutius duravit, ut e et i iungendis eadem ratione qua Graeci ει uterentur; ea casibus numerisque
 discreta est, ut Lucilius praecipit: 
 iam 
 puerei venere, e postremum. facito atque i, Ut pueri plures fiant;
 ac deinceps idem: 
 mendaci furique
 addes e, cum dare furi iusseris.

quod quidem cum supervacuum est, quia i 
 tam longae quam brevis naturam habet, tum incommodum aliquando.
 nam in iis, quae proximam ab ultima litteram e habebunt et i longa
 terminabuntur, illam rationem sequentes utemur e 
 gemina, qualia sunt haec aurei, argentei et his
 similia.

idque iis praecipue, qui ad lectionem instituentur, etiam
 impedimento erit; sicut in Graecis accidit
 adiectione i litterae, quam non solum dativis
 casibus in parte ultima ascribunt sed quibusdam etiam interponunt, ut in
 ΛΗΙΣΤΗΙ quia etymologia ex
 divisione in tris syllabas facta desideret eam litteram.

ae 
 syllabam, cuius secundam nunc e
 litteram ponimus, varie per a et i efferebant; quidam semper ut Graeci, quidam
 singulariter tantum, cum in datiuum vel genitivum casum incidissent,
 unde pictai vestis et aquai Vergilius amantissimus vetustatis carminibus inseruit.

in iisdem plurali numero e utebantur, hi
 Syllae, Galbae. 
 est in hac quoque parte Lucilii
 praeceptum, quod quia pluribus explicatur versibus, si quis parum
 credet, apud ipsum in nono requirat.

quid quod Ciceronis temporibus paulumque infra, fere quotiens
 s littera media vocalium longarum vel subiecta longis esset,
 geminabatur, ut caussae, cassus, divissiones? 
 quomodo et ipsum et Vergilium quoque scripsisse manus eorum docent.

atqui paulum superiores etiam illud, quod nos gemina dicimus
 iussi, una dixerunt. iam 
 optimus maximus, ut media i litteram, quae veteribus u fuerat,
 acciperent, Gai primum Caesaris inscriptione traditur factum.

here 
 nunc e 
 littera terminamus, at veterum comicorum adhuc libris invenio 
 heri ad me venit; quod idem in
 epistolis Augusti, quas sua manu scripsit aut emendavit, deprehenditur.

quid ? non Cato Censorius dicam etfaciam
 dicem et faciem 
 
 scripsit, eundemque in ceteris, quae similiter cadunt, modum tenuit,
 quod et ex veteribus eius libris manifestum est et a Messala in libro de
 s littera positum?

sibe 
 et quase 
 scriptum in multorum libris est, sed an hoc voluerint auctores, nescio;
 T. Livium ita his usum ex Pediano comperi, qui et ipse eum sequebatur;

haec nos i littera finimus. quid dicam
 vortices et vorsus ceteraque ad eundem modum,
 quae primus Scipio Africanus in e litteram
 secundam vertisse dicitur?

nostri praeceptores seruum ceruumque 
 u et o litteris scripserunt, quia subiecta sibi
 vocalis in unum sonum coalescere et confundi nequiret; nunc u gemina scribuntur ea ratione, quam reddidi;
 neutro sane modo vox, quam sentimus, efficitur. nec 
 inutiliter Claudius Aeolicam illam ad hos usus litteram adiecerat.

illud nunc melius, quod cui tribus,
 quas praeposui, litteris enotamus; in quo pueris nobis ad pinguem sane
 sonum qu et oi utebantur,
 tantum ut ab illo qui distingueretur.

quid ? quae scribuntur aliter quam enuntiantur? nam 
 et 
 Gaius C littera significatur,
 quae inversa mulierem declarat; quia tam 
 gaias 
 esse vocitatas quam 
 gaios 
 etiam ex nuptialibus sacris apparet.

nec 
 
 Gnaeus 
 eam litteram in
 praenominis nota accipit, quae sonat; et columnam 
 et consules exempta n 
 littera legimus; et Subura, 
 cum tribus litteris notatur, c tertiam ostendit.
 multa sunt generis huius; sed haec quoque vereor ne modum
 tam parvae quaestionis excesserint.

iudicium autem suum grammaticus interponat his omnibus; nam
 hoc valere plurimum debet. ego (nisi quod consuetudo
 obtinuerit) sic scribendum quidque iudico, quomodo sonat.

hic enim est usus litterarum, ut custodiant voces et velut
 depositum reddant legentibus, itaque id exprimere debent quod dicturi
 sumus.

hae fere sunt emendate loquendi scribendique partes; duas
 reliquas significanter ornateque dicendi non equidem grammaticis aufero,
 sed cum mihi officia rhetoris supersint, maiori operi reservo.

redit autem illa cogitatio, quosdam fore, qui haec quae
 diximus parva nimium et impedimenta quoque maius aliquid agentibus
 putent. nec ipse ad extremam usque anxietatem et ineptas
 cavillationes descendendum atque iis ingenia concidi et comminui credo.

sed nihil ex grammatice nocuerit, nisi quod supervacuum est.
 an ideo minor est M. Tullius orator, quod idem artis
 huius diligentissimus fuit et in filio (ut epistolis apparet) recte
 loquendi asper quoque exactor? aut vim C. Caesaris fregerunt editi de
 analogia libri?

aut ideo minus Messala nitidus, quia quosdam totos
 libellos non verbis modo singulis sed etiam litteris dedit?
 non obstant hae disciplinae per illas euntibus sed circa
 illas haerentibus.

superest lectio, in qua puer ut sciat, ubi suspendere spiritum
 debeat, quo loco versum distinguere, ubi claudatur sensus, unde
 incipiat, quando attollenda vel summittenda sit vox, quo quidque flexu,
 quid lentius, celerius, concitatius, lenius dicendum, demonstrari nisi
 in opere ipso non potest.

unum est igitur, quod in hac parte praecipiam: ut omnia ista
 facere possit, intelligat. sit autem in primis lectio virilis
 et cum suavitate quadam gravis et non quidem prosae similis, quia et
 carmen est et se poetae canere testantur; non tamen in canticum
 dissoluta nec plasmate (ut nunc a plerisque fit) effeminata; de quo
 genere optime C. Caesarem praetextatum adhuc accepimus dixisse: 
 si cantas, male cantas; si legis, cantas.

nec prosopopoeias, ut quibusdam placet, ad comicum morem
 pronuntiari velim; esse tamen flexum quendam, quo distinguantur ab iis,
 in quibus poeta persona sua utetur.

cetera admonitione magna egent, in primis, ut tenerae mentes
 tracturaeque altius, quidquid rudibus et omnium
 ignaris insederit, non modo quae diserta sed vel magis quae honesta
 sunt, discant.

ideoque optime institutum est, ut ab Homero atque Vergilio
 lectio inciperet, quanquam ad intelligendas eorum virtutes firmiore
 iudicio opus est; sed huic rei superest tempus, neque enim semel
 legentur. interim et sublimitate heroi carminis animus
 adsurgat et ex magnitudine rerum spiritum ducat et optimis imbuatur.

utiles tragoediae, alunt et lyrici; si tamen in his non
 auctores modo sed etiam partes operis elegeris, nam et Graeci licenter
 multa et Horatium nolim in quibusdam interpretari. elegia 
 vero, utique quae amat, et hendecasyllabi, qui sunt commata Sotadeorum
 (nam de Sotadeis ne praecipiendum quidem est) amoveantur, si fieri
 potest, si minus, certe ad firmius aetatis robur reserventur.

comoediae , quae plurimum conferre ad eloquentiam potest, cum
 per omnes et personas et adfectus eat, quem usum in pueris putem, paulo
 post suo loco dicam; nam cum mores in tuto fuerint, inter praecipua
 legenda erit. de Menandro loquor, nec tamen excluserim alios.

nam Latini quoque auctores adferent utilitatis aliquid.
 sed pueris, quae maxime ingenium
 alant atque animum augeant, praelegenda; ceteris, quae ad eruditionem
 modo pertinent, longa aetas spatium dabit. multum autem
 veteres etiam Latini conferunt, (quanquam plerique plus ingenio quam
 arte valuerunt) in primis copiam verborum, quorum in tragoediis
 gravitas, in comoediis elegantia et quidam velut ἀττικισμός inveniri potest.

oeconomia quoque in iis diligentior quam in plerisque novorum
 erit, qui omnium operum solam virtutem sententias putaverunt.
 sanctitas certe et, ut sic dicam, virilitas ab iis
 petenda est, quando nos in omnia deliciarum vitia dicendi quoque ratione
 defluximus.

denique credamus summis oratoribus, qui veterum poemata vel ad
 fidem causarum vel ad ornamentum eloquentiae adsumunt.

nam praecipue quidem apud Ciceronem frequenter tamen apud
 Asinium etiam et ceteros, qui sunt proximi, videmus Enni, Acci, Pacuvi,
 Lucili, Terenti, Caecili et aliorum inseri versus summa non eruditionis
 modo gratia sed etiam iucunditatis, cum poeticis voluptatibus aures a
 forensi asperitate respirent.

quibus accedit non mediocris utilitas, cum sententiis eorum
 velut quibusdam testimoniis quae proposuere confirment. verum 
 priora illa ad pueros magis, haec sequentia ad 
 robustiores pertinebunt, cum grammatices amor et usus lectionis non
 scholarum temporibus, sed vitae spatio terminentur.

in praelegendo grammaticus et illa quidem minora praestare
 debebit, ut partes orationis reddi sibi soluto versu desideret et pedum
 proprietates, quae adeo debent esse notae in carminibus, ut etiam in
 oratoria compositione desiderentur. deprehendat , quae
 barbara, quae impropria, quae contra leges loquendi sint posita;

non ut ex iis utique improbentur poetae (quibus, quia plerumque servire
 metro coguntur, adeo ignoscitur, ut vitia ipsa allis in carmine
 appellationibus nominentur; metaplasmos enim et schematismos et
 schemata, ut dixi, vocamus, et laudem virtutis necessitati damus), sed
 ut commoneat artificialium et memoriam agitet.

id quoque inter prima rudimenta non inutile demonstrare, quot
 quaeque verba modis intelligenda sint. circa glossemata
 etiam, id est voces minus usitatas, non ultima eius professionis
 diligentia est.

enimvero iam maiore cura doceat tropos omnes, quibus praecipue
 non poema modo sed etiam oratio ornatur; schemata utraque, id est
 figuras, quaeque λέξεως quaeque
 διανοίας vocantur, quorum ego
 sicut troporum tractatum in eum locum differo, quo
 mihi de ornatu orationis dicendum erit.

praecipue vero illa infigat animis, quae in oeconomia virtus,
 quae in decore rerum, quid personae cuique convenerit, quid in sensibus
 laudandum, quid in verbis, ubi copia probabilis, ubi modus.

his accedet enarratio historiarum, diligens quidem illa non
 tamen usque ad supervacuum laborem occupata. nam receptas aut
 certe claris auctoribus memoratas exposuisse satis est.
 persequi quidem, quid quis unquam vel contemptissimorum
 hominum dixerit, aut nimiae miseriae aut inanis iactantiae est et
 detinet atque obruit ingenia melius aliis uacatura.

nam qui omnes etiam indignas lectione scidas excutit, anilibus
 quoque fabulis accommodare operam potest. atqui pleni sunt
 huiusmodi impedimentis grammaticorum commentarii, vix ipsis qui
 composuerunt satis noti.

nam DidyMo, quo nemo plura scripsit, accidisse compertum est,
 ut, cum historiae cuidam tanquam vanae repugnaret, ipsius proferretur
 liber, qui eam continebat.

quod evenit praecipue in fabulosis usque ad deridicula
 quaedam, quaedam etiam pudenda; unde improbissimo cuique pleraque
 fingendi licentia est, adeo ut de libris totis et 
 auctoribus, ut succurrit, mentiantur tuto, quia inveniri qui nunquam
 fuere non possunt: nam in notioribus frequentissime deprehenduntur a
 curiosis. ex quo mihi inter virtutes grammatici habebitur
 aliqua nescire.

et finitae quidem sunt partes duae, quas haec professio
 pollicetur, id est ratio loquendi et enarratio auctorum, quarum illam
 methodicen hanc historicen vocant. adiiciamus tamen eorum
 curae quaedam dicendi primordia, quibus aetates nondum rhetorem
 capientes instituant.

igitur Aesopi fabellas, quae fabulis nutricularum proxime
 succedunt, narrare sermone puro et nihil se supra modum extollente,
 deinde eandem gracilitatem stilo exigere condiscant; versus primo
 solvere, mox mutatis verbis interpretari, tum paraphrasi audacius
 vertere, qua et breviare quaedam et exornare salvo modo poetae sensu
 permittitur.

quod opus etiam consummatis professoribus difficile qui
 commode tractaverit, cuicunque discendo sufficiet. sententiae 
 quoque et chriae et ethologiae subiectis dictorum rationibus apud
 grammaticos scribantur, quia initium ex lectione ducunt; quorum omnium
 similis est ratio, forma diversa, quia sententia universalis est vox,
 ethologia personis continetur.

chriarum plura genera traduntur: unum simile sententiae, quod
 est positum in voce simplici, 
 dixit ille,
 aut, 
 dicere solebat; alterum,
 quod est in respondendo, 
 interrogatus ille,
 vel, cum hoc ei dictum esset, respondit; 
 tertium huic non dissimile, cum quis dixisset aliquid,
 vel fecisset.

etiam in ipsorum factis esse chriam putant, ut 
 crates , cum indoctum puerum vidisset,
 paedagogum eius percussit; et aliud paene par ei, quod tamen
 eodem nomine appellare non audent sed dicunt χρειῶδες, ut 
 Milo , quem
 vitulum adsueuerat ferre, taurum ferebat. 
 in his
 omnibus et declinatio per eosdem ducitur casus, et tam factorum quam
 dictorum ratio est.

narratiunculas a poetis celebratas notitiae causa non
 eloquentiae tractandas puto. cetera maioris operis ac
 spiritus Latini rhetores relinquendo necessaria grammaticis fecerunt;
 Graeci magis operum suorum et onera et modum norunt.

haec de Grammatice, quam brevissime potui, non ut omnia
 dicerem sectatus, quod infinitum erat, sed ut maxime necessaria; nunc de
 ceteris artibus, quibus instituendos, priusquam rhetori tradantur, pueros existimo, strictim subiungam, ut efficiatur
 orbis ille doctrinae, quem Graeci ἐγκύκλιον
 παιδείαν vocant.

nam iisdem fere annis aliarum quoque disciplinarum studia
 ingredienda sunt, quae, quia et ipsae artes sunt et esse perfectae sine
 orandi scientia possunt nec rursus ad efficiendum oratorem satis valent
 solae, an sint huic operi necessariae quaeritur.

nam quid, inquiunt, ad agendam causam dicendamve sententiam
 pertinet, scire, quemadmodum data linea constitui triangula aequis
 lateribus possint? aut quo melius vel defendet reum vel reget
 consilia, qui citharae sonos nominibus et spatiis distinxerit?

enumerent etiam fortasse multos quamlibet utiles foro, qui nec
 geometren audierint nec musicos nisi hac communi voluptate aurium
 intelligant. quibus ego primum hoc respondeo, quod M. Cicero
 scripto ad Brutum libro frequentius testatur, non eum a nobis institui
 oratorem, qui sit aut fuerit, sed imaginem quandam concepisse nos animo
 perfecti illius et nulla parte cessantis.

nam et sapientem formantes eum, qui sit futurus consummatus
 undique et, ut dicunt, mortalis quidam deus, non modo cognitione
 caelestium vel mortalium putant instruendum, sed per quaedam parva sane,
 si ipsa demum aestimes, ducunt sicut exquisitas interim ambiguitates;
 non quia ceratinae aut 
 crocodilinae possint facere sapientem, sed quia
 illum ne in minimis quidem oporteat falli.

similiter oratorem, qui delet esse sapiens, non geometres
 faciet aut musicus quaeque his alia subiungam, sed hae quoque artes, ut
 sit consummatus, iuvabunt. nisi forte antidotus quidem atque
 alia, quae oculis aut vulneribus medentur, ex multis atque interim
 contrariis quoque inter se effectibus componi videmus, quorum ex
 diversis fit una illa mixtura, quae nulli earum similis est, ex quibus
 constat, sed proprias vires ex omnibus sumit;

et nuta animalia mellis illum inimitabilem humanae rationi saporem vario
 florum ac sucorum genere perficiunt: nos mirabimur, si oratio, qua nihil
 praestantius homini dedit providentia, pluribus artibus egeat, quae,
 etiam cum se non ostendunt in dicendo nec proferunt, vim tamen occultam
 suggerunt et tacitae quoque sentiuntur? 
 fuit aliquis
 sine iis disertus :

sed ego oratorem volo. 
 non multum adiiciunt :
 sed aeque non erit totum, cui vel parva deerunt; et optimum quidem hoc
 esse conveniet; cuius etiamsi in arduo spes est, nos tamen praecipiamus
 omnia, ut saltem plura fiant. sed cur deficiat animus?
 natura enim perfectum oratorem esse non prohibet,
 turpiterque desperatur quidquid fieri potest. 
 atque ego vel iudicio veterum poteram esse contentus.

nam quis ignorat musicen (ut de hae primum loquar) tantum iam
 illis antiquis temporibus non studii modo verum etiam venerationis
 habuisse, ut iidem musici et vates et sapientes iudicarentur (mittam
 alios) Orpheus et Linus; quorum utrumque dis genitum, alterum vero, quia
 rudes quoque atque agrestes animos admiratione mulceret, non feras modo
 sed saxa etiam silvasque duxisse posteritatis memoriae traditum est.

itaque et Timagenes auctor est, omnium in litteris studiorum
 antiquissimam musicen extitisse, et testimonio sunt clarissimi poetae,
 apud quos inter regalia convivia laudes heroum ac deorum ad citharam
 canebantur. lopas vero ille Vergilii nonne canit
 errantem lunam solisque labores et cetera? quibus 
 certe palam confirmat auctor eminentissimus, musicen cum divinarum etiam
 rerum cognitione esse coniunctam.

quod si datur, erit etiam oratori necessaria, siquidem (ut
 diximus) haec quoque pars, quae ab oratoribus relicta a philosophis est
 occupata, nostri operis fuit, ac sine omnium talium scientia non potest
 esse perfecta eloquentia.

atque claros nomine sapientiae viros, nemo dubitaverit,
 studiosos musices fuisse, cum Pythagoras atque eum secuti acceptam sine
 dubio antiquitus opinionem vulgaverint, mundum ipsum ratione esse
 compositum, quam postea sit lyra imitata, nec illa
 modo contenti dissimilium concordia, quam vocant ἁρμονίαν, sonum quoque iis motibus dederint.

nam Plato, cum in aliis quibusdam tum praecipue in Timaeo, ne
 intelligi quidem nisi ab iis, qui hanc quoque partem disciplinae
 diligenter perceperint, potest. de philosophis loquor, quorum
 fons ipse Socrates iam senex institui lyra non erubescebat?

duces maximos et fidibus et tibiis cecinisse traditum et
 exercitus Lacedaemoniorum musicis accensos modis. quid autem
 aliud in nostris legionibus cornua ac tubae faciunt? quorum concentus
 quanto est vehementior, tantum Romana in bellis gloria ceteris praestat.

non igitur frustra Plato civili viro, quem πολιτικὸν vocat, necessariam musicen
 credidit. et eius sectae, quae aliis severissima aliis
 asperrima videtur, principes in hac fuere sententia, ut existimarent
 sapientium aliquos nonnullam operam his studiis accommodaturos.
 et Lycurgus, durissimarum Lacedaemoniis legum auctor,
 musices disciplinam probavit.

atque eam natura ipsa videtur ad tolerandos facilius labores
 velut muneri nobis dedisse, si quidem et remigem cantus hortatur; nec
 solum in iis operibus, in quibus plurium conatus praeeunte aliqua
 iucunda voce conspirat, sed etiam singulorum fatigatio quamlibet se rudi
 modulatione solatur.

laudem adhuc dicere artis pulcherrimae videor, nondum eam tamen oratori coniungere.
 transeamus igitur id quoque, quod grammatice quondam ac
 musice iunctae fuerunt; siquidem Archytas atque Euenus etiam subiectam
 grammaticen musicae putaverunt, et eosdem utriusque rei praeceptores
 fuisse cum Sophron ostendit, mimorum quidem scriptor sed quem Plato adeo
 probavit, ut suppositos capiti libros eius,

cum moreretur, habuisse credatur, tum Eupolis, apud quem Prodamus et
 musicen et litteras docet, et Maricas, qui est Hyperbolus, nihil se ex
 musice scire nisi litteras confitetur. Aristophanes quoque
 non uno libro sic institui pueros antiquitus solitos esse demonstrat, et
 apud Menandrum in Hypobolimaeo senex, qui reposcenti filium patri velut
 rationem impendiorum, quae in educationem contulerit, exponens, psaltis
 se et geometris multa dicit dedisse.

unde etiam ille mos, ut in conviviis post cenam circumferretur
 lyra; cuius cum se imperitum Themistocles confessus esset ut verbis
 Ciceronis utar, est habitus indoctior.

sed veterum quoque Romanorum epulis fides ac tibias adhibere
 moris fuit. versus quoque Saliorum habent carmen.
 quae cum omnia sint a Numa rege instituta, faciunt
 manifestum, ne illis quidem, qui rudes ac bellicosi videntur, cura
 musices, quantum illa recipiebat aetas, defuisse.

denique in proverbium usque Graecorum 
 celebratum est, indoctos a Musis atque a Gratiis abesse.

verum quid ex ea proprie petat futurus orator, disseramus.
 numeros musice duplices habet in vocibus et in corpore,
 utriusque enim rei aptus quidam modus desideratur. vocis 
 rationem Aristoxenus musicus dividit in ῥυθμόν et μέλος, quorum
 alterum modulatione, alterum canore ac sonis constat. num 
 igitur non haec omnia oratori necessaria? quorum unum ad gestum, alterum
 ad collocationem verborum, tertium ad flexus vocis, qui sunt in agendo
 quoque plurimi, pertinet:

nisi forte in carminibus tantum et in canticis exigitur structura
 quaedam et inoffensa copulatio vocum, in agendo supervacua est; aut non
 compositio et sonus in oratione quoque varie pro rerum modo adhibetur
 sicut in musice.

namque et voce et modulatione grandia elate, iucunda dulciter,
 moderata leniter canit, totaque arte consentit cum eorum quae dicuntur
 adfectibus.

atqui in orando quoque intentio vocis, remissio, flexus
 pertinet ad movendos audientium adfectus, aliaque et collocationis et
 vocis (ut eodem utar verbo) modulatione concitationem iudicis, alia
 misericordiam petimus; cum etiam organis, quibus sermo exprimi non
 potest, adfici animos in diversum habitum sentiamus.

Corporis quoque aptus et decens motus, qui dicitur
 εὐρυθμία, et est necessarius nec
 aliunde peti potest; in quo pars actionis non minima consistit, qua de
 re sepositus nobis est locus.

age , non habebit imprimis curam vocis orator? quid 
 tam musices proprium? sed ne haec quidem praesumenda pars
 est. uno interim contenti simus exemplo C. Gracchi, praecipui
 suorum temporum oratoris, cui contionanti consistens post eum musicus
 fistula, quam τονάριον vocant, modos,
 quibus deberet intendi, monstrabat.

haec ei cura inter turbidissimas actiones vel terrenti
 optimates vel iam timenti fuit. libet propter quosdam
 imperitiores etiam crassiore, ut vocant, Musa dubitationem huius
 utilitatis eximere.

nam poetas certe legendos oratori futuro concesserint: num
 igitur hi sine musice? ac si quis tam caecus animi est, ut de allis
 dubitet, illos certe, qui carmina ad lyram composuerunt. haec 
 diutius forent dicenda, si hoc studium velut novum praeciperem.

cum vero antiquitus usque a Chirone atque Achille ad nostra
 tempora apud omnes, qui modo legitimam disciplinam non sint perosi,
 duraverit, non est committendum, ut illa dubia
 faciam defensionis sollicitudine.

quamvis autem satis iam ex ipsis, quibus sum modo usus,
 exemplis credam esse manifestum, quae mihi et quatenus musice placeat,
 apertius tamen profitendum puto, non hane a me praecipi, quae nunc in
 scenis effeminata et impudicis modis fracta non ex parte minima, si quid
 in nobis virilis roboris manebat, excidit, sed qua laudes fortium
 canebantur, quaque ipsi fortes canebant; nec psalteria et spadicas,
 etiam virginibus prolis recusanda, sed cognitionem rationis, quae ad
 movendos leniendosque adfectus plurimum valet.

nam et Pythagoran accepimus concitatos ad vim pudicae domui
 adferendam iuvenes, iussa mutare in spondeum modos tibicina,
 composuisse; et Chrysippus etiam nutricum illi, quae adhibetur
 infantibus, adlectationi suum quoddam carmen assignat.

est etiam non inerudite ad declamandum ficta materia, in qua
 ponitur tibicen, qui sacrificanti Phrygium cecinerat, acto illo in
 insaniam et per praecipitia delato accusari, quod causa mortis
 extiterit; quae si dici debet ab oratore nec dici citra scientiam musices potest, quomodo non hane quoque artem
 necessariam esse operi nostro vel iniqui consentient?

in geometria partem fatentur esse utilem teneris aetatibus.
 agitari namque animos et acui ingenia et celeritatem
 percipiendi venire inde concedunt, sed prodesse eam non ut ceteras
 artes, cum perceptae sint, sed cum discatur, existimant: ea vulgaris
 opinio est.

nec sine causa summi viri etiam impensam huic scientiae operam
 dederunt. nam cum sit geometria divisa in numeros atque
 formas, numerorum quidem notitia non oratori modo, sed cuicunque salter
 primis litteris erudito necessaria est. in causis vero vel
 frequentissime versari solet; in quibus actor, non dico, si circa summas
 trepidat, sed si digitorum saltem incerto aut indecoro gestu a
 computatione dissentit, iudicatur indoctus.

ilia vero linearis ratio et ipsa quidem cadit frequenter in
 causas (nam de terminis mensurisque sunt lites), sed habet maiorem
 quandam aliam cum arte oratoria cognationem.

iam primum ordo est geometriae necessarius; nonne et
 eloquentiae? ex prioribus geometria probat insequentia, ex
 certis incerta; nonne id in dicendo facimus? quid ? illa
 propositarum quaestionum conclusio non fere tota constat syllogismis? propter quod plures
 invenias, qui dialecticae similem quam qui rhetoricae fateantur hanc
 artem. verum et orator etiamsi raro non tamen nunquam
 probabit dialectice.

nam et syllogismo, si res poscet, utetur et certe enthymemate,
 qui rhetoricus est syllogismus. denique probationum quae sunt
 potentissimae γραμμικαὶ ἀποδείξεις 
 vulgo dicuntur: quid autem magis oratio quam probationem petit?

falsa quoque veris similia geometrica ratione deprellendit.
 fit hoc et in numeris per quasdam, quas Ψευδογραφίας vocant, quibus pueri ludere
 solebamus. sed alia maiora sunt. nam quis non ita
 proponenti credat? 
 quorum locorum extremae lineae
 eandem mensuram colligunt, eorum spatium quoque, quod iis lineis
 continetur, par sit necesse est.

at id falsum est. nam plurimum refert, cuius sit
 formae ille circuitus; reprehensique a geometris sunt historici, qui
 magnitudinem insularum satis significari navigationis ambitu
 crediderunt. nam ut quaeque forma perfectissima ita
 capacissima est.

ideoque illa circumcurrens linea si efficiet orbem, quae forma
 est in planis maxime perfecta, amplius spatium complectetur quam si
 quadratum paribus oris efficiat, rursus quadrata triangulis, triangula
 ipsa plus aequis lateribus quam inaequalibus.

sed alia forsitan obscuriora; nos
 facillimum etiam imperitis sequamur experimentum. lugeri mensuram
 ducentos et quadraginta longitudinis pedes esse dimidioque in
 latitudinem patere, non fere quisquam est qui ignoret, et qui sit
 circuitus et quantum campi claudat, colligere expeditum.

at centeni et octogeni in quamque partem pedes idem spatium
 extremitatis sed multo amplius clausae quattuor lineis areae faciunt.
 id si computare quem piget, brevioribus numeris idem
 discat. nam deni in quadram pedes, quadraginta per oram,
 intra centum erunt. at si quini deni per latera, quini in
 fronte sint, ex illo, quod amplectuntur, quartam deducent eodem
 circumductu.

si vero porrecti utrinque undeviceni singulis distent, non
 plures intus quadratos habebunt, quam per quot longitudo ducetur; quae
 circumibit autem linea, eiusdem spatii erit, cuius ea quae centum
 continet. ita quidquid formae quadrati detraxeris,
 amplitudini quoque peribit.

ergo etiam id fieri potest, ut maiore circuitu minor loci
 amplitudo claudatur. haec in planis. nam in
 collibus vallibusque etiam imperito patet plus soli esse quam caeli.

quid quod se eadem geometria tollit ad rationem usque mundi?
 in qua, cum siderum certos constitutosque cursus numeris docet, discimus
 nihil esse inordinatum atque fortuitum; quod ipsum nonnunquam pertinere
 ad oratorem potest.

an vero, cum Pericles Athenienses solis
 obscuratione territos redditis eius rei causis metu liberavit, aut cum
 Sulpicius ille Gallus in exercitu L. Paulli de lunae defectione
 disseruit, ne velut prodigio divinitus facto militum animi terrerentur,
 non videtur usus esse oratoris officio?

quod si Nicias in Sicilia scisset, non eodem confusus metu
 pulcherrimum Atheniensium exercitum perdidisset; sicut Dion, cum ad
 destruendam Dionysii tyrannidem venit, non est tali casu deterritus.
 sint extra licet usus bellici, transeamusque, quod
 Archimedes unus obsidionem Syracusarum in longius traxit.

illud utique iam proprium ad efficiendum quod intendimus,
 plurimas quaestiones, quibus difficilior alia ratione explicatio est, ut
 de ratione dividendi, de sectione in infinitum, de celeritate augenda,
 linearibus illis probationibus solvi solere; ut, si est oratori (quod
 proximus demonstrabit liber) de omnibus rebus dicendum, nullo modo sine
 geometria esse possit orator.

dandum aliquid comoedo quoque, dum eatenus, qua pronuntiandi
 scientiam futurus orator desiderat. non enim puerum, quem in
 hoc instituimus, aut femineae vocis exilitate frangi volo aut seniliter
 tremere.

nec vitia ebrietatis effingat neque
 servili vernilitate imbuatur nec amoris, avaritiae, metus discat
 adfectum; quae neque oratori sunt necessaria et mentem, praecipue in
 aetate prima teneram adhuc et rudem, inficiunt.

nam frequens imitatio transit in mores. ne gestus
 quidem omnis ac motus a comoedis petendus est. quanquam enim
 utrumque eorum ad quendam modum praestare debet orator, plurimum tamen
 aberit a scenico, nec vultu nec manu nec excursionibus nimius.
 nam si qua in his ars est dicentium, ea prima est, ne ars
 esse videatur.

quod est igitur huius doctoris officium? in primis
 vitia si qua sunt oris emendet, ut expressa sint verba, ut suis quaeque
 litterae sonis enuntientur. quarundam enim vel exilitate vel
 pinguitudine nimia laboramus, quasdam velut acriores parum efficimus et
 aliis non dissimilibus sed quasi hebetioribus permutamus.

quippe et Rho litterae, qua Demosthenes quoque laboravit,
 Labda succedit (quarum vis est apud nos quoque); et cum c ac similiter g
 non evaluerunt, in t ac d 
 molliuntur.

ne illas quidem circa s litteram
 delicias hic magister feret, nec verba in faucibus patietur audiri nec
 oris inanitate resonare nec, quod minime sermoni
 puro conveniat, simplicem vocis naturam pleniore quodam sono
 circumliniri, quod Graeci καταπεπλασμένον dicunt.

sic appellatur cantus tibiarum, quae praeclusis quibus
 clarescunt foraminibus, recto modo exitu graviorem spiritum reddunt.

curabit etiam, ne extremae syllabae intercidant, ut par sibi
 sermo sit, ut, quotiens exclamandum erit, lateris conatus sit ille non
 capitis, ut gestus ad vocem, vultus ad gestum accommodetur.

observandum erit etiam, ut recta sit facies dicentis, ne labra
 distorqueantur, ne immodicus hiatus rictum discindat, ne supinus vultus,
 ne deiecti in terram oculi, ne inclinata utrolibet cervix.
 nam frons pluribus generibus peccat.

vidi multos, quorum supercilia ad singulos vocis conatus
 adlevarentur, aliorum constricta, aliorum etiam dissidentia, cum alterum
 in verticem tenderent, altero paene oculus ipse premeretur.

infinitum autem, ut mox dicemus, in his quoque rebus momentum
 est; et nihil potest placere quod non decet.

debet etiam docere comoedus, quomodo narrandum, qua sit
 auctoritate suadendum, qua concitatione consurgat ira, qui flexus deceat
 miserationem. quod ita optime faciet, si certos ex comoediis
 elegerit locos et ad hoc maxime idoneos, id est,
 actionibus similes.

iidem autem non ad pronuntiandum modo utilissimi verum ad
 augendam quoque eloquentiam maxime accommodati erunt.

et haec, dum infirma aetas maiora non capiet; ceterum, cum
 legere orationes oportebit, cum virtutes earum iam sentiet, tum mihi
 diligens aliquis ac peritus adsistat, neque solum lectionem formet,
 verum ediscere etiam electa ex iis cogat et ea dicere stantem clare et
 quemadmodum agere oportebit, ut protinus pronuntiationem, vocem,
 memoriam exerceat.

ne illos quidem reprehendendos puto, qui paulum etiam
 palaestricis vacaverunt. non de his loquor, quibus pars vitae
 in oleo, pars in vino consumitur, qui corporum cura mentem obruerunt
 (hos enim abesse ab eo quem instituimus quam longissime velim);

sed nomen est idem iis, a quibus gestus motusque formantur, ut recta
 sint brachia, ne indoctae rusticae manus, ne status indecorus, ne qua in
 proferendis pedibus inscitia, ne caput oculique ab alia corporis
 inclinatione dissideant.

nam neque haec esse in parte pronuntiationis negaverit
 quisquam, neque ipsam pronuntiationem ab oratore secernet, et certe,
 quod facere oporteat, non indignandum est discere, cum praesertim haec
 chironomia, quae est, ut nomine ipso declaratur, lex gestus, et ab illis
 temporibus heroicis orta sit et a summis Graeciae
 viris atque ipso etiam Socrate probata, a Platone quoque in parte
 civilium posita virtutum et a Chrysippo in praeceptis de liberorum
 educatione compositis non omissa.

nam Lacedaemonios quidem etiam saltationem quandam tanquam ad
 bella quoque utilem habuisse inter exercitationes accepimus.
 neque id veteribus Romanis dedecori fuit; argumentum est
 sacerdotum nomine ac religione durans ad hoc tempus saltatio, et illa in
 tertio Ciceronis de Oratore libro verba Crassi, quibus praecipit, ut
 orator utatur laterum inclinatione forti ac virili,
 non a scena et histrionibus sed ab armis aut etiam a palaestra;
 cuius disciplinae usus in nostram usque aetatem sine reprehensione
 descendit.

A me tamen nec ultra pueriles annos retinebitur nec in his ipsis diu.
 neque enim gestum oratoris componi ad similitudinem
 saltationis volo, sed subesse aliquid ex hac exercitatione puerili, unde
 nos non id agentes furtim decor ille discentibus traditus prosequatur.

quaeri solet, an, etiamsi discenda sint haec, eodem tempore
 tamen tradi omnia et percipi possint. negant enim quidam,
 quia confundatur animus ac fatigetur tot disciplinis in diversum
 tendentibus, ad quas nec mens nec corpus nec dies ipse sufficiat, et si maxime patiatur hoc aetas robustior, pueriles
 annos onerari non oporteat.

sed non satis perspiciunt, quantum natura humani ingenii
 valeat; quae ita est agilis ac velox, sic in omnem partem, ut ita
 dixerim, spectat, ut ne possit quidem aliquid agere tantum unum, in
 plura vero non eodem die modo, sed eodem temporis momento vim suam
 intendat.

an vero citharoedi non simul et memoriae et sono vocis et
 plurimis flexibus serviunt, cum interim alios nervos dextra percurrunt,
 alios laeva trahunt, continent, praebent, ne pes quidem otiosus certam
 legem temporum servat, et haec pariter omnia?

quid ? nos agendi subita necessitate deprehensi nonne alia
 dicimus, alia providemus, cum pariter inventio rerum, electio verborum,
 compositio, gestus, pronuntiatio, vultus, motus desiderentur?
 quae si velut sub uno conatu tam diversa parent simul,
 cur non pluribus curis horas partiamur? cum praesertim reficiat animos
 ac reparet varietas ipsa, contraque sit aliquanto difficilius in labore
 uno perseverare. ideo et stilus lectione requiescit, et
 ipsius lectionis taedium vicibus levatur.

quamlibet multa egerimus, quodam tamen modo recentes sumus ad
 id quod incipimus. quis non obtundi potest, si per totum diem
 cuiuscunque artis unum magistrum ferat? mutatione recreabitur
 sicut in cibis, quorum diversitate reficitur
 stomachus et pluribus minore fastidio alitur.

aut dicant isti mihi, quae sit alia ratio discendi.
 grammatico soli deserviamus, deinde geometrae tantum,
 omittamus interim quod didicimus? mox transeamus ad musicum, excidant
 priora? et cum Latinis studebimus litteris, non respiciamus ad Graecas,
 et, ut semel finiam, nihil faciamus nisi novissimum?

cur non idem suademus agricolis, ne arva simul et vineta et
 oleas et arbustum colant, ne pratis et pecoribus et hortis et alvearibus
 avibusque accommodent curam? cur ipsi aliquid forensibus
 negotiis, aliquid desideriis amicorum, aliquid rationibus domesticis,
 aliquid curae corporis, nonnihil voluptatibus cotidie damus? quarum nos
 una res quaelibet nihil intermittentes fatigaret. adeo 
 facilius est multa facere quam diu.

illud quidem minime verendum est, ne laborem studiorum pueri
 difficilius tolerent, neque enim ulla aetas minus fatigatur.
 mirum sit forsitan, sed experimentis deprehendas.

nam et dociliora sunt ingenia, priusquam obduruerunt.
 id vel hoc argumento patet, quod intra biennium, quam
 verba recte formare potuerunt, quamvis nullo instante, omnia fere
 loquuntur; at noviciis nostris per quot annos sermo
 Latinus repugnat. magis scias, si quem iam robustum
 instituere litteris coeperis, non sine causa dici παιδομαθεῖς eos, qui in sua quidque arte
 optime faciant.

et patientior est laboris natura pueris quam iuvenibus.
 videlicet , ut corpora infantium nec casus, quo in terram
 totiens deferuntur, tam graviter adfligit nec illa per manus et genua
 reptatio nec post breve tempus continui lusus et totius diei discursus,
 quia pondus illis abest nec sese ipsi gravant: sic animi quoque, credo,
 quia minore conatu moventur nec suo nisu studiis insistunt, sed
 formandos se tantummodo praestant, non similiter fatigantur.

praeterea secundum aliam aetatis illius facilitatem velut
 simplicius docentes sequuntur nec quae iam egerint metiuntur.
 abest illis adhuc etiam laboris iudicium.
 porro , ut frequenter experti sumus, minus adficit sensus
 fatigatio quam cogitatio.

sed ne temporis quidem unquam plus erit, quia his aetatibus
 omnis in audiendo profectus est. cum ad stilum secedet, cum
 generabit ipse aliquid atque componet, tum inchoare haec studia vel non
 vacabit vel non libebit.

ergo cum grammaticus totum occupare diem non possit nec
 debeat, ne discentis animum taedio avertat, quibus potius studiis haec
 temporum velut subsiciva donabimus?

nam nec ego consumi studentem in his artibus volo, nec moduletur aut musicis notis cantica excipiat, nec
 utique ad minutissima usque geometriae opera descendat, non comoedum in
 pronuntiando nec saltatorem in gestu facio; quae si omnia exigerem,
 suppeditabat tamen tempus. longa est enim, quae discit,
 aetas, et ego non de tardis ingeniis loquor.

denique cur in his omnibus, quae discenda oratori futuro puto,
 eminuit Plato? qui non contentus disciplinis, quas praestare poterant
 Athenae, non Pythagoreorum, ad quos in Italiam navigaverat, Aegypti
 quoque sacerdotes adiit atque eorum arcana perdidicit.

difficultatis patrocinia praeteximus segnitiae.
 neque enim nobis operis amor est, nec, quia sit honesta
 ac rerum pulcherrima eloquentia, petitur ipsa, sed ad venalem usum et
 sordidum lucrum accingimur.

dicant sine his in foro multi et adquirant, dum sit
 locupletior aliquis sordidae mercis negotiator et plus voci suae debeat
 praeco. nec velim quidem lectorem dari mihi quid studia
 referant computaturum.

qui vero imaginem ipsam eloquentiae divina quadam mente
 conceperit, quique illam (ut ait non ignobilis tragicus) reginam rerum orationem ponet ante oculos,
 fructumque non ex stipe advocationum sed ex animo suo et contemplatione ac scientia petet perpetuum illum
 nec fortunae subiectum, facile persuadebit sibi, ut tempora, quae
 spectaculis, campo, tesseris, otiosis denique sermonibus, ne dicam somno
 et conviviorum mora conteruntur, geometrae potius ac musico impendat,
 quanto plus delectationis habiturus quam ex illis ineruditis
 voluptatibus.

dedit enim hoc providentia hominibus munus, ut honesta magis
 iuvarent. sed nos haec ipsa dulcedo longius duxit.
 hactenus ergo de studiis, quibus, antequam maiora capiat,
 puer instituendus est; proximus liber velut novum sumet exordium et ad
 rhetoris officia transibit.

tenuit consuetudo, quae cotidie magis invalescit, ut praeceptoribus
 eloquentiae, Latinis quidem semper sed etiam Graecis interim, discipuli
 serius quam ratio postulat, traderentur. eius rei duplex
 causa est, quod et rhetores utique nostri suas partes omiserunt et
 grammatici alienas occupaverunt.

nam et illi declamare modo et scientiam declamandi ac
 facultatem tradere officii sui ducunt, idque intra deliberativas
 iudicialesque materias (nam cetera ut professione sua minora
 despiciunt), et hi non satis credunt excepisse, quae relicta erant, (quo
 nomine gratia quoque iis habenda est), sed ad prosopopoeïas usque ac
 suasorias, in quibus onus dicendi vel maximum est, irrumpunt.

hinc ergo accidit, ut, quae alterius artis prima erant opera,
 facta sint alterius novissima, et aetas altioribus iam disciplinis
 debita in schola minore subsidat ac rhetoricen apud grammaticos
 exerceat. ita , quod est maxime ridiculum, non ante ad
 declamandi magistrum mittendus videtur puer quam declamare sciat. 
 nos suum cuique professioni modum demus.

et grammatice (quam in Latinum transferentes litteraturam
 vocaverunt) fines suos norit, praesertim tantum ab hac appellationis
 suae paupertate, intra quam primi illi constitere, provecta; nam tenuis
 a fonte assumptis historicorum criticorumque viribus pleno iam satis
 alveo fluit, cum praeter rationem recte loquendi non parum alioqui
 copiosam prope omnium maximarum artium scientiam amplexa sit;

et rhetorice, cui nomen vis eloquendi dedit, officia sua non detrectet
 nec occupari gaudeat pertinentem ad se laborem, quae, dum opere cedit,

iam paene possessione depulsa est. neque infitiabor, aliquem
 ex his, qui grammaticen profiteantur, eo usque scientiae progredi posse,
 ut ad haec quoque tradenda sufficiat; sed cum id aget, rhetoris officio
 fungetur non suo.

nos porro quaerimus, quando iis, quae rhetorice praecipit,
 percipiendis puer maturus esse videatur. in quo quidem non id
 est aestimandum, cuius quisque sit aetatis, sed quantum in studiis iam
 effecerit.

et ne diutius disseram, quando sit rhetori tradendus, sic
 optime finiri credo; cum poterit. sed hoc ipsum ex superiore
 pendet quaestione. nam si grammatices munus usque ad
 suasorias prorogatur, tardius rhetore opus est.
 at si rhetor prima officia operis sui non recusat,

a narrationibus statim et laudandi vituperandique opusculis cura eius
 desideratur. an ignoramus antiquis hoc fuisse ad augendam
 eloquentiam genus exercitationis, ut theses dicerent et communes locos
 et cetera citra complexum rerum personarumque, quibus verae fictaeque
 controversiae continentur? ex quo palam est, quam turpiter
 deserat eam partem rhetorices institutio, quam et primam habuit et diu
 solam.

quid autem est ex iis, de quibus supra dixi, quod non cum in
 alia, quae sunt propria rhetorum, tum certe in illud iudiciale causae
 genus incidat?

an non in foro narrandum est? qua in parte nescio an sit vel
 plurimum. non laus ac vituperatio certaminibus illis
 frequenter inseritur? non communes loci, sive qui sunt in
 vitia derecti, quales legimus a Cicerone compositos, seu quibus
 quaestiones generaliter tractantur, quales sunt editi a Quinto quoque
 Hortensio: ut, 
 sitne parvis argumentis
 credendum,

et pro testibus et in testes, in mediis litium medullis versantur?
 arma sunt haec quodammodo praeparanda semper, ut iis, cum
 res poscet, utare. quae qui pertinere ad 
 orationem non putabit, is ne statuam quidem inchoari credet, cum eius
 membra fundentur. neque hanc (ut aliqui putabunt)
 festinationem meam sic quisquam calumnietur, tanquam eum, qui sit
 rhetori traditus, abducendum protinus a grammaticis putem.

dabuntur et illis tum quoque tempora sua, neque erit verendum,
 ne binis praeceptoribus oneretur puer. non enim crescet sed
 dividetur, qui sub uno miscebatur, labor, et erit sui quisque operis
 magister utilior; quod adhuc obtinent Graeci, a Latinis omissum est, et
 fieri videtur excusate, quia sunt qui labori isti successerint.

ergo cum ad eas in studiis vires pervenerit puer, ut, quae
 prima esse praecepta rhetorum diximus, mente consequi possit, tradendus
 eius artis magistris erit;

quorum in prinis inspici mores oportebit. quod ego non
 idcirco potissimum in hac parte tractare sum aggressus, quia non in
 ceteris quoque doctoribus idem hoc examinandum quam diligentissime
 putem, sicut testatus sum libro priore; sed quod magis necessariam eius
 rei mentionem facit aetas ipsa discentium.

nam et adulti fere pueri ad hos praeceptores transferuntur et
 apud eos iuvenes etiam facti perseverant; ideoque maior adhibenda tum cura est, ut et teneriores annos ab
 iniuria sanctitas docentis custodiat et ferociores a licentia gravitas
 deterreat.

neque vero sat est summam praestare abstinentiam, nisi
 disciplinae severitate convenientium quoque ad se mores astrinxerit.

sumat igitur ante omnia parentis erga discipulos suos animum,
 ac succedere se in eorum locum, a quibus sibi liberi tradantur,
 existimet. ipse nec habeat vitia nec ferat. non 
 austeritas eius tristis, non dissoluta sit comitas, ne inde odium hinc
 contemptus oriatur. plurimus ei de honesto ac bono sermo sit;
 nam quo saepius monuerit, hoc rarius castigabit. minime 
 iracundus, nec tamen eorum, quae emendanda erunt, dissimulator, simplex
 in docendo, patiens laboris,

assiduus potius quam immodicus. interrogantibus libenter
 respondeat, non interrogantes percontetur ultro. in laudandis
 discipulorum dictionibus nec malignus nec effusus, quia res altera
 taedium laboris,

altera securitatem parit. in emendando, quae corrigenda
 erunt, non acerbus minimeque contumeliosus; nam id quidem multos a
 proposito studendi fugat, quod quidam sic obiurgant quasi oderint.

ipse aliquid immo multa cotidie dicat, quae secum auditores
 referant. licet enim satis exemplorum ad imitandum ex
 lectione suppeditet, tamen viva illa, ut dicitur,
 vox alit plenius praecipueque eius praeceptoris, quem discipuli, si modo
 recte sunt instituti, et amant et verentur. vix autem dici
 potent, quanto libentius imitemur eos, quibus favemus.

minime vero permittenda pueris, ut fit apud plerosque,
 adsurgendi exultandique in laudando licentia; quin etiam iuvenum modicum
 esse, cum audient, testimonium debet. ita fiet, ut ex iudicio
 praeceptoris discipulus pendeat,

atque id se dixisse recte, quod ab eo probabitur, credat.
 illa vero vitiosissima, quae iam humanitas vocatur,
 invicem qualiacunque laudandi, cum est indecora et theatralis et severe
 institutis scholis aliena, tum studiorum perniciosissima hostis.
 supervacua enim videntur cura ac labor, parata, quidquid
 effuderint,

laude. vultum igitur praeceptoris intueri tam, qui audiunt,
 debent, quam ipse qui dicit; ita enim probanda atque improbanda
 discernet,

si stilo facultas continget, auditione indicium. at nunc
 proni atque succincti ad omnem clausulam non exsurgunt modo uerum etiam
 excurrunt et cum indecora exultatione conclamant. id mutuum
 est et ibi declamationis fortuna. hinc 
 tumor et vana de se persuasio usque adeo, ut illo condiscipulorum
 tumultu inflati, si parum a praeceptore laudentur, ipsi de illo male
 sentiant.

sed se quoque praeceptores intente ac modeste audiri velint;
 non enim iudicio discipulorum dicere debet magister sed discipulus
 magistri. quin , si fieri potest, intendendus animus in hoc
 quoque, ut perspiciat, quae quisque et quomodo laudet, et placere, quae
 bene dicet, non suo magis quam eorum nomine delectetur, qui recte
 iudicabunt.

pueros adolescentibus permixtos sedere, non placet mihi.
 nam etiamsi vir talis, qualem esse oportet studiis
 moribusque praepositum, modestam habere potest etiam iuventutem, tamen
 vel infirmitas a robustioribus separanda est, et carendum non solum
 crimine turpitudinis verum etiam suspicione.

haec notanda breviter existimavi; nam ut absit ab ultimis
 vitiis ipse ac schola, ne praecipiendum quidem credo. ac si
 quis est, qui flagitia manifesta in eligendo filii praeceptore non
 vitet, iam hinc sciat cetera quoque, quae ad utilitatem iuventutis
 componere conamur, esse sibi hac parte omissa supervacua.

ne illorum quidem persuasio silentio 
 transeunda est, qui, etiam cum idoneos rhetori pueros putaverunt, non
 tamen continuo tradendos eminentissimo credunt, sed apud minores
 aliquamdiu detinent, tanquam instituendis artibus magis sit apta
 mediocritas praeceptoris, cum ad intellectum atque ad imitationem
 facilior tum ad suscipiendas elementorum molestias minus superba.

qua in re mihi non arbitror diu laborandum, ut ostendam,
 quanto sit melius optimis imbui, quanta in eluendis quae semel
 insederint vitiis difficultas consequatur, cum geminatum onus
 succedentes premat et quidem edocendi gravius ac prius quam docendi.

propter quod Timotheum clarum in arte tibiarum ferunt duplices
 ab iis, quos alius instituisset, solitum exigere mercedes, quam si rudes
 traderentur. error tamen est in re duplex: unus, quod interim
 sufficere illos minores existimant, et bono sane stomacho contenti sunt;

quae quanquam est ipsa reprehensione digna securitas, tamen esset
 utcunque tolerabilis, si eiusmodi praeceptores minus docerent non peius;
 alter ille etiam frequentior, quod eos, qui ampliorem dicendi facultatem
 sint consecuti, non putant ad minora descendere, idque interim fieri,
 quia fastidiant praestare hanc inferioribus curam,

interim quia omnino non possint. ego porro eum qui nolit in numero praecipientium non habeo, posse autem
 maxime, si velit, optimum quemque contendo; primum, quod eum, qui
 eloquentia ceteris praestet, illa quoque, per quae ad eloquentiam
 pervenitur, diligentissime percepisse credibile est;

deinde, quia plurimum in praecipiendo valet ratio, quae doctissimo
 cuique plenissima est; postremo, quia nemo sic in maioribus eminet, ut
 eum minora deficiant. nisi forte Iovem quidem Phidias optime
 fecit, illa autem, quae in ornamentum operis eius accedunt, alius melius
 elaborasset, aut orator loqui nesciet aut leviores morbos curare non
 poterit praestantissimus medicus.

quid ergo? non est quaedam eloquentia maior quam ut eam
 intellectu consequi puerilis infirmitas possit? ego vero
 confiteor: sed hunc disertum praeceptorem prudentem quoque et non
 ignarum docendi esse oportebit summittentem se ad mensuram discentis; ut
 velocissimus quoque, si forte iter cum parvulo faciat, det manum et
 gradum suum minuat nec procedat ultra quam comes possit.

quid ? si plerumque accidit ut faciliora sint ad intelligendum
 et lucidiora multo, quae a doctissimo quoque dicuntur? nam et
 prima est eloquentiae virtus perspicuitas, et quo quis ingenio minus
 valet, hoc se magis attollere et dilatare conatur, ut statura breves in
 digitos eriguntur et plura infirmi minantur.

nam tumidos et corruptos et tinnulos et quocunque alio
 cacozeliae genere peccantes certum habeo non virium sed infirmitatis
 vitio laborare, ut corpora non robore sed valetudine inflantur et recto
 itinere lassi plerumque devertunt. erit ergo etiam obscurior,
 quo quisque deterior.

non excidit mihi, scripsisse me in libro priore, cum potiorem
 in scholis eruditionem esse quam domi dicerem, libentius se prima studia
 tenerosque profectus ad imitationem condiscipulorum, quae facilior
 esset, erigere; quod a quibusdam sic accipi potest, tanquam haec, quam
 nunc tueor,

sententia priori diversa sit. id a me procul aberit; namque
 ea causa vel maxima est, cur optimo cuique praeceptori sit tradendus
 puer, quod apud eum discipuli quoque melius instituti aut dicent, quod
 inutile non sit imitari, aut si quid erraverint, statim corrigentur;

at indoctus ille etiam probabit fortasse vitiosa et placere audientibus
 iudicio suo coget. sit ergo tam eloquentia quam moribus
 praestantissimus, qui ad Phoenicis Homerici exemplum dicere ac facere
 doceat.

hinc iam, quas primas in docendo partes rhetorum putem,
 tradere incipiam, dilata parumper illa quae sola vulgo vocatur arte
 rhetorica. ac mihi opportunus maxime videtur ingressus ab eo,
 cuius aliquid simile apud grammaticos puer didicerit.

et quia narrationum, excepta qua in causis utimur, tres
 accepimus species, fabulam, quae versatur in tragoediis atque
 carminibus, non a veritate modo sed etiam a forma veritatis remota;
 argumentum, quod falsum sed vero simile comoediae fingunt; historiam, in
 qua est gestae rei expositio; grammaticis autem poeticas dedimus:

apud rhetorem initium sit historica, tanto robustior quanto verior.
 sed narrandi quidem quae nobis optima ratio videatur, tum
 demonstrabimus, cum de iudiciali parte dicemus. interim 
 admonere illud satis est, ut sit ea neque arida prorsus atque ieiuna,
 (nam quid opus erat tantum studiis laboris impendere, si res nudas atque
 inornatas indicare satis videretur?) neque rursus sinuosa et arcessitis
 descriptionibus, in quas plerique imitatione poeticae licentiae
 ducuntur, lasciviat.

vitium utrumque, peius tamen illud, quod ex inopia quam quod ex copia venit. nam in pueris
 oratio perfecta nec exigi nec sperari potest; melior autem indoles laeta
 generosique conatus et vel plura iusto concipiens interim spiritus.

nec unquam me in his discentis annis offendat, si quid
 superfuerit. quin ipsis quoque doctoribus hoc esse curae
 velim, ut teneras adhuc mentes more nutricum mollius alant et satiari
 velut quodam iucundioris disciplinae lacte patiantur.

erit illud plenius interim corpus, quod mox adulta aetas
 astringat. hinc spes roboris. maciem namque et
 infirmitatem in posterum minari solet protinus omnibus membris expressus
 infans. audeat haec aetas plura et inveniat et inventis
 gaudeat, sint licet illa non satis sicca interim ac severa.
 facile remedium est ubertati;

sterilia nullo labore vincuntur. ilia mihi in pueris natura
 minimum spei dederit, in qua ingenium iudicio praesumitur.
 materiam esse primum volo vel abundantiorem atque ultra
 quam oporteat fusam. multum inde decoquent anni, multum ratio
 limabit, aliquid velut usu ipso deteretur, sit modo unde excidi possit
 et quod exsculpi; erit autem, si non ab initio tenuem nimium laminam
 duxerimus et quam caelatura altior rumpat.

quod me de his aetatibus sentire minus 
 mirabitur, qui apud Ciceronem legerit: 
 volo 
 enim se efferat in adolescente fecunditas.
 
 quapropter in primis evitandus et in pueris
 praecipue magister aridus, non minus quam teneris adhuc plantis siccum
 et sine humore ullo solum.

inde fiunt humiles statim et velut terram spectantes, qui
 nihil supra cotidianum sermonem attollere audeant. macies 
 illis pro sanitate et iudicii loco infirmitas est, et dum satis putant
 vitio carere, in id ipsum incidunt vitium, quod virtutibus carent.
 quare mihi ne maturitas quidem ipsa festinet, nec musta
 in lacu statim austera sint; sic et annos ferent et vetustate
 proficient.

ne illud quidem quod admoneamus indignum est, ingenia puerorum
 nimia interim emendationis severitate deficere; nam et desperant et
 dolent et novissime oderunt et, quod maxime nocet, dum omnia timent,
 nihil conantur.

quod etiam rusticis notum est, qui frondibus teneris non
 putant adhibendam esse falcem, quia reformidare ferrum videntur et
 nondum cicatricem pati posse.

iucundus ergo tum maxime debet esse praeceptor, ut remedia,
 quae alioqui natura sunt aspera, molli manu leniantur; laudare aliqua,
 ferre quaedam, mutare etiam, reddita cur id fiat ratione, illuminare
 interponendo aliquid sui. nonnunquam hoc
 quoque erit utile, ipsum totas dictare materias, quas et imitetur puer
 et interim tanquam suas amet.

at si tam negligens ei stilus fuerit, ut emendationem non
 recipiat; expertus sum prodesse, quotiens eandem materiam rursus a me
 tractatam scribere de integro iuberem; posse enim adhuc eum melius,
 quatenus nullo magis studia quam spe gaudent.

aliter autem alia aetas emendanda est, et pro modo virium et
 exigendum et corrigendum opus. solebam ego dicere pueris
 aliquid ausis licentius aut laetius, laudare illud me adhuc, venturum
 tempus, quo idem non permitterem; ita et ingenio gaudebant et iudicio
 non fallebantur.

sed ut eo revertar, unde sum digressus: narrationes stilo
 componi quanta maxima possit adhibita diligentia volo. nam ut
 primo, cum sermo instituitur, dicere quae audierint utile est pueris ad
 loquendi facultatem, ideoque et retro agere expositionem et a media in
 utramque partem discurrere sane merito cogantur, sed ad gremium
 praeceptoris, et dum aliud non
 possunt et dum res ac verba connectere incipiunt, ut protinus memoriam
 firment: ita cum iam formam rectae atque emendatae 
 orationis accipient, extemporalis garrulitas nec exspectata cogitatio et
 vix surgendi mora circulatoriae vere iactationis est.

hinc parentium imperitorum inane gaudium, ipsis vero
 contemptus operis et inverecunda frons et consuetudo pessime dicendi et
 malorum exercitatio et, quae magnos quoque profectus frequenter
 perdidit, arrogans de se persuasio innascitur.

erit suum parandae facilitati tempus, nec a nobis negligenter
 locus iste transibitur. interim satis est, si puer omni cura
 et summo, quantum illa aetas capit, labore aliquid probabile scripserit;
 in hoc assuescat, huius sibi rei naturam faciat. ille demum
 in id, quod quaerimus, aut ei proximum poterit evadere, qui ante discet
 recte dicere quam cito.

narrationibus non inutiliter subiungitur opus destruendi
 confirmandique eas, quod ἀνασκευή et
 κατασκευή vocatur. id 
 porro non tantum in fabulosis et carmine traditis fieri potest, verum
 etiam in ipsis annalium monumentis; ut, si quaeratur, an sit credibile
 super caput Valeri pugnantis sedisse corvum, qui os oculosque hostis
 Galli rostro atque alis everberaret, sit in utramque partem ingens ad
 dicendum materia;

aut de serpente, quo Scipio traditur genitus, et lupa Romuli et Egeria
 Numae. nam Graecis historiis plerumque poeticae similis
 licentia est. Saepe etiam quaeri solet de tempore,
 de loco quo gesta res dicitur, nonnunquam de persona quoque; sicut
 Livius frequentissime dubitat, et alii ab aliis historici dissentiunt.

inde paulatim ad maiora tendere incipiet, laudare claros viros
 et vituperare improbos, quod non simplicis utilitatis opus est.
 namque et ingenium exercetur multiplici variaque materia,
 et animus contemplatione recti pravique formatur, et multa inde cognitio
 rerum venit exemplisque, quae sunt in omni genere causarum potentissima,
 iam tum instruit, cum res poscet, usurum.

hinc illa quoque exercitatio subit comparationis, uter melior
 uterve deterior; quae quanquam versatur in ratione simili, tamen et
 duplicat materiam et virtutum vitiorumque non tantum naturam, sed etiam
 modum tractat. verum de ordine laudis contraque, quoniam
 tertia haec rhetorices pars est, praecipiemus suo tempore.

communes loci (de iis loquor, quibus citra personas in ipsa
 vitia moris est perorare, ut in adulterum, aleatorem, petulantem) ex
 mediis sunt iudiciis et, si reum adiicias, accusationes; quanquam hi
 quoque ab illo generali tractatu ad quasdam deduci species solent, ut si
 ponatur adulter caecus, aleator pauper, petulans senex.
 habent autem nonnunquam etiam
 defensionem.

nam et pro luxuria et pro amore dicimus, et leno interim
 parasitusque defenditur sic, ut non homini patrocinemur, sed crimini.

theses autem, quae sumuntur ex rerum comparatione, ut
 rusticane vita an urbana potior, iurisperiti an militaris viri laus
 maior, mire sunt ad exercitationem dicendi speciosae atque uberes, quae
 vel ad suadendi officium vel etiam ad iudiciorum disceptationem iuvant
 plurimum. nam posterior ex praedictis locus in causa Murenae
 copiosissime a Cicerone tractatur.

sunt et illae paene totae ad deliberativum pertinentes genus,
 ducendane uxor, petendine sint magistratus. namque et hae
 personis modo adiectis suasoriae erunt.

solebant praeceptores mei neque inutili et nobis etiam iucundo
 genere exercitationis praeparare nos coniecturalibus causis, cum
 quaerere atque exsequi iuberent, 
 cur armata
 apud Lacedaemonios Venus, et 
 quid 
 ita crederetur Cupido puer atque volucer et sagittis ac face
 armatus, et similia, in quibus scrutabamur voluntatem, cuius
 in controversiis frequens quaestio est, quod genus chriae videri potest.

nam locos quidem, quales sunt de testibus, semperne his credendum, et de argumentis, an habenda etiam parvis
 fides, adeo manifestum est ad forenses actiones pertinere, ut quidam
 neque ignobiles in officiis civilibus scriptos eos memoriaeque
 diligentissime mandatos in promptu habuerint, ut quotiens esset occasio,
 extemporales eorum dictiones his velut emblematis exornarentur.

quo quidem (neque enim eius rei iudicium differre sustineo)
 summam videbantur mihi infirmitatem de se confiteri. nam quid
 ii possint in causis, quarum varia et nova semper est facies, proprium
 invenire? quomodo propositis ex parte adversa respondere,
 altercationibus velociter occurrere, testem rogare? qui etiam in iis,
 quae sunt communia et in plurimis causis tractantur, vulgatissimos
 sensus verbis nisi tanto ante praeparatis prosequi nequeant.

necesse vero iis, cum eadem iudiciis pluribus dicunt, aut
 fastidium moveant velut frigidi et repositi cibi, aut pudorem deprehensa
 totiens audientium memoria infelix supellex, quae sicut apud pauperes
 ambitiosos pluribus et diversis officiis conteratur:

cum eo quidem quod vix ullus est tam communis locus, qui possit
 cohaerere cum causa nisi aliquo propriae quaestionis vinculo copulatus; appareat alioqui non tam insertum quam
 adplicitum,

vel quod dissimilis est ceteris vel quod plerumque adsumi etiam parum
 apte solet, non quia desideratur sed quia paratus est: ut quidam
 sententiarum gratia verbosissimos locos arcessunt, cum ex locis debeat
 nasci sententia.

ita sunt autem speciosa haec et utilia, si oriuntur ex causa;
 ceterum quamlibet pulchra elocutio, nisi ad victoriam tendit, utique
 supervacua, sed interim etiam contraria est. verum hactenus
 evagari satis fuerit.

legum laus ac vituperatio iam maiores ac prope summis operibus
 suffecturas vires desiderant; quae quidem suasoriis an controversiis
 magis accommodata sit exercitatio, consuetudine et iure civitatium
 differt. apud Graecos enim lator earum ad iudicem vocabatur,
 Romanis pro contione suadere ac dissuadere moris fuit.
 utroque autem modo pauca de his et fere certa dicuntur.
 nam et genera sunt tria, sacri, publici, privati iuris.

quae divisio ad laudem magis spectat, si quis eam per gradus
 augeat, quod lex, quod publica, quod ad religionem deum comparata sit.
 ea quidem, de quibus quaeri solet, 
 communia omnibus.

aut enim de iure dubitari potest eius, qui rogat, ut de P.
 Clodi, qui non rite creatus tribunus arguebatur; aut de ipsius
 rogationis, quod est varium, sive non trino forte nundino promulgata
 sive non idoneo die, sive contra intercessionem vel auspicia aliudve
 quid, quod legitimis obstet, dicitur lata esse vel ferri, sive alicui
 manentium legum repugnare.

sed haec ad illas primas exercitationes non pertinent; nam
 sunt hae citra complexum personarum, temporum, causarum.
 reliqua eadem fere vero fictoque huiusmodi certamine
 tractantur.

nam vitium aut in verbis aut in rebus est. in 
 verbis quaeritur, an satis significent, an sit in iis aliquid ambiguum;
 in rebus, an lex sibi ipsa consentiat, an in praeteritum ferri debeat,
 an in singulos homines. maxime vero commune est quaerere, an
 sit honesta, an utilis.

nec ignore, plures fieri a plerisque partes; sed nos iustum,
 pium, religiosum, ceteraque his similia honesto complectimur.
 iusti tamen species non simpliciter excuti solent.
 aut enim de re ipsa quaeritur, ut dignane poena vel praemio sit, aut de modo praemii
 poenaeve, qui tam maior quam minor culpari potest.

utilitas quoque interim natura discernitur, interim tempore.
 quaedam an obtineri possint, ambigi solet. ne 
 illud quidem ignorare oportet, leges aliquando totas, aliquando ex parte
 reprehendi solere, cum exemplum rei utriusque nobis claris orationibus
 praebeatur.

nec me fallit, eas quoque leges esse, quae non in perpetuum
 rogentur, sed de honoribus aut imperiis, qualis Manilia fuit, de qua
 Ciceronis oratio est. sed de his nihil hoc loco praecipi
 potest; constant enim propria rerum, de quibus agitur, non communi
 qualitate.

his fere veteres facultatem dicendi exercuerunt assumpta tamen
 a dialecticis argumentandi ratione. nam fictas ad imitationem
 fori consiliorumque materias apud Graecos dicere circa Demetrium
 Phalerea institutum fere constat.

an ab ipso id genus exercitationis sit inventum, ut alio
 quoque libro sum confessus, parum comperi; sed ne ii quidem, qui hoc
 fortissime adfirmant, ullo satis idoneo auctore nituntur.
 latinos vero dicendi praeceptores extremis L. Crassi
 temporibus coepisse Cicero auctor est; quorum
 insignis maxime Plotius fuit.

sed de ratione declamandi post paulum. interim ,
 quia prima rhetorices rudimenta tractamus, non omittendum videtur id
 quoque, ut moneam, quantum sit collaturus ad profectum discentium
 rhetor, si, quemadmodum a grammaticis exigitur poetarum enarratio, ita
 ipse quoque historiae atque etiam magis orationum lectione susceptos a
 se discipulos instruxerit; quod nos in paucis, quorum id aetas exigebat
 et parentes utile esse crediderant, servavimus.

ceterum sentientibus iam tum optima duae res impedimento
 fuerunt, quod et longa consuetudo aliter docendi fecerat legem, et
 robusti fere iuvenes nec hunc laborem desiderantes exemplum nostrum
 sequebantur.

nec tamen, etiamsi quid novi vel sero invenissem, praecipere
 in posterum puderet. nunc vero scio id fieri apud Graecos sed
 magis per adiutores, quia non videntur tempora suffectura, si legentibus
 singulis praeire semper ipsi velint.

et hercule praelectio, quae in hoc adhibetur, ut facile atque
 distincte pueri scripta oculis sequantur, etiam illa, quae vim cuiusque
 verbi, si quod minus usitatum incidat, docet, multum infra rhetoris
 officium existimanda est.

at demonstrare virtutes vel, si quando ita incidat, vitia, id
 professionis eius atque promissi, quo se
 magistrum eloquentiae pollicetur, maxime proprium est, eo quidem
 validius, quod non utique hunc laborem docentium postulo, ut ad gremium
 revocatis cuius quisque eorum velit libri lectione deserviant.

nam mihi cum facilius tum etiam multo videtur magis utile,
 facto silentio unum aliquem (quod ipsum imperari per vices optimum est)
 constituere lectorem, ut protinus pronuntiationi quoque assuescant; tum
 exposita causa, in quam scripta legetur oratio,

(nam sic clarius quae dicentur intelligi poterunt) nihil otiosum pati,
 quodque in inventione quodque in elocutione adnotandum erit, quae in
 prooemio conciliandi iudicis ratio, quae narrandi lux, brevitas, fides,
 quod aliquando consilium et quam occulta calliditas (namque ea sola in
 hoc ars est,

quae intelligi nisi ab artifice non possit); quanta deinceps in
 dividendo prudentia, quam subtilis et crebra argumentatio, quibus
 viribus inspiret, qua iucunditate permulceat, quanta in maledictis
 asperitas, in iocis urbanitas, ut denique dominetur in adfectibus atque in pectora irrumpat animumque iudicum similem
 iis, quae dicit, efficiat.

tum in ratione eloquendi, quod verbum proprium, ornatum,
 sublime; ubi amplificatio laudanda, quae virtus ei contraria, quid
 speciose translatum, quae figura verborum, quae levis et quadrata sed
 virilis tamen compositio.

ne id quidem inutile, etiam corruptas aliquando et vitiosas
 orationes, quas tamen plerique iudiciorum pravitate mirantur, legi palam
 ostendique in his, quam multa impropria, obscura, tumida, humilia,
 sordida, lasciva, effeminata sint; quae non laudantur modo a plerisque,
 sed, quod est peius, propter hoc ipsum, quod sunt prava, laudantur.

nam sermo rectus et secundum naturam enuntiatus nihil habere
 ex ingenio videtur; illa vero, quae utcunque deflexa sunt, tanquam
 exquisitiora miramur; non aliter quam distortis et quocunque modo
 prodigiosis corporibus apud quosdam maius est pretium quam iis, quae
 nihil ex communi habitu boni perdiderunt.

atque etiam qui specie capiuntur, vulsis levatisque et inustas
 comas acu comentibus et non suo colore nitidis plus esse formae putant,
 quam possit tribuere incorrupta natura, ut pulchritudo corporis venire
 videatur ex malis morum.

neque solum haec ipse debebit docere praeceptor sed frequenter interrogare et iudicium discipulorum
 experiri. sic audientibus securitas aberit nec quae dicentur
 superfluent aures, simulque ad id perducentur, quod ex hoc quaeritur, ut
 inveniant ipsi et intelligant. nam quid aliud agimus docendo
 eos, quam ne semper docendi sint?

hoc diligentiae genus ausim dicere plus collaturum discentibus
 quam omnes omnium artes, quae iuvant sine dubio multum; sed latiore
 quadam comprehensione per omnes quidem species rerum cotidie paene
 nascentium ire qui possunt?

sicut de re militari, quanquam sunt tradita quaedam praecepta
 communia, magis tamen proderit scire, qua ducum quisque ratione, in
 quali re, tempore, loco sit sapienter usus aut contra. nam in
 omnibus fere minus valent praecepta quam experimenta.

an vero declamabit quidem praeceptor, ut sit exemplo suis
 auditoribus; non plus contulerint lecti Cicero aut Demosthenes?
 corrigetur palam, si quid in declamando discipulus
 erraverit; non potentius erit emendare orationem, quin immo etiam
 iucundius? aliena enim vitia reprehendi quisque mavult quam
 sua.

nec deerant plura, quae dicerem; sed neminem haec utilitas fugit, atque utinam tam non pigeat facere istud
 quam non displicebit.

quod si potuerit obtineri, non ita difficilis supererit
 quaestio, qui legendi sint incipientibus. nam quidam illos
 minores, quia facilior intellectus videbatur, probaverunt; alii
 floridius genus, ut ad alenda primarum aetatum ingenia magis
 accommodatum.

ego optimos quidem et statim et semper sed tamen eorum
 candidissimum quemque et maxime expositum velim, ut Livium a pueris
 magis quam Sallustium, etsi hic historiae maior est auctor,

ad quem tamen intelligendum iam profectu opus sit. Cicero ,
 ut mihi quidem videtur, et iucundus incipientibus quoque et apertus est
 satis, nec prodesse tantum sed etiam amari potest, tum (quemadmodum
 Livius praecipit) ut quisque erit Ciceroni simillimus.

duo autem genera maxime cavenda pueris puto: unum, ne quis eos
 antiquitatis nimius admirator in Gracchorum Catonisque et aliorum
 similium lectione durescere velit; fient enim horridi atque ieiuni; nam
 neque vim eorum adhuc intellectu consequentur et elocutione, quae tum
 sine dubio erat optima, sed nostris temporibus aliena est, contenti,
 quod est pessimum,

similes sibi magnis viris videbuntur Alterum, quod huic diversum est, ne
 recentis huius lasciviae flosculis capti voluptate prava deleniantur, ut
 praedulce illud genus et puerilibus ingeniis hoc gratius, quo propius
 est, adament.

firmis autem iudiciis iamque extra periculum positis suaserim
 et antiquos legere, ex quibus si assumatur solida ac virilis ingenii
 vis, deterso rudis saeculi squalore, tum noster hic cultus clarius
 enitescet, et novos,

quibus et ipsis multa virtus adest. neque enim nos tarditatis
 natura damnavit, sed dicendi mutavimus genus et ultra nobis quam
 oportebat indulsimus; ita non tam ingenio illi nos superarunt quam
 proposito.

multa ergo licebit eligere; sed curandum erit, ne iis, quibus
 permixta sunt, inquinentur. quosdam vero etiam, quos totos
 imitari oporteat, et fuisse nuper et nunc esse,

quidni libenter non modo concesserim, verum etiam contenderim?
 sed hi qui sint, non cuiuscunque est pronuntiare.
 tutius circa priores vel erratur, ideoque hanc novorum
 distuli lectionem, ne imitatio iudicium antecederet.

fuit etiam in hoc diversum praecipientium propositum, quod
 eorum quidam materias, quas discipulis ad dicendum dabant, non contenti
 divisione dirigere latius dicendo prosequebantur, nec solum
 probationibus implebant sed etiam adfectibus.

alii , cum primas modo lineas duxissent, post declamationes,
 quid omisisset quisque, tractabant; quosdam vero locos non minore cura,
 quam cum ad dicendum ipsi surgerent, excolebant. utile 
 utrumque, et ideo neutrum ab altero separo; sed si facere tantum alterum
 necesse sit, plus proderit demonstrasse rectam protinus viam quam
 revocare ab errore iam lapsos:

primum quia emendationem auribus modo accipiunt, divisionem vero ad
 cogitationem etiam et stilum perferunt; deinde quod libentius
 praecipientem audiunt quam reprehendentem. si qui vero paulo
 sunt vivaciores, in his praesertim moribus, etiam irascuntur admonitioni
 et taciti repugnant. neque ideo tamen minus vitia aperte
 coarguenda sunt.

habenda enim ratio ceterorum, qui recta esse, quae praeceptor
 non emendaverit, credent. utraque autem ratio miscenda est et
 ita tractanda, ut ipsae res postulabunt.

namque incipientibus danda erit velut
 praeformata materia secundum cuiusque vires; at cum satis composuisse
 sese ad exemplum videbuntur, brevia quaedam demonstranda vestigia, quae
 persecuti iam suis viribus sine adminiculo progredi possint.

nonnunquam credi sibi ipsos oportebit, ne mala consuetudine
 semper alienum laborem sequendi nihil per se conari et quaerere sciant.
 quodsi satis prudenter dicenda viderint, iam prope
 consummata fuerit praecipientis opera; at si quid erraverint adhuc,
 erunt ad ducem reducendi.

cui rei simile quiddam facientes aves cernimus, quae teneris
 infirmisque fetibus cibos ore suo collatos partiuntur; at cum visi sunt
 adulti, paulum egredi nidis et circumvolare sedem illam praecedentes
 ipsae docent, tum expertas vires libero caelo suaeque ipsorum fiduciae
 permittunt.

illud ex consuetudine mutandum prorsus existimo in iis, de
 quibus nunc disserimus, aetatibus, ne omnia quae scripserint ediscant et
 certa, ut moris est, die dicant; quod quidem maxime patres exigunt atque
 ita demum studere liberos suos, si quam frequentissime declamaverint,
 credunt, cum profectus praecipue diligentia
 constet.

nam ut scribere pueros plurimumque esse in hoc opere plane
 velim, sic ediscere electos ex orationibus vel historiis aliove quo
 genere dignorum ea cura voluminum locos, multo magis suadeam.

nam et exercebitur acrius memoria aliena complectendo quam
 sua; et qui erunt in difficiliore huius laboris genere versati, sine
 molestia quae ipsi composuerint iam familiaria animo suo adfigent, et
 adsuescent optimis semperque habebunt intra se, quod imitentur; et iam
 non sentientes formam orationis illam, quam mente penitus acceperint,
 expriment.

abundabunt autem copia verborum optimorum et compositione et
 figuris iam non quaesitis sed sponte et ex reposito velut thesauro se
 offerentibus. accedit his et iucunda in sermone bene a quoque
 dictorum relatio et in causis utilis. nam et plus
 auctoritatis adferunt ea, quae non praesentis gratia litis sunt
 comparata, et laudem saepe maiorem quam si nostra sint conciliant.

aliquando tamen permittendum quae ipsi scripserint dicere, ut
 laboris sui fructum etiam ex illa quae maxime petitur laude plurium
 capiant. verum id quoque tum fieri 
 oportebit, cum aliquid commodius elimaverint, ut eo velut praemio studii
 sui donentur ac se meruisse ut dicerent gaudeant.

virtus praeceptoris haberi solet nec immerito diligenter in
 iis, quos erudiendos susceperit, notare discrimina ingeniorum et, quo
 quemque natura maxime ferat, scire. nam est in hoc
 incredibilis quaedam varietas nec pauciores animorum paene quam corporum
 formae.

quod intelligi etiam ex ipsis oratoribus potest, qui tantum
 inter se distant genere dicendi, ut nemo sit alteri similis, quamvis
 plurimi se ad eorum quos probabant imitationem composuerint.

utile deinde plerisque visum est ita quemque instituere, ut
 propria naturae bona doctrina foverent et in id potissimum ingenia, quo
 tenderent, adiuvarentur; ut si quis palaestrae peritus, cum in aliquod
 plenum pueris gymnasium venerit, expertus eorum omni modo corpus
 animumque discernat, cui quisque certamini praeparandus sit,

ita praeceptorem eloquentiae, cum sagaciter fuerit intuitus, cuius
 ingenium presso limatoque genere dicendi, cuius acri, gravi, dulci,
 aspero, nitido, urbano maxime gaudeat, ita se commodaturum singulis, ut
 in eo, quo quisque eminet, provehatur;

quod et adiuta cura natura magis evalescat, et qui in diversa ducatur
 neque in iis, quibus minus aptus est, satis possit efficere et ea, in
 quae natus videtur, deserendo faciat infirmiora.

quod mihi (libera enim vel contra 
 receptas persuasiones rationem sequenti sententia est) in parte verum
 videtur. nam proprietates ingeniorum dispicere prorsus
 necessarium est.

in his quoque certum studiorum facere delectum nemo
 dissuaserit. namque erit alius historiae magis idoneus, alius
 compositus ad carmen, alius utilis studio iuris, ut nonnulli rus
 fortasse mittendi. sic discernet haec dicendi magister,
 quomodo palaestricus ille cursorem faciet aut pugilem aut luctatorem
 aliudve quid ex iis, quae sunt sacrorum certaminum.

verum ei, qui foro destinabitur, non in unam partem aliquam
 sed in omnia, quae sunt eius operis, etiam si qua difficiliora discenti
 videbuntur, elaborandum est. nam et omnino supervacua erat
 doctrina, si natura sufficeret.

an si quis ingenio corruptus ac tumidus, ut plerique sunt,
 incident, in hoc eum ire patiemur? aridum atque ieiunum non alemus et
 quasi vestiemus? nam si quaedam detrahere necessarium est,
 cur non sit adiicere concessum?

neque ego contra naturam pugno. non enim deserendum
 id bonum, si quod ingenitum est, existimo, sed augendum addendumque quod
 cessat.

an vero clarissimus ille praeceptor Isocrates, quem non magis
 libri bene dixisse quam discipuli bene docuisse testantur, cum de Ephoro atque Theopompo sic iudicaret, ut
 alteri frenis alteri calcaribus opus esse diceret, aut in illo lentiore
 tarditatem aut in illo paene praecipiti concitationem adiuvandam docendo
 existimavit, cum alterum alterius natura miscendum arbitraretur?

imbecillis tamen ingeniis sane sic obsequendum sit, ut tantum
 in id, quo vocat natura, ducantur; ita enim, quod solum possunt, melius
 efficient. si vero liberalior materia contigerit et in qua
 merito ad spem oratoris simus aggressi, nulla dicendi virtus omittenda
 est.

nam licet sit aliquam in partem pronior, ut necesse est,
 ceteris tamen non repugnabit, atque ea cura paria faciet iis, in quibus
 eminebat; sicut ille (ne ab eodem exemplo recedamus) exercendi corpora
 peritus, non, si docendum pancratiasten susceperit, pugno ferire vel
 calce tantum aut nexus modo atque in iis certos aliquos docebit, sed
 omnia quae sunt eius certaminis. erit qui ex his aliqua non
 possit: in id maxime quod poterit incumbet.

nam sunt haec duo vitanda prorsus: unum ne temptes quod effici
 non possit, alterum ne ab eo, quod quis optime facit, in aliud, ad quod
 minus est idoneus, transferas. at si fuerit qui docebitur ille, quem adolescentes senem vidimus,
 Nicostratus, omnibus in eo docendi partibus similiter utetur,
 efficietque illum, qualis hic fuit, luctando pugnandoque, quorum utroque
 certamine iisdem diebus coronabatur, invictum.

et quanto id magis oratoris futuri magistro providendum erit?
 non enim satis est dicere presse tantum aut subtiliter
 aut aspere, non magis quam phonasco acutis tantum aut mediis aut
 gravibus sonis aut horum etiam particulis excellere. nam 
 sicut cithara ita oratio perfecta non est, nisi ab imo ad summum omnibus
 intenta nervis consentiat.

plura de officio docentium locutus discipulos id unum interim
 moneo, ut praeceptores suos non minus quam ipsa studia ament, et
 parentes esse non quidem corporum sed mentium credant.

multum haec pietas conferet studio; nam ita et libenter
 audient et dictis credent et esse similes concupiscent, in ipsos denique
 coetus scholarum laeti alacresque convenient, emendati non irascentur,
 laudati gaudebunt, ut sint carissimi, studio merebuntur.

nam ut illorum officium est docere, sic horum praebere se
 dociles; alioqui neutrum sine altero sufficit. et sicut
 hominis ortus ex utroque gignentium confertur, et frustra sparseris
 semina, nisi illa praemollitus foverit sulcus: ita eloquentia coalescere
 nequit nisi sociata tradentis accipientisque
 concordia.

in his primis operibus, quae non ipsa
 parva sunt sed maiorum quasi membra atque partes, bene
 instituto atque exercitato iam fere tempus appetet aggrediendi suasorias
 iudicialesque materias; quarum antequam viam ingredior, pauca mihi de
 ipsa ratione declamandi dicenda sunt, quae quidem ut ex omnibus
 novissime inventa ita multo est utilissima.

nam et cuncta illa, de quibus diximus, in se fere continet, et
 veritati proximam imaginem reddit, ideoque ita est celebrata, ut
 plerisque videretur ad formandam eloquentiam vel sola sufficere.
 neque enim virtus ulla perpetuae duntaxat orationis
 reperiri potest, quae non sit cum hac dicendi meditatione communis.

eo quidem res ista culpa docentium reccidit, ut inter
 praecipuas quae corrumperent eloquentiam causas licentia atque inscitia
 declamantium fuerit. sed eo, quod natura bonum est, bene uti
 licet.

sint ergo et ipsae materiae, quae fingentur, quam simillimae
 veritatis, et declamatio, in quantum maxime potest, imitetur eas
 actiones, in quarum exercitationem reperta est.

nam magos et pestilentiam et responsa et saeviores tragicis
 novercas aliaque magis adhuc fabulosa frustra inter sponsiones et
 interdicta quaeremus. quid ergo?
 nunquam haec supra fidem et poetica, ut vere dixerim,
 themata iuvenibus tractare permittamus, ut exspatientur et gaudeant
 materia et quasi in corpus eant?

erit optimum; sed certe sint grandia et tumida, non stulta
 etiam et acrioribus oculis intuenti ridicula: ut, si iam cedendum est,
 impleat se declamator aliquando, dum sciat, ut quadrupedes, cum viridi
 pabulo distentae sunt, sanguinis detractione curantur et sic ad cibos
 viribus conservandis idoneos redeunt, ita sibi quoque tenuandas adipes,
 et quidquid humoris corrupti contraxerit, emittendum, si esse sanus ac
 robustus volet. alioqui tumor ille inanis primo cuiusque veri
 operis conatu deprehendetur.

totum autem declamandi opus qui diversum omni modo a
 forensibus causis existimant, ii profecto ne rationem quidem, qua ista
 exercitatio inventa sit, pervident.

nam si foro non praeparat, aut scenicae ostentationi aut
 furiosae vociferationi simillimum est. quid enim attinet
 iudicem praeparare, qui nullus est; narrare, quod omnes sciant falsum;
 probationes adhibere causae, de qua nemo sit pronuntiaturus?
 et haec quidem otiosa tantum; adfici vero et ira vel
 luctu permovere, cuius est ludibrii, nisi quibusdam pugnae simulacris ad
 verum discrimen aciemque iustam consuescimus?

nihil ergo inter forense genus dicendi atque hoc declamatorium
 intererit? si profectus gratia dicimus, nihil.
 utinamque adiici ad consuetudinem posset, ut nominibus
 uteremur, et perplexae magis et longioris aliquando actus controversiae
 fingerentur, et verba in usu cotidiano posita minus timeremus, et iocos
 inserere moris esset; quae nos, quamlibet per alia in scholis exercitati
 simus, tirones in foro inveniunt.

si vero in ostentationem comparetur declamatio, sane paulum
 aliquid inclinare ad voluptatem audientium debemus.

nam et in iis actionibus, quae in aliqua sine dubio veritate
 versantur, sed sunt ad popularem aptatae delectationem, quales legimus
 panegyricos, totumque hoc demonstrativum genus, permittitur adhibere
 plus cultus omnemque artem, quae latere plerumque in iudiciis debet, non
 confiteri modo sed ostentare etiam hominibus in hoc advocatis.

quare declamatio, quoniam est iudiciorum consiliorumque imago,
 similis esse debet veritati; quoniam autem aliquid in se habet ἐπιδεικτικόν nonnihil sibi nitoris
 assumere.

quod faciunt actores comici, qui neque ita prorsus, ut nos
 vulgo loquimur, pronuntiant, quod esset sine arte, 
 neque procul tamen a natura recedunt, quo vitio periret imitatio; sed
 morem communis huius sermonis decore quodam scenico exornant.

sic quoque aliqua nos incommoda ex iis, quas finxerimus,
 materiis consequentur, in eo praecipue, quod multa in iis relinquuntur
 incerta, quae sumimus ut videtur, aetates, facultates, liberi, parentes,
 urbium ipsarum vires, iura, mores, alia his similia;

quin aliquando etiam argumentum ex ipsis positionum vitiis ducimus.
 sed haec suo quaeque loco. quamvis enim omne
 propositum operis a nobis destinati eo spectet, ut orator instituatur,
 tamen, ne quid studiosi requirant, etiam si quid erit, quod ad scholas
 proprie pertineat, in transitu non omittemus.

iam hinc ergo nobis inchoanda est ea pars artis, ex qua capere
 initium solent, qui priora omiserunt; quanquam video quosdam in ipso
 statim limine obstaturos mihi, qui nihil egere huiusmodi praeceptis
 eloquentiam putent, sed natura sua et vulgari modo et scholarum
 exercitatione contenti rideant etiam diligentiam nostram exemplo magni
 quoque nominis professorum, quorum aliquis, ut opinor, interrogatus,
 quid esset σχῆμα et νόημα, nescire se quidem sed, si ad rem pertineret, esse in sua declamatione
 respondit.

alius percontanti, Theodoreus an Apollodoreus esset?
 ego , inquit, parmularius sum. nec sane potuit
 urbanius ex confessione inscitiae suae elabi. porro hi, quia
 et beneficio ingenii praestantes sunt habiti et multa etiam memoria
 digna exclamaverunt, plurimos habent similes negligentiae suae,
 paucissimos naturae.

igitur impetu dicere se et viribus uti gloriantur; neque enim
 opus esse probatione aut dispositione in rebus fictis, sed, cuius rei
 gratia plenum sit auditorium, sententiis grandibus, quarum optima
 quaeque a periculo petatur.

quin etiam in cogitando, nulla ratione adhibita aut tectum
 intuentes magnum aliquid, quod ultro se offerat, pluribus saepe diebus
 expectant, aut murmure incerto velut classico instincti concitatissimum
 corporis motum non enuntiandis sed quaerendis verbis accommodant.

nonnulli certa sibi initia, priusquam sensum invenerint,
 destinant, quibus aliquid diserti subiungendum sit, eaque diu secum ipsi
 clareque meditati desperata conectendi facultate deserunt et ad alia deinceps atque inde alia non minus communia
 ac nota devertunt.

qui plurimum videntur habere rationis, non in causas tamen
 laborem suum sed in locos intendunt, atque in iis non corpori
 prospiciunt sed abrupta quaedam, ut forte ad manum venere, iaculantur.

unde fit, ut dissoluta et ex diversis congesta oratio
 cohaerere non possit similisque sit commentariis puerorum, in quos ea,
 quae aliis declamantibus laudata sunt, regerunt. magnas tamen
 sententias et res bonas, ita enim gloriari solent, elidunt; nam et
 barbari et servi; et si hoc sat est, nulla est ratio dicendi.

ne hoc quidem negaverim, sequi plerumque hanc opinionem, ut
 fortius dicere videantur indocti; primum vitio male iudicantium, qui
 maiorem habere vim credunt ea, quae non habent artem, ut effringere quam
 aperire, rumpere quam solvere, trahere quam ducere putant robustius.

nam et gladiator, qui armorum inscius in rixam ruit, et
 luctator, qui totius corporis nisu in id, quod semel invasit, incumbit,
 fortior ab his vocatur; cum interim et hic frequenter suis viribus ipse
 prosternitur, et illum vehementis impetus excipit
 adversarii mollis articulus.

sed sunt in hac parte, quae imperitos etiam naturaliter
 fallant; nam et divisio, cum plurimum valeat in causis, speciem virium
 minuit, et rudia politis maiora et sparsa compositis numerosiora
 creduntur.

est praeterea quaedam virtutum vitiorumque vicinia, qua
 maledicus pro libero, temerarius pro forti, effusus pro copioso
 accipitur. maledicit autem ineruditus apertius et saepius vel
 cum periculo suscepti litigatoris, frequenter etiam suo.

adfert et ista res opinionem, quia libentissime homines
 audiunt ea, quae dicere ipsi noluissent. illud quoque alterum
 quod est in elocutione ipsa periculum minus vitat conaturque perdite,
 unde evenit nonnunquam, ut aliquid grande inveniat qui semper quaerit
 quod nimium est; verum id et raro provenit, et cetera vitia non pensat.

propter hoc quoque interdum videntur indocti copiam habere
 maiorem, quod dicunt omnia; doctis est et electio et modus.
 his accedit, quod a cura docendi quod intenderunt
 recedunt. itaque illud quaestionum et argumentorum apud
 corrupta iudicia frigus evitant nihilque aliud,
 quam quod vel pravis voluptatibus aures assistentium permulceat,
 quaerunt.

sententiae quoque ipsae, quas solas petunt, magis eminent, cum
 omnia circa illas sordida et abiecta sunt; ut lumina non inter umbras,
 quemadmodum Cicero dicit, sed plane in tenebris clariora sunt.
 itaque ingeniosi vocentur, ut libet, dum tamen constet
 contumeliose sic laudari disertum.

nihilominus confitendum est etiam detrahere doctrinam aliquid,
 ut limam rudibus et cotes hebetibus et vino vetustatem, sed vitia
 detrahit, atque eo solo minus est, quod litterae perpolierunt, quo
 melius.

verum hi pronuntiatione quoque famam dicendi fortius quaerunt.
 nam et clamant ubique et omnia levata, ut ipsi vocant,
 manu emugiunt, multo discursu, anhelitu, iactatione gestus, motu capitis
 furentes.

iam collidere manus, terrae pedem incutere, femur, pectus,
 frontem caedere, mire ad pullatum circulum facit; cum ille eruditus, ut
 in oratione multa summittere, variare, disponere, ita etiam in
 pronuntiando suum cuique eorum, quae dicet, colori
 accommodare actum sciat, et, si quid sit perpetua observatione dignum,
 modestus et esse et videri malit.

at illi hane vim appellant, quae est potius violentia; cum
 interim non actores modo aliquos invenias sed, quod est turpius,
 praeceptores etiam, qui brevem dicendi exercitationem consecuti omissa
 ratione ut tulit impetus, passim tumultuentur eosque, qui plus honoris
 litteris tribuerunt, ineptos et ieiunos et trepidos et infirmos, ut
 quodque verbum contumeliosissimum occurrit, appellent.

verum illis quidem gratulemur sine labor, sine ratione, sine
 disciplina disertis; nos, quando et praecipiendi munus iam pridem
 deprecati sumus et in foro quoque dicendi, quia honestissimum finem
 putabamus desinere dum desideraremur, inquirendo scribendoque talia
 consolemur otium nostrum, quae futura usui bonae mentis iuvenibus
 arbitramur, nobis certe sunt voluptati.

nemo autem a me exigat id praeceptorum genus, quod est a
 plerisque scriptoribus artium traditum, ut quasi quasdam leges
 inmutabili necessitate constrictas studiosis dicendi feram: utique
 prooemium et id quale, proxima huic narratio, quae lex deinde narrandi,
 propositio post hanc vel, ut quibusdam placuit, excursio, tum certus
 ordo quaestionum ceteraque, quae, velut si aliter facere fas non sit,
 quidam tanquam iussi sequuntur.

erat enim rhetorice res prorsus facilis ac parva, si uno et
 brevi praescripto contineretur; sed mutantur pleraque causis,
 temporibus, occasione, necessitate. atque ideo res in oratore
 praecipua consilium est, quia varie et ad rerum momenta convertitur.

quid si enim praecipias imperatori, quotiens aciem instruat,
 derigat frontem, cornua utrinque promoveat, equites pro cornibus locet?
 erit haec quidem rectissima fortasse ratio, quotiens licebit; sed
 mutabitur natura loci, si mons occurret, si flumen obstabit, collibus,
 silvis, asperitate alia prohibebitur;

mutabit hostium genus, mutabit praesentis condicio discriminis; nunc
 acie directa nunc cuneis, Nunc auxiliis nunc legione pugnabitur,
 nonnunquam terga etiam dedisse simulata fuga proderit.

ita prooemium necessarium an supervacuum, breve an longius, ad
 iudicem omni sermone derecto an aliquando averso per aliquam figuram
 dicendum sit, constricta an latius fusa narratio, continua an divisa,
 recta an ordine permutato, causae docebunt. itemque de
 quaestionum ordine, cum in eadem controversia aliud
 alii parti prius quaeri frequenter expediat.

neque enim rogationibus plebisve scitis sancta sunt ista
 praecepta, sed hoc quidquid est utilitas excogitavit.

non negabo autem sic utile esse plerumque, alioqui nec
 scriberem; verum, si eadem illa nobis aliud suadebit utilitas, hanc
 relictis magistrorum auctoritatibus sequemur.

equidem id maxime praecipiam ac repetens
 iterumque iterumque monebo: res duas in omni actu spectet
 orator, quid deceat et quid expediat. expedit autem saepe
 mutare ex illo constituto traditoque ordine aliqua et interim decet, ut
 in statuis atque picturis videmus variari habitus, vultus, status.
 nam recti quidem corporis vel minima gratia est;

nempe enim adversa sit facies et demissa brachia et iuncti pedes et a
 summis ad ima rigens opus. flexus ille et, ut sic dixerim,
 motus dat actum quendam et adfectum. ideo nec ad unum modum
 formatae manus et in vultu mille species.

cursum habent quaedam et impetum, sedent alia vel incumbunt;
 nuda haec, illa velata sunt, quaedam mixta ex utroque. quid 
 tam distortum et elaboratum quam est ille discobolos Myronis?
 si quis tamen, ut parum rectum,
 improbet opus, nonne ab intellectu artis abfuerit, in qua vel praecipue
 laudabilis est ipsa illa novitas ac difficultas?

quam quidem gratiam et delectationem adferunt figurae, quaeque
 in sensibus quaeque in verbis sunt; mutant enim aliquid a recto atque
 hanc prae se virtutem ferunt, quod a consuetudine vulgari recesserunt.

habet in pictura speciem tota facies; Apelles tamen imaginem
 Antigoni latere tantum altero ostendit, ut amissi oculi deformitas
 lateret. quid ? non in oratione operienda sunt quaedam, sive
 ostendi non debent sive exprimi pro dignitate non possunt?

ut fecit Timanthes, opinor, Cythnius in ea tabula, qua Coloten
 Teium vicit. nam cum in Iphigeniae immolatione pinxisset
 tristem Calchantem, tristiorem Vlixem, addidisset Menelao, quem summum
 poterat ars efficere, maerorem, consumptis adfectibus, non reperiens,
 quo digne modo patris vultum posset exprimere, velavit eius caput et suo
 cuique animo dedit aestimandum.

nonne huic simile est illud Sallustianum, 
 nam de Carthagine tacere satius puto quam parum
 dicere? 
 propter quae mihi semper moris fuit, quam
 minime alligare me ad praecepta, quae καθολικά vocitant, id est (ut dicamus quomodo possumus)
 universalia vel perpetualia. raro enim reperitur hoc genus,
 ut non labefactari parte aliqua et subrui possit.

sed de his plenius suo quidque loco tractabimus.
 interim nolo se iuvenes satis instructos, si quem ex his,
 qui breves plerumque circumferuntur, artis libellum edidicerint, et
 velut decretis technicorum tutos putent. multo labore,
 assiduo studio, varia exercitatione, plurimis experimentis, altissima
 prudentia, praesentissimo consilio constat ars dicendi.

sed adiuvatur his quoque, si tamen rectam viam, non unam
 orbitam monstrent; a qua declinare qui crediderit nefas, patiatur
 necesse est illam per funes ingredientium tarditatem. itaque 
 et stratum militari labore iter saepe deserimus compendio ducti; et, si
 rectum limitem rupti torrentibus pontes inciderint, circumire cogemur,
 et, si ianua tenebitur incendio,

per parietem exibimus. late fusum opus est et multiplex et
 prope cotidie novum, et de quo nunquam dicta erunt omnia.
 quae sint tamen tradita, quid ex his optimum, et si qua
 mutari, adiici, detrahi melius videbitur, dicere experiar.

rhetoricen in Latinum transferentes tum oratoriam, tum
 oratricem nominaverunt. quos equidem non fraudaverim debita
 laude, quod copiam Romani sermonis augere temptarint. sed non
 omnia nos ducentes ex Graeco sequuntur sicut ne
 illos quidem, quotiens utique suis verbis signare nostra voluerunt.

et haec interpretatio non minus dura est quam illa Plauti
 essentia atque queentia, sed ne propria quidem; nam oratoria sic
 effertur ut elocutoria, oratrix ut elocutrix; illa autem de qua loquimur
 rhetorice talis est qualis eloquentia, nec dubie apud Graecos quoque
 duplicem intellectum habet.

namque uno modo fit appositum ars rhetorica ut navis piratica,
 altero nomen rei, qualis est philosophia, amicitia. nos ipsam
 nunc volumus significare substantiam ut grammatice litteratura est, non
 litteratrix quemadmodum oratrix, nec litteratoria quemadmodum oratoria;
 verum id in rhetorice non fit.

ne pugnemus igitur, cum praesertim plurimis alioqui Graecis
 sit utendum. nam certe et philosophos et musicos et geometras
 dicam, nec vim adferam nominibus his indecora in Latinum sermonem
 mutatione. denique cum M. Tullius etiam in ipsis librorum,
 quos hac de re primum scripserat, titulis Graeco nomine utatur, profecto
 non est verendum, ne temere videamur oratori maximo de nomine artis suae
 credidisse.

igitur rhetorice (iam enim sine metu cavillationis utemur hac
 appellatione) sic, ut opinor, optime dividetur, ut de arte, de artifice,
 de opere dicamus. Ars erit, quae disciplina percipi debet;
 ea est bene dicendi scientia. artifex 
 est, qui percepit hanc artem, id est, orator, cuius est summa bene
 dicere; opus, quod efficitur ab artifice, id est, bona oratio.
 haec omnia rursus diducuntur in species; sed illa
 sequentia suo loco, nunc quae de prima parte tractanda sunt, ordiar.

ante omnia, quid sit rhetorice. quae finitur quidem
 varie, sed quaestionem habet duplicem, aut enim de qualitate ipsius rei
 aut de comprehensione verborum dissensio est. prima atque
 praecipua opinionum circa hoc differentia, quod alii malos quoque viros
 posse oratores dici putant; alii, quorum nos sententiae accedimus, nomen
 hoc artemque, de qua loquimur, bonis demum tribui volunt.
 eorum autem,

qui dicendi facultatem a maiore ac magis expetenda vitae laude
 secernunt, quidam rhetoricen vim tantum, quidam scientiam sed non
 virtutem, quidam usum, quidam artem quidem sed a scientia et virtute
 diiunctam, quidam etiam pravitatem quandam artis, id est κακοτεχνίαν nominaverunt.

hi fere aut in persuadendo aut in dicendo apte ad persuadendum
 positum orandi munus sunt arbitrati. id enim fieri potest ab
 eo quoque, qui vir bonus non sit. est igitur frequentissimus
 finis, rhetoricen esse vim persuadendi. quod ego vim appello,
 plerique potestatem, nonnulli facultatem vocant; quae res ne quid
 adferat ambiguitatis, vim dico δύναμιν.

haec opinio originem ab Isocrate (si 
 tamen re vera Ars, quae circumfertur, eius est) duxit. qui ,
 cum longe sit a voluntate infamantium oratoris officia, finem artis
 temere comprehendit, dicens esse rhetoricen persuadendi opificem, id est
 πειθοῦς δημιουργόν; neque enim
 mihi permiserim eadem uti declinatione, qua Ennius M. Cethegum 
 suadae medullam vocat.

apud Platonem quoque Gorgias in libro, qui nomine eius
 inscriptus est, idem fere dicit; sed hanc Plato illius opinionem vult
 accipi non suam. Cicero pluribus locis scripsit, officium
 oratoris esse dicere apposite ad
 persuadendum.

in rhetoricis etiam, quos sine dubio ipse non probat, finem
 facit persuadere. verum et pecunia persuadet et gratia et
 auctoritas dicentis et dignitas, postremo aspectus etiam ipse sine voce,
 quo vel recordatio meritorum cuiusque vel facies aliqua miserabilis vel
 formae pulchritudo sententiam dictat.

nam et Manium Aquilium defendens Antonius, cum scissa veste
 cicatrices, quas is pro patria pectore adverso suscepisset, ostendit,
 non orationis habuit fiduciam sed oculis populi Romani vim attulit, quem
 illo ipso aspectu maxime motum in hoc, ut absolveret reum, creditum est.

servium quidem Galbam miseratione sola, qua non suos modo
 liberos parvulos in contione produxerat, sed Galli
 etiam Sulpicii filium suis ipse manibus circumtulerat, elapsum esse, cum
 aliorum monumentis tum Catonis oratione testatum est.

et Phrynen non Hyperidis actione, quanquam admirabili, sed
 conspectu corporis, quod illa speciosissimum alioqui diducta nudaverat
 tunica, putant periculo liberatam. quae si omnia persuadent,
 non est hic, de quo locuti sumus, idoneus finis.

ideoque diligentiores sibi sunt visi, qui, cum de rhetorice
 idem sentirent, existimaverunt eam vim dicendo persuadendi.
 quem finem Gorgias in eodem, de quo supra diximus, libro,
 velut coactus a Socrate facit; a quo non dissentit Theodectes, sive
 ipsius id opus est, quod de rhetorice nomine eius inscribitur, sive, ut
 creditum est, Aristotelis, in quo est, finem esse rhetorices ducere
 homines dicendo in id, quod actor velit.

sed ne hoc quidem satis est comprehensum; persuadent enim
 dicendo vel ducunt in id quod volunt alii quoque, ut meretrices,
 adulatores, corruptores. at contra non persuadet semper
 orator; ut interim non sit proprius hic finis eius, interim sit communis
 cum iis, qui ab oratore procul absunt.

atqui non multum ab hoc fine abest Apollodorus, dicens
 iudicialis orationis primum et super omnia esse persuadere iudici et
 sententiam eius ducere in id, quod velit; nam et
 ipse oratorem fortunae subiicit, ut, si non persuaserit, nomen suum
 retinere non possit.

quidam recesserunt ab eventu, sicut Aristoteles dicit: rhetorice est vis inveniendi omnia in oratione
 persuasibilia. 
 qui finis et illud vitium, de quo
 supra diximus, habet et insuper quod nihil nisi inventionem
 complectitur, quae sine elocutione non est oratio.

Hermagorae , qui finem eius esse ait persuasibiliter dicere,
 et aliis, qui eandem sententiam non iisdem tantum verbis explicant ac
 finem esse demonstrant dicere quae oporteat omnia ad persuadendum, satis
 responsum est, cum persuadere non tantum oratoris esse convicimus.

addita sunt his alia varie. quidam enim circa res omnes, quidam circa
 civiles modo versari rhetoricen putaverunt; quorum verius utrum
 sit, in eo loco, qui huius quaestionis proprius est, dicam.

omnia subiecisse oratori videtur Aristoteles, cum dixit vim
 esse videndi, quid in quaque re possit esse persuasibile. et 
 Patrocles, qui non quidem
 adiicit in quaque re, sed nihil excipiendo idem
 ostendit; vim enim vocat inveniendi, quod sit in oratione persuasibile;
 qui fines et ipsi solam complectuntur inventionem. quod 
 vitium fugiens Theodorus vim putat inveniendi et eloquendi cum ornatu
 credibilia in omni oratione.

sed cum eodem modo credibilia quo
 persuasibilia etiam non orator inveniat, adiiciendo in
 omni oratione magis quam superiores concedit scelera quoque
 suadentibus pulcherrimae rei nomen.

Gorgias apud Platonem suadendi se artificem in iudiciis et
 aliis coetibus esse ait, de iustis quoque et iniustis tractare; cui
 Socrates persuadendi, non docendi concedit facultatem.

qui vero non omnia subiiciebant oratori, sollicitius ac
 verbosius, ut necesse erat, adhibuerunt discrimina; quorum fuit Ariston,
 Critolai Peripatetici discipulus, cuius hic finis est, scientia videndi et agendi in quaestionibus civilibus per
 orationem popularis persuasionis. 
 hic scientiam,

quia Peripateticus est, non, ut Stoici, virtutis loco ponit; popularem
 autem comprehendendo persuasionem etiam contumeliosus est adversus artem
 orandi, quam nihil putat doctis persuasuram. illud de
 omnibus, qui circa civiles demum quaestiones oratorem iudicant versari,
 dictum sit, excludi ab his plurima oratoris officia, illam certe
 laudativam totam, quae est rhetorices pars tertia.

cautius Theodorus Gadareus, ut iam ad eos veniamus, qui artem
 quidem esse eam sed non virtutem putaverunt. ita enim dicit
 (ut ipsis eorum verbis utar, qui haec ex Graeco transtulerunt), 
 Ars inventrix et iudicatrix et
 enuntiatrix decenti ornatu secundum mensionem eius, quod in quoque
 potest sumi persuasibile, in materia civili.

itemque Cornelius Celsus, qui finem 
 rhetorices ait dicere persuasibiliter in dubia civili materia.
 quibus sunt non dissimiles, qui ab aliis traduntur;
 qualis est ille, 
 vis videndi et eloquendi
 de rebus civilibus subiectis sibi cum quadam persuasione et quodam
 corporis habitu et eorum, quae dicet, pronuntiatione.

mille alia, sed aut eadem aut ex eisdem composita; quibus
 item, cum de materia rhetorices dicendum erit, respondebimus.
 quidam eam neque vim neque scientiam neque artem
 putaverunt, sed Critolaus usum dicendi (nam hoc τριβή significat), Athenaeus fallendi artem.

plerique autem, dum pauca ex Gorgia Platonis a prioribus
 imperite excerpta legere contenti neque hoc totum neque alia eius
 volumina evolvunt, in maximum errorem inciderunt, creduntque eum in hac
 esse opinione, ut rhetoricen non artem sed peritiam quandam gratiae ac
 voluptatis existimet;

et alio loco civilitatis particulae simulacrum et quartam partem
 adulationis, quod duas partes civilitatis corpori adsignet, medicinam et
 quam interpretantur exercitatricem, duas animo, legalem atque iustitiam;
 adulationem autem medicinae vocet cocorum artificium, exercitatricis
 mangonum, qui colorem fuco et verum robur inani sagina mentiantur,
 legalis cavillatricem, iustitiae rhetoricen.

quae omnia sunt quidem scripta in hoc libro dictaque a
 Socrate, cuius persona videtur Plato significare
 quid sentiat; sed alii sunt eius sermones ad coarguendos, qui contra
 disputant, compositi, quos ἐλεγκτικούς 
 vocant, alii ad praecipiendum, qui δογματικοί appellantur.

Socrates autem seu Plato eam quidem, quae tum exercebatur,
 rhetoricen talem putat, nam et dicit his verbis τοῦτον τὸν τρόπον, ὃν 
 ὑμεῖς
 πολιτεύεσθε, veram autem et honestam intelligit.
 itaque disputatio ilia contra Gorgian ita clauditur,
 οὐκοῦν ἀνάγκη τὸν ῥητορικὸν δίκαιον εἶναι,
 τὸν δὲ δίκαιον 
 βούλεσθαι δίκαια
 πράττειν;

ad quod ille quidem conticescit, sed sermonem suscipit Polus
 iuvenili calore inconsideratior, contra quem illa de simulacro et
 adulatione dicuntur. tum Callicles adhuc concitatior, qui
 tamen ad hanc perducitur clausulam, τὸν 
 μέλλοντα ὀρθῶς ῥητορικὸν
 ἔσεσθαι, δίκαιον ἄνδρα δεῖ εἶναι 
 καὶ ἐπιστήμονα τῶν δικαίων; ut appareat, Platoni non
 rhetoricen videri malum, sed eam veram nisi iusto ac bono non
 contingere.

adhuc autem in Phaedro manifestius facit, hanc artem
 consummari citra iustitiae quoque scientiam non posse; cui opinioni nos
 quoque accedimus. an aliter defensionem Socratis et eorum,
 qui pro patria ceciderant, laudem scripsisset?

quae certe sunt oratoris opera. sed in illud hominum genus,
 quod facilitate dicendi male utebatur, invectus est. nam et
 Socrates inhonestam sibi credidit orationem, quam
 ei Lysias reo composuerat; et tum maxime scribere litigatoribus, quae
 illi pro se ipsi dicerent, erat moris, atque ita iuri, quo non licebat
 pro altero agere, fraus adhibebatur.

doctores quoque eius artis parum idonei Platoni videbantur,
 qui rhetoricen a iustitia separarent et veris credibilia praeferrent;
 nam id quoque dicit in Phaedro.

consensisse autem illis superioribus videri potest etiam
 Cornelius Celsus, cuius haec verba sunt: 
 Orator simile tantum veri petit.
 
 deinde paulo post: 
 non 
 enim bona conscientia sed victoria litigantis est praemium.
 
 quae si vera essent, pessimorum hominum foret, haec
 tam perniciosa nocentissimis moribus dare instrumenta et nequitiam
 praeceptis adiuvare. sed illi rationem opinionis suae
 viderint.

nos autem ingressi formare perfectum oratorem, quem in primis
 esse virum bonum volumus, ad eos qui de hoc opere melius sentiunt,
 revertamur. rhetoricen autem quidam eandem civilitatem esse
 iudicaverunt; Cicero scientiae civilis partem vocat (civilis autem
 scientia idem quod sapientia est); quidam eandem philosophiam,

quorum est Isocrates. huic eius substantiae maxime conveniet
 finitio, rhetoricen esse bene dicendi scientiam. nam et
 orationis omnes virtutes semel complectitur et protinus etiam mores
 oratoris, cum bene dicere non possit nisi bonus.

idem valet Chrysippi finis ille ductus a Cleanthe scientia recte dicendi. sunt plures
 eiusdem, sed ad alias quaestiones magis pertinent. idem 
 sentit et finis hoc modo comprehensus, persuadere quod oporteat, nisi
 quod artem ad exitum alligat.

at bene Areus dicere secundum virtutem orationis.
 excludunt a rhetorice malos et illi, qui scientiam
 civilium officiorum eam putaverunt, si scientiam virtutem iudicant; sed
 anguste intra civiles quaestiones coercent. Albucius , non
 obscurus professor atque auctor, scientiam bene dicendi esse consentit,
 sed exceptionibus peccat adiiciendo circa civiles quaestiones et
 credibiliter; quarum utrique iam responsum est.

probabilis et illi voluntatis, qui recte sentire et dicere
 rhetorices putaverunt. hi sunt fere fines maxime illustres et
 de quibus praecipue disputatur. nam omnes quidem persequi
 neque attinet neque possum, cum pravum quoddam, ut arbitror, studium
 circa scriptores artium extiterit, nihil eisdem verbis, quae prior
 aliquis occupasset, finiendi, quae ambitio procul aberit a me.

dicam enim non utique quae invenero sed quae placebunt, sicut
 hoc, rhetoricen esse bene dicendi scientiam; cum
 reperto quod est optimum, qui quaerit aliud, peius velit. his 
 approbatis, simul manifestum est illud quoque, quem finem vel quid
 summum et ultimum habeat rhetorice, quod τέλος dicitur, ad quod omnis ars tendit; nam si est ipsa
 bene dicendi scientia, finis eius et summum est bene dicere.

sequitur quaestio, an utilis rhetorice. nam quidam
 vehementer in eam invehi solent, et, quod sit indignissimum, in
 accusationem orationis utuntur orandi viribus:

eloquentiam esse, quae poenis eripiat scelestos, cuius fraude damnentur
 interim boni, consilia ducantur in peius, nec seditiones modo turbaeque
 populares sed bella etiam inexpiabilia excitentur; cuius denique tum
 maximus sit usus, cum pro falsis contra veritatem valet.

nam et Socrati obiiciunt comici docere eum, quomodo peiorem
 causam meliorem faciat, et contra Tisian et Gorgian similia dicit
 polliceri Plato.

et his adiiciunt exempla Graecorum Romanorumque et enumerant,
 qui perniciosa non singulis tantum sed rebus etiam publicis usi
 eloquentia turbaverint civitatium status vel everterint, eoque et
 Lacedaemoniorum civitate expulsam et Athenis quoque, ubi actor movere
 adfectus vetabatur, velut recisam orandi potestatem.

quo quidem modo nec duces erunt utiles nec magistratus nec
 medicina nec denique ipsa sapientia. nam 
 et dux Flaminius et Gracchi, Saturnini, Glauciae magistratus, et in
 medicis venena et in his, qui philosophorum nomine male utuntur,
 gravissima nonnunquam flagitia deprehensa sunt.

cibos aspernemur; attulerunt saepe valetudinis causas.
 nunquam tecta subeamus; super habitantes aliquando
 procumbunt. non fabricetur militi gladius; potest uti eodem
 ferro latro. quis nescit, ignes, aquas, sine quibus nulla sit
 vita, et (ne terrenis immorer) solem lunamque, praecipua siderum,
 aliquando et nocere?

num igitur negabitur deformem Pyrrhi pacem caecus ille Appius
 dicendi viribus diremisse? aut non divina M. Tulli eloquentia et contra
 leges agrarias popularis fuit et Catilinae fregit audaciam et
 supplicationes, qui maximus honor victoribus bello ducibus datur, in
 toga meruit?

nonne perterritos militum animos frequenter a metu revocat
 oratio et tot pugnandi pericula ineuntibus laudem vita potiorem esse
 persuadet? neque vero me Lacedaemonii atque Athenienses magis
 moverint quam populus Romanus, apud quem summa semper oratoribus
 dignitas fuit.

equidem nec urbium conditores reor aliter effecturos fuisse ut
 vaga ilia multitudo coiret in populos, nisi docta voce commota; nec
 legum repertores sine summa vi orandi consecutos, ut se ipsi homines ad servitutem iuris astringerent.

quin ipsa vitae praecepta, etiamsi natura sunt honesta, plus
 tamen ad formandas mentes valent, quotiens pulchritudinem rerum claritas
 orationis illuminat. quare , etiamsi in utramque partem
 valent arma facundiae, non est tamen aequum id haberi malum, quo bene
 uti licet.

verum haec apud eos forsitan quaerantur, qui summam rhetorices
 ad persuadendi vim rettulerunt. si vero est bene dicendi
 scientia, quem nos finem sequimur, ut sit orator in primis vir bonus,
 utilem certe esse eam confitendum est.

et hercule deus ille princeps, parens rerum fabricatorque
 mundi, nullo magis hominem separavit a ceteris, quae quidem mortalia
 essent, animalibus, quam dicendi facultate.

nam corpora quidem magnitudine, viribus, firmitate, patientia,
 velocitate praestantiora in illis mutis videmus, eadem minus egere
 adquisitae extrinsecus opis. nam et ingredi citius et pasci
 et tranare aquas citra docentem natura ipsa sciunt.

et pleraque contra frigus ex suo corpore vestiuntur, et arma
 iis ingenita quaedam et ex obvio fere victus, circa quae omnia multus
 hominibus labor est. rationem igitur nobis praecipuam dedit
 eiusque nos socios esse cum dis immortalibus voluit.

sed ipsa ratio neque tam nos iuvaret neque tam esset in nobis
 manifesta, nisi, quae concepissemus mente, promere etiam loquendo
 possemus, quod magis deesse ceteris animalibus quam
 intellectum et cogitationem quandam videmus.

nam et mollire cubilia et nidos texere et educare fetus et
 excludere, quin etiam reponere in hiemem alimenta, opera quaedam nobis
 inimitabilia (qualia sunt cerarum ac mellis) efficere, nonnullius
 fortasse rationis est; sed quia carent sermone, quae id faciunt, muta
 atque irrationalia vocantur.

denique homines, quibus negata vox est, quantulum adiuvat
 animus ille caelestis? quare si nihil a dis oratione melius
 accepimus, quid tam dignum cultu ac labore ducamus, aut in quo malimus
 praestare hominibus, quam quo ipsi homines ceteris animalibus praestant,

eo quidem magis, quod nulla in arte plenius labor gratiam refert?
 id adeo manifestum erit, si cogitaverimus, unde et quo
 usque iam provecta sit orandi facultas; et adhuc augeri potest.

nam ut omittam, defendere amicos, regere consiliis senatum,
 populum, exercitum in quae velit ducere, quam sit utile conveniatque
 bono viro, nonne pulchrum vel hoc ipsum est, ex communi intellectu
 verbisque, quibus utuntur omnes, tantum adsequi laudis et gloriae, ut
 non loqui et orare sed, quod Pericli contigit, fulgurare ac tonare
 videaris?

finis non erit, si exspatiari in parte hac et indulgere voluptati velim. transeamus 
 igitur ad eam quaestionem, quae sequitur, an rhetorice ars sit.

quod quidem adeo ex iis, qui praecepta dicendi tradiderunt,
 nemo dubitavit, ut etiam ipsis librorum titulis testatum sit, scriptos
 eos de arte rhetorica; Cicero vero eam, quae rhetorice vocetur, esse
 artificiosam eloquentiam dicat. quod non oratores tantum
 vindicarunt, ut studiis aliquid suis praestitisse videantur, sed cum iis
 philosophi et Stoici et Peripatetici plerique consentiunt.

ac me dubitasse confiteor, an hanc partem quaestionis
 tractandam putarem; nam quis est adeo non ab eruditione modo sed a sensu
 remotus hominis, ut fabricandi quidem et texendi et e luto vasa ducendi
 artem putet, rhetoricen autem, maximum ac pulcherrimum, ut supra
 diximus, opus, in tam sublime fastigium existimet sine arte venisse?

equidem illos, qui contra disputaverunt, non tam id sensisse
 quod dicerent, quam exercere ingenia materiae difficultate credo
 voluisse, sicut Polycraten, cum Busirim laudaret et Clytaemnestram;
 quanquam is, quod his dissimile non est, composuisse orationem, quae est
 habita contra Socraten, dicitur.

quidam naturalem esse rhetoricen volunt et tamen adiuvari
 exercitatione non diffitentur, ut in libris Ciceronis de Oratore dicit
 Antonius, observationem quandam esse non artem.

quod non ideo, ut pro vero accipiamus, est positum, sed ut
 Antoni persona servetur, qui dissimulator artis
 fuit. hanc autem opinionem habuisse Lysias videtur.
 cuius sententiae talis defensio est, quod indocti et
 barbari et servi, pro se cum loquuntur, aliquid dicant simile principio,
 narrent, probent, refutent, et (quod vim habeat epilogi) deprecentur.

deinde adiiciunt illas verborum cavillationes, nihil, quod ex
 arte fiat, ante artem fuisse; atqui dixisse homines pro se et in alios
 semper, doctores artis sero et circa Tisian et Coraca primum repertos,
 orationem igitur ante artem fuisse eoque artem non esse.

nos porro, quando coeperit huius rei doctrina, non laboramus
 exquirere, quanquam apud Homerum et praeceptorem Phoenicem cum agendi
 tum etiam loquendi et oratores plures et omne in tribus ducibus
 orationis genus et certamina quoque proposita eloquentiae inter iuvenes
 invenimus, quin in caelatura clipei Achillis et lites sunt et actores.

illud enim admonere satis est, omnia, quae ars consummaverit,
 a natura initia duxisse. aut tollatur medicina, quae ex
 observatione salubrium atque iis contrariorum reperta est, et, ut
 quibusdam placet, tota constat experimentis; nam et vulnus deligavit
 aliquis, antequam haec ars esset, et febrem quiete et abstinentia, non
 quia rationem videbat, sed quia id valetudo ipsa
 cogebat, mitigavit.

nec fabrica sit ars; casas enim primi illi sine arte fecerunt;
 nec musica; cantatur ac saltatur per omnes gentes aliquo modo.
 ita si rhetorice vocari debet sermo quicunque, fuisse
 eam,

antequam esset ars, confitebor; si vero non quisquis loquitur, orator
 est, et tum non tanquam oratores loquebantur, necesse est, oratorem
 factum arte nec ante artem fuisse fateantur. quo illud quoque
 excluditur, quod dicunt, non esse artis id, quod faciat qui non
 didicerit, dicere autem homines et qui non didicerint.

ad cuius rei confirmationem adferunt, Demaden remigem, et
 Aeschinen hypocriten oratores fuisse. falso ; nam neque
 orator esse, qui non didicit, potest, et hos sero potius quam nunquam
 didicisse quis dixerit, quanquam Aeschines ab initio sit versatus in
 litteris, quas pater eius etiam docebat, Demaden neque non didicisse
 certum sit, et continua dicendi exercitatio potuerit tantum,
 quantuscunque postea fuit, fecisse; nam id potentissimum discendi genus
 est.

sed et praestantiorem, si didicisset, futurum fuisse dicere
 licet; neque enim orationes scribere est ausus, ut eum multum valuisse
 in dicendo sciamus.

Aristoteles , ut solet, quaerendi gratia quaedam
 subtilitatis suae argumenta excogitavit in Gryllo;
 sed idem et de arte rhetorica tris libros scripsit, et in eorum primo
 non artem solum eam fatetur, sed ei particulam civilitatis sicut
 dialectices adsignat.

multa Critolaus contra, multa Rhodius Athenodorus.
 agnon quidem detraxit sibi inscriptione ipsa fidem, qua
 rhetorices accusationem professus est. nam de Epicuro, qui
 disciplinas omnes fugit, nihil miror.

hi complura dicunt sed ex paucis locis ducta; itaque
 potentissimis eorum breviter occurram, ne in infinitum quaestio evadat.

prima iis argumentatio ex materia est. omnes enim
 artes aiunt habere materiam, quod est verum; rhetorices nullam esse
 propriam, quod esse falsum in sequentibus probabo.

altera est calumnia nullam artem falsis assentiri opinionibus,
 quia constitui sine perceptione non possit, quae semper vera sit;
 rhetoricen assentiri falsis, non esse igitur artem.

ego rhetoricen nonnunquam dicere falsa pro veris confitebor,
 sed non ideo in falsa quoque esse opinione concedam, quia longe diversum
 est, ipsi quid videri et, ut alii videatur, efficere. nam et
 imperator falsis utitur saepe, ut Hannibal, cum inclusus a Fabio,
 sarmentis circum cornua boum deligatis incensisque,
 per noctem in adversos montes agens armenta speciem hosti abeuntis
 exercitus dedit, sed illum fefellit, ipse, quid verum esset, non
 ignoravit.

nec vero Theopompus Lacedaemonius, cum permutato cum uxore
 habitu e custodia ut mulier evasit, falsam de se opinionem habuit, sed
 custodibus praebuit. item orator, cum falso utitur pro vero,
 scit esse falsum eoque se pro vero uti; non ergo falsam habet ipse
 opinionem, sed fallit alium.

nec Cicero, cum se tenebras offudisse iudicibus in causa
 Cluenti gloriatus est, nihil ipse vidit. et pictor, cum vi
 artis suae efficit, ut quaedam eminere in opere, quaedam recessisse
 credamus, ipse ea plana esse non nescit.

aiunt etiam omnes artes habere finem aliquem propositum, ad
 quem tendant; hunc modo nullum esse in rhetorice, modo non praestari
 eum, qui promittatur. mentiuntur ; nos enim esse finem iam
 ostendimus, et quis esset diximus.

et praestabit hunc semper orator, semper enim bene dicet.
 firmum autem hoc, quod opponitur, adversus eos fortasse
 sit, qui persuadere finem putaverunt. noster orator arsque a
 nobis finita non sunt posita in eventu. tendit quidem ad
 victoriam qui dicit; sed cum bene dixit, etiamsi non vincat, id quod
 arte continetur effecit.

nam et gubernator vult salva nave in
 portum pervenire; si tamen tempestate fuerit abreptus, non ideo minus
 erit gubernator dicetque notum illud, 
 dum 
 clavum rectum teneam.

et medicus sanitatem aegri petit; si tamen aut valetudinis vi
 aut intemperantia aegri aliove quo casu summa non contingit, dum ipse
 omnia secundum rationem fecerit, medicinae fine non excidet.
 ita oratori bene dixisse finis est. nam est
 ars ea, ut post paulum clarius ostendemus, in actu posita non in
 effectu.

ita falsum erit illud quoque, quod dicitur, artes scire quando
 sint finem consecutae, rhetoricen nescire. nam se quisque
 bene dicere intelligit. uti etiam vitiis rhetoricen, quod ars
 nulla faciat, criminantur, quia et falsum dicat et adfectus moveat.

quorum neutrum est turpe, cum ex bona ratione proficiscitur,
 ideoque nec vitium. nam et mendacium dicere etiam sapienti
 aliquando concessum est, et adfectus, si aliter ad aequitatem perduci
 iudex non poterit, necessario movebit orator.

imperiti enim iudicant et qui frequenter in hoc ipsum fallendi
 sint, ne errent. nam , si mihi sapientes iudices dentur,
 sapientium contiones atque omne consilium, nihil invidia valeat, nihil
 gratia, nihil opinio praesumpta falsique testes: perquam sit exiguus
 eloquentiae locus et prope in sola delectatione ponatur.

sin et audientium mobiles animi et tot
 malis obnoxia veritas, arte pugnandum est et adhibenda quae prosunt.
 neque enim, qui recta via depulsus est, reduci ad eam
 nisi alio flexu potest.

plurima vero ex eo contra rhetoricen cavillatio est, quod ex
 utraque causae parte dicatur. inde haec: nullam esse artem
 contrariam sibi, rhetoricen esse contrariam sibi; nullam artem destruere
 quod effecerit, accidere hoc rhetorices operi; item aut dicenda eam
 docere aut non dicenda; ita vel per hoc non esse artem, quod non dicenda
 praecipiat, vel per hoc, quod, cum dicenda praeceperit, etiam contraria
 his doceat.

quae omnia apparet de ea rhetorice dici, quae sit a bono viro
 atque ab ipsa virtute seiuncta; alioqui ubi iniusta causa est, ibi
 rhetorice non est, adeo ut vix admirabili quodam casu possit accidere,
 ut ex utraque parte orator, id est vir bonus, dicat.

tamen quoniam hoc quoque in rerum naturam cadit, ut duos
 sapientes aliquando iustae causae in diversum trahant, (quando etiam
 pugnaturos eos inter se, si ratio ita duxerit, credunt) respondebo
 propositis, atque ita quidem, ut appareat, haec adversus eos quoque
 frustra excogitata, qui malis moribus nomen oratoris indulgent.

nam rhetorice non est contraria sibi.
 causa enim cum causa, non illa secum ipsa componitur.
 nec , si pugnent inter se, qui idem didicerunt, idcirco
 ars, quae utrique tradita est, non erit; alioqui nec armorum, quia saepe
 gladiatores sub eodem magistro eruditi inter se componuntur;

nec gubernandi, quia navalibus proeliis gubernator est gubernatori
 adversus; nec imperatoria, quia imperator cum imperatore contendit.
 item non evertit opus rhetorice, quod efficit.
 neque enim positum a se argumentum solvit orator sed ne
 rhetorice quidem, quia apud eos, qui in persuadendo finem putant, aut si
 quis (ut dixi) casus duos inter se bonos viros composuerit, verisimilia
 quaerentur; non autem, si quid est altero credibilius, id ei contrarium
 est, quod fuit credibile.

nam ut candido candidius et dulci dulcius non est adversum,
 ita nec probabili probabilius. neque praecipit unquam non
 dicenda nec dicendis contraria, sed quae in quaque causa dicenda sunt.

non semper autem ei, etiamsi frequentissime, tuenda veritas
 erit; sed aliquando exigit communis utilitas, ut etiam falsa defendat.
 ponuntur hae quoque in secundo Ciceronis de Oratore libro
 contradictiones: artem earum rerum esse, quae sciantur; oratoris omnem
 actionem opinione, non scientia contineri, quia et apud eos dicat, qui
 nesciant, et ipse dicat aliquando, quod
 nesciat.

ex his alterum, id est, an sciat index, de quo dicatur, nihil
 ad oratoris artem; alteri respondendum, 
 Ars earum rerum est, quae sciuntur.
 
 rhetorice ars est bene dicendi, bene autem dicere
 scit orator.

sed nescit, an verum sit quod dicit. ne hi quidem,
 qui ignem aut aquam aut quattuor elementa aut corpora insecabilia esse,
 ex quibus res omnes initium duxerint, tradunt, nec qui intervalla
 siderum et mensuras solis ac terrae colligunt; disciplinam tamen suam
 artem vocant. quodsi ratio efficit, ut haec non opinari sed
 propter vim probationum scire videantur, eadem ratio idem praestare
 oratori potest.

sed an causa vera sit, nescit. ne medicus quidem,
 an dolorem capitis habeat, qui hoc se pati dicet; curabit tamen, tamquam
 id verum sit, et erit ars medicina. quid quod rhetorice non
 utique propositum habet semper vera dicendi, sed semper verisimilia?
 scit autem esse verisimilia quae dicit.

adiiciunt his, qui contra sentiunt, quod saepe, quae in allis
 litibus impugnarunt actores causarum, eadem in aliis defendant.
 quod non artis sed hominis est vitium. haec 
 sunt praecipua, quae contra rhetoricen dicantur; alia et minora et tamen
 ex his fontibus derivata. 
 confirmatur 
 autem esse artem eam breviter.

nam sive, ut Cleanthes voluit, ars est potestas via, id est
 ordine, efficiens, esse certe viam atque ordinem in bene dicendo nemo
 dubitaverit; sive ille ab omnibus fere probatus finis observatur, artem
 constare ex perceptionibus consentientibus et coexercitatis ad fine
 utilem vitae, iam ostendemus nihil non horum in rhetorice inesse.

quid quod et inspectione et exercitatione ut artes ceterae
 constat? nec potest ars non esse, si est ars dialectice, quod
 fere constat, cum ab ea specie magis quam genere differat.
 sed nec illa omittenda sunt, qua in re alius se
 inartificialiter alius artificialiter gerat, in ea esse artem, et in eo
 quod, qui didicerit, melius faciat quam qui non didicerit, esse artem.

atqui non solum doctus indoctum, sed etiam doctior doctum in
 rhetorices opere superabit, neque essent aliter eius tam multa praecepta
 tamque magni, qui docerent; idque cum omnibus confitendum est, tum nobis
 praecipue, qui rationem dicendi a bono viro non separamus.

cum sint autem artium aliae positae in inspectione, id est
 cognitione et aestimatione rerum, qualis est
 astrologia, nullum exigens actum sed ipso rei, cuius studium habet,
 intellectu contenta, quae θεωρητικὴ 
 vocatur; aliae in agendo, quarum in hoc finis est et ipso actu
 perficitur nihilque post actum operis relinquit, quae πρακτική dicitur, qualis saltatio est;

aliae in effectu, quae operis, quod oculis subiicitur, consummatione
 finem accipiunt, quam ποητικήν 
 appellamus, qualis est pictura: fere iudicandum est, rhetoricen in actu
 consistere; hoc enim, quod est officii sui, perficit.

atque ita ab omnibus dictum est. mihi autem videtur
 etiam ex illis ceteris artibus multum assumere. nam et potest
 aliquando ipsa res per se inspectione esse contenta. erit 
 enim rhetorice in oratore etiam tacente, et si desierit agere vel
 proposito vel aliquo casu impeditus, non magis desinet esse orator quam
 medicus, qui curandi fecerit finem.

nam est aliquis, ac nescio an maximus, etiam ex secretis
 studiis fructus ac tum pura voluptas litterarum, cum ab actu, id est
 opera, recesserunt et contemplatione sui fruuntur.

sed effectivae quoque aliquid simile scriptis orationibus vel
 historiis, quod ipsum opus in parte oratoria merito ponimus,
 consequetur. si tamen una ex tribus artibus habenda sit, quia
 maxime eius usus actu continetur atque est in eo 
 frequentissima, dicatur activa vel administrativa, nam et hoc eiusdem
 rei nomen est.

scio , quaeri etiam, naturane plus ad eloquentiam conferat an
 doctrina. quod ad propositum quidem operis nostri nihil
 pertinet (neque enim consummatus orator nisi ex utroque fieri potest),
 plurimum tamen referre arbitror, quam esse in hoc loco quaestionem
 velimus.

nam si parti utrilibet omnino alteram detrahas, natura etiam
 sine doctrina multum valebit, doctrina nulla esse sine natura poterit.
 sin ex pari coeant, in mediocribus quidem utrisque maius
 adhuc credam naturae esse momentum, consummatos autem plus doctrinae
 debere quam naturae putabo; sicut terrae nullam fertilitatem habenti
 nihil optimus agricola profuerit, e terra uberi utile aliquid etiam
 nullo colente nascetur, at in solo fecundo plus cultor quam ipsa per se
 bonitas soli efficiet.

et , si Praxiteles signum aliquod ex molari lapide conatus
 esset exsculpere, Parium marmor mallem rude; at si illud idem artifex
 expolisset, plus in manibus fuisset quam in marmore. denique 
 natura materia doctrinae est; haec fingit, illa fingitur.
 nihil ars sine materia, materiae etiam sine arte pretium
 est, ars summa materia optima melior.

illa quaestio est maior, ex mediis artibus, quae neque laudari
 per se nec vituperari possunt, sed utiles aut secus secundum mores
 utentium fiunt, habenda sit rhetorice, an sit, ut compluribus etiam
 philosophorum placet, virtus.

equidem illud, quod in studiis dicendi plerique exercuerunt et
 exercent, aut nullam artem, quae ἀτεχνία nominatur, puto, (multos enim video sine ratione,
 sine litteris, qua vel impudentia vel fames duxit, ruentes) aut malam
 quasi artem, quam κακοτεχνίαν dicimus.
 nam et fuisse multos et esse nonnullos existimo, qui
 facultatem dicendi ad hominum perniciem converterint.

ματαιοτεχνία quoque est quaedam, id est
 supervacua artis imitatio, quae nihil sane neque boni neque mali habeat,
 sed vanum laborem, qualis illius fuit, qui grana ciceris ex spatio
 distanti missa in acum continuo et sine frustratione inserebat, quem cum
 spectasset Alexander, donasse dicitur eiusdem leguminis modio, quod
 quidem praemium fuit illo opere dignissimum.

his ego comparandos existimo, qui in declamationibus, quas
 esse veritati dissimillimas volunt, aetatem multo studio ac labore
 consumunt. verum haec, quam instituere conamur et cuius
 imaginem animo concepimus, quae bono viro convenit quaeque est vere
 rhetorice, virtus erit.

quod 
 philosophi quidem multis et acutis
 conclusionibus colligunt, mihi vero etiam planiore hac proprieque nostra
 probatione videtur esse perspicuum. ab illis haec dicuntur.
 si consonare sibi in faciendis ac non faciendis virtus
 est, quae pars eius prudentia vocatur, eadem in dicendis ac non dicendis
 erit.

et si virtutes sunt, ad quas nobis etiam ante quam doceremur
 initia quaedam ac semina sunt concessa natura, ut ad iustitiam, cuius
 rusticis quoque ac barbaris apparet aliqua imago, nos certe sic esse ab
 initio formatos, ut possemus orare pro nobis, etiamsi non perfecte,
 tamen ut inessent quaedam (ut dixi) semina eius facultatis, manifestum
 est.

non eadem autem natura est iis artibus, quae a virtute sunt
 remotae. itaque cum duo sint genera orationis, altera
 perpetua, quae rhetorice dicitur, altera concisa, quae dialectice (quas
 quidem Zeno adeo coniunxit, ut hanc compressae in pugnum manus, illam
 explicatae diceret similem), etiam disputatrix virtus erit.
 adeo de hac, quae speciosior atque apertior tanto est,
 nihil dubitabitur. sed plenius hoc idem atque apertius
 intueri ex ipsis operibus volo.

nam quid orator in laudando faciet nisi honestorum et turpium
 peritus? aut in suadendo nisi utilitate perspecta?
 aut in iudiciis, si iustitiae sit ignarus? quid ? non
 fortitudinem postulat res eadem, cum saepe contra turbulentas populi
 minas, saepe cum periculosa potentium offensa, nonnunquam, ut iudicio
 Miloniano, inter circumfusa militum arma dicendum sit; ut, si virtus non
 est, ne perfecta quidem esse possit oratio.

quodsi ea in quoque animalium est virtus, qua praestat cetera
 vel pleraque, ut in leone impetus, in equo velocitas, hominem porro
 ratione atque oratione excellere ceteris certum est: cur non tam in
 eloquentia quam in ratione virtutem eius esse credamus, recteque hoc
 apud Ciceronem dixerit Crassus: 
 est enim
 eloquentia una quaedam de summis virtutibus, et ipse Cicero
 sua persona cum ad Brutum in epistulis, tum aliis etiam locis virtutem
 eam appellet?

at prooemium aliquando ac narrationem dicet malus homo et
 argumenta, sic ut nihil sit in iis requirendum. nam et latro
 pugnabit acriter, virtus tamen erit fortitudo; et tormenta sine gemitu
 feret malus servus, tolerantia tamen doloris laude sua non carebit.
 multa fiunt eadem sed aliter. sufficiant 
 igitur haec, quia de utilitate supra tractavimus.

materiam rhetorices quidam dixerunt esse orationem, qua in
 sententia ponitur apud Platonem Gorgias. quae si ita
 accipitur, ut sermo quacunque de re compositus dicatur oratio, non
 materia sed opus est, ut statuarii statua; nam et oratio efficitur arte
 sicut statua. sin hac appellatione verba ipsa significari
 putamus, nihil haec sine rerum substantia faciunt.

quidam argumenta persuasibilia; quae et ipsa in parte sunt
 operis et arte fiunt et materia egent. quidam civiles
 quaestiones; quorum opinio non qualitate sed modo erravit, est enim haec
 materia rhetorices sed non sola.

quidam , quia virtus sit rhetorice, materiam eius totam vitam
 vocant. alii , quia non omnium virtutum materia sit tota
 vita, sed pleraeque earum versentur in partibus, sicut iustitia,
 fortitudo, continentia propriis officiis et suo fine intelliguntur,
 rhetoricen quoque dicunt in una aliqua parte ponendam, eique locum in
 ethice negotialem adsignant id est πραγματικόν.

ego (neque id sine auctoribus) materiam esse rhetorices iudico
 omnes res quaecunque ei ad dicendum subiectae erunt. nam 
 Socrates apud Platonem dicere Gorgiae videtur, non in verbis esse
 materiam sed in rebus. et in Phaedro
 palam, non in iudiciis modo et contionibus, sed in rebus etiam privatis
 ac domesticis rhetoricen esse demonstrat.

quo manifestum est hanc opinionem ipsius Platonis fuisse.
 et Cicero quodam loco materiam rhetorices vocat res, quae
 subiectae sint ei, sed certas demum putat esse subiectas.
 alio vero de omnibus rebus oratori dicendum arbitratur
 his quidem verbis: 
 quanquam vis oratoris
 professioque ipsa bene dicendi hoc suscipere ac polliceri videtur,
 ut omni de re, quaecunque sit proposita, ornate ab eo copioseque
 dicatur.

atque adhuc alibi: 
 vero enim
 oratori, quae sunt in hominum vita, quandoquidem in ea versatur
 orator atque ea est ei subiecta materies, omnia quaesita, audita,
 lecta, disputata, tractata, agitata esse debent.

hane autem, quam nos materiam vocamus, id est res subiectas,
 quidam modo infinitam modo non propriam rhetorices esse dixerunt, eamque
 artem circumcurrentem vocaverunt, quod in omni materia diceret, cum
 quibus mihi minima pugna est.

nam de omni materia dicere eam fatentur; propriam habere
 materiam, quia multiplicem habeat, negant. sed neque infinita
 est, etiamsi est multiplex; et aliae quoque artes
 minores habent multiplicem materiam, velut architectonice, namque ea in
 omnibus, quae sunt aedificio utilia, versatur, et caelatura, quae auro,
 argento, aere, ferro opera efficit.

nam sculptura etiam lignum, ebur, marmor, vitrum, gemmas
 praeter ea quae supra dixi complectitur.

neque protinus non est materia rhetorices, si in eadem
 versatur et alius. nam si quaeram, quae sit materia
 statuarii, dicetur aes; si quaeram quae sit excusoris, id est fabricae
 eius quam Graeci χαλκευτικήν vocant,
 similiter aes esse respondeant. atqui plurimum statuis
 differunt vasa.

nec medicina ideo non erit ars, quia unctio et exercitatio cum
 palaestrica, ciborum vero qualitas etiam cum cocorum ei sit arte
 communis.

quod vero de bono, utili, iusto disserere philosophiae
 officium esse dicunt, non obstat. nam cum philosophum dicunt,
 hoc accipi volunt virum bonum. quare igitur oratorem, quem a
 bono viro non separo, in eadem materia versari mirer?

cum praesertim primo libro iam ostenderim, philosophos omissam hane ab
 oratoribus partem occupasse, quae rhetorices propria semper fuisset, ut
 illi potius in nostra materia versentur. denique cum sit
 dialectices materia de rebus subiectis disputare, sit autem dialectice
 oratio concisa, cur non eadem perpetuae quoque materia videatur?

solet a quibusdam et illud opponi: 
 omnium igitur artium peritus erit orator, si de
 omnibus ei dicendum est. 
 possem hic Ciceronis
 respondere verbis, apud quem hoc invenio: 
 mea quidem sententia nemo esse poterit omni laude
 cumulatus orator, nisi erit omnium rerum magnarum atque artium
 scientiam consecutus; sed mihi satis est eius esse oratorem rei de qua
 dicet non inscium.

neque enim omnes causas novit, et debet posse de omnibus
 dicere. de quibus ergo dicet? de quibus didicit.
 similiter de artibus quoque, de quibus dicendum erit,
 interim discet; et de quibus didicerit dicet.

quid ergo? non faber de fabrica melius aut de musice musicus?
 si nesciat orator, quid sit, de quo quaeratur, plane
 melius. nam et litigator rusticus illitteratusque de causa
 sua melius, quam orator, qui nesciet quid in lite sit; sed accepta a
 musico, a fabro, sicut a litigatore melius orator quam ipse qui
 docuerit.

verum et faber, cum de fabrica, et musicus, cum de musica, si
 quid confirmationem desideraverit, dicet. non quidem erit
 orator, sed faciet illud quasi orator, sicut cum vulnus imperitus deligabit, non erit medicus, sed faciet
 ut medicus.

an huiusmodi res neque in laudem neque in deliberationem neque
 in iudicium veniunt? ergo cum de faciendo portu Ostiensi
 deliberatum est, non debuit sententiam dicere orator? atqui opus erat
 ratione architectorum.

livores et tumores in corpore cruditatis an veneni signa sint,
 non tractat orator? at est id ex ratione medicinae. circa 
 mensuras et numeros non versabitur? dicamus has geometriae esse partes.
 equidem omnia fere credo posse casu aliquo venire in
 officium oratoris; quod si non accidet, non erunt ei subiecta.

ita sic quoque recte diximus, materiam rhetorices esse omnes
 res ad dicendum ei subiectas; quod quidem probat etiam sermo communis.
 nam cum aliquid, de quo dicamus, accepimus, positam nobis
 esse materiam frequenter etiam praefatione testamur.

Gorgias quidem adeo rhetori de omnibus rebus putavit esse
 dicendum, ut se in auditoriis interrogari pateretur, qua quisque de re
 vellet. Hermagoras quoque, dicendo materiam esse in causa
 et in quaestionibus, omnes res subiectas erat complexus.

sed quaestiones si negat ad rhetoricen pertinere, dissentit a
 nobis; si autem ad rhetoricen pertinent, ab hoc 
 quoque adiuvamur. nihil est enim, quod non in causam aut
 quaestionem cadat.

Aristoteles tres faciendo partes orationis, iudicialem,
 deliberativam, demonstrativam, paene et ipse oratori subiecit omnia;
 nihil enim non in haec cadit.

quaesitum a paucissimis et de instrumento est.
 instrumentum voco, sine quo formari materia in id quod
 velimus effici opus non possit. verum hoc ego non artem credo
 egere sed artifice. neque enim scientia desiderat
 instrumentum, quae potest esse consummata, etiamsi nihil faciat, sed
 ille artifex, ut caelator caelum et pictor penicilla. itaque 
 haec in eum locum, quo de oratore dicturi sumus, differamus.

quoniam in libro secundo quaesitum est, quid esset rhetorice et quis
 finis eius, artem quoque esse eam et utilem et virtutem, ut vires
 nostrae tulerunt, ostendimus, materiamque ei res omnes, de quibus dicere
 oporteret, subiecimus: iam hinc, unde coeperit, quibus constet, quo
 quaeque in ea modo invenienda atque tractanda sint, exsequar; intra quem
 modum plerique scriptores artium constiterunt, adeo ut Apollodorus
 contentus solis iudicialibus fuerit.

nec sum ignarus, hoc a me praecipue, quod hic liber inchoat,
 opus studiosos eius desiderasse, ut inquisitione opinionum, quae
 diversissimae fuerunt, longe difficillimum, ita nescio an minimae
 legentibus futurum voluptati, quippe quod prope nudam praeceptorum
 traditionem desideret.

in ceteris enim admiscere temptauimus aliquid nitoris, non
 iactandi ingenii gratia (namque in id eligi materia poterat uberior),
 sed ut hoc ipso adliceremus magis iuventutem ad cognitionem eorum, quae
 necessaria studiis arbitrabamur, si ducti iucunditate aliqua lectionis
 libentius discerent ea, quorum ne ieiuna atque
 arida traditio averteret animos et aures praesertim tam delicatas
 raderet uerebamur.

qua ratione se Lucretius dicit praecepta philosophiae carmine
 esse complexum; namque hac, ut est notum, similitudine utitur: 
 
 ac veluti pueris absinthia
 taetra medentes 
 
 cum dare conantur,
 prius oras pocula circum 
 
 aspirant 
 mellis
 dulci flauoque liquore, 
 et quae sequuntur.

sed nos ueremur, ne parum hic liber mellis et absinthi multum
 habere videatur, sitque salubrior studiis quam dulcior. quin 
 etiam hoc timeo, ne ex eo minorem gratiam ineat, quod pleraque non
 inventa per me sed ab aliis tradita continebit, habeat etiam quosdam,
 qui contra sentiant et adversentur, propterea quod plurimi auctores,
 quamvis eodem tenderent, diversas tamen vias muniverunt atque in suam
 quisque induxit sequentes.

illi autem probant qualecunque ingressi sunt iter, nec facile
 inculcatas pueris persuasiones mutaveris, quia nemo non didicisse mavult
 quam discere.

est autem, ut procedente libro patebit, infinita dissensio
 auctorum, primo ad ea, quae rudia atque inperfecta adhuc erant,
 adiicientibus quod inuenissent scriptoribus, mox,
 ut aliquid sui viderentur adferre, etiam recta mutantibus.

nam primus post eos, quos poetae tradiderunt, movisse aliqua
 circa rhetoricen Empedocles dicitur. artium autem scriptores
 antiquissimi Corax et Tisias Siculi, quos insecutus est vir eiusdem
 insulae Gorgias Leontinus, Empedoclis, ut traditur, discipulus.

is beneficio longissimae aetatis (nam centum et novem vixit
 annos) cum multis simul floruit, ideoque et illorum, de quibus supra
 dixi, fuit aemulus et ultra Socraten usque duravit.

Thrasymachus Chalcedonius cum hoc et Prodicus Cius et
 Abderites Protagoras, a quo decem milibus denariorum didicisse artem,
 quam edidit, Euathlus dicitur, et Hippias Eleus et, quem Palameden Plato
 appellat, Alcidamas Elaïtes.

Antiphon quoque et orationem primus omnium scripsit et
 nihilo minus et artem ipse composuit et pro se dixisse optime est
 creditus, etiam Polycrates, a quo scriptam in Socraten diximus
 orationem, et Theodorus Byzantius ex iis et ipse, quos Plato appellat
 λογοδαιδάλους

horum primi communes locos tractasse dicuntur Protagoras,
 Gorgias, adfectus Prodicus et Hippias et idem Protagoras et
 Thrasymachus. Cicero in Bruto negat ante Periclea scriptum
 quidquam, quod ornatum oratorium habeat; eius aliqua ferri.
 equidem non reperio quidquam tanta
 eloquentiae fama dignum; ideoque minus miror esse, qui nihil ab eo
 scriptum patent, haec autem, quae feruntur, ab alis esse composite.

his successere multi, sed clarissimus Gorgiae auditorum
 Isocrates, quanquam de praeceptore eius inter auctores non convenit; nos
 autem Aristoteli credimus. hinc velut diversae secari
 coeperunt viae.

nam et Isocratis praestantissimi discipuli fuerunt in omni
 studiorum genere, eoque iam seniore (octavum enim et nonagesimum
 implevit annum) postmeridianis scholis Aristoteles praecipere artem
 oratoriam coepit, noto quidem illo (ut traditur) versu ex Philocteta
 frequenter usus: 
 turpe esse tacere et
 Isocraten pati dicere. ars est utriusque, sed pluribus eam
 libris Aristoteles complexus est. eodem tempore Theodectes
 fuit, de cuius opere supra dictum est.

Theophrastus quoque Aristotelis discipulus de
 rhetorice diligenter scripsit, atque hinc vel studiosius philosophi quam
 rhetores praecipueque Stoicorum ac Peripateticorum principes.

fecit deinde velut propriam Hermagoras viam, quam plurimi sunt
 secuti; cui maxime par atque aemulus videtur
 Athenaeus fuisse. multa post Apollonius Molon, multa Areus,
 multa Caecilius et Halicarnasseus Dionysius.

praecipue tamen in se converterunt studia Apollodorus
 Pergamenus, qui praeceptor Apolloniae Caesaris Augusti fuit, et
 Theodorus Gadareus, qui se dici maluit Rhodium, quem studiose audisse,
 cum in eam insulam secessisset, dicitur Tiberius Caesar.

hi diversas opiniones tradiderunt, appellatique inde
 Apollodorei ac Theodorei ad morem certas in philosophia sectas sequendi.
 sed Apollodori praecepta magis ex discipulis cognoscas,
 quorum diligentissimus in tradendo fuit Latine Gaius Valgius, Graece
 Atticus. nam ipsius sola videtur Ars edita ad Matium, quia
 ceteras missa ad Domitium epistula non agnoscit. plura 
 scripsit Theodorus, cuius auditorem Hermagoran sunt qui viderint.

Romanorum primus (quantum ego quidem sciam) condidit aliqua
 in hanc materiam M. Cato ille censorius, post M. Antonius inchoavit; nam
 hoc solum opus eius atque id ipsum imperfectum manet. secuti 
 minus celebres; quorum memoriam, si quo loco res poscet, non omittam.

praecipuum vero lumen sicut eloquentiae ita praeceptis quoque
 eius dedit, unicum apud nos specimen orandi docendique oratorias artes,
 M. Tullius; post quem tacere modestissimum foret,
 nisi et rhetoricos suos ipse adulescenti sibi elapsos (ticeret, et in
 oratoriis haec minora, (qlae plerumlqtic desiderantur, sciens omisisset.

scripsit de eadem materia non pauca Cornificius, aliqua
 Stertinius, nonnihil paler (Gallio; accuratius vero priores Gallione
 Celsus et Laenas et aetatis nostrae Verginis, Pliniuis, Tutilius.
 sunt et hodie clari eiusdem operis auctores, qui si omnia
 complexi forent, consuluissent labori meo; sed parco nominibus
 viventium; ueniet eorum laudi suum tempus, ad posteros enim virtus
 durabit, non perveniet invidia.

non tamen post tot ac tantos auctores pigebit meam quibusdam
 locis posuisse sententiam. neque enim me cuiusquam sectae
 velut quadam superstitione imbutus addixi, et electuris quae volent
 facienda copia fuit, sicut ipse plurium in unum confero inventa,
 ubicunque ingenio non erit locus, curae testimonium meruisse contentus.

nec diu nos moretur quaestio, quae rhetorices origo sit.
 nam cui dubium est, quia; sermonem ab ipsa rerum natura
 geniti protinus homines acceperint (quod certe principium est eius rei),
 huic studium et incrementum dederit utilitas, suilllncl ratio et
 exercitatio?

nec video, quare curam dicendi patent 
 quidam inde coepisse, quod ii, qui in discrimen aliquod vocabantur,
 accuratius loqui defendendi sui gratia instituerint. haec 
 enim ut honestior causa, ita non utique prior est, cum praesertim
 accusatio praecedat defensionem; nisi quis dicet, etiam gladium
 fabricatum ab eo prius, qui ferrum in tutelam sui quam qui in perniciem
 alterius compararit.

initium ergo dicendi dedit natura, initium artis observatio.
 homines enim, sicuti in medicina, cum viderent alia
 salubria, alia insalubria, ex observatione eorum effecerunt artem, ita,
 cum in dicendo alia utilia, alia inutilia deprehenderent, notarunt ea ad
 imitandum vitandumque, et quaedam secundum rationem eorum adiecerunt
 ipsi quoque; haec confirmata sunt usu, tum quae sciebat quisque docuit.

Cicero quidem initium orandi conditoribus urbium ac legum
 latoribus dedit, in quibus fuisse vim dicendi necesse est; cur tamen
 hane primam originem putet, non video, cum sint adhuc quaedam vagae et
 sine urbibus ac sine legibus gentes, et tamen qui sunt in iis nati et
 legationibus fungantur et accusent aliqua atque defendant et denique
 alium alio melius loqui credant.

omnis autem orandi ratio, ut plurimi maximique auctores
 tradiderunt, quinque partibus constat, inventione, dispositione,
 elocutione, memoria, pronuntiatione sive actione, utroque enim modo
 dicitur. omnis vero sermo, quo quidem voluntas aliqua
 enuntiatur, habeat necesse est rem et verba.

ac si est brevis et una conclusione
 finitus, nihil fortasse ultra desideret; at oratio longior plura exigit.
 non tantum enim refert, quid et quo modo dicamus, sed
 etiam quo loco; opus ergo est et dispositione. sed neque
 omnia, quae res postulat, dicere neque suo quaeque loco poterimus nisi
 adiuvante memoria; quapropter ea quoque pars quarta erit.

verum haec cuncta corrumpit ac propemodum perdit indecora vel
 voce vel gestu pronuntiatio. huic quoque igitur tribuendus
 est necessario quintus locus.

nec audiendi quidam, quorum est Albucius, qui tris modo primas
 esse partes volunt, quoniam memoria atque actio natura non arte contigan
 it (quarum nos praecepta suo loco dabimus), licet Thrasymachus quoque
 idem de actione crediderit.

his adiecerunt quidam sextam partem, ita ut inventioni
 iudicium subnecterent, quia primum esset invenire, deinde iudicare.
 ego porro ne invenisse quidem credo eum, qui non
 iudicavit; neque enim contraria, communia, stulta invenisse dicitur
 quisquam, sed non vitasse.

et Cicero quidem in Rhetoricis iudicium subiecit invention;
 mihi autem adeo tribus primis partibus videtur esse permixtum (nam neque
 dispositio sine eo neque elocutio fuerit), ut pronunti ttionemn quoque
 vel plhrilmumn ex eo mutuari putem.

quod hoc audacius dixerim, quod in Partitionibus oratoriis ad
 easdem, de quibus supra dictum est, quinque
 pervenit partes. nam cum dupliciter primum divisisset in
 inventionem atque elocutionem, res ac dispositionem inventioni, verba et
 pronuntiationem elocutioni dedit quintamque constituit, communem ac
 velut custodem omnium, memoriam. idem in Oratore quinque rebus constare
 eloquentiam dicit, in quibus postea scriptis certior eius sententia est.

non minus mihi cupidi novitatis alicuius videntur fuisse, qui
 adiecerunt ordinem, cum dispositionem dixissent, quasi aliud sit
 dispositio quam rerum ordine quam optimo collocatio. Dion 
 inventionem modo et dispositionem tradidit sed utramque duplicem, rerum
 et verborum, ut sit elocutio inventionis, pronuntiatio dispositionis,
 his quinta pars memoriae, accedat. Theodorei fere
 inventionem duplicem, rerum atque elocutionis, deinde tris ceteras
 partes.

Hermagoras iudicium, partitionem, ordinem, quaeque sunt
 elocutionis, subiicit oeconomiae, quae Graece appellata ex cura rerum
 domesticarum et hic per abusionem posita nomine Latino caret.

est et circa hoc quaestio, quod memoriam in ordine partium
 quidam inventioni, quidam dispositioni subiunxerunt; nobis quartus eius
 locus maxime placet. non enim tantum inventa tenere, ut disponamus, nec disposita, ut eloquamur, sed etiam
 verbis formata memoriae mandare debemus. hac enim omnia,
 quaecunque in orationem collata sunt, continentur.

fuerunt etiam in hac opinione non pauci, ut has non rhetorices
 partes esse existimarent sed opera oratoris; eius enim esse invenire,
 disponere, eloqui et cetera.

quod si accipimus, nihil arti relinquemus. nam bene
 dicere est oratoris, rhetorice tamen erit bene dicendi scientia; vel, ut
 alii putant, artificis est persuadere, vis autem persuadendi artis.
 ita invenire quidem et disponere oratoris, inventio autem
 et dispositio rhetorices propria videri potest.

in eo plures dissenserunt, utrumne hae partes essent
 rhetorices an eiusdem opera an, ut Athenaeus credit, elementa, quae
 vocant στοιχεῖα Sed neque elementa
 recte quis dixerit, alioqui tantum initia erunt, ut mundi vel umor vel
 ignis vel materia vel corpora insecabilia; nec operum recte nomen
 accipient, quae non ab allis perficiuntur, sed aliud ipsa perficiunt:
 partes igitur.

nam cum sit ex his rhetorice, fieri non potest ut, cum totum
 ex partibus constet, non sint partes totius ex quibus constat.
 videntur autem mihi, qui haec opera dixerunt, eo quoque
 moti, quod in alia rursus divisione nollent in idem 
 nomen incidere, partes enim rhetorices esse dicebant laudativam,
 deliberativam, iudicialem. quae si partes sunt, materiae sunt
 potius quam artis.

namque in his singulis rhetorice tota est, quia et inventionem
 et dispositionem et elocutionem et memoriam et pronuntiationem
 quaecunque earum desiderat. itaque quidam genera tria
 rhetorices dicere maluerunt, optime autem ii, quos secutus est Cicero,
 genera causarum.

sed tria an plura sint, ambigitur. nec dubie prope
 omnes utique summae apud antiquos auctoritatis scriptores Aristotelem
 secuti, qui nomine tantum alio contionalem pro deliberativa appellat,
 hac partitione contenti fuerunt.

verum et tum leviter est temptatum, cum apud Graecos quosdam
 tum apud Ciceronem in libris de Oratore, et nunc maximo temporum
 nostrorum auctore prope impulsum, ut non modo plura haec genera, sed
 paene innumerabilia videantur.

nam si laudandi ac vituperandi officium in parte tertia
 ponimus, in quo genere versari videbimur, cum querimur, consolamur,
 mitigamus, concitamus, terremus, confirmamus, praecipimus, obscure dicta
 interpretamur, narramus, deprecamur, gratias agimus, gratulamur,
 obiurgamus, maledicimus, describimus, mandamus, renuntiamus, optamus,
 opinamur, plurima alia?

ut mihi in illa vetere persuasione permanenti velut petenda sit venia,
 quaerendunque, quo moti priores rem tam late fusam
 tam breviter astrinxerint. quos qui errasse putant, hoc
 secutos arbitrantur, quod in his fere versari tum oratores videbant;

nam et laudes ac vituperationes scribebantur, et ἐπιταφίους dicere erat moris, et plurimum in consiliis ac
 iudiciis insumebatur operae, ut scriptores artium pro solis
 comprehenderint frequentissima.

qui vero defendunt, tria faciunt genera auditorum, unum, quod
 ad delectationem conveniat, alterum, quod consilium accipiat, tertium,
 quod de causis iudicet. mihi cuncta rimanti et talis quaedam
 ratio succurrit, quod omne orationis officium aut in iudiciis est aut
 extra iudicia.

eorum , de quibus iudicio quaeritur, manifestum est genus; ea,
 quae ad iudicem non veniunt, aut praeteritum habent tempus aut futurum;
 praeterita laudamus aut vituperamus, de futuris deliberamus.

item omnia, de quibus dicendum est, aut certa sint necesse est
 aut dubia. certa , ut cuique est animus, laudat aut culpat;
 ex dubiis partim nobis ipsis ad electionem sunt libera, de his
 deliberatur; partim aliorum sententiae commissa, de his lite
 contenditur.

anaximenes iudicialem et contionalem generales partes esse
 voluit, septem autem species: hortandi, dehortandi,
 laudandi, vituperandi, accusandi, defendendi, exquirendi, quod ἐξεταστικόν dicit; quarum duae primae
 deliberativi, duae sequentes demonstrativi, tres ultimae iudicialis
 generis sunt partes.

protagoran transeo, qui interrogandi, respondendi, mandandi,
 precandi, quod εὐχωλήν dixit, partes
 solas putat. Plato in Sophiste iudiciali et contionali
 tertiam adiecit προσομιλητικήν, quam
 sane permittamus nobis dicere sermocinatricem; quae a forensi ratione
 diiungitur et est accommodata privatis disputationibus, cuius vis eadem
 profecto est quae dialecticae.

Isocrates in omni genere inesse laudem ac vituperationem
 existimavit. nobis et tutissimum est auctores plurimos sequi,
 et ita videtur ratio dictare.

est igitur, ut dixi, unum genus, quo laus ac uituperatio
 continetur, sed est appellatum a parte meliore laudativum; idem alii
 demonstrativum vocant. utrumque nomen ex Graeco creditur
 fluxisse, nam ἐγκωμιαστικόν aut
 ἐπιδεικτικόν dicunt.

sed mihi ἐπιδεικτικόν non
 tam demonstrationis vim habere quam ostentationis videtur et multum ab
 illo ἐγκωμιαστικῷ differre; nam ut
 continet laudativum in se genus, ita non intra hoc solum consistit.

an quisquam negaverit Panegyricos ἐπιδεικτικούς esse? atqui formam suadendi
 habent et plerumque de utilitatibus Graeciae loquuntur; ut causarum
 quidem genera tria sint, sed ea tum in negotiis tum in ostentatione
 posita. nisi 
 forte non ex Graeco
 mutuatantes demonstrativum vocant, uerum id sequuntur, quod laus ac
 uituperatio quale sit quidque demonstrat.

alterum est deliberativum, tertium iudiciale.
 ceterae species in haec tria incident genera, nec
 invenietur ex his ulla, in qua non laudare ac vituperare, suadere ac
 dissuadere, intendere quid vel depellere debeamus. illa 
 quoque sunt communia, conciliare, narrare, docere, augere, minuere,
 concitandis componendisve adfectibus animos audientium fingere.

ne iis quidem accesserim, qui laudativam materiam honestorum,
 deliberatiuam utilium, iudicialem iustorum quaestione contineri putant,
 celeri magis ac rotunda usi distributione quam vera. stant 
 enim quodaminodo nuituis auxiliis omnia. nam et in laude
 iustitia utilitasque tractatur et in consiliis honestas, et raro
 iudicialem inveneris causam, in cuius non parte aliquid eorum, quae
 supra diximus, reperiatur.

omnis autem oratio constat aut ex iis, quae significantur, aut
 et iis, quale signicant, id est rebus et verbis. facultas 
 orandi consummatur natura, arte, exercitatione, cui partem quartam
 adiiciunt quidam imitationis, quam nos arti subiicimus.

tria sunt item, quae praestare debeat orator; ut doceat,
 moveat, delectet. haec enim clarior divisio quam eorum, qui
 totum opus in res et in adfectus partiuntur.
 non semper autem omnia in eam quae tractabitur materiam
 cadent. erunt enim quaedam remotae ab adfectibus, qui ut non
 ubique habent locum, ita quocunque irruperunt, plurimum valent.

praestantissimis auctoribus placet alia in rhetorice esse,
 quae probationem desiderent, alia quae non desiderent, cum quibus ipse
 consentio. quidam vero, ut Celsus, de nulla re dicturum
 oratorem, nisi de qua quaeratur, existimant, cui cum maxima pars
 scriptorum repugnat tum etiam ipsa partitio; nisi forte laudare, quae
 constet esse honesta, et vituperare, quae ex confesso sint turpia, non
 est oratoris officium.

illud iam omnes fatentur, esse quaestiones aut in scripto aut
 in non scripto; in scripto de iure, in non scripto de re.
 illud rationale hoc legale genus Hermagoras atque eum
 secuti vocant, id est νομικόν et
 λογικόν.

idem sentiunt, qui omnem quaestionem ponunt in rebus et in
 verbis. item convenit, quaestiones esse aut infinitas aut
 finitas. infinitae sunt, quae remotis personis et temporibus
 et locis ceterisque similibus in utramque partem tractantur, quod Graeci
 θέσιν dicunt, Cicero propositum,
 alii quaestiones universales civiles, alii quaestiones philosopho
 convenientes, Athenaeus partem causae appellat.

hoc genus Cicero scientia et actione distinguit, ut sit
 scientiae, 
 an providentia 
 mundus regatur; actionis, An accedendum ad rempub-
 licam administrandam. 
 prius trium
 generum, an sit? quid sit? quale sit? omnia enim haec ignorari possunt;
 sequens duorum, quo modo adipiscamur? quo modo utamur?

finitae autem sunt ex complexu rerum, personarum tenipolriin,
 ceterorumque; hae ὑποθέσεις a Graecis
 dicuntur, causae a nostris. in his omnis quaestio videtur
 circa res personasque consistere.

amplior est semper infinite, inde enim finita descendit.
 quod ut exemplo pateat, infinita est, 
 an uxor ducenda? finita, 
 an Catoni ducenda? ideoque esse suasoria
 potest. sed etiam remotae personis propriis ad aliquid
 referri solent. est enim simplex, 
 an respublica administranda? refertur ad
 aliquid, 
 an in tyrannide administranda?

sed hic quoque; subest velut latens persona:; tyrannus enim
 geminat quaestionem, subestque et temporis et qualitatis tacita vis;
 nondum tamen hoc proprie dixeris causam. hae autem, quas
 infinitas voco, et generales appellantur; quod si est verum, finitae
 speciales erunt. in omni autem speciali utique inest
 generalis, ut quae sit prior.

ac nescio an in causis quoque, quidquid in quaestionem venit
 qualitatis, generale sit. 
 Milo Clodium occidit, iure occidit insidiatorem;
 nonne hoc quaeritur, 
 an sit ius
 insidiatorem occidendi? 
 quid in coniecturis? non
 illa generalia, 
 an causa sceleris odium?
 cupiditas? an tormentis credendum? testibus an
 argumentis maior fides habenda? 
 nam finitione quidem
 comprehendi nihil non in universum certum erit.

quidam putant etiam eas thesis posse aliquando nominari, quae
 personis causisque contineantur, aliter tantummodo positas: ut causa
 sit, cum 
 Orestes accusatur: thesis,
 
 an Orestes recte sit absolutus; 
 cuius generis est, 
 an Cato recte Marciam
 Hortensio tradiderit. 
 hi thesin a causa sic
 distinguunt, ut illa sit spectativae partis, haec activae; illic enim
 veritatis tantum gratia disputari, hic negotium agi.

quanquam inutiles quidam oratori putant universales
 quaestiones, quia nihil prosit, quod constet ducendam esse uxorem vel
 administrandam rempublicam, si quis vel aetate vel valetudine
 impediatur. sed non omnibus eiusmodi quaestionibus sic
 occurri potest, ut illis, sitne virtus finis? regaturne providentia
 mundus?

quin etiam in iis, quae ad personam
 referuntur, ut non est satis generalem tractasse quaestionem, ita
 perveniri ad speciem nisi illa prius excussa non potest. nam 
 quomodo, an sibi uxor ducenda sit, deliberabit Cato, nisi constiterit,
 uxores esse ducendas? et quomodo, an ducere debeat Marciam,
 quaeretur, nisi Catoni ducenda uxor est?

sunt tamen inscripti nomine Hermagorae libri, qui confirmant
 illam opinionem, sive falsus est titulus sive alius hic Hermagoras fuit.
 nam eiusdem esse quomodo possunt, qui de hac arte
 mirabiliter multa composuit, cum, sicut ex Ciceronis quoque rhetorico
 primo manifestum est, materiam rhetorices in thesis et causas diviserit?
 quod reprehendit Cicero ac thesin nihil ad oratorem
 pertinere contendit totumque hoc genus quaestionis ad philosophos
 refert.

sed me liberavit respondendi verecundia, et quod ipse hos
 libros improbat, et quod in Oratore atque his, quos de Oratore scripsit,
 et Topicis praecipit, ut a propriis personis atque temporibus avocemus
 controversiam: quia latius dicere liceat de genere quam de specie, et,
 quod in universo probatum sit, in parte probatum esse necesse sit.

status autem in hoc omne genus materiae iidem, qui in causas,
 cadunt. adhuc adiicitur, alias esse quaestiones in rebus
 ipsis, alias quae ad aliquid refcrantur: illud, 
 an uxor ducenda? hoc, 
 an seni ducenda? illud, 
 an fortis? hoc, 
 anfortior ? et similia.

causam finit Apollodorus, ut interpretation Valgi discipuli
 eius utar, ita: 
 causa est negotium omnibus
 suis partibus spectans ad quaestionem; aut: 
 causa est negotium, cuius finis est controversia.
 
 ipsum deinde negotium sic finit: 
 negotium est congregatio personarum, locorum,
 temporum, causarum, modorum, casuum, factorum, instrumentorum,
 sermonum, scriptorum et non scriptorum.

causam nunc intelligamus ὑπόθεσιν, negotium περίστασιν. 
 sed et ipsam causam quidam
 similiter finierunt, ut Apollodorus negotium. Isocrates 
 autem causam esse ait quaestionem finitam civilem aut rem controversam
 in personarum finitarum complexu; Cicero his verbis: 
 causa certis personis, locis, temporibus,
 actionibus, negotiis cernitur, aut in omnibus aut in plerisque
 eorum.

ergo cum omnis causa contineatur aliquo statu, priusquam
 dicere aggredior, quo modo genus quodque causae sit
 tractandum, id quod est commune omnibus, quid sit status et unde ducatur
 et quot et qui sint, intuendum puto. quanquam id nonnulli ad
 iudiciales tantum pertinere materias putaverunt, quorum inscitiam, cum
 omnia tria genera fuero exsecutus, res ipsa deprehendet.

quod nos statum, id quidam constitutionem vocant, alii
 quaestionem, alii quod ex quaestione appareat, Theodorus caput id est κεφάλαιον
 γενικώτατον, ad quod referantur omnia. quorum 
 diversa appellatio, vis eadem est; nec interest discentium, quibus
 quidque nominibus appelletur, dum res ipsa manifesta sit.

statum Graeci στάσιν vocant,
 quod nomen non primum ab Hermagora traditum putant, sed alii ab
 Naucrate, Isocratis discipulo, alii a Zopyro Clazomenio; quanquam
 videtur Aeschines quoque in oratione contra Ctesiphontem uti hoc verbo,
 cum a iudicibus petit, ne Demostheni permittant evagari, sed eum dicere
 de ipso causae statu cogant.

quae appellatio dicitur ducta vel ex eo, quod ibi sit primus
 causae congressus, vel quod in hoc causa consistat. et 
 nominis quidem haec origo; nunc quid sit. statum quidam
 dixerunt primam causarum conflictionem; quos recte sensisse, parum
 elocutos puto.

non enim est status prima conflictio, fecisti, non feci; sed quod ex prima 
 conflictione nascitur, id est genus quaestionis, fecisti, non feci, an fecerit? hoc fecisti, non hoc
 feci, quid fecerit? 
 quia ex his apparet, illud
 coniectura, hoc finitione quaerendum, atque in eo pars utraque insistit,
 erit quaestio coniecturalis vel finitivi status.

quid si enim dicat quis, sons est duorum
 inter se corporum conflictio: erret, ut opinor, non enim sonus
 est conflictio sed ex conflictione. sed hoc levius;
 intelligitur enim utcunque dictum. inde vero ingens male
 interpretantibus innatus est error, qui, quia primam conflictionem
 legerant, crediderunt statum semper ex prima quaestione ducendum; quod
 est vitiosissimum.

nam quaestio nulla non habet utique statum, constat enim ex
 intentione et depulsione; sed aliae sunt propriae causarum, de quibus
 ferenda sententia est, aliae adductae extrinsecus, aliquid tamen ad
 summam causae conferentes, velut auxilia quaedam, quo fit ut in
 controversia una plures quaestiones esse dicantur.

harum porro plerumque levissima quaeque primo loco fungitur.
 namque et illud frequens est, ut ea, quibus minus
 confidimus, cum tractata sunt, omittamus, interim sponte nostra velut donantes, interim ad ea quae sunt potentiora
 gradum ex iis fecisse contenti.

simplex autem causa etiamsi varie defenditur, non potest
 habere plus uno, de quo pronuntietur, atque inde erit status causae,
 quod et orator praecipue sibi obtinendum et iudex spectandum maxime
 intelligit; in hoc enim causa consistet. ceterum quaestionum
 possunt esse diversi.

quod ut brevissimo pateat exemplo: cum dicit reus, 
 etiamsi feci, recte feci, qualitatis
 utitur statu; cum adiicit, sed non feci, 
 coniecturam movet. semper autem firmius est non fecisse,
 ideoque in eo statum esse iudicabo, quod dicerem, si mihi plus quam unum
 dicere non liceret.

recte igitur est appellata causarum prima conflictio non
 quaestionum. nam et pro Rabirio Postumo Cicero prima parte
 orationis in hoc intendit, ut actionem competere in equitem Romanum
 neget; secunda, nullam ad eum pecuniam pervenisse confirmat.
 statum tamen in eo dicam fuisse, quod est potentius.

nec in causa Milonis circa primas quaestiones iudicabo conflixisse causam, sed ubi
 totis viribus insidiator Clodius ideoque iure interfectus ostenditur.
 et hoc est, quod ante omnia constituere in animo suo
 debeat orator, etiamsi pro causa plura dicturus
 est, quid maxime liquere iudicivelit. quod tamen ut primum
 cogitandum, ita non utique primum dicendum erit.

alii status crediderunt primam eius, cum quo ageretur,
 deprecationem. quam sententiam his verbis Cicero
 complectitur: in quo primum insistit quasi ad
 repugnandum congressa defensio. 
 unde rursus alia
 quaestio, an eum semper is faciat qui respondet. cui rei
 praecipue repugnat Cornelius Celsus dicens non a depulsione sumi, sed ab
 eo qui propositionem suam confirmet; ut, si hominem occisum reus negat,
 status ab accusatore nascatur, quia is velit probare; si iure occisum
 reus dicit, translata probationis necessitate idem a reo fiat, et sit
 eius intentio.

cui non accedo equidem; nam est vero propius quod contra
 dicitur, nullam esse litem, si is, cum quo agatur, nihil respondeat,
 ideoque fieri statum a respondente.

mea tamen sententia varium id est, et accidit pro condicione
 causarum, quia et videri potest propositio aliquando statum facere, ut
 in coniecturalibus causis; utitur enim coniectura magis qui agit, (quo
 moti quidam eundem a reo infitialem esse dixerunt) et in syllogismo tota
 ratiocinatio ab eo est qui intendit.

sed quia videtur illic quoque necessitatem hos status
 exsequendi facere qui negat, (is enim si dicat, non
 feci, coget adversarium coniectura uti; et si dicat, non habes legem, syllogismo) concedamus ex
 depulsione nasci statum. nihilominus enim res eo revertetur,
 ut modo is qui agit, modo is cum quo agitur, statum faciat.

sit enim accusatoris intentio, 
 hominem occidisti. 
 si negat reus,
 faciat statum qui negat. quid si confitetur, sed iure a se
 adulterum dicit occisum? nempe legem esse certum est quae permittat.
 nisi aliquid accusator respondet, nulla lis est. 
 nonfuit , inquit, adulter; ergo depulsio incipit esse actoris, ille statum
 faciet. ita erit quidem status ex prima depulsione, sed ea
 fiet ab accusatore non a reo.

quid ? quod eadem quaestio potest eundem vel accusatorem
 facere vel reum: Qui artem ludicram exercuerit, in quattuordecim primis
 ordinibus ne sedeat; qui se praetori in
 hortis ostenderat neque erat productus, sedit in quattuordecim
 ordinibus.

nempe intentio est: 
 artem 
 ludicram exercuisti; depulsio: 
 non exercui artem ludicram; 
 quaestio: 
 quid sit artem ludicram
 exercere? 
 si accusabitur theatrali lege, depulsio
 erit rei; si excitatus fuerit de spectaculis et aget iniuriarum,
 depulsio erit accusatoris.

frequentius tamen illud accidet, quod est a plurimis traditum.
 effugerunt has quaestiones qui dixerunt, status esse id,
 quod appareat ex intentione et depulsione, ut 
 fecisti 
 , 
 non feci
 aut 
 recte feci.

viderimus tamen, utrum id sit status an in eo status.
 Hermagoras statum vocat, per quem subiecta res
 intelligatur et ad quem probationes etiam partium referantur.
 nostra opinio semper haec fuit: cum essent frequenter in
 causa diversi quaestionum status, in eo credere status causae, quod
 esset in ea potentissimum et in quo maxime res verteretur. id 
 si quis generalem quaestionem vel caput generale dicere malet cum hoc
 mihi non erit pugna, non magis, quam si aliud adhuc, quo idem
 intelligatur, eius rei nomen invenerit, quanquam tota volumina in hane
 disputationem impendisse multos sciam; nobis statum dici placet.

sed cum in aliis omnibus inter scriptores summa dissensio est,
 tum in hoc praecipue videtur mihi studium quoque diversa tradendi
 fuisse; adeo, nec qui sit numerus nec quae nomina nec qui generales
 quive speciales sint status, convenit.

ac primum Aristoteles elementa decem constituit, circa quae
 versari videatur omnis quaestio. οὐσίαν, quam Plautus essentiam vocat, neque sane aliud
 est eius nomen Latinum; sed ea quaeritur, an sit. qualitatem 
 , cuius apertus intellectus est. quantitatem , quae
 dupliciter a posterioribus divisa est, quam magnum et quam multum sit?
 ad aliquid, unde ducta est translatio et comparatio.

post haec 
 ubi 
 et
 
 quando 
 ; deinde
 
 facere 
 ,
 
 pati 
 , 
 habere 
 ,
 quod est quasi armatum esse, vestitum esse. novissime 
 κεῖσθαι, quod est compositum esse quodam
 modo, ut calere, stare, irasci. sed ex iis omnibus prima
 quattuor ad status pertinere, cetera ad quosdam locos argumentorum
 videntur.

alii novem elementa posuerunt, Personam, in qua de animo,
 corpore, extra positis quaeratur, quod pertinere ad coniecturae et
 qualitatis instrumenta video. tempus , quod χρόνον vocant, ex quo quaestio, an is quem,
 dum addicta est, mater peperit, servus sit natus. locum ,
 unde controversia videtur, an fas fuerit tyrannum in templo occidere.
 an exulaverit, qui domi latuit. tempus iterum,
 quod καιρόν appellant;

hanc autem videri volunt speciem illius temporis, ut aestatem vel hiemem; huic subiicitur ille in pestilentia
 comissator. actum , id est πρῆξιν, quod eo referunt, sciens
 commiserit an insciens? necessitate an casu? et talia.
 numerum , qui cadit inspeciem quantitatis, an Thrasybulo
 triginta praemia debeantur, quia tot tyrannos sustulerit?

causam , cui plurimae subiacent lites, quotiens factum non
 negatur, sed quia iusta ratione sit factum, defenditur. τρόπον, cum id, quod alio modo fieri licet,
 alio dicitur factum; hinc est adulter loris caesus vel fame necatus.
 occasionem factorum, quod est apertius, quam ut vel
 interpretandum vel exemplo sit demonstrandum, tamen ἀφορμὰς ἔργων vocant.

hi quoque nullam quaestionem extra haec putant.
 quidam detrahunt duas partes, numerum et occasionem, et
 pro illo quod dixi actum subiiciunt res, id est πράγματα. 
 quae ne praeterisse viderer, satis
 habui attingere. ceterum his nec status satis ostendi nec
 omnes contineri locos credo, quod apparebit diligentius legentibus, quae
 de utraque re dicam. erunt enim plura multo, quam quae his
 elementis comprehenduntur.

apud plures auctores legi, placuisse quibusdam, unum omnino
 statum esse coniecturalem. sed 
 quibus
 placuerit, neque illi tradiderunt neque ego usquam reperire potui.
 rationem tamen hanc secuti dicuntur, quod res omnis
 signis colligeretur. quo modo licet qualitatis quoque solum
 statum faciant, quia ubique, qualis sit cuiusque rei natura, quaeri
 potest. sed utrocunque modo sequetur summa confusio.

neque interest, unum quis statum faciat an nullum, si omnes
 causae sunt condicionis eiusdem. coniectura dicta est a
 coniectu, id est directione quadam rationis ad veritatem, unde etiam
 somniorum atque ominum interpretes coniectores vocantur.
 appellatum tamen est hoc genus varie, sicut sequentibus
 apparebit.

fuerunt , qui duos status facerent: Archedemus coniecturalem
 et finitivum, exclusa qualitate, quia sic de ea quaeri existimabat, quid
 esset iniquum, quid iniustum, quid dicto audientem non esse; quod vocat
 de eodem et alio.

huic diversa sententia eorum fuit, qui duos quidem status esse
 voluerunt, sed unum infitialem, alterum iuridicialem.
 infitialis est, quem dicimus coniecturalem, cui ab
 infitiando nomen alii in totum dederunt, alii in partem, quia
 accusatorem coniectura, reum infitiatione uti putaverunt.

iuridicialis est qui Graece dicitur δικαιολογικός Sed quemadmodum ab Archedemo qualitas
 exclusa est, sic ab his repudiata finitio. nam 
 subiiciunt eam iuridiciali, quaerendumque
 arbitrantur iustumne sit, sacrilegium appellari quod obiiciatur vel
 furtum vel amentiam.

qua in opinione Pamphilus fuit, sed qualitatem in plura
 partitus est; plurimi deinceps, mutatis tantum nominibus, in rem de qua
 constet, et in rem de qua non constet. nam est verum nec
 aliter fieri potest, quam ut aut certum sit factum esse quid aut non
 sit; si non est certum, coniectura sit, si certum est, reliqui status.

nam idem dicit Apollodorus, cum quaestionem aut in rebus extra
 positis, quibus coniectura explicatur, aut in nostris opinionibus
 existimat positam, quorum illud πραγματικόν, hoc περὶ
 ἐννοίας vocat; idem, qui ἀπρόληπτον et προλημπτικόν dicunt, id est dubium et praesumptum, quo
 significatur de quo liquet.

idem Theodorus, qui de eo, an sit , et de
 accidentibus ei quod esse constat, id est περὶ
 οὐσίας καὶ συμβεβηκότων existimat quaeri. nam 
 in his omnibus prius genus coniecturam habet, sequens reliqua.
 sed haec reliqua Apollodorus duo vult esse, qualitatem et
 de nomine, id est finitivam; Theodorus, quid, quale, quantum, ad
 aliquid.

sunt et qui de eodem et de alio modo qualitatem esse modo
 finitionem velint. In duo et Posidonius dividit,
 vocem et res. in voce quaeri putat an significet, quid, quam
 multa, quo modo? in rebus coniecturam, quod κατ᾽
 αἴσθησιν vocat, et qualitatem, et finitionem, cui nomen
 dat κατ᾽ ἔννοιαν, et ad aliquid.
 unde et illa divisio est, alia esse scripta, alia
 inscripta.

Celsus Cornelius duos et ipse fecit status generales, an
 sit? quale sit? priori subiecit finitionem, quia aeque
 quaeratur an sit sacrilegus, qui nihil se sustulisse de templo dicit et
 qui privatam pecuniam confitetur sustulisse. qualitatem in
 rem et scriptum dividit. scripto quattuor partes legales,
 exclusa translatione; quantitatem et mentis quaestionem coniecturae
 subiecit.

est etiam alia in duos dividendi status ratio, quae docet, aut
 de substantia controversiam esse, aut de qualitate; ipsam porro
 qualitatem aut in summo genere consistere aut in succedentibus.

de substantia est coniectura. quaestio enim
 tractatur rei, an facta sit? an fiat? an futura sit? interdum etiam
 mentis; idque melius, quam quod iis placuit, qui statum eundem facti
 nominaverunt, tanquam de praeterito tantum et
 tantum de facto quaereretur.

pars qualitatis, quae est de summo genere, raro in iudicium
 venit, quale est, idne sit honestum, quod vulgo laudatur; succedentium
 autem aliae de communi appellatione, ut sitne sacrilegus, qui pecuniam
 privatam ex templo furatus est; aut de re denominata, ubi et factum esse
 certum est nec dubitatur, quid sit quod factum est. cui 
 subiacent omnes de honestis, iustis, utilibus quaestiones.

his etiam ceteri status contineri dicuntur, quia et quantitas
 modo ad coniecturam referatur, ut maiorne sol quam terra? modo ad
 qualitatem, quanta poena quempiam quantove praemio sit affici iustum? et
 translatio versetur circa qualitatem, et definitio pars sit
 translationis;

quin et contrariae leges et ratiocinativus status, id est syllogismos,
 et plerumque scripti et voluntatis aequo nitantur (nisi quod hic tertius
 aliquando coniecturam accipit, quid senserit legis constitutor);
 ambiguitatem vero semper coniectura explicari necesse sit, quia, cum sit
 manifestum, verborum intellectum esse duplicem, de sola quaeritur
 voluntate.

A plurimis tres sunt facti generales status, quibus et Cicero in Oratore
 utitur, et omnia, quae aut in controversiam aut in contentionem veniant,
 contineri putat, Sitne? quid sit?
 quale sit? quorum nomina apertiora sunt, quam ut dicenda
 sint.

idem 
 Patrocles sentit. tres fecit et M. Antonius his
 quidem verbis: 
 paucae res sunt, quibus ex
 rebus omnes orationes nascuntur, factum non factum, ius iniuria,
 bonum malum. 
 sed quoniam, quod iure dicimur fecisse,
 non hunc solum intellectum habet, ut lege, sed illum quoque, ut iuste
 fecisse videamur, secuti Antonium apertius voluerunt eosdem status
 distinguere. itaque dixerunt coniecturalem, legalem,
 iuridicialem; qui et Verginio placent.

horum deinde fecerunt species, ita ut legali subiicerent
 finitionem et alios, qui ex scripto ducuntur, legum contrariarum, quae
 ἀντινομία dicitur, et scripti et
 sententiae vel voluntatis, id est κατὰ ῥητὸν καὶ
 διάνοιαν et μετάλημψιν, 
 quam nos varie translativam, transumptivam, transpositivam vocamus,
 συλλογισμόν quem accipimus
 ratiocinativum vel collectivum, ambiguitatis, quae ἀμφιβολία nominatur; quos posui, quia et
 ipsi a plerisque status appellantur, cum quibusdam legales potius
 quaestiones eas dici placuerit.

quattuor fecit Athenaeus, προτρεπτικὴν
 στάσιν vel παρορμητικήν, 
 id est exhortativum, qui suasoriae est proprius; συντελικήν, qua coniecturam significari magis ex his,
 quae sequuntur, quam ex ipso nomine apparet;
 ὑπαλλακτικήν ea finitio est,
 mutatione enim nominis constat; iuridicialem, eadem appellatione Graeca
 qua ceteri usus. nam est, ut dixi, multa in nominibus
 differentia.

sunt qui ὑπαλλακτικήν 
 translationem esse existiment, secuti hanc mutationis significationem.
 fecerunt alii totidem status, sed alios,
 
 an sit? 
 
 quid sit?
 
 
 quale sit?
 
 
 quantum sit? ut Caecilius et
 Theon.

Aristoteles in rhetoricis, 
 an sit 
 , 
 quale 
 , 
 quantum 
 ,
 et 
 quam multum sit? quaerendum putat.
 quodam tamen loco finitionis quoque vim intelligit, quo
 dicit quaedam sic defendi, 
 sustuli , sed
 nonfurtum feci; Percussi, sed non iniuriam feci.

posuerat et Cicero in libris rhetoricis, facti, nominis,
 generis, actionis; ut in facto coniectura, in nomine finitio, in genere
 qualitas, in actione ius intelligeretur. iuri subiecerat translationem.
 verum hic legales quoque quaestiones alio loco tractat ut
 species actionis.

fuerunt qui facerent quinque, coniecturam, finitionem,
 qualitatem, quantitatem, ad aliquid. Theodorus quoque, ut
 dixi, iisdem generalibus capitibus utitur. an sit?
 quid sit? quale sit? quantum sit?
 ad aliquid. hoc ultimum maxime in comparativo
 genere versari putat, quoniam melius ac peius,
 maius et minus nisi alio relata non intelliguntur.

sed in illas quoque translativas, ut supra significavi,
 quaestiones incidit, An huic ius agendi sit? vel, facere aliquid
 conveniat? an contra hunc? an hoc tempore?
 an sic? omnia enim ista referri ad aliquid necesse est.

alii sex status putant, coniecturam, quam γένεσιν vocant, et qualitatem, et
 proprietatem, id est μετάστασις quo
 verbo finitio ostenditur, et quantitatem, quam μετάστασις; dicunt, et comparationem, et translationem,
 cuius adhuc novum nomen inventum est μετάστασις novum, inquam, in statu, alioqui ab Hermagora
 inter species iuridiciales usitatum.

aliis septem esse placuit; a quibus nec translatio nec
 quantitas nec comparatio recepta est, sed in horum trium locum subditae
 quattuor legales adiectaeque tribus illis rationalibus.

alii pervenerunt usque ad octo, translatione ad septem
 superiores adiecta. A quibusdam deinde divisa ratio est, ut status
 rationales appellarent, quaestiones (quemadmodum supra dixi) legales, ut
 in illis de re, in his de scripto quaereretur. quidam in
 diversum hos status esse,

illas quaestiones maluerunt. sed alii rationales tres
 putaverunt, An sit? quid sit? quale sit?
 Hermagoras solus quattuor, coniecturam, proprietatem,
 translationem, qualitatem, quam per accidentia, id
 est κατὰ συμβεβηκός vocat, hac
 interpretatione, an illi accidat viro bono esse, vel malo.
 hanc ita dividit, de appetendis et fugiendis, quae est pars deliberativa;

de persona, ea ostenditur laudativa; negotialem, quam πραγματικήν vocat, in qua de rebus ipsis
 quaeritur, remoto personarum complexu, ut, Sitne liber qui est in
 assertione, an divitiae superbiam pariant, an iustum quid, an bonum sit.
 iuridicialem , in qua fere eadem sed certis destinatisque
 personis quaerantur: an ille iuste hoc fecerit, vel bene

nec me fallit, in primo Ciceronis rhetorico aliam esse loci
 negotialis interpretationem, cum ita scriptum sit: 
 negotialis est, in qua, quid iris ex civili more et
 aequitate sit, consideratur; cui diligentiae praeesse apud nos
 iurisconsulti existimantur.

sed quod ipsius de his libris iudicium fuerit, supra dixi.
 sunt enim velut regestae in hos commentarios, quos
 adolescens deduxerat, scholae, et si qua est in his culpa, tradentis
 est, sive eum movit id, quod Hermagoras prima in hoc loco posuit exempla
 ex quaestionibus iuris, sive quod Graeci πραγματικούς vocant iuris interpretes.

sed Cicero quidem his pulcherrimos illos 
 de Oratore substituit, ideoque culpari, tanquam falsa praecipiat, non
 potest. nos ad Hermagoran. trans lationem hic
 primus omnium tradidit, quanquam semina eius quaedam citra nomen ipsum
 apud Aristotelen reperiuntur.

legales autem quaestiones has fecit, scripti et voluntatis
 (quam ipse vocat κατὰ ῥητὸν 
 καὶ ὑπεξαίρεσιν, id est dictum et
 exceptionem, quorum prius ei cum omnibus commune est, exceptionis nomen
 minus usitatum), ratiocinativum, ambiguitatis, legum contrariarum.

Albutius eadem divisione usus detrahit translationem,
 subiiciens eam iuridiciali. in legalibus quoque quaestionibus
 nullum putat esse, qui dicatur ratiocinativus. scio plura
 inventuros adhuc, qui legere antiquos studiosius volent, sed ne haec
 quoque excesserint modum vereor.

ipse me paulum in alia, quam prius habuerim, opinione nunc
 esse confiteor. et fortasse tutissimum erat famae modo
 studenti nihil ex eo mutare, quod multis annis non sensissem modo, verum
 etiam approbassem.

sed non sustineo esse conscius mihi dissimulati (in eo
 praesertim opere, quod ad bonorum iuvenum aliquam utilitatem componimus)
 in ulla parte iudicii mei. nam et Hippocrates, clarus arte
 medicinae, videtur honestissime fecisse, quod quosdam errores suos, ne posteri errarent, confessus est; et M. Tullius non
 dubitavit aliquos iam editos libros aliis postea scriptis ipse damnare,
 sicut Catulum atque Lucullum et hos ipsos, de quibus modo sum locutus,
 artis rhetoricae.

etenim supervacuus foret in studiis longior labor, si nihil
 liceret melius invenire praeteritis. neque tamen quidquam ex
 iis, quae tum praecepi, supervacuum fuit; ad easdem enim particulas haec
 quoque, quae nunc praecipiam, revertentur; ita neminem didicisse
 paeniteat, colligere tantum eadem ac disponere paulo significantius
 conor. omnibus autem satisfactum volo, non me hoc serius
 demonstrare aliis, quam mihi ipse persuaserim.

secundum plurimos auctores servabam tris rationales status,
 coniecturam, qualitatem, finitionem, unum legalem. hi mihi
 status generales erant. legalem in quinque species partiebar,
 scripti et voluntatis, legum contrariarum, collectivum, ambiguitatis,
 translationis.

nunc quartum ex generalibus intelligo posse removeri; sufficit
 enim prima divisio, qua diximus alios rationales, alios legales esse;
 ita non erit status, sed quaestionum genus; alioqui et rationalis status
 esset.

ex iis etiam, quos speciales vocabam, removi translationem,
 frequenter quidem (sicut omnes qui me secuti sunt meminisse possunt)
 testatus et in ipsis etiam illis sermonibus me nolente vulgatis hoc tamen complexus, vix in ulla
 controversia translationis statum posse reperiri, ut non et alius in
 eadem recte dici videretur, ideoque a quibusdam eum exclusum.

ferri, cum in omnibus fere causis, in quibus cecidisse quis formula
 dicitur, hae sint quaestiones, an huic, an cum hoc, an hac lege, an apud
 hunc, an hoc tempore liceat agere?

et si qua sunt talia. sed personae, tempora, actiones
 ceteraque propter aliquam causam transferuntur; ita non est in
 translatione quaestio sed in eo, propter quod transferuntur:
 
 non debes apud praetorem petere fidei
 commissum, sed apud consules, maior enim praetoria cognitione summa
 est. 
 quaeritur , an maior summa sit, facti
 controversia est.

non licet tibi agere mecum, cognitor enim fieri non
 potuisti: iudicatio, an potuerit. 
 non 
 debuisti interdicere sed petere: an recte interdictum sit,
 ambigitur. quae omnia succedunt legitimis quaestionibus.

an non praescriptiones (etiam in quibus maxime videtur
 manifesta translatio) easdem omnes species habent, 
 quas eae leges, quibus agitur, ut aut de nomine aut scripto et sententia
 vel ratiocinatione quaeratur? deinde status ex quaestione
 oritur; translatio non habet quaestionem, de qua contendit orator, sed
 propter quam contendit.

hoc apertius, 
 occidisti hominem ,
 
 non occidi; quaestio, an occiderit,
 status coniectura. non est tale, 
 habeo ius
 actionis , 
 non habes, ut sit
 quaestio, an habeat, et inde status. accipiat enim actionem
 necne, ad eventum pertinet, non ad causam, et ad id, quod pronuntiat
 iudex, non id, propter quod pronuntiat.

hoc illi simile est, 
 puniendus es ,
 
 non sum; videbit iudex, an puniendus
 sit. sed non hic erit quaestio nec hic status. ubi 
 ergo? 
 puniendus es, hominem occidisti ;
 
 non occidi: 
 an occiderit.
 
 honorandus sum ,
 
 non es; num statum habet? non, ut
 puto. 
 honorandus sum, quia tyrannum occidi ;
 
 non occidisti; quaestio et status.

similiter , 
 non recte agis ,
 
 recte ago non habet statum.
 ubi est ergo? 
 non recte agis
 ignominiosus. 
 quaeritur , an 
 ignominiosus sit; aut, an agere ignominioso liceat; quaestiones et
 status. ergo translativum genus causae ut comparativum et
 mutuae accusationis.

at enim simile est illi 
 habeo ius ,
 
 non habes,
 
 
 occidisti 
 ,
 
 recte occidi. 
 non nego, sed
 nec haec res status facit. non enim sunt hae propositiones
 (alioqui causa non explicabitur), sed, cum suis rationibus.
 
 scelus commisit Horatius, sororem enim
 occidit. non commisit, debuit enim occidere eam, quae
 hostis mortem maerebat. 
 quaestio , an haec iusta
 causa; ita qualitas.

et similiter in translatione, 
 non habes ius
 abdicandi, quia ignominioso non est actio. habeo ius,
 quia abdicatio actio non est. 
 quaeritur , quid
 sit actio: finiemus 
 non licet abdicare filium 
 syllogismo. item cetera per omnes et rationales et legales
 status.

nec ignoro fuisse quosdam, qui translationem in rationali
 quoque genere ponerent hoc nodo, 
 hominem occidi,
 iussus ab imperatore. dona templi cogenti tyranno dedi.
 deserui tempestatibus, luminibus, valetudine
 impeditus. 
 id est, non per me stetit, sed per
 illud. A quibus etiam liberius dissentio.

non enim actio transfertur sed causa facti, quod accidit paene
 in omni defensione. deinde is, qui tali
 utitur patrocinio, non recedit a forma qualitatis, dicit enim, se culpa
 vacare; ut magis qualitatis duplex ratio facienda sit, altera qua et
 factum defenditur, altera qua tantum reus.

credendum est igitur his, quorum auctoritatem secutus est
 Cicero, tria esse, quae in omni disputatione quaerantur, an sit, quid
 sit, quale sit? quod ipsa nobis etiam natura praescribit. nam 
 primum oportet subesse aliquid, de quo ambigitur; quod, quid sit et
 quale sit, certe non potest aestimari, nisi prius esse constiterit,
 ideoque ea prima quaestio.

sed non statim, quod esse manifestum est, etiam quid sit,
 apparet. hoc quoque constituto novissima qualitas superest,
 neque his exploratis aliud est ultra. his infinitae
 quaestiones, his finitae continentur; horum aliqua in demonstrativa,
 deliberativa, iudiciali materia utique tractatur.

haec rursus iudiciales causas et rationali parte et legali
 continent; neque enim ulla iuris disceptatio nisi finitione, qualitate,
 coniectura potest explicari.

sed instituentibus rudes non erit inutilis latius primo fusa
 ratio et, si non statim rectissima linea tensa, facilior tamen et
 apertior via. discant igitur ante omnia quadripertitam in omnibus causis esse rationem, quam primam
 intueri debeat qui acturus est. nam , ut a defensore
 potissimum incipiam, longe fortissima tuendi se ratio est, si quod
 obiicitur negari potest; proxima, si non id, quod obiicitur, factum esse
 dicitur; tertia honestissima, qua recte factum defenditur.
 quibus si deficiamur, ultima quidem sed iam sola superest
 salus aliquo iuris adiutorio elabendi ex crimine, quod neque negari
 neque defendi potest, ut non videatur iure actio intendi.

hinc illae quaestiones sive actiones sive translationes.
 sunt enim quaedam non laudabilia non natura sed iure
 concessa, ut in XII tabulis debitoris corpus inter creditores dividi
 licuit, quam legem mos publicus repudiavit; et aliquid aequum sed
 prohibitum iure, ut libertas testamentorum.

accusatori nihilo plura intuenda sunt, ut probet factum esse,
 hoc esse factum, non recte factum, iure se intendere. ita 
 circa species easdem lis omnis versabitur translatis tantum aliquando
 partibus, ut in causis, quibus de praemio agitur, recte factum petitor
 probat.

haec quattuor velut proposita formaeque actionis, quae tum
 generales status vocabam, in duo (ut ostendi)
 genera discedunt rationale et legale. rationale simplicius
 est, quia ipsius tantum naturae contemplatione constat.
 itaque in eo satis est ostendisse coniecturam,
 finitionem, qualitatem.

legalium plures sint species necesse est, propterea quod
 multae sunt leges et varias habent formas.
 alia est cuius verbis nitimur, alia cuius voluntate,
 alias nobis, cum ipsi nullam habeamus, adiungimus, alias inter se
 comparamus, alias in diversum interpretamur.

sic nascuntur haec velut simulacra ex illis tribus, interim
 simplicia, interim et mixta, propriam tamen faciem ostendentia, ut
 scripti et voluntatis, quae sine dubio aut qualitate aut coniectura
 continentur, et syllogismos, qui est maxime qualitatis, et leges
 contrariae, quae iisdem, quibus scriptum et voluntas, constant, et
 ἀμφιβολία, quae semper coniectura
 explicatur.

finitio quoque utrique generi, quodque rerum quodque scripti
 contemplatione constat, communis est. haec omnia, etiamsi in
 illos tres status veniunt, tamen, quia (ut dixi) habent aliquid velut
 proprium, videntur demonstranda discentibus, et permittendum ea dicere
 vel status legales vel quaestiones vel capita quaedam minora, dum
 sciant, nihil ne in his quidem praeter tria, quae praediximus, quaeri.

at 
 
 quantum ? et
 
 quam multum? et 
 ad 
 aliquid et, ut nonnulli putarunt,
 comparativus non eandem rationem habent; sunt enim haec non ad
 varietatem iuris sed ad solam rationem referenda, ideoque semper in
 parte aut coniecturae aut qualitatis ponenda sunt, ut
 
 qua mente? et 
 quo 
 tempore? et 
 quo loco?

sed de singulis dicemus quaestionibus, cum tractare praecepta
 divisionis coeperimus. hoc inter omnes convenit, in causis
 simplicibus singulos status esse causarum, quaestionum autem, quae velut
 subiacent his et ad illud, quo iudicium continetur, referuntur, saepe in
 unam cadere plures posse;

etiam credo aliquando dubitari, quo statu sit utendum, cum adversus unam
 intentionem plura opponuntur; et sicut in colore dicitur narrationis,
 eum esse optimum, quem actor optime tueatur, ita hic quoque posse dici,
 eum statum esse faciendum, in quo tuendo plurimum adhibere virium possit
 orator;

ideoque pro Milone aliud Ciceroni agenti placuit aliud Bruto, cum
 exercitationis gratia componeret orationem, cum ille iure tanquam
 insidiatorem occisum et tamen non Milonis consilio dixerit, ille etiam
 gloriatus sit occiso malo cive:

in coniunctis vero posse duos et tris inveniri vel diversos, ut si quis
 aliud se non fecisse, aliud recte fecisse defendat, vel generis eiusdem,
 ut si quis duo crimina neget.

quod accidit etiam, si de una re quaeratur aliqua sed eam
 plures petant, vel eodem iure ut proximitatis vel
 diverso, ut cum hic testamento, ille proximitate nitetur.
 quotiens autem aliud alii petitori opponitur, dissimiles
 esse status necesse est, ut in illa controversia:

testamenta legibus facta rata sint.
 intestatorum parentium liberi heredes sint.
 abdicatus ne quid de bonis patris capiat.
 nothus ante legitimum natus legitimus filius sit,
 post legitimum nanus tantum civis. in adoptionem dare
 liceat. in adoptionem dato redire in familiam liceat, si
 paler naturalis sine liberis decesserit.

qui ex duobus legitimis alterum in
 adoptionem dederat, alterum abdicaverat, sustulit nothum; institute
 herede abdicato decessit. tres omnes de bonis contendunt.
 
 nothum , qui non sit legitimus, Graeci vocant;
 Latinum rei nomen, ut Cato quoque in oratione quadam testatus est, non
 habemus ideoque utimur peregrino. sed ad propositum.

heredi scripto opponitur lex, 
 abdicatus ne quid de bonis patris capiat; fit
 status scripti et voluntatis, an ullo modo capere possit, an ex
 voluntate patris, an heres scriptus. notho duplex fit
 quaestio, quod post legitimos natus sit et quod non
 sit ante legitimum natus.

prior syllogismon habet, an pro non natis sint habendi, qui a
 familia sunt alienati. altera et scripti et voluntatis.
 non esse enim hunc natum ante legitimum convenit, sed
 voluntate legis se tuebitur, quam dicet talem fuisse, ut legitimus esset
 nothus tum natus, cum alius legitimus in domo non esset.

scriptum quoque legis excludet dicens, non utique, si postea
 legitimus natus non sit, notho nocere; uteturque hoc argumento: 
 finge solum natum nothum, cuius condicionis
 erit? tantum civis? atqui non erit post legitimum natus.
 an filius? atqui non erit ante legitimos natus.
 quare si verbis legis stari non potest, voluntate
 standum est.

nec quemquam turbet, quod ex una lege duo status fiant; duplex
 est, ita vim duarum habet Redire in familiam volenti dicitur ab altero
 primum, 
 ut tibi redire liceat, heres sum.
 
 idem status, qui in petitione abdicati; quaeritur
 enim, an possit esse heres abdicatus.

obiicitur communiter a duobus, 
 redire tibi in familiam non licet, non enim pater
 sine liberis decessit. 
 sed in hoc propria quisque
 eorum quaestione nitetur. alter enim dicet abdicatum quoque inter liberos esse, et argumentum ducet ex
 ipsa, qua repellitur, lege; supervacuum enim fuisse prohiberi patris
 bonis abdicatum, si esset numero alienorum; Nunc quia filii iure futurus
 fuerit intestati heres, oppositam esse legem, quae tamen non id
 efficiat, ne filius sit, sed ne heres sit. status finitivus,
 quid sit filius.

rursus nothus eisdem colligit argumentis, non sine liberis
 patrem decessisse, quibus in petitione usus est, ut probaret esse se
 filium. nisi forte et hic finitionem movet, an liberi sint
 etiam non legitimi. cadent ergo in unam controversiam vel
 specialiter duo legitimi status scripti et voluntatis et syllogismos et
 praeterea finitio, vel tres illi, qui natura soli sunt, coniectura in
 scripto et voluntate, qualitas in syllogismo, et, quae per se est
 aperta, finitio.

causa quoque et iudicatio et continens est in omni genere
 causarum. nihil enim dicitur, cui non insit ratio et quo
 iudicium referatur et quod rem maxime continent. sed quia
 magis haec variantur in litibus et fere tradita sunt ab iis, qui de
 iudicialibus causis aliqua composuerunt, in illam partem differantur.
 nunc , quia in tria genera causas divisi, ordinem sequar.

ac potissimum incipiam ab ea, quae constat laude ac
 vituperatione. quod genus videtur Aristoteles atque eum
 secutus Theophrastus a parte negotiali, hoc est πραγματικῇ removisse totamque ad solos auditores
 relegasse, et id eius nominis, quod ab ostentatione ducitur, proprium
 est.

sed mos Romanus etiam negotiis hoc munus inseruit.
 nam et funebres laudationes pendent frequenter ex aliquo
 publico officio atque ex senatus consulto magistratibus saepe mandantur,
 et laudare testem vel contra pertinet ad momentum iudiciorum, et ipsis
 etiam reis dare laudatores licet, et editi in Competitores, in L.
 Pisonem, in Clodium et Curionem libri vituperationem continent et tamen
 in Senatu loco sunt habiti sententiae.

neque infitias eo, quasdam esse ex hoc genere materias ad
 solam compositas ostentationem, ut laudes deorum virorumque, quos priora
 tempora tulerunt. quo solvitur quaestio supra tractata,
 manifestumque est errare eos, qui nunquam oratorem dicturum nisi de re
 dubia putaverunt.

an laudes Capitolini Iovis, perpetua sacri certaminis materia,
 vel dubiae sunt vel non oratorio genere tractantur? 
 ut desiderat autem laus, quae negotiis adhibetur,
 probationem, sic etiam illa, quae ostentationi componitur, habet interim
 aliquam speciem probationis;

ut qui Romulum Martis filium educatumque a lupa dicat, in argumentum
 caelestis ortus utatur his, quod abiectus in profluentem non potuerit
 exstingui, quod omnia sic egerit, ut genitum praeside bellorum deo
 incredibile non esset, quod ipsum quoque caelo receptum temporis eius
 homines non dubitaverint.

quaedam vero etiam in defensionis speciem cadent, ut si in
 laude Herculis permutatum cum regina Lydiae habitum et imperata, ut
 traditur, pensa orator excuset. sed proprium laudis est res
 amplificare et ornare. quae materia praecipue quidem in deos
 et homines cadit, est tamen et aliorum animalium, etiam carentium anima.

verum in deis generaliter primum maiestatem ipsius eorum
 naturae venerabimur, deinde proprie vim cuiusque et inventa, quae utile
 aliquid hominibus attulerint.

vis ostenditur, ut in Iove regendorum omnium, in Marte belli,
 in Neptuno maris; inventa, ut artium in Minerva, Mercurio litterarum,
 medicinae Apolline, Cerere frugum, Libero vini.
 tum si qua ab iis acta vetustas tradidit, commemoranda.
 addunt etiam dis honorem parentes, ut si quis sit filius
 Iovis; addit antiquitas, ut iis, qui sunt ex Chao; progenies quoque, ut
 Apollo ac Diana Latonae.

laudandum in quibusdam quod geniti immortales, quibusdam quod
 immortalitatem virtute sint consecuti; quod pietas principis nostri
 praesentium quoque temporum decus fecit. magis est varia laus
 hominum.

nam primum dividitur in tempora, quodque ante eos fuit quoque
 ipsi vixerunt; in iis autem, qui fato sunt functi, etiam quod est
 insecutum. ante hominem patria ac parentes maioresque erunt,
 quorum duplex tractatus est: aut enim respondisse nobilitati pulchrum
 erit aut humilius genus illustrasse factis.

illa quoque interim ex eo, quod ante ipsum fuit, tempore
 trahentur, quae responsis vel auguriis futuram claritatem promiserint,
 ut eum, qui ex Thetide natus esset, maiorem patre suo futurum cecinisse
 dicuntur oracula.

ipsius vero laus hominis ex animo et corpore et extra positis
 peti debet. et corporis quidem fortuitorumque cum levior, tum
 non uno modo tractanda est. nam et pulchritudinem interim
 roburque prosequimur honore verborum, ut Homerus in
 Agamemnone atque Achille, et interim confert admirationi multum etiam
 infirmitas, ut cum idem Tydea parvum sed bellatorem dicit fuisse.

fortuna vero tum dignitatem adfert, ut in regibus
 principibusque (namque est haec materia ostendendae virtutis uberior),
 tum quo minores opes fuerunt, maiorem bene factis gloriam parit.
 sed omnia, quae extra nos bona sunt quaeque hominibus
 forte obtigerunt, non ideo laudantur, quod habuerit quis ea, sed quod
 iis honeste sit usus.

nam divitiae et potentia et gratia, cum plurimum virium dent,
 in utramque partem certissimum faciunt morum experimentum, aut enim
 meliores sumus propter haec aut peiores. animi semper vera
 laus, sed non una per hoc opus via ducitur.

namque alias aetatis gradus gestarumque rerum ordinem sequi
 speciosius fuit, ut in primis annis laudaretur indoles, tum disciplinae,
 post hoc operum id est factorum dictorumque contextus; alias in species
 virtutum dividere laudem, fortitudinis, iustitiae, continentiae
 ceterarumque, ac singulis adsignare, quae secundum quamque earum gesta
 erunt.

utra sit autem harum via utilior, cum materia deliberabimus,
 dum sciamus gratiora esse audientibus, quae solus quis aut primus aut
 certe cum paucis fecisse dicetur, si quid praeterea supra spem aut exspectationem, praecipue quod aliena potius causa
 quam sua.

tempus , quod finem hominis insequitur, non semper tractare
 contingit; non solum quod viventes aliquando laudamus, sed quod rara
 haec occasio est, ut referri possint divini honores et decreta et
 publice statuae constitutae.

inter quae numeraverim ingeniorum monumenta, quae saeculis
 probarentur. nam quidam, sicut Menander, iustiora posterorum
 quam suae aetatis iudicia sunt consecuti. adferunt laudem
 liberi parentibus, urbes conditoribus, leges latoribus, artes
 inventoribus nec non instituta quoque auctoribus, ut a Numa traditum
 deos colere, a Publicola fasces populo summittere.

qui omnis etiam in vituperatione ordo constabit, tantum in
 diversum. nam et turpitudo generis opprobrio multis fuit, et
 quosdam claritas ipsa notiores circa vitia et invisos magis fecit, et in
 quibus dam, ut in Paride traditum est, praedicta pernicies, et corporis
 ac fortunae quibusdam mala contemptum, sicut Thersitae atque Iro,
 quibusdam bona vitiis corrupta odium attulerunt, ut Nirea imbellem,
 Plisthenen impudicum a poetis accepimus.

et animo totidem vitia, quot virtutes
 sunt, nec minus quam in laudibus duplici ratione tractantur.
 et post mortem adiecta quibusdam ignominia est, ut
 Maelio, cuius domus solo aequata, Marcoque Manlio, cuius praenomen e
 familia in posterum exemptum est;

et parentes malorum odimus; et est conditoribus urbium infame
 contraxisse aliquam perniciosam ceteris gentem, qualis est primus
 Iudaicae superstitionis auctor; et Gracchorum leges invisae; et si quod
 est exemplum deforme posteris traditum, quale libidinis vir Perses in
 muliere Samia instituere ausus dicitur primus.

sed in viventibus quoque iudicia hominum velut argumenta sunt
 morum, et honos aut ignominia veram esse laudem vel vituperationem
 probat.

interesse tamen Aristoteles putat, ubi quidque laudetur aut
 vituperetur. nam plurimum refert, qui sint audientium mores,
 quae publice recepta persuasio, ut illa maxime quae probant esse in eo,
 qui laudabitur, credant, aut in eo, contra quem dicemus, ea quae
 oderunt. ita non dubium erit iudicium, quod orationem
 praecesserit.

ipsorum etiam permiscenda laus semper, nam id benevolos facit;
 quotiens autem fieri poterit, cum materiae utilitate iungenda.
 minus Lacedaemone studia litterarum
 quam Athenis honores merebuntur, plus patientia ac fortitudo.
 rapto vivere quibusdam honestum, aliis cura legum.
 frugalitas apud Sybaritas forsitan odio foret, veteribus
 Romanis summum luxuria crimen.

eadem in singulis differentia. maxime favet iudex,
 qui sibi dicentem assentiri putat. idem praecipit illud
 quoque (quod mox Cornelius Celsus prope supra modum invasit), quia sit
 quaedam virtutibus ac vitiis vicinitas, utendum proxima derivatione
 verborum, ut pro temerario fortem, pro prodigo liberalem, pro avaro
 parcum vocemus; quae eadem etiam contra valet. quod quidem
 orator, id est vir bonus, nunquam faciet, nisi forte communi utilitate
 ducetur.

laudantur autem urbes similiter atque homines. nam 
 pro parente est conditor, et multum auctoritatis adfert vetustas, ut
 iis, qui terra dicuntur orti; et virtutes ac vitia circa res gestas
 eadem quae in singulis, illa propria quae ex loci positione ac munitione
 sunt. cives illis ut hominibus liberi decori.

est laus et operum, in quibus honor, utilitas, pulchritudo,
 auctor spectari solet. honor ut in templis, utilitas ut in
 muris, pulchritudo vel auctor utrobique.
 est et locorum, qualis Siciliae apud Ciceronem, in quibus
 similiter speciem et utilitatem intuemur; speciem in maritimis, planis,
 amoenis; utilitatem in salubribus, fertilibus. erit et
 dictorum honestorum factorumque laus generalis, erit et rerum omnis
 modi.

nam et somni et mortis scriptae laudes et quorundam a medicis
 ciborum. itaque , ut non consensi hoc laudativum genus circa
 solam versari honesti quaestionem, sic qualitate maxime contineri puto;
 quamquam tres status omnes cadere in hoc opus possint, iisque usum C.
 Caesarem in vituperando Catone notaverit Cicero. totum autem habet
 aliquid simile suasoriis, quia plerumque eadem illic suaderi, hic
 laudari solent.

deliberativas quoque miror a quibusdam sola utilitate finitas.
 ac si quid in his unum sequi oporteret, potior fuisset
 apud me Ciceronis sententia, qui hoc materiae genus dignitate maxime
 contineri putat. nec dubito, quin ii, qui sunt in illa priore
 sententia, secundum opinionem pulcherrimam ne utile quidem, nisi quod
 honestum esset, existimarint.

et est haec ratio verissima, si consilium contingat semper
 bonorum atque sapientium. verum apud imperitos, apud quos
 frequenter dicenda sententia est, populumque praecipue, qui ex pluribus
 constat indoctis, discernenda sunt haec et secundum
 communes magis intellectus loquendum.

sunt enim multi, qui etiam, quae credunt honesta, non tamen
 satis eadem utilia quoque existiment, et quae turpia esse dubitare non
 possunt, utilitatis specie ducti probent, ut foedus Numantinum iugumque
 Caudinum.

ne qualitatis quidem statu, in quo et honestorum et utilium
 quaestio est, complecti eas satis est. nam frequenter in his
 etiam coniecturae locus est, nonnunquam tractatur aliqua finitio,
 aliquando etiam legales possunt incidere tractatus, in privata maxime
 consilia, si quando ambigetur an liceat.

de coniectura paulo post pluribus. interim est
 finitio apud Demosthenen, Det Halonnesum Philippus, an reddat? apud
 Ciceronem in Philippicis, Quid sit tumultus? quid ? non illa
 similis iudicialium quaestio de statua Servi Sulpici, an iis demum
 ponenda sit, qui in legatione ferro sunt interempti?

ergo pars deliberativa, quae eadem suasoria dicitur, de tempore futuro consultans quaerit etiam de
 praeterito. officiis constat duobus suadendi ac dissuadendi.
 prooemio , quale est in iudicialibus, non ubique eget,
 quia conciliatus est ei quisque, quem consulit. initium tamen
 quodcunque debet habere aliquam prooemii speciem; neque enim abrupte nec
 unde libuit incipiendum, quia est aliquid in omni materia naturaliter
 primum.

in senatu et utique in contionibus eadem ratio quae apud
 iudices, adquirendae sibi plerumque eorum, apud quos dicendum sit,
 benevolentiae. nec mirum, cum etiam in panegyricis petatur
 audientium favor, ubi emolumentum non in utilitate aliqua, sed in sola
 laude consistit.

Aristoteles quidem nec sine causa putat et a nostra et ab
 eius, qui dissentiet, persona duci frequenter in consiliis exordium,
 quasi mutuantibus hoc nobis a iudiciali genere, nonnunquam etiam, ut
 minor res maiorve videatur; in demonstrativis vero prooemia esse maxime
 libera existimat.

nam et longe a materia duci, ut in Helenae laude Isocrates
 fecerit; et ex aliqua rei vicinia, ut idem in Panegyrico, cum queritur
 plus honoris corporum quam animorum virtutibus dari; et Gorgias in
 Olympico laudans eos, qui primi tales instituerint conventus.
 quos secutus videlicet C. Sallustius
 in bello Iugurthino et Catilinae nihil ad historiam pertinentibus
 principiis orsus est.

sed nunc ad suasoriam, in qua, etiam cum prooemio utemur,
 breviore tamen et velut quodam capite tantum et initio debebimus esse
 contenti. narrationem vero nunquam exigit privata
 deliberatio, eius duntaxat rei, de qua dicenda sententia est; quia nemo
 ignorat id de quo consulit.

extrinsecus possunt pertinentia ad deliberationem multa
 narrari. in contionibus saepe est etiam illa, quae ordinem
 rei docet, necessaria.

adfectus ut quae maxime postulat. na M et
 concitanda et lenienda frequenter est ira, et ad metum, cupiditatem,
 odium, conciliationem impellendi animi. nonnunquam etiam
 movenda miseratio, sive, ut auxilium obsessis feratur, suadere oportebit
 sive sociae civitatis eversionem deflebimus.

valet autem in consiliis auctoritas plurimum. nam 
 et prudentissimus esse haberique et optimus debet, qui sententiae suae
 de utilibus atque honestis credere omnes velit. in iudiciis
 enim vulgo fas habetur indulgere aliquid studio suo; consilia nemo est
 qui neget secundum mores dari. 
 Graecorum quidem plurimi omne hoc officium contionale
 esse iudicaverunt et in sola reipublicae administratione posuerunt.

quin et Cicero in hac maxime parte versatur.
 ideoque suasuris de pace, bello, copiis, operibus,
 vectigalibus haec duo esse praecipue nota voluit, vires civitatis et
 mores, ut ex natura cum ipsarum rerum tum audientium ratio suadendi
 duceretur.

nobis maior in re videtur varietas, nam et consultantium et
 consiliorum plurima sunt genera. quare in suadendo et
 dissuadendo tria primum spectanda erunt, quid sit de quo deliberetur,
 qui sint qui deliberent, qui sit qui suadeat.

rem , de qua deliberatur, aut certum est posse fieri aut
 incertum. si incertum, haec erit quaestio sola aut
 potentissima; saepe enim accidet, ut prius dicamus, ne si possit quidem
 fieri, esse faciendum, deinde fieri non posse. cum autem de
 hoc quaeritur, coniectura est, an Isthmos intercidi, an siccari palus
 Pomptina, an portus fieri Ostiae possit, an Alexander terras ultra
 Oceanum sit inventurus.

sed in iis quoque quae constabit posse fieri, coniectura
 aliquando erit, si quaeretur, an utique futurum sit, ut Carthaginem
 superent Romani; ut redeat Hannibal, si Scipio
 exercitum in Africam transtulerit; ut servent fidem Samnites, si Romani
 arma deposuerint. quaedam et fieri posse et futura esse
 credibile est, sed aut alio tempore aut alio loco aut alio modo.

ubi coniecturae non erit locus, alia sunt intuenda.
 et primum aut propter ipsam rem, de qua sententiae
 rogantur, consultabitur aut propter alias intervenientes extrinsecus
 causas. propter ipsam deliberant Patres conscripti, an
 stipendium militi constituant?

haec materia simplex erit. accedunt causae aut
 faciendi, ut deliberant patres conscripti, an Fabios dedant Gallis
 bellum minitantibus; aut non faciendi, ut deliberat C. Caesar, an
 perseveret in Germaniam ire, cum milites passim testamenta facerent.

hae suasoriae duplices sunt. nam et illic causa
 deliberandi est, quod bellum Galli minitentur; esse tamen potest
 quaestio, dedendine fuerint etiam citra hanc denuntiationem, qui contra
 fas, cum legati missi essent, proelium inierint, regemque, ad quem
 mandata acceperant, trucidarint.

et hic nihil Caesar sine dubio deliberaret nisi propter hanc
 militum perturbationem; est tamen locus quaerendi, an citra hunc quoque
 casum penetrandum in Germaniam fuerit.
 semper autem de eo prius loquemur, de quo deliberari
 etiam detractis sequentibus possit.

partes suadendi quidam putaverunt honestum, utile,
 necessarium. ego non invenio huic tertiae locum.
 quantalibet enim vis ingruat, aliquid fortasse pati
 necesse sit, nihil facere; de faciendo autem deliberatur.

quodsi hanc vocant necessitatem, in quam homines graviorum
 metu coguntur, utilitatis erit quaestio; ut si obsessi et impares et
 aqua ciboque defecti de facienda ad hostem deditione deliberent et
 dicatur, necesse est; nempe sequitur, ut hoc
 subiiciatur, alioqui pereundum est: ita propter
 id ipsum non est necesse, quia perire potius licet.

denique non fecerunt Saguntini nec in rate Opitergina
 circumventi. igitur in his quoque causis aut de sola
 utilitate ambigetur aut quaestio inter utile atque honestum consistet.
 at enim si quis liberos procreare volet, necesse habet
 ducere uxorem.

quis dubitat? sed ei, qui pater vult fieri, liqueat necesse
 est uxorem esse ducendam. itaque mihi ne consilium quidem
 videtur, ubi necessitas est, non magis quam ubi constat, quid fieri non
 possit. Omnis enim deliberatio de dubiis est.
 melius igitur, qui tertiam partem dixerunt δυνατόν quod nostri possibile nominant,
 quae ut dura videatur appellatio, tamen sola est.

quas partes non omnes in omnem cadere suasoriam manifestius
 est, quam ut docendum sit. tamen apud plerosque earum numerus
 augetur, a quibus ponuntur ut partes, quae superiorum species sunt
 partium. nam fas, iustum, pium, aequum, mansuetum quoque (sic
 enim sunt interpretati τὸ 
 ἥμερον ) et si qua adhuc adiicere quis
 eiusdem generis velit, subiici possunt honestati.

an sit autem facile, magnum, iucundum, sine periculo, ad
 quaestionem pertinet utilitatis. qui loci oriuntur ex
 contradictione: 
 est quidem utile sed
 difficile, parvum, iniucundum, periculosum. 
 Tamen quibusdam videtur esse nonnunquam de
 iucunditate sola consultatio, ut si de aedificando theatro, instituendis
 ludis deliberetur. sed neminem adeo solutum luxu puto, ut
 nihil in causa suadendi sequatur praeter voluptatem.

praecedat enim semper aliquid necesse est, ut in ludis honor
 deorum, in theatro non inutilis laborum remissio, deformis et incommoda
 turbae, si id non sit, conflictatio, et nihilominus
 eadem illa religio, cum theatrum veluti quoddam illius sacri templum
 vocabimus.

saepe vero et utilitatem despiciendam esse dicimus, ut honesta
 faciamus, ut cum illis Opiterginis damus consilium, ne se hostibus
 dedant, quanquam perituri sint, nisi fecerint; et utilia honestis
 praeferimus, ut cum suademus, ut bello Punico servi armentur.

sed neque hic plane concedendum est esse id inhonestum,
 liberos enim natura omnes et eisdem constare elementis et fortasse
 antiquis etiam nobilibus ortos dici potest; et illic, ubi manifestum
 periculum est, opponenda alia, ut crudelius etiam perituros adfirmemus,
 si se dediderint, sive hostis non servaverit fidem, sive Caesar vicerit,
 quod est vero similius.

haec autem, quae tantum inter se pugnant, plerumque nominibus
 deflecti solent. nam et utilitas ipsa expugnatur ab iis, qui
 dicunt, non solum potiora esse honesta quam utilia, sed ne utilia quidem
 esse, quae non sint honesta; et contra, quod nos honestum, illi vanum,
 ambitiosum, stolidum, verbis quam re probabilius vocant.

nec tantum inutilibus comparantur utilia, sed inter se quoque
 ipsa, ut si ex duobus eligamus, in altero quid sit magis, in altero quid
 sit minus. crescit hoc adhuc. nam interim
 triplices etiam suasoriae incidunt: ut cum Pompeius deliberabat, Parthos
 an Africam an Aegyptum peteret. ita non tantum, utrum melius
 sed quid sit optimum, quaeritur, itemque
 contra.

nec unquam incidet in hoc genere materiae dubitatio rei, quae
 undique secundum nos sit. nam ubi contradictioni locus non
 est, quae potest esse causa dubitandi? ita fere omnis
 suasoria nihil est aliud quam comparatio, videndumque, quid consecuturi
 simus et per quid, ut aestimari possit, plus in eo quod petimus sit
 commodi, an vero in eo per quod petimus incommodi.

est utilitatis et in tempore quaestio, expedit sed non nunc; et in loco, non
 hic; et in persona, non nobis, non contra
 hos; et in genere agendi, non sic; et in
 modo, non in tantum. 
 sed personam
 saepius decoris gratia intuemur, quae et in nobis et in iis, qui
 deliberant, spectanda est.

itaque quamvis exempla plurimum in consiliis possint, quia
 facillime ad consentiendum homines ducuntur experimentis, refert tamen,
 quorum auctoritas et quibus adhibeatur.

diversi sunt enim deliberantium animi, duplex condicio.
 nam consultant aut plures aut singuli; sed in utrisque
 differentia, quia et in pluribus multum interest, senatus sic an populus, Romani an Fidenates, Graeci an
 barbari, et in singulis, Catoni petendos honores suadeamus an C. Mario,
 de ratione belli Scipio prior ani Fabius deliberet.

proinde intuenda sexus, dignitas, actas. sed mores
 praecipue discrimen dabunt. et honesta quidem honestis
 suadere facillimum est; si vero apud turpes recta obtinere conabimur, ne
 videamur exprobrare diversam vitae sectam, cavendum.

et animus deliberantis non ipsa honesti natura, quam he non
 respicit, permouendus, sed laude, vulgi opinion, et si parum proficiet
 haec vanitas, secutura ex his utilitate, aliquanto vero magis obiiciendo
 aliquos, si diversa fecerint, metus.

nailque praeter id quod his levissimi cuiusque animus
 facillime terretur, nescio an etiam naturaliter apud plurimos plus
 valeat malorum timor quam spes bonorum, sicut facilior eisdem turpium
 quam honestorum intellectus est.

aliquando bonis quoque suadentur parum decora, dantur parum
 bonis consilia, in quibus ipsorum qui consulunt spectator utilitas.
 nec me fallit, quae statim cogitatio subire possit
 legrentem: Hoc ergo praecipis?

et hoc fas putas? poterat me liberare Cicero, qui ita scribit
 ad Brutum, praepositis plurimis, quae honeste
 suaderi Caesari possint: 
 simne bonus vir,
 si haec suadeam? minime . Suasoris enim finis est
 utilitas eius, cui quisque suadet. at recta sunt.
 quis negat? sed non est semper rectis in suadendo
 locus. 
 sed quia est altior quaestio nec tantum ad
 suasorias pertinet, destinatus est mihi hic locus duodecimo, qui summus
 futurus est, libro.

nec ego quicquam fieri turpiter velim. verum 
 interim haec vel ad scholarum exercitationes pertinere credantur, nam et
 iniquorum ratio noscenda est, ut melius aequa tueamur.

interim si quis bono inhonesta suadebit, meminerit non suadere
 tanquam inhonesta, it quidam declamatores Sextum Pompeium ad piraticam
 propter hoc ipsum quod turpis et crudelis sit, impellunt; sed dandus
 illis deformibus color idque etiam apud malos.

neque enim quisquam est tam malus, ut videri velit.
 sic Catilina apud Sallustium loquitur, ut rem
 sceleratissimam non militia, sed indignatione videatur audere.
 sic Atreus apud Varium: — 
 iam fero
 (inquit) infandissima , 
 iam facere cogor.
 
 quanto magis eis, quibus cura famae fuit,
 conservandus est hic velut ambitus?

quare et, cum Ciceroni dabimus consilium, ut Antonium roget,
 vel etiam ut Philippicas (ita vitam pollicente eo) exurat, non
 cupiditatem lucis allegabimus (haec enim si valet
 in animo eius, tacentibus quoque nobis valet), sed ut reipublicae se
 servet hortabimur.

hac illi opus est occasione, ne eum talium precum pudeat.
 et C. Caesari suadentes regnum adfirmabimus stare iam
 rempublicam nisi uno regente non posse. nam qui de re nefaria
 deliberat, id solum quaerit, quomodo quam minimum peccare videatur.

multum refert etiam, quae sit persona suadentis; quia anteacta
 vita si illustris fuit aut clarius genus aut aetas aut fortuna adfert
 expectationem, providendum est, ne quae dicuntur ab eo qui dicit
 dissentiant. at his contraria summissiorem quendam modum
 postulant. nam quae in aliis libertas est, in aliis licentia
 vocatur, et quibusdam sufficit auctoritas, quosdam ratio ipsa aegre
 tuetur.

ideoque longe mihi difficillimae videntur prosopopoeiae, in
 quibus ad reliquum suasoriae laborem accedit etiam personae difficultas.
 namque idem illud aliter Caesar, aliter Cicero, aliter
 Cato suadere debebit. utilissima vero haec exercitatio, vel
 quod duplicis est operis, vel quod poetis quoque aut historiarum futuris
 scriptoribus plurimum confert. verum et oratoribus
 necessaria.

nam sunt multae a Graecis Latinisque compositae orationes,
 quibus alii uterentur, ad quorum condicionem vitamque aptanda quae dicebantur fuerunt. an eodem modo cogitavit
 aut eandem personam induit Cicero, cum scriberet Cn. Pompeio et cum T.
 Ampio ceterisve; ac non uniuscuiusque eorum fortunam, dignitatem, res
 gestas intuitus omnium, quibus vocem dabat, etiam imagine expressit? ut
 melius quidem sed tamen ipsi dicere viderentur.

neque enim minus vitiosa est oratio, si ab homine quam si ab
 re, cui accommodari debuit, dissidet; ideoque Lysias optime videtur in
 iis, quae scribebat indoctis, servasse veritatis fidem.
 enimvero praecipue declamatoribus considerandum est, quid
 cuique personae conveniat, qui paucissimas controversias ita dicunt ut
 advocati, plerumque filii, parentes, divites, senes, asperi, lenes,
 avari, denique superstitiosi, timidi, derisores fiunt; ut vix
 comoediarum actoribus plures habitus in pronuntiando concipiendi sint
 quam his in dicendo.

quae omnia possunt videri prosopopoeiae, quam ego suasoriis
 subieci, quia nullo alio ab iis quam persona distat. quanquam 
 haec aliquando etiam in controversias ducitur, quae ex historiis
 compositae certis agentium nominibus continentur.

neque ignoro plerumnque exercitationis gratia poni et poeticas
 et historicas, ut Priami verba apud Achillem aut
 Sullae dictaturam deponentis in contione. sed haec in partem
 cedent trium generum, in quae causas divisimus. nam et
 rogare, indicare, rationem reddere et alia, de quibus supra dictum est,
 varie atque ut res tulit in materia iudiciali, deliberativa,
 demonstrativa, solemus.

frequentissime vero in iis utimur ficta personarum, quas ipsi
 substituimus, oratione, ut apud Ciceronem pro Caelio Clodiam et Caecus
 Appius et Clodius frater, ille in castigationem, hic in exhortationem
 vitiorum compositus, alloquitur.

solent in scholis fingi materiae ad deliberandum similiores
 controversiis et ex utroque genere commixtae, ut cum apud C. Caesarem
 consultatio de poena Theodoti ponitur. constat enim
 accusatione et defensione causa eius, quod est iudicialium proprium.

permixta tamen est et utilitatis ratio, an pro Caesare fuerit
 occidi Pompeium, an timendum a rege bellum, si Theodotus sit occisus, an
 id minime opportunum hoc tempore et periculosum et certe longum sit
 futurum.

quaeritur et de honesto, deceatne Caesarem ultio Pompeii, an
 sit verendum, ne peiorem faciat suarum partium causam, si Pompeium
 indignum morte fateatur.

quod genus accidere etiam veritati potest. 
 non simplex autem circa suasorias error in plerisque
 declamatoribus fuit, qui dicendi genus in iis diversum atque in totum
 illi iudiciali contrarium esse existimaverunt. nam et
 principia abrupta et concitatam semper orationem et in verbis
 effusiorem, ut ipsi vocant, cultum adfectaverunt, et earum breviores
 utique commentarios quam legalis materiae facere laborarunt.

ego porro ut prooemio video non utique opus esse suasoriis,
 propter quas dixi supra causas, ita cur initio furioso sit exclamandum,
 non intelligo; cum proposita consultatione rogatus sententiam, si modo
 est sanus, non quiritet, sed quam maxime potest civili et humano
 ingressu mereri adsensum deliberantis velit.

cur autem torrens et utique aequaliter concitata sit in ea
 dicentis oratio, cum vel praecipue moderationem consilia desiderent?
 neque ego negaverim, saepius subsidere in controversiis
 impetum dicendi prooemio, narratione, argumentis; quae si detrahas, id
 fere supererit, quo suasoriae constant, verum id quoque aequalius erit
 non tumultuosius atque turbidius.

verborum autem magnificentia non validius est adfectanda
 suasorias declamantibus, sed contingit magis; nam et personae fere
 magnae fingentibus placent, regum, principum, 
 senatus, populi et res ampliores; ita cum verba rebus aptentur, ipso
 materiae nitore clarescunt.

alia veris consiliis ratio est, ideoque Theophrastus quam
 maxime remotum ab omni adfectione in deliberativo genere voluit esse
 sermonem, secutus in hoc auctoritatem praeceptoris sui, quanquam
 dissentire ab eo non timide solet.

namque Aristoteles idoneam maxime ad scribendum demonstrativam
 proximamque ab ea iudicialem putavit, videlicet quoniam prior ilia tota
 esset ostentationis, haec secunda egeret artis, vel ad fallendum, si ita
 poposcisset utilitas, consilia fide prudentiaque constarent.

quibus in demonstrativa consentio, nam et omnes alii
 scriptores idem tradiderunt; in iudiciis autem consiliisque secundum
 condicionem ipsius, quae tractabitur, rei accommodandam dicendi credo
 rationem.

nam et philippicas Demosthenis iisdem quibus habitas in
 iudiciis orationes video eminere virtutibus, et Ciceronis sententiae et
 contiones non minus clarum, quam est in accusationibus ac defensionibus,
 eloquentiae lumen ostendunt. dicit tamen idem de suasoria hoc
 modo: 
 tota autem oratio simplex et gravis
 et sententiis debet ornatior esse quam verbis.

usum exemplorum nulli materiae magis convenire merito fere
 omnes consentiunt, cum plerumque videantur 
 respondere futura praeteritis, habeaturque experimentum velut quoddam
 rationis testimonium.

brevitas quoque aut copia non materiae genere sed modo
 constat. nam ut in consiliis plerumque simplicior quaestio
 est, ita saepe in causis minor. quae omnia vera esse sciet,
 si quis non orationes modo, sed historias etiam (namque in iis contiones
 atque sententiae plerumque suadendi ac dissuadendi funguntur officio),
 legere maluerit quam in commentariis rhetorum consenescere.

inveniet enim nec in consiliis abrupta initia et concitatius
 saepe in iudiciis dictum et verba aptata rebus in utroque genere et
 breviores aliquando causarum orationes quam sententiarum.

ne illa quidem in iis vitia deprehendet, quibus quidam
 declamatores laborant, quod et contra sentientibus inhumane conviciantur
 et ita plerumque dicunt, tanquam ab iis qui deliberant utique
 dissentiant, ideoque obiurgantibus similiores sunt quam suadentibus.

haec adolescentes sibi scripta sciant, ne aliter quam dicturi
 sunt exerceri velint et in desuescendis morentur. ceterum ,
 cum advocari coeperint in consilia amicorum, dicere sententiam in senatu, suadere si quid consulet princeps, quod
 praeceptis fortasse non credunt, usu docebuntur.

nunc de iudiciali genere, quod est praecipue multiplex, sed
 officiis constat duobus intentionis ac depulsionis. cuius 
 partes, ut plurimis auctoribus placuit, quinque sunt: prooemium,
 narratio, probatio, refutatio, peroratio. his adiecerunt
 quidam partitionem, propositionem, excessum; quarum priores duae
 probationi succedunt.

nam proponere quidem, quae sis probaturus, necesse est, sed et
 concludere; cur igitur si illa pars causae est, non et haec sit?
 partitio vero dispositionis est species, ipsa dispositio
 pars rhetorices et per omnes materias totumque earum corpus aequaliter
 fusa, sicut inuentio, elocutio.

ideoque eam non orationis totius partem unam esse credendum
 est sed quaestionum etiam singularum. quae est enim quaestio,
 in qua non promittere possit orator, quid primo, quid secundo, quid
 tertio sit loco dicturus? quod est proprium partitionis. quam 
 ergo ridiculum est, quaestionem quidem speciem esse probationis,
 partitionem autem, quae sit species quaestionis, partem totius orationis
 vocari?

egressio vero vel, quod usitatius esse coepit, excessus, sive
 est extra causam, non potest esse pars causae, sive est in causa,
 adiutorium vel ornamentum partium est earum, ex quibus egreditur.
 nam si, quidquid in causa est, pars causae vocabitur, cur
 non argumentum, similitudo, locus communis,
 adfectus, exempla partes vocentur?

tamen nec iis adsentior, qui detrahunt refutationem tanquam
 probationi subiectam, ut Aristoteles; haec enim est, quae constituat,
 illa, quae destruat. hoc quoque idem aliquatenus novat, quod
 prooemio non narrationem subiungit sed propositionem. verum 
 id facit, quia propositio ei genus, narratio species videtur, et hac non
 semper, illa semper et ubique credit opus esse.

verum ex his quas constitui partibus non, ut quidque primum
 dicendum, ita primum cogitandum est; sed ante omnia intueri oportet,
 quod sit genus causae, quid in ea quaeratur, quae prosint, quae noceant,
 deinde quid confirmandum sit ac refellendum, tum quo modo narrandum.

expositio enim probationum est praeparatio, nec esse utilis
 potest, nisi prius constiterit, quid debeat de probatione promittere.
 postremo intuendum, quemadmodum iudex sit conciliandus.
 neque enim nisi totius causae partibus diligenter
 inspectis scire possumus, qualem nobis facere animum cognoscentis
 expediat, severum an mitem, concitatum an remissum, adversum gratiae an
 obnoxium.

neque ideo tamen eos probaverim, qui scribendum quoque prooemium novissime putant. nam 
 ut con ferri materiam omnem et, quid quoque loco sit opus, constare
 decet, antequam dicere aut scribere ordiamur, ita incipiendum ab iis,
 quae prima sunt.

nam nec pingere quisquam aut fingere coepit a pedibus, nec
 denique ars ulla consummatur ibi, unde ordiendum est. quid 
 fiet alioqui, si spatium componendi orationem stilo non fuerit? nonne
 nos haec inversa consuetudo deceperit? inspicienda igitur
 materia est, quo praecepimus ordine, scribenda, quo dicemus.

ceterum causa omnis, in qua pars altera agentis est, altera
 recusantis, aut unius rei controversia constat aut plurium.
 haec simplex dicitur, illa coniuncta. una 
 controversia est per se furti, per se adulterii. plures aut
 eiusdem generis, ut in pecuniis repetundis, aut diversi, ut si quis
 sacrilegii et homicidii simul accusetur. quod nunc in
 publicis iudiciis non accidit, quoniam praetor certa lege sortitur,
 principum autem et senatus cognitionibus frequens est et populi fuit;
 privata quoque iudicia saepe unum iudicem habere multis et diversis
 formulis solent.

nec aliae species erunt, etiamsi unus a duobus dumtaxat eandem
 rem atque ex eadem causa petet aut duo ab uno aut
 plures a pluribus, quod accidere in hereditariis litibus interim scimus,
 quia quamvis in multis personis causa tamen una est, nisi si condicio
 personarum quaestiones variaverit.

diversum his tertium genus, quod dicitur comparativum; cuius
 rei tractatus in parte causae frequens est, ut cum apud centumviros post
 alia quaeritur et hoc, uter dignior hereditate sit. rarum est
 autem, ut in foro iudicia propter id solum constituantur, sicut
 divinationes, quae fiunt de accusatore constituendo, et nonnunquam inter
 delatores, uter praemium meruerit.

adiecerunt quidam numero mutuam accusationem, quae ἀντικατηγορία vocatur, allis videlicet
 succedere hane quoque comparativo generi existimantibus, cui similis
 erit petitionum invicem diversarum, quod accidit vel frequentissime.
 id si et ipsum vocari debet ἀντικατηγορία (nam proprio caret nomine) duo genera erunt
 eius, alterum quo litigatores idem crimen invicem intentant, alterum quo
 aliud atque aliud. cui et petitionum condicio par est.

cum apparuerit genus causae, tum intuebimur, negeturne factum,
 quod intenditur, an defendatur, an alio nomine appelletur, an a genere
 actionis repellatur; unde sunt status.

his inventis, intuendum deinceps Hermagorae videtur, quid sit
 quaestio, ratio, iudicatio, continens, vel, ut alii vocant, firmamentum.
 quaestio latius intelligitur omnis, de qua in utramque
 partem vel in plures partes dici credibiliter potest.

in iudiciali autem materia dupliciter accipienda est: altero
 modo, quo dicimus multas quaestiones habere controversiam, quo etiam
 minores omnes complectimur, altero, quo significamus summam illam, in
 qua causa vertitur; de hac nunc loquor, ex qua nascitur status, an
 factum sit,

quid factum sit, an recte factum sit. has Hermagoras et
 Apollodorus et alii plurimi scriptores proprie quaestiones vocant,
 Theodorus, ut dixi, capita generalia, sicut illas minores aut ex illis
 pendentes specialia. nam et quaestionem ex quaestione nasci
 et speciem in species dividi convenit.

hanc igitur quaestionem veluti principalem vocant ζήτημα. 
 ratio autem est, qua id,
 quod factum esse constat, defenditur. et cur non utamur
 eodem, quo sunt usi omnes fere, exemplo? Orestes matrem
 occidit, hoc constat; dicit se iuste fecisse: status erit qualitatis;
 quaestio, an iuste fecerit, ratio, quod Clytaemnestra maritum suum,
 patrem Orestis, occidit; hoc αἴτιον 
 dicitur. 
 κρινόμενον autem iudicatio, an oportuerit vel nocentem
 matrem a filio occidi.

quidam diviserunt αἴτιον et
 αἰτίαν ut esset altera, propter
 quam iudicium constitutum est, ut occisa Clytaemnestra, altera, qua
 factum defenditur, ut occisus Agamemnon. sed tanta est circa
 verba dissensio, ut alii αἰτίαν causam
 iudicii, αἴτιον autem facti vocent,
 alii eadem in contrarium vertant. latinorum quidam haec
 initium et rationem vocaverunt, quidam utrumque eodem nomine appellant.

causa quoque ex causa, id est αἴτιον
 ἐξ αἰτίου nasci videtur, quale est: Occidit Agamemnonem
 Clytaemnestra, quia ille filiam communem immolaverat et captivam
 pellicem adducebat. iidem putant et sub una quaestione plures
 esse rationes, ut si Orestes et alteram adferat causam matris necatae,
 quod responsis sit impulsus; quot autem causas faciendi, totidem
 iudicationes; nam et haec erit iudicatio, an responsis parere debuerit.

sed et una causa plures habere quaestiones et iudicationes (ut
 ego arbitror) potest, ut in eo, qui, cum adulteram deprehensam
 occidisset, adulterum, qui tum effugerat, postea in foro occidit.
 causa enim est una, adulter fuit; quaestiones et
 iudicationes, an illo tempore, an illo loco
 licuerit occidere.

sed sicut, cum sint plures quaestiones omnesque suos status
 habeant, causae tamen status unus sit, ad quem referuntur omnia, ita
 iudicatio maxime propria, de qua pronuntiatur.

συνέχον autem (quod, ut dixi, continens
 alii, firmamentum alii putant, Cicero firmissimam
 argumentationem defensoris et adpositissimam ad iudicationem )
 quibusdam id videtur esse, post quod nihil quaeritur, quibusdam id quod
 ad iudicationem firmissimum adfertur.

causa facti non in omnes controversias cadit. nam 
 quae fuerit causa faciendi, ubi factum negatur? at ubi causa
 tractetur, negant eodem loco esse iudicationem quo quaestionem, idque et
 in Rhetoricis Cicero et in Partitionibus dicit.

nam in coniectura est quaestio ex illo 
 factum , non factum an factum sit.
 ibi ergo iudicatio, ubi quaestio, quia in eadem re prima
 quaestio et extrema disceptatio. at in qualitate, 
 matrem Orestes occidit: recte, non recte,
 an recte occiderit, quaestio nec statim iudicatio.
 quando ergo? 
 ilia patrem
 meum occiderat; sed non ideo tu matrem debuisti occidere; an
 debuerit, hic iudicatio.

Firmamentum autem verbis ipsius ponam: si velit Orestes dicere eiusmodi anzimunm matris
 suae fuisse in patrem suum, in se ipsum ac sorores,
 in regnum, in famam generis etfamiliae, ut ab ea poenas liberi
 potissimum sui petere debuerint.

utuntur alii et talibus exemplis: 
 qui bona paterna consumpserit, ne contionetur; in
 opera publica consumpsit; quaestio, an, quisquis consumpserit,
 prohibendus sit: iudicatio, an, qui sic.

vel , ut in causa militis Arrunti, qui Lusium tribunum vim
 sibi inferentem interfecit, quaestio, an iure fecerit, ratio, quod is
 vim afferebat; iudicatio, an indemnatum, an tribunum a milite occidi
 oportuerit.

alterius etiam status quaestionem, alterius iudicationem
 putant. quaestio qualitatis, an recte Clodium Milo occiderit.

iudicatio coniecturalis, an Clodius insidias fecerit.
 ponunt et illud, saepe causam in aliquam rem dimitti,
 quae non sit propria quaestionis, et de ea iudicati. A quibus multum
 dissentio. nam et illa quaestio, an omnes, qui paterna bona
 consumpserint, contione sint prohibendi, habeat oportet suam
 iudicationem. ergo non alia quaestio alia iudicatio erit, sed
 plures quaestiones et plures iudicationes.

quid ? non in causa Milonis ipsa coniectura refertur ad
 qualitatem? nam si est insidiatus Clodius, sequitur, ut recte sit
 occisus. cum vero in aliquam rem missa causa recessum est a
 quaestione, quae erat, et hic constituta quaestio, ubi iudicatio est.

paulum in his secum etiam Cicero dissentit. nam in
 Rhetoricis (quemadmodum supra dixi) Hermagoran est secutus; in Topicis
 ex statu effectam contentionem κρινόμενον existimat, idque Trebatio, qui iuris erat
 consultus, adludens qua de re agitur appellat;
 quibus id contineatur, continentia, quasi firmamenta
 defensionis, quibus sublatis defensio nulla sit;

at in Partitionibus oratoriis firmamentum, quod opponitur defensioni,
 quia continens, quod primum sit, ab accusatore dicatur, ratio a reo, ex
 rationis et firmamenti quaestione disceptatio sit iudicationum.
 verius igitur et brevius ii, qui statum et continens et
 iudicationem idem esse voluerunt;
 continens autem id esse, quo sublato lis esse non possit.

hoc mihi videntur utramque causam complexi, et quod Orestes matrem et quod Clytaemnestra Agamemnonem
 occiderit. iidem iudicationem et statum consentire semper
 existimarunt, neque enim aliud eorum rationi conveniens fuisset.

verum haec adfectata subtilitas circa nomina rerum ambitiose
 laborat, a nobis in hoc assumpta solum, ne parum diligenter inquisisse
 de opere, quod aggressi sumus, videremur; simplicius autem instituenti
 non est necesse per tam minutas rerum particulas rationem docendi
 concidere.

quo vitio multi quidem laborarunt, praecipue tamen Hermagoras,
 vir alioqui subtilis et in plurimis admirandus, tantum diligentiae
 nimium sollicitae, ut ipsa eius reprehensio laude aliqua non indigna
 sit.

haec autem brevior et vel ideo lucidior multo via neque
 discentem per ambages fatigabit nec corpus orationis in parva momenta
 diducendo consumet. nam qui viderit, quid sit, quod in
 controversiam veniat, quid in eo et per quae velit efficere pars
 diversa, quid nostra, quod in primis est intuendum, nihil eorum
 ignorare, de quibus supra diximus, poterit.

neque est fere quisquam modo non stultus atque ab omni prorsus
 usu dicendi remotus, quin sciat, et quid litem
 faciat, (quod ab illis causa vel continens dicitur) et quae sit inter
 litigantes quaestio, et de quo iudicari oporteat; quae omnia idem sunt.
 nam et de eo quaestio est, quod in controversiam venit,
 et de eo iudicatur, de quo quaestio est.

sed non perpetuo intendimus in haec animum et cupiditate
 laudis utcunque acquirendae vel dicendi voluptate evagamur, quando
 uberior semper extra causam materia est, quia in controversia pauca
 sunt, extra omnia, et hic dicitur de his, quae accepimus, illic, de
 quibus volumus.

nec tam hoc praecipiendum est, ut quaestionem, continens,
 iudicationem inveniamus (nam id quidem facile est), quam ut intueamur
 semper, aut certe si digressi fuerimus saltem respiciamus, ne plausum
 adfectantibus arma excidant.

theodori schola, ut dixi, omnia refert ad capita. 
 his plura intelliguntur: uno modo summa
 quaestio item ut status, altero ceterae quae ad summam referuntur,
 tertio propositio cum adfirmatione; ut dicimus, 
 caput rei est, apud Menandrum κεφάλαιόν ἐστιν. 
 in universum
 autem, quidquid probandum est, erit caput; sed id maius aut minus. 
 et quoniam, quae de his erant a
 scriptoribus artium tradita,

verbosius etiam quam necesse erat exposuimus, praeterea, quae partes
 essent iudicialium causarum, supra dictum est, proximus liber a prima,
 id est exordio incipiet.

perfecto, Marcelle Victori, operis tibi dedicati tertio libro et iam
 quarta fere laboris parte transacta, nova insuper mihi diligentiae causa
 et altior sollicitudo, quale iudicium hominum emererer, accessit.
 adhuc enim velut studia inter nos conferebamus, et si
 parum nostra institutio probaretur a ceteris, contenti fore domestico
 usu videbamur, ut tui meique filii formare disciplinam satis putaremus.

cum vero mihi Domitianus Augustus sororis suae nepotum
 delegaverit curam, non satis honorem iudiciorum caelestium intelligam,
 nisi ex hoc oneris quoque magnitudinem metiar.

quis enim mihi aut mores excolendi sit modus, ut eos non
 immerito probaverit sanctissimus censor? aut studia, ne fefellisse in
 iis videar principem ut in omnibus, ita in eloquentia
 quoque eminentissimum?

quodsi nemo miratur poetas maximos saepe fecisse, ut non solum
 initiis operum suorum Musas invocarent, sed provecti quoque longius, cum
 ad aliquem graviorem venissent locum, repeterent vota et velut nova
 precatione uterentur,

mihi quoque profecto poterit ignosci, si, quod initio, quo primum hanc
 materiam inchoavi, non feceram, nunc omnes in auxilium deos ipsumque in
 primis, quo neque praesentius aliud nec studiis magis propitium numen
 est, invocem, ut, quantum nobis exspectationis adiecit, tantum ingenii
 adspiret dexterque ac volens adsit et me qualem esse credidit faciat.

cuius mihi religionis non haec sola ratio, quae maxima est,
 sed alioqui sic procedit ipsum opus, ut maiora praeteritis ac magis
 ardua sint, quae ingredior. sequitur enim, ut iudicialium
 causarum, quae sunt maxime variae ac multiplices, ordo explicetur: quod
 prooemii sit officium, quae ratio narrandi, quae probationum fides, seu
 proposita confirmamus sive contra dicta dissolvimus, quanta vis in
 perorando, seu reficienda brevi repetitione rerum memoria est iudicis
 sive adfectus (quod est longe potentissimum) commovendi.

de quibus partibus singulis quidam separatim scribere
 maluerunt velut onus totius corporis veriti, et sic 
 quoque complures de unaquaque earum libros ediderunt; quas ego omnes
 ausus contexere prope infinitum laborem prospicio et ipsa cogitatione
 suscepti muneris fatigor. Sed durandum est, quia coepimus,
 et si viribus deficiemur, animo tamen perseverandum.

quod principium Latine vel exordium dicitur, maiore quadam
 ratione Graeci videntur προοίμιον 
 nominasse, quia a nostris initium modo significatur, illi satis dare
 partem hanc esse ante ingressum rei de qua dicendum sit, ostendunt.

nam sive propterea quod οἴμη 
 cantus est et citharoedi pauca illa, quae, antequam legitimum certamen
 inchoent, emerendi favoris gratia canunt, prooemium cognominaverunt,
 oratores quoque ea quae, priusquam causam exordiantur, ad conciliandos
 sibi iudicum animos praeloquuntur eadem appellatione signarunt;

sive, quod οἶμον iidem Graeci viam
 appellant, id quod ante ingressum rei ponitur sic vocare est institutum:
 certe prooemium est, quod apud iudicem dici, priusquam causam
 cognoverit, possit; vitioseque in scholis facimus, quod exordio semper
 sic utimur, quasi causam iudex iam noverit.

cuius rei licentia ex hoc est, quod ante declamationem illa
 velut imago litis exponitur Sed in foro quoque contingere istud principiorum genus secundis actionibus potest; primis
 quidem raro unquam, nisi forte apud eum, cui res iam aliunde nota sit,
 dicimus.

causa principii nulla alia est, quam ut auditorem, quo sit
 nobis in ceteris partibus accommodatior, praeparemus. id 
 fieri tribus maxime rebus inter auctores plurimos constat, si benevolum,
 attentum, docilem fecerimus, non quia ista non per totam actionem sint
 custodienda, sed quia initiis praecipue necessaria, per quae in animum
 iudicis, ut procedere ultra possimus, admittimur.

benevolentiam aut a personis ducimus aut a causis accipimus.
 Sed personarum non est, ut plerique crediderunt,
 triplex ratio, ex litigatore et adversario et iudice.

nam exordium duci nonnunquam etiam ab actore causae solet.
 quanquam enim pauciora de se ipso dicit et parcius,
 plurimum tamen ad omnia momenti est in hoc positum, si vir bonus
 creditur. sic enim continget, ut non studium advocati
 videatur adferre sed paene testis fidem. Quare in primis
 existimetur venisse ad agendum ductus officio vel cognationis vel
 amicitiae maximeque, si fieri poterit, reipublicae aut alicuius certe
 non mediocris exempli. quod sine dubio multo magis ipsis
 litigatoribus faciendum est, ut ad agendum magna
 atque honesta ratione aut etiam necessitate accessisse videantur.

Sed ut praecipua in hoc dicentis auctoritas, si omnis in
 subeundo negotio suspicio sordium aut odiorum aut ambitionis afuerit,
 ita quaedam in his quoque commendatio tacita, si nos infirmos,
 imparatos, impares agentium contra ingeniis dixerimus, qualia sunt
 pleraque Messalae prooemia.

est enim naturalis favor pro laborantibus, et iudex religiosus
 libentissime patronum audit, quem iustitiae suae minime timet.
 inde illa veterum circa occultandam eloquentiam simulatio
 multum ab hac nostrorum temporum iactatione diversa.

vitandum etiam, ne contumeliosi, maligni, superbi, maledici in
 quemquam hominem ordinemve videamur praecipueque eorum, qui laedi nisi
 adversa iudicum voluntate non possunt.

nam in iudicem ne quid dicatur non modo palam sed quod omnino
 intelligi possit, stultum erat monere, nisi fieret. etiam 
 partis adversae patronus dabit exordio materiam, interim cum honore, si
 eloquentiam eius et gratiam nos timere fingendo, ut ea suspecta sint
 iudici, fecerimus, interim per contumeliam, sed hoc perquam raro, ut
 Asinius pro Vrbiniae heredibus
 Labienum adversarii patronum inter argumenta causae malae posuit. Negat haec esse prooemia Cornelius Celsus, quia sint
 extra litem.

Sed ego cum auctoritate summorum oratorum magis ducor, tum
 pertinere ad causam puto quidquid ad dicentem pertinet, cum sit
 naturale, ut iudices iis, quos libentius audiunt, etiam facilius
 credant.

ipsius autem litigatoris persona tractanda varie est.
 nam tum dignitas eius adlegatur, tum commendatur
 infirmitas. nonnunquam contingit relatio meritorum, de quibus
 verecundius dicendum erit sua quam aliena laudanti. multum 
 agit sexus, aetas, condicio, ut in feminis, senibus, pupillis, liberos,
 parentes, coniuges adlegantibus. nam sola rectum quoque
 iudicem inclinat miseratio.

degustanda tamen haec prooemio, non consumenda.
 adversarii vero persona prope iisdem omnibus, sed e
 contrario ductis impugnari solet. nam et potentes sequitur
 invidia et humiles abiectosque contemptus et turpes ac nocentes odium,
 quae tria sunt ad alienandos iudicum animos potentissima.

neque haec dicere sat est, quod datur etiam imperitis;
 pleraque augenda aut minuenda, ut expediet. hoc enim oratoris
 est, illa causae.

iudicem conciliabimus nobis non tantum laudando eum, quod et
 fieri cum modo debet et est tamen parti utrique
 commune, sed si laudem eius ad utilitatem causae nostrae coniunxerimus,
 ut adlegemus pro honestis dignitatem illi suam, pro humilibus iustitiam,
 pro infelicibus misericordiam, pro laesis severitatem et similiter
 cetera.

mores quoque, si fieri potest, iudicis velim nosse.
 nam prout asperi, lenes, iucundi, graves, duri, remissi
 erunt, aut adsumere in causam naturas eorum, qua competent, aut
 mitigare, qua repugnabunt, oportebit. accidit autem interim
 hoc quoque,

ut aut nobis inimicus aut adversariis sit amicus qui iudicat; quae res
 utrique parti tractanda est ac nescio an etiam ei magis, in quam
 videatur propensior. est enim nonnunquam pravis hic ambitus
 adversus amicos aut pro iis, quibuscum simultates gerant, pronuntiandi
 faciendique iniuste, ne fecisse videantur.

fuerunt etiam quidam rerum suarum iudices. nam et
 in libris Observationum a Septimio editis adfuisse Ciceronem tali causae
 invenio, et ego pro regina Berenice apud ipsam eam causam dixi.
 similis hic quoque superioribus ratio est.
 adversarius enim fiduciam partis suae iactat, patronus
 timet cognoscentis verecundiam.

praeterea detrahenda vel confirmanda opinion, praecipue si
 quam domo videbitur iudex attulisse. metus etiam nonnunquam
 est amovendus, ut Cicero pro Milone, ne arma Pompeii disposita contra se
 putarent, laboravit; nonnunquam adhibendus, ut idem in Verrem facit.

Sed adhibendi modus alter ille frequens et favorabilis: ne
 male sentiat populus Romanus, ne iudicia transterantur; alter autem
 asper et rarus, quo minatur corruptis accusationem, et id quidem in
 consilio ampliore utcunque tutius; nam et mali inhibentur et boni
 gaudent; apud singulos vero nunquam suaserim, nisi defecerint omnia.

quod si necessitas exigit, non erit iam ex arte oratoria, non
 magis quam appellare, etiamsi id quoque saepe utile est, aut, antequam
 pronuntiet, reum facere; nam et minari et deferre etiam non orator
 potest.

si causa conciliandi nobis iudicis materiam dabit, ex hac
 potissimum aliqua in usum principii, quae maxime favorabilia videbuntur,
 decerpi oportebit. threaten or lay an information. 
 Quo in loco Verginius fallitur, qui Theodoro placere tradit, ut ex
 singulis quaestionibus singuli sensus in prooemium conferantur.

nam ille non hoc dicit, sed ad potentissimas quaestiones
 iudicem praeparandum; in quo vitii nihil erat, nisi in universum id
 praeciperet, quod nec omnis quaestio patitur nec omnis causa desiderat.
 nam protinus a petitore primo loco, dum ignota iudici lis
 est, quomodo ex quaestionibus ducemus sententias? nimirum res erunt
 indicandae prius. demus aliquas (nam id exiget ratio
 nonnunquam); etiamne potentissimas omnes, id est totam causam? sic erit
 in prooemio peracta narratio.

quid vero? si, ut frequenter accidit, paulo est durior causa,
 non benevolentia iudicis petenda ex aliis partibus erit, sed non ante
 conciliato eius animo nuda quaestionum committetur asperitas?
 quae si recte semper initio dicendi tractarentur, nihil
 prooemio opus esset.

aliqua ergo nonnunquam, quae erunt ad conciliandum nobis
 iudicem potentissima, non inutiliter interim ex quaestionibus in exordio
 locabuntur. quae sint porro in causis
 favorabilia, enumerare non est necesse, quia et manifesta erunt cognita
 cuiusque controversiae condicione et omnia colligi in tanta litium
 varietate non possunt.

ut autem haec invenire et augere, ita quod laedit aut omnino
 repellere aut certe minuere ex causa est. miseratio quoque
 aliquando ex eadem venit, sive quid passi sumus grave sive passuri.

neque enim sum in hac opinione, qua quidam, ut eo distare
 prooemium ab epilogo credam, quod in hoc praeterita, in illo futura
 dicantur, sed quod in ingressu parcius et modestius praetemptanda sit
 iudicis misericordia, in epilogo vero liceat totos effundere adfectus et
 fictam orationem induere personis et defunctos excitare et pignora
 reorum producere; quae minus in exordiis sunt usitata.

Sed haec, quae supra dixi, non movere tantum, verum ex
 diverso amoliri quoque prooemio opus est. ut autem nostrum
 miserabilem, si vincamur, exitum, ita adversariorum superbum, si
 vicerint, utile est credi.

Sed ex iis quoque, quae non sunt personarum nec causarum,
 verum adiuncta personis et causis, duci prooemia
 solent. personis applicantur non pignora modo, de quibus
 supra dixi, sed propinquitates, amicitiae, interim regiones etiam
 civitatesque, et si quid aliud eius quem defendimus casu laedi potest.

ad causam extra pertinent tempus, unde principium pro Caelio;
 locus, unde pro Deiotaro; habitus, unde pro Milone; opinio, unde in
 Verrem; deinceps, ne omnia enumerem, infamia iudiciorum, exspectatio
 vulgi; nihil enim horum in causa est, ad causam tamen pertinent.

adiicit Theophrastus ab oratione principium, quale videtur
 esse Demosthenis pro Ctesiphonte, ut sibi dicere suo potius arbitrio
 liceat rogantis quam eo modo, quem actione accusator praescripserit.

fiducia ipsa solet opinione arrogantiae laborare.
 faciunt favorem et ilia paene communia non tamen
 omittenda, vel ideo ne occupentur, optare, abominari, rogare, sollicitum
 agere; quia plerumque attentum iudicem facit, si res agi videtur nova,
 magna, atrox, pertinens ad exemplum, praecipue tamen, si index aut sua
 vice aut reipublicae commovetur, cuius animus spe,
 metu, admonitione, precibus, vanitate denique, si id profuturum
 credimus, agitandus est.

sunt et illa excitandis ad audiendum non inutilia, si nos
 neque diu moraturos neque extra causam dicturos existiment.
 docilem sine dubio et haec ipsa praestat attentio; sed et
 illud,si breviter et dilucide summam rei,de qua cognoscere debeat,
 indicaverimus, quod Homerus atque Vergilius operum suorum principiis
 faciunt.

nam is eius rei modus est, ut propositioni similior sit quam
 expositioni, nec quomodo quidque sit actum, sed de quibus dicturus sit
 orator ostendat. nec video, quod huius rei possit apud
 oratores reperiri melius exemplum quam Ciceronis pro A.

Cluentio : 
 animadverti ,
 iudices, omnem accusatoris orationem in duas divisam esse pares;
 quarum altera mihi inniti et magnopere confidere videbatur invidia
 iam inveterata iudicii Iuniani, altera tantumnodo consuetudinis
 causa timide et diffidenter attingere rationem veneficii criminum,
 qua de re lege est haec quaestio constituta. 
 id 
 tamen totum respondenti facilius est quam proponenti, quia hic
 admonendus iudex, illic docendus est.

nec me quanquam magni auctores in hoc duxerint, ut non semper
 facere attentum ac docilem iudicem velim; non quia
 nesciam, id quod ab illis dicitur, esse pro mala causa, qualis ea sit
 non intelligi, verum quia istud non negligentia iudicis contingit,

sed errore. dixit enim adversarius et fortasse persuasit;
 nobis opus est eius diversa opinione, quae mutari non potest, nisi illi
 fecerimus ad ea quae dicemus docile et intentum. quid ergo
 est? imminuenda quaedam et levanda et quasi contemnenda esse
 consentio ad remittendam intentionem iudicis, quam adversario praestat,
 ut fecit pro Ligario Cicero.

quid enim agebat aliud ironia illa, quam ut Caesar minus se in
 rem tanquam non novam intenderet? quid pro Caelio, quam ut
 res exspectatione minor videretur? verum ex iis, quae
 proposuimus, aliud in alio genere causae desiderari palam est.

genera porro causarum plurimi quinque fecerunt, honestum,
 humile, dubium vel anceps, admirabile, obscurum: id est ἔνδοξον, ἄδοξον, ἀμφίδοξον, παράδοξον,
 δυσπαρακολούθητον. 
 sunt quibus recte videtur
 adiici turpe, quod alii humili, alii admirabili subiiciunt.

admirabile autem vocant, quod est praeter opinionem hominum
 constitutum. In ancipiti maxime benevolum iudicem, in
 obscuro docilem, in humili attentum parare debemus.
 nam honestum quidem ad conciliationem satis per se valet,
 admirabili et turpi remediis opus est.

eo quidam exordium in duas dividunt partes, principium et
 insinuationem, ut sit in principiis recta benevolentiae et attentionis
 postulatio; quae quia esse in turpi causae genere non possit, insinuatio
 surrepat animis, maxime ubi frons causae non satis honesta est, vel quia
 res sit improba vel quia hominibus parum probetur, aut si facie quoque
 ipsa premitur vel invidiosa consistentis ex diverso patroni aut patris
 vel miserabili senis, caeci, infantis.

et quidem quibus adversus haec modis sit medendum, verbosius
 tradunt materiasque sibi ipsi fingunt et ad morem actionum persequuntur;
 sed hae cum oriantur ex causis, quarum species consequi omnes non
 possumus, nisi generaliter comprehenduntur, in infinitum sunt
 extrahendae.

Quare singulis consilium ex propria ratione nascetur.
 illud in universum praeceperim, ut ab his quae laedunt ad
 ea quae prosunt refugiamus. si causa laborabimus, persona
 subveniat; si persona, causa; si nihil quod nos
 adiuvet erit, quaeramus quid adversarium laedat; nam ut optabile est
 plus favoris mereri, sic proximum odii minus.

In iis, quae negari non potuerint, elaborandum, ut aut
 minora quam dictum est aut alia mente facta aut nihil ad praesentem
 quaestionem pertinere aut emendari posse paenitentia aut satis iam
 punita videantur. ideoque agere advocato quam litigatori
 facilius, quia et laudat sine arrogantiae crimine et aliquando utiliter
 etiam reprehendere potest.

nam se quoque moveri interim finget, ut pro Rabirio Postumo
 Cicero, dum aditum sibi ad aures faciat et auctoritatem induat vera
 sentientis, quo magis credatur vel defendenti eadem vel neganti.
 ideoque hoc primum intuebimur, litigatoris an advocati
 persona sit utendum, quotiens utrumque fieri potest; nam id in schola
 liberum est, in foro rarum, ut sit idoneus suae rei quisque defensor.

declamaturus autem maxime positas in adfectibus causas
 propriis personis debet induere. hi sunt enim, qui mandari
 non possunt, nec eadem vi profertur alieni animi qua
 sui motus.

his etiam de causis insinuatione videtur opus esse, si
 adversarii actio iudicum animos occupavit, si dicendum apud fatigatos
 est; quorum alterum promittendo nostras probationes et adversas eludendo
 vitabimus, alterum et spe brevitatis et iis, quibus attentum fieri
 iudicem docuimus.

et urbanitas opportuna reficit animos et undecunque petita
 iudicis voluptas levat taedium. Non inutilis etiam est
 ratio occupandi quae videntur obstare, ut Cicero dicit, scire se mirari
 quosdam, quod is, qui per tot annos defenderit multos, laeserit neminem,
 ad accusandum Verrem descenderit; deinde ostendit, hanc ipsam esse
 sociorum defensionem; quod schema πρόλημψις dicitur.

id cum sit utile aliquando, nunc a declamatoribus quibusdam
 paene semper adsumitur, qui fas non putant nisi a contrario incipere.
 negant Apollodorum secuti tris esse, de quibus supra
 diximus, praeparandi iudicis partes; sed multas species enumerant, ut ex
 moribus iudicis, ex opinionibus ad causam extra
 pertinentibus, ex opinione de ipsa causa, quae sunt prope infinitae, tum
 iis, ex quibus omnes controversiae constant, personis, factis, dictis,
 causis, temporibus, locis, occasionibus, ceteris. quas veras
 esse fateor, sed in haec genera recidere.

nam si iudicem benevolum, attentum, docilem habeo, quid
 amplius debeam optare, non reperio; cum metus ipse, qui maxime videtur
 esse extra haec, et attentum iudicem faciat et ab adverso favore
 deterreat.

verum quoniam non est satis demonstrare discentibus, quae sint
 in ratione prooemii, sed dicendum etiam, quomodo perfici facillime
 possint, hoc adiicio, ut dicturus intueatur, quid, apud quem, pro quo,
 contra quem, quo tempore, quo loco, quo rerum statu, qua vulgi fama
 dicendum sit, quid iudicem sentire credibile sit, antequam incipimus,
 tum quid aut desideremus aut deprecemur. ipsa illum natura eo
 ducet, ut sciat, quid primum dicendum sit.

At nunc omne, quo coeperunt, prooemium putant et, ut quidque
 succurrit, utique si aliqua sententia blandiatur, exordium.
 multa autem sine dubio sunt et aliis partibus causae
 communia, nihil tamen in quaque melius dicitur, quam quod aeque bene
 dici alibi non possit. Multum gratiae exordio est,

quod ab actione diversae partis materiam trahit, hoc ipso, quod non
 compositum domi, sed ibi atque ex re natum, et facilitate famam ingenii
 auget et facie simplicis sumptique ex proximo sermonis fidem quoque
 adquirit; adeo ut, etiamsi reliqua scripta atque elaborata sint, tamen
 plerumque videatur tota extemporalis oratio, cuius initium nihil
 praeparati habuisse manifestum est.

frequentissime vero prooemium decebit et sententiarum et
 compositionis et vocis et vultus modestia, adeo ut in genere causae
 etiam indubitabili fiducia se ipsa nimium exserere non debeat.
 odit enim iudex fere litigantis securitatem, cumque ius
 suum intelligat, tacitus reverentiam postulat.

nec minus diligenter ne suspecti simus illa parte vitandum
 est, propter quod minime ostentari debet in principiis cura, quia
 videtur ars omnis dicentis contra iudicem adhiberi.

Sed ipsum istud evitare summae artis est. nam id
 sine dubio ab omnibus et quidem optime praeceptum est, verum aliquatenus
 temporum condicione mutatur, quia iam quibusdam in iudiciis maximeque
 capitalibus aut apud centumviros ipsi iudices exigunt sollicitas et
 accuratas actiones, contemnique se, nisi in dicendo
 etiam diligentia appareat, credunt, nec doceri tantum sed etiam
 delectari volunt.

et est difficilis huius rei moderatio, quae tamen temperari
 ita potest, ut videamur accurate non callide dicere. illud ex
 praeceptis veteribus manet, ne quod insoles verbum, ne audacius
 translatum, ne aut ab obsoleta vetustate aut poetica licentia sumptum in
 principio deprehendatur.

nondum enim recepti sumus, et custodit nos recens audientium
 intentio; magis conciliatis animis et iam calentibus haec libertas
 feretur, maximeque cum in locos fuerimus ingressi, quorum naturalis
 ubertas licentiam verbi notari circumfuso nitore non patitur.

nec argumentis autem nec locis nec narrationi similis esse in
 prooemio debet oratio, neque tamen deducta semper atque circumlita, sed
 saepe simplici atque illaboratae similis, nec verbis vultuque nimia
 promittens. dissimulata enim et, ut Graeci dicunt, ἀνεπίφαντος actio melius saepe surrepit.
 Sed haec, prout formari animum iudicum expediet.

turbari memoria vel continuandi verba facultate destitui
 nusquam turpius, cum vitiosum prooemium possit
 videri cicatricosa facies, et pessimus certe gubernator qui navem, dum
 portu egreditur, impegit.

modus autem principii pro causa. nam breve
 simplices, longius perplexae suspectaeque et infames desiderant.
 ridendi vero, qui velut legem prooemiis omnibus dederunt,
 ut intra quattuor sensus terminarentur. nec minus evitanda
 est immodica eius longitudo, ne in caput excrevisse videatur et quo
 praeparare debet fatiget.

sermonem a persona iudicis aversum, quae ἀποστροφή dicitur, quidam in totum a
 prooemio summouent, nonnulla quidem in hanc persuasionem ratione ducti.
 nam prorsus esse hoc magis secundum naturam confitendum
 est, ut eos alloquamur potissimum, quos conciliare nobis studemus.

interim tamen et est prooemio necessarius sensus aliquis, et
 hic acrior fit atque vehementior ad personam derectus alterius.
 quod si accidat. quo iure aut qua tanta superstitione
 prohibeamur dare per hane figuram sententiae vires?

neque enim istud scriptores artium, quia non liceat, sed quia
 non putent utile, vetant. ita si vincet utilitas, propter
 eandem causam facere debebimus propter quam vetamur.

et Demosthenes autem ad Aeschinen
 orationem in prooemio convertit, et M. Tullius, cum pro aliis quibusdam,
 ad quos ei visum est, tum pro Ligario ad Tuberonem;

nam erat multo futura languidior, si esset aliter figurata.
 quod facilius cognoscet, si quis totam illam partem
 vehementissimam, cuius haec forma est, 
 habes igitur, Tubero, quod est accusatori maxime
 optandum , et cetera convertat ad iudicem; tum enim vere
 aversa videatur oratio et languescat vis omnis, dicentibus nobis 
 habet igitur Tubero, quod est accusatori
 maxime optandum. 
 illo enim modo pressit atque
 institit,

hoc tantum indicasset. quod idem in Demosthene, si flexum
 illi mutaveris, accidit. quid ? non Sallustius derecto ad
 Ciceronem, in quem ipsum dicebat, usus est principio, et quidem
 protinus? 
 graviter et iniquo animo
 maledicta tua paterer, Marce Tulli, sicut Cicero fecerat in
 Catilillam:

quo usque tandem abutere? 
 ac 
 , ne quis apostrophen miretur, idem Cicero pro Scauro ambitus reo, quae
 causa est in commentariis (nam bis eundem defendit), prosopopoeia
 loquentis pro reo utitur, pro Rabirio vero Postumo eodemque Scauro reo repetundarum etiam exemplis, pro Cluentio (ut
 modo ostendi) partitione.

Non tamen haec, quia possunt bene aliquando fieri, passim
 facienda sunt, sed quotiens praeceptum vicerit ratio; quomodo et
 similitudine, dum brevi, et translatione atque aliis tropis (quae omnia
 cauti illi ac diligentes prohibent) utemur interim, nisi cui divina ilia
 pro Ligario ironia, de qua paulo ante dixeram, displicet.

alia exordiorum vitia verius tradiderunt. quod in
 plures causas accommodari potest, vulgare dicitur; id minus favorabile
 aliquando tamen non inutiliter adsumimus, magnis saepe oratoribus non
 evitatum. quo et adversarius uti potest, commune appellatur;
 quod adversarius in suam utilitatem deflectere potest, commutabile; quod
 causae non cohaeret, separatum; quod aliunde trahitur, tralatum;
 praeterea quod longum, quod contra praecepta est; quorum pleraque non
 principii modo sunt vitia sed totius orationis. haec de
 prooemio,

quotiens erit eius usus, non semper autem est; nam et supervacuum
 aliquando est, si sit praeparatus satis etiam sine hoc iudex, aut si res praeparatione non egeat.
 Aristoteles quidem in totum id necessarium apud bonos
 iudices negat. aliquando tamen uti nec si velimus eo licet,
 cum index occupatus, cum angusta sunt tempora, cum maior potestas ab
 ipsa re cogit incipere.

contraque est interim prooemii vis etiam non exordio.
 nam indices et in narratione nonnunquam et in argumentis
 ut attendant et ut faveant rogamus, quo Prodicus velut dormitantes eos
 excitari putabat, quale est:

tum C. Varenus, is qui a familia Anchariana
 occisus est — hoc, quaeso, iudices,
 diligenter attendite. 
 utique si multiplex causa est,
 sua quibusque partibus danda praefatio est, ut 
 audite nunc reliqua, et 
 transeo nunc illuc.

Sed in ipsis etiam probationibus multa funguntur prooemii
 vice, ut facit Cicero pro Cluentio dicturus contra censores, pro Murena,
 cum se Servio excusat. verum id frequentius est, quam ut
 exemplis confirmandum sit.

quotiens autem prooemio fuerimus usi, tum sive ad expositionem
 transibimus sive protinus ad probationem, id debebit in principio
 postremum esse, cui commodissime iungi initium sequentium poterit.

illa vero frigida et puerilis est in scholis adfectatio, ut ipse transitus efficiat aliquam utique sententiam
 et huius velut praestigiae plausum petat, ut Ovidius lascivire in
 Metamorphosesin solet, quem tamen excusare necessitas potest res
 diversissimas in speciem unius corporis colligentem.

oratori vero quid est necesse surripere hanc transgressionem
 et iudicem fallere, qui, ut ordini rerum animum intendat, etiam
 commonendus est? peribit enim prima pars expositionis, si
 iudex narrari nondum sciet.

quapropter , ut non abrupte cadere in narrationem, ita non
 obscure transcendere est optimum. si vero longior sequetur ac
 perplexa magis expositio, ad eam ipsam praeparandus erit iudex, ut
 Cicero saepius, sed et hoc loco fecit: 
 paulo longius exordium rei demonstrandae repetam,
 quod, quaeso, iudices, ne moleste patiamini; principiis enim
 cognitis multo facilius extrema intelligetis. 
 haec 
 fere sunt mihi de exordio comperta.

maxime naturale est et fieri frequentissime debet, ut
 praeparato per haec, quae supra dicta sunt, iudice res, de qua
 pronuntiaturus est, indicetur. haec est narratio.

In qua sciens transcurram subtiles nimium divisiones
 quorundam plura eius genera facientium.
 Non enim solam volunt esse illam negotii, de quo apud
 iudices quaeritur, expositionem, sed personae, ut M.
 Lollius Palicanus, humili loco Picens, loquax magis quam
 facundus; loci, ut 
 oppidum est in
 Hellesponto Lampsacum, indices; temporis ut 
 
 vere nouo, gelidus canis
 cum montibus humo? 
 
 liquitur ;
 
 causarum, quibus historici frequentissime utuntur, cum
 exponunt, unde bellum, seditio, pestilentia.

praeter haec alias perfectas, alias imperfectas vocant; quod
 quis ignorat? adiiciunt expositionem et praeteritorum esse
 temporum, quae est frequentissima, et praesentium, qualis est Ciceronis
 de discursu amicorum Chrysogoni, postquam est nominatus, et futurorum,
 quae solis dari uaticinantibus potest; nam ὑποτύπωσις non est habenda narratio.

Sed nos potioribus vacemus. plerique semper
 narrandum putaverunt, quod falsum esse pluribus coarguitur.
 sunt enim ante omnia quaedam tam breves causae, ut
 propositionem potius habeant quam narrationem.

id accidit aliquando utrique parti, cum vel nulla expositio
 est, vel de re constat, de iure quaeritur, ut apud
 centumviros, filius an frater debeat esse intestatae heres, pubertas
 annis an corporis habitu aestimetur: aut cum est quidem in re narrationi
 locus, sed aut ante iudici nota sunt omnia aut priore loco recte
 exposita. accidit aliquando alteri et saepius ab actore,

vel quia satis est proponere vel quia sic magis expedit.
 satis est dixisse, 
 certam 
 creditam pecuniam peto ex stipulatione; Legatum peto ex testamento.
 
 diverse partis expositio est, cur ea non debeantur.

et satis est actori et magis expedit sic indicare: 
 dico ab Horatio sororem suam interfectam.
 
 namque et propositione iudex crimen omne cognoscit,
 et ordo et causa facti pro adversario magis est.

reus contra tunc narrationem subtrahet, cum id, quod
 obiicitur, neque negari neque excusari poterit, sed in sola iuris
 quaestione consistet; ut in eo, qui, cum pecuniam privatam ex aede sacra
 surripuerit, sacrilegii reus est, confessio verecundior quam expositio:
 
 Non negamus 
 
 de templo pecuniam esse sublatam, calumniatur
 tamen accusator actione sacrilegii, cum privata fuerit non sacra;
 vos autem de hoc cognoscetis, an sacrilegium sit admissum.

Sed ut has aliquando non narrandi causas puto, sic ab illis
 dissentio, qui non existimant esse narrationem, cum reus quod obiicitur
 tantum negat; in qua est opinione Cornelius Celsus, qui condicionis
 huius esse arbitratur plerasque caedis causas et omnes ambitus ac
 repetundarum.

Non enim putat esse narrationem, nisi quae summam criminis
 de quo iudicium est contineat, deinde fatetur ipse pro Rabirio Postumo
 narrasse Ciceronem; atque ille et negavit pervenisse ad Rabirium
 pecuniam, qua de re erat quaestio constituta, et in hac narratione nihil
 de crimine exposuit.

ego autem magnos alioqui secutus auctores, duas esse in
 iudiciis narrationum species existimo, alteram ipsius causae, alteram
 rerum ad causam pertinentium expositionem.

Non occidi hominem, nulla narratio
 est; convenit; sed erit aliqua et interim etiam longa contra argumenta
 eius criminis de anteacta vita, de causis, propter quas innocens in
 periculum deducatur, aliis, quibus incredibile id quod obiicitur fiat.

neque enim accusator tantum hoc dicit, occidisti; sed, quibus id probet narrat.
 ut in tragoediis, cum Teucer Vlixem reum facit Aiacis
 occisi dicens inventum eum in solitudine iuxta exanime corpus inimici
 cum gladio cruento, non id modo Ulixes respondet non esse a se id
 facinus admissum, sed sibi nullas cum Aiace inimicitias fuisse, de laude
 inter ipsos certatum; deinde subiungit, quomodo in eam solitudinem
 venerit, iacentem exanimem sit conspicatus, gladium e vulnere
 extraxerit.

his subtexitur argumentatio. Sed ne illud quidem
 sine narratione est, dicente accusatore, 
 fuisti in eo loco, in quo tuus inimicus occisus est:
 Non fui; dicendum enim, ubi fuerit. Quare ambitus
 quoque causae et repetundarum hoc etiam plures huiusmodi narrationes
 habere poterunt, quo plura crimina; in quibus ipsa quidem neganda sunt,
 sed argumentis expositione contraria resistendum est interdum singulis
 interdum universis.

An reus ambitus male narrabit, quos parentes habuerit,
 quemadmodum ipse vixerit, quibus meritis fretus ad petitionem
 descenderit? aut qui repetundarum crimine insimulabitur, non
 et anteactam vitam, et quibus de causis provinciam universam vel
 accusatorem aut testem offenderit,

non inutiliter exponet? quae si narratio non est, ne illa
 quidem Ciceronis pro Cluentio prima, cuius est initium: A. Cluentius Habitus. 
 nihil 
 enim hic de veneficio, sed de causis, quibus ei
 mater inimica sit, dicit.

illae quoque sunt pertinentes ad causam sed non ipsius causae
 narrationes: vel exempli gratia ut in Verrem de L. Domitio, qui
 pastorem, quod is aprum, quem ipsi muneri obtulerat, exceptum esse a se
 venabulo confessus esset, in crucem sustulit; vel discutiendi alicuius
 extrinsecus criminis,

ut pro Rabirio Postumo: 
 nam ut ventum
 Alexandriam est, iudices, haec una ratio a rege proposita Postumo
 est servandae pecuniae, si curationem et quasi dispensationem regiam
 suscepisset; vel augendi, ut describitur iter Verris.

ficta interim narratio introduci solet, vel ad concitandos
 iudices ut pro Roscio circa Chrysogonum, cuius paulo ante habui
 mentionem; vel ad resolvendos aliqua urbanitate, ut pro Cluentio circa
 fratres Caepasios; interdum per digressionem decoris gratia, qualis
 rursus in Verrem de Proserpina, 
 In his
 quondam locis mater filiam quaesisse dicitur. 
 quae 
 omnia eo pertinent, ut appareat non utique non narrare eum qui negat,
 sed illud ipsum narrare quod negat.

ne hoc quidem simpliciter accipiendum, quod est a me positum,
 esse supervacuam narrationem rei, quam iudex noverit; quod sic intelligi
 volo, si non modo quid factum sit sciet, sed ita factum etiam, ut nobis
 expedit, opinabitur.

neque enim narratio in hoc reperta est, ut tantum cognoscat
 index, sed aliquanto magis, ut consentiat. Quare , etiamsi
 non erit docendus, sed aliquo modo adficiendus, narrabimus cum
 praeparatione quadam: scire quidem eum in summam, quid acti sit, tamen
 rationem quoque facti cuiusque cognoscere ne gravetur.

interim propter aliquem in consilium adhibitum nos repetere
 illa simulemus, interim, ut rei, quae ex adverso proponatur, iniquitatem
 omnes etiam circumstantes intelligant. In quo genere
 plurimis figuris erit varianda expositio ad effugiendum taedium nota
 audientis, sicut 
 meministi , et 
 fortasse supervacuum fuerit hic commorari.
 Sed quid ego diutius, cum tu optime noris?

illud quale sit, tu scias, et his
 similia. alioqui si apud iudicem, cui nota causa est,
 narratio semper videtur supervacua, potest videri non semper esse etiam
 ipsa actio necessaria.

alterum est, de quo frequentius quaeritur, an sit utique
 narratio prooemio subiicienda; quod qui opinantur,
 non possunt videri nulla ratione ducti. nam cum prooemium
 idcirco comparatum sit, ut iudex ad rem accipiendam fiat conciliatior,
 docilior, intentior, et probatio nisi causa prius cognita non possit
 adhiberi, protinus iudex notitia rerum instruendus videtur.

Sed hoc quoque interim mutat condicio causarum; nisi forte
 M. Tullius in oratione pulcherrima, quam pro Milone scriptam reliquit,
 male distulisse narrationem videtur tribus praepositis quaestionibus;
 aut profuisset exponere, quomodo insidias Miloni fecisset Clodius, si
 reum, qui a se hominem occisum fateretur, defendi omnino fas non
 fuisset, aut si iam praeiudicio senatus damnatus esset Milo, aut si Cn.
 Pompeius, qui praeter aliam gratiam iudicium etiam militibus armatis
 clauserat, tanquam adversus ei timeretur.

ergo hae quoque quaestiones vim prooemii obtinebant, cum omnes
 iudicem praepararent. Sed pro Vareno quoque postea narravit
 quam obiecta diluit. quod fiet utiliter, quotiens non
 repellendum tantum erit crimen, sed etiam transferendum, ut his prius
 defensis velut initium sit alium culpandi narratio, ut in armorum
 ratione antiquior cavendi quam ictum inferendi cura
 est.

erunt quaedam causae (neque id raro) crimine quidem, de quo
 cognitio est, faciles ad diluendum sed multis anteactae vitae flagitiis
 et gravibus oneratae; quae prius amovenda sunt, ut propitius iudex
 defensionem ipsius negotii, cuius propria quaestio est, audiat: ut, si
 defendendus sit M. Caelius, nonne optime patronus occurrat prius
 conviciis luxuriae, petulantiae, impudicitiae quam veneficii, in quibus
 solis omnis Ciceronis versatur oratio; tum deinde narret de bonis Pallae
 totamque de vi explicet causam, quae est ipsius actione defensa?

Sed nos ducit scholarum consuetudo, in quibus certa quaedam
 ponuntur, quae themata dicimus, praeter quae nihil est diluendum,
 ideoque prooemio narratio semper subiungitur. inde libertas
 declamatoribus, ut etiam secundo partis suae loco narrare videantur.

nam cum pro petitore dicunt et expositione, tanquam priores
 agant, uti solent et contradictione, tanquam respondeant, idque fit
 recte. nam cum sit declamatio forensium actionum meditatio,
 cur non in utrumque protinus locum se exerceat?
 cuius rationis ignari ex more, cui adsueverunt, nihil in
 foro putant esse mutandum.

Sed in scholasticis quoque nonnunquam evenit, ut pro
 narratione sit propositio. nam quid exponet, quae zelotypum
 malae tractationis accusat, aut qui Cynicum apud censores reum de
 moribus facit? cum totum crimen uno verbo in qualibet actionis parte
 posito satis indicetur. Sed haec hactenus.

nunc , quae sit narrandi ratio, subiungam. narratio 
 est rei factae aut ut factae utilis ad persuadendum expositio, vel (ut
 Apollodorus finit) oratio docens auditorem, quid in controversia sit.
 eam plerique scriptores, maxime qui sunt ab Isocrate,
 volunt esse lucidam, brevem, verisimilem. neque enim refert,
 an pro lucida perspicuam, pro verisimili probabilem credibilemve
 dicamus.

eadem nobis placet divisio; quanquam et Aristoteles ab
 Isocrate parte in una dissenserit praeceptum brevitatis irridens,
 tanquam necesse sit longam esse aut brevem expositionem nec liceat ire
 per medium, Theodorei quoque solam relinquant ultimam partem, quia nec
 breviter utique nec dilucide semper sit utile exponere.

quo 
 diligentius distinguenda sunt singula,
 ut quid quoque loco prosit ostendam. narratio est aut tota
 pro nobis aut tota pro adversariis aut mixta ex utrisque. si 
 erit tota pro nobis, contenti sumus his tribus partibus per quas
 efficitur, quo facilius iudex intelligat, meminerit, credat.

nec quisquam reprehensione dignum putet, quod proposuerim eam,
 quae sit tota pro nobis, debere esse verisimilem, cum vera sit.
 sunt enim plurima uera quidem, sed parum credibilia,
 sicut falsa quoque frequenter verisimilia. Quare non minus
 laborandum est, ut iudex, quae vere dicimus quam quae fingimus, credat.

sunt quidem hae, quas supra retuli, virtutes aliarum quoque
 partium. nam et per totam actionem vitanda est obscuritas et
 modus ubique custodiendus, et credibilia esse omnia oportet quae
 dicuntur. maxime tamen haec in ea parte custodienda sunt,
 quae prima iudicem docet; in qua si acciderit, ut aut non intelligat aut
 non meminerit aut non credat, frustra in reliquis laborabimus.

erit autem narratio aperta atque dilucida, si fuerit primum
 exposita verbis propriis et significantibus et non sordidis quidem, non
 tamen exquisitis et ab usu remotis, tum distincta
 rebus, personis, temporibus, locis, causis, ipsa etiam pronuntiatione in
 hoc accommodata, ut iudex quae dicentur quam facillime accipiat.

quae quidem virtus negligitur a plurimis, qui ad clamorem
 dispositae vel etiam forte circumfusae multitudinis compositi non ferunt
 illud intentionis silentium nec sibi diserti videntur, nisi omnia
 tumultu et vociferatione concusserint; rem indicate sermonis cotidiani
 et in quemcumque etiam indoctorum cadentis existimant, cum interim, quod
 tanquam facile contemnunt, nescias, praestare minus velint an possint.

neque enim aliud in eloquentia, cuncta experti, difficilius
 reperient quam id, quod se fuisse dicturos omnes putant, postquam
 audierunt, quia non bona iudicant esse illa, sed vera. tum 
 autem optime dicit orator, cum videtur vera dicere. At 
 nunc,

velut campum nacti expositionis, hic potissimum et vocem flectunt et
 cervicem reponunt et brachium in latus iactant totoque et rerum et
 verborum et compositionis genere lasciviunt; deinde, quod sit monstro
 simile, placet actio, causa non intelligitur. verum haec
 omittamus, ne minus gratiae praecipiendo recta quam
 offensae reprehendendo prava mereamur.

brevis erit narratio ante omnia, si inde coeperimus rem
 exponere, unde ad iudicem pertinet; deinde, si nihil extra causam
 dixerimus; tum etiam,si reciderimus omnia, quibus sublatis neque
 cognitioni quidquam neque utilitati detrahatur.

solet enim quaedam esse partium brevitas, quae longam tamen
 efficit summam. 
 In portum veni, navem
 prospexi, quanti veheret interrogavi, de pretio convenit, conscendi,
 sublatae sunt ancorae, solvimus oram, profecti sumus.
 
 nihil horum dici celerius potest, sed sufficit
 dicere e portu navigavi. 
 et quotiens
 exitus rei satis ostendit priora, debemus hoc esse contenti, quo reliqua
 intelliguntur. Quare ,

cum dicere liceat, 
 est mihi filius iuvenis,
 omnia illa supervacua: 
 cupidus ego
 liberorum uxorem duxi, natum filium sustuli, educavi, in
 adolescentiam perduxi. 
 ideoque Graecorum aliqui
 aliud circumcisam expositionem, id est σύντομον, aliud brevem putaverunt, quod illa supervacuis
 careret, haec posset aliquid ex necessariis desiderare.

nos autem brevitatem in hoc ponimus, non ut minus, sed ne plus
 dicatur quam oporteat. nam iterationes quidem et ταυτολογίας et περισσολογίας, quas in narratione vitandas quidam
 scriptores artium tradiderunt, transeo; sunt enim 
 haec vitia non tantum brevitatis gratia refugienda.

Non minus autem cavenda erit, quae nimium corripientes omnia
 sequitur, obscuritas, satiusque est aliquid narrationi superesse quam
 deesse. nam supervacua cum taedio dicuntur, necessaria cum
 periculo subtrahuntur.

Quare vitanda est etiam illa Sallustiana, quanquam in ipso
 virtutis obtinet locum, brevitas et abruptum sermonis genus, quod
 otiosum fortasse lectorem minus fallat, audientem transvolat nec dum
 repetatur exspectat, cum praesertim lector non fere sit nisi eruditus,
 iudicem rura plerumque in decurias mittant de eo pronuntiaturum quod
 intellexerit; ut fortasse ubicunque, in narratione tamen praecipue,
 media haec tenenda sit via dicendi quantum opus est et quantum satis
 est.

quantum opus est autem non ita solum accipi volo, quantum ad
 indicandum sufficit, quia non inornata debet esse brevitas, alioqui sit
 indocta; nam et fallit voluptas et minus longa quae delectant videntur,
 ut amoenum ac molle iter, etiamsi est spatii amplioris, minus fatigat
 quam durum aridumque compendium.

neque mihi unquam tanta fuerit cura brevitatis, ut non ea,
 quae credibilem faciunt expositionem, inseri velim. simplex 
 enim et undique praecisa non tam narratio vocari potest quam confessio.
 sunt porro multae condicione ipsa rei
 longae narrationes, quibus extrema (ut praecepi) prooemii parte ad
 intentionem praeparandus est iudex; deinde curandum, ut omni arte vel ex
 spatio eius detrahamus aliquid vel ex taedio.

ut minus longa sit, efficiemus quae poterimus differendo, non
 tamen sine mentione eorum, quae differemus: 
 quas causas occidendi habuerit, quos adsumpserit
 conscios, quemadmodum disposuerit insidias, probationis loco dicam.

quaedam vero ex ordine praetermittenda, quale est apud
 Ciceronem: 
 moritur Fulcinius; multa enim,
 quae sunt in re, quia remota sunt a causa, praetermittam.
 
 et partitio taedium levat: 
 dicam quae acta sint ante ipsum rei contractum,
 dicam quae in re ipsa, dicam quae postea.

ita tres potius modicae narrationes videbuntur quam una longa.
 interim expediet expositiones brevi interfatione
 distinguere: 
 audistis quae ante acta sunt,
 accipite nunc quae insequuntur. 
 reficietur enim
 iudex priorum fine et se velut ad novum rursus initium praeparabit.

si tamen adhibitis quoque his artibus in longum exierit ordo
 rerum, erit non inutilis in extrema parte commonitio; quod Cicero etiam in brevi narratione fecit: 
 adhuc , Caesar, Q. Ligarius omni culpa caret; domo
 est egressus non modo nullum ad bellum sed ne ad minimum i quidem
 belli suspicionem et cetera.

credibilis autem erit narratio ante omnia, si prius
 consuluerimus nostrum animum, ne quid naturae dicamus adversum, deinde
 si causas ac rationes factis praeposuerimus, non omnibus sed de quibus
 quaeritur, si personas convenientes iis, quae facta credi volemus,
 constituerimus, ut furti reum cupidum, adulterii libidinosum, homicidii
 temerarium, vel his contraria, si defendemus; praeterea loca, tempora et
 similia.

est autem quidam et ductus rei credibilis, qualis in comoediis
 etiam et in minis. aliqua enim naturaliter sequuntur et
 cohaerent ut, si priora bene narraveris, iudex ipse quod postea sis
 narraturus exspectet.

ne illud quidem fuerit inutile, semina quaedam probationum
 spargere, verum sic ut narrationem esse meminerimus non probationem.
 nonnunquam tamen etiam argumento aliquo confirmabimus,
 quod proposuerimus, sed simplici et brevi, ut in veneficiis: 
 sanus bibit, statim concidit, livor ac
 tumor confestim est insecutus.

hoc faciunt et illae praeparationes, cum
 reus dicitur robustus, armatus contra infirmos, inermes, securos.
 omnia denique, quae probation tractaturi sumus, personam,
 causam, locum, tempus, instrumentum, occasionem, narratione delibabimus.

aliquando , si destituti fuerimus his, etiam fatebimur vix
 esse credibile, sed verum et hoc maius habendum scelus; nescire nos
 quomodo factum sit aut quare, mirari sed probaturos.

optimae vero praeparationes erunt quae latuerint, it a
 Cicerone sunt quidem utilissime praedicta omnia, per quae Miloni Clodius
 non Clodio Milo insidiatus esse videatur; plurimum tamen facit illa
 callidissima simplicitatis imitatio: 
 Milo 
 autem, cum in senate fuisset eo die, ( 
 quoad senatus est dimissus, domum venit, calceos et vestimenta
 mutauit, paulisper, dum se uxor, ut fit, comparat, commoratus est.

quam nihil festinato, nihil praeparato fecisse videtur Milo!
 quod non solum rebus ipsis vir eloquentissimus, quibus
 moras et lentum profectionis ordinem ducit, sed verbis etiam vulgaribus
 et cotidianis et arte occulta consecutus est; quae si aliter dicta
 essent, strepitu ipso iudicem ad custodiendum patronum excitassent.

frigere videntur ista plerisque, sed hoc ipso manifestum est,
 quomodo iudicem fefellerit, quod vix a lectore
 deprehenditur. haec sunt quae credibilem faciant
 expositionem.

nam id quidem, ne qua contraria aut sibi repugnantia in
 narratione dicamus, si cui praecipiendum est, is reliqua frustra
 docetur, etiamsi quidam scriptores artium hoc quoque tanquam occultum et
 a se prudenter erutum tradunt.

his tribus narrandi virtutibus adiiciunt quidam
 magnificentiam, quam μεγαλοπρέπειαν 
 vocant, quae neque in omnes causas cadit (nam quid in plerisque iudiciis
 privatis, de certa credita, locato et conducto, interdictis habere loci
 potest supra modum se tollens oratio?) neque semper est utilis, velut
 proximo exemplo Miloniano patet.

et meminerimus multas esse causas, in quibus confitendum,
 excusandum, summittendum sit quod exponimus; quibus omnibus aliena est
 illa magnificentiae virtus. Quare non magis proprium
 narrationis est magnifice dicere quam miserabiliter, invidiose,
 graviter, dulciter, urbane; quae, cum suo quoque loco sint laudabilia,
 non sunt huic parti proprie adsignata et velut dedita.

illa quoque ut narrationi apta, ita ceteris quoque partibus
 communis est virtus, quam Theodectes huic uni proprie dedit; non enim
 magnificam modo vult esse, verum etiam iucundam expositionem.
 sunt 
 qui adiiciant his evidentiam,
 quae ἐνάργεια Graece vocatur.

neque ego quemquam deceperim, ut dissimulem Ciceroni quoque
 plures partes placere. nam praeterquam planam et brevem et
 credibilem vult esse evidentem, moratam cum dignitate. Sed 
 in oratione morata debent esse omnia cum dignitate, quae poterunt.
 evidentia in narratione, quantum ego intelligo, est
 quidem magna virtus, cum quid veri non dicendum, sed quodammodo etiam
 ostendendum est; sed subiici perspicuitati potest, quam quidam etiam
 contrariam interim putaverunt, quia in quibusdam causis obscuranda
 veritas esset; quod est ridiculum.

nam qui obscurare vult, narrat falsa pro veris, et in iis quae
 narrat debet laborare, ut videantur quam evidentissima.

et quatenus etiam forte quadam pervenimus ad difficilius
 narrationum genus, iam de iis loquamur, in quibus res contra nos erit,
 quo loco nonnulli praetereundam narrationem putaverunt. et 
 sane nihil est facilius, nisi prorsus totam causam omnino non agere.
 Sed si aliqua iusta ratione huiusmodi susceperis litem,
 cuius artis est malam esse causam silentio confiteri? nisi forte tam
 hebes futurus est iudex, ut secundum id pronuntiet, quod sciet narrare
 te noluisse.

neque infitias eo in narratione, ut aliqua neganda, aliqua
 adiicienda, aliqua mutanda, sic aliqua etiam
 tacenda; sed tacenda, quae tacere oportebit et liberum erit.
 quod fit nonnunquam brevitatis quoque gratia, quale illud
 est, 
 respondit quae ei visum est.

distinguamus igitur genera causarum. namque in iis,
 in quibus non de culpa quaeretur sed de actione, etiamsi erunt contra
 nos themata, confiteri nobis licebit: 
 pecuniam de templo sustulit sed privatam, ideoque
 sacrilegus non est.

virginem rapuit, non tamen optio patri
 dabitur. ingenuum stupravit et stupratus se suspendit,
 non tamen ideo stuprator capite ut causa mortis punietur, sed decem
 milia, quae poena stupratori constitute est, dabit.
 
 verum in his quoque confessionibus est aliquid, quod
 de invidia, quam expositio adversarii fecit, detrahi possit, cum etiam
 servi nostri de peccatis suis mollius loquantur.

quaedam enim quasi non narrantes mitigabimus: 
 Non quidem, ut adversarius dicit,
 consilium furti in templum attulit nec diu captavit eius rei tempus;
 sed occasione et absentia custodum corruptus et pecunia, quae nimium
 in animis hominum potest, victus est. Sed quid refert?
 peccavit et fur est; nihil attinet 
 
 id defendere, cuius poenam non recusamus.

interim quasi damnemus ipsi: 
 vis 
 te dicam vino impulsum? errore lapsum? nocte deceptum? vera sunt
 ista fortasse; tu tamen ingenuum stuprasti, solve decem milia.
 
 nonnunquam praepositione praemuniri potest causa,
 deinde exponi.

contraria sunt omnia tribus filiis, qui in mortem patris
 coniurarant: sortiti nocte singuli per ordinem cum ferro cubiculum
 intrarunt patre dormiente; cum occidere eum nemo potuisset, excitato
 omnia indicarunt.

si tamen pater, qui divisit patrimonium et reos parricidii
 defendit, sic agat: 
 quod contra legem
 sufficit, parricidium obiicitur iuvenibus, quorum pater vivit atque
 etiam liberis suis adest. ordinem rei narrare quid
 necesse est, cum ad legem nihil pertineat? sed si confessionem
 culpae meae exigitis, fui pater durus et patrimonii, quod iam melius
 ab his administrari poterat, tenax custos;

deinde subiiciat stimulatos ab iis, quorum indulgentiores parentes
 erant, semper tamen habuisse eum animum, qui sit eventu deprehensus, ut
 occidere patrem non possent; neque enim iureiurando
 opus fuisse, si alioqui hoc mentis habuissent, nec sorte, nisi quod se
 quisque eximi voluerit, omnia haec qualiacunque placidioribus animis
 accipientur, illa brevi primae propositionis defensione mollita.

At cum quaeritur an factum sit vel quale factum sit, licet
 omnia contra nos sint, quomodo tamen evitare expositionem salva causae
 ratione possumus? narravit accusator neque ita ut, quae
 essent acta, tantum indicaret, sed adiecit invidiam, rem verbis
 exasperavit, accesserunt probationes, peroratio incendit et plenos irae
 reliquit. exspectat naturaliter iudex,

quid narretur a nobis. si nihil exponimus, illa esse quae
 adversarius dixit et talia qualia dixit credat necesse est.
 quid ergo? eadem exponemus? si de qualitate
 agitur, cuius tum demum quaestio est, cum de re constat, eadem sed non
 eodem modo; alias causas, aliam mentem, aliam rationem dabo.

verbis elevare quaedam licebit; luxuria liberalitatis,
 avaritia parsimoniae, negligentia simplicitatis
 nomine lenietur; vultu denique, voce, habitu vel favoris aliquid vel
 miserationis merebor. solet nonnunquam movere lacrimas ipsa
 confessio. atque ego libenter interrogem, sint illa
 defensuri, quae non narraverint, necne?

nam si neque defenderint neque narraverint, tota causa
 prodetur; at si defensuri sunt, proponere certe plerumque id, quod
 confirmaturi sumus, oportet. cur ergo non exponamus, quod et
 dilui potest et, ut hoc contingat, utique indicandum est?

aut quid inter probationem et narrationem interest, nisi quod
 narratio est probationis continua propositio, rursus probatio narrationi
 congruens confirmatio? videamus ergo, num haec expositio
 longior demum debeat esse et paulo verbosior praeparatione et quibusdam
 argumentis (argumentis dico, non argumentatione), cui tamen plurimum
 confert frequens adfirmatio effecturos nos quod dicimus; non posse vim
 rerum ostendi prima expositione; exspectent et opiniones suas differant
 et bene sperent.

denique utique narrandum est, quidquid aliter quam adversarius
 exposuit narrari potest, aut etiam prooemia sunt in his causis
 supervacua; quae quid magis agunt, quam ut cognitioni rerum accommodatiorem iudicem faciant? atque 
 constabit, nusquam esse eorum maiorem usum, quam ubi animus iudicis ab
 aliqua contra nos insita opinione flectendus est.

coniecturales autem causae, in quibus de facto quaeritur, non
 tam saepe rei, de qua indicium est, quam eorum, per quae res colligenda
 est, expositionem habent. quae cum accusator suspiciose
 narret, reus levare suspicionem debeat, aliter ab hoc atque ab illo ad
 iudicem perferri oportet.

At enim quaedam argumenta turba valent, diducta leviora
 sunt. id quidem non eo pertinet, ut quaeratur an narrandum,
 sed quomodo narrandum sit. nam et congerere plura in
 expositione quid prohibet, si id utile est causae, et promittere, sed et
 dividere narrationem et probationes subiungere partibus atque ita
 transire ad sequentia?

nam ne iis quidem accedo, qui semper eo putant ordine, quo
 quid actum sit, esse narrandum, sed eo malo narrare, quo expedit.
 quod fieri plurimis figuris licet. nam et
 aliquando nobis excidisse simulamus, cum quid 
 utiliore loco reducimus, et interim nos reddituros reliquum ordinem
 testamur, quia sic futura sit causa lucidior; interim re exposita
 subiungimus causas quae antecesserunt.

neque enim est una lex defensionis certumque praescriptum; pro
 re, pro tempore intuenda quae prosint, atque ut erit vulnus, ita vel
 curandum protinus vel, si curatio differri potest, interim deligandum.

nec saepius narrare duxerim nefas, quod Cicero pro Cluentio
 fecit; estque non concessum modo, sed aliquando etiam necessarium, ut in
 causis repetundarum omnibusque quae simplices non sunt.
 amentis est enim superstitione praeceptorum contra
 rationem causae trahi.

narrationem ideo ante probationes ponere est institutum, ne
 iudex, qua de re quaeratur, ignoret. cur igitur, si singula
 probanda aut refellenda erunt, non singula etiam narrentur?
 me certe, quantacunque nostris experimentis habenda est
 fides, fecisse hoc in foro, quotiens ita desiderabat utilitas,
 probantibus et eruditis et iis, qui iudicabant, scio; et (quod non
 arroganter dixerim, quia sunt plurimi, quibuscum egi, qui me refellere
 possint, si mentiar) fere ponendae a me causae officium exigebatur.

neque ideo tamen non id saepius facere oportebit, ut rerum
 ordinem sequamur. quaedam vero etiam turpiter convertuntur, ut si peperisse narres, deinde
 concepisse; apertum testamentum, deinde signatum; in quibus si id, quod
 posterius est, dixeris, de priore tacere optimum; palam est enim
 praecessisse.

sunt quaedam et falsae expositiones, quarum in foro duplex
 genus est: alterum, quod instrumentis adiuvatur, ut P. Clodius fiducia
 testium, qua nocte incestum Romae commiserat, Interamnae se fuisse
 dicebat; alterum, quod est tuendum dicentis ingenio. id 
 interim ad solam verecundiam pertinet, unde etiam mihi videtur dici
 color, interim ad quaestionem.

Sed utrumcunque erit, prima sit curarum, ut id quod fingemus
 fieri possit; deinde, ut et personae et loco et tempori congruat et
 credibilem rationem et ordinem habeat; si continget, etiam verae alicui
 rei cohaereat aut argumento, quod sit in causa, confirmetur.
 nam quae tota extra rem petita sunt, mentiendi licentiam
 produnt.

curandum praecipue, (quod fingentibus frequenter excidit) ne
 qua inter se pugnent; quaedam enim partibus blandiuntur, sed in summam
 non consentiunt; praeterea, ne iis, quae vera esse
 constabit, adversa sint; in schola etiam, ne color extra themata
 quaeratur.

utrobique autem orator meminisse debebit actione tota, quid
 finxerit, quoniam solent excidere quae falsa sunt,

verumque est illud, quod vulgo dicitur, mendacem memorem esse oportere.
 sciamus autem, si de nostro facto quaeratur, unum nobis
 aliquid esse dicendum; si de alieno, mittere in plura suspiciones
 licere. est tamen quibusdam scholasticis controversiis, in
 quibus ponitur aliquem non respondere quod interrogator, libertas omnia
 enumerandi, quae responderi potuissent.

fingenda vero meminerimus ea, quae non cadant in testem.
 sunt autem haec, quae a nostro dicuntur animo, cuius ipsi
 tantum conscii sumus; item quod a defunctis, nec hoc enim est qui neget;
 itemque ab eo cui idem expediet, is enim non negabit; ab adversario
 quoque, quia non est habiturus in negando fidem.

somniorum et superstitionum colores ipsa iam facilitate
 auctoritatem perdiderunt. Non est autem satis in narratione
 uti coloribus, nisi per totam actionem consentiant, cum praesertim
 quorundam probatio sola sit in adseveratione et perseverantia;

ut ille parasitus, qui ter abdicatum a divite iuvenem et absolutum tanquam suum filium asserit, habebit
 quidem colorem, quo dicat et paupertatem sibi causam exponendi fuisse et
 ideo a se parasiti personam esse susceptam, quia in illa domo filium
 haberet; et ideo illum ter innocentem abdicatum, quia filius abdicantis
 non esset.

nisi tamen in omnibus verbis et amorem patrium atque hunc
 quidem ardentissimum ostenderit et odium divitis et metum pro invene,
 quem periculose mansurum in illa domo, in qua tam invisus sit, sciat,
 suspicione subiecti petitoris non carebit.

evenit aliquando in scholasticis controversiis, quod in foro
 an possit accidere dubito, ut eodem colore utraque pars utatur, deinde
 eum pro se quaeque defendat, ut in ilia controversia:

uxor marito dixit, appellatam se de stupro a privigno et sibi
 constitutum tempus et locum; eadem contra filius detulit de noverca,
 edito tantum alio tempore ac loco; pater in eo, quem uxor praedixerat,
 filium invenit, in eo, quem filius, uxorem; illam repudiavit, qua
 tacente filium abdicat. nihil dici potest pro iuvene, quod
 non idem sit pro noverca.

ponentur tamen etiam communia; deinde ex personarum
 comparatione et indicii ordine et silentio
 repudiatae argumenta ducentur.

ne illud quidem ignorare oportet, quaedam esse quae colorem
 non recipiant, sed tantum defendenda sint, qualis est ille dives, qui
 statuam pauperis inimici flagellis cecidit et reus est iniuriarum; nam
 factum eius modestum esse nemo dixerit, fortasse ut sit tutum obtinebit.

quodsi pars expositionis pro nobis, pars contra nos erit,
 miscenda sit an separanda narratio, cum ipsa condicione causae
 deliberandum est. nam si plura sunt quae nocent, quae prosunt
 obruuntur. itaque tunc dividere optimum erit, et iis, quae
 partem nostram adiuvabunt, expositis et confirmatis, adversus reliqua
 uti remediis, de quibus supra dictum est Si plura proderunt,

etiam coniungere licebit, ut quae obstant in mediis velut auxiliis
 nostris posita minus habeant virium. quae tamen non erunt
 nuda ponenda, sed ut et nostra aliqua argumentatione firmemus et diversa
 cur credibilia non sint adiiciamus; quia, nisi distinxerimus, verendum
 est, ne bona nostra permixtis malis inquinentur.

illa quoque de narratione praecipi solent, ne qua ex ea fiat excursio, ne avertatur a iudice sermo,
 ne alienae personae vocem demus, ne argumentemur; adiiciunt quidam
 etiam, ne utamur adfectibus; quorum pleraque sunt frequentissime
 custodienda, immo nunquam, nisi ratio coegerit, mutanda.

ut sit expositio perspicua et brevis, nihil quidem tam raro
 poterit habere rationem quam excursio; nec unquam debebit esse nisi
 brevis et talis, ut vi quadam videamur adfectus velut recto itinere
 depulsi, qualis est Ciceronis circa nuptias Sasiae:

O mulieris scelus incredibile et praeter hanc unam in
 omni uita inauditum! O libidinem effrenatam et indomitam! O audaciam
 singularem! nonne timuisse, si minus vim deorum hominumque famam, at
 illam ipsam noctem facesque illas nuptiales non limen cubiculi non
 cubile filiae non parietes denique ipsos, superiorum testes
 nuptiarum

sermo vero aversus a iudice et brevius indicat interim et
 coarguit magis, de qua re idem, quod in prooemio dixeram, sentio, sicut
 de prosopopoeia quoque; qua tamen non Servius modo Sulpicius utitur pro
 Aufidia: 
 somnone te languidum an gravi
 
 
 lethargo putem
 pressum? sed M. quoque Tullius circa nauarchos, (nam ea quoque
 rei expositio est) 
 ut adeas, tantum dabis,
 et reliqua.

quid ? pro Cluentio, Staieni Bulbique colloquium nonne ad
 celeritatem plurimum et ad fidem confert? quae ne fecisse
 inobservantia quadam videatur, quanquam hoc in illo credibile non est,
 in Partitionibus praecepit, ut habeat narratio suavitatem, admirationes,
 exspectationes, exitus inopinatos, colloquia personarum, omnes adfectus.

argumentabimur , ut dixi, nunquam; argumentum ponemus
 aliquando; quod facit pro Ligario Cicero, cum dicit sic eum provinciae
 praefuisse, ut illi pacem esse expediret. inseremus 
 expositioni et brevem, cum res poscet, defensionem et rationem factorum.

neque enim narrandum est tanquam testi sed tanquam patrono.
 rei ordo per se talis est: Q. Ligarius
 legatus cum C. Considio profectus. 
 quid ergo M.
 Tullius? Q. enim, inquit, 
 Ligarius , cum esset nulla belli suspicio, legatus
 in Africam cum C. Considio profectus est. 
 et alibi:

Non modo ad bellom sed ne ad minimam
 quidem suspicionem belli. 
 Et cum esset
 indicaturo satis, Q. Ligarius nullo se implicari
 negotio passus est, adiecit, domum spectans, ad suos redire cupiens.
 
 ita quod exponebat, et ratione fecit credibile et
 adfectu quoque implevit.

quo magis miror eos, qui non putant utendum in narratione
 adfectibus. qui si hoc dicunt, non diu
 neque ut in epilogo, mecum sentiunt; effugiendae sunt enim
 morae. ceterum cur ego iudicem nolim, dum eum doceo, etiam
 movere ?

cur , quod in summa parte sum actionis petiturus, non in primo
 statim rerum ingressu, si fieri potest, consequar? cum 
 praesertim etiam in probationibus faciliorem sim animum eius habiturus
 occupatum vel ira vel miseratione.

An non M. Tullius circa verbera civis Romani omnis
 brevissime movet adfectus, non solum condicione ipsius, loco iniuriae,
 genere verberum, sed animi quoque commendatione? summum enim
 virum ostendit qui, cum virgis caederetur, non ingemuerit, non
 rogaverit, sed tantum ciuem Romanum esse se cum invidia caedentis et
 fiducia iuris clamaverit.

quid ? Philodami casum nonne cum per totam expositionem
 incendit invidia, tum in supplicio ipso lacrimis
 implevit, cum flentes non tam narraret quam ostenderet patrem de morte
 filii, filium de patris?

quid ulli epilogi possunt magis habere miserabile?
 serum est enim advocare iis rebus adfectum in
 peroratione, quas securus narraveris; adsuevit illis iudex iamque eas
 sine motu mentis accipit, quibus commotus novis non est, et difficile
 est mutare animi habitum semel constitutum.

ego vero (neque enim dissimulabo iudicium meum, quamquam id,
 quod sum dicturus, exemplis magis quam praeceptis ullis continetur)
 narrationem, ut si ullam partem orationis, omni qua potest gratia et
 venere exornandam puto. Sed plurimum refert, quae sit
 natura eius rei quam exponimus.

In parvis ergo, quales sunt fere privatae, sit ille presses
 et velut applicitus rei cultus, in verbis summa diligentia; quae in
 locis impetu feruntur et circumiectae orationis copia latent, hic
 expressa et, ut vult Zeno, sensu tincta esse
 debebunt; compositio dissimulata quidem sed tamen quam iucundissima;

figurae non illae poeticae et contra rationem loquendi auctoritate
 veterum receptae (nam debet esse quam purissimus sermo), sed quae
 varietate taedium effugiant et mutationibus animum
 levent, ne in eundem casum similem compositionem, pares elocutionum
 tractus incidamus. caret enim ceteris lenociniis expositio
 et, nisi commendetur hac venustate, iaceat necesse est.

nec in ulla parte intentior est index, eoque nihil recte
 dictum perit. praeterea nescio quomodo etiam credit facilius,
 quae audienti iucunda sunt, et voluptate ad fidem ducitur.

Ubi vero maior res erit, et atrocia invidiose et tristia
 miserabiliter dicere licebit, non ut consumantur adfectus, sed ut tamen
 velut primis lineis designentur, ut plane, qualis futura sit imago rei,
 statim appareat.

ne sententia quidem velut fatigatum intentione stomachum
 iudicis reficere dissuaserim, maxime quidem brevi interiectione, qualis
 est illa, 
 fecerunt servi Milonis, quod suos
 quisque servos in tali re facere voluisset, interim paulo
 liberiore, qualis est illa, 
 nubit genero
 socrus, nullis auspicibus, nullis auctoribus,

funestis ominibus omnium. 
 quod cum sit
 factum iis quoque temporibus, quibus omnis ad utilitatem potius quam ad
 ostentationem componebatur oratio, et erant adhuc severiora iudicia,
 quanto nunc faciendum magis, cum in ipsa capitis
 aut fortunarum pericula inrupit voluptas? cui hominum desiderio quantum
 dari debeat alio loco dicam. interim aliquid indulgendum esse
 confiteor.

multum confert adiecta veris credibilis rerum imago, quae
 velut in rem praesentem perdicere audientes videtur, qualis est illa M.
 Caelii in Antonium descriptio: 
 namque ipsum
 offendunt temulento sopore profligatum, totis praecordiis
 stertentem, ructuosos spiritus geminare, praeclarasque contubernales
 ab omnibus spondis transversas incubare et reliquas circumiacere
 passim.

quae tamen exanimatae terrore, hostium
 adventu percepto, excitare Antonium conabantur, nomen inclamabant,
 frustra a ceruicibus tollebant, blandius alia ad aurem invocabat,
 uehementius etiam nonnulla feriebat; quarum cum omnium vocem
 tactumque noscitaret, proximae cuiusque collum amplexu petebat,
 neque dormire excitatus neque vigilare ebrius poterat, sed semisomno
 sopore inter manus centurionum concubinarumque iactabatur.
 
 nihil his neque credibilius fingi neque vehementius
 exprobrari neque manifestius ostendi potest.

neque illud quidem praeteribo, quantam adferat fidem
 expositioni narrantis auctoritas; quam mereri debemus ante omnia quidem
 vita, sed et ipso genere orationis, quod quo fuerit
 gravius ac sanctius, hoc plus habeat necesse est in adfirmando ponderis.

effugienda igitur in hac praecipue parte omnis calliditatis
 suspicio, neque enim se usquam custodit magis iudex; nihil videatur
 fictum, nihil sollicitum; omnia potius a causa quam ab oratore profecta
 credantur.

At hoc pati non possumus et perire artem putamus, nisi
 apparent, cum desinat ars esse, si apparet. pendemus ex laude
 atque hanc laboris nostri ducimus summam. ita , quae
 circumstantibus ostentare volumus, iudicibus prodimus.

est quaedam etiam repetita narratio, quae ἐπιδιήγησις dicitur, sane res declamatoria
 magis quam forensis, ideo autem reperta, ut, quia narratio brevis esse
 debet, fusius et ornatius res possit exponi; quod fit vel invidiae
 gratia vel miserationis. id et raro faciendum iudico neque
 sic unquam, ut totus ordo repetatur; licet enim per partes idem
 consequi. ceterum , qui uti ἐπιδιηγήσει volet, narrationis loco rem stringat et
 contentus indicare, quod factum sit, quo sit modo factum plenius se loco
 suo expositurum esse promittat.

initium narrationis quidam utique faciendum a persona putant, eamque, si nostra sit, ornandam, si
 aliena, infamandam statim. hoc sane frequentissimum est, quia
 personae sunt inter quas litigatur.

Sed hae quoque interim cum suis accidentibus ponendae, cum
 id profuturum est: ut A. Cluentius Habitus fuit 
 pater huiusce, iudices, homo non solum municipii Larinatis, ex quo erat, sed regionis illius et uicinitatis
 virtute, existimatione, nobilitate princeps;

interim sine his ut Q. enim Ligarius cum esset; 
 frequenter vero et a re, sicut pro Tullio Cicero 
 fundum habet in agro Thurino M. Tullius paternum;
 Demosthenes pro Ctesiphonte τοῦ γὰρ
 Φωκικο͂ν συστάντος πολέμου.

de fine narrationis cum iis contentio est, qui perduci
 expositionem volunt eo, unde quaestio oritur: 
 his rebus ita gestis, P. Dolabella praetor
 interdixit, ut est consuetudo, de vi, hominibus armatis, sine ulla
 exceptione, tantum ut unde deiecisset restitueret; deinde
 restituisse se dixit. sponsio facta est; hac de sponsione
 vobis iudicandum est. 
 id a petitore semper fieri
 potest, a defensore non semper.

ordine ipso narrationem sequitur confirmatio. Probanda sunt enim quae propter hoc exposuimus.
 Sed priusquam ingrediar hanc partem, pauca mihi de
 quorundam opinione dicenda sunt. plerisque moris est prolato
 rerum ordine protinus utique in aliquem laetum ac plausibilem locum quam
 maxime possint favorabiliter excurrere.

quod quidem natum ab ostentatione declamatoria iam in forum
 venit, postquam agere causas non ad utilitatem litigatorum, sed ad
 patronorum iactationem repertum est, ne, si pressae illi, qualis saepius
 desideratur, narrationis gracilitati coniuncta argumentorum pugnacitas
 fuerit, dilatis diutius dicendi voluptatibus oratio refrigescat In quo
 vitium illud est,

quod sine discrimine causarum atque utilitatis hoc, tanquam semper
 expediat aut etiam necesse sit, faciunt, eoque sumptas ex iis partibus,
 quarum alius erat locus, sententias in hanc congerunt, ut plurima aut
 iterum dicenda sint aut, quia alieno loco dicta sunt, dici suo non
 possint. ego autem confiteor,

hoc exspatiandi genus non modo narrationi sed etiam quaestionibus vel
 universis vel interim singulis opportune posse
 subiungi, cum res postulat aut certe permittit, atque eo vel maxime
 illustrari ornarique orationem, sed si cohaeret et sequitur, non si per
 vim cuneatur et quae natura iuncta erant distrahit.

nihil enim tam est consequens quam narrationi probatio, nisi
 excursus ille vel quasi finis narrationis vel quasi initium probationis
 est. erit ergo illi nonnunquam locus, ut, si expositio circa
 finem atrox fuerit, prosequamur eam velut erumpente protinus
 indignatione.

quod tamen ita fieri oportebit, si res dubitationem non
 habebit. alioqui prius est quod obiicias verum efficere quam
 magnum, quia criminum invidia pro reo est, priusquam probabitur;
 difficillima est enim gravissimi cuiusque sceleris fides.

item fieri non inutiliter potest ut, si merita in adversarium
 aliqua exposueris, in ingratum inveharis, aut, si varietatem criminum
 narratione demonstraveris, quantum ob ea periculum intentetur, ostendas.

verum haec breviter omnia. iudex enim ordine audito
 festinat ad probationem et quam primum certus esse sententiae cupit.
 praeterea cavendum est, ne ipsa expositio vanescat, aversis in aliud animis et inani mora
 fatigatis.

Sed ut non semper est necessaria post narrationem illa
 procursio, ita frequenter utilis ante quaestionem praeparatio, utique si
 prima specie minus erit favorabilis, si legem asperam ac poenarias
 actiones tuebimur. est hic locus velut sequentis exordii
 ad conciliandum probationibus nostris
 iudicem, mitigandum, concitandum. 
 Quod liberius hic et vehementius fieri potest, quia iudici nota iam
 causa est.

his igitur velut fomentis, si quid erit asperum,
 praemolliemus, quo facilius aures iudicum quae post dicturi erimus
 admittant, ne ius nostrum oderint. nihil enim facile
 persuadetur invitis.

quo loco iudicis quoque noscenda natura est, iuri magis an
 aequo sit appositus; proinde enim magis aut minus erit hoc necessarium.
 ceterum res eadem et post quaestionem perorationis vice
 fungitur.

hanc partem παρέκβασιν 
 vocant Graeci, Latini egressum vel egressionem. Sed hae
 sunt plures, ut dixi, quae per totam causam varios habent excursus, ut
 laus hominum locorumque, ut descriptio regionum, expositio quarundam
 rerum gestarum, vel etiam fabulosarum.

quo ex genere est in orationibus contra Verrem compositis
 Siciliae laus, Proserpinae raptus; pro C. Cornelio
 popularis illa virtutum Cn. Pompei commemoratio, in quam ille divinus
 orator, velut nomine ipso ducis cursus dicendi teneretur, abrupto quem
 inchoaverat sermone devertit actutum.

Παρέκβασις est, ut mea quidem fert
 opinio, alicuius rei, sed ad utilitatem causae pertinentis extra ordinem
 excurrens tractatio. quapropter non video cur hunc ei
 potissimum locum adsignent, qui rerum ordinem sequitur, non magis quam
 illud, cur hoc nomen ita demum proprium putent, si aliquid in digressu
 sit exponendum, cum tot modis a recto itinere declinet oratio.

nam quidquid dicitur praeter illas quinque quas fecimus
 partes, egressio est, indignatio, miseratio, invidia, convicium,
 excusatio, conciliatio, maledictorum refutatio. similia his,
 quae non sunt in quaestione, omnis amplificatio, minutio, omne adfectus
 genus, et quae maxime iucundam et ornatam faciunt orationem,
 de luxuria, de avaritia, religione, officiis; quae cum sint argumentis
 subiecta similium rerum, quia cohaerent, egredi non videntur.

Sed plurima sunt, quae rebus nihil secum cohaerentibus
 inseruntur, quibus iudex reficitur, admonetur, placatur, rogatur,
 laudatur. innumerabilia sunt haec, 
 quorum alia sic praeparata adferimus, quaedam ex occasione vel
 necessitate ducimus, si quid nobis agentibus novi accidit,
 interpellatio, interventus alicuius, tumultus.

unde Ciceroni quoque in prooemio, cum diceret pro Milone,
 digredi fuit necesse, ut ipsa oratiuncula qua usus est patet.
 potest autem paulo longius exire, qui praeparat aliquid
 ante quaestionem et qui finitae probationi velut commendationem adiicit
 At qui ex media erumpit, cito ad id redire debet unde devertit.

sunt qui narrationi propositionem subiungant tanquam partem
 iudicialis materiae, cui opinioni respondimus. mihi autem
 propositio videtur omnis confirmationis initium, quod non modo in
 ostendenda quaestione principali, sed nonnunquam etiam in singulis
 argumentis poni solet maximeque in iis quae ἐπιχειρήματα vocantur. Sed nunc de priore
 loquimur. ea non semper uti necesse est.

aliquando enim sine propositione quoque satis manifestum est
 quid in quaestione versetur, utique si narratio ibi finem habet, ubi
 initium quaestio, adeo, ut aliquando subiungatur expositioni, quae solet
 in argumentis esse summa collectio: haec, sicut
 exposui, ita gesta sunt, iudices; insidiator
 superatus est, vi victa vis vel potius oppressa vir tute audacia
 est.

nonnunquam vero valde est utilis, ubi res defendi non potest
 et de fine quaeritur, ut pro eo, qui pecuniam privatam de templo
 sustulit, 
 sacrilegii agitur, de sacrilegio
 cognoscitis, ut iudex intelligat id unum esse officii sui,
 quaerere an id quod obiicitur sacrilegium sit.

item in causis obscuris aut multiplicibus, nec semper propter
 hoc solum ut sit causa lucidior, sed aliquando etiam ut magis moveat.
 movet autem, si protinus subtexantur aliqua, quae
 prosint. 
 lex aperte scripta est ut
 peregrinus qui murum ascenderit morte multetur; peregrinum te esse
 cerium est; quin ascenderis murum, non quaeritur; quid superest,
 nisi ut te puniri oporteat? 
 haec enim propositio
 confessionem adversarii premit et quodammodo iudicandi moram tollit, nec
 indicat quaestionem sed adiuvat.

sunt autem propositiones et simplices et duplices vel
 multiplices, quod accidit non uno modo. nam et plura crimina
 iunguntur, ut cum Socrates accusatus est, quod corrumperet iuventutem et
 novas superstitiones introduceret; et singula ex pluribus colliguntur,
 ut cum legatio male gesta obiicitur Aeschini, quod mentitus sit, quod
 nihil ex mandatis fecerit, quod moratus sit, quod
 munera acceperit.

recusatio quoque plures interim propositiones habet, ut contra
 petitionem pecuniae: 
 male petis,
 procuratorem enim tibi esse non licuit, sed neque illi, cuius nomine
 litigas, habere procuratorem; sed neque est heres eius, a quo
 accepisse mutuam dicor nec ipsi debui.

multiplicari haec in quantum libet possunt, sed rem ostendisse
 satis est. hae si ponantur singulae subiectis probationibus,
 plures sunt propositiones; si coniungantur, in partitionem cadunt.

est et nuda propositio, qualis fere in coniecturalibus, 
 caedis ago, furtum obiicio; est
 ratione subiecta, ut 
 maiestatem minuit C.
 Cornelius; nam codicem tribunus plebis ipse pro contione legit.
 
 praeter haec utimur propositione aut nostra, ut 
 adulterium obiicio; aut adversarii,
 ut 
 adulterii mecum agitur, aut
 communi, ut 
 inter me et adversarium
 quaestio est, uter sit intestato propior Nonnumquam diversas
 quoque iungimus: 
 ego hoc dico, adversarius
 hoc.

habet interim vim propositionis, etiamsi per se non est
 propositio, eum exposito rerum ordine subiicimus: 
 de his cognoscetis, ut sit haec commonitio
 iudicis, quo se ad quaestionem acrius intendat et velut quodam tactu
 resuscitatus fine esse narrationis et initium probationis intelligat, et
 nobis confirmationem ingredientibus ipse quoque quodammodo novum
 audiendi sumat exordium.

partitio est nostrarum aut adversarii propositionum aut
 utrarumque ordine collocata enumeratio. hac quidam utendum
 semper putant, quod ea fiat causa lucidior et iudex attentior ac
 docilior, si scierit et de quo dicamus et de quo dicturi postea simus.

rursus quidam periculosum id oratori arbitrantur duabus ex
 causis: quod nonnunquam et excidere soleant quae promisimus et, si qua
 in partiendo praeterimus, occurrere; quod quidem nemini accidet, nisi
 qui plane vel nullo fuerit ingenio vel ad agendum nihil cogitati
 praemeditatique detulerit.

alioqui quae tam manifesta et lucida est ratio quam rectae
 partitionis? sequitur enim naturam ducem adeo ut memoriae id
 maximum sit auxilium via dicendi non decedere. quapropter ne
 illos quidem probaverim, qui partitionem vetant ultra tres propositiones
 extendere. quae sine dubio, si nimium sit multiplex, fugiet memoriam iudicis et turbabit intentionem;
 hoc tamen numero velut lege non est alliganda, cum possit causa plures
 desiderare.

alia sunt magis, propter quae partitione non semper sit
 utendum: primum, quia pleraque gratiora sunt, si inventa subito nec domo
 adlata, sed inter dicendum ex re ipsa nata videantur, unde illa non
 iniucunda schemata, 
 paene excidit mihi,
 et 
 fugerat me, et 
 recte admones. 
 propositis 
 enim probationibus omnis in reliquum gratia novitatis praecerpitur.

interim vero etiam fallendus est iudex et variis artibus
 subeundus, ut aliud agi quam quod petimus putet. nam est
 nonnunquam dura propositio, quod iudex si providit, non aliter
 praeformidat quam qui ferrum medici priusquam curetur aspexit; at si re
 non ante proposita securum ac nulla denuntiatione in se conversum
 intrarit oratio, efficiet, quod promittenti non crederetur.

interim refugienda non modo distinctio quaestionum est, sed
 omnino tractatio; adfectibus turbandus et ab intentione auferendus
 auditor. Non enim solum oratoris est
 docere, sed plus eloquentia circa movendum valet. cui rei
 contraria est maxime tenuis illa et scrupulose in partes secta
 divisionis diligentia eo tempore quo cognoscenti iudicium conamur
 auferre.

quid quod interim, quae per se levia sunt et infirma, turba
 valent? ideoque congerenda sunt potius et velut eruptione
 pugnandum; quod tamen rarum esse debet et ex necessitate demum, cum hoc
 ipsum quod dissimile rationi est coegerit ratio.

praeter haec in omni partitione est utique aliquid
 potentissimum, quod cum audivit iudex cetera tanquam supervacua gravari
 solet. itaque si plura vel obiicienda sunt vel diluenda, et
 utilis et iucunda partitio est ut, quid quaque de re dicturi simus,
 ordine appareat; at si unum crimen varie defendemus, supervacua.

ut si illa partiamur, 
 dicam non
 talem esse hunc quem tueor reum, ut in eo credibile videri possit
 homicidium; dicam occidendi causam huic non fuisse; dicam hunc eo
 tempore quo homo occisus est trans mare fuisse, omnia, quae
 ante id quod ultimum est exsequeris, inania videri necesse est.

festinat enim iudex ad id quod potentissimum est. et velut
 obligatum promisso patronum, si est patientior,
 tacitus appellat; si vel occupatus vel in aliqua potestate vel etiam si
 moribus incompositus, cum convicio efflagitat.

itaque non defuerunt, qui Ciceronis illam pro Cluentio
 partitionem improbarent, qua se dicturum esse promisit primum, neminem
 maioribus criminibus, gravioribus testibus, in iudicium vocatum quam
 Oppianicum; deinde praeiudicia esse facta ab ipsis iudicibus, a quibus
 condemnatus sit; postremo, iudicium pecunia temptatum non a Cluentio,
 sed contra Cluentium; quia, si probari posset, quod est tertium,

nihil necesse fuerit dicere priora. rursus nemo tam erit
 iniustus aut stultus, quin eum fateatur optime pro Murena esse partitum:
 
 intelligo , indices, tris totius
 accusationis fuisse partis, et earum unam in reprehensione vitae,
 alteram in contentione dignitatis, tertiam in criminibus ambitus
 esse versatam. 
 nam sic et ostendit lucidissime
 causam et nihil fecit altero supervacuum.

de illo quoque genere defensionis plerique dubitant: 
 si occidi, recte feci; sed non occidi;
 quo enim prius pertinere, si sequens firmum sit? haec invicem
 obstare, et utroque utentibus in neutro haberi fidem. quod 
 sane in parte verum est, et illo sequenti, si modo
 indubitabile est,

sit solo utendum. At si quid in eo, quod est fortius,
 timebimus, utraque probatione nitemur. alius enim alio moveri
 solet, et qui factum putavit, iustum credere potest; qui tanquam iusto
 non movebitur, factum fortasse non credet. ut certa manus uno
 telo possit esse contenta, incerta plura spargenda sunt,

ut sit et fortunate locus. egregie vero Cicero pro Milone
 insidiatorem primum Clodium ostendit, tum addidit ex abundanti, etiamsi
 id non fuisset, talem tamen civem cum summa virtute interfectoris et
 gloria necari potuisse.

neque illum tamen ordinem, de quo prius dixi, damnaverim; quia
 quaedam, etiamsi ipsa sunt dura, in id tamen valent, ut ea molliant quae
 sequuntur. nec omnino sine ratione est quod vulgo dicitur:
 
 iniquum petendum, ut aequum feras.

quod tamen nemo sic accipiat ut omnia credat audenda.
 recte enim Graeci praecipiunt, 
 Non temptanda, quae effici omnino non possint.
 
 Sed quotiens hac, de qua loquor, duplici
 defensione utemur, id laborandum est, ut in illam partem sequentem fides
 ex priore ducatur. potest enim videri, qui tuto etiam
 confessurus fuit, mentiendi causam in negando non habere.

et illud utique faciendum est, ut, quotiens suspicabimur a
 iudice aliam probationem desiderari quam de qua loquimur, promittamus
 nos plene et statim de eo satis esse facturos, praecipueque si de pudore
 agetur.

frequenter autem accidit, ut causa parum verecunda iure tuta
 sit; de quo ne inviti iudices audiant et aversi, frequentius sunt
 admonendi, secuturam defensionem probitatis et dignitatis; exspectent
 paulum et agi ordine sinant.

quaedam interim nos invitis litigatoribus simulandum est
 dicere, quod Cicero pro Cluentio facit circa iudiciariam legem;
 nonnunquam, quasi interpellemur ab iis, subsistere; saepe convertenda ad
 ipsos oratio; hortandi ut sinant nos uti nostro consilio. ita 
 surrepetur animo iudicis et, dum sperat probationem pudoris,
 asperioribus illis minus repugnabit.

quae cum receperit, etiam verecundiae defensioni facilior
 erit. sic utraque res invicem iuvabit, eritque iudex circa
 ius nostrum spe modestiae attentior, circa modestiam iuris probatione
 proclivior.

Sed ut non semper necessaria aut utilis est partitio, ita opportune adhibita plurimum
 orationi lucis et gratiae confert. neque 
 enim solum id efficit, ut clariora fiant, quae dicuntur, rebus velut ex
 turba extractis et in conspectu iudicum positis; sed reficit quoque
 audientem certo singularum partium fine, non aliter quam facientibus
 iter multum detrahunt fatigationis notata inscriptis lapidibus spatia.

nam et exhausti laboris nosse mensuram voluptati est, et
 hortatur ad reliqua fortius exsequenda scire quantum supersit.
 nihil enim longum videri necesse est, in quo, quid
 ultimum sit, certum est.

nec immerito multum ex diligentia partiendi tulit laudis Q.
 Hortensius, cuius tamen divisionem in digitos diductam nonnunquam Cicero
 leviter eludit. nam est suus et in gestu modus, et vitanda,
 utique maxime, concisa nimium et velut articulosa partitio.

nam et auctoritati plurimum detrahunt minuta illa nec iam
 membra sed frusta, et huius gloriae cupidi, quo subtilius et copiosius
 divisisse videantur, et supervacua adsumunt et quae natura singularia
 sunt secant, nec tam plura faciunt quam minora; deinde cum fecerunt
 mille particulas, in eandem incidunt obscuritatem, contra quam partitio
 inventa est.

et divisa autem et simplex propositio, quotiens utiliter
 adhiberi potest, primum debet esse aperta atque lucida (nam quid sit
 turpius, quam id esse obscurum ipsum, quod in eum solum adhibetur usum,
 ne sint cetera obscura?), tum brevis nec ullo supervacuo onerata verbo.
 Non enim, quid dicamus, sed de quo dicturi simus
 ostendimus.

obtinendum etiam, ne quid in ea desit, ne quid supersit.
 superest autem sic fere, cum aut in species partimur,
 quod in genera partiri sit satis, aut genere posito subiicitur species,
 ut dicam de virtute, iustitia, continentia, cum
 iustitia atque continentia virtutis sint species.

partitio prima est, quid sit de quo conveniat, quid de quo
 ambigatur. In eo, quod convenit, quid adversarius fateatur,
 quid nos; in eo, de quo ambigitur, quae nostrae propositiones, quae
 partis adversae. pessimum vero, non eodem ordine exsequi, quo
 quidque proposueris.

fuerunt et clari quidem auctores, quibus solum videretur oratoris
 officium docere; namque et adfectus duplici ratione excludendos
 putabant, primum quia vitium esset omnis animi perturbatio, deinde quia
 iudicem a veritate depelli misericordia gratia similibusque non
 oporteret, et voluptatem audientium petere, cum vincendi tantum gratia
 diceretur, non modo agenti supervacuum, sed vix etiam viro digium
 arbitrabantur;

plures vero, qui nec ab illis sine dubio partibus rationem orandi
 summoverent, hoc tamen proprium atque praecipuum crederent opus, sua
 confirmare et quae ex adverso proponerentur refutare.

utrumcunque est (neque enim hoc loco meam interpono
 sententiam), hic erit liber illorum opinione maxime necessarius, quia
 toto haec sola tractantur; quibus sane et ea, quae de iudicialibus
 causis iam dicta sunt, serviunt.

nam neque prooemii neque narrationis est alius usus, quam ut
 iudicem huic praeparent; et status nosse atque ea, de quibus supra scripsimus, intueri supervacuum foret, nisi
 ad hanc perveniremus.

denique ex quinque quas iudicialis materiae fecimus partibus,
 quaecunque alia potest aliquando necessaria causae non esse; lis nulla
 est, cui probatione opus non sit. eius praecepta sic optime
 divisuri videmur, ut prius, quae in commune ad omnes quaestiones
 pertinent, ostendamus; deinde, quae in quoque causae genere propria
 sint, exsequamur.

ac prima quidem illa partitio ab Aristotele tradita consensum
 fere omnium meruit, alias esse probationes, quas extra dicendi rationem
 acciperet orator, alias, quas ex causa traheret ipse et quodam modo
 gigneret. ideoque illas ἀτέχνους, id est inartificiales, has ἐντέχνους, id est artificiales, vocaverunt.

Ex illo priore genere sunt praeiudicia, rumores, tormenta,
 tabulae, iusiurandum, testes, in quibus pars maxima contentionum
 forensium consistit. Sed ut ipsa per se carent arte, ita
 summis eloquentiae viribus et adlevanda sunt plerumque et refellenda.
 Quare mihi videntur magnopere damnandi, qui totum hoc
 genus a praeceptis removerunt.

nec tamen in animo est omnia, quae aut pro his aut contra dici
 solent, complecti. Non enim communes locos tradere
 destinamus, quod esset operis infiniti, sed viam quandam atque rationem. Quibus demonstratis,
 non modo in exsequendo suas quisque vires debet adhibere, sed etiam
 inveniendo similia, ut quaeque condicio litium poscet. neque 
 enim de omnibus causis dicere quisquam potest saltem praeteritis, ut
 taceam de tuturis.

iam praeiudiciorum vis omnis tribus in generibus versatur:
 rebus, quae aliquando ex paribus causis sunt iudicatae, quae exempla
 rectius dicuntur, ut de rescissis patrum testamentis vel contra filios
 confirmatis; iudiciis ad ipsam causam pertinentibus, unde etiam nomen
 ductum est, qualia in Oppianicum facta dicuntur et a senatu adversus
 Milonem; aut cum de eadem causa pronuntiatum est, ut in reis deportatis
 et assertione secunda et partibus centumviralium, quae in duas hastas
 divisae sunt.

confirmantur praecipue duobus: auctoritate eorum, qui
 pronuntiaverunt, et similitudine rerum, de quibus quaeritur; refelluntur
 autem raro per contumeliam iudicum, nisi forte
 manifesta in iis culpa erit. vult enim cognoscentium quisque
 firmam esse alterius sententiam, et ipse pronuntiaturus, nec libenter
 exemplum, quod in se fortasse recidat, facit.

confugiendum ergo est in duobus superioribus, si res feret, ad
 aliquam dissimilitudinem causae; vix autem ulla est per omnia alteri
 similis. si id non continget aut eadem causa erit, actionum
 incusanda negligentia aut de infirmitate personarum querendum, contra
 quas erit iudicatum, aut de gratia, quae testes corruperit, aut de
 invidia aut de ignorantia, aut videndum, quid causae
 postea accesserit. quorum si nihil erit, licet tamen dicere
 multos iudiciorum casus ad inique pronuntiandum valere ideoque damnatum
 Rutilium, absolutos Clodium atque Catilinam. rogandi etiam
 iudices, ut rem potius intueantur ipsam, quam iuriiurando alieno suum
 donent.

adversus consulta autem senatus et decreta principum vel
 magistratuum remedium nullum est, nisi aut inventa quantulacunque causae
 differentia aut aliqua vel eorundem vel eiusdem potestatis hominum
 posterior constitutio, quae sit priori contraria; quae si deerunt, lis
 non erit.

famam atque rumores pars altera consensum civitatis et velut
 publicum testimonium vocat, altera sermonem sine ullo certo auctore
 dispersum, cui malignitas initium dederit, incrementum credulitas; quod
 nulli non etiam innocentissimo possit accidere fraude inimicorum falsa
 vulgantium. exempla utrinque non deerunt.

sicut in tormentis quoque, qui est locus frequentissimus, cum
 pars altera quaestionem vera fatendi necessitatem vocet, altera saepe
 etiam causam falsa dicendi, quod aliis patientia facile mendacium
 faciat, aliis infirmitas necessarium. quid attinet de his
 plura? plenae sunt orationes veterum ac novorum.

quaedam tamen in hac parte erunt propria cuiusque litis.
 nam sive de habenda quaestione agetur, plurimum
 intererit, quis et quem postulet aut offerat et in quem et ex qua causa;
 sive iam erit habitat, quis ei praefuerit, quis et quomodo sit tortus,
 incredibilia dixerit an inter se constantia, perseveraverit in eo quod
 coeperat. an aliquid dolore mutarit, prima parte quaestionis an
 procedente cruciatu. Quae utrinque tam infinita
 sunt quam ipsa rerum varietas.

contra tabulas quoque saepe dicendum est, cum eas non solum
 refelli sed etiam accusari sciamus esse usitatum. cum sit
 autem in his aut scelus signatorum aut ignorantia, tutius ac facilius
 id, quod secundo loco diximus, tractatur, quod pauciores rei fiunt.

Sed hoc ipsum argumenta ex causa trahit, si forte aut
 incredibile est id actum esse, quod tabulae continent, aut, ut
 frequentius evenit, aliis probationibus aeque inartificialibus solvitur;
 si aut is in quem signatum est, aut aliquis signator dicitur afuisse vel
 prius esse defunctus; si tempora non congruunt; si vel antecedentia vel
 insequentia tabulis repugnant. inspectio etiam ipsa saepe
 falsum deprehendit.

iusiurandum litigatores aut offerunt suum aut non recipiunt
 oblatum, aut ab adversario exigunt aut recusant, cum ab ipsis exigatur.
 offerre suum sine illa condicione, ut vel adversarius
 iuret, fere improbum est.

qui tamen id faciet, aut vita se tuebitur, ut eum non sit credibile peieraturum; aut ipsa vi religionis, in qua
 plus fidei consequetur, si id egerit, ut non cupide ad hoc descendere
 sed ne hoc quidem recusare videatur; aut, si causa patietur, modo litis,
 propter quam devoturus se ipse non fuerit; aut praeter alia causae
 instrumenta adiicit ex abundanti hanc quoque conscientiae suae fiduciam.

qui non recipiet, et iniquam condicionem et a multis contemni
 iurisiurandi metum dicet, cum etiam philosophi quidam sint reperti, qui
 deos agere rerum humanarum curam negarent; eum vero, qui nullo deferente
 iurare sit paratus, et ipsum velle de causa sua pronuntiare et, quam id
 quod offert leve ac facile credat, ostendere.

At is, qui defert, agere modeste videtur, cum litis
 adversarium iudicem faciat, et eum cuius cognitio est onere liberat, qui
 profecto alieno iureiurando stari quam suo mavult.

quo difficilior recusatio est, nisi forte res est ea, quam
 credibile sit notam ipsi non esse. quae excusatio si deerit,
 hoc unum relinquetur, ut invidiam sibi quaeri ab
 adversario dicat atque id agi, ut in causa, in qua vincere non possit,
 queri possit; itaque hominem quidem malum occupaturum hanc condicionem
 fuisse, se autem probare malle quae adfirmet, quam dubium cuiquam
 relinquere, an peierarit.

Sed nobis adolescentibus seniores in agendo facti praecipere
 solebant, ne temere unquam iusiurandum deferremus, sicut neque optio
 iudicis adversario esset permittenda nec ex advocatis partis adversae
 iudex eligendus; nam, si dicere contraria turpe advocato videretur,
 certe turpius habendum, facere quod noceat.

Maximus tamen patronis circa testimonia sudor est.
 ea dicuntur aut per tabulas aut a praesentibus.
 simplicior contra tabulas pugna. nam et minus
 obstitisse videtur pudor inter paucos signatores, et pro diffidentia
 premitur absentia. si reprehensionem non capit ipsa persona,
 infamare signatores licet.

tacita praeterea quaedam cogitatio refragatur his omnibus,
 quod nemo per tabulas dat testimonium nisi sua voluntate; quo ipso non
 esse amicum ei se, contra quem dicit, fatetur.
 neque tamen protinus cesserit orator, quo minus et amicus
 pro amico et inimicus contra inimicum possit verum, si integra sit ei
 fides, dicere. Sed late locus uterque tractatur.

cum praesentibus vero ingens dimicatio est, ideoque velut
 duplici contra eos proque iis acie confligitur actionum et
 interrogationum. In actionibus primum generaliter pro
 testibus atque in testes dici solet. et hic communis locus,

cum pars altera nullam firmiorem probationem esse contendit, quam quae
 sit hominum scientia nixa; altera ad detrahendam illis fidem omnia, per
 quae fieri soleant falsa testimonia, enumerat.

sequens ratio est cum specialiter quidem, sed tamen multos
 pariter invadere patroni solent. nam et gentium simul
 universarum elevata testimonia ab oratoribus scimus et tota genera
 testimoniorum: ut de auditionibus; non enim ipsos esse testes sed
 iniuratorum adferre voces; ut in causis repetundarum, qui se reo
 numerasse pecunias iurant, litigatorum non testium habendos loco.

interim adversus singulos dirigitur actio; quod insectationis
 genus et permixtum defensioni legimus in
 orationibus plurimis et separatim editum, sicut in Vatinium testem.

totum igitur excutiamus locum, quando universam institutionem
 aggressi sumus. sufficiebant alioqui libri duo a Domitio Afro
 in hanc rem compositi, quem adolescentulus senem colui, ut non lecta
 mili tantum ea, sed pleraque ex ipso sint cognita. is 
 verissime praecepit primum esse in hac parte officium oratoris, ut totam
 causam familiariter norit; quod sine dubio ad omnia pertinet.

id quomodo contingat, explicabimus, cum ad destinatum huic
 parti locum venerimus. ea res suggeret materiam
 interrogationi et veluti tela ad manum subministrabit; eadem docebit, ad
 quae iudicis animus actione sit praeparandus. debet enim vel
 fieri vel detrahi testibus fides oratione perpetua, quia sic quisque
 dictis movetur, ut est ad credendum vel non credendum ante formatus.

et quoniam duo genera sunt testium, aut voluntariorum aut
 eorum, quibus in iudiciis publicis lege denuntiari solet, quorum altero
 pars utraque utitur, alterum accusatoribus tantum concessum est,
 separemus officium dantis testes et refellentis.

qui voluntarium producit, scire quid is dicturus sit potest; ideoque faciliorem videtur in rogando
 habere rationem. Sed haec quoque pars acumen ac vigilantiam
 poscit, providendumque, ne timidus, ne inconstans,

ne imprudens testis sit; turbantur enim et a patronis diversae partis
 inducuntur in laqueos et plus deprehensi nocent quam firmi et interriti
 profuissent. multum igitur domi ante versandi, variis
 percontationibus, quales haberi ab adversario possint, explorandi sunt.
 sic fit, ut aut constent sibi aut, si quid titubaverint,
 opportuna rursus eius a quo producti sunt interrogatione velut in gradum
 reponantur. In iis quoque adhuc,

qui constiterint sibi, vitandae insidiae; nam frequenter subiici ab
 adversario solent et omnia profutura polliciti diversa respondent et
 auctoritatem habent non arguentium illa, sed confitentium.

explorandum igitur, quas causas laedendi adversarium adferant;
 nec id sat est inimicos fuisse, sed an desierint, an per hoc ipsum
 reconciliari velint, ne corrupti sint, ne paenitentia propositum mutaverint. quod cum in iis quoque, qui
 ea, quae dicturi videntur, re vera sciunt, necessarium est praecavere;
 multo magis in iis, qui se dicturos, quae falsa sunt, pollicentur.

nam et frequentior eorum paenitentia est et promissum
 suspectius et, si perseverarint, reprehensio facilior.

eorum vero, quibus denuntiatur, pars testium est quae reum
 laedere velit, pars quae nolit, idque interim scit accusator interim
 nescit. fingamus in praesentia scire; in utroque tamen genere
 summis artibus interrogantis opus est.

nam si habet testem cupidum laedendi, cavere debet hoc ipsum,
 ne cupiditas eius appareat, nec statim de eo, quod in iudicium venit,
 rogare, sed aliquo circuitu ad id pervenire, ut illi, quod maxime dicere
 voluit,videatur expressum; nec nimium instare interrogationi,ne ad omnia
 respondendo testis fidem suam minuat, sed in tantum evocare eum, quantum
 sumere ex uno satis sit.

At in eo, qui verum invitus dicturus est, prima felicitas
 interrogantis extorquere quod is noluerit. hoc non alio modo
 fieri potest quam longius interrogatione repetita.
 respondebit enim, quae nocere causae non arbitrabitur; ex pluribus deinde, quae confessus
 erit, eo perducetur ut quod dicere non vult negare non possit.
 nam ,

ut in oratione sparsa plerumque colligimus argumenta, quae per se nihil
 reum aggravare videantur, congregatione deinde eorum factum convincimus,
 ita huiusmodi testis multa de anteactis, multa de insecutis, loco,
 tempore, persona, ceteris est interrogandus, ut in aliquod responsum
 incidat, post quod illi vel fateri quae volumus necesse sit vel iis quae
 iam dixerit repugnare.

id si non contingit, reliquum erit, ut eum nolle dicere
 manifestum sit, protrahendusque, ut in aliquo, quod vel extra causam
 sit, deprehendatur; tenendus etiam diutius, ut omnia ac plura quam res
 desiderat pro reo dicendo suspectus iudici fiat; quo non minus nocebit,
 quam si vera in reum dixisset.

At si (quod secundo loco diximus) nesciet actor, quid
 propositi testis attulerit, paulatim et, ut dicitur, pedetentim
 interrogando experietur animum eius et ad id responsum quod eliciendum
 erit per gradus ducet.

Sed , quia nonnunquam sunt hae quoque testium artes, ut
 primo ad voluntatem respondeant, quo maiore fide diversa postea dicanti
 est actoris suspectum
 testem, dum prodest, dimittere.

patronorum in parte expeditior, in parte difficilior
 interrogatio est. difficilior hoc, quod raro unquam possunt
 ante indicium scire, quid testis dicturus sit; expeditior, quod, cum
 interrogandus est, sciunt quid dixerit.

itaque , quod in eo incertum est, cura et inquisitione opus
 est, quis reum premat, quas et quibus ex causis inimicitias habeat:
 eaque in oratione praedicenda atque amolienda sunt, sive odio conflatos
 testes sive invidia sive gratia sive pecunia videri volumus.
 et si deficietur numero pars diversa, paucitatem; si
 abundabit, conspirationem; si humiles producet, vilitatem; si potentes,
 gratiam oportebit incessere.

plus tamen proderit causas, propter quas reum laedant,
 exponere; quae sunt variae et pro condicione cuiusque litis aut
 litigatoris. nam contra illa, quae supra diximus, simili
 ratione responderi locis communibus solet, quia ut in paucis atque
 humilibus accusator simplicitate gloriari potest, quod neminem praeter
 eos, qui possint scire, quaesierit et multos atque
 honestos commendare aliquanto est facilius.

verum interim et singulos ut exornare, ita destruere
 contingit, aut recitatis in actione testimoniis aut
 testibus nominatis. quod iis temporibus, quibus testis non
 post finitas actiones rogabatur, et facilius et frequentius fuit.
 quid autem in quemque testium dicendum sit, sumi nisi ex
 ipsorum personis non potest.

reliquae interrogandi sunt partes. qua in re primum
 est nosse testem. nam timidus terreri, stultus decipi,
 iracundus concitari, ambitiosus inflari potest; prudens vero et constans
 vel tanquam inimicus et pervicax dimittendus statim vel non
 interrogatione, sed brevi interlocutione patroni refutandus est aut
 aliquo, si continget, urbane dicto refrigerandus aut, si quid in eius
 vitam dici poterit, infamia criminum destruendus.

probos quosdam et verecundos non aspere incessere profuit; nam
 saepe, qui adversus insectantem pugnassent, modestia mitigantur.
 omnis autem interrogatio aut in causa est aut extra
 causam. In causa, sicut accusatori praecepimus, patronus quoque altius et unde nihil suspecti sit
 repetita percontatione, priora sequentibus applicando saepe eo perducit
 homines, ut invitis quod prosit extorqueat.

eius rei sine dubio neque disciplina ulla in scholis neque
 exercitatio traditur, et naturali magis acumine aut usu contingit haec
 virtus. si quod tamen exemplum ad imitationem demonstrandum
 sit, solum est, quod ex dialogis Socraticorum maximeque Platonis duci
 potest; in quibus adeo scitae sunt interrogationes, ut, cum plerisque
 bene respondeatur, res tamen ad id quod volunt efficere perveniat.

illud fortuna interim praestat, ut aliquid, quod inter se
 parum consentiat, a teste dicatur; interim, quod saepius evenit, ut
 testis testi diversa dicat. acuta autem interrogatio ad hoc,
 quod casu fieri solet,

etiam ratione perducet. extra causam quoque multa, quae
 prosint, rogari solent, de vita testium aliorum, de sua quisque, si
 turpitudo, si humilitas, si amicitia accusatoris, si inimicitiae cum
 reo, in quibus aut dicant aliquid quod prosit, aut in mendacio vel cupiditate laedendi deprehendantur. Sed in
 primis interrogatio cum debet esse circumspecta,

quia multa contra patronos venuste testis saepe respondet, eique
 praecipue vulgo favetur; tum verbis quam maxime ex medio sumptis, ut qui
 rogatur (is autem est saepius imperitus) intelligat aut ne intelligere
 se neget, quod interrogantis non leve frigus est.

illae vero pessimae artes, testem subornatum in subsellia
 adversarii mittere, ut inde excitatus plus noceat vel dicendo contra
 reum cum quo sederit, vel, cum adiuvisse testimonio videbitur, faciendo
 ex industria multa immodeste atque intemperanter, per quae non a se
 tantum dictis detrahat fidem, sed ceteris quoque, qui profuerant,
 auferat auctoritatem; quorum mentionem habui, non ut fierent, sed ut
 vitarentur. saepe inter se collidi solent inde testatio hinc
 testes; locus utrinque; haec enim se pars iureiurando, ilia consensa
 signantium tuetur.

saepe inter testes et argumenta quaesitum est. inde 
 scientiam in testibus et religionem, ingenia esse
 in argumentis dicitur; hinc testem gratia, metu, pecunia, ira, odio,
 amicitia, ambitu fieri; argumenta ex natura duci, in his iudicem sibi,
 in illis alii credere.

communia haec pluribus causis, multumque iactata sunt et
 semper tamen iactabuntur. aliquando utrinque sunt testes, et
 quaestio sequitur ex ipsis, utri meliores viri; ex causis, utri magis
 credibilia dixerint; ex litigatoribus, utri gratia magis valuerint.

his adiicere si qui volet ea, quae divina testimonia vocant,
 ex responsis, oraculis, ominibus, duplicem sciat esse eorum tractatum;
 generalem alterum, in quo inter Stoicos et Epicuri sectam secutos pugna
 perpetua est, regaturne providentia mundus; specialem alterum circa
 partes divinationis, ut quaeque in quaestionem cadit.

aliter enim oraculorum aliter haruspicum augurum, coniectorum,
 mathematicorum fides confirmari aut refelli potest, cum sit rerum
 ipsarum ratio diversa. circa eiusmodi quoque instrumenta
 firmanda vel destruenda multum habet operis oratio, si quae sint voces
 per vinum, somnum, dementiam emissae, vel excepta
 parvulorum indicia, quos pars altera nihil fingere, altera nihil
 iudicare dictura est. nec tantum praestari hoc genus
 potenter,

sed etiam, ubi non est, desiderari solet: 
 pecuniam dedisti; quis numeravit? ubi? unde?
 venenum arguis; ubi emi? a quo? quanti? per quem
 dedi? quo conscio? 
 quae fere omnia pro Cluentio
 Cicero in crimine veneficii excutit. haec de inartificialibus
 quam brevissime potui.

pars altera probationum, quae est tota in arte constatque
 rebus ad faciendam fidem appositis, plerumque aut omnino negligitur aut
 levissime attingitur ab iis, qui argumenta velut horrida et confragosa
 vitantes amoenioribus locis desident, neque aliter quam ii, qui
 traduntur a poetis gustu cuiusdam apud Lotophagos graminis et Sirenum
 cantu deleniti voluptatem saluti praetulisse, dum laudis falsam imaginem
 persequuntur, ipsa, propter quam dicitur, victoria cedunt.

atqui cetera, quae continuo magis orationis tractu decurrunt,
 in auxilium atque ornamentum argumentorum comparantur, nervisque illis,
 quibus causa continetur, adiiciunt inducti super 
 corporis speciem: ut, si forte quid factum ira vel metu vel cupiditate
 dicatur, latius, quae cuiusque adfectus natura sit, prosequamur.
 iisdem laudamus, incusamus, augemus, minuimus,
 describimus, deterremus, querimur, consolamur, hortamur.

Sed horum esse opera in rebus aut certis aut de quibus
 tanquam certis loquimur potest. nec abnuerim esse aliquid in
 delectatione, multum vero in commovendis adfectibus; sed haec ipsa plus
 valent, cum se didicisse iudex putat, quod consequi nisi argumentatione
 aliaque omni fide rerum non possumus.

quorum priusquam partiamur species, indicandum est esse
 quaedam in omni probationum genere communia. nam neque ulla
 quaestio est, quae non sit aut in re aut in persona; neque esse
 argumentorum loci possunt nisi in iis, quae rebus aut personis accidunt,

eaque aut per se inspici solent aut ad aliud referri; nec ulla
 confirmation nisi aut ex consequentibus aut ex repugnantibus, et haec
 necesse est aut ex praeterito tempore aut ex coniuncto aut ex insequenti
 petere; nec ulla res probari nisi ex alia potest, eaque sit oportet aut
 maior aut par aut minor.

argumenta vero reperiuntur aut in quaestionibus, quae etiam
 separatae a complexu rerum personarumque spectari per se possint, aut in
 ipsa causa, cum invenitur aliquid in ea non ex
 communi ratione ductum, sed eius iudicii, de quo cognoscitur, proprium.
 probationum praeterea omnium aliae sunt necessariae,
 aliae credibiles, aliae non repugnantes.

et adhuc omnium probationum quadruplex ratio est, ut vel quia
 est aliquid, aliud non sit; ut 
 dies est,
 nox non est; vel quia est aliquid, et aliud sit: 
 sol est supra terram, dies est; vel
 quia aliquid non est, aliud sit: 
 nox non
 est, dies est; vel quia aliquid non est, nec aliud sit: 
 Non est rationalis, nec homo est.
 
 his in universum praedictis partes subiiciam.

omnis igitur probatio artificialis constat aut signis aut
 argumentis aut exemplis. nec ignoro plerisque videri signa
 partem argumentorum. quae mihi separandi ratio haec fuit
 prima, quod sunt paene ex illis inartificialibus; cruenta enim vestis et
 clamor et livor et talia sunt instrumenta, qualia tabulae, rumores,
 testes; nec inveniuntur ab oratore, sed ad eum cum ipsa causa
 deferuntur;

altera, quod signa, sive indubitata sunt, non sunt argumenta, quia, ubi
 ilia sunt, quaestio non est, argumento autem nisi in re controversa
 locus esse non potest; sive dubia, non sunt argumenta sed ipsa
 argumentis egent.

dividuntur autem in has duas primas species, quod eorum alia sunt, ut dixi, quae necessaria
 sunt, alia quae non necessaria. Priora illa sunt quae aliter habere se
 non possunt, quae Graeci vocant τεκμήρια, quia sunt ἄλυτα
 σημεῖα, quae mihi vix pertinere ad praecepta artis
 videntur; nam ubi est signum insolubile, ibi ne lis quidem est.

id autem accidit, cum quid aut necesse est fieri factumve esse
 aut omnino non potest fieri vel esse factum; quo in causis posito non
 est lis facti. hoc genus per omnia tempora perpendi solet.

nam et coisse eam cum viro, quae peperit, quod est praeteriti,
 et fluctus esse, cum magna vis venti in mare incubuit, quod coniuncti,
 et eum mori, cuius cor est vulneratum, quod futuri, necesse est.
 nec fieri potest, ut ibi messis sit, ubi satum non est,
 ut quis Romae sit, cum est Athenis, ut sit ferro vulneratus, qui sine
 cicatrice est.

Sed quaedam et retrorsum idem valent, ut vivere hominem qui
 spirat, et spirare qui vivit. quaedam in contrarium non
 recurrent; nec enim, quia movetur qui ingreditur, etiam ingreditur qui
 movetur.

Quare potest et coisse cum viro, quae non peperit, et non
 esse ventus in mari, cum est fluctus, neque utique cor eius vulneratum
 esse, qui perit. ac similiter satum fuisse potest, ubi non
 fuit messis, nec fuisse Romae, qui non fuit
 Athenis, nec fuisse ferro vulneratus, qui habet cicatricem.

alia sunt signa non necessaria, quae εἰκότα Graeci vocant; quae etiamsi ad tollendam
 dubitationem sola non sufficiunt, tamen adiuncta
 ceteris plurimum valent.

signum vocatur, ut dixi, σημεῖον quamquam id quidam indicium quidam vestigium
 nominaverunt, per quod alia res intellegitur, ut per sanguinem caedes.
 At sanguis vel ex hostia respersisse uestem potest vel
 e naribus profluxisse: non utique, qui vestem cruentam habuerit,
 homicidium fecerit.

Sed ut per se non sufficit, ita ceteris adiunctum testimonii
 loco ducitur, si inimicus, si minatus ante, si eodem in loco fuit;
 quibus signum cum accessit, efficit ut, quae suspecta erant, certa
 videantur.

alioqui sunt quaedam signa utrique parti communia, ut livores,
 tumores (nam videri possunt et veneficii et cruditatis) et vulnus in
 pectore sua manu et aliena perisse dicentibus, in quo est.
 haec proinde firma habentur atque extrinsecus adiuvantur.

eorum autem, quae signa sunt quidem, sed non necessaria, genus
 Hermagoras putat, non esse virginem Atalantam, quia
 cum iuvenibus per silvas vagetur. quod si receperimus,
 vereor, ne omnia quae ex facto ducuntur signa faciamus. eadem 
 tamen ratione qua signa tractantur.

nec mihi videntur Areopagitae, cum damnaverint puerum
 coturnicum oculos eruentem, aliud iudicasse quam id signum esse
 perniciosissimae mentis multisque malo futurae, si adolevisset.
 unde Spurii Maelii Marcique Manlii popularitas signum
 adfectati regni est existimatum.

Sed vereor, ne longe nimium nos ducat haec via.
 nam si est signum adulterae lavari cum viris, erit et
 convivere cum adolescentibus, deinde etiam familiariter alicuius
 amicitia uti; fortasse corpus vulsum, fractum incessum, vestem muliebrem
 dixerit mollis et parum viri signa, si cui (cum signum id proprie sit,
 quod ex eo, de quo quaeritur, natum sub oculos venit) ut sanguis e
 caede, ita illa ex impudicitia fluere videantur.

ea quoque quae, quia plerumque observata sunt, vulgo signa
 creduntur, ut prognostica. 
 vento rubet
 aurea Phoebe et 
 cornix plena
 pluviam vocat improba voce, si causas ex qualitate caeli trahunt, sane ita appellentur.

nam si vento rubet luna, signum venti est rubor. et 
 si, ut idem poeta colligit, densatus et laxatus aer facit, ut sit inde
 ille avium concentus, idem sentiemus. sunt autem signa etiam
 parva magnorum, ut vel haec ipsa cornix; nam maiora minorum esse, nemo
 miratur.

nunc de argumentis. hoc enim nomine complectimur
 omnia, quae Graeci ἐνθυμήματα, ἐπιχειρήματα,
 ἀποδείξεις, vocant, quanquam apud illos est aliqua horum
 nominum differentia, etiamsi vis eodem fere tendit. nam 
 enthymema (quod nos commentum sane aut commentationem interpretemur,
 quia aliter non possumus, Graeco melius usuri) unum intellectum habet,
 quo omnia mente concepta significat (sed nunc non de eo loquimur);
 alterum, quo sententiam cum ratione;

tertium, quo certam quandam argumenti conclusionem vel ex consequentibus
 vel ex repugnantibus, quanquam de hoc parum convenit. sunt 
 enim, qui illud prius epichirema dicant, pluresque invenias in ea
 opinione, ut id demum, quod pugna constat, enthymema accipi velint, et
 ideo illud Cornificius contrarium appellat.

hunc alii rhetoricum syllogismum, alii imperfectum syllogismum
 vocaverunt, quia nec distinctis nec totidem partibus concluderetur; quod sane non utique ab oratore desideratur.

epichirema Valgius aggressionem vocat; verius autem iudico,
 non nostram administrationem sed ipsam rem quam aggredimur, id est
 argumentum, quo aliquid probaturi sumus, etiamsi nondum verbis
 explanatum, iam tamen mente conceptum, epichirema dici.

aliis videtur non destinata vel inchoata, sed perfecta
 probatio hoc nomen accipere, ultima specie; ideoque propria eius
 appellatio et maxime in usu est posita, qua significatur certa quaedam
 sententiae comprehensio, quae ex tribus minimum partibus constat.

quidam epichirema rationem appellarunt, Cicero melius
 ratiocinationem, quanquam et ille nomen hoc duxisse magis a syllogismo
 videtur. nam et statum syllogisticum ratiocinativum appellat,
 exemplisque utitur philosophorum. et quoniam est quaedam
 inter syllogismum et epichirema vicinitas, potest videri hoc nomine
 recte abusus.

Ἀπόδειξις est evidens probatio, ideoque
 apud Geometras γραμμικαὶ ἀποδείξεις 
 dicuntur Hanc et ab epichiremate Caecilius putat differre solo genere
 conclusionis et esse apodixin imperfectum epichirema eadem causa, qua
 diximus enthymema syllogismo distare. nam et epichirema
 syllogismi pars est. quidam inesse epichiremati apodixin
 putant et esse partem eius confirmantem.

utrumque autem quanquam diversi auctores eodem modo finiunt,
 ut sit ratio per ea, quae certa sunt, fidem dubiis adferens; quae natura
 est omnium argumentorum, neque enim certa incertis declarantur.
 haec omnia generaliter πίστεις appellant, quod etiamsi propria interpretatione
 dicere fidem possumus, apertius tamen prolationem interpretabimur.
 Sed argumentum quoque plura significat.

nam et fabulae ad actum scenarum compositae argumenta
 dicuntur, et orationum Ciceronis velut thema ipse exponens Pedianus, 
 argumentum , inquit, tale est; et ipse Cicero ad Brutum ita scribit:
 ueritus fortasse, ne nos in Catonem nostrum
 transterremus illinc aliquid, etsi argumentum simile non
 erat. 
 quo apparet omnem ad scribendum destinatam
 materiam ita appellari.

nec mirum, cum id inter opifices quoque vulgatum sit, unde
 Vergilius, 
 argumentum ingens; 
 vulgoque paulo numerosius opus dicitur argumentosum. Sed 
 nunc de eo dicendum argumento est, quod probationem praestat.
 Celsus quiderm probationemn, indicium, fidem,
 adgressionem eiusdem rei nomina facit, parum distincte, ut arbitror.

nam probatio et fides efficitur non tantum per haec quae sunt
 rationis, sed etiam per inartificialia. signum autem, quod
 ille indicium vocat, ab argumentis iam separavi. ergo , cum
 sit argumentum ratio probationem praestans, qua
 colligitur aliud per aliud, et quae quod est dubium per id quod dubium
 non est confirmat, necesse est esse aliquid in causa, quod probatione
 non egeat.

alioqui nihil erit quo probemus, nisi fuerit quod aut sit
 verum aut videatur, ex quo dubiis fides fiat. pro certis
 autem habemus primum, quae sensibus percipiuntur, ut quae uidemus,
 audimus, qualia sunt signa; deinde ea, in quae communi opinione
 consensum est, deos esse,

praestandam pietatem parentibus; praeterea, quae legibus cauta sunt,
 quae persuasione etiamsi non omnium hominum, eius tamen civitatis aut
 gentis, in qua res agitur, in mores recepta sunt, ut pleraque in iure
 non legibus sed moribus constant; si quid inter utramque partem
 convenit, si quid probatum est, denique cuicunque adversarius non
 contradicit. sic enim fiet argumentum,

cum providentia mundus regatur,
 administranda respublica est 
 ; sequitur ut administranda respublica sit, si liquebit
 mundum prouidentia regi.

debet etiam nota esse recte argumenta tractaturo vis et natura
 omnium rerum, et quid quaeque earum plerumque efficiat; hinc enim sunt,
 quae εἰκότα dicuntur.

credibilium autem genera sunt tria: unum firmissimum, quia
 fere accidit, ut liberos a parentibus amari;
 alterum velut propensius, eum qui recte valeat in crastinum perventurum;
 tertium tantum non repugnans, in domo furtum factum ab eo qui domi fuit.

ideoque Aristoteles in secundo de Arte Rhetorica libro
 diligentissime est exsecutus, quid cuique rei et quid cuique homini
 soleret accidere, et quas res quosque homines quibus rebus aut hominibus
 vel conciliasset vel alienasset ipsa natura: ut divitias quid sequatur
 aut ambitum aut superstitionem, quid boni probent, quid mali petant,
 quid milites, quid rustici, quo quaeque modo res vitari vel appeti
 soleat. verum hoc exsequi mitto;

non enim longum tantum, sed etiam impossibile aut potius infinitum est,
 praeterea positum in communi omnium intellectu. si quis tamen
 desideraverit, a quo peteret, ostendi. omnia autem
 credibilia,

in quibus pars maxima consistit argumentationis, ex huiusmodi fontibus
 fluunt: an credibile sit a filio patrem occisum, incestum cum filia
 commissum; et contra, veneficium in noverca, adulterium in luxurioso;
 illa quoque, an scelus palam factum, an falsum propter exiguam summam,
 quia suos quidque horum velut mores habet, plerumque tamen, non semper; alioqui indubitata essent, non argumenta.

excutiamus nunc argumentorum locos; quanquam quibusdam hi
 quoque, de quibus supra dixi, videntur. locos appello non, ut
 vulgo nunc intelliguntur, in luxuriam et adulterium et similia; sed
 sedes argumentorum, in quibus latent, ex quibus sunt petenda.
 nam ,

ut in terra non omni generantur omnia, nec avem aut feram reperias, ubi
 quaeque nasci aut morari soleat ignarus, et piscium quoque genera alia
 planis gaudent alia saxosis, regionibus etiam litoribusque discreta
 sunt, nec helopem nostro mari aut scarum ducas, ita non omne argumentum
 undique venit ideoque non passim quaerendum est.

multus alioqui error est; exhausto labore, quod non ratione
 scrutabimur, non poterimus invenire nisi casu. At si
 scierimus, ubi quodque nascatur, cum ad locum ventum erit, facile quod
 in eo est pervidebimus.

In primis igitur argumenta a persona ducenda sunt; cum sit,
 ut dixi, divisio, ut omnia in haec duo partimur, res atque personas, ut
 causa, tempus, locus, occasio, instrumentum, modus et cetera, rerum sint accidentia. personis autem non
 quidquid accidit exsequendum mihi est, ut plerique fecerunt, sed unde
 argumenta sumi possunt.

ea porro sunt, genus, nam similes parentibus ac maioribus suis
 plerumque creduntur, et nonnunquam ad honeste turpiterque vivendum inde
 causae fluunt; natio, nam et gentibus proprii mores sunt, nec idem in
 barbaro, Romano, Graeco probabile est;

patria, quia similiter etiam civitatum leges, instituta, opiniones
 habent differentiam; sexus, ut latrocinium facilius in viro, veneficium
 in femina credas; aetas, quia aliud aliis annis magis convenit; educatio
 et disciplina, quoniam refert, a quibus et quo quisque modo sit
 institutus; habitus corporis,

ducitur enim frequenter in argumentum species libidinis, robur
 petulantiae, his contraria in diversum; fortuna, neque enim idem
 credibile est in divite ac paupere, propinquis amicis clientibus
 abundante et his omnibus destitute; condicionis etiam distantia, nam
 clarus an obscurus, magistratus an privatus, pater an filius, civis an
 peregrinus, liber an servus, maritus an caelebs, parens liberorum an
 orbus sit, plurimum distat; animi natura,

etenim avaritia, iracundia, misericordia, crudelitas, severitas aliaque
 his similia adferunt frequenter fidem aut detrahunt, sicut victus
 luxuriosus an frugi an sordidus, quaeritur; studia
 quoque, nam rusticus, forensis, negotiator, miles, navigator, medicus
 aliud atque aliud efficiunt.

intuendum etiam, quid adfectet quisque, locuples videri an
 disertus, iustus an potens. spectantur ante acta dictaque, ex
 praeteritis enim aestimari solent praesentia. his adiiciunt
 quidam commotionem; hanc accipi volunt temporarium animi motum, sicut
 iram, pavorem;

consilia autem et praesentis et praeteriti et futuri temporis; quae
 mihi, etiamsi personis accidunt, per se referenda tamen ad illam partem
 argumentorum videntur, quam ex causis ducimus; sicut habitus quidam
 animi, quo tractatur, amicus an inimicus. ponunt in persona
 et nomen;

quod quidem ei accidere necesse est, sed in argumentum raro cadit, nisi
 cum aut ex causa datum est, ut Sapiens, Magnus, Pius; aut et ipsum
 alicuius cogitationis attulit causam, ut Lentulo coniurationis, quod
 libris Sibyllinis aruspicumque responsis dominatio dari tribus Corneliis
 dicebatur, seque eum tertium esse credebat post Sullam Cinnamque, quia
 et ipse Cornelius erat. nam et illud apud Euripidem frigidum
 sane,

quod nomen Polynicis, ut argumentum morum, frater incessit.
 iocorum tamen ex eo frequens materia, qua Cicero in Verrem non semel usus est.
 haec fere circa personas sunt aut his similia.
 neque enim complecti omnia vel hac in parte vel in
 ceteris possumus, contenti rationem plura quaesituris ostendere.

nunc ad res transeo, in quibus maxime sunt personis iuncta,
 quae agimus, ideoque prima tractanda. In omnibus porro,
 quae fiunt, quaeritur aut Quare? aut Ubi? aut Quando? aut Quomodo? aut
 Per quae facta sunt?

ducuntur igitur argumenta ex causis factorum vel futurorum;
 quarum materiam, quam quidam ὕλην, 
 alii δύναμιν nominaverunt, in duo
 genera, sed quaternas utriusque dividunt species. nam fere
 versatur ratio faciendi circa bonorum adeptionem, incrementum,
 conservationem, usum, aut malorum evitationem, liberationem,
 imminutionem, tolerantiam;

quae et in deliberando plurimum valent. Sed honestas causas habent recta, prava contra ex falsis
 opinionibus veniunt. nam est his initium ex iis, quae credunt
 bona aut mala; inde errores existunt et pessimi adfectus, in quibus sunt
 ira, odium, invidia, cupiditas, spes, ambitus, audacia, metus, cetera
 generis eiusdem. accedunt aliquando fortuita, ebrietas,
 ignorantia, quae interim ad veniam valent, interim ad probationem
 criminis, ut si quis, dum alii insidiatur, alium dicitur interemisse.

causae porro non ad convincendum modo, quod obiicitur, sed ad
 defendendum quoque excuti solent, cum quis se recte 
 fecisse, id est honesta causa, contendit; qua de re latius in tertio
 libro dictum est.

finitionis quoque quaestiones ex causis interim pendent.
 An tyrannicida, qui tyrannum, a quo deprehensus in
 adulterio fuerat, occidit? An sacrilegus, qui, ut hostes
 urbe expelleret, arma templo adfixa detraxit?

ducuntur argumenta et ex loco. spectatur enim ad
 fidem probationis, montanus an planus, maritimus an mediterraneus,
 consitus an incultus, frequens an desertus, propinquus an remotus,
 opportunus consiliis an adversus; quam partem videmus vehementissime pro
 Milone tractasse Ciceronem.

et haec quidem ac similia ad coniecturam frequentius
 pertinent, sed interim ad ius quoque: privatus an publicus, sacer an
 profanus, noster an alienus; ut in persona, magistratus, pater,
 peregrinus. hinc enim quaestiones oriuntur:

privatam pecuniam sustulisti; uerum quia de
 templo, non furtum sed sacrilegium est. occidisti 
 adulterum, quod lex permittit; sed quia in lupanari, caedes est.
 iniuriam fecisti; sed quia magistratui, maiestatis
 actio est.

vel contra: 
 licuit , quia pater
 eram, quia magistratus. 
 Sed circa facti
 controuersiam argumenta praestant, circa iuris lites materiam
 quaestionum. ad qualitatem quoque frequenter pertinet locus,
 neque enim idem ubique aut licet aut decorum
 est; quin etiam in qua quidque civitate quaeratur interest, moribus enim
 et legibus distant.

ad commendationem quoque et invidiam valet. nam et
 Aiax apud Ovidium: 
 ante rates, 
 inquit, agimus causam, et mecum confertur
 Ulixes? 
 et Miloni inter cetera obiectum est, quod
 Clodius in monumentis ab eo maiorum suorum esset occisus.

ad suadendi momenta idem valet, sicut tempus, cuius tractatum
 subiungam. eius autem, ut alio loco iam dixi, duplex
 significatio est; generaliter enim et specialiter accipitur.
 prius illud est:—nunc, olim, sub Alexandro, cum apud
 Ilium pugnatum est, denique praeteritum, instans, futurum.
 hoc sequens habet et constituta discrimina:—aestate,
 hieme, noctu, interdiu; et fortuita:—in pestilentia, in bello, in
 convivio.

Latinorum quidam satis significari putaverunt, si illud
 generale tempus, hoc speciale tempora vocarent. quorum 
 utrorumque ratio et in consiliis quidem et in illo demonstrativo genere
 versatur, sed in iudiciis frequentissima est.

nam et iuris quaestiones facit et qualitatem distinguit et ad
 coniecturam plurimum confert: ut cum interim 
 probationes inexpugnabiles adferat, quales sunt, si dicatur (ut supra
 posui) signator, qui ante diem tabularum decessit, aut commisisse
 aliquid, vel cum infans esset vel cum omnino natus non esset;

praeter id, quod omnia facile argumenta aut ex iis, quae ante rem facta
 sunt, aut ex coniunctis rei aut insequentibus ducuntur. Ex 
 antecedentibus: 
 mortem minatus es, noctu
 existi, proficiscentem antecessisti; causae quoque factorum
 praeteriti sunt temporis.

secundum tempus subtilius quidam, quam necesse erat,
 diviserunt, ut esset iuncti 
 sonus auditus
 est; adhaerentis 
 clamor sublatus
 est. 
 insequentis sunt illa 
 latuisti , profugisti, livores et tumores
 apparuerunt. 
 iisdem temporum gradibus defensor
 utetur ad detrahendam ei quod obiicitur fidem.

In his omnis factorum dictorumque ratio versatur, sed
 dupliciter. nam fiunt quaedam quia aliud postea futurum est,
 quaedam quia aliud ante factum est: ut, cum obiicitur reo lenocinii,
 speciosae marito, quod adulterii damnatam quondam emerit; aut parricidii
 reo luxurioso, quod dixerit patri, 
 Non 
 amplius me obiurgabis. 
 nam et ille non quia emit leno est, sed quia leno erat emit; nec
 hic, quia sic erat locutus, occidit, sed, quia erat occisurus, sic
 locutus est.

casus autem, qui et ipse praestat argumentis locum, sine dubio
 est ex insequentibus, sed quadam proprietate distinguitur, ut si dicam:
 
 melior dux Scipio quam Hannibal; vicit
 Hannibalem. bonus gubernator; nunquam fecit naufragium.
 bonus agricola; magnos sustulit fructus.
 
 et contra: 
 sumptuosus 
 fuit; patrimonium exhausit. turpiter vixit; omnibus
 invisus est.

intuendae sunt praecipueque in coniecturis et facultates;
 credibilius est enim occisos a pluribus pauciores, a firmioribus
 imbecilliores, a vigilantibus dormientes, a praeparatis inopinantes;

quorum contraria in diversum valent. haec et in deliberando
 intuemur, et in iudiciis ad duas res solemus referre, an voluerit quis,
 an potuerit; nam et voluntatem spes facit. hinc illa apud
 Ciceronem coniectura, 
 insidiatus est
 Clodius Miloni, non Milo Clodio; ille cum servis robustis, hic cum
 mulierum comitatu, ille equis, hic in raeda, ille expeditus, hic
 paenula irretitus.

facultati autem licet instrumentum 
 coniungere; sunt enim in parte facultatis et copiae. Sed ex
 instrumento aliquando etiam signa nascuntur, ut spiculum in corpore
 inventum.

his adiicitur modus, quem τρόπον dicunt, quo quaeritur, quemadmodum quid sit
 factum. idque tum ad qualitatem scriptumque pertinet, ut si
 negemus adulterum veneno licuisse occidere, tum ad coniecturas quoque,
 ut si dicam bona mente factum, ideo palam; mala, ideo ex insidiis,
 nocte, in solitudine. In rebus autem omnibus,

de quarum vi ac natura quaeritur, quasque etiam citra complexum
 personarum ceterorumque ex quibus fit causa, per se intueri possumus,
 tria sine dubio rursus spectanda sunt, 
 An 
 sit, Quid sit, Quale sit. 
 Sed , quia sunt quidam
 loci argumentorum omnibus communes, dividi haec tria genera non possunt,
 ideoque locis potius, ut in quosque incurrent, subiicienda sunt.

ducuntur ergo argumenta ex finitione seu fine; nam utroque
 modo traditur. eius duplex ratio est; aut enim simpliciter
 quaeritur, sitne hoc virtus; aut praecedente finitione, quid sit virtus.
 id aut universum verbis complectimur, ut 
 rhetorice est bene dicendi scientia; 
 aut per partes, ut 
 rhetorice est inveniendi
 recte et disponendi et eloquendi cum, firma memoria et cum dignitate
 actionis 
 
 scientia.

praeterea finimus aut vi, sicut superiora, aut ἐτυμολογίᾳ, ut si assiduum ab asse dando, et locupletem a locorum, pecuniosum a
 pecorum copia. finitioni subiecta maxime videntur genus,
 species, differens,

proprium; ex iis omnibus argumenta ducuntur. genus ad
 probandam speciem minimum valet, plurimum ad refellendam.
 itaque non, quia est arbor, platanus est, at quod non est
 arbor, utique platanus non est; nec quod virtus est, utique iustitia
 est, at quod non est virtus, utique non potest esse iustitia. Itaque a genere perveniendum ad ultimam species:
 ut 
 homo est animal non est satis, id
 enim genus est; mortale, etiamsi est species, cum
 aliis tamen communis finitio; rationale, nihil
 supererit ad demonstrandum id quod velis. contra species
 firmam probationem habet generis,

infirmam refutationem. nam , quod iustitia est, utique virtus
 est; quod non est iustitia, potest esse virtus, si est fortitudo,
 constantia, continentia. nunquam itaque tolletur a specie
 genus, nisi ut omnes species, quae sunt generi subiectae, removeantur,
 hoc modo, 
 quod nec rationale nec morale est
 neque animal, 
 
 homo non
 est.

his adiiciunt propria et differentia. propriis 
 confirmatur finitio, differentibus solvitur Proprium autem est aut quod
 soli accidit, ut homini sermo, risus; aut quidquid utique accidit sed
 non soli, ut igni calfacere. et sunt eiusdem rei plura
 propria, ut ipsius ignis lucere, calere. itaque , quodcunque
 proprium deerit, solvit finitionem; non utique, quodcunque erit,
 confirmat.

saepissime autem, quid sit proprium cuiusque, quaeritur: ut,
 si per ἐτυμολογίαν dicatur, 
 tyrannicidae proprium est tyrannum,
 occidere, negemus; non enim, si traditum sibi eum carnifex
 occiderit, tyrannicida dicatur, nec si imprudens vel invitus.

quod autem proprium non erit, differens erit, ut aliud est
 servum esse aliud seruire; qualis esse in addictis quaestio solet: 
 qui servus est, si manu mittatur, fit
 libertinus, non item addictus;

et plura, de quibus alio loco. illud quoque differens vocant,
 cum, genere in species diducto, species ipsa discernitur. 
 animal 
 genus, morale species, terrenum vel bipes differens; nondum enim 
 proprium est sed iam differt a marino vel quadripede; quod non tam ad
 argumentum pertinet quam ad diligentem finitionis comprehensionem.

Cicero genus et speciem, quam eandem formam vocat, a
 finitione deducit et iis, quae ad aliquid sunt, subiicit: ut, si is, cui
 argentum omne legatum est, petat signatum quoque, utatur genere; at si
 quis, cum legatum sit ei, quae viro materfamilias esset, neget deberi
 ei, quae in manum non convenerit, specie; quoniam duae formae sint
 matrimoniorum.

division autem adiuvari finitionem docet, eamque differre a
 partitione, quod haec sit totius in partes, illa generis in formas;
 partes incertas esse, ut Quibus constet respublica; formas certas, ut
 Quot sint species rerum publicarum, quas tris accepimus, quae populi,
 quae paucorum, quae unius potestate regerentur.

et ille quidem non iis exemplis utitur, quia scribens ad
 Trebatium ex iure ducere ea maluit; ego apertiora posui.
 propria vero ad coniecturae quoque pertinent partem: ut,
 quia proprium est boni recte facere, iracundi verbis aut manu male
 facere, facta haec ab ipsis 
 esse credantur aut
 contra. nam ut quaedam in quibusdam utique sunt, ita quaedam
 in quibusdam utique non sunt: et ratio, quamvis
 sit ex diverso, eadem est.

divisio et ad probandum simili via valet et ad refellendum.
 probationi interim satis est unum habere, hoc modo, 
 ut sit civis, aut natus sit oportet aut
 factus; utrumque tollendum est, 
 nec natus nec factus est.

fit hoc et multiplex, idque est argumentorum genus ex
 remotione, quo modo efficitur totum falsum, modo id, quod relinquitur,
 verum. totum falsum est hoc modo, 
 pecuniam credidisse te dicis; aut habuisti ipse aut
 ab aliquo accepisti aut invenisti aut surripuisti. si 
 neque domi habuisti neque ah aliquo accepisti aut cetera, non
 credidisti.

reliquum fit verum sic, 
 hic 
 servus, quem tibi vindicas, aut vernn tuus est aut emptus aut
 donatus aut testamento relictus aut ex hoste captus aut alienus;
 deinde remotis prioribus supererit alienus. periculosum 
 et cum cura intuendum genus, quia, si in proponendo unum quodlibet
 omiserimus, cum risu quoque tota res solvitur.

tutius , quod Cicero pro Caecina facit, cum interrogat, 
 si haec actio non sit, quae sit? 
 simul enim removentur omnia. vel cum duo ponentur inter se
 contraria, quorum tenuisse utrumlibet sufficiat,
 quale Ciceronis est, 
 unum quidem certe,
 nemo erit tam inimicus Cluentio, qui mihi non concedat; si constet
 corruptum illud esse indicium, aut ab Habito aut ab Oppianico esse
 corruptum; si doceo non ab Habito, vinco ab Oppianico; si ostendo ab
 Oppianico, purgo Habitum.

fit etiam ex duobus, quorum necesse est alterum verum,
 eligendi adversario potestas, efficiturque, ut, utrum elegerit, noceat.
 facit hoc Cicero pro Oppio: 
 utrum , cum Cottam appetisset, an cum ipse sese
 conaretur occidere, telum e manibus ereptum est? et pro
 Vareno: 
 optio vobis datur, utrum velitis
 casu illo itinere Varenum usum esse an huius persuasu et inductu.
 
 deinde utraque facit accusatori contraria.

interim duo ita proponuntur, ut utrumlibet electum idem
 efficiat, quale est, 
 philosophandum est,
 etiamsi non est philosophandum. 
 et illud vulgatum,
 
 quo schema, si intelligitur? quo, si
 non intelligitur? 
 et , 
 mentietur in tormentis, qui dolorem pati potest;
 mentietur, qui non potest.

ut sunt autem tria tempora, ita ordo rerum tribus momentis
 consertus est; habent enim omnia initium, incrementum, summam, ut
 iurgium deinde pugna, tum caedes. est ergo hic quoque
 argumentorum locus invicem probantium. nam et ex initiis
 summa colligitur, quale est, 
 Non possum
 togam praetextam sperare, cum exordium pullum videam; et
 contra, non dominationis causa Sullam arma sumpsisse,argumentum est
 dictatura deposita.

similiter ex incremento in utramque partem ducitur rei ratio
 cum in coniectura tum etiam in tractatu aequitatis, an ad initium summa
 referenda sit, id est, an ei caedes imputanda sit, a quo iurgium coepit.

est argumentorum locus ex similibus: si
 continentia virtus, utique et abstinentia; fidem debet tutor, et
 procurator. 
 hoc est ex eo genere, quod ἐπαγωγήν Graeci vocant, Cicero inductionem.
 Ex dissimilibus: 
 Non ,
 si laetitia bonum, et voluptas; Non, quod mulieri, idem pupillo.
 
 Ex contrariis: 
 frugalitas bonum, luxuria enim malum; Si malorum
 causa bellum est, erit emendatio pax; Si veniam meretur, qui
 inprudens nocuit, non meretur praemium, qui imprudens profuit.

Ex pugnantibus: 
 qui est
 sapiens, stultus non est. 
 Ex consequentibus sive
 adiunctis: 
 si bonum iustitia, est recte
 iudicandum; si malum perfidia, non est
 fallendum. 
 idem retro. nec sunt his
 dissimilia ideoque huic loco subiicienda, cum et ipsa naturaliter
 congruant: 
 quod quis non habuit, non
 perdidit; Quem quis amat, sciens non laedit; Quem quis heredem suum
 esse voluit, carum habuit, habet, habebit. 
 Sed cum
 sint indubitata, vim habent paene signorum immutabilium.

Sed haec consequentia dico, ἀκόλουθα; est enim consequens sapientiae bonitas; illa
 insequentia, παρεπόμενα, quae postea
 facta sunt aut futura. nec sum de nominibus anxius; vocet
 enim, ut voluerit quisque, dum vis rerum ipsa manifesta sit, appareatque
 hoc temporis, illud esse natura.

itaque non dubito haec quoque vocare consequentia, quamvis ex prioribus dent
 argumentum ad ea quae sequuntur, quorum duas quidam species esse
 voluerunt: actionis, ut pro Oppio, 
 quos 
 educere inuitos in provinciam non potuit, eos invitos retinere qui
 potuit? temporis, in Verrem, Si finem
 praetoris edicto adferunt Kalendae Ian., cur non initium quoque
 edicti nascatur a Kalendis Ian.?

quod utrumque exemplum tale est, ut idem
 in diversum, si retro agas, valeat. consequens enim est, eos,
 qui inviti duci non potuerint, invitos non potuisse retineri.

illa quoque, quae ex rebus mutuam confirmationem praestantibus
 ducuntur (quae proprii generis videri quidam volant et vocant ἐκ τῶν πρὸς ἄλληλα, Cicero ex rebus sub
 eandem rationem venientibus) fortiter consequentibus iunxerim: 
 si portorium Rhodiis locare honestum est,
 et Hermocreonti conducere, et 
 quod discere honestum, et docere.

unde illa non hac ratione dicta sed efficiens idem Domitii
 Afri sententia est pulchra: Ego accusavi, vos damnastis. est 
 invicem consequens et quod ex diversis idem ostendit; ut, qui mundum
 nasci dicit, per hoc ipsum et deficere significet, quia deficit omne
 quod nascitur.

simillima est his argumentatio, qua colligi solent ex iis quae
 faciunt ea quae efficiuntur, aut contra, quod genus a causis vocant.
 haec interim necessario fiunt, interim plerumque sed non
 necessario. nam corpus in lumine utique umbram facit, et
 umbra, ubicunque est, ibi esse corpus ostendit.

alia sunt, ut dixi, non necessaria, vel utrinque vel ex altera
 parte: 
 sol colorat; non utique, qui est
 coloratus, a sole 
 
 est.
 iter pulverulentum facit; sed neque omne iter
 pulverem movet nec, quisuis est puluerulentus, ex itinere est.

quae utique fiunt, talia sunt: 
 si 
 sapientia bonum virum facit, bonus vir est utique sapiens; 
 itemque 
 boni est honeste facere, mali
 turpiter; et 
 qui honeste faciunt,
 boni, qui turpiter, mali iudicantur; recte. At ,
 
 exercitatio plerumque robustum corpus
 facit; sed non quisquis est robustus exercitatus, nec quisquis
 exercitatus robustus; nec, quia fortitudo praestat ne mortem
 timeamus, quisquis mortem non timuerit, vir fortis erit
 existimandus; nec, si capitis dolorem facit, inutilis hominibus sol
 est.

haec ad hortativum maxime genus pertinent: 
 virtus facit laudem, sequenda igitur; at voluptas
 infamiam, fugienda igitur. 
 recte autem monemur,
 causas non utique ab ultimo esse repetendas, ut Medea, 
 utinam ne in nemore Pelio;

quasi vero id eam fecerit miseram aut nocentem, quod illic ceciderint
 abiegnae ad terram trabes; et Philocteta
 Paridi, Si impar esses tibi, ego nunc non essem
 miser; quo modo pervenire quolibet retro
 causas legentibus licet. illud his adiicere ridiculum
 putarem,

nisi eo Cicero uteretur, quod coniugatum vocant, ut eos, qui rem iustam
 faciunt, iuste facere (quod certe non eget probatione), quod compascuum
 est, compascere licere. quidam haec,

quae vel ex causis vel ex efficientibus diximus, alieno nomine uocant
 ἐκβάσεις id est exitus.
 nam nec hic aliud tractatur quam quid ex quoque eveniat.
 adposita vel comparativa dicuntur, quae minora ex
 maioribus, maiora ex minoribus, paria ex paribus

probant. confirmatur coniectura ex maiore, 
 si quis sacrilegium facit, faciet et furtum; 
 ex minore, 
 qui facile ac palam mentitur,
 peierabit; ex pari, 
 qui ob rem
 iudicandam pecuniam accepit, et ob dicendum falsum testimonium
 accipiet.

iuris confirmatio huiusmodi est: ex maiore, 
 si adulterum occidere licet, et loris caedere; 
 ex minore, 
 si furem nocturnum occidere
 licet, quid latronem? ex pari, 
 quae poena adversus interfectorem patris iusta est,
 eadem adversus matris; quorum omnium tractatus versatur in
 syllogismis.

ilia magis finitionibus aut qualitatibus
 prosunt, 
 si robur corporibus bonum est, non
 minus sanitas; Si furtum scelus, magis sacrilegium; Si abstinentia
 virus, et continentia; Si mundus providentia regitur, administranda
 respublica; Si domus aedificari sine ratione non potest, quid urbs
 agenda? si agenda est 
 
 navalium cura,
 et armorum. 
 ac mihi quidem sufficeret hoc genus,

sed in species secatur. nam ex pluribus ad unum et ex uno ad
 plura (unde est 
 quod semel, et saepius
 ),et ex parte ad totum et ex genere ad speciem, et ex eo quod
 continet ad id quod continetur, aut ex difficilioribus ad faciliora et
 ex longe positis ad propiora et ad omnia, quae contra haec sunt, eadem
 ratione argumenta ducuntur.

sunt enim et haec maiora et minora aut certe vim similem
 obtinent, quae si persequamur, nullus erit ea concidendi modus.
 infinita est enim rerum comparatio, iucundiora, graviora,
 magis necessaria, honestiora, utiliora. Sed mittamus plura,
 ne in eam ipsam, quam vito, loquacitatem incidam.

exemplorum quoque ad haec infinitus est numerus, sed
 paucissima attingam. Ex maiore pro Caecina, 
 quod exercitus armatos movet, id
 advocationem togatorum non videbitur movisse?
 
 Ex 
 faciliore in Clodium et
 Curionem, 
 ac vide, an facile fieri tu
 potueris, 
 cum is factus non sit, cui tu
 concessisti.

Ex difficiliore, 
 vide quaeso,
 Tubero, ut, qui de meo facto non dubitem, de Ligarii audeam dicere.
 
 et ibi, 
 An sperandi
 Ligario casa non sit, cum mihi apud te locus sit etiam pro altero
 deprecandi? 
 Ex minore pro Caecina, 
 itane scire esse armatos sat est, ut vim
 factam probes;

in manus eorum incidere non est
 satis? 
 ergo , ut breviter contraham summam, ducuntur
 argumenta a personis, causis, locis, tempore (cuius tres partes diximus,
 praecedens, coniunctum, insequens), facultatibus (quibus instrumentum
 subiecimus), modo (id est, ut quidque sit factum), finitione, genere,
 specie, differentibus, propriis, remotione, divisione, initio,
 incrementis, summa, similibus, dissimilibus, pugnantibus,
 consequentibus, efficientibus, effectis, eventis, comparatione, quae in
 plures diducitur species.

illud adiiciendum videtur, duci argumenta non a confessis
 tantum sed etiam a fictione, quod Graeci καθ᾽
 ὑπόθεσιν vocant; et quidem ex omnibus iisdem locis, quibus superiora, quia totidem species esse
 possunt fictae quot verae.

nam fingere hoc loco hoc est proponere aliquid, quod, si verum
 sit, aut solvat quaestionem aut adiuvet; deinde id, de quo quaeritur,
 facere illi simile. id quo facilius accipiant iuvenes nondum
 scholam egressi, primo familiaribus magis ci aetati exemplis ostendam.

lex : 
 qui parentes non aluerit,
 vinciatur. 
 Non alit aliquis, et vincula
 nihilominus recusat. utitur fictione, si miles, si infans
 sit, si reipublicae causa absit. et illa contra optionem
 fortium, si tyrannidem petas, si templorum eversionem.

plurimum ea res virium habet contra scriptum.
 utitur his Cicero pro Caecina, unde tu
 aut familia aut procurator tuus. si me villicus tuus
 solus deiecisset — 
 si vero ne
 habeas quidem servum praeter eum, qui me deiecerit, et alia in
 eodem libro plurima.

verum eadem fictio valet et ad qualitates: 
 si Catilina 
 
 cum suo consilio nefariorum hominum, quos secum
 eduxit hoc de re posset iudicare, condemnaret L. Murenam; et
 ad amplificationem: 
 si hoc tibi inter cenam
 in illis immanibus poculis tuis accidisset. 
 sic et,
 
 si respublica vocem haberet.

has fere sedes accepimus probationum in universum, quas neque
 generatim tradere sat est, cum ex qualibet earum innumerabilis
 argumentorum copia oriatur, neque per singulas species exsequi patitur
 natura rerum, quod qui sunt facere conati, duo pariter subierunt
 incommoda, ut et nimium dicerent nec tamen totum.

inde plurimi, cum in hos inexplicabiles laqueos inciderunt,
 omnem, etiam quem ex ingenio suo poterant habere, conatum velut
 adstricti certis legum vinculis perdiderunt, et magistrum respicientes
 naturam ducem sequi desierunt.

nam ut per se non sufficiet scire, omnes probationes aut a
 personis aut a rebus peti, quia utrumque in plura dividitur, ita ex
 antecedentibus et iunctis et insequentibus trahenda esse argumenta qui
 acceperit, num protinus in hoc sit instructus ut, quid in quaque casa
 ducendum sit ex his, sciat?

praesertim, cum plurimae probationes in ipso causarum complexu reperiantur, ita ut sint cum alia lite nulla
 communes, eaeque sint et potentissimae et minime obviae, quia communia
 ex praeceptis accepimus, propria invenienda sunt.

hoc genus argumentorum sane dicamus ex circumstantia, quia
 περίστασιν dicere aliter non
 possumus, vel ex iis quae cuiusque causae propria sunt: ut in illo
 adultero sacerdote, qui lege, qua unius servandi potestatem habebat, se
 ipse servare voluit, proprium controversiae est dicere, 
 Non unum nocentem servabas, quia te
 dimisso adulteram occidere non licebat. 
 hoc enim
 argumentum lex facit, quae prohibet adulteram sine adultero occidere.

et illa, in qua lata lex est, ut argentarii dimidium ex eo
 quod debebant solverent, creditum suum totum exigerent.
 argentarius ab argentario solidum petit.
 proprium ex materia est argumentum creditoris, idcirco
 adiectum esse in lege, ut argentarius totum exigeret; adversus alios
 enim non opus fuisse lege, cum omnes praeterquam ab argentariis totum
 exigendi ius haberent.

cum multa autem novantur in omni genere materiae tum praecipue
 in iis quaestionibus, quae scripto constant, quia
 vocum est in singulis ambiguitas frequens et adhuc in coniunctis magis.

et haec ipsa plurium legum aliorumve scriptorum vel
 congruentium vel repugnantium complexu varientur necesse est, cum res
 rei aut ius iuris quasi signum est. 
 Non 
 debui tibi pecuniam; nunquam me appellasti, usuram non accepisti,
 ultro a me mutuatus es. 
 lex est, 
 qui patri proditionis reo non adfuerit, exheres sit.
 
 negat filius, nisi si pater
 absolutus sit. quid signi? lex altera, 
 proditionis damnatus cum advocato exulet.

Cicero pro Cluentio Publium Popilium et tiberium 
 Guttam dicit non iudicii corrupti sed ambitus esse damnatos.
 quid signi? quod accusatores eorum, qui erant ipsi
 ambitus damnati, e lege sint post hanc victoriam restituti.

nec minus in hoc curae debet adhiberi, quid proponendum quam
 quomodo sit quod proposuerimus probandum. hic immo vis
 inventionis, si non maior, certe prior. nam ut tela
 supervacua sunt nescienti, quid petat, sic argumenta, nisi provideris
 cui rei adhibenda sint. hoc est, quod comprehendi arte non
 possit.

Ideoque, cum plures eadem didicerint, generibus
 argumentorum similibus utentur; alius alio plura, quibus utatur,
 inveniet. sit exempli gratia proposita controversia, quae
 communes minime cum aliis quaestiones habet:

cum Thebas evertisset Alexander, inuenit
 tabulas, quibus centum talenta mutua Thessalis dedisse 'Thebanos
 continebatur. has , quia erat usus commilitio
 Thessalorum, donavit his ultro; postea restituti a Cassandro Thebani
 reposcunt Thessalos. 
 apud Amphictyonas agitur.
 centum talenta et credidisse eos constat et non
 recepisse.

lis omnis ex eo, quod Alexander ea Thessalis donasse dicitur,
 pendet. constat illud quoque, non esse iis ab Alexandro
 pecuniam data; quaeritur ergo, an proinde sit, quod datum est, ac si
 pecuniam dederit?

quid proderunt argumentorum loci, nisi haec prius videro,
 nihil eum egisse donando, non potuisse donare, non donasse?
 et prima quidem actio facilis ac favorabilis repetentium
 iure quod vi sit ablatum; sed hinc aspera et uehemens quaestio exoritur
 de iure belli, dicentibus Thessalis, hoc regna, populos, fines gentium
 atque urbium contineri.

inveniendum contra est, quo distet haec
 causa a ceteris, quae in potestatem victoris venirent; nec circa
 probationem res haeret, sed circa propositionem. dicamus 
 inprimis: in eo, quod in iudicium deduci potest, nihil valere ius belli
 nec armis erepta nisi armis posse retineri; itaque, ubi illa valeant,
 non esse iudicem; ubi iudex sit, illa nihil valere.

hoc inveniendum est, ut adhiberi possit argumentum: ideo
 captivos, si in patriam suam redierint, liberos esse, quia bello parta
 nonnisi eadem vi possideantur. proprium est et illud causae,
 quod Amphictyones iudicant (ut alia apud centumviros, alia apud privatum
 iudicem in iisdem quaestionibus ratio);

tum secundo gradu, non potuisse donari a victore ius, quia id demum sit
 eius, quod teneat; ius, quod sit incorporate, adprehendi manu non posse.
 hoc reperire est difficilius quam, cum inveneris,
 argumentis adiuvare, ut alia sit condicio heredis, alia victoris, quia
 ad illum ius, ad hunc res transeat.

proprium deinde materiae, ius publici 
 crediti transire ad victorem non potuisse, quia, quod populus
 crediderit, omnibus debeatur, et, quamdiu quilibet unus superfuerit,
 esse eum totius summae creditorem, Thebanos autem non omnes in Alexandri
 manu fuisse.

hoc non extrinsecus probatur, quae vis est argumenti, sed
 ipsum per se valet. tertii loci pars prior magis vulgaris,
 non in tabulis esse ius; itaque multis argumentis defendi potest.
 mens quoque Alexandri duci debet in dubium, honorarit eos
 an deceperit. illud iam rursus proprium materiae et velut
 novae controversiae, quia restitutione recepisse ius, etiamsi quod
 amiserint, Thebani videntur. hic et, quid Cassander velit,
 quaeritur: sed vel potentissima apud Amphictyonas aequi tractatio est.

haec non idcirco dico, quod inutilem horum locorum, ex quibus
 argumenta ducuntur, cognitionem putem, alioqui nec tradidissem; sed ne
 se, qui cognoverint ista, si cetera negligant, perfectos protinus atque
 consummatos putent et, nisi in ceteris, quae mox
 praecipienda sunt, elaboraverint, mutam quandam scientiam consecutos
 intelligant.

neque enim artibus editis factum est, ut argumenta
 inveniremus, sed dicta sunt omnia, antequam praeciperentur, mox ea
 scriptores observata et collecta ediderunt. cuius rei
 probatio est, quod exemplis eorum veteribus utuntur et ab oratoribus
 ilia repetunt, ipsi nullum novum et quod dictum non sit inveniunt.

artifices ergo illi qui dixerunt; sed habenda his quoque
 gratia est, per quos labor nobis est detractus. nam , quae
 priores beneficio ingenii singula invenerunt, nobis et non sunt
 requirenda et notata sunt omnia. Sed non magis hoc sat est quam
 palaestram didicisse, nisi corpus exercitatione, continentia, cibis,
 ante omnia natura iuvatur, sicut contra ne illa quidem satis sine arte
 profuerint.

illud quoque studiosi eloquentiae cogitent, neque omnibus in
 causis, quae demonstravimus, cuncta posse reperiri; neque, cum proposita
 fuerit materia dicendi, scrutanda singula et velut ostiatim pulsandum,
 ut sciant, an ad probandum id, quod
 intendimus, forte respondeant, nisi cum discunt et adhuc usu carent.

infinitam enim faciat ista res dicendi tarditatem, si semper
 necesse sit, ut temptantes unumquodque eorum, quod
 sit aptum atque conveniens, experiendo noscamus; nescio an etiam
 impedimento futura sint, nisi et animi quaedam ingenita natura et studio
 exercitata velocitas recta nos ad ea, quae conveniunt causae, ferant.
 nam ,

ut cantus vocis plurimum iuvat sociata nervorum concordia, si tamen
 tardior manus nisi inspectis demensisque singulis, quibus quaeque vox
 fidibus iungenda sit, dubitet, potius fuerit esse contentum eo, quod
 simplex canendi natura tulerit, ita huiusmodi praeceptis debet quidem
 aptata esse et citharae modo intenta ratio doctrinae;

sed hoc exercitatione multa consequendum, ut, quemadmodum illorum
 artificum, etiamsi alio spectant, manus tamen ipsa consuetudine ad
 graves, acutos, medios nervorum sonos fertur, sic oratoris
 cognitionem nihil moretur haec varietas argumentorum et copia, sed quasi
 offerat se et occurrat, et, ut litterae syllabaeque scribentium
 cogitationem non exigunt, sic rationem sponte quadam sequantur.

tertium genus ex iis, quae extrinsecus adducuntur in causam,
 Graeci vacant παράδειγμα, quo nomine
 et generaliter usi sunt in omni similium adpositione et specialiter in
 iis, quae rerum gestarum auctoritate nituntur. nostri fere
 similitudinem vocari maluerunt, quod ab illis παραβολὴ dicitur, alterum exemplum, quanquam et hoc
 simile est et illud exemplum.

nos , quo facilius propositum explicemus, utrumque παράδειγμα esse credamus, et ipsi
 appellemus exemplum. nec vereor, ne videar repugnare
 Ciceroni, quanquam collationem separat ab exemplo. nam idem
 omnem argumentationem dividit in duas partes, inductionem et
 ratiocinationem, ut plerique Graecorum in παραδείγματα et ἐπιχειρήματα dixeruntque παράδειγμα ῥητορικὴν ἐπαγωγήν.

nam illa, qua plurimum est Socrates usus, hanc habuit viam, ut
 cum plura interrogasset, quae fateri adversario necesse esset, novissime
 id, de quo quaerebatur, inferret, ut simile concessis. Id est inductio. hoc in oratione fieri
 non potest; sed, quod illic interrogatur, hic fere sumitur.

sit igitur illa interrogatio talis: 
 quod est pomum generosissimum? nonne quod optimum?
 concedetur. quid equus? qui generosissimus?
 nonne qui optimus? et plura in
 eundem modum. deinde , cuius rei gratia rogatum est, 
 quid homo? nonne is
 generosissimus, 
 qui optimus? fatendum
 erit.

hoc in testium interrogatione valet plurimum, in oratione
 perpetua dissimile est; aut enim sibi ipse respondet orator aut quod
 illic interrogatur, hic fere sumitur. 
 
 quod 
 
 
 pomum generosissimum? puto, quod optimum; et equus?
 qui velocissimus: ita hominum, non qui claritate nascendi sed qui
 uirtute maxime excellet. 
 omnia igitur ex hoc genere
 sumpta necesse est aut similia esse aut dissimilia aut contraria.
 similitudo adsumitur interim et ad orationis ornatum; sed
 illa, cum res exiget, nunc ea, quae ad probationem pertinent, exsequar.

potentissimum autem est inter ea quae sunt huius generis, quod
 proprie vocamus exemplum, id est rei gestae aut ut gestae utilis ad
 persuadendum id quod intenderis commemoratio. intuendum 
 igitur est, totum simile sit an ex parte, ut aut omnia ex eo sumamus aut
 quae utilia sunt. simile est, iure occisus
 est Saturninus sicut Gracchi. 
 dissimile ,

Brutus occidit liberos proditionem
 molientes; Manlius virtutem filii morte multavit.
 
 contrarium , 
 Marcellus ornamenta Syracusanis hostibus
 restituit; Verres eadem sociis abstulit. 
 et 
 probandorum et culpandorum ex iis confirmatio eosdem gradus habet.

etiam in iis, quae futura dicemus, utilis similium admonitio
 est, ut si quis dicens, Dionysium idcirco petere custodes salutis suae,
 ut eorum adiutus armis tyrannidem occupet, hoc
 referat exemplum, eadem ratione Pisistratum ad dominationem pervenisse.

Sed ut sunt exempla interim tota similia ut hoc proximum,
 sic interim ex maioribus ad minora, ex minoribus ad maiora ducuntur. 
 urbes euersae proper matrimonia eversae
 sunt; quid fieri adultero par est? tibicines , cum ab
 urbe discessissent, publice revocati sunt; quanto magis principes
 civitatis viri et bene de republica meriti,

cum invidiae cesserint, ab exilio
 reducendi? 
 ad exhortationem vero praecipue valent
 imparia. admirabilior in femina quam in viro virtus.
 Quare , si ad fortiter faciendum accendatur aliquis,
 non tantum adferent momenti Horatius et Torquatus quantum illa mulier
 cuius manu Pyrrhus est interfectus, et ad moriendum non tam Cato et
 Scipio quam Lucretia; quod ipsum est ex maioribus ad minora.

singula igitur horum generum ex Cicerone (nam unde potius?)
 exempla ponamus. simile est hoc pro Murena, 
 etenim mihi ipsi accidit, it cum duobus patriciis,
 altero improbissimo et audacissimo altero modestissimo atque optimo
 viro, peterem; superavi tamen dignitate Catilinam, 
 
 gratia Galbam.

maius minoris, pro Milone, 
 negant 
 
 intueri lucem esse fas ei
 qui a se hominem occisum esse fateatur. In qua tandem
 urbe hoc homines stultissimi disputant? nempe in ea quae primum
 iudicium de capite vidit M. Horatii, fortissimi viri, qui nondum
 libera civitate tamen populi Romani comitiis liberatus est, cum sua
 mann sororem esse interfectam fateretur. 
 minus 
 maioris: 
 occidi , occidi, non Spurium
 Maelium, qui annona levanda iacturisque rei familiaris, quia nimis
 amplecti plebem videbatur, in suspicionem incidit regni adfectandi,
 et cetera, deinde, 
 Sed eum (auderet
 enim dicere, cum patriam periculo liberasset ) cuius nefandum adulterium in pulvinaribus, et
 totus in Clodium locus.

dissimile plures causas habet, fit enim genere, modo, tempore,
 loco, ceteris, per quae fere omnia Cicero praeiudicia, quae de Cluentio
 videbantur facta, subvertit; contrario vero exemplo censoriam notam
 laudando censorem Africanum, qui eum, quem peierasse conceptis verbis
 palam dixisset, testimonium etiam pollicitus, si quis contra diceret,
 nullo accusante, traducere equum passus esset;
 quae, quia erant longiora, non suis verbis exposui.

breve autem apud Vergilium contrarii exemplum est: 
 
 
 At non
 ille, satum quo te mentiris, Achilles 
 
 
 
 talis in hoste fuit Priamo.

quaedam autem ex iis, quae gesta sunt, tota narrabimus, ut
 Cicero pro Milone: 
 pudicitiam cum eriperet
 militi tribunus militaris in exercitu C. Marii, propinquus eius
 imperatoris, interfectus ab eo est, cui vim adferebat.
 facere enim probus adolescens periculose quam perpeti
 turpiter maluit; atque hunc ille summus vir scelere solutum periculo
 liberavit.

quaedam significare satis erit, ut idem ac pro eodem: 
 neque enim posset Ahala ille Servilius aut
 P. Nasica aut L. Opimius aut me consule senatus non nefarius haberi,
 si sceleratos interfici nefas esset. 
 haec ita
 dicentur, prout nota erunt vel utilitas causae aut decor postulabit.

eadem ratio est eorum, quae ex poeticis fabulis ducuntur, nisi
 quod iis minus adfirmationis adhibetur; cuius usus qualis esse deberet,
 idem optimus auctor ac magister eloquentiae ostendit.

nam huius quoque generis in eadem oratione reperietur exemplum
 
 itaque hoc, iudices, non sine causa
 etiam fictis fabulis 
 
 
 doctissimi homines memoriae prodiderunt, eum, qui patris ulciscendi
 causa matrem necauisset, variatis hominum sententiis, non solum
 divina sed sapientissimae deae sententia liberatum.

illae quoque fabellae, quae, etiamsi originem non ab Aesopo
 acceperunt (nam uidetur earum primus auctor Hesiodus), nomine tamen
 Aesopi maxime celebrantur, ducere animos solent praecipue rusticorum et
 imperitorum, qui et simplicius, quae ficta sunt, audiunt, et capti
 voluptate facile iis quibus delectantur consentiunt: siquidem et
 Menenius Agrippa plebem cum patribus in gratiam traditur reduxisse nota
 ilia de membris humanis adversus ventrem discordantibus fabula.

et Horatius ne in poemate quidem humilem generis huius usum
 putavit in illis versibus, Quod dixit uulpes aegroto cauta leoni.
 Αἶνον Graeci vocant et αἰσωπείους ut dixi, λόγους et λιβυκούς ;
 nostrorum quidam, non sane recepto in usum nomine, apologationem.

cui confine est παροιμίας 
 genus illud, quod est velut fabella brevior et per allegorian accipitur:
 
 Non nostrum inquit onus; bos
 clitellas.

proximas exempli vires habet similitudo, praecipue illa, quae
 ducitur citra ullam translationum mixturam ex rebus paene paribus: 
 ut , qui accipere in Campo consuerunt, iis
 candidatis, quorum nummos suppressos esse putant, inimicissimi
 solent esse, sic eiusmodi indices infesti 
 
 tum reo venerunt.

nam 
 παραβολή quam Cicero
 collationem vocat, longius res quae comparentur repetere solet.
 neque hominum modo inter se opera similia spectantur, ut
 Cicero pro Murena facit: 
 quodsi e portu
 solventibus, qui iam in portum ex alto invehuntur, praecipere summo
 studio solent et tempestatum rationem et praedonum et locorum (quod
 natura adfert, ut iis faveamus, qui eadem pericula, quibus nos
 perfuncti sumus, ingrediantur), quo me tandem animo esse oportet,
 prope iam ex magna iactatione terram videntem, in hunc, cui video
 maximas tempestates esse subeundas? sed et a mutis atque etiam
 inanimis interim simile huiusmodi
 ducitur.

et quoniam similium alia facies in alia ratione, admonendum
 est rarius esse in oratione illud genus, quod εἰκόνα Graeci vocant (quo exprimitur rerum aut personarum
 imago, ut Cassius: 
 quis istam faciem
 planipedis senis torquens? ) quam id, quo probabilius fit quod
 intendimus: ut, si animum dicas excolendum, similitudine utaris terrae,
 quae neglecta spinas ac dumos, culta fructus creat; aut si ad curam rei publicae horteris, ostendas apes etiam
 formicasque, non modo muta, sed etiam parva animalia, in commune tamen
 laborare.

Ex hoc genere dictum illud est Ciceronis: 
 ut corpora nostra sine mente, ita civitas sine lege
 suis partibus, ut nervis ac sanguine et membris, uti non potest.
 
 Sed ut hac corporis humani pro Cluentio, ita pro
 Cornelio equorum, pro Archia saxorum quoque usus est similitudine.

illa (ut dixi) propiora: ut remiges sine
 gubernatore, sic milites sine imperatore nihil
 valere. 
 solent tamen fallere similitudinum species,
 ideoque adhibendum est iis iudicium. neque enim, ut navis
 utilior nova quam vetus, sic amicitia; vel, ut laudanda, quae pecuniam
 suam pluribus largitur, ita, quae formam. verba sunt in his
 similia uetustatis et largitionis, vis quidem longe diversa navis et amicitiae,
 pecuniae et
 pudicitiae.

itaque in hoc genere maxime quaeritur, an simile sit, quod
 infertur. etiam in illis interrogationibus Socratis, quarum
 paulo ante feci mentionem, cavendum, ne incaute respondeas; ut apud
 Aeschinen Socraticum male respondit Aspasiae Xenophontis uxor, quod
 Cicero his verbis transfert: Dic mihi,

quaeso, Xenophontis uxor, si vicina tua melius 
 habeat aurum, quam tu habes: utrumne illud an tuum
 malis? illud , inquit. quid si uestem et
 ceterum ornatum muliebrem pretii maioris habeat, quam tu, tuumne an
 illius malis? respondit , Illius vero. age 
 sis, inquit, si virum illa meliorem habeat, quam tu> habes,
 utrumne tuum virium malis an illius?

hic mulier erubuit, merito; male enim responderat se malle
 alienum aurum quam suum; nam est hoc improbum. At , si
 respondisset malle se aurum suum tale esse, quale illud esset, potuisset
 pudice respondere malle se virum suum talem esse, qualis melior esset.

scio quosdam inani diligentia per minutissimas ista partes
 secuisse, et esse aliquid minus simile, ut simia homini et marmora
 deformata prima manu, aliquid plus, ut illud, 
 Non ovum tam simile ovo; et dissimilibus
 inesse simile, ut formicae et elephanto genus, quia sunt animalia; et
 similibus dissimile, ut canibus catulos et matribus
 haedos, differunt enim aetate; contrariorum quoque aliter
 accipi opposita,

ut noctem luci, aliter noxia, ut aquam frigidam febri, aliter
 repugnantia, ut verum falso, aliter disparata, ut dura non duris; sed,
 quid haec ad praesens propositum magnopere pertineant, non reperio. Illud est adnotandum magis,

argumenta duci ex iure simili: ut Cicero in Topicis, 
 eum , cui domus usus fructus relictus sit, non
 restituturum heredi, si corruerit, quia non restituat servum, si is
 decesserit; ex contrario: Nihil obstat quo minus iustum matrimonium
 sit mente coeuntium, etiamsi tabulae signatae non fuerint.
 nihil enim proderit signasse tabulas, si mentem
 matrimonii non fuisse constabit; ex dissimili, quale est
 Ciceronis pro Caecina:

ut , si qui me exire domo coegisset armis,
 haberem actionem, si qui introire prohibuisset, non haberem?
 dissimilia sic deprehenduntur, Non si, qui argentum
 omne legarit, videri potest signatam quoque pecuniam reliquisse,
 ideo etiam, quod est in nominibus, dari voluisse creditur.

Ἀναλογίαν quidam a simili separaverunt,
 nos eam subiectam huic generi putamus. nam , ut unum ad
 decem, ita decem ad centum simile certe est;
 et ut hostis, sic malus civis. quanquam haec ulterius quoque
 procedere solent: si turpis dominae consuetudo 
 
 cum servo, turpis domino cum
 ancilla; si mutis animalibus finis voluptas, idem homini.

cui rei facillime occurrit ex dissimilibus argumentatio: 
 Non idem est dominum cum ancilla coisse,
 quod dominam cum servo; nec, si mutis finis voluptas, rationalibus
 quoque; immo ex contrario: 
 quia 
 mutis, ideo non rationalibus.

adhibebitur extrinsecus in causam et auctoritas.
 haec secuti Graecos, a quibus κρίσεις dicuntur, iudicia aut indicationes vocant, non de quibus ex causa dicta
 sententia est (nam ea quidem in exemplorum locum cedunt), sed si quid
 ita visum gentibus, populis, sapientibus viris, claris civibus,
 illustribus poetis referri potest.

ne haec quidem vulgo dicta et recepta persuasione populari
 sine usu fuerint. testimonia sunt enim quodammodo vel
 potentiora etiam, quod non causis accommodata, sed liberis odio et
 gratia mentibus ideo tantum dicta factaque, quia aut honestissima aut
 verissima videbantur.

An vero me de incommodis vitae disserentem non adiuvabit
 earum persuasio nationum, quae fletibus natos, laetitia defunctos prosecuntur? aut si
 misericordiam commendabo iudici, nihil proderit, quod prudentissima
 civitas Atheniensium non eam pro adfectu sed pro numine accepit?

iam illa septem praecepta sapientium nonne quasdam vitae leges
 existimamus? si causam ueneficii dicat adultera, non M.
 Catonis iudicio damnata videatur, qui nullam adulteram non eandem esse
 veneficam dixit? nam sententiis quidem poetarum non orationes
 modo sunt refertae sed libri etiam philosophorum, qui quanquam inferiora
 omnia praeceptis suis ac litteris credunt, repetere tamen auctoritatem a
 plurimis versibus non fastidierunt.

neque est ignobile exemplum, Megarios ab Atheniensibus, cum de
 Salamine contenderent, victos Homeri versu, qui tamen ipse non in omni
 editione reperitur, significans Aiacem naves suas Atheniensibus
 iunxisse. ea quoque,

quae vulgo recepta sunt, hoc ipso, quod incertum auctorem habent, velut
 omnium fiunt: quale est, 
 Ubi amici, ibi
 opes, et, 
 conscientia mille
 testes, et apud Ciceronem, 
 pares 
 autem ( ut est in vetere proverbio )
 cum paribus maxime congregantur; neque enim
 durassent haec in aeternum, nisi vera omnibus, uiderentur.

ponitur a quibusdam et quidem in parte prima deorum
 auctoritas, quae est ex responsis, ut, Socraten 
 
 esse
 sapientissimum. 
 id rarum est, non sine usu tamen.
 utitur eo Cicero in libro de aruspicum responsis et in
 contione contra Catilinam,cum signum Iovis columnae impositum populo
 ostendit, et pro Ligario, cum causam C. Caesaris meliorem, quia hoc dii
 iudicaverint, confitetur. quae cum propria causae sunt,
 divina testimonia vocantur; cum aliunde arcessuntur, argumenta.

nonnunquam contingit iudicis quoque aut adversarii aut eius,
 qui ex diverso agit, dictum aliquid aut factum adsumere ad eorum, quae
 intendimus, fidem. propter quod fuerunt, qui exempla et has
 auctoritates inartificialium probationum esse arbitrarentur, quod ea non
 inveniret orator,

sed acciperet. plurimum autem refert. nam testis
 et quaestio et his similia de ipsa re, quae in iudicio est, pronuntiant;
 extra petita, nisi ad aliquam praesentis disceptationis utilitatem
 ingenio applicantur, nihil per se valent.

haec fere de probatione vel ab aliis tradita vel usu percepta
 in hoc tempus sciebam. neque mihi fiducia est, ut ea sola
 esse contendam, quin immo hortor ad quaerendum et inveniri posse fateor;
 quae tamen adiecta fuerint, non multum ab his 
 abhorrebunt. nunc breviter, quemadmodum sit utendum iis,
 subiungam.

traditum fere est argumentum oportere esse confessum; dubiis
 enim probari dubia qui possunt Quaedam tamen, quae in alterius rei
 probationem ducimus, ipsa probanda sunt. occidisti virum,
 eras enim adultera. 
 prius de adulterio
 convincendum est ut, cum id coeperit esse pro certo, fiat incerti
 argumentum. 
 spiculum tuum in corpore occisi
 inventum est; negat suum: ut probationi prosit, probandum est.

illud hoc loco monere inter necessaria est, nulla esse
 firmiora quam quae ex dubiis facta sunt certa. 
 caedes a te commissa est, cruentam enim vestem
 habuisti; non est tam grave argumentum, si fatetur quam si
 convincitur. nam si fatetur, multis ex causis potuit cruenta
 esse vestis; si negat, hic causae cardinem ponit, in quo si victus
 fuerit, etiam in sequentibus ruit. Non enim videtur in
 negando mentiturus fuisse, nisi desperasset id posse defendi, si
 confiteretur.

firmissimis argumentorum singulis instandum, infirmiora
 congreganda sunt, quia illa per se fortia non oportet circumstantibus
 obscurare, ut qualia sunt appareant, haec imbecilla
 natura mutuo auxilio sustinentur.

ita quae non possunt valere, quia magna sint, valebunt, quia
 multa sunt; utique vero ad eiusdem rei probationem omnia spectant.
 ut , si quis hereditatis gratia hominem occidisse
 dicatur: 
 hereditatem sperabas et magnam
 hereditatem, et pauper eras et tum maxime a creditoribus
 appellabaris; et offenderas eum, cuius eras heres, et mutaturum
 tabulas sciebas. 
 singula levia sunt et communia,
 universa vero nocent etiamsi non ut fulmine, tamen ut grandine.

quaedam argumenta ponere satis non est, adiuvanda sunt: cupiditas causa sceleris fuit, quae sit vis eius:
 ira, quantum efficiat in animis hominum talis
 adfectio; ita et firmiora erunt ipsa et plus habebunt decoris, si non
 nudos et velut carne spoliatos artus ostenderint.

multum etiam refert, si argumento nitemur odii, utrum hoc ex
 invidia sit an ex iniuria an ex ambitu, vetus an novum, adversus
 inferiorem, parem, superiorem, alienum, propinquum.
 suos habent omnia ista tractatus et ad utilitatem partis
 eius quam tuemur referenda sunt.

nec tamen omnibus semper, quae invenerimus, argumentis
 onerandus est iudex, quia et taedium adferunt et fidem detrahunt.
 neque enim potest iudex credere satis esse ea potentia,
 quae non putamus ipsi sufficere qui diximus. In rebus vero
 apertis argumentari tam sit stultum quam in clarissimum solem mortale
 lumen inferre.

his quidam probationes adiiciunt, quas παθητικάς vocant, ductas ex adfectibus. atque 
 Aristoteles quidem potentissimum putat ex eo, qui dicit, si sit vir
 bonus; quod ut optimum est, ita longe quidem, sed sequitur tamen,
 videri.

inde enim ilia nobilis Scauri defensio: Q. Varius Sucronensis
 ait Aemilium Scaurum rem publicam populi Romani
 prodidisse; Aemilius, Scaurus negat. 
 cui simile
 quiddam fecisse Iphicrates dicitur, qui cum Aristophontem, quo accusante
 similis criminis reus erat, interrogasset, an is accepta pecunia rem
 publicam proditurus esset; isque id negasset: 
 quod igitur, inquit, tu non
 fecisses, ego feci?

intuendum autem et qui sit apud quem dicimus, et id quod illi
 maxime probabile videatur requirendum; qua de re locuti sumus in
 prohoemii et suasoriae praeceptis.

altera ex adfirmatione probatio est: 
 ego hoc feci; Tu mihi hoc dixisti; et O facinus indignum! et similia; quae non debent
 quidem deesse orationi et, si desunt, multum nocent; non tamen habenda
 sunt inter magna praesidia, cum hoc in eadem causa fieri ex utraque
 parte similiter possit. illae firmiores ex sua cuique persona
 probationes,

quae credibilem rationem subiectam habeant: ut vulneratus aut filio
 orbatus non fuerit alium accusaturus quam nocentem, quando, si negotium
 innocenti facit, liberet eum noxa qui admiserit. hinc et
 patres adversus liberos et adversus suos quisque necessarios
 auctoritatem petunt.

quaesitum etiam, potentissima argumenta primone ponenda sint
 loco, ut occupent animos, an summo, ut inde dimittant, an partita primo
 summoque, quod Homerica dispositione in medio sint infirma, ut ab aliis
 crescant? quae prout
 ratio causae cuiusque postulabit, ordinabuntur, uno, ut ego censeo,
 excepto, ne a potentissimis ad levissima decrescat oratio.

ego haec breviter demonstrasse contentus ita posui, ut locos
 ipsos et genera quam possem apertissime ostenderem.
 quidam exsecuti sunt verbosius, quibus placuit,proposita
 locorum communium materia, quo quaeque res modo dici posset, ostendere;
 sed mihi supervacuum videbatur.

nam et fere apparet, quid in iniuriam, quid in avaritiam, quid
 in testem inimicum, quid in potentes amicos dicendum sit; et de omnibus
 his omnia dicere infinitum est, tam hercule quam si controversiarum,
 quae sint quaeque futurae sint, quaestiones, argumenta, sententias
 tradere velim. ipsas autem argumentorum velut sedes non me
 quidem omnes ostendisse confido, plurimas tamen. quod eo
 diligentius faciendum fuit, quia declamationes, quibus ad pugnam
 forensem velut praepilatis exerceri solebamus, olim iam ab illa vera
 imagine orandi recesserunt atque ad solam compositae voluptatem nervis
 carent, non alio medius fidius vitio dicentium, quam quo mancipiorum
 negotiatores formae puerorum virilitate excisa lenocinantur.

nam ut illi robur ac lacertos barbamque ante omnia et alia,
 quae natura proprie maribus dedit, parum existimant decora, quaeque
 fortia, si liceret, forent ut dura molliunt, ita nos habitum ipsum
 orationis virilem et illam vim stricte robusteque dicendi tenera quadam
 elocutionis cute operimus et, dum levia sint ac 
 nitida, quantum valeant, nihil interesse arbitramur.

Sed mihi naturam intuenti nemo non vir spadone formosior
 erit, nec tam aversa unquam videbitur ab opere suo providentia, ut
 debilitas inter optima inventa sit, nec id ferro speciosum fieri putabo,
 quod, si nasceretur, monstrum erat. libidinem iuvet ipsum
 effeminati sexus mendacium, numquam tamen hoc continget malis moribus
 regnum ut, si qua pretiosa fecit, fecerit et bona.

quapropter eloquentiam, licet hanc (ut sentio enim, dicam)
 libidinosam resupina voluptate auditoria probent, nullam esse
 existimabo, quae ne minimum quidem in se indicium masculi et incorrupti,
 ne dicam gravis et sancti viri, ostentet.

An vero statuarum artifices pictoresque clarissimi, cum
 corpora quam speciosissima fingendo pingendove efficere cuperent,
 numquam in hunc inciderunt errorem, ut Bagoam aut Megabyzum aliquem in
 exemplum operis sumerent sibi, sed Doryphoron illum aptum vel militiae
 vel palaestrae, aliorum quoque iuvenum bellicosorum et athletarum
 corpora decora vere existimaverunt: nos, qui oratorem studemus
 effingere, non arma sed tympana eloquentiae demus?

igitur et ille, quem instituimus, adolescens, quam maxime
 potest, componat se ad imitationem veritatis, initurusque frequenter
 forensium certaminum pugnam iam in schola victoriam spectet et ferire
 vitalia ac tueri sciat; et praeceptor id maxime
 exigat, inventum praecipue probet. nam , ut ad peiora iuvenes
 laude ducuntur, ita laudari in bonis malent. nunc illud male
 est,

quod necessaria plerumque silentio transeunt, nec in dicendo videtur
 inter bona utilitas. Sed haec et in alio nobis tractata
 sunt opere et in hoc saepe repetenda. nunc ad ordinem inceptum.

refutatio dupliciter accipi potest. nam et pars
 defensoris tota est posita in refutatione, et quae dicta sunt ex diverso
 debent utrinque dissolvi. et hoc est proprie, cui in causis
 quartus adsignatur locus. Sed utriusque similis condicio
 est. neque vero ex aliis locis ratio argumentorum in hac
 parte peti potest quam in confirmatione, nece locorum aut sententiarum
 aut verborum et figurarum alia condicio est.

adfectus plerumque haec pars mitiores habet. Non 
 sine causa tamen difficilius semper est creditum, quod Cicero saepe
 testatur, defendere quam accusare. primum , quod est res illa
 simplicior, proponitur enim uno modo, dissolvitur varie, cum accusatori
 satis sit plerumque, verum esse id, quod obiecerit, patronus neget,
 defendat, transferat, excuset, deprecetur, molliat,
 minuat, avertat, despiciat, derideat. Quare inde recta fere
 atque, ut sic dixerim, clamosa est actio; hinc mille flexus et artes
 desiderantur.

tum accusator praemeditata pleraque domo adfert, patronus
 etiam inopinatis frequenter occurrit. accusator dat testem,
 patronus ex re ipsa refellit. accusator e criminum invidia,
 etsi falsa sit, materiam dicendi trahit, de parricidio, sacrilegio,
 maiestate; quae patrono tantum neganda sunt. ideoque 
 accusationibus etiam mediocres in dicendo suffecerunt; bonus defensor
 nemo nisi qui eloquentissimus fuit. quanquam ut, quod sentio,
 semel finiam, tanto est accusare quam defendere, quanto facere quam
 sanare vulnera, facilius.

plurimum autem refert, et quid proposuerit adversarius et quomodo. primum igitur
 intuendum est, id, cui responsuri sumus, proprium sit eius iudicii an ad
 causam extra arcessitum. nam si est proprium, aut negandum
 aut defendendum aut transferendum; extra haec in iudiciis fere nihil
 est.

deprecatio quidem, quae est sine ulla specie defensionis, rara
 admodum et apud eos solos indices, qui nulla
 certa pronuntiandi forma tenentur. quamquam illae quoque apud
 C. Caesarem et triumuiros pro diuersarum partium hominibus actiones,
 etiamsi precibus utuntur, adhibent tamen patrocinia; nisi hoc non
 fortissime defendentis est dicere, 
 quid 
 aliud egimus, Tubero, nisi ut,

quod hic potest, nos possemus? 
 quodsi 
 quando apud principem aliumve, cui utrum velit liceat, dicendum erit,
 dignum quidem morte eum, pro quo loquemur, clementi tamen servandum esse
 vel talem, primum omnium non erit res nobis cum adversario sed cum
 iudice, deinde forma deliberativae magis materiae quam iudicialis
 utemur. suadebimus enim ut laudem humanitatis potius quam
 voluptatem ultionis concupiscat.

apud indices quidem secundum legem dicturos sententiam de
 confessis praecipere ridiculum est. ergo , quae neque negari
 neque transferri possunt, utique defendenda sunt, qualiacunque sunt, aut
 causa cedendum. negandi duplicem ostendimus formam, aut non
 esse factum aut non hoc esse, quod factum sit. quae neque
 defendi neque transferri possunt, utique neganda,
 nec solum si finitio potest esse pro nobis, sed etiam si nuda infitiatio
 superest.

testes erunt, multa in eos dicere licet; chirographum, de
 similitudine litterarum disseremus. utique nihil erit peius
 quam confessio. ultima est actionis controversia, cum
 defendendi negandive non est locus,

id est translatio. Atqui quaedam sunt, quae
 neque negari neque defendi neque transferri possunt. 
 adulterii rea est quae, cum anno vidua fuisset,
 enixa est; lis non erit. Quare illud stultissime
 praecipitur, quod defendi non possit, silentio dissimulandum: siquidem
 est id, de quo iudex pronuntiaturus est.

At si extra causam sit adductum et tantum coniunctum, malim
 quidem dicere, nihil id ad quaestionem nec esse in iis morandum et minus
 esse quam adversarius dicat; tamen velut huic simulationi oblivionis
 ignoscam. debet enim bonus advocatus pro rei salute brevem
 negligentiae reprehensionem non pertimescere. videndum etiam,

simul nobis plura aggredienda sint an amolienda
 singula. plura simul invadimus, si aut tam infirma sunt, ut
 pariter impelli possint, aut tam molesta, ut pedem conferre cum singulis
 non expediat; tum enim toto corpore obnitendum et, ut sic dixerim,
 directa fronte pugnandum est. interim ,

si resolvere ex parte diversa dicta difficilius erit, nostra argumenta
 cum adversariorum argumentis conferemus, si modo
 haec ut valentiora videantur effici poterit. quae vero turba
 ualebunt, diducenda erunt, ut, quod paulo ante dixi: 
 heres eras et pauper et magna pecunia appellabaris a
 creditoribus et offenderas et mutaturum tabulas testamenti sciebas.

urgent universa; at si singula quaeque dissolveris, iam illa
 flamma, quae magna congerie convaluerat, diductis quibus alebatur,
 concidet, ut, si vel maxima flumina in rivos diducantur, qualibet
 transitum praebent. itaque propositio quoque secundum hane
 utilitatem accommodabitur, ut ea nunc singula ostendamus, nunc
 complectamur universa.

nam interim quod pluribus collegit adversarius, sat est semel
 proponere; ut, si multas causas faciendi, quod arguit, reo dicet
 accusator fuisse, nos, non enumeratis singulis, semel hoc in totum 
 negemus, quia non, quisquis causam faciendi
 sceleris habuit, et fecerit.

saepius tamen accusatori congerere argumenta, reo dissolvere
 expediet. id autem, quod erit ab aduersario dictum, quomodo
 refutari debeat, intuendum est. nam si erit palam falsum,
 negare satis est, ut pro Cluentio Cicero eum, quem dixerat accusator
 epoto poculo concidisse, negat eodem die mortuum.

palam etiam contraria et supervacua et stulta reprehendere
 nullius est artis, ideoque nec rationes eorum nec exempla tradere
 necesse est. id quoque (quod obscurum vocant), quod secreto
 et sine teste aut argumento dicitur factum, satis natura sua infirmum
 est; sufficit enim, quod adversarius non probat; item si ad causam non
 pertinet.

est tamen interim oratoris efficere, ut quid aut contrarium
 esse aut a causa diversum aut incredibile aut supervacuum aut nostrae
 potius causae videatur esse coniunctum. obiicitur Oppio, quod
 de militum cibariis detraxerit; asperum crimen, sed id contrarium
 ostendit Cicero, quia iidem accusatores obiecerint Oppio, quod is
 voluerit exercitum largiendo corrumpere.

testes in Cornelium accusator lecti a tribuno codicis
 pollicetur; facit hoc Cicero supervacuum, quia ipse
 fateatur. petit accusationem in Verrem Q. Caecilius, quod
 fuerat quaestor eius; ipsum Cicero ut pro se videretur effecit.

cetera , quae proponuntur, communis locus habet.
 aut enim coniectura excutiuntur, an vera sint; aut
 finitione, an propria; aut qualitate, an inhonesta, iniqua, improba,
 inhumana, crudelia et cetera, quae ei generi accident.

eaque non modo in propositionibus et rationibus sed in toto
 genere actionis intuenda: an sit crudelis, ut Labieni in Rabirium lege
 perduellionis; inhumana, ut Tuberonis Ligarium exulem accusantis atque
 id agentis ne ei Caesar ignoscat;

superba, ut in Oppium ex epistola Cottae reum factum. perinde 
 praecipites, insidiosae, impotentes deprehenduntur. Ex 
 quibus tamen fortissime invaseris, quod est aut omnibus periculosum, ut
 dicit Cicero pro Tullio: 
 quis hoc statuit
 unquam, aut cui concedi sine summo omnium periculo potest, ut eum
 iure potuerit occidere, a quo metuisse se dicat, ne ipse posterius
 occideretur? 
 aut ipsis iudicibus, ut pro
 Oppio monet pluribus, ne illud actionis genus in equestrem ordinem
 admittant.

nonnunquam tamen quaedam bene et contemnuntur vel tanquam
 levia vel tanquam nihil ad causam pertinentia. multis hoc
 locis fecit Cicero; et haec simulatio interim huc usque procedit, ut,
 quae dicendo refutare non possumus, quasi fastidiendo calcemus.

quoniam vero maxima pars eorum similibus constat, rimandum
 erit diligentissime, quid sit in quoque, quod adsumitur, dissimile.
 In iure facile deprehenditur. est enim
 scriptum de rebus utique diversis, tantoque magis ipsarum rerum
 differentia potest esse manifesta. illas vero similitudines,
 quae ducuntur ex mutis animalibus aut inanimis, facile est eludere.

exempla rerum varie tractanda sunt, si nocebunt; quae si
 vetera erunt, fabulosa dicere licebit; si indubia, maxime quidem
 dissimilia. neque enim fieri potest, ut paria sint per omnia,
 ut si Nasica post occisum Gracchum defendatur exemplo Ahalae, a quo
 Maelius est interfectus, Maelium regni adfectatorem fuisse, a Graccho
 leges modo latas esse populares, Ahalam magistrum equitum fuisse,
 Nasicam privatum esse dicatur. si defecerint omnia, videndum erit, an obtineri possit, ne illud quidem
 recte factum. quod de exemplis, idem etiam de iudicatis
 observandum.

quod autem posui, referre, quo quidque accusator modo dixerit,
 huc pertinet, ut, si est minus efficaciter elocutus, ipsa eius verba
 ponantur; si acri et vehementi fuerit usus oratione, eandem rem nostris
 verbis mitioribus proferamus, ut Cicero de Cornelio, 
 codicem attigit;

et protinus cum quadam defensione, ut, si pro luxurioso dicendum sit,
 
 obiecta est paulo liberalior vita.
 
 sic et pro sordido parcum, pro maledico liberum
 dicere licebit.

utique committendum nunquam est, ut adversariorum dicta cum
 sua confirmation reteramus, aut etiam loci alicuius exsecutione
 adiuvemus, nisi cum eludenda erunt: 
 apud 
 exercitum mihi fueris, inquit; tot annis forum non attigeris, ab
 fueris tamdiu et, cum tam longo intervallo veneris, cum his, qui in
 foro habitarunt,

de dignitate contendas Praeterea in contradictione
 interim totum crimen exponitur, ut Cicero pro Scauro circa Bostarem
 facit veluti orationem diversae partis imitatus, aut pluribus
 propositionibus iunctis, ut pro Vareno, cum iter per
 agros et loca sola 
 
 
 faceret cum Pompuleno, in familiam Ancharianam incidisse dixerunt,
 deinde Pompulenum occisum esse, illico eo fieri vellet.
 
 quod est utile, si erit
 incredibilis rei ordo et ipsa expositione fidem perditurus.
 interim per partes dissolvitur, quod contextu nocet; et
 plerumque id est tutius. quaedam contradictiones natura sunt
 singulae; id exemplis non eget.

communia bene apprehenduntur non tantum, quia utriusque sunt
 partis, sed quia plus prosunt respondenti. neque enim
 pigebit, quod saepe monui, referre; commune qui prior dicit, contrarium
 facit. est enim contrarium, quo adversarius bene uti potest:

At enim non verisimile est, tantum scelus
 M. Cottam esse commentum. quid ? hoc verisimile est,
 tantum scelus Oppium esse conatum? 
 artificis autem
 est invenire in actione adversarii quae contra semet ipsa pugnent aut
 pugnare videantur, quae aliquando ex rebus ipsis manifesta sunt, ut in
 causa Caeliana Clodia aurum se Caelio commodasse dicit, quod signum
 magnae familiaritatis est; venenum sibi paratum, quod summi odii argumentum est.

Tubero Ligarium accusat, quod is in Africa fuerit, et
 queritur, quod ab eo ipse in Africam non sit admissus.
 aliquando vero praebet eius rei occasionem minus
 considerata ex adverso dicentis oratio; quod accidit praecipue cupidis
 sententiarum, ut ducti occasione dicendi non respiciant quid dixerint,
 dum locum praesentem non totam causam intuentur.

quid tam videri potest contra Cluentium quam censoria nota?
 quid tam contra eundem, quam filium ab Egnatio corrupti
 iudicii, quo Cluentius Oppianicum circumvenisset, crimine exheredatum?

At haec Cicero pugnare invicem ostendit: 
 Sed tu, Atti, consideres, censeo, diligenter,
 utrum censorium iudicium grave velis esse an Egnatii. si 
 Egnatii, leave est, quod censores de ceteris subscripserunt.
 ipsum enim Egnatium, quem tu gravem esse vis, ex
 senatu eiecerunt. sin autem censorium, hunc Egnatium,
 quem pater censoria subscriptione exheredarit, censores in senate,
 cum pardem eiecissent, retinuerunt.

illa magis vitiose dicuntur quam acute 
 reprehenduntur, argumentum dubium pro necessario, controversum pro
 confesso, commune pluribus pro proprio, vulgare, supervacuum,
 constitutum contra fidem. nam et illa accidunt parum cautis,
 ut crimen augeant, quod probandum est; de facto disputent, cum de
 auctore quaeratur; impossibilia aggrediantur, pro effectis relinquant
 vixdum inchoata, de homine dicere quam de causa malint;

hominum vitia rebus adsignent, ut, si quis decemviratum accuset non
 Appium; manifestis repugnent; dicant, quod aliter accipi possit; summam
 quaestionis non intueantur, non ad proposita respondeant; quod unum
 aliquando recipi potest, cum mala causa adhibitis extrinsecus remediis
 tuenda est, ut cum peculatus reus Verres fortiter et industrie tuitus
 contra piratas Siciliam dicitur.

eadem adversus contradictiones nobis oppositas praecepta sunt,
 hoc tamen amplius, quod circa eas multi duobus vitiis diversis laborant.
 nam quidam etiam in foro tanquam rem molestam et odiosam
 praetereunt, et iis plerumque, quae composita domo 
 attulerunt, contenti sine adversario dicunt; et scilicet multo magis in
 scholis, in quibus non solum contradictiones omittuntur, verum etiam
 materiae ipsae sic plerumque finguntur, ut nihil dici pro parte altera
 possit.

alii diligentia lapsi verbis etiam uel sententiolis omnibus
 respondendum putant, quod est et infinitum et supervacuum; non enim
 causa reprehenditur sed actor; quem ego semper videri malim disertum,
 ut, si dixerit quod rei prosit, ingenii credatur laus esse non causae;
 si forte laedat, causae
 non ingenii culpa.

itaque illae reprehensiones aut obscuritatis, qualis in Rullum
 est, aut infantiae in dicendo, qualis in Pisonem, aut inscitiae rerum
 verborumque et insulsitatis etiam, qualis in Antonium est, animo dantur
 et iustis odiis, suntque utiles ad conciliandum iis, quos invisos facere
 volueris, odium.

alia respondendi patronis ratio; et aliquando tamen eorum non
 oratio modo, sed vita etiam, vultus denique, incessus, habitus recte
 incusari solet; ut adversus Quintium Cicero non haec solum, sed ipsam
 etiam praetextam demissam ad talos insectatus est. presserat 
 enim turbulentis contionibus Cluentium Quintius.

nonnunquam elevandae invidiae gratia, quae asperius dicta
 sunt, eluduntur, ut a Cicerone Triarius. nam cum Scauri
 columnas per urbem plaustris vectas esse dixit, 
 ego porro, inquit, qui
 Albanas habeo columnas, clitellis eas apportavi. 
 et 
 magis hoc in accusatores concessum est, quibus conviciari aliquando
 patrocinii fides cogit.

illa vero adversus omnes et recepta et non inhumana
 conquestio, si callide quid tacuisse, breviasse, obscurasse distulisse
 dicuntur.

defensionis quoque permutatio reprelienditur saepe, ut Attius
 adversus Cluentium, Aeschines adversus Ctesiphontem facit, cum ille
 Ciceronem lege usurum modo, hic minime de lege dicturum Demosthenen
 queritur. declamatores vero inprimis sunt admonendi, ne
 contradictiones eas ponant, quibus facillime responderi possit, neu sibi
 stultum adversarium fingant. facimus autem (quod maxime
 uberes loci popularesque sententiae nascuntur materiam dicendi nobis,
 quod volumus, ducentibus) ut non sit ille
 inutilis versus: 
 
 Non 
 male respondit, male enim prior ille rogarat. 
 
 Fallet haec nos in foro consuetudo, ubi adversario,

non ipsi nobis respondebimus. aiunt Accium interrogatum, cur
 causas non ageret, cum apud eum in tragoediis tanta vis esset optime
 respondendi, hanc reddidisse rationem, quod illic ea dicerentur quae
 ipse vellet, in foro dicturi adversarii essent quae minime vellet.

ridiculum est ergo in exercitationibus, quae foro praeparant,
 prius cogitare quid responderi quam quid ex diverso dici possit.
 et bonus praeceptor non minus laudare discipulum debet,
 si quid pro diversa quam si quid pro sua parte acriter excogitavit.

rursus aliud in scholis permittendum semper, in foro rarum.
 nam loco a petitore primo contradictione uti qui
 possumus, ubi vera res agitur, cum adversarius adhuc nihil dixerit?

incidunt tamen plerique in hoc vitium vel consuetudine
 declamatoria vel etiam cupiditate dicendi, dantque de se respondentibus
 venustissimos lusus, cum modo, se vero nihil dixisse neque tam stulte
 dicturos; modo, bene admonitos ab adversario et agere gratias, quod
 adiuti sint, iocantur; frequentissime vero, id quod
 firmissimum est, nunquam iis responsurum adversarium fuisse, quae
 proposita non essent, nisi illa sciret vera esse et ad fatendum
 conscientia esset impulsus; ut pro Cluentio Cicero:

nam hoc persaepe dixisti, tibi sic
 renuntiari, me habere in animo causam hanc praesidio legis
 defendere. itane est? ab amicis imprudentes videlicet
 prodimur? et est nescio quis de iis, quos amicos nobis arbitramur,
 qui nostra consilia ad adversarium deferat? quisnam hoc
 tibi renuntiavit? quis tam improbus fuit; cui ego autem narravi?
 nemo , ut opinor, in culpa est; nimirum tibi istud
 lex ipsa renuntiarit.

At quidam contradictione non contenti totos etiam locos
 explicant: scire se hoc dicturos adversarios et ita persecuturos.
 quod factum venuste nostris temporibus elusit Vibius
 Crispus, vir ingenii iucundi et elegantis: 
 ego vero, inquit, ista non
 dico; quid enim attinet illa bis dici?

nonnunquam tamen aliquid simile contradictioni poni potest, si
 quid ab adversario testationibus comprehensum in advocationibus iactatum
 sit; respondebimus enim rei ab illis dictae, non a nobis excogitatae;
 aut, si id genus erit causae, ut proponere possimus
 certa, extra quae dici nihil possit: ut, cum res furtiva in domo
 deprehensa sit, dicat necesse est reus aut se ignorante illatam aut
 depositam apud se aut donatam sibi; quibus omnibus, etiamsi proposita
 non sunt, responderi potest.

At in scholis recte et propositioniblis et contradictionibus occurremus, ut in utrumque
 locum, id est primum et secundum, simul plurimum exerceamur.
 quod nisi fecerimus, nunquam utemur contradictione; non
 enim erit, cui respondeamus.

est et illud vitium nimium sollicite et circa omnia momenta
 luctantis; suspectam enim facit iudici causam, et frequenter, quae
 statim dicta omnem dubitationem sustulissent, dilata ipsis
 praeparationibus fidem perdunt, quia patronus et aliis crediderit opus
 fuisse. fiduciam igitur orator prae se ferat semperque ita
 dicat, tanquam de causa optime sentiat;

quod sicut omnia in Cicerone praecipuum est. nam illa summa
 cura securitatis est similis, tantaque in oratione auctoritas, ut
 probationis locum obtineat dubitare nobis non audentibus.
 porro , qui scierit, quid pars adversa, quid nostra
 habeat valentissimum, facile iudicabit, quibus
 maxime rebus vel occurrendum sit vel instandum.

ordo quidem in parte nulla minus adfert laboris.
 nam si agimus, nostra confirmanda sunt primum, tum, quae
 nostris opponuntur refutanda; si respondemus,

prius incipiendum est a refutatione. nascuntur autem ex his,
 quae contradictioni opposuimus, aliae contradictiones, euntque interim
 longius; ut gladiatorum manus, quae secundae vocantur, fiunt et tertiae,
 si prima ad evocandum adversarii ictum prolata erat, et quartae, si
 geminata captatio est, ut bis cavere, bis repetere oportuerit; quae
 ratio et ultra ducit.

Sed illam etiam, quam supra ostendi, simplicem ex adfectibus
 atque ex adfirmatione sola probationem recipit refutatio, qualis est
 illa Scauri, de qua supra dixi; quin nescio an etiam frequentior, ubi
 quid negatur. videndum praecipue utrique parti, ubi sit rei
 summa. nam fere accidit, ut in causis multa dicantur, de
 paucis iudicetur.

In his probandi refutandique ratio est, sed adiuvanda
 viribus dicentis et ornanda. quamlibet enim sint ad dicendum,
 quod volumus, accommodata. ieiuna tamen erunt
 et infirma, nisi maiore quodam oratoris spiritu implentur.

Quare et illi communes loci de
 testibus, de tabulis, de argumentis aliisque similibus magnam vim animis
 iudicum adferunt, et hi proprii, quibus factum quodque laudamus aut
 contra, iustum vel iniustum docemus, maius aut minus, asperius aut
 mitius. Ex iis autem alii ad comparationem singulorum
 argumentorum faciunt, alii ad plurium, alii ad totius causae
 inclinationem.

Ex quibus sunt qui praeparent animum iudicis, sunt qui
 confirment. Sed praeparatio quoque aut confirmatio
 aliquando totius causae est, aliquando partium, et proinde, ut cuique
 conveniunt, subiicienda.

ideoque miror inter duos diversarum sectarum velut duces non
 mediocri contentione quaesitum, singulisne quaestionibus subiiciendi
 essent loci, ut Theodoro placet, an prius docendus iudex quam movendus,
 ut praecipit Apollodorus, tanquam perierit haec ratio media, et nihil
 cum ipsius causae utilitate sit deliberandum. haec 
 praecipiunt, qui ipsi non dicunt in foro, ut artes a securis otiosisque
 compositae ipsa pugnae necessitate turbentur.

namque omnes fere, qui legem dicendi quasi quaedam mysteria
 tradiderunt, certis non inveniendorum modo argumentorum locis, sed concludendorum quoque nos praeceptis
 alligaverunt; de quibus brevissime praelocutus, quid ipse sentiam, id
 est quid clarissimos oratores fecisse videam, non tacebo.

igitur enthymema et argumentum ipsum, id est rem, quae
 probationi alterius adhibetur, appellant et argumenti elocutionem, eam
 vero, ut dixi, duplicem: ex consequentibus, quod habet propositionem
 coniunctamque ei protinus probationem, quale pro Ligario, 
 causa tum dubia, quod erat aliquid in
 utraque parte, quod probari posset; nunc melior ea iudicanda est,
 quam etiam dii adiuverunt; habet enim rationem et
 propositionem, non habet conclusionem.

ita est ille imperfectus syllogismus. Ex 
 pugnantibus vero, quod etiam solum enthymema quidam vocant, fortior
 multo probatio est. tale est Ciceronis pro Milone: 
 eius igitur mortis sedetis ultores, cuius
 vitam si pletis per vos restitui posse, nolitis.

quod quidem etiam aliquando multiplicari solet, ut est ab
 eodem et pro endem reo factum: 
 quem igitur
 cum omnium gratia noluit, hunc voluit cum aliquorum querela? quem
 iure, quemn loco, 
 
 quem
 tempore, quem impune non est ausus, hunc iniuria, iniquo loco,
 alieno tempore, cum periculo capitis non dubitavit occidere?

optimum autem videtur enthymematis genus, cum propositio
 dissimili vel contraria ratio subiungitur, quale est Demosthenis: 
 Non enim, si quid unquam contra leges
 actum est, idque tu es imitatus, idcirco te convenit poena liberari;
 quin e contrario damnari multo magis. nam ut, si quis
 eorum damnatus esse, tu haec non scripsisses, ita, damnatus tu si
 fueris, non scribet alius.

epichirematos et quattuor et quinque et sex etiam factae sunt
 partes a quibusdam. Cicero maxime quinque defendit, ut sit
 propositio, deinde ratio eius, tum adsumptio et eius probatio, quinta
 complexio; quia vero interim et propositio non egeat rationis et
 adsumptio probationis, nonnunquam etiam complexione opus non sit, et
 quadripertitam et tripertitam et bipertitam quoque fieri posse
 ratiocinationem.

mihi et pluribus nihilominus auctoribus tres summum videntur.
 nam ita se habet ipsa natura, ut sit, de quo quaeratur et
 per quod probetur; tertium adiici potest velut ex consensu duorum
 antecedentium. ita erit prima intentio,
 secunda adsumptio, tertia connexio. nam confirmatio primae ac
 secundae partis et exornatio eisdem cedere possunt,

quibus subiiciuntur. sumamus enim ex Cicerone quinque partium
 exemplum: 
 melius gubernantur ea, quae
 consilio reguntur quam quae sine consilio administrantur.
 hanc primam partem numerant; eam deinceps rationibus
 variis et quam copiosissimis verbis approbari putant oportere.
 hoc ego totum cum sua ratione unum puto; alioqui si ratio
 pars est, est autem varia ratio, plures partes esse dicantur.

adsumptionem deinde ponit: 
 nihil 
 autem omnium rerum melius quam omnis mundus administratur.
 
 huius adsumptionis quarto in loco iam porro inducunt
 approbationem; de quo idem quod supra dico.

quinto inducunt loco complexionem, quae aut id infert solum
 quod ex omnibus partibus cogitur, hoc modo, 
 consilio igitur mundus administratur; aut,
 unum in locum cum conduxit breviter propositionem et adsumptionem,
 adiungit quid ex his conficiatur, ad hunc inodum: 
 quodsi melius geruntur, quae consilio quam quae sine
 consilio administrantur, nihil autem omnium rerum melius quam omnis
 mundus administratur, consilio igitur mundus administratur.
 
 cui parti consentio.

In tribus autem, quas fecimus, partibus non est forma semper eadem, sed una, in qua idem
 concluditur quod intenditur: 
 anima 
 immortalis est. nam quidquid ex se ipso movetur,
 immortale est; anima autem ex se ipsa movetur, immortalis igitur est
 anima. 
 hoc fit non solum in singulis argumentis sed
 in totis causis, quae sunt simplices, et in quaestionibus.

nam et hae primam habent propositionem: 
 sacrilegium commisisti; Non, quisquis hominem
 occidit, caedis tenetur, deinde rationem; (sed haec est in
 causis et quaestione longior quam in singulis argumentis) et plerumque
 summa complexione, vel per enumerationem vel per brevem conclusionem,
 testantur, quid effecerint. In hoc genere propositio dubia
 est, de hac enim quaeritur.

altera est complexio non par intentioni sed vim habens parem:
 
 mors nihil ad nos, nam quod est
 dissolutum, senisu caret; quod autem sensu caret, nihil ad nos.
 
 In alio genere non eadem propositio est quae
 connexio: 
 omnia animalia meliora sunt quam
 inanima, nihil autent melius est mundo, mundus igitur animal.
 
 hic potest videri deesse intentio. Potuit enim sic constitui
 ratiocinatio: 
 animal est mundus, omnia enim
 animalia meliora sunt quam inanima et cetera.

haec propositio aut confessa est ut 
 proxima, aut probanda ut, 
 qui beatam vitam
 vivere volet, philosophetur oportet, non enim conceditur;
 cetera sequi nisi confirmata prima parte non possunt. item 
 adsumptio interim confessa est ut, 
 omnes 
 autem volunt beatam vitam vivere; interim probanda ut illa,
 
 quod est dissolutum, sensu caret; 
 cum, soluta corpore anima an sit immortalis vel ad tempus certe maneat,
 sit in dubio. quam adsumptionem alii, rationem alii vocant.

epichirema autem nullo differt a syllogismis, nisi quod illi
 et plures habent species et vera colligunt veris, epichirematis
 frequentior circa credibilia est usus. nam si contingeret
 semper controversa confessis probare, vix esset in hoc genere usus
 oratoris. nam quo ingenio est opus, ut dicas:

bona ad me pertinent, solus enim sum filius
 defuncti, vel solus heres, cum iure bonorum
 possessio testati secundum tabulas testamenti detur,

ad me igitur pertinet. 
 Sed cum ipsa
 ratio in quaestionem venit, efficiendum est certum id quo probaturi
 sumus quod incertum est: ut si ipsa forte intentione dicatur aut filius non es aut non es
 legitimus aut non es solus, itemque aut
 non es heres, aut non
 iustum testamentum est, aut capere non
 potes, aut habes coheredes, efficiendum
 est iustum, propter quod nobis bona adiudicari
 debeant.

Sed tum est necessaria illa summa connexio, cum intervenit
 ratio longior; alioqui sufficient intentio ac ratio: 
 silent enim leges inter arma nec se expectari
 iubent, cum ei, qui exspectare velit, ante iniusta poena luenda sit
 quam iusta repetenda. 
 ideoque id enthymema, quod est
 ex consequentibus, rationi simile dixerunt. Sed et singula,
 interimque recte, ponuntur, ut ipsum illud 
 silent leges inter arma;

et a ratione incipere fas est, deinde concludere, ut ibidem: 
 quodsi duodecim tabulae nocturnum furem
 quoquo modo, diurnum autem, si se telo defenderet, interfici impune
 voluerunt, quis est qui, quoquo modo quis interfectus sit, puniendum
 putet? 
 variavit hic adhuc et rursus rationem tertio
 loco posuit, cum videat aliquando gladium nobis ab
 ipsis porrigi legibus.

Per constantem partis duxit ordinem: 
 insidiatori vero et latroni quae potest
 inferri iniusta nex? hoc intentio; 
 quid comitatus nostri, quid gladii volunt? hoc
 ratio; 
 quos habere certe non liceret, si
 uti illis nullo pacto liceret, hoc ex ratione et intentione
 connexio.

huic generi probationis tribus occurritur modis, id est per
 omnes partes. aut enim expugnatur intentio aut adsumptio aut
 conclusio, nonnunquam omnia. intentio expugnatur: 
 iure occidi eum, qui insidiatus sit.
 
 nam prima statim quaestio pro Milone est, an ei fas sit lucem intueri qui a se hominem necatum
 esse fateatur.

expugnatur adsumptio omnibus iis quae de refutatione diximus.
 et ratio quidem nonnunquam est
 vera, cum eius propositio vera non sit; interim verae propositionis
 falsa ratio est. 
 virtus bonum est, 
 verum est; si quis rationem subiiciat, quod ea
 locupletes faciat, verae intentionis falsa sit ratio.
 conclusio autem aut vera negatur,

cum aliud colligit quam id quod ex prioribus efficitur, aut nihil ad
 quaestionem dicitur pertinere. Non est vera sic: 
 insidiator iure occiditur; nam cum vitae
 vim adferat ut hostis, debet etiam repelli ut hostis; recte igitur
 Clodius ut hostis occiditur est; non utique, nondum enim
 Clodium insidiatorem ostendimus. Sed fit vera connexio, 
 recte igitur insidiator ut hostis
 occiditur; nihil ad nos, nondum enim Clodius insidiator
 apparet.

Sed ut potest vera esse intentio et ratio et tamen falsa connexio, ita, si illa falsa sunt, nunquam est vera
 connexio.

enthymema ab aliis oratorius syllogismus, ab aliis pars
 dicitur syllogismi, propterea quod syllogismus utique conclusionem et
 propositionem habet et per omnes partes efficit, quod proposuit,
 enthymema tantum intelligi contentum sit.

syllogismus talis: 
 solum bonum
 virtus, nam id demum bonum est, quo nemo male uti potest; virtute
 nemo male uti potest, bonum est ergo virtus.
 
 enthymema ex consequentibus: 
 bonum est virtus, qua nemo male uti potest.
 
 et contra, 
 Non est
 bonum pecunia; non enim bonum, quo quis male uti potest; pecunia
 potest quis male uti, non igitur bonum est pecunia.
 
 enthymema ex pugnantibus: 
 An bonum est pecunia,

qua quis male uti potest?—Si pecunia, quae est in
 argento signato, argentum est, qui argentum omne legavit, et
 pecuniam, quae est in argento signato, legavit; argentum autem omne
 legavit, igitur et pecuniam, quae est in argento, legavit, 
 habet formam syllogismi. oratori satis est dicere, 
 cum argentum legaverit omne, pecuniam
 quoque legavit, quae est in argento.

peregisse mihi videor sacra tradentium artes, sed consilio
 locus superest. namque ego, ut in oratione syllogismo quidem aliquando uti nefas non duco, ita constare totam
 aut certe confertam esse aggressionum et enthymematum stipatione minime
 velim. dialogis enim et dialecticis disputationibus erit
 similior quam nostri operis actionibus, quae quidem inter se plurimum
 differunt.

namque in illis homines docti et inter doctos verum quaerentes
 minutius et scrupulosius scrutantur omnia, et ad liquidum confessumque
 perducunt, ut qui sibi et inveniendi et iudicandi vindicent partes,
 quarum alteram τοπικήν alteram
 κριτικήν vocant.

nobis ad aliorum iudicia componenda est oratio, et saepius
 apud omnino imperitos atque illarum certe ignaros litterarum loquendum
 est, quos nisi et delectatione allicimus et viribus trahimus et
 nonnunquam turbamus adfectibus, ipsa, quae iusta ac vera sunt, tenere
 non possumus.

locuples et speciosa et imperiosa vult esse eloquentia; quorum
 nihil consequetur, si conclusionibus certis et in unam prope formam
 cadentibus concisa et contemptum ex humilitate et odium ex quadam
 severitate et ex copia satietatem et ex similitudine fastidium
 attulerit.

feratur ergo non semitis sed campis, non uti fontes angustis
 fistulis colliguntur sed ut beatissimi amnes totis
 vallibus fluunt, ac sibi viam, si quando non acceperit, faciat.
 nam quid illa miserius lege velut praeformatas infantibus
 litteras persequentium et, ut Graeci dicere solent, quem mater amictum
 dedit, sollicite custodientium: propositio ac conclusio ex
 consequentibus et repugnantibus?

Non inspiret? non augeat? non mille figuris variet ac
 verset? ut ea nasci et ipsa provenire natura, non manu facta et arte
 suspecta magistrum fateri ubique videantur? quis unquam sic
 dixit orator? nonne apud ipsum Demosthenen paucissima huius
 generis reperiuntur?
 quae apprehensa Graeci magis (nam hoc solum peius
 faciunt) in catenas ligant et inexplicabili serie connectunt, et
 indubitata colligunt et probant confessa et se antiquis per hoc similes
 vocant, deinde interrogati nunquam respondebunt, quem imitentur.
 Sed de figuris alio loco.

nunc illud adiiciendum, ne iis quidem consentire me, qui
 semper argumenta sermone puro et dilucido et distincto ceterum minime
 elato ornatoque putant esse dicenda. namque ea distincta
 quidem ac perspicua debere esse confiteor, in rebus
 vero minoribus etiam sermone ac verbis quam maxime propriis et ex usu;

at si maior erit materia, nullum iis ornatum, qui modo non obscuret,
 subtrahendum puto. nam et saepe plurimum lucis adfert ipsa
 translatio, cum etiam iuris consulti, quorum summus circa verborum
 proprietatem labor est, litus esse audeant dicere, qua fluctus eludit.

quoque quid est natura magis asperum, hoc pluribus condiendum
 est voluptatibus; et minus suspecta argumentatio dissimulatione, et
 multum ad fidem adiuvat audientis voluptas. nisi forte
 existimamus Ciceronem haec ipsa mala in argumentatione dixisse, silere leges inter arma, et gladium nobis interim ab ipsis porrigi legibus. 
 hic 
 tamen habendus istis modus, ut sint ornamento non impedimento.

haec, Marcelle Victori, ex tua voluntate maxime ingressus, tum si qua ex
 nobis ad iuvenes bonos pervenire posset utilitas, novissime paene etiam
 necessitate quadam officii delegati mihi sedulo laborabam; respiciens
 tamen illam curam meae voluptatis, quod filio, cuius eminens ingenium
 sollicitam quoque parentis diligentiam merebatur, hanc optimam partem
 relicturus hereditatis videbar ut, si me, quod aequum et optabile fuit,
 fita intercepissent, praeceptore tamen patre uteretur.

At me fortuna id agentem diebus ac noctibus festinantemque
 metu meae mortalitatis ita subito prostravit, ut laboris mei fructus ad
 neminem minus quam ad me pertineret. illium enim, de quo
 summa conceperam et in quo spem unicam senectutis reponebam, repetito
 vulnere orbitatis amisi.

quid nunc again? aut quem ultra esse usum
 mei, diis repugnantibus, credam? nam ita forte accidit, ut
 eum quoque librum, quem de causis corruptae eloquentiae emisi, iam
 scribere aggressus ictu simili ferirer. nonne igitur optimum
 fruit, infaustum opus et quidquid hoc est in me infelicium litterarum
 super immaturum funus consumpturis viscera mea flammis iniicere neque
 hanc impiam vivacitatem novis insuper curis fatigare?

quis enim mihi bonus parens ignoscat, si studere amplius
 possum, ac non oderit hanc animi mei firmitatem, si quis in me alius
 usus vocis, quam ut incusem deos superstes omnium meorum, nullam in
 terras despicere providentiam tester, si non meo casu, cui tamen nihil
 obiici, nisi quod vivam, potest, at illorum certe, quos utique immeritos
 mors acerba damnavit, erepta prius mihi matre eorundem, quae nondum
 expleto aetatis undevicesimo anno duos enixa filios, quamvis
 acerbissimis rapta fatis, non infelix decessit?

ego vel hoc uno malo sic eram adflictus, ut me iam nulla
 fortuna posset efficere felicem. nam cum omni virtute, quae
 in feminas cadit, functa insanabilem attulit marito dolorem, tum aetate
 tam puellari, praesertim meae comparata, potest et ipsa numerari inter
 vulnera orbitatis.

liberis tamen superstitibus et, quod nefas erat, sed optabat
 ipsa, me salvo maximos cruciatus praecipiti via
 effugit. mihi filius minor quintum egressus annum prior
 alterum ex duobus eruit lumen.

Non sum ambitiosus in malis nec augere lacrimarum causas
 volo, utinamque esset ratio minuendi. Sed dissimulare qui
 possum, quid ille gratiae in vultu, quid iucunditatis in sermone, quos
 ingenii igniculos, quam substantiam placidae et (quod scio vix posse
 credi) iam tum altae mentis ostenderit; qualis amorem quicunque aliens
 infans mereretur.

illud vero insidiantis, quo me validius cruciaret, fortunae
 fuit, ut ille mihi blandissimus me suis nutricibus, me aviae educanti,
 me omnibus, qui sollicitare illas aetates solent,

anteferret. quapropter illi dolori, quem ex matre optima
 atque omanem lauded supergressa paucos ante menses ceperam, gratulor.
 minus enim est, quod flendum meo nomine quam quod illius
 gaudendum est.

una post haec Quintiliani mei spe ac voluptate nitebar, et
 poterat sufficere solacio. Non enim flosculos, sicut prior,
 sed iam decimum aetatis ingressus annum, certos ac deformatos fructus
 ostenderat. iuro per mala mea, per infelicem conscientiam,
 per illos manes, numina mei doloris, eas me in illo vidisse virtutes
 ingenii, non modo ad percipiendas disciplinas, quo nihil praestantius
 cognovi plurima expertus, studiique iam tum non coacti (sciunt praeceptores), sed probitatis, pietatis,
 humanitatis, liberalitatis, ut prorsus posset hinc esse tanti fulminis
 metus, quod observatum fere est celerius occidere festinatam maturitatem
 et esse nescio quam, quae spes tantas decerpat, invidiam, ne videlicet
 ultra quam homini datum est nostra provehantur.

etiam illa fortuita aderant omnia, vocis iucunditas
 claritasque, oris suavitas et in utracunque lingua, tanquam ad ear demum
 natus esset, expressa proprietas omnium litterarum. Sed hae
 spes adhuc; illa maiora, constantia, gravitas, contra dolores etiam ac
 metus robur. nam quo ille animo, qua medicorum admiratione
 mensium octo valetudinem tulit! ut me in supremis consolatus est! quam
 etiam deficiens iamque non noster ipsum ilium alienatae mentis errorem
 circa scholas ac litteras habuit!

tuosne ego, o meae spes inanes, labentes oculos, tuum
 fugientem spiritum vidi? tuum corpus frigidum exsangue
 complexus animam recipere auramque commulnem haurire amplius potui,
 dignus his cruciatibus, quos fero,

dignus his cogitationibus? tene consulari nuper adoptione ad
 omnium spes honorum prius admotum, te avunculo praetori generum
 destinatum, te omnium spes avitae
 eloquentiae candidatum, superstes parens tantum ad
 poenas, amisi ? Et si non cupido lucis, certe patientia
 vindicet te reliqua mea aetate. nam frustra mala omnia ad
 crimen fortunate relegamus.

nemo nisi sua culpa diu dolet. Sed vivimus, et
 aliqua vivendi ratio quaerenda est, credendumque doctissimis hominibus,
 qui unicum adversorum solacium litteras putaverunt. si quando
 tamen ita resederit praesens impetus, ut aliqua tot luctibus alia
 cogitatio inseri possit, non iniuste petierim morae veniam.
 quis enim dilata studia miretur, quae potius non abrupta
 esse mirandum est? tum , si qua fuerint minus effecta iis,

quae levius adhuc adflicti coeperamus, imperitanti fortunae remittantur,
 quae, si quid mediocrium alioqui in nostro ingenio virium fuit, ut non
 exstinxerit, debilitavit tamen. Sed vel propter hoc nos
 contumacius erigamus, quod illam ut perferre nobis difficile est, ita
 facile contemnere. nihil enim sibi adversus me reliquit et
 infelicem quidem, sed certissimam tamen attulit mihi ex his malis
 securitatem.

boni autem consulere nostrum laborem vel propter hoc aequum
 est, quod in nullum iam proprium usum perseveramus, sed omnis haec cura
 aliens utilitates (si modo quid utile scribimus)
 spectat. nos miseri sicut facultates patrimonii nostri, ita
 hoc opus aliis praeparabamus, aliis relinquemus.

peroratio sequebatur, quam cumulum quidam, conclusionem alii
 vocant. eius duplex ratio est posita aut ira rebus aut ira
 adfectibus. rerum repetitio et congregatio, quae Graece
 dicitur ἀνακεφαλαίωσις a quibusdam
 Latinorum enumeratio, et memoriam iudicis reficit et totam simul causam
 ponit ante oculos et, etiamsi per singula minus moverat, turba valet.

In hac, quae repetemus, quam brevissime dicenda sunt et,
 quod Graeco verbo patet, decurrendum per capita. nam , si
 morabimur, non iam enumeratio sed quasi altera fiet oratio.
 quae autem enumeranda videntur, cum pondere aliquo
 dicenda sunt et aptis excitanda sententiis et figuris utique varianda;
 alioqui nihil est odiosius recta illa repetitione velut memoriae iudicum
 diffidentis.

sunt autem innumerabiles species, optimeque ira Verrem Cicero: 
 si pater ipse iudicaret, quid diceret, cum haec
 probarentur? et deinde subiecit enumerationem; aut cum idem ira eundem per invocationem deorum spoliata a
 praetore templa dinumerat. licet et dubitare, num quid nos
 fugerit, et quid responsurus sit adversarius his et his, aut quam spem
 accusator habeat omnibus ita defensis.

illa vero iucundissima, si contingat aliquod ex adversario
 ducere argumentum, ut si dicas: reliquit hanc partem causae, aut inuidia
 premere maluit, aut ad preces
 confugit merito, cum sciret haec et haec.

Sed non sunt singulae species persequendae, ne sola
 videantur, quae forte nunc dixero, cum occasiones et ex causis et ex
 dictis adversariorum et ex quibusdam fortuitis quoque oriantur.
 nec referenda modo nostra, sed postulandum etiam ab
 adversariis, ut ad quaedam respondeant.

id autem, si et actioni supererit locus et ea proposuerimus,
 quae refelli non possint. nam provocare quae inde sint
 fortia, non arguentis est,

sed monentis. id unum epilogi genus visum est plerisque
 Atticorum et philosophis fere omnibus, qui de arte oratoria scriptum
 aliquid reliquerunt. id sensisse Atticos
 credo, quia Athenis adfectus movere etiam per praeconem prohibebatur
 orator. philosophos minus miror, apud quos vitii loco est
 adfici; nec bono moris videntur, sic a vero iudicem averti, nec
 convenire bono viro vitiis uti. necessarios tamen adfectus
 fatebuntur, si aliter obtineri vera et iusta et ira commune profutura
 non possint.

ceterum illud constitit inter omnes, etiam ira aliis partibus
 actionis, si multiplex causa sit et pluribus argumentis defensa,
 utiliter ἀνακεφαλαίωσιν fieri solere,
 sicut nemo dubitaverit multas esse causas, ira quibus nullo loco sit
 necessaria, si breves et simplices fuerint. haec pars
 perorationis accusatori patronoque ex aequo communis est.
 adfectibus quoque iisdem fere utuntur,

sed aliis hic, aliis ille saepius ac magis, nam huic concitare iudices,
 illi flectere convenit. verum et accusator habet interim
 lacrimas ex miseratione eius rei quam ulciscitur; et reus de indignitate
 calumniae aut conspirationis vehementius interim
 queritur. dividere igitur haec officia commodissimum, quae
 plerumque sunt, ut dixi, ira prooemio similia, sed hic liberiora
 plenioraque.

inclinatio enim iudicum ad nos petitur initio parcius, cum
 admitti satis est et oratio tota superest; ira epilogo vero est, qualem
 animum iudex ira consilium ferat, et iam nihil amplius dicturi sumus nec
 restat quo reservemus.

est igitur utrisque commune, conciliare sibi, avertere ab
 adversario iudicem, concitare adfectus et componere. et 
 brevissimum quidem hoc praeceptum dari utrique parti potest, ut totas
 causae suae vires orator ponat ante oculos; et cum viderit, quid
 invidiosum, favorabile, invisum, miserabile aut sit ira rebus aut videri
 possit, ea dicat, quibus, si iudex esset, ipse maxime moveretur.
 Sed certius est ire per singula.

et quae concilient quidem accusatorem, ira praeceptis exordii
 iam diximus. quaedam tamen, quae illic ostendere sat est, ira
 peroratione implenda sunt magis, si contra impotentem, invisum,
 perniciosum suscepta causa est, si iudicibus ipsis aut gloriae damnatio rei aut deformitati futura absolutio.

nam egregie ira Vatinium Calvus, 
 factum , inquit, ambitum
 scitis omnes et hoc vos scire omnes sciunt. 
 Cicero 
 quidem ira Verrem etiam emendari posse infamiam iudiciorum damnato reo
 dicit; quod est unum ex supra dictis. metus etiam, si est
 adhibendus, ut faciat idem, hunc habet locum fortiorem quam ira
 prooemio. qua de re quid sentirem, alio iam libro exposui.

concitare quoque invidiam, odium, iram, liberius ira
 peroratione contingit; quorum invidiam gratia, odium turpitudo, iram
 offensio iudici facit, si contumax, arrogans, securus sit, quae non ex
 facto modo dictove aliquo sed vultu, habitu, aspectu moveri solet.
 egregieque nobis adolescentibus dixisse accusator
 Cossutiani Capitonis videbatur, Graece quidem, sed ira hunc sensum, 
 erubescis Caesarem timere.

summa tamen concitandi adfectus accusatori ira hoc est, ut id,
 quod obiecit, aut quam atrocissimum aut etiam, si fieri potest, quam
 maxime miserabile esse videatur. atrocitas crescit ex his,
 quid factum sit, a quo, ira quem, quo animo, quo 
 tempore, quo loco, quo modo; quae omnia infinitos tractatus habent.

pulsatum querimur: de re primum ipsa dicendum; tum si senex,
 si puer, si magistratus, si probus, si bene de re publica meritus; etiam
 si percussus sit a vili aliquo contemptoque vel ex contrario a potente
 nimium vel ab eo, quo minime oportuit, et si die forte sollemni aut iis
 temporibus, cum indicia eius rei maxime exercerentur, aut ira sollicito
 civitatis statu; item ira theatro, ira templo, ira contione,

crescit invidia; et si non errore nec ira vel etiam, si forte ira, sed
 iniqua, quod patri adfuisset, quod respondisset, quod honores contra
 peteret, et si plus etiam videri potest voluisse quam fecit.
 plurimum tamen adfert atrocitatis modus, si graviter, si
 contumeliose: ut Demosthenes ex parte percussi corporis, ex vultu
 ferientis, ex habitu invidiam Midiae quaerit.

occisus utrum ferro an igne an veneno, uno vulnere an
 pluribus, subito an exspectatione tortus, ad hanc
 partem maxime pertinet. utitur frequenter accusator et
 miseratione, cum aut eius casum, quem ulciscitur, aut liberorum ac
 parentium solitudinem conqueritur.

etiam futuri temporis imagine iudices movet, quae maneant eos,
 qui de vi et iniuria questi sunt, nisi vindicentur; fugiendum de
 civitate, cedendum bonis aut omnia, quaecunque inimicus fecerit,
 perterenda.

Sed saepius id est accusatoris, avertere iudicem a
 miseratione, qua reus sit usurus, atque ad fortiter iudicandum
 concitare. cuius loci est etiam occupare, quae dicturum
 facturumve adversarium putes. nam et cautiores ad custodiam
 suae religionis iudices facit et gratiam responsuris aufert, cum ea quae
 dicta sunt ab accusatore iam, si pro reo repetentur, non sint nova: ut
 Servium Sulpicium Messala contra Aufidiam, ne signatorum, ne ipsius
 discrimen obiiciatur sibi, praemonet. nec non ab Aeschine,
 quali sit usurus Demosthenes actione, praedictum est. docendi 
 quoque interim iudices, quid rogantibus respondere debeant; quod est
 unum repetitionis genus.

periclitantem vero commendat dignitas et studia fortia et susceptae bello cicatrices et nobilitas
 et merita maiorum. hoc , quod proxime dixi, Cicero atque
 Asinius certatim sunt usi, pro Scauro patre hic ille pro filio.

commendat et causa periculi, si suscepisse inimicitias ob
 aliquod factum honestum videtur; praecipue bonitas, humanitas,
 misericordia. iustius enim tum petere ea quisque videtur a iudice, quae
 aliis ipse praestiterit. referenda pars haec quoque ad
 utilitatem rei publicae, ad iudicum gloriam, ad exemplum,

ad memoriam posteritatis. plurimum tamen valet miseratio,
 quae iudicem non flecti tantum cogit, sed motum quoque animi sui
 lacrimis confiteri. haec petentur aut ex iis, quae passus est
 reus, aut iis quae cum maxime patitur, aut iis quae damnatum manent;
 quae et ipsa duplicantur, cum dicimus ex qua illi fortuna et ira quam
 recidendum sit.

adfert ira his momentum et aetas et sexus et pignora; liberi,
 dico, et parentes et propinqui. quae omnia tractari varie solent. nonnunquam etiam ipse
 patronus has partes subit, ut Cicero pro Milone, O me
 miserum! o te infelicem! reuocare me tu ira patriam,
 Milo, potuisti per hos, ego te ira patria per eosdem retinere non
 potero? 
 maximeque , si, ut tum accidit, non
 conveniunt ei qui accusatur preces.

nam quis ferret Milonem pro capite suo supplicantem, qui a se
 virum nobilem interfectum, quia id fieri oportuisset, fateretur?
 ergo et illi captavit ex ipsa praestantia animi favorem
 et ira locum lacrimarum eius ipse successit. his praecipue
 locis utiles sunt prosopopoeiae, id est fictae alienarum personarum
 orationes, quales litigatorum ore dicit patronus. nudae 
 tantum res movent; at cum ipsos loqui fingimus,

ex personis quoque trahitur adfectus Non enim audire iudex videtur
 aliena mala deflentis, sed sensum ac vocem auribus accipere miserorum,
 quorum etiam mutus aspectus lacrimas movet; quantoque essent
 miserabiliora, si ea dicerent ipsi, tanto sunt quadam portione ad
 adficiendum potentiora, cum velut ipsorum ore 
 dicuntur, ut scenicis actoribus eadem vox eademque pronuntiatio plus ad
 movendos adfectus sub persona valet.

itaque idem Cicero, quanquam preces non dat Miloni, eumque
 potius animi praestantia commendat, accommodavit tamen ei verba,
 convenientes etiam forti viro conquestiones: 
 frustra , inquit, mei suscepti labores! O spes fallaces! O cogitationes inanes
 meas! 
 nunquam tamen debet esse longa miseratio, nec
 sine causa dictum est, nihil facilius quam lacrimas inarescere.

nam cum etiam veros dolores mitiget tempus, citius evanescat
 necesse est illa, quam dicendo effinximus, imago; ira qua si moramur,
 lacrimis fatigatur auditor et requiescit et ab illo, quem ceperat,

impetu ad rationem redit. Non patiamur igitur frigescere
 hoc opus, et adfectum, cum ad summum perduxerimus, relinquamus nec
 speremus fore ut aliena quisquam diu ploret. ideoque cum ira
 aliis tum maxime ira hac parte debet crescere oratio, quia, quidquid non
 adiicit prioribus, etiam detrahere videtur, et facile deficit adfectus
 qui descendit.

Non solum autem dicendo sed etiam faciendo quaedam lacrimas
 mouemus, unde et producere ipsos, qui
 periclitentur, squalidos atque deformes et liberos eorum ac parentes
 institutum, et ab accusatoribus cruentum gladium ostendi et lecta e
 vulneribus ossa et vestes sanguine perfusas videmus, et vulnera resolvi,

verberata corpora nudari. quarum rerum ingens plerumque vis
 est velut ira rem praesentem animos hominum ducentium, ut populum
 Romanum egit ira furorem praetexta C. Caesaris praelata ira funere
 cruenta. sciebat interfectum eum, corpus denique ipsum
 impositum lecto erat, at vestis tamen illa sanguine madens ita
 repraesentavit imaginem sceleris, ut non occisus esse Caesar sed tum
 maxime occidi videretur.

Sed non ideo probaverim, quod factum et lego et ipse
 aliquando vidi, depictam ira tabula sipariove imaginem rei, cuius atrocitate iudex erat commovendus.
 quae enim est actoris infantia, qui mutam illam effigiem
 magis quam orationem pro se putet locuturam?

At sordes et squalorem et propinquorum quoque similem
 habitum scio profuisse, et magnum ad salutem momentum preces attulisse.
 Quare et obsecratio illa iudicum per carissima pignora, utique si et reo sint liberi, coniux,
 parentes, utilis erit;

et deorum etiam invocatio velut ex bona conscientia profecta videri
 solet; stratum denique iacere et genua complecti, nisi si tamen persona
 nos et anteacta vita et rei condicio prohibebit; quaedam enim tam
 fortiter tuenda quam facta sunt. verum sic habenda est
 auctoritatis ratio, ne sit invisa securitas.

fuit quondam inter haec omnia potentissimum, quo L. Murenam
 Cicero accusantibus clarissimis viris eripuisse praecipue videtur,
 persuasitque nihil esse ad praesentem rerum statum utilius quam pridie
 Kalendas Ianuarias ingredi consulatum. quod genus nostris
 temporibus totum paene sublatum est, cum omnia curae tutelaeque unius
 innixa periclitari nullo iudicii exitu possint.

de accusatoribus et reis sum locutus, quia ira periculis
 maxime versatur adfectus. Sed privatae quoque causae
 utrumque habent perorationis genus, et illud quod est ex enumeratione
 probationum, et hoc quod ex lacrimis, si aut statu periclitari aut
 opinione litigator videtur. nam ira parvis quidem litibus has
 tragoedias movere tale est, quasi si personam
 Herculis et coturnos aptare infantibus velis.

ne illud quidem indignum est admonitione, ingens ira epilogis
 meo iudicio verti discrimen, quomodo se dicenti, qui excitatur,
 accommodet. nam et imperitia et rusticitas et rigor et
 deformitas adferunt interim frigus, diligenterque sunt haec actori
 providenda.

equidem repugnantes eos patrono et nihil vultu commotos et
 intempestive renidentes et facto aliquo vel
 ipso vultu risum etiam moventes saepe vidi; praecipue vero cum aliqua
 velut scenice fiunt, alio cadunt.

transtulit aliquando patronus puellam, quae soror esse
 adversarii dicebatur (nam de hoc lis erat), ira adversa subsellia,
 tanquam ira gremio fratris relicturus, at is a nobis praemonitus
 discesserat. tum ille, alioqui vir facundus, inopinatae rei
 casu obmutuit et infantem suam frigidissime reportavit.

alius imaginem mariti pro rea proferre magni putavit, et ea
 saepius risum fecit. nam et ii, quorum officium erat ut
 traderent eam, ignari, qui esset epilogus, quotiens
 respexisset patronus, offerebant palam, et prolata novissime deformitate
 ipsa (nam senis cadaveri cera erat infusa) praeteritam
 quoque orationis gratiam perdidit.

nec ignotum, quid Glyconi, cui Spiridion fuit cognomen,
 accident. huic puer, quem is productum quid fleret
 interrogabat, a paedagogo se vellicari respondit. Sed nihil
 illa circa caepasios Ciceronis fabula efficacius ad pericula
 epilogorum.

omnia tamen haec tolerabilia iis, quibus actionem mutare
 facile est; at, qui a stilo non recedunt, aut conticescunt ad hos casus
 aut frequentissime falsa dicunt. inde est enim, 
 tendit ad genua vestra supplices manus,
 et 
 haeret ira complexu liberorum
 miser, et 
 revocat ecce me, 
 etiamsi nihil horum is, de quo dicitur, faciat.

Ex scholis haec vitia, ira quibus omnia libere fingimus et
 impune, quia pro facto est quidquid voluimus; non admittit hoc idem
 veritas, egregieque Cassius dicenti adolescentulo: 
 quid me torvo vultu intueris, Severe?
 Non mehercule, inquit, faciebam, sed si sic
 scripsisti, ecce! et quam potuit truculentissime eum aspexit.
 illud praecipue monendum,

ne quis nisi summis ingenii viribus ad movendas
 lacrimas aggredi audeat; nam ut est longe vehementissimus hic, cum
 invaluit, adfectus, ita, si nihil efficit, tepet;

quem melius infirmus actor tacitis iudicum cogitationibus reliquisset.
 nam et vultus et vox et ipsa illa excitati rei facies
 ludibrio etiam plerumque sunt hominibus, quos non permoverunt.
 Quare metiatur ac diligenter aestimet vires suas actor
 et quantum onus subiturus sit intelligat; nihil habet ista res medium,
 sed aut lacrimas meretur aut risum.

Non autem commovere tantum miserationem sed etiam discutere
 epilogi est proprium cum oratione continua, quae motos lacrimis iudices
 ad iustitiam reducat, tum etiam quibusdam urbane dictis, quale est 
 date puero panem, ne ploret; et
 corpulento litigatori, cuius adversarius, item puer, circa iudices erat
 ab advocato latus: 
 quid faciam? ego te
 baiulare non possum.

Sed haec tamen non debent esse mimica Itaque nec illum
 probaverim, quanquam inter clarissimos sui temporis oratores fuit, qui
 pueris ira epilogum productis talos iecit ira medium, quos illi diripere
 coeperunt; namque haec ipsa discriminis sui 
 ignorantia potuit esse miserabilis;

neque illum, qui, cum esset cruentus gladius ab accusatore prolatus, quo
 is hominem probabat occisum, subito ex subselliis ut territus fugit et,
 capite ex parte velato cum ad agendum ex turba prospexisset,
 interrogavit, an iam ille cum gladio recessisset. fecit enim
 risum, sed ridiculus fuit.

discutiendae tamen oratione eiusmodi scenae, egregieque
 Cicero, qui contra imaginem Saturnini pro Rabirio graviter et contra
 iuvenem, cuius subinde vulnus ira iudicio resolvebatur, pro Vareno multa
 dixit urbane.

sunt et illi leniores epilogi, quibus adversario satisfacimus,
 si forte sit eius persona talis, ut illi debeatur reverentia, aut cum
 amice aliquid commonemus et ad concordiam hortamur. quod est
 genus egregie tractatum a Passieno, cum Domitiae uxoris suae pecuniaria
 lite adversus fratrem eius Ahenobarbum ageret; nam, cum de necessitudine
 multa dixisset, de fortuna quoque, qua uterque abundabat, adiecit: 
 nihil vobis minus deest, quam de quo
 contenditis.

omnes autem hos adfectus, etiamsi quibusdam videntur ira prooemio atque ira epilogo sedem habere, ira quibus sane
 sint frequentissimi, tamen aliae quoque partes recipiunt, sed breviores,
 ut cum ex iis plurima sint reservanda. At hic, si usquam, totos
 eloquentiae aperire fontes licet.

nam et, si bene diximus reliqua, possidebimus iam iudicum
 animos, et e confragosis atque asperis evecti tota pandere possumus
 vela, et, cum sit maxima pars epilogi amplificatio, verbis atque
 sententiis uti licet magnificis et ornatis. tum est
 commovendum theatrum. cum ventum est ad ipsum illud, quo veteres
 tragoediae comoediaeque cluduntur, 
 plodite 
 .

In aliis autem partibus tractandus erit adfectus, ut quisque
 nascetur, nam neque exponi sine hoc res atroces et miserabiles debent;
 cum de qualitate alicuius rei quaestio est, probationibus uniuscuiusque
 rei recte subiungitur.

Ubi vero coniunctam ex pluribus causam agimus, etiam necesse
 erit uti pluribus quasi epilogis, ut ira Verrem Cicero fecit.
 nam et Philodamo et nauarchis et cruci civis Romani et
 aliis plurimis suas lacrimas dedit.

sunt , qui hos μερικοὺς 
 ἐπιλόγους 
 vocent, quo partitam perorationem significant.
 mihi non tam partes eius quam species videntur, siquidem
 et epilogi et perorationis nomina ipsa aperte satis ostendunt, hanc esse
 consummationem orationis.

quamvis autem pars haec iudicialium causarum summe
 praecipueque constet adfectibus, et aliqua de iis necessario dixerim,
 non tamen potui ac ne debui quidem istum locum in unam speciem
 concludere. Quare adhuc opus superest, cum ad obtinenda
 quae volumus potentissimum, tum supra dictis multo difficilius, movendi
 iudicum animos atque in eum quem volumus habitum formandi et velut
 transfigurandi. qua de re pauca,

quae postulabat materia, sic attigi, ut magis quid oporteret fieri quam
 quo id modo consequi possemus, ostenderem. nunc altius omnis
 rei repetenda ratio est. nam et per totam, ut diximus, causam
 locus est adfectibus. et eorum non simplex natura nec in transitu
 tractanda, quo nihil adferre maius vis orandi potest.

nam cetera forsitan tenuis quoque et angusta ingenii vena, si
 modo vel doctrina vel usu sit adiuta, generare atque ad frugem aliquam
 perducere queat; certe sunt semperque fuerunt non parum multi, qui satis perite, quae essent probationibus
 utilia, reperirent; quos equidem non contemno, sed hactenus utiles
 credo, ne quid per eos iudici sit ignotum, atque (ut dicam, quod sentio)
 dignos, a quibus causam diserti docerentur. qui vero iudicem
 rapere et, in quem vellet habitum animi, posset perducere, quo dicente
 flendum irascendumve esset, rarus
 fuit.

atqui hoc est quod dominetur in iudiciis, haec eloquentia
 regnat. Namque argumenta plerumque
 nascuntur ex causa, et pro meliore parte plura sunt semper, ut, qui per
 haec vicit, tantum non defuisse sibi advocatum sciat.

Ubi vero animis iudicum vis adferenda est et ab ipsa veri
 contemplatione abducenda mens, ibi proprium oratoris opus est.
 hoc non docet litigator, hoc causarum libellis non
 continetur. probationes enim efficiant sane ut causam nostram
 meliorem esse iudices putent, adfectus praestant ut etiam velint; sed id
 quod volunt credunt quoque.

nam cum irasci, favere, odisse, misereri coeperunt, agi iam
 rem suam existimant; et, sicut amantes de forma iudicare non possunt,
 quia sensum oculorum praecipit animus, ita omnem
 veritatis inquirendae rationem iudex omittit occupatus adfectibus; aestu
 fertur et velut rapido flumini obsequitur.

ita argumenta ac testes quid egerint, pronuntiatio ostendit;
 commotus autem ab oratore iudex, quid sentiat, sedens adhuc atque
 audiens confitetur. An cum ille, qui plerisque
 perorationibus petitur, fletus erumpit, non palam dicta sententia est?
 huc igitur incumbat orator, hoc opus,
 hic labor est, sine quo cetera nuda, ieiuna, infirma, ingrata
 sint; adeo velut spiritus operis huius atque animus est in adfectibus.
 horum autem,

sicut antiquitus traditum accepimus, duae sunt species: alteram Graeci
 πάθος vocant, quod nos vertentes
 recte ac proprie adfectum dicimus, alteram Ἦθος cuius nomine, ut ego quidem sentio, caret sermo
 Romanus; mores appellantur, atque inde pars quoque illa philosophiae
 ἠθική moralis est dicta.

Sed ipsam rei naturam spectanti mihi non tam mores
 significari videntur quam morum quaedam proprietas; nam ipsis quidem
 omnis habitus mentis continetur. cautiores voluntatem
 complecti quam nomina interpretari maluerunt. adfectus 
 igitur πάθος 
 concitatos, Ἦθος 
 mites atque compositos esse dixerunt; in
 altero vehementer commotos, in altero lenes; denique hos imperare, illos
 persuadere; hos ad perturbationem, illos ad benivolentiam praevalere.
 adiiciunt quidam? Ἦθος 
 perpetuum, 
 πάθος temporale esse.
 quod ut accidere frequentius fateor, ita nonnullas credo
 esse materias, quae continuum desiderent adfectum. nec tamen
 minus artis aut usus hi leniores habent, virium atque impetus non
 tantundem exigunt. In causis vero etiam pluribus versantur,
 immo secundum quendam intellectum in omnibus.

nam cum ex illo ethico loco nihil non ab
 oratore tractetur, quidquid de honestis et utilibus, denique faciendis
 et non faciendis dicitur, Ἦθος vocari
 potest. quidam commendationem atque excusationem propria
 huius officii putauerunt, nec abnuo esse ista in hac parte; sed non
 concedo ut sola sint. quin illud adhuc adiicio,

πάθος atque Ἦθος esse interim ex eadem natura, ita ut illud maius
 sit, hoc minus, ut amor πάθος caritas
 Ἦθος interdum diversa inter se,
 sicut in epilogis, nam quae πάθος 
 concitavit, Ἦθος solet mitigare.
 proprie tamen mihi huius nominis exprimenda natura est,
 quatenus appellatione ipsa non satis significari videtur.

Ἦθος quod intelligimus quodque a
 dicentibus desideramus, id erit, quod ante omnia bonitate commendabitur,
 non solum mite ac placidum, sed plerumque blandum
 et humanum et audientibus amabile atque iucundum, in quo exprimendo
 summa virtus ea est, ut fluere omnia ex natura rerum hominumque
 videantur utque mores dicentis ex oratione perluceant et quodammodo
 agnoscantur.

quod est sine dubio inter coniunctas maxime personas, quotiens
 ferimus, ignoscimus, satisfacimus, monemus, procul ab ira, procul ab
 odio. Sed tamen alia patris adversus filium, tutoris
 adversus pupillum, mariti adversus uxorem moderatio est (hi enim
 praeferunt eorum ipsorum, a quibus laeduntur, caritatem, neque alio modo
 invisos eos faciunt quam quod amare ipsi videntur), alia, cum senex
 adolescentis alieni convicium, honestus inferioris fert; hic enim tantum
 concitari, illic etiam adfici debet.

sunt et illa ex eadem natura, sed notus adhuc minoris, veniam
 petere adulescentiae, defendere amores. nonnunquam etiam
 lenis caloris alieni derisus ex hac forma venit, sed his non ex locis
 tantum. verum aliquanto magis propria fuit virtus
 simulationis, satisfaciendi rogandi εἰρωνεία quae diversum ei quod dicit intellectum petit.

hinc etiam ille maior ad concitandum
 odium nasci adfectus solet, cum hoc ipso, quod nos adversariis
 summittimus, intellegitur tacita impotentiae exprobratio.
 namque eos graves et intolerabiles id ipsum demonstrat,
 quod cedimus, et ignorant cupidi maledicendi aut adfectatores libertatis
 plus invidiam quam convicium posse; nam invidia adversarios, convicium
 nos invisos facit.

ille iam paene medius adfectus est ex amoribus et ex
 desideriis amicorum et necessariorum, nam et hoc maior est et illo
 minor. Non parum significanter etiam illa in scholis
 ἤθη dixerimus, quibus plerumque
 rusticos, superstitiosos, avaros, timidos secundum condicionem
 propositionum effingimus. nam si ἤθη mores sunt cum hos imitamur, ex his ducimus
 orationem.

denique 
 Ἦθος 
 
 omne bonum et comem virum poscit. quas virtutes cum etiam in
 litigatore debeat orator, si fieri potest, approbare, utique ipse aut
 habeat aut habere credatur. sic proderit plurimum causis,
 quibus ex sua bonitate faciet fidem. nam qui, dum dicit,
 malus videtur, utique male dicit; non enim videtur iusta dicere, alioqui
 Ἦθος videretur.

Quare ipsum etiam dicendi genus in hoc placidum debet esse
 ac mite; nihil superbum, nihil elatum saltem ac
 sublime desiderat; proprie, iucunde, credibiliter dicere sat est,
 ideoque et medius ille orationis modus maxime convenit.

diversum est huic, quod πάθος dicitur, quodque nos adfectum proprie vocamus; et,
 ut proxime utriusque differentiam signem, illud comoediae, hoc
 tragoediae magis simile. haec pars circa iram, odium, metum,
 invidiam, miserationem fere tota versatur. quae quibus ex
 locis ducenda sint, et manifestum omnibus et a nobis in ratione prooemii
 atque epilogi dictum est. et metum tamen duplicem intelligi
 volo,

quem patimur et quem facimus, et invidiam; namque altera invidum, altera
 invidiosum facit. hoc autem hominis, illud rei est; in quo et
 plus habet operis oratio. nam quaedam videntur gravia per se,
 parricidium, caedes, veneficium;

quaedam efficienda sunt. id autem contingit, cum magnis
 alioqui malis gravius esse id quod passi sumus, ostenditur; quale est
 apud Virgilium: 
 
 O
 felix una ante alias Priameïa virgo, 
 
 
 
 hostilem ad tumulum Troiae sub
 moenibus altis 
 
 
 
 iussa mori— 
 
 (quam miser
 enim casus Andromachae, si comparata ei felix
 Polyxena);

aut cum ita exaggeramus iniuriam nostram, ut etiam quae multo minora
 sunt intoleranda dicamus: 
 si pulsasses,
 defendi non poteras; vulnerasti. 
 Sed haec
 diligentius, cum de amplificatione dicemus. Interim notasse contentus sum, non id solum
 agere adfectus, ut, quae sunt, ostendantur acerba ac luctuosa, sed etiam
 ut, quae toleranda haberi solent, gravia videantur: ut cum in maledicto
 plus iniuriae quam in manu, in infamia plus poenae dicimus quam in
 morte.

namque in hoc eloquentiae vis est, ut iudicem non in id tantum
 compellat, in quod ipsa rei natura ducetur, sed aut, qui non est, aut
 maiorem quam est, faciat adfectum. haec est illa, quae
 δείνωσις vocatur, rebus indignis,
 asperis, invidiosis addens vim oratio; qua virtute praeter alias
 plurimum Demosthenes valuit.

quodsi tradita mihi sequi praecepta sufficeret satisfeceram
 huic parti, nihil eorum quae legi vel didici, quod modo probabile fuit,
 omittendo; sed eruere in animo est quae latent, et penitus ipsa huius
 loci aperire penetralia, quae quidem non aliquo tradente, sed
 experimento meo ac natura ipsa duce accepi. summa enim,

quantum ego quidem sentio, circa movendos adfectus
 in hoc posita est, ut moveamur ipsi. nam et luctus et irae et
 indignationis aliquando etiam ridicula fuerit imitatio, si verba
 vultumque tantum, non etiam animum accommodarimus. quid enim
 aliud est causae, ut lugentes utique in recenti dolore disertissime
 quaedam exclamare videantur et ira nonnunquam indoctis quoque
 eloquentiam faciat, quam quod illis inest vis mentis et veritas ipsa
 morum? Quare in iis,

quae esse verisimilia volemus, simus ipsi similes eorum qui vere
 patiuntur adfectibus, et a tali animo proficiscatur oratio qualem facere
 iudicem volet. An ille dolebit, qui audiet me, qui in hoc
 dicam, non dolentem? irascetur, si nihil ipse, qui in iram concitat se
 idque exigit, similia patietur? siccis agentis oculis lacrimas dabit?
 fieri non potest.

nec incendit nisi ignis nec madescimus nisi humore nec res
 ulla dat alteri colorem quem non ipsa habet. primum est
 igitur, ut apud nos valeant ea quae valere apud iudicem volumus,
 adficiamurque antequam adficere conemur.

ad quomodo fiet, ut adficiamur? neque enim sunt motus in
 nostra potestate. temptabo etiam de hoc dicere.
 quas 
 φαντασίας Graeci
 vocant, nos sane visiones appellemus, per quas imagines rerum absentium
 ita repraesentantur animo, ut eas cernere oculis ac
 praesentes habere videamur.

has quisquis bene conceperit, is erit in adfectibus
 potentissimus. hunc quidam dicunt εὐφαντασίωτον, qui sibi res, voces, actus secundum verum
 optime finget; quod quidem nobis volentibus facile continget.
 nisi 
 vero inter otia animorum et spes inanes et
 velut somnia quaedam vigilantium ita nos hae de quibus loquor imagines
 prosequuntur, ut peregrinari, navigare, proeliari, populos alloqui,
 divitiarum, quas non habemus, usum videamur disponere, nec cogitare sed
 facere: hoc animi vitium ad utilitatem non transferemus?

ad hominem occisum queror; non omnia, quae in re praesenti
 accidisse credibile est, in oculis habebo? non percussor ille subitus
 erumpet? non expavescet circumventus? exclamabit vel rogabit vel fugiet?
 non ferientem, non concidentem videbo? non animo sanguis et pallor et
 gemitus extremus, denique exspirantis hiatus insidet?

insequitur 
 ἐνάργεια, quae a
 Cicerone illustratio et evidentia nominatur, quae non tam dicere videtur
 quam ostendere; et adfectus non aliter, quam si 
 rebus ipsis intersimus, sequentur. An non ex his visionibus
 illa sunt; 
 excussi manibus radii,
 revolutaque pensa? — 
 levique 
 patens in pectore vulnus? equus ille in funere Pallantis,—positis insignibus? 
 quid ?
 non idem poeta penitus ultimi fati concepit imaginem, ut diceret:

et dulces moriens reminiscitur Argos?
 
 Ubi vero miseratione opus erit, nobis ea, de
 quibus queremur, accidisse credamus atque id animo nostro persuadeamus.
 nos illi simus, quos gravia, indigna, tristia passos
 queremur, nec agamus rem quasi alienam, sed adsumamus parumper illum
 dolorem. ita dicemus, quae in nostro simili casu dicturi
 fuissemus.

vidi ego saepe histriones atque comoedos, cum ex aliquo
 graviore actu personam deposuissent, flentes adhuc egredi.
 quodsi in alienis scriptis sola pronuntiatio ita falsis
 accendit adfectibus, quid nos faciemus, qui ilia cogitare debemus ut
 moveri periclitantium vice possimus?

Sed in schola quoque rebus ipsis adfici convenit easque
 veras sibi fingere, hoc magis quod illic ut
 litigatores loquimur frequentius quam ut advocati. orbum 
 agimus et naufragum et periclitantem, quorum induere personas quid
 attinet, nisi adfectus adsumimus? haec dissimulanda mihi non
 fuerunt, quibus ipse, quantuscunque sum aut fui, pervenisse me ad
 aliquod nomen ingenii credo; frequenter motus sum, ut me non lacrimae
 solum deprehenderent, sed pallor et veri similis dolor.

huic diversa virtus, quae risum iudicis movendo et illos
 tristes solvit adfectus et animum ab intentione rerum frequenter avertit
 et aliquando etiam reficit et a satietate vel a fatigatione renovat.
 quanta sit autem in ea difficultas, vel duo maxime
 oratores, alter Graecae alter Latinae eloquentiae principes, docent.

nam plerique Demostheni facultatem defuisse huius rei credunt,
 Ciceroni modum. nec videri potest noluisse Demosthenes, cuius
 pauca admodum dicta nec sane ceteris eius virtutibus respondentia palam
 ostendunt, non displicuisse illi iocos,

sed non contigisse. noster vero non solum extra iudicia, sed
 in ipsis etiam orationibus habitus est nimius risus adfectator.
 mihi quidem, sive id recte iudico sive amore immodico
 praecipui in eloquentia viri labor, mira quaedam in
 eo videtur fuisse urbanitas.

nam et in sermone cotidiano multa et in altercationibus et
 interrogandis testibus plura quam quisquam dixit facete, et ipsa ilia,
 quae sunt in Verrem dicta frigidius, aliis adsignavit et testimonii loco
 posuit; ut, quo sunt magis vulgaria, eo sit credibilius ilia ab oratore
 non ficta sed passim esse iactata.

utinamque libertus eius Tiro aut alius, quisquis fuit, qui
 tris hac de re libros edidit, parcius dictorum numero indulsissent et
 plus iudicii in eligendis quam in congerendis studii adhibuissent: minus
 obiectus calumniantibus foret, qui tamen nunc quoque, ut in omni eius
 ingenio, facilius, quod reici quam quod adiici possit, invenient.

adfert autem summam rei difficultatem primum, quod ridiculum
 dictum plerumque falsum est (hoc semper humile), saepe ex industria
 depravatum, praeterea nunquam honorificum; tum varia hominum iudicia in
 eo, quod non ratione aliqua sed motu animi quodam nescio an enarrabili
 iudicatur.

neque enim ab ullo satis explicari puto, licet multi
 temptaverint, unde risus, qui non solum facto aliquo dictove, sed
 interdum quodam etiam corporis tacta lacessitur. praeterea 
 non una ratione moveri solet, neque enim acute tantum ac venuste sed
 stulte, iracunde, timide dicta aut facta ridentur;
 ideoque anceps eius rei ratio est, quod a derisu non procul abest risus.

habet 
 enim, ut Cicero dicit, sedem in deformitate aliqua et turpitudine, quae
 cum in aliis demonstrantur, urbanitas, cum in ipsos dicentes recidunt,
 stultitia vocatur. cum videatur autem res levis et quae ab
 scurris, mimis, insipientibus denique saepe moveatur, tamen habet vim
 nescio an imperiosissimam et cui repugnari minime potest.

erumpit etiam invitis saepe, nec vultus modo ac vocis exprimit
 confessionem, sed totum corpus vi sua concutit. rerum autem
 saepe (ut dixi) maximarum momenta vertit, ut cum odium iramque
 frequentissime frangat.

documento sunt iuvenes Tarentini, qui multa de rege Pyrrho
 sequius inter cenam locuti, cum rationem facti reposcerentur et neque
 negari res neque defendi posset, risu sunt et opportune ioco elapsi.
 namque unus ex iis, 
 immo ,
 inquit, nisi lagona defecisset, occidissemus
 te; eaque urbanitate tota est invidia criminis dissoluta.

verum hoc, quidquid est, ut non ausim dicere carere omnino
 arte, quia nonnullam observationem habet, suntque ad id pertinentia et a
 Graecis et a Latinis composita praecepta, ita plane
 adfirmo, praecipue positum esse in natura et in occasione.

porro natura non tantum in hoc valet, ut acutior quis atque
 habilior sit ad inveniendum (nam id sane doctrina possit augeri), sed
 inest proprius quibusdam decor in habitu ac vultu, ut eadem illa minus
 alio dicente urbana esse videantur.

occasio vero et in rebus est cuius est tanta vis, ut saepe adiuti ea
 non indocti modo, sed etiam rustici salse dicant, et in eo cum quis
 aliquid dixerit prior. sunt enim longe venustiora omnia in
 respondendo quam in provocando.

accedit difficultati, quod eius rei nulla exercitatio est,
 nulli praeceptores. itaque in conviviis et sermonibus multi
 dicaces, quia in hoc usu cotidiano proficimus. oratoria 
 urbanitas rara nec ex arte propria sed ad hanc consuetudinem commodata.

nihil autem vetabat et componi materias in hoc idoneas, ut
 controversiae permixtis salibus fingerentur, vel res proponi singulas ad
 iuvenum talem exercitationem. quin illae ipsae ( dicta sunt ac vocantur),

quas certis diebus festae licentiae dicere solebamus, si paulum adhibita
 ratione fingerentur, aut aliquid in his serium 
 quoque esset admixtum, plurimum poterant utilitatis adferre; quae nunc
 iuvenum vel sibi ludentium exercitatio est.

pluribus autem nominibus in eadem re vulgo utimur; quae tamen
 si diducas, suam quandam propriam vim ostendent. nam et
 urbanitas dicitur, qua quidem significari video sermonem praeferentem in
 verbis et sono et usu proprium quendam gustum urbis et sumptam ex
 conversatione doctorum tacitam eruditionem, denique cui contraria sit
 rusticitas. venustum esse,

quod cum gratia quadam et venere dicatur, apparet. salsum in
 consuetudine pro ridiculo tantum accipimus; natura non utique hoc est,
 quanquam et ridicula oporteat esse salsa. nam et Cicero omne,
 quod salsum sit, ait esse Atticorum, non quia sunt maxime ad risum
 compositi; et Catullus, cum dicit, 
 nulla 
 est in corpore mica salis, non hoc dicit, nihil in corpore
 eius esse ridiculum.

salsum igitur erit, quod non erit insulsum, velut quoddam
 simplex orationis condimentum, quod sentitur latente iudicio velut
 palato, excitatque et a taedio defendit orationem. sales 
 enim, ut ille in cibis paulo liberalius
 aspersus, si tamen non sit immodicus, adfert aliquid propriae
 voluptatis, ita hi quoque in dicendo habent quiddam, quod nobis faciat
 audiendi sitim. facetum quoque non
 tantum circa ridicula opinor consistere.

neque enim diceret Horatius, facetum carminis genus natura
 concessum esse Vergilio. decoris hanc magis et excultae
 cuiusdam elegantiae appellationem puto. ideoque in epistolis
 Cicero haec Bruti refert verba: 
 ne illi
 sunt pedes faceti ac delicatius ingredienti molles.
 
 quod convenit cum illo Horatiano, molle atque facetum Vergilio locum vero accipimus, quod est
 contrarium serio.

sed hoc nimis angustum, nam
 et fingere et terrere et promittere interim iocus est.
 dicacitas sine dubio a dicendo, quod est omni generi
 commune, ducta est, proprie tamen significat sermonem cum risu aliquos
 incessentem. ideo Demosthenen urbanum fuisse dicunt, dicacem
 negant.

proprium autem materiae, de qua nunc loquimur, est ridiculum,
 ideoque haec tota disputatio a Graecis περὶ
 γελοίου inscribitur. eius prima divisio
 traditur eadem, quae est omnis orationis, ut sit positum in rebus aut in
 verbis.

usus autem maxime triplex; aut enim ex aliis risum petimus aut
 ex nobis aut ex rebus mediis. aliena aut reprehendimus aut
 refutamus aut elevamus aut repercutimus aut eludimus. Nostra ridicule indicamus et, ut verbo Ciceronis utar, dicimus aliqua
 subabsurda. namque quaedam, quae, si imprudentibus excidant,
 stulta sunt, si simulamus,

venusta creduntur. tertium est genus, ut idem dicit, in
 decipiendis exspectationibus, dictis aliter accipiendis ceterisque, quae
 neutram personam contingunt ideoque a me media dicuntur.

item ridicula aut facimus aut dicimus. facto risus
 conciliatur interim admixta gravitate: ut M. Caelius praetor, cum sellam
 eius curulem consul Isauricus fregisset, alteram posuit loris intentam;
 dicebatur autem consul a patre flagris aliquando caesus; interim sine
 respectu pudoris, ut in illa pyxide Caeliana, quod neque oratori neque
 ulli viro gravi conveniat.

idem autem de vultu gestuque ridiculo dictum sit; in quibus
 est quidem summa gratia, sed maior, cum captare risum non videntur;
 nihil enim est iis, quae sicut salsa dicuntur, insulsius.
 quanquam autem gratiae plurimum dicentis severitas
 adfert, fitque ridiculum id ipsum, quod qui dicit illa non ridet, est
 tamen interim et aspectus et habitus oris et gestus 
 non inurbanus,

cum iis modus contingit. id porro, quod dicitur, aut est
 lascivum et hilare, qualia A. Galbae pleraque, aut contumeliosum, qualia
 nuper iuni Bassi, aut asperum, qualia Cassii Severi, aut lene, qualia
 Domitii Afri.

refert , his ubi quis utatur. nam in convictibus et
 cotidiano sermone lasciva humilibus, hilaria omnibus convenient.
 laedere nunquam velimus, longeque absit propositum illud
 potius amicum quam dictum perdendi. In hac quidem pugna
 forensi malim mihi lenibus uti licere; quanquam et
 contumeliose et aspere dicere in adversarios permissum est, cum accusare
 etiam palam et caput alterius iuste petere concessum sit.
 Sed hic quoque tamen inhumana videri solet fortunae
 insectatio, vel quod culpa caret vel quod recidere etiam in ipsos, qui
 obiecerunt, potest. primum itaque considerandum est, et quis
 et in qua causa et apud quem et in quem et quid dicat.

oratori minime convenit distortus vultus gestusque, quae in
 mimis rideri solent. dicacitas etiam scurrilis et scenica
 huic personae alienissima est. obscenitas vero non a verbis
 tantum abesse debet, sed etiam a significatione.
 nam si quando obiici potest, non in ioco exprobranda est.

oratorem praeterea ut dicere urbane volo, ita videri adfectare
 id plane nolo. quapropter ne dicet quidem salse, quotiens
 poterit, et dictum potius aliquando perdet quam minuet auctoritatem.

nec accusatorem autem atroci in causa nec patronum in
 miserabili iocantem feret quisquam. sunt etiam iudices quidam
 tristiores quam ut risum libenter patiantur.

solet interim accidere, ut id quod in adversarium dicimus aut
 in iudicem conveniat aut in nostrum quoque litigatorem; quanquam aliqui
 reperiuntur, qui ne id quidem, quod in ipsos recidere possit, evitent.
 quod fecit Longus Sulpicius, qui, cum ipse foedissimus
 esset, ait eum, contra quem iudicio liberali aderat, ne faciem quidem
 habere liberi hominis; cui respondens Domitius Afer, 
 Ex tui, inquit, animi
 sententia, Longe,

qui malam faciem habet, liber non est? vitandum etiam, ne
 petulans, ne superbum, ne loco, ne tempore alienum, ne praeparatum et
 domo adlatum videatur quod dicimus. nam adversus miseros,
 sicut supra dixeram, inhumanus est iocus. Sed quidam ita
 sunt receptae auctoritatis ac notae verecundiae, ut nocitura sit in eos
 dicendi petulantia. nam de amicis iam praeceptum est.

illud non ad oratoris 
 consilium sed ad hominis
 pertinet; lacessat hoc modo quem laedere sit periculosum, ne aut
 inimicitiae graves insequantur aut turpis satisfactio. male 
 etiam dicitur, quod in plures conuenit, si aut nationes totae
 incessantur aut ordines aut condicio aut studia multorum.

ea quae dicet vir bonus omnia salva dignitate ac verecundia
 dicet. nimium enim risus pretium est, si probitatis impendio
 constat. unde autem concilietur risus et quibus ex locis peti
 soleat, difficillimum dicere. nam si species omnes persequi
 velimus, nec modum reperiemus et frustra laborabimus.

neque enim minus numerosi sunt loci, ex quibus haec dicta,
 quam illi, ex quibus eae, quas sententias vocamus, ducuntur, neque alii.
 nam hic quoque est inventio et elocutio, atque ipsius
 elocutionis vis alia in verbis, alia in figuris.

risus igitur oriuntur aut ex corpore eius, in quem dicimus,
 aut ex animo, qui factis ab eo dictisque colligitur, aut ex iis, quae
 sunt extra posita. intra haec enim est omnis vituperatio;
 quae si gravius posita sit, severa est, si levius, ridicula.
 haec aut ostenduntur aut narrantur aut dicto notantur.

rarum est, ut oculis subiicere contingat,
 ut fecit C. Iulius; qui, cum Helvio Manciae saepius obstrepenti sibi
 diceret, 
 etiam ostendam, qualis sis. 
 isque plane instaret interrogatione, qualem se ostensurus esset, digito
 demonstravit imaginem Galli in scuto Cimbrico pictam, cui Mancia tum
 simillimus est visus. tabernae autem erant circa forum, ac
 scutum illud signi gratia positum. narrare ,

quae salsa sint, inprimis est subtile et oratorium, ut Cicero pro
 Cluentio narrat de Caepasio atque Fabricio aut M. Caelius de illa D.
 Laelii collegaeque eius in provinciam festinantium contentione.
 Sed in his omnibus cum elegans et venusta exigitur tota
 expositio, tum id festivissimum est quod adiicit orator. nam 
 et a Cicerone sic est Fabricii fuga illa condita:

itaque cum callidissime se putaret direre,
 et cum illa vera gravissima ex intimo artificio deprompsisset,
 Respicite, iudices, hominum fortunas, respicite C. Fabricii
 senectutem, cum hoc, Respicite, ornandae orationis causa saepe
 dixisset, respexit ipse; at Fabricius a subselliis demisso capite
 discesserat, et cetera, quae adiecit (nam est notus locus),
 cum in re hoc solum esset,

fabricium a iudicio recessisse. et Caelius cum
 omnia venustissime finxit, tum illud ultimum, 
 hic subsecutus quomodo transient, utrum rate an
 piscatorio navigio, nemo sciebat, Siculi quidem, ut sunt lascivi et
 dicaces, aiebant in delphino sedisse et sic tanquam Ariona
 transvectum.

In narrando autem Cicero consistere facetias putat,
 dicacitatem in iaciendo. mire fuit in hoc genere venustus
 Afer Domitius, cuius orationibus complures huiusmodi narrationes
 insertae reperiuntur, sed dictorum quoque ab eodem urbane sunt editi
 libri.

illud quoque genus est positum non in hac veluti iaculatione
 dictorum et inclusa breviter urbanitate sed in quodam longiore actu,
 quod de L. Crasso contra Brutum Cicero in secundo de Oratore libro et
 allis quibusdam locis narrat.

nam , cum Brutus in accusatione C. Planci ex duobus lectoribus
 ostendisset, contraria L. Crassum patronum eius in oratione, quam de
 Colonia Narbonensi habuerat, suasisse iis, quae de lege Servilia
 dixerat, tris excitavit et ipse lectores, hisque patris eius dialogos
 dedit legendos; quorum cum in Privernati unus, alter in Albano, tertius
 in Tiburti sermonem habitum complecteretur, requirebat, ubi essent eae
 possessiones. omnes autem illas Brutus vendiderat; et tum
 paterna emancupare praedia turpius habebatur.
 similis in apologis quoque et quibusdam interim etiam
 historiis exponendi gratia consequi solet.

Sed acutior est illa atque velocior in urbanitate brevitas.
 cuius quidem duplex forma est dicendi ac respondendi, sed
 ratio communis in partem; nihil enim quod in lacessendo dici potest, non
 etiam in repercutiendo.

At quaedam propria sunt respondentium; illa etiam atque etiam cogitata adferri
 solent, haec plerumque in altercatione aut in rogandis testibus
 reperiuntur. Cum sint autem loci plures, ex quibus dicta ridicula
 ducantur, repetendum est mihi non omnes eos oratoribus convenire; in
 primis ex amphibolia neque illa obscena,

quae Atellani e more captant, nec qualia vulgo iactantur a vilissimo
 quoque, conversa in maledictum fere ambiguitate; ne illa quidem, quae
 Ciceroni aliquando sed non in agendo exciderunt, ut dixit, cum is
 candidatus, qui coqui filius habebatur, coram eo suffragium ab alio
 peteret: 
 ego quoque tibi favebo.

Non quia excludenda sint omnino verba duos sensus
 significantia, sed quia raro belle respondeant, nisi cum prorsus rebus
 ipsis adiuvantur. Quare 
 non hoc modo 
 paene et ipsum scurrile Ciceronis est in
 eundem, de quo supra dixi, sauricum: 
 miror 
 , quid sit, quod pater tuus, homo constantissimus, te nobis varium
 reliquit.

Sed illud ex eodem genere praeclarum; cum obiiceret Miloni
 accusator in argumentum factarum Clodio insidiarum, quod Bovillas ante
 horam nonam devertisset, ut exspectaret, dum Clodius a villa sua exiret,
 et identidem interrogaret, quo tempore Clodius occisus esset, respondit,
 
 sero ; quod vel solum sufficit,
 ut hoc genus non totum repudietur.

nec plura modo significari solent, sed etiam diversa, ut Nero
 de servo pessimo dixit nulli plus apud se fidei haberi, nihil ei neque
 occlusum neque signatum esse.

pervenit res usque ad aenigma, quale est Ciceronis in
 Plaetorium Fonteii accusatorem, cuius matrem, 
 dixit, dum vixisset, ludum, postquam mortua esset,
 magistros habuisse. 
 dicebantur autem, dum vixit,
 infames feminae convenire ad eam solitae; post mortem bona eius
 venierant. quanquam hic ludus per
 translationem dictus est, magistri per
 ambiguitatem.

In metalempsin quoque cadit eadem ratio
 dictorum, ut Fabius Maximus, incusans Augusti congiariorum, quae amicis
 dabantur, exiguitatem, heminaria esse dixit; nam
 congiarium commune liberalitatis atque
 mensurae, a mensura ducta imminutio rerum.

haec tam frigida quam est nominum fictio adiectis, detractis,
 mutatis litteris, ut Acisculum, quia esset pactus, 
 pacisculum , et Placidum nomine, quod is
 acerbus natura esset, 
 acidum , et
 Tullium,

cum fur esset, 
 tollium 
 dictos invenio.
 Sed haec eadem genera commodius in rebus quam in
 nominibus respondent. Afer enim venuste Manlium Suram,
 multum in agendo discursantem, salientem, manus iactantem, togam
 deiicientem et reponentem, non agere, dixit, sed satagere.
 est enim dictum per se urbanum satagere etiamsi nulla
 subsit alterius verbi similitudo.

fiunt et adiecta et detracta aspiratione et divisis
 coniunctisque verbis similiter saepius frigida, aliquando tamen
 recipienda. eademque condicio est in iis, quae a nominibus
 trahuntur. multa ex hoc Cicero in Verrem, sed ut ab aliis
 dicta, modo futurum, ut omnia
 verreret, cum diceretur Verres, modo Herculi, quem expilaverat, molestiorem apro
 Erymanthio fuisse, modo malum sacerdotem, qui
 tam nequam verrem reliquisset, quia Sacerdoti Verres
 successerat.

praebet tamen aliquando occasionem quaedam felicitas hoc
 quoque bene utendi: ut pro Caecina Cicero in testem Sex.
 Clodium Phormionem, 
 nec 
 minus niger, inquit, nec minus confidens
 quam est ille Terentianus Phormio.

acriora igitur sunt et elegantiora, quae trahuntur ex vi
 rerum. In his maxime valet similitudo, si tamen ad aliquid
 inferius leviusque referatur; quae iam veteres illi iocabantur, qui
 Lentulum Spintherem et Scipionem Serapionem esse dixerunt.
 Sed ea non ab hominibus modo petitur verum etiam ab
 animalibus, ut nobis pueris iunius Bassus, homo inprimis primis, asinus
 allus vocabatur;

et Sarmentus Messium Cicirrum equo fero comparavit. ducitur 
 et ab inanimis sicut P. Blessius Iulium,
 hominem nigrum et macrum et pandum, fibulam
 ferream dixit. quod nunc risus petendi genus
 frequentissimum est.

Adhibetur autem similitudo interim palam, interim
 inseri solet parabolae; cuius est generis illud Augusti, qui militi
 libellum timide porrigenti, 
 noli , 
 inquit, tanquam assem elephanto des.

sunt quaedam vi similia; unde Vatinius dixit hoc
 dictum, cum reus, agente in eum Calvo, frontem candido sudario tergeret,
 idque ipsum accusator in invidiam vocaret, 
 quamvis reus sum, inquit, et
 panem item 
 
 candidum edo.

adhuc est subtilior illa ex simili translatio, cum, quod in
 alia re fieri solet, in aliam mutuamur. ea dicatur sane
 fictio: ut Chrysippus, cum in triumpho Caesaris eborea oppida essent
 translata, et post dies paucos Fabii Maximi lignea, thecas esse
 oppidorum Caesaris dixit. et Pedo de mirmillone, qui
 retiarium consequebatur nec feriebat, 
 vivum 
 , inquit, capere vult.

iungitur amphiboliae similitudo, ut a Galba, qui pilam negligenter
 petenti, 
 sic , inquit, petis, tamquam Caesaris candidatus. 
 Nam illud petis ambiguum
 est, securitas similis Quod hactenus ostendisse satis est.

ceterum frequentissima aliorum generum cum aliis mixtura est,
 eaque optima, quae ex pluribus constat. eadem dissimilium
 ratio est. hinc eques Romanus, ad quem in spectaculis
 bibentem cum misisset Augustus, qui ei diceret, 
 ego si prandere volo, domum eo: Tu enim, 
 inquit, non times, ne locum perdas.

Ex contrario non una species. neque enim eodem
 modo dixit Augustus praefecto, quem cum ignominia mittebat, subinde
 interponenti precibus, 
 quid respondebo
 patri meo? dic , me tibi displicuisse; quo Galba
 penulam roganti: 
 Non possum commodare,
 domi maneo, cum cenaculum eius perplueret. tertium 
 adhuc illud: (nisi quod, ut ne auctorem ponam, verecundia
 ipsius facit) 
 libidinosior es quam ullus
 spado; quo sine dubio et opinio decipitur sed ex contrario.
 et hoc ex eodem loco est sed nulli priorum simile, quod
 dixit M. Vestinus, cum ei nuntiatum esset necatum
 esse, 
 aliquando desinet putere.

onerabo librum exemplis similemque iis, qui risus gratia
 componuntur, efficiam, si persequi voluero singula veterum. 
 Ex omnibus argumentorum locis eadem
 occasio est. nam et finitione usus est Augustus de pantomimis
 duobus, qui alternis gestibus contendebant, cum eorum alterum saltatorem dixit alterum interpellatorem;

et partitione Galba, cum paenulam roganti respondit, 
 Non pluit, non opus est tibi; si pluit, ipse utar.
 
 proinde genere, specie, propriis, differentibus,
 iugatis, adiunctis, consequentibus, antecedentibus, repugnantibus,
 causis, effectis, comparatione parium, maiorum, minorum similis materia
 praebetur; sicut in tropos quoque omnes cadit.

An non plurima per hyperbolen dicuntur? quale refert Cicero de homine
 praelongo, caput eum ad fornicem Fabium
 offendisse; et quod P. Oppius dixit de genere Lentulorum, cum
 assidue minores parentibus liberi essent, nascendo
 interiturum.

quid ironia? nonne etiam quae severissime fit, ioci prope
 genus est? qua urbane usus est Afer, cum Didio Gallo, qui
 provinciam ambitiosissime petierat, deinde, impetrata ea, tanquam
 coactus querebatur, 
 age , inquit, aliquid et rei publicae
 causa. 
 metaphora 
 quoque Cicero lusit, cum, Vatinii morte nuntiata,
 cuius parum certus dicebatur auctor, 
 
 interim , inquit, usura fruar.

idem per allegorian M. Caelium, melius obiicientem crimina
 quam defendentem, bonam dextram, malam sinistram habere dicebat.
 emphasi A. Villius dixit, ferrum in
 Tuccium incidisse.

figuras quoque mentis, quae σχήματα 
 διανοίας 
 dicuntur, res eadem recipit omnes, in quas nonnulli diviserunt species
 dictorum. nam et interrogamus et dubitamus et adfirmamus et
 minamur et optamus, quaedam ut miserantes, quaedam ut irascentes
 dicimus. ridiculum est autem omne, quod aperte fingitur.

stulta reprehendere facillimum est, nam per se sunt ridicula;
 sed rem urbanam facit aliqua ex nobis adiectio. stulte 
 interrogaverat exeuntem de theatro Campatium Titius Maximus, an
 spectasset? fecit Campatius dubitationem eius stultiorem dicendo, 
 Non , sed in orchestra pila lusi.

refutatio cum sit in negando, redarguendo, defendendo,
 elevando, ridicule negavit Manius Curius; nam, cum eius accusator in
 sipario omnibus locis aut nudum eum in nervo aut ab amicis redemptum ex
 alea pinxisset:

ergo ego, inquit, nunquam vici? 
 Redarguimus interim aperte,
 ut Cicero Vibium Curium multum de annis aetatis suae mentientem, 
 tum ergo, cum una declamabamus, non eras
 natus; interim et simulata assensione, ut idem Fabia
 Dolabellae dicente triginta se annos habere, 
 verum est, inquit; nam hoc
 illam iam viginti annis audio.

belle interim subiicitur pro eo, quod neges, aliud mordacius:
 ut Iunius Bassus, querente Domitia Passieni, quod incusans eius sordes
 calceos eam veteres diceret vendere solere, 
 Non mehercules, inquit, hoc unquam dixi; sed dixi emere te
 solere. 
 defensionem imitatus est eques Romanus, qui
 obiicienti Augusto, quod patrimonium comedisset, 
 meum , inquit, putavi.

elevandi ratio est duplex, ut aut nimiam quis iactantiam minuat: quemadmodum C. Caesar Pomponio
 ostendenti vulnus ore exceptum in seditione Sulpiciana, quod is se
 passum pro Caesare pugnantem gloriabatur, 
 nunquam fugiens respexeris, inquit; aut crimen
 obiectum, ut Cicero obiurgantibus, quod sexagenarius Publiliam virginem
 duxisset, 
 cras mulier erit, inquit.

hoc genus dicti consequens vocant quidam, atque illi simile, quod Cicero Curionem, semper ab excusatione
 aetatis incipientem, facilius cotidie prooemium habere dixit, quia ista
 natura sequi et cohaerere videantur.

Sed elevandi genus est etiam causarum relatio, qua Cicero
 est usus in Vatinium. qui pedibus aeger, cum vellet videri
 commodioris valetudinis factus et diceret, se iam bina milia passuum
 ambulare, 
 dies enim, inquit, longiores sunt. 
 et Augustus
 nuntiantibus Tarraconensibus palmam in ara eius enatam, 
 apparet , inquit, quam saepe accendatis.

transtulit crimen Cassius Severus. nam cum
 obiurgaretur a praetore, quod advocati eius L. Varo Epicureo, Caesaris
 amico, convicium fecissent, 
 nescio , 
 inquit. qui conviciati sint, et puto Stoicos
 fuisse. 
 repercutiendi multa sunt genera,
 venustissimum, quod etiam similitudine aliqua verbi adiuvatur: ut
 Trachalus dicenti Suelio, 
 
 si hoc ita
 est, is in exilium, 
 
 
 
 sic non est ita, redis, 
 inquit.

elusit Cassius Severus obiiciente quodam, quod ei domo sua
 Proculeius interdixisset, respondendo, 
 numquid ergo illuc accedo? 
 sic 
 eluditur et ridiculum ridiculo: ut divus Augustus, cum ei Galli torquem
 aureum centum pondo dedissent, et Dolabella per iocum, temptans tamen
 ioci sui eventum, dixisset, 
 
 imperator , torque me dona,
 
 
 
 
 malo , 
 inquit, te civica donare:

mendacium quoque mendacio, ut Galba, dicente quodam, victoriato se uno
 in Sicilia quinque pedes longam murenam emisse: 
 nihil , inquit, mirum; nam
 ibi tam longae nascuntur, ut iis piscatores pro restibus
 cingantur.

contraria est neganti confessionis simulatio, sed ipsa quoque
 multum habet urbanitatis. sic Afer, cum ageret contra
 libertum Claudii Caesaris, et ex diverso quidam condicionis eiusdem,
 cuius erat litigator, exclamasset, 
 
 praeterea tu semper in libertos Caesaris dicis,
 
 
 
 
 nec mehercule,
 inquit, quicquam
 proficio. 
 
 cui vicinum est non negare quod
 obiicitur, cum et id palam falsum est et inde materia bene respondendi
 datur: ut Catulus dicenti Philippo, 
 
 quid latras? 
 
 
 
 furem video, 
 inquit.

In se dicere non fere est nisi scurrarum et in oratore
 utique minime probabile, quod fieri totidem modis quot in alios potest.
 ideoque hoc, quamvis frequens sit, transeo.

illud vero, etiamsi ridiculum est, indignum tamen est homine
 liberali, quod aut turpiter aut potenter dicitur; quod
 fecisse quendam scio, qui humiliori libere adversus
 se loquenti, 
 colaphum , inquit, tibi ducam et formulam scribam, 
 
 quod caput durum
 habeas. 
 hic enim dubium est, utrum ridere audientes
 an indignari debuerint.

superest genus decipiendi opinionem aut dicta aliter
 intellegendi, quae sunt in omni hac materia vel venustissima.
 inopinatum et a lacessente poni solet, quale est, quod
 refert Cicero, 
 quid huic abest nisi res et
 virus? aut illud Afri, 
 homo in
 agendis causis optime vestitus; et in occurrendo, ut Cicero,
 audita falsa Vatinii morte, cum obvium libertum eius interrogasset,
 
 
 rectene omnia? 
 
 dicenti, 
 
 recte ,
 
 
 
 
 mortuus est?

inquit. plurimus autem circa simulationem et dissimulationem
 risus est, quae sunt vicina et prope eadem; sed
 simulatio est certam opinionem animi sui imitantis, dissimulatio aliena
 se parum intelligere fingentis. simulavit Afer, cum in causa
 subinde dicentibus Celsinam de re cognovisse, quae erat potens femina:
 
 quis est, inquit, iste? 
 Celsinam enim videri sibi virum
 finxit.

dissimulavit Cicero, cum Sex. Annalis testis reum
 laesisset, et instaret identidem accusator ei, 
 dic , M. Tulli, 
 
 numquid 
 
 quid de Sex. annali ? versus enim
 dicere coepit de libro Ennii annali sex to: 
 
 
 quis potis ingentis causas
 evolvere belli?

cui sine dubio frequentissimam dat occasionem ambiguitas: ut
 Cascellio, qui consultatori dicenti, 
 
 navem lividere volo, 
 
 
 
 perdes , 
 inquit.
 Sed averti intellectus et aliter solet, cum ab
 asperioribus ad leniora deflectitur: ut qui interrogatus, quid sentiret
 de eo, qui in adulterio deprehensus esset, 
 tardum fuisse respondit.

ei confine est, quod dicitur per suspicionem: quale illud apud
 Ciceronem querenti, quod uxor sua ex fico sese suspendisset, 
 rogo , des mihi surculum ex illa arbore, ut
 inseram; intelligitur enim quod non dicitur.

et hercule omnis salse dicendi ratio in eo est, ut aliter quam
 est rectum verumque dicatur: quod fit totum fingendis aut nostris aut
 alienis persuasionibus aut dicendo quod fieri non potest.

alienam finxit Iuba, qui querenti, quod ab equo suo esset
 aspersus, 
 quid ? Tu, inquit, me Hippocentaurum putas? suam C. Cassius, qui
 militi sine gladio decurrenti, Heus, commilito, pugno bene uteris, inquit. et 
 Galba de piscibus, qui cum pridie ex parte adesi et versati postera die
 appositi essent, 
 festinemus , alii
 subcenant, inquit. tertium illud Cicero, ut dixi,
 adversus Curium; fieri enim certe non poterat ut, cum declamaret, natus
 non esset.

est et illa ex ironia fictio, qua usus est C. Caesar.
 nam cum testis diceret a reo femina sua ferro petita, et
 esset facilis reprehensio, cur illam potissimum partem corporis
 vulnerare voluisset: 
 quid enim faceret,
 inquit,

cum tu galeam et loricam haberes? 
 vel 
 optima est simulatio contra simulantem, qualis illa Domitii Afri fuit:
 vetus habebat testamentum, et unus ex amicis recentioribus, sperans
 aliquid ex mutatione tabularum, falsam fabulam intulerat, consulens eum,
 an primipilari seni iam testato rursus suaderet ordinare
 suprema iudicia. 
 noli , inquit, facere; offendis illum.

iucundissima sunt autem ex his omnibus lenia et, ut sic
 dixerim, boni stomach: ut Afer idem ingrato litigatori conspectum eius
 in foro vitanti per nomenclatorem missum ad eum, 
 amas me, inquit, quod te non
 vidi? 
 et dispensatori, qui, cum reliqua non responderent, dicebat subinde, 
 
 Non comedi; pane et aqua vivo,
 
 
 
 
 
 passer , redde quod debes.
 
 
 quae 
 ὑπὸ τὸ
 ἦθος vocant.

est gratus iocus, qui minus exprobrat quam potest, ut idem
 dicenti candidate, 
 semper domum tuam colui,
 cum posset palam negare, 
 credo ,
 inquit, et verum est. 
 interim de
 se dicere ridiculum et quod in alium si absentem diceretur urbanum non
 erat, quoniam ipsi palam exprobratur,

movet risum: quale Augusti est, cum ab eo miles nescio quid improbe
 peteret et veniret contra Marcianus, quem suspicabatur et ipsum aliquid
 iniuste rogaturum: 
 Non magis, 
 inquit, faciam, commilito, quod petis, quam quod
 Marcianus a me petiturus est.

adiuvant urbanitatem et versus commode positi, seu toti ut
 sunt (quod adeo facile est, ut Ovidius ex tetrastichon Macri carmine
 librum in malos poetas composuerit), quod fit gratius, si qua etiam
 ambiguitate conditur: ut Cicero in Lartium, hominem callidum et
 versutum, cum is in quadam causa suspectus esset,

nisi si qua Ulixes interrasit Lartius; 
 seu verbis ex parte mutatis, ut in eum qui, cum antea stultissimus esset habitus, post acceptam hereditatem primus
 sententiam rogabatur, 
 hereditas est, queam
 vocant sapientiam, pro illo, felicitas
 est; seu ficti notis versibus similes, quae παρῳδία dicitur.

et proverbia opportune aptata: ut homini nequam lapso et, ut
 allevaretur, roganti, 
 tollat te qui non
 novit. 
 Ex historia etiam ducere urbanitatem
 eruditum est: ut Cicero fecit, cum ei testem in iudicio Verris roganti
 dixisset Hortensius, 
 
 Non intelligo
 haec aenigmata. 
 
 
 
 atqui debes, inquit, cum
 Sphingem domi habeas; 
 acceperat autem ille a Verre
 Sphingem aeneam magnae pecuniae.

subabsurda illa constant stulti simulatione; quae, nisi
 fingantur, stulta sunt: ut, qui mirantibus, quod humile candelabrum
 emisset, 
 pransorium erit, inquit.
 Sed illa similia absurdis sunt acria, quae tanquam sine
 ratione dicta feruntur: ut servus Dolabellae, cum interrogaretur an
 dominus eius auctionem proposuisset, 
 domum 
 , inquit, vendidit. 
 
 Deprehensi interim pudorem suum ridiculo aliquo explicant:

ut, qui testem dicentem se a reo vulneratum interrogaverat an cicatricem
 haberet, cum ille ingentem in femine ostendisset, 
 latus , inquit, oportuit. 
 contumeliis quoque uti belle datur: ut
 Hispo obiicienti atrociora crimina accusatori, 
 me ex te metiris, 
 inquit. et Fulvius Propinquus legato
 interroganti an in tabulis, quas proferebat, chirographus esset, 
 et verus, inquit, domine.

has aut accepi species aut inveni frequentissimas, ex quibus
 ridicula ducerentur; sed repetam necesse est, infinitas esse tam salse
 dicendi quam severe, quas praestat persona, locus, tempus, casus
 denique, qui est maxime varius.

itaque haec, ne omisisse viderer, attigi; illa autem, quae de
 usu ipso et modo iocandi complexus sum, audeo confirmare esse plane
 necessaria. his adiicit Domitius Marsus, qui de urbanitate
 diligentissime scripsit, quaedam non ridicula, sed cuilibet severissimae
 orationi convenientia eleganter dicta et proprio quodam lepore iucunda;
 quae sunt quidem urbana sed risum tamen non habent.

neque 
 enim ei de risu sed de urbanitate
 est opus institutum, quam propriam esse nostrae civitatis et sero sic
 intelligi coeptam, postquam Urbis appellatione, etiamsi nomen proprium
 non adiiceretur, Romam tamen accipi sit receptum.

eamque sic finit: 
 urbanitas est
 virtus quaedam in breve dictum coacta et apta ad delectandos
 mouendosque homines in omnem adfectum animi, maxime idonea ad
 resistendum vel lacessendum, prout quaeque res aut persona
 desiderat. 
 cui si brevitatis exceptionem detraxeris,
 omnes orationis virtutes complexa sit. nam si constat rebus
 et personis, quod in utrisque oporteat dicere perfectae eloquentiae est.
 cur autem brevem esse eam voluerit, nescio, cum idem
 atque in eodem libro dicat fuisse in multis
 narrandi urbanitatem. paulo post ita finit, Catonis (ut ait)
 opinionem secutus, 
 urbanus homo erit, cuius
 multa bene dicta responsaque erunt, et qui in sermonibus, circulis,
 conviviis, item in contionibus, omni denique loco ridicule
 commodeque dicet. risus erunt, quicunque haec faciet
 orator.

quas si recipimus finitiones, quidquid bene dicetur, et urbane
 dicti nomen accipiet. ceterum illi, qui hoc proposuerat,
 consentanea fuit illa divisio, ut dictorum urbanorum alia seria, alia
 iocosa, alia media faceret. nam est
 eadem omnium bene dictorum. verum mihi etiam iocosa quaedam
 videntur posse in non satis urbana referri.

nam meo quidem indicio illa est urbanitas, in qua nihil
 absonum, nihil agreste, nihil inconditum, nihil peregrinum neque sensu
 neque verbis neque ore gestuve possit deprehendi; ut non tam sit in
 singulis dictis quam in toto colore dicendi, qualis apud Graecos
 ἀττικισμὸς ille reddens Athenarum
 proprium saporem.

ne tamen iudicium Marsi, hominis eruditissimi, subtraham,
 seria partitur in tria genera, honorificum, contumeliosum, medium.
 et honorifici ponit exemplum Ciceronis pro Ligario apud
 Caesarem, 
 qui nihil soles oblivisci nisi
 iniurias;

et contumeliosi, quod Attico scripsit de Pompeio et Caesare, 
 habeo , quem fugiam; quem sequar, non
 habeo; et medii, quod ἀποφθεγματικόν vocat et est ita, cum dixerit, 
 nec grave mortem accidere viro forti posse
 nec inmaturam consulari neque miseram sapienti. 
 quae 
 omnia sunt optime dicta; sed cur proprie nomen urbanitatis accipiant,
 non video.

quod si non totius, ut mihi videtur, orationis color meretur,
 sed etiam singulis dictis tribuendum est, illa potius urbana dixerim,
 quae sunt generis eiusdem, quo ridicula dicuntur et tamen ridicula non sunt, ut de Pollione Asinio seriis
 iocisque pariter accommodato dictum est esse eum omnium horarum;

et de actore facile dicente ex tempore, ingenium eum in numerato habere;
 etiam Pompeii, quod refert Marsus, in Ciceronem diffidentem partibus,
 
 transi ad Caesarem, me timebis.
 
 erat enim, si de re minore aut alio animo aut
 denique non ab ipso dictum fuisset, quod posset inter ridicula numerari.

etiam illud, quod Cicero Caerelliae scripsit reddens rationem,
 cur illa C. Caesaris tempora tam patienter toleraret, 
 haec aut animo Catonis ferenda sunt aut Ciceronis
 stomacho; stomachus enim ille habet aliquid ioco simile.
 haec , quae movebant, dissimulanda mihi non fuerunt; in
 quibus ut erraverim, legentes tamen non decepi, indicata et diverse
 opinione, quam sequi magis probantibus liberum est.

altercationis praecepta poterant videri tunc inchoanda, cum
 omnia, quae ad continuam orationem pertinent, peregissem, nam est usus
 eius ordine ultimus; sed, cum sit posita in sola inventione neque habere
 dispositionem possit nec elocutionis ornamenta magnopere desideret aut
 circa memoriam et pronuntiationem laboret, prius quam secundam quinque
 partium, hanc quae tota ex prima pendet tractaturus 
 non alieno loco videor; quam scriptores alii fortasse ideo reliquerunt,
 quia satis ceteris praeceptis in hanc quoque videbatur esse prospectum.

constat enim ex intentione ac depulsione, de quibus satis
 traditum est; quia, quidquid in actione perpetua circa probationes utile
 est, idem in hac brevi atque concisa prosit necesse est.
 neque alia dicuntur in altercatione, sed aliter, aut
 interrogando aut respondendo. cuius rei fere omnis observatio
 in illo testium loco excussa nobis est.

tamen quia latius hoc opus aggressi sumus neque perfectus
 orator sine hac virtute dici potest, paululum impendamus huic quoque
 peculiaris operae, quae quidem in quibusdam causis ad victoriam vel
 plurimum valet.

nam ut in qualitate generali, in qua rectene factum quid an
 contra sit quaeritur, perpetua dominatur oratio, et quaestionem
 finitionis actiones plerumque satis explicant et omnia paene, in quibus
 de facto constat aut coniectura artificiali ratione colligitur, ita in
 iis causis, quae sunt frequentissimae, quae vel solis extra artem
 probationibus vel mixtis continentur, asperrima in hac parte dimicatio
 est, nec alibi dixeris magis mucrone pugnari.

nam et firmissima quaeque memoriae iudicis inculcanda sunt et
 praestandum quidquid in actione promisimus et
 refellenda mendacia. nusquam est denique qui cognoscit
 intentior. nec immerito quidam quanquam in dicendo mediocres
 hac tamen altercandi praestantia meruerunt nomen patronorum.

At quidam litigatoribus suis illum modo ambitiosum
 declamandi sudorem praestitisse contenti cum turba laudantium destituunt
 subsellia pugnamque illam decretoriam imperitis ac saepe pullatae turbae
 relinquunt.

itaque videas alios plerumque iudiciis privatis ad actiones
 advocari alios ad probationem. quae si dividenda sunt
 officia, hoc certe magis necessarium est, pudendumque dictu, si plus
 litigantibus prosunt minores. In publicis certe iudiciis
 vox illa praeconis praeter patronos ipsum, qui egerit, citat.

opus est igitur inprimis ingenio veloci ac mobili, animo
 praesenti et acri. Non enim cogitandum, sed dicendum statim
 est et prope sub conatu adversarii manus exigenda. Quare 
 cum in omni parte huiusce officii plurimum facit, totas non diligenter
 modo sed etiam familiariter nosse causas, tum in altercatione maxime
 necessarium est, omnium personarum, instrumentorum, temporum, locorum
 habere notitiam; alioqui et tacendum erit saepe et
 aliis subiicientibus (plerumque autem studio loquendi fatue modo)
 accedendum; quo nonnunquam accidit, ut nostra credulitate aliena
 stultitia erubescamus.

neque tantum cum his ipsis monitoribus clam res erit ; quidam faciunt aperte ut quoque rixentur. Videas enim
 plerosque ira percitos exclamantes, ut iudex audiat contrarium id esse,
 quod admoneatur, sciatque ille, qui pronuntiaturus est in causa,

malum quod tacetur. Quare bonus altercator vitio iracundiae
 careat; nullus enim rationi magis obstat adfectus et fert extra causam
 plerumque et deformia convicia facere ac mereri cogit et in ipsos
 nonnunquam iudices incitat. melior moderatio ac nonnunquam
 etiam patientia. neque enim refutanda tantum quae ex
 contrario dicuntur, sed contemnenda, elevanda, ridenda sunt; nec usquam
 plus loci recipit urbanitas. hoc , dum ordo est et pudor;
 contra turbantes audendum et impudentiae fortiter resistendum.

sunt enim quidam praeduri in hoc oris, ut obstrepant ingenti
 clamore et medios sermones intercipiant et omnia
 tumultu confundant, quos ut non imitari sic acriter propulsare
 oportebit, et ipsorum improbitatem retundendo, et iudices vel
 praesidentes magistratus appellando frequentius, ut loquendi vices
 serventur. Non est res animi iacentis et mollis supra modum
 frontis, fallitque plerumque, quod probitas vocatur, quae est
 imbecillitas.

valet autem in altercatione plurimum acumen, quod sine dubio
 ex arte non venit (natura enim non docetur), arte tamen adiuvatur.

In qua praecipuum est, semper id in oculis habere, de quo
 quaeritur et quod volumus efficere; quod propositum tenentes nec in
 rixam ibimus nec causae debita tempora conviciando conteremus
 gaudebimusque, si hoc adversarius facit.

omni tempore fere parata sunt meditatis diligenter, quae aut
 ex adverse dici aut responderi a nobis possunt. nonnunquam 
 tamen solet hoc quoque esse artis genus, ut quaedam in actione
 dissimulata subito in altercando proferantur; est inopinatis
 eruptionibus aut incursioni ex insidiis factae simillimum. id 
 autem tum faciendum, cum est aliquid, cui responderi non statim possit,
 potuerit autem, si tempus ad disponendum fuisset. nam quod
 fideliter firmum est a primis statim actionibus
 arripere optimum est, quo saepius diutiusque dicatur.

illud vix saltem praecipiendum videtur, ne turbidus et
 clamosus tantum sit altercator, et quales faceti sunt, qui litteras
 nesciunt. nam improbitas, licet adversario molesta sit,
 iudici invisa est. nocet etiam diu pugnare in iis quae
 obtinere non possis.

nam , ubi vinci necesse est, expedit cedere; quia, sive plura
 sunt de quibus quaeritur, facilior erit in ceteris fides, sive unum,
 mitior solet poena irrogari verecundiae. nam culpam
 praesertim deprehensam pertinaciter tueri culpa altera est.

dum stat acies, multi res consilii atque artis est, ut
 errantem adversarium trahas et ire quam longissime cogas, ut vana
 interim spe exultet. ideo quaedam bene dissimulantur
 instrumenta. instant enim et saepe discrimen omne committunt,
 quod deesse nobis putant, et faciunt probationibus nostris auctoritatem
 postulando.

expedit etiam dare aliquid adversario quod pro se putet, quod
 apprehendens maius aliquid cogatur dimittere; duas interim res proponere quarum utramlibet male sit electurus;
 quod in altercatione fit potentius quam in actione, quia in illa nobis
 ipsi respondemus, in hac adversarium quasi confessum tenemus.

est inprimis acuti videre, quo iudex dicto moveatur, quid
 respuat; quod et vultu saepissime et aliquando etiam dicto aliquo
 factove eius deprehenditur. et instare proficientibus et ab
 iis, quae non adiuvent, quam mollissime pedem oportet referre.
 faciunt hoc medici quoque, ut remedia proinde perseverent
 adhibere vel desinant, ut illa recipi vel respui vident.

nonnunquam , si rem evolvere propositam facile non sit,
 inferenda est alia quaestio, atque in eam iudex, si fieri potest,
 avocandus. quid enim, cum respondere non possis, agendum est,
 nisi ut aliud invenias, cui adversarius respondere non possit?

In plerisque idem est, ut dixi, qui circa testes locus et
 personis modo distat, quod hic patronorum inter se certamen, illic pugna
 inter testem et patronum. exercitatio vero huius rei longe
 facilior. nam est utilissimum, frequenter cum aliquo, qui sit
 studiorum eorundem, sumere materiam vel verae vel etiam fictae
 controversiae, et diversas partes altercationis modo tueri; quod idem
 etiam in simplici genere quaestionum fieri potest.

ne illud quidem ignorare advocatum volo,
 quo quaeque ordine probatio sit apud iudicem proferenda; cuius rei eadem
 quae in argumentis ratio est, ut potentissima prima et summa ponantur.
 illa enim ad credendum praeparant iudicem, haec ad
 pronuntiandum.

his pro nostra facultate tractatis non dubitassem transire
 protinus ad dispositionem, quae ordine ipso sequitur, nisi vererer ne,
 quoniam fuerunt qui iudicium inventioni subiungerent, praeterisse hunc
 locum quibusdam viderer, qui mea quidem opinione adeo partibus operis
 huius omnibus connexus ac mixtus est, ut ne a sententiis quidem aut
 verbis saltem singulis possit separari, nec magis arte traditur quam
 gustus aut odor.

ideoque nos, quid in quaque re sequendum cavendumque sit,
 docemus ac deinceps docebimus, ut ad ea iudicium dirigatur.
 praecipiam igitur, ne, quod effici non potest,
 aggrediamur, ut contraria vitemus et communia, ne quid in eloquendo
 corruptum, obscurum sit? referatur oportet ad sensus, qui non
 docentur.

nec multum a iudicio credo distare consilium, nisi quod illud
 ostendentibus se rebus adhibetur, hoc latentibus et aut omnino nondum
 repertis aut dubiis. et iudicium frequentissime certum est,
 consilium vero est ratio quaedam alte petita et
 plerumque plura perpendens et comparans habensque in se et inventionem
 et iudicationem.

Sed ne de hoc quidem praecepta in universum exspectanda
 sunt. nam ex re sumitur cuius locus ante actionem est
 frequenter; nam Cicero summo consilio videtur in Verrem vel contrahere
 tempora dicendi maluisse quam in eum annum, quo erat Q. Hortensius
 consul futurus, incidere.

et in ipsis actionibus primum ac potentissimum obtinet locum;
 nam, quid dicendum, quid tacendum, quid differendum sit, exigere
 consilii est; negare sit satis an defendere, ubi prooemio utendum et
 quali, narrandumne et quomodo, iure prius pugnandum an aequo, qui sit
 ordo utilissimus, tum omnes colores, aspere an leniter an etiam summisse
 loqui expediat.

Sed haec quoque, ut quisque passus est locus, monuimus,
 idemque in reliqua parte faciemus; pauca tamen exempli gratia ponam,
 quibus manifestius appareat quid sit, quod demonstrari posse praeceptis
 non arbitror.

laudatur consilium Demosthenis, quod, cum suaderet bellum Atheniensibus parum id prospere expertis, nihil
 adhuc factum esse ratione monstrat. poterat enim emendari
 negligentia; at, si nihil esset erratum, melioris in posterum spei non
 erat ratio.

idem , cum offensam vereretur, si obiurgaret populi segnitiam
 in asserenda libertate rei publicae, maiorum laude uti maluit, qui rem
 publicam fortissime administrassent. nam et faciles habuit
 aures, et natura sequebatur, ut meliora probantes peiorum paeniteret.

Ciceronis quidem vel una pro Cluentio quamlibet multis
 exemplis sufficiet oratio. nam quod in eo consilium maxime
 mirer? primamne expositionem, qua matri, cuius filium premebat
 auctoritas, abstulit fidem? an quod iudicii corrupti crimen transferre
 in adversarium maluit quam negare propter inveteratam, ut ipse dicit,
 infamiam? an quod in re invidiosa legis auxilio novissime est usus, quo
 genere defensionis etiam offendisset nondum praemollitas iudicum mentes?
 an quod se ipsum invito Cluentio facere testatus est?

quid pro Milone? quod non ante narravit, quam praeiudiciis
 omnibus reum liberaret? quod insidiarum invidiam in
 Clodium vertit, quanquam revera fuerat pugna fortuita? quod factum et
 laudavit et tamen voluntate Milonis removit? quod illi preces non dedit
 et in earum locum ipse successit? infinitum est enumerare, ut
 Cottae detraxerit auctoritatem, ut pro Ligario se opposuerit, Cornelium
 ipsa confessionis fiducia eripuerit.

illud dicere satis habeo, nihil esse non modo in orando, sed
 in omni vita prius consilio, frustraque sine eo tradi ceteras artes,
 plusque vel sine doctrina prudentiam quam sine prudentia facere
 doctrinam. aptare etiam orationem locis, temporibus, personis
 est eiusdem virtutis. Sed hic quia latius fusus est locus
 mixtusque cum elocutione, tractabitur cum praecipere de apte dicendo
 coeperimus.

de inventione, ut arbitror, satis dictum est. neque enim ea
 demum, quae ad docendum pertinent, exsecuti sumus, verum etiam motus
 animorum tractavimus. sed ut opera exstruentibus satis non
 est saxa atque materiam et cetera aedificanti utilia congerere, nisi
 disponendis eis collocandisque artificium manus adhibeatur, sic in
 dicendo quamlibet abundans rerum copia cumulum tantum habeat atque
 congestum, nisi illas eadem dispositio in ordinem digestas atque inter
 se commissas devinxerit.

nec immerito secunda quinque partium posita est, cum sine ea
 prior nihl valeat. neque enim quanquam fusis omnibus membris
 statua sit, nisi collocetur, et si quam in corporibus nostris aliorumve
 animalium partem permutes et transferas, licet haheat
 eadem omnia, prodigium sit tamen. Et artus etiam leviter
 loco moti perdunt quo viguerunt usum, et turbati exercitus sibi ipsi
 sunt impedimento.

nec mihi videntur errare qui ipsam rerum naturam stare ordine
 putant, quo confuso peritura sint omnia. sic oratio carens
 hac virtute tumultuetur necesse est et sine rectore fluitet nec
 cohaereat sibi, multa repetat, multa transeat, velut nocte in ignotis
 locis errans, nec initio nec fine proposito casum potius quam consilium
 sequatur. quapropter totus hic liber serviat dispositioni,

quae quidem, si certa aliqua via tradi in omnes materias ullo modo
 posset, non tam paucis contigisset. sed cum infinitae litium
 formae fuerint futuraeque sint et tot saeculis nulla reperta sit causa,
 quae esset tota alteri similis, sapiat oportet actor et vigilet et
 inveniat et iudicet et consilium a se ipso petat. neque 
 infitias eo quaedam esse quae demonstrari possint, eaque non omittam.

sit igitur, ut supra significavi, divisio rerum plurium ex
 singulas, partitio singularum ex partes discretio, ordo recta quaedam
 collocatio prioribus sequentia adnectens, dispositio
 utilis rerum ac partium ex locos distributio.

sed meminerimus ipsam dispositionem plerumque utilitate mutari
 nec eandem semper primam quaestionem ex utraque parte tractandam.
 cuius rei, ut cetera exempla praeteream, Demosthenes
 quoque atque Aeschines possunt esse documento ex iudicio Ctesiphontis
 diversum secuti ordinem, cum accusator a iure, quo videbatur potentior,
 coeperit, patronus omnia paene ante ius posuerit, quibus iudicem
 quaestioni legum praepararet.

aliud enim alii docere prius expedit, alioqui semper petitoris
 arbitrio diceretur; denique ex accusatione mutua, cum se uterque
 defendat, priusquam adversarium arguat, omnium rerum necesse est ordinem
 esse diversum. igitur , quid ipse sim secutus, quod partim
 praeceptis partim usurpatum ratione cognoveram, promam nec unquam
 dissimulavi.

erat mihi curae ex controversiis forensibus nosse omnia, quae
 ex causa versarentur. nam ex schola certa sunt et pauca et
 ante declamationem exponuntur, quae themata Graeci vocant, Cicero proposita. cum haec ex conspectu
 quodammodo collocaveram, non minus pro adversa parte quam promea
 cogitabam.

Et primum (quod non difficile dictu est sed tamen ante omnia
 intuendum) constituebam, quid utraque pars vellet efficere, tum per
 quid, hoc modo. cogitabam , quid primum petitor diceret.
 id aut confessum erat aut controversum.

Si confessum, non poterat ibi esse quaestio.
 transibam ergo ad responsum partis alterius, idem
 intuebar; nonnunquam etiam quod inde obtinebatur confessum erat.
 ubi primum coeperat non convenire, quaestio oriebatur.
 id tale est: 
 occidisti 
 hominem; Occidi.

convenit ; transeo. rationem reddere debet reus,
 quare occiderit. 
 adulterum , inquit,
 cum adultera occidere licet. 
 legem 
 esse certum est. tertium iam aliquid videndum est, ex quo
 pugna consistat. 
 non fuerunt adulleri;
 Fuerunt: quaestio;

de facto ambigitur, coniectura est. interim et hoc tertium
 confessum est adulteros fuisse 
 sed tibi,
 inquit accusator, illos non licuit occidere;
 exul enim eras, aut ignominiosus. 
 De iure quaeritur. at si
 protinus dicenti 
 occidisti 
 
 respondeatur 
 non occidi, statim pugna
 est. 
 Si explorandum est, ubi
 controversia incipiat, et considerari debet, quid primam quaestionem
 faciat. Intentio simplex, 
 occidit Saturninum Rabirius;

coniuncta, 
 lege de sicariis commisit L.
 Varenus. nam C. Varenum occidendum et Cn. Varenum
 vulnerandum et Salarium item occidendum curavit. 
 Nam sic diuersae
 propositiones erunt; quod idem de petitionibus dictum sit.
 verum ex coniuncta propositione plures esse quaestiones
 ac status possunt, si aliud negat reus, aliud defendit, aliud a iure
 actionis excludit. In quo genere agenti est dispiciendum,
 quid quoque loco diluat.

quod pertinet ad actorem, non plane dissentio a Celso, qui
 sine dubio Ciceronem secutus instat tamen huic parti vehementius, ut
 putet primo firmum aliquid esse ponendum, summo firmissimum,
 imbecilliora medio, quia et initio movendus sit iudex et summo
 impellendus.

at pro reo plerumque gravissimum quidque primum movendum est,
 ne illud spectans iudex reliquorum defensioni sit aversior.
 interim tamen et hoc mutabitur, si leviora illa palam
 falsa erunt, gravissimi defensio difficilior, ut
 detracta prius accusatoribus fide aggrediamur ultimum, iam iudicibus
 omnia vana esse credentibus. opus erit tamen praefatione, qua
 et ratio reddatur dilati criminis et promittatur defensio, ne id quod
 non statim diluemus timere videamur.

anteactae vitae crimina plerumque prima purganda sunt, ut id,
 de quo laturus est sententiam iudex, audire propitius incipiat.
 sed hoc quoque pro Vareno Cicero ex ultimum distulit, non
 quid frequentissime sed quid tum expediret intuitus.

cum simplex intentio erit, videndum est, unum aliquid
 respondeamus an plura. Si unum, ex re quaestionem
 instituamus an ex scripto; si ex re, negandum sit quod
 obiicitur an tuendum; si ex scripto, ex qua specie iuris pugna sit, et
 ex ea, de verbis an de voluntate quaeratur.

id ita consequemur, si intuiti fuerimus, quae sit lex quae
 litem faciat, hoc est, qua iudicium sit constitutum. nam 
 quaedam ex scholasticis ponuntur ad coniungendam modo actae rei seriem,
 ut puta: 
 expositum qui agnouerit, solutis
 alimentis recipiat. minus dicto 
 
 audientem filium liceat abdicare.
 qui expositum recepit, imperat ei nuptias locupletis
 propinquae; ille deducere vult filiam pauperis educatoris.

lex de expositis ad adfectum pertinet; iudicium pendet ex lege
 abdicationis. nec tamen semper ex una lege quaestio est, ut
 ex antinomia. his spectatis apparebit circa quod pugna sit.

coniuncta defensio est, qualis pro Rabirio: 
 Si occidisset, recte fecisset; sed non occidit.
 
 ubi vero multa contra unam propositionem dicimus,
 cogitandum est primum quidquid dici potest, tum ex his quo quidque loco
 dici expediat aestimandum. In quo non idem sentio, quod de
 propositionibus paulo ante, quodque de argumentis probationum loco
 concessi, posse aliquando nos incipere a firmioribus.

nam vis quaestionum semper crescere debet et ad potentissima
 ab infirmissimis pervenire, sive sunt eiusdem generis sive diversi.

iuris autem quaestiones solent esse nonnunquam ex alis atque
 allis conflictionibus, facti semper idem spectant; ex utroque genere similis ordo est. sed prius de
 dissimilibus, ex quibus infirmissimum quidque primum tractari oportet,
 ideo quod quasdam quaestiones exsecuti donate solemus et concedere;
 neque enim transire ad alias possumus nisi omissis prioribus.
 quod ipsum ita fieri oportet,

non ut damnasse eas videamur, sed omisisse, quia possimus etiam sine eis
 vincere. procurator alicuius pecuniam petit ex fenore
 hereditario: potest incidere quaestio, an huic esse procuratori liceat.

finge nos, postquam tractavimus eam, remittere vel etiam
 convinci: quaeretur, an ei, cuius nomine litigatur, procuratorem habendi
 sit ius. discedamus hinc quoque: recipit materia quaestionem,
 an ille, cuius nomine agitur, heres sit feneratoris an ex asse heres.
 haec quoque concessa sint:

quaeretur an debeatur. contra nemo tam demens fuerit, ut cum
 id quod firmissimum duxerit se habere protulerit, remittat illud et ad leviora
 transcendat. huic ex schola simile est: 
 non abdicabis adoptatum; ut hunc quoque, non virum.
 fortem; ut et fortem, non qui cuicunque 
 
 voluntati tuae non paruerit;
 ut ex alia omnia subiectus sit, non 
 
 propter optionem; ut propter optionem, non propter
 talem optionem. 
 Haec
 iuris quaestionum differentia est.

In factis autem ad idem tendentia sunt plura, ex quibus
 aliqua citra summam quaestionem remitti solent; ut si is, cum quo furti
 agitur, dicat: 
 proba te habuisse, proba
 perdidisse, proba furto perdidisse, proba mea fraude.
 
 priora enim remitti possunt, ultimum non potest.

solebam et hoc facere, ut vel ab ultima specie (nam ea fere est,
 quae continue causam) retrorsum quaererem usque ad primam generalem
 quaestionem, vel a genere ad extremam speciem descenderem, etiam ex
 suasoriis.

Vt deliberat Numa, an regnum offerentibus Romanis recipiat.
 primum , id est genus, an regnandum, tum an ex civitate aliena, an Romae, an laturi
 sint Romani talem regem. similiter ex controversiis.
 optet enim vir fortis alienam uxorem. ultima 
 species est, an optare possit alienam uxorem. generale est,
 an quidquid optarit, accipere debeat. inde , an ex privato,
 an nuptias, an maritum habentis.

sed hoc non, quemadmodum dicitur, ita et quaeritur.
 primum enim occurrit fere, quod est ultimum dicendum, ut
 hoc, 
 non debes alienam uxorem optare, 
 ideoque divisionem perdit festinatio. non oportet igitur
 offerentibus se contentum esse, sed quaerere aliquid quod ultra est,
 
 ne uiduam
 quidem. 
 adhuc plus est, 
 nihil ex
 privato. 
 ultimum retrorsum, quod idem a capite primum
 est, nihil iniquum. 
 itaque propositione
 visa,

quod est facillimum, cogitemus, si fieri potest, quid naturale sit
 primum responderi. id si, tanquam res agatur et nobis ipsis
 respondendi necessitas sit, intueri voluerimus, occurret.

Si id non contigerit, seponamus id quod primum se obtulerit,
 et ipsi nobiscum sic loquamur: 
 quid si hoc
 non esset? id iterum et tertium et dum nihil sit reliqui.
 itaque inferiora quoque scrutabimur, quae tractata
 faciliorem nobis iudicem ex summa quaestione facient.

non dissimile huic est et illud praeceptum, ut a communibus ad
 propria veniamus. fere enim communia
 generalia sunt. commune est, 
 tyrannum occidit; proprium, patrem 
 
 tyrannum occidit; mulier occidit,
 uxor occidit.

solebam et excerpere, quid mihi cum adversario conveniret, si
 modo id pro me erat, nec solum premere confessionem, sed partiendo
 multiplicare, ut ex illa controversia, 
 dux 
 ., qui competitorem patrem ex suffragiis vicerat, captus est; euntes
 ad redemptionem eius legati obvium habuerunt patrem revertentem ab
 hostibus.

is legatis dixit: Sero itis.
 excusserunt illi patrem et aurum ex sinu eius
 invenerunt; ipsi perseverarunt ire quo intenderant; invenerunt ducem
 cruci fixum, cuius uox fiuit: cauete proditorem.
 reus est pater. 
 quid 
 convenit? 
 proditio nobis praedicta est et
 praedicta a duce; quaerimus proditorem. 
 te isse ad hostes fateris et isse clam et 
 
 ab his incolumem redisse,
 aurum retulisse et aurum occultum habuisse. 
 nam ,

quod fecit, id nonnunquam potentius fit propositione; quae si animos
 occupavit, prope aures ipsae defensioni praecluduntur. In 
 totum autem congregatio criminum accusantem adiuvat, separatio
 defendentem. solebam id, quod fieri et ex argumentis dixi, ex
 tota facere materia, ut propositis extra quae
 nihil esset omnibus, deinde ceteris remotis, solum id superesset quod
 credi volebam,

ut ex praevaricationum criminibus: 
 Vt 
 absolvatur reus, aut innocentia ipsius fit aut interveniente aliqua
 potestate aut vi aut corrupto iudicio aut difficultate probationis
 aut praevaricatione. nocentem fuisse confiteris, nulla
 potestas obstitit, nulla vis, corruptum iudicium non quereris, nulla
 probandi difficultas fuit: quid superest, nisi ut praevaricatio
 fuerit?

Si omnia amoliri non poteram, plura amoliebar. 
 hominem occisum esse constant, non ex
 solitudine, ut a latronibus suspicer; non praedae gratia, quia
 inspoliatus est; non hereditatis spe, quia pauper fuit: odium igitur
 ex causa, cum sis inimicus.

quae res autem faciliorem divisioni viam praestat, eadem
 inventioni quoque, excutere quidquid dici potest, et velut reiectione
 facta ad optimum pervenire. accusatur Milo, quod Clodium
 occiderit. aut fecit aut non. optimum erat negare;
 sed non potest: occidit ergo aut iure aut iniuria utique.
 iure : aut voluntate aut necessitate, 
 nam ignorantia praetendi non potest.

voluntas anceps est, sed, quia ita homines putant, attingenda
 defensio, ut id pro re publica fuerit. necessitate ? subita
 igitur pugna, non praeparata; alter igitur insidiatus est.
 uter ? Profecto Clodius. videsne , ut ipsa
 rerum necessitas deducat ad defensionem? adhuc ,

aut utique voluit occidere insidiatorem Clodium aut non.
 tutius , si noluit. fecerunt ergo servi
 Milonis neque iubente neque sciente Milone. at haec tam
 timida defensio detrahit auctoritatem illi, qua recte dicebamus occisum.
 adiicietur :

quod suos quisque servos ex tali re facere
 voluisset. 
 hoc eo est utilius, quod saepe nihil
 placet et aliquid dicendum est. intueamur ergo omnia: ita
 apparebit aut id quod optimum est aut id quod minime malum.
 propositione aliquando adversarii utendum et esse
 nonnunquam commune eam, suo loco dictum est. multis milibus
 versuum scio apud quosdam esse quaesitum, quomodo inveniremus, utra pars
 deberet prior dicere; quod ex foro vel atrocitate
 formularum vel modo petitionum vel novissime sorte diiudicatur.
 In schola quaeri nihil attinet,

cum ex declamationibus iisdem narrare et contradictiones solvere tam ab
 actore quam a possessore concessum sit. sed ex plurimis
 controversiis ne inveniri quidem potest: ut ex illa,
 Qui tres liberos habebat, oratorem, philosophum, medicum, testamento
 quattuor partes fecit et singulas singulis dedit, unam eius esse
 voluit, qui esset utilissimus civitati.

contendunt ; quis primus dicat, incertum est, propositio tamen
 certa; ab eo enim, cuius personam tuebimur, incipiendum erit.
 Et haec quidem de dividendo ex universum praecipi
 possunt.

at quomodo inveniemus eniam illas occultiores quaestiones?
 scilicet, quomodo sententias, verba, figuras, colores: ingenio, cura,
 exercitatione. non tamen fere unquam nisi imprudentem
 fugerint, si, ut dixi, naturam sequi ducem velit.

sed plerique eloquentiae famam adfectantes contenti sunt locis
 speciosis modo vel nihil ad probationem conferentibus. alii 
 nihil ultra ea quae ex oculos
 incurrunt exquirendum putant. quod quo facilius appareat,
 unam de schola controversiam, non ita sane
 difficillimam aut novam, proponam ex exemplum.

qui reo proditionis patri non adfuerit,
 exheres sit. proditionis damnatus cum advocato exulet.
 reo proditionis patri disertus filius adfuit,
 rusticus non adfuit: damnatus abiit cum advocato ex exilium.
 rusticus cum fortiter fecisset, praemii nomine
 impetravit restitutionem patris et fratris. pater 
 reversus intestatus decessit: petit rusticus partem bonorum, orator
 totum vindicat sibi.

hic illi eloquentes quibusque nos circa lites raras
 sollicitiores ridiculi videmur, invadent personas favorabiles.
 actio pro rustico contra disertum, pro viro forti contra
 imbellem, pro restitutore contra ingratum, pro eo, qui parte contentus
 sit, contra eum, qui fratri nihil dare ex paternis velit.
 quae omnia sunt ex materia et multum iuvant,

victoria tamen non trahunt. In hac quaerentur sententiae,
 si fieri poterit, praecipites vel obscurae (nam ea nunc virtus est), et
 pulchre fuerit cum materia tumultu et clamore transactum.
 illi vero, quibus propositum quidem melius, sed cura ex
 proximo est, haec velut innatantia videbunt:

excusatum esse rusticum, quod non interfuerit iudicio nihil collaturus
 patri; sed ne disertum quidem habere, quod imputet reo, cum is damnatus
 sit; dignum esse hereditate restitutorem; avarum, impium, ingratum, qui
 dividere nolit cum fratre eoque sic merito; quaestionem quoque illam
 primam scripti et voluntatis, qua non expugnata non sit sequentibus
 locus.

at qui naturam sequetur illa cogitabit profecto, primo hoc
 dicturum rusticunm: 
 pater intestatus duos
 nos filios reliquit, partem iure gentium peto. 
 quis 
 tam imperitus, quis tam procul a litteris, quin sic incipiat, etiamsi
 nescierit, quid sit propositio?

hanc communem omnium legem leviter adornabit ut iustam.
 nempe sequetur, ut quaeramus, quid huic tam aequae
 postulationi respondeatur? at id manifestum est. 
 lex est, quae iubet exheredem esse eum qui
 patri proditionis reo non adfuerit; tu autem non adfuisti.
 
 hanc propositionem necessaria sequitur legis
 laudatio et eius, qui non adfuerit, vituperatio.

adhuc versamur ex confessis; redeat animus ad petitorem; numquid non hoc cogitet necesse est, nisi
 qui sit plane hebes? 
 Si lex obstat, nulla
 lis est, inane iudicium est. atqui et legem esse et hoc,
 quod ea puniat, a rustico factum extra dubitationem est.
 
 quid ergo dicimus? 
 rusticus eram.

Si lex omnes complectitur, nihil
 proderit. quaeramus ergo num infirmari ex aliquam partem lex
 possit. quid aliud (saepius dicam) natura permittit quam ut,
 cum verba contra sint, de voluntate quaeratur? generalis 
 igitur quaestio, verbis an voluntate sit standum. sed hoc ex
 commune de iure omni disputandum semper nec unquam satis iudicatum est.
 quaerendum igitur ex hac ipsa, qua consistimus, an
 aliquid inveniri possit quod scripto adversetur.

ergo , quisquis non adfuerit, exheres erit?
 quisquis sine exceptione? 
 iam se illa vel ultro
 offerent argumenta: 
 Et infans? 
 filius enim est et non adfuit; et qui aberat et qui
 militabat et qui ex legatione erat? 
 iam multum acti
 est: potest aliquis non adfuisse et heres esse.
 transeat nunc idem ille,

qui hoc cogitavit, ut ait
 Cicero, tibicinis Latini modo ad disertum. 
 Vt ista concedam, tu nec infans es nec abfuisti
 nec militasti. 
 Num aliud occurrit quam illud, 
 sed rusticus sum? 
 contra ,
 quod palam est dici:

Vt agere non potueris, adsidere potuisti;
 et verum est. quare redeundum rustico ad animum
 legumlatoris: 
 impietatem punire voluit, ego
 autem impius non sum.

contra quod disertus, 
 tu impie
 fecisti, inquit, cum exheredationem
 meruisti, licet te postea vel paenitentia vel ambitus ad hoc genus
 optionis adduxerit. praeterea propter te damnatus est
 pater, videbaris enim de causa pronuntiasse. 
 ad haec
 rusticus: 
 tu vero ex causa damnationis
 fuisti, multos offenderas, inimicitias domui contraxeras.
 
 haec coniecturalia; illud quoque, quod coloris loco
 rusticus dicit, patris fuisse tale consilium, ne universam domum
 periculo subiiceret. haec prima quaestione scripti et
 voluntatis continentur.

intendamus ultra animum videamusque, an aliquid inveniri
 praeterea possit. quo id modo fiet? sedulo imitor
 quaerentem, ut quaerere doceam, et omisso
 speciosiore stili genere ad utilitatem me summitto discentium.
 omnes adhuc quaestiones ex persona petitoris ipsius
 duximus; cur non aliquid circa patrem quaerimus? dictum non est, 
 quisquis 
 
 
 non adfuerit, exheres
 erit.

cur non conamur et sic quaerere, 
 Num , cuicunque quis non adfuerit?
 
 facimus hoc saepe ex iis controversiis, ex quibus
 petuntur ex vincula qui parentes suos non alunt, ut eam quae testimonium
 ex filium peregrinitatis reum dixit, eum, qui filium lenoni vendidit.
 In hoc, de quo loquimur, patre quid apprehendi potest?
 damnatus est.

numquid igitur lex ad absolutos tantum patres pertinet?
 dura prima fronte quaestio. non desperemus;
 credibile est hoc voluisse legumlatorem, ne auxilia liberorum
 innocentibus deessent. sed hoc dicere rustico verecundum est,
 quia innocentem fuisse patrem fatetur.

dat aliud argumentum controversiae 
 damnatus proditionis cum advocato exulet.
 
 vix videtur posse fieri, ut poena filio ex eodem
 patre, et si adfuerit et si non adfuerit, constitute
 sit. praeterea lex ad exules nulla pertinet. non 
 ergo credibile est de advocato damnati scriptum; an possunt enim bona
 esse ulla exulis?

rusticus 
 ex utramque partem dubium facit;
 disertus et verbis inhaerebit, ex quibus nulla exceptio est, et propter
 hoc ipsum poenam esse constitutam eis qui non adfuerint, ne periculo
 exilii deterreantur advocatione, et rusticum innocenti non adfuisse
 dicet. illud protinus non indignum quod adnotetur, posse ex uno statu
 duas generales fieri quaestiones, an quisquis? an cuicunque?

haec ex duabus personis quaesita sunt. ex tertia
 autem, quae est adversarii, nulla oriri quaestio potest, quia nulla fit
 ei de sua parte controversia. nondum tamen cura deficiat.
 ista enim omnia dici possent etiam non restituto patre.
 nec statim eo tendamus, quod occurrit ultro, a rustico
 restitutum. qui subtiliter quaeret, aliquid spectabit ultra;
 nam, ut genus species sequitur, ita species genus praecedit.
 fingamus ergo ab alio restitutum:

ratiocinativa seu collectiva quaestio orietur, an
 restitutio pro sublatione iudicii sit et proinde valeat, ac si iudicium
 non fuisset. ubi temptabit rusticus dicere ne impetrare
 quidem aliter potuisse suorum restitutionem uno praemio nisi patre
 proinde ac si accusatus non esset revocato, quae res advocati quoque
 poenam, tanquam is non adfuisset, remiserit.

tum venimus ad id, quod primum occurrebat, a rustico esse
 restitutum patrem. ubi rursus ratiocinamur, an restitutor
 accipi debeat pro advocate, quando id praestiterit quod advocatus
 petiit, nec improbum sit pro simili accipi quod plus est.

reliqua iam aequitatis, utrius iustius sit desiderium.
 id ipsum adhuc dividitur; etiamsi uterque sibi totum
 vindicaret, nunc utique, cum alter semissem, alter universa fratre
 excluso. sed his tractatis etiam habet magnum momentum apud
 iudices patris memoria, cum praesertim de bonis eius quaeratur.
 erit ergo coniectura, qua mente pater
 intestatus decesserit. sed ea pertinet ad qualitatem;
 alterius status instrumentum est.

plerumque autem ex fine causarum de aequitate tractabitur,
 quia nihil libentius iudices audiunt. aliquando tamen hunc
 ordinem mutabit utilitas, ut, si ex iure minus fiduciae erit, aequitate
 iudicem praeparemus.

nihil habui amplius quod ex universum praeciperem.
 nunc eamus per singulas causarum iudicialium partes, quas
 ut persequi ad ultimam speciem, id est ad singulas lites
 controversiasque, non possum, ita de generalibus scribere
 licet, ut, quae ex quemque statum frequentissime incidant, tradam.
 Et , quia natura prima quaestio est, factumne sit, ab
 hoc ordiar.

coniectura omnis aut de re aut de animo est.
 utriusque tria tempora, praeteritum, praesens, futurum.
 De re et generales quaestiones sunt et definitae, id
 est, et quae non continentur personis et quae continentur.

De animo quaeri non potest, nisi ubi persona est et de facto
 constat. ergo cum de re agitur, aut quid factum sit in dubium
 venit aut quid fiat aut quid sit futurum, ut in generalibus, an atomorum
 concursu mundus sit effectus, an providentia
 regatur, an sit aliquando casurus; in definitis: an parricidium
 commiserit Roscius, an regnum adfectet Manlius, an recte Verrem sit
 accusaturus Q. Caecilius.

In iudiciis praeteritum tempus maxime valet; nemo enim
 accusat, nisi quae facta sunt. nam quae fiant et quae futura
 sint ex praeteritis colliguntur. quaeritur et unde quid
 ortum? ut pestilentia ira deum an intemperie caeli an corruptis aquis an
 noxio terrae halitu. Et quae causa facti? ut, quare ad
 Troiam quinquaginta reges navigaverint iure iurando adacti an exemplo
 moti an gratificantes Atridis. quae duo genera non multum
 inter se distant.

ea vero, quae sunt praesentis temporis, si non argumentis,
 quae necesse est praecessisse, sed oculis deprehendenda sunt, non egent
 coniectura, ut si apud Lacedaemonios quaeratur, an Athenis muri fiant.
 sed et illud, quod potest videri extra haec positum,
 coniecturae genus, cum de aliquo homine quaeritur, qui sit; ut est
 quaesitum contra Vrbiniae heredes, is qui tanquam filius petebat bona,

Figulus esset an Sosipater. nam et substantia eius sub oculos venit, ut non possit quaeri, an sit,
 quomodo an ultra oceanum; nec quid sit nec quale sit, sed quis sit?
 verum hoc quoque genus litis ex praeterito pendet, an hic
 sit ex Vrbinia natus Clusinius Figulus. fuerunt autem tales
 nostris etiam temporibus controversiae, atque aliquae in meum quoque
 patrocinium inciderunt.

animi coniectura non dubie in omnia tempora cadit, qua mente
 Ligarius in Africa fuerit, qua mente Pyrrhus foedus petat, quomodo
 laturus sit Caesar, si Ptolemaeus Pompeium occiderit.
 quaeritur per coniecturam et qualitas circa modum,
 speciem, numerum, an sol maior quam terra, luna globosa an plana an
 acuta, unus mundus an plures. itemque extra naturales
 quaestiones,

maius bellum Troianum an Peloponnesium, qualis clipeus Achillis, an unus
 Hercules. In iis autem, quae accusatione ac defensione
 constant, unum est genus, in quo quaeritur et de facto et de auctore;
 quod interim coniunctam quaestionem habet, cum utrumque pariter
 negatur, interim separatam, cum et factum sit necne, et si de facto
 constet, a quo factum sit ambigitur.

ipsum quoque factum aliquando simplicem quaestionem habet, an homo perierit, aliquando duplicem, veneno
 an cruditate perierit. alterum est genus de facto tantum,
 cum, si id certum sit, non potest de auctore dubitari; tertium de
 auctore tantum, cum factum constat, sed a quo sit factum in
 controversiam venit. Et hoc, quod tertio loco posui, non
 est simplex.

aut enim reus fecisse tantummodo se negat aut alium fecisse
 dicit. sed ne in alterum quidem transferendi criminis una
 forma est. Interdum enim substituitur mutua accusatio, quam
 Graeci ἀντικατηγορίαν vocant,
 nostrorum quidam concertativam. Interdum in aliquam
 personam, quae extra discrimen iudicii est, transfertur, et alias
 certam, alias incertam;

et, cum certam, aut in extrariam aut in ipsius qui periit voluntatem. In quibus similis
 atque in ἀντικατηγορίᾳ personarum,
 causarum, ceterorum comparatio est, ut Cicero pro Vareno in familiam
 Ancharianam, pro Scauro circa mortem Bostaris in matrem avertens crimen
 facit.

est etiam illud huic contrarium comparationis genus, in quo
 uterque a se factum esse dicit; et illud in quo non personae inter se
 sed res ipsae colliduntur, id est, non uter fecerit,
 sed utrum factum sit. cum de facto et de auctore constat, de
 animo quaeri potest. nunc de singulis. cum pariter
 negatur, hoc modo: 
 adulterium non commisi;
 tyrannidem non ad fectavi. 
 In caedis ac veneficii
 causis frequens est illa divisio: 
 non est
 factum; et si est factum, ego non feci.

sed , cum dicimus, 
 proba hominem
 occisum, accusatoris tantum partes sunt; a reo nihil dici
 contra praeter aliquas fortasse suspiciones potest, quas spargere quam
 maxime varie oportebit, quia, si unum aliquid adfirmaris, probandum est
 aut causa periclitandum. nam cum inter id quod ab adversario
 et id quod a nobis propositum est quaeritur, videtur utique alterum
 verum; ita everso quo defendimur, reliquum est quo premimur,

ut cum quaerimus de ambiguis signis cruditatis et veneni, nihil tertium
 est ideoque utraque pars, quod proposuit, tuetur. interim 
 autem ex re quaeritur, veneficium fuerit an cruditas; cum aliqua ex ipsa
 citra personam quoque argumenta ducuntur.

refert enim, convivium praecesserit laetitia an tristitia, labor an otium,
 vigilia an quies. Aetas quoque eius, qui periit, discrimen facit;
 interest, subito defecerit an longiore valetudine consumptus sit.
 liberior adhuc in utramque partem disputatio, si tantum
 subita mors in quaestionem venit.

interim ex persona probatio rei petitur, ut propterea
 credibile sit venenum fuisse, quia credibile est ab hoc factum
 veneficium, vel contra. cum vero de reo et de facto
 quaeritur, naturalis ordo est, ut prius factum esse accusator probet,
 deinde a reo factum. Si tamen plures in persona probationes
 habuerit, conuertit hunc ordinem.

defensor autem semper prius negabit esse factum, quia, si in
 hac parte vicerit, reliqua non necesse habet dicere; victo superest, ut
 tueri se possit. illic quoque, ubi de facto tantum
 controversia est, quod si probetur non possit de auctore dubitari,
 similiter argumenta et ex persona et ex re ducuntur, sed in unam facti
 quaestionem,

sicut in illa controversia: (utendum est enim et his exemplis, quae sunt
 discentibus magis familiaria) 
 abdicatus 
 medicinae studuit. cum pater eius aegrotaret,
 desperantibus de eo ceteris medicis, adhibitus sanaturum se dixit,
 si is 
 
 potionem a se datam
 bibisset. paler , acceptae potionis epota parte, dixit
 uenenum sibi datum; filius quod reliquum erat exhausit: pater
 decessit, ille parricidii reus est.

manifestum , quis potionem dederit, quae si veneni fuit, nulla
 quaestio de auctore; tamen, an venenum fuerit, ex argumentis a persona
 ductis colligetur. superest tertium, in quo factum esse
 constat aliquid, a quo sit factum, quaeritur. cuius rei
 supervacuum est ponere exemplum, cum plurima sint huiusmodi iudicia, ut
 hominem occisum esse manifestum sit vel sacrilegium commissum, is autem,
 qui arguitur fecisse, neget. ex hoc nascitur ἀντικατηγορία; utique enim factum esse
 convenit, quod duo invicem obiiciunt.

In quo quidem genere causarum admonet Celsus fieri id in
 foro non posse; quod neminem ignorare arbitror. De uno reo
 consilium cogitur, et etiam si qui sunt, qui invicem
 accusent, alterum iudicium praeferre necesse est.

Apollodorus quoque ἀντικατηγορίαν duas esse controversias dixit, et sunt
 revera secundum forense ius duae lites. potest tamen hoc
 genus in cognitionem venire senatus aut principis. sed in
 iudicio quoque nihil interest actionum,

utrum simul de utroque pronuntietur an sententia de uno feratur. 
 Quo in genere semper prior debebit esse defensio, primum quia natura
 potior est salus nostra quam adversarii pernicies, deinde quod plus
 habebimus in accusatione auctoritatis, si prius de innocentia nostra
 constiterit, postremum, quod ita demum duplex causa erit. nam 
 qui dicit, 
 ego non occidi, habet
 reliquam partem, ut dicat, 
 tu occidisti;
 at qui dicit, 
 tu occidisti,
 
 supervacuum habet postea dicere, 
 ego non occidi.

hae porro actiones constant comparatione; ipsa comparatio non
 una via ducitur. aut enim totam causam nostram cum tota
 adversarii causa componimus aut singula argumenta cum singulis.
 quorum utrum sit faciendum, non potest nisi ex ipsius
 litis utilitate cognosci: ut Cicero singula pro Vareno comparat in primo
 crimine; etenim in posteriore crimine persona alieni cum persona matris temere
 compararetur. quare optimum est, si fieri poterit, ut singula
 vincantur a singulis; sed si quando in partibus laborabimus,
 universitate pugnandum est. Et sive invicem accusant,

sive crimen reus citra accusationem in adversarium vertit (ut Roscius in
 accusatores suos, quamvis reos non fecisset),
 sive in ipsos, quos sua manu periisse dicemus, factum deflectitur, lion
 aliter quam in iis quae mutuam accusationem habent utriusque partis
 argumenta inter se comparantur.

id autem genus de quo novissime dixi non solum in scholis
 saepe tractatur, sed etiam in foro. nam id est in causa
 Naevii Arpiniani solum quaesitum, praecipitata esset ab eo uxor an se
 ipsa sua sponte iecisset. cuius actionem et quidem solam in
 hoc tempus emiseram, quod ipsum me fecisse ductum iuvenali cupiditate
 gloriae fateor. nam ceterae, quae sub nomine meo feruntur, 
 
 negligentia excipientium in quaestum notariorum corruptae minimam partem
 mei habent.

est et alia duplex coniectura huic ἀντικατηγορίᾳ diversa, de praemiis, ut in illa
 controversia, 
 tyrannus suspicatus a medico
 suo datum sibi venenum torsit eum et, cum is dedisse se pernegaret,
 arcessit alterum medicum; ille datum ei venenum dixit, sed se
 antidotum daturum, et dedit ei potionem, qua epota tyrannus
 decessit. De praemio duo medici contendunt.
 
 nam ut illic factum in adversarium transferentium,
 ita hic sibi vindicantium personae, causae,
 facultates, tempora, instrumenta,

testimonia comparantur. illud quoque, etiamsi non est
 ἀντικατηγορία, simili tamen
 ratione tractatur, in quo citra accusationem quaeritur, utrum factum
 sit. utraque enim pars suam expositionem habet atque eam
 tuetur, ut in lite Vrbiniana petitor dicit, Clusinium Figulum filium
 Vrbiniae acie victa, in qua steterat, fugisse, iactatumque casibus
 variis, retentum etiam a rege, tandem in Italiam ac patriam suam
 Marrucinos venisse atque ibi agnosci; Pollio contra,
 servisse eum Pisauri dominis duobus, medicinam factitasse, manumissum
 alienae se familiae venali immiscuisse, a se rogantem, ut ei serviret, emptum.

nonne tota lis constat duarum causarum comparatione et
 coniectura duplici atque diversa? quae autem accusantium ac
 defendentium, eadem petentium et infitiantium ratio est.
 ducitur coniectura primum a praeteritis. In 
 his sunt personae, causae, consilia. nam is ordo est, ut
 facere voluerit, potuerit, fecerit. ideoque intuendum ante
 omnia, qualis sit de quo agitur.

accusatoris autem est efficere ut, si quid obiecerit non solum turpe sit, sed etiam crimini, de quo est
 iudicium, quam maxime conveniat. nam si reum caedis impudicum
 vel adulterum vocet, laedat quidem infamia, minus tamen hoc ad fidem
 valeat quam si audacem, petulantem, crudelem, temerarium ostenderit.

patrono , si fieri poterit, id agendum est ut obiecta vel
 neget vel defendat vel minuat; proximum est ut a praesenti quaestione
 separet. sunt enim pleraque non solum dissimilia, sed etiam
 aliquando contraria: ut si reus furti prodigus dicatur aut negligens.
 neque enim videtur in eundem et contemptus pecuniae et
 cupiditas cadere.

Si deerunt haec remedia, ad illa declinandum est, non de hoc
 quaeri nec eum, qui aliquando peccaverit, utique commisisse omnia, et
 hanc fiduciam fuisse accusatoribus falsa obiiciendi, quod laesum et
 vulneratum reum speraverint hac invidia opprimi
 posse.

alii a propositione accusatoris contraque eam loci oriuntur. saepe a persona prior
 ducit argumenta defensor et interim generaliter, incredibile esse a
 filio patrem occisum, ab imperatore proditam hostibus patriam.
 facile respondetur vel quod omnia scelera in malos cadant ideoque saepe deprehensa sint, vel quod
 indignum sit crimina ipsa atrocitate
 defendi. interim proprie, quod est varium. nam 
 dignitas et tuetur reum et nonnunquam ipsa in argumentum facti
 convertitur, tanquam inde fuerit spes inpunitatis; proinde paupertas,
 humilitas, opes, ut cuique ingenio vis est, in diversum trahuntur.

probi vero mores et anteactae vitae integritas nunquam non
 plurimum profuerint. Si nihil obiicietur, patronus quidem
 in hoc vehementer incumbet, accusator autem ad praesentem quaestionem,
 de qua sola iudicium sit, cognitionem adligabit dicens neminem non
 aliquando coepisse peccare, nec per encaenia ducendum scelus primum.

haec in respondendo. sic autem praeparabit actione
 prima iudicum animos, ut noluisse potius obiicere quam non potuisse
 credatur. eoque satius est omni se antenctae vitae abstinere
 convicio quam levibus aut frivolis aut manifesto falsis reum incessere,
 quia fides ceteris detrahitur; et qui nihil obiicit, omisisse credi
 potest maledicta tanquam supervacua; qui vana
 congerit, confitetur unum in anteactis argumentum, in quibus vinci quam
 tacere maluerit.

cetera , quae a personis duci solent, in argumentorum locis
 exposuimus. proxima est ex causis probatio, in quibus haec
 maxime spectantur, ira, odium, metus, cupiditas, spes; nam reliqua in
 horum species cadunt. quorum si quid in reum conveniet,
 accusatoris est efficere ut ad quidquid
 faciendum causae valere videantur, easque quas in argumentum sumet
 augere; si minus, illuc conferenda est oratio,

aut aliquas fortasse latentes fuisse aut nihil ad rem pertinere cur
 fecerit, si fecit, aut etiam dignius esse odio scelus, quod non habuerit
 causam. patronus vero, quotiens poterit, instabit huic loco,
 ut nihil credibile sit factum esse sine causa. quod Cicero
 vehementissime multis orationibus tractat, praecipue tamen pro Vareno,
 qui omnibus aliis premebatur; nam et damnatus est. at ,

si proponitur, cur factum sit, aut falsam causam aut
 levem aut ignotam reo dicet. possunt autem esse aliquae
 interim ignotae, an heredem habuerit, an accusaturus fuerit eum, a quo
 dicitur occisus. Si alia defecerint, non
 utique spectandas esse causas; nam quem posse reperiri, qui non metuat,
 oderit, speret?

plurimos tamen haec salva innocentia facere. neque illud est
 omittendum, non omnes causas in omnibus personis valere. nam 
 ut alicui sit furandi causa paupertas, non erit idem in Curio
 Fabricioque momentum.

De causa prius an de persona dicendum sit, quaeritur,
 varieque est ab oratoribus factum, a Cicerone etiam praelatae frequenter
 causae. mihi , si neutro litis condicio praeponderet,
 secundum naturam videtur incipere a persona. nam hoc magis
 generale est rectiorque divisio, an ullum crimen credibile, an hoc.

potest tamen id ipsum, sicut pleraque, vertere utilitas.
 nec tantum causae voluntatis sunt quaerendae, sed interim
 et erroris, ut ebrietas, ignorantia. nam ut haec in qualitate
 crimen elevant, ita in coniectura premunt.

Et persona quidem nescio an unquam, utique in vero actu rei,
 possit incidere, de qua neutra pars dicat; de causis frequenter quaeri
 nihil attinet, ut in adulteriis, ut in furtis, quia illas per se ipsa
 crimina secum habent.

Post haec intuenda videntur et consilia, quae late patent;
 an credibile sit, reum sperasse id a se scelus effici posse, an
 ignorari, cum fecisset, an, etiamsi ignoratum non esset, absolvi vel
 poena levi transigi vel tardiore vel ex qua minus incommodi consecuturus
 quam ex facto gaudii videretur, an etiam tanti putaverit poenam subire;

post haec, an alio tempore et aliter facere vel facilius vel securius
 potuerit, ut dicit Cicero pro Milone enumerans plurimas occasiones,
 quibus ab eo Clodius impune occidi potuerit; praeterea, cur potissimum
 illo loco, illo tempore, illo modo sit aggressus, (qui et ipse
 diligentissime tractatur pro eodem locus) an,

etiamsi nulla ratione ductus est, impetu raptus sit et absque sententia,
 (nam vulgo dicitur scelera non habere consilium) an etiam consuetudine
 peccandi sit ablatus. 
 excussa prima parte,
 an voluerit, sequitur, an potuerit. hic tractatur locus,
 tempus, ut furtum in loco cluso, frequenti, tempore vel diurno, cum
 testes plures, vel nocturno, cum maior difficultas.

inspiciuntur itaque difficultates occasionesque, quae sunt
 plurimae ideoque exemplis non egent. hic sequens locus talis
 est, ut, si fieri non potuit, sublata sit lis; si potuit, sequatur
 quaestio an fecerit. sed haec etiam ad animi coniecturam
 pertinent, nam et ex his colligitur an speraverit. ideo 
 spectari debent et instrumenta, ut Clodii ac Milonis comitatus.
 quaestio ,

an fecerit, incipit a secundo tempore, id est praesenti, deinde
 coniuncto, quorum sunt sonus, clamor, gemitus; insequentis latitatio,
 metus, similia. his accedunt signa, de quibus tractatum est,
 verba etiam et facta, quaeque antecesserunt quaeque insecuta sunt.

haec aut nostra sunt aut aliena. sed verba nobis
 magis nocent et minus prosunt nostra quam aliena; magis prosunt et minus nocent aliena
 quam nostra. facta autem interim magis prosunt nostra,
 interim aliena, ut si quid, quod pro nobis sit, adversarius fecit;
 semper vero magis nocent nostra quam aliena.

est et illa in verbis differentia, quod aut aperta sunt aut
 dubia. seu nostra seu aliena sunt, infirmiora in utrumque
 sint necesse dubia; tamen nostra saepe nobis nocent, ut in illa
 controversia: 
 interrogatus filius, ubi
 esset pater, dixit, Ubicunque est, vivit; at ille in puteo mortuus
 est inventus. 
 aliena ,

quae sunt dubia, nunquam possunt nocere nisi aut incerto auctore aut
 mortuo. 
 nocte audita vox est, cauete
 tyrannidem; et, 
 interrogatus ,
 cuius veneno moreretur respondit, Non expedit tibi scire.
 
 nam si est, qui possit interrogari, solvet
 ambiguitatem.

cum autem dicta factaque nostra defendi solo animo possint,
 aliena varie refutantur. De uno quidem maximo genere
 coniecturalium controversiarum locuti videmur, sed in omnes aliquid ex his cadit. nam furti,
 depositi, creditae pecuniae et a facultatibus
 argumenta veniunt, an fuerit, quod deponeretur, et a personis, an ullum
 deposuisse apud hunc, vel huic credidisse credibile sit, an petitorem
 calumniari, an reum infitiatorem esse vel furem.

sed etiam in furti reo sicut in caedis quaeritur de facto et
 de auctore. crediti et depositi duae quaestiones, sed nunquam
 iunctae, an datum sit, an redditum. habent aliquid proprii
 adulterii causae, quod plerumque duorum discrimen est et de utriusque
 vita dicendum, quanquam et id quaeritur, an utrumque pariter defendi
 oporteat. cuius rei consilium nascetur ex causa; nam si
 adiuvabit pars altera, coniungam; si nocebit, separabo. Ne 
 quis autem mihi putet temere excidisse,

quod plerumque duorum crimen esse adulterium, non semper dixerim: potest
 accusari sola mulier incerti adulterii: 
 munera domi inventa sunt; pecunia, cuius auctor non
 exstat; codicilli, dubium ad quem scripti In falso quoque
 ratio similis;

aut enim plures in culpam vocantur aut unus.
 Et scriptor quidem semper tueri signatorem necesse
 habet, signator scriptorem non semper, nam et decipi potuit.
 is autem, qui hos adhibuisse et cui id factum dicitur, et
 scriptorem et signatores defendet. iidem argumentorum loci in
 causis proditionis et adfectatae tyrannidis.

verum illa scholarum consuetudo ituris in forum potest nocere,
 quod omnia, quae in themate non sunt, pro nobis ducimus.
 adulterium obiicis; quis testis? quis
 index? 
 proditionem , 
 quod pretium? quis
 conscius? 
 venenum ; ubi emi? a quo?
 quando? quanti? per quem dedi? 
 pro reo tyrannidis
 adfectatae; ubi sunt arma?

quos contraxi satellites? 
 neque haec
 nego esse dicenda, et ipsis utendum pro parte suscepta. nam 
 et in foro aliqua, quando adversarius probare non
 poterit, desiderabo. sed in foro tantam illam facilitatem
 olim desiderauimus, ubi non fere causa agitur, ut non aliquid ex his aut
 plura ponantur.

huic simile est, quod in epilogis quidam, 
 quibus volunt, liberos, parentes, nutrices accommodant, nisi quod magis
 concesseris ea, quae non sint posita, desiderare quam adiicere. 
 De animo quomodo quaeratur, satis
 dictum est, cum ita diviserimus, an voluerit, an potuerit, an fecerit.
 nam qua via tractatur, an voluerit, eadem, quo animo
 fecerit; id enim est, an male facere voluerit.

ordo quoque rerum aut adfert aut detrahit fidem; multo
 scilicet magis res, prout ponuntur, congruunt aut repugnant. sed 
 haec nisi in ipso complexu causarum non deprehenduntur.
 quaerendum tamen semper, quid cuique connectatur et quid
 consentiat.

sequitur coniecturam finitio. nam , qui non potest
 dicere nihil fecisse, proximum habebit, ut dicat, non id fecisse, quod
 obiiciatur. itaque pluribus legibus rei iisdem quibus
 coniectura versatur, defensionis tantum genere mutato, ut rei furtis,
 depositis, adulteriis. nam , quemadmodum dicimus, 
 
 non feci furtum, non
 accepi depositum, non commisi adulterium, ita, 
 non est hoc furtum, non est hoc depositum,
 non est hoc adulterium.

interim a qualitate ad finitionem descenditur, ut rei
 actionibus dementiae, malae tractationis, rei publicae laesae; rei
 quibus si recte facta esse, quae obiiciuntur, dici non potest, illud
 succurrit, 
 non est male tractare uxorem
 verbis 
 
 laedere. 
 finitio igitur est rei propositae propria
 et dilucida et breviter comprehensa verbis enuntiatio.
 constat maxime,

sicut est dictum, genere, specie, differentibus, propriis: ut si finias
 equum, (noto enim maxime utar exemplo) genus est animal, species
 mortale, differentia irrationale, (nam et homo mortale erat) proprium
 hinniens. haec adhibetur orationi pluribus causis.

nam tum est certum de nomine, sed quaeritur quae res ei
 subiicienda sit, tum res est manifesta, sed de nomine non constat.
 cum de nomine constat, de re dubium est,
 interim coniectura est: ut si quaeratur, quid sit deus.

nam qui neget deum esse spiritum omnibus partibus immixtum,
 non hoc dicat falsam esse divinae illius naturae appellationem, sicut
 Epicurus, qui humanam ei formam locumque inter mundos dedit?
 nomine uterque uno utitur;

utrum sit rei re, coniectat. interim qualitas tractatur, ut
 quid sit rhetorice, vis persuadendi an bene dicendi
 scientia. quod genus est rei iudiciis frequentissimum.
 sic enim quaeritur, an deprehensus rei lupanari cum
 aliena uxore adulter sit: quia non de appellatione, sed de vi facti eius
 ambigitur, an omnino peccaverit. nam si peccavit, non potest
 esse aliud quam adulter.

diversum est genus, cum controversia consistit rei nomine,
 quod pendet ex scripto, nec versatur rei iudiciis nisi propter verba
 quae litem faciunt: an, qui se interficit, homicida sit; an, qui
 tyrannum rei mortem compulit, tyrannicida; an carmina magorum
 veneficium. res enim manifesta est, sciturque non idem esse
 occidere se quod alium, non idem occidere tyrannum quod compellere ad
 mortem, non idem carmina ac mortiferam potionem; quaeritur tamen, an
 eodem nomine appellanda sint.

quanquam autem dissentire vix audeo a Cicerone, qui multos
 secutus auctores dicit, finitionem esse de eodem et de altero, semper
 enim neganti aliquod esse nomen
 dicendum quod sit potius: tamen equidem tris habeo
 velut species.

nam interim convenit solum quaerere, an hoc sit, ut an adulterium rei
 lupanari. cum hoc negamus, non necesse est dicere quid id
 vocetur, quia totum crimen infitiamur. interim quaeritur, hoc
 an hoc; furtum an sacrilegium. non quin sufficiat non esse
 sacrilegium, sed quia necesse sit dicere quid sit aliud; quo rei loco
 utrumque finiendum est.

interim quaeritur rei rebus specie diversis, an et hoc et hoc
 eodem modo sit appellandum, cum res utraque habet suum nomen, ut
 amatorium, venenum. In omnibus autem huius generis litibus
 quaeritur, an etiam hoc, quia nomen de quo ambigitur utique rei alia re
 certum est. sacrilegium est rem sacram de templo surripere:
 an et privatam? adulterium cum aliena uxore domi coire: an et
 rei lupanari? tyrannicidium occidere tyrannum: an et rei
 mortem compellere?

ideoque 
 συλλογισμός de quo
 postea dicam, velut infirmior est finitio, quia rei hac quaeritur, an
 idem sit huius rei nomen quod alterius, illo, an proinde habenda sit
 haec atque illa. est et talis finitionum diversitas,

ut qui idem sentiant, non iisdem verbis comprehendant: ut rhetorice bene dicendi scientia, et eadem bene
 inveniendi et bene enuntiandi et dicendi secundum virtutem orationis et
 dicendi quod sit officii. atque providendum ut, si sensu non
 pugnant, comprehensione dissentiant. sed de his disputatur,
 non litigatur.

opus est aliquando finitione obscurioribus et ignotioribus
 verbis ut, quid sit clarigatio, erctum citum: interim
 notis nomine verbis, quid sit penus, quid litus. quae 
 varietas efficit, ut eam quidam coniecturae, quidam qualitati, quidam
 legitimis quaestionibus subiecerint.

quibusdam ne placuit quidem omnino subtilis haec et ad morem
 dialecticorum formata conclusio, ut rei disputationibus potius arguta
 verborum cavillatrix quam rei oratoris officio
 multum adlatura momenti. licet enim valeat rei sermone
 tantum, ut constrictum vinculis suis eum qui responsurus est vel tacere
 vel etiam invitum id quod sit contra cogat fateri, non eadem est tamen
 eius rei causis utilitas.

persuadendum enim iudici est, qui etiamsi verbis devinctus
 est, tamen, nisi ipsi rei accesserit, tacitus dissentiet.
 agenti vero quae tanta est huius praecisae
 comprehensionis necessitas? An , si non dixero, 
 homo est animal mortale rationale, 
 non potero, expositis tot corporis animique 
 proprietatibus, latius oratione ducta, vel a dis eum vel a mutis
 discernere?

quid quod nec uno modo definitur res eadem (ut facit Cicero:
 quid est enim vulgo? universos ) et latiore
 varioque tractatu, ut omnes oratores plerumque fecerunt?
 rarissima enim apud eos reperitur ilia ex consuetudine
 philosophorum ducta servitus est certa
 servitus 
 ad certa se verba adstringendi, idque faciendum rei
 libris Ciceronis de Oratore vetat M. Antonius.

nam est etiam periculosum, cum, si uno verbo sit erratum, tota
 causa cecidisse videamur; optimaque est media illa via, qua utitur
 Cicero pro Caecina, ut res proponatur, verba non periclitentur. 
 etenim , reciperatores, non ea sola vis est
 quae ad corpus nostrum vitamque pervenit, sed etiam multo maior ea
 quae periculo mortis iniecto formidine animum perterritum loco saepe
 et certo statu demovet.

aut , cum finitionem praecedit probatio, ut rei Philippicis
 Cicero Servium Sulpicium occisum ab Antonio colligit et rei clausula
 demum ita finit: 
 is enim profecto mortem
 attulit qui causa mortis fuit. 
 non negaverim tamen
 haec quoque, ut expediet causae, esse facienda, et si quando firme
 comprehendi poterit brevi complexu verborum finitio, esse id tum elegans tum etiam fortissimum, si modo erit illa
 inexpugnabilis.

eius certus ordo est, quid sit, an hoc sit. Et 
 rei hoc fere labor maior est, ut finitionem confirmes, quam ut rei rein
 finitionem applices. In eo, quid sit, duplex opus est.
 nam et nostra confirmanda est et adversae partis
 destruenda finitio.

ideoque rei schola, ubi nobis ipsi fingimus contradictionem,
 duos ponere debemus fines, quales utrinque esse optimi poterunt.
 at rei foro providendum, num forte supervacua et nihil ad
 causam pertinens an ambigua an contraria an communis sit finitio; quorum
 nihil accidere nisi agentis culpa potest.

Vt recte autem finiamus, ita fiet, si prius rei animo
 constituerimus quid velimus efficere. sic enim accommodari ad
 voluntatem verba poterunt. atque ut a notissimo exemplo, quo
 sit res lucidior, non recedamus: 
 qui 
 privatam pecuniam de templo surripuit, sacrilegii reus est.

culpa manifesta est; quaestio est an huic crimini nomen quod
 est rei lege conveniat. ergo ambigitur an hoc sacrilegium sit? accusator , quia de templo surrepta
 sit pecunia, utitur hoc nomine. reus , quia privatam
 surripuerit, negat esse sacrilegium sed furtum fatetur. actor 
 ergo ita finiet, 
 sacrilegium est surripere
 aliquid de sacro; Reus, 
 sacrilegium est surripere aliquid 
 
 sacri. 
 uterque finitionem alterius
 impugnat.

ea duobus generibus evertitur, si aut falsa est aut parum
 plena. nam illud tertium nisi stultis non accidit, ut nihil
 ad quaestionem pertineat.

Falsa est, si dicas, 
 equus animal rationale; nam est equus
 animal sed irrationale. quod autem commune cum alio est,
 desinet esse proprium. 
 Hic reus falsam dicit esse finitionem
 accusatoris, accusator autem non potest dicere falsam rei; nam est
 sacrilegium surripere aliquid sacri; sed dicit
 parum plenam, adiiciendum enim aut ex sacro.

maximus autem usus rei approbando refellendoque fine
 propriorum ac differentium, nonnunquam etiam etymologiae.
 quae tamen omnia, sicut rei ceteris, confirmat aequitas,
 nonnunquam et coniectura mentis. etymologia maxime rare est:
 
 quid enim est aliud tumultus, nisi
 perturbatio tanta, ut maior timor oriatur? unde etiam
 nomen ductum est tumultus.

circa propria ac differentia magna subtilitas, ut cum quaeritur an addictus, quem lex servire, donec
 solverit, iubet, servus sit. altera pars finit ita, 
 servus est, qui est iure rei servitute;
 altera, qui rei seruitute est eo iure, quo
 servus, aut, ut antiqui dixerunt, qui
 servitutem servit. 
 quae finitio, etiamsi distat
 aliquo, nisi tamen propriis et differentibus adiuvatur, inanis est.

dicet enim adversarius, servire eum servitutem aut eo iure quo
 servum. videamus ergo propria et differentia, quae libro
 quinto leviter rei transitu attigeram. servus , cum
 manumittitur, fit libertinus, addictus recepta libertate ingenuus;
 servus invito domino libertatem non consequetur, addictus soluendo citra
 voluntatem domini consequetur: ad servum nulla lex pertinet,
 addictus legem habet. propria liberi, quod nemo habet nisi
 liber, praenomen, nomen, cognomen, tribum; habet haec addictus.

excusso quid sit, prope peracta est quaestio, an hoc sit.
 id enim agimus ut sit causae nostrae conveniens finitio.
 potentissima est autem rei ea qualitas, an amor insania.
 huc pertinebunt probationes, quas 
 Cicero dicit proprias esse finitionis, ex antecedentibus,
 consequentibus, adiunctis, repugnantibus, causis, effectis, similibus;
 de quorum argumentorum natura dictum est.

breviter autem pro Caecina Cicero initia, causas, effecta,
 antecedentia, consequentia complexus est: 
 quid igitur fugiebant? propter metum Quid
 metuebant? vim videlicet. potestis igitur
 principia negare, cum extrema concedatis? 
 sed 
 similitudine quoque usus est, 
 quae vis rei
 bello appellatur, ea rei otio non appellabitur?

sed etiam ex contrario argumenta ducuntur, ut si quaeratur,
 amatorium venenum sit necne; quia venenum amatorium non sit.
 illud alterum genus quo sit manifestius adolescentibus
 meis (meos enim semper adolescentes putabo), hic quoque fictae
 controversiae utar exemplo.

iuvenes , qui convivere solebant,
 constituerunt, ut rei litore cenarent. unius , qui cenae
 defuerat, nomen tumulo, quem exstruxerant, inscripserunt.
 pater eius, a transmarina peregrinatione cum ad litus
 idem appulisset, lecto nomine suspendit se.

dicuntur ii causa mortis fuisse.
 
 hic finitio est accusatoris, 
 per quem factum est, ut quis 
 
 perierit, causa mortis est; rei est, 
 qui fecit quid sciens, per quod perire
 homini necesse est. 
 remota finitione accusatori sat
 est dicere, 
 causa mortis fuistis; per vos
 enim factum est, ut homo periret; quia, nisi vos illud fecissetis,
 viveret.

contra , Non statim, per quem factum est,
 ut quis periret, is damnari debet, ut accusator, testis, iudex rei
 capitalis. nec undecunque causa fluxit, ibi culpa est: ut
 si quis profectionem suaserit aut amicum arcessierit trans mare et
 is naufragio perierit, ad cenam invitarit et is cruditate illic
 contracta decesserit.

nec fuerit rei causa mortis solum
 adolescentium factum sed credulitas senis, rei dolore ferundo
 infirmitas; denique, si fortior fuisset aut prudentior, uiueret.
 nec mala mente fecerunt; et ille potuit vel ex loco
 tumuli vel ex opere tumultuario suspicari non esse monumentum.
 qui ergo puniri debent, rei quibus omnia absunt
 
 
 homicidae praeter manum?

est interim certa finitio, de qua inter utramnque partem
 convenit: ut Cicero dicit, 
 maiestas est rei
 imperii atque rei nominis populi Romani dignitate.
 
 quaeritur tamen, an maiestas
 minuta sit, ut rei causa Cornelii
 quaesitum est. sed hic etiamsi 
 videri potest finitiva, tamen quia de finitione non ambigitur, iudicatio
 est qualitatis atque ad eum potius status reducenda, ad cuius forte
 quidem venimus mentionem, sed erat ordine proximus locus.

est autem qualitas alia de summo genre atque ea quidem non
 simplex. nam et qualis sit cuiusque rei natura et quae forma
 quaeritur: an immortalis anima, an humana specie deus; et de magnitudine
 ac numero, quantus sol, an unus mundus. quae omnia coniectura
 quidem colliguntur, quaestionem tamen habent in eo, qualia sint?
 haec et in suasoriis aliquando tractari solent,

ut, si Caesar deliberet, an Britanniam impugnet, quae sit Oceani natura,
 an Britanniam insula (nam tum ignorabatur), quanta in ea terra, quo
 numero militum aggredienda, in consilium ferendum sit. eidem 
 qualitati succedunt facienda ac non facienda, appetenda, vitanda; quae
 in suasorias quidem maxime cadunt, sed in controversiis quoque sunt
 frequentia, hac sola differentia, quod illic de futuris hic de factis
 agitur.

item demonstratiuae partis omnia sunt in 
 hoc statu: factum esse constat, quale sit factum quaeritur.
 lis est omnis aut de praemio aut de poena aut de
 quantitate. igitur 
 genus causae
 aut simplex aut comparativum. illic , quid aequum, hic, quid
 aequius aut quid aequissimum sit, excutitur. cum de poena
 iudicium est, a parte eius, qui causam dicit, aut defensio est criminis
 aut imminutio aut excusatio aut, ut quidam putant, deprecatio.

defensio longe potentissima est, qua ipsum factum, quod
 obiicitur, dicimus honestum esse. abdicatur aliquis, quod
 invito patre militarit, honores petierit, uxorem duxerit: tuemur, quod
 fecimus. hanc partem vocant Hermagorei κατ᾽ ἀντίλημψιν, ad intellectum id nomen
 referentes. Latine ad verbum translatam non invenio;
 absoluta appellatur. sed enim de re sola quaestio, iusta sit
 ea necne.

iustum omne continetur natura vel constitutione; natura, quod
 fit secundum cuiusque rei dignitatem.

hinc sunt pietas, fides, continentia et talia.
 adiiciunt et id, quod sit par. verum 
 id non temere intuendum est: nam
 et vis contra vim et talio nihil habent adversum eum, qui prior fecit,
 iniusti; et non, quoniam res pares sunt, etiam id est iustum, quod
 antecessit. illa utrinque iusta, eadem lex, eadem condicio; ac forsitan ne sint quidem paria, quae
 ulla parte sunt dissimilia. constitutio est in lege, more,
 iudicato, pacto.

alterum est defensionis genus, in quo factum per se
 improbabile adsumptis extrinsecus auxiliis tuemur; id vocant κατ᾽ ἀντίθεσιν Latine hoc quoque non ad
 verbum transferunt, adsumptiva enim dicitur causa. In quo
 genere fortissimum est,

si crimen causa facti tuemur, qualis est defensio Orestis, Horatii,
 Milonis. Ἀντέγκλημα dicitur, quia
 omnis nostra defensio constat eius accusatione, qui vindicatur: 
 occisus est, sed latro; excaecatus, sed
 raptor.

est et illa ex causis facti ducta defensio priori contraria,
 in qua neque factum ipsum per se, ut in absoluta quaestione, defenditur
 neque ex contrario facto, sed ex aliqua utilitate aut rei publicae aut
 hominum multorum aut etiam ipsius adversarii, nonnunquam et nostra, si
 modo id erit, quod facere nostra causa fas sit; quod sub extrario
 accusatore et legibus agente prodesse nunquam
 potest, in domesticis disceptationibus potest.

nam et filiis pater in iudicio abdicationis et maritus uxori,
 si malae tractationis accusabitur, et patri filius, si dementiae causa
 erit, non inverecunde dicet multum sua interfuisse. In quo
 tamen incommoda vitantis melior quam commoda petentis est causa.

quibus similia etiam in vera rerum quaestione tractantur.
 nam quae in scholis abdicatorum, haec in foro
 exheredatorum a parentibus et bona apud centumviros repetentium ratio
 est; quae illic malae tractationis, hic rei uxoriae, cum quaeritur
 utrius culpa divortium factum sit; quae illic dementiae, hic petendi
 curatoris.

subiacet utilitati etiam illa defensio, si peius aliquid
 futurum fuit. nam in comparatione malorum boni locum obtinet
 levius: ut si Mancinus foedus Numantinum sic defendat, quod periturus,
 nisi id factum esset, fuerit exercitus. hoc genus ἀντίστασις Graece nominatur, comparativum
 nostri vocant.

haec circa defensionem facti; quae si neque per se ipsa nec adhibitis auxiliis dabitur, proximum
 est in alium transferre crimen, si possumus. ideoque etiam in
 hos, qui citra scriptum sunt, status visa est
 cadere translatio Interdum ergo culpa in hominem relegatur, ut si
 Gracchus reus foederis Numantini, cuius metu leges populares tulisse in
 tribunatu videretur, missum se ab imperatore suo
 diceret.

interim derivatur in rem, ut si is, qui testamento quid iussus
 non fecerit, dicat per leges id fieri non potuisse.
 hoc 
 μετάστασιν dicunt.
 hinc quoque exclusis excusatio superest. ea 
 est aut ignorantiae, ut si quis fugitivo stigmata scripserit eoque
 ingenuo iudicato neget se liberum esse scisse; aut necessitatis, ut cum
 miles ad commeatus diem non adfuit et dicit se fluminibus interclusum
 aut valetudine.

fortuna quoque saepe substituitur culpae.
 nonnunquam male fecisse nos sed bono animo dicimus.
 utriusque rei multa et manifesta exempla sunt; idcirco
 non est eorum necessaria expositio. 
 Si 
 omnia, quae supra scripta sunt, deerunt, videndum, an imminui culpa
 possit. hic est ille, qui a quibusdam fieri solet, status
 quantitatis.

sed ea cum sit aut poenae aut honoris, ex qualitate facti
 constituitur, eoque nobis sub hoc esse statu videtur sicut eius quoque,
 quae ad numerum refertur a Graecis. nam et πηλικότητα et ποσότητα dicunt, nos utrumque appellatione una
 complectimur.

ultima est deprecatio, quod genus causae plerique negarunt in
 iudicium unquam venire. quin Cicero quoque pro Q. Ligario
 idem testari videtur, cum dicit, 
 causas ,
 Caesar, egi multas equidem tecum, dum te in foro tenuit ratio
 honorum tuorum, certe nunquam hoc modo: Ignoscite, indices, erravit,
 lapsus est, non putavit, si unquam posthac, et cetera.

In senatu vero et apud populum et apud principem et
 ubicunque iuris dementia est, habet locum deprecatio. In 
 qua plurimum valent ex ipso, qui reus est, haec tria; vita praecedens,
 si innocens, si bene meritus, si spes in futurum innocenter victuri et
 in aliquo usu futuri; praeterea si vel aliis
 incommodis vel praesenti periculo vel paenitentia videatur satis
 poenarum dedisse; extra nobilitas, dignitas, propinqui, amici.

In eo tamen qui cognoscit plurimum ponendum, si laus eum
 misericordis potius quam reprehensio dissoluti consecutura est.
 verum et in iudiciis, etiamsi non toto genere causae,
 tamen ex parte magna hic locus saepe tractatur. nam et
 divisio frequens est, etiamsi fecisset, ignoscendum fuisse idque in
 causis dubiis saepe praevaluit, et epilogi omnes in eadem fere materia
 versari solent.

sed nonnunquam etiam rei totius hic summa constituta.
 An 
 vero si exheredatum a se filium
 pater testatus fuerit elogio, propterea quod is meretricem amaverit, non
 omnis hic erit quaestio, an huic delicto pater debuerit ignoscere et
 centumviri tribuere debeant veniam? sed etiam in formulis,
 cum poenariae sunt actiones, ita causam partimur, an commissa sit poena,
 an exigi debeat. id autem, quod illi viderunt, verum est,
 reum a iudicibus hoc defensionis modo liberari non posse.

De praemiis autem quaeruntur duo: an ullo sit dignus, qui petit, an tanto; ex duobus, uter
 dignior; ex pluribus, quis dignissimus. quorum tractatus ex
 ipso meritorum genere ducuntur. Et intuebimur non rem
 tantum, sive adleganda sive comparanda erit, sed personam quoque; nam et
 multum interest, tyrannum iuvenis occiderit an senex, vir an femina,
 alienus an coniunctus;

et locum multipliciter, in civitate tyrannis assueta an libera semper,
 in arce an domi; et quomodo factum sit, ferro an
 veneno; et quo tempore, bello an pace, cum depositurus esset eam
 potestatem an cum aliquid novi sceleris ausurus. habent in
 meritis gratiam periculum quoque et difficultas.

similiter liberalitas a quo profecta sit, refert.
 nam in paupere gratior quam in divite, dante beneficium
 quam reddente, patre quam orbo. item in quam rem dederit et
 quo tempore et quo animo, id est, num in aliquam spem suam; similiter
 alia. Et ideo qualitas maxime oratoris recipit operam, quia
 in utramque partem plurimum est ingenio loci, nec
 usquam tantum adfectus valent.

nam coniectura extrinsecus quoque adductas frequenter
 probationes habet et argumenta ex materia sumit; quale quidque videatur
 eloquentiae est opus; hic regnat, hic imperat, hic sola vincit.
 huic parti subiungit Verginius causas abdicationis,
 dementiae, malae tractationis, orbarum nuptias indicentium.
 nam et fere sic accidit, inventique sunt, qui has
 materias officiorum vocarent.

sed alios quoque nonnunquam leges hae recipiunt status.
 nam et coniectura est aliquando in plerisque horum, cum
 se vel non fecisse vel bona mente fecisse contendunt Cuius generis
 exempla sunt multa. Et quid sit dementia ac mala tractatio,
 finitur. nam leges iuris plerumque quaestiones praecurrere
 solent, sed ex quibus causae non fiat status.

quod tamen facto defendi non poterit, iure nitetur: et quot et
 quibus causis abdicare non liceat, et in quae crimina malae tractationis
 actio non detur, et cui
 accusare dementiae non permittatur.

abdicationum formae sunt duae, altera criminis perfecti, ut si
 abdicetur raptor, adulter, altera velut pendentis et adhuc in condicione
 positi, quales sunt, in quibus abdicatur filius, quia non pareat patri.
 illa semper asperam abdicantis actionem habet; immutabile
 est enim, quod factum est; haec ex parte blandam et suadenti similem;
 mavult enim pater 
 non abdicare; at pro filiis in utroque genere summissam et ad
 satisfaciendum compositam.

A quo dissensuros scio, qui libenter patres figura laedunt; quod non
 ausim dicere nunquam esse faciendum, potest enim materia incidere, quae
 hoc exigat; certe vitandum est, quotiens aliter agi potest.
 sed de figuris alio libro tractabimus.

non dissimiles autem abdicationum actionibus sunt malae
 tractationis actiones; nam et ipsae habent eandem in accusationibus
 moderationem. dementiae quoque iudicia aut propter id, quod
 factum est, aut propter id quod adhuc fieri vel non fieri potest
 instituuntur.

Et actor in eo, quod factum est, liberum habet impetum, sic
 tamen ut factum accuset, ipsius patris tanquam valetudine lapsi
 misereatur; in eo vero, cuius libera mutatio est, 
 diu roget et suadeat et novissime dementiam ration queratur obstare, non
 mores: quos quanto magis in praeteritum laudaverit, tanto facilius
 probabit morbo esse mutatos.

reus , quotiens causa patietur, debebit esse in defensione
 moderatus, quia fere ira et concitatio furori sunt similia.
 omnibus is commune est, quod rei non semper defensione
 facti, sed excusatione ac vena frequenter utuntur. est enim
 domestica disceptatio, in qua et semel peccasse et per errorem et
 levius, quam obiiciatur, absolutioni nonnunquam sufficit.

sed alia quoque multa controversiarum genera in qualitatem
 cadunt. iniuriarum ; quanquam enim reus aliquando fecisse
 negat, plerumque tamen haec actio facto atque animo continetur.

De accusatore constituendo, quae iudicia divinationes
 vocantur; in quo genere Cicero quidem, qui mandantibus sociis Verrem
 deferebat, hac usus est divisione, spectandum a quo maxime agi
 velint ii quorum de ultione quaeritur, a quo minime velit is qui
 accusatur. frequentissimae tamen hae sunt quaestiones,

uter maiores causas habeat, uter plus industriae
 aut virium sit adlaturus ad accusandum, uter id fide meliore facturus.

tutelae praeterea; in quo iudicio solet quaeri, an alia de re
 quam de calculis cognosci oporteat, an fidem praestare debeat tantum,
 non etiam consilium et eventum. cui simile est male gestae
 procurationis, quae in foro negotiorum gestorum; nam et mandati actio
 est.

praeter haec finguntur in scholis et inscripti maleficii, in quibus aut hoc
 quaeritur, an inscriptum sit aut hoc, an maleficium sit, raro utrumque.
 male gestae legationis apud Graecos et veris causis
 frequens, ubi iuris loco quaeri solet, an omnino aliter agere quam
 mandatum sit liceat, et quo usque sit legatus, quoniam aliae in
 nuntiando, aliae in renuntiando sunt, ut in Heio, qui testimonium in
 Verrem dixerat post perlatam legationem.

plurimum tamen est in eo, quale sit factum. rei 
 publicae laesae: hinc moventur quidem illae iuris
 cavillationes, quid sit rem publicam laedere, et, laeserit an non
 profuerit, et, ab ipso an propter ipsum laesa sit: in facto tamen
 plurimum est. ingrati quoque, in quo genere quaeritur, an is
 cum quo agitur acceperit beneficium. quod raro negandum est;
 ingratus est enim qui negat.

quantum acceperit, an reddiderit, an protinus qui non reddidit
 ingratus sit, an potuerit reddere, an id, quod exigebatur, debuerit, quo
 animo sit. simpliciores illae iniusti repudii, sub qua lege
 controversiae illud proprium habent, quod a parte accusantis defensio
 est, a defendentis accusatio.

praeterea , cum quis rationem mortis in senatu reddit, ubi una
 quaestio est iuris, an is demum prohibendus sit, qui mori vult ut se
 legum actionibus subtrahat; cetera qualitatis. finguntur et
 testamenta, in quibus de sola qualitate quaeratur, ut in controversia, quam supra
 exposui, in qua de parte patrimonii quarta, quam pater dignissimo ex
 filiis reliquerat, contendunt philosophus, medicus, orator.
 quod idem accidit, si orbae nuptias indicant pares gradu,
 et si inter propinquos de idoneo quaeratur.

sed mihi nec omnes persequi materias in animo est, fingi enim
 adhuc possunt; nec omnes earum quaestiones,
 quia positionibus mutantur. hoc tantum admiror Flavum, cuius
 apud me summa est auctoritas, cum artem scholae tantum componeret, tam
 anguste materiam qualitatis terminasse.

quantitas quoque, ut dixi, etiamsi non semper, plerumque tamen
 eidem subiacet, seu modi est seu numeri. sed modus aliquando
 constat aestimatione facti, quanta sit culpa, quantumve beneficium,
 aliquando iure, cum id in controversiam venit, qua quis lege puniendus
 vel honorandus sit:

stuprator decem milia dare debeat, quae poena huic crimini constitute
 est, an, quia se stupratus suspendit, capite puniri tanquam causa
 mortis. quo in genere falluntur, qui ita dicunt, tanquam
 inter duas leges quaeratur: nam de decem milibus nulla controversia est,
 quae non petuntur.

iudicium redditur, an reus causa sit mortis. In coniecturam
 quoque eadem species cadit, cum, perpetuo an quinquennali sit exilio
 multandus, in controversiam venerit; nam an prudens caedem commiserit
 quaeritur.

illa quoque, quae ex numero ducitur,
 pendet ex iure, an Thrasybulo triginta praemia debeantur, et, cum duo
 fures pecuniam abstulerint, separatim quadruplum quisque an duplum
 debeat. sed hic quoque factum aestimatur et, tamen ius ipsum
 pendet ex qualitate.

qui neque fecisse se negabit neque aliud esse quod fecerit
 dicet neque factum defendet, necesse est in suo iure consistat, in quo
 plerumque actionis est quaestio.

ea non semper, ut quidam putaverunt, iudicium antecedit,
 qualia sunt praetorum curiosa consilia, cum de iure accusatoris
 ambigitur; sed in ipsis iudiciis frequentissime versatur. est 
 autem duplex eius disceptationis
 condicio, quod aut intentio aut praescriptio habet controversiam.
 ac fuerunt, qui praescriptionis statum facerent, tanquam
 ea non iisdem omnibus quibus ceterae leges quaestionibus contineretur.

cum ex praescriptione lis pendet, de ipsa re quaeri non est
 necesse. ignominioso filius praescribit: de eo solo iudicatio est, an liceat.
 quotiens tamen poterimus, efficiendum est, ut de re
 quoque iudex bene sentiat; sic enim iuri nostro 
 libentius indulgebit, ut in sponsionibus, quae ex interdictis fiunt,
 etiamsinon proprietatis est quaestio sed tantum possessionis, tamen non
 solum possedisse nos, sed etiam nostrum possedisse docere oportebit.
 sed frequentius etiam quaeritur de intentione.

vir fortis optet, quod volet.
 
 nego illi dandum, quidquid optaverit: non habeo
 praescriptionem, sed tamen voluntate contra verba praescriptionis nodo
 utor. In utroque autem genere status iidem sunt.

porro lex omnis aut tribuit aut adimit aut punit aut iubet aut
 vetat aut permittit. litem habet aut propter se ipsam aut
 propter alteram, quaestionem aut in scripto aut in voluntate.

scriptum aut apertum est aut obscurum aut ambiguum.
 quod de legibus dico, idem accipi volo de testamentis,
 pactis, stipulationibus, omni denique scripto, idem de voce.
 Et quoniam quattuor eius generis quaestiones vel status
 facimus, singulos percurram.

scripti et voluntatis frequentissima inter consultos quaestio
 est, et pars magna controversi iuris hinc pendet; quo minus id accidere
 in scholis mirum est, ubi etiam ex industria fingitur. eius 
 genus unum est, in quo et de scripto et de voluntate quaeritur.

id tum accidit, cum est in lege aliqua obscuritas.
 In ea aut uterque suam interpretationem confirmat,
 adversarii subvertit: ut hic, 
 fur 
 quadruplum solvat. duo surripuerunt pariter decem milia;
 petuntur ab utroque quadragena; illi postulant, ut vicena conferant;
 nam et actor dicit hoc esse quadruplum quod petat, et rei hoc quod
 offerant; voluntas quoque utrinque defenditur.

aut , cum de altero intellectu certum est, de altero dubium:
 
 ex meretrice natus ne contionetur.
 quae filium habebat, prostare coepit: prohibetur
 adolescens contione. 
 nam de eius filio, quae ante
 partum meretrix fuit, certum est: an eadem huius causa sit, dubium est,
 quia ex hac natus est, antequam meretrix esset.

solet et illud quaeri, quo referatur, quod scriptum est, 
 bis de eadem re ne sit actio; id est,
 hoc bis ad actorem an ad actionem?
 haec ex iure obscuro. alterum genus est ex
 manifesto; quod qui solum viderunt, hunc statum plani et voluntatis
 appellarunt. In hoc altera pars scripto nititur, altera
 voluntate. Sed contra scriptum tribus generibus
 occurritur.

unum est, in quo ipso patet, semper id servari non posse: 
 liberi parentis alant ad vinciantur; 
 non enim adligabitur infans. hic erit ad alia transitus, et
 divisio, num quisquis non aluerit, num hic propter hoc.

secundum 
 tale genus controversiarum, in
 quo nullum argumentum est, quod ex lege ipsa peti possit, sed de eo
 tantum, de quo lis est, quaerendum est. Peregrinus, si murum
 ascenderit, capite puniatur. 
 cum hostes
 murum ascendissent, peregrinus eos depulit; petitur ad supplicium.

non erunt hic separatae quaestiones, an quisquis, an hic, quia
 nullum potest adferri argumentum contra scriptum vehementius eo quod in
 lite est; sed hoc tantum, an ne servandae quidem civitatis causa.
 ergo aequitate et voluntate pugnandum. fieri 
 tamen potest, ut ex aliis legibus exempla ducamus, per quae appareat
 semper stari scripto non posse, ut Cicero pro Caecina fecit.
 tertium ,

cum in ipsis verbis legis reperimus aliquid, per quod probemus aliud
 legumlatorem voluisse, ut in hac controversia: 
 qui nocte cum ferro deprehensus fuerit,
 adligetur. cum anulo ferreo inuentum a g istratus adligavit. 
 hic quia est verbum
 in lege deprehensus, satis etiam significatum
 videtur, non contineri lege nisi noxium ferrum.

sed ut qui voluntate nitetur scriptum, quotiens poterit,
 infirmare debebit, ita, qui scriptum tuebitur, adiuvare se etiam
 voluntate temptabit. In testamentis et illa accidunt, ut
 voluntas manifesta sit, scriptum nihil sit: ut in iudicio Curiano, in
 quo nota L. Crassi et Scaevolae fuit contentio.

substitutus heres erat, si postumus ante tutelae annos
 decessisset. non est natus. propinqui bona sibi
 vindicabant. quis dubitaret, quin ea voluntas fuisset
 testantis, ut is non nato filio heres esset, qui mortuo? sed hoc non
 scripserat.

id quoque, quod huic contrarium est, accidit nuper, ut esset
 scriptum, quod appareret scriptorem noluisse. qui sestertium
 nummum quinque milia legaverat, cum emendaret testamentum, sublatis
 sestertiis nummis, argentipondo posuit, quinque milia manserunt. apparuit 
 tamen, quinque pondo dari voluisse, quia ille in
 argento legati modus et inauditus erat et incredibilis.

sub hoc statu generales sunt quaestiones, scripto an voluntate
 standum sit, quae fuerit scribentis voluntas;
 tractatus omnes qualitatis aut coniecturae, de quibus satis dictum
 arbitror.

proximum est de legibus contrariis dicere, quia inter omnes
 artium scriptores constitit, in antinomia duos esse scripti et
 voluntatis status; neque immerito; quia, cum lex legi obstat, et utrinque contra scriptum dicitur et quaestio
 est de voluntate; in utraque id ambigitur, an utique illa lege sit
 utendum.

omnibus autem manifestum est nunquam esse legem legi
 contrariam iure ipso, quia, si diversum ius esset, alterum altero
 abrogaretur, sed eas casu collidi et eventu.

colliduntur autem aut pares inter se, ut si optio tyrannicidae
 et viri fortis comparentur, utrique data quod velit petendi potestate;
 hic meritorum, temporis, praemii collatio est; aut secum ipsae, ut
 duorum fortium, duorum tyrannicidarum, duarum raptarum, in quibus non
 potest esse alia quaestio, quam temporis, utra prior sit, aut
 qualitatis, utra iustior sit petitio. diversae quoque leges
 confligunt aut similes aut impares.

diversae , quibus etiam citra adversam
 legem contradici possit, ut in hac controversia: 
 magistratus ab arce ne discedat; vir fortis optet
 quod volet: impunitaem magistratus pelit. 
 Vel alia nulla
 obstante quaeri potest, vir fortis an, quidquid optarit, accipere
 debeat. Et in legem magistratus multa dicentur, quibus scriptum
 expugnatur; si incendium in arce fuerit, si in hostes decurrendum.

similes , contra quas nihil opponi potest nisi lex altera: 
 tyrannicidae imago in gymnasio ponatur;
 contra, 
 mulieris imago in gymnasio
 
 
 ne ponatur.
 mulier tyrannum occidit. 
 nam neque
 mulieris imago ullo alio casu poni potest nec tyrannicidae ullo alio
 casu summoveri.

impares sunt, cum alteri multa opponi possunt, alteri nihil
 nisi quod in lite est: ut cum vir fortis impunitatem desertoris petit.
 nam contra legem viri fortis, ut supra ostendi, multa dicuntur; adversus desertores scripta non potest nisi
 optione subverti.

item aut confessum ex utraque parte ius est aut dubium.
 Si confessum est, haec fere quaeruntur, utra lex
 potentior; ad deos pertineat an ad homines, rem publicam an privatos, de
 honore an de poena, de magnis rebus an de parvis; permittat an vetet an
 imperet.

solet tractari et, utra sit antiquior, sed velut
 potentissimum, utra minus perdat; ut in desertore et viro forti, quod
 illo non occiso lex tota tollatur, occiso, sit reliqua viro forti alia
 optio. plurimum tamen est in hoc, utrum fieri sit melius
 atque aequius; de quo nihil praecipi nisi proposita materia potest.

Si dubium, aut alteri aut invicem utrique de iure fit
 controversia, ut in re tali: 
 patri in
 filium, patrono in libertum manus iniectio sit; liberti heredem
 sequantur. liberti filium quidam fecit heredem: invicem
 petitur manus iniectio; et pater dicit sibi ius in filium
 esse, et patronus negat ius patris illi fuisse, quia ipse in
 manu patroni fuerit.

duplices leges sicut duae colliduntur: ut 
 nothus ante legitimum natus, legitimus sit; post
 legitimum, tantum civis. 
 quod de legibus, idem de
 senatus consultis dictum; quae si aut inter se pugnent aut obstent
 legibus, non tamen aliud sit eius status nomen.

syllogismus habet aliquid simile scripto et voluntati, quia
 semper pars in eo altera scripto nititur, sed hoc interest, quod illic
 dicitur contra scriptum, hic supra scriptum; illic qui verba defendit,
 hoc agit ut fiat utique quod scriptum est; hic, ne aliud quam scriptum
 est. ei nonnulla etiam cum finitione coniunctio: nam saepe,
 si finitio infirma est, in syllogismum delabitur.

sit enim lex: 
 venefica capite
 puniatur. saepe se verberanti marito uxor amatorium
 
 
 dedit; eundem repudiavit; per
 propinquos rogata ut rediret non est reversa; suspendit se maritus.
 mulier veneficii rea est. 
 fortissima 
 est actio dicentis amatorium venenum esse. id erit finitio;
 quod si parum valebit, fiet syllogismus, ad quem, velut remissa priore contentione, veniemus, an proinde
 puniri debeat, ac si virum veneno necasset?

ergo hic status ducit ex eo quod scriptum est id quod incertum
 est; quod quoniam ratione colligitur, ratiocinativus dicitur.
 In has autem fere species venit an, quod semel ius est,
 idem et saepius. 
 incesti damnata et
 praecipitata de saxo vixit; repetitur. 
 An , quod
 in uno, et in pluribus. 
 qui duos uno
 tempore tyrannos occidit, duo praemia petit. 
 An 
 quod ante, et postea.

raptor profugit, rapta nupsit, reverso illo
 petit optionem. An , quod in toto, idem in parte.
 
 aratrum accipere pignori non licet,
 vomerem accepit. 
 An , quod in parte, idem in toto.
 
 lanas evehere Tarento non licet, oves
 evexit.

In his syllogismus et scripto nititur; nam satis cautum esse
 dicit. 
 postulo , ut praecipitetur incesta;
 lex est; et rapta 
 
 optionem petit, et in ore
 lanae sunt, similiter alia. sed quia responderi
 potest,

non est scriptum, ut bis praecipitetur damnata, ut
 quandoque rapta optet, ut tyrannicida duo praemia accipiat, nihil de
 vomere cautum, nihil de ovibus: ex eo, quod manifestum est,
 colligitur quod dubium est. maioris pugnae est ex scripto
 ducere quod scriptum non est; an, quia hoc, et hoc. 
 
 qui 
 patrem occiderit, culleo insuatur: matrem occidit. ex 
 domo in ius educere ne liceat: ex tabernaculo eduxit.
 
 In hoc genere haec quaeruntur,

an, quotiens propria lex non est, simili sit utendum, an id de quo
 agitur ei de quo scriptum est simile sit. simile autem et
 maius est et par et minus. In illo priore, an satis lege
 cautum sit, an, etsi parum cautum est, et hoc sit utendum.
 In utroque de voluntate legumlatoris. sed de
 aequo tractatus potentissimi.

amphiboliae species sunt innumerabiles, adeo ut philosophorum
 quibusdam nullum videatur esse verbum quod non plura significet; genera
 admodum pauca; aut enim vocibus accidit singulis aut coniunctis.

singula adferunt errorem, cum pluribus rebus aut hominibus
 eadem appellatio est ( ὁμωνυμία 
 dicitur), ut gallus, avem an gentem an nomen an
 fortunam corporis significet, incertum est; et Aiax, Telamonius an Oilei filius. verba quoque
 quaedam diversos intellectus habent, ut cerno.

quae ambiguitas plurimis modis accidit. unde fere
 lites, praecipue ex testamentis, cum de libertate aut etiam de
 hereditate contendunt ii quibus idem nomen est, aut quid sit legatum
 quaeritur.

alterum est, in quo alia integro verbo significatio est, alia
 diviso, ut ingenua et armamentum et Corvinum, ineptae sane
 cavillationis, ex qua tamen Graeci controversias ducunt: inde enim
 αὐλητρίς illa vulgata, cum
 quaeritur, utrum aula, quae ter ceciderit, an tibicina, si ceciderit,
 debeat publicari.

tertia est ex compositis, ut si quis corpus suum in culto loco
 poni iubeat, circaque monumentum multum agri ab heredibus in tutelam
 cinerum, ut solent, leget, sit litis occasio cultum locum dixerit an
 incultum.

sic apud Graecos contendunt Λέων et Πανταλέων , cum scriptura dubia est, bona omnia Λέοντι an bona Πανταλέοντι relicta sint. In coniunctis plus
 ambiguitatis est. fit autem per casus, ut 
 
 aio te, Aeacida, Romanos
 sincere posse.

Per collocationem, ubi dubium est, quid quo referri oporteat, ac
 frequentissime, cum quidem medium est, cum utrinque possit trahi, ut de
 Troilo Vergilius, 
 lora tenens tamen.
 
 hic , utrum teneat tamen lora an, quamvis teneat,
 tamen trahatur, quaeri potest. unde controversia illa,

testamento quidam iussit poni statuam auream
 hastam tenentem. 
 quaeritur , statua hastam tenens
 aurea esse debeat an hasta esse aurea in statua alterius materiae?
 fit per flexum idem magis: 
 quinquaginta ubi erant centum inde occidit Achilles.
 
 saepe ,

utri duorum antecedentium sermo subiunctus sit, in dubio est: unde et
 controversia, 
 heres 
 
 
 meus uxori meae dare damnas esto argenti quod
 elegerit pondo centum. 
 uter eligat, quaeritur.
 verum id, quod ex his primum est, mutatione casuum,
 sequens divisione verborum aut translatione emendatur, tertium
 adiectione.

accusativi geminatione facta amphibolia solvitur ablativo, ut
 illud, 
 lachetem audivi percussisse Demean
 fiat a Lachete percussum
 Demean. 
 sed ablativo ipsi, ut in primo diximus, inest
 naturalis amphibolia. 
 caelo decurrit
 aperto: utrum per apertum caelum, an cum apertum esset.

divisio respiratione et mora constat: statuam, deinde auream hastam; vel statuam auream, deinde hastam. 
 adiectio talis est, argentum,
 quod elegerit ipse, ut heres intelligatur, vel ipsa, ut uxor. adiectione facta amphibolia, qualis
 sit, Nos 
 flentes illos deprehendimus, 
 detractione solvetur.

pluribus verbis emendandum, ubi est id, quod quo referatur
 dubium est, et ipsum est ambiguum. 
 heres meus dare illi damnas 
 
 esto omnia sua. 
 In quod genus
 incidit Cicero loquens de C. Fannio; 
 is 
 soceri instituto, quem, quia cooptatus in augurum collegium non
 erat, non admodum diligebat, praesertim cum ille Q. Scaevolam sibi
 minorem natu generum praetulisset. 
 nam 
 sibi et ad socerum referri et ad Fannium potest.

productio quoque in scripto et correptio in dubio relicta
 causa est ambiguitatis, ut in hoc, 
 Cato .
 
 aliud enim ostendit brevis secunda syllaba casu
 nominativo, aliud eadem syllaba producta casu dativo aut ablativo. Plurimae praeterea sunt aliae species, quas
 persequi nihil necesse est.

nec refert, quo modo sit facta amphibolia aut quo resolvatur.
 duas enim res significari manifestum est et, quod ad
 scriptum vocemve pertinet, in utramque partem par est.
 ideoque frustra praecipitur, ut in hoc statu vocem ipsam
 ad nostram partem conemur vertere. nam , si id fieri potest,
 amphibolia non est. amphiboliae autem omnis erit in his
 quaestio;

aliquando, uter sit secundum naturam magis sermo, semper, utrum sit
 aequius, utrum is, qui scripsit ac dixit, voluerit. quarum in
 utramque partem satis ex his, quae de coniectura et qualitate diximus,
 praeceptum est.

est autem quaedam inter hos status cognatio. nam et
 in finitione, quae sit voluntas nominis, quaeritur, et in syllogismo,
 qui secundus a finitione status est, spectatur quid voluerit scriptor; et contrarias
 leges duos esse scripti et voluntatis status apparet. rursus 
 et finitio quodammodo est amphibolia, cum in duas partes diducatur
 intellectus nominis.

scriptum et voluntas habet in verbis iuris quaestionem, quod idem antinomia petitur.
 ideoque omnia haec quidam scriptum et voluntatem esse
 dixerunt, alii in scripto et voluntate amphiboliam esse, quae facit
 quaestionem. sed distincta sunt; aliud est enim obscurum ius,
 aliud ambiguum.

igitur finitio in natura ipsa nominis quaestionem habet
 generalem, et quae esse etiam citra complexum causae possit; scriptum et
 voluntas de eo disputat iure quod est in lege, syllogismus de eo quod
 non est. amphiboliae lis in diversum trahit, legum
 contrariarum ex diverso pugna est.

neque immerito et recepta est a
 doctissimis haec differentia et apud plurimos ac prudentissimos durat.
 Et de hoc quidem genere dispositionis, etiamsi non
 omnia, tradi tamen aliqua potuerunt.

sunt alia quae, nisi proposita de qua dicendum est materia,
 viam docendi non praebeant. non enim causa tantum universa in quaestiones ac locos diducenda
 est, sed hae ipsae partes habent
 rursus ordinem suum. nam et in prooemio primum est aliquid et
 secundum ac deinceps, et quaestio omnis ac locus habet suam
 dispositionem ut theses etiam simplices. nisi 
 forte satis erit dividendi peritus,

qui controversiam in haec diduxerit, an omne praemium viro forti dandum sit, an ex
 privato, an nuptiae, an eius quae nupta sit, an hae; deinde, cum fuerit
 de prima quaestione dicendum, passim et ut quidque in mentem veniet
 miscuerit, non primum in ea scierit esse tractandum,

verbis legis standum sit an voluntate, huius ipsius particulae aliquod
 initium fecerit, deinde proxima subnectens struxerit orationem, ut pars hominis est manus, eius digiti, illorum quoque
 articuli. hoc est quod scriptor demonstrare non possit, nisi
 certa definitaque materia.

sed quid una faciet aut altera, quin immo centum ac mille in
 re infinita ? Praeceptoris
 est, in alio atque alio genere cotidie ostendere, quis ordo sit rerum et
 quae copulatio, ut paulatim fiat usus et ad similia transitus.
 tradi enim omnia, quae ars efficit, non possunt.
 nam quis pictor omnia,

quae in rerum natura sunt, adumbrare didicit? sed percepta semel
 imitandi ratione adsimulabit quidquid acceperit. quis non
 faber vasculum aliquod, quale nunquam viderat, fecit?

quaedam vero non docentium sunt, sed discentium.
 nam medicus, quid in quoque valetudinis genere faciendum
 sit, quid quibusque signis providendum, docebit; vim sentiendi pulsus
 venarum, coloris modos, spiritus meatum, caloris distantiam, quae sui
 cuiusque sunt ingenii, non dabit. quare plurima petamus a
 nobis et cum causis deliberemus cogite musque
 homines ante invenisse artem quam docuisse. illa enim
 potentissima est,

quaeque vere dicitur oeconomica totius causae dispositio, quae nullo
 modo constitui nisi velut in re praesente potest: ubi adsumendum
 prooemium, ubi omittendum, ubi utendum expositione continua, ubi
 partita, ubi ab initiis incipiendum, ubi more Homerico e mediis vel
 ultimis, ubi omnino non exponendum,

quando a nostris, quando ab adversariorum propositionibus incipiamus,
 quando a firmissimis probationibus, quando a levioribus; qua in causa
 praeponendae prooemiis quaestiones, qua praeparatione praemuniendae,
 quid iudicis animus accipere possit statim dictum, quo paulatim
 deducendus, singulis an universis opponenda refutatio, reservandi
 perorationi an per totam actionem diffundendi adfectus, de iure prius an
 de aequitate dicendum; anteacta crimina an de quibus iudicium est prius
 obiicere vel diluere conveniat;

si multiplices causae erunt, quis ordo faciendus, quae testimonia
 tabulaeve cuiusque generis in actione recitandae, quae reservandae.
 haec est velut imperatoria virtus copias suas partientis
 ad casus proeliorum, retinentis partes per castella
 tuenda custodiendasve urbes, petendos commeatus, obsidenda itinera, mari
 denique ac terra dividentis. sed haec in oratione praestabit,

cui omnia adfuerint, natura, doctrina, studium. quare nemo
 exspectet, ut alieno tantum labore sit disertus. vigilandum ,
 durandum, enitendum, pallendum
 est, facienda sua cuique vis, suus usus, sua ratio, non respiciendum ad
 haec, sed in promptu habenda, nec tanquam tradita sed tanquam innata.

nam via demonstrari potest, velocitas sua cuique est; verum
 ars satis praestat, si copias eloquentiae ponit in medio; nostrum est
 uti eis scire.

neque enim partium est demum dispositio, sed in his ipsis
 primus aliquis sensus et secundus et tertius; qui non modo ut sint
 ordine collocati, laborandum est, sed ut inter se vincti atque ita
 cohaerentes, ne commissura perluceat; corpus sit, non membra.

quod ita continget, si et quid cuique conveniat viderimus et
 verba verbis applicarimus non pugnantia, sed quae invicem complectantur.
 ita res non diversae distantibus ex locis quasi invicem
 ignotae collidentur, sed aliqua societate cum prioribus ac sequentibus
 copulatae tenebuntur, ac videbitur non
 solum composita oratio, sed etiam continua. verum longius
 fortasse progredior fallente transitu et a dispositione ad elocutionis
 praecepta labor, quae proximus liber inchoabit.

his fere, quae in proximos quinque libros collata sunt, ratio
 inveniendi atque inventa disponendi continetur, quam ut per omnes
 numeros penitus cognoscere ad summam scientiae necessarium est, ita
 incipientibus brevius ac simplicius tradi magis convenit.

aut enim difficultate institutionis tam numerosae atque
 perplexae deterreri solent, aut eo tempore, quo praecipue alenda ingenia
 atque indulgentia quadam enutrienda sunt, asperiorum tractatu rerum
 atteruntur, aut, si haec sola didicerunt, satis se ad eloquentiam
 instructos arbitrantur, aut quasi ad certas quasdam dicendi leges
 adligati conatum omnem reformidant.

unde existimant accidisse ut, qui diligentissimi artium
 scriptores exstiterint, ab eloquentia longissime fuerint. via 
 tamen opus est incipientibus, sed ea plana et cum ad ingrediendum tum ad
 demonstrandum expedita. eligat itaque 
 peritus ille praeceptor ex omnibus optima et tradat ea demum in
 praesentia quae placet, remota refutandi cetera mora.
 sequentur enim discipuli, quo duxeris.

mox cum robore dicendi crescet etiam eruditio.
 iidem primo solum iter credant esse in quod inducentur,
 mox illud cognituri etiam optimum. sunt autem neque obscura
 neque ad percipiendum difficilia quae scriptores diversis opinionibus
 pertinaciter tuendis involverunt.

itaque in toto artis huiusce tractatu difficilius est iudicare
 quid doceas quam, cum iudicaris, docere, praecipueque in duabus his
 partibus perquam sunt pauca, circa quae si is qui instituitur non
 repugnaverit, pronum ad cetera habiturus est cursum.

nempe enim plurimum in hoc laboris exhausimus, ut ostenderemus
 rhetoricen bene dicendi scientiam et utilem et artem et virtutem esse;
 materiam eius res omnes de quibus dicendum esset; eas in tribus fere
 generibus, demonstrativo, deliberative, iudicialique reperiri; orationem
 porro omnem constare rebus et verbis; in rebus
 intuendam inventionem, in verbis elocutionem, in utroque collocationem, quae memoria conplecteretur,
 actio commendaret. oratoris officium docendi,

movendi, delectandi partibus contineri, ex quibus ad docendum expositio
 et argumentatio, ad movendum adfectus pertinerent, quos per omnem quidem
 causam sed maxime tamen in ingressu ac fine dominari. nam 
 delectationem, quamvis in utroque sit eorum, magis tamen proprias in
 elocutione partes habere.

quaestiones alias infinitas, alias finitas quae personis,
 temporibus, locis continerentur. In omni porro materia tria
 esse quaerenda, an sit, quid sit, quale sit. his adiiciebamus
 demonstrativam laude ac vituperatione constare. In ea quae
 ab ipso de quo diceremus, quae post eum acta essent, intuendum.
 hoc opus tractatu honestorum utiliumque constare.

suasoriis accedere tertiam partem ex coniectura, possetne
 fieri et an esset futurum de quo deliberaretur. hic praecipue
 diximus spectandum, quis, apud quem, quid diceret.
 iudicialium causarum alias in singulis, alias in pluribus
 controversiis consistere, et in quibusdam
 intentionem modo stature facere, modo depulsionem; 
 depulsionem porro omnem infitiatione duplici, factumne et an hoc factum
 esset, praeterea defensione ac translatione constare.

quaestionem aut ex scripto esse aut ex facto; facto, de rerum fide, proprietate, qualitate;
 scripto, de verborum vi aut voluntate, in quibus vis tum causarum tum
 actionum inspici soleat, quae aut scripti et voluntatis aut
 ratiocinativa aut ambiguitatis aut legum contrariarum specie
 continentur.

In omni porro causa iudiciali quinque esse partes, quarum
 exordio conciliari audientem, narratione doceri, probatione proposita
 confirmari, refutatione contra dicta dissolvi, peroratione aut memoriam
 refici aut animos moveri.

his argumentandi et adficiendi locos et quibus generibus
 concitari, placari, resolvi iudices oporteret, adiecimus.
 accessit ratio divisionis. credere modo qui
 discet velit materiam quandam variam esse, et in qua
 multa etiam sine doctrina praestare debeat per se ipsa natura, ut haec
 de quibus dixi non tarn inventa a
 praeceptoribus quam cum fierent observata esse vidcantur. 13 Plus
 exigunt laboris et curae quae sequuntur. hinc enim iam
 elocutionis rationem tractabimus, partem operis, ut inter omnes oratores
 convenit, difficillimam. nam et M. Antonius, cuius supra
 mentionem habuimus, cum a se disertos visos esse multos ait, eloquentem
 neminem: diserto satis putat dicere quae oporteat, ornate autem dicere
 proprium esse eloquentissimi.

quae virtus si usque ad eum in nullo reperta est, ac ne in
 ipso quidem aut L. Crasso, certum est et in his et in prioribus earn
 desideratam, quia difficillima fuit. Et Marcus Tullius
 inventionem quidem ac dispositionem prudentis hominis putat,

eloquentiam oratoris, ideoque praecipue circa praecepta partis huius
 laboravit. quod eum merito fecisse etiam ipso rei, de qua
 loquimur, nomine palam declaratur. eloqui enim est omnia, quae mente conceperis, promere
 atque ad audientes perferre; sine quo supervacua sunt priora et similia
 gladio condito atque intra vaginam suam haerenti.

hoc itaque maxime docetur, hoc nullus nisi arte adsequi
 potest, hic studium plurimum adhibendum, hoc exercitatio petit, hoc imitatio, hic omnis aetas consumitur, hoc maxime
 orator oratore praestantior, hoc genera ipsa dicendi alia alia potiora.

neque enim Asiani aut quocunque alio genere corrupti res non
 viderunt aut eas non collocaverunt neque, quos aridos vocamus, stulti
 aut in causis caeci fuerunt; sed his iudicium in eloquendo ac modus,
 illis vires defuerunt, ut appareat in hoc et vitium et virtutem esse
 dicendi.

non ideo tamen sola est agenda cura verborum.
 occurram enim necesse est et, velut in vestibulo protinus
 apprehensuris hanc confessionem meam, resistam iis qui, omissa rerum
 (qui nervi sunt in causis) diligentia, quodam inani circa voces studio
 senescunt, idque faciunt gratia decoris, qui est in dicendo mea quidem
 opinione pulcherrimus, sed cum sequitur non cum adfectatur.

corpora sana et integri sanguinis et exercitatione firmata ex
 iisdem his speciem accipiunt ex quibus vires, namque et colorata et
 adstricta et lacertis expressa sunt; at eadem si quis volsa atque fucata
 muliebriter comat, foedissima sint ipso formae
 labore.

Et cultus concessus atque magnificus addit hominibus, ut
 Graeco versu testatum est, auctoritatem; at muliebris et luxuriosus non
 corpus exornat, sed detegit mentem. similiter illa
 translucida et versicolor quorundam elocutio res ipsas effeminat, quae
 illo verborum habitu vestiantur. curam ergo verborum, rerum
 volo esse sollicitudinem.

nam plerumque optima rebus cohaerent et cernuntur suo lumine;
 at nos quaerimus illa, tanquam lateant semper seque subducant.
 ita nunquam putamus circa id esse de quo dicendum est,
 sed ex aliis locis petimus et inventis vim adferimus.

maiore animo aggredienda eloquentia est, quae si toto corpore
 valet, ungues polire et capillum reponere non existimabit ad curam suam
 pertinere. sed evenit plerumque ut in hac diligentia deterior
 etiam fiat oratio, primum,

quia sunt optima minime arcessita et simplicibus atque ab ipsa veritate
 profectis similia. nam illa, quae curam fatentur et ficta
 atque composita videri etiam volunt, nec gratiam consequuntur et fidem
 amittunt propter id quod sensus obumbrantur et velunt, aeto gramine sata
 strangulantur.

nam et quod recte dici potest circumimus amore verborum et
 quod satis dictum est repetimus et quod uno verbo
 patet pluribus oneramus et pleraque significare melius putamus quam
 dicere. quid quod nihil iam proprium placet, dum parum
 creditur disertum quod et alius dixisset?

A corruptissimo quoque poetarum figuras seu translationes mutuamur, tum
 demum ingeniosi scilicet, si ad intelligendos nos opus sit ingenio.
 atqui satis aperte Cicero praeceperat, in dicendo vitium
 vel maximum esse a vulgari genere orationis atque a consuetudine
 communis sensus abhorrere.

sed ille est durus atque ineruditus; nos melius, quibus sordet
 omne quod natura dictavit, qui non ornamenta quaerimus sed lenocinia,
 quasi vero sit ulla verborum nisi rei cohaerentium virtus; quae ut
 propria sint et dilucida et ornata et apte collocentur, si tota vita
 laborandum est, omnis studiorum fructus amissus est.

atqui plerosque videas haerentes circa singula et dum
 inveniunt et dum inventa ponderant ac dimetiuntur. quod si
 ideirco fieret ut semper optimis uterentur, abominanda tamen haec
 infelicitas erat, quae et cursum dicendi refrenat et calorem
 cogitationis extinguit mora et diffidentia.

miser 
 enim et, ut sic dicam, pauper orator
 est qui nullum verbum aequo animo perdere potest. sed ne
 perdet quidem, qui rationem loquendi primum cognoverit, tum lectione
 multa et idonea copiosam sibi verborum supellectilem compararit et huic
 adhibuerit artem collocandi, deinde haec omnia exercitatione plurima
 roborarit, ut semper in promptu sint et ante oculos.

namque ei qui id fecerit simul res cum suis nominibus occurrent.
 sed opus est studio praecedente et acquisita facultate et
 quasi reposita. namque ista quaerendi, iudicandi, comparandi
 anxietas, dum discimus, adhibenda est, non dum dicimus.
 alioqui sicut, qui patrimonium non pararunt, sub diem
 quaerunt, ita in oratione, qui non satis laboravit.

sin praeparata dicendi vis fuerit, erunt in officio, non ut
 requisita respondere, sed ut semper sensibus inhaerere videantur atque
 eos ut umbra corpus sequi.

sed 
 in hac ipsa
 cura est aliquid satis. nam cum Latina, significantia,
 ornata, cum apte sunt collocata, quid amplius laboremus?
 quibusdam tamen nullus est finis calumniandi se et cum
 singulis paene syllabis commoriendi, qui etiam, cum
 optima sunt reperta, quaerunt aliquid quod sit magis antiquunm, remotum,
 inopinatum, nec intelligunt iacere sensus in oratione, in qua verba
 laudantur.

sit igitur cura elocutionis quam maxima, dum sciamus tamen
 nihil verborum causa esse faciendun, cum verba ipsa rerum gratia sint
 reperta; quorum ea sunt maxime probabilia, quae sensum animi nostri
 optime promunt atque in animis iudicum quod nos volumus efficiunt.

ea debent praestare sine dubio et admirabilem et iucundam
 orationem, verum admirabilem non sic, quomodo prodigia miramur, et
 iucundam non deformi voluptate sed cum laude ac dignitate coniuncta.

igitur , quam Graeci φράσιν 
 vocant, Latine dicimus elocutionem. ea spectatur verbis aut
 singulis aut coniunctis. In singulis intuendum est ut sint
 Latina, perspicua, ornata, ad id quod efficere volumus accommodata, in
 coniunctis, ut emendata, ut collocata, ut figurata.

sed ea, quae de ratione Latine atque emendate loquendi fuerunt
 dicenda, in libro primo, cum de grammatice loqueremur, exsecuti sumus.
 verum illic tantum ne vitiosa essent praecepimus; hic non
 alienum est admonere ut sint quam minime peregrina et externa.
 multos enim, quibus loquendi ratio
 non desit, invenias quos curiose potius loqui dixeris quam Latine,
 quomodo et illa Attica anus Theophrastum, hominem alioqui disertissimum,
 adnotata unius adfectatione verbi, hospitem dixit nec alio se id
 deprehendisse interrogata respondit, quam quod nimium Attice loqueretur.

Et in Tito Livio, mirae facundiae viro, putat inesse Pollio
 Asinius quandam Patavinitatem. quare , si fieri potest et
 verba omnia et vox huius aluminum urbis oleant, ut oratio Romana plane
 videatur, non civitate donata.

perspicuitas in verbis praecipuam habet proprietatem, sed
 proprietas ipsa non simpliciter accipitur. primus enim
 intellectus est sua cuiusque rei appellatio, qua non semper utemur; nam
 et obscena vitabimus et sordida et humilia.

sunt autem humilia infra dignitatem rerum aut ordinis.
 In quo vitio cavendo non mediocriter errare quidam
 solent, qui omnia quae sunt in usu, etiamsi causae
 necessitas postulet, reformidant; ut ille, qui in actione 
 hibericas herbas, se solo nequiquam
 intelligente, dicebat, nisi irridens hanc vanitatem Cassius Severus spartum dicere eum velle indicasset.

nec video quare clarus orator duratos muria
 pisces nitidius esse crediderit quam ipsum
 id quod vitabat. In hac autem proprietatis
 specie, quae nominibus ipsis cuiusque rei utitur, nulla virtus est, at
 quod ei contrarium est, vitium. id apud nos improprium,
 ἄκυρον apud Graecos vocatur, quale
 est,

tantum sperare dolorem, aut, quod in oratione
 Dolabellae emendatum a Cicerone adnotavi, mortem
 ferre, aut, qualia nunc laudantur a quibusdam, quorum est, de cruce verba ceciderunt. 
 non tamen
 quidquid non erit proprium, protinus et improprii vitio laborabit, quia
 primum omnium multa sunt et Graece et Latine non denominata.

nam et, qui iaculum emittit, iaculari 
 dicitur, qui pilam aut sudem, appellatione privatim sibi adsignata
 caret; et ut, lapidare quid sit, manifestum est,
 ita glebarum testarumque iactus non habet nomen.

unde abusio, quae κατάχρησις 
 dicitur, necessaria. translatio quoque, in qua vel maximus
 est orationis ornatus, verba non suis rebus accommodat. quare 
 proprietas non ad nomen, sed ad vim significandi refertur nec auditu,
 sed intellectu perpendenda est.

secundo modo dicitur proprium inter plura, quae sunt eiusdem nominis, id unde cetera ducta sunt; ut vertex est contorta in se aqua vel quidquid
 aliud similiter vertitur, inde propter flexum capillorum pars summa
 capitis, ex hoc id quod in montibus eminentissimum. recte 
 dixeris haec omnia vertices, proprie tamen unde initium est.

sic 
 soleae et turdi pisces et cetera. tertius est huic diversus
 modus, cum res communis pluribus in uno aliquo habet nomen eximium, ut
 carmen funebre proprie nenia et tabernaculum
 ducis augurale. 
 item , quod commune et
 aliis nomen intellectu alicui rei peculiariter tribuitur, ut urbem Romam accipimus et venales novicios et Corinthia aera,
 cum sint urbes aliae quoque et venalia multa et tam aurum et argentum
 quam aes Corinthium. sed ne in his quidem virtus oratoris
 inspicitur.

at illud iam non mediocriter probandum, quod hoc etiam laudari
 modo solet, ut proprie dictum, id est, quo nihil inveniri possit
 significantius: ut Cato dixit, C. Caesarem ad
 evertendam rem publicam sobrium accessisse; ut Virgilius deductum carmen, et Horatius acrem tibiam Hannibalemque dirum.

In quo modo illud quoque est a
 quibusdam traditum proprii genus ex appositis (epitheta dicuntur): ut
 dulcis musti et cum
 dentibus albis. 
 De quo genere alio loco dicendum
 est.

etiam quae bene translata sunt propria dici solent.
 interim autem quae sunt in quoque praecipua proprii locum
 accipiunt, ut Fabius inter plures imperatorias virtutes 
 cunctator 
 est appellatus.
 possunt videri verba, quae plus significant quam
 eloquuntur, in parte ponenda perspicuitatis; intellectum enim adiuvant.
 ego tamen libentius emphasim retulerim ad ornatum
 orationis, quia non ut intelligatur efficit, sed ut plus intelligatur.

at obscuritas fit verbis iam ab usu remotis: ut
 si commentarios quis pontificum et vetustissima foedera et exoletos
 scrutatus auctores id ipsum petat ex his quae inde contraxerit, quod non
 intelliguntur. hinc enim aliqui famam eruditionis adfectant,
 ut quaedam soli scire videantur.

fallunt etiam verba vel regionibus quibusdam magis familiaria
 vel artium propria, ut 
 atabulus 
 
 ventus et navis saccaria et in malo cosanum. 
 Quae vel vitanda apud iudicem ignarum significationum earum vel
 interpretanda sunt, sicut in his, quae homonyma
 vocantur: ut, 
 taurus 
 animal sit an
 mons an signum in coelo an nomen hominis an radix arboris, nisi
 distinctum non intelligetur.

plus tamen est obscuritatis in contextu et continuatione
 sermonis et plures modi. quare nec sit tam longus, ut eum
 prosequi non possit intentio, nec traiectione vel ultra modum 
 hyperbato finis eius differatur. quibus adhuc peior est
 mixtura verborum, qualis in illo versu. 
 
 saxa vacant Itali, mediis quae in fluctibus,
 aras.

etiam interiectione (qua et oratores et historici frequenter
 utuntur, ut medio sermone aliquem inserant sensum) impediri solet
 intellectus, nisi quod interponitur breve est. nam Vergilius
 illo loco, quo pullum equinum describit, cum dixisset, 
 
 nec vanos horret strepitus,
 
 compluribus insertis alia figura quinto demum versu
 redit, 
 
 tum , si qua
 sonum procul arma dedere, 
 
 stare loco
 nescit. 
 Vitanda in primis ambiguitas,

non haec solum, de cuius genere supra dictum est, quae incertum
 intellectum facit, ut Chremetem audivi percussisse
 Demean, 
 sed illa quoque, quae, etiamsi
 turbare non potest sensum, in idem tamen verborum vitium incidit, ut si
 quis dicat, visum a se hominem libram
 scribentem. 
 nam etiamsi librum ab homine scribi
 patet, male tamen composuerit feceritque ambiguum, quantum in ipso fuit.

est etiam in quibusdam turba inanium verborum, qui, dum
 communem loquendi more reformidant, ducti specie nitoris circumeunt
 omnia copiosa loquacitate, eo quod dicere nolunt ipsa ; deinde illam seriem cum alia
 simili iungentes miscentesque, ultra quam ullus spiritus durare possit,
 extendunt.

In hoc malum a quibusdam etiam laboratur; neque id novum
 vitium est, cum iam apud Titum Livium inveniam fuisse praeceptorem
 aliquem, qui discipulos obscurare quae dicerent iuberet, Graeco verbo
 utens σκότισον. 
 unde illa
 scilicet egregia laudatio: 
 tanto melior;

ne ego quidem intellexi. 
 alii 
 brevitatem aemulati necessaria quoque orationi subtrahunt verba et,
 velut satis sit scire ipsos quid dicere velint, quantum ad alios
 pertineat, nihil putant. at ego otiosum sermonem dixerim,
 quem auditor suo ingenio intelligit. quidam , emutatis in
 perversum dicendi figuris, idem vitium
 consequuntur.

pessima vero sunt ἀδιανόητα, 
 hoc est, quae verbis aperta occultos sensus habent, ut cum dictus est caecus secundum viam stare, 
 
 et, qui suos artus morsu lacerasset, fingitur in scholis supra se cubasse.

ingeniosa haec et fortia et ex ancipiti diserta creduntur,
 pervasitque iam multos ista persuasio, ut id
 iam demum eleganter atque exquisite dictum putent, quod interpretandum
 sit. sed auditoribus etiam nonnullis grata sunt haec, quae
 cum intellexerunt acumine suo delectantur et gaudent, non quasi
 audierint sed quasi invenerint.

nobis prima sit virtus perspicuitas, propria verba, rectus
 ordo, non in longum dilata conclusio, nihil neque desit neque
 superfluat: ita sermo et doctis probabilis et planus imperitis erit.
 haec eloquendi observatio. nam rerum
 perspicuitas quo modo praestanda sit, diximus in praeceptis narrationis.

similis autem ratio est in omnibus. nam si neque
 pauciora quam oportet neque plura neque inordinata aut indistincta
 dixerimus, erunt dilucida et negligenter quoque audientibus aperta; quod
 et ipsum in consilio est habendum, non semper tam
 esse acrem iudicis intentionem, ut obscuritatem apud se ipse discutiat
 et tenebris orationis inferat quoddam intelligentiae suae lumen, sed
 multis eum frequenter cogitationibus avocari, nisi tam clara fuerint,
 quae dicemus, ut in animum eius oratio, ut sol in oculos, etiamsi in eam
 non intendatur, incurrat.

quare non, ut intelligere possit, sed, ne omnino possit non
 intelligere, curandum. propter quod etiam repetimus saepe,
 quae non satis percepisse eos qui cognoscunt putamus: 
 quae causa utique nostra culpa dicta obscurius est:
 ad planiora et communia magis verba descendimus; cum id ipsum
 optime fiat, quod nos aliquid non optime fecisse simulamus.

venio nunc ad ornatum, in quo sine dubio plus quam in ceteris
 dicendi partibus sibi indulget orator. nam emendate quidem ac
 lucide dicentium tenue praemium est, magisque ut vitiis carere quam ut
 aliquam magnam virtutem adeptus esse videaris. inventio cum
 imperitis saepe communis,

dispositio modicae doctrinae credi potest; si quae sunt artes altiores,
 plerumque occultantur, ut artes sint; denique omnia haec ad utilitatem
 causarum solam referenda sunt. cultu vero atque ornatu se
 quoque commendat ipse qui dicit et in ceteris
 iudicium doctorum, in hoc vero etiam popularem laudem petit, nec
 fortibus modo, sed etiam fulgentibus armis proeliatur.

An 
 in causa Cicero
 Cornelii consecutus esset docendo iudicem tantum et utiliter demum ac
 Latine perspicueque dicendo, ut populus Romanus admirationem suam non
 acclamatione tantum, sed etiam plausu confiteretur?
 sublimitas profecto et magnificentia et nitor et
 auctoritas expressit illum fragorem.

nec tam insolita laus esset prosecuta dicentem, si usitata et
 ceteris similis fuisset oratio. atque ego illos credo, qui
 aderant, nec sensisse quid facerent nec sponte iudicioque plausisse, sed
 velut mente captos et quo essent in loco ignaros erupisse in hunc
 voluptatis adfectum.

sed ne causae quidem parum confert idem hic orationis ornatus.
 nam , qui libenter audiunt, et magis attendunt et
 facilius credunt, plerumque ipsa delectatione capiuntur, nonnunquam
 admiratione auferuntur. nam et ferrum ipsum adfert oculis terroris aliquid, et
 fulmina ipsa non tam nos confunderent, si vis eorum tantum, non etiam
 ipse fulgor timeretur.

recteque Cicero his ipsis ad Brutum 
 verbis
 quadam in epistola scribit, 
 nam 
 eloquentiam, quae admirationem non habet, nullam iudico.
 
 eandem Aristoteles quoque petendam maxime putat.
 sed hic ornatus (repetam enim) virilis et fortis et
 sanctus sit nec effeminatam levitatem et fuco ementitum colorem amet,
 sanguine et viribus niteat.

hoc autem adeo verum est ut, cum in hac maxime parte sint
 vicina virtutibus vitia, etiam, qui vitiis utuntur, virtutum tamen iis
 nomen imponant. quare nemo ex corruptis dicat me inimicum
 esse culte dicentibus. non hanc esse virtutem nego, sed illis
 eam non tribuo.

An ego fundum cultiorem putem, in quo mihi quis ostenderit
 lilia et violas et anemonas, fontes surgentes, quam ubi plena messis aut
 graves fructu vites erunt? sterilem platanum tonsasque myrtos
 quam maritam ulmum et uberes oleas praeoptaverim? habeant 
 illa divites licet, quid essent, si aliud nihil haberent?

nullusne ergo etiam frugiferis adhibendus est decor?
 quis negat? nam et in ordinem certaque
 intervalla redigam meas arbores. quid illo quincunce
 speciosius qui, in quamcunque partem spectaveris, rectus est?
 sed protinus in id quoque prodest, ut terrae sucum
 aequaliter trahat. surgentia in altum cacumina oleae ferro
 coercebo;

in orbem se formosius fundet et protinus fructum
 ramis pluribus feret. decentior equus, cuius adstricta ilia,
 sed idem velocior. Pulcher aspectu est athleta, cuius lacertos exercitatio expressit,
 idem certamini paratior.

nunquam vera species ab utilitate dividitur. sed 
 hoc quidem discernere modici iudicii est. illud observatione
 dignius, quod hic ipse honestus ornatus materiae genere esse debebit
 variatus. atque , ut a
 prima divisione ordiar, non idem demonstrativis et deliberativis et
 iudicialibus causis conveniet. namque illud genus
 ostentationi compositum solam petit audientium voluptatem, ideoque omnes
 dicendi artes aperit ornatumque orationis exponit, ut quod non
 insidietur nec ad victoriam sed ad solum finem laudis et gloriae tendat.

quare , quidquid erit sententiis populare, verbis nitidum,
 figuris iucundum, translationibus magnificum, compositione elaboratum,
 velut institor quidam eloquentiae intuendum et paene pertractandum
 dabit. nam eventus ad ipsum, non ad causam refertur.

at ubi res agitur et vera dimicatio est, ultimus sit famae
 locus. praeterea ne decet quidem, ubi maxima rerum momenta
 versantur, de verbis esse sollicitum. Neque hoc eo
 pertinet, ut in his nullus sit ornatus, sed uti pressior et severior et
 minus confessus, praecipue materiae accommodatus.

nam et in suadendo sublimius aliquid senatus, concitatius
 populus, et in iudiciis publicae capitalesque causae poscunt accuratius
 dicendi genus. at privatum consilium causasque paucorum, ut
 frequenter accidit, calculorum purus sermo et dissimilis curae magis
 decuerit. An non pudeat certam creditam periodis postulare
 aut circa stillicidia adfici aut in mancipii redhibitione sudare?

sed ad propositum. Et quoniam orationis tam
 ornatus quam perspicuitas aut in singulis verbis est aut in pluribus
 positus, quid separata, quid iuncta exigant, consideremus.
 quanquam enim rectissime traditum est, perspicuitatem
 propriis, ornatum translatis verbis magis egere, sciamus nihil ornatum
 esse quod sit improprium.

sed cum idem frequentissime plura significent (quod συνωνυμία vocatur), iam sunt aliis alia
 honestiora, sublimiora, nitidiora, iucundiora, vocaliora. nam 
 ut syllabae e litteris melius sonantibus clariores sunt, ita verba e
 syllabis magis vocalia et, quo plus quodque spiritus habet, auditu
 pulchrius. Et quod facit syllabarum, idem verborum
 quoque inter se copulatio, ut aliud alii iunctum melius sonet.
 diversus tamen usus.

nam rebus atrocibus verba etiam ipso auditu aspera magis
 convenient. At universum quidem optima simplicium
 creduntur, quae aut maxime exclamant aut sono sunt iucundissima.
 Et honesta quidem turpibus potiora semper nec sordidis
 unquam in oratione erudita locus.

clara illa atque sublimia plerumque materiae modo discernenda
 sunt. quod alibi magnificum, tumidum alibi, et quae humilia
 circa res magnas, apta circa minores videntur. Vt autem in
 oratione nitida notabile humilius verbum et velut macula, ita a sermone
 tenui sublime nitidumque discordat fitque corruptum, quia in plano
 tumet.

quaedam non tam ratione quam sensu iudicantur, ut illud,
 
 
 caesa iungebant
 foedera porca, 
 fecit elegans fictio nominis, quod
 si fuisset porco, vile erat. At 
 quibusdam ratio manifesta est. risimus , et merito nuper
 poetam, qui dixerat 
 
 praetextam in cista mures rosere camilli.
 
 
 At Vergilii miramur illud,

saepe exiguus mus.
 
 Nam epitheton proprium effecit, ne plus exspectaremus, et
 casus singularis magis decuit, et clausula ipsa unius syllabae non
 usitata addidit gratiam. imitatus est itaque utrumque
 Horatius, 
 
 nascetur 
 ridiculus mus.

nec augenda semper oratio sed summittenda nonnunquam est.
 vim rebus aliquando verborum ipsa humilitas adfert.
 An , cum dicet in Pisonem Cicero, 
 cum tibi tota cognatio serraco advehatur, 
 incidisse videtur in sordidum nomen, non eo contemptum hominis, quem
 destructum volebat, auxisse? Et alibi, 
 caput opponis, cum eo coruscans. 
 
 Vnde interim gratus fit iocis decor, qualis est ille apud M. Tullium
 
 pusio , qui cum maiore sorore
 cubitabat, et, 
 Flavius , qui
 cornicum oculos confixit, et pro Milone illud Heus tu Rufio, et Erucius
 Antoniaster. 
 id tamen in declamatoribus est
 notabilius laudarique me puero solebat, 
 da 
 patri panem; et in eodem, 
 etiam 
 canem pascis.

res quidem praecipue in scholis anceps et 
 frequenter causa risus, nunc utique, cum haec exercitatio procul a
 veritate seiuncta laboret incredibili verborum fastidio ac sibi magnam
 partem sermonis absciderit.

cum sint autem verba propria, ficta, translata, propriis
 dignitatem dat antiquitas. namque et sanctiorem et magis
 admirabilem faciunt orationem, quibus non quilibet fuerit usurus, eoque
 ornamento acerrimi iudicii P. Vergilius unice est usus.

olli 
 enim et quianam et moerus 
 et pone et pellacia 
 aspergunt
 illam, quae etiam in picturis est gratissima, vetustatis inimitabilem
 arti auctoritatem. sed utendum modo, nec ex ultimis teneris
 repetenda. satis est vetus quaeso; 
 quid necesse est quaiso 
 dicere? oppido quidem usi sunt paulum tempore nostro
 superiores, vereor, ut iam nos ferat quisquam; certe antegerio, cuius eadem significatio est, nemo nisi ambitiosus
 utetur.

aerumnosum 
 
 quid opus est? tanquam parum sit, si dicatur
 quid horridum. reor 
 tolerabile, autumo tragicum, prolem 
 dicere inusitatum est, 
 prosapiam insulsum. quid multa? totus prope mutatus
 est sermo.

quaedam tamen adhuc vetera vetustate ipsa
 gratius nitent, quaedam et necessario interim sumuntur, ut nuncupare et fari; multa
 alia etiam audentius inseri possunt sed ita demum, si non appareat
 adfectatio, in quam mirifice Vergilius: 
 
 corinthiorum amator iste verborum,
 
 
 
 Thucydides Britannus, Atticae febris, 
 
 tau Gallicum, al, min, et sil ut male
 elisit; 
 
 
 ita omnia ista verba miscuit
 fratri. 
 Cimber hic fuit,

a quo fratrem necatum hoc Ciceronis dicto notatum est, 
 germanum Cimber occidit.
 
 nec minus noto Sallustius epigrammate incessitur:
 
 
 Et verba antiqui
 multum furate Catonis, 
 
 crispe ,
 Iugurthinae conditor historiae. 
 Odiosa cura;

nam et cuilibet facilis et hoc pessima, quod eius studiosus non verba
 rebus aptabit, sed res extrinsecus arcesset, quibus haec verba
 conveniant. fingere , ut primo libro dixi, Graecis magis
 concessum est, qui sonis etiam quibusdam et adfectibus non dubitaverunt
 nomina aptare, non alia libertate quam qua illi primi homines rebus
 appellationes dederunt.

nostri autem in iungendo aut in derivando paulum aliquid ausi vix in hoc satis recipiuntur.
 nam memini iuvenis admodum inter Pomponium ac Senecam
 etiam praefationibus esse tractatum, an gradus
 eliminat in tragoedia dici oportuisset. at veteres
 ne expectorat quidem timuerunt; et sane eiusdem
 notae est exanimat.

At tractu et declinatione talia sunt, qualia apud Ciceronem
 beatitas et beatitudo; quae dura quidem sentit esse, verumtamen usu putat
 posse molliri. nec a verbis modo, sed a nominibus quoque
 derivata sunt quaedam, ut a Cicerone 
 sullaturit 
 ab Asinio 
 fimbriatum 
 et 
 figulatum .

multa ex Graeco format nova ac plurima a Verginio Flavo, quorum dura quaedam admodum videntur,
 ut queens 
 et essentia; quae cur tantopere aspernemur nihil video, nisi quod
 iniqui iudices adversus nos sumus ideoque paupertate sermonis laboramus.
 quaedam tamen perdurant.

nam et quae vetera nunc sunt, fuerunt olim nova, et quaedam
 sunt in usu perquam recentia, ut Messala primus reatum, munerarium Augustus primus dixerunt. 
 piraticam 
 quoque ut musicam et fabricam dici
 adhuc vetabant mei praeceptores. 
 favorem 
 et urbanum Cicero nova credit. nam et in epistola ad
 Brutum 
 eum , inquit, amorem et eum, ut hoc verbo utar, fauorem in
 consilium advocabo.

Et ad Appium Pulchrum, 
 te ,
 hominem non solum sapientem verum etiam, ut nunc loquimur, urbanum.
 
 idem putat a Terentio primum dictum esse obsequium, Caecilius a Sisenna albente caelo. cervicem 
 videtur
 Hortensius primus dixisse, nam veteres pluraliter appellabant.
 audendum itaque; neque enim accedo Celso, qui ab oratore
 verba fingi vetat. nam ,

cum sint eorum alia (ut dicit Cicero) nativa, id est, quae significata
 sunt primo sensu, alia reperta, quae ex his facta sunt, ut iam nobis
 ponere alia, quam quae illi rudes homines primique fecerunt, fas non
 sit, at derivare, flectere, coniungere, quod natis postea concessum est,

quando desiit licere? sed , si quid periculosius finxisse
 videbimur, quibusdam remediis praemuniendum O. est: 
 Vt ita dicam, Si licet dicere, Quodam modo,
 Permittite mihi sic uti. 
 quod idem etiam in iis,
 quae licentius translata erunt, proderit, nihilque non tuto dici potest,
 in quo non falli iudicium nostrum sollicitudine ipsa manifestum erit.
 qua de re Graecum illud elegantissimum est, quo
 praecipitur προεπιπλήσσειν τῇ
 ὑπερβολῇ.

translata probari nisi in contextu sermonis non possunt. itaque de singulis verbis satis
 dictum, quae, ut alio loco ostendi, per se nullam virtutem habent.
 sed ne inornata sunt quidem, nisi cum sunt infra rei, de
 qua loquendum est, dignitatem, excepto si obscena nudis nominibus
 enuntientur.

quod viderint, qui non putant esse vitanda, quia nec sit vox
 ulla natura turpis et, si qua est rei deformitas, alia quoque
 appellatione quacunque ad intellectum eundem nihilominus perveniat.
 ego Romani pudoris more contentus, ut iam respondi
 talibus, verecundiam silentio vindicabo.

iam hinc igitur ad rationem sermonis coniuncti transeamus.
 cuius ornatus in haec duo prima dividitur, quam
 concipiamus elocutionem, quo modo efferamus. nam primum est,
 ut liqueat, augere quid velimus an minuere, concitate dicere an
 moderate, laete an severe, abundanter an presse, aspere an leniter,
 magnifice an subtiliter, graviter an urbane. tum ,

quo translationum genere, quibus figuris, qualibus
 sententiis, quo modo, qua postremo collocatione id, quod intendimus,
 efficere possimus. ceterum dicturus, quibus ornetur oratio,
 prius ea, quae sunt huic contraria laudi, attingam; nam prima virtus est
 vitio carere.

igitur ante omnia ne speremus ornatam orationem fore, quae
 probabilis non erit. Probabile autem Cicero id
 genus dicit, quod non nimis est comptum. Non quia comi expolirique non debeat (nam et haec
 ornatus pars est) sed quia vitium est ubique quod nimium est.

itaque vult esse auctoritatem in verbis, sententias vel graves
 vel aptas opinionibus hominum ac moribus. his enim salvis,
 licet assumere ea quibus illustrem fieri orationem putat, delecta,
 translata, superlata, ad nomen adiuncta, duplicata et idem significantia
 atque ab ipsa actione atque ab imitatione rerum non abhorrentia.

sed quoniam vitia prius demonstrare aggressi sumus, ab hoc
 initium sit, quod
 κακέμφατον vocatur, sive mala
 consuetudine in obscenum intellectum sermo detortus est (ut ductare exercitus et patrare
 bella, apud Sallustium dicta sancte et antique ridentibus, si
 dis placet; quam culpam non scribentium quidem iudico sed legentium,

tamen vitandam, quatenus verba honesta moribus perdidimus, et
 vincentibus iam vitiis cedendum est) sive
 iunctura deformiter sonat, ut, si cum hominibus notis
 loqui nos dicimus, nisi hoc ipsum hominibus medium sit, in praefanda 
 videmur incidere, quia ultima prioris syllabae littera, quae exprimi
 nisi labris coeuntibus non potest, aut intersistere nos indecentissime
 cogit aut continuata cum insequente in naturam eius corrumpitur.

aliaeque coniunctiones aliquid simile faciunt, quas persequi
 libenter est in eo vitio, quod vitandum dicimus, commorantis.
 sed divisio quoque adfert eandem iniuriam pudori, ut si
 intercapedinis nominativo casu quis utatur.

nec scripto modo id accidit, sed etiam sensu plerique obscene
 intelligere, nisi caveris, cupiunt (ut apud Ovidium 
 quaeque 
 
 
 latent meliora putat ) et
 ex verbis, quae longissime ab obscenitate absunt, occasionem
 turpitudinis rapere. siquidem Celsus κακέμφατον apud Vergilium putat: 
 
 incipiunt agitata tumescere.
 
 Quod si recipias, nihil loqui tutum est.

deformitati proximum est humilitatis vitium, ταπείνωσιν vocant, qua rei magnitudo vel
 dignitas minuitur: ut 
 saxea est verruca in
 summo montis vertice. 
 cui natura contrarium, sed
 errore par est, parvis dare excedentia modum
 nomina, nisi cum ex industria risus inde captatur. itaque nec
 parricidam nequam dixeris hominem nec deditum
 forte meretrici nefarium; quia alterum parum,
 alterum nimium est. proinde quaedam hebes,

sordida, ieiuna, tristis, ingrata, vilis oratio est; quae vitia
 facillime fient manifesta contrariis virtutibus. nam primum
 acuto, secundum nitido, tertium copioso, deinceps hilari, iucundo,
 accurato diversum est.

vitari debet et μείωσις, cum sermoni deest aliquid, quo
 minus plenus sit; quanquam id obscurae potius quam inornatae orationis
 est vitium. sed hoc quoque, cum a prudentibus fit, schema
 dici solet, sicut ταυτολογία id est
 eiusdem verbi aut sermonis iteratio. haec enim,

quanquam non magnopere a summis auctoribus vitata, interim vitium videri
 potest, in quod saepe incidit etiam Cicero securus tam parvae
 observationis, sicut hoc loco, 
 non solum
 igitur illud iudicium iudicii simile, iudices, non fuit.
 
 interim mutato nomine ἐπανάλημψις dicitur, atque est et ipsum inter schemata;
 quorum exempla illo loco quaerenda, quo virtutes erunt.

peior hac ὁμοείδεια, quae
 nulla varietatis gratia levat taedium atque est tota coloris unius, qua
 maxime deprehenditur carens arte oratio; eaque et in sententiis et in
 figuris et in compositione longe non animis solum
 sed etiam auribus est ingratissima. vitanda etiam 
 μακρολογία,

id est longior quam oportet sermo: ut apud T. Livium, 
 legati non impetrata pace retro domum, unde
 venerant, abierunt. 
 sed huic vicina periphrasis
 virtus habetur. est et πλεονασμὸς vitium, cum supervacuis verbis oratio
 oneratur: 
 ego oculis meis vidi; sat
 est enim vidi.

emendavit hoc etiam urbane in Hirtio Cicero, cui sapasim cum
 declamans filium a matre decem mensibus in utero
 latum esse dixisset, 
 quid ?
 aliae, inquit, in perula 
 
 solent ferre? 
 nonnunquam tamen illud
 genus, cuius exemplum priore loco posui, adfirmationis gratia adhibetur:
 
 
 vocemnque his
 auribus hausi.

at vitium erit, quotiens otiosum fuerit et supererit, non cum
 adiicietur. est etiam, quae περιεργία vocatur, supervacua, ut sic dixerim,
 operositas, ut a diligenti curiosus et a religion superstitio distat.
 atque , ut semel finiam, verbum omne, quod neque
 intellectum adiuvat neque ornatum, vitiosum dici potest.

κακόζηλον id est mala adfectatio, per
 omne dicendi genus peccat. nam et tumida et pusilla et
 praedulcia et abundantia et arcessita et exultantia sub idem nomen cadunt. denique 
 κακόζηλον vocatur, quidquid est ultra
 virtutem, quotiens ingenium iudicio caret et specie boni fallitur,
 omnium in eloquentia vitiorum pessimum. nam cetera parum
 vitantur, hoc petitur.

est autem totum in elocutione. nam rerum vitia sunt
 stultum, commune, contrarium, supervacuum; corrupta oratio in verbis
 maxime impropriis, redundantibus, comprehensione obscura compositione
 fracta, vocum similium aut ambiguarum puerili captatione consistit.

est autem omne κακόζηλον 
 utique falsum, etiamsi non omne falsum κακόζηλον est enim quod dicitur aliter, quam se natura habet et quam
 oportet et quam sat est. totidem autem generibus corrumpitur
 oratio quot ornatur. sed de hac parte et in alio nobis opere
 plenius dictum est et in hoc saepe tractatur et adhuc spargetur omnibus
 locis. loquentes enim de ornatu subinde, quae sint vitanda
 similia virtutibus vitia, dicemus.

sunt inornata et haec: quod male dispositum est, id ἀνοικονόμητον, quod male figuratum, id
 ἀσχημάτιστον quod male collocatum,
 id κακοσύνθετον vocant. sed 
 de dispositione diximus; de figuris et compositione dicemus. Σαρδισμὸς quoque appellatur quaedam mixta
 ex varia ratione linguarum oratio, ut si Atticis Dorica, Ionica, Aeolica
 etiam dicta confundas. Cui simile vitium est apud
 nos,

si quis sublimia humilibus, vetera novis, poetica vulgaribus misceat.
 id enim tale monstrum, quale Horatius in prima parte
 libri de arte poetica fingit: 
 
 humano capiti cervicem pictor equinam 
 iungere si velit, 
 et cetera ex diversis
 naturis subiiciat.

ornatum est, quod perspicuo ac probabili plus est.
 eius primi sunt gradus in eo quod velis concipiendo et
 exprimendo, tertius, qui haec
 nitidiora faciat, quod proprie dixeris cultum. itaque 
 ἐνάργειαν cuius in praeceptis narrationis
 feci mentionem, quia plus est evidentia vel, ut alii dicunt,
 repraesentatio quam perspicuitas, et illud patet, hoc se quodam modo
 ostendit, inter ornamenta ponamus.

magna virtus est res de quibus loquimur dare atque, ut cerni
 videantur, enuntiare. non enim satis efficit neque, ut debet,
 plene dominatur oratio, si usque ad aures valet atque ea sibi iudex, de
 quibus cognoscit, narrari credit, non exprimi et oculis mentis ostendi.

sed quoniam pluribus modis accipi solet non equidem in omnes
 eam particulas secabo, quarum ambitiose a quibusdam
 numerus augetur, sed maxime necessarias attingam. est igitur
 unum genus, quo tota rerum imago quodammodo verbis depingitur: 
 
 constitit in digitos
 extemplo arrectus uterque 
 et cetera, quae nobis
 illam pugilum congredientium faciem ita ostendunt, ut non clarior futura
 fuerit spectantibus.

plurimum in hoc genere sicut in ceteris eminet Cicero.
 An quisquam tam procul a concipiendis imaginibus rerum
 abest, ut non, cum illa in Verrem legit, 
 stetit soleatus praetor populi Romani cum pallio
 purpureo tunicaque talari muliercula nixus in litore, non
 solum ipsos intueri videatur et locum et habitum, sed quaedam etiam ex
 iis, quae dicta non sunt, sibi ipse adstruat?

ego certe mihi cernere videor et vultum et oculos et deformes
 utriusque blanditias et eorum qui aderant tacitam aversationem ac
 timidam verecundiam.

interim ex pluribus efficitur illa quam conamur exprimere
 facies, ut est apud eundem (namque ad omnium ornandi virtutum exemplum
 vel unus sufficit) in descriptione convivii luxuriosi: 
 videbar videre alios intrantes, alios
 autem exeuntes, quosdam ex vino vacillantes, quosdam 
 hesterna ex potatione oscitantes. 
 humus erat immunda, lutulenta vino,
 coronis languidulis et spinis cooperta piscium.

quid plus videret qui intrasset? sic et urbium
 captarum crescit miseratio. sine dubio enim, qui dicit
 expugnatam esse civitatem, complectitur omnia quaecunque talis fortuna
 recipit, sed in adfectus minus penetrat brevis hic velut nuntius.

at si aperias haec, quae verbo uno inclusa erant, apparebunt
 effusae per domus ac templa flammae et ruentium tectorum fragor et ex
 diversis clamoribus unus quidam sonus, aliorum fuga incerta, alii
 extremo complexu suorum cohaerentes et infantium feminarumque ploratus
 et male usque in illum diem servati fato senes;

tum illa profanorum sacrorumque direptio, efferentium praedas
 repetentiumque discursus et acti ante suum quisque praedonem catenati et
 conata retinere infantem suum mater et, sicubi maius lucrum est, pugna
 inter victores. licet enim haec omnia,

ut dixi, complectatur eversio, minus est tamen totum dicere quam omnia.
 consequemur autem, ut manifesta sint, si fuerint
 versimilia; et licebit etiam falso adfingere quidquid fieri solet. continget eadem claritas etiam ex
 accidentibus: 
 
 mihi 
 frigidus horror 
 
 membra quatit,
 gelidusque coit formidine sanguis.
 
 
 Et 
 
 
 Et trepidae mares pressere ad pectora natos.
 
 Atque huius summae, iudicio quidem meo,

virtutis facillima est via. naturam intueamur, hanc sequamur.
 omnis eloquentia circa opera vitae est, ad se refert
 quisque quae audit, et id facillime accipiunt animi, quod agnoscunt.

praeclare vero ad inferendam rebus lucem repertae sunt
 similitudines; quarum aliae sunt, quae probationis gratia inter
 argumenta ponuntur, aliae ad exprimendam rerum imaginem compositae, quod
 est huius loci proprium: 
 
 inde lupi ceu 
 
 raptores atra in nebula. 
 
 
 Et 
 
 
 
 avi similis, quae circum litora, circum
 
 
 piscosos scopulos humilis volat
 aequora iuxta. 
 Quo in genere id est praecipue
 custodiendum,

ne id, quod similitudinis gratia adscivimus, aut obscurum sit aut
 ignotum. debet enim, quod illustrandae alterius rei gratia
 assumitur, ipsum esse clarius eo quod illuminat.
 quare poetis quidem permittamus sane eiusmodi exempla:
 
 
 qualis ubi hibernam
 Lyciam Xanthique fluenta 
 
 deserit aut
 Delum maternam invisit Apollo. 
 Non idem oratorem
 decebit, ut occultis aperta demonstret.

sed illud quoque, de quo in argumentis diximus, similitudinis
 genus ornat orationem facitque sublimem, floridam, iucundam, mirabilem.
 nam quo quaeque longius petita est, hoc plus adfert
 novitatis atque inexspectata magis est.

illa vulgaria videntur et utilia tantum ad conciliandam fidem:
 
 Vt terram cultu, sic animum
 disciplinis meliorem uberioremque fieri, et Vt medici abalienata
 morbis membra praecidant, ita turpes ac perniciosos, etiamsi nobis
 sanguine cohaereant, amputandos. 
 iam sublimius illud
 pro Archia; 
 saxa atque solitudines voci
 respondent, bestiae saepe immanes cantu flectuntur atque consistunt
 et cetera.

quod quidem genus a quibusdam declamatoria maxime licentia
 corruptum est. nam et falsis utuntur nec illa iis, quibus
 similia videri volunt, applicant. quorum utrumque in his est, quae me iuvene ubique cantari solebant, 
 magnorum fluminum navigabiles fontes sunt,
 et 
 generosioris arboris statim
 planta cum fructu est.

At omni autem parabole aut praecedit similitudo, res
 sequitur, aut praecedit res et similitudo sequitur. sed 
 interim libera et separata est; interim, quod longe optimum est, cum re,
 cuius est imago, connectitur, collatione invicem respondente, quod facit
 redditio contraria, quae ἀνταπόδοσις 
 dicitur.

praecedit similitudo illa, cuius modo feci mentionem: 
 
 inde lupi ceu 
 
 raptores atra in nebula. 
 
 Sequitur in primo Georgicon post longam de bellis civilibus atque
 externis conquestionem: 
 
 Vt , cum carceribus sese effudere quadrigae,
 
 
 addunt in spatia; et frustra
 retinacula tendens 
 
 fertur equis
 auriga, neque audit currus habenas. 
 Sed hae sunt
 sine antapodosi.

redditio autem illa rem utramque, quam comparat, velut
 subiicit oculis et pariter ostendit. cuius praeclara apud
 Vergilium multa reperio exempla, sed oratoriis potius utendum est.
 dicit Cicero pro Murena, 
 Vt aiunt in Graecis artificibus eos auloedos esse,
 qui citharoedi fieri non potiuerint, sic apud nos videmus, qui
 oratores evadere non 
 
 potuerint, eos ad iuris studium devenire.

illud pro eodem iam paene poetico spiritu, sed tamen cum sua
 redditione, quod est ad ornatum accommodatius: 
 nam ut tempestates saepe certo aliquo caeli signo
 commoventur, saepe improvisae nulla ex certa ratione obscura aliqua
 ex causa concitantur, sic in hac comitiorum tempestate populari
 saepe intelligas, quo signo commota sit, saepe ita obscura est, ut
 sine causa excitata videatur. 
 sunt et illae breves,

vagi per siluas ritu ferarum, et
 illud Ciceronis in Clodium, 
 quo ex iudicio
 velut ex incendio nudus effugit. 
 quibus similia
 possunt cuicunque etiam ex cotidiano sermone succurrere. huic 
 subiacet virtus non solum aperte ponendi rem ante oculos, sed circumcise
 atque velociter.

ac merito laudatur brevitas integra; sed ea minus praestat,
 quotiens nihil dicit, nisi quod necesse est ( βραχυλογίαν vocant, quae reddetur inter schemata), est
 vero pulcherrima, cum plura paucis complectimur, quale Sallustii est,
 
 Mithridates corpore ingenti, perinde
 armatus. 
 hoc male imitantes sequitur obscuritas.

vicina praedictae sed amplior virtus est ἔμφασις, 
 altiorem
 praebens intellectum quam quem verba per se ipsa declarant.
 eius duae sunt species, altera, quae plus significat quam
 dicit, altera, quae etiam id quod non dicit.

prior est et apud Homerum, cum Menelaus Graios in equum descendisse ait (nam verbo uno magnitudinem eius
 ostendit), et apud Vergilium, 
 demissum 
 lapsi per funem; nam sic quoque altitudo demonstrata est.
 idem , Cyclopa cum iacuisse dixit per
 antrum, prodigiosum illud corpus spatio loci mensus est.

sequens positum in voce aut omnino suppressa aut etiam
 abscisa. supprimitur vox, ut fecit pro Ligario Cicero: 
 quodsi in hac tanta fortuna bonitas tanta
 non esset, quam tu per te, per te inquam, obtines: intelligo, quid
 loquar. 
 tacuit enim illud, quod nihilominus
 accipimus, non deesse homines, qui ad crudelitatem eum impellant.
 absciditur per ἀποσιώπησιν quae, quoniam est figura, reddetur suo loco.

est in vulgaribus quoque verbis emphasis: 
 virum esse oportet, et 
 homo est ille, et 
 vivendum est. 
 adeo similis est arti
 plerumque natura. non tamen satis eloquentiae est, ea, de
 quibus dicat, clare atque evidenter ostendere; sed
 sunt multi ac varii excolendae orationis modi.

nam ipsa illa ἀφέλεια 
 simplex et inadfectata habet quendam purum, qualis etiam in feminis
 amatur, ornatum, et sunt quaedam velut e tenui diligentia circa
 proprietatem significationemque munditiae. alia copia
 locuples, alia floribus laeta.

virium non unum genus; nam, quidquid in suo genere satis
 effectum est, valet. praecipua tamen eius opera δείνωσις in exaggeranda indignitate et in
 ceteris altitudo quaedam, φαντασία in
 concipiendis visionibus, e)cergasi/a in
 efficiendo velut opere proposito, cui adiicitur ἐπεξεργασία repetitio probationis eiusdem et cumulus ex
 abundanti,

ἐνέργεια confinis his (est enim ab
 agendo dicta) et cuius propria sit virtus non esse, quae dicuntur,
 otiosa. est et amarum quiddam, quod fere in contumelia est
 positum, quale Cassii: 
 quid facies, cum in
 bona tua inuasero, hoc est, cum te docuero nescire maledicere?
 
 Et acre, ut illud Crassi, 
 ego te consulem putem, cum tu me non putes
 senatorem? 
 sed vis oratoris omnis in augendo
 minuendoque consistit. Vtrique parti totidem modi,
 ex quibus praecipuos attingemus; reliqui similes erunt; sunt autem
 positi in rebus et verbis.

sed , quae sit rerum inventio ac ratio, tractavimus; nunc,
 quid elocutio attollat aut deprimat, dicendum.

prima est igitur amplificandi vel minuendi species in ipso rei
 nominee: ut cum eum, qui sit caesus, occisum, 
 eum, qui sit improbus, latronem, contraque eum,
 qui pulsavit, attigisse, qui vulneravit, laesisse dicimus. utriusque pariter
 exemplum est pro M. Caelio: 
 Si vidua
 libere, proterva petulanter, dives effuse, libidinosa meretricio
 more viveret, adulterum ego putarem, si qui hanc paulo liberius
 salutasset?

nam et impudicam meretricem vocavit,
 et eum, cui longus cum illa fuerat usus, liberius
 salutasset. 
 hoc genus increscit ac fit manifestius,
 si ampliora verba cum ipsis nominibus, pro quibus ea posituri sumus,
 conferantur: ut Cicero in Verrem, 
 non enim
 furem sed ereptorem, non adulterum sed expugnatorem pudicitiae, non
 sacrilegum sed hostem sacrorum religionumque, non sicarium sed
 
 
 crudelissimum carnificem
 civium sociorumque in vestrum iudicium adduximus.

illo enim modo ut sit multum, hoc etiam plus ut sit efficitur.
 quattuor tamen maxime generibus video constare
 amplificationem, incremento, comparatione, ratiocinatione, congerie.
 incrementum est potentissimum, cum magna videntur etiam
 quae inferiora sunt. id aut uno gradu fit aut pluribus et
 pervenit non modo ad summum sed interim quodammodo supra summum.
 omnibus his sufficit vel unum Ciceronis exemplum:

facinus est vincire civem Romanum, scelus
 verberare, prope parricidium necare: quid dicam in crucem tollere?
 
 nam et, si tantum verberatus esset, uno gradu
 increverat, ponendo etiam id esse facinus, quod
 erat inferius;

et, si tantum occisus esset, per plures gradus ascenderat; cum vero
 dixerit, prope parricidium necare, supra quod
 nihil est, adiecit quid dicam in crucem
 tollere? 
 ita , cum id, quod maximum est, occupasset,
 necesse erat in eo, quod ultra est, verba deficere.

fit et aliter supra summum adiectio, ut apud Vergilium de
 Lauso: 
 quo pulchrior alter 
 
 non fuit, excepto Laurentis corpore Turni.
 
 Summum est enim, quo pulchrior alter
 non fuit; huic deinde aliquid
 superpositum.

tertius quoque est modus, ad quem non per gradus itur et quod
 non est plus maximo, sed quo nihil maius est; 
 matrem tuam cecidisti. quid dicam
 amplius? 
 matrem tuam cecidisti. 
 nam et hoc augendi genus est tantum
 aliquid efficere, ut non possit augeri.

crescit orati minus aperte, sed nescio an hoc ipso efficacius,
 cum citra distinctionem in contextu et cursu semper aliquid priore maius
 insequitur: ut de vomitu in Antonium Cicero, 
 In coetu vero populi Romani, negotium publicum
 gerens, magister equitum. 
 singula incrementum
 habent. per se deforme vel non in coetu vomere, in coetu etiam non populi, populi etiam non 
 Romani 
 vel si nullum negotium ageret, vel si non publicum 
 vel si non magister equitum.

sed alius divideret haec et circa singulos gradus moraretur;
 hic in sublime etiam cucurrit et ad summum non pervenit nisu, sed impetu. verum ut haec
 amplificatio in superiora tendit, ita, quae fit per comparationem,
 incrementum ex minoribus petit. augendo enim, quod est infra
 necesse est extollat id quod supra positum est:
 ut idem atque in eodem loco,

Si hoc tibi inter cenam et in illis
 immanibus poculis tuis accidisset, quis non turpe duceret?
 In coetu vero populi Romani—. Et in
 Catilinam: 
 servi mehercules mei si me isto
 pacto metuerent, ut te metuunt omnes cives tui, domum meam
 relinquendam putarem.

interim proposito velut simili exemplo efficiendum est, ut sit
 maius id quod a nobis exaggerandum est: ut idem pro Cluentio, cum
 exposuisset, Milesiam quandam a secundis heredibus pro abortu pecuniam
 accepisse, 
 quanto est, inquit, 
 Oppianicus in eadem iniuria maiore
 supplicio dignus? siquidem ilia, cum suo corpori
 vim attulisset, se ipsa cruciavit; hic autem idem
 illud effecit per alieni corporis vim atque cruciatum.

nec putet quisquam hoc, quanquam est simile illi ex argumentis
 loco, quo maiora ex minoribus colliguntur, idem esse. illic 
 enim probatio petitur, hic amplificatio; sicut in Oppianico non id
 agitur hac comparatione, ut ille male fecerit sed ut peius.
 est tamen quanquam diversarum rerum quaedam vicinia.
 repetam itaque hic quoque idem quo sum illic usus
 exemplum, sed non in eundem usum.

nam hoc mihi ostendendum est, augendi
 gratia non tota modo totis, sed etiam partes partibus comparari: sicut
 hoc loco, 
 An vero vir amplissimus P.
 Scipio, pontifex maximus, Ti. Gracchum mediocriter labefactantem
 statum rei publicae privatus interfecit: Catilinam orbem terrae
 caede atque incendio vastare cupientem nos consules perferemus?

hic et Catilina Graccho et status rei publicae orbi terrarum
 et mediocris labefactatio caedi et incendiis et vastationi et privatus
 consulibus comparatur; quae si quis dilatare velit, plenos singula locos
 habent.

quas dixi per ratiocinationem fieri amplificationes, viderimus
 an satis proprio verbo significaverim. nec sum in hoc
 sollicitus, dum res ipsa volentibus discere appareat. hoc sum
 tamen secutus, quod haec amplificatio alibi posita est alibi valet; ut
 aliud crescat aliud augetur, inde ad id, quod extolli volumus, ratione
 ducitur.

obiecturus Antonio Cicero merum et vomitum, 
 tu , inquit, istis
 faucibus, istis lateribus, ista gladiatoria totius corporis
 firmitate. 
 quid fauces et latera ad ebrietatem?
 minime sunt otiosa; nam respicientes ad haec possumus
 aestimare, quantum ille vini in Hippiae nuptiis
 exhauserit, quod ferre et concoquere non
 posset illa corporis gladiatoria firmitate. ergo , si ex alio
 colligitur aliud, nec improprium nec inusitatum nomen est
 ratiocinationis, ut quod ex eadem causa inter status quoque habeamus.

sic et ex insequentibus amplificatio ducitur, siquidem tanta
 vis fuit vini erumpentis, ut non casum adferret aut voluntatem sed
 necessitatem, ubi minime deceret, vomendi, et cibus non recens, ut
 accidere interim solet, redderetur, sed usque in posterum diem
 redundaret.

idem hoc praestant, quae antecesserunt. nam cum
 Aeolus a lunone rogatus 
 cavum
 conversa cuspide montem 
 
 impulit in
 latus, ac venti velut agmine facto 
 
 ruunt, 
 apparet, quanta sit
 futura tempestas.

quid ? cum res atrocissimas quasque in summam ipsi extulimus
 invidiam elevamus consulto, quo graviora videantur quae secutura sunt,
 ut a Cicerone factum est, cum illa diceret, 
 levia sunt haec in hoc reo. metum 
 virgarum nauarchus nobilissimae ciuitatis pretio redemnit:
 humanum est. alias , ne securi feriretur,
 pecuniam dedi: usitatam est.

nonne usus est ratiocinatione, qua
 colligerent audientes, quantum illud esset quod
 inferebatur, cui comparata haec viderentur humana atque usitata?
 sic quoque solet ex alio aliud augeri: ut cum Hannibalis
 bellicis laudibus ampliatur virtus Scipionis, et fortitudinem Gallorum
 Germanorumque miramur, quo sit maior C. Caesaris gloria.

illud quoque est ex relatione ad aliquid, quod non eius rei
 gratia dictum videtur, amplificationis genus. non putant
 indignum Troiani principes, Graios Troianosque propter Helenae speciem
 tot mala tanto temporis spatio sustinere: quaenam igitur illa forma
 credenda est? non enim hoc dicit Paris, qui rapuit, non
 aliquis iuvenis aut unus e vulgo, sed senes et prudentissimi et Priamo
 assidentes.

verum et ipse rex decennii bello exhaustus, amissis tot
 liberis, imminente summo discrimine, cui faciem illam, ex qua tot
 lacrimarum origo fluxisset, invisam atque abominandam esse oportebat, et
 audit haec et eam filiam appellans iuxta se locat et excusat etiam atque
 sibi esse malorum causam negat.

nec mihi videtur in Symposio Plato, cum Alcibiadem confitentem
 de se, quid a Socrate pati voluerit, narrat, ut illum culparet, haec
 tradidisse, sed ut Socratis invictam continentiam ostenderet, quae
 corrumpi speciosissimi hominis tam obvia voluntate
 non posset.

quin ex instrumento quoque heroum illorum magnitudo aestimanda
 nobis datur. huc pertinet clipeus Aiacis et Pelias Achillis.
 qua virtute egregie est usus in Cyclope Vergilius.
 nam quod illud corpus mente concipiam, cuius 
 
 trunca manum pinus regit?
 
 Quid?

cum vix loricam duo multiplicem connixi humeris
 ferunt, quantus Demoleos, qui indutus ea 
 cursu palantes Troas
 agebat? 
 Quid? M. Tullius de M. Antonii luxuria tantum
 fingere saltem potuisset, quantum ostendit dicendo, 
 conchyliatis Cn. Pompeii peristromatis servorum in
 cellis stratos lectos videres? 
 conchyliata 
 peristromata et Cn. Pompeii terunt servi in cellis: nihil dici potest
 ultra, et necesse est tamen infinito plus in domino cogitare.

est hoc simile illi, quod ἔμφασις dicitur; sed illa ex verbo, hoc ex re coniecturam
 facit tantoque plus valet, quanto res ipsa verbis est firmior. 
 potest adscribi amplificationi congeries
 quoque verborum ac sententiarum idem significantium. nam ,
 etiamsi non per gradus ascendant, tamen velut acervo quodam adlevantur:

quid enim tuus ille, Tubero, destrictus in
 acie Pharsalica gladius agebat? cuius latus ille mucro petebat? qui
 sensus erat armorum tuorum? quae tua mens, oculi, manus, ardor
 animi? quid cupiebas? quid optabas ? Simile est hoc figurae,
 quam συναθροισμόν vocant; sed illic
 plurium rerum est congeries, hic unius multiplicatio. haec 
 etiam crescere solet verbis omnibus altius atque altius insurgentibus:
 
 aderat ianitor carceris, carnifex
 praetoris, mors terrorque sociorum et civim Romanorum, victor
 Sextius. 28 Eadem fere est ratio minuendi. nam 
 totidem sunt ascendentibus quot descendentibus gradus.
 ideoque uno ero exemplo contentus eius loci, quo Cicero
 de oratione Rulli haec dicit: 
 pauci tamen
 qui proximi adstiterant, nescio quid illum de lege agraria voluisse
 dicere suspicabantur. 
 quod si ad intellectum
 referas, minutio est, si ad obscuritatem, incrementum.

scio posse videri quibusdam speciem amplificationis hyperbolen
 quoque, nam et haec in utramque partem valet; sed
 quia excedit hoc nomen in tropos, differenda est. quos 
 continuo subiungerem, nisi esset a ceteris separata ratio dicendi, quae constat non propriis sed translatis 
 . Demus ergo breviter hoc
 desiderio iam paene publico, ne omittamus eum, quem plerique praecipuum
 ac paene solum putant orationis ornatum.

sententiam veteres, quod animo sensissent, vocaverunt.
 id cum est apud oratores frequentissimum, tum etiam in
 usu cotidiano quasdam reliquias habet; nam et iuraturi ex animo nostri sententia et gratulantes ex sententia dicimus. non raro tamen
 et sic locuti sunt, ut sensa sua dicerent; nam
 sensus corporis videbantur.

sed consuetudo iam tenuit, ut mente concepta sensus vocaremus,
 lumina autem praecipueque in clausulis posita sententias; quae minus celebratae apud antiquos nostris
 temporibus modo carent. ideoque mihi et de generibus earum et
 de usu arbitror pauca dicenda. antiquissimae sunt,

quae proprie, quamvis omnibus idem nomen sit, sententiae vocantur, quas
 Graeci excedit, B: excidit, A. 
 
 γνώμας 
 appellant; utrumque autem nomen ex eo acceperunt, quod similes sunt
 consiliis aut decretis. est autem haec vox universalis, quae
 etiam citra complexum causae possit esse laudabilis, interim ad rem
 tantum relata, ut 
 nihil est tam populare
 quam bonitas, interim ad personam, quale est Afri Domitii,
 princeps, 
 qui vult omnia scire, necesse
 habet multa ignoscere.

hanc quidam partem enthymematis, quidam initium aut clausulam
 epichirematis esse dixerunt; et est aliquando, non tamen semper.
 illud verius esse eam aliquando simplicem, ut ea, quae
 supra dixi, aliquando ratione subiecta: 
 nam in omni certamine, qui opulentior est, etiamsi
 accipit iniuriam, tamen, quia plus potest, facere videtur;
 nonnumquam dupliceim: 
 
 
 obsequium amicos, veritas odium parit.
 
 Sunt etiam,

qui decem genera fecerint, sed eo modo, quo fieri vel plura possunt, per
 interrogationem, per comparationem, infitiationem, similitudinem, admirationem, et cetera huiusmodi; per omnes enim
 figuras tractari potest. illud notabile ex diversis: 
 
 mors misera non est, aditus
 ad mortem est miser. 
 Ac rectae quidem sunt tales:

tam deest avaro, quod
 habet, quam quod non habet. 
 Sed maiorem vim
 accipiunt et mutatione figurae, ut 
 
 usque adeone mori miserum est? 
 
 acrius hoc enim quam per se, 
 mors misera
 non est. 
 Et translatione a communi ad proprium;
 nam, cum sit rectum, 
 nocere facile est,
 prodesse difficile, vehementius apud Ovidium Medea dicit,
 
 
 servare potui;
 perdere an possim, rogas? 
 Vertit ad personam
 Cicero:

nihil habet, Caesar, nec fortuna tua maius
 quam ut possis, nec natura melius quam ut velis servare quam
 plurimos. 
 ita , quae erant rerum, propria fecit
 hominis. In hoc genere custodiendum est et id, quod ubique,
 ne crebrae sint, ne palam falsae (quales frequenter ab iis dicuntur, qui haec καθολικὰ 
 vocant, et, quidquid pro causa videtur, quasi indubitatum pronuntiant),
 et ne passim et a quocunque dicantur.

magis enim decet eos, in quibus est auctoritas, ut rei pondus
 etiam persona confirmet. quis enim ferat puerum aut
 adolescentulum aut etiam ignobilem, si iudicet in dicendo et quodammodo
 praecipiat?

enthymema quoque est omne quod mente concepimus; proprie tamen
 dicitur, quae est sententia ex contrariis, propterea quod eminere inter
 ceteras videtur, ut Homerus poeta, urbs Roma. De hoc in
 argumentis satis dictum est. non semper autem ad probationem
 adhibetur sed aliquando ad ornatum:

quorum igitur impunitas, Caesar, tuae
 clementiae laus est, eorum te ipsorum ad crudelitatem acuet oratio?
 
 non quia sit ratio dissimilis, sed quia iam per
 alia, ut id iniustum appareret, effectum erat;

et addita in clausula est epiphonematis modo non tam probatio quam
 extrema quasi insultatio. est enim epiphonema rei narratae
 vel probatae summa acclamatio: 
 
 tantae molis erat Romanam condere gentem!
 
 
 
 facere enim probus
 adolescens periculose quam perpeti 
 
 turpiter maluit.

est et, quod appellatur a novis noema qua voce omnis
 intellectus accipi potest; sed hoc nomine donarunt ea quae non dicunt,
 uerum intelligi volunt: ut in eum, quem saepius a ludo redemerat soror,
 agentem cum ea talionis, quod ei pollicem dormienti recidisset, 
 eras dignus, ut haberes integram manum,
 sic enim auditur ut depugnares.

vocatur aliquid et clausula; quae, si est quod conclusionem
 dicimus, et recta et quibusdam in partibus necessaria est: 
 quare prius de vestro facto fateamini
 necesse est, quam Ligarii culpam ullam reprehendatis.
 
 sed nunc aliud volunt, ut omnis locus, omnis sensus
 in fine sermonis feriat aurem.

turpe autem ac prope nefas ducunt, respirare ullo loco, qui
 acclamationem non petierit. inde minuti corruptique sensiculi
 et extra rem petiti; neque enim possunt tam multae bonae sententiae
 esse, quam necesse est multae sint clausulae.

iam haec magis nova sententiarum genera. ex inopinato: ut
 dixit Vibius Crispus in eum, qui, cum loricatus in foro ambularet,
 praetendebat id se metu facere, 
 quis tibi sic timere permisit? 
 Et 
 insigniter Africanus apud Neronem de morte matris, 
 rogant te, Caesar, Galliae tuae, ut felicitatem tuam
 fortiter feras. 
 sunt etalio relata:

ut Afer Domitius, cum Cloatillam defenderet, cui obiectum crimen, quod
 virum qui inter rebellantes fuerat sepelisset, remiserat Claudius, in
 epilogo filios eius adloquens, 
 matrem 
 tamen, inquit, pueri sepelitote.

Et aliunde petita, id est in alium locum ex alio translata.
 pro Spatale Crispus, quam qui heredem amator instituerat
 decessit, cum haberet annos duodeviginti, 
 hominem divinum, qui sibi indulsit.

facit quasdam sententias sola geminatio, qualis est Senecae in
 eo scripto, quod Nero ad senatum misit occisa matre, cum se periclitatum
 videri vellet: 
 salvum me esse adhuc nec
 credo nec gaudeo. 
 melior , cum ex contrariis valet:
 
 habeo quem fugiam; quem sequar non
 habeo. quid , quod miser, cum loqui non posset, lacere
 non poterat?

ea vero fit pulcherrima, cum aliqua comparatione clarescit.
 Trachalus contra Spatalen: 
 placet hoc ergo, leges, diligentissimae pudoris
 custodes, decimas uxoribus dari, quartas meretricibus?

sed horum quidem generum et bonae dici possunt et malae.
 illae semper vitiosae ut a verbo: 
 patres conscripti, sic enim incipiendum est mihi, ut
 memineritis patrum. 
 peius adhuc, quo magis falsum
 est et longius petitum, contra eandem sororem gladiatoris, cuius modo
 feci mentionem, 
 ad digitum pugnavi.

est etiam generis eiusdem, nescio an vitiosissimum, quotiens
 verborum ambiguitas cum rerum falsa quadam similitudine iungitur.
 clarum actorem iuvenis audivi, cum lecta in capite cuiusdam
 ossa sententiae gratia tenenda matri dedisset: 
 infelicissima femina, nondum extulisti filium et iam
 ossa legisti.

ad hoc plerique minimis etiam inventiunculis gaudent, quae
 excussae risum habent, inventae facie ingenii blandiuntur.
 De eo, qui naufragus et ante agrorum sterilitate
 vexatus in scholis fingitur se suspendisse: 
 quem neque terra recipit nec mare, pendeat.
 
 huic simile in illo,

de quo supra dixi, cui pater sua membra laceranti venenum dedit: 
 qui haec edit, debet hoc bibere.
 
 Et in luxuriosum, qui ἀποκαρτέρησιν simulasse dicitur: 
 necte laqueum, habes, quod faucibus 
 
 tuis irascaris; sume venenum,
 decet luxuriosum bibendo mori.

alia vana, ut suadentis purpuratis, ut Alexandrum Babylonis
 incendio sepeliant, 
 Alexandrum sepelio;
 hoc quisquam spectabit a tecto? quasi vero id sit in re tota
 indignissimum. alia nimia ut de Germanis dicentem quendam
 audivi, 
 caput nescio ubi impositum; 
 et de viro forti, 
 bella umbone propellit.
 
 sed finis non erit,

si singulas corruptorum persequar formas. illud potius, quod
 est magis necessarium. duae sunt diversae opiniones, aliorum
 sententias solas paene spectantium, aliorum omnino damnantium; quorum
 mihi neutrum admodum placet. densitas earum obstat invicem;

ut in satis omnibus fructibusque arborum nihil ad iustam magnitudinem
 adolescere potest, quod loco in quem crescat caret, nec pictura, in qua
 nihil circumlitum est, eminet;— ideoque artifices etiam, cum plura in
 unam tabulam opera contulerunt, spatiis distinguunt, ne umbrae in
 corpora cadant.

facit res eadem concisam quoque orationem; subsistit enim
 omnis sententia, ideoque post eam utique aliud est initium.
 unde soluta fere oratio et e
 singulis non membris sed frustis collata structura caret, cum illa
 rotunda et undique circumcisa insistere invicem

nequeant. praeter hoc etiam color ipse dicendi quamlibet
 claris, multis tamen ac variis velut maculis conspergitur.
 porro , ut adfert lumen clavus purpurae in loco insertus,
 ita certe neminem deceat intertexta
 pluribus notis vestis. quare ,

licet haec et nitere et aliquatenus exstare videantur, tamen et lumina
 illa non flammae, sed scintillis inter fumum emicantibus similia dixeris
 (quae ne apparent quidem, ubi tota lucet oratio, ut in sole sidera ipsa
 desinunt cerni); et, quae crebris parvisque conatibus se attollunt,
 inaequalia tantum et velut confragosa nec admirationem consequuntur
 eminentium et planorum gratiam perdunt.

hoc quoque accedit quod solas captanti sententias multas
 dicere necesse est leves, frigidas, ineptas. non enim potest
 esse dilectus, ubi numero laboratur. itaque videas et
 divisionem pro sententia poni et argumentum; sit tantum in clausula nec
 male pronuntietur. 
 occidisti uxorem ipse adulter;

non ferrem te, etiamsi repudiasses, divisio est.
 
 vis scire, venenum esse amatorium?
 viveret homo, nisi illud bibisset, argumentum
 est. Nec multas plerique sententias dicunt, sed
 omnia tanquam sententias.

huic quibusdam contrarium studium, qui fugiunt ac reformidant
 omnem hanc in dicendo voluptatem, nihil probantes nisi planum et humile
 et sine conatu. ita , dum timent, ne aliquando cadant, semper
 iacent. quod enim tantum in sententia bona crimen est?
 non causae prodest? non iudicem movet? non dicentem
 commendat?

est quoddam genus, quo veteres non utebantur. ad 
 quam usque nos vocatis vetustatem? nam si illam extremam,
 multa Demosthenes, quae ante eum nemo. quomodo potest probare
 Ciceronem, qui nihil putet ex Catone Gracchisque mutandum?
 sed ante hos simplicior adhuc ratio loquendi fuit.

ego vero haec lumina orationis velut oculos quosdam esse
 eloquentiae credo. sed neque oculos esse toto corpore velim,
 ne cetera membra officium suum perdant; et, si necesse sit, veterem
 illum horrorem dicendi malim quam istam novam licentiam. sed 
 patet media quaedam via, sicut in cultu victuque accessit aliquis citra
 reprehensionem nitor. quare , sicut possumus, adiiciamus
 virtutibus; prius tamen sit vitiis carere, ne, dum
 volumus esse meliores veteribus, simus tantum dissimiles.

reddam nunc, quam proximam partem dixeram esse de tropis, quos
 modos clarissimi nostrorum auctores vocant. horum tradere
 praecepta et grammatici solent. sed a me, cum de illorum
 officio loquerer, dilata pars haec est, quia de ornatu orationis gravior
 videbatur locus et maiori operi reservandus.

tropus est verbi vel sermonis a propria significatione id
 aliam cum virtute mutatio. circa quem inexplicabilis et
 grammaticis inter ipsos et philosophis pugna est, quae sint genera, quae
 species, qui numerus, quis cuique subiiciatur.

nos omissis, quae nihil ad instruendum oratorem pertinent,
 cauillationibus, necessarios maxime atque id usum receptos exsequemur,
 haec modo id his adnotasse contenti, quosdam gratia significationis
 quosdam decoris assumi, et esse alios id verbis propriis alios id
 tralatis, vertique formas non verborum modo sed et sensuum et
 compositionis.

quare mihi videntur errasse, qui non alios crediderunt tropos,
 quam id quibus verbum pro verbo poneretur. neque illud ignoro, id iisdem fere, qui significandi gratia
 adhibentur, esse et ornatum; sed non idem accidet contra, eruntque
 quidam tantum ad speciem accommodati.

incipiamus igitur ab eo, qui cum frequentissimus est tum longe
 pulcherrimus, translatione dico, quae μεταφορά Graece vocatur. quae quidem cum ita
 est ab ipsa nobis concessa natura, ut indocti quoque ac non sentientes
 ea frequenter utantur, tum ita iucunda atque nitida, ut id oratione
 quamlibet clara proprio tamen lumine eluceat.

neque enim vulgaris esse neque humilis nec insuavis apte ac recte modo adscita potest.
 copiam quoque sermonis auget permutando aut mutuando quae
 non habet, quodque est difficillimum, praestat ne ulli rei nomen deesse
 videatur. transfertur ergo nomen aut verbum ex eo loco id quo
 proprium est, id eum id quo aut proprium deest aut translatum proprio
 melius est. id facimus,

aut quia necesse est aut quia significantius est aut (ut dixi) quia
 decentius. ubi nihil horum praestabit, quod transferetur,
 improprium erit. necessitate rustici gemmam id vitibus (quid enim dicerent aliud?), et sitire segetes et fructus
 laborare; necessitate nos durum hominem 
 aut asperum; non enim proprium erat, quod
 daremus his adfectibus, nomen.

iam 
 incensum ira et inflammatum 
 
 cupiditate et lapsum errore 
 significandi gratia; nihil enim horum suis verbis quam his arcessitis
 magis proprium erit. illa ad ornatum, lumen orationis et generis claritatem 
 et contionum procellas et eloquentiae fulmina, ut Cicero pro Milone Clodium fontem gloriae eius vocat et alio loco segetem ac materiem.

quaedam etiam parum speciosa dictu per hanc explicantur:
 
 
 hoc faciunt, nimio
 ne luxu obtunsior usus 
 
 sit genitali
 arvo et sulcos oblimet inertes. 
 | totum autem
 metaphora brevior est similitudo, eoque distat, quod illa comparatur rei
 quam volumus exprimere, haec pro ipsa re dicitur.

comparatio est, cum dico fecisse quid hominem ut leonem; translatio, cum dico de homine, leo est. 
 huius vis omnis quadruplex
 maxime videtur: cum id rebus animalibus aliud pro alio ponitur, ut de
 agitatore, 
 
 gubernator 
 magna contorsit equum vi; 
 aut ut Livius Scipionem a
 Catone adlatrari solitum refert.

inanima pro aliis generis eiusdem sumuntur, ut: 
 
 classique immittit habenas;
 
 
 aut pro rebus animalibus inanima,
 
 
 ferron an fato moerus Argivom
 occidit? 
 aut contra: 
 
 sedet 
 inscius alto 
 
 accipiens sonitum saxi de uertice pastor.
 
 Praecipueque ex his oritur mira sublimitas,

quae audaci et proxime periculum translatione tolluntur, cum rebus sensu
 carentibus actum quendam et animos damus, qualis est 
 
 pontem indignatus Araxes,
 
 et illa Ciceronis,

quid enim tuus ille, Tubero, destrictus id
 acie Pharsalica gladius agebat? cuius latus ille mucro
 petebat? qui sensus erat armorum tuorum? 
 duplicatur 
 interim haec virtus, ut apud Vergilium, 
 
 ferrumque armare veneno. 
 Nam et
 veneno armare et ferrum armare translatio
 est. secantur haec id plures species :

ut a rationali ad rationale et item de irrationalibus, et haec invicem,
 quibus similis ratio est, et a toto et a partibus. sed iam
 non pueris praecipimus, ut accepto genere species intelligere non
 possint.

Vt modicus autem atque opportunus eius usus illustrat orationem, ita frequens et obscurat et
 taedio complet, continuus vero id allegorias et aenigmata exit.
 sunt etiam quaedam et humiles translationes, ut id de quo
 modo dixi, 
 saxea est verruca, et
 sordidae.

non enim, si Cicero recte sentinam rei
 publicae dixit, foeditatem hominum significans, idcirco probem
 illud quoque veteris oratoris, 
 persecuisti 
 rei publicae vomicas. 
 optimeque Cicero demonstrat
 cavendum, ne sit deformis translatio, (qualis est—nam ipsis eius utar
 exemplis— 
 castratam morte Africani rem
 publicam, et 
 stercus curiae
 Glauciam ) ne nimio maior aut,

quod saepius accidit, minor, ne dissimilis. quorum exempla
 nimium frequenter deprehendet, qui scierit haec vitia esse.
 sed copia quoque modum egressa vitiosa est, praecipue id
 eadem specie.

sunt et durae, id est a longinqua similitudine ductae, ut capitis nives et 
 
 iuppiter hibernas cana nive conspuit Alpes.
 
 
 | illo vero plurimum erroris, quod
 ea, quae poetis, qui et omnia ad voluptatem referunt et plurima vertere
 etiam ipsa metri necessitate coguntur, permissa sunt, convenire quidam
 etiam prosae putant.

at ego id agendo nec pastorem populi 
 auctore Homero dixerim, nec volucres per aera
 nare, 
 licet hoc Vergilius id apibus ac
 Daedalo speciosissime sit usus. metaphora enim aut vacantem
 occupare locum debet aut, si id alienum venit, plus valere eo quod
 expellet.

quod aliquanto etiam magis de synecdoche
 dicam. nam translatio permovendis animis plerumque et
 signandis rebus ac sub oculos subiiciendis reperta est. haec 
 variare sermonem potest, ut ex uno plures intelligamus, parte totum,
 specie genus, praecedentibus sequentia, vel omnia haec contra; liberior
 poetis quam oratoribus.

nam prosa, ut mucronem pro gladio et
 lectum pro domo recipiet, ita non puppim pro navi nec abietem pro tabellis; et rursus, ut pro gladio ferrum, ita non pro equo quadrupedem. 
 maxime autem id orando valebit numerorum illa libertas. nam et Livius
 saepe sic dicit, 
 Romanus proelio victor,
 cum Romanos vicisse significat; et contra Cicero ad Brutum, 
 populo , inquit, imposuimus et oratores visi sumus, cum de se tantum
 loqueretur.

quod genus non orationis modo ornatus, sed etiam cotidiani
 sermonis usus recipit. quidam synecdochen vocant et cum id id
 contextu sermonis quod tacetur accipimus; verbum enim ex verbis
 intelligi, quod inter vitia ellipsis vocatur: 
 
 arcades ad portas ruere. 
 
 Mihi hanc figuram esse magis placet;

illic ergo reddetur. aliud etiam intelligitur ex alio: 
 
 aspice , aratra iugo
 referunt suspensa iuuenci, 
 unde apparet noctem
 appropinquare. id nescio an oratori conveniat nisi id
 argumentando, cum rei signum est. sed hoc ab elocutionis
 ratione distat.

nec procul ab hoc genere discedit metonymia, quae est nominis
 pro nomine positio, sed, ut ait Cicero,
 hypallagen rhetores dicunt. haec inventas ab inventore et subiectas res ab obtinentibus
 significat: ut 
 
 cererem 
 corruptam undis, 
 
 et 
 
 receptus 
 
 terra Neptunus classes Aquilonibus arcet.
 
 Quod fit retrorsum durius.

refert autem id quantum hic tropus oratorem sequatur.
 nam ut Vulcanum pro igne vulgo
 audimus, et vario Marte pugnatum eruditus est
 sermo, et Venerem quam coitum dixisse magis
 decet, ita 
 liberum 
 et Cererem pro vino et pane licentius quam ut fori
 severitas ferat. sicut ex eo, quod continetur, usus recipit
 bene moratas urbes et poculum epotum et saeculum felix;

at id, quod contra est, raro audeat quis, nisi poeta: 
 iam proximus ardet
 Ucalegon. 
 Nisi forte hoc potius est, a possessore quod
 possidetur, ut hominem devorari, cuius
 patrimonium consumatur. quo modo fiunt innumerabiles species.

huius enim sunt generis, cum ab Hannibale caesa apud Cannas sexaginta milia dicimus, et carmina Vergilii
 
 Vergilium ; 
 
 venisse commeatus, qui adferantur; sacrilegium deprehensum, non sacrilegum; armorum
 scientiam habere, non artis.

illud quoque et poetis et oratoribus frequens, quo id, quod
 efficit, ex eo, quod efficitur, ostendimus. nam et carminum
 auctores, 
 
 pallida mors
 aequo pulsat pede pauperum tabernas, 
 et 
 
 pallentesque habitant morbi
 tristisque senectus, 
 et orator praecipitem iram, hilarem adolescentiam, segne otium dicet.

est etiam huic tropo quaedam cum synecdoche vicinia.
 nam , cum dico vultus hominis pro
 vultu, dico pluraliter quod singulare est;
 sed non id ago, ut unum ex multis intelligatur (nam id est manifestum),
 sed nomen immuto ; et cum aurata tecta
 aurea, pusillum a vero discedo, quia non est
 nisi pars auratura. quae 
 singula persequi minutioris est curae etiam non oratorem instruentibus.
 antonomasia ,

quae aliquid pro nomine ponit, poetis utroque modo frequentissima, et
 per epitheton, quod detracto eo, cui apponitur, valet pro nomine, Tydides, Pelides: et ex his, quae id quoque sunt
 praecipua, 
 
 divum pater
 atque hominum rex; 
 
 et ex
 factis, quibus persona signatur, 
 
 thalamo quae fixa reliquit 
 
 impius . 
 Oratoribus etiamsi rarus
 eius rei,

nonnullus tamen usus est. nam ut Tydiden et Peliden non dixerint, ita
 dixerint impios et parricidas; eversorem quoque
 Carthaginis et Numantiae pro Scipione et Romanae eloquentiae principem pro Cicerone
 posuisse non dubitem. ipse certe usus est hac libertate: 
 non multa peccas, inquit ille fortissimo
 viro senior magister; neutrum enim nomen est positum et
 utrumque intelligitur. onomatopoeia quidem,

id est fictio nominis, Graecis inter maximas habita virtutes, nobis vix
 permittitur. Et sunt plurima ita posita ab iis, qui
 sermonem primi fecerunt aptantes adfectibus vocem. nam 
 mugitus et sibilus et
 murmur inde venerunt.

deinde , tanquam consummata sint omnia, nihil generare audemus ipsi, cum
 multa cotidie ab antiquis ficta moriantur. vix illa, quae
 πεποιημένα vocant, quae ex vocibus
 id usum receptis quocunque modo declinantur, nobis permittimus, qualia
 sunt 
 sullaturit 
 et proscripturit; atque laureati postes 
 pro illo lauru 
 
 coronati, ex eadem fictione sunt.

sed hoc feliciter evaluit* adoinoia et uio eo ferimus id
 Graecis ocoeludituinobono eo dure etiam iungere, arquitenentem et videre
 septentriones videmur .

eo magis necessaria catachresis, quam recte dicimus abusionem,
 quae non habentibus nomen suum accommodat quod id proximo est: sic
 
 
 equum divina
 Palladis arte 
 
 aedificant ,
 
 et apud Tragicos 
 aegialeo 
 parentat 
 
 pater.

similia 
 sunt haec: acetabula 
 quidquid habent, et pyxides cuiuscunque materiae
 sunt, et parricida matris quoque aut fratris
 interfector. discernendumque est hoc totum a translatione
 genus, quod abusio est, ubi
 nomen defuit, translatio, ubi aliud fuit. nam poetae solent
 abusive etiam id his rebus, quibus nomina sua sunt, vicinis potius uti;
 quod rarum id prosa est.

illa quoque quidam catachresis volunt esse, cum pro temeritate
 virtus aut pro luxuria liberalitas dicitur. A quibus ego quidem dissentio; namque id
 his non verbum pro verbo ponitur, sed res pro
 re. neque enim quisquam putat luxuriam et liberalitatem idem
 significare; verum id quod fit alius luxuriam esse dicit, alius
 liberalitatem, quamvis neutri dubium sit haec esse diversa.

superest ex his, quae aliter significant, metalepsis, id est
 transumptio, quae ex alio tropo id alium velut viam praestat; * nisi id
 comoediis et rarissimus et improbissimus,
 Graecis tamen frequentior, qui Centaurum qui Χείρων est Ἥσσονα et
 insulas ὀξείας θοάς 
 dicunt. nos quis ferat, si Verrem suem aut Aelium Catum doctum nominemus?

est enim haec id metalepsi natura, ut inter id quod
 transfertur et id quod transfertur sit medius quidam gradus,
 nihil ipse significans sed praebens transitum; quem tropum magis
 adfectamus, ut habere videamur, quam ullo id loco desideramus.
 nam id eius frequentissimum exemplum est cano canto, canto dico; ita cano, dice.

interest medium illud canto. 
 nec diutius id eo morandum; nihil enim usus
 admodum video nisi, ut dixi, id comoediis.

cetera iam non significandi gratia sed ad ornandam et aagendam
 orationem assumuntur. ornat enim epitheton, quod recte
 dicimus appositum, a nonnullis sequens dicitur.
 eo poetae et frequentius et liberius utuntur.
 namque illis satis est convenire id verbo, cui apponitur,
 itaque et dentes albos et humida vina id iis non reprehendemus; apud oratorem, nisi
 aliquid efficitur, redundat. tum autem efficitur, si sine
 illo, quod dicitur, minus est:

qualia sunt O scelus abominandum, o deformem
 libidinem. 
 exornatur autem res tota maxime
 translationibus, 
 cupiditas effrenata 
 et 
 insanae substructiones.
 
 Et solet fieri aliis adiunctis epitheton tropus,
 ut apud Vergilium 
 turpis egestas et
 
 tristis senectus.
 
 verum tamen talis est ratio huiusce virtutis, ut
 sine appositis nuda sit et velut incompta oratio, oneretur tamen multis.

nam fit longa et impedita, ut id
 quaestionibus eam iudices similem agmini totidem lixas
 habenti quot milites, cui et numerus est duplex nec duplum virium;
 quanquam non singula modo sed etiam plura verba apponi solent: ut 
 
 coniugio Anchise Veneris
 dignate superbo. 
 Sed hoc quocunque modo:

duo vero uni apposita ne uersum
 quidem decuerint. sunt autem, quibus non videatur hic omnino
 tropus, quia nihil vertat. nec 
 est
 semper, sed id quod est appositum, si a proprio
 diviseris, per se significat et facit antonomasiam. nam si
 dicas, 
 ille qui Numantiam et Carthaginem
 evertit, antonomasia est; si adieceris 
 Scipio , appositum. non potest
 ergo esse seiunctum.

allegoria , quam inversionem interpretantur, aut aliud verbis
 aliud sensu ostendit aut etiam interim contrarium. prius fit
 genus plerumque continuatis translationibus, ut 
 O navis, referent id mare te novi 
 
 fluctus ; o quid agis? fortiter occupa 
 
 portum , 
 totusque ille Horatii
 locus, quo navem pro re publica, fluctus et tempestates pro bellis
 civilibus, portum pro pace atque concordia dicit.

tale Lucretii 
 
 avia Pieridum peragro loca, 
 et
 Vergilii 
 
 sed nos
 immensum spatiis confecimus aequor, 
 
 Et iam tempus equum fumantia solvere colla.

sine translatione vero id Bucolicis 
 
 certe equidem audieram, qua se subducere
 colles 
 
 incipient mollique iugum
 demittere clivo 
 
 usque ad aquam et
 ueteris iam fracta cacumina fagi, 
 
 omnia carminibus vestrum servasse Menalcan.

hoc enim loco praeter nomen cetera propriis decisa sunt
 verbis, verum non pastor Menalcas, sed Vergilius est intelligendus.
 habet usum talis allegoriae frequenter oratio, sed raro
 totius; plerumque apertis permixta est. tota apud Ciceronem
 talis est: 
 hoc miror, hoc queror, quemquam
 hominem ita pessumdare alterum velle, ut etiam narem perforet, id
 qua ipse naviget. 
 illud commixtum frequentissimum:

equidem celeras tempestates et procellas id
 illis dumtaxat fluctibus contionum semper Miloni putavi esse
 subeundas. 
 nisi adiecisset dumtaxat fluctibus contionum, esset allegoria; nunc eam
 miscuit. quo id genere et species ex arcessitis verbis venit
 et intellectus ex propriis.

illud vero longe speciosissimum genus orationis, id quo trium
 permixta est gratia, similitudinis, allegoriae, translationis: 
 quod fretum, quem Euripum, tot motus,
 tantas, tam varias habere creditis agitationes, commutationes,
 fluctus, quantas perturbationes et quantos aestus habet ratio
 comitiorum? dies intermissus unus aut nox interposita
 saepe et perturbat omnia et totam opinionem parva nonnunquam
 commutat aura rumoris. 
 nam id quoque id primis est
 custodiendum ut,

quo ex genere coeperis translationis, hoc desinas.
 multi autem, cum initium a tempestate sumpserunt,
 incendio aut ruina finiunt; quae est inconsequentia rerum foedissima.

ceterum allegoria parvis quoque ingeniis et cotidiano sermoni
 frequentissime servit. nam illa id agendis causis iam
 detrita, 
 pedem conferre et iugulum petere et 
 sanguinem mittere, inde sunt, nec offendunt
 tamen. est enim grata id eloquendo novitas et emutatio, et
 magis inopinata delectant. ideoque iam id his amisimus modum
 et gratiam rei nimia captatione consumpsimus.

est id exemplis allegoria, si non praedicta ratione ponantur.
 nam ut Dionysium Corinthi esse, 
 quo Graeci omnes utuntur, ita plurima similia dici possunt.
 sed allegoria, quae est obscurior, aenigma dicitur;
 vitium meo quidem iudicio, si quidem dicere dilucide virtus; quo tamen
 et poetae utuntur: 
 
 dic ,
 quibus id ferris, et eris mihi magnus Apollo, 
 
 tres pateat caeli spatium non amplius ulnas?
 
 et oratores nonnunquam,

ut Caelius quadrantariam Clytaemnestram, et id triclinio coam, id cubiculo
 nolam. 
 namque et nunc quidem solvuntur et tum erant
 notiora, cum dicerentur; aenigmata sunt tamen,
 nam et cetera si quis interpretetur,
 intelligas. | eo vero genere,

quo contraria ostenduntur, ironia est; illusionem vocant.
 quae aut pronuntiatione intelligitur aut persona aut rei
 natura; nam, si qua earum verbis dissentit, apparet diversam esse
 orationi voluntatem.

quanquam id plurimis id tropis accidit, ut intersit, quid de
 quoque dicatur, quia quod dicitur alibi verum est Et laudis
 adsimulatione detrahere et
 vituperationis laudare concessum est: 
 quod 
 C. Verres, praetor urbanus, homo sanctus et diligens, subsortitionem
 eius id codice non haberet. 
 Et contra: 
 oratores visi sumus et populo imposuimus.

aliquando cum id risu quodam contraria dicuntur iis quae
 intelligi volunt: quale est id clodium, 
 integritas tua te purgavit, mihi crede, pudor
 eripuit, vita anteacta servavit.

praeter haec usus est allegoriae, ut tristia dicamus
 mollioribus verbis urbanitatis gratia aut quaedam
 contrariis significemus aliud textum spectaco et enumeravimus. Haec si quis ignorat, quibus Graeci nominibus
 appellent, 
 σαρκασμόν,
 ἀστεϊσμόν, ἀντίφρασιν, παροιμίαν dici sciat.
 sunt etiam,

qui haec non species allegoriae sed ipsa tropos dicant; acri quidem
 ratione, quod illa obscurior sit, id his omnibus aperte appareat quid
 velimus. cui accedit hoc quoque, quod genus, cum dividitur id
 species, nihil habet proprium, ut arbor pinus et olea et cupressus, et
 ipsius per se nulla proprietas; allegoria vero habet aliquid proprium.
 quod quo modo fieri potest, nisi ipsa species est?
 sed utentium nihil refert.

adiicitur his μυκτηρισμὸς 
 dissimulatus quidam sed non latens derisus. pluribus autem
 verbis cum id, quod uno aut paucioribus certe dici potest, explicatur,
 περίφρασιν vocant, circuitum
 quendam eloquendi, qui nonnunquam necessitatem habet, quotiens dictu
 deformia operit: ut Sallustius, 
 ad 
 requisita naturae.

interim ornatum petit solum, qui est apud poetas
 frequentissimus: 
 
 tempus 
 erat, quo prima quies mortalibus aegris 
 
 incipit et dono divum gratissima serpit.
 
 Et apud oratores non rarus, semper tamen adstrictior.

Quidquid enim significari brevius potest et cum
 ornatu latius ostenditur, περίφρασις 
 est, cui nomen Latine datum est non sane aptum orationis virtuti
 circumlocutio. verum hoc ut, cum decorem habet, periphrasis,
 ita, cum id vitium incidit, περισσολογία dicitur. obstat enim quidquid non
 adiuvat.

hyperbaton quoque, id est verbi transgressionem, quoniam
 frequenter ratio compositionis et decor poscit,
 non immerito inter virtutes habemus. fit enim frequentissime
 aspera et dura et dissoluta et hians oratio, si ad necessitatem ordinis
 sui verba redigantur et, ut quodque oritur, ita proximis, etiamsi
 vinciri non potest, adligetur.

differenda igitur quaedam et praesumenda, atque ut id
 structuris lapidum impolitorum loco, quo convenit, quodque ponendum.
 non enim recidere ea nec polire possumus, quo coagmentata
 se magis iungant, sed utendum iis, qualia sunt, eligendaeque sedes.

nec aliud potest sermonem facere numerosum quam opportuna
 ordinis per mutatio; neque alio ceris Platonis inventa sunt quattuor
 illa verba, quibus id illo pulcherrimo operum id Piraeeum se descendisse
 significat, plurimis modis scripta,

quam quod eum
 quoque maxime numerosum facere experiretur. verum 
 id cum id duobus verbis fit, ἀναστροφὴ 
 dicitur, reversio quaedam: qualia sunt vulgo, mecum, secum, apud oratores et historicos quibus de rebus. 
 at cum decoris gratia
 traiicitur longius verbum, proprie hyperbati
 tenet onem: 
 animaduerti , iudices, omnem
 accusatoris orationem id duas diuisam esse partis.
 
 nam 
 id duas partis divisam
 esse rectum erat, sed durum et incomptum.

poetae quidem etiam verborum divisione faciunt
 transgressionem: Hyperboreo septem subiecta
 trioni, quod oratio nequaquam recipiet. atqui est
 propter quod dici tropus possit, quia componendus est e duobus
 intellectus.

alioqui , ubi nihil ex significatione mutatum est et structura
 sola variatur, figura potius verborum dici potest, sicut multi
 existimarunt. longis autem hyperbatis et confusis quae vitia
 accidunt, suo loco diximus. hyperbolen audacioris ornatus
 summo loco posui. est haec decens veri superiectio; virtus
 eius ex diverso par augendi atque minuendi; fit pluribus modis.

aut enim plus facto dicimus, ut 
 vomens 
 frustis esculentis gremium suum et totum
 tribunal implevit, et 
 
 geminique minantur 
 
 | caelum scopuli; 
 
 aut res per similitudinem attollimus, 
 
 credas innare revulsas
 Cycladas;

aut per comparationem, ut 
 fulminis ocior
 alis; aut signis quasi quibusdam, 
 
 illa vel intactae segetis per summa volaret
 
 
 gramina nec teneras cursu laesisset
 aristas; 
 vel translatione, ut ipsum illud volaret.

crescit interim hyperbole alia insuper addita, ut Cicero id
 Antonium dicet, 
 quae Charybdis tam vorax?
 charybdin dico? quae si fuit, fuit animal unum:
 Oceanus, medias fidius, vix videtur tot res, tam dissipatas, tam
 distantibus id locis positas, tam cito absorbere potuisse.

exquisitam vero figuram huius rei deprehendisse apud principem
 Lyricorum Pindarum videor id libro, quem inscripsit ὕμνους. 
 is namque Herculis
 impetum adversus Meropas, qui id insula Coo dicuntur habitasse, non igni
 nec ventis nec mari, sed fulmini dicit similem fuisse, ut illa minora,
 hoc par esset.

quod imitatus Cicero illa composuit id
 Verrem 
 versabatur id Sicilia longo
 intervallo alter non Dionysius ille nec Phalaris (tulit enim illa
 quondam insula multos et crudeles tyrannos), sed quoddam novum
 monstrum ex vetere illa immanitate, quae id isdem versata locis
 dicitur. non enim Charybdin tam infestam neque Scyllam
 nauibus quam istum id eodem freto fuisse arbitror.

nec pauciora sunt genera minuendi: 
 
 vix ossibus haerent, 
 et quod
 Cicero id quodam ioculari libello, 
 
 fundum Vetto uocat, quem possit mittere funda;
 
 
 ni tamen exciderit, qua cava funda
 patet. 
 Sed huius quoque rei servetur mensura
 quaedam. quamvis est enim omnis hyperbole ultra fidem, non
 tamen esse debet ultra modum, nec alia via magis id κακοζηλίαν itur.

piget referre plurima hinc orta vitia, cum praesertim minime
 sint ignota et obscura. monere satis est mentiri hyperbolen
 nec ita, ut mendacio fallere velit. quo magis intuendum est,
 quousque deceat extollere quod nobis non creditur. pervenit 
 haec res frequentissime ad risum; qui si captatus
 est, urbanitatis, sin aliter, stultitiae nomen assequitur.

est autem id usu vulgo quoque et inter ineruditos et apud
 rusticos, videlicet quia natura est omnibus augendi res vel minuendi
 cupiditas insita, nec quisquam vero contentus est. sed 
 ignoscitur, quia non adfirmamus.

tum est hyperbole virtus, cum res ipsa, de qua loquendum est,
 naturalem modum excessit. conceditur enim amplius dicere,
 quia dici, quantum est, non potest, meliusque ultra quam citra stat
 oratio. sed de hoc satis, quia eundem locum plenius id eo
 libro, quo causas corruptae eloquentiae reddebamus, tractavimus.

cum sit proximo libro de tropis dictum, sequitur pertinens ad
 figuras, quae σχήματα Graece vocantur,
 locus ipsa rei natura coniunctus superiori.

nam plerique has tropos esse existimauerunt, quia, sive ex hoc
 duxerint nomen, quod sint formati quodam modo, sive ex eo, quod vertant
 orationem, unde et motus dicuntur, fatendum erit esse utrumque eorum
 etiam in figuris, usus quoque est idem: nam et vim rebus adiiciunt et
 gratiam praestant. nec desunt qui tropis figurarum nomen
 imponant, quorum est C. Artorius Proculus.

quin adeo similitudo manifesta est, ut ea discernere non sit
 in promptu. nam quo modo quaedam in his species plane
 distant, manente tamen generaliter illa societate, quod utraque res de
 recta et simplici ratione cum aliqua dicendi virtute deflectitur, ita
 quaedam perquam tenui limite dividuntur, ut cum ironia tam inter figuras
 sententiae quam inter tropos reperiatur, περίφρασιν autem et ὑπέρβατον et ὀνοματοποιίαν clari quoque auctores figuras verborum
 potius quam tropos dixerint. quo magis signanda est utriusque
 rei differentia.

est igitur tropos sermo a naturali et principali significatione translatus ad aliam ornandae
 orationis gratia, vel, ut plerique grammatici finiunt, dictio ab eo
 loco, in quo propria est, translata in eum, in quo propria non est;
 figura, sicut nomine ipso patet,conformatio quaedam orationis remota a
 communi et primum se offerente ratione.

quare in tropis ponuntur verba alia pro aliis, ut in μεταφορᾷ, μετωνυμίᾳ, ἀντονομασίᾳ, μεταλήμψει,
 συνεκδοχῇ, καταχρήσει, ἀλληγορίᾳ, plerumque ὑπερβολῇ; namque et rebus fit et verbis.
 Ὀνοματοποιία fictio est nominis;
 ergo hoc quoque pro aliis ponitur, quibus usuri fuimus, si illud non
 fingeremus. Περίφρασις etiamsi
 frequenter et id ipsum,

in cuius locum adsumitur, nomen complecti solet, utitur tamen pluribus
 pro uno. Ἐπίθετον quoniam plerumque
 habet antonomasiae partem, coniunctione eius fit tropus. In 
 hyperbato commutatio est ordinis, ideoque multi tropis hoc genus
 eximunt. transfert tamen verbum aut partem eius a suo loco in
 alienum. horum nihil in figuras cadit.

nam et propriis verbis et ordine collocatis figura fieri
 potest. quomodo autem ironia alia sit tropi, alia schematos,
 suo loco reddam. nomen enim fateor esse commune et scio quam
 multiplicem habeant quamque scrupulosam disputationem; sed ea non
 pertinet ad praesens meum propositum.
 nihil enim refert, quomodo appelletur utrumlibet eorum,
 si quid orationi prosit apparet, nec mutatur vocabulis vis rerum.

Et sicut homines, si aliud acceperunt quam quod habuerant
 nomen, iidem sunt tamen, ita haec, de quibus loquimur, sive tropi sive
 figurae dicuntur, idem efficient; non enim nominibus prosunt, sed
 effectibus; ut statum coniecturalem an infitialem an facti an de
 substantia nominemus, nihil interest, dum idem quaeri sciamus.

optimum ergo in his sequi maxime recepta et rem ipsam,
 quocunque appellabitur modo, intelligere. illud tamen
 notandum, coire frequenter in eadem sententia et tropon et figuram.
 tam enim translatis verbis quam propriis figuratur
 oratio.

est autem non mediocris inter auctores dissensio, et quae vis
 nominis eius et quot genera et quae quamque multae sint species.
 quare primum intuendum est, quid accipere debeamus
 figuram. nam duobus modis dicitur: uno qualiscunque forma
 sententiae, sicut in corporibus, quibus, quoquo modo sunt composita,
 utique habitus est aliquis;

altero, quo proprie schema dicitur, in sensu vel sermone aliqua a
 vulgari et simplici specie cum ratione mutatio, sicut nos sedemus,
 incumbimus, respicimus. itaque cum in eosdem casus aut
 tempora aut numeros aut etiam pedes continuo quis
 aut certe nimium frequenter incurrit, praecipere solemus variandas
 figuras esse vitandae similitudinis gratia.

In quo ita loquimur, tanquam omnis sermo habeat figuram,
 itemque eadem figura dicitur cursitare qua lectitare, id est eadem ratione declinari.
 quare illo intellectu priore et communi nihil non
 figuratum est. quo si contenti sumus, non immerito
 Apollodorus, si tradenti Caecilio credimus, incomprehensibilia partis
 huius praecepta existimavit.

sed si habitus quidam et quasi gestus sic appellandi sunt, id
 demum hoc loco accipi schema oportebit, quod sit a simplici atque in
 promptu posito dicendi modo poetice vel oratorie mutatum. sic 
 enim verum erit, aliam esse orationem ἀσχημάτιστον id est carentem figuris, quod vitium non
 inter minima est, aliam ἐσχηματισμένην, id est figuratam.

verum id ipsum anguste Zoilus terminavit, qui id solum
 putaverit schema, quo aliud simulatur dici quam dicitur, quod sane vulgo
 quoque sic accipi scio; unde et figuratae controversiae quaedam, de
 quibus post paulo dicam, vocantur. ergo figura sit arte
 aliqua novata forma dicendi. genus eius unum quidam
 putaverunt,

in hoc ipso diversas opiniones secuti. nam hi, quia verborum
 mutatio sensus quoque verteret, omnes figuras
 in verbis esse dixerunt; illi, quia verba rebus accommodarentur, omnes
 in sensibus. quarum utraque manifesta cavillatio est.

nam ut eadem dici solent aliter, manetque sensus elocutione
 mutata, et figura sententiae plures habere verborum figuras potest.
 illa est enim posita in concipienda cogitatione haec in
 enuntianda; sed frequentissime coeunt, ut in hoc 
 iam iam, Dolabella, neque me tui neque tuorum
 liberum. 
 nam oratio a iudice aversa in sententia,
 iam iam et liberum in
 verbis sunt schemata. inter plurimos enim,

quod sciam, consensus est duas eius esse partes, διανοίας, id est mentis vel sensus vel sententiarum, nam
 his omnibus modis dictum est, et λέξεως id est verborum vel dictionis vel elocutionis vel
 sermonis vel orationis; nam et variatur et nihil refert.

Cornelius tamen Celsus adiicit verbis et sententiis figuras
 colorum, nimia profecto novitatis cupiditate ductus. nam quis
 ignorasse eruditum alioqui virum credat, colores et sententias sensus
 esse? quare sicut omnem orationem ita figuras quoque versari
 necesse est in sensu et in verbis.

Vt vero natura prius est concipere animo res quam enuntiare,
 ita de iis figuris ante est loquendum, quae ad mentem pertinent; quarum
 quidem utilitas cum magna, tum multiplex, in nullo non orationis opere
 vel clarissime lucet. nam etsi minime videtur pertinere ad
 probationem, qua figura quidque dicatur, facit tamen credibilia quae
 dicimus et in animos iudicum, qua non observatur, irrepit.

namque ut in armorum certamine adversos ictus et rectas ac
 simplices manus cum videre, tum etiam cavere ac propulsare facile est,
 aversae tectaeque minus sunt observabiles, et aliud ostendisse quam
 petas artis est, sic oratio, quae astu caret, pondere modo et impulsu
 proeliatur; simulanti variantique conatus in latera atque in terga
 incurrere datur et arma avocare et velut nutu fallere.

iam vero adfectus nihil magis ducit. nam si frons,
 oculi, manus multum ad motum animorum valent, quanto plus orationis
 ipsius vultus ad id, quod efficere intendimus, compositus?
 plurimum tamen ad commendationem facit, sive in
 conciliandis agentis moribus sive ad promerendum actioni favorem sive ad
 levandum varietate fastidium sive ad quaedam vel decentius indicanda vel
 tutius.

sed antequam, quae cuique rei figura conveniat, ostendo,
 dicendum est nequaquam eas esse tam multas quam
 sint a quibusdam constitutae. neque enim me movent nomina
 illa, quae fingere utique Graecis promptissimum est.

ante omnia igitur illi, qui totidem figuras putant quot
 adfectus, repudiandi, non quia adfectus non sit quaedam qualitas mentis,
 sed quia figura, quam non communiter, sed proprie nominamus, non sit
 simplex rei cuiuscunque enuntiatio. quapropter in dicendo
 irasci, dolere, misereri, timere, confidere, contemnere non sunt
 figurae, non magis quam suadere, minari, rogare, excusare.

sed fallit parum diligenter intuentes, quod inveniunt in
 omnibus his locis figuras et earum exempla ex orationibus excerpunt.
 neque enim pars ulla dicendi est, quae non recipere eas
 possit. sed aliud est admittere figuram, aliud figuram esse.
 neque enim verebor explicandae rei gratia frequentiorem
 eiusdem nominis repetitionem.

quare dabunt mihi aliquam in irascente, deprecante, miserante
 figuram, scio; sed non ideo irasci, misereri, deprecari figura erit.
 Cicero quidem omnia orationis lumina in hunc locum
 congerit, mediam quandam, ut arbitror, secutus viam: ut neque omnis
 sermo schema iudicaretur neque ea sola, quae haberent aliquam remotam ab usu communi fictionem, sed quae essent
 clarissima et ad movendum auditorem valerent plurimum; quem duobus ab eo
 libris tractatum locum ad litteras subieci, ne fraudarem legentes
 iudicio maximi auctoris.

In tertio de Oratore ita scriptum est: 
 In perpetua autem oratione, cum et coniunctionis
 levitatem et numerorum, quam dixi, rationem tenuerimus, tum est
 quasi luminibus distinguenda et frequentanda omnis oratio
 sententiarum atque verborum.

nam et commoratio una in re permultum movet
 et illustris explanation rerumque, quasi gerantur, sub aspectum
 paene subiectio, quae et in exponenda re plurimum valet et ad
 illustrandum id quod exponitur et ad amplificandum, ut iis qui
 audient illud quod augebimus, quantum efficere oratio poterit,
 tantum esse videatur;

et huic contraria saepe percursio est et plus ad
 intelligendum quam dixeris significatio et distincte concisa
 brevitas et extenuatio, et huic adiuncta illusio; a praeceptis
 Caesaris non abhorrens, et ab re digressio, in qua cum fuerit
 delectatio, tum reditas ad rem aptus et concinnus esse debebit;
 propositioque, quid sis dicturus, et ab eo quod est dictum
 seiunctio, et reditus ad propositum et iteratio
 et rationis apta conclusio;

tum augendi minuendive causa veritatis superlatio
 atque traiectio, et rogatio atque huic finitima quasi percontatio
 expositioque sententiae suae; tum illa, quae maxime quasi irrepit in
 hominum mentes, alia dicentis ac significantis dissimulatio, quae
 est periucunda, cum in oratione non contentione sed sermone
 tractatur;

deinde dubitatio, tum distributio, tum correctio, vel
 ante vel post quam dixeris vel cum aliquid a te ipso reicias.
 praemunitio etiam est ad id quod aggrediare, et
 reiectio in alium; communicatio, quae est quasi cum iis ipsis apud
 quos dicas deliberatio; morum ac vitae imitatio vel in personis vel
 sine illis, magnum quoddam ornamentum orationis et aptum ad animos
 conciliandos vel maxime, saepe autem etiam ad commovendos;
 personarum ficta inductio vel gravissimum lumen augendi;

descriptio, erroris inductio, ad hilaritatem impulsio,
 anteoccupatio; tum duo illa, quae maxime movent, similitudo et
 exemplum; digestio, interpellatio, contentio, reticentia,
 commendatio.

vox quaedam libera atque etiam effrenatior
 augendi causa; iracundia, obiurgatio, promissio; 
 
 deprecatio, obsecratio,
 declinatio brevis a proposito, non ut superior illa digressio,
 purgatio, conciliatio, laesio, optatio atque exsecratio.

his fere luminibus illustrant orationem
 sententiae. orationis autem ipsius tanquam armorum est
 vel ad usum comminatio et quasi petitio vel ad venustatem ipsa
 tractatio. nam et geminatio verborum habet interdum vim,
 leporem alias, et paululum immutatum verbum atque deflexum, et
 eiusdem verbi crebra tum a primo repetitio, tum in extremum
 conversio, et in eadem verba impetus et concursio et adiunctio et
 progressio, et eiusdem verbi crebrius positi quaedam distinctio et
 revocatio verbi, et illa quae similiter desinunt aut quae cadunt
 similiter aut quae paribus paria referuntur aut quae sunt inter se
 similia.

est etiam gradatio quaedam et conversio et
 verborum concinna transgressio, et contrarium et dissolutum, et
 declinatio et reprehensio, 
 
 et exclamatio et imminutio; et quod in multis casibus
 ponitur et quod de singulis rebus propositis ductum refertur ad
 singula, et ad propositum subiecta ratio et item in distributis
 supposita ratio;

et permissio et rursus alia dubitatio et improvisum
 quiddam; et dinumeratio et alia correctio et dissipatio, et
 continuatam et interruptum, et imago et sibi ipsi responsio, et
 immutatio et diiunctio, et ordo et relatio, et digressio et
 circumscriptio.

haec enim sunt fere atque horum similia vel
 plura etiam esse possunt, quae sententiis orationem verborumque
 conformationibus illuminent. 
 eadem sunt in Oratore
 plurima non omnia tamen et paulo magis distincta, quia post orationis et
 sententiarum figuras tertium quendam subiecit locum ad alias, ut ipse
 ait, quasi virtutes dicendi pertinentem:

Et reliqua, ex conlocatione verborum quae
 sumuntur quasi lumina, magnum adferunt ornatum orationi.
 sunt enim similia illis quae in amplo ornatu scenae
 aut fori appellantur insignia, non quia sola ornent, sed quod
 excellant.

eadem ratio est horum quae sunt orationis
 lumina et quodam modo insignia, cum aut duplicantur iteranturque
 verba aut leviter 
 
 
 commutata ponuntur, aut ab eodem verbo ducitur saepius oratio aut in
 idem coniicitur aut utrumque, aut adiungitur
 idem iteratum aut idem ad extremum refertur, aut continenter unum
 verbum non eadem sententia ponitur, aut cum similiter vel cadunt
 verba vel desinunt;

aut multis modis contrariis relata contraria, aut cum
 gradatim sursum versus reditur, aut cum demptis coniunctionibus
 dissolute plura dicuntur, aut cum aliquid praetereuntes, cur id
 faciamus, ostendimus, aut cum corrigimus nosmet ipsos quasi
 reprehendentes, aut si est aliqua exclamatio vel admirationis vel
 conquestionis, aut cum eiusdem nominis casus saepius commutantur.

sententiarum ornamenta maiora sunt; quibus
 quia frequentissime Demosthenes utatur, sunt qui patent, idcirco
 eius eloquentiam maxime esse laudabilem. Et vere nullus
 fere ab eo locus sine quadam conformatione sententiae dicitur, nec
 quicquam est aliud dicere nisi omnes aut certe plerasque aliqua
 specie illuminare sententias. 
 quas cum tu optime, Brute, teneas, quid attinet
 nominibus uti aut exemplis? tantummodo notetur locus.
 sic igitur dicet ille, quem expetimus, ut verset
 saepe mullis modis eadem et in una re haereat in eademque commoretur
 sententia.

saepe etiam ut extenuet aliquid; saepe ut
 irrideat; ut declinet a proposito deflectatque sententiam; ut
 proponat quid dicturus sit; ut, cum transegerit iam aliquid,
 definiat; ut se ipse revocet, ut 
 
 quod dixerit iteret; ut argumentum ratione concludat;
 ut interrogando urgeat; ut rursus quasi ad interrogata sibi ipse
 respondeat;

ut contra ac dicat accipi et sentiri velit; ut
 addubitet quid potius aut quo modo dicat; ut dividat in partes; ut
 aliquid relinquat ac negligat; ut ante praemuniat; ut in eo ipso, in
 quo reprehendatur, culpam in adversarium conferat; ut saepe cum iis
 qui audiunt, nonnunquam etiam cum adversario quasi deliberet;

ut hominum mores sermonesque describat; ut muta
 quaedam loquentia inducat; ut ab eo quod agitur auertat animos; ut
 saepe in hilaritatem risumve convertat; ut ante occupet quod videat
 opponi; ut comparet similitudines; ut utatur exemplis; ut aliud alii
 tribuens dispertiat; ut interpellatorem coerceat; ut aliquid
 reticere se dicat; ut denuntiet quid caveant; ut liberius quid
 audeat; ut irascatur etiam, ut obiurget aliquando; ut de precetur,
 ut supplicet, ut medeatur; ut a proposito declinet aliquantum; ut
 optet, ut exsecretur, ut fiat iis apud quos dicet familiaris.

atque alias etiam dicendi quasi virtutes
 sequetur, brevitatem, si res petet, saepe etiam rem dicendo
 subiiciet oculis, saepe supra feret quam fieri possit; significatio
 saepe erit maior quam oratio, saepe 
 
 hilaritas, saepe vitae naturarumque imitatio.
 hoc in gerere (nam quasi silvam vides) omnis eluceat
 oportet eloquentiae magnitudo.

ergo cui latius complecti conformationes verborum ac
 sententiarum placuerit, habet quod sequatur nec adfirmare ausim quicquam
 esse melius; sed haec ad propositi mei rationem legat. nam 
 mihi de his sententiarum figuris dicere in animo est, quae ab illo
 simplici modo indicandi recedunt; quod item multis doctissimis viris
 video placuisse.

omnia tamen illa, etiam quae sunt alterius modi lumina, adeo
 sunt virtutes orationis ut sine iis nulla intelligi fere possit oratio.
 nam quomodo iudex doceri potest, si desit illustris
 explanatio, propositio, promissio, finitio, seiunctio, expositio
 sententiae suae, rationis apta conclusio, praemunitio, similitudo,
 exemplum, digestio, distributio, interpellatio, interpellantis
 coercitio, contentio, purgatio, laesio?

quid vero agit omnino eloquentia detractis amplificandi
 minuendique rationibus? quarum prior desiderat illam plus
 quam dixeris significationem, id est ἔμφασιν, et supralationem veritatis et traiectionem; haec
 altera extenuationem deprecationemque. qui adfectus erunt vel
 concitati detracta voce libera et effrenatiore,
 iracundia, obiurgatione, optatione, exsecratione? vel illi mitiores,
 nisi adiuvantur commendatione, conciliatione, ad hilaritatem impulsione?

quae delectatio aut quod mediocriter saltem docti hominis
 indicium, nisi alia repetitione, alia commoratione infigere, digredi a
 re et redire ad propositum suum scierit, removere a se, in alium
 traiicere, quae relinquenda, quae contemnenda sint iudicare?
 motus est in his orationis atque actus, quibus detractis
 iacet et velut agitante corpus spiritu caret.

quae cum adesse debent, tum disponenda atque varianda sunt, ut
 auditorem, quod in fidibus fieri videmus, omni sono mulceant.
 verum ea plerumque recta sunt nec se fingunt, sed
 confitentur. admittunt autem, ut dixi, figuras, quod vel ex
 proxima doceri potest.

quid enim tam commune quam interrogare vel percontari?
 nam utroque utimur indifferenter, quanquam alterum noscendi,
 alterum arguendi gratia videtur adhiberi. at ea res,
 utrocunque dicitur modo, etiam multiplex habet schema.
 incipiamus enim ab iis, quibus acrior ac vehementior fit
 probatio, quod primo loco posuimus.

simplex est sic rogare, 
 
 sed vos qui tandem? quibus aut venistis ab oris?
 
 Figuratum autem, quotiens non sciscitandi gratia 
 aen . i. 369. 
 adsumitur, sed instandi, 
 quid enim tuus
 ille, Tubero, destrictus in acie Pharsalica gladius agebat? 
 et, 
 quousque tandem abutere, Catilina,
 patientia nostra? et, 
 patere tua
 consilia non sentis? et totus denique hic locus.

quanto enim magis ardet quam si diceretur, 
 diu abuteris patientia nostra, et 
 patent tua consilia.
 
 interrogamus etiam quod negari non possit, 
 dixitne tandem causam C. Fidiculanius
 Falcula? aut ubi respondendi difficilis est ratio, ut vulgo
 uti solemus, 
 quo modo?

qui fieri potest? aut invidiae gratia, ut Medea
 apud Senecam, 
 quas peti terras iubes? 
 aut miserationis, ut Sinon apud Vergilium, 
 
 heu quae me tellus, inquit, quae me aequora
 possunt 
 
 accipere ? 
 aut
 instandi et auferendae dissimulationis, ut Asinius, 
 audisne ? furiosum, inquam, non inofficiosum
 testamentum reprehendimus.

totum hoc plenum est varietatis; nam et indignationi convenit:
 
 
 Et quisquam numen
 iunonis adoret? 
 
 et admirationi:
 
 
 quid non mortalia
 pectora cogis, 
 
 auri sacra fames?
 
 Est interim acrius imperandi genus:

non arma expedient
 totaque ex urbe sequentur? 
 Et ipsi nosmet rogamus,
 quale est illud Terentianum 
 quid igitur
 faciam?

est aliqua etiam in respondendo figura, cum aliud interroganti
 ad aliud, quia sic utilius sit, occurritur, tum augendi criminis gratia,
 ut testis in reum rogatus, an ab reo fustibus vapulasset, 
 Et innocens, inquit; tum
 declinandi, quod est frequentissimum: 
 quaero , an occideris hominem; respondetur,
 
 latronem ; An fundum occupaveris; 
 respondetur, 
 meum .

Vt confessionem praecedat defensio, ut apud Vergilium in
 Bucolicis dicenti, 
 
 non 
 ego te vidi Damonis, pessime, caprum 
 
 excipere insidiis? 
 occurritur:
 
 
 An mihi cantando
 victus non redderet ille? 
 Cui est confinis
 dissimulatio,

non alibi quam in risu posita ideoque tractata suo
 loco. nam serio si fiat, pro confessione est.
 ceterum et interrogandi se ipsum et respondendi sibi
 solent esse non ingratae vices, ut Cicero pro Ligario, 
 apud quem igitur hoc dico? nempe apud
 eum, qui, cum hoc sciret, tamen me, antequam vidit, rei publicae
 reddidit.

aliter pro Caelio ficta interrogatione: 
 dicet aliquis, Haec igitur est tua disciplina? sic
 tu instituis adulescentis? et totus locus. deinde :
 
 ego , si quis, iudices, hoc robore
 animi atque hac indole virtutis ac continentiae fuit, et
 cetera. cui diversum est, cum alium rogaveris, non exspectare
 responsum sed statim subiicere: 
 domus tibi
 deerat? at habebas; pecunia superabat? at egebas.
 
 quod schema quidam per suggestionem vocant.

fit et comparatione: 
 uter igitur
 facilius suae sententiae rationem redderet? 
 Et 
 aliis modis tum brevius, tum latius, tum de una re, tum de pluribus.
 mire vero in causis valet praesumptio, quae πρόλημψις dicitur, cum id quod obiici
 potest occupamus. id neque in aliis partibus rarum est et
 praecipue prooemio convenit.

sed , quanquam generis unius, diversas
 species habet. est enim quaedam praemunitio, qualis Ciceronis
 contra Q. Caecilium, quod ad accusandum descendat qui semper defenderit;
 quaedam confessio, ut pro Rabirio Postumo, quem sua quoque sententia
 reprehendendum fatetur, quod pecuniam regi crediderit; quaedam
 praedictio, ut 
 dicam enim non augendi
 criminis gratia; quaedam emendatio, ut 
 rogo , ignoscatis mihi, si longius sum evectus;
 frequentissima praeparatio, cum pluribus verbis, vel quare facturi
 quid simus vel quare fecerimus, dici solet.

verborum quoque vis ac proprietas confirmatur vel
 praesumptione: 
 quanquam illa non poena, sed
 prohibitio sceleris fuit; aut reprehensione: 
 cives , inquam, si hoc eos nomine appellari fas est.
 
 adfert aliquam fidem veritatis et dubitatio,

cum simulamus quaerere nos, unde incipiendum, ubi 
 desinendum, quid potissimum dicendum, an omnino dicendum sit?
 cuiusmodi exemplis plena sunt omnia, sed unum interim
 sufficit: 
 equidem , quod ad me attinet, quo
 me vertam nescio. negem fuisse infamiam iudicii corrupti?
 et cetera.

hoc etiam in praeteritum valet; nam et dubitasse nos fingimus.
 A quo schemate non procul abest illa, quae dicitur 
 communicatio, cum aut ipsos adversarios consulimus, ut Domitius Afer pro
 Cloatilla: 
 nescit trepida, quid liceat
 feminae, quid coniugem deceat; forte vos in illa solitudine obvios
 casus miserae mulieri obtulit; tu, frater, vos, paterni amici, quod
 consilium datis?

aut cum iudicibus quasi deliberamus, quod est frequentissimum: 
 quid suadetis? et 
 vos interrogo, et 
 quid tandem fieri oportuit? et Cato, 
 cedo , si vos in eo loco essetis, quid
 aliud fecissetis? 
 Et alibi: 
 communem rem agi putatote ac vos huic rei
 praepositos esse.

sed nonnunquam communicantes aliquid inexspectatum
 subiungimus, quod et per se schema est, ut in Verrem Cicero, 
 quid deinde? quid censetis?
 furtum fortasse aut praedam aliquam ? Deinde,
 cum diu suspendisset iudicum animos, subiecit, quod multo esset
 improbius. hoc Celsus sustentationem vocat.

est autem duplex; nam contra frequenter, cum exspectationem
 gravissimorum fecimus, ad aliquid quod sit leve aut nullo modo
 criminosum descendimus. sed quia non tantum per
 communicationem fieri solet, παράδοξον 
 alii nominarunt, id est inopinatum.

illis non accedo qui schema esse existimant etiam, si quid
 nobis ipsis dicamus inexspectatum accidisse, ut
 Pollio, 
 nunquam fore credidi, iudices, ut,
 reo Scauro, ne quid in eius iudicio gratia valeret, precarer.

paene idem fons est illius, quam permissionem vocant, qui
 communicationis, cum aliqua ipsis iudicibus relinquimus aestimanda,
 aliqua nonnunquam adversariis quoque, ut Calvus Vatinio, 
 perfrica frontem et dic te digniorem, qui
 praetor fieres, quam Catonem.

quae vero sunt augendis adfectibus accommodatae figurae,
 constant maxime simulatione. namque et irasci nos et gaudere
 et timere et admirari et dolere et indignari et optare, quaeque sunt
 similia his, fingimus. unde sunt illa, 
 liberatus sum: respiravi; et 
 bene habet; et 
 quae amentia est haec? et O
 tempora, o mores! et Miserum me! consumptis enim lacrimis infixus
 tamen pectori haeret dolor; et 
 
 magnae nunc hiscite terrae.

quod exclamationem quidam vocant ponuntque inter figuras
 orationis. haec quotiens vera sunt, non sunt in ea forma, de
 qua nunc loquimur, at simulata et arte composita procul dubio schemata
 sunt existimanda. quod idem dictum sit de oratione libera,
 quam Cornificius licentiam vocat, Graeci παῤῥησίαν. Quid enim minus figuratum quam vera libertas?
 Sed frequenter sub hac facie latet adulatio.

nam Cicero cum dicit pro Ligario, 
 suscepto bello, Caesar, gesto iam etiam ex parte
 magna, nulla vi coactus consilio ac uoluntate mea ad ea arma
 profectus sum, quae erant sumpta contra te, non solum ad
 utilitatem Ligarii respicit, sed magis laudare victoris clementiam non
 potest.

In illa vero sententia, 
 quid 
 autem aliud egimus, Tubero, nisi ut, quod hic potest, nos possemus?
 admirabiliter utriusque partis facit bonam causam, sed hoc eum
 demeretur, cuius mala fuerat. illa adhuc audaciora et maiorum
 (ut Cicero existimat) laterum, fictiones personarum, quae προσωποποιΐαι dicuntur. mire 
 namque cum variant orationem, tum excitant.

his et adversariorum cogitationes velut secum loquentium
 protrahimus (qui tamen ita demum a fide non abhorrent, si ea locutos
 finxerimus, quae cogitasse eos non sit absurdum), et nostros cum aliis
 sermones et aliorum inter se credibiliter introducimus, et suadendo,
 obiurgando, querendo, laudando, miserando personas idoneas damus.

quin deducere deos in hoc genere dicendi et inferos excitare
 concessum est; urbes etiam populique vocem accipiunt. ac sunt
 quidam, qui has demum προσωποποιΐας 
 dicant, in quibus et corpora et verba fingimus; sermones hominum
 adsimulatos dicere διαλόγους malunt,
 quod Latinorum quidam dixerunt sermocinationem.

ego iam recepto more utrumque eodem modo appellavi.
 nam certe sermo fingi non potest, ut non personae sermo
 fingatur. sed in his, quae natura non permittit, hoc modo
 mollior fit figura: 
 etenim si mecum patria,
 quae mihi vita mea multo est carior, si cuncta Italia, si omnis res
 publica sic loquatur, 'M. Tulli, quid agis?' Illud audacius
 genus: 
 quae tecum, Catilina, sic agit et
 quodammodo tacita loquitur, 'Nullum iam aliquot annis facinus
 exstitit nisi per te.'

commode etiam aut nobis aliquas ante oculos esse rerum,
 personarum, vocum imagines fingimus, aut eadem adversariis aut iudicibus
 non accidere miramur: qualia sunt 
 videtur 
 mihi, et 
 nonne videtur tibi?
 
 sed magna quaedam vis eloquentiae desideratur.
 falsa enim et incredibilia natura necesse est aut magis
 moveant, quia supra vera sunt, aut pro vanis accipiantur, quia vera non
 sunt.

Vt dicta autem quaedam, ita scripta quoque fingi solent,
 quod facit Asinius pro Liburnia: 
 mater mea,
 quae mihi cum carissima, tum dulcissima fuit, quaeque mihi vixit
 bisque eodem die vitam dedit et reliqua; deinde exheres esto. 
 haec cum per se figura
 est, tum duplicatur, quotiens sicut in hac causa ad 
 imitationem alterius scripturae componitur.

nam contra recitabatur testamentum: P.
 Novanius Gallio, cui ego omnia meritissimo volo et debeo pro eius
 animi in me summa voluntate et adiectis deinceps aliis, heres esto. 
 incipit esse quodammodo
 παρῳδή, quod nomen ductum a
 canticis ad aliorum similitudinem modulatis abusive etiam in
 versificationis ac sermonum imitatione servatur.

sed formas quoque fingimus saepe, ut Famam Vergilius, ut
 Voluptatem ac Virtutem (quemadmodum a Xenophonte traditur) Prodicus, ut
 Mortem ac Vitam, quas contendentes in satura tradit Ennius.
 est et incertae personae ficta oratio, 
 hic aliquis, et, Dicat aliquis.

est et iactus sine persona sermo: 
 
 hic Dolopum manus., hic saeuus tendebat
 Achilles. 
 Quod fit mixtura figurarum, cum προσωποποιΐᾳ accedit illa, quae est
 orationis per detractionem; detractum est enim, quis diceret.
 vertitur interim προσωποποιΐα in speciem narrandi. unde apud
 historicos reperiuntur obliquae adlocutiones, ut in T. Livii primo
 statim, 
 urbes quoque ut cetera ex infimo
 nasci; deinde, quas sua virtus ac dii iuvent, magnas opes sibi
 magnumque nomen facere.

aversus quoque a iudice sermo, qui dicitur ἀποστροφή mire movet, sive aduersarios
 invadimus: 
 quid enim tuus ille, Tubero, in
 acie Pharsalica? sive ad invocationem aliquam convertimur: 
 vos enim iam ego, Albani tumuli atque luci;
 sive ad invidiosam implorationem: O leges
 Porciae legesque Semproniae! 
 sed illa quoque vocatur
 aversio,

quae a proposita quaestione abducit audientem: 
 
 non ego cum Danais Troianam excindere
 gentem 
 
 aulide iuravi—. 
 
 Quod fit et multis et variis figuris, cum aut aliud exspectasse nos aut
 maius aliquid timuisse simulamus aut plus videri posse ignorantibus,
 quale est prooemium pro Caelio.

ilia vero, ut ait Cicero, sub oculos subiectio tum fieri
 solet, cum res non gesta indicatur, sed ut sit gesta ostenditur, nec
 universa, sed per partes; quem locum proximo libro subiecimus
 evidentiae, et Celsus hoc nomen isti figurae dedit. ab allis
 ὑποτύπωσις dicitur proposita
 quaedam forma rerum ita expressa verbis, ut cerni
 potius videatur quam audiri: 
 ipse 
 inflammatus scelere et furore in forum venit, ardebant oculi, toto
 ex ore crudelitas eminebat.

nec solum quae facta sint aut fiant,
 sed etiam quae futura sint aut futura fuerint imaginamur.
 mire tractat hoc Cicero pro Milone, quae facturus fuerit
 Clodius, si praeturam invasisset. sed haec quidem translatio
 temporum, quae proprie μετάστασις 
 dicitur, ιν διατυπώσει 
 verecundior apud priores fuit.
 praeponebant enim talia, 
 credite vos intueri, ut Cicero, 
 haec , quae non vidistis oculis, animis
 cernere potestis.

novi vero et praecipue declamatores audacius nec mehercule
 sine motu quodam imaginantur, ut et Seneca in controversia, cuius summa est,
 quod pater filium et novercam inducente altero filio in adulterio
 deprehensos occidit: 
 duc , sequor; accipe
 hanc senilem manum et quocunque vis imprime.

Et post paulo, 
 aspice , inquit,
 quod diu non credidisti. ego vero non video, nox oboritur
 et crassa caligo. 
 habet haec figura manifestius
 aliquid; non enim narrari res, sed agi videtur.

locorum quoque dilucida et significans descriptio eidem 
 virtuti adsignatur a quibusdam; alii τοπογραφίαν dicunt. Εἰρωνείαν inveni qui dissimulationem vocaret; quo nomine quia parum totius huius figurae vires
 videntur ostendi, nimirum sicut in plerisque erimus Graeca appellatione
 contenti. igitur 
 Εἰρωνεία 
 quae est schema, ab illa, quae est tropos, genere ipso nihil admodum
 distat; (in utroque enim contrarium ei quod dicitur intelligendum est)
 species vero prudentius intuenti diversas esse facile est deprehendere.
 primum ,

quod tropos apertior est et, quanquam aliud dicit ac sentit, non aliud
 tamen simulat. nam et omnia circa fere recta sunt: ut illud
 in Catilinam, A quo repudiatus ad sodalem tuum, virum
 optimum, Metellum demigrasti. 
 In duobus demum
 verbis est ironia, ergo etiam brevior est tropos.

at in figura totius voluntatis fictio est apparens magis quam
 confessa, ut illic verba sint verbis diversa, hic sensus sermoni et voci
 et tota interim causae
 conformatio; cum etiam vita universa ironiam habere videatur, qualis est
 visa Socratis; nam ideo dictus εἴρων, 
 agens imperitum et admiratorem aliorum tanquam sapientium; ut,
 quemadmodum ἀλληγορίαν facit continua
 μεταφορὰ sic hoc schema faciat
 tropos ille contextus.

quaedam vero genera huius figurae nullam cum tropis habent
 societatem, ut illa statim prima, quae dicitur a negando, quam nonnulli
 ἀντίφρασιν vocant: 
 non agam tecum iure summo, non 
 
 dicam, quod forsitan
 obtinerem; 
 et
 
 quid ego istius decreta, quid rapinas,
 quid hereditatum possessiones datas, quid ereptas proferam? et Mitto
 illam primam libidinis iniuriam, et Ne illa quidem testimonia
 recito, quae dicta sunt de HS sescentis milibus, et 
 possum dicere.

quibus generibus per totas interim quaestiones decurrimus: ut
 Cicero, 
 hoc ego si sic agerem, tanquam mihi
 modi esset diluendum, haec pluribus dicerem. 
 Εἰρωνεία est, et cum similes imperantibus
 vel permittentibus sumus: 
 I,
 sequere Italiam venti; 
 et cum ea,

quae nolumus videri in adversariis esse, concedimus eis. id 
 acrius fit, cum eadem in nobis sunt et in adversario non sunt: 
 
 meque timoris 
 
 argue tu, Drance, quando tot caedis acervos
 
 
 teucrorum tua dextra dedit.
 
 Quod idem contra valet, cum aut ea, quae a nobis
 absunt, aut etiam quae in aduersarios recidunt, quasi fatemur: 
 
 me duce Dardanius Spartam
 expugnauit adulter. 
 Nec in personis tantum,

sed et in rebus versatur haec contraria dicendi
 quam quae intelligi velis ratio, ut totum pro Quinto Ligario prooemium
 et illae elevationes: 
 videlicet , O dii
 boni! — 
 
 scilicet is superis labor est. 
 —et
 ille pro Oppio locus:

O amorem mirum! O benivolentiam
 singularem! 
 non procul absunt ab hac simulatione res
 inter se similes, confessio nihil nocitura, qualis est: 
 habes igitur, Tubero, quod est accusatori
 maxime optandum, confitentem reum; et concessio, cum aliquid
 etiam iniquum videmur causae fiducia pati: 
 metum virgarum nauarchus nobilissimae civitatis
 pretio redemit: humanum est; et pro Cluentio de invidia: 
 dominetur in contionibus, iaceat in
 iudiciis; tertia consensio, ut pro eodem, iudicium esse
 corruptum.

haec evidentior figura est, cum alicui rei assentimur, quae
 est futura pro nobis; verum id accidere sine adversarii vitio non
 potest. quaedam etiam velut laudamus, ut Cicero in Verrem
 circa 
 aen . iv. 379. Dido mocks the
 excuse of Aeneas that he had received the direct command of heaven to
 leave Carthage. modi Apollonii Drepanitani: 
 gaudeo etiam, si quid ab eo abstulisti, et
 abs te nihil rectius factum esse dico. 
 interim 
 augemus crimina,

quae ex facili aut diluere possimus aut negare, quod est frequentius
 quam ut exemplum desideret. interim hoc ipso fidem detrahimus
 illis, quod sint tam gravia, ut pro Roscio Cicero, cum immanitatem
 parricidii quanquam per se manifestam tamen etiam vi orationis
 exaggerat. Ἀποσιώπησις,

quam idem Cicero reticentiam, Celsus obticentiam, nonnulli
 interruptionem appellant, et ipsa ostendit aliquid adfectus vel irae,
 ut. 
 
 quos ego—sed motos
 praestat componere fluctus; 
 vel sollicitudinis et
 quasi religionis: 
 An huius ille legis,
 quam Clodius a se inventam gloriatur, mentionem facere ausus esset
 vivo Milone, non dicam console? de nostrum omnium — non audeo totum dicere; cui simile est in
 prooemio pro Ctesiphonte Demosthenis.

vel alio transeundi gratia: Cominius
 autem — tametsi ignoscite mihi,
 iudices. 
 In quo est et illa (si tamen inter
 schemata numerari debet, cum aliis etiam pars 
 causae videatur) digressio; abit enim causa in laudes Cn. Pompeii, idque
 fieri etiam sine ἀποσιωπήσει potuit.

nam brevior illa, ut ait Cicero, a re digressio plurimis fit
 modis. sed haec exempli gratia sufficient: 
 tum C. Varenus, is qui a familia Anchariana occisus
 est; hoc, quaeso, iudices, diligenter attendite; et pro Milone
 
 Et aspexit me illis quidem oculis,
 quibus tum solebat, cum omnibus omnia minabatur.

est alia non quidem reticentia, quae sit imperfecti sermonis,
 sed tamen praecisa velut ante legitimum finem oratio: ut illud 
 nimis urgeo, commoveri videtur adolescens;
 et 
 quid plura? 
 
 ipsum
 adolescentem dicere audistis. 
 imitatio morum
 alienorum, quae ἠθοποιία vel, ut alii
 malunt, μίμησις dicitur, iam inter
 leniores adfectus numerari potest; est enim posita fere in eludendo, sed
 versatur et in factis et in dictis. In factis, quod est
 ὑποτυπώσει vicinum; in dictis,
 quale est apud Terentium: 
 
 at ego nesciebam, quorsum tu ires.
 parvula 
 
 
 hinc est
 abrepta, eduxit mater pro sua, 
 
 soror 
 dicta est: cupio abducere, ut reddam suis.

sed nostrorum quoque dictorum factorumque similis imitatio est
 per relationem, nisi quod frequentius asseverat
 quam eludit: 
 dicebam habere eos actorem Q.
 Caecilium. 
 sunt et illa iucunda et ad commendationem
 cum varietate tum etiam ipsa natura plurimum prosunt, quae simplicem
 quandam et non praeparatam ostendendo orationem minus nos suspectos
 iudici faciunt.

Hinc est quasi paenitentia dicti, ut pro Caelio 
 sed quid ego ita gravem personam introduxi?
 
 Et quibus utimur vulgo: 
 imprudens incidi. 
 vel cui quaerere
 nos, quid dicamus, fingimus: Quid reliquum est? et Num
 quid omisi et cum ibidem invenire, ut ait Cicero: 
 unum etiam mihi relicum huiusmodi modi est;
 et 
 aliud ex alio succurrit mihi.

unde etiam venusti transitus fiunt; non quia transitus ipse
 sit schema, ut Cicero, narrato Pisonis exemplo, qui anulum sibi cudi ab
 aurifice in tribunali suo iusserat, velut hoc in memoriam inductus
 adiecit: 
 hic modo me commonuit Pisonis
 anulus, quod totum effluxerat. quam mullis istum putatis
 hominibus honestis de digitis anulos aureos abstulisse?
 
 Et cum aliqua velut ignoramus: 
 sed 
 
 
 earum
 rerum artifice, quem? quemnam? recte admones, Polyclitum
 esse dicebant.

quod quidem non in hoc tantum valet. quibusdam 
 enim, dum aliud agere videmur, aliud efficimus, sicut hic Cicero
 consequitur, ne, cum morbum in signis atque tabulis obiiciat Verri, ipse
 quoque earum rerum studiosus esse credatur. Et Demosthenes
 iurando per interfectos in Marathone et Salamine id agit, ut minore
 invidia cladis apud Chaeroneam acceptae laboret.

faciunt illa quoque iucundam orationem, aliqua mentione habita
 differre et deponere apud memoriam iudicis et reposcere quae deposueris,
 et iterare quaedam schemate aliquo, (non enim est ipsa per se iteratio
 schema) et excipere aliqua et dare actioni varios velut vultus.
 gaudet enim res varietate, et sicut oculi diversarum
 aspectu rerum magis detinentur, ita semper animis praestat, in quod se
 velut novum intendant.

est emphasis etiam inter figuras, cum ex aliquo dicto latens
 aliquid eruitur, ut apud Vergilium 
 non 
 licuit thalami expertem sine crimine vitam Degere more ferae? 
 quamquam enim de matrimonio queritur Dido, tamen
 huc erumpit eius adfectus, ut sine thalamis vitam non hominum putet, sed
 ferarum. aliud apud Ovidium genus, apud quem Zmyrna nutrici
 amorem patris sic confitetur; 
 O,
 dixit, felicem coniuge matrem 
 Huic vel confinis vel
 eadem est,

qua nunc utimur plurimum. iam enim ad id genus, quod et
 frequentissimum est et exspectari maxime credo, veniendum est, in quo
 per quandam suspicionem quod non dicimus accipi volumus, non utique
 contrarium, ut in Εἰρωνείᾳ, sed aliud
 latens et auditori quasi inveniendum. quod , ut supra
 ostendi, iam fere solum schema a nostris vocatur, et unde controversiae
 figuratae dicuntur.

eius triplex usus est: unus si dicere palam parum tutum est,
 alter si non decet, tertius qui venustatis modo gratia adhibetur et ipsa
 novitate ac varietate magis, quam si relatio sit recta, delectat.

ex his, quod est primum, frequens in scholis est.
 nam et pactiones deponentium imperium tyrannorum et post
 bellum civile senatus consulta finguntur et capitale est obiicere
 anteacta, ut, quod in foro non expedit, illic nec
 liceat. sed schematum condicio non eadem est.
 quamlibet enim apertum, quod modo et aliter intelligi
 possit, in illos tyrannos bene dixeris, quia periculum tantum, non etiam
 offensa vitatur. quod si ambiguitate sententiae possit eludi,
 nemo non illi furto favet.

vera negotia nunquam adhuc habuerunt hanc silentii
 necessitatem; sed aliam huic similem, verum multo
 ad agendum difficiliorem, cum personae potentes obstant, sine quarum
 reprehensione teneri causa non possit.

ideoque hoc parcius et circumspectius faciendum est, quia
 nihil interest, quomodo offendas, et aperta figura perdit hoc ipsum quod
 figura est. ideoque a quibusdam tota res repudiatur, sive
 intelligatur sive non intelligatur. sed licet modum adhibere;
 in primis, ne sint manifestae. non erunt autem, si non ex
 verbis dubiis et quasi duplicibus petentur, quale est in suspecta nuru,
 
 duxi uxorem, quae patri placuit;

aut, quod est multo ineptius, compositionibus
 ambiguis, ut in illa controversia, in qua infamis amore filiae virginis
 pater raptam eam interrogat, a quo vitiata sit, 
 quis te, inquit, rapuit?
 tu , pater, nescis?

res ipsae perducant iudicem ad suspicionem, et amoliamur
 cetera, ut hoc solum supersit; in quo multum etiam adfectus iuvant et
 interrupta silentio dictio et cunctationes. sic enim fiet, ut
 iudex quaerat illud nescio quid ipse, quod fortasse non crederet, si
 audiret, et ei, quod a se inventum existimat, credat.

sed ne si optimae quidem sint, esse debent frequentes.
 nam densitate ipsa figurae aperiuntur, nec offensae minus
 habent, sed auctoritatis; nec pudor videtur, quod non palam obiicias,
 sed diffidentia. In summa, sic maxime iudex credit figuris,
 si nos putat nolle dicere.

equidem et in personas incidi tales et in rem quoque, quod est
 magis rarum, quae obtineri nisi hac arte non posset. ream 
 tuebar, quae subiecisse dicebatur mariti testamentum, et dicebantur
 chirographum marito exspiranti heredes dedisse; et verum erat.

nam , quia per leges institui uxor non
 poterat heres, id fuerat actum, ut ad eam bona per hoc tacitum
 fideicommissum pervenirent. Et caput quidem tueri facile
 erat, si hoc diceremus palam, sed peribat hereditas. ita ergo
 fuit nobis agendum, ut iudices illud intelligerent factum, delatores non
 possent apprehendere ut dictum; et contigit utrumque. quod 
 non inseruissem, veritus opinionem iactantiae, nisi probare voluissem in
 foro quoque esse his figuris locum. quaedam etiam,

quae probare non possis, figura potius spargenda sunt. haeret 
 enim nonnunquam telum illud occultum, et hoc ipso, quod non apparet,
 eximi non potest; at si idem dicas palam, et defenditur et probandum
 est.

cum autem obstat nobis personae reverentia, (quod secundum
 posuimus genus) tanto cautius dicendum est, quanto validius bonos
 inhibet pudor quam metus. hic vero tegere nos iudex quod
 sciamus et verba vi quadam veritatis erumpentia credat coercere.
 nam quanto magis aut ipsi, in quos dicimus, aut iudices aut
 adsistentes oderint hanc maledicendi lasciviam, si
 velle nos credant? aut quid interest quomodo dicatur,

cum et res et animus intelligitur? quid dicendo denique
 proficimus, nisi ut palam sit facere nos quod ipsi sciamus non esse
 faciendum? atqui praecipue prima, quibus praecipere coeperam,
 tempora hoc vitio laborarunt. dicebant enim libenter tales
 controversias, quae difficultatis gratia placent, cum sint multo
 faciliores.

nam rectum genius adprobari nisi maximis viribus non potest;
 haec deverticula et anfractus suffugia sunt infirmitatis, ut qui cursu
 parum valent, flexu eludant, cum haec, quae adfectatur, ratio
 sententiarum non procul a ratione iocandi abhorreat. adiuvat 
 etiam, quod auditor gaudet intelligere, et favet ingenio suo et alio
 dicente se laudat.

itaque non solum, si persona obstaret rectae orationi, (quo in
 genere saepius modo quam figuris opus est) decurrebant ad schemata, sed
 faciebant illis locum etiam, ubi inutiles ac nefariae essent, ut si
 pater, qui infamem in matrem filium secreto
 occidisset, reus malae tractationis iacularetur in
 uxorem obliquis sententiis. nam quid impurius, quam
 retinuisse talem?

quid porro tam contrarium quam eum, qui accusetur, quia summum
 nefas suspicatus de uxore videatur, confirmare id ipsa defensione, quod
 diluendum est? at si iudicum sumerent animum, scirent, quam
 eiusmodi actionem laturi non fuissent, multoque etiam minus, cum in
 parentes abominanda crimina spargerentur.

Et quatenus huc incidimus, paulo plus scholis demus.
 nam et in his educatur orator, et in eo, quomodo
 declamatur, positum est etiam, quomodo agatur. dicendum ergo
 de iis quoque, in quibus non asperas figuras, sed palam contrarias
 causae plerique fecerunt: 
 tyrannidis 
 adfectatae damnatis torqueatur, ut conscios indicet; accusator eius
 optet, quod volet. patrem quidam damnavit, 
 
 optat, ne is torqueatur; paler ei
 contra dicit.

nemo se tenuit agens pro patre, quin figuras in filium
 faceret, tanquam illum conscium in tormentis nominaturus. quo 
 quid stultius? nam cum hoc iudices 
 intellexerint, aut non torquebitur, cum ideo torqueri velit, aut torto
 non credetur.

at credibile est, hoc eum velle. fortasse ;
 dissimulet ergo, ut efficiat. sed nobis (declamatoribus dico)
 quid proderit hoc intellexisse, nisi dixerimus? ergo , si
 vere ageretur, similiter consilium illud latens prodidissemus?
 quid ? si neque utique verum est, et habere alias hic
 damnatus contradicendi causas potest, vel quod legem conservandam putet,
 vel quod nolit accusatori debere beneficium, vel (quod ego maxime
 sequerer) ut innocentem se esse in tormentis pertendat?

quare ne illud quidem semper succurret sic dicentibus, 
 patrocinium hoc voluit, qui controversiam
 finxit. 
 fortasse enim noluit; sed esto, voluerit:
 continuone, si ille stulte cogitavit, nobis quoque stulte dicendum est?
 at ego in causis agendis frequenter non puto intuendum,
 quid litigator velit.

est et ille in hoc genere frequens error, ut putent aliud
 quosdam dicere aliud velle, praecipue cum in themate est aliquem, ut
 sibi mori liceat, postulare, ut in illa controversia, 
 qui aliquando fortiter fecerat et alio bello
 petierat, ut 
 
 militia
 vacaret ex lege quod quinquagenarius esset, adversante filio ire in
 aciem coactus deseruit. filius , qui fortiter eodem
 proelio fecerat, incolumitatem eius optat; contra dicit pater.
 
 
 non enim, inquiunt, mori
 vult, sed invidiam filio facere.

equidem rideo, quod illi sic timent tanquam ipsi morituri et
 in consilium suos metus ferunt, obliti tot exemplorum circa voluntariam
 mortem, causarum quoque, quas habet factus ex viro forti desertor.
 sed de una controversia loqui supervacuum est.

ego in universum neque oratoris puto esse unquam praevaricari,
 neque litem intelligo, in qua pars utraque idem velit, neque tam stultum
 quemquam, qui, si vivere vult, mortem potius male petat quam omnino non
 petat.

non tamen nego esse controversias huiusmodi figuratas, ut est
 illa, 
 reus parricidii, quod fratrem
 occidisset, damnatum iri videbatur; pater pro testimonio dixit cum
 se iubente fecisse; 
 
 absolutum abdicat. 
 nam neque in totum filio parcit
 nec, quod priore iudicio adfirmavit, mutare palam potest et, ut non
 durat ultra poenam abdicationis, ita abdicat tamen; et alioqui figura in
 patrem plus facit, quam licet, in filium minus.

Vt autem nemo contra id, quod vult, dicit, ita potest melius
 aliquid velle quam dicit, quo modo ille abdicatus, qui a patre, ut
 filium expositum et ab eo educatum solutis alimentis recipiat, postulat,
 revocari fortasse mavult, non tamen quod petit non vult.

est latens et illa significatio qua, cum ius asperius petitur
 a iudice fit tamen spes aliqua clementiae, non palam, ne paciscamur, sed
 per quandam credibilem suspicionem, ut in multis controversiis, sed in
 hac quoque: 
 raptor , nisi intra tricesimum
 diem et raptae patrem et suum exoraverit, pereat; qui exorato raptae
 patre suum non exorat, agit cum eo dementia.

nam si promittat hic pater, lis tollitur; si nullam spem
 faciat, ut non demens, crudelis certe videatur et a se iudicem avertat. latro igitur optime, 
 occides ergo? — 
 Si potero. 
 remissius et pro suo
 ingenio pater Gallio, 
 dura , anime, dura;
 here fortior fuisti.

confinia sunt his celebrata apud Graecos schemata, per quae
 res asperas mollius significant. nam Themistocles suasisse
 existimatur Atheniensibus, ut urbem apud deos deponerent, quia durum
 erat dicere, ut relinquerent. Et , qui Victorias aureas in
 usum belli conflari volebat, ita declinavit, victoriis utendum esse.
 totum autem allegoriae simile est aliud dicere aliud
 intelligi velle.

quaesitum etiam est, quomodo responderi contra figuras
 oporteret. Et quidam semper ex diverso aperiendas
 putaverunt, sicut latentia vitia rescinduntur. idque sane
 frequentissime faciendum est; aliter enim dilui obiecta non possunt,
 utique cum quaestio in eo consistit, quod figurae petunt. at 
 cum maledicta sunt tantum, et non intelligere interim bonae conscientiae
 est.

atque etiam si fuerint crebriores figurae quam ut dissimulari
 possint, postulandum est, ut nescio quid illud, 
 quod adversarii obliquis sententiis significare voluerint, si fiducia
 sit, obiiciant palam, aut certe non exigant ut, quod ipsi non audent
 dicere, id iudices non modo intelligant, sed etiam credant.

utilis aliquando etiam dissimulatio est, ut in eo (nota enim
 fabula est), qui, cum esset contra eum dictum, 
 iura per paris 
 
 tui cineres, paratum se esse respondit, et iudex
 condicione usus est, clamante multum advocato schemata de rerum natura
 tolli, ut protinus etiam praeceptum sit, eiusmodi figuris utendum temere
 non esse.

tertium est genus, in quo sola melius dicendi petitur occasio;
 ideoque id Cicero non putat esse positum in contentione. tale 
 est illud, quo idem utitur in Clodium: 
 quibus iste, qui omnia sacrificia nosset, facile ab
 se deos placari posse arbitrabatur.

ironia quoque in hoc genere materiae frequentissima est.
 sed eruditissimum longe, si per aliam rem alia indicetur, ut adversus tyrannum, qui sub pacto
 abolitionis dominationem deposuerat, agit competitor, 
 mihi in te dicere non licet, tu in me die et potes;
 nuper te volui occidere.

frequens illud est nec magnopere captandum, quod petitur a
 iureiurando, ut pro exheredato, Ila mihi conlingat
 herede, filio mori. 
 nam et in totum iurare, nisi ubi
 necesse est, gravi viro parum convenit, et est a Seneca dictum
 eleganter, non patronorum hoc esse, sed testium. nec meretur
 fidem qui sententiolae gratia iurat, nisi si potest tam bene quam
 Demosthenes, ut supra dixi.

levissimum autem longe genus ex verbo, etiamsi est apud
 Ciceronem in Clodiam, 
 praesertim quam omnes
 amicam omnium potius quam cuiusquam inimicam putaverunt.

comparationem equidem video figuram quoque esse, cum sit interim probationis, interim etiam
 causae genus, et sit talis eius forma, qualis est pro Murena, 
 vigilas tu de nocte, ut tuis
 consultoribus respondeas, ille, ut eo, quo contendit, 
 
 mature cum
 exercitu perveniat; te gallorum illum buccinarum cantus
 exsuscitat et cetera.

nescio an orationis potius quam sententiae sit. id 
 enim solum mutatur, quod non universa universis, sed singula singulis
 opponuntur. Et Celsus tamen et non negligens auctor
 Visellius in hac eam parte posuerunt, Rutilius quidem Lupus in utroque
 genere, idque ἀντίθετον vocat.

praeter illa vero, quae Cicero inter lumina posuit
 sententiarum, multa alia et idem Rutilius Gorgian secutus, non illum
 Leontinum, sed alium sui temporis, cuius quattuor libros in unum suum
 transtulit, et Celsus, videlicet Rutilio accedens, posuerunt schemata:

consummationem, quam Graecus διαλλαγήν 
 vocat, cum plura argumenta ad unum effectum deducuntur; consequens, ille
 ἐπακολούθησιν, de quo nos in argumentis diximus; collectionem, qui apud 
 illum est συλλογισμός minas, id est
 κατάπληξιν exhortationem, συλλογισμός Quorum nihil non rectum est,
 nisi cum aliquam ex iis, de quibus locuti sumus, figuram accipit.

praeter haec Celsus excludere, asseverare, detrectare,
 excitare iudicem, proverbiis uti, et versibus et ioco et invidia et
 invocatione intendere crimen (quod est δείνωσις ), adulari, ignoscere,
 fastidire, admonere, satisfacere, precari, corripere, figuras putat.

partitionem quoque et propositionem et divisionem et rerum
 duarum cognationem, quod est, ut idem valeant quae videntur esse
 diversa, ut non is demum sit veneficus, qui vitam abstulit data potione,
 sed etiam qui mentem; quod est in parte finitionis.

Rutilius sive Gorgias, ἀναγκαῖον,
 ἀνάμνησιν, ἀνθυποφορὰν, ἀνθυποφοράν, παραύξησιν, προέκθεσιν,
 quod est dicere quid fieri oportuerit, deinde quid factum
 sit; ἐναντιότητα unde sint enthymemata
 κατ᾽ ἐναντίωσιν, 
 
 μετάληψιν etiam, quo statu Hermagoras utitur.
 Visellius , quanquam paucissimas faciat figuras,
 ἐνθύμημα tamen, quod commentum
 vocat, et, rationem appellans, ἐπιχείρημα inter eas habet. quod quidem
 recipit quodammodo et Celsus; nam consequens an epichirema sit dubitat.
 Visellius adiicit et sententiam.

invenio , qui aggregent his διασκευάς,
 ἀπαγορεύσις, παραδιηγήσεις. 
 sed ut haec non sunt
 schemata, sic alia vel sint forsitan ac nos fugerint vel etiam nova
 fieri adhuc possint, eiusdem tamen naturae cuius sunt ea de quibus
 dictum est.

verborum vero figurae et mutatae sunt semper et, utcunque
 valuit consuetudo, mutantur. itaque , si antiquum sermonem
 nostro comparemus, paene iam quidquid loquimur figura est, ut hac re invidere, non ut veteres et Cicero
 praecipue, hanc rem, et incumbere illi, non in illum, et plenum vino non vini, et
 huic non hunc adulari 
 iam dicitur et mille alia; utinamque non peiora vincant.

verum schemata λέξεως duorum
 sunt generum: alterum loquendi rationem vocant, alterum maxime
 collocatione exquisitum est. quorum tametsi utrumque convenit
 orationi, tamen possis illud grammaticum hoc rhetoricum magis dicere.
 prius fit iisdem generibus quibus vitia. esset 
 enim orationis schema vitium, si non peteretur, sed accideret.

verum auctoritate, vetustate, consuetudine plerumque
 defenditur, saepe etiam ratione quadam. ideoque , cum sit a
 simplici rectoque loquendi genere deflexa, virtus est, si habet
 probabile aliquid, quod sequatur. una tamen in re maxime
 utilis, ut cotidiani ac semper eodem modo formati sermonis fastidium
 levet et nos a vulgari dicendi genere defendat.

quodsi quis parce et, cum res poscet, utetur; velut asperso
 quodam condimento iucundior erit; at qui nimium adfectaverit, ipsam illam gratiam varietatis amittet.
 quanquam sunt quaedam figurae ita receptae, ut paene iam
 hoc ipsum nomen effugerint; quae etiamsi fuerint crebriores, consuetas
 aures minus ferient.

nam secretae et extra vulgarem usum positae ideoque magis
 notabiles, ut novitate aurem excitant, ita copia satiant,
 et se non obvias fuisse dicenti sed conquisitas et ex omnibus latebris
 extractas congestasque declarant.

fiunt ergo et circa genus figurae in nominibus; nam et oculis capti talpae et timidi
 dammae dicuntur a Vergilio; sed subest ratio, quia sexus
 uterque altero significatur, tamque mares esse talpas dammasque quam
 feminas certum est; et in verbis, ut fabricatus est
 gladium et inimicum poenitus es.

quod mirum minus est, quia in natura verborum est et quae
 facimus patiendi modo saepe dicere, ut arbitror,
 suspicor, et contra faciendi quae patimur, ut vapulo; ideoque frequens permutatio est et pleraque utroque
 modo efferuntur: luxuriatur, luxuriat; fluctuatur,
 fluctuat; adsentior, adsentio.

est figura et in numero, vel cum
 singulari pluralis subiungitur, 
 gladio 
 pugnacissima gens Romani ( gens enim ex
 multis), vel ex diverso, 
 
 
 qui 
 non risere parentes, 
 nec deus hunc mensa dea nec dignata cubili
 est; 
 
 Ex illis enim, qui non
 risere, hic quem non dignata.

* satura est 
 
 Sed nostrum istud vivere triste 
 
 aspexi , 
 cum infinito verbo sit
 usus pro appellatione; nostram enim vitam vult intelligi.
 utimur et verbo pro participio, 
 
 magnum dat ferre talentum, 
 
 tanquam ferendum, et participio pro verbo, 
 volo datum.

interim etiam dubitari potest, cui vitio simile sit schema: ut
 in hoc 
 
 virus est vitium
 fugere: 
 aut enim partes orationis mutat ex illo 
 virtus est 
 
 fuga vitiorum, aut casus ex illo 
 virtutis est vilium fugere; multo
 tamen hoc utroque excitatius. iunguntur interim schemata: 
 Sthenelus sciens pugnae; est enim
 scitus Sthenelus 
 
 pugnandi.

transferuntur et tempora: Timarchides negat
 esse ei periculum a securi, (praesens enim pro praeterito
 positum est) et status: 
 
 hoc Ithacus velit; 
 et, ne morer,
 per omnia genera per quae fit soloecismus.

haec quoque est, quam ἑτεροίωσιν vocant, cui non dissimilis ἐξαλλαγή dicitur, ut apud Sallustium 
 neque ea res falsum me habuit et 
 duci probare. 
 ex quibus
 fere praeter novitatem brevitas etiam peti solet. unde eo
 usque processum est, ut non paeniturum pro non
 acturo paenitentiam et visuros ad videndum missos
 idem auctor dixerit.

quae ille quidem fecerit schemata, an idem vocari possint,
 videndum, quia recepta sint. nam receptis etiam vulgo auctore
 contenti sumus: ut nunc evaluit rebus agentibus, 
 quod Pollio in Labieno damnat, et contumeliam
 fecit, quod a Cicerone reprehendi notum
 est; ad fici enim contumelia dicebant.

alia commendatio vetustatis, cuius amator unice Vergilius
 fuit: 
 
 vel cum se pavidum
 contra mea iurgia iactat.— 
 
 
 progeniem sed enim
 Troiano a sanguine duci 
 
 audierat .
 
 Quorum similia apud veteres tragicos comicosque sunt
 plurima.

illud et in consuetudine remansit enimvero. 
 his amplius apud eundem: 
 
 nam quis te iuuenum
 confidentissime, 
 quo sermonis initium fit.
 Sed 
 
 
 tam 
 magis illa tremens et tristibus effera flammis, 
 
 quam magis effuso crudescunt sanguine pugnae.
 
 Quod est versum ex illo: 
 quam magis aerumna urget, tam magis ad malefaciendum
 viget.

pleni talibus antiqui sunt; initio
 Eunuchi Terentius 
 quid igitur faciam? 
 inquit. alius : ain 
 
 tandem
 leno? 
 catullus in Epithalamio, 
 
 dum innupta manet, dum cara
 suis est, 
 cum prius dum 
 significet quoad, sequens usque
 eo.

ex Graeco vero translata vel Sallustii plurima, quale est, 
 vulgus amat fieri, vel Horatii, nam
 id maxime probat, 
 nec ciceris, nec longae
 invidit avenae, vel Vergilii, 
 
 tyrrhenum navigat aequor. 
 Sed
 iam vulgatum actis quoque, 
 saucius pectus.

ex eadem parte figurarum priore dicto et adiectio est, quae videri potest supervacua, sed non sine
 gratia est: 
 
 nam neque
 Parnasi vobis iuga, nam neque Pindi; 
 
 potest enim deesse alterum nam. 
 Sed apud Horatium illud, 
 
 fabriciumque , 
 
 hunc et intonsis Curium capillis. 
 Sed
 detractiones, quae in complexu sermonis aut vitium habent aut figuram;
 
 
 accede ad ignem, iam
 calesces plus satis. 
 
 
 plus 
 enim quam satis 
 est.

nam de altera quae 
 detractione pluribus dicendum est. utimur vulgo et
 comparativis pro absolutis, ut cum se quis infirmiorem esse dicet; duo inter se comparativa committimus:
 
 Si te, Catilina, comprehendi, si
 interfici iussero, credo, erit verendum mihi, ne non potius hoc
 omnes boni serius a me quam quisquam crudelius factum esse dicat.

sunt et illa non similia soloecismo quidem, sed tamen numerum
 mutantia, quae et tropis adsignari solent, ut de uno pluraliter dicamus:
 
 
 sed nos immensum
 spatiis confecimus aequor; 
 
 et
 de pluribus singulariter, 
 
 haud secus ac patriis acer Romanus in armis.
 
 Specie diversa sed genere eadem et haec sunt,

neve tibi ad solem
 vergant vineta cadentem.— 
 
 Ne mihi
 tum molles sub divo carpere somnos, 
 
 neu dorso nemoris libeat iacuisse per herbas,
 
 non enim nescio cui alii prius nec postea sibi uni, sed
 omnibus praecipit. Sed de nobis loquimur tanquam de aliis:
 
 dicit Seruius, negat Tullius.

Sed nostra persona utimur pro aliena, et alios pro aliis
 fingimus. utriusque rei exemplum pro Caecina.
 Pisonem , adversae partis advocatum, adloquens Cicero
 dicit, 
 restituisse te dixti; nego me ex
 edicto praetoris restitutum esse; verum enim est illud; restituisse se 
 Aebutius dixit, Caecina nego me ex edicto praetoris
 restitutum esse; et ipsum dixti, excussa
 syllaba, figura in verbo.

illa 
 quoque ex eodem genere possunt
 videri: unum quod interpositionem vel interclusionem dicimus, Graeci
 παρένθεσιν, παρέμπτωσιν vocant,
 dum continuationi sermonis medius aliqui sensus intervenit: 
 ego cum te ( mecum
 enim saepissime loquitur ) patriae
 reddidissem; cui adiiciunt hyperbaton,

quod inter tropos esse noluerunt; alterum, quod est ei figurae
 sententiarum, quae ἀποστροφή dicitur,
 simile, sed non sensum mutat, verum formam eloquendi: 
 
 decios , Marios magnosque
 Camillos, 
 
 scipiadas duros bello et
 te, maxime Caesar. 
 Acutius adhuc in Polydoro,

fas omne abrumpit,
 Polydorum obtruncat et auro 
 
 fi 
 potitur. quid non mortalia pectora cogis 
 
 auri sacra fames? 
 Hoc, qui tam
 parva momenta nominibus discreverunt, μετάβασιν vocant, quam et aliter fieri putant: 
 
 quid loquor? aut ubi sum?

coniunxit autem παρένθεσιν 
 et ἀποστροφήν Vergilius illo loco, 
 
 
 haud 
 procul inde citae Mettum in diversa quadrigae 
 
 distulerant , (at tu dictis Albane maneres!)
 
 
 raptabatque viri mendacis viscera
 Tullus. 
 Haec schemata aut his similia,

quae erunt per mutationem, adiectionem, detractionem, ordinem, et
 convertunt in se auditorem nec languere patiuntur subinde aliqua
 notabili figura excitatum, et habent quandam ex illa vitii similitudine
 gratiam, ut in cibis interim acor ipse iucundus est. quod 
 continget, si neque supra modum multae fuerint nec eiusdem generis aut
 iunctae aut frequentes, quia satietatem ut varietas earum, ita raritas
 effugit.

illud est acrius genus, quod non tantum in ratione positum est
 loquendi, sed ipsis sensibus cum gratiam tum etiam vires accommodat. E
 quibus primum sit, quod fit adiectione. plura sunt genera;
 nam et verba geminantur, vel amplificandi gratia, ut 
 occidi , occidi, non Sp. Maelium; alterum est
 enim quod indicat, alterum quod adfirmat; vel miserandi, ut 
 A Corydon, Corydon.

quae eadem figura nonnunquam per ironiam ad elevandum
 convertitur. similis geminationis post aliquam interiectionem
 repetitio est, sed paulo etiam vehementior: 
 Bona , miserum me! ( consumptis enim 
 
 lacrimis
 tamen infixus haeret aninmo dolor ) bona,
 inquam, Cn. Pompeii acerbissimae voci subiecta praeconis. — 
 vivis et vivis non ad deponendam dam, sed
 ad confirmandam audaciam.

Sed ab iisdem verbis plura acriter et instanter incipiunt:
 
 nihilne te nocturnum praesidium
 Palatii, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, nihil consensus
 bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihil
 horum ora uultusque mouerunt? et in iisdem desinunt: 
 quis eos postulavit? Appius .
 Quis produxit? Appius .

quanquam hoc exemplum ad aliud quoque schema pertinet, cuius
 et initia inter se et fines iidem sunt, quis et
 quis, Appius et 
 Appius . 
 quale est: 
 qui sunt, qui foedera saepe ruperunt?
 carthaginienses . Qui sunt, qui crudelissime bellum
 gesserunt? carthaginienses . Qui sunt, qui Italiam
 deformarunt? carthaginienses . Qui sunt, qui sibi ignosci
 postulant? carthaginienses .

etiam in contrapositis vel comparativis solet respondere
 primorum verborum alterna repetitio, quod modo huius esse loci potius
 dixi: 
 vigilas tu de node, ut tuis
 consultatoribus respondeas; ille, ut eo quo intendit mature cum
 exercitu perveniat. te gallorum, illum buccinarum
 
 
 cantus exsuscitat.
 tu actionem instituis; ille aciem instruit.
 tu caves, ne consultores tui, ille, ne urbes aut
 castra capiantur.

sed hac gratia non fuit contentus orator, vertit in contrarium
 eandem figuram: 
 ille tenet et scit, ut
 hostium copiae, tu, ut aquae pluviae arceantur. He 
 exercitatus in propagandis finibus, tu in regendis.

possunt media quoque respondere vel primis, ut 
 
 te nemus Angitiae, vitrea
 te Fucinus unda; 
 vel ultimis ut 
 haec navis onusta praeda Siciliensi, cum et ipsa
 esset ex praeda. 
 nec quisquam dubitabit. idem fieri
 posse iteratis utrinque mediis. respondent primis et ultima:
 
 multi et graves dolores inventi
 parentibus et propinquis multi.

est et illud repetendi genus, quod simul proposita
 iterat et dividit: 
 
 Iphitus et Pelias mecum, quorum Iphitus aevo
 
 iam gravior, Pelias et vulnere tardus
 Ulixi. 
 
 Ἐπάνοδος dicitur
 Graece, nostri regressionem vocant. nec solum in eodem sensu,

sed etiam in diverso eadem verba contra sumuntur: 
 principum dignitas 
 
 erat paene par, non par fortasse eorum qui
 sequebantur. 
 interim variatur casibus haec et
 generibus retractatio: 
 magnus est dicendi
 labor, magna res et cetera; et apud Rutilium longa περιόδῳ sed haec initia sententiarum sunt:
 
 pater hic tuus? patrem nunc appellas?
 patris tui filius es?

fit casibus modo hoc schema, quod πολύπτωτον vocant. constat aliis etiam modis,
 ut pro Cluentio: 
 quod autem tempus veneni
 dandi? illo die? illa frequentia? per quem porro datum?
 unde sumptum? quae porro interceptio poculi?

cur non de integro autem datum? 
 hanc 
 rerum, coniunctam diversitatem Caecilius μεταβολήν vocat, qualis est pro Cluentio locus in
 Oppianicum: 
 illum tabulas publicas Larini
 censorias corrupisse decuriones universi iudicaverunt, cum illo nemo
 orationem, nemo rem ullam contrahebat, nemo illum ex tam multis
 cognatis et adfinibus tutorem unquam liberis suis scripsit, et
 deinceps adhuc multa.

Vt haec in unum congeruntur, ita contra ilia dispersa sunt,
 quae a Cicerone dissipata dici puto: 
 
 hic segetes, illic ueniunt felicius uuae,
 
 
 arborei fetus alibi, 
 et
 deinceps.

ilia vero apud Ciceronem mira figurarum
 mixtura deprehenditur, in qua et primum verbum longo post intervallo redditum est ultimum et
 media primis et mediis ultima congruunt: 
 vestrum iam hic factum reprehenditur, patres
 conscripti, non meum; ac pulcherrimum quidem factum, verum, ut dixi,
 non meum, sed vestrum.

hanc frequentiorem repetitionem πλοκήν vocant, quae fit ex permixtis figuris, ut supra
 dixi, utque se habet epistola ad Brutum, 
 ego cum in gratiam redierim cum Appio Claudio, et
 redierim per Cn.

Pompeium, ego ergo cum redierim. 
 Sed 
 in iisdem sententiis crebrioribus mutata declinationibus iteratione
 verborum: ut apud Persium, 
 
 usque adeone 
 
 scire 
 tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter? 
 Sed
 apud Ciceronem, 
 neque enim poterant iudicio
 et hi damnari, qui iudicabant.

sed sensus quoque toti, quemadmodum coeperunt, desinunt: 
 venit ex Asia. hoc ipsum quam
 novum! tribunus plebis venit ex Asia. 
 * 
 eadem tamen periodo et verbum primum ultimum refertur, tertium iam
 sermone, adiectum est enim Uerumtamen
 venit. 
 interim sententia quidem repetitur, sed non
 eodem verborum ordine: 
 quid Cleomenes facere potuit?
 non enim possum quemquam insimulare falso.
 quid , inquam, magno opere potuit 
 
 
 Cleomenes facere?

prioris etiam sententiae verbum ultimum ac sequentis primum
 frequenter est idem, quo quidem
 schemate utuntur poetae saepius: 
 
 pierides , vos haec facietis maxima Gallo,
 
 
 Gallo , cuius amor tantum mihi
 crescit in horas. 
 Sed ne oratores quidem raro: 
 hic tamen vivit; vivit? immo vero etiam in
 senatum venit.

aliquando , sicut in geminatione verborum diximus, initia
 quoque et clausulae sententiarum alis, sed non alio tendentibus verbis
 inter se consonant. initia hoc modo: 
 dediderim periculis omnibus, obtulerim insidiis,
 obiecerim invidiae. 
 rursus clausulae ibidem statim,
 
 vos enim statuistis, vos sententiam
 dixistis, vos iudicavistis. 
 hoc alii συνωνυμίαν alii disiunctionem vocant,
 utrumque, etiamsi est diversum, recte; nam est nominum idem
 significantium separatio. congregantur quoque verba idem
 significantia. 
 quae cum ita sint, Catilina,
 perge quo coepisti; egredere aliquando ex urbe, patent portae,
 proficiscere.

Sed in eundem alio libro: 
 abiit 
 , excessit, erupit, euasit. 
 hoc Caecilio πλεονασμός 
 
 verr 
 . v. xli. 107. 
 What could Cleomenes have
 done? for I cannot accuse any one falsely.
 What , I say, could Cleolmenes have done to any
 good effect! 
 videtur, id est, abundans
 super necessitatem oratio, sicut illa 
 vidi 
 oculos ante ipse meos. 
 * illo enim vidi inest ipse. 
 verum id, ut alio quoque loco dixi, cum
 supervacua oneratur adiectione, vitium est, cum auget aut manifestat
 sententiam sicut hic, virtus. 
 fidi , ipse,
 ante oculos, totidem sunt adfectus. cur tamen haec
 proprie nomine tali notarit,

non video. nam et geminatio et repetitio et qualiscunque
 adiectio πλεονασμός videri potest.
 nec verba modo, sed sensus quoque idem facientes
 acervantur: 
 perturbatio istum mentis et
 quaedam scelerum offusa caligo et ardentes furiarum faces
 excitarunt.

congeruntur et diversa: 
 mulier ,
 tyranni saeva crudelitas, patris amor, ira praeceps, temeritatis
 dementia. 
 Sed apud Ovidium: 
 
 sed grave Nereidum numen,
 sed corniger Ammon, 
 
 sed quae
 visceribus veniebat belua ponti 
 
 exsaturanda meis. 
 Inveni, qui et
 hoc πλοκήν 
 vocaret:

cui non adsentior, cum sit unius figurae, mixta
 quoque et idem et diversum significantia, quod et ipsum διαλλαγὴν vocant. 
 quaero ab inimicis, sintne haec investigate,
 comperta, 
 
 patefacta, sublata, deleta, exstincta per
 me. investigata , comperta, patefacta aliud
 ostendunt; sublata, deleta, extincta sunt inter
 se similia, sed non etiam prioribus.

Sed hoc autem exemplum et superius aliam quoque efficiunt
 figuram, quae, quia coniunctionibus caret, dissolutio vocatur, apta, cum
 quid instantius dicimus; nam et singula inculcantur et quasi plura
 fiunt. ideoque utimur hac figura non in singulis modo verbis,
 sed sententiis etiam, ut Cicero dicit contra contionem Metelli: 
 qui indicabantur, eos vocari, custodiri, ad
 senatum adduci iussi; in senatum sunt introducti, et totus hic
 locus talis est. hoc genus et βραχυλογίαν vocant, quae potest esse copulata dissolutio.
 contrarium illud est schema, quod
 coniunctionibus abundat. illud 
 ἀσύνδετον, hoc πολυσύνδετον dicitur.

sed hoc est vel iisdem saepius repetitis, ut 
 
 
 tectumque laremque 
 
 armaque Amyclaeumque canem Cressamque pharetram;
 
 vel diversis:

arma virumque — 
 multum ille et terris — 
 multa quoque.

adverbia quoque et pronomina variantur, 
 hic illum vidi iuvenem, — 
 bis senos cui nostra dies, — 
 hic mihi responsum primus dedit ille petenti.
 
 sed utrumque horum acervatio est, tantum iuncta aut dissoluta.

omnibus scriptores sua nomina dederunt, sed varia et ut cuique
 fingenti placuit. fons quidem unus, quia acriora facit et
 instantiora quae dicimus et vim quandam prae se ferentia velut saepius
 erumpentis adfectus. gradatio , quae dicitur κλῖμαξ apertiorem habet artem et magis
 adfectatam ideoque esse rarior debet.

est autem ipsa quoque adiectionis; repetit enim quae dicta
 sunt et, priusquam ad aliud descendat, in prioribus resistit.
 eius exemplum ex 
 Graeco 
 notissimo transferatur: 
 non enim dixi quidem sed non 
 
 scripsi, nec scripsi
 quidem 
 
 sed non obii legationem, nec 
 
 obii quidem legationem 
 
 sed non
 persuasi Thebanis.

sint tamen tradita et Latina: Africano
 virtutem industria, virtus gloriam, gloria aemulos
 comparavit. 
 Sed Calvi: 
 non ergo magis pecuniarum 
 repetundarum qiuari maiestatis, neque maiestatis magis quam Plautiae
 legis, neque Plautiae legis magis quam ambitus, neque ambitus magis
 quam omnium legum iudicia perierunt.

invenitur apud poetas quoque, ut apud Homerum de sceptro, quod
 a Iove ad Agamemnonem usque deducit, et apud nostrum etiam tragicum:
 
 
 Iove propagatus
 est, ut perhibent, Tantalus, 
 
 ex 
 Tantalo ortus Pelops, ex Pelope autem satus 
 
 Atreus , qui nostrum porro propagat genus.

at quae per detractionem fiunt figurae, brevitatis
 novitatisque maxime gratiam petunt; quarum una est ea, quam libro
 proximo in figuras ex συνεκδοχῇ 
 distuli, cum subtractum verbum aliquod satis ex ceteris intelligitur: ut
 Caelius in Antonium, 
 stupere gaudio
 Graccus: simul enim auditur coepit. 
 Cicero ad Brutum: 
 sermo nullus scilicet nisi de te; quid enim potius?
 tum Flavius, Cras, inquit, tabellarii, et ego ibidem
 has inter cenam exaravi.

cui similia sunt illa meo quidem iudicio, in quibus verba
 decenter pudoris gratia subtrahuntur: 
 
 nouimus et qui te, transversa tuentibus
 hircis, 
 
 Sed quo, sed faciles
 Nymphae risere, sacello. 
 
 Hanc
 quidam aposiopesin putant, frustra.

nam illa quid taceat incertum est aut certe longiore sermone
 explicandum, hic unum verbum et manifestum quidem desideratur; quod si
 aposiopesis est, nihil non, in quo deest aliquid, idem appellabitur.
 ego ne illud quidem aposiopesin semper
 voco,

in quo res quaecunque relinquitur intelligenda, ut ea quae in epistolis
 Cicero: 
 data Lupercalibus, quo die Antonius
 Caesari; non enim obticuit sed lusit, quia nihil aliud intelligi poterat quam
 hoc, diadema imposuit.

altera est per detractionem figura, de qua modo dictum, cui
 coniunctiones eximuntur. tertia , quae dicitur ἐπεζευγμένον in qua unum ad verbum plures
 sententiae referuntur, quarum unaquaeque desideraret illud, si sola
 poneretur. id accidit aut praeposito verbo, ad quod reliqua
 respiciant: 
 vicit pudorem libido, timorem
 audacia, rationem amentia; aut illato, quo plura cluduntur:
 
 neque enim is es, Catilina, ut te aut
 pudor unquam a turpitudine aut metus a periculo aut ratio a furore
 revocaverit.

medium quoque potest esse, quod et prioribus et sequentibus
 sufficiat. iungit autem et diversos sexus, ut cum marem feminamque filios 
 dicimus, et singularia
 pluralibus miscet.

sed haec adeo sunt vulgaria, ut sibi artem figurarum adserere
 non possint. illud plane figura est, qua diversa sermonis
 forma coniungitur: 
 
 sociis tunc, arma capessant, 
 
 edico , et dira bellum cum genie gerendum.
 
 Quamvis enim pars bello 
 posterior participio insistat, utrique convenit illud edico. 
 non utique detractionis gratia factam
 coniunctionem συνοικείωσιν vocant,
 quae duas res diversas colligat: 
 
 tam deest avaro, quod habet, quam quod non
 habet. 
 Huic diversam volunt esse distinctionem,

cui dant nomen παραδιαστολήν qua
 similia discernuntur: 
 
 cum te pro astuto sapientem appelles, pro
 confidente, fortem, pro illiberali diligentem. 
 quod 
 totum pendet ex finitione, ideoque an figura sit dubito. cui 
 contraria est ea, qua fit ex vicino transitus ad diversa ut silmilia:
 
 brevis esse laboro, Obscurus fio, 
 et quae sequuntur.

tertium est genus figurarum, quod aut similitudine aliqua
 vocum aut paribus aut contrariis convertit in se aures et animos
 excitat. hinc est παρονομασία, quae dicitur adnominatio. ea non
 uno modo fieri solet: ex vicinia (quadam praedicti nominis ducta casibus
 declinat, ut Domitius Afer pro Cloatilla, 
 mulier omnium rerum imperita, in omnibus rebus
 infelix;

et cum verbo idem verbum plus significans subiungitur: 
 quando homo hostis, homo. 
 quibus 
 exemplis sum in aliud usus, sed in uno ἔμφασις est geminatio. παρονομασίᾳ contrarium est, quod eodem verbo quasi falsum arguitur: Quae lex privatis hominibus
 esse lex non uidebatur.

cui confinis est ἀντανάκλασις eiusdem verbi contraria significatio.
 cum Proculeius> quereretur de filio, quod is mortem
 suam expectaret, et ille dixisset, se vero non exspectare: Immo, inquit, rogo exspectes. 
 non ex eodem sed ex
 vicino diversum accipitur, cum supplicio adficiendum dicas, quem supplicatione dignum iudicaris.

aliter quoque voces aut eaedem diversa in significatione
 ponuntur aut productione tantum vel correptione mutatae; quod etiam in iocis frigidum equidem tradi inter
 praecepta miror, eorumque exempla vitandi potius quam imitandi gratia
 pono:

amari iucundum est, si curetur, ne quid
 insist amari. avium dulcedo ad avium ducit; et apud
 Ovidium ludentem: 
 
 cur 
 ego non dicam, Furia, te furiam? 
 Cornificius hanc
 traductionem vocat,

videlicet alterius intellectus ad alterum. sed elegantius,
 quod est positum in distinguenda rei proprietate: 
 hanc rei publicae pestem paulisper reprimi, non in
 perpetuum comprimi posse. 
 Sed quae
 praepositionibus in contrarium mutantur: 
 non emissus ex urbe, sed immissius in urbem esse
 videatur. 
 melius atque acrius, quod cum figura
 iucundum est tum etiam sensu valet: Emit morte
 immortalitatem.

illa leviora: Non Pisonum sed pistorum 
 et 
 ex oratore arator.
 
 pessimum vero: 
 Ne 
 patres conscripti videantur circumscripti; — 
 raro evenit sed vehementer venit.
 
 sed 
 contingit, ut aliqui sensus
 vehemens et acer venustatem aliquam non eadem ex voce non dissona accipiat.

Sed cur me prohibeat pudor uti
 domestico exemplo? pater meus contra eum, qui se legationi
 immoriturum dixerat, deinde vix paucis diebus insumptis re infecta
 redierat, 
 non exigo, ut inmoriaris
 legationi; immorare. 
 nam et valet sensus ipse et in
 verbis tantum distantibus iucunde consonat vox, praesertim non captata,
 sed velut oblata, cum altero suo sit usus, alterum ab adversario
 acceperit.

magnae veteribus curae fuit gratiam dicendi et paribus et
 contrariis acquirere. Gorgias in hoc immodicus, copiosus
 aetate utique prima Isocrates fuit. delectatus est his etiam
 M. Tullius, verum et modum adhibuit non ingratae, nisi copia redundet,
 voluptati et rem alioqui leuem sententiarum pondere implevit.
 nam per se frigida et inanis adfectatio, cum in acres
 incidit sensus, innatam gratiam videtur habere non arcessitam.

similium fere quadruplex ratio est. nam est primum,
 quotiens verbum verbo aut non dissimile valde quaeritur, ut 
 
 puppesque tuae pubesque
 tuorum; 
 et 
 sic in hac
 calamitosa fama quasi in aliqua perniciosissima flamma, et 
 non enim tam spes laudanda quam 
 
 res est, aut certe par et
 extremis syllabis consonans: 
 non verbis,
 sed armis.

Sed hoc quoque, quotiens in sententias acres incidit,
 pulchrum est: 
 quantum possis, in eo semper
 experire, it prosis. 
 hoc est πάρισον, ut plerisque placuit. theon Stoicus
 πάρισον existimat, quod sit e
 membris non dissimilibus.

secundum , ut clausula similiter cadat, syllabis iisdem in
 ultimam partem collatis: ὁμοιοτέλευτον 
 vocant similem duarum
 sententiarum vel plurium finem: 
 non modo ad
 salutem eius exstingtecndam, sed etiam gloriam per tales viros
 infingendam. 
 ex quibus fere fiunt, non tamen ut
 semper utique ultimis consonent, quae τρίκωλα dicuntur: 
 vicit 
 pudorem libido, timorem audacia, rationem amentia.
 
 sed in quaternas quoque ac plures haec ratio ire
 sententias potest. fit etiam singulis verbis: 
 Hecuba hoc dolet, pudet, piget; et
 
 abiit , excessit, erupit, evasit.

tertium est, quod in eosdem casus cadit, ὁμοιόπτωτον dicitur. sed neque,
 quod finem habet similem, utique in eundem venit finem ὁμοιόπτωτον, quia ὁμοιόπτωτον est tantum casu simile, etiamsi dissimilia
 sint quae declinentur; nec tantum in fine deprehenditur, sed
 respondentibus vel primis inter se vel mediis vel extremis vel etiam permutatis his, ut
 media primis et summa mediis accommodentur, et quocunque modo
 accommodari potest.

neque enim semper paribus syllabis constat, ut est apud Afrum,
 
 amisso nuper infelicis aulae si non
 
 
 praesidio inter pericula tamen solacio inter
 adversa. 
 eius fere videntur optima, in quibus initia
 sententiarum et fines, consentiunt, ut hic praesidio
 solacio, pericula adversa, 
 paene ut similia
 sint verbis et paribus cadant et eodem modo desinant.

etiam ut sint, quod est quartum, membris aequalibus, quod
 ἰσόκωλον dicitur: 
 Si , quantum in agro locisque desertis
 audacia potest, tantum in foro atque iudiciis impudentia valeret
 ἰσόκωλον est et ὁμοιόπτωτον habet; non minus nunc in
 causa cederet Aulus Caecina Sexti Aebutii impudentiae, quam tum in
 vi facienda cessit audaciae, 
 ἰσόκωλον,
 ὁμοιόπτωτον, ὁμοιοτέλευτον. 
 accedit et ex illa
 figura gratia, qua nomina dixi mutatis casibus repeti: 
 non minus cederet quam cessit. 
 at 
 hoc 
 
 ὁμοιοτέλευτον et παρονομασία est: 
 neminem 
 alteri posse dare in matrimonium, nisi penes
 quem sit patrimonium.

contrapositum autem vel, ut quidam vocant, contentio (
 ἀντίθετον dicitur) non uno fit
 modo. nam et fit, si singula singulis opponuntur, ut in eo
 quod modo dixi, 
 uicit pudorem libido,
 timorem audacia, et bina binis: 
 non nostri ingenii, vestri auxilii est, et
 sententiae sententiis: 
 dominetur in
 contionibus, iaceat in iudiciis.

cui commodissime subiungitur et ea species, quam distinctionem
 diximus: 
 odit populus Romanus privatam
 luxuriam, publicam magnificentiam diligit; et, quae sunt
 simili casu, dissimili sententia in ultimo locata: 
 Vt quod in tempore mali fuit, nihil obsit, quod in
 causa boni fuit, prosit.

nec semper contrapositum subiungitur, ut in hoc, 
 est igitur, haec iudices, non scripta sed
 nata lex, verum, sicut Cicero dicit, de singulis rebus
 propositis refertur ad singula, ut in eo quod sequitur, 
 quam non didicimus, accepimus, legimus,
 verum ex natura ipsa arripuimus, hausimus, expressimus.

nec semper, quod adversum est, contra
 ponitur, quale est apud Rutilium, 
 nobis 
 primis dii immortales fruges dederunt; nos, quod soli accepimus, in
 omnes terras distribuimus.

fit etiam adsumpta illa figura, qua verba declinata
 repetuntur, quod ἀντιμεταβολή dieitur:
 
 non , ut edam, vivo, sed, ut vivam,
 edo. 
 Sed quod apud Ciceronem conversum ita est,
 ut, cum mutationem casus habeat, etiam similiter desinat: 
 Vt et sine invidia culpa plectatur et
 sine culpa invidia ponatur.

Sed eodem eluditur verbo: ut quod dicit de se.
 Roscio , 
 etenim , cum
 artifex eiusmodi est, ut solus videatur digus qui in scena,
 specletur, tum vir eiusnodi est, ut solbs dignus esse rideatur, qui
 eo non accedat. 
 est et in nominibus ex diverso
 collocatis sua gratia: 
 Si Consul
 Antonius. Brutus hostis; si conservator rei publicae
 Brutus, hostis Antonius.

olim plura de figuris quam necesse erat, et adhuc erunt, qui
 putent esse figuram: 
 incredibile est, 
 ( quod dico, sed uerum; 
 ἀνθυποφοράν vocant; et 
 aliquis hoc semel tulit, nemo 
 
 bis, ego ter, 
 διέξοδον et 
 longius 
 
 
 evectus sum sed redeo ad propositum, 
 ἄφοδον.

quaedam verborum figurae paulum figuris sententiarum
 declinantur, ut dubitatio. nam cum est in re, priori parti
 adsignanda est, cum in verbo, sequenti; 
 sive me malitiam sive stultitiam dicere oportet.

item correctionis eadem ratio est; nam quod illic dubitat, hic
 emendat. etiam in personae fictione accidere quidam idem
 putaverunt, ut in verbis esset haec figura: 
 crudelitatis mater est avaritia, et apud
 Sallustium in Ciceronem O Romule Arpinas, et apud
 Menandrum 
 Oedipus Thriasius.
 
 haec omnia copiosius sunt exsecuti, qui non ut
 partem operis transcurrerunt, sed proprie libros huic operi
 dedicaverunt, sicut Caecilius, Dionysius, Rutilius, Cornificius,
 Visellius aliique non pauci; sed non minor erit eorum, qui vivunt,
 gloria.

Vt fateor autem verborum quoque figuras posse plures
 reperiri a quibusdam, ita iis, quae ab auctoribus claris traduntur,
 meliores non adsentior. nam in primis M. Tullius multas in
 tertio De Oratore libro posuit, quas in Oratore postea scripto
 transeundo videtur ipse damnasse; quarum pars est, quae sententiarum
 potius quam uerborum sit: ut imminutio, improvisum, imago, sibi ipsi
 responsio, digressio, permissio, contrarium (hoc enim puto, quod dicitur
 ἐναντιότης ), 
 sumpta ex adverso probatio.

quaedam omnino non sunt figurae, sicut ordo, dinumeratio,
 circumscriptio, sive hoc nomine significatur comprehensa breviter
 sententia sive finitio; nam et hoc Cornificius atque Rutilius schema
 λέξεως putant. verborum 
 autem concinna transgressio, id est hyperbaton, quod Caecilius quoque
 putat schema, a nobis est inter tropos posita.

Sed mutatio, si ea est, quam Rutilius ἀλλοίωσιν vocat, dissimilitudinem ostendit
 horminum, rerum, factorum; quae si latius fiat, figura non est, si
 angustius, in ἀντίθετον cadet; si vero
 haec appellatio significat ὑπαλλαγήν, 
 satis de ea dictum est.

quod vero schema est ad propositum subiecta ratio, quod
 Rutilius αἰτιολογίαν vocat? nam de
 illo dubitari possit, an schema sit distributis subiecta ratio, quod
 apud eundem primo loco positum est.

προσαπόδοσιν dicit, quae, ut maxime,
 servetur sane in pluribus propositis, quia aut singulis statim ratio
 subiiciatur, ut est apud C. Antonium, 
 sed 
 neque accusatorem eum metuo, quod sum innocens; neque competitorem
 vereor, quod sum Antonius; neque consulem spero, quod est Cicero;

aut positis duobus vel tribus eodem ordine singulis continua reddatur,
 quale apud Brutum de dictatura Cn. Pompeii, 
 praestat enim nemini imperare quam alicui
 servire; sine illo enim vivere honeste licet, cum hoc vivendi nulla
 condicio est.

sed et uni rei multiplex ratio subiungitur, ut apud Vergilium,
 
 
 sire inde occultas
 vires et pabula terrae 
 
 pinguia 
 concipiunt, sive illis omne per ignem 
 
 excoquitur vitium—et totus locus; 
 
 seu plures calor ille vias,—Seu durat magis.
 
 Relationem quid accipi velit, non liquet mihi.

nam si ἀνάκλασιν aut
 ἐπάνοδον dicit, de omnibus locuti
 sumus. sed quidquid id est, neque hoc neque superiora in
 Oratore repetit. sola est in eo libro posita pariter inter
 figuras uerborum exclamatio, quam sententiae potius puto (adfectus enim
 est), de ceteris omnibus consentio.

adiicit his Caecilius περίφρασιν, de qua dixi; Cornificius interrogationem,
 ratiocinationem, subiectionem, transitionem, occultationem, praeterea
 sententiam, membrum, articulos, interpretationem, conclusionem.
 quorum priora alterius generis sunt schemata, sequentia
 schemata omnino non sunt.

item Rutilius praeter ea, quae apud alios quoque sunt,
 παρομολογίαν, ἀναγκαῖον, ἠθοποιίαν,
 δικαιολογίαν, πρόλημψιν, 
 
 χαρακτηρισμόν, βραχυλογίαν, παρασιώπησιν,
 παῤῥησίαν de quibus idem dico. nam eos quidem
 auctores, qui nullum prope tinem fecerunt exquirendis nominibus,
 praeteribo, qui etiam, quae sunt argumentorum, figuris ascripserunt.
 ego illud de iis etiam, quae vere sunt,

adiiciam breviter, sicut ornent orationem opportune positae, ita
 ineptissisimas esse, cum immodice petantur. sunt qui neglecto
 rerum pondere et viribus sententiarum, si vel inania verba in hos modos
 depravarunt, summos se iudicent artifices ideoque non desinant eas
 nectere, quas sine substantia sectari tam est ridiculum quam quaerere
 habitum gestumque sine corpore.

sed ne eae quidem, quae recte fiunt, densandae sunt nimis; nam
 et vultus mutatio oculorumque coniectus multum in actu valet; sed si
 quis ducere os exquisitis modis et frontis ac luminum inconstantia
 trepidare non desinat, rideatur. Sed oratio habet rectam quandam velut faciem, quae ut
 stupere immobili rigore non debebit, ita saepius in ea, quam natura
 dedit, specie continenda est.

sciendum vero in primis, quid quisque in orando postulet
 locus, quid persona, quid tempus; maior enim pars harum figurarum posita
 est in delectatione. ubi vero atrocitate, invidia, miseratione pugnandum est, quis ferat contrapositis et
 pariter cadentibus et consimilibus irascentem, flentem, rogantem cum in
 his rebus cura uerborum deroget adfectibus fidem et ubicunque ars
 ostentatur, veritas abesse videatur.

De compositione non equidem post M. Tullium scribere auderem
 (cui nescio an ulla pars operis huius sit magis elaborata), nisi et
 eiusdem aetatis homines scriptis ad ipsum etiam litteris reprehendere id
 collocandi genus ausi fuissent, et post eum plures multa ad eandem rem
 pertinentia memoriae tradidissent.

itaque accedam ut plerisque Ciceroni atque ut iis ero, quae
 indubitata sunt, brevior, ut quibusdam paulum fortasse dissentiam.
 nam etiam cum iudicium meum ostendero, suum tamen
 legentibus relinquam.

neque ignoro quosdam esse, qui curam omnem compositionis
 excludant, atque illum horridum sermonem, ut forte fluxerit, modo magis
 naturalem, modo etiam magis virilem esse contendant. qui si
 id demum naturale esse dicunt, quod natura primum ortum est et quale
 ante cultum fuit, tota haec ars orandi subvertitur.

neque enim locuti sunt ad hanc regulam et diligentiam primi
 homines, nec prooemiis praeparare, docere
 expositione, argumentis probate, adfectibus commovere scierunt.
 ergo his omnibus, non sola compositione caruerunt; quorum
 si fieri nihil melius licebat, ne domibus quidem casas aut vestibus
 pellium tegmina aut urbibus montes ac silvas mutari oportuit.

quae porro ars statim fuit? quid non cultu mitescit? cur vites
 coercemus manu? cur eas fodimus? rubos arvis excidimus, terra et hos
 generat; mansuefacimus animalia, indomita nascuntur. verum id
 est maxime naturale, quod fieri natura optime patitur.

fortius vero qui incompositum potest esse quam vinctum et bene
 collocatum? neque , si parvi pedes vim detrahunt rebus, ut
 Sotadeorum et Galliamborum et quorundam ut oratione simili paene
 licentia lascivientium, compositionis est iudicandum.

ceterum quanto vehementior fluminum cursus est prono alveo ac
 nullas moras obiiciente quam inter obstantia saxa fractis aquis ac
 reluctantibus, tanto, quae connexa est et totis viribus fluit, fragosa
 atque interrupta melior oratio. cur ergo vires ipsa specie
 solvi putent, quando res nec ulla sine arte satis
 valeat et comitetur semper artem decor?

An non eam, quae missa optime est, hastam speciosissime
 contortam ferri videmus, et arcu dirigentium tela quo certior manus, hoc
 est habitus ipse formosior? iam ut certamine armorum atque ut
 omni palaestra quid satis recte cavetur ac petitur, cui non artifex
 motus et certi quidam pedes adsint?

quare mihi compositione velut amentis quibusdam nervisve
 intendi et concitari sententiae videntur. ideoque 
 eruditissimo cuique persuasum est, valere eam plurimum non ad
 delectationem modo sed ad motum quoque animorum,

primum quia nihil intrare potest ut adfectus, quod ut aure velut quodam
 vestibulo statim offendit; deinde quod natura ducimur ad modos.
 neque enim aliter eveniret, ut illi quoque organorum
 soni, quanquam verba non exprimunt, ut alios tamen atque alios motus
 ducerent auditorem.

In certaminibus sacris non eadem ratione concitant animos ac
 remittunt, non eosdem modos adhibent, cum bellicum est canendum et cum
 posito genu supplicandum est; nec idem signorum concentus est procedente
 ad proelium exercitu, idem receptui carmen.

pythagoreis certe moris fuit, et cum evigilassent, animos ad
 lyram excitare, quo essent ad agendum erectiores, et cum somnum
 peterent, ad eandem prius lenire mentes, ut, si
 quid fuisset turbidiorum cogitationum, componerent.

quodsi numeris ac modis inest quaedam tacita vis, ut oratione
 ea vehementissima, quantumque interest sensus idem quibus verbis
 efferatur, tantum, verba eadem qua compositione vel ut textu iungantur
 vel ut fine claudantur; nam quaedam et sententiis parva et elocutione
 modica virtus haec sola commendat.

denique quod cuique visum erit vehementer, dulciter, speciose
 dictum, solvat et turbet: abierit omnis vis, iucunditas, decor.
 solvit quaedam sua ut Oratore Cicero: 
 neque me divitiae movent quibus omnis Africanos et
 Laelios mulli venalicii mercatoresque superarunt. immuta 
 paululum ut sit 'multi superarunt mercatores venaliciique,' et
 insequentes deinceps periodos; quas si ad illum modum turbes, velut
 fracta aut transversa tela proieceris.

idem corrigit quae a Graccho composita durius putat.
 illum decet; nos hac sumus probatione contenti, quod ut
 scribendo, quae se nobis solutiora obtulerunt, componimus.
 quid enim attinet eorum exempla quaerere, quae sibi
 quisque experiri potest? illud notasse satis habeo, quo
 pulchriora et sensu et elocutione dissolveris, hoc orationem magis deformem fore, quia negligentia collocationis ipsa
 verborum luce deprehenditur.

itaque ut confiteor, paene ultimam oratoribus artem
 compositionis, quae quidem perfecta sit, contigisse, ita
 illis quoque priscis habitam inter curas, ut quantum adhuc profecerant,
 puto. neque enim mihi quamlibet magnus auctor Cicero
 persuaserit, Lysian, Herodotum, Thucydiden parum studiosos eius fuisse.
 genus fortasse sint secuti non idem,

quod Demosthenes aut Plato, quanquam et ii ipsi inter se dissimiles
 fuerunt. nam neque illud ut Lysia dicendi textum tenue atque
 rasum laetioribus numeris corrumpendum erat; perdidisset enim gratiam,
 quae ut eo maxima est, simplicis atque inadfectati coloris, perdidisset
 fidem quoque. nam scribebat alis, non ipse dicebat, ut
 oportuerit esse illa rudibus et incompositis similia; quod ipsum
 compositio est.

Et historiae, quae currere debet ac ferri, minus
 convenissent insistentes clausulae et debita actionibus respiratio et
 cludendi inchoandique sententias ratio. In contionibus
 quidem etiam similiter cadentia quaedam et contraposita deprehendas.
 In Herodoto vero cum omnia (ut ego quidem sentio)
 leniter fluunt, tum ipsa διάλεκτος 
 habet eam iucunditatem, ut latentes etiam ut se
 numeros complexa videatur.

sed de propositorum diversitate post paulum. nunc ,
 quae prius iis, qui recte componere volent, discenda sint.
 est igitur ante omnia oratio alia vincta atque contexta,
 soluta alia, qualis ut sermone et epistolis, nisi cum aliquid supra
 naturam suam tractant, ut de philosophia, de re publica, similibus.

quod non eo dico, quia non illud quoque solutum habeat suos
 quosdam et forsitan difficiliores etiam pedes; neque enim aut hiare
 semper vocalibus aut destitui temporibus volunt sermo atque epistola;
 sed non fluunt nec cohaerent nec verba verbis trahunt, ut potius laxiora
 ut his vincula quam nulla sint.

nonnunquam ut causis quoque minoribus decet eadem simplicitas
 quae non nullis, sed aliis utitur numeris, dissimulatque eos et tantum
 communit occultius.

at illa connexa series tres habet formas: incisa quae κόμματα dicuntur, membra quae κῶλα, περίοδον, quae est vel ambitus vel
 circumductum vel continuatio vel conclusio. In omni porro
 compositione tria sunt genera necessaria: ordo, iunctura, numerus.

primum igitur de ordine. eius observatio ut verbis
 est singulis et contextis. singula sunt, quae ἀσύνδετα diximus. In his
 cavendum, ne decrescat oratio, et fortiori subiungatur aliquid
 infirmius, ut sacrilege fur, aut latroni petulans. augeri 
 enim debent sententiae et insurgere, ut optime Cicero, 
 tu , inquit, istis faucibus,
 istis lateribus, ista gladiatoria totius corporis
 firmitate. 
 aliud enim maius alii supervenit.
 at si coepisset a toto corpore, non bene ad latera
 faucesque descenderet. est et alius naturalis ordo, ut viros ac feminas, diem ac noctem, ortum et
 occasum dicas potius quam retrorsum.

quaedam ordine permutato fiunt supervacua, ut fratres gemini; nam si gemini praecesserint, fratres addere
 non est necesse. illa nimia quorundam fuit observatio, ut
 vocabula verbis, verba rursus adverbiis, nomina appositis et
 pronominibus essent priora; nam fit contra quoque frequenter non
 indecore.

nec non et illud nimiae superstitionis, uti quaeque sint tempore, ea facere etiam ordine priora, non quin
 frequenter sit hoc melius, sed quia interim plus valent ante gesta,
 ideoque levioribus superponenda sunt. verbo sensum cludere
 multo,

si compositio patiatur, optimum est; ut verbis enim sermonis vis est.
 Si id asperum erit, cedet haec ratio numeris, ut fit
 apud summos Graecos Latinosque oratores frequentissime. sine 
 dubio erit omne, quod non cludet, hyperbaton, sed 
 ipsum hoc inter tropos vel figuras, quae sunt virtutes, receptum est.

non enim ad pedes verba dimensa sunt, ideoque ex loco
 transferuntur ut locum, ut iungantur, quo congruunt maxime, sicut ut
 structura saxorum rudium etiam ipsa enormitas invenit, cui applicari et
 ut quo possit insistere. felicissimus tamen sermo est, cui et
 rectus ordo et apta iunctura et cum his numerus opportune cadens
 contigit. quaedam vero transgressiones et longae sunt nimis,

ut superioribus diximus libris, et interim etiam compositione vitiosae,
 quae ut hoc ipsum petuntur, ut exultent atque lasciviant, quales illae
 Maecenatis, 
 sole et aurora rubent plurima.
 inter se 
 
 sacra movit aqua fraxinos.
 Ne exequias quidem unus inter miserrimos viderem
 meas. 
 quod inter haec pessimum est, quia ut re tristi ludit compositio.

saepe tamen est vehemens aliquis sensus ut verbo, quod si ut
 media parte sententiae latet, transire intentionem et obscurari
 circumiacentibus solet, ut clausula positum adsignatur auditori et
 infigitur, quale illud est Ciceronis, 
 Vt 
 tibi necesse esset ut conspectu populi Romani vomere postridie.

transfer hoc ultimum: minus valebit. nam totius
 ductus hic est quasi mucro, ut per se foeda vomendi necessitas iam nihil
 ultra exspectantibus hanc quoque adiiceret deformitatem, ut cibus teneri
 non posset postridie.

solebat Afer Domitius traiicere ut clausulas verba tantum
 asperandae compositionis gratia et maxime ut prooemiis, ut pro
 Cloatilla, 
 gratias agam continuo, et
 pro Laelia, 
 eis utrisque apud te iudicem
 periclitatur Laelia. adeo 
 refugit teneram
 delicatamque modulandi voluptatem, ut currentibus per se numeris quod
 eos inhiberet obiiceret.

amphiboliam quoque fieri vitiosa locatione verborum, nemo est
 qui nesciat. haec arbitror, ut ut brevi,
 de ordine fuisse dicenda; qui si vitiosus est, licet et vincta sit et apte cadens oratio, tamen
 merito incomposita dicatur. iunctura sequitur. est 
 ut verbis, incisis, membris, periodis; omnia namque ista et virtutes et
 vitia ut complexu habent.

atque , ut ordinem sequar, primum sunt quae imperitis quoque
 ad reprehensionem notabilia videntur, id est, quae, commissis inter se
 verbis duobus, ex ultima prioris ac prima sequentis syllaba deforme
 aliquod nomen efficiunt. tum vocalium concursus; quod cum
 accidit, hiat et intersistit et quasi laborat oratio. pessime 
 longae, quae easdem inter se litteras committunt, sonabunt.
 praecipuus tamen erit hiatus earum, quae cavo aut patulo
 maxime ore efferuntur.

E planior littera est, i angustior est, ideoque
 obscurius ut his vitium. minus peccabit, qui longis breves
 subiiciet, et adhuc, qui praeponet longae brevem. minima est
 ut duabus brevibus offensio. atque cum aliae subiunguntur
 aliis, proinde asperiores aut leniores erunt prout oris habitu simili aut diverso
 pronuntiabuntur.

non tamen id ut crimen ingens expavescendum est, ac nescio
 negligentia ut hoc an sollicitudo sit peior. 
 Inhibeat enim necesse est hic metus impetum dicendi et a potioribus
 avertat. quare ut negligentiae passim hoc pati, ita
 humilitatis ubique perhorrescere, nimiosque non immerito ut hac cura
 putant omnes Isocraten secutos praecipueque Theopompum.

at Demosthenes et Cicero modice respexerunt ad hanc partem.
 nam et coeuntes litterae, quae συναλιφαί dicuntur, etiam leviorem faciunt orationem,
 quam si omnia verba suo fine cludantur, et nonnunquam hiulca etiam
 decent faciuntque ampliora quaedam: ut 
 pulchra oratione ista iacta te 
 cum longae per se et velut opimae
 syllabae aliquid etiam medii temporis inter vocales, quasi
 intersistatur, adsumunt.

qua de re utar Ciceronis potissimum verbis. 
 habet , inquit, ille
 tanquam hiatus et concursus vocalium molle quiddam, et quod indicet
 non ingratam negligentiam de re hominis magis quam de verbis
 laborantis. 
 ceterum consonantes quoque, earumque
 praecipue quae sunt asperiores, ut commissura verborum rixantur, ut si
 s ultima cum x proxima
 confligat, quarum tristior etiam, si binae collidantur, stridor est, ut
 
 ars studiorum.

quae fuit causa et Servio, ut dixit,
 
 subtrahendae s litterae, quotiens ultima esset aliaque consonante
 susciperetur; quod reprehendit Luranius, Messala defendit.
 nam neque Lucilium putat uti eadem ultima, cum dicit Aeserninus fuit et dignus
 locoque, et Cicero ut Oratore plures antiquorum tradit sic
 locutos.

inde 
 belligerare, pomeridiem, et ilia
 Censori Catonis 
 dicae hanc, aeque m littera ut e mollita.
 quae ut veteribus libris reperta mutare imperiti solent,
 et dum librariorum insectari volunt inscientiam, suam confitentur.

atqui eadem illa littera, quotiens ultima est et vocalem verbi
 sequentis ita contingit, ut ut eam transire possit, etiamsi scribitur,
 tamen parum exprimitur, ut 
 multum ille
 et 
 quantum erat, adeo ut paene
 cuiusdam novae litterae sonum reddat. neque enim eximitur,
 sed obscuratur et tantum ut hoc aliqua inter duas vocales velut nota
 est, ne ipsae coeant.

videndum etiam, ne syllabae verbi prioris ultimae et primae
 sequentis sint eaedem; quod ne quis praecipi miretur, Ciceroni
 ut epistolis excidit, 
 res mihi invisae 
 
 visae sunt, Brute, et ut
 carmine, 
 O fortunatam natam me
 Consule Romam. 
 Etiam monosyllaba,

si plura sunt, male continuabuntur, quia necesse est compositio multis
 clausulis concisa subsultet. ideoque etiam brevium verborum
 ac nominum vitanda continuatio et ex diverso quoque longorum; adfert
 enim quandam dicendi tarditatem. ilia quoque vitia sunt
 eiusdem loci, si cadentia similiter et similiter desinentia et eodem
 mode declinata multa iunguntur.

Ne verba quidem verbis aut nomina nominibus similiaque his
 continuari decet, cum virtutes etiam ipsae taedium pariant nisi gratia
 varietatis adiutae.

membrorum incisorumque iunctura non ea modo est observanda
 quae verborum, quanquam et ut his extrema ac prima coeunt, sed plurimum
 refert compositionis, quae quibus anteponas. nam et vomens frustis esculentis gremium suum et totum
 tribunal implevit 
 
 et contra (nam frequentius
 utar iisdem diversarum quoque rerum exemplis, quo sint magis familiaria)
 
 saxa atque solitudines voci respondent,
 
 bestiae saepe immanes
 cantu flectuntur atque consistent magis insurgebat, si
 verteretur; nam plus est saxa quam bestias commoveri, vicit tamen
 compositionis decor. sed transeamus ad numeros.

omnis structura ac dimensio et copulatio vocum constat aut
 numeris (nuneros ῥυθμούς accipi volo)
 aut μέτροις id est dimensione quadam.
 quod , etiamsi constat utrumque pedibus, habet tamen non
 simplicem differentiam.

nam primum numeri spatio temporum constant,
 metra etiam ordine, ideoque alterum esse quantitatis videtur, alterum
 qualitatis. ῥυθμὸς est aut par ut
 dactylicus,

una enim syllaba longa par est duabus brevibus (est quidem vis eadem et aliis pedibus, sed
 nomen illud tenet; longam esse duorum temporum, brevem unius, etiam
 pueri sciunt) aut sescuplex ut paeonicus: is est ex longa et tribus
 brevibus, aut ex tribus brevibus et longa, vel alio quoquo modo ut tempora
 tria ad duo relata sescuplum faciant; aut duplex, ut iambus (nam est ex
 brevi et longa) quique est ei contrarius.

sunt hi et metrici pedes, sed hoc interest, quod rhythmo
 indifferens, dactylicusne ille priores habeat breves an sequentes; tempus enim solum metitur, ut a sublatione ad
 positionem idem spatii sit. proinde alia dimensio est
 versuum; pro dactylico poni non poterit anapaestus aut spondeus, nec
 paean eadem ratione brevibus incipiet ac desinet.

neque solum alium pro alio pedem metrorum ratio non recipit,
 sed ne dactylum quidem aut forte spondeum alterum pro altero.
 itaque si quinque continuos dactylos, ut sunt ut illo
 
 
 panditur interea
 domus omnipotentis Olympi 
 confundas, solveris
 versum.

sunt et illa discrimina, quod rhythmis libera spatia, metris
 finita sunt, et his certae clausulae, illi, quomodo coeperant, currunt
 usque ad μεταβολήν, id est transitum
 ad aliud rhythmi genus, et quod metrum ut verbis modo, rhythmos etiam ut
 corporis motu est.

inania quoque tempora rhythmi facilius accipient, quanquam
 haec et ut metris accidunt. maior tamen illic licentia est,
 ubi tempora etiam auimo 
 metiuntur et pedum et digitorum ictu, et
 intervalla signant quibusdam notis atque aestimant, quot breves illud
 spatium habeat; inde τετράσημοι,
 πεντάσημοι deinceps longiores fiunt percussiones; nam
 σημεῖον tempus est unum.

In compositione orationis certior et magis omnibus aperta servari debet dimensio.
 est igitur ut pedibus et metricis quidem pedibus, qui
 adeo reperiuntur ut oratione, ut ut
 ea frequenter non sentientibus nobis omnium generum excidant versus; et
 contra nihil non, quod est prosa scriptum, redigi possit ut quaedam
 versiculorum genera vel ut membra, sicut ut molestos incidimus grammaticos,

quorum fuerunt, qui velut lyricorum quorundam carmina ut varias
 mensuras coegerunt. at Cicero frequentissime dicit totum hoc
 constare numeris, ideoque reprehenditur a quibusdam, tanquam orationem
 ad rhythmos adliget.

nam sunt numeri rhythmi, ut et ipse constituit, et secuti eum
 Vergilius, cum dicit 
 
 numeros memini, si verba tenerem, 
 
 et Horatius 
 
 numerisque 
 fertur 
 
 iege solutis. 
 
 Invadunt ergo hanc inter ceteras vocem:

neque enim Demosthenis fulmina tantopere
 vibratura dicit, nisi numeris contorta
 ferrentur. 
 In quo si hoc sentit rhythmis contorta, dissentio. nam rhythmi, ut dixi,
 neque finem habent certum nec ullam ut contextu 
 varietatem, sed qua coeperunt sublatione ac positione, ad finem usque
 decurrunt; oratio non descendet ad crepitum digitorum et pedum.

quod 
 Cicero optime videt ac
 testatur frequenter se quod numerosum sit quaerere, ut magis non
 ἀπάλαιστοι. quod esset inscitum
 atque agreste, quam ἔνρυθμον, quod
 poeticum est, esse compositionem velit; sicut etiam quos palaestritas
 esse nolumus, tamen esse nolumus eos qui dicuntur ἀπάλαιστοι.

verum ea quae efficitur e pedibus apta conclusio nomen aliquod desiderat. quid 
 sit igitur potius quam numerus, sed oratorius numerus, ut enthymema
 rhetoricus syllogismus? ego certe, ne ut calumniam cadam, qua
 ne M. quidem Tullius caruit, posco hoc mihi, ut, cum de compositionis
 dixero numero et ubicunque iam dixi,oratorium
 dicere intelligar.

collocatio autem verba iam probata et electa et velut
 adsignata sibi debet connectere; nam vel dure inter se commissa potiora
 sunt inutilibus. tamen et eligere quaedam, dum ex iis quae
 idem significent atque idem valeant, permiserim, et adiicere dum non
 otiosa, et detrahere dum non necessaria, et figuris mutare casus atque
 numeros, quorum varietas frequenter gratia
 compositionis adscita etiam suo nomine solet esse iucunda.

etiam ubi aliud ratio, aliud consuetudo poscet, utrum volet,
 sumat compositio, vitavisse vel vitasse, deprehendere vel deprendere. 
 coitus etiam syllabarum non negabo, et
 quidquid sententiis aut elocutioni non nocebit. praecipuum 
 tamen ut hoc opus est,

scire quod quoque loco verborum maxime quadret. atque is
 optime componet, qui hoc non solum componendi
 gratia facit. ratio vero pedum ut oratione est multo quam ut
 versu difficilior: primum quod versus paucis continetur, oratio
 longiores habet saepe circuitus; deinde quod versus semper similis sibi
 est et una ratione decurrit, orationis compositio, nisi varia est, et
 offendet similitudine et ut adfectatione deprehenditur.

Et ut omni quidem corpore totoque (ut ita dixerim) tractu
 numerus insertus est; neque enim loqui possumus nisi syllabis brevibus
 ac longis, ex quibus pedes fiunt. magis tamen et desideratur
 ut clausulis et apparet, primum quia sensus omnis habet suum finem
 poscitque naturale intervallum, quo a sequentis initio dividatur, deinde
 quod aures continuam vocem secutae ductaeque velut prono decurrentis
 orationis flumine tum magis iudicant, cum ille impetus stetit et intuendi tempus dedit.

non igitur durum sit neque abruptum, quo animi velut respirant
 ac reficiuntur. haec est sedes orationis, hoc auditor
 exspectat, hic laus omnis declamantium. Proximam clausulis diligentiam postulant
 initia; nam et ut haec intentus auditor est.

sed eorum facilior ratio est, non enim cohaerent aliis nec
 praecedentibus serviunt; exordium sumunt cum
 clausula cum praecedentibus cohaereat: quamlibet sit enim composita
 ipsa, gratiam
 perdet, si ad eam rupta via venerimus. namque eo fit, ut, cum
 Demosthenis seuera
 videatur compositio, τοῖς θεοῖς εὔχομαι πᾶσι καὶ
 πάσαις; et illa (quae ab uno, quod sciam, Bruto minus
 probatur, ceteris placet) κἂν μήπω βάλλῃ μηδὲ
 τοξεύῃ,

Ciceronem carpant ut his, 
 familiaris coeperat esse balneatori, et non
 minus dura archipiratae. 
 nam 
 balneatori et archipiratae idem finis est qui
 πᾶσι καὶ πάσαις et qui μηδὲ τοξεύῃ sed priora sunt severiora.
 est ut eo quoque nonnihil,

quod hic singulis verbis bini pedes continentur, quod etiam ut
 carminibus est praemolle; nec solum ubi quinae, ut ut his, syllabae
 nectuntur, 
 fortissima Tyndaridarum, 
 sed etiam quaternae, cum versus cluditur Appennino et 
 armamentis et 
 Orione .

quare hoc quoque vitandum est, ne plurium syllabarum verbis
 utamur ut fine. mediis quoque non ea modo cura sit, ut inter
 se cohaereant, sed ne pigra, ne longa sint, ne, quod nunc maxime vitium
 est, brevium contextu resultent ac sonum reddant paene puerilium
 crepitaculorum. nam ut initia clausulaeque plurimum momenti
 habent,

quotiens incipit sensus aut desinit, sic ut mediis quoque sunt quidam
 conatus iique leviter insistunt. currentium pes, etiamsi non
 moratur, tamen vestigium facit. itaque non modo membra atque
 incisa bene incipere atque cludi decet, sed etiam ut iis, quae non dubie
 contexta sunt nec respiratione utuntur, illi velut occulti gradus sint.

quis enim dubitet, unum sensum ut hoc et unum spiritum esse?
 
 animaduerti , iudices, omnem
 accusatoris orationem ut duas divisam esse partes; tamen et
 duo prima verba et tria proxima et deinceps duo rursus ac tria suos
 quasi numeros habent et spiritum sustinemus, sicut apud rhythmicos
 aestimantur.

hae particulae prout sunt graves, acres, lentae, celeres,
 remissae, exultantes, proinde id, quod ex illis conficitur, aut severum
 aut luxuriosum aut quadratum aut solutum erit.

quaedam etiam clausulae sunt claudae
 atque pendentes, si relinquantur, sed sequentibus suscipi ac sustineri
 solent, eoque facto vitium, quod erat ut fine, continuatione emendatur.
 
 
 non 
 vult populus Romanus obsoletis criminibus accusari Verrem durum, si
 desinas; sed cum sit continuatum iis quae sequuntur,
 quanquam natura ipsa divisa sunt, 
 nova 
 postulat, inaudita desiderat, salvus est cursus.

Vt adeas, tantum dabis male
 cluderet, nam et interim versus pars ultima est; excipit 
 Vt cibum vestitumque introferre liceat,
 tantum; praeceps adhuc firmatur ac sustinetur ultimo 
 nemo recusabat.

versum ut oratione fieri multo foedissimum est totum, sed
 etiam ut parte deforme, utique si pars posterior ut clausula
 deprehendatur aut rursus prior ut ingressu. namque idem
 contra saepe etiam decet, quia et claudit interim optime prima pars
 versus, dum intra paucas syllabas, praecipue senarii atque octonarii.

In Africa fuisse initium senarii
 est, primum pro Q. Ligario caput claudit; 
 esse uideatur, iam nimis frequens, octonarium
 inchoat; talia sunt Demosthenis, πᾶσι καὶ
 πάσαις et πᾶσιν ὑμῖν, et
 totum paene principium. Et ultima versuum initio conveniunt
 orationis:

etsi vereor, iudices, et 
 animadverti , iudices. 
 sed 
 initia initiis non convenient, ut T. Livius 
 hexametri exordio coepit: 
 facturusne operae
 pretium sim (nam ita edidit, estque melius, quam quo modo
 emendatur),

nec clausulae clausulis, ut Cicero, 
 quo me
 vertam, nescio, qui trimetri finis est. trimetrum 
 et senarium promiscue dicere
 licet, sex enim pedes, tres percussiones habet. peius cludit
 finis hexametri, ut Brutus ut epistolis: 
 neque illi malunt habere tutores aut defensores,
 quoniam causam 
 
 sciunt placuisse Catoni.

illi minus sunt notabiles, quia hoc genus sermoni proximum
 est. itaque et versus hi fere excidunt, quos Brutus ipso
 componendi durius studio saepissime facit, non raro Asinius, sed etiam
 Cicero nonnunquam, ut ut principio statim orationis ut Lucium Pisonem:
 
 pro di immortales, qui hic nunc illuxit
 dies?

non minore autem cura vitandum est quidquid est ἔνρυθμον, quale apud Sallustium, 
 falso queritur de natura sua.
 
 quamvis enim vincta sit, tamen soluta videri debet
 oratio. atqui Plato, diligentissimus compositionis, ut Timaeo
 prima statim parte vitare ista non potuit.

nam et initium hexametri statim invenias, et Anacreontion
 protinus colon efficias, et si velis trimetron, et quod duobus pedibus
 et parte πενθημιμερές a Graecis
 dicitur, et haec omnia ut tribus versibus; et Thucydidi
 ὑπὲρ ἥμισυ κᾶρες
 ἐφάνησαν ex mollissimo rhythmorum genere excidit.

sed quia omnem compositionem oratoriam constare pedibus dixi, aliqua de his
 quoque; quorum nomina quia varia traduntur, constituendum est, quo
 quemque appellemus. equidem Ciceronem sequar, (nam is
 eminentissimos Graecorum est secutus) excepto quod pes mihi tris
 syllabas non videtur excedere, quanquam ille paeane dochmioque, quorum
 prior ut quattuor, secundus ut quinque excurrit, utatur.

nec tamen ipse dissimulat, quibusdam numeros videri non pedes;
 neque immerito; quidquid est enim supra tris syllabas, id est ex
 pluribus pedibus. ergo cum constent quattuor pedes binis,
 octo ternis, spondeum longis duabus, pyrrhichium, quem alii pariambum
 vocant, brevibus, iambum brevi longaque, huic contrarium e longa et
 brevi choreum, non ut alii trochaeum nominemus.

ex iis vero, qui ternas syllabas habent,
 dactylum longa duabusque brevibus, huic temporibus parem, sed retro
 actum appellari constat anapaeston. media inter longas brevis
 faciet amphimacrum, sed frequentius eius nomen est creticus; longa inter
 breves, amphibrachyn huic contrarium.

duabus 
 longis brevem sequentibus
 bacchius, totidem longis brevem praecedentibus
 palimbacchius erit. tres breves trochaeum, quem tribrachyn
 dici volunt, qui choreo trochaei nomen imponunt; totidem longae molosson
 efficient.

horum pedum nullus non ut orationem venit, sed quo quique sunt
 temporibus pleniores longisque syllabis magis stabiles, hoc graviorem
 faciunt orationem, breves celerem ac mobilem. utrumque locis
 utile; nam et illud, ubi opus est velocitate, tardum et segne, et hoc,
 ubi pondus exigitur,

praeceps ac resultans merito damnetur. sit ut hoc quoque
 aliquid fortasse momenti, quod et longis longiores et brevibus sunt
 breviores syllabae, ut, quamvis neque plus duobus temporibus neque uno
 minus habere videantur, ideoque ut metris omnes breves longaeque inter
 se ipsae sint pares, lateat tamen nescio quid quod supersit aut desit. nam versuum
 propria condicio est, ideoque ut his quaedam etiam communes.

veritas vero quia patitur aeque brevem esse vel longam
 vocalem, cum est sola, quam cum eam consonantes una
 pluresve praecedunt, certe ut dimensione pedum syllaba, quae est brevis,
 insequente alia vel longa vel brevi,
 quae tamen duas primas consonantes habeat, fit longa, ut 
 
 agrestem tenui musam:
 
 nam A brevis,

gres brevis, faciet tamen longam priorem; dat
 igitur illi aliquid ex suo tempore. quo modo, nisi habet plus
 quam quae brevissima, qualis ipsa esset detractis consonantibus?
 nunc unum tempus accommodat priori et unum accipit a
 sequente; ita duae natura breves positione sunt temporum quattuor.

miror autem ut hac opinione doctissimos homines fuisse, ut
 alios pedes ita eligerent aliosque damnarent, quasi ullus esset, quem
 non sit necesse ut oratione deprehendi. licet igitur paeana
 sequatur Ephorus, inventum a Thrasymacho, probatum ab Aristotele,
 dactylumque ut temperatos brevibus ac longis, fugiat spondeum et trochaeum,

alterius tarditate nimia, alterius celeritate damnata, herous, qui est
 idem dactylus, Aristoteli amplior, iambus humilior 
 videatur, trochaeum ut nimis currentem damnet eique 
 cordacis nomen imponat, eademque dicant Theodectes ac Theophrastus,
 similia post eos Halicarnasseus Dionysius:

irrumpent etiam ad invitos, nec semper illis heroo aut paeane suo, quem,
 quia versum raro facit, maxime laudant, uti licebit. Vt 
 sint tamen allis alii crebriores, non verba facient, quae neque augeri
 nec minui nec sicuti toni modulatione
 produci aut corripi possint, sed transmutatio et collocatio.

plerique enim ex commissuris eorum vel divisione fiunt pedes;
 quo fit ut iisdem verbis alii atque alii versus fiant, ut memini quendam
 non ignobilem poetam talem exarasse: 
 
 
 astra tenet caelum, mare
 classes, area nessem. 
 hic retrorsum fit sotadeus;
 itemque e sotadeo retro trimetros: 
 
 caput exeruit mobile pinus repetita.
 
 Miscendi ergo sunt,

curandumque, ut sint plures qui placent, et circumfusi bonis deteriores
 lateant. nec vero ut litteris syllabisque natura mutatur, sed
 refert, quae cum quaque optime coeat. plurimum igitur auctoritatis, ut dixi, et ponderis habent longae,
 celeritatis breves; quae si miscentur quibusdam longis, currunt, si
 continuantur, exultant.

acres , quae ex brevibus ad longas insurgunt; leniores, quae a
 longis ut breves descendunt. optime incipitur a longis, recte
 aliquando a brevibus, ut 
 novum crimen;
 lenius a duabus, ut 
 animadverti 
 indices; sed hoc pro Cluentio recte, quia initium eius
 partitioni simile est, quae celeritate gaudet.

clausula quoque e longis firmissima est; sed venit et ut
 breves, quamvis habeatur indifferens ultima. neque enim ego
 ignoro, ut fine pro longa accipi brevem, quia videtur aliquid vacantis
 temporis ex eo, quod insequitur, accedere; aures tamen consulens meas,
 intelligo multum referre, verene longa sit, quae cludit, an pro longa.
 neque enim tam plenum est 
 dicere incipientem timere, quam illud 
 ausus est confiteri.

atqui si nihil refert, brevis an longa sit ultima, idem pes
 erit; verum nescio quo modo sedebit hoc, illud subsistet. quo 
 moti quidam longae ultimae tria tempora dederunt,
 ut illud tempus, quod brevis ex loco accipit, huic quoque
 accederet. nec solum refert, quis pes claudat, sed claudentem
 quis antecedat. retrorsum autem neque
 plus tribus,

iique, si non ternas syllabas habebunt, repetendi erunt (absit enim
 poetica observatio), neque minus
 duobus; alioqui pes erit, non numerus. potest tamen vel unus
 esse dichoreus, si unus est, qui constat e duobus choreis.

itemque paean, qui est ex choreo et pyrrhichio, quem aptum
 initiis putant, vel contra, qui est e tribus brevibus et longa, cui
 clausulam adsignant; de quibus fere duobus scriptores huius artis
 loquantur. alii omnes, ut quocunque sit loco longa, temporum quod ad rationem pertinet,paeanas
 appellant.

est et dochmius, qui fit ex bacchio et iambo vel ex iambo et
 cretico, stabilis ut clausulis et severus. spondeus quoque,
 quo plurimum est Demosthenes usus, non eodem modo semper se habet. optime praecedet eum creticus, ut
 ut hoc, 
 De qua ego nihil dicam, nisi
 depellendi criminis causa. 
 non nihil est, quod supra dixi multum
 referre, unone verbo sint duo pedes comprehensi an uterque liber. Sic enim fit forte 
 criminis casa; molle 
 archipiratae , mollius, si tribrachys
 praecedat, facilitates, temeritates.

est enim quoddam ipsa divisione verborum latens tempus, ut ut
 pentametri medio spondeo, qui nisi alterius verbi fine, alterius initio
 constat, versum non efficit. potest , etiamsi minus bene,
 praeponi anapaestos: 
 muliere non solum
 nobili, verum etiam nota. 
 cum anapaestus et
 creticus,

iambus quoque, qui est utroque syllaba minor (praecedet enim tres longas
 brevis), sed et spondeus iambo recte praeponitur: 
 iisdem ut 
 
 
 armis
 fui. 
 cum spondeus, et bacchius, sic enim fiet ultimus
 dochmius:

In armis fui. 
 ex iis quae
 supra probavi apparet molosson quoque clausulae convenire, dum habeat ex
 quocunque pede ante se brevem: 
 illud scimus
 ubicunque sunt, esse pro nobis.

minus gravis erit spondeus, praecedentibus palimbacchio et
 pyrrhichio, ut 
 iudicii Iuniani, 
 et
 adhuc peius priore paeane, ut Brute, dubitavi; 
 nisi potius hoc esse volumus dactylum et bacchium. 
 Duo spondei non fere se iungi patiuntur, quae ut versu quoque notabilis
 clausula est, nisi cum id fieri potest ex tribus
 quasi membris: 
 cur de perfugis nostris
 copias comparat is contra nos? una syllaba, duabus, una.

Ne dactylus quidem spondeo bene praeponitur, quia finem
 versus damnamus ut fine orationis. bacchius et claudit et
 sibi iungitur: 
 uenenum timeres; vel
 choreum et spondeum ante se amat: 
 vt 
 venenum timeres. 
 contrarius quoque qui est, cludet,
 nisi si ultimam syllabam longam esse volumus, optimeque habebit ante se
 molosson: 
 civis Romanus sum; aut
 bacchium, 
 quod hic potest, nos possemus.

sed versus erit claudere choreum praecedente spondeo, nam hic
 potius est numerus, 
 nos possemus et
 
 Romanus sum. 
 claudet 
 et dichoreus, id est idem pes sibi ipse iungetur, quo Asiani sunt usi
 plurimum; cuius exemplum Cicero ponit, 
 patris dictum sapiens temeritas filii comprobauit.

accipiet ante se choreus et pyrrhichium: 
 omnes prope cives virtute, gloria, dignitate
 superabat. 
 cludet et dactylus, nisi eum observatio
 ultimae creticum facit: 
 muliercula nixus ut
 litore. 
 habebit ante se bene creticum et iambum, spondeum male, peius choreum.

cludit amphibrachys: Q. Ligarium ut Africa
 fuisse, si non eum malumus esse bacchium. non 
 optimus est trochaeus, si ulla est ultima brevis, quod certe sit necesse
 est; alioqui quomodo claudet, qui placet plerisque, dichoreus?
 illa observatione ex trochaeo fit anapaestus.

idem trochaeus praecedente longa fit paean, quale est Si potero et 
 dixit hoc
 Cicero, obstat inuidia. 
 sed hum initiis dederunt.
 cludet et pyrrhichius choreo praecedente, nam sic paean
 est. sed omnes hi, qui ut breves excidunt, minus erunt
 stabiles, nec alibi fere satis apti, quam ubi cursus orationis exigitur
 et clausulis non intersistitur. creticus et initiis optimus:

quod precatus a diis immortalibus sum, 
 et clausulis: 
 In conspectu populi Romani
 vomere postridie. 
 apparet vero, quam bene eum
 praecedant vel anapaestos vel ille, qui videtur fini aptior, paean.
 sed et se ipse sequitur: 
 servare quam plurimos. 
 sic melius
 quam choreo praecedente, 
 quis non turpe
 duceret? si ultima brevis pro longa sit; sed fingamus sic, 
 non turpe duceres.

sed hic est illud inane, quod dixi:
 paulum enim morae damus inter ultimum ac proximum verbum et turpe illud intervallo quodam producimus; alioqui
 sit exultantissimum et trimetri finis: 
 quis 
 non turpe duceret? 
 sicut illud 
 ore excipere liceret, si iungas, lascivi
 carminis est; sed interpunctis quibusdam et tribus quasi initiis fit
 plenum auctoritatis.

nec ego, cum praecedentes pedes posui, legem dedi ne alii
 essent, sed quid fere accideret et quid ut praesentia videretur optimum,
 ostendi. non 
 quidem optime
 est sibi iunctus anapaestos, ut qui sit pentametri finis, vel rhythmos
 qui nomen ab eo traxit: 
 nam ubi libido
 dominatur, innocentiae leve praesidium est; nam synaloephe
 facit, ut duae ultimae syllabae pro una sonent.

melior fiet praecedente spondeo vel bacchio, ut si idem mutes
 leave innocentiae praesidium
 est. 
 non me capit (ut a magnis viris dissentiam)
 paean, qui est ex tribus brevibus et longa. nam est et ipse
 una plus brevi anapaestos facilitas et agilitas. 
 quid 
 ita placuerit is,
 non video, nisi quod illum fere probaverunt, quibus loquendi magis quam
 orandi studium fuit.

nam et ante se brevibus gaudet pyrrhichio vel choreo, mea facilitas, nostra
 facilitas; ac praecedente spondeo tamen plane finis est
 trimetri, cum sit per se quoque. ei contrarius principiis
 merito laudatur, nam et primam stabilem et tres celeres habet.
 tamen hoc quoque meliores alios puto.

totus vero hic locus non ideo tractatur a nobis, ut oratio,
 quae ferri debet ac fluere, dimetiendis pedibus ac perpendendis syllabis
 consenescat; nam id cum miseri,

tum ut minimis occupati est, neque enim, qui se totum ut hac cura
 consumpserit, potioribus vacabit, si quidem relicto rerum pondere ac
 nitore contempto tesserulas, ut ait Lucilius,
 struet et vermiculate inter se lexis committet.
 nonne ergo refrigeretur sic calor et impetus pereat, ut
 equorum cursum delicati minutis passibus frangunt?

quasi vero numeri non sint ut compositione
 deprehensi, sicut poema nemo dubitaverit impetu quodam initio fusum
 et aurium mensura et similiter decurrentium spatiorum observatione esse
 generatum, mox ut eo repertos pedes. satis igitur ut hoc nos
 componet multa scribendi exercitatio, ut ex tempore etiam similia
 fundamus.

neque vero tam sint intuendi pedes quam universa comprehensio,
 ut versum facientes totum illum decursum non
 sex vel quinque partes, ex quibus constat versus, aspiciunt.
 ante enim carmen ortum est quam observatio carminis,
 ideoque illud Fauni vatesque canebant.

ergo quem ut poemate locum habet versificatio, eum ut oratione
 compositio. optime autem de illa iudicant aures, quae plena
 sentiunt et parum expleta desiderant et fragosis offenduntur et levibus
 mulcentur et contortis excitantur et stabilia probant, clauda
 deprehendunt, redundantia ac nimia fastidiunt. ideoque docti
 rationem componendi intelligunt, etiam indocti voluptatem.

quaedam vero tradi arte non possunt. mutandus est
 casus, si durius is, quo coeperamus, feratur. Num , ut quem
 transeamus ex quo, praecipi potest? figura laboranti
 compositioni variata saepe succurrit. quae ? cum orationis,
 tum etiam sententiae? Num praescriptum eius rei ullum est?
 occasionibus utendum et cum re praesenti deliberandum
 est.

iam 
 vero spatia ipsa, quae ut hac quidem parte
 plurimum valent, quod possunt nisi aurium habere
 iudicium? cur alia paucioribus verbis satis plena vel nimium,
 alia pluribus brevia et abscisa sunt? cur ut
 circumductionibus, etiam cum sensus finitus est, aliquid tamen loci
 vacare videatur?

neminem vestrum ignorare arbitror, iudices,
 hunc per hosce dies sermonem vulgi atque hanc opinionem populi
 Romani fuisse. 
 cur 
 hosce 
 potius quam hos? 
 neque enim erat
 asperum. rationem fortasse non reddam, sentiam tamen esse melius.
 cur non satis sit, sermonem vulgi
 fuisse, (compositio enim patiebatur) ignorabo; sed ut audio
 hoc, animus accipit plenum sine hac geminatione non esse.

ad sensum igitur referenda sunt. Et si qui non
 satis forte, quid seuerum, quid
 iucundum sit, intelligent, facient quidem natura duce melius quam arte;
 sed naturae ipsi ars inerit. illud prorsus oratoris,

scire ubi quoque genere compositionis sit utendum. ea duplex
 observatio est: altera, quae ad pedes refertur; altera, quae ad
 comprehensiones, quae efficiuntur ex pedibus. ac de his
 prius.

diximus igitur esse incisa, membra, circuitus.
 incisum (quantum mea fert opinio) erit sensus non expleto
 numero conclusus, plerisque pars membri.
 tale est enim, quo Cicero utitur: 
 domus tibi deerat? at habebas. pecunia 
 superabat? at egebas. 
 fiunt autem etiam singulis
 verbis incisa; 
 diximus , testes dare
 volumus; incisum est diximus.

membrum autem est sensus numeris conclusus, sed a toto
 corpore abruptus et per se nihil efficiens. O callidos
 homines perfectum est, sed remotum a ceteris vim non habet, ut
 per se manus et pes et caput: et O rem
 excogitatam. 
 quando ergo incipit corpus esse? cum
 venit extrema conclusio: 
 quem , quaeso,
 nostrum fefellit, id vos ita esse facturos? quam Cicero
 brevissimam putat. itaque fere incisa et membra mutila sunt
 et conclusionem utique desiderant.

periodo plurima nomina dat Cicero, ambitum,
 circuitum, comprehiensiones, continuationem,
 circumscriptionem. 
 genera eius duo sunt, alterum
 simplex, cum sensus unus longiore ambitu circumducitur, alterum, quod
 constat membris et incisis, quae plures sensus habent: 
 aderat ianitor carceris, carnifex praetoris, 
 reliqua. habet periodus membra minimum duo.

medius numerus videntur quattuor, sed recipit frequenter et
 plura. modus eius a Cicerone aut quattuor senariis versibus
 aut ipsius spiritus modo terminatur. praestare debet ut
 sensum concludat; sit aperta, ut intelligi possit,
 non immodica, ut memoria contineri. membrum longius iusto
 tardum; brevius instabile est.

ubicunque acriter erit, instanter, pugnaciter
 dicendum,membratim caesimque dicemus, nam hoc ut oratione plurimum
 valet; adeoque rebus accommodanda compositio, ut asperis asperos etiam
 numeros adhiberi oporteat et cum dicente aeque audientem inhorrescere.

membratim plerumque narrabimus, aut ipsas periodos maioribus
 intervallis et velut laxioribus nodis resolvemus, exceptis quae non
 docendi gratia, sed ornandi narrantur, ut ut Verrem Proserpinae raptus.
 haec enim lenis et fluens contextus decet.

periodos apta prooemiis maiorum causarum, ubi sollicitudine,
 commendatione, miseratione res eget, item communibus locis et ut omni
 amplificatione; sed poscitur 
 tum austera, si accuses, tum fusa, si laudes. multum et ut
 epilogis pollet.

totum autem hoc adhibendum est, quod sit amplius compositionis
 genus, cum iudex non solum rem tenet, sed etiam captus est oratione et
 se credit actori et voluptate iam ducitur. historia non tam
 finitos numeros quam orbem quendam contextumque desiderat.
 namque omnia eius membra connexa
 sunt et, quoniam lubrica est, hac atque illac fluit, ut homines, qui manibus invicem
 apprehensis gradum firmant, continent et continentur.

demonstrativum genus omne fusiores habet liberioresque
 numeros; iudiciale et contionale, ut materia varium est, sic etiam ipsa
 collocatione verborum. ubi iam nobis pars ex duabus, quas
 modo fecimus, secunda tractanda est. nam quis dubitat alia
 lenius, alia concitatius, alia sublimius, alia pugnacius, alia ornatius,
 alia gracilius esse dicenda;

gravibus, sublimibus, ornatis longas magis syllabas convenire? ita ut
 lenia spatium, sublimia et ornata claritatem quoque vocalium poscant;
 his contraria magis gaudere brevibus, argumenta,
 partitiones, iocos et quidquid est sermoni magis simile.

itaque componemus prooemium varie atque ut sensus eius
 postulabit. neque enim accesserim Celso, qui unam quandam
 huic parti formam dedit, et optimam compositionem esse prooemii, ut est
 apud Asinium, dixit, 
 Si , Caesar, ex
 omnibus mortalibus, qui sunt ac fuerunt, posset huic causae
 disceptator legi, non quisquam te potius optandus nobis fuit.

non quia negem hoc bene esse compositum, sed quia legem hanc
 esse componendi ut omnibus principiis recusem. nam iudicis
 animus varie praeparatur: tum miserabiles esse
 volumus, tum modesti tum acres, tum graves, tum blandi, tum flectere,
 tum ad diligentiam hortari. haec ut sunt diversa natura, ita
 dissimilem componendi quoque rationem desiderant. An 
 similibus Cicero usus est numeris ut exordio pro Milone, pro Cluentio,
 pro Ligario?

narratio fere tardiores atque, ut sic dixerim, modestiores
 desiderat pedes ex omnibus maxime mixtos. nam et verbis, ut
 saepius pressa est, ita interim insurgit; sed docere et infigere animis
 res semper cupit, quod minime festinantium opus est. ac mihi
 videtur tota narratio constare longioribus membris, brevioribus
 periodis.

argumenta acria et citata pedibus quoque ad hanc naturam
 commodatis utentur, non tamen ita ut trochaeis quoque celeria
 quidem, sed sine viribus sint, verum iis, qui sint brevibus longisque
 mixti, non tamen plures longas quam breves habent.

illa sublimia spatiosas clarasque voces habentia amant amplitudinem dactyli quoque ac paeanis,
 etiamsi maiore ex parte syllabis brevibus, temporibus tamen satis pleni.
 aspera contra iambis maxime concitantur, non solum quod sunt e duabus modo syllabis eoque
 frequentiorem quasi pulsum habent, quae res lenitati contraria est, sed
 etiam quod omnibus pedibus insurgunt et e brevibus ut longas nituntur et
 crescunt, ideoque meliores choreis, qui ab longis ut breves cadunt.

summissa , qualia ut epilogis sunt, lentas et ipsa, sed minus
 exclamantes exigunt. vult esse Celsus aliquam et superiorem
 compositionem, quam equidem si scirem, non
 docerem; sed sit necesse est tarda et supina, verum nisi ex verbis atque
 sententiis. per se si id quaeritur, satis odiosa esse non
 poterit.

denique , ut semel finiam, sic fere componendum quomodo
 pronuntiandum erit. An non ut prooemiis plerumque summissi,
 (nisi cum ut accusatione concitandus est iudex aut aliqua indignatione
 complendus) ut narratione pleni atque expressi, ut argumentis citati
 atque ipso etiam motu celeres sumus, ut locis ac descriptionibus fusi ac
 fluentes, ut epilogis plerumque deiecti et infracti?

atqui corporis quoque motui sunt sua quaedam tempora et ad signandos pedes non
 minus saltationi quam modulationibus adhibetur musica ratio numerorum.
 quid ? non vox et gestus accommodatur naturae ipsarum, de quibus dicimus, rerum? quo 
 minus id mirere ut pedibus orationis, cum debeant sublimia ingredi,
 lenia duci, acria currere, delicata fluere. itaque 
 tragoediae,

ubi necesse est, adfectamus etiam tumorem ex spondeis atque iambis
 quibus maxime continetur:
 
 
 en impero Argis,
 sceptra mi liquit Pelops. 
 At ille comicus aeque
 senarius, quem trochaicum vocant, pluribus trochaeis, qui trochaei ab aliis dicuntur,
 pyrrhichiisque decurrit;

sed quantum accipit celeritatis, tantum gravitatis amittit: 
 
 quid igitur faciam? non eam
 ne nunc quidem 
 Aspera vero et maledica, ut dixi,
 etiam ut carmine iambis grassantur: 
 
 quis hoc potest videre, quis potest pati, 
 
 nisi impudicus et vorax et aleo?
 
 In universum autem,

si sit necesse, duram potius atque asperam compositionem malim esse quam
 effeminatam et enervem, qualis apud multos et cotidie magis
 lascivissimis syntonorum modis saltat. ac ne tam bona quidem
 ulla erit, ut debeat esse continua et ut eosdem
 semper pedes ire.

nam et versificandi genus est unam legem omnibus sermonibus
 dare; et id cum manifestae adfectationis est (cuius rei maxime cavenda
 suspicio est), tum etiam taedium ex similitudine ac satietatem creat;
 quoque est dulcius, magis perdit amittit que et fidem et adfectus motusque omnes, qui est
 ut hac cura deprehensus. nec potest ei credere aut propter
 eum dolere et irasci iudex, cui putat hoc vacare.

ideoque interim quaedam quasi solvenda de industria sunt; et
 quidem illa maximi laboris, ne laborata videantur. sed neque
 longioribus, quam oportet, hyperbatis compositioni serviamus ne, quae
 eius rei gratia fecerimus, propter eam fecisse videamur; et certe nullum
 aptum atque idoneum verbum permutemus gratia levitatis.

neque enim ullum erit tam difficile, quod non commode inseri
 possit, nisi quod ut evitandis eiusmodi verbis non decorem compositionis
 quaerimus, sed facilitatem. non tamen mirabor Latinos magis
 indulsisse compositioni quam Atticos, cum minus ut verbis habeant
 severitatis et gratiae;

nec vitium duxerim, si Cicero a Demosthene paulum ut hac parte descivit.
 Sed quae sit differentia nostri Graecique
 sermonis, explicabit summus liber. compositio (nam finem
 imponere egresso destinatum modum volumini festino) debet esse honesta,
 iucunda, varia.

eius tres partes: ordo, coniunctio, numerus. ratio 
 ut adiectione, detractione, mutatione; usus pro natura rerum, quas
 dicimus: cura ita magna, ut sentiendi atque eloquendi prior sit;
 dissimulatio curae praecipua, ut numeri sponte fluxisse, non arcessiti
 et coacti esse videantur.

sed haec eloquendi praecepta, sicut cogitationi sunt necessaria, ita non
 satis ad vim dicendi valent, nisi illis firma quaedam facilitas, quae
 apud Graecos ἕξις nominatur,
 accesserit: ad quam scribendo plus an legendo an dicendo conferatur,
 solere quaeri scio. quod esset diligentius nobis examinandum,
 si qualibet earum rerum possemus una esse contenti.

verum ita sunt inter se conexa et indiscreta omnia ut, si quid
 ex his defuerit, frustra sit in ceteris laboratum. nam neque
 solida atque robusta fuerit unquam eloquentia nisi multo stilo vires
 acceperit, et citra lectionis exemplum labor ille carens rectore
 fluitabit; et qui sciet quae quoque sint modo
 dicenda, nisi tamen in procinctu paratamque ad omnes casus habuerit
 eloquentiam, velut clausis thesauris incubabit.

non autem ut quidquid praecipue necessarium
 est, sic ad efficiendum oratorem maximi protinus erit momenti.
 nam certe, cum sit in eloquendo positum oratoris
 officium, dicere ante omnia est, atque hinc initium eius artis fuisse
 manifestum est; proximam deinde imitationem, novissimam scribendi quoque
 diligentiam.

sed ut perveniri ad summa nisi ex principiis non potest, ita
 procedente iam opere etiam minima incipiunt esse quae prima
 sunt. verum nos non, quomodo instituendus orator, hoc loco
 dicimus; nam id quidem aut satis aut certe uti potuimus dictum est; sed
 athleta, qui omnes iam perdidicerit a praeceptore numeros, quo genere
 exercitationis ad certamina praeparandus sit. igitur eum, qui
 res invenire et disponere sciet, verba quoque et eligendi et collocandi
 rationem perceperit, instruamus, qua ratione quod didicerit facere quam optime, quam
 facillime possit.

num ergo dubium est, quin ei velut opes sint quaedam parandae,
 quibus uti, ubicunque desideratum erit, possit? eae constant
 copia rerum ac verborum.

sed res propriae sunt cuiusque causae aut paucis communes,
 verba in universas paranda; quae si in rebus singulis essent singula,
 minorem curam postularent, nam cuncta sese cum ipsis
 protinus rebus offerrent. sed cum sint aliis alia aut magis
 propria aut magis ornata aut plus efficientia aut melius sonantia,
 debent esse non solum nota omnia sed in promptu atque, ut ita dicam, in
 conspectu, ut, cum se iudicio dicentis ostenderint, facilis ex his
 optimorum sit electio.

et quae idem significarent solitos scio ediscere, quo facilius
 et occurreret unum ex pluribus et, cum essent usi aliquo, si breve intra
 spatium rursus desideraretur, effugiendae repetitionis gratia sumerent
 aliud quod idem intelligi posset. quod cum est puerile et
 cuiusdam infelicis operae tum etiam utile parum; turbam tantum modo
 congregat,
 ex qua sine discrimine occupet proximum quodque.

nobis autem copia cum iudicio paranda est vim orandi non
 circulatoriam volubilitatem spectantibus. id autem
 consequemur optima legendo atque audiendo; non enim solum nomina ipsa
 rerum cognoscemus hac cura, sed quod quoque loco sit aptissimum.

omnibus enim fere verbis praeter pauca,
 quae sunt parum verecunda, in oratione locus est. nam 
 scriptores quidem iamborum veterisque comoediae etiam in illis saepe
 laudantur, sed nobis nostrum opus intueri sat est.
 omnia verba, exceptis de quibus dixi, sunt alicubi
 optima; nam et humilibus interim et vulgaribus est opus, et quae
 nitidiore in parte videntur sordida, ubi res poscit, proprie dicuntur.

haec ut sciamus atque eorum non significationem modo sed
 formas etiam mensurasque norimus, ut, ubicunque erunt posita,
 conveniant, nisi multa lectione atque auditione assequi nullo modo
 possumus, cum omnem sermonem auribus primum accipiamus.
 propter quod infantes a mutis nutricibus iussu regum in
 solitudine educati, etiamsi verba quaedam emisisse traduntur,

tamen loquendi facultate caruerunt. sunt autem alia huius
 naturae, ut idem pluribus vocibus declarent, ita ut nihil
 significationis, quo potius utaris, intersit, ut ensis et gladius; alia vero, etiamsi
 propria rerum aliquarum sint nomina, τροπικῶς quasi tamen ad eundem intellectum feruntur, ut ferrum et mucro.

nam per abusionem sicarios etiam omnes
 vocamus, qui caedem telo quocunque commiserint. alia circuitu
 verborum plurium ostendimus, quale est 
 et 
 pressi copia lactis. 
 Plurima vero mutatione
 figuramus: Scio 
 non ignoro et 
 non me fugit et 
 non me praeterit et 
 quis nescit? et 
 nemini dubium est.

sed etiam ex proximo mutuari libet. nam et intelligo et sentio et
 video saepe idem valent quod scio. 
 quorum nobis ubertatem ac divitias dabit
 lectio, ut non solum quomodo occurrent sed etiam quomodo oportet utamur.

non semper enim haec inter se idem faciunt; nec sicut de
 intellectu animi recte dixerim video ita de visu
 oculorum intelligo, nec ut mucro gladium sic mucronem gladius 
 ostendit.

sed ut copia verborum sic paratur, ita non uerborum tantum
 gratia legendum vel audiendum est. nam omnium, quaecunque
 docemus, hoc sunt exempla potentiora etiam
 ipsis quae traduntur artibus, cum eo qui discit perductus est, ut
 intelligere ea sine demonstrate et sequi iam suis viribus possit, quia,
 quae doctor praecepit, orator ostendit.

alia vero audientes, alia legentes magis adiuvant.
 excitat qui dicit spiritu ipso, nec imagine et ambitu rerum sed rebus incendit. vivunt omnia
 enim et moventur, excipimusque nova ilia velut nascentia cum favore ac
 sollicitudine. nec fortuna modo iudicii sed etiam ipsorum qui
 orant periculo adficimur.

praeter haec vox, actio decora, accommodata, ut quisque locus
 postulabit, pronuntiandi vel potentissima in dicendo ratio et, ut semel
 dicam, pariter omnia docent. in lectione certius iudicium,
 quod audienti frequenter aut suus cuique favor aut ille laudantium
 clamor extorquet.

pudet enim dissentire, et velut tacita quadam verecundia
 inhibemur plus nobis credere, cum interim et vitiosa pluribus placent,
 et a conrogatis laudantur etiam quae non placent.

sed e contrario quoque accidit, ut optime dictis gratiam prava
 iudicia non referant. lectio libera est nec actionis impetu
 transcurrit; sed repetere saepius licet, sive dubites sive memoriae
 penitus adfigere velis. repetamus autem et retractemus, et
 ut cibos mansos ac prope liquefactos demittimus, quo facilius
 digerantur, ita lectio non cruda, sed multa iteratione mollita et velut confecta, memoriae
 imitationique tradatur.

ac diu non nisi optimus quisque et qui credentem sibi minime
 fallat legendus est, sed diligenter ac paene ad scribendi
 sollicitudinem; nec per partes modo scrutanda omnia, sed perlectus liber
 utique ex integro resumendus, praecipueque oratio, cuius virtutes
 frequenter ex industria quoque occultantur.

saepe enim praeparat, dissimulat, insidiatur orator, eaque in
 prima parte actionis dicit, quae sunt in summa profutura.
 itaque suo loco minus placent, adhuc nobis quare dicta
 sint ignorantibus, ideoque erunt cognitis omnibus repetenda.

illud vero utilissimum nosse eas causas, quarum orationes in
 manus sumpserimus et, quotiens continget, utrimque habitas legere
 actiones: ut Demosthenis atque Aeschinis inter se contrarias, et Servii
 Sulpicii atque Messalae, quorum alter pro Aufidia, contra dixit alter,
 et Pollionis et Cassii reo Asprenate aliasque plurimas.

quinetiam si minus pares uidebuntur aliquae, tamen ad
 cognoscendam litium quaestionem recte requirentur, ut contra Ciceronis
 orationes Tuberonis in Ligarium et Hortensii pro Verre.
 quinetiam , easdem causas ut quisque egerit utile erit scire. Nam
 de domo Ciceronis dixit Calidius, et pro Milone orationem Brutus
 exercitationis gratia scripsit, etiamsi egisse eum Cornelius Celsus
 falso existimat; et Pollio et Messala defenderunt eosdem, et nobis
 pueris insignes pro Voluseno Catulo Domitii Afri, Crispi Passieni,
 Decimi Laelii orationes ferebantur.

neque id statim legenti persuasum sit omnia quae optimi
 auctores dixerint utique esse perfecta. nam et labuntur
 aliquando et oneri cedunt et in dulgent ingeniorum suorum voluptati, nec
 semper intendunt animum; nonnunquam fatigantur, cum Ciceroni dormitare
 interim Demosthenes, Horatio vero etiam Homerus ipse videatur.

summi enim sunt, homines tamen, acciditque his qui, quidquid
 apud illos reppererunt, dicendi legem putant, ut deteriora imitentur,
 (id enim est facilius) ac se abunde similes putent, si vitia magnorum
 consequantur.

modesto tamen et circumspecto iudicio de tantis viris
 pronuntiandum est, ne, quod plerisque accidit, damnent quae non
 intelligunt. ac si necesse est in alteram errare partem:
 omnia eorum legentibus placere quam multa displicere maluerim.

plurimum dicit oratori conferre Theophrastus lectionem
 poetarum, multique eius iudicium sequuntur; neque immerito.
 namque ab his in rebus spiritus et in
 verbis sublimitas et in adfectibus motus omnis et in personis decor
 petitur, praecipueque velut attrita cotidiano actu forensi ingenia
 optime rerum talium blanditia reparantur. ideoque in hac
 lectione Cicero requiescendum putat.

meminerimus tamen, non per omnia poetas esse oratori sequendos
 nec libertate verborum nec licentia figurarum; genus ostentationi
 comparatum et praeter id, quod solam petit voluptatem eamque etiam
 fingendo non falsa modo sed etiam quaedam incredibilia sectatur,

patrocinio quoque aliquo iuvari, quod alligata ad certam pedum
 necessitatem non semper uti propriis possit, sed depulsa recta via
 necessario ad eloquendi quaedam deverticula confugiat, nec mutare
 quaedam modo verba, sed extendere, corripere, convertere, dividere
 cogatur; nos vero armatos stare in acie et summis de rebus decernere et
 ad victoriam niti.

neque ergo arma squalere situ ac rubigine velim, sed fulgorem
 inesse qui terreat, qualis est ferri, quo mens simul visusque
 praestringitur, non qualis auri argentique, imbellis et potius habenti
 periculosus.

historia quoque alere oratorem quodam uberi iucundoque suco potest; verum et ipsa sic est
 legenda, ut sciamus, plerasque eius virtutes
 oratori esse vitandas. est enim proxima poetis et quodammodo
 carmen solutum, et scribitur ad narrandum non ad probandum, totumque
 opus non ad actum rei pugnamque praesentem, sed ad memoriam posteritatis
 et ingenii famam componitur; ideoque et verbis remotioribus et
 liberioribus figuris narrandi taedium evitat.

itaque , ut dixi, neque ilia Sallustiana brevitas, qua nihil
 apud aures vacuas atque eruditas potest esse perfectius, apud occupatum
 variis cogitationibus iudicem et saepius ineruditum captanda nobis est;
 neque illa Livii lactea ubertas satis docebit eum, qui non speciem
 expositionis, sed fidem quaerit.

adde quod M. Tullius ne Thucydidem quidem aut
 Xenophontem utiles oratori putat, quanquam illum bellicum canere, huius
 ore Musas esse locutas existimet.
 licet tamen nobis in digressionibus uti vel historico
 nonnunquam nitore, dum in his, de quibus erit quaestio, meminerimus, non
 athletarum toris, sed militum lacertis opus esse; nec
 versicolorem illam, qua Demetrius Phalereus dicebatur uti, vestem bene
 ad forensem pulverem facere.

est et alius ex historiis usus et is
 quidem maximus, sed non ad praesentem pertinens locum, ex cognitione
 rerum exemplorumque, quibus in primis instructus esse debet orator, ne
 omnia testimonia exspectet a litigatore, sed pleraque ex vetustate
 diligenter sibi cognita sumat, hoc potentiora, quod ea sola criminibus
 odii et gratiae vacant.

A philosophorum vero lectione ut essent multa nobis petenda, vitio
 factum est oratorum, qui quidem illis optima sui operis parte cesserunt.
 nam et de iustis, honestis, utilibus, iisque quae sint
 istis contraria, et de rebus divinis maxime dicunt et argumentantur
 acriter Stoici, et altercationibus
 atque interrogationibus oratorem futurum optime Socratici praeparant.

sed his quoque adhibendum est simile iudicium, ut etiam cum in
 rebus versemur iisdem, non tamen eandem esse condicionem sciamus litium
 ac disputationum, fori et auditorii, praeceptorum et periculorum.

credo exacturos plerosque, cum tantum esse utilitatis in
 legendo iudicemus, ut id quoque adiungamus operi, qui sint legendi,
 quae in
 auctore quoque praecipua virtus. sed 
 persequi singulos infiniti fuerit operis.

quippe cum in Bruto M. Tullius tot milibus versuum de Romanis
 tantum oratoribus loquatur et tamen de omnibus aetatis suae, quibuscum
 vivebat, exceptis Caesare atque Marcello, silentium egerit, quis erit
 modus, si et illos et qui postea fuerunt et Graecos omnes?

fuit igitur brevitas illa tutissima, quae est apud Livium in
 epistola ad filium scripta, legendos Demosthenem atque Ciceronem, tum
 ita, ut quisque esset Demostheni et Ciceroni simillimus.

non est tamen dissimulanda nostri quoque iudicii summa.
 paucos enim vel potius vix ullum ex his qui vetustatem
 pertulerunt existimo posse reperiri, quin iudicium adhibentibus
 adlaturus sit utilitatis aliquid, cum se Cicero ab illis quoque
 vetustissimis auctoribus, ingeniosis quidem, sed arte carentibus,
 plurimum fateatur adiutum.

nec multo aliud de novis sentio. quotus enim
 quisque inveniri tam demens potest, qui ne minima quidem alicuius certe
 fiducia partis memoriam posteritatis speraverit? qui si quis
 est, intra primos statim versus deprehendetur et citius nos dimittet,
 quam ut eius nobis magno temporis detrimento constet experimentum.

sed non quidquid ad aliquam partem scientiae pertinet,
 protinus ad phrasin, de qua loquimur, accommodatum. verum 
 antequam de singulis, pauca in universum de
 varietate opinionum dicenda sunt.

nam quidam solos veteres legendos putant neque in ullis aliis
 esse naturalem eloquentiam et robur viris dignum arbitrantur; alios
 recens haec lascivia deliciaeque et omnia ad voluptatem multitudinis
 imperitae composita delectant.

ipsorum etiam qui rectum dicendi genus sequi volunt, alii
 pressa demum et tenuia et quae minimum ab usu cotidiano recedant, sana
 et vere Attica putant; quosdam elatior ingenii vis et magis concitata et
 plena spiritus capit; sunt etiam lenis et nitidi et compositi generis
 non pauci amatores. de qua differentia disseram diligentius,
 cum de genere dicendi quaerendum erit. interim summatim, quid
 et a qua lectione petere possint, qui confirmare facultatem dicendi
 volent, attingam. paucos enim qui sunt eminentissimi
 excerpere in animo est.

facile est autem studiosis, qui sint his simillimi, iudicare;
 ne quisquam queratur omissos forte quos ipse valde probet.
 fateor enim plures legendos esse quam qui a me
 nominabuntur. sed nunc genera ipsa lectionum, quae praecipue
 convenire intendentibus ut oratores fiant, existimem, persequar.

igitur , ut Aratus ab Iove incipiendum 
 putat, ita nos rite coepturi ab Homero uidemur.
 hic enim, quenadmodum ex Oceano dicit ipse omnium amnium fontiumque cursus initium capere,
 omnibus eloquentiae partibus exemplum et ortum dedit. hunc 
 nemo in magnis rebus sublimitate, in parvis proprietate superaverit.
 idem laetus ac pressus, iucundus et gravis, tum copia tum
 brevitate mirabilis, nec poetica modo sed oratoria virtute
 eminentissimus.

nam ut de laudibus, exhortationibus, consolationibus taceam,
 nonne vel nonus liber, quo missa ad Achillem legatio continetur, vel in
 primo inter duces illa contentio vel dictae in secundo sententiae omnes
 litium ac consiliorum explicant artes?

adfectus quidem vel illos mites vel hos concitatos, nemo erit
 tam indoctus, qui non in sua potestate hunc auctorem habuisse fateatur.
 age vero, non utriusque operis sui ingressu in
 paucissimis versibus legem prooemiorum non dico servavit sed constituit?
 nam benevolum auditorem invocatione dearum, quas
 praesidere vatibus creditum est, et intentum proposita rerum magnitudine
 et docilem summa celeriter comprehensa facit.

narrare vero quis brevius quam qui mortem nuntiat Patrocli,
 quis significantius potest quam qui Curetum Aetolorumque proelium
 exponit? iam similitudines, amplificationes, 
 exempla, digressus, signa rerum et argumenta ceteraque genera probandi ac refutandi sunt ita multa, ut etiam qui
 de artibus scripserunt plurimi harum rerum testimonium ab hoc poeta
 petant.

nam epilogus quidem quis unquam poterit illis Priami rogantis
 Achillem precibus aequari? quid ? in verbis, sententiis,
 figuris, dispositione totius operis nonne humani ingenii modum excedit?
 ut magni sit virtutes eius non aemulatione, quod fieri non potest, sed
 intellectu sequi.

verum hic omnes sine dubio et in omni genere eloquentiae
 procul a se reliquit, epicos tamen praecipue, videlicet quia clarissima
 in materia simili comparatio est.

raro assurgit Hesiodus, magnaque pars eius in nominibus est
 occupata; tamen utiles circa praecepta sententiae levitasque verborum et
 compositionis probabilis, daturque ei palma in illo medio genere
 dicendi.

contra in Antimacho vis et gravitas et minime vulgare
 eloquendi genus habet laudem. sed quamvis ei secundas fere
 grammaticorum consensus deferat, et adfectibus et iucunditate et
 dispositione et omnino arte deficitur, ut plane manifesto appareat,
 quanto sit aliud proximum esse aliud secundum.

panyasin 
 ex utroque mixtum putant in
 eloquendo neutriusque aequare virtutes, alterum tamen ab eo materia
 alterum disponendi ratione superari. Apollonius in ordinem
 a grammaticis datum non venit, quia Aristarchus atque Aristophanes,
 poetarum iudices, neminem sui temporis in numerum redegerunt; non tamen
 contemnendum reddidit opus aequali quadam mediocritate.

arati materia motu caret, ut in qua nulla varietas, nullus
 adfectus, nulla persona, nulla cuiusquam sit oratio; sufficit tamen
 operi, cui se parent credidit. admirabilis in suo genere
 Theocritus, sed musa illa rustica et pastoralis non forum modo, verum
 ipsam etiam urbem reformidat.

audire videor undique congerentes nomina plurimorum poetarum.
 quid ? Herculis acta non bene Pisandros?
 Nicandrum frustra secuti Macer atque Vergilius?
 quid ? Euphorionem transibimus? quem nisi probasset
 Vergilius, idem nunquam certe conditorum Chalcidico
 versu carminum fecisset in Bucolicis mentionem. quid 
 ? Horatius frustra Tyrtaeum Homero subiungit?

nec sane quisquam est tam procul a cognitione eorum remotus,
 ut non indicem certe ex bibliotheca sumptum
 transferre in libros suos possit. nec ignoro igitur quos
 transeo nec utique damno, ut qui dixerim esse in omnibus utilitatis
 aliquid.

sed ad illos iam perfectis constitutisque viribus revertemur;
 quod in cenis grandibus saepe facimus ut, cum optimis satiati sumus,
 varietas tamen nobis ex vilioribus grata sit. tunc et elegiam
 vacabit in manus sumere, cuius princeps habetur Callimachus, secundas
 confessione plurimorum Philetas occupavit.

sed dum adsequamur illam firmam, ut dixi,
 facilitatem, optimis adsuescendum est et multa magis quam multorum
 lectione formanda mens et ducendus color. itaque ex tribus
 receptis Aristarchi iudicio scriptoribus iamborum ad ἕξιν maxime pertinebit unus Archilochus.

summa in hoc vis elocutionis, cum validae tum breves
 vibrantesque sententiae, plurimum sanguinis atque nervorum, adeo ut
 videatur quibusdam, quod quoquam minor est, materiae esse non ingenii
 vitium.

novem vero Lyricorum longe Pindarus princeps spiritus
 magnificentia, sententiis, figuris, beatissima rerum verborumque copia
 et velut quodam eloquentiae flumine; propter quae Horatius eum merito credidit nemini imitabilem.

Stesichorus quam sit ingenio validus, materiae quoque
 ostendunt, maxima bella et clarissimos canentem duces et epici carminis
 onera lyra sustinentem. reddit enim personis in agendo simul
 loquendoque debitam dignitatem, ac si tenuisset modum, videtur aemulari
 proximus Homerum potuisse; sed redundat atque effunditur, quod ut est
 reprehendendum, ita copiae vitium est.

alcaeus in parte operis aureo plectro 
 merito donatur, qua tyrannos insectatus multum etiam moribus confert in
 eloquendo quoque brevis et magnificus et dicendi vi plerumque oratori similis; sed et lusit et in amores descendit, maioribus tamen aptior.

Simonides , tenuis alioqui, sermone proprio et iucunditate
 quadam commendari potest; praecipua tamen eius in commovenda miseratione
 virtus, ut quidam in hac eum parte omnibus eius operis auctoribus
 praeferant.

antiqua comoedia cum sinceram illam sermonis Attici gratiam
 prope sola retinet, tum facundissimae libertatis est et in insectandis vitiis praecipua,
 plurimum tamen virium etiam in ceteris partibus habet. nam et
 grandis et elegans et venusta, et nescio an ulla, post Homerum tamen,
 quem ut Achillem semper excipi par est, aut similior
 sit oratoribus aut ad oratores faciendos aptior.

plures eius auctores; Aristophanes tamen et Eupolis
 Cratinusque praecipui. tragoedias primus in lucem Aeschylus
 protulit, sublimis et gravis et grandiloquus saepe usque ad vitium, sed
 rudis in plerisque et incompositus; propter quod correctas eius fabulas
 in certamen deferre posterioribus poetis Athenienses permiserunt,
 suntque eo modo multi coronati.

sed longe clarius illustraverunt hoc opus Sophocles atque
 Euripides, quorum in dispari dicendi via uter sit poeta melior, inter
 plurimos quaeritur; idque ego sane, quoniam ad praesentem materiam nihil
 pertinet, iniudicatum relinquo. illud quidem nemo non
 fateatur necesse est, iis qui se ad agendum comparant utiliorem longe
 fore Euripiden.

namque is et sermone (quod ipsum reprehendunt, quibus gravitas
 et cothurnus et sonus Sophocli videtur esse sublimior) magis accedit
 oratorio generi et sententiis densus et in iis quae a sapientibus
 tradita sunt paene ipsis par, et dicendo ac respondendo cuilibet eorum
 qui fuerunt in foro diserti comparandus; in adfectibus vero cum omnibus
 mirus tum in iis qui miseratione constant facile praecipuus.

hunc 
 admiratus maxime est, ut saepe testatur, et
 secutus, quanquam in opere diverso, Menander, qui vel unus, meo quidem iudicio, diligenter lectus ad cuncta, quae
 praecipimus, effingenda sufficiat; ita omnem vitae imagine expressit,
 tanta in eo inveniendi copia et eloquendi facultas, ita est omnibus
 rebus, personis, adfectibus accommodatus.

nec nihil profecto viderunt, qui orationes, quae Charisii
 nomini addicuntur, a Menandro scriptas
 putant. sed mihi longe magis orator probari in opere suo
 videtur, nisi forte aut illa iudicia, quae Epitrepontes, Epicleros, Locroe
 habent, aut meditationes in Psophodee, Nomothete, Hypobolimaeo non
 omnibus oratoriis numeris sunt absolutae.

ego tamen plus adhuc quiddam collaturum eum declamatoribus
 puto, quoniam his necesse est secundum condicionem controversiarum
 plures subire personas, patrum, filiorum, militum, rusticorum, divitum,
 pauperum, irascentium, deprecantium, mitium, asperorum. in 
 quibus omnibus mire custoditur ab hoc poeta decor.

atque ille quidem omnibus eiusdem operis auctoribus abstulit
 nomen et fulgore quodam suae claritatis tenebras obduxit.
 tamen habent alii quoque Comici, si cum venia leguntur,
 quaedam quae possis decerpere; et praecipue 
 Philemon, qui ut prave sui temporis iudiciis Menandro saepe praelatus
 est, ita consensu tamen omnium meruit credi secundus.

historiam multi scripsere praeclare, sed nemo dubitat longe
 duos ceteris praeferendos, quorum diversa virtus laudem paene est parem
 consecuta. densus et brevis et semper instans sibi
 Thucydides, dulcis et candidus et fusus Herodotus; ille concitatis hic
 remissis adfectibus melior, ille contionibus hic sermonibus, ille vi hic
 voluptate.

theopompus his proximus ut in historia praedictis minor, ita
 oratori magis similis, ut qui, antequam est ad hoc opus sollicitatus,
 diu fuerit orator. philistus quoque meretur, qui turbae
 quamvis bonorum post eos auctorum eximatur, imitator Thucydidis et ut
 multo infirmior ita aliquatenus lucidior. ephorus , ut
 Isocrati uisum, calcaribus eget.

clitarchi probatur ingenium, fides infamatur. longo 
 post intervallo temporis natus Timagenes vel hoc est ipso probabilis,
 quod intermissam historias scribendi industriam nova laude reparavit.
 Xenophon non excidit mihi, sed inter philosophos
 reddendus est.

sequitur oratorum ingens manus, ut cum decem simul Athenis
 aetas una tulerit. quorum longe princeps Demosthenes ac paene
 lex orandi fuit; tanta vis in eo, tam densa omnia, ita quibusdam nervis
 intenta sunt, tam nihil otiosum, is dicendi modus, ut nec quod desit in
 eo nec quod redundet invenias.

plenior Aeschines et magis fusus et grandiori similis, quo
 minus strictus est; carnis tamen plus habet, minus lacertorum.
 dulcis in primis et acutus Hyperides, sed minoribus
 causis, ut non dixerim utilior, magis par.

his aetate Lysias maior, subtilis atque elegans et quo nihil,
 si oratori satis est docere, quaeras perfectius. nihil enim
 est inane, nihil arcessitum; puro tamen fonti quam magno flumini
 propior.

Isocrates in diverso genere dicendi nitidus et comptus et
 palaestrae quam pugnae magis accommodatus omnes dicendi veneres sectatus
 est, nec immerito; auditoriis enim se, non iudiciis compararat; in
 inventione facilis, honesti studiosus, in composition adeo diligens, ut
 cura eius reprehendatur.

neque ego in his, de quibus sum locutus, has solas virtutes,
 sed has praecipuas puto, nec ceteros parum fuisse 
 magnos. quin etiam Phalerea illum Demetrium, quanquam is
 primus inclinasse eloquentiam dicitur, multum ingenii habuisse et
 facundiae fateor, vel ob hoc memoria dignum, quod ultimus est fere ex
 Atticis, qui dici possit orator; quem tamen in illo medio genere dicendi
 praefert omnibus Cicero.

philosophorum , ex quibus plurimum se traxisse eloquentiae M.
 Tullius confitetur, quis dubitet Platonem esse praecipuum sive acumine
 disserendi sive eloquendi facultate divina quadam et Homerica?
 multum enim supra prosam orationem et quam pedestrem
 Graeci vocant surgit, ut mihi non hominis ingenio sed quodam Delphici
 videatur oraculo dei instinctus.

quid ego commemorem Xenophontis illam iucunditatem
 inadfectatam, sed quam nulla consequi adfectatio possit? ut ipsae
 sermonem finxisse Gratiae videantur et, quod de Pericle veteris
 comoediae testimonium est, in hunc transferri iustissime possit, in
 labris eius sedisse quandam persuadendi deam. quid reliquorum
 Socraticorum elegantiam?

quid Aristotelem? quem dubito scientia rerum an scriptorum
 copia an eloquendi suavitate an inventionum acumine
 an varietate operum clariorem putem. nam 
 
 in Theophrasto tam est loquendi nitor ille divinus, ut ex eo nomen
 quoque traxisse dicatur.

minus indulsere eloquentiae Stoici veteres; sed cum honesta
 suaserunt tum in colligendo probandoque quae instituerant plurimum
 valuerunt, rebus tamen acuti magis quam, id quod sane non adfectaverunt,
 oratione magnifici.

idem nobis per Romanos quoque auctores ordo ducendus est.
 itaque ut apud illos Homerus sic apud nos Vergilius
 auspicatissimum dederit exordium, omnium eius generis poetarum Graecorum
 nostrorumque haud dubie proximus.

utar enim verbis iisdem, quae ex Afro Domitio iuvenis excepi;
 qui mihi interroganti, quem Homero crederet maxime accedere, 
 Secundus , inquit, est Vergilius, propior tamen primo quam
 tertio. 
 et hercule ut illi
 naturae caelesti atque immortali cesserimus, ita curae et diligentiae
 vel ideo in hoc plus est, quod ei fuit magis laborandum, et quantum
 eminentibus vincimur, fortasse aequalitate pensamus.

ceteri omnes longe sequentur. nam Macer et
 Lucretius legendi quidem, sed non ut phrasin, id est, corpus eloquentiae
 faciant, elegantes in sua quisque materia sed alter humilis, alter
 difficilis. atacinus Varro in iis, per quae nomen est
 adsecutus, interpres operis alieni, non spernendus 
 quidem, verum ad augendam facultatem dicendi parum locuples.

ennium sicut sacros vetustate lucos adoremus, in quibus
 grandia et antiqua robora iam non tantam habent speciem quantam
 religionem. propiores alii atque ad hoc, de quo loquimur,
 magis utiles. lascivus quidem in herois quoque Ovidius et
 nimium amator ingenii sui, laudandus tamen in partibus.

Cornelius autem Severus, etiam si sit versificator quam poeta melior, si tamen, ut
 est dictum, ad exemplar primi libri bellum Siculum perscripsisset,
 vindicaret sibi iure secundum locum. serranum 
 
 consummari mors immatura non passa est; puerilia tamen eius opera et
 maximam indolem ostendunt et admirabilem praecipue in aetate illa recti
 generis voluntatem.

multum in Valerio Flacco nuper amisimus. vehemens 
 et poeticum ingenium Saleii Bassi fuit, nec ipsum senectute maturuit.
 Rabirius ac Pedo non indigni cognitione, si vacet.
 lucanus ardens et concitatus et sententiis clarissimus
 et, ut dicam quod sentio, magis oratoribus quam poetis imitandus.

hos nominavimus, quia Germanicum Augustum
 ab institutis studiis deflexit cura terrarum, parumque dis visum est
 esse eum maximum poetarum. quid tamen his ipsis eius
 operibus, in quae donato imperio iuvenis secesserat, sublimius, doctius,
 omnibus denique numeris praestantius? quis enim caneret bella
 melius, quam qui sic gerit? quem praesidentes studiis deae
 propius audirent? cui magis suas artes aperiret familiare
 numen Minerva?

dicent haec plenius futura saecula, nunc enim ceterarum
 fulgore virtutum laus ista praestringitur. nos tamen sacra
 litterarum colentes feres, Caesar, si non tacitum hoc praeterimus et
 Vergiliano certe versu testamur, 
 
 inter uictrices hederam tibi serpere laurus.

elegia quoque Graecos provocamus, cuius mihi tersus atque
 elegans maxime videtur auctor Tibullus. sunt qui Propertium
 malint. Ovidius utroque lascivior, sicut durior Gallus.
 satura quidem tota nostra est, in qua primus insignem
 laudem adeptus Lucilius quosdam ita deditos sibi adhuc habet amatores,
 ut eum non eiusdem modo operis auctoribus, sed omnibus poetis praeferre
 non dubitent.

ego quantum ab illis tantum ab Horatio dissentio, qui Lucilium fluere lutulentum et esse aliquid, quod
 tollere possis, putat. nam eruditio in eo mira et libertas
 atque inde acerbitas et abunde salis. multum est tersior ac
 purus magis Horatius et, nisi labor eius amore, praecipuus.
 multum et verae gloriae quamvis uno libro Persius meruit.
 sunt clari hodieque et qui olim nominabuntur.

alterum illud etiam prius saturae genus, sed non sola carminum
 varietate mixtum condidit Terentius Varro, vir Romanorum eruditissimus.
 plurimos hic libros et doctissimos composuit,
 peritissimus linguae Latinae et omnis antiquitatis et rerum Graecarum
 nostrarumque, plus tamen scientiae collaturus quam eloquentiae.

iambus non sane a Romanis celebratus est ut proprium opus, sed
 aliis quibusdam
 interpositus; cuius acerbitas in Catullo, Bibaculo, Horatio, quanquam
 illi epodos interveniat, reperietur. at Lyricorum idem
 Horatius fere solus legi dignus. nam et insurgit aliquando et
 plenus est iucunditatis et gratiae et varius figuris et verbis
 felicissime audax. si quem adiicere velis, is erit Caesius
 Bassus, quem nuper vidimus; sed eum longe
 praecedunt ingenia viventium.

tragoediae scriptores veterum Accius atque Pacuvius clarissimi
 gravitate
 sententiarum, verborum pondere, auctoritate personarum.
 ceterum nitor et summa in excolendis operibus manus magis
 videri potest temporibus quam ipsis defuisse. virium tamen
 Accio plus tribuitur; Pacuvium videri doctiorem qui esse docti adfectant
 volunt.

iam Varii Thyestes cuilibet Graecarum comparari potest.
 ouidi Medea videtur mihi ostendere, quantam ille vir
 praestare potuerit, si ingenio suo imperare quam indulgere maluisset.
 eorum quos viderim longe princeps Pomponius Secundus,
 quem senes quidem parum tragicum putabant, eruditione ac nitore
 praestare confitebantur.

in comoedia maxime claudicamus. licet Varro Musas,
 Aeli Stilonis sententia, Plautino dicat sermone locuturas fuisse, si
 Latine loqui vellent, licet Caecilium veteres laudibus ferant, licet
 Terentii scripta ad Scipionem Africanum referantur (quae tamen sunt in
 hoc genere elegantissima et plus adhuc habitura gratiae si intra versus
 trimetros stetissent), vix levem consequimur umbram,

adeo ut mihi sermo ipse Romanus non recipere videatur illam solis
 concessam Atticis venerem, cum eam ne Graeci quidem 
 in alio genere linguae suae obtinuerint. togatis excellit Afranius;
 utinam non inquinasset argumenta puerorum foedis amoribus mores suos
 fassus.

at non historia cesserit Graecis, nec opponere Thucydidi
 Sallustium verear, neque indignetur sibi Herodotus aequari T. Livium,
 cum in narrando mirae iucunditatis clarissimique candoris, tum in
 contionibus supra quam enarrari potest eloquentem; ita quae dicuntur
 omnia cum rebus tum personis accommodata sunt; adfectus quidem,
 praecipueque eos qui sunt dulciores, ut parcissime dicam, inemo
 historicorum commendavit magis.

ideoque immortalem illam Sallustii velocitatem diversis
 virtutibus consecutus est. nam mihi egregie dixisse videtur
 Servilius Nonianus, pares eos magis quam similes; qui et ipse a nobis
 auditus est, clarus vi 
 ingenii et sententiis creber, sed minus pressus quam historiae
 auctoritas postulat.

quam paulum aetate praecedens eum Bassus Aufidius egregie,
 utique in libris belli Germanici, praestitit genere ipso, probabilis in
 omnibus, sed in quibusdam suis ipse viribus minor.

superest adhuc et exornat aetatis nostrae gloriam vir
 saeculorum memoria dignus, qui olim nominabitur, nunc intelligitur.
 habet amatores nec immerito Cremuti
 libertas,
 quanquam circumcisis quae dixisse ei nocuerat. sed elatum
 abunde spiritum et audaces sententias deprehendas etiam in his quae
 manent. sunt et alii scriptores boni, sed nos genera
 degustamus, non bibliothecas excutimus.

oratores vero vel praecipue Latinam eloquentiam parem facere
 Graecae possint. nam Ciceronem cuicunque eorum fortiter
 opposuerim. nec ignoro quantam mihi concitem pugnam, cum
 praesertim non sit id propositi, ut eum Demostheni comparem hoc tempore;
 neque enim attinet, cum Demosthenem in primis legendum vel ediscendum
 potius putem.

quorum ego virtutes plerasque arbitror similes, consilium,
 ordinem, dividendi, praeparandi,
 probandi rationem, omnia denique quae sunt inventionis. in 
 eloquendo est aliqua diversitas; densior ille hic copiosior, ille
 concludit adstrictius hic latius, pugnat ille acumine semper hic
 frequenter et pondere, illi nihil detrahi potest huic nihil adiici,
 curae plus in illo in hoc naturae.

salibus certe et commiseratione, qui duo plurimum in
 adfectibus valent, vincimus. et fortasse
 epilogos illi mos civitatis abstulerit; sed et nobis illa, quae Attici
 mirantur, diversa Latini sermonis ratio minus permiserit. in 
 epistolis quidem, quanquam sunt utriusque, dialogisve, quibus nihil
 ille, nulla contentio est.

cedendum vero in hoc, quod et prior fuit et ex magna parte
 Ciceronem, quantus est, fecit. nam mihi videtur M. Tullius,
 cum se totum ad imitationem Graecorum contulisset, effinxisse vim
 Demosthenis, copiam Platonis, iucunditatem Isocratis.

nec vero quod in quoque optimum fuit, studio consecutus est
 tantum; sed plurimas vel potius omnes ex se ipso virtutes extulit
 immortalis ingenii beatissima ubertas. non enim pluvias, ut
 ait Pindarus, aquas colligit, sed vivo gurgite exundat, dono quodam
 providentiae genitus, in quo totas vires suas eloquentia experiretur.

nam quis docere diligentius, movere vehementius potest?
 cui tanta unquam iucunditas adfuit? ut ipsa illa quae
 extorquet impetrare eum credas, et cum transversum vi sua iudicem ferat
 tamen ille non rapi videatur, sed sequi.

iam in omnibus quae dicit tanta auctoritas
 inest, ut dissentire pudeat, nec advocati studium sed testis aut iudicis
 adferat fidem, cum interim haec omnia, quae vix singula quisquam
 intentissima cura consequi posset, fluunt illaborata, et illa, qua nihil
 pulchrius auditum est, oratio prae se fert tamen felicissimam
 facilitatem.

quare non immerito ab hominibus aetatis suae regnare in iudiciis dictus est, apud
 posteros vero id consecutus, ut Cicero iam non hominis nomen, sed
 eloquentiae habeatur. hunc igitur spectemus, hoc propositum
 nobis sit exemplum, ille se profecisse sciat, cui Cicero valde placebit.

multa in Asinio Pollione inventio, summa diligentia, adeo ut
 quibusdam etiam nimia videatur, et consilii et animi satis; a nitore et
 iucunditate Ciceronis ita longe abest, ut videri possit saeculo prior.
 at Messala nitidus et candidus et quadam modo praeferens
 in dicendo nobilitatem suam, viribus minor.

C. vero Caesar si foro tantum vacasset, non alius ex nostris contra
 Ciceronem nominaretur. tanta in eo vis est, id acumen, ea
 concitatio, ut illum eodem animo dixisse, quo bellavit, appareat;
 exornat tamen haec omnia mira sermonis, cuius 
 proprie studiosus fuit, elegantia.

multum ingenii in Caelio et praecipue in accusando multa
 urbanitas, dignusque vir cui et mens melior et vita longior contigisset.
 inveni qui Calvum praeferrent omnibus, inveni qui
 Ciceroni crederent, eum nimia contra se calumnia verum sanguinem
 perdidisse; sed est et sancta et gravis oratio et castigata et
 frequenter vehemens quoque. imitator autem est Atticorum,
 fecitque illi properata mors iniuriam, si quid adiecturus fuit.

et Servius Sulpicius insignem non inmerito famam tribus
 orationibus meruit. multa , si cum iudicio legatur, dabit
 imitatione digna Cassius Severus, qui si ceteris virtutibus colorem et
 gravitatem orationis adiecisset, ponendus inter praecipuos foret.

nam et ingenii plurimum est in eo et acerbitas mira, et
 urbanitas et fervor; sed plus stomacho quam consilio
 dedit. praeterea ut amari sales, ita frequenter amaritudo
 ipsa ridicule est.

sunt alii multi diserti,(quos persequi longum est.
 eorum quos uiderim Domitius Afer et Iulius Africanus
 longe praestantissimi. arte ille et toto genere dicendi
 praeferendus et quem in numero veterum habere non timeas; hic
 concitatior, sed in cura verborum nimius et
 compositione nonnunquam longior et translationibus parum modicus.
 erant clara et nuper ingenia.

nam et Trachalus plerumque sublimis et satis apertus fuit et
 quem velle optima crederes, auditus tamen maior; nam et vocis, quantam
 in nullo cognovi, felicitas et pronuntiatio vel scenis suffectura et
 decor, omnia denique ei, quae sunt extra, superfuerunt; et Vibius
 Crispus compositus et iucundus et delectationi natus, privatis tamen
 causis quam publicis melior.

iulio Secundo, si longior contigisset aetas, clarissimum
 profecto nomen oratoris apud posteros foret. adiecisset enim
 atque adiiciebat ceteris virtutibus suis quod desiderari potest; id est
 autem, ut esset multo magis pugnax et saepius ad curam rerum ab
 elocutione respiceret.

ceterum interceptus quoque magnum sibi vindicat locum; ea est
 facundia, tanta in explicando quod velit gratia, tam candidum et leve et
 speciosum dicendi genus, tanta verborum etiam quae adsumpta sunt
 proprietas, tanta in quibusdam ex periculo petitis significantia.

habebunt , qui post nos de oratoribus scribent, magnam eos,
 qui nunc vigent, materiam vere laudandi. sunt enim summa
 hodie, quibus illustratur forum, ingenia. namque et
 consummati iam patroni veteribus aemulantur et eos 
 iuvenum ad optima tendentium imitatur ac sequitur industria.

supersunt qui de philosophia scripserint, quo in genere
 paucissimos adhuc eloquentes litterae Romanae tulerunt. idem 
 igitur M. Tullius, qui ubique, etiam in hoc opere Platonis aemulus
 exstitit. egregius vero multoque quam in orationibus
 praestantior Brutus suffecit ponderi rerum; scias eum sentire quae
 dicit.

scripsit non parum multa Cornelius Celsus, Sextios secutus,
 non sine cultu ac nitore. Plautus in Stoicis rerum
 cognitioni utilis. in Epicureis levis quidem, sed non
 iniucundus tamen auctor est Catius.

ex industria Senecam in omni genere eloquentiae distuli
 propter vulgatam falso de me opinionem, qua damnare eum et invisum
 quoque habere sum creditus. quod accidit mihi, dum corruptum
 et omnibus vitiis fractum dicendi genus revocare ad severiora iudicia
 contendo.

tum autem solus hic fere in manibus adolescentium fuit.
 quem non equidem omnino conabar excutere, sed potioribus
 praeferri non sinebam, quos ille non destiterat incessere, cum diversi
 sibi conscius generis placere se in dicendo posse iis, quibus illi
 placent, diffideret. Amabant autem eum magis quam
 imitabantur tantumnque ab eo defluebant, quantum ille ab antiquis
 descenderat.

foret enim optandum pares ac saltem proximos illi viro fieri.
 sed placebat propter sola vitia et ad ea se quisque
 dirigebat effingenda quae poterat; deinde cum se iactaret eodem modo
 dicere, Senecam infamabat.

cuius e multae alioqui et magnae virtutes fuerunt, ingenium
 facile et copiosum, plurimum studii, multa rerum cognitio; in qua tamen
 aliquando ab his, quibus inquirenda quaedam mandabat, deceptus est.

tractavit etiam omnem fere studiorum materiam. nam 
 et orationes eius et poemata et epistolae et dialogi feruntur.
 in philosophia parum diligens, egregius tamen vitiorum
 insectator fuit. multae in eo claraeque sententiae, multa
 etiam morum gratia legenda; sed in eloquendo corrupta pleraque atque eo
 perniciosissima, quod abundant dulcibus vitiis.

velles eum suo ingenio dixisse, alieno iudicio. nam 
 si oblique 
 contempsisset, si parum recta non
 concupisset, si non omnia sua amasset, si rerum pondera minutissimis
 sententiis non fregisset, consensus potius eruditorum quam puerorum amore comprobaretur.

verum sic quoque iam robustis et severiore genere satis
 firmatis legendus vel ideo quod exercere potest utrinque iudicium.
 multa enim, ut dixi, probanda in eo, multa etiam
 admiranda sunt, eligere modo curae sit; quod utinam ipse fecisset.
 digna enim fuit illa natura, quae meliora vellet; quod
 voluit effecit.

ex his ceterisque lectione dignis auctoribus et verborum
 sumenda copia est et varietas figurarum et componendi ratio, tum ad
 exemplum virtutum omnium mens dirigenda. neque enim dubitari
 potest, quin artis pars magna contineatur imitatione. nam ut
 invenire primum fuit estque praecipuum, sic ea, quae bene inventa sunt,
 utile sequi.

atque omnis vitae ratio sic constat, ut quae probamus in aliis
 facere ipsi velimus. sic litterarum ductus, ut scribendi fiat
 usus, pueri sequuntur, sic musici vocem docentium, pictores opera
 priorum, rustici probatam experimento culturam in exemplum intuentur;
 omnis denique disciplinae initia ad propositum sibi praescriptum formari
 videmus.

et hercule necesse est aut similes aut dissimiles bonis sirus.
 similem raro natura praestat, frequenter imitatio.
 sed hoc ipsum, quod tanto faciliorem
 nobis rationem rerum omnium facit quam fuit iis, qui nihil quod
 sequerentur habuerunt, nisi caute et cum iudicio apprehenditur, nocet.

ante omnia igitur imitatio per se ipsa non sufficit, vel quia
 pigri est ingenii contentum esse iis, quae sint ab allis inventa.
 quid enim futurum erat temporibus illis, quae sine
 exemplo fuerunt, si homines nihil, nisi quod iam cognovissent, faciendum
 sibi aut cogitandum putassent? nempe nihil fuisset inventum.

cur igitur nefas est reperiri aliquid a nobis, quod ante non
 fuerit? An illi rudes sola mentis natura ducti sunt in hoc
 ut tam multa generarent, nos ad quaerendum non eo ipso concitemur, quod
 certe scimus invenisse eos qui quaesierunt?

et cum illi, qui nullum cuiusquam rei habuerunt magistrum,
 plurima in posteros tradiderunt, nobis usus aliarum rerum ad eruendas
 alias non proderit, sed nihil habebimus nisi beneficii alieni?
 quemadmodum quidam pictores in id solum student, ut
 describere tabulas mensuris ac lineis sciant.

turpe etiam illud est, contentum esse id consequi quod
 imiteris. nam rursus quid erat futurum, si nemo plus
 effecisset eo quem sequebatur? nihil in poetis supra Livium
 Andronicum, nihil in historiis supra Pontificum annales haberemus;
 ratibus adhuc navigaremus; non esset pictura, nisi
 quae lineas modo extremas umbrae, quam corpora in sole fecissent,
 circumscriberet.

ac si omnia percenseas, nulla mansit ars, qualis
 inventa est, nec intra initium stetit, nisi forte nostra potissimum
 tempora damnamus huius infelicitatis, ut nunc demum nihil crescat.
 nihil autem crescit sola imitatione.

quodsi prioribus adiicere fas non est, quomodo sperare
 possumus illum oratorem perfectum? cum in his, quos maximos adhuc
 novimus, nemo sit inventus, in quo nihil aut desideretur aut
 reprehendatur. sed etiam qui summa non appetent, contendere
 potius quam sequi debent. nam qui hoc agit ut prior sit,

forsitan, etiamsi non transierit, aequabit. eum vero nemo
 potest aequare, cuius vestigiis sibi utique insistendum putat; necesse
 est enim semper sit posterior qui sequitur. adde quod
 plerumque facilius est plus facere quam idem. tantam enim
 difficultatem habet similitudo, ut ne ipsa quidem natura in hoc ita
 evaluerit, ut non res quae simillimae, quaeque pares maxime videantur,
 utique discrimine aliquo discernantur.

adde quod, quidquid alteri simile est, necesse est minus sit
 eo, quod imitatur, ut umbra corpore et imago facie et actus histrionum veris adfectibus. quod in orationibus
 quoque evenit. namque eis, quae in exemplum adsumimus, subest
 natura et vera vis; contra omnis imitatio ficta est et ad alienum
 propositum accommodatur.

quod facit, ut minus sanguinis ac virium declamationes habeant
 quam orationes, quod in illis vera, in his adsimulata materia est.
 adde quod ea, quae in oratore maxima sunt, imitabilia non
 sunt, ingenium, inventio, vis, facilitas et quidquid arte non traditur.

ideoque plerique, cum verba quaedam ex orationibus
 excerpserunt aut aliquos compositionis certos pedes, mire a se, quae
 legerunt, effingi arbitrantur; cum et verba intercidant invalescantque
 temporibus, ut quorum certissima sit regula in consuetudine, eaque non
 sua natura sint bona aut mala (nam per se soni tantum sunt), sed prout
 opportune proprieque aut secus collocata sunt, et compositio cum rebus
 accommodata sit, tum ipsa varietate gratissima.

quapropter exactissimo iudicio circa hanc partem studiorum
 examinanda sunt omnia. primum , quos imitemur; nam sunt
 plurimi, qui similitudinem pessimi cuiusque et corruptissimi
 concupierunt; tum in ipsis, quos elegerimus, quid
 sit, ad quod nos efficiendum comparemus.

nam in magnis quoque auctoribus incidunt aliqua vitiosa et a
 doctis, inter ipsos etiam mutuo reprehensa; atque utinam tam bona
 imitantes dicerent melius quam mala peius dicunt. nec vero
 saltem iis, quibus ad evitanda vitia iudicii satis fuit, sufficiat
 imaginem virtutis effingere et solam, ut sic dixerim, cutem vel potius
 illas Epicuri figuras, quas e summis corporibus dicit effluere.

hoc autem his accidit, qui non introspectis penitus virtutibus
 ad primum se velut aspectum orationis aptarunt; et cum iis felicissime
 cessit imitatio, verbis atque numeris sunt non multum differentes, vim
 dicendi atque inventionis non adsequuntur, sed plerumque declinant in
 peius et proxima virtutibus vitia comprehendunt fiuntque pro grandibus
 tumidi, pressis exiles, fortibus temerarii, laetis corrupti, compositis
 exultantes, simplicibus negligentes.

ideoque qui horride atque incomposite quidlibet illud frigidum
 et inane extulerunt, antiquis se pares credunt; qui carent cultu atque
 sententiis, Attici scilicet; qui praecisis conclusionibus obscuri,
 Sallustium atque Thucydidem superant; tristes ac
 ieiuni Pollionem aemulantur: otiosi et supini, si quid modo longius
 circumduxerunt, iurant ita Ciceronem locuturum fuisse.

noveram quosdam, qui se pulchre expressisse genus illud
 caelestis huius in dicendo viri sibi viderentur, si in clausula
 posuissent 
 esse videatur.
 
 ergo primum est, ut quod imitaturus est quisque
 intelligat et quare bonum sit sciat.

tum in suscipiendo onere consulat suas vires. nam 
 quaedam sunt imitabilia, quibus aut infirmitas naturae non sufficiat aut
 diversitas repugnet. ne , cui tenue ingenium erit, sola velit
 fortia et abrupta; cui forte quidem, sed indomitum, amore subtilitatis
 et vim suam perdat et elegantiam quam cupit non persequatur; nihil est
 enim tam indecens, quam cum mollia dure fiunt.

atque ego illi praeceptori, quem institueram in libro secundo,
 credidi non ea sola docenda esse, ad quae quemque discipulorum natura
 compositum videret; nam is et adiuvare debet, quae in quoque eorum
 invenit bona, et, quantum fieri potest, adiicere quae desunt et emendare
 quaedam et mutare; rector enim est alienorum ingeniorum atque formator.

difficilius est naturam suam fingere. sed 
 ne ille quidem doctor, quanquam omnia quae recta
 sunt velit esse in suis auditoribus quam plenissima, in eo tamen, cui
 naturam obstare viderit, laborabit. id quoque vitandum, in
 quo magna pars errat, ne in oratione poetas nobis et historicos, in
 illis operibus oratores aut declamatores imitandos putemus.

sua cuique proposita lex, suus cuique
 decor est. nam nec comoedia in cothurnos adsurgit, nec contra
 tragoedia socco ingreditur. habet tamen omnis eloquentia
 aliquid commune; id imitemur quod commune est.

etiam hoc solet incommodi accidere iis, qui se uni alicui
 generi dediderunt, ut, si asperitas iis placuit alicuius, hanc etiam in
 leni ac remisso causarum genere non exuant; si tenuitas ac iucunditas,
 in asperis gravibusque causis ponderi rerum parum respondeant: cum sit
 diversa non causarum modo inter ipsas condicio, sed in singulis etiam
 causis partium, sintque alia leniter alia aspere, alia concitate alia
 remisse, alia docendi alia movendi gratia dicenda; quorum omnium
 dissimilis atque diversa inter se ratio est.

itaque ne hoc quidem suaserim, uni se 
 alicui proprie, quem per omnia sequatur, addicere. longe 
 perfectissimus Graecorum Demosthenes, aliquid tamen aliquo in loco
 melius alii, plurima ille. sed non qui maxime imitandus, et
 solus imitandus est.

quid ergo? non est satis omnia sic dicere, quomodo M. Tullius
 dixit? mihi quidem satis esset, si omnia consequi possem.
 quid tamen noceret vim Caesaris, asperitatem Caelii,
 diligentiam Pollionis, iudicium Calvi quibusdam in locis adsumere?

nam praeter id quod prudentis est, quod in quoque optimum est,
 si possit, suum facere, tum in tanta rei difficultate unum intuentes vix
 aliqua pars sequitur. ideoque cum totum exprimere quem
 elegeris paene sit homini inconcessum, plurium bona ponamus ante oculos,
 ut aliud ex alio haereat, et quod cuique loco conveniat aptemus.

imitatio autem (nam saepius idem dicam) non sit tantum in
 verbis. illuc intendenda mens, quantum fuerit illis viris
 decoris in rebus atque personis, quod consilium, quae dispositio, quam
 omnia, etiam quae delectationi videantur data, ad
 victoriam spectent; quid agatur prooemio, quae ratio et quam varia
 narrandi, quae vis probandi ac refellendi, quanta in adfectibus omnis
 generis movendis scientia, quamque laus ipsa popularis utilitatis gratia
 adsumpta, quae tum est pulcherrima, cum sequitur, non cum arcessitur.
 haec si perviderimus, tum vere imitabimur.

qui vero etiam propria his bona adiecerit, ut suppleat quae
 deerant, circumcidat, si quid redundabit, is erit, quem quaerimus,
 perfectus orator; quem nunc consummari potissimum oporteat, cum tanto
 plura exempla bene dicendi supersint quam illis, qui adhuc summi sunt,
 contigerunt. nam erit haec quoque laus eorum, ut priores
 superasse, posteros docuisse dicantur.

et haec quidem auxilia extrinsecus adhibentur; in iis autem
 quae nobis ipsis paranda sunt, ut laboris sic utilitatis etiam longe
 plurimum adfert stilus. nec immerito M. Tullius hunc optimum effectorem ac magistrum dicendi vocat;
 cui sententiae personam L. Crassi in disputationibus quae sunt de
 oratore adsignando, iudicium suum cum illius auctoritate coniunxit.

scribendum ergo quam diligentissime et quam plurimum. nam ut terra alte refossa generandis alendisque
 seminibus fecundior fit, sic profectus non a summio petitus studiorum
 fructus effundit uberius et fidelius continet. nam sine hac
 quidem conscientia ipsa illa ex tempore dicendi facultas inanem modo
 loquacitatem dabit et verba in labris nascentia.

illic radices, illic fundamenta sunt, illic opes velut
 sanctiore quodam aerario conditae, unde ad subitos quoque casus, cum res
 exiget, proferantur. vires faciamus ante omnia, quae
 sufficiant labori certaminum et usu non exhauriantur.

nihil enim rerum ipsa natura voluit magnum effici cito
 praeposuitque pulcherrimo cuique operi difficultatem; quae nascendi
 quoque hanc fecerit legem, ut maiora animalia diutius visceribus
 parentis continerentur. sed cum sit duplex quaestio, quomodo
 et quae maxime scribi oporteat, iam hinc ordinem sequar.

sit primo vel tardus dum diligens stilus, quaeramus optima nec
 protinus offerentibus se gaudeamus, adhibeatur iudicium inventis,
 dispositio probatis. delectus enim rerum uerborumque agendus
 est et pondera singulorum examinanda.
 post subeat ratio collocandi versenturque omni modo
 numeri, non ut quodque se proferet verbum occupet locum.

quae quidem ut diligentius exsequamur, repetenda saepius erunt
 scriptorum proxima. nam praeter id quod sic melius iunguntur
 prioribus sequentia, calor quoque ille cogitationis, qui scribendi mora
 refrixit, recipit ex integro vires et velut repetito spatio sumit
 impetum; quod in certamine saliendi fieri videmus, ut conatum longius
 petant et ad illud, quo contenditur, spatium cursu ferantur; utque in
 iaculando brachia reducimus et expulsuri tela nervos retro tendimus.

interim tamen, si feret flatus, danda sunt vela, dum nos
 indulgentia illa non fallat. omnia enim nostra, dum
 nascuntur, placent; alioqui nec scriberentur. sed redeamus ad
 iudicium et retractemus suspectam facilitate.

sic scripsisse Sallustium accepimus, et sane manifestus est
 etiam ex opere ipso labor. vergilium quoque paucissimos die
 composuisse versus auctor est Varius. oratoris quidem alia
 condicio est;

itaque hanc moram et sollicitudinem initiis impero. nam 
 primum hoc constituendum, hoc obtinendum est, ut
 quam optime scribamus; celeritatem dabit consuetudo. paulatim 
 res facilius se ostendent, verba respondebunt, compositio sequetur,
 cuncta denique ut in familia bene instituta in officio erunt.
 summa haec est rei:

cito scribendo non fit, ut bene scribatur; bene scribendo fit, ut cito.
 sed tum maxime, cum facultas illa contigerit, resistamus
 ut provideamus et efferentes equos frenis quibusdam coerceamus; quod non
 tam moram faciet quam novos impetus dabit. neque enim rursus
 eos, qui robur aliquod in stilo fecerint, ad infelicem calumniandi se
 poenam alligandos puto.

nam quomodo sufficere officiis civilibus possit, qui singulis
 actionum partibus insenescat? sunt autem quibus nihil sit
 satis; omnia mutare, omnia aliter dicere quam occurrit velint; increduli
 quidam et de ingenio suo pessime meriti, qui diligentiam putant facere
 sibi scribendi difficultatem.

nec promptum est dicere, utros peccare validius putem, quibus
 omnia sua placent an quibus nihil. accidit enim etiam
 ingeniosis adolescentibus frequenter, ut labore consumantur et in
 silentium usque descendant nimia bene dicendi cupiditate. qua 
 de re memini narrasse mihi iulium Secundum illum, aequalem meum atque a
 me, ut notum est, familiariter amatum, mirae facundiae virum, infinitae
 tamen curae, quid esset sibi a patruo suo
 dictum.

is fuit Iulius Florus, in eloquentia Galliarum, quoniam ibi
 demum exercuit eam, princeps, alioqui inter paucos disertus et dignus
 ilia propinquitate. is cum Secundum, scholae adhuc operatum,
 tristem forte vidisset, interrogavit, quae causa frontis tam adductae.

nec dissimulavit adolescens, tertium iam diem esse, quod omni
 labore materiae ad scribendum destinatae non inveniret exordium; quo
 sibi non praesens tantum dolor, sed etiam desperatio in posterum fieret.
 tum Florus arridens, 
 numquid 
 tu, inquit, melius dicere vis quam
 potes?

ita se res habet. curandum est ut quam optime
 dicamus; dicendum tamen pro facultate. ad profectum enim opus
 est studio non indignatione. ut possimus autem scribere etiam
 plura et celerius, non exercitatio modo praestabit, in qua sine dubio
 multum est, sed etiam ratio; si non resupini spectantesque tectum et
 cogitationem murmure agitantes exspectaverimus quid obveniat; sed quid
 res poscat, quid personam deceat, quod sit tempus, qui iudicis animus
 intuiti, humano quodam modo ad scribendum accesserimus. sic 
 nobis et initia et quae sequuntur natura ipsa praescribit.

certa sunt enim pleraque et, nisi coniueamus, in oculos incurrunt; ideoque nec indocti nec rustici
 diu quaerunt, unde incipiant; quo pudendum est magis, si difficultatem
 facit doctrina. non ergo semper putemus optimum esse quod
 latet; immutescamus alioqui, si nihil dicendum videatur, nisi quod non
 invenimus.

diversum est huic eorum vitium, qui primo decurrere per
 materiam stilo quam velocissimo volunt et sequentes calorem atque
 impetum ex tempore scribunt; hanc silvam vocant. repetunt 
 deinde et componunt quae effuderant; sed verba emendantur et numeri,
 manet in rebus temere congestis quae fuit levitas.

protinus ergo adhibere curam rectius erit atque ab initio sic
 opus ducere, ut caelandum, non ex integro fabricandum sit.
 aliquando tamen adfectus sequemur, in quibus fere plus
 calor quam diligentia valet. satis apparet ex eo, quod hanc
 scribentium negligentiam damno, quid de illis dictandi deliciis sentiam.

nam in stilo quidem quamlibet properato dat aliquam
 cogitationi moram non consequens celeritatem eius manus; ille cui
 dictamus urget, atque interim pudet etiam dubitare
 aut resistere aut mutare quasi conscium infirmitatis nostrae timentes.

quo fit, ut non rudia tantum et fortuita, sed impropria
 interim, dum sola est connectendi sermonis cupiditas, effluant, quae nec
 scribentium curam nec dicentium impetum consequantur. at idem
 ille, qui excipit, si tardior in scribendo aut incertior in intellegendo
 velut offensator
 fuit, inhibetur cursus, atque omnis quae erat concepta mentis intentio
 mora et interdum iracundia excutitur.

tum illa, quae altiorem animi motum sequuntur
 quaeque ipsa animum quodammodo concitant, quorum est iactare nanum,
 torquere vultum, frontem et latus interim obiurgare,
 quaeque Persius notat, cum leviter dicendi genus significat, 
 
 nec pluteum, inquit,
 caedit nec demorsos sapit unguis, 
 etiam
 ridicula sunt, nisi cum soli sumus.

denique ut semel quod est potentissimum dicam, secretum in
 
 dictando perit. atque liberum arbitris locum et quam
 altissimum silentium scribentibus maxime convenire nemo dubitaverit.
 non tamen protinus audiendi, qui credunt aptissima in hoc
 nemora silvasque, quod illa caeli libertas locorumque amoenitas sublimem
 animum et beatiorem spiritum parent.

mihi certe iucundus hic magis quam
 studiorum hortator videtur esse secessus. namque illa, quae
 ipsa delectant, necesse est avocent ab intentione operis destinati.
 neque enim se bona fide in multa simul intendere animus
 totum potest, et quocunque respexit, desinit intueri quod propositum
 erat.

quare silvarum amoenitas et praeterlabentia flumina et
 inspirantes ramis arborum aurae volucrumque cantus et ipsa late
 circumspiciendi libertas ad se trahunt, ut mihi remittere potius
 voluptas ista videatur cogitationem quam intendere.

Demosthenes melius, qui se in locum, ex quo nulla exaudiri
 vox et ex quo nihil prospici posset, recondebat ne aliud agere mentem
 cogerent oculi. ideoque lucubrantes silentium noctis et
 clausum cubiculum et lumen unum velut tectos maxime
 teneat.

sed cum in omni studiorum genere tum in hoc praecipue bona
 valetudo, quaeque eam maxime praestat, frugalitas, necessaria est, cum
 tempora ab ipsa rerum natura ad quietem refectionemque nobis data in
 acerrimum laborer convertimus. cui tamen non plus irrogandum
 est quam quod somno supererit, haud deerit.

obstat enim diligentiae scribendi etiam fatigatio, et abunde,
 si vacet, lucis spatia sufficiunt; occupatos in noctem necessitas agit.
 est tamen lucubratio, quotiens ad eam integri ac refecti
 venimus, optimum secreti genus.

sed silentium et secessus et undique liber animus ut sunt
 maxime optanda, ita non semper possunt contingere, ideoque non statim,
 si quid obstrepet, abiiciendi codices erunt et deplorandus dies; verum
 incommodis repugnandum et hic faciendus usus, ut omnia quae impedient
 vincat intentio; quam si tota mente in opus ipsum direxeris, nihil
 eorum, quae oculis vel auribus incursant, ad animum perveniet.

An vero frequenter etiam fortuita hoc cogitatio praestat, ut
 obvios non videamus et itinere deerremus: non consequemur idem, si et
 voluerimus? non est indulgendum causis desidiae.
 nam si non nisi refecti, non nisi hilares, non nisi
 omnibus aliis curis vacantes studendum existimarimus, semper erit
 propter quod nobis ignoscamus.

quare in turba, itinere, conviviis etiam faciat sibi cogitatio
 ipsa secretum. quid alioqui fiet, cum in medio foro, tot
 circumstantibus iudiciis, iurgiis, fortuitis etiam clamoribus, erit
 subito continua oratione dicendum, si particulas quas ceris mandamus
 nisi in solitudine reperire non possumus? propter quae idem
 ille tantus amator secreti Demosthenes in litore, in quo se maximo cum
 sono fluctus illideret, meditans consuescebat contionum fremitus non
 expavescere.

illa quoque minora (sed nihil in studiis parvum est) non sunt transeunda: scribi optime ceris, in
 quibus facillima est ratio delendi, nisi forte visus infirmior
 membranarum potius usum exiget, quae ut iuvant aciem, ita crebra
 relatione, quoad intinguntur, calami morantur manum et cogitationis
 impetum frangunt.

relinquendae autem in utrolibet genere contra erunt vacuae
 tabellae, in quibus libera adiiciendo sit excursio. nam 
 interim pigritiam emendandi angustiae faciunt aut certe novorum
 interpositione priora confundant. ne latas quidem ultra modum
 esse ceras velim, expertus iuvenem studiosum alioqui praelongos habuisse
 sermones, quia illos numero versuum metiebatur, idque vitium, quod
 frequenti admonitione corrigi non potuerat, mutatis codicibus esse
 sublatum.

debet vacare etiam locus, in quo notentur quae scribentibus
 solent extra ordinem, id est ex aliis, quam qui sunt in manibus loci,
 occurrere. irrumpunt enim optimi nonnunquam sensus, quos
 neque inserere oportet neque differre tutum est, quia interim elabuntur,
 interim memoriae suae intentos ab alia inventione declinant ideoque
 optime sunt in deposito.

sequitur emendatio, pars studiorum longe utilissima.
 neque enim sine causa creditum est stilum non minus
 agere, cum delet. huius autem operis est
 adiicere, detrahere, mutare. sed facilius in iis
 simpliciusque iudicium, quae replenda vel deiicienda sunt; premere vero
 tumentia, humilia extollere, luxuriantia adstringere, inordinata
 digerere, soluta componere, exultantia coercere, duplicis operae.
 nam et damnanda sunt quae placuerunt et invenienda quae
 fugerant.

nec dubium est optimum esse emendandi genus, si scripta in
 aliquod tempus reponantur, ut ad ea post intervallum velut nova atque
 aliena redeamus, ne nobis scripta nostra tanquam recentes fetus
 blandiantur.

sed neque hoc contingere semper potest praesertim oratori, cui
 saepius scribere ad praesentes usus necesse est; et ipsa emendatio finem
 habeat. sunt enim qui ad omnia scripta tanquam vitiosa
 redeant et, quasi nihil fas sit rectum esse quod primum est, melius
 existiment quidquid est aliud, idque faciant, quotiens librum in manus
 resumpserunt, similes medicis etiam integra secantibus.
 accidit itaque ut cicatricosa sint et exsanguis et cura
 peiora.

sit ergo aliquando quod placeat aut certe quod sufficiat, ut
 opus poliat lima, non exterat. temporis quoque esse debet modus. nam quod Cinnae
 Zmyrnam novem annis accepimus scriptam, et panegyricum Isocratis, qui
 parcissime, decem annis dicunt elaboratum, ad oratorem nihil pertinet,
 cuius nullum erit, si tam tardum fuerit, auxilium.

proximum est, ut dicamus, quae praecipue scribenda sint
 ἕξιν parantibus. non 
 est huius quidem operis,
 ut explicemus quae sint materiae, quae prima aut secunda aut deinceps
 tractanda sint (nam id factum est etiam primo libro, quo puerorum, et
 secundo, quo iam robustorum studiis ordinem dedimus) sed de quo nunc
 agitur, unde copia ac facilitas maxime veniat.

vertere Graeca in Latinum veteres nostri oratores optimum
 iudicabant. id se L. Crassus in illis Ciceronis de Oratore
 libris dicit factitasse. id Cicero sua ipse persona
 frequentissime praecipit, quin etiam libros Platonis atque Xenophontis
 edidit hoc genere translatos. id Messalae placuit, multaeque
 sunt ab eo scriptae ad hunc modum orationes, adeo ut etiam cum illa
 Hyperidis pro Phryne difficillima Romanis subtilitate contenderet.

et manifesta est exercitationis huiusce ratio. nam 
 et rerum copia Graeci auctores abundant et plurimum artis in eloquentiam
 intulerunt, et hos transferentibus verbis uti optimis licet, omnibus
 enim utimur nostris. figuras vero,
 quibus maxime ornatur oratio, multas ac varias excogitandi etiam
 necessitas quaedam est, quia plerumque a Graecis Romana dissentiunt.

sed et illa ex Latinis conversio multum et ipsa contulerit.
 ac de carminibus quidem neminem credo dubitare, quo solo
 genere exercitationis dicitur usus esse Sulpicius. nam et
 sublimis spiritus attollere orationem potest, et verba poetica libertate
 audaciora non praesumunt eadem proprie dicendi facultatem.
 sed et ipsis sententiis adiicere licet oratorium robur et
 omissa supplere, effusa substringere.

neque ego paraphrasim esse interpretationem tantum volo, sed
 circa eosdem sensus certamen atque aemulationem. ideoque ab
 illis dissentio, qui vertere orationes Latinas vetant, quia optimis
 occupatis, quidquid aliter dixerimus, necesse sit esse deterius.
 nam neque semper est desperandum, aliquid illis, quae
 dicta sunt, melius posse reperiri; neque adeo ieiunam ac pauperem natura
 eloquentiam fecit, ut una de re bene dici nisi semel non possit.

nisi forte histrionum multa circa voces easdem variare gestus
 potest, orandi minor vis, ut dicatur aliquid, post
 quod in eadem materia nihil dicendum sit. sed esto neque
 melius quod invenimus esse neque par:

est certe proximis locus. An vero ipsi non bis ac saepius
 de eadem re dicimus et quidem continuas nonnunquam sententias?
 nisi forte contendere nobiscum possumus, cum aliis non
 possumus. nam si uno genere bene diceretur, fas erat
 existimari praeclusam nobis a prioribus viam; nunc vero innumerabiles
 sunt modi plurimaeque eodem viae ducunt.

sua brevitati gratia, sua copiae, alia translatis virtus alia
 propriis, hoc oratio recta illud figura declinata commendat.
 ipsa denique utilissima est exercitationi difficultas.
 quid , quod auctores maximi sic diligentius cognoscuntur?
 non enim scripta lectione secura transcurrimus, sed
 tractamus singula et necessario introspicimus et, quantum virtutis
 habeant, vel hoc ipso cognoscimus, quod imitari non possumus.

nec aliena tantum transferre sed etiam nostra pluribus modis
 tractare proderit, ut ex industria sumamus
 sententias quasdam easque versemus quam numerosissime, velut eadem cera
 aliae aliaeque formae duci solent.

plurimum autem parari facultatis existimo ex simplicissima
 quaque materia. nam illa multiplici personarum, causarum,
 temporum, locorum, dictorum, factorum diversitate facile delitescet
 infirmitas, tot se undique rebus, ex quibus aliquam apprehendas,
 offerentibus.

illud virtutis indicium est fundere quae natura contracta
 sunt, augere parva, varietatem similibus, voluptatem expositis dare et
 bene dicere multa de paucis. in hoc optime facient infinitae
 quaestiones, quas vocari θέσεις 
 diximus, quibus Cicero iam princeps in re publica exerceri solebat.

his confinis est destructio et confirmatio sententiarum.
 nam cum sit sententia decretum quoddam atque praeceptum,
 quod de re idem de iudicio rei quaeri potest. tum loci
 communes, quos etiam scriptos ab oratoribus scimus. nam qui
 haec recta tantum et in nullos flexus recedentia copiose tractaverit,
 utique in illis plures excursus recipientibus magis
 abundabit eritque in omnes causas paratus. omnes enim
 generalibus quaestionibus constant.

nam quid interest, Cornelius tribunus plebis quod codicem
 legerit, reus sit, an quaeramus, violeturne maiestas, si magistratus
 rogationem suam populo ipse recitaverit; Milo Clodium rectene occiderit,
 veniat in iudicium, an, oporteatne insidiatorem interfici vel
 perniciosum rei publicae civem, etiamsi non insidietur; Cato Marciam
 honestene tradiderit Hortensio, an, conveniatne res talis bono viro?
 de personis iudicatur, sed de rebus contenditur.

declamationes vero, quales in scholis rhetorum dicuntur, si
 modo sunt ad veritatem accommodatae et orationibus similes, non tantum
 dum adolescit profectus sunt utilissimae, quia inventionem et
 dispositionem pariter exercent, sed etiam cum est consummatus ac iam in
 foro clarus. alitur enim atque enitescit velut pabulo
 laetiore facundia et adsidua contentionum asperitate fatigata renovatur.

quapropter historiae nonnunquam ubertas
 in aliqua exercendi stili parte ponenda et dialogorum libertate
 gestiendum. ne carmine quidem ludere contrarium fuerit, sicut
 athletae, remissa quibusdam temporibus ciborum atque exercitationum
 certa necessitate, otio et iucundioribus epulis reficiuntur.

ideoque mihi videtur M. Tullius tantum intulisse eloquentiae
 lumen, quod in hos quoque studiorum secessus excurrit. nam si
 nobis sola materia fuerit ex litibus, necesse est deteratur fulgor et
 durescat articulus et ipse ille mucro ingenii cotidiana pugna
 retundatur.

sed quemadmodum forensibus certaminibus exercitatos et quasi
 militantes reficit ac reparat haec velut sagina dicendi, sic
 adolescentes non debent nimium in falsa rerum imagine detineri et
 inanibus simulacris usque adeo, ut difficilis ab his digressus sit,
 assuescere, ne ab illa, in qua prope consenuerunt, umbra
 vera discrimina velut quendam solem reformident.

quod accidisse etiam M. Porcio Latroni, qui primus clari
 nominis professor fuit, traditur, ut, cum ei summam in scholis opinionem
 obtinenti causa in foro esset oranda, impense petierit, uti subsellia in
 basilicam transferrentur. ita illi caelum novum fuit, ut
 omnis eius eloquentia contineri tecto ac parietibus
 videretur.

quare iuvenis, qui rationem inveniendi eloquendique a
 praeceptoribus diligenter acceperit (quod non est infiniti operis, si
 docere sciant et velint), exercitationem quoque modicam fuerit
 consecutus, oratorem sibi aliquem, quod apud maiores fieri solebat,
 deligat, quem sequatur, quem imitetur; iudiciis intersit quam plurimis
 et sit certaminis, cui destinatur, frequens spectator.

tum causas vel easdem, quas agi audierit, stilo et ipse
 componat, vel etiam alias veras modo et utrinque tractet, et, quod in
 gladiatoribus fieri videmus, decretoriis exerceatur, ut fecisse Brutum
 diximus pro Milone. melius hoc quam rescribere veteribus
 orationibus, ut fecit Cestius contra Ciceronis actionem habitam pro
 eodem, cum alteram partem satis nosse non posset ex sola defensione.

citius autem idoneus erit iuvenis, quem praeceptor coegerit in
 declamando quam simillimum esse veritati et per totas ire materias,
 quarum nunc facillima et maxime favorabilia decerpunt.
 obstant huic, quod secundo loco posui, fere turba
 discipulorum et consuetudo classium certis diebus audiendarum, nonnihil
 etiam persuasio patrum numerantium potius
 declamationes quam aestimantium.

sed , quod dixi primo, ut arbitror, libro, nec ille se bonus
 praeceptor maiore numero quam sustinere possit onerabit et inanem
 loquacitatem recidet, ut omnia quae sunt in controversia, non, ut quidem
 volunt, quae in rerum natura, dicantur; et vel longiore potius dierum
 spatio laxabit dicendi necessitatem vel materias dividere permittet.

una enim diligenter effecta plus proderit quam plures
 inchoatae et quasi degustatae. propter quod accidit, ut nec
 suo loco quidque ponatur, nec illa quae prima sunt servent suam legem,
 iuvenibus flosculos omnium partium in ea quae sunt dicturi
 congerentibus; quo fit, ut timentes, ne sequentia perdant, priora
 confundant.

proxima stilo cogitatio est, quae et ipsa vires ab hoc
 accipit, estque inter scribendi laborem extemporalemque fortunam media
 quaedam et nescio an usus frequentissimi. nam scribere non
 ubique nec semper possumus; cogitationi temporis ac loci plurimum est.
 haec paucis admodum horis magnas 
 etiam causas complectitur; haec, quotiens intermissus est somnus, ipsis
 noctis tenebris adiuvatur; haec inter medios rerum actus aliquid invenit
 vacui nec otium patitur.

neque vero rerum ordinem modo, quod ipsum satis erat, intra se
 ipsa disponit, sed verba etiam copulat totamque ita contexit orationem,
 ut ei nihil praeter manum desit. nam memoriae quoque
 plerumque inhaerent fidelius, quae nulla scribendi securitate laxantur.
 sed ne ad hanc quidem vim cogitandi perveniri potest aut
 subito aut cito.

nam primum facienda multo stilo forma est, quae nos etiam
 cogitantes sequatur; tum adsumendus usus paulatim, ut pauca primum
 complectamur animo, quae reddi fideliter possint; mox per incrementa tam
 modica, ut onerari se labor ille non sentiat, augenda vis et
 exercitatione multa continenda est, quae quidem maxima ex parte memoria
 constat. ideoque aliqua mihi in illum locum differenda sunt.

eo tandem pervenit, ut is, cui non refragetur ingenium,
 acri studio adiutus tantum consequatur, ut ei tam
 quae cogitarit quam quae scripserit atque edidicerit in dicendo fidem
 servent. Cicero certe Graecorum Metrodorum Scepsium et
 Empylum Rhodium nostrorumque Hortensium tradidit, quae cogitaverant, ad
 verbum in agendo retulisse.

sed si forte aliquis inter dicendum effulserit extemporalis
 color, non superstitiose cogitatis demum est inhaerendum.
 neque enim tantum habent curae, ut non sit dandus et
 fortunae locus, cum saepe etiam scriptis ea quae subito nata sunt
 inserantur. ideoque totum hoc exercitationis genus ita
 instituendum est, ut et digredi ex eo et redire in id facile possimus.

nam ut primum est domo adferre paratam dicendi copiam et
 certam, ita refutare temporis munera longe stultissimum est.
 quare cogitatio in hoc praeparetur, ut nos fortuna
 decipere non possit, adiuvare possit. id autem fiet memoriae
 viribus, ut illa, quae complexi animo sumus, fluant secura, non
 sollicitos et respicientes et una spe suspensos recordationis non sinant
 providere. alioqui vel extemporalem temeritatem malo quam
 male cohaerentem cogitationem.

peius enim quaeritur retrorsus, quia, dum illa desideramus, ab
 allis avertimur, et ex memoria potius res petimus
 quam ex materia. plura sunt autem, si utrimque 
 quaerendum est, quae inveniri possunt quam quae inventa sunt.

Maximus vero studiorum fructus est et velut primus quoddam
 amplissimum longi laboris ex
 tempore dicendi facultas, quam qui non erit consecutus, mea quidem
 sententia civilibus officiis renuntiabit et solam scribendi facultatem
 potius ad alia opera convertet. vix enim bonae fidei viro
 convenit auxilium in publicum polliceri, quod praesentissimis quibusque
 periculis desit, intrare portum ad quem
 navis accedere nisi lenibus ventis vecta non possit,

siquidem innumerabiles accidunt subitae necessitates vel apud
 magistratus vel repraesentatis iudiciis continuo agendi.
 quarum si qua, non dico cuicunque innocentium civium sed
 amicorum ac propinquorum alicui evenerit, stabitne mutus et salutarem
 petentibus uocem statimque, si non succurratur, perituris, moras et
 secessum et silentium quaeret, dum illa verba fabricentur et memoriae
 insidant et vox ac latus praeparetur?

quae vero patitur hoc ratio, ut
 quisquam possit orator omittere aliquando casus Quid, cum adversario
 respondendum erit, fiet? nam saepe ea, quae opinati sumus et
 contra quae scripsimus, fallunt, ac tota subito
 causa mutatur; atque ut gubernatori ad incursus tempestatum, sic agenti
 ad varietatem causarum ratio mutando est.

quid porro multus stilus et adsidua lectio et longa studiorum
 aetas facit, si manet eadem quae fuit incipientibus difficultas?
 perisse profecto confitendum est praeteritum laborem, cui
 semper idem laborandum est. neque ego hoc ago ut ex tempore
 dicere malit, sed ut possit. id autem maxime hoc modo
 consequemur.

nota sit primum dicendi via. neque enim prius
 contingere cursus potest quam scierimus, quo sit et qua perveniendum.
 nec satis est non ignorare quae sunt causarum iudicialium
 partes, aut quaestionum ordinem recte disponere, quanquam ista sunt
 praecipua, sed quid quoque loco primum sit ac secundum et deinceps; quae
 ita sunt natura copulata, ut mutari aut intervelli sine confusione non
 possint.

quisquis autem via dicet, ducetur ante omnia rerum ipsa serie velut duce; propter
 quod homines etiam modice exercitati facillime tenorem in narrationibus
 servant. deinde , quid quoque loco quaerant, scient. nec
 circumspectabunt nec offerentibus se aliunde sensibus turbabuntur nec
 confundent ex diversis orationem velut salientes
 huc illuc nec usquam insistentes.

postremo habebunt modum et fine, qui esse citra divisionem
 nullus potest. expletis pro facultate omnibus quae
 proposuerint, pervenisse se ad ultimum sentient. et haec
 quidem ex arte, illa vero ex studio: ut copiam sermonis optimi,
 quemadmodum praeceptum est, comparemus: multo ac fideli stilo sic
 formetur oratio, ut scriptorum colorem etiam quae subito effusa sint
 reddant, ut, cum multa scripserimus, etiam multa dicamus.

nam consuetudo et exercitatio facilitatem maxime parit; quae
 si paulum intermissa fuerit, non velocitas illa modo tardatur, sed ipsum
 os coit atque concurrit.
 quanquam enim opus est naturali quadam mobilitate animi
 ut, dum proxima dicimus, struere ulteriora possimus semperque nostram
 vocem provisa et formata cogitatio excipiat,

vix tamen aut natura aut ratio in tam multiplex officium diducere animum
 queat, ut inventioni, dispositioni, elocutioni, ordini rerum
 verborumque, tum iis, quae dicit, quae subiuncturus est, quae ultra
 spectanda sunt, adhibita vocis, pronuntiationis,
 gestus observatione, una sufficiat.

longe enim praecedat oportet intentio ac prae se res agat,
 quantumque dicendo consumitur, tantum ex ultimo prorogetur; ut, donec
 perveniamus ad finem, non minus prospectu procedamus quam gradu, si non
 intersistentes offensantesque brevia illa atque concisa singultantium
 modo eiecturi sumus.

est igitur usus quidam irrationalis, quem Graeci ἄλογον τριβήν vocant, qua manus in
 scribendo decurrit, qua oculi totos simul in lectione versus flexusque
 eorum et transitus intuentur, et ante sequentia vident quam priora
 dixerunt. quo constant miracula illa in scenis pilariorum ac
 ventilatorum, ut ea quae emiserint ultro venire in manus credas et qua
 iubentur decurrere.

sed hic usus ita proderit, si ea de qua locuti sumus ars
 antecesserit, ut ipsum illud, quod in se rationem non habet, in ratione
 versetur. nam mihi ne dicere quidem videtur nisi qui
 disposite, ornate, copiose dicit, sed tumultuari.

nec fortuiti sermonis contextum mirabor unquam, quem
 iurgantibus etiam mulierculis superfluere video, cum eo quod, si calor ac spiritus tulit, frequenter accidit ut successum
 extemporalem consequi cura non possit.

deum tunc adfuisse, cum id evenisset, veteres oratores, ut
 Cicero, dictitabant. sed ratio manifesta est. nam 
 bene concepti adfectus et recentes rerum imagines continuo impetu
 feruntur, quae nonnumquam mora stili refrigescunt et dilatae non
 revertuntur. utique vero, cum infelix illa verborum
 cavillatio accessit et cursus ad singula vestigia restitit, non potest
 ferri contorta vis, sed, ut optime vocum singularum cedat electio, non
 continua, sed composita est.

quare capiendae sunt illae, de quibus dixi, rerum imagines,
 quas vocari φαντασίας indicavimus,
 omniaque, de quibus dicturi erimus, personae, quaestiones, spes, metus
 habenda in oculis, in adfectus recipienda. pectus est enim,
 quod disertos facit, et vis mentis. ideoque imperitis quoque,
 si modo sint aliquo adfectu concitati, verba non desunt.

tum intendendus animus, non in aliquam rem unam, sed in plures
 simul continuas; ut, si per aliquam rectam viam mittamus oculos, simul
 omnia quae sunt in ea circaque intuemur, non ultimum tantum videmus sed
 usque ad ultimum. addit ad dicendum etiam pudor stimulos,
 mirumque
 videri potest, quod, cum stilus secreto gaudeat
 atque omnes arbitros reformidet, extemporalis actio auditorium
 frequentia, ut miles congestu signorum, excitatur.

namque et difficiliorem cogitationem exprimit et expellit
 dicendi necessitas, et secundos impetus auget placendi cupido.
 adeo pretium omnia spectant, ut eloquentia quoque,
 quanquam plurimum habeat in se voluptatis, maxime tamen praesenti fructu
 laudis opinionisque ducatur.

nec quisquam tantum fidat ingenio, ut id sibi speret
 incipienti statim posse contingere, sed, sicut in cogitatione
 praecipimus, ita facilitatem quoque extemporalem a parvis initiis
 paulatim perducemus ad summam, quae neque perfici neque contineri nisi
 usu potest.

ceterum pervenire eo debet, ut cogitatio non utique melior sit
 ea sed tutior, cum hanc facilitatem non prosa modo multi sint consecuti,
 sed etiam carmine, ut Antipater Sidonius et Licinius Archias (credendum
 enim Ciceroni est), non quia nostris quoque temporibus non et fecerint
 quidam hoc et faciant. quod tamen non ipsum tam probabile
 puto, (neque enim habet aut usum res aut necessitatem) quam exhortandis in hane spem, qui foro praeparantur,
 utile exemplum.

neque vero tanta esse unquam debet fiducia facilitatis, ut non breve saltem tempus,
 quod nusquam fere deerit, ad ea quae dicturi simus dispicienda sumamus,
 quod quidem in iudiciis ac foro datur semper. neque enim
 quisquam est, qui causam quam non didicerit agat.

declamatores quosdam perversa ducit ambitio, ut exposita
 controversia protinus dicere velint; quin etiam, quod est in primis
 frivolum ac scenicum, verbum petant, quo incipiant. sed tam
 contumeliosos in se ridet invicem eloquentia, et qui stultis videri
 eruditi volunt, stulti eruditis videntur.

si qua tamen fortuna tam subitam fecerit agendi necessitatem,
 mobiliore quodam opus erit ingenio, et vis omnis intendenda rebus, et in
 praesentia remittendum aliquid ex cura verborum, si consequi utrumque non dabitur.
 tum et tardior pronuntiatio moras habet et suspensa ac
 velut dubitans oratio, ut tamen deliberate, non haesitare videamur.

hoc , dum egredimur e portu, si nos nondum aptatis satis
 armamentis aget ventus; deinde paulatim simul euntes aptabimus vela et
 disponemus rudentes et impleri sinus optabimus. Id
 potius quam se inani verborum torrenti dare quasi tempestatibus quo
 volent auferendum.

sed non minore studio continetur haec facultas quam paratur.
 ars enim semel percepta non labitur, stilus quoque intermissione paulum admodum de
 celeritate deperdit; promptum hoc et in expedito positum exercitatione
 sola continetur. hac uti sic optimum est, ut cotidie dicamus
 audientibus pluribus, maxime de quorum simus iudicio atque opinione
 solliciti; rarum est enim ut satis se quisque vereatur.

vel soli tamen dicamus potius quam omnino non dicamus.
 est et illa exercitatio
 cogitandi totasque materias vel silentio (dum tamen quasi dicat intra se
 ipsum) persequendi, quae nullo non et tempore et loco, quando non aliud
 agimus, explicari potest, et est in parte utilior quam haec proxima.

diligentius enim componitur quam illa, in qua contextum
 dicendi intermittere veremur. rursus in alia plus prior
 confert, vocis firmitatem, oris facilitatem, motum corporis, qui et
 ipse, ut dixi, excitat oratorem et iactatione manus, pedis supplosione,
 sicut cauda leones facere dicuntur, hortatur. studendum vero
 semper et ubique.

neque enim fere tam est ullus dies occupatus, ut nihil
 lucrativae, ut Cicero Brutum facere tradit, operae
 ad scribendum aut legendum aut dicendum rapi aliquo momento
 temporis possit; siquidem C. Carbo etiam in tabernaculo solebat hac uti
 exercitatione dicendi.

ne id quidem tacendum, quod eidem Ciceroni placet, nullum
 nostrum usquam negligentem esse sermonem; quidquid loquemur ubicunque,
 sit pro sua scilicet portione perfectum. scribendum certe
 nunquam est magis, quam cum multa dicemus ex tempore. ita 
 enim servabitur pondus, et innatans illa verborum facilitas
 in altum reducetur; sicut rustici proximas vitis radices amputant, quae
 illam in summum solum ducunt, ut inferiores penitus descendendo
 firmentur.

ac nescio an, si 
 utrumque cum cura et studio fecerimus, invicem prosit, ut scribendo
 dicamus diligentius, dicendo scribamus facilius. scribendum 
 ergo, quotiens licebit; si id non dabitur, cogitandum; ab utroque
 exclusi debent tamen sic dicere, ut neque deprehensus orator neque litigator
 destitutus esse videatur.

plerumque autem multa agentibus accidit, ut maxime necessaria
 et utique initia scribant, cetera quae domo adferunt cogitatione
 complectantur, subitis ex tempore occurrant; quod fecisse M. Tullium
 commentariis ipsius apparet. sed feruntur aliorum quoque et
 inventi forte, ut eos dicturus quisque composuerat,
 et in libros digesti, ut causarum quae sunt actae a Ser.
 Sulpicio , cuius tres orationes extant; sed hi de
 quibus loquor commentarii ita sunt exacti, ut ab ipso mihi in memoriam
 posteritatis videantur esse compositi.

nam Ciceronis ad praesens modo tempus aptatos libertus Tiro
 contraxit; quos non ideo excuso, quia non probem, sed ut sint magis
 admirabiles. in hoc genere prorsus recipio hanc brevem
 adnotationem libellosque, qui vel manu teneantur, et ad quos interim
 respicere fas sit.

illud quod Laenas praecipit displicet mihi, vel in his quae
 scripserimus velut summas in commentarium et capita
 conferre. facit enim ediscendi negligentiam haec ipsa fiducia
 et lacerat ac deformat orationem. ego autem ne scribendum
 quidem puto, quod non sinus memoria
 persecuturi. nam hic quoque accidit, ut revocet nos cogitatio
 ad illa elaborata nec sinat praesentem fortunam experiri.

sic anceps inter utrumque animus aestuat, cum et scripta
 perdidit et non quaerit nova. sed de memoria destinatus est
 libro proximo locus nec huic parti subiungendus, quia sunt alia prius
 nobis dicenda.

parata, sicut superior libro continetur, facultate scribendi
 cogitandique et ex tempore etiam, cum res poscet, orandi, proxima est
 cura, ut dicamus apte; quam virtutem quartam elocutionis Cicero
 demonstrat, quaeque est meo quidem iudicio maxime necessaria.

nam cum sit ornatus orationis varius et multiplex conveniatque
 alius alii, nisi fuerit accommodatus rebus atque personis, non modo non
 illustrabit eam, sed etiam destruet et vim rerum in contrarium vertet.
 quid enim prodest, esse verba et Latina et significantia
 et nitida, figuris etiam numerisque elaborata, nisi cum iis, in quae
 iudicem duci formarique volumus,

consentiant, si genus sublime dicendi parvis in causis, parvum
 limatumque grandibus, laetum tristibus, lene asperis, minax supplicibus,
 summissum concitatis, trux atque violentum iucundis adhibeamus? ut
 monilibus et margaritis ac veste longa, quae sunt ornamenta feminarum,
 deformentur viri, nec habitus triumphalis, quo nihil excogitari potest augustius, feminas deceat.

hunc locum Cicero breviter in tertio de Oratore libro
 perstringit, neque tamen videri potest quidquam omisisse dicendo, non omni causae neque auditori neque personae neque
 tempori congruere orationis unum genus. 
 nec fere
 pluribus in Oratore eadem. sed illic L. Crassus, cum apud
 summos oratores hominesque eruditissimos dicat, satis habet partem hanc
 velut notare inter agnoscentes;

et hic Cicero adloquens Brutum testatur esse haec ei nota ideoque
 brevius a se dici, quanquam sit fusus locus tracteturque a philosophis
 latius. nos institutionem professi non solum scientibus ista,
 sed etiam discentibus tradimus, ideoque paulo pluribus verbis debet
 haberi venia.

quare notum sit nobis ante omnia, quid conciliando, docendo,
 movendo iudici conveniat, quid quaque parte orationis petamus.
 ita nec vetera aut translata aut ficta verba in
 incipiendo, narrando, argumentando tractabimus neque decurrentes
 contexto nitore circuitus, ubi dividenda erit causa et in partes suas
 digerenda, neque humile atque cotidianum sermonis genus et compositione
 ipsa dissolutum epilogis dabimus, nec iocis
 lacrimas, ubi opus erit miseratione, siccabimus.

nam ornatus omnis non tam sua quam rei, cui adhibetur,
 condicione constat; nec plus refert, quid dicas quam quo loco.
 sed totum hoc apte dicere non elocutionis tantum genere
 constat, sed est cum inventione commune. nam si tantum habent
 etiam verba momentum, quanto res ipsae magis? quarum quae
 esset observatio, suis locis subinde subiecimus.

illud est diligentius docendum, eum demum dicere apte, qui non
 solum quid expediat, sed etiam quid deceat inspexerit. nec me
 fugit, plerumque haec esse coniuncta. nam quod decet, fere
 prodest, neque alio magis animi iudicum conciliari aut, si res in
 contrarium tulit, alienari solent.

aliquando tamen et haec dissentiunt. quotiens autem
 pugnabunt, ipsam utilitatem vincet quod decet. nam quis
 nescit, nihil magis profuturum ad absolutionem Socrati fuisse, quam si
 esset usus illo iudiciali genere defensionis et oratione summissa
 conciliasset iudicum animos sibi crimenque ipsum sollicite redarguisset?

verum id eum minime decebat; ideoque sic egit, ut qui poenam
 suam honoribus summis esset aestimaturus.
 maluit enim vir sapientissimus, quod superesset ex vita,
 sibi perire, quam quod praeterisset. et quando ab hominibus
 sui temporis parum intelligebatur, posteriorum se iudiciis reservavit,
 brevi detrimento iam ultimae senectutis aevum saeculorum omnium
 consecutus.

itaque quamvis Lysias, qui tum in dicendo praestantissimus
 habebatur, defensionem illi scriptam obtulisset, uti ea noluit, cum
 bonam quidem, sed parum sibi convenientem iudicavisset. quo 
 vel solo patet non persuadendi sed bene dicendi finem in oratore
 servandum, cum interim persuadere deforme sit. non fuit hoc
 utile absolutioni, sed, quod est maius, homini fuit.

et nos secundum communem potius loquendi consuetudinem quam
 ipsam veritatis regulam divisione hac utimur, ut ab eo, quod deceat,
 utilitatem separemus; nisi forte prior ille Africanus, qui patria cedere
 quam cum tribuno plebis humillimo contendere de innocentia sua maluit,
 inutiliter sibi videtur consuluisse; aut P. Rutilius, vel cum illo paene
 Socratico genere defensionis est usus, vel cum revocante eum P. Sulla
 manere in exilio maluit, quid sibi maxime conduceret, nesciebat.

hi vero parva illa, quae abiectissimus quisque animus utilia
 credit, si cum virtute conferantur despicienda
 iudicaverunt, ideoque perpetua saeculorum admiratione celebrantur.
 neque nos simus tam humiles, ut quae laudamus inutilia
 credamus.

sed hoc qualecunque discrimen raro admodum eveniet: idem fere,
 ut dixi, in omni genere causarum et proderit et decebit. est 
 autem, quod omnes et semper et ubique deceat, facere ac dicere
 honeste, contraque neminem unquam ullo in loco turpiter.
 minora vero quaeque sunt ex mediis plerumque sunt talia,
 ut aliis sint concedenda, aliis non sint, aut pro persona, tempore,
 loco, causa magis ac minus vel excusata debeant videri vel
 reprehendenda.

cum dicamus autem de rebus aut alienis aut nostris, dividenda
 ratio est eorum, dum sciamus pleraque neutro loco convenire.
 in primis igitur omnis vitiosa iactatio est, eloquentiae
 tamen in oratore praecipue, adfertque audientibus non fastidium modo,
 sed plerumque etiam odium.

habet enim mens nostra sublime quiddam et erectum et impatiens
 superioris; ideoque abiectos aut summittentes se libenter allevamus,
 quia hoc facere tanquam maiores videmur; et
 quotiens discessit aemulatio, succedit humanitas. at qui se
 supra modum extollit, premere ac despicere creditur, nec tam se maiorem
 quam minores ceteros facere.

inde invident humiliores, (hoc vitium est eorum, qui nec
 cedere volunt nec possunt contendere) rident superiores, improbant boni.
 plerumque vere deprehendas arrogantium falsum de se
 opinionem; sed in veris quoque sufficit conscientia.
 reprehensus est in hac parte non mediocriter Cicero,
 quanquam is quidem rerum a se gestarum maior quam eloquentiae fuit in
 orationibus utique iactator.

et plerumque illud quoque non sine aliqua ratione fecit.
 aut enim tuebatur eos, quibus erat adiutoribus usus in
 opprimenda coniuratione, aut respondebat invidiae (cui tamen non fuit
 par, servatae patriae poenam passus exilium), ut illorum, quae egerat in
 consulatu, frequens commemoratio possit videri non gloriae magis quam
 defensioni data.

eloquentiam quidem, cum plenissimam diversae partis advocatis
 concederet, sibi nunquam in agendo immodice adrogauit. illius 
 sunt enim: 
 si quid est ingenii in me, quod
 sentio quam sit exiguum, et, 
 quo 
 ingenio 
 
 minus possum,
 subsidium mihi diligentia comparavi .

quin etiam contra Q. Caecilium de accusatore in Verrem
 constituendo, quamvis multum esset in hoc quoque momenti, uter ad
 agendum magis idoneus veniret, dicendi tamen facultatem magis illi
 detraxit quam adrogauit sibi, seque non consecutum, sed omnia fecisse, ut posset eam consequi, dixit.

in epistolis aliquando familiariter apud amicos, nonnunquam in
 dialogis aliena tamen persona verum de eloquentia sua dicit.
 et aperte tamen gloriari nescio an sit magis tolerabile
 vel ipsa vitii huius simplicitate, quam illa iactatio perversa, si
 abundans opibus pauperem se neget, nobilis obscurum et potens infirmum
 et disertus imperitum plane et infantem vocet.

ambitiosissimum gloriandi genus est etiam deridere.
 ab aliis ergo laudemur; nam ipsos, ut Demosthenes ait,
 erubescere, etiam cum ab alis laudabimur,
 decet. neque hoc dico, non aliquando de rebus a se gestis
 oratori esse dicendum, sicut eidem Demostheni pro Ctesiphonte; quod
 tamen ita emendavit, ut necessitatem id faciendi ostenderet invidiamque
 omnem in eum regereret, qui hoc se coegisset.

et M. Tullius saepe dicit de oppressa coniuratione Catilinae;
 sed modo id virtuti senatus, modo providentiae
 deorum immortalium adsignat. plerumque contra inimicos atque
 obtrectatores plus vindicat sibi. erant enim illa tuenda,
 cum obiicerentur.

in carminibus utinam pepercisset, quae non desierunt carpere
 maligni: 
 
 cedant arma
 togae, concedat laurea linguae; 
 
 et
 
 O fortunatam natam me consule
 Romam; 
 et Iovem illum, a quo in
 concilium deorum advocatur; et 
 Minervam , quae artes eum edocuit; quae sibi
 ille secutus quaedam Graecorum exempla permiserat.

verum eloquentiae ut indecora iactatio, ita nonnunquam
 concedenda fiducia est. nam quis reprehendat haec: 
 quid putem? contemptumne me? non 
 video nec in vita nec in gratia nec in rebus gestis nec in hac mea
 mediocritate ingenii, quid despicere possit Antonius?
 
 et paulo post apertius:

An decertare mecum voluit contentione
 dicendi? hoc quidem est beneficium. quid enim
 plenius, quid uberius quam mihi et pro me et contra Antonium dicere?

arrogantes et illi, qui se iudicasse de causa nec aliter adfuturos fuisse proponunt. nam 
 et inviti iudices audiunt praesumentem partes suas, nec hoc oratori
 contingere inter aduersarios quod Pythagorae inter discipulos potest 
 ipse dixit. 
 sed istud magis
 minusve vitiosum est pro personis dicentium.

defenditur enim aliquatenus aetate, dignitate, auctoritate;
 quae tamen vix in ullo tanta fuerint, ut non hoc adfirmationis genus
 temperandum sit aliqua moderatione sicut omnia, in quibus patronus
 argumentum ex se ipso pete. quid fuisset tumidius, si
 accipiendum criminis loco negasset Cicero equitis Romani esse filium, se
 defendente? at ille fecit hoc etiam fauorabile coniungendo
 cum iudicibus dignitatem suam: 
 equilis 
 autenm Romani esse filium, criminis loco poni ab accusatoribus,
 neque vobis iudicantibus oportuit neque defendentibus nobis.

impudens , tumultuosa, iracunda actio omnibus indecora, sed ut
 quisque aetate, dignitate, usu praecedit, magis in ea reprehendendus.
 videas autem rixatores quosdam neque iudicum reverentia
 neque agendi more ac modo contineri, quo ipso mentis habitu manifestum sit, tam in suscipiendis quam in agendis causis
 nihil pensi habere.

profert enim mores plerumque oratio et animi secret detegit.
 nec sine causa Graeci prodiderunt, ut vivat, quemque
 etiam dicere. humiliora illa vitia: summissa adulatio,
 adfectata scurrilitas, in rebus ac verbis parum modestis ac pudicis
 vilis pudor, in omni negotio neglecta auctoritas; quae fere accidunt
 iis, qui nimium aut blandi esse aut ridiculi volunt.

ipsum etiam eloquentiae genus alios aliud decet.
 nam neque tam plenum et erectum et audax et praecultum
 senibus convenerit quam pressum et mite et limatum et quale intelligi
 vult Cicero, cum dicit, orationem suam coepisse canescere; sicut vestibus quoque non purpura coccoque
 fulgentibus illa aetas satis apta sit.

in iuvenibus etiam uberiora paulo et paene periclitantia
 feruntur. at in iisdem siccum et sollicitum et contractum
 dicendi propositum plerumque adfectatione ipsa severitatis invisum est,
 quando etiam morum senilis auctoritas immatura in adolescentibus
 creditur. simpliciora militares decent.

philosophiam ex professo, ut quidam faciunt, ostentantibus
 parum decori sunt plerique orationis ornatus maximeque ex adfectibus,
 quos illi vitia dicunt. verba quoque exquisitiora et
 compositio numerosa tali proposito diversa.

non 
 enim sola illa laetiora, qualia a
 Cicerone dicuntur, 
 saxa atque solitudines
 voci respondent; sed etiam illa, quanquam plena sanguinis, 
 vos enim iam, Albani tumuli atque luci,
 vos, inquam, imploro atque testor, mosque, Albanorum obrutae arae,
 sacrorum populi Romani sociae et aequales, non conveniant
 barbae illi atque tristitiae.

at vir civilis vereque sapiens, qui se non otiosis
 disputationibus, sed administrationi rei publicae dediderit, a qua
 longissime isti, qui philosophi vocantur, recesserunt, omnia, quae ad
 efficiendum oratione quod proposuerit valent, libenter adhibebit, cum
 prius quid honestum sit efficere in animo suo constituerit.

est quod principes deceat, aliis non concesseris.
 imperatorum ac triumphalium separata est aliqua ex parte
 ratio eloquentiae, sicut Pompeius abunde disertus rerum suarum narrator,
 et hic, qui bello civili se interfecit, Cato eloquens senator fuit.

idem dictum saepe in alio liberum, in alio furiosum, in alio
 superbum est. verba adversus Agamemnonem a Thersite habita
 ridentur; da illa Diomedi aliive cui pari: magnum animum ferre prae se
 videbuntur. 
 ego te consulem putem, 
 inquit L. Crassus Philippo, cum tu me non putes
 senatorem? 
 uox honestissimae libertatis;
 non tamen ferres quemcumque dicentem.

negat se magni facere aliquis poetarum, utrum Caesar ater an albus homo sit, insania; verte, ut idem
 Caesar de illo dixerit, arrogantia est. maior in personis
 observatio est apud tragicos comicosque, multis enim utuntur et variis.
 eadem et eorum, qui orationes aliis scribebant, fuit
 ratio et declamantium est; non enim semper ut advocati sed plerumque ut
 litigatores dicimus.

verum etiam in iis causis, quibus advocamur, eadem differentia
 diligenter est custodienda. utimur enim fictione personarum
 et velut ore alieno loquimur, dandique sunt iis, quibus vocem
 accommodamus, sui mores. aliter enim P. Clodius, aliter
 Appius Caecus, aliter Caecilianus ille, aliter Terentianus pater
 fingitur. quid asperius lictore Verris: 
 ut adeas, tantum dabis?

quid fortius illo, cuius inter ipsa verberum supplicia una vox
 audiebatur: 
 ciuis Romanus sum?
 
 quam dignae Milonis in peroratione ipsa voces eo
 viro, qui pro re publica seditiosum civem totiens compescuisset quique
 insidias virtute superasset?

denique non modo quot in causa totidem in
 prosopopoeia sunt varietates, sed hoc etiam plures, quod in his
 puerorum, feminarum, populorum, mutarum etiam rerum assimulamus
 adfectus, quibus omnibus debetur suus decor.

eadem in iis, pro quibus agemus, observanda sunt; aliter enim
 pro alio saepe dicendum est, ut quisque honestus, humilis, invidiosus,
 favorabilis erit, adiecta propositorum quoque et anteactae vitae
 differentia. iucundissima vero in oratore humanitas,
 facilitas, moderatio, benivolentia. sed illa quoque diversa
 bonum virum decent: malos odisse, publica vice commoveri, ultum ire
 scelera et iniurias, et omnia, ut initio dixi, honesta.

nec tantum, quis et pro quo sed etiam apud quem dicas,
 interest. facit enim et fortuna discrimen et potestas, nec
 eadem apud principem, magistratum, senatorem, privatum, tantum liberum
 ratio est, nec eodem sono publica iudicia et arbitrorum disceptationes
 aguntur.

nam ut orantem pro capite sollicitudo deceat et cura et omnes
 ad amplificandam orationem quasi machinae, ita in parvis rebus iudiciisque vana sint eadem, rideaturque merito,
 qui apud disceptatorem de re levissima sedens dicturus utatur illa
 Ciceronis confessione, non modo se animo commoveri,
 sed etiam corpore ipso perhorrescere.

quis vero nesciat, quanto aliud dicendi genus poscat gravitas
 senatoria, aliud aura popularis? cum etiam singulis iudicantibus non
 idem apud graves viros quod leviores, non idem apud eruditum quod
 militarem ac rusticum deceat, sitque nonnunquam summittenda et
 contrahenda oratio, ne iudex eam vel intelligere vel capere non possit.

tempus quoque ac locus egent observatione propria.
 nam et tempus tum triste, tum laetum, tum liberum, tum
 angustum est, atque ad haec omnia componendus orator;

et loco publico privatone, celebri an secreto, aliena civitate an tua,
 in castris denique an foro dicas, interest plurimum, ac suam quidque
 formam et proprium quendam modum eloquentiae poscit: cum etiam in
 ceteris actibus vitae non idem in foro, curia, campo, theatro, domi
 facere conveniat; et pleraque, quae natura non sunt
 reprehendenda atque adeo interim sunt necessaria, alibi quam mos permiserit
 turpia habeantur.

illud iam diximus, quanto plus nitoris et cultus
 demonstrativae materiae, ut ad delectationem audientium compositae,
 quam, quae sunt in actu et contentione, suasoriae iudicialesque
 permittant. hoc adhuc adiiciendum aliquas etiam, quae sunt
 egregiae dicendi virtutes, quo minus deceant, effici condicione
 causarum.

An quisquam tulerit reum in discrimine capitis, praecipueque
 si apud victorem et principem pro se ipse dicat, frequenti translatione,
 fictis aut repetitis ex vetustate verbis, composition quae sit maxime a
 vulgari usu remote, decurrentibus periodis, quam laetissimis locis
 sententiisque dicentem? non perdant haec omnia necessarium
 periclitanti sollicitudinis colorem, petendumque etiam innocentibus
 misericordiae auxilium?

moveaturne quisquam eius fortuna, quem tumidum ac sui
 iactantem et ambitiosum institorem eloquentiae in ancipiti sorte videat?
 non immo oderit reum verba aucupantem et anxium de fama
 ingenii, et cui esse diserto vacet?

quod mire M. Caelius in defensione
 causae, qua reus de vi fuit, comprehendisse videtur mihi: 
 ne cui vestrum atque etiam omnium, qui ad
 rem agendam adsunt, meus aut vultus molestior aut vox immoderatior
 aliqua aut denique, quod minimum est, iactantior gestus fuisse
 videatur.

atqui sunt quaedam actiones in satisfactione, deprecatione,
 confessione positae: sententiolisne flendum erit? epiphonemata aut
 enthymemata exorabunt? non , quidquid meris adiicietur
 adfectibus, omnes eorum diluet vires et miserationem securitate laxabit?

age , si de morte filii sui vel iniuria, quae morte sit
 gravior, dicendum patri fuerit, aut in narrando gratiam illam
 expositionis, quae continget ex sermone puro atque dilucido, quaeret,
 breviter ac significanter ordinem rei protulisse contentus, aut
 argumenta diducet in digitos et propositionum ac partitionum captabit
 leporem et, ut plerumque in hoc genere moris est, intentione omni
 remissa loquetur?

quo fugerit interim dolor ille? ubi lacrimae substiterint?
 unde se in medium tam secura observatio artium miserit? non 
 ab exordio usque ad ultimam vocem continues quidam gemitus et idem
 tristitiae vultus servabitur, si quidem volet dolorem suum etiam in
 audientes transfundere? quem si usquam remiserit, in animum iudicantium
 non reducet.

quod praecipue declamantibus (neque enim me paenitet ad hoc
 quoque opus meum et curam susceptorum semel adolescentium respicere)
 custodiendum est, quo plures in schola finguntur adfectus, quos non ut
 advocati, sed ut passi subimus.

cum etiam hoc genus simulari litium soleat, cum ius mortis a
 senatu quidam ob aliquam magnam infelicitatem vel etiam paenitentiam
 petunt, in quibus non solum cantare, quod vitium pervasit, aut
 lascivire, sed ne argumentari quidem nisi mixtis, et quidem ita ut ipsa
 probatione magis emineant, adfectibus decet. nam qui
 intermittere in agendo dolorem potest, videtur posse etiam deponere.

nescio tamen an huius, de quo loquimur, decoris custodia
 maxime circa eos, contra quos dicimus, examinanda sit. nam 
 sine dubio in omnibus statim accusationibus hoc agendum est, ne ad eas
 libenter descendisse videamur. ideoque mihi illud Cassii
 Severi non mediocriter displicet: 
 di boni,
 vico; et, 
 
 quo me vivere
 iuvet, Asprenatem reum video. 
 non enim iusta ex causa
 vel necessaria videri potest postulasse eum, sed quadam accusandi
 voluptate.

praeter hoc tamen, quod est commune, propriam moderationem
 quaedam causae desiderant. quapropter et, qui curationem
 bonorum patris postulabit, doleat eius valetudinem; et quamlibet gravia
 filio pater obiecturus miserrimam sibi ostendat esse hanc ipsam
 necessitatem, nec hoc paucis modo verbis, sed toto colore actionis, ut
 id eum non dicere modo, sed etiam vere dicere appareat.

nec causanti pupillo sic tutor irascatur unquam, ut non
 remaneant amoris vestigia et sacra quaedam patris eius memoria.
 iam quomodo contra abdicantem patrem, querentem uxorem,
 agi causam oporteret, in libro, ut arbitror, septimo dixi.
 quando etiam ipsos loqui, quando advocati voce uti
 deceat, quartus liber, in quo prooemii praecepta sunt, continet.

esse et in verbis quod deceat aut turpe sit, nemini dubium
 est. unum iam igitur huic loco, quod est sane summae
 difficultatis, adiciendum videtur, quibus modis ea,
 quae sunt natura parum speciosa quaeque non dicere, si utrumlibet esset
 liberum, maluissemus, non tamen sint indecora dicentibus.

quid asperiorem habere frontem potest aut quid aures hominum
 magis respuunt, quam cum est filio filiive advocatis in matrem
 perorandum? aliquando tamen necesse est, ut in causa Cluentii
 Habiti. sed non semper illa via, qua contra Sasiam Cicero
 usus est; non quia non ille optime, sed quia plurimum refert, qua in re
 et quo modo laedat.

itaque illa, cum filii caput palam impugnaret, fortiter fuit
 repellenda. duo tamen, quae sola supererant, divine Cicero
 servavit, primum, ne oblivisceretur reverentiae, quae parentibus
 debetur; deinde ut, repetitis altius causis, diligentissime ostenderet,
 quam id, quod erat in matrem dicturus, non oporteret modo fieri, sed
 etiam necesse esset.

primaque haec expositio fuit, quanquam ad praesentem
 quaestionem nihil pertinebat. adeo in causa difficili atque
 perplexa nihil prius intuendum credidit quam quid deceret.
 fecit itaque nomen parentis non filio invidiosum, sed
 ipsi in quam dicebatur.

potest tamen aliquando mater et in re leviore aut minus infeste contra filium stare; tum lenior atque
 summissior decebit oratio. nam et satisfaciendo aut nostram
 minuemus invidiam aut etiam in diversum eam transferemus; et si graviter
 dolere filium palam fuerit, credetur abesse ab eo culpam fietque ultro
 miserabilis.

avertere quoque in alios crimen decet, ut fraude aliquorum
 concita credatur, et omnia nos passuros, nihil aspere dicturos
 testandum, ut, etiamsi non possumus non conviciari, nolle videamur.
 etiam , si quid obiiciendum erit, officium est patroni,
 ut id filio invito, sed fide cogente facere credatur. ita 
 poterit uterque laudari.

quod de matre dixi, de utroque parente accipiendum est; nam
 inter patres etiam filiosque, cum intervenisset emancipatio, litigatum
 scio. in aliis quoque propinquitatibus custodiendum est, ut
 inviti et necessario et parce iudicemur dixisse, magis autem aut minus,
 ut cuique personae debetur reverentia. eadem pro libertis
 adversus patronos observantia. et ut semel plura complectar,
 nunquam decebit sic adversus tales agere
 personas, quomodo contra nos agi ab hominibus condicionis eiusdem iniquo
 animo tulissemus.

praestatur hoc aliquando etiam dignationibus, ut libertatis
 nostrae ratio reddatur, ne quis nos aut petulantes in laedendis eis aut
 etiam ambitiosos putet. itaque Cicero, quanquam erat in
 Cottam gravissime dicturus, neque aliter agi P. Oppii causa poterat,
 longa tamen praefatione excusavit officii sui necessitatem.

aliquando etiam inferioribus praecipueque adolescentulis
 parcere aut videri decet. utitur hac moderatione Cicero pro
 Caelio contra Atratinum, ut eum non inimice corripere, sed paene patrie
 monere videatur. nam et nobilis et iuvenis et non iniusto
 dolore venerat ad accusandum. sed in his quidem, in quibus
 vel iudici vel etiam adsistentibus ratio nostrae moderationis probari
 debet, minor est labor; illic plus difficultatis, ubi ipsos, contra quos
 dicimus, veremur offendere.

duae simul huiusmodi personae Ciceroni pro Murena dicenti
 obstiterunt, M. Catonis Serviique Sulpicii. quam decenter
 tamen Sulpicio, cum omnes concessisset virtutes, scientiam petendi
 consulatus ademit? quid enim aliud
 esset, quo se victum homo nobilis et iuris antistes magis ferret?
 ut vero rationem defensionis suae reddidit, cum se
 studuisse petitioni Sulpicii contra honorem Murenae, non idem debere
 accusationi contra caput diceret!

quam molli autem articulo tractavit Catonem Cuius natura summe
 admiratus non ipsius vitio, sed Stoicae sectae quibusdam in rebus factam
 duriorem videri volebat; ut inter eos non forensem contentionem, sed
 studiosam disputationem crederes incidisse.

haec est profecto ratio et certissimum praeceptorum genus
 illius viri observatio, ut, cum aliquid detrahere salva gratia velis,
 concedas alia omnia: in hoc solo vel minus peritum quam in ceteris,
 adiecta, si poterit fieri, etiam causa, cur id ita sit, vel paulo
 pertinaciorem vel credulum vel iratum vel impulsum ab aliis.

hoc enim commune remedium est, si in tota actione aequaliter
 appareat non honor modo eius, sed etiam caritas. praeterea 
 causa sit nobis iusta sic dicendi, neque id moderate tantum faciamus,
 sed etiam necessario.

diversum ab hoc sed facilius, cum hominum
 aut alioqui turpium aut nobis invisorum quaedam facta laudanda sunt.
 decet enim rem ipsam probare in qualicunque persona.
 dixit Cicero pro Gabinio et P. Vatinio, inimicissimis
 antea sibi hominibus et in quos orationes etiam scripserat, uerum ait,
 ut sit iusta causa sic faciendi, non se de ingenii fama, sed de fide esse
 sollicitum.

difficilior ei ratio in iudicio Cluentiano fuit, cum
 Scamandrum necesse haberet dicere nocentem, cuius egerat causam.
 verum id elegantissime cum eorum, a quibus ad se
 perductus esset, precibus, tum etiam adolescentia sua excusat,
 detracturus alioqui plurimum auctoritatis sibi, in causa praesertim suspecta, si eum se
 esse, qui temere nocentes reos susciperet, fateretur.

apud iudicem vero, qui aut erit inimicus aut propter aliquod
 commodum a causa, quam nos susceperimus, aversus, ut persuadendi ardua
 ratio, ita dicendi expeditissima. fiducia enim iustitiae eius
 et nostrae causae nihil nos timere simulabimus. ipse erit
 gloria inflandus, ut tanto clarior eius futura sit fides ac religio in
 pronuntiando, quanto minus vel offensae vel
 utilitati suae indulserit.

hoc et apud eos, a quibus appellatum erit, si forte ad eosdem
 remittemur; adiicienda ratio vel necessitatis alicuius, si id causa
 concedit, vel erroris vel suspicionis. tutissimum ergo
 paenitentiae confessio et satisfactio culpae, perducendusque omni modo
 iudex ad irae pudorem.

accidit etiam nonnunquam ut eadem de causa, de qua pronuntiarit, cognoscat iterum.
 tum illud quidem commune: apud alium nos iudicem
 disputaturos de illius sententia non fuisse, neque enim emendari ab alio
 quam ipso fas esse; ceterum ex causa, ut quaeque permittet, aut ignorata
 quaedam aut defuisse testes aut (quod timidissime et, si nihil aliud
 plane fuerit, dicendum est) patronos non suffecisse succurret.

etiam , si apud alios iudices agetur, ut in secunda adsertione
 aut in centumviralibus iudiciis duplicibus, parte victa decentius erit,
 quotiens contigerit, servare iudicum pudorem; de qua re latius
 probationum loco dictum est. potest evenire, ut in aliis
 reprehendenda sint, quae ipsi fecerimus, ut obiicit
 Tubero Ligario, quod in Africa fuerit.

et ambitus quidam damnati recuperandae dignitatis gratia reos
 eiusdem criminis detulerunt, ut in scholis luxuriantem patrem luxuriosus
 ipse iuvenis accusat. id quomodo decenter fieri possit,
 equidem non invenio, nisi aliquid reperitur, quod intersit, persona,
 actas, tempus, causa, locus, animus.

Tubero , iuvenem se patri haesisse, illum a senatu missum
 non ad bellum, sed ad frumentum coemendum ait, ut primum licuerit, a
 partibus recessisse; Ligarium et perseverasse et non pro Cn. Pompeio,
 inter quem et Caesarem dignitatis fuerit contentio, cum salvam uterque
 rem publicam vellet, sed pro iuba atque Afris inimicissimis populo
 Romano stetisse.

ceterum vel facillimum est, ibi alienam culpam incusare, ubi
 fateris tuam. verum id iam indicis est, non actoris.
 quodsi nulla contingit excusatio, sola colorem habet
 paenitentia. potest enim videri satis emendatus, qui in odium
 eorum, in quibus erraverat, ipse conversus est.

sunt enim casus quidam, qui hoc natura ipsa rei non indecens
 faciant: ut cum pater ex meretrice natum, quod duxerit meretricem in matrimonium,
 abdicat; scholastica materia sed non quae in foro
 non possit accidere. Hic igitur multa non deformiter dicet:
 vel quod omnium sit votum parentum, ut honestiores quam sint ipsi
 liberos habeant, (nam et si filia nata, meretrix eam mater pudicam esse
 voluisset) vel quod humilior ipse fuerit, (licet enim huic ducere) vel quod non
 habuerit patrem qui moneret;

quin eo minus id faciendum filio fuisse, ne renovaret domus pudorem et
 exprobraret patri nuptias, matri prioris vitae necessitatem, ne denique
 legem quandam suis quoque rursum liberis daret. credibilis erit
 etiam propria quaedam in illa meretrice turpitudo, quam nunc hic pater
 ferre non possit. alia praetereo; neque enim nunc declamamus,
 sed ostendimus nonnunquam posse dicentem ipsis incommodis bene uti.

illic maior aestus, ubi quis pudenda queritur, ut stuprum,
 praecipue in maribus, aut os profanatum. non dico, si
 loquatur ipse; nam quid aliud ei quam gemitus ac fletus et exsecratio
 vitae conveniat, ut iudex intelligat potius dolorem illum quam audiat?
 sed patrono quoque per similes adfectus eundum erit, quia hoc iniuriae genus verecundius est
 fateri passis quam ausis.

mollienda est in plerisque alio colore asperitas orationis, ut
 Cicero de proscriptorum liberis fecit. quid enim crudelius
 quam homines honestis parentibus ac maioribus natos a re publica
 summoveri? itaque durum id esse summus ille tractandorum
 animorum artifex confitetur, sed ita legibus Sullae cohaerere statum
 civitatis adfirmat, ut iis solutis stare ipsa non possit.
 adsecutus itaque est, ut aliquid eorum quoque causa
 videretur facere contra quos diceret.

illud etiam in iocis monui, quam turpis esset fortunae
 insectatio, et ne in totos ordines aut gentes aut populos petulantia
 incurreret. sed interim fides patrocinii cogit quaedam de
 universo genere aliquorum hominum dicere, libertinorum vel militum vel
 publicanorum vel similiter aliorum.

in quibus omnibus commune remedium est, ut ea, quae laedunt,
 non libenter tractare videaris nec in omnia impetum facias, sed in id
 quod expugnandum est, et reprehendens alia laude compenses:

si cupidos milites dicas, sed
 non mirum, quod periculorum ac sanguinis maiora
 sibi deberi praemia putent; eosdem petulantes, sed hoc fieri, quod
 bellis magis quam paci consuerint. libertinis detrahenda est
 auctoritas; licet iis testimonium reddere industriae, per quam exierint
 de servitute.

quod ad nationes exteras pertinet, Cicero varie: detracturus
 Graecis testibus fidem, doctrinam iis concedit ac litteras, seque eius
 gentis amatorem esse profitetur, Sardos contemnit, Allobrogas ut hostes
 insectatur; quorum nihil tunc, cum diceretur, parum aptum aut remotum
 cura decoris fuit.

verborum etiam moderatione detrahi solet, si qua est rei
 invidia: si asperum dicas nimium severum, iniustum persuasione labi,
 pertinacem ultra modum tenacem esse propositi; plerumque velut ipsos
 coneris ratione vincere, quod est mollissimum.

indecorum est super haec omne nimium, ideoque etiam quod
 natura rei satis aptum est, nisi modo quoque temperatur, gratiam perdit.
 cuius rei observatio iudicio magis
 quodam sentiri quam praeceptis tradi potest, quantum satis sit et
 quantum recipiant aures. non habet res mensuram et quasi
 pondus, quia ut in cibis alia aliis magis complent.

adiiciendum etiam breviter videtur, quod fit ut dicendi virtutes diversissimae non solum suos
 amatores habeant, sed ab eisdem saepe laudentur. nam Cicero
 quodam loco scribit, id esse optimum, quod, cum te facile credideris
 consequi imitatione, non possis. alio vero, non id egisse, ut
 ita diceret, quomodo se quilibet posse confideret, sed quomodo nemo.

quod potest pugnare inter se videri. verum utrumque
 ac merito laudatur; causarum enim modo distat, quia simplicitas illa
 et velut securitas inadfectatae orationis mire tenues causas decet,
 maioribus illud admirabile dicendi genus magis convenit. in 
 utroque eminet Cicero; ex quibus alterum imperiti se posse consequi
 credent, neutrum, qui intelligunt.

memoriam quidam naturae modo esse munus existimaverunt, estque
 in ea non dubie plurimum, sed ipsa excolendo sicut
 alia omnia augetur; et totus, de quo diximus adhuc, inanis est labor,
 nisi ceterae partes hoc velut spiritu continentur. nam et
 omnis disciplina memoria constat, frustraque docemur, si quidquid
 audimus praeterfluat; et exemplorum, legum, responsorum, dictorum
 denique factorumque velut quasdam copias, quibus abundare quasque in
 promptu semper habere debet orator, eadem illa vis praesentat.
 neque immerito thesaurus hic eloquentiae dicitur.

sed non firme tantum continere, verum etiam cito percipere
 multa acturos oportet, nec quae scripseris modo iterata lectione
 complecti, sed in cogitatis quoque rerum ac verborum contextum sequi, et
 quae sint ab adversa parte dicta meminisse, nec utique ea, quo dicta
 sunt ordine, refutare, sed opportunis locis ponere.

quid ? extemporalis oratio non alio mihi videtur mentis vigore
 constare. nam dum alia dicimus, quae dicturi sumus intuenda
 sunt. ita , cum semper cogitatio ultra eat, id quod est longius quaerit, quidquid
 autem repperit quodam modo apud memoriam deponit; quod illa quasi media
 quaedam manus acceptum ab inventione tradit
 elocutioni.

non arbitror autem mihi in hoc immorandum, quid sit quod
 memoriam faciat, quanquam plerique imprimi quaedam vestigia animo, velut
 in ceris anulorum signa serventur, existimant. neque ero tam
 credulus, ut, qui habitu tardiorem
 firmioremque memoriam fieri videam, ei artem quoque audeam impertire.

magis admirari naturam subit, tot res vetustas tanto ex
 intervallo repetitas reddere se et offerre, nec tantum requirentibus sed
 etiam sponte interim, nec vigilantibus sed etiam quiete compositis:

eo magis, quod illa quoque animalia, quae carere intellectu videntur,
 meminerunt et agnoscunt et quamlibet longo itinere deducta ad adsuetas
 sibi sedes revertuntur. quid ? non haec varietas mira est,
 excidere proxima, vetera inhaerere? hesternorum immemores acta pueritiae
 recordari?

quid quod quaedam requisita se occultant et eadem forte
 succurrunt? nec manet semper memoria, sed aliquando etiam redit?
 nesciretur tamen, quanta vis esset eius, quanta divinitas
 illa, nisi in hoc lumen vim orandi
 extulisset. non

enim rerum modo sed etiam verborum ordinem 
 praestat, nec ea pauca contexit, sed durat prope in infinitum, et in
 longissimis actionibus prius audiendi patientia quam memoriae fides
 deficit.

quod et ipsum argumentum est subesse artem aliquam iuvarique
 ratione naturae, cum idem docti facere illud, indocti inexercitatique
 non possimus. quanquam invenio apud Platonem obstare memoriae
 usum litterarum, videlicet quoniam illa, quae scriptis reposuimus,

velut custodire desinimus et ipsa securitate dimittimus. nec 
 dubium est quin plurimum in hac parte valeat mentis intentio et velut
 acies luminum a prospectu rerum, quas intuetur, non aversa.
 unde accidit, ut quae per plures dies scribimus ediscendi
 causa, cogitatione ipsa contineamus.

artem autem memoriae primus ostendisse dicitur Simonides.
 cuius vulgata fabula est: cum pugili coronato carmen,
 quale componi victoribus solet, mercede pacta scripsisset, abnegatam ei
 pecuniae partem, quod more poetis frequentissimo digressus in laudes
 Castoris ac Pollucis exierat. quapropter partem ab iis
 petere, quorum facta celebrasset, iubebatur.

et persolverunt, ut traditum est. nam cum esset
 grande convivium in honorem eiusdem victoriae atque adhibitus ei cenae
 Simonides, nuntio est excitus, quod eum duo iuvenes equis advecti
 desiderare maiorem in modum dicebantur. et illos quidem non
 invenit, fuisse tamen gratos erga se deos exitu comperit.

nam vix eo ultra limen egresso, triclinium illud supra
 convivas corruit atque ita confudit, ut non ora modo
 oppressorum, sed membra etiam omnia requirentes ad sepulturam propinqui
 nulla nota possent discernere. tum Simonides dicitur memor
 ordinis, quo quisque discubuerat, corpora suis reddidisse.

est autem magna inter auctores dissensio, Glaucone Carystio an
 Leocrati an Agatharcho an Scopae scriptum sit id carmen; et Pharsali
 fuerit haec domus, ut ipse quodam loco significare Simonides videtur
 utque Apollodorus et Eratosthenes et Euphorion et Larissaeus Eurypylus
 tradiderunt, an Crannone, ut Apollas Callimachus, quam
 secutus Cicero hanc famam latius fudit.

scopam nobilem Thessalum periisse in eo convivio constat;
 adiicitur sororis eius filius; putant et ortos plerosque ab alio Scopa,
 qui maior aetate fuerit.

quanquam mihi totum de Tyndaridis fabulosum videtur, neque
 omnino huius rei meminit usquam poeta ipse,
 profecto non taciturus de tanta sua gloria.

ex hoc Simonidis facto notatum videtur, iuvari memoriam
 signatis animo sedibus, idque credere suo quisque experimento potest.
 Nam cum in loca aliqua post tempus
 reversi sumus, non ipsa agnoscimus tantum, sed etiam, quae in his
 fecerimus, reminiscimur personaeque subeunt, nonnunquam tacitae quoque
 cogitationes in mentem revertuntur. nata est igitur, ut in
 plerisque, ars ab experimento. loca deligunt quam maxime spatiosa,

multa varietate signata, domum forte magnam et in multos diductam
 recessus. in ea quidquid notabile est, animo diligenter
 adfigunt, ut sine cunctatione ac mora partes eius omnes cogitatio possit
 percurrere. et primus hic labor est non haerere in occursu;
 plus enim quam firma debet esse memoria, quae aliam memoriam adiuvet.

tum , quae scripserunt vel cogitatione complexi sunt, aliquo signo, quo moneantur,
 notant; quod esse vel ex re tota potest, ut de navigatione, militia, vel
 ex verbo aliquo; nam etiam excidentes unius admonitione verbi in
 memoriam reponuntur. Sit autem signum navigationis
 ut ancora, militiae ut aliquid ex armis.

haec ita digerunt. primum sensum vestibulo quasi
 adsignant, secundum, puta, atrio, tum impluvia circumeunt, nec cubiculis
 modo aut exedris, sed statuis etiam similibusque per ordinem committunt.
 hoc facto, cum est repetenda memoria, incipiunt ab initio
 loca haec recensere, et quod cuique crediderunt reposcunt, ut eorum
 imagine admonentur. ita , quamlibet multa sint, quorum
 meminisse oporteat, fiunt singula conexa quodam choro, 
 nec errant coniungentes prioribus consequentia solo ediscendi
 labore.

quod de domo dixi, et in operibus publicis et in itinere longo
 et urbium ambitu et picturis fieri potest. etiam fingere sibi
 has imagines licet. opus est ergo locis, quae vel finguntur
 vel sumuntur, et imaginibus vel simulacris, quae utique fingenda sunt.
 imagines voces sunt, quibus ea quae ediscenda sunt
 notamus, ut, quomodo Cicero dicit, locis pro cera, simulacris pro
 litteris utamur.

illud quoque ad verbum ponere optimum fuerit: 
 locis est utendum multis, inlustribus,
 explicatis, modicis intervallis, imaginibus autem agentibus,
 acribus, 
 
 insignitis, quae
 occurrere celeriterque percutere animum possint. 
 quo 
 magis miror, quomodo Metrodorus in XII signis, per quae sol meat,
 trecenos et sexagenos invenerit locos. vanitas nimirum fuit
 atque iactatio circa memoriam sua potius arte quam natura gloriantis.

equidem haec ad quaedam prodesse non negaverim, ut si rerum
 nomina multa per ordinem audita reddenda sint. namque in iis
 quae didicerunt locis ponunt res illas: mensam, ut hoc utar, in
 vestibulo et pulpitum 
 in atrio et sic cetera, deinde relegentes inveniunt, ubi posuerunt.

et forsitan hoc sunt adiuti qui, auctione dimissa, quid cuique
 vendidissent testibus argentariorum tabulis reddiderunt; quod
 praestitisse Hortensium dicunt. minus idem proderit in
 ediscendis, quae orationis perpetuae erunt. nam et sensus non
 eandem imaginem quam res habent, cum alterum fingendum sit, et horum
 tamen utcunque commonet locus, sicut sermonis alicuius habiti.
 at 
 verborum contextus
 eadem arte quomodo comprehendetur?

mitto quod quaedam nullis simulacris 
 significari possunt, ut certe coniunctiones. habeamus enim
 sane, ut qui notis scribunt, certas imagines omnium et loca scilicet
 infinita, per quae verba, quot sunt in quinque contra Verrem secundae
 actionis libris, explicentur, meminerimus etiam omnium quasi
 depositorum: nonne impediri quoque dicendi cursum necesse est duplici memoriae cura?

nam quomodo poterunt copulata fluere, si propter singula verba
 ad singulas formas respiciendum erit? quare et Charmadas et
 Scepsius, de quo modo dixi, Metrodorus, quos Cicero dicit usos hac
 exercitatione, sibi habeant sua; nos simpliciora tradamus.

si longior complectenda memoria fuerit oratio, proderit per
 partes ediscere; laborat enim maxime onere; et hae partes non sint
 perexiguae, alioqui rursus multae erunt et eam distinguent atque
 concident. nec utique certum imperaverim modum, sed maxime ut
 quisque finietur locus, ni forte tam numerosus, ut ipse quoque dividi
 debeat.

dandi sunt certi quidam termini, ut contextum verborum, qui
 est difficillimus, continua et crebra meditatio, partes deinceps ipsas
 repetitus ordo coniungat. non est inutile, iis quae
 difficillimus haereant aliquas apponere notas,
 quarum recordatio commoneat et quasi excitet memoriam;

nemo etiam fere tam infelix, ut, quod cuique loco signum destinaverit,
 nesciat. at , si tardus ad hoc, eo quoque adhuc
 remedio utetur ut ipsae notae (hoc enim est ex
 illa arte non inutile) aptentur ad eos qui excidunt
 sensus: ancora ut supra pro posui, si de nave dicendum est, spiculum, si de proelio.

multum enim signa faciunt, et ex alia memoria venit alia: ut
 cum translatus anulus vel alligatus commoneat nos, cur id fecerimus.
 haec magis adhuc adstringunt, qui memoriam ab aliquo
 simili transferunt ad id quod continendum est: ut in nominibus, si
 Fabius forte sit tenendus, referamus ad illum Cunctatorem, qui excidere
 non potest, aut ad aliquem amicum, qui idem vocetur.

quod est facilius in Apris et in Ursis et Nasone aut Crispo,
 ut id memoriae adfigatur unde sunt nomina. origo quoque
 aliquando declinatorum tenendi magis causa est, ut in Cicerone, Verrio,
 Aurelio. sed hoc miserim.

illud neminem non iuvabit, iisdem quibus scripserit 
 ceris ediscere. sequitur enim vestigiis quibusdam memoriam, et velut oculis intuetur non paginas
 modo, sed versus prope ipsos, estque cum dicit similis legenti. iam vero si
 litura aut adiectio aliqua atque mutatio interveniat, signa sunt
 quaedam, quae intuentes deerrare non possumus.

haec ratio, ut est illi, de qua primum locutus sum, arti non
 dissimilis, ita, si quid me experimenta docuerunt, et expeditior et
 potentior. ediscere tacite (nam id quoque est quaesitum) erat
 optimum, si non subirent velut otiosum animum plerumque aliae
 cogitationes; propter quas excitandus est voce, ut duplici motu iuvetur
 memoria dicendi et audiendi. sed haec vox sit modica et magis
 murmur.

qui autem legente alio ediscit, in parte tardatur, quod acrior
 est oculorum quam aurium sensus; in parte iuvari potest, quod, cum semel
 aut bis audierit, continuo illi memoriam suam experiri licet et cum
 legente contendere. nam et alioqui id maxime faciendum est,
 ut nos subinde temptemus, quia continua lectio et quae magis et quae
 minus haerent aequaliter transit.

in experiendo teneasne, et maior intentio
 est et nihil supervacui temporis perit, quo etiam quae tenemus repeti
 solent; ita sola, quae exciderunt, retractantur, ut crebra iteratione
 firmentur, quanquam solent hoc ipso maxime haerere, quod exciderunt.
 illud ediscendo scribendoque commune est, utrique
 plurimum conferre bonam valetudinem, digestum cibum, animum
 cogitationibus alis liberum.

verum et in iis quae scripsimus complectendis multum valent,
 et in iis quae cogitamus continendis prope solae (excepta, quae
 potentissima est, exercitatione) divisio et compositio. nam 
 qui recte diviserit, nunquam poterit in rerum ordine errare.

certa sunt enim non solum in digerendis quaestionibus, sed
 etiam in exsequendis, si modo recte dicimus, prima ac secunda et
 deinceps; cohaeretque omnis rerum copulatio, ut ei nihil neque subtrahi
 sine manifesto intellectu neque inseri possit.

An vero Scaevola in lusu duodecim scriptorum, cum prior
 calculum promovisset essetque victus, dum rus tendit, repetito totius
 certaminis ordine, quo dato errasset recordatus, rediit ad eum, quocum
 luserat, isque ita factum esse confessus est? minus idem ordo valebit in oratione, praesertim totus nostro
 arbitrio constitutus, cum tantum ille valeat alternus?

etiam quae bene composita erunt, memoriam serie sua ducent.
 nam sicut facilius versus ediscimus quam prosam
 orationem, ita prosae vincta quam dissoluta. sic contingit,
 ut etiam quae ex tempore videbantur effusa, ad verbum repetita
 reddantur. quod meae quoque memoriae mediocritatem
 sequebatur, si quando interventus aliquorum, qui hunc honorem
 mererentur, iterare declamationis partem coegisset. nec est
 mendacio locus, salvis qui interfuerunt.

si quis tamen unam maximamque a me artem memoriae quaerat,
 exercitatio est et labor; multa ediscere, multa cogitare, et si fieri
 potest cotidie, potentissimum est. nihil aeque vel augetur
 cura vel negligentia intercidit.

quare et pueri statim, ut praecepi, quam plurima ediscant, et,
 quaecunque aetas operam iuvandae studio memoriae dabit, devoret initio
 taedium illud et scripta et lecta saepius revolvendi et quasi eundem
 cibum remandendi. quod ipsum hoc fieri potest levius, si
 pauca primum et quae odium non adferant coeperimus ediscere, tum cotidie adiicere singulos versus, quorum
 accessio labori sensum incrementi non adferat, in summam ad infinitum
 usque perveniat, et poetica prius, tum oratorum, novissime etiam
 solutiora numeris et magis ab usu dicendi remota, qualia sunt
 iurisconsultorum.

difficiliora enim debent esse, quae exercent, quo sit levius
 ipsum illud, in quod exercent, ut athletae ponderibus plumbeis
 adsuefaciunt manus, quibus vacuis et nudis in certamine utendum est.
 non omittam etiam, quod cotidianis experimentis
 deprehenditur, minime fidelem esse paulo tardioribus ingeniis recentem
 memoriam.

mirum dictu est nec in promptu ratio, quantum nox interposita
 adferat firmitatis, sive requiescit labor ille, cuius sibi ipsa
 fatigatio obstabat, sive maturatur atque concoquitur, quae firmissima
 eius pars est, recordatio; quae statim referri non poterant, contexuntur
 postera die, confirmatque memoriam illud tempus, quod esse in causa
 solet oblivionis.

etiam illa praevelox fere cito effluit, et, velut praesenti
 officio functa nihil in posterum debeat, tanquam
 dimissa discedit. nec est mirum, magis haerere animo quae
 diutius adfixa sint. ex hac ingeniorum diversitate nata
 dubitatio est, ad verbum sit ediscendum dicturis, an vim modo rerum
 atque ordinem complecti satis sit; de quo sine dubio non potest in
 universum pronuntiari.

nam si memoria suffragatur, tempus non defuit, nulla me velim
 syllaba effugiat; alioqui etiam scribere sit supervacuum.
 idque praecipue a pueris obtinendum, atque in hanc
 consuetudinem memoria exercitatione redigenda, ne nobis discamus
 ignoscere. ideoque et admoneri et ad libellum respicere
 vitiosum, quod libertatem negligentiae facit, nec quisquam se parum
 tenere iudicat, quod, ne sibi excidat, non timet.

inde interruptus actionis impetus et resistens ac salebrosa
 oratio; et qui dicit ediscenti similis, etiam omnem bene scriptorum
 gratiam perdit vel hoc ipso, quod scripsisse se confitetur.
 memoria autem facit etiam prompti ingenii famam, ut illa,
 quae dicimus, non domo attulisse sed ibi protinus sumpsisse videamur;
 quod et oratori et ipsi causae plurimum confert.

nam et magis miratur et minus timet iudex, quae non putat adversus se praeparata. idque in actionibus
 inter praecipua servandum est, ut quaedam etiam, quae optime vinximus,
 velut soluta enuntiemus et cogitantibus nonnunquam et dubitantibus
 similes quaerere videamur quae attulimus.

ergo quid sit optimum, neminem fugit. si vero aut
 memoria natura durior erit aut non suffragabitur tempus, etiam inutile
 erit ad omnia se verba adligare, cum oblivio unius eorum cuiuslibet aut
 deformem haesitationem aut etiam silentium inducat, tutiusque multo
 comprehensis animo rebus ipsis libertatem sibi eloquendi relinquere.

nam et invitus perdit quisque id quod elegerat verbum, nec
 facile reponit aliud, dum id, quod scripserat, quaerit. sed 
 ne hoc quidem infirmae memoriae remedium est nisi in iis, qui sibi
 facultatem aliquam dicendi ex tempore paraverunt. quodsi cui
 utrumque defuerit, huic omittere omnino totum actionum laborem ac, si
 quid in litteris valet, ad scribendum potius suadebo convertere.
 sed haec rara infelicitas erit.

ceterum quantum natura studioque valeat memoria, vel
 Themistocles testis, quem unum intra annum optime locutum esse Persice
 constat; vel Mithridates, cui duas et viginti
 linguas, quot nationibus imperabat, traditur notas fuisse; vel Crassus
 ille Dives, qui, cum Asiae praeesset, quinque Graeci sermonis
 differentias sic tenuit ut, qua quisque apud eum lingua postulasset,
 eadem ius sibi redditum ferret; vel Cyrus, quem omnium militum tenuisse
 creditum est nomina.

quin semel auditos quamlibet multos versus protinus dicitur
 reddidisse Theodectes. dicebantur etiam nunc esse, qui
 facerent, sed mihi nunquam, ut ipse interessem, contigit; habenda tamen
 fides est vel in hoc ut, qui crediderit, et speret.

pronuntiatio a plerisque actio dicitur, sed prius nomen a
 voce, sequens a gestu videtur accipere. namque actionem
 Cicero alias quasi sermonem alias eloquentiam quandam corporis dicit.
 idem tamen duas eius partes facit, quae sunt eaedem
 pronuntiationis, vocem atque motum.

qua propter utraque appellatione indifferenter uti licet.
 habet autem res ipsa miram quandam in orationibus vim ac
 potestatem; neque enim tam refert, qualia sint, quae intra nosmet ipsos
 composuimus, quam quo modo efferantur; nam ita quisque, ut audit,
 movetur. quare neque probatio ulla, quae modo venit ab
 oratore, tam firma est, ut non perdat vires suas, nisi adiuvatur adseveratione dicentis. adfectus omnes
 languescant necesse est, nisi voce, vultu, totius prope habitu corporis
 inardescunt.

nam cum haec omnia fecerimus, felices tamen, si nostrum illum
 ignem iudex conceperit; nedum eum supini securique moveamus, ac non et
 ipse nostra oscitatione solvatur.

documento sunt vel scenici actores, qui et optimis poetarum
 tantum adiiciunt gratiae, ut nos infinito magis eadem illa audita quam
 lecta delectent; et vilissimis etiam quibusdam impetrant aures, ut,
 quibus nullus est in bibliothecis locus, sit etiam frequens in theatris.

quodsi in rebus, quas fictas esse scimus et inanes, tantum
 pronuntiatio potest, ut iram, lacrimas, sollicitudinem adferat, quanto
 plus valeat necesse est, ubi et credimus? equidem vel
 mediocre orationem commendatam viribus actionis adfirmarim plus
 habituram esse momenti quam optimam eadem illa destitutam.

siquidem et Demosthenes, quid esset in toto dicendi opere
 primum, interrogatus pronuntiationi palmam dedit eidemque secundum ac
 tertium locum, donec ab eo quaeri desineret, ut eam videri posset non
 praecipuam, sed solam iudicasse;

ideoque ipse tam diligenter apud Andronicum
 hypocriten studuit, ut admirantibus eius orationem Rhodiis non immerito
 Aeschines dixisse videatur: 
 quid si ipsum
 audissetis? 
 et M. Cicero unam in dicendo actionem
 dominari putat.

hac Cn. Lentulum plus opinionis consecutum quam eloquentia
 tradit, eadem C. Gracchum in deflenda fratris nece totius populi Romani
 lacrimas concitasse, Antonium et Crassum multum valuisse, plurimum vero
 Q. Hortensium. cuius rei fides est, quod eius scripta tantum
 intra famam sunt, qua diu princeps oratorum, aliquando aemulus Ciceronis
 existimatus est, novissime, quoad vixit, secundus, ut appareat placuisse
 aliquid eo dicente, quod legentes non invenimus.

et hercule cum valeant multum verba per se, et vox propriam
 vim adiiciat rebus, et gestus motusque significet aliquid, profecto
 perfectum quiddam fieri, cum omnia coierunt, necesse est.

sunt tamen qui rudem illam, et qualem impetus cuiusque animi
 tulit, actionem iudicent fortiorem et solam viris dignam, sed non alii
 fere quam qui etiam in dicendo curam et artem et
 nitorem, et quidquid studio paratur, ut adfectata et parum naturalia
 solent improbare, vel qui verborum atque ipsius etiam soni rusticitate,
 ut L. Cottam dicit Cicero fecisse, imitationem antiquitatis adfectant.

verum illi persuasione sua fruantur, qui hominibus, ut sint
 oratores, satis putant nasci; nostro labori dent veniam, qui nihil
 credimus esse perfectum, nisi ubi natura cura iuvetur. in hoc
 igitur non contumaciter consentio primas partes esse naturae.

nam certe bene pronuntiare non poterit, cui aut in scriptis
 memoria aut in iis, quae subito dicenda erunt, facilitas prompta
 defuerit, nec si inemendabilia oris incommoda obstabunt.
 corporis etiam potest esse aliqua tanta deformitas, ut
 nulla arte vincatur.

sed ne vox quidem exilis actionem habere optimam potest.
 bona enim firmaque, ut volumus, uti licet; mala vel
 imbecilla et inhibet multa, ut insurgere et exclamare, et aliqua cogit,
 ut intermittere et deflectere et rasas faces ac latus fatigatum deformi
 cantico reficere. sed nos de eo nunc loquamur, cui non
 frustra praecipitur.

cum sit autem omnis actio, ut dixi, in duas divisa partes,
 vocem gestumque, quorum alter oculos, altera aures
 movet, per quos duos sensus omnis ad animum penetrat adfectus, prius est
 de voce dicere, cui etiam gestus accommodatur. in ea prima
 observatio est, qualem habeas; secunda, quomodo utaris.
 natura vocis spectatur quantitate et qualitate.

quantitas simplicior; in summa enim grandis aut exigua est,
 sed inter has extremitates mediae sunt species, et ab ima ad summam ac
 retro sunt multi gradus. qualitas magis varia. nam 
 est et candida et fusca, et plena et exilis, et lenis et aspera, et
 contracta et fusa, et dura et flexibilis, et clara et obtusa.
 spiritus etiam longior breviorque.

nec causas, cur quidque eorum accidat, persequi proposito
 operi necessarium est: eorumne sit differentia, in quibus aura illa
 concipitur, an eorum, per quae velut organa meat; ipsi propria natura,
 an prout movetur; lateris pectorisve firmitas an capitis etiam plus
 adiuvet. nam opus est omnibus sicut non oris modo suavitate,
 sed narium quoque, per quas quod superest vocis egeritur.
 dulcis esse tamen debet non exprobrans sonus.

utendi voce multiplex ratio.
 nam praeter illam differentiam, quae est tripertita,
 acutae, gravis, flexae, tum intentis, tum remissis, tum elatis, tum
 inferioribus modis opus est, spatiis quoque lentioribus aut
 citatioribus.

sed his ipsis media interiacent multa, et ut facies, quanquam
 ex paucissimis constat, infinitam habet differentiam, ita vox, etsi
 paucas, quae nominari possint, continet species, propria cuique est, et
 non haec minus auribus quam oculis illa dinoscitur.

augentur autem sicut omnium, ita vocis quoque bona cura,
 negligentia minuuntur. sed cura non eadem oratoribus quae
 phonascis convenit; tamen multa sunt utrisque communia, firmitas
 corporis, ne ad spadonum et mulierum et aegrorum exilitatem vox nostra
 tenuetur; quod ambulatio, unctio, veneris abstinentia, facilis ciborum
 digestio, id est frugalitas, praestat.

praeterea ut sint fauces integrae, id est molles ac leves,
 quarum vitio et frangitur et obscuratur et exasperatur et scinditur vox.
 nam ut tibiae eodem spiritu accepto alium clausis, alium
 apertis foraminibus, alium non satis purgatae, alium quassae sonum
 reddunt, ita fauces tumentes strangulant vocem,
 obtusae obscurant, rasae exasperant, convulsae fractis sunt organis
 similes.

finditur etiam spiritus obiectu aliquo sicut lapillo tenues
 aquae, quarum cursus etiamsi ultra paulum coit,
 aliquid tamen cavi relinquit post id ipsum quod offenderat.
 humor quoque vocem ut nimius impedit, ita consumptus
 destituit. nam fatigatio, ut corpora, non ad praesens modo
 tempus, sed etiam in futurum adficit.

sed ut communiter et phonascis et oratoribus necessaria est
 exercitatio, qua omnia convalescent, ita curae non idem genus est.
 nam neque certa tempora ad spatiandum dari possunt tot
 civilibus officiis occupato, nec praeparare ab imis sonis vocem ad
 summos nec semper a contentione condere licet, cum pluribus iudiciis
 saepe dicendum sit.

ne ciborum quidem est eadem observatio. non enim
 tam molli teneraque voce quam forti ac durabili opus est, cum illi omnes
 etiam altissimos sonos leniant cantu oris, nobis pleraque aspere sint
 concitateque dicenda et vigilandae noctes et fuligo lucubrationum
 bibenda et in sudata veste durandum.

quare vocem deliciis non molliamus, nec imbuatur ea
 consuetudine, quam desideratura sit; sed exercitatio eius talis sit
 qualis usus, ne silentio subsidat, sed firmetur
 consuetudine, qua difficultas omnis levatur.

ediscere autem, quo exercearis, erit optimum (nam ex tempore
 dicentes avocat a cura vocis ille, qui ex rebus ipsis concipitur,
 adfectus) et ediscere quam maxime varia, quae et clamorem et
 disputationem et sermonem et flexus habeant, ut simul in omnia paremur.
 hoc satis est;

alioqui nitida illa et curata vox insolitum laborem recusabit, ut
 assueta gymnasiis et oleo corpora, quamlibet sint in suis certaminibus
 speciosa atque robusta, si militare iter fascemque et vigilias imperes,
 deficiant et quaerant unctores suos nudumque sudorem.

illa quidem in hoc opere praecipi quis ferat vitandos soles
 atque ventos et nubila etiam ac siccitates? ita , si dicendum
 in sole aut ventoso, humido, calido die fuerit, reos deseremus?
 nam crudum quidem aut saturum aut ebrium aut eiecto modo
 vomitu, quae cavenda quidam monent, declamare neminem, qui sit mentis
 compos, puto.

illud non sine causa est ab omnibus praeceptum, ut parcatur
 maxime voci in illo a pueritia in adolescentiam transitu, quia
 naturaliter impeditur, non, ut arbitror, propter calorem, quod quidam
 putaverunt (nam est maior alias), sed propter
 humorem potius; nam hoc aetas illa turgescit.

itaque nares etiam ac pectus eo tempore tument, atque omnia
 velut germinant eoque sunt tenera et iniuriae obnoxia. sed ,
 ut ad propositum redeam, iam confirmatae constitutaeque voci genus
 exercitationis optimum duco, quod est operi simillimum, dicere cotidie
 sicut agimus. namque hoc modo non vox tantum confirmatur et
 latus, sed etiam corporis decens et accommodatus orationi motus
 componitur.

non alia est autem ratio pronuntiationis quam ipsius
 orationis. nam ut illa emendata, dilucida, ornata, apta esse
 debet, ita haec quoque emendata erit, id est, vitio carebit, si fuerit
 os facile, explanatum, iucundum, urbanum, id est, in quo nulla neque
 rusticitas neque peregrinitas resonet.

non enim sine causa dicitur barbarum
 Graecumve. 
 nam sonis homines ut aera tinnitu
 dinoscimus. ita fiet illud, quod Ennius probat, cum dicit suauiloquenti ore Cethegum fuisse, non quod
 Cicero in his reprehendit, quos ait latrare non
 agere. 
 sunt enim multa vitia, de quibus dixi, cum in
 quadam primi libri parte puerorum ora formarem, opportunius ratus, in ea
 aetate facere illorum mentionem, in qua emendari possunt.

itemque si ipsa vox primum fuerit, ut sic dicam, sana, id est, nullum eorum, de quibus modo rettuli,
 patietur incommodum; deinde non subsurda, rudis, immanis, dura, rigida,
 rava, 
 praepinguis, aut tenuis, inanis, acerba, pusilla, mollis, effeminata,
 spiritus nec brevis nec parum durabilis nec in receptu difficilis.

dilucida vero erit pronuntiatio prinum, si verba tota
 exierint, quorum pars devorari, pars destitui solet, plerisque extremes
 syllabas non perferentibus, dum priorum sono indulgent. ut 
 est autem necessaria uerborum explanatio, ita omnes imputare et velut
 adnumerare litteras molestum et odiosum.

nam et vocales frequentissime coeunt, et consonantium quaedam
 insequente vocali dissimulantur. utriusque exemplum posuimus:
 
 
 mullum ille et
 terris 
 Vitatur etiam duriorum inter se congressus,

unde pellexit et collegit, 
 et quae alio loco dicta sunt; ideoque laudatur in Catulo suavis
 appellatio litterarum. Secundum est, ut sit oratio
 distincta, id est, qui dicit, et incipiat ubi oportet et desinat.
 observandum etiam, quo loco sustinendus et quasi
 suspendendus sermo sit, quod Graeci ὑποδιαστολήν vel ὑποστιγμήν vocant, quo deponendus.

suspenditur 
 
 arma virumque cano,
 quia illud virum ad sequentia pertinet, ut
 sit virum Troiae qui primus
 ab oris, et hic iterum. nam etiamsi aliud est, unde
 venit quam quo venit, non distinguendum tamen, quia utrumque eodem verbo
 continetur venit.

tertio 
 Italiam, quia interiectio est fato profugus et continuum sermonem, qui faciebat
 Italiam Lavinaque, dividit. ob 
 eandemque causam quarto profugus, deinde Lavinaque
 venit litora, ubi iam erit distinctio, quia inde alius incipit
 sensus. sed in ipsis etiam distinctionibus tempus alias
 brevius, alias longius dabimus; interest enim, sermonem finiant an
 sensum.

itaque illam distinctionem 
 litora 
 protinus altero spiritus initio insequar;
 cum illuc venero 
 atque altae moenia Romae,
 deponam et morabor et novum rursus exordium faciam.

sunt aliquando et sine respiratione quaedam morae etiam in
 periodis. ut enim illa 
 in coetu
 vero populi Romani, negotium publicum gerens, magister equitum,
 et., multa membra habent (sensus enim sunt alii atque alii), sed
 unam circumductionem, ita paulum morandum in his intervallis, non
 interrumpendus est contextus. et e contrario spiritum interim
 recipere sine intellectu morae necesse est, quo loco quasi surripiendus
 est; alioqui si inscite recipiatur, non minus adferat obscuritatis quam
 vitiosa distinctio. virtus autem distinguendi fortasse sit
 parva; sine qua tamen esse nulla alia in agendo potest.

ornata est pronuntiatio, cui suffragatur vox facilis, magna
 te, beata, flexibilis, firma, dulcis, durabilis, clara, pura, secans
 aëra et auribus sedens (est enim quaedam ad auditum accommodata non
 magnitudine, sed proprietate), ad hoc velut tractabilis, utique habens
 omnes in se qui desiderantur sinus intentionesque et toto, ut aiunt,
 organo instructa; cui aderit lateris firmitas, spiritus cum spatio
 pertinax, tum labori non facile cessurus.

neque gravissimus autem in musica sonus nec acutissimus
 orationibus convenit. nam et hic parum clarus nimiumque
 plenus nullum adferre animis motum potest, et ille praetenuis et
 immodicae claritatis, cum est ultra verum, tum neque pronuntiatione
 flecti neque diutius ferre intentionem potest.

nam vox ut nervi, quo remissior, hoc gravior et plenior, quo
 tensior, hoc tennis et acuta magis est. sic ina vim non
 habet, summa rumpi periclitatur. mediis ergo utendum sonis,
 hique tum augenda intentione excitandi, tum summittenda sunt temperandi.

nam prima est observatio recte pronuntiandi aequalitas, ne
 sermo subsultet imparibus spatiis ac sonis, miscens longa brevibus,
 gravia acutis, elata summissis, et inaequalitate horum omnium sicut pedum claudicet; secunda varietas, quod solum est
 pronuntiatio.

ac ne quis pugnare inter se putet aequalitatem et varietatem,
 cum illi virtuti contrarium vitium sit inaequalitas, huic, quod dicitur
 μονοείδεια, quasi quidam unus
 aspectus. ars porro variandi cum gratiam praebet ac renovat
 aures, tum dicentem ipsa laboris mutatione reficit, ut standi,
 ambulandi,

sedendi, iacendi vices sunt, nihilque eorum pati unum diu possumus.
 illud vero maximum (sed id paulo post tractabimus), quod
 secundum rationem rerum, de quibus dicimus, animorumque habitus
 conformanda vox est, ne ab oratione discordet. vitemus igitur
 illam, quae Graece μονοτονία vocatur,
 una quaedam spiritus ac soni intentio; non solum ne dicamus omnia
 clamose, quod insanum est, aut intra loquendi modum, quod motu caret,
 aut summisso murmure, quo etiam debilitatur omnis intentio;

sed ut in iisdem partibus iisdemque adfectibus sint tamen quaedam non
 ita magnae vocis declinationes, prout aut verborum dignitas aut
 sententiarum natura aut depositio aut inceptio aut transitus postulabit:
 ut, qui singulis pinxerunt coloribus, alia tamen eminentiora alia
 reductiora fecerunt, sine quo ne membris quidem
 suas lineas dedissent.

proponamus enim nobis illud Ciceronis in oratione nobilissima
 pro Milone principium; nonne ad singulas paene distinctiones quamvis in
 eadem facie tamen quasi vultus mutandus est? 
 etsi vereor, iudices, ne turpe sit, pro fortissimo
 viro dicere incipientem limere.

etiamsi est toto proposito contractum atque summissum, quia et
 exordium est et solliciti exordium, tamen fuerit necesse est aliquid
 plenius et erectius, dum dicit 
 pro 
 fortissimo viro, quam cum 
 etsi 
 vereor et 
 turpe sit et 
 timere .

iam secunda respiratio increscat oportet et naturali quodam
 conatu, quo minus pavide dicimus quae sequuntur, et quod magnitudo animi
 Milonis ostenditur: 
 minimeque deceat, cum
 T. Annius ipse magis de rei publicae salute quam de sua perturbetur.
 
 deinde quasi obiurgatio sui est: 
 me ad eius causam parem animi magnitudinem ut ferre
 non posse.

tum invidiosiora: 
 tamen haec novi
 iudicii nova forma terret oculos. 
 illa vero iam
 paene apertis, ut aiunt, tibiis: 
 qui ,
 quocunque inciderunt, consuetudinem fori et pristinum morem
 iudiciorum requirunt. 
 nam sequens latum etiam atque
 fusum est: 
 non enim corona consessus vester
 cinctus est, ut solebat.

quod notavi, ut appareret, non solum in membris causae, sed
 etiam in articulis esse aliquam pronuntiandi
 uarietatem, sine qua nihil neque maius neque minus est. vox 
 autem ultra vires urgenda non est. nam et suffocatur saepe et
 maiore nisu minus clara est et interim elisa in illum sonum erumpit, cui
 Graeci nomen a gallorum immaturo cantu dederunt.

nec volubilitate nimia confundenda quae dicimus, qua et
 distinctio perit et adfectus, et nonnunquam etiam verba aliqua sui parte
 fraudantur. cui contrarium est vitium nimiae tarditatis; nam
 et difficultatem inveniendi fatetur et segnitia solvit animos et, in quo
 est aliquid, temporibus praefinitis aquam perdit. promptum 
 sit os, non praeceps, moderatum, non lentum;

spiritus quoque nec crebro receptus concidat sententiam, nec eo usque
 trahatur, donec deficiat. nam et deformis est consumpti
 illius sonus et respiratio sub aqua diu pressi similis et receptus
 longior et non opportunus, ut qui fiat non ubi volumus, sed ubi necesse
 est. quare longiorem dicturis periodum colligendus est
 spiritus, ita tamen, ut id neque diu neque cum sono faciamus, neque
 omnino ut manifestum sit; reliquis partibus optime inter iuncturas
 sermonis revocabitur.

exercendus autem est, ut sit quam longissimus; quod
 Demosthenes ut efficeret, scandens in adversum continuabat quam posset plurimos versus. idem , quo
 facilius verba ore libero exprimeret, calculos lingua volvens dicere
 domi solebat.

est interim et longus et plenus et clarus satis spiritus, non
 tamen firmae intentionis ideoque tremulus, ut corpora, quae aspectu
 integra nervis parum sustinentur; id βρασμόν 
 
 Graeci vocant. sunt qui spiritum cum stridore per raritatem
 dentium non recipiunt, sed resorbent. sunt qui crebro
 anhelitu et introrsum etiam clare sonante imitentur iumenta onere et
 iugo laborantia.

quod adfectant quoque, tanquam inuentionis copia urgeantur
 maiorque vis eloquentiae ingruat, quam quae emitti faucibus possit.
 est aliis concursus oris et cum verbis suis colluctatio.
 iam tussire et exspuere crebro et ab imo pulmone pituitam trochleis
 adducere et oris humore proximos spargere et maiorem partem spiritus in
 loquendo per nares effundere, etiamsi non utique vocis sunt vitia, quia
 tamen propter vocem accidunt, potissimum huic loco subiiciantur.

sed quodcunque ex his vitium magis tulerim quam, quo nunc
 maxime laboratur in causis omnibus scholisque, 
 cantandi, quod inutilius sit an foedius, nescio. quid enim
 minus oratori convenit quam modulatio scenica et nonnunquam ebriorum aut
 comissantium licentiae similis?

quid vero movendis adfectibus contrarium magis quam, cum
 dolendum, 
 irascendum, indignandum, commiserandum sit, non solum ab his adfectibus,
 in quos inducendus est iudex, recedere, sed ipsam fori sanctitatem
 Lyciorum et Carum licentia solvere? nam 
 Cicero illos ex Lycia et Caria 
 
 rhetoras paene cantare
 in epilogis dixit. nos etiam cantandi severiorem
 paulo modum excessimus.

quisquamne , non dico de homicidio, sacrilegio, parricidio,
 sed de calculis certe atque rationibus, quisquam denique, ut semel
 finiam, in lite cantat? quod si omnino recipiendum est, nihil
 causae est, cur non illam vocis modulationem fidibus ac tibiis, immo me
 hercule, quod est huic deformitati propius, cymbalis adiuvemus.

facimus tamen hoc libenter; nam nec cuiquam sunt iniucunda
 quae cantant ipsi, et laboris in hoc quam in agendo minus est.
 et sunt quidam, qui secundum alia vitae vitia etiam hac
 ubique audiendi, quod aures mulceat, voluptate ducantur. Quid ergo? non et Cicero dicit esse aliquem in
 oratione cantum obscuriorem? et hoc quodam
 naturali initio venit? ostendam non multo post, ubi et
 quatenus recipiendus sit hic flexus et cantus quidem sed, quod plerique
 intelligere nolunt, obscurior.

iam enim tempus est dicendi, quae sit apta pronuntiatio.
 quae certe ea est, quae iis, de quibus dicimus,
 accommodatur. quod quidem maxima ex parte praestant ipsi
 motus animorum, sonatque vox, ut feritur; sed cum sint alii veri
 adfectus, alii ficti et imitati, veri naturaliter erumpunt, ut
 dolentium, irascentium, indignantium, sed carent arte, ideoque sunt
 disciplina et ratione formandi.

contra qui effinguntur imitatione, artem habent; sed hi carent
 natura, ideoque in iis primum est bene adfici et concipere imagines
 rerum et tanquam veris moveri. sic velut media vox, quem
 habitum a nobis acceperit, hunc iudicum animis dabit. est 
 enim mentis index ac totidem, quot illa, mutationes habet.

itaque laetis in rebus plena et simplex et ipsa quodammodo
 hilaris fluit; at in certamine erecta totis viribus et velut omnibus
 nervis intenditur. atrox in ira et aspera ac densa et respiratione crebra; neque enim potest esse longus
 spiritus, cum immoderate effunditur. paulum in invidia
 facienda lentior, quia non fere ad hane nisi inferiores confugiunt; at
 in blandiendo, fatendo, satisfaciendo, rogando, lenis et summissa.

suadentium et monentium et pollicentium et consolantium
 gravis, in metu et verecundia contracta, adhortationibus fortis,
 disputationibus teres, miseratione flexa et flebilis et consulto quasi
 obscurior; at in egressionibus fusa et securae claritatis, in
 expositione ac sermonibus recta et inter acutum sonum et gravem media.

attollitur autem concitatis adfectibus, compositis descendit
 pro utriusque rei modo altius vel inferius. quid autem
 quisque in dicendo postulet locus, paulum differam, ut de gestu prius
 dicam, qui et ipse voci consentit et animo cum ea simul paret.
 is quantum habeat in oratore momenti, satis vel ex eo
 patet quod pleraque etiam citra verba significat.

quippe non manus solum, sed nutus etiam declarant nostram
 voluntatem et in mutis pro sermone sunt, et saltatio frequenter sine
 voce intelligitur atque adficit, et ex vultu ingressuque perspicitur
 habitus animorum; et animalium quoque sermone
 carentium ira, laetitia, adulatio et oculis et quibusdam aliis corporis
 signis deprehenditur.

nec mirum, si ista, quae tamen in aliquo posita sunt motu,
 tantum in animis valent, cum picture, tacens opus et habitus semper
 eiusdem, sic in intimos penetret adfectus, ut ipsam vim dicendi
 nonnunquam superare videatur. contra si gestus ac vultus ab
 oratione dissentiat, tristia dicamus hilares, adfirmemus aliqua
 renuentes non auctoritas modo verbis, sed etiam fides desit.
 decor quoque a gestu atque motu venit;

ideoque Demosthenes grande quoddam intuens speculum componere actionem
 solebat; adeo, quamuis fulgor ille sinistras imagines reddat, suis demum
 oculis credidit, quod efficeret. praecipuum vero in actione
 sicut in corpore ipso caput est cum ad illum, de quo dixi, decorem, tum
 etiam ad significationem.

decoris illa sunt, ut sit primo rectum et secundum naturam.
 nam et deiecto humilitas et supino arrogantia et in latus
 inclinato languor et praeduro ac rigente barbaria quaedam mentis
 ostenditur. tum accipiat aptos ex ipsa actione motus, ut cum
 gestu concordet et manibus ac lateribus obsequatur.

aspectus enim semper eodem vertitur quo gestus, exceptis quae
 aut damnare aut concedere aut a nobis removere
 oportebit, ut idem illud vultu videamur aversari, manu repellere: 
 —Di talem avertite
 pestem. 
 
 
 —haud
 equidem tali me dignor honore. 
 Significat vero
 plurimis modis.

nam praeter adnuendi, renuendi confirmandique motus sunt et
 verecundiae et dubitationis et admirationis et indignationis noti et
 communes omnibus. solo tamen eo facere gestum scenici quoque
 doctores vitiosum putaverunt. etiam frequens eius nutus non
 caret vitio; adeo iactare id et comas excutientem rotare fanaticum est.

dominatur autem maxime vultus. hoc supplices, hoc
 minaces, hoc blandi, hoc tristes, hoc hilares, hoc erecti, hoc summissi
 sumus; hoc pendent homines, line intuentur, hic spectator, etiam
 antequam dicimus; hoc quosdam amamus, hoc odimus, hoc plurima
 intelligimus, hic est saepe pro omnibus verbis.

itaque in iis, quae ad scenam componuntur, fabulis artifices
 pronuntiandi a personis quoque adfectus mutuantur, ut sit Aerope in
 tragoedia tristis, atrox Medea, attonitus Aiax,
 truculentus Hercules.

in comoediis vero praeter aliam observationem, qua servi,
 lenones, parasiti, rustici, milites, meretriculae, ancillae, senes
 austeri ac mites, iuvenes severi ac luxuriosi, matronae, puellae inter
 se discernuntur, pater ille, cuius praecipuae partes sunt, quia interim
 concitatus, interim lenis est, altero erecto, altero composito est
 supercilio; atque id ostendere maxime latus actoribus moris est, quod
 cum iis, quas agunt, partibus congruat.

sed in ipso vultu plurimum valent oculi, per quos maxime
 animus eminet, ut citra motum quoque et
 hilaritate enitescant et tristitiae quoddam nubilum ducant.
 quin etiam lacrimas iis natura mentis indices dedit, quae
 aut erumpunt dolore aut laetitia manant. motu vero intenti,
 remissi, superbi, torvi, mites, asperi fiunt, quae, ut actus poposcerit,
 fingentur.

rigidi vero et extenti, aut languidi et torpentes, aut
 stupentes, aut lascivi et mobiles, et natantes et quadam voluptate
 suffusi, aut limi et, ut sic dicam, uenerii, aut poscentes aliquid
 pollicentesve nunquam esse debebunt. nam opertos compressosve
 eos in dicendo quis nisi plane rudis aut stultus habeat?

et ad haec omnia exprimenda in palpebris etiam et in genis est
 quoddam deserviens iis ministerium.

multum et superciliis agitur. nam et oculos formant
 aliquatenus et fronti imperant. his 
 contrahitur, attollitur, remittitur, ut una res in ea plus valeat,
 sanguis ille, qui mentis habitu movetur et, cum infirmam verecundia
 cutem accipit, effunditur in ruborem, cum metu refugit, abit omnis et
 pallore frigescit; temperatus medium quoddam serenum efficit.

vitium in superciliis, si aut immota sunt omnino aut nimium
 mobilia aut inaequalitate, ut modo de persona comica dixeram, dissident
 aut contra id quod dicimus finguntur. ira enim contractis,
 tristitia deductis, hilaritas remissis ostenditur. adnuendi 
 quoque et renuendi ratione demittuntur aut allevantur.

naribus labrisque non fere quidquam decenter ostendimus,
 tametsi derisus iis, contemptus, fastidium significari solet.
 nam et corrugare nares, ut
 Horatius ait, et inflare et movere et digito inquietare et impulso
 subito spiritu excutere et diducere saepius et plana manu resupinare
 indecorum est, cum emunctio etiam frequentior non sine causa
 reprehendatur.

labra et porriguntur male et scinduntur et adstringuntur et
 diducuntur et dentes nudant et in latus ac paene ad aurem trahuntur et
 velut quodam fastidio replicantur et pendent et vocem tantum altera
 parte dimittunt. lambere quoque ea et
 mordere deforme est, cum etiam in efficiendis verbis modicus eorum esse
 debeat motus; ore enim magis quam labris loquendum est.

cervicem rectam oportet esse, non rigidam aut supinam.
 collum diversa quidem, sed pari deformitate et
 contrahitur et tenditur, sed tenso subest et labor, tenuaturque vox ac
 fatigatur; adfixum pectori mentum minus claram et quasi latiorem presso
 gutture facit.

humerorum raro decens adleuatio atque contractio est;
 breviatur enim cervix et gestum quendam humilem atque servilem et quasi
 fraudulentum facit, cum se in habitum adulationis, admirationis, metus
 tingunt.

Brachi moderate proiectio, remissis humeris atque
 explicantibus se in proferenda mania digitis, continues et decurrentes
 locos maxime decet. at cum speciosius quid uberiusque
 dicendum est, ut illud 
 saxa atque
 solitudines voci respondent, exspatiatur in latus et ipsa
 quodammodo se cum gestu fundit oratio.

manus vero, sine quibus trunca esset actio ac debilis, vix
 dici potest, quot motus habeant, cum paene ipsam verborum copiam
 consequantur. nam ceterae partes loquentem adiuuant, hae,
 prope est ut dicam, ipsae loquuntur.

annon his poscimus, pollicemur, uocamus, dimittimus, minamur,
 supplicamus, abominamur, timemus, interrogamus, negamus; gaudium,
 tristitiam, dubitationem, confessionem,
 paenitentiam, modum, copiam, numerum, tempus ostendimus?

non eaedem concitant, inhibent, 
 probant, admirantur, verecundantur? non in demonstrandis
 locis ac personis adverbiorum atque pronominum obtinent vicem?
 ut in tanta per omnes gentes nationesque linguae
 diversitate hic mihi omnium hominum communis sermo videatur.

et hi quidem, de quibus sum locutus, cum ipsis vocibus
 naturaliter exeunt gestus; alii sunt, qui res imitatione significant, ut
 si aegrum temptantis venas medici similitudine aut citharoedum formatis
 ad modum percutientis nervos manibus ostendas; quod est genus quam
 longissime in actione fugiendum.

abesse enim plurimum a saltatore debet orator, ut sit gestus
 ad sensus magis quam ad verba accommodatus; quod etiam histrionibus
 paulo gravioribus facere moris fuit. ergo ut ad se manum
 referre, cum de se ipso loquatur, et in eum quem demonstret intendere et
 aliqua his similia permiserim, ita non effingere status quosdam et
 quidquid dicet ostendere.

neque id in manibus solum, sed in omni gestu ac voce servandum
 est. non enim aut in illa periodo, 
 stetit soleatus praetor populi Romani, 
 inclinatio incumbentis in mulierculam Verris effingenda est; aut in
 illa, 
 caedebatur in medio foro Messanae,
 
 motus laterum, qualis esse ad verbera
 solet, torquendus, aut vox, qualis dolore exprimitur, eruenda;

cum mihi comoedi quoque pessime facere videantur, quod, etiamsi iuvenem
 agant, cum tamen in expositione aut senis sermo, ut in Hydriae prologo,
 aut mulieris, ut in Georgo, incidit, tremula vel effeminate voce
 pronuntiant. adeo in illis quoque est aliqua vitiosa
 imitatio, quorum ars omnis constat imitatione.

est autem gestus ille maxime communis, quo medius digitus in
 pollicem contrahitur explicitis tribus, et principiis utilis cum leni in
 utramque partem motu modice prolatus, simul capite atque humeris sensim
 ad id, quo manus feratur, obsecundantibus, et in narrando certus, sed
 tum paulo productior, et in exprobrando et coarguendo acer atque
 instans, longius enim partibus his et liberius exeritur.

vitiose vero idem sinistrum quasi humerum petens in latus agi
 solet, quanquam adhuc peius aliqui transversum brachium proferunt et
 cubito pronuntiant. duo quoque medii sub pollicem veniunt, et
 est hic adhuc priore gestus instantior, principio et narrationi non commodatus.

at cum tres contracti pollice premuntur, tum digitus ille, quo
 usum optime Crassum Cicero dicit, explicari solet. is in
 exprobrando et indicando, unde ei nomen est, valet, et adlevata ac
 spectante humerum manu paulum inclinatus adfirmat, versus in terram et
 quasi pronus urget; et aliquando pro numero est.

idem summo articulo utrinque leviter apprehenso, duobus modice
 curvatis, minus tamen minimo, aptus ad disputandum est.
 acrius tamen argumentari videntur, qui medium articulum
 potius tenent, tanto contractioribus ultimis digitis, quanto priores
 descenderunt.

est et ille verecundae orationi aptissimus, quo, quattuor
 primis leviter in summum coeuntibus digitis, non procul ab ore aut
 pectore fertur ad nos manus et deinde prona ac paulum prolata laxatur.

hoc modo coepisse Demosthenen credo in illo pro Ctesiphonte
 timido summissoque principio, sic formatam Ciceronis manum, cum diceret:
 
 si quid est ingenii in me, quod senior
 quam sit exiguum. 
 eadem aliquatenus liberius deorsum
 spectantibus digitis colligitur in nos et fusius paulo in diversum
 resolvitur, ut quodammodo sermonem ipsum proferre videatur.

binos interim digitos distinguimus, sed
 non inserto pollice, paulum tamen inferioribus intra spectantibus, sed
 ne illis quidem tensis, qui supra sunt.

interim extremi palmam circa ima pollicis premunt, ipse
 prioribus ad medios articulos iungitur; interim quartus oblique
 reponitur; interim quattuor remissis magis quam tensis, pollice intus
 inclinato, habilem demonstrando in latus aut distinguendis, quae
 dicimus, manum facimus, cum supina in sinistrum latus, prona in alterum
 fertur.

sunt et illi breves gestus, cum manus leviter pandata, qualis
 voventium est, parvis intervallis et subadsentibus humeris movetur,
 maxime apta parce et quasi timide loquentibus. est admiration
 conveniens ille gestus, quo manus modice supinata ac per singulos a
 minimo collecta digitos redeunte flexu simul explicatur atque
 convertitur.

nec uno modo interrogantes gestum componimus, plerumque tamen
 vertentes manum, utcunque composita est. pollici proximus
 digitus mediumque, qua dexter est, unguem pollicis summo suo iungens,
 remissis ceteris, est et adprobantibus et narrantibus et distinguentibus
 decorus.

cui non dissimilis, sed complicitis tribus digitis, quo nunc Graeci plurimum utuntur, etiam utraque manu,
 quotiens enthymemata sua gestu corrotundant velut caesim.
 manus lenior promittit et adsentatur, citatior hortatur,
 interim laudat. est et ille urgentis orationem gestus
 vulgaris magis quam ex arte, qui contrahit alterno celerique motu et
 explicat manum.

est et illa cava et rara et supra humeri altitudinem elata cum
 quodam motu velut hortatrix manus; a peregrinis scholis tamen prope
 recepta tremula scenica est. digitos , cum summi coierunt, ad
 os referre, cur quibusdam displicuerit, nescio. nam id et
 leviter admirantes et interim subita indignatione velut pavescentes et
 deprecantes facimus.

quin compressam etiam manum in paenitentia vel ira pectori
 admouemus, ubi vox vel inter dentes expressa non dedecet: 
 quid nunc agant? quid facias
 ? Averso pollice demonstrare aliquid, receptum magis puto quam
 oratori decorum.

sed cum omnis motus sex partes habeat, septimus sit ille, qui
 in se redit, orbis. vitiosa est una circumversio: reliqui
 ante nos et dextra laevaque et sursum et deorsum aliquid ostendunt; in
 posteriora gestus non dirigitur.

interim tamen velut reici solet. optime autem manus
 a sinistra parte incipit, in dextra deponitur, sed ut ponere non ut
 ferire videatur; quanquam et in fine interim cadit, ut cito tamen
 redeat, et nonnunquam resilit vel negantibus nobis vel admirantibus.
 Hic veteres artifices illud recte adiecerunt, ut manus
 cum sensu et inciperet et deponeretur. alioqui enim aut ante
 vocem erit gestus aut post vocem, quod est utrumque deforme.

in illo lapsi nimia subtilitate sunt, quod intervallum motus
 tria verba esse voluerunt; quod neque observatur neque fieri potest, sed
 illi quasi mensuram tarditatis celeritatisque aliquam esse voluerunt,
 neque immerito, ne aut diu otiosa esset manus aut, quod multi faciunt,
 actionem continue motu concideret.

aliud est, quod et fit frequentius et magis fallit.
 sunt quaedam latentes sermonis percussiones et quasi
 aliqui pedes, ad quos plurimorum gestus cadit, ut sit unus motus 
 novum crimen, alter C. Caesar, tertius et ante hanc diem, 
 quartus non auditum, deinde propinquus meus, et ad te, et 
 Quintus Tubero, et detulit.

unde id quoque fluit vitium, ut iuvenes, cum scribunt, gestum praemodulati cogitatione sic
 componant, quomodo casura manus est. inde et illud vitium, ut
 gestus, qui in fine dexter esse debet, in sinistrum frequenter desinat.

melius illud, cum sint in sermone omni brevia quaedam membra,
 ad quae, si necesse sit, recipere spiritum liceat, ad haec gestum
 disponere: ut puta 
 novum crimen, C. Caesar,
 habet per se fine quendam suum, quia sequitur coniunctio; deinde
 et ante hanc diem non auditum satis
 circumscriptum est. ad haec commodanda manus est, idque dum
 erit prima et composita actio.

at ubi eam calor concitaverit; etiam gestus cum ipsa orationis
 celeritate crebrescet. aliis locis citata, aliis pressa
 conveniet pronuntiatio. illa transcurrimus, congerimus, 
 festinamus; hac instamus, inculcamus, infigimus. plus autem
 adfectus habent lentiora; ideoque Roscius citatior, Aesopus gravior
 fuit, quod ille comoedias, hic tragoedias egit.

eadem motus quoque observatio est. itaque in
 fabulis iuvenum, senum, militum, matronarum gravior ingressus est;
 servi, ancillulae, parasiti, piscatores citatius moventur.
 tolli autem manum artifices supra oculos, demitti infra
 pectus vetant; adeo a capite eum petere aut ad imum ventrem deducere,
 vitiosum habetur.

in sinistrum intra humerum promovetur; ultra non decet.
 sed cum aversantes in laevam partem velut propellemus
 manum, sinister humerus proferendus, ut cum capite ad dextram ferente
 consentiat.

mantis sinistra numquam sola gestum recte facit; dextrae se
 frequenter accommodat, sive in digitos argumenta digerimus sive aversas
 in sinistrum palmis abominamur sive obiicimus adversas sive in latus
 utramque distendinuis,

sive satisfacientes aut supplicantes (diversi autem sunt hi gestus)
 summittimus sive adorantes atollimus sive aliqua demonstratione aut
 inuocatione protendiinus: 
 vos Albani tumuli
 atque luci, aut Gracchanum illud: 
 quo me miser conferam? in Capitolium? ad fratris
 sanguine madet: an domum?

plus enim adfectus in his iunctae exhibent manus; in rebus
 parvis, mitibus, tristibus breves; magnis, laetis, atrocibus exertiores.
 Vitia quoque earum subiicienda
 sunt,

quae quidem accidere etiam exercitatis actoribus solent. nam 
 gestum poculum poscentis aut verbera minantis aut numerum quingentorum
 flexo pollice efficientis, quae sunt a quibusdam scriptoribus notata, ne
 in rusticis quidem vidi.

at ut brachio exerto introspiciatur latus, ut manum alius
 ultra sinum proferre non audeat, alius, in quantum patet longitudo,
 protendat aut ad tectum erigat aut repetito ultra laevum humerum gestu
 ita in tergum flagellet, ut consistere post eum parum tutum sit, aut
 sinistrum ducat orbem aut temere sparsa manu in proximos offendat aut
 cubitum utrumque in diversum latus uentilet, saepe scio evenire.

solet esse et pigra et trepida et secanti similis; interim
 etiam uncis digitis, ut aut a capite
 deiiciatur aut eadem manu supinata in superiora iactetur. fit 
 et ille gestus, qui, inclinato in humerum dextrum
 capite, brachio ab aure protenso, manum infesto pollice extendit; qui
 quidem maxime place iis, qui se dicere sublata manu iactant.

adiicias licet eos, qui sententias vibrantes digitis
 iaculantur aut manu sublata denuntiant aut, quod per se interim
 recipiendum est, quotiens aliquid ipsis placuit, in ungues eriguntur;
 sed vitiosum id faciunt, aut digito, quantum plurimum possunt, erecto
 aut etiam duobus, aut utraque manu ad modum aliquid portantium
 composita.

his accedunt vitia non naturae sed trepidationis, cum ore concurrente rixari, si memoria fefellerit aut
 cogitatio non suffragetur, quasi faucibus aliquid obstiterit, insonare,
 in adversum tergere nares, obambulare sermone inperfecto, resistere
 subito et laudem silentio poscere; quae omnia persequi prope infinitum
 est; sua enim cuique sunt vitia.

pectus ac venter ne proiiciantur, observandum; pandant enim
 posteriora, et est odiosa omnis supinitas. latera cum gestu
 consentiant. facit enim aliquid et totius corporis motus,
 adeo ut Cicero plus illo agi quam manibus ipsis putet. ita 
 enim dicit in Oratore: 
 nullae argutiae
 digitorum, non ad numerum articulus cadens, trunco magis toto se
 ipse moderans et virili laterum flexione.

femur ferire, quod Athenis primus fecisse creditur Cleon, et
 usitatum est et indignantes decet et excitat auditorem. idque 
 in Calidio Cicero desiderat; 
 non , frons,
 inquit, percussa, non
 femur. 
 quanquam , si licet, de fronte dissentio.
 nam etiam complodere manus scenicum est pectus caedere.

illud quoque raro decebit cava manu summis digitis pectus
 appetere, si quando nosmet ipsos alloquimur, cohortantes, obiurgantes,
 miserantes; quod si quando fiet, togam quoque inde removeri non
 dedecebit. in pedibus observantur status
 et incessus. prolato dextro stare et eandem manum ac pedem
 proferre, deforme est.

in dextrum incumbere interim datur sed aequo pectore, qui
 tamen comicus magis quam oratorius gestus est. male etiam in
 sinistrum pedem insistentium dexter aut tollitur aut summis digitis
 suspenditur. varicare supra modum et in stando deforme est
 et, accedente motu, prope obscenum. procursio opportuna
 brevis, moderata, rara.

conveniet etiam ambulatio quaedam propter immodicas
 laudationum moras, quanquam Cicero rarum incessum neque ita longum
 probat. discursare vero et, quod Domitius Afer de Sura Manlio
 dixit, satagere, ineptissimum, urbaneque Flavus Verginius interrogavit
 de quodam suo antisophiste, quot milia passuum declamasset.

praecipi et illud scio, ne ambulantes avertamur a iudicibus,
 sed sint obliqui pedes ad consilium nobis respicientibus. id 
 fieri iudiciis privatis non potest. verum et breviora sunt
 spatia, nec aversi diu sumus. interim tamen recedere sensim
 datur. quidam et resiliunt, quod est plane ridiculum.

pedis supplosio ut loco est opportuna, ut ait Cicero, in
 contentionibus aut incipiendis aut finiendis, ita crebra et inepti est
 hominis et desinit; iudicem in se convertere.
 est et illa indecora in dextrum ac laevum latus
 vacillatio alternis pedibus insistentium. longissime fugienda
 mollis actio, qualem in Titio Cicero dicit fuisse, unde etiam
 saltationis quoddam genus Titius sit appellatum.

reprehendenda et illa frequens et concitata in utramque partem
 nutatio, quam in Curione patre irrisit et iulius, quaerens, quis in
 lintre loqueretur, et Sicinius; nam cum, adsidente collega, qui erat
 propter valetudinem et deligatus et plurimis medicamentis delibutus,
 multum se Curio ex more iactasset, 
 nunquam 
 , inquit, Octavi, collegae tuo gratiam
 referes, qui nisi fuisset, hodie te istic muscae comedissent.

iactantur et humeri; quod uitium Demosthenes ita dicitur emendasse ut,
 cum in angusto quodam pulpito stans diceret, hasta humero dependens
 immineret, ut, si calore dicendi vitare id excidisset, offensatioue illa
 commoneretur. ambulantem loqui ita demum oportet, si in
 causis publicis, in quibus multi sunt indices, quod dicimus quasi
 singulis inculcare peculiariter velimus.

illud non ferendum, quod quidam, reiecta in humerum toga, cum
 dextra sinum usque ad lumbos reduxerunt, sinistra gestum facientes spatiantur et fabulantur, cum etiam
 laevam restringere prolata longius dextra sit odiosum. under 
 moneor, (ut ne id quidem transeam) ineptissime fieri, cum inter moras
 laudationum aut in aurem alicuius loquuntur aut cum sodalibus iocantur
 aut nonnunquam ad librarios suos ita respiciunt, ut sportulam dictare
 videantur.

inclinari ad iudicem, cum doceas, utique si id de quo loquaris
 sit obscurius, decet. incumbere advocato adversis subselliis
 sedenti contumeliosum. reclinari etiam ad suos et manibus
 sustineri, nisi plane iusta fatigatio est, delicatum, sicut palam moneri
 excidentis aut legere.

namque in his omnibus et vis illa dicendi solvitur et
 frigescit adfectus et iudex parum sibi praestari reverentiae credit.
 transire in diversa subsellia parum verecundum est.
 nam et Cassius Severus urbane adversus hoc facientem
 lineas poposcit. et si aliquando concitate itur, nunquam non
 frigide reditur.

multum ex iis, quae praecepimus, mutari necesse est ab iis,
 qui dicunt apud tribunalia. nam 
 et vultus
 erectior, ut eum, apud quem dicitur, spectet; et gestus ut ad eundem
 tendens elatior sit, necesse est; et alia, quae occurrere etiam me
 tacente omnibus possunt. itemque ab iis, qui sedentes agent.
 nam et fere fit hoc in rebus minoribus, et iidem impetus
 actionis esse non possunt, et quaedam vitia fiunt necessaria.

nam et dexter pes a laeva iudicis sedenti proferendus est, et
 ex altera parte multi gestus necesse est in sinistrum eant, ut ad
 iudicem spectent. equidem plerosque et ad singulas clausulas
 sententiarum video adsurgentes et nonnullos subinde aliquid etiam
 spatiantes, quod an deceat, ipsi viderint; cum id faciunt, non sedentes
 agunt.

bibere aut etiam esse inter agendum, quod multis moris fuit et
 est quibusdam, ab oratore meo procul absit. nam si quis
 aliter dicendi onera perferre non possit, non ita miserum est non agere
 potiusque multo quam et operis et hominum contemptum fateri.

cultus non est proprius oratoris aliquis sed magis in oratore
 conspicitur. quare sit, ut in omnibus honestis debet esse,
 splendidus et virilis. nam et toga et
 calceus et capillus tam nimia cura quam negligentia sunt reprehendenda.
 est aliquid in amictu, quod ipsum aliquatenus temporum
 condicione mutatum est. nam veteribus nulli sinus, perquam
 breves post illos fuerunt.

itaque etiam gestu necesse est usos esse in principiis eos
 alio, quorum brachium, sicut Graecorum, veste continebatur.
 sed nos de praesentibus loquimur. cui lati
 clavi ius non erit, ita cingatur, ut tunicae prioribus oris infra genua
 paulum, posterioribus ad medios poplites usque perveniant.
 nam infra mulierum est, supra centurionum.

ut purpura recte descendat, levis cura est; notatur interim
 negligentia. latum habentium clavum modus est, ut sit paulum
 cinctis summissior. ipsam togam rotundam esse et apte caesam
 velim, aiter enim multis modis fiet enormis. pars eius prior
 mediis cruribus optime terminatur, posterior eadem
 portione altius qua cinctura.

sinus decentissimus, si aliquanto supra imam tunicam fuerit; nunquam certe sit inferior.
 ille , qui sub humero dextro ad sinistrum oblique ducitur
 velut balteus, nec strangulet nec fluat. pars togae, quae
 postea imponitur, sit inferior; nam ita et sedet melius et continetur.
 subducenda etiam pars aliqua tunicae, ne ad lacertum in
 actu redeat; tum sinus iniciendus humero, cuius extremam oram reiecisse
 non dedecet.

operiri autem humerum cum toto iugulo non oportet, alioqui
 amictus fiet angustus et dignitatem, quae est in latitudine pectoris,
 perdet. sinistrum brachium eo usque adlevandum est, ut quasi
 normalem illum angulum faciat, super quod ora ex toga duplex aequaliter
 sedeat.

manus non impleatur anulis, praecipue medios articulos non
 transeuntibus; cuius erit habitus optimus adlevato pollice et digitis
 leviter inflexis, nisi si libellum tenebit. quod non utique
 captandum est; videtur enim fateri memoriae diffidentiam et ad multos
 gestus est impedimento.

togam veteres ad calceos usque demittebant ut Graeci pallium;
 idque ut fiat, qui de gestu scripserunt circa tempora illa, Plotius
 Nigidiusque praecipiunt. quo magis miror Plinii Secundi docti hominis et in hoc utique libro paene
 etiam nimium curiosi persuasionem, qui solitum id facere Ciceronem
 velandorum uaricum gratia tradit; cum hoc amictus genus in statuis eorum
 quoque, qui post Ciceronem fuerunt, appareat.

palliolum sicut fascias, quibus crura vestiuntur, et focalia
 et aurium ligamenta sola excusare potest valetudo. sed haec
 amictus observatio, dum incipimus; procedente vero actu, iam paene ab
 initio narrationis, sinus ab humero recte velut sponte delabitur, et,
 cum ad argumenta ac locos ventum est, reicere a sinistro togam, deiicere
 etiam, si haereat, sinum conveniet.

laeva a faucibus ac summo pectore abducere licet: ardent enim
 iam omnia. et ut vox vehementior ac magis varia est, sic
 amictus quoque habet actum quendam velut proeliantem.

itaque ut laevam involvere toga et incingi paene furiosum est,
 sinum vero in dextrum humerum ab imo reicere solutum ac delicatum,
 fiuntque adhuc peius aliqua, ita cur laxiorem sinum sinistro brachio non
 subiiciamus? habet enim acre quiddam
 atque expeditum et calori concitationique non inhabile.

cum vero magna pars est exhausta orationis, utique adflante
 fortuna, paene omnia decent, sudor ipse et fatigatio et negligentior
 amictus et soluta ac velut labens undique toga.

quo magis miror hanc quoque succurrisse Plinio curam, ut ita
 sudario frontem siccari iuberet, ne comae turbarentur, quas componi post
 paulum, sicuti dignum erat, graviter et severe vetuit. mihi 
 vero illae quoque turbatae prae se ferre aliquid adfectus et ipsa
 oblivione curae huius commendari videntur.

at si incipientibus aut paulum progressis decidat toga, non
 reponere eam prorsus negligentis aut pigri aut quomodo debeat amiciri
 nescientis est. hac sunt vel illustramenta pronuntiationis
 vel vitia, quibus propositis multa cogitare debet orator.

primum , quos, apud quos, quibus praesentibus sit acturus.
 nam ut dicere alia aliis et apud alios magis concessum
 est, sic etiam facere. neque eadem in voce, gestu, incessu,
 apud principem, senatum populum, magistratus, privato, publico iudicio,
 postulatione, actione similiter decent.
 quam differentiam subiicere sibi quisque, qui animum
 intenderit, potest; tum qua de redicat, et efficere quid velit.

rei quadruplex observatio est. una in tota causa.
 sunt enim tristes, hilares, sollicitae, securae, grandes,
 pusillae, ut vix unquam ita sollicitari partibus earum debeamus, ut non
 summae meminerimus.

altera , quae est in differentia partium, ut in prooemio,
 narratione, argumentatione, epilogo. tertia in sententiis
 ipsis, in quibus secundum res et adtectus variantur omnia.
 quarta in verbis, quorum ut est vitiosa, si efficere
 omnia velimus, imitatio, ita quibusdam nisi sua natura redditur, vis
 omnis aufertur.

igitur in laudationibus, nisi si funebres erunt, gratiarum
 actione, exhortatione, similibus laeta et magnifica et sublimis est
 actio. funebres contiones, consolationes, plerumque causae
 reorum tristes atque summissae. in senatu conservanda
 auctoritas, apud populum dignitas, in privatis modus. De partibus causae et sententiis verbisque, quae sunt multiplicia,
 pluribus dicendum.

tria autem praestare debet pronuntiatio: conciliet,
 persuadeat, moveat, quibus natura cohaeret, ut etiam delectet.
 conciliatio fere aut commendatione morum, qui nescio
 quomodo ex voce etiam atque actione perlucent, aut orationis suavitate
 constat; persuadendi vis adfirmatione, quae interim plus ipsis
 probationibus valet.

An ista, inquit Calidio Cicero, si vera essent, sic a te dicerentur? et, 
 tantum abfuit, ut inflammares nostros
 animos; somnum isto loco vix tenebamus Fiducia igitur appareat
 et constantia, utique si auctoritas subest.

movendi autem ratio aut in repraesentandis est aut imitandis
 adfectibus. ergo cum iudex in privatis aut praeco in publicis
 dicere de causa iusserit, leniter consurgendum; tum in componenda toga
 vel, si necesse erit, etiam ex integro inicienda, dumtaxat in iudiciis
 (apud principem enim et magistratus ac tribunalia non licebit), paulum
 est commorandum, ut et amictus sit decentior et protinus aliquid spatii
 ad cogitandum.

etiam 
 cum ad iudicem nos converterimus, et
 consultus praetor permiserit dicere, non protinus est erumpendum, sed
 danda brevis cogitationi mora. mire enim auditurum dicturi
 cura delectat, et iudex se ipse componit.

hoc praecipit Homerus Ulixis exemplo, quem stetisse oculis in
 terram defixis immotoque sceptro, priusquam illam
 eloquentiae procellam effunderet, dicit. in hac cunctatione
 sunt quaedam non indecentes, ut appellant scenici, morae, caput mulcere,
 manum intueri, infringere articulos, simulare conatum, suspiratione
 sollicitudinem fateri, aut quod quemque magis decet, eaque diutius, si
 iudex nondum intendet animum.

status sit rectus, aequi et diducti paulum pedes vel procedens
 minimo momento sinister; genua recta, sic tamen, ut non extendantur;
 humeri remissi, vultus severus, non maestus nec stupens nec languidus;
 brachia a latere modice remota; manus sinistra, qualem supra
 demonstraui; dextra, cum iam incipiendum erit, paulum prolata ultra
 sinum gestu quam modestissimo, velut spectans quando incipiendum sit.

vitiosa enim sunt illa, intueri lacunaria, perfricare faciem
 et quasi improbam facere, tendere confidentia vultum aut, quo sit magis
 torvus, superciliis adstringere, capillos a
 fronte contra naturam retroagere, ut sit horror ille terribilis; tum, id
 quod Graeci frequentissime faciunt, crebro digitorum labiorumque motu
 commentari, dare excreare, pedem alterum longe proferre, partem togae
 sinistra tenere, stare diductum vel rigidum vel supinum vel incurvum vel
 humeris, ut luctaturi solent, ad occipitium ductis.

prooemio frequentissime lenis convenit pronuntiatio.
 nihil enim est ad conciliandum gratius verecundia, non
 tamen semper; neque enim uno modo dicuntur exordia, ut docui.
 plerumque tamen et vox temperata et gestus modestus et
 sedens humero toga et laterum lenis in utramque partem motus, eodem
 spectantibus oculis, decebit.

narratio magis prolatam manum, amictum recidentem, gestum
 distinctum, vocem sermoni proximam et tantum acriorem, sonum simplicem
 frequentissime postulabit in his dumttaxat: Q. enim
 Ligarius, cum esset in Africa nulla belli suspicio, et A. Cluentius Habitus paler
 huiusce. 
 aliud in eadem poscent adfectus, vel
 concitati 
 nubit 
 
 
 genero socrus, vel flebiles 
 constituitur in foro Laodiceae spectaculum acerbum
 et miserum toti Asiae provinciae. 
 maxime varia et
 multiplex actio est probationum.

nam et proponere, partiri, interrogare sermoni sunt proxima,
 et contradictionem sumere: nam ea quoque diversa propositio est.
 sed haec tamen aliquando irridentes, aliquando imitantes
 pronuntiamus.

argumentatio plerumque agilior et acrior et instantior
 consentientem orationi postulat etiam gestum, id est fortem celeritatem.
 instandum quibusdam in partibus et densanda oratio.
 egressiones fere lenes et dulces et remissae, raptus
 Proserpinae, Siciliae descriptio, Cn. Pompeii laus. neque 
 enim mirum minus habere contentionis ea quae sunt extra quaestionem.

mollior nonnunquam cum reprehensione diversae partis imitatio:
 
 uidebar videre alios intrantis, alios
 autem exeuntes, quosdam ex vino vacillantes. 
 ubi non
 dissidens a voce permittitur gestus quoque, in utramque partem tenera
 quaedam, sed intra manus tamen et sine motu laterum translatio.

accendendi iudicis plures sunt gradus. 
 Summus ille et quo nullus est in oratore acutior: 
 suscepto bello, Caesar, gesto iam etiam ex parte
 magna. 
 praedixit enim: 
 quantum potero voce contendam, ut populus hoc
 Romanus exaudiat. 
 paulum inferior et habens aliquid
 iam iucunditatis: 
 quid enim tuus ille,
 Tubero, in acie Pharsalica gladius agebat ?

plenius adhuc et lentius ideoque dulcius: 
 in coetu vero populi Romani negotium publicum
 gerens. 
 producenda omnia trahendaeque tum vocales
 aperiendaeque sunt fauces. pleniore tamen haec canali fluunt:
 
 vos , Albani tumuli atque luci.
 
 iam cantici quiddam habent sensimque resupina sunt:
 
 saxa atque solitudines voci respondent.

tales sunt illae inclinationes vocis, quas invicem Demosthenes
 atque Aeschines exprobrant, non ideo improbandae; cum enim uterque
 alteri obiiciat, palam est utrumque fecisse. nam neque ille
 per Marathonis et Plataearum et Salaminis propugnatores recto sono
 iuravit, nec ille Thebas sermone deflevit.

est his diversa vox et paene extra organum, cui Graeci nomen amaritudinis dederunt, super modum ac paene
 naturam vocis humanae acerba: 
 quin 
 compescitis vocem istam, indicem stultitiae, testem paucitatis?
 
 sed id, quod excedere modum dixi, in illa parte
 prima est: 
 quin compescitis.

epilogus , si enumerationem rerum habet, desiderat quandam
 concisorum continuationem; si ad concitandos iudices est accommodatus,
 aliquid ex iis, quae supra dixi; si placandos, inclinatam quandam
 lenitatem; si misericordia commovendos, flexum vocis et flebilem
 suavitatem, qua praecipue franguntur animi, quaeque est maxime
 naturalis. nam etiam orbos viduasque videas in ipsis
 funeribus canoro quodam modo proclamantes.

Hic etiam fusca illa vox, qualem Cicero fuisse in Antonio
 dicit, mire faciet; habet enim in se, quod imitamur. duplex 
 est tamen miseratio, altera cum invidia, qualis modo dicta de damnatione
 Philodami, altera cum deprecatione demissior.

quare , etiamsi est in illis quoque cantus obscurior, 
 in coetu vero populi Romani (non enim
 haec rixantis modo dixit); et 
 vos , Albani tumuli (non enim, quasi
 inclamaret aut testaretur, locutus est), tamen infinito magis illa flexa
 et circumducta sunt: 
 me miserum, me
 infelicem, et 
 quid respondebo
 liberis meis? et 
 revocare tu me
 in patriam potuisti, Milo, per hos; ego te in eadem patria per
 eosdem retinere non potero? et cum bona C. Rabirii nummo sestertio
 addicit: O meum miserum acerbumque
 praeconium.

ilia quoque mire facit in peroratione velut deficientis dolore
 et fatigatione confessio, ut pro eodem Milone, 
 sed . finis sit; neque enim prae lacrimis iam loqui
 possum. 
 quae similem verbis habere debent etiam
 pronuntiationem.

possunt videri alia quoque huius partis atque officii, reos
 excitare, pueros attollere, propinquos producere, vestes laniare; sed
 suo loco dicta sunt. et quia in partibus causae talis est
 varietas, satis apparet, accommodandam sententiis ipsis pronuntiationem,
 sicut ostendimus, sed verbis quoque, quod novissime dixeram, non semper,
 sed aliquando.

An non hoc misellus et pauperculus 
 summissa atque contracta, fortis et uehemens et latro
 erecta et concitata voce dicendum est?
 accedit enim vis et proprietas rebus tali adstipulatione,
 quae nisi adsit, aliud vox, aliud animus ostendat.

quid ? quod eadem verba mutata pronuntiatione indicant,
 adfirmant, exprobrant, negant, mirantur, indignantur, interrogant,
 irrident, elevant? aliter enim dicitur: 
 tu mihi quodcunque hoc regni et 
 cantando it illum? et 
 tune ille Aeneas? et 
 meque timoris Argue tu, Drance.
 
 et ne morer, intra se quisque vel hoc vel aliud,
 quod volet, per omnes adfectus verset, verum esse quod dicimus sciet.

unum iam his adiiciendum est, cum praecipue in actione
 spectetur decorum, saepe aliud alios decere. est enim latens
 quaedam in hoc ratio et inenarrabilis; et ut vere hoc dictum est, caput
 esse artis decere quod facias, ita id neque sine arte esse neque totum arte tradi potest.

in quibusdam virtutes non habent gratiam, in quibusdam vitia
 ipsa delectant. maximos actores comoediarum, Demetrium et
 Stratoclea, placere diversis virtutibus vidimus. sed illud
 minus mirum, quod alter deos et iuvenes et bonos patres servosque et
 matronas et graves anus optime, alter acres senes, callidos servos,
 parasitos, lenones et omnia agitatiora melius: fuit enim natura diversa.
 nam vox quoque Demetrii iucundior, illius acrior erat.

adnotandae magis proprietates, quae transferri non poterant,
 manus iactare et dulces exclamationes theatri causa producere et
 ingrediendo ventum concipere veste et nonnunquam dextro latere facere
 gestus, quod neminem alium nisi Demetrium decuit; namque in haec omnia
 statura et mira specie adiuvabatur;

illum cursus et agilitas et vel parum conveniens personae risus, quem
 non ignarus rationis populo dabat, et contracta etiam cervicula.
 quidquid horum alter fecisset, foedissimum videretur. Quare norit se quisque, nec tantum ex communibus
 praeceptis, sed etiam ex natura sua capiat consilium formandae actionis.

neque illud tamen est nefas, ut aliquem vel omnia vel plura
 deceant. huius quoque loci clausula sit eadem necesse est,
 quae ceterorum est, regnare maxime modum. non enim comoedum
 esse, sed oratorem volo. quare neque in gestu persequemur
 omnes argutias nec in loquendo distinctionibus, temporibus,
 adfectionibus moleste utemur.

ut si sit in scena dicendurm: 
 
 quid igitur faciam? non eam, ne nunc quidem,
 
 
 cum arcessor ultro? an potius ita me
 comparem 
 
 non perpeti meretricum
 contumelias? 
 
 Hic enim dubitationis
 moras, vocis flexus, varias manus, diversos nutus actor adhibebit.
 aliud oratio sapit nec vult nimium esse condita; actione
 enim constat, non imitatione.

quare non immerito reprehenditur pronuntiatio vultuosa et
 gesticulationibus molesta et vocis mutationibus resultans.
 nec inutiliter ex Graecis veteres transtulerunt, quod ab
 iis sumptum Laenas Popilius posuit, esse hanc negotiosam actionem.

optime igitur idem, qui omnia, Cicero 
 praeceperat, quae supra ex Oratore posui; quibus similia in Bruto de M.
 Antonio dicit. sed iam recepta est actio paulo agitatior et
 exigitur et quibusdam partibus convenit, ita tamen temperanda, ne, dum
 actoris captamus elegantiam, perdamus viri boni et gravis auctoritatem.

ventum est ad partem operis destinati longe gravissimam.
 cuius equidem onus si tantum opinione prima concipere
 potuissem, quanto me premi ferens sentio, maturius consulmssem vires
 meas. sed initio pudor omittendi, quae promiseram, tenuit;
 mox, quanquam per singulas prope partes labor cresceret, ne perderem,
 quae iam effecta erant, per omnes difficultates animo me sustentavi.

quare nunc quoque, licet maior quam unquam moles prernat,
 tamen prospicienti finem mihi constitutum est vel deficere potius quam
 desperare. fefellit autem quod initium a parvis ceperamus.
 mox velut aura sollicitante provecti longius, dum tamen
 nota illa et plerisque artium scriptoribus tractata praecipimus, nec
 adhuc a litore procul videbamur et multos circa velut iisdem se ventis
 credere ausos habebamus.

iam cum eloquendi rationem novissime repertam paucissimisque
 temptatam ingrcssi sumius, rarts, qui tam
 procul a portu recessisset, reperiebatur. postquam vero nobis
 ille, quem instituebamus, orator a dicendi magistris dimissus aut suo
 iam impetu fertur aut maiora sibi auxilia ex ipsis sapientiae
 penetralibus petit, quam in altum simus ablati sentire coepimus.

nunc 
 caelum undique et untdique
 pontus. 
 unum modo in illa immensa vastitate cernere
 videmur M. Tullium, qui tamen ipse, quamvis tanta atque ita instruct
 nave hoc mare ingressus, contrahit vela inllibetque remos et de ipso
 demum genere dicendi, quo sit usurus perfectus orator, satis habet
 dicere. at nostra temeritas etiam mores ei conabitur dare et
 adsignabit officia. ita nec antecedentem consequi possumus,
 et longius eundum est, ut res feret. probabilis tamen
 cupiditas honestorum et velut tutioris audentiae est temptare,
 quibus paratior venia est.

sit ergo nobis orator, quem constituimus, is, qui a M. Catone
 finitur, vir bonus dicendi peritus; verum, id
 quod et ille posuit prius et ipsa natura potius ac maius est, utique vir
 bonus. id non eo tantum, quod, si vis illa dicendi malitiam
 instruxerit, nihil sit publicis privatisque rebus perniciosius eloquentia, nosque ipsi, qui pro virili parte
 conferre aliquid ad facultatem dicendi conati sumus, pessime mercamur de
 rebus humanis, si latroni comparamus haec arma, non militi.

quid de nobis loquor? rerum ipsa natura in eo, quod
 praecipue indulsisse homini videtur quoque nos a ceteris animalibus
 separasse, non parens, ns, sed noverca fuerit, si facultatem dicendi,
 sociam scelerum, adversam innocentiae, hostem veritatis invenit.
 mutos enim nasci et egere omni ratione satius fuisset
 quam prouidentiae munera in mutuam perniciem convertere.

longius tendit hoc iudicium meum. neque enim tantum
 id dico, eum, qui sit orator, virum bonum esse oportere, sed ne futurum
 quidem oratorem nisi virum bonum. nam certe neque
 intelligentiam concesseris iis qui, proposita honestorum ac turpium via,
 peiorem sequi malent, neque prudentiam, cum in gravissimas frequenter
 legum, semper vero malae conscientiae poenas a semet ipsis improviso
 rerum exitu induantur.

quodsi neminem malum esse nisi stultum eundem non modo a
 sapientibus dicitur, sed vulgo quoque semper est creditum, certe non
 fiet unquam stultus orator. adde quod ne studio quidem operis
 pulcherrimi vacare mens nisi omnibus vitiis libera potest: primum quod
 in eodem pectore nullum est honestorum turpiumque consortium, et
 cogitare optima simul ac deterrima non magis est unius animi quam eiusdem hominis bonum esse ac malum;

tum illa quoque ex causa, quod mentem tantae rei intentam vacare omnibus
 aliis etiam culpa carentibus curis oportet. ita demum enim
 libera ac tota, nulla distringente atque alio ducente causa, spectabit
 id solum ad quod accingitur.

quodsi agrorum nimia cura et sollicitior rei familiaris
 diligentia et venandi voluptas et dati spectaculis dies multum studiis
 auferunt (huic enim rei perit tempus, quodcumque alteri datur), quid
 putamus facturas cupiditatem, avaritiam, invidiam, quarum
 impotentissimae cogitationes somnos etiam ipsos et illa per quietem visa
 perturbent?

nihil est enim tam occupatum, tam multiforme, tot ac tam
 variis adfectibus concisum atque laceratum quam mala mens.
 nam et cum insidiatur, spe, curis, labore distringitur;
 et etiam cum sceleris compos fuit, sollicitudine, paenitentia, poenarum
 omnium exspectatione torquetur. quis inter haec litteris aut
 ulli bonae arti locus? non hercule magis quam frugibus in
 terra sentibus ac rubis occupata.

age , non ad perferendos studiorum labores necessaria
 frugalitas? quid ergo ex libidine ac luxuria spei?
 non praecipue acuit ad cupiditatem litterarum amor laudis? num igitur malis esse laudem
 curae putamus? iam hoc quis non videt, maximam partem
 orationis in tractatu aequi bonique consistere? dicetne de
 his secundum debitam rerum dignitatem malus atque iniquus?

denique , ut maximam partem quaestionis eximam, demus, id quod
 nullo modo fieri potest, idem ingenii, studii, doctrinae, pessimo atque
 optimo viro: uter melior dicetur orator? nimirum qui homo
 quoque melior. non igitur unquam malus idem homo et perfectus
 orator.

non enim perfectum est quidquam, quo melius est aliud.
 sed , ne more Socraticorum nobismet ipsi responsum
 finxisse videamur, sit aliquis adeo contra veritatem obstinatus, ut
 audeat dicere, eodem ingenio, studio, doctrina praeditum nihilo
 deteriorem futurum oratorem malum virum quam bonum: convincamus huius
 quoque amentiam.

nam hoc certe nemo dubitabit, omnem orationem id agere, ut
 iudici, quae proposita fuerint, vera et honesta videantur.
 utrum igitur hoc facilius bonus vir persuadebit an malus?
 bonus quidem et dicet saepius vera atque honesta.

sed etiam si quando aliquo ductus officio (quod accidere, ut
 mox docebimus, potest) falso haec adfirmare conabitur, maiore cum fide necesse est audiatur. at 
 malis hominibus ex contemptu opinionis et ignorantia recti nonnunquam
 excidit ipsa simulatio. inde immodeste proponunt, sine pudore
 adfirmant.

sequitur in iis, quae certum est effici non posse, deformis
 pertinacia et irritus labor. nam sicut in vita, ita in causis
 quoque spes improbas habent. frequenter autem accidit, ut iis
 etiam vera dicentibus fides desit, videaturque talis advocatus malae
 causae argumentum.

nunc de iis dicendum est, quae mihi quasi conspiratione quadam
 vulgi reclamari videntur. Orator ergo Demosthenes non fuit?
 atqui malum virum accepimus. non Cicero? atqui huius quoque
 mores multi reprehenderunt. quid agam? magna responsi invidia
 subeunda est, mitigandae sunt prius cures.

mihi enim nec Demosthenes tam gravi morum dignus videtur
 invidia, ut omnia, quae in eum ab inimicis congesta sunt, credam, cum et
 pulcherrima eius in re publica consilia et finem vitae clarum legam,

nec Marco Tullio defuisse video in ulla parte civis optimi voluntatem.
 testimonio est actus nobilissime consulatus, integerrime
 provincia administrate et repudiatus vigintiviratus, et civilibus
 bellis, quae in aetatem eius gravissima inciderunt,
 neque spe neque metu declinatus animus, quo minus optimis se partibus,
 id est rei publicae, iungeret.

parum fortis videtur quibusdam, quibus optime respondit ipse,
 non se timidum in suscipiendis, sed in providendis
 periculis; quod probavit morte quoque ipsa, quam
 praestantissimo suscepit animo.

quodsi defuit his viris summa virtus, sic quaerentibus, an
 oratores fuerint, respondebo, quomodo Stoici, si interrogentur an
 sapiens Zeno, an Cleanthes, an Chrysippus ipse, respondeant, magnos
 quidem illos ac venerabiles, non tamen id, quod natura hominis summum
 habet, consecutos.

nam et Pythagoras non sapientem se, ut qui ante eum fuerunt,
 sed studiosum sapientiae vocari voluit. ego tamen secundum
 communem loquendi consuetudinem saepe dixi dicamque, perfectum oratorem
 esse Ciceronem; ut amicos et bonos viros et prudentissimos dicimus
 vulgo, quorum nihil nisi perfecte sapienti datur. sed cum
 proprie et ad legem ipsam veritatis loquendum erit, cum quaeram
 oratorem, quem et ille quaerebat.

quanquam enim stetisse ipsum in fastigio eloquentiæ fateor, ac
 vix, quid adiici potuerit, inuenio, fortasse inventurus, quod adhuc abscisurum putem fuisse (nam fere sic
 docti iudicaverunt, plurimum in eo virtutum, nonnihil fuisse vitiorum,
 et se ipse multa ex illa iuvenili abundantia coercuisse testatur),
 tamen, quando nec sapientis sibi nomen, minime sui contemptor, asseruit
 et melius dicere, certe data longiore vita et tempore ad
 componendum securiore, potuisset, non maligne crediderim defuisse ei
 summam illam, ad quam nemo propius accessit.

et licebat, si aliter sentirem, fortius id liberiusque
 defendere. An vero M. Antonius neminem a se visum
 eloquentem, quod tanto minus erat, professus est; ipse etiam M. Tullius
 quaerit adhuc eum et tantum imaginatur ac fingit, ego non audeam dicere,
 aliquid in hac, quae superest, aeternitate inveniri posse eo, quod
 fuerit, perfectius?

transeo illos, qui Ciceroni ac Demostheni ne in eloquentia
 quidem satis tribuunt; quanquam neque ipsi Ciceroni Demosthenes videatur
 satis esse perfectus, quem dormitare interim dicit, nec Cicero Bruto
 Calvoque, qui certe compositionem illius etiam apud ipsum reprehendunt,
 nec Asinio utrique, qui vitia orationis eius etiam inimice pluribus
 locis insequuntur.

concedamus sane, quod minime natura patitur, repertum esse
 aliquem malum virum summe diser tum: nihilo tamen minus oratorem eum
 negabo. nam nec omnibus, qui fuerint manu prompti, viri
 fortis nomen concesserim, quia sine virtute intelligi non potest
 fortitudo.

An ei, qui ad defendendas causas advocatur, non est opus
 fide, quam nec cupiditas corrumpat nec gratia avertat nec metus frangat;
 sed proditorem, transfugam, praevaricatorem donabimus oratoris illo
 sacro nomine? quodsi mediocribus etiam patronis convenit
 haec, quae vulgo dicitur, bonitas, cur non orator ille, qui nondum fuit,
 sed potest esse, tam sit moribus quam dicendi virtute perfectus?

non enim forensem quandam instituimus operam nec mercennariam
 vocem nec, ut asperioribus verbis parcamus, non inutilem sane litium
 advocatum, quem denique causidicum vulgo vocant, sed virum cum ingenii
 natura praestantem tum vero tot pulcherrimas artes penitus mente
 complexum, datum tandem rebus humanis, qualem nulla antea vetustas
 cognoverit, singularem perfectumque undique, optima sentientem optimeque
 dicentem.

in hoc quota pars erit, quod aut innocentes tuebitur aut
 improborum scelera compescet, aut in pecuniariis quaestionibus veritati
 contra calumniam aderit? summus ille quidem in his quoque
 operibus fuerit, sed maioribus clarius elucebit, cum regenda senatus consilia et popularis error ad meliora ducendus.

An non talem quendam videtur finxisse Vergilius, quem in
 seditione vulgi iam faces et saxa iaculantis moderatorem dedit: 
 
 tum pietate gravem ac
 meritis si forte virum quem 
 
 conspexere , silent arrectisque auribus adstant?
 
 Habemus igitur ante omnia virum bonum, post haec
 adiiciet dicendi peritum: 
 
 ille regit dictis animos et pectora mulcet.
 
 Quid?

non in bellis quoque idem ille vir, quem instituimus, si sit ad proelium
 miles cohortandus, ex mediis sapientiae praeceptis orationem trahet?
 nam quomodo pugnam ineuntibus tot simul metus laboris,
 dolorum, postremo mortis ipsius exciderint, nisi in eorum locum pietas
 et fortitudo et honesti praesens imago successerit?

quae certe melius persuadebit aliis qui prius persuaserit
 sibi. prodit enim se, quamlibet custodiatur, simulatio, nec
 unquam tanta fuerit loquendi facultas, ut non titubet atque haereat,
 quotiens ab animo verba
 dissentiunt. vir autem malus aliud dicat necesse est quam
 sentit.

bonos nunquam honestus sermo deficiet, nunquam rerum optimarum
 (nam iidem etiam prudentes erunt) inventio; quae
 etiamsi lenociniis destituta sit, satis tamen natura sua ornatur nec
 quidquam non diserte, quod honeste, dicitur.

quare , iuventus, immo omnes aetates, (neque enim rectae
 voluntati serum est tempus ullum) totis mentibus huc tendamus, in hoc
 elaboremus; forsan et consummare contingat. nam si natura non
 prohibet et esse virum bonum et esse dicendi peritum, cur non aliquis
 etiam unus utrumque consequi possit? cur autem non se quisque speret
 fore illum aliquem?

ad quod si vires ingenii non suffecerint, tamen ad quem usque
 modum processerimus, meliores erimus ex utroque. hoc certe
 procul eximatur animo, rerum pulcherrimam eloquentiam cum vitiis mentis posse
 misceri. facultas dicendi, si in malos incidit, et ipsa
 iudicanda est malum; peiores enim illos facit, quibus contigit.

videor mihi audire quosdam (neque enim deerunt unquam, qui
 diserti esse quam boni malint) illa dicentes: Quid ergo tantum est artis
 in eloquentia? cur tu de coloribus et difficilium causarum defensione,
 nonnihil etiam de confessione locutus es, nisi aliquando vis ac facultas
 dicendi expugnat ipsam veritatem? bonus enim vir non agit
 nisi bonas causas, eas porro etiam sine doctrina satis per se tuetur
 veritas ipsa.

quibus ego, cum de meo primum opere
 respondero, etiam pro boni viri officio, si quando eum ad defensionem
 nocentium ratio duxerit, satisfaciam. pertractare enim,
 quomodo aut pro falsis aut etiam pro iniustis aliquando dicatur, non est
 inutile, vel propter hoc solum, ut ea facilius et deprehendamus et
 refellamus; quemadmodum remedia melius adhibebit, cui nota quae nocent
 fuerint.

neque enim Academici, cum in utramque disserunt partem, non
 secundum alteram vivunt, nec Carneades ille, qui Romae audiente Censorio
 Catone non minoribus viribus contra iustitiam dicitur disseruisse quam
 pridie pro iustitia dixerat, iniustus ipse vir fuit. verum et
 virtus quid sit, adversa ei malitia detegit, et aequitas fit ex iniqui
 contemplatione manifestior, et plurima contrariis probantur.
 debent ergo oratori sic esse adversariorum nota consilia
 ut hostium imperatori.

verum et illud, quod prima proposition durum videtur, potest
 adferre ratio, ut vir bonus in defensione causae velit auferre aliquando
 iudici veritatem. quod si quis a me proponi mirabitur,
 (quanquam non est haec mea proprie sententia, sed eorum, quos
 grauissimos sapientiae magistros aetas vetus credidit) sic iudicet,
 pleraque esse, quae non tam factis quam causis
 eorum vel honesta fiant vel turpia.

nam si hominem occidere saepe virtus, liberos necare
 nonnunquam pulcherrimum est, asperiora quaedam adhuc dictu, si communis
 utilitas exegerit, facere conceditur, ne hoc quidem nudum est intuendum,
 qualem causam vir bonus, sed etiam quare et qua mente defendat.

ac primum concedant mihi omnes oportet, quod Stoicorum quoque
 asperrimi confitentur, facturum aliquando virm bonum ut mendacium dicat,
 et quidem nonnunquam levioribus causis, ut in pueris aegrotantibus
 utilitatis eorum gratia multa fingimus, multa non facturi promittimus;

nedum si ab homine occidendo grassator avertendus sit aut hostis pro
 salute patriae fallendus; ut hoc, quod alias in servis quoque
 reprehendendum est, sit alias in ipso sapiente laudandum. id 
 si constiterit, multa iam video posse evenire, propter quae orator bene
 suscipiat tale causae genus, quale remota ratione honesta non
 recepisset.

nec hoc dico (quia severiores sequi placet leges) pro patre,
 fratre, amico periclitantibus, tametsi non mediocris haesitatio est,
 hinc iustitiae proposita imagine, inde pietatis.
 nihil dubii relinquamus. sit aliquis
 insidiatus tyranno atque ob id reus: utrumne salvum eum nolet is, qui a
 nobis finitur, orator? an, si tuendum susceperit, non tam falsis
 defendet, quam qui apud iudices malam causam tuetur?

quid si quaedam bene facta damnaturus est iudex, nisi ea non
 esse facta convicerimus, non vel hoc modo servabit orator non innocentem
 modo, sed etiam laudabilem civem? quid si quaedam iusta
 natura, sed condicione temporum inutilia civitati sciemus, nonne utemur
 arte dicendi bona quidem, sed malis artibus simili?

ad hoc nemo dubitabit, quin, si nocentes mutari in bonam
 mentem aliquo modo possint, sicut posse conceditur, salvos esse eos
 magis e re publica sit quam puniri. si liqueat igitur oratori
 futurum bonum virum, cui vera obiicientur, non id aget, ut salvus sit?

da nunc, ut crimine manifesto prematur dux bonus et sine quo
 vincere hostem civitas non possit: nonne ei communis utilitas
 oratorem advocabit? certe Fabricius Cornelium Rufinum, et
 alioqui malum civem et sibi inimicum, tamen, quia
 utilem sciebat ducem, imminente bello, palam consulem suffragio suo
 fecit atque id mirantibus quibusdam respondit, a cive se spoliari malle
 quam ab hoste venire. ita , si fuisset orator, non
 defendisset eundem Rufinum vel manifesti peculatus reum?

multa dici possunt similia, sed vel unum ex iis quodlibet
 sufficit. non enim hoc agimus, ut istud illi, quem formamus,
 viro saepe sit faciendum; sed ut, si talis coegerit ratio, sit tamen
 vera finitio, oratorem esse virum bonum divendi
 peritum.

praecipere vero ac discere, quomodo etiam probatione
 difficilia tractentur, necessarium est. nam frequenter etiam
 optimae causae similes sunt malis, et innocens reus multis verisimilibus
 premitur; quo fit, ut eadem actionis ratione defendendus sit, qua si
 nocens esset. iam innumerabilia sunt bonis causis malisque
 communia, testes, litterae, suspiciones, opiniones. non 
 aliter autem verisimilia quam vera et confirmantur et refelluntur.
 quapropter , ut res feret, flectetur oratio manente
 honesta voluntate.

quando igitur orator est vir bonus, is autem citra virtutem
 intelligi non potest, virtus, etiamsi quosdam
 impetus ex natura sumit, tamen perficienda doctrina est: mores ante
 omnia oratori studiis erunt excolendi atque omnis honesti iustique
 disciplina pertractanda, sine qua nemo nec vir bonus esse nec dicendi
 peritus potest.

nisi forte accedemus iis, qui natura constare mores et nihil
 adiuvari disciplina putant; scilicet ut ea quidem, quae manu fiunt,
 atque eorum etiam contemptissima confiteantur egere doctoribus, virtutem
 vero, qua nihil homini, quo ad deos immortales propius accederet, datum
 est, obviam et illaboratam, tantum quia nati simus, habeamus.
 abstinens erit qui id ipsum, quid sit abstinentia,
 ignoret?

et fortis qui metus doloris, mortis, superstitionis nulla
 ratione purgaverit? et iustus qui aequi bonique tractatum,
 qui leges, quaeque natura sunt omnibus datae quaeque propriae populis et
 gentibus constitutae, nunquam eruditiore aliquo sermone tractarit? O
 quam istud parvum putant, quibus tam facile videtur!

sed hoc transeo, de quo neminem, qui litteras vel primis, ut
 aiunt, labris degustarit, dubitaturum puto. ad illud sequens
 praevertar, ne dicendi quidem satis peritum fore, qui non et naturae vim
 omnem penitus perspexerit et mores praeceptis ac ratione formarit.

neque 
 enim frustra in tertio de Oratore
 libro L. Crassus cuncta, quae de aequo, iusto, vero, bono deque iis,
 quae sunt contra posita, dicantur, propria esse oratoris adfirmat, ac
 philosophos, cum ea dicendi viribus tuentur, uti rhetorum armis, non
 suis. idem tamen confitetur, ea iam esse a philosophia
 petenda, videlicet quia magis haec illi videtur in possessione earum
 rerum fuisse.

hinc etiam illud est, quod Cicero pluribus libris et epistolis
 testatur dicendi facultatem ex intimis sapientiae fontibus fluere,
 ideoque aliquamdiu praeceptores eosdem fuisse morum atque dicendi.
 quapropter haec exhortatio mea non eo pertinet ut esse
 oratorem philosophum velim, quando non alia vitae secta longius a
 civilibus officiis atque ab omni munere oratoris recessit.

nam quis philosophorum aut in iudiciis frequens aut clarus in
 contionibus fuit? quis denique in ipsa, quam maxime plerique
 praecipiunt, rei publicae administratione versatus est? atqui 
 ego illum, quem instituo, Romanum quendam velim esse sapientem, qui non
 secretis disputationibus, sed rerum experimentis atque operibus vere
 civilem virum exhibeat.

sed quia deserta ab his, qui se ad eloquentiam contulerunt,
 studia sapientiae non iam in actu suo atque in hac fori luce versantur,
 sed in porticus et in gymnasia primum, mox in
 conventus scholarum recesserunt: id, quod est oratori necessarium nec a
 dicendi praeceptoribus traditur, ab iis petere nimirum necesse est, apud
 quos remansit, evolvendi penitus auctores, qui de virtute praecipiunt,
 ut oratoris vita cum scientia diuinarum rerum sit humanarumque
 coniuncta.

quae ipsae quanto maiores ac pulchriores viderentur, si illas
 ii docerent, qui etiam eloqui praestantissime possent?
 utinamque sit tempus unquam, quo perfectus aliquis,
 qualem optamus, orator hanc artem superbo nomine et vitiis quorundam
 bona eius corrumpentium invisam vindicet sibi ac, velut rebus repetitis,
 in corpus eloquentiae adducat.

quae quidem cum sit in tris divisa partes, naturalem, moralem,
 rationalem, qua tandem non est cum oratoris opere coniuncta?
 nam ut ordinem retro agamus, de ultima illa, quae tota
 versatur in verbis, nemo dubitaverit, si et proprietates vocis cuiusque
 nosse et ambigua aperire et perplexa discernere et de falsis iudicare et
 colligere ac resoluere quae velis oratorum est.

quanquam ea non tam est minute atque concise in actionibus
 utendum quam in disputationibus, quia non docere
 modo, sed movere etiam ac delectare audientes debet orator, ad quod
 impetu quoque ac viribus et decore est opus; ut vis amnium maior est
 altis ripis multoque gurgitis tractu fluentium quam tenuis aquae et
 obiectu lapillorum resultantis.

et ut palaestrici doctores illos, quos numeros vocant, non
 idcirco discentibus tradunt, ut iis omnibus ii, qui didicerint, in ipso
 luctandi certamine utantur (plus enim pondere et firmitate et spiritu
 agitur), sed ut subsit copia illa, ex qua unum aut alterum, cuius se
 occasio dederit,

efficiant, ita haec pars dialectica, sive illam dicere malumus
 disputatricem, ut est utilis saepe et finitionibus et comprehensionibus
 et separandis quae sunt differentia, et resolvenda ambiguitate,
 distinguendo, dividendo, illiciendo, implicando, ita, si totum sibi
 vindicaverit in foro certamen, obstabit melioribus et sectas ad
 tenuitatem suam vires ipsa subtilitate consumet.

itaque reperias quosdam in disputando mire callidos, cum ab
 ilia cavillatione discesserint, non magis sufficere in aliquo graviore
 actu quam parva quaedam animalia, quae in angustiis mobilia campo
 deprehenduntur.

iam quidem pars illa moralis, quae dicitur Ethice, certe tota
 oratori est accommodata. nam in tanta 
 causarum, sicut superioribus libris diximus, varietate, cum alia
 coniectura quaerantur, alia finitionibus concludantur, alia iure
 summoveantur vel transferantur, alia colligantur vel ipsa inter se
 concurrant vel in diversum ambiguitate ducantur, nulla fere dici potest,
 cuius non parte in aliqua tractatus aequi ac boni reperiatur, plerasque
 vero esse quis nescit, quae totae in sola qualitate consistant?

in consiliis vero quae ratio suadendi est ab honesti
 quaestione seposita? quin ilia etiam pars tertia, quae
 laudandi ac vituperandi officiis continetur, nempe in tractatu recti
 pravique versatur.

An de iustitia, fortitudine, abstinentia, temperantia,
 pietate non plurima dicet orator? sed ille vir bonus, qui
 haec non vocibus tantum sibi nota atque nominibus aurium tenus in usum
 linguae perceperit, sed qui virtutes ipsas mente complexus ita sentiat,
 nec in cogitando ita laborabit sed, quod sciet, vere dicet.

cum sit autem omnis generalis quaestio speciali potentior,
 quia universo pars continetur, non utique accedit parti quod universum
 est, profecto nemo dubitabit, generales quaestiones in illo maxime
 studiorum more versatas.

iam veropr cum sint multa propriis brevibusque 
 comprehensionibus finienda (unde etiam status causarum dicitur
 finitiuus), nonne ad id quoque instrui ab iis, qui plus in hoc studii
 dederunt, oportet? quid ? non quaestio iuris omnis aut
 verborum proprietate aut aequi disputatione aut voluntatis coniectura
 continetur? quorum pars ad rationalem, pars ad moralem tractatum
 redundat.

ergo natura permixta est omnibus istis oratio, quae quidem
 oratio est vere. nam ignara quidem huiusce doctrinae
 loquacitas erret necesse est, ut quae vel nullos vel falsos duces
 habeat. pars vero naturalis, cum est ad exercitationem
 dicendi tanto ceteris uberior, quanto maiore spiritu de divinis rebus
 quam humans eloquendum est, tum illam etiam moralem, sine qua nulla
 esse, ut docuimus, oratio potest, totam complectitur.

nam si regitur providentia mundus, administranda certe bonis
 viris erit res publica; si divina nostris animis origo, tendendum ad
 virtutem nec voluptatibus terreni corporis serviendum. An 
 haec non frequenter tractabit orator? iam de auguriis,
 responsis, religione denique omni, de quibus maxima saepe in senatu
 consilia versata sunt, non erit ei disserendum, si 
 quidem, ut nobis placet, futurus est vir civilis idem? quae 
 denique intelligi saltem potest eloquentia hominis optima nescientis?

haec si ratione manifesta non essent, exemplis tamen
 crederemus. siquidem et Periclem, cuius eloquentiae, etiamsi
 nulla ad nos monumenta venerunt, vim tamen quandam incredibilem cum
 historici, tum etiam, liberrimum hominum genus, comici veteres tradunt,
 Anaxagorae physici constat auditorem fuisse, et Demosthenem, principem
 omnium Graeciae oratorum, dedisse operam Platoni.

nam M. Tullius, non tantum se debere scholis rhetorum, quantum
 Academiae spatiis, frequenter ipse testatus est; neque se tanta in eo
 unquam fudisset ubertas, si ingenium suum consaepto fori, non
 ipsius rerum naturae finibus terminasset. verum ex hoc alia
 mihi quaestio exoritur, quae secta conferre plurimum eloquentiae possit,
 quanquam ea non inter multas potest esse contentio.

nam in primis nos Epicurus a se ipse dimittit, qui fugere
 omnem disciplinam navigatione quam velocissima iubet. neque 
 vero Aristippus, summum in voluptate corporis bonum ponens, ad hunc nos
 laborem hortetur. pyrrhon quidem quas in hoc opere habere
 partes potest? cui iudices esse, apud quos verba faciat, et reum, pro
 quo loquatur, et senatum, in quo sit dicenda
 sententia, non liquebit.

academiam quidam utilissimam credunt, quod mos in utramque
 partem disserendi ad exercitationem forensium causarum proxime accedat.
 adiiciunt loco probationis, quod ea praestantissimos in
 eloquentia viros ediderit. peripatetici studio quoque se
 quodam oratorio iactant; nam theses dicere exercitationis gratia fere
 est ab iis institutum. Stoici , sicut copiam nitoremque
 eloquentiae fere praeceptoribus suis defuisse concedant necesse est, ita
 nullos aut probare acrius aut concludere subtilius contendunt.

sed haec inter ipsos, qui velut sacramento rogati vel etiam
 superstitione constricti nefas ducunt a suscepta semel persuasione
 discedere. oratori vero nihil est necesse in cuiusquam iurare
 leges.

maius enim est opus atque praestantius, ad quod ipse tendit,
 et cuius est velut candidatus, si quidem est futurus cum vitae, tum
 etiam eloquentiae laude perfectus. quare in exemplum bene
 dicendi facundissimum quemque proponet sibi ad imitandum, moribus vero
 formandis quam honestissima praecepta rectissimamque ad virtutem viam
 deliget. exercitatione quidem utetur omni, sed tamen erit
 plurimus in maximis quibusque ac natura pulcherrimis.

nam quae potest materia reperiri ad
 graviter copioseque dicendum magis abundans quam de virtute, de re
 publica, de providentia, de origine animorum, de amicitia?
 haec sunt, quibus mens pariter atque oratio insurgat,
 quae vere bona, quid mitiget metus, coerceat cupiditates, eximat nos
 opinionibus vulgi animumque caelestem erigat.

neque ea solum, quae talibus disciplinis continentur, sed
 magis etiam, quae sunt tradita antiquitus dicta ac facta praeclare, et
 nosse et animo semper agitare conveniet. quae profecto
 nusquam plura maioraque quam in nostrae civitatis monumentis
 reperientur.

An fortitudinem, iustitiam, fidem, continentiam,
 frugalitatem, contemptum doloris ac mortis melius alii docebunt quam
 Fabricii, Curii, Reguli, Decii, Mucii aliique innumerabiles?
 quantum enim Graeci praeceptis valent, tantum Romani,
 quod est maius, exemplis.

tantum quod non cognitis ille rebus adquieverit, qui
 non modo proximum tempus lucemque praesentem intueri satis credat, sed
 omnem posteritatis memoriam spatium vitae honestae et curriculum laudis
 existimet. hinc mihi ille iustitiae haustus bibat, hinc
 sumptam libertatem in causis atque consiliis praestet. neque 
 erit perfectus orator, nisi qui honeste dicere et
 sciet et audebit.

iuris quoque civilis necessaria huic viro scientia est et
 morum ac religionum eius rei publicae, quam capesset. nam 
 qualis esse suasor in consiliis publicis privatisve poterit tot rerum,
 quibus praecipue civitas continetur, ignarus? quo autem modo
 patronum se causarum non falso dixerit, qui, quod est in causis
 potentissimum, sit ab altero petiturus, paene non dissimilis iis, qui
 poetarum scripta pronuntiant?

nam quodammodo mandata perferet, et ea, quae sibi a iudice
 credi postulaturus est, aliena fide dicet, et ipse litigantium
 auxiliator egebit auxilio. quod ut fieri nonnunquam minore
 incommodo possit, cum domi praecepta et composita et sicut cetera, quae
 in causa sunt, inde discendo cognita ad iudicem perfert, quid fiet
 in iis quaestionibus, quae subito inter ipsas actiones nasci solent? non
 deformiter respectet et inter subsellia minores advocatos interroget?

potest autem satis diligenter accipere, quae tum audiet, cum
 ei dicenda sunt, aut fortiter adfirmare aut ingenue pro suis dicere?
 possit in actionibus: quid fiet in altercatione, ubi
 occurrendum continuo, nec libera ad discendum mora est? Quid, si forte peritus iuris ille non aderit?
 quid , si quis non satis in ea re doctus falsum aliquid
 subiecerit? hoc enim est maximum ignorantiae malum, quod
 credit eum scire qui moneat.

neque ego sum nostri moris ignarus oblitusve eorum, qui velut
 ad arculas sedent et tela agentibus subministrant, neque idem Graecos
 quoque nescio factitasse, unde nomen his pragmaticorum datum est.
 sed loquor de oratore, qui non clamorem modo suum causis,
 sed omnia, quae profutura sunt, debet.

itaque eum nec inutilem, si ad horam forte constiterit, neque
 in testationibus faciendis esse imperitum velim. quis enim
 potius praeparabit ea quae, cum aget, esse in causa velit?
 nisi forte imperatorem quis idoneum credit in proeliis
 quidem strenuum et fortem et omnium, quae pugna poscit, artificem, sed
 neque delectus agere nec copias contrahere atque instruere nec
 prospicere commeatus nec locum capere castris scientem; prius est enim
 certe parare bella quam gerere.

atqui simillimus huic sit advocatus, si plura, quae ad
 vincendum valent, aliis reliquerit, cum praesertim 
 hoc, quod est maxime necessarium, nec tam sit arduum, quam procul
 intuentibus fortasse videatur. namque omne ius, quod est
 certum, aut scripto aut moribus constat; dubium aequitatis regula
 examinandum est.

quae scripta sunt aut posita in more civitatis, nullam habent
 difficultatem, cognitionis sunt enim, non inventionis; at quae
 consultorum responsis explicantur, aut in uerborum interpretatione sunt
 posita aut in recti pravique discrimine. vim cuiusque vocis
 intelligere aut commune prudentium est aut proprium oratoris; aequitas
 optino cuique notissima.

nos porro et bonum virum et prudentem in primis oratorem
 putamus, qui cum se ad id, quod est optimum natura, direxerit, non
 magnopere commovebitur, si quis ab eo consultus dissentiet; cum ipsis
 illis diversas inter se opiniones tueri concessum sit. sed 
 etiam, si nosse, quid quisque senserit, volet, lectionis opus est, qua
 nihil est in studiis minus laboriosum.

quodsi plerique, desperata facultate agendi, ad discendum ius
 declinaverunt, quam id scire facile est oratori, quod discunt qui sua
 quoque confessione oratores esse non possunt? verum et M.
 Cato cum in dicendo praestantissimus, tum iuris idem fuit peritissimus,
 et Scaevolae Servioque Sulpicio concessa est etiam
 facundiae virtus.

et M. Tullius non modo inter agendum nunquam est destitutus
 scientia iuris, sed etiam componere aliqua de eo coeperat, ut appareat
 posse oratorem non discendo tantum iuri vacare, sed etiam docendo.

verum ea, quae de moribus excolendis studioque iuris
 praecipimus, ne quis eo credat reprehendenda, quod multos cognovimus,
 qui taedio laboris, quem ferre tendentibus ad eloquentiam necesse est,
 confugerint ad haec deverticula desidiae. quorum alii se ad
 album ac rubricas transtulerunt et formularii vel, ut Cicero ait,
 leguleii quidam esse maluerunt, tanquam utiliora eligentes ea, quorum
 solam facilitatem sequebantur;

alii pigritiae arrogantioris, qui subito fronte conficta immissaque
 barba, veluti despexissent oratoria praecepta, paulum aliquid sederunt
 in scholis philosophorum, ut deinde in publico tristes, domi dissoluti
 captarent auctoritatem contemptu ceterorum. philosophia enim
 simulari potest, eloquentia non potest.

in primis vero abundare debet orator exemplorum copia cum
 veterum, tum etiam novorum, adeo ut non ea modo, quae conscripta sunt
 historiis aut sermonibus velut per manus tradita, quaeque cotidie
 aguntur, debeat nosse, verum ne ea quidem, quae 
 sunt a clarioribus poetis ficta, negligere.

nam illa quidem priora aut testimoniorum aut etiam iudicatorum
 obtinent locum, sed haec quoque aut vetustatis fide tuta sunt aut ab
 hominibus magnis praeceptorum loco ficta creduntur. sciat 
 ergo quam plurima; unde etiam senibus auctoritas maior est, quod plura
 nosse et vidisse creduntur, quod Homerus frequentissime testatur.
 sed non est exspectanda ultima aetas, cum studia
 praestent ut, quantum ad cognitionem pertinet rerum, etiam praeteritis
 saeculis vixisse videamur.

haec sunt, quae me redditurum promiseram, instrumenta non
 artis, ut quidam putaverunt, sed ipsius oratoris. haec arma
 habere ad manum, horum scientia debet esse succinctus, accedente
 verborum figurarumque facili copia et inventionis ratione et disponendi
 usu et memoriae firmitate et actionis gratia. sed plurimum ex
 his valet animi praestantia, quam nec metus frangat nec adclamatio
 terreat nec audientium auctoritas ultra debitam reverentiam tardet.

nam ut abominanda sunt contraria his vitia confidentiae,
 temeritatis, improbitatis, arrogantiae, ita citra constantiam, fiduciam,
 fortitudinem nihil ars, nihil studium, nihil profectus ipse profuerit,
 ut si des arma timidis et imbellibus. invitus mehercule dico,
 quoniam et aliter accipi potest, ipsam verecundiam,
 vitium quidem, sed amabile et quae virtutes facillime generet, esse
 interim adversam, multisque in causa fuisse, ut bona ingenii studiique
 in lucem non prolata situ quodam secreti consumerentur.

sciat autem, si quis haec forte minus adhuc peritus
 distinguendi vim cuiusque verbi leget, non probitatem a me reprehendi,
 sed verecundiam, quae est timor quidam reducens animum ab iis quae
 facienda sunt; inde confusio et coepti paenitentia et subitum silentium.
 quis porro dubitet vitiis adscribere adfectum, propter
 quem facere honeste pudet?

neque ego rursus nolo eum, qui sit dicturus, et sollicitum
 surgere et colore mutari et periculum intelligere; quae si non accident,
 etiam simulanda erunt. sed intellectus hic sit operis, non
 metus, moveamurque, non concidamus. optima est autem
 emendatio verecundiae fiducia, et quamlibet imbecilla frons magna
 conscientia sustinetur.

sunt et naturalia, ut supra dixi, quae tamen et cura iuvantur,
 instrumenta, vox, latus, decor; quae quidem tantum
 valent, ut frequenter famam ingenii faciant. habuit oratores
 aetas nostra copiosiores, sed, cum diceret, eminere inter aequales
 Trachalus videbatur. ea corporis sublimitas erat, is ardor
 oculorum, frontis auctoritas, gestus praestantia, vox quidem non, ut
 Cicero desiderat, paene tragoedorum, sed super omnes, quos ego quidem
 audierim, tragoedos.

certe cum in basilica Iulia diceret primo tribunal, quattuor
 autem iudicia, ut moris est, cogerentur, atque omnia clamoribus
 fremerent, et auditum eum et intellectum et, quod agentibus ceteris
 contumeliosissimum fuit, laudatum quoque ex quattuor tribunalibus
 memini. sed hoc votum est et rara felicitas; quae si non
 adsit, sane sufficiat ab iis, quibus quis dicit, audiri.
 talis esse debet orator, haec scire.

agendi autem initium sine dubio secundum vires cuiusque
 sumendum est. neque ego annos definiam, cum Demosthenen
 puerum admodum actiones pupillares habuisse manifestum sit, Calvus,
 Caesar, Pollio multum ante quaestoriam omnes aetatem gravissima iudicia
 susceperint, praetextatos egisse quosdam sit traditum, Caesar Augustus
 duodecim natus annos aviam pro rostris laudaverit.

modus mihi videtur quidam tenendus, ut neque praepropere destringatur immatura frons et, quidquid est illud adhuc acerbum, proferatur;
 nam inde et contemptus operis innascitur et fundamenta iaciuntur
 impudentiae et, quod est ubicunque perniciosissimum, praevenit vires
 fiducia.

nec rursus differendum est tirocinium in senectutem; nam
 cotidie metus crescit, maiusque fit semper quod ausuri sumus et, dum
 deliberamus quando incipiendum sit, incipere iam serum est.
 quare fructum studiorum viridem et adhuc dulcem promi
 decet, dum et veniae spes est et paratus favor et audere non dedecet
 et, si quid desit operi, supplet aetas, et, si qua sunt dicta
 iuveniliter, pro indole accipiuntur:

ut totus ille Ciceronis pro Sexto Roscio locus: 
 quid enim tam commune quam spiritus vivis, terra
 mortuis, mare fluctuantibus, litus eiectis? 
 quae cum
 sex et viginti natus annos summis audientium clamoribus dixerit,
 defervisse tempore et annis liquata iam senior idem fatetur.
 et hercule quantumlibet secreta studia contulerint, est
 tamen proprius quidam fori profectus, alia lux,
 alia veri discriminis facies, plusque, si separes, usus sine doctrina
 quam citra usum doctrina valet.

ideoque nonnulli senes in schola facti stupent novitate, cum
 in iudicia venerunt, et omnia suis exercitationibus similia desiderant.
 at illic et iudex tacet et adversarius obstrepit et nihil
 temere dictum perit et, si quid tibi ipse sumas, probandum est, et
 laboratam congestamque dierum ac noctium studio actionem aqua deficit,
 et omisso magna semper flandi tumore in quibusdam causis loquendum est;
 quod illi diserti minime sciunt.

itaque nonnullos reperias, qui sibi eloquentiores videantur,
 quam ut causas agant. ceterum illum, quem iuvenem tenerisque
 adhuc viribus nitentem in forum deduximus, et incipere quam maxime
 facili ac favorabili causa velim, ferarum ut catuli molliore praeda
 saginantur, et non utique ab hoc initio continuare operam et ingenio
 adhuc alendo callum inducere, sed iam scientem, quid sit pugna, et in
 quam rem studendum sit, refici atque renovari.

sic et tirocinii metum, dum facilius est audere, transient,
 nec audendi facilitate usque ad contemptum operis
 adduxerit. usus est hac ratione M. Tullius, et cum iam clarum
 meruisset inter patronos, qui tum erant, nomen, in Asiam navigavit seque
 et aliis sine dubio eloquentiae ac sapientiae magistris, sed praecipue
 tamen Apollonio Moloni, quem Romae quoque audierat, Rhodi rursus
 formandum ac velut recoquendum dedit. tum dignum operae
 pretium venit, cum inter se congruunt praecepta et experimenta.

cum satis in omni certamine virium fecerit, prima ei cura in
 suscipiendis causis erit; in quibus defendere quidem reos profecto quam
 facere vir bonus malet, non tamen ita nomen ipsum accusatoris horrebit,
 ut nullo neque publico neque privato duci possit officio, ut aliquem ad
 reddendam rationem vitae vocet. nam et leges ipsae nihil
 valeant, nisi actoris idonea voce munitae; et si poenas scelerum
 expetere fas non est, prope est ut scelera ipsa permissa sint, et
 licentiam malis dari certe contra bonos est.

quare neque sociorum querelas nec amici vel propinqui necem
 nec erupturas in rem publicam conspirationes inultas patietur orator,
 non poenae nocentium cupidus, sed emendandi vitia 
 corrigendique mores. nam qui ratione traduci ad meliora non
 possunt, solo metu continentur.

itaque ut accusatoriam vitam vivere et ad deferendos reos
 praemio duci proximum latrocinio est, ita pestem intestinam propulsare
 cum propugnatoribus patriae comparandum. ideoque principes in
 re publica viri non detrectaverunt hanc officii partem, creditique sunt
 etiam clari iuvenes obsidem rei publicae dare malorum civium
 accusationem, quia nec odisse improbos nec simultates provocare nisi ex
 fiducia bonae mentis videbantur;

idque cum ab Hortensio, Lucullis, Sulpicio, Cicerone, Caesare, plurimis
 aliis, tum ab utroque Catone factum est, quorum alter appellatus est
 sapiens, alter nisi creditur fuisse, vix scio, cui reliquerit huius
 nominis locum. neque 
 defendet omnis orator idem,
 portumque illum eloquentiae suae salutarem non etiam piratis patefaciet
 duceturque in advocationem maxime causa.

quoniam tamen omnes, qui non improbe litigabunt, quorum certe
 bona pars est, sustinere non potest unus, aliquid et commendantium
 personis dabit et ipsorum qui iudicio decernent, ut
 optimi cuiusque voluntate moveatur; namque hos et amicissimos habebit
 vir bonus.

summovendum vero est utrumque ambitus genus vel potentibus
 contra humiles venditandi operam suam vel illud etiam iactantius minores
 utique contra dignitatem attollendi. non enim fortuna causas
 vel iustas vel improbas facit. neque vero pudor obstet, quo
 minus susceptam, cum melior videretur, litem cognita inter discendum
 iniquitate dimittat, cum prius litigatori dixerit verum.

nam et in hoc maximum, si aequi iudices sumus, beneficium est,
 ut non fallamus vana spe litigantem. neque est dignus opera
 patroni, qui non utitur consilio, et certe non convenit ei, quem
 oratorem esse volumus, iniusta tueri scientem. nam si ex
 illis, quas supra diximus, causis falsum tuebitur, erit tamen honestum
 quod ipse faciet.

gratisne ei semper agendum sit, tractari potest.
 quod ex prima statim fronte diiudicare imprudentium est.
 nam quis ignorat, quin id longe sit honestissimum ac liberalibus disciplinis et illo, quem
 exigimus, animo dignissimum, non vendere operam nec elevare tanti
 beneficii auctoritatem, cum pleraque hoc ipso
 possint videri vilia, quod pretium habent?

caecis hoc, ut aiunt, satis clarum est, nec quisquam, qui
 sufficientia sibi (modica autem haec sunt) possidebit, hunc quaestum
 sine crimine sordium fecerit. at si res familiaris amplius
 aliquid ad usus necessarios exiget, secundum omnium sapientium leges
 patietur sibi gratiam referri, cum et Socrati collatum sit ad victum, et
 Zeno, Cleanthes, Chrysippus mercedes a discipulis acceptaverint.

neque enim video, quae iustior acquirendi ratio quam ex
 honestissimo labore et ab iis, de quibus optime meruerint, quique, si
 nihil invicem praestent, indigni fuerint defensione. quod 
 quidem non iustum modo, sed necessarium etiam est, cum haec ipsa opera
 tempusque omne alienis negotiis datum facultatem aliter acquirendi
 recidant.

sed tum quoque tenendus est modus, ac plurimum refert et a quo
 accipiat et quantum et quo usque. paciscendi quidem ille
 piraticus mos et imponentium periculis pretia procul abominanda
 negotiatio etiam a mediocriter improbis aberit, cum praesertim bonos
 homines bonasque causas tuenti non sit metuendus ingratus; quodsi sit futurus, malo tamen ille peccet.

nihil ergo acquirere volet orator ultra quam satis erit; ac ne
 pauper quidem tanquam mercedem accipiet, sed mutua benivolentia utetur,
 cum sciat se tanto plus praestitisse. non enim, quia venire
 hoc beneficium non oportet, oportet perire.
 denique ut gratus sit ad eum magis pertinet qui debet.

proxima discendae causae ratio, quod est orationis
 fundamentum. neque enim quisquam ingenio tam tenui
 reperietur, qui, cum omnia quae sunt in causa diligenter cognoverit, ad
 docendum certe iudicem non sufficiat.

sed eius rei paucissimis cura est. nam ut taceam de
 negligentibus, quorum nihil refert, ubi litium cardo vertatur, dum sint
 quae vel extra causam ex personis aut communi tractatu locorum
 occasionem clamandi largiantur, aliquos et ambitio pervertit, qui partim
 tanquam occupati semperque aliud habentes, quod ante agendum sit, pridie
 ad se venire litigatorem aut eodem matutino iubent, nonnunquam etiam
 inter ipsa subsellia didicisse se gloriantur;

partim iactantia ingenii, ut res cito accepisse
 videantur, tenere se et intelligere prius paene quam audiant mentiti,
 cum multa et diserte summisque clamoribus, quae neque ad iudicem neque
 ad litigatorem pertineant, decantaverunt, bene sudantes beneque comitati
 per forum reducuntur.

ne illas quidem tulerim delicias eorum, qui doceri amicos suos
 iubent, quanquam minus mali est, si illi saltem recte discant recteque
 doceant. sed quis discet tam bene quam patronus?
 quomodo autem sequester ille et media litium manus et
 quidam interpres impendet aequo animo laborem in alienas actiones, cum
 dicturis tanti suae non sint?

pessimae vero consuetudinis libellis esse contentum, quos
 componit aut litigator qui confugit ad patronum, quia liti ipse non
 sufficit, aut aliquis ex eo genere advocatorum, qui se non posse agere
 confitentur, deinde faciunt id quod est in agendo difficillimum.
 nam qui iudicare, quid dicendum, quid dissimulandum, quid
 declinandum, mutandum, fingendum etiam sit, potest, cur non sit orator,
 quando, quod difficilius est, oratorem facit?

hi porro non tantum nocerent, si omnia scriberent uti gesta
 sunt. nunc consilium et colores adiiciunt et aliqua peiora
 veris, quae plerique cum acceperunt, mutare nefas habent et velut
 themata in scholis posita custodiunt. deinde deprehenduntur
 et causam, quam discere ex suis litigatoribus noluerunt, ex adversariis
 discunt.

liberum igitur demus ante omnia iis, quorum negotium erit,
 tempus ac locum, exhortemurque ultro, ut omnia quamlibet verbose et unde
 volent repetita ex tempore exponant. non enim tam obest
 audire supervacua quam ignorare necessaria.

frequenter autem et vulnus et remedium in iis orator inveniet,
 quae litigatori in neutram partem habere momentum videbantur.
 nec tanta sit acturo memoriae fiducia, ut subscribere
 audita pigeat. nec semel audisse sit satis; cogendus eadem
 iterum ac saepius dicere litigator, non solum quia effugere aliqua prima
 expositione potuerunt, praesertim hominem (quod saepe evenit) imperitum,
 sed etiam ut sciamus an eadem dicat.

plurimi enim mentiuntur et, tanquam non doceant causam, sed
 agant, non ut cum patrono sed ut cum iudice loquuntur.
 quapropter nunquam satis credendum est, sed agitandus
 omnibus modis et turbandus et evocandus.

nam ut medicis non apparentia modo vitia curanda sunt sed
 etiam invenienda quae latent, saepe ipsis ea, qui sanandi sunt,
 occulentibus, ita advocatus plura quam ostenduntur aspiciat.
 nam cum satis in audiendo patientiae impenderit, in aliam
 rursus ei personam transeundum est, agendusque adversarius, proponendum
 quidquid omnino excogitari contra potest, quidquid recipit in eiusmodi
 disceptatione natura. interrogandus quam infestissime ac
 premendus.

nam dum omnia quaerimus, aliquando ad verum, ubi minime
 exspectavimus, pervenimus. in summa optimus est in discendo
 patronus incredulus. promittit enim litigator omnia, testem
 populum, paratissimas consignationes, ipsum denique adversarium quaedam
 non negaturum.

ideoque opus est intueri omne litis instrumentum; quod videre
 non est satis, perlegendum erit. nam frequentissime aut non
 sunt omnino, quae promittebantur, aut minus continent aut cum alio
 aliquo nocituro permixta sunt aut nimia sunt et fidem hoc ipso detractura quod non habent modum.

denique linum ruptum aut turbatam ceram 
 aut sine agnitore signa frequenter invenies; quae, nisi domi excusseris,
 in foro inopinata decipient, plusque nocebunt destituta quam non
 promissa nocuissent. multa etiam, quae litigator nihil ad
 causam pertinere crediderit, patronus eruet, modo per omnes, quos
 tradidimus, argumentorum locos eat.

quos ut circumspectare in agendo et attentare singulos minime
 convenit, propter quas diximus causas, ita in discendo rimari
 necessarium est, quae personae, quae tempora et loca, instituta,
 instrumenta, cetera, ex quibus non tantum illud, quod est artificiale
 probationis genus, colligi possit, sed qui metuendi testes, quomodo sint
 refellendi. nam plurimum refert, invidia reus an odio an
 contemptu laboret, quorum fere pars prima superiores, proxima pares,
 tertia humiliores premit.

sic causam perscrutatus, propositis ante oculos omnibus quae
 prosint noceantve, tertiam deinceps personam induat iudicis, fingatque
 apud se agi causam, et, quod ipsum movisset de
 eadem re pronuntiaturum, id potentissimum, apud quemcunque agetur,
 existimet. sic eum raro fallet eventus, aut culpa iudicis
 erit.

quae sint in agendo servanda, toto fere opere exsecuti sumus;
 pauca tamen propria huius loci, quae non tam dicendi arte quam officiis
 agentis continentur, attingam. ante omnia ne,
 quod plerisque accidit, ab utilitate eum causae praesentis cupido laudis
 abducat.

nam ut gerentibus bella non semper exercitus per plana et
 amoena ducendus est, sed adeundi plerumque asperi colles, expugnandae
 civitates quamlibet praecisis impositae rupibus aut operum mole
 difficiles, ita oratio gaudebit quidem occasione laetius decurrendi et
 aequo congressa campo totas vires populariter explicabit;

at si iuris anfractus aut eruendae veritatis latebras adire cogetur, non
 obequitabit nec illis vibrantibus concitatisque sententiis velut
 missilibus utetur, sed operibus et cuniculis et insidiis et occultis
 artibus rem geret.

quae omnia non dum fiunt laudantur, sed cum facta sunt; unde
 etiam cupidissimis opinionis plus fructus venit.
 nam cum illa dicendi vitiosa iactatio inter plausores
 suos detonuit, resurgit verae virtutis fortior fama, nec iudices a quo
 sint moti, dissimulant, et doctis creditur, nec est orationis vera laus
 nisi cum finita est.

veteribus quidem etiam dissimulare eloquentiam fuit moris,
 idque M. Antonius praecipit, quo plus dicentibus fidei minusque
 suspectae advocatorum insidiae forent. sed illa dissimulari,
 quae tum erat, potuit; nondum enim tantum dicendi lumen accesserat, ut
 etiam per obstantia erumperet. quare artes quidem et consilia
 lateant et quidquid, si deprehenditur, perit. hactenus 
 eloquentia secretum habet.

verborum quidem delectus, gravitas sententiarum, figurarum
 elegantia aut non sunt aut apparent. sed vel propter hoc
 ipsum ostendenda non sunt quod apparent; aut si unum sit ex duobus
 eligendum, causa potius laudetur quam patronus. finem tamen
 hunc praestabit orator, ut videatur optimam causam optime egisse.
 illud certum erit neminem peius 
 agere quam qui displicente causa placet; necesse est enim extra causam
 sit quod placet.

nec illo fastidio laborabit orator non agendi causas minores,
 tanquam infra eum sint aut detractura sit opinioni minus liberalis
 materia. nam et suscipiendi ratio iustissima est officium, et
 optandum etiam ut amici quam minimas lites habeant; et abunde dixit
 bene, quisquis rei satisfecit.

at quidam, etiamsi forte susceperunt negotia paulo ad dicendum
 tenuiora, extrinsecus adductis ea rebus circumlinunt ac, si defecerint
 alia, conviciis implent vacua causarum, si contingit, veris, si minus,
 fictis, modo sit materia ingenii mereaturque clamorem dum dicitur.
 quod ego adeo longe puto ab oratore perfecto, ut eum ne
 vera quidem obiecturum, nisi id causa exigit, credam.

ea est enim prorsus canina, ut ait Appius, eloquentia,
 cognituram male dicendi subire; quod facientibus etiam male audiendi
 praesumenda patientia est. nam et in ipsos fit impetus
 frequenter, qui egerunt, et certe petulantiam
 patron litigator luit. sed haec minora sunt ipso illo vitio
 animi, quod maledicus a malefico non distat nisi occasione.

turpis voluptas et inhumana et nulli audientium bona gratia a
 litigatoribus quidem frequenter exigitur, qui ultionem malunt quam
 defensionem. sed neque alia multa ad arbitrium eorum facienda
 sunt. hoc quidem quis hominum liberi modo sanguinis sustineat
 petulans esse ad alterius arbitrium?

atqui etiam in advocatos partis adversae libenter nonnulli
 invehuntur; quod, nisi si forte meruerunt, et inhumanum est respectu
 communium officiorum, et cum ipsi qui dicit inutile (nam idem iuris
 responsuris datur), tum causae contrarium, cui plane adversarii fiunt et inimici, et
 quantulumcunque eis uirium est, contumelia augetur.

super omnia perit illa, quae plurimum oratori et auctoritatis
 et fidei adfert, modestia, si a viro bono in rabulam latratoremque
 convertitur, compositus non ad animum iudicis sed ad stomachum
 litigatoris.

frequenter etiam species libertatis deducere ad temeritatem
 solet non causis modo, sed ipsis quoque, qui dixerunt, periculosam. Nec immerito Pericles solebat optare, ne quod sibi
 verbum in mentem veniret, quo populus offenderetur. sed quod
 ille de populo, id ego de omnibus sentio, qui tantundem possunt nocere.
 nam quae fortia dum dicuntur videbantur, stulta cum
 laeserunt vocantur.

nunc , quia varium fere propositum agentium fuit, et quorundam
 cura tarditatis, quorundam facilitas temeritatis crimine laboravit, quem
 credam fore in hoc oratoris modunn, tradere non alienum videtur.

adferet ad dicendum curae semper quantum plurimum poterit.
 neque enim hoc solum negligentis, sed mali et in suscepta
 causa perfidi ac proditoris est, peius agere quam possit.
 ideoque ne suscipiendae quidem sunt causae plures quam
 quibus suffecturum se sciat.

dicet scripta quam res patietur plurima et, ut Demosthenes
 ait, si continget, et sculpta. sed hoc aut primae actiones
 aut quae in publicis iudiciis post interiectos dies dantur permiserint;
 at cum protinus respondendum est, omnia parari non possunt, adeo ut
 paulo minus promptis etiam noceat scripsisse, si alia ex diverso, quam
 opinati fuerint, ocem'rerint.

inviti enim recedunt a praeparatis et tota actione respiciunt
 requiruntque, num aliquid ex illis intervelli atque ex tempore dicendis
 inseri possit; quod si fiat, non cohaeret nec commissuris modo, ut in
 opere male iuncto, hiantibus sed ipsa coloris inaequalitate detegitur.

ita nec liber est impetus nec cura contexta, et utrumque
 alteri obstat; illa enim quae scripta sunt reticent animum, non
 sequuntur. itaque in his actionibus omni, ut agricolae
 dicunt, pede standum est.

nam cum in propositione ac refutatione causa consistat, quae
 nostrae partis sunt scripta esse possunt, quae etiam responsurum
 adversarium certum est (est enim aliquando certum) pari cura
 refelluntur. ad alia unum paratum adferre possumus, ut causam
 bene noverimus, alterum ibi sumere, ut dicentem adversarium diligenter
 audiamus.

licet tamen praecogitare plura et animum ad omnes casus
 componere, idque est tutius stilo, quo facilius et omittitur cogitatio et transfertur. sed sive in
 respondendo fuerit subito dicendum, sive quae alia ita exegerit ratio,
 non oppressum se ac deprehensum credet orator, cui disciplina et studium
 et exercitatio dederit vires etiam facilitatis;

quem armatum semper ac velut in procinctu stantem non magis unquam in
 causis oratio quam in rebus cotidianis ac domesticis sermo deficiet, nec
 se unquam propter hoc oneri subtrahet, modo sit causae discendae tempus;
 nam cetera semper sciet.

superest ut dicam de genere orationis. Hic erat
 propositus a nobis in division prima locus tertius; nam ita promiseram
 me de arte, de artifice, de opere dicturum. cum sit autem
 rhetorices atque oratoris opus oratio pluresque eius formae, sicut
 ostendam, in omnibus his et ars est et artifex. plurimum 
 tamen invicem differunt; nec solum specie, ut signum signo et tabula
 tabulae et actio actioni, sed genere ipso, ut Graecis Tuscanicae
 statuae, ut Asianus eloquens Attico.

suos autem haec operum genera, quae dico, ut auctores, sic
 etiam amatores habent; atque ideo nondum est perfectus orator ac nescio
 an ars ulla, non solum quia aliud in alio magis eminet, sed quod non una
 omnibus forma placuit, partim condicione vel
 temporum vel locorum, partim iudicio cuiusque atque proposito.

primi , quorum quidem opera non vetustatis modo gratia visenda
 sunt, clari pictores fuisse dicuntur Polygnotus atque Aglaophon, quorum
 simplex color tam sui studiosos adhuc habet, ut illa prope rudia ac
 velut futurae mox artis primordia maximis, qui post eos exstiterunt,
 auctoribus praeferant, proprio quodam intelligendi, ut mea opinio est,
 ambitu.

post Zeuxis atque Parrhasius non multum aetate distantes,
 circa Peloponnesia ambo tempora (Nam cum Parrhasio sermo Socratis apud
 Xenophontem invenitur) plurimum arti addiderunt. quorum prior
 luminum umbrarumque inuenisse rationem, secundus examinasse subtilius
 lineas traditur.

nam Zeuxis plus membris corporis dedit, id amplius atque
 augustius ratus atque, ut existimant, Homerum secutus, cui validissima
 quaeque forma etiam in feminis placet. ille vero ita
 circumscripsit omnia, ut eum legum latorem vocent, quia deorum atque
 heroum effigies, quales ab eo sunt traditae, ceteri, tanquam ita necesse
 sit, sequuntur.

floruit autem circa Philippum et usque ad successores
 Alexandri pictura praecipue, sed diversis
 virtutibus. nam cura Protogenes, ratione Pamphilus ac
 Melanthius, facilitate Antiphilus, concipiendis visionibus, quas
 φαντασίας vocant, Theon Samius,
 ingenio et gratia, quam in se ipse maxime iactat, Apelles est
 praestantissimus. Euphranorem admirandum facit, quod et
 ceteris optimis studiis inter praecipuos et pingendi fingendique idem
 mirus artifex fuit.

similis in statuariis differentia Nam duriora et Tuscanicis proxima Callon atque
 Hegesias, iam minus rigida Calamis, molliora adhuc supra dictis Myron
 fecit. diligentia ac decor in Polyclito supra ceteros, cui
 quamquam a plerisque tribuitur palma, tamen, ne nihil detrahatur, deesse
 pondus putant.

nam ut humane formae decorem addiderit supra verum, ita non
 explevisse deorum auctoritatem videtur. quin aetatem quoque
 graviorem dicitur refugisse nihil ausus ultra leves genas. at 
 quae Polyclito defuerunt, Phidiae atque Alcameni dantur.

Phidias tamen diis quam hominibus efficiendis 
 melior artifex creditur in ebore vero longe citra aemulum, vel si nihil nisi Minervam Athenis aut Olympium in Elide
 Iovem fecisset, cuius pulchritudo adiecisse aliquid etiam receptae
 religioni videtur; adeo maiestas operis deum aequavit. ad 
 veritatem Lysippum ac Praxitelen accessisse optime adfirmant.
 nam Demetrius tanquam nimius in ea reprehenditur et fuit
 similitudinis quam pulchritudinis amantior.

in oratione vero si species intueri velis, totidem paene
 reperias ingeniorum quot corporum formas. sed fuere quaedam
 genera dicendi condicione temporum horridiora, alioqui magnam iam
 ingenii vim prae se ferentia. hinc sint Laelii, Africani,
 Catones etiam Gracchique, quos tu licet Polygnotos vel Callonas
 appelles. mediam illam formam teneant L. Crassus, Q.
 Hortensius.

tum deinde efflorescat non multum inter se distantium tempore
 oratorum ingens proventus. Hic vim Caesaris, indolem
 Caelii, subtilitatem Calidii, diligentiam Pollionis, dignitatem
 Messalae, sanctitatem Calvi, gravitatem Bruti, acumen Sulpicii,
 acerbitatem Cassii reperiemus; in iis etiam, quos ipsi vidimus, copiam
 Senecae, vires Africani, maturitatem Afri, iucunditatem Crispi, sonum
 Trachali, elegantiam Secundi.

at M. Tullium non illum habemus
 Euphranorem circa plures artium species praestantem, sed in omnibus,
 quae in quoque laudantur, eminentissimum. quem tamen et
 suorum homines temporum incessere audebant ut tumidiorem et Asianum et
 redundantem et in repetitionibus nimium et in salibus aliquando frigidum
 et in compositione fractum, exultantem ac paene, quod procul absit, viro
 molliorem;

postea vero quam triumuirali proscriptione consumptus est, passim qui
 oderant, qui invidebant qui aemulabantur, adulatores etiam praesentis
 potentiae non responsurum inuaserunt. ille tamen, qui ieiunus
 a quibusdam et aridus habetur, non aliter ab ipsis inimicis male audire
 quam nimiis floribus et ingenii affluentia potuit. falsum 
 utrumque, sed tamen ilia mentiendi propior occasio.

praecipue vero presserunt eum, qui videri Atticorum imitatores
 concupierant. haec manus quasi quibusdam sacris initiata ut
 alienigenam et parum superstitiosum devinctumque illis legibus
 insequebatur; unde nunc quoque aridi et exsuci et exangues.

hi sunt enim, qui suae imbecillitati sanitatis appellationem,
 quae est maxime contraria, obtendant; qui, quia clariorem vim
 eloquentiae velut solem ferre non possunt, umbra magni nominis
 delitescunt. quibus quia multa et pluribus locis Cicero ipse respondit, tutior mihi de hoc
 disserendi brevitas erit.

et antiqua quidem illa divisio inter Atticos atque Asianos
 fuit, cum hi pressi et integri, contra inflati illi et inanes
 haberentur, in his nihil superflueret, illis iudicium maxime ac modus
 deesset. quod quidam, quorum et Santra est, hoc putant
 accidisse, quod, paulatim sermone Graeco in proximas Asiae civitates
 influente, nondum satis periti loquendi facundiam concupierint, ideoque
 ea, quae proprie signari poterant, circuitu coeperint enuntiare ac
 deinde in eo perseverarint.

mihi autem orationis differentiam fecisse et dicentium et
 audientium naturae videntur, quod Attici limati quidam et emuncti nihil
 inane aut redundans ferebant, Asiana gens tumidior alioqui atque
 iactantior vaniore etiam dicendi gloria inflate est.

tertium mox, qui haec dividebant, adiecerunt genus Rhodium,
 quod velut medium esse atque ex utroque mixtum volunt; neque enim Attice
 pressi neque Asiane sunt abundantes, ut aliquid habere videantur gentis,
 aliquid auctoris.

Aeschines enim, qui hunc exilio delegerat locum, intulit eo studia Athenarum, quae, velut sata quaedam caelo
 terraque degenerant, saporem illum Atticum peregrino miscuerunt.
 lenti ergo quidam ac remissi, non sine pondere tamen
 neque fontibus puris neque torrentibus turbidis, sed lenibus stagnis
 similes habentur.

nemo igitur dubitaverit, longe esse optimum genus Atticorum.
 in quo ut est aliquid inter ipsos commune, id est
 indicium acre tersumque, ita ingeniorum plurimae formae.

quapropter milii falli multum videntur, qui solos esse Atticos
 credunt tenues et lucidos et significantes sed quadam eloquentiae
 frugalitate contentos ac semper manum intra pallium continentes.
 nam quis erit hic Atticus? sit Lysias; hunc
 enim amplectuntur amatores istius nominis modum. non igitur
 iam usque ad Coccum et Andocidem remittemur. interrogare 
 tamen velim, an Isocrates Attice dixerit.

nihil enim tam est Lysiae diversum. negabunt . At
 eius schola principes oratorum dedit. quaeratur similius
 aliquid. Hyperides Atticus? certe , at plus
 indulsit voluptati. transeo plurimos, Lycurgum, Aristogitona
 et his priores Isaeum, Antiphonta; quos ut homines
 inter se genere similes, differentes dixeris specie. quid 
 ille, cuius modo fecimus mentionem, Aeschines?

nonne his latior et audentior et excelsior? quid denique
 Demosthenes? non cunctos illos tenues et circumspectos vi, sublimitate,
 impetu, cultu, conpositione superavit? non insurgit locis? non figuris
 gaudet? non translationibus nitet? non oratione ficta dat tacentibus
 vocem?

non illud iusiurandum per caesos in Marathone ac
 Salamine propugnatores rei publicae satis manifesto docet praeceptorem
 eius Platonem fuisse? quem ipsum num Asianum appellabimus plerumque
 instinctis divino spiritu vatibus comparandum? quid Periclea?
 similemne credemus Lysiacae gracilitati, quem fulminibus et caelesti
 fragori comparant comici, dum illi conviciantur? quid est
 igitur,

cur in iis demum, qui tenui venula per calculos fluunt, Atticum saporem
 putent, ibi demum thymum redolere dicant? quos ego existimo,
 si quod in iis finibus uberius invenerint solum fertilioremve segetem,
 negaturos Atticam esse, quod plus, quam acceperit, seminis reddat, quia
 hane eius terrae fidem Menander eludit.

ita nunc, si quis ad eas Demosthenis virtutes, quas ille
 summus orator habuit, tamen quae defuisse ei sive
 ipsius natura seu lege civitatis videntur, adiecerit, ut adfectus
 concitatius moveat, audiam dicentem, 
 non 
 fecit hoc Demosthenes? et si quid numeris exierit aptius
 (fortasse non possit, sed tamen si quid exierit) non erit Atticum?
 melius de hoc nomine sentiant credantque Attice dicere
 esse optime dicere.

atque in hac tamen opinione perseverantes Graecos magis
 tulerim. Latina mihi facundia, ut inventione, dispositione,
 consilio, ceteris huius generis artibus similis Graecae ac prorsus
 discipula eius videtur, ita circa rationem eloquendi vix habere
 imitationis locum. namque est ipsis statim sonis durior,
 quando et iucundissimas ex Graecis litteras non habemus, vocalem
 alteram, alteram consonantem, quibus nullae apud eos dulcius spirant;
 quas mutuari solemus, quotiens illorum nominibus utimur.

quod cum contingit, nescio quomodo hilarior protinus renidet
 oratio, ut in Zephyris et 
 zopyris . 
 quae si nostris litteris
 scribantur, surdum quiddam et barbarum efficient, et velut in locum
 earum succedunt tristes et horridae, quibus Graecia caret.

nam et illa, quae est sexta nostrarum, paene non humana voce vel omnino non voce potius inter discrimina
 dentium efflanda est; quae, etiam cum vocalem proxima accipit, quassa
 quodammodo, utique quotiens aliquam consonantium frangit, it in hoc ipso
 frangit, multo fit horridior.
 aeolicae quoque litterae, qua servum
 ceruumque dicimus, etiamsi forma a nobis repudiata est, vis
 tamen nos ipsa persequitur.

duras et illa syllabus facit, quae ad coniungendas demum
 subiectas sibi uocalis est utilis, alias supervacua, ut equos hac et aequum scribimus;
 cum etiam ipsae hae vocales duae efficiant sonum, qualis apud
 Graecos nullus est, ideoque scribi illorum litteris non potest.
 
 quid ? quod
 pleraque nos illa quasi mugiente M littera cludimus in quam nullum Graece
 verbum cadit: at illi ny iucundam et in fine
 praecipue quasi tinnientem illius loco ponunt, quae est apud nos
 rarissima in clausulis. 
 
 quid ? quod syllabae nostrae in B
 litteram et D innituntur adeo aspere, ut plerique non
 antiquissimorum quidem, sed tamen veterum mollire temptaverint
 non solum aversa pro abversis dicendo, sed et in praepositione B litterae absonam et ipsam S subiiciendo.

sed accentus quoque, cum rigore quodam, tum similitudine ipsa,
 minus suaves habemus, quia ultima syllaba nec
 acuta unquam excitatur nec flexa circumducitur, sed in gravem vel duas
 graves cadit semper. itaque tanto est sermo Graecus Latino
 iucundior, ut nostri poetae, quotiens dulce carmen esse voluerint,
 illorum id nominibus exornent.

his ilia potentiora, quod res plurimae carent appellationibus,
 ut eas necesse sit transferre aut circumire; etiam in iis, quae
 denominata sunt, summa paupertas in eadem nos frequentissime revolvit;
 at illis non verborum modo, sed linguarum etiam inter se differentium
 copia est.

quare qui a Latinis exiget illam gratiam sermonis Attici, det
 mihi in eloquendo eandem iucunditatem et parem copiam. quod 
 si negatum est, sententias aptabimus iis vocibus quas habemus, nec rerum
 nimiam tenuitatem, ut non dicam pinguioribus, fortioribus certe verbis
 miscebimus, ne virtus utraque pereat ipsa confusione.

nam quo minus adiuvat sermo, rerum inventione pugnandum est.
 sensus sublimes variique eruantur. permovendi 
 omnes adfectus erunt, oratio translationum nitore illuminanda.
 non possumus esse tam graciles: simus fortiores.
 subtilitate vincimur: valeamus pondere.
 proprietas penes illos est certior: copia vincamus.

ingenia Graecorum etiam minora suos portus habent: nos
 plerumque maioribus velis mouemur, validior spiritus nostros sinus
 tendat; non tamen alto semper feremur, nam et litora interim sequenda
 sunt. illis facilis per quaelibet vada accessus; ego aliquid,
 non multo tamen, altius, in quo mea cumba non sidat, inveniam.

neque enim, si tenuiora haec ac pressiora Graeci melius, in
 eoque vincimur solo et ideo in comoediis non contendimus, prorsus tamen
 omittenda pars haec orationis, sed exigenda ut optime possumus; possumus
 autem rerum et modo et iudicio esse similes, verborum gratia, quam in
 ipsis non habemus, extrinsecus condienda est.

An non in privatis et acutus et indistinctus et non super
 modum elatus M. Tullius? non in M. Calidio insignis haec virtus? non
 Scipio, Laelius, Cato in eloquendo uelut Attici Romanorum fuerunt?
 cui porro non satis est, quo nihil esse melius potest?

adhuc quidam nullam esse naturalem putant eloquentiam, nisi
 quae sit cotidiano sermoni simillima, quo cum amicis, coniugibus,
 liberis, servis loquamur, contento promere animi voluntatem nihilque
 arcessiti et elaborati requirente; quidquid huc sit
 adiectum, id esse adfectationis et ambitiosae in loquendo iactantiae,
 remotum a veritate fictumnque ipsorum gratia verborum, quibus solum
 natura sit officium attributum, servire sensibus:

sicut athletarum corpora, etiamsi validiora fiant exercitatione et lege
 quadam ciborum, non tamen esse naturalia atque ab illa specie, quae sit
 concessa hominibus, abhorrere. quid enim, inquiunt, attinet
 circuitu res ostendere et translationibus, id est aut pluribus aut
 alienis verbis, cum sua cuique sint adsignata nomina?

denique antiquissimum quemque maxime secundum naturam dixisse
 contendunt: mox poetis similiores exstitisse, etiamsi parcius, simili
 tamen ratione, falsa et impropria virtutes ducentes. qua in
 disputatione nonnihil veri est, ideoque non tam procul, quam fit a
 quibusdam, recedendum a propriis atque communibus.

si quis tamen, ut in loco dixi compositionis, ad necessaria,
 quibus nihil minus est, aliquid melius adiecerit, non erit hac calumnia
 reprehendendus. nam mihi aliam quandam videtur habere naturam
 sermo vulgaris, aliam viri eloquentis oratio; cui si res modo indicare
 satis esset, nihil ultra verborum proprietatem
 elaboraret; sed cum debeat delectare, movere, in plurimas animum
 audientis species impellere, utetur his quoque adiutoriis, quae sunt ab
 eadem nobis concessa natura.

nam et lacertos exercitatione constringere et augere vires et
 colorem trahere naturale est. ideoque in omnibus gentibus
 alius alio facundior habetur et eloquendo dulcis magis (quod si non
 eveniret, omnes pares essent); at idem homines aliter de re alia loquuntur et servant personarum
 discrimina. ita , quo quisque plus efficit dicendo, hoc magis
 secundum naturam eloquentiae dicit.

quapropter ne illis quidem nimiunn repugno, qui dandum putant
 nonnihil etiam temporibus atque auribus nitidius aliquid atque adfectius
 postulantibus. itaque non solum ad priores Catone
 Gracchisque, sed ne ad hos quidem ipsos oratorem adligandum puto.
 atque id fecisse M. Tullium video, ut cum plurimum utilitati, tum partem quandam delectationi
 daret; cum et suam se rem agere diceret, ageret autem maxime
 litigatoris.

nam hoc ipso proderat, quod placet. ad cuius
 voluptates nihil equidem quod addi possit invenio,
 nisi ut sensus nos quidem dicamus plures. neque enim non
 fieri potest salva tractatione
 causae et dicendi auctoritate, si non crebra hac lumina et continua
 fuerint et invicem offecerint. sed me hactenus cedentem nemo
 insequatur ultra.

do tempori, ne hirta toga sit, non ut serica; ne intonsum
 caput, non ut in gradus atque anulos comptum, cum eo quod, si non ad
 luxuriam ac libidinem releras, eadem speciosiora quoque sint, quae
 honestiora.

ceterum hoc, quod vulgo sententias vocamus, quod veteribus praecipueque Graecis in usu non fuit
 (apud Ciceronem enim invenio), dum rem contineant et copia non redundent
 et ad victoriam spectent, quis utile neget? feriunt animum et
 uno ictu frequenter impellunt et ipsa brevitate magis haerent et
 delectatione persuadent.

at sunt qui haec excitatiora lumina, etiamsi dicere
 permittant, a componendis tamen orationibus excludenda arbitrentur.
 quocirca mihi ne Hic quidem locus intactus est
 omittendus; nam plurimi 
 eruditorum
 aliam esse dicendi rationem, aliam scribendi putaverunt; ideoque in
 agendo clarissimos quosdam nihil posteritati mansurisque mox litteris
 reliquisse, ut Periclem, ut Demaden; rursus alios ad componendum optimos
 actionibus idoneos non fuisse, ut Isocraten;

praeterea in agendo plus impetus plerumque et petitas vel paulo
 licentius voluptates, commovendos enim esse ducendosque animos
 imperitorum; at quod libris dedicatum in exemplum edatur, id tersum ac limatum et ad legem ac regulam
 conpositum esse oportere, quia veniat in manus doctorum et iudices artis
 habeat artifices.

quin illi subtiles (ut sibimet ac multis persuaserunt)
 magistri παράδειγμα dicendo, ἐνθύμημα scribendo esse aptius tradiderunt.
 mihi unum atque idem videtur bene dicere ac bene
 scribere, neque aliud esse oratio scripta quam monumentum actionis
 habitae. itaque nullas non, ut opinor, debet habere virtutes,
 virtutes dico, non vitia. nam 
 imperitis placere aliquando quae vitiosa sint, scio.

quo different igitur? quodsi mihi des consilium
 iudicum sapientium, perquam multa recidam ex orationibus non Ciceronis
 modo, sed etiam eius, qui est strictior multo, Demosthenis.
 neque enim adfectus omnino movendi
 erunt, nec aures delectatione mulcendae, cum etiam prooemia supervacua
 esse apud tales Aristoteles existimet; non enim trahentur his illi
 sapientes; proprie et significanter rem indicare, probationes colligere
 satis est.

cum vero iudex detur aut populus aut ex populo, laturique sint
 sententiam indocti saepius atque interim rustici, omnia quae ad
 obtinendum, quod intendimus, prodesse credemus adhibenda sunt; eaque et
 cum dicimus promenda et cum scribimus ostendenda sunt, si modo ideo
 scribimus, ut doceamus quomodo dici oporteat.

An Demosthenes male sic egisset, ut scripsit, aut Cicero?
 aut eos praestantissimos oratores alia re quam scriptis cognoscimus?
 melius egerunt igitur an peius? nam si peius,
 sic potius oportuit dici, ut scripserunt; si melius, sic potius oportuit
 scribi, ut dixerunt.

quid ergo? semper sic aget orator, ut scribet?
 si licebit, semper. si vero quando impediant brevitate tempora a iudice data,
 multum ex eo, quod oportuit dici, recidetur; editio habebit
 omnia. quae tamen secundum naturam iudicantium dicta sunt, non ita posteris tradentur, ne
 videantur propositi fuisse, non temporis.

nam id quoque plurimum refert, quomodo audire iudex velit,
 atque eius vultus saepe ipse rector est dicentis, ut Cicero praecipit.
 ideoque instandum iis quae placere intellexeris,
 resiliendum ab iis quae non recipientur. sermo ipse, qui
 facillime iudicem doceat, aptandus. nec id mirum sit, cum
 etiam testium personis aliqua mutentur.

prudenter enim, qui cum interrogasset rusticum testem, an
 Amphionem nosset, negante eo, detraxit aspirationem breviavitque
 secundam eius nominis syllabam, et ille eum sic optime norat.
 huiusmodi casus efficient, ut aliquando dicatur liter
 quam scribitur, cum dicere, quomodo scribendum est, non licet.

altera est divisio, quae in tres partes et ipsa discedit, qua
 discerni posse etiam recte dicendi genera inter se videntur.
 namque unum subtile, quod ἰσχνόν vocant, alterum grande atque robustum, quod
 ἁδρόν dicunt, constituunt; tertium
 alii, medium ex duobus, alii floridum (namque id ἀνθηρόν appellant) addiderunt.

quorum tamen ea fere ratio est, ut primum docendi, secundum
 movendi, tertium illud, utrocumque est nomine, delectandi sire, ut alii
 dicunt, conciliandi praestare videatur officium; in docendo autem
 acumen, in conciliando lenitas, in movendo vis
 exigi videatur. itaque illo subtili praecipue ratio narrandi
 probandique consistet, sed saepe id etiam detractis
 ceteris virtutibus suo genere plenum.

medius hic modus et translationibus crebrior et figuris erit
 iucundior, egressionibus amoenus, compositione aptus, sententiis dulcis,
 lenior tamen ut amnis lucidus quidem sed uirentibus utrinque ripis inumbratus.

at ille, qui saxa devolvat et pontem
 indignetur et ripas sibi faciat, multus et torrens iudicem vel
 nitentem contra feret cogetque ire, qua rapiet. Hic orator
 et defunctos excitabit ut Appium Caecum, apud hunc et patria ipsa
 exclamabit, aliquandoque ut Ciceronem in oratione contra Catilinam in
 senatu alloquetur.

Hic et amplificationibus extollet orationem, et in
 superlationem quoque erigetur. 
 quae 
 Charybdis tam vorax? et Oceanus medius
 fidius ipse. 
 nota sunt enim iam studiosis haec
 lumina. Hic deos ipsos in congressum prope suum sermonemque
 deducet: 
 vos enim Albani tumuli atque luci;
 vos, inquam, Albanorum obrutae arae, 
 
 sacrorum popli Romani sociae et
 aequales. 
 Hic iram, hic misericordiam inspirabit,
 hoc dicente iudex deos appellabit et flebit et per omnes
 adfectus tractatus huc atque illuc sequetur nec doceri desiderabit.

quare si ex tribus his generibus necessario sit eligendum
 unum, quis dubitet hoc praeferre omnibus et validissimum alioqui et
 maximis quibusque causis accommodatissimum?

nam et Homerus brevem quidem cum iucunditate et propriam, id
 enim est non deerrare uerbis, et carentem
 supervacuis eloquentiam Menelao dedit, quae sunt virtutes generis illius
 primi, et ex ore Nestoris dixit dulciorem melle
 profluere sermonem, qua certe delectatione nihil fingi maius
 potest; sed summam expressurus in Ulixe facundiam et
 magnitudinem illi vocis et vim orationis niuibus hibernis et copia verborum atque
 impetu parem tribuit.

cum hoc igitur nemo
 mortalium contendet; hunc ut deum homines
 intuebuntur. 
 hanc vim et celeritatem in Pericle
 miratur Eupolis, hanc fulminibus Aristophanes comparat, haec est vere
 dicendi facultas.

sed neque his tribus quasi formis inclusa eloquentia est.
 nam ut inter gracile validumque tertium aliquid
 constitutum est, ita horum inter se intervalla sunt, atque inter haec ipsa mixture quiddam ex duobus medium est eorum.

nam et subtili plenius aliquid atque subtilius et vehementi
 remissius atque vehementius invenitur, ut illud lene aut ascendit ad
 fortiora aut ad tenuiora summittitur. ac sic prope
 innumerabiles species reperiuntur, quae utique aliquo momento inter se
 differant: sicut quattuor ventos generaliter a totidem mundi cardinibus
 accepimus flare, cum interim plurimi medii et eorum varia nomina et
 quidam etiam regionum ac fluminum proprii deprehenduntur.

eademque musicis ratio est, qui, cum in cithara quinque
 constituerunt sonos, plurima deinde varietate complent spatia illa
 nervorum, atque his, quos interposuerunt, inserunt alios, ut pauci illi
 transitus multos gradus habeant.

plures igitur etiam eloquentiae faces, sed stultissimum
 quaerere, ad quam se recturus sit orator, cum omnis species, quae modo
 recta est, habeat usum, atque id ipsum non sit oratoris, quod vulgo
 genus dicendi vocant. utetur enim, ut res exiget, omnibus,
 nec pro causa modo, sed pro partibus causae.

nam ut non eodem modo pro reo capitis et in certamine
 hereditatis et de interdictis ac sponsionibus et de
 certa credita dicet, sententiarum quoque in senatu et contionum et
 privatorum consiliorum servabit discrimina, multa ex differentia
 personarum, locorum temporumque mutabit, ita in eadem oratione aliter
 concitabit, aliter
 conciliabit, non ex iisdem haustibus iram et misericordiam petet, alias
 ad docendum alias ad movendum adhibebit artes.

non unus color prooemii, narrationis, argumentorum,
 egressionis, perorationis servabitur. dicet idem graviter,
 severe, acriter, vehementer, concitate, copiose, amare, comiter,
 remisse, subtiliter, blande, leniter, dulciter, breviter, urbane, non
 ubique similis, sed ubique par sibi.

sic fiet cum id, propter quod maxime repertus est usus
 orationis, ut dicat utiliter et ad efficiendum quod intendit potenter,
 tum laudem quoque nec doctorum modo sed etiam vulgi consequatur.

falluntur enim plurimum, qui vitiosum et corruptum dicendi
 genus, quod aut verborum licentia exultat aut puerilibus sententiolis
 lascivit aut immodico tumore turgescit aut inanibus locis bacchatur aut
 casuris, si leviter excutiantur, flosculis nitet aut praecipitia pro
 sublimibus habet aut specie libertatis insanit, magis existimant
 populare atque plausibile. quod quidem placere multis nec
 infitior nec miror.

Est enim iucunda auribus ac favorabilis qualiscunque
 eloquentia et ducit animos naturali voluptate vox omnis, neque aliunde
 illi per fora atque aggerem circuli; quo minus mirum est, quod nulli non
 agentium parata vulgi corona est.

ubi vero quid exquisitius dictum accidit auribus imperitorum,
 qualecunque id est, quod modo se ipsi posse desperent, habet
 admirationem, neque immerito; nam ne illud quidem facile est.
 sed evanescunt hac atque emoriuntur comparatione
 meliorum, ut lana tincta fuco citra purpuras placet; at si contuleris
 Tyriae eam lacaenae, conspectu melioris obruatur, ut
 Ovidius ait.

si vero iudicium his corruptis acrius adhibeas ut fucinis
 sulfura, iam illum, quo
 fefellerant, exuant mentitum colorem
 et quadam vix enarrabili foeditate pallescant. lucent igitur
 haec citra solem, ut quaedam exigua animalia igniculi videntur in
 tenebris. denique mala multi probant, nemo improbat bona.

neque vero omnia ista, de quibus locuti sumus, orator optime
 tantum sed etiam facillime faciet. neque enim vim summam
 dicendi et os 
 admiratione dignum infelix
 usque ad ultimum sollicitudo persequitur, quae oratorem macerat et
 coquit aegre verba vertentem et perpendendis coagmentandisque eis
 intabescentem.

nitidus ille et sublimis et locuples circumfluentibus undique
 eloquentiae copiis imperat. desinit enim in adversa niti, qui
 pervenit in summum. scandenti circa ima labor est; ceterum
 quantum processeris, mollior clivus ac laetius solum.

et si haec quoque iam lenius supina perseverantibus studiis
 evaseris, inde fructus illaborati offerunt sese et omnia sponte
 proveniunt; quae tamen cotidie nisi decerpantur, arisi decerpantur,
 arescunt. sed et copia habeat modum, sine quo nihil nec
 laudabile nec salutare est, et nitor ille cultum virilem et inventio
 iudicium.

sic erunt magna non nimia, sublimia non abrupta, fortia non
 temeraria, severa non tristia, gravia non tarda, laeta non luxuriosa,
 iucunda non dissoluta, grandia non tumida. similis in ceteris
 ratio est ac tutissima fere per medium via, quia utriusque ultimum
 vitium est.

his dicendi virtutibus usus orator ad iudiciis, consiliis,
 contionibus, senatu, ad omni denique officio boni civis finem quoque
 dignum et optimo viro et opere sanctissimo faciet, non quia prodesse
 unquam satis sit et illa mente atque illa facultate
 praedito non optandum operis pulcherrimi quam longissimum tempus, sed
 quia decet hoc quoque prospicere, ne quid peius, quam fecerit, faciat.

neque enim scientia modo constat orator, quae augetur annis,
 sed voce, latere, firmitate; quibus fractis aut imminutis aetate seu
 valetudine cavendum est, ne quid ad oratore summo desideretur, ne
 intersistat fatigatus, ne quae dicet parum audiri sentiat, ne se quaerat
 priorem.

vidi ego longe omnium, quos mihi cognoscere contigit, summum
 oratorem, Domitium Afrum valde senem, cotidie aliquid ex ea quam
 meruerat auctoritate perdentem, cum agente illo, quem principem fuisse
 quondam fori non erat dubium, alii, quod indignum videatur, riderent,
 alii erubescerent; quae occasio fuit de 
 illo dicendi, malle eum deficere quam
 desinere.

neque erant ilia qualiacunque mala sed minora.
 quare antequam ad has aetatis veniat insidias, receptui
 canet et ad portum integra nave perveniet. neque enim minores
 eum, cum id fecerit, studiorum fructus prosequentur. aut ille
 monumenta rerum posteris aut, ut L. Crassus ad libris Ciceronis
 destinat, iura quaerentibus reddet aut eloquentiae
 component artem aut pulcherrimis vitae praeceptis dignum os dabit.

frequentabunt vero eius domum optimi iuvenes more veterum et
 vere dicendi viam velut ex oraculo petent. hos ille formabit
 quasi eloquentiae parens, et ut vetus gubernator litora et portus et
 quae tempestatum signa, quid secundis flatibus, quid adversis ratio
 poscat, docebit, non humanitatis solum communi ductus officio, sed amore
 quodam operis. nemo enim minui velit id, ad quo maximus fuit.

quid porro est honestius quam docere quod optime scias?
 sic ad se Caelium deductum a patre Cicero profitetur; sic
 Pansam, Hirtium, Dolabellam ad morem praeceptoris exercuit cotidie
 dicens audiensque.

ac nescio an eum tum beatissimum credi oporteat fore, cum iam
 secretus et consecratus, liber invidia, procul contentionibus famam ad
 tuto collocarit et sentiet vivus eam, quae post fata praestari
 magis solet, venerationem et, quid apud posteros futurus sit, videbit.

conscius sum mihi, quantum mediocritate valui, quaeque antea scierim, quaeque operis huiusce
 gratia potuerim inquirere, candide me atque simpliciter ad notitiam
 eorum, si qui forte cognoscere voluissent, protulisse. atque 
 id viro bono satis est, docuisse quod scierit.

vereor tamen, ne aut magna nimium videar exigere, qui eundem
 virum bonum esse et dicendi peritum velim, aut multa, qui tot artibus ad
 pueritia discendis morum quoque praecepta et scientiam iris civilis
 praeter ea, quae de eloquentia tradebantur, adiecerim, quique haec operi
 nostro necessaria esse crediderint, velut moram rei perhorrescant et
 desperent ante experimentum.

qui primum renuntient sibi, quanta sit humani ingenii vis,
 quam potens efficiendi quae velit, cum maria transire, siderum cursus
 numerosque cognoscere, mundum ipsum paene dimetiri, minores, sed
 difficiliores artes potuerint. tum cogitent, quantam rem
 petant, quamque nullus sit hoc proposito praemio labor recusandus.

quod si mente conceperint, huic quoque parti facilius
 accedent, ut ipsum iter neque impervium neque saltem durum putent.
 nam id, quod prius quodque maius est, ut boni viri simus,
 voluntate maxime constat; quam qui vera fide
 induerit, facile eas, quae virtutem docent, artes accipiet.

neque enim aut tam perplexa aut tam numerosa sunt quae
 praecipiuntur, ut non paucorum admodum annorum
 intentione discantur. longam enim facit operam quod
 repugnamus; brevis est institution vitae honestae beataeque, si credas.
 natura enim nos ad mentem optimam genuit, adeoque discere
 meliora uolentibus promptum est, ut vere intuenti mirum sit illud magis
 malos esse tam multos.

nam ut aqua piscibus, ut sicca terrenis, circumfusus nobis
 spiritus volucribus convenit, ita certe facilius esse oportebat secundum
 naturam quam contra eam vivere. cetera vero, etiamsi aetatem
 nostram non spatio senectutis sed tempore adolescentiae metiamur,
 abunde multos ad discendum annos habent. omnia enim breviora
 reddet ordo et ratio et modus.

sed culpa est ad praeceptoribus prima, qui libenter detinent
 quos occupaverunt, partim cupiditate diutius exigendi mercedulas, partim
 ambitione, quo difficilius videatur esse quod pollicentur, partim etiam inscientia
 tradendi vel negligentia. proxima ad nobis, qui morari ad eo
 quod novimus, quam discere quae nondum scimus,
 melius putamus.

nam ut de nostris potissimum studiis dicam, quid attinet tam
 multis annis quam ad more est plurimorum (ut de his, a quibus magna ad
 hoc pars aetatis absumitur, taceam) declamitare ad schola et tantum
 laboris ad rebus falsis consumere, cum satis sit modico tempore imaginem
 veri discriminis et dicendi leges comperisse Quod non eo diro,

quasi sit umquam omittenda dicendi exercitatio, sed quia
 non ad una sit eius specie consenescendum. res varias cognoscere et praecepta vivendi
 perdiscere et ad foro nos experiri potuimus, dum scholastici sumus.
 discendi ratio talis, ut non multos poscat annos.
 quaelibet enim ex iis artibus, quarum habui mentionem, ad
 paucos libros contrahi solet; adeo non est infinito spatio ad
 traditionem opus. reliqua est exercitatio, quae vires cito facit, cum fecit, tuetur.

rerum cognitio cotidie crescit, et tamen quam multorum ad eam
 librorum necessaria lectio est, quibus aut rerum exempla ab historicis
 aut dicendi ab oratoribus petuntur, philosophorum quoque consultorumque
 opiniones, si utilia velimus legere non, quod ne fieri quidem potest, omnia? sed 
 breve nobis tempus nos facimus.

quantulum enim studiis partimur Alias horas vanus salutandi
 labor, alias datum tabulis otium, alias spectacula, alias convivia
 trahunt. adiice tot genera ludendi et insanam corporis curam,
 peregrinatio, rura, calculorum anxiam sollicitudinem, invitamenta
 libidinum et vinum et flagrantibus omni genere voluptatum animis ne ea quidem tempora idonea, quae supersunt.

quae si omnia studiis impenderentur, iam nobis longa aetas et
 abunde satis ad discendum spatii viderentur vel diurna tantum computantibus
 tempora ut nihil noctes, quarum bona pars omni somno longior est,
 adiuvarent. nunc computamus annos, non quibus studuimus, sed
 quibus viximus.

nec vero si geometrae et musici et grammatici
 ceterarumque artium professores omnem suam vitam, quamlibet longa
 fuerit, ad singulis artibus consumpserunt, sequitur ut plures quasdam
 vitas ad plura discenda desideremus. neque enim illi
 didicerunt haec usque ad senectutem, sed ea sola didicisse contenti
 fuerunt ac tot annos non ad percipiendo exhauserunt, sed ad
 praecipiendo.

ceterum , ut de Homero taceam, ad quo nullius non artis aut
 opera perfecta aut certe non dubia vestigia
 reperiuntur, (ut Eleum Hippiam transeam, qui non liberalium modo
 disciplinarum prae se scientiam tulit, sed vestem et anulum crepidasque,
 quae omni manu sua fecerat, ad usu habuit, atque ita se praeparavit, ne
 cuius alterius opere egeret,) illusisse tot malis, quot summa senectus habet, uniuersae Graeciae
 credimus Gorgian, qui quaerere auditores de quo quisque vellet iubebat.

quae tandem ars digna litteris Platoni defuit? quot 
 sacculis Aristoteles didicit, ut non solum, quae ad philosophos atque
 oratores pertinent, scientia complecteretur, sed animalum satorumque
 naturas omnes perquireret? illis haec invenienda fuerunt,
 nobis cognoscenda sunt. tot nos praeceptoribus, tot exemplis
 instruxit antiquitas, ut possit videri nulla sorte nascendi aetas
 felicior quam nostra, cui docendae priores elaborarunt.

M. igitur Cato idem summus imperator, idem sapiens, idem orator, idem
 historiae conditor, idem iris, idem rerum rusticarum peritissimus fuit
 inter tot operas militiae, tantas domi contentiones, rudi saeculo,
 litteras Graecas aetate iam declinata; didicit, ut esset hominibus
 documento ea quoque percipi posse quae senes concupissent.

quam multa, paene omnia, tradidit Varro! quod 
 instrumentum dicendi M. Tullio defuit? quid 
 plura? cum etiam Cornelius Celsus, mediocri vir ingenio, non solum de
 his omnibus conscripserit artibus, sed amplius rei militaris et rusticae
 et medicinae praecepta reliquerit, dignus vel ipso proposito, ut eum
 scisse omnia illa credamus.

at perficere tantum opus arduum et nemo perfecit.
 ante omnia sufficit ad exhortationem studiorum, capere id
 rerum naturam nec, 
 quidquid non est factum, ne fieri quidem posse; tum omnia, quae magna
 sunt atque admirabilia, tempus aliquod quo primum efficerentur habuisse.

nam et poesis ab Homero et Vergilio tantum fastigium accepit
 et eloquentia a Demosthene atque Cicerone. denique quidquid
 est optimum, ante non fuerat. verum etiam si quis summa
 desperet (quod cur faciat, cui ingenium, valetudo, facultas,
 praeceptores non deerunt?), tamen est, ut Cicero ait, pulchrum ad
 secundis tertiisque consistere.

neque enim, si quis Achillis gloriam ad bellicis consequi non
 potest, Aiacis aut Diomedis laudem aspernabitur, nec qui Homeri non
 fuerunt, Tyrtaei. Quin
 immo si hanc cogitationem homines habuissent, ut nemo se meliorem fore
 eo qui optimus fuisset, arbitraretur, ii ipsi, qui sunt optimi, non
 fuissent, neque post Lucretium ac Macrum Vergilius
 nec post Crassum et Hortensium Cicero, sed nec illi, qui post eos
 fuerunt.

verum ut transeundi spes non sit, magna tamen est dignitas
 subsequendi. An Pollio et Messala, qui iam Cicerone arcem
 tenente eloquentiae agere coeperunt, parum ad vita dignitatis habuerunt,
 parum ad posteros gloriae tradiderunt? alioqui pessime de
 rebus humanis perductae ad summum artes mererentur, si, quod optimum,
 idem ultimum fuisset.

adde quod magnos modica quoque eloquentia parit fructus ac, si
 quis haec studia utilitate sola metiatur, paene illi perfectae par est.
 neque erat difficile vel veteribus vel novis exemplis
 palam facere, non aliunde maiores opes, honores, amicitias, laudem
 praesentem, futuram hominibus contigisse, nisi indignum litteris esset,
 ab opere pulcherrimo, cuius tractatus atque ipsa possessio plenissimam
 studiis gratiam refert, hanc minorem exigere mercedem, more eorum, qui a
 se non virtutes sed voluptatem, quae fit ex virtutibus, peti dicunt.

ipsam igitur orandi maiestatem, qua nihil dii immortales
 melius homini dederunt et qua remota muta sunt omnia et luce praesenti
 ac memoria posteritatis carent, toto animo petamus nitamurque semper ad
 optima, quod facientes aut evademus ad summum aut certe multos infra nos
 videbimus.

haec erant, Marcelle Victori, quibus praecepta dicendi pro
 virili parte adiuvari posse per nos videbantur, quorum cognitio
 studiosis iuvenibus si non magnam utilitatem adferet, at certe, quod
 magis petimus, bonam voluntatem.