PLINIVS SECVNDVS 
 VESPASIANO CAESARI SVO S. 
 Libros Naturalis Historiae, novicium Camenis
Quiritium tuorum opus, natos apud me proxima fetura
licentiore epist u la narrare constitui tibi, iucundissime Im-
perator; sit enim haec tui praefatio, verissima, dum ma-
xim i consenescit in patre. namque tu solebas nugas 
esse aliquid meas putare , ut obiter emolliam Catullum
conterraneum meum (agnoscis et hoc castrense verbum):
ille enim, ut scis, permutatis prioribus syllabis duriusculum
se fecit quam volebat existimari a Veraniolis suis et Fa-
 b ul l is. simul ut hac mea petulantia fiat quod proxime
non fieri questus es in alia procaci epist u la nostra, ut in 
quaedam acta exeat sciantque omnes quam ex aequo tecum

 

vivat imperium. triumphalis et censorius tu sexiesque 
consul ac tribuniciae potestatis particeps et, quod his no-
bilius fecisti, dum illud patri pariter et equestri ordini
praestas, praefectus praetorii eius omniaque haec rei pu-
blicae es : nobis quidem qualis in castrensi contubernio,
nec quicquam in te mutavit fortunae amplitude, nisi ut
prodesse tantundem posses e t velles. itaque cum ceteris
in veneratione tui pateant omnia a lia , nobis ad colendum
te familiarius audacia sola superest: hanc igitur tibi im-
putabis et in nostra culpa tibi ignosces. perfricui faciem
nec tamen profeci, quoniam alia via occurris ingens et
longius etiam summoves ingenii fascibus. fulgurar e in nullo 
umquam verius dicta vis eloquentiae, tribunicia potestas
facundiae . quanto tu ore patris laudes tonas! quanto
fratris amas ! quantus in poetica es! o magna fecunditas
animi! quem ad modum fratrem quoque imitareris exco-
gitasti. 
 Sed haec quis possit intrepidus aestimare subiturus
ingenii tui iudicium, praesertim lacessitum? neque enim
similis est condicio publicantium et nominatim tibi dican-
tium. tum possem dicere: 'Quid ista legis, Imperator?
humili vulgo scripta sunt, agricolarum, opificum turbae,
denique studiorum otiosis. quid te iudicem facis? cum 
hanc operam condicerem, no n e r as in hoc albo . Maiorem

 

te sciebam, quam ut descensurum huc putarem.' praeterea
est quaedam publica etiam eruditorum reiectio. utitur illa
et M. Tullius extra omnem ingeni i al e am positus et, quod
miremur, per advocatum defenditur: nec doctissimis .
Manium Persium haec legere nolo, Iunium Congium 
volo. quod si hoc Lucilius, qui primus condidit stili
nasum , dicendum sibi putavit, Cicero mutuandum, prae-
sertim cum de re publica scriberet , quanto nos causatius 
ab aliquo iudice defendimur ? sed haec ego mihi nunc
patrocinia ademi nuncupatione, quoniam plurimum refert,
sortiatur aliquis iudicem an eligat, multumque apparatus
interest 'apud invitatum hospitem et oblatum. cum apud
Catonem, ilium ambitus hostem et repulsis tamquam hono-
ribus ine m ptis gaudentem, flagrantibus comitiis pecunias
deponerent candidati, hoc se facere, quod tum pro innocentia
e x rebus humanis summum esset , profitebantur. inde illa
nobilis M. Ciceronis suspiratio: O te felicem, M. Porci,
a quo rem inprobam petere nemo audet ! cum
tribunos appellaret L. Scipio Asiaticus, inter quos erat
Gracchus, hoc adtestabatur vel inimico iudici se probari 

posse. adeo summum quisque causae suae iudicem facit
quemcumque, cum eligit . unde provocatio appellatur. te
quidem in excelsissimo generis humani fastigio positum,
summa eloquentia, summa eruditione praeditum, religiose
adiri etiam a salutantibus scio, et ideo cura n t , quae tibi
dicantur ut digna sint. verum dis lacte rustici multaeque
gentes et mola litant salsa qui non habent tura , nec ulli
fuit vitio deos colere quoquo modo posset. 
 Meae quidem temeritati accessit hoc quoque, quod
levioris operae hos tibi dedicavi libellos. nam nec ingenii
sunt capaces , quod alioqui i n nobis perquam mediocre
erat, neque admittunt excessus aut orationes sermonesve
au t casus mirabiles vel eventus varios, iucunda dictu aut
legentibus blanda sterili materia: rerum natura, hoc est
vita, narratur, et haec sordidissima sui parte a c plurimarum
rerum aut rusticis vocabulis aut externis, immo barbaris
etiam , cum honoris praefatione ponendis. praeterea iter
est non trita auctoribus via nec qua peregrinari animus
expet a t . nemo apud nos qu i idem temptaverit, nemo apud
Graecos qui unus omnia ea tractaverit. magna pars

 

studiorum amoenitates quaerimus; quae vero tractata ab
aliis dicuntur inmensae subtilitatis, obscuris rerum tenebris
premuntur. An te omnia attingenda quae Graeci τῇ ἐγκυκλίου παιδείᾳ vocant, et tamen ignota aut incerta
ingeniis facta; alia vero ita multis prodita, ut in fastidium
sint adducta . res ardua vetustis novitatem dare, novis
auctoritatem, obsoletis nitorem, obscuris lucem, fastiditis
gratiam, dubiis fidem, onnibus vero naturam et naturae 
sua omnia . itaque etiam non assecutis voluisse abunde
pulchrum atque magnificum est. 
 Equidem ita sentio, peculiarem in studiis causam
eorum esse, qui difficultatibus victis utilitatem iuvandi
praetulerint gratiae placendi, idque iam et in aliis operibus
ipse feci et profiteor mirari me T . Livium, auctorem
celeberrimum, in historiarum suarum, quas repetit ab
origine urbis, quodam volumine sic orsum: iam sibi 
satis gloriae quaesitum, et potuisse se desidere ,
ni animus inquies pasceretur opere. profecto enim
populi gentium victoris et Romani nominis gloriae, non
suae, composuisse illa decuit. mains meritum esset operis
amore, non animi causa, perseverasse et hoc populo
Romano praestitisse, non sibi. XX rerum dignarum cura
—quoniam, ut ait Domitius Piso, thesauros oportet esse,
non libros—lectione voluminum circiter II , quorum pauca

 

admodum studiosi attingunt propter secretum materiae, ex 
exquisitis auctoribus centum inclusimus XXXVI voluminibus,
adiectis rebus plurimis, quas aut ignoraverant priores aut
postea invenerat vita. nec dubitamus multa esse quae et
nos praeterierint. homines enim sumus et occupati officiis
subsicivisque temporibus ista curamus, id est nocturnis,
ne quis vestrum putet his cessatum horis. dies vobis
inpendimus, cum somno valetudinem computamus, vel hoc
solo praemio contenti, quod, dum ista, ut ait M. Varro,
musinamur , pluribus horis vivimus. profecto enim vita
vigilia est. quibus de causis atque difficultatibus nihil
auso promittere hoc ipsum tu praestas, quod ad te scribimus.
haec fiducia operis, haec est indicatura. multa valde
pretiosa ideo videntur, quia sunt templis dicata. 
 Vos quidem omnes, patrem, te fratremque, diximus
opere iusto, temporum nostrorum historiam orsi a fine
Aufidii . ubi sit ea, quaeres. iam pridem peracta sancitur 
et alioqui statutum erat heredi mandare , ne quid ambitioni
dedisse vita iudicaretur. proinde occupantibus locum faveo,
ego vero et posteris, quos scio nobiscum decertaturos, sicut
ipsi fecimus cum prioribus. argumentum huius stomachi
mei habebis quod in his voluminibus auctorum nomina
praetexui. est enim benignum, ut arbitror, et plenum
ingenui pudoris fateri per quos profeceris , non ut plerique
ex i is, quos attigi , fecerunt . scito enim conferentem 

auctores me deprehendisse a iuratissimis ex proximis veteres
transcriptos ad verbum neque n ominatos , non illa Vergiliana
virtute, ut certarent, non Tul l iana simplicitate, qui de
re publica Platonis se comitem profitetur, in consolatione
filiae Crantorem, inquit, sequor, item Panaetium de
officiis, quae volumina ediscenda , non modo in manibus
cotidie habenda, nosti. obnoxii profecto animi et infelicis
ingenii est deprehendi in furto malle quam mutuum reddere,
cum praesertim sors fiat ex usura. 
 Inscriptionis apud Graecos mira felicitas: κηρίον 
inscripsere, quod volebant intellegi favum, alii κέρας ʼαμαλθείας, quod copiae cornu, ut vel lactis gallinacei
sperare possis in volumine haustum; iam ἴα, μοῦσαι, πανδέκται, ἐγχειρίδια, λειμών, πίναξ, σχεδίων : : inscrip-
tiones , propter quas vadimonium deseri possit ; at cum
intraveris, di deaeque, quam nihil in medio invenies!
nostri gr av iores Antiquitatium , Exemplorum Artium-
que , facetissimi Lucubration u m , puto quia B ibaculus 
erat et vocabatur paulo minus asserit Varro in satiris 

suis S esc uli xe et Flex t abula apud Graecos desiit 
nugari Diodorus et βιβλιοθήκης historiam suam inscripsit.
Apion quidem grammaticus -hic quem Tiberius Caesar
cymbalum mundi vocabat, cum pro pr i ae famae tympanum
potius videri posset —immortalitate donari a se scripsit
ad quos aliqua componebat. me non paenitet nullum 
festiviorem excogitasse titulum et, ne in totum videar
Graecos insectari , ex illis mox velim intellegi ping endi fingendi que conditoribus, quos in libellis his invenies ab-
soluta opera et illa quoque, quae mirando non satiamur,
pendenti titulo inscripsisse, ut APELLES FACIEBAT aut
POLYCLITUS, tamquam inchoata semper arte et inperfecta,
ut contra iudiciorum varietates superesset artifici regressus
ad veniam velut emendaturo quicquid desideraretur , si non
esset interceptus. quare plenum verecundiae illud , quod 
omnia opera tamquam novissima inscripsere et tamquam
singulis fato adempti . tria non amplius, ut opinor, ab-
solute traduntur inscripta ILLE FECIT, quae suis locis
reddam. quo apparuit summam artis securitatem auctori
placuisse, et ob id magna invidia fuere omnia ea. 
 Ego plane meis adici posse multa confiteor, nec his
solis, sed et omnibus quos edidi, ut obiter caveam istos
Homeromastigas (ita enim verius dixerim), quoniam audio
et Stoicos et dialecticos Epicureosque —nam de grammaticis
semper expectavi—parturire adversus libellos, quos de

 

grammatica edidi, et subinde abortus facere iam decem
annis, cum celerius etiam elephanti pariant. ceu vero 
nesciam adversus Theophrastum, hominem in eloquentia
tantum, ut nomen divinum inde invenerit, scripsisse etiam
feminam, et proverbium inde natum suspendio arborem
eligendi . non queo mihi temperare quo minus ad hoc
pertinentia ipsa censorii Catonis verba ponam, ut appareat
etiam Catoni de militari disciplina commentanti , qui
sub Africano, immo vero et sub Hannibale didicisset
militare et ne Africanum quidem ferre potuisset, qui
imperator triumphum reportasset, paratos fuisse istos, qui
obtrectatione alienae scientiae famam sibi aucupantur:
Quid enim? a i t in eo volumine, scio ego, quae scripta
sunt si palam proferantur, multos fore qui vitili-
tigent , sed ii potissimum, qui verae laudis expertes 
sunt. eorum ego orationes si v i praeterfluere . nec
Plancus inlepide, cum diceretur Asinius Pollio orationes 
in eum parare, quae ab ipso aut libertis post mortem
Planci ederentur, ne respondere posset : cum mortuis
non nisi larvas luctari. quo dicto sic repercussit illas,
ut apud eruditos nihil impudentius iudicetur. ergo securi
etiam contra vitilitigatores , quos Cato eleganter ex vitiis

 

et litigatoribus composuit—quid enim illi aliud quam 
litigant aut litem quaerunt?—, exequemur reliqua propositi.
 quia occupationibus tuis publico bono parcendum erat,
quid singulis contineretur libris, huic epistulae subiunxi
summaque cura, ne legendos eos haberes , operam dedi.
tu per hoc et aliis praestabis ne perlegant, sed, ut quisque
desiderabit aliquid, id tantum quaerat et sciat quo loco
inveniat. hoc ante me fecit in litteris nostris Valerius
Soranus in libris , quos ἐποπτίδων inscripsit

LIBRO II CONTINENTVR 
 An finitus sit rnundus et an unus (1) 
 de forma eius (2) 
 de motu eius . cur mundus dicatur (3) 
 de elementis (4) 
 de deo (5) 
 de siderum errantium natura (6) 
 de lunae et solis defectibus . de nocte (7) 
 de magnitudine siderum (8) 
 quae quis invenerit in observatione caelesti (9. 10) 
 de lunae motu (11) 
 errantium motus et luminum 35 
 canonica (12) 
 quare eadem altiora; alias propiora videantur (13. 14) 
 catholica siderum errantium (15) 
 quae ratio colores eorum mutet (16) 
 solis motus. dierum inaequalitatis ratio (17) 
 quare fulmina lovi adsignentur (18) 
 intervalla siderum (19) 
 de sideribus musica (20) 
 de mundo geometrica (21) 
 de repentinis sideribus. de cometis. natura et situs et genera eorum (22. 23) 
 Hipparchea de sideribus agnoscendis (24) 
 
 de caelestibus prodigiis per exempla historica 
 lampades , bolides (25) 
 trabes caelestes; chasma caeli (26) 
 de caeli coloribus 
 de flamma caelesti (27) 
 de coronis caelestibus 
 de circulis repentinis (28.29) 
 plures soles (31) 
 plures lunae (32) 
 dierum noctibus lux (33) 
 clipei ardentes (34) 
 ostentum caeli semel notatum (35) 
 de discursu stellarum (36) 
 de stellis quae Castores vocantur (37) 
 de aëre (38) 
 de statis tempestatibus (39-41) 
 de caniculae ortu (40) 
 vis temporum anni stata (41) 
 de incertis tempestatibus. de imbribus et quare lapidibus pluat (42) 
 de tonitribus et fulgetris (43) 
 qua ratione echo reddatur. ventorum genera, naturae, observations (44-48) 
 ecnephias, typbon (49) 
 turbines, presteres, vertices, alia prodigiosa genera tempestatum (50) 
 de fulminibus (51-56) 
 quibus in terris non cadant et quare genera fulgurum etmiracula (52) 
 Etrusca observatio in i is et Romana (53) 
 de fulminibus evocandis (54) 
 catholica fulgurum (55) 
 quae numquam feriantur (56) 
 lacte pluisse, sanguine, carne, ferro, lana, lateribus coctis (57) 
 port ortent a (58) 
 de lapidibus caelo cad entibus. Anaxagorea de his (59) 
 arcus caelestis (60) 
 natura grandinis, nivis, pruinae, nebulae, roris. nubium imagines (61) 
 proprietates caeli in locis (62) 
 natura terrae (63) 
 de forma eius (64) 
 an sint antipodes, quomodo aqua terrae innexa. quae ratio fluminum (65. 66) 
 
 an circumdatus terrae oceanus (67) 
 quae portio terrae habitetur (68) 
 mediam esse mundi terram (69) 
 de obliquitate zonarum (70) 
 de inaequalitate climatum (71) 
 ubi eclipses non appareant et quare (72) 
 quae ratio diurnae lucis in terris (73) 
 gnomonica de ea re (74) 
 ubi et quando nullae umbrae, is ubi bis anno, ubi in contrarium umbrae ferantur (75. 76) 
 [ubi longissimi dies, ubi brevissimi ] (77) 
 de primo horologio (78) 
 quo mo do observentur dies (79) 
 differentia gentium ad rationem mundi (80) 
 de terrae motibus. de terrae hiatibus. signa motus futuri (81-83) 
 auxilia contra motus futuros (84) 
 portenta terrarum semel tradita (85) 
 miracula terrae motus (86) 
 quibus locis maria recesserint. insularum enascentium ratio (87. 88) 
 quae et quibus temporibus enatae sint (89) 
 quas terras interruperint maria (90) 
 quae insulae continenti adiunctae sint (91) 
 quae terrae in totum mari permutatae (92) 
 quae terrae ipsae se minuerint (93) 
 urbes haustae mari (94) 
 de spiraculis (95) 
 de terris semper trementibus. de insulis semper fluctuan tibus (96) 
 quibus locis non inpluat (97) 
 acervata terrarum miracula (98) 
 qua ratione aestus maris accedant et recedant (99) 
 ubi aestus extra rationem idem faciant (100) 
 miracula maris (101-105) 
 
 quae potentia lunae ad terrena et marina (102) 
 quae soils (103) 
 quare salsum mare (104) 
 ubi altissimum mare (105) 
 mirabilia fontium et fluminum (106) 
 ignium et aquarum iuncta miracula (107-110) 
 de maltha (108) 
 de naphtha (109) 
 quae loca semper ardeant (110) 
 ignium per se miracula (111) 
 terrae universae mensura (112) 
 harmonica mundi ratio (113) 
 Summa: res et historiae et
 observations CCCCXVII 
 EX AVCTORIBVS 
 M. Varrone. Sulpicio Gallo.
Tito Caesare Imperatore. Q.
Tuberone. Tullio Tirone. L.
Pisone. T. Livio. Gornelio
Nepote. Seboso. Caelio Anti-
patro. Fabiano. Antiate.
Muciano. Caecina qui de
Etrusca disciplina. Tarquitio
qui item . lulio Aquila qui
so item. Sergio Plauto . 
 EXTERNIS 
 
 Hipparcho. Timaeo . Sosigene.
Petosiri. Nec h epso . Pytha-
goricis. Posidonio. Anaxi -
mandro . Epigene. Eudoxo.
Democrito. Critodemo. Thra-
syllo. Serapione gnomonico .
Euclide. Coerano philosopho,
Dicaearcho. Archimede. One-
 sicrito. Eratosthene. Pythea .
Herodoto. Aristotele. Ctesia.
Artemidoro Ephesio. Isidoro
Characeno. Theopompo.

L. III CONTINENTVR 
 situs; gentes, maria, oppida,
portus; montes, flumina; men-
surae; populi qui sunt aut 
fuerunt 
 Baeticae (3) 
 Hispaniae citerioris (4) 
 Narbonensis provinciae (5) 
 Italiae usque Locros (6-10) 
 Tiberis, Roma (9) 
 insularum LXIII, in his 
 
 Baliarium (11) 
 Corsicae (12) 
 Sardiniae (13) 
 Siciliae (14) 
 Italiae Locris usque Ravennam (15-20) 
 de Pado (20) 
 Italiae trans Padum (21.22) 
 Histriae (23) 
 Alpium et gentium Alpinarum (24) 
 Illyrici, Liburniae (25) 
 Dalmatiae (26) 
 Noricorum (27) 
 Pannoniae (28) 
 Moesiae (29) 
 iusularum lonii et Hadriatici (30) 
 Summa: oppida et gentes ... 
 Summa: flumina clara . . . 
 Summa: montes clari ... 
 Summa: insulae . . . 
 Summa: quae intercidere oppida aut gentes . .. 
 Summa: res et historiae et observationes . . . . 
 EX AVCTORIBVS 
 Turranio Gracile . Cornelio Ne-
pote. T. Livio. Catone censorio.
so M. Agrippa. M. Varrone. Divo
Augusto. Varrone Atacino.
Antiate. Hygino. L. Vetere.
PomponioMela. Curionepatre.
Caelio. Arruntio. Seboso.
 Licinio Muciano. 'Fabricio
Tusco. L. Ateio . Ateio Capi-
tone. Verrio Fkcco. L.Pisone.
Gelliano . Valeriano. 
 EXTERNIS 
 Artemidoro. Alexandro poly-
histore. Thucydide. Theo-
phrasto. Isidoro. Theopompo.
Metrodoro Scepsio. Callicrate.
Xenophonte Lampsaceno. Dio-
doro Syracusano. Nympho-
doro. Calliphane. Timagene.

L. IIII CONTINENTVR 
 situs, gentes, maria, oppida;
portus, monies, flumina; men-
surae; populi qui sunt aut 
fuerunt 
 
 Epiri (1-4) 
 Achaiae (5-10) 
 Graeciae. (11-13) 
 Thessaliae (14. 15) 
 Magnesiae (16) 
 Macedoniae (17) 
 Thraciae (18) 
 insularum ante eas terras(19-23), inter quas 
 Creta (20) 
 Euboea (21) 
 Cyclades (22) 
 Sporades (23) 
 Hellesponti, Ponti , Maeotidis (24) 
 Daciae, Sarmatiae, Scythiae (25. 26) 
 insularum Ponti (27) 
 Germaniae (28. 29) 
 insularum in Gallico oceano XCVI, quas inter Britannia (30) 
 Belgicae Galliae (31) 
 Lugdunensis Galliae (32) 
 Aquitanicae Galliae (33) 
 citerioris Hispaniae ab oceano (34) 
 Lusitaniae (35) 
 insularum in mari Atlantico (36) 
 universae Europae mensura (37) 
 Summa: oppida et gentes . 
 Summa: flumina clara . . . 
 Summa: montium clari . . . 
 Summa: insulae . . . 
 Summa: quae intercidere oppida aut gentes ... 
 Summa: res et historiae et observationes . . . 
 EX AVCTORIBVS 
 Catone censorio. M. Varrone .
M. Agrippa. Divo Augusto.
Varrone Atacino. Cornelio
Nepote. Hygino. L. Vetere.
Mela Pomponio . Licinio Mu-
ciano. Fabricio Tusco. Ateio
Capitone. Ateio philologo. 
 EXTERNIS 
 Polybio. Hecataeo. Hellanico.
Damaste. Eudoxo. Dicaearcho.
Timostbene. Eratosthene . 
 
 Ephoro . Cratete grammatico.
Serapione Antiochense. Calli-
macho. Artemidoro. Apollo-
doro. Agathocle. Timaeo 
Siculo. Myrsilo . Alexandro
polyhistore. Thucydide. Do-
siade.Anaximandro. Philistide
Mallote . Dionysio. Aristide.
Callidemo. Menaechmo. Agla-
osthene . Anticlide. Heraclide.
Philemone. Xenophonte. Py-
thea. Isidore. Philonide. Xena-
gora. Astynomo. Staphylo.
Aristoerito. Metrodoro. Cleo-
bulo. Posidonio.

L. V CONTINENTVR 
 situs, gentes, maria, oppida, por-
tus, montes, flumina; mensu-
rae; populi qui sunt aut fuerunt 
 Mauretanianim (1) 
 Numidiae (2) 
 Africae (3) 
 Syrtium (4) 
 Cyrenaicae (5. 6) 
 insularum circa Africam (7) 
 aversorum Africae (8) 
 Aegypti (9-11) 
 Chorae , Tliebaidis, Nili Arabiae quae est ad mare Aegyptium (12) 
 Idumaeae, Syriae , Palaestines , Samarrae (13. 14) 
 Iudaeae (15) 
 Phoenices (17) 
 Syriae Coeles, Syriae Antiochiae (18. 19) 
 Euphratis (20. 21) 
 Ciliciae et iunctarum gentium (22) 
 Isauricae; Omanadum (23) 
 Pisidiae (24) 
 Lycaoniae (25) 
 Pamphyliae (26) 
 Tauri mentis (27) 
 Lyciae (28) 
 Cariae (29) 
 Ioniae (31) 
 Aeolidis (32) 
 Troadis et iunctarum gentium (33) 
 
 insularum ante Asiam CCXII (34-39). in iis 
 Cypri (35) 
 Rhodi, Coi (36) 
 Sami (37) 
 Chii (38) 
 Lesbi (39) 
 Hellespontus, Mysia (40) 
 Phrygia (41) 
 Galatia et iunctae gentes (42) 
 Bithynia (43) 
 Summa: oppida et gentes ... 
 Summa: flumina clara . . . 
 Summa: montium clari . . . 
 Summa: insulae CXVIII Summa: quae intercidere oppida aut gentes . . . 
 Summa: res et historiae et observationes . . . 
 EX AVCTORIBVS 
 Agrippa. Suetonio Paulino.
M. Varrone. Varrone Atacino.
Cornelio Nepote. Hygino. L.
Vetere. Mela. Domitio Corbu-
lone. Licinio Muciano. Claudio
Caesare. Arruntio. Livio filio.
Seboso. actis triumphorum. 
 EXTERNIS 
 Iuba rege.Hecataeo.Hellanico.
Damaste. Dicaearcho.Baetone .
Timosthene. Philonide. Xena-
gora. Astynomo. Staphyl.o.
Dionysio . Aristotele . Aristo-
crito . Ephoro. Eratosthene.
Hipparcho. Panaetio. Sera-
pione Antiocheno. Callimacho.
Agathocle. Polybio. Timaeo
mathematico. Hero doto. Myr-
silo . Alexandro polyhistore.
Metrodoro. Posidonio qui
 περίπλουν aut περιήγησιν. 
Sotade. Pyrrandro . Aristarcho
Sicyonio. Eudoxo. Antigene.
Callicrate. XenophonteLamp-
 saceno. Diodoro Syracusano*
Hannone. Himilcone. Nym-
phodoro. Calliphane. Artemi-
doro. Megasthene. Isidore.
Cleobulo. Aristocreonte.

L. VI CONTINENTVR 
 situs, gentes, maria, oppida,
portus; montes; flumina; men-
surae; populi qui sunt aut 
fuerunt 
 
 Ponti, Mariandynorum (1) 
 Paphlagonum (2) 
 Cappadocum (3. 8) 
 Themiscyrena regio et in ea 
 gentes . Heniochi (4) 
 regio Colica et gentes. Achaeorum gentes. ceterae eodem tractu gentes (5) 
 Bosporus Cimlerius (6) 
 Maeotis. gentes circa Maeotim (7) 
 Armenia minor, Armenia maior (9) 
 Cyrus fluvius, Araxes fluvius (10) 
 Albania , Hiberia (11) 
 et iunctae portae Caucasiae (12) 
 insulae in Ponto (13) 
 gentes a Scythico oceano (14) 
 Caspium et Hyrcanium mare (15) 
 Adiabene (16) 
 Media, portae Caspiae (17) 
 gentes circa Hyrcanium mare (18) 
 Scytharum gentes (19) 
 situs ab oceano Eoo. Seres (20) 
 Indi (21-23) 
 Ganges (22) 
 Indus (23) 
 Taprobane (24) 
 Ariani et iunctae gentes (25) , 
 navigationes in Indiam (26) 
 Carmania (27) 
 sinus Persicus (28) 
 Parthorum regna (29) 
 Mesopotamia (30. 31) 
 Tigris (31) 
 Arabia (32) 
 sinus maris Rubri (33) 
 et iunc- Trogodytice (34) 
 Aethiopia (35) 
 insulae Aethiopici maris (36) 
 de insulis Fortunatis (37) 
 terrae per mensuras con-paratae(38) 
 digestio terrarum in parallelos et umbras pares (39) 
 Summa: oppida MCXCV 
 Summa: gentes DLXXVI 
 Summa: flumina clara CXV 
 
 Summa: montes clari XXXVIII 
 Summa: insulae CVIII 
 Summa: quae intercidere oppida aut gentes XCV 
 Summa: res et historiae et observationes MMCCXIIII . 
 EX AVCTORIBVS 
 M. Agrippa. M. Varrone. Var-
rone Atacino. Cornelio Ne-
pote. Hygino. L. Vetere. Mela
Pomponio. Domitio Corbu-
lone. Licinio Muciano. Claudio
Caesare. Arruntio. Seboso.
Fabricio Tusco. T. Livio
F ilio . Seneca. Nigidio. 
 EXTERNIS 
 Iuba rege. Hecataeo. Hella-
nico. Damaste. Eudoxo. Dicae-
arcbo. Baetone. Timosthene.
Patrocle. Demodamante. Gli-
tarcho. Eratosthene. Alexan-
dro Magno. Ephoro . Hip-
parcho. Panaetio. Callimacho.
Artemidoro. Apollodoro. Aga-
thocle. Polybio. Timaeo Sicu-
lo. Alexandro polyhistore. Isi-
doro. Amometo. Metro dor o.
Posidonio. Onesicrito. Near-
cho. Megasthene. Diogrieto.
so Aristocreonte. Bione.Dalione .
Simonide minore. Basile.
Xenophonte Lampsaceno.

L. VII CONTINENTVR 
 gentium mirabiles figurae (2) 
 prodigiosi partus (3) 
 de homine generando. pariendi tempora per inlustria 
 exempla a mensibus VII ad XIII (4) 
 signa sexus in gravidis pertinentia ante partum (5) 
 monstruosi partus (6) 
 excisi utero (7) 
 qui sint vopisci (8) 
 de conceptu hominum . de generatione hominum (9) 
 similitudinum exempla (10) 
 numerosissimae subolis exempla (11) 
 ad quos annos generatio (12) 
 mensum in feminis miracula (13) 
 quae ratio generandi (14) 
 historica circa dentes. historica circa infantes (15) 
 
 magnitudinum exempla (16) 
 praeproperi infantes (17) 
 insignia corporum (18) 
 vires eximiae (19) 
 velocitas praecipua (20) 
 visus eximii (21) 
 auditus miraculum (22) 
 patientia corporis (23) 
 memoria (24) 
 vigor animi (25) 
 dementia, animi magnitude (26) 
 rerum gestarum claritas sumina (27) 
 tres summae virtutes in eodem? innocentia summa (28) 
 fortitude summa (29) 
 ingenia praecipua (30) 
 qui sapientissimi (31) 
 praecepta vitae utilissima (32) 
 de divinatione (33) 
 vir optimus iudicatus (34) 
 matronae pudicissimae (35) 
 summae pietatis exempla (36) 
 artibus excellentes (37-39) 
 astrologia, [grammatica ]; medidna (37) 
 geometria , architectura (38) 
 pictura, scalptura aeraria , marmoraria ; eboraria ; caelatura (39) 
 pretia hominum insignia (40) 
 de felicitate summa (41) 
 raritas continuationis in familiis (42) 
 varietatis exempla mirabilia. bis proscriptus (43) 
 honorum exempla mirabilia (44) 
 decem res in uno felicissimae (45) 
 divi Augusti adversa (46) 
 quos di felicissimos iudica verint (47) 
 quem viventem ut deum coli iusserint. fulgurmirabile(48) 
 de spatiis vitae longissimisi (49) 
 de varietate nascendi (50) 
 in morbis exempla varia (51) 
 de morte (52) 
 qui e lati . revixerint (53) 
 subitae mortis exempla (54) 
 de sepultura (55) 
 de manibus, de anima (56) 
 quae quis in vita invenerit(57) 
 in quibus rebus primi gen-

 

tium consensus, de antiquis litteris (58) 
 quando primum tonsores (59) 
 quando primum horologia (60) 
 Summa: res et historiae et observations DCCXLVII. 
 EX AVCTORIBVS 
 Verrio Flacco. Gnaeo Gellio .
Licinio Muciano. Masurio Sa-
bino. Agrippina ClaudL M.
Cicerone. Asinio Pollione .
M. Varrone . Messala Rufo.
Nepote Cornelio. Vergilio. T .
Lrvio . Cordo. Melisso. Seboso.
Cornelio Celso. Maximo Va-
Lerio . Trogo . Nigidio Figulo.
Pomponio Attico. Pediano
Asc o nio . Fabiano . Catonecen-
sorio. actis. Fabio Vestale. 
 EXTERNIS 
 Herodoto. Aristea. Baetone.
Isigono. Cratete. Agatbar-
chide. Calliphane. Aristotele.
Nymphodoro. Apollonide.
Ph y larc h o . Damone. Mega-
sthene. Ctesia. Taurone.
Eudoxo. Onesicrito. Clitarcho.
Duride. Artemidoro. Hippo-
crate medico. Asclepiade me-
so dico. Hesiodo. Anacreonte.
Theopompo. Hellanico. Da-
maste. Ephoro . Epigene,
Beroso. Petosiri. Nec h epso .
Alexandro polyhistore. Xeno-
pbonte. Callimacho. Demo-
crito. Diyllo historico . Stra-
tone qui contra Ephori
 εὑρήματα scripsit . Heraclide
Pontico. Asclepiade qui
 τραγῳδούμενα. Philoste-
phano. Hegesia. Arch e macho .
Thucydide. Mnesigitone. Xe-
nagora. Metrodoro Scepsio.
Anticlide. Critodemo.

L. VIII CONTINENTVR 
 de elephantis (1-11) 
 de sensu eorum (1) 
 quando primum iuncti (2) 
 de docilitate eorum (3) 
 
 mirabilia in factis eorum (4) 
 de natura ferarum ad pericula sua intellegenda (5) 
 quando primum in Italia visi elephanti (6) 
 pugnae eorum (7) 
 quibus modis capiantur (8) 
 quibus domentur (9) 
 de partu eorum et reliqua natura (10) 
 ubi nascantur. Discordia eorum et draconum (11) 
 de sollertia animalium (12) 
 de draconibus (13) 
 mirae magnitudines serpentium (14) 
 de Scythicis animalibus. de septentrionalibus , de bisontibus ; uris (15) 
 alce , achli , bonas o (16) 
 de leonibus (17-21) 
 quomodo gignantur (17) 
 quae genera eorum (18) 
 quae propria naturae (19) 
 quis primus leontomachiam Romae, quis plurimos in ea leones donaverit (20) 
 quis primus Romanorum iunxerit . mirabilia in leonum factis (21) 
 a dracone agnitus et servatus (22) 
 de pantheris (23. 24) 
 senatusconsultum et leges de Africanis. quis primus Romae Africanas et quando ; quis plurimas (24) 
 de tigribus . quando primum Romae visa tigris. de natura earum fetu ca p to (25) 
 de camelis. genera eorum (26) 
 de camelopardali. quando primum Romae visa (27) 
 de chama . de cephis (28) 
 de rhinocerote (29) 
 de lynce et sp h ingibus . de crocottis. de cercopithecis (30) 
 
 Aethiopiae terrestria animalia (31) 
 item Indiae . bestia visu interficiens (32) 
 de basiliscis serpentibus (33) 
 de lupis. unde fabula versipelli um (34) 
 serpentium genera (35) 
 de ichneumone (36) 
 de crocodile (37) 
 de scinco (38) 
 de hippopotamio (39) 
 quis primus ostenderit eum Romae et crocodilum (40) 
 medicinae ab animalibus repertae (41) 
 prognostica periculorum ex animalibus (42) 
 gentes ab animalibus subso latae (43) 
 de hyaenis (44-45) 
 de corocottis.de mantichoris (45) 
 de onagris (46) 
 de aquaticis et iisdem terrestribus (47-49) 
 de fibris, de lutris. de vitulo marino , de stellionibus de cervis (50) 
 de chamaeleonte (51) 
 de reliquis colorem mutantibus, tarandro , lycaone, thoe(52) 
 de hystrice (53) 
 de ursis. de fetu eorum (54) 
 de muribus Ponticis et Alpinis (55) 
 irenaceis (56) 
 leontophono . lynces (57) 
 rneles, sciuri (58) 
 de cocleis (59) 
 de lacertis (60) 
 canum natura (61-63) 
 exempla eorum circa dominos. qui proeliorum causa canes habuerint. de generatione eorum (62) 
 contra rabiem remedia (63) 
 equorum natura (64-67) 
 de ingeniis equorum. mira bilia quadrigarum. 
 generatio equorum (66) 
 vento concipientes (67) 
 de asinis. generatio in his (68) 
 mularum natura et reliquorum iumentorum (69) 
 
 de bubus (70. 71) 
 generatio eorum . Apis in Aegypto (71) 
 pecorum natura (72-75) 
 generatio eorum. genera lanae et colorum (73) 
 genera vestium (74) 
 caprarum natura et generatio (76) 
 suum item (77) 
 de feris subus. quis primus vivaria bestiarum instituerit (78) 
 de simiis (80) 
 de leperum generibus (81) 
 de semiferis animalibus (82) 
 quae quibus locis animalia non sint (83) 
 ubi et quae advents tanso tum noceant. ubi et quae indigenis tantum (84) 
 Summa: res et historiae et observationes DCCLXXXVII . 
 EX AVCTORIBVS 
 Muciano. Procilio. Verrio
Flacco. L. Pisone. Cornelio
Valeriano. Catone censorio.
Fenestella. Trogo. actis. Colu-
mella. Vergilio. Varrone.
Lucilio . Metello Scipione.
Cornelio Celso. Nigidio.
Trebio Nigro. Pomponio Mela.
Mamilio Sura. 
 EXTERNIS 
 Iuba rege. Polybio. Herodoto.
Antipatro. Aristotele. Deme-
trio physico. Democrito. Theo-
phrasto. Euanthe. S copa qui
 ʼὀλυμπιονίκας. Hierone rege.
Attalo rege . Philometore rege .
Ctesia. Duride. Philisto.
Archyta. Phylarcho. Amphi-
locho Athenaeo. Anaxipoli
Thasio. Apollo doro Lemnio.
Aristophane Milesio. Antigono
Cymaeo. Agatbocle Chio.
Apollonio Pergameno. Ari-
standro Athenaeo. Bacchio
Milesio. Bione Solense. Chae-
rea Athenaeo. Diodoro
Prieneo . Dione Colophonio.
Epigene Rhodio. Euagone
Thasio. Euphronio Athenaeo.
Hegesia Maroneo. Menandris 
Prieneo et Heracleote. Mene-
crate poeta. Androtione qui

 

de agricultura scripsit.
Aeschrione qui item. Lysi-
macho qui item . Dionysio
qui Magonem transtulit. Dio-
phane qui ex Dionysio epi-
toma s fecit, Archelao rege.
Nicandro.

L. IX CONTINENTVR 
 aquatilium naturae . 
 quare maxima in mari animalia (1) 
 Indici maris beluae (2) 
 quae in quoque oceano maximae (3) 
 de Tritonum et Nereidum figuris. de elephantorum marinorum figuris (4) 
 de bal a enis , de orcis (5) 
 an spirent pisces, an dormiant (6) 
 de delphinis (7-10) 
 quos amaverint (8) 
 quibus in locis societate cum hominibus piscentur (9) 
 alia circa eos mira (10) 
 de thyrsionibus (11) 
 de testudinibus (12. 13) 
 quae genera aquatilium testudinum et quo modo capiantur (12) 
 quis primus testudinem secare instituerit (13) 
 digestio aquatilium per species (14) 
 de vitulis marinis sive phocis . quae pilo careant et quomodo pariant (15) 
 quot genera piscium (16) 
 qui maximi pisces (17) 
 cordylae , pelamydes; thynni. membratim ex his salsura . apolecti, cybia (18) 
 amiae, scombri (19) 
 qui non sint pisces in Ponto. qui intrent, qui alia redeant (20) 
 
 quare pisces extra aquam 
 exiliant. gladius piscis (21) 
 esse auguria ex piscibus (22) 
 in quo genere piscium mares non sint (23) 
 qui calculum in capite habeant . qui late ant hieme. qui hieme non capiantur nisi statis diebus (24) 
 qui aestate lateant. qui siderentur pisces (25) 
 de mugile (26) 
 de acipensere (27) 
 de lupo; de asello (28) 
 is de scaro; de mustela (29) 
 mullorum genera, sargus (30) 
 mirabilia piscium pretia (31) 
 non ubique eadem genera placere ce n i t a r I (32) 
 de branchis. de squamis (33) 
 vocales et sine branchis pisces (34) 
 qui in terram exeant. tempera capturae (35) 
 digestio piscium in figuras corporum , rhomborum et passerum differentia , de longis piscibus (36) 
 de piscium pinnis et natandi so ratione (37) 
 anguillae (38) 
 murenae (39) 
 planorum piscium genera (40) 
 echeneis . effectus eius (41) 
 qui pisces colorem mutent (42) 
 de hirundine. de pisce qui noctibus lucet. de cornut a . de dracone marino (43) 
 de piscibus sanguine caren tibus. qui pisces molles appellentur (44) 
 de saepia. de lolligine. de pectunculis. qui volent extra aquam (45) 
 de polypis (46-48) 
 de navigatore polypo (47) 
 de navigatore nauplio (49) 
 crusta intecti (50-52) 
 
 de locustis (50) 
 cancrorum genera, de pinotere . de echinis. de cocieis. de pectinibus (51) 
 concharum genera (52) 
 quanta luxuriae materia mari Sit (53) 
 de margaritis (54-59) 
 quomodo nascantur et ubi (54) 
 quomodo inveni a ntur (55) 
 quae genera unionum (56) 
 quae observanda in iis. quae natura eorum (57) 
 exempla circa eos (58) 
 quando primum in usum venerint Romae (59) 
 muricum natura (60-65) 
 de purpuris (60) 
 quae nationes purpurae (61) 
 quomodo ex his lanae tinguantur (62). 
 quando purpurae usus Romae, quando lati clavi et. praetextae (63) 
 de conchyliatis vestibus (64) 
 de amethysto tinguendo, de Tyrio, de h y s g ino , de cocco (65) 
 de pina et pinotere (66) 
 de sensu aquatilium. torpedo, pastinaca, scolopendrae, glanis. de ariete pisce (67) 
 de i is quae tertiam naturam habent animalium et fruticum. de urticis (68) 
 de spongeis . quae generaearum et ubi nascantur. animal esse eas (69) 
 de canicuiis (70) 
 de i is quae silicea testa cluduntur . quae sine sensu ullo in mari. de reliquis sordium animalibus (71) 
 de venenatis marinis (72) 
 de morbis piscium (73) 
 de generatione eorum (74-77) 
 mira generationum (74) 
 qui intra se et ova pariant et animal (75) 
 quorum in partu rumpatur venter, dein coeat (76) 
 qui volvas habeant. qui ipsi se ineant (77) 
 
 quae longissima vita piscium (78) 
 quis primus vivaria piscium instituerit . de ostreis (79) 
 quis murenarum vivaria instituerit . insignia piscinarum (81) 
 quis primus coclearum vivaria instituerit (82) 
 pisces terreni (83) 
 de muribus in Nilo (84) 
 quo mo do capiantur anthiae pisces (85) 
 de stellis marinis (86) 
 de dactylorum miraculis (87) 
 de inimicitiis inter se aquatilium et amicitiis (88) 
 Summa: res et historiae et observationes DCL . 
 EX AVCTORIBVS 
 Turranio Gracile. Trogo.
Maecenate. Alfio Flavo . Cor-
nelio Nepote. Laberio mimo-
grapho. Fabiano. Fenestella.
Muciano. Aelio Stilone. Se-
boso . Melisso. Seneca. Cice-
rone. Macro Aemilio. Messala
Corvino. TrebioNigro .Nigidio. 
 EXTERNIS 
 Aristotele. Archelao rege.
Callimacho. Democrito. Theo-
phrasto. Thrasyllo. Hegesi-
demo. Sudine . Alexandro
polyhistore.

L. X CONTINENTVR 
 volucrum naturae. 
 de struthocamelo (l) 
 phoenice (2) 
 aquilarum genera (3) 
 natura earum (4) 
 quando legionum signa esse coeperint (5) 
 de aquila quae in rogum virginis se misit (6) 
 vultur (7) 
 avis sanqualis . inmusulus (8) 
 accipitres (9-11) 
 buteo (9) 
 in quibus locis societate accipitres et homines aucupentur (10) 
 
 quae avis sola a suo genere interimatur. quae avis singula ova pariat (11) 
 milui (12) 
 digestio avium per genera (13) 
 de inauspicatis avibus . cornices quibus mensibus non sint inauspicatae (14) 
 de corvis (15) 
 de bubone (16) 
 aves quarum vita aut notitia intercidit (17) 
 quae a cauda nascantur (18) 
 de noctuis (19) 
 de pico Martio (20) 
 de iis quae uncos ungues habent (21) 
 de iis quae digitos habent (22-25) 
 de pavonibus (22) 
 quis primus pavonem cibi causa occiderit. quis farcire institue r it (23) 
 de gallinaceis (24) 
 quo modo castrentur. de gallinaceo locuto (25) 
 de ansere (26) 
 quis primus iecur anserinum institu e rit (27) 
 de Commageno (28) 
 chenalopeces, chenerotes , tetraones , otides (29) 
 grues (30) 
 de ciconiis (31) 
 de palmipede reliquo genere (32. 33) 
 de oloribus (33) 
 de avibus peregrinis quae veniunt coturnices, glottides, cychramus; otus (33) 
 de avibus nostris quae discedunt , et quo abeant hirundines, turdi, merulae, sturni (34) 
 de avibus quae plumas arnittunt in occultatione turtur , palumbis (35) 
 quae avium perennes, quae semestres, quae trimestres. galguli , upupae (36) 
 Memnonides (37) 
 
 Meleagrides (38) 
 Seleucides (39) 
 ibis (40) 
 quae quibus locis aves non sint (41) 
 quae mut e nt colorem et vocem (42-45) 
 de oscimim genere (42) 
 de luscinis (43) 
 de melancoryphis. erithaci , phoenicuri (44) 
 oenanthe , chlorio (45) 
 tempus avium geniturae (46) 
 halcyones. dies earum navigabiles (47) 
 de reliquo aquaticarum genere (48) 
 sollertia avium in nidis (49-51) 
 hirundinum opera mira. ripariae (49) 
 a c a n thyllis (50) 
 merops. de perdicibus (51) 
 de columbis. opera earum mirabilia et pretia (52. 53. 54) 
 differentiae volatus avium et incessus (54) 
 apodes sive cypseli (55) 
 de pastu avium. Caprimulgi, platea (56) 
 de ingeniis avium. carduelis , taurus, anthus (57) 
 de avibus quae locuntur (58-60) 
 psittaci (58) 
 picae glandares (59) 
 propter corvum loquentem seditio populi Romani (60) 
 Diomediae (61) 
 quae animalia nihil discant (62) 
 de potu avium. de porphyrione (63) 
 himantopodes (64) 
 de pastu avium (65. 66) 
 onocrotali (66) 
 de peregrinis avibus. Phalerides; Phasianae; Numidicae (67. 68) 
 phoenicopteri; attagenae, phalacrocoraces; pyrrhocoraces, lagopodes (68) 
 de novis avibus. bibiones (69) 
 de fabulosis avibus (70) 
 
 qui gallinas farcire institueri n t , quique hoc primi cons ul es vetuer i nt (71) 
 quis primus aviaria instituerit . 
 de Aesopi patina (72) 
 generatio avium (73-80) 
 quae praeter aves ova gignant (73) 
 ovorum genera et naturae (74) 
 vitia et remedia incubantium (75) 
 Augustae ex ovis augurium (76) 
 quales gallinae optimae (77) 
 morbi earum et remedia (78) 
 ard e olarum genera (79) sint oua urina quae om. E. ur- quae om.S 
 quae sint ova urina, quae cynosura , quae hypenemia. quo modo optime serventur ova (80) 
 quae volucrum sola animalia pariat et lacte nutriat (81) 
 quae terrestrium ova pariant. serpentium generatio (82) 
 terrestrium omnium generatio (83-87) 
 quae sit animalium in uteris positio (84) 
 quorum animalium origo ad huc incerta sit (85) 
 de salamandris (86) 
 quae nascantur ex non genitis. quae nata nihil gignant . in quibus neuter sexus sit (87) 
 de sensibus animalium(88-90) 
 tactus omnibus esse. item gustatus . quibus visus praecipuus , quibus odoratus, qui-bus auditus. de talpis. ostreis auditus (88) 
 qui ex piscibus clarissime audiant (89) 
 qui ex piscibus maxime odorentur (90) 
 diversitas animalium in pastu (91-93) 
 quae venenis vivant, (92) 
 quae terra, quae fame aut so siti non intereant (93) 
 
 de diversitate potus (94) 
 quae inter se dissideant (95) 
 amicitiam animalium esse et affectus animalium. exempla affectus serpentium (96) 
 de somno animalium (97) 
 quae somnient (98) 
 Summa: res et historiae et observationes DCCXCIIII . 
 EX AVCTORIBVS 
 Manilio . Cornelio Valeriano. ac-
tis. Umbricio Meliore. Masurio
Sabino. Antistio Labeone. Tro-
go. Cremutio. M. Varrone.
15 Macro Aemilio. Melisso. Mu-
ciano. Nepote. Fabio Pictore.
T. Lucretio. Cornelio Celso.
Horatio. Deculone . Hygino.Sa-
sernis . Nigidio. Mamilio Sura. 
 EXTERNIS 
 Homero. Phemonoe. Philemo-
ne. Boetho qui ὀρνιθογονίαν. Hy la qui de auguriis . Aristo-
tele. Theopbrasto. Callimacho.
Aeschylo . Hierone rege. Phi-
lometore rege . Archyta Ta-
rentino. Amphilocho Athe-
niense. Anaxipoli Thasio.
Apollodoro Lemnio. Aristo-
phane Milesio. Antigono Cy-
maeo. Agathocle Cbio. Apol-
lonio Pergameno. Aristandro
Athenaeo. Baccbio Milesio.
Bione Solense. Chaerea Athe-
niense .Diodoro Prieneo . Dino-
ne Colopbonio. Democrito.
Diophane Nicaeense. Epigene
Bhodio. Euagone Thasio.
Euphronio Atbenaeo. Iuba.
Androtione qui de agricultura.
Aeschrione qui item. Lysi-
macho qui item . Dionysio qui
Magonem transtulit. Diopbane
qui ex Dionysio epitomas 
fecit. Nicandro. Onesicrito.
Phylarcho. Hesiodo.

L. XI CONTINENTVR 
 insectorum animalium genera, subtilitas in his rebus naturae (1) 
 an spirent. an habeant sanguinem (2) 
 de corpore eorum (3) 
 de apibus (4-23) 
 qui ordo in opere earum (5) 
 quid sit in eo commosis . quid sit pissoceros . quid sit propolis (6) 
 quid erithace sive sandaraca sive cerinthos (7) 
 ex quibus floribus opera fiant (8) 
 apium studio capti (9) 
 de fucis (11) 
 quae natura mellis (12) 
 quae optima mella (13) 
 quae genera mellis in singulis locis (14) 
 quomodo probentur. de erice sive tetra l ice sive sisyro (15) 
 quomodo apes generent (16) 
 quae regum in i is ratio (17) 
 aliquando et laetum omen esse examinum (18) 
 genera apium (19) 
 de morbis apium (20) 
 quae inimica apibus (21) 
 de continendis apibus (22) 
 de reparandis (23) 
 de vespis , crabronibus. quae animalia ex alieno suum faciant (24) 
 de bombyce Assyria (25-27) 
 de bombyliis ,
necydalis . quae prima invenerit bombycinam vestem (26) 
 de bombyce Coa. quo modo conficiatur Coa vestis (27) 
 de araneis (28. 29) 
 qui ex iis texant. quae materiae natura ad texendum (28) 
 generatio araneorum (29) 
 de scorpionibus (30) 
 de stellionibus (31) 
 de cieadis. sine ore esse et sine exitu cibi (32) 
 
 de pinnis insectorum (33) 
 de scarabaeis. lampyrides. reliqua scarabaeorum generis (34) 
 de locustis (35) 
 de formicis (36) 
 chrysallides , asilus , papiliones (37) 
 de i is animalibus quae ex ligno aut in ligno nascuntur (38) 
 sordium hominis animalia. quod animal minimum, aestatis animalia (39) 
 animal cui cibi exitus non Sit (40) 
 tineae , cantharides, culices. nivis animal (41) 
 ignium animal , pyrallis sive pyrotocum (42) 
 hemerobion (43) 
 animalium omnium persingula membra naturae et historiae (44-97) 
 quae apices habeant, quae cristas (44) 
 cornuum genera, quibus mobilia (45) 
 de capitibus. quibus nulla (46) 
 de capillo (47) 
 de ossibus capitis (48) 
 de cerebro (49) 
 de auribus. quae aures non habeant . quae sine auribus et sine foraminibus audiant (50) 
 de facie, de fronte. de superciliis (51) 
 de oculis (52-57) 
 quae sine oculis animalia. quae singulos tantum oculos habeant (52) 
 de diversitate oculorum (53) 
 quae ratio visus . noctu videntes (54) 
 de natura pupillae. quae non coniveant . quibus eruti oculi renascantur (55) 
 
 de palpebris 
 quibus non sint, quibus ab altera tantum parte sint (56) 
 quibus genae non sint (57) 
 de malis (58) 
 de naribus (59) 
 buccis , labris , mento , maxillis (60) 
 de dentibus (61-64) 
 quae genera eorum. quibus non utraque parte sint, quibus cavi (61) 
 de serpentium dentibus. de veneno earum . cui volucri dentes (62) 
 mirabilia dentium (63) 
 aetas ruminantium ab iis (64) 
 de lingua quae sine ea. de ranarum sono. de palato (65) 
 de tonsillis. uva, epiglossis. arteriae; gula (66) 
 cervix, collum, spina (67) 
 guttur, fauces, stomachus (68) 
 de corde (69-71) 
 sanguine, animo (69) 
 quibus maxima corda, quibus minima, quibus bina (70) 
 quando in extis aspici coepta (71) 
 de pulmone quibus rnaximus, quibus minimus. quibus nihil aliud quam pulmo intus.quae causa velocitatis animalium (72) 
 de iocinere (73-76) 
 de capite extorum. haruspicum circa id observationes . quibus animalibus et in quibuslocis bina iocinera (73) 
 de felle ubi et quibus geminum . quibus animalium non sit . quibus animalium aliubi quam in iocinere (74) 
 
 quae vis eius (75) 
 quibus crescat cum Iuna et decrescat iocur . 
 haruspicum circa ea observationes et prodigia mira(76) 
 praecordia. risus natura (77) 
 de ventre. quibus nullus. quae sola vomant (78) 
 lactes, billae, alvus, colon, quare quaedam insatiabilia animalia (79) 
 de omento. de splene. 
 quibus animalium non sint (80) 
 de renibus 
 ubi quaterni animalibus. 
 quibus nulli (81) 
 pectus, costae (82) 
 vesica. quibus animalium non sit . 
 ilia . de membranis (83) 
 uterus, de locis . de volvis. de suum volva, sumine (84) 
 quae adipem , quae sebum habeant. 
 de natura utriusque . 
 quae non pinguescant (85) 
 de medullis. quibus non sint (86) 
 de ossibus. de spinis. 
 quibus nec ossa nec spinae . cartilagines (87) 
 de nervis. quae sine nervis (88) 
 arteriae, venae (89-92) 
 quae nec venas nec arterias habeant . 
 de sanguine, de sudore (89) 
 quorum celerrime sanguis spissetur, quorum non coeat. cpiibus crassissimus , uibus tenuissimus, quibus nullus (90) 
 quibus certis temporibus anni nullus (91) 
 an in sanguine principatus (92) 
 de tergore (93) 
 de pilis et vestitu tergoris. quibus os intus et pedes subtus hirti (94) 
 
 de mammis 
 quae volucrum mammas habeant. 
 notabilia animalium in uberibus (95) 
 de lacte (96. 97) 
 quod solum animal sugat in cursu . 
 de colostris. de caseis. ex quibus non fiant . 
 de coagulo. 
 genera alimenti ex lacte (96) 
 genera caseorum (97) 
 differentiae membrorum hominis a reliquis animalibus (98-113) 
 de bracchiis, de digitis (99) 
 de simiarum similitudine (100) 
 de unguibus (101) 
 de genibus et poplitibus (102) 
 in quibus membris corporis humani religio . (103) 
 varices (104) 
 de gressu. de pedibus et cruribus (105) 
 de ungulis (106) 
 volucrum pedes (107) 
 pedes animalium a binis ad centenos . 
 de pumilionibus (108) 
 de genitalibus. 
 de hermaphroditis (109) 
 de testibus. 
 trium generuni semiviri (110) 
 de caudis (111) 
 de vocibus animalium (112) 
 de agnascentibus membris (113) 
 vitalitatis et rnorum notae ex membris hominum (114) 
 de anima. de victu (115) 
 quae veneno pasta ipsa non pereant et gustata necent (116) 
 quibus de causis homo non concoquat 
 de reniediis cruditatium (117) 
 quem ad modum corpulentia contingat 
 quem ad modum minuatur (118) 
 quae gustu famem et sitim sedent (119) 
 
 Summa: res et historiae et
observationes MMDCC . 
 EX AVCTORIBVS 
 M. Varrone. Hygino. Scrofa.
Saserna. CelsoCornelio.Aemi-
lio Macro. Vergilio. Columella.
lulio Aquila qui de Etrusca
discipline scripsit. Tarquitio
qui item. Umbricio Meliore 
qui item. Catone censorio.
Domitio Calvino. Trogo. Me-
lisso. Fabiano . Muciano. Nigi-
dio. Mamilio . Oppio. 
 EXTERNIS 
 Aristotele. Democrito. Neo-
ptolemo qui μελιτουργικά. 
Aristomacho qui item. PM-
lisco qui item. Nicandro.
Menecrate. Dionysio qui Ma-
gonem transtulit. Empedocle.
Callimacho. Attalo rege. Apol-
lodoro qui de bestiis vene-
natis. Hippocrate. Herophilo .
Erasistrato. Asclepiade. The-
misone. Posidonio Stoico.
Menandris Prieneo et Hera-
cl eote . Euphronio Athenaeo.
Theophrasto. Hesiodo. Philo-
metore rege.

L. XII OONTINENTVR 
 arborum naturae. 
 honor earum (l. 2) 
 de peregrinis arboribus (3-63) 
 platanus (3-5) 
 quando primum in Italiam et unde (3) 
 natura earum (4) 
 miracula ex iis (5) 
 chamaeplatani. 
 quis primus viridiaria tondere instituerit (6) 
 
 malum Assyrium . quo modo seratur (7) 
 Indiae arbores (8-17) 
 quando primum hebenus 
 Romae visa . 
 quae genera ems (9) 
 spina Indica (10) 
 ficus Indica (11) 
 Indicarum arborum formae sine nominibus. 
 liniferae Indorum arbores. arbor pala. pomum ariera (12. 13) 
 piperis arbores . 
 genera piperis. bregma . zingiberi sive zimpiberi (14) 
 caryophyllon . lycium sive pyxacanthum Chironium(15) 
 machir (16) 
 saccaron (17) 
 arbores Arianae gentis; item Gedrosiae; item Hyrcaniae (18) 
 item Bactriae. 
 bdellim sive brochum sive malachan sive maldacum . scordasti . 
 in omnibus odoribus aut condimentis dicuntur adulterationes, experimenta;pretia(19) 
 Persidis arbores (20) 
 Persici maris insularum arbores. 
 gossypinum arbor (21) 
 cynas arbor. 
 ex quibus arboribus lintea 
 in oriente fiant (22) 
 quo in loco arborum nullis folia decidant (23) 
 
 quibus modis constent arborum fructus (24) 
 de costo (25) 
 de nardo. differentiae eius XII (26) 
 asaron (27) 
 amomum; amomis (28) 
 cardamomum (29) 
 de turifera regione (30-32) 
 de arboribus? quae tus ferunt (31) 
 quae natura turis et quae genera (32) 
 de murra (33-35) 
 de arboribus quae ferunt eam (34) 
 natura et genera murrae (35) 
 de mastiche (36) 
 de ladano, storbo (37) 
 enhaemo (38) 
 bratus arbor (39) 
 stobrum arbor (40) 
 de felicitate Arabiae (41) 
 de cinnamo, cinnamomo , xylocinnamo (42) 
 casia (43) 
 cancamum, tarum (44) 
 serichatum , gabalium (45) 
 myrobalanus (46) 
 phoenicobalanus (47) 
 de calamo odorato 
 de iunco odorato (48) 
 Hammoniacum (49) 
 sphagnos (50) 
 cypros (51) 
 aspalathos sive erysisceptron (52) 
 maron (53) 
 de balsamo, opobalsamo, xylobalsamo (54) 
 styrax (55) 
 galbanum (56) 
 de panace (57) 
 spondylion (58) 
 de malobathro (59) 
 de omphacio (60) 
 bryon , oenanthe; massaris (61) 
 elate vel spathe (62) 
 cinnamum comacum (63) 
 Summa: res et historiae et observations CCCCLXVIIII 
 
 EX AVCTORIBVS 
 M.Varrone. Muciano. Vergilio.
Fabiario. Seboso. Pomponio
Mela. Fa b io Proculo . Hygino.
Trogo. Claudio Caesare. Cor-
nelio Nepote. Sextio Nigro
qui Graece de medicina scrip-
sit . Cassio Hemina. L. Pisone.
Tuditano. Antiate. 
 EXTERNIS 
 Theophrasto. Herodoto. Cal-
listhene. Isigono. Clitarcho.
Anaximene. Duride. Nearcbo.
Onesicrito. Polyc l ito . Olym-
piodoro. Diogneto. Nicobul e .
Anticlide. Charete Mytilenaeo.
Menaechmo. Dorotheo Athe-
naeo. Lyeo. Antaeo. Ephippo.
Dinone . Adimanto . Ptolemaeo
Lag i . Marsya Macedone. Zoilo
item. Democrito. Amphilocho.
Aristomacho. Alexandro poly-
histore. tuba. Apollodoro qui
de odoribus . Heraclide medi-
co. Bo t r y e medico. Arcbe-
demo item. Dionysio item.
Democle item. Euphrone item.
Mneside item. Diagora item.
lolla item. Heraclide Taren-
tino. Xenocrate Ephesio .

L. XIII CONTINENTVR 
 de peregrinis arboribus. 
 de unguentis (1-5) 
 quando coeperint (1) 
 genera eorum et conpositiones XXI (2) 
 diapasmata, magmata. probatio unguenti (3) 
 quanta in unguentis luxuria (4) 
 
 quando primum Romanis in usu (5) 
 de palmis (6-9) 
 de natura earum (7) 
 quo modo serantur (8) 
 genera fructus earum et insignia XLVIIII (9) 
 Syriae arbores 
 pistacia, cottana, Damascena, myxae (10) 
 cedru s . 
 quae arbores trium annorum fructum pariter habeant (11) 
 terebinthus (12) 
 rhuus (13) 
 Aegypti arbores. ficus Alexandrina (14) 
 ficus Cypria (15) 
 siliqua ceraunia (16) 
 Persica arbor. 
 quibus arboribus assidue subnascantur fructus (17) 
 cuci (18) 
 spina Aegyptia (19) 
 cummium genera VIII sarcocolla (20) 
 de papyro (21-27) 
 de chartae usu. quando coeperit (21) 
 quo modo fiat (22) 
 genera eius VIIII (23) 
 probatio chartarum (24) 
 vitia cb art arum (25) 
 de glutino chartarum (26) 
 de libris Numae (27) 
 Aethiopiae arbores (28) 
 Atlantica arbor (29) 
 de citri arbore (29-31) 
 de citreis mensis (29) 
 quae probentur aut vituperentur in iis (30) 
 malum citreum (31) 
 lotos (32) 
 Cyrenaicae arbores. paliurus (33) 
 Punici mali genera VIIII balaustium (34) 
 Asiae et Graeciae arbores (35-47) 
 epicactis . erice. granum Cnidium sive thymelaea sive 
 
 chamelaea sive pyrosachne sive cnestor sive cneorum (35) 
 tragion, tragacantha (36) 
 tragos sive scorpio, myrice sive brya, ostrys (37) 
 euonymos (38) 
 leon arbor (39) 
 andrachle (40) 
 coccygia, apharce (41) 
 ferula (42) 
 thapsia (43) 
 capparis sive cynosbaton sive ophios staphyle (44) 
 saripha (45) 
 spina regia (46) 
 cytisus (47) 
 arbores et frutices in mari nostro (48. 49) 
 item in Rubro (50) 
 item in Indico (51) 
 item in Trogodytico . 
 phycos , grasson sive zoster, bryon marinum, Isidos plocamos, Chariton blepharon (52) 
 Summa: res et historiae et observations CCCCLXVIII . 
 EX AVCTORIBVS 
 M. Varrone. Muciano. Vergilio.
Fabiano. Seboso. Pomponio
Mela. Fabio Proculo . Hygino.
Trogo . Claudio Caesare. Cor-
nelio Nepote. Sextio Nigro
qui Graece de medicina scrip-
sit . Cassio Hemina. L. Pisone.
Tuditano. Antiate. 
 EXTERNIS 
 Theophrasto. Herodoto. Gal-
listhene. Isigono. Clitarebo.
Anaximene. Duride. Nearcho,
Onesicrito. Polyc l ito . Olym-
piodoro. Diogneto. Nicobul e ,
Anticlide. ChareteMytilenaeo.
Menaechmo. Dorotheo Athe-

 

niense. Lyco. Antaeo . Ephippo.
Dinone . Adimanto. Ptolemaeo
Lagi . Marsya Maeedone. Zoilo
item. Demoerito. Amphilocho.
Aristomacho . Alexandro pply-
histore. luba . Apollo doro qui
de odoribus scripsit . Hera-
elide medico. Botrye. item .
Arch e demo item. Dionysio
item. Democle item. Euphrone 
item. Mneside item. Diagora
item. lolla item. Heraclide Ta-
rentino. Xenocrate Ephesio.

L. XIV CONTINENTVR 
 frugiferae arbores. 
 de vitium natura (2) 
 quibus modis serantur . 
 de uvarum natura et cura (3) 
 vitium et uvarum genera XCI (4) 
 insignia culturae et vinearum (5) 
 de inventione mulsi (6) 
 vina generosa L (8) 
 vina generosa transmariria XXXVIII (9) 
 de vino Opimiano (16) 
 notabilia circa apothecas (16) 
 de natura vini (7) 
 vini salsi genera VII (10) 
 de passi et hepsematum et dulcium generibus XVII (11) 
 secundari vini genera III (12) 
 quam nuper coeperint vina generosa in Italia (13) 
 
 de vino observations a Romulo rege (14) 
 quibus vinis usi antiqui (15) 
 quando primum vini quattuor genera ap posita (17) 
 ex labrusca usus V 
 qui frigidissimus natura sucus (18) 
 vini fictici genera LXVI (19) 
 hydromeli sive apomeli sive melicraton (20) 
 oxymeli (21) 
 vini prodigiosa genera XII (22) 
 quibus vinis ad sacra uti fas non sit (23) 
 quibus generibus musta condiant (24. 25) 
 de pice, resinis (25) 
 de vasis vinariis (27) 
 de aceto. de faece (26) 
 de cellis (27) 
 de ebrietate (28) 
 ex aqua et frugibus vini 
 vim fieri (29) 
 Summa: res et historiae et observations DX. 
 EX AVCTORIBVS 
 Cornelio Valeriano. Vergilio.
Celso. Catone censorio. Sa-
sernis patre et filio. Scrofa.
M. Varrone. D. Silano. Fabio
Pictore. Trogo. Hygino. Flac-
co Verrio. Graecino. Attico
Iulio. Columella. Masurio
Sabino. Fenestella. Tergilla.
Maccio Plauto . Fabio Dos-
senno . Scaevola. L. Aelio .
Ateio Capitone. Gotta Messa-
lino. L. Pisone. Pompeio Le-
naeo. Fabiano. Sextio Nigro.
Vibio Rufino . 
 EXTERNIS 
 Hesiodo. Theophrasto. Ari-
stotele. Democrito. Hierone
rege. Philometore rege. Attalo 

rege . Archyta. Xenophonte.
Amphilocho Athenaeo . Anaxi-
poli Thasio. Apollodoro Lem-
nio. Aristophane Milesio. An-
tigono Cymaeo. Agathocle
Chio. Apollonio Pergameno.
Aristandro Athenaeo . Bacchio
Milesio. Bione Solense. Chae-
rea Atheniense. Cheresto item.
Diodoro Prieneo . Dinone 
Colophonio. Epigene Bhodio.
Euagone Thasio. Euphronio 
Athenaeo . Androtione qui de
agricultura scripsit. Aesch-
rione qui item. Lysimacho
qui item . Dionysio qui Ma-
gonem transtulit. Diophane
qui ex Dionysio epitomas 
fecit. Asclepiade medico.
Erasistrato item. Commiade 
qui de condituravini scripsit.
Aristomacho qui item. Hicesio 
qui item. Themisone medico .
Onesicrito. Iuba rege.

L. XV CONTIKENTVR 
 naturae frugiferarum arborum. 
 de olea (1-8) 
 quamdiu apud Graecos tanso tum fuerit . 
 quando primum in Italia, Hispania, Africa esse coeperit (2) 
 de oleo . nationes et bonitates olei (3) 
 quae natura olivae et olei incipientis (2) 
 olivarum genera XV (4) 
 de natura olei (5) 
 cultura oiearum. de servandis olivis. quo mo do faciendum oleum (6) 
 
 olei fictici genera XLVIII . cici arbor sive croto sive sibi sive sesamon (7) 
 de amurca (8) 
 pomorum omnium genera et natura (9-34) 
 nucum pinearum genera IIII (9) 
 struthiorum genera IIII 
 cotoneorum genera IIII (10) 
 Punicorum genera VIIII 
 Persicorum genera VII (11) 
 prunorum genera XII (12) 
 de persea (13) 
 malorum genera XXX 
 quo quaeque tempore externa poma venerint in 
 Italiam et unde (14) 
 quae novissime (15) 
 pirorum genera XLI (16) 
 de insitorum varietate et fulgurum piatione (17) 
 de pomis servandis et uvis (18). 
 ficorum genera XXVIIII (19) 
 de ficis historica (20) 
 de caprificatione (21) 
 mespilae genera III (22) 
 sorvorum genera IIII (23) 
 nucum genera VIIII (24) 
 castanearum genera VIII (25) 
 siliquae (26) 
 de carnosis pomis. 
 de moris (27) 
 de unedone (28) 
 acinorum naturae 
 bacarum naturae (29) 
 cerasorum genera VIIII (30) 
 corna. lentisci (31) 
 sucorum differentiae XIII (32. 33) 
 myrtus (35-38) 
 historica de myrto (36. 38) 
 genera eius XI (37) 
 laurus. genera eius XIII (39. 40) 
 Summa: res et Mstoriae et observationes DXX . 
 
 EX AVCTORIBVS 
 Fenestella. Fabiano. Vergilio.
Cornelio Valeriano. Celso.
Catone censorio. Sasemispa-
tre et filio. Scrofa. M. Varrone.
D. Silano. Fabio Pictore.
Trogo. Hygino. Flacco Verrio.
Graecino. Attico lulio. Colu-
mella. Masurio Sabino. Ter-
gilla. Cotta Messalino. L.
Pisone. Pompeio Lenaeo.
Maccio Plauto. Fabio Dos-
senno . Scaevola. L. Aelio .
Ateio Capitone. Sextio Nigro.
Vibio Rufino . 
 EXTERNIS 
 Hesiodo . Theophrasto. Ari-
stotele. Democrito. Hierone
rege. Philometore rege. Attalo 
rege. Archyta. Xenophonte.
Amphilocho Athenaeo . Anaxi-
poli Thasio. Apollodoro Lem-
nio. Aristophane Milesio. Anti-
gono Cymaeo. Agathocle Chio.
Apollonio Pergameno. Arist-
andro Athenaeo . Bacchio Mi-
lesio. Bione Solense. Chaerea
Athenaeo . Cheresto item.
Diodoro Prieneo . Dinone 
Colophonio. Epigene Rliodio.
Euagone Thasio. Euphronio 
Athenaeo . Androtione qui de
agricultura scripsit. Aes-
chrione qui item. Lysimacho
qui item . Dionysio qui Ma-
gonem transtulit. Diophane
qui ex Dionysio epitomas 
fecit. Asclepiade medico.
Erasistrato item. Gommiade
qui de conditura vini scrip-
sit . Aristomacho qui item.
Hicesio qui item. Themi-
sone medico. Onesicrito.
Iuba rege.

L. XVI CONTINENTVR 
 silvestrium arborum naturae . 
 gentes sine arbore (1) 
 miracula in septentrionali regione arborum (2) 
 de glandiferis (3-13) 
 de civica corona (3) 
 de coronarum origine (4) 
 qui frondea corona donati (5) 
 glandium genera XIII (6) 
 de fago (7) 
 de reliquis glandibus 
 de carbone (8) 
 de galla (9) 
 quam multa praeter glandem ferant eaedem arbores (10-13) 
 cachrys (11) 
 coccum (12) 
 agaricum (13) 
 quarum arborum cortices in usu (14) 
 de scandulis (15) 
 de pinu (16) 
 pinastro (17) 
 picea, abiete (18) 
 larice, taeda (19) 
 taxo (20) 
 quibus modis fiat pix liquida. quo modo cedrium fiat (21) 
 quibus modis spissa pix fiat. quibus coquatur resina (22) 
 zopissa (23) 
 quarum arborum materiae in pretio (24-29) 
 fraxini genera IIII (24) 
 tiliae genera II (25) 
 aceris genera X (26) 
 bruscum, molluscum, staphylodendron (27) 
 buxi genera III (28) 
 ulmorum genera VI (29) 
 arborum natura per situs (30. 31) 
 quae montanae 
 quae campestres (30) 
 quae siccaneae 
 quae aquaticae 
 quae communes (31) 
 divisio generum (32) 
 quibus folia non decidant. de rhododendro 
 quibus non omnia folia cadant.quibus in locis nulli arborum (33) 
 de natura foliorum cadentium (34) 
 quibus foliorum varii colores. populorum genera III 
 
 quorum foliorum figura mutetur (35) 
 quae folia versentur omnibus annis (36) 
 foliorum e palmis cura et USUS (37) 
 foliorum mirabilia (38) 
 ordo naturae in satis (39) 
 quae arbores numquam floreant 
 de iuniperis (40) 
 de conceptu arborum. de germinatione. de partu (41) 
 quo ordine floreant (42) 
 de cornu. quo quaeque tempore ferant (43) 
 anniferae. in triennium ferentes (44) 
 quae fructum non ferant 
 quae infelices existimentur (45) 
 quae facillime perdant fructum aut florem (46) 
 quae ubique non ferant (47) 
 quo mo do quaeque ferant (48) 
 quibus fructus ante quam folium nascatur (49) 
 biferae. triferae (50) 
 quae celerrime senescant so quae tardissime . 
 praecoces fructus. serotini (51) 
 in quibus plura rerum genera gignantur 
 crataegum (52) 
 differentiae arborum per corpora et ramos (53-56) 
 lotos sive faba Graeca (53) 
 de ramis (54) 
 cortice (55) 
 radicibus (56) 
 arbores quae sponte resurrexerint (57) 
 quibus modis [sponte] nascantur arbores (58) 
 naturae differentiae non omnia ubique generantis (58-60) 
 ubi quae non nascantur (59) 
 de cupressis (60) 
 nasci saepe ex terra quae ante nata non sint (61) 
 de hedera. genera eius XX (62) 
 
 smilax (63) 
 de aquaticis (64-71) 
 de calamis. harundinum genera XXVIII (64) 
 de sagittariis (65) et 
 scriptoriis (64) et 
 fistulatoriis calamis (66) 
 de Orchomenia harundine et aucupatoria et piscatoria (66) 
 de vinitoria harundine de alno (67) 
 de salice. genera ems VIII (68) 
 quae praeter salicem adligando utilia (69) 
 de scirpis, can delis, cannis, tegulo (70) 
 de sabucis , de rubis (71) 
 de arborum sucis (72) 
 de natura materiarum (73) 
 de arboribus caedendis (74.75) 
 de magnitudine arborum 
 de materiis architectonica 
 de sappino (76) 
 igniaria e ligno (77) 
 quae cariem non sentiant, quae rimam (78) 
 historica de perpetuitate materiarum (79) 
 teredinum genera (80) 
 de materiis fabrilia (82) 
 de glutinanda materia (83) 
 de laminis sectilibus (84) 
 arborum durantium vetustas (85-89) 
 ab Africano priore sata 
 in urbe Roma D annorum arbor (85) 
 ab urbe condita arbores (86) 
 vetustiores urbe in suburbanis (87) 
 ab Agamemnone satae arbores 
 a primo anno belli Troiani arbores 
 ab Hi appellatione arbores 
 apud Troiani antiquiores 
 bello Troiano (88) 
 item Argis 
 ab Hercule satae 
 ab Apolline satae 
 arbor antiquior quam Atbenae (89) 
 quae genera arborum minume durent (90) 
 arbores ex eventu nobiles (91) 
 quae sedem nascendi suam non habeant (92) 
 
 quae in arboribus vivant et 
 in terra nasci non possint . genera earum VIIII 
 cassytas , hyphear, stelis , hippophaeston 
 de visci et similium natura(93) 
 de visco faciendo (94) 
 Summa: res et historiae et observationes MCXXXV 
 EX AVCTORIBVS 
 M. Varrone. Fetiale. Nigidio. Cornelio Nepote. Hygino. Masurio. Catone. Muciano. L. Pisone. Trogo. Calpurnio Basso. Cremutio. SextioNigro.Cornelio Bo echo. Vitruvio. Graecino. 
 EXTERNIS 
 Alexandro polyhistore.Hesiodo. Theophrasto. Democrito. Homero. Timaeo mathematico.

L. XVII CONTINENTVR 
 sativarum arborum naturae. 
 arborum pretia mirabilia (1) 
 caeli natura ad arbores 
 quam partem caeli spectare vineae debeant (2) 
 qualis terra optima (3) 
 de terrae , qua Graeci, Britanni ae et Galliae laetant , generibus VIII (4) 
 de cineris usu (5) 
 de fimo (6) 
 quae sata uberiorem terram faciant, quae urant (7) 
 quibus modis fimo utendum(8) 
 quibus modis arbores serantur (9-21) 
 semine nascentia (10) 
 quae numquam degenerent (11) 
 plantis nascentia (12) 
 avolsione nascentia et surculo (13) 
 
 de seminariis. de transferendis seminariis (14) 
 de ulmis serendis (15) 
 de scrobibus (16) 
 de intervallis arborum (17) 
 de umbra (18) 
 de stillicidiis (19) 
 quae tarde crescant; quae celeriter (20) 
 propagine nascentia (21) 
 de insitione (22-26) 
 quo mo do inventa sit (22) 
 genera insitionum (24) 
 inoculatio (23) 
 emplastratio (26) 
 de vite inserenda (25) 
 ramo nascentia (27) 
 quae taleis et quo modo serantur (28) 
 olearum cultura (29. 30) 
 operum surcularium per tempora anni digestio (30) 
 de ablaqueandis et adcumulandis (31) 
 de salicto (32) 
 harundineta (33) 
 de ceteris ad perticas et palos caeduis (34) 
 vinearum ratio et arbustorum (35. 36) 
 ne uvae ab animalibus infest entur (36) 
 morbi arborum (37) 
 prodigia ex arboribus (38) 
 medicinae arborum (39-47) 
 quo mo do rigandum (40) 
 mirabilia de riguis (41) 
 de s caripha tione (42) 
 quo mo do circumforandum 
 castratio arborum (43) 
 caprificatio (44) 
 quae putationis (45) 
 quae stercoration is vitia arboribus (46) 
 medicament a (47) 
 Summa: res et historiae et observationes MCCCLXXX 
 EX AVCTORIBVS 
 Cornelio Nepote. Catone censorio . M. Varrone. Celso. Vergilio. Hygino. Sasernis patre et filio. Scrofa. Calpurnio Basso. Trogo. Aemilio

 

Macro. Graecino. Columella. Attico lulio. Fabiano. Mamilio Sura. Dessio Mundo. C. Epidio. L. Pisone. 
 EXTERNIS 
 Hesiodo. Theophrasto. Aristotele. Democrito. Theopompo. Hierone rege. Philometore rege. Attalo rege. Archelao rege. Archyta. Xenophonte. Amphilocho Atheniense. Anaxipoli Thasio. Apollo doro Lemnio. Aristophane Milesio.
Antigono Cymaeo. Agathocle Chio. Apollonio Pergameno. Bacchio Milesio. Bione Solense. Chaerea Atheniense. Cheresto item. Diodoro Prieneo. Dinone Colophonio. Epigene Rhodio. Euagone Thasio. Euphronio Athenaeo. Androtione qui de agricultura scripsit. Aeschrione qui item. Lysimacho qui item. Dionysio qui Magonem transtulit. Diophane qui ex Dionysio epitomas fecit. Aristandro qui
de portentis scripsit .

L. XVIII CONTINENTVR 
 naturae frugum. 
 antiquorum studium in agricultura (1) 
 quae prima Romae corona. de spicea corona (2) 
 de iugero (3) 
 quotiens et quibus temporibus fuerit summa vilitas annonae (4) 
 qui inlustres de agricultura scripserint (5) 
 quae observanda in agro parando (6) 
 de villarum positione (7) 
 praecepta antiquorum de agro colendo (8) 
 genera frugum (9) 
 naturae per genera frumenti (10-29) 
 de farre (11) 
 tritico (12) 
 
 hordeo (13-15. 18) 
 polenta (14) 
 p tisana (15) 
 trago (16) 
 amylo (17) 
 siligine; similagine (20) 
 arinca sive olyra 
 semine sive zea (29) 
 de reliquis in oriente generibus (19) 
 de pisturis (23) 
 de sesima 
 de erysimo sive irione 
 de hormino (22) 
 milio (24) 
 panico (25) 
 de fermentis (26) 
 panis faciendi ratio et genera (27) 
 quando pistorum initium Romae (28) 
 de leguminibus (30-33. 36) faba (30) 
 ciceris genera (32) 
 faseoli (33) 
 pisum (31) 
 de rapis (34) 
 napis (35) 
 lupino (36) 
 pabularia (37-43) 
 vicia (37) 
 ervum (38) 
 silicia (39) 
 secale sive asia (40) 
 farrago (41) 
 de ocino . ervilia (42) 
 medica (43) 
 de avena. morbi frugum (44) 
 remedia (45) 
 quid in quoque terrae generum debeat seri (46) 
 diversitas gentium in sationibus (47) 
 vomerum genera (48) 
 ratio arandi (49) 
 de ocean do, runcando, sariendo. 
 de cratitione (50) 
 de summa fertilitate soli (51) 
 ratio saepius anno serendi idem arvum (52) 
 stercoratio (53) 
 seminum probatio (54) 
 
 quantum ex quoque genere frumenti in iugero serendum (55) 
 de temporibus serendi (56-61) 
 digestio siderum in dies et notae terrestres rerum in agro agendarum (57) 
 quid quoque mense in agro fieri oporteat (62-74) 
 de papavere (61) 
 de faerio (67) 
 causae sterilitatium et remedia (69. 70) 
 de messibus (72) 
 de frumento servando (73) 
 de vindemia et autumni operibus (74) 
 lunaris ratio (75) 
 ventorum ratio (76) 
 limitatio agro rum (77) 
 prognostica (78-90) 
 a sole (78) 
 a luna (79) 
 stellis (80) 
 tonitribus (81) 
 nubibus (82) 
 nebulis (83) 
 ignibus terrestribus (84) 
 aquis (85) 
 ab ipsis tempestatibus (86) 
 ab animalibus aquatilibus 
 a volucribus (87. 88) 
 a quadrupedibus (88) 
 Summa: res et hisioriae et
 observations MMLX 
 EX AVCTORIBVS 
 Masurio Sabino. Cassio Hemina. Verrio Flacco. L.Pisone. Cornelio Celso. Turranio Graeile. D. Silano. M. Varrone. Catone censorio. Scrofa. Sasernis patre et filio. Domitio Calvino. Hygino. Vergilio. Trogo. Ovidio. Graecino. Columella. Tuberone. L. Tarutio qui Graece de astris scripsit. Caesare dictatore qui item. Sergio Plauto . Sabino Fabiano. M. Cicerone. Calpurnio Basso. Ateio Capitone. Mamilio Sura. Attio qui Praxidica m scripsit. 
 
 EXTERNIS 
 Hesiodo. Theophrasto. Aristotele. Democrito. Hierone rege. Philometore rege. Attalo rege. Archelao rege. Archyta. Xenophonte. Amphilocho Athenaeo. Anaxipoli Thasio. Apollodoro Lemnio. Aristophane Milesio . Antigono Cymaeo . Agathocle Chio. Apollonio Pergameno. Aristandro Athenaeo. Baeehio Milesio. Bione Solense. Chaerea Atheniense. Cheresto item . Diodoro Prieneo . Dinone Colophonio. Epigene Rhodio. Euagone Thasio. Euphronio Athenaeo. Androtione qui de agricultura scripsit . Aeschrione qui item. Lysimacho qui item. Dionysio qui Magonem transtulit. Diophane qui ex Dionysio epitomas fecit . Thalete. Eudoxo. Philippo. Cal l ippo . Dositheo. Parmenisco. Metone . Critone. Oenopide. Conone . Euctemone. Harpalo. Hecataeo. Anaximandro. Sosigene. Hipparcho. Arato. Zoroastre. Archibio.

L. XIX CONTINENTVR 
 lini natura et miracula (1-6) genera eius excellentia XVII (2) 
 quo modo seratur et perfi ciatur (3) 
 quando primum in theatris vela (6) 
 de sparti natura (7-9) 
 quo modo perficiatur (8) 
 quando primum usus eius (9) 
 de eriophoro bulbo (10) 
 quae sine radiee nascantur 
 et vivant 
 quae nascantur et seri non possint (11) 
 misy , iton, geranion (12) 
 de tuberibus (13) 
 pezicae (14) 
 de laserpicio et lasere 
 maspetum. magydaris (15.16) 
 de rubia (17) 
 de radicula (18) 
 
 hortorum gratia (19. 20) 
 digestio terra enascentium praeter fruges et frutices (21) 
 natura et genera et historiae nascentium in hortis rerum X (22-37) 
 de omnium earum radicibus, floribus, foliis quibus hortensiorum folia cadant (31) 
 quoto quaeque die nascantur (35) 
 seminum natura. quo modo quaeque serantur (36) 
 quorum singula genera, quorum plura sint (37) 
 natura et genera et historiae ad condimenta in horto satarum rerum XXIII (38-55) 
 lacrima s ua nascens (48) 
 ferulacea genera IIII cannabis (56) 
 morbi hortensiorum (57) 
 remedia (58. 59) 
 quibus modis formicae necentur 
 contra urucas remedia , contra culices quibus salsae aquae prosint. 
 ratio rigandi hortos (60) 
 de sucis et saporibus hortensiorum 
 de piperitide et libanotide et zmyrmo (61. 62) 
 Summa: res et historiae et observationes MCXLIIII 
 EX AVCTORIBVS 
 Maccio Plauto. M. Varrone. D. Silano . Catone censorio. Hygino. Vergilio. Muciano. Celso. Columella. Calpurnio Basso. Mamilio Sura. Sabim'o Tirone. Licinio Macro . Q. Bir-

 

rio. V ibio Rufino . Caesennio
qui κηπουρικὰ scripsit. Castritio item. Firmo item. Potito item. 
 EXTEKNIS 
 Herodoto. Theophrasto. Democrito. Aristomacho. Menandro qui βιόχρηστα scripsit, Anaxilao.

L. XX CONTINENTVR 
 medicinae ex i is quae in hortis seruntur. 
 cucumere silvestri XXVI (2) 
 elaterio XXVII (3) 
 anguino cucumere sive erratico V (4) 
 cucumere sativo VIIII(5) 
 pepone XI (6) 
 cucurbita sil v estr i sompho I (7) 
 colocynthide XIII (8) 
 rapis VIIII (9) 
 rapo silvestri I (10) 
 napis sive bunio sive buni ade V (11) 
 raphano sativo XLIII (13) 
 armoracia I (12) 
 pastinaca 
 hibisco sive plistolochia sive 
 moloche agria XI (14) 
 staphylino sive pastinaca erratica XXII (15) 
 gingidio I (16) 
 sisere XI (17) 
 sile XII (18) 
 inula XI (19) 
 caepa XXVII (20) 
 porro sectivo XXXII (21) 
 porro capitato XXXVIIII (22) 
 alio LXI (23) 
 lactuca XLII 
 caprina IIII(24) 
 caesapo I 
 
 isati I 
 lactuca silvatica VII (25) 
 hieracia XVII (26) 
 beta XXIIII (27) 
 limonio sive neuroide IIII (28) 
 intubo quae ambubaia IIII (29) 
 cichorio sive chresto sive pancratio XII (30) 
 hedypnoide IIII (31) 
 seris gener ibus II medicinae VII (32) 
 brassica LXXXVII (33) 
 cyma (35) 
 brassica silvestri XXVII (36) 
 lapsana I (37) 
 marina brassica I (38) 
 scilla XXIIII (39) 
 bulbis XXX (40) 
 bulbine I. bulbo vomitorio (41) 
 asparago sativo XVII (42) 
 corruda sive ormino sive Libyco XXIIII (43) 
 apio XVII(44) 
 apiastro sive melissophyllo(45) 
 olusatro sive hipposelino XI oreoselino II. heteoselmo I (46) 
 petroselino I. buselino I (47) 
 ocimo XXVIII (48) 
 eruca XII (49) 
 nasturcio XLII(50) 
 ruta LXXXIIII(51) 
 mentastro XX (52) 
 menta XLI (53) 
 puleio XXV (54) 
 puleio silvestri XVIIII (55) 
 nepeta VIIII (56) 
 cumino XVI 
 cumino silvestri XXVI (57) 
 ami X (58) 
 cappari XVIII (59) 
 ligustico sive panace III (60) 
 cunila bubula V (61) 
 
 cunila gallinacea sive origano V (62) 
 cunilagine VIII (63) 
 cunila molli II 
 libanotide II (64) 
 cunila sativa III 
 cunila montana VII (65) 
 piperitide sive siliquastro V (66) 
 origano oniti sive prasio VI (67) 
 tragorigano VIIII (68) 
 origano Heraclio, gener um III, medicinae XXX (69) 
 lepidio III (70) 
 git sive melanthio XXIII (71) 
 aneso sive aniceto LXI (72. 73) 
 aneto VIIII (74) 
 sacopenio sive sagapeno XIII (75) 
 papavere albo II 
 papavere nigro VIII 
 de sopore. de opio. contra potiones quas ἀνωδύνους et
 ληξιπυρέτους et πεπτικὰς 
et κοιλιακὰς vocant 
 papavere silvestri II. Meconio (76) 
 papavere rhoea II (77) 
 papavere ceratiti sive glaucio sive paralio V (78) 
 papavere Heraclio sive aphrod e II. διὰ κωδυῶν (79) 
 papaver e tithymalo sive paralio III 
 quo modo sucus herbarum colligendus (80) 
 
 porcilaca XLV. pepli XLV (81) 
 coriandro XXI (82) 
 atriplice XIIII (83) 
 malva malope XLVI 
 malva malache I 
 malva althaea sive plistoloc h ia XVIIII (84) 
 lapatho silvestri sive oxalide sive lapatho canterino sive rumice I 
oxylapatho VII 
hydrolapatho II 
 hippolapatho VI (85) 
 lapatho sativo XXI 
 bulapatho I (86) 
 sinapi, gener um III, medicinae XLVIII (87) 
 adarca XLVIII (88) 
 marrubio sive prasio sive linostropho sive philopaede sive philochare XXVIIII (89) 
 serpyllo XVIII (90) 
 sisymbrio sive Thymbraeo XIII (91) 
 lini semine XXVII (92) 
 blito VI (93) 
 meo Athamantico sive Athamanico VII (94) 
 feniculo XXIII (95) 
 hippomarat h o sive myrsineo V (96) 
 cannabi VII (97) 
 ferula VIII (98) 
 carduo sive scolymo VI (99) 
 
 theriacae conpositio (100) 
 Summa: medicinae et historiae et observationes MDCVI 
 EX AUCTORIBVS 
 Catone censorio. M. Varrone. Pompeio Lenaeo. C. Valgio. Hygino. Sextio Nigro qui Graece scripsit. lulio Basso qui item. Celso. Antonio Castore. 
 EXTERNIS 
 Democfito. Theoptirasto. Orpheo. Menandro qui βιόχρηστα scripsit. Pythagora. Nicandro . 
 MEDICIS Hippocrate . Chrysippo. Diocle. Oph I one . Heraclide. Hicesio. Dionysio. Appllodoro Citiense. Apollogo doro Tarentino. Praxagora. Plistonico. Medio. Dieuche. Gleophanto. Philistione. Asclepiade. Crateua. Petronio Diodoto. lolla. Erasistato. Diagora. Andrea. Mneside.Epicharmo. Damione. Dalione. Sosimene. Tlepolemo. Metrodoro. Solone. Lyco. Olympiade Thebana. Philinio. Petricho . Miccione . Glaucia . Xenocrate.

L. XXI CONTINENTVR 
 naturae florum et coronamentorum. 
 de strophiolis. serta (2) 
 qui invenerint miscere flores. quando primum corollae appellatae et quare (3) 
 quis primu s coronas foliis argenteis et aureis dederit quare corollaria dicta, de lemniscis. quis primus caelaverit eos (4) 
 quantus honor coronarum apud antiques fuerit (5) 
 severitas antiquorum in coronis (6) 
 quem floribus honoraverit populus Romanus (7) 
 
 pactiles coronae 
 de sutilibus coronis 
 de nardinis. de Sericis (8) 
 Cleopatrae reginae factum in coronis (9) 
 de rosa . gen. eius XII (10). 
 med. XXXII (73) 
 lili gen. III (n). med. XXI (74) 
 lacrima s ua nascens (11) 
 narcissi gen. III (12). med. XVI (75) 
 quorum semen tinguatur, ut infecta nascantur (13) 
 quem ad modum quaeque nascantur, serantur, colantur sub singulis generibus (14-37) 
 violae colores III (14). med. XVII (76) 
 luteae gen. V (14) med. X (76) 
 caltha . regius flos (15) 
 baccar (16). med. XVII (77) 
 combretum (16) med. I (77) crocum (17). med. XX (81) ubi optimi flores. qui flores Troianis temporibus in usu (17) 
 de natura odorum (18) 
 iris (19). med. XLI (83) 
 saliunca (20) med. II (83) 
 polium sive teuthrion (21) med. XVIII (84) 
 qui flos alium colorem mane habeat, alium meridie, alium sole occidente (21) 
 vestium aemulatio cum floribus (22) 
 amarantus (23) 
 cyanus (24). med. II (84) 
 holochrysos (24) med. III (85) 
 petilium . bellio (25) 
 chrysocome sive chrysitis (26). med. VI (85). 
 qui frutices flore coronent(27) 
 qui folio (28). 
 
 melot h rum. spiraea. o riganum . cneorum sive casia; gen. II. melissophyllum sive melit ta ena (29). med. XXI (86) 
 melilotos quae sertula Campana (29. 37). med. XIII (87) trifoli gen. III (30). med. IIII (88). myophonum (30) 
 thymi genera II (31). med. XXXIII (89). flore nascentia, non semine (31) 
 conyza (32) 
 lovis flos. hemerocalies (33). med. IIII (90) 
 Helenium (33) med. V (91) 
 phlox, quae ramis et folio odorata (33) 
 habrotonum (34). med. XXII (92). Adonium. genera II ipsa se propaganda (34) 
 leucanthemum (34) med. I (93) 
 amarac um sive sampsuchum (35). med. X I (93) 
 nyctegreton sive chenamyche sive nyctalops (36) 
 quo ordine temporum flores nascantur (38. 39) 
 anemone coronaria sive phrenion (38) med. X (94) 
 oenanthe herba (38) med. VI (95). melaniam . Heliochrysos (38) med. XI (96) 
 lychnis (39). med. VII (98) 
 gladiolus. hyacinthus (38) 
 med. VIII (97) 
 tiphyon . pothi gen. II. orsinae gen. II (39) 
 vicapervica sive chamaedaphne (39) med. IIII (99) 
 quae semper vireat herba (39) 
 quam longa cuique vita florum (40) 
 quae propter apes serenda inter flores. cerintha (41) 
 
 de pabulo apium . de morbis earum et remediis (42. 43) 
 de venenato melle et remediis ems (44) 
 de melle insano (45) 
 de melle quod muscae non attingunt (46) 
 de alvariis . de alvis et cura earum (47) 
 si famem apes sentiant (48) 
 de cera facienda 
 quae optima eius genera de cera Punica (49) 
 sponte nascentium herbarum in quibuscumque gentibus usus; naturae, miracula (50-108) 
 fraga. tamnum. ruscum (50) med. IIII (100) 
 batis gen. II (50) med. II (101) 
 pastinaca pratensis. Lupus salictarius (50) 
 colocasia (51). med. II (102) 
 anthalium (52) 
 ant hy llium sive an th yllum (52) med. VI (103) 
 oetum. quae radices nihil supra terrain gignant : ar a chidne , aracos (52) 
 candryala . hypochoeris . caucalis. enthryscum . scandix, eadem tragopogon . parthenium sive leucanthes sive ama r acum sive per di cium sive muralis (52) med. VIII (104) 
 trychnum sive strychnum sive h alicacabum sive cal l ias sive dorycnion sive manicon sive perit t on sive neuras sive morio sive moly (52) med. III (105) 
 
 corchorus (52) ined. VI (106) 
 aphace. ac h ynops . epipetron . quae numquam floreat , quae semper (52) 
 cneci gen. III (53). med. III (107) 
 aculeati generis herbae (54-58) 
 erynge. glycyrriza (54) 
 tribulus (54. 58) 
 anonis (58) 
 pheos sive stoebe. hippophaes (54) 
 urticae gen. IIII. lamium. scorpio (55) 
 acorna .leucacanthos. chalceos . c necos. polyacanthos. Onopy x os. helxine . scolymos. chamaeleon. tetralix . atractylis sive phonos .acanthice mastiche(56) 
 cactos . [tenica , pappum , ascalia] (57) 
 herbarum genera per caules: coronopus. anchusa. anthemis. phyllanthes . 
 crepis. lotos (59) 
 differentiae herbarum per folia: 
 quibus folia non cadant. 
 quae particulatim floreant (60) 
 heliotropium, adiantum? herbae quarum medicinae sequenti libro (29. 39) dicentur (60) 
 spicatarum genera: 
 stan y o p s . alopecuros. steleph u ros sive ortyx sive plantago. th ryallis (61) 
 perdicium. ornithogale (62) 
 post annum nascentes a summo florentes, item ab imo (63) 
 lappa herba quae intra se parit. Opuntia e folio radicem faciens (64) 
 
 iasine . chondrylla . pi c ris . quae toto anno floreant (65) quibus flos ante quam caules exeant, quibus caulis ante quam flos. quae ter floreat (66) cypiros (67) med. VIII (69). thesium (67). 
 asphodelus sive h astula regia. 
 anthericus sive albucum (68) 
 iunci gen. VI. med. IIII (69) 
 cyperus. med. XIIII 
 cyperis 
 cypira (70) 
 h ol o sch o enos (71) 
 med. ex iunco odorato sive teuchite X (72) 
 med. ex asaro VIII (78) 
 med. ex Gallico nardo VIII (79) 
 med. ex herba quam phun vocant IIII (80) 
 [Syrium] croeomagma, med. II (82) 
 pesoluta . med. I (108) 
 Graecorum nominum in ponderibus et mensuris interpretatio (109) 
 Summa: medicinae et historiae et observationes DCCXXX 
 EX AVCTOEIBVS 
 Catone censorio. M. Varrone. Masurio. Antiate. Caepione . V estino . Vibio Rufino . Hygino. Pomponio Mela. Pompeio Lenaeo. Cornelio Celso. Calpurnio Basso. C .Va l gio . Licinio Macro. Sextio Nigro qui Graece scripsit. lulio Basso qui item. Antonio Castore. 
 
 EXTERNIS 
 Theophrasto. Democrito. Orpheo. Pythagora. Magone. Menandro qui βιόχρηστα scripsit. Nicandro. Homero. Hesiodo. Musaeo. Sophocle. Anaxilao. 
 MEDICIS Mnesitheo qui de coronis. Callimacho qui item. Phania physico. Timari s to . Simo . Hippocrate. Chrysippo. Diocle. Ophione . Heraelide. Hicesio. Dionysio. Apollodoro Gitiense. Apollodoro Tarentino. Praxagora. Plistonieo. Medio. Dieuche. Cleophanto. Philistione. Asclepiade. Crateua. Petronio Diodoto. lolla. Erasistrato. Diagora. Andrea. Mneside. Epicharmo. Damione. Dalione. Sosimene. Tlepolemo. Metrodoro. Solone. Lyco. Olympiade Thebana. Philino. Petricho. Miccione . Glaucia. Xenocrate .

L. XXII CONTINENTVR 
 auctoritas herbarum(1-7) 
 gentes herbis formae gratia uti (2) 
 herbis infici vestes; item pigment o Gall icae cortina e . de sag m nibus . de verbenis et clarigatione (3) 
 de corona graminea. de raritate eius (4) 
 qui soli corona ea donati (5) 
 qui solus centurio (6) 
 medicinae ex reliquis coronamentis: 
 erynge sive eryngio q u a e centum capita XXX (8. 9) 
 acano I (10) 
 glycyrriza sive adipso XV 
 stomatice I (11) 
 
 tribuli gen. II med. XII (12) 
 stoebe sive pheos (13) 
 hippop h aes . gen. II. med. II (14) 
 urtica LXI (15) 
 lamio VII (16) 
 scorpionis gen., II med. I (17) 
 leucacantha q uae phy ll os sive ischas sivepolygonatos IIII (18) 
 helxine XII (19) 
 perdicio sive Parthenio sive siderite quae urceolaris sive astercum XI (20) 
 chamaeleone sive ixia sive ulophyto sive cynozolo , gen. II, med. XII. mastiche (21) 
 coronopode (22) 
 anchusa XIIII (23) 
 pseudoanchusa q u ae echis sive doris III (24) 
 onochilo sive archebio sive onocheli sive rhexia sive enchrysa X 
 cuius radices colorem mutent 25 (25) 
 anthemide sive leucanthemide sive leucanthemo sive chamaemelo sive melanthio, gen. III, med. XI (26) 
 loto herba III (27) 
 lotometra II (28) 
 beliotropio sive helioscopio sive verrucaria XII 
 heliotropio sive tricocco sive scorpiuro XIIII (29) 
 adianto sive callitricho sive trichomane sive polytricho sive saxifraga, gen. II; med. XXVIII 
 frutex sine radice (so) 
 picride I. thesio I (31) 
 asphodelo LI (32) 
 halimo XIIII (33) 
 acantho sive paederote sive melamphyllo V (34) 
 bupleuro V (35) 
 
 bupresti I (36) 
 elaphobosco VIIII (37) 
 scandice VIII 
 enthrysco II (38) 
 iasine IIII (39) 
 caucalide XII (40) 
 sio XI (41) 
 sillybo (42) 
 scolymo sive limonio V (43) 
 sonco , gen. II, med. XV (44) 
 condrio sive condrille VI (45) 
 de boletis, proprietas eorum in nascendo (46) 
 de fungis. notae venenatorum. med. ex I is VIIII (47) 
 silphio VII (48) 
 laseri XXXVIIII (49) 
 propoli V. mellis XVI (50) 
 aquae mulsae XVIII (51. 52) 
 quare genere ciboruin mores quoque mutentur (52) 
 mulso VI (53) 
 melitite III (54) 
 cera VIII (55) 
 contra conpositiones medicorum (56) 
 medicinae ex frugibus (57-76) 
 siligine I. tritico II. palea II. 
 farre I. furfuribus I. arinca. athera II (57) 
 farina per genera, medicinae XXXVIIII (58) 
 polenta VIII (59) 
 polline V. pulte I. Farina chartaria I (60) 
 alica VI (61) 
 milio VI (62) 
 
 panico IIII (63) 
 sesima VII. sesamoide III. 
 Anticyrico IIII (64) 
 hordeo VIIII. hordeo murino quam Graeci Phoeniceam I (65) 
 ptisana IIII (66) 
 amylo VIII. avena I (67) 
 pane XXI (68) 
 faba XIIII (69) 
 lente XX X II 
 φάκῳ ἐπὶ τελμάτων II (70) 
 elelisphaco sive sphaco quae salvia XIII (71) 
 cicere et cicercula XX V I (72) 
 ervo XX (73) 
 lupino XXXV (74) 
 irione sive erysimo quod Galli velam XV (75) 
 20 hormino VI (76) 
 lolio V (77) 
 miliaria herba I (78) 
 bromo I (79) 
 oroba n che sive cynomorio I (80) 
 contra leguminum bestiolas I (81) 
 de zytho I . spuma (82) 
 Summa: medicinae et historiae et observationes DCCCCVI 
 EX AVCTORIBVS 
 iisdem quibus priore libro et praeter eos Chrysermo. Eratosthene. Alcaeo.

L. XXIII CONTINENTVR 
 medicinae ex arboribus cultis: 
 vitibus XX (2) 
 
 foliis et pampinis vitium X II (3) 
 omphacio vitium XIIII (4) 
 oenanthe XXI (5) 
 uvis recentibus (6) 
 uvarum servatarumgeneribus med. XI (7) 
 sarmentis uvarum I (8) 
 nucleis acinorum VI (9) 
 vinaceis III (10) 
 uva theriace IIII (11) 
 uva passa sive astaphide XV II (12) 
 astaphide agria sive staphide sive pituitaria XII (13) 
 labrusca sive uva taminia quae et ampelos agria XII (14) 
 salicastro XII (15) 
 vite alba sive ampelo leuce sive staphyle sive melot h ro sive psilot h ro sive archezosti sive cedros t i sive mado XXXI (16) 
 vite nigra sive bryonia sive Chironia sive gynaecanthe sive apronia XXXV (17) 
 musto XV (18) 
 Falerno VI. Albano II. Surrentino III (20) 
 Setino I. Statano I. Signino I (21) 
 ceteris vinis XIIII (22) 
 observationes circa vina LXI (22. 23) 
 quibus aegris danda, quando danda; quomodo danda. observationes circa ea XCI (24-26) 
 aceto XX X III (27) 
 aceto scillino XVII (28) 
 
 oxymelite VII. oxyalme VII (29) 
 sapa VII (30) 
 faece vini XII (31) 
 faece acetl XVII (32) 
 faece sapae IIII (33) 
 foliis oleae XXIII (34) 
 flore IIII. olea ipsa VI (35) 
 olivis albis IIII. olivis nigris III (36) 
 amurca XXI (37) 
 foliis oleastri XXI (38) 
 omphacio III (39) 
 oenanthino oleo XXVIII (40) 
 cicino XVI (41) 
 amygdalino XVI (42) 
 laureo VIIII (43) 
 myrteo XX (44) 
 chamaemyrsinae sive oxymyrsinae, cupressino , citreo, caryino , Cnidio, lentiscino, balanino (45) 
 cyprino et cypro ipsa XV (46) 
 gleucino I, balsamino XV (46. 47) 
 malobathro V (48) 
 byoscyamirio II. thermino I. narcissino I. raphanino II. sesamino III. lilino III I . Selgitico I. Iguino I (49) 
 elaeomeli II. pissino II (50) 
 palmis VIIII (51) 
 palma myrobalano III (52) 
 palma elate XV (53) 
 medicinae ex singulorum generum flore, foliis, fructu, ramis, cortice, suco; ligno, radice, cinere (54-83) 
 malorum observationes VI 
 cotoneorum XX V 
 struthiorum I (54) 
 dulcium malorum VI 
 austerorum I (55) 
 citreorum V (56) 
 Punicorum XX II I (57. 58) 
 stomatice XIIII (58) 
 cytino VIIII (59) 
 
 balaustio X V (60) 
 pirorum observationes XIII (62) 
 ficorum CXI (63) 
 caprificorum XLII (64) 
 erineo herba III (65) 
 prunis IIII (66) 
 Persicis II (67) 
 prunis silvestribus II (68) 
 lichene arborum II (69) 
 moris X XXXVIIII (70. 71) 
 stomatice sive arteriace [sive] panchrestos IIII (71) 
 cerasis V (72) 
 mespilis II. sorbis II (73) 
 nucibus pineis XIII (74) 
 amygdalis XXVIIII (75) 
 nucibus Graecis V (76) 
 iuglandibus XXIIII. antidoto (77) 
 abellanis III. pistaciis VIII. 
 castaneis V (78) 
 siliquis V. corno I. unedonibus (79) 
 lauris LXVIIII (80) 
 myrtis LX (81) 
 myrtidano XIII (82) 
 oxymyrsine sive chamaemyrsine q u a e ruscum VI (83) 
 Summa: medicinae et historiae et observationes MCCCCXVIII 
 EX AVCTORIBVS 
 C. Valgio. Pompeio Lenaeo. Sextio Nigro qui Graece scripsit lulio Basso qui item. Antonio Castore. M. Varrone. Cornelio Celso. Fabiano. 
 EXTERNIS 
 Theophrasto. Democrito. Orpheo. Pythagora. Magone. Menandro qui βιόχρηστα. Nicandro. Homero. Hesiodo. Musaeo, Sophocle, Anaxilao. MEDICIS Mnesitheo . Callimacho. Phania physico. Timaristo. Simo. Hippocrate. Chrysippo. Diocle. Ophione . Heraclide. Hicesio. Dionysio. Apollodoro Citiense. Apollo-

 

doro Tarentino. Praxagora. Plistonico. Medio. Dieuche. Cleophanto . Philistione. Asclepiade. Crateua. Petronio Diodoto. lolla. Erasistrato. Diagora. Andrea. Mneside. Epicharmo. Damione.Dalione. Sosimene. Tlepolemo. Metrodoro. Solone. Lyco.Olympiade 10 Thebana. Philino. Petricho. Miccione . Glaucia. Xenocrate.

L. XXIV CONTINENTVR 
 medicinae ex arboribus silvestribus: 
 loto Italica VI (2) 
 glandibus XIII (3) 
 coceo ilicis III (4) 
 galla XXIII (5) 
 visco IX (6) 
 pilulis glandiferarum I 
 cerro VIII (7) 
 subere II (8) 
 fago IIII (9) 
 cupresso XXIII (10) 
 cedro XIII (11) 
 cedride X (12) 
 galbaiio XX V I (13) 
 Hammoniaco XXIIII (14) 
 styrace X II (15) 
 spondylio XVII (16) 
 spbagno sive sphaco sive bryo V (17) 
 terebintho VI (18) 
 picea VIII (19) 
 chamaepity XV (20) 
 pityusa VI (21) 
 resiriis XX V (22) 
 pice XX V II (23) 
 pisselaeo sive palimpissa XVI (24) 
 pissasphalto II (25) 
 zopissa I (26) 
 taeda I (27) 
 lentisco XXII (28) 
 platano XV (29) 
 fraxino V (30) 
 acere I (31) 
 populo VIII (32) 
 ulmo XVI (33) 
 
 tilia V (34) 
 sabuco XV (35) 
 iunipero XXI (36) 
 salice XIIII. Amerina I (37) 
 vitice XXXIII (38) 
 erice I (39) 
 genista V (40) 
 myrice quae et tamarica III (41) 
 virga sanguinea I (43) 
 brya XVIIII (42) 
 silere III (44) 
 ligustro VIII (45) 
 alno I (46) 
 hederis XXXVIIII (47) 
 cisto V (48) 
 cisso erythrano II. chamaecisso II. milace II. Clematide II (49) 
 harundine XVIIII (50) 
 papyro, charta III (51) 
 hebeno V (52) 
 rhododendro I (53) 
 rhus gen. II medicinae VI. stomatice (54) 
 rhu erythro VIIII (55) 
 erythrodano XI (56) 
 alysso II (57) 
 radicula sive struthio XVI 
 apocyno II (58) 
 rore marino XVIII (59) 
 cachry V (60) 
 herba Sabina VII (61) 
 selagine II (62) 
 samolo II (63) 
 cummi XI (64) 
 spina Arabica IIII (65) 
 spina alba II. acanthio I (66) 
 acacia XVIII (67) 
 aspalatho sive e rysisceptro sive adipsatheo sive dia x y l o 
VIIII (68. 69) 
 spina appendice II. pyracantha I (70) 
 
 paliuro X (71) 
 aquifolia X. taxo I (72) 
 rubis LI. stomatice (73) 
 cyriosbato III (74) 
 Idaeo rubo III (75) 
 rhamni gen. II med. V (76) 
 Lycio XVIII (77) 
 sarcocolla II (78) 
 oporice II (79) 
 trixagine sive chamaedrye sive chamaerope sive Teucria XVI (80) 
 chamaedaphne VI (81) 
 chamelaea VI (82) 
 chamaesyce VIII (83) 
 chamaecisso herba I (84) 
 chamaeleuce sive farfaro sive farfugio I (85) 
 chamaepeuce II. chamaecyparisso II. ampelopraso VI. stachye I (86) 
 clinopodio sive cleopiceto sive zopyrontio sive odmoide III (87) 
 clematide centunculo III (88) 
 clematide sive a etite sive lagine X (89) 
 clematide Aegyptia sive daphnoide sive polygonoide II (90) 
 aro X L II (91. 92) 
 dracunculo II (93) 
 ari IIII (94) 
 milifolio sive myriophyllo VII (95) 
 pseudobunio IIII (96) 
 myr r ide sive myr r a sive myriza VIII (97) 
 oenobreche III (98) 
 Magicade herbis (99-102) 
 coracesia et calicia (99) 
 Min y ade sive Corinthia I (100) 
 
 aproxi . Pythagorea de recidivis morborum (101) 
 aglaophotide sive marm a ritide . Achaemenide sive hippophobade . Theombrotio sive semnio. adamantide. Arianide, theronarca . Aethiopide sive Meroide. ophiusa. Thalass a egle sive potamau g ide . theangelide. gelotophyllide. hestiateride sive protomedia sive casignete sive Dionysonymphade. helianthide sive heliocallide. hermesiade. aeschynomene. crocide . onothuride . anacampserote (102) 
 eriphia (103) 
 herba lanaria I. lactoris I. militaris I (104) 
 stratiotes V (105) 
 herba de capite statuae I (106) 
 herba de fluminibus I (107) 
 lingua herba I (108) 
 herba de cribro I (109) 
 herba de fimetis I (110) 
 herba a canum urina I (111) 
 rodarum III (112) 
 impia II (113) 
 Veneris pecten I (114) 
 exedum I. notia I (115) 
 philanthropes I. lappa canaria II (116) 
 tordylon sive syreon III (117) 
 gramen XVII (118) 
 dactylos V (119) 
 faenum Graecum quae silicia XXXI (120) 
 Summa: medicinae et historiae et observationes MCLXXVI 
 EX AVCTORIBVS 
 C. Valgio. Pompeio Lenaeo. Sextio Nigro qui Graece scripsit. Iulio Basso qui item. Antonio Castore. Cornelio Celso. 
 
 EXTERNIS 
 Theophrasto, Apollodoro . Democrito. Orpheo. Pythagora. Magone. Menandro qui βιόχρηστα scripsit . Nicandro. Homero. Hesiodo. Musaeo. Sophocle. Anaxilao. MEDICIS Mnesitheo. Callimacho. Phania physico. Timaristo. Simo. ao Hippocrate. Chrysippo. Diocle. Ophione . Heraclide. Hicesio. Dionysio. Apollodoro Citiense. Apollodoro Tarentino. Praxagora. Plistonico. Medio. Dieuche. Cleophanto. Philistione. Asclepiade. Crateua. Petronio Diodoto. lolla. Erasistrato. Diagora. Andrea. Mneside . Epicharmo. Damione. Sosimene. Tlepolemo. Metrodoro. Solone. Lyco. Olympiade Thebana. Philino. Petricho. Miccione . Glaucia. Xenocrate.

L. XXV CONTINENTVR 
 naturae herbarum sponte nascentium. 
 auctoritas herbarum 
 de origine usus earum (1) 
 qui Latine usus earum scripserint (2) 
 quando ad Romanes ea notitia pervenerit (3) 
 qui primi Graecorum de his conposuerint (4. 5) 
 quare minus exerceantur ea remedia herbae mirabiliter inventae. 
 cynorrodum, med. II. dracunculus caulis I. Britannica V (6) 
 de maximo dolore (7) 
 nobilium herbarum invent ores (7-39) 
 moly III (8) 
 δώδεκα θεῶν I (9) 
 paeonia sive pentorobos sive glyc ys ides I (10) 
 panaces Asclepion II (11) 
 
 panaces Heraclion III (12) 
 panaces Chironion IIII (13) 
 panaces Centaurion sive Pharnacion III (14) 
 Heraclion siderion IIII (15) 
 hyoscyamos quae Apollinaris sive altercum; gen. V. med. IIII (17) 
 linozostis sive parthenion sive Hermu poa quae Mercurialis, gen. II. med. XXII (18) 
 Achillea sideritis sive panaces Heracleum quae milifolium aut scopa regia, gen. VI. med. III (19) 
 Teucria sive hermione sive splenios II (20) 
 Mel amp odium sive elleborum quod veratrum, gen. III 
 quo mo do colligatur, quo modo probetur (21) 
 med. ex nigro XXIIII. quomo do sumendum (22) 
 item in albo . med. ex eo XXIII (23) 
 quibus non dandum . observationes circa utrumque genus LXXXVIII (24. 25) 
 Mithridatia II (26) 
 scordotis sive scordion IIII (27) 
 Polemonia sive Phil e taeria sive chil i odynamus VI (28) 
 Eupatoria I (29) 
 Centaurion sive Chironion XX (30) 
 Centaurion lepton sive libadion quod fel terrae XXII (31) 
 Centauris triorchis II (32) 
 Clymenos II (33) 
 Gentiana XIII (34) 
 Lysimachia VIII (35) 
 Artemisia sive parthenis sive botrys sive ambrosia V (36) 
 nymphaea sive Heraclion sive rhopalon sive mallos ; gen. II. med. XIIII (37) 
 
 Euphorbeae gen. II. med. IIII (38) 
 plantaginis gen. II. med. XLVI (39) 
 buglossos II (40) 
 cynoglossos III (41) 
 bup h thalmos sive chalca I (42) 
 herbae quas gentes invenerunt (43-49) 
 Scythice III (43) 
 hippace. III (44) 
 i sch a emon II (45) 
 cestros sive psychrotrop h on quae Vettonica sive serra tula XLVIII (46) 
 Cantabrica II (47) 
 consiligo I (48) 
 Hiberis VII (49) 
 berbae ab animalibus repertae (50-53) 
 chelidonia VI 
 canaria I 
 dictamnon VIII. pseudodictamnon sive c h ondris 
 quibus locis potentissimae herbae 
 propter herbas in Arcadia lac potari (53) 
 aristolochia sive clematitis sive Cretica sive plistolochia sive lochia polyrrizos quae malum terrae XXII (54) 
 argemonia IIII (56) 
 agaricum XXXIII (57) 
 echios, gen. III. med. II (58) 
 hierabotane sive aristereon quae verbenaca, gen. II. med. X (59) 
 blattaria I (60) 
 molemonium I (61) 
 pentapetes sive pentaphyllon sive chamaezelon quae quinquefolium, med. XXXIII (62) 
 sparganion I (63) 
 dauci gen. IIII. med. XVIII (64) 
 theronarca II (65) 
 persollata sive arcion VIII (66) 
 
 cyclaminos quae tuber terrae XII (67) 
 cyclaminos cissanthemos IIII (68) 
 cyclaminos chamaecissos III (69) 
 peucedanum XXVIII (70) 
 ebulum VI (71) 
 polemonia I (72) 
 phlomos quae verbascum XV (73) 
 phlomides II. phlomis lychnitis sive th ryallis (74) 
 thely ph onon sive scorpio I (75) 
 phrynion sive neuras sive poterion I (76) 
 alcima sive damasonion sive lyron XVIII (77) 
 peristereos VI (78) 
 antirrinori sive pararrinon sive lychnis agria III (80) 
 euplia I (81) 
 pericarpum, gen. II. med. II (82) 
 nymphaea Heraclia II (83) 
 lingulaca I (84) 
 cacalia sive le o ntice III (85) 
 callithrix I (86) 
 hyssopum XX (87) 
 lonchitis IIII (88) 
 xiphion sive phasganion IIII (89) 
 psyllion sive cynois sive chrysallion sive Sicelicon sive cynomyia XVI 
 thrysellion I (90) 
 remedia oculorum (91-103) 
 anagallis sive acoron quae 
 
 felis oculus, gen. II. med. VI (92) 
 aegilops II (93) 
 mandragoras sive Circe I on sive morion sive hippophlomon ; gen. II. med. XIIII (94) 
 cicuta XIII (95) 
 cremnos agrios III (96) 
 molybdaena I (97) 
 capnos t run c a quae pedes gallinacei I (98) 
 capnos fruticosa III (99) 
 acoron sive acorion X V II (100) 
 cotyledonis gen . II. med. LXI (101) 
 aizoum maius sive bup h thalmon sive zoop h thalmon sive stergethron sive h y p o ge s on sive ambrosion sive amerimnon quae sedum magnum
aut oculus aut digitellus, med. XXXI 
 aizoum minus sive erith a les sive t rith a les sive erysithales quae is o etes aut sedum; med. XXXII (102). 
 andrachle agria quae illecebra XXXII (103) 
 erigeron sive pappos sive acanthis quae senecio VIII (106) 
 ephemeron II (107) 
 labrum Venereum I (108) 
 batrachion quae ranunculus sive strumos, gen. IIII. med. XIII (109) 
 stomatice, gen. II (110) 
 Summa: medicinae et historiae et observations MCCXCII 
 
 EX AVCTORIBVS 
 C . Valgio . Pompeio Lenaeo. Sextio Nigro qui Graece scripsit. lulio Basso qui item. Antonio Castore. Cornelio Celso. Fabiano . 
 EXTERNIS 
 Theophrasto. Apollodoro. Democrito. luba. Orpheo. Pythagora. Magone. Menandro qui βιόχρηστα scripsit . Niandro. Homero. Hesiodo. Musaeo. Sophocle. Xantho. Anaxilao. MEDICIS Mnesitheo. Callimacbo. Pbania physico. Timaristo. Simo. Hippocrate. Chrysippo.Diocle. Ophione . Heraclide. Hicesio. Dionysio. Apollodoro Citiense. Apollodoro Tarentino. Praxagora. Plistonico. Medio. Dieuche. Cleophanto. Philistione. Asclepiade. Crateua. Petronio Diodoto. Iolla. Erasistrato. Diagora. Andrea. Mneside. Epicharmo. Damione. Sosimene. Tlepolemo. Metrodoro. Solone. Lyco. Olympiade Thebana. Philino. Petricho. Miccione . Glaucia. Xenocrate.

L. XXVI CONTINENTVR 
 reliquae per genera medicinae 
 de novis morbis (i) 
 quid sint lichenes (2) 
 quando primura in Italia coeperint (3) 
 item carbunculus (4) 
 item elephantiasis (5) 
 item colum (6) 
 de nova medicina 
 de Asclepiade medico (7) 
 qua ratione medicinam veterem mutaverit (8) 
 contra Magos (9) 
 lichen; gen. II. med. V (10) 
 Proserpinaca I (11) 
 bellis II (13) 
 condurdum I (14) 
 bechion sive arcion sive chamaeleuce quae tussiiago III (16) 
 bechion quae salvia IIII (17) 
 
 molon sive syron I 
 amomon III (19) 
 ephedra sive anabasis III (20) 
 geum III (21) 
 tripolion III (22) 
 gromphaena (23) 
 mahmdrum II (24) 
 chalcetum I 
 [molemonium I] (25) 
 halus sive cotonea V (26) 
 chamaerops I. stoechas I (27) 
 astragalus VI (29) 
 ladanum XIII (30) 
 chondris sive pseudodictamnum I 
 hypocist h is sive orob e thr on , gen. II. med. VIII (31) 
 laver sive sion II (32) 
 potamogiton VIII. statice III (33) 
 ceratia II 
 leontopodion sive le u ceoron sive doripetron sive thorybethron . . lagopus II (34) 
 epithymon sive hippopheos VIII (35) 
 pycnocomon IIII (36) 
 so polypodion III (37) 
 scamonia VIII (38) 
 titliymalos characias . ., (39) 
 tithymalos myrtites sive cary i tes XXI (40) 
 
 tithymalos paralius sive tithymalis IIII (41) 
 tithymalos helioscopios XVIII (42) 
 tithymalos cyparit t ias XVIII (43) 
 tithymalos platyphyllos sive corymbites sive amygdalites III (44) 
 tithymalos dendroides sive cobios sive leptophyllos XVIII (45) 
 apios ischas sive raphanos agria II (46) 
 crethmon XI. cachry (50) 
 anthyllion II. anthyllis II (51) 
 cepaea I (52) 
 hypericon sive chamaepitys sive corisson VIIII (53) 
 caros sive hyperico n X (54) 
 callit h rix I 
 perpressa I 
 chrysanthemum I 
 anthemis I (55) 
 silaus I (56) 
 herb a Fulviana (57) 
 inguinalis sive argemo (59) 
 Chrysippeos I (60) 
 orchis sive Serapias V (62) 
 satyrion III. satyrion Erythraicon IIII (63) 
 lappago sive mollugo I 
 asperugo I (65) 
 phycos quod iucus marinus , gen. III. med. V 
 lappa boaria (66) 
 geranion sive myrris sive myrtis, gen. III. med. VI (68) 
 onothera sive onear III (69) 
 acte sive ebulum. chamaeacte (73) 
 hippuris sive ephedron sive 
 
 anabasis quae equisaetum, gen. III. med. XVII (83) 
 stephanomelis (84) 
 erysitbales I (85) 
 polycnemon I (88) 
 arsenogonon I. Thelygonon I (91) 
 mastos I (92) 
 ophrys (93) 
 Summa: medicinae et historiae et observations MXVIIII 
 EX AVCTORIBVS 
 M. Varrone. G. Valgio. Pompeio Lenaeo. Sextio Nigro qui Graece scripsit. Lulio Basso qui item . Antonio Castore. Cornelio Celso. 
 EXTERNIS 
 Theophrasto. Apollodoro. Democrito. luba. Orpheo. Pythagora. Magone. Menandro qui βιόχρηστα scripsit . Nicandro. Homero. Hesiodo. Musaeo. Sophocle. Xantho. Anaxilao. MEDICIS Mnesitheo. Callimacho. Pbania physico. Timaristo . Simo. Hippocrate. Chrysippo. Diocle. Ophione . Heraclide. Hicesio. Dionysio. Apollodoro Citiense. Apollodoro Tarentino. Praxagora. Plistonico. Medio. Dieuche. Cleophanto. Philistione. Asciepiade. Crateua. Petronio Diodoto. lolla. Erasistrato. Diagora. Andrea. Mneside. Epicharmo. Damione. Sosimene . Tlepolemo. Metro doro. Solone. Lyco. Olympiade Thebana. Philino. Petricho. Miccione . Glaucia. Xenocrate.

L. XXVII CONTINENTVR 
 reliqua genera herbarum. medicinae ex I is.
aconitum sive thelyphonon sive cammaron sive pardalianches sive scorpion, med. IIII (2) 
 Aethiopis IIII (3) 
 
 ageraton IIII (4) 
 aloe XXVIIII (5) 
 alcea IIII (6) 
 alypon I (7) 
 alsine ad eadem quae helxine V (8) 
 androsaces II I (9) 
 androsaemon sive ascyron VI (10) 
 ambrosia sive botrys sive Artemisia III (11) 
 anonis sive ononis V (12) 
 anagyros sive aco p on VI (13) 
 anonymos V (14) 
 aparine sive ompha l ocarpos sive philanthropes IIII (15) 
 arction sive arcturon V (16) 
 asplenos sive hemionios ll (17) 
 Asclepias II (18) 
 aster sive bubonion III (19) 
 ascyron et ascyroides IIII (20) 
 aphaca III (21) 
 alcibium I (22) 
 alectoros lophos quae cri sta II (23) 
 alum quod symphyton petraeum XIIII (24) 
 alga rufa I (25) 
 actaea I (26) 
 so ampelos agria IIII (27) 
 absinthium; gen. III. med. XLVIII (28) 
 absinthium marinum sive seriphum I I (29) 
 ballote sive porrum nigrum III (30) 
 botrys sive Artemisia I (31) 
 brabilla I (32) 
 bryon marinum V (33) 
 bupleuron I (34) 
 
 catanance I. cemos I (35) 
 calyx III (36) 
 calyx sive anchusa sive rhinodia II (37) 
 Circeia III (38) 
 cirsion I (39) 
 crataegonon, gen. II. med. VIII (40) 
 crocodileon II (41) 
 cynosorchis sive orchis IIII (42) 
 chrysolachani gen. II. med. III 
 coagulum terrae II (43) 
 cucullus sive strumus sive strychnos VI (44) 
 conferva II (45) 
 coccum Cnidium II (46) 
 dipsacos III (47) 
 dryopteris II (48) 
 drabe I (49) 
 elatine II (50) 
 empetros quam nostri calcifraga m IIII (51) 
 epicactis sive elleborine II (52) 
 epimedion III (53) 
 ermeaphyllon III (54) 
 felicis gen. II, quam Graeci pterim, alii blachron , item thelypterim , nymphaea m pteri m vocant, XI (55) 
 femur bubulum (56) 
 galeopsis sive galeobdolon sive galio n VI (57) 
 glaux I (58) 
 glaucion III. collyrium, med. II (59) 
 
 glycyside sive Paeonia sive pentorobon XX (60) 
 gnaphalion sive chamaezelon VI (61) 
 gallidraga I (62) 
 holcus sive aristis (63) 
 hyoseris I (64) 
 holosteon III (65) 
 hippophaeston VIII (66) 
 hypoglossa I (67) 
 hypecoon (68) 
 Idaea IIII (69) 
 isopyron sive phaselion III (70) 
 lathyris II (71) 
 leontopetalon sive r h apadion II (72) 
 lycapsos II (73) 
 lithospermon sive exonychon sive διὸς πυρὸν sive ʽἡρακλέουξ II (74) 
 lapidis muscus I (75) 
 limeum I (76) 
 leuce sive mesoleucium sive leucas III (77) 
 leucographis V (78) 
 medion III (79) 
 myosota sive myosotis III (80) 
 myagros I (81) 
 so nyma I (82) 
 natrix I (83) 
 odontitis I (84) 
 othonna I (85) 
 ono s ma I (86) 
 onopradon V (87) 
 osyris IIII (88) 
 oxys II (89) 
 polyanthemon sive batrachion III (90) 
 polygonos sive polygon i o n sive thalattias sive carcinothron sive clema sive myrtopetalos quae sanguinaria sive orios , gen. IIII. med. XXXIII (91) 
 pancration XII (92) 
 
 peplis sive syce sive meconion sive mecon aphrodes III (93) 
 periclymenon V (94) 
 pelecinos II (95) 
 polygala I (96) 
 poterion sive p h rynion sive neuras IIII (97) 
 phalangitis sive phalangion sive leucacanth a IIII (98) 
 phyteuma I (99) 
 phyllon I (100) 
 pellandrion II (101) 
 phaleris II (102) 
 polyrrizon II (103) 
 Proserpinaca V (104) 
 rhecoma XXXVI (105) 
 reseda II (106) 
 stoechas III (107) 
 solanum quam Graeci strychnon II (108) 
 Smyrnion XXXII. sinon II (109) 
 Telep h ion IIII (110) 
 trichomanes V (111) 
 thalietrum I (112) 
 thlaspi sive Persicon nap y IIII (113) 
 Trachinia I (114) 
 tragonis sive tragion I II (115) 
 tragos sive scorpio IIII (116) 
 tragopogon sive come I (117) 
 de aetatibus herbarum (118) 
 quo mo do cuiusque vires efiicaciores (119) 
 gentium vitia divers a (120) 
 
 Summa: medicinae et historiae et observationes DCII 
 EX AVCTORIBVS 
 C. Valgio . Pompeio Lenaeo. 5 Sextio Nigro quiGraeee scripsit, lulio Basso qui item . Antonio Castore. Cornelio Celso. 
 EXTERNIS 
 Theophrasto. Apollodoro . Democrito. Aristogitone. Orpheo. Pythagora. Magone. Menandro qui pioxpTlcra scripsit. Nicandro. MEDICIS Mnesitheo. Callimacho. Timaristo. Simo. Hippocrate. Chrysippo. Diocle. Ophione . Heraclide. Hicesio. Dionysio. Apollo- doro Citiense. Apollodoro Tarentino. Praxagora. Plistonico. Medio. Dieuche. Cleophanto. Philistione. Asclepiade. Crateua. Petronio Diodoto . Iolla. Erasistrato. Diagora. Andrea. Mneside. Epicharmo. Damione. Sosimene ,
Tlepolemo. Metrodoro . Solone. Lyco. Olympiade Thebana. Philino. Petric h o. Miccione. Glaucia. Xenocrate.

L. XXVIII CONTINENTVR 
 medicinae ex animalibus.
an sit in medendo verborum aliqua vis (3) 
 ostenta et sanciri et depelli (4. 5) 
 ex homine remedia contra Magos (2) 
 ex viro medicinae et observationes CCXXVI, puero VIII (6-19) 
 muliere LXI (20-23) 
 ex peregrinis animalibus (24-32) 
 elephanto VIII (24) 
 leone X (25) 
 camelo X (26) 
 hyaena LXXVIIIl (27) 
 crocodilo XVIIII . Crocodilea XI (28) 
 chamaeleone XV (29) 
 scinco IIII (30) 
 hippopotamio VII (31) 
 lynce V (32) 
 
 medicinae communes ex animalibus feris aut eiusdem generis placidis (33-41) 
 lactis usus et observationes LVII (33) 
 de caseis XII (34) 
 butyro XXV (35) 
 oxygala I (36) 
 adipis usus et observationes LII (37) 
 de se b o (38) 
 de medulla (39) 
 de felle (40) 
 de sanguine (41) 
 privatae ex animalibus medicinae digestae in morbos (42-80) 
 ex apro XLI 
 sue LX 
 20 cervo LII 
 lupo XXVII 
 urso XXVIIII 
 onagro XII 
 asino LXXVI 
 polea III 
 equifero XI 
 e c ulei coagul o I 
 equo XLII 
 hippace I 
 bubus feris II 
 bove LXXXI 
 tauro LIII 
 vitulo LVIIII 
 lepore LXIIII 
 volpe XX 
 mele II 
 fele V 
 capra CXXIIII 
 hirco XXXI 
 haedo XXI 
 de glutino taurino probando; et medicinae ex eo VII (71) 
 Summa: medicinae et bistoriae et observationes MDCLXXXII 
 EX AVCTORIBVS 
 M. Varrone. L.Pisone. Antiate . F lacco Verrio . Fabiano . Catone censorio. Ser v io Sulpicio. Licinio Macro. Celso. Masurio. Sextio Nigro qui Graece scripsit. Bitho Dur-

 

racheno. Rabirio medico. Ofilio medico. Granio medico. 
 EXTERNIS 
 Democrito. Apollonio qui et Mys . M e leto . Artemone. Sextilio Antaeo . Homero. Theophrasto. Lysimacho. Attalo. Xenocrate. Orpheo qui ἰδιοφυῆ scripsit. Archelao qui item. Demetrio. Sotira. Laide. Elephantide. Salpe.Olympiade Thebana. Diotimo Thebano. lolla. Andrea . Marcione Smyrnaeo . Aeschine medico. Hippocrate. Aristotele. Metrodoro Sceps i o . Hicetida medico. Apelle medico. Hesiodo. Bialcone . Caecilio Bione qui περὶ δυνάμεων scripsit. Anaxilao. Iuba rege.

L. XXIX CONTINENTVR 
 medicinae ex animalibus. 
 de origine medicinae (1) 
 de Hippocrate 
 quando primum clinice 
 quandoprimum iatraliptice (2) 
 de Chrysippo medico , de Erasistrato (3) 
 de empirice (4) 
 de Herophilo. de reliquis inlustribus medicis 
 quotiens ratio medicinae mutata sit (5) 
 quis primus Romae medicus et quando (6) 
 quid de medicis antiqui Romani iudicaverint (7) 
 vitia medicinae (8) 
 remedia ex lanis XXXV et sequenti lib ro XXV: LX 
(9) 
 
 oesypo XXXII, seq. 1. XX : LII (10) 
 ovis XXII, seq. 1. XLIII : LXV 
 quae sitista ova. quo mo do fiant tota lutea (11) 
 de serpentium ovis (12) 
 de Commageno conficiendo. medicinae ex eo V (13) 
 remedia ex animalibus quae placida non sint aut fera (14-40) 
 ariete V et seq. 1. VII: XII 
 pecude XXII et seq. 1. LV : LXXVII 
 mulis I et seq. 1. V: VI 
 caballis I et seq. 1. Ill: IIII 
 cane XVI et seq. 1. XLI: LVII 
 cane rabioso III et seq. I. II: V 
 ichneumone I. mure XIIII 
 et seq. 1. XXVIII: XLII 
 mure araneo IIII et seq. . I: V 
 glire II et seq. 1. II I: V 
 sorice I et seq. 1. II: III 
 mustela XVIIII et seq. 1. XXV: XLIIII 
 stelione IIII et seq. l.XII:XVI 
 irenaceo V et seq. 1. XIII: XVIII 
 hystrice I et seq. 1. II: III 
 lacerta XIII et seq. 1. XXX: XLIII 
 salamandra I et seq. I. III : IIII 
 coclea VI et seq. 1. LXIII: LXVI III 
 aspide I et seq. 1. Ill: IIII 
 basilisco IIII 
 
 dracone VI et seq. 1. IIII: X 
 vipera XIIII et seq. 1. XXI: XXXV 
 de viperino sale (38) 
 θηριακὴ ἔχεων (38) 
 angue VIII et seq. 1. XXVII : XXXV 
 hydro I 
 bova IIII et seq. 1. Ill: VII 
 enhydride I et seq. 1. II: III 
 serpentibus ceteris VIII et seq. 1. VII: XV 
 scorpione IIIIet seq. 1. II: VI 
 araneorum et phalangiorum gen. XI. med. ex i is IX et seq. 1. XXVII : XXXVI 
 gryllo e t tauro I et seq. 1. VII: VIII 
 scolopendra sive multipeda 
 sive milipeda sive centipeda 
 sive onisco sive iulo I et seq. 1. XX: XXI 
 admiratio naturae iiihil sine usu gignentis (17) 
 limace I et seq. 1. Ill: IIII 
 [uruca I et seq. 1. II: III ] 
 verme terreno II et seq. I. X X II: XXI III 
 verme ex arboribus I et seq. 1. IIII: V 
 ex volucribus 
 aquila IIII et seq. 1. Ill: VII 
 vulture VIII et seq. 1. VIIII: XVII 
 gallinaceo XXXI et seq. I. XXV : LVI 
 gallina X et seq. L XXII: XXXII 
 ansere VII et seq.l.XV :XXII 
 [cygno I et seq. 1. V: VI ] 
 de adipe avium conficiendo (39) 
 corvo II et seq. 1. IIII: VI 
 cornice II et seq. 1. I: III 
 
 accipitre II et seq. l.II:I V 
 miluo II et seq. 1. VI: VIII 
 cenchride II 
 ciconia II et seq. 1. I: III 
 anate IIII et seq. 1. II: VI 
 perdice VII et seq. l. VII : X II II 
 columba VII et seq. 1. XXV : XXXII 
 palumbe II et seq. 1. XIIII: XVI 
 pico Martio I 
 turture IIII et seq. 1. V: VIIII 
 hirundine VIIII et seq. I. XXIIII : XXXIII 
 noctua V II et seq. 1. II: VIIII 
 [ulula I et seq. 1. I: II ] 
 buboiie II et seq. 1. V: VII 
 vespertilione IIII et seq. 1. X II : X V I 
 apibus I V et seq. 1. VIII: XII 
 bupresti V et seq. 1. I : VI 
 pityocampe V [et seq. I. IIII: VI] 
 naturae benignitatem etiam foedis animalibus inseruisse magna remedia (17) 
 scarabaeo I et seq. 1. VII : VIII 
 blatta IIII et seq. l . XIII: XVII 
 de genere cant h aridum (30) 
 med. ex i is V et seq. 1. XI: XVI 
 cimice VIII I et seq. 1. II : X I 
 musca VII et seq. I. V: XII 
 [locustis IIII et seq. 1. III: VII ] 
 attelebis I 
 formicis III et seq. 1. V: VIII 
 
 Summa: medicinae et historiae et observationes DCXXI 
 EX AVCTORIBVS 
 M. Varrone. L. Pisone. Flacco Verrio. Antiate. Nigidio. Cassio Hemina. Cicerone. Plauto. Celso. Sextio Nigro qui Graece scripsit. Caecilio medico. Metello Scipione. Ovidio poeta. Licinio Macro. 
 EXTERNIS 
 Palaephato . Homero. Aristotele. Orpheo. Democrito. Anaxilao. 
 MEDICIS Botrye. Apollodoro. Archedemo . Aristogene. Xenocrate. Democrate. Diodoro. Chrysippo [philosopho ]. Oro . Nicandro. Apollonio Pitanaeo.

L. XXX CONTINENTVR 
 medicinae exanimalibus reliquae prioris libri.
de origine magices (1) 
 quando et a quo coeperit. 
 a quibus celebrata sit (2) 
 an exercuerit eam Italia 
 quando primum senatus vetuerit hominem immolari (3) 
 de Galliarum Druidis (4) 
 so de generibus magices (5) 
 opinio Magorum de talpis. med. V (7) 
 reliquae medicinae per morbos digestae in animalibus quorum genera non sunt placida aut fera (8-53) 
 pecude L V et priore 1. XXII: LXXVII 
 ariete VII et pr . 1. V: XII 
 lana XXV et pr. l. XXXV:LX 
 oesypo XX et pr. l. XXXII: LII 
 mulis V et pr. l. I: VI 
 caballis III et pr. l. I: IIII 
 cane XLI et pr. l. XVI: LVII 
 cane rabioso II et pr. l. Ill: V 
 viverra I 
 mure XXVIII et pr. l. XIIII: XLII 
 mure araneo I et pr. l. IIII: V 
 
 glire II I et pr. l. II: V
sorice II et pr. l. I: III 
mustela XXV et pr. l. XVIIII:
XLIIII 
 stelione XII et pr. l. IIII: XVI
irenaceo XIII et pr. l. V: XVIII
hystrice II et pr. l. I: III
lacerta XXX et pr. l. XIII:
XLIII 
 salamandra III et pr. l. I: IIII
coclea LXIII et pr. l. VI:
LXVIIII 
 ἀκεράτων medicamentum (15) 
 aspide III et pr. l. I: IIII 
 dracone IIII et pr. I. VI: X
vipera XXI et pr. l. XIIII:
XXXV 
 angue XXVII et pr. l. VIII :
XXXV 
 bova III et pr. l. IIII: VII
enhydride II et pr. l. I:III
amphisbaena III 
 serpentibus ceteris VII et
pr. 1. VIII : XV 
 scorpione II et pr. l. IIII:
VI 
 araneorum et phalanglorum
gen. XL med. XXVII et pr. l.
 I X : XXXVI 
 gryllo e t tauro VII et pr. l.
I: VIII 
 tr o xalide III 
 p h ryganione I 
 scolopendra sive multipeda
sive milipeda sive centipeda
sive onisco sive iulo XX et
pr. 1. I: XXI 
 [admiratio naturae nihil sine
usu gignentis] 
 limace III et pr. l. I: IIII 
 
 uruca I 
 verme terreno XXII et pr. l. II: XXII II 
 verme ex arboribus IIII et pr. l. I: V 
 verme ex herba IIII 
 herpete I 
 ricino III I 
 ex volucribus 
 aquila III et pr. l. IIII: VII
vulture VIIII et pr. l.VIII: XVII 
ossifrago II I 
 gallinaceo XXV et pr. l. XXXI : LVI 
 gallina XXII et pr. l. X: XXXII
ovis XLIII et pr. l. XXII : LXV
[Commageno V et pr. l. III I : VIIII] 
 
 ansere 
 
 XV et pr. L VII: XXII 
 
 cygno V [et pr. l. I: VI] otide II 
 corvo IIII et pr. l. II : VI 
 cornice I et pr. l. II: III 
 accipitre II et pr. l. II: IIII 
 miluo VI et pr. l. II: VIII grue I I 
 ciconia I et pr. l. II: III ibide II 
 ardiola I 
 anate II et pr. l. IIII: VI mergo I 
 perdice VI I et pr. l. VII : XIIII 
 columba XXV et pr. l. VII : XXXII 
 palumbe XIIII et pr. l. II : XVI 
 
 galerita IIII 
 cuculo I 
 pico Martio I 
 turture V et pr. l. IIII: VIIII 
 turdis III 
 merula I 
 hirundine XXIIII et pr. l. VIIII: XXXIII 
 noctua II et pr. l. V II: VIIII 
 ulula I [et pr. l. I: II] 
 upupa I 
 bubone V et pr. l. II: VII 
 passere V 
 galgulo II 
 vespertilione X II et pr. l. IIII:X V I 
 cicadis I 
 apibus VII I et pr. l. I V: XII vespis II 
 bupresti I et pr. l. V :VI 
 [pityocampis IIII et pr. l. II : VI] 
 [naturae benignitatem et foedis animalibus inseruisse magna remedia] 
 scarabaeo VII et pr. l. I : VIII
blatta XIII et pr. 1 IIII : XVII 
de genere cantharidum. med.
ex i is XI et pr. l. V: XVI
cimice II et pr. l. VIIII: XI 
musca V et pr. 1 VII: XII
locustis III I 
 formicis V et pr. l. III: VIII 
 Summa: medicinae et historiae et observationes DCCCLIIII 
 EX AVCTORIBVS 
 M. Varrone. Nigidio. M. Ci-
cerone. Sextio Nigro qui
Graece scripsit Licinio Macro. 
 EXTERNIS 
 Eudoxo. Aristotele.Hermippo.
Homero. Apione. Orpheo.
Democrito. Anaxilao. 
 
 MEDICIS Botrye . Apollodoro.
Menandro. Archedemo . Ari-
stogene. Xenocrate. Diodoro.
Chrysippo philosopho . Phi-
lippo . Oro . Nicandro. Apol-
lonio Pitanaeo.

L. XXXI CONTINENTVR 
 medicinae ex aquatilibus. aquarum mirabilia (1) 
 aquarum differentiae (2) 
 medicinae. Observationes CCLXVI (3-17) 
 quales oculis aquae prosint (3) 
 quales fecunditatem faciant quales insaniae medeantur (4) 
 quales ealculosis (5) 
 quales volneribus (6) 
 quales partum custodiant (7) 
 quales vitiliginem tollant (8) 
 quae colorem lanis faciant (9) 
 quae bominibus (10) 
 quae memoriam, quae oblivionem (11) 
 quae sensus subtilitatem, quae tarditatem, quae canoram vocem (12) 
 quae vini taedium, quae inebrient (13) 
 quae olei vicem praestent (14) 
 quae salsae et amarae (15) 
 saxa egerentes, risum aut ploratum facientes 
 quae amorem sanare dicantur (16) 
 per triduum calentes haustus (17) 
 aquarum miracula (18-20) 
 in quibus omnia mergantur, in quibus nihil (18) 
 aquae necantes ; pisces venenati (19) 
 quae lapideae fiant aut lapidem faciant (20) 
 de salubritate aquarum (21) 
 de vitiis aquarum (22) 
 probatio aquarum (23) 
 de aqua Marcia (24) 
 de aqua Virgine (25) 
 aquas inveniendi ratio (26) 
 sign a aquarum (27) 
 differentia aquarum per genera terrae (28) 
 
 ratio aquarum per tempora anni (29) 
 aquarum subito nascentium aut desinentium observatio historica (30) 
 ratio aquae ducendae (31) 
 quo modo medicatis utendum et ad quae genera valitudinum (32) 
 item marinis XXVIIII 
 quid prosit navigatio V (33) 
 quo modo marina aqua in mediterraneis possit fieri I (34) 
 quo modo thalassomeli I (35) 
 quo modo hydromeli I (36) 
 remedium contra peregrin as aquas (37) 
 ex musco medicinae VI 
 medicinae ex harenis (38) 
 de salis generibus et confecturis et medicinis observations CCIIII (39-45) 
 de salis auctoritate historica CXX (41) 
 spuma salis (41. 45) 
 flos salis XX. salsugo II (42) 
 de garo XV 
 de muria XV (43) 
 de allece VIII (44) 
 de natura salis (45) 
 de nitri generibus et confecturis et medicinis observationes CCXXI (46) 
 de spongeis. medicinae et observations XCII (47) 
 Summa: medicinae et historiae et observations DCCCCXXIIII 
 EX AVCTORIBVS 
 M. Varrone. Cassio Parmense
Cicerone. Muciano. Caelio.
Celso. Trogo. Ovidio. Polybio .
Sornatio. 
 EXTERNIS 
 Callimacho . Ctesia. Eudico .
Theophrasto. Eudoxo. Theo-
pompo. Polyclito . luba. Lyco.
Apione. Epigene. Pelope.
Apelle. Democrito. Thrasyllo.
Nicandro.Menandrocomoedo.
Attalo. Sallustio Dionysio.
Andrea. Nicerato. Hippocrate.
Anaxilao.

L. XXXII CONTINENTVR 
 medicinae ex aquatilibus.
summa naturae vis in antipathia (1) 
 de echenaide II (1) 
 de torpedine VII (2) 
 de lepore marino V (3) 
 mirabilia Rubri maris (4) 
 de ingeniis pisciuni 
 proprietates piscium mirabiles (5-9) 
 ubi responsa dentur ex piscibus (8) 
 ubi ex manu edant (7) 
 ubi vocem agnoscant (8) 
 ubi amari sint; ubi salsi, ubi dulces, ubi non muti . esse et locorum sympathiam vel antipathiam (9) 
 quando marini pisces in usu P. R. esse coeperint 
 Numae regis constitutio de piscibus (10) 
 de curalio . medicinae et observationes XLIII (11) 
 de discordia inter se marinorum pastinaca VIIII. galeo, mullo XV (12) 
 de iis quibus in aqua et in terra victus est 
 de castoreis. medicinae et observationes LVI (13. 14) 
 de testudine. medicinae et observationes LXVI (14) 
 aurata IIII . stella marina VII (16) 
 dracone marino III 
 salsamento XXV 
 sardis I. cybia (17) 
 rana marina VI . fluviatiles LII 
 rana rubeta 
 observationes circa eas XXXII (18) 
 enhydris II I 
 cancri fluviatiles X L V . cancri marini VII 
 
 e x cocleis fluviatilibus VII 
 coracini s IIII 
 porco pisce II (19) 
 vituio marino X 
 murena I 
 liippocampo VIIII 
 echinis XI (20) 
 ostreorum genera et observationes et medieinae LVIIII purpura VIIII (21) 
 alga marina II (22) 
 mus marinus II 
 e x scorpione marino XI 
 sanguisugis VI 
 murices XIII 
 conchylia V (23) 
 piscium adips II 
 callionymi III 
 coracini fel I 
 pectunculi I 
 sepiae XXIIII 
 ic h tyocolla V (24) 
 batia I 
 bacchus sive mizyes II 
 marini peduculi II (25) 
 canicula IIII 
 cetum I (26) 
 e x deiphinis VIII 
 coluthia sive coryphia III 
 alcyoneum VII 
 thynnus V (27) 
 menae X V I 
 scolopendra II 
 saurus I 
 conchis I 
 siluro XV (28) 
 strombo sive concha longa VI 
 tethea V (30) 
 
 olus marinum I 
 myaces X XXV 
 mituli VIII 
 pelorides I 
 seriphum II 
 erythinis II (31) 
 solea pisce I 
 rhombo I 
 blendia I 
 urtica marina II 
 pulmone marino IV 
 onyches IIII 
 ex colubra aquatica I 
 ex hydro I 
 mugile I 
 ex pelamyde IIII (32) 
 sciaena I 
 perca IIII 
 ex squatina III 
 zmarides III (34) 
 ophidio I (35) 
 ex fibro IIII 
 bryon I (36) 
 ex asello pisce I 
 phagro I 
 ex balaena I (38) 
 polypo I (42) 
 ex glano I (45) 
 glaucisco I (46) 
 rubellio I 
 uva marina I 
 anguilla I (49) 
 hippopotamio I 
 crocodilo I (50) 
 adarca sive calamochnus III 
 calamo VIII (52) 
 animalium omnium in mari viventium nomina CLXXVI (53) 
 Summa: medicinae et historiae et observationes DCCCCXC 
 EX AVCTORIBVS 
 Licinio Macro. Trebio Nigro .

 

Sextio Nigro qui Gracce
scripsit . Ovidio poeta. Cassio
Hemina. Maecenate. Iaccho .
Sornatio . 
 EXTERNIS 
 Iuba. Andrea. Salpe. Apione.
Pelope. Apelle. Thrasyllo . Nicandro.

L. XXXIII CONTINENTVR 
 metallorum naturae . 
 de auro (2-25) 
 quae prima commendatio eius (3) 
 de anulorum aureorum origine (4) 
 de mo do auri apud antiques (5) 
 de equestri ordine. de iure anulorum aureorum (6-9) 
 de decuriis iudicum (7) 
 quotiens nomen equestris ordinis mutatum (9) 
 de donis militaribus aureis et argenteis (10) 
 quando primum corona aurea data (11) 
 de reliquo usu auri , feminarum (12) 
 de nummo aureo (13) 
 quando primum signatum aes ,argentum, aurum. antequam ea signarentur , quis mos . in aere (13) 
 quae maxima pecunia primi census (13) 
 quotiens et quibus temporibus aucta sit aeris aut nummi signati aestimatio (13) 
 de cupiditate auri (14) 
 qui plurimum auri et argenti possederint (15) 
 quando primum argenti apparatus in harena, quando in scaena (16) 
 quibus temporibus plurimum in aerario populi Romani auri et argenti fuerit (17) 
 
 quando primum lacunaria inaurata (18) 
 quibus de causis praecipua auctoritas auro (19) 
 ratio inaurandi (20) 
 de inveniendo auro (21) 
 de auripigmento (22) 
 de electro (23) 
 primae aureae statuae (24) 
 medicinae ex auro VIII (25) 
 de chrysocolla (26-29) 
 ratio eius in picturis (27) 
 medicinae ex chrysocolla VII (28) 
 de aurificum chrysocolla sive santerna (29) 
 mirabilia naturae glutinandis inter se et perficiendis metallicis rebus (30) 
 de argento (31) 
 de argento vivo (32) 
 de stimi sive stibi sive alabastro sive larbasi sive platyop h thalmo. medicinae ex eo VII (34) 
 de scoria argenti. medicinae ex ea VI 
 de spuma argenti. medicinae ex ea VII (35) 
 de minio (36-41) 
 quam religiosum apud antiquos fuerit (36) 
 de inventione eius et origine (37) 
 de cinnabari (38) 
 ratio eius in picturis et medicina (38. 39) 
 genera mini (40) 
 ratio eius in picturis (40) 
 de hydrargyro (41) 
 medicina ex minio (41) 
 de argento inaurando (42) 
 de coticulis aurariis (43) 
 argenti genera et experimenta (44-55) 
 de speculis (45) 
 de Aegyptio argento (46) 
 de inmodica pecunia 
 quorum maximae opes fuerint (47) 
 quando primum populus Ro-

 

manus stipem sparserit (48) 
 de luxuria in vasis argenteis (49) 
 frugalitatis antiquae in argento exempla (50) 
 quando primum lectis argentum additum (51) 
 quando lances inmodicae factae (52) 
 quando repositoriis argentum additum (52) 
 quando tympana facta (52) 
 inmodica argenti pretia (53) 
 de statuis argenteis (54) 
 nobilitates operum et artificum in argento (55) 
 de sile (56) 
 qui primi sile pinxerint et qua ratione (56) 
 de caeruleo. medicinae ex eo II (57. 58) 
 Summa: medicinae et historiae et observationes CCLXXXVIII 
 EX AVCTORIBVS 
 Domitiano Caesare. Iunio
Gracchano. L. Pisone . M.
Varrone . Corvino. Attico Pom-
ponio. Calvo Licinio. Cornelio
Nepote. Muciano. Boccho . Fe-
tiale. Fenestella. Valerio Ma-
ximo, lulio Basso qui de
medicina Graece scripsit.
Sextio Nigro qui item. 
 EXTERNIS 
 Theophrasto. Democrito.Iuba.
Timaeo historico. Qui de
medicina metallica scrip -
s erun t: Heraclide. Andrea.
Diagora. Botrye. Archedemo .
Dionysio. Aristogene. Demo -
cle. Mneside . Attalo medico.
Xenocrate item. Theomnesto.
Nymphodoro. lolla. Apollo-

 

doro. Pasitele qui mirabilia 
opera scripsit. Antigono qui
de toreutice scripsit. Me-
naechmo qui item.

L. XXXIV CONTINENTVR 
 aeris metalla (1-38) 
 genera aeris (2-5) 
 quae Corinthia (3) 
 quae Deliaca (4) 
 quae Aeginetica (5) 
 de tricliniis aeratis (4. 5. 8) 
 de candelabris (6) 
 de templorum ornamentis ex aere (7) 
 quod primum dei simulacrum Romae ex aere factum (9) 
 de origine statuarum et honore (9) 
 statuarum genera et figurae. 
 antiquas statuas togatas sine tunicis fuisse (10. 11) 
 quae primae statuae Romae. quibus primum publice positae, quibus primum in columna, quando
rostra (11) 
 quibus externis Romae publice positae (12) 
 quibus Romae mulieribus in publico positae 
 quae prima Romae statua equestris publice posita (13) 
 quando omnes privatim positae statuae ex publico subiatae (14) 
 quae prima ab externis publice posita (15) 
 fuisse antiquitus et in Italia statuaries (16) 
 de pretiis signorum inmodicis (17) 
 de colossis in urbe celeberrimis (18) 
 nobilitates ex aere operum et artificum CCCLXVI (19) 
 differentiae aeris et mixturae. de pyropo (20) 
 de Campano aere (20) 
 de servando aere (21) 
 
 de cadmia (22) 
 med. ex ea XV (23) 
 aeris usti effectus in mediciria X (24) 
 de scoria aeris. de flore aeris, squama aeris, stomomate aeris. med. ex iis XLVII (25) 
 aerugo, med. ex ea XVIII (26) 
 hieracium (27) 
 scolex aeris. med. ex eo XVIII (28) 
 de chalcitide . med. ex ea VII psoricon (29) 
 sori . med. ex eo III (30) 
 misy . med. ex eo XIII (31) 
 chalcanthum sive atramentum sutorium . med. ex eo XVII (32) 
 pompholyx. spodium. med. ex i is VI (33. 34) 
 antispodi gen . XV (35) 
 smegma (36) 
 de diphryge (37) 
 de triente Servilio (38) 
 de ferrariis metallis (39-46) 
 simulacra ex ferro 
 caelaturae ex ferro (40) 
 differentiae ferri (41) 
 de ferro quod vivum appellant (42) 
 ferri temperatura (41) 
 robiginis remedia (43) 
 med. ex ferro VII (44) 
 med. ex robigine XIII (45) 
 med. ex squama ferri XVII hygremplastrum (46) 
 de plumbi metallis (47-56) 
 de plumbo albo (47) 
 de argentario. de stagno (48) 
 de plumbo nigro (49) 
 med. ex plumbo XV (50) 
 med. ex scoria plumbi XV (51) 
 
 spodium ex plumbo (52) 
 de molybd a ena . med. ex ea V (53) 
 psimythium sive cerussa. med. ex ea VI (54) 
 sandaraca. med. ex ea XI (55) 
 arrlienicum (56) 
 Summa: medicinae CCLVIII .
ex iis ad canis morsus, ad
caput, alopecias, oculos XXV,
aures, nares , oris vitia, le-
pras, gingivas, dentes; uvam,
pituitam, fauces, to n csillas ,
angina m , tussim, vomitiones,
pectus, stomaehum, suspiria,
lateris dolores, splenem, ven-
trem,tenesmum, dysenteriam,
sedem, verenda, sanguinem
siste n dum , podagra s , hydro-
picos, ulcera, volnera XXVI,
suppurata, ossa, paronychia,
ignem sacrum, haemorroidas,
fistulas, callum, pusulas , sca-
biem, cicatrices, infantes,
muliebria vitia, psilotrum,
venerem inhibendam, ad
vocem, contra lymphationes.
Summa : res et historiae et observationes DCCCCXV 
 EX AVCTORIBVS 
 L. Pisone. Antiate. Verrio.
M. Varrone. Cornelio Nepote .
Messala Rufo. Marso poeta.
Boccho . Iulio Basso qui de
medicina Graece scripsit.
Sextio Nigro qui item . Fabio Vestale. 
 EXTERNIS 
 Democrito. Metrodoro Scep-
sio. Menaechmo qui de to-
reutice scripsit. Xenocrate
qui item. Antigono qui item.
Duride qui item . Heliodoro

 

qui Atbeniensium anathemata 
scripsit . Pasitele qui mira-
bilia opera scripsit. Timaeo .
Qui de medicina metallica 
scripserunt : Nymphodoro.
Iolla. Apollodoro. Andrea .
Heraclide. Diagora. Botrye.
Archedemo . Dionysio. Ari-
stogene . Democle . Mneside .
Xenocrate Zenonis. Theo-
ninesto.

L. XXXV CONTINENTVR 
 honos picturae (l) 
 honos imaginum (2) 
 quando primum clupei vice imaginum instituti 
 quando primum in publico positi (3) 
 quando in domibus (4) 
 de picturae initiis 
 de mono Chromatis picturis 
 de primis pictoribus (5) 
 antiquitas picturarum in Italia (6) 
 de pictoribus Romanis 
 quando primum dignitas picturae et quibus ex causis Romae 
 qui victorias suas pictas proposuer i nt (7) 
 quando primum externis picturis dignitas Romae (8-10) 
 ratio pingendi (11) 
 de pigmentis praeter metallica (12-32) 
 de coloribus facticiis (12) 
 de Sinopide . med. ex ea XI (13) 
 de rubrica . de terra Lemnia. med. ex ea VIIII (14) 
 
 de A egyptia terra (15) 
 de ochra. med. ex rubrica III (16) 
 leucopborum (17) 
 Paraetonium (18) 
 Melinum. med. ex eo VI (19) 
 cerussa usta (20) 
 Eretria terra, med. ex ea VI (21) 
 sandaraca (22) 
 sandyx (23) 
 Syricum (24) 
 atramentum (25) 
 purpurrissum (26) 
 Indicum. med. ex eo III (27) 
 Armenium. med. ex eo I (28) 
 viride Appianum (29) 
 anulare (30) 
 qui colores udo non inducantur (31) 
 quibus coloribus antiqui pinxerint (32) 
 quando primum gladiatorum pugnae pictae et propositae sint (33) 
 de aetate picturae (34) 
 operum et artificum in pictura nobilitates CCCCV (34-41) 
 picturae primum certamen (35) 
 qui penicillo pinxerint (36. 37) 
 de avium cantu compescendo (38) 
 qui encausta cauterio velcestro vel penicillo pinxerint (39-41) 
 quae quis primus invenerit in pictura (39) 
 quid difficillimum in pictura.de generibus picturae (40) 
 quis primus lacunaria pinxerit. quando primum camarae pictae (40) 
 pretia mirabilia picturarum .de talento (40) 
 plastices primi inventores (43) 
 
 quis primus ex facie imaginem expresserit (44) 
 nobilitates artificum in plastice XIIII (45) 
 de figlinis operibus. de Signinis (46) 
 terrae varietates (47-58) 
 de pulvere Puteolano et aliis terrae generibus quae in lapidem vertuntur (47) 
 de parietibus formaceis (48) 
 de latericiis et laterum ratione (49) 
 de sulpure et generibus eius.med. XIIII (50) 
 de bitumine et generibus eius. med . XXVII (51) 
 de alumiue et generibus eius.med. ex eo XXX X IIII (52) 
 de terra Samia. med. ex ea III (53) 
 Eretriae terrae genera (54) 
 de terra ad medicnam lavanda (55) 
 de Chia terra, med. ex ea III 
 de Selinusia. med. ex ea III 
 de pnigitide . med. ex ea VIIII 
 de ampelitide . med. ex ea IIII (56) 
 cretae ad vestium usus 
 Cimolia. med. ex ea VIIII 
 Sarda. Vmbrica. saxum (57) 
 argentaria. qui et quorum liberti praepotentes (58) 
 terra ex Galata . terra Clupea. terra Baliarica . terra Ebusitana. med. ex i is IIII (59) 
 Summa: medicinae et historiae et observations DCCCCLVI 
 EX AVCTORIBVS 
 Messala oratore. Messala sene.
Fenestella. Attico. M.Varrone.
Ve r rio . Nepote Cornelio.

 

Deculone . Muciano. Melisso.
Vitruvio. Cassio Severe. Lon-
gulano . Fabio Vestale. 
 EXTERNIS 
 
 Qui de pictura scrips erunt :
Pasitele . Apelle. Melanthio.
Asclepiodoro. Euphranore .
Heliodoro qui anathemata 
Atheni en s ium scripsit . Me-
trodoro qui de architectonice 
scripsit. Democrito. Theo-
phrasto. Apione grammatico.
Qui de metallica medicina
scrips erunt : Nymphodoro.
Iolla . Apollodoro. Andrea .
Heraclide. Diagora. Botrye .
Archedemo . Dionysio. Ari-
stogene. Democle . Mneside.
Xenocrate Zenonis. Theomnesto.

L. XXXVI CONTINENTVR 
 naturae lapidum. 
 luxuria in marmoribus (1-3) 
 quis primus peregrine marmore columnas habuerit Romae (3) 
 quis primus in publicisoperibus ostenderit (2. 3) 
 qui primi laudati in marmore scalpendo et quibus temporibus (4) 
 de Mausoleo Cariae (4) 
 nobilitates operum et artificum in marmore CCXXV (4) 
 quando primum marmorum in aedificiis usus (5) 
 quis primi marmora secuerint et quando (6) 
 quis primus Romae crustaverit parietes (7) 
 
 quibus aetatibus quaeque marmora in usum venerint Romae (8) 
 ratio secandi marmora. de harenis quibus secantur (9) 
 de Naxio . de Armenio (10) 
 de Alexandrinis marmoribus (11) 
 de onyche sive alabastrite. 
 med. ex e o II I (12) 
 de lygdino , corallitico , Alabandico, Thebaico, Syenite (13) 
 de obeliscis (14. 15) 
 de eo qui pro gnomone in campo Martio est (15) 
 opera mirabilia in terris (16-23) 
 Sphinx Aegyptia. pyramides (17) 
 Pharos (18) 
 labyrinthi (19) 
 pensiles horti. pensile oppidum (20) 
 de templo Ephesiae Dianae (21) 
 aliorum templorum admirabilia (22) 
 de lapide fugitivo. echo septiens resonans. sine clavo aedificia (23) 
 Romae miracula operum XVIII (24) 
 de magnete lapide. med. ex eo III (25) 
 Syrius lapis (26) 
 de sarcophago sive Assio . med. ex eo X (27) 
 de che rn ite . de poro (28) 
 de lapidibus osseis . de palmatis. de Taenariis. de Coranis , de nigris marmoribus (29) 
 de molaribus lapidibus. pyrites, med. ex eo VII (30) 
 ostracites. med. ex eo IIII 
 amiantus. med. ex eo II (31) 
 geodes . med. ex eo III (32) 
 
 melitinus . med. ex eo VI (33) 
 gagates. med. ex eo VI (34) 
 spongites. med. ex eo II (35) 
 Phrygius (36) 
 haematites, med. ex eo V 
 schistos. med. ex eo VII (37) 
 androdamas , med. ex eo II. 
 Arabicus. miltites sive hepatites , anthracites (38) 
 Aētites . Taphiusius . callimus (39) 
 Samius. med. ex eo VIII (40) 
 Arabus . med. ex eo II (41) 
 de pumice, med. ex eo VIIII (42) 
 de mortariis medicinalibus et aliis. Etesius lapis, chalazius (43) 
 Siphnius . lapides molles (44) 
 lapides speculares (45) 
 phengites (46) 
 de cotibus (47) 
 de tophis (48) 
 de silicum natura . de reliquis ad structuram lapidibus (49. 50) 
 genera structurae (51) 
 de cisternis (52) 
 de calce (53) 
 harenae genera, mixtura harenae et calcis (54) 
 vitia structurae . de tectoriis (55) 
 de columnis. genera columnarum (56) 
 med. ex calce V (57) 
 de maltha (58) 
 de gypso (59) 
 de pavimentis (60-64) 
 asarotos oecos (60) 
 quod primum pavimentum Romae (61) 
 de subdialibus pavimentis (62) 
 
 Graecanica pavimenta (63) 
 quando primum lithostrota (04) 
 quando primum camarae vitreae (64) 
 origo vitri (65) 
 genera eius et ratio faciendi (66) 
 de Obsianis (67) 
 miracula ignium (68) 
 medicinae ex igni et cinere III (69) 
 prodigia foci (70) 
 Summa: medicinae ex iis LXXXVIIII: 
 ad serpentes III, bestiarum
morsus, ad venena, caput,
oculos, epinyct i das , dentes,
dentifricia, fauces, strumas,
stomachum; iocinera, pitui-
tam, testes, vesicam, calculos,
panos, haemorroidas, poda-
gras, sanguini sistendo, san-
guinem reicientibus, luxata,
phreneticos, lethargicos, co-
mitiales, melancholicos, ver-
tigines, ulcera, volnera uren-
da, secanda, convolsa, con-
tusa, maculas, usta, p h thisin ,
mammas, muliebria vitia, car-
bunculos, pestilentia . 
 Summa omnis: res et historiae et observationes CCCCXXXIIII 
 EX AVCTORIBVS 
 M. Varrone. C. Galba . Cincio .
Muciano. Nepote Cornelio.
L. Pisone. Q . Tuberone.
Fabio Vestale. Annio Fetiale.
Fabiano . Seneca. Catone censorio. Vitruvio. 
 EXTERNIS 
 Theophrasto. Pasitele. Iuba
rege. Nicandro. Sotaco. Su-
dine. Alexandro polyhistore.
Apione Plistonice . Duride.
Herodoto. Euhemero. Arista-
gora. Dionysio. Artemidoro.
Butorida . Antisthene. Demetrio. Demotele. Lycea.

L. XXXVII CONTINENTVR 
 origo gemmarum (1) 
 de Polycratis tyranni gemma, de Pyrrhi regis (2. 3) 
 qui scalptores optimi (4) 
 nobilitates scalpturae (4) 
 quae prima Romae dactyliothece (5) 
 gemmae in Pompei Magni triumpho translatae (6) 
 quando primum myrrhina invecta. luxuria circa ea (7) 
 natura eorum (8) 
 de crystallo (9. 10) 
 medicina ex eo 
 luxuria in crystallo (10) 
 de sucino (11. 12) 
 quae mentiti sint auctores de eo (11) 
 gen. eius VII . med. ex his ... (12) 
 lyncurium . med. II (13) 
 de adamante sive an an cite . 
 gen . adamantis VI. med. II (15) 
 de smaragdis (16-19) 
 gen. eorum XII (17) 
 vitia eorum (18) 
 tanos gemma . c h alcosmaragdos (19) 
 de beryllis . genera eorum VIII . vitia eorum (20) 
 de opalis . genera eorum VII. 
 vitia eorum et experimenta (21. 22) 
 de sardonyche . gen . eius.... vitia eius (23) 
 de onyche. gen. eius .... (24) 
 
 de carbunculis (25. 26) 
 gen. eorum XII (25) 
 vitia eorum et experimenta (26) 
 anthracitis (27) 
 sandastros . sandaresus (28) 
 lychnis , gen. ems IIII (29) 
 Carehedonia (30) 
 sarda. gen. eius V (31) 
 de topazo . gen. eius II (32) 
 de callaina (33) 
 de prasi o . gen. eius III (34) 
 nilion (35) 
 molochitis (36) 
 de iaspide 
 gen. eius XVII . vitia eorum (37) 
 de cyano . gen. eius I II (38) 
 de sappiro (39) 
 amethystos 
 gen. eius V . socondion . sapenos. pharanitis . Aphrodites blep h aron sive anteros sive paederos (40) 
 hyacinthus (41) 
 de. chrysolitho . gen. eius II II (42) 
 de chryselectro (43) 
 leucochrysos . gen. eius III (44) 
 melichrysi, xuthi (45) 
 paederos sive sangenon sive syenites (46) 
 asteria (47) 
 astrion (48) 
 
 astriotes (49) 
 astolon (50) 
 ceraunia . gen. eius IIII. baetylos (51) 
 iris (52) 
 leros (53) 
 Achatae. gen. eorum XIIII . acopos. med. ex ea . . . alabastritis . med. ex ea . . .
alectoriae . androdamas. ar-
gyrodamas. antipathes. Ara-
bica . aromatit i s . asbestos.
aspisatis . atizoe . augitis. a m -
phidanes sive chrysocolla.
Aphrodisiaca. apsyctos . Ae-
gyptilla (54) 
 Balanitae. batrachitis . baptes.
Beli oculus . Belus. baropte-
nus sive baripe . botry i tis .
bostryc h itis . bucardia. bron-
tea . Bol o e (55) 
 Cadmitis. callais. capnitis.
Cappadocia. callaica . cato-
chitis. catoptritis . cepitis sive
cepolatitis . ceramitis. cinae-
diae. ceritis. cireos. corsoides.
corallachates . corallis. crate-
ritis. crocallis. cyitis . chal-
cophonos. chelidoniae. che-loniae . chelonitis. chloritis.
Choaspitis. chrysolampsis .
chrysopis. cetionides (56) 
 Daphnea . diadochos . diphyes.
Dionysias. dracontias (57) 
 
 Encardia sive e nariste . enor-
chis. exhebenus . erythallis .
erotylos sive amphicom o s 
sive hieromnemon. eumeces.
eumithres. eupetalos. eureos.
eurotias . eusebes. epimelas (58) 
 Galaxias. galactitis sive leu-
cogaea sive leucograp h itis 
sive synechitis . gallaica . gas-
sinnade . glossopetra. Gorgo-
nia. goiiiaea (59) 
 Heliotropion. Hephaestitis .
Hermu aedoeon . hexecontali-
thos. hieracitis. hammitis.
Hammortis cornu .hormiscion .
hyaeniae. haematitis meniu 
sive x u thos (60) 
 Idaei dactyli. icterias. Iovis
gemma sive drosolithos . In-
dic a e . ion (61) 
 Lepidot i s . Lesbi a . leuco-
p h thalmos.leucopoecilos. liba-
nochr u s . limoniatis . liparea.
Iysimachos. Ieucochrysos (62) 
 Memnonia. Media , meconitis.
mithrax. moroc h thos . mor-
morion sive promnion sive

 

Alexandriorn . myr r itis. myr-
mecias. myrsinitis . mesoleu-
cos. mesomelas (63) 
 Nasamonitis. nebritis. Nipparena (64) 
 Oica . ombria sive notia. ono-
cardia . oritis sive sideritis.
ostracias sive ostracitis . os-
tritis . op h icardelos . obsiana (65) 
 Panchrus. pangonus . paneros 
sive panerastos . Ponticae .
gen. IIII. phloginos sive
chrysitis. phoenicitis. phyci-
tis. perileucos . paeanitis sive
gaeanis (66) 
 Solis gemma, sagda. Samo-
thracia. sauritis. sarcitis. se-
lenitis. sideritis. sideropoe-
cilos. spongitis. synodontitis .
Syrtitis. syringitis (67) 
 Trichrus . thely r rhizos . the-
lycardios sive mucul . Thra-
cia, gen. III. tephritis . teco-
lithos (68) 
 Veneris crines. Ve i entana (69) 
 Zathene . zamilam p is . zoraniscaea (70) 
 hepatitis , steatitis . Adaduso nephros . Adadu op h thalmos. Adadu dactylos . triop h thalmos (71) 
 carcinia s . echitis. scorpitis.
scaritis. triglitis. aegop h thalmos. hyop h thalmos . gerani-
tis. Aëtitis. myrmecitis. can-
tharias. lycop h thalmos. taos.
timictonia (72) 
 
 ammochrysos . cenchritis .
dryitis . cissitis . narcissitis.
cyamias. pyren. phoenicitis.
c h ala z ias . pyritis. polyzonos.
astrapaea . p h logitis . anthra-
citis. enygros. polyt h rix .
leontios. pardalios. drosoli-
thos . melichrus . melich l oros .
crocias . polias . spartopolia.
rhoditis. melitis . chalcitis.
sycitis. bostryc h itis . cher-
 n itis . anancitis . synochitis. 
 dendritis (73) 
 coc h lides (74) 
 de figura gemmarum (75) 
 ratio probandi (76) 
 comparatio naturae per terras . 
 comparatio rerum per pretia (77) 
 Summa: res et historiae et observationes MCCC 
 EX AVCTORIBVS 
 
 M. Varron e . actis triurm-
pho rum . Maecenate. I accho .
Cornelio Bo c cho . 
 EXTERNIS 
 Iuba rege. Xenocrate Zeno-
nis. Sudine. Aeschylo. Phi-
loxen o . Euripide. Nicandro.
Satyro. Theophrasto. C h arete .
Philemone . Demostrato . Zeno-
themi . Metrodoro. Sotaco.

 

P y t h ea . Tim a eo Siculo. Nicia.
Theochresto. Asaruba. Mna-
sea. Theomene. Ctesia. Mi-
thridate. Sophocle. Archelao
rege. Callistrato. Democrito.
Ismenia. Olympico. Alexandro
pol yh istore. Apione. Oro .
Zoroastre. Zachalia .

Mundum et hoc quodcumque nomine alio caelum
appellare libuit, cuius circumflexu degunt cuncta, numen
esse credi par est, aeternum, inmensum, neque genitum
neque interiturum umquam. huius extera indagare nec
interest hominum nec capit humanae coniectura mentis.
 sacer est, aeternus, immensus, totus in toto, immo vero
ipse totum , infinitus ac finito similis, omnium rerum certus
et similis incerto , extra intra cuncta conplexus in se,
idemque rerum naturae opus et rerum ipsa natura. furor
est mensuram eius animo quosdam agitasse atque prodere
ausos, alios rursus occasione hinc sumpta aut hi c data
innumerabiles tradidisse mundos , ut totidem rerum naturas
credi oporteret aut, si una omnes incubaret , totidem tamen

 

soles totidemque lunas et cetera etiam in uno et inmensa
et innumerabilia sidera, quasi non eaedem quaestiones semper
in termino cogitationi sint occursurae desiderio finis alicuius 
aut, si haec infinitas naturae omniumn artifici possit adsignari,
non idem illud in uno facilius sit intellegi, tanto praesertim
 opere. furor est profecto, furor egredi ex eo et, tamquam
interna eius cuncta plane iam nota sint, ita scrutari extera,
quasi vero mensuram ullius rei possit agere qui sui nesciat,
aut me ns hominis videre quae mundus ipse non capiat.

(2) Formam eius in speciem orbis absoluti globatam
esse nomen in primis et consensus in eo mortalium orbem
appellantium, sed et argumenta rerum docent, non solum
quia talis figura omnibus sui partibus vergit in sese ac
sibi ipsa toleranda est seque includit et continet nullarum
egens compagium nec finem aut initium ullis sui partibus
sentiens, nec quia ad motum, quo subinde verti mox
adparebit, talis aptissima est, sed oculorum quoque pro-
batione , quod convexus mediusque quacumque cernatur,
cum id accidere in alia non possit figura.

(3) Hanc ergo formam eius aeterno et inrequieto
ambitu, inenarrabili celeritate, viginti quattuor horarum
spatio circumagi solis exortus et occasus haut dubium

 

reliquere. an sit inmensus et ideo sensum aurium ex-
cedens tantae molis rotatae vertigine adsidua sonitus, non
equidem facile dixerim, non, Hercule, magis quam cir-
cumactorum simul tinnitus siderum suosque volventium
orbes an dulcis quidam et incredibili suavitate concentus .
nobis qui intus agimus iuxta diebus noctibusque tacitus
labitur mundus. esse innumeras ei effigies animalium
rerumque cunctarum inpressas nec, ut in volucrum notamus
ovis, levitate continua lubricum corpus, quod clarissimi 
auctores dixere, terrenorum argumentis indicatur , quoniam
inde deciduis rerum omnium seminibus innumerae, in
 mari praecipue ac plerumque confusis monstrificae, gig-
nantur effigies, praeterea visus probatione, alibi ursi , tauri
alibi, alibi litterae figura , candidiore medio per verticem
circulo.

equidem et consensu gentium moveor; nam-
que et Graeci nomine ornamenti appellavere eum et nos 
a perfecta absolutaque elegantia mundum. caelum quidem 
haut dubie caelati argumento diximus , ut interpretatur
M. Varro. adiuvat rerum ordo discripto circulo qui
signifer vocatur in duodecim animalium effigies et per
illas solis cursus congruens tot saeculis ratio.

(4) Nec de elementis video dubitari quattuor esse
ea : ignium summum , inde tot stellarum illos conlucentium
oculos; proximum spiritus , quem Graeci nostrique eodem
vocabulo aëra appellant, vitalem hunc et per cuncta rerum
meabilem totoque consertum ; huius vi suspensam cum
quarto aquarum elemento librari medio spatii tellurem.
 ita mutuo conplexu diversitatis effici nexum et levia
ponderibus inhiberi quo minus evolent, contraque gravia
ne ruant suspendi, levibus in sublime tendentibus. sic
pari in diversa nisu in suo quaeque consistere, inrequieto
mundi ipsius constricta circuitu, quo semper in se re currente 
imam atque mediam in toto esse terram, eandemque uni -
verso cardine stare pendentem, librantem per quae pendeat,
ita solam inmobilem circa eam volubili universitate; ean -
dem ex omnibus necti eidemque omnia inniti .

inter
hanc caelumque eodem spiritu pendent certis discreta
spatiis septem sidera, quae ab incessu vocamus errantia,
cum errent nulla minus illis. eorum medius sol fertur,
amplissima magnitudine ac potestate nec temporum modo
terrarumque, sed siderum etiam ipsorum caelique rector.
 hunc esse mundi totius animum ac planius mentem, hunc
principale naturae regimen ac numen credere decet opera
eius aestimantes. hic lucem rebus ministrat aufertque
tenebras, hic reliqua sidera occultat, inlustrat ; hic vices

 

temporum annumque semper renascentem ex usu naturae
temperat; hic caeli tristitiam discutit atque etiam humani
nubila animi serenat; hic suum lumen ceteris quoque
sideribus fenerat , praeclarus, eximius, omnia intuens, omnia
etiam exaudiens, ut principi litterarum Homero placuisse
in uno eo video.

(5) Quapropter effigiem dei formamque quaerere
inbecillitatis humanae reor. quisquis est deus, si modo est
alius, et quacumque in parte, totus est sensus, totus visus ,
totus auditus, totus animae, totus animi, totus sui. innumeros
quidem credere atque etiam ex vitiis hominum, ut Pudi-
citiam, Concordiam, Mentem, Spem, Honorem, Clementiam,
Fidem, aut, ut Democrito placuit, duos omnino, Poenam
et Beneficium, maiorem ad socordiam accedit. fragilis et
laboriosa mortalitas in partes ita digessit infirmitatis suae 15
memor, ut portionibus coleret quisque quo maxime indigeret.
itaque nomina alia aliis gentibus et numina in iisdemn
innumerabilia invenimus , inferis quoque in genera d i -
scriptis morbisque et multis etiam pestibus, dum esse
placatas trepido metu cupimus. ideoque etiam publice
Febris fanum in Palatio dicatum est, Orbonae ad aedem 
Larumn ara et Malae Fortunae Esquiliis. quam ob rem
maior caelitum populus etiam quam hominum intellegi
potest, cum singuli quoque ex semet ipsis totidem deos

 

faciant Iunones Geniosque adoptando sibi, gentes vero
quaedam animalia et aliqua etiam obscena pro dis habeant 
ac multa dictu magis pudenda, per fetidos cibos, alia et
similia, iurantes. matrimonia quidem inter deos credi
tantoque aevo ex i is neminem nasci et alios esse grandaevos
semper canosque, alios iuvenes atque pueros, atri coloris ,
aligeros, claudos, ovo editos et alternis diebus viventes
morientesque, puerilium prope deliramentorum est, sed
super omnem inpudentiam, adulteria inter ipsos fingi, mox
iurgia et odia, atque etiam furtorum esse et scelerum
numina. deus est mortali iuvare mortalem, et haec ad
aeternam gloriam via. hac proceres iere Romani, hac
nunc caelesti passu cum liberis suis vadit maximus omnis
aevi rector Vespasianus Augustus fessis rebus subveniens.
 hic est vetustissimus referendi bene merentibus gratiam
mos, ut tales numinibus adscribant . quippe et aliorum 
nomina deorum et quae supra retuli siderum ex hominum
nata sunt meritis. lovem quidem aut Mercurium aliterve
alios inter se vocari et esse caelestem nomenclaturam ,§20? quis
non interpretatione naturae fateatur inridendum ? agere
curam rerum humanarum illud, quicquid est, summum ac vel tam tristi atque multiplici ministerio non pollui cre-
damus dubitemusne ? vix pro d est iudicare , utrum magis
conducat generi humano, quando aliis nullus est deorum

 

respectus, aliis pudendus. externis famulantur sacris ac
digitis deos gestant, monstra quoque colunt, damnant et
excogitant cibos, imperia dira in ipsos, ne somno quidem
quieto, inrogant. non matrimonia, non liberos, non denique
quicquam aliud nisi iuvantibus sacris deligunt . alii in
Capitolio fallunt ac fulminantem periurant lovem. et hos
iuvant scelera, illos sacra sua poenis agunt. 
 Invenit tamen inter has utrasque sententias medium
sibi ipsa mortalitas numen, quo minus etiam plana de
deo coniectatio esset. toto quippe mundo et omnibus
locis omnibusque horis omnium vocibus Fortuna sola in-
vocatur ac nominatur, una accusatur, rea una agitur, una
cogitatur , sola laudatur , sola arguitur et cum conviciis
colitur, volubilis .... que , a plerisque vero et caeca exi-
stimata, vaga, inconstans, incerta, varia indignorumque
fautrix. huic omnia expensa, huic feruntur accepta, et in
tota ratione mortalium sola utramque paginam facit, adeoque
obnoxiae sumus sortis, ut prors u s ipsa pro deo sit qua
deus probatur incertus. pars alia et hanc pellit astro-
que suo eventus adsignat et nascendi legibus, semelque
in omnes futuros umquam deo decretum, in reliquum
vero otium datum. sedere coepit sententia haec, pariter-
que et eruditum vulgus et rude in eam cursu vadit.

 

ecce fulgurum monitus,§24? oraculorum praescita, haruspicum
praedicta atque etiam parva dictu in auguriis sternumenta 
et offensiones pedum. Divus Augustus prodidit laevum
sibi calceum praepostere inductum quo die seditione
militari prope adflictus est. quae singula inprovidam
mortalitatem involvunt, solum ut inter ista vel certum sit
nihil esse certi nec quicquam miserius homine aut super-
bius. ceteris quippe animantium sola victus cura est, in
quo sponte naturae benignitas sufficit, uno quidem vel
praeferendo cunctis bonis, quod de gloria, de pecunia,
ambitione superque de morte non cogitant. 
 Verum in his deos agere curam rerum humanarum
credi ex usu vitae est poenasque maleficiis aliquando
seras, occupato deo in tanta mole, numquam autem inritas
esse nec ideo proximum illi genitum hominem, ut vilitate
iuxta beluas esset. inperfectae vero in homine naturae
praecipua solatia, ne deum quidem posse omnia—namque
nec sibi potest mortem consciscere, si velit, quod homini
dedit optimum in tantis vitae poenis, nec mortales aeternitate
donare aut revocare defunctos nec facere ut qui vixit non
vixerit, qui honores gessit non gesserit—nullumque habere
in praeterita ius praeterquam oblivionis atque (ut facetis 
quoque argumentis societas haec cum deo copuletur) ut
bis dena viginti non sint aut multa similiter efficere non
25 posse. per quae declaratur haut dubie naturae potentia idque
esse quod deum vocemus . in haec divertisse non fuerit
alienum, vulgata ia m propter adsiduam quaestionem de deo.

(6) Hinc redeamus ad reliqua naturae. sidera,
quae adfixa diximus mundo, non illa , ut existimat volgus, 
singulis attributa nobis et clara divitibus, minora pauperibus,
obscura defectis ac pro sorte cuiusque lucentia adnumerata
mortalibus, cum suo quaeque homine orta moriuntur nec
aliquem exstingui decidua significant. non tanta caelo
societas nobiscum est, ut nostro fato mortalis sit ibi quoque
siderum fulgor. illa nimio alimento tracti umoris ignea 
vi abundantiam reddunt, cum decidere creduntur, ut apud
nos quoque luminibus accensis liquore olei notamus acci-
dere. ceterum aeterna caelestibus est natura intexen -
tibus mundum intextuque concretis, potentia autem ad
terram magnopere eorum pertinens, quae propter effectus
claritatemque et magnitudinem in tanta subtilitate nosci
potuerunt, sicut suo demonstrabimus loco. circulorum 
quoque caeli ratio in terrae mentione aptius dicetur,
quando ad eam tota pertinet, signiferi modo invento r ibus 
non dilatis. obliquitatem eius intellexisse, hoc est rerum 
fores aperuisse, Anaximander Milesius traditur primus Olym-
piade quinquagesima octava, signa deinde in eo Cleostratus, et
prima arietis ac sagittarii, sphaeram ipsam ante multo Atlas. 
 Nunc relicto mundi ipsius corpore reliqua inter
caelum terrasque tractentur. summum esse quod vocant

 

Saturni sidus ideoque minimum videri et maximo ambire
circulo ac tricesimo anno ad brevissima sedis suae prin-
cipia regredi certum est, omnium autem errantium siderum
meatus, interque ea solis et lunae, contrarium mundo
agere cursum, id est laevum, illo semper in dextra praecipiti.
 et quamvis adsidua conversione immensae celeritatis attol-
lantur ab eo rapianturque in occasum, adverso tamen ire
motu per suos quaeque passus. ita fieri, ne convolutus
aer eandem in partem aeterna mundi vertigine ignavo
globo torpeat, sed fundatur adverso siderum verbere dis-
cretus et digestus. Saturni autem sidus gelidae ac rigentis
esse naturae, multumque ex eo inferiorem Iovis circulum
et ideo motu celeriore duodenis circumagi annis. tertium
Martis, quod quidam Herculis vocant, igne ardens solis
vicinitate, binis fere annis converti, ideoque huius ardore
nimio et rigore Saturni, interiectum ambobus, ex utroque
temperari Iovem salutaremque fieri. deinde solis meatum
esse partium quidem trecentarum sexaginta, sed ut ob-
servatio umbrarum eius redeat ad notas , quinos annis dies
adici superque quartam partem diei. quam ob causam
quinto anno unus intercalarius dies additur, ut temporum
ratio solis itineri congruat. 
 
 Infra solem ambit ingens sidus appellatum Veneris,
alterno meatu vagum ipsisque cognominibus aemulum solis
ac lunae. praeveniens quippe et ante matutinum exoriens
luciferi nomen accepit ut sol alter diemque maturans,
contra ab occasu refulgens nuncupatur vesper ut prorogans
lucem vicemve lunae reddens. quam naturam eius Py-
thagoras Samius primus deprehendit Olympiade circiter
XLII , qui fuit urbis Romae annus CXLII . iam magnitudine
extra cuncta alia sidera est, claritatis quidem tantae, ut
unius huius stellae radiis umbrae reddantur. itaque et in
magno nominum ambitu est. alii enim lunonis, alii Isidis, alii
Matris Deum appellavere. huius natura cuncta generantur
in terris. namque in alterutro exortu genitali rore con -
spergens non terrae modo conceptus inplet, verum animantium
quoque omnium stimulat. signiferi autem ambitum peragit
trecenis et duodequinquagenis diebus, a sole numquam
absistens partibus sex atque quadraginta longius, ut Timaeo
placet. 
 Simili ratione, sed nequaquam magnitudine aut vi,
proximum illi Mercurii sidus, a quibusdam appellatum
Apollinis, inferiore circulo fertur VIIII diebus ociore ambitu,
modo ante solis exortum, modo post occasum splendens,

 

numquam ab eo XXII parlibus remotior , ut Cidenas et 
Sosigenes docent. ideo et peculiaris horum siderum
ratio est neque communis cum supra dictis. nam ea et
quarta parte caeli a sole abesse et tertia, et adversa soli
saepe cernuntur, maioresque alios habent cuncta plenae 
conversionis ambitus in magni anni ratione dicendos.

Sed omnium admirationem vincit novissimum sidus,
terris familiarissimum et in tenebrarum remedium ab na-
tura repertum, lunae. multiformisl haec ambigua torsit in-
genia contemplantium et proximum ignorare sidus maxime
indignantium, crescens semper aut senescens et modo curvata
in cornua facie , modo aequa portione divisa, modo sinuata in
orbem, maculosa eademque subito praenitens, inmensa orbe
pleno ac repente nulla, alias pernox, alias sera et parte diei
solis lucem adiuvans, deficiens et in defectu tamen conspicua
—quae mensis exitu latet , t um laborare non creditur—,
iam vero humilis et excelsa , et ne id quidem uno modo, sed
alias admota caelo, alias contigua montibus, nunc in aqui-
lonem elata, nunc in austros deiecta. quae.singula in ea
deprehendit hominum primus Endymion; ob id amor eius
fama traditur . non sumus profecto grati erga eos qui
labore curaque lucem nobis aperuere in hac luce, miraque

 

humani ingeni peste sanguinem et caedes condere anna-
libus iuvat, ut scelera hominum noscantur mundi ipsius
ignaris. proxima ergo cardini, ideoque minimo ambitu,
vicenis diebus septenisque et tertia diei parte peragit
spatia eadem, quae Saturni sidus altissimum XXX, ut
dictum est, annis. dein morata in coitu solis biduo, cum
tardissime, a tricesima luce rursum ad easdem vices exit, 
haut scio an omnium, quae in caelo pernosci potuerunt,
magistra: in XII mensium spatia oportere dividi annum,
quando ips a totiens solem redeuntem ad principia conse-
quitur; solis fulgore, ut reliqua siderum, regi, siquidem
in totum mutuata ab eo luce fulgere, qualem in reper -
cussu aquae volitare conspicimus; ideo molliore et inper-
fecta vi solvere tantum umorem atque etiam augere, quem
solis radii absumant. ideo inaequali lumine adspici , quia ,
ex adverso demum plena, reliquis diebus tantum ex se 
terris ostendat, quantum a sole ipsa concipiat; in coitu
quidem non cerni, quoniam haustum omnem lucis aversa 
illo regerat, unde acceperit. sidera vero haut dubie umore
terreno pasci, quia dimidio orbe numquam maculoso 
cernatur , scilicet nondum suppetente ad hauriendum ultra 
iusta vi ; masculas enim non aliud esse quam terrae raptas
cum umore sordes.

defectus autem suos et solis,

 

rem in tota contemplatione naturae maxime miram et
ostento similem, magnitudinum umbraeque indices exsistere. 
 (7) quippe manifestum est solem interventu lunae occultari
lunamque terrae obiectu ac vices reddi, eosdem solis
radios luna interpositu suo auferente terrae terraque lunae.
hac subeunte repentinas obduci tenebras rursumque illius
umbra sidus hebetari. neque aliud esse noctem quam
terrae umbram, figuram autem umbrae similem metae ac
turbini inverso, quando mucrone tantum ingruat neque
lunae excedat altitudinem , quoniam nullum aliud sidus
eodem modo obscuretur et talis figura semper mucrone 
deficiat. spatio quidem consumi umbras indicio sunt
volucrum praealti volatus. ergo confinium illis est airis
terminus initiumque aetheris. supra lunam pura omnia ac
diurnae lucis plena. a nobis autem per noctem cernuntur
sidera, ut reliqua lumina e tenebris, et propter has causas
nocturno tempore deficit luna. stati autem atque menstrui 
non sunt utrique defectus propter obliquitatem signiferi
lunaeque multivagos, ut dictum est, flexus, non semper in 
scripulis partium congruente siderum motu.

(8) Haec ratio mortales animos subducit in
caelum ac velut inde contemplantibus trium maximarum
rerum naturae partium magnitudinem detegit. non posset
quippe totus sol adimi terris intercedente luna, si terra
maior esset quam luna. tertia ex utroque vastitas

 

solis aperietur , ut non sit necesse amplitudinem eius oculo-
rum argumentis atque coniectura animi scrutari: inmenlsum 
esse, quia arborum in limitibus porrectarum in quotlibet 
passuum milia umbras paribus iaciat intervallis, tamquam
toto spatio medius, et quia per aequinoctium omnibus in
meridiana plaga habitantibus simul fiat a vertice, item
quia circa solstitialem circulum habitantium meridie ad
septentrionem umbrae cadant, ortu vero ad occasum, quae
fieri nullo modo possent, nisi multo quam terra maior
esset, nec non quod montem Idam exoriens latitudine
exsuperet, dextra laevaque large amplectens, praesertim
tanto discretus intervallo. 
 Defectus lunae magnitudinem eius haut dubia ratione
declarat, sicut terrae parvitatenm ipse deficiens. namque
cum sint tres umbrarum figurae constetque, si par lumini
sit materia quae iaciat , umbram columnae effigie iaci nec
habere finem, si vero maior materia quam lumen, turbinis
recti, ut sit imum eius angustissimum et simili modo
infinita longitudo, si minor materia quam lux, metae
existere effigiem in cacuminis finem desinentem talemque
cerni umbram deficiente luna: palam fit , ut nulla amplius
relinquatur dubitatio, superari magnitudinem terrae. id 
quidem et tacitis naturae ipsius indiciis: cur enim partitis

 

vicibus anni brumalis abscedit aut noctium opacitate terras
reficit? exusturus haut dubie, et sic quoque exurens quadam
in parte. tanta magnitudo est.

(9) Et rationem quidem defectus utriusque
primus Romani genesis in vulgum extulit Sulpicius
Gallus, qui consul cum M. Marcello fuit, sed tum tribunus
militum, sollicitudine exercitu liberato pridie quam Perses 
rex superatus a Paulo est in concionem ab imperatore
productus ad praedicendam eclipsim, mox et composito
volumine. apud Graecos autem investigavit primus omnium
Thales Milesius Olympiadis XLVIII anno quarto praedicto
solis defectu, qui Alyatte rege factus est urbis conditae
anno CLXX . post eos utriusque sideris cursum in sexcentos
annos praececinit Hipparchus, menses gentium diesque et
horas ac situs locorum et visus populorum complexus,
aevo teste baut alio modo quam consiliorum naturae parti-
ceps. viri ingentes supraque mortalia , tantorum numinum
lege deprehensa et misera hominum mente iam soluta , in
defectibus scelera aut mortem aliquam siderum pavente
—quo in metu fuisse Stesichori et Pindari vatum sub-
limia ora palam est deliquio solis—aut in luna venefi-
cia arguente mortalitate et ob id crepitu dissono auxiliante

 

—quo pavore ignarus causae Nicias Atheniensium im-
perator veritus classem portu educere opes eorum adflixit
—: macte ingenio este, caeli interpretes rerumque naturae 
capaces, argumenti repertores, quo deos hominesque vicistis!
quis enim haec cernens et statos siderum (quoniam ita
appellate placuit) labores non suae necessitati mortales
genitos ignoscat? 
 Nunc confessa de iisdem breviter atque capitulatim
attingam ratione admodum necessariis locis strictimque
reddita, nam neque instituti operis talis argumentatio est
neque omnium rerum afferri posse causas minus mirum
est quam constare in aliquis.

(10) Defectus CCXXIII mensibus redire in suos
orbes certum est,solis defectus non nisi novissima primave
fieri luna, quod vocant coitum, lunae autem non nisi
plena, semperque citra quam proxime fuerint ; omnibus
autem annis fieri utriusque sideris defectus statis diebus
horisque sub terra nec tamen, cum superne fiant , ubique
cerni, aliquando propter nubila , saepius globo terrae
obstante convexitatibus mundi. intra ducentos annos
Hipparchi sagacitate compertum est et lunae defectum
aliquando quinto mense a priore fieri, solis vero septimo,
eundem bis in XXX diebus super terras occultari, sed ab
aliis hoc cerni, quaeque sunt in hoc miraculo maxime
mira, cum conveniat umbra terrae lunam hebetari, nunc
ab occasus parte hoc ei accidere, nunc ab exortus, quanam 
ratione, cum solis exortu umbra illa hebetatrix sub terra

 

esse debeat, semel iam accident ut in occasu luna deficeret
utroque super terram conspicuo sidere. nam ut XV diebus
utrumque sidus quaereretur, et nostro aevo accidit impera-
toribus Vespasianis patre III . filio consulibus .

(11) Lunam semper aversis a sole cornibus, si
crescat, ortus spectare, si minuatur, occasus, haut dubium
est; lucere dodrantes semuncias horarum ab secunda
adicientem usque ad plenum orbem detrahentemque in
deminutionem ; intra XIIII autem partes solis semper occultam
esse. quo argumento amplior errantium stellarum quam
lunae magnitude colligitur, quando illae et a septenis
interdum partibus emergant. sed altitudo cogit minores
videri, sicut adfixas caelo solis fulgor interdiu non cerni,
cum aeque ac noctu luceant idque manifestum fiat defectu
solis et praealtis puteis.

(12) Errantium autem tres, quas supra solem
diximus sitas, occultantur meantes cum eo, exoriuntur vero 
matutino discedentes partibus numquam amplius undenis.
postea radiorum eius contact reguntur et in triquetro
a partibus CXX stationes matutinas faciunt, quae et primae
vocantur, mox in adverso a partibus CLXXX exortus
vespertinos, iterumque in CXX ab alio latere appropin -
quantes stationes vespertinas, quas et secundas vocant,
donec assecutus in partibus duodenis occultet illas, qui

 

vespertini occasus appellantur. Martis stella, ut propior,
etiam ex quadrato sentit radios, a XC partibus, unde et
nomen accepit motus primus et secundus nonagenarius
dictus ab utroque exortu. eadem stationalis senis mensibus
commoratur in signis, alioqui bimenstris, cum ceterae
utraque statione quaternos menses non inpleant. inferiores
autem duae occultantur in coitu vespertino simili modo,
relictaeque a sole totidem in partibus faciunt exortus
matutinos, ad quos longissimis distantiae suae metis solem
insequuntur adeptaeque occasu matutino conduntur ac
praetereunt. mox eodem intervallo vespere exoriuntur
usque ad quos diximus terminos. ab his retrogradiuntur 
ad solem et occasu vespertino delitescunt. Veneris stella
et stationes duas, matutinam vespertinamque, ab utroque
exortu facit a longissimis distantiae suae finibus, Mercurii
stationum breviore momento quam ut deprehendi possint. 
 (13) Haec est luminum occultationumque ratio,per- 
plexior motu multisque involuta miraculis, siquidem mag-
nitudines suas et colores mutant , et eaedem ad septentrionem 
accedunt abeuntque ad austrum terrisque propiores aut
caelo repente cernuntur. in quibus aliter multa quam
priores tradituri fatemur ea quoque illorum esse muneris
qui primi vias quaerendi demonstraverint, modo ne quis
desperet saecula proficere semper. pluribus de causis
haec omnia accidunt: prima circulorum, quos Graeci ἀψῖδας 
in stellis vocant; etenim Graecis utendum erit voca-
bulis. sunt autem hi sui cuique earum aliique quam mundo,

 

quoniam terra a verticibus duobus, quos appellaverunt
polos, centrum caeli nec non et signiferi est oblique inter
eos siti. omnia autem haec constant ratione circini semper
indubitata . ergo ab alio cuique centro apsides suae exsur-
gunt ideoque diversos habent orbes motusque dissimiles,
quoniam interiores apsidas necesse est breviores esse.

igitur a terrae centro apsides altissimae sunt Saturno
in scorpione, Iovi in virgine, Marti in leone, soli in ge-
minis, Veneri in sagittario, Mercurio in capricorno, lunae in tauro, mediis omnium partibus, et e contrario ad
terrae centrum humillimae atque proximae. sic fit ut
tardius moveri videantur, cum altissimo ambitu feruntur ,
non quia adcelerent tardentve naturales motus, qui certi
ac singuli sunt illis, sed quia deductas ab summa apside
lineas coartari ad centrum necesse est, sicut in rotis
radios, idemque motus alias maior, alias minor centri
propinquitate sentitur. altera sublimitatium causa, quoniam
a suo centro apsidas altissimas habent in aliis signis,
Saturnus in librae parte vicesima, Iuppiter cancri quinta
decima,Mars capricorni XXVIII, sol arietis XVIIII , Venus
piscium XXVII , Mercurius virginis XV, luna tauri III . tertia
altitudinum ratio caeli mensura, non circuli, intellegitur,
subire eas aut descendere per profundum aëris oculis
aestimantibus. 
 
 Huic conexa latitudinum signiferi obliquitatisque causa
est. per hunc stellae quas diximus feruntur, nec aliud 
habitatur in terris quam quod illi subiacet, reliqua a
polis squalent. Veneris tantum stella excedit eum binis
partibus, quae causa intellegitur efficere ut quaedam ani-
malia et in desertis mundi nascantur. luna quoque per
totam latitudinem eius vagatur, sed omnino non excedens
eum . ab his Mercurii stella laxissime, ut tamen e duo-
denis partibus—tot enim sunt latitudinis —non amplius
octonas pererret, neque has aequaliter, sed duas in medio
eius et supra quattuor, infra duas. sol deinde medio
fertur inter duas partes flexuoso draconum meatu inae-
qualis, Martis stella quattuor mediis , lovis media et super
eam duabus , Saturni duabus ut sol . haec erit latitudinum
ratio ad austrum descendentium aut ad aquilonem sube-
untium. hac constare et tertiam illam a terra subeuntium
in caelum, et pariter scandi eam quoque existimavere
plerique falso . qui ut coarguantur, aperienda est subtilitas
inmensa et omnes eas conplexa causas. 
 Convenit stellas in occasu vespertino proximas esse
terrae et altitudine et latitudine , exortusque matutinos in 
initio cuiusque fieri, stationes in mediis latitudinum arti-
culis, quae vocant ecliptica. perinde confessum est motum
augeri, quamdiu in vicino sint terrae; cum abscedant in
altitudinem , minui. quae ratio lunae maxime sublimitatibus
adprobatur. aeque non est dubium in exortibus matutinis
etiamnum augeri atque a stationibus primis tris superi-

 

ores deminuere se usque ad stationes secundas. quae
cum ita sint , manifestum erit ab exortu matutino latitu-
dines scandi, quoniam in eo primum habitu incipiat parcius
adici motus, in stationibus vero primis et altitudinem 
subir i , quoniam tum primum incipiant detrahi numeri 
stellaeque retroire. cuius rei ratio privatim reddenda
est. percussae in qua diximus parte et triangulo solis
radio inhibentur rectum agere cursum et ignea vi levantur
in sublime. hoc non protinus intellegi potest visu nostro,
ideoque existimantur stare, unde et nomen accepit statio.
progreditur deinde eiusdem radii violentia et retroire cogit
vapore percussas. multo id magis in vespertino earum
exortu, toto sole adverso cum in summas apsidas expel-
luntur minimaeque cernuntur, quoniam altissime absunt,
et minimo feruntur motu, tanto minore , cum hoc in altissimis
apsidum evenit signis. ab exortu vespertino latitudo
descenditur parcius iam se minuente motu, non tamen
ante stationes secundas augente, cum et altitudo descen-
ditur, superveniente ab alio latere radio eademque vi rur-
sus ad terras deprimente, qua sustulerat in caelum e 
priore triquetro. tantum interest, subeant radii an super-
veniant, multoque eadem magis in vespertino occasu ac-
cidunt. haec est superiorum stellarum ratio; difficilior reli-
quarum et a nullo ante nos reddita.

(14) Primum igitur dicatur, cur Veneris stella 

numquam longius XLVI partibus, Mercurii XX ab sole
abscedant, saepe citra eas ad solem reciprocent . conversas
habent. utraeque apsidas ut infra solem sitae, tantumque
circulis earum subter est quantum superne praedictarum,
et ideo non possunt abesse amplius, quoniam curvatura
apsidum ibi non habet longitudinem maiorem. ergo utrique 
simili ratione modum statuunt apsidum suarum margines,
ac spatia longitudinis latitudinum evagatione pensant. at
 enim cur non semper ad quadraginta sex et ad partes
viginti perveniunt? immo vero, sed ratio canonicos fallit.
namque apparet apsidas quoque earum moveri, quod
numquam transeant solem. itaque cum in partem ipsam
eius incidere margines alterutro latere, tum et stellae
ad longissima sua intervalla pervenire intelleguntur. cum
citra fuere margines, totidem partibus et ipsae ocius redire
cogurtur , cum sit illa semper utrique extremitas summa. 
 Hinc et ratio motuumconversa intellegitur. superi-
ores enim celerrime feruntur in occasu vespertino, hae
tardissime; illae a terra altissime absunt, cum tardissime
moventur, hae, cum ocissime, quia, sicut in illis propin-
quitas centri adcelerat, ita in his extremitas circuli. illae
ab exortu matutino minuere celeritatem incipiunt, hae
vero augere; illae retro cursum agunt a statione matutina 
usque ad vespertinam, Veneris a vespertina usque ad
matutinam. incipit autem ab exortu matutino latitudinem
scandere, altitudinem vero ac solem insequi a statione 

matutina, ocissima in occasu matutino et altissima, degredi
autem latitudine motumque minuere ab exortu vespertino ,
retro quidem ire simulque altitudine degredi ab statione
vespertina , Mercurii rursus stella utroque modo scandere
ab exortu matutino, degredi vero latitudine a vespertino,
consecutoque sole ad quindecim partium intervallum 
consistit quadriduo prope inmobilis. mox ab altitudine
descendit retroque graditur ab occasu vespertino usque
ad exortum matutinum, tantumque haec et luna totidem
diebus, quot subiere, descendunt. Veneris quindecies pluri-
bus subit, rursus Saturni et Iovis duplicato degrediuntur ,
Martis etiam quadruplicato. tanta est naturae varietas, sed
ratio evidens. nam quae in vaporem solis nituntur, etiam
descendunt aegre. 
 (15) Multa promi amplius circa haec possunt secreta
naturae legesque, quibus ipsa serviat, exempli gratia in
Martis sidere, cuius est maxime inobservabilis cursus,
numquam id stationem facere Iovis sidere triquetro, raro
admodum LX partibus discreto, qui numerus sexangulas
mundi efficit formas, nec exortus nisi in duobus signis
tantum, cancri et leonis, simul edere , Mercurii vero sidus
exortus vespertinos in piscibus raros facere, creberrimos 
in virgine, in libra matutinos, item matutinos in aquario,
rarissimos in leone, retrogradum in tauro et geminis non
fieri, in cancro vero non citra vicesimam quintam partem,
 lunam bis coitum cum sole in nullo alio signo facere
quam geminis, non coire aliquando in sagittario tantum,
novissimam vero primamque eadem die vel nocte nullo

 

alio in signo quam ariete conspici—id quoque paucis
mortalium contigit , et inde fama cernendi Lynceo—, non
conparere in caelo Saturni sidus et Martis, cum plurimum,
diebus CLXX, lovis XXXVI aut, cum minimum, denis
detractis diebus , Veneris LXVIIII aut, cum minimum, LII, 5
Mercuri XIII aut, cum plurimum, XVII .

(16) Colores ratio altitudinum temperat, siquidem
earum similitudinem trahunt, in quarum aëra venere
subeundo, tinguitque adpropinquantes utralibet alieni meatus 
circulus, frigidior in pallorem, ardentior in ruborem, ven- 10
tosus in horrorem , sol atque commissurae apsidum extre-
maeque orbitae atram in obscuritatem. suus quidem
cuique color est: Saturno candidus , Iovi clarus, Marti
igneus, Lucifero candens, Vesperi refulgens, Mercurio
radians, lunae blandus, soli, cum oritur, ardens, postea 
radians, his causis conexo visu et earum quae caelo con-
tinentur. namque modo multitude conferta inest circa
dimidios orbes lunae, placida nocte leniter inlustrante eas,
modo raritas, ut fugisse miremur, plenilunio abscondente 
aut cum solis suprave dictarum radii visus pr a estrinxere 
nostros. et ipsa autem luna ingruentium solis radiorum
haut dubie differentias sentit , hebetante cetero inflexos 
mundi convexitate eos praeterquam ubi recti angulorum
conpetant ictus. itaque in quadrato solis dividua est , in

 

triquetro seminani ambitur orbe, inpletur autem in ad-
verso, rursusque minuens easdem effigies paribus edit
intervallis, simili ratione qua super solem tria sidera.

(17) Sol autem ipse quattuor differentias habet,
bis aequata nocte diei, vere et autumno, in centrum incidens
terrae octavis in partibus arietis ac librae, bis permutatis
spatiis, in auctum diei bruma, octava in parte capricorni,
noctis vero solstitio, totidem in partibus cancri. inae-
qualitatis causa obliquitas e st signiferi, cum pars aequa
mundi super subterque terras omnibus fiat momentis.
sed quae recta in exortu suo consurgunt signa longiore
tractu tenent lucem; quae vero obliqua, ociore transeunt
spatio.

(18) Latet plerosque magna caeli adsectatione
conpertum principibus doctrinae viris, superiorum trium
siderum ignes esse qui decidui ad terras fulminum nomen
habeant, sed maxime Iov is medio loco siti, fortassis
quoniam contagium nimii umoris ex superiore circulo at-
que ardoris ex subiecto per hunc modum egerat , ideoque
dictum lovem fulmina iaculari. ergo ut e flagrante ligno
carbo cum crepitu, sic a sidere caelestis ignis exspuitur
praescita secum adferens, ne abdicata quidem sui parte
in divinis cessante operibus. idque maxime turbato fit
aëre, quia collectus umor abundantiam stimulat aut quia
turbatur quodam ceu gravidi sideris partu.

(19) Intervalla quoque siderum a terra multi

 

indagare temptarunt , et solem abesse a luna undeviginti 
partes quantam lunam ipsam a terra prodiderunt. Pytha-
goras vero, vir sagacis animi, a terra ad lunam CXXVI 
stadiorum esse collegit , ad solem ab ea duplum, inde ad
duodecim signa triplicatum, in qua sententia et Gallus
Sulpicius fuit noster .

(20) Sed Pythagoras interdum et musica ratione
appellat tonum quantum absit a terra luna, ab ea ad
Mercurium dimidium spatii et ab eo ad Veneris , a quo 
ad solem sescuplum , a sole ad Martem tonum [id est
quantum ad lunam a terra], ab eo ad Iovem dimidium
et ab eo ad Saturni , et inde sescuplum ad signiferum;
 ita septem tonis effici quam διὰ πασῶν ἁρμονίαϝ vocant,
hoc est universitatem concentus ; in ea Saturnum Dorio
moveri p h thongo , Iovem Phrygio et in reliquis similia, iu-
cunda magis quam necessaria subtilitate.

(21) Stadium XXV nostros efficit passus, hoc
est pedes DCXXV. Posidonius non minus XL stadiorum
a terra altitudinem esse, in quam nubila ac venti nubesque
perveniant , inde purum liquidumque et inperturbatae lucis

 

aëra , sed a turbido ad lunam viciens C milia stadiorum ,
inde ad solem quinquiens miliens, et spatio fieri, ut tam
inmensa eius magnitudo non exurat terras. plures autem 
DCCCC in altitudinem nubes subire prodiderunt. incon-
perta haec et inextricabilia, sed prodenda, quia sunt pro-
dita, in quis tamen una ratio geometricae collectionis
numquam fallacis possit non repudiari, si cui libeat altius
ista persequi, nec ut mensura — id enim velle paene
dementis otii est —, sed ut tantum aestimatio coniectanti 
constet animo. nam cum CCCLX et fere sex partibus 
orbis solis ex circuitu eius patere appareat circulum, per
quem meat , semperque dimetiens tertiam partem ambitus
ettertiae paulo minus septimam colligat, apparet dempta
eius dimidia, quoniam terra centralis interveniat, sextam
fere partem huius inmensi spatii, quod circa terram circuli spatio R 2 E 2 v. -tii r 
solaris animo conprehenditur, inesse altitudinis spatio , lunae
vero duodecimam, quoniam tanto breviore quam sol ambitu
currit. ita fieri eam in medio solis ac terrae. miror 
quo procedat inprobitas cordis humani parvolo aliquo in-
vitata successu, sicut in supra dictis occasionem inpudentiae
ratio largitur. ausique divinare solis ad terrain spatia
eadem ad caelum agunt, quoniam sit medius sol, ut pro-
tinus mundi quoque ipsius mensura veniat in digitos.
quantas enim dimetiens habeat septimas, tantas habere
circulum duoetvicesimas, tamquam plane a perpendiculo
mensura caeli constet. Aegyptia ratio, quam Petosiris

 

et Nechepsos ostendere, singulas partes in lunari circulo,
ut dictum est, minimo XXXIII stadiis paulo amplius patere 
colligit, in Saturni amplissimo duplum, in solis, quem
medium esse diximus, utriusque mensurae dimidium. quae 
computatio plurimum habet pudoris, quoniam ad Saturni
circulum addito signiferi ipsius intervallo nec numerabilis 
multiplicatio efficitur.

(22) Restant pauca de mundo. namque et in
ipso caelo stellae repente nascuntur. plura earum genera.

cometas Graeci vocant, nostri crinitas, horrentes crine
sanguineo et comarum modo in vertice hispidas. iidem
pogonias quibus inferiore ex parte in speciem barbae
longae promittitur iuba. acontiae iaculi modo vibrantur,
ocissimo significatu. haec fuit, de qua quinto consulatu
suo Titus Imperator Caesar praeclaro carmine per-
scripsit, ad hunc diem novissima visa. easdem breviores
et in mucronem fastigatas xiphias vocavere, quae sunt
omnium pallidissimae et quodam gladii nitore ac sine ullis
radiis, quos et disceus , nomini similis , colore autem electro,
raros e margine emittit. pitheus doliorum cernitur figura,
in concavo fumidae lucis. ceratias cornus speciem habet,

 

qualis fuit cum Graecia apud Salamina depugnavit. lam-
padias ardentes imitatur faces, hippeus equinas iubas,
celerrimi motus atque in orbem circa se euntes . fit et
candidus διὸς cometes, argenteo crine ita refulgens, ut
vix contueri liceat, specieque humana dei effigiem in se
ostendens. fiunt et hirci , villorum specie et nube aliqua
circumdati. semel adhuc iubae effigies mutata in hastam
est, Olympiade CVIII , urbis anno CCCCVIII . brevissimum
quo cernerentur spatium VII dierum adnotatum est, lon-
gissimum C LXXX . 
 (23) Moventur autem aliae errantium modo, aliae
inmobiles haerent, omnes ferme sub ipso septentrione
aliqua eius parte non certa, sed maxime in candida, quae
lactei circuli nomen accepit. Aristoteles tradit et simul
plures cerni, nemini conpertum alteri, quod equidem sciam,
ventos autem ab iis graves aestusve significari. fiunt et
hibernis mensibus et in austrino polo, sed ibi citra ullum
iubar. diraque conperta Aethiopum et Aegypti populis
cui nomen aevi eius rex dedit Typhon , ignea specie ac
spirae modo intorta, visu quoque torvo, nec stella verius
quam quidam igneus nodus. sparguntur aliquando et

 

errantibus stellis ceterisque crines. sed cometes numquam
in occasura parte caeli est, terrificum magna ex parte
sidus atque non leviter piatum, ut civili motu Octavio
consule iterumque Pompei et Caesaris bello, in nostro
vero aevo circa veneficium , quo Claudius Caesar imperium
reliquit Domitio Neroni, ac deinde principatu eius adsiduum
prope ac saevum. referre arbitrantur, in quas partes sese
iaculetur aut cuius stellae vires accipiat quasque simili
tudines reddat et quibus in locis emicet : tibiarum specie
musicae arti portendere, obscenis autem moribus in verendis
partibus signorum, ingeniis et eruditioni , si triquetram 
figuram quadratamve paribus angulis ad aliquos perennium
stellarum situs edat ; venena fundere in capite septentrionalis
austrinaeve serpentis. 
 Cometes in uno totius orbis loco colitur in templo 
Romae, admodum faustus Divo Augusto iudicatus ab ipso,
qui incipiente eo apparuit ludis, quos faciebat Veneri
Genetrici non multo post obitum patris Caesaris in collegio
ab eo instituto. namque his verbis in .... gaudium 
prodit is : Ipsis ludorum meorum diebus sidus cri-
nitum per septem dies in regione caeli sub septem-
trionibus est conspectum. id oriebatur circa
undecimam horam diei clarumque et omnibus e 
terris conspicuum fuit. eo sidere significari

 

vulgus credidit Caesaris animam inter deorum
inmortalium numina receptam, quo nomine id
insigne simulacro capitis eius, quod mox in foro
consecravimus, adiectum est. haec ille in publicum;
interiore gaudio sibi ilium natum seque in eo nasci inter-
pretatus est. et, si verum fatemur , salutare id terris fuit. 
 Sunt qui et haec sideraperpetua esse credant suoque 
ambitu ire, sed non nisi relicta ab sole cerni; alii vero
qui nasci umore fortuito et ignea vi ideoque solvi.

(24) Idem Hipparchus numquam satis laudatus,
ut quo nemo magis adprobaverit cognationem cum homine 
siderum animasque nostras partem esse caeli, novam stellam
et aliam in aevo suo genitam deprehendit eiusque motu ,
qua fulsit, ad dubitationem est adductus, anne hoc saepius
fieret moverenturque et eae , quas putamus adfixas, ideoque 
ausus rem etiam deo inprobam, adnumerare posteris stellas
ac sidera ad nomen expungere organis excogitatis, per
quae singularum loca atque magnitudines signaret, ut
facile discerni posset ex eo non modo an obirent ac 
nascerentur , sed an omnino aliquae transirent moverentur-
que , item an crescerent minuerenturque , caelo in heredi-
tate cunctis relicto, si quisquam, qui cretionem eam caperet,
inventus esset. 
 (25) Emicant et faces, non nisicum deeidunt visae,

 

qualis Germanico Caesare gladiatorum spectaculum edente
praeter ora populi meridiano transcucurrit . duo genera
earum . lampadas vocant plane faces, alterum bolidas,
quale Mutinensibus malis visum est. distant quod faces
vestigia longa faciunt priore ardente parte, bolis vero
perpetua ardens longiorem trahit limitem. 
 (26) Emicant et trabes simili modo, quas δοκοὺς 
vocant, qualis cum Lacedaemonii classe victi imperium
Graeciae amisere. fit et caeli ipsius hiatus, quod vocant
chasma ,

(27) fit et sanguinea species et , quo nihil 
terribilius mortalium timori est, incendium ad terras cadens
inde, sicut Olympiadis CVII anno tertio, cum rex Philippus
Graeciam quateret. atque ego haec s t atis temporibus
naturae vi, ut cetera, arbitror existere, non, ut plerique,
variis de causis, quas ingeniorum acumen excogitat, quippe
ingentium malorum fuere praenuntia; sed ea accidisse non
quia haec facta sunt arbitror, verum haec ideo facta quia
incasura erant illa, raritate autem occultam eorum esse
rationem ideoque non, sicut exortus supra dictos defectus-
que et multa alia , nosci .20

(28) Cernuntur et stellae cum sole totis diebus,
plerumque et circa solis orbem ceu spiceae coronae et
versicolores circuli, qualiter Augusto Caesare in prima
iuventa urbem intrante post obitum patris ad nomen ingens

 

capessendum.

existunt eaedem coronae circa lunam
et circa nobilia astra caeloque inhaerentia. (29) circa
solem arcus adparuit L. Opimio Q. Fabio cos ., orbis
 C . Porcio M' . Acilio, circulus rubri coloris L. Iulio
P. Rutilio cos.

(30) Fiunt prodigiosi et longiores solis defectus,
qualis occiso dictatore Caesare et Antoniano bello totius
paene anni pallore continuo.

(31) et rursus soles
plures simul cernuntur, nec supra ipsum nec infra, sed 
ex obliquo, numquam iuxta nec contra terram nec noctu,
sed aut oriente aut occidente. semel et meridie conspecti
in Bosporo produntur, qui ab matutino tempore duraverunt 
in occasum. trinos soles et antiqui saepius videre, sicut
Sp. Postumio Q . Mucio et Q . Marcio M . Porcio et M. An-
tonio P. Dolabella et M. Lepido L. Planco cos., et nostra
aetas vidit Divo Claudio principe, consulatu eius Cornelio
Orfito collega. plures quam tres simul visi ad hoc aevi
numquam produntur.

(32) Lunae quoque trinae, ut Cn. Domitio C. Fan-
nio consulibus, apparuere.

(33) Quod plerique appellaverunt soles nocturnes,
lumen de caelo noctu visum est C. Caecilio Cn. Papirio
consulibus et saepe alias, ut diei species nocte luceret.

(34) Clipeus ardens ab occasu ad ortum scin-
tillans transcucurrit solis occasu L. Valerio C. Mario
consulibus.

(35) Scintillam visam e stella cadere et augeri
terrae adpropinquantem ac , postquam lunae magnitudine 
facta sit, inluxisse ceu nubilo die, dein, cum in caelum 
se reciperet , lampadem factam semel umquam proditur
Cn . Octavio C. Scribonio consulibus. vidit id Silanus 
proconsul cum comitatu suo.

(36) Fieri videntur et discursus stellarum num-
quam temere, ut non ex ea parte truces venti coori-
antur.

(37) Existunt stellae et in mari terrisque. vidi
nocturnis militum vigiliis inhaerere pilis pro vallo fulgorem 
effigie ea ; et antemnis navigantium aliisque navium partibus
ceu vocali quodam sono insistunt, ut volucres sedem ex
sede mutantes, graves, cum solitariae venere, mergentesque
navigia et, si in carinae ima deciderint, exurentes, geminae
autem salutares et prosperi cursus nuntiae , quarum ad-
ventu fugari diram illam ac minacem appellatamque Helenam
ferunt et ob id Polluci ac Castori id numen adsignant
eosque in mari invocant. hominum quoque capita vespertinis 
magno praesagio circumfulgent. omnia incerta ratione et
in naturae maiestate abdita.

(38) Hactenus de mundo ipso sideribusque:
nune reliqua caeli memorabilia. namque et hoc caelum
appellavere maiores quod alio nomine aëra , omne quod
inani simile vitalem hunc spiritum fundit. infra lunam
haec sedes multoque inferior, ut animadverto propemodum
constare, infinitum ex superiore natura aëris , infinitum 
terreni halitus miscens utraque sorte confunditur. hinc
nubila, tonitrua et alia fulmina, hinc grandines, pruinae,
imbres, procellae, turbines, hinc plurima mortalium mala
et rerum naturae pugna secum. terrena in caelum ten-
dentia deprimit siderum vis eademque quae sponte non
subeant ad se trahit . decidunt imbres, nebulae subeunt ,
siccantur amnes, ruunt grandines. torrent radii et terram
in medium undique inpellunt, iidem infracti resiliunt et
quae potuere auferunt secum. vapor ex alto cadit rursus-
que in altum redit. venti ingruunt inanes iidemque cum
rapina remeant. tot animalium haustus spiritum e sublimi
trahit, at ille contra nititur, tellusque ut inani caelo
spiritum fundit . sic ultro citro commeante natura ut
tormento aliquo mundi celeritate discordia accenditur .
nec stare pugnae licet, sed adsidue rapta convolvitur et
circa terram inmenso rerum causas globo ostendit , subinde
per nubes caelum aliud obtexens. ventorum hoc regnum.
itaque praecipua eorum natura ibi et ferme reliquas com-
plexa eas causas, quoniam tonitruum et fulminum iactus 

horum violentiae plerique adsignant, quin et ideo lapidibus
pluere interim, quia vento sint rapti, et multa similiter.
quam ob rem simul plura dicenda sunt.

(39) Tempestatum imb r i umque quasdam statas 
esse causas, quasdam vero fortuitas aut adhuc rationis
inconpertae, manifestum est. quis enim aestates et
hiemes quaeque in temporibus annua vice intelleguntur
siderum motu fieri dubitet? ergo ut solis natura temperando
intellegitur anno, sic reliquorum quoque siderum propria
est c uiusque vis et ad suam cuique naturam fertilis.
alia sunt in liquorem soluti umoris fecunda, alia concreti 
in pruinas aut coacti in nives aut glaciati in grandines,
alia flatus , teporis alia a ut vaporis, alia roris, alia rigoris .
nec vero haec tanta debent existimari, quanta cernuntur,
cum esse eorum nullum minus luna tam inmensae alti-
tudinis ratio declaret. igitur in suo quaeque motu naturam
suam exercent, quod manifestum Saturni maxime transitus
imbribus faciunt. nec meantium modo siderum haec vis
est, sed multorum etiam adhaerentium caelo, quotiens
errantium accessu inpulsa aut coniectu radiorum exsti-
mulata sunt, qualiter in suculis sentimus accidere, quas
Graeci ob id pluvio nomine appellant. quin et sua sponte
quaedam statisque temporibus, ut haedorum exortus.

 

arcturi vero sidus non ferme sine procellosa grandine
emergit .

(40) Nam caniculae exortu accendi solis vapores
quis ignorat ? cuius sideris effectus amplissimi in terra
sentiuntur: fervent maria exoriente eo, fluctuant in cellis
vina, moventur stagna. orygem appellat Aegyptus feram ,
quam in exortu eius contra stare et contueri tradit ac
velut adorare , cum sternuerit. canes quidem toto eo
spatio maxime in rabiem agi non est dubium .

(41) Quin partibus quoque signorum quorundam
sua vis inest, ut autum nali aequinoctio brumaeque , cum
tempestatibus confici sidus intellegimus, nec imbribus
tantum tempestatibusque, sed multis et corporum et ruris 
experimentis. adflantur alii sidere, alii commoventur statis 
temporibus alvo, nervis , capite, mente. olea et populus
alba et salices solstitio folia circumagunt. floret ipso
brumali die suspensi in tectis arentis herba pulei . rum-
puntur intentae spiritu membranae . miretur hoc qui non
observet cotidiano experimento, herbam unam, quae vocatur
heliotropium, abeuntem solem intueri semper omnibusque

 

horis cum eo verti, vel nubilo obumbrante . iam quidem 
lunari potestate ostrearum conchyliorumque et concharum
omnium corpora augeri ac rursus minui, quin et soricum
fibras respondere numero lunae exquisivere diligentiores,
minimumque animal, formicam, sentire vires sideris inter-
lunio semper cessantem. quo turpior homini inscitia est
fatenti praecipue iumentorum quorundam in oculis morbos
cum luna increscere ac minui. patrocinatur vastitas rei ,
inmensa discreta altitudine in duo atque septuaginta signa,
hoc est rerum aut animantium effigies, in quas digessere
caelum periti. in i is quidem M DC adnotavere stellas, in-
signes scilicet effectu visuve, exempli gratia in cauda tauri
septem quas appellavere vergilias, in fronte suculas, booten,
quae sequitur septem triones.

(42) Extra has causas non negaverim exsistere
imbres ventosque, quoniam umidam a terra , alias vero
propter vaporem fumidam exhalari caliginem certum est
nubesque liquore egresso in sublime aut ex aëre coacto in li-
quorem gigni. densitas earum corpusque haut dubio coniecta-
tur argumento, cum solem obumbrent, perspicuum alias etiam
urinantibus in quamlibet profundam aquarum altitudinem.

(43) Igitur non eam infitias posse in has et 
ignes superne stellarum decidere, quales sereno saepe

 

cernimus, quorum ictu concuti aëra verum est , quando
et tela vibrata stridunt, cum vero in nubem perveniunt,
vaporem dissonum gigni, ut candente ferro in aquam 
demerso, et fumidum verticem volvi. hinc nasci procellas
et, si in nube luctetur flatus aut vapor, tonitrua edi; si 
erumpat ardens, fulmina; si longiore tractu nitatur, fulgetras .
his findi nubem, illis perrumpi, et esse tonitrua inpactorum
ignium plagas, ideoque protinus coruscare igneas nubium
rimas. posse et repulsu siderum depressum qui a terra 
meaverit spiritum nube cohibitum tonare, natura strangu-
lante sonitum , dum rixetur, edito fragore, cum erumpat,
ut in membrana spiritu intenta. posse et attritu, dum
praeceps feratur, ilium, quisquis est, spiritum accendi.
posse et conflictu nubium elidi, ut duorum lapidum,
scintillantibus fulgetris. sed haec omnia esse fortuita.
hinc bruta fulmina et vana, ut quae nullam habeant
rationem naturae. his percuti montes, his maria, omnes-
que alios inritos iactus. illa vero fatidica ex alto statis-
que de causis et ex suis venire sideribus. 
 (44) Simili modo ventos vel potius flatus posse et 

arido siccoque anhelitu terrae gigni non negaverim, posse et 
aquis aëra exspirantibus, qui neque in nebulam densetur
nec crassescat in nubes , posse et solis inpulsu agi, quoniam
ventus. haut aliud intellegatur quam fluctus aëris, pluri-
busque etiam modis. namque et e fluminibus ac nivibus 
et e mari videmus, e t quidem tranquillo, et alios, quos
vocant altanos, e terra consurgere. qui, cum e mari
redeunt, tropaei vocantur, si pergunt, apogei .

Montium vero flexus crebrique vertices et con-
flexa cubito aut confracta in umeros iuga, concavi vallium
sinus , scindentes inaequalitate ideo resultantem aëra —
quae causa etiam voces multis in locis reciprocas facit
—, sine fine ventos generant.

iam quidem et specus,
qualis in Dalmatia ore vasto , praeceps hiatu , in quem
deiecto levi pondere quamvis tranquillo die turbini similis
emicat procella; nomen loco est Senta . quin et in Cyrenaica
provincia rupes quaedam austro traditur sacra, quam
profanum sit attrectari hominis manu, confestim austro
volvente harenas . in domibus etiam multis madefacta 

inclusa opacitate conceptacula auras suas habent. adeo
causa non deest. 
 (45) Sed plurimum interest, flatus sit an ventus.
illos statos atque perspirantes, quos non tractus aliquis,
verum terrae sentiunt, qui non aura, non procella, sed,
mares appellatione quoque ipsa, venti sunt, sive adsiduo
mundi m otu et contrario siderum occursu nascuntur, sive
hic est ille generabilis rerum naturae spiritus huc illuc 
tamquam in utero aliquo vagus, sive disparili errantium
siderum ictu radiorumque multiformi iactu flagellatus
aër, sive a suis sideribus exeunt his propioribus sive ab
illis caelo adfixis cadunt , palam est illos quoque legem
habere naturae non ignotam, etiamsi nondum percognitam.

viginti amplius auctores Graeci veteres prodidere de his
observationes. quo magis miror orbe discordi et in regna,
hoc est in membra, diviso tot viris curae fuisse tam ardua
inventu, inter bella praesertim et infida hospitia, piratis
etiam, omnium mortalium hostibus , transitu ro s fam a 
terrentibus , ut hodie quaedam in suo quisque tractuex
eorum commentariis, qui numquam eo accessere, verius
noscat quam indigenarum scientia, nunc vero pace tam
festa, tam gaudente proventu rerum artiumque principe,
omnino nihil addisci nova inquisitione, immo ne veterum
quidem inventa perdisci. non erant maiora praemia, in
multos dispersa fortunae magnitudine, et ista plures sine

 

praemio alio quam posteros iuvandi eruerunt . namque 
mores hominum senuere, non fructus, et inmensa multi-
tudo aperto, quo d cumque est, mari hospitalique litorum
omnium adpulsu navigat, sed lucri, non scientiae, gratia.
nec reputat caeca mens et tantum avaritiae intenta id
ipsum scientia posse tutius fieri. quapropter scrupulosius,
quam institute fortassis conveniat operi, tractabo ventos,
tot milia navigantium cernens.

(46) Veteres quattuor omnino servavere per
totidem mundi partes — ideo nec Homerus plures nominat
—hebeti, ut mox iudicatum est, ratione; secuta aetas
octo addidit nimis subtili atque concisa . proximis inter
utramque media placuit, ad brevem ex numerosa additis
quattuor. sunt ergo bini in quattuor caeli partibus, ab
oriente aequinoctiali subsolanus, ab oriente brumali vul-
turnus. illum apelioten , hunc Graeci eurum appellant.
a meridie auster et ab occasu brumali Africus; notum et
Liba nominant. ab occasu aequinoctiali favonius, ab
occasu solstitiali corus ; zephyrum et argesten vocant. a
septentrionibus septentrio, interque eum et exortum
solstitialem aquilo, aparctias et boreas dicti. numerosior

 

ratio quattuor his interiecerat, thrascian media regione
inter septentrionem et occasum solstitialem, itemque cae-
cian media inter aquilonem et exortum aequinoctialem
ab ortu solstitiali, Phoenica media regione inter ortum
brumalem et meridiem, item inter Liba et notum conpo-
situm ex utroque medium inter meridiem et hibernum
occidentem Libonotum . nec finis. alii quippe mesen
nomine etiamnum addidere inter borean et caecian, et 
inter eurum notumque euronotum . sunt e t i a m quidam
peculiares quibusque gentibus venti, non ultra certum
procedentes tractum, ut Atheniensibus sciron, paulo ab
argeste deflexus, reliquae Graeciae ignotus. aliubi f latus 
idem Olympias vocatur. consuetudo omnibus his nominibus
argesten intellegit . caecian aliqui vocant Hellespontian ,
et eosdem alii aliter. item in Narbonensi provincia cla-
rissimus ventorum est circius nec ullo om ni um violentia
inferior Ostiam plerumque s ecto Ligustico mari perferens.
idem non modo in reliquis partibus caeli ignotus est , sed
ne Viennam quidem eiusdem provinciae urbem attingens:
paucis ante milibus iugi modici occursu tantus ille

 

ventorum coercitus ! et austros in Aegyptum penetrare negat
Fabianus. quo fit manifesta lex naturae, ventis etiam
et tempore et fine dicto. 
 (47) Ver ergo aperit navigantibus maria, cuius in
principio favonii hibernum molliunt caelum sole aquarii XXV
obtinente partem. is dies sextus Februarias ante idus.
conpetit ferme et hoc omnibus, quos deinde ponam, per
singulas intercalationes uno die anticipantibus rursusque 
lustro sequenti ordinem servantibus. favonium quidam
a. d. VIII kalendas Martias chelidonian vocant ab hirundinis
visu, nonnulli vero ornithian , uno et LXX die post bru-
mam ab adventu avium flantem per dies VIIII . favonio
contrarius est quem subsolanum appellavimus. dat aestatem 
exortus vergiliarum in totidem partibus tauri VI diebus
ante Maias idus, quod tempus austrinum est, huic vento
septentrione contrario. ardentissimo autem aestatis tem-
pore exoritur caniculae sidus sole primam partem leonis
ingrediente, qui dies XV ante Augustas kalendas est.
huius exortum diebus VIII ferme aquilones antecedunt,
quos prodromos appellant. post biduum autem exortus
iidem aquilones constantius perflant diebus XL . quos

 

etesias appellant. mollire eos creditur solis vapor geminatus
ardore sideris, nec ulli ventorum magis stati sunt. post
eos rursus austri frequentes usque ad sidus arcturi, quod
exoritur XI diebus ante aequinoctium autumni. cum hoc
corns incipit. corns autumnat ; huic est contrarius vul-
turnus. post id aequinoctium diebus fere IIII et XL
vergiliarum occasus hiemem inchoat, quod tempus in III 
idus Novembres incidere consuevit; hoc est aquilonis
hiberni multumque aestivo illi dissimilis, cuius ex adverso
est Africus . ante brumam autem VII diebus totidemque
post eam sternitur mare alcyonum feturae, unde nomen
 i i dies traxere. reliquum tempus hiemat. nec tamen
saevitia tempestatum concludit mare. piratae primum
coegere mortis periculo in mortem ruere et hiberna
experiri maria; nunc idem avaritia cogit. 
 (48) Ventorum frigidissimi sunt quos a septentrione
diximus spirare et vicinus i is corus . hi et reliquos 
conpescunt et nubes abigunt. umidi Africus et praecipue
auster Italiae. narrant et in Ponto caecian in se trahere
nubes. sicci corus et vulturnus, praeterquam desinentes.
nivales aquilo et septentrio. grandines septentrio inportat
et corus. aestuosus auster, tepidi vulturnus et favonius.
iidem subsolano sicciores, et in totum omnes a septentrione

 

et occidente sicciores quam a meridie et oriente. saluber-
rimus autem omnium aquilo, noxius auster et magis siccus,
fortassis quia umidus frigidior est. minus esurire eo
spirante creduntur animantes. etesiae noctu desinunt fere 
et a tertia diei oriuntur . in Hispania et Asia ab oriente
flatus est eorum, in Ponto ab aquilone, reliquis in parti-
bus a meridie. spirant autem et a bruma, cum vocantur
ornithiae, sed leniores et paucis diebus. permutant et
duo naturam cum situ : auster Africae serenus, aquilo
nubilus. omnes venti vicibus suis spirant, maiore ex
parte aut em ut contrarius desinenti incipiat. cum proximi 
cadentibus surgunt , a laevo latere in dextrum ut sol
ambiunt. de ratione eorum menstrua quarta maxime
luna decernit. isdem autem ventis in contrarium navi-
gatur prolatis pedibus, ut noctu plerumque adversa vela
concurrant. austro maiores fluctus eduntur quam aquilone,
quoniam ille inferus ex imo mari spirat , hic summo.
ideoque post austros noxii praecipue terrae motus. noctu
auster, interdiu aquilo vehementior, et ab ortu flantes
diuturniores sunt ab occasu flantibus. septentriones inpari
fere desinunt numero, quae observatio et in aliis multis

 

rerum naturae partibus valet; mares itaque existimantur
inpares numeri . sol et auget et conprimit flatus : auget
exoriens, occidens , conprimit meridianus aestivis temporibus.
itaque medio diei aut noctis plerumque sopiuntur, quia 
aut nimio frigore aut aestu solvuntur. et imbribus venti
sopiuntur . exspectantur autem maxime unde nubes discussae
adaperuere caelum. omnium quidem — si libeat observare
minimos ambitus — redire easdem vices quadriennio
exacto Eudoxus putat, non ventorum modo, verum et
reliquarum tempestatum magna ex parte. et est principium
lustri eius semper intercalario anno caniculae ortu. de
generalibus ventis haec.

(49) Nunc de repentinis flatibus, qui exhalante
terra, ut dictum est, coorti rursusque deiecti, interim 111
obducta nubium cute , multiformes exsistunt. vagi quippe
et ruentes torrentium modo, ut aliquis placere ostendimus, 112
tonitrua et fulgura edunt. maiore vero inlati pondere
incursuque, si late siccam rupere nubem, procellam gignunt,
quae vocatur a Graecis ecnephias; sin vero depresso sinu
artius rotati effregerunt , sine igni , hoc est sine fulmine,
verticem faciunt, qui typhon vocatur, id est vibratus ecne-

 

phias. defert hic secum aliquid abruptum e nube gelida ,
convolvens versansque et ruinam suam illo pondere ad-
gravans ac locum ex loco mutans rapida vertigine, prae-
cipua navigantium pestis, non antemnas modo, verum
ipsa navigia contorta frangens, tenui remedio aceti in
advenientem effusi, cui frigidissima est natura. idem
inlisu ipso repercussus correpta secum in caelum refert
sorbetque in excelsum. (50) quod si maiore depressae
nubis eruperit specu , sed minus lato quam procella, nec
sine fragore, turbinem vocant, proxima quaeque prosternentem.
idem ardentior accensusque, dum furit , prester vocatur,
amburens contacta pariter et proterens.

non fit autem
aquilonius typhon, nec nivalis aut nive iacente ecnephias.
quod si simul rupit nubem exarsitque et ignem habuit,
non postea concepit , fulmen est. distat a prestere quo
flamma ab igni . hic late funditur flatu, illud conglobatur
impetu. vertex autem remeando distat a turbine et quo 
stridor a fragore, procella latitudine ab utroque, disiecta
nube verius quam rupta. fit et caligo beluae similis i n 
nube, dira navigantibus. vocatur et columna, cum spissatus

 

umor rigensque ipse se sustinet, ex eodem genere et aulon ,
cum veluti fistula nubes aquam trahit.

(51) Hieme et aestate rara fulmina contrariis
de causis, quoniam hieme densatus aër nubium crassiore 
corio spissatur, omnisque terrarum exhalatio rigens ac
gelida quicquid accipit ignei vaporis exstinguit. quae
ratio inmunem Scythiam et circa rigentia a fulminum
casu praestat, e diverso nimius ardor Aegyptum, siquidem
calidi siccique halitus terrae raro admodum tenuesque
et infirmas densantur in nubes. vere autem et autumno
crebriora fulmina, corruptis in utroque tempore aestatis
hiemisque causis, qua ratione crebra in Italia , quia
mobilior aer mitiore hieme et aestate nimbosa semper
quodammodo vernat vel autumnat. Italiaeque partibus iis ,
quae a septentrione descendunt ad teporem, qualis est
urbis et Campaniae tractus, iuxta hieme et aestate fulgurat,
quod non in alio situ .

(52) Fulminum ipsorum plura genera traduntur.
quae sicca veniunt, non adurunt, sed dissipant; quae
 umida , non urunt , sed infuscant. tertium est quod clarum
vocant, mirificae maxime naturae, quo dolia exhauriuntur
intactis operimentis nulloque alio vestigio relicto, aurum

 

et aes et argentum liquatur intus, sacculis ipsis nullo
modo ambustis ac ne confuso quidem signo cerae . Marcia,
... princeps Romanorum , icta gravida partu exanimato
ipsa citra ullum aliud incommondum vixit. in Catilinianis 
prodigiis Pompeiano ex municipio M. Herennius decurio
sereno die fulmine ictus est.

(53) Tuscorum litterae novem deos emittere
fulmina existimant, eaque esse undecim generum; Iovem
enim trina iaculari. Romani duo tantum ex iis servavere,
diurna attribuentes Iovi, nocturna Summano, rariora sane
eadem de causa frigidioris caeli. Etruria erumpere terra 
quoque arbitratur, quae infera appellat , brumali tempore
facta saeva maxime et exsecrabilia, cum sint omnia, quae
terrena existimant , non illa generalia nec a sideribus
venientia, sed ex proxima atque turbidiore natura. argumen-
tum evidens, quod omnia superiora e caelo decidentia
obliquos habent ictus, haec autem, quae vocant terrena,
rectos . e t qua e ex propiore materia cadunt, ideo creduntur
e terra exire, quoniam ex repulsu nulla vestigia edunt ,
cum sit illa ratio non inferi ictus, sed adversi . a Saturni
ea sidere proficisci subtilius ista consectati putant, sicut

 

cremantia a Martis, qualiter cum Volsinii , oppidum Tuscorum
opulentissimum , totum concrematum est fulmine. vocant
et familiaria in totam vitam fatidica, quae prima fiunt
familiam suam cuique indepto. ceterum existimant non
ultra decem annos portendere privata, praeterquam aut 
primo patrimonio facta aut natali die, publica non ultra
tricesimum annum, praeterquam in deductione oppidi.

(54) Exstat annalium memoria sacris quibus-
dam et precationibus vel cogi fulmina vel impetrari. vetus
fama Etruriae est, impetratum Volsinios urbem depopulatis
agris subeunte monstro, quod vocavere Oltam , evocatum
a Porsina suo rege. et ante eum a Numa saepius hoc
factitatum in primo annalium suorum tradidit L. Piso,
gravis auctor, quod imitatum parum rite Tullum Hostilium
ictum fulmine. lucosque et aras et sacra habemus inter-
que Statores ac Tonantes et Feretrios Elicium quoque
accepimus Iovem. varia in hoc vitae sententia et pro
cuiusque animo. imperare naturae sacra audacis est credere,
nec minus h e betis beneficiis abrogare vires , quando in
fulgurum quoque interpretatione eo profecit scientia, ut
ventura alia finite die praecinat et an peremptura sint
factum aut prius alia facta quae lateant, innumerabilibus

 

in utroque publicis privatisque experimentis. quam ob
rem sint ista ut rerum naturae libuit, alias certa alias
dubia, aliis probata aliis damnanda: nos de cetero quae
sunt in his memorabilia non omittemus .

(55) Fulgetrum prius cerni quam tonitrua audiri,
cum simul fiant , certum est, nec mirum, quoniam lux
sonitu velocior, ictum autem et sonitum congruere ita
modulante natura, sed sonitum profecti esse fulminis, non
inlati, etiamnum spiritum ociorem fulmine, ideo quati
prius omne et adflari quam percuti, nec quemquam tangi
qui prior viderit fulmen aut tonitrua audierit. laeva
prospera existimantur, quoniam laeva parte mundi ortus 
est . nec tam adventus spectatur quam reditus, sive ab
ictu resilit ignis sive opere confecto aut igne consumpto
spiritus remeat. in sedecim partes caelum in eo spectu 
divisere Tusci. prima est a septemtrionibus ad aequinoctialem
exortum, secunda ad meridiem, tertia ad aequinoctialem
occasum, quarta obtinet quod est reliquum ab occasu ad
septemtriones. has iterum in quaternas divisere partes,
ex quibus octo ab exortu sinistras, totidem e contrario
appellavere dextras. ex iis maxime dirae quae septemtriones 
ab occasu attingunt. itaque plurimum refert unde venerint

 

fulmina et quo concesserint. optimum est in exortivas
redire partes. ideo cum a prima caeli parte venerint et
in eandem concesserint, summa felicitas portendetur , quale
Sullae dictatori ostentum datum accepimus. cetera ad 
ipsius mundi portione m minus prospera aut dira. quaedam
fulgura enuntiare non putant fas nec audire, praeterquam
si hospiti indicentur ant parenti. magna huius observationis
vanitas tacta Iunonis aede Romae deprehensa est Scauro
consule, qui mox princeps fuit. noctu magis quam interdiu
sine tonitribus fulgurat. 
 Vnum animal, hominem , non semper exstinguit, cetera
ilico , hunc videlicet natura tribuente honorem, cum tot
beluae viribus praestent. omnia contrarias incubant partes .
homo, nisi convertatur in percussas, non respirat . superne
icti considunt . vigilans ictus coniventibus oculis, dormiens
patentibus reperitur. hominem ita exanimatum cremari 
fas non est, condi terra religio tradidit. nullum animal
nisi exanimatum fulmine accenditur. vulnera fulminatorum
frigidiora sunt reliquo corpore.

(56) ex i is , quae
terra gignuntur, lauri fruticem non icit nec umquam
quinque altius pedibus descendit in terram. ideo pavidi
altiores specus tutissimos putant aut tabernacula pellibus 

beluarum, quas vitulos appellant, quoniam hoc solum
animal ex marinis non percutiat, sicut nec e volucribus
aquilam, quae ob hoc armigera huius teli fingitur. in
Italia inter Tarracinam et aedem Feroniae turres belli
C ivil is temporibus desiere fieri, nulla non earum fulmine
diruta.

(57) Praeter haec inferiore caelo relatum in
monumenta est lacte et sanguine pluisse M' . Acilio 
C. Porcio cos. et saepe alias, sicut carne P. Volumnio
Servio Sulpicio cos., exque ea non perputruisse quod non
diripuissent aves, item ferro in Lucanis anno ante quam
M. Crassus a Parthis interemptus est omnesque cum eo
Lucani milites, quorum magnus numerus in exercitu erat.
effigies qu o pluit ferri spongiarum similis fuit. haruspices
praemonuerunt superna volnera. L. autem Paulo C. Mar-
cello cos. lana pluit circa castellum Carissanum , iuxta quod
post annum T. Annius Milo occisus est. eodem causam
dicente lateribus coctis pluisse in acta eius anni rela-
tum est.

(58) Armorum crepitus et tubae sonitus auditos
e caelo Cimbricis bellis accepimus, crebroque et prius et
postea. tertio vero consulatu Mari ab Amerinis et Tuder-

 

tibus spectata arma caelestia ab ortu occasuque inter se
concurrentia, pulsis quae ab occasu erant. ipsum ardere
caelum minime mirum est et saepius visum maiore igni 
nubibus correptis.

(59) Celebrant Graeci Anaxagoran Clazomenium
Olympiadis LXXVIII secundo anno praedixisse caelestium
litterarum scientia, quibus diebus saxum casurum esset e 
sole, idque factum interdiu in Thraciae parte ad Aegos
flumen, qui lapis etiam nunc ostenditur magnitudine vehis ,
colore adusto, comete quoque illis noctibus flagrante. quod
si quis praedictum credat , simul fateatur necesse est,
maioris miraculi divinitatem Anaxagorae fuisse solvique
rerum naturae intellectum et confundi omnia, si aut ipse
sol lapis esse aut umquam lapidem in eo fuisse credatur.
decidere tamen crebro non erit dubium. in Abydi gymnasio
ex ea causa colitur hodieque modicus quidem, sed quem 
in media terrarum casurum idem Anaxagoras praedixisse
narretur . colitur et Cassandriae , quae Potidaea quondam 
vocitata est, ob id deducta . ego ipse vidi in Vocontiorum
agro paulo ante delatum.

(60) Arcus vocamus extra miraculum frequentes
et extra ostentum. nam ne pluvios quidem aut serenos
dies cum fide portendunt. manifestum est radium solis

 

inmissum cavae nubi repulsa acie in solem refringi;
eolorumque varietatem mixtura nubium, ignium, aëris 
fieri. certe nisi sole adverso non fiunt nec umquam nisi
dimidia circuli forma nec noctu, quamvis Aristoteles
prodat aliquando visum, quod tamen fatetur idem non
nisi XXX luna posse fieri . fiunt autem hieme maxime
ab aequinoctio autumnali die decrescente. quo rursus
crescente ab aequinoctio verno non exsistunt, nec circa
solstitium longissimis diebus, bruma vero [id est brevissimis ]
frequenter , iidem sublimes humili sole humilesque sublimi,
et minores oriente aut occidente, sed in latitudinem dimissi ,
meridie exiles, verum ambitus maioris. aestate autem 
per meridiem non cernuntur, post autumni aequinoctium
quacumque hora, nec umquam plures simul quam duo. 
 (61) Cetera eiusdem naturae non multis dubia esse 
video:

grandinem conglaciato imbre gigni et nivem
eodem umore mollius coacto, pruinam autem ex rore gelido;
per hiemem nives cadere, non grandines, ipsasque grandines
interdiu saepius quam noctu, et multo celerius resolvi
quam nives; nebulas nec aestate nec maximo frigore
exsistere, rores neque gelu neque ardoribus neque ventis
nec nisi serena nocte; gelando liquorem minui , resolutaque 
glacie non eundem inveniri modum;

varietates colorum

 

figurarumque in nubibus cerni, prout admixtus ignis superet
aut vincatur.

(62) Praeterea quasdam proprietates quibusdam
locis esse, roscidas aestate Africae noctes, in Italia L ocris 
et in lacu Velino nullo non die apparere arcus, Rhodi
et Syracusis numquam tanta nubila obduci, ut non aliqua
hora sol cernatur, qualia aptius suis referentur locis.
haec sint dicta de aëre.

(63) Sequitur terra, cui uni rerum naturae
partium eximia propter merita cognomen indidimus maternae
venerationis. sic hominum illa, ut caelum dei , quae nos
nascentes excipit, natos alit semelque editos et sustinet 
semper, novissime conplexa gremio iam a reliqua natura
abdicates, tum maxime ut mater operiens, nullo magis
sacra merito quam quo nos quoque sacros facit, etiam
monimenta ac titulos gerens nomenque prorogans nostrum
et memoriam extendens contra brevitatem aevi, cuius
numen ultimum iam nullis precamur irati grave, tamquam
nesciamus hanc esse solan quae numquam irascatur homini.
 aquae subeunt in imbres, rigescunt in grandines, lumescunt
in fluctus, praecipitantur in torrentes, aer densatur nubibus ,
furit procellis: at haec benigna, mitis, indulgens ususque 
mortalium semper ancilla, quae coacta generat, quae sponte
fundit , quos odores saporesque, quos sucos, quos tactus ,
quos colores! quam bona fide creditum f a enus reddit !

 

quae nostra causa alit! pestifera enim animantia , vitali
spiritu habente culpam : illi necesse est semina excipere et
genita sustinere; sed in malis generantium noxa est. illa
serpentem homine percusso amplius non recipit poenasque
etiam inertium nomine exigit. illa medicas fundit herbas
et semper homini parturit. quin et venena nostri miseritam 
instituisse credi potest, ne in taedio vitae fames, mors
terrae meritis alienissima, lenta nos consumeret tabe, ne
lacerum corpus abrupta dispergerent, ne laquei torqueret
poena praepostera incluso spiritu, cui quaereretur exitus,
ne in profundo quaesita morte sepultura pabulo fieret,
ne ferri cruciatus scinderet corpus. ita est, miserita
genuit id, cuius facillimo haustu inlibato corpore et cum
toto sanguine exstingueremur, nullo labore, sitientibus
similes, qualiter defunctos non volucres , non ferae attin-
gerent terraeque servaretur qui sibi ipsi periisset. verum 
fateamur : terra nobis malorum remedium genuit, nos
illud vitae facimus venenum. non enim et ferro, quo
carere non possumus, simili modo utimur? nec tamen
quereremur merito, etiamsi maleficii causa tulisset. ad-
versus unam quippe naturae partem ingrati sumus. quas 
non ad delicias quasque non ad contumelias servit homini?
in maria iacitur aut, ut freta admittamus, eroditur . aquis ,

 

ferro, igni , ligno, lapide, fruge omnibus cruciatur horis
multoque plus, ut deliciis quam ut alimentis famuletur
nostris . et tamen quae summa patitur atque extrema
cute tolerabilia videantur : penetramus in viscera, auri
argentique venas et aeris ac plumbi metalla fodientes,
gemmas etiam et quosdam parvulos quaerimus lapides
 scrobibus in profundum actis. viscera eius extrahimus,
ut digito gestetur gemma, quo petitur . quot manus
atteruntur, ut unus niteat articulus! si ulli essent inferi,
iam profecto illos avaritiae atque luxuriae cuniculi refo-
dissent. et miramur, si eadem ad noxam genuit aliqua!
ferae enim, credo, custodiunt illam arcentque sacrilegas
manus. non inter serpentes fodimus et venas auri trac-
tamus cum veneni radicibus? placatiore tamen dea ob
haec , quod omnes hi opulentiae exitus ad scelera caedesque
et bella tendunt, quodque sanguine nostro rigamus in-
sepultisque ossibus tegimus, quibus tamen velut exprobrato
furore tandem ipsa se obducit et scelera quoque mortalium
occultat.

Inter crimina ingrati animi et hoc duxerim quod
naturam eius ignoramus. (64) est autem figura
prima, de qua consensus iudicat. orbem certe dicimus
terrae globumque verticibus includi fatemur. neque enim
absoluti orbis est forma in tanta montium excelsitate ,
tanta camporum planitie, sed cuius amplexus, si cuncta 

liniarum conprehendantur ambitu , figuram absoluti orbis
efficiat, id quod ipsa rerum natura cogit , non isdem causis,
quas attulimus in caelo. namque in illo cava in se
convexitas vergit et cardini suo, hoc est terrae, undique 
incumbit. haec ut solida ac conferta adsurgit intumescenti
similis extraque protenditur . mundus in centrum vergit,
at terra exit a centro , inmensum eius globum in formam
orbis adsidua circa eam mundi volubilitate cogente.

(65) Ingens hic pugna litterarum contraque
vulgi , circumfundi terrae undique homines conversisque
inter se pedibus stare, et cunctis similem esse verticem ,
simili modo et quacumque parte media calcari, illo quae-
rente, cur non decidant contra siti, tamquam non ratio
praesto sit, ut nos non decidere mirentur illi. intervenit
sententia quamvis indocili probabilis turbae, inaequali
globo, ut si sit figura pineae nucis, nihilo minus terram
undique incoli . sed quid hoc refert, alio miraculo exoriente,
pendere ipsam ac non cadere nobiscum, ceu spiritus vis,
mundo praesertim inclusi, dubia sit , aut possit cadere,
natura repugnante et quo cadat negante. nam sicut ignium
sedes non est nisi in ignibus, aquarum nisi in aquis,
spiritus nisi in spiritu , sic terrae, arcentibus cunctis, nisi
in se locus non est. globum tamen effici mirum est in
tanta planitie maris camporumque. cui sententiae adest

 

Dicaearchus, vir in primis eruditus, regum cura per-
mensus montes, ex quibus altissimum prodidit Pelium 
MCCL passuum ratione perpendiculi, nullam esse eam
portionem universae rotunditatis colligens. mihi incerta
haec videtur coniectatio, haud ignaro quosdam Alpium
vertices longo tractu nec breviore quinquaginta milium 
passuum adsurgere. sed vulgo maxime haec pugna est,
si coactam in verticem aquarum quoque figuram credere
cogatur. atqui non aliud in rerum natura adspectu
manifestius. namque et dependentes ubique guttae parvis
globantur orbibus et pulveri inlatae frondiumque lanugini
inpositae absoluta rotunditate cernuntur, et in poculis
repletis media maxime tument, quae propter subtilitatem
umoris mollitiamque in se residentem ratione facilius
quam visu deprehenduntur. idque etiam magis mirum,
in poculis repletis addito umore minimo circumfluere
quod supersit, contra evenire ponderibus additis ad vicenos
saepe denarios, scilicet quia intus recepta liquorem in
verticem attollant, at cumulo eminenti infusa delabantur .
 eadem est causa, propter quam e navibus terra non cer-
natur, e navium malis conspicua , ac procul recedente 
navigio, si quid quod fulgeat religetur in mali cacumine,
paulatim descendere videatur et postremo occultetur .
denique oceanus, quemfatemur ultimum, quanam alia
figura cohaereret atque non decideret nullo ultra margine
includente? id ipsum ad miraculum redit, quonam modo,
etiamsi globetur, extremum non decidat mare. contra

 

quod, ut sint plana maria et qua videntur figura, non
posse id accidere, magno suo gaudio magnaque gloria
inventores Graeci subtilitate geometrica docent. namque
cum e sublimi in inferiora aquae ferantur et sit haec
natura earum confessa nec quisquam dubitet in litore
ullo accessisse eas quo longissime devexitas passa sil,
procul dubio apparere, quo quid humilius sit, propius
a centro esse terrae, omnesque linias, quae emittantur
ex eo ad proximas aquas, breviores fieri quam quae ad
extremum mare a primis aquis; ergo totas omnique ex
parte aquas vergere in centrum ideoque non decidere,
quoniam in interiora nitantur. 
 (66) Quod ita formasse artifex natura credi debet,
ut, cum terra arida et sicca constare per se ac sine
umore non posset, nec rursus stare aqua nisi sustinente
terra, mutuo inplexu iungerentur , hac sinus pandente,
illa vero permeante totam, intra extra, supra infra, venis
ut vinculis discurrentibus, atque etiam in summis iugis
erumpente, quo spiritu acta et terrae pondere expressa
siphonum modo emicat tantumque a periculo decidendi
abest, ut in summa quaeque et altissima exsiliat. qua
ratione manifestum est, quare tot fluminum cotidiano
accessu maria non crescant.

est igitur in toto suo
globo tellus medio ambitu praecincta circumfluo mari,
nec argumentis hoc investigandum , sed iam experimentis
cognitum.

(67) A Gadibus columnisque Herculis Hispaniae
et Galliarum circuitu totus hodie navigatur occidens.

 

septentrionalis vero oceanus maiore ex parte navigatus
est, auspiciis Divi Augusti Germaniam classe circumvecta
ad Cimbrorum promunturium et inde inmenso mari pro-
specto aut fama cognito Scythicam ad plagam et umore
nimio rigentia. propter quod minime verisimile est illic
maria deficere, ubi umoris vis superet . iuxta vero ab
ortu ex Indico mari sub eodem sidere pars tota vergens
in Caspium mare pernavigata est Macedonum armis Seleuco
atque Antiocho regnantibus, qui et Seleucida et Antiochida
ab ipsis appellari voluere. et circa Caspium multa oceani
litora explorata parvoque brevius quam totus hinc aut
illinc septentrio eremigatus , ut i am coniecturae locum sic
 quoque non relinquat ingens argumentum paludis Maeoticae ,
sive ea illius oceani sinus est, ut multos adverto credidisse,
sive angusto discreti situ restagnatio. alio latere Gadium
ab eodem occidente magna pars meridiani sinus ambitu 
Mauretaniae navigatur hodie. maiorem quidem eius partem
et orientis victoriae Magni Alexandri lustravere usque in
Arabicum sinum, in quo res gerente C. Caesare Augusti
filio signa navium ex Hispaniensibus naufragiis feruntur
agnita. et Hanno Carthaginis potentia florente circumvectus
a Gadibus ad finem Arabiae navigationem eam prodidit
scripto, sicut ad extera Europae noscenda missus eodem
tempore Himilco. praeterea Nepos Cornelius auctor
est Eudoxum quendam sua aetate, cum Lathyrum regem
fugeret, Arabico sinu egressum Gades usque pervectum,

 

multoque ante eum Caelius Antipater vidisse se qui
navigasset ex Hispania in Aethiopiam commercii gratia.
 idem Nepos de septentrionali circuitu tradit Quinto Me-
tello Celeri, Afrani in consulatu collegae, sed tum Galliae
proconsuli, Indos a rege Sueborum dono datos, qui ex
India commercii causa navigantes tempestatibus essent in
Germaniam abrepti. sic maria circumfusa undique dividuo
globo partem orbis auferunt nobis, nec inde huc nec hinc 
illo pervio tractu. quae contemplatio apta detegendae
mortalium vanitati poscere videtur, ut totum hoc, quic-
quid est, in quo singulis nihil satis est, ceu subiectum
oculis quantum sit ostendam.

(68) Iam primum in dimidio conputari videtur,
tamquam nulla portio ipsi decedat oceano, qui toto cir-
cumdatus medio et omnes ceteras fundens recipiensque
aquas et quicquid exit in nubes ac sidera ipsa tot ac
tantae magnitudinis pascens, quo tandem amplitudinis spatio
credetur habitare? inproba et infinita debet esse tam vastae
molis possessio. adde quod ex relicto plus abstulit caelum.
nam cum sint eius quinque partes, quas vocant zonas,
infesto rigore et aeterno gelu premitur omne, quicquid
est subiectum duabus extremis utrimque circa vertices,
hunc, qui trionum septem vocatur, eumque, qui adversus
illi austrinus appellatur. perpetua caligo utrobique et
alieno molliorum siderum adspectu maligna ac pruina tan-

 

tum albicans lux. ver um media terrarum, qua solis orbita
est, exusta flammis et cremata comminus vapore torretur .
circa duae tantum inter exustam et rigentes temperantur
eaeque ipsae inter se non perviae propter incendium side-
rum . ita terrae tres partes abstulit caelum; oceani rapina
in incerto est. sed et relicta nobis una portio haud scio
an etiam in maiore damno sit, idem siquidem oceanus
infusus in multos, ut dicemus, sinus adeo vicino accessu 
interna maria adlatrat, ut centum quindecim milibus pas-
suum Arabicus sinus distet ab Aegyptio mari, Caspius vero
 CCCLXXV a Pontico, idem interfusus intrat per tot maria,
quibus Africam, Europam, Asiam dispescit , ut quantum
terrarum occupet ? conputetur etiamnu m mensura tot flu-
minum, tantarum paludium , addantur et lacus, stagna, iam
elata in caelum et ardua aspectu quoque iuga, iam silvae
 vallesque praeruptae et solitudines ac mille causis deserta;
detrahantur hae tot portiones terrae, immo vero, ut plures
tradidere, mundi puncto (neque enim aliud est terra in
universo): haec est materia gloria nostrae, haec sedes.
hic honores gerimus , hic exercemus imperia, hic opes
cupimus, hic tumultuamur humanum genus, hic instauramus
bella etiam civilia mutuisque caedibus laxiorem facimus
terram! et, ut publicos gentiumfurores transeam, haec,
in qua conterminos pellimus furtoque vicini caespitem

 

nostro solo adfodimus , ut, qui latissime rura metatus fuerit
ultraque famam exegerit adcolas, quota terrarum parte
gaudeat vel, cum ad mensuram avaritiae suae propagave-
rit, quam tandem portionem eius defunctus obtineat?

(69) Mediam esse mundi totius haut dubiis con-
stat argumentis, sed clarissimo aequinocti paribus horis.
nam nisi in medio esset , aequales dies noctesque habere 
non posse deprehendere est dioptraeque vel maxime con-
firmant , cum aequinoctiali tempore ex eadem linia ortus
occasusque cernatur , solstitiali exortus per suam liniam,
brumali occasus . quae accidere nullo modo possent nisi in
centro sita .

(70) Tres autem circuli supra dictis zonis in-
plexi inaequalitates temporum distingunt: solstitialis a parte
signiferi excelsissima nobis ad septentrionalem plagam ver-
sus, contraque ad alium polum brumalis, item medio am-
bitu signiferi orbis incedens aequinoctialis. 
 (71) Reliquorum quae miramur causa in ipsius ter-
rae figura est, quam globo similem et cum ea aquas is-
dem intellegitur argumentis. sic enim fit haut dubie, ut
nobis septentrionalis plagae sidera numquam occidant, con-

 

tra meridianae numquam oriantur, rursusque haec illis 
non cernantur, attollente se contra medios visus terrarum
globo. septentriones non cernit Trogodytice et confinis
Aegyptus, nec canopum Italia et quem vocant Berenices
crinem , item quem sub Divo Augusto cognominavere Cae-
saris thronon, insignes ibi stellas. adeoque manifesto
adsurgens fastigium curvatur, ut canopus quartam fere
partem signi unius supra terram eminere Alexandriae in-
tuentibus videatur, eadem a Rhodo terrain quodammodo
ipsam stringere, in Ponto omnino non cernatur, ubi ma-
xime sublimis septentrio. idem a Rhodo absconditur
magisque Alexandriae, in Arabia Novembri mense, prima
vigilia occultus, secunda se ostendit, in Meroë solstitio
vesperi paulisper apparet paucisque ante exortum arcturi
diebus pariter cum die cernitur. navigantium haec ma-
xime cursus deprehendunt, in alia adverso, in alia prono
mari, subitoque conspicuis atque ut e freto emergentibus,
quake in anfractu pilae latuere, sideribus. neque enim,
ut dixere aliqui, mundus hoc polo excelsiore se attollit—
aut undique cernerentur haec sidera —, verum haec ea-
dem quibusque proximis sublimiora creduntur eademque
demersa longinquis, utque nunc sublimis in deiectu positis
videtur hic vertex, sic in illam terrae devexitatem trans-
gressis illa se attollunt , residentibus quae hic excelsa fu-
erant, quod nisi in figura pilae accidere non posset . 
 (72) Ideo defectus solis ac lunae vespertinos orientis

 

incolae non sentiunt nec matutinos ad occasum habitantes,
meridianos vero serius nobis il l i. apud Arbilam Magni
Alexandri victoria luna defecisse noctis secunda hora est
prodita eademque in Sicilia exoriens. solis defectum Vip-
stano et Fonteio cos., qui fuere ante paucos annos, factum
pridie kalendas Maias Campania hora diei inter septimam
et octavam sensit, Corbulo dux in Armenia inter horam
diei decimam et undecimam prodidit visum , circuitu globi
alia aliis detegente et occultante. quod si plana esset
terra, simul omnia apparerent cunctis noctesque non fie-
rent inaequales; nam aeque aliis quam in medio sitis pa-
ria duodecim horarum intervalla cernerentur, quae nunc
non in omni parte simili modo congruunt.

(73) Ideo nec nox diesque , quamvis eadem , toto
orbe simul est, oppositu globi noctem aut ambitu diem
adferente. multis hoc cognitum experimentis, in Africa
Hispaniaque turrium Hannibalis, in Asia vero propter pi-
raticos terrores simili specularum praesidio excitato, in
quis praenuntios ignes sexta hora diei accensos saepe con-
pertum est tertia noctis a tergo ultimis visos. eiusdem
Alexandri cursor Philonides ex Sicyone Elin mille et du-
centa stadia novem diei confecit horis indeque , quamvis
declivi itinere, tertia noctis hora remensus est saepius.

 

causa , quod eunti cum sole iter erat, eundem remeans
obvium contrario praetervertebat occursu. qua de causa
ad occasum navigantes, quamvis brevissimo die , vincunt 
spatia nocturnae navigationis, ut solem ipsum comitantes.

(74) Vasaque horoscopa non ubique eadem sunt
usui, in trecenis stadiis aut, ut longissime, in quingenis mutantibus semet umbris solis. itaque umbilici, quem
gnomonem appellant, umbra in Aegypto meridiano tempore
aequinoctii die paulo plus quam dimidiam gnomonis men-
suram efficit, in urbe Roma nona pars gnomonis deest um-
brae, in oppido Ancona superest quinta tricesima, in
parte Italiae, quae Venetia appellatur, isdem horis umbra
gnomoni par fit.

(75) Simili modo tradunt in Syene oppido, quod
est supra Alexandriam quinque milibus stadium , solstiti die
medio nullam umbram iaci puteumque eius experimenti
gratia factum totum inluminari. ex quo apparere tum 
solem illi loco supra verticem esse, quod et in India supra
flumen Hypasim fieri tempore eodem Onesicritus scribit .
constatque in Berenice urbe Trogodytarum, et inde stadiis
 IIII .DCCCXX in eadem gente Ptolemaide oppido, quod in
margine Rubri maris ad primos elephantorum venatus
conditum est, hoc idem ante solstitium quadragenis quinis
diebus totidemque postea fieri, et per eos XC dies in

 

meridiem umbras iaci. rursus in Merö— insula haec 
caputque gentis Aethiopum V milibus stadium a Syene in
amne Nilo habitatur — bis anno absumi umbras, sole
duodevicesimam tauri partem et quartam decimam leonis
tunc obtinente. in Indiae gente Oretum mons est Maleus
nomine, iuxta quem umbrae aestate in austrum, hieme in
septentrionem iaciuntur. quindecim tantum noctibus ibi
apparet septentrio. in eadem India Patalis, celeberrimo
portu, sol dexter oritur, umbrae in meridiem cadunt. sep-
tentrionem ibi Alexandro morante adnotatum prima tantum
parte noctis aspici. Onesicritus, dux eius, scripsit,
quibus in locis Indiae umbrae non sint, septentrionem
non conspici, et ea loca appellari ascia, nec horas dinume-
rari ibi.

(76) et tota Trogodytice umbras bis qua-
drag e n is quin is diebus in anno Eratosthenes in con-
trarium cadere prodidit.

(77) sic fit, ut vario lucis
incremento in Meroë longissimus dies XII horas aequinoc-
tiales et octo partes unius horae colligat, Alexandriae vero
XIIII horas , in Italia XV, in Britannia XVII , ubi aestate
lucidae noctes haut dubie se promittunt , id quod cogit
ratio credi, solstiti diebus accedente sole propius verticem

 

mundi angusto lucis ambitu subiecta terrae continuos dies
habere senis mensibus noctesque e diverso ad brumam
remoto. quod fieri in insula Thyle Pytheas Massiliensis
scribit , sex dierum navigatione in septentrionem a Britan-
nia distante, quidam vero et in Mona, quae distat a Cama-
loduno Britanniae oppido circiter CC , adfirmant.

(78) Vmbrarum hanc rationem et quam vocant
gnomonicen invenit Anaximenes Milesius, Anaximandri , de
quo diximus, discipulus , primusque horologium, quod ap- 31
pellant sciothericon, Lacedaemone ostendit.

(79) Ipsum diem alii aliter observavere : Baby-
lonii inter duos solis exortus, Athenienses inter duos
occasus, Vmbri a meridie ad meridiem, vulgus omne a
luce ad tenebras, sacerdotes Romani et qui diem finiere 
civilem , item Aegyptii et Hipparchus a media nocte in
mediam. minora autem intervalla esse lucis inter ortus
solis iuxta solstitia quam aequinoctia apparet, quia positio
signiferi circa media sui obliquior est, iuxta solstitium 
autem rectior.

(80) Contexenda sunt his caelestibus nexa causis.
namque et Aethiopas vicini sideris vapore torreri adustisque
similes gigni, barba et capillo vibrato, non est dubium,

 

et adversa plaga mundi candida atque glaciali cute esse 
gentes, flavis promissas crinibus, truces vero ex caeli
rigore has, illas mobilitate sa pi entes , ipsoque crurum 
argumento illis in supera sucum revocari natura vaporis,
his in inferas partes depelli umore deciduo; hic graves
feras, illic varias effigies animalium provenire et maxime
alitum multas figuras igni volucres ; corporum autem pro-
ceritatem utrobique, illic ignium nisu, hic umoris alimento;
 medio vero terrae salubri utrimque mixtura fertil e s ad
omn i a tractus, modicos corporum habitus magna et in
colore temperie , ritus molles, sensus liquidos , ingenia
fecunda totiusque naturae capacia, isdem imperia, quae
numquam extimis g entibus fuerint, sicut ne illae quidem
his paruerint, avolsae ac pro nu m i n e naturae urguentis
illas solitariae.

(81) Babyloniorum placita et motus terrae hiatus-
que, qua cetera omnia, siderum vi existimant fieri, sed illo-
rum trium, quibus fulmina adsignant, fieri autem meantium

 

cum sole aut congruentium et maxime circa quadrata mundi.
praeclara quaedam et inmortalis in eo, si credimus, divi-
nitas perhibetur Anaximandro Milesio physico, quem ferunt
Lacedaemoniis praedixisse ut urbem ac tecta custodirent,
instare enim motum terrae, cum et urbs tota eorum corruit
et Taygeti montis magna pars, ad formam puppis eminens,
abrupta cladem eam insuper ruina pressit. perhibetur et
Pherecydi, Pythagorae doctori, alia coniectatio, sed et illa
divina, haustu aquae e puteo praesensisse ac praedixisse
 civi b us terrae motum. quae si vera sunt, quantum a deo
tandem videri possunt tales distare, dum vivant? et haec
quidem arbitrio cuiusque existimanda relinquantur : ventos
in causa esse non dubium reor. neque enim umquam
intremiscunt terrae nisi sopito maria caeloque adeo tran-
quillo, ut volatus avium non pendeant, subtracto omni 
spiritu qui vehit, nec umquam nisi post ventos, condito 
scilicet in venas et cava eius occulta flatu . neque aliud
est in terra tremor quam in nube tonitruum , nec hiatus
aliud quam cum fulmen erumpit incluso spiritu luctante
et ad libertatem exire nitente.

(82) Varie itaque quatitur, et mira eduntur
opera, alibi prostratis moenibus, alibi hiatu profundo
haustis , alibi egestis molibus, alibi emissis amnibus , non-
numquam etiam ignibus calidisve fontibus, alibi averso

 

fluminum cursu. praecedit vero comitaturque terribilis
sonus, alias murmuri similis , alias mugitibus aut clamori
humano armorumve pulsantium fragori, pro qualitate ma-
teriae excipientis formaque vel cavernarum vel cuniculi,
per quem meet , exilius grassante in angusto, eodem rauco
in recurvis, resultante in duris, fervente in umidis , fluctuante
in stagnantibus, furente contra solida. itaque et sine motu
saepe editur sonus. nec simplici modo quatitur umquam ,
sed tremit vibratque. hiatus vero alias remanet ostendens
quae sorbuit, alias occultat ore conpresso rursusque ita
inducto solo, ut nulla vestigia exstent, urbibus plerumque
devoratis agrorumque tractu hausto. maritima autem ma-
xime quatiuntur, nec montuosa tali malo carent. exploratum
mihi est Alpes Appenninumque saepius tremuisse. et
autumno ac vere terrae crebrius moventur, sicut fulmina .
ideo Galliae et Aegyptus minime quatiuntur, quoniam hic
aestatis causa obstat, illic hiemis. item noctu saepius
quam interdiu. maximi autem motus existunt matutini
vespertinique, sed propinqua luce crebri, interdiu autem
circa meridiem . fiunt et solis lunaeque defectu, quoniam
tempestates tunc sopiuntur, praecipue vero cum sequitur
imbres aestus imbresve aestum.

(83) Navigantes quoque sentiunt non dubia
coniectura, sine flatu intumescente fluctu subito aut qua-
tiente ictu . intremunt vero et in navibus post es aeque
quam in aedificiis crepituque praenuntiant . quin et volucres
non inpavidae sedent . est et in caelo signum praeceditque
motu futuro aut interdiu aut paulo post occasum sereno
tenuis ceu lineae nube in longum porrecta spatium.

(84) Est et in puteis turbidior aqua nec sine
odoris taedio, sicut in isdem et remedium, quale et crebri
specus praebent; conceptum enim spiritum exhalant. quod
in totis notatur oppidis: minus quatiuntur crebris ad elu-
viem cuniculis cavata, multoque sunt tutiora in isdem
illis quae pendent, sicuti Neapoli in Italia intellegitur,
parte eius, quae solida est, ad tales casus obnoxia. tu-
tissimi sunt aedificiorum fornices, anguli quoque parietum
ostesque, alterno pulsu renitente . et latere terreno facti
parietes minore noxa quatiuntur. magna differentia est
et in ipso genere motus, pluribus siquidem modis quatitur.
tutissimum est cum vibrat crispante aedificiorum crepitu
et cum intumescit adsurgens alternoque motu residit ;
innoxium et cum concurrentia tecta contrario ictu arietant ,
quoniam alter motus alteri renititur . undantis inclinatio
et fluctus more quaedam volutatio infesta est aut cum in

 

unam partem totus se motus inpellit. desinunt autem
tremores, cum ventus emersit ; sin vero duravere, non
ante XL dies sistuntur, plerumque et tardius, utpote cum
quidam annuo et bienni spatio duraverint.

(85) Factum est semel, quod equidem in Etruscae
disciplinae voluminibus invenio , ingens terrarum por-
tentum L. Marcio Sexto Iulio cos. in agro Mutinensi .
namque montes duo inter se concurrerunt crepitu maximo
adsultantes recedentesque, inter eos flamma fumoque in
caelum exeunte interdiu, spectante e via Aemilia magna
equitum Romanorum familiarumque et viatorum multitudine.
eo concursu villae omnes elisae, animalia permulta, quae
intra fuerant, exanimata sunt, anno ante sociale bellum,
quod haud scio an funestius terrae ipsi Italiae fuerit quam
civilia . non minus mirum ostentum et nostra cognovit
aetas anno Neronis principis supremo, sicut in rebus eius
exposuimus, pratis oleisque intercedente publica via in
contrarias sedes transgressis in agro Marrucino praediis 
Ve t ti Marcelli equitis Romani res Neronis procurantis.

(86) Fiunt simul cum terrae motu et inun-
dationes maris, eodem videlicet spiritu infusi aut ter r ae 
sidentis sinu recepti. maximus terrae memoria mortalium
exstitit motus Tiberii Caesaris principatu, XII urbibus Asiae
una nocte prostratis; creberrimus Punico bello intra eundem

 

annum septies ac quinquagies nuntiatus Romam, quo qui-
dem anno ad Trasimenum lacum dimicantes maximum
motum neque Poeni sensere nec Romani. nec vero simplex
malum aut in ipso tantum motu periculum est, sed par
aut maius ostento . numquam urbs Roma tremuit, ut non
futuri eventus alicuius id praenuntium esset.

(87) Eadem nascentium causa terrarum est,
cum idem ille spiritus adtollendo potens solo non valuit
erumpere. nascuntur enim, nec fluminum tantum invectu ,
sicut Echinades insulae ab Acheloo amne congestae maior-
que pars Aegypti a Nilo, in quam a Pharo insula noctis
et diei cursum fuisse Homero credimus, nec recessu
maris, sicuti o li m Cerceis . quod accidisse et in Ambraciae
portu decem milium passuum intervallo et Atheniensium
 quinque milium ad Piraeeum memoratur. et Ephesius 
quondam aedem Dianae adluebat . Herodoto quidem si
credimus, mare fuit supra Memphim usque ad Aethiopum
montes itemque a planis Arabiae, mare circa Ilium et tota
Teuthranie quaque campos intulerit Maeander.

(88) Nascuntur et alio modo terrae ac repente
in aliquo mari emergunt, velut paria secum faciente natura
quaeque hauserit hiatus alio loco reddente.

(89) Clarae iam pridem insulae Delos et Rhodos
memoriae produntur; et natae postea minores, ultra Melon 
Anaphe , inter Lemnum et Hellespontum Neae , inter Lebedum et Teon Halone , inter Cycladas * Thera et Therasia, inter
easdem * Olympiadis CXLV anno * quarto [post annos CXXX]
Hiera eademque Automate, et ab ea duobus stadiis post
annos C CXLII nostro aevo lunio Silano V ale r io [Balbo ]
cos. a. d. VIII idus Iulias Thia.

ante nos et iuxta Ita-
liam inter Aeolias insulas, item iuxta Cretam emersit MM.D
passuum una cum calidis fontibus, altera Olympiadis
CLXIII anno tertio in Tusco sinu, flagrans haec violento
cum flatu, proditurque memoriae, magna circa eam multi-
tudine piscium fluitante confestim expirasse quibus ex his
cibus fuisset. sic et Pithecussas in Campano sinu ferunt 
ortas, mox in his montem Epopon, cum repente flamma
ex eo emicuisset, campestri aequatum planitiei . in eadem
et oppidum haustum profundo, alioque motu terrae sta-
gnum emersisse, et alio provolutis montibus insulam ex-
titisse Prochytam. 
 
 (90) Namque et hoc modo insulas rerum natura
fecit: avellit Siciliam Italiae, Cyprum Syriae, Euboeam
Boeotiae, Euboeae Atalanten et Macrian , Besbicum Bithy-
niae, Leucosiam Sirenum promunturio.

(91) rursus
abstulit insulas mari iunxitque terris, Antissam Lesbo,
Zephyrium Halicarnaso, Aethusan Myndo, Dromiscon et
Pernen Mileto, Narthecusam Parthenio promunturio. Hy-
banda, quondam insula Ioniae, ducentis nunc a mari abest
stadiis, Syrien Ephesus in mediterraneo habet, Derasidas
et Sapphoniam vicina ei Magnesia . Epidaurus et Oricum
insulae' esse desierunt.

(92) in totum abstulit terras
primum omnium ubi Atlanticum mare est, si Platoni
credimus, inmenso spatio, mox interno quoque : videmus 
hodie mersam Acarnaniam Ambracio sinu, Achaiam Co-
rinthio, Europam Asiamque Propontide et Ponto. ad hoc
perrupit mare Leucada, Antirrhium , Hellespontum, Bospo-
ros duos.

(93) Atque ut sinus et stagna praeteream, ipsa
se comest terra. devoravit Cibotum altissimum montem
cum oppido Cari a e , Sipylum in Magnesia et prius in eo-
dem loco clarissimam urbem, quae Tantalis vocabatur,

 

Galenes et Gamales urbium in Phoenice agros cum ipsis,
Phegium, Aethiopiae iugum excelsissimum, tamquam non
infida grassarentur et litora.

(94) Pyrram et Antissam 
circa Maeotim pontus abstulit, Helicen et Buram sinus 
Corinthius , quarum in alto vestigia apparent. ex insula
Cea amplius triginta milia passuum abrupta subito cum
plurimis mortalium rapuit et in Sicilia dimidiam Tynda-
rida urbem ac quicquid ab Italia deest , similiterin Boe-
otia Eleusina.

(95) Motus enim terrae sileantur et quicquid
est, ubi saltem busta urbium exstant, simul ut terrae mi-
racula potius dicamus quam scelera naturae. et, Hercules ,
non caelestia enarratu difficiliora fuerint. metallorum opu-
lentia tam varia, tam dives, tam fecunda, tot saeculis sub-
oriens, cum tantum cotidie orbe toto populentur ignes,
ruinae, naufragia, bella, fraudes, tantum vero luxuria et
tot mortales conterant ; gemmarum pictura tam multiplex,
lapidum tam discolores maculae interque eos candor ali-
cuius praeter lucem omnia excludens; medicatorum fon-
tium vis; ignium tot locis emicantium perpetua tot sae-
culis incendia; spiritus letales aliubi aut scrobibus emissi
aut ipso loci situ mortiferi, aliubi volucribus tantum, ut
Soracte vicino urbi tractu, aliubi praeter hominem ceteris

 

animantibus, nonnumquam et homini, ut in Sinuessano
agro et Puteolano ! spiracula vocant, alii Charonea , scro-
bes mortiferum spiritum exhalantes, item in Hirpinis Am-
psancti ad Mephitis aedem locum, quem qui intravere mo-
riuntur; simili modo Hierapoli in Asia, Matris tantum
Magnae sacerdoti innoxium. aliubi fatidici specus, quorum
exhalatione temulenti futura praecinant, ut Delphis nobi-
lissimo oraculo. quibus in rebus quid possit aliud causae
adferre mortalium quispiam quam diffusae per omne na-
turae subinde aliter atque aliter numen erumpens?

(96) Quaedam vero terrae ad ingressus tremunt ,
sicut in Gabiensi agro non procul urbe Roma iugera ferme
ducenta equitantium cursu; similiter in Reatino.

quae-
dam insulae semper fluctuantur , sicut in agro Caecubo et
eodem Reatino, Mutinensi, Statoniensi , in Vadimonis lacu,
ad Cutilias aquas opaca silva, quae numquam die ac nocte
eodem loco visitur, in Lydia quae vocantur Calaminae,
non ventis solum, sed etiam contis quo libeat inpulsae,
multorum civium Mithridatico bello salus. sunt et in
Nymphaeo parvae , Sal i ares dictae, quoniam in symphoniae

 

cantu ad ictus modulantium pedum moventur. in Tar-
quiniensi lacu magno Italiae duae nemora circumferunt ,
nunc triquetram figuram edentes, nunc rotundam conplexu
ventis inpellentibus, quadratam numquam.

(97) Celebre fanum habet Veneris Paphos, in
cuius quandam aream non inpluit , item in Nea , oppido
Troadis, circa simulacrum Minervae; in eodem et relicta
sacrificia non putrescunt. (98) iuxta Harpasa oppidum
Asiae cautes stat horrenda, uno digito mobilis, eadem , si
toto corpore inpellatur, resistens. in Taurorum paeninsula
in civitate Parasino terra est, qua sanantur omnia vulnera.
at circa Asson Troadis lapis nascitur, quo consumuntur
omnia corpora; sarcophagus vocatur . duo sunt montes
iuxta flumen Indum: alteri natura ut ferrum omne teneat,
 alteri ut respuat, itaque, si sint clavi in calciamento, vesti-
gia evelli in altero non possint , in altero sisti . Locris et
Crotone pestilentiam numquam fuisse nec in Ilio terrae
motum adnotatum est, in Lycia vero semper a terrae mo-
tu quadraginta dies serenos esse. in agro Arpano fru-
mentum satum non nascitur; ad aras Mucias in Veiente 
et apud Tusculanum et in silva Ciminia loca sunt, in
quibus in terram depacta non extrahuntur. in Crustumino
natum faenum ibi noxium , extra salubre est.

(99) Et de aquarum natura complura dicta sunt,
sed aestus maris accedere ac reciprocare maxime mirum,
pluribus quidem modis, verum causa in sole lunaque .
bis inter duos exortus lunae adfluunt bisque remeant 
vicenis quaternisque semper horis, et primum attollente se
cum ea mundo intumescentes , mox a meridiano caeli fa-
stigio vergente in occasum residentes, rursusque ab occasu
subter ad caeli ima et meridiano contraria accedente
inundantes, hinc, donec iterum exoriatur , se resorbentes 
nec umquam eodem tempore quo pridie reflui, velut anhe-
lantes sidere avido trahente secum haustu maria et adsidue
aliunde quam pridie exoriente , paribus tamen intervallis reci-
proci senisque semper horis, non cuiusque diei aut noctis
aut loci , sed aequinoctialibus ideoque inaequales vulgarium
horarum spatio, utcumque plures in eos aut diei aut noc-
tis illarum mensurae cadant , et aequinoctio tantum pares

 

ubique. ingens argumentum plenumque lucis ac vocis
etiam diurnae , hebetes esse qui negent subtermeare sidera
ac rursus eadem exsurgere , similemque terris, immo vero
naturae universae, et inde faciem in isdem ortus occasus-
que operibus, non aliter sub terra manifesto sideris cursu 5
aliove effectu quam cum praeter oculos nostros feratur. 
 Multiplex etiamnum lunaris differentia, primumque
septenis diebus. quippe modici a nova ad dividuam 
aestus, pleniores ab ea exundant plenaque maxime fervent .
inde mitescunt, pares ad septimam primis, iterumque alio
latere dividua augentur. in coitu solis pares plenae.
eadem in aquilonia et a terris longius recedente mitiores
quam cum in austros digressa propiore nisu vim suam exer-
cet. per octonos quo s que annos ad principia motus et paria
incrementa centesimo lunae revocantur ambitu . augent 
ea cuncta solis annuis causis , duobus aequinoctiis maxime
tumentes et autumnali amplius quam verno, inanes vero
bruma et magis solstitio. nec tamen in ipsis quos dixi
temporum articulis, sed paucis post diebus, sicuti neque
in plena aut novissima, sed postea, nec statim ut lunam
mundus ostendat occultetve aut media plaga declinet, ve-
rum fere duabus horis aequinoctialibus serius, tardiore 
semper ad terras omnium, quae geruntur in caelo, effectu
cadente quam visu, sicuti fulguris et tonitrus et fulminum. 
 
 Omnes autem aestus in oceano maiora integunt spatia
nudantque quam in reliquo mari, sive quia in totum uni-
versitate animosius quam parte est , sive quia magnitude
aperta sideris vim laxe grassantis efficacius sentit, eandem 
angustiis arcentibus. qua de causa nec lacus nec amnes
similiter moventur. — (octogenis cubitis supra Britanniam
intumescere aestus Pytheas Massiliensis auctor est.) —
et interiora autem maria terris clauduntur ut portu ; qui-
busdam tamen in locis spatiosior laxitas dicioni paret,
utpote cum plura exempla sint in tranquillo mari nullo-
que velorum pulsu tertio die ex Italia pervectorum Vticam
aestu fervente. circa litora autem magis quam in alto
deprehenduntur hi motus, quoniam et in corpore extrema
pulsum venarum, id est spiritus, magis sentiunt. in ple-
risque tamen aestuariis propter dispares siderum in quo-
que tractu exortus diversi existunt aestus, tempore, non
ratione discordes, sicut in Syrtibus. 
 (100) Et quorundam tamen privata natura est, velut
Tauromenitani euripi saepius et in Euboea septies die ac
nocte reciprocantis. idem aestus triduo in mense consistit,
septima , octava nonaque luna. Gadibus qui est delubro
Herculis proximus fons , inclusus ad putei modum, alias
simul cum oceano augetur minuiturque, alias utrumque 
contrariis temporibus; eodem in loco alter oceani motibus

 

consentit. in ripa Baetis oppidum est, cuius putei cre-
scente aestu minuuntur, augescunt decedente, mediis tem-
porum immobiles. eadem natura Hispali oppido uni puteo,
ceteris vulgaris. et Pontus semper extra meat in Pro-
pontidem, introrsus in Pontum numquam refluo mari.

(101) Omnia plenilunio maria purgantur , quae-
dam et stato tempore. circa Messanam et Mylas fimo
similia expuuntur in litus purgamenta, unde fabula e st 
Solis boves ibi stabulari. his addit — ut nihil, quod
equidem noverim, praeteream — Aristoteles nullum
animal nisi aestu recedente expirare. observatum id
multis in Gallico oceano et dumtaxat in homine com-
pertum.

(102) quo vera coniectatio existit, haut
frustra spiritus sidus lunam existimari; hoc esse quod
terras saturet accedensque corpora impleat, abscedens
inaniat. ideo cum incremento eius augeri conchylia et
maxime spiritum sentire quibus sanguis non sit, sed et
sanguinem, hominum etiam, cum lumine eius augeri ac 
minui , frondes quoque et pabula- ut suo loco dicetur-
sentire , in omnia eadem penetrante vi.

(103) ita-
que solis ardore siccatur liquor, et hoc esse masculum 
sidus accepimus , torrens cuncta sorbensque. (104) sic
mari late patenti saporem incoqui salis , aut quia exhausto

 

inde dulci tenuique, quod facillime trahat vis ignea, omne
asperius crassiusque linquatur — ideo summam aequorum 
aquam dulciorem profunda ; hanc esse veriorem causam
asperi saporis quam quod mare terrae sudor sit aeternus —
5 aut quia plurimus ex arido misceatur illi vapor aut quia
terrae natura sicut medicatas aquas inficiat. est in exem-
plis Dionysio Siciliae tyranno, cum pulsus est ea potentia,
accidisse prodigium, ut uno die in portu dulcesceret mare.

e contrario ferunt lunae femineum ac molle sidus,
atque nocturnum solvere umorem et trahere, non auferre.
id manifestum esse, quod ferarum occisa corpora in tabem
visu suo resolvat somnoque sopitis torporem contractum 
in caput revocet , glaciem refundat cunctaque umifico
spiritu laxet. ita pensari naturae vices semperque sufficere,
aliis siderum elementa cogentibus, aliis vero fundentibus.
sed in dulcibus aquis lunae alimentum esse , sicut in ma-
rinis solis .

(105) Altissimum mare XV stadiorum Fabianu s
tradit. alii in Ponto ex adverse Coraxorum gentis — vo-
cant Bathea Ponti — trecentis fere a continente stadiis
inmensam altitudinem maris tradunt, vadis numquam

 

repertis.

(106) mirabilius id faciunt aquae dulces
iuxta mare ut fistulis emicantes. nam nec aquarum natura 
miraculis cessat . dulces mari invehuntur, leviores haut
dubie; ideo et marinae, quarum natura gravior, magis in-
vecta sustinent . quaedam vero et dulces inter se supermeant 
alias, ut in Fucino lacu invectus Pitonius amnis, in Lario
Addua , in Verbanno Ticinus , in Benaco Mincius, in Sebinno 
Ollius, in Lemanno Rhodanus: hic trans Alpis, superiores
in Italia, multorum milium transitu hospitali suas tantum
nec largiores quam intulere aquas evehentes. proditum
hoc et in Oronte amne Syriae multisque aliis. quidam
vero odio maris ipsa subeunt vada , sicut Arethusa, fons
Syracusanus, in quo redduntur iacta in Alpheum, qui per
Olympiam fluens Peloponnesiaco litori infunditur. subeunt
terras rursusque redduntur Lycus in Asia, Erasinus in
Argolica, Tigris in Mesopotamia et, quae in Aesculapi fonte
Athenis mersa sunt, in Phalerico redduntur. et in Atinate 
campo fluvius mersus post XX milia passuum exit et in
Aquileiensi Timavus . nihil in Asphaltite ludaeae lacu, qui

 

bitumen gignit, mergi potest nec in Armeniae maioris
Aretissa ; is quidem nitrosus pisces alit. in Sallentino 
iuxta oppidum Manduriam lacus, ad margines plenus,
neque exhaustis aquis minuitur neque infusis augetur. in
Ciconum flumine et in Piceno lacu Velino lignum deiectum
lapideo cortice obducitur et in Surio Colchidis flumine
adeo, ut lapidem plerumque durans adhuc integat cortex.
similiter in flumine Silero ultra Surrentum non virgulta
modo inmersa, verum et folia lapidescunt, alias salubri 
potu eius aquae. in exitu paludis Reatinae saxum crescit
[et in Rubro mari oleae virentesque frutices enascuntur]. 
 Sed fontium plurimorum natura mira est fervore,
idque etiam in iugis Alpium ipsoque in mari inter Italiam
et Aenariam in Baiano sinu et in Liri fluvio multisque
aliis. nam dulcis haustus in mari plurimis locis, ut ad
Chelidonias insulas et Aradum et in Gaditano oceano.
Patavinorum aquis calidis herbae virentes innascuntur,
Pisanorum ranae, ad Vetulonios in Etruria non procul a
mari pisces. in Casinate fluvius appellatur Scatebra , fri-
gidus, abundantior aestate; in eo, ut in Arcadia Stymphali,

 

nascuntur aquatiles musculi. in Dodone Iovis fons, cum
sit gelidus et inmersas faces extinguat, si extinctae ad-
moveantur, accendit. idem meridie semper deficit, qua
de causa ἀναπαυόμενον vocant, mox increscens ad medium
noctis exuberat, ab eo rursus sensim deficit. in Illyricis 
supra fontem frigidum expansae vestes accenduntur. Iovis
Hammonis stagnum , interdiu frigidum, noctibus fervet.
in Trogodytis fons Solis appellatur dulcis et circa meridiem
maxime frigidus; mox paulatim tepescens ad noctis media 
fervore et amaritudine infestatur. 
 Padi fons mediis diebus aestivis velut interquiescens
semper aret. in Tenedo insula fons semper a tertia noctis
hora in sextam ab aestivo solstitio exundat, et in Delo 
insula Inopus fons eodem quo Nilus modo ac ac om. FR 1 Ea pariter cum
eo decrescit augeturve . contra Timavum amnem insula
parva in mari est cum fontibus calidis, qui pariter cum
aestu maris crescunt minuunturque. in agro Pitinate trans
Appenninum fluvius Novanus, omnibus solstitiis torrens,
bruma siccatur. 
 In Falisco omnis aqua pota candidos boves facit, in

 

Boeotia amnis Melas oves nigras, Cephisus ex eodem lacu
profluens albas, rursus nigras Penius rufasque iuxta Ilium
Xanthus , unde et nomen amni. in Ponto fluvius A xi aces 
rigat campos, in quibus pastae nigro lacte equae gentem
alunt. in Reatino fons Neminie appellatus alio atque alio
loco exoritur, annonae mutationem significans. Brundisi
in portu fons incorruptas praestat aquas navigantibus.
L y ncestis aqua quae vocatur acidula vini modo temulentos
facit; item in Paphlagonia et in agro Caleno. Andro in 
nsula templo Liberi patris fontem nonis Ianuariis semper
vini saporem fu nd ere Mucianus ter consul credit. dies θεοδοσία vocatur. iuxta Nonacrim in Arcadia Styx, nec
odore differens nec colore, pota ilico necat; item in Liberoso 
Taurorum colle tres fontes sine remedio, sine dolore mor-
tiferi. in Carrinensi Hispaniae agro duo fontes iuxta
fluunt, alter omnia respuens, alter obsorbens . in eadem
gente alius aurei coloris omnes ostendit pisces, nihil extra
illam aquam differentes. in Comensi iuxta Larium lacum

 

fons largus horis singulis semper intumescit ac residit .
in Cydonea insula ante Lesbum fons calidus vere tantum
fluit. lacus Sannaus in Asia circa nascente absinthio
inficitur. Colophone in Apollinis Clarii specu lacuna est,
cuius potu mira redduntur oracula, bibentium breviore
vita. amnes retro fluere et nostra vidit aetas Neronis
principis supremis , sicut in rebus eius rettulimus. 
 Iam omnes fontes aestate quam hieme gelidiores esse
quem fallit? sicut illa permira, naturae opera, aes ac
plumbum in massa mergi, dilatatum fluitare, eiusdemque
ponderis alia sidere, alia invehi, onera in aqua facilius
moveri, Syrium lapidem quamvis grandem innatare eun-
demque comminutum mergi, recentia cadavera ad vadum
labi, intumescentia attolli, inania vasa baud facilius quam
plena extrahi; pluvias salinis aquas dulciores esse quam
reliquas, nec fieri salem nisi admixtis dulcibus; marinas
tardius gelari , celerius accendi; hieme mare calidius esse,
autumnale salsius; omne oleo tranquillari, et ob id uri-
nantes ore spargere, quoniam mitiget naturam asperam,
lucemque deportet; nives in alto mari non cadere; cum
omnis aqua deorsum feratur, exilire fontes atque etiam
in Aetnae radicibus, flagrantis in tantum, ut quinquagena,
centena milia passuum harenas flammarum globo eructet.

 (107) namque et ignium, quod est naturae quartum ele-
mentum, reddamus aliqua miracula, sed primum ex aquis.

(108) In urbe Commagenes Samosata stagnum
est emittens limum — maltham vocant — flagrantem. cum
quid attigit solidi, adhaeret; praeterea tactu et sequitur 
fugientes . sic defendere muros oppugnante Lucullo: flag -
rabat miles armis suis. aquis et accenditur; terra tantum 
restingui docuere experimenta.

(109) similis est
natura naphthae . ita appellatur circa Babylonem et in
Austacenis Parthiae profluens bituminis liquidi modo. huic
magna cognatio ignium, transiliuntque in eam protinus
undecumque visam. ita ferunt a Medea paelicem crematam,
postquam sacrificatura ad aras accesserat, corona igne
rapto .

(110) verum in montium miraculis ardet
Aetna noctibus semper tantoque aevo materia ignium
sufficit, nivalis hibernis temporibus egestumque cinerem
pruinis operiens. nec in illo tantum natura saevit exustionem
terris denuntians: flagrat in Phaselitis mons Chimaera,
et quidem inmortali diebus ac noctibus flamma; ignem
eius accendi aqua, extingui vero terra aut f imo Cnidius

 

Ctesias tradit. eadem in Lycia Hephaesti montes taeda
flammante tacti flagrant, et adeo ut lapides quoque rivorum
et harenae in ipsis aquis ardeant, aliturque ignis ille
pluviis; baculo si quis ex iis accenso traxerit sulcum ,
rivos ignium sequi narrant. flagrat in Bactris Cophanti
noctibus vertex. flagrat in Medis et in Sitta c ene confinio
Persidis, Susis quidem ad Turrim Albam XV caminis,
maximo eorum et interdiu, campus . Babylone flagrat e 
quadam veluti piscina iugeri magnitudine, Aethiopum iuxta
Hesperu montem stellarum modo campi noctu ; similiter
in Megalopolitanorum agro. nam si intermisit ille iucundus
frondemque densi supra se nemoris non adurens et iuxta
gelidum fontem semper ardens Nymphaei crater, dira
Apolloniatis suis portendit, ut Theopompus tradidit;
augetur imbribus egeritque bitumen temperandum fonte illo
ingustabili , et alias omni bitumine dilutius . sed quis haec
miretur? in medio mari Hiera et Lipara insulae Aeoliae 

iuxta Italiam cum ipso mari arsere per aliquot dies sociali
bello, donec legatio senatus piavit. maximo tamen ardet
incendio Theon ochema dictum Aethiopum iugum torren-
tesque solis ardoribus flammas egerit . tot locis, tot in-
cendiis rerum natura terras cremat!

(111) Praeterea cum sit huius unius elementi
ratio fecunda seque ipsa pariat et minimis crescat a scintillis,
quid fore putandum est in tot rogis terrae quae est illa
natura , quae voracitatem in toto mundo avidissimam sine
damno sui pascit ? addantur his sidera innumera ingens-
que sol, addantur humani ignes et lapidum quoque insiti
naturae attrit i que inter se ligni , iam nubium et origines
fulminum: excedet profecto miracula omnia ullum diem
fuisse, quo non cuncta conflagrarent , cum specula quoque
concava adversa solis radiis facilius etiam accendant quam
ullus alius ignis. quid quod innumerabiles parvi , sed
naturales, scatent? in Nymphaeo exit e petra flamma, quae
pluviis accenditur; exit et ad aquas Scantias , haec quidem
invalida, cum transit, nec longe in alia durans materia —
viret aeterno hunc fontem igneum contegens fraxinus —;
exit in Mutinensi agro statis Volcano diebus. reperitur
apud auctores subiectis Ariciae arvis, si carbo deciderit,
ardere terram, in agro Sabino et Sidicino unctum flagrare
lapidem, in Sallentino oppido Gnatia inposito ligno in sa-

 

xum quoddam ibi sacrum protinus flammam existere, in
Laciniae Iunonis ara sub diu sita cinerem inmobilem esse
perflantibus undique procellis; quin et repentinos existere
ignes et in aquis et in corporibus, etiam humanis: Trasi-
menum lacum arsisse totum; Servio Tullio dormienti in
pueritia ex capite flammam emicuisse, L. Marcio in Hispa-
nia interemptis Scipionibus contionanti et milites ad ul-
tionem exhortanti arsisse simili modo Valerius Antias
narrat. plura mox et distinctius; nunc enim quadam
mixtura rerum omnium exhibentur miracula. verum egressa 
mens interpretationem naturae festinat legentium animos
per totum orbem veluti manu ducere .

(112) Pars nostra terrarum, de qua memoro,
ambienti, ut dictum est, oceano velut innatans longissime 
ab ortu ad occasum patet, hoc est ab India ad Herculis
columnas Gadibus sacratas LXXXV . LXXVIII p., ut Arte-
midoro auctori placet, ut vero Isidoro, XCVIII . XVIII .
Artemidorus adicit amplius a Gadibus circuitu Sacri 
promunturii ad promunturium Artabrum, quo longissime
frons procurrat Hispaniae, DCCCCXCI . D. mensura currit

 

duplici via: a Gange amne ostioque eius , quo se in Eoum
oceanum effundit, per Indiam Parth y enenque ad Myriandrum 
urbem Syriae in Issico sinu positam LII . XV , inde pro-
xima navigatione Cyprum insulam, Patara Lyciae, Rhodum,
Astypalaeam in Carpathio mari insulam , Taenarum Laco-
nicae, Lilybaeum Siciliae, Caralim Sardiniae XXI . XIII ,
deinde Gades XII .L???, quae mensura universa ab Eoo mari
efficit LXXXV . LXXVIII . alia via, quae certior e t iniri 
terreno maxime potest , a Gange ad Eu ph raten amnem
 LI . LXIX , inde Cappadociae Mazaca CCXLIIII , inde per
Phrygiam , Cariam, Ephesum CCCCXCVIIII , ab Epheso per
Aeg a eum pelagus Delum CC , Isthmum CCXII .D, inde terra [et Laconico mari] et Corinthiaco sinu Patras Peloponnesi 
XC , Leucadem LXXXVII . D, Corcyram totidem, Acroce-
raunia L XXXII .D, Brundisium LXXXVII . D, Romam CCCLX ,
Alpes usque ad Scingomagum vicum DXVIIII , per Galliam
ad Pyrenaeos montes Illiberim CCCCL X VI II , ad oceanum
et Hispaniae oram DCCCXXXI , traiectu Gadis VII . D, quae
mensura Artemidori ratione LXXXIX X L V efficit. 
 Latitudo autem terrae a meridiano situ ad septen-
triones , dimidio fere min or , Isid oro colligit LIIII . LXII ,
quo palam fit quantum et hinc vapor abstulerit et illinc 
rigor . neque enim deesse terris arbitror aut non esse 
globi formam, sed inhabitabilia utrimque inconperta esse.

 

haec mensura currit a litore Aethiopici oceani, qua modo
habitatur, ad Meroen DCXXV , inde Alexandriam XII . L???
Rhodum DLXXXIIII , Cnidum LXXXVII . D, Coum XXV ,
Samum C???, Chium XCIIII , Mytilenen LXV , Tenedum CXIX ,
Sigeum promunturium XII . D, os Ponti CCCXII . D , Cara m -
bin promunturium CCCL , os Maeotis CCCXII . D , ostium Ta-
nais CCLXXV , qui cursus conpendiis maris brevior fieri
potest LXXIX . ab ostio Tanais nihil in modicum diligen-
tissimi auctores fecere . Artemidorus ulteriora inconperta
existimavit, cum circa Tanain Sarmatarum gentes degere
fateretur ad septentriones versus ; Isidorus adiecit XII .L??? 
usque ad Thylen , quae coniectura divinationis est. ego
non minore quam proxime dicto spatio Sarmatarum fines
nosci intellego. et alioqui quantum esse debet quod in-
numerabiles gentes subinde sedem mutantes capiat? unde

 

ulteriorem mensuram inhabitabilis plagae multo esse mai-
orem arbitror. nam et a Germania inmensas insulas non
pridem conpertas cognitum habeo. 
 De longitudine ac latitudine haec sunt, quae digna
memoratu putem. universum autem circuitum Erato-5
sthenes, in omnium quidem litterarum subtilitate, set in 
hac utique praeter ceteros solers, quem cunctis probari
video, CCLII milium stadiorum prodidit, quae mensura
Romana conputatione efficit trecentiens quindeciens centena
milia passuum: inprobum ausum, verum ita subtili argu-
mentatione conprehensum, ut pudeat non credere. Hip-
parchus, et in coarguendo eo et in reliqua omni dili-
gentia mirus, adicit stadiorum paulo minus XXVI .

alia
Dionysodoro fides. neque enim subtraham exemplum
vanitatis Graecae maximum. Melius hic fuit, geometricae 
scientia nobilis ; senecta diem obiit in patria . funus du-
xere ei propinquae, adquas pertinebat hereditas. hae ,
cum secutis diebus iusta peragerent, invenisse dicuntur
in sepulchre epistulam Dionysodori nomine ad superos
scriptam: pervenisse eum a sepulchre ad infimam terram;
esse eo stadiorum XLII . nec defuere geometrae qui inter-

 

pretarentur, significare epistulam a medio terrarum orbe 
missam , quod deorsum ab summo longissimum esset spa-
tium et idem pilae medium. ex quo consecuta conputatio
est, ut circuitum esse CCLII stadiorum pronuntiarent . 
 (113) Harmonica ratio, quae cogit rerum naturam
sibi ipsam congruere, addit huic mensurae stadiorum XII terramque XCVI partem totius mundi facit.

Hactenus de situ et miraculis terrae aquarumque
et siderum ac ratione universitatis atque mensura . nunc
de partibus, quamquam infinitum id quoque existimatur
nec temere sine aliqua reprehensione tractatum , haut ullo
in genere venia iustiore , si modo minime mirum est ho-
minem genitum non omnia humana novisse. quapropter
auctorem neminem unum sequar, sed ut quemque verissi-
mum in quaque parte arbitrabor, quoniam commune ferme
 omnibus fuit, ut eos quisque diligentissime situs diceret,
in quibus ipse prodebat . ideo nec culpabo aut coarguam

 

quemquam. locorum nuda nomina et quanta dabitur bre-
vitate ponentur, claritate causisque dilatis in suas partes;
nunc enim sermo de toto est. quare sic accipi velim, ut
si vidua fama sua nomina, qualia fuere primordio ante
ullas res gestas, nuncupentur et sit quaedam in his nomen-
clatura quidem, sed mundi rerumque naturae. 
 Terrarum orbis universus in tres dividitur partes,
Europam, Asiam, Africam. origo ab occasu solis et Gadi-
tano freto, qua inrumpens oceanus Atlanticus in maria
interiora diffunditur . hinc intranti dextera Africa est, laeva
Europa, inter has Asia . termini amnes Tanais et Nilus.
 XV p. in longitudinem quas diximus fauces oceani patent,
V??? in latitudinem, a vico Mellaria Hispaniae ad promuntu-
rium Africae Album, auctore Turranio Gracile iuxta
genito. T . Livius ac Nepos Cornelius latitudinis
tradiderunt minus VII p., ubi vero plurumum, X: tam
modico ore tam inmensa aequorum vastitas panditur. nec
profunda altitudo miraculum minuit. frequentes quippe
taeniae candicantis vadi carinas territant. qua de causa

 

limen interni maris multi eum locum appellavere. pro-
ximis autem faucibus utrimque inpositi montes coercent
claustra, Abila Africae, Europae Calpe , laborum Herculis
metae, quam ob causam indigenae columnas eius dei vo-
cant creduntque perfossas exclusa antea admisisse maria
et rerum naturae mutasse faciem. 
 (1) Primum ergo de Europa, altrice victoris omnium
gentium populi longeque terrarum pulcherrima, quam
plerique merito non tertiam portionem fecere, verum
aequam, in duas partes ab amne Tanai ad Gaditanum
fretum universo orbe diviso. oceanus a quo dictum est 
spatio Atlanticum mare infundens et avido meatu terras,
quaecunque venientem expavere, demergens resistentes
quoque flexuoso litorum anfractu lambit, Europam vel
maxime recessibus crebris excavans , sed in quattuor prae -
cipuos sinus, quorum primus a Calpe Hispaniae extimo , ut
dictum est, monte Locros, Bruttium usque promunturium, 
inmenso ambitu flectitur. 
 (2) In eo prima Hispania terrarum est, ulterior
appellata, eadem Baetica, mox a fine M urgitano citerior
eademque Tarraconensis ad Pyrenaei iuga. ulterior in
duas per longitudinem provincias dividitur, si quidem Bae-
ticae latere septentrionali praetenditur Lusitania, amne Ana

 

discreta. ortus hic in Laminitano agro citerioris Hispaniae
et modo in stagna se fundens , modo in angustias resorbens 
aut in totum cuniculis condens et saepius nasci gaudens
in Atlanticum oceanum effunditur. Tarraconensis autem ,
adfixa Pyrenaeo totoque eius a latere decurrens et simul
ad Gallicum oceanum Hiberico a mari transversa se pan-
dens, Solorio monte et Oretanis iugis Carpetanisque et Astu-
rum a Baetica atque Lusitania distinguitur. 
 (3) Baetica, a flumine mediam secante cognominata,
cunctas provinciarum diviti cultu et quodam fertili ac pecu-
liari nitore praecedit. iuridici conventus ei IIII, Gaditanus,
Cordubensis , Astigitanus , Hispalensis. oppida omnia numero
CLXXV, in iis coloniae VIIII , municipia c. R. X , Latio anti-
quitus donata XXVII , libertate VI, foedere III, stipendiaria
CXX. ex his digna memoratu aut Latio sermone dictu
facilia, a flumine Ana litore oceani oppidum Ossonoba , Aestu -
aria cognominatum, inter con fluentes Luxiam et Vrium,
Hareni montes, Baetis fluvius, litus Curense inflexo sinu,

 

cuius ex adverso Gadis inter insulas dicenda , promuntu-
rium lunonis, portus Baesippo , oppidum Baelo , Mellaria,
fretum ex Atlantico mari, Carteia, Tartesos a Graecis dicta,
mons Calpe. dein litore interno oppida Barbesula cum
fluvio, item Salduba, oppidum Suel , Malaca cum fluvio
foederatorum . dein Maenuba cum fluvio, Sexi cognomine 
Firmum Iulium, Sel , Abdara , Murgi , Baeticae finis. oram
eam in universum originis Poenorum existimavit M. Agrippa;
ab Ana autem Atlantico oceano obversa Bastulorum Tur -
dulorumque est. in universam Hispaniam M. Varro per-
venisse Hiberos et Persas et Phoenicas Celtasque et Poenos
tradit. lusum enim Liberi patris aut lyssam cum eo bac -
chantium nomen dedisse Lusitaniae et Pana praefectum
eius universae . at quae de Hercule ac Pyrene vel Saturno
traduntur fabulosa in primis arbitror. 
 Baetis, in Tarraconensis provinciae non, ut aliqui dixere, Mentesa oppido, sed Tugiensi exoriens saltu—
iuxta quem Tader fluvius, qui Carthaginiensem agrum ri-

 

gat —, Ilorci refugit Scipionis rogum versusque in occasum
oceanum Atlanticum, provinciam adoptans, petit, modicus
primo, sed multorum fluminum capax, quibus ipse famam
aquasque aufert . Baeticae primum ab Ossigitania infusus,
amoeno blandus alveo, crebris dextra laevaque accolitur
oppidis. 
 Celeberrima inter hunc et oceani oram in mediter-
raneo Segida quae Augurina cognominatur, Vlia quae Fiden -
tia, Vrgao quae Alba, Ebora quae Cerialis, Iliberri quod
 F l o re nt ini , Ilipula quae Laus , Artigi quod Iulienses, Vesci
quod Faventia, Singili , Ategua, Arialdunum, Agla Minor,
Baebro , Castra Vinaria, Cisimbrium , Hippo Nova , Ilurco ,
Osca, Oscua , Sucaelo , Vnditanum, Tucci Vetus, omnia Baste -
taniae vergentis ad mare. conventus vero Cordubensis circa
flumen ipsum Ossigi quod cognominatur Latonium , Iliturgi 
quod Forum Iulium, Ipra , Isturgi quod Triumphales , Vcia
et XIIII p. remotum in mediterraneo Obulco quod Ponti -

 

ficense appellatur, mox Ripa, Epora foederatorum, Sacili 
Martialium, Onuba et dextra Corduba colonia Patricia co-
gnomine, inde primum navigabili Baete oppida Carbula,
Detumo , fluvius Singilis , eodem Baetis latere incidens. 
 Oppida Hispalensis conventus Celti , Axati , Arua, Ca -
nama, N aeva , Ilipa cognomine Ilpa , Italica et a laeva Hispal 
colonia cognomine Romulensis , ex adverso oppidum Osset
quod cognominatur Iulia Constantia, Lucurgentum quod
luli Genius , Orippo, Caura, Siarum, fluvius Maenuba , Baeti 
et ipse a dextro latere infusus. at inter aestuaria Baetis
oppida Nabrissa cognomine Veneria et Colobana , coloniae 
Hasta quae Regia dicitur et in mediterraneo Asido quae
Caesarina. 
 Singilis fluvius, in Baetim quo dictum est ordine in-
rumpens, Astigitanam coloniam adluit, cognomine Augustam 
Firmam, ab ea navigabilis. huius conventus sunt reliquae
coloniae inmunes Tucci quae cognominatur Augusta Gemella,

 

Ituci quae Virtus Iulia, Vcubi quae Claritas Iulia, Vrso quae
Gen eti va Vrbanorum, inter quae fuit Munda, cum Pompeio 
filio rapta ; oppida libera Astigi vetus, Ostippo ; stipendiaria
Callet, Callicula , Castra Gemina, Ilipula Minor, Marruca,
Sacrana , Obulcula, Oningi , Sabora, Ventippo. Maenubam 5
amnem, et ipsum navigabilem, haut procul accolunt Olontigi ,
 L aelia, Lastigi. 
 Quae autem regio a Baete ad fluvium Anam tendit
extra praedicta, Baeturia appellatur, in duas divisa partes
totidemque gentes: Celticos, qui Lusitaniam attingunt, Hispa-
lensis conventus, Turdulos, qui Lusitaniam et Tarraconensem
accolunt, iura Cordubam petunt. Celticos a Celtiberis ex
Lusitania advenisse manifestum est sacris, lingua, oppido-
rum vocabulis, quae cognominibus in Baetica distinguntur:
 Seriae adicitur Fama Iulia, Nertobrigae Concordia Iulia,
Segidae Restituta lulia, Contributa Iulia Vgultunia e , cum
qua et Curiga nunc est, Lacimurgae Constantia lulia, Stere -
sibus Fortunales et Callensibus Aeneanici . praeter haec in 
Celtica Acinippo , Arunda, Arunci , Turobriga , Lastigi, Sal-

 

pesa , Saepone, Serippo. altera Ba eturia , quam diximus
Turdulorum et conventus Cordubensis, habet oppida non
ignobilia Arsam, Mellariam, Mirobrigam Regina m , Sosintigi ,
Sisaponem . Gaditani conventus civium Romanorum Regina,
Latinorum L a epia Regia , Carisa cognomine Aurelia, Vrgia 
cognominata Castrum Iulium, item Caesaris Salutariensis;
stipendiaria Besaro, Belippo, Barbesula , B lacippo , Ba e sip p o ,
Callet , Cappa cum Oleastro, I p tuci , I brona , Lascu t a , Saguntia,
Saudo, Vsaepo . 
 Longitudinem universam eius prodidit M. Agrippa
 CCCCLXXV p., latitudinem CCLVIII , sed cum termini Car-
thaginem usque procederent: quae causa magnos errores
conputatione mensurae saepius parit, alibi mutato provin-
ciarum modo, alibi itinerum, auctisque aut deminutis passi-
bus. incubuere maria tam longo aevo, alibi processere

 

litora, torsere se fluminum aut correxere flexus. praeterea
aliunde aliis exordium mensurae est et alia meatus. ita
fit ut nulli duo concinant .

Baeticae longitude nunc a
Castulonis oppidi fine Gadis CCL et a Murgi maritima ora
XXV p. amplior , latitudo a Carteia Anam ora CCXXXIIII p.
Agrippam quidem in tanta viri diligentia praeterque in
hoc opere cura, cum orbem terrarum orbi spectandum 
propositur u s esset , errasse quis credat et cum eo Divum
Augustum? is namque conplexam eum porticum ex 
destinatione et commentariis M. Agrippae a sorore eius 
inchoatam peregit.

(4) Citerioris Hispaniae sicut conplurium provin-
ciarum aliquantum vetus forma mutata est, utpote cum
Pompeius Magnus tropaeis suis, quae statuebat in Pyrenaeo,
DCCCLXVI oppida ab Alpibus ad fines Hispaniae ulterioris
in dicionem ab se redacta testatus sit. nune universa pro-
vincia dividitur in conventus VII , Carthaginiensem, Tarra-
conensem, Caesaraugustanum, Cluniensem, Asturum, Lucen-
sem , Bracarum . accedunt insulae, quarum mentione seposita
civitates provincia ipsa praeter contributas aliis CCXCIII continet, oppida CLXXVIIII , in iis colonias XII , oppida ci-

 

vium Romanorum XIII, Latinorum veterum XVIII, foedera-
torum unum, stipendiaria CXXXV . 
 Primi in ora Bastuli, post eos quo dic e tur ordine
intus recedentes Mentesani, Oretani et ad Tagum Carpetani ,
iuxta eos Vaccaei, Vettones et Celtiberi Arevaci . oppida
orae proxima Vrci adscriptumque Baeticae Baria , regio
Bastitania , mox deinde Contestania, Carthago Nova colonia,
cuius a promunturio, quod Saturni vocatur, Caesaream
Mauretaniae urbem CLXXXXVII p . traiectus. reliqua in
ora flumen Tader , colonia inmunis Ilici, unde Ilicitanus
sinus. in eam contribuuntur Icositani . mox Latinorum
Lucentum, Dianium stipendiarium, Sucro fluvius et quondam
oppidum , Contestaniae finis. regio Ed e tania , amoeno prae-
tendente se stagno, ad Celtiberos recedens. Valentia colonia
 III p. a mari remota, flumen Turium, et tantundem a mari
Saguntum civium Romanorum, oppidum fide nobile, flumen
Vdiva . regio Ilergaonum , Hiberus amnis, navigabili com-
mercio dives, ortus in Cantabris haut procul oppido

 

luliobrica , per CCCCL p. fluens, navium per CCLX a Vareia 
oppido capax, quem propter universam Hispaniam Graeci
appellavere Hiberiam. regio Cessetania , flumen Subi, colonia
Tarracon , Scipionum opus, sicut Carthago Poenorum. regio
Ilergetum , oppidum Subur, flumen Rubricatum, a quo 5
Lae e tani et Indigetes. post eos quo dicetur ordine intus
recedentes radice Pyrenaei Ausetani [Fitani] , I acetani per-
que Pyrenaeum Ceretani , dein Vascones. in ora autem
colonia Barcino cognomine Faventia, oppida civium Roma-.
norum B a etulo , Iluro , flumen Arnum , Blandae , flumen Alba ,
Emporiae, geminum hoc veterum incolarum et Graecorum,
qui Phoc a eensium fuere suboles, flumen Ticer . ab eo
Pyrenaea Venus in latere promunturii altero XL . 
 Nunc per singulos conventus reddentur insignia praeter
supra dicta. Tarracone disceptant populi XLII, quorum
celeberrimi civium Romanorum Dertosani , Bisgargitani ;
Latinorum Ausetani, Ceretani qui Iuliani cognominantur
et qui Augustani, Edetani , Gerundenses , Iessonienses , Teari

 

qui Iulienses; stipendiariorum Aquicaldenses, Aesonenses ,
Baeculonenses . 
 Caesaraugusta colonia immunis, amne Hibero adfusa,
ubi oppidum antea vocabatur Salduba , regionis Edetaniae ,
recipit populos LV : ex his civium Romanorum Bilbilitanos ,
Celsenses ex colonia, Calagurritanos qui Nasici cognomi-
nantur, Ilerdenses Surdaonum gentis, iuxta quos Sicoris 
fluvius, Oscenses regionis S uessetaniae , Turiassonenses ;
Latinorum veterum Cascantenses , Ergavicenses, Graccurri-
tanos , Leonicenses, Osi c erdenses ; foederatos Tarracenses ;
stipendiarios Arcobrigenses , Andelonenses , Aracelitanos , Bur-
saonenses , Calagurritanos qui Fibularenses cognominantur,
Conplutenses, Carenses , Cincienses , Cortonenses , Damani-
tanos, I spallenses , Ilursenses , Iluberitanos , I acetanos , Libi-
enses , Pompelonenses , Segienses. 
 
 Carthaginem conveniunt populi LXV exceptis insularum
incolis ex colonia Accitana Gemellense, ex Libisos a na co-
gnomine Foroaugustana, quibus duabus ius Italiae datum,
 ex colonia Salariense, oppidani Lati veteris Castulonenses
qui Caesari i Iu venales appellantur, Saetabitani qui Augustani,
Valerienses. stipendiariorum autem celeberrimi Alabanenses ,
Bastitani, Consaburrenses, Dianenses, Egelestani , Ilorcitani ,
Laminitani, Mentesani qui et Oretani , Mentesani qui et
Bastuli, Oretani qui et Germani cognominantur, caputque
Celtiberiae Segobrigenses , Carpetaniae Toletani Tago flumini
inpositi, dein Viatienses et Virgilienses . 
 In Cluniensem conventum Varduli ducunt populos XIII,
ex quibus Alabanenses tantum nominare libeat, Turmogidi IIII,
in quibus Segisamonenses et Segisamaiulienses . in eundem
conventum Carietes et Vennenses V civitatibus vadunt, qua-
rum sunt Velienses . eodem Pelendones Celtiberum IIII

 

populis, quorum Numantini fuere clari, sicut in Vaccaeorum
XVII civitatibus Intercatienses , Palantini , Lacobrigenses ,
Caucenses. nam in Cantabricis VII II populis Iuliobriga 
sola memoretur, in Autrigonum X civitatibus Tritium et
Virovesca. Arevacis nomen dedit fluvius Areva. horum VI
oppida, Secontia et Vxama , quae nomina crebro aliis in
locis usurpantur, praeterea Segovia et Nova Augusta, Termes
ipsaque Clunia, Celtiberiae finis. ad oceanum reliqua ver-
gunt Vardulique ex praedictis et Cantabri. 
 Iunguntur iis Asturum XXII populi divisi in Augustanos
et Transmontanos , Asturica urbe magnifica. in iis sunt
Gigurri , Paesici , Lancienses , Zoelae . numerus omnis multi-
tudinis ad CCXL liberorum capitum. 
 Lucensis conventus populorum est sedecim, praeter
Celticos et Lemavos ignobilium ac barbarae appellationis,
sed liberorum capitum ferme CLXVI . 
 Simili modo Bracarum XXIIII civitates CCLXXXV 
capitum, ex quibus praeter ipsos Bracaros B ibali , Coelerni ,

 

Callaeci , E quaesi , Li m ici, Querquerni citra fastidium no-
minentur. 
 Longitudo citerioris Hispaniae est ad finem Castulonis
a Pyrenaeo DC VII p. et ora paulo amplius, latitudo a Tarra-
cone ad litus Oiarsonis CCCVII , e radicibus Pyrenaei, ubi
cuneatur angustiis inter duo maria; paulatim deinde se
pandens, qua contingit ulteriorem Hispaniam, tantundem
et amplius latitudini adicit. metallis plumbi, ferri, aeris,
argenti, auri tota ferme Hispania scatet, citerior et specu-
laris lapidis , Baetica et minio. sunt et marmorum lapi-
cidinae . universae Hispaniae Vespasianus Imperator Augustus
iactatum procellis rei publicae Latium tribuit . Pyrenaei
montes Hispanias Galliasque disterminant promunturiis in
duo diversa maria proiectis.

(5) Narbonensis provincia appellatur pars Galliarum
quae interno mari adluitur, Bracata antea dicta, amne Varo
ab Italia discreta Alpiumque vel saluberrimis Romano im-
perio iugis, a reliqua vero Gallia latere septentrionali monti-
bus Cebenna et Iuribus , agrorum cultu, virorum morumque 
dignatione, amplitudine opum nulli provinciarum postferenda 
breviterque Italia verius quam provincia. in ora regio

 

Sordonum intusque Consuaranorum, flumina Tecum , Verno-
dubrum, oppida Illiber i s , magnae quondam urbis tenue
vestigium, Ruscino Latinorum, flumen Atax, e Pyrenaeo
Rubrensem permeans lacum, Narbo Martius Decumanorum
colonia XII p. a maria distans, flumina Araris , Liria . oppida
de cetero rara praeiacentibus stagnis: Agatha quondam
Massiliensium et regio Volcarum Tectosagum atlque ubi
Rhoda Rhodiorum fuit, unde dictus multo Galliarum ferti-
lissimus Rhodanus amnis, ex Alpibus se rapiens per Leman-
num lacum segnemque deferens Ararim nec minus se ipso
torrentes Isaram et Druantiam . Libica appellantur duo
eius ora modica, ex his alterum Hispaniense, alterum Meta-
pinum, tertium idemque amplissimum Massalioticum . sunt
auctores et Heracleam oppidum in ostio Rhodani fuisse.
 ultra fossae ex Rhodano, C. Mari opere et nomine insignes ,
stagnum Mastromela , oppidum Maritima Avaticorum , super-
que Campi Lapidei, Herculis proeliorum memoria, regio
Anatiliorum et intus Dexivatium Cavarumque; rursus a mari
Tricorium et intus Tritollorum Vocontiorumque et Sego-

 

vellaunorum, mox Allobrogum. at in ora Massilia Grae-
corum Phoc a eensium foederata, promunturium Zao , Citha-
rista portus, regio Camactulicorum , dein Suelteri supraque
Verucini. in ora autem Athenopolis Massiliensium, Forum
Iuli Octavanorum colonia, quae Pacensis appellatur et Classica,
amnis nom ine Argenteus, regio Oxubiorum Ligaunorumque,
super quos Suebri , Quariates, Adunicates. at in ora oppi-
dum Latinum Antipolis, regio Deciatium, amnis Varus, ex
Alpium monte Caenia profusus. 
 In mediterraneo coloniae Arelate Sextanorum, Baeter-
rae Septimanorum, Arausio Secundanorum, in agro Cavarum
Valentia, Vienna Allobrogum. oppida Latina Aquae Sextiae
Salluviorum , Avennio Cavarum, Apta Iulia Vulgientium ,
Alebaece Reiorum Apollinarium, Alba Helvorum, Augusta
Tricastinorum , A n atilia , Aerea , Bormani , Comani , Cabellio,
Carcasum V o l c arum Tectosagum, Cessero, Carbantorate Me-
minorum, Caenicenses, Cambolectri qui Atlantici cognomi-
nantur, Forum Voconi, Glanum Libii , Lutevani qui et

 

Foroneronienses, Nemausum Arecomicorum, Piscinae , Ruteni,
Samnagenses , Tolosani Tectosagum Aquitaniae contermini,
Tasgoduni , Tarusconienses , Vmbranici, Vocontiorum civi-
tatis foederatae duo capita Vasio et Lucus Augusti, oppida
vero ignobilia XVIIII, sicut XXIIII Nemausiensibus adtributa.
adiecit formulae Galba Imperator ex Inalpinis Avanticos 
atque Bodionticos , quorum oppidum Dinia. longitudinem
provinciae Narbonensis CCCLXX p. Agrippa tradit, lati-
tudinem CCXLVIII .

(6) Italia dehinc primique eius Ligures, mox
Etruria, Vmbria, Latium, ibi Tiberina ostia et Roma, terra-
rum caput, XVI p. intervallo a mari. V o lscum postea litus
et Campaniae, Picentinum inde ac Lucanum Bruttiumque,
quo longissime in meridiem ab Alpium paene lunatis iugis
in maria excurrit Italia. ab eo Graeciae ora, mox Sal l en-
tini , P o educuli , Apuli, P a eligni , Frentani, Marrucini, Vestini,
Sabini , Picentes, Galli , Vmbri, Tusci , Veneti, Carni, Iapudes ,
Histri, Liburni. nec ignoro ingrati ac segnis animi exi-
stimari posse merito, si obiter atque in transcursu ad hune
modum dicatur terra omnium terrarum alumna eadem et

 

parens, numine deum electa quae caelum ipsum clarius
faceret, sparsa congregaret imperia ritusque molliret et tot
populorum discordes ferasque linguas sermonis commercio
contraheret ad conloquia et humanitatem homini daret
breviterque una cunctarum gentium in toto orbe patria
fieret. sed quid agam? tanta nobilitas omnium locorum,
quos quis attigerit, tanta rerum singularum populorumque
 claritas tenet . urbs Roma vel sola in ea, .... et digna
iam tam festa cervice facies, quo tandem narrari debet
opere? qualiter Campaniae ora per se felixque illa ac
beata amoenitas, ut palam sit uno in loco gaudentis opus
esse naturae? iam vero tota ea vitalis ac perennis salu-
britas, talis caeli temperies , tam fertiles campi, tam aprici
colles, tam innoxii saltus, tam opaca nemora, tam munifica
silvarum genera, tot montium adflatus, tanta frugum vitium-
que et olearum fertilitas, tam nobilia pecudi vellera, tam
opima tauris colla, tot lacus, tot amnium fontiumque ubertas
totam eam perfundens, tot maria, portus , gremiumque ter-
rarum commercio patens undique et tamquam iuvandos ad
mortales ipsa avide in maria procurrens! neque ingenia
ritusque ac viros et lingua manuque superatas commemoro
gentes. ipsi de ea iudicavere Grai , genus in gloriam sui 
effusissimum, quotam partem ex ea appellando Graeciam
Magnam! nimirum id, quod in caeli mentione fecimus,

 

hac quoque in parte faciendum est, ut notas quasdam et
pauca sidera attingamus. legentes tantum quaeso memine-
rint ad singula toto orbe edissertanda festinari. 
 Est ergo folio maxime querno adsimulata , multo pro-
ceritate amplior quam latitudine, in laevam se flectens 
cacumine et Amazonicae figura desinens parmae, ubi a
medio excursu Cocynthos vocatur, per sinus lunatos duo
cornua emittens, Leucopetram dextra, Lacinium sinistra.
patet longitudine ab Inalpino fine Praetoriae Augustae per
urbem Capuamque cursu meante Regium oppidum, in
umero eius situm, a quo veluti cervicis incipit flexus, de-
cies centena et viginti milia passuum, multoque amplior
mensura fieret Lacinium usque, ni talis obliquitas in latus
degredi videretur. latitudo eius varia est, quadringentorum
decem milium inter duo maria Inferum et Superum amnes-
que Varum atque Arsiam, media autem ferme circa urbem
Romam ab ostio Aterni amnis in Hadriaticum mare in-
fluentis ad Tiberina ostia CXXXVI , et paulo minus a Castro
Novo Hadriatici maris Alsium ad Tuscum aequor, haud ullo
in loco CC latitudinem excedens. universae autem ambitus
a Varo ad Arsiam XX , XLVIIII p. efficit. abest a circum-

 

datis terris Histria ac Liburnia quibusdam locis centena milia,
ab Epiro et Illyrico quinquaginta, ab Africa minus ducenta,
ut auctor est M. Varro, ab Sardinia centum viginti milia,
ab Sicilia MD, a Corcyra minus LXXX , ab Issa L???. incedit
per maria caeli regione ad meridiem quidem, sed, si quis 
id diligenti subtilitate exigat , inter sextam horam primam-
que brumalem. 
 Nunc ambitum eius urbesque enumerabimus, qua in
re praefari necessarium est auctorem nos Divum Augustum
secuturos discriptionemque ab eo factam Italiae totius in
regiones XI, sed ordine eo, qui litorum tractu fiet ; urbium
quidem vicinitates oratione utique praepropera servari non
posse, itaque interiore parte digestionem in litteras eius-
dem nos secuturos, coloniarum mentione signata, quas
ille in eo prodidit numero. nec situs originesque persequi
facile est, Ingaunis Liguribus — ut ceteri omittantur — agro
tricies dato. (7) 
 Igitur ab amne Varo Nicaea a Massiliensibus condi-
tum, fluvius Palo , Alpes populique Inalpini multis nominibus,
sed maxime Capillati, oppido Vediantiorum civitatis C emen e -
lo , portus Herculis Monoeci , Ligustina ora. Ligurum celeber-
rimi ultra Alpes Sallui , Deciates , Oxubi , citra Veneni, Turri ,

 

Soti, Bagienni , Statielli, Binbelli, Maielli , C a burriates ,
Casmonates, Velleiates et quorum oppida in ora proxime 
dicemus. flumen Rutuba , oppidum Album Intimilium,
flumen Merula, oppidum Album Ingaunum, portus Vadorum 
Sabatium, flumen Porcifera, oppidum Genua, fluvius Fertor ,
portus Delphini, Tigulia intus , Segesta Tiguliorum , flumen
Macra , Liguriae finis. a tergo autem supra dictorum om-
nium Appenninus mons Italiae amplissimus, perpetuis iugis
ab Alpibus tendens ad Siculum fretum. ab altero eius 49
latere ad Padum amnem Italiae ditissimum omnia nobilibus
oppidis nitent, Libarna, Dertona colonia, Iria, Vardacate ,
Industria, Pollentia , Carrea quod Potentia cognominatur,
Foro Fulvi quod Valentinum, Augusta Bagiennorum , Alba
Pompeia, Hasta , Aquis Statiellorum. haec regio ex discri-
ptione Augusti nona est. patel ora Liguriae inter amnes
Varum et Macram CCXI p. 
 (8) Adnectitur septima , in qua Etruria est ab amne
Macra, ipsa mutatis saepe nominibus. Vmbros inde exegere
antiquitus Pelasgi, hos Lydi, a quorum rege Tyrrheni , mox

 

a sacrifico ritu lingua Graecorum Tusci sunt cognominati.
primum Etruriae oppidum Luna, portu nobile, colonia Luca
a mari recedens propiorque Pisae inter amnes Auserem
et Arnum, ortae a Pelopi d is sive a Teutanis , Graeca gente.
vada Volaterrana, fluvius Caecina , Populonium, Etruscorum
quondam hoc tantum in litore. hinc amnes Prile , mox
Vmbro, navigiorum capax, et ab eo tractus Vmbriae portus-
que Telamo, Cosa Volcientium a populo Romano deducta,
Graviscae, Castrum Novum, Pyrgi , Caeretanus amnis et
ipsum Caere intus m. p . VII , Agylla a Pelasgis conditori-
bus dictum, Alsium, Fregenae , Tiberis amnis a Macra
 CCLXXXIIII p. intus coloniae Falisca, Argis orta, ut auctor
est Cato, quae cognominatur Etruscorum, Lucus F e roniae ,
Rusellana, Seniensis, Sutrina . de cetero Arretini Veteres,
Arretini Fidentiores, Arretini Iulienses, Amitinenses, Aquen-
ses cognomine Taurini, Blerani, Cortonenses , Capenates,
Clusini Novi, Clusini Veteres, Florentini praefluenti Arno 
adpositi, Faesulae, Ferentinum, Fescennia, Hortanum, Her-
banum, Nepet , Novem Pagi, Praefectura Claudia Foroclodi,
Pistorium, Perusia, Suanenses, Saturnini qui ante Aurini 

vocabantur, Subertani , Statonienses , Tarquinienses , Tusca-
nienses, Vetulonienses , Veientani , Vesentini , Volaterrani,
Volcentani cognomine Etrusci, Volsinienses . in eadem parte
oppidorum veterum nomina retinent agri Crustuminus,
Caletranus. 
 (9) Tiberis, antea Thybris appellatus et prius Albula,
e media fere longitudine Appennini finibus Arretinorum
profluit , tenuis primo nec nisi piscinis corrivatus emissus-
que navigabilis, sicuti Ti n ia et C lanis influentes in eum,
novenorum ita conceptu dierum, si non adiuvent imbres.
sed Tiberis propter aspera et confragosa ne sic quidem,
praeterquam trabibus verius quam ratibus, longe meabilis
fertur , per CL p. non procul Tiferno Perusiaque et Ocri-
culo Etruriam ab Vmbris ac Sabinis, mox citra XVI p.
urbis Veientem agruma Crustumino, dein Fidenatem Lati-
numque a Vaticano dirimens. sed infra Arretinum Clanim 
duobus et quadraginta fluviis auctus , praecipuis autem Nare
et Aniene, qui et ipse navigabilis Latium includit a tergo,
nec minus tamen aquis ac tot fontibus in urbem perductis,
et ideo quamlibet magnarum navium ex Italo maria capax,
rerum in toto orbe nascentium mercator placidissimus,
pluribus prope solus quam ceteri in omnibus terris amnes
accolitur aspiciturque villis. nullique fluviorum minus licet
inclusis utrimque lateribus, nec tamen ipse depugnat , quam-

 

quam creber ac subitus incrementis e s t , nusquam magis
aquis quam in ipsa urbe stagnantibus. quin immo vates
intellegitur potius ac monitor, auctu semper religiosus verius
quam saevus. 
 Latium antiquum a Tiberi Cerceios servatum est m.
p . L longitudine: tam tenues primordio imperi fuere radices.
colonis saepe mutatis tenuere alii aliis temporibus, Abori-
gines, Pelasgi, Arcades, Siculi, Aurunci , Rutuli et ultra
Cerceios Volsci, Osci, Ausones , unde nomen Lati processit
ad Lirim amnem. in principio est Ostia colonia ab Romano
rege deducta, oppidum Laurentum, l u cus I o v is Indigetis,
amnis Numicius , Ardea a Danaë Persei matre condita. dein
quondam Aphrodisium, Antium colonia, Astura flumen et
insula, fluvius Nymphaeus, Clostra Romana, Cercei , quondam
insula inmenso quidem mari circumdata, ut creditur Ho-
mero, et nunc planitie . mirum est quod hac de re tra-
dere hominum notitiae possumus. Theophrastus, qui
primus externorum aliqua de Romanis diligentius scripsit
—nam Theopompus, ante quem nemo mentionem habuit,
urbem dumtaxat a Gallis captam dixit, Clitarc h us , ab
eo proximus, legationem tantum ad Alexandrum missam—
hic iam plus quam ex fama Cerceiorum insulae et men-
suram posuit stadia LXXX in eo volumine, quod scripsit
Nicodoro Atheniensium magistratu , qui fuit urbis nostrae

 

CCCCXL anno. quicquid ergo terrarum est praeter X??? p .
ambitus adnexum insulae, post eum annum accessit Italiae.
 aliud miraculum a Cerceis palus Pomptina est, quem locum
XXIIII urbium fuisse Mucianus ter consul prodidit. dein
flumen Aufentum , supra quod Tarracina oppidum, lingua
volscorum Anxur dictum, et ubi fuere Amyclae sive Amyn-
clae , a serpentibus deletae, dein locus Speluncae , lacus
Fundanus, Caieta portus, oppidum Formiae, Hormiae dictum,
ut existimavere, antiqua Laestrygonum sedes. ultra fuit
oppidum Pirae , est colonia Minturnae, Liri amne divisa,
 C lani o lim appellate , Sinuessa , extremum in adiecto Latio,
quam quidam Sinopen dixere vocitatam. hinc felix illa
Campania , ab hoc sinu incipiunt vitiferi colles et temulentia
nobilis suco per omnes terras incluto atque, ut veteres
dixere, summum Liberi Patris cum Cerere certamen. hinc
setini et Caecubi protenduntur agri; his iunguntur Falerni ,
Caleni , dein consurgunt Massici, Gaurani Surrentinique
montes. ibi Leborini campi sternuntur et in delicias alicae
politur messis . haec litora fontibus calidis rigantur praeter-
que cetera in toto mari conchylio et pisce nobili adnotantur.
nusquam generosior oleae liquor e s t , hoc quoque certamen

 

humanae voluptatis. tenuere Osci, Graeci, Vmbri, Tusci,
Campani. in ora Savo fluvius, Volturnum oppidum cum
amne, Liternum , Cumae Chalcidensium, Misenum, portus
Baiarum, Bauli, lacus Lucrinus et Avernus, iuxta quem
Cimmerium oppidum quondam, dein Puteoli colonia Dicae-
archea dicti, postque P h legraei campi, Acherusia palus
Cumis vicina; litore autem Neapolis, Chalcidensium et ipsa,
Part h enope a tumulo Sirenis appellata, Herculaneum , Pompei
baud procul spectato monte Vesuvio , adluente vero Sarno 
amne , ager Nucerinus et VIIII p. a mari ipsa Nuceria,
Surrentum cum promunturio Minervae, Sirenum quondam
sede . navigatio a Cerceis II de LXXX patet. regio ea a 
tiberi prima Italiae servatur ex discriptione Augusti. 
 Intus coloniae Capua, ab XL campo dicta, Aquinum,
suessa , Venafrum, Sora, Teanum Sidicinum cognomine,
Nola ; oppida Abellinum , Aricia , Alba Longa, Acerrani,
Allifani, Atinates, Aletrinates, Anagnini , Atellani, Aefulani ,
Arpinates, Auximates, A b ellani , Alfaterni et qui ex agro
Latino, item Hernico, item Labicano cognominantur , Bov i llae ,

 

Ca i atia , Casinum, Calenum, Capitulum H e rn i cum , Cere a t i ni
qui Mariani cognominantur, Corani a Dardano Troiano orti,
Cubulterini , Castrimo e nienses , Cingulani, C abienses in monte
albano, Foropopulienses ex Falerno, Frusinates, Ferentinates,
Freginates, Fabraterni Veteres , Fabraterni Novi, Ficolenses ,
fregellani, Forum Appi , Forentani, Gabini , Interamnates 
Sucasini qui et Lirenates vocantur, Ilionenses, La ni vini ,
Norbani, Nomentani, Praenestini urbe quondam Stephane
dicta, Privernates, Setini, Signini , Suessulani, Telesini , Tre-
bulani cognomine Ballienses , Trebani, Tusculani, Verulani,
veliterni, Vlubrenses, Vrbanates superque Roma ipsa, cuius
nomen alterum dicere nisi arcanis caerimoniarum nefas
habetur optimaque et salutari fide abolitum enuntiavit
valerius Soranus luitque mox poenas. non alienum videtur
inserere hoc loco exemplum religionis antiquae ob hoc
maxime silentium institutae. namque diva Angerona, cui
sacrificatur a. d . XII kal. Ian., ore obligato obsignatoque
simulacrum habet. 
 Vrbem tris portas habentem Romulus reliquit aut, ut 

plurimas tradentibus credamus, IIII . moenia eius coll e gere
ambitu imperatoribus censoribusque Vespasianis anno con-
ditae DCCCXXVI m. p. XIII.CC, conplexa montes septem.
ipsa dividitur in regiones XIIII, compita Larum CCLXV.
eiusdem spatium mensura currente a miliario in capite
Romani fori statute ad singulas portas, quae sunt hodie
numero XXXVII, ita ut XII portae semel numerentur
praetereanturque ex veteribus VII, quae esse desierunt,
efficit passuum per directum XX.M .DCCLXV . ad extrema
vero tectorum cum castris praetoriis ab eodem miliario per
vicos omnium viarum mensura colligit paulo amplius L X p.
quod si quis altitudinem tectorum addat, dignam profecto
aestimationem concipiat fateaturque nullius urbis magnitu-
dinem in toto orbe potuisse ei comparari. clauditur ab
oriente aggere Tarquini Superbi, inter prima opere mira-
bill; namque eum muris aequavit qua maxime patebat
aditu plano . cetera munita erat praecelsis muris aut ab-
ruptis montibus, nisi quod exspatiantia tecta multas addi-
dere urbes. 
 In prima regione praeterea fuere in Latio clara oppida
satricum , Pometia, Scaptia, Politorium , Tellena , Tifata ,
C a e n ina , Ficana, Crustumeri a , Ameriol a , Medullum , Corni-

 

culum, Saturnia ubi nunc Roma est, Antipolis quod nunc
Ianiculum in parte Romae , Antemnae , Camerium, Collatia ,
Amitinum , Norbe, Sulmo, et cum iis carnem in monte
albano soliti accipere populi Albenses: Albani, Aesolani ,
Accienses, Abolani, Bubetani , Bolani, Cusuetani , Coriolani,
fidenates, Foreti, Hortenses, Latinienses, Longani , Manates,
Mac r ales , Munienses , Numinienses , Olliculani, Octulani,
Pedani, Poletaurini , Querquetulani, Sicani, Sisolenses, Tole-
rienses, Tutienses, Vimitellari , Velienses , Venetulani, Vitel-
lenses . ita ex antiquo Latio LIII populi interiere sine
vestigiis. in Campano autem agro Stabiae oppidum fuere
usque ad Cn. Pompeium L. Catonem cos. pr . kal. Mai ., quo
die L. Sulla legatus bello sociali id delevit, quod nunc in
villaim abiit. intercidit ibi et Taurania. sunt morientes 
Ca si lini reliquiae. praeterea auctor est Antias oppidum
latinorum Ap i olas captum a L. Tarquinio rege, ex cuius
praeda Capitolium is inchoaverit . a Surrentino ad Silerum 
amnem XXX m. p. ager Picentinus fuit Tuscorum, templo
iunonis Argivae ab Iasone condito insignis. intus oppidum
Salerni , Picentia. 
 
 (10) A Silero regio tertia et ager Lucanus Bruttiusque
incipit, nec ibi rara incolarum mutatione. tenuerunt eum 
Pelasgi, Oenotri, Itali, Morgetes , Siculi, Graeciae maxime
populi, novissime Lucani Samnitibus orti duce Lucio. oppi-
dum Paestum , Graecis Posidonia appellatum, sinus Paestanus,
oppidum Elea quae nunc Velia , promunturium Palinurum,
a quo sinu recedente traiectus ad Columnam Regiam C m. p.
proximum autem flumen Melpes, oppidum Buxentum, Grae-
ciae Pyxus , Laus amnis. fuit et oppidum eodem nomine.
ab eo Bruttium litus, oppidum Blanda , flumen Baletum ,
portus Parthenius Phocensium et sinus Vibonensis, locus
Clampetiae, oppidum Tempsa , a Graecis Temese dictum,
et Crotoniensium Terina sinusque ingens Terin ae us . op-
pidum Consentia intus. in p a eninsula fluvius Acheron, a
quo oppidani Aceruntini . Hippo , quod nunc Vibonem Valen-
tiam appellamus, portus Herculis, Metaurus amnis, Tauroen-
tum oppidum, portus Orestis et Med m a . oppidum Scyl-
laeum, C rataeis fluvius, mater, ut dixere, Scyllae. dein

 

Columna Regia, Siculum fretum ac duo adversa promun-
turia, ex Italia C a enus , e Sicilia Pelorum, XII stadiorum
intervallo, unde Regium X C IV . inde Appennini silva Sila ,
promunturium Leucopetra XV p., ab ea LI Locri , cogno-
minati a promunturio Zephyrio. absunt a Silero CCCIII . 
 Et includitur Europae sinus primus. in eo maria
nuncupantur: unde inrumpit, Atlanticum, ab aliis Magnum;
qua intrat, Porthmos a Graecis, a nobis Gaditanum fretum;
cum intravit, Hispanum quatenus Hispanias adluit , ab aliis
Hibericum aut Baliaricum ; mox Gallicum ante Narbonensem
provinciam; hinc Ligusticum; ab eo ad Siciliam insulam
Tuscum , quod ex Graecis alii Notium , alii Tyrrenum, e
nostris plurimi Inferum vocant. ultra Siciliam quod est ad
sallentinos , Ausonium Polybius appellat, Eratosthenes
autem inter ostium oceani et Sardiniam quicquid est Sar-
doum , inde ad Siciliam Tyrrenum , ab hac Cretam usque
Siculum, ab ea Creticum. 
 (11) Insulae per haec maria primae omnium Pit y ussae 
Graecis dictae a frutice pineo; nunc Ebusus vocatur utra-
que, civitate foederata, angusto freto interfluente. patent

 XLVI , absunt ab Dianio DCC stadia, totidem Dianium per
continentem a Carthagine Nova, tantundem a Pityussis in
altum Baliares duae et Sucronem versus Colubraria. Baliares 
funda bellicosas Graeci Gymnasias dixere. maior C p. est
longitudine, circuitu vero CCCCLXXV . oppida habet civium
Romanorum Palmam et Pollentiam , Latina G uium et Tucim ,
et foederatum Bocchorum fuit. ab ea XXX distat minor,
longitudine XL , circuitu CL. civitates habet Iam onem ,
Saniseram, Magonem. a maiore XII in altum abest Capraria,
insidiosa naufragiis, et e regione Palmae urbis Menariae 
ac Tiquadra et parva Hannibalis. Ebusi terra serpentes
fugat, Colubrariae parit , ideo infesta omnibus nisi Ebusita-
nam terrain inferentibus; Graeci Ophiussam dixere. nec 
cuniculos Ebusus gignit, populantes Baliarium messes. 
 Sunt aliae viginti ferme parvae mari vadoso , Galliae
autem ora in Rhodani ostio Metina , mox quae Blascorum 
vocatur, et tres Stoechades a vicinis Massiliensibus dictae

 

propter ordinem quo sitae sunt . nomina singulis Prote ,
Mese , quae et Pomponiana vocatur, tertia Hypaea , ab iis 
Sturium , Phoenice, Ph i la, Lero et Lerina adversum Anti-
polim, in qua Berconi oppidi memoria.

(12) In Ligustico mari est Corsica, quam Graeci
cyrnon appellavere, sed Tusco propior, a septentrione in
meridiem proiecta, longa passuum CL , lata maiore ex parte
L??? , circuitu CCCXXV . abest a Vadis Volaterranis LXII ,
civitates habet XXXII et colonias Marianam, a C. Mario
deductam, Aleriam, a dictatore Sulla. citra est Oglasa ,
intra vero, et LX p. a Corsica, Planasia a specie dicta,
aequalis freto ideoque navigiis fallax. amplior Vrgo et
Capraria, quam Graeci Aegilion dixere, item Igilium et
dianium, quam Artemisiam , ambae contra Cosanum litus,
et Barpana , Menaria , Columbaria, Venaria , Ilva cum ferri
metallis, circuitus C???, a Populonio X???, a Graecis Aethalia
dicta. ab ea Planasia XXVIII . ab iis ultra Tiberina ostia
in Antiano A stura , mox Palmaria, Sinonia , adversum For-

 

mias Pontiae. in Puteolano autem sinu Pandateria , Prochyta ,
non ab Aeneae nutrice, sed quia profusa ab Aenaria erat ,
Aenaria a statione navium Aeneae, Homero Inarime dicta ,
Pithecusa, non a simiarum multitudine, ut aliqui existima-
vere, sed a figlinis doliorum. inter Pausilypum et N ea-
polim Megaris, mox a Surrento VIII distantes Tiberi prin-
cipis arce nobiles Capreae circuitu X I .M , (13) Leucothea
extraque conspectum pelagus Africum attingens Sardinia,
minus VIII p. a Corsicae extremis, etiamnum angustias eas
artantibus insulis parvis, quae Cuniculariae appellantur,
itemque Phintonis et Fossae , a quibus fretum ipsum Taphros 
nominatur.

Sardinia ab oriente patens CLXXXVIII p., ab
occidente CLXXV , a meridie LXXVII , a septentrione CXXV ,
circuitu DLXV , abest ab Africa Caralitano promunturio
 CC , a Gadibus | XIII |. L . habet et a Gorditano promunturio
duas insulas quae vocantur Herculis, a Sulcensi Enosim ,
a Caralitano Ficariam . quidam haut procul ab ea et 

Leberidas ponunt et Callode et quam vocant Heras lutra .
celeberrimi in ea populorum Ilienses, B alari , Corsi, oppi-
dorum XVIII Sulcitani, Valentini, Neapolitani, Bitienses ,
caralitani civium R. et Norenses, colonia autem una, quae
vocatur Ad Turrem Libisonis . Sardiniam ipsam Timaeus
sandaliotim appellavit ab effigie soleae, Myrsilus Ichnusam 
a similitudine vestigii. contra Paestanum sinum Leuc o sia 
est, a Sirene ibi sepulta appellate, contra Veliam Pontia
et Isacia , utraeque uno nomine Oenotrides, argumentum
possessae ab Oenotris Italiae, contra Vibonem parvae quae
vocantur Ithacesiae ab Ulixis specula .

(14) Verum ante omnes claritate Sicilia, Sicania 
Thucydid i dicta, Trinacria pluribus aut Trinacia a triangula 
specie, circuitu patens, ut auctor est Agrippa, DCXVIII 
p., quondam Bruttio agro cohaerens, mox interfuso mari
avulsa, XV in longitudinem freto, in latitudinem autem 

M.D p. iuxta Columnam Regiam. ab hoc dehiscendi argu-
mento Rhegium Graeci nomen dedere oppido in margine
Italiae sito. in eo freto est scopulus Scylla , item Charybdis
mare verticosum, amb a e clarae saevitia . ipsius triquetrae ,
ut diximus, promunturium Pelorum vocatur adversus 
scylam vergens in Italiam, Pachynum in Graeciam,
 CCCCXL ab eo distante Peloponneso, Lilybaeum in Africam
 CLXXX intervallo a Mercuri promunturio et a Caralitano
Sardiniae CXC . inter se autem promunturia ac latera
distant his spatiis: terreno itinere a Peloro Pachynum
 CLXXVI , inde Lilybaeum CC , unde Pelorum C CXLII .
coloniae ibi V, urbes aut civitates LXIII . a Peloro mare
Ionium ora spectante oppidum Messana civium R., qui
Mamertini vocantur, promunturium Drepanum, colonia
Tauromenium, quae antea Naxos, flumen Asines, mons
Aetna, nocturnis mirus incendiis. crater eius patet ambitu
stadia viginti; favilla Tauromenium et Catinam usque
pervenit fervens, fragor vero ad Maroneum et Gemellos
colles. scopuli tres Cyclopum, portus Vlixis, colonia Catina,
flumina Sym a et h um , Terias. intus Laestrygoni campi.
oppida Leontini, Megaris, amnis Pantagies , colonia Syracusae

 

cum fonte Arethusa, quamquam et Tem e nitis et Archidemia
et Magea et Cyane et Milic h ie fontes in Syracusano
potantur agro, portus Naustathmus, flumen Elorum, pro-
munturium Pachynum, a quo ... fronte Siciliae flumen
Hyrminum , oppidum Camarina, fluvius Gelas, oppidum
Agragas , quod Agrigentum nostri dixere, Thermae colonia,
amnes Achate s , Ma za ar a , Hypsa , Selinuus , oppidum Lilybaeum,
ab eo promunturium, Drepana, mons Eryx, oppida Pan-
hormum, Soluus , Himera cum fluvio, Cephaloedis, H aluntium ,
Agathyrnum, Tyndaris colonia, oppidum Mylae et, unde
coepimus, Pelorias . intus autem Latinae condicionis
Centuripini, Netini , Segestani, stipendiarii Assorini , Aetnenses,
Agyrini , Acestaei, Acrenses, Bidini, Citarini , Drepanitani,
Ergetini, Echet l ienses , Erycini, Entellini , Egguini , Gelani,
Galacteni , Hal a esini , Hennenses, Hyblenses, Herbitenses ,
Herbe sse nses , Herbulenses , Halicuenses, Hadranitani, Ima-
carenses , I ch anenses , I a etenses , Mutustra ti ni , Magellini ,

 

Murgentini, Mutycenses , Menaini , Naxi, Noini , Petrini ,
Paropini, Phintienses , Semelitani, Scher i ni , Selinunti ,
Symaethii , Talarenses , Tissienses , Triocalini, Tyracinenses .
zanclaei Messeniorum in Siculo freto sunt. 
 Insulae in Africam versae Gaulos , Melita a Camarina LXXXVII , a Lilybaeo CXIII , Cossyra , Hi ero n n e sos , Caene,
Galata, L o padusa , Aethusa, quam alii Aegusam scripserunt,
Bucinna et a Solunte LXXV Osteodes contraque Paropinos
Vstica . citra vero Siciliam ex adverso Metauri amnis
 XXV ferme p. ab Italia septem Aeoliae appellatae, eaedem
Liparaeorurn, H ephaestiades a Graecis, a nostris Volcaniae ,
Aeoliae , quod Aeolus Iliacis temporibus ibi regnavit .

Lipara cum civium Romanorum oppido, dicta a Liparo

 

rege, qui successit Aeolo , antea Milogonis vel Meligunis 
vocitata, abest XXV ab Italia, ipsa circuitu paulo minor 
V???. inter hanc et Siciliam altera, antea Therasia appellata,
nunc Hiera, quia sacra Volcano est, colle in ea nocturnas
evomente flammas. tertia Strong y le , a Lipara VI p. ad
exortum solis vergens, in qua regnavit Aeolus; quae a
Lipara liquidiore tantum flamma differt , e cuius fumo,
quinam flaturi sint venti in triduo , praedicere incolae
traduntur; unde ventos Aeolo paruisse existimatum. quarta
Didyme, minor quam Lipara. quinta Eri c usa , sexta
phoenicusa, pabulo proximarum relictae . novissima eadem-
que minima Euonymos. hactenus de primo Europae sinu.

(15) A Locris Italiae frons incipit, Magna
graecia appellata, in tris sinus recedens Ausonii maris,
quoniam Ausones tenuere primi. patet LXXXVI , ut auctor
est Varro; plerique LXXV fecere. in ea ora flumina
innumera, sed memoratu digna a Locris Sagra et vestigia
oppidi Caulonis, Mustiae , Consilinum castrum, Cocynt h um ,
quod esse longissimum Italiae promunturium aliqui existimant.
dein sinus et oppidum Scola c ium , Scylaceum et Scyl l etium 

Atheniensibus, cum conderent, dictum, quem locunm oc-
currens Terinaeus sinus p a eninsulam efficit, et in ea
portus qui vocatur Castra Hannibalis, nusquam angustiore
italia: XL p. latitudo est; itaque Dionysius maior inter-
cisam eo loco adicere Siciliae voluit. amnes ibi navigabiles
carcinus , Crotalus, Semirus, Arogas , Thagines , oppidum
intus Pet e lia , mons Clibanus, promunturium Lacinium,
cuius ante oram insula X??? a terra Dioscoron, altera Caly-
psus, quam Ogygiam appellasse Homerus existimatur, prae-
terea Tyris , Eranusa, Meloessa. ipsum a Caulone abesse
 LXX prodit Agrippa.

A Lacinio promunturio secundus Europae sinus
incipit, magno ambitu flexus et Acroceraunio Epiri finitus
promunturio, a quo abest LXXV . oppidum Croto, amnis
Neaethus, oppidum T h uri inter duos amnes Crat h im et
Sybarim, ubi fuit urbs eodem nomine. similiter est inter
Sirim et Acirim Heraclea, aliquando Siris vocitata. flu-
mina Talandrum , Casuentum, oppidum Metapontum, quo 
tertia Italiae regio finitur. mediterranei Bruttiorum Apru-
stani tantum; Lucanorum autem Atinates , Bantini , Eburini,

 

Grumentini, Potentini, Sontini, Sirini , Tergilani , Vrsentini ,
Volcentani , quibus Numestrani iunguntur. praeterea inter-
isse Thebas Lucanas Cato auctor est, et P a n do s iam 
Lucanorum urbem fuisse Theopompus, inqua Alexander
Epirotes occubuerit. 
 (16) Conectitur secunda regio amplexa Hirpinos,
Calabriam, Apuliam, Sallentinos, CCL sinu qui Tarentinus
appellatur ab oppido Laconum—in recessu hoc intimo
situm , contributa eo maritima colonia, quae ibi fuerat,
abest CXXXVI a Lacinio promunturio —, adversam ei
calabriam in paeninsulam emittens. Graeci Messapiam
a duce appellavere et ante Peucetiam a Peucetio Oenotri
fratre in Sallentino agro. inter promunturia C??? intersunt.
latitudo paeninsulae a Tarento Brundisium terreno itinere
 X XXXV patet multoque brevius a portu Sasine . oppida
per continentem a Tarento Vria , cui cognomen ob Apulam
Messapiae , A let ium , in ora vero Senum , Callipolis , quae
nunc est Anxa, LXXV a Tarento. inde XXXIII promun-
turium quod Acran Iapygiam vocant, quo longissime in
maria excurrit Italia. ab eo Basta oppidum et Hydruntum

 

decem ac novem milia passuum, ad discrimen Ionii et
Hadriatici maris, qua in Graeciam brevissimus transitus,
ex adverso Apolloniatum oppidi latitudine intercurrentis
freti L??? non amplius. hoc intervallum pedestri continuare 
transitu pontibus iactis primum Pyrrus Epiri rex cogitavit,
post eum M. Varro, cum classibus Pompei piratico bello
praeesset; utrumque aliae inpedivere curae. ab Hydrunte
Soletum desertum, dein Fratue n tium , portus Tarentinus,
statio Miltopes , Lupia , Balesium , Caelia ,Brundisium L??? p.
ab Hydrunte, in primis Italiae portu nobile ac velut cer-
tiore transitu sicuti longiore, excipiente Illyrici urbe Dur-
rachio CCXXV traiectu. Brundisio conterminus Poediculo-
rum ager. novem adulescentes totidemque virgines ab
Illyriis XII populos genuere. Poediculorum oppida Rudiae ,
Gnatia , Barium , amnes Iapyx a Daedali filio rege , a quo
et Iapygia A c ra , Pactius , Aufidus ex Hirpinis montibus
Canusium, praefluens. hinc Apulia Dauniorum cognomine
a duce Diomedis socero, in qua oppidum Salapia Hanni-
balis meretricio amore inclutum, Sipuntum , Vria , amnis

 

Cerbalus, Dauniorum finis, portus Aggasus , promunturium
montis Gargani, a Sallentino sive Iapygio CCXXXIIII am-
bitu Gargani, portus Garnae, lacus Pantanus, flumen por-
tuosum Fertor . Teanum Apulorum itemque Larinum , Cliternia ,
Tifernus amnis. inde regio Frentana . ita Apulorum genera
tria: Teani a duce e Grais; Lucani subacti a Calchante, quae
nunc loca tenent Atinates ; Dauniorum praeter supra dicta
coloniae Luceria, Venusia, oppida Canusium, Arpi , ali-
quando Argos Hippium Diomede condente, mox Argyripa 
dictum . Diomedes ibi delevit gentes Monadorum Dardo-
rumque et urbes duas, quae in proverbii ludicrum vertere,
Apinam et Tricam . cetera intus in secunda region Hir-
pinorum colonia una Beneventum auspicatius mutato no-
mine, quae quondam appellata Maleventum, Aeculani , Aqui-
loni, Abellinates cognomine Protropi, Compsani, Caudini,
ligures qui cognominantur Corneliani et qui B a ebiani ,
Vescellani. A us culani , Aletrini , Abellinates cognominati
Marsi, Atrani, Aecani, Alfellani, Atinates , Arpani, Borcani ,
collatini, Corinenses et nobiles clade Romana Cannenses,
Dirini, Forentani, Genusini, Herdonienses , Irini , Larinates

 

cognomine Frentani, Metinates ex Gargano, Mateolani, Neretini ,
 N atini , Rubustini , Silvini, Strapellini, Turnantini , Vibinates,
Venusini, Vlurtini. — Calabrorum mediterranei Aezetini ,
Apamestini, Argetini , Butuntinenses, Deciani, Grumbestini ,
Norbanenses , Palionenses , Stulnini , Tutini. — Sal l entinorum
Aletini , Basterbini, Neretini, V z entini , Veretini.

(17) Sequitur regio quarta gentium vel fortis-
simarum Italiae. in ora Frentanorum a Tiferno flumen
Trinium portuosum, oppida Histonium, Buca, Hortona ,
Aternus amnis. intus Anxani cognomine Frentani, Care-
 c ini Supernates et Infernates, I uanenses . — Marrucinorum
Tea t ini . — Paelignorum Corfinienses , Superaequani, Sul-
monenses. — Marsorum Anxatini , A n tinates , Fucentes,
Lucenses, Marruvini . — Albensium Alba ad Fucinum
lacum. — Aequiculanorum Cliternini, Carseolani. — Vesti-
norum Angulani, Pennienses , Peltuinates, quibus iunguntur
Aufinates Cismontani. — Samnitium, quos Sabellos et
Graeci Saunitas dixere, coloniae Bovianum Vetus et alterum

 

cognomine Vndecumanorum, Aufidenates, Aesernini , Fagifu-
lani , Ficolenses, S a epinates , Tereventinates . — Sabinorum
Amiternini, Curenses, Forum Deci, Forum Novum, Fidenates,
interamnates, Nursini, Nomentani, Reatini, Trebulani qui
cognominantur Mutuesci et qui Suffenates , Tiburtes, T ari-
nates . in hoc situ ex Aequicolis interiere Comini, Tadiates ,
Caedici , Alfaterni. Gellianus auctor est lacu Fucino
haustum Marsorum oppidum Archippe, conditum a Marsya:
duce Lydorum; item Vidicinorum in Piceno deletum a
Romanis Valerianus . Sabini, ut quidam existimavere, a
religione et deum cultu Sebini appellati, Velinos accolunt
lacus, roscidis collibus. Nar amnis exhaurit illos sulpureis
aquis Tiberim ex his petens, replet e monte Fiscello
Ave n s iuxta Vacunae nemora et Reate in eosdem conditus.
at ex alia parte Anio , in monte Trebanorum ortus, lacus
tris amoenitate nobiles, qui nomen dedere Sublaqueo,
defert in Tiberim. in agro Reatino Cutiliae lacum, in
quo fluctuetur insula, Italiae umbilicum esse M . Varro
tradit. infra Sabinos Latium est, a latere Picenum, a
tergo Vmbria , Appennini iugis Sabinos utrimque vallantibus.

(18) Quinta regio Piceni est , quondam uber-
rimae multitudinis. CCCLX Picentium in fidem p. R.
venere. orti sunt a Sabinis voto vere sacro. tenuere ab
Aterno amne, ubi nunc ager Hadrianus et Hadria colonia
a mari VI . flumen Vomanum, ager Praetutianus Palmen-
sisque , item Castrum Novum, flumen Batinum , Truentum
cum amne, quod solum Liburnorum in Italia relicum est,
flum i n a Albula, Tessuinum , Helvinum , quo finitur Praetu-
tiana regio et Picent i um incipit. Cupra oppidum, Castel-
lum Firmanorum et super id colonia Asculum, Piceni
nobilissima intus, Novana . in ora Cluana, Potentia, Numana
a Siculis condita, ab iisdem colonia Ancona , adposita
promunturio Cunero in ipso flectentis se orae cubito, a
Gargano CLXXXIII . intus Auximates, Beregrani , Cingulani,
Cuprenses cognomine Montani, Fal e rienses , Pausulani,
Planinenses , Ricinenses, Septempedani , Tolentina t es , Tra i -
enses , Vrbesalvia Pollentini .

(19) Iungetur his sexta regio Vmbriam conplexa

 

agrumque Gallicum citra Ariminum. ab Ancona Gallica
ora incipit Togatae Galliae cognomine. Siculi et Liburni
plurima eius tractus tenuere, in primis Palmensem, Prae-
tutianum Hadrianumque agrum. Vmbri eos expulere, hos
Etruria, hanc Galli. Vmbrorum: gens antiquissima Italiae
existimatur, ut quos O mbrios a Graecis putent dictos,
quod in inundatione terrarum imbribus superfuissent.
trecenta eorum oppida Tusci debellasse reperiuntur. nunc
in ora flumen Aesis , Senagallia , Metaurus fluvius, coloniae 
Fanum Fortunae, Pisaurum cum amne et intus Hispellum ,
tuder. de cetero Amerini, Attidiates, Asisinates , Arnates,
Aesinates, Camertes, Casuentillani , Carsulani , Dolates cog-
nomine Sallentini, Fulginiates, Foroflaminienenses, Foro-
iulienses cognomine Concupienses , Forobrentani , Forosem-
pronienses, Iguini , Interamnatescognomine Nartes , Meva-
nates , Mevanio l enses , Matilicates, Narnienses, quod oppidum
 Nequinum antea vocitatum est, Nucerini cognomine Favo-
nienses et Camellani, Ocriculani , Ostrani, Pit i na tes cog-
nomine Pisuertes et alii Mergentini, Plestini , Sentinates,

 

Sarsinates , Spoletini , Suasani , Sestinates , Suillates, Tadi-
nates , Trebiates , Tuficani, Tifernates cognomine Tiberini 
et alii Metaurenses, Vesinicates , Vrvinates cognomine
Metaurenses et alii Hortenses, V ettonenses , Vindinates,
Visuentani . in hoc situ interiere Feliginates et qui
Clusiolum tenuere supra Interamnam et Sarranates cum
oppidis Acerris quae Vafriae cognominabantur, Turocaelo 
quod Vettiolum , item Solinates, Curiates , Falinates , Sapi-
nates . interiere et Arinates cum Crinivolo et Vsidicani et
Plangenses, Paesinates , Caelestini. Ameriam supra scriptam
Cato ante Persei bellum conditam annis DCCCCLXIII prodit .

(20) Octava regio determinatur Arimino, Pado, Ap-
pennino. in ora fluvius Crustumium , Ariminum colonia cum
amnibus Arimino et Aprusa , fluvius Rubico, quondam finis
Italiae. ab eo Sapis et Vtis et Anemo, Ravenna Sabinorum
oppidum cum amne Bedese, ab Ancona CV , nec procul a mari

 

Vmbrorum Butrium . intus coloniae Bononia, Felsina vo-
citata tum cum princeps Etruriae esset, Brixillum, Mutina,
Parma , Placentia. oppida Caesena, Claterna, For a Clodi ,
livi, Popili , D ruentinorum , Corneli , Licini , Faventini, Fi-
dentini, Otesini, Padinates, Regienses a Lepido, Solonates
saltusque Galliani qui cognominantur Aquinates, Tannetani ,
Veleiates cognomine Vetti Regiates, Vrbanates . in hoc
tractu interierunt Boi , quorum tribus CXII fuisse auctor
est Cato, item Senones, qui ceperunt Romam.

Padus, e gremio Vesuli montis celsissimum in
cacumen Alpium elati finibus Ligurum Bagiennorum visendo
fonte profluens condensque se cuniculo et in Forovibien-
sium agro iterum exoriens, nullo amnium claritate inferior,
graecis dictus Eridanus ac poena Phaet h ontis inlustratus,
augetur ad canis ortus liquatis nivibus, agris quam navi-
giis torrentior, nihil tamen ex rapto sibi vindicans atque,
ubi linquit , ubertate largitor . CCC p. a fonte addens

 

meatu duo de LXXXX nec amnes tantum Appenninos Al-
pinosque navigabiles capiens, sed lacus quoque inmensos
in eum sese exonerantes, omni numero XXX flumina in
mare Hadriaticum defert , celeberrima ex iis Appennini
latere Iactum , Tanarum, Trebiam Placentinum, Tarum,
Inciam , Gabellum , Scultennam , Rhenum , Alpium vero
Sturam, Orgum , Durias duas, Sesitem , Ticinum, Lambrum,
Adduam , Ollium, Mincium. nec alius amnium tam brevi
spatio maioris incrementi est. urguetur quippe aquarum
mole et in profundum agitur, gravis terrae, quamquam
d i ductus in flumina et fossas inter Ravennam Altinumque
per CXX , tamen, qua largius vomit, Septem Maria dictus
facere. Augusta fossa Ravennam trahitur, ubi Padusa vo-
catur, quondam Messanicus appellatus. proximum inde
ostium magnitudinem portus habet qui Vatreni dicitur,
qua Claudius Caesar e Britannia triumphans praegrandi
illa domo verius quam nave intravit Hadriam. hoc ante
Eridanum ostium dictum est, ab aliis Spineticum ab urbe 
Spina , quae fuit iuxta, praevalens, ut Del ph icis creditum
est thesauris , condita a Diomede. auget ibi Padum Va-
trenus amnis ex Forocorneliensi agro. proximum inde
ostium Caprasiae, dein Sagis, dein Volane , quod ante 
Olane vocabatur, omnia ea fossa Flavia , quam primi a

 

Sagi fecere Tusci egesto amnis impetu per transversum 
in Atrianorum paludes quae Septem Maria appellantur,
nobili portu oppidi Tuscorum Atriae , a quo Atriaticum 
mare ante appellabatur quod nunc Hadriaticum . inde
ostia plena Carbonaria, Fossiones ac Ph ilistina , quod alii
Tartarum vocant, omnia ex Philistinae fossae abundatione
nascentia , accedentibus Atesi ex Tridentinis Alpibus et
Togisono ex Patavinorum agris. pars eorum et proximum
portum facit Brundulum , sicut Aedronem Meduaci duo ac
fossa Clodia. his se Padus miscet ac per haec effundit ,
plerisque, ut in Aegypto Nilus quod vocant Delta, trique-
tram figuram inter Alpes atque oram maris facere pro-
ditus, stadiorum II circuitu. pudet a Graecis Italiae ra-
tionem mutuari, Metrodorus tamen Scepsius dicit,
quoniam circa fontem arbor multa sit picea , quales Gallice 
vocentur padi, hoc nomen accepisse, Ligurum quidem
lingua amnem ipsum Bodincum vocari, quod significet fundo
carentem. cui argumento adest oppidum iuxta Industria 
vetusto nomine Bodincomagum , ubi praecipua altitudo
incipit.

(21) Transpadana appellatur ab eo regio un-
decima, tota in mediterraneo, cui mari n a cuncta fructuoso
alveo inportat . oppida Vibi Forum, Segusio, coloniae ab

 

Alpium radicibus Augusta Taurinorum — inde navigabili
Pado — antiqua Ligurum stirpe, dein Salassorum Augusta
Praetoria iuxta geminas Alpium fores , Graias atque Poeninas
— his Poenos , Grais Herculem transisse memorant —,
oppidum Eporedia Sibyllinis a populo Romano conditum 
iussis. eporedias Galli bonos equorum domitores vocant.
 Vercellae Libiciorum ex Salluis ortae, Novaria ex Verta-
mocoris , Vocontiorum hodieque pago , non, ut Cato existimat,
Ligurum, ex quibus Laevi et Marici condidere Ticinum
non procul a Pado, sicut Boi Transalpibus profecti Laudem
Pompeiam, Insubres Mediolanum. Oromobiorum stirpis
esse Comum atque Bergomum et Licini Forum aliquotque 
circa populos auctor est Cato, sed originem gentis ignorare
se fatetur, quam docet Cornelius Alexander ortam a 
graecia interpretatione etiam nomiuis vitam in montibus
degentium . in hoc situ interiit oppidum Oromobiorum 
parra , unde Bergomates Cato dixit ortos, etiamnum 
prodente se altius quam fortunatius situm . interiere et
Caturiges , Insubrum exsules, et Spina supra dicta, item 

Melpum opulentia praecipuum, quod ab Insubribus et Bois
et Senonibus deletum eo die, quo Camillus Veios ceperit ,
Nepos Cornelius tradidit.

(22) Sequitur decima regio Italiae, Hadriatico
mari adposita, cuius Venetia, fluvius Silis ex montibus
Tarvisanis , oppidum Altinum, flumen Liquentia ex montibus
Opiterginis et portus eodem nomine, colonia Concordia,
flumina et portus Reatinum , Tiliaventum Maius Minusque,
Anaxum , quo Varamus defluit, Alsa, Natiso cum Turro ,
praefluentes Aquileiam coloniam XV p. a mari sitam.
 Carnorum haec regio iunctaque Iapudum , amnis Timavus ,
castellum nobile vino Pucinum , Tergestinus sinus, colonia
Tergeste, XXXIII ab Aquileia. ultra quam sex milia p.
Formio amnis, ab Ravenna CLXXXVIIII , anticus auctae
Italiae terminus, nunc vero Histriae. quam cognominatam
a flumine Histro, in Hadriam effluente e Danuvio amne
eodemque Histro exadversum Padi fauces, contrario eorum
percussu mari interiecto dulcescente, plerique dixere falso,
et Nepos etiam Padi accola; nullus enim ex Danuvio
amnis in mare Hadriaticum effunditur. deceptos credo,
quoniam Argo navis flumine in mare Hadriaticum descendit 
non procul Tergeste, nec iam constat quo flumine. umeris
travectam Alpis diligentiores tradunt, subisse autem Histro,

 

dein Savo dein Nauporto, cui nomen ex ea causa est inter
Emonam Alpisque exorienti.

(23) Histria ut p a eninsula excurrit. latitudinem
eius XL , circuitum CXXV prodidere quidam, item adhaerentis
Liburniae et F lanatici sinus, alii CCXXV , alii Liburniae
 CLXXX . nonnulli in Flanaticum sinum Iapudiam promo-
vere a tergo Histriae CXXX , dein Liburniam CL fecere.
Tuditanus, qui domuit Histros, in statua sua ibi inscripsit:
AB AQVILEIA AD TITIVM FLVMEN STADIA M M . oppida
Histriae civium Romanorum Agida , Parentium, colonia
Pola, quae nunc Pietas Iulia , quondam a Colchis condita;
abest a Tergeste CV . mox oppidum Nesactium et—
nunc finis Italiae — fluvius A rsia . ad Polam ab Ancona
traiectus CXX p. est. 
 In mediterraneo regionis decimae coloniae Cremona,
Brixia Cenomanorum agro, Venetorum autem Ateste et
oppida Acelum , Patavium, Opitergium , B elunum , Vicetia .
Mantua Tuscorum trans Padum sola reliqua. Venetos
Troiana stirpe ortos auctor est Cato, Cenomanos iuxta

 

Massiliam habitasse in Volcis . Feltrini et Tridentini et
Beruenses Raetica oppida, Raetorum et Euganeorum
Verona, Iulienses Carnorum. dein, quos scrupulosius 
dicere non attineat, Alutrenses, Asseriates, Flamonienses 
Vanienses et ali i cognomine C a rici , Foroiulienses cognomine
Transpadani, Foretani, Nedinates , Quarqueni, Tarvisani,
Togienses , Varvari . in hoc situ interiere per oram Irmene ,
Pellaon, Palsicium , ex Venetis Atina et Caelina, Carn i s 
Segesta et Ocra, Tauriscis Noreia. et ab Aquileia ad XII
lapidem deletum oppidum etiam invito senatu a M. Claudio
Marcello L. Piso auctor est. 
 In hac regione et undecuma lacus incluti sunt amnes-
que eorum partus aut alumni, si modo acceptos reddunt,
ut Ad d uam Larius, Ticinum Verbannus, Mincium Benacus,
Ollium Sebinnus , Lambrum Eupilis, omnes incolas Padi. 
 Alpis in longitudinem X??? p. patere a Supero mari
ad Inferum Caelius tradit, Timagenes XXV p. deductis ,
in latitudinem autem Cornelius Nepos C???, T. Livius
 III stadiorum, uterque diversis in locis. namque et centum

 

milia excedunt aliquando, ubi Germaniam ab Italia summo-
vent, nec LXX inplent reliqua sui parte graciles, veluti
naturae providentia. latitudo Italiae subter radices earum
a Varo per Vada Sabatia , Taurinos, Comum, Brixiam,
Veronam, Vicetiam, Opitergium, Aquileiam, Tergeste, Polam,
arsiam DCCXLV p . colligit .

(24) Incolae Alpium multi populi, sed inlustres
a Pola ad Tergestis regionem Fecusses, Subocrini, Catali ,
Menoncaleni iuxtaque Carnos quondam Taurisci appellati ,
nunc Norici. his contermini Raeti et Vindelici, omnes in
multas civitates divisi . Raetos Tuscorum prolemarbitrantur
a Gallis pulsos duce Raeto. verso deinde in Italiam pectore
Alpium Latini iuris Euganeae gentes, quarum oppida XXXIIII
enumerat Cato. ex iis Trumplini , venalis cum agris
suis populus, dein Camunni conpluresque similes finitimis
adtributi municipis. Lepontios et Salassos Tauriscae gentis
idem Cato arhitratur; ceteri fere Lepontios relictos ex
comitatu Herculis interpretatione Graeci nominis credunt,
praeustis in transitu Alpium nive membris. eiusdem
exercitus et Graios fuisse Graiarum Alpium incolas prae-
stantesque genere Euganeos , inde tracto nomine. caput

 

eorum Stoenos . Raetorum Vennonenses Sarunetesque 
ortus Rheni amnis accolunt, Lepontiorum qui Vberi 
vocantur fontem Rhodani eodem Alpium tractu. sunt
praeterea Latio donati incolae, ut Octodurenses et finitimi 
Ceut r ones , Cottianae civitates et Turi Liguribus orti, B agienni 
ligures et qui Montani vocantur Capillatorumque plura
genera ad confinium Ligustici maris. 
 Non alienum videtur hoc loco subicere inscriptio-
nem e tropaeo Alpium, quae talis est: 
 IMP · CAESARI DIVI FILIO AVG · PONT . · MAX · IMP
XIII · TR · POT · XVII · S · P · Q · R · QVOD EIVS DVCTV
AVSPICIISQVE GENTES ALPINAE OMNES QVAE A MARI
SVPERO AD INFERVM PERTINEBANT SVB IMPERIVM P · R · 
SVNT REDACTAE · GENTES ALPINAE DEVICTAE TRVM-
PILINI · · CAMVNNI · VENOSTES · VENNONETES · ISARCI 
 · BREVNI · G ENAVNES · FOCVNATES · VINDELICORVM GEN-
TES QVATTVOR · COSVANETES · RVCINATES · LICATES · 
CATENATES · AMBISONTES · RVGVSCI · SVANETES · CALV-
CONES · BRIXENETES · LEPONTI · VBERI · NANTVATES · 
SEDVNI · VARAGRI · SALASSI · ACITAVONES · MEDVLLI · 

 

VCENNI · CATVRIGES · BRIGIANI · SOGIONTI · BRODIONTI · 
NEMALONI · EDENATES · VESVBIANI · VEAMINI · GALLITAE · 
TRIVLLATI · ECDINI · VERGVNNI · EGVI · TVRI · NEMATVRI .
ORATELLI · NERUSI · VELAVNI · SVETRI. 
 Non sunt adiectae Cottianae civitates XV , quae non
fuerant hostiles, item adtributae municipiis lege Pompeia. 
 Haec est Italia diis sacra, hae gentes eius, haec
oppida populorum. super haec Italia, quae L. Aemilio
Paulo C. Atilio Regulo cos . nuntiato Gallico tumultu sola
sine externis ullis auxiliis atque etiam tune sine Transpada-
nis equitum LXXX , peditum DCC armavit, metallorum
omnium fertilitate nullis cedit terris; sed interdictum id
vetere consulto patrum Italiae parci iubentium.

(25) Arsiae gens Liburnorum iungitur usque ad
flumen Titium . pars eius fuere Mentores, Himani , Encheleae ,
Bu l ini et quos Callimachus Peucetios appellat, nunc
totum uno nomine Illyricum vocatur generatim. populo-
rum pauca effatu digna aut facilia nomina. conventum
Scardonitanum petunt lapudes et Liburnorum civitates
XIIII, ex quibus Lacinienses, Stulpinos , Burnistas, Olbonen- 

ses nominare non pigeat. ius Italicum habent ex eo 
conventu Alutae, Flanates, a quibus sinus nominatur, Lopsi,
Varvarini inmunesque Asseriates , et ex insulis Fertinates ,
curictae . cetero per oram oppida a Nesactio Alvona,
Flanona , Tarsatica, Senia, Lopsica, Ortoplinia , V egium ,
Arg y runtum , Corinium, Aenona, civitas Pasini , flumen
Telavium , quo finitur Iapudia. insulae eius sinus cum
oppidis praeter supra significatas Absortium , Arba, Crexi ,
Gissa , Portunata . rursus in continente colonia lader , quae
a Pola CLX abest, inde XXX Colentum insula, X L III 
ostium Titii fluminis.

(26) Liburniae finis et initium Delmatiae Scar-
dona in amne eo XII passuum a mari. dein Tariotarum 
antiqua regio et castellum Tariona, promunturium Dio-
medis vel, ut alii, paeninsula Hyllis circuitu C???, Tragurium
civium Romanorum, marmore notum, Siculi , in quem lo-
cum Divus Claudius veteranos misit, Salona colonia ab
Iader CXII . petunt in eam iura viribus discriptis in de-

 

curias CCCXLII Delmatae, XXV Deuri , CCXXXVIIII Ditiones ,
CCLXVIIII Maezei , LII Sardeates . in hoc tractu sunt
Burnum, Andetrium , Tribulium , nobilitata proeliis castella.
petunt et ex insulis Is saei , Solentini , Separi, Epetini. ab
his castella Petuntium , N ar es te, Oneum . Narona colonia
tertii conventus a Salona LXXXV p., adposita cognominis 
sui fluvio a mari XX p. M. Varro LXXXVIIII civitates
eo ventitasse auctor est; nune soli prope noscuntur Cerauni 
decuriis XXIIII , Daversi XVII, Desitiates CIII , Docleat a e
XXXIII, Deretini XIIII , Deraemistae XXX, Dindari XXXIII,
Glinditiones XLIIII, Melcumani XXIIII, Naresi CII , Scirtari
LXXII, Siculotae XXIIII populatoresque quondam Italiae
Vardaei non amplius quam XX decuriis. praeter hos te-

 

nuere tractum eum Ozuaei , Partheni, C avi , Haemasi , Mas-
thitae , Arinistae . a Narone amne C??? p. abest Epidaurum
colonia. ab Epidauro sunt oppida civium Romanorum
Rhizinium , Acruium , Butuanum , Olcinium , quod antea
Colchinium dictum est, a Colchis conditum, amnis Drino 
superque eum oppidum civium Romanorum Scodra ab 
mari XVIII , praeterea multorum Graeciae oppidorum de-
ficiens memoria nec non et civitatium validarum: eo nam-
que tractu fuere Labeatae , Senedi , Rudini, Sasaei , Grabaei ;
proprieque dicti Illyri et Taulanti et Pyraei retinent nomen.
in ora Nymphaeum promunturium. Lissum oppidum civium
Romanorum ab Epidauro C??? p.

a Lisso Macedonia 145
provincia. gentes Partheni et a tergo eorum Dassaretae ,
montes Candaviae a Dyrrachio LXXVIII p., in ora vero
Denda civium Romanorum, Epidamnum colonia, propter

 

inauspicatum nomen a Romanis Dyrrachium appellata, flumen
A o us , a quibusdam Aeas nominatum, Apollonia, quondam
Corinthiorum colonia, IIII p. a mari recedens, cuius in
finibus celebre Nymphaeum accolunt barbari Amantes et
Bul i ones . at in ora oppidum Oricum, a Colchis conditum.
inde initium Epiri, montes Acroceraunia , quibus hunc
Europae determinavimus sinum. Oricum a Sallentino 
italiae promunturio distaf LXXX .

(27) A tergo Carnorum et lapudum, qua se fert
magnus Hister, Raetis iunguntur Norici. oppida eorum
Virunum, Celeia, Teurnia, Aguntum, Iuva u m , omnia Claudia,
Flavium Solvense. Noricis iunguntur lacus Pe l so , deserta
Boiorum; iam tamen colonia Divi Claudi Savaria et oppido
Scarabantia Iulia habitantur.

(28) Inde glandifera Pannoniae, qua mitescentia
alpium iuga per medium Illyricum a septentrione ad 
meridiem versa molli in dextra ac laeva devexitate con-
sidunt. quae pars ad mare Hadriaticum spectat, appel-
latur Delmatia et Illyricum supra dictum; ad septentriones
Pannonia vergit. finitur inde Danuvio . in ea coloniae
Emona , Siscia. amnes clari et navigabiles in Danuvium
defluunt Draus e Noricis violentior, Saus ex Alpibus Car-

 

nicis placidior, CXX intervallo: Draus per Serretes , Sera-
pillos , Iasos , Andizetes , Saus per Colapianos Breucosque.
populorum haec capita; praeterea Arviates , Azali, Aman-
ti ni , Belgites , Catari, Cornacates , Eravisci , Hercuniates,
Latovici , Oseriates, Varciani. mons Claudius, cuius in
fronte Scordisci , in tergo Taurisci. insula in Sao Metu-
barbis , amnicarum maxima. praeterea amnes memorandi:
Colapis in Saum influens iuxta Sisciam gemino alveo in-
sulam ibi efficit quae Segestica appellatur; alter amnis
 Bacuntius in Saum .... Sirmio oppido influit , ubi civitas
sirmiensium et Amantinorum. inde XLV Taurunum, ubi
Danuvio miscetur Saus. supra influunt Valdasus , Urpanus ,
et ipsi non ignobiles.

(29) Pannoniae iungitur provincia quae Moesia
appellatur, ad Pontum usque cum Danuvio decurrens. in-
cipit a confluente supra dicto. in ea Dardani, Celegeri ,
Triballi, Timachi, Moesi, Thraces Pontoque contermini Scy-
thae . flumina clara e Dardanis Margus , Pingus , Timachus ,
ex Rhodope Oescus, ex Haemo Vtus, Asamus , Ieterus. 
 
 Illyrici latitudo qua maxima est CCCXXV p. colligit,
longitudo a flumine Arsia ad flumen Drinium DXXX . a Drinio 
ad promunturium Acroceraunium CLXXV Agrippa prodi-
dit, universum autem sinum Italiae et Illyrici ambitu | XVII | .
in eo duo maria quo distinximus fine, Ionium in prima 
parte, interius Hadriaticum, quod Superum vocant. 
 (30) Insulae in Ausonio mari praeter iam dictas
memoratu dignae nullae, in Ionio paucae Calabro litore
ante Brundisium, quarum obiectu portus efficitur, contra
Apulum litus Diomedia, conspicua monumento Diomedis,
et altera eodem nomine, a quibusdam Teutria appellata .
Illyrici ora mille amplius insulis frequentatur, natura va-
doso mari aestuariisque tenui alveo intercursantibus. clarae
ante ostia Timavi calidorum fontium cum aestu maris
crescentium, iuxta Histrorum agrum Cissa , Pullariae et
absyrtides Grais dictae a fratre Medeae ibi interfecto .
 iuxta eas Electridas vocavere in quibus proveniret sucinum,
quod illi electrum appellant, vanitatis Graecae certissimum
documentum, adeo ut quas earum designent haut umquam
constiterit. contra Iader est Lissa et quae appellata e st ,


 

contra Liburnos Crateae aliquot nec pauciores Liburnicae, 
Celadussae , contra Tra gurium Bova et capris laudata
Brattia , Is sa civium Romanorum et cum oppido Pharia .
ab Issa Cor c yra Melaena cognominata cum Cnidiorum 
oppido distat XXV , inter quam et Illyricum Melite, unde
catulos Melit ae os appellari Callimachus auctor est. XV 
ab ea VII Elaphites , in Ionio autem mari ab Orico MM p .
Sasonis, piratica statione nota.

Tertius Europae sinus Acrocerauniis incipit mon-
tibus, finitur Hellesponto, amplectitur praeter minores
sinus | XIX | . XXV passuum. in eo Epiros, Acarnania, Ae-

 

tolia, Phocis, Locris, Achaia, Messenia , Laconica , Argolis,
Megaris, Attice , Boeotia iterumque ab alio mari eadem
Phocis et Locris, Doris, Ph th iotis , Thessalia, Magnesia,
Macedonia, Thracia . omnis Graeciae fabulositas sicut et
litterarum claritas ex hoc primum sinu effulsit, quapropter
paululum in eo conmorabimur . 
 Epiros in universum appellata a Cerauniis incipit
montibus. in ea primi Chaones, a quibus Chaonia, dein
T h esproti , Antigonenses, locus Aornos et pestifera avibus
exhalatio, Cestrini, Perrhaebi, quorum mons Pindus, Cas-
sopaei , Dryopes, Selloe , H el lo pes , Molossi, apud quos Do-
donaei Iovis templum oraculo inlustre, Talarus mons,
centum fontibus circa radices Theopompo celebratus. 
 Epiros ipsa, ad Magnesiam Macedoniamque tendens, a
tergo suo Dassaretas supra dictos, liberam gentem, mox 
feram Dardanos habet. Dardanis laevo Triballi praeten-
duntur latere et Moesicae gentes, a fronte iunguntur Maedi 
ac Denselatae , quibus Threces ad Pontum usque pertinentes.
ita succincta Rhodopes, mox et Haemi, vallatur excelsitas.

 

in Epiri ora castellum in Acrocerauniis Chimera, sub eo
Aquae Regiae fons , oppida Maeandria, Cestria, flumen
Thesprotiae Thyamis , colonia But h rotum , maximeque nobi-
litatus Ambracius sinus, D passuum faucibus spatiosum
aequor accipiens, longitudinis XXXVII , latitudinis XV . in
eum defertur amnis Acheron , e lacu Thesprotiae Acherusia
profluens XXXV passuum inde et mille pedum ponte
mirabilis omnia sua mirantibus. in sinu oppidum Am-
bracia. Molossorum flumina Aphas , Arat th us , civitas Anac -
torica, l o cus Pandosia . 
 (2) Acarnaniae, quae antea Curetis vocabatur , oppida
Heraclia, Echinus et in ore ipso colonia Augusti Actium
cum templo Apollinis nobili ac civitate libera Nicopolitana.
egressos sinu Ambracio in Ionium excipit Leucadium litus,
promunturium Leucates, dein sinus et Leucadia ipsa paen-
insula, quondam Neritis appellata, opere accolarum abscisa 
continenti ac reddita ventorum flatu congeriem harenae
adtumulantium , qui locus vocatur Dioryctos stadiorum lon-
gitudine trium. oppidum in ea Leucas, quondam Neritum
dictum. deinde Acarnanum urbes Alyzia , Stratos, Argos
amphilochicum cognominatum. amnis Achelous e Pindo

 

fluens atque Acarnaniam ab Aetolia dirimens et Artemitam
insulam adsiduo terrae invectu continenti adnectens.

(3) Aetolorum populi Athamnanes, Tymphaei, Ephyri,
Aenienses , Perrhaebi, Dolopes, Maraces , Atraces , a quibus
Atrax amnis Ionio mari infunditur. Aetoliae oppidum
Calydon est VII .D passuum a mari iuxta Euenum amnem.
dein Macynia, Molycria, cuius a tergo Chalcis mons et
 T aph i assus . at in ora promunturium Antirrhium , ubi
ostium Corinthiaci sinus minus M p. latitudine influentis 
Aetolosque dirimentis a Peloponneso. promunturium quod
contra procedit appellatur Rion . sed in Corinthio sinu
oppida Aetoliae Naupactos , Eupalimna et in mediterraneo
Pleuron, Halicarna . montes clari in Dodone Tomarus, in
Ambracia Crania , in Acarnania Aracynthus, in Aetolia
Achaton , Panaetolium, Ma cy nium .

(4) Proximi Aetolis Locri cognominantur Ozolae ,
immunes. oppidum Oeanthe, portus Apollinis Phaesti ,
sinus Crisaeus. intus oppida Argyna, Eup a l i a , Phaestum ,

 

Calamisus . ultra Cirrhaei Phocidis campi, oppidum Cirr h a ,
portus Chalaeon , a quo VII p. introrsus liberum oppidum
Delphi sub monte Parnaso , clarissimi in terris oraculi
Apollinis. fons Castalius, amnis Cephisus praefluens Del-
phos, ortus in Lilaea urbe. quondam praeterea oppidum
crisa et cum Bulensibus Anticyra, Naulochum, Pyrrha ,
Amphisa immunis, Ti t hrone , Tit ho r ea , A mbr ys us, Mirana ,
quae regio Daulis appellatur. deinde in intimo sinu an-
gulus Boeotiae adluitur cum oppidis Siphis , Thebis quae
Corsiae cognominatae sunt iuxta Heliconem montem. ter-
tium ab hoc mari Boeotiae oppidum Pagae, unde Pelo-
ponnesi prosilit cervix.

(5) Peloponnesus , Apia antea appellata et Pelasgia ,
paeninsula haut ulli terrae nobilitate postferenda, inter duo
maria Aegaeum et Ionium, platani folio similis propter
angulosos recessus, circuitu DLXIII p. colligit auctore 
Isidoro ; eadem per sinus paene tantundem adicit . an-
gustiae, unde procedit, Isthmos appellatur . in eo loco

 

inrumpentia e diverso quae dicta sunt maria a septen-
trione et exortu eius omnem ibi latitudinem vorant , done
contrario incursu tantorum aequorum V milium passuum
intervallo exesis utrimque lateribus angusta cervice Pelo-
ponnesum contineat Hellas. Corinthiacus hinc, illinc Saroni-
cus appellatur sinus; Lecheae hinc, Cenchreae illinc angustia-
rum termini, longo et ancipiti navium ambitu quas magnitude
plaustris transvehi prohibet . quam ob causam perfodere
navigabili alveo angustias eas temptavere Demetrius rex,
dictator Caesar, Gaius princeps, Domitius Nero, nefasto , ut
omnium exitu patuit, incepto. in medio hoc intervallo, quod
Isthmon appellavimus, adplicata colli habitatur colonia Corinthus, 
antea Ep h yra dicta, sexagenis ab utroque litore stadiis,
e summa sua arce, quae vocatur Acrocorinthos, in qua
fons Pirene , diversa duo maria prospectans. LXXXVIII p.
ad Corinthiacum sinum traiectus est Patras a Leucade.
Patrae, colonia in longissimo promunturio Peloponnesi
condita ex adverso Aetoliae et fluminis Eueni minus M p.,
ut dictum est, intervallo in ipsis faucibus, sinum Corinthiacum LXXXV in longitudinem usque ad Isthmon trans -
mittunt.

(6) Achaiae nomen provinciae ab Isthmo incipit.
antea Aegialos vocabatur propter urbes in litore per or-

 

dinem dispositas. primae ibi quas diximus Lecheae, Corinthiorum 
portus, mox Olyros , Pellenaeorum castellum,
oppida Helice, Bura, in quae refugere haustis prioribus,
Sicyon, Aegira , Aegium, Erineos. intus Cleonae, Hysiae.
 Panhormus portus demonstratumque iam Rhium, a quo
promunturio V??? absunt Patrae, quas supra memoravimus. 
locus Pherae. in Achaia novem montium Scioessa notis-
simus, fons Cymothoe. ultra Patras oppidum Olenum ,
colonia Dyme , loca Buprasium, Hyrmine, promunturium
Araxus , Cyllen ius sinus, promunturium Chelonates, unde
Cyllenen X V p., castellum Phliu s , quae regio ab Homero
Araethyrea dicta est, postea Asopis . inde Eliorum ager,
qui antea Epioe vocabantur . ipsa Elis in mediterraneo et
a P y lo XIII intus delubrum Olympii Iovis, ludorum cla-
ritate fastos Graeciae complexum, Pisaeorum quondam oppidum , praefluente Alpheo amne. at in ora promunturium
Ic h thys , amnis Alpheus—navigatur VI p. —, oppida Aulon , Leprium , promunturium Platanodes . omnia haec ad

 

occasu m versa, (7) ad meridiem autem Cyparissius sinus
cum urbe Cyparisso LXXV circuitu, oppida Pylos, Mot h one ,
locus Helos, promunturium Acritas , sinus Asinaeus ab
oppido Asine , Coronaeus a Corone . finiuntur Taenaro
promunturio. ibi regio Messenia duodeviginti montium,
amnis Pamisus , intus autem ipsa Messene , Ithome, Oechalia,
Arene, Pteleon , Thryon , Dorion, Zancle, variis quaeque 
clara temporibus. huius sinus circuitus LXXX , traiectus
vero XXX . 
 (8) Dehinc a Taenaro ager Laconicus liberae gentis
et sinus circuitu CVI , traiectu XXXVIII . oppida T a ena-
rum, Amyclae, Pherae , Leuctra et intus Sparta, Thera p ne 
atque ubi fuere Cardamyle, Pitane, Ant h ia , locus Thyreae ,
Gerania . mons Taygetus, amnis Eurotas. sinus Aegilodes,
oppidum Psamathus . sinus Gytheates ab oppido, ex quo
Cretam in insulam certissimus cursus. omnes autem
Maleo promunturio includuntur. 
 
 (9) Qui sequitur sinus ad Scyllaeum Argolicus appel-
latur, traiectu L???, idem ambitu CLXII . oppida Boea , Epi-
daurus Limera cognomine, Zarax, Cyphans portus. amnes
Inachus, Erasinus, inter quos Argos Hippium cognominatum
supra locum Lernen a mari MM, novemque additis milibus
Mycenae et ubi fuisse Tiryntha tradunt et locus Mantinea.
montes Artemi si us , Apesantus, Asterion, Parparus aliique
XI numero. fontes Niobe, Amymone, Psamathe. a Scyl-
laeo ad Isthmon LXXX p. oppida Hermione, Troezen,
Coryphasium appellatumque alias Inachium, alias Dipsium
Argos, portus Schoenitas . sinus Saronicus, olim querno
nemore redimitus, unde nomen , ita Graecia antiqua ap-
pellante quercum; in eo Epidaurum oppidum, Aesculapi
delubro celebre, Spiraeum promunturium, portus Anthedus 
et Bucephalus et quas supra dixeramus Cenchreae , Isthmi 
pars altera cum delubro Neptuni quinquennalibus incluto
ludis. tot sinus Peloponnesi oram lancinant , tot maria
adlatrant, siquidem a septentrione Ionium inrumpit, ab
occidente Siculo pulsatur, a meridie Cretico urguetur, ab
oriente brumali Aegaeo, ab oriente solstitiali Myrtoo , quod
a Megarico incipiens sinu totam Atticen adluit .

(10) Mediterranea eius Arcadia maxime tenet un-
dique a maria remota, initio Drymodes, mox Pelasgis ap-
pellata. oppida eius Psophis , Mantinea, S t ymphalum , Tegea,
Antigonea, Orchomenum , Pheneum , Pallantium , unde Pala-
tium Romae, Megalepolis , G ort y na , Bucolium , Carn i on ,
Parrhasie , Thelpusa , Melaenae , Herae a , Pylae , Pallene ,
Agrae , E pi um , Cynaet h ae , Lepre on Arcadiae, Parthenium,
Alea , Methydrium , Enispe , Macistum, Lampia , Clitorium,
Cleonae. inter quae duo oppida regio Nemea est , e t
 B embinadia vocitata. montes in Arcadia Phololë cum
oppido, item Cyllene, Lycaeus, in quo Lycaei Iovis delu-
brum, Maenalus, Artemisius, Parthenius, Lampeus , Nonacris 
praeterque ignobiles VIII . amnes Ladon e paludibus
Phenei , Erymanthus e monte eiusdem nominis in Alpheum
defluens . reliquae civitates in Achaia dicendae Ali p h e r a ei ,

 

Abeatae, P y rgenses , Par o reatae , Phar y genitae , Tortuni,
T y panei , Thriusi , Tritienses . universae Achaiae libertatem
Domitius Nero dedit. Peloponnesus in latitudinem a pro-
munturio Maleae ad oppidum Aegium Corinthiaci sinus
 CXC patet, at in transversum ab Elide Epidaurum CXXV ,
ab Olympia Argos per Arcadiam LXVIII ; ab eodem loco
ad Py lu m iam dicta mensura est. universa autem, velut 
pensante aequorum incursus natura, in montes sex atque
LXX attollitur.

(11) Ab Isthmi angustiis Hellas incipit, nostris 
Graecia appellata. in ea prima Attice , antiquitus Acte
vocata. attingit Isthmum parte sui quae appellatur Megaris
ab colonia Megara , e regione Pagarum . duo haec oppida
excurrente Peloponneso sita sunt, utraque ex parte velut
in umeris Helladis, Pagaei et amplius Aegosthenenses
contributi Megarensibus. in ora autem portus Sch oenos ,
oppida Sidous , Cremmyon , Scironia saxa VI longitudine,

 

Gerania , Megara, Eleusin. fuere et Oen o e et Probalinthos .
nunc sunt ab Istbmo LV Piraeus et Phalera portus, V???
muro recedentibus Athenis iuncti . libera haec civitas nec
indiga ullius praeconii amplius: tanta claritas superfluit .
in Attica fontes Cephisia , Larine, Callir r oe Enneacrunos ,
montes Brilessus , Aegialeus, Icarius, Hymettus , Lycabettus ,
locus Ilisos . a Piraeo XLV Sunium promunturium, Th o-
ricos promunturium, Po tam os, Ster i a , Brauron , quondam 
oppida, R h amnus pagus, locus Marathon , campus T h riasius ,
oppidum Melita et Oropus in confinio Boeotiae. 
 (12) Cuius Anthedon, Onc h estos, Thespiae liberum
oppidum, Lebadea nec cedentes Athenis claritate quae
cognominantur Boeotiae Thebae , duorum numinum Liberi
atque Herculis, ut volunt, patria. et Musis natalem in
nemore Heliconis adsignant. datur et his Thebis saltus

 

Cithaeron, amnis Ismenus. praeterea fontes in Boeotia
Oedipodia , Psamathe , Dirce, Epi c rane , Arethusa, Hippocrene ,
Aganippe, Gargaphie. montes extra praedictos Mycalesus,
Hadylius , Acontius. reliqua oppida inter Megaricam et
Thebas Eleutherae, Haliartus , Plat a eae, Pherae, Aspledon,
Hyle , Thisbe , Erythrae, Glissa , Copae , iuxta Ceph i sum 
amnem Lamiae et Anichiae, Medeon , Phlygone , Ac raephi a ,
Coronea, Chaeronea . in ora autem infra Thebas Ocale e ,
Eteono s , Scolos , Schoenos , Peteon, Hyrie, Mycalesos, Ire-
seum e t Eleon , Ollarum , Tanagra, liber populus, et in ipsis
faucibus Euripi, quem facit obiecta insula Euboea, Aulis
capaci nobilis portu. Boeotos Hyantas antiquitus dixere.
 Locri deinde Epicnemidii cognominantur , olim Leleges
appellati, per quos amnis Cephisus defertur in mare.

 

oppida Opus, unde et sinus Opuntius , Cynus . Phocidis
in litore unum Daphnus, introrsus autem Larisa , Elatea
et in ripa Cephisi, ut diximus, Lilaea Delphosque versae 
Cnemis et Hyampolis. rursus Locrorum ora, in qua La-
rumna , T h ronium , iuxta quod Boagrius amnis defertur in
mare. oppida Narycum , Alope , Scarp h ia . postea Maliacus
sinus ab incolis dictus, in quo oppida Halcyone , Ae g onia ,
Phalara . (13) Doris deinde , in qua Sparthos , Erineon ,
Bo i on , Pindus, Cytinum. Doridis a tergo mons Oeta est . 
 (14) Sequitur mutatis saepe nominibus Haemonia
eadem Pelasgis et Pelasgicon Argos, Hellas , eadem Thes-
salia et Dryopis, semper a regibus cognominata. ibi geni-
tus rex nomine Graecus, a quo Graecia; ibi Hellen, a quo
Hellen e s . hos eosdem Homerus tribus nominibus appel-
lavit Myrmidonas et Hellenas et Achaeos. ex his Phthio-
tae nominantur Dorida accolentes. eorum oppida Echinus ,
in faucibus Sperchii fluminis Thermopylarum angustiae,
quo argumento IIII inde Heraclea Trechin dicta est. mons

 

ibi Callidromus; oppida celebrata Hellas , Halos, Lamia,
Phthia , Arne.

(15) In Thessalia autem Orchomenus , Miny i us 
antea dictus, et oppidum Alimon , ab aliis Holmon , Atrax,
Palamna , fons Hyperia, oppida Pherae , quarum a tergo
Pieria ad Macedoniam protenditur, Larisa , Gomphi , Thebae 
Thessalae , nemus Pteleon, sinus Pagasicus , oppidum Pa-
gasa, idem postea Demetrias dictum, Tricca , Pharsali campi
cum civitate libera, Crannon, Iletia. montes Phthiotidis
Nymphaeus, quodam topiario naturae opere spectabilis,
Buzygaeus , Donac o es s a , Bromiaeus , Daphusa , Chimarone ,
Athamas, Stephane . in Thessalia quattuor atque triginta,
quorum nobilissimi Cercetii , Olympus Pierius , Ossa, cuius
ex adverso Pindus et Othrys, Lapitharum sedes, hi ad
occasum vergentes, ad ortus Pelius , omnes theatrali modo
inflexi, caveatis ante eos LXXV urbibus. flumina Thes-
saliae Apidanus , Phoenix, Enipeus, Onochonus, P amisus ,
fons Messeis, lacus Boebeis et ante cunctos claritate Pe-

 

nius, ortus iuxta Gomphos interque Ossam et Olympum
nemorosa convalle defluens D stadiis, dimidio eius spatii 
navigabilis . in eo cursu Tempe vocant , V??? passuum lon-
gitudine et ferme sesquiiugeri latitudine , ultra visum ho-
minis attollentibus se dextra laevaque leniter convexis
 iugis, intus s il va l at e viridante, ac labitur Penius viridis 
calculo, amoenus circa ripas gramine, canorus avium con-
centu. accipit amnem Horcon nec recipit, sed olei modo
supernatantem, ut dictum est Homero, brevi spatio por-
tatum abdicat, poenales aquas dirisque genitas argenteis
suis misceri recusans.

(16) Thessaliae adnexa Magnesia est, cuius fons
Libethra, oppida I olcus , Ormenium , Pyr r a , Methone, Oli-
zon , promunturium Sepias, oppida Castana , Spalathra, pro-
munturium Aeantium, oppida Meliboea , Rhizus , Erymnae ,
ostium Penii , oppida H omolium , Orthe, Iresiae , Pelinna ,

 

Thaumacie , G yrton , Crannon, Acharne, Do t ion , Melite , Phy-
lace , Potniae . 
 Epiri, Achaiae, Atticae, Thessaliae in porrectum lon-
gitudo CCCCLXXXX traditur, latitudo CCLXXXXVII .

(17) Macedonia postea CL populorum, duobus 33
incluta regibus quondamque terrarum imperio, Emathia
antea dicta. haec ad Epiroticas gentes in solis occasum
recedens post terga Magnesiae atque Thessaliae infestatur
a Dardanis; partem eius septentrionalem Paeonia ac Pela-
gonia protegunt a Triballis. oppida Aegae , in quo sepe-
liri mos reges, Beroea et in regione, quae Pieria appel-
latur a nemore, Aegi n ium . in ora Heraclea, flumen Api-
las, oppida Py d na , Aloros , amnis Haliacmon . intus Aloritae ,
Vallaei, Phylacaei , Cyrrestae , Tyrissaei , Pella colonia, op-
pidum Stobi civium Romanorum, mox Antigonea, Europus
ad Axium amnem, eodemque nomine per quod Rhoedias 
fluit, Scydra, E ordaea , Mieza , Gordyniae . mox in ora

 

Ichnae, fluvius Axius. ad hunc fine Dardani ,Treres,
Pieres Macedoniam accolunt. ab hoc amne Paeoniae gen-
tes Para xi aei , Eordenses , Almopi , Pelagones, Mygdones .
montes Rhodope, Scopius, Orbelus . dein praeiacente gre-
mio terrarum Arethusii, Antiochienses , Idomenenses, Do-
beri , A estrienses , Allantenses, Audaristenses , Morylli , Gar-
resci , Lyncestae , Othryonei et liberi A mantini atque
Orestae, coloniae Bullidenses et Dienses, Xylopolitae, Sco-
tusaei liberi, Heraclea Sintica , Tymphaei, Toronaei . 
 In ora sinus Macedonica oppidum Chalastra et intus
Piloros , Lete medioque litoris flexu Thessalonice liberae
condicionis — ad hanc a Dyrrhachio CCXLV — , Therme
in Thermaico sinu, oppida Dicaea, Palinandrea , Scione,
promunturium Canastraeum, oppida Pallene , Phlegra. qua

 

in regione montes Hypsizo n us , Epytus , Alcyon , Elaeuomne ,
oppida Nissos , Phryxelon , Mendae et in Pallenensi Isthmo
quondam Potidaea , nunc Cassandrea colonia, Anthemus,
Olop h yxus , sinus Mecyberna , oppida Myscella , Ampelos,
Torone, Siggos , Stolos , fretum, quo montem Atho Xerxes
Persarum rex continenti abscidit in longitudinem passu-
um MD. mons ipse a planitie excurrit in maria LXXV 
passuum, ambitus radicis CL colligit. oppidum in cacu-
mine fuit Acrothoon ; nunc sunt Vranopolis, Pal a ehorium ,
Thy s sus , Cleonae, Apollonia, cuius incolae Macrobii cog-
nominantur. oppidum Cassera faucesque alterae Isthmi,
Acanthus, Stagira , Sithone , Heraclea et regio Mygdoniae

 

subiacens, in qua recedentes a mari Apollonia, Arethusa .
in ora rursus Posidium et sinus cum oppido Cermoro,
Amphipolis liberum, gens Bisaltae . dein Macedoniae ter-
minus amnis Strymon , ortus in Haemo. memorandum in
septem lacus eum fundi, priusquam derigat cursum. 
 Haec est Macedonia terrarum imperio potita quon-
dam, haec Asiam, Armeniam, Hiberiam, Albaniam, Cappa-
dociam, Syriam, Aegyptum, Taurum, Caucasum transgressa,
haec in Bactris , Medis , Persis dominata toto oriente pos-
sesso, haec etiam Indiae victrix per vestigia Liberi Patris
atque Herculis vagata. haec eadem est Macedonia, cuius
uno die Paulus Aemilius imperator noster LXXII urbes
direptas vendidit. tantam differentiam sortis praestitere
duo homines!

(18) Thracia sequitur, inter validissimas Euro-
pae gentes, in strategias L divisa. populorum eius, quos
nominare non pigeat, amnem Strymonem accolunt dextro
latere Denseletae et Maedi ad Bisaltas usque supra dictos, 
laevo Digerri Bessorumque multa nomina ad Mestum am-
nem ima Pangaei montis ambientem inter Haletos , Dio-

 

bessos, Carbilesos , inde Bri g as , Sapaeos , Odomantos . Odry-
sarum gens fundit Hebrum accolentibus Carbiletis , Pyrogeris ,
Drugeris, Caenicis, Hypsaltis, Benis, Corpilis , Bottiaeis ,
Edonis . eodem sunt in tractu Sialetae , Priantae, Dolon-
gae , Thyni , C o elaletae maiores Haemo, minores Rhodopae
subditi . inter quos Hebrus amnis, oppidum sub Rhodope 
Poneropolis antea, mox a conditore P h ilippopolis, nunc a
situ Trimontium dicta. Haemi excelsitas VI passuum sub-
itur. aversa eius et in Histrum devexa Moesi , Getae ,
Aedi , Scaugdae Clariaeque et sub iis Arraei Sarmatae,
quos Areatas vocant, Scythaeque et circa Ponti litora Mo-
riseni Sitonique , Orphei vatis genitores, optinent. ita finit
Hister a septentrione, ab ortu Pontus ac Propontis, a me-
ridie Aegaeum mare. cuius in ora a Str y mone Apollonia,
Oes y ma , Neapolis, D atos . intus Philippi colonia—absunt

 

a Dyrrhachio CCCXXV —, Scotusa , Topiros civitas . Mesti 
amnis ostium, mons Pangaeus. Heraclea, Olynthos, Ab-
dera libera civitas. stagnum Bistonum et gens . oppidum
fuit Tirida , Diomedis equorum stabulis dirum; nunc sunt
Dicaea , Ismaron , locus Parthenion , Phalesina , Maronea,
prius Orthagurea dicta. mons Serrium , Zone, tum locus
Doriscum , X??? hominum capax — ita Xer x es ibi dinumeravit
exercitum—, os Hebri, portus Stentoris , oppidum Aenos 
liberum cum Polydori tumulo, Ciconum quondam regio.
a Dorisco incurvatur ora ad Macron Tichos CXII p., circa
quem locum fluvius Melas, a quo sinus appellatur. oppida
Cypsela , Bisant h e , Macron Tic h os, dictum quia a Propon-
tide ad Mela n em sinum inter duo maria porrectus murus 
procurrentem excludit Cherronesum. namque T h racia al-
tero latere a Pontico litore incipiens, ubi Hister amnis
inmergitur, vel pulcherrimas in ea parte urbes habet,
Histropolin Milesiorum, Tomos, Callatim , quae antea Cer-

 batis vocabatur, Heracleam. habuit et Bizonen terrae
hiatu raptam ; nunc habet Dionysopolim , Crunon antea
dictam; a d luit Zyras amnis. totum eum tractum Scythae
Aroteres cognominati tenuere. eorum oppida Aphrodisias,
Libistos , Zygere , Rhocobae , Eumenia, Parthenopolis, Ge-
rania, ubi Pygmaeorum gens fuisse proditur; Catizos bar-
bari vocabant , creduntque a gruibus fugatos. in ora a
Dionysopoli est Odessus Milesiorum, flumen Pannysis , op-
pidum E reta, Nauloc h us . mons Haemus, vasto iugo pro-
cumbens in Pontum, oppidum habuit in vertice Aristaeum ;
nunc in ora Mesembria, Anchialum , ubi Messa fuerat.
Astice regio habuit oppidum Anthium; nunc est Apollonia.
flumina Panisos , Iuras , Tearus , Orosines; oppida Thynias,
Halmydesos , Devel t on cum stagno, quod nunc Deultum
vocatur veteranorum, Phinopolis , iuxta quam Bosporos .
ab Histri ostio ad os Ponti passuum D??? alii fecere, Agrippa

 LX adiecit; inde ad murum supra dictum CL , ab eo 
Cherronesi CXXVI . —Sed a Bosporo sinus L asthenes ,
portus Senum et alter qui Mulierum cognominatur. pro-
munturium Chrys e on Ceras , in quo oppidum Byzantium
liberae condicionis, antea Lygos dictum; abest a Dyrrha-
chio DCCXI p.: tantum patet longitude terrarum inter Ha-
driaticum mare et Propontidem. amnes Bathynias , Pida-
ras sive Athy r as . oppida Selymbria, Perinthus, latitudine 
CC pedum continenti adnexa. intus Bizye , arx regum
Thraciae, a T e rei nefasto invisa hirundinibus, regio Cae-
nica , colonia Flaviopolis, ubi antea Caela oppidum voca-
batur, et a Bizye L??? p. Apros colonia, quae a Philippis
abest CLXXXVIIII . at in ora amnis Erginus; oppidum
fuit Ganos . deseritur et Lysimachea iam in Cherroneso.
 alius namque ibi Isthmos angustias similes eodem nomine
 et pari latitudine inlustrat . duae urbes utrimque litora

 

haut dissimili mode tenuere, Pactye a Propontide, Cardia
a Melane sinu, haec ex facie loci nomine accepto , utrae-
que conprehensae postea Lysimachea V??? p. a Longis Muris.
Cherronesos a Propontide habuit Tiristasin , Crithoten ,
Cissam flumini Aegos adpositam; nunc habet a colonia
Apro XXII p. Resisthon , ex adverso coloniae Parianae . et
Hellespontus VII, ut diximus , stadiis Europam ab Asia?
dividens, IIII inter se contrarias urbes habet, in Europa
Callipolim et Seston, in Asia Lam p sacon et Abydon. dein
promunturium Cherronesi Mastusia adversum Sigeo, cuius 
in fronte obliqua Cynossema—ita appellatur Hecubae
tumulus—, statio Achaeorum et turris , delubrum Prote-
silai et in extrema Cherronesi fronte, quae vocatur Aeo-
lium, oppidum Elaeus . dein petenti Melana sinum portus 
Coelos et Panhormus et supra dicta Cardia. 
 Tertius Europae sinus ad hunc modum clauditur.
montes extra praedictos Thraciae Edonus , Gygemeros ,
Meritus , Melamphyllos . flumina in Hebrum cadentia Bar-

 

gus, Syrmus . Macedoniae, Thraciae, Hellesponti longitudo est 
supra dicta; quidam DCCXX faciunt. latitude CCCLXXXIIII 
est . Aegaeo mari nomen dedit scopulus inter Ten ed um 
et Chium verius quam insula, Aex nomine a specie caprae,
quae ita Graecis appellatur, repente e medio mari exiliens.
cernunt eum ab dextera parte An tan drum navigantes ab
Achaia, dirum ac pestiferum. Aegaei pars Myrtoo datur.
appellatur ab insula parva, quae cernitur Macedoniam a
Ger a esto petentibus haut procul Euboeae Carysto . Ro-
mani omnia haec maria duobus nominibus appellant, Ma-
cedonicum quacumque Macedoniam aut Thraciam attingit,
Graeciense qua Graeciam adluit . nam Graeci et Ionium
dividunt in Siculum ac Creticum ab insulis, item Icarium,
quod est inter Samum et Myconum . cetera nomina sinus
dedere quod diximus.

(19) Et maria quidem gentesque in tertio Eu-
ropae sinu ad hunc modum se habent; insulae autem ex
adverse Thesprotiae a Buthroto XII p., eadem ab Acroce-
rauniis L???, cum urbe eiusdem nominis Corcyra liberae civi-
tatis et oppido Cassiope temploque Cassi lovis , XCVII in
longitudinem patens, Homero dicta Scheria et Phaeacia ,

 

Callimacho etiam Drepane. circa eam aliquot, sed ad
Italiam vergens Othronos , ad Leucadiam Paxos , Subotae 
duae, V??? discretae a Corcyra. nec procul ab iis ante Cor-
cyram Ericusa, Marathe , Elaphusa , Malthace , Trac h ie , Py-
thionia , Ptychia , Tarac h ie et a Phala c ro , Corcyrae promun-
turio, scopulus in quem mutatam Vlixis navem a simili
specie fabula est. ante Leucadiam autem et Aetol iam per-
multae, quarum Teleboides eaedemque Taphiae ab incolis 
ante Leucadiam appellantur Taphi a s , C arn os , Oxia , Pri-
n o essa , ante Aetoliam Echinades Aegialia, Cotonis , Thya-
tira, Geoaris , Dionysia , Cyrnus, Chalcis, Pinara , Nystrus .
 ante eas in alto Cephallania , Zacynthus, utraque libera,
Ithaca, Dulichium, Same , Crocyle . a Paxo Cephallania ,

 

quondam Melaena dicta, X p. abest, circuitu patet XCIII .
Same diruta a Romanis adhuc tamen oppida tria habet.
inter hanc et Achaiam cum oppido magnifica et fertilitate
praecipua Zac y nthus , aliquando appellata Hyrie, a Cephal-
laniae meridiana parte XXV abest. mons Elatus ibi no-
bilis; ipsa circuitu colligit XXXVI . ab ea Ithaca XV di-
stat, in qua mons Neritus ; tota vero circuitu patet XXV .
ab ea Araxum , Peloponnesi promunturium, XV . ante hanc
in alto Asteris , Prote , ante Zacynthum XXXV in eurum
ventum Strophades duae, ab aliis Plotae dictae, ante Ce-
phallaniam Letoia, ante Pylum III Sphag i ae , totidem ante
Messenen Oenus s a e . in Asinaeo sinu tres Thyrides, in
Laconico Thegan u sa , Cothon , Cythera cum oppido , antea
Porphyris appellata. haec sita est a Maleae promunturio
V??? passuum, ancipiti propter angustias ibi navium ambitu.
in Argolico Pityusa , Arine , Ephyre. contra Herm i onium 
agrum Tri c arenus , Aperopia , Colonis, Aristera, contra

 

Troezenium Calauria , L??? distans Plateis, Bel b ina , Lasia,
Baucidias , contra Epidaurum Cecryphalos , Pityonesos VI a 
continente. ab hac Aegina liberae condicionis XV , cuius
 XVIIII praenavigatio est; eadem autem a Piraeo Athenien-
sium portu XX abest, ante Oenone vocitata. Spiraeo pro-
munturio obiacent Eleusa , Adendros , Craugiae duae, Cae-
ciae duae, Selacosa ; et a Cenchreis Aspis VII et in Megarico
sinu Methurides IIII , Aegila autem XV a Cythera , eadem-
que a Cretae Phalasarna oppido XXV . 
 (20) Ipsa Creta , altero latere ad austrum, altero ad
septentrionem versa, inter ortum occasumque porrigitur
centum urbium clara fama. Dosiades eam a Crete nym-
pha, Hesperidis filia, Anaximander a rege Curetum,

 

Philistides Ma ll o t es et Crates primum Aëriam dictam,
deinde postea Curetim ; et Macaron nonnulli a temperie
caeli appellatam existimavere. latitudine nusquam L??? ex-
cedens et circa mediam sui partem maxime patens lon-
gitudine implet CCLXX , circuitu DLXXXVIIII , flectensque
se in Creticum pelagus ab ea dictum, qua longissima est,
ad orientem promunturium Samonium adversum Rhodo, ad
occidentem Criu Metopon Cyrenas versus expellit. oppida
eius insignia Phalasarna , Elaea , Cisamon, Pergamum, Cy-
 donea , Minoium Apteron , Pantomatrium, Amph i mala , R h i-
thymna , Pan h ormum , Cyt a eum , Apollonia , Matium, Heraclea,
Miletos, Ampelos , Hierapytna , Lebena , Hierapolis, et in
mediterraneo Gortyna , Phaestum, Gnosus , Polyr r henum ,
Myrina, Lycastos , Rhamnus , Lyctus , Dium , Asium , Pyloros,
Rhytion, Elatos , Pherae , Olopyxos , Lasos , Eleut h ernae ,

 

Therapnae , Marathusa, T ylisos ; et aliorum circiter LX op-
pidorum memoria extat. montes Cadistus , Idaeus, Dictyn-
 n aeus , Cor y cus . ipsa abest promunturio suo, quod vocatur
Criu Metopon, ut prodit Agrippa, a Cyrenarum promun-
turio Phycunte CXXV , item Cadisto .... a Malea Pelo-
ponnesi LXXX , a Carpatho insula promunturio Samon i o LX in favonium ventum. haec inter ear et Rhodum in-
teriacet; reliquae circa eam ante Peloponnesum duae Cory-
coe , totidem Mylae, et latere septentrionali dextra Cretam
habenti contra Cydoneam Leuce et duae Budroe , contra
Matium Dia , contra Itanum promunturium Onysia , Leuce,
contra Hierapytnam C h r y sea , Gaudos . eodem tractu Ophi-
ussa, Butoa , Ramnus circumvectisque Criu Metopon tres 

Acusagorus appellatae. ante Samonium promunturium
Phocoe , Platiae, Syrnides , Naulochos , Harmedon , Zephyre. 
 At in Hellade, etiamnum in Aegaeo, Lichades , Scar-
phia, Corese , Phocasia conpluresque aliae ex adverso Atti-
cae , sine oppidis et ideo ignobiles. sed contra Eleusina
clara Salamis. ante eam Psyttalia , a Sunio vero Helene
V??? distans. dein Ceos ab ea totidem, quam nostri quidam
dixere Ceam, Graeci et Hydrusam , avolsam Euboeae .
quingentos longa stadios fuit quondam, mox quattuor fere
partibus, quae ad Boeotiam vergebant, eodem mari devo-
ratis oppida habet reliqua Iulida , Carthaeam ; intercidere
Coresus , Poeeessa . ex hac profectam delicatiorem feminis
vestem auctor est Varro. 
 (21) Euboea, et ipsa avolsa Boeotiae , tam modico
interfluente Euripo, ut ponte iungantur , ad meridiem pro-
munturiis duobus, Geraesto ad Atticam vergente et ad

 

Hellespontum Caphereo , insignis, a septentrione Cenaeo ,
nusquam latitudinem ultra XL extendit, nusquam intra MM
contrahit, sed in longitudinem universae Boeotiae ab Attica 
ad Thessaliam usque praetenta in CL , circuitu vero CCCLXV .
 abest ab Hellesponto parte Capherei CCXXV , urbibus quon-
dam Pyrrha, Porthmo , Neso , Cerintho , Oreo, Dio, Aedepso ,
Oechalia , nunc Chalcide, cuius ex adverso in continent e 
Aulis est, Geraesto , Eretria, Car y sto , Oritano , Artemisio,
fonte Arethusa , flumine Lelanto aquisque calidis quae Ello-
piae vocantur nobilis, notior tamen marmore Car y stio.
antea vocitata est Chalcodontis aut Macris, ut Dionysius
et Ephorus tradunt, ut Aristides , Macra, ut Callidemus,
Chalcis aere ibi primum reperto, ut Menaechmus, Aban-
tias , ut poetae vulgo, Asopis . 
 (22) Extra eam in Myrtoo multae, sed maxime inlu-
stres Glauconnesos et Aeg i lia et a promunturio Geraesto

 

circa Delum in orbem sitae, unde et nomen traxere, Cy-
clades. prima earum Andrus cum oppido abest a Gerae-
sto X???, a Ceo XXXVIII . ipsam Myrsilus Cauron, deinde
Antandron cognominatam tradit, Callimachus Lasiam , alii
Nonagriam, Hydrusam, Epagrim ; patet circuitu LXXXXIII .
ab eadem Andro passus mille et a Delo XV Tenos cum
oppido in XV porrecta, quam propter aquarum abundan-
tiam Aristoteles Hydrusam appellatam ait, aliqui Ophiu-
sam. ceterae Myconus cum monte Dimasto a Delo XV ,
Siphnus, ante Meropia et Acis appellata, circuitu XXVIII ,
Seriphus XV Prepesinthus , Cyt h nos ipsaque longe clarissi-
ma et Cycladum media ac templo Apollinis et mercatu
celebrata Delos , quae diu fluctuata, ut proditur, sola motum
terrae non sensit ad M. Varronis aetatem; Mucianus
prodidit bis concussam. hanc Aristoteles ita appellatam
tradit , quoniam repente apparuerit enata, Aglaost h enes Cyn-
thiam, alii Ortygiam , Asteriam, Lagiam, Ch l amydiam , Cyne-
thum , Pyrpylen igne ibi primum reperto. cingitur V??? passuum,

 

adsurgit Cynthio monte. proxima ei Rhene , quam Anti-
clides Celadusam vocat, item Artemiten , Celadi n e n . Syros,
quam circuitu patere XX prodiderunt veteres, Mucianus
 CLX , Olearos , Paros cum oppido, ab Delo XXXVIII , mar-
more nobilis, quam primo Platean , postea Minoida vocarunt.
ab ea VII . D Naxus, a Delo XVIII , cum oppido, quam
Strongylen, deinde Dian , mox Dionysiada a vinearum ferti-
litate, alii Siciliam minorem aut Callipolim appellarunt.
patet circuitu LXXV p. dimidioque maior est quam Parus. 
 (23) Et hactenus quidem Cycladas servant, ceteras
quae secuntur Sporadas. sunt autem Helene , Ph a cusa ,
 Ni casia , Schinusa, Pholegandros et a Naxo XXXVIII p.
Icaros, quae nomen mari dedit, tantundem ipsa in longi-
tudinem patens, cum oppidis duobus tertio amisso, antea
vocitata Doliche et Macris et Ic h thyusa . sita est ab exortu
solstitiali Deli L??? eademque a Samo XXXV , inter Euboeam

 

et Andrum X??? passuum freto , ab ea Geraestum CXII D
passuum. nec deinde servari potest ordo; acervatim ergo
ponentur reliquae. Scyros, los a Naxo XVIII , Homeri se-
pulchro veneranda, longitudine XXII , antea Phoenice appel-
lata, Odia , Oletandros . Gyara cum oppido, circuitu XV p. ,
abest ab Andro LXII , ab ea Syrnos LXXX , Cynet h us , Telos
unguento nobilis, a Callimacho Agathusa appellata, Do-
n u sa , Patmus circuitu XXX , Corassiae , Lebinthus, Gyrus ,
Cinara, Sicinus quae antea Oenoe , Herac l ia quae Onus,
Casos quae Astrabe, Cimolos quae Echinusa , Melos cum
oppido, quam Aristides Mimblida appellat, Aristoteles
Zephyriam, Callimachus Mimallida , Heraclides Siphin 
et Acytan ; haec insularum rotundissima est. Buport hmos ,

 

Machia , Hypere , quondam Patage, ut alii, Platage, nunc
Amorgos, Polyaegas , Sapyle , Thera, cum primum emersit,
Calliste dicta. ex ea avolsa postea Therasia, atque inter
duas enata mox Automate, eadem Hiera, et in nostro aevo
T h ia iuxta easdem enata . distat Ios a Thera XXV p.
secuntur Lea , Ascania, Anaphe , Hippuris . Astypal a ea , li-
berae civitatis, circuitus LXXXVIII , abest a Cad isto Cretae
 CXXV , ab ea Platea LX , unde Caminia XXXVIII , Azibin-
tha , Lamse , Atragia , Pharmacusa, Thetaedia , Chalcia , Calym-
na , in qua oppidum, Coos, Eulimna , a qua Carpathum,
quae nomen Carpathio mari dedit, XXV . inde Rhodum 
Africo vento L???, a Carpatho Casum VII , a Caso Samonium ,
Cretae promunturium, XXX . in Euripo autem Euboico

 

primo fere introitu Petaliae IIII insulae et in exitu Ata-
lante. Cyclades et Sporades ab oriente litoribus Icariis 
Asiae, ab occidente Myrtois Atticae, a septentrione Aegaeo
 mari, a meridie Cretico et Carpathio inclusae per DCC 
in longitudinem et per CC in latitudinem iacent. 
 Pagasicus sinus ante se habet Euthiam , Ci cynethum ,
Scyrum supra dictam, sed Cycladum et Sporadum extimam, 
Gerontiam, Scandiram , Thermaeus Iresiam , Solymniam ,
Eudemiam , Neam, quae Minervae sacra est, Athos ante se
IIII , Peparethum cum oppido, quondam Euo e non dictam,
novem milia, Sciathum XV , Imbrum cum oppido LXXXVIII .
eadem abest a Mastusia Cherronesi XXII p., ipsa circuitur LXII . D; perfunditur amne Ilisso . ab ea Lemnos XXII ,
quae ab Atho LXXXVII ; circuitu patet CXV D p. , oppida

 

habet Hephaestiam et Myrinam, in cuius forum solstitio
Athos eiaculatur umbram . ab ea Thasos libera VI p. ,
olim Aëria vel Aet h ria dicta. inde Abdera continentis
 XXII , Athos LXII .D, tantundem insula Samothrace libera
ante Hebrum, ab Imbro XXXII , a Lemno XXII .D p., a
Thraciae ora XXXVIII ; circuitur XXXV , attollitur monte
Saoce X??? p. altitudinis , vel inportuosissima omnium. Calli-
machus eam antiquo nomine Dardaniam vocat. inter
Cherronesum et Samothracen , utrimque fere XV , Halonesos ,
ultra Gethone, Lamponia, Alopeconnesus haud procula
Coelo , Cherronesi portu, et quaedam ignobiles. desertis
quoque reddantur in hoc sinu quarum modo inveniri po-
tuere nomina: Avesticos , Sarnos , Cissyros , Charbrusa,
Calathusa, Scyllia , Dialeon, Dictaea, Melanthia, Dracanon ,
Ar c onesos , Diethusa, Ascapos , Capheris , Mesate , Aeantion ,
Pateronnesos, Pateria , Calathe, Neriphus , Pelendos . 
 
 (24) Quartus e magnis Europae sinus ab Hellesponto
incipiens Maeotis ostio finitur. sed totius Ponti forma
breviter conplectenda est, ut facilius partes noscantur.
vastum mare, praeiacens Asiae et ab Europa porrecto
Cherronesi litore expulsum, angusto meatu inrumpit in
terras, VII stadiorum, ut dictum est, intervallo Europam 
auferens Asiae. primas angustias Hellespontum vocant;
hac Xerxes Persarum rex constrato in navibus ponte duxit
exercitum. porrigitur deinde tenuis Euripus LXXXVI spatio
ad Priapum urbem Asiae, qua Magnus Alexander transcen-
dit. inde exspatiatur aequor rursusque in artum coit.
laxitas Propontis appellatur , angustiae Thracius Bosporus,
latitudine quingentorum passuum, qua Darius pater Xerxis
copias ponte transvexit . tota ab Hellesponto longitudo
 CCXXXIX . dein vastum mare Pontus Euxinus , qui quon-
dam Axenus, longe refugientes occupat terras magnoque
litorum flexu retro curvatus in cornua ab iis utrimque
porrigitur, ut sit plane arcus Scythici forma. medio flexu
iungitur ostio Maeotii lacus. Cimmerius Bosporus id os
vocatur, II quingent orum passu um latitudine. at inter
duos Bosporos Thracium et Cim m erium derecto cursu, ut

 

auctor est Pol y bius , D??? intersunt. circuilu s vero totius
Ponti viciens semel L, ut auctor est Varro et fere veteres .
Nepos Cornelius CCCL adicit, Artemidorus vicies
novies decem novem milia facit, Agrippa | XXVI | XL ,
Mucianus | XXIIII | XXV . simili modo de Europae latere
mensuram alii | XIIII | . LXXVIIII determinavere, alii | XI | .
M. Varro ad hunc modum metitur: ab ostio Ponti Apol-
loniam CLXXXVII .D p., Callatim tantundem, ad ostium
Histri CXXV , ad Bor y sthenem CCL , Cherronesum Hera-
cleotarum oppidum CCCLXXV p., ad P anticapaeum , quod
aliqui Bosporum vocant, extremum in Europae ora, CCXII .D,
quae summa efficit | XIIII | . XXXVII .D. Agrippa a Byzan-
tio ad flumen Histrum DLX , inde Panticapaeum DCXXXV III .
lacus ipse Maeotis , Tanain amnem ex Ripaeis montibus
defluentem accipiens, novissimum inter Europam Asiamque
finem, | XIIII |. VI circuitu patere traditur, ab aliis | XI |. XXV .

 

ab ostio eius ad Tanais ostium derecto cursu CCLXXV 
esse constat. accolae sinus eius in mentione Thraciae 
dicti sunt Histropolin usque. inde ostia Histri. 
 
 Ortus hic in Germania iugis montis Abnouae ex ad-
verso Raurici Galliae oppidi, multis ultra Alpes milibus
ac per innumeras lapsus gentes Danuvi nomine, inmenso
aquarum auctu et unde primum Illyricum adluit Hister
appellatus , LX amnibus receptis, medio ferme eorum nu-
 mero navigabili, in Pontum vastis sex fluminibus evolvitur.
primum ostium Peuces, mox ipsa Peuce insula, in qua 
proximus alveus appellatus XIX p. magna palude sorbetur .
ex eodem alveo et super Histropolim lacus gignitur LXIII 
passuum ambitu; H almyrin vocant. secundum ostium
Naracustoma appellatur, tertium Calon Stoma iuxta insulam
Sarmaticam, quartum Pseudostomon et insula Conopon
Diabasis, postea Borion Stoma et Psi l on Stoma . singula
autem ora sunt tanta , ut prodatur in XL passuum longi-
tudinis vinci mare dulcemque intellegi haustum. 
 (25) Ab eo in plenum quidem omnes Scytharum

 

sunt gentes, varie tamen litori adposita tenuere, alias
Getae, Daci Romanis dicti, alias Sarmatae, Graecis Sauro-
matae, eorumque H amaxobii aut Aorsi , alias Scythae de-
generes et a servis orti aut Trogodytae , mox Alani et
Rhoxolani ; superiora autem inter Danuvium et Hercynium 
saltum usque ad Pannonica hiberna Carnunti Germanorum-
que ibi confinium, campos et plana Iazyges Sarmatae,
montes vero et saltus pulsi ab iis Daci ad Pathissum am-
nem, a Maro , sive Duria est a Suebis regnoque Vanniano 81
dirimens eos , aversa Basternae tenent aliique inde Ger-
mani. Agrippa totum eum tractum ab Histro ad ocea-
num bis ad decies cent en um milium passuum in longitu-
dinem, quattuor milibus minus CCCC in latitudinem, ad
flumen Vist l am a desertis Sarmatiae prodidit. Scytharum
nomen usquequaque transiit in Sarmatas atque Germanos.
nec aliis prisca illa duravit appellatio quam qui extremi
gentium harum, ignoti prope ceteris mortalibus, degunt . 
 
 (26) Verum ab Histro oppida Cremnisco e , Aepolium ,
montes Macrocremni, clarus amnis Tyra, oppido nomen
inponens ubi antea Ophiusa dicebatur. in eodem insulam
spatiosam incolunt Tyragetae; abest a Pseudostomo Histri
ostio CXXX . mox A x iacae cognomines flumini, ultra quos
Crol yz i , flumen Rhode , sinus Saggarius , portus Ordesos 
et a Tyra CXX flumen Borysthenes lacusque et gens eo-
dem nomine et oppidum ab mari recedens XV passuum,
Olbiopolis et Miletopolis antiquis nominibus. rursus litore 
portus Achaeorum, insula Achillis, tumulo eius viri clara,
et ab ea CXXV passuum paeninsula ad formam gladii in
transversum porrecta, exercitatione eiusdem cognominata
Dromos Achilleos, cuius longitudinem LXXX tradidit A grip-
pa. totum eum tractum tenent Sardi Scythae et Siraci .
inde silvestris regio Hylaeum mare, quo adluitur, cogno-
minavit ; Enoecadioe vocantur incolae. ultra Panticapes
amnis , qui Nomadas et Georgos disterminat, mox Ace-
sinus. quidam Panticapen confluere intra Olbiam cum

 

Borysthene tradunt, diligentiores Hypanim, tanto errore
eorum, qui illum in Asiae parte prodidere. 
 Mare subit magno recessu , donec V??? passuum inter-
vallo absit a Maeotide, vasta ambiens spatia multasque
gentes. sinus C arcinites appellatur. flumen Pacyris ; op-
pida Navarum, Carcine . a tergo lacus Bu c es , foss a emis-
sus in mare. ipse Bu c es a Coreto , Maeot i lacus sinu,
petroso discluditur dorso. recipit amnes Bu c em , Gerrhum .
Hypanim , ex diverso venientes tractu. nam Gerrhus Basilidas et Nomadas separat, Hypanis per Nomadas et Hy-
laeos fluit, manu facto alveo in Bucen , naturali in Coretum.
regio Scythiae S i ndica nominatur. 
 Sed a Carcinite Taurica incipit, quondam mari cir-
cumfusa et ipsa qua nunc campi iacent; dein vastis attollitur iugis. triginta sunt eorum populi, ex i is mediterra-
nei XXIII ; VI oppida Orgocini , C h ara c eni , Assyrani , Stactari ,
Acisalitae , Caliordi . iugum ipsum Scythotauri tenent; clu-

 

duntur ab oceidente Cherroneso Nea , ab ortu Scythis Sata r cis .
in ora a Carcine oppida Ta phrae in ipsis angustiis
p a eninsulae, mox Heraclea Cherronesus, libertate a Romanis
donatum; Megarice vocabatur antea, praecipui nitoris, in 
toto eo tractu custoditis Graeciae moribus, V??? passuum
ambiente muro. inde Parthenium promunturium, Tauro-
rum civitas Placia, S y mbolum portus, promunturium Criu 
Metopon adversum Carambico Asiae promunturio , per medium 
Euxinum procurrens CLXX intervallo, quae maxime 
ratio Scythici arcus formam efficit . ab eo Taurorum por-
tus multi et lacus. oppidum Theodosia a Criu Metopo
 CXXV p., a Cherroneso vero CLXV . ultra fuere oppida
Cytae, Zephyrium, Acra e , Nymphaeum, Dia. restat longe
validissimum in ipso Bospori introitu Panticapaeum Mile-
siorum, a Theodosia LXXXVII . D p., a Cimmerio vero oppi-
do trans fretum sito MM. D , ut diximus, passuum . haec 
ibi latitudo Asiam ab Europa separat , eaque ipsa pedibus
plerumque pervia glaciato freto. Bospori Cimmerii l ong itudo XII . D passuum. oppida habet Hermisium , Myrmecium

 

et intus insulam Alopecen. per Maeotim autem ab extremo
Isthmo, qui locus Taphrae vocatur, ad os Bospori CCLX 
longitudo colligit . 
 A Taphris per continentem introrsus tenet Auchetae ,
apud quos Hypanis oritur, Neuroe , apud quos Borysthenes,
Geloni, Th y ssagetae , Budini , Basilidae et caeruleo capillo
Agathyrsi . super eos Nomades, deinde Ant h ropop h agi, a 
Buce vero super Maeotim Sauromatae et Essedones. at
per oram ad Tanain usque Maeotae , a quibus lacus nomen
accepit , ultimique a tergo eorum Arimaspi . mox Ripaei 
montes et adsiduo nivis casu pinnarum similitudine Pterophoros 
appellata regio, pars mundi damnata a rerum
natura et densa mersa caligine neque in alio quam rigoris
opere gelidisque Aquilonis conceptaculis. 
 Pone eos montes ultraque Aquilonem gens felix, si
credimus, quos Hyperboreos appellavere, annoso degit aevo,
fabulosis celebrata miraculis. ibi creduntur esse cardines
mundi extremique siderum ambitus semenstri luce [et una

 

die] solis adversi , non, ut imperiti dixere, ab aequinoctio
verno in autumnum : semel in anno solstitio oriuntur iis 
soles brumaque semel occidunt. regio aprica, felici tem-
perie, omni adflatu noxio carens. domus iis nemora luci-
que, et deorum cultus viritim gregatimque, discordia ignota 
et aegritudo omnis. mors non nisi satietate vitae
epulatis delibutoque senio luxu e quadam rupe in mare
salienti b us ; hoc genus sepulturae beatissimum. quidam
eos in prima parte Asiae litorum posuere, non in Europa,
quia sunt ibi similitudine et situs Attacorum nomine. alii
medios fecere eos inter utrumque solem, antipodum occasus 
exorientemque nostrum, quod fieri nullo modo potest
tam vasto mari interveniente. qui alibi quam in semen-
stri luce constituere eos, serere matutinis, meridie metere,
occidente fetus arborum decerpere, noctibus in specus
condi tradiderunt. nec licet dubitare de gente ea : tot 
auctores produnt frugum primitias solitos Delum mittere
Apollini, quem praecipue colunt. virgines ferebant eas,
hospitiis gentium per annos aliquot venerabiles, donec
violata fide in proximis accolarum finibus deponere sacra
ea instituere iique ad conterminos deferre atque ita Delum

 

usque. mox et hoc ipsum exolevit. Sarmatiae, Scythiae,
Tauricae omnisque a Borysthene amne tractus longitude
 DCCCCLXXX , latitudo DCCXVI a M. Agrippa tradita est.
ego incertam in hac terrarum parte mensuram arbitror. 
 (27) Verum instituto ordine reliqua huius sinus dicantur ,
et maria quidem eius nuncupavimus .

Hellespontus insulas non habet in Europa di-
cendas. in Ponto duae, M.D ab Europa, XIIII ab ostio,
Cyaneae , ab aliis Symplegades appellatae traditaeque fa-
bulis inter se concucurrisse , quoniam parvo discretae in-
tervallo ex adverso intrantibus geminae cernebantur pau-
lumque deflexa acie coeuntium speciem praebebant. citra
Histrum Apolloniatarum una, LXXX p . a Bosporo Thracio,
ex qu a M. Lucullus Capitolinum Apollinem advexit. inter 
ostia Histri quae essent diximus. ante Borysthenen Achillea est supra dicta, eadem Leuce et Macaron appellata. 
hanc temporum horum demonstratio a Borysthene CXL 
ponit, a Tyra CXX , a Peuce insula L???; cingitur circiter X??? p.
reliquae in Carcinite sinu Cephalonesos , Spodusa , Macra .

 

non est omittenda multorum opinio, priusquam digrediamur 
a Ponto, qui maria omnia interiora illo capite nasci,
non Gaditano freto, existimavere, haut inprobabili argu-
mento, quoniam aestus semper e Ponto profluens numquam
reciprocet . 
 Exeundum deinde est, ut extera Europae dicantur,
transgressisque Ripaeos montes litus oceani septentrionalis
in laeva, donec perveniatur Gadis , legendum. insulae
complures sine nominibus eo situ traduntur, ex quibus
ante Scythiam quae appellatur Baunonia unam abesse diei
cursu, in quam veris tempore fluctibus electrum eiciatur,
Timaeus prodidit. reliqua litora incerta. signata fama
septentrionalis oceani . Amalchium eum Hecataeus ap-
pellat a Parapaniso amne, qua Scythiam adluit , quod nomen
eius gentis lingua significat congelatum. Philemon Mo-
rimarusam a Cimbris vocari, hoc est mortuum mare, inde 
usque ad promunturium Rusbeas , ultra deinde Cronium .
Xenophon Lampsacenus a litore Scytharum tridui
navigatione insulam esse inmensae magnitudinis Balciam 
tradit, eandem Pytheas Basiliam nominat . feruntur et

 

Oeonae , in quibus ovis avium et avenis incolae vivant,
aliae, in quibus equinis pedibus homines nascantur, Hippo-
podes appellati, P h anesiorum aliae, in quibus nuda alioqui
corpora praegrandes ipsorum aures tota contegant. 
 Incipit deinde clarior aperiri fama ab gente Inguaeonum ,
quae est prima in Germania . mons Saevo ibi, in-
mensus nec Ripaeis iugis minor, inmanem ad Cimbrorum 
usque promunturium efficit sinum , qui Codanus vocatur,
refertus insulis, quarum clarissima est Scatinavia , incon-
pertae magnitudinis, portionem tantum eius, quod notum
sit, Hillevionum gente quingentis incolente pagis: qua r e 
alterum orbem terrarum eam appellant . nec minor est
opinione Aeningia . quidam haec habitari ad Vis t lam us-
que fluvium a Sarmatis, Venedis , Sciris , Hirris tradunt,
sinum Cylipenum vocari et in ostio eius insulam Latrim ,

 

mox alterum sinum Lagnum, conterminum Cimbris. pro-
munturium Cimbrorum excurrens in maria longe paen-
insulam efficit, quae Tastris appellatur. XXIII inde in-
sulae Romanis armis cognitae. earum nobilissimae Burcana ,
Fabaria nostris dicta a frugis m u l t itudine sponte provenientis ,
item Glaesaria a sucino militiae appellata , barbaris
Austeravia , praeterque Actania . 
 (28) Toto autem mari ad Scaldim usque fluvium
Germaniae accolunt gentes, haud explicabili mensura: tam
inmodica prodentium discordia est. Graeci et quidam
nostri | XXV | oram Germaniae tradiderunt, Agrippa cum
Raetia e t Norico longitudinem DCXXXVI , latitudinem
CC XLVIII ,

Raetiae prope unius maiore latitudine,
sane circa excessum eius subactae; nam Germania multis
postea annis nec tota percognita est. si coniectare per-
mittitur, haut multum ora deerit Graecorum opinioni et
longitudini ab Agrippa proditae . Germanorum genera
quinque: Vandili , quorum pars Burgodiones , Varinnae ,

 

Charini , Gutones . alterum genus Ing u aeones , quorum
pars Cimbri, Teutoni ac Chaucorum gentes . proximi 100
 autem Rheno Ist u aeones , quorum ..... mediterranei Her-
miones , quorum Suebi , Hermunduri, Chatti , Cherusci.
quinta pars Peucini, Basternae, supra dictis contermini
Dacis. amnes clari in oceanum defluunt Guthalus , Visculus 
sive Vistla , Albis , Visurgis, Amisis , Rhenus , Mosa.
introrsus vero nullo inferius nobilitate Herc y nium iugum
praetenditur.

(29) in Rheno autem ipso, prope C??? in
longitudinem, nobilissima Batavorum insula et Cannenefa-
tium et aliae Frisiorum, Chaucorum , Frisiavonum , Sturio-
rum , Marsaciorum, quae sternuntur inter Helinium ac
Flevum. ita appellantur ostia, in quae effusus Rhenus a
septentrione in lacus, ab occidente in amnem Mosam se
spargit , medio inter haec ore modicum nomini suo custo-
diens alveum.

(30) Ex adverso huius situs Britannia insula,
clara Graecis nostrisque monimentis, inter septentrionem
et occidentem iacet, Germaniae, Galliae, Hispaniae, multo 
maximis Europae partibus, magno intervallo adversa. Al-
bion ipsi nomen fuit, cum Britanniae vocarentur omnes
de quibus mox paulo dicemus. haec abest a Gesoriaco 
Morinorum gentis litore proximo traiectu L???. circuitu pa-
tere | XXXXVIII | . LXXV Pytheas et Isidorus tradunt,
XXX prope iam annis notitiam eius Romanis armis non
ultra vicinitatem silvae Calidoniae propagantibus. Agrippa
longitudinem DCCC esse, latitudinem CCC credit , eandem
Hiberniae, sed longitudinem CC minorem. super eam
haec sita abest brevissimo transitu a Silurum gente XXX .
reliquarum nulla CXXV amplior circuitu proditur. sunt
autem XL Orcades, modicis inter se discretae spatiis, VII
Haemodae , XXX Hebudes et inter Hiberniam ac Britan-
niam Mona , Monapia , Riginia , Vectis, Silumnus , Andros,

 

infra vero Samnis et Axanthos et ab adversa in Germani-
cum mare sparsae Glaesiae , quas Electridas Graeci recen-
tiores appellavere, quod ibi electrum nasceretur . ultima
omnium quae memorantur Tyle , in qua solstitio nullas
esse noctes indicavimus, cancri signum sole transeunte, 
nullosque contra per brumam dies. hoc quidam senis
mensibus continuis fieri arbitrantur. Timaeus historicus
a Britannia introrsus sex dierum navigatione abesse dicit
insulam Ictim , in qua candidum plumbum proveniat; ad
eam Britannosvitilibus navigiis corio circumsutis navi-
gare. sunt qui et alias prodant, Scandias , Dumnam, Ber-
gos maximamque omnium Berricen , ex qua in Tylen na-
vigetur. a Tyle unius diei navigatione mare concretum
a nonnullis Cronium appellatur .

(31) Gallia omnis Comata uno nomine appellata 105
in tria populorum genera dividitur, amnibus maxime dis-
tincta. a Scalde ad Sequanam Belgica, ab eo ad Garun-
nam Celtica eademque Lugdunensis, inde ad Pyrenaei 

montis excursum Aquitanica , Aremorica antea dicta . uni-
versam oram | XVII | . L??? Agrippa, Galliarum inter Rhenum
et Pyrenaeum atque oceanum ac montes Cebennam et Iu-
res , quibus Narbonensem Galliam excludit, longitudinem
 CCCCXX , latitudinem CCCXVIII computavit. a Scaldi in-
colunt [texero ] Texuandri pluribus nominibus, dein Menapi ,
Morini ora Marsacis iuncti pago qui G es o riacus vocatur,
Britanni, Ambiani , Bellovaci , Bassi . introrsus Catoslugi ,
Atrebates , Nervi liberi, Veromandui , Suaeuconi , Suessiones
liberi, Vlmanectes liberi , Tungri , Sunuci , Frisiavones , Bae-
tasi , Leuci liberi, Treveri liberi antea et Lingones foe-
derati, Remi foederati , Mediomatrici , Sequani, Raurici ,

 

Helveti, coloniae Equestris et Raurica . Rhenum autem 
accolentes Germaniae gentium in eadem provincia Nemetes,
Triboci , Vangiones, in Vbi s colonia Agrippinensis , Guberni ,
Batavi et quos in insulis diximus Rheni.

(32) Lugdunensis Gallia habet Lexovios , Vel i o-
casses , C aletos , Venetos, Abrincatuos , Ossismos , flumen
clarum Ligerem , sed paeninsulam spectatiorem excurren-
tem in oceanum a fine Ossismorum circuitu DCXXV ,
cervice in latitudinem CXXV . ultra eum Namnet e s , intus
autem Aedui foederati, Carnuteni foederati, Boi, Senones,
Aulerci qui cognominantur Eburovices et qui Cenomani ,
Meldi liberi , Parisi, Tricasses , Andecavi , Viducasses , Bo-
diocasses , Venelli , Coriosvelites , Diablinti , Riedones , Turo-

 

nes, Atesui , Se g usiavi liberi, in quorum agro colonia Lu-
gudunum .

(33) Aquitanicae sunt Ambilatri , Anagnutes,
Pictones, Santoni liberi, Bituriges liberi cognomine Vi-
visci , Aquitani, unde nomen provinciae , Sediboviates . mox
in oppidum contributi Convenae, Begerri , Tarbelli Quat-
tuorsignani, Cocosates Sexsignani, Venami , Onobrisates,
Belendi, saltus Pyrenaeus infraque Monesi , Oscidates Mon-
tani Sybillates , Camponi , Bercorcates , Pinpedunni , Lassun-
ni , Vellates , Toruates , Consoranni, Ausci, Elusates , Sotti-
ates , Oscidates Campestres, Succasses , Latusates , Basaboiates ,
Vassei , Sennates , Cambolectri Agessinates. Pictonibus iuncti 
autem Bituriges liberi qui Cubi appellantur, dein Lemo- vices , Arverni liberi, Vel l avi liberi , Gabales. rursus Nar-

 

bonensi provinciae contermini Ruteni , Cadurci , N i t i obroges 
Tarneque amne discreti a Tolosanis Petrocori. 
 Maria circa oram ad Rhenum septentrionalis oceanus,
inter Rhenum et Sequanam Britannicus, inter id et Pyre-
naeum Gallicus. insulae conplures Venestorum et quae 
Veneticae appellantur et in Aquitanico sinu Vliaros .

(34) A Pyrenaei promunturio Hispania incipit ,
angustior non Gallia modo, verum etiam semet ipsa, ut
diximus, inmensum quantum hinc oceano, illinc Hiberico 
mari comprimentibus. ipsa Pyrenaei iuga ab exortu ae-
quinoctiali in occasum brumalem breviores quam latere
meridiano Hispanias faciunt. proxima ora citerioris est
eiusdemque Tarraconensis situs . a Pyrenaeo per oceanum
Vasconum saltus, Olarso , Va r dulorum oppida, Morogi ,
Menosca, Vesperies, Amanum portus, ubi nunc Flaviobrica
colonia. civitatium novem regio Cantabrorum . flumen
Sauga . portus Victoriae Iuliobrigensium ; ab eo loco fontes
Hiberi XL p. portus Blendium . Orgenomesci e Cantabris ;

 

portus eorum Veseiasueca . regio Asturum , Noega oppidum.
in paeninsula Paesici et deinde conventus Lucensis a flu-
mine Navia Albiones, Cibarci, Egi , Varri cognomine Na-
marini , Adovi , Arroni , Arrotrebae . promunturium Celticum,
amnes Florius , Nelo. Celtici cognomine Neri et super 
Tamarci , quorum in paeninsula tres arae Sestianae Au-
gusto dicatae, Copori , oppidum Noeta , Celtici cognomine
Praestamarci , Cileni . ex insulis nominandae Corticata et
Aunios. a Cilenis conventus Bracarum Helleni , Grovi ,
castellum Tyde, Graecorum subolis omnia. insulae Siccae ,
oppidum Abobrica . Minius amnis, IIII ore spatiosus, Leuni ,
Seurbi, Bracarum oppidum Augusta, quos super Gallaecia.

 

flumen Limia, Durius amnis e maximis Hispaniae, ortus
in Pelendonibus et iuxta Numantiam lapsus, dein per Are-
vacos Vaccaeosque, disterminatis ab Asturia Vettonibus , a
Lusitania Gallaecis , ibi quoque Turdulos a Bracaris ar-
cens. omnis, quae dicta regio a Pyrenaeo, metallis re-
ferta auri, argenti, ferri, plumbi nigri albique.

(35) A Durio Lusitania incipit . Turduli veteres,
Paesuri , flumen Vagia , oppidum Talabrica , oppidum et flu-
men Aeminium aeminium ( B ) H coll. §115. emen- d. 
min- F 2 G. enumen- a. eumen- rov , oppida Conimbriga , Collippo , Eburobrittium .
excurrit deinde in altum vasto cornu promunturium, quod
aliqui Artabrum appellavere, alii Magnum, multi Olisipo-
nense ab oppido, terras , maria, caelum discriminans . illo
finitur Hispaniae latus et a circuitu eius incipit frons .

septentrio hinc oceanusque Gallicus, occasus illinc ,
oceanus Atlanticus. promunturi excursum LX prodidere,
alii XC , ad Pyrenaeum inde non pauci | XII |.L???, et ibi
gentem Artabrum, quae numquam fuit, manifesto errore.
Arrotrebas enim, quos ante Celticum diximus promunturium, 
hoc in loco posuere litteris permutatis. erratum et

 

in amnibus inclutis. ab Minio, quem supra diximus, CC , 
ut auctor est Varro, abest Aeminius , quem alibi quidam
intellegunt et Limaeam vocant, Oblivionis antiquis dictus 
multumque fabulosus, ab Durio Tagus CC interveniente
Munda. Tagus auriferis harenis celebratur. ab eo CLX 
promunturium Sacrum e media prope Hispaniae fronte
prosilit. | XIIII | inde ad Pyrenaeum medium colligi Varro 
tradit, ad Anam vero , quo Lusitaniam a Baetica discrevi-
mus, CXXVI , a Gadibus CII additis. gentes Celtic i Turduli 
et circa Tagum Vettones, ab Ana ad Sacrum Lusitani.
oppida a Tago memorabilia in ora Olisipo , equarum e fa-
vonio vento conceptu nobile , Salacia cognominata Vrbs 
Imperatoria, Merobrica . promunturium Sacrum et alterum
Cuneus . oppida Ossonoba , Balsa , Myrtili s . 
 Vniversa provincia dividitur in conventus tres, Eme-
ritensem, Pacensem, Scalabitanum , tota populorum XLV ,
in quibus coloniae sunt quinque, municipium civium Roma-
norum , Latii antiqui III, stipendiaria XXXVI. coloniae

 

Augusta Emerita, Anae fluvio adposita, Met e llinensis , Pa-
censis, Norbensis Caesarina cognomine; contributa sunt in
ea m Castra Servilia , Castra Caecilia. quinta est Scalabis 
quae Praesidium lulium vocatur. municipium civium Ro-
manorum Olisipo , Felicitas Iulia cognominatum . oppida
veteris Latii Ebora, quod i t em Liberalitas Iulia, et Myrtilis 
ac Salacia, quae diximus. stipendiariorum quos nominare
non pigeat, praeter iam dictos in Baeticae cognominibus, 
Augustobrigenses , Aemin i enses , Aranditani , A r abricenses ,
Balsenses, Caesarobrigenses , Caperenses , Caur i enses , Colar-
ni, Cibilitani , Concordienses, E l bocori , Intera n n i enses , Lan-
cienses , Mirobrigenses qui Celtici cognominantur, Medu-
brigenses qui Plumbari, Ocelenses , Turduli qui Bardili 
et Tapori . 
 Lusitaniam cum Asturia et Gallaecia patere longitudine

 DXL , latitudine DXXXVI , Agrippa prodidit . omnes autem
Hispaniae a duobus Pyrenaei promunturiis per maria totius
orae circuitu | XXVIIII | . XXIIII colligere existimantur, ab
aliis | XXVI | . 
 (36) Ex adverso Celtiberiae conplures sunt insulae,
Cassiterides dictae Graecis a fertilitate plumbi, et e regione
Arrotrebarum promunturi Deorum VI , quas aliqui Fortunatas
appellavere. in ipso vero capite Baeticae ab ostio freti
p . XXV Gadis, longa, ut Polybius scribit, XII , lata III .
abest a continente proxima parte minus pedes DCC, reliqua
plus VII . ipsius spatium XV est. habet oppidum civium
Romanorum, qui appellantur Augustani Vrbe Iulia Gaditana .
 ab eo latere, quo Hispaniam spectat, passibus fere C altera
insula est, longa M passus, M lata, in qua prius oppidum
Gadium fuit. vocatur ab Ephoro et Phili sti de Erythea ,
a Timaeo et Sileno Aphrodisias , ab indigenis Iunonis.

 

maiorem Timaeus C otinusam aput e o s vocitatam ait;
nostri Tarteson appellant , Poeni G adir , ita Punica lingua
saepe m significante . Erythea dicta est, quoniam Tyri
aborigines earum orti ab Erythro mari ferebantur. in hac
Geryones habitasse a quibusdam existimatur , cuius armenta
Hercules abduxerit . sunt qui aliam esse eam et contra
Lusitaniam arbitrentur, eodemque nomine qu a ndam ibi
appellant .

(37) Peracto ambitu Europae reddenda consum-
matio est, ne quid non in expedito sit noscere volentibus.
longitudinem eius Artemidorus atque Isidorus a Tanai
Gades | LXXXVII | . XIIII prodiderunt. Polybius latitudinem
Europae ab Italia ad oceanum scripsit | XIII | .L??? esse, etiam
tum incomperta magnitudine. est autem ipsius Italiae, ut 122
diximus, X???.XX ad Alpes, unde Lugdunum et ad portum M orinorum Britannicum, qua videtur mensuram agere
Polybius, | XI |. LXVIIII . sed certior mensura ac longior
ad occasum solis aestivi ostiumque Rheni per castra legio-
num Germaniae ab iisdem Alpibus derigitur , | XIII |. XLII . 
 Hinc deinde Africa atque Asia dicentur.

Africam Graeci Libyam appellavere et mare ante
eam Libycum ; Aegyptio finitur, nec alia pars terrarum
pauciores recipit sinus, longe ab occidente litorum obliquo 
spatio. populorum eius oppidorumque nomina vel maxime
sunt ineffabilia praeterquam ipsorum linguis, et alias castella
ferme inhabitant. 
 Principio terrarum Mauretaniae appellantur, usque
ad C. Caesarem Germanici filium regna , saevitia eius in
duas divisae provincias. promunturium oceani extumum

 

Ampelusia nominatur a Graecis. oppida fuere Lissa et
Cottae ultra columnas Herculis, nunc est Tingi, quondam
ab Antaeo conditum, postea a Claudio Caesare, cum coloniam 
faceret, appellatum Traducta lulia. abest a B a elone oppido
Baeticae proximo traiectu XXX . ab eo XXV in ora oceani
colonia Augusti Iulia Constantia Zulil , regum dicioni
exempta et iura in Baeticam petere iussa. ab ea XXXV 
colonia a Claudio Caesare facta Lixos , vel fabulosissime
antiquis narrata: ibi regia Antaei certamenque cum Hercule
et Hesperidum horti . adfunditur autem aestuarium e mari
flexuoso meatu, in quo dracones custodiae instar fuisse
nunc interpretantur. amplectitur intra se insulam, quam
solam e vicino tractu aliquanto excelsiore non tamen aestus
maris inundant . exstat in ea et ara Herculis nec praeter
oleastros aliud ex narrato illo aurifero nemore. minus
profecto mirentur portentosa Graeciae mendacia de his et
amne Lixo prodita qui cogitent nostros nuperque paulo
minus monstrifica quaedam de iisdem tradidisse, prae-
validam hanc urbem maioremque Magna Carthagine,
praeterea ex adverso eius sitam et prope inmenso tractu

 

ab Tingi, quaeque alia Cornelius Nepos avidissime
credidit. ab Lixo XL in mediterraneo altera Augusti
colonia est Babba, Iulia Campestris appellata, et tertia
Banasa LXXV p., Valentia cognominata. ab ea XXXV 
Volubile oppidum, tantundem a mari utroque distans. at 
in ora a Lixo L??? amnis Sububus , praeter Banasam coloniam
defluens, magnificus et navigabilis. ab eo totidem milibus
oppidum Sala, eiusdem nominis fluvio inpositum, iam soli-
tudinibus vicinum elephantorumque gregibus infestum,
multo tamen magis Autololum gente , per quam iter est
ad montem Africae vel fabulosissimum Atlantem. 
 E mediis hunc harenis in caelum attolli prodidere,
asperum , squalentem qua vergat ad litora oceani, cui cog-
nomen inposuit, eundem opacum nemorosumque et scatebris
fontium riguum qua spectet Africam, fructibus omnium
generum sponte ita subnascentibus, ut numquam satias 
voluptatibus desit. incolarum neminem interdiu cerni;
silere omnia haut alio quam solitudinum horrore; subire
tacitam religionem animos propius accedentium praeterque 
horrorem elati super nubila atque in vicina lunaris circuli.
eundem noctibus micare crebris ignibus, Aegipanum Satyro-
rumque lascivia inpleri, tibiarum ac fistulae cantu tym-
panorumque et cymbalorum sonitu strepere. haec celebrati
auctores prodidere praeter Herculi et Perseo laborata ibi.

 

spatium ad eum inmensum incertumque. fuere et Hannonis
Carthaginiensium ducis commentarii Punicis rebus floren-
tissimis explorare ambitum Africae iussi, quem secuti plerique
e Graecis nostrisque et alia quidem fabulosa et urbes
multas ab eo conditas ibi prodidere, quarum nec memoria
ulla nec vestigium exstat . 
 Scipione Aemiliano res in Africa gerente Polybius anna-
lium conditor, ab eo accepta classe scrutandi illius orbis 
gratia circumvectus, prodidit a monte eo ad occasum versus
saltus plenos feris, quas generat Africa ; ad flumen Anatim CCCLXXXXVI , ab eo Lixum CCV . Agrippa Lixum a
Gaditano freto CXII abesse; inde sinum qui vocetur Sagigi ,
oppidum in promunturio Mulelacha , flumina Sububam et
Salat , portum Rutubis a Lixo CCXXIIII , inde promunturium
Solis, portum Rhysaddir , Gaetulos Autoteles , flumen Quo-
senum , gente s Selatitos et Masatos , flumen Masathat , flumen
Darat, in quo crocodilos gigni . dein sinum DCXVI includi
montis Bracae promunturio excurrente in occasum, quod
appelletur Surrentium. postea flumen Salsum , ultra quod

 

Aethiopas Perorsos,quorum a tergo P h arusios . his iungi
 in mediterraneo Gaetulos Daras , at in ora Aethiopas Dara-
titas , flumen Bambotum , crocodilis et hippopotamis refertum.
ab eo montes perpetuos usque ad eum, quem Theon
Ochema dicemus . inde ad promunturium Hesperu navigatione m 
dierum ac noctium decem . in medio eo spatio
Atlantem locavit, ceteris omnibus in extremis Mauretaniae
proditum. 
 Romana arma primum Claudio principe in Mauretania
bellavere, Ptolemaeum regem a Gaio Caesare interemptum
ulciscente liberto Aedemone, refugientibusque barbaris
ventum constat ad montem Atlantem. nec solum consulatu
perfunctis atque e senatu ducibus, qui tum res gessere,
sed equitibus quoque Romanis, qui ex eo praefuere ibi,
Atlantem penetrasse in gloria fuit. quinque sunt, ut
diximus, Romanae coloniae in ea provincia, perviumque 
famae videri potest, sed id plerumque fallacissimum ex-
perimento deprehenditur, quia dignitates , si indagare vera
pigeat, ignorantiae pudore mentiri non piget, haut alio
fidei proniore lapsu quam ubi falsae rei gravis auctor
existit. equidem minus miror inconperta quaedam esse
equestris ordinis viris, iam vero et senatum inde intrantibus,
quam luxuriae, cuius efficacissima vis sentitur atque maxima,

 

cum ebori, citro silvae exquirantur, omnes scopuli Gaetuli 
muricibus , purpuris . indigenae tamen tradunt in ora ab
Salat CL flumen Asanam , marino haustu , sed portu spectabile,
mox amnemn, quem vocant Fut , ab eo ad Dirim — hoc
enim Atlanti nomen esse eorum lingua convenit — CC ,
interveniente flumine, cui nomen est Ivor. ibi p au ca 
extare circa vestigia habitati quondam soli , vinearum
palmetorumque reliquias. Suetonius Paulinus, quem
consulem vidimus, primus Romanorum ducum transgressus 
quoque Atlantem aliquot milium spatio, prodidit de excel-
sitate quidem eius quae ceteri , imas radices densis altis-
que repletas silvis incognito genere arborum, proceritatem
spectabilem esse enodi nitore, frondes cupressi similes 
praeterquam gravitate odoris, tenui eas obduci lanugine,
quibus addita arte posse quales e bombyce vestes confici.
verticem altis etiam aestate operiri nivibus. decumis se
eo pervenisse castris et ultra ad fiuvium, qui Ger vocatur ,

 

per solitudines nigri pulveris, eminentibus interdum velut
exustis cautibus, loca inhabitabilia fervore, quamquam
hiberno tempore, experto . qui proximos inhabitent saltus,
refertos elephantorum ferarumque et serpentium omni
genere, Canarios appellari, quippe victum eius animalis
promiscuum iis esse et dividua ferarum viscera. iunctam 
Aethiopum gentem , quos Perorsos vocant, satis constat.
Iuba Ptolemaei pater, qui primus utrique Mauretaniae
imperitavit , studiorum claritate memorabilior etiam quam
regno, similia prodidit de Atlante, praeterque gigni herbam
ibi euphorbeam nomine, ab inventore medico suo appel-
latam. cuius lacteum sucum miris laudibus celebrat in
claritate visus contraque serpentes et venena omnia privatim
dicato volumine. et satis superque de Atlante .

Tingitanae provinciae longitude CLXX est . gentes
in ea: quondam praecipua Maurorum — unde nomen —
quos plerique Maurusios dixerunt, attenuata bellis ad pau-
cas recidit familias. proxima illi Masaesylorum fuerat;
simili modo extincta est. Gaetulae nunc tenent gentes,
Baniurae multoque validissimi Autololes et horum pars
quondam Nesimi , qui avolsi iis propriam fecere gentem
versi ad Aethiopas. ipsa provincia ab oriente montuosa 

fert elephantos, in Abila quoque monte et quos Septem
Fratres a simili altitudine appellant . freto imminent 
iuncti Abilae . ab i is ora interni maris, flumen Tamuda 
navigabile, quondam et oppidum, flumen Laud , et ipsum
navigiorum capax. Rhysaddir oppidum et portus, Malvane 
fluvius navigabilis. Siga oppidum ex adverso Malacae in
Hispania siti , Syphacis regia, alterius iam Mauretaniae.
namque diu regum nomina obtinuere, ut Bogutiana appel-
laretur extuma, itemque Bocchi quae nunc Caesariensis .
ab ea portus Magnus, a spatio appellatus, civium Roma-
norum oppido. amnis Mulucha, Bocchi Masaesylorumque
finis. Quiza Cenitana peregrinorum oppidum , Arsennaria 
Latinorum, III a mari; Cartenna, colonia Augusti legio ne 
secunda, item colonia eiusdem deducta cohorte praetoria
Gunugu . promunturium Apollinis oppidumque ibi celeber-
rimum Caesarea, ante vocitatum Iol, Iubae regia a Divo
Claudio coloniae iure donata; eiusdem iussu deductis ve-
teranis Oppidum Novum et Latio dato Tipasa, itemque a

 

Vespasiano Imperatore eodem munere donatum Icosium ;
colonia Augusti Rusguniae , Rusucurium civitate honoratum
a Claudio, Rusazus colonia Augusti, Saldae colonia eiusdem,
item Igilgili ; oppidum Tucca, inpositum mari et flumini
Ampsagae . intus colonia Augusta, quae item Succhabar ,
item Tubusuptu , civitates Timici, Tigavae. flumina Sarda-
bal , Aves , Nabar. gens Macurebi, flumen Vsar, gens 
Nababes . flumen Ampsaga abest a Caesarea CCCXXII .
utriusque Mauretaniae longitudo X??? . XXXVIII , latitudo CCCCLXVII .

(2) Ab Ampsaga Numidia est, Masinissae clara
nomine , Metagonitis terra a Graecis appellata, Numidae 
vero Nomades a permutandis pabulis, mapalia sua, hoc
est domos , plaustris circumferentes. oppida Chullu , Ru-
sicade , et ab eo ad XLVIII in mediterraneo colonia Cirta 

Sit t ianorum cognomine, et alia intus Sicca liberumque
oppidum Bulla Regia. at in ora Tacatua, Hippo Regius,
flumen Armua, oppidum Thabraca civium Romanorum,
Tusca fluvius, Numidiae finis . nec praeter marmoris
Numidici ferarumque proventum aliud insign e ei .

(3) A Tusca Zeugitana regio et quae proprie vo- 23
cetur Africa est. tria promunturia, Candidum, mox Apol-
linis adversum Sardiniae, Mercuri adversum Siciliae, in
altum procurrentia duos efficiunt sinus, Hipponiensem 
proximum ab oppido quod Hipponem Dirutum vocant,
Diarrhytum Graecis dictum propter aquarum rigua . cui
finitimum Theudalis inmune oppidum, longius a litore.
 dein promunturium Apollinis et in altero sinu Vtica civium
Romanorum, Catonis morte nobilis, flumen Bagrada, locus
Castra Cornelia, colonia Carthago Magnae in vestigiis Car-
thaginis, colonia Maxula , oppida Carpi, Missua et liberum
Clypea in promunturio Mercuri, item libera Curubis, Nea-
polis . mox Africae ipsius alia distinctio. Libyphoenices
vocantur qui Byzacium incolunt . ita appellatur regio CCL 
p . circuitu , fertilitatis eximiae, cum centesima fruge agri-

 

colis faenus reddente terra. hic oppida libera Leptis, Ha-
drumetum, Ruspina, Thapsus. inde Thenae , Aves , Maco-
mades, Tacape, Sabrata, contingens Syrtim Minorem, ad
quam Numidiae et Africae ab Ampsaga longitude DLXXX ,
latitudo, qua cognitum est, CC . ea pars, quam Africam
appellavimus, dividitur in duas provincias, veterem et no-
vam, discretas fossa inter Africanum sequentem et reges
Thenas usque perducta , quod oppidum a Carthagine abest
 CCXVI . 
 (4) Tertius sinus dividitur in geminos, duarum Syr-
tium vadoso ac reciproco mari diros . ad proximnam, quae
minor est, a Carthagine CCC Polybius tradit, ipsam cen-
tum milium passuum aditu, trecentorum ambitu.et terra
autem siderum observatione ad eam per deserta ....
harenis perque serpentes iter est. excipiunt saltus repleti
ferarum multitudine et introrsus elephantorum solitudines,
mox deserta vasta ultraque Garamantes, ab Augilis dierum
XII itinere distantes. super illos fuere gens Psylli , super
quos lacus Lycomedis , desertis circumdatus. Augilae ipsi
medio fere spatio locantur , ab Aethiopia, quae ad occi-
dentem vergit, et a regione, quae inter duas Syrtis inter-
iacet, pari utrimque intervallo, sed litore inter duas Syr-

 

tis CCL . ibi civitas Oeensis, Cinyps fluvius ac regio,
oppida Neapolis, Taphra , Habrotonum , Leptis altera, quae
cognominatur Magna. inde Syrtis Maior, circuitu DCXXV ,
aditu autem CCCXII , [inde] accolit gens Cisippadum . in
intimo sinu fuit ora Lotophagon, quos quidam M achroas 
dixere, ad Philaenorum aras; ex harena sunt hae . ab
 i is non procul a continente palus vasta amnem Tritonem
nomenque ab eo accipit, Pallant i as appellata Callimacho
et citra Minorem Syrtim esse dicta, multis vero inter
duas Syrtis. promunturium, quod Maiorem cludit , Borion 
appellatur. ultra Cyrenaica provincia . 
 Ad hunc finem Africa a fluvio Ampsaga populos
DXVI habet, qui Romano pareant imperio, in his colonias
sex, praeter iam dictas Vthinam, Thuburbi . oppida civium 
Romanorum XV , ex quibus in mediterraneo dicenda Absuritanum , 
Abutucense, Aboriense , Canopicum , Chiniavense ,
Simithuense , Thunusidense , Thuburnicense , Thinidrumense ,

 

Tibigense, Vcitana duo, Maius et Minus, Vagense. oppi-
dum Latinum unum Vzalitanum. oppidum stipendiarium
unum Castris Corneliis. oppida libera XXX, ex quibus
dicenda intus Achollitanum , Accaritanum , Avi tt ense , Ab-
ziritanum , Canopitanum, Melizitanum , Materense , Salaphi-
tanum, Tusdritanum, Thisicense , Tunisense , The u dense ,
Tagesense , T ig i ense , Vlusubburitanum , Vagense aliud, ...
ense , Zamense . ex reliquo numero non civitates tantum,
sed plerique etiam nationes iure dici possunt, ut Nattabu-
 t es , Capsitani, Musulami , Sabarbares , Massyli , Nicives , Va-
macures , Cinithi , Musuni , Marchubi et tota Gaetulia ad
flumen Nigrim , qui Africam ab Aethiopia dirimit.

(5) Cyrenaica, eadem Pentapolitana regio, inlu-
stratur Hammonis oraculo, quod a Cyrenis abest CCCC p.,
fonte Solis, urbibus maxime quinque, Berenice, Arsinoe,
Ptolemaide, Apollonia ipsaque Cyrene. Berenice in Syrtis
extimo cornu est, quondam vocata Hesperidum supra dic- 
tarum, vagantibus Graeciae fabulis. nec procul ante op-
pidum fluvius Lethon , lucus sacer, ubi horti memorantur.
abest ab Lepti CCCLXXV . ab ea Arsinoe, Teuchira vo-
citata, XLIII et deinde Ptolemais , antiquo nomine Barce,
 XXII . mox XL promunturium Phycuus per Creticum
mare excurrit, distans CCCL p. a Taenaro Laconicae pro-
munturio, a Creta vero ipsa CXXV . post id Cyrene, ab
maria XI passuum, a Phycunte Apolloniam XXIIII , ad
Cherronesum LXXXVIII , unde Catabathmum CCXVI . ac-
colunt Marmaridae, a Paraetoni ferme regione ad Syrtim
Maiorem usque porrecti. post eos Acrauceles ac iam in
ora Syrtis Nasamones, quos antea Mesammones Grai ap-
pellavere ab argumento loci, medios inter harenas sitos.
Cyrenaicus ager XV p. latitudine a litore et arhoribus fer-

 

tilis habetur, intus eodem spatio frugibus tantum, mox
 XXX latitudine et CCL longitudine las e r e modo. post
Nasamonas Asbytae et Macae vivunt ; ultra eos Amantes 
XI dierum itinere a Syrtibus Maioribus ad occidentem et
ipsi versus harenis circumdati, puteos tamen haut difficile 
binum ferme cubitorum altitudine inveniunt ibi restagnan-
tibus Mauretaniae aquis. domos sale montibus suis ex-
ciso ceu lapide construunt. ab i is ad Trogodytas hiberni
 occasus plaga dierum septem iter, cum quibus commer-
cium gemmae tantum, quam carhunculum vocamus, ex
Aethiopia invectae. intervenit ad solitudines Africae super 
Minorem Syrtim dictas versa Phazania , ubi gentem Phazaniorum 
urbesque Alelen et Cillibam subegimus, item
Cidamum e regione Sabratae. ab i is mons longo spatio
in occasum ab ortu tendit, Ater nostris dictus a natura,
adusto similis aut solis repercussu accenso . ultra eum
deserta, Mathelgae oppidum Garamantum itemque Debris 

adfuso fonte a medio die ad mediam noctem aquis fer-
ventibus totidemque horis ad medium diem rigentibus,
clarissimumque Garama , caput Garamantum, omnia ar-
mis Romanis superata et a Cornelio Balbo triumphata,
unius omnium curru externo et Quiritium iure donato;
quippe Gadibus genito civitas Romana cum maiore Balbo 
patruo data est. et hoc mirum, supra dicta oppida ab eo
capta auctores nostros prodidisse, ipsum in triumpho
praeter Cidamum et Garamam omnium aliarum gentium
urbiumque nomina ac simulacra duxisse, quae iere hoc
ordine: Tabudium oppidum, Niteris natio, Miglis Gemella 
oppidum, Bubeium natio vel oppidum, Enipi natio, Thuben 
oppidum, mons nomine Niger, Nitibrum, Rapsa oppida,
Viscera natio, Decri oppidum, flumen Nathabur, Thapsagum
oppidum, Tamiagi natio, Boin oppidum, Pege oppidum,
flumen Dasibari , mox oppida continua Baracum, Buluba ,
Alasit , Galsa , Balla , Maxalla , Cizania , mons Gyri , in quo
gemmas nasci titulus praecessit . ad Garamantas iter in-
explicabile adhuc fuit, latronibus gentis eius puteos -

 

qui sunt non alte fodiendi, si locorum notitia adsit —
harenis operientibus. proxumo bello, quod cum Oeen-
sibus gessere initiis Vespasiani Imperatoris, conpendium
viae quadridui deprehensum est. hoc iter vocatur Praeter
Caput Saxi. finis Cyrenaicus C atabathmos appellatur, oppi-
dum et vallis repente convexa. ad eum terminum Cyre-
 naica Africa a Syrti Minore X???. LX in longitudinem patet, 
in latitudinem, qua cognitum est, DCCC C X .

(6) Quae sequitur regio Mareotis Libya appella-
tur, Aegypto contermina. tenent Marmarides , Adyrmachi-
dae , dein Mareotae. mensura a Catabathmo Paraetonium LXXXVI . in eo tractu intus Apis interest, nobilis reli-
 gione Aegypti locus. ab eo Paraetonium LXII .D, inde
Alexandriam CC . latitude CLXVIIII est. Eratosthenes
a Cyrenis Alexandriam terrestri itinere DXXV prodit.
 Agrippa totius Africae a mari Atlantico cum inferiore
Aegypto | XXX | . XXXX longitudinem, Polybius et Era-
tosthenes, diligentissimi existimati, ab oceano ad Car-
thaginem magnam | XI | , ab ea Canopum, Nili proximum
ostium, | XVI | . LXXXVIII fecerunt, Isidorus a Tingi Ca-

 

nopum | XXXV I | . XCVII , Artemidorus XL M minus quam Isidorus.

(7) Insulas non ita multas complectuntur haec
maria. clarissima est Meninx , longitudine XXV , latitudine
 XXII , ab Eratosthene Lotophagitis appellata; oppida
habet duo, Meningen ab Africae latere et altero Thoar ,
ipsa a dextro Syrtis Minoris promunturio passibus MD sita.
ab ea C??? p. contra laevum Cercina cum urbe eiusdem no-
minis libera, longa XXV , lata dimidium eius, ubi plurimum,
at in extremo non plus V???. huic perparva Carthaginem
versus Cercinitis ponte iungitur. ab i is L??? fere passuum
Lepadusa , longa VI ; mox Gaulo s , Galata, cuius terra scor-
piones , dirum animal Africae, necat . dicuntur et in Clupea 
emori, cuius ex adverso Coss y ra cum oppido . at contra
Carthaginis sinum duae Aegimoer o e , Arae autem scopuli
verius quam insulae, inter Siciliam maxime et Sardiniam.
auctores sunt et has quondam habitatas subsedisse.

(8) Interiore autem ambitu Africae ad meridiem
versus superque Gaetulos , intervenientibus desertis, primi
omnium Libyes Aegyptii, deinde Leucoe Aethiopes habitant.
super eos Aethiopum gentes Nigritae a quo dictum est 
filumine , Gymnetes Pharusi , iam oceanum attingentes quos 
in Mauretaniae fine diximus Perorsi . ab his omnibus
vastae solitudines orientem versus usque ad Garamantas
Augilasque et Trogod y tas, verissima opinione eorum, qui
desertis Africae duas Aethiopias superponunt, et ante omnes
Homeri, qui bipertitos tradit Aethiopas, ad orientem
occasumque versos . Nigri fluvio eadem natura quae Nilo.
calamum ac papyrum et easdem gignit animantes isdemque
temporibus augescit. oritur inter Tarraelios Aethiopas et
 Oechalicas . horum oppidum Magium . quidam solitudinibus
interposuerunt Atlantas, iuxta eas Aegipanas semiferos et
Blemmyas et Gamphasantas et Satyros et Himantopodas.
Atlantes degeneres sunt humani ritus , si credimus. nam
neque nominum ullorum inter ipsos appellatio est et solem

 

orientem occidentemque dira inprecatione contuentur ut
exitialem ipsis agrisque, neque in somno visunt qualia
reliqui mortales. Trogodytae specus excavant; hae illis
domus, victus serpentium carnes, stridorque , non vox:
adeo sermonis commercio carent. Garamantes matri-
moniorum exortes passim cum feminis degunt. Augilae 
inferos tantum colunt. Gamphasantes , nudi proeliorumque
expertes, nulli externo congregantur. Blemmyis traduntur
capita abesse, ore et oculis pectori adfixis; Satyris praeter
figuram nihil moris humani; Aegipanum qualis vulgo
pingitur forma; Himantopodes loripedes quidam, quibus
serpendo ingredi natura sit; Pharusi , quondam Persae,
comites fuisse Herculis ad Hesperidas tendentis. nec de
Africa plura quae memorentur occurrunt.

(9) Adhaeret Asia, quam patere a Canopico ostio
ad Ponti ostium Timosthenes | XXVI |. XXXVIII p. tradit ,
ab ore autem Ponti ad os Maeotis Eratosthenes | XV |. XLV ,
universam vero cum Aegypto ad Tanain Artemidorus
et Isidorus L???. XIII .DCCL . maria eius conplura ab
accolis traxere nomina: quare simul indicabuntur. 
 
 Proxima Africae incolitur Aegyptus, introrsus ad
meridiem recedens, done a tergo praetendantur Aethiopes.
inferiorem eius partem Nilus dextera laevaque divisus 
amplexu suo determinat, Canopico ostio ab Africa, ab Asia
Pelusiaco, CLXX passuum intervallo. quam ob causam
inter insulas quidam Aegyptum retulere, ita se findente 
Nilo, ut triquetram terrae figuram efficiat, ideoque multi
Graecae litterae vocabulo Delta appellavere Aegyptum.
mensura ab unitate alvei, unde se primum findit in latera ,
ad Canopicum ostium CXLVI, ad Pelusiacum CLVI est.
summa pars contermina Aethiopiae Thebais vocatur. divi-
ditur in praefecturas oppidorum, quas νόμους vocant:
Ombiten, Apollo no politen , Hermo n t h iten , T h initen , Phaturiten ,
Coptiten , Tentyriten, Dio s politen , Antaeopoliten, Aphrodito-
politen, Lycopoliten. quae iuxta Pelusium est regio nomos
habet Pharbaet h iten , Bubastiten, Sethroiten, Taniten. reliqua
autem Arabicum, Hammoniacum tendentem ad Hammonis 
Iovis oraculum, Oxyrynchiten , Leontopoliten, Athribiten ,

 

Cynopoliten , Hermopoliten , Xoiten, Mendesium , Sebennyten ,
Cabasiten , Latopoliten , Heliopoliten , Prosopiten , Panopolite n ,
Busiriten , Onuphiten , Saiten, Ptenethum , Ptemphum , Naucra-
titen , Meteliten , Gynaecopoliten , Menelaiten, Alexandriae
regione m , item Libyae, Mareotis. Heracleopolites est in
insula Nili longa p. L???, in qua et oppidum, Herculis appel-
latum. Arsinoitae duo sunt; hi et Memphites usque ad
summum Delta perveniunt, cui sunt contermini ex Africa
duo Oasitae . quidam ex i is aliqua nomina permutant et
substituunt alios nomos , ut Heroopoliten et Crocodilopoliten .
inter Arsinoiten autem ac Memphiten lacus fuit circuitu CCL 
aut, ut Mucianus tradit , CCCCL et altitudinis quinquaginta
passuum , manu factus, a rege qui fecerat Moeridis ap-
pellatus. inde LXII p . abest Memphis, quondam arx Aegypti
regum, unde ad Hammonis oraculum XII dierum iter , ad
scissuram autem Nili, quod appellavimus Delta, XV . 
 (10) Nilus incertis ortus fontibus, ut per deserta

 

et ardentia et inmenso longitudinis spatio ambulans famaque 
tantum inermi quaesitus sine bellis, quae ceteras omnes
terras invenere , originem , ut Iuba rex potuit exquirere,
in monte inferioris Mauretaniae non procul oceano habet
lacu protinus stagnante , quem vocant Nilidem. ibi pisces
reperiuntur alabetae, coracini , siluri. crocodilus quoque
inde ob argumentum hoc Caesareae in Iseo dicatus ab eo
spectatur hodie. praeterea observatum est, prout in
Mauretania nives imbresve satiaverint, ita Nilum increscere.
 ex hoc lacu profusus indignatur fluere per harenosa et
squalentia conditque se aliquot dierum itinere, mox alio
lacu maiore in Caesariensis Mauretaniae gente Masaesylum 
erumpit et hominum c o etus veluti circumspicit , isdem
animalium argumentis. iterum harenis receptus conditur
rursus XX dierum desertis ad proximos Aethiopas atque,
ubi iterum sensit hominem, prosilit, fonte, ut verisimile
est, illo quem Nigr i m vocavere. inde Africam ab Aethiopia
dispescens , etiamsi non protinus populis, feris tamen et
beluis frequens silvarumque opifex, medios Aethiopas secat,

 

cognominatus Astapus, quod illarum gentium lingua signifi-
cat aquam e tenebris profluentem. insulas ita innumeras
spargit quasdamque tam vastae magnitudinis, quamquam
rapida celeritate, ut tamen dierum V cursu, non breviore,
transvolet , circa clarissimam earum Meroen Ast a bores laevo
alveo dictus, hoc est ramus aquae venientis e tenebris,
dextra vero Astosapes , quod lateris significationem adicit,
nec ante Nilus quam se totum aquis rursus concordibus
iunxit, sic quoque etiamnum Giris ante nominatus per
aliquot milia et in totum Homero Aegyptus aliisque
Triton. subinde insulis impactus , totidem incitatus inrita-
mentis, postremo inclusus montibus, nec aliunde torrentior,
vectus aquis properantibus ad locum Aethiopum, qui
Catadupi vocantur , novissimo catarracte inter occursantes
scopulos non fluere inmenso fragore creditur , sed ruere.
postea lenis et confractis aquis domitaque violentia, aliquid
et spatio fessus, multis quamvis faucibus in Aegyptium
mare se evomat , certis tamen diebus auctu magno per
totam spatiatus Aegyptum fecundus innatat terrae. 
 Causas huius incrementi varias prodidere, sed maxime
probabiles etesiarum eo tempore ex adverso flantium
repercussum , ultra in ora acto mari, aut imbres Aethiopiae
aestivos, isdem etesiis nubila illo ferentibus e reliquo orbe.

 

Timaeus mathematicus occultam protulit rationem: Phialam 
appellari fontem eius, mergique in cuniculos ipsum amnem
vapore anhelantem, fumidis cautibus ubi conditur. verum
sole per eos dies comminus facto extrahi ardoris vi et
suspensum abundare ac, ne devoretur, abscondi. id evenire
a canis ortu per introitum solis in leonem, contra perpen-
diculum fontis sidere stante, cum eo tractu absumantur 
umbrae, plerisque e diverso opinatis largiorem fluere ad
septentriones sole discedente, quod in cancro et leone
evenit, ideoque tunc minus siccari, rursus in capricornum
et austrinum polum reverso sorberi et ob id parcius fluere.
sed Timaeo si quis extrahi posse credat, umbrarum de-
fectus iis diebus et locis sine fine adest. 
 Incipit crescere luna nova, quaecumque post solstitium
est, sensim modiceque cancrum sole transeunte, abundan-
tissime autem leonem , et residit in virgine isdem quibus
adcrevit modis. in totum autem revocatur intra ripas in
libra, ut tradit Herodotus, centesimo die. cum crescit,
reges aut praefectos navigare eo nefas iudicatum est.
auctus per puteos mensurae notis deprehenduntur. Iustum
incrementum est cubitorum XVI. minores aquae non
omnia rigant, ampliores detinent tardius recedendo . hae
serendi tempora absumunt solo madente, illae non dant
sitiente. utrumque reputat provincia. in XII cubitis famem
sentit , in XIII etiamnum esurit, XIIII cubita hilaritatem

 

adferunt, XV securitatem, XVI delicias. maximum in-
crementum ad hoc aevi fuit cubitorum XVIII Claudio
principe, minimum V Pharsalico bello, veluti necem Magni 
prodigio quodam flumine aversante. cum stetere aquae,
apertis molibus admittuntur . ut quaeque liberata est terra,
seritur. idem amnis unus omnium nullas exspirat auras. 
 Dicionis Aegyptiae esse incipit a fine Aethiopiae
Syene; ita vocatur paeninsula M passuum ambitu , in qua
castra sunt, latere Arabiae, et ex adverso insula e st IIII ,
Philae , DC p . a Nili fissura, unde appellari diximus
Delta. hoc spatium edidit Artemidorus et in eo CCL 
oppida fuisse, Iuba CCCC p ., Aristocreon ab Elephan-
tide ad mare DCCL . Elephantis insula intra novissimum
cata r racten IIII p. et supra Syenen XVI habitatur, navi-
gationis Aegypti ae finis, ab Alexandria DLXXXV p.: in
tantum erravere supra scripti. ibi Aethiopicae veneunt 
naves; namque eas plicatiles umeris transferunt, quotiens
ad catarractas ventum est. 
 (11) Aegyptus super ceteram antiquitatis gloriam XX 
urbium sibi Amase regnante habitata praefert , nunc quo-

 

que multis etiamsi ignobilibus frequens. celebrantur tamen
Apollinis, mox Leucotheae , Diospolis Magna, eadem Thebe 
portarum centum nobilis fama, Coptos , Indicarum Arabica-
rumque mercium Nilo proximum emporium, mox Veneris
oppidum et iterum Iovis ac Tentyris, infra quod Abydus ,
Memnonis regia et Osiris templo inclutum, VII .D p. in
Libyam remotum a flumine. dein Ptolemais et Panopolis 
ac Veneris iterum et in Libyco L y con , ubi montes finiunt
Thebaidem . ab iis oppida Mercuri, Alabastron, Canum et
supra dictum Herculis. deinde Arsinoes ac iam dicta 
Memphis, inter quam et Arsinoiten nomon in Libyco tur-
res quae pyramides vocantur, et labyrinthus , in M oe ridis 
lacu nullo addito ligno exaedificatus, et oppidum Crialon .
unum praeterea intus et Arabiae conterminum claritatis
magnae, Solis oppidum.

Sed iure laudetur in litore Aegyptii maris Ale-
xandria, a Magno Alexandro condita in Africae parte ab
ostio Canopico XII p. iuxta Mareotim lacum, qui locus 
antea Rhacotes nominabatur. metatus est eam Dinochares 
architectus pluribus modis memorabili ingenio, XV p. laxi-
tate insessa ad effigiem Macedonicae chlamydis orbe

 

gyrato laciniosam, dextra laevaque anguloso procursu, iam
tum tamen quinta situs parte regiae dicata . Mareotis 
lacus a meridiana urbis parte euripo e Canopico ostio
mittit ex mediterraneo commerci a , insulas quoque plures
amplexus , XXX traiectu , C CL ambitu, ut tradit Claudius
Caesar. alii schoenos in longitudinem patere XL faciunt
schoenumque stadia XXX: ita fieri longitudinis CL p., tan-
tundem et latitudinis. sunt in honore et intra decursus
Nili multa oppida, praecipue quae nomina ostiis dedere,
non omnibus — XII enim reperiuntur superque quattuor,
quae ipsi falsa ora appellant —, sed celeberrimis VII, pro-
ximo Alexandriae Canopico, dein Bolbitino, Sebennytico ,
Phatmitico , Mendesico, Tanitico ultimoque Pelusiaco. prae-
terea Butos, Pharb ae t h os , Leontopolis, At h ribis , Isidis 
oppidum, Busiris, Cynopolis , Aphrodites , Sais, Naucratis,
unde ostium quidam Naucratiticum nominant quod alii
Heracleoticum, Canopico , cui proximum est, praeferentes .

(12) Vltra Pelusiacum Arabia est, ad Rubrum
mare pertinens et odoriferam illam ac divitem terram et

 

Beatae cognomine inclutam. haec C atabanum et Esboni-
tarum et Scenitarum Arabum vocatur , sterilis, praeterquam
ubi Syriae confinia attingit, nec nisi Casio monte nobilis.
his Arabes iunguntur, ab oriente Canchlei , a meridie
Cedrei , qui deinde ambo Nabataeis. Heroopoliticu s vocatur
alterque Lae aniticus vel Ae laniticus sinus Rubri maris in
Aegyptum vergentis, CL intervallo inter duo oppida, Lae-
ana et in nostro mari Gaza m . Agrippa a Pelusio Arsi-
noen , Rubri maris oppidum, per deserta CXXV p. tradit:
tam parvo distat ibi tanta rerum naturae diversitas.

(13) luxta Syria litus occupat, quondam terra-
rum maxuma et plurimis distincta nominibus. namque
Palaestine vocabatur qua contingit Arabas, et Iudaea et
Coele, dein Phoenice et qua recedit intus Damascena, ac
magis etiamnum meridiana Babylonia, eadem Mesopotamia
inter Euphraten et Tigrin quaque transit Taurum Sophene,
citra vero eam Commagene et ultra Armeniam Adiabene ,
Assyria ante dicta, et ubi Ciliciam attingit Antiochia.
longitude eius inter Ciliciam et Arabiam CCCCLXX p. est,

 

latitudo a Seleucia Pieria ad oppidum in Euphrate Zeugma CLXXV . qui subtilius dividunt, circumfundi Syria Phoe-
nicen volunt et esse oram maritimam Syriae, cuius pars
sit Idumaea et Iudaea, dein Phoenicen , dein Syriam . id
quod praeiacet mare totum Phoenicium appellatur. ipsa
gens Phoenicum in magna gloria litterarum inventionis et
siderum navaliumque ac bellicarum artium.

(14) A Pelusio Chabriae castra, Casius mons, delu-
brum lovis Casii, tumulus Magni Pompei. Ostracine 
Arabia finitur, a Pelusio LXV p. 13. mox Idumaea in-
cipit et Palaestina ab emersu Sirbonis lacus, quem quidam
 CL circuitu tradidere. Herodotus Casio monti adplicuit,
nunc est palus modica. oppida Rhinocolura et intus
R h aphea , Gaza et intus Anthedon, mons Argaris . regio
per oram Samaria; oppidum Ascalo liberum, Azotos , Iam-
 ne ae duae , altera intus. lope Phoenicum, antiquior terra-
rum inundatione, ut ferunt, insidet collem, praeiacente
saxo, in quo vinculorum Andromedae vestigia ostendit .

 

colitur illic fabulosa Ceto . inde Apollonia , Stratonis Turris,
eadem Caesarea ab Herode rege condita, nunc colonia
Prima Flavia a Vespasiano Imperatore deducta, finis Palae-
stines , CLXXXVIIII p. a confinio Arabiae. dein Phoenice ;
intus autem Samariae oppida Neapolis, quod antea Mamortha 
dicebatur, Sebaste in monte, et altiore Gamala.

(15) Supra Idumaeam et Samariam Iudaea longe
lateque funditur. pars eius Syriae iuncta Galilaea vocatur,
Arabiae vero et Aegypto proxima Peraea , asperis dispersa
montibus et a ceteris Iudaeis lordane amne discreta.
reliqua Iudaea dividitur in toparchias decem quo dicemus
ordine: Hiericuntem palmetis consitam, fontibus riguam ,
Emmaum, Lyddam , Iopicam , Acrabatenam , Gophaniticam ,
Thamniticam , Bethole p tephenen , Orinen , in qua fuere
Hierosolyma, longe clarissima urbium orientis, non Iudaeae
modo, Herodium cum oppido inlustri eiusdem nominis.

lordanes amnis oritur e fonte Pan e ade , qui cog-

 

nomen dedit Caesareae, de qua dicemus. amnis amoenus 
et, quatenus locorum situs patitur, ambitiosus accolisque
se praebens velut invitus Asphaltiten lacum dirum natura
petit , a quo postremo ebibitur aquasque laudatas perdit,
pestilentibus mixtas. ergo ubi prima convallium fuit
occasio, in lacum se fundit, quem plures Genesaram 
vocant, XVI p. longitudinis, VI latitudinis, amoenis circum-
saeptum oppidis, ab oriente Iuliade et Hippo, a meridie
Tarichea , quo nomine aliqui et lacum appellant, ab occi-
dente Tiberiade, aquis calidis salubri.

Asphaltites nihil praeter bitumen gignit, unde et
nomen. nullum corpus animalium recipit, tauri camelique
fluitant; inde fama nihil in eo mergi. longitudine excedit
C??? p., latitudine maxima LXXV implet, minima VI . pro-
spicit eum ab oriente Arabia Nomadum, a meridie Machaerus ,
secunda quondam arx Iudaeae ab Hierosolymis. eodem
latere est calidus fons medicae salubritatis Callirhoë ,
aquarum gloriam ipso nomine praeferens.

Ab occidente litora Esseni fugiunt usque qua
nocent, gens sola et in toto orbe praeter ceteras mira,
sine ulla femina, omni venere abdicata, sine pecunia,
socia palmarum. in diem ex aequo convenarum turba
renascitur, large frequentantibus quos vita fessos ad mores
eorum fortuna fluctibus agit. ita per saeculorum milia

 

— incredibile dictu — gens aeterna est, in qua nemo
nascitur. tam fecunda illis aliorum vitae paenitentia est!
infra hos Engada oppidum fuit, secundum ab Hierosoly-
mis fertilitate palmetorumque nemoribus, nunc alterum
bustum. inde Masada castellum in rupe, et ipsum haut
procul Asphaltite. et hactenus Iudaea est.

(16) Iungitur ei latere Syriae Decapolitana
regio, a numero oppidorum, in quo non omnes eadem
observant, primum tamen Damascum epoto riguis amne
Chrysorroa fertilem, Philadelphiam, Rhaphanam , omnia in
Arabiam recedentia , Scythopolim, antea Nysam, a Libero
Patre sepulta nutrice ibi Scythis deductis, Gadara, Hiero-
mice praefluente , et iam dictum Hippon, Dion , Pellam 
aquis divitem, Ga r asam , Canatham . intercursant cingunt-
que has urbes tetrarchiae regnorum instar singulae, et
regna contribuuntur - Trachonitis , Paneas , in qua Caesarea
cum supra dicto fonte, Abila , Arca, Ampeloessa, Gabe .

(17) Hinc redeundum est ad oram atque Phoenicen.
fuit oppidum Crocodilon , est flumen. memoria urbium
Dorum, Sycaminum . promunturium Carmelum et in monte

 

oppidum eodem nomine, quondam Acbatana dictum . iuxta
Getta , Geba , rivus Pacida sive Belus, vitri fertiles harenas
parvo litori miscens; ipse e palude Cendebia a radicibus
Carmeli profluit. iuxta colonia Claudi Caesaris Ptolemais ,
quae quondam Acce . oppidum Ecdippa , promunturium
Album. Tyros , quondam insula praealto mari DCC passibus
divisa, nune vero Alexandri oppugnantis operibus continens;
olim partu clara, urbibus genitis Lepti, Vtica et illa aemula
terrarumque orbis avida Carthagine, etiam Gadibus extra
orbem conditis: nunc omnis eius nobilitas conchylio atque
purpura constat. circuitus XVIIII est, intra Palaetyro 
inclusa; oppidum ipsum XXII stadia optinet . inde Sarepta 
et Ornithon oppida et Sidon, artifex vitri Thebarumque
Boeotiarum parens.

a tergo eius Libanus mons orsus
MD stadiis Z imyram usque porrigitur, quae Coeles Syriae 
cognominatur. huic par, interiacente valle, mons adversus
Antilibanus obtenditur, quondam muro coniunctus. post
eum introrsus Decapolitana regio praedictaeque cum ea 

tetrarchiae et Palaestines tota laxitas. at in ora item 
subiecta Libano fluvius Magoras , Berytus colonia, quae
Felix lulia appellatur, Leontos oppidum, flumen Lycos,
Palaebyblos, flumen Adonis, oppida Byblos, Botrys, G i g arta ,
Trieris, Calamos, Tripolis, quon i am Tyrii et Sidonii et
Aradii optinent, Orthosia , Eleutheros flumen, oppida Zimyra ,
Marathos contraque Arados , septem stadiorum oppidum et
insula ducentis passibus a continente distans, regio, in
qua supradicti desinunt montes, et interiacentibus campis
Bargylus mons. 
 (18) Incipit hinc rursus Syria, desinente Phoenice.
oppida Carne, Balanea , Paltos, Gabala , promunturium, in
quo Laodicea libera, Dipolis , Heraclea, Charadrus, Posidium.

dein promunturium Syriae Antiochiae. intus ipsa
Antiochia libera, Epi Daphnes cognominata; Oronte amne
dividitur. in promunturio autem Seleucia libera, Pieria
appellata.

super eam mons eodem quo alius nomine,
Casius. cuius excelsa altitudo quarta vigilia orientem per
tenebras solem aspicit, brevi circumactu corporis diem
noctemque pariter ostendens. ambitus ad cacumen XVIIII 

p. est, altitudo per derectum IIII . at in ora amnis Orontes,
natus inter Libanum et Antilibanum iuxta Heliopolim.
oppida Rhosos et a tergo Portae , quae Syriae appellantur,
intervallo Rhosiorum montium et Tauri. in ora oppidum
Myriandros, mons Amanus, in quo oppidum Bomitae. ipse
ab Syris Ciliciam separat.

(19) Nunc interiora dicantur. Coele habet
Apameam , Marsya amne divisam a Nazerinorum tetrarchia,
Bambycen, quae alio nomine Hierapolis vocatur, Syris vero
Mabog — ibi prodigiosa Atargatis , Graecis autem Derceto 
dicta, colitur colit F 2 —, Chalcidem cognominatam Ad Belum , unde
regio Chalcidena fertilissima Syriae, et inde Cyrresticae C yr rum , G azetas, Gindarenos , Gabenos, tetrarchias duas
quae Granucomatitae vocantur , Hemesenos , Hylatas , Iturae-
orum gentem et qui ex i is Baethaemi vocantur, Mariam-
nitanos , tetrarchiam quae Mammisea appellatur, Paradisum,
Pagras, Penelenitas , Seleucias praeter iam dictam duas, 
quae Ad Euphraten et quae Ad Belum vocantur, Tardytenses .
reliqua autem Syria habet, exceptis quae cum Euphrate

 

dicentur, Arethusios , Beroeenses, Epiphanenses ad Orontem ,
Laodicenos , qui Ad Libanum cognominantur, Leucadios ,
Larisaeos, praeter tetrarchias in regna discriptas barbaris
nominibus XVII.

(20) Et de Euphrate hoc in loco dixisse ap-
tissimum fuerit. oritur in praefectura Armeniae Maioris
Caranitide , ut prodidere ex iis, qui proxime viderunt ,
Domitius Corbulo, in monte Aga , Licinius Mucianus,
sub radicibus montis, quem Capoten appellant , supra Zimaram XII p. , initio Pyxurates nominatus. fluit Derzenen primum,
mox Anaeticam , Armeniae regiones a Cappadocia excludens.
Dascusa abest a Zimara LXXV p.; inde navigatur Sartonam 
L???, Melitenen Cappadociae XXIIII , Elegeam Armeniae X???,
acceptis fluminibus Lyco, Arsania, Arsano. apud Elegeam 
occurrit ei Taurus mons nec resistit , quamquam XII p.
latitudine praevalens. Ommam vocant inrumpentem, mox
ubi perfregit, Euphraten, ultra quoque saxosum et violentum.
 Arabiam inde laeva , Or r oeon dictam regionem, trisc h oena 

mensura, dextraque Commagenen disterminat, pontis tamen,
etiam ubi Taurum expugnat, patiens. apud Claudiopolim
Cappadociae cursum ad occasum solis agit . primo hunc
illic in pugna Taurus aufert victusque et abscisus sibimet
alio modo vincit ac fractum expellit in meridiem. ita
naturae dimicatio illa aequatur , hoc eunte quo vult, illo
prohibente ire qua velit. a catarractis iterum navigatur.
 XL p. inde Commagenes caput Samosata. 
 (21) Arabia supra dicta habet oppida Edessam , quae
quondam Antiochia dicebatur, Callirrhoen, a fonte nominatam,
Carrhas , Crassi clade nobile . iungitur praefectura Meso-
potamiae, ab Assyriis originem trahens, in qua Anthemusia 
et Nicephorium oppida. mox Arabes qui Praetavi vocantur ;
horum caput Singara. a Samosatis autem latere Syriae
Marsyas amnis influit. Cingilla Commagenen finit, Imeneorum 
civitas incipit. oppida adluuntur Epiphania et Antiochia,
quae Ad Euphraten vocantur, item Zeugma LXXII p. a
Samosatis, transitu Euphratis nobile . ex adverso Apameam 
Seleucus, idem utriusque conditor, ponte iunxerat. qui
cohaerent Mesopotamiae, Rhoali vocantur. at in Syria
oppida Europum, Thapsacum quondam, nunc Amphipolis;
Arabes Scenitae . ita fertur usque S uram locum, in quo

 

conversus ad orientem relinquit Syriae Palmyrenas solitudines,
quae usque ad Petram urbem et regionem Arabiae Felicis
appellatae pertinent.

Palmyra, urbs nobilis situ, divitiis soli et aquis
amoenis, vasto undique ambitu harenis includit agros ac,
velut terris exempta a rerum natura, privata sorte inter
duo imperia summa Romanorum Parthorumque e s t , prima
in discordia semper utrimque cura. abest ab Seleucia
Parthorum, quae vocatur Ad Tigrim, CCCXXXVII p. , a
proximo vero Syriae litore CCIII et a Damasco XXVII 
propius.

Infra Palmyrae solitudines Telendena regio est
dictaeque iam Hierapolis ac Beroea et Chalcis. ultra 
Palmyram quoque ex solitudinibus his aliquid obtinet 
Hemesa , i tem Elatium, dimidio propior Petrae quam
Damascus . a Sura autem proxime est Philiscum, oppi-
dum Parthorum ad Euphraten . ab eo Seleuciam dierum
decem navigatio, totidemque fere Babylonem . scinditur
enim Euphrates a Zeugmate DLXXXXIIII p. circa vicum 
Masicen et parte laeva in Mesopotamiam vadit, per ipsam
Seleuciam circaque eam praefluenti infusus Tigri, dexteriore
autem alveo Babylonem, quondam Chaldaeae caput, petit

 

mediamque permeans, item quam Mothrim vocant, distrahitur
in paludes. increscit autem et ipse Nili modo statis diebus,
paulum differens, ac Mesopotamiam inundat sole optinente
XX partem cancri. minui incipit in virginem e leone 
transgresso, in totum vero remeat in XXVIIII parten virginis.

(22) Sed redeamus ad oram Syriae, cui proxima
est Cilicia. flumen Diaphanes, mons Crocodilus , Portae 
Amani montis, flumina Androcus , Pinarus , Lycus , sinus
Issicus, oppidum Issos, item Alexandria, flumen Chlorus,
oppidum Aeg a eae liberum, amnis Pyramus, Portae Ciliciae,
oppida Mallos, Magirsos et intus Ta r sos . campi Alei ,
oppida Casyponis , Mopsos liberum, Pyramo inpositum,
Tyros , Zephyrium , Anchiale . amnes Saros , Cydnos , Tarsum
liberam urbem procul a mari secans. regio Celenderitis 
cum oppido, locus Nymphaeum, Soloe Cilicii, nunc Pompeio-
polis, Adana, Cibyra, Pinare, Pedalie, Al a e , Selinus , Arsinoe,
 Iot a p e , Dorion iuxtaque mare Corycos , eodem nomine

 

oppidum et portus et specus. mox flumen Calycadnus,
promunturium Sarpedon , oppida Holmoe , Myle, promunturium
et oppidum Veneris, a quo proxime Cyprus insula. sed
in continente oppida Mysanda , Anemurium , Coracesium,
finisque antiquus Ciliciae Melas amnis. intus autem dicendi
Anazarbeni , qui nunc Caesarea, Augusta , Castabala , Epiphania ,
quae ante Oeniandos, Elëusa, Iconium, Seleucia supra amnem
Cal y cadnum , Tracheotis cognomine, ab mari relata ubi
vocabatur Hermia . praeterea intus flumina Liparis , Bombos,
Paradisus, mons I m barus . 
 (23) Ciliciae Pamphyliam omnes iunxere neglecta
gente Isaurica. oppida eius intus Isaura , Clibanus, Lalasis ;
decurrit autem ad mare Anemuri e regione supra dicti.
simili modo omnibus , qui eadem composuere, ignorata est 
contermina illi gens Omanadum, quorum intus oppidum
Omana . cetera castella XLIIII inter asperas convalles latent. 
 (24) Insident verticem Pisidae , quondam appellati
Solymi , quorum colonia Caesarea, eadem Antiochia. oppida
Oroanda , S agalessos . 
 
 (25) Hos includit Lycaonia, in Asiaticam iurisdictionem
versa, cum qua conveniunt Philomelienses , Tymbriani,
Leucolithi, Pelteni , Tyrienses . datur et tetrarchia ex
Lycaonia, qua parte Galatiae contermina est, civitatium 
XIIII, urbe celeberrima Iconio. ipsius Lycaoniae celebrantur
Thebasa in Tauro, Ide in confinio Galatiae atque Cappa-
dociae. a latere autem eius super Pamphyliam veniunt 
Thracum suboles Milyae, quorum Arycanda oppidum. 
 (26) Pamphylia ante Mopsopia appellata est . mare
Pamphylium Cilicio iungitur. oppida Side et in monte
Aspendum, Plantanistum , Perga. promunturium Leucolla,
mons Sardemisus. amnes Eurymedon, iuxta Aspendum
fluens, Catarractes , iuxta quem Lyrnesus et Olbia ultima-
que eius orae Phaselis. 
 (27) lunctum mare Lycium est gensque Lycia, unde
vastus sinus. Taurus mons, ab Eois veniens litoribus,
Chelidonio promunturio disterminat , inmensus ipse et in-
numerarum gentium arbiter, dextro latere septentrionalis,
ubi primum ab Indico mari exsurgit, laevo meridianus et
ad occasum tendens mediamque distrahens Asiam, nisi
opprimenti terras occurrerent maria. resilit ergo ad 

septentriones flexusque inmensum iter quaerit, velut de 
industria rerum natura subinde aequora opponente, hinc
Phoenicium, hinc Ponticum, illinc Caspium et Hyrcanium 
contraque Maeotium lacum. torquetur itaque collisus inter
haec claustra et tamen victor flexuosus evadit usque ad
cognata Ripaeorum montium iuga, numerosis nominibus
et novis, quacumque incedit, insignis: Imaus prima parte
dictus , mox Emodus , Paropanisus , Circius, Cambades ,
Pariades , Choatras , Oreges, Oroandes, Niphates , Taurus
atque, ubi se quoque exuperat, Caucasus, ubi brachia
emittit subinde temptanti maria similis, Sarpedon, Corace-
sius, C ragus , iterumque Taurus, etiam ubi dehiscit seque
populis aperit, Portarum tamen nomine unitatem sibi
vindicans , quae aliuli Armeniae , aliubi Caspiae, aliubi
Ciliciae vocantur. quin etiam confractus, effugiens quoque 
maria, plurimis se gentium nominibus hinc et illinc implet,
a dextra Hyrcanius, Caspius, a laeva Parihedrus , Moschicus ,
Amazonicus, Coraxicus, Scythicus appellatus, in universum 
vero Graece Ceraunius. 
 
 (28) In Lycia igitur a promunturio eius oppidum
Simena, mons Chimaera, noctibus flagrans, Hephaestium
civitas, et ipsa saepe flagrantibus iugis. oppidum Olympus 
ibi fuit, nunc sunt montana Gagae , Corydalla , Rhodiopolis.
iuxta mare Limyra cum amne, in quem Arycandus influit,
mons Masicytus , Andria civitas, Myra, oppida Aper l ae et
Antiphellos, quae quondam Habesos , atque in recessu 
Phellos . dein Pyrrha , item Xanthus , a mari XV , flumen-
que eodem nomine. deinde Patara , quae prius Pataros ,
et in monte Sidyma , promunturium Cragus . ultra par
sinus priori; ibi Pinara et quae Lyciam finit Telmesus .
Lycia LXX quondam oppida habuit, nunc XXXVI habet.
ex his celeberrima praeter supra dicta Canas, Candyba ,
ubi laudatur Eunias nemus, Podalia, Choma praefluente
Aedesa , Cyaneae , Ascandiandalis , Amelas , Noscopium, T l os ,
Tel a nd r us . conprehendit in mediterraneis et Cabaliam ,

 

cuius tres urbes Oenianda , Balbura, Bubon . a Telmeso
Asiaticum mare sive Carpathium et quae proprie vocatur
Asia. in duas eam partes Agrippa divisit: unam inclusit
ab oriente Phrygia et Lycaonia , ab occidente Aegaeo mari,
a meridie Aegyptio, a septentrione Paphlagonia; huius
longitudinem CCCCLXX , latitudinem CCCXX fecit. alteram
determinavit ab oriente Armenia Minore, ab occidente
Phrygia, Lycaonia, Pamphylia, a septentrione provincia
Pontica, a meridie mari Pamphylio, longam DLXXV, latam
 CCCXXV. 
 (29) In proxima ora Caria est, mox Ionia, ultra eam
Aeolis . Caria mediae Doridi circumfunditur, ad mare
utroque latere ambiens. in ea promunturium Pedalium,
amnis Glaucus, deferens Telmedium , oppida Daedala, Crya 
fugitivorum, flumen Axon, oppidum Calynda .

amnis
Indus, in Cibyratarum iugis ortus, recipit LX perennes
fluvios, torrentes vero amplius centum. oppidum Caunos
liberum, dein Pyrnos. portus Cressa, a quo Rhodus insula
passuum XX . locus Loryma , oppida Tisanusa , Paridon ,
Larymna , sinus Thymnias , promunturium Aphrodisias ,
oppidum Hydas , sinus Schoenus , regio Bubassus . oppidum

 

fuit Acanthus , alio nomine Dulopolis. est in promunturio
Cnidos libera, Triopia, dein Pegusa et Stadia appellata.
ab ea Doris incipit. 
 Sed prius terga et mediterraneas iurisdictiones indi-
casse conveniat. una appellatur Cibyratica; ipsum oppidum
Phrygiae est. conveniunt eo XXV civitates, celeberrima
urbe Laodicea .

imposita est Lyco flumini, latera
adluentibus Asopo et Capro, appellata primo Diospolis, dein
Rhoas . reliqui in eo conventu, quos nominare non pigeat,
Hydrelitae , Themisones , Hierapolitae . alter conventus a
Synnade accepit nomen; conveniunt Lycaones, Appiani,
Corpeni , Dorylaei, Midaei , lulienses et reliqui ignobiles
populi XV . tertius Apameam vadit, ante appellatam Celae-
nas , deinde Ciboton . sita est in radice montis Signiae,
circumfusa Marsya, Obrima, Orba fluminibus in Maeandrum
cadentibus. Marsyas ibi redditur, ortus ac paulo mox
conditus. ubi certavit tibiarum cantu cum Apolline,
Aulocrene est; ita vocatur convallis, X??? p. ab Apamea
Phrygiam petentibus. ex hoc conventu deceat nominare
Metropolitas, Dionysopolitas, Euphorbenos, Acmonenses,
Peltenos, Silbianos . reliqui ignobiles VIIII. 
 
 Doridis in sinu Leucopolis, Hamaxitos, Eleus , Etene .
dein Cariae oppida Pitaium , Eutane , Halicarnasus. sex
oppida contributa ei sunt a Magno Alexandro, Theangela ,
Side , Medmassa , Vranium , Pedasum, Telmisum . habitatur
inter duos sinus, Ceramicum et Iasium . inde Myndos et
ubi fuit Palaemyndus, Nariandos, Neapolis, Caryanda ,
Termera libera, Bargylia et, a quo sinus Iasius, oppidum
Iasus. Caria interiorum nominum fama praenitet. quippe
ibi sunt oppida Mylasa libera, Antiochia, ubi fuere Sym-
maethos et Cranaos oppida; nunc eam circumfluunt Mae-
ander et Mors y nus . fuit in eo tractu et Maeandropolis,
est Eumenia, Cludro flumini adposita, Glaucus amnis,
Lysias oppidum et Orth o s i a , Berecynthius tractus, Nysa,
Trallis, eadem Euanthia et Seleucia et Antiochia dicta;
adluitur Eudone amne, perfunditur Thebaite . quidam ibi
Pygmaeos habitasse tradunt. praeterea sunt Thydonos ,
Pyrrha, Eurome, Heraclea, Amyzon, Alabanda libera, quae
conventum eum cognominavit, Stratonicea libera , L a brayn-

 

dos , Ceramus, Troezene , Phorontis. longinquiores eodem fo-
ro disceptant Orthronienses, Ali n dienses , Euhippini, Xystiani,
Hydissenses , Apolloniatae, Trapezopolitae, Aphrodisienses 
liberi. praeter haec sunt Coscinus , Harpasa, adposita
fluvio Harpaso, quo et Tra l licon , cum fuit, adluebatur. 
 (30) Lydia autem perfusa flexuosis Maeandri amnis
recursibus super Ioniam procedit, Phrygiae ab exortu solis
vicina, ad septentrionem Mysiae, meridiana parte Cariam 
amplectens, Maeonia ante appellata. celebratur maxime
Sardibus in latere Tmoli montis, qui ante Timolus appel-
labatur, conditis ; ex quo profluente Pactolo eodemque
 Chrysorroa ac fonte Tarni a M a eonis civitas ipsa Hyde
vocitata est, clara stagno Gygaeo. Sardiana nunc appel-
latur ea iurisdictio, conveniuntque in eam extra praedictos
Macedones Cadieni , Ph iladelphini et ipsi in radice Tmoli
Cogamo flumini adpositi Maeonii, Tripolitani, iidem et
Antoniopolitae — Maeandro adluuntur —, Apollonhieritae ,
Mysotimolitae et alii ignobiles. 
 (31) Ionia, ab Iasio sinu incipiens, numerosiore amb-

 

itu litorum flectitur. in ea primus sinus Basilicus,
 Posideum promunturium et oppidum, Oraculum Branchi-
darum appellatum, nunc Didymei Apollinis, a litore stadiis
XX, et inde CLXXX Miletus, Ioniae caput, Lelegeis ante 
et Pityusa et Anactoria nominata, super LXXXX urbium
per cuncta maria genetrix nec fraudanda cive Cadmo,
qui primus prorsam orationem condere instituit. amnis
Maeander, ortus e lacu in monte Aulocrene plurimisque
adfusus oppidis et repletus fluminibus crebris, ita sinuosus
flexibus, ut saepe credatur reverti, Apamenam primum
pervagatur regionem, mox Eumeneticam ac deinde Hyrga-
leticos campos, postremo Cariam, placidus omnesque eos
agros fertilissimo rigans limo, ad decumum a Mileto stadium
lenis inlabitur mari. inde mons Latmus, oppida Heraclea,
montis eius cognominis Carice , M y uus , quod primo con-
didisse ones narrantur Athenis profecti, Naulochum, Priene ,
in ora, quae Troglea appellatur, G a esus amnis, regio
omnibus Ionibus sacra et ideo Panionia appellata; iuxta 

fugitivis conditum, uti nomen indicio est, Phygela fuit et
Marathesium oppidum. supra haec Magnesia Maeandri
cognomine insignis, Thessalica Magnesia orta. abest Epheso
 XV p., Trallibus eo amplius MMM . antea Thessaloche et
Mandrol y tia nominata et litori adposita Derasidas insulas
secum abstulit mari. intus et Thya tir a adluitur Lyco,
Pelopia aliquando et Euhippia cognominata. in ora autem
Matium , Ephesus, Amazonum opus, multis antea expetita
nominibus, Alopes, cum pugnatum apud Troiam est, mox
 Ortygiae , Amorges . vocata et Smyrna est , cognomine
Trachia , et Haemonion et Ptelea. attollitur monte Pione ,
adluitur Caystro , in Cilbianis iugis orto multosque amnes
deferente et stagnum Pegaseum , quod Phyrites amnis ex-
pellit. ab iis multitudo limi est, qua terras propagat
mediisque iam campis Syrien insulam adiecit. fons in
urbe Callippia et templum Dianae conplexi e diversis

 

regionibus duo Selenuntes . ab Epheso Matium aliud
Colophoniorum et intus ipsa Colophon, Haleso adfluente.
inde Apollinis Clarii fanum, Lebedos — fuit et Notium
oppidum —, promunturium Cyrenaeum , mons Mimas CL p.
excurrens atque in continentibus campis residens. quo in
loco Magnus Alexander intercidi planitiem eam iusserat
 VII . D p. longitudine, ut duos sinus iungeret Erythrasque
cum Mimante circumfunderet. iuxta eas fuerunt oppida
Pteleon, Helos, Dorion, nunc est Aleon fluvius, Corynaeum ,
Mimantis promunturium, Clazomenae, Parthenie et Hippi ,
Chyt r ophoria appellatae, cum insulae essent. i usserat 
Alexander idem per duo stadia continenti adnecti 
interiere intus Daphnus et Hermesta et Sipylum , quod
ante Tantalis vocabatur, caput Maeoniae , ubi nunc est 
stagnum Sale . obiit et Archaeopolis , substituta Sipylo , et
inde illi Colpe et huic Libade . regredientibus inde abest
 XII p., ab Amazone condita, restituta ab Alexandro, in
ora Zmyrna , amne Melete gaudens non procul orto. montes

 

Asiae nobilissimi in hoc tractu fere explicant se: Mastusia 
a tergo Zmyrnae et Termetis Olympi radicibus iunctus in
Dracone desinit, Draco in Tmolo , Tmolus in Cadmo, ille
in Tauro . a Zmyrna Hermus amnis campos se cat et
nomini suo adoptat. oritur iuxta Dorylaum , Phrygiae
civitatem, multosque colligit fluvios, inter quos Phrygem,
qui nomine genti dato a Caria eam disterminat, Hyllum
et Cryon, ipsos Phrygiae, Mysiae, Lydiae amnibus repletos.
fuit in ore eius oppidum Temnos, nunc in extremo sinu
Myrmeces scopuli, oppidum Leucae in promunturio , quod
insula fuit, finisque Ioniae Phocaea. Zmyrnaeum conventum
magna pars et Aeoliae, quae mox dicetur, frequentat
praeterque Macedones Hyrcani cognominati et Magnetes a
Sipylo. verum Ephesum, alterum lumen Asiae, remotiores
conveniunt Caesarienses , Metropolitae, Cilbiani Inferiores
et Superiores, Mysomacedones , M a staurenses , Briullitae ,
Hypaepeni , Dioshieritae .

(32) Aeolis proxima est, quondam M y sia appellata,
et quae Hellesponto adiacet Troas. ibi a Phocaea Ascanius
portus. dein fuerat Larisa, sunt Cyme, Myrina quae

 

Sebastopolim se vocat, et intus Aeg a eae , Itale , Posidea ,
Neon Tichos , Temnos. in ora autem Titanus annnis et
civitas ab eo cognominata — fuit et Grynia , nunc tantum
portus, oli m insula adprehensa —, oppidum Elaea et ex
M y sia veniens Caicus amnis, oppidum Pitane, Canaitis 
amnis. intercidere Canae , Lysimachea , Atarnea, Carene ,
Cisthene , Cilla, Cocylium , Thebe , Astyre , Chrysa , Palaescepsis,
Gergitha , Neandros ; nunc est Perperene civitas, Heracleotes
tractus, Coryphas oppidum, amnes Grylios , Ollius, regio
Aphrodisias quae antea Politice Orgas, regio Scepsis, flumen 
Euenum, cuius in ripis intercidere Lyrnesos, Miletos . in
hoc tractu Ide mons et in ora, quae sinum cognominavit
et conventum, Adramytteos , olim Pedasus dicta, flumina
Astron, Cormalos, Crianos , Alabastros, Hieros ex Ida; intus
mons Gargara eodemque nomine oppidum. rursus in litore
Antandros , Edonis prius vocata, dein Cimmeris, Assos ,
eadem Apollonia — fuit et Palamedium oppidum —,
promunturium Lectum disterminans Aeolida et Troada.

 

fuit et Polymedia civitas , Chrysa et Larisa alia. Zminthium 
templum durat. intus Colone intercidit. deportant Adra-
mytteum negotia Apolloniatae a Rhyndaco amne, Eresi ,
Miletopolitae, Poemaneni, Macedones Asculacae , Polichnaei ,
Pionitae, Cilices Mandacandeni , Mysi Abretteni et Hellespontii
appellati et alii ignobiles. 
 (33) Troadis primus locus Hamaxitus , dein Cebrenia 
ipsaque Troas , Antigonia dicta, nunc Alexandria colonia
Romana , oppidum Nee , Scamander amnis navigabilis et in
promunturio quondam Sigeum oppidum; dein portus 
Achaeorum, in quem influit Xanthus Simoenti iunctus
stagnumque prius faciens Palaescamander; ceteri Homero
celebrati, Rhesus , Heptaporus, Caresus, Rhodius, vestigia
non habent. Granicus diverso tractu in Propontida fluit.
est tamen, ut prius , Scamandria civitas parva ac MM.D p.
remotum a portu Ilium immune, unde omnis rerum claritas.
extra sinum sunt Rhoetea litora, Rhoeteo et Dardanio et
Arisbe oppidis habitata. fuit et Achilleon oppidum, iuxta

 

tumulum Achillis conditum a Mytilenaeis et mox Atheniensibus,
ubi classis eius steterat in Sigeo. fuit et Aeantion , a
Rhodiis conditum in altero cornu, Aiace ibi sepulto XXX
stadiorum intervallo a Sigeo, et ipso in statione classis
suae. supra Aeolida et partem Troadis in mediterraneo
est quae vocatur Teuthrania , quam Mysi antiquitus tenuere.
ibi Caicus amnis iam dictus oritur. gens ampla per se, 
etiam cum totum Mysia appellaretur. in ea Pioniae, Andera ,
Idale , Stabulum, Conisium, Teium , Balce , Tiare, Teuthranie ,
Sarnaca, Haliserne , Lycide , Parthenium, Cambre , Oxyopum,
Lygdamum , Apollonia longeque clarissimum Asiae Pergamum,
quod intermeat Selinus , praefluit Cetius profusus Pindaso 
monte . abest haud procul Elaea , quam in litore diximus. 
Pergamena vocatur eius tractus iurisdictio. ad eam con-
veniunt Thyatireni , Mossyni , Mygdones, Bregmeni , Hieroco-
metae , Perpereni , Tiareni, Hierolophienses , Hermocapelitae ,
Attalenses , Panteenses , Apollonidienses aliaeque inhonorae 

civitates . a Rhoeteo Dardanium oppidum parvum abest
stadia LXX. inde XVIII promunturium Trapeza , unde
primum concitat se Hellespontus. 
 Ex Asia interisse gentes tradit Eratosthenes Soly-
morum , Lelegum , Bebrycum , Colycantiorum , Tripsedorum ,
Isidorus Arieneos et Capreatas , ubi sit Apamea condita
a Seleuco rege inter Ciliciam, Cappadociam, Cataoniam,
Armeniam, et quoniam ferocissimas gentes domuisset, initio
Dameam vocatam.

(34) Insularum ante Asiam prima est in Canopico 
ostio Nili, a Canopo , Menelai gubernatore, ut ferunt, dicta;
altera iuncta ponte Alexandriae, colonia Caesaris dictatoris,
Pharos, quondam diei navigatione distans ab Aegypto , nunc
e turri nocturnis ignibus cursum navium regens: namque
fallacibus vadis Alexandria tribus omnino aditur alveis mari ,
Stegano , Posideo , Tauro. in Phoenicio deinde mari est
ante Iopen Paria, tota oppidum, in qua obiectam beluae
Andromedam ferunt, et iam dicta Arados, inter quam et 
continentem L cubita alto mari, ut auctor est Mucianus,
e fonte dulcis aqua tubo coriis facto usque a vado trahitur . 
 (35) Pamphylium mare ignobiles insulas habet, Cilicium
ex quinque maximis Cyprum, ad ortum occasumque Ciliciae

 

ac Syriae obiectam, quondam novem regnorum sedem.
huius circuitum Timosthenes CCCCXXVII. D p. prodidit,
Isidorus CCCLXXV. longitudinem inter duo promunturia,
Clidas et Acamanta , quod est ab occasu , Artemidorus
 CLXII .D , Timosthenes CC ; vocatam ante Acamantida
Philonides, Cerastim Xenagoras et Aspeliam et Ama-
thusiam et Macar i am , Astynomus Crypton et Colinian .
oppida in ea XV , Nea Paphos , Palaepaphos , Curias, Citium,
Corinaeum , Salamis , Amathus , Lapethos , Soloe , Tamasos ,
Epidaurum , Chytri , Arsinoe, Carpasium, Golgoe . fuere et 
Ciny r ia , Mareum , Idalium . abest ab Anemurio Ciliciae L???.
mare quo d praetenditur vocant Aulona Cilicium . in eodem 
situ El a eusa insula est et quattuor ante promunturium ex
adverso Syriae Clides rursusque ab altero capite Stiria ,

 

contra Neam Paphum Hier a Cepia , contra Salamina 
Salaminiae, in Lycio autem mari I d yris , Telendos , Atte-
lebussa , Cypriae tres steriles et Dionysia, prius Charaeta 
dicta, dein contra Tauri promunturium pestiferae navigantibus
Chelidoniae totidem, ab i is cum oppido Leucolla , Pactyae ,
Lasia , Nymphais, Macris, Megista , cuius civitas interiit.
multae deinde ignobiles, sed contra Chimaeram Dolichiste,
Choerogylion , Crambusa , R h oge, Xenagora VIII , Daedaleon 
duae , Cryeon tres, Strongyle et contra Sidyma Antiochi
Glaucumque versus amnem Lagusa , Macris , Didymae , Hel-
bo , Scope, Aspis et, in qua oppidum interiit, Telandria proxi-
maque Cauno Rhodusa . 
 (36) Sed pulcherrima est libera Rhodos , circuitu
 CXXV aut, si potius Isidoro credimus, CIII , habitata ur-

 

bibus Lindo, Camiro , Ialyso , nunc Rhodo. distat ab
Alexandria Aegypti DLXXXIII , ut Isidorus tradit, ut
Eratosthenes, CCCCLXVIIII , ut Mucianus D???, a Cypro
 CLXXVI . vocitata est antea Ophiusa , Asteria , Aethria ,
Trinacrie , Cor y mbia , P o eeessa , Atabyria ab rege, dein 
Macaria et Oloessa . Rhodiorum insulae Carpathus, quae
mari nomen dedit, Casos, Ha g ne , E u limna, N isyros , distans
a Cnido XV .D, Porphyris antea dicta, et eodem tractu
media inter Rhodum Cnidumque Syme ; cingitur XXXVII .D,
portus benigne praebet VIII . praeter eas circa Rhodum
Cyclop i s , Teganon , Cordylusa , Diabatae IIII, Hymos , Chalce 
cum oppido, T eutlusa , Narthecusa , Dimastos, Progne et a

 

Cnido Cisserusa , Therionarcia , Calydne cum tribus oppidis,
Notio, Nisyro, Mendetero , et in Arconneso oppidum Ceramus .
in Cariae ora quae vocantur Argiae numero XX et H y etusa ,
Lepsia, Leros . nobilissima autem in eo sinu Coos , ab
Halicarnaso XV distans, circuitu C???, ut plures existimant,
Merope vocata, Cea , ut Staphylus, Meropis, ut Dionysius,
dein Nymphaea. mons ibi Prion; et Nisyron abruptam
illi putant, quae Porphyris antea dicta est . Caryanda cum
oppido, nec procul ab Halicarnaso Pidossus ; in Ceramico
autem sinu Priaponesos, Hipponesos, Pserima , Lampsa,
Aemyndus , Passala, Crusa , Pyrraethusa , Sepiusa , Melano 
paulumque a continente distans quae vocata est Cinaedopolis,
probrosis ibi relictis a rege Alexandro. 
 (37) Ioniae ora Aegeas et Corseas habet et Icaron,
de qua dictum est, Laden , quae prius Late vocabatur, 
atque inter ignobiles aliquot duas Camelitas Mileto vicinas,
Mycalae Trogilias tres, Philion , Argennon, Sandalion, Samon

 

liberam, circuitu LXXXVII .D aut, ut Isidorus, C???. Parthe-
niam primum appellatam Aristoteles tradit, postea
Dryusam , deinde Anthemusam ; Aristocritus adicit
Melamphyllum , dein Cyparissiam , alii Parthenoarrhusam ,
Stephanen . amnes in ea Imbrasus , Chesius, Hibiethes ,
fontes Gigartho , Leucothea , mons Cercetius . adiacent
insulae Rhypara, Nymphaea, Achillea. 
 (38) Par claritate ab ea distat XCIIII cum oppido
Chios libera , quam Aethaliam Ephorus prisco nomine
appellat, Metrodorus et Cleobulus Chiam a Chione
nympha, aliqui a nive, et Macrim et Pityusam. montem
hahet Pelinnaeum , marmor Chium. circuitu CXXV colligit ,
ut veteres tradidere, Isidorus VIIII adicit. posita est
inter Samum et Lesbum, ex adverso maxime Erythrarum.
 finitimae sunt Tellusa , quam alii Daphnusam scribunt,
Oenusa , Ela phitis , Euryanassa, Arginusa cum oppido. iam

 

hae circa Ephesum et quae Pisistrati vocantur Anthinae ,
Myonnesos , D ia r rh eusa - in utraque oppida intercidere —,
P oro selene cum oppido, Cerciae , Halone , Commone, Illetia,
Lepria, A ethre, Sph a eria , Procusae , Bolbulae, Pheate ,
Priapos , Syce , Melane , Aenare , Sidusa, Pele , Dr y musa ,
Anhydros, Scopelos, Sycusa , Marathusa, Psile, Perirrheusa 
multaeque ignobiles. clara vero in alto Teos cum oppido,
a Chio LXXII .D , tantundem ab Erythris. iuxta Zmyrnam 
sunt Peristerides, Carteria, Alopece, Elaeusa , Bacchina ,
Pystira , C r ommy o nesos , Megale, ante Troada Ascaniae,
Plateae tres, dein Lamiae, Plitaniae duae, Plate, Scopelos,
Getone , Arthedon , Coele , Lagusae , Didymae . 
 (39) Clarissima autem Lesbos, a Chio LXV , Himerte 
et Lasia , Pelasgia, Aegira, Aethiope , Macaria appellata.

 

fuit VIIII oppidis incluta: ex his Pyrrha hausta est mari,
Arisbe terrarum motu subversa, Antissam Methymna traxit
in se, ipsa VIIII urbibus Asiae in XXXVII p. vicina. et
Agamede obiit et Hiera; restant Eresos, Pyrrha et libera
Mytilene , annis MD potens. tota insula circuitur , ut
Isidorus, CLXVIII , ut veteres, CXCV . montes habet
Lepet y mnum , Ordymnum , Macistum , Creonem, Olympum.
a proxima continente abest VII . D p. insulae adpositae
Sandalium , Leucae V, ex iis Cydo nea cum fon te calido.
Arg i nusae ab Aege IIII p. distant. dein P h el l usa , Pedna.
extra Hellespontum adversa Sigeo litori iacet Tenedus,
Leucop h r y s dicta et Phoenice et Lyrnesos ; abest a Lesbo
 LVI , a Sigeo XII .D.

(40) Impetum deinde sumit Hellepontus, et mare 
incumbit, verticibus limitem fodiens, donec Asiam abrumpat
Europae. promunturium id appellavimus Trapezam . ab 
eo X??? p. Abydum oppidum, ubi angustiae VII stadiorum.
deinde Percote oppidum et Lampsacum , antea Pityussa 

dictum, Parium colonia quam Homerus Adrastiam appellavit,
oppidum Priapos, amnis Aesepus , Zelia, Propontis — ita
appellatur ubi se dilatat mare —, flumen Granicum, Artace 
portus ubi oppidum fuit. ultra insulam continenti iunxit
Alexander, in qua oppidum Milesiorum Cyzicum, ante
vocitatum Arc t onnesus et Dolionis et Didymis , cuius a
vertice mons Didymus. mox oppida Placia, Ariace , Scylace,
quorum a tergo mons Olympus, Mysius dictus, civitas
Olympena, amnes Horisius et R hy ndacus , ante Lycus
vocatus; oritur in stagno Artynia iuxta Miletopolim, recipit 
Ma c eston et plerosque alios, Asiam Bithyniamque dister-
minans. ea appellata est Cronia, dein Thessalis , dein
Malianda et Strymonis. hos Homerus Halizonas dixit,
quando praecingitur gens mari. urbs fuit inmensa Atussa 
nomine, nunc sunt XII civitates, inter quas Gordiu Come ,
quae Iuliopolis vocatur. in ora Dascylos, dein flumen
Gelbes et intus Helgas oppidum, quae Germanicopolis, alio
nomine Booscoete, sicut Apamea, quae nunc Myrlea 
Colophoniorum , flumen Echeleos , anticus Troadis finis et
Mysiae initium. postea sinus in quo flumen Ascanium,

 

oppidum Bryalion , amnes Hylas et Cios cum oppido eiusdem
nominis, quod fuit emporium non procul accolentis Phrygiae,
a Milesiis quidem conditum, in loco tamen qui Ascania Ph rygiae vocabatur. quapropter non aliubi aptius de ea
dicatur. 
 (41) Phrygia, Troadi superiecta populisque a promun-
turio Lecto ad flumen E c h eleum praedictis, septentrionali
sui parte Galatiae contermina, meridiana Lycaoniae , Pisidiae ,
Mygdoniae , ab oriente Cappadociam attingit. oppida ibi 
celeberrima praeter iam dicta Ancyra , Andria, Celaenae, 
Colossae, Carina, Coti aï n , Ceraine , Conium, Mid a ïum .
sunt auctores transisse ex Europa Moesos et Brygos et
T hy nos , a quibus appellentur Mysi, Phryges , Bithyni. 
 (42) Simul dicendum videtur et de Galatia, quae
superposita agros maiore ex parte Phrygiae tenet caputque
quondam eius Gordium . qui partem eam insedere Gallorum
Tolostobogi et Voturi et Ambitouti vocantur; qui Maeoniae
et Paphlagoniae regionem, Trogmi . praetenditur Cappadocia 
a septentrione et solis ortu, cuius uberrimam partem

 

occupavere Tectosages. ac toto tr actu gentes quidem hae,
populi vero ac tetrarchiae omnes numero CXCV. oppida
Tectosagum Ancyra, Trogmorum Tavium, T ol ostob og iorum 
Pisinuus . praeter hos celebres A t talenses , A r assenses ,
Comenses , Di ct ienses , Hierorenses , Lystreni , Neapolitani,
Oeandenses, Seleucenses, Sebasteni , Timoniacenses , Theba-
seni . attingit Galatia et Pamphyliae Cabaliam et Milyas
qui circa Barim sunt et Cyllanicum et Or oa n d icum Pisidiae
tractum, item Lycaoniae partem Obizenen . flumina sunt
in ea praeter iam dicta Saggarium et Gallus, a quo nomen
traxere Matris deum sacerdotes. 
 (43) Nunc reliqua in ora. a Cio intus in Bithynia
Prusa , ab Hannibale sub Olympo condita — inde Nicaeam XXV p. interveniente Ascanio lacu —, dein Nicaea in
ultimo Ascanio sinu, quae prius Olbia et Prusias , item

 

altera sub H y pio monte. fuere Pythopolis, Parthenopolis,
C o r y phanta . sunt in ora amnes Aesius, Bryazon , Plataneus,
Areus , Aesyros , Geudos , qui et Chrysorroas , promunturium
in quo Megarice oppidum fuit. inde Craspedites sinus
vocabatur, quoniam id oppidum velut in lacinia erat. fuit
et Astacum, unde et ex eo Astacenus idem sinus; fuit et
Libyssa oppidum, ubi nunc Hannibalis tantum tumulus.
e st in intimo sinu Nicomedia Bithyniae praeclara. Leucatas
promunturiun, quo includitur Astacenus sinus, a Nicomedia
 XXXVII .D p., rursusque coeuntibus terris angustiae perti-
nentes usque ad Bosporum Thracium . in his Calc h adon 
libera, a Nicomedia LXII .D p., Procerastis ante dicta, dein
Colpusa , postea C aecorum oppidum, quod locum eligere
nescissent, VII stadiis distante Byzantio, tanto feliciore
omnibus modis sede. ceterum intus in Bithynia colonia
Apamena, Agrippenses, Iuliopolitae, Bithynion. flumina
Syrium, Laphias, Pharnacias , Alces, Serinis , Lilaeus , Scopas ,
Hieros , qui Bithyniam et Galatiam disterminat. ultra
Calchadona Chrysopolis fuit, dein Nicopolis , a qua nomen

 

etiamnum sinus retinet, in quo portus Amyci . dein
Naulochum promunturium, Estiae , templum Neptuni. Bos-
porus, D p. intervallo Asiam Europae iterum auferens, abest
a Calchadone XII .D p ., inde fauces primae VIII .DCCL p., ubi
Spiropolis oppidum fuit. tenent oram omnem Thyni , inte-
riora Bithyni. is finis Asiae est populorumque CCLXXXII,
qui ad eum locum a fine Lyciae numerantur. spatium Helle-
sponti et Propontidis ad Bosporum Thrac i um CCX XXVIIII p .
diximus. a Calchadone Sig e um Isidorus CCCXXII .D p. 
tradit. 
 (44) Insulae in Propontide ante Cyzicum Elaphonnesus ,
unde Cyzicenum marmor, eadem Neuris et Proconnesus 
dicta. secuntur Ophiusa , A canthus , Phoebe, Scopelos ,
Porphyrione, Halone cum oppido, Delphacie , Polydora,
Art a caeon cum oppido. est et contra Nicomediam Demon-
nesos , item ultra Heracleam adversa Bithyniae Thynias,
quam barbari Bithyniam vocant . est et Antiochia et

 

contra fauces Rhyndaci Besbicos , XVIII p. circuitu . est 
et Elaea et duae Rhodusae , Erebinthote , Megale, Chalcitis,
Pityodes .

Pontus Euxinus , antea ab inhospitali feritate
Axinus appellatus , peculiari invidia naturae sine ulla fine
indulgentis aviditati maris et ipse in ter Europam Asiamque 
funditur. non fuerat satis oceano ambisse terras et partem
earum aucta inanitate abstulisse, non inrupisse fractis 
montibus Calpeque Africae avolsa tanto maiora absorbuisse
quam reliquerit spatia, non per Hellespontum Propontida
infudisse iterum terris devoratis: a Bosporo quoque in
aliam vastitatem panditur nulla satietate, donec exspatianti 

lacus Maeotii rapinam suam iungant . invitis hoc accidisse
terris indicio sunt tot angustiae atque tam parva naturae
repugnantis intervalla, ad Hellespontum DCCCLXXV p., ad 
Bosporos duos vel bubus meabili transitu — unde nomen
ambobus —, etiam quaedam in dissociatione germanitas
concors: alitum quippe cantus canumque latratus invicem
audiuntur, vocis etiam humanae commercia, inter duos
orbes manente conloquio, nisi cum id ipsum auferunt venti.
 mensuram Ponti a Bosporo ad Maeotium lacum quidam
fecere | XIII |. XXXVIII .D , Eratosthenes C??? minorem.
Agrippa a Calchadone ad Phasim X , inde Bosporum
Cimmerium CCCLX . nos intervalla generatim ponimus 
conperta in aevo nostro, quando etiam in ipso ore Cimmerio 
pugnatum est. 
 Ergo a faucibus Bospori est amnis Rebas , quem
aliqui Rhesum dixerunt. dein Syris , portus Calpas, Sangaris 
fluvius ex inclutis. oritur in Phrygia, accipit vastos amnes,
inter quos Tembrogium et Gallum, idem Sagiarius pleris-
que dictus, Coralius , a quo incipiunt Mariandyni , sinus
oppidumque Heraclea, L y co flumini adpositum— abest

 

a Ponti ore CC —, portus Acone , veneno aconito dirus,
specus Acherusia, flumina Paedopides , Callic h orum , Sonautes,
oppidum Tium, ab Heraclea XXXVIII p., fluvius Billis .

(2) ultra quem gens Paphlagonia, quam P y laem e niam 
aliqui dixerunt, inclusam a tergo Galatia , oppidum Mastya 
Milesiorum, dein Cromna, quo loco Enetos adicit Nepos
Cornelius, a quibus in Italia ortos cognomines eorum
Venetos cre di de be re putat , Sesamon oppidum, quod nunc
Amastris, mons C y torus , a Tio LXIII p., oppida Cimolis ,
Stephane , amnis Parthenius. promunturium C a rambis 
vasto excursu abest a Ponti ostio CCCXXV au t, ut aliis
placuit, CCCL , tantundem a Cimmerio aut, ut aliqui
maluere, CCCXII . D. fuit et oppidum eodem nomine et
aliud inde Armine , nunc est colonia Sinope, a Cytoro CLXIIII , flumen Varecum , gens Cappadocum, oppidum
Caturia G azelum , amnis Hal y s , a radicibus Tauri per
Cataoniam Cappadociamque decurrens, oppida Gangre ,

 

Carusa , Amisum l iberum , a Sinope CXXX , eiusdemque
nominis sinus tanti recessus, ut Asiam paene insulam
faciat CC h aut amplius per continentem ad Issicum
Ciliciae sinum. quo in omni tractu proditur tres tantum
gentes Graecas iure dici, Doricam, Ionicam, Aeolicam,
ceteras barbarorum esse. Amiso iunctum fuit oppidum
Eupatoria , a Mithridate conditum; victo eo utrumque
Pompeiopolis appellatum est.

(3) Cappadocia intus habet coloniam Claudi Cae-
saris Archelaidem, quam praeflu it a m n i s Halys , oppida
Comana, quod Salius , Neocaesaream , quod Lycus,Amasiam,
quod I ris , in regione hoc G azacena , in Colopene vero
Sebastiam et Sebastopolim — haec parva, sed paria supra
dictis –, reliqua sui parte Melitam, a Samiramide con-
ditam haud procul Euphrate, Diocaesaream, Tyana, Casta-
 bala , Magnopolim, Zelam et sub monte Arga eo Mazacum ,
quae nunc Caesarea nominatur. Cappadociae pars praetenta 
Armeniae Maiori Melitene vocatur, Commagenis Cataonia,
Phrygiae Ga r sauritis , S argaurasana , Cammaneni , Galatiae

 

Morimene , ubi disterminat eas Cappadox amnis, a quo
nomen traxere antea Leucosyri dicti. a Neocaesarea supra 
dicta Minorem Armeniam Lycus amnis disterminat. est
et Coeranus intus clarus, in ora autem ab Amiso oppidum
et flumen Chadisia , Lycastum, a quo T h emiscyrena regio,
(4) Iris flumen deferens Lycum. civitas Ziela intus, nobilis
clade Triarii et victoria C. Caesaris. in ora amnis Ther-
modon, ortus ad cast ell um quod vocant Phanorian , praeter-
que radices Amazoni montis lapsus. fuit oppidum eodem
nomine et alia quinque, Amazoniu m , Themiscyra, Sotira ,
Amasia, Coma n a , nunc Matium .

gentes G en et arum ,
Chalybum, oppidum Cotyorum, gentes Tibareni, M o ssyni 
notis signantes corpora, gens Macrocephali , oppidum
Cerasus, portus Cordule , gentes Bechires , Buxeri , flumen
Melas, gens Machorones , Sid e ni flumenque Sidenum, quo
alluitur oppidum P o lemonium , ab Amiso CXX. inde

 

flumina I asonium , Melant h ium et ab Amiso LXXX Phar-
nacea oppidum, Tripolis castellum et fluvius, item Philo-
calia et sine fluvio Liviopolis, et a Pharnacea C??? Trape z us 
liberum, monte vasto clausum . ultra quod gens Armeno-
c h al y bes et Maior Armenia, XXX p. distans. in ora ante
Trapezunta flumen est Pyxites , ultra vero gens Sannorum 
Heniochorum , flumen Absarru m cum castello cognomine 
in faucibus, a Trapezunte CXL . eius loci a tergo montium
Hiberia est, in ora vero Heniochi, Ampreutae , Lazi, flumina
Acampseon , Isis, Nogrus , Bath y s , gentes Col c horum , oppidum
Matium , flumen Heracleum et promunturium eodem nomine
clarissimusque Ponti Phasis. oritur in Moschis , navigatur
quamlibet magnis navigiis XXXVIII .D p., inde minoribus
longo spatio, pontibus CXX pervius. oppida in ripis
habuit conplura, celeberrima T y ndarida , Cir c a eum, Cygnum 
et in faucibus Phasim. maxime autem inclaruit A ea ,
 XV p . a mari, ubi Hippos et Cyan e os vasti amnes e diverso

 

in eum confluunt; nunc habet Surium tantum, et ipsum
ab allne influente ibi cognominatum usque quo magnarum
naviutm capacem esse diximus. et alios accipit fluvios
magiitudine numeroque mirabiles, inter quos G laucum .
in ore eius insula est sine nomine, ab Absarro LXX .
 index aliud flumen C h arien , gens Saltiae , antiquis Pht h iro-
phagi dicti, et alia Sanni , flumen Chobum , e Caucaso per
Stuanos fluens, dein Rhoan , regio Egritice , amnes Siga m a ,
Thersos , Astel e phus , Chrysor rh oas, gens Absilae, castellum
Se b astopolis, a Phaside C???, gens Sanigarum , oppidum
Cygnus, flumen et oppidum Penius . deinde multis nomi-
nibus Henioc h orum gentes.

(5) Subicitur Ponti regio Colica , in qua iuga
Caucasi ad Ripaeos montes torquentur, ut dictum est, 
altero latere in Eu x inum et Maeotium devexa, altero in
Casplum et Hyrcanium mare. reliqua litora ferae nationes,
tenerit Me l anc h laeni , Coraxi, urbe Colchorum Dioscuriade 
iuxta fluvium Anthemunta nune deserta, quondam adeo

 

clara, ut Timosthenes in ear CCC nationes dissimilibus
linguis descendere prodiderit; et postea a nostris CXXX
interpretibus negotia gesta ibi. sunt qui conditam eam
ab Amphito et Telchio , Castoris ac Pollucis aurigis, putent,
a quibus ortam Heniochorum gentem fere constat. C??? a 
Dioscuriade oppidum Heracle um distat , a Sebastopoli LXX .
Achaei , Mardi , Cercetae , post eos Ser ac i , Cephalotomi. in
intimo eo tractu Pityus oppidum opulentissimum ab Heni-
ochis direptum est. a tergo eius Epagerritae , Sarmatarum
populus in Caucasi iugis, post quae Sauromatae. ad hos
profugerat Mithridates Claudio principe narravitque Thalos i is esse confines, qui ab oriente Caspii maris fauces
attingerent ; siccari eas aestu recedente. in ora autem
eiuxta Cercetas flumen Icarus, Achaei cum oppido Hiero
et flumine, ab Heracleo CXXXVI . inde promunturium
Crunoe , a quo supercilium arduum tenent T o retae , civitas
Sindica, ab Hiero LXVII .D , flumen Setheries .

inde ad
Bospori Cimmerii introitum LXXXVIII .D . 
 
 (6) Sed ipsius paeninsulae inter P on tum et Maeotium 
lacum excurrentis non amplior LXVII .D p. longitude est,
latitudo nusquam infra duo iugera; Eonem vocant. ora
ipsa Bospori utrimque ex Asia atque Europa curvatur in
Maeotim. oppida in aditu [Bospori primo ] Hermonasa ,
dein Cepoe Milesiorum, mo x Stratoclia et Phanagoria ac
paene desertum Apaturos ultumoque in ostio Cimmerium ,
quod antea Chimerion voeabatur.

inde Maeotis lacus,
in Europa dictus. 
 
 (7) A Cimmerio accolunt Maeotici, V ali , Ser b i,
Serrei , Scizi , Gnissi . dein Tanain amnem gemino ore
influentem incolunt Sarmatae , Medorum, ut ferunt, suboles,
et ipsi in multa genera divisi. primi Sauromatae G ynaeco -
 c ratumenoe, Amazonum conubia; dein Naevazae , Coita e ,
Cizici , Messeniani, Co s toboei , Zecetae , Zigae , Tindari ,

 

Thussagetae , Tyrcae usque ad solitudines saltuosis con-
vallibus asperas, ultra quas Arimphaei , qui ad Ripaeos
pertinent montes. Tanaim ipsum Scythae Si li m vocant,
Maeotim Temarundam , quo significant matrem maris.
oppidum in Tanais quoque ostio. tenuere finitima primo 
Cares, dein Clazomeni et Maeones , postea Panticapaeenses .
sunt qui circa Maeotim ad Ceraunios montes has tradant 
gentes: a litore Napitas supraque Essedonas Colchis iunctos
montium cacuminibus, dein Camacas , Oranos, Autacas ,
Mazamacas , Cantiocaptas , Agamathas , Picos , Rymosolos ,
Acascomarcos et ad iuga Caucasi Icatalas , Imadochos 
Ramos , Anclacas , Tydios , Carastaseos, Authiandas ; Lagoum
amnem ex montibus Catheis, in quem defluat Opharus,

 

ibi gentes Cauthadas , Opharitas; amnes Menotharum,
Imit y en ex montibus Cissiis ; in f r a Acdeos , Carnas , Vs-
cardeos , Accisos , Gabros, Gegaros circaque fontem Imityis 
Imit y os et Apartaeos . alii influxisse eo Scythas Auchetas ,
Atherneos , Asampatas, ab i is Tanaitas et Napaeos viritim
deletos. aliqui flumen Ocharium labi per Canticos et
Sapaeos , Tanain vero transisse Satharcheos Herticheos ,
Spondolicos, Synhietas, Anasos , Issos, Cataeetas , Tagoras ,
Caronos, Neripos, Agandaeos, Meandaraeos , Satharcheos 
Spalaeos .

(8) Peracta est interior ora ac loca amnesque ,
accolae: nune reddatur ingens in mediterraneo si t us , in
quo multa aliter ac veteres proditurum me non eo in-
fitias, anxia perquisita cura rebus nuper in eo situ gestis
a Domitio Corbulone regibusque inde missis supplicibus

 

aut re g um liberis obsidibus. ordiemur autem a Cappa-
docum gente. longissime haec Ponticarum omniwun in-
trorsus recedens Minorem Armeniam Maioremque et Com-
magenen laevo suo latere transit, dextro vero omqes in
Asia dictas gentes, plurimis superfusa populis, magnoque
impetu scandens ad ortum solis et Tauri iuga transit
Lycaoniam, Pisidiam, Ciliciam, vadit super Antiochiae
tractum et usque ad Cyrresticam eius regionem parte sua
quae vocatur Cataonia contendit. itaque ibi longitudo
Asiae XII .L??? efficit, latitudo DCXL .

(9) Armenia autem Maior incipit a Parihedris 
montibus, Euphrate amne, ut dictum est, aufertur Cappa- 
dociae et, qua discedit Euphrates, Mesopotamiae haut
minus claro amne Tigri. utrumque fundit ipsa et initium
Mesopotamiae facit inter duos amnes ex iturae ; quod interest 
ibi, tenent Arabes Or roe i . sic finem usque in -Adiabenen 
perfert, ab ea transversis iugis inclusa latitudinem in
laeva pandit ad Cyrum amnem transversa Araxen , longi-
tudinem vero ad Minorem usque Armeniam, Absarro amne
in Pontum defluente et Parihedris montibus, qui fundunt
Absarrum , disc r eta ab illa. 
 (10) C yr us oritur in Heniochis montibus, quos alii
Coraxicos vocavere, Araxos eodem monte quo Euphrates,

 

VI p. intervallo, auctusque amne Vsi et ipse, ut plures
existimavere, Cyro defertur in Caspium mare. oppida
celebrantur in Minore Caesarea , A za , Nicopolis, in Maiore
Arsam osa ta Euphrati proximum, Tigri C ar c athiocerta , in
excelso autem Tigranocerta, at in campis iuxta Araxen
Artaxata. universae magnitudinem Aufidius quinquagiens
centena milia prodidit, Claudius Caesar longitudinem
a Dascusa ad confinium Caspii maris XIII p., latitudinem
dimidium eius Tigranocerta ad Hiberiam. dividitur, quod
certum est, in praefecturas, quas strategias vocant, quas-
dam ex his vel singula regna quondam, barbaris nominibus
CXX . claudunt eam montes ab oriente, sed non statim
Cerauni nec Adiabene regio. quod interest spatii, Cepheni 
tenent; ab his iuga ultra Adiabeni tenent, per convalles
autem proximi Armeniae sunt Menobardi et Moscheni.
Adiabenen Tigris et montes invii cingunt. ab laeva eius
regio Medorum est ad prospectum Caspii maris. ex
oceano hoc, ut suo loco dicemus, infunditur, totumque 
Caucasis montibus cingitur. incolae per confinium Arme-
niae nunc dicentur.

(11) Planitiem omnem a Cyro usque Albanorum

 

gens tenet, mox Hiberum, discreta ab i is amne Ocazane 
in Cyru m Caucasis montibus defluente. praevalent oppida
Albaniae Cabalaca , Hiberiae Harmas t us iuxta flumen , Neoris.
regio Thasie et Thriare usque ad Par i hedros montes.
ultra sunt Colchicae solitudines, quarum a latere ad
Ceraunios verso Armenoc h al y bes habitant et Moschorum
tractus ad Hiberum amnem in Cyrum defluentem et infra
eos Sacasani et deinde Macerones ad flumen Absarrum .
sic plana aut devexa optinentur. rursus ab Albaniae
confinio tota montiun fronte gentes Silvorum fera e et
infra Lupeniorum , mox Diduri et Sodi.

(12) Ab iis sunt Portae Caucasiae, magno errore
multis Caspiae dictae, ingens naturae opus montibus
interruptis repente, ubi fores a d ditae ferratis trabibus,
subter medias amne diri odoris fluente citraque in rupe
castello, quod vocatur Cumania, communito ad arcendas
transitu gentes innumeras, ibi loci terrarum orbe portis
discluso, ex adverso maxime H a rmasti oppidi Hiberum.
a Portis Caucasis per montes Gurdinios Valli, Suani , in-
 domitae gentes, auri tamen metalla fodiunt. ab his ad

 

Pontum usque Heniochorum plurima genera, mox Ac h ae-
orum . ita se habet haec terrarum e clarissimis. aliqui
inter Pontum et Caspium mare CCCLXXV p. non amplius
interesse tradiderunt, Cornelius Nepos CCL : tantis
iterum angustiis infestatur Asia. Claudius Caesar a
Cimmerio Bosporo ad Caspium mare CL prodidit eaque
perfodere cogitasse Nicatorem Seleucum quo tempore sit
ab Ptol e maeo Cerauno interfectus. a Portis Caucasiis ad
Pontum CC esse constat fere.

(13) Insulae in Ponto Plan c tae sive Cyaneae
sive Symplegades; deinde Apollonia Thynias dicta, ut
distingueretur ab ea quae est in Europa — distat a 
continente p. M, cingitur III — et contra Pharnaceam
Chalceritis , quam Graeci Ariam dixerunt Martique sacram 
et in ea volucres cum advenis pugnasse pinnarum ictu .

(14) Nunc omnibus quae sunt Asiae interiora
dictis Ripaeos montes transcendat animus extraque litore 
oceani incedat. tribus hic partibus caeli adluens Asiam
Scythicus a septentrione, ab oriente Eous, a meridie In-
dicus vocatur varieque per sinus et a c cola rum conplura

 

nomina dividitur. verumn Asiae quoque magna portio ad-
posita septentrioni iniuria sideris rigens vastas solitudines
habet. ab extremo aquilone ad initium orientis aestivi
Scythae sunt. extra eos ultraque aquilonis initia Hyper-
boreos aliqui posuere, pluribus in Europa dictos. primum 
inde noscitur promunturium C e lticae Lytharmis , fluvius 
Carambucis, ubi lassata cum siderum vi Ripaeorum mon-
tium deficiunt iuga, ibique Arimphaeos quosdam accepimus ,
haut dissimilem Hyperboreis gentem. sedes illis nemora,
alimenta bacae, capillus iuxta feminis virisque in probro
existimatus , ritus clementes . itaque sacros haberi narrant
inviolatosque esseetiam feris accolarum populis , nec ipsos
modo, sed illos quoque qui ad eos profugerint . ultra eos
plane iam Scythae, Cimmerii, Cis s i, Ant h i , Georgi et Ama-
 zonum gens, haec usque ad Caspium et Hyrcanium mare. 
 (15) Nam et inrumpit e Scythico oceano in aversa 
Asiae; pluribus nominibus accolaram appellatum cel e ber r i-
mum e s t duobus, Caspium et Hyrcanium . non minus hoc

 

esse quam Pontum Euxinum Clitarchus putat, Erato-
sthenes ponit et mensuram ab exortu et meridie per
Cadusiae et Albaniae oram V???.CCCC stadia, inde per An a-
 r iacos , Amar d os , Hyrcanos ad ostium Zoni fluminis IIII . DCCC ,
ab eo ad ostium Iaxartis MM .CCCC, quae summa efficit
 XV . LXXV p. Artemidorus hinc detrahit XXV p . Agrippa
Caspium mare gentesque quae circa sunt et cum i is
Armeniam, determinatas ab oriente oceano S erico , ab
occidente Caucasi iugis , a meridie Tauri, a septentrione
oceano Scythico , p atere qua cognitum est CCCCLXXX in
longitudinem, in latitudinem CCXC prodidit. non desunt 
vero qui eius maris universum circuitum a freto XXV p .
tradunt. 
 Inrumpit autem artis faucibus et in longitudinem
spatiosis atque , ubi coepit in latitudinem pandi , lunatis
obliquatur cornibus, velut ad Maeotium lacum ab ore
descendens , sicilis , ut auctor est M. Varro, similitudine.
primus sinus appellatur Scythicus; utrimque enim accolunt
Scythae angustias et inter se commeant, hinc Nomades et

 

Sauromatae multis nominibus, illinc Abzoae non paucioribus.
ab introitu dextra mucronem ipsum faucium tenent Vdini ,
Scytharum populus, dein per oram Albani, ut ferunt, ab
Iasone o rti , und e quod mare ibi est Albanum nominatur.
haec gens superfusa montibus Caucasis ad Cyrum amnem,
Armeniae confinium atque Hiberiae, descendit, ut dictum 
est. supra maritima eius Vdinorumque gentem Sarmatae ,
Vti, A orsi , Aroteres praetenduntur, quorum a tergo indi-
catae iam Amazones Sauromatides. flumina per Albaniam 
decurrunt in mare Casus et Albanus , dein Cambyses, in
Caucasis ortus montibus, mox Cyrus, in Coraxicis, uti 
diximus. oram omnem a Caso praealtis rupibus accessum ne gare per CCCCXXV p. auctor est Agrippa. a Cyro
Caspium mare vocari incipit; accolunt Caspi. 
 Corrigendus est in hoc loco error multorum, etiam
qui in Armenia res proxime cum Corbulone gessere.
namque ii Caspias appellavere Portas Hiberiae, quas
Caucasias diximus vocari, situsque depicti et inde missi 
hoc nomen inscriptum habent. et Neronis principis
comminatio ad Caspias Portas tendere dicebatur, cum

 

peteret illas, quae per Hiberiam in Sarmatas tendunt, vix
ullo propter oppositos montes aditu ad Caspium mare.
sunt autem aliae Caspiis gentibus iunctae, quod dinosci
non potest nisi comitatu rerum Alexandri Magni. 
 (16) Namque Persarum regna, quae nunc Parthorum
intellegimus, inter duo maria Persicum et Hyrcanium
Caucasi iugis attolluntur. utrimque per devexa laterum
Armeniae Maiori a frontis parte, quae vergit in Commagenen,
Cephenia , ut diximus, copulatur eique Adiabene , Assyriorum 
initium, cuius pars est Arbilitis , ubi Darium Alexander
debellavit, proxime Syriae . totam eam Macedones M y gdoniam 
cognominaverunt a similitudine. oppida Alexandria, item
Antiochia quam Nesebin vocant; abest ab Artaxatis DCCL p.
fuit et Ninos , inposita Tigri , ad solis occasum spectans,
quondam clarissima. reliqua vero fronte, quae tendit ad
Caspium mare, Atrapatene , ab Armenia e Otene regione
discreta Araxe. oppidum eius Gazae , ab Artaxat is CCCCL 
p., totidem ab Ecbatanis Medorum, quorum pars sunt
Atrapateni .

(17) Ecbatana , caput Mediae , Seleucus rex con-
didit , a Seleucia Magna DCCL p., a Portis vero Caspiis

 XX . reliqua Medorum oppida Phisganzaga , Apamea, Rhagiane 
cognominata . causa Portarum nominis eadem quae supra, 
interruptis angusto transitu iugis ita ut vix singula meent
plaustra , longitudine VIII p., toto opere manu facto. dextra
laevaque ambustis similes inpendent scopuli sitiente tractu
per XXVIII p. angustias impedit corrivatus salis e cautibus 
liquor atque eadem emissus; praeterea serpentium multitudo
nisi hieme transitum non sinit .

Adiabenis conectuntur Carduchi quondam dicti, 44
nunc Cordueni , praefluente Tigri, his Pratitae παρ᾽ ὁδόν 
appellati, qui tenent Caspias Portas. i is ab latere altero
occurrunt deserta Parthiae et Citheni iuga. mox eiusdem
Parthiae amoenissimus situs , qui vocatur Choara. duae
urbes ibi Parthorum oppositae quondam Medis, Calliope 
et alia in rupe Issatis ; ipsum vero Parthiae caput Hecatom-
pylos ; abest a Portis CXXXIII p. ita Parthorum quoque
regna foribus discluduntur. egressos Portis excipit protinus
gens Caspia ad litora usque, quae nomen portis et mari

 

dedit. laeva montuosa. ab ea gente retrorsus ad Cyrum
amnem produntur CCXXV p., ab eodem amne si subeatur 
ad Portas, DCC . hune enim cardinem Alexandri Magni
itinerum fecere ab i is Portis ad Indiae principiunm stadia
 XV . DCLXXXX prodendo , ad Bact r a oppidum, quod appellant
Zariasta , MMM. DCC, inde ad Iaxartem amnem V???.

(18) A Caspiis ad orientem versus regio est
Apavortene dicta et in ea fertilitatis inclutae locus Dareium ,
mox gentes T apyri , A nar ia ci , Staures , Hyrcani, a quorum
litoribus idem mare Hyrcanium vocari incipit a flumine
 Sideri. citra id amnes Maziris , Strator , omnia ex Caucaso.
sequitur regio Margiane apricitatis inclutae, sola in eo
tractu vitifera, undique inclusa montibus amoenis , ambitu
stadiorum M-D, difficilis aditu propter harenosas solitudines
per CXX p., et ipsa contra Parthiae tractum sita. in qua

 

Alexander Alexandriam condiderat, qua diruta a barbaris
Antiochus Seleuci filius eodem loco restituit Syrianam 
interfluente Margo , qui corrivatur in Zotha lac u ; maluerat
illam Antiochiam appellari. urbis amplitudo circumitur stadiis
LXX . in hanc Orodes Romanos Crassiana clade captos
deduxit. ab huius excelsis per iuga Caucasi protenditur
ad Bactros usque gens Mardorum fera, sui iuris. sub 
eo tractu gentes Orciani , Commori , Berdrigae , P harma c o-
trop h i , C h omarae , Cho a mani , Murrasiar ae , Mandruani ,
flumina Mandrum , Chindrum , ultraque Chorasmi, Gandari ,
Pariani , Zarang a e , Arasmi , Marotiani , Arsi, Gaeli , quos
Graeci Cadusios appellavere, Matiani , oppidum Heraclea,
ab Alexandro conditum, quod deinde subversum ac restitutum

 

Antiochus Achaida appellavit, Dribyces , quorum medios 
fines secat Oxusamnis, ortus in lacu Oaxo , Syrmatae ,
Oxyttagae , Moci , Bateni , Saraparae, Bactri, quorum oppidum
 Zariastes , quod postea Bactrum a flumine appellatum est.
gens haec optinet aversa montis Paropanisi exadversus 
fontes Indi; includitur flumine Ocho. ultra Sogdiani,
oppidum Panda et in ultimis eorum finibus Alexandria,
ab Alexandro Magno conditum . arae ibi sunt ab Hercule
ac Libero Patre constitutae, item Cvro et Samiramide 
atque Alexandro, finis omnium eorum ductus ab illa parte
terrarum, includente flumine laxarte , quod Scythae Silim 
vocant, Alexander militesque eius Tanain putavere esse.
transcendit eum amnem Demo dam as , Seleuci et Antiochi
regum dux, quem maxime sequimur in his, arasque
Apollini Didymaeo statuit.

(19) Vltra sunt Scytharum populi. Persae illos
Sa c as universos appellavere a proxima gente, antiqui

 

Aramios , Scythae ipsi Persas Chorsaros et Caucasum montem
Croucasim , hoc est nive candidum. multitude populorum
innumera et quae cum Parthis ex aequo degat. celeberrimi
eorum Sacae, Massagetae, Dahae , Essedones, Astacae ,
Rumnici , Pestici , Homodoti , Histi, Edones, Camae , Camacae ,
Euchatae , Cotieri , Authusiani , Psacae , Arimaspi , Antacati ,
Chroasai, Oetaei . ibi Napaei interisse dicuntur a Palaeis .
nobilia apud eos flumina Mandragaeum et Caspasum . nec
in alia parte maior auctorum inconstantia , credo propter innumeras vagasque gentes. haustum ipsius maris duleem
esse et Alexander Magnus prodidit et M. Varro talem
perlatum Pompeio iuxta res gerenti Mithridatico bello,
magnitudine haut dubie influentium amnium victo sale.
 adicit idem Pompei ductu exploratum, in Bactros septem
diebus ex India perveniri ad B ac t rum flumen quod in

 

Oxum influat, et ex eo per Caspium in Cyrum subvectos ,
et V n on a mplius dierum terreno itinere ad Phasim in
Pontum Indicas posse devehi merces. 
 Insulae toto eo mari multae, volgata una maxime
Zazata . 
 (20) A Caspio mari Scythicoque oceano in E o um 
cursus inflectitur, ad orientem conversa litorum fronte.
inhabitabilis eius prima pars a Scythico promunturio ob
nives; proxima inculta saevitia gentium. Anthropophagi 
Scythae insident humanis corporibus vescentes; ideo iuxta
vastae solitudines ferarumque multitude, haut dissimilem
hominum inmanitatem obsidens. iterum deinde Scythae
iterumque deserta cum beluis usque ad iugum incubans 
mari quod vocant Tabim . nec ante dimidiam ferme
longitudinem eius orae, quae spectat aestivum oriented,
inhabitatur illa regio. primi sunt hominum qui noscantur 
Seres, lanicio silvarum nobiles , perfusam aqua depectentes 
frondium canitiem, unde geminus feminis nostris labos 
redordiendi fila rursusque texendi: tam multiplici opere,
tam longinquo orbe petitur ut in publico matrona traluceat .
Seres mites quidem, sed et ipsi feris similes coetum

 

reliquorum mortalium fugiunt, commercia exspectant . primum
eorum noscitur flumen Psitharas , proximum Cambari, tertium
Lanos , a quo promunturium Chryse , sinus Cirnaba , flumen
Atianos , sinus et gens hominum Attacorum , apricis ab
omni noxio adflatu seclusa collibus, eadem, qua Hyperborei 
degunt , temperie. de i is privatim condidit volumen
Amometus , sicut Hecataeus de Hyperboreis . ab At t acoris 
gentes P h uni et Thocari et, iam Indorum, Casiri introrsus
ad Scythas versi — humanis corporibus vescuntur —,
Nomades quoque Indiae vagantur. su nt qui ab aquilone
contingi ab ipsis Ciconas dixere et Brisaros . 
 (21) Sed unde plane constent gentes, Hemodi montes
adsurgunt Indorumque gens incipit, non Eo o tantum
mari adiacens, verum et meridiano quod Indicum appellavimus . 
quae pars orienti e s t adversa , recto praetenditur
spatio ad flexum et initio Indici maris | XVIII | | LXXV | colligit ,

 

deinde qua e se flexit in meridiem, XXIIII . LXXV , ut
Eratosthenes tradit, usque ad Indum amnem, qui est
ab occidente finis Indiae. conplures autem totam eius
longitudinem XL dierum noctiumque velifico navium cursu
determinavere et a septentrione ad meridiem XXVIII . L???,
Agrippa longitudinis | XXXIII |, latitudinis | XIII | prodidit.
Posidonius ab aestivo solis ortu ad hibernum exortum
metatus est eam, adversam Galliam statuens, quam ab occi-
dente aestivo ad occidentem hibernum metabatur, totam a
favonio; itaque adversum eius venti adflatu m iuvar e Indiam
salubremque fieri haut dubia ratione docuit. alia illi caeli
facies, alii siderum ortus; binae aestates in anno, binae
messes, media inter illas hieme etesiarum flatus , nostra vero
bruma lenes ibi aurae , mare navigabile. gentes ei urbes-
que innumerae , si quis omnes persequi velit. etenim
patefacta est non modo Alexandri Magni armis regumque
qui successere e i , circumvectis etiam in Hyrcanium mare
et Caspium Seleuco et Antiocho praefectoque classis eorum 
Patrocle , verum et aliis auctoribus Graecis, qui cum
regibus Indicis morati, sicut Megasthenes et Dionysius

 

a Philadelpho missus, ex ea causa vires quoque gentium
prodidere. non tamen est diligentiae locus: adeo diversa
et incredibilia traduntur. Alexandri Magni comites
in eo tractu Indiae, quem is subegerit , scripserunt V???
oppidorum fuisse, nullum Co o minus , gentium VIIII , Indiam-
que tertiam partem esse terrarum omnium, multitudinem
populorum innumeram, probabili sane ratione: Indi enim
gentium prope soli numquam migravere finibus suis.
colliguntur a Libero Patre ad Alexandrum Magnum reges
eorum CLIII annis VI . CCCCLI ; adiciunt et menses III.
amnium mira vastitas; proditur Alexandrum nullo die
minus stadia DC navigasse Indo nec potuisse ante menses
V enavigare adiectis paucis diebus, et tamen minorem
Gauge esse constat. Seneca , etiam apud nos temptata
Indiae commentatione , LX amnes eius prodidit, gentes
duodeviginti centumque. par labos sit montes enumerare .
iunguntur inter se Imavus , Hemodus , Paropanisus , Caucasus ,
a quibus tota decurrit in planitiem inmensam et Aegypto
similem. 
 Verum ut terrena demonstratio intellegatur, Alexandri

 

Magni vestigiis insistimus . Diognetus et Baeton , itinerum
eius mensores, scripsere a Portis Caspiis Hecatompylon 
Parthorum quo t diximus milia esse, inde Alexandriam 
Arion, quam urbem is rex condidit, DLXXV , Prophthasiam 
Drangarum CXCVIIII , Arac h osiorum oppidum DLXV , Orto-
spanum CLXXV , inde ad Alexandri oppidum L??? — in qui-
busdam exemplaribus diversi numeri reperiuntur —; hanc
urbem sub ipso Caucaso esse positam; ab ea ad flumen
Copheta et oppidum Indorum Peucolatim CCXXXVII , unde 
ad flumen Indum et oppidum Taxilla LX , ad Hydaspen
fluvium clarum CXX , ad Hypasim non ignobiliorem [ XXV . IIII CCCLXXXX , qui fuit Alexandri itinerum terminus, exuperato
tamen amne arisque in adversa ripa dicatis. epistulae
quoque regis ipsius consentiunt his. reliqua inde Seleuco
Nicatori peragrata sunt: ad Sydrum CLXVIIII , lomanem am-
nem tantundem — aliqua exemplaria adiciunt V??? passu u m —,
inde ad Gangen CXII . D , ad R h oda ph an DLXVIIII — alii

 CCCXXV in hoc spatio produnt —, ad Callinipaza oppidum
 CLXVII .D — alii CCLXV —, inde ad confluentem Iomanis 
et Gangis DCXXV — plerique adiciunt XIII .D —, ad 
oppidum Palibothra CCCCXXV , ad ostium Gangis DCXXXVII .D .
gentes, quas memorare non pigeat, a montibus Hemodis,
quorum promunturium Imaus vocatur incolarum lingua
nivosum sic significante, Isari, Cosiri , Izi et per iuga
Chirotosagi multarumque gentium cognomen Bragmanae ,
quorum Mactocalingae ; flumina Prinas et Cainnas , quod
in Gangen influit, ambo navigabilia; gentes Calingae mari
proximi et supra Mandaei , Malli quorum mons Mallus,
finisque tractus eius Ganges.

(22) Hunc alii incertis fontibus ut Nilum
rigantemque vicina eodem modo, alii in Scythicis montibus
nasci dixerunt; influere in eum XVIIII amnes, ex i is
navigabiles praeter iam dictos Crenaccam , Rhamnumbovam,
Casuagum , Sonum. alii cum magno fragore ipsius statim 
fontes erumpere, deiectumque per scopulosa et abrupta,
ubi primum molles planities contingat, in quodam lacu

 

hospitari, inde lenem fluere, ubi minimum, VIII p. latitudine .
ubi modicum, stadiorum C, altitudine nusquam minore
passuum XX , novissima gente Gangaridum Calingarum.
regia Pertalis vocatur;

regi LX peditum, equites M,
elephanti DCC in procinctu bellorum excubant . namque
vita mitioribus populis Indorum multipertita degitur : tellurem
exercent, militiam alii capessunt, merces alii suas evehunt,
externas invehunt, res publicas optumi ditissimique temperant,
iudicia reddunt, regibus adsident. quintum genus, celebrata e 
i b i et prope in religionem versae sapientiae deditum,
voluntaria semper morte vitam accenso prius rogo finit .
unum super h aec est semiferum ac plenum laboris in-
mensi — a quo supra dicta continentur — venandi
elephantos domandique: his arant, his vehuntur , haec
maxime novere pecuaria, his militant dimicantque pro
finibus; dilectum in bella vires et aetas atque magnitudo
faciunt. insula in Gauge est magnae amplitudinis, gentem
continens unam, nomine Modogalingam . ultra siti sunt
Modubae, Molindae, Vberae cum oppido eiusdem nominis
magnifico, Modressae, Praeti , Calissae , Sasuri, P ass a lae ,


 

Colebae , Orumcolae, Abali, Thalutae . rex horum peditum
L??? , equitum IIII , elephantorum IIII in armis habet. vali-
dior deinde gens Andarae , plurimis vicis, XXX oppidis
quae muris turribusque muniuntur, regi praebet peditum
C???, equitumn II , elephantos M. fertilissimi sunt auri Dardae ,
Setae vero et argenti. sed omnium in India prope, non
modo in hoc tractu, potentiam claritatemque antecedunt
 P rasi amplissima urbe ditissimaque Palibothra , unde quidam
ipsam gentem Palibothros vocant, immo vero tractum
universum a Gange. regi eorum peditum DC, equitum
 XXX , elephantorum VIIII per ones dies stipendiantur ,
unde coniectatio ingens opum est. ab his in interiore
situ Monaedes et Suari, quorum mons Maleus, in quo
umbrae ad septentrionem cadunt hieme, aestate in austrum,
per senos menses. septentriones eo tractu semel anno 
adparere, nec nisi quindecim diebus, Baeton auctor est;
hoc idem pluribus locis Indiae fieri Megasthenes.
austrinum polum Indi D i amasa vocant. amnis lomanes
 in Gangen per Palibothros decurrit inter oppida Methora

 

et Chr y sobora . a Gange versa ad meridiem plaga tin-
guntur sole populi, iam quidem infecti, nondum tamen
Aethiopum modo exusti; quantum ad Indum accedunt,
tantum colore praeferunt . Indus statim a Prasiorum gente,
quorum in montanis Pygmaei traduntur. Artemidorus
inter duos amnes | XXI | interesse tradit.

(23) Indus , incolis Sindus appellatus, in iugo
Caucasi montis quod vocatur Paropanisus adversus solis
ortum effusus, et ipse undeviginti recipit amnes, sed
clarissimos Hydaspen quattuor alios adferentem, Cantabam 
tris, per se vero navigabiles Acesinum et Hypasim , quadam
tamen aquarum modestia nusquam latior L stadiis aut
altior XV pass ib us , amplissimam insulam efficiens, quae
Prasiane nominatur, et alia m minore m , quae Patale. ipse
per | XIII |. CL passuum, parcissimis auctoribus, navigatur et
quodam solis comitatu in occasum versus oceano infunditur.
mensuram orae ad eum ponam, ut invenio, generatim,
quamquam inter se nullae congruunt. ab ostio Gangis
ad promunturium Calingon et oppidum Dandaguda DCXXV ,
ad Tropina | XII |. XXV , ad Perimulae promunturium, ubi

 

est celeberrimum Indiae emporium, DCCL , ad oppidum in 
insula quam supra diximus Patalam DCXX . 
 Gentes montanae inter eum et Iomanem Caesi,
Caetriboni silvestres, dein Megallae, quorum regi D elephanti,
peditum equitumque numerus incertus, Chrysei, Parasangae,
Asmagi , tigri fera scatentes; armant peditum XXX , ele-
phantos CCC, equites DCCC. hos Indus includit montium
corona circumdatos et solitudinibus. DCXXV infra soli-
tudines Dari, Surae, iterumque solitudines per CLXXXVII ,
plerumque harenis ambientibus haut alio modo quam
insulas mari. infra deserta haec Malthaecorae , Singae,
Maroae , Rarungae , Moru ni . hi montium, qui perpetuo
tractu oceani in ora pertinent , incolae liberi et regum
expertes multis urbibus montanos optinent colles. Nareae 
deinde, quos claudit mons altissimus Indicorum Capitalia;
huius incolae alio latere late auri et argenti metalla
fodiunt. ab his Oratae , quorum regi elephanti quidem X,
sed amplae vires peditum, Suarattaratae — et hi sub
rege elephantos non alunt fiducia equitum peditumque
 — Odonbaeorae , Sarabastrae Thorace urbe pulchra, fossis

 

palustribus munita, per quas crocodili humani corporis
avidissimi aditum nisi ponte non dant. et aliud apud
illos laudatur oppidum Automula , inpositum litori quinque
amnium in unum confluente concursu, emporio nobili .
regi eorum elephanti M.DC , peditum CL , equitum V???.
pauperior Charmarum rex elephantos LX parvasque reliquas
vires habet. ab his gens Pandae, sola Indorum regnata
feminis. unam Herculi sexus eius genitam ferunt ob
idque gratiorem, praecipuo regno donatam; ab ea dedu-
centes originem imperitant CCC oppidis, peditum CL ,
elephantis D. post hanc trecentarum urbium seriem 
Derangae , Posingae, Butae, Gogaraei , Vmbrae, Nereae,
Brangosi , Nobundae, Cocondae , Nesei , Palatitae , Salobriasae.
Orostrae Patalam insulam attingentes, a cuius extremo
litore ad Caspias Portas | XVIIII |. XXV produntur. 
 Hinc deinde accolunt Indum, adverso eo sca n dente 
demonstratione, Mathoae , Bolingae, Gallitalutae, Dimuri,
Megari, Ardabae , Mesae, Abis a ri , Silae ; mox deserta in
 CCL , quibus exuperatis Organagae, Abortae , Brasuertae , et
ab his solitudines prioribus pares. dein Sorofages , Arbae,
Marogomatrae, Vmbritae Ceaeque , quorum XII nationes

 

singulisque binae urbes, Asini , trium urb iu m incolae;
caput eorum Bucephala, Alexandri regis equo, cui fuerat 
hoc nomen, ibi sepulto conditum. montani super hos
Caucaso subiecti Sosaeadae , Sondrae transgressisque Indum
et cum eo decurrentibus Samarabiae , Sambraceni, Bisam-
britae , Orsi , Andiseni , Taxilae cum urbe celebri. iam
in plana demisso tractu, cui universo nomen Amendae ,
populi quattuor, Peucolitae , Arsagalitae, Geretae , Assoi .
etenim plerique ab occidente non Indo amne determinant,
to sed adiciunt quattuor satrapias, Gedrosos, Arachotas, Arios,
Paropanisidas , ultimo fine Cophete fluvio, quae omnia
Ariorum esse aliis placet.

nec non et Nysam urbem
plerique Indiae adscribunt montemque Merum, Libero Patri
sacrum, unde origo fabulae , lovis femine editum ; item 
Aspaganos gentem , vitis et lauri et buxi pomorumque
omnium in Graecia nascentium fertilem. quae memoranda
ac prope fabulosa de fertilitate terrae et genere frugum
arborumque aut ferarum ac volucrum et aliorum animalium
traduntur, suis quaeque locis in reliqua parte operis
commemorabuntur, quattuor satrapiae mox paulo, ad 
Taprobane n insulam festinante animo. 
 
 Sed ante sunt ali a e : Patale , quam significavimus in
ipsis faucibus Indi, triquetra figura, CCXX p. latitudine ; 
extra ostium Indi Chryse et Argyre, fertilis metallis, ut
credo: nam quod aliqui tradidere, aureum argenteumque
his soluin esse, haut facile crediderim. ab his XX p .
Crocala et ab ea XII Bibaga, ostreis ac conchyliis referta,
dein Coralliba , VIII a supra dicta, multaeque ignobiles.

(24) Taprobanen alterum orbem terrarum esse
diu existimatum est Antichthonum appellatione. ut in-
sulam liqueret esse Alexandri Magni aetas resque prae-
stitere. Onesicritus, classis eius praefectus, elephantos
ibi maiores bellicosioresque quam in India gigni scripsit ,
Megasthenes flumine dividi, incolasque Pal a eogonos 
appellari, auri margaritarumque grandium fertiliores quam
Indos. Eratosthenes et mensuram prodidit , longitudinis
 VII stadium, latitudinis V???, nec urbes esse, sed vicos DCC L .
 incipit ab Eo o mari inter ortum occasumque solis Indiae
praetenta et quondam credita XX dierum navigatione a
Prasiana gente distare, mox, quia papyraceis navibus
armamentisque Nili peteretur, ad nostrarum navium cursus

 

VII dierum intervallo taxata . mare interest vadosum, senis 
non amplius altitudinis passibus, sed certis canalibus ita 
profundum, ut nullae anchorae sidant . ob id navibus
utrimque prorae, ne per angustias alvei circumagi sit
necesse; magnitudo ad terna milia amph orum . siderum
in navigando nulla observatio; septentrio non cernitur.
volucres secum vehunt emittentes saepius meatumque
earum terram petentium comitantur. nec plus quaternis 
mensibus anno navigant. cavent a solstitio maxime centum
dies, tune illo mari hiberno. 
 Hactenus a priscis memorata. nobis diligent io r 
notitia Claudi principatu contigit legatis etiam ex ea insula
advectis. id accidit hoc modo. Anni Plocami , qui maris
Rubri vectigal a fisco redemerat, libertus circa Arabiam
navigans aquilonibus raptus praeter Carmaniam , XV die
Hippuros portum eius invectus, hospitali regis dementia
sex mensum tempore inbutus adloquio percunctanti postea
narravit Romanos et Caesarem. mirum in modum in
auditis iustitiam ille suspexit, quod pari pondere denarii 
essent in captiva pecunia , cum diversae imagines indicarent
a pluribus factos , et hoc maxime sollicitatus ad amicitiam

 

legatos quattuor misit principe eorum Rachia . ex i is
cognitum, D esse oppida, portum contra meridiem ad-
positum oppido Palaesimundo , omnium ibi clarissimo ac
regio , CC plebis. stagnum intus Megisba CCCLXXV p.
ambitu , insulas pabuli tantum fertiles conplexum; ex eo
duos amnes erumpere, Palaesimundum iuxta oppidum
eiusdem nominis influentem in portum tribus alveis,
quinque stadiorum artissimo , XV amplissimo, alterum ad
septentriones Indiamque versum, Cydara nomine. proximum
esse Indiae promunturium quod vocetur Coliacum , quadridui
navigatione, medio in cursu Solis insula occurrente . mare
i d colore perviridi, praeterea fruticosum arboribus, iubas 
earum gubernaculis deterentibus . septentriones vergiliasque
apud nos veluti in novo caelo mirabantur, ne lunam
quidem apud ipsos nisi ab octava in XVI supra terram
aspici fatentes; Canopum lucere noctibus, sidus ingens et
clarum. sed maxime mirum iis erat umbras suas in
nostrum caelum cadere , non in suum, solemque a laeva
oriri et in dexteram occidere potius quam e diverso.
 iidem narravere latus insulae quod praetenderetur Indiae

 

X??? stadiorum esse ab oriente hiberno; ultra monies Hemodos
Seras quoque ab ipsis aspici , notos etiam commercio;
patrem Rachiae commeasse eo; advenis ibi feras occursare,
ipsos vero excedere hominum magnitudinem, rutilis comis,
caeruleis oculis, oris sono truci , nullo commercio linguae.
cetera eadem quae nostri negotiatores: fluminis ulteriore
ripa merces positas iuxta venalia tolli ab iis , si placeat
permutatio , non aliter odio iustiore luxuriae quam si
perducta mens illuc usque cogitet, quid et quo petatur
et quare. sed ne Taprobane quidem, quamvis extra
orbem a natura relegata, nostris vitiis caret. aurum
argentumque et ibi in pretio; marmor testudini simile ,
margaritae gemmaeque in honore ; multo praestantior est
totus luxuriae nostrae cumulus. ipsorum opes maiores 
esse dicebant, sed apud nos opulentiae maiorem usum.
servum nemini, non in diem aut interdiu somnum, aedificia
modice ab humo exstantia , annonam numquam augeri,
non fora litesve esse, coli Herculem, eligi regem a populo
senecta clementiaque, liberos non habentem, et, si postea
gignat, abdicari, ne fiat hereditarium regnum. rectores ei 
a populo XXX dari, nec nisi plurium sententia quemquam
capitis damnari; sic quoque appellationem esse ad populum

 

et LXX indices dari : si liberent ii reum , amplius XXX
iis nullam esse dignationem, gravissimo probro . regi
cultum Liberi Patris, ceteris Arabum. regem, si quid
delinquat, morte multari, nullo interemente , aversantibus 
cunctis et commercia etiam sermonis negantibus. festa
venatione absumi; gratissimam eam tigribus elephantisque
constare. agros diligenter coli, vitis usum non esse,
pomis abundare. esse et in piscatu voluptatem , testudinum
maxime, quarum superficie familias habitantium contegi:
tanta reperiri magnitudine. vitam hominum centum annis
modicam.

(25) Haec conperta de Taprobane. quattuor satrapiae,
quas in hunc locum distulimus, ita se habent. a 
proximis Indo gentibus montana. Capisene habuit Capisam 
urbem, quam diruit Cyrus. Arachosia cum flumine et
oppido eiusdem fiominis, quod quidam Cu f im dixere, a
Samiramide conditum. amnis Erymandus , praefluens Parabesten Arachosiorum . proximos his a meridie ad partem
Arachotarum faciunt Dexendrusos , a septentrione Paropanisidas , Cartana oppidum sub Caucaso, quod postea

 

Tetragonis dictum . haec regio est ex adverso Bactria e ,
 Ari orum deinde cuius oppidum Alexandria, a conditore
dictum, Sydraci , Dangalae , Parapinae , Cataces , Mazi ; ad
Caucasum Cadrusi, oppidum ab Alexandro conditum. infra
haec omnia plani ora . ab Indo Ariana regio , ambusta
fervoribus desertisque circumdata, multa tamen interfusa
opacitate cultores congregat circa duos maxime fluvios,
Tonberon et Arosapen . oppidum Artacoana , A rius amnis,
qui praefluit Alexandriam ab Alexandro conditam. patet
oppidum stadia XXX multoque pulchrius sicut antiquius
Artacabene , iterum ab Antiocho munitum, stadia quinqua-
ginta. Dorsigi gens ; amnes Pharnacotis, Ophradus ; Pro-
p h thasia, oppidum Zarasparum , Drangae, Eu ergetae , Zarangae,
Gedrusi, oppida Peucolis , Lyphorta , Methorcum ; deserta ;
amnis Manain , Acutri gens, flumen Eorum , gens Orbi ,

 

flumen navigabile Pomanus Pand a rum finibus, item Cabirus 
Suarorum , ostio portuosum , oppidum Condigramma, flumen
Cophes . influunt in eum navigabilia Saddaros , Parospus ,
Sodamus . Arianae partem esse Daritim aliqui volunt
mensuramque produnt utriusque longitudinem | XVIII | , lati-
tudinem dimidio minorem quam Indiae. alii Gedrusos et
Sires posuere per CXXXVIII p., mox Ic h thyophagos Oritas
propria, non Indorum, lingua loquentes per CC p. Ich-
thyophagos omnes Alexander vetuit piscibus vivere . deinde 
posuere Arbiorum gentem per CC p. ultra deserta ; dein
Carmania ac Persis atque Arabia. 
 (26) Sed priusquam generatim haec persequamur ,
indicari convenit quae prodidit Onesicritus classe Alexandri
circumvectus in mediterranea Persidis ex India, enarrata
proxime a Iuba, deinde eam navigationem, quae his annis
comperta servatur hodie. 
 Onesicriti et Nearchi navigatio nec nomina omnia 
habet mansionum nec spatia, primumque X y l i nepolis ab

 

Alexandro condita, unde ceperunt exordium, iuxta quod
flumen aut ubi fuerit non satis explanatur. haec tamen
digna memoratu produntur ab is : oppidum a Nearcho
conditum in navigatione et flumen Arbium navium capax;
contra insula , distans LXX stadiis , Alexandria condita a
Leonnato iussu Alexandri in finibus gentis, Argeruus portu 
salubri , flumen Tonberum navigabile, circa quod Pa s irae ;
deinde Ic h thyophagi tam longo tractu, ut XXX dierum
spatio praenavigaverint; insula quae Solis appellatur et
eadem Nympharum Cubile, rubens, in qua nullum non
animal absumitur incertis causis; Ori gens, flumen Carmaniae Hyctanis , portuosum et auro fertile. ab eo primum
septentriones apparuisse adnotavere, arcturum neque omnibus
cerni noctibus nec totis umquam. Achaemenidas usque
illo tenuisse. aeris et ferri metalla et arrenici a c mini 
exerceri. inde promunturium Carmaniae est, ex quo in
adversa m ora m ad gentem Arabiae Macas traiectus distat
L??? p. ; insulae tres, quarum Orac t a tantum habitatur aquosa,

 

a continente XXV p., insulae quattuor iam in sinu ante
Persida — circa has hydri marini vicenum cubitorum ad-
natantes terruere classem —, insula Athotadrus , item
Gauratae, in quibus Gyani gens; flumen Hyperis in medio
sinu Persico , onerariarum navium capax, flumen Sitioganus ,
quo Pasargadas septimo die navigatur, flumen navigabile
Phristimus , insula sine nomine, flumen Granis modicarum
navium — per Susianen fluit, dextra eius accolunt Dexi 
montani, qui bitumen perficiunt —, flumen Zarotis , ostio
difficili nisi peritis , insulae duae parvae; inde vadosa
navigatio, palustri similis , per euripos tamen quosdam
peragitur; ostium Euphratis, lacus quem faciunt Eulaeus 
et Tigris iuxta Characen , inde Tigri Susa. festos dies ibi
agentem Alexandrum invenerunt septimo mense post quam
digressus ab iis fuerat Patalis, tertio navigationis. sic
Alexandri classis navigavit; postea ab Syagro Arabiae
promunturio Patalen favonio, quem hippalum ibi vocant,
peti certissimum videbatur, | XIII |. XXXII p. aestimatione. 
 Secuta aetas propiorem cursum tutioremque iudicavit,
si ab eodem promunturio Sigerum portum Indiae peteret,

 

diuque ita navigatum est, donec conpendia invenit mercator
lucroque India admota est: quippe omnibus annis naviga-
tur, sagittariorum cohortibus inpositis; etenim piratae ma-
xime infestabant . nec pigebit totum cursum ab Aegypto
exponere, nunc primum certa notitia patescente: digna
res, nullo anno minus HS .D??? imperii nostri exhauriente.
India et merces remittente, quae apud nos centiplicato 
veneant . MMp. ab Alexandria abest oppidum Iuliopolis ;
inde navigant Nilo Coptum CCCVIIII p., qui cursus etesiis
flantibus peragitur XII diebus. a Copto camelis itur,
aquationum ratione mansionibus dispositis: prima appel-
latur Hydreuma XXXII , secunda in monte diei itinere,
tertia in altero H y dre u mate a Copto LXXXV , deinde in
monte; mox ad Hydreum a Apollinis a Copto CLXXXIIII ,
rursus in monte; mox ad Novum Hydreum a a Copto
 CCXXXVI . est et aliud Hydreuma Vetus — Trogodyticum
nominatur —, ubi praesidium excubat deverticulo duum
milium ; distat a Novo Hydreumate VII . inde Berenice
oppidum, ubi portus Rubri maris, a Copto CCLVII p. sed
quia maior pars itineris conficitur noctibus propter aestus
et stativis dies absumuntur, totumn a Copto Berenicen iter

 

duodecimo die peragitur. navigare incipiunt aestate media
ante canis ortum aut ab exortu protinus veniuntque
tricesimo circiter die Ocelim Arabiae aut Canen turiferae
regionis. est et tertius portus qui vocatur Muza , quem
Indica navigatio non petit nec nisi turis odorumque Ara-
bicorum mercatores. intus oppidum , regia eius, appellatur
Sapphar , aliudque Save. Indos autem petentibus ultilissimum
est ab Oceli egredi; inde vento hippalo navigant diebus
XL ad primum emporium Indiae Muzirim . non expetendum
propter vicinos piratas, qui optinent locum nomine Nitrias ,
neque est abundans mercibus; praeterea longe a terra
abest navium statio, lintribusque adferuntur onera et
egeruntur . regnabat ibi, cum proderem haec, Caelobothras .
 alius utilior portus gentis Neacyndon , qui vocatur Becare .
ibi regnabat Pandion, longe ab emporio in mediterraneo
distante oppido quod vocatur Modura . regio autem, ex
qua piper monoxylis lintribus Becaren convehunt, vocatur
Cottonara . quae omnia gentium portuumve aut oppidorum
nomina apud neminem priorum reperiuntur, quo apparet
mutari locorum status. ex India renavigant mense Aegyptio
Tybi incipiente, nostro Decembri, aut utique Mechiris 

Aegyptii intra diem sextum, quod fit intra idus Ianuarias
nostras: ita evenit ut eodem anno remeent. navigant
autem ex India vento volturno et, cum intravere Rubrum
mare, Africo vel austro. nunc revertemur ad propositum. 
 (27) Carmaniae oram patere duodeciens quinquaginta
milia passuum Nearchus scripsit. ab initio eius ad
flumen Sabim C??? p.; inde vineas coli et arva ad flumen
Ananim XXV milium spatio; regio vocatur Ar mu zia .
oppida Carmaniae Zetis et Alexandria. 
 (28) Inrumpit deinde et in hac parte geminum mare
in terras , quod Rubrum dixere nostri, Graeci Erythrum a
rege Erythra aut, ut alii, solis repercussu talem reddi
existimantes colorem , alii ab harena terraque, alii tali
aquae ipsius natura .

sed in duos dividitur sinus.
is qui ab oriente est Persicus appellatur, | XXV | circuitu,
ut Eratosthenes tradit; ex adverso est Arabia, cuius
| XV | longitudo. rursus altero ambitur sinu Arabico nominato.
oceanum qui influit Azanium appellant. Persicum introitu 
V??? latitudinis, alii IIII fecerunt. ab eo ad inti m um sinum

 

recto cursu | XI |. XXV propemodum constat esse et situm 
eius humani capitis effigie . Onesicritus et Nearchus
ab Indo amne in sinum Persicum atque illinc Babylonem
Euphratis paludibus scripserunt | XVII | esse. 
 In Carmaniae angulo Chelonophagi , testudinum super-
ficie casas tegentes, carne vescentes . a flumine Arabi 
promunturium ipsum inhabitant, praeter capita toto corpore
hirti coriisque piscium vestiti.

ab horum tractu
Indiam versus Ca ec andrus , deserta insula, in oceano L??? p.
traditur iuxtaque eam freto interfluente Stoidis , quaestuosa
margaritis. a promunturio Carmanis iunguntur Harmozaei .
quidam interponunt Arbios, CCCCXXI p. toto litore. ibi
portus Macedonum et arae Alexandri in promunturio.
amnes Siccanas , dein Dratinus et Salsum . ab eo pro-
munturium Themisteas ; insula Aphrodisias habitatur.
inde Persidis initium ad flumen Oratim , quo dividitur ab
Elymaide . contra Persidem insulae Psilos , Cassandra ,
Aracha cum monte praealto Neptuno sacra. ipsa Persis 

adversus occasum sita optinet litore DL p., etiam in luxum 
dives, in Parthorum iam pridem translata nomen . horum
de imperio nunc in paucis. 
 (29) Regna Parthorum duodeviginti sunt omnia; ita
enim dividunt provincias circa duo, ut diximus, maria, 
Rubrum a meridie, Hyrcanium a septentrione. ex his
XI, quae superiora dicuntur, incipiunt a confinio Armeniae
Caspiisque litoribus, pertinent ad Scythas, cumn quibus ex
aequo degunt; reliqua VII regna inferiora appellantur.
quod ad Parthos attinet, semper fuit Parthyaea in radicibus
montium saepius dictorum , qui omnes eas gentes praetexunt. habet ab ortu Arios, a meridie Carmaniam et
Arianos , ab occasu Pratitas Medos, a septentrione Hyrcanos,
undique desertis cincta. ulteriores Parthi Nomades appel-
lantur . citra deserta ab occasu urbes eorum quas diximus, 
Issatis et Calliope, ab oriente aestivo Pyropum , ab hiberno
Maria , in medio Hecatompylos , Arsace , regio Nisiaea 
Parthyenes nobilis, ubi Alexandropolis a conditore.

Necessarium est hoc in loco signare et Medorum
 situm terrarumque faciem circumagere ad Persicum mare,
quo facilius dein reliqua noscantur . namque Media, ab
occasu transversa oblique Parthiae occurrens , utraque

 

regna praecludit. habet ergo ipsa ab ortu Caspios et
Parthos , a meridie Sittacenen et Susianen , Persida, ab
occasu Adiabenen, a b septentrione Armeniam. Persae
Rubrum mare semper accoluere, propter quod is sinus
Persicus vocatur. regio ibi maritima Ceribobus ; qua vero
ipsa subit ad Medos, Climax Megale appellatur locus arduo
montis ascensu per gradus, introitu angusto, ad Persepolim,
caput regni , dirutam ab Alexandro. praeterea habet in
extremis finibus Laodiceam ab Antiocho conditam. inde
ad orientem Magi optinent P h rasargida castellum, in quo
Cyri sepulchrum; est et horum Ecbatana oppidum, trans-
latum ab Dario rege ad montes. inter Parthos et Arianos
excurrunt Paraetaceni. his gentibus et Euphrate inferiora
regna cluduntur . reliqua dicemus a Mesopotamia, ex-
cepto mucrone eius Arabumque populis in priore dictis 
volumine. 
 (30) Mesopotamia tota Assyriorum fuit, vicatim dis-
persa praeter Babylona et Ninum. Macedones eam in
urbes congregavere propter ubertatem soli. oppida praeter
iam dicta habet Seleuciam, La o diceam , Artemitam; item

 

in Arabum gente qui O rroei vocantur et Ma r dani Antio-
chiam, quae a praefecto Mesopotamiae Nicanore condita
Arabis vocatur. iunguntur his Arabes introrsus Eldamari ,
supra quos ad Pallacontam flumen Bura oppidum, Salmani
et Masei Arabes; Gord y aeis vero iuncti Azoni , per quos
Zerbis fluvius in Tigrim cadit, Azonis Silices montani et
Orontes , quorum ad occidentem oppidum Gau g amela , item
Suae in rupibus. supra Silicas Sitrae, per quos Lycus ex
Armenia fertur; ab Sitris ad hibernum exortum Azochis 
oppidum, mox in campestribus oppida Diospege , Polytelia ,
Stratonicea , Anthemus . in vicinia Euphratis Nicephorion,
quod diximus, Alexander iussit condi propter loci opportunitatem. 
dicta est et in Zeu g mate Apamea , ex qua 
orientem petentes excipit oppidum Caphrena munitum,
quondam stadiorum LXX amplitudine et satraparum regia
appellatum, quo tributa conferebantur, nunc in arcem 
redactum. durant , ut fuere, Thebata et, ductu Pompei

 

Magni terminus Romani imperi, Oruros, a Zeugmate L???.CC .
sunt qui tradunt Euphraten Gobaris praefecti opere diduc-
tum esse ubi diximus findi, ne praecipiti cursu Babylona 
infestaret, ab Assyriis vero universis appellatum Narmalchan ,
quod significat regium flumen. qua dirivatur ,
oppidum fuit Agranis e maximis , quod diruere Persae.
 Babylon, Chaldaicarum gentium caput, diu summam clari-
tatem inter urbes obtinuit toto orbe, propter quod reliqua
pars Mesopotamiae Assyriaeque Babylonia appellata est,
 LX p. amplexa II muris ducenos pedes altis, quinquagenos
latis, in singulos pedes ternis digitis mensura ampliore
quam nostra, interfluo Euphrate, mirabili opere utroque .
durat adhuc ibi Iovis Beli templum; inventor hic fuit 
sideralis scientiae. cetero ad solitudinem rediit exhausta
vicinitate Seleuciae, ob id conditae a Nicatore intra X L 
lapidem in confluente Euphratis fossa perducti atque Tigris:
quae tamen Babylonia cognominatur, libera hodie ac sui
iuris Macedonumque moris. ferunt ei plebis urbanae
 DC esse , sittam vero moenium aquilae pandentis alas, agrum
totius orientis fertilissimum. invicem ad hane exhaurien-
dam Ctesiphontem iuxta tertium ab ea lapidem in

 

Chalonitide condidere Parthi, quod nunc caput est reg-
norum , et postquam nihil proficiebatur, nuper Vologesus 
rex aliud oppidum Vologesocertam in vicino condidit.
 sunt etiamnum in Mesopotamia oppida Hipparenum , Chal-
daeorum doctrina et hoc, sicut Babylon , iuxta fluvium
[Narragam ] qui cadit in Narragam , unde civitati nomen .
muros Hipparenorum Persae diruere. Orcheni quoque,
tertia Chaldaeorum doctrina, in eodem situ locantur ad
meridiem versi. ab his Notitae et Orothophanitae et 
Gne s iochartae . 
 Euphrate navigari Babylonerl e Persico mari CCCCXII p.
tradunt Nearchus et Onesicritus; qui vero postea
scripsere, ad Seleuciam CCCCXL ; Iuba a Bab y lone C h a-
 racen CLXXV . D. fluere aliqui ultra Babylona continuo
alveo , prius quam distrahitur ad rigua , LXXXVII , universo
autem cursu | XII | p. inconstantiam mensurae diversitas

 

auctorum facit, cum Persae quoque schoenos et parasangas
alii alia mensura determinent . ubi desiit alveo munire,
ad confinium Characis accedente tractu, statim infestant
Attali latrones, Arabum gens, ultra quos Scenitae , ambitu
vero Euphratis Nomades Arabiae usque ad deserta Syriae ,
unde in meridiem flecti eum diximus, solitudines Palmyrenas 
relinquentem. Seleucia abest a capite Mesopotamiae
Euphrate navigantibus | XI |. XXV p., a mari Rubro, si Tigri
navigetur, CCCXX , a Zeugmate DCCXXIIII , Zeugma ab 
Seleucia Syriae ad nostrum litus C LXXV . haec est ibi
latitudo terrarum inter duo maria, Parthici vero regni
 DCCCCXLIIII .

(31) Est etiamnum oppidum Mesopotamiae in ripa
Tigris circa confluentes, quod vocant Digbam. sed
et de Tigri ipso dixisse conveniat. 
 Oritur in regione Armeniae Maioris, fonte conspicuo
in planitie. loco nomen Elegosine est ; ipsi qua tardior
fluit Diglito ; unde concitatur, a celeritate Tigris incipit
vocari: ita appellant Medi sagittam. influit in lacum
Aretissam , omnia inlata pondera sustinentem et nitrum
nebulis exhalantem. unum genus ei piscium est, idque 
transcurrentis non miscetur alveo, sicut neque e Tigri

 

pisces in lacum transnatant. fertur autem et cursu et
colore dissimilis transvectusque occurrente Tauro monte
in specum mergitur subterque lapsus a latere altero eius
erumpit. locus vocatur Zoaranda ; eundem esse manifestum ,
quod demersa perfert. alterum deinde transit lacum, qui
Th o spites appellatur, rursusque in cuniculos mergitur, post XXII p. circa Nymphaeum redditur . tam vicinum Arsaniae 
fluere eum in regione Ar r hene Claudius Caesar auctor
est, ut, cum intumuere, confluant nec tamen misceantur 
leviorque Arsanias innatet MMMM ferme spatio, mox divisus
in Euphraten mergatur. Tigris autem, ex Armenia acceptis
fluminibus claris Parthenia ac Nicephorione, Arabas Or r oeos 
Adiabenosque disterminans et quam diximus Mesopotamiam 
faciens, lustratis montibus Gord y aeorum circa Apameam
Mesenes oppidum, citra Seleuciam Babyloniam CXXV p.
divisus in alveos duos, altero meridiem ac Seleuciam petit
Mesenen perfundens, altero ad septentrionem flexus eiusdem
gentis tergo campos Cauchas secat. ubi remeavere aquae,
Pasitigris appellatur , postea recipit ex Media Choaspen 
atque, ut diximus, inter Seleuciam et Ctesiphontem vectus 

in lacus Chaldaicos se fundit eosque LXII p. amplitudine 
implet; mox vasto alveo profusus dextra Characis oppidi
infertur mari Persico X??? p . ore. inter duorum amnium
ostia XXV p. fuere , ut alii tradunt, VII , utroque navigabili.
sed longo tempore Euphraten praeclusere Orcheni et accolae
agros rigantes, nec nisi per Tigrim defertur in mare. 
 Proxima Tigri regio Parapotamia appellatur. in ea
dictum est de Mesene; oppidum eius Dabitha . c ui iungitur 
Chalonitis cum Ctesiphonte, non palmetis modo, verum el
olea pomisque arbusta . ad eam pervenit Zagrus mons, ex
Armenia inter Medos Adiabenosque veniens supra Parae-
tacenen et Persida. Chalonitis abest a Perside CCCLXXX p.;
tantum a Caspio mari et a Syria abesse conpendio itineris 
aliqui tradunt. inter has gentes atque Mesenen Sittacene
 est, eadem Arbelitis et Palaestine dicta. oppidum eius
Sittace Graecorum, ab ortu et Sabdata , ab occasu autem
Antiochia inter duo flumina Tigrim et Tornadotum , item
Apamea , cui nomen Antiochus matris suae inposuit; Tigri circumfunditur haec, dividitur Archoo . infra est Susiane,
in qua vetus regia Persarum Susa, a Dario Hystaspis filio
condita; abest ab Seleucia Babylonia CCCCL p., tantundem
ab Ecbatanis Medorum per montem Carbantum . in septen-
trionali Tigris alveo oppidum est Barbitace ; abest a Susis
CXXXV p. ibi mortalium soli aur i mi ro odio contrahunt
id defodiuntque , ne cui sit in usu . Susianis ad orientem
versus iunguntur Oxii latrones et Mizaeorum XL populi,
liberae feritatis. supra eos parent Parthis Mardi et Saitae
ii qui praetenduntur supra Elymaida , quam Persidi in ora
iunximus. Susa a Persico mari absunt CCL p. qua 
subiit ad ear classis Alexandri Pasitigri , vicus ad lacum
Chaldaicum vocatur Aple , unde Susa navigatione LXII . D p.
absunt. Susianis ab oriente proximi sunt Cossiaei , supra
Cossiaeos ad septentrionem Massabatene sub monte Cam-
balido, qui est Caucasi ramus, inde mollissimo transitu
in Bactros . 
 
 Susianen ab Elymaide disterminat amnis Eulaeus ,
ortus in Medis modicoque spatio cuniculo conditus ac 
rursus exortus et per M a ssabatenen lapsus. circumit 
arcem Sus o rum ac Dianae templum augustissimum illis 
gentibus, et ipse in magna caerimonia , siquidem reges
non ex alio bibunt et ob id in longinqua portant. recipit
amnes Hedyp h on praeter Asylum Persarum venientem,
 Adunam ex Susianis . oppidum iuxta eum Magoa , a Charace
 XV p.; quidam hoc in extrema Susiane ponunt solitudinibus
proximum. infra Eulaeum Elymais est in ora iuncta
Persidi, a flumine Orati ad Characem CCXL p. oppida
eius Seleucia et Sos t rate , adposita monti Chasiro . oram,
quae praeiacet, minorum Syrtium vice diximus inaccessam 
caeno, plurimum limi deferentibus Brixa et Ortacia am-
nibus, madente et ipsa Elymaide in tantum, ut nullus sit

 

nisi circuitu eius ad Persidem aditus. infestatur et
serpentibus, quos flumina deportant. pars eius maxime
invia Characene vocatur ab oppido Arabiae claudente regna 
ea, de quo dicemus exposita prius M. Agrippae sententia.
 namque is Mediam et Parthiam et Persidem ab oriente
Indo, ab occidente Tigri, a septentrione Tauro Caucasio ,
a meridie Rubro mai terminatas patere in longitudinem 
| XIII |. XX p., in latitudinem DCCCXL prodidit, praeterea
per se Mesopotamiam , ab oriente Tigri, ab occasu Euphrate,
a septentrione Tauro, a meridie maria Persico inclusam ,
longitudine DCCC p., latitudine CCCLX . 
 Charax, oppidum Persici sinus intimum, a quo Arabia
Eudaemon cognominata excurrit, habitatur in colle manu
facto inter confluentes dextra Tigrim , laeva Eulaeum , II p.
laxitate. conditum est primum ab Alexandro Magno, colonis 
ex urbe regia Durine , quae tur interiit, deductis, militum 
inutilibus ibi relictis; Alexandriam appellari iusserat pagum-
que Pell a eum a patria sua, quem proprie Macedonum
fecerat. flumina id oppidum expugnavere; postea restituit
Antiochus quintus regum et suo nomine appellavit, iterum-
que infestatum Spaosines Sagdodonaci filius, rex finitimorum

 

Arabum, quem Iuba satrapen Antiochi fuisse falso tradit
oppositis molibus restituit nomenque suum dedit, emunito 
situ iuxta in longitudinem VI p., in latitudinem paulo
minus. prius fuit a litore stadiis X — maritimum etiam
Vipsan i a porticus habet —, Iuba vero prodente L??? p.;
 nunc abesse a litore CXX legati Arabum nostrique nego-
tiatores, qui inde venere, adfirmant. nec ulla in parte
plus aut celerius prof e cere terrae fluminibus invectae.
magis id mirum est, aestu longe ultra id accedente non
repercussas . hoc in loco genitum esse Dionysium, terrarum 
orbis situs recentissimum auctorem, quem ad commentanda
omnia in orienterl praemiserit Divus Augustus ituro in
Armeniam ad Parthicas Arabicasque res maiore filio, non
me praeterit nec sum oblitus sui quemque situs diligen-
tissimum auctorem visum nobis introitu operis: in hac 
tamen parte arma Romana sequi placet nobis Iubamque
regem, ad eundem Gaium Caesarem scriptis voluminibus
de eadem expeditione Arabica.

(32) Arabia, gentium nulli postferenda amplitu-
dine, longissime a monte Amano e regione Ciliciae Comma-
genesque descendit, ut diximus, multis gentibus eorum 

deductis illo a Tigrane Magno, sponte vero ad mare
nostrum litusque Aegyptium , ut docuimus, nec non et in 
media Syriae ad Libanum montem penetrantibus Nubaeis ,
quibus iunguntur Ramisi, dein Teranei , dein Patami . ipsa
vero paeninsula Arabia, inter duo maria Rubrum Persi-
cumque procurrens, quodam naturae artificio ad similitu-
dinem atque magnitudinem Italiae mari circumfusa, in
eandem etiam caeli partem nulla differentia spectat , haec
quoque in illo situ felix. popul o s eius a nostro mari
usque ad Palmyrenae solitudines diximus: reliqua nunc
inde peragemus . 
 Nomadas infestatoresque Chaldaeorum Scenitae, ut 
diximus, cludunt , et ipsi vagi, sed a tabernaculis cognominati, 
quae ciliciis metantur ubi libuit. deinde Nabataei 
oppidum incolunt , Petram nomine. in convalle paulo minus
 II p. amplitudinis, circumdatum montibus inaccessis, amne
interfluente. abest ab Gaza oppido litoris nostri DC , a
sinu Persico CXXXV . h u c convenit utrumque bivium ,
eorum qui ex Syria Palmyram petiere et eorum qui a
Gaza venerunt. a Petra incoluere Omani ad Characen 
usque, oppidis quondam claris ab Samiramide conditis

 

Abaesamide et Soractia; nunc sunt solitudines. deinde
est oppidum quod Characenorum regi paret in Pasitigris
ripa, Forat nomine, in quod a Petra conveniunt, Chara-
cenque inde XII p. secundo aestu navigant, e Parthico
autem regno navigantibus vicus Teredon. infra confluentem
Euphratis et Tigris laeva fluminis Chaldaei optinent, dextra
Nomades Scenitae. quidam et alia duo oppida longis
intervallis Tigri praenavigari tradunt, Barbatiam, mox
Dumatham , quod abesse a Petra dierum X navigatione.
 nostri negotiatores dicunt Characenorum regi parere et
Apameam , sitam ubi restagnatio Euphratis cum Tigri con-
fluat; itaque molientes incursionem Parthos operibus obiectis
inundatione arceri. 
 Nunc a Charace dicemus oram, Epiphani primum
exquisitam. locus ubi Euphratis ostium fuit, flumen
Salsum, promunturium Caldone , voragini similius quam
rnari aestuarium per L??? orae , flumen Achenum , deserta C??? p.
usque ad insulam Ic arum , sinus Capeus, quem accolunt
Gaulopes et Gattaei , sinus Gerrhaicus , oppidum Gerr h a ,
V??? p. amplitudine; turres habet ex salis quadratis molibus.

 

a litore L??? regio Attene , ex adverso Tylos insula , totidem
milibus a litore, plurimis margaritis celeberrima cum
oppido eiusdem nominis, iuxtaque altera minor, a pro-
munturio eius XII .D p. ultra magnas aspici insulas tra-
dunt, ad quas non sit perventum; huius ambitum CXII . D p.,
a Perside longius abesse , adiri uno alveo angusto. insula
Ascliae , gentes Nochaeti , Zurazi , Borgodi, Catharraei ,
Nomades, flumen Cynos. ultra navigationem inconpertam
ab eo latere propter scopulos tradit Iuba praetermissa
mentione oppidi Omanorum Batrasavaves et Omanae , quod
priores celebre m portum Carmaniae fecere, item Homnae 
et Attanae , quae nunc oppida maxime celebrari a Persico
mari nostri negotiatores dicunt. a flumine Canis, ut luba,
mons adusto similis , gentes Epimaranitae , mox Ic h thyo-
 phagi, insula deserta, gentes Bathymi .... Eblythaei 
montes, insula Omoemus , portus Mochorbae , insulae Etaxalos ,
Inchobriche , gens Cadaei , insulae sine nominibus multae,

 

celebres vero Isura, Rhinnea et proxima, in qua scriptae
sunt stelae lapideae litteris incognitis, Coboea portus,
Bragae insulae desertae, gens Taludaei , Dabanegoris regio,
mons Orsa cum portu, sinus Duatas , insulae multae, mons
Tricoryphos , regio Chardaleon , insulae Solanades, Cachina ,
item Ic h thyophagorum. dein Clari , litus Mamaeum , ubi
auri metalla , regio Canauna , gentes Apitami, Casani , insula
Devade , fons Coralis , Carphati , insulae Alaea , Amnamethus ,
gens Darae , insulae Chelonitis, Ic h thyophagon multae,
Odanda deserta, Basa , multae Sabaeorum. flumina Thanar ,
Amnum , insulae Doricae , fontes Daulotos, Dora , insulae
Pteros, Labatanis , Coboris, Sambrachate et oppidum eodem
nomine in continente. a meridie insulae multae , maxima
Camari, flumen Musecros , portus Laupas , Scenitae Sabaei ,
insulae multae, emporium eorum Acila , ex quo in Indiam
navigatur, regio Amithoscatta , Damnia , Mizi maiores et
minores, Drymatina , Macae; horum promunturium contra

 

Carmaniam distat L??? p. mira res ibi traditur; Numenium,
ab Antiocho rege Mesenae praepositum, ibi vicisse eodem
die classe aestuque reverso iterum equitatu contra Persas
dimicantem et gemina tropaea eodem in loco lovi ac
Neptuno statuisse. insula in alto obiacet Ogyris , clara 
Erythra rege ibi sepulto; distat a continente CXXV p.,
circumitur CXII . D . nec minus altera clara in Azanio
mari Dioscuridu , distans a Syagro extumo promunturio
 CCLXXX . reliqui in continente a noto etiamnum Autaridae , in montes VIII dierum transitus , gens Larendani et 
Cata b ani , G ebbanitae pluribus oppidis, sed maximis Nagia
et Thomna , templorum LXV; haec est amplitudinis signifi-
catio. promunturium , a quo ad continentem Trogodytarum
L???, Thoani, Actaei , Chat r amotitae , Tonabaei , Antiadalaei ,
Lexianae, Agraei , Cerbani , Sabaei, Arabum propter tura

 

clarissimi, ad utraque maria porrectis gentibus. oppida
eorum in Rubro litore Merme , Marma, Corolia , Sab b atha ;
intus oppida Nascus , Cardava , Carnus et, quo merces
odorunm deferunt, Thomala. pars eorum Atramitae , quorum
caput Sabota LX templa muris includens; regia tamen
est omnium Mare b bata . sinum optinent XCIII , refertum 
insulis odoriferis . Atramitis in mediterraneo iunguntur
Minaei . mare accolunt et Aelamitae oppido eiusdem
nominis, i is iuncti Chaculatae , oppidum Sibi , quod Graeci
Apaten vocant, Arsi, Codani , Vadaei oppido magno, Barasasaei , Lechieni , Sygaros insula , quam canes non intrant
expositique circa litora errando moriuntur. sinus intimus,
in quo Laeanitae , qui nomen ei dedere; regia eorum Agra 
et in sinu Laeana vel, ut alii, Aelana : nam et ipsum
sinum nostri Laeaniticum scripsere , alii Aelaniticum ,

 

Artemidorus Alaeniticum , luba Leaniticum . circuitus
Arabiae a Charace Laeana colligere proditur XLVII . LXV p.,
Iuba paulo minus | XL | putat. latissima est a septentrione
inter oppida Herourn et Characem . nam et reliqua medi-
terranea eius dicantur. Nabataeis Thimaneos iunxerunt 
veteres, nunc sunt Taveni , Suelleni , Araceni , Arreni oppid o 
in quo d negotiatio omnis convenit, Hemnatae , Avalitae,
oppida Domata , Haegra , Thamudaei , oppidum Baclanaza ,
Chariatta e i , Toali, oppidum Phodaca , Minaei , a rege Cretae
Minoe , ut existimant, originem trahentes, quorum Carmei ; oppidum XIIII p. Maribba , Paramalacum , et ipsum
non spernendum, item Canon . Rhadamaei — et horum

 

origo Rhadamanthus putatur, frater Minois —, Homeritae 
Mesala oppido, Hamiroei , Gedranitae , Amphryaei , Lysanitae ,
Bachylitae , Samnaei , Amaitaei oppidis Nessa et Chenneseri ,
Zamareni oppidis Sagiatta , Canthace , Bacaschami Riphearina 
oppido , quo vocabulo hordeum appellant, Autaei , Ethravi ,
Cyrei Ehlataeis oppido, Chodae Aiathuri in montibus oppido
 XXV p., in quo fons Aenuscabales , quod significat came-
lorum, oppidum Ampelome , colonia Milesiorum, Athrida 
oppidum, Calingi , quorum Mariba oppidum significat dominos
omnium, oppida Pallon , Murannimal iuxta flumen, per
quod Euphraten emergere putant, gentes Agraei , Ammoni ,
oppidum Athenae , Caunaravi , quod significat ditissimos

 

armento, Chorranitae , Cesani , Choani . fuerunt et Graeca
oppida Arethusa , Larisa , Chalcis, deleta variis bellis. 
 Romana arma solus in ear terram adhuc intulit
Aelius Gallus ex equestri ordine, nam C. Caesar Augusti
filius prospexit tantum Arabiam. Gallus oppida diruit,
non nominata auctoribus qui ante scripserunt , Negranam ,
Nestum, Nescam , Magusum , Caminacum , Labaetiam et supra 
dictam Maribam circuitu VI, item Caripetam , quo longis-
sime processit. cetera explorata retulit: Nomadas lacte
et ferina came vesci, reliquos vinum ut Indos palmis ex-
primere, oleam sesamae . numerosissimos esse Homeritas,
Min a eis fertiles agros palmetis arbustos , in pecore divitias.
Ce r banos et A g r a eos armis praestare, maxime Chatramotitas .
Carreis latissimos et fertilissimos agros, Sabaeos ditissimos
silvarum fertilitate odorifera, auri metallis, agrorum riguis ,
mellis ceraeque proventu. de odoribus suo dicemus 
volumine. Arabes mitrati degunt aut intonso crine; barba
a b raditur praeterquam in superiore labro; aliis et haec
intonsa. mirumque dictu, ex innumeris populis pars aequa 

in commerciis aut latrociniis degit. in universum gentes
ditissimae, ut apud quas maximae opes Romanorum Partho-
rumque subsidant , vendentibus quae e mari aut silvis
capiunt nihilque invicem redimentibus. 
 (33) Nunc reliquam oram Arabiae contrariam persequemur . Timosthenes totum sinum quadridui navigatione
in longitudinem taxavit, bidui in latitudinem, angustias
 VII . D p.; Eratosthenes ab ostio | XII | in quamque partem;
Artemidorus Arabiae latere | XVII | .L???,

Trogodytico
vero | XI |. LXXXVII .D p. Ptol e maida usque; Agrippa
| XVII | . XXXII sine differentia laterum. plerique latitudinem
 CCCCLXXV prodiderunt, faucesque hiberno orienti obversas alii IIII , alii VII . D, alii XII patere. 
 Situs autem ita se habet: a sinu Laeanitico alter
sinus quem Arabes Aean vocant, in quo Heroon oppidum
est. fuit et Cambysu inter Nelos et Marchadas , deductis
eo aegris exercitus. gens Tyro , Daneon portus, ex quo

 

navigabilem alveum perducere in Nilum, qua parte ad
Delta dictum decurrit , LXII . D intervallo quod inter flumen 
et Rubrum mare interest, primus omnium Sesostris Aegypti
rex cogitavit, mox Darius Persarum, deinde Ptol e maeus
sequens, qui et duxit fossam latitudine pedum C, altitudine
XXX , in longitudinem XXXVII . D p. usque ad Fontes
Amaros; ultra deterruit inundationis metus, excelsiore
tribus cubitis Rubro mari conperto quam terra Aegypti.
aliqui non eam adferunt causam, sed ne inmisso mari
corrumperetur aqua Nili, quae sola potus praebet. nihilo
minus iter totum terreno frequentatur a mari Aegyptio,
quod est triplex; unum a Pelusio per harenas, in quo,
nisi calami defixi regant, via non reperitur, subinde aura 
vestigia operiente; alterum ultra Casium montem, quod
a LX p. redit in Pelusiacam viam — accolunt Arabes
Autaei — ; tertium a Gerrho , quod Agipsum vocant, per
eosdem Arabas LX propius, sed asperum montibus et
inops aquarum. eae omnes viae Arsinoen ducunt, conditam
sororis nomine in sinu Carandra a Ptol e maeo Philadelpho,
qui primus Trogodyticen excussit; amnem qui Arsinoen
praefluit Ptol e maeum appellavit. mox oppidum parvum
est Aenum — alii pro hoc Philoterias scribunt —, deinde

 

sunt Asaraei , ex Trogodytarum conubiis Arabes feri, insulae
Sap i rine , Scytala , mox deserta ad Myos Hormon, ubi fons
Tatnos , mons Aeas , insula lambe , portus multi, Berenice 
oppidum, matris Philadelphi nomine, ad quod iter a Copto 
diximus , Arabes Autaei et Gebadaei . (34) Trogodytice,
quam prisci Midoen , alii Midioen dixere, mons Pente-
dactylos, insulae Stenae D irae aliquot, Halonesi non
pauciores, Cardamine, Topazos, quae gemmae nomen dedit.
sinus insulis refertus: ex his quae Mareu vocantur, aquo-
sae, quae Eratonos , sitientes; regum hi praefecti fuere.
introrsus Candaei , quos Ophiophagos vocant, serpentibus
vesci adsueti; neque alia regio fertilior est earum . Iuba,
qui videtur diligentissime persecutus haec, omisit in hoc
tractu — nisi exemplarium vitium est — Berenicen
alteram, quae Panchrysos cognominata est, et tertiam,
quae Epi Dires, insignem loco: est enim sita in cervice

 

longe procurrente, ubi fauces Rubri maris VII .D p. ab
Arabia distant. insula ibi Citis , topazum ferens et ipsa.
 ultra silvae , ubi Ptol e mais, a Philadelpho condita ad venatus
elephantorum, ob id Epi Theras cognominata, iuxta lacum
Monoleum. haec est regio secundo volumine a nobis 
significata, in qua XLV diebus ante solstitium totidemque
postea hora sexta consumuntur umbrae et in meridiem
reliquis horis cadunt, ceteris diebus in septentrionem, cum
in Berenice quam primam posuimus ipso die solstitii sexta 
hora umbrae in totum absumantur nihilque adnotetur
aliud novi, DCII p. intervallo a Ptol e maide: res ingentis
exempli locusque subtilitatis inmensae, mundo ibi depre-
henso , cum indubitata ratione umbrarum Eratosthenes
mensuram terrae prodere inde conceperit . hine Azanium
mare, promunturium quod aliqui Hi p palum scripsere,
lacus Mandalum , insula Colocasitis et in alto multae, in
quibus testudo plurima. oppidum Sace , insula Daphnidis,
oppidum Aduliton; Aegyptiorum hoc servi profugi a dominis
condidere. maximum hic emporium Trogodytarum, etiam
Aethiopum; abest a Ptolemaide V dierum navigatione.
deferunt plurimum ebur, rhinocerotum cornua, hippopo-
tamiorum coria, c h elium testudinum, sphingia , mancipia .

 

supra Aethiopas Aroteras insulae quae Aliaeu vocantur,
item Bacchias et Antibacchias et Stratioton . hinc in ora
Aethiopiae sinus incognitus, quod miremur , cum ulteriora
mercatores scrutentur, promunturium in quo fons Cucios ,
expetitus navigantibus; ultra Isidis portus, decem dierum
remigio ab oppido Adulitarum distans; in eum Trogodytis
myrra confertur. insulae ante portum duae Pseud o pylae 
vocantur, interiores totidem Pylae; in altera stelae lapideae
litteris ignotis. ultra sinus Avalitu , dein insula Diodori et
aliae desertae, per continentem quoque deserta, oppidum
Gaza , promunturium et portus Mossylites , quo cinnamum 
devehitur. hucusque Sesostris exercitum duxit. aliqui
unum Aethiopiae oppidum ultra ponunt in litore Baragaza . 
 A Mossylico promunturio Atlanticum mare incipere
vult Iuba praeter Mauretanias suas Gadis usque navigandum
coro, cuius tota sententia hoc in loco subtrahenda non
est. a promunturio Indorum quod vocetur Lepte Acra ,
ab aliis Drepanum , proponit recto cursu praeter Exustam ad Malichu insulam XV p. esse, inde ad locum quem

 

vocant Sceneos CCXXV p., inde ad insulas Adanu CL :
 sic fieri ad apertum mare | XVIII |. LXXV p. reliqui omnes
propter ardorem solis navigari posse non putaverunt.
quin et commercia ipsa infestant ex insulis Arabes, Ascitae
appellati, quoniam bubulos utres binos insternentes ponte
piraticam exercent sagittis venenatis. gentes Trogodytarum
idem Iuba tradit Therothoas a venatu dictos, mirae
velocitatis, sicut Ic h thyophagos, natantes ceu maris ani-
malia, Bangenos , Zangenas , Thalibas , Saxinas , Sirechas ,
Daremas , Domazenes . quin et accolas Nili a Syene non
Aethiopum populos, sed Arabum esse dicit usque Meroen;
Solis quoque oppidum, quod non procul Memphi in
Aegypti situ diximus, Arabas conditores habere. sunt qui 
et ulteriorem ripam Aethiopiae auferant adnectantque
 Africae. [ripas autem incoluere propter aquam.] nos
relicto cuique intellegendi arbitrio oppida quo traduntur
 ordine utrimque ponemus a Syene. 
 (35) Et prius Arabiae latere gens Catadupi , deinde
Syenitae, oppida Tacompson, quam quidam appellarunt
Thaticen , Aramum , Sesamos , Andura , Nasarduma , Aindoma 

C o m e cum Arabeta et Boggia , Leupitorga , Tantarene ,
 E meae , Chindita, Noa, Goploa , Gistate , Megadale , P remni ,
Nups , Direa , Patigga , Bacata , Dumana, Radata , in quo felis 
aurea pro deo colebatur, Boron , in mediterraneo Mallo 
proximum Mero a e . sic prodidit Bion. Iuba aliter:
oppidum munitum Megatichos inter Aegyptum et Aethio-
piam, quod Arabes Mirsion vocaverunt, dein Tacompson,
Aramum, Sesamum , Pide , Mamuda , Orambim iuxta bitu-
minis fontem, Amodata , Prosda, Parenta, Mania , Tessata ,
Gallas , Zoton, Grau Comen, Emeum, Pidibotas , Aendondacometas 

cometas, Nomadas in tabernaculis viventes, Cistaepen ,
Magadalen , Par v a m Primi n , Nups , Direlin , Patingan ,
Breves, Magasneos , Egasmala , Cramda , Denna , Cadeum,
Atthena , Batta , Alanam , Macua , Scammos , Goram in insula,
ab iis Abale , Androgalim, Serem , Mallos, Agocem . 
 Ex Africae latere tradita sunt eodem nomine Tacompsos
altera sive pars prioris, Mogore , Saea , Aedosa , Penariae ,
P r i m is , Magassa , Buma , Linthuma , Spintum, Sidop , Censoe ,
Pindicitor , Acug , Orsum , Suara , Maumarum, Vrbim, Mulon ,
quod oppidum Graeci Hypaton vocarunt, Pagoarca , Zamnes,

 

unde elephanti incipiant, Mambli, Berressa, Coetum . fuit 
quondam et Epis oppidum contra Meroen, antequam Bion 
scriberet deletum. 
 Haec sunt prodita usque Meroen, ex quibus hoc
tempore nullum prope utroque latere exstat . certe soli-
tudines nuper renuntiavere principi Neroni missi ab eo
milites praetoriani cum tribuno ad explorandum, inter
reliqua bella et Aethiopicum cogitanti. intravere autem
et eo arma Romana Divi Augusti temporibus duce P.Petronio,
et ipso equestris ordinis praefecto Aegypti . is oppida expugnavit, quae sola invenimus quo dicemus ordine,
Pselcin , Primi , Bocchin , Forum Cambusis , Attenam , Sta-
dissim , ubi Nilus praecipitans se fragore auditum accolis
aufert. diripuit et Napata . longissime autem a Syene
progressus est DCCCLXX p. nec tamen arma Romana
ibi solitudinem fecerunt: Aegyptiorum bellis attrita est
Aethiopia vicissim imperitando serviendoque, clara et potens
etiam usque ad Troiana bella Memnone regnante. et 
Syriae imperitasse eam nostroque litori aetate regis Cephei
patet Andromedae fabulis. 
 
 Simili modo et de mensura eius varia prodidere,
primus Dalion ultra Meroen longe subvectus, mox Ari-
stocreon et Bion et Basilis, Simonides minor etiam
quinquennio in Meroe moratus, cum de Aethiopia scriberet.
nam Timosthenes, classium Philadelphi praefectus, sine
mensura dierum LX a Syene Meroen iter prodidit , Era-
tosthenes DCXXV , Artemidorus DC , Sebosus ab
Aegypti extremis | XVI | . LXXV , unde proxime dicti | XII | .L???.
verum omnis haec finita nuper disputatio est, quoniam a
Syene DCCCC . LXXV Neronis exploratores renuntiavere his
modis: a Syene Hieran sycaminon LIII p ., inde Tama
 LXXII regione Euonymiton Aethiopum, Primi CXX , Acinam
 LXIIII , Pitaram XXV , Tergedum CVI . insulam Gagauden
esse in medio eo tractu; inde primum visas aves psittacos
et ab altera, quae vocetur Artigula , animal sp h ingion , a
Terg e do c y nocephalos . inde Nabata LXXX ; oppidum id
parvum inter praedicta solum. ab eo ad insulam Meroen
 CCCLX . herbas circa Meroen demum viridiores, silvarum-
que aliquid apparuisse et rhinocerotum elephantorumque

 

vestigia. ipsum oppidum Meroen ab introitu insulae abesse
 LXX p., iuxtaque aliam insulam Tadu dextro subeuntibus
alveo, quae portum faceret. aedificia oppidi pauca; reg-
nare feminam Candacen , quod nomen multis iam annis ad
reginas transiit ; delubrum Hammonis et ibi religiosum
et toto tractu sacella. cetero cum potirentur rerum
Aethiopes, insula ea magnae claritatis fuit. tradunt arma-
 torum CCL dare solitam, artificum III .al ii reges Aethi-
opum XLV esse hodie traduntur.

universa vero gens
Aetheria appellata est, deinde Atlantia , mox a Vulcani
filio Aethiope . animalium hominumque monstrificas effigies 
circa extremitates eius gigni minime mirum , artifici ad
formanda corpora effigiesque caelandas mobilitate ignea.
ferunt certe ab orientis parte intima gentes esse sine
naribus, aequali totius oris planitie, alias superiore labro 
orbas, alias sine linguis. pars etiam ore concreto et
naribus carens uno tantum foramine spirat potumque
calamis avenae trahit et grana eiusdem avenae sponte
provenientis ad vescendum. quibusdam pro sermone nutus
motusque membrorum est. quibusdam ante Ptolemaeum
Lathyrum regem Aegypti ignotus fuit usus ignium. quidam
et Pygmaeorum gentem prodiderunt inter paludes ex quibus Nilus oriretur. in ora autem ubi dicemus continui 
montes ardentibus similes rubent. 
 Trogodytis et Rubro mari a Meroe tractus omnis
superponitur, a Napata tridui itinere ad Rubrum litus,
aqua pluvia ad usum conpluribus locis servata, fertilissima
regione quae interest auri. ulteriora Atabuli , Aethiopum
gens, tenent . dein contra Meroen Megabarri , quos aliqui
Adiabaros nominavere; oppidum habent Apollinis . pars
eorum Nomades quae elephantis vescitur . ex adverso in
Africae parte Macrobii, rursus a Megabarris Memnones et
Dabelli dierumque XX intervallo Critensi. ultra eos
Dochi, dein Gymnetes, semper nudi, mox Anderae , Mattitae ,
Mesaches ; hi pudore atri coloris tota corpora rubrica
inlinunt. at ex Africae parte Medimni , dein Nomades,
cynocephalorum lacte viventes, Alabi , Syrbotae , qui octonum
cubitorum esse dicuntur. Aristocreon Libyae latere a
Meroe oppidum Tollen dierum V itinere tradit; inde
dierum XII Esar oppidum Aegyptiorum qui Psammetichum
fugerint ; in eo prodente se CCC habitasse ; contra in

 

Arabico latere Diaron oppidum esse eorum . Bio n autem
Sapen vocat quod ille Esar ; et ipso nomine advenas sig-
nificari. caput eorum in insula Sembobitin, et tertium in
Arabia Sinat . inter montes autem et Nilum Simbarri 
sunt, Phalliges , in ipsis vero montibus Asachae multis.
nationibus. abesse a mari dicuntur dierum V itinere;
vivunt elephantorum venatu. insula in Nilo Sembritarum 
reginae paret. ab ea Nubaei Aethiopes dierum VIII itinere;
oppidum eorum Nilo inpositum Tenupsis . Sesambri , apud
quos quadrupedes omnes sine auribus , etiam elephanti.
at ex Africae parte Ptonebari , Ptoemphani , qui canem pro
rege habent, motu eius imperia augurantes, Harusbi oppido
longe ab Nilo sito , postea Archisarmi , Phalliges , Marigarri ,
Chasamari . Bion et alia oppida in insulis tradit: a Sem-
bobiti Meroen versus dierum toto itinere XX proximae
insulae oppidum Seberritarum sub reginaet aliud Asara ,

 

alterius oppidum Darden ; tertiam Medoen vocant, in qua
oppidum Asel, quartam eodem quo oppidum nomine Gar-
roen . inde per ripas oppida Nautis , Modum , Demadatin,
Secundum , Collocat , Secande, Navectabe cum agro Psegipta ,
Candragori , Arabam , Summaram. regio supra Sirbitum ,
ubi desinunt montes, traditur a quibusdam habere mari-
timos Aethiopas, Nisicathas , Nisitas , quod significat ternum
et quaternum oculorum viros, non quia sic sint, sed quia
sagittis praecipua contemplatione utantur . ab ea vero
parte Nili, quae supra Syrtes Maiores oceanumque meri-
dianum protendatur , Dalion Vacathos esse dicit, pluvia
tantum aqua utentes, Cisoros , Logonporos ab Oecalicibus 
dierum V itinere, Vsibalchos , Isbelos , Perusios , Ballios ,
Cispios . reliqua deserta, dein fabulosa : ad occidentem

 

versus Nigroe , quorum rex unum oculum in fronte habeat ,
Agriophagi , pantherarum leonumque maxime carnibus
viventes, Pamphagi, omni mandentes, Anthropophagi, hu-
mana carne vescentes, Cynamolgi caninis capitibus, Arta-
batitae quadrupedes , ferarum modo vagi, deinde Hesperi o e ,
Perorsi et quos in Mauretaniae confinio diximus. pars 
quaedam Aethiopum locustis tantum vivit fumo et sale
duratis in annua alimenta; hi quadragesimum vitae annum
non excedunt. 
 Aethiopum terram universam cum mari Rubro patere
in longitudinem | XXI |. LXX p., in latitudinem cum superiore
Aegyptpo | XII | . XCVI Agrippa existimavit. quidam longitu-
dinem ita diviserunt: a Meroe Sirbitum XII dierum navigatio-
nem, ab ea XV ad Dabellos , ab his ad oceanum Aethiopicum 
VI dierum iter. in totum ab oceano ad Meroen DCXXV p.
esse inter auctores fere convenit, inde Syenen quantum 
diximus. sita est Aethiopia ab oriente hiberno ad occi-
dentem hibernum. meridiano cardine silvae, hebeno 

maxime, virent. a media eius parte imminens mari mons
excelsus aeternis ardet ignibus, Theon Ochema dictus
Graeci s . a quo navigatio ne quadridui promunturium quod
Hesperu Ceras vocatur, confine Africae iuxta Aethiopas
Hesperios. quidam et in eo tractu modicos colles amoena
opacitate vestitos Aegipanum Satyrorumque produnt.

(36) Insulas toto eo mari et Ephorus conplures
esse tradidit et Eudoxus et Timosthenes, Clitarchus
vero Alexandro regi renuntiatam adeo divitem, ut equos
incolae talentis auri permutarent, alteram ubi sacer mons
opacus silva repertus esset, destillante arboribus odore
 mirae suavitatis. contra sinum Persicum Cerne nominatur
insula adversa Aethiopiae, cuius neque magnitudo neque
intervallum a continente constat; Aethiopas tantum populos
habere proditur. Ephorus auctor est a Rubro mari
navigant e s in eam non posse propter ardores ultra quas-
dam columnas — ita appellantur parvae insulae — pro-
vehi . Polybius in extrema Mauretania contra montem
Atlantem a terra stadia VIII abesse prodidit Cernen, Nepos
Cornelius ex adverso maxime Carthaginis a continente
 p. M, non ampliorem circuitu II . traditur et alia insula
contra montem Atlantem, et ipsa Atlantis appellata . ab
ea V dierum praenavigatione solitudines ad Aethiopas
Hesperios et promunturium quod vocavimus Hesperu Ceras, 
inde primum circumagente se terrarum fronte in occasum

 

ac mare Atlanticum. contra hoc quoque promunturium
Gorgades insulae narrantur, Gorgonum quondam domus,
bidui navigatione distantes a continente , ut tradit Xenophon
Lampsacenus . penetravit in eas Hanno Poenorum im-
perator prodiditque hirta feminarum corpora, viros perni-
citate evasisse ; duarum Gorgadum cutes argumenti et
miraculi gratia in lunonis templo posuit, spectatas usque
ad Carthaginem captam. ultra has etiamnum duae He-
speridum insulae narrantur, adeoque omnia circa hoc
incerta sunt, ut Statius Sebosus a Gorgonum insulis
praenavigatione Atlantis dierum XL ad Hesperidum insulas
cursum prodiderit , ab his ad Hesperu Ceras unius. nec
Mauretaniae insularum certior fama est. paucas modo
constat esse ex adverso Autololum a Iuba repertas, in
quibus Gaetulicam purpuram tinguere instituerat .

(37) Sunt qui ultra eas Fortunatas putent esse
quasdamque alias, quo in numero idem Sebosus etiam
spatia conplexus lunoniam abesse a Gadibus DCCL p.
tradit, ab ea tantundem ad occasum versus Pluvialiam
Caprariamque; in Pluvialia non esse aquam nisi ex imbri .
ab iis CCL Fortunatas contra laevam Mauretaniae in VIII 
horam solis; vocari Invallem a convexitate et Planasiam 

a specie , Invallis circuitu CCC p.; arborum ibi proceritatem 
ad CXL pedes adulescere . Iuba de Fortunatis ita inqui-
sivit: sub meridiem quoque positas esse prope occasum,
a Purpurariis DCXXV p., sic ut CCL supra occasum navi-
getur, dein per CCCLXXV ortus petatur. primam vocari
Ombrion , nullis aedificiorum vestigiis; habere in montibus
stagnum, arbores similes ferulae , ex quibus aqua exprimatur,
e nigris amara, ex candidioribus potui iucunda. alteram
insulam Iunoniam appellari; in ea aediculam esse tantum
lapide exstructam . ab ea in vicino eodem nomine minorem,
deinde Caprariam, lacertis grandibus refertam. in con-
spectu earum esse Ninguariam , quae hoc nomen acceperit
a perpetua nive, nebulosam. proximam ei Canariam
vocari a multitudine canum ingentis magnitudinis — ex
quibus perducti sunt Iubae duo —; apparere ibi vestigia
aedificiorum. cum omnes autem copia pomorum et avium
omnis generis abundent, hanc et palmetis caryotas feren-
tibus ac nuce pinea abundare; esse copiam et mellis,
papyrum quoque et siluros in amnibus gigni. infestari
eas beluis, quae expellantur adsidue , putrescentibus . 
 (38) Et abunde orbe terrae extra intra indicato

 

colligenda in artum mensura aequorum videtur.

Poly-
bius a Gaditano freto longitudinem directo cursu ad os
Maeotis | XXXIII |. XXXVII .D prodidit, ab eodem initio 
Siciliam | XII | .L???, Cretam CCCLXXV , Rhodum CLXXXVII .D,
Chelidonias tantundem, Cyprum CC C XXV , inde Syriae
Seleuciam Pieriam CXV , quae computatio efficit | XXIIII |. XL .
 Agrippa hoc idem intervallum a freto Gaditano ad sinum
Issicum per longitudinem derectam | XXXXIIII | . XL taxat ,
in quo haud scio an sit error numeri, quoniam idem a
Siculo freto Alexandriam cursus | XIIII |.L??? tradidit. universus
autem circuitus per sinus dictos ab eodem exordio colligit
intra Maeotim lacum | CLV |. VIIII , Artemidorus adicit
 DCCLVI , idem cum Maeotide | CLXXIII | . XC p. esse tradidit .
 haec est mensura inermium et pacata audacia fortunam 
provocantium hominum. 
 Nunc ipsarum partium magnitudo conparabitur , utcum-
que difficultatem adferet auctorum diversitas , aptissime
tamen spectabitur ad longitudinem latitudine addita. est

 

ergo ad hoc praescriptum Europae magnitude .... lon- gitudo | LXXX V II |. XIIII . Africae - ut media ex omni
varietate prodentium sumatur computatio - efficit longitude
| XXXVII | . XCVIII ; latitudo, qua colitur, nusquam CCL ex-
cedit . sed quoniam in Cyrenaica eius parte DCCCCX 
eam fecit Agrippa, deserta eius ad Garamantas usque,
qua noscebantur, complectens, universa mensura, quae
veniet in comparationem , | XLVI I | . VIII efficit. Asiae lon-
gitudo in confesso est L???. XIII .DCCL ; latitudo sane com-
putetur ab Aethiopico mari Alexandriam iuxta Nilum sitam,
ut per Meroen et Syenen mensura currat, | XVIII | . LXXV .
 apparet ergo Europam paulo minus dimidia Asiae parte
maiorem esse quam Asiam , eandem altero tanto et sexta
parte Africae ampliorem quam Africam. quod si mi-
sceantur omnes summae, liquido patebit Europam totius
terrae tertiam esse partem et octavam paulo amplius,
Asiam vero quartam et quartam decimam, Africam autem
quintam et insuper sexagesimam. 
 (39) His addemus etiamnum unam Graecae inven-

 

tionis scientiam vel exquisitissimae subtilitatis, ut nihil
desit in spectando terrarum situ indicatisque regionibus
noscatur et cum qua cuique side rum societas sit sive
cognatio dierum ac noctium quibusque inter se pares
umbrae et aequa mundi convexitas. ergo reddetur hoc
etiam, terraeque universae in membra caeli digerentur .
plura sunt autem segmenta munrdi, quae nostri circulos
appellavere, Graeci parallelos.

Principium habet Indiae pars versa ad austrum.
patet usque Arabiam et Rubri maris accolas. continentur
Gedrosi , Carmani , Persae, Elymaei, Parthyene, Aria, Susiane,
Mesopotamia, Seleucia cognominata Babylonia, Arabia ad
Petras usque, Syria Coele, Pelusium , Aegypti inferiora,
quae Chora vocatur, Alexandria , Africae maritima , Cyre-
naica oppida omnia, Thapsus, Hadrumetum, Clupea , Carthago,
Vtica, uterque Hippo , Numidia, Mauretania utraque, At-
lanticum mare, columnae Herculis. in hoc caeli circum-
plexu aequinoctii die medio umbilicus, quem gnomonem
vocant , VII pedes longus umbram non amplius IIII pedes
longam reddit , noctis vero dieique longissima spatia XIIII
horas aequinoctiales habent, brevissima ex contrario X . 
 
 Sequens circulus incipit ab India vergente ad occasum,
vadit per medios Parthos, Persepolim, citima Persidis,
Arabiam citeriorem, Iudaeam, Libani montis accolas, am-
plectitur Babylonem, Idumaeam, Samariam, Hierosolyma ,
Ascalonem, Iopen , Caesaream, Phoenicen , Ptolemaidem,
Sidonem, Tyrum, Berytum, Botr yn , Tripolim, Byblum,
Antiochiam, Laodiceam, Seleuciam, Ciliciae maritima, Cypri
austrina , Cretam, Lilybaeum in Sicilia, septentrionalia 
Africae et Numidiae. umbilicus, aequinoctio XXXV pedum,
umbram XXIIII pedes longam facit, dies autem noxque
maxima XIIII horarum aequinoctialium est accedente bis
quinta parte unius horae. 
 Tertius circulus ab Indis Imavo proximis oritur.
tendit per Caspias Portas , Mediae proxima , Cataoniam ,
Cappadociam, Taurum, Amanum, Issum, Cilicias Portas,
Solos, Tarsum, Cyprum, Pisidiam, Pamphyliam , Siden,
Lycaoniam, Lyciam ,Patara , Xanthum, Caunum, Rhodum,
Coum, Halicarnassum, Cnidum, Dorida, Chium, Delum,
Cycladas medias, Gythium , Malean, Argos, Laconicam , Elim,
Olympiam, Messaniam Peloponnesi, Syracusas, Catinam,
Siliciam mediam , Sardiniae austrina, Carteiam , Gadis .
gnomonis C unciae unmbram LXXVII unciarum faciunt.

 

longissimus dies est aequinoctialium horarum XIIII atque
dimidiae cum tricesima unius horae . 
 Quarto subiacent circulo quae sunt ab altero latere
Imavi , Cappadociae austrina, Galatia , Mysia, Sardis, Zmyrna,
Sipylus , Tmolus mons, Lydia , Caria, Ionia, Trallis, Colophon,
Ephesus, Miletus, Chios, Samos, Icarium mare, Cycladum 
septentrio , Athenae, Megara, Corinthus, Sicyon, Achaia,
Patrae, Isthmus , Epirus, septentrionalia Siciliae, Narbonensis
Galliae exortiva, Hispaniae maritima a Carthagine Nova
et inde ad occasum. gnomoni XXI pedum respondent
umbrae XVI pedum. longissimus dies habet aequinoctiales
horas XIIII et tertias duas unius horae. 
 Quinto continentur segmento ab introitu Caspii maris
Bactri , Hiberia, Armenia, Mysia, Phrygia, Hellespontus,
Troas, Tenedus, Abydos, Scepsis, Ilium, Ida mons, Cyzicum,
Lampsacum, Sinope, Amisum, Heraclea in Ponto, Paphla-
gonia, Lemnus, Imbrus, Thasus, Cassandria, Thessalia,
Macedonia, Larisa , Amphipolis, Thessalonice, Pella, Edesus ,
Beroea , Pharsalia, Carystum, Euboea Boeotum, Chalcis,
Delphi, Acarnania, Aetolia, Apollonia, Brundisium , Taren-
tum, Thurii, Locri, Regium, Lucani, Neapolis, Puteoli,
Tuscum mare, Corsica, Baliares , Hispania media. gnomoni 
septem pedes, umbris sex. magnitudo diei summa horarum
aequinoctialium XV . 
 Sexta comprehensio, qua continetur urbs Roma, am-
plectitur Caspias gentes, Caucasum, septentrionalia Armeniae,
Apolloniam supra Rhyndacum , Nicomediam, Nicaeam, Cal -

 

chadonem, Byzantium, Lysimacheam , Cherronesum, Melanem
sinum, Abderam, Samothraciam, Maroneam , Aenum , Bessicam , Thraciam , Maedicam, Paeoniam, Illyrios , Durrachium ,
Canusium, Apuliae extuma, Campaniam, Etruriam, Pisas,
Lunam, Lucam, Genuam, Liguriam, Antipolim, Massiliam,
Narbonem, Tarraconem , Hispaniam Tarraconensem mediam et
inde per Lusitaniam. gnomoni pedes VIII, umbrae VIII. lon-
gissima diei spatia horarum aequinoctialium XV addita
VIIII parte unius horae aut , ut Nigidio placuit, quinta. 
 Septima divisio ab altera Caspii maris ora incipit,
vadit super Callatim, Bosporum, Borysthenen, Tomos ,
Thraciae aversa , Triballos, Illyrici reliqua, Hadriaticum
mare , Aquileiam, Altinum, Venetiam, Vicetiam, Patavium,
Veronam, Cremonam, Ravennam, Anconam, Picenum, Marsos,
Paelignos, Sabinos, Vmbriam, Ariminum, Bononiam, Placen-
tiam, Mediolanum omniaque ab Appennino, transque Alpis 
Galliam Aquitanicam , Viennam, Pyrenaeum, Celtiberiam.
umbilico XXXV pedum umbrae XXXVI , ut tamen in parte
Venetiae exaequetur umbra gnomoni. amplissima die i spatia horarum aequinoctialium XV et quintarum partium
horae trium. 
 Hactenus antiquorum exacta celebravimus. sequentium
diligentissimi quod superest terrarum supra tribus adsi-

 

gnavere segmentis , a Tanai per Maeotim lacum et Sarmatas 
usque Borysthenen atque ita per Dacos partemque Ger-
maniae, Gallias oceani litora amplexi, quod esset horarum
XVI , alterum per Hyperboreos et Britanniam horarum
XVII , postremum Scythicum a Ripaeis iugis in Thylen ,
in quo dies continuarentur , ut diximus, noctesque per 
vices. i idem et ante principia quae fecimus posuere cir-
culos duos: primum per insulam Meroen et Ptolemaidem
in Rubro mari ad elephantorum venatus conditam , ubi
longissimus dies XII horarum esset dimidia hora amplior,
secundum per Syenen Aegypti euntem, qui esset horarum
XIII , i idemque singulis dimidia horarum spatia usque ad
ultimum adiecere circulis. 
 Et hactenus de terris.

(1) Mundus et in eo terrae, gentes, maria, .... insignia ,
 insulae , urbes ad hunc modum se habent, animantium in
eodem natura nullius prope partis contemplatione minore ,
etsi ne hic quidem omnia exsequi humanus animus queat . 
 Principium iure tribuetur homini, cuius causa videtur
cuncta alia genuisse natura, magna, saeva mercede contra
tanta sua munera, non ut sit satis aestimare, parens melior
homini an tristior noverca fuerit. ante omnia unum ani-
mantium cunctorum alienis velat opibus . ceteris sua varie 
tegimenta tribuit, testas, cortices, coria, spinas , villos, sae-

 

tas, pilos, plumam, pinnas , squamas, vellera; truncos etiam
arboresque cortice, interdum gemino, a frigoribus et calore
tutata est: hominem tantum nudum et in nuda humo natali
die abicit ad vagitus statim et ploratum, nullumque tot ani-
malium aliud ad lacrimas, et has protinus vitae principio;
at Hercule risus praecox ille et celerrimus ante XL diem
nulli datur. ab hoc lucis rudimento quae ne feras quidem
inter nos genitas vincula excipiunt et omnium membrorum
nexus; itaque feliciter natus iacet manibus pedibusque de-
vinctis , flens animal ceteris imperaturum , et a suppliciis
vitam auspicatur unam tantum ob culpam, qua natum est.
heu dementia ab his initiis existimantium ad superbiam
se genitos! prima roboris spes primumque temporis munus
quadripedi similem facit. quando homini incessus! quando
vox! quando firmum cibis os! quam diu palpitans vertex,
summae inter cuncta animalia inbecillitatis iudicium! iam
morbi totque medicinae contra mala excogitatae , et hae quo-
que subinde novitatibus victae! et cetera sentire naturam
suam, alia pernicitatem usurpare, alia praepetes volatus , alia
nare: hominem nihil scire, nihil sine doctrina , non fari, non

 

ingredi, non vesci, breviterque non aliud naturae sponte
quam flere! itaque multi extitere qui non nasci optimum
censerent aut quam ocissime aboleri. uni animantium luctus
est datus, uni luxuria et quidem innumerabilibus modis ac
per singula membra, uni ambitio, uni avaritia, uni inmensa
vivendi cupido, uni superstitio, uni sepulturae cura atque
etiam post se de futuro. nulli vita fragilior, nulli rerum
omnium libido maior, nulli pavor confusior, nulli rabies
acrior. denique cetera animantia in suo genere probe de-
gunt. congregari videmus et stare contra dissimilia: leonum
feritas inter se non dimicat, serpentium morsus non petit
serpentes, ne maris quidem beluae ac pisces nisi in diversa 
genera saeviunt . at Hercule homini plurima ex homine sunt
mala.

Et de universitate quidem generis humani magna
ex parte in relatione gentium diximus. neque enim ritus
moresque nunc tractabimus innumeros ac totidem paene
quot sunt coetus hominum, quaedam tamen haut omittenda
duco maximeque longius ab mari degentium , in quibus pro-
digiosa aliqua et incredibilia multis visum iri haud dubito.
quis enim Aethiopas ante quam cerneret credidit? aut quid 
non miraculo est, cum primum in notitiam venit? quam
multa fieri non posse prius quam sunt facta iudicantur?
 naturae vero rerum vis atque maiestas in omnibus momen-
tis fide caret, si quis modo partes eius ac non totam com-
plectatur animo. ne pavon i s ac tigrium pantherarumque

 

maculas et tot animalium picturas commemorem, parvum
dictu, sed inmensum aestimatione, tot gentium sermones,
tot linguae, tanta loquendi varietas, ut externus alieno paene
non sit hominis vice! iam in facie vultuque nostro cum sint
decem aut paulo plura membra, nullas duas in tot milibus 
hominum indiscretas effigies existere, quod ars nulla in
paucis numero praestet adfectando! nec tamen ego in ple-
risque eorum obstringam fidem meam potiusque ad auctores
relegabo , qui dubiis reddentur omnibus, modo ne sit fasti-
dio Graecos sequi, tanto maiore eorum diligentia vel cura
vetustiore .

(2) Esse Scytharum genera et quidem plura, quae
corporibus humanis vescerentur, indicavimus. id ipsum incredibile 
fortasse , ni cogitemus in medio orbe terrarum [ac 
Sicilia et Italia ] fuisse gentes huius monstri, Cyclopas et
Laestrygonas, et nuperrime trans Alpis hominem immolari
gentium earum more solitum, quod paulum a mandendo
abest. sed iuxta eos, qui sunt ad septentrionem versi, haut 
procul ab ipso aquilonis exortu specuque eius dicto, quem
locum Ges clith r on appellant, produntur Arimaspi, quos
diximus, uno oculo in fronte media insignes . quibus adsidue 
bellum esse circa metalla cum grypis , ferarum volucri 
genere, quale vulgo traditur, eruente ex cuniculis aurum,
mira cupiditate et feris custodientibus et Arimaspis rapien-
tibus, multi, sed maxime inlustres Herodotuset Aristeas 

Proconnesius scribunt. super alios autem Anthropophagos
Scythas in quadam convalle magna Imavi montis regio est
quae vocatur Abarimon , in qua silvestres vivunt homines
aversis post crura plantis, eximiae velocitatis, passim cum
feris vagantes. hos in alio non spirare caelo ideoque ad
finitimos reges non pertrahi neque ad Alexandrum Magnum
pertractos Baeton itinerum eius mensor prodidit. priores
Anthropophagos, quos ad septentrionem esse diximus, decem
dierum itinere supra Borysthenen amnem ossibus humano-
rum capitum bibere cutibusque cum capillo pro mantelibus 
ante pectora uti Isigonus N ic a eensis . idem in Albania
gigni quosdam glauca oculorum acie, a pueritia statim canos,
qui noctu plus quam interdiu cernant. idem itinere die-
rum XIII supra Borysthenen Sauromatas tertio die cibum
capere semper. 
 Crates Pergamenus in Hellesponto circa Parium genus
hominum fuisse , quos Ophiogenes vocat, serpentium ictus
contactu levare solitos et manu inposita venena extrahere
corpori. Varro etiamnum esse paucos ibi, quorum salivae 
contra ictus serpentium medeantur . similis et in Africa
Psyllorum gens fuit, ut Agatharchides scribit, a Psyllo 
rege dicta, cuius sepulcrum inparte Syrtium Maiorum est.

 

horum corpori ingenitum fuit virus exitiale serpentibus et
cuius odore sopirent eas; mos vero liberos genitos protinus
obiciendi saevissimis earum eoque genere pudicitiam con-
iugum experiendi, non profugientibus adulterino sanguine
natos serpentibus. haec gens ipsa quidem prope interni-
 c ione sublata est a Nasamonibus, qui nunc eas tenent sedes.
genus tamen hominum ex iis, qui profugerant aut cum
pugnatum est afuerant , hodieque remanet in paucis. simile
et in Italia Marsorum genus durat, quos a Circae filio ortos
ferunt et ideo inesse iis vim naturalem earn. et tamen
omnibus hominibus contra serpentes inest venenum: ferunt 
ictas saliva ut ferventis aquae contactu fugere; quod si in
fauces penetraverit, etiam mori, idque maxime humani
ieiuni oris. 
 Supra Nasamonas confinesque illis Mac h lyas androgynos
esse utriusque naturae, inter se vicibus coeunt e s , Calli-
phanes tradit. Aristoteles adicit dextram mammam iis
virilem, laevam muliebrem esse. in eadem Africa familias
quasdam effascinantium Isigonus et Nymphodorus , quo-
rum laudatione intereant probata , arescant arbores, emo-
riantur infantes. esse eiusdem generis in Triballis et Illyris 

adicit Isigonus, qui visu quoque effascinent interemantque 
quos diutius intueantur, iratis praecipue oculis, quod eorum
malum facilius sentire puberes ; notabilius esse quod pupil-
las binas in oculis singulis habeant . huius generis et femi-
nas in Sc y thia , quae Bitiae vocantur, prodit Apollonides.
Phylarchus et in Ponto Thibiorum genus multosque alios
eiusdem naturae, quorum notas tradit in altero oculo gemi-
nam pupillam, in altero equi effigiem; eosdem praeterea
non posse mergi, ne veste quidem degravatos. haut dissi-
mile i is genus Pharmacum in Aethiopia Damon, quorum
sudor tabem contactis corporibus afferat . feminas quidem
omnes ubique visu nocere quae duplices pupillas habeant,
Cicero quoque apud nos auctor est. adeo naturae, cum
ferarum morem vescendi humanis visceribus in homine ge-
nuisset, gignere etiam in toto corpore et in quorundam
oculis quoque venena placuit, ne quid usquam mali esset
quod in homine non esset. 
 Haut procul urbe Roma in Faliscorum agro familiae sunt
paucae quae vocantur Hirpi. h ae sacrificio annuo, quod fit
ad montem Soractem Apollini, super ambustam ligni struem
ambulantes non aduruntur et ob id perpetuo senatus con-
sulto militiae omniumque aliorum munerum vacationem ha-

 

bent . quorundam corpori partes nascuntur ad aliqua mira-
biles, sicut Pyrro regi pollex in dextro pede, cuius tactu
lienosis medebatur. hunc cremari cum reliquo corpore
non potuisse tradunt conditumque loculo in templo. 
 Praecipue India Aethiopumque tractus miraculis scatent.
maxima in India gignuntur animalia. indicio sunt canes
grandiores ceteris. arbores quidem tantae proceritatis tra-
duntur , ut sagittis superiaci nequeant—e t facit ubertas soli,
temperies caeli, aquarum abundantia, si libeat credere, ut
sub una fico turmae condantur equitum—, harundines vero
tantae proceritatis, ut singula internodia alveo navigabili ter-
nos interdum homines ferant . multos ibi quina cubita con-
stat longitudine excedere, non expuere, non capitis aut den-
tium aut oculorum ullo dolore adfici, raro aliarum corporis
partium: tam moderato solis vapore durari. philosophos
eorum, quos gymnosophistas vocant, ab exortu ad occasum
perstare contuentes solem inmobilibus oculis, ferventibus
harenis toto die alternis pedibus insistere. in monte , cui
nomen est Nulo , homines esse aversis plantis octonos digi-
tos in singulis habentes auctor est Megasthenes; in mul-
tis autem montibus genus hominum capitibus caninis fera-
rum pellibus velari, pro voce latratum edere , unguibus

 

armatum venatu et aucupio vesci; horum supra centum vi-
ginti milia fuisse prodente se Ctesias scribit, et in quadam
gente Indiae feminas semel in vita parere genitosque con-
festim canescere. idem hominum genus, qui Monocoli 
vocarentur , siugulis cruribus, mirae pernicitatis ad saltum;
eosdem Sciapodas vocari, quod in maiore aestu humi iacen-
tes resupini umbra se pedum protegant. non longe eos
a Trogodytis abesse, rursusque ab his occidentem versus 
quosdam sine cervice oculos in umeris habentes . sunt et
satyri subsolanis Indorum montibus (Catarcludorum dicitur
regio), pernicissimum animal, iam quadripedes , i am recte
currentes humana effigie; propter velocitatem nisi senes aut
aegri non capiuntur. Choromandarum gentem vocat Tau-
ron silvestrem, sine voce, stridoris horrendi, hirtis corpori-
bus, oculis glaucis, dentibus caninis. Eudoxus in meri-
dianis Indiae viris plantas esse cubitales, feminis adeo parvas,
ut Struthopodes appellentur . Megasthenes gentem inter
Nomadas Indos narium loco foramina tantum habentem,
anguium modo loripedem, vocari Scir a tas . ad extremos

 

fines Indiae ab oriente circa fontem Gangis Astomorum gen-
tem sine ore, corpore toto hirtam vestiri frondium lanugine,
halitu tantum viventem et odore, quem naribus trahant.
nullum illis cibum nullumque potum , radicum tantum flo-
rumque varios odores et silvestrium malorum, quae secum
portant longiore itinere, ne desit olfactus; graviore paulo
odore haut difficulter exanimari. super hos extrema in
parte montium Tri spithami Pygmaeique narrantur, ternas
 s pithamas longitudine, hoc est ternos dodrantes, non exce-
dentes, salubri caelo semperque vernante montibus ab aqui-
lone oppositis, quos a gruibus infestari Homerus quoque
prodidit. fama est insidentes arietum caprarumque dorsis
armatos sagittis veris tempore universo agmine ad mare
descendere et ova pullosque earum alitum consumere; ter-
nis expeditionem eam mensibus confici; aliter futuris gregi-
bus non resisti . casas eorum luto pinnisque et ovorum
putaminibus construi. Aristoteles in cavernis vivere
Pygmaeos tradit , cetera de i is ut reliqui. Cyrnos Indorum
genus Isigonus annis centenis quadragenis vivere , item
Aethiopas Macrobios et Seras existimat et qui Athon mon-
tem incolant , hos quidem, quia viperinis carnibus alantur;
itaque nec capiti nec vestibus eorum noxia corpori inesse
animalia. Onesicritus, quibus locis Indiae umbrae non
sint, corpora hominum cubitorum quinum et bin o rum pal-

 

m o rum existere, et vivere annos CXXX nec senescere, sed
ut medio aevo mori. Crates Pergamenus Indos, qui cen-
tenos annos excedant, Gymnetas appellat, non pauci Macro-
bios. Ctesias gentem ex his, quae appelletur Pandae , in
convallibus sitam annos ducenos vivere, in iuventa candido
capillo, qui in senectute nigrescat, contra alios quadragenos
non excedere annos , iunctos Macrobiis, quorum feminae
semel pariant. idque et Agatharchides tradit, praeterea
locustis eos ali et esse pernices. Mandorum nomen iis de-
dit Clitarchus, et Megasthenes trecentos quo que eorum
vicos adnumerat . feminas septimo aetatis anno parere,
senectam quadragesimo accidere . Artemidorus in Tapro-
bane insula longissimam vitam sine ullo corporis languore
traduci. D uris Indorum quosdam cum feris coire mixtos-
que et semiferos esse partus. in C a lingis eiusdem Indiae
gente quinquennes concipere feminas, octavum vitae annum
non excedere. et alibi cauda villosa homines nasci pernici-
tatis eximiae, alios auribus totos contegi. 
 Oritas ab Indis Arabis fluvius disterminat. hi nullum 
alium cibum novere quam piscium, quos unguibus dissectos
sole torreant atque ita panem ex i is faci a nt , ut refert Cli-

 

tarchus. Trogodytas super Aethiopiam velociores equis esse
Pergamenus Crates, item Aethiopas octona cubita longitu-
dine excedere; Syrbotas vocari gentem eam. Nomadum
Aethiopum secundum flumen Astragum ad septentrionem
vergentium gens Menisminorum appellata abest ab oceano
dierum itinere viginti. animalium, quae cynocephalos voca-
mus, lacte vivit, quorum armenta pascit maribus interemptis
praeterquam subolis causa. in Africae solitudinibus homi-
num species obviae subinde fiunt momentoque evanescunt. 
 Haec atque talia ex hominum genere ludibria sibi, nobis
miracula ingeniosa fecit natura. ex singulis quidem quae
facit in dies ac prope horas, quis enumerare valeat? ad de-
tegendam eius potentiam satis sit inter prodigia posuisse
gentes . hine ad confessa in homine pauca.

(3) Tergeminos nasci certum est Horatiorum Curia-
tiorumque exemplo. super inter ostenta ducitur praeter-
quam in Aegypto, ubi fetifer potu Nilus amnis . proxime 
supremis Divi Augusti Fausta quaedam e plebe Ostiae duos
mares, totidem feminas enixa famem, quae consecuta est,
portendit hand dubie. reperitur et in Peloponnes o qu inos 
quater enixa, maioremquepartem ex omni eius vixisse partu.

 

et in Aegypto septenos uno utero simul gigni auctor est
Trogus. 
 Gignuntur et utriusque sexus quos hermaphroditos vo-
camus, olim androgynos vocatos et in prodigiis habitos,
nunc vero in deliciis. Pompeius Magnus in ornamentis
theatri mirabiles fama posuit effigies, ob id diligentius magno-
rum artificum ingeniis elaboratas, inter quas legitur Euty-
chis a XX liberis rogo inlata Tralli bu s , enixa XXX partus,
 Alci p pe elephantum. quamquam id inter ostenta est. nam-
que et serpentem peperit inter initia Marsici belli ancilla, et 
multiformes pluribus modis inter monstra partus eduntur.
 Claudius Caesar scribit hippocentaurum in Thessalia
natum eodem die interisse, et nos principatu eius adlatum
illi ex Aegypto in melle vidimus. est inter exempla in ute-
rum protinus reversus infans Sagunti quo anno deleta ab
Hannibale est.

Ex feminis mutari in mares non est fabulosum.
invenimus in annalibus P . Licinio Crasso C. Cassio Lon-
gino cos. Casini puerum factum ex virgine sub parentibus
iussuque haruspicum deportatum in insulam desertam. Li-
cinius Mucianus prodidit visum a se Argis Ar e s c ontem ,
cui nomen Arescusae fuisse , nupsisse etiam , mox barbam et

 

virilitatem provenisse uxoremque duxisse; eiusdem sortis et
Zmyrnae puerum a se visum. ipse in Africa vidi mutatum
in marem nuptiarum die L. Consitium civem Thysdritanum ,
 vivebatque cum proderem haec . 
 .....editis geminis rar a m esse aut puerperae aut puer-
perio praeterquam alteri vitam; si vero utriusque sexus
editi sint gemini , rariorem utrique salutem. feminas cele-
rius gigni quam mares, sicuti celerius senescere. saepius
in utero moveri mares et in dextera fere geri parte, in laeva
feminas .

(4) Ceteris animantibus statum et pariendi et par-
tus gerendi tempus est; homo toto anno et incerto gignitur
spatio, alius septimo mense, alius octavo et usque ad initia 
undecimi . ante septimum mensem haut umquam vitalis
est. septimo non nisi pridie posterove pleniluni die aut
interlunio concepti nascuntur. tralaticium in Aegypto est
et octavo gigni, iam quidem et in Italia tales partus esse
vitales, contra priscorum opiniones. variant haec pluribus
modis. Vistilia , Gliti ac postea Pomponi atque Orfiti claris-
simorum civium coniunx , ex i is quattuor partus enixa septimo

 

semper mense, genuit Suillium Rufum undecimo, Corbulo-
ne m septimo, utrumque consulem, postea Caesoniam, Gai
principis coniugem, octavo. in quo mensum numero genitis
intra quadragensimum diem maximus labor , gravidis autem
quarto et octavo mense, letalesque in iis abortus . Masu;
rius auctor est L. Pap i rium praetorem secundo herede lege
agente bonorum possessionem contra eum dedisse, cum
mater partum setredecim mensibus diceret tulisse, quoniam
nullum certum tempus pariendi statutum videretur.

(5) A conceptu decimo die dolores capitis, oculorum
vertigines tenebraeque, fastidium in cibis, redundatio sto-
machi indices sunt hominis inchoati. melior color marem
ferenti et facilior partus, motus in utero quadragensimo die.
contraria omnia in altero sexu, ingestabile onus, crurum et
inguinis levis tumor , primus autem XC die motus. sed
plurimum languoris in utroque sexu capillum germinante
partu et in plenilunio, quod tempus editos quoque infantes
praecipue infestat. adeoque incessus atque omne quicquid
dici potest in gravida refert, ut salsioribus cibis usae caren-
tem unguiculis partum edant et, si respiravere, difficilius
enitantur . oscitatio quidem in enixu letalis est, sicut ster-
nuisse a coitu abortivum.

Miseret atque etiam pudet aestimantem quam sit
frivola animalium superbissimi origo, cum plerisque abortus
causa odor a lucernarum fiat extinctu . his principiis nas-
cuntur tyranni, his carnifex animus! tu qui corporis viribus
fidis, tu qui fortunae munera amplexaris et te ne alumnum
quidem eius existimas, sed partum, tu cuius i mper a toria 
est mens , tu qui te deum credis aliquo successu tumens,
tanti perire potuisti! atque etiam hodie minoris potes, quan-
tulo serpentis ictus dente aut etiam, ut Anacreon poeta,
acino uvae passae, ut Fabius Senator praetor, in lactis haustu
uno pilo strangulatus. is demum profecto vitam aequa lance
pensitabit, qui semper fragilitatis humanae memor fuerit.

(6) In pedes procidere nascentem contra naturam
est, quo argumento eos appellavere Agrippas ut aegri par-
tus , qualiter et M. Agrippam ferunt genitum, unico prope
felicitatis exemplo in omnibus ad hunc modum genitis. quam-
quam is quoque adversa pedum valitudine, misera iuventa,
exercito aevo inter arma mortesque ac noxia accessu , in-
felici terris stirpe omni , sed per utrasque Agrippinas maxime,

 

quae Gaium , quae Domitium Neronem principes genuere
totidem faces generis humani, praeterea brevitate aevi, quin-
quagensimo uno raptus anno in tormentis adulteriorum
coniugis socerique praegravi servitio, luisse augurium prae-
posteri natalis existimatur. Neronem quoque , paulo ante
principem et toto principatu suo hostem generis humani,
pedibus genitum scribit parens eius Agrippina. ritu s na-
turae hominem capite gigni, mos est pedibus efferri.

(7) Auspicatius enecta parente gignuntur, sicut Scipio
Africanus prior natus primusque Caesarum a caeso matris
utero dictus, qua de causa et Caesones appellati. simili
modo natus et Manilius , qui Carthaginem cum exercitu in-
travit.

(8) Vopiscos appellabant e geminis qui retenti
utero nascerentur altero interempto abortu. namque maxima,
etsi rara, circa hoc miracula existunt.

(9) Praeter mulierem pauca animalia coitum novere
gravida; unum quidem omnino aut alterum superfetat. extat
in monimentis et medicorum et quibus talia consectari curae
fuit uno abortu duodecim puerperia egesta. sed ubi paulu-
lum temporis inter duos conceptus intercessit , utrumque per-
fertur , ut in Hercule et Iphicle fratre eius apparuit et in
ea quae gemino partu alterum marito similem alterumque

 

adultero genuit, item in Proconnesia ancilla, quae eiusdem
diei coitu alterum domino similem , alterum procuratori eius,
et in alia, quae iusto partu quinque mensum alterum edidit,
rursus in alia, quae septem mensum edito puerperio in-
secutis in mensibus geminos enixa est. 
 (10) Iam illa vulgata s un t : varie ex integris truncos
gigni, ex truncis integros; eadem parte truncos, signa quae-
dam naevosque et cicatrices etiam regenerari, quarto partu
Dacorum originis nota in brachio reddit a

(in Lepidorum
gente tres, intermisso ordine, obducto membrana oculo 
genitos accepimus); similes quidem alios avo, et ex geminis
quoque alterum patri, alterum matri, annoque post genitum
maiori similem fuisse ut geminum; quasdam sibi similes
semper parere, quasdam viro, quasdam nulli, quasdam femi-
nam patri, marem sibi. indubitatum exemplum est Nicaei 
nobilis p y ctae Byzanti geniti , qui, adulterio Aethiopis nata
matre nihil a ceteris colore differente, ipse avum regeneravit 
Aethiopem . 
 Similitudinum quidem inmensa reputatio est et in qua
credantur multa fortuita pollere, visus, auditus, memoria 
haustaeque imagines sub ipso conceptu. cogitatio etiam

 

utriuslibet animum subito transvolans effingere similitudi-
nem aut miscere existimatur, ideoque plures in homine quam
in ceteris omnibus animalibus differentiae, quoniam velocitas
cogitationum animique celeritas et ingenii varietas multi-
formes notas inprimit , cum ceteris animantibus inmobiles
 sint animi et similes omnibus singulis in suo cuique genere .
Antiocho regi Syriae e plebe nomine Artemo in tantum si-
milis fuit, ut Laodice coniunx regia necato iam Antiocho
mimum per eum commendationis regnique successionis per-
egerit. Magno Pompeio Vibius quidam e plebe et Publicius
etiam servitute liberatus indiscreta prope specie fuere si-
miles, illud os probum reddentes ipsumque honorem eximiae
frontis . qualis causa patri quoque eius Menogenis coci sui
cognomen inposuit, iam Strabonis a specie oculorum habentis 
vitium imitat o ite m servo; Scipioni Serapionis in did erat 
suari i negotiatoris vile mancipium . eiusdem familiae Sci-
pioni post eum nomen Salvitto mimus dedit, sicut Spinther 
secundarum tertiarumque Pamphilus collegio Lentuli et

 

Metelli consulum, in quo perquam inportune fortuitum hoc
quoque fuit, duorum simul consulum in scaena imagines
cerni. e diverso L. Plancus orator histrioni Rubrio cogno-
men inposuit, rursus Curioni patri Burbuleius itemque
Messalae censorio Menogenes, perinde histriones. Surae
quidem proconsulis etiam rictu m in loquendo intractionem-
que linguae et sermonis tumultum, non imagine modo,
piscator quidam in Sicilia reddidit. Cassio Severo, celebri
oratori , Armentari murmillonis obiecta similitudo est. [modo 
in Iunia domo Gallionem a Castellano liberto non discerne-
bat , nec a San n io mimo Paride cognominato Agri ppi num 
senatorem .] Toranius mango Antonio iam triumviro eximios
forma pueros, alterum in Asia genitum, alterum trans Alpis,
ut geminos vendidit: tanta unitas erat. postquam deinde
sermone puerorum detecta fraude a furente increpitus An-
tonio est, inter alia magnitudinem preti conqu e rente (nam
ducentis erat mercatus sestertiis), respondit versutus ingenii
mango , id ipsum se tanti vendidisse, quoniam non esset
mira similitudo in ullis eodem utero editis; diversarum
quidem gentium natales tam concordi figura reperire super

 

omnem esse taxationem; adeoque tempestivam admirationem
intulit, ut ille proscriptor animus , modo et contumelia furens,
non aliud in censu magis ex fortuna sua duceret.

(11) Est quaedam privatim dissociatio corporum,
et inter se steriles , ubi cum aliis iunxere se, gignunt, sicut
Augustus et Livia. item alii aliaeque feminas tantum gene-
rant aut mares, plerumque et alternant, sicut Gracchorum 
mater duodeciens et Agrippina Germanici noviens. aliis
sterilis est iuventa , aliis semel in vita datur gignere. quae-
dam non perferunt partus, quales , si quando medicina et
cura vicere, feminam fere gignunt. Divus Augustus in reli-
qua exemplorum raritate neptis suae nepotem vidit genitum
quo excessit anno, M. Silanum , qui, cum Asiam obtineret
post consulatum Neronis principis successione, veneno eius
interemptus est. Q . Metellus Macedonicus, cum sex liberos
relinqueret, XI nepotes reliquit, nurus vero generosque et
omnes, qui se patris appellatione salutarent, XXVII. in
act is temporum Divi Augusti invenitur duodecimo consu-
latu eius L.que S u lla collega a. d. III. idus Aprilis C. Cris-
pinium Hilarum ex ingenua plebe Faesulana cum liberis
VIII, in quo numero filiae duae fuere, nepotibus XXVII ,
pronepotibus XVIII , neptibus VIII , praelata pompa tum om-
nibus, in Capitolio immolasse.

(12) Mulier post quinquagensimum annum non
gignit, maiorque pars XL profluvium genitale sistit. nam
 in viris Masinissam regem post LXXXVI annum generasse
filium, quem Methimannum appellaverit, clarum est, Cato-
nem censorium octogensimo exacto e filia Salonis clientis
sui. qua de causa aliorum eius liberum propago Liciniani
sunt cognominati , hi Saloniani, ex quis Uticensis fuit. nuper
etiam L. Volusio Saturnino in urbis praefectura extincto
notum est e Cornelia Scipionum gentis Volusium Saturni-
num, qui fuit consul, genitum post LXII annum. et usque
ad LXXV apud ignobiles vulgaris reperitur generatio.

(13) Solum autem animal menstruale mulier est ;
inde unius utero quas appellaverunt molas. ea est caro in-
formis, inanima , ferri ictum et aciem respuens. movetur
sistitque et menses, ut partus, alias letalis, alias una senes-
cens, aliquando alvo citatior e excidens . simile quiddam et
viris in ventre gignitur, quod vocant scirron , sicut Oppio
Capitoni praetorio viro. sed nihil facile reperiatur mulierum
profluvio magis monstrificum. acescunt superventu musta ,
sterilescunt t actae fruges, moriuntur insita, exuruntur hor-

 

torum germina, fructus arborum, quibus insidere , decidunt,
speculorum fulgor aspectu ipso hebetatur, acies ferri prae-
stringitur, eboris nitor, alvi apium moriuntur , aes etiam ac
ferrum robigo protinus corripit odorque dirus aera, et in
rabiem aguntur gustato eo canes atque insanabili veneno
morsus inficitur . quin et bituminum sequax alioqui ac lenta
natura in lacu Iudaeae , qui vocatur Asphaltites , certo tem-
pore anni supernatans non quit sibi avelli, ad omnem con-
tactum adhaerens praeterquam filo..., quem tale virus
infecerit . etiam formicis, animali minimo , inesse sensum
eius ferunt abicique gustatas fruges nec postea repeti. et
hoc tale tantumque omnibus tricenis diebus malum in mu-
liere existit et trimenstri spatio largius, quibusdam vero
saepius mense, sicut aliquis numquam. (14) sed tales non
gignunt, quando haec est generando homini materia, germine
e maribus coaguli modo hoc in sese glomerante , quod deinde
tempore ipso animatur corporaturque. ergo cum gravidis
fluxit, invalidi aut non vitales partus eduntur aut s a ni osi ,
ut auctor est Nigidius; —

(Idem lac feminae non

 

corrumpi alenti partum, si ex eodem viro rursus conceperit,
arbitratur) — incipiente autem hoc statu aut desinente
conceptus facillimi traduntur. fecunditatis in feminis prae-
rogativum accepimus inunctis medicamine oculis salivam
infici . 
 (15) Ceterum editis primores septimo mense gigni
dentes priusque in supera fere parte, haud dubium est, sep-
timo eosdem decidere anno aliosque suffici, quosdam et cum
dentibus nasci, sicut M' . Curium, qui ob id Dentatus cogno-
minatus est, et Cn . Papirium Carbonem, praeclaros viros.
in feminis ea res inauspicati fuit exempli regum temporibus.
cum ita nata esset Valeria , exitio civitati in quam delata
esset futuram responso haruspicum vaticinante, Suessam 
Pometiam illa tempestate florentissimam deportata est, veri-
dico exitu consecuto.— (Quasdam concreto genitali gigni
infausto omine Cornelia Gracchorum mater indicio est) —
aliqui vice dentium continuo osse gignuntur, sicuti Prusiae
regis Bithynorum filius superna parte oris. dentes autem
 in tantum invicti sunt ignibus, ut nec crementur cum reli-
quo corpore, i idemque flammis indomiti cavantur tabe pitui-
tae. candorem trahunt quodam medicamine. usu atteruntur
multoque priu s in aliquis deficiunt. nec cibo tantum et

 

alimentis necessarily, quippe vocis sermonisque regimen pri-
mores tenent, concentu quodam excipientes ictum linguae
serieque structurae atque magnitudine mutilantes mollientesve 
aut hebetantes verba et, cum defuere, explanationem omnem
adimentes. quin et augurium in hac esse creditur parte.
triceni bini viris adtribuuntur excepta Turdulorum gente:
quibus plures fuere, longiora promitti vitae putant spatia.
feminis minor numerus: quibus in dextra parte gemini
superne a canibus cognominati, fortunae blandimenta polli-
centur , sicut in Agrippina Domiti Neronis matre; contra in
laeva. — (Hominem prius quam genito dente cremari mos
gentium non est) — sed mox plura de hoc , cum membratim 
historia decurret . 
 Risisse eodem die quo genitus esset unum hominum 
accepimus Zoroastren ; eidem cerebrum ita palpitasse, ut
inpositam repelleret manum, futurae praesagio scientiae. 
 (16) In trimatu suo cuique dimidiam esse mensuram
futurae certum est. in plenum autem cuncto mortalium
generi minorem in dies fieri propemodum observatur raros-
que patribus proceriores, consumente ubertatem seminum
exustione, in cuius vices nunc vergat aevum. in Creta ter-
rae motu rupto monte inventum est corpus stans XLVI cu-

 

bitorum, quod alii Orionis, alii Oti esse tradunt . Orestis 
corpus oraculi iussu refossum VII cubitorum fuisse monu-
mentis creditur. iam vero ante annos prope mille vates ille
Homerus non cessavit minora corpora mortalium quam
prisca conqueri. Naevii Pollionis amplitudinem annales
non tradunt, sed quia populi concursu paene sit interemp-
tus, vice prodigii habitum. procerissimum hominum aetas
nostra Divo Claudio principe Gabbaram nomine ex Arabia
advectum novem pedum et totidem unciarum vidit. fuere
sub Divo Augusto semipede addito, quorum corpora eius
miracali gratia in conditorio Sallustianorum adservabantur 
hortorum; Pusioni et Secundillae erant nomina. eodem
praeside minimus homo duos pedes et palmum Conopas no-
mine in deliciis luliae neptis eius fuit, et mulier Andromeda,
liberta Iuliae Augustae. Manium Maximum et M. Tullium 
equites Romanos binum cubitorum fuisse auctor est M.Varro,
et ipsi vidimus in loculis adservatos. sesquipedales gigni,
quosdam longiores, in trimatu inplentes vitae cursum, haud
ignotum est. 
 (17) Invenimus in monumentis Salamine Euth y menis 
filium in tria cubita triennio adcrevisse , incessu tardum,

 

sensu hebetem, puberem etiam factum, voce robusta, ab-
sumptum contractione membrorum subita triennio circum-
acto. ipsi non pridem vidimus eadem ferme omnia praeter
pubertatem in filio Corneli Taciti, equitis Romani Belgicae
Galliae rationes procurantis. ἐκτραπέλους Graeci vocant
eos; in Latio non habent nomen .

Quod sit homini spatium a vestigio ad verticem,
id esse pansis manibus inter longissimos digitos observatum
est, sicuti vires dextra parte maiores, quibusdam aequas 
utraque, aliquis laeva manu praecipuas, nec id umquam in
feminis; (18) mares praestare pondere et defuncta viven-
tibus corpora omnium animalium et dormientia vigilantibus;
virorum cadavera supina fluitare, feminarum prona, velut
pudori defunctarum parcente natura.

Concretis quosdam ossibus ac sine medullis vivere
accepimus . signum eorum esse nec sitim sentire nec sudo-
rem emittere, quamquam et voluntate scimus sitim victam
equitemque Romanum lulium Viatorem e Vocontiorum gente
foederata in pupillaribus annis aquae subter cutem fusae 
morbo prohibitum umore a medicis naturam fecisse con-
suetudinem atque in senecta caruisse potu . nec non et alii
multa sibi imperavere.

Ferunt Crassum , avum Crassi in Parthis interempti,
numquam risisse, ob id Agelastum vocatum, sicuti nec flesse

 

multos. Socratem clarum sapientia eodem semper visum 
vultu nec aut hilaro magis aut turbato. exit hic animi 
tenor aliquando in rigorem quendam torvitatemque naturae 
duram et inflexibilem affectusque humanos adimit, quales
 ἀπαθεῖς Graeci vocant, multos eius generis experti, — quod 
mirum sit — auctores maxime sapientiae, Diogenen Cyni-
cum, Pyrrhonem , Heraclitum, Timonem, hunc quidem etiam
in totius odium generis humani evectum. sed haec parva 
naturae insignia in multis varia cognoscuntur, ut in Antonia
Drusi numquam expuisse, in Pomponio consulari poeta non 
ructasse.— (Quibus natura concreta sunt ossa, qui sunt
rari admodum, cornei vocantur) —

(19) Corpore vesco , sed eximiis viribus Tritanum ,
in gladiatorio ludo Samnitium armatura celebrem, filiumque
eius militem Magni Pompei et rectos et traverses cancella-
tim toto corpore habuisse nervos, in brachiis etiam mani-
busque, auctor est Varro prodigiosa virium relatione atque
etiam hostem ab eo ex provocatione dimicante inermi dex-
tera * superatum et postremo correptum * uno digito * in
castra tralatum . at Vinnius Valens meruit in praetorio Divi

 

Augusti centurio, vehicula vini culleis onusta, donec exinani-
rentur, sustinere solitus, carpenta adprehensa una manu
retinere, obnixus contra nitentibus iumentis, et alia mirifica
facere, quae insculpta monumento eius spectantur . Ide m 
M. Varro: Rusticel i us , inquit, Hercules appellatus
mulum suum tollebat, Fufius Salvius duo cente-
naria pondera pedibus, totidem manibus et duce-
naria duo umeris contra scalas ferebat. nos quoque
vidimus Athanatum nomine prodigiosae ostentationis quin-
genario thorace plumbeo indutum cothurnisque quingentum
pondo calciatum per scaenam ingredi. Milonem athletam,
cum constitisset, nemo vestigio educebat, malum tenenti
modo digitum corrigebat. 
 (20) Cucurrisse MCXL stadia ab Athenis Lacedaemonem
biduo Philippidem magnum erat, donec Anystis cursor
Lacedaemonius et Philonides Alexandri Magni a Sicyone
Elim uno die MCCCV cucurrerunt. nunc quidem in circo
quosdam CLX passuum tolerare non ignoramus nuperque
Fonteio et Vipstano cos. annos VIII genitum a meridie ad
vesperam LXXV passuum cucurrisse. cuius rei admiratio
ita demum solida perveniat , si quis cogitet nocte a c die

 

longissimum iter vehiculis Tib . Neronem emensum festi-
nantem ad Drusum fratrem aegrotum in Germaniam . ea 
fuerunt CC passuum.

(21) Oculorum acies vel maxime fidem excedentia
invenit exempla . in nuce inclusam Iliadem Homeri carmen
in membrana scriptum tradit Cicero. idem fuisse qui per-
videret CXXXV passuum. huic et nomen M. Varro reddit :
Strabonem vocatum ; solitum autem Punico bello a Lilybaeo
Siciliae promunturio, exeunte classe e Carthaginis portu,
etiam numerum navium dicere. Callicrates ex ebore for-
micas et alia tam parva fecit animalia, ut partes eorum a
ceteris cerni non possent . M y rmecides quidem in eodem
genere inclaruit quadriga ex eadem materia, quam musca
integeret alis, fabricata et nave , quam apicula pinnis ab-
sconderet .

(22) Auditus unum exemplum habet mirabile proe-
lium, quo Sybaris deleta est, eo die quo gestum erat audi-
tum Olympiae. nam fama Cimbricae victoriae Castoresque ,

 

Roma m qui Persicam victoriam ipso die quo contigit nun-
tiavere, visus et numinum fuere praesagia.

(23) Patientia corporis, ut est crebra sors calami-
tatium , innumera documenta peperit, clarissimum in feminis
Leaenae meretricis , quae torta non indicavit Harmodium et
Aristogitonem tyrannicidas, in viris Anaxarchi, qui, simili
de causa cum torqueretur, praerosam dentibus linguam unam-
que spem indicii in tyranni os expuit.

(24) Memoria necessarium maxime vitae bonum
cui praecipua fuerit, haut facile dictu est, tam multis eius
gloriam adeptis. Cyrus rex omnibus in exercitu suo mili-
tibus nomina reddidit, L. Scipio populo Romano, Cineas 
Pyrrhi regis legatus senatui et equestri ordini Romae postero
die quam advenerat. Mithridates, duarum et viginti gentium
rex, totidem linguis iura dixit, pro contione singulas sine
interprete adfatus. C h armadas quidem in Graecia quae quis
exegerat volumina in bibliothecis legentis modo repraesen-
tavit. ars postremo eius rei facta et inventa est a Simonide
melico , consummata a Metrodoro Scepsio, ut nihil non isdem verbis redderetur auditum. nec aliud est aeque fragile in
homine: morborum et casus iniuria s atque etiam metus
sentit , alias particulatim, alias universa . ictus lapide oblitus

 

est litter a s tantum; ex praealto tecto lapsus matris et ad-
finium propinquorumque cepit oblivionem, alius aegrotus
 servorum, etiam sui vero nominis Messala Corvinus orator.
itaque saepe deficere temptat ac meditatur vel quieto corpore
et valido. somno quoque serpente amputatur , ut inanis
mens quaerat ubi sit loci.

(25) Animi vigore praestantissimum arbitror geni-
tum Caesarem dictatorem, nec virtutem constantiamque
nunc commemoro nec sublimitatem omnium capacem quae
caelo continentur, sed proprium vigorem celeritatemque
quodam igne volucrem . scribere aut legere, simul dictare
et audire solitum accepimus, epist u las vero tantarum rerum
quaternas pariter dictare [librariis aut, si nihil aliud ageret,
septenas ]. idem signis conlatis bis et quinquagiens dimi-
cavit , solus M. Marcellum transgressus, qui undequadra-
giens dimicavit. nam praeter civiles victorias undeciens
cent ena et nonaginta duo milia hominum occisa proeliis ab
eo non equidem in gloria posuerim, tantam etiam coactam
humani generis iniuriam, quod ita esse confessus est ipse 
bellorum civilium stragem non prodendo. 
 (26) lustius Pompeio Magno tribuatur DCCCXLVI naves
piratis ademisse: Caesari proprium et peculiare sit praeter
supra dicta clementiae insigne, qua usque ad paenitentiam

 

omnes superavit. idem magnanimitatis perhibuit exemplum,
cui comparari non possit aliud. spectacula enim edita
effusasque opes aut operum magnificentiam in hac parte
enumerare luxuriae faventis est : illa fuit vera et incompara-
bilis invicti animi sublimitas, captis apud Pharsalia m Pompei
Magni scriniis epistularum iterumque apud Thapsum Sci-
pionis concremasse ea optima fide atque non legisse.

(27) Verum ad decus imperii Romani, non solum
ad viri unius, pertinet victoria ru m Pompei Magni titulos
omnes triumphosque hoc in loco nuncupari, aequato non
modo Alexandri Magni rerum fulgore, sed etiam Herculis
prope ac Liberi patris. igitur Sicilia recuperata, unde pri-
mum S u llanus in rei publicae causa exoriens auspicatus est,
Africa vero tota subacta et in di c ionem redacta Magnique
nomine in spolium inde capto, eques Romanus, id quod
antea nemo, curru triumphali revectus et statim ad solis
occasum transgressus , excitatis in Pyrenaeo tropaeis , oppida
DCCCLXXVI ab Alpibus ad fines Hispaniae ulterioris in di-
cionem redacta victoriae suae adscripsit et maiore animo
Sertorium tacuit, belloque civili, quod omnia externa con-
ciebat , extincto iterum triumphales currus eques R . induxit,
totie n s imperator ante quam miles. postea ad tota maria
et deinde solis ortus missus hos retulit patriae titulos more
sacris certaminibus vincentium — neque enim ipsi coro-

 

nantur, sed patrias suas coronant —, hos ergo honores urbi
tribuit in delubro Minervae, quod ex manubiis dicabat: 
 CN - OMPEIVS MAGNVS IMPERATOR BELLO XXX ANNO-
RVM CONFECTO FVSIS FVGATIS OCCISIS IN DEDITIONEM 
ACCEPTIS HOMINVM CENTIENS VICIENS SEMEL LXXXIII DEPRESSIS AVT CAPTIS NAVIBVS DCC C XLVI OPPIDIS
CASTELLIS MDXXXVIII IN FIDEM RECEPTIS TERRIS A
MAEOTIS AD RVBRVM MARE SVBACTIS VOTVM MERITO
MINERVAE. 
 Hoc est breviarium eius ab oriente. triumphi vero,
quem duxit a. d. III kal. Oct. M. Pisone M. Messala cos.,
praefatio haec fuit: 
 CVM ORAM MARITIMAM PRAEDONIBVS LIBERASSET
ET IMPERIVM MARIS POPVLO ROMANO RESTITVISSET EX
ASIA PONTO ARMENIA PAPHLAGONIA CAPPADOCIA CILI-
CIA SYRIA SCYTHIS IVDAEIS ALBANIS HIBERIA INSVLA
CRETA BASTERNIS ET SVPER HAEC DE REGE MITHRI-
DATE ATQVE TIGRANE TRIVMPHAVIT. 
 Summa summarum in illa gloria fuit (ut ipse in con-
tione dixit, cum de rebus suis disseret) Asiam ultimam pro-
vinciarum accepisse eandemque mediam patriae reddidisse.
si quis e contrario simili modo velit percensere Caesaris
res, qui maior illo apparuit, totum profecto terrarum orbem
enumeret, quod infinitum esse conveniet.

(28) Ceteris virtutum generibus varie et multi 
fuere praestantes. Cato primus Porciae gentis tres summas

 

in homine res praestitisse existimatur, ut esset optimus
orator, optimus imperator, optimus senator, quae mihi om-
nia, etiamsi non prius, attamen clarius fulsisse in Scipione
Aemiliano videntur, dempto praeterea plurimorum odio,
quo Cato laboravit. itaque sit proprium Catonis quater et
quadragiens causam dixisse, nec quemquam saepius postu-
latum et semper absolutum.

(29) Fortitudo in quo maxime exstiterit inmensae
quaestionis est, utique si poetica recipiatur fabulositas.
Q . Ennius T . Caecilium Teucrum fratremque eius praecipue
miratus propter eos sextum decimum adiecit annalem.
L. Siccius Dentatus, qui tribunus plebei fuit Sp. Tarpeio
 A. Aternio cos. haud multo post exactos reges, vel nume-
rosissima suffragia habet centiens viciens proeliatus, octiens
ex provocatione victor, quadraginta quinque cicatricibus ad-
verso corpore insignis, nulla in tergo. idem spolia cepit
XXXIIII , donatus hastis puris duodeviginti, phaleris viginti
quinque , torquibus tribus et octoginta, armillis CLX, coronis
XXVI , in iis civicis XIIII, aureis octo, muralibus , tribus, ob-
sidionali una , fisco aeris, X captivis et viginti sim u l b u bus ,
imperatores novem ipsius maxime opera triumphantes se-
cutus, praeterea (quod optimum in operibus eius reor) uno

 

ex ducibus T. Romilio ex consulatu ad populum convicto
male imperatae rei militaris. 
 Haut minora forent Capitolini decora, ni perdidisset illa
exitu vitae. ante decem et septem annos bina ceperat spo-
lia. primus omnium eques muralem acceperat coronam, sex
civicas, XXXVII dona, XXIII cicatrices adverso corpore exce-
perat , P. Servilium magistrum equitum servaverat, ipse vul-
neratus umerum, femur . super omnia Capitolium summam-
que rem in eo solus a Gallis servaverat, si non regno suo
servasset. 
 Verum in his sunt quidem virtutis opera magna, sed
maiora fortunae. M. Sergio, ut equidem arbitror, nemo
quemquam hominum iure praetulerit, licet pronepos Cati-
lina gratiam nomini deroget. secundo stipendio dextram
manum perdidit; stipendiis duobus ter et vicie n s vulnera-
tus est, ob id neutra manu, neutro pede satis utilis, uno
tantum s al vus , plurimis postea stipendiis debilis miles. bis
ab Hannibale captus — neque enim cum quolibet hoste res
fuit —, bis vinculorum eius profugus, in viginti mensibus
nullo non die in catenis aut compedibus custoditus. sinistra
manu sola quater pugnavit, uno die duobus equis insidente
eo suffossis. dextram sibi ferream fecit eaque religata proe-

 

liatus Cremonam obsidione exemit, Placentiam tutatus est,
duodena castra hostium in Gallia cepit, quae omnia ex ora-
tione eius apparent habita cum in praetura sacris arceretur
a collegis ut debilis, quos hic coronarum acervos con-
structurus hoste mutato! etenim plurimum refert , in quae
cuiusque virtus tempora inciderit. quas Trebia Ticinusve
aut Trasimennus civicas dedere? quae Cannis corona merita,
unde fugisse virtutis summum opus fuit? ceteri profecto
victores hominum fuere, Sergius vicit etiam fortunam.

(30) Ingeniorum gloriae quis possit agere dilectum 
per tot disciplinarum genera et tantam rerum operumque
varietatem, nisi forte Homero vate Graeco nullum felicius
extitisse convenit, sive operis for m a sive materie aestimetur?
 itaque Alexander Magnus — etenim insignibus iudiciis
optime citraque invidiam tam superba censura peragetur—
inter spolia Darii Persarum regis unguentornc scrinio capto,
quod erat auro, margaritis gemmisque pretiosum , varios
eius usus amicis demonstrantibus, quando taedebat unguenti
bellatorem et militia sordidum: immo Hercule, inquit,
librorum Homeri custodiae detur, ut pretiosissimum 
humani animi opus quam maxime diviti opere servaretur.
 idem Pindari vatis familiae penatibusque iussit parci, cum
Thebas raperet, Aristotelis philosophi patriam suam credidit 

tantaeque rerum claritati tam benignum testimonium miscuit.
Archilochi poetae interfectores Apollo arguit Delphis. So-
phoclem tragici cothurni principem defunctum sepelire 
Liber pater iussit, obsidentibus moenia Lacedaemoniis,
Lysandro eorum rege in quiete saepius admonito ut patere-
tur humari delicias suas. requisivit rex, qui supremum
diem Athenis obisse n t , nec difficulter ex his quem dens
significasset intellexit pacemque funeri dedit.

(31) Platoni sapientiae antistiti Dionysius tyrannus,
alias saevitiae superbiaeque natus, vittatam navem misit
obviam, ipse quadrigis albis egredientem in litore excepit.
viginti talentis unam orationem Isocrates vendidit. Aeschines
Atheniensis summus orator, cum accusationem, qua fuerat
usus, Rhodüs legisset, legit et defensionem Demosthenis,
qua in illud pulsus fuerat exilium, mirantibusque tum magis
fuisse miraturos dixit, si ipsum orantem audivissent, calami-
tate testis ingens factus inimici. Thucydiden imperatorem
Athenienses in exilium egere, rerum conditorem revocavere ,
eloquentiam mirati cuius virtutem damnaverant . magnum
et Menandro in comico socco testimonium regum Aegypti
et Macedoniae contigit classe et per legatos petito , maius
ex ipso, regiae fortunae praelata litterarum conscientia. 
 Perhibuere et Romani proceres etiam exteris testimonia.

 

Cn. Pompeius.confecto Mithridatico bello intraturus Posidonii 
sapientiae professione clari domum forem percuti de more 
a lictore vetuit et fasces litterarum ianuae summisit is cui
se oriens occidensque summiserat. Cato censorius in illa
nobili trium sapientiae procerum ab Athenis legatione au-
dito Carneade quam primum legatos eos censuit dimitten-
dos, quoniam illo viro argumentante quid veri esset haut
facile discerni posset. quanta morum commutatio! ille sem-
per alioquin universos ex Italia pellendos censuit Graecos,
at pronepos eius Uticensis Cato unum ex tribunatu militum
philosophum, alterum ex Cypria legatione deportavit, ean-
demque linguam ex duobus Catonibus in illo abegisse , in
hoc importasse memorabile est. 
 Sed et nostrorum gloriam percenseamus. prior Africanus
Q. Ennii statuam sepulcro suo inponi iussit clarumque illud
nomen, immo vero spolium ex tertia orbis parte raptum , in
cinere supremo cum poetae titulo legi. Divus Augustus
carmina Vergili cremari contra testamenti eius verecundiam
vetuit, maiusque ita vati testimonium contigit quam si ipse
sua probavisset. M. Varronis in bibliotheca , quae prima in
orbe ab Asinio Pollione ex manubiis publicata Romae est,
unius viventis posita imago est, haut minore, ut equidem 
reor, gloria, principe oratore et cive ex illa ingeniorum

 

quae tunc fuit multitudine uni hanc coronam dante quam
cum eidem Magnus Pompeius piratico ex bello navalem de-
dit. innumerabilia deinde sunt exempla Romana, si perse-
qui libeat, cum plures una gens in quocumque genere exi-
mios tulerit quam ceterae terrae. sed quo te , M . Tulli, pia-
culo taceam, quove maxime excellentem insigni praedicem?
quo potius quam universi populi illius genti um amplissimi 
testimonio, e tota vita tua consulatus tantum operibus electis ?
 te dicente legem agrariam , hoc est alimenta sua, abdicarunt 
tribus; te suadente Roscio theatralis auctori legis ignoverunt
notatasque se discrimine sedis aequo animo tulerunt; te 
orante proscriptorum liberos honores petere puduit; tuum
Catilina fugit ingenium ; tu M . Antonium proscripsisti. salve
primus omnium parens patriae appellate, primus in toga
triumphum linguaeque lauream merite et facundiae Latiarum-
que litterarum parens aeque (ut dictator Caesar, hostis quon-
dam tuus, de te scripsit) omnium triumphorum laurea ma-
iorem , quanto plus est ingenii Romani terminos in tan-
tum promovisse quam imperii.

Reliquis animi bonis praestitere ceteros mortales:

 

sapientia oh id Cati , Corculi apud Romanos cognominati,
apud Graecos Socrates, oraculo Apollinis Pythii praelatus
cunctis.

(32) rursus mortales oraculorum societatem
dedere Chiloni Lacedaemonio tria praecepta eius Delphis
consecrando aureis litteris, quae sunt haec: nosse se
quemque, et nihil nimium cupere, comitemque
aeris alieni atque litis esse miseriam. quin et funus
eius, cum victore filio Olympiae expirasset gaudio, tota
Graecia prosecuta est.

(33) Divinitas et quaedam caelitum societas nobi-
lissima ex feminis in Sibylla fuit, ex viris in Melampode
apud Graecos, apud Romanos in Marcio .

(34) Vir optimus semel a condito aevo iudicatus
est Scipio Nasica a b iurato senatu, idem in toga candida
bis repulsa notatus a populo. in summa ei in patria mori
non licuit, non Hercule magis quam extra vincula illi sa-
pientissimo ab Apolline iudicato Socrati.

(35) Pudicissima femina semel matronarum sen-
tentia iudicata est Sulpicia Paterculi filia, uxor Fulvi Flacci,
electa ex centum praeceptis quae simulacrum Veneris ex
Sibyllinis libris dedicaret, iterum religionis experimento
Claudia inducta Romam deum matre .

(36) Pietatis exempla infinita quidem toto orbe
extitere, sed Romae unum, cui comparari cuncta non pos-
sint . humilis in plebe et ideo ignobilis puerpera, supplicii

 

causa carcere inclusa matre cum impetrasset aditum, a
ianitore semper excussa ante , ne quid inferret cibi, depre-
hensa est uberibus suis alens earn. quo miraculo matris 
salus donata pietati est, ambaeque perpetuis alimentis, et
locus ille eidem consecratus deae , C. Quinctio M' . Acilio
cos. templo Pietatis extructo in illius carceris sede, ubi nunc
Marcelli theatrum est. Gracchorum pater anguibus prehensis
in domo, cum responderetur ipsum victurum alterius sexus 
interempto: immo vero, inquit, meum necate , Cornelia
enim iuvenis est et parere adhuc potest. hoc erat
uxori parcere et rei publicae consulere; idque mox conse-
cutum est. M. Lepidus Appuleiae uxoris caritate post re-
pudium obiit. P. Rutilius morbo levi impeditus nuntiata
fratris repulsa in consulatus petitione ilico expiravit. P . Ca-
tienus P h iloti m us patronum adeo dilexit, ut heres omnibus
bonis institutus in rogum eius se iaceret.

(37) Variarum artium scientia innumerabiles eni-
tuere, quos tamen attingi par sit florem hominum libantibus:
astrologia Berosus , cui ob divinas praedictiones Athenienses
publice in gymnasio statuam inaurata lingua statuere; gram-
matica Apollodorus , cui Amphictyones Graeciae honorem

 

habuere; Hippocrates medicina , qui venientem ab Illyriis
pestilentiam praedixit discipulosque ad auxiliandum circa
urbes dimisit, quod ob meritum honores illi quos Herculi
decrevit Graecia. eandem scientiam in Cleombroto Ceo 
Ptolemaeus rex Megalensibus sacris donavit centum talentis
servato Antiocho rege. magna et Critob u lo fama est ex-
tracta Philippi regis oculo sagitta et citra deformitatem oris
curata orbitate luminis, summa autem Asclepiadi Prusiensi 
condita nova secta , spretis legatis et pollicitationibus Mithri-
datis regis, reperta ratione qua vinum aegris medetur , relato
e funere homine et conservato , sed maxime sponsione facta
cum fortuna, ne medicus crederetur, si umquam invalidus
ullo modo fuisset ipse. et vicit suprema in senecta lapsu
scalarum exanimatus . 
 (38) Grande et Archimedi geometricae ac machinalis
scientiae testimonium M. Marcelli contigit interdict o , cum
Syracusae caperentur, ne violaretur unus, nisi fefellisset
imperium militaris inprudentia. laudatus est et Chersiphron 
Gnosius aede Ephesi Dianae admirabili fabricata, Philon

 

Athenis armamentario CD navium, Ctesibius pneumatica
ratione et hydraulicis organis repertis, Dinochares metatus
Alexandro condente in Aegypto Alexandriam. idem hic im-
perator edixit ne quis ipsum alius quam Apelles pingeret,
quam Pyrgoteles scalperet, quam Lysippus ex aere duceret.
quae artes pluribus inclaruere exemplis.

(39) Aristidis
Thebani pictoris unam tabulam centum talentis rex Attalus
licitus est, octoginta emit duas Caesar dictator, Mediam et 
Aiace m Timomachi , in templo Veneris Genetricis dicaturus.
Candaul e s rex B u larchi picturam Magnetum exitii, haut me-
diocris spati , rependit auro. Rhodum non incendit rex
Demetrius expugnator cognominatus, ne tabulam Protogenis
cremaret a parte ea muri locatam. Praxiteles marmore no-
bilitatus est C nidiaque Venere praecipue vesano amore
cuiusdam iuvenis insigni et Nicomedis aestimatione regis
grandi C nidiorum aere alieno permutare eam conati. Phi-
diae Iuppiter Olympius cotidie testimonium perhibet , Men-
tori Capitolinus et Diana Ephesia , quibus fuere consecrata
artis eius vasa .

(40) Pretium hominis in servitio geniti maximum
ad hanc diem, quod equidem conpererim , fuit grammaticae
artis, Daphnin A t tio Pisaurense vendente et M. Scauro prin-
cipe civitatis III DCC licente. excessere hoc in nostro ae-
vo, nec modice, histriones , sed h i libertatem suam mercati,
 quippe cum iam apud maiores Roscius histrio II D annua
meritasse prodatur, nisi si quis in hoc loco desiderat Arme-
niaci belli paulo ante propter Tiridaten gesti dispensatorem,
quem Nero III | CXXX | manumisit. sed hoc pretium belli,
non hominis, fuit tam Hercules quam libidinis, non formae ,
Paezontem e spadonibus Seiani III |D???| mercante Cl utorio 
Prisco. quam quidem iniuriam lucri fecit ille mercatus in
luctu civitatis, quoniam arguere nulli vacabat.

(41) Gentium in toto orbe praestantissima una om-
nium virtute haud dubie Romana extitit. felicitas cui prae-
cipua fuerit homini, non est humani iudicii, cum prosperi-
tatem ipsam alius alio modo et suopte ingenio quisque
determinet . si verum facere iudicium volumus ac repudiata
omni fortunae ambitione decernere , nemo mortalium est
felix. abunde agitur atque indulgenter a fortuna deciditur 
cum eo, qui iure dici non infelix potest. quippe ut alia

 

non sint, certe ne lassescat fortuna metus est, quo semel
recepto solida felicitas non est. quid, quod nemo mortalium
omnibus horis sapit ? utinamque falsum hoc et non ut a
vate dictum quam plurimi iudicent! vana mortalitas et ad
circumscribendam se ipsam ingeniosa conputat more Thra-
ciae gentis, quae calculos colore distinctos pro experimento
cuiusque diei in urnam condit ac supremo die separates
dinumerat atque ita de quoque pronuntiat. quid , quod iste 
calculi candore illo laudat us dies originem mali habuit?
quam multos accepta adflixere imperia! quam multos bona 
perdidere et ultimis mersere suppliciis, ista nimirum bona,
cum interim illa hora in gaudio fuit! ita est profecto: alius 
de alio iudicat dies et tan tu m supremus de omnibus, ideo-
que nullis credendum est. quid, quod bona malis paria non
sunt etiam pari numero, nec laetitia ull a minimo maerore
pensanda? heu vana et inprudens diligentia! numerous die-
rum conparatur , ubi quaeritur pondus!

(42) Una feminarum in omni aevo Lampido Lace-
daemonia reperitur , quae regis filia, regis uxor, regis mater
fuerit , una Berenice , quae filia, soror, mater Olympionica-
rum; una familia Curionum, in qua tres continua serie ora-

 

tores extiterint , una Fabiorum, in qua tres continui prin-
cipes senatus, M. Fabius Ambustus, Fabius Rullianus filius,
Q. Fabius Gurges nepos.

(43) Cetera exempla fortunae variantis innumera
sunt. etenim quae facit magna gaudia nisi ex malis aut
quae mala inmensa nisi ex ingentibus gaudiis?

servavit
proscriptum a S u lla M. Fidustium senatorem annis XXXVI,
sed iterum proscriptu ra . superstes S u llae vixit, sed usque
ad Antonium, constatque nulla alia de causa ab eo pro-
scriptu m quam quia proscriptus fuisset. (44) triumphare
P. Ventidium de Parthis voluit quidem solum, sed eundem
in triumpho Asculano Cn. Pompei duxit puerum, quamquam
Masurius auctor est bis in triumpho ductum, Cicero
mulionem castrensis fu r nariae fuisse, plurimi iuventam 
inopem in caliga militari tolerasse. fuit et Balbus Cornelius
maior consul, sed accusatus atque de iure virgarum in eum
iudice in consilium miss o , primus externorum atque etiam
in oceano genitorum usus illo honore, quem maiores Latio
quoque negaverint . est et L. Fulvius inter insignia exempla,
Tusculanorum rebellantium consul, eodemque honore, cum
transisset , exornatus confestim a populo Romano, qui solus
eodem anno, qu o fuerat hostis, Romae triumphavit ex iis

 

quorum consul fuerat. unus hominum ad hoc aevi Felicis
sibi cognomen adseruit L. Sulla, civili nempe sanguine ac
patriae oppugnatione adoptatus . et quibus felicitatis inductus
argumentis? quod proscribere tot milia civium ac trucidare
potuisset ? o prava interpretatio et futuro tempore infelix!
non melioris sortis tunc fuere pereuntes, quorum miseremur
hodie , cum S u llam nemo non oderit? age, non exitus vitae
eius omnium proscriptorum ab illo calamitate crudelior fuit
erodente se ipso corpore et supplicia sibi gignente? quod
ut dissimulaverit et supremo somnio eius, cui inmortuus 
quodammodo est, credamus ab uno illo invidiam gloria
victam , hoc tamen nempe felicitati suae defuisse confessus
est quod Capitolium non dedicavisset . 
 (45) Q . Metellus in ea oratione, quam habuit supremis 
laudibus patris sui L . Metelli pontificis, bis consulis, dicta-
toris, magistri equitum, XVviri agris dandis, qui p lu rim o s 
elephantos ex primo Punico bello duxit in triumpho, scri-
ptum reliquit decem maximas res optimasque, in quibus
quaerendis sapientes aetatem exigerent, consummasse eum:
 voluisse enim primarium bellatorem esse, optimum oratorem,
fortissimum imperatorem, auspicio suo maximas res geri,
maximo honore uti, summa sapientia esse, summum sena-
torem haberi , pecuniam magnam bono modo invenire, mul-
tos liberos relinquere et clarissimum in civitate esse; haec con-

 

tigisse ei nec ulli alii post Romam conditam. longum est
refellere et supervacuum abunde uno casu refutante, siqui-
dem is Metellus orbam luminibus exegit senectam, amissis
incendio, cum Palladium raperet ex aede Vestae, memorabili
causa, sed eventu misero. quo fit ut infelix quidem dici
non debeat, felix tamen non possit. tribuit ei populus
Romanus quod nulli alii ab condito aevo, ut, quotiens in
senatum iret, curru veheretur ad curiam: magnum ei et 
sublime, sed pro oculis datum.

Huius quoque Q. Metelli, qui illa de patre dixit , filius
inter rara felicitatis humanae exempla numeratur: nam praeter
honores amplissimos cognomenque Macedoni ci a quattuor
filiis inlatus rogo, uno praetori o , tribus consularibus, duobus
triumphalibus, uno censorio, quae singula quoque paucis conti-
gere. in ipso tamen flore dignationis suae ab C. Atinio Labeone,
cui cognomen fuit Macerioni , tribuno plebis , quem e senatu
censor eiecerat, revertens e campo meridiano tempore vacuo
foro et Capitolio ad Tarpeium raptus, ut praecipitaretur,
convolante quidem tam numerosa illa cohorte, quae patrem
eum appellabat, sed, ut necesse erat in subito, tarde et tam-
quam in exequias, cum resistendi sacroque sanctum repellendi
ius non esset, virtutis suae opera et censurae periturus,
aegre tribuno, qui intercederet , reperto a limine ipso mor-
tis revocatus alieno beneficio postea vixit, bonis inde etiam 

consecratis a damnato suo, tamquam parum esset faucium
reste intortarum, expressi per aures sanguinis poena m exac-
ta m esse. equidem et Africani sequentis inimicum fuisse
inter calamitates duxerim, ipso teste Macedonico, siquidem
dixit: ite filii, celebrate exequias, numquam civis
maioris funus videbitis. et hoc dicebat iam Baliaricis ,
Diadematis , iam Macedonicus ipse. verum ut illa sola iniuria
aestimetur, quis hunc iure felicem dixerit, periclitatum ad
libidinem inimici, nec Africani saltem , perire? quos hostes 
vicisse tanti fuit? aut quos non honores currusque illa sua
violentia fortuna retroegit, per mediam urbem censore tracto
— etenim sola haec morandi ratio fuerat —, tracto in Ca-
pitolium ide m , in quod triumphans ipse deorum exuviis ne
captivos quidem sic traxerat? maius hoc scelus felicitate
consecuta factum est, periclitato Macedonico vel funus tan-
tum [tale ] perdere, in quo a triumphalibus liberis portaretur
in rogum velut exequiis quoque triumphans. nulla est pro-
fecto solida felicitas, quam contumelia ulla vitae rupit , ne-
dum tanta. quod superest, nescio morum gloriae an in-
dignationis dolori accedat, inter tot Metellos tam sceleratam
C. Atini audaciam semper fuisse inultam.

(46) In Divo quoque Augusto, quem universa mor-
talitas in hac censura nuncupet , si diligenter aestimentur

 

cuncta , magna sortis humanae reperiantur volumina: repulsa
in magisterio equitum apud avunculum et contra petitionem
eius praelatus Lepidus, proscriptionis invidia ob collegium
in triumviratu pessirnorum civium, nec aequa saltem por-
tione, sed praegravi Antonio, Philippensi proelio morbi ,
fuga et triduo in palude aegroti et (ut fatentur Agrippa
ac Maecenas ) aqua subter cutem fusa turgidi latebra, nau-
fragia Sicula et alia ibi quoque in spelunca occultatio, iam
in navali fuga urguente hostium manu preces Proculeio
mortis admotae, cura Perusinae contentionis , sollicitudo
Martis Actiaci, Pannonicis bellis ruina e turri, tot seditiones
militum, tot ancipites morbi corporis, suspecta Marcelli vota,
pudenda Agrippae ablegatio, totiens petita insidiis vita, in-
cusatae liberorum mortes luctusque non tantum orbitate 
tristis , adulterium filiae et consilia parricidae palam facta,
contumeliosus privigni Neronis secessus, aliud in nepte 
adulterium; iuncta deinde tot mala: inopia stipendi, rebellio
Illyrici , servitiorum dilectus iuventutis penuria, pestilentia
urbis, fames Italiae, destinatio expirandi et quadridui inedia
maior pars mortis in corpus recepta; iuxta haec Variana
clades et maiestatis eius foeda suggillatio, abdicatio Postumi

 

Agrippae post adoptionem , desiderium post relegationem ,
inde suspicio in Fabium arcanorumque proditionem, hinc
uxoris et Tiberii cogitationes, suprema eius cura. in summa
deus ille caelumque nescio adeptus magis an meritus herede
hostis sui filio excessit.

(47) Subeunt in hac reputatione Delphica oracula
velut ad castigandam hominum vanitatem ab deo emissa. duo 
sunt haec: Pedium telicissimum, qui pro patria
proxime occubuisset; iterum a Gyge rege tunc am-
plissimo terrarum consulti : Aglaum P s ophidium esse
feliciorem. senior hic in angustissim o Arcadiae angulo
parvum, sed annuis victibus large sufficiens praedium cole-
bat, numquam ex eo egressus atque , ut e vitae genere mani-
festum est, minima cupidine minimum in vita mali expertus.

(48) Consecratus est vivus sentiensque eiusdem
oraculi iussu et lovis deorum summi adstipulatu Eut h ymus 
pycta , semper Olympiae victor et semel victus. patria ei
Locri in Italia; ibi imaginem eius et Olympiae alteram eo-
dem die tactam fulmine Callimachum ut nihil aliud mira-
tum video deumque iussisse sacrificare , quod et vivo facti-
tatum et mortuo, nihilque de eo mirum aliud quam hoc 
placuisse dis.

(49) De spatio atque longinquitate vitae homiuum
non locorum modo situs, verum e t t emp o ra ac sua cuique
sors nascendi incertum fecere. Hesiodus, qui primus
aliqua de hoc prodidit, fabulose, ut reor, multa hominum
aevo p r a eferens , cornici novem nostras attribuit aetates,
quadruplum eius cervis, id triplicatum corvis, et reliqua
fabulosius in phoenice ac Nymphis. Anacreon poeta Ar-
ganthonio Tartesiorum regi CL tribuit annos, Cinyrae Cypri-
orum decem annis amplius, Aegimio CC, Theopompus
Epimenidi Gnosio CLVII ; Hellanicus quosdam in Aetolia
Epiorum gentis ducen os explere, cui adstipulatur Dama s tes 
memorans Pictoreum ex his praecipuum corpore viribusque
etiam CCC vixisse, Ephorus Arcadum reges tricenis annis,
 Alexander Cornelius Dandonem quendam in Illyrico D 
vixisse, Xenophon in peripl o Lutmiorum insulae regem
DC atque, ut parce mentitus, filium eius DCCC. quae om-

 

nia inscitia temporum acciderunt. annum enim alii aestate 
determinabant et alterum hieme, alii quadripertitis tempori-
bus, sicut Arcades, quorum anni trimenstres fuere, quidam
lunae senio, ut Aegyptii. itaque apud eos et singula milia
annorum vixisse produntur. sed ut ad confessa transeamus,
Arganthonium Gaditanum LXXX annis regnasse prope cer-
tum est; putant quadragensimo coepisse. Masinissam LX
annis regnasse indubitatum est, Gorgian Siculum CVIII vi-
xisse. Q. Fabius Maximus LXIII annis augur fuit. M. Per-
penna et nuper L. Volusius Saturninus omnium, quos in
consulatu sententiam rogaverant, superstites fuere. Per-
penna septem reliquit ex iis quos censor legerat; vixit annos
LXXXXVIII . qua in re et illud adnotare succurrit, unum
omnino quinquennium fuisse quo senator nullus moreretur,
cum Flaccus et Albinus censores lustrum condidere, usque
ad proximos censores, ab anno urbis DLXXVIIII . M. Valerius
Cor vin us centum annos inplevit, cuius inter primum et
sextum consulatum XLVI anni fuere. idem sella curuli
semel ac viciens sedit, quotiens nemo alius. aequavit eius
vitae spatia Metellus pontifex. 
 Et ex feminis Livia Rutili LXXXXVII annos excessit,
Statilia Claudio principe ex nobili domo LXXXXVIIII, Te-
rentia Ciceronis CIII, Clodia Ofili CXV, haec quidem etiam

 

enixa quindeciens. Lucceia mima C annis in scaena pro-
nuntiavit. Galeria Copiola emboliaria reducta est in scae-
nam C. Poppaeo Q. Sulpicio cos. ludis pro salute Divi Au-
gusti votivis annum CIIII agens ; producta fuerat tiroci-
nio a M. Pomponio aedile plebis C. Mario Cn. Carbone cos.
ante annos XCI , a Ma gn o Pompeio magni theatri dedicatione
anus pro miraculo reducta. Sammullam quoque CX annis 
vixisse auctor est Pedianus Asconius. minus miror
Stephanionem, qui primus togatus saltare instituit, utrisque 
saecularibus ludis saltavisse , Divi Augusti et quos Cl audius 
Caesar consulatu suo quarto fecit, quando LXIII non am-
plius anni interfuere, quamquam et postea diu vixit. in
Tmoli montis cacumine, quod vocant Tempsin , CL annis
vivere Mucianus auctor est, totidem anno rum censum 
Cl audi Caesaris censura T. F u llonium Bononiensem, idque
collatis censibus, quos ante detulerat, vitaeque argumentis
— etenim curae principi id erat — verum apparuit.

(50) Poscere videtur locus ipse sideralis scientiae 
sententiam . Epigenes CXII annos inpleri negavit posse,
Berosus excedi CXVI . durat et ea ratio, quam Petosiris

 

ac N e cep sos tradidere (tetartemorion appellant a trium si-
gnorum portione), qua posse in Italiae tractu CXXIIII annos
vitae contingere apparet. negavere illi quemquam LXXXX
partium exortivam mensuram (quod anaphoras vocant) trans-
gredi, et has ipsas incidi occursu maleficorum siderum aut
etiam radiis eorum solisque. A esc u lapi rursus secta , quae 
stata vitae spatia a stellis accipi dicit, quantum plurimum
tribuat, incertum est. rara autem esse dicunt longiora qui-
dem tempora , quoniam momentis horarum insignibus lunae
dierum, ut VII atque XV , quae nocte ac die observantur, ingens
turba nascatur scansili annorum lege occidua, quam climac-
teras appella n t , non fere ita genitis LIIII annum excedentibus. 
 Primum ergo ipsius artis inconstantia declarat quam
incerta res sit. accedunt experimenta recentissimi census,
quem intra quadrienninm Imperator es Caesar e s Vespasiani
pater filiusque censores egerunt. nec sunt omnia vasaria 
excutienda; mediae tantum partis inter Appenninum Padum-
que ponemus exempla: CXX annos Parmae tres edidere,
 Brixi l li unus , CXXV Parmae duo, CXXX Placentiae unus ,

 

Favelltiae una mulier , CXX X V Bononiae L. Terentius M.
filius, Arimini vero M. Aponi u s CXL , Tertulla CXXXVII.
citra Placentiam in collibus oppidum est Veleiatium , in quo
CX annos sex detulere, quattuor vero centenos vicenos,
unus CXL , M. Mucius M. filius Galeria Felix. ac ne pluri-
bus moremur in re confessa, in regione Italiae octava cente-
num annorum censi sunt homines LIIII, centenum denum
homines XIIII , centenum vicenum quinum homines duo, cen-
tenum tricenum homines quattuor, centenum tricenum qui-
num aut septenum totidem, centenum quadragenum ho-
mines tres. 
 Alia mortalitatis inconstantia: Homerus eadem nocte
natos Hectorem etPolydamanta tradidit , tam diversae sortis
viros . C. Mario Cn. Carbone III cos. a. d. V kal. Iunias M.
Caelius Rufus et C. Licinius Calvus eadem die geniti sunt,
oratores quidem ambo, sed tam dispari eventu. hoc etiam
isdem horis nascentibus in toto mundo cotidie evenit, pariter-
que domini ac servi gignuntur, reges et inopes.

(51) P. Cornelius Rufus, qui consul cum M'. Curio 
fuit, dormiens oculorum visum amisit, cum id sibi accidere
somniaret. e diverso Pher a eus Ia son deploratus a medicis

 

vomicae morbo, cum mortem in acie quaereret, vulnerato
pectore medicinam invenit ex hoste. Q. Fabius Maximus
consul apud flumen Isaram proelio commisso adversus Allo-
brogum Arvernorumque gentes a. d. VI idus Augustas, CXXX 
perduellium caesis, febri quartana liberatus est in acie.
 incertum ac fragile nimirum est hoc munus naturae, quic-
quid datur nobis, malignum vero et breve etiam in i is 
quibus largissime contigit , universum utique aevi tempus
intuentibus. quid, quod aestimatione nocturnae quietis dimi-
dio quisque spatio vitae suae vivit, pars aequa morti similis
exigitur aut poena e st , nisi contigit quies? nec reputantur
infantiae anni, qui sensu carent, non senectae in poenam
vivacis, tot periculorum genera, tot morbi, tot metus, tot
curae, totiens invocata morte , ut nullum frequentius sit
votum. natura vero nihil hominibus brevitate vitae prae-
stitit melius. hebescunt sensus, membra torpent , praemori-
tur visus, auditus, incessus, dentes etiam ac ciborum in-
strumenta, et tamen vitae hoc tempus adnumeratur . ergo
pro miraculo et id solitarium reperitur exemplum Xenophili
musici , centum et quinque annis vixisse sine ullo corporis
incommodo. at Hercule reliquis omnibus per singulas mem-
brorum partes, qualiter nullis aliis animalibus, certis pestifer
calor remeat horis aut rigor, neque horis modo, sed et diebus

 

noctibusque trinis quadrinisve, etiam anno toto . atque etiam
morbus est aliqu ant isper sapientiam mori. morbis quoque
enim quasdam leges natura posuit : quadrini circuitus fe-
brem numquam bruma, numquam hibernis mensibus inci-
pere, quosdam post sexagensimum vitae spatium non acce-
dere ; alli i s pubertate deponi, feminis praecipue; senes mi-
nime sentire pestilentiam. namque et universis gentibus
ingruunt morbi et generatim modo servitiis, modo procerum
ordini aliosque per gradus. qua in re observatum a meri-
dianis partibus ad occasum solis pestilentiam semper ire
nec umquam aliter fere , non hieme, nec ut ternos excedat 
menses.

(52) iam signa letalia in furoris morbo ri-
sum , sapientiae vero aegritudine fimbriarum curam et stra-
gulae vestis plicaturas, a somno moventium neglectum ,
praefandi umoris e corpore effluvium, in oculorum quidem
et narium aspectu indubitata maxime atque etiam supino
adsidue cubitu, venarum inaequabili aut formicante percussu,
quaeque alia Hippo crati principi medicinae observata sunt.
et cum innumerabilia sint mortis signa, salutis securitatis-
que nulla sunt , quippe cum censorius Cato ad filium de 
validis quoque observationem ut ex oraculo aliquo prodiderit,

 

senilem iuventam praematurae mortis esse signum. mor-
borum vero tam infinita est multitude, ut Pherecydes Syrius
serpentium multitudine ex corpore eius erumpente expira-
verit. quibusdam perpetua febris est, sicut C. Maecenati;
eidem triennio supremo nullo horae momento contigit som-
nus. Antipater Sidonius poeta omnibus annis uno die tan-
tum natali corripiebatur febre et eo consumptus est satis
longa senecta.

(53) Aviola consularis in rogo revixit et, quoniam
subveniri non potuerat praevalente flamma, vivus crematus
est. similis causa in L. Lamia praetorio viro traditur.
nam C. Aelium Tuberonem praetura functum a rogo rela-
tum Messala Rufus et plerique tradunt. haec est condicio
mortalium. ad has et eius modi occasiones fortunae gigni-
mur , uti de homine ne morti quidem debeat credi. reperi-
mus inter exempla Hermotimi Clazomenii animam relicto
corpore errare solitam vagamque e longinquo multa adnun-
tiare , quae nisi a praesente nosci non possent , corpore
interim semianimi, donec cremato eo inimici , qui Cantha-
ridae vocabantur, remeanti animae veluti vaginam ademerint;
Aristeae etiam visam evolantem ex ore in Proconneso corvi

 

effigie, magna quae sequitur ha n c fabulositate. quam equi-
dem et in Gnosio Epimenide simili modo accipio, puerum
aestu et itinere fessum in specu septem et quinquaginta
dormisse annis, rerum faciem mutationemque mirantem velut
postero die experrectum, hinc pari numero dierum senio
ingruente , ut tamen in septimum et quinquagesimum atque
centesimum vitae duraret annum. feminarum sexus huic
malo videtur maxime opportunus conversione volvae, quae
si corrigatur, spiritus restituitur, h u c pertinet nobile illud 
apud Graecos volumen Heraclidis septem diebus feminae
exanimis ad vitam revocatae. Varro quoque auctor est
XXviro se agros dividente Capuae quendam, qui efferretur 
foro , domum remeasse pedibus. hoc idem Aquini accidisse.
Romae quoque Corfidium , materterae suae maritum, funere
locato revixisse et locatorem funeris ab eo elatum . adicit 
miracula , quae tota indicasse conveniat: e duobus fratribus
equestris ordinis Corfidi i s maiori accidisse ut videretur
expirasse, apertoque testamento recitatum heredem minorem
funeri institisse ; interim eum, qui videbatur exstinctus,
plaudendo concivisse ministeria et narrasse a fratre se ve-

 

nisse, commendatam sibi filiam ab eo, demonstratum prae-
terea quo in loco defodisset aurum nullo conscio, et rogasse
ut iis funebribus, quae comparasset, efferretur . hoc eo nar-
rante fratris domestici propere adnuntiavere exanimatum
illum, et aurum ubi dixerat repertum est. plena praeterea
vita est his vaticiniis, sed non conferenda , cum saepius falsa
sint, sicut ingenti exemplo docebimus. bello Siculo Gabienus
Caesaris classium fortissimus, captus a Sexto Pompeio, iussu
eius incisa cervice et vix cohaerente, iacuit in litore toto 
die . deinde, cum advesperavisset, gemitu precibusque con-
gregata multitudine petiit uti Pompeius ad se veniret aut
aliquem ex arcanis mitteret; se enim ab inferis remissum
habere quae nuntiaret. misit plures Pompeius ex amicis,
quibus Gabienus dixit inferis dis placere Pompei causas et
partes pias; proinde eventum futurum quem optaret: hoc
se nuntiare iussum; argumentum fore veritatis quod peractis
mandatis protinus expiraturus esset. idque ita evenit . post
sepulturam quoque visorum exempla sunt, nisi quod naturae
opera , non prodigia, consectamur.

(54) In primis autem miraculo sunt summ aque 
frequentia mortes repentinae — hoc est summa vitae feli-
citas —, quas esse naturales docebimus . plurimas prodidit
Verrius, nos cum dilectu modum servabimus . gaudio
obiere praeter Chilonem, de quo diximus, Sophocles et Dionysius 

Siciliae tyrannus, uterque accepto tragicae victoriae
nuntio, mater illa Cannensi filio incolume viso contra nun-
tium falsum; pudore Diodorus sapientiae dialecticae professor,
lusoria qu a estione non protinus a b interrogatione Stil p onis 
dissoluta. nullis evidentibus causis obiere, dum calciantur
matutino, duo Caesares, praetor et praetura perfunctus dic-
tatoris Caesaris pater—hic Pisis exanimatus est , ille Ro-
mae —, Q. Fabius Maximus in consulatu suo pridie kal.
Ian ., in cuius locum C. Rebilus paucissimarum horarum
consulatum petiit , item C. Volcatius Gurg e s senator , omnes
adeo sani atque tempestivi, ut de progrediendo cogitarent,
Q. Aemilius Lepidus iam egrediens incusso pollice limini
cubiculi , C. Aufustius egressus, cum in senatum iret, offenso
pede in comitio. legatus quoque, qui Rhodiorum causam
in senatu magna cum admiratione oraverat , in limine curiae
protinus expiravit progredi volens, Cn. Baebius T amphilus ,
praetura et ipse functus, cum a puero quaesisset horas, Aulus
Pompeius in Capitolio, cum deos salutasset, M'. uventius
Thalna consul, cum sacrifica re t , C. Servilius Pansa, cum
staret in foro ad tabernam hora diei secunda in P. fratrem

 

innixus, Baebius iudex, dum vadimonium differri iubet, M.
Terentius Corax, dum tabellas scribit in foro. nec non et
proximo anno, dum consular viro in aurem dicit, eques
Romanus ante Apollinem eboreum qui est in foro Augusti,
super omnes C. lulius medicus, dum inunguit, specillum
per oculum trahens, A. Manlius Torquatus consularis, cum 
in cena placentam adpeteret, L. Tuccius medicus Valla, dum
mulsi potionem haurit, Appius Saufeius , e balineo reversus
cum mulsum bibisset ovumque sorberet, P. Quintius Scapula,
cum apud Aquilium Gallum cenaret, Decimus Saufeius scriba,
cum domi suae pranderet. Cornelius Gallus praetorius et
 T . Heter e ius eques Romanus in venere obiere et, quos
nostra adnotavit aetas , duo equestris ordinis in eodem pan-
tomimo Mystico , tum forma praecellente. operosissima ta-
men securitas mortis in M. Ofilio Hilaro ab antiquis traditur.
 comoediarum h istrio is, cum populo admodum placuisset
natali die suo conviviumque haberet, edita cena calidam
potionem in pultario poposcit simulque personam eius diei
acceptam intuens coronam e capite suo in eam transtulit,
tali habitu rigens nullo sentiente, done adcubantium proxi-
mus tepescere potionem admoneret. 
 
 Haec felicia exempla, at contra miseriarum innumera:
L. Domitius clarissimae gentis apud Massiliam victus, Cor-
finii captus ab eodem Caesare, veneno poto propter taedium
vitae, postquam biberat , omni opere ut viveret adnisus est.
invenitur in actis, Felice russei auriga elato, in rogum eius 
unum e faventibus iecisse se , frivolum dictu, ne hoc gloriae
 artificis daretur, adversis studiis copia odorum corruptum
criminantibus. cum ante non multo M. Lepidus nobilissi-
mae stirpis, quem diverti anxietate diximus mortuum, flam- 
mae vi e rogo eiectus recondi propter ardorem non potuisset ,
iuxta sarmentis aliis nudus crematus est.

(55) Ipsum cremare apud Romanos non fuit veteris
instituti: terra condebantur. at postquam longinquis bellis
obrutos erui cognovere, tune institutum, et tamen multae 
familiae priscos servavere ritus, sicut in Cornelia nemo ante
Sullam dictatorem traditur crematus , idque voluisse veritum
talionem eruto C. Mari cadavere. [sepultus vero intellegatur quoquo modo conditus, humatus vero humo contectus].

(56) Post sepulturam va n ae manium ambages.
omnibus a suprem o die eadem quae ante primum, nec magis
a morte sensus ullus aut corpori aut animae quam ante na-

 

talem. eadem enim vanitas in futurum etiam se propagat
et in mortis quoque tempora ipsa sibi vitam mentitur, alias
inmortalitatem animae, alias transfigurationem, alias sensum
inferis dando et manes colendo deumque faciendo qui iam
etiam homo esse desierit, ceu vero ullo modo spirandi ratio 
ceteris animalibus distet aut non diuturniora in vita multa 
reperiantur, quibus nemo similem divinat inmortalitatem.
quod autem corpus animae per se? quae materia? ubi
cogitatio illi? quo modo visus, auditus aut qui tangit ? quis
usus e x ii s aut quod sine i is bonum? quae deinde sedes
quantave multitude tot saeculis animarum velut umbrarum?
puerilium ista delenimentorum avidaeque numquam desinere
mortalitatis commenta sunt. similis et de adservandis cor-
poribus hominum ac revivescendi promisso Democrit i 
vanitas, qui non revixit ipse . quae, malum , ista dementia
est iterari vitam morte ? quaeve genitis quies umquam, si
in sublim i sensus animae manet, inter inferos umbrae?
perdit profecto ista dulcedo credulitasque praecipuum na-
turae bonum, mortem, ac duplicat obitu r i dolorem etiam
post futuri aestimatione . etenim si dulce vivere est , cui
potest esse vixisse? at quanto facilius certiusque sibi quem-
que credere, specimen securitatis antegenitali sumere expe-
rimento!

(57) Consentaneum videtur, priusquam digrediamur
a natura hominum, indicare quae cuiusque inventa sint.
emere ac vendere Mercurius , vindemiare instituit Liber
pater ; idem diadema, regium insigne, et triumphum invenit;
Ceres frumenta, cum antea glande vescerentur, eadem molere
et conficere in Attica, ut ali i , et in Sicilia, ob id dea iudi-
cata. eadem prima leges dedit, ut alii putavere, Rhada-
manthus . 
 Litteras semper arbitror Assyrias fuisse, sed alii apud
Aegyptios a Mercurio, ut Gellius, alii apud Syros repertas
volunt, utrique in Graeciam attulisse e Phoenice Cadmum
sedecim numero, quibus Troiano bello Palameden adiecisse
quattuor hac figura ζυφχ , totidem post eum Simoniden
melicum ψξωθ , quarum omnium vis in nostris recogno-
scitur. Aristoteles decem et octo priscas fuisse et duas ab
Epicharmo additas χζ quam a Palamede mavult . Anti-
clides in Aegypto invenisse quendam nomine Men e n tradit,
 XV annorum ante Phoronea , antiquissimum Graeciae regem,

 

idque monumentis adprobare conatur. e diverso Epigenes
apud Babylonios D???CCXX annorum observationes siderum
coctilibus laterculis inscriptas docet, gravis auctor in pri-
mis; qui minimum, B erosus et Critodemus, CCCCXC .
ex quo apparet aeternus litterarum usus. in Latium eas attu-
lerunt Pelasgi. 
 Laterarias ac domus constituerunt primi Euryalus et
Hyperbius fratres Athenis; antea specus erant pro domibus.
Gellio Toxius Caeli filius lutei .aedificii inventor placet,
exemplo sumpto ab hirundinum nidis . oppidum Cecrops
a se appellavit Cecropiam, quae nunc est arx Athenis . ali-
qui Argos a Phoroneo rege ante conditum volunt, quidam
et Sicyonem, Aegyptii vero multo ante apud ipsos Diospolin .
 tegulas invenit Cinyra , Agriop a e filius, et metalla aeris,
utrumque in insula Cypro, item forcipem, martulum , vectem,
incudem; puteos Danaus ex Aegypto advectus in Graeciam
qua vocabatur Arg o s Dipsion; lapicidinas Cadmus Thebis
aut , ut Theophrastus , in Phoenice; Thrason muros;
turres , ut Aristoteles, Cyclopes , Tirynthii , ut Theo-

 

phrastus; Aegyptii textilia , inf i cere lanas Sardibus Lydi,
fusos in lanificio Closter, filius Arachnae , linum et retia
Arachne, fulloniam artem Nicias Megarensis, sutrinam T ychi us
Boeotius . medicinal Aegyptii apud ipsos volunt repertam,
alii per Arabum, Babylonis et Apollinis filium, herbariam
et medicamentariam a Chirone , Saturni et Philyrae filio.
 aes conflare et temperate Aristoteles Lydum Scythen 
monstrasse, Theophrastus Delam Phrygem putant , aera-
riam fabricam alii Chalybas, alii Cyclopas , ferrum Hesiodus
in Creta eos qui vocati sunt Dactyli Idaei. argentum in-
venit Eric h thonius Atheniensis, ut alii, Aeacus ; auri metalla
et flaturam Cadmus Phoenix ad Pangaeum montem, ut alii,
Thoas aut Aeac u s in Panchaia aut Sol Oceani filius, cui
Gellius medicinae quoque inventionem ex met a llis assignat .
plumbum ex Cassitetride insula primus adportavit Midacritus .

 

fabricam ferr ari am invenerunt Cyclopes, figlinas Coroebus 
Atheniensis, in iis orbem Anarcharsis Scythes, ut alii, Hy-
perbius Corinthius. fabricam materiariam Daedalus et in
ea serram, asciam , perpendiculum, terebram, glutinum, i ch -
th y ocollam ; normam autem et libellam et tornum et clavem
Theodorus Samius, mensuras et pondera Phidon Argivus aut
Palamedes , ut maluit Gellius; ignem e silice Pyrodes Ci-
licis filius, eundem adservare ferula Prometheus; vehiculum
cum quattuor rotis Phryges , mercaturas Poeni, culturas vi-
tium et arborum Eumolpus Atheniensis, vinum aquae mi-
sceri Staphylus Sileni filius, oleum et trapetas Aristaeus
Atheniensis, idem mella; bovem et aratrum Buzyges Atheni-
ensis, ut alii, Triptolemus; regiam civitatem Aegyptii, po-
pularem Attici post Theseum. tyrannus primus fuit Phalaris
Agraganti . servitium invenere Lacedaemonii. iudicium
capitis in Areopago primum actum est. 
 
 Proelium Afri contra Aegyptios primi fecere fustibus,
quos vocant phalangas. clupeos invenerunt Proetus et Acri-
 si us inter se bellantes sive Chalcus Athamantis filius,loricam
Midias Messenius , galeam, gladium, hastam Lacedaemonii,
ocreas et cristas Cares. arcum et sagittam Scythen Iovis
filium, alii sagittas Persen Persei filium invenisse dicunt,
lanceas Aetolos , iaculum cum ammento Aetolum Martis
filium, hastas velitares Tyrrenum , eundem pilum , Penthesi-
leam Amazonem securim, Pisaeum venabula et in tormentis
scorpionem, Cretas catapultam, Syrophoenicas ballistam et
fundam, aeneam tubam Pisaeum Tyrreni , testudines Arte-
monem Clazomenium, equum (qui nunc aries appellatur) in
muralibus machinis Epium ad Troiam, equo vehi Bellero-
phontem, frenos et strata equorum Pelet h ronium , pugnare
ex equo Thessalos , qui Centauri appellati sunt, habitantes
secundum Pelium monte. bigas prima iunxit Phrygum 
natio, quadrigas Eric h thonius . ordinem exercitus, signi
dationem, tesseras , vigilias Palamedes invenit Troiano bello,

 

specularum significationem eodem Sinon , inducias Lycaon ,
foedera Theseus. 
 Auguria ex avibus Car, a quo Caria appellata; adiecit ex
ceteris animalibus Orpheus, aruspicia Delphus, ignispicia
Amphiaraus , extispicia avium Tiresias Thebanus, interpreta-
tionem ostentorum et somniorum Amphictyon. astrologiam
Atlans Libyae filius, ut alii, Aegyptii, ut alii, Assyrii, sp h aeram 
in ea Milesius Anaximander, ventorum rationem Aeolus
Hellenis filius. musicam Amphiors, fistulam et monaulum
Pan Mercuri, obliquam tibiam Midas in Phrygia, geminas
tibias Marsyas in eadem gente, Lydios modulos Amphion,
Dorios Thamyras Thrax , Phrygios Marsyas Phryx, citharam
Amphion, ut alii, Orpheus, ut alii, Linus. septem chordis 
primum cecinit III ad IIII primas additis Terpander , octavam
Simonides addidit , nonam Timotheus. cithara sine voce
cecinit Thamyris primus, cum cantu Amphion, ut alii, Linus.
citharoedica carmina conposuit Terpander. cum tibiis ca-
nere voce Troezenius Ardalus instituit. saltationem armatam

 

Curetes docuere, pyrrichen Pyrrus, utramque in Creta.
versum heroum Pythio oraculo debemus . de poematum ori-
gine magna quaestio ; ante Troianum bellum probantur
fuisse. prosam orationem condere Pherecydes Syrius in-
stituit Cyri regis aetate, historiam Cadmus Milesius; ludos
gymnicos in Arcadia Lycaon, funebres Acastus in Iol c o,post
eum Theseus in Isthmo , Hercules Olympiae; athleticam
Pit the us , pilam lusoriam Gyges Lydus ; picturam Aegypti i et
in Graecia Euchir , Daedali cognatus, ut Aristoteli placet,
ut Theophrasto, Polygnotus Atheniensis. 
 Nave primus in Graeciam ex Aegypto Danaus advenit ;
antea ratibus navigabatur inventis in mari Rubro inter in-
sulas a rege Erythra. reperiuntur qui Mysos et Troianos
priores excogitasse in Hellesponto putent, cum transirent
adversus Thracas. etiam nunc in Britannico oceano v i tiles 
corio circumsutae fiunt, in Nilo ex papyro ac scirpo et ha-
rundine. longa nave lasonem primum navigasse Philo-
stephanus auctor est, Hegesias Parhalum , Ctesias 

Samiramin , Archemachus Aegaeonem, biremem Damastes 
Erythraeos fecisse, triremem Thucydides Aminoclen Co-
rinthium, quadriremem Aristoteles Carthaginienses, quin-
queremem M nesi gi ton Salaminios , sex ordinum X ena-
goras Syracusios , ab ea ad decemremem M nesigiton 
Alexandrum Magnum, ad duodecim ordines Philostepha-
nus Ptolemaeum Soterem, ad quindecim Demetrium Antigoni,
ad XXX Ptolemaeum Philadelphum, ad XL Ptolemaeum
Philopatorem, qui Tryphon cognominatus est. onerariam
Hippus Tyrius invenit, lembum Cyrenenses, cumbam Phoe-
nices , celetem Rhodii , cercyrum Cyprii. siderum obser-
vationem in navigando Phoenices, remum Copae, latitudinem
eius Platae ae , vela Icarus, malum et antennam Daedalus ,
hippegum Samii aut Pericles Atheniensis, tectas longas
Thasii; antea ex prora tantum et puppi pugnabatur. rostra
addidit Pis ae us Tyrreni , ancoram Eupalamus , eandem bi-
dentem Anacharsis, harpagones et manus Pericles Atheniensis,

 

adminicula gubernandi Tiphys . classe princeps depugnavit
Minos.— Animal occidit primus Hyperbius Martis filius,
Prometheus bovem.—

(58) Gentium consensus tacitus primus omnium 210
conspiravit, ut Ionum litteris uteretur .

veteres Graecas
fuisse easdem paene quae nunc sint Latinae, indicio erit
Delphica antiqui aeris, quae est hodie in Palatio dono prin-
cipum , Minetrvae dicata [in bibliotheca] cum inscriptione
tali: ναυσικρατης ανεθετο ται διος κοραι ταν δεκαταν ..........

(59) Sequens gentium consensus in tonsoribus
fuit, sed Romanis tardior. in Italiam ex Sicilia venere post
Romam conditam anno CCCCLIIII adducente P. Ti t inio Mena ,
ut auctor est Varro; antea intonsi fuere. primus omnium
radi cotidie instituit Africanus sequens; Divus Augustus
cultris semper usus est.

(60) Tertius consensus fuit in horarum observatione ,

 

iam hic ratione accedens, quando et a quo in Graecia re-
perta , diximus secundo volumine . serius etiam hic Romae 
contigit. XII tabulis ortus tantum et occasus nominantur,
post aliquot annos adiectus est et meridies, accenso con-
sulum id pronuntiante, cum a curia inter Rostra et Grae-
costasin prospexisset solem; a columna Maenia ad carcerem 
inclinato sidere supremam pronuntiavit , sed hoc serenis
tantum diebus, usque ad primum Punicum bellum. princeps 
solarium horologium statuisse ante XII annos quam cum 
Pyrro bellatum est ad aedem Quirini L. Papirius Cursor,
cum eam dedicaret a patre suo votam, a Fabio Vestale
proditur. sed neque facti horologii rationem vel artificem 
significat nec uude translatum sit aut apud quem scriptum
id invenerit. M. Varro primum statu tu m in publico se-
cundum Rostra in columna tradit bello Punico primo a M. 
Valerio Messala cos. Catina capta in Sicilia, deportatum inde
post XXX annos quam de Papiriano horologio traditur, anno
urbis C CCCLXX XX . nec congruebant ad horas eius lineae ,
paruerunt tamen e i annis undecentum, done Q. Marcius
Philippus, qui cum L. Paulo fuit censor , diligentius ordina-

 

tum iuxta posuit, idque munus inter censoria opera gratissi-
ma acceptum est. etia m t um tamen nubilo incertae fuere
horae usque ad proximum lustrum. tune Scipio Nasica
collega L a enati primus aqua divisit horas aequ e noctium
ac dierum idque horologiumsub tecto dicavit anno urbis
DXCV. tam diu populo Romano indiscreta lux fuit. 
 Nunc p r a evertemur ad reliqua animalia primumque ter-
restria.

(1) Ad reliqua transeamus animalia et primum ter-
restria. 
 Maximum est elephans proximumque humanis sensibus,
quippe intellectus illis sermonis patrii et imperiorum obe-
dientia, officiorum quae didicere memoria, amoris et gloriae
voluptas, immo vero, quae etiam in homine rara, probitas,
prudentia , aequitas, religio quoque siderum solisque ac lu-

 

nae veneratio. auctores sunt in Mauretaniae saltibus ad
quendam amnem, cui nomen est Amilo , nitescente luna nova
greges eorum descendere ibique se purificantes sollemniter
aqua circumspergi atque ita salutato sidere in silvas reverti
vitulorum fatigatos prae se ferentes. alienae quoque reli- 5
gionis intellectu creduntur maria transituri non ante naves
conscendere quam invitati rectoris iureiurando de reditu,
visique sunt fessi aegritudine, quando et illas moles infestant
morbi, herbas supini in caelum iacientes , veluti tellure pre-
cibus allegata . nam, quod ad docilitatem attinet, regem
adorant, genua submittunt, coronas porrigunt. Indis arant
minores, quos appellant nothos .

(2) Romae iuncti primum subiere currum Pompei
Magni Africano triumpho , quod prius India victa triumphante
Libero patre memoratur. Procilius negat potuisse Pom-
pei triumpho iunctos egredi porta . Germanici Caesaris
munere gladiatorio quosdam etiam inconditos meatus edidere 
saltantium modo. vulgare erat per auras arma iacere, non
auferentibus ventis , atque inter se gladiatorios congressus
edere aut lascivienti pyrriche conludere. postea et per funes
incessere, lecticis etiam ferentes quaterni singulos puer-
peras imitantes , plenisque homine tricliniis accubitum iere

 

per lectos ita libratis vestigiis, ne quis potantium attingere-
tur.

(3) certum est unum tardioris ingeni in accipiendis
quae tradebantur, saepius castigatum verberibus, eadem illa
meditantem noctu repertum. mirum et adversis quidem
funibus subire, sed maxime regredi , utique pronis. Muci-
anus III consul auctor est aliquem ex iis et litterarum duc-
tus Graecarum d i dicisse solitumque perscribere eius linguae
verbis: Ipse ego haec scripsi et spolia Celtica di-
cavi, itemque se videute Puteolis, cum advecti e nave
egredi cogerentur, territos spatio pontis procul a continente
porrecti, ut sese longinquitatis aestimatione fallerent, aversos
retrorsus isse. 
 (4) Praedam ipsi in se expetendam sciunt solam esse
in armis suis, quae Iua cornua appellat, Herodotus tanto
antiquior et consuetudo melius dentes. quam ob rem deci-
duos casu aliquo vel senecta defodiunt. hoc solum ebur
est; cetero et in his quoque , qua corpus intexit, vilitas
ossea . quamquam nuper ossa etiam in laminas secari coe-
pere paenuria: etenim rara amplitude iam dentium praeter-
quam ex India reperitur; cetera in nostro orbe cessere
luxuriae . dentium candore intellegitur iuventa . circa hos 

beluis summa cura: alterius mucroni parcunt, ne sit proeliis
hebes, alterius operario usu fodiunt radices, inpellunt moles;
circumventique a venantibus primos constituunt quibus sint 
minimi , ne tanti proelium putetur, postea fessi inpactos ar-
bori frangunt praedaque se redimunt.

(5) Mirum in plerisque animalium scire quare pe-
tantur, sed et fer e cuncta quid caveant. elephans homine
obvio forte in solitudine et simpliciter oberrante clemens
placidusque etiam demonstrare viam traditur; idem vestigio
hominis animadverso prius quam homine intremescere in-
sidiarum metu , subsistere ab olfactu , circumspectare, iras 
proflare nec calcare, sed erutum proximo tradere, ilium se-
quenti, simili nuntio usque ad extremum, tunc agmen cir-
cumagi et reverti aciemque derigi . adeo omnium odori
durare virus illud maiore ex parte ne nudorum quidem 
pedum. sic et tigris, etiam feris ceteris truculenta atque
ipsa elephanti quoque spernens vestigia , hominis viso trans-
ferre dicitur protinus catulos, quonam modo agnito , ubi ante
conspecto illo quem timet? etenim tales silvas minime fre-
quentari certum est . sane mirentur ipsam vestigii raritatem.
sed unde sciunt timendi esse? immo vero cur vel ipsius
conspectum paveant, tanto viribus, magnitudine, velocitate
praestantiores? nimirum haec est natura rerum, haec po-
tentia eius, saevissimas ferarum maximasque numquam 

vidisse , quod debeant timere, et statim intellegere, cum sit
timendum.

Elephanti gregatim semper ingrediuntur. ducit ag-
men maximus natu, cogit aetate proximus. amnem transitulri
minimos praemittunt, ne maiorum ingressu atterente alveum
crescat gurgiti altitudo. Antipater auctor est duos Anti-
ocho regi in bellicis usibus celebres etiam cognominibus
fuisse; etenim novere ea. certe Cato, cum imperatorum
nomina annalibus detraxerit , eum, qui fortissime proeliatus
esset in Punica acie, Surum tradidit vocatum altero dente
mutilato . Antiocho vadum fluminis experienti renuit Aiax,
alioqui dux agminis semper. tum pronuntiatum eius fore
principatum qui transisset, ausumque Patroclum ob id pha-
leris argenteis, quo maxime gauden t , et reliquo omni primatu
donavit. ille, qui notabatur, inedia mortem ignominiae
praetulit. mirus namque pudor est, victu s que vocem fugit
victoris, terram ac verbenas porrigit. pudore numquam nisi
in abdito coeunt, mas quinquennis, femina decennis. initur
autem biennio quinis, ut ferunt, cuiusque anni diebus, nec
amplius; sexto perfunduntur amne , non ante reduces ad
agmen. nec adulteria novere nullave propter feminas inter
se proelia ceteris animalibus pernicialia , nec quia desit illis
amoris vis , namque traditur unus amasse quandam in Aegypto
corollas vendentem ac,ne quis vulgariter electam putet , mire 

gratam Aristophani celeberrimo in arte grammatica, alius
Menandrum Syracusanum incipientis iuventae in exercitu
Ptolemaei, desiderium eius, quotiens non videret, inedia
testatus. et unguentariam quandam dilectam Iuba tradit.
omnium amoris fuere argumenta gaudium a conspectu blandi-
tiaeque inconditae, stipes , quas populus dedisset, servatae
et in sinum effusae. nec mirum esse amorem quibus sit
memoria. idem namque tradit agnitum in senecta multos
post annos qui rector in iuventa fuisset; idem divinationem
quandam iustitiae, cum Bocchus rex triginta elephantis toti-
dem, in quos saevire instituerat , stipitibus adligatos obie-
cisse t , procursantibus inter eos qui lacesserent , nec potuis-
se effici ut crudelitatis alienae ministerio fungerentur.

(6) Elephantos Italia primum vidit Pyrri regis bello
et boves Lucas appellavit in Lucanis visos anno urbis
CCCCLXXII, Roma autem in triumpho VII annis ad superi-
orem numerum additis, eadem plurimos anno DII victoria
L. Metelli pontificis in Sicilia de Poenis captos. CXLII 
fuere aut , ut quidam, CX X , travecti ratibus quas doliorum
consertis ordinibus inposuerat . Verrius eos pugnasse in
circo interfectosque iaculis tradit paenuria consilii , quoniam
neque ali placuisset neque donari regibus; L. Piso inductos 

dumtaxat in circum atque, ut contemptus eorum incresceret,
ab operariis hastas praepilatas habentibus per circus totum
actos. nec quid deinde i is factum sit auctores explicant
qui non putant interfectos.

(7) Clara est unius e Romanis dimicatio adversus
elephantum, cum Hannibal captivos nostros dimicare inter
sese coegisset. namque unum qui supererat obiecit ele-
phauto , et ille dimitti pactus, si interemisset, solus in harena
congressus magno Poenorum dolore confecit. Hannibal, cum
famam eius dimicationis contemptum adlaturam beluis in-
tellegeret, equites misit qui abeuntem interficerent. probo-
scidem eorum facillime amputari Pyrri proeliorum experi-
mentis patuit. Romae pugnasse Fenestella tradit primum
omnium in circo Claudi Pulchri aedilitate curuli M. Antonio
A. Postumio cos. anno urbis D CLV , item post annos viginti
Lucullorum aedilitate curuli adversus tauros. Pompei quo-
que altero consulatu, dedicatione templi Veneris Victricis,
viginti pugnavere in circo aut, ut quidam tradunt, XVII I ,
Gaetulis ex adverso iaculantibus, mirabili unius dimicatione,
qui pedibus confossis repsit genibus in catervas, abrepta 
scuta iaciens in sublime, quae decidentia voluptati spectanti-
bus erant in orbem circumacta, velut arte, non furore beluae,
iacerentur. magnum et in altero miraculum fuit uno ictu 
occiso; pilum autem sub oculo adactum in vitalia capitis ve-
nerat. universi eruptionem temptavere, non sine vexatione

 

populi, circumdatis claustris ferreis . qua de causa Caesar
dictator postea simile spectaculum editurus euripis harenam 
circumdedit, quos Nero princeps sustulit equiti loca addens.
sed Pompeiani amissa fugae spe misericordiam vulgi inenar-
rabili habitu quaerentes supplicavere quadam sese lamenta-
tione conplorantes, tanto populi dolore, ut oblitus imperatoris
ac munificentiae honori suo exquisitae flens universus con-
surgeret dirasque Pompeio, quas ille mox luit , inprecaretur.
 pugnavere et Caesari dictatori tertio consulatu eius viginti
contra pedites D iterumque totidem turriti cum sexagenis
propugnatoribus, eodem quo priore numero peditum et pari
equitum ex adverso dimicante, postea singuli principibus
Claudio et Neroni in consummatione gladiatorum. 
 Ipsius animalis tanta narratur clementia contra minus
validos , ut in grege pecudum occurrentia manu dimoveat, ne
quod obterat inprudens. nec nisi lacessiti nocent idque cum
gregatim semper ambulent, minime ex omnibus solivagi.
equitatu circumventi infirmos aut fessos vulneratosve in me-
dium agmen recipiunt, ac ie velut imperio aut ratione per
vices subeunte .

(8) Capti celerrime mitificantur hordei suco. ca-
piuntur autem in India unum ex domitis agente rectore, qui
deprehensum solitarium abactumve a grege verberet ferum :

 

quo fatigato transcendit in eum nec secus ac priorem regit.
Africa foveis capit, in quas derrlante aliquo protinus ceteri
congerunt ramos, moles devolvunt, aggeres construunt omni-
que vi conantur extrahere. ante domitandi gratia reges equi-
tatu cogebant in vallem manu factam et longo tractu fallacem,
cuius inclusos ripis fossisque fame domabant. argumentum
erat ramus homine porrigente clementer acceptus. nunc
dentium causa pedes eorum iaculantur alioqui mollissimo s .
 Trogodytae contermini Aethiopiae, qui hoc solo venatu alun-
tur , propinquas itineri eorum conscendunt arbores; inde
totius agminis novissimum speculati extremas in dunes desi-
liunt. laeva adprehenditur cauda , pedes stipantur in sinistro
femine : ita pendens alterum poplitem dextra caedit ac prae-
acuta bipenni hoc crure tardato profugiens alterius poplitis
nervos ferit, cuncta praeceleri pernicitate peragens. alii tu-
tiore genere, sed magis fallaci, ingentes arcus intentos defi-
gunt humi longius; hos praecipui viribus iuvenes continent,
alii conixi pari conatu contendunt ac praetereuntibus sagitta-
rum venabula infigunt, mox sanguinis vestigiis secuntur.

(9) Elephantorum generis feminae multo pavidiores.
domantur autem rabidi fame et verberibus, elephantis aliis
admotis, qui tumultuantem catenis coerceant. et alias circa

 

coitus maxime efferantur et stabula Indorum dentibus ster-
nunt . quapropter arcent eos coitu feminarumque pecuaria
separant, quae haut alio modo quam armentorum habent.
domiti militant et turres armatorum in dorsis ferunt magna-
que ex parte orientis bella conficiunt: prosternunt acies,
proterunt armatos. i idem minim o suis stridore terrentur
vulneratique et territi retro semper cedunt, haut minore
partium suarum pernicie. Indicum Africi pavent nec contueri
audent, nam et maior Indicis magnitudo est.

(10) Decem annis gestare in utero vulgus existimat,
Aristoteles biennio nec amplius quam [semel gignere
pluresque quam] singulos, vivere ducenis annis et quosdam
CCC. iuventa eorum a sexagesimo incipit. gaudent amnibus
maxime et circa fluvios vagantur, cum alioqui nare propter
magnitudinem corporis non poss i nt . i idem frigoris in-
patientes ; maximum hoc malum inflationemque et pro-
fluvium alvi nec alia morborum genera sentiunt. olei potu
tela, quae corpori eorum inhaereant , decidere invenio, a
sudore autem facilius adhaerescere. et terram edisse i is

 

tabificum est, nisi saepius mandant; devorant autem et la-
pides; truncos quidem gratissimo in cibatu habent. palmas
excelsiores fronte prosternunt atque ita iacentium absumunt 
fructum. mandunt ore, spirant et bibunt odoranturque haut
inproprie appellata manu. animalium maxime odere murem
et, si pabulum in praesepio positum attingi ab eo videre,
fastidiunt. cruciatum in potu maximum sentiunt hausta hi-
rudine , quam sanguisugam vulgo coepisse appellari adverto .
haec ubi in ipso animae canali se fixit , intolerando adficit
dolore. durissimum dorso tergus, ventri molle , saetarum
nullum tegimentum , ne in cauda quidem praesidium ab-
igendo taedio muscarum (namque id et tanta vastitas sentit),
sed cancellata cutis, et invitans id genus animalium odore.
ergo cum extenti s recepere examina, artatis in rugas repente 
cancellis comprehensas enecant. hoc iis pro cauda, iuba ,
villo est. dentibus ingens pretium et deorum simulacris
lautissima ex his materia. invenit luxuria commendationem
et aliam expetiti in callo manus saporis, baud alia de causa,
credo, quam quia ipsum ebur sibi mandere videtur. magni-
tudo dentium videtur quidem in templis praecipua, sed tamen
in extremis Africae, qua confinis Aethiopiae est, postium 
vicem in domiciliis praehere saepesque in his et pecorum
stabulis pro palis elephantorum dentibus fieri Polybius 
tradidit auctore Gulusa regulo.

(11) Elephantos fert Africa ultra S y rticas solitudines
et in Mauretania, ferunt Aethiopes et Trogodytae, ut dictum 
est, sed maximos India bellantesque cum iis perpetua dis-
cordia dracones tantae magnitudinis et ipsos, ut circumplexu 
facili ambiant nexuque nodi praestringant. conmoritur ea 
dimicatio , victusque conruens conplexum elidit pondere.

(12) Mira animalium pro se cuique sollertia a stu-
tis sim a . ascendendi in tantam altitudinem difficultas dra-
coni ; itaque tritum iter ad pabula speculatus ab excelsa se 
arbore inicit. scit ille inparem sibi luctatum contra nexus ;
itaque arborum aut rupium attritum quaerit. cavent hoc
dracones ob idque gressus primum alligant cauda: resolvunt
illi nodos manu; at hi in ipsas nares caput condunt pariter
que spiritum praecludunt et mollissimas lancinant partes.
 i idem obvii deprehensi in adversos erigunt se oculosque
maxime petunt. ita fit ut plerumque caeci ac fame et mae-
roris tabe confecti reperiantur. quam quis aliam tantae
discordiae causam attulerit nisi naturam spectaculum sibi
paria conponentem ? 
 
 Est et alia dimicationis huius fama. elephantis frigidissi-
mum esse sanguinem; ob id aestu torrente praecipue dra-
conibus expeti. quam ob rem in amnes mersos insidiari
bibentibus coortosque inligata manu in aurem morsum de-
figere, qnoniam is tantum locus defendi non possit manu .
dracones esse tantos, ut totum sanguinem capiant, itaque
elephantos ab i is ebibi siccatosque concidere et dracones
inebriatos opprimi conmorique.

(13) Generat eos Aethiopia Indicis pares , vicenum
cubitorum . id modo mirum, unde cristatos Iuba crediderit.
Asachaei vocantur Aethiopes apud quos maxime nascuntur;
narrantque in maritimis eorum quaternos quinosque inter
se cratium modo inplexos erectis capitibus velificantes ad
meliora pabula Arabiae vehi fluctibus.

(14) Megasthenes scribit in India serpentes in
tantam magnitudinem adolescere, ut solidos hauriant cervos
taurosque, Metrodorus circa Rhyndacum amnem in Ponto,
supervolantes ut quamvis alte perniciterque alites haustu 

raptas absorbeant . nota est in Punicis bellis ad flumen
Bagradam a Regulo imperatore ballistis tormentisque, ut
oppidum aliquod, expugnata serpens CXX pedum longitu-
dinis; pellis eius maxillaeque usque ad bellum Numantinum
duravere Romae in templo . faciunt his fidem in Italia ap-
pellatae bovae in tautam amplitudinem exeuntes, ut Divo 
Claudio principe occisae in Vaticano solidus in alvo spectatus
s i t infans. aluntur primo bubuli lactis su ctu , unde nomen
traxere.

(15) Ceterorum animalium, quae modo convecta
undique Italia e contigere saepius, formas nihil attinet scru-
pulose referre. paucissima Scythia gignit inopia fruticum,
pauca contermina illi Germania, insignia tamen boum fero-
rum genera, iubatos bisontes excellentique et vi et velocitate
u r os , quibus inperitum volgus bubalorum nomen inponit,
cum id gignat Africa vituli potius cervique quadam similitu-
dine. (16) septentrio fert et equorum greges ferorum, sic-
ut asinorum Asia et Africa , praeterea alcen iumento similem,
ni proceritas aurium et cervicis distinguat ; item natam in

 

Scadinavia insula nec umquam visam in hoc orbe ,multis
tamen narratam achlin haud dissimilem illi , set nullo suffra-
ginum flexu , ideoque non cubantem et adclinem arbori in
somno eaque incisa ad insidias capi, alias velocitatis memo-
ratae. labrum ei superius praegrande ; ob id retrograditur
in pascendo, ne in priora tendens involvatur. tradunt in
Paeonia feram quae bonasus vocetur, equina iuba, cetera
tauro similem, cornibus ita in se flexis , ut non sint utilia
pugnae. quapropter fuga sibi auxiliari reddente m in ea
fimum, interdum et trium iugerum longitudine , cuius con-
tactus sequentes ut ignis aliquis amburat . 
 (17) Mirum pardos, pantheras, leones et similia condito
in corporis vaginas unguium mucrone, ne refringantur he-
betenturve , ingredi aversisque falculis currere nec nisi in 
adpetendo plotendere.

leoni praecipua generositas
tunc , cum colla armosque vestiunt iubae; id enim aetate
contingit e leone conceptis. quos vero pardi generavere,
semper insigni hoc carent; simili modo feminae. magna
his libido coitus et ob hoc maribus ira. Africa haec maxime

 

spectat, inopia aquarum ad paucos amnes congregantibus
se feris . ideo multiformes ibi animalium partus , varie fe-
minis cuiusque generis mares aut vi aut voluptate miscente:
unde etiam vulgare Graeciae dictum semper aliquid novi
Africam adferre . odore pardi coitum sentit in adultera
leo totaque vi consurgit in poenam; idcirco ea culpa flumine
abluitur aut longius comitatur. semel autem edi partum ,
lacerato unguium acie utero in enixu, volgum credidisse
video . 
 Aristoteles diversa tradit, vir quem in his magna se-
cuturus ex parte praefandum reor. Alexandro Magno rege
inflammato cupidine animalium naturas noscendi delegataque
hac commentatione Aristoteli, summo in omni doctrina viro,
aliquot milia hominum in totius Asiae Graeciaeque tractu
parere iussa , omnium quos venatus , aucupia piscatusque 
alebant quibusque vivaria , armenta, alvaria, piscinae, aviaria 
in cura erant, ne quid usquam genitum ignoraretur ab eo.
quos percunctando quinquaginta ferme volumina illa prae-
clara de animalibus condidit. quae a me collecta in artum
cum i is, quae ignoraverat, quaeso ut legentes boni consulant,
in universis rerum naturae operibus medioque clarissimi
regum omnium desiderio cura nostra breviter peregrinantes.

 is ergo tradit leaenam primo fetu parere quinque catulos
ac per annos singulis minus, ab uno sterilescere. informes
minimasque carnes magnitudine mustellarum esse initio,
semenstres vix ingredi posse nec nisi bimenstres moveri;
in Europa autem inter Acheloum tantum Mestumque amnes
leones esse, sed longe viribus praestantiores iis quos Africa
aut Syria gignant. 
 (18) Leonum duo genera, compactile et breve crispio-
ribus iubis. hos pavidiores esse quam longos simplicique
villo; eos contemptores vulnerum. urinam mares crure 
sublato reddere ut canes. gravem odorem , nec minus hali-
tum . raros in potu vesci alternis diebus, a saturitate in-
terim triduo cibis carere. quae possint, in mandendo solida
devorare, nec capiente aviditatem alvo coniectis in fauces 
unguibus extrahere aut si fugiendum in satietate habeant .
 vitam i is longam docet argumento, quod plerique dentibus
defecti reperiantur. Polybius, Aemiliani comes, in senecta 

hominem ab his adpeti refert, quoniam ad persequendas
feras vires non suppetant ; tune obsidere Africae urbes, eaque
de causa cruci fixos vidisse se cum Scipione, quia ceteri
metu poenae similis absterrerentur eadem noxa. 
 (19) Leoni tantum ex feris clementia in supplices. pro-
stratis parcit et, ubi saevit , in viros potius quam in feminas fre-
mit, in infantes non nisi magna fame. credit I u ba pervenire
intellectum ad eos precum ; in captivam certe Gaetuliae redu-
cem audivit multorum in silvis impetum es se mitigatum adlo-
quio ausae dicere, se feminam, profugam, infirmam, suppli-
cem animalis omnium generosissimi ceterisque imperitantis ,
indignam eius gloria praedam. varia circa hoc opinio ex in-
genio cuiusque vel casu, mulceri alloquiis feras, quippe cum
etiam serpentes extrahi cantu cogique in poenam verum
falsumne sit, non vita decreverit. leonum animi index cauda,
sicut et equorum aures; namque et has notas generosissimo
cuique natura tribuit. inmota ergo placido , clemens blan-
dienti , quod rarum est: crebrior enim iracundia, cuius in prin-
cipio terra verberatur , incremento terga ceu quodam incita-
mento flagellantur. vis summa in pectore. ex omni vulnere

 

sive ungue inpresso sive dente ater profluit sanguis. i idem
satiati innoxii sunt. generositas in periculis maxime de-
prehenditur, non illo tantum modo, quo spernens tela diu
se terrore solo tuetur ac velut cogi testatur cooriturque 
non tamquam periculo coactus, sed tamquam amentiae iratus .
illa nobilior animi significatio: quamlibet magna canum et
venantium urguente vi contemptim restitansque cedit in
campis et ubi spectari potest; idem ubi virgulta silvasque
penetravit , acerrimo cursu fertur velut abscondente turpitu-
dinem loco . dum sequitur, insilit saltu, quo in fuga non
utitur. vulneratus observatione mira percussorem novit et
in quantalibet multitudine adpetit; eum vero, qui telum 
quidem miserit, sed non vulneraverit, correptum rotatumque 
sternit nec vulnerat. cum pro catulis feta dimicat, oculorum
aciem traditur defigere in terram, ne venabula expavescat.
 cetero dolis carent et suspicione nec limis intuentur oculis
aspicique simili modo nolunt. creditum est a moriente 
humum morderi lacrimamque leto dari. atque hoc tale
tamque saevum animal rotarum orbes circumacti currusque
inanes et gallinaceorum cristae cantusque etiam magis ter-

 

rent, sed maxime ignes. aegritudinem fastidii tantum sentit,
in qua medetur ei contumelia, in rabiem agente adnexarum 
lascivia simiarum; gustatus deinde sanguis in remedio est. 
 (20) Leonum simul plurium pugnam Romae princeps
dedit Scaevola P. F. in curuli aedilitate, centum autem iu-
batorum primus omnium L. Sulla, qui postea dictator fuit,
in praetura. post eum Pompeius Magnus in circo DC , in
iis iubatorum CCCXV, Caesar dictator CCCC. 
 (21) Capere eos ardui erat quondam operis , foveisque
maxime. principatu Claudii casus rationem docuit, puden-
dam paene talis ferae nomine, a pastore Gaetuliae sago con-
tra ingruentis impetum obiecto , quod spectaculum in harenam
protinus tralatum est, vix credibili modo torpescente tanta
illa feritate quamvis levi iniectu operto capite, ita ut devin-
ciatur non repugnans. videlicet omnis vis constat in oculis,
quo minus mirum sit a Lysimacho Alexandri iussu simul
incluso strangulatum leonem. iugo subdidit eos primusque
Romae ad currum iunxit M. Antonius, et quidem civili bello,
cum dimicatum esset in Pharsaliis campis, non sine ostento 
quodam tempor um , generosos spiritus iugum subire illo pro-

 

digio significante. nam quod ita vectus est cum mima Cy-
t h eride , super monstra etiam illarum calamitatium fuit.
primus autem hominum leonem manu tractare ausus et osten-
dere mansuefactum Hanno e clarissimis Poenorum traditur
damnatusque illo argumento, quoniam nihil non persua-
surus vir tam artificis ingenii videbatur et male credi liber-
tas ei, cui in tantum cessisset etiam feritas. 
 S un t vero et fortuitae eorum quoque clementiae exempla.
Mentor Syracusanus in Syria, leone obvio suppliciter volu-
tante , attonitus pavore, cum refugienti undique fera opponeret
sese et vestigia lamberet adulanti similis, animadvertit in
pede eius tumorem vulnusque. extracto surculo liberavit
cruciatu. pictura casum hunc testatur Syracusis. simili
modo Elpis Samius natione in Africam delatus nave, iuxta
litus conspecto leone hiatu minaci, arborem fuga petit Li-
bero patre invocato, quoniam tum praecipuus votorum locus
est, cum spei nullus est. set neque profugienti , cum po-
tuisset, fera institerat et procumbens ad arborem hiatu,
quo terruerat, miserationem quaerebat. os morsu avidiore
inhaeserat dentibus cruciabatque inedia , n on tantum poena 
in ipsis eius telis, suspectantem ac velut mutis precibus
orantem , dum fortuitis fidens non est contra feram multo-

 

que diutius miraculo quam metu cessatum est. degressus 
tandem evellit praebenti et qua maxime opus esset adcommo-
danti . traduntque, quamdiu navis ea in litore steterit , re-
tulisse gratiam venatus adgerendo . qua de causa Libero
patri templum in Samo Elpis sacravit, quod ab eo facto
Graeci κεχηνότος διονύσου appellavere. miremur postea
vestigia hominum intellegi a feris, cum etiam auxilia ab uno
animalium sperent? cur enim non ad alia iere aut unde
medicas manus hominis sciunt? nisi forte vis malorum etiam
feras omnia experiri cogit.

Aeque memorandum et de panthera tradit Deme-
trius physicus: iacentem in media via hominis desiderio
repente apparuisse patri cuiusdam Philini , adsectatoris sa-
pientiae; ilium pavore coepisse regredi, feram vero circum-
volutari non dubie blandientem seseque conflictantem mae-
rore qui etiam in panthera intellegi posset . feta erat, catulis
procul in foveam delapsis . primum ergo miserationis fuit
non expavescere, proximum et curam intendere, secutusque 
qua trahebat vestem unguium levi iniectu, ut causam doloris
intellexit simulque salutis suae mercedem, exemit catulos ,
ea cum his prosequente usque extra solitudines deductus 

laeta atque gestiente, ut facile appareret gratiam referre et
nihil in vicem inputare, quod etiam in homine rarum est. 
 (22) Haec fidem et Democrito adferunt, qui Thoan-
tem in Arcadia servatum a dracone narrat. nutrierat eum
puer dilectum admodum, parensque serpentis naturam et
magnitudinem metuens in solitudines tulerat, in quibus
circumvento latronum insidiis agnitoque voce subvenit. nam
quae de infantibus ferarum lacte nutritis , cum essent expo-
siti, produntur, sicut de conditoribus nostris a lupa, magni-
tudin i fatorum accepta fieri aequius quam ferarum naturae
arbitror. 
 (23) Panthera et tigris macularum varietate prope solae
bestiarum spectantur, ceteris unus ac suus cuique generi 
color est, leonum tantum in Syria niger. pantheris in can-
dido breves macularum oculi. ferunt o d ore earum mire
sollicitari quadripedes cunctas, sed capitis torvitate terreri ;
quam ob rem occultato eo reliqua dulcedine invitatas corri-
piunt. sunt qui tradant in armo i is similem lunae esse
maculam crescentem in orbem se que cavantem pari modo .
 nunc varias et pardos, qua mares sunt, appellant in eo omni
genere, creberrimo in Africa Syriaque. quidam ab his

 

pantheras candore solo discernunt , nec adhuc aliam differen-
tiam inveni. 
 (24) Senatus consultum fuit vetus, ne liceret Africanas
in Italiam advehere. contra ho c tulit ad populum Cn. Au-
fidius tribunus plebis permisitque circensium gratia inpor-
tare. primus autem Scaurus aedilitate sua varias CL uni-
versas misit, dein Pompeius Magnus CCCCX, Divus Augustus
CCCCXX . (25) idem Q. Tuberone Paulo Fabio Maximo
cos. IIII non. Mai. theatri Marcelli dedicatione tigrim primus
omnium Romae ostendit in cavea mansuefactam , Divus vero
Claudius simul IIII.

Tigrim Hyrcani et Indi ferunt , animal velocitatis
tremendae et maxime cognitae , dum capitur totus eius fe-
tus, qui semper numerosus est. ab insidiante rapitur equo
quam maxime pernici atque in recentes subinde transfertur .
at ubi vacuum cubile reperit feta— maribus enim subolis 
cura non est —, fertur praeceps odore vestigans. raptor
adpropinquante fremitu abicit unum ex catulis; tollit illa
morsu et pondere etiam ocior acta remeat iterumque conse-
quitur ac subinde, donec in navem regresso inrita feritas
saevit in litore. 
 (26) Camelos inter armenta pascit oriens, quarum duo
genera, Bactriae et Arabiae ; differunt, quod illae bina ha-
bent tubera in dorso, hae singula et sub pectore alterum,

 

cui incumbant. dentium superiore ordine, ut boves , carent
in utroque genere. omnes autem iumentorum m inister i is 
dorso funguntur atque etiam equitatus in proeliis. velocitas
 ut equo , sed sua cuique mensura sicuti vires. nec ultra
adsuetum procedit spatium nec plus instituto onere recipit.
odium adversus equos gerunt naturale. sitim et quadriduo
 tolerant inplenturque, cum bibendi occasio est, et in prae-
teritum et in futurum, obturbata proculcatione prius aqua:
aliter potu non gaudent. vivunt quinquagenis annis, quae-
dam et centenis. ut ri mque rabiem et ipsae sentiunt.
castrandi genus etiam feminas, quae bello praeparentur , in-
ventum est: fortiores ita fiunt coitu negato. 
 (27) Harum aliqua similitudo in duo transfertur ani-
malia. Nabun Aethiopes vocant collo similem equo, pedibus
et cruribus bovi, camelo capite, albis maculis rutilum colo-
rem distinguentibus, unde appellata camelopardalis, dictatoris
Caesaris circensibus ludis primum visa Romae. ex eo sub-
inde cernitur, aspectu magis quam feritate conspicua, quare 
etiam ovis ferae nomen invenit .

(28) Pompei Magni primum ludi ostenderunt cha-
ma , quem Galli rufium vocabant, effigie lupi, pardorum
maculis. i idem ex Aethiopia quas vocant κήπους, quarum
pedes posteriores pedibus humanis et cruribus, priores
manibus fuere similes. hoc animal postea Roma non vidit.

(29) Isdem ludis et rhinoceros unius in nare cor-
nus , qualis saepe, visus. alter hic genitus hostis elephanto
cornu ad saxa limato praeparat se pugnae, in dimicatione
alvum maxime petens, quam scit esse molliorem. longitudo
ei par, crura multo breviora, color buxeus .

21. (30) Lyncas Lyncas vulgo frequentes et sphingas , fusco
pilo, mammis in pectore geminis, Aethiopia generat multa-
que alia monstris similia, pinnatos equos et cornibus arma-
tos, quos pegasos vocant, crocotas velut ex cane lupoque
conceptos , omnia dentibus frangentes protinusque devorata
conficientes ventre, cercopithecos nigris capitibus, pilo asini 
et dissimiles ceteris voce, Indicos boves unicornes tricornes-
que, leucrocotam , pernicissimam feram asini feri magnitu-

 

dine, clunibus cervinis , collo , cauda, pectore leonis, capite
melium , bisulca ungula, ore ad aures usque rescisso, den-
tium locis osse perpetuo — (hanc feram humanas voces
tradunt imitari. apud eosdem et quae vocatur eale , magni-
tudine equi fluviatilis, cauda elephanti, colore nigra vel
fulva, maxillis apri, maiora cubitalibus cornua habens mobilia,
quae alterna in pugna sist i t variatque infesta aut obliqua ,
utcumque ratio monstravit) —, sed atrocissimos tauros sil-
vestres, maiores agrestibus, velocitate ante omnes , colore
fulvos, oculis caeruleis, pilo in contrarium verso , rictu ad
aures dehiscente iuxta cornua mobilia. tergori duritia si-
licis, omne respuens vulnus. feras omnes venantur, ipsi
non aliter quam foveis capti feritate semper intereunt. apud 
eosdem nasci Ctesias scribit quam mantichoran appellat,
triplici dentium ordine pectinatim coeuntium, facie et auri-
culis hominis, oculis glaucis, colore sanguineo, corpore leonis,
cauda scorpionis modo spicula infigentem, vocis ut si mis-
ceatur fistulae et tubae concentus, velocitatis magnae , hu-
mani corporis vel praecipue adpetentem. (31) in India et
boves solidis ungulis, unicornes, et feram nomine axin h in n u-
lei pelle pluribus candidioribusque maculis, sacrorum Liberi

 

patris — (Orsaei Indi simias candentes toto corpore ve-
nantur) —, asperrimam autem feram monocerotem, reliquo
corpore equo similem, capite cervo, pedibus elephanto,
cauda apro, mugitu gravi, uno cornu nigro media fronte
cubitorum duum eminente . hanc feram vivam negant capi. 
 (32) Apud Hesperios Aethiopas fons est Nigris, ut
plerique existimavere, Nili caput , ut argumenta quae dixi-
mus 
persuadent. iuxta hunc fera appellatur catoblepas ,
modica alioqui ceterisque membris iners, caput tantum prae-
grave aegre ferens — id deiectum semper in terram — , alias
internicio humani generis, omnibus, qui oculos eius videre,
confestim expirantibus. 
 (33) Eadem et basilisci serpentis est vis. Cyrenaica
hunc generat provincia, duodecim non amplius digitorum
magnitudine, candida in capite macula ut quodam diademate
insignem . sibilo omnes fugat serpentes nec flexu multi-
plici, ut reliquae , corpus inpellit, sed celsus et erectus in 
medio incedens, necat frutices, non contactos modo, verum
et adflatos, exurit herbas, rumpit saxa: talis vis malo est.
creditum quondam ex equo occisum hasta et per eam sub-
eunte vi non equitem modo, sed equum quoque absumptum .

 

atque huic tali monstro — saepe enim enectum concupivere
reges videre — mustellarum virus exitio est: adeo naturae
nihil placuit esse sine pare . inferciunt has cavernis facile
cognitis soli tabe. necant illae simul odore moriunturque,
et naturae pugna conficitur.

(34) Sed in Italia quoque creditur luporum visus
esse noxius vocemque homini , quem priores contemplentur,
adimere ad praesens. inertes hos parvosque Africa et
Aegyptus gignunt, asperos trucesque frigidior plaga. homines
in lupos verti rursusque restitui sibi falsum esse confi-
denter existimare debemus aut credere omnia quae fabulosa
tot saeculis conperimus. unde tamen ista vulgo infixa sit 
fama in tantum, ut in maledictis versipelles habeat, indica-
bitur. Euanthes, inter auctores Graeciae non spretus ,
scribit Arcadas tradere ex gente Anthi cuiusdam sorte fa-
miliae lectum ad stagnum quoddam regionis eius duci vesti-
tuque in quercu suspenso tranare atque abire in deserta
transfigurarique in lupum et cum ceteris eiusdem generis
congregari per annos VIIII. quo in tempore si homine se
abstinuerit, reverti ad idem stagnum et, cum tranaverit,
effigiem recipere , ad pristinum liabitum addito novem an-
norum senio. id quoque a d i cit , eandem recipere vestem.

 

mirum est quo procedat Graeca credulitas! nullum tam in-
pudens mendacium est, ut teste careat . item Apo ll as , qui
Olympionicas scripsit, narrat Demaenetum Parrhasium in
sacrificio, quod Arcades lovi Lycaeo humana etiamtum hostia
faciebant , immolati pueri exta degustasse et inlupum se
convertisse, eundem X anno restitutum athleticae se exerc uisse in pugilatu victoremque Olympia reversum. quin et
caudae huius animalis creditur vulgo inesse amatorium virus
exiguo in villo eumque, cum capiatur, abici nec idem pollere
nisi viventi dereptum . dies, quibus coeat, toto anno non
amplius duodecim. eundem in fame vesci terra inter au-
guria; ad dexteram commeantium praeciso itinere si pleno
id ore fecerit, nullum ominum praestantius. sunt in eo
genere qui cervari vocantur, qualem e Gallia in Pompei
Magni harena spectatum diximus. huic quamvis in fame 
mandenti , si respexerit, oblivionem cibi subrepere aiunt di-
gressumque quaerere aliud.

(35) Quod ad serpentes attinet, vulgatum est colo-
rem eius plerasque terrae habere, in qua occultentur. innu-
mera esse genera. cerastis corpore eminere cornicula saepe

 

quadrigemina, quorum motu, reliquo corpore occulto , solli-
citent ad se aves. geminum caput amphisbaenae, hoc est
et a cauda, tamquam parum esset uno ore fundi venenum.
aliis squamas esse, aliis pictures, omnibus exitiale virus.
iaculum ex arborum ramis vibrari, nec pedibus tantum
pavendas serpentes , sed u t missil e volare tormento. colla
aspidum intumescere, nullo ictus remedio praeterquam si
confestim partes contactae amputentur. unus huic tam pesti-
fero animali sensus vel potius affectus est: coniugia ferme
vagantur, nec nisi cum pari vita est. itaque alterutra inter-
empta incredibilis ultionis alteri cura: persequitur inter-
fectorem unumque eum in quantolibet populi agmine notitia
quadam intestat, perrumpit omnes difficultates, permeat spatia 
nec nisi amnibus arcetur aut praeceleri fuga. 
 Non est fateri rerum natura largius mala an remedia
genuerit. iam primum hebetes oculos huic malo dedit, eos-
que non in fionte adversos cernere , sed in temporibus—
itaque excitatur saepius auditu quam visu —,

deinde

 

internecivum bellum cum ichneumone. (36) notum est ani-
mal hac gloria maxime, in eadem natum Aegypto. mergit
se limo saepius siccatque sole, mox ubi pluribus eodem
modo se coriis loricavit , in dimicationem pergit. in ea
caudam attollens ictus inritos aversus excipit, donec obliquo
capite speculatus invadat in fauces. nec hoc contentus
aliud baud mitius debellat animal.

(37) Crocodilum habet Nilus, quadripes malum et
terra pariter ac flumine infestum. unum hoc animal ter-
restre linguae usu caret, unum superiore mobili maxilla in-
primit morsum, alias terribile pectinatim stipante se dentium
serie. magnitudine excedit plerumque duodeviginti cubita.
parit ova quanta anseres, eaque extra eum locum semper
incubat praedivinatione quadam, ad quem summo auctu eo 
anno egressurus est Nilus. nec aliud animal ex minore
origine in maiorem crescit magnitudinem. et unguibus
autem armatus est , contra omnes ictus cute invicta. dies in
terra agit, noctes in aqua, teporis utrumque ratione. hunc 
saturum cibo piscium et semper esculento ore in litore
somno datum parva avis, quae trochilos ibi vocatur, rex
avium in Italia, invitat ad hiandum pabuli sui gratia, os pri-

 

mum eius adsultim repurgans , mox dentes et intus fauces
quoque ad hanc scabendi dulcedinem quam maxime hiantes,
in qua voluptate somno pressum conspicatus ichneumon,
per easdem fauces ut telum aliquod inmissus , erodit alvum . 
 (38) Similis crocodilo, sed minor etiam ichneumone,
est in Nilo natus scincos , contra venena praecipuus anti-
dotis, item ad inflammandam virorum venerem. 
 Verum in crocodilo maior erat pestis quam ut uno esset
eius hoste natura contenta. itaque et delphini inmeantes
Nilo, quorum dorso tamquam ad hunc usum cultellata inest
pinna , abigentes eos praedam ac velut in suo tantum amne
regnantes, alioqui inpares viribus ipsi, astu interimunt .
callent enim in hoc cuncta animalia sciuntque non sua modo
commoda, verum et hostium adversa, norunt sua tela, norunt
occasiones partesque dissidentium inbell e s . in ventre mollis
est tenuisque cutis crocodilo: ideo se ut territi mergunt
delphini subeuntesque alvum illa secant spina. quin et gens 
hominum est huic beluae adversa in ipso Nilo, a Tentyri 
insula, in qua habitat , appellata. mensura eorum parva, sed
praesentia animi in hoc tantum usu mira. terribilis haec

 

contra fugaces belua est, fugax contra se qu entes . sed ad-
versum ire soli hi audent, quin et flumini innatant dorsoque
equitantium modo inpositi hiantibus resupino capite ad mor-
sum addita in os clava, a dextra ac laeva tenentes extrema
eius utrimque, ut frenis in terram agunt captivos ac voce
etiam sola territos cogunt evomere recentia corpora ad se-
pulturam. itaque uni ei insulae crocodili non adnant olfactu- 
que eius generis hominum, ut Psyllorum serpentes, fugantur.
 hebetes oculos hoc animal dicitur habere in aqua, extra
acerrimi visus, quattuorque menses hiemis semper inedia
tramittere in specu. quidam hoc unum quamdiu vivat cres-
cere arbitrantur; vivit autem longo tempore. 
 (39) Maior altitudine in eodem Nilo belua hippopotamius 
editur, ungulis binis quales hubus , dorso equi et iuba et
hinnitu, rostro resimo, cauda et dentibus aprorum aduncis,
sed minus noxiis , tergoris ad scuta galeasque inpenetrabilis,
praeterquam si umore madeant . depascitur segetes desti-
natione ante , ut ferunt, determinatas in diem et ex agro
ferentibus vestigiis, ne quae revertenti insidiae comparentur.

(40) Primus eum et quinque crocodilos Romae

 

aedilitatis suae ludis M. Scaurus temporario euripo ostendit.
hippopotamius in quadam medendi parte etiam magister
exstitit . adsidua namque satietate obesus exit in litus re-
centi harundinum caesura speculatum atque, uhi acutissi-
mam vidit stirpem, inprimens corpus venam quandam in
crure vulnerat atque ita profluvio sanguinis morbidum alias
corpus exonerat et plagam limo rursus obducit.

(41) Simile quiddam et volucris in eadem Aegypto
monstravit, quae vocatur ibis, rostri aduncitate per eam
partem se perluens , qua reddi ciborum onera maxime sa-
 lubre est. nec haec sola: multis animalibus reperta sunt
usui futura et homini . dictamnum herbam extrahendis sa-
gittis cervi monstravere percussi eo telo pastuque herbae
eius eiecto ; i idem percussi a phalangio , quod est aranei 
genus, aut aliquo simili cancros edendo sibi medentur. est
et ad serpentium ictus praecipua qua se lacerti, quotiens
cum his conseruere pugnam, vulnerati refovent. chelido-
niam visui saluberrimam hirundines monstravere vexatis
pullorum oculis illa medentes . testudo cunilae , quam bubu-

 

lam vocant, pastu vires contra serpentes refovet, mustella
ruta in murium venatu cum iis dimicatione conserta. ci-
conia origano, hedera apri in morbis sibi medentur et can-
cros vescendo maxime mari eiectos . anguis, hiberno situ
membrana corporis obducta, feniculi suco inpedimentum 5
illud exuit nitidusque vernat. exuit autem a capite primum
 nec celerius quam uno die et nocte, replicans, ut extra fiat
membranae quod fuerit intus. idem hiberna latebra visu
obscurato maratho herbae se adfricans oculos inunguit ac
refovet; si vero squamae obtorpuere, spinis iuniperi se
scabit . draco vernam nausiam silvestris lactucae suco restin-
guit. pantheras per fricatas carnes aconito barbari venantur.
occupat ilico fauces earum angor, quare pardalianches id
venenum appellavere quidam; at fera contra hoc excre-
mentis hominis sibi medetur, et alias tam avida eorum, ut
a pastoribus ex industria in aliquo vase suspensa altius,
quam ut queat saltu attingere , iaculando se a p petendoque

 

defici a t et postremo expiret , alioqui vivacitatis adeo lentae,
ut eiectis interaneis diu pugnet. elephans, chamaeleone
concolori frond i devorato, occurrit oleastro huic veneno suo.
ursi cum mandragorae mala gustavere, formicas lambunt.
cervus herba cinare venenatis pabulis resistit . palumbes,
graculi , merulae, perdices lauri folio annuum fastidiul pur-
gant, columbae, t ur t ur es et gallinacei herba quae vocatur
hel x ine , anates, anseresceteraeque aquaticae herba siderite ,
grues et similes iunco palustri. corvus occiso c h am a eleone ,
qui etiam victori suo nocet , lauro infestum virus extinguit.

(42) Milia praeterea, utpote cum plurimis animali-
bus eadem natura rerum caeli quoque observationem et ven-
torum, imbrium, tempestatum praesagia alia alio modo dederit,
quod persequi inmensum est, aeque scilicet quam reliquam 
cum singulis hominum societatem . siquidem et pericula
praemonent non fibris modo extisque, circa quod magna
mortalium portio haeret, sed alia quadam significatione.
 ruinis inminentibus musculi praemigrant , aranei cum telis
primi cadunt. auguria quidem artem fecere apud Romanos

 et sacerdotum collegium vel maxime sollemne. est inter ea
locis rigentibus et volpes, animal alioqui sollertia dirum.
amnes gelatos lacusque non nisi ad eius itum reditumque 
transeunt. observatum ea m aure ad glacier adposita coniec-
tare crassitudinem gelus.

(43) nec minus clara exitii 5
documenta sunt etiam contemnendis animalibus. M. Varro
auctor est a cuniculis suffossum in Hispania oppidum, a
talpis in Thessalia, ab ranis civitatem in Gallia pulsam, ab
locustis in Africa, ex Gyara Cycladum insula i n col a s a mu-
ribus fugatos, in Italia Amynclas a serpentibus deletas. citra
Cynam o lgos Aethiopas late deserta regio est, a scorpionibus
et solipugis gente sublata, et a scolopendris abactos R h oeti-
enses auctor est Theophrastus. sed ad reliqua ferarum
genera redeamus .

(44) Hyaenis utramque esse naturam et alternis
annis mares , alternis feminas fieri, parere sine mare vulgus
credit, Aristoteles negat. collum u t iuba in con t i nuitatem 

spinae porrigitur flectique nisi circumactu totius corporis
non quit . multa praeterea mira traduntur, sed maxime ser-
monem humanum inter pastorum stabula adsimulare nomen-
que alicuius addiscere , quem evocatum foris laceret, item
vomitionem hominis imitari ad sollicitandos canes quos in-
vadat . ab uno animali sepulcra erui inquisitione corporum.
feminam raro capi. oculis mille esse varietates colorumque
mutationes. praeterea umbrae eius contactu canes obmute-
scere, et quibusdam magicis artibus omne animal, quod ter
lustraverit, in vestigio haerere. 
 (45) Huius generis coitu leaena Aethiopica parit co-
rocottam , similiter voces imitantem hominum pecorumque.
acies ei perpetua, in utraque parte oris nullis gingivis, dente
continuo: ne contrario occursu hebetetur, capsarum modo
includitur. hominum sermones imitari et mantichoram in
Aethiopia auctor est Iuba. 
 (46) Hyaenae plurimae gignuntur in Africa, quae et
asinorum silvestrium multitudinem fundit. mares in eo 
genere singuli feminarum gregibus imperitant; timent libi-
dinis aemulos et ideo gravidas custodiunt morsuque natos
mares caslrant. contra gravidae latebras petunt et parere
furto cupiunt gaudentque copia libidinis. 
 
 (47) Easdem partes sibi ipsi Pontici amputant fibri peri-
culo urgente , ob hoc se peti gnari ; castoreum id vocant
medici. alias animal horrendi morsus arbores iuxta flumina
ut ferro caedit, hominis parte conprehensa non ante quam
fracta concrepuerint ossa morsus resolvit. cauda piscium his,
cetera species lutrae. utrumque aquaticum, utrique mollior
pluma pilus.

(48) Ranae quoque rubetae, quarum et in terra et
in umore vita, plurimis refertae medicaminibus, deponere
ea adsidue ac resumere pastu dicuntur, venena tantum 
semper sibi reservantes . 
 (49) Similis et vitulo marino victus in mari ac terra,
 simile fibris et ingenium. evomit fel suum ad multa me-
dicamenta utile, item coagulum ad comitiales morbos, ob ea
se peti prudens . Theophrastus auctor est angu i s modo
et stelliones senectutem exuere itaque protinus devorare
praeripientes comitiali morbo remedia. eosdem in no cu i
ferunt in Graecia morsus , no xi os esse in Sicilia.

(50) Cervis quoque est sua malignitas, quamquam
placidissimo animalium. urgente vi canum ultro confugiunt

 

ad hominem et in pariendo semitas minus cavent humanis
vestigiis tritas quam secreta ac feris opportuna. conceptus
earum post arcturi sidus . octonis mensibus ferunt partus ,
interim et geminos. a conceptu separant se, at mares relicti 
rabie libidinis saeviunt, fodiunt scrobes. tune rostra eorum
nigrescunt, donec aliqui abluant imbres. feminae autem
ante partum purgantur herba quadam, quae sese lis dicitur,
faciliore ita utentes utero; a partu duas , quae tamn us et
seselis appellantur, pastae redeunt ad fetum: illis imbui
Iactis primos volunt sucos quacumque de causa. editos par-
tus exercent cursu et fugam meditari docent, ad praerupta 
ducunt saltumque demonstrant. iam mares soluti desiderio
libidinis avide petunt pabula; ubi se praepingues sensere,
latebras quaerunt fatentes incommodum pondus. et alias
semper in fuga adquiescunt stantesque respiciunt , cum prope
ventum est, rursus fugae praesidia repetentes . hoc fit in-
testini dolore tam infirmi , ut ictu levi rumpatur intus. fu-
giunt autem latratu canum audito secunda semper aura, ut
vestigia cum ipsis abeant . mulcentur fistula pastorali et 

cantu, cum erexere aures, acerrimi auditus, cum remisere,
surdi. cetero animal simplex et omnium rerum miraculo
stupens in tantum, ut equo aut bucula accedente propius
hominem iuxta venantem non cernant aut, si cernant, arcum
ipsum sagittasque mirentur. maria trameant gregatim nantes
porrecto ordine et capita inponentes praecedentium clunibus
vicibu sque ad terga redeuntes. hoc maxime notatur a Cilicia
Cyprum traicientibus. nec vident terras, sed in odore m earum
natant . cornua mares habent solique animalium omnibus
 annis stato veris tempore amittunt. ideo sub ista die quam
maxime invia petunt: latent amissis velut inermes, sed et
hi bono suo invidentes . dextrum cornu negant inveniri ceu
medicamento aliquo praeditum, idque mirabilius fatendum
est, cum et in vivariis mutentomnibus annis. defodi ab iis 
putant. accensi autem utrius libeat odore et serpentes fu-
gantur et comitiales morbi deprehenduntur . indicia quoque
aetatis in illis gerunt, singulos annis adicientibus ramos
usque ad sexennes; ab eo tempore similia revivescunt , nec
potest aetas discerni; sed dentibus senecta declaratur: aut
enim paucos aut nullos habent nec in cornibus imis ramos,
alioqui ante frontem prominere solitos iunioribus. non deci-

 

dunt castratis cornua nec nascuntur, erumpunt autem rena-
scentibus tuberibus primo aridae cuti similia, de in teneris 
increscunt ferulis harundineas in paniculas molli plumata
lanugine. quamdiu carent iis, noctibus procedunt ad pa-
bula. increscentia solis vapore durant ad arbores subinde
experientes; ubi placuit robur, in aperta prodeunt. captique
iam sunt hedera in cornibus viridante, ex attritu arborum
ut in aliquo ligno teneris, dum experiuntur, innata. su n t aliquando et candido colore, qualem fuisse traditur Q . Ser-
torii cervam, quam esse fatidicam Hispaniae gentibus per-
suaserat. et his cum serpente pugna: vestigant cavernas
nariumque spiritu extrahunt renitentes . ideo singulare
abigendis serpentibus odor adusto cervino cornu, contra
morsus vero praecipuum remedium ex coagulo hinnulei 
matris in utero occisi. vita cervis in confesso longa, post
C annos aliquibus d enuo captis cum torquibus aureis, quos
Alexander Magnus addiderat, adopertis iam cute in magna
obesitate. febrium morbos non sentit hoc animal, quin et
medetur huic timori . quasdam modo principes feminas sci-

 

mus omnibus diebus matutinis carnem eam degustare solitas
et longo aevo caruisse febribus, quod ita demum existimant
ratum, si vulnere uno interierit.

Est eadem specie, barba tantum et armorum villo
distans, quem tragelaphon vocant, non alibi quam iuxta
Phasim amnem nascens. 
 (51) Cervos Africa propemodum sola non gignit, at
chamaeleonem et ipsa , quamquam frequentior e st Indiae .
figura et magnitude erat lacerti , nisi crura essent recta et
excelsiora. latera ventri iunguntur ut piscibus ; et spina
simili modo eminet . rostrum, ut in parvo, haut absimile 
suillo, cauda praelonga, in tenuitatem desinens, inplicans se
viperinis orbibus , ungues adunci, motus tardior ut testu-
dini, corpus asperum ceu crocodilo, oculi in recessu cavo,
tenui discrimine, praegrandes et corpori concolores. num-
quam eos operit nec pupillae motu, sed totius oculi ver-
satione circumaspicit . ipse celsus hianti semper ore solus
animalium nec cibo nec potu alitur nec alio quam aēris 
alimento ric tu ter rifico fere , innoxius alioqui . et coloris
natura mirabilior: mutat namque eum subinde et oculis et
cauda et toto corpore redditque semper quemcumque proxime

 

attingit praeter rubrum candidumque ; defuncto pallor est.
caro in capite et maxillis et ad commissuram caudae ad-
modum exigua nec aliubi toto corpore; sanguis in corde et
circa oculos tantum; viscera sine splene. hibernis mensi-
bus latet, ut lacertae .

(52) Mutat colores et Scytharum tarandrus nec
aliud ex iis quae pilo vestiuntur, nisi in Indis lycaon , cui
iubata traditur cervix. nam thoes — luporum id genus est
procerius longitudine, brevitate crurum dissimile, velox saltu,
venatu vivens, innocuum homini — habitum, non colorem,
mutant, per hiemes hirti, aestate nudi. tarandro magnitudo
quae bovi est , caput maius cervino nec absimile, cornua 
ramosa, ungulae bifidae , villus magnitudine ursorum, sed,
cum libuit sui coloris esse, asini similis. tergori tanta
duritia, ut thoraces ex eo faciant. colorem omnium arborum,
fruticum, florum locorumque reddit metuens in quibus latet,
ideoque raro capitur. mirum esset habitum corpori tam
multiplicem dari, mirabilius est et villo.

(53) Hystrices generat India et Africa, spinea con-
tectas cu te irenaceorum genere, sed hystrici longiores aculei

 

et, cum intendit cutem, missiles . ora urgentium figit canum
et paulo longius iaculatur. hibernis autem se mensibus
condit, quae natura multis et ante omnia ursis.

(54) Eorum coitus hiemis initio nec vulgari qua-
dripedum more , sed ambobus cubantibus conplexisque;
dein secessus in specus separatim, in quibus pariunt XXX
die plurimum quinos . hi sunt candida informisque caro,
paulo muribus maior, sine oculis, sine pilo; ungues tantum
prominent. hanc lambendo paulatim figurant. nec quic-
quam rarius quam parientem videre ursam. ideo mares
quadragenis diebus latent, feminae quaternis mensibus.
 specus si non habuere, ramorum fruticumque congerie aedi-
ficant, inpenetrabiles imbribus mollique fronde constratos.
primis diebus bis septenis tam gravi somno premuntur, ut
ne vulneribus quidem excitari queant. tune mirum in mo-
dum veterno pinguescunt. illi sunt adipes medicaminibus
apti contraque defluvium capilli tenaces. ab his diebus
residunt ac priorum pedum suctu vivunt. fetus rigentes 
adprimendo pectori fovent non alio incubitu quam ad ova
volucres. mirum dictu, credit Theophrastus per id tem-
pus coctas quoque ursorum carnes, si adserventur, incre-
scere : cibi nulla tunc argumenta nec nisi umoris minimum

 

in alvo inveniri , sanguinis exiguas circa corda tantum gut-
tas, reliquo corpori nihil inesse. procedunt vere, sed ma-
res praepingues, cuius rei causa non prompta est, quippe ne 
somno quidem saginatis, praeter XIIII dies, ut diximus. 
exeuntes herbam quandam arum nomine laxandis intestinis,
alioqui concretis, devorant f ria nt que surculos denti bus prae-
domantes ora . oculi eorum hebetantur, qua maxime causa
favos expetunt, ut convulneratum ab apibus os levet sanguine 
gravedinem illam. invalidissimum urso caput, quod leoni
firmissimum . ideo urgente vi praecipitaturi se ex aliqua
rupe manibus cooperto iaciuntur ac saepe in harena colapho 
infracto exanimantur. cerebro veneficium inesse Hispaniae
credunt occisorumque in spectaculis capita cremant testato,
quoniam potum in ursinam rabiem agat . ingrediuntur et
bipedes ; arhorem aversi derepunt . tauros ex ore cornibus-
que eorum omnibus pedibus suspensi pondere fatigant. nec
alteri animalium in maleficio stultitia sollertior. annali-
bus notatum est M. Pisone M. Messala cos. a. d. XIIII kal.
Oct. Domitium Ahenobarbum aedilem curulem ursos Numi-
dicos centum et totidem venatores Aethiopas in circo de-

 

disse. miror adiectum Numidicos fuisse, cum in Africa
ursum non gigni constet.

(55) Conduntur hieme et Pontici mures , dumtaxat 
albi, quorum palatum in gustu sagacissimum auctores quo-
nam modo intellexerint miror. conduntur et Alpini, quibus
magnitudo melium est, sed hi pabulo ante in specus con-
vecto, cum quidem narrant alternos marem ac feminam
subrosae conplexos fascem herbae supinos, cauda mordicus
adprehensa, invicem detrahi ad specum ideoque illo tempore
detrito esse dorso. sunt his pares et in Aegypto similiter-
que resident in dunes et binis pedibus gradiuntur prioribus-
que ut manibus utuntur. 
 (56) Praeparant hiemi et irenacei cibos ac volutati su-
pra iacentia poma adfixa spinis, unum amplius tenentes ore,
 portant in cavas arbores. i idem mutationem aquilonis in
austrum condentes se in cubile praesagiunt. ubi vero sen-
sere venantem, contracto ore pedibusque ac parte omni in-
feriore, qua raram et innocuam habent lanuginem , convol-
vuntur in formam pilae, ne quid conprehendi possit praeter
aculeos. in desperatione vero urinam in se reddunt tabi-
ficam, tergori suo spinisque noxiam, propter hoc se capi

 

gnari. quam ob rem exinanita prius urina venari ars est,
et tum praecipua dos tergori, alias corrupto, fragili, putribus
spinis atque deciduis , etiam si vivat subtractus fuga. ob id
non nisi in novissima spe maleficio eo perfunditur, quippe
et ipsi odere suum veneficium , ita parcentes sibi terminum-
que supremum opperientes, ut ferme ante captivitas occupet.
calidae postea aquae adspersu resolvitur pila, adprehen-
susque pes alter e posterioribus suspendiosa fame necat. ali-
ter non est occidere et tergori parcere. ipsum animal non,
ut remur plerique, vitae hominum supervacuum est , si non
sint illi aculei, frustra vellerum mollitia in pecude mortali-
bus data : hac cute expoliuntur vestes. magnum fraus et
ibi lucrum monopoli o invenit, de nulla re crebrioribus se-
natus consultis nulloque non principe adito querimoniis
pro v i nc ialibus .

(57) Vrinae et duobus aliis animalibus ratio mira .
leontophonon accipimus vocari parvum nec aliubi nascens
quam ubi leo gignitur, quo gustato tanta illa vis e t ceteris
quadripedum imperitans ilico expiret. ergo corpus eius
exustum adspergunt aliis carnibus polentae modo insidi-
antes ferae necantque etiam cinere: tam contraria est pestis .
haut inmerito igitur odit leo visumque frangit et citra mor-
sum exanimat; ille contra urinam spargit, prudens hanc

 

quoque leoni exitialem. lyncum umor ita redditus , ubi gig-
nuntur, glaciatur arescitve in gemmas carbunculis similes
et igneo colore fulgentes, lyn c urium vocatas atque ob id sucino a plerisque ita generari prodito. novere hoc sciunt-
que lynces et invidentes urinam terra operiunt, eoque cele-
rius solidatur illa. 
 (58) Alia sollertia in metu melibus : sufflatae cutis dis-
tentu ictus hominum et morsus canum arcent. 
 Provident tempestatem et sciuri obturatisque , qua spira-
turus est ventus, cavernis ex alia parte aperiunt fores. de
cetero ipsis villosior cauda pro tegumento est. ergo in
hiemes aliis provisum pabulum, aliis pro cibo somnus.

(59) Serpentium vipera sola terra dicitur condi,
ceterae arborum aut saxorum cavis. et alias vel annua
fame durant, algore modo dempto. omnia secessus tempore
veneno orba dormiunt. simili modo et cocleae, illae quidem
iterum et aestatibus, adhaerentes maxime saxis aut, etiam
iniuria resupinatae avolsaeque, non tamen exeuntes . in
Baliaribus vero insulis cavaticae appellatae non prorepunt e 
cavis terrae — neque herba vivunt —, sed uvae modo
inter se cohaerent . est et aliud genus minus vulgare ad-

 

haerente operculo eiusdem testae se operiens. obruta e 
terra semper hae et circa maritimas tantum Alpes quondam
effossae coepere iam erui et in Veliterno . omnium tamen
laudatissimae in Astypalaea insula. 
 (60) Lacertae, inimicissimum genus cocleis, negantur
semenstrem vitam excedere. lacerti Arabiae cubitales, in
Indiae vero N y so monte XXIIII in longitudinem pedum, co-
lore fulvi aut punicei aut caerulei.

(61) Ex his quoque animalibus, quae nobiscum
degunt, multa sunt cognitu digna , fidelissimumque ante om-
nia homini canis atque equus . pugnasse adversus latrones
canem pro domino accepimus confectumque plagis a cor-
pore non recessisse, volucres ac feras abigentem. ab alio
in Epiro agnitum in conventu percussorem domini laniatu-
que et latratu coactum fateri scelus. Garamantum regem
canes CC ab exilio reduxere proeliati contra resistentes.
propter bella Colophonii ilemcque Castabalenses cohortes ca-
num habuere. hae primae dimicabant in acie numquam
detrectantes ; haec erant fidissima auxilia nec stipendiorum
indiga. canes defendere Cimbris caesis domus eorum plau-
stris inpositas . canis lasone Lycio interfecto cibum capere

 

noluit inediaque consumptus est. is vero, c ui nomen Hyr-
cani reddit Duris , accenso regis Lysimachi rogo iniecit
se flammae, similiterque Hieronis regis. memorat et Pyr-
rhum, Gelonis tyranni canem, Philistus ; memoratur et Nico-
medis Bithyniae regis, uxore eius Cosingi lacerata propter
lasciviorem cum marito iocum. apud nos Vulcatium nobilem,
qui Cascellium ius civile docuit, asturcone e suburbano re-
deuntem, cum advesperavisset, canis a grassatore defendit;
item Caelium senatorem aegrum Placentiae ab armatis op-
pressum, nec prius ille vulneratus est quam cane interempto.
 sed super omnia in nostro aevo actis p. R. testatum Appio
Iunio et P. Silio cos., cum animadverteretur ex causa Neronis
Germanici filii in Titium Sabinum et servitia eius, unius ex
his canem nec in carcere abigi potuisse nec a corpore reces-
sisse abiecti , in gradibus gemitoriis maestos edentem ulu-
latus magna populi Romani corona , ex qua cum quidam ei
cibum obiecisset , ad os defuncti tulisse. innatavit idem,
cadavere in Tiberim abiecto , sustentare conatus, effusa
multitudine ad spectandam animalis fidem. 
 Soli dominum novere et ignotum quoque , si repente

 

veniat, intellegunt; soli nomina sua, soli vocem domesticam
agnoscunt. itinera quamvis longa meminere, nec ulli praeter
hominem memoria maior. impetus eorum et saevitia miti-
gatur ab homine considente humi. plurima alia in iis co-
tidie vita invenit, sed in venatu sollertia et sagacitas prae-
cipua est. scrutatur vestigia atque persequitur, comitantem
ad feram inquisitorem loro trahens, qua visa quam silens 
et occulte, set quam significans demonstratio est cauda pri-
mum, deinde rostro! ergo etiam senecta fessos caecosque
ac debiles sinu ferunt, ventos et odorem captantes proten-
dentesque rostra ad cubilia. 
 E tigribus eos Indi volunt concipi et ob id in silvis
coitus tempore alligant feminas. primo et secundo fetu ni-
mis feroces putant gigni, tertio demum educant. hoc idem
e lupis Galli, quorum greges suum quisque ductorem e cani-
bus et ducem habent. ilium in venatu comitantur, illi pa-
 rent; namque inter se exercent etiam magisteria . — (Cer-
tum est iuxta Nilum amnem currentes lambere, ne croco-
dilorum aviditati occasionem praebeant) — Indiam petenti
Alexandro Magno rex Albaniae dono dederat inusitatae 
magnitudinis unum, cuius specie delectatus iussit ursos,
mox apros et deinde dammas emitti, conteinptim inmobili

 

iacente eo, qu a segnitia tanti corporis offensus imperator
generosi spiritus interemi eum iussit. nuntiavit hoc fama
regi. itaque alterum mittens addidit mandata, ne in parvis
experiri vellet, sed in leone elephantove : duos sibi fuisse,
hoc interempto praeterea nullum fore. nec distulit Alexander
leonemque fractum protinus vidit. postea elephantum iussit
induci, haut alio magis spectaculo laetatus. horrentibus
quippe villis per totum corpus in genti primum latratu into-
nuit, mox in g ruit adsultans contraque membra exurgens 
hinc et illinc artifici dimicatione, qua maxime opus esset,
infestans atque evitans, donec adsidua rotatu m vertigine
adflixit, ad casum eius tellure concussa. 
 (62) Canum generi b i s anno partus. iusta ad parien-
dum annua aetas. gerunt uterum sexagenis diebus. gignunt
caecos et, quo largiore aluntur lacte, eo tardiorem visum 15
accipiunt, non tamen umnquam ultra XXI diem nec ante
septimum. quidam tradunt, si unus gignatur, nono die cer-
nere, si gemini, decumo i t emque in singulos adici totidem
tarditatis ad lucem dies, et ab ea quae sit femina ex primi-
para genita Faunos cerni. optimus in fetu qui novissimus 
cernere incipit aut quem primum fert in cubile feta. 
 
 (63) Rabies canum sirio ardente homini pestifera, ut
diximus, ita morsis letali aquae metu. quapropter obviam 
itur per XXX eos dies, gallinaceo maxime fimo inmixto ca-
num cibis aut, si praevenerit morbus, veratro.

a mor-
su vero unicum remedium, oraculo quodam nuper repertum,
radix silvestris rosae, quae cyno r rhoda appellatur. Colu-
mella auctor est, si XL die quam sit natus castretur morsu
cauda summusque eius articulus auferatur s p i nae nervo 
exempto, nec caudam crescere nec canes rabidos fieri. ca-
nem locutum in prodigiis, quod equidem adnotaverim , acce-
pimus et serpentem latrasse, cum pulsus Tarquinius est
regno.

(64) Eidem Alexandro et equi magna raritas con-
tigit. Bucephalan eum vocarunt sive ab aspectu torvo sive
ab insigni taurini capitis armo inpressi . XIII talentis ferunt
ex Philonici Pharsalii grege emptum, etiam tum puero capto
eius decore. neminem hic alium quam Alexandrum regio
instratu ornatus recepit in sedem, alias passim recipiens .
idem in proeliis memoratae cuiusdam perhibetur operae,
Thebarum oppugnatione vulneratus in alium transire Alex-
andrum non passus, multa praeterea eiusdem modi, propter
quae rex defuncto ei duxit exequias urbemque tumulo cir-

 

cumdedit nomine eius. nec Caesaris dictatoris quemquam
alium recepisse dorso equus traditur, idemque similes hu-
manis pedes priores habuisse, hac effigie locatus ante Veneris
Genetricis aedem. fecit et Divus Augustus equo tumulum,
de quo Germanici Caesaris carmen est. Agrigenti con-
plurium equorum tumuli pyramides habent. equum adama-
tum a Samiramide usque in coitum Iuba auctor est. Scy-
thici quidem equitatus equorum gloria strepunt : occiso 
regulo ex provocatione dimicante hostem , cum ad spoliandum
venisset, ab equo eius ictibus morsuque confectum; alium
detracto oculorum operimento et cognito cum matre coitu
petiisse praerupta atque exanimatum. aequa ex causa in
Reatino agro laceratum prorigam invenimus . namque et 
cognationum intellectus his est, atque in grege prioris anni 
sororem libentius etiam quam matrem equa comitatur. do-
cilitas tanta est, ut universus Sybaritani exercitus equitatus
ad symphoniae cantum saltatione quadam moveri solitus in-
veniatur. i idem praesagiunt pugnam et amissos lugent do-
minos: lacrimas interdum desiderio fundunt. interfecto
Nicomede rege equus eius inedia vitam finivit. PR h ylarc h us 
refert Centaretum e Galatis, in proelio occiso Antiocho, po-

 

titum equo eius conscendisse ovantem, at ilium indignatione
accensum domitis frenis, ne regi posset , praecipitem in ab-
rupta isse exanimatumque una. Philistus a Dionysio relic-
tum in caeno haerentem, ut se evellisset , secutum vestigia
domini examine apium iubae inhaerente, eoque ostento
tyrannidem a Dionysio occupatam . 
 (65) Ingenia eorum inenarrabilia. iaculantes obsequia 
experiuntur difficiles conatus corpore ipso nisuque i u vantium ;
i te m tela humi collecta equiti porrigunt. nam in circo ad
currus iuncti non dubie intellectum adhortationis et gloriae
fatentur. Claudi Caesaris saecularium ludorum circensibus,
excusso in carceribus auriga albati Corace , occupavere pri-
matum , optinuere opponentes, effundentes omniaque contra
aemulos , quae debuissent peritissimo auriga insistente, fa-
cientes, cum puderet hominum artes ab equis vinci, peracto
legitimo cursu ad cretam stetere. maius augurium apud
priscos plebeis circensibus excusso auriga ita, ut si staret ,
in Capitolium cucurrisse equos a edemque ter lustrasse;
maximum vero eodem pervenisse a V eis cum palma et co-

 

rona, effuso Ratumenna qui ibi vicerat, unde postea nomen
portae est. Sarmatae longinquo itine ri inedia pridie prae-
parant eos, potum exiguum inpertientes , atque ita per cen-
tena milia et quinquaginta continuo cursu euntibus insident. 
 Vivunt annis quidam quinquagenis, feminae minore
spatio; eaedem quinquennio finem crescendi capiunt , mares
anno addito. forma equorum, quales maxime legi oporteat,
pulcherrime quidem Vergilio vate absoluta est; sed et nos
diximus in libro de iaculatione equestri condito, et
tere inter omnes constare video. diversa autem circo ratio
quaeritur. itaque cum bimi in alio subiungantur imperio,
non ante quinquennes ibi certamen accipit . 
 (66) Partum in eo genere undenis mensibus ferunt,
duodecimo gignunt. coitus verno aequinoctio bimo utrim-
que vulgaris, sed a trimatu firmior partus. generat mas
ad annos XXXIII, utp o te cum a circo post vicesimum annum
mittantur ad subolem . Opunte et ad XL durasse tradunt
adiutum modo in attollenda priore parte corporis. sed ad
generandum paucis animalium minor fertilitas. qua de causa

 

intervalla admissurae dantur, nec tarmen quindecim initus
eiusdem anni valet tolerare. equarum libido extinguitur
iuba tonsa . gignunt annis omnibus ad quadragesimum.
vixisse equum LXXV annos proditur. in hoc genere gra-
vida stans parit praeterque ceteras fetum diligit. et sane
equis amoris innasci veneficium , hippomanes appellatum, in
fronte, caricae magnitudine, colore nigro, quod statim edito
partu devorat feta aut partum ad ubera non admittit. si
quis praereptum habeat, olfactu in rabiem id genus agitur.
amissa parentein grege armenti reliquae fetae educant or-
bum. terram attingere ore triduo proximo quam sit genitus
negant posse. quo quis acrior, in bibendo nares mergit.
Scythae per bella feminis uti malunt, quoniam urinam cursu
non inpedito reddant. 
 (67) Constat in Lusitania circa Olisiponem oppidum et
Tagum amnem equas favonio flante obversas animalem con-
cipere spiritum, idque partum fieri et gigni pernicissimum
ita, sed triennium vitae non excedere. in eadem Hispania 
Gallaica gens est et Asturica ; equini generis hi s sunt quos

 

tieldones vocamus; minore forma appellatos asturcones gig-
nunt , quibus non vulgaris in cursu gradus, sed mollis alterno 
crurum explicatu glomeratio, unde equis tolutim carpere 
incursum traditu r arte. 
 Equo fere qui homini morbi, praeterque vesicae con-
versio, sicut omnibus in genere veterino.

(68) Asinum CCCC nummum emptum Q. Axio
senatori auctor est M. Varro, haut scio an omnium pretio
animalium victo. opera sine dubio generi munifica , arando.
quoque, sed mularum maxime progeneratione. patria etiam
spectatur in his, Arcadicis in Achaia, in Italia Reatinis. ip-
sum animal frigoris maxime inpatiens. ideo non generatur
in Ponto, nec aequinoctio verno, ut cetera pecua, admittitur,
sed solstitio. mares in remissione operis deteriores. partus 
a tricensimo mense ocissimus , sed a trimatu legitimus , toti-
dem quot equae et isdem mensibus et simili modo. sed
incontinens uterus urina genitale reddit, ni cogatur in cur-
sum verberibus a coitu. raro geminos parit . paritura lucem
fugit et tenebras quaerit, ne conspiciatur ab homine. gignit
tota vita, quae est ei ad tricensimum annum. partus caritas

 

summa, sed aquarum taedium maius: per ignes ad fetus
tendunt, eaedem , si rivus minimus intersit, horrent e tia m 
pedes omnino tinguere . nec nisi adsuetos potant fontes
quae sunt in pecuariis, atque ita ut sicco tramite ad potum
eant. nec pontes transeunt per raritatem eorum tralucenti-
bus fluviis, mirumque dictu, sitiunt et si mutentur aquae;
ut bibant cogendae exorandaeve sunt. nec nisi spatiosa in
cubitu laxitas tuta ; varia namque somnio visa concipiunt
ictu pedum crebro, qui nisi per inane emicuit , repulsu du-
rioris materiae clauditatem ilico adfert. quaestus ex iis 
opima praedia exuperat . notum est in Celtiberia singulas
 quadringentena milia nummum enixas , mularum maxime
partu . aurium referre in i is et palpebrarum pilos aiunt;
quamvis enim unicolor i reliquo corpore, totidem tamen co-
lores, quot ibi fuere, reddi . pullos earum epulari Maecenas
instituit, multum eo tempore praelatos onagris . post eum
 interiit auctoritas saporis asino.— Moriente visu celerrime
id genus deficit.—

(69) Ex asino et equa mula gignitur mense XIII ,

 

animal viribus in labores eximium. ad tales partus equas
neque quadrimis minores neque decennibus maiores legunt
arcerique utrumque genus ab altero narrant nisi in infantia
eius generis quod ineat lacte hausto. quapropter subreptos
pullos in tenebris equarum uberi asinarumve eculeos ad-
movent . gignitur autem mula et ex equo et asina , sed
e f frenis et tarditatis indomitae. lenta omnia e t e vetulis.
conceptum ex equo secutus asini coitus abortu perimit, non
item asini equus . feminas a partu optime septimo die in-
pleri observatum, mares fatigatos melius inplere. quae non
prius, quam dentes quos pullinos appellant iaciat , conceperit,
sterilis intellegitur et quae non primo initu generare coeperit.
equo et asina genitos mares hinnulos antiqui vocabant con-
traque mulos quos asini et equae generarent . observatum
ex duobus divers is generibus nata tertii generis fieri et
neutri parentium esse similia eaque ipsa, quae sunt ita
nata , non gignere in omni animalium genere; idcirco mulas
non parere. est in annalibus nostris peperisse saepe,
verum prodigii loco habitum. Theophrastus vulgo pa-
rere in Cappadocia tradit, sed esse id animal ibi sui generis. 20
mulae calcitratus inhibetur vini crebriore potu. in pluri-
um Graecorum est monumentis cum equa muli coitu

 

natum quod vocaverint g innum , id est parvum mulum .
generantur ex equa et onagris mansuefactis mulae veloces 
in cursu, duritia eximia pedum, verum strigoso corpore,
indomito animo. sed generator onagro et asina genitus
omnes antecellit . onagri in Phrygia et Lycaonia praecipui.
pullis eorum ceu praestantibus sapore Africa gloriatur, quos
lalisiones appellat . mulum LXXX annis vixisse Athenien-
sium monimentis apparet ; gavisi namque , cum templum
in arce facerent, quod derelictus senecta scandentia iumenta
comitatu nisuque exhortaretur, decretum fecere ne frumen-
tarii negotiatores ab incerniculis eum arcerent.

(70) Bubus Indicis camelorum altitudo traditur,
cornua in latitudinem quaternorum pedum. in nostro orbe
Epiroticis laus maxima a Pyrrhi, ut ferunt, iam inde regis
cura. id consecutus est non ante quadrimatum ad partus
vocando; praegrandes itaque fuere et hodieque reliquiae 
stirpium durant . at nunc anniculae fecunditatem poscuntur,
 tolerantius tamen bimae, tauri generationem quadrimi. in-
 plent singuli denas eodem anno. tradunt , si a coitu in dex-

 

teram partem abeant tauri, generatos mares esse; si in lae-
vam, feminas. conceptio uno initu peragitur, quae si forte
pererravit , XX post diem marem femina repetit. pariunt
mense X; quicquid ante genitum, inutile est. sunt auctores
ipso conplente decumum mensem die parere. gignunt raro
geminos. coitus a delphini exortu a. d. pr. non. Ianuarias
diebus XXX , aliquis et autumno, gentibus quidem quae
lacte vivunt ita dispensatus , ut omni tempore anni supersit
id alimentum. tauri non saepius quam bis die ineunt.
 boves animalium soli et retro ambulantes pascuntur, apud
Garamantas quidem haut aliter. vita feminis XV annis lon-
gissima, maribus XX. robur in quinquennatu . lavatione
calidae aquae traduntur pinguescere et si quis incisa cute
spiritum harundine in viscera adigat. non degeneres existi-
mandi etiam minus laudato aspectu: plurimum lactis Alpinis,
quibus minimum corporis, plurimum laboris capite, non
cervice, iunctis. Syriacis non sunt palearia, sed gibber in
dorso . Carici quoque in parte Asiae, foedi visu tubere 
super armos a cervicibus eminente, luxatis cornibus, excel-
lentes in opere narrantur, cetero nigri coloris candidive ad
laborem damnantur. tauris minora quam bubus cornua
tenuioraque. domitura boum in trimatu, postea sera, ante
praematura. optime cum domito iuvencus inbuitur . socium

 

enim laboris agrique culturae habemus hoc animal, tantae 
apud priores curae, ut sit inter exempla damnatus a p opulo 
R omano die dicta, qui concubino procaci rure omassum 
edisse se negante occiderat bovem, actusque in exilium
tamquam colono suo interempto. 
 Tauris in aspectu generositas torva fronte, auribus sae-
tosis, cornibus in procinctu dimicationem poscentibus. sed
tota comminatio prioribus in pedibus. stat ira gliscente
alternos replicans spargensque in alvum harenam et solus 
animalium eo stimulo ardescens. vidimus ex imperio dimi-
cantes et i oc ose demonstratos rotari , cornibus cadentes ex-
cipi iterumque reg i , modo iacentes ex humo tolli bigarum-
que etiam curru citato velut aurigas insistere. Thessalorum
gentis inventum est equo iuxta quadripedante cornu intorta
cervice tauros necare; primus id spectaculum dedit Romae
Caesar dictator. hinc victimae opimae et lautissima deorum
placatio. huic tantum animali omnium, quibus procerior,
cauda non statim nato consummatae ut ceteris mensurae:
crescit uni, donec ad vestigia ima perveniat. quam ob rem
victimarum probalio in vitulo, ut articulum suffraginis con-
tingat ; breviore non litant. hoc quoque notatum, vitulos

 

ad aras umeris hominis adlatos non fere litare , sicut nec
claudicante nec aliena hostia deos placari nec trahente se
ab aris. est frequens in prodigiis priscorum bovem locu-
tum, quo nuntiato senatum sub diu haberi solitum.

(71) Bos in Aegypto etiam numinis vice colitur;
Apin vocant. insigne ei in dextro latere candicans macula
cornibus lunae crescere incipientis , nodus sub lingua, quem
cant h arum appellant. non est fas eum certos vitae exce-
dere annos, mersumque in sacerdotum fonte necant quae-
situri luctu alium, quem substituant, et donec invenerint
maerent derasis etiam capitibus; nec tamen umquanm diu
quaeritur. inventus deducitur Memphin a sacerdotibus C .
delubra ei gemina, quae vocant thalamos, auguria populorum:
alterum intrasse laetum est, in altero dira portendit. re-
sponsa privatis dat e manu consulentium cibum capiendo.
Germanici Caesaris manu m aversatus est haut multo postea 
extincti. cetero secretus, cum se proripuit in coetus, in-
c e dit submotu lictorum , gregesque puerorum comita n tur 
carmen honori eius canentium; intellegere videtur et ado-
rari velle. hi greges repente lymphati futura praecinunt .
 femina bos ei semel anno ostenditur, suis et ipsa insignibus,

 

quamquam aliis, semperque eodem die et inveniri eam et
extingui tradunt. Memphi est locus in Nilo, quem a figura
vocant Phialam, omnibus annis ibi auream pateram argente-
amque mergentes diebus quos habent natales Apis. septem
hi sunt, mirumque neminem per eos a crocodilis attingi,
octavo post horam diei sextam redire beluae feritatem.

(72) Magna et pecori gratia vel in placamentis
deorum vel in usu vellerum. ut boves victum hominum
>excolunt, ita corporum tutela pecori debetur. generatio
bimis utrimque ad novenos annos, quibusdam et ad X; pri-
miparis minores fetus. coitus omnibus ab arcturi occasu ,
id est a. d. III idus Maias, ad aquilae occasum, id est X 
kal. Augustas. gerunt partum diebus CL; postea concepti
invalidi. cordos vocabant antiqui post id tempus natos.
multi hibernos agnos praeferunt vernis , quoniam magis
intersit ante solstitium quam ante brumam firmos esse,
solumque hoc animal utiliter bruma nasci. arieti naturale
agnas fastidire, senectam ovium consectar i , et ipse melior 
senecta , mutilus quoque utilior. ferocia eius cohibetur
cornu iuxta aurem terebrato. dextro teste praeligato femi-
nas generat, laevo mares. tonitrua solitariis ovibus abortus
inferunt; remedium congregare eas, ut coetu iuventur.

 

aquilonis flatu mares concipi dicunt, austri feminas, atque
in eo genere arietum maxime spectantur ora , quia cuius
coloris sub lingua habuere venas , eius et lanicium in fetu
est variumque, si plures fuere. et mutatio aquarum potus-
que variat. 
 Ovium summa genera duo, tectum et colonicum, illud
mollius, hoc in pascuo delicatius , quippe n on tectum rubis
ve x atur . operimenta ei ex Arabicis praecipua .

(73)
lana autem laudatissima Apula et quae in Italia Graeci pe-
coris appellatur, alibi Italica; tertium locum Milesiae oves
optinent. Apulae breves villo nec nisi paenulis celebres;
circa Tarentum Canusiumque summam nobilitatem habent,
in Asia vero eodem genere Laudiceae . alba Circumpadanis
nulla praefertur, nec libra centenos nummos ad hoc aevi
excessit ulla. oves non ubique tondentur; durat quibusdam
in locis vellendi mos. colorum plura genera, quippe cum
desint etiam nomina i is quas nativas appellant aliquot modis:
Hispania nigri velleris praecipuas habet , Pollentia iuxta Alpes
cani , Asia rutili, quas Erythraeas vocant, item Baetica , Canu-

 

sium fulvi , Tarentum et suae pulliginis . sucidis omnibus
medicata vis . Histriae Liburniaeque pilo propior quam lanae ,
pexis aliena vestibus et quam Salac i a scutulato textu com-
mendat in Lusitania. similis circa Piscinas provinciae Nar-
bonensis, similis et in Aegypto, ex qua vestis detrita usu
pingitur rursusque aevo durat. est et hirtae pilo crasso in
tapetis antiquissima gratia iam; certe iis usos Homerus
auctor est. aliter haec Galli pingunt, aliter Parthorum
gentes. lanae et per se coactae vestem faciunt et, si ad-
datur acetum, etiam ferro resistunt, immo vero etiam igni-
bus novissimo sui purgamento. quippe a enis polientium 
extracta in tomenti usum veniunt, Galliarum, ut arbitror;
invento; certe Gallicis hodie nominibus discernitur. nec
facile dixerim qua id aetate coeperit; antiquis enim torus
e stramento erat, qualiter et iam nunc in castris. gausap a e 
patris mei memoria coepere, amphimallia nostra sicut villosa
etiam ventralia. nam tunica lati clavi in modum gausapae 
texi nunc primum incipit. lanarum nigrae nullum colorem 
bibunt. de reliquarum infectu suis locis dicemus in conch y liis 
maris aut herbarum natura. 
 
 (74) Lanam in colu et fuso Tanaquilis, quae eadem
Gaia Caecilia vocata est, in templo Sancus durasse prodente
se auctor est M. Varro factamque ab ea togam regiam un-
dulatam in aede Fortunae, qua Ser. Tullius fuerat usus.
inde factum ut nubentes virgines comitaretur colus compta 5
et fusus cum stamine. ea prima texuit rectam tunicam,
quales cum toga pura tironi induuntur novaeque nuptae .
undulata vestis prima e lautissimis fuit; inde sororiculata 
defluxit. togas ra s as Phryxianasque Divi Augusti novissimis
temporibus coepisse scribit Fenestella. crebrae papaveratae
antiquiorem habent originem iam sub Lucilio poeta in
Torquato notatae. praetextae apud Etruscos originem in-
venere . trabeis usos accipio reges; pictae vestes iam apud
Homerum su nt i is, e t i nde triumphales natae. acu facere
id Phryges invenerunt, ideoque Phrygioniae appellatae sunt.
aurum intexere in eadem Asia invenit Attalus rex, unde
nomen Attalicis. colores diversos picturae intexere Babylon

 

maxime celebravit et nomen inposuit. plurimis vero liceis 
texere, quae polymita appellant, Alexandria instituit, scutulis 
dividere Gallia. Metellus Scipio tricliniaria Babylonica
sesterti um octingentis milibus venisse iam tune ponit in
Catonis criminibus, quae Neroni principi quadragiens sester-
tio nuper stetere . Servi Tulli praetexta e , quibus signum
Fortunae ab eo dicatae coopertum erat, duravere ad Seiani
exitum, mirumque fuit neque diffluxisse eas neque teredinum
iniurias sensisse annis quingentis sexaginta. vidimus iam
et viventium vellera purpura, cocco, conchylio sesquipedali-
bus libris infecta, velut illa sic nasci cogente luxuria. 
 (75) In ipsa ove satis generositas ostenditur brevitate
crurum, ventris vestitu . is quibus nudus esset, apicas vo-
cabant damnabantque. Syriae cubitales ovium caudae plu-
rimumque in ea parte lanicii. castrari agnos nisi quinque-
menstres praematurum existimatur.

Est in Hispania, sed maxime Corsica, non absimile
pecori genus musmonum , caprino villo quam pecoris velleri
propius , quorum e genere et ovibus natos prisci umbros 
vocaverunt . infirmissimum pecori caput, quam ob rem aver-

 

sum a sole pasci cogendum, quoniam stultissima animalium
lanata: qua timuere ingredi, unum cornu raptum sequuntur.
vita longissima anni X, in Aethiopia XIII. capris eodem loco
XI, in reliquo orbe plurimum octoni . utrumque genus intra
quartum coitum impletur.

(76) Caprae pariunt et quaternos, sed raro admo-
dum; ferunt V mensibus, ut oves. capri pinguitudine steri-
lescunt. ante trimos minus utiliter generant et in senecta
nec ultra quadriennium. incipiunt septimo mense et adhuc
lactentes . mutilum in utroque sexu utilius. primus in die
coitus non implet , sequens efficacior ac deinde. concipiunt
Novembri mense, ut Martio pariant turgescentibus virgultis,
aliquando anniculae, semper bimae, nisi in trimatu inutiles .
pariunt octonis annis. abort u s frigor i obnoxius. oculos
suffusos capra iunci punct u sanguine exonerat, caper rubi.
sollertiam eius animalis Mucianus visam sibi prodidit in
ponte praetenui duabus obviis e diverso: cum circumactum
angustiae non caperent nec reciprocationem longitude in exi-
litate caeca m , torrente rapido minaciter subterfluente, alte-
ram decubuisse atque ita alteram proculcatae supergressam.
 mares quam maxime simos , longis auribus infractisque,

 

armis quam villosissimis probant; feminarum generositatis
insigne laciniae corporibus e cervice binae dependentes.
non omnibus cornua, sed quibus sunt, in his et indicia an-
norum per incrementa nodorum. mutilis lactis maior uber-
tas. auribus eas spirare, non naribus, nec umquam febri
carere Archelaus auctor est . ideo fortassis anima i is
quam ovibus ardentior calidioresque concubitus. tradunt
et noctu non minus cernere quam interdiu: ideo , si capri-
num iecur vescantur , restitui vespertinam aciem i is quos
nyctalopas vocant. in Cilicia circaque Syrtes villo tonsili
vestiuntur. capras in occasum declini sole in pascuis ne-
gant contueri inter sese, sed aversas iacere, reliquis autem
horis adversas et inter cognation e s . dependet omnium
mento villus, quem aruncum vocant. hoc si quis adprehen-
sam ex grege unam trahat, ceterae stupentes spectant ; id
eveni t et cum quandam herbam aliqua ex i is momorderit.
morsus earum arbori est exitialis. olivam lambendo quoque
sterilem faciunt eaque ex causa Minervae non immolantur.

(77) Suilli pecoris admissura a favonio ad aequi-
noctium vernum, aetas octavo mense, quibus dam in locis

 

etiam quarto, usque ad octavum annum. partus bis anno,
tempus utero quattuor mensum , numerus fecunditati ad vi-
cenos, sed educare nequeunt tam multos. diebus X circa
brumam statim dentatos nasci Nigidius tradit. implentur
uno coitu, qui et geminatur propter facilitatem aboriendi.
remedium, ne prima subatione neque ante flaccidas aures
coitus fiat. mares non ultra trimatum generant. feminae
senectute fessae cubantes coeunt. comesse fetus in his non
est prodigium. suis fetus sacrificio die quinto purus est,
pecoris die VII , bovis XXX. Coruncanius ruminales 
hostias, donec bidentes fierent, puras negavit. suem oculo
amisso putant cito extingui; alioqui vita ad XV annos, qui-
busdam et vicenos. verum efferantur, et alias obnoxium
genus morbis , anginae maxime et strumae . index suis in-
validae cruor in radice saetae dorso evolsae, caput obliquum
in incessu. paenuriam lactis praepingues sentiunt et primo
fetu minus sunt numerosae. in luto volutatio generi grata .
intorta cauda ; id etiam notatum, facilius litare in dexterum
quam in laevum detorta. pinguescunt LX diebus, sed magis

 

tridui inedia saginatione orsa. animalium hoc maxime
brutum animamque ei pro sale datam non inlepide existi-
mabatur. compertum agnitam vocem suarii furto abactis,
mersoque navigio inclinatione lateris unius remeasse. quin
et duces in urbe forum nundinarium domosque petere dis-
cunt, et feri sapiunt vestigia palude confundere, urina fugam 
levare. castrantur feminae quoque , sicuti et cameli, post
bidui inediam suspensae pernis prioribus vulva recisa; celerius 
ita pinguescunt. adhibetur et ars iecori feminarum
sicut anserum, inventum M. Apici, fico arida saginatis ac 
satie necatis repente mulsi potu dato. neque alio ex animali
numerosior materia gan e ae : quinquaginta prope sapores,
cum ceteris singuli. hinc censoriarum legum paginae inter-
dictaque cenis abdomina, glandia, testiculi, vulvae , sinci-
pita verrina, ut tamen Publi l i mimorum poetae cena , post-
quam servitutem exuerat, nulla memoretur sine abdomine,
etiam vocabulo suminis ab eo inposito. 
 (78) Placuere autem et feri sues. iam Catonis cen-

 

soris orationes aprunum exprobrant callum. in tres tamen
partes diviso media ponebatur , lumbus aprunus appellata.
solidum aprum Romanorum primus in epulis adposuit P.
Servilius , pater eius Rulli, qui Ciceronis consulatu legem
agrariam promulgavit: tam propinqua origo nunc cotidianae
rei est. et hoc annales notarunt, horum scilicet ad emen-
dationem morum, quibus no n t o ta quidem cena, sed in prin-
cipio bini ternique pariter manduntur apri.

Vivaria eorum ceterarumque silvestrium primus
togati generis invenit Fulvius Lippinus ; in Tarquiniensi fe-
ras pascere instituit, nec diu imitatores defuere L. Lucullus
et Q. Hortensius. 
 Sues ferae semel anno gignunt. maribus in coitu plu-
rima asperitas. tune inter se dimicant indurantes attritu
arborum costas lutoque se tergorantes . feminae in partu
asperiores, et fere similiter in omni genere bestiarum.
apris maribus non nisi anniculis generatio. in India cubi-
 tales dentium flexus; gemini it a ex rostro, totidem a fronte,
ceu vituli cornua, exeunt. pilus aereo similis agrestibus,
 ceteris niger. at in Arabia suillum genus non vivit.

(79) In n ullo genere aeque facilis mixtura cum
fero, qualiter natos antiqui hybridas vocabant ceu semiferos,

 

ad homines quoque, ut C. Antonium Ciceronis in consulate
collegam, appellatione tralata. non in suibus autem tantum, sed
in omnibus quoque animalibus , cuiuscumque generis ullum
est placidum, eiusdem invenitur et ferum, utpote cum hominum 
etiam silvestrium tot genera praedicta sint. caprae
tamen in plurimas similitudines transfigurantur. sunt ca-
prae , sunt rupicaprae, sunt ibices pernicitatis mirandae,
quamquam onerato capite vastis cornibus gladiorum c eu 
vaginis. in haec se librat , ut tormento aliquo rotatus, in
petras potissimum, e monte aliquo in alium transilire quae-
rens , atque recussu pernicius quo libuit exultat . sunt et
oryges, soli quibusdam dicti contrario pilo vestiri et ad
caput verso. sunt et dammae et pygargi et strepsicerotes
multaque alia haut dissimilia. sed illa Alpes, haec trans-
marini situs mittunt.

(80) Simiarum quoque genera plura. hominis figu-
rae proxima caudis inter se distinguntur. mira sollertia visco 
inungui laqueisque calciari imitatione venantium tradunt,
Mucianus et latrunculis lusisse, fictas cera nuces visu dis-
tinguere ; luna m cava m triste esse quibus in eo genere

 

cauda sit, novam exultatione adorari . nam defectum side-
rum et ceterae pavent quadripedes. simiarum generi prae-
cipua erga fetum adfectio. gestant catulos quae mansue-
factae intra domos peperere, omnibus demonstrant tractari-
que gaudent , gratulationem intellegentibus simil e s , itaque 5
magna ex parte conplectendo ne c ant . efferatior cynoce-
phalis natura sicut satyris . callitric h es toto paene aspectu
differunt; barba est in facie, cauda late fusa primori parte.
hoc animal negatur vivere in alio quam Aethiopiae quo
gignitur caelo.

(81) Et leporum plura sunt genera. in Alpibus
candidi , quibus hibernis mensibus pro cibatu nivem credunt
esse; certe liquescente ea rutilescunt annis omnibus, et est
alioqui animal intolerandi rigoris alumnum. leporum generis 
sunt et quos Hispania cuniculos appellat, fecunditatis innu-
merae famemque Baliarum insulis populatis messibus ad-
feren ti s .— (Fetus ventri exectos vel uberibus ablatos, non
repurgatis interaneis, gratissimo in cibatu habent; laurices vocant) — certum est Baliaricos adversus proventum eorum
auxilium militare a Divo Augusto petisse. magna propter
venatum eum viverris gratia est; iniciunt eas in specus, qui

 

sunt multifores in terra — unde et nomen animali —, at-
que ita eiectos superne capiunt. Archelaus auctor est,
quot sint corporis cavernae ad excrementa lepori, totidem
annos esse aetatis; varius certe numerus reperitur. idem
utramque vim singulis inesse ac sine mare aeque gignere.
 benigna circa hoc natura innocua et esculenta animalia fe-
cunda generavit . lepus, omnium praedae nascens, solus
praeter dasypodem superfetat , aliud educans, aliud in utero
pilis vestitum , aliud inplume, aliud inchoatum gerens pariter.
nec non et vestes leporino pilo facere temptatum est, tactu
non perinde molli ut in cute, propter brevitatem pili dilabi-
das .

(82) h i mansuescunt raro, cum feri dici iure 
non possint; complura namque sunt nec placida nec fera,
sed mediae inter utrumque naturae, ut in volucribus hirun-
dines, apes , in mari delphini.

Quo in genere multi et hos incolas dom u um po-
suere mures, haut spernendum in ostentis etiam publicis
animal. adrosis Lanuvi clipeis argenteis Marsicum porten-
dere bellum, Carboni imperatori apud Clusium fasceis , qui-
bus in calciatu utebatur, exitium. plura eorum genera in
Cyrenaica regione, alii lata fronte, alii acuta, alii irenaceorum
genere pungentibus pilis. Theophrastus auctor est, in Gyara 
insula, cum incolas fugaverint , ferrum quoque rosisse eos ,

 

id quod natura quadam et ad C h alybas facere in ferrariis
 officinis. aurariis quidem in metallis ob hoc alvos eorum
excidi semperque furtum id deprehendi; tant a m esse dulce-
dinem furandi . venisse murem CC denariis Casilinum ob-
sidente Hannibale eumque qui vendiderat fame interisse,
emptorem vixisse annales tradunt . cum candidi provenere ,
laetum faciunt ostentum. nam s au ricum occentu dirimi
auspicia annales refertos habemus. saurices et ipsos hieme
condi auctor est Nigidius, sicut glires , quos censoriae
leges princepsque M. Scaurus in consulatu non alio modo
cenis ademere quam conch y lia aut ex alio orbe convectas
aves. semiferum et ipsum animal, cui vivaria in doliis idem
qui apris instituit. qua in re notatum, non congregare se 
nisi populares eiusdem silvae et, si misceantur alienigenae
amne vel monte discreti, interire dimicando. genitores
suos fessos senecta alunt insigni pietate . senium finitur
hiberna quiete — conditi enim et hi cubant —, rursus
aestate iuvenescunt. similis et nitelis quies e st hi eme .

(83) Mirum rerum naturam non solum alia aliis
dedisse terris animalia, sed in eodem quoque situ quaedam

 

aliquis locis negasse. in Mesia silva Italiae non nisi in parte
reperiuntur hi glires. in Lycia dorcades non transeunt
montes Sexis vicinos , onagri li mitem qui Cappadociam a
Cilicia dividit. in Hellesponto in alienos fines non comme-
ant cervi, et circa Arginusam Ela ph um montem non exce-
dunt, auribus etiam in monte fissis . in Poroselene insula 
viam mustelae non transeunt. i tem Boeotiae Lebadeae in-
latae solum ipsum fugiunt, quae iuxta in Orc h omeno tota
arva subruunt, talpae. quarum e pellibus cubicularia vidi-
mus stragula: adeo ne religio quidem a portentis submovet
 delicias. in Ithaca lepores inlati moriuntur extremis qui-
dem in litoribus, in Ebuso cuniculi, scatent ibus iuxta His-
pania Baliaribusque. Cyrenis mutae fuere ranae; inlatis e
continente vocalibus durat genus earum. mutae sunt etiam-
num in Seripho insula; eaedem alio tralatae canunt, quod
accidere et in lacu Thessaliae Sicandro tradunt. in Italia
muribus araneis venenatus est morsus; eosdem ulterior
Appennino regio non habet. i idem ubicumque sunt, orbitam

 

si transiere, moriuntur. in Olympo Macedoniae monte non
 sunt lupi nec in Creta insula; ibi quidem nec vulpes ursive
atque omnino nullum maleficum animal praeter phalangium .
 in araneis id genus dicemus suo loco. mirabilius in eadem 
insula cervos praeterquam in Cydoneatarum regione non 
esse, item apros et attagenas , irenaceos , in Africa autem nec
apros nec cervos nec capreas nec ursos.

(84) Iam quaedam animalia indigenis innoxia ad-
venas interemunt , sicut serpentes parvi in Myrinthe , quos
terra nasci proditur. item in Syria angues circa Eu ph rat is 
maxime ripas dormientes Syros non attingunt aut, etiamsi
calcati momordere, non sentiuntur malefici , aliis cuiuscum-
que gentis infesti, avide et cum cruciatu exanimantes, quam ob
rem et Syri non necant eos. contra in Latmo Cariae monte
Aristoteles tradit a scorpionibus hospites non laedi, indi-
 genas interemi. sed reliquorum quoque animalium [et prae-
terea terrestrium ] dicemus genera.

(1) Animalium, quae terrestria appellavimus hominum
quadam consortione degentia, indicata natura est. ex reliquis 
minimas esse volucres convenit. quam ob rem prius
aequorum, amnium stagnorumque dicentur.

Sunt autem conplura in his maiora etiam terrestri-
bus. causa evidens umoris luxuria. alia sors alitum quibus
vita pendentibus. in mari autem, tam late supino mollique
ac fertili nutrimento, accipiente causas genitales e sublimi
semperque pariente natura pleraque etiam monstrifica re-
periuntur, perplexis et in semet aliter atque aliter nunc
flatu nunc fluctu convolutis seminibus atque principiis, vera
ut fiat vulgi opinio, quicquid nascatur in parte naturae ulla,
et in maria esse praeterque multa quae nusquam alibi. re-
rum quidem, non solum animalium, simulacra inesse licet
intellegere intuentibus uvam, gladium, serras, cucumin vero
et colore et odore similem, quo minus miremur equorum
capita in tam par v is eminere cocleis.

(2) Plurima autem et maxima animalia in Indico
mari, ex quibus ballaenae quaternum iugerum, pristes du-
cenum cubitorum, quippe ubi locustae quaterna cubita im-
pleant, anguillae quoque in Gange amne tricenos pedes. sed

 

in mari beluae circa solstitia maxime visuntur. tune illic 
ruunt turbines, tune imbres, tune deiectae montium iugis
procellae ab imo vertunt maria pulsatasque ex profundo
beluas cum fluctibus volvunt tanta , u t alias t hy nnorum ,
multitudine, ut Magni Alexandri classis haut alio modo quam 5
hostium acie obvia contrarium agmen adversa fronte dere-
xerit : aliter sparsis non erat evadere. non voce, non sonitu,
non ictu, sed fragore terrentur nec nisi ruina turbantur.
 Cadara appellatur Rubri maris paeninsula ingens; huius
obiectu vastus efficitur sinus, XII dierum et noctium remigio
enavigatus Ptolemaeo regi, quando nullius aurae recipit 
afflatum . huius loci quiete praecipue ad inmobilem magni-
tudinem beluae adolescunt. Gedrosos, qui Arabim amnem
accolunt, Alexandri Magni classium praefecti pro-
diderunt in domibus fores maxillis beluarum facere, ossibus
tecta contignare, ex quibus multa quadragenum cubitorum
longitudinis reperta. exeunt et pecori similes beluae ibi in
terram pastaeque radices fruticum remeant et quaedam equo-
rum, asinorum, taurorum capitibus, quae depascuntur sata.

(3) Maximum animal in Indico mari pristis et bal-
laena est, in Gallico oceano physeter, ingentis columnae
modo se attollens altiorque navium velis diluviem quandam
eructans, in Gaditano oceano arbor, in tantum vastis dis-
pansa ramis, ut ex ea causa fretum numquam intrasse cre-
datur. apparent et rotae appellatae a similitudine, quater-

 

nis distinctae h a e radiis , modiolos earum oculis duobus utrim-
que claudentibus.

(4) Tiberio principi nuntiavit Olisipo n ensium legatio
ob id missa, visum auditumque in quodam specu concha
canentem Tritonem qua noscitur forma. et Nereidum falsa 
non est, squamis modo hispido corpore etiamn qua humanam
effigiem habet . namque haec in eodem spectata litore est,
cuius morientis etiam cantum tristem accolae audivere longe,
et Divo Augusto legatus Galliae conplures in litore apparere
exanimes Nereidas scripsit. auctores habeo in equestri
ordine splendentes, visum ab iis in Gaditano oceano mari-
num hominem toto corpore absoluta similitudine; ascendere
 e um navigia nocturnis temporibus statimque degravari quas
insederit partes et, si diutius permaneat, etiam mergi.
Tiberio principe contra Lugdunensis provinciae litus in in-
sula simu l trecent a s amplius beluas reciprocans destituit
oceanus, mirae varietatis et magnitudinis, nec pauciores in
Santonum litore interque reliquas elephantos et arietes
candore tantum cornibus adsimulatis, Nereidas vero multas.
 Turranius prodidit expulsam beluam in Gaditana litora ,
cuius inter duas p i nnas ultimae caudae cubita sedecim fuis-
sent, dentes eiusdem CXX, maximi dodrantium mensura,
minimi semipedum. beluae, cui dicebatur exposita fuisse
Andromeda, ossa Romae apportata ex oppido ludaeae lope 
ostendit inter reliqua miracula in aedilitate sua M. Scaurus

 

longitudine pedum XL, altitudine costarum Indicos elephantos
excedente, spinae crassitudine sesquipedali.

(5) Ballaenae et in nostra maria penetrant. in Ga-
ditano oceano non ante brumam conspici eas tradunt, c o ndi 
autem statis temporibus in quodam sinu placido et capaci,
mire gaudentes ibi parere. hoc scire orcas, infestam i is
beluam et cuius imago nulla repraesentatione exprimi possit
alia quam carnis inmensae dentibus truculentae. inrumpunt
ergo in secreta ac vitulos earum aut fetas vel etiamnum
gravidas lancinant morsu incursuque ceu Liburnicarum rostris 
fodiunt. illae ad flexum inmobiles, ad repugnandum inertes
et pondere suo oneratae, tune quidem et utero graves parien-
dive poenis invalidae, solum auxilium novere in altum pro-
fugere et se tuto defendere oceano. contra orcae occurrere
laborant seseque opponere et caveatas angustiis trucidare,
in vada urguere, saxis inlidere. spectantur ea proelia ceu
mari ipso sibi irato, nullis in sinu ventis, fluctibus vero ad
anhelitus ictusque quantos nulli turbines volvant . orca et
in portu Ostiensi visa est oppugnata a Claudio principe.
venera t tum exaedificante eo portum, invitata naufragiis ter-
gorum advectorum e Gallia, satiansque se per conplures dies
alveum in vado sulcaverat, adtumulata fluctibus in tantum,
ut circumagi nullo modo posset et, dum sag i nam persequitur
in litus fluctibus propulsam , emineret dorso multum super 

aquas carinae vice inversae . praetendi iussit Caesar plagas
multiplices inter ora portus profectusque ipse cum praetori-
anis cohortibus p opulo R omano spectaculum praebuit, lan-
ceas congerente milite e navigiis adsultantibus, quorum
unum mergi vidimus reflatu beluae oppletum unda.

(6) Ora ballaenae habent in frontibus ideoque summa
aqua natantes in sublime nimbos efflant. spirant autem
confessione omnium et paucissima alia in mari, quae inter-
norum viscerum pulmonem habent, quoniam sine eo spirare
animal nullum putatur. nec piscium branchias habent e s 
anhelitum redd e r e ac per vices recipere existimant quorum
haec opinio est, nec multa alia genera etiam branch i is ca-
rentia, in qua sententia fuisse Aristotelem video et multis
persuasisse doctrina insignibus . nec me protinus huic opi-
nioni eorum accedere haut dissimulo, quoniam et pulmonum
vice alia possint spirabilia inesse viscera ita volente natura,
sicut et pro sanguine est multis alius umor. in aquas qui-
dem penetrare vitalem hunc halitum quis miretur, qui etiam
reddi ab his eum cernat et in terras quoque, tanto spissi-
orem naturae partem , penetrare argumento animalium quae
semper defossa vivunt, ceu talpae? accedunt apud me certe
efficacia ut credam, etiam omnia in aquis spirare naturae
suae sorte, primum saepe adnotata piscium aestivo calore
quaedam anhelatio et alia tranquillo velut oscitatio, ipsorum 

quoque, qui sunt in adversa opinione, de somno piscium
confess io — quis enim sine respiratione somno locus?—,
praeterea bullantium aquarum sufflatio lunaeque effectu con-
charum quoque corpora augescentia. super omnia est quod
esse auditum et odoratum piscibus non erit dubium, ex aēris
utrumque materia. odorem quidem non aliud quam infec-
tum aëra intellegi possit . quam ob rem de his opinetur ut
cuique libitum erit. branchiae non sunt ballaenis nec del-
phinis. haec duo genera fistula spirant, quae ad pulmonem
pertinet , ballaenis a fronte, delphinis a dorso . et vituli
marini, quos vocant phocas , spirant ac dormiunt in terra;
item testudines, de quibus mox plura.

(7) Velocissimum omnium animalium, non solum
marinorum, est delphinus , ocior volucre, acrior telo, ac nisi
multum infra rostrum os illi foret medio paene in ventre,
nullus piscium celeritatem eius evaderet. sed adfert moram
providentia naturae, quia nisi resupini atque conversi non
corripiunt, quae causa praecipue velocitatem eorum osten-
dit. nam cum fame conciti fugientem in vada ima perse-
cutipiscem diutius spiritum continuere, ut arcu missi ad
respirandum emicant tantaque vi exiliunt, ut plerumque
vela navium transvolent. vagantur fere coniugia; pariunt

 

catulos decimo mense aestivo tempore, interim et binos.
nutriunt uberibus, sicut ballaena, atque etiam gestant fetus 
infantia infirmos; quin et adultos diu comitantur magna
erga partum caritate. adolescunt celeriter, X annis putantur
ad summam magnitudinem pervenire. vivunt et tricenis,
quod cognitum praecisa cauda in experimentum. abduntur
tricenis diebus circa canis ortum occultanturque incognito
modo, quod eo magis mirum est, si spirare in aqua non
queunt. solent in terram erumpere, incerta de causa, nec
statim tellure tacta moriuntur multoque ocius fistula clausa.
 lingua est i is contra naturam aquatilium mobilis, brevis at-
que lata, haut differens suillae . pro voce gemitus humano 
similis, dorsum repandum, rostrum simum. qua de causa
nomen simonis omnes miro modo agnoscunt maluntque ita
appellari. 
 (8) Delphinus non homini tantum amicum animal, ve-
rum et musicae arti, mulcetur symphoniae cantu , set prae-
cipue hydrauli sono. hominem non expavescit ut alienum,
obviam navigiis venit, adludit exultans, certat etiam et quam-
vis plena praeterit vela. Divo Augusto principe Lucrinum
lacum invectus pauperis cuiusdam puerum ex Baiano Pu-
teol o s in ludum litterarium i tantem , cum meridiano immo-
rans appellatum eum simonis nomine saepius fragmentis
panis, quem ob iter ferebat, adlexisset, miro amore dilexit.

 

pigeret referre, ni res Maecenatis et Fa b iani et Flavi
Alfii multorumque esset litteris mandata. quocumque diei
tempore inclamatus a puero, quamvis occultus atque abdi-
tus, ex imo advolabat pastusque e manu praebebat ascensuro
dorsum, pinnae aculeos velut vagina condens, receptumque
Puteolos per magnum aequor in ludum ferebat simili modo
revehens pluribus annis, done morbo extincto puero sub-
inde ad consuetum locum ventitans tristis et maerenti si-
milis ipse quoque, quod nemo dubitaret, desiderio expiravit.
 alius intra hos annos Africo litore Hipponis Diar r uti simili
modo ex hominum manu vescens praebensque se tractan-
dum et adludens nantibus inpositosque portans unguento
perunctus a Flaviano proconsule Africae et sopitus, ut ap-
paruit, odoris novitate fluctuatusque similis exanimi caruit
hominum conversatione ut iniuria fugatus per aliquot menses,
mox reversus in eodem miraculo fuit. iniuriae potestat u m 
in hospitales ad visendum venientium Hipponenses in necem
eius conpulerunt. ante haec similia de puero in laso urbe
memorantur, cuius amore spectatus longo tempore, dum ab-
euntem in litus avide sequitur, in harenam invectus expiravit.
puerum Alexander Magnus Babylone Neptunio sacerdotio
praefecit, amorem ilium numinis propitii fuisse interpreta-
tus. in eadem urbe Iaso Hegesidemus scribit et alium
puerum Hermian nomine similiter maria perequitantem , cum
repentinae procellae fluctibus exanimatus esset, relatum ,
delphinumque causa m leti fatentem non reversum in maria

 

atque in sicco ex pirasse . hoc idem et Naupacti accidisse
Theophrastus tradit. nec modus exemplorum: eadem
Amphilochi et Tarentini de pueris delphinisque narrant.
quae faciunt ut credatur, Arionem quoque citharoedicae artis,
interficere nautis in mari parantibus ad intercipiendos eius
quaestus , eblanditum uti prius caneret cithara, congregatis
cantu delphinis cum se iecisset in mare, exceptum ab uno
Taenarum in litus pervectum. 
 (9) Est provinciae Narbonensis et in Nemausiens i agro
stagnum Latera appellatum, ubi cum homine delphini socie-
tate piscantur. innumera vis mugilum stato tempore angustis
faucibus stagni in mar e erumpit observata aestus recipro-
catione. qua de causa praetendi non queunt retia, eaque 
moles ponderis nullo modo toleretur , etiamsi non sollertia
insidietur tempori. simili ratione in altum protinus ten-
dunt, quod vicino gurgite efficitur , locumque solum panden-
 d is retibus habilem effugere festinant. quod ubi animad-
vertere piscantes — concurrit autem multitudo temporis
gnara et magis etiam voluptatis huius avida — totusque
populus e litore quanto potest clamore conciet simonem in 
spectaculi eventum , celeriter delphini exaudiunt desideria
aquilonum flatu vocem prosequente, austro vero tardius ex

 

adverso referente; set tum quoque inproviso in auxilium
advolare properant. apparet acies, quae protinus disponitur
in loco, ubi coniectus est pugna e. opponunt sese ab alto
trepidosque in vada urgent: tum piscatores circumdant
retia furcisque sublevant. mugilum nihilo minus velocitas
transilit: at illos excipiunt delphini et occidisse ad praesens
contenti cibos in victoriam differunt. opere proelium fervet,
includique retibus se fortissime urgentes gaudent ac, ne id
ipsum fugam hostium stimulet, inter navigia et retia natan-
tesve homines ita sensim elabuntur, ut exitus non aperiant .
saltu, quod est alias blandissimum i is , nullus conatur evadere,
ni summittantur sibi retia. egressus protinus ante vallum
proeliatur. ita peracta captura quos interemere diripiunt.
sed enixioris operae quam in unius diei praemiuni conscii
sibi opperiuntur in posterum nec piscibus tantum, sed et
intrita panis e vino satiantur. 
 (10) Quae de eodem genere piscandi in I asio sinu
Mucianus tradit, hoc differunt, quod ultr o neque inclamati
praesto sint partesque e manibus accipiant et suum quae-
que cumba e delphinis socium habeat, quamvis noctu et ad 
faces. ipsis quoque inter se publica est societas. capto a
rege Cariae alligatoque in portu ingens reliquorum convenit

 

multitude maestitia quadam, quae posset intellegi, miseratio-
nem petens, donec dimitti rex eum iussit. quin et parvos
semper aliquis grandior comitatur ut custos, conspectique
iam sunt defunctum portantes, ne laceraretur a beluis.

(11) Delphinorum similitudinem habent qui vocantur
thursiones . distant et tristitia quidem aspectus — abest
enim illa lascivia —, maxime tamen rostris canicularum
maleficentia e adsimulati.

(12) Testudines tantae magnitudinis Indicum mare
emittit, uti singularum superficie habitabiles casas integant
atque inter insulas Rubri praecipue maris his navigent cum-
bis. capiuntur multis quidem modis, sed maxime evectae
in summa pelagi antemeridiano tempore blandito, eminente
toto dorso per tranquilla fluitantes , quae voluptas libere
spirandi in tantum fallit oblitas sui, ut solis vapore siccato
cortice non queant mergi invitaeque fluitent op p ortunae
venantium praedae. ferunt et pastum egressas noctu avi-
deque saturatas lassari atque, ut remeaverint matutino, sum-
ma in aqua obdormiscere; id prodi stertentium sonitu. turn
adnatare tacite le n iterque singulis ternos; a duobus in dor-
sum verti, a tertio laqueum inici supinae atque ita e terra
a pluribus trahi. in Phoenic i o mari haut ulla difficultate
capiuntur ultroque veniunt stato tempore anni in amnem
Eleutherum effusa multitudine. 
 
 Dentes non sunt testudini, set rostri margines acuti,
superna parte inferiorem claudente pyxidum modo. in mari
conc h yliis vivunt, tanta oris duritia, ut lapides comminuant,
in terrain egressae herbis. pariunt ova avium ovis similia
ad centena numero eaque defossa extra aquas et cooperta
 terra, pavita h ac pectore et complanata, incubant noctibus.
educunt fetus annuo spatio. quidam oculis spectandoque
ova foveri ab i is putant, feminas coitum fugere, done mas
festucam aliquam inponat aversae. Trogodytae cornigeras
habent, ut in lyra adnexis cornibus latis, sed mobilibus, quo-
rum in natando remigio se adiuvant; c h elium id vocatur,
eximiae testudinis, sed rarae. namque scopuli praeacuti
C h elonophagos terrent, Trogodytae autem, ad quos adnant ,
ut sacras adorant. sunt et terrestres, quae ob id in operibus
c h ersinae vocantur, in Africae desertis, qua parte maxime
sitientibus harenis squalent, roscido, ut creditur, umore vi-
>ventes. neque aliud ibi animal provenit.

(13) Testudinum putamina secare in laminas lectos-
que et repositoria i is vestire Carvilius Pollio instituit, pro-
digi et sagacis ad luxuriae instrumenta ingenii.

(14) Aquatilium tegumenta plura sunt. alia corio
et pil o integuntur ut vituli et hippopotami, alia corio tantum
ut delphini, cortice ut testudines, silicum duritia ut ostreae

 

et conchae, crustis ut locustae, crustis et spinis ut echini,
squamis ut pisces, aspera cute ut squatina, qua lignum et
ebora poliuntur, molli ut murenae, alia nulla ut polypi .

(15) Quae pilo vestiuntur, animal pariunt, ut pristis,
ballaena , vitulus. hic parit in terra, pecudum more secun-
das partus reddit. initu canum modo cohaeret; parit non-
numquam geminis plures, educat mammis fetum. non ante
duodecimum diem deducit in mare, ex eo subinde adsue-
faciens. interficiuntur difficulter nisi capite eliso. ipsis in
sono mugitus—unde nomen vituli—, accipiunt tamen
 disciplinam vocemque pariter et iussu populum salutant in-
condito fremitu, nomine vocati respondent. nullum animal
graviore somno premitur. pinnis, quibus in mari utuntur,
humi quoque vice pedum serpunt. pelles eorum etiam de-
tractas corpori sensum aequorum retinere tradunt semper-
que aestu maris recedente inhorrescere, praeterea dextrae
pinnae vim soporiferam inesse somnosque adlicere subditam
capiti.—

Pilo carentium duo omnino animal pariunt,
delphinus ac vipera. 
 (16) Piscium species sunt LXXIIII , praeter crustis in-
tecta, quae sunt XXX. de singulis alias dicemus; nune
enim naturae tractantur insignium.

(17) Praecipua magnitudine thynni . invenimus
 talenta XV pependisse, eiusdem caudae latitudinem duo cu-

 

bita et palmum. fiunt et in quibusdam amnium haut mi-
nores, silurus in Nilo, isox in Rheno, attilus in Pado, inertia
pinguescens ad mille aliquando libras, catenato captus hamo
nec nisi boum iugis extractus. atque hunc minimus, appel-
latus clupea , venam quandam eius in faucibus mira cupi-
dine appetens morsu exanimat. silurus grassatur, ubicum-
que est, omne animal appetens, equos innatantes saepe de-
 mergens. praecipue in Moeno Germaniae amne protelis
boum et in Danu v io mar r is extrahitur, porculo marino si-
millimus. et in Borysthene memoratur praecipua magni-
tudo, nullis ossibus spinisve intersitis, carne praedulci. in
Gange Indiae platanistas vocant, rostro delphini et cauda ,
magnitudine autem XVI cubitorum. in eodem esse Statius
Sebosus haut modico miraculo adfert vermes, branchiis
binis sex cubitorum, caeruleos, qui nomen a facie traxerunt.
his tantas esse vires, ut elephantos ad potus venientes mor-
dicus comprehensa manu eorum abstrahant. 
 (18) Th y nni mares sub ventre non habent pinnam. in-
trant e magno mari Pontum verno tempore gregatim, nec
alibi fetificant. cordyla appellatur partus, qui fetas redeuntes
in mare autumno comitatur; limosae vero aut e luto pela-
m y des incipiunt vocari et, cum annuum excessere tempus,

 

thynni. hi membratim caesi cervice et abdomine commen-
dantur atque clidio, recenti dumtaxat et tum quoque gravi
ru c tu . cetera parte plenis pulpamentis sale adservantur.
melandr y a vocantur quercus assulis similia. vilissima ex
his quae caudae proxima, quia pingui carent, probatissima
quae faucibus. at in alio pisce circa caudam exercitatissima .
pelam y des in apolectos particulatimque consectae in genera
cybiorum dispertiuntur. 
 (19) Piscium genus omne praecipua celeritate adolescit, 49
maxime in Ponto. causa multitudo amnium dulces inferen-
tium aquas. amiam vocant cuius incrementum singulis die-
bus intellegitur. cum th y nnis haec et pelam y des in Pontum
ad dulciora pabula intrant gregatim suis quaeque ducibus,
et primi omnium scombri, quibus est in aqua sulpureus co-
lor , extra qui ceteris. Hispaniae cetarias hi replent, th y nnis
non commeantibus. 
 (20) Sed in Pontum nulla intrat bestia piscibus malefica
praeter vitulos et parvos delphinos. th y nni dextera ripa 
intrant, exeunt laeva. id accidere existimatur, quia dextro
oculo plus cernant, utroque natura hebeti. est in euripo
T h racii Bospori , quo Propontis Euxino iungitur, in ipsis
Europam Asiamque separantis freti angust i is saxum miri
candoris, a vado ad summa perlucens, iuxta Calchedonem 

in iatere Asiae. huius aspectu repente territi semper ad-
versum Byzantii promunturium, ex ea causa appellatum
Aurei Cornus, praecipiti petunt agmine. itaque omnis cap-
tura Byzantii est, magna Calchedonis penuria, M passibus
medii interfluentis euripi. opperiuntur autem aquilonis
flatum , ut secundo fluctu exeant e Ponto, nec nisi intrantes
po r tum Byzantium capiuntur. bruma non vagantur; ubi-
cumque deprehensi, usque ad aequinoctium ibi hibernant.
 i idem saepe navigia velis euntia comitantes mira quadam
dulcedine per aliquot horarum spatia et passuum milia a
gubernaculis spectantur, ne tridente quidem in eos saepius
iacto territi. quidam eos, qui hoc e thynnis faciant, pom-
pilos vocant. multi in Propontide aest i vant , Pontum non
intrant; item sole a e , cum rhombi intrent, nec saepia est,
cum lolligo reperiatur ; saxatilium turdus et merula desunt,
sicut conc hy lia, cum ostreae abundent. omnia autem hiber-
nant in Aegaeo. intrantium Pontum soli non remeant tri-
chiae — Graecis enim plerisque nominibus uti par erit,
quando aliis atque aliis e o sdem diversi appellavere tractus—,
 sed hi soli in Histrum [mare] subeunt et ex eo subterraneis
eius venis in IIadriaticum mare defluunt, itaque et illic de-
scendentes nec umquam subeuntes e mari visuntur. 
 Th y nnorum captura est a vergiliarum exortu ad arcturi

 

occasum. reliquo tempore hiberno latent in gurgitibus imis,
nisi tepore aliquo evocati aut pleniluniis. pinguescunt et in
tantum, ut dehiscant. vita longissima i is bienni . 
 (21) Animal est parvum scorpionis effigie, aranei magni-
tudine. hoc se et th y nno et ei qui gladius vocatur, crebro
delphini magnitudine m excedenti, sub pinna adfigit aculeo
tantoque infestat dolore, ut in naves saepenumero exiliant.
quod et alias faciunt aliorum vim timentes mugiles maxime,
tam praecipuae velocitatis, ut transversa navigia interim
superiac i ant .

(22) Sunt et in hac parte naturae auguria, sunt et
piscibus praescita. Siculo bello ambulante in litore Augusto
piscis e mari ad pedes eius exilivit , quo argumento vates
respondere, Neptunum patrem adoptante tum sibi Sexto
Pompeio — tanta erat navalis rei gloria —, sub pedibus
Caesaris futuros qui maria tempore illo tenerent. 
 (23) Piscium feminae maiores quam mares. in quodam
genere omnino non sunt mares, sicut er y thinis et c h an n is ;
omnes enim ovis gravidae capiuntur. vagantur gregatim fere
cuiusque generis squamosi. capiuntur ante solis ortum:
tum maxime piscium fallitur visus. noctibus quies , set in-

 

lustribus aeque quam die cernunt. aiunt et si teratur gur-
ges interesse capturae; itaque plures secundo tractu capi
quam primo. gustu olei maxime, dein modicis imbribus
gaudent alunturque. quipped et harundines, quamvis in pa-
lude prognatae , non tamen sine imbre adolescunt, et alias
ubicumque pisces in eadem aqua adsidui , si non adfluat ,
exanimantur. 
 (24) Praegelidam hiemem omnes sentiunt, sed maxime
qui lapidem in capite habere existimantur, ut lupi, chromis ,
sciaena , p h agri . cum asperae hiemes fuere, multi caeci
capiuntur. itaque his mensibus iacent speluncis conditi,
sicut in genere terrestrium retulimus, maxime hippurus et 
coracini, hieme non capti praeterquam statis diebus paucis
et isdem semper, item murena et orphus, conger, percae et
saxatiles omnes. terra quidem, hoc est vado maris excavate,
condi per hiemes torpedinem, ps et tam , soleam tradunt. 
 (25) Quidam rursus aestus inpatientia mediis fervoribus
sexagenis diebus latent, ut glaucus, aselli, auratae. fluvia-
tilium silurus caniculae exortu sideratur, et alias semper 
fulgure sopitur; hoc et in maria accidere cyprino putant. et
alioqui totum mare sentit exortum eius sideris, quod maxime

 

in Bosporo apparet . alga enim et pisces superferuntur,
 omniaque ab imo versa.

(26) Mugilum natura ridetur in metu capite abs-
condito totos se occultari credentium. isdem tam incauta 
sal a citas , ut in Phoenice et in Narbonensi provincia coitus 
tempore e vivariis marem linea longinqua per os ad bran-
c h ias religata emissum in mare eademque linea retractum
feminae sequantur ad litus rursusque feminam mares partus
tempore. 
 (27) Apud antiquos piscium nobilissimus habitus aci-
penser, unus omnium squamis ad os versis contra quam
in nando meant, nullo nunc in honore est, quod e quidem 
miror , cum sit rarus inventu. quidam eum elopem vocant. 
 (28) Postea praecipuam auctoritatem fuisse lupo et
asellis Nepos Cornelius et Laberius poeta mimorum
tradidere. luporum laudatissimi qui appellantur lanati a
candore mollitiaque carnis. asellorum duo genera, call a ri ae 
minores et bacchi , qui non nisi in alto capiuntur, ideo prae-
lati prioribus. at in lupis in amne capti praeferuntur. 
 (29) Nunc principatus scaro datur, qui solus piscium
dicitur ruminare herbisque vesci atque non aliis piscibus,

 

Carpathio maxime mari frequens. promunturium Troadis
 Lectum numquam sponte transit . inde advectos Tiberio
Claudio principe Optatus e libert i s e ius praefectus classis
inter Ostiensem et Campaniae oram sparsos disseminavit,
quinquennio fere cura adhibita, ut capti redderentur mari.
 postea frequentes inveniuntur Italiae litore , non antea ibi
capti, admovetque sibi gula sapores piscibus satis et novum
incolam mari dedit, ne quis peregrinas aves Romae parere
miretur. proxima est mensa i ecori dumtaxat mustelarum,
quas, mirum dictu, inter Alpis quoque lacus Raetiae Bri-
gantinus aemulas marinis generat. 
 (30) Ex reliqua nobilitate et gratia maxima est et co-
pia mullis , sicut magnitude modica, binasque libras ponderis
raro admodum exuperant nec in vivariis piscinisque cre-
scunt. septentrionalis tantum hos et proxima occidentis parte
gignit oceanus. cetero genera eorum plura; nam et alga
vescuntur et ostreis et limo et aliorum piscium carne, et
 barba gemina insigniuntur inferiori labro. lutarium ex iis
vilissimi generis appellant; hunc semper comitatur sargus
nomine alius piscis et caenum fodiente eo excitatum devorat
pabulum. nec litorar i is gratia. laudatissimi conch y lium
sapiunt. nomen iis Fenestella a colore mulleorum calcia-
mentorum datum putat . pariunt ter annis ; certe totiens

 

fetura apparet. mullum expirantem versicolori quadam et
numerosa varietate spectari proceres gulae narrant, ruben-
tium squamarum multiplici mutatione pallescentem, utique 
si vitro spectetur inclusus. M . Apicius, ad omne luxus in-
genium n a t us , in sociorum garo — nam ea quoque res co-
gnomen invenit— necari eos praecellens putavit atque e
 iecore eorum allecem excogitare. 
 (31) Provocavit — id enim est facilius dixisse quam
quis vicerit — Asinius Celer e consularibus hoc pisce prodi-
g o s omnes Gaio principe unum mercatus HS VIII mullum .
quae reputatio aufert traversum animum ad contemplationem
eorum, qui in conquestione luxus coquos emi singulos pluris 
quam equos quiritabant . at nunc coci trium horum pretiis
parantur et coquorum pisces, nullusque prope iam mortalis 
aestimatur pluris quam qui peritissime censum domini
mergit.

mullum LXXX librarum in mari Rubro cap-
tum Licinius Mucianus prodidit, quanti mercatura eum 
luxuria suburbanis litoribus inventum? 
 
 (32) Est et haec natura, ut alii alibi pisces principatum
optineant, coracinus in Aegypto, z a eus , idem faber appellatus,
Gadibus, circa Ebusum salpa, obscenus alibi et qui nusquam
percoqui possit nisi ferula verberatus; in Aquitania salmo
fluviatilis marinis omnibus praefertur. 
 (33) Piscium alii branc h ias multiplices habent, alii sim-
plices, alii duplices. his aquam emittunt acceptam ore .
senectutis indicium squamarum duritia, quae non sunt om-
nibus similes. duo lacus Italiae in radicibus Alpium Larius
et Verbannus appellantur, in quibus pisces omnibus annis
vergiliarum ortu existunt squamis conspicui crebris atque
praeacutis, clavorum caligarium effi g ie , nec amplius quam
circa e u m mensem visuntur.

(34) Miratur et Arcadia suum exocoetum, appel-
latum ab eo quod in siccum somni causa exeat. circa Cli-
torium vocalis hic traditur et sine branchiis, idem aliquis
Adonis dictus. 
 (35) Exeunt in terram et qui marini mures vocantur
et polypi et murenae, quin et in Indiae fluminibus certum
genus piscium ac deinde resilit. nam in stagna et amnes
transeun d i plerisque evidens ratio est, ut tutos fetus edant,
quia non sint ibi qui devorent partus fluctusque minus sae-
viant. has intellegi ab i is causas servarique temporum vi c es 

magis miretur, si quis reputet quoto cuique hominum nosci
uberrimam esse capturam sole transeunte piscium signum.

(36) Marinorum alii sunt plani, ut rhombi , soleae
ac passeres, qui ab rhombis situ tantum corporum differunt—
dexter hic resupinatis est illis, passeri laevus —, alii longi,
ut murena, conger . (37) ideo pinnarum quoque fiunt discri-
mina, quae pedum vice sunt datae piscibus, nullis supra qua-
ternas, quibusdam binae , aliquis nullae. in Fucino tantum
lacu piscis est qui octonis pinnis natat. binae omnino longis
 e t lubricis , ut anguillis et congris, allis nullae, ut murenis,
quibus nec branchiae. haec omnia flexuoso corporum in-
pulsu ita mari utuntur, ut serpentes terra , e t in sicco quo-
que repunt; ideo etiam vivaciora talia. et e planis aliqua 
non habent pinnas, ut pastinacae — ipsa enim latitudine
natant — et quae mollia appellantur, ut polypi, quoniam
pedes illis pinnarum vicem praestant.

(38) Anguillae octonis vivunt annis. durant et sine
aqua, quin is et senis diebus aquilone spirante, austro pau-
 cioribus.... a n t hieme , eadem in exigua aqua non tolerant

 

neque in turbida. ideo circa vergilias maxime capiuntur
fluminibus tum praecipue turbidis. pascuntur noctibus. exa-
nimes piscium solae non fluitant.

lacus est Italiae Be-
nacus in Veronensi agro Mincium amnem tramittens , ad cuius
emersus annuo tempore, Octobri fere mense, autumnali si- 5
dere, ut palam est, hiemato lacu, fluctibus glomeratae vol-
vuntur in tantum mirabili multitudine, ut in excipulis eius
fluminis ob hoc ipsum fabricatis singulorum milium reperi-
antur globi.

(39) Murena quocumque mense parit, cum ceteri
pisces stato pariant. ova eius citissime crescunt. in sicca 
litora elapsas vulgus coitu serpentium impleri putat. Ari-
stoteles zmyrum vocat marem qui generet; discrimen esse
quod murena varia et infirma sit, zmvrus unicolor et ro-
bustus dentesque et extra os habeat. in Gallia septentrio-
nali murenis omnibus dextera in maxilla septenae maculae
ad formam septentrionis aureo colore fulgent, dumtaxat vi-
ventibus, pariterque cum anima extinguuntur. invenit in
hoc animali documenta saevitiae Vedius Pollio, eques R omanus 
ex amicis Divi Augusti, vivariis earum inmergens
damnata mancipia, non tamquam ad hoc feris terrarum non 
sufficientibus, sed quia in alio genere totum pariter homi-
 nem distrahi spectare non poterat. ferunt aceti gustu prae-
cipue eas in rabiem agi. tenuissimum iis tergus , contra

 

anguillis crassius , eoque verberari solitos tradit Verrius
praetextatos et ob id multam iis dici non institut u m .

(40) Planorum piscium alterum est genus, quod pro
spina cartilaginem habet , ut ra i ae , pastinacae, squatinae,
torpedo et quos bovis, lamiae, aquilae, ranae nominibus
Graeci appellant. quo in numero sunt squali quoque, quam-
 vis non plani. haec Graece in universum σελάχη appellavit
Aristoteles primus hoc nomine i is inposito . nos distin-
guere non possumus , nisi si cartilagin e a appellare libeat.
omnia autem carnivora sunt talia et supina vescuntur, ut in
delphinis diximus, et cum ceteri pisces ova pariant, hoc
genus solum, ut ea quae cete appellant, animal parit, excepta
quam ranam vocant.

(41) Est parvus admodum piscis adsuetus petris,
echeneis appellatus. hoc carinis adhaerente naves tardius
ire creduntur, inde nomine inposito. quam ob causam ama-
toriis quoque veneficiis infamis est et iudiciorum ac litium
mora, quae crimina una laude pensat fluxus gravidarum
utero sistens partusque continens ad puerperium. in cibos
 tamen non admittitur . pedes eum habere arbitrantur, Ari-
 stoteles ... it apposita pinnarum similitudine. Mucianus
muricem esse latiorem purpura, neque aspero neque ro-

 

tundo ore neque in angulos prodeunte rostro, sed sic ut 
concha utroque latere sese colligente. quibus inhaerentibus
plenam venti stetisse navem Periandri portantem , ut castra-
rentur, nobiles puer os ; conchas, quae id praestiterint, apud
 C nidiorum Venerem coli. Trebius Niger pedalem esse
et crassitudine quinque digitorum, naves morari; praeterea
hanc esse vim eius adservati in sale, ut aurum, quod deci-
derit in altissimos puteos, admotus extrahat .

(42) Mutant colorem candidum menae et fiunt
aestate nigriores. mutat et phycis, reliquo tempore candida,
vere varia. eadem piscium sola nidificat ex alga atque in
nido parit.

(43) Volat sane perquam similis volucri hirundo , item
miluus , subit in summa maria piscis ex argumento
appellatus lucerna, linguaque ignea per os exerta tranquillis 
noctibus relucet. attollit e mari sesquipedanea fere cornua 
quae ab iis nomen traxit. rursus draco marinus, captus at-
que inmissus in harenam, cavernam sibi rostro mira celeri-
tate excavat.

(44) Piscium sanguine carent de quibus dicemus.
sunt autem tria genera: primum quae mollia appellantur,

 

dein contecta crustis tenuibus, postremo testis conclusa
duris. mollia sunt lolligo, saepia, polypus et cetera generis
eius. his caput inter pedes et ventrem, pediculi octoni om-
nibus. saepiae et lolligini pedes duo ex his longissimi et
asperi, quibus ad ora admovent cibos et in fluctu se velut 
ancoris stabiliunt, cetera cirri, quibus venantur .

(45) Lolligo etiam volitat extra aquam se efferens,
quod et pectunculi faciunt, sagittae modo.— Saepiarum
generi mares varii et nigriores constantiaeque maioris.
percussae tridente feminae auxiliantur, at femina icto mare
fugit. ambo autem, ubi sensere se adprehendi, effuso atra-
mento, quod pro sanguine i is est, infuscata aqua abscon-
duntur. 
 (46) Polyporum multa genera. terreni maiores quam
pelagii . omnibus bra c chiis ut pedibus ac manibus utuntur,
cauda vero, quae est bisulca et acuta, in coitu. et polypis
fistula in dorso, qua tramittunt mare, eamque modo in dex-
teram partem, modo in sinistram transferunt. natant obli-
qui in caput, quod praedurum est sufflatione viventibus.
cetero per bracchia velut acetabulis dispersis haustu quo-
dam adhaerescunt ; tenent supini, ut avelli non queant. vada

 

non adprehendunt, et grandibus minor tenacitas. soli mol-
lium in siccum exeunt, dumtaxat asperum; levitatem odere.
 vescuntur conchyliorum carne, quorum conchas conplexu 
crinium frangunt; itaque praeiacentibus testis cubile eorum
deprehenditur. et cum alioqui brutum habeatur animal, ut
quod ad manum hominis adnatet , in re quodammodo fami-
liari callet. omnia in domum conportat, dein putamina 
erosa carne egerit adnatantesque pisciculos ad ea venatur.
 colorem mutat ad similitudinem loci, et maxime in metu.
ipsum bracchia sua rodere falsa opinio est — id enim a
congris evenit ei —, sed renasci, sicut colotis et lacertis
caudas , haut falsum. 
 (47) Inter praecipua autem miracula est qui vocatur
nautilos, ab aliis pompilos. supinus in summa aequorum
pervenit, ita se paulatim adsubrigens , ut emissa omni per
fistulam aqua velut exoneratus sentina facile naviget. postea
prima duo bracchia retorquens membranam inter illa mirae
tenuitatis extendit, qua velificante in aura, ceteris subremi-
gans bracchiis, media se cauda ut gubernaculo regit . ita
vadit alto Liburnicarum gaudens imagine, si quid pavoris
interveniat, hausta se mergens aqua.

(48) Polyporum generis est oz a ena dicta a gravi
capitis odore, ob hoc maxime murenis eam consectantibus . 
 
 Polypi binis mensibus conduntur. ultra bimatum non
vivunt. pereunt autem tabe semper, feminae celerius et
fere a partu. 
 Non sunt praetereunda et L. Lucullo proconsule Baeti-
cae conperta de polypis, quae Trebius Niger e comitibus
eius prodidit: avidissimos esse concharum, illas ad tactum
conprimi, praecidentes bracchia eorum, ultroque escam ex
praedante capere. carent conchae visu omnique sensu alio
quam cibi et periculi. insidiantur ergo polypi apertis in-
positoque lapillo extra corpus, ne palpitatu eiciatur : ita se-
curi grassantur extrahuntque carnes. illae se contrahunt,
sed frustra, discuneatae. tanta sollertia animalium hebetissi-
mis quoque est. praeterea negat ullum atrocius esse animal
ad conficiendum hominem in aqua . luctatur enim conplexu
et sorbet acetabulis ac numeroso suctu trahit, cum in nau-
fragos urinantesve impetum cepit. sed si invertatur, elan-
guescit vis; exporrigunt enim se resupinati. cetera, quae
idem retulit, monstro propiora possunt videri. Carteiae in
cet a r i is adsuetus exire e mari in lacus eorum apertos atque
ibi salsamenta populari — mire omnibus marinis expetenti-
bus odorem quoque eorum, qua de causa et nassis inlinun-
tur -, convertit in se custodum indignationem adsiduitate
furti inmodica m . saepes erant obiectae, sed has transcende-
bat per arborem nec deprehendi potuit nisi canum saga-

 

citate. hi redeuntem circumvasere noctu, concitique custodes
expavere novitatem. primum omnium magnitude inaudita
erat, dein colos muria obliti, odore diri. quis ibi polypum
exspectasset aut ita cognosceret? cum monstro dimicare
sibi videbantur. namque et adflatu terribili canes agebat ,
nunc extremis crinibus flagellatos, nunc robustioribus bra c -
chiis clavarum modo incussos, aegreque multis tridentibus
confici potuit. ostendere Lucullo caput eius, dolii magnitu-
dine, amphorarum XV capax, atque, ut ipsius Trebi verbis
utar, barbas, quas vix utroque bracchio conplecti
esset, clavarum modo torosas, longas pedum XXX,
acetabulis sive caliculis urnalibus pelvium modo,
dentes magnitudini respondentes. reliquiae adser-
vatae miraculo pependere pondo DCC . saepias quoque et
lolligines eiusdem magnitudinis expulsas in litus illud idem 
actor est. in nostro mari lolligines quinum cubitorum
capiuntur, saepiae binum. neque his bimatu longior vita. 
 (49) Navigeram similitudinem et aliam in Propontide
visam sibi prodidit Mucianus: concham esse acatii modo
carinatam, inflexa puppe, prora rostrata. in hanc condi 
nauplium, animal saepiae simile , ludendi societate sola. duo-
bus hoc fieri generibus: tranquillo enim vectorem demissis 
palmulis ferire ut remis; si vero flatus invitet , easdem in
usu m gubernaculi porrigi pandique buccarum sinus aurae.
huius voluptatem esse ut ferat, illius ut regat, simulque eam

 

descendere in duo sensu carentia, nisi forte tristi — id
etenim constat — omine navigantium humana calamitas in
causa est. 
 (50) Locustae crusta fragili muniuntur in eo genere
quod caret sanguine. latent mensibus quinis. similiter
cancri, qui eodem tempore occultantur, et ambo veris prin-
cipio senectutem anguium more exuunt renovatione tergorum.
cetera in undis natant, locustae reptantium modo fluitant,
si nullus ingruat metus, recto meatu, cornibus, quae sunt
propria rotunditate praepilata, ad latera porrectis; isdem
erectis in pavore oblique in latera procedunt. cornibus
inter se dimicant. unum hoc animalium, nisi vivum ferventi
aqua incoquatur, fluida came non habet callum.

vivunt
petrosis locis, cancri mollibus. hieme aprica litora sectan-
tur, aestate in opaca gurgitum recedunt. omnia eius generis
hieme laeduntur, autumno et vere pinguescunt et plenilunio
magis, quia nocte s sidus tepido fulgore mitificat. 
 (51) Cancrorum genera cara b i , astaci , m a eae , pa g uri ,
Heracleotici, leones et alia ignobiliora. cara b i cauda a ce-
teris cancris distant. in Phoenice hippoe voca n tur , tantae
velocitatis, ut consequi non sit . cancris vita longa, pedes
octoni, omnes in obliqu um flexi. feminae primus pes du-

 

plex, mari simplex. praeterea bina bracchia denticulatis
forcipibus . superior pars in primoribus his movetur, infe-
riore inmobili. dexterum bracchium omnibus maius. uni-
versi aliquando congregantur. os Ponti evincere non valent;
quam ob rem egressi circumeunt apparetque tritum iter. 5
pinotheras vocatur minimus ex omni 
genere, ideo op p ortu-
nus iniuriae. huic sollertia est inanium ostrearum testis
se condere et, cum adcreverit, migrare in capaciores. can-
cri in pavore et retrorsi pari velocitate redeunt. dimicant
inter se ut arietes adversis cornibus incursantes. contra
serpentium ictus medentur. sole cancri signum transeunte 
et ipsorum, cum exanimati sint, corpus transfigurari in
scorpiones narratur in sicco. ex eodem genere sunt echini,
quibus spinae pro pedibus. ingredi est iis in orbem volvi,
itaque detritis saepe aculeis inveniuntur. ex his echino-
metrae appellantur quorum spinae longissimae, calyces minimi . nec omnibus idem vitreus color , circa Toronen 
candidi nascuntur, spina parva. ova omnium amara, quina
numero. ora in medio corpore in terram versa . tradunt
saevitiam maris praesagire eos correptisque opperiri lapillis,
mobilitatem pondere stabilientes; nolunt volutatione spinas
atterere. quod ubi videre nautici, statim pluribus ancoris 
navigia infrenant.

In eodem genere cocleae aquatiles terrestresque, 
exerentes se domicilio binaque ceu cornua protendentes
contrahentesque, oculis carent, itaque corniculis praetemp-
tant iter.

pectines in mari ex eodem genere habentur,
reconditi et ipsi magnis frigoribus ac magnis aestibus , un-
guesque velut igne lucentes in tenebris, etiam in ore man-
dentium. 
 (52) Firmioris iam testae murices et concharum genera,
in quibus magna ludentis naturae varietas. tot colorum
differentiae, tot figurae plans, concavis, longis, lunatis, in
orbem circumactis, dimidio orbe caesis, in dorsum elatis,
levibus, rugatis, denticulatis, striatis, vertice muricatim in-
torto, margine in mucronem emisso, foris effuso, intus re-
plicato, iam distinctione virgulata, crinita, crispa, can al icu-
latim , pectinatim divisa , imbr i catim undata, cancellatim 
reticulata, in obliquum , in rectum e x pansa , d ensata , por-
recta, sinuata, brevi nodo ligatis, toto latere conexis, ad
plausum apertis , ad bucinum recurvis. navigant ex iis Ve-
neriae praebentesque concavam s u i partem et aurae oppo-
nentes per summa aequorum velificant. saliunt pectines et
extra volitant seque et ipsi carinant.

(53) Sed quid haec tam parva commemoro, cum
populatio morum atque luxuria non aliunde maior quam e
concharum genere proveniat? iam quidem ex tota rerum

 

natura damnosissimum ventri mare est tot modis, tot mensis,
tot piscium saporibus, quis pretia capientium periculo fiunt.

sed quota haec portio est reputantibus purpuras, con-
ch y lia , margaritas ! parum scilicet fuerat in gulas condi
maria, nisi manibus, auribus, capite totoque corpore a fe-
minis iuxta virisque gestarentur. quid mari cum vestibus,
quid undis fluctibusque cum vellere? non recte recipit
haec nos rerum natura nisi nudos? esto, sit tanta ventri
cum eo societas: quid tergori? parum est , nisi qui vescimur
periculis etiam vestiamur? adeo per totum corpus anima 
hominis quaesita maxime placent . 
 (54) Principium ergo columenque omnium rerum pretii
margaritae tenent. Indicus maxime has mittit oceanus inter
illas beluas tales tantasque, quas diximus, per tot maria 
venientes, tam longo terrarum tractu et tantis solis ardori-
bus. atque Indis quoque in insulas petuntur et admodum
paucas. fertilissima est Taprobane et Stoidis , ut diximus
in circuitu mundi, item Perimula , promunturium Indiae. 
praecipue autem laudantur circa Arabiam in Persico sinu 
maris Rubri. 
 Origo atque genitura conchae s un t , haut multum ostrea-
rum conchis different e s . has ubi genitalis anni stimulant
hora, pandentes se quadam oscitatione impleri roscido con-
ceptu tradunt, gravidas postea eniti , partumque concharum

 

esse margaritas pro qualitate roris accepti. si purus in-
fluxerit, candorem conspici; si vero turbidus, et fetum sor-
descere ; eundem pallere caelo minante. conceptum ex eo
quippe constare, caelique iis maiorem societatem esse quam
maris: inde nubilum trahi colorem aut pro claritate matu-
tina serenum. sitempestive satientur, grandescere et partus;
si fulguret , conprimi conchas ac pro ieiunii modo minui;
si vero etiam tonuerit, pavidas ac repente conpressas quae
vocant physemata efficere, specie modo inani inflata sine
corpore; hos esse concharum abortus. sani quidem partus
multiplici constant cute, non inproprie callum ut existimari
corporis possit. itaque et purgantur a peritis. miror ipso
tantum eas caelo gaudere, sole rufescere candoremque per-.
dere ut corpus humanum. quare praecipuum custodiunt
pelagiae , altius mersac quam ut penetrent radii. flavescunt
tamen et illae senecta rugisque torpescunt , nec nisi in iu-
venta constat ille qui quaeritur vigor . c rassescunt etiam in
senecta conchisque adhaerescunt nec his evelli queunt nisi
lima. quibus una tantum est facies et ab ea rotunditas,
aversis planities, ob id tympania nominantur. cohaerentes
videmus in conchis hac dote unguenta circumferentibus.
cetero in aqua mollis unio, exemptus protinus durescit. 
 (55) Concha ipsa, cum manum vidit , conprimit sese
operitque opes suas, gnara propter illas se peti, manumque,
Si praeveniat, acie sua abscidat , nulla iustiore poena, et aliis
munita suppliciis, quippe inter scopulos maior pars invenitur,

 

in alto quoque comitanti b us marinis canibus, nec tamen
aures feminarum arcentur. quidam tradunt sicut apibus,
ita concharum examinibus singulas magnitudine et vetustate
praecipuas esse veluti duces, mirae ad cavendum sollertiae.
has urinantium cura peti, illis captis facile ceteras palantes 
retibus includi, multo deinde obrutas sale in vasis fictilibus;
rosa came omni nucleos quosdam corporum, hoc est uni-
ones, decidere in ima. 
 (56) Vsu atteri non dubium est coloremque indiligentia
mutare . dos omnis in candore, magnitudine, orbe, levore ,
pondere, haut promptis rebus in tantum, ut nulli duo re-
periantur indiscreti: unde nomen unionum Romanae scilicet
inposuere deliciae, nam id apud Graecos non est, ne apud
barbaros quidem , inventores rei eius , aliud quam margaritae.
et in candore ipso magna differentia: clarior in Rubro mari
repertis , in Indico specularium lapidum squamas adsimula n t ,
alias magnitudine praecellentes . summa laus coloris est exa-
luminatos vocari. et procerioribus sua gratia est. elenchos 
appellant fastigata longitudine alabastrorum figura in pleni-
ore m orbe m desinentes. hos digitis suspendere et binos ac
ternos auribus feminarum gloria est, subeuntque luxuriae

 

eius nomina exte rn a , exquisita perdito nepotatu, si qui-
dem, cum id fecere, crotalia appellant, ceu sono quoque
gaudeant et collis u ipso margaritarum; cupiuntque iam et
pauperes, lictorem feminae in publico unionem esse dicti-
tantes. quin et pedibus, nec crepidarum tantum obstragulis ,
set totis socculis addunt. neque enim gestare iam marga-
ritas, nisi calcent ac per uniones etiam ambulent, satis est. 
 In nostro mari reperiri solebant crebrius circa Bosporum
Thracium, rufi ac parvi in conchis quas myas appellant.
at in Acarnania quae vocatur pina gignit, quo apparet non
uno conchae genere nasci. namque et Iuba tradit Arabicis
concham esse simile m pectini insecto, hirsutam echinorum
modo, ipsum unionem in carne grandini similem . conchae
non tales ad nos adferuntur. nec in Acarnania autem lau-
datireperiuntur, enormes et feri colorisque marmorei. me-
liores circa Actium, sed et hi parvi, et in Mauretaniae mari-
timis. Alexander polyhistor et Sudines senescere eos
putant coloremque expirare. 
 (57) F ir m um corpus esse manifestum est, quod nullo
lapsu franguntur. non autem semper in media carne re-
periuntur, sed aliis atque aliis locis, vidimusque iam in
extremis etiam marginibus velut e concha exeuntes et in
quibusdam quaternos quinosque. pondus ad hoc aevi sem-

 

unciae pauci singulis scripulis excessere. in Britannia par-
vos atque decolores nasci certum est, quoniam Divus Iulius
thoracem, quem Veneri Genetrici in templo eius dicavit, ex
Britannicis margaritis factum voluerit intellegi. 
 (58) Lolliam Paulinam, quae fruit Gai principis matrona,
ne serio quidem aut sollemni caerimoniarum aliquo ap-
paratu, sed mediocrium etiam sponsalium cena, vidi sma-
ragdis margaritisque opertam, alterno text u fulgentibus toto
capite , crinibus [spira], auribus, collo [monilibus] , digitis.
qu a e summa quadringentiens HS colligebat, ipsa confestim
parata mancupationem tabulis probare. nec dona prodigi
principis fuerant, sed avitae opes, provinciarum scilicet spo-
liis partae. hic est rapinarum exitus, hoc fuit quare M. 
Lollius infamatus regum muneribus in toto oriente interdicta
amicitia a G aio Caesare August i filio venenum biberet , ut
neptis eius quadringentiens HS operta spectaretur ad lu-
cernas! computet nunc aliquis ex altera parte quantum
Curius aut Fabricius in triumphis tulerint, imaginetur illo-
rum fercula, ex altera parte Lolliam, unam imperii mulier-
culam, accubantem: non illos curru detractos quam in hoc
vicisse malit ? nec haec summa luxuriae exempla sunt. duo
fuere maximi uniones per omne aevum; utrumque possedit
Cleopatra, Aegypti reginarum novissima, per manus orientis
regum sibi traditos. haec, cum exquisitis cotidie Antonius
saginaretur epulis, superbo simul ac procaci fastu, ut regina
meretrix lautitiam eius omnem apparatumque obtrectans,

 

quaerente eo, quid adstrui magnificentiae posset , respondit
una se cena centiens HS absumpturam . cupiebat discere
Antonius, sed fieri posse non arbitrabatur. ergo sponsio-
nibus factis postero die, quo iudicium agebatur, magnificam
alias cenam, ne dies periret, sed cotidianam , Antonio ap-
posuit inridenti computationemque expostulanti. at illa co-
rollarium id esse et consumpturam eam cenam taxationem
confirmans solamque se centiens HS cenaturam, inferri
mensam secundam iussit. ex praecepto ministri unum tan-
tum vas ante eam posuere aceti, cuius asperitas visque in
tabem margaritas resolvit. gerebat auribus cum maxime
singulare illud et vere unicum naturae opus. itaque expec-
tante Antonio, quidnam esset actura, detractum alterum
mersit ac liquefactum obsorbuit . iniecit alteri manum L.
Plancus, index sponsionis eius, eum quoque parante simili
modo absumere, victumque Antonium pronuntiavit omine
rato. comitatur fama unionis eius parem, capta illa tantae
quaestionis victrice regina, dissectum, ut esset in utrisque 
Veneris auribus Romae in Pantheo dimidia eorum cena.
 (59) non ferent hanc palmam spoliabunturque etiam luxu-
riae gloria. prior id fecerat Romae in unionibus magnae
taxationis Clodius, tragoedi Aesopi filius, relictus ab eo in
amplis opibus heres, ne triumviratu suo nimis superbiat 
Antonius paene histrioni comparatus et quidem nulla spon-

 

sione ad hoc producto (quo magis regium fiat), sed ut ex-
periretur in gloria m palati, quidnam saperent margaritae .
atque ut mire placuere, ne solus hoc sciret, singulos uniones
convivis quoque absorbendos dedit. 
 Romae in promiscuum ac frequentem usum venisse
Alexandria in dicionem redacta , primum autem coepisse
circa Sullana tempora minutas et viles Fenestella tradit,
manifesto errore, cum Aelius Stilo circa lugurthinum 
bellum unionum nomen inponi cum maxime grandibus mar-
garitis prodat. 
 (60) Et hoc tamen aeternae prope possessionis est; se-
quitur heredem, in mancipatum venit ut praedium aliquod:
conchylia et purpuras omnis hora atterit, quibus eadem
mater luxuria paria paene et margaritis pretia fecit.

Purpurae vivunt annis plurimum septenis. latent
sicut murices circa canis ortum tricenis diebus. congre-
gantur verno tempore mutuoque attritu lentorem cuiusdam
cerae salivant. simili modo et murices, sed purpurae florem
ilium tinguendis expetitum vestibus in mediis habent fauci-
bus. liquoris hic minimi est candida vena, unde pretiosus
ille bibitur nigrantis rosae colore sublucens; reliquum cor-

 

pus sterile. vivas capere contendunt, quia cum vita sucum
eum evomunt. et maioribus quidem purpuris detracta con-
cha auferunt, minores cum te st a vi v as frangunt, ita demum
eum expuentes . Tyri praecipuus hic Asiae, Meninge Africae
et Gaetulo litore oceani, in Laconica Europae. fasces h u ic 
securesque Romanae viam faciunt, idemque pro maiestate
pueritiae est, distinguit ab equite curiam, dis advocatur
placandis omnemque vestem inluminat, in triumphali mis-
cetur auro. quapropter excusata et purpurae sit insania.
sed unde conc hy liis pretia, quis virus grave in fuco, color
austerus in glauco et irascenti similis mari? 
 Lingua purpurae longitudine digitali, qua pascitur per-
forando reliqua conchylia: tanta duritia aculeo est. aquae 
dulcedine necantur et sicubi flumen inmergitur; alioqui
captae et diebus quinquagenis vivunt saliva sua. conchae
omnes celerrime crescunt, praecipue purpurae: anno magni-
tudinem implent. 
 (61) Quod si hactenus transcurrat expositio, fraudatam 
profecto se luxuria credat nosque indiligentiae damnet.
quam ob rem persequemur etiam officinas, ut , tamquam in
victu frugum noscitur ratio, sic omnes qui istis gaudent in 
praemio vitae suae calleant. concharum ad purpuras et
conch y lia — eadem enim est materia, sed distat tempera-
mento — duo sunt genera: bucinum minor concha ad si-
militudinem eius qua bucini sonus editur — unde et causa

 

nomini —, rotunditate oris in margine incisa; alterum pur-
pura vocatur canaliculato procurrente rostro et canaliculi 
latere introrsus tubulato , qua proseratur lingua. praeterea
clavatum est ad turbinem usque aculeis in orbem septenis
fere, qui non sunt bucino, sed utrisque orb e s totidem, quot 5
habeant annos. bucinum non nisi petris adhaeret circaque
scopulos legitur.

Purpurae nomine alio pelagiae vocantur. earum
genera plura pabulo et solo discreta: lutense putre limo et
algense nutritum alga , vilissimum utrumque. melius taeni-
ense in taeniis maris collectum, hoc quoque tamen etiam-
num levius atque dilutius. ca l cule n se appellatur a calculo
 in mari , mire aptum conch y liis, et longe optimum purpuris
dialu t ense , id est vario soli genere pastum. capiuntur autem
purpurae parvulis rarisque textu veluti nassis in alto iactis.
inest his esca, clusiles mordacesque conchae, ceu mitulos 
videmus. has semineces, sed redditas mari avido hiatu re-
vivescentes , appetunt purpurae porrectisque linguis infestant.
at illae aculeo exstimulatae claudunt sese conprimuntque
mordentia. ita pendentes aviditate sua purpurae tolluntur.

(62) Capi eas post canis ortum ant ante vernum

 

tempus utilissimum, quoniam, curl cerificavere, flux o s ha-
bent sucos. sed id tinguentium
ma vertatur in eo. eximitur postea vena quam diximus, cui 
addi salem necessarium, sextarios ferme centenas in libras;
macerari triduo iustum, quippe tanto maior vis, quanto re-
centior, fervere in plumbo, singulasque amphoras [centenas ]
aqu a e , quingentenas medicaminis libras aequa l i ac modico
vapore torreri et ideo longinquae fornacis cuniculo. ita
despumatis subinde carnibus, quas adhaesisse venis necesse
est, decimo ferme die liquata cortina vellus el u triatum mer-
gitur in experimentum et, donec spei satis fiat, uritur liquor.
rubens color nigrante deterior. quinis lana potat horisrur-
susque mergitur carminata, donec omnem ebibat saniem.
bucinum per se damnatur, quoniam fucum remittit: pelagio
ad modum alligatur nimiaeque eius nigritiae dat austeritatem
illam nitoremque qui quaeritur cocci. ita permixtis viribus
alterum altero excitatur aut adstringitur. summa medica-
minum in libras ... vellerum bucini ducenae e t e pela g io 
CXI . ita fit amethysti colos eximius ille. at Tyrius pelagio
primum satiatur inmatura viridique cortina, mox permutatur
in bucino. laus ei summa in colore sanguinis concreti, ni-
gricans aspectu idemque suspectu refulgens. unde et Ho-
mero purpureus dicitur sanguis.

(63) Purpurae usum Romae semper fuisse video,

 

sed Romulo in trabea. nam toga praetexta et latiore clavo
Tullum Hostilium e regibus primum usum Etruscis devictis
satis constat. Nepos Cornelius, qui Divi Augusti princi-
patu obiit : Me, inquit, iuvene violacea purpura vige-
bat, cuius libra denariis centum venibat , nec multo
post rubra Tarentina. huic successit dibap h a Ty-
ria , quae in libras denariis mille non poterat emi.
hac P. Lentulus Spinther aedilis curulis primus
in praetexta usus inprobabatur . qua purpura quis
non iam, inquit, tricliniaria facit? Spinther aedilis fuit
urbis conditae anno DC XCI Cicerone consule. dibap h a tune
dicebatur quae bis tincta esset, veluti magnifico inpendio,
qualiter nunc omnes paene commodiores purpurae tingu-
untur. 
 (64) In conc h ylia ta veste cetera eadem sine bucino,
praeterque ius temperatur aqua et pro indiviso humani po-
tus excremento. dimidia et medicamina adduntur. sic gi-
gnitur laudatus ille pallor saturitate fraudata tantoque dilu-
tior, quanto magis vellera esuriunt.

Pretia medicamento sunt quidem pro fertilitate li-
torum viliora , non tamen usquam pelagi i centenas libras 
quinquagenos nummos excedere et bucini centenos sciant
qui ista mercantur inmenso. 
 (65) Set alia e fine initia , iuvatque ludere inpendio et
lusus geminare miscendo iterumque et ipsa adulterare adul-
teria naturae, sicut testudines tinguere, argentum auro con-

 

fundere, ut electra fiant, addere his aera, ut Corinthia.

non est satis abstulisse gemmae nomen amethystum; rursum
absolutum inebriatur Tyrio, ut sit ex utroque nomen in-
probum simulque luxuria duplex, et cum confecere conc h ylia
transire melius in Tyrium putant. paenitentia hoc primo 
debet invenisse, artifice mutante quod damnabat. inde ratio 
nata, votum quoque factum e vitio portentosis ingeniis, et
gemina demonstrata via luxuriae, ut color alius operiretur
alio, suavior ita fieri leniorque dictus; quin et terrena mis-
cere coccoque tinctum Tyrio tinguere, ut fieret hysginum. 
coccum Galatiae, rubens gra nu m , ut dicemus in terrestribus,
aut circa Emeritam Lusitaniae in maxima laude est. verum, 
ut simul perag a ntur nobilia pigmenta, anniculo grano languidus 
sucus, idem a quadrimo evanidus. ita nec recenti vires
neque senescenti. abunde tractata est ratio qua se virorum
iuxta feminarumque forma credit amplissimam fieri.

(66) Concharum generis et pina est. nascitur in
limosis, subrecta semper nec umquam sine comite, quem
pinoteren vocant, alii pinoph y lacem ; i s est squ illa parva,
aliubi cancer dapis adsectator. pandit se pina , luminibus
orbum corpus intus minutis piscibus praebens. adsultant
illi protinus et, ubi licentia audacia crevit, implent eam. hoc
tempus speculatus index morsu levi significat. illa con-
press u quicquid inclusit exanimat partemque socio tribuit. 
 
 (67) Quo magis miror quosdam existimasse aquatilibus
nullum inesse sensum. novit torpedo vim suam ipsa non
torpens, mersaque in limo se occultat, piscium qui securi
supernatantes obtorpuere corripiens.— huius iecori tene-
ritas nulla praefertur.— nec minor sollertia ranae, quae in
mari piscatrix vocatur. eminentia sub oculis cornicula tur-
bato limo exerit, adsultantibus pisciculis pr a etrahens , done
tam prope accedant, ut adsiliat . simili modo squatina et
rhombus abditi pinnas exertas movent specie vermiculorum,
item qu a e vocantur raiae. nam pastinaca latrocinatur ex
occulto transeuntes radio, quod telum est ei, figens. argu-
menta sollertiae huius, quod tardissimi piscium hi mugilem
velocissimum omnium habentes in ventre reperiuntur.

Scolopendrae, terrestribus similes, quas centipedes
vocant, hamo devorato omnia interanea evomunt, donec ha-
mum egerant, dein resorbent . at vulpes marinae simili in
periculo gluttiunt amplius usque ad infirma lineae, qua fa-
cile praerodant. cautius qui glanis vocatur avers o s mordet
hamos nec devorat, sed esca spoliat.

Grassatur aries ut latro et nunc grandiorum navium
in salo stantium occultatus umbra, si quem nandi voluptas
invitet , expectat, nunc elato extra aquam capite piscantium
cumbas speculatur occultusque adnatans mergit.

(68) Equidem et i is inesse sensum arbitror, quae

 

neque animalium neque fruticum, sed tertiam quandam ex
utroque naturam habent, urticis dico et spongeis . 
 Vrticae noctu vagantur l ocu m que mutant . carnosae
frondis iis natura , et came vescuntur. vis pr u ritu mordax
es t eademque, quae terrestris urticae. contrahit ergo se
quam maxime rigens ac praenatante pisciculo frondem su-
am spargit conplectensque devorat. alias marcenti similis 
et iactari se passa fluctu algae vice, contactos piscium at-
trituque petrae scalpent e s pr u ritum invadit. eadem noctu
pectines et echinos per ... qua e rit . cum admoveri sibi ma-
num sentit, colorem mutat et contrahitur. tacta uredinem
mittit , paulumque si fuit intervalli, absconditur. ora e i in
radice esse traduntur, excrementa per summa tenui fistula
reddi. 
 (69) Spong e arum tria genera accepimus: spissum ac
 praedurum et asperum tragos [id] vocatur, spissum et mol-
lius manos , tenue densumque, ex quo penicilli, Achillium.
nascuntur omnes in petris, aluatur conchis, pisce, limo.
intellectum inesse i is apparent, quia, ubi avulsorem sensere,
contractae multo difficilius abstrahuntur; hoc idem fluctu
pulsante faciunt. vivere esca manifesto conchae minutae in

 i is repertae ostendunt. circa Toronen vesci illis avulsas
 etiam aiunt et ex relictis radicibus recrescere in petris;
cruoris quoque inhaeret colos, Africis praecipue, quae gene-
rantur in Syrtibus. maximae fiunt manoe , sed mollissimae
circa Lyciam, in profundo autem nec v.entoso molliores; in
Hellesponto asperae, et densae circa Maleam. putrescunt
in apricis locis, ideo optimae in gurgitibus. viventibus idem
qui madentibus nigricans colos. adh a eren t nec parte nec
totae; intersunt enim fistulae quaedam inanes quaternae fere
aut quinae, per quas pasci existimantur. sunt et aliae, sed
superne concretae. et subesse membrana quaedam radicibus
earum intellegitur. vivere constat longo tempore. pessi-
mum omnium genus est earum quae aply s iae vocantur, quia
 e lui non possunt; in quibus magnae sunt fistulae et reliqua
densitas spissa.

(70) Canicularum maxime multitudo circa eas uri-
nantes gravi periculo infestat. ipsi ferunt et nubem quan-
dam crassescere super capita, animali planorum piscium si-
milem, prementem eos arcentemque a reciprocando, et ob
id stilos praeacutos lineis adnexos habere sese, quia nisi 
perfossae ita non recedant , caliginis et pavoris, ut arbitror,
opere. nubem enim et nebulam, cuius nomine id malum
appellant, inter animalia haut ulla conperit quisquam. cum 
caniculis atrox dimicatio. inguina et calces omnemque can-
dorem corporum appetunt. salus una in adversas eundi

 

u l troque terrendi , pavet enim hominem aeque ac terret, et
i ta s ors aequa in gurgite. ut ad summa aquae ventum est,
ibi periculum anceps adempta ratione contra eundi, dum
conetur emergere , et salus omnis in sociis. funem illi reli-
gatum ab umeris eius trahunt ; hunc dimicans, ut sit peri-
culi signum, laeva quatit, dextera adprehenso stilo in pugna
est. modicus alias tractus ; ut prope carinam ventum est,
nisi praeceleri vi repente rapuit , absumi spectant . ac saepe
iam subducti e manibus auteruntur, si non trahentium opem
conglobato corpore in pilae modum ipsi adiuvere. proten-
dunt quidem trident e s alii, set monstro sollertia est navigium
subeundi atque ita e tuto proeliandi. omnis ergo cura ad
speculandum hoc malum insumitur.

certissima est se-
curitas vidisse pianos pisces, quia numquam sunt ubi male-
ficae bestiae, qua de causa urinantes sacros appellant eos. 
 (71) Silicea testa inclusis fatendum est nullum esse
sensum, ut ostreis. multis eadem natura quae frutici, ut
 h oloth u riis , pulmonibus, stellis. adeoque nihil non gignitur
in mari, ut cauponarum etiam aestiva animalia, pernici mo-
lesta saltu aut quae capillus maxime celat, existant et cir-
cumglobata escae saepe extrah a ntur , quae causa somnum
piscium in mari noctibus infestare existimatur. quibusdam 
vero ipsis innascuntur , quo in numero chalcis accipitur.

(72) Nec veuena cessant dira, ut in lepore, qui
in Indico mari etiam tactu pestilens vomitum dissolutionem-
que stomachi protinus creat, in nostro offa informis, colore
tantum lepori similis, in Indis et magnitudine et pilo, duri-
ore tantum. nec vivus ibi capitur. a e que pestiferum ani-
mal araneus, spinae in dorso aculeo noxius. sed nullum
usquam execrabilius quam radius super caudam eminens
tr y gonis , quam nostri pastinacam appellant, quincunciali
magnitudine: arbores infixus radici necat, arma ut telum 
perforat vi ferri et veneni malo.

(73) Morbos universa genera piscium, ut cetera
animalia etiam fera, non accipimus sentire. verum aegro-
tare singulos manifestum facit aliquorum macies, cum in
eodem genere praepingues alii capiantur.

(74) Quonam modo generent, desiderium et admi-
ratio hominum differri non patitur. pisces attritu ventrium 
coeunt tanta celeritate, ut visum fallant, delphini et reliqua
cete simili modo et paulo diutius. femina piscis coitus tem-
pore marem sequitur, ventrem eius rostro pulsans; sub
partu mares feminas similiter, ova vescentes earum. nec
satis est generationi per se coitus, nisi editis ovis inter-
versando mares vitale adsperserint virus. non omnibus id
contingit ovis in tanta multitudine; alioqui replerentur ma-
ria et stagna, cum singuli uteri innumerabilia concipiant.

Piscium ova in mari crescunt, quaedam summa
celeritate, ut murenarum, quaedam paulo tardius. plani pis-

 

cium, quibus cauda non est... aculeatique , et testudines
in coitu superveniunt, polypi crine uno feminae naribus
adnexo, s a epiae et lolligines linguis, conponentes inter se
bra c chia et in contrarium nantes ; ore et pariunt. sed po-
lypi in terram verso capite coeunt, reliqua mollium tergis
ut canes, item locustae et sq u illae , cancri ore. ranae super-
veniunt, prioribus pedibus alas feminae mare adprehendente,
posterioribus clunes. pariunt minimas carnes nigras, quas
 gy rinos vocant, oculis tantum et cauda insignes , mox pedes
figurantur cauda findente se in posteriores. mirumque, se-
mestri vita resolvuntur in limum nullo cernente, et rursus
vernis aquis renascuntur quae fuere natae , perinde occulta
ratione, cum omnibus annis id eveniat. et mituli, pectines 
sponte naturae in harenosis proveniunt; quae durioris testae
sunt, ut murices, purpurae, salivari o lentore, sicut acescente 
umore culices; apua spuma maris incalescente , cum admissus
est imber; quae vero siliceo tegmine operiuntur, ut ostrea,
putrescente limo aut spuma circa navigia diutius stantia
defixosque palos et lignum maxime. nuper conpertum in
ostr e ariis umorem i is fetificum lactis modo effluere. angu-
 illae atterunt se scopulis; ea strigmenta vivescunt , nec alia

 

est earum procreatio. piscium diversa genera non coeunt
praeter squatinam et ra i am , ex quibus nascitur priore parte
raiae similis, et nomen ex utroque conpositum apud Graecos
trahit. quaedam tempore anni gignuntur et in umore ut in
 terra, vere pectines , limaces , hirudines ; eadem tempore
evanescunt. piscium lupus et trichias bis anno parit, et
saxatiles omnes; mulli ter e t chalcis, cyprini sexiens, s cor-
p a enae bis ac sargi, vere et autumno, ex planis squatina
bis sola , autumno, occasu vergiliarum, plurimi piscium tri-
bus mensibus Aprili, Maio, Iunio, salpae autumno, sargi, tor-
pedo, squali circa aequinoctium , molles vere, s a epia omnibus
mensibus. ova eius glutino atramenti ad speciem uvae co-
haerentia masculus prosequitur adflatu; alias sterilescunt.
 polypi hieme coeunt, pariunt vere ova tortili vibrata pampino,
tanta fecunditate, ut multitudinem ovorum occisi non reci-
piant cavo capitis quo praegnantes tulere ; excludunt L die,
e quibus multa propter numerum intercidunt. locustae et
reliqua tenuioris crustae ponunt ova sup t er ips a atque ita
incubant. polypus femina modo in ovis sedet, modo caver-

 

nam cancellato bra c chiorum inplexu claudit . s a epia in ter-
reno parit inter harundines aut sicubi enata alga , excludit
quinto decimo die. lolligines in alto conserta ova edunt ut
s a epiae. purpurae, murices eiusdemque generis vere pariunt.
echini ova pleniluniis habent hieme ; et cocleae hiberno
tempore nascuntur. 
 (75) Torpedo octogenos fetus habens invenitur eaque 
intra se parit, ova praemollia in alium locum uteri trans-
ferens atque ibi excludens. simili modo omnia quae car-
tilagin e a appellavimus. ita fit ut sola piscium et animal 
pariant et ova concipiant. silurus mas solus omnium edita
custodit ova, saepe et quinquagenis diebus, ne absumantur
ab aliis. ceterae feminae in triduo excludunt, si mas attigit . 
 (76) Acus sive belone unus piscium dehiscente propter
multitudinem utero parit. a partu co alescit vulnus, quod et
in caecis serpentibus tradunt. mus marinus in terra scrobe
effosso parit ova et rursus obruit terra, tricensimo die re-
fossa aperit fetumque in aquam ducit.

(77) Erythini et channae volvas habere traduntur;
qui trochos appellatur a Graecis, ipse se inire. fetus om-
nium aquatilium inter initia visu carent.

(78) Aevi piscium me m orandum nuper exemplum
accepimus. Pausilypum villa est Campaniae haut procul

 

Neapoli; in ea in Caesaris piscinis a Pollione Vedio con-
iectum piscem sexagensimum post annum expirasse scribit
Annaeus Seneca, duobus aliis aequalibus eius ex eodem
genere etiam tune viventibus. quae mentio piscinarum ad-
monet, ut paulo plura dicamus hac de re prius quam digre-
diamur ab aquatilibus.

(79) Ostrearum vivaria primus omnium Sergius 
Orata invenit in Baiano aetate L. Crassi oratoris ante Marsi-
cum bellum, nec gulae causa, sed avaritiae, magna vectigalia
tali ex ingenio suo percipiens, ut qui primus pensiles in-
venerit balineas, ita mangonicatas villas subinde vendendo.
is primus optimum saporem ostreis Lucrinis adiudicavit,
quando eadem aquatilium genera aliubi atque aliubi meli-
ora, sicut lupi pisces in Tiberi amne inter duos pontes,
rhombus Ravennae, murena in Sicilia, elops Rhodi , et alia
genera similiter, ne culinarum censura peragatur. nondum
Britannica serviebant litora, cum Orata Lucrina nobilitabat.
postea visum tanti in extremam Italiam petere Brundisium
ostreas, ac, ne li s e sset inter duos sapores, nuper excogi-
tatum famem longae advectionis a Brundisio conpascere in
Lucrino. 
 (80) Eadem aetate prior Licinius Murena reliquorum
piscium vivaria invenit, cuius deinde exemplum nobilitas
secuta est Philippi, Hortensi . Lucullus exciso etiam monte
iuxta Neapolim maiore inpendio quam villam exaedificaverat 

euripum et maria admisit, qua de causa Magnus 'Pompeius
Xerxen togatum eum appellabat. | XL | HS e piscina ea de-
functo illo veniere pisces.

(81) Murenarum vivarium privatim excogitavit ante
alios C. Hirrius , qui cenis triumphalibus Caesaris dictatoris
sex milia numero murenarum mutua appendit. nam per-
mutare quidem pretio noluit aliave merce. huius villam
in f ra quam modic a m | XL | piscinae vendiderunt. Invasit
dein singulorum piscium amor. apud Baulos in parte Bai-
ana piscinam habuit Hortensius orator, in qua murenam
adeo dilexit, ut exanimatam flesse credatur. in eadem villa
Antonia Drusi murenae, quam diligebat, inaures addidit ,
cuius propter famam nonnulli Baulos videre concupiverunt.

(82) Coclearum vivaria instituit Fulvius Lippinus 
in Tarquiniensi paulo ante civile bellum quod cum Pompeio
Magno gestum est, distinctis quidem generibus earum, se-
paratim ut essent albae , quae in Reatino agro nascuntur,
separatim Illyricae, quibus magnitudo praecipua, Africanae,
quibus fecunditas, Solitanae, quibus nobilitas. quin et sagi-
nam earum commentus est sapa et farre aliisque generibus,
ut cocleae quoque altiles ganeam implerent: cuius artis

 

gloria in eam magnitudinem perductas, ut LXXX quadrantes
caperent singularum calices, auctor est M. Varro.

(83) Piscium genera etiamnum a Theophrasto
mira produntur. circa Babylonis rigua decedentibus fluviis
 in cavernis aquas habentibus remanere quosdam, inde exire
ad pabula pinnulis gradientes crebro caudae motu, contra-
que venantes refugere in suas cavernas et in his obversos 
stare; capita eorum esse ranae marinae similia, reliquas
partes gobionum , branchias ut ceteris piscibus. circa Hera-
cleam et Cro m nam et multifaria m in Ponto unum genus
esse quod extremas fluminum aquas sectetur cavernasque
sibi faciat in terra atque in his vivat, etiam reciprocis am-
nibus siccato litore; effodi ergo, motu demum corporum
 vivere eos adprobant e . circa eandem Heracleam [eodemque]
Lyco amne decedente ovis relictis in limo generari pisces,
qui ad pabula petenda palpitent exiguis branch i is, quo fieri
non indigo s umoris, propter quod et anguillas diutius vivere
exemptas aquis, ova autem in sicco maturari ut testudinum.
eadem in Ponti regione adprehendi glacie piscium maxime
gobiones non nisi patinarum calore vitalem motum fatentes .
 et in his quidem, tametsi mirabilis, est tamen aliqua ratio.

 

idem tradit in Paphlagonia effodi pisces gratissimos cibis
terrenos altis scrobibus in i is locis, in quibus nullae restag-
nent aquae, miraturque et ipse gigni sine coitu: umoris
quidem vim aliquam inesse quam puteis arbitratur , ceu
vero i n ullis reperiantur pisces. quicquid est hoc, certe
minus admirabilemtalparum facit vitam , subterranei ani-
malis, nisi forte vermium terrenorum et his piscibus na-
tura inest.

(84) Verum omnibus his fidem Nili inundatio ad-
fert omnia excedente miraculo . quippe detegente eo mu-
sculi reperiuntur inchoato opere genitalis aquae terraeque,
iam parte corporis viventes, novissima effigie etiamn um 
terrena.

(85) Nec de anthia pisce sileri convenit quae pie-
rosque adverto credidisse. Chelidonias insults diximus 
Asiae scopulosi maris ante promunturium Tauri sitas; ibi
frequens hic piscis et celeriter capitur uno genere. parvo
navigio et concolori veste eademque hora per aliquot dies
continuos piscator enavigat certo spatio escamque proicit.
quicquid ver o mutetur , suspecta fraus praedae est, cavetque 
quod timuit. cum id saepe factum est, unus aliquande
consuetudine invitatus anthias escam adpetit. notatur hic 
intentione diligenti ut auctor spei conciliatorque capturae;

 

neque est difficile, cum per aliquot dies solus accedere
audeat. tandem et aliquos invenit paulatimque comitatior
postremo greges adducit innumeros, iam vetustissimis qui-
busque adsuetis piscatorem agnoscere et e manu cibum ra-
pere . tum ille paulum ultra digitos in esca iaculatus ha-
mum singulos involat verius quam capit, ab umbra navis
brevi conatu ra pi ens ita ne ceteri sentiant, alio intus exci-
piente centonibus raptum, ne palpitatio ulla aut sonus cete-
ros abigat. conciliatorem nosse ad hoc prodest, ne capiatur,
fugituro in reliquum grege . ferunt discordem socium duci
insidiatum pulchre noto cepisse malefica voluntate; agnitum
in macello socio , cuius iniuria erat, et damni formulam edi-
tam condemnatumque addit Mucianus aestimata lite . i idem
anthiae, cum unum hamo teneri viderint, spinis, quas in
dorso serrats habent, lineam secare traduntur, eo qui tene-
atur extendente, ut praecidi possit. at inter sargos ipse
qui tenetur ad scopulos lineam terit.

(86) Praeter haec claros sapientia auctores video
 mirari stellam in mari. ea figura est, parva admodum caro
intus, extra duriore callo. huic tam igneum fervorem esse
tradunt, ut omnia in mari contacta adurat, omnem cibum
statim peragat. quibus sit hoc cognitum experimentis haut
facile dixerim, multoque memorabilius d u xerim id cuius ex-
periendi cotidie occasio est.

(87) Concharum e genere sunt dact y li, ab huma-

 

norum unguium similitudine appellati. his natura in tenebris
remoto lumine alio fulgere claro et, quanto magis umorem
habeant, lucere in ore mandentium, lucere in manibus atque
etiam in solo ac veste decidentibus guttis, ut procul dubio
pateat, suci illam naturam esse, quam miraremur etiam in
corpore.

(88) Sunt et inimicitiarum atque concordiae mira-
cula. mugil et lupus mutuo odio flagrant, conger et murena
caudam inter se praerodentes. polypum in tantum locusta
 pavet, ut, si iuxta vidit omnino, moriatur, locustam conger;
 rursus polypum congri lacerant. Nigidius auctor est prae-
rodere caudam mugili lupum eosdemque statis mensibus
concordes esse; omnes autem vivere, quibus caudae sic am-
putentur. at e contrario amicitiae exempla sunt, praeter illa 
quorum diximus societatem , ballaena et musculus, quando 
praegravi superciliorum pondere obrutis eius oculis infestantia
 magnitudinem vada praenatans demonstrat oculorumque vice 
fungitur. 
 Hinc volucrum naturae dicentur.

(1) Sequitur natura avium, quarum grandissimi et
paene bestiarum generis struthocameli Africi vel Aethiopici
altitudinem equitis insidentis equo excedunt, celeritatem
vincunt, ad hoc demum datis pinnis, ut currentem adiuvent.
cetero non sunt volucres nec a terra at tolluntur . ungulae
 i is cervinis similes , quibus dimicant, bisulcae et conprehen-
dendis lapidibus utiles, quos in fuga contra sequentes in-
gerunt pedibus. concoquendi sine dilectu devorata mira
natura, sed non minus stoliditas in tanta reliqui corporis
altitudine , cum colla frutice occultaverint , latere sese existi-
mantium. praemia ex i is ova, propter amplitudinem pro
quibusdam habita vasis, conosque bellicos et galeas ador-
nantes pinnae.

(2) Aethiopes atque Indi discolores maxime et in-

 

enarrabiles ferunt aves et ante omnes nobilem Arabiae 
phoenicem, baud scio an fabulose, unum in toto orbe nec
visum magno opere. aquilae narratur magnitudine, auri
fulgore circa colla, cetero purpureus, caeruleam roseis cau-
dam pinnis distinguentibus, cristis fa u ces caputque plumeo
apice honestante . primus atque diligentissime togatorum
de eo prodidit Ma n ilius , senator ille maximis nobilis doc-
trinis doctore nullo: neminem extitisse qui viderit vescen-
tem, sacrum in Arabia Soli esse, vivere annis DXL , sene-
scentem casiae turisque surculis construere nidum, replere
odoribus et superemori. ex ossibus deinde et medullis
eius nasci primo ceu vermiculum, inde fieri pullum, princi-
pioque iusta funera priori reddere et totum deferre nidum
prope Panchaiam in Solis urbem et in ara ibi deponere. cum
huius alitis vita magni conversionem anni fieri prodit idem
Manilius iterunque significationes tempestatum et side-
rum easdem reverti, hoc autem circa meridiem incipere
quo die signum arietis sol intraverit, et fuisse eius conver-
sionis annum prodente se P. Licinio Cn . Cornelio cos. CCXV.
Cornelius Valerianus phoenicem devolavisse in Aegyp-
tum tradit Q. Plautio Sex. Papinio cos. allatus est et in
urbem Claudii principis censura anno urbis DCCC et in
comitio propositus, quod actis testatum est, sed quem
falsum esse nemo dubitaret.

(3) Ex his quas novimus aquilae maximus honos,
maxima et vis. sex earum genera. Melanaë tos a Graecis
dicta, eadem le por aria , minima magnitudine, viribus praeci-
pua, colore nigricans, sola aquilarum fetus suos alit — ce-
terae, ut dicemus, fugant —, sola sine clangore, sine murmuratione. 
conversatur autem in montibus, secundi generis
pygargus in oppidis et in campis, albicante cauda. tertii
morphnos , quam Homerus et percnum vocat, aliqui et
 p langum et anatariam , secunda magnitudine et vi; huic
vita circa lacus. Phemonoe , Apollinis dicta filia, dentes
esse ei prodidit, mutae alias carentique lingua, eandem
aquilarum nigerrimam, prominentiore cauda; consensit et 
Boe us. huius ingenium est et testudines raptas frangere e 
sublimi iaciendo, quae fors interemit poetam Aeschylum,
praedictam fatis, ut ferunt, ei us diei ruinam secura caeli
fide caventem . quarti generis est perc no pterus , eadem ori-
pela rg us , vulturina specie, alis minimis, reliqua magnitudine

 

antecellens, sed inbellis et degener, ut quam verberet corvus;
eadem ieiunae semper aviditatis et querulae murmurationis.
sola aquilarum exanima fert corpora; ceterae, cum occidere,
considunt. haec facit, ut quintum genus γνήσιον vocetur
velut verum solumque incorruptae originis, media magnitu-
dine, colore subrutilo, rarum conspectu. superest haliaëtos ,
clarissima oculorum acie, librans ex alto sese visoque in
mari pisce praeceps in eum ruens et discussis pectore aquis
rapiens. illa , quam tertiam fecimus, aquaticas aves circa
stagna adpetit mergentes se subinde, donec sopitas lassatas-
que rapiat. spectanda dimicatio, ave ad perfugia litorum
tendente, maxime si condensa harundo sit, aquila inde ictu 
abigente ala e et, cum adpet ii t in lacu , scandente umbram-
que suam nanti sub aquam a litore ostendente, rursus ave
in diverso et ubi minime se credat expectari emergente.
haec causa gregatim avibus natandi, quia plures simul non
infestantur respersu pinnarum occaecantes . saepe et aquilae
ipsae, non tolerantes pondus adprehensum, una merguntur.
 haliaëtus tantum inplumes etiamnum pullos suos percutiens
subinde cogit adversos intueri solis radios et, si coniventem 
umectantemque animadvertit, praecipitat e nido velut adul-

 

terinum atque degenerem. illum, cuius acies firma contra
stetit, educat. h ali a ëti suum genus non habent, sed ex di-
verso aquilarum coitu nascuntur. id quidem, quod ex his
natum est, in ossifragi s genus habet, e quibus vultures mi-
nores progenerantur et ex his magni, qui omnino non gene-
rant. quidam adiciunt genus aquilae quam barbatam vocant,
Tusci vero ossifragam. 
 (4) Tribus primis et quinto aquilarum generi inae-
dificatur nido lapis aëtites , quem aliqui dixere gagiten , ad
multa remedia utilis, nihil igne deperdens.— est autem
lapis iste praegnans intus alio , cum quatias, velut in utero 
sonante. — sed vis illa medica non nisi nido dereptis . ni-
dificant in petris et arboribus, pariunt et ova terna, exclu-
dunt pullos binos; visi sunt et tres aliquando. alterum
expellunt taedio nutriendi. quippe eo tempore ipsis cibum
negavit natura, prospiciens ne omnium ferarum fetus rape-
rentur. ungues quoque earum invertuntur diebus his, albes-
cunt inedia pinnae , ut merito partus suos oderint. sed
eiectos ab i is cognatum genus ossifragi excipiunt et educant
cum suis. verum adultos quoque persequitur parens et
longe fugat, aemulos scilicet rapinae. et alioqui unum par 
aquilarum magno ad populandum tractu, ut satietur , indiget .

 

determinant ergo spatia nec in proximo praedantur. rapta
non protinus ferunt, sed primo deponunt expertaeque pon-
dus tunc demum abeunt . — oppetunt non senio nec aegri-
tudine, sed fame, in tantum superiore adcrescente rostro,
ut aduncitas aperiri non queat.— a meridiano autem tem-
pore operantur et volant; prioribus horis diei, donec im-
pleantur hominum conventu fora, ignavae sedent. aquilarum
pinnae mixtas reliquarum alitum pinnas devorant. negant
umquam solam hanc alitem fulmine exanimatam ; ideo ar-
migeram Iovis consuetudo i u dicavit .

(5) Romanis eam legionibus Gaius Marius in se-
cundo consulatu suo proprie dicavit. erat et antea prima
cum quattuor aliis : lupi, minotauri, equi aprique singulos
ordines anteibant. paucis ante annis sola in aciem portari
coepta erat, reliqua in castris relinquebantur; Marius in
totum ea abdicavit. ex eo notatum, non fere legionis um-
quam hiberna esse castra ubi aquilarum non sit iugum. 
 Primo et secundo generi non minorum tantum quadri-
pedum rapina, sed etiam cum cervis proelia. multum pul-
verem volutatu collectum iusidens cornibus excutit in oculos,
pinnis verberans , donec praecipitet in rupes. nec unus
 hostis illi satis: est acrior cum dracone pugna multoque
magis anceps, etiamsi in aëre. ova hic consectatur aquilae
aviditate malefica . a qu ila ob hoc rapit ubicumque visum,

 

ille multiplici nexu alas ligat, ita se inplicans, ut simul de-
cidat i pse.

(6) Celebris apud Seston urbem aquilae gloria es t :
educ a tam a virgine retulisse gratiam aves primo, mox deinde
venatus adgerentem, defuncta postremo in rogum accensum
eius iniecisse sese et simul conflagrasse. quam ob causam
incolae quod vocant heroum in eo loco fecere, appellatum
Iovis et Virginis, quoniam illi deo ales adscribitur.

(7) Vulturum praevalent nigri. nidos nemo attigit ;
ideo et fuere qui putarent illos ex adverso o rbe advolare.
falso: nidificant in excelsissimis rupibus; fetus quidem
saepe cernuntur, fere bini. Vmbricius, haruspicum in
nostro aevo peritissimus, parere tradit ova XIII , uno ex his
reliqua ova nidumque lustrare, mox abicere. triduo autem
ante advolare eos, ubi cadavera futura sunt .

(8) Sanqualem avem atque inmusulum augures Ro-
mani magnae quaestioni habent. inmusulum aliqui vulturis
pullum arbitrantur esse et sa n qualem ossifragum . Masu-

 

rius sanqualem ossifrag a m esse dicit, inmusulum autem
pullum aquilae prius quam albicet cauda. quidam post
Mucium augurem visos non esse Romae confirmavere; ego,
quod veri similius, in desidia rerum omnium arbitror non
agnitos.

(9) Accipitrum genera sedecim invenimus, ex his
aegithum , claudum altero pede, prosperrimi augurii nuptia-
libus negotiis et pecuariae rei; triorche m a numero testium,
cui principatum in auguriis Phemonoe dedit . but e onem 
hunc appellant Romani, familia etiam cognominata , cum
prospero auspicio in ducis navi sedisset. epileum Graeci
vocant qui solus omni tempore apparet; ceteri hieme abe-
unt. distinctio generum ex aviditate: alii non nisi e terra
rapiunt avem, alii non nisi circa arbores volitantem , alii
sedentem in sublimi, aliqui volantem in aperto. itaque et
columbae novere ex his pericula visoque considunt vel sub-
volant, contra naturam eius auxiliantes sibi. in insula Afri-
cae Cerne in oceano accipitres totius Masaesyliae humi feti-
ficant nec alibi nascuntur, illis adsueti gentibus. 
 (10) In Thraciae parte super Amphipolim homines et

 

accipitres societate quadam aucupantur. hi ex silvis et
harundinetis excitant aves, illi supervolantes deprimunt rur-
sus; captas aucupes dividunt cum i is. traditum est missas
in sublime sibi excipere eos et, cum sit tempus capturae,
clangore ac volatus genere invitare ad occasionem. simile
quiddam lupi ad Maeotim paludem faciunt. nam nisi par-
tem a piscantibus suam accepere , expansa eorum retia
lacerant. 
 Accipitres avium non edunt corda. nocturnus accipiter
cybindis vocatur, rarus etiam in silvis, interdiu minus cer-
nens. bellum internecivum gerit cum aquila, cohaerentesque
saepe prenduntur .

(11) Coccyx videtur ex accipitre fieri, tempore anni
figuram mutans, quoniam tunc non apparent reliqui nisi
perquam paucis diebus. ipse quoque, modico tempore ae-
statis visus, non cernitur postea. est autem neque aduncis
unguibus, solus accipitrum, nec capite similis illis neque
alio quam colore, ac visu columbi potius; quin et absumitur
ab accipitre, si quando una apparuere, sola omnium avis a
suo genere interempta. mutat autem et vocem. procedit
vere, occultatur caniculae ortu, inter qu a e parit in alienis
nidis, maxime palumbium, maiore ex parte singula ova,
quod nulla alia avis, raro bina. causa pullos subiciendi

 

putatur quod sciat se invisam cunctis avibus; nam minu-
ta e quoque infestant. ita non fore tutam generi suo stirpem
opinatur, ni fefellerit; quare nullum facit nidum, alioqui 
trepidum animal. educat ergo subditum adulterato feta 
nido. ille, avidus ex natura, praeripit cibos reliquis pullis,
itaque pinguescit et nitidus in se nutricem convertit. illa
gaudet eius specie miraturque sese ipsam, quod talem pepe-
rerit; suos comparatione eius damnat ut alienos absumique
etiam se inspectante patitur, donec corripiat ipsam quoque,
iam volandi potens. nulla tune avium suavitate carnis com-
paratur illi.

(12) Milui ex eodem accipitrum genere magnitu-
dine differunt. notatum in his, rapacissimam et famelicam
semper alitem nihil esculenti rapere umquam e funerum
ferculis nec Olympiae ex ara ac ne ferentium quidem mani-
bus nisi lugubri municipiorum inmolantium ostento. i idem 
videntur artem gubernandi docuisse caudae flexibus, in
caelo monstrante natura quod opus esset in profundo. milui
et ipsi hibernis mensibus latent, non tamen ante hirundi-
nem abeuntes. traduntur autem et a solstitiis adfici podagra.

(13) Volucrum prima distinctio pedibus maxime
constat: aut enim aduncos ungues habent ant digitos, aut
palmipedum in genere sunt, uti anseres et aquaticae fere
aves. aduncos ungues habentia care tantum vescuntur ex
parte magna;

(14) cornices et alio pabulo, ut quae 

duritiam nucis rostro repugnantem volantes in altum in
saxa tegulasve iaciant iterum ac saepius, done quassatam
perfringere queant. ipsa ales est inauspicatae garrulitatis,
a quibusdam tamen laudata. ab arcturi sidere ad hirun-
dinum adventum notatur eam in Minervae lucis templisque
raro, alicubi omnino non aspici , sicut Athenis; * inauspica-
tissima fetus tempore, hoc est post solstitium. *praeterea 
sola haec etiam volantes pullos aliquamdiu pascit*. ceterae
omnes ex eodem genere pellunt nidis pullos ac volare co-
gunt, (15) sicut et corvi, qui et ipsi non came tantum
aluntur. sed robustos quoque fetus suos fugant longius ;
itaque parvis in vicis non plus bina coniugia sunt, circa
Cra n nonem quidem Thessaliae singula perpetuo. genitores
suboli loco cedunt. 
 Diversa in hac et supradicta alite quaedam. corvi ante
solstitium generant; i idem aegrescunt sexagenis diebus, siti
maxime, ante quam fici coquantur autumno. cornix ab eo
tempore corripitur morbo. 
 Corvi pariunt, cum plurimum , quinos. ore eos parere
aut coire vulgus arbitratur ideoque gravidas, si ederint cor-
vinum ovum, per os partum reddere atque in totum diffi-
culter parere, si tecto inferantur . Aristoteles negat:
non Hercule magis quam in Aegypto ibim, sed illam exo-
sculationem, quae saepe cernitur, qualem in columbis esse.

 

corvi in auspiciis soli videntur intellectum habere significa-
tionum suarum. nam cum Medi hospites occisi sunt, omnes
e Peloponneso et Attica regione volaverunt. pessima eorum 
significatio, cum gluttiunt vocem velut strangulati. 
 (16) Vncos ungues et nocturnae aves habent, ut noc-
tuae , bubo, ululae. omnium horum hebetes interdiu oculi.
bubo, funebris et maxime abominatus publicis praecipue
auspiciis, deserta incolit nec tantum desolata, sed dira etiam
et inaccessa, noctis monstrum, nec cantu aliquo vocalis , sed
gemitu. itaque in urbibus aut omnino in luce visus dirum
ostentum est. privatorum domibus insidentem plurium scio
non fuisse feralem. volat numquam quo libuit, sed tra-
versus aufertur . Capitolii cellam ipsam intravit Sexto Pal-
pellio Histro L. Pedanio cos., propter quod nonis Martiis
urbs lustrata est eo anno.

(17) Inauspicata est et incendiaria avis, quam prop-
ter saepenumero lustratam urbem in annalibus invenimus,
sicut L. Cassio C. Mario cos., quo anno et bubone viso lu-
stratam esse. quae sit avis ea , non reperitur nec traditur.
quidam ita interpretantur, incendiariam esse quaecumque
apparuerit carbonem ferens ex aris vel altaribus; alii spin-
turnicem eam vocant, sed haec ipsa quae esset inter aves,

 

qui se scire diceret non inveni.

cliviam quoque avem
ab antiquis nominatam animadverto ignorari — quidam
clamatoriam dicunt, Labeo prohibitoriam —, et apud Ni-
gidium super appellatur avis, quae aquilarum ova frangat.

sunt praeterea conplura genera depicta in Etrusca dis-
ciplina s a eculis non visa, quae nunc defecisse mirum est,
cum abundent etiam quae gula humana populatur.

(18) Externorum de auguriis peritissime scripsisse
 Hy las nomine putatur. is tradit noctuam, bubonem, pi-
cum arbores cavantem, trygonem , cornicem a cauda de ovo
exire, quoniam pondere capitum perversa ova posteriorem
partem corporum fovendam matri adplicent.

(19) Noctuarum contra aves sollers dimicatio. ma-
iore circumdatae multitudine resupinae pedibus repugnant
collectaeque in artum rostro et unguibus totae teguntur.
auxiliatur accipiter collegio quodam naturae bellumque par-
titur. noctuas sexagenis diebus hiemis cubare et novem
voces habere tradit Nigidius.

(20) Sunt et parvae aves uncorum unguium, ut
pici Martio cognomine insignes et in auspiciis magni. quo
in genere arborum cavatores scandentes in subrectum felium
modo, illi vero et supini, percussi corticis sono pabulum
subesse intellegunt. pullos in cavis educant avium soli.

 

adactos cavernis eorum a pastore cuneos admota quadam 
ab i is herba elabi creditur vulgo. Trebius auctor est
clavum cuneumve adactum quanta libeat vi arbori , in qua
nidum habeat, statim exilire cum crepitu arboris, cum in-
sederit [clavo aut cuneo ]. ipsi principal e s Latio sunt in
auguriis a rege qui nomen huic avi dedit. unum eorum
praescitum transire non queo. in capite praetoris urbani
Aelii Tuberonis in foro iura pro tribunali reddentis sedit
ita placide, ut manu prehenderetur. respondere vates exi-
tium imperio portendi, si dimitteretur, at si exanimaretur,
praetori. et ille avem protinus concerpsit nec multo post
implevit prodigium. 
 (21) Vescuntur et glande in hoc genere pomisque mul-
tae, sed quae came tantum, non b i b unt , excepto miluo, quod
ipsum in auguriis dirum est.

uncos ungues habentes
omnino non congregantur et sibi quaeque praedantur . sunt
autem omnes fere altivolae praeter nocturnas, et magis
maiores. omnibus alae grandes, corpus exiguum. ambulant
difficulter; in petris raro consistunt curvatura unguium
prohibente.

(22) Nunc de secundo genere dicamus, quod in duas
dividitur species, oscines et alites. illarum generi cantus
oris, his magnitudo differentiam dedit; itaque prae-

 

cedent et ordine, omnesque reliquas in i is pavonum genus
cum forma tum intellectu eius et gloria. gemmantes 
laudatus expandit colores, adverso maxime sole, quia sic ful-
gentius radiant. simul umbrae quosdam repercussus ceteris,
qui et in opaco clarius micant, conchata quaerit cauda om-
nesque in acervum contrahit pinnarum quos spectari gaudet
oculos . idem cauda annuis vicibus amissa cum foliis ar-
borum, done renascatur alia cum flore, pudibundus ac mae-
rens quaerit latebram. vivit annis XXV. colores fundere
incipit in trimatu. ab auctoribus non gloriosum tantum
animal hoc traditur, sed et malivolum, sicut anser e m vere-
cundum, quoniam has quoque quidam addiderunt notas in
 i is, haut probatas mihi. 
 (23) Pavonem cibi gratia Romae primus occidit orator
Hortensius aditiali cena sacerdotii. saginare primus insti-
tuit circa novissimum piraticum bellum M. Aufidius Lurco 
exque eo quaestu reditus HS sexagena milia habuit.

(24) Proxime gloriam sentiunt et hi nostri vigiles
nocturni, quos excitandis in opera mortalibus rumpendoque
somno natura genuit. norunt sidera et ternas distinguunt
horas interdiu cantu. cum sole eunt cubitum quartaque
castrensi vigilia ad curas laboremque revocant nec solis
ortum incautis patiuntur obrepere diemque venientem nun-

 

tiant cantu, ipsum vero cantum plausu laterum. imperitant
suo generi et regnum in quacumque sunt domo exercent.
dimicatione paritur hoc inter ipsos velut ideo tela agnata
cruribus suis intellegentium , nec finis saepe commorientibus.
quod si palma contigit , statim in victoria canunt seque ipsi 
principes testantur; victus occultatur silens aegreque servi-
tium patitur. et plebs tamen aeque superba graditur ardua
cervice, cristis celsa, caelumque sola volucrum aspicit
crebra , in sublime caudam quoque falcatam erigens. itaque
terrori sunt etiam leonibus ferarum generosissimis. iam ex
his quidam ad bella tantum et proelia adsidua nascuntur—
quibus etiam patrias nobilitarunt, Rhodum aut Tanagram;
secundus est honos habitus Melicis et Chalcidicis —, ut
plane dignae aliti tantum honoris perhibeat Romana pur-
pura. horum sunt tripudia solistima, hi magistratus nostros 
cotidie regunt domusque ipsis suas claudunt aut reserant .
hi fasces Romanos inpellunt aut retinent, iubent acies ant
prohibent, victoriarum omnium toto orbe partarum auspices.
hi maxime terrarum imperio imperant, extis etiam fibrisque
haut aliter quam opimae victimae diis grati . habent ostenta
et praeposteri eorum vespertinique cantus: namque totis

 

noctibus canendo Boeotiis nobilem illam adversus Lacedae-
monios praesagivere victoriam, ita coniecta interpretatione,
quoniam victa ales illa non caneret. 
 (25) Desinunt canere castrati , quod duobus fit modis,
lumbis adustis candente ferro aut imis cruribus, mox ul-
cere oblito figlina creta; facilius ita pinguescunt . Pergami
omnibus annis spectaculum gallorum publice editur ceu
gladiatorum. invenitur in annalibus in agro Ariminensi
M. Lepido Q. Catulo cos. in villa Galerii locutum gallinaceum,
semel, quod equidem sciam .

(26) Et anseri vigil cura Capitolio testata defenso,
per id tempus canum silentio proditis rebus, quam ob cau-
sam cibaria anserum censores in primis locant. quin et
fama amoris A e gi i dilecta forma pueri nomine . . .Olenii et
Glauces Ptolemaeo regi cithara canentis, quam eodem tem-
pore et aries amasse proditur. potest et sapientiae videri
intellectus i is esse : ita comes perpetuo adhaesisse Lacydi
philosopho dicitur, nusquam ab eo, non in publico, non in
balineis , non noctu, non interdiu, digressus . 
 (27) Nostri sapientiores, qui eos iecoris bonitate novere.

 

fartilibus in magnam amplitudinem crescit, exemptum quo-
que lacte mulso augetur. nec sine causa in quaestione est,
quis tantum bonum invenerit, Scipio Metellus vir consularis
an Marcus Seius eadem aetate eques Romanus. sed, quod
constat, Messalinus Cotta , Messalae oratoris filius, palmas 
pedum ex i is torrere atque patinis cum gallinaceorum cristis
condire repperit; tribuetur enim a me culinis cuiusque palma
cum fide. mirum in hac alite a Morinis usque Romam pe-
dibus venire. fessi proferuntur ad primos; ita ceteri sti-
patione naturali propellunt eos. 
 Candidorum alterum vectigal in pluma. velluntur qui-
busdam locis bis anno, rursus plumigeri vestiuntur. mollior
quae corpori proxima, et e Germania laudatissima. candidi
ibi , verum minores; gantae vocantur. pretium plumae 
eorum in libras denarii quini. et inde crimina plerumque
auxiliorum praefectis, a vigili statione ad haec aucupia di-
missis cohortibus totis; eoque deliciae processere, ut sine 
hoc instrumento durare iam ne virorum quidem cervices
poss i nt . 
 (28) Aliud repperit Syriae pars quae Commagene vocatur,
adipem eorum in vase aereo cum cinnamo nive multa obru-
tum ac rigore gelid o maceratum ad usum praeclari medica-
minis, quod ab gente dicitur Commagenum . 
 (29) Anseri ni generis sunt chenalopeces et, quibus

 

lautiores epulas non novit Britannia, c h enerotes , fere ansere 
minores. decet tetraonas suus nitor absolutaque nigritia ,
in superciliis cocci rubor. alterum eorum genus vulturum
magnitudinem excedit, quorum et colorem reddit, nec ulla
ales , excepto struthocamelo, maius corpore inplens pondus,
in tantum aucta, ut in terra quoque inmobilis prehendatur.
gignunt eos Alpes et septentrionalis regio. in vivariis sa-
porem perdunt. moriuntur contumacia spiritu revocato.
proximae i is sunt quas Hispania aves tardas appellat, Grae-
cia ὠτίδας, damnatas in cibis; emissa enim ossibus medulla
odoris taedium extemplo sequitur.

(30) Indutias habet gens P y gmaea abscessu gru-
um, ut diximus, cum iis dimicantium. inmensus est tractus, 
quo veniunt, si quis reputet, a mari Eoo . quando profi-
ciscantur consentiunt; volant ad prospiciendum alte , ducem
quem sequantur eligunt, in extremo agmine per vices qui 
adclament dispositos habent et qui gregem voce contineant.
 excubias habent nocturnis temporibus lapillum pede susti-
nentes, qui laxatus somno et decidens indiligentiam coar-
guat; ceterae dormiunt, capite subter alam condito alternis
pedibus insistentes. dux erecto providet collo ac praedicit.

 

eaedem mansuefactae lasciviunt gyrosque quosdam indecoro 
cursu vel singulae peragunt. certum est, Pontum trans-
volaturas primum omnium angustias petere inter duo pro-
munturia Criu Metopon et Carambim, mox saburra stabiliri;
cum medium transierint , abici lapillos e pedibus, cum atti-
gerint continentem, et e gutture harenam. Cornelius
Nepos, qui Divi Augusti principatu obiit, cum scriberet
turdos paulo ante coeptos saginari , addidit ciconias magis
placere quam grues, cum haec nunc ales inter primas expe-
tatur, illam nemo velit attigisse . 
 (31) Ciconiae quonam e loco veniant aut quo se referant ,
inconpertum adhuc est. e longinquo venire non dubium
eodem quo grues modo, illas hiemis, has aestatis advenas.
abiturae congregantur in loca certa comitataeque sic, ut
nulla generis sui relinquatur nisi captiva et serva, ceu lege
praedicta die recedunt. nemo vidit agmen discedentium,
cum discessurum appareat, nec venire, sed venisse cernimus.
utrumque nocturnis fit temporibus, et quamvis ultra citrave
pervolent, numquam tamen advenisse usquam nisi noctu
existimantur. P y thonos comen vocant in Asia patentibus
campis, ubi congregatae inter se commurmurant eamque,
quae novissima advenit, lacerant atque ita abeunt. notatum
post idus Augustas non temere visas ibi. sunt qui ciconiis
non inesse linguam confirment. honos iis serpentium exitio
tantus, ut in Thessalia capital fuerit occidisse eademque
legibus poena, quae in homicidam. 
 
 (32) Simili anseres quoque et olores ratione commeant,
sed horum volatus cernitur. Liburnicarum more rostrato 
impetu feruntur, facilius ita findentes aëra quam si recta
fronte inpellerent; a tergo sensim dilatante se cuneo porri-
gitur agmen largeque inpellenti praebetur aurae. colla in-
ponunt praecedentibus, fessos duces ad terga recipiunt.—
(Ciconiae nidos eosdem repetunt, genetricum senectam in-
vicem educant) — olorum morte narratur flebilis cantus,
falso , ut arbitror, aliquot experimentis. i idem mutua came
vescuntur inter se. 
 (33) Verum haec commeantium per maria terrasque
peregrinatio non patitur differri minores quoque, quibus est
natura similis. utcumque enim supra dictas magnitudo et
vires corporum invitare videri possint, coturnices ante etiam
semper adveniunt quam grues, parva avis et, cum ad nos
venit, terrestris potius quam sublimis. advolant et hae si-
mili modo, non sine periculo navigantium, cum adpropin-
quavere terris. quippe velis saepe incidunt , et hoc semper
noctu, merguntque navigia. iter est iis per hospitia certa .
austro non volant, umido scilicet et graviore vento; aura
tamen vehi volunt propter pondus corporum viresque par-
vas — hinc volantium illa conquestio labore expressa —,
aquilone ergo maxime volant, ortygometra duce. primam
earum terrae adpropinquantem accipiter rapit. semper hic 

remeantes comitatum sollicitant, abeuntque una persuasa 
glottis et otus et cychramus . glottis praelongam exerit
linguam, unde ei nomen. hanc initio blandita peregrinatione
avide profectam paenitentia in volatu cum labore scilicet
subit: reverti incomitata m piget et sequi nec umquam plus
uno die pergit, in proximo hospitio deserit. verum inveni-
tur alia antecedente anno relicta simili modo in singulos
dies. cychramus perseverantior festinat etiam pervenire
ad expetitas sibi terras. itaque noctu [is] eas excitat ad-
monetque itineris. otus bubone minor est, noctuis maior,
auribus plumeis eminentibus, unde et nomen illi — quidam
Latine a x ionem vocant —, imitatrix alias avis ac parasita 
et quodam genere saltatrix. capitur haut difficulter ut
noctuae, intentam in aliquem circumeunte alio. quod si
ventus agmen adverso flatu coepit inhibere, pondusculis
lapidum adprehensis aut gutture harena repleto stabilitae 
volant . coturnicibus veneni semen gratissimus cibus, quam 
ob causam eas damnavere mensae, simulque comitialem
propter morbum despui suetum, quem solae animalium sen-
tiunt praeter hominem.

(34) Abeunt et hirundines hibernis mensibus, sola

 

came vescens avis ex i is quae aduncos ungues non habent.
sed in vicina abeunt a p ricos secutae montium recessus, in-
ventaeque iam sunt ibi nudae atque deplumes. Thebarum
tecta subire negantur, quoniam urbs illa saepius capta sit,
nec Biz y es in T h recia propter scelera Terei. Caecina Vola-
terranus equestris ordinis, quadrigarum dominus, conpre-
hensas in urbem secum auferens victoriae nuntias amicis
mittebat in eundem nidum remeantes inlito victoriae colore.
tradit et Fabius Pictor in annalibus suis, cum obsidere-
tur praesidium Romanum a Ligustinis, hirundinem a pullis
ad se adlatam, ut lino ad pedem eius adligato nodis signi-
ficare t , quoto die adveniente auxilio eruptio fieri deberet. 
 (35) Abeunt et merulae turdique et sturni simili modo
in vicina. sed hi plumam non amittunt nec occultantur,
visi saepe ibi quo hibernum pabulum petunt; itaque in 
Germania hieme maxime turdi cernuntur. verius turtur
occultatur pinnasque amittit. abeunt et palumbes; quonam
et in his incertum. sturnorum generi proprium catervatim
volare et quodam pilae orbe circumagi, omnibus in medium
agmen tendentibus. volucrum soli hirundini flexuosi vola-
tus velox celeritas, quibus ex causis neque rapinae cete-
rarum alitum obnoxia est. eadem sola avium non nisi in
volatu pascitur.

(36) Temporum magna differentia avibus: peren-
nes, ut columbae, semenstres, ut hirundines, trimenstres,

 

ut turdi, turtures , et quae, cum fetum eduxere, abeunt, ut
galguli, upupae.

(37) Auctores sunt omnibus annis advolare Ilium
ex Aethiopia aves et confligere ad Memnonis tumulum, quas
ob id Memnonidas vocant. hoc idem quinto quoque anno
facere eas in Aethiopia circa regiam Memnonis, exploratum
sibi Cremutius tradit. (38) simili modo pugnant Melea-
grides in Boeotia. Africae hoc est gallinarum genus, gibbe-
rum, varies sparsum plumis. quae novissimae sunt pere-
grinarum avium in mensas receptae propter ingratum virus ;
verum Meleagri tumulus nobiles eas fecit.

(39) Seleucides aves vocantur quarum adventum 
ab Iove precibus inpetrant Cadmi montis incolae, fruges
eorum locustis vastantibus. nec unde veniant quove abeant
compertum, numquam conspectis nisi cum praesidio earum
indigetur.

(40) invocant et Aegyptii ibis suas contra
serpentium adventum, et Elei My i acoren deum muscarum
multitudine pestilentiam adferente, quae protinus intereunt
quam litatum est ei deo.

(41) Sed in secessu avium et noctuae paucis die-
bus latere traduntur, quarum genus in Creta insula non

 

ess e , etiam, si qua invecta sit, emori . nam haec quoque
mira naturae differentia: alia aliis locis negat, tamquam
 genera frugum fruticumve, sic et animalium; non nasci
tralaticium , invecta emori mirum. quod illud est unius
generis saluti adversum , quaeve ista naturae invidia? aut
qui terrarum dicti avibus termini? R h odos aquilam non
habet. Transpadana Italia iuxta Alpes Larium lacum appellat
amoenum arbusto agro, ad quem ciconiae non permeant,
sicuti ne c octavum citra lapidem ab eo inmens a alioqui fi-
nitimo Ins u brum tractu examina gra c ulorum monedularum ,
cui soli avi furacitas argenti aurique praecipue mira est.
picus Martius in Tarentino agro negatur esse. nuper et
adhuc tamen rara ab Appennino ad urbem versus cerni
coepere picarum genera, quae longa insignes cauda variae
appellantur; proprium i is calvescere omnibus annis, cum
serantur rapa. perdices non transvolant Boeotiae fines
in Attica , nec ulla avis in Ponto insula, qua sepultus est
Achilles, sacratam ei aedem. in Fidenate agro iuxta urbem
ciconiae nec pullos nec nidum faciunt. at in agrum Vola-
terranum palumbium vis e mari quotannis advolat . Romae
in aedem Herculis in foro Boario nec muscae nec canes
intrant. multa praeterea similia, quae prudens subinde
omitto in singulis generibus, fastidio parcens, quippe cum

 

Theophrastus tradat invecticias esse in Asia etiam colum-
bas et pavones et cervos et in Cyrenaica vocales ranas. 
 (42) Alia admiratio circa oscines. fere mutant colorem
vocemque tempore anni ac repente fiunt aliae, quod in
grandiore alitum genere grues tantum; hae enim senectute
nigrescunt. merula ex nigra rufescit , canit aestate, hieme
balbutit , circa solstitium muta. rostrum quoque anniculis
in ebur transfiguratur, dumtaxat maribus. turdis colos 
aestate circa cervicem varius, hieme concolor ibus . 
 (43) Lusciniis diebus ac noctibus continuis XV garrulus
sine intermissu cantus densante se frondium germine, non
in novissim is digna miratu ave. primum tanta vox tam
parvo in corpusculo, tam pertinax spiritus; deinde in una
 perfecta musica scientia: modulatus editur sonus et nunc
continuo spiritu trahitur in longum, nunc variatur inflexo,
nunc distinguitur conciso, copulatur intorto, promittitur re-
vocato, infuscatur ex inopinato, interdum et secum ipse
murmurat , plenus, gravis, acutus , creber, extentus, ubi vi-
sum est, vibrans, summus, medius, imus. breviterque om-
nia tam parvulis in faucibus, quae tot exquisitis tibiarum
tormentis ars hominum excogitavit, non ut sit dubium hanc
suavitatem praemonstratam efficaci auspicio, cum in ore
Stesichori cecinit infantis. ac ne quis dubitet artis esse ,
plures singulis sunt cantus , nec i idem omnibus, sed sui

 

cuique. certant inter se, palamque animosa contentio est.
victa morte finit saepe vitam spiritu prius deficiente quam
cantu. meditantur aliae iuveniores versusque quos imiten-
tur accipiunt. audit discipula intentione magna et reddit ,
vicibusque reticent : intellegitur emendatae correptio et in
docente quaedam reprehensio. ergo servorum illis pretia
sunt, et quidem ampliora quam quibus olim armigeri para-
bantur. scio HS VI candidam alioqui , quod est prope in-
visitatum , venisse, quae Agrippinae Claudi principis coniugi
dono daretur. visum iam saepe iussas canere coepisse et
cum symphonia alternasse, sicut homines repertos qui sonum
earum addita in transversas harundines aqua foramen in-
spirantes linguaeve parva aliqua opposita mora indiscreta
redderent similitudine. sed hae tantae tamque artifices 
argutiae a XV diebus paulatim desinunt, nec ut fatigatas
possis dicere aut satiatas. mox aestu aucto in totum alia
vox fit, nec modulata aut varia; mutatur et color. postremo
hieme ipsa non cernitur. linguis earum tenuitas illa prima
non est quae ceteris avibus. pariunt vere primo, cum
plurimum, sena ova. 
 (44) Alia ratio ficedulis, nam formam simul coloremque
mutant. hoc nomen autumno habent, postea melancoryphi 
vocantur. sic et erithacus hieme, idem phoenicurus aestate.

 

mutat et upupa, ut tradit Aeschylus poeta, obscena alias
pastu avis, crista visenda plicatili, contrahens eam subrigens-
que per longitudinem capitis. 
 (45) Oenanthe quidem etiam statos latebrae dies habet.
exoriente sirio occultata ab occasu eiusdem prodit, quod
miremur, ipsis diebus utrumque. chlorion quoque, qui
totus est luteus, hieme non visus, circa solstitia procedit.

merulae circa Cyllenen Arcadiae, nec usquam aliubi ,
candidae nascuntur. ibis circa Pelusium tantum nigra est,
ceteris omnibus locis candida.

(46) Oscines praeter exceptas non temere fetus
faciunt ante aequinoctium vernum aut post autunmale, ante
solstitium autem dubios, post solstitium vitales.

(47) Eo maxime sunt insignes halcyones . dies
earum partus maria quique navigant novere. ipsa avis paulo
amplior passere, colore cyanea e t parte in f e r iore tantum
purpurea , candidis admixta pinnis collo, gracili ac procero
 rostro. alterum genus earum magnitudine distinguitur et
cantu : minores in harundinetis canunt. h al cy onemvidere
rarissimum est nec nisi vergiliarum occasu et circa solstitia

 

brumamve, nave aliquando circumvolata statim in latebr a s 
abeuntem. fetificant bruma, qui dies h al cy onides vocantur,
placido mari per eos et navigabili, Siculo maxime . faciunt
autem VII ante brumam diebus nidos et totidem sequenti-
bus pariunt. nidi earum admirationem habent pilae figura
paulum eminenti, ore perquam angusto, grandium sponge-
arum similitudine. ferro intercidi non queunt, franguntur
ictu valido, ut spuma arida maris. nec unde confingantur
invenitur; putant ex spinis aculeatis, piscibus enim vivunt.
subeunt et in amnes. pariunt ova quina. 
 (48) Gaviae in petris nidificant, mergi et in arboribus.
pariunt plurimum terna, sed gaviae aestate, mergi inci-
piente vere.

(49) Halcyonum nidi figura reliquarum quoque
sollertiae admonet, neque alia parte ingenia avium magis
admiranda sunt. hirundines luto construunt, stramento ro-
borant. si quando inopia est luti, madefactis multa aqua
pinnis pulverem spargunt; ipsum vero nidum mollibus plu-
mis floccisque consternunt tepefaciendis ovis, simul ne durus
sit infantibus pullis. in fetu summa aequitate alternant ci-
bum. notabili munditia egerunt excrementa pullorum adul-
tioresque circumagi docent et foris saturitatem emittere.
 alterum est hirundinum genus rusticarum et agrestium,
quae raro in domibus diversos figura, sed eadem materia
confingunt nidos, totos supinos, faucibus porrectis in an-
gustum, utero capaci, mirum qua peritia et occultandis

 

habil e s pullis et substernendis molles . in Aegypti Hera-
cleotico ostio molem continuatione nidorum evaganti Nilo
inexpugnabilem opponunt stadii fere unius spatio, quod
humano opere perfici non posset. in eadem Aeg y pto iuxta
oppidum Copton insula est sacra Isidi, quam ne laceret
amnis idem, muniunt opere, incipientibus vernis diebus
palea et stramento rostrum eius firmantes , continuatis per
triduum noctibus tanto labore, ut multas in opere emori 
constet; eaque militia illis cum anno redit semper. tertium
est earum genus: excavant ripas atque ita internidificant . —
(Harum pulli ad cinerem ambusti mortifero faucium malo
multisque aliis morbis humani corporis medentur) — non
faciunt hae nidos migrantque multis diebus ante, si futurum
est, ut auctus amnis attingat . 
 (50) In genere vitiparrarum est cui nidus ex musco
arido ita absoluta perficitur pila, ut inveniri non possit adi-
tus. a c a n th y llis appellatur eadem figura ex lino intexens .
Picorum aliquis suspenditur surculo primis in ramis cyathi 
modo, ut nulla quadripes possit accedere. ga l gulos quidem
ipsos dependentes pedibus somnum capere confirmant, quia
tutiores ita se sperent . iam publicum quidem omnium est
tabulata ramorum sustinendo nido provide eligere, cama-

 

rare ab imbri aut fronde protegere densa. in Arabia cin-
namolgus avis appellatur cinnami surculis nidificans ; plum-
batis eos sagittis decutiunt indigenae mercis gratia. in
Scyt h is avis magnitudine otidis binos parit in leporina pelle
semper in cacuminibus ramorum suspensa. picae cum
diligentius visum ab homine nidum sensere, ova transgerunt 
alio. hoc in i is avibus, quarum digiti non sint accommo-
dati conplectendis transferendisque ovis , miro traditur modo.
namque surculo super bina ova inposito ac ferum in ato alvi
glutino, subdita cervice medio, aequa utrimque libra depor-
tant alio. 
 (51) Nec vero i is minor sollertia, quae cunabula in
terra faciunt corporis gravitate prohibitae sublime petere.
merops vocatur genitores suos reconditos pascens, pallido
intus colore pinnarum, superne cyaneo, prior e parte subru-
tilo. nidificat in specu sex pedum defossa altitudine. 
 Perdices spina et frutice sic muniunt receptaculum, ut
contra feram abunde vallentur. ovis stragulum molle pul-
vere contumulant nec in quo loco peperere incubant: ne
cui frequentior conversatio suspecta sit, transferunt alio.
illae quidem et maritos suos fallunt, quoniam intemperantia
libidinis frangunt earum ova, ne incubando detineantur .
tunc inter se dimicant mares desiderio feminarum; victum

 

aiunt venerem pati. id quidem et coturnices Trogus et
gallinaceos aliquando, perdices vero a domitis feros et novos
aut victos iniri promiscue. capiuntur quoque pugnacitate
eiusdem libidinis, contra aucupis in l icem exeunte in proe-
lium duce totius gregis. capto eo procedit alter ac subinde
singuli. rursus circa conceptum feminae capiuntur contra
aucupum feminam exeuntes, ut rixando abigant e a m . nec 
in alio animali par opus libidinis. si contra mares steterint,
feminae aura ab i is flante praegnantes fiunt, hiantes autem
exerta lingua per id tempus aestuant. concipiunt et super-
volantium adflatu, saepe voce tantum audita masculi, adeo-
que vincit libido etiam fetus caritatem, ut illa furtim et in
occulto incubans , cum sensit feminam aucupis accedentem
ad marem, recanat revocetque et ultro praebeat se libidini.
rabie quidem tanta feruntur, ut in capite aucupantium
saepe caecae m o tu sedeant. si ad nidum is coepit acce-
dere, procurrit ad pedes eius feta, praegravem aut delum-
bem sese simulans, subitoque in procursu aut brevi aliquo
volatu cadit, ut fracta ala aut pedibus , at procurrit iterum
iamiam pre hen surum effugiens spemque frustrans , donec
in diversum abducat a nidis. eadem in pavore, libera ac

 

materna vacan s cura, in sulco resupina glaeba se terrae
pedibus adprehensa operit. perdicum vita et ad sedecim
annos durare existimatur.

(52) Ab i is columbarum maxime spectantur simili
ratione mores. ines t pudicitia illis p lu rima et neutri nota
adulteria. coniugi fidem non violant communemque servant
domum. nisi caele b s aut vidua nidum non relinquit. et
imperiosos mares, subinde etiam iniquos ferunt, quippe
suspicio est adulterii, quamvis natura non sit: tune plenum
querela guttur saevique rostro ictus, mox in satisfactione
exosculatio et circa veneris preces crebris pedum orbibus
adulatio. amor utrique subolis aequalis; saepe et ex hac
causa castigatio pigrius intrante femina ad pullos. parturienti
solatia et ministeria ex mare. pullis primo salsiorem ter-
ram collectam gutture in ora inspuunt praeparantes tempe-
stivitatem cibo. proprium generis eius et turturum, cum
bibant , colla non resupinare largeque bibere iumentorum
modo.

Vivere palumbes ad tricensimum annum, aliquas et 
ad quadragensimum, habemus auctores, uno tantum incom-
modo unguium — eodem et argumento senecta e —, qui
citra perniciem reciduntur. cantus omnibus similis atque
idem trino conficitur versu praeterque in clausula gemitu,

 

hieme mutis, a v ere vocalibus. Nigidius putat, cum ova
incubet sub tecto, nominata m palumbem relinquere nidos.
pariunt autem post solstitium . columbae et turtures octonis
annis vivunt.

contra passeri minimum vitae, cui sala-
citas par . mares negantur anno diutius durare argumento,
quia nulla veris initio appareat nigritudo in rostro, quae ab
aestate incipit. feminis longiusculum spatium. verum co-
lumbis inest quidam et gloriae intellectus: nosse credas
suos colores varietatemque dispositam; quin etiam ex volatu
quaeritur : plaudere in caelo varieque sulcare. qua in
ostentatione ut vinctae praebentur accipitri, inplicatis stre-
pitu pinnis, qui non nisi ipsis alarum umeris eliditur, alio-
quin soluto volatu multum velociores . speculatur occultus
fronde latro et gaudentem in ipsa gloria rapit.

ob id
cum iis habenda est avis quae tinnungulus vocatur; defendit
enim illas terretque accipitres naturali potentia in tantum,
ut visum vocemque eius fugiant. hac de causa praecipuus
columbis amor eorum, feruntque, si in quattuor angulis
defbdiantur in ollis novis oblitis, non mutare sedem colum-
bas — quod et auro insectis alarum articulis quaesivere
aliqui , non aliter innoxiis vulneribus —, multivaga alioqui
ave . est enim ars illis inter se blandiri et corrumpere alias
furtoque comitatiores reverti. (53) quin et internuntiae in

 

magnis rebus fuere, epistulas adnexas earum pedibus obsi-
dione Mutinensi in castra consulum Decumo Bruto mittente.
quid vallum et vigil obsidio atque etiam retia in amne prae-
tenta profuere Antonio, per caelum eunte nuntio? et harum
amore insaniunt multi. super tecta exaedificant turres i is
nobilitatemque singularum et origines narrant, vetere iam
exemplo. L. Axius eques Romanus ante bellum civile Pom-
peianum denariis CCCC singula paria venditavit , ut M. Varro
tradit. quin et patriam nobilitavere in Campania grandissi-
mae provenire existimatae.

(54) Harum volatus in reputationem ceterarum quo-
que volucrum inpellit . omnibus animalibus reliquis
certus et unius modi et in suo cuique genere incessus est;
aves solae vario meatu feruntur et in terra et in aëre. am-
bulant aliquae, ut cornices; saliunt aliae, ut passeres, me-
rulae; currunt, ut perdices, rusticulae; ante se pedes iaciunt,
ut ciconiae, grues. expandunt alas pendentesque raro inter-
vallo quatiunt, aliae crebrius, sed et primas dumtaxat pin-
nas, aliae tota latera plaudunt ; quaedam vero maiore ex
parte conpressis volant percussoque semel, aliquae et gemino
ictu , aëre feruntur: velut inclusum eum prementes eiacu-
lantur sese in sublime, in rectum, in pronum . impingi 
putes aliquas aut rursus ab alto cadere has, illas salire.
anates solae quaeque sunt eiusdem generis in sublime pro-
tinus sese tollunt atque e vestigio caelum petunt, et hoc
etiam ex aqua . itaque in foveas, quibus feras venamur,

 

delapsae solae evadunt. vultur et fere graviores nisi ex
procursu aut altiore cumulo inmissae non evolant; cauda
reguntur. aliae circumspectant, aliae flectunt colla, nec
ullae vescuntur ea quae rapuere pedibus. sine voce non
volant multae, aut e contrario semper in volatu silent. sub-
rectae , pronae, obliquae in latera, in ora, quaedam et resu-
pinae feruntur, ut, si pariter cernantur plura genera , non
in eadem natura meare videantur.

(55) Plurimum volant quae apodes, quia careant 
usu pedum, ab aliis cypseli appellantur, hirundinum specie.
nidificant in scopulis. hae sunt quae toto mari cernuntur,
nec umquam tam longo naves tamque continuo cursu re-
cedunt a terra, ut non circumvolitent eas apodes. cetera
genera residunt et insistunt; his quies nisi in nido nulla:
aut pendent aut iacent.

(56) Et ingenia aeque varia, ad pastum maxime. 
caprimulgi appellantur, grandioris merulae aspectu, fures
nocturni; interdiu enim visu carent. intrant pastorum
stabula caprarumque uberibus advolant suctum propter lactis,
qua iniuria uber emoritur caprisque caecitas, quas ita mul-
sere, oboritur. platea nominatur advolans ad eas, quae se
in mari mergunt, et capita illarum morsu corripiens, donec
capturam extorqueat. eadem cum devoratis se inplevit
conchis, calore ventris coctas evomit atque ita ex i is escu-
lenta eligit testas excernens .

(57) Villaribus gallinis et religio inest. Inhorre-
scunt edito ovo excutiuntque sese et circumactae purificant
aut festuca aliqua sese et ova lustrant.

minimae
avium cardueles imperata faciunt, nec voce tantum, sed
pedibus et ore pro manibus. est quae boum mugitus imite-
tur, in Arelatensi agro taurus appellata, alioquin parva est.
equorum quoque hinnitus anthus nomine herbae pabulo
adventu eorum pulsa imitatur, ad hunc modum se ulciscens. 
 (58) super omnia humanas voces reddunt, psittaci quidem
etiam sermocinantes . India hanc avem mittit, siptacen vo-
cat , viridem toto corpore, torque tantum miniato in cervice
distinctam. imperatores salutat et quae accipit verba pro-
nuntiat, in vino praecipue lasciva. capiti eius duritia eadem
quae rostro. hoc , cum loqui discit, ferreo verberatur radio;
non sentit aliter ictus. cum devolat, rostro se excipit, illi
innititur levioremque ita se pedum infirmitati facit. 
 (59) Minor nobilitas, quia non ex longinquo venit, sed
expressior loquacitas certo generi picarum est. adamant
verba quae loquantur nec discunt , sed diligunt meditantes-
que intra semet curam atque cogitationem , intentionem non
occultant. constat emori victas difficultate verbi ac, nisi
subinde eadem audiant, memoria falli quaerentesque mirum

 

in modum hilarari , si interim audierint id verbum. nec
vulgaris his forma, quamvis non spectanda: satis illis decoris
in spe cie sermonis humani est. verum addiscere alias
negant posse quam ex genere earum quae glande vescantur, 
et inter eas facilius quibus quini sint digiti in pedibus, ac
ne eas quidem ipsas nisi primis duobus vitae annis. latiores 
linguae omnibus in suo cuique genere, quae sermonem imi-
 tantur humanum. quamquam id paene in omnibus contigit :
Agrippina Claudii Caesaris turdum habuit, quod numquam
ante , imitantem sermones hominum. cum haec proderem,
habebant et Caesares iuvenes sturnum , item luscinias Graeco
ac Latino sermone dociles, praeterea meditantes assidue et
in diem nova loquentes, longiore etiam contextu. docentur 
secreto et ubi nulla alia vox misceatur , adsidente qui crebro
dicat ea, quae condita velit, ac cibis blandiente.

(60) Reddatur et corvis sua gratia, indignatione
quoque populi Romani testata , non solum conscientia. Ti-
berio principe ex fetu supra Castorum aedem genito pullus
in adpositam sutrinam devolavit, etiam religione commen-
datus officinae domino. is mature sermoni adsuefactus,

 

omnibus matutinis evolans in rostra in forum versus, Ti-
berium, dein Germanicum et Drusum Caesares nominatim,
mox transeuntem populum Romanum salutabat, postea ad
tabernam remeans, plurium annorum adsiduo officio mirus .
 hunc sive aemulatione vicinitatis manceps proximae sutrinae
sive iracundia subita, ut voluit videri, excrementis eius
posita calceis macula, exanimavit, tanta plebei consterna-
tione, ut primo pulsus ex ea regione, mox interemptus sit
funusque aliti innumeris celebratum exequiis, constratunm 
lectum super Aethiopum duorum umeros, praecedente tibi-
cine et coronis omnium generum ad rogum usque, qui
constructus dextra viae Appiae ad secundum lapidem in
campo R e diculi appellato fuit. adeo satis iusta causa po-
pulo Romano visa est exequiarum ingenium avis aut sup-
plicii de cive Romano in ea urbe, in qua multorum princi-
pum nemo deduxerat funus, Scipionis vero Aemiliani post 
Carthaginem Numantiamque deletas ab eo nemo vindicaverat
mortem. hoc gestum M. Servilio C. Cestio cos. a. d. V kal.
Apriles. nunc quoque erat in urbe Roma, haec prodente
me, equitis Romani cornix e Baetica primum colore mira
admodum nigro, dein plura contexta verba exprimens et 
alia atque alia crebro addiscens. nec non et recens fama
Crateri Mo no cerotis cognomine in Erizena regione Asiae
corvorum opera venantis eo quod devehebat in silvas eos
insidentes cornicul o umerisque; illi vestigabant agebantque
eo perducta consuetudine, ut exeuntem sic comitarentur et
feri. tradendum putavere memoriae quidam, visum per si-

 

tim lapides congerentem in situlam monimenti, in qua pluvia
aqua durabat , sed quae attingi non poss e t ; ita descen-
dere paventem expressisse tali congerie quantum poturo 
sufficeret.

(61) Nec Diomedias praeteribo aves. Iuba cata-
ractas vocat, et eis esse dentes oculosque igneo colore ce-
tero candidis tradens. duos semper his duces: alterum
ducere agmen, alterum cogere. scrobes excavare rostro,
inde crate consternere et operire terra quae ante fuerit
egesta; in his fetificare. fores binas omnium scrobibus:
orientem spectare quibus exeant in pascua, occasum quibus
redeant. alvum exoneraturas subvolare semper et contrario
flatu. uno hae in loco totius orbis visuntur, in insula,
quam diximus nobilem Diomedis tumulo atque delubro 
contra Apuliae oram, fulicarum similes. advenas barbaros
clangore infestant, Graecis tantum adulantur miro discri-
mine, velut generi Diomedis hoc tribuentes, aedemque earn
cotidie pleno gutture madentibus pinnis perluunt atque
purificant, unde origo fabulae Diomedis socios in earum
effigies mutatos.

(62) Non omittendum est, cum de ingeniis disse-
rimus , e volucribus hirundines indociles esse, e terrestribus 
mures, cum elephanti iussa faciant, leones iugum subeant,
in mari vituli totque piscium genera mitescant.

(63) Bibunt aves suctu, ex i is, quibus longa colla,

 

intermittentes et capite resupinato velut infundentes sibi;
porphyrio solus morsu bibit. idem est proprio genere, om-
nem cibum aqua subinde tinguens, deinde pede ad rostrum
veluti manu adferens. laudatissimi in Commagene. rostra
 i is et praelonga crura rubent.

(64) Haec quidem et hi mantopodi multo minori,
quamquam eadem crurum altitudine. nascitur in Aegypto.
insistit ternis digitis. praecipue ei pabulum muscae. vita
in Italia paucis diebus. 
 (65) Graviores omnes fruge vescuntur, altivolae carne o
tantum, inter aquaticas mergi, soli ti av i de vorare e t quae
ceterae reddunt. 
 (66) Olorum similitudinem onocrotali habent nec di-
stare existimarentur omnino, nisi faucibus ipsis inesset
alterius uteri genus. h u c omnia inexplebile animal congerit,
mira ut sit capacitas. mox perfecta rapina sensim inde in
os reddita in veram alvum ruminantis modo refert . Gallia
hos septentrionalis proxima oceano mittit. 
 (67) In Hercynio Germaniae saltu invisitata genera ali-
tum accepimus , quarum plumae ignium modo conluceant 20
noctibus. in ceteris nihil praeter nobilitatem longinquitate 
factam memorandum occurrit:

phalerides in Seleucia

 

Parthorum et in Asia, aquaticarum laudatissimae, rursus
phasianae in Colchis — geminas ex pluma aures submittunt
subriguntque —, Numidicae in parte Africae Numidia; om-
nesque iam in Italia. 
 (68) Phoenicopteri linguam praecipui saporis esse Api-
cius docuit, nepotum omnium altissimus gurges. attagen
maxime Ionius celeber et vocalis alias, captus vero obmute-
scens, quondam existimatus inter raras aves, iam et in Gallia
 Hispaniaque. capitur circa Alpes etiam, ubi et phalacro-
coraces , avis Baliarium insularum peculiaris , sicut Alpium
pyrrhocorax, luteo rostro niger , et praecipua sapore lagopus .
pedes leporino villo nomen hoc dedere cetero candidae , co-
lumbarum magnitudine. non extra terram eam vesci facile,
quando nec vita mansuescit et corpus ocissime marcescit .
est et alia nomine eodem, a coturnicibus magnitudine tan-
tum differens, croceo unctu cibis gratissima. visam in Alpi-
bus ab se peculiarem Aegypti et ibim Egnatius Calvinus
praefectus earum prodidit.

(69) Venerunt in Italiam Bedriacensibus bellis ci-
vilibus trans Padum et novae aves— ita enim adhuc vo-
cantur —, turdorum specie, paulum infra columbas magni-

 

tudine, sapore gratae. Baliares insulae nobiliorem etiam
supra dicto porphyrionem mittunt. ibi et buteo accipitrum 
generis in honore mensarum est, item vibiones ; sic vocant
minorem gruem. 
 (70) Pegasos equino capite volucres et grypas aurita 
aduncitate rostri fabulosos reor, illos in Scythia, hos in
Aethiopia. equidem et tragopana, de qua plures adfirmant,
maiorem aquila, cornua in temporibus curvata habentem,
ferruginei coloris, tantum capite phoeniceo. nec Sirenes
impetraverint fidem, adfirmet licet Dinon, Clitarchi celebrati
auctoris pater, in India esse mulcerique earum cantu quos
gravatos somno lacerent. qui credat ista, et Melampodi
profecto aures lambendo dedisse intellectum avium sermo-
nis dracones non abnuat vel quae Democritus tradit no-
minando aves quarum confuso sanguine serpens gignatur ,
quem quisquis ederit intellecturus sit alitum colloquia, quae-
que de una ave galerita privatim commemorat, etiam sine
his inmensa vitae ambage circa auguria. nominantur ab
Homero scopes avium genus: neque harum saturicos mo-
tus, cum insidientur , plerisque memoratos facile conceperim
mente, neque ipsae iam aves noscuntur , quam ob rem de
confessis disseruisse praestiterit.

(71) Gallinas saginare Deliaci coepere, unde pestis
exorta opimas aves et suopte corpore unctas devorandi.
hoc primum antiquis cenarum interdictis exceptum invenio
iam lege Gai Fanni consulis undecim annis ante tertium
Punicum bellum, ne quid volucre poneretur praeter unam
gallinam quae non esset altilis , quod deinde caput trans-
latum per omnes leges ambulavit. inventumque deverti-
culum est in fraude m earum gallinaceos quoque pascendi
lacte madidis cibis: multo ita gratiores adprobantur. femi-
nae quidem ad saginam non omnes eliguntur nec nisi in
cervice pingui cute. postea culinarum artes, ut clunes 
spectentur, ut dividantur in tergora, ut a pede uno dilatatae
repositoria occupent. dedere et Parthi cocis suos mores.
nec tamen in hoc mangonio quicquam totum placet, clune,
alibi pectore tantum laudatis. 
 (72) Aviaria primus instituit inclusis omnium generum
avibus M. Lae n ius Strabo Brundisi equestris ordinis. ex eo
coepimus carcere animalia coercere, quibus rerum natura 
caelum adsignaverat.

maxime tamen insignis est in
hac memoria Clodii Aesopi, tragici histrionis, patina HS C ;
taxata , in qua posuit aves cantu aliquo aut humano sermone
vocales, HS VI singulas coemptas, nulla alia inductus sua-

 

vitate nisi ut in i is imitationem hominis manderet , ne
quaestus quidem suos reveritus illos opimos et voce meritos,
dignus prorsus filio, a quo devoratas diximus margaritas, non sic tamen , ut verum facere veli m inter duos iudicium
turpitudinis, ni si quod minus est summas rerum naturae 
opes quam hominum linguas cenasse.

(73) Generatio avium simplex videtur esse, cum
et ipsa habeat sua miracula, quoniam et quadripedes ova
gignunt, chamaeleontes, lacertae et quae diximus ..., item 
serpentes. pinnatorum autem infecunda sunt quae aduncos
habent ungues. cenchris sola ex his supra quaterna edit
ova. tribuit hoc avium generi natura, ut fecundiores essent
fugaces earum quam fortes. plurima pariunt struthocameli ,
gallinae , perdices [soli]. coitus avibus duobus modis, femina 
considente humi, ut in gallinis, aut stante, ut in gruibus. 
 (74) Ovorum alia sunt candida, ut columbis, perdicibus,
alia pallida, ut aquaticis, alia punctis distincta, ut meleagri-
dum , alia rubri coloris, ut phasianis, cenchridi . intus autem
omne ovum volucrum bicolor, aquaticis lutei plus quam albi ,
id ipsum magis luridum quam ceteris; piscium unicolor ,

 

in quo nihil candidi. avium ova ex calore fragilia, serpen-
tium ex frigore len t a , piscium ex liquore mollia. aquatilium
rotunda, reliqua fere fastigio cacuminata. exeunt a rotun-
dissima sui parte, dum pariuntur, molli putamine, sed pro-
tinus durescente quibuscumque emergunt portionibus. quae
oblonga sint ova, gratioris saporis putat Horatius Flaccus.
feminam edunt quae rotundiora gignuntur, reliqua marem.
umbilicus ovis a cacumine inest, ceu gutta eminens in pu-
tamine.

Quaedam omni tempore coeunt, ut gallinae, et pa-
riunt, praeterquam duobus mensibus hiemis brumalibus.
ex iis iuvencae plura quam veteres, sed minora, et in eodem
fetu prima ac novissima. est autem tanta fecunditas, ut
aliquae et sexagena pariant, aliquae cotidie, aliquae bis die,
aliquae in tantum, ut effetae moriantur. Hadrianis laus
maxima. columbae deciens anno pariunt, quaedam et unde-
ciens, in Aegypto vero etiam brumali mense. hirundines
et merulae et palumbi et turtures bis anno pariunt, ceterae
aves fere semel. turdi, in cacuminibus arborum luto nidi-
ficantes paene contextim, in secessu generant. a coitu X
diebus ova maturescunt in utero, vexatis autem gallinae
et columbae pinna evulsa aliave simili iniuria diutius . 
 Omnibus ovis medio vitelli parva inest velut sanguinea

 

gutta, quod esse cor avium existimant, primum in omni
corpore id gigni opinantes: in ovo certe gutta ea salit pal-
pitatque. ipsum animal ex albo liquore ovi corporatur.
cibus eius in luteo est. omnibus intus caput maius toto
corpore, oculi conpressi capite maiores. increscente pullo
candor in medium vertitur, luteum circumfunditur. vicen-
simo die si moveatur ovum, iam viventis intra putamen vox
auditur. ab eodem tempore plumescit , ita positus, ut caput
supra dextrum pedem habeat, dextram vero alam supra
caput. vitellus paulatim deficit . aves omnes in pedes na-
scuntur, contra quam reliqua animalia. quaedam gallinae
omnia gemina ova pariunt et geminos interdum excludunt,
ut Cornelius Celsus auctor est, alterum maiorem; aliqui
negant omnino geminos excludi. plus vicena quina incu-
banda subici vetant. parere a bruma incipiunt. optima fe-
tura ante vernum aequinoctium. post solstitium nata non
implent magnitudinem iustam tantoque minus, quanto serius
provenere.

(75) Ova incubari intra decem dies edita utilis-
simum; vetera aut recentiora infecunda. subici inpari nu-
mero debent. quarto die post quam coepere incubari , si
contra lumen cacumine ovorum adprehenso ima manu purus
et unius modi perluceat color, sterilia existimantur esse
proque i is alia substituenda. et in aqua est experimentum:

 

inane fluitat, itaque sidentia. hoc est plena, subici volunt.
concuti vero experimento vetant, quoniam non gignant con-
fusis vitalibus venis. incubationi datur initium post novam
lunam , quia prius inchoata non proveniant. celerius exclu-
duntur calidis diebus; ideo aestate undevicensimo educent 
fetum, hieme XXV. si incubitu tonuit, ova pereunt; et acci-
pitris audita voce vitiantur. remedium contra tonitrus cla-
vus ferreus sub stramin e ovorum positus aut terra ex aratro .
 quaedam autem et citra incubitum sponte natura e gignunt ,
ut in Aegypti fimetis . scitum de quodam potore reperitur
Syracusis tam diu potare solitum, donec cooperta terra fe-
tum edere nt ova.

(76) Quin et ab homine perficiuntur. Iulia Augusta
prima sua iuventa Tib . Caesare ex Nerone gravida, cum
parere virilem sexum admodum cuperet, hoc usa est puellari
augurio, ovum in sinu fovendo atque, cum deponendum
haberet , nutrici per sinum tradendo, ne intermitteretur 
tepor; nec falso augurata proditur. nuper inde fortassis 
inventum, ut ova calido in loco inposita paleis igne modico
foverentur homine versante, pariterque et stato die illinc 

erumperet fetus. traditur quaedam ars gallinarii cuiusdam
dicentis, quod ex quaque esset . narrantur et mortua gallina
mariti earum visi succedentes in vicem et reliqua fetae more
facientes abstinentesque se cantu. super omnia est anatum
ovis subditis atque exclusis admiratio prima non plane agno-
scentis fetum, mox incerti sin g ultus sollicite convocantis,
postremo lamenta circa piscinae stagna mergentibus se
pullis natura duce.

(77) Gallinarum generositas spectatur crista erecta ,
interim et gemina, pinnis nigris, ore rubicundo, digitis in-
paribus, aliquando et super IIII digitos traverso uno. ad
rem divinam luteo rostro pedibusque purae non videntur,
ad opertanea sacra nigrae. est et pumilionum genus non
sterile in i is, quod non in alio genere alitum, sed quibus 
centra , fecunditas rara et incubatio ovis noxia.

(78) Inimicissima autem omni generi pituita maxi-
meque inter messis ac vindemiae tempus. medicina in fame
et cubitusin fumo , utique si e lauru aut herba sabina fiat ,
pinna per traversas inserta nares et per omnes dies mota ;

 

cibus alium cum farre aut aqua perfusus, in qua maduerit
noctua, aut cum semine vitis albae coctus ac quaedam alia.

(79) Columbae proprio ritu osculantur ante coitum.
pariunt fere bina ova, ita natura moderante, ut aliis cre-
brior sit fetus , aliis numerosior. palumbis et turtur pluri-
mum terna nec plus quam bis vere pariunt, atque ita , si
prior fetus corruptus est et ut, quamvis III pepererint, num-
quam plus II educant . tertium inritum est; urinum vocant.
palumbis incubat femina post meridiana in matutinum, cetero
mas. columbae marem semper et feminam pariunt, priorem
marem, postridie feminam. incubant in eo genere ambo,
interdiu mas, noctu femina. excludunt XX die, pariunt a
coitu V. aestate quidem interdum binis mensibus terna
educunt paria, namque XVIII die excludunt statimque con-
cipiunt; quare inter pullos s a epe ova inveniuntur, et alii
provolant, alii erumpunt. ipsi deinde pulli quinquemenstres
fetificant. et ipsae autem inter se, si mas non sit, feminae
aeque saliunt pariuntque ova inrita, ex quibus nihil gignitur,
quae hypenemia Graeci vocant.

Pavo a trimatu parit; primo anno unum aut alterum
ovum, sequenti quaterna quinave, ceteris duodena, non am-
plius, intermittens binos dies ternosve parit, et ter anno, si

 

gallinis subiciantur incubanda . mares ea frangunt desiderio
incubantium; quapropter noctu et in latebris pariunt aut in
excelso cubantes, s et nisi molli strato excepta franguntur.
mares singuli quinis sufficiunt coniugibus. cum singulae aut
binae fuere, corrumpitur salacitate fecunditas. partus exclu-
ditur diebus ter novenis aut tardius tricensimo. 
 Anseres in aqua coeunt, pariunt vere aut, si bruma 
coiere, post solstitium, XL prope , bis anno, si priorem fe-
 tum gallinae excludant, alias plurima ova XVI, paucissima
VII. si quis subripiat, pariunt done rumpantur. aliena
non excludunt. incubanda subici utilissimum VIII aut XI.
incubant feminae tantum tricenis diebus, si vero tepidiores 
sint, XXV. pullis eorum urtica contactu mortifera, nec 
minus aviditas nunc satietate nimia, nunc suamet vi, quando
adprehensa radice morsu saepe conantes avellere ante colla
sua abrumpunt. contra urticam remedium est stramento
ab incubitu subdita radix earum.

Ardiolarum tria genera: leucon , as t erias , pelion .
hi in coitu anguntur; mares quidem cum vociferatu san-
guinem etiam ex oculis profundunt. nec minus aegre pa-
riunt gravidae. aquila tricenis diebus incubat et fere maio-
res alites, minores vicenis, ut miluus et accipiter. m ilu u s
fere parit numquam plus ternos, is qui aego li os vocatur
et quaternos , corvus aliquando et quinos. incubant totidem

 

diebus. cornicem incubantem mas pascit. pica novenos ,
melancoryphus supra XX parit, semper numero inpari, nec
alia i i s plures : tanto fecunditas maior parvis. hirundini
caeci primo pulli sunt et fere omnibus quibus numerosior
fetus . 
 (80) Inrita ova, quae hypenemia diximus, aut mutua
feminae inter se libidinis imaginatione concipiunt aut pulvere, 
nec columbae tantum, sed et gallinae, perdices, pa-
vones, anseres, chenalopeces. sunt autem sterilia et minora
ac minus iucundi saporis et magis umida. quidam et vento
putant ea generari, qua de causa etiam zephyria appellant .
urina autem vere tantum fiunt incubatione derelicta, quae
alii cynosura dixere. ova aceto macerata in tantum emolli-
untur, ut per anulos transeant. servari ea in lomento aut
hieme in paleis, aestate in furfuribus utilissimum. sale
exinaniri creduntur.

(81) Volucrum animal parit vespertilio tantum ,
cui et membranaceae pinnae uni . eadem sola volucrum
lacte nutrit ubera admovens . parit geminos; volitat amplexa
infantes secumque portat. eidem coxendi x una traditur
 esse. in cibatu culices gratissimi.

(82) Rursus in terrestribus ova pariunt serpentes,
de quibus nondum dictum e st . coeunt conplexu, adeo cir-
cumvolutae sibi ipsae, ut una existimari biceps possit. vi-
perae mas caput inserit in os, quod illa abrodit voluptatis
dulcedine. terrestrium eadem sola intra se part ova, unius
coloris et mollia, ut pisces. terti o die intra uterum catulos
excludit, dein singulis diebus singulos parity, XX fere nu-
mero. itaque ceteri tarditatis inpatientes perrumpunt latera
occisa parente. ceterae serpentes contexta ova in terra in-
cubant et fetum sequenti excludunt anno. crocodili vicibus
incubant, mas et femina. sed reliquorum quoque terrestrium
reddatur generatio.

(83) Bipedum solus homo animal gignit. homini
tantum primi coitus paenitentia , augurium scilicet vitae a
paenitenda origine. ceteris animalibus stati per tempora
anni concubitus, homini, ut dictum est, omnibus horis dierum 
noctiumque; ceteris sa t ias in coitu, homini prope nulla.
 Messalina Claudi Caesaris coniunx, regalem hanc existimans
palmam, elegit in id certamen nobilissimam e prostitutis
ancillam merce n ariae stipis eamque nocte ac die superavit
quinto atque vicensimo concubitu. in hominum genere
 maribus deverticula veneris, excogitata omnia scelere natu-
rae, feminis vero abortus. quantum in hac parte multo
nocentiores quam ferae sumus! viros avidiores veneris
hieme, feminas aestate Hesiodus prodidit. 
 
 Coitus aversis elephantis, camelis, tigribus, lyncibus,
rhinoceroti, leoni, dasypodi, cuniculis, quibus aversa geni-
talia. cameli etiam solitudines aut secreta certe petunt,
neque intervenire datur sine pernicie; coitus tot o die , et
his tantum ex omnibus. quibus solida ungula in quadri-
pedum genere, mares olfactus a c cendit . avertuntur et canes,
phocae, lupi, in medioque coitu invitique etiam cohaerent.
 supra dictorum dasypodum plerumque feminae priores
superveniunt , in reliquis mares. ursi autem, ut dictum est, 
humanitus strati , irenacei stantes ambo inter se conplexi,
feles mare stante, femina subiacente, vulpes in latera pro-
iectae maremque femina amplexa . taurorum cervorumque
feminae vim non tolerant; ea de causa ingrediuntur in
conceptu . cervi vicissim ad alias transeunt et ad priores
redeunt. lacertae ut ea, quae sine pedibus sunt, circum-
flexu venerem novere. 
 Omnia animalia quo maiora corpore , hoc minus fecunda .
singulos gignunt elephanti, cameli, equi; acanthis duodenos,
avis minima. ocissime pariunt quae plurimos gignunt. quo
maius est animal, tanto diutius formatur in utero. diutius
gestantur quibus longiora sunt vitae spatia, neque crescen-
tium tempestiva ad generandum aetas . quae solidas habent

 

ungulas, singulos; quae bisulcas, et geminos pariunt; quo-
rum in digitos pedum fissura divisa est, e t numerosiora in
fetu. sed superiora omnia perfectos edunt partus, haec in-
 choatos , in quo sunt genere leaenae, ursae; et vulpes in-
forme etiam magis quam supra dicta parit , rarumque est
videre parientem . postea lambendo calefaciunt fetus omnia
ea et figurant. pariunt plurimum quaternos. caecos autem
gignunt canes, lupi, pantherae, thoes. 
 Canum plura genera. Laconicae octavo mense utrim-
que generant; ferunt LX diebus et plurimum III. ceterae
canes et semenstres coitum patiuntur. inplentur omnes
uno coitu. quae ante iustum tempus concepere, diutius
caecos habent catul o s , e t omnes totidem diebus. existi-
mantur in urina attollere crus fere semenstres; id est
signum consummati virium roboris. feminae hoc idem si-
dentes. partus duodeni quibus numerosissimi, cetero quini,
seni, aliquando singuli, quod prodigiosum putant, sicut om-
nes mares aut omnes feminas gigni. primos quosque mares
pariunt, in ceteris alternant. ineuntur a partu sexto mense.
octonos Laconicae pariunt. propria in eo genere maribus
labore salacitas . vivunt Laconici annis denis, feminae duo-
denis, cetera genera XV annis , aliquando et XX , nec tota
sua aetate generant, fere a duodecimo desinentes. 
 Felium et ichneumonum reliqua ut canum. vivunt

 

annis senis . dasypodes omni mense pariunt et superfetant,
sicut lepores. a partu statim inplentur; concipiunt quamvis
ubera siccante fetu. pariunt vero caecos. elephanti, ut
diximus, pariunt singulos magnitudine vituli trimenstris. 
cameli XII mensibus ferunt; a trimatu pariunt vere ite-
rumque post annum inplentur a partu. equas autem post ter- 180
tium dem um aut post unum ab enixu utiliter admitti putant
coguntque invitas. asinas et septimo die concipere facillime
creditur. equarum iubas tondere praecipiunt, ut asinorum
coitum patiantur humilitate; comantes enim gloria super-
bire. a coitu solae animalium currunt exadvers u s aquilonem
austrumve , prout marem aut feminam concepere. colorem
ilico mutant, rubriore pilo vel quicumque sit pleniore: hoc
argumento desinunt admittere, etiam v olentes . nec inpedit
partus quasdam ab opere falluntque gravidae. vicisse Olym-
pia praegnantem Echecratidis Thessali invenimus. equos
et canes et sues initum matutinum adpetere, feminas autem
post meridiem blandiri diligentiores tradunt. equas domitas
LX diebus equire ante quam gregales, sues tantum coitu 
spumam ore fundere, verrem subantis audita voce, ni ad-
mittatur, cibum non capere usque in maciem, feminas autem
in tantum effer a ri , ut hominem lancinent , candida maxime
veste indutum. rabies ea aceto mitigatur naturae adsperso.

 

aviditas coitus putatur et cibis fieri, sicut viro eruca, pecori
caepa. quae ex feris mitigentur, non concipere, ut anseres,
apros vero tarde et cervos nec nisi ab infantia educatos
mirum est. quadripedum praegnantes venerem arcent praeter
equam et suem; sed superfetant dasypus et lepus tantum.

(84) Quaecumque animalpariunt, in capita gignunt
circumacto fetu sub enixum, alia s in utero porrect o . qua-
dripedes gestantur extentis ad longitudinem cruribus et ad 
alvum suam adplicatis; homo in semet conglobatus inter
duo genua naribus sitis. molas, de quibus ante diximus,
gigni putant, ubi mulier non ex mare, verum ex semet ipsa 
tantum conceperit . ideo nec animari, quia non sit ex duo-
bus, altricemque habere per se vitam illam quae satis arbori-
busque contingat.

ex omnibus, quae perfectos fetus,
 s ue s tantu m et numerosos edunt, na m plures contra naturam
solidipedum aut bisulcorum. 
 (85) Super cuncta est murium fetus, haut sine cuncta-
tione dicendus, quamquam sub auctore Aristotele et
Alexandri Magni militibus. generatio eorum lambendo
constare, non coitu, dicitur. ex una genitos CXX tradide-
runt, apud Persas vero praegnant e s in ventre parentis re-
pertas. et salis gustatu fieri praegnantes opinantur . itaque

 

desinit mirum esse unde vis tanta messes populetur murium
agrestium, in quibus illud quoque adhuc latet, quonam modo
illa multitudo repente occidat. nam nec exanimes reperi-
untur neque extat qui murem hieme in agro effoderit.
plurimi ita ad Troada proveniunt et iam inde fugaverunt
incolas . proventus eorum siccitatibus. tradunt etiam obi-
turis vermiculum in capite gigni. Aegypti muribus durus
pilus sicut irenaceis . i idem bipedes ambulant ceu Alpini
quoque. — Cum, diversi generis coiere animalia , ita demum
generant, si tempus nascendi par habent.— Quadripedum
ova gignentium lacertas ore parere, ut creditur vulgo, Ari-
stoteles negat. neque incubant e ae dem , oblitae quo sint
in loco enixae, quoniam huic animal nulla memoria; itaque
per se catuli erumpunt.

(86) Anguem ex medulla hominis spinae gigni acce-
pimus a multis. pleraque enim occulta et caeca origine
proveniunt, etiam in quadripedum genere,

sicut sala-
mandrae , animal lacertae figura, stellatum, numquam nisi
magnis imbribus proveniens et serenitate desinens . huic
tantus rigor, ut ignem tactu restinguat non alio modo quam
glacies. eiusdem sanie, quae lactea ore vomitur, quacumque
parte corporis humani contacta toti defluunt pili, idque,
quod contactum est, colorem in vitiliginem mutat.

(87) Quaedam ergo gignuntur ex non genitis et
sine ulla simili origine, ut supra dicta et quaecumque ver 
statumque tempus anni generant . ex his quaedam nihil
gignunt ut salamandrae, neque est in i is masculum femini-
numve, sicut neque in anguillis omnibus que quae nec ani-
mal nec ovum ex sese generant. neutrum est et ostreis
genus et ceteris adhaerentibus vado vel saxo. quae autem
per se generantur, si in mares et feminas discripta sunt ,
generant quidem aliquid coitu, sed inperfectum ac dissimile
et ex quo nihil amplius gignatur, ut vermiculos muscae.
id magis declara b it natura eorum quae insecta dicuntur ,
arduae explanationis omnia et..privatim dicato opere nar-
randa. quapropter ingenium praedictorum et reliqua sub-
texetur edissertatio .

(88) Ex sensibus ante cetera homini tactus, dein
gustatus; reliquis superatur a multis. aquilae clarius cer-
nunt, vultures sagacius odorantur, liquidius audiunt talpae:
obrutae terra, tam denso atque surdo naturae elemento,
praeterea voce omni in sublime tendente , sermonem exau-
diunt et, si de iis loquare, intellegere etiam dicuntur et
profugere. auditus cui hominum primo negatus est, huic et
sermonis usus ablatus, nec sunt naturaliter surdi, ut non
iidem sint et muti. in marinis ostreis auditum esse non

 

est verisimile, sed ad sonum mergere se dicuntur solen e s ;
ideo et silentium in more piscantibus.

(89) pisces
quidem auditus nec membra habent nec foramina, audire
tamen eos palam est , utp o te cum plausu congregari feros
ad cibum adsuetudine in quibusdam vivariis spectetur et in
piscinis Caesaris genera piscium ad nomen venire quos-
damve singulos. itaque produntur etiam clarissimeaudire
mugil, lupus, salpa, chromis et ideo in vado vivere. 
 (90) Olfactum i is esse manifeste patet, quippe non
omnes eadem esca capiuntur et prius quam adpetant odo-
rantur . quosdam et speluncis latentes salsamento inlitis
faucibus scopuli piscator expellit velut sui cadaveris agni-
tionem fugientes, conveniuntque ex alto etiam ad quosdam
odores , ut saepiam ustam et polypum, quae ideo coiciuntur 
in nassas. sentinae quidem navium odorem procul fugiunt,
maxime tamen piscium sanguinem. non potest petris avelli
polypus; idem cunila admota ab odore protinus resilit. pur-
purae quoque faetidis capiuntur. nam de reliquo animali-
um genere quis dubitet? cornus cervini odore serpentes 
fugantur, sed maxime styracis; origani aut calcis aut sul-
puris formicae necantur. culices acida petunt, ad dulcia
non advolant.

Tactus sensus omnibus est, etiam quibus nullus
alius; nam et ostreis et terestrium vermibus quoque. 
 (91) Existimaverim omnibus sensum et gustatus esse.
cur enim alios alia sapor e s adpetant? in quo vel praecipua
naturae v ari e ta s et lusus: alia dentibus praedantur, alia un-
guibus, alia rostri aduncitate carpunt, alia latitudine eruunt ,
alia acumine excavant, alia sugunt, alia lambunt, sorbent,
mandunt, vorant. nec minor varietas in pedum ministerio,
ut rapiant, distrahant, teneant, premant, pendeant, tellurem
scabere non cessent.

(92) Venenis capreae et coturnices, ut diximus,
pinguescunt, placidissima animalia, at serpentes ov is , spectanda 
quidem draconum arte: aut enim solida hauriunt,
si iam fauces capiunt, quae deinde in semet convoluti fran-
gunt intus atque ita putamina extussiunt , aut si tenerior
est catulis adhuc aetas, orbe adprehensa spirae ita sensim
vehementerque praestringunt, ut amputata parte ceu ferro
e reliqua , quae amplexu tenetur, sorbeant. simili modo
avibus devoratis solidis contentione plumam e x cita m revo-
munt. 
 (93) Scorpiones terra vivunt . serpentes, cum occasio
est, vinum praecipue adpetunt, cum alioqui exiguo indi-

 

geant potu; eaedem minimo et paene nullo cibo, cum ad-
servantur inclusae, sicuti aranei quoque, alioqui suctu vi-
ventes. ideo nullum interit fame aut siti venenatum. nam
neque calor i is nec sanguis nec sudor , quae aviditatem na-
turali sale augent. in quo genere omnia magis exitialia , si
suum genus edere ante quam noceant. condit in thesauros
maxillarum cibum sp h ingiorum et satyrorum genus, mox
inde sensim ad mandendum manibus expr o mit , et quod
formicis in annum, sollemne est his in dies vel horas.

unum animal digitos habentium herba alitur, lepus; e a et
fruge solidipedes, et e bisulcis sues omni cibatu et radicibus.
solidipedum volutatio propria. serratorum dentium carni-
vora sunt omnia; ursi et fruge, fronde, vindemia, pomis
vivunt et apibus, cancris etiam ac formicis; lupi, ut diximus, 
et terra in fame. pecus potu pinguescit, ideo sal illis aptis-
simus; item veterina, quamquam et fruge et herba, scilicet 
ut bibere , sic edunt. ruminant praeter iam dicta silvestrium
cervi, cum a nobis aluntur, omnia autem iacentia potius
quam stantia, et hieme magis quam aestate, septenis fere
mensibus. Pontici quoque mures simili modo remandunt. 
 (94) In potu autem, quibus serrati dentes, lambunt et
mures hi vulgares, quamvis ex alio genere sint. quibus
continui dentes, sorbent, ut equi, boves. neutrum ursi, sed

 

aquam quoque morsu vorant. in Africa maior pars ferarum
aestate non bibunt inopia imbrium, quam ob causam capti
mures Libyci , si bibere, moriuntur. or y gem perpetuo si-
tientia Africa e generant ex natura loci potu carentem et 
mirabili modo ad remedia sitientium: namque Gaetuli la-
trones eo durant auxilio, repertis a p e r t o corpore eorum sa-
luberrimi liquoris vesicis. 
 Insidunt in eadem Africa pardi condensa m arbore m 
occultatique e x ramis in praetereuntia desiliunt atque e
volucrum sede grassantur . feles quidem quo silentio, quam
levibus vestigiis obrepunt avibus! quam occulte speculatae
in musculos exiliunt! excrementa sua effossa obruunt terra,
intellegentes odorem ilium indicem sui esse.

(95) ergo
et alios quosdam sensus esse quam supra dictos haut diffi-
culter apparet. 
 Sunt enim quaedam i is bella amicitiaeque, unde et ad-
fectus, praeter illa quae de quibusque eorum suis diximus
locis. dissident olores et aquilae, corvus et ch l oreus noctu
invicem ova exquirentes, simili modo corvus et miluus, illo 
praeripiente huic cibos, cornices atque noctua, aquilae et
trochilus , si credimus, quoniam rex appellatur avium, noctuae 
et ceterae minores aves, rursus cum tr och i lo mustela et
cornix, turtur et pyrallis , ic h neumones vespae et phalangia 

aranei , aquaticae br ent h os et gavia et harpe, harpe et tri-
orchis accipiter, sorices et ardiolae invicem fetibus insidi-
antes, — (aegithus avis minima cum asino; spinetis enim
se scabendi causa atterens nidos eius dissipat, quod adeo
pavet, ut voce omnino rudentis audita ova eiciat, pulli ipsi
metu cadant; igitur advolans ulcera eius rostro excavat) —
volpes et mil u i , angues et mustelae et sues. aesalon voca-
tur parva avis ova corvi frangens, cuius pulli infestantur a
volpibus. invicem haec catulos eius ipsamque vellit; quod
ubi viderunt corvi, contra auxiliantur velut adversus com-
munem hostem. et acanthis in spinis vivit; idcirco asinos
et ipsa odit flores spinae devorantes, aegithum vero in tan-
tum, ut sanguinem eorum credant non coire multisque id-
eo veneficiis infament. dissident thoes et leones , et minima
aeque ac maxima. formicosam arborem urucae cavent .
librat araneus se filo in caput serpentis porrectae sub um-
bra arboris suae tantaque vi morsu cerebrum adprehendit,
ut stridens subinde et vertigine rotata ne filum quidem

 

pendentis rumpere, adeo non fugere queat. nec finis ante
mortem est. 
 (96) Rursus amici pavones et columbae, turtures et
psittaci, merulae et turtures, cornix et ardiolae contra vol-
pium genus communibus inimicitiis, harpe et miluus contra
triorchin . quid, non et adfectus indicia sunt etiam in ser-
pentibus, inmitissimo animalium genere? dicta sunt quae 
Arcadia narrat de domino a dracone servato et agnito voce
[draconis ]. de aspide miraculum Phylarcho reddatur. is
enim auctor est, cum ad mensam cuiusdam veniens in
Aegypto aleretur adsidue enixa catulos, quorum ab uno
filium hospitis interemptum, illam reversam ad consuetudi-
nem cibi intellexisse culpam et necem intulisse catulo nec
postea in tectum id reversam.

(97) Somni quaestio non obscuram coniectationem
habet. in terrestribus omnia quae coniveant dormire mani-
festum est. aquatilia quoque exiguum quidem, etiam qui
de ceteris dubitant, dormire tamen existimant , non oculo-
rum argumento, quia non habent genas, verum ipsa quiete 
cernuntur placida ceu soporata neque aliud quam caudas 
moventia et ad tumultum aliquem expavescentia. de thynnis
confidentius adfirmatur; iuxta ripas enim aut petras dor-
miunt, plani autem piscium in vado, ut manu saepe tollantur.
nam delphini ballaenaeque stertentes etiam audiuntur. in-
secta quoque dormire silentio apparet, quae ne luminibus
quidem admotis excitentur. 
 
 (98) Homo genitus premitur somno per aliquot men-
ses, dein longior in dies vigilia. somniat statim infans; nam
et pavore expergiscitur et suctum imitatur. quidam vero
numquam, quibus mortiferum fuisse signum contra consue-
tudinem somnium invenimus exempla. magnus hic in vita 
locus et diversis refertus documentis, utrumne sint aliqua
praescita animi quiescentis, qua e fiant ratione, an fortuita
res sit ut pleraque. si exemplis agatur, profecto paria fiant.
a v i no et a cibis proxima atque in redormitione vana esse
visa prope convenit. est autem somnus nihil aliud quam
animi in medium sese recessus . praeter hominem somniare 
equos, canes, boves, pecora, capras palam est: ob hoc cre-
ditur et in omnibus quae animal pariant . de iis quae ova
gignunt incertum est , sed dormire ea certum. 
 Verum et ad insecta transeamus; haec namque restant
inmensae subtilitatis animalia.

(1) Restant inmensae subtilitatis animalia, quando ali-
qui ea neque spirare et sanguine etiam carere prodiderunt.

multa haec et multigenera, terrestrium volucrumque vita
(alia ... pinnata, ut apes, alia utroque modo, ut formicae,
aliqua et pinnis et pedibus carentia), et iure omnia insecta
appellata ab incisuris, quae nunc cervicium loco, nunc pec-
torum atque alvi , praecincta separant membra, tenui modo
fistula cohaerentia, aliquis vero non tota incisurae ambiente 
ruga , sed in alvo aut superne tantum imbricatis flexili ver-
tebris, nusquam alibi spectatiore naturae rerum artificio.

in magnis siquidem corporibus aut certe maioribus facilis
officina sequaci materia fuit: in his tam parvis atque tam
nullis quae ratio, quanta vis, qu am inextricabilis perfectio!
ubi tot sensus collocavit in culice? et sunt alia dictu minora:
sed ubi visum in eo praetendit? ubi gustatum adplicavit?
ubi odoratum inseruit? ubi vero truculentam illam et por-
tione maximam vocem ingeneravit? qua subtilitate pinnas
adne xu it , praelongavit pedum crura, disposuit ieiunam ca-
veam uti alvum, avidam sanguinis et potissimum humani
sitim accendit! telum vero perfodiendo tergori quo spiculavit
ingenio atque, ut in capaci , cum cerni non possit exilitas ,
reciproca generavit arte, ut fodiendo acuminatum pariter
sorbendoque fistulosum esset! quos teredini ad perforanda
robora terebra um sono teste dentes adfixit potissimumque
e ligno cibatum fecit! sed turrigeros elephantorum mira-
mur umeros taurorumque colla et truces in sublime iactus,
tigrium rapinas, leonum iubas, cum rerum natura nusquam

 

magis quam in minimis tota sit. quapropter quaeso ne le-
gentes, quoniam ex his spernunt multa, etiam relata fasti-
dio damnent, cum in contemplatione naturae nihil possit
videri supervacuum.

(2) Insecta multi negarunt spirare, idque ratione
persuadentes, quoniam viscera interiora nexus spirabilis non
inesse n t . itaque vivere ut fruges arboresque, sed plurimum
interesse , spiret aliquid an vivat. eadem de causa nec san-
guinem i is esse, qui sit nullis carentibus corde atque iecore.
sic nec spirare ea quibus pulmo desit. unde numerosa
quaestionum series exoritur. i idem enim et vocem esse i is
negant in tanto murmure apium , cicadarum sono, et alia 
quae suis aestimabuntur locis. nam mihi contuenti semper
suasit rerum natura nilil incredibile existimare de ea. nec
video cur magis possint non trahere animam talia et vivere
quam spirare sine visceribus, quod etiam in marinis docuimus 
quamvis arcente spiritum densitate et altitudine umoris.
 volare quidem aliqua et animatu carere in ipso spiritu vi-
ventia, habere sensum victus, generationis, operis atque
etiam de futuro curam, et quamvis non sint membra quae
velut carina sensus invehant, esse tamen iis auditum, olfac-
tum, gustatum, eximia praeterea naturae dona, sollertiam,
animum, artem, quis facile crediderit? sanguinem non esse

 

iis fateor sic ut terrestribus quidem, cunctis inter se similem:
verum ut saepiae in mari sanguinis vires atramentum opti-
neat , purpurarum generi infector ille sucus, sic et insectis
quisquis est vitalis umor, hic erit sanguis. denique existi-
matio sua cuique sit: nobis propositum est naturas rerum
manifestas indicare , non causas indagare dubias.

(3) Insecta, ut intellegi possit, non videntur habere
nervos nec ossa nec spinas nec cartilaginem nec pinguia
nec carnes, ne crustam quidem fragilem ut quaedam ma-
rina, nec quae iure dicatur cutis, sed mediae cuiusdam inter
omnia haec naturae corpus, arenti simile, nervo mollius, in
reliquis partibus tutius vere quam durius. et hoc solum iis
est, nec praeterea aliud. nihil intus nisi admodum paucis
intestinum inplicatum. itaque divolsis praecipua vivacitas 
et partium singularum palpitatio, quia quaecumque est ratio
vitalis illa non certis inest membris, sed toto in corpore,
minime tamen capite, solumque non movetur nisi cum pec-
tore avolsum. in nullo genere plures sunt pedes, et quibus
ex his plurimi, diutius vivunt divulsa, ut in scolopendris
videmus. habent autem oculos praeterque e sensibus et
 t actum atque gustatum, aliqua et odoratum, pauca et au-
ditum.

(4) Sed inter omnia ea principatus apibus et iure
praecipua admiratio, solis ex eo genere hominum causa ge-
nitis. mella contrahunt sucumque dulcissimum atque sub-
tilissimum ac saluberrimum, favos confingunt et ceras mille 
ad usus vitae, laborem tolerant, opera conficiunt, rem publi-
cam habent, consilia privatim quo que , a t duces gregatim et,
quod maxime mirum sit, mores habent praeter c e t e r a , cum
sint neque mansueti generis neque feri. tant a est natura
rerum, ut prope ex umbra minima animalis incomparabile
effecerit quiddam. quos efficaciae industriaeque tanta e com-
paremus nervos, quas vires? quos ratione medius fidius iis 
viros, hoe certe praestantioribus, quo d nihil novere nisi
commune? non sit de anima quaestio, constet et de sangu-
ine, quantulum tamen esse in tantulis potest? aestimemus
post ea ingenium.

(5) Hieme conduntur — unde enim firmae pruinas
nivesque et aquilonum flatus perferre vires? — sane et in-
secta omnia, sed minus diu quae parietibus nostris occultata
mature tepefiunt. circa apes aut temporum locorumve ratio
mutata est, aut erraverunt priores. conduntur a vergiliarum
occasu et latent ultra exortum — adeo non ad veris initium,
ut dixere, nec quisquam in Italia de alvis existimat ante

 

fabas florentes —, exeunt ad opera et labores, nullusque,
cum per caelum licuit, otio perit dies. primum favos con-
struunt, ceram fingunt , hoc est domos cellasque faciunt,
dein subolem, postea mella, ceram ex floribus, melliginem
e lacrimis arborum quae glutinum pariunt, salicis, ulmi,
harundinis suco , cummi, resina. his primum alvum ipsam 
intus in totum ut quodam tectorio inlinunt et aliis amario-
ribus sucis contra aliarum bestiolarum aviditates, id se fac-
turas consciae quod concupisci possit; isdem fores quoque 
latiores circumstruunt.

(6) Prima fundamenta commosin vocant periti, se-
cunda p issoceron , tertia propolin, inter coria cerasque,
magni ad medicamina usus. commosis crusta est prima, sa-
poris amari. p issoceros super eam venit, picantium modo,
ceu dilutior cera. e vitium populorumque mitiore cummi
propolis, crassioris iam materiae additis floribus, nondum
tamen cera, sed favorum stabilimentum, qua omnes frigoris
aut iniuriae aditus obstruuntur, odore et ipsa etiamnu m 
gravi, ut qua plerique pro galbano utantur. 
 (7) Praeter haec convehitur erithace, quam aliqui san-
daracam, alii cerinthum vocant. hic erit apium dum ope-
rantur cibus, qui saepe invenitur in favorum inanitatibus

 

sepositus, et ipse amari saporis. gignitur autem rore verno
et arborum suco cummium modo, capit ur i n fici s minor,
austri flatu nigrior, aquilonibus melior et rubens, plurimus
in Graecis nucibus. Menecrates florem esse dicit , sed
nemo praeter eum.

(8) Ceras ex omnium arborum satorumque floribus
confingunt excepta rumice et echinopode ; herbarum haec
genera . falso excipitur et spartum, quippe cum in Hispania
multa in spartariis mella herbam eam sapiant. falso et
oleas excipi arbitror, quippe olivae proventu plurima exa-
mina gigni certum est. fructibus nullis nocetur. mortuis
ne floribus quidem, non modo corporibus, insidunt. operan-
tur intra LX p. et subinde consumptis in proximo floribus
speculatores ad pabula ulteriora mittunt, noctu deprehen-
sae in expeditione excubant supinae, ut alas a rore prote-
gant ,

(9) ne quis miretur amore earum captos Aristo-
machum Solensem duodesexaginta annis nihil aliud egisse,
 Ph iliscum vero Thasium in desertis apes colentem Agrium
cognominatum, qui ambo scripsere de i is.

(10) Ratio operis mi re div isi : statio ad portas more 

castrorum, quies in matutinum, donec una excitet gemino
aut triplici bombo ut bucino aliquo. tune universae provo-
lant, si dies mitis futurus est. praedivinant enim ventos
imbresque, cum se continent tectis ; itaque temperie caeli
 oti um hoc inter praescita habent . cum agmen ad opera
processit, aliae flores adgerunt pedibus, aliae aquam ore
guttasque lanugine totius corporis. quibus est earum adu-
lescentia, ad opera exeunt et supra dicta convehunt, seniores
intus operantur. quae flores comportant, prioribus pedibus
femina onerant propter id natura scabra, pedes priores
rostro, totaeque onustae remeant sarcina pandatae. exci-
piunt eas ternae quaternae, quae exonerant. sunt enim in-
tus quoque officia divisa: aliae struunt, aliae poliunt, aliae
suggerunt, aliae cibum comparant ex eo quod adlatum est;
neque enim separatim vescuntur, ne inaequalitas operis et
cibi fiat et temporis. struunt orsae a conca m aratione alvi
textumque velut a summa tela deducunt, limitibus binis
circa singulos actus , ut aliis intrent, aliis exeant. favi, su-
periore parte adfixi et paulum etiam lateribus, simul haerent 

et pendent; ima alvum non contingunt, obl ong i a u t rotundi,
qualiter poposcit alvus, aliquando et duorum generum, cum
duo examina concordibus populis dissimiles habuere ritus.
ruentes ceras fulciunt, pilarum intergerivis a solo fornicatis,
ne desit aditus ad sarciendum. primi fere tres versus inanes
struuntur, ne promptum sit quod invitet furantem ; novis-
simi maxime inplentur mille. ideo aversa alvo favi exi-
muntur. gerulae secundos flatus captant. si cooriatur pro-
cella, adprehensi pondusculo lapilli s e librant; quidam in
umeros eum inponi tradunt. iuxta vero terram volant in
adverso flatu vepribus evitatis . mira observatio operis:
cessantium inertiam notant, castigant, mox et puniunt morte.
mira munditia amoliuntur omnia e medio, nullaeque inter
opera spurcitiae iacent; quin et excrementa operantium in-
tus, ne longius recedant, unum congesta in locum turbidis
diebus et operis otio egerunt. cum advesperascit, in alvo
strepunt minus ac minus, donec una circumvolet eodem
quo excitavit bombo ceu quietem capere imperans , et hoc
castrorum more. tunc repente omnes conticescunt .

Domos primum plebei exaedificant, deinde regibus.

 

si speratur largior proventus, adiciuntur contubernia et fucis.
hae cellarum minimae, sed ipsi maiores apibus. (11) sunt
autem fuci sine aculeo, velut inperfectae apes novissimae-
que a fessis aut iam emeritis inchoatae, serotinus fetus et
quasi servitia verarum apium, quam ob rem imperant i is
primosque expellunt in opera, tardantes sine dementia pu-
niunt. neque in opere tantum, sed in fetu quoque adiuvant
eas, multum ad calorem conferente turba. certe quo maior
eorum fuit multitudo, hoc maior fi t et examinum proventus.
cum mella coeperunt maturescere, abigunt eos multaeque
singulos adgressae trucidant. nec id genus nisi vere con-
spicitur. fucus ademptis alis in alvum reiectus ipse ce-
teris adimit. (12) regias imperatoribus futuris in ima parte
alvi exstruunt amplas, magnificas, separatas, tuberculo emi-
nentes, quod si exprimatur, non gignuntur . sexangulae
omnes cellae a singulorum pedum opere. nihil horum stato
tempore, sed rapiunt diebus serenis munia . melle uno alte-
rove summum die cellas replent.

Venit hoc ex aëre et maxime siderum exortu, prae-
cipueque ipso sirio explendescente , nec omnino prius ver-

 

giliarum exortu, sublucanis temporibus. itaque tum prima
aurora folia arborum melle roscida inveniuntur ac , si qui
matutino sub diu fuere, unctas liquore vestes capillumque
concretum sentiunt, sive ille est caeli sudor sive quaedam 
siderum saliva sive purgantis s e aëris sucus; utinamque 
esset purus ac liquidus et suae naturae, qualis defluit pri-
mo! nunc vero e tanta cadens altitudine multumque, dum
venit, sordescens et obvio terrae halitu infectus, praeterea
e fronde ac pabulis potus et in utriculos congestus apium
— ore enim eum vomunt —, ad hoc suco florum corrup-
tus et alvi viti is maceratus totiensque mutatus, magnam
tamen caelestis naturae voluptatem adfert.

(13) ibi
optimus semper, ubi optimorum doliolis florum conditur.
 fit Atticae regionis hoc et Siculae Hymetto et Hybla locis ,
mox Calydna insula . est autem initio mel ut aqua dilutum
et primis diebus fervet ut musta seque purgat, vicensimo
die crassescit, mox obducitur tenui membrana, quae fervoris
ipsius spuma concrescit. sorbetur optimum et minime
fronde infectum e quercus, tiliae , harundinum foliis.

(14) Summa quidem bonitatis natione constat, ut
supra diximus, pluribus modis. aliubi enim favi cera spectabiles 

tabiles gignuntur, ut in Sicilia, Paelignis, aliubi copia mellis,
ut in Creta, Cypro, Africa, aliubi magnitudine, ut in septen-
trionalibus, viso iam in Germania octo pedum longitudinis
favo in cav a parte nigr o . in quocumque tamen tractu terna
sunt genera mellis. vernum ex floribus constructo favo, quod
ideo vocatur anthinum. hoc quidam attingi vetant, ut largo
alimento valida exeat suboles. alii ex nullo minus apibus
relinquunt, quoniam magna sequatur ubertas magnorum
siderum exortu, praeterea solstitio , cum thymum et uva
florere incipiunt, praecipua cellarum materia. est autem
in eximendis favis necessaria dispensatio, quoniam inopia
cibi desperant moriunturque aut diffugiunt, contra copia
ignaviam adfert, ac iam melle, non erithace, pascuntur. ergo 
diligentiores ex hac vindemia XV partem apibus relinquunt.
dies status inchoandae , ut quadam lege naturae, si scire aut
observare homines vellent , tricensimus ab educto examine,
fereque Maio mense includitur haec vindemia. 
 Alterum genus est mellis aestivi, quod ideo vocatur ho-
raeon a tempestivitate praecipua, ipso sirio exsplendescente
post solstitium diebus XXX fere. inmensa circa hoc subtili-
tas naturae mortalibus patefacta est, nisi fraus hominum
cuncta pernicie corrumperet. namque ab exortu sideris
cuiuscumque, sed nobilium maxime, aut caelestis arcus, si
non sequantur imbres, sed ros tepescat solis radiis, medi-
camenta, non mella, gignuntur, oculis, ulceribus internisque
visceribus dona caelestia. quod si servetur hoc sirio exoriente

 

casuque congruat in eundem diem, ut saepe, Veneris aut
lovis Mercurive exortus, non alia suavitas visque mortalium
malis a morte revocandis quam divini nectaris fiat.

(15) Mel plenilunio uberius capitur, sereno die
pinguius . in omni melle quod per se fluxit ut mustum ole-
umque, appellatur acetum . maxime laudabile est aestivum 
omne rutilum, ut siccioribus confectum diebus . album mel
non fit ubi thymum est, sed oculis et ulceribus aptissimum
existimatur . e thymo coloris aurei, saporis gratissimi, quo
fit palam; .... doliolis pingue, e marino rore spissum. quod
concrescit autem, minime laudatur. thymosum non coit et
tactu praetenuia fila mittit, quod primum bonitatis argu-
mentum est; abrumpi statim et resilire guttas vilitatis in-
dicium habetur. sequens probatio ut sit odoratum etex
dulci acre , glutinosum, perlucidum. aestiva mellatione X
partem Cassio Dionysio apibus relinqui placet, si plenae
fuerint alvi; si minus, pro rata portione aut, si inanes, om-

 

nino non attingi. huic vindemiae Attici signum dedere ini-
tium caprifici, alii diem Volcano sacrum.

Tertium genus mellis minime probatum silvestre,
quod ericaeum vocant. convehitur post primos autumni im-
bres, cum erice sola floret in silvis, ob id harenoso simile.
gignit id maxime arcturi exortus ex a. d. pr . id. Septembres.
quidam aestivam mellationem ad arcturi exortum proferunt,
quoniam ad aequinoctium autumni ab eo supersint dies
XIIII, et ab aequinoctio ad vergiliarum occasum diebus
XXXXVIII plurima sit erice . Athenienses eam tetra l icen 
appellant, Euboea sisyrum , putantque apibus esse gratissi-
mam, fortassis quia tune nulla alia sit copia. haec ergo
mellatio fine vindemiae et vergiliarum occasu idibus Novem-
bribus fere includitur. relinqui ex ea duas partes apibus
ratio persuadet, et semper eas partes favorum, quae habe-
ant erithacen. a bruma ad arcturi exortum diebus LX 
somno aluntur sine ullo cibo. ab arcturi exortu ad aequi-
noctium vernum tepidiore tractu iam vigilant, sed etiamnum 
alvo se continent servatosque in id tempus cibos repetunt.

 

in Italia vero hoc idem a vergiliarum exortu faciunt et in
eum dormiunt. alvos quidam in eximendo melle expendunt,
ita diribentes quantum relinquant. aequitas quidem etiam
in iis obstringitur, feruntque societate fraudata alvos mori.
in primis ergo praecipitur, lauti ut purique eximant mella .
f a et o rem mulierumque menses odere . cum eximantur mella,
apes abigi fumo utilissimum, ne irascantur aut ipsae avide 
vorent. fumo crebriore et ignavia earum excitatur ad opera,
nam nisi incubavere , favos lividos faciunt. rursus fumo ni-
mio inficiuntur, quando iniuriam celerrime sentiunt mella,
vel minimo contactu roris acescentia. et ob id inter genera
servatur quod acapnum vocant . 
 (16) Fetus quonam modo progenerarent, magna inter
eruditos et subtilis fuit quaestio. apium enim coitus visus
est numquam. plures existimavere ore confingi floribus
compositas apte atque utiliter ; aliqui coitu unius, qui rex

 

in quoque appelletur examine: hunc esse solum marem,
praecipua magnitudine, ne fatiscat; ideo fetum sine eo non 
edi, apesque reliquas tamquam marem feminas comitari, non
tamquam ducem. quam probabilem alias sententiam fuco-
rum proventus coarguit. quae enim ratio, ut idem coitus
inperfectos generet alios? propior vero prior existimatio
fieret, ni rursus alia difficultas occurreret. quippe nascuntur
aliquando in extremis favis apes grandiores, quae ceteras
fugant. oestrus vocatur hoc malum, quonam modo nascens,
si ipsae fingunt? quod certum est, gallinarum modo incu-
bant. id, quod exclusum est, primo vermiculus videtur
candidus, iacens transversus adhaerensque ita ut pars cerae 
videatur. rex statim mellei coloris, ut electo flore ex omni
copia factus, neque vermiculus, sed statim pinniger. cetera
turba cum formam capere coepit, nymphae vocantur, ut fuci
serenes aut cep h enes . si quis alterutris capita demat prius
quam pinnas habeant, pro gratissimo sunt pabulo matribus.
tempore procedente instillant cibos atque incubant, tum 
maxime murmurantes, caloris, ut putant, faciendi gratia
necessarii excludendis pullis, donec ruptis membranis, quae
singulos cingunt, ovorum modo universum agmen emergat.
spectatum hoc Romae consularis cuiusdam surburbano, alvis
cornu lanternae tralucido factis. fetus intra XLV diem per-

 

agitur. fit in favis quibusdam qui vocatur clavus , amarae
duritia cerae, cum fetum inde non eduxere morbo aut ig-
navia aut infecunditate naturali; hic est abortus apium.
protinus autem educti operantur quadam disciplina cum
matribus, regemque iuvenem aequalis turba comitatur. reges
plures inchoantur, ne des i nt . postea ex his suboles cum
adulta esse coepit, concordi suffragio deterrimos necant, ne
distrahant agmina. duo autem genera eorum: melior rufus,
deterior niger variusque. omnibus forma semper egregia
et duplo quam ceteris maior, pinnae breviores, crura recta ,
ingressus celsior, in fronte macula quodam diademate can-
dicans. multum etiam nitore a volgo differunt.

(17) Quaerat nunc aliquis, unusne Hercules fuerit
et quot Liberi patres , et reliqua vetustatis situ obruta! ecce
in re parva villisque nostris adnexa, cuius adsidue copia
est, non constat inter auctores, rex nullumne solus habeat
aculeum, maiestate tantum armatus, an dederit quidem eum
natura, sed usum eius illi tantum negaverit. illud constat,
imperatorem aculeo non uti. mira plebei circa eum obe-
dientia. cum procedit, una est totum examen circaque eum
globatur, cingit, protegit, cerni non patitur. reliquo tem-

 

pore, cum populus in labore est, ipse opera intus circumit ,
similis exhortanti, solus inmunis. circa eum satellites qui-
dam lictoresque, adsidui custodes auctoritatis . procedit foris 
non nisi migraturo examine . id multo intellegitur ante, ali-
quot diebus murmure intus strepente, apparatus indice 
diem tempestivum eligentium. si quis alam ei detruncet,
non fugiat examen. cum processere, se quaeque proximam
illi cupit esse, in officio conspici gaudet. fessum umeris
sublevant, validius fatigatum ex toto portant. si qua lassata 
defecit aut forte aberravit, odore persequitur. ubicumque
ille consedit , ibi cunctarum castra sunt. 
 (18) Tunc ostenta faciunt privata ac publica, uva de-
pendente in domibus templisque, saepe expiata magnis
eventibus. sedere in ore infantis tum etiam Platonis, sua-
vitatem illam praedulcis eloquii portendentes. sedere in
castris Drusi imperatoris, cum prosperrime pugnatum apud
Arbalonem est, hautquaquam perpetua haruspicum coniec-
tura, qui dirum id ostentum existimant semper. duce
prenso totum tenetur agmen, amisso dilabitur migratque
ad alios. esse utique sine rege non possunt. invitae autem
interemunt eos, cum plures fuere, potiusque nascentium
domos diruunt, si proventus desperatur. tunc et fucos abi-
gunt. quamquam et de his video dubitari propriumque iis
genus esse aliquos existimare, sicut furibus, grandissimis

 

inter illos , sed nigris lataque alvo, ita appellatis, quia fur-
tim devorent mella. certum est ab apibus fucos interfici.
utique regem non habent. et quo modo sine aculeo na-
scantur in quaestione est. 
 Vmido vere melior fetus, sicco mel copiosius ; quod si
defecit aliquas alvos cibus, impetum in proximas faciunt
rapinae proposito. at illae contra derigunt aciem et , si
custos adsit, alterutra pars, quae sibi favere sensit , non ad-
petit eum. ex aliis quoque saepe dimicant causis duasque 
acies contrarias duosque imperatores instruunt, maxime rixa
in convehendis floribus exserta et suos quibusque evocanti-
bus, quae dimicatio iniectu pulveris aut fumo tota discutitur,
reconciliatur vero lacte vel aqua mulsa.

(19) Apes sunt et rusticae silvestresque, horridae
aspectu , multo iracundiores, sed opere ac labore praestantes.
urbanarum duo genera: optimae breves variaeque et in ro-
tunditatem compactiles, deteriores longae et quibus simili-
tudo vesparum, etiamnum deterrimae ex iis pilosae. in
Ponto sunt quaedam albae , quae bis in mense mella faciunt,
circa Thermodontem autem fluvium duo genera, aliarum
quae in arboribus mellificant, aliarum quae sub terra, tri-
plici cerarum ordine, uberrimi proventus. aculeum apibus
dedit natura, ventri consertum ad unum ictum. hoc infixo 

quidam eas statim emori putant, aliqui non nisi in tantum
adacto, ut intestini quippiam sequatur, sed fucos postea esse
nec mella facere velut castratis viribus pariterque et nocere
et prodesse desinere. est in exemplis equ u s ab iis occisus .
odere foedos odores proculque fugiunt, sed et fictos; itaque
unguenta redolentes infestant. ipsae plurimorum animalium
iniuriis obnoxiae. inpugnant eas naturae eiusdem degeneres
vespae atque crabrones, etiam e culicum genere qui vocantur
muliones. populantur hirundines et quaedam aliae aves.
insidiantur aquantibus ranae, quae maxima earum est ope-
ratio tum cum subolem faciunt; nec hae tantrum quae stagna
rivosque obsident, verum et rubetae veniunt ultro adrepen-
tesque foribus portas sufflant: ad hoc s t atio provolat con-
festimque abripitur . nec sentire ictus apium ranae tra-
duntur. inimicae et oves difficile se e lanis earum expli-
cantibus. cancrorum etiam odore, si quis iuxta coquat,
exanimantur. 
 (20) Quin et morbos suapte natura sentiunt. index
eorum tristitia torpens et cum ante fores in teporem solis
promotis aliae cibos ministrant, cum defunctas progerunt 
funerantiumque more comitantur exequias. rege ea peste 

consumpto maeret plebes ignavo dolore, non cibos conve-
hens , non procedens ; tristi tantum murmure glomeratur 
circa corpus eius. subtrahitur itaque deductae multitudini .
alias spectantes exanimem luctum non minuunt; tunc quo-
que ni subveniatur, fame moriuntur. hilaritate igitur et
nitore sanitas aestimatur .

sunt et operis morbi: cum
favos non explent, claron vocant; item blapsigonian , si
fetum non peragant . 
 (21) Inimica et echo est resultanti sono, qui pavidas
alterno pulset ictu; inimica et nebula. aranei quoque vel
maxime hostiles: cum praevaluere, ut intexant, enecant
alvos. papilio etiam hic ignavus et inhonoratus, luminibus
accensis advolitans, pestifer, nec uno modo: nam et ipse
ceras depascitur et relinquit excrementa, e quibus teredines 
gignuntur; fila etiam araneosa , quacumque incessit, alarum
maxime e lanugine obtexit. nascuntur et in ipso ligno tere-
dines, quae ceras praecipue adpetunt. infestat et aviditas
pastus , nimia forum satietate verno maxime tempore alvo
cita. oleo quidem non apes tantum , sed omnia insecta exa-
nimantur, praecipue si capite uncto in sole ponantur. ali-
quando et ipsae contrahunt mortis sibi causas, cum sensere

 

eximi mella,avide vorantes, cetero preaparce et quae alio-
qui prodigas atque edaces non secus ac pigras et ignavas
proturbent . nocent et sua mella ipsis inlitaeque ab aversa 
parte moriuntur. tot hostibus, tot casibus — et quotam 
portionem eorum commemoro ? — tam munificum animal
expositum est. remedia dicemus suis locis; nunc enim
sermo de natura est.

(22) Gaudent plausu atque tinnitu aeris eoque
convocantur. quo manifestum est auditus quoque inesse
sensum. effecto opere , educto fetu functae munere omni
exercitationem tamen sollemnem habent, spatiataeque in
aperto et in altum elatae , gyris volatu editis , tum demum
ad cibum redeunt. vita i is longissima, ut prospere inimica
ac fortuita cedant , septenis annis. universas alvos num-
quam ultra decem annos durasse proditur. sunt qui mor-
tuas, si intra tectum hieme serventur , dein sole verno tor-
reantur ac ficulneo cinere tepido foveantur , putent revive-
scere ; (23) in totum vero amissas reparari ventribus bubulis

 

recentibus cum fimo obrutis , Vergilius iuvencorum cor-
pore exanimato, sicut equorum vespas atque crabrones,
sicut asinorum scarabaeos , mutante natura ex aliis quaedam
in alia. sed horum omnium coitus cernuntur, et tamen in
fetu eadem prope natura quae apibus.

(24) Vespae in sublimi e luto nidos faciunt, in iis 
ceras, crabrones cavernis aut sub terra. et horum omnium
sexangulae cellae, cerae autem e cortice , araneosae . fetus 
ipse inaequalis ut barbaris : alius evolat, alius in nympha
est, alius in vermiculo , et autumno, non vere , omnia ea.
plenilunio maxime crescunt. vespae quae ichneumones vo-
cantur— sunt autem minores quam aliae — unum genus
ex araneis peremunt , phalangium appellatum, et in nidos
suos ferunt, deinde inlinunt et ex iis incubando suum genus
procreant. praeterea omnes care vescuntur contra quam
apes, quae nullum corpus attingunt. sed vespae muscas
grandiores venantur amputatoque iis capite reliquum corpus
auferunt. crabronum silvestres in arborum cavernis de-
gunt; hieme ut cetera insecta conduntur; vita bimatum
non transit. ictus eorum haut temere sine febri est. auc-
tores sunt ter novenis punctis interfici hominem. aliorum,
qui mitiores videntur, duo genera: opifices, minores corpore,

 

qui moriuntur hieme, matres, quae biennio durant; hi et
clementes. nidos vere faciunt fere quadrifores , in quibus
opifices generentur . his eductis alios deinde maiores nidos
fingunt , in quibus matres futuras producant iam: tum opi-
fices funguntur munere et pascunt eas. latior matrum spe-
cies, dubiumque an habeant aculeos, quia non egrediuntur.
et i is sui fuci . quidam opinantur omnibus his ad hiemem
decidere aculeos. nec crabronum autem nec vesparum ge-
neri reges aut examina, sed subinde renovatur multitudo
subole .

(25) Quartum inter haec genus est bombycum, in
Assyria proveniens, mains quam supra dicta. nidos luto
fingunt salis specie, adplicatos lapidi , tanta duritia , ut spi-
culis perforari vix possint. in i is ceras largius quam apes
faciunt, dein maiorem vermiculum. 
 (26) Et alia horum origo. ex grandiore vermiculo ge-
mina protendens sui generis cornuum urica fit, dein quod 
vocatur bombylis, ex ea necydallus , ex hoc in sex mensibus
bombyx . telas araneorum modo texunt ad vestem luxum-
que feminarum, quae bombycina appellatur. prima eas re -

 

dordiri rursusque texere invenit in Coo mulier Pamphile ,
Plateae filia, non fraudanda gloria excogitatae rationis, ut
denudet feminas vestis.

(27) Bombycas et in Coo insula nasci tradunt cu-
pressi, terebinthi , fraxini, quercus florem imbribus decus-
sum terrae halitu animante. fieri autem primo papiliones 
parvos nudosque, mox frigorum inpatientia villis inhorre-
scere et adversus hiemem tunicas sibi instaurare densas,
pedum asperitate radentes foliorum lanuginem . in vellera 
hanc ab iis cogi subigique unguium carminatione, mox trahi
in tram a s , tenuari ceu pectine, postea adprehensam corpori
involvi nido volubili; tum ab homine tolli fictilibusque vasis 
tepore et furfurum esca nutiri , atque ita subnasci sui ge-
neris plumas, quibus vestitos ad alia pensa dimitti. quae
vero capta sint lanitica , umore lentescere , mox in fila tenu-
ari iunceo fuso . nec puduit has vestes usurpare etiam vi-
ros levitatem propter aestivam : in tantum a lorica gerenda
discessere mores, ut oneri sit etiam vestis. Assyria tamen
bombyce adhuc feminis cedimus .

(28) Araneorum his non absurde iungatur natura,
digna vel praecipua admiratione . plura autem sunt genera
nec dictu necessaria in tanta notitia. phalangia ex iis ap-
pellantur quorum noxii morsus, corpus exiguum, varium,
acuminatum, adsultim ingredientium. altera eorum species 
nigri, prioribus cruribus longissimis . omnibus internodia
terna in cruribus. luporum minimi non texunt, maiores in
terra , et cavernis exigua vestibula praepandunt. tertium eo-
rundem genus erudita operatione conspicuum. orditur telas
tantique operis materiae uterus ipsius sufficit, sive ita cor-
rupta alvi natura stato tempore, ut Democrito placet, sive
est quaedam intus lanigera fertilitas: tam moderato ungue,
tam tereti filo et t am aequali deducit stamina, ipso se pon-
dere usus. texere a medio incipit, circinato orbe subtemina 
adnectens, maculasque paribus semper intervallis, sed sub-
inde crescentibus ex angusto dilatans indissolubili nodo
inplicat. quanta arte celat pedicas a scutulato rete gras-
santes ! quam non ad hoc videtur pertinere crebratae pexi-
tas telae et quadam politurae arte ipsa per se tenax ratio
tramae! quam l a xus ad flatus ac non respuenda quae ve-
niant sinus! derelicta lasso praetendi summa parte arbi-
trere licia : at illa difficile cernuntur atque, ut in plagis,
lineae offensae praecipitant in sinum. specus ipse qua con-

 

camaratur architectura! et contra frigora quan t o villosior!
quam remotus a medio aliudque agenti similis, inclusus
vero sic, ut sit nec n e intus aliquis cerni non possit ! age 
firmitas, quando rumpentibus ventis, qua pulverum mole
degravante! latitudo telae saepe inter duas arbores, cum
exercet artem et discit texere, longitudo fili a ca cumine 
ac rursus a terra per illud ipsum velox reciprocatio, subit-
que pariter ac fila deducit. cum vero captura incidit, quam
vigilans et paratus accursus ! licet extrema haereat plaga ,
semper in medium currit, quia sic maxime totum concu-
tiendo inplicat. scissa protinus reficit ad polituram sarciens.
 namque et lacertarum catulos venantur, os primum tela in-
volventes et tunc demum labra utraque morsu adprehen-
dentes , amphitheatrali spectaculo, cum contigit. sunt ex eo
et auguria. quippe incremento amnium futuro telas suas
altius tollunt. i idem sereno texunt , nubilo re texunt , ideo-
que multa aranea imbrium signa sunt. feminam putant
esse quae texat, marem qui ven e tur ; ita paria fieri merita
coniugio . 
 (29) Aranei conveniunt clunibus, pariunt vermiculos
ovis similes: nam nec horum differri potest genitura, quo-

 

niam insectorum vix ulla alia ratio est. pariunt autem om
nia in tela, set sparsa , quia saliunt atque ita emittunt . pha-
langia tantum in ipso specu incubant magnum numerum,
qui, ut emersit, matrem consumit, saepe et patrem; adiuvat 
enim incubare. pariunt autem et tr e cenos — ceterae pauciores
—et incubant triduo. consummantur aranei quater septe-
nis diebus.

(30) Similiter his et scorpiones terrestres vermi-
culos ovorum specie pariunt similiterque pereunt , pestis
inportuna , veneni serpentium, nisi quod graviore supplicio
lenta per triduum morte conficiunt, virginibus letali semper
ictu et feminis fere in totum, viris autem matutino, exeuntes
cavernis prius quam aliquo fortuito ictu ieiunum egerant 
venenum. semper cauda in ictu est nulloque momento
meditari cessat, ne quando desit occasioni; ferit et obliquo
ictu et inflexo . venenum ab i is candidum fundi Apollo-
dorus auctor est, in novem genera discriptis per colores
maxime supervacuos , quoniam non est scire quos minime
exitiales praedixerit. geminos quibusdanm aculeos esse,
maresque saevissimos — nam coitum iis tribuit —, intel-

 

legi autem gracilitate et longitudine . venenum omnibus
medio die, cum incanduere solis ardoribus, itemque, cum
sitiunt, inexplebiles potus . constat et septena caudae inter-
nodia saeviora esse; pluribus enim sena sunt. hoc malum
Africae volucre etiam austri faciunt pandentibus bracchia
ut remigia sublevantes; Apollodorus idem plane quibus-
dam inesse pinnas tradit. saepe Psylli, qui reliquarum
venena terrarum invehentes quaestus sui causa peregrinis
malis implevere Italiam, hos quoque importare conati sunt,
sed vivere intra Siculi caeli regionem non potuere. visuntur
tamen aliquando in Italia, sed innocui, multisque aliis in
locis, ut circa Pharum in Aegypto. in Scythia interemunt 
etiam sues, alioqui vivaciores contra venena talia, nigras
quidem celerius, si in aquam se inmerserint . homini icto
putatur esse remedio ipsorum cinis potus in vino. magnam
adversitatem oleo mersis et stellionibus putant esse, inno-
cuis dumtaxat iis qui et ipsi carent sanguine, lacertarum
figura; a e que scorpiones in totum nullis nocere quibus non
sit sanguis. quidam et ab ipsis fetum devorari arbitrantur;
unum modo relinqui sollertissimum et qui se ipsius matris
clunibus inponendo tutus et a cauda et a morsu loco fiat;
hunc esse reliquorum ultorem , qui postremo genitores su-
perne conficiat . pariuntur autem undeni.

(31) Chamaeleonum stelliones hi quodam modo na-
turam habent, rore tantum viventes praeterque araneis . 
 (32) Similis cicadis vita, quarum duo genera: minores
quae primae proveniunt et novissimae pereunt; sunt autem
mutae . sequens est volatura earum quae canunt ; vocantur
achetae et, quae minores ex his sunt, tet ti gonia . sed illae
magis canorae. mares canunt in utroque genere, feminae
silent. gentes vescuntur i is ad orientem, etiam Parthi opi-
bus abundantibus. ante coitum mares praeferunt, a coitu
feminas , ovis earum corrupti , quae sunt candida. coitus
supinis. asperitas praeacuta in dorso, qua excavant feturae 
locum in terra. fit primo vermiculus, deinde ex eo quae
vocatur tet t igometra, cuius cortice rupto circa solstitia evo-
lant, noctu semper, primo nigrae atque durae. unum hoc ex
iis, quae vivunt, et sine ore est; pro eo quiddam aculea-
t o rum linguis simile, et hoc in pectore, quo rorem lambunt.
pectus ipsum fistulosum. hoc canunt achetae, ut dicemus . 
de cetero in ventre nihil est. excitatae cum subvolant,
umorem reddunt, quod solum argumentum est rore eas ali.
isdem solis nullum ad excrementa corporis foramen. oculis 
tam hebetes, ut, si quis digitum contrahens ac remittens 

adpropinque t ii s , transeant velut folio ludente. quidam duo
alia genera faciunt earum: surculariam, quae sit grandior;
frumentariam, quam alii avenariam vocant, apparet enim si-
mul cum frumentis arescentibus.

cicadae non nascun-
tur in raritate arborum — idcirco non sunt Cyrenis nisi 
circa oppidum — nec in campis nec in frigidis aut um-
brosis nemoribus. est quaedam et his locorum differentia.
 in Milesia regione paucis sunt locis , sed in Cepha lla nia am-
nis quidam paenuriam earum et copiam dirimit. at in Regino
agro silent omnes, ultra flumen in Locrensi canunt. pinna-
rum illis natura quae apibus, sed pro corpore amplior.

(33) Insectorum autem quaedam binas gerunt pin-
nas, ut muscae, quaedam quaternas, ut apes. membranis et
cicadae volant. quaternas habent quae aculeis in alvo ar-
mantur. nullum, cui telum in ore, pluribus quam binis ad-
volat pinnis. illis enim ultionis causa datum est , his avidi-
tatis . nullis eorum pinnae revivescunt avulsae. nullum,
cui aculeus in alvo, bipinne est. 
 (34) Quibusdam pinnarum tutelae crusta supervenit, ut
scarabaeis , quorum tenuior fragiliorque pinna. his negatus 

aculeus, sed in quodam genere eorum grandi cornua prae-
longa, bisulca dentatis forci p ibus in cacumine , cum libuit,
ad morsum coeuntibus, infantium etiam remediis ex cervice
suspenduntur; lucavos vocat hos Nigidius. aliud rursus
eorum genus, qui e fimo ingentes pilas aversi pedibus vo-
lutant parvosque in iis contra rigorem hiemis vermiculos
fetus sui nidulantur. volitant alii magno cum murmure aut 
mugitu, alii focos et prata crebris foraminibus excavant , noc-
turno stridore vocales. lucent ignium modo noctu laterum
et clunium colore lampyrides , nunc pinnarum hiatu reful-
gentes, nunc vero conpressu obumbratae, non ante matura
pabula aut post desecta conspicuae. e contrario tenebrarum
alumna blattis vita , lucemque fugiunt in balinea rum maxime
umido vapore prognatae. fodiunt ex eodem genere rutili
atque praegrandes scarabaei tellurem aridam favosque par-
vae et fistulosae modo spongiae medicate melle fingunt. in
Threcia iuxta Olynthum locus est parvus, in quo unum hoc
animal exanimatur, ob hoc Cantharolethrus appellatus. pin-
nae insectis omnibus sine scissura. nulli cauda nisi scor-
spion i . hic eorum solus et bra c chia habet et in cauda spi-

 

culum; reliquorum quibusdam aculeus in ore, ut asilo, sive
tabanum dici placet, item culici et quibusdam muscis, om-
nibus autem his in ore et pro lingua. sunt hi aculei qui-
busdam hebetes neque ad punctum, sed ad suctum, ut mus-
carum generi, in quo lingua evidens fistula est. nec sunt
talibus dentes. aliis cornicula ante oculos praetenduntur
ignava, ut papilionibus. quaedam insecta carent pinnis, ut
scolopendra.

(35) Insectorum pedes quibus sunt, in obliquum
moventur. quorundam extremi longiores foris curvantur,
ut locustis. 
 Hae pariunt, in terram demisso spinae caule , ova con-
densa autumni tempore. ea durant hieme; e terra subse-
quenti anno exitu veris emittunt parvas, nigrantes et sine
cruribus pinnisque reptantes. itaque vernis aquis intereunt
ova, sicco vere maior proventus. alii duplicem earum fetum
geminumque exitium tradunt: vergiliarum exortu parere ,
deinde ad canis ortum obire et alias renasci; quidam arc-
turi occasu renasci. mori matres , cum pepererint , certum
est, vermiculo statim circa fauces innascente qui eas stran-
gulat. eodem tempore mares obeunt. e t tam frivola ratione
morientes serpentem, cum libuit, necant singulae, faucibus

 

eius adprehensis mordicus. non nascuntur ni si rimosis lo-
cis. in India ternum pedum longitudinis esse traduntur,
cruribus et feminibus serrarum usum praebere, cum ina-
ruerint. est et alius earum obitus: gregatim sublatae vento
in maria aut stagna decidunt. forte hoc casuque evenit,
non, ut prisci existimavere, madefactis nocturno umore alis.
 i idem quippe nec volare eas noctibus propter frigora tradi-
derunt, ignari etiam longinqua maria ab i is transiri , conti-
nuata plurium dierum — quod maxime miremur — fame 
quoque, quam propter externa pabula petere sciunt. deorum
irae pestis ea intellegitur. namque et grandiores cernuntur
et tanto volant pinnarum stridore, ut [aliae ] alites credantur ,
solemque obumbran t sollicitis suspectantibus populis, ne
suas operiant terras. sufficiunt quippe vires et, tamquam
parum sit maria transisse, inmensos tractus permeant dira-
que messibus nube contegunt, multa contactu adurentes,
omnia vero morsu erodentes et fores quoque tectorum. 
 Italiam ex Africa maxime coortae infestant, saepe po-
pulo R omano ad Sibyllina coacto remedia confugere inopiae
metu. in Cyrenaica regione lex etiam est ter anno debel-
landi eas, primo ova obterendo , dein fetum, postremo adul-
tas, desertoris poena in eum qui cessaverit. et in Lemno

 

insula certa mensura praefinita est, quam singuli enecata-
rum ad magistratus referant. graculos quoque ob id colunt
adverso volatu occurrentes earum exitio. necare et in Syria
militari imperio coguntur. tot orbis partibus vagatur id 
malum. Parthis et hae in cibo gratae. 
 Vox earum proficisci ab occipitio videtur. eo loco in
commissura scapularum habere quasi dentes existimantur 
eosque inter se terendo stridorem edere, circa duo maxime
aequinoctia, sicut cicadae circa solstitium. coitus locusta-
rum qui et insectorum omnium quae coeunt, marem por-
tante femina, in eum feminarum ultimo caudae reflexo tar-
doque digressu. minores autem in omni hoc genere femi-
nis mares.

30. (36) Plurima insectorum vermiculum gignunt, nam
et formicae similem ovis vere , .... et hae communicantes
laborem ut apes, sed illae faciunt cibos, hae condunt. ac 
si quis conparet onera corporibus earum, fateatur nullis
portione vires esse maiores. gerunt ea morsu; maiora
aversae postremis pedibus moliuntur umeris obnixae. et
his rei p ublicae ratio, memoria, cura. semina adrosa con-
dunt, ne rursus in frugem exeant e terra , maiora ad introi-
tum dividunt, madefacta imbre proferunt atque siccant.
operantur et noctu plena luna, eaedem interlunio cessant.
iam in opere qui labor, quae sedulitas! et quoniam ex di-

 

verso convehunt altera alterius ignara , certi dies ad reco-
gnitionem mutuam nundinis dantur. quae tune earum con-
cursatio, quam diligens cum obviis quaedam conlocutio
atque percunctatio ! silices itinere earum adtritos videmus
et opere semitam factam, ne quis dubitet , qualibet in re
quid possit quantulacumque adsiduitas. sepeliunt inter se
viventium solae praeter hominem. non sunt in Sicilia pin-
natae.

Indicae formicae cornua Erythris in aede Herculis
fixa miraculo fuere. aurum hae cavernis egerunt terra in
regione septentrionalium Indorum qui Dardae vocantur.
ipsis color felium , magnitudo Aegypti luporum. erutum hoc
ab iis tempore hiberno Indi furantur aestivo fervore, con-
ditis propter vaporem in cuniculos formicis, quae tamen
odore sollicitatae provolant crebroque lacerant quamvis prae-
velocibus camelis fugientes. tanta pernicitas feritasque est
cum amore auri.

(37) Multa autem insecta et aliter nascuntur, at-
que in primis e rore . insidet hic raphani folio primo vere
et spissatus sole in magnitudinem milii cogitur. inde porri-
gitur vermiculus parvus et triduo mox uruca , quae adiectis

 

diebus accrescit, inmobilis, duro cortice. ad tactum tantum
movetur, araneo accreta , quam chrysallidem appellant. rupto
deinde cortice volat papilio.

(38) Sic quaedam ex imbri generantur in terra,
quaedam et in ligno. nec enim cossi tantum in eo, sed eti-
am tabani ex eo nascuntur et alias , ubicumque umor est
nimius, (39) sicut intra hominem taeniae tricenum pedum,
aliquando et plurium longitudine. iam in carne exanima
et viventium quoque hominum et capillo , qua foeditate et
Sulla dictator et Alcman ex clarissimis Graeciae poetis
obiere. hoc quidem et aves infestat, phasianas vero inter-
emit nisi pulverantes sese ; pilos habentium asinum tantum
inmunem hoc malo credunt et oves. gignuntur autem et
vestis genere, praecipue lanicio interemptarum a lupis ovi-
um. aquas quoque quasdam, quibus lavemur, fertiliores
eius generis invenio apud auctores, quippe cum etiam cerae
id gignant quod animali um minimum existimatur. alia
rursus generantur sordibus aridi soli , posteriorum lascivia
crurum petaurist ae , alia pulvere umido in cavernis volucria.

(40) Est animal eiusdem temporis , infixo semper

 

sanguin i capite vivens atque ita intumescens. unum anima-
lium, cui cibi non sit exitus, dehiscit i n nimia satietate,
alimento ipso moriens. numquam hoc in iumentis gignitur,
in bubus frequens, in canibus aliquando, in quibus omnia;
in ovibus et in capris hoc solum. aeque mira sanguinis et
hirudinum in palustri aqua sitis; namque et hae toto
capite conduntur. est volucre canibus peculiare suum ma-
lum, aures maxime lancinans , quae defendi morsu non
queunt .

(41) Idem pulvis in lanis et veste tineas creat,
praecipue si araneus una includatur. siti ens enim et om-
nem umorem absorbens ariditatem ampliat. hoc et in chartis
nascitur . est earum genus tunicas suas trahientium quo
cocleae modo; sed harum pedes cernuntur. spoliatae ex -
spirant . si aderevere, faciunt chrysallidem. ficarios culices
caprificus generat, cantharidas vermiculi ficorum et piri et
peuces et cynacanthae et rosae. venenum hoc remedia se-
cum habet: alae medentur, quibus demptis letale est. rur-
sus alia genera culicum acescens natura gignit, quippe cum
et in nive * inveniantur vetustiore vermiculi * rutili — nam

 

et ipsa nix vetustate rufescit — hirti pilis, in Media qui-
dem candidi*, grandiores torpentesque.

(42) Gignit aliqua et contrarium naturae elemen-
tum. siquidem in Cypri aerariis fornacibus et medio igni
maioris muscae magnitudinis volat pinnatum quadrupes;
appellatur pyrallis , a quibusdam pyroto con . quamdiu est in
igni , vivit; cum evasit longiore paulo volatu, emoritur . 
 (43) Hypanis fluvius in Ponto circa solstitium defert
acinorum effigie tenues membranas, quibus erumpit volucre 
quadrupes supra dicti modo, nec ultra unum diem vivit,
unde hemerobion vocatur. reliquis talium ab initio ad finem
septenarii sunt numeri, culici et vermiculi s ter septeni,
corpus parientibus quater septeni; mutationes et in alias
figuras transitus trinis aut quadrinis diebus. cetera ex his
pinnata autumno fere moriuntur tabe alarum, tab ani qui-
dem etiam caecitate. muscis umore exanimatis, si cinere
condantur, redit vita .

(44) Nunc per singulas corporum partes praeter
iam dicta membratim tractetur historia. 
 Caput habent cuncta quae sanguinem. in capite paucis
animalium nec nisi volucribus apices, diversi quidem ge-

 

neris, phoenici plumarum serie e medio eo exeunte ali a ,
pavonibus crinitis arbusculis, stymphalidi cirro, phasianae
corniculis, praeterea parvae avi , quae, ab illo galerita appel-
lata quondam, postea Gallico vocabulo etiam legioni nomen
dederat alaudae. diximus et cui plicatilem cristam dedisset
natura. per medium caput a rostro residentem et fulicarum 
generi dedit, cirros pico quoque Martio et grui Balearicae ,
sed spectatissimum insigne gallinaceis, corporeum, serratum ;
nec carnem ita esse nec cartilaginem nec callum iure dixe-
rimus, verum peculiare datum . draconum enim cristas qui io
viderit, non reperitur. 
 (45) Cornua multis quidem et aquatilium et marinorum
et serpentium variis data sunt modis, sed quae iure cornua
intellegantur, quadripedum tantum generi; Actaeonem enim
et Cipum etiam in Latia historia fabulosos reor. nec alibi 
maior naturae lascivia . lusit animalium armis , sparsit haec
in ramos , ut cervorum, aliis simplicia tribuit, ut in eodem
genere subulonibus ex argumento dictis, aliorum fudit in
palmas digitosque emisit ex iis, unde platycerotas vocant.

pb n=323

dedit ramosa capreis, sed parva nec fecit decidua, convoluta
in anfractum arietum generi, ceu caestus daret, infesta tau-
ris — in hoc quidem genere et feminis tribuit, in multis
tantum maribus —, rupicapris in dorsum adunca, dammis 
in adversum; erecta autem rugarumque ambitu contorta et
in leve fastigium exacuta, ut lyras decerent , strepsiceroti ,
quem addacem Africa appellat; mobilia eadem, ut aures,
Phrygiae armentis, Trogodytarumn in terram derecta , qua de
causa obliqua cervice pascuntur, aliis singula, et haec me-
dio capite aut naribus, ut diximus. iam quidem aliis ad incursum 
robusta, aliis ad ictum, aliis adunca, aliis redunca,
aliis ad iactum pluribus modis, supina, convexa, conversa,
omnia in mucronem nigrantia . in quodam genere pro ma-
nibus ad scabendum corpus, cocleis ad praetemptandum
iter, corporea haec, sicut cerastis ; his aliquando singula,
cocleis semper bina et ut protendantur ac resiliant . 
 Vrorum corlibus barbari septentrionales potant urnis-
que bina capitis unius cornua inplent; alii praefixa hastilia 
cuspidant. apud nos in lamnas secta tra l ucent atque etiam
lumen inclusum latius fundunt multasque alias ad delicias

 

conferuntur, nunc tincta, nunc sublita, nunc quae cestrota a picturae genere dicuntur. — (Omnibus autem cava et in 
mucrone demum concreta sunt, cervis tantum tota solida et
omnibus annis decidua) — boum attritis ungulis cornua
unguendo arvina medentur agricolae, adeoque sequax natura
est, ut in ipsis viventium corporibus ferventi cera flectantur 
atque nascentium in diversas partes torqueantur, ut singulis
capitibus quaterna fi a nt . 
 Tenuiora feminis plerumque sunt, ut in pecore multis ,
ovium nulla nec cervorum ; nec quibus multifidi pedes, nec
solidipedum ulli excepto asino Indico, qui uno armatus est
cornu. bisulcis bina natura tribuit , nulli superne primores
habent i dentes. qui putant eos in cornua absumi, facile
corguuntur cervarum natura, quae nec dentes habent (ut
neque mares) nec tamen cornua. ceterorum ossibus ad-
haerent, cervorum tantum cutibus enascuntur. 
 (46) Capita piscibus portione corporum maxima, for-
tassis ut mergantur. ostrearum generi nulla nec spongeis 
nec aliis fere, quibus solus ex sensibus tactus est. quibus-
dam indiscretum caput, ut cancris. 
 
 (47) In capite animalium cunctorum homini plurimus
pilus, iam quidem promiscue maribus ac feminis, apud in-
tonsas utique gentes. atque etiam nomina ex eo Capillatis
Alpium incolis, Galliae Comatae, ut tamen sit aliqua in hoc
terrarum differentia. quippe Myconii carentes eo gignuntur,
sicut in Cauno lienosi . et quaedam animalium naturaliter
calvent, sicut struthocameli et corvi aquatici, quibus apud
Graecos nomen inde. defluvium eorum in muliere rarum,
in spadonibus non visum,nec in ullo ante veneris usum
nec infra cerebrum aut infra verticem ant circa tempora
atque aures. calvitium un tantum animalium homini praeter-
quam innatum. canities homini tantum et equo , sed homini
semper a priore parte capitis, tum deinde ab aversa. vertices
bini hominum tantum aliquis. 
 (48) Capitis ossa plana, tenuia, sine medullis, serratis
pectinatim structa conpagibus. perfracta non queunt soli-
dari, sed exempta modice non sunt letalia, in vicem eorum
succedente corporea cicatrice. infirmissima esse ursis, du-
rissima psittacis suo diximus loco. 
 
 (49) Cerebrum omni habent animalia quae sanguinem,
etiam in maria quae mollia appellavimus, quamvis careant 
sanguine, ut polypus . sed homo portione maximum et umi-
dissimum omniumque viscerum frigidissimum, duabus supra
subterque membranis velatum, quarum alterutram rumpi 

mortiferum est. cetero viri quam feminae mains, omnibus 
hoc sine sanguine, sine venis, et sebos is sine pingui. aliud
esse quam medullam eruditi docent, quoniam coquendo
durescat. omnium cerebro medio insunt ossicula parva.
uni homin i in infantia palpitat nec corroboratur ante pri-
mum sermonis exordium. hoc est viscerum excelsissimum
.... que caelo capitis, sine carne, sine cruore, sine sordibus.
hanc habent sensus arcem, h u c venarum omnis a corde vis
tendit, hic desinit, hoc columen altissimum, hic mentis est
regimen. omniu m autem animalium in priora pronum, quia 
et sensus ante nos tendunt . ab eo proficiscitur somnus,
hinc capitis nutatio. quae cerebrum non habent, non dor-
miunt. —Cervis in capite inesse vermiculi sub linguae in-
anitate et circa articulum, qua caput iungitur, numero XX
produntur.— 
 (50) Aures homini tantum inmobiles. ab his Flaccorum

 

cognomina. nec in alia parte feminis maius inpendium
margaritis dependentibus; in Oriente quidem et viris aurum
eo loci gestare decus existimatur. animalium aliis maiores,
aliis minores; cervis tanlim scissae ac velut divisae, sorici 
pilosae, sed aliquae omnibus animal dumtaxat generantibus,
excepto vitulo marino atque delphino et quae cartilaginea 
appellavimus et viperis: haec cavernas tantum habent auri-
um loco praeter cartilagin e a et delphinum, quem tamen
audire manifestum est. nam et cantu mulcentur et capi-
untur attoniti sono. quanam audiant mirum. i idem nec
olfactus vestigia habent, cum olfaciant sagacissime. pinna-
torum animaliumn buboni tantum et oto plumae velut aures ,
ceteris cavernae ad audit m; simili modo squamigeris atque
serpentibus. in equis et omni iumentorum gener e indicia
animi praeferunt, marcidae fessis, micantes pavidis, subrec-
tae furentibus, resolutae aegris. 
 (51) Facies homini tantum, ceteris os aut rostra. frons
et aliis, sed homini tantui tristitiae, hilaritatis, clementiae,
severitatis index. in assiisu eius supercilia homini et pa-
riter et alterna mobilia. et in his pars animi: negamus
 iis, annuimus . haec maxime indicant fastum , superbiam .

 

aliubi conceptaculum, sed hic sedem habet; in corde na-
scitur, h u c subit, hic pendet. nihil altius simul abruptius-
que invenit in corpore, ubi solitaria esset. 
 (52) Subiacent oculi, pars corporis pretiosissima et
quae lucis usu vitam distinguat a morte. non omnibus
animalium hi; ostreis nulli, quibusdam concharum dubii.
pectines enim, si quis digitos adversum hiantes eos moveat,
contrahunt ur u t videntes, et solenes fugiunt admota ferra-
menta. quadripedum talpis visus non est; oculorum effigies
inest, si quis praetentam detrahat membranam. et inter
aves ardiolarum in geniere quos leucos vocant, altero oculo
carere tradunt, optimi augurii, cum ad austrum volent sep-
tentrionemve: solvi enim pericula et metus narrant . Nigi-
dius nec locustis, cicadis esse dicit. cocleis oculorum vi-
cem cornicula bina praetemptatu inplent. nec lumbricis
ulli sunt vermiumve generi. 
 (53) Oculi homini tantum diverso colore, ceteris in suo
cuique genere similes. et equorum quibusdam glauci, sed
in homine numerosissimae varietatis atque differentiae:
grandiores, modici, parvi; prominentes quos hebetiores pu-
tant, conditi quos clarissime cernere, sicuti colore caprinos. 
 (54) Praeterea alii contuentur longinqua, alii nisi prope
admota non cernunt. multorum visus fulgore solis constat,

 

nubilo die non cernentiun nec post occasus . alii interdiu
hebetiores, noctu praeter ceteros cernunt. de geminis pu-
pillis aut quibus noxii visus essent satis diximus. caesii in 
tenebris clariores. ferunt Ti . Caesari, nec alii genitorum
mortalium, fuisse naturam ut expergefactus noctu paulisper
haut alio modo quam luce clara contueretur omnia, paulatim
tenebris sese obducentibus. Divo Augusto equorum modo
glauci fuere superque hominem albicantis magnitudinis,
quam ob causam diligentius spectari eos iracunde ferebat;
 Claudio Caesari ab angulis candore carnoso sanguineis venis
subinde suffusi, Gaio principi rigentes, Neroni... a t , nisi
cum coniveret ad prope admota, hebetes. XX gladiatorum 
in Gai principis ludo fuere, in iis duo omnino qui contra
comminationem aliquam non coniverent, et ob id invicti.
tantae hoc difficultatis est homini. plerisque vero naturale
ut nictari non cessent, quos pavidiores accepimus . oculus 
unicolor nulli; c omm u ni candore omnibus medius colos 
differens. neque ulla ex parte maiora animi indicia cunctis
animalibus, sed homini maxime , id est moderationis, cle-
mentiae, misericordiae, odii, amoris, tristitiae, laetitiae. con-
tuitu quoque multiformes, truces, torvi, flagrantes, graves
transversi, limi, summissi, blandi. profecto in oculis animus

 

habitat . ardent, intenduntur, umectant, conivent . hi n c illa
misericordiae lacrima, hos cum exosculamur , animum ipsum
videmur attingere, hi n c fetus et rigant e s ora rivi. quis ille
est umor in dolore tam fecundus et paratus ant ubi reliquo
tempore? animo autem videmus, animo cernimus: oculi ceu
vasa quaedam visibilem eius partem accipiunt atque tramit-
tunt. sic magna cogitatio obcaecat abducto intus visu. sic
in morbo comitiali animo caligante aperti nihil cernunt.
 quin et patentibus dormiunt lepores multique hominum,
quos κορυβαντιᾶν Gra e ci dicunt. tenuibus multisque mem-
branis eos natura composuit, callosis contra frigora calores-
que in extumo tunicis. quas subinde purificat lacrimationum
salivis, lubricos propter incursantia et mobiles. 
 (55) Media eorum cornua fenestravit pupilla, cuius
angustiae non sinunt vagari incertam aciem ac velut canali
dirigunt obiterque incidentia facile declinant, aliis nigri,
aliis ravi , aliis glauci coloris orbibus circumdatis, ut habili
mixtura et accipiatur circumiecto candore lux et temperato 
repercussu non obstrepat. adeoque his absoluta vis speculi,
ut tam parva illa pupilla totam imaginem reddat hominis.
ea causa est, ut pler a eque alitum e manibus hominum ocu-
los potissimum adpetant, quod effigiem suam in i is cernentes

 

velut ad cognata desideria sua tendunt. veterina tantum
quaedam ad incrementa lunae morbos sentiunt. sed homo
solus emisso umore caecitate liberatur. post vicensimum
annum multis restitutus est visus, quibusdam statim na-
scentibus negatus nullo oculorum vitio, multis repente ablatus
simili modo nulla praecedente iniuria. venas ab i is perti-
nere ad cerebrum peritissimi auctores tradunt; ego et ad
stomachum crediderim: certe nulli sine redundatione eius
eruitur oculus. morientibus illos operire rursusque in rogo
patefacere Quiritium magno ritu sacrufn est, ita more con-
dito, ut neque ab homine supremum eos spectari fas sit et
caelo non ostendi nefas. uni animalium homini depravantur,
unde cognomina Strabonum et Paetorum. ab isdem qui
altero lumine orbi nascerentur Coclites vocabantur; qui 
parvis utrisque, Ocellae ; Iuscini iniuriae cognomen habue-
runt. nocturnorum animalium veluti felium in tenebris ful-
gent radiantque oculi, ut contueri non sit; et caprae lupo-
que splendent lucemque iaculantur. vituli marini et hyaenae
in mille colores transeunt subinde. quin et in tenebris
multorum piscium refulgent, aridi sicut robusti caudices
putresque vetustate. non , conivere diximus quae non obliquis 
oculis, sed circumacto capite cernerent. chamaeleonis 
oculos ipsos circumagi totos tradunt. cancri in oblicum
aspiciunt crusta fragili inclusos gerentes . locustis, squillis 

magna ex parte sub eodem munimento praeduri eminent.
quorum duri sunt, minus cernunt quam quorum umidi.
serpentium catulis et hirundinum pullis, si quis eruat , re-
nasci tradunt. insectorum omnium et testacei operimenti 
oculi moventur sicut quadripedum aures. quibus fragilia
operimenta, his oculi duri. omnia talia et pisces et insecta
non habent genas nec integunt oculos. omnibus membrana
vitri modo tralucida obtenditur. 
 (56) Palpebrae in genis homini utrimque, mulieribus
 f u c o etiam infectae cotidiano: tanta est decoris adfectatio,
ut tinguantur oculi quoque. alia de causa hoc natura de-
derat ceu vallum quoddam visus et prominens munimentum
contra occursantia animalia ant alia fortuito incidentia. de-
fluere eas haut inmerito venere abundantibus tradunt. ex
ceteris nulli sunt nisi quibus et in reliquo corpore pili, sed
quadripedibus in superiore tantum gena, volucribus in in-
feriore et quibus molle tergus, ut serpentibus, et quadri-
pedum quae ova pariunt, ut lacertae. struthocamelus alitum
sola ut homo utrimque palpebras habet. 
 (57) Ne genae quidem omnibus. ideo neque nictatio nis i 
iis quae animal generant, graviores alitum inferiore gena
conivent, eaedem nictantur ab angulis membrana obeunte.

 

columbae et similia utraque conivent; at quadripedes quae
ova pariunt, ut testudines, crocodili, inferiore tantum sine
ulla nictatione propter praeduros oculos. extremum ambi-
tum genae superioris antiqui cilium vocavere, unde et su-
percilia. hoc vulnere aliquo diductum non coalescit, ut in
paucis humani corporis membris . 
 (58) Infra oculos malae homini tantum, quas prisci
genas vocabant, XII tabularum interdicto radi a feminis ve-
tantes. pudoris haec sedes: ibi maxime ostenditur rubor. 
 (59) Infra eas hilaritatem risumque indicantes buccae
et altior homini tantum, quem novi mores subdolae inri-
sioni dicavere , nasus . non alii animalium nares eminent:
avibus, serpentibus, piscibus foramina tantum ad olfactus
sine naribus, et hinc cognomina Simorum, Silonum. septi-
mo mense genitis saepenumero foramina aurium et narium
defuere. 
 (60) Labra, a quibus Brocchi , Labeon e s dicti, et os 
probum duriusve animal generantibus. pro his cornea et
acuta volucribus rostra, eadem rapto viventibus adunca,
collecto recta, herbas e ruentibus limumque lata , ut et su-

 

um generi; iumentis vice manus ad colligenda pabula. ora
apertiora laniatu viventibus. 
 Mentum nulli praeter hominem, nec malae. maxillas
crocodilus tantum superiores movet, terrestres quadrupedes 
eodem quo cetera more praeterque in oblicum. 
 (61) Dentium tria genera, serrati aut continui aut ex-
erti: serrati pectinatim coeuntes, ne contrario occursu at-
terantur, ut serpentibus, piscibus, canibus; continui, ut
homini, equo; exerti, ut apro , hippopotamio , elephanto.
continuorum qui digerunt cibum lati et acuti, qui conficiunt
duplices; qui discriminant eos canini appellantur : hi sunt 
serratis longissimi. continui aut utraque parte oris sunt, ut
equo, ant superiore prifmores non sunt, ut bubus, ovibus
omnibusque quae ruminant. caprae superiores non sunt
praeter primores ge m inos . nulli exerti quibus serrati, raro
feminae, et tamen sine usu. itaque cum apri percutiant,
feminae sues mordent. nulli, cui cornua, exerti , sed omni-
bus concavi; ceteris dentes solidi. piscium omnibus serrati
praeter scarum ; huic uni aquatilium pl a ni . cetero multis
eorum in lingua et toto ore , ut turba vulnerum molliant
quae attritu subigere non queunt , multis et in palato [atque

 

etiam in cauda] , praeterea in os vergentes, ne excidant
cibi nullum habentibus retinendi adminiculum. 
 (62) Similes aspidi et serpentibus, sed duo in supera 
parte dextra laevaque longissimi, tenui fistula perforati, ut
scorpioni aculei, venenum infundentes. non aliud hoc esse
quam fel serpentiumn et inde venas sub spina ad os perve-
nire diligentissimi auctores scribunt; quidam unum esse
eum et, quia sit aduncus, resupinari, cum momorderit;
aliqui tum decidere eum rursusque recrescere facilem de-
cussu, et sine eo esse quas tractari cernamus. scorpionis
caudae inesse eum et plerisque ternos. viperis dentes gin-
givis conduntur. haec, eodem praegnans veneno, inpressu m 
dentium repulsu virus fundit in morsus. volucrum nulli
dentes praeter vespertilionem. camelus una ex i is, quae
non sunt cornigera, in superiore maxilla primores non habet .
cornua habentium nulli serrati. et cocleae dentes habent.
indicio est e t a minimis earum derosa vicia . at in marinis
crustata et cartilagin e a primores habere, item echinis qui-
nos esse unde intellegi potuerit miror. dentium vice acu-

 

leus- insectis. simiae dentes ut homini. elephanto intus ad
mandendum IIII , praeterque eos prominent masculis reflexi,
feminis recti atque proni. musculus marinus, qui ballae-
nam antecedit, nullos habet , sed pro i is saetis intus os hir-
tum et linguam etiam ac palatum . terrestrium minutis 
quadripedibus primores bini utrimque longissimi. 
 (63) Ceteris cum ipsis nascuntur, homini post quam
natus est septimo mense. reliquis perpetui manent, mutan-
tur homini, leoni, iumento, cani et ruminantibus , sed leoni
et cani non nisi canini appellati. lupi dexter caninus in
magnis habetur operibus . maxillares, qui sunt a caninis,
nullum animal mutat. homini novissimi , qui genuini vocan-
tur, circiter vicensimum annum gignuntur, multis et octo-
gensimo, feminis quoque, sed quibus in iuventa non fuere
nati. decidere in senecta et mox renasci certum est. Zoclen 
Samothracen , cui renati essent post CIII annos, Mucianus
visum a se prodidit. cetero maribus plures quam feminis
in homine, pecude, capra, sue . Timarchus Nicoclis filius
Paphi duos ordines habuit maxillarium ; frater eius non

 

mutavit primores ideoque praetrivit . est exemplum dentis
homini et in palato geniti. a caninis amissi casu aliquo
numquam renascuntur. ceteris senecta rufescunt , equo tan-
tum candidiores fiunt. 
 (64) Aetas veterinorum dentibus iudicatur . equo sunt
numero XL . amittit tricensimo mense primores utrimque
binos, sequenti anno totidem proximos, cum subeunt dicti 
columellares; quinto anno incipiente amittit binos, qui sexto
anno renascuntur; septimo omnes habet et renatos et in-
mutabiles . equo castrato prius non decidunt dentes. asi-
norum genus tricensimo mense similiter amittit, dein senis
mensibus. quod si non prius peperere quam decidant pos-
tremi, sterilitas certa. boves bimi mutant. subus non deci-
dunt umquam . absumpta hac observatione senectus in
equis et ceteris veterinis intellegitur dentium brocchitate,
superciliorum canitia et circa ea lacunis, cumn fere XVI an-
norum existimantur. hominum dentibus quoddam inest virus ;
namque et speculi nitorem ex adverso nudati hebetant et 
et columbarum fetus inplumes necant . reliqua de iis in
generatione hominum dicta sunt. erumpentibus morbi corpora 
infantium accipiunt reliqua animalia quae serratos
habent saevissime dentiunt . 
 
 (65) Linguae non omnibus eodem modo. tenuissima
serpentibus et trisulca , vibrans, atri coloris et, si extrahas,
praelonga; lacertis bifida et pilosa, vitulis quoque marinis
duplex, sed supra dictis capillamenti tenuitate. ceteris ad
circumlambenda ora, piscibus paulo minus quam tota ad-
haerens, crocodilis tota; sed in gustatu linguae vice carno-
sum aquatilibus palatum. leonibus , pardis omnibusque ge-
neris eius, etiam felibus, imbricatae asperitatis ac limae
similis attenuansque lambendo cutem hominis , quae causa
etiam mansuefacta , ubi ad vicinum sanguinem pervenit sa-
liva, invitat ad raliiem. de purpurarum linguis diximus. ranis prima cohaeret, intima absoluta a gutture, qua vocem
 e mittunt mares , cum vocantur ololygones . stato id tempore
evenit, cientibus ad coitum feminas. tum siquidem inferiore
labro demisso ad libramentum aquae modice receptae in
fauces palpitante ibi lingua ululatus eliditur . tunc et ex-
tenti buccarum sinus perlucent, oculi flagrant labore per-
pulsi . quibus in posteriore parte aculei, his et dentes et
lingua, apibus etiam praelonga, eminens et cicadis. quibus
aculeus in ore fistulosus, his nec lingua nec dentes. qui-

 

busdam insectis intus lingua, ut formicis; ceterum lat et e 
elephanto praecipue . reliquis in suo genere semper abso-
luta, homini tantum ita saepe constricta venis , ut intercidi
eas necesse sit. Metellum pontificem adeo inexplanatae
fuisse accipimus , ut multis mensibus tortus credatur, dum
meditatur in dedicanda aede Opi opiferae dicere. ceteris
septimo ferme anno sermonem exprimit. multis vero talis
ars eius contingit, ut avium et animalium vocis indiscreta 
edatur imitatio . intellectus saporum ceteris in prima lingua,
homini et in palato. 
 (66) Tonsillae in homine, in sue glandulae. quod inter
eas uvae nomine ultimo dependet palato, homini tantum est.
sub ea minor lingua nulli ova generantium. opera eius
gemina duabus interpositae fistulis. interior earum appella-
tur arteria , ad pulmonem atque cor pertinens; hanc operit
in epulando, spiritu et voce in illa meante, ne, si potus ci-
busve in alienum deerraverit tramitem, torqueat. altera ex-
terior appelletur sane gula , qua cibus atque potus devolant .
tendit haec ad stomachum, is ad ventrem. hanc per vices

 

operit, cum spiritus tantum aut vox commeat, ne resta-
gnatio intempestiva alvi obstrepat. ex cartilagine et carne
arteria, gula e nervo et carne constat. 
 (67) Cervix nulli nisi quibus utraque haec; ceteris
collum, quibus tantum gula. sed quibus cervix, e multis
vertebratisque orbiculatim ossibus flexilis ad circumspectum
articulorum nodis iungitur, leoni tantum et lupo et hyaenae
singulis rectisque ossibus rigens. cetero spinae adnectitur,
spina lumbis, ossea, sed tereti structura, per mediae fora-
mina a cerebro medulla descendente. eandem esse ei natu-
ram quam cerebro colligunt, quoniam praetenui eius mem-
brana modo incisa statim expiretur. quibus longa crura,
his longa et colla, item aquaticis quamvis brevia crura ha-
bentibus, simili modo uncos ungues. 
 (68) Guttur homini tantum et subus intumescit, aqua- 15
rum quae potantur plerumque vitio. summum gulae fauces
vocantur, extremum stomachus. hoc nomine est sub arteria
iam carnosa inanitas adnexa spinae, ad latitudinem ac longi-
tudinem la go nae modo fusa. quibus fauces non sunt, ne
stomachus quidem est nec colla nec guttur, ut piscibus, et
ora ventribus iunguntur. testudini marinae lingua nulla 
nec dentes: rostri acie comminuit omnia. postea arteria
et stomachus denticulatus callo in modum rubi ad confi

 

ciendos- cibos, decrescentibus c renis quicquid adpropinquent 
ventri; novissima asperitas ut scobina e fabri li s . 
 (69) Cor animalibus ceteris medio pectore est, homini
tantum infra laevam papillam turbinato mucrone in priora
eminens. piscibus solis ad os spectat . hoc primum na-
scentibus formari in utero tradunt, deinde cerebrum, sicut
tardissime oculos, sed hos primum emori, cor novissime.
huic praecipuus calor. palpitat certe et quasi alterum mo-
vetur intra animal praemolli firmoque opertum membranae
involucro, munitum costarum et pectoris muro, ut pariat 
praecipuam vitae causam et originem. prima domicilia
intra se animo et sanguini praebet sinuoso specu et in
magnis animalibus triplici, in nullo non gemino. ibi mens
habitat. ex hoc fonte duae grandes venae in priora et terga
discurrunt sparsaque ramorum serie per alias minores om-
nibus membris vitalem sanguinem rigant. solum hoc vi-
scerum vitiis non maceratur nec supplicia vitae trahit lae-
sumque mortem ilico adfert. ceteris corruptis vitalitas in
corde durat. 
 
 (70) Bruta existimantur animalium quibus durum riget,
audacia quibus parvum est, pavida quibus praegrande. maxi-
mum autem est portione muribus, lepori, asino, cervo, pan-
therae, mustelis, hyaenis et omnibus timidis aut propter
metum maleficis. in Paphlagonia bina perdicibus corda.
in equorum corde et boum ossa reperiuntur interdum. au-
geri id per singulos annos in homine et binas drachmas 
ponderi ad quinquagensimum annum accedere, ah eo de-
trahi tantundem, et ideo non vivere hominem ultra centen-
simum annum defectu cordis Aegyptii existimant, quibus
mos est cadavera adservare medicata. hirto corde gigni
quosdam homines proditur neque alios fortioris esse in-
dustriae , sicut Aristomenen Messenium, qui trecentos occidit
Lacedaemonios. ipse convolneratus captus semel per ca-
vernam lautumiarum evasit angustias , volpium aditus secu-
tus. iterum captus sopitis custodibus somno ad ignem ad-
volutus lora cum corpore exussit. tertium capto Lacedae-
monii pectus dissecuere viventi , hirsutumque cor reper-
tum est. 
 (71) In corde summo pinguitudo quaedam est laetis
extis. non semper autem in parte extorum habitum est.
L. Postumio L. F. Albino rege sacrorum post CXXVI Olym-

 

piadem, cum rex Pyrrhus ex Italia decessisset, cor in extis
haruspices inspicere coeperunt. Caesari dictatori, quo die
primum veste purpurea processit atque in sella aurea sedit,
sacrificanti in extis defuit. unde quaestio magna de divi-
natione argumentantibus, potueritne sine illo viscere hostia
vivere an ad tempus amiserit . negatur cremari posse in iis
qui cardiaco morbo obierint , negatur et veneno interemptis.
certe exstat oratio Vitelli, qua Gn a eum Pisonem eius sceleris
coarguit, hoc usus argumento palamque testatus non potu-
isse ob venenum cor Germanici Caesaris cremari. contra
genere morbi defensus est Piso. 
 (72) Sub eo pulmo est spirandique officina attrahens 
ac reddens animam , idcirco spongeosus ac fistulis inanibus
cavus . pauca eum, ut dictum est, habent aquatilia, cetera 
ova parientia exiguum spumosumque nec sanguineum. ideo
non sitiunt. eadem est causa, quare sub aqua diu ranae
et phocae urinentur. testudo quoque, quamvis praegrandem
et sub toto tegumento habeat , sine sanguine tamen habet.
quanto minor hic corporibus, tanto velocitas maior. cha-
maeleonti portione maximus et nihil aliud intus. 
 (73) Iecur in dextera parte est, in eo quod caput exto-
rum vocant magnae varietatis. M. Marcello circa mortem,

 

cum periit ab Hannibale, defuit in extis ; sequenti deinde
die geminum repertum est. defuit et C. Mario, cum immo-
laret Vticae, item Gaio principi kal . Ian. , cum iniret consu-
latum quo anno interfectus est, Claudio successori eius quo
mense interemptus est veneno. Divo Augusto Spoleti sacri-
ficanti primo potestatis suae die sex victimarum iocinera 
replicata intrinsecus ab ima fibra reperta sunt responsum-
que duplicaturum intra annum imperium. caput extorum
tristis ostenti caesum quoque est, praeterquam in sollicitu-
dine ac metu; tunc enim peremit c u ras . bina iocinera le-
poribus circa B riletum et Tharnen et in Cherroneso ad
Propontidem, mirumque, tralatis alio interit alterum. 
 (74) In eodem est fel, non omnibus datum animalibus.
in Euboea e Chalcide nullum pecori, in Naxo praegrande
geminumque, ut sit prodigii loco utrumque advenae. equi,
muli, asini, cervi, capr e ae , apri , cameli, delphini non habent.
murium aliqui habent. hominum paucis non est, quorum
valitudo firma et vita longior. sunt qui equo non quidem
in iecore esse, sed in alvo putent et cervo in cauda aut

 

intestinis; ideo tantam an amaritudinem, ut a canibus non
 attingantur. est autem nihil aliud quam purgamentum, pes-
simumque sanguinis ideo et in materia eius . certe iecur
nulli est nisi sanguinem habentibus. accipit hoc a corde,
cui iungitur, funditque in venas. 
 (75) Sed in felle nigro insaniae causa homini morsque
toto reddito. hinc et in mores crimen bilis nomine: adeo
magnum est in hac parte virus, cum se fundit in animum.
quin et toto vagum corpore colorem oculis quoque aufert,
illud quidem redditum etiam aënis , nigrescuntque contacta 
eo, ne quis miretur id venenum esse serpentium. — (Carent
eo quae apsinthio vescuntur in Ponto ) — Sed av ibus et 
parte tam en altera intestino iungitur in corvis , coturni-
cibus, phasianis, quibusdam intestimo tantum, ut in colum-
bis, accipitre, murenis ; paucis avium in iecore . serpen-
tibus portione maxime copiosum. et piscibus autem est 

toto plerisque intestino, sicut accipitri, miluo ; praeterea et 
in iecore est, u t cetis omn ibus . — Vitulis quidem marinis
ad multa quoque nobile. taurosum felle aureus ducitur
color. haruspices id Neptuno et umoris potentiae dicavere,
geminumque fuit Divo Augusto quo die apud Actium vicit. 
 (76) Murium iocusculis fibrae ad numerum lunae in
mense congruere dicuntur totidemque inveniri, quotum lu-
men eius sit, praeterea bruma increscere. culiculorum
exta in Baetica gemina saepe reperiuntur. ranarum rube-
tarum altera fibra a formicis non attingitur propter vene-
num, ut arbitrantur. iecur maxime vetustatis patiens cen-
tenis durare annis obsidionum exempla prodidere. 
 (77) Exta serpentibus et lacertis longa. Caecinae Vola-
terrano dracones emicuisse de extis laeto prodigio traditur,
et profecto nihil incredibile sit aestimantibus Pyrrho regi
quo die periit praecisa hostiarum capita repsisse san-
guinem suum lambentia. exta homini ab inferiore viscerum
parte separantur membrana , quam praecordia appellant, quia 
a corde praetenditur quod Graeci appellaverunt φρένας. .

 omnia quidem principalia viscera membranis propriis ac
velut vaginis inclusit providens natura; in hac fuit et pecu-
liaris causa vicinitas alvi, ne cibo supprimeretur animus .
huic certe refertur accepta subtilitas mentis; ideo nulla est
ei caro, sed nervosa exilitas. in eadem praecipua hilari-
tatis sedes, quod titillatu maxime intellegitur alarum, ad 
quas subit, non aliubi tenuiore humana cute ideoque sca-
bendi dulcedine ibi proxima. ob hoc in proeliis gladiato-
rumque spectaculis mortem cum risu traiecta praecordia
attulerunt. 
 (78) Subest venter stomachum habentibus, ceteris sim- 199
plex, ruminantibus geminus, sanguine carentibus nullus.
intestinum enim ab ore incipiens quibusdam eodem reflecti-
tur, ut saepiae et polypo. in homine adnexus infimo sto-
macho similis canino. his solis animalium inferiore parte
angustior; itaque et sola vomunt, quia repleto propter an-
gustias supprimitur cibus, quod accidere non potest iis
quorum spatiosa laxitas eum in inferiora transmittit. 
 (79) Ab hoc ventriculo lactes in ove et homine , per
quas labitur cibus, in ceteris hillae , a quibus capaciora in-
testina ad alvum, hominique flexuosissimis orbibus. idcirco
magis avidi ciborum quibus ab alvo longius spatium. i t em 

minus sollertes quibus obesissimus venter. aves quoque
geminos sinus habent quaedam: unum quo mergunt recentia
ut guttur, alterum in quem ex eo dimittunt concoctione
maturata, ut gallinae, palumbes, columbae, perdices. cete-
rae fere carent eo, sed gula patentiore utuntur, ut graculi,
corvi, cornices. quaedam neutro modo, sed ventrem proxi-
mum habent, quibus praelonga colla et angusta, ut por-
phyrioni . venter solidipedum asper et durus; terrestrium
aliis denticulatae asperitatis , aliis cancellatim mordacis, qui-
bus neque dentes utrimque nec ruminatio . hic conficiuntur 01
cibi, hinc in alvum delabuntur . media haec umbilico adnexa
omnibus , in homine suillae infima parte similis, a Graecis
appellatur colon, ubi dolorum magna causa. angustissima
canibus, qua de causa vehementi nisu nec sine cruciatu
levant eam. insatiabilia animalium quibus a ventre protinus
recto intestine transeunt cibi, ut lupis cervariis et inter
aves mergis. ventres elephanto quattuor, cetera subus si-
milia, pulmo quadruplo maior bubulo . avibus venter car-
nosus callosusque. in ventre hirundinum pullis lapilli candido
aut rubenti colore, qui chelidonii vocantur, magicis narrati
artibus, reperiuntur; et in iuvencarum secundo ventre pilae
rotunditate nigricans tophus, nullo pondere, singulare, ut
putant, remedium aegre parientibus, si tellurem non attigerit. 
 
 (80) Ventriculus atque. intestina pingui ac tenui omento 
integuntur praeterquam ova gignentibus. huic adnectitur
lien in sinistra parte adversus iecori , cum quo locum ali-
quando permutat, sed prodigiose . quidam eum putant inesse
ova parientibus, item serpentibus admodum exiguum. ita
certe apparet in testudine et crocodilo et lacertis et ranis.
 ae gocephalo avi non inesse constat neque i is quae careant
sanguine. peculiare cursus inpedimentum aliquando in eo,
quam ob rem m inuitur cursorum laborantibus. et per vul-
nus etiam exempto vivere animalia tradunt. sunt qui pu-
tent adimi simul risum homini intemperantiamque eius con-
stare lienis magnitudine. Asiae regio Scepsis appellatur, in
qua minimos esse pecori tradunt, et inde ad lienem invecta 
remedia. 
 (81) At in Brileto et Tharne quaterni renes cervis,
contra pinnatis squamosisqiue nulli. de cetero summis ad-
haerent lumbis. dexter omnibus elatior et minus pinguis
sicciorque. utrique autem pinguitudo e medio exit praeter-
quam in vitulo marino. animalia in renibus pinguissima ,
oves quidem letaliter circum eos concrete pingui . aliquando

 

in iis inveniuntur lapilli.— Renes habent omnia quadri-
pedum quae animal generant , ova parientium testudo sola,
quae et alia omnia viscera, sed ut homo bubulis similes 
velut e multis renibus compositos. 
 (82) Pectus, hoc est ossa ., praecordiis et vitalibus na-
tura circumdedit, at ventri, quem necesse erat increscere,
ademit: nulli animalium circa ventrem ossa pectus homini
tantum latum, reliquis carinatum, volucribus magis et inter
eas aquaticis maxime. costae homini octonae, subus denae,
cornigeris XIII, serpentibus XXX. 
 (83) Infra alvum est a priore parte vesica, quae nulli
ova gignentium praeter testudinem, nulli nisi sanguineum
pulmonem habenti , nulli pedibus carentium. inter eam et
alvum arteriae ad pubem tendentes, quae ilia appellantur. in
vesica lupi lapillus, qui syrites vocatur, sed in hominum
quibusdam diro cruciatu subinde nascentes calculi et sae-
tarum capillamenta . vesica membrana constat, quae volne-
rata cicatrice non solidescit nec qua cerebrum aut cor in-
volvitur; plura enim membranarum genera. 
 (84) Feminis eadem omnia praeterque vesicae iunctus
utriculus, unde dictus uterus. quod alio nomine locos ap-

 

pellant, hoc in reliquis animalibus volvam haec viperae et
intra se parientibus duplex, ova generantium adnexa prae-
cordiis, et in mulnere geminos sinus an utraque parte late-
rum habet, funebris quotiens versa spiritum inclusit. boves
gravidas negant praeterquam dextero volvae sinu ferre, etiam
cum geminos ferant. volva eiecto partu melior quam edito :
eiecticia vocatur illa, haec pprcaria. primiparae suis optima,
contra effetis . a partu, praeterquam eodem die suis occisae,
livida ac macra. nec novellarum suum praeter primiparas
probatur potiusque veterum, dum ne effetarum , nec biduo
ante partum aut post partum aut quo eiecerint die. proxi-
ma ab e iecticia est occisae uno die post partum. huius et
sumen optimum, si modo fetus non hauserit; eiecticiae de-
terrimum. antiqui abdomen vocabant prius quam cal l eret ,
incientes occidere non adsueti. 
 (85) Cornigera una parte dentata et quae in pedibus
talos habent sebo pinguescunt, bisulca scissisve in digitos 
pedibus et non cornigera adipe . concretus hic et, cum re-
frixit, fragilis semperque in fine carnis; contra pingue inter
carnem cutemque suco liquidum. quaedam non pingue-
scunt, ut lepus, perdix. steriliora cuncta pinguia et in mari-
bus et in feminis; senescunt quoque celerius praepinguia .

 

omnibus animalibus est quoddam in oculis pingue. adips
cunctis sine sensu, quia nec arterias habet nec venas. pleris-
que animalium et pinguitudo sine sensu; quam ob causam
sues spirantes a muribus tradunt adrosos , quin et L. Aproni
consularis viri filio detractos adipes levatumque corpus in-
mobili onere. 
 (86) Medulla ex eodem videtur esse, iuventae rubens ,
in senecta albescens. non nisi cavis haec ossibus nec cruri-
bus iumentorum aut canum; quare fracta non feruminantur,
quod defluente evenit medulla. est autem pinguis iis qui-
bus adips , sebosa cornigeris, nervosa et in spina tantum
dorsi ossa non habentibus, ut piscium generi, ursis nulla,
leoni in feminum et bracchiorum ossibus paucis exigua ad-
modum; cetera sunt tanta duritia , ut ignis elidatur velut e 
silice . (87) et i is dura quae non pinguescunt, asinorum
ad t i b i as canora. delphinis ossa, non spinae , animal enim
pariunt; serpentibus spinae. aquatilium mollibus nulla, sed
corpus circulis carnis vinctum, ut saepiae atque lolligini.
et insectis negatur aeque esse ulla. cartilagin e a aquatilium

 

habent medullam in spina, vituli marini cartilaginem, non
ossa. item omnium auriculae ac nares, quae modo eminent,
flexili mollitia, naturae providentia ne frangerentur. cartilago 
rupta non solidescit nec praecisa ossa recrescunt praeterquam
veterinis ab ungula ad suffragin em . . . . . homo in longitu-
dinem usque ad ter septenos annos , tum deinde ad pleni-
tudinem. maxime autem pubescens nodum quendam sol-
vere, et praecipue aegritudine, sentitur. 
 (88) Nervi, orsi a corde bubuloque etiam circumvoluti,
similem naturam et causam habent, in omnibus lubricis
applicati ossibus nodosque corporum, qui vocantur articuli,
aliubi interventu, aliubi ambitu, aliubi transitu ligantes , hic
teretes, illic lati, ut quaeque poscit figuratio. nec hi soli-
dantur incisi, mirumque, vulneratis summus dolor, prae-
sectis nullus. sine nervis sunt quaedam animalia, ut pisces,
arteriis enim constant ; sed neque his molles piscium generis.
ubi sunt nervi, interiores conducunt membra, superiores
revocant . 
 (89) Inter hos latent arteriae, id est spiritus semitae;
his innatant venae, id est sanguinis rivi. arteriarum pulsus
in cacumine maxime membrorum evidens, index fere mor-

 

borum , in modulos certos legesque metricas per aetates—
stabilis aut citatus aut tardus —discriptusab Herophilo
medicinae vate miranda arte; nimiam propter suptilitatem
desertus, observatione tamen crebri aut languidi ictus guber-
nacula vitae temperat . arteriae carent sensu, nam et san-
guine . nec omnes vitalem continent spiritum, praecisisque
torpescit tantum pars ea corporis. aves nec venas nec ar-
terias habent, item serpentes, testudines, lacertae, minimum-
que sanguinis. 
 Venae in praetenues postremo fimbrias supter totam
cutem dispersae adeo in angustam suptilitatem tenuantur,
ut penetrare sanguis non possit aliudve quam excitus umor
ab illo, qui cacuminibus innumeris sudor appellatur. vena-
rum in umbilico nodus ac coitus .

(90) Sanguis quibus multus et pinguis, iracundi .
maribus quam feminis nigrior et iuventae quam senio, et
inferiore parte pinguior. magna et in eo vitalitatis portio .
emissus spiritum secum trahit, tactum tamen non sentit .

 

animalium fortiora quibus crassior sanguis, sapientiora qui-
bus tenuior , timidiora quibus minimus aut nullus. taurorum
celerrime coit atque durescit—ideo pestifer potu—, proxi-
me aprorum, a t cervorum caprearumque et bubalorum om-
ni n o non spissatur. pinguissimus asinis, homini tenuissimus.
iis, quibus plus quaterni pedes, nullus. obesis minus copi-
osus, quoniam absumitur pingui. profluvium eius uni fit
in maribus homini, aliis nare alterutra vel utraque , quibus-
dam per inferna, multis per ora stato tempore, ut nuper
Macrino Visco praetorio viro et omnibus annis Volusio Sa-
turnino urbis praefecto, qui nonagensimum etiam excessit 
annum. solum hoc in corpore temporarium sentit incremen-
tum, si quidem hostiae abundantiorem fundunt, si prius
bibere. 
 (91) Quae animalium latere certis temporibus diximus, 
non habent tunc sanguinem praeter exiguas admodum circa
corda guttas, miro opere naturae, sicut in homine vim eius
ad minima momenta mutari, non som n o tantum minore 
materia suffusi , verum ad singulos animi habitus, pudore,
ira, metu, palloris pluribus modis, item ruboris: alius enim

 

irae et alius verecundiae. nam in metu refugere et nus-
quam esse certum est multisque non profluere transfossis,
quod hominid tantum evenit. nam quae mutare diximus 
colorem, alienum accipiunt quodam repercussu ; homo solus
in se mutat. morbi omnes morsque sanguinem absumunt.

(92) Sunt qui suptilitatem animi constare non
tenuitate sanguinis putent, sed cute operimentisque corpo-
rum magis aut minus bruta esse, ut ostreas et testudines;
boum ferga, saetas suum obstare tenuitati immeantis spi-
ritus, nec purum liquidumque tramitti; sic et in homine,
cum crassior callosiorve excludat cutis: ceu vero non cro-
codilis et duritia tergoris tribuatur et sollertia . (93) hippo-
potami corio crassitudo talis, ut inde tornentur hastae, et
tamen quaedam ingenio medica diligentia. elephantorum 
quoque tergora inpenetrabiles caetras habent, cum tamen
omnium quadripedum suptilitas animi praecipua perhibetur 
illis. ergo cutis ipsa sensu caret, maxime in capite. ubi-
cumque per se ac sine carne est, volnerata non coit, ut in
bucca cilioque. 
 (94) Quae animal pariunt, pilos habent; quae ova, pin-
nas aut squamas aut corticem , ut testudines, aut cutem pu-

 

ram, ut serpentes. pinnarum caules omnium cavi . praeci-
sae non crescunt, evulsae renascuntur. membranis volant
fragilibus insecta, umentibus hirundines in mari, siccis
inter tecta. vespertilionum alae quoque articulos habent. 
 Pili e cute exeunt crassa hirti, feminis tenuiores; equis 
in iuba largi, in armis leoni, dasypodi et in buccis intus et
sub pedibus, quae utraque Trogus et in lepore tradidit,
hoc exemplo libidinosiores hominum quoque hirtos colligens.
villosissimum animalium lepus. pubescit homo solus, quod
nisi contigit , sterilis in gignendo est, seu mas seu femina .
pili in homine partim simul, partim postea gignuntur. hi 
castr at is non nascuntur , congeniti autem non desinunt, sicut
nec feminis magno opere; inventae tamen quaedam defluvio
capitis invalidae, ut et lanugine oris, cum menstrui cursus
stetere. quibusdam post genituri sponte non gignuntur.
quadripedibus pilum cadere atque subnasci annuum est. viris

 

crescunt maxime in capillo , mox in barba. recisi non,
ut herbae ac cetera, ab incisura augentur, sed ab radice
exeunt. crescunt et in quibusdam morbis, maxime ph t h isi ,
et in senecta, defunctis quoque corporibus. libidinosis con-
geniti maturius defluunt, agnati celerius crescunt. quadri-
pedibus senectute crassescunt lanaeque rarescunt . quadri-
pedum dorsa pilosa, ventres glabri.— Boum coriis glutinum
excoquitur, taurorumque praecipuum.— 
 (95) Mammas homo solus e maribus habet, cetera ani-
malia mammarum notas tantum. sed ne feminae quidem
in pectore nisi quae possunt partus suos attollere. ova
gignentium nulli; nec lact nisi animal parienti. volucrum 
vespertilio ni tantum: fabulosum enim arbitror de strigibus,
ubera eas infantium labris inmulgere. esse in maledictis
iam antiquis strigem convenit, sed quae sit avium, constare
non arbitror.

asinis a fetu dolent, ideo sexto mense
arcent partus, cum equae anno prope toto praebeant. qui-
bus solida ungula nec supra geminos fetus, haec omnia binas
habent mammas, nec aliubi quam in feminibus. eodem loci 
bisulca et cornigera, boves quaternas, oves et caprae binas.
quae numeroso fecunda partu et quibus digiti in pedibus,

 

haec plures habent et toto ventre duplici ordine, ut sues,
generosae duodenas, volgares binis minus; similiter canes.
alia ventre medio quaternas, ut pantherae, alia binas, ut
leaenae . elephans tantum sub armis duas nec in pectore,
sed citra in alis occultas. nulli in feminibus digitos haben-
tium. primis genitis in quoque partu sues primas praebent 
—eae sunt faucibus proximae—, et suam quisque novit
in fetu quo genitus est ordine, eaque alitur nec alia. de-
tracto illa alumno suo sterilescit ilico ac resilit, uno vero ex
omni turba relicto sola munifex, quae genito fuerat attributa,
dependet . ursae mammas quaternas gerunt, delphini binas
in ima alvo papillas tantum nec evidentes et paulum in ob-
licum porrectas. neque aliud animal in cursu lambitur . et
ballaenae autem vitulique ma rini ma mmis nutriunt fetus.

(96) Mulieri ante septimum mensem profusum lact
inutile, ab eo mense, quo vitales partus, salubre . plerisque
autem totis mammis atque etiam alarum sinu fluit. cameli

 

lact habent, donec iterum gravescant . suavissimum id existi-
matur ad unam mensuram tribus aquae additis. bos ante
partum non habet , et primo semper a partu colostrae fiunt,
ni admisceatur aqua, in pumicis modum coeunte duritia.
asinae praegnates continuo lactescunt. pullos earum, ubi 
pingue pabulum, biduo a partu maternum lact gustasse le-
tale est. genus mali vocatur colostratio. caseus non fit ex
utrimque dentatis, quoniam eorum lact non coit. tenuissi-
mum camelis, mox equis, crassissimum asinae, ut quo coa-
guli vice utantur. conferre aliquid et candori in mulierum
cute existimatur. Poppaea certe, Domiti Neronis coniunx,
quingentas per omnia secum fetas trahens, balnearum etiam
solio totum corpus illo lacte macerabat, extendi quoque cu-
tem credens . omne autem igne spissatur, umore fervescit .
bubulum caseo fertilius quam caprinum, ex eadem mensura
paene altero tanto. quae plures quaternis mammas habent,
caseo inutilia, et meliora quae binas. 
 Coagulum hinnulei , leporis, haedi laudatum, praecipuum

 

tamen dasypodis, quod et profluvio alvi medetur, unius
utrimque dentatorum. mirum barbaras gentes, quae lacte
vivant, ignorare aut spernere tot saeculis casei dotem, den-
santes id alioqui in acorem iucundum et pingue butyrum .
spuma id est, lacte concretior lentiorque quam quod serum 
vocatur. non omittendum in eo olei vim esse et barbaros
omnes infantesque nostros ita ungui .

(97) Laus caseo Romae, ubi omnium gentium bona
comminus iudicantur, e provinciis Nemausensi praecipua,
Lesurae Gabalicoque pagis , sed brevis ac musteo tantum
commendatio . duobus Alpes generibus pabula sua adpro-
bant: Delmaticae Docleatem mittunt, Ceutronicae Vatusicum .
numerosior Appennino: Cebanum hic e Liguria mittit ovium
maxime lacte , Sassinatem ex Vmbria mixtoque Etruriae at-
que Liguriae confinio Luniensem magnitudine conspicuum,
quippe et ad singula milia pondo premitur, proximum autem
urbi Vestinum eumque e Caedicio campo laudatissimum.

 

et caprarum gregibus sua laus est, in recenti maxime au-
 g ente gratiam fumo, qualis in ipsa urbe conficitur cunctis
praeferendus; nam Galliarum sapor medicamenti vim optinet.
trans maria vero Bithynus fere in gloria est. inesse pabulis 
salem , etiam ubi non detur , ita maxime intellegitur, omni
in salem caseo senescente, quales redire in musteum sapo-
rem aceto et thymo maceratos certum est. tradunt Zoro-
astren in desertis caseo vixisse annis XX ita temperato, ut
vetustatem non sentiret.

(98) Terrestrium solus homo bipes. uni iuguli ,
umeri, ceteris armi ; uni ulnae. quibus animalium manus
sunt, intus tantum carnosae, extra nervis et cute constant . 
 (99) Digiti quibusdam in manibus seni . M. Corani ex
patricia gente filias duas ob id Sedigitas accipimus appellatas
et Volcacium Sedigitum, inlustrem in poetica. hominis digiti
ternos articulos habent , pollex binos; et digitis adversus 
universis flectitur, per se vero in oblicum porrigitur, cras-
sior ceteris. huic minimus mensura par, ac duo reliqui sibi,

 

inter quos medius longissime protenditur. quibus ex ra-
pina victus quadripedum, quini digiti in prioribus pedibus,
in reliquis quaterni. leones, lupi, canes, pa nther a in poste-
rioribus quoque quinos ungues habent uno iuxta cruris arti-
culum dependente ; reliqua, quae sunt minora; et digitos
quinos. 
 Bracchia non omnibus paria secum. Studioso Threci 
in C. Caesaris ludo notum est dexteram fuisse proceriorem.

Animalium quaedam ut manibus utuntur priorum mi-
nisterio pedum sedentque ad os illis admoventia cibos, ut
sciuri. (100) nam simiarum genera perfectam hominis
imitationem continent facie, naribus, auribus, palpebris, quas 
solae quadripedum et in inferiore habent gena, iam mam-
mas in pectore et bracchia et crura in contrarium similiter 
flexa, in manibus ungues, digitos longioremque medium.
pedibus paulum differunt; sunt enim ut manus praelongae ,
sed vestigium palmae simile faciunt. pollex quoque iis et 
articuli ut homini, ac praeter genitale — et hoc in maribus
tantum — viscera etiam interiora omnia ad exemplar .

(101) Vngues clausulae nervorum summae existi-
mantur. omnibus hi quibus et digiti. sed simiae imbricati ,
hominibus lati — et defuncto crescunt —, rapacibus unci ,

 

ceteris recti , ut canibus, praeter eum qui a crure plerisque
dependet. omnia digitos habent quae pedes, excepto ele-
phanto; huic enim informes, numero quidem V , sed indivisi
ac leviter discreti ungulisque, non unguibus, similes, et pe-
des maiores priores, in posterioribus articuli breves. idem po-
plites intus flectit hominis modo, cetera animalia in diversum
posterioribus pedibus quam prioribus. nam quae animal ge-
nerant, genua ante se flectunt et suffraginum artus in aversum . 
 (102) Homini genua et cubita contraria, item ursis et
simiarum generi, ob id minime pernicibus. ova parientibus
quadripedum, crocodilo , lacertis, priora genua post curvantur,
posteriora in priorem partem . sunt autem crura his obli-
qua, humani pollicis modo. sic et multipedibus praeter-
quam novissima salientibus. aves, ut quadripedes, alas in
priora curvant, suffraginem in posteriora. 
 (103) Hominis genibus quaedam et religio inest obser-
vatione gentium. haec supplices attingunt, ad haec manus
tendunt, haec ut aras adorant, fortassis quia inest iis vita-
litas . namque in ipsa genus utriusque commissura, dextra
laevaque, a priore parte gemina quaedam buccarum inanitas
inest, qua perfossa ceu iugulo spiritus fluit . inest et aliis
partibus quaedam religio, sicut in dextera : osculis aversa 
adpetitur, in fide porrigitur. antiquis Graeciae in suppli-

 

cando mentum attingere mos erat. est in aure ima memo-
riae locus, quem tangentes a n testamur ; est post aurem
aeque dexteram Nemeseos , quae dea Latinum nomen ne in
Capitolio quidem invenit, quo referimus tactum ore proxi-
mum a minimo digitum , veniam sermonis a diis ibi recon-
dentes. 
 (104) Varices in cruribus viro tantum, mulieri raro.
C. Marium , qui VII consul fuit, stanti sibi extrahi passum
unum hominum Oppius auctor est. 
 (105) Omnia animalia a dextris partibus incedunt, si-
nistris incubant. reliqua ut libitum est gradiuntur, leo
tantum et camelus pedatim , hoc est, ut sinister pes non
transeat dextrum, sed subsequatur. pedes homini maximi ,
feminis tenuiores in omni genere. surae homini tantum et
crura carnosa . reperitur apud auctores quendam in Aegypto
non habuisse suras. vola homini tantum exceptis quibus-
dam. namque et hinc cognomina inventa Planci, Plauti,
Pansae , Scauri, sicut a cruribus Vari, Vatiae , Vatini, quae

 

vitia et in quadripedibus. solidas habent ungulas quae non
sunt cornigera; igitur pro iis telum ungulae ictus est illis.
nec talos habent eadem, at quae bisulca sunt, habent. i i dem
digitos habentibus non sunt, neque in prioribus omnino
pedibus ulli. camelo tali similes bubulis, sed minores paulo;
est enim bisulcum discrimine exiguo; pes in vestigio car-
nosus ut ursi , qua de causa in longiore itinere sine calceatu 
fatiscunt .

(106) Vngulae veterino tantum generi renascuntur.
sues in Illyrico quibusdam locis solidas habent ungulas.
cornigera fere bisulca; solida ungula et bicorne nullum,
unicorne asinus tantum Indicus; unicorne et bisulcum oryx.
talos asinus Indicus unus solidipedum habet , nam sues ex
utroque genere existimantur, ideo foedi earum. hominem
qui existimarunt habere, facile convicti . lynx tantum digitos
habentium simile quiddam talo habet; leo etiamnum tortuo-
sius. talus autem rectus est in articulo pedis, ventre emi-
nens concavo , in vertebra ligatus.

(107) Avium aliae digitatae , aliae palmipedes, aliae 
inter utrumque, divisis digitis adiecta latitudine. sed om-
nibus quaterni digiti, tres in priore parte, unus a calce.

 

hic deest quibusdam longa crura habentibus. iynx sola
utrimque binos habet; eadem linguam serpentium similem
in magnam longitudinem porrigit ; collum circumagit in
aversam se ; ungues ei grandes ceu graculis. avium quibus-
dam gravioribus in cruribus additi radii, nulli uncos haben-
tium ungues . longipedes porrectis ad caudam cruribus
volant; quibus breves , contractis ad medium. qui negant
volucrem ullam sine pedibus esse, confirmant et apodas
habere, d ocen t et drepanin , quae ex his rarissime apparet .
— Visae iam et serpentes anserinis pedibus.—

(108) Insectorum pedes primi longiores duros ha-
bentibus oculos, ut subinde pedibus eos tergeant, ceu no-
tamus in muscis. quae ex i is novissimos habent longos ,
saliunt, ut locustae. omnibus autem his seni pedes. araneis
quibusdam praelongi accedunt bini. internodia singulis
terna. octonos et marinis esse diximus, polypis, saepiis, 
lolligini , cancris, qui bracchia in contrarium movent, pedes
in orbem aut in oblicum ; i idem solis animalium rotundi.
 cetera binos pedes duces habent, cancri tantum quaternos.

 

quae vermes, non infra duodenos habent, aliqua vero et cen-
tenos. numerus pedum inpar nulli est. 
 Solidipedum crura statim iusta nascuntur mensura, postea
exporrigentia se verius quam crescentia . itaque in infantia
scabunt aures posterioribus pedibus , quod addita aetate non
queunt, quia longitudo superficiem corporum solam ampliat.
hac de causa inter initia pasci nisi summissis genibus non
possunt nec usque dum cervix ad iusta incrementa perve-
niat.

pumilionum genus in omnibus animalibus est,
atque etiam inter volucres. 
 (109) Genitalia maribus quibus essent retrorsa diximus.
ossea sunt lupis, vulpibus, mustelis, viverris , unde etiam 
calculo humano remedia praecipua. urso quoque, simul at-
que expiraverit, cornescere aiunt. camelino arcus intendere
orientis populis fidissimum. nec non aliqua gentium quo-
que in hoc discrimina et sacrorum etiam, citra perniciem
amputantibus Matris deum Gallis. contra mulierum paucis
prodigiosa adsimulatio , sicut hermaphroditis utriusque sexus,
quod etiam quadripedum generi accidisse Neronis princi-
patu primum arbitror. ostentabat certe hermaphroditas
subiunctas carpento suo equas, in Treverico Galliae agro 

repertas : ceu plane visenda res esset principem terrarum
insidere portentis. 
 (110) Testes pecori armentoque ad crura decidui, su-
bus adnexi. delphino praelongi ultima conduntur alvo; et
elephanto occulti. ova parientium lumbis intus adhaerent,
qualia ocissima in venere. piscibus serpentibusque nulli ,
sed eorum vice binae ad genitalia a renibus venae. bute-
onibus terni. homini tantum iniuria aut sponte naturae
franguntur, idque tertium ab hermaphroditis et spadonibus
semiviri genus habent.— Mares in omni genere fortiores
sunt praeterquam pantheris et ursis.

(111) Caudae praeter hominem ac simias omnibus
fere et animal et ova gignentibus, pro desiderio corporum
nudae hirtis, ut apris, parvae villosis, ut ursis, praelongae 
saetosis, ut equis. amputatae lacertis et serpentibus rena-
scuntur. piscium meatus gubernaculi modo regunt atque
etiam in dexteram ac laevam motae ut remigio quodam in-
pellunt. lacertis inveniuntur et geminae . boum caudis
longissimus caulis atque in ima parte hirtus ; idem asinis
longior quam equis, sed saetosus veterinis . leoni in prima 

parte ut bubus et sorici, pantheris non item; vulpibus et
lupis villosus ut ovibus, quibus procerior. sues intorquent ,
canum degeneres sub alvum reflectunt.

(112) Vocem non habere nisi quae pulmonem et
arterias habe a nt , hoc est nisi quae spirent , Aristoteles
putat. idcirco et insectis sonum esse, non vocem, intus in-
meante spiritu et incluso sonante; alia murmur edere, ut
apes, alia c on tractu m stridorem, ut cicadas, receptum enim
duobus sub pectore cavis spiritum , mobili occursante mem-
brana intus, attritu eius sonare. muscas, apes, cetera si-
milia cum volatu et incipere audiri et desinere, sonum enim
attritu et interiore aura , non anima, reddi; locustas pin-
narum et feminum attritu sonare. credatur sane item
aquatilium pectines stridere, cum volant, mollia et crusta
intecta nec vocem nec sonum ullum habere: sed ceteri
pisces, quamvis pulmone et arteria careant, non in totum
sine ullo sunt sono — stridorem eum dentibus fieri cavil-
lantur —, et is, qui caper vocatur in Acheloo amne, grunni-
tum habet et alii , de quibus diximus. ova parientibus si- 

bilus , serpentibus longus, testudini abruptus. ranis sui 
generis, ut dictum est, nisi si et in his ferenda dubitatio 
est, quia vox in ore concipitur, non in pectore. multum
tamen in his refert et locorum natura: mutae in Macedonia
traduntur, muti et apri. avium loquaciores quae minores,
et circa coitus maxime: aliis in pugna vox, ut coturnicibus,
aliis ante pugnam, ut perdicibus, aliis cum vicere, ut galli-
naceis. isdem sua maribus, aliis eadem et feminis, ut lu-
sciniarum generi. quaedam toto anno canunt, quaedam certis
temporibus, ut in singulis dictum est. elephans citra nares
ore ipso sternumento similem elidit sonum, per nares autem
turbarum raucitati. bubus tantum feminis vox gravior, in
alio omni genere exilior quam maribus , in homine etiam
castratis. infantis in nascendo nulla auditur ante quam to-
tus emergat utero. primus sermo anniculo; set semenstris 
locutus est Croesi filius et in crepundiis prodigio, quo to-
tum id concidit regnum. qui celerius fari coepere, tardius
ingredi incipiunt. vox roboratur a XIIII annis ; eadem in
senecta exilior, neque in alio animalium saepius mutatur. 
 Mira praeterea sunt de voce digna dictu: theatrorum in

 

orchestris scobe aut harena superiacta devoratur, ite m rudi 
parietum circumiectu , doliis etiam inanibus. currit eadem
recto vel conchato parietum spatio, quamvis levi sono dicta
verba ad alterum caput perferens, si nulla inaequalitas im-
pediat. vox in homine magnam voltus habet partem. ad-
gnoscimus ea prius qua cernamus non aliter quam oculis,
totidemque sunt hae , quot in rerum natura mortales, et sua
cuique sicut facies. hinc illa gentium totque linguarum
toto orbe diversitas , hinc tot cantus et moduli flexionesque,
sed ante omnia explanatio animi, quae nos distinxit a feris
et inter ipsos quoque homines discrimen alterum, aeque
quam a beluis, fecit.

(113) Membra animalibus adgnata inutilia sunt,
sicut sextus homini semper digitus. placuit in Aegypto
nutrire portentum, binis et in aversa capitis parte oculis
hominem, sed iis non cernentem. 
 (114) Miror equidem Aristotelem non modo credi-
disse praescita vitae esse aliqua in corporibus ipsis, verum
etiam prodidisse. quae quamquam vana existimo nec sine
cunctatione proferenda, ne in se quisque ea auguria anxie 
quaerat, attingam tamen, quia tantus vir in doctrinis non
sprevit. igitur vitae brevis signa ponit raros dentes, prae-

 

longos digitos, plumbeum colorem pluresque in manu in-
cisuras nec perpetuas. contra longae esse vitae incurvos
umeris et in manu unam aut duas incisuras longas habentes 
et plures quam XXXII dentes, auribus amplis. nec universa
haec, ut arbitror, sed singula observat, frivola, ut reor , et
volgo tamen narrata. addidit morum quoque spectus simili
modo apud nos Trogus, et ipse auctor e severissimis , quos
verbis eius subiciam: Frons q uib us est magna subesse significat; quibus parva,
mobilem ; quibus rotunda , iracundum, velut hoc
vestigio tumoris apparente. supercilia quibus
porriguntur in rectum, molles significant; quibus
iuxta nasum flexa sunt, austeros; quibus iuxta
tempora inflexa, derisores ; quibus in totum de-
missa , malivolos et invidos. oculi quibus u tri m-
que sunt longi, malificos moribus esse indicant;
qui carnosos a naribus angulos habent, malitiae
notam praebent: candida pars extenta notam in-
pudentiae habet ; qui identidem operiri solent, in-
constantiae. oricularum magnitudo loquacitatis
et stultitiae nota est. hactenus Trogus.

(115) Animae leonis virus grave , ursi pestilens.
contacta halitu eius nulla fera attingit, ociusque putrescunt
adflata. e reliquis homini tantum infici natura voluit pluri-
bus modis, et ciborum ac dentium vitiis, sed maxime senio.
dolorem sentire non poterat, tactu sensuque omni carebat
sine qua nihil sentitur; eadem commeabat recens assidue,
exitura supremo et sola ex homine superfutura, denique
haec trahebatur e caelo: huius quoque tamen reperta poena
est, ut neque id ipsum, quo vivitur , in vita iuvaret. Par-
thorum populis haec praecipue et a iuventa propter indis-
cretos cibos , namque et vino faetent ora nimio ; sed sibi
proceres medentur grano Assyrii mali, cuius et suavitas
praecipua, in esculenta addito. 
 Elephantorum anima serpentes extrahit, cervorum urit .
diximus hominum genera qui venena serpentium suctu corporibus 
eximerent . quin et subus serpentes in pabulo sunt,
et aliis venenum est. quae insecta appellavimus, omnia olei 

aspersu necantur , vultures unguenti —qui fugat alios ap-
petunt odorem —, scarabaei rosa . quasdam serpentes 
scorpio occidit. Scythae sagittas tingunt viperina sanie et
humano sanguine; inremediabile id scelus: mortem ilico
adfert levi tactu. 
 (116) Quae animalium pascerentur veneno diximus.
quaedam, innocua alioqui, venenatis pasta noxia fiunt et ipsa. 
apros in Pamphylia et Ciliciae montuosis salamandra ab i is
devorata qui edere , moriuntur: neque enim est intellectus
ullus in odore vel sapore; et aqua vinumque interemit sala-
mandra ibi inmortua vel si omnino biberit unde potetur ,
item rana quam rubetam vocant. tantum insidiarum est
vitae! vespae serpente avide vescuntur, quo alimento morti-
feros ictus faciunt. adeoque magna differentia est victus,
ut in tractu pisce viventium Theophrastus prodat boves
quoque pisce vesci, sed non nisi vivente. 
 (117) Homini cibus utilissimus simplex, acervatio sa-
porum pestifera et condimento perniciosior . difficulter au-
tem perficiuntur omnia in cibis acria , aspera , inconsueta,
varia , nimia et avide hausta, et aestate quam hieme diffici-

 

lius et in senecta quam in iuventa . vomitiones homini ad
haec in remedium excogitatae frigidiora corpora faciunt, ini-
micae oculis maxime ac dentibus. 
 (118) Somno concoquere corpulentiae quam firmitati
utilius; ideo athletas ambulatione malunt cibos perficere.
pervigilio quidem praecipue vincuntur cibi.

augescunt 
corpora dulcibus atque pinguibus et potu , minuuntur siccis
et aridis fridigisque ac siti. quaedam animalia et pecudes
quoque in Africa quarto die bibunt. homini non utique
septimo letalis inedia ; durasse et ultra undecimum plerosque
certum est. morbus esuriendi semper inexplebili aviditate 
uni animalium homini . 
 (119) Quaedam rursus exiguo gustu famem ac sitim
sedant conservantque vires, ut butyrum , h ippace , glycyr r hiza .
perniciosissimum autem et in omni quidem vita quod nimi-
um, praecipue tamen corpori, minuique quod gravet quolibet 
modo utilius. 
 Verum ad reliqua naturae transeamus.

(1) Animalium omnium quae nosci potuere naturae ge-
neratim membratimque ita se habent . restat ut neque ipsa
anima carentia — quandoquidem nihil sine ea vivit —,
terra edita e t inde eruta , dicantur ac nullum sileatur rerum
naturae opus. diu fuere occulta eius beneficia, summumque
munus homini datum arbores silvaeque intellegebantur.
hinc primum alimenta, harum fronde mollior specus , libro
vestis. etiam nunc gentes sic degunt. quo magis ac magis
admirari subit his a principiis caedi montes in marmora,
vestes ad Seras peti, unionem in Rubri maris profunda ,
zmaragdum in ima tellure quaeri. ad hoc excogitata sunt
aurium vulnera, nimirum quoniam parum erat collo, cri-
nibus , manibus gestari , nisi infoderentur etiam corpori.
quam ob rem sequi par est ordinem vitae et arbores ante
alia dicere ac moribus primordia ingerere no str is .

(2) Haec fuere numinum templa, priscoque ritu sim-
plicia rura etiam nunc deo praecellentem arborem dicant.

 

nec magis auro fulgentia atque ebore simulacra quam lucos 
et in iis silentia ipsa adoramus. arborum genera numinibus
suis dicata perpetuo servantur, ut Iovi aesculus , Apollini
laurus, Minervae olea, Veneri myrtus, Herculi populus. quin
et Silvanos Faunosque et dearum genera silvis ac sua nu-
mina tamquam e caelo attributa credimus. arbores postea
blandioribus fruge sucis hominem mitigavere . ex his re-
creans membra olei liquor viresque potus vini, tot denique 
sapores anni sponte venientes et mensae, depugnetur licet 
earum causa cum feris et pasti naufragorum corporibus pis-
ces expetantur , etiam nunc tamen secundae. mille praeter-
ea sunt usus earum, sine quis vita degi non possit. arbore
sulcamus maria terrasque admovemus, arbore exaedificamus
tecta. arborea et simulacra numinum fuere nondum pretio
excogitato beluarum cadaveri atque ut, a diis nato iure
luxuriae, eodem ebore numinum ora spectarentur et men-
sarum pedes. produnt Alpibus coercitas u t tum inexsuper-
abili munimento Gallias hanc primum habuisse causam super-
fundendi se Italiae, quod Helico ex Helvetiis civis earum 
fabrilem ob artem Romae commoratus ficum siccam et uvam
oleique ac vini promissa remeans secum tulisset. quapropter
haec vel bello quaesisse venia sit. 
 (3) Sed quis non iure miretur arborem umbrae gratia
tantum ex alieno petitam orbe? platanus haec est , in mare

 

Ionium Diomedis insula tenus eiusdem tumuli gratia primum
invecta, inde in Siciliam transgressa atque inter primas
donata Italiae et iam ad Morinos usque pervecta ac tribu-
tarium etiam detinens solum, ut gentes vectigal et pro um-
bra pendant . Dionysius prior Siciliae tyrannus Regium in
urbem transtulit eas domus suae miraculum, ubi postea
factum gymnasium; nec potuisse in amplitudinem augescere 
aut alias fuisse in Italia ac nominatim Hispania apud auc-
tores invenitur. 
 (4) Hoc actum circa captae urbis aetatem, tantumque
postea honoris increvit, ut mero infuso enutriantur. con-
pertum id maxime prodesse radicibus, docuimusque etiam
arbores vina potare. 
 (5) Celebratae sunt primum in ambulatione Academiae 
Athenis cubitorum XXXIII radice ramos antecedente. nunc
est clara in Lycia fontis gelidi socia amoenitate, itineri ad-
posita, domicilii modo cava octoginta atque unius pedum
specu, nemorosa vertice et se vastis protegens ram is arbo-
r um instar, agros longis obtinens umbris ac, ne quid desit
speluncae imagini, saxea intus crepidinis corona muscosos
conplexa pumices , tam digna miraculo , ut Licinius Mu -

 

cianus ter consul et nuper provinciae eius legatus proden-
dum etiam posteris putaverit, epulatum intra eam se cum
duodevicensimo comite, large ipsa toros praebente frondis ,
ab omni adflatu securum, optantem imbrium per folia cre-
pitus , laetiorem qua m marmorum nitore, picturae varietate ,
laquearium auro cubuisse in eadem. aliud exemplum Gai
principis in Veliterno rure mirati unius tabulata laxeque 
ramorum trabibus scamna patula et in ea epulati , cum ipse
pars esset umbrae, quindecim convivarum ac ministerii ca-
paci triclinio, quam cenam appellavit ille nidum. est Gorty-
nae in insula Creta iuxta fontem platanus una insignis utrius-
que linguae monimentis, numquam folia dimittens, statimque
ei Graeciae fabulositas superfuit Iovem sub ea cum Europa
concubuisse, ceu vero non alia eiusdem generis esset in
Cypro. sed ex ea primum in ipsa Creta , ut est natura ho-
minum novitatis avida, platani satae regeneravere vitium,
quandoquidem commendatio arboris eius non alia maior est
quam soles aestate arcere , hieme admittere. inde in Italiam
quoque ad surburbana sua Claudio principe Marcelli Aeser-
nini libertus, sed qui se potentiae causa Caesaris libertis
adoptasset, spado Thessalicus praedives, ut merito dici possit 
is quoque Dionysius, transtulit id genus. durantque et in
Italia portenta terrarum praeter illa scilicet quae ipsa ex-
cogitavit Italia.

(6) Namque et chamaeplatani vocantur coactae bre-

 

vitatis, quoniam arborum etiam abortus invenimus. hoc
quoque ergo in genere pumilionum infelicitas dicta erit.
fit autem et serendi genere et recidendi. primus C. Matius
ex equestri ordine, Divi Augusti amicus, invenit nemora 
tonsilia intra hos LXXX annos.

(7) Peregrinae et cerasi Persicaeque et omnes qua-
rum Graeca nomina aut aliena, sed quae ex iis incolarum
numero esse coepere, dicentur inter frugiferas. in praesentia
externas persequemur a salutari maxime orsi. 
 Malus Assyria , quam alii Medicam vocant, venenis me-
detur. folium eius est unedonis intercurrentibus spinis.
pomum ipsum alias non manditur, odore praecellit foliorum
quoque, qui transit in vestes una conditus arcetque anima-
lium noxia. arbor ipsa omnibus horis pomifera est, aliis
cadentibus, aliis maturescentibus, aliis vero subnascentibus.
 temptavere gentes transferre ad sese propter remedii prae-
stantiam fictilibus in vasis, dato per cavernas radicibus 
spiramento, qualiter omnia transitura longius seri aptissime 
transferrique meminisse conveniet, ut semel quaeque dican-
tur . sed nisi apud Medos et in Perside nasci noluit. haec 
est cuius grana Parthorum proceres incoquere diximus esculentis 

commendandi halitus gratia. nec alia arbor lau-
datur in Medis .

(8) Lanigeras Serum in mentione gentis eius narra-
vimus, item Indiae arborum magnitudinem . unam e peculiaribus 
Indiae Vergilius celebravit hebenum, nusquam
alibi nasci professus. Herodotus eam Aethiopiae intellegi
maluit in tributi vicem regibus Persidis e materia eius cen-
tenas phalangas tertio quoque anno pensitasse Aethiopas
cum auro et ebore prodendo. non omittendum id quoque,
vicenos dentes elephantorum grandes, quoniam ita signifi-
cavit , Aethiopas ea de causa pendere solitos. tanta ebori
auctoritas erat urbis nostrae CCCX anno; tune enim auctor
ille historiarum condidit Thuriis in Italia, quo magis mirum
est quod eidem credimus, qui Padum amnem vidisset ne-
minem ad id tempus Asiae Graeciaeque visum . cognita 
Aethiopiae forma — ut diximus, nuper allata Neroni principi 
—raram arborem Meroen usque a Syene fine imperii per DCCCCLXXXXVI p. nullamque nisi palmarum generis esse
docuit. ideo fortassis in tributi auctoritate tertia res fuerit
hebenus. 
 
 (9) Romae eam Magnus Pompeius triumpho Mithridatico
ostendit. accendi Fabianus negat, uritur tamen odore iu-
cundo. duo genera eius: rarum id quod melius, arboreum ,
 p ur a e et enodis materiae nigri splendoris ac vel sine arte
protinus iucundi, alterum fruticosum cytisi modo et tota
India dispersum.

(10) Est ibi et spina similis, sed deprehensa vel lu-
cernis igni protinus transiliente. 
 Nunc eas exponemus , quas mirata est Alexandri Magni
victoria orbe eo patefacto. 
 (11) Ficus ibi eximia pomo , se ipsa semper serens .
vastis diffunditur ramis, quorum imi in terram adeo cur-
vantur, ut annuo spatio infigantur novamque sibi progeniem 
faciant circa parentem in orbem quodam opere topiario. in-
tra saepem eam aestivant pastores, opacam pariter et muni-
tam vallo arboris, decora specie subter intuenti proculve
fornicato ambitu. superiores eiusdem rami in excelsum
emicant silvosa multitudine, vasto matris corpore, ut LX
passus pleraeque orbe colligant, umbra vero bina stadia 
operiant. foliorum latitudo peltae effigiem Amazonicae habet;

 

ea causa fructum integens crescere prohibet. rarus. . . que 
nec fabae magnitudinem excedens, sed per folia solibus
coctus praedulcis sapore et dignus miraculo arboris. gigni-
tur circa Acesinen maxime amnem.

(12) Maior alia pomo et suavitate praecellentior, 5
quo sapientes Indorum vivunt. folium alas avium imitatur,
longitudine triun cubitorum, latitudine duum. fructum
cortice emittit admirabilem suci dulcedine , ut uno quaternos
satiet . arbori nomen palae, pomo arier a e . plurima est in
Sydracis , expeditionum Alexandri termino. est et alia simi- 10
lis huic, dulcior pomo , sed interaneorum valetudin i infesta .
edixerat Alexander ne quis agminis sui id pomum attingeret. 
 (13) Genera arborum Macedones narravere maiore ex
parte sine nominibus. est et terebintho similis cetera, pomo
amygdalis, minore tantum magnitudine, praecipuae suavitatis, 15
in Bactris utique. hanc aliqui terebinthon esse proprii
generis potius quam similem ei putaverunt. sed unde vestes
lineas faciunt, foliis moro similis, calyce pomi cynor r hodo .
serunt eam in campis, neque est gratior vin e arum pro-
spectus. 20

(14) Oliva Indiae sterilis praeterquam oleastri fru-

 

ctus . passim vero quae piper gignunt iunip i ris nostris si-
miles , quamquam in fronte Caucasi solibus opposita gigni
tantum eas aliqui tradidere. semina a iunipiro distant par-
vulis siliquis, quales in p h asiolis videmus. hae prius quam
5 dehiscant decerptae tostaeque sole faciunt quod vocatur
piper longum, paulatim vero dehiscentes maturitate osten-
dunt candidum piper, quod deinde tostum solibus colore
rugisque mutatur. verum et his sua iniuria est, atque caeli
intemperie carbunculant fiuntque semina cassa et inania,
quod vocant bregma, sic Indorum lingua significante mortu-
um . hoc ex omni genere asperrimum est levissimumque et
pallidum, gratius nigrum, lenius utroque candidum. non est
huius arboris radix, ut aliqui existimavere, quod vocant
zingiberi , alii vero zimpiberi , quamquam sapore simili . id
15 enim in Arabia atque Trogodytica in villis nascitur, parva
herba , radice candida. celeriter ea cariem sentit, quamvis
in tanta amaritudine. pretium eius in libras $X$ VI. piper
longum facillime adulteratur Alexandrino sinapi . emitur in
libras $X$ XV, album $X$ VII, nigrum $X$ III. usum eius ad-
eo placuisse mirum est; in aliis quippe suavitas cepit , in

 

aliis species invitavit: huic nec pomi nec bacae commen-
datio est aliqua . sola placere amaritudine, et hanc in Indos 
peti! quis ille primus experiri cibis voluit aut cui in appe-
tenda aviditate esurire non fuit satis ? utrumque silvestre
gentibus suis est et tamen pondere emitur ut aurum vel
argentum. 
 Piperis arborem iam et Italia habet , maiorem myrto nec
absimilem. amaritudo grano eadem quae piperi musteo 
credatur esse: deest tosta illa maturitas ideoque et ruga-
rum colorisque similitudo. adulteratur iunipiri bacis mire
vim trahentibus; in pondere quidem multis modis . 
 (15) Est etiamnum in India piperis granis simile quod
vocatur caryophyllon , grandius fragiliusque. tradunt in In-
dica loto id gigni. advehitur odoris gratia. fert et spina 
piperis similitudinem praecipua amaritudine, foliis parvis
densisque cypri modo, ramis trium cubitorum, cortice pal-
lido, radice lata lignosaque, buxei coloris. hac in aqua cum
semine excocta in aereo -vase medicamentum fit, quod vo-
catur lycion . ea spina et in Pelio monte nascitur adulterat-
que medicamentum, item asphodeli radix aut fel bubulum
aut apsinthium vel rhus vel amurca. aptissimum medicinae

 

quod est spumosum. Indi in utribus camelorum aut rhino-
cerotum id mittunt . spinam ipsam in Graecia quidam
pyxacanthum Chironium vocant.

(16) Et macir ex India advehitur, cortex rubens
radicis magnae, nomine arboris suae. qualis sit ea incom-
pertum habeo. corticis melle decocti usus in medicina ad
dysintericos praecipuus habetur. 
 (17) Saccaron et Arabia fert, sed laudatius India. est
autem mel in harundinibus collectum, cummium modo can-
didum, dentibus fragile, amplissimum nucis abellanae ma-
gnitudine , ad medicinae tantum usum. 
 (18) Contermina Indis gens Ariana appellatur, cui spina 
lacrima pretiosa murrae simili , difficili accessu propter acu-
leos adnexos . ibi et frutex pestilens, . . . raphani, folio lauri,
odore equos invitans , qui paene equitatu orbavit Alexandrum
primo introitu. quod et in Gedrosis accidit item laureo 
folio. et ibi spina tradita est, cuius liquor adspersus oculis
caecitatem infer r et omnibus animalibus, nec non et herba
praecipui odoris, referta minutis serpentibus, quarum ictu

 

protinus moriendum esset. Onesicritus tradit in Hyrca-
niae convallibus fico similes esse arbores quae vocentur
occhi, ex quibus defluat mel horis matutinis duabus.

(19) Vicina est Bactriana , in qua bdellium lauda-
tissimum . arbor nigra , magnitudine oleae, folio roboris,
fructu caprifici . ipsi natura quae cummi. alii brochon
appellant , alii malacham , alii maldacon , nigrum vero et in offas
convolutum hadrobolon . esse autem debet tralucidae simile
cerae, odoratum et, cum frietur , pingue, gustu amarum citra
acorem. in sacris vino perfusum odoratius. nascitur et in Ara-
bia Indiaque et Media ac Babylone. aliqui peraticum vocant ex
Media advectum. fragilius hoc et crustosius amariusque , at
Indicum umidius et cumminosum . adulteratur amygdala nuce,
cetera eius genera cortice et scordasti —ita vocatur arbor
aemulo cummi —, sed deprehenduntur semel quod dixisse
et in ceteros odores satis sit, odore, colore, pondere, gustu,
igne . Bactrio nitor siccus multique candidi ungues, prae-

 

terea suum pondus, quo gravius esse aut levius non debeat.
pretium sincero in libras $X$ III. 
 (20) Gentes supra dictas Persis attingit. Rubro mari,
quod ibi Persicum vocavimus, longe in terrain aestus agente , 
mira arborum natura. namque erosae sale, invectis dere-
lictisque similes, sicco litore radicibus nudis polyporum
modo amplexae steriles arenas spectantur. eaedem mari
adveniente fluctibus pulsatae resistunt inmobiles; quin et
pleno aestu operiuntur totae, adparetque rerum argumentis
asperitate aquarum illas ali . magnitudo miranda est, species
similis unedoni , pomum amygdalis extra, intus contortis
nucleis.

(21) Tylos insula in eodem sinu est, repleta silvis
qua spectat orientem quaque et ipsa aestu maris perfundi-
tur . magnitudo singulis arboribus fici, flos suavitate ine-
narrabili, pomum lupino simile, propter asperitatem intac-
tum omnibus animalibus, eiusdem insulae excelsiore sug-
gestu lanigerae arbores, alio modo quam Serum: his folia
infecunda, quae ni minora essent, vitium poterant videri.
ferunt mali cotonei amplitudine cucurbitas, quae maturitate
ruptae ostendunt lanuginis pilas, ex quibus vestes pretioso
linteo faciunt.

arbore m vocant gossypinum , fertiliore 

etiam Tylo minore, quae distat X p. (22) Iuba circa fruti-
cem lanugines esse tradit linteaque ea Indicis praestantiora,
Arabiae autem arbore m , ex qua vestes faciant, cynas vocari,
folio palmae simili. sic Indos suae arbores vestiunt. in
Tylis autem et alia arbor floret albae violae specie, sed
magnitudine quadriplic i , sine odore, quod miremur in eo
tractu. (23) est et alia similis, foliosior tamen roseique
floris , quem noctu conprimens aperire incipit solis exortu,
meridie expandit; incolae dormire eum dicunt. fert eadem
insula et palmas oleasque ac vites et cum reliquo pomorum
genere ficos. nulli arborum folia ibi decidunt, rigaturque
gelidis fontibus et imbres accipit. 
 (24) Vicina i is Arabia flagitat quandam generum distinc-
tionem, quoniam fructus constant radice, frutice, cortice,
suco, lacrima, ligno, surculo, flore, folio, pomo.

(25)
radix et folium Indis in maximo pretio. 
 Radix costi gustu fervens, odore eximia , frutice alias
inutili. primo statim introitu amnis Indi in Patale insula
duo eius genera: nigrum et, quod melius, candicans. pre-
tium in libras $X$ VS. 
 (26) De folio nardi plura dici par est ut principali in
unguentis. frutex est gravi et crassa radice, sed brevi ac

 

nigra fragilique, quamvis pingui, situm redolente, ut cypiros ,
aspero sapore, folio parvo densoque. cacumina in aristas
se spargunt ; ideo gemina dote nardi spicas ac folia celebrant.
alterum eius genus apud Gangen nascens damnatur in to-
tum ozaenitidos nomine, virus redolens. adulteratur et
pseudonardo herba, quae ubique nascitur crassiore atque
latiore folio et colore languido in candidum vergente, item
sua radice permixta ponderis causa et cummi spumaque
argenti aut stibi ac cypiro cypirive cortice. sincerum qui-
dem levitate deprehenditur et colore rufo odorisque suavi-
tate et gustu maxime siccante os, sapore iucundo. pretium
spicae in libras $X$ C. folii divisere annonam amplitudine .
hadrosphaerum vocatur maioribus pi l ulis $X$ XXXX. quod
minore folio est, mesosphaerum appellatur; emitur $X$ LX.
laudatissimum microsphaerum e minimis foliis ; pretium
eius $X$ LXXV. odoris gratia omnibus, maior recentibus. nardo
colos, si inveteravit, nigriori melior . in nostro orbe proxime
laudatur Syriacum, mox Gallicum, tertio loco Creticum, quod
aliqui agrion vocant, alii phun , folio olusatri , caule cubitali ,

 

geniculato, in purpuram albicante, radice obliqua villosaque
et imitante avium pedes. baccaris vocatur nardum rusticum,
de quo dicemus inter flores. sunt autem omnia ea herbae 
praeter Indicum. ex iis Gallicum et cum radice vellitur
abluiturque vino. siccatur in umbra, alligatur fasciculis in
charta, non multum ab Indico differens, Syriaco tamen
levius . pretium $X$ III. in his probatio una , ne sint fragilia
et arida potius quam sicca folia. cum Gallico nardo semper
nascitur herba quae hirculus vocatur a gravitate odoris et
similitudine, qua maxime adulteratur. distat quod sine
cauliculo est et quod minoribus foliis quodque radicis ne-
que amarae neque odoratae.

(27) Nardi vim habet et asarum, quod et ipsum
aliqui silvestre nardum appellant. est autem hederae foliis,
rotundioribus tantum mollioribusque , flore purpureo, radice
Gallici nardi, semine acinosum , saporis calidi ac vinosi , in
montibus umbrosis bis anno florens . optimum in Ponto,
proximum in Phrygia, tertium in Illyrico. foditur, cum
folia a mittere incipit, et in sole siccatur, celeriter situm 
trahens ac senescens. inventa nuper et in Threcia herba
est cuius folia nihil ab Indico nardo distant. 
 (28) Amomi uva in usu est ex Indica vite labrusca, ut 

alii existimavere, frutice fortuoso , palmi altitudine, carpitur-
que cum radice, manipulatim leniter componitur, protinus
fragile. laudatur quam maxime Punici mali foliis simile
nec rugosis, colore rufo. secunda bonitas pallido; herba-
ceum peius, pessimumqucandidum, quod et vetustate eve-
nit . pretium uvae in libras $X$ LX, friato vero amomo $X$
XLIIX. nascitur et in Armeniae parte quae vocatur Otene 
et in Media et in Ponto. adulteratur foliis Punici et cum-
mi liquido, ut cohaereat convolvatque se in uvae modum.
est et quae vocatur amornis, minus venosa atque durior ac
minus odorata, quo apparet aut aliud esse aut colligi inma-
turum. 
 (29) Simile his et nomine et frutice cardamomum, se-
mine oblongo. metitur, eodem modo in Arabia. quattuor
eius genera: viridissimum ac pingue, acutis angulis contu-
max frianti —hoc maxime laudatur—, proximum e rufo
candicans, tertium brevius atque nigrius, peius tamen vari-
um et facile tritu odorique parvi, qui vero costo vicinus 
esse debet. hoc et apud Medos nascitur. pretium optimi 
in libras $X$ III. 
 (30) Cinnamomo proxima gentilitas erat, ni prius Ara-

 

biae divitias indicari conveniret causasque quae cognomen
illi felicis ac beatae dedere.

Principalia ergo in illa tus atque murra , haec et cum
Trogodytis communis, tura praeter Arabiam nullis ac
ne Arabiae quidem universae. in medio eius fere sunt Atra-
mitae , pagus Sabaeorum capite regni Sabota in monte ex-
celso, a quo octo mansionibus distat regio eorum turifera 
Sariba appellata ; hoc significare Graeci mysterium dicunt.
spectat ortus solis aestivi, undique rupibus invia et a dex-
tera mari scopulis inaccesso . id solum e rubro lacteum
traditur. silvarum longitude est schoeni XX, latitudo di-
midium eius. schoenus patet Eratosthenis ratione stadia
 XL, hoc est p. V???, aliqui XXXII stadia singulis schoenis de-
dere. attolluntur colles alti, decurruntque et in plana ar-
bores sponte natae. terram argillosam esse convenit, raris
fontibus ac nitrosis. attingunt et Min a ei , pagus alius, per
quos evehitur uno tramite angusto. hi primi commercium
turis fecere maximeque exercent, a quibus et Minaeum
dictum est. nec praeterea Arabum alii turis arborem vi-
dent, ac ne horum quidem omnes, feruntque III non am-
plius esse familiarum quae ius per successiones id sibi vin-
dicent ; sacros vocari ob id nec ullo congressu feminarum

 

funerumque, cum incidant eas arbores aut metant, pollui
atque ita religionem mercis augeri. quidam promiscuum
tus iis populis esse tradunt in silvis, alii per vices annorum
dividi. 
 (31) Nec arboris ipsius quae sit facies constat. res in
Arabia gessimus et Romana arma in magnam partem eius
penetravere, Gaius etiam Caesar Augusti filius inde gloriam
petiit , nec tamen ab ullo, quod equidem sciam, Latino ar-
borum earum tradita est facies. Graecorum exempla vari-
ant : alii folio piri, minore dumtaxat et herbidi coloris , pro-
didere, alii lentisco similem subrutilo folio , quidam tere-
binthum esse, et hoc visum Antigono regi allato frutice.
Iuba rex iis voluminibus, quae scripsit ad C . Caesarem
Augusti filium ardentem fama Arabiae, tradit contorti esse
caudicis, ramis aceris maxime Pontici, sucum amygdalae
modo emittere , talesque in Carmania apparere et in Aegypto
satas studio Ptolemaeorum regnantium. cortice lauri esse
constat; quidam et folium simile dixere: talis certe fuit
arbor Sardibus , nam et Aiae reges serendi curam habuerunt.
qui mea aetate le g ati ex Arabia venerant , omnia incertiora
fecerunt, quod iure miremur, virgis etiam turis ad nos
commeantibus, quibus credi potest matrem quoque teretem 
enodi fruticare trunco. 
 (32) Meti semel anno solebat minore occasione ven-
dendi; iam quaestus alteram vi n demiam adfert. prior atque

 

naturalis vindemia circa canis ortum flagrantissimo aestu,
incidentibus qua maxime videatur esse praegnas tenuissi-
musque tendi cortex. laxatur hic plaga, non adimitur; inde
prosilit spuma pinguis. haec concreta densatur, ubi loci
natura poscat, tegete palmea excipiente, aliubi area circum-
pavita . purius illo modo, sed hoc ponderosius. quod in
arbore haesit , ferro depectitur, ideo corticosum. silva divisa
certis portionibus mutua innocentia tuta est: nemo saucias
arbores custodit, nemo furatur alteri. at Hercules Alexan-
driae, ubi tura interpolantur, nulla satis custodit diligentia
officinas. subligaria signantur opifici ; persona additur capiti
densusve reticulus; nudi emittuntur: tanto minus fidei apud
nos poena quam apud illos silvae habent! autumno legitur
e x aestivo partu; hoc purissimum, candidum. secunda vin-
demia est vere, ad eam hieme corticibus incisis. rufum hoc
exit nec conparandum priori. illud carfiathum , hoc dathia-
thum vocant. creditur et novellae arboris candidius esse ,
sed veteris odoratius . quidam et in insulis melius putant,
gigni, Iuba in insulis negat nasci. quod ex eo rotundi-
tate guttae pependit, masculum vocamus, cum alias non fere
mas vocetur ubi non sit femina; religioni tributum, ne
sexus alter usurparetur. masculum aliqui putant a specie
testium dictum. praecipua autem gratia mammoso, cum
h a erente lacrima priore consecuta alia miscuit se . singula

 

haec manum inplere solita invenio , cum minore deripiendi 
aviditate lentius nasci liceret. Graeci stagonian et atomum
tali modo appellant, minorem autem orobian . micas con-
cussu elisas mannam vocamus. etiamnum tamen inveniun-
tur guttae quae tertiam partem mnae , hoc est XXVIII de-
nariorum pondus, aequent. Alexandro Magno in pueritia
sine parsimonia tura inerenti aris paedagogus Leonides
dixerat, ut illo modo, cum devicisset turiferas gentes, sup-
plicaret. at ille Arabiae potitus ture onustam navem misit
et exhortatus est, ut large deos adoraret . tus collectum 
Sabotam camelis convehitur, porta ad id una patente. de-
gredi via capital reges fecere . ibi decumas deo quem vo-
cant Sabin mensura, non pondere, sacerdotes capiunt, nec
ante mercari licet: inde inpensae publicae tolerantur; nam
et benigne certo dierum numero deus hospites pascit. evehi
non potest nisi per Gebbanitas , itaque et horum regi pen-
ditur vectigal. caput eorum Thomna abest a Gaza , nostri
litoris in Iudaea oppido, | XXIIIII | . XXXVII . D p., quod divi-
ditur in mansiones camelorum LXV . sunt et quae sacer-

 

dotibus dantur portiones scribisque regum certae. sed
praeter hos et custodes satellitesque et ostiarii et ministri 
populantur. iam quacumque iter est aliubi pro aqua, aliubi
pro pabulo aut pro mansionibus variisque portoriis pendunt,
ut sumptus in singulas camelos $X$ DCLXXXVIII ad nostrum
litus colligat, iterumque imperii nostri publicanis penditur.
itaque optimi turis libra $X$ VI pretium habet , secundi $X$ V,
tertii $X$ III. adulteratur apud nos resinae candidae gemma 
perquam simili , sed deprehenditur quibus dictum est modis. 
probatur candore, amplitudine , fragilitate, carbone, ut sta-
tim ardeat, item ne dentem recipiat potiusque in micas 
frietur .

(33) Murram in isdem silvis permixta arbore nasci
tradidere aliqui, plures separatim, quippe multis locis Ara-
biae gignitur, ut apparebit in generibus. convehitur et ex 
i n sulis laudata, petuntque eam etiam ad Trogodytas Sabaei
transitu maris. sativa quoque provenit , multum silvestri
praelata. gaudet rastris atque ablaqueationibus, melior ra-
dice refrigerata. 
 (34) Arbori altitudo ad quinque cubita, nec sine spina,
caudice duro et intorto, crassiore quam turis, et ab radice
etiam quam reliqua sui parte. corticem levem similemque

 

unedoni scabrum alii spinosumque dixere, folium olivae ,
verum crispius et aculeatum, Iuba olusatri. aliqui similem
iunipero, scabriorem tantum spinisque horridam, folio ro-
tundiore , sed sapore iuniperi. nec non fuere qui e turis
arbore utrumque nasci mentirentur. 
 (35) Inciduntur bis et ipsae i sdemque temporibus, sed
a radice usque ad ram os qui valent. sudant autem sponte
prius quam incidantur sta;cte dicta , cui nulla praefertur. ab
hac sativa et in silvestri quoque melior aestiva. non dant
ex murra portiones deo, quoniam et apud alios nascitur;
regi tamen Gebbanitarum quartas partes eius pendunt. ce-
tero passim a vulgo coemptam in folles confer c iunt , nostri-
que unguentarii digerunt haud difficulter odoris atque pin-
guedinis argumentis.

Genera complura: Trogodytica silvestrium prima,
sequens Min a ea , in qua et Atramitica est et Gebbanitica et
Ausaritis Gebbanitarum regno, tertia Dianitis, quarta colla-
ticia , quinta Sambracena a civitate regni Sabaeorum mari
proxinia, sexta quam Dus a ritim vocant. est et candida uno

 

tantum loco, quae in Mesalum oppidum confertur. probatur
Trogodytica pinguedin e et quod aspectu aridior est sordida-
que ac barbara, sed acrior ceteris. Sambracena praedict a 
ante alias hilaris, sed viribus tenuis. in plenum autem pro-
batio est minutis glaebis nec rotundis, in concretu albicantis
suci et tabescentis utque fracta candidos ungues habeat,
gustu leniter amara. secunda bonitas intus variae ; pessima
quae intus nigra, peior, si etiam foris. pretia ex occasione
ementium varia: stactae a $X$ III ad $X$ L, sativae summum
$X$ XI, Erythraeae XVI —hanc volunt Arabicam intellegi
—, Trogodyticae nucleo XVI S , ei vero quam odorariam
vocant XII. adulteratur lentisci glaebis et cummi , item cu-
cumeris suco amaritudinis causa, sicut ponderis spuma ar-
genti. reliqua vitia deprehenduntur sapore , cummis dente
lentescens . fallacissime autem adulteratur Indica murra,
quae ibi de quadam spina colligitur. hoc solum peius In-
dia adfert, facili distinctione: tanto deterior est.

(36) Ergo transit in mastic h en , quae et ex alia
spina f it in India itemque in Arabia; lainam vocant. sed
mastiche quoque gemina est, quoniam et in Asia Graecia-

 

que reperitur herba a radice folia emittens et carduum si-
milem malo , seminis plenum ac lacrimae, quae erumpit in-
cisa parte summa, vix ut dinosci possit a mastiche vera.
nec non et tertia in Ponto est, bitumini similior, laudatissi-
ma autem Chia candida, cuius pretium in libras $X$ X, nigrae
vero $X$ II. Chia e lentisco traditur gigni cummium modo.
adulteratur ut tura resina. 
 (37) Arabia etiamnum et ladano gloriatur. forte casu-
que hoc et iniuria odorum fieri plures tradidere, caprasque 
maleficum alias frondibus animal, odoratorum vero fruticum
adpetentius , tamquam intellegant pretia, carpere germinum
caules praedulci liquor turgentes destillantemque ab i is 
casus mixtura sucum inprobo barbarum villo abstergere.
hunc glomerari pulvere , incoqui sole, et ideo in ladano ca-
prarum pilos esse. sed hoc non alibi fieri quam in Naba-
taeis , qui sunt ex Arabia contermini Syriae. recentiores ex
auctoribus storbon hoc vocant traduntque silvas Arabum
pastu caprarum infringi atque ita sucum villis inhaerescere,
verum autem ladanum Cypri insulae esse, ut obiter quaeque
genera odorum dicantur, quamvis non terrarum ordine. si-

 

militer hoc et ibi fieri tradunt et esse oesypum hircorum
barbis genibusque villosis inhaerens, sed hederae flore de-
roso, pastibus matutinis , cum est rorulenta Cypros. dein
nebula sole discussa pulverem madentibus villis adhaere-
scere atque ita ladanum depecti. sunt qui herbam in Cypro,
ex qua id fiat, ledam appellent ; etenim illi ledanum vocant.
huius pinguia insidere ; itaque et tractis funiculis herbam
eam convolvi atque ita offas fieri. ergo in utraque gente
bina genera, terrenum et facticium. id quod terrenum est
friabile , facticium lentum. nec non fruticem esse dicunt in
Carmania et super Aegyptum per Ptolemaeos tralatis plantis
aut, ut alii, degenerante in id turis arbore, colligique ut
cummim inciso cortice et caprinis pellibus excipi. pretia
sunt laudatissimo in libras asses XXXX. adulteratur myrti
bacis et aliis animalium sordibus. sinceri odor esse debet 
ferus et quodam modo solitudinem redolens, ipsum visu 
aridum tactu statim mollescere, accensum fulgere odore
iucundo ; gravi myrtatum deprehenditur crepitatque igni.
praeterea sincero calculi potius e rupibus inhaerent quam
pulvis. 
 
 (38) In Arabia et olea dotatur lacrima, qua medicamen-
tum conficitur Graecis cnhaemon dictum, singulari effectu 
contrahendis vulnerum cicatricibus. in maritimis hae fluc-
tibus aestuque operiuntur, nec bacae nocetur, cum constet
in foliis salem relinqui. 
 Haec sunt peculiaria Arabiae, et pauca praeterea com-
munia alibi dicenda, quoniam in iis vincitur. peregrinos
ipsa mire odores et ad cxteros petit: tanta mortalibus sua-
rum rerum satias est alienarumque aviditas. (39) petunt
igitur in Elymaeos arborem bratum , c u presso fusae similem,
exalbidis ramis, iucundi odoris accensam et cum miraculo
historiis Claudi Caesaris praedicatam . folia eius insper-
gere potionibus Parthos tradit; odorem esse proximum
cedro fumumque eius contra ligna alia remedio. nascitur
ultra Pasitigrim finibus oppidi Sostrat a e in monte Scanchro .
 (40) petunt et in Carmanos arborem stobrum ad suffitus,
perfusam vino palmeo accendentes . huius odor redit a ca-
maris ad solum, iucundus , sed adgravans capita, citra dolo-
rem tamen; hoc somnum aegris quaerunt. his commerciis

 

Carra oppidum aperuere, quod est ibi nundinarium. inde
Gabbam omnes petere solebant dierum viginti itinere et
Palaestinen Syriam. postea Characem peti coeptum ac regna
Parthorum ex ea causa, auctor est Iuba. mihi ad Persas
etiam prius ista portasse quam in Syriam aut Aegyptum
videntur Herodoto teste, qui tradit singula milia talentum
annua turis pensitasse Arabas regibus Persarum. ex Syria
revehunt styracem, acri odore eius in focis abigentes suo-
rum fastidium. cetero non alia sunt ligni genera in usu
quam odorata, cibosque Sabaei coquunt turis ligno, alii
murrae, oppidorum vicorumque non alio quam ex aris fumo
atque nidore. ad hunc ergo sanandum styracem in follibus
petunt hircinis suffiuntque tecta: adeo nulla est voluptas
quae non adsiduitate fastidium pariat. eundem et ad ser-
pentes fugandas urunt in odoriferis silvis frequentissimas .

(41) Non sunt eorum cinnamomum aut casia, et
tamen felix appellatur Arabia, falsi et ingrati cognominis,
quae hoc acceptum superis ferat, cum plus ex eo inferis
debeat. beatam illam fecit hominum etiam in morte luxuria 
quae dis intellexerant genita inurentium defunctis. periti
rerum adseverant non ferre tantum annuo fetu, quantum
Nero princeps novissimo Poppae ae suae die concremaverit.
aestimentur post ea toto orbe singulis annis tot funera
acervatimque congesta honori cadaverum quae dis per sin-

 

gulas micas dantur. nec minus propitii erant mola salsa
supplicantibus, immo vero, ut palam est, placatiores. verum
Arabiae etiamnum felicius mare est; ex illo namque mar-
garitas mittit. minimaque computatione miliens centena
milia sestertium annis omnibus India et Seres et paeninsula 
illa imperio nostro adimunt: tanti nobis deliciae et feminae
constant. quota enim partio ex illis ad deos, quaeso, iam
vel ad inferos pertinet?

(42) Cinnamonum et casias fabulose narravit anti-
quitas princepsque Herodotus avium nidis et privatim
phoenicis, in quo situ Liber pater educatus esset, ex inviis
rupibus arboribusque decuti carnis quam ipsae inferrent 
pondere aut plumbatis;agittis, item casiam circa paludes,
propugnante unguibus ciro vespertilionum genere aligeris-
que serpentibus, his commentis augentes rerum pretia. co-
mitata vero fabula est ad meridiani solis repercussus ine-
narrabilem quendam unversitatis halitum e tota paeninsula
existere tot generum aurae spirante concentu , Magnique
Alexandri classibus Arabiam primum odoribus nuntiatam in
altum . omnia falsa, si quidem cinnamomum idemque cinna-
mum nascitur in Aethiopia Trogodytis conubio permixta.
 hi mercantes id a conterminis vehunt per maria vasta rati-
bus, quas neque gubernacula regant neque remi trahant vel

 

inpellant vela, non ratio ulla adiuv e t : omnium instar ibi
sunt homo tantum et audacia. praeterea hibernum mare
exigunt circa brumam, euris tum maxime flantibus. hi recto
cursu per sinus inpellunt , atque a promunturii ambitu ar-
gestae deferunt in portu m Gebbanitarum qui vocatur Ocilia .
quam ob rem illi maxime id petunt, produntque vix quinto
anno reverti negotiatores et multos interire. contra reve-
hunt vitrea et aëna , vestes, fibulas cum armillis ac moni-
libus . ergo negotiatio illa feminarum maxime fide constat. 
 Ipse frutex duum cubitorum altitudine amplissimus pal-
mique minimus, quattuor digitorum c rassitudinis , station a
terra VI digitis surculosus, arido similis, cum viret, non
odoratus, folio origani, siccitat e gaudens, sterilior imbre,
caeduae naturae. gignitur in planis quidem, sed densissi-
mis in vepribus rubisque, difficilis collectu. metitur non
nisi permiserit deus. lovem hunc intellegunt aliqui, Assa-
binum illi vocant. XLIIII boum caprarumque et arietum
extis impe t ratur venia caedendi, non tamen ut ante ortum
solis aut post occasum liceat . sarmenta hasta dividit sacer-
 dos deoque partem ponit, reliquum mercator in massas con-
dit . est et alia fama cum Sole dividi ternasque partes fieri,
dein sorte gemina discerni quodque Soli cesserit relinqui
ac sponte conflagrare. praecipua bonitas virgultorum tenuis-

 

simis partibus ad longitudinem palmi, secunda proximis
breviore mensura, atque ita ordine. vilissimum quod radi-
cibus proximum, quoniam ibi minimum corticis, in quo
summa gratia, eaque de causa praeferuntur cacumina , ubi
pluri m us torpet . ipsum vero lignum in fastidio propter 
origani a c rimoniam , xylocinnamomum vocatur. pretium e i 
in libras $X$ X. quidam cinnami duo genera tradidere, can-
didius nigriusque, et quondam praeferebatur candidum,
>nunc contra nigrum laudatur atque etiam varium praeferunt
candido. certissima tamen aestimatio, ne sit scabrum atque
ut inter sese tritum tarde frietur; damnatur in primis molle
aut c ui lab e t cortex. ius eius a Gebbanitarum rege solo
proficiscitur; is edicto mercat u vendit. pretia quondam fu-
ere in libras denarium nilia. a u ctum id parte dimidia est
incensis, ut ferunt, silvis ira barbarorum. id acciderit ob
iniquitatem praepotentium an forte, non satis constat. austros
ibi tam ardentes flare, ut aestatibus silvas accendant, in-
venimus apud auctores coronas ex cinnamo interrasili
auro inclusas primus omnium in templis Capitolii atque
Pacis dicavit Imperator Vespasianus Augustus. radicem eius
magni ponderis vidimus in Palatii templo, quod fecerat
Divo Augusto coniunx Augusta, aureae paterae inpositam ,
ex qua guttae editae annis omnibus in grana durabantur,
donec id delubrum incendio consumptum est. 
 
 (43) Frutex et casia est iuxtaque cinnami campos nas-
citur, sed in montibus crassior e sarmento, tenui cute verius
quam cortice, quem contra atque in cinnamo diximus labare 
et exinaniri pretium est. amplitudo frutici trium cubitorum,
colos triplex: cum primum emicat, candidus pedali mensura,
dein rufescit addito semipede, ultra nigricans. haec pars
maxime laudatur ac deinde proxima, damnatur vero candida.
consecant surculos longitudine binum digitorum, mox prae-
suunt recentibus coriis quadripedum ob id interemptarum,
ut putrescentibus vermiculi lignum erodant et excavent cor-
ticem , tutum amaritudine . probatur recens maxime et quae
sit odoris longissimi gustuque quam minime fervens potius-
que lento tepore leniter mordens, colore purpurae, quaeque
plurima minimum ponderis faciat, brevi tunicarum fistula
atque non fragili. ladam vocant talem barbaro nomine. alia
est balsamodes, ab odore simili appellata, sed amara ideo-
que utilior medicis, sicut nigra unguentis. pretia nulli di-
versiora, optimae in libras $X$ L, ceteris $X$ V.

His adiecere mangones quam Daphnidis vocant,
cognominatam isocinnamon , pretiumque ei faciunt $X$ CCC.
adulteratur styrace et propter similitudinem corticum laurus

 

tenuissimis surculis. quin et in nostro orbe seritur, extre-
moque in margine imperii , qua Rhenus adluit, vidi in alvariis
apium satam . color abest ille torridus sole et ob id simul
idem odor. 
 (44) Ex confinio casiae cinnamique et cancamum ac
tarum invehitur, sed per Nabataeos Trogodytas , qui conse-
dere ex Nabataeis.

(45) Eo comportatur et serichatum et gabalium,
quae intra se consum un t Arabes, nostro orbi tantum nomi-
nibus cognita, sed c um cinnamo casiaque nascentia. per-
venit tamen aliquando serichatum et in unguenta additur
ab aliquis . permutatur in libras $X$ VI. 
 (46) Myrobalanum Trogodytis et Thebaidi et Arabiae,
quae Iudaeam ab Aegypto disterminat, commune est, nas-
cen s i d unguento, ut ipso nomine apparet, quo item indi-
catur et glandem esse. arbor est heliotropio , quam dicemus 
inter herbas, simili folio, fructus magnitudine abellanae
nucis. ex his in Arabia nascens Syriaca appellatur et est
candida, contra in Thebaide nigra. praefertur illa bonitate
olei quod exprimitur, sd copia Thebaica. inter haec Tro-
godytica vilissima est. Sunt qui Aethiopicam his praeferant,
glandem nigram nec pingue m , nucleoque gracili, sed liquore
qui exprimitur odoratiore , nascentem in campestribus. Aegyp-

 tiam piuguiorem esse et crassiore cortice rubentem et,
quamvis in palustribus nascatur , breviorem siccioremque; e
diverso Arabicam viridem ac tenuiorem et, quoniam sit
montuosa , spissiorem ; longe autem optimam Petraeam ex
quo diximus oppido, nigro cortice, nucleo candido. Unguentarii 
autem tantum cortices premunt, medici et nucleos,
tundentes adfusa paulatim calida aqua.

(47) Myrobalano in unguentis similem proximum-
que usum habet palma in Aegypto quae vocatur adipsos,
viridis, odore mali cotonei , nullo intus ligno. colligitur au-
t u mn o paulo ante quam incipiat maturescere. quod si re-
linquatur, phoenicobalanus vocatur et nigrescit vescentesque
inebriat. myrobalano pretium in libras $X$ II. institores et
faecem unguenti hoc nomine appellant. 
 (48) Calamus quoque odoratus in Arabia nascens 
communis Indis atque Syriae est, in qua vincit omn e s . a
nostro maria CL stadiis inter Libanum montem aliumque
ignobilem (non, ut quidam existimavere, Antilibanum ) in
convalle modica iuxta lacum, cuius palustria aestate siccan-
tur, tricenis ab eo stadiis calamus et iuncus odorati gig-
nuntur. saneenim dicamus et de iunco, quamvis alio herbis
dicato volumine, quoniam tamen hic unguentorum materia 
tractatur. nihil ergo a ceteris sui generis differunt aspectu ,
sed calamus praestanti odore statim e longinquo invitat,



 

mollior tactu, meliorque qui minus fragilis et qui assulose 
potius quam qui raphani modo frangitur. inest fistulae ara-
neum, quod vocant florem , praestantiore cui numerosius .
reliqua probatio ut nige??? sit — damnantur albi —, melior,
quo brevior crassiorque, et lentus in frangendo. calamo
pretium in libras singulas $X$ I, iunco $X$ V. traduntque iun-
cum odoratum et in Campania inveniri.

(49) Discessimus a terris oceanum spectantibus ad con-
vexas in nostra maria. ergo Aethiopiae subiecta Africa 
hammoniaci lacrima stillat in harenis suis; inde nomen 
etiam Hammonis oraculo, iuxta quod gignitur arbore quam
metopon appellant , resinae modo aut cummium . genera
eius duo: thra u ston masculi turis similitudine , quod maxime
probatur , alterum pingue et resinosum, quod phyrama appel-
lant. adulteratur harenis velut nascendo adprehensis; igitur
quam minimis glaebis probatur et quam purissimis. pretium
optimo in libras asses XXXX. 
 (50) Sphagnos infra eos situs in Cyrenaica provincia

 

maxime probatur; alii bryon vocant. secundum locum op-
tinet Cyprius, tertium Phoenicius. fertur et in Aegypto nasci,
quin et in Gallia; nec dubitaverim: sunt enim hoc nomine
cani arborum villi, quales in quercu maxime videmus, sed
odore praestantes. laus prima candidissimis atque latissi-
mis , secunda rutilis , nulla nigris . et in insulis petrisque
nati improbantur omnesque quibus palmarum atque non
suus odor sit .

(51) Cypros in Aegypto est arbor, ziziphi foliis,
semine coriandri, candido, odorato. coquitur hoc in oleo
premiturque postea, quod cypros vocatur. pretium ei in
libras $X$ V. optimum e Canopica in ripis Nili nata, secun-
dum Ascalone Iudaeae, tertium in Cypro insula. odoris sua-
vitas quaedam . hanc esse dicunt arborem quae in Italia 
ligustrum vocetur. (52) in eodem tractu aspalathos nasci-
tur , spina candida magnitudine arboris modicae, flore rosae.
radix unguentis expetitur. tradunt in quocumque frutice
curvetur arcus caelestis, eandem quae sit aspalat h i suavita-
tem odoris exsistere; sed si in aspalatho, inenarrabilem
quandam. quam quidam erysisceptrum vocant, alii sceptrum .
probatio eius in colore rufo vel igneo tactuque spisso et

 

odore castorei . permutatur in libras $X$ V. (53) in Aegypto
nascitur et maron , peius quam Lydium, maioribus foliis ac
variis; illa brevia ac minuta et odorata.

(54) Sed omnibus odoribus praefertur balsamum,
uni terrarum Iudaeae concessum, quondam in duobus tan-
tum hortis , utroque regio, altero iugerum viginti non am-
plius, altero pauciorum . ostendere arbo r um bane urbi Im-
peratores Vespasiani, clarumque dictu, a Pompeio Magno in
triumpho arbores quoque duximus . servit nunc haec ac
tributa pendit cum sua gente, in totum alia natura quam
nostri externique prodiderant. quippe viti similior est quam
myrto. malleolis seri didicit nuper, vincta ut vitis , et in-
plet colles vinearum modo. quae sine adminiculis se ipsa 
sustinet , tondetur simili???er fruticans ac rastris nitescit pro-
peratque nasci, intra tertium annum fructifera. folium
proximum tuburi , perpetua coma. saeviere in eam udaei
sicut in vitam quoque suam; contra defendere Romani, et
dimicatum pro frutice est; seritque nunc eum fiscus , nec
umquam fuit numerosior. proceritas intra bina cubita sub-
sistit. arbori tria genera: tenue et capillacea coma quod vo-

 

catur e u theriston ; alterum scabro aspectu, incurvum, fruti-
cosum, odoratius; hoc trachy appellant, tertium eumeces,
quia est reliquis procerius, levi cortice. huic secunda boni-
tas, novissima eutheristo . semen eius vino proximum gustu,
colore rufum, nec sine pingui. peius in grano quod levius
atque viridius. ramus crassior quam myrto. inciditur vitro,
lapide osseisve cultellis; ferro laedi vitalia odit, emoritur 
protinus, eodem amputari supervacua patiens. incidentis
manus libratur artifici temperamento, ne quid ultra corticem
violet. sucus e plaga manat quem opobalsamum vocant,
suavitatis eximiae. sed tenui gutta ploratu : lanis parva
colligitur in cornua, ex iis novo fictili conditur, crassiori
similis oleo et in musto candida ; rufescit deinde simulque
durescit e tralucido. Alexandro Magno res ibi gerente toto
die aestivo unam concham impleri iustum erat, omni vero
fecunditate e maiore horto congios senos, e minore singulos,
cum et duplo rependebatur argent o , nunc etiam singularum
arborum largior vena. ter omnibus percutitur aestatibus ,
postea deputatur. et sarmenta quoque in merce sunt. DCCC 

HS amputatio ipsa surcalusque veniere intra quintum de-
victae Iudaeae annum; xylobalsamum vocatur et coquitur
in unguentis. pro suco ipso substituere officinae . corticis
etiam ad medicamenta pretium est. praecipua autem gratia
lacrimae, secunda semini , tertia cortici, minima ligno. ex
hoc buxosum optimum , quod et odoratissimum , e semine
autem maximum et ponderosissimum , mordens gustu fer-
vensque in ore. adulteratur Petraeo hyperico, quod coar-
guitur magnitudine, inanitate, longitudine, odoris ignavia,
sapore piperis. lacrimac probatio ut sit e pingui tenuis ac
modice rufa et in fricando odorata . secundus candidi colo-
 ri s , peior viridis crassusque, pessimus niger, quippe ut oleum
senescit. ex omni incisura maxime probatur quod ante
semen fluxit. et alias adulteratur seminis suco , vixque
maleficium deprehenditur gustu amariore; esse enim debet
lenis, non subacidus, odore tantum austerus. vitiatur et
oleo rosae , cypri, lentisci, balani, terebinthi, myrti, resina,
galbano, cera Cypria, prout quaeque res fuit, nequissime
autem cummi: quoniam arescit , in manu inversa et in aqua
sidit, quae probatio eius gemina est. debet et sincerum 

arescere , sed hoc cummi addita fragili crusta evenit. et
gustu deprehenditur, carbone vero quod cera resinaque
adulteratum est, nigriore flamma. nam melle mutatum sta-
tim in manu contrahit muscas. praeterea sinceri densatur
in tepida aqua gutta sidens ad ima vasa, adulterata olei
modo innatat et, si metopio vitiata est, circulo candido
cingitur. summa est probatio ut lac coagulet, in veste ma-
culas non faciat. nec manifestior alibi fraus, quippe milibus
denarium sextarii, empti vendente fisco trecenis denariis,
veneunt: in tantum expedit augere liquorem . xylobalsamo
pretium in libras $X$ VI . 
 (55) Proxima Iudaeae Syria supra Phoenicen styracem
gignit circa Gabala et Marathunta et Casium Seleuciae mon-
tem. arbor est eodem nomine, cotoneo malo similis, lacri-
mae ex austero iucundi odoris ; intus similitudo harundinis,
suco praegnans. in hanc circa canis ortus advolant pinnati
vermiculi erodentes, ob id scobe sordescit. styrax laudatur
post supra dicta ex Pisidia [Side ], Cypro, Cilicia, Creta, mi-
nime ex Amano Syriae medicis, sed unguentariis magis.

 

colos in quacumque natione praefertur rufus et pinguiter
lentus, deterior furfurosus et cano situ obductus. adulteratur
cedri resina vel cummi, alias melle aut amygdalis amaris .
omnia ea deprehenduntur gustu. pretium optimo $X$ XVII .
exit et in Pamphylia, sed aridior minusque sucosus. (56)
dat et galbanum Syria in eodem Amano monte e ferula ,
quae eiusdem nominis, resinae modo; stagonitim appellant.
quod maxime laudant , cartilaginosum , purum ad similitudi-
nem hammoniaci minimeque lignosum. sic quoque adulte-
ratur faba aut sacopenio . sincerum, si uratur, fugat nidore
serpentes . permutatur iu libras $X$ V.

(57) medicinae
hoc tantum, panacen et unguentis eadem gignit, nascentem
et in Psophide Arcadiae circaque Erymanthi fontem et in
Africa et in Macedonia, ferula sui generis quinque cubitorum,
foliis primo quaternis, mox senis in terra iacentibus, ampla
magnitudine rotundis, in cacumine vero oleagineis, semine 
muscariis dependente ut ferulae . excipitur sucus inciso
caule messibus, radice autumno. laudatur candor eius co-
acti ; sequens pallido statera , niger colos inprobatur. pre-
tium optimo in libras $X$ II . (58) ab hac ferula differt quae

 

vocatur spondylion foliis tantum, quia sunt minora et platani 
divisura. non nisi in opacis gignitur. semen eodem nomine
sills speciem habet, medicinae tantum utile. (59) dat et
malobathrum Syria , arborem folio convoluto, colore aridi
folii, ex quo premitur oleum ad unguenta, fertiliore eius-
dem Aegypto . laudatius tamen ex India venit. in paludibus
ibi gigni tradunt lentis modo, odoratius croco, nigricans
scabrumque, quodam salis gustu . minus probatur candi-
dum. celerrime situm in vetustate sentit . sapor eius nardo
similis esse debet sub lingua. odor vero in vino subferve-
facti antecedit alios. in pretio quidem prodigio simile est,
a denaris singulis ad $X$ CCC pervenire libras, folium autem
ipsum in libras $X$ LX.

(60) Oleum et omphacium est. fit duobus generi-
bus et totidem modis, ex olea et vite, olea adhuc alba ex-
pressa, deterius ex druppa . ita vocatur prius quam cibo 
matura sit, iam tamen colorem mutans; differentia quod hoc
viride est, illud candidum. e vite psithia fit aut aminnea .
 cum sunt acini ciceris magnitudine, ante canis ortum, in
prima lanugine demetitur uva eiusque melligo. reliquum
corpus sole coquitur — nocturni rores caventur in fictili

 

conditae —; melligo coligitur subinde et Cyprio aere ser-
vatur. optima quae rufa acriorque et aridior. pretium
omphacio in libras $X$ VI. fit et alio modo, cum in mortariis
uva inmatura teritur siccataque in sole postea digeritur in
pastillos.

(61) Eodem et bryon pertinet, uva populi albae.
optima circa C nidum aut Cariam in sitientibus aut siccis
asperisque, secunda in Lyciae cedro. eodem et oenanthe
pertinet; est autem vitis labruscae uva ; colligitur, cum floret ,
id est cum optime olet, siccatur in umbra substrate linteo
atque ita in cados conditur. praecipua ex Parapotamia, se-
cunda ab Antiochia atque Laudicea Syriae, tertia ex monti-
bus Medicis; haec utilior medicinae. quidam omnibus his 
praeferunt eam quae in Cypro insula nascitur. nam quae
in Africa fit, ad medics tantum pertinet vocaturque mas-
saris . omnis autem ex alba labrusca praestantior quam e
nigra. 
 (62) Est praeterea arbor ad eadem unguenta pertinens,
quam alii elaten vocant — quod nos abietem — alii pal-
mam, alii spatham . laudatur Hammoniaca maxime, mox 
Aegyptia, dein Syriaca, dumtaxat in locis sitientibus odo-
rata , pingui lacrima, quae in unguenta additur ad doman-
dum oleum. 
 
 (63) In Syria gignitur et cinnamum quod comacum
appellant. id est sucus nuci expressus, multum a suco il lo 
veri cinnami differens, vicina tamen gratia. pretium in li-
bras asses XXXX .

(1) Hactenus in odoribus habent pretia silvae, erantque
per se mira singula, iuvitque luxuria omnia ea miscere et
e cunctis unum odorem facere: ita reperta sunt unguenta.

quis primus invenerit non traditur . Iliacis temporibus
non erant, nec ture supplicabatur: cedri tantum et citri ,
suorum fruticum, et in sacris fumo convolutum nidorem
verius quam odorem noverant, iam rosae suco reperto; no-
minatur enim hic quoque in olei laude. unguentum Persa-
rum gentis esse debet . illi madent eo et accersita commen-

 

datione inluvie natum virus extingunt. primum, quod equi-
dem inveniam, castris Darii regis expugnatis in reliquo eius
apparatu Alexander cepit scrinium unguentorum. postea
voluptas eius a nostris quoque inter lautissima atque etiam
honestissima vitae bona a imissa est, honosque et ad defunctos
pertinere coepit. quapropter plura de eo dicemus. quae
ex his non erunt fruticum, ad praesens nominibus tantum
indicabuntur, natura vero eorum suis reddetur locis . 
 (2) Vnguentis cognomina dedere aliis patriae, aliis
suci, aliis arbores, aliis causae, primumque id scire con-
venit, mutatam auctoritatem et saepius transisse gloriam.
laudatissimum fuit antiquitus in Delo insula, postea Men-
desium. nec mixtura et compositione tantum hoc accidit,
sed i idem suci varie alioi atque alibi praevaluere aut de-
generavere. irinum Corinthi diu maxime placuit, postea
Cyzici , simili modo rhodinum Phaseli, quam gloriam abstu-
lere Neapolis, Capua, Praeneste . crocinum [in] Solis Cili-
ciae diu maxime laudatum est , mox Rhodi, oenanthinum in
Cypro , post Adramytteo , amaracinum in Coo, postea eodem 
loco praelatum est melinum, cyprinum in Cypro, deinde
in Aegypto, ubi Mendesiam et metopium subito gratius fac-
tum est. mox haec abstulit Phoenice et cyprini laudem

 

Aegypto reliquit . Panathenaicum suum Athenae perseveranter
optinuere. fuerat et pardalium in Tarso, cuius etiam con-
positio et mixtura oblitterata est. narcissinum quoque ex 
flore narcisso desiit conponi. ratio faciendi duplex , sucus
et corpus: ille olei generibus fere constat, hoc odorum;
haec st y mmata vocant, illa hedysmata . tertius inter haec est
colos multis neglectus; huius causa adduntur cinnabaris et
anchusa . sal adspersus olei naturam coercet. quibus an-
chusa adiecta est, sal non additur. resina aut cummis ad-
iciuntur ad continendum odorem in corpore; celerrime is
evanescit atque defluit, si non sunt haec addita. unguen-
torum expeditissimum fuit primumque, ut verisimile est, e
bryo et balanino oleo, de quibus supra diximus et increvit 
deinde Mendesium balanino, resina, murra , magisque etiamnum 
metopi um . oleum hoc est amygdalis amaris expressum
in Aegypto, cui addidere omphacium, cardamomum, iuncum,
calamum, mel, vinum, murram, semen balsami, galbanum,
resinam terebinthinam. e vilissimis quidem hodieque est—
ob id creditum et id e vetustissimis esse — quod constat
oleo myrteo, calamo, cupresso , cypro, lentisco, mali granati 
cortice. sed divulgata maxime unguenta crediderim rosa ,
quae plurima ubique gignitur. itaque simplicissima rho-
dini mixtura diu fuit additis omphacio, fore rosae, crocino,

 

cinnabari, calamo, melle, iunco, salis flore aut anchusa , vino.
 similis ratio et in crocino additis cinnabari, anchusa, vino.
similis et in sampsuchino admixtis omphacio, calamo. opti-
mum hoc in Cypro, Mytilenis, ubi plurima sampsuc h us .
miscentur et viliora genera olei e myrto, lauru , quibus ad-
ditur sampsuc h um , lilium , f a enum Gr a ecum , murra , casia ,
nardum , iuncus, cinnamomum. e malis quoque cotoneis et
strutheis fit oleum, ut dicemus , melinum, quod in unguenta 
transit admixtis omphacio, cyprino, sesami n o , balsamo, iunco,
casia, habrotono . susinum tenuissimum omnium est; con-
stat ex liliis , balanino, calamo, mel le , cinnamo , croco, murra ;
 et de in cyprinum ex cypro et omphacio et cardamomo, ca-
lamo, aspalatho , habrotono; aliqui et cyperum addunt et m u r-
ram et panacem. hoc optimum Sidone, mox Aegypto. si
non addatur sesaminum oleum, durat et quadriennio; exci-
tatur cinnamomo. telinum fit ex oleo recenti, cypiro , cala-

 

mo , meliloto , f a eno Graeco, melle , maro, amaraco. hoc 
multo erat celeberrimum Menandri poetae comici aetate;
postea successit propter gloriam appellatum megalium, ex
oleo balanino, calamo , iunco, xylobalsamo, casia, resina.
huius proprietas ut ventiletur in coquendo, donec desinat
olere ; rursus refrigeratum odorem suum capit. singuli quo-
que suci nobilia unguenta faciunt: in primis malobathrum ,
postea iris Illyrica et Cyzicena amaracus, herbarum utra-
que. vel pauca his et alia alii miscent; qui plurima, alter-
utri mel, salis florem, omphacium, agni folia , panacem.
externa omnia et prodigiosa cinnamomino pretia : adicitur 
cinnamo balaninum oleum, xylobalsamum, calamus, iunci ,
balsami semina, murra, mel odoratum. unguentorum hoc
crassissimum. pretia ei a $X$ XXXV ad $X$ CCC . nardinum
sive foliatum constat omphacio aut balanino, iunco, costo,
nardo, amomo , murra, balsamo. in hoc genere conveniet
meminisse herbarum, quae nardum Indicum imitarentur,
species VIIII a nobis esse dictas: tanta materia adulterandi 
est. omnia autem acutiora fiunt costo, amomo, quae maxime
nares feriunt, crassiora murra suavioraque, medicinae autem
utiliora croco, acerrima per se amomo; hoc et capitis dolores

 

facit. quidam satis habent adspergere quae sunt pretio-
sissima ceteris decoctis, inpendio parcentes, sed non est 
eadem vis nisi una decoctis. murra et per se unguentum
facit sine oleo, stacte dumtaxat, alioqui nimiam amaritudi-
nem adfert. cyprino viride fit, susino unguinosum , Men-
desio nigrum, rhodino candidum, murra pallidum. haec sunt
antiquae inventionis genera et postea officinarum furta.

Nunc dicetur cumulus ipse deliciarum et summa auc-
toritas rei. ergo regale unguentum, appellatum quoniam
Parthorum regibus ita temperatur, constat myrobalano, costo,
amomo, cinnamo comaco , cardamomo, nardi spica , maro,
murra, casia, styrace, ladano, opobalsamo, calamo iuncoque 
Syri i s, oenanthe, malolathro, serichato , cypro , aspalatho,
panace, croco, cypiro , amaraco, loto , melle, vino. nihilque
eius rei causa in Italia victrice omnium, in Europa vero
tota praeter irim Illyricam et nardum Gallicum gignitur.
nam vinum et rosa et myrti folia oleumque communia fere
omnium terrarum intellegantur . 
 (3) Siccis odoribus constant quae diapasmata vocantur.
nam faecem unguenti magma appellant. inter omnes poten-
tissimus odor quisquis novissime additur. unguenta optime 
servantur in alabastris, odores in oleo, quod diuturnitati 

eorum tanto utilius quanto pinguius, ut ex amygdalis. et
ipsa unguenta vetustate meliora. sol inimicus iis , quam ob
rem in umbra co nd untur plumbeis vasis. experimentum 
eorum inversa manu capitur, ne carnosae partis calor vitiet.

(4) Haec est materia luxus e cunctis maxime super-
vacui. margaritae enim gemmaeque ad heredem tamen
transeunt, vestes prorogant tempus: unguenta ilico expirant
ac suis moriuntur horis. summa commendatio eorum ut
transeuntem feminam odor invitet etiam aliud agentis . exce-
duntque quadringenos denarios librae: tanti emitur voluptas
aliena; etenim odorem qui gerit, ipse non sentit . si tamen 
et haec aliqua differentia signanda sunt , in M. Ciceronis
monumentis invenitur unguenta gratiora quae terrain quam 
quae crocum sapiant , quando etiam corruptissimo in genere
magis tamen iuvat quaedam ipsius vitii severitas. sed quos-
dam crassitudo maxime delectat, spissum appellantes, linique
iam , non solum perfundi , gaudent. vidimus etiam vestigia
pedum tingui, quod monstrasse M. Othonem Neroni principi
ferebant, quaeso ut qualiter sentiretur iuvaretque ab ea 
parte corporis? nec non aliquem e privatis audivimus iussisse
spargi parietes balnearum unguento atque Gaium principem

 

solia temperari ac, ne principale videatur hoc bonum, et
postea quendam e servi; Neronis. maxime tamen mirum
est hanc gratiam penetrasse et in castra; aquilae certe ac
signa, pulverulenta illa et cuspidibus horrida, unguuntur 
festis diebus, utinamque dicere possemus quis primus insti-
tuisset! ita est nimirum: hac mercede corruptae orbem
terrarum devicere aquilae. ista patrocinia quaerimus vitiis,
ut per hoc ius sub casside unguenta sumantur. 
 (5) Quando id primum ad Romanos penetraverit , non
facile dixerim. certum est Antiocho rege Asiaque devictis,
urbis anno DLXV , P. Licinium Crassum L. Iulium Caesarem
censores edixisse ne quis venderet unguenta exotica ; sic
enim appellavere . at Hercules iam quidam etiam in potus 
addunt, tantique est amaritudo, ut odore prodigo fruantur ex
utraque parte corporis. L. Plotium , L. Planci bis consulis
censorisque fratrem, proscriptum a triumviris in Salurnitana 
latebra unguenti odore proditum constat, quo dedecore tota
absoluta proscriptio est: quis enim non merito iudicet pe-
risse tales? 
 (6) Cetero terrarum omnium Aegyptus accommodatissima 
unguentis, ab ea Campania est copia rosae.

Iudaea vero 
incluta est vel magis palmis, quarum natura nunc dicetur .

 

sunt quidem et in Europa vulgoque Italia, sed steriles.
ferunt in maritimis Hispaniae fructum, verum inmitem; dul-
cem in Africa, sed statim evanescentem. contra in oriente 
ex iis vina gentiumque aliquis panis, plurimis vero etiam
quadrupedum cibus; quam ob rem iure dicentur externae. 5
nulla est in Italia sponte genita nec in alia parte terrarum
nisi in calida , frugifera vero nusquam nisi in fervida. (7)
gignitur levi sabulosaque terra, maiore in parte et nitrosa.
gaudet riguis totoque anno bibere, cum amet sitientia . fimo
quidam etiam laedi putant , Assyriorum pars aliqua, si non
rivis misceat . genera earum plura, et prima frutice non
excedentia sterilem hunc — aliubi et ipsum fertilem —
brevisque rami orbe foliosum . tectori i vicem hic parietibus
plerisque in locis praestat contra aspergines . est et proce-
rioribus silva arbore ex ipsa, foliorum aculeo fruticante 
circa totas pectinatim. quas silvestres intellegi necesse est,
incerta tamen libidine etiam mitioribus se miscent. reliquae,
teretes atque procerae , densis gradatisque corticum pollici-
bus aut orbibus faciles ad scandendum orientis se populis 

praebent, vitilem sibi arborique indutis circulum mira per-
nicitate cum homine subeuntem . coma omnis in cacumine
et pomum est, non inter folia hoc , ut in ceteris, sed suis
inter ramos palmitibus racemosum , utraque natura uvae at-
que pomi. folia, cultrato mucrone lateribus in sese bifida,
tabellas primum demons;ravere geminas , nunc ad funes vi-
tiliumque nexus et capitum levia umbracula finduntur .
 arboribus, immo potius omnibus quae terra gignat herbis-
que etiam, utrumque esse sexum diligentissimi naturae tra-
dunt, quod in plenum satis sit dixisse hoc in loco, nullis
tamen arboribus manifestius. mas palmite floret, femina
citra florem germinat tantum spicae modo. utrisque autem
prima nascitur pomi caro, postea lignum intus, hoc est se-
men eius. argumentum quod parvae sine hoc reperiuntur
in eodem palmite. est autem oblongum, non ut olivis orbi-
culatum, praeterea caesum a dorso pulvinata fissura et in
alvo media plerisque umbilicatum. inde primum spargitur
radix. seritur autem pronum et bina iuxta composita se-
mina superque totidem; quoniam infirma e singulis planta
est , quaternae coalescunt . multis candidisque lignum hoc

 

a carnibus discernitur tunicis , aliis corpori adhaerentibus,
laxeque distans tantum cacuminis filo adhaeret . caro ma-
turescit anno. quibusdam tamen in locis, ut in Cypro,
quamquam ad maturitatem non perveniat, grato sapore dul-
cis est . folium ibi latius, fructus quam reliquis rotundior 
nec ut devoretur corpus, verum ut expuatur suco modo ex-
presso. et in Arabia languide dulces traduntur esse palmae ,
quamquam Iuba apud Scenitas Arabas praefert omnibus
saporibus quam vocant dablan . cetero sine maribus non
gignere feminas sponte edito nemore confirmant circaque to
singulos plures nutare in eum pronas blandioribus comis.
 illum erectis hispidum adflatu visuque ipso et pulvere etiam
reliquas maritare; huius arbore excisa viduvio sterilescere
feminas. adeoque est veneris intellectus, ut coitus etiam
excogitatus sit ab homine, e maribus flore ac lanugine, in-
terim vero tantum pulvere, insperso feminis. 
 (8) Seruntur autem palmae et trunco duum cubitorum
longitudine , a cerebro ipso arboris fissuris diviso atque de-
fosso . et ab radice avulsae vitalis est satus et ramorum tener-
rimis. in Assyria ipsa quoque arbor strata in solo umido 

tota radicatur, sed in frutices, non in arborem. ergo plan-
taria instituunt anniculasque transferunt et iterum bimas .
gaudent enim mutatione sedis , verna alibi , in Assyria autem
circa canis ortus. nec ferro attingunt ibi novellas, sed reli-
gant comas, ut in altitudinem exeant. robustas deputant
crassitudinis gratia, semipedales ramorum truncos relin-
quentes, qui decisi alibi necant matrem . diximus salsum
ab i is solum diligi . ergo, ubi non est tale, salem aspergunt, 
non radicibus, sed longius paulo. quaedam in Syria
et Aegypto in binos se cividunt truncos, in Creta et in ter-
nos, quaedamque et quinos. ferunt statim in trimatu, in
Cypro vero , Syria , Aegypto quadrimae, aliae quinquennes,
altitudine hominis, nullo intus pomi ligno quamdiu sunt
novellae, ob id spadonum accepto nomine. 
 (9) Genera earum multa. sterilibus ad materias ope-
rumque lautiora utitur Assyria et tota Persis. sunt et cae-
duae palmarum quoque silvae, rursus germinantes ab radice
succisae . dulcis medulla earum in cacumine, quod cerebrum
appellant, exemptaque vivunt, quod non aliae. Vocantur
autem chamaeropes , folio latiore ac molli ad vitilia utilissi-
mae , copiosae in Creta, sed magis in Sicilia. e palmis pru-

pb n=432>

nae vivaces ignisque lentus . fructiferarum aliis brevius
lignum in pomo, aliis longius, his mollius, illis durius, qui-
busdam osseum, limarum dente contra fascinantes religione 
politum. aliud pluribus vestitum paucioribusve tunicis, aliud
crassioribus tenuioribusve. ita fiunt undequinquaginta ge-
nera, si quis omnium persequi velit nomina, etiam barbara,
vinorumque ex iis differentias . clarissimae omnium, quas
regias appellavere ob honorem , quoniam regibus tantum
Persidis servarentur , Babylone natae uno in horto Bagou ;
ita vocant spadones, qui apud eos etiam regnavere. hortus 
ille numquam nisi dominantis in aula fuit. at in meridiano
orbe praecipuam optinent nobilitatem syagri proximamque
margarides. hae breves, candidae, rotundae , acinis quam
quam balanis similiores, quare et nomen a margaritis acce-
pere. una earum arbor in Chora esse traditur, una et sya-
grorum, mirumque de ea accepimus , cum phoenice ave ,
quae putatur ex huius palmae argumento nomen accepisse,
intermori ac renasci ex se ipsa , eratque , cum proderem ,
fertilis . pomum ipsum grande, durum, horridum et a ceteris
generibus distans sapore quodam ferinae in apris evidentis-
simo , quae causa nominis . quarta auctoritas sandalidum a

 

similitudine appellatarum , iam in Aethiopiae fine quinque
harum, qui plurimas , arbores tradunt, non raritate magis
quam suavitate mirabiles. ab his car y otae maxime celebrantur,
et cibo quidem, sed et suco uberrimae , ex quibus praecipua
vina orienti, ini mic a capili, unde pomo nomen. sed ut copia
ibi atque fertilitas, ita nobilitas in Iudaea, nec in tota, sed
Hiericunte maxime, quamquam laudata et Archelaide et
Phaselide atque Liviade , gentis eiusdem convallibus. dos iis
praecipua suco pingui lactentibus quodamque vini sapore
in melle praedulci. sicciores ex hoc genere nicolai, sed
amplitudinis praecipuae: quaterni cubitorum longitudinem
efficiunt. minus speciosae, sed sapore car y otarum sorores
et ob hoc adelphides dictae proximam suavitatem habent,
non tamen eandem. tertium ex his genus patetae : nimio
liquore abundant , rumpitque se pomi ipsius, etiam in sua
matre , ebrietas, calcatis similis . suum genus e sicciore
turba dactylis , praelonga gracilitate curvatis interim ; nam
quos ex his honori deorum damus , chydaeos appellavit Iu-

 

daea gens contumelia numinum insignis. in totum arentes
Thebaidi atque Arabiae macroque corpore exiles, et adsiduo
vapore torrente crustam verius quam cutem obducunt. in
ipsa quidem Aethiopia friatur haec — tanta est siccitas —
et farinae modo spissatur in panem . gignitur autem in fru-
tice ramis cubitalibus, folio latiore, pomo rotundo, sed
maiore quam mali amplitudine; coecas vocant. triennio
maturescunt, semperque frutici pomum est subnascente alio.
 Thebaidis fructus extemplo in cados conditur cum sui ar-
doris anima. ni ita fiat , celeriter expirat marcescitque non
retostus furnis. e reliquo genere plebeiae videntur Syriae 
et quas tragemata appellant. nam in alia parte Phoenices
Ciliciaeque populari etiam nomine a nobis appellantur balani.
eorum quoque plura genera. differunt figura rotunditatis
aut proceritatis, differunt et colore , nigriores ac rubentes.
nec pauciores fico traduntur colores, maxime tamen placent
candidi. Distant et magnitudine, prout multi cubitum effecere,
quidam sunt non ampliores faba. servantur i i demum qui
nascuntur in salsis atque sabulosis, ut in Iudaea atque Cy-
renaica Africa , non item in Aegypto, Cypro, Syria , Seleucia 

Assyria , quam ob rem sues et reliqua animalia ex iis sagi-
nantur. vitiati aut vetusLi eius pomi signum est decidisse 
candidam verrucam, qua racemo adhaeserint . Alexandri
milites palmis viridibus strangulati sunt; in Gedrosis id
factum est pomi genere, alibi copia evenit : est enim tanta
suavitas musteis , ut finis mandendi non nisi periculo fiat.

(10) Syria praeter hanc peculiares habet arbores :
in nucum genere pistacia nota — prodesse adversus ser-
pentium morsus traduntur et potu et cibo —, in ficorum
autem caricas et minores eiusdem generis, quas cottana
vocant, item pruna in Damasco monte nata et myxas , utram-
que iam familiarem Italiae . e myxis in Aegypto et vina fiunt. 
 (11) Iunipiris similem habet Phoenice cedrum mino-
rem. duo eius genera, Lycia et Phoenicia , differunt folio ;
nam quae durum , acutum , spinosum habet, oxycedros vo-
catur, ramosa et nodis infesta altera , odore praestans . fruc-

 

tum ferunt myrti magnitudine, dulcem sapore. et maioris
cedri duo genera. quae floret , fructum non fert, fructifera 
non floret, et in ea antecedentem fructum occupat novus;
semen eius cupresso simile . quidam cedrelaten vocant. ex
hac resina laudatissima. materiae vero ipsi aeternitas, ita-
que et simulacra deorum ex ea factitaverunt . cedrinus est
Romae in delubro Apollo Sosianus Seleucia advectus. cedro
similis in Arcadia est arbor, in Phrygia frutex vocatur cedris .

(12) Syria et terebinthum habet. ex iis mascula
est sine fructu; feminarum duo genera. alteri fructus rubet
lentis magnitudine, alteri pallidus cum vite maturescit, non
grandior faba, odore iucundus , tactu resinosus. circa Iden 
Troadis et in Macedonia brevis arbor haec atque fruticosa,
in Damasco Syriae magna. materies ei admodum lenta ac
fidelis ad vetustatem, nigri splendoris ; flos racemosus olivae
modo, sed rubens, folia densa. fert et folliculos emittentes 
quaedam animalia ceu culices lentoremque resinosum, qui
et ex cortice erumpit . (13) et rhus Syriae mascula sterili 
fert femina, folio ulmi paulo longiore et piloso, foliorum

 

semper inter se contrariis pediculis , gracili brevique ramo.
pelles candidae conficiuntur iis. semen lenti simile cum
uva rubescit, quod vocatur r hu s , medicamentis necessarium.

(14) Et Aegypto multa genera quae non aliubi ,
ante omnia ficus ob id Aegyptia cognominata. arbor moro
similis folio, magnitudine, aspectu ; pomum fert non ramis,
sed caudice ipso, idque ficus est praedulcis sine granis interi-
oribus, perquam fecundo proventu scalpendo tantum ferreis
unguibus; aliter non maturescit. sed cum hoc factum est,
quarto die demetitur alio subnascente, septeno ita numerosa
partu per singulas aestates , multo lacte abundante . subna-
scitur, etiamsi non scalpatur, fetus quater aestate prioremque
expellit inmaturum. maleries proprii generis inter utilissi-
mas. caesa statim stagnis mergitur — hoc est eius siccari
— et primo sidit, posted fluitare incipit, certoque eam su-
git alienus umor, qui aliam omnem rigat. cum innatare
coeperit , tempestivae haBet signum. 
 (15) Huic similis quadamtenus quae vocatur Cypria
ficus in Creta. nam et iPsa caudice ipso fert pomum et ra-
mis, cum in crassitudinem adolevere, sed haec germen
emittit sine ullis foliis radici simile . caudex arboris similis

 

populo, folium ulmo. fructus quaternos fundit, totiens et
germinat , sed grossus eius non maturescit nisi incisura 
emisso lacte. suavitas et interiora fici, magnitude sorvi .

(16) Similis et quam Iones cerauniam vocant, trunco
et ipsa fertilis — pomum siliqua —; ob id quidam Aegyp-
tiam ficum dixere, errore manifesto: non enim in Aegypto
nascitur, sed in Syria Ioniaque et circa Cnidum atque in
Rhodo, semper comantibus foliis, flore candido cum vehe-
mentia odoris, plantigera imis partibus et ideo superficie 
flavescens , sucum auferente subole. pomo antecedentis anni
circa canis ortus detracto statim alterum parit , postea floret 
per arcturum , hieme fetus eius nutriente .

(17) Aegyptus et perseam arborem sui generis habet,
similem piro, folia retinentem. fertilitas adsidua eius , subna-
scente crastino fructu , maturitas etesiarum adflatu. pomum
longius piro, inclusum amygdalae putamine et corio, colore
herbido, sed ubi nux illi, huic prunum differens brevitate
ac mollitia et, quamvis blandiatur praedulcis suavitas, inno-
cuum . materies bonitate, firmitudine, nigritia quoque nihil 

differens a loto. simulacra et ex ea factitavere. non eadem
gratia, quamquam fideli, materiae ex arbore quam balanum
appellavimus, magna ex parte contortae ; navalis itaque tantum 
est. (18) at e diverso cuci in magno honore, palmae si-
milis, quando et eius foliis utuntur ad textilia. differt quod in
bracchia ramorum spargitur. pomo magnitudo quae manum
inpleat, colos fulvus, commendabili suco ex austero dulci.
lignum intus grande firmaeque duritiae, ex quo velares de-
tornant anulos. in eo nucleus dulcis, dum recens est; sic-
catus durescit ad infinitum, ut mandi non possit, nisi si t 
pluribus diebus maceratus. materies crispioris elegantiae
et ob id Persis gratissima. (19) nec minus spina celebra-
tur in eadem gente duntaxat nigra, quoniam incorrupta 
etiam in aquis durat, ob id utilissima navium costis. can-
didae facile putrescunt . aculei spinarum et in foliis, semen
in siliquis, quo coria perficiunt gallae vice. flos et coronis
iucundus et medicamentis utilis . manat et cummis ex ea.
sed praecipua utilitas quod caesa anno tertio resurgit. circa
Thebas haec, ubi et que???cus et persea et oliva, CCC a Nilo
so stadiis, silvestri tractu et suis fontibus riguo.

ibi et
prunus Aegyptia, non dissimilis spinae proxime dictae , pomo

 

mespili, maturescens bruma nec folia dimittens . lignum in
pomo grande, sed corpus ipsum natura et copia messium 
instar incolis ; purgatum enim tundunt servantque eius offas.
 silvestris fuit et circa Memphin regio tam vastis arboribus,
ut terni non quirent circumplecti , unius peculiari miraculo,
nec pomum propter usumve aliquem, sed eventum. facies
est spinae , folia habet ceu pinnas , quae tactis ab homine
ramis cadunt protinus ac postea renascuntur.

(20) Cummim optimam esse ex Aegyptia spina
convenit, vermiculatam, colore glauco, puram, sine cortice,
dentibus adhaerentem. pretium eius in libras X III. dete-
rior ex amygdalis amaris et ceraso, pessima e prunis. fit 
et in vitibus infantium ulceribus aptissima, et aliquando in
olea dentium dolori, ulmo etiam in Coryco monte Ciliciae
ac iunipiro ad nihil utiles , ex ulmi vero cummi et culices
ibi nascuntur. fit et e sarcocolla — ita vocatur arbor et 
cummis — utilissima pictoribus ac medicis, similis pollini
turis et ideo candida quam rufa melior. pretium eius quod
supra. 
 (21) Nondum palustria attingimus nec frutices amnium;

 

prius tamen quam digrediamur ab Aegypto, et papyri natura
dicetur, cum chartae usu maxime humanitas vitae constet,
certe memoria. et hanc Alexandri Magni victoria repertam 
auctor est M. Varro, condita in Aegypto Alexandria . antea 
non fuisse chartarum usam: in palmarum foliis primo scrip-
titatum , dein quarundam arborum libris. postea publica mo-
numenta plumbeis voluminibus, mox et privata linteis con-
fici coepta aut ceris ; pugillarium enim usum fuisse etiam
ante Troiana tempora invenimus apud Homerum, illo vero
prodente ne terram quidem ipsam , quae nunc Aegyptus , in-
tellegitur, cum in Sebennytico et Saite eius nomo omnis 
charta nascatur, postea adaggeratam Nilo, si quidem a Pharo
insula, quae nunc Alexandriae ponte iungitur , noctis diei-
que velifico navigi cursu terram afuisse prodidit. mox aemu-
latione circa bibliothecas regum Ptolemaei et Eumenis , sup-
primente chartas Ptolemaeo, idem Varro membranas Per-
gami tradit repertas. postea promiscue repatuit usus rei
qua constat inmortalitas hominum. 
 
 (22) Papyrum ergo nascitur in palustribus Aegypti aut 
quiescentibus Nili aquis, ubi evagatae stagnant duo cubita
non excedente altitudine gurgitum , bracchiali radicis obli-
quae crassitudine, triangulis lateribus, decem non amplius
cubitorum longitudine in gracilitatem fastigatum, thyrsi modo 5
cacumen includens, nullo semine aut usu eius alio quam
floris ad deos coronandos. radicibus incolae pro ligno utun-
tur, nec ignis tantum gratia, sed ad alia quoque utensilia
vasorum. ex ipso quidem papyro navigia texunt et e libro
vela tegetesque , nec non et vestem, etiam stragula ac funes.
mandunt quoque crudum decoctumque, sucum tantum de-
vorantes. nascitur et in Syria circa quem odoratus ille ca-
lamus lacum , neque aliis usus est quam inde funibus rex
Antigonus in navalibus rebus, nondum sparto communicato.
nuper et in Euphrate nascens circa Babylonem papyrum in-
tellectum est eundem usum habere chartae; et tamen adhuc
malunt Parthi vestibus litteras intexere.

(23) Praeparatur ex eo charta diviso acu in prae-
tenues, sed quam latissimas philyras . principatus medio,

 

atque inde scissurae ordine . hieratica appellabatur anti-
quitus religiosis tantum voluminibus dicata, quae adulatione 
Augusti nomen accepit, sicut secunda Liviae a coniuge eius :
ita descendit hieratica in tertium nomen. proximum am-
phitheatriticae datum fuerat a confecturae loco; excepit
hanc Romae Fanni sagas officina tenuatamque curiosa inter-
polatione principalem fecit e plebeia et nomen ei dedit;
quae non esset ita recurata, in suo mansit amphitheatritica.
 post hanc Saitica ab oppdo ubi maxima fertilitas, ex vilio-
ribus ramentis, propiorque etiamnum cortici Taeneotica a
vicino loco, pondere iam haec, non bonitate, venalis. nam
emporitica inutilis scribendo involucris chartarum segestri-
umque mercibus usum praebet , ideo a mercatoribus co-
gnominata . post hanc papyrum est extremumque eius scirpo 
simile ac ne funibus quidem nisi in umore utile. Texitur 
omnis madente tabula Nili aqua . turbidum liquoris glutinum 
praebet. in rectum primo supina tabulae schida adlinitur

 

longitudine papyri quae potuit esse, res e gminibus utrimque
amputatis, traversa postea crates peragit . premitur ergo 
praelis , et siccantur sole plagulae atque inter se iunguntur,
proximarum semper bonitatis deminutione ad deterrimas .
numquam plures scapo quam vicenae . 
 (24) Magna in latitudine earum differentia: XIII digito-
rum optimis, duo detrahuntur hieraticae , Fanniana denos
habet, et uno minus amphit h eatritica , pauciores Saitica , nec
mall e o sufficit; nam emporiticae brevitas sex digitos non
excedit. praeterea spectatur in chartis tenuitas, densitas,
candor , levor. primatum mutavit Claudius Caesar: nimia
quippe Augustae tenuitas tolerandis non sufficiebat calamis;
ad hoc tramittens litteras liturae metum adferebat ex aversis ,
et alias indecoro visu pertralucida. igitur e secundo corio 
statumina facta sunt, e primo subtemina . auxit et amplitu-
dinem , pedali mensura. erat et cubitalis macrocollis , sed
ratio deprehendit vitium, unius schidae revulsione plures
infestante paginas. ob haec praelata omnibus Claudia, Au-

 

gustae in epistulis auctoritas relicta; Liviana suam tenuit,
cui nihil e prima erat, sed omnia e secunda . 
 (25) Scabritia levigatur dente conchave , sed caducae
litterae fiunt. minus sorbet politura charta, magis splendet .
rebellat saepe umor incuriose datus primo, malleoque de-
prehenditur aut etiam odore, cum cura fuit indiligentior.
deprehenditur et lentigo oculis, sed inserta mediis glutina-
mentis taenea fungo papyri bibula, vix nisi littera fundente 
se: tantum inest fraudis. alius igitur iterum texendis labor. 
 (26) Glutinum vulgare e pollinis flore temperatur fer-
vente aqua , minimo aceti aspersu, nam fabrile cummisque 
fragilia sunt. diligentior cura mollia panis fermentati colat 
aqua fervente; minimum hoc modo intergerivi , atque etiam
Nili lenitas superatur . cmne autem glutinum nec vetustius
esse debet uno die nec recentius .— (postea malleo tenua-
tur et glutino percurritur, iterumque cons t ri c ta erugatur 
atque extenditur malleo) — ita sint longinqua monimenta .
Tiberi Gaique Gracchorum manus apud Pomponium Secun-
dum vatem civemque clarissimum vidi annos fere post du-

 

centos; iam vero Ciceronis ac Divi Augusti Vergilique sae-
penumero videmus.

(27) Ingentia exempla contra M. Varronis sen-
tentiam de chartis reperiuntur. namque Cassius Hemina,
vetustissimus auctor annalium, quarto eorum libro pro-
didit Cn. Terentium scribam agrum suum in laniculo re-
pastinantem effodisse arcam, in qua Numa, qui Romae reg-
navit, situs fuisset. in eadem libros eius repertos P. Cor-
nelio L . filio Cethego, M. Baebio Q. filio T amphilo cos., ad
quos a regno Numae colliguntur anni DXXXV. hos fuisse
e charta, maiore etiamnum miraculo, quod infossi dura-
verint — quapropter in re tanta ipsius Heminae verba
ponam: Mirabantur alii, quomodo illi libri durare
possent; ille ita rationem reddebat: lapidem fuisse
quadratum circiter in media area evinctum can-
delis quoquoversus . in eo lapide insuper libros
 III sitos fuisse; propterea arbitrarier non com-
putuisse . et libros citratos fuisse; propterea ar-
bitrarier tineas non tetigisse . in iis libris scripta 

erant philosophiae Pythagoricae — eosque combustos
a Q. Petilio praetore, quia philosophiae scripta essent. hoc
idem tradit Piso censorius primo commentariorum,
sed libros septem iuris pontificii , totidem Pythagoricos fuisse;
Tuditanus tertio decimo Numae decretorum fuisse fuisse XII pontificales Latinos, totidem Graecos prae-
cepta philosophiae continentes; idem tertio et SC . ponit
quo comburi eos placuerit. inter omnes vero convenit Si-
byllam ad Tarquinium Superbum tres libros adtulisse, ex
quibus sint duo cremati ab ipsa, tertius cum Capitolio Sul-
lanis temporibus. praeterea Mucianus ter cos. prodidit 
nuper se legisse, cum praesideret Lyciae , Sarpedonis ab
Troia scriptam in quodam templo epistulae chartam, quod
eo magis miror, si etiamnum Homero condente Aegyptus
non erat. aut cur, si iam hic erat usus, in plumbeis linteis-
que voluminibus scriptitatum constet, curve Homerus in
illa ipsa Lycia Bellerophonti codicillos datos, non epistulas ,

 tradiderit ? sterilitatem sentit hoc quoque, factumque iam
Tiberio principe inopia chartae ut e senatu darentur arbitri 
dispensandis ; alias in tumultu vita erat.

(28) Aethiopia Aegypto contermina insignes arbores
non fere habet praeter liniferam, qualis Indorum atque Ara-
biae dicta est. propior tamen huic natura lanae maiorque 
folliculus granati modo mali, similesque et inter se arbores
ipsae. praeter hanc palmae, quales retulimus. insularum 
arbores ambitu Aethiopiae et nemora odorata in mentione 
earum dicta sunt.

(29) Atlans mons peculiari proditur silva, de qua
diximus. confines ei Mauri, quibus plurima arbor citri et 
mensarum insania, quas feminae viris contra margaritas re-
gerunt. exstat hodie M . Ciceroni in illa paupertate et (quod
magis mirum est) illo aevo empta HS D??? . memoratur et
Galli Asini HS | X | . venumdatae sunt et duae ab Iuba rege
pendentes , quarum alteri pretium fuit HS | XII | , alteri paulo
minus. interiit nuper incendio a Cethegis descendens, HS
| XIII | permutata , latifundii taxatione , si quis praedia tanti

 

mercari malit. magnitudo amplissimis adhuc fuit uni com-
missae ex orbibus dimidiatis duobus a rege Mauretaniae 
Ptolemaeo quattuor pedes et semipedem per medium ambi-
tum , crassitudine quadratali — maiusque miraculum in ea
est artis latente iunctura quam potuisset esse naturae —,
solidae autem a Nomio Caesaris liberto cognomen trahent i 
tribus sicilicis infra quattuor pedes totidemque infra pedem 
crassitudinis. qua in re non omittendum videtur Tiberio
principi mensam quattuor pedes sextante et sicilico exce-
dentem , tota vero crassitudine sescunciali , operimento lam-
nae vestitam fuisse, cum tam opima Nomio liberto eius esset .
 tuber hoc est radicis, maximeque laudatum quod sub terra
totum fuerit, et rarius quam quae superne gignuntur etiam
in ramis, proprieque quod tanti emitur arborum vitium est,
quarum amplitude ac radices aestimari possunt ex orbibus.
sunt autem cupresso feminae atque etiamnum silvestri si-
miles folio, odore, caudice. Ancorarius mons vocatur cite-
rioris Mauretaniae, qui laudatissimum dedit citrum , iam ex-
haustus . 
 
 (30) Mensis praecipua dos in venam crispis vel in ver-
tices parvos . illud oblongo evenit discursu ideoque tigrinum
appellatur , hoc intorto et ideo tales pantherinae vocantur.
sunt et undatim crispae, maiore gratia, si pavonum caudae
oculos imitentur. magna, verum post has, gratia extra prae-
dictas crispis densa veluti grani congerie, quas ob id a si-
militudine apiatas vocant. summa vero omnium in colore:
hic maxime mulsi placet, vinis suis refulgens. post haec
amplitude est: iam toti caudices iuvant , pluresque in una.
 mensae vitia lignum — ita vocatur materiae surda et indi-
gesta simplicitas aut platani foliorum modo digesta —, item 
ilignae venae similitudo vel coloris et, quibus maxime ob-
noxias fecere aestus ventique, rimae aut capillamenta rimas
imitata; postea murena nigro transcurrens limite variisque
corticum punctis adprehensus papaverum modo et in totum
atro propior colos maculaeve discolores . — Virides terra
condunt barbari et inlinunt cera, artifices vero frumenti
acervis inponunt septenis diebus totidem intermissis , mirum-
que ponderi quantum ita detrahatur. naufragia docuere 
nuper hanc quoque materiem siccatam mari, duritie incorrupta, 
cospissari non ullo modo vehementius. nutriuntur

 

optime splendescuntque manus siccae fricatu a balineis ma-
xime, nec vinis laeduntur ut i is genitae.

Inter pauca nitidioris vitae instrumenta haec arbor
est , quapropter insistendum ei quoque paululum videtur.
nota etiam Homero fuit. th y on Graece vocatur, ab aliis 
thya . hanc itaque inter odores uri tradidit in deliciis Circae ,
quam deam volebat intellegi, magno errore eorum qui odo-
ramenta in eo vocabulo accipiunt, cum praesertim eodem
versu cedrum laricemque una tradat uri , quo manifestum
est de arboribus tantum locutum. Theophrastus, qui
proximus a Magni Alexandri aetate scripsit haec circa urbis
Romae annum CCCCXXXX, magnum iam huic arbori ho-
norem tribuit, memoratas ex ea referens templorum vete-
rum contignationes quandamque inmortalitatem materiae in
tectis contra vitia omnia incorruptae . radice nihil crispius,
nec aliunde pretiosiora opera. praecipuam autem esse eam
arborem circa Hammonis delubrum, nasci et in interior 
Cyrenaicae parte. de mensis tamen tacuit, et alias nullius
ante Ciceronianam vetustor memoria est, quo noviciae appa-

 

rent . — (31) Alia est arbor eodem nomine, malum ferens 
exsecratum aliquis odore et amaritudine , aliis expetitum,
domus etiam decorans, nec dicenda verbosius.

(32) Eadem Africa, qua vergit ad nos, insignem
arborem loton gignit, quam vocat celthim , et ipsam Italiae 5
familiarem, sed terra mutatam. praecipua est circa Syrtis
atque Nasamonas. magnitudo quae piro, quamquam Ne-
pos Cornelius brevem tradit. incisurae folio crebriores;
alioqui ilicis viderentur . differentiae plures , eaeque maxime
fructibus fiunt. magnitudo huic fabae , color croci, sed ante
maturitatem alius atque alius, sicut uvis . nascitur densus
in ramis myrti modo, non ut in Italia cerasis , tam dulcis 
ibi cibo , ut nomen etiam genti terraeque dederit nimis ho-
spitali advenarum oblivione patriae. ferunt ventris non sen-
tire morbos qui eum mandant. melior sine interiore nucleo,
qui in altero genere osseus videtur. vinum quoque expri-
mitur illi simile mulso, quod ultra denos dies negat durare
idem Nepos bacasque concisas cum alica ad cibos doliis
condi. quin et exercitus pastos eo accepimus ultro citroque 
commeantes per Africam. ligno colos niger; ad tibiarum
cantus expetitur. e radice cultellis capulos brevesque alios
usus excogitant. 
 
 Haec ibi natura arboris. est autem eodem nomine et
herba et in Aegypto caulis in palustrium genere. receden-
tibus enim aquis Nili riuis provenit, similis fabae caule
foliisque densa congerie stipatis, brevioribus tantum graci-
lioribusque . fructus in capite papaveri similis incisuris omni-
que alio modo; intus grana ceu milium . incolae capita in 
acervis putrefaciunt, mox separant lavando et siccata tundunt
eoque pane utuntur. mirum est quod praeter haec traditur,
sole occidente papavera ea comprimi et integi foliis, ad ortum
autem aperiri, donec maturescant flosque, qui est candidus,
decidat .

hoc amplius in Euphrate tradunt, et caput
ipsum et florem vespera nergi usque in medias noctes to-
tumque abire in altum, ut ne d e missa quidem manu possit
inveniri, reverti deinde paulatimque subrigi et ad exortus 
solis emergere extra aquam ac florem patefacere atque etiam-
num insurgere , ut plane ab aqua absit alte. radicem lotos
habet mali coton e i magnitudine , opertam nigro cortice, qualis
et castaneas tegit. interius candidum corpus, gratum cibis
et crudum , gratius decoctum sive aqua sive pruna. neque 
aliunde magis quam purgamentis eius sues crassescunt.

(33) Cyrenaica regio loton auae postponit paliuro.
fruticosior haec fructuque magis rubens, cuius nucleus non
simul mandatur; iucundus per se ac suavior e vino, quin et
vina suco suo commendans. interior Africa ad Garamantas
usque et deserta palmarum magnitudine et suavitate constat,
 nobilibus maxime circa delubrum Hammonis, (34) sed circa
Carthaginem Punicum malum cognomine sibi vindicat; aliqui
granatum appellant. divisit et in genera apyrenum vocando
cui lignosus nucleus abesset ; candidior ei natura et blandiores 
acini minusque amaris distincti membranis. alias structura 
eorum quaedam ut in favis , communis nucleos habentium .
horum quinque species:dulcia, acria, mixta, acida, vinosa.
Samia et Aegyptia distinguntur erythrocomis et leucocomis .
corticis maior usus ex acerbis ad perficienda coria. flos
balaustium vocatur, et medicis idoneus et tinguendis vesti-
bus, quarum color inde nomen accepit.

(35) In Asia et Graecia nascuntur frutices epi-
cactis , quem alii embolinen vocant, parvis foliis, quae pota
contra venena prosunt sicut erices contra serpentes,

et 

in quo nascitur granum Cnidium , quod aliqui linum vocant,
fruticem vero thymel a ean , alii chamelaean , alii pyros ach n en ,
aliqui cnestorem , alii cneorum . est similis oleastro, foliis
angustioribus, cumminosis, si mordeantur, myrti magnitudine.
semen colore et specie farris , ad medicinae tantum usum. 
 (36) Tragion fruticem sola Creta insula gignit, tere-
bintho similem et semine, quod contra sagittarum ictus effi-
cacissimum tradunt. eadem et tragacanth a m spinae albae
radice, multum praelatam apud Medos aut in Achaia na-
scenti. pretium eius in libras $X$ III. 
 (37) Tragon et Asia fert sive scorpionem, veprem sine
foliis, ra ce mis rubentibus , ad medicinae usum. myricen et
Italia, quam tamaricen vocat , Achaia autem bryan silvestrem.
insigne in ea quod sativa tantum fert gallae similem fructum.
in Syria et Aegypto copiosa haec est, cuius infelicia ligna
appellamus, qua tamen in: eliciora sunt Graeciae . gignit enim

 

arborem ostryn , quam et ostr y am vocant, solitariam circa
saxa aquosa, similem fraxino cortice et ramis, folio piris ,
paulo tamen longioribus crassioribusque ac rugosis incisuris,
quae per tota discurrunt, semine hordeo simili et colore .
materies est dura atque firma, qua in domum inlata difficiles 5
partus fieri produnt mortesque miseras.

(38) nec au-
spicatior in Lesbo insula arbor quae vocatur euonymos , non
absimilis Punicae arbori — inter eam et laurum folia ma-
gnitudine, figura vero et mollitia Punicae —, floris candidi
 od ore statim pestem denuntians. fert siliquas sesames , intus
granum quadriangula figura, spissum, letale animalibus; nec
non et folio eadem vis. succurrit aliquando praeceps alvi
exinanitio. 
 (39) Alexander Cornelius arborem leonem appel-
lavit, ex qua facta esset Argo, similem robori viscum ferenti ,
quae neque aqua neque igni poss e t corrumpi, sicuti nec
viscum, nulli alii cognitam, quod equidem sciam. 
 (40) Andrachlen omnes fere Graecis porcillacae nomine

 

interpretantur , cum sit herba et andrachne vocetur unius
litterae diversitate. cetero andrachle est silvestris arbor neque
in planis nascens, similis unedoni, folio tantum minore et
numquam decidente, cortice non scabro quidem, sed qui
circumgelatus videri possit: tam tristis aspectus est. (41) si-
milis et coccygia folio, magnitudine minor. proprietatem
habet fructum amittendi lanugine (pappum vocant), quod
nulli alii arbori evenit. similis et apharce , bifera aeque quam
andrachle. priorem fruc???um incipiente pubescere uva per-
agunt , alterum initio hiemis, quales eos non traditur. 
 (42) Et ferulam inter externas dixisse conveniat arbo-
rumque generi adscripsisse, quoniam quarundam naturae,
sicuti distinguemus , lignum omne corticis loco habent forinsecus, 
ligni autem loco fungosam intus medullam ut sa-
buci , quaedam vero inanitatem ut harundines . ferula calidis
nascitur locis atque trans maria, geniculatis nodata scapis.
duo eius genera: nartheca Graeci vocant adsurgentem in alti-
tudinem, nartheciam vero semper humilem. a genibus ex-
eunt folia, maxima ut quaeque terrae proxima. cetera natura
eadem quae anet h o , et fructu simili . nulli fruticum levitas
maior; ob id gestatu facilis baculorum usum senectuti praebet. 
 (43) Semen ferulae thapsian quidam vocavere, decepti 

quoniam ferula sine dubio est thapsia, sed sui generis, foliis
feniculi, inani caule nec excedente baculi longitudinem. semen
quale ferulae, radix candida. incisa lacte manat et contusa
suco, nec corticem abdicant. omnia ea venena: quippe etiam 
fodientibus nocet, si minima aspiret aura; intumescunt cor-
pora, faciemque invadunt ignes sacri; ob id cerato prius in-
linunt. quibusdam tamen morbis auxiliari dicunt medici per-
mixtam aliis, item alopeci i s suggillatisque ac liventibus , ceu
vero remedia desint , ut scelera non tractent . sed ista prae-
texunt noxio instrumento, tantumque inpudentiae est, ut
venenum artis esse persuadeant. thapsia in Africa vehemen-
tissima. quidam caulem incidunt per messes et in ipsa ex-
cavant radice, quo sucus confluat, arefactumque tollunt. alii
folia , caulem, radicem tundunt in pila et sucum in sole co-
actum dividunt in pastillos. Nero Caesar claritatem ei dedit
initio imperi, nocturnis grassationibus converberata facie in-
linens id cum ture ceraque et secuto die contra famam 
cutem sinceram circumferens . ignem ferulis optime servari
certum est easque in Aegypto praecellere.

(44) Vbi et cappari , firmioris ligni frutex seminis-
que et cibis vulgati, caule quoque una plerumque decerpto.
cavenda eius genera peregrina, si quidem Arabium pestilens,

 

Africum gingivis inimicum, Marmaricum vulvis et omnibus 
inflationibus. Apulum vomitus facit , stomachum et alvum
solvit. quidam id cynosbaton vocant, alii ophiostaphylen . 
 (45) Frutectosi est generis et saripha , circa Nilum na-
Scens, duorum ferme cubitorum altitudine, pollicari crassi-
tudine, coma papyri , similique manditur modo, radice ferra-
riis officinis praecipua carbonis usu propter duritiam.

(46) Non omittendum est et quod Babylone seri-
tur in spinis, quoniam non aliubi vivit, sicut et viscum in
arboribus, sed illud in spina tantum quae regia vocatur.
mirum quod eodem die germinat quo iniectum est — in-
icitur autem ipso canis ortu — et celerrime arborem occu-
pat. condiunt eo vina et ideo serunt. spina illa nascitur et
Athenis in Longis muris. 
 (47) Frutex est et cytisus , ab Amphiloc h o Atheniense 
miris laudibus praedicatus pabulo omnium , aridus vero etiam
suum, spondetque iugero eius annua HS MM vel mediocri
solo reditus. utilitas quae ervo, sed ocior satias , perquam
modico pinguescente quadripede , ita ut iumenta hordeum

 

spernant. non ex alio pabulo lactis maior copia aut melior ,
super omnia pecudum medicina valida s a morbis omnibus 
praestante. quin et nutricibus in defectu lactis aridum atque
in aqua decoctum potui cum vino dari iubet — firmiores ex-
celsioresque infantes fore —, viridem etiam gallinis aut, si
inaruerit , madefactum. apes quoque numquam defore cytisi 
pabulo contingente promittunt Democritus a t que Aristo-
machus. nec aliud minoris impendi est. seritur, cum hor-
deum , aut vere semine ut porrum, vel caule autumno ante
brumam; si semine, madidum, aut , si desint imbres, satum
spargitur . plantae cubitales transferuntur scrobe pedali. se-
ritur per aequinoctia tenero frutice, perficitur triennio, de-
metitur verno aequinoctio, cum florere desiit , vel pueri
anusve vilissima opera. canus aspectu, breviterque si quis
exprimere similitudinem velit, angustioris trifoli frutex. da-
tur animalibus post biduum semper, hieme vero quod inaruit
madidum. satiant equos denae librae et ad portionem minora
animalia, obiterque inter ordines alium , cepas seri fertile
est . inventus est hic frutex in Cythno insula, inde tralatus 
in omnes Cycladas, mox in urbes Graecas, magno casei pro-

 

ventu. praeterea — quo maxime miror rarum esse in
Italia — non aestuum, non frigorum, non grandinum aut
nivis iniuriam expavescit. adicit Hyginus, ne cossium qui-
dem propter nullam gratiam ligni.

(48) Nascuntur etiam in mari frutices arboresque
— minores in nostro —, Rubrum enim et totus orientis
oceanus refertus est silvis. non habet lingua La t ia nomen
quod Graeci vocant phycos , quoniam alga herbarum maris 
vocabulum intellegitur, hic autem est frutex. folio lato , co-
lore viridi gignit quod quidam p rason vocant, alii zostera.
 alterum genus eiusdem capillaceo folio, simile feniculo, in
saxis nascitur, superius in vadis haut procul litore, utrum-
que verno, et interit aatumno. circa Cretam insulam nato
in petris purpuras quoque inficiunt, laudatissimo a parte
aquilonis ut spongeis. tertium est gramini simile, radice
geniculata et caule qualiter calami. (49) aliud genus fru-
ticum bryon vocatur, folio lactucae, rugosiore tantum, iam
hoc in f erius nascens , in alto vero abies et quercus cubitali
altitudine ; ramis earum adhaerent conchae . quercu et tingui

 

lanas tradunt, glandem etiam quasdam ferre in alto . nau-
 fragis haec deprehensa urinantibusque; ea et aliae traduntur
praegrandes circa Scione n . vitis enim passim nascitur, sed
ficus sine foliis, rubro cortice. fit et palma fruticum generis.
extra Herculis columnas porri fronde nascitur frutex et alius
lauri ac thymi , qui ambo eiecti in pumicem transfigurantur. 
 (50) At in oriente mirum est statim a Copto per soli-
tudines nihil gigni praeter spinam quae sitiens vocatur, et
hanc raram admodum, in maria vero Rubro silvas virere ,
lauru maxime et oliva ferentibus bacas et, cum pluat , fun-
gos, qui sole tacti mutantur in pumicem. fruticum ipsorum
magnitude ternum cubitorum est. caniculis referta maria ,
vix ut prospicere e nave tutum sit, remos plerumque ipsos
invadenti b us . (51) qui navigavere ex Indo Alexandri
milites frondem marinarum arborum tradidere in aqua vi-
ridem fuisse, exemptam sole protinus in salem arescentem ,
iuncos quoque lapideos perquam similes veris per litora, et
in alto quasdam arbusculas colore bubuli cornus ramosas et 

cacuminibus rubentes, cum tractarentur , vitri modo fragiles,
in igni autem ut ferrum inardescentes, restinctis colore suo
redeunte. eodem tractu insularum silvas operit aestus, quam-
quam altiores platanis populisque altissimis. folia iis laurea ,
flos violae et odore et colore, bacae ut oleis , et ipsae odoris
iucundi, autumno nascentes, vere decidentes , foliis numquam
deciduis. harum minors totas integit mare; maximarum
cacumina extant, ad quae naves religantur et, cum recessit 
aestus, ad radices. alias quoque arbores in alto ab isdem
accepimus eodem in mari visas, semper folia retinentes ,
fructu earum lupino simili . (52) Iuba tradit circa Trogo-
dytarum insulas fruticem in alto vocari Isidis crinem , cu-
ralio similem sine foliis, praecisum mutato colore in nigrum
durescere, cum cadat, frangi. item alium, qui vocatur cha-
riton blepharon , efficacem in amatoriis . spatalia ex eo fa-
cere et monilia feminas; sentire eum se capi durarique
cornus modo et hebetare aciem ferri. quod si fefellerint in-
sidiae, in lapidem transligurari.

(1) Externae arbores indocilesque nasci alibi quam ubi
coepere et quae in alienas non commeant terras hactenus
fere sunt, licetque iam de communibus loqui, quarum om-
nium peculiaris parens videri potest Italia. noscentes tan-
tum meminerint naturas earum a nobis interim dici, non cul-
turas, quamquam et colendi maxima in natura portio est.
 illud satis mirari non queo, interisse quarundam memo-
riam atque etiam nominum quae auctores prodidere noti-
tiam. quis enim non communicato orbe terrarum maiestate
Romani imperii profecisse vitam putet commercio rerum ac
societate festae pacis omniaque, etiam quae ante occulta 
fuerant, in promiscuo usu facta? at Hercules non repe-
riuntur qui norint multa ab antiquis prodita. tanto prisco-
rum cura fertilior aut industria felicior fuit, ante milia an-
norum inter principia litterarum Hesiodo praecepta agri-
colis pandere orso subsecutisque non paucis hane curam
eius, unde nobis crevit labor, quippe cum requirenda sint 
non solum postea inventa, verum etiam ea quae invenerant
prisci, desidia rerum internecione memoriae indicta . cuius
vitii causas quis alias quam publicas mundi invenerit? ni-

 

mirum alii subiere ritus circaque alia mentes hominum de-
tinentur et avaritiae tancum artes coluntur. antea inclusis
gentium imperiis intra ipsas adeoque et ingeniis , quadam
sterilitate fortunae necesse erat animi bona exercere, reges-
que innumeri honore artium colebantur et in ostentatione
has praeferebant opes , inmortalitatem sibi per illas prorogari
arbitrantes, qua re abundabant et praemia et opera vitae.
posteris laxitas mundi e; rerum amplitudo damno fuit. post-
quam senator censu legi coeptus , iudex fieri censu , magi-
stratum ducemque nihil magis exornare quam census, post-
quam coepere orbitas in auctoritate summa et potentia esse,
captatio in quaestu fertilissimo ac sola gaudia in possi-
dendo, pessum iere vitae pretia omnesque a maximo bono
liberales dictae artes in contrarium cecidere ac servitute
sola profici coeptum . hanc alius alio modo et in aliis ad-
orare, eodem tamen habendique ad spes omnium tendente
voto. passim vero etiam egregii aliena vitia quam bona sua
colere malle. ergo Hercules voluptas vivere coepit, vita ipsa
desiit. sed nos oblitterata quoque scrutabimur, nec deter-
rebit quarundam rerum humilitas, sicuti nec in animalibus
fecit, quamquam videmus Vergilium praecellentissimum
vatem ea de causa hor???orum dotes fugisse et in his quae 
rettulit flores modo rerum decerpsisse , beatum felicemque
gratiae quindecim omnino generibus uvarum nominatis,

 

tribus oleae , totidem pirorum, malo vero tantum Assyrio,
ceteris omnibus neglectis. 
 (2) Vnde autem potius incipiamus quam a vitibus?
quarum principatus in tantum peculiaris Italiae est, ut vel
hoc uno omnia gentium vicisse etiam odorifera possit videri 
bona, quamquam ubicumque pubescentium odori nulla sua-
vitas praefertur.

Vites iure apud priscos magnitudine quoque inter
arbores numerabantur . lovis simulacrum in urbe Populonio
ex una conspicimus tot aevis incorruptum, item Massiliae
pateram . Metaponti templum Iunonis vitigineis columnis stetit.
etiam nunc scalis tectum Ephesiae Dianae scanditur una 
vite Cypria, ut ferunt quoniam ibi ad praecipuam amplitu-
dinem exeunt. nec est ligno ulli aeternior natura. verum
 ista ex silvestribus facta crediderim; (3) hae vites tonsura
annua coercentur, et vis earum omnis evocatur in palmites
aut deprimitur in propagines, sucique tantum gratia ex i is
 p e t itur pluribus modis ad caeli mores solique ingenia. in
Campano agro populis nubunt, maritasque conplexae atque
per ramos earum procacibus bracchiis geniculato cursu scan-
dentes cacumina aequant, in tantum sublimes, ut vindemitor auctoratus rogum ac tumulum excipiat, nulla fine crescendi,
vidique i am po r ti c us , villas et domos ambiri singularum pal-

 

mitibus ac sequacibus loris. quodque memoria dignum inter
prima Valerianus quoque Cornelius existimavit, una
vitis Romae in Liviae porticibus subdiales inambulationes
umbrosis pergulis opacat, eadem duodenis musti amphoris
fecunda. ulmos quidem ubique exu p erant , miratumque alti-
tudinem earum Ariciae ferunt legatum regis Pyrrhi Cineam
facete lusisse in austeriorem gustum vini, merito matrem
eius pendere in tam alta cruce. rum p otinus vocatur et alio
nomine opulus arbor Italiae Padum transgressis, cuius ta-
bulata in orbem patula ???eplent puroque perductae dracone
in palmam eius inde sub re c t o s ramorum digitos flagella
dispergunt. eaedem motici hominis altitudine adminiculatae
sudibus horrent , vineamque faciunt alia e inprobo reptatu 
pampinorumque per i n an ia o mn i a discursu atria media con-
plentes. tot differentias vel sola tantum Italia recipit. stat
provinciarum aliquarum per se vitis sine ullo pedamento ,
arcus sues in se colligens et brevitate crassitudinem pascens.
 vetant hoc aliubi venti, ut in Africa et Narbonensis pro-
vinciae partibus, ubi ecrescere ultra suos pollices prohi-
bitae semperque pastinatis similes herbarum modo vagantur

 

per arva ac sucum terrae passim uvis bibunt, quae ob id
magnitudinem infantium puerorum in interiore parte Africae
exsuperant. vina non alibi tristiora, sed uva non alibi gratior 
callo, unde possit invenisse nomen durus acinus . namque
genera magnitudine, colore, saporibus acini innumera etiam-
num multiplicantur vino . hic purpureo lucent colore, illic
fulgent roseo nitentque viridi; candicans enim nigerque vul-
gares. tument vero mammarum modo bumasti, praelongis
dactyli porriguntur acinis. est et illa naturae lascivia, ut
praegrandibus adhaereant parvi comites , suavitate certantes;
leptorragas has vocant. durant aliae per hiemes , pensili
concamaratae nodo . aliae in sua tantum continentur anima,
ollis fictilibus et insuper doliis inclusae, stipatae vinaceis
circumsudantibus. aliis gratiam, qui et vinis , fumus adfert,
fabrilisque in eo gloria m praecipua m fornacibus Africae Ti-
beri Caesaris auctoritas fecit; ante eum Raeticis prior mensa
erat u v is e x Veroniensium agro. quin et patientia nomen
acinis dat passis. conduntur et musto uvae ipsaeque vino

 

suo inebriantur. aliae decocto in musto dulcescunt, aliae
vero subolem novam in ipsa matre expectant tral u cidae ,
vitro, additque acinis eandem quam in doliis amphorisve
duratricem illam firmitalem austeritas picis infusa pediculo.
 iam inventa vitis per se in vino picem resipiens, Viennensem
agrum nobilitans Taburrno Sotanoque et H el v ico generibus,
non pridem haec inlustrata atque Vergili vatis aetate in-
cognita, a cuius obitu XC aguntur anni. quid , quod inserta 
castris summam rerum imperiumque continet centurionum
in manu vitis et opimo praemio tardos ordines ad lentas 
perducit aquilas atque eiam in del ic tis p o enam ipsam ho-
norat? nec non vineae oppugnationum dedere rationem .
nam in medicaminibus adeo magnum obtinent locum, ut per
sese vino ipso remedia sint.

(4) Genera vitium numero conprehendi posse unus
existimavit Democritus, cuncta sibi Graeciae cognita pro-
fessus; ceteri innumera atque infinita esse prodiderunt, quod
verius apparebit ex vini. nec omnia dicentur, sed maxim e 
insignia, quippe totidem p a ene sunt quot agri, quam ob
rem celeberrimas vitium aut quibus est aliqua proprietate
miraculum ostendisse sa???is erit. 
 
 Principatus datur Aminneis firmitatem propter seni o que 
proficientem vini eius utique vitam . quinque earum genera.
ex iis germana minor acino melius deflorescit, imbres tem-
pestatesque tolerat, non item maior, sed in arbore quam in
iugo minus obnoxia. gemellarum, quibus hoc nomen uvae
semper geminae dedere , asperrimus sapor, sed vires prae-
cipuae. ex i is minor austro laeditur, ceteris ventis alitur,
ut in Vesuvio monte Surrentinisque collibus, in reliquis
Italiae partibus non nisi arbori accommodata. quintum genus
lanatae . ne Seras miremur aut Indos adeo, lanugo eam vestit.
prima ex Amin n eis maturescit ocissimeque putrescit. 
 Proxima dignitas Nomentanis, rubente materia, qua-
propter quidam rubellas appellavere vineas . hae minus fer-
tiles, vinaceis et faece nimiae , contra pruinas fortissimae,
siccitate magis quam imbre, aestu quam algore vexantur.
quam ob rem in frigidis umidisque principatum obtinent.
fertilior quae minor acino et folio scissa minus. 
 Apianis apes dedere cognomen, praecipue earum avidae.
ex iis duo genera lanugine et ips a pubescunt. distant quod
altera celerius maturescit, quamquam et altera properante.
situs frigidi i is non respuuntur , et tamen nullae celerius

 

imbre putrescunt. vina primo dulcia austeritatem annis ac-
cipiunt. Etruria nulla rlagis vite gaudet. et hactenus po-
tissima nobilitas datur peculiaribus atque vernaculis Italiae;
ceterae advenere . e Caio Thasove Graecula non inferior 
Aminneis bonitate , praetenera acino et uva tam parva, ut
nisi pinguissimo solo colere non prosit. eugeniam Tauro-
menitani colles cum generositatis cognomine misere Albano
tantum agro, quoniam translata statim mutatur. namque est
aliquis tantus locorum amor, ut omnem in i is gloriam suam
relinquant nec usquam transeant totae. quod et in Raetica
Allobrogicaque, quam supra picatam appellavimus, evenit, 
domi nobilibus nec agnoscendis alibi. fecundae tamen boni-
tatis vice copiam praestant, eugenia ferventibus locis, Rae-
tic.a temperatis, Allobrogica frigidis, gelu maturescens et
colore nigra. ex i is quas adhuc diximus, sed etiam e nigris ,
vina vetustate in album colorem transeunt. reliquae igno-
biles, aliquando tamen caeli aut soli opera non fallunt ve-
tustatem , sicuti Faecenia et cum ea florens Biturigiaca , acino
rarior, numquam floris obnoxii, quoniam antecedunt ventis-
que et imbribus resistunt, meliores tamen algentibus locis
quam calidis, umidis quam sitientibus. visulla grandi magis
quam denso uvarum partu, inpatiens variantis caeli , sed

 

contra tenorem unum algoris aestusve constans. quae minor
est ex eo genere, melior. in eligendo solo morosa, pingui
putrescit, gracili omnino non provenit; mediam temperiem
delicate quaerit, ob hoc Sabinis collibus familiaris. uva
eius indecora visu, sapore iucunda. nisi matura protinus 
rapitur , etiam non putrescens cadit. contra grandines eam
tuetur foliorum amplitudo atque duritia. 
 Insignes iam colore inter purpureas nigrasque helvolae
saepius variantes et ob id varianae a quibusdam appellatae.
praefertur in i is nigrior; utraque alternis annis fertilis, sed
melior vino, cum parcior. et praeciae duo genera magni-
tudine acini discernuntur, quibus materies plurima uvaque
ollis utilissima; folium apio simile . baliscam Dyrrachini 
celebrant, Hispaniae coccolobin vocant. rarior uva, aestus 
austrosque tolerat, capiti inimica, copia larga. Hispaniae 
duo genera eius faciunt, unum oblongo acino, alterum ro-
tundo; novissimas vindemiant. quo dulcior est coccolobis ,
hoc melior. sed et austera transit in dulcem vetustatem ,
et quae dulcis fuit in austeritatem; tune Albano vino aemu-
lantur. tradunt vesicae vitiis utilissimum ex iis potum.
albuelis summis arboribus fertilior est, visulla imis ; quam
ob rem circa easdem satae diversitate naturae locupletant.

 

inerticulam e nigris appellavere, iustius sobriam dicturi, in-
veterato praecipue commendabilem vino, sed viribus in-
noxiam, si quidem temulentiam sola non facit. 
 Fertilitas commendat ceteras principemque helvennacam .
duo eius genera: maior quam quidam longam, minor quam 
marcum appellant, non tam fecundam, sed gratiorem haustu.
discernitur folio circinato, verum utraque gracilis. furcas
subdere iis necessarium : alioqui ubertatem suam non tole-
rant. maritimo adflatu gaudent, roscida odere . nulla vitium
minus Italiam amat, rara, parva, putrescens in ea, vino quo-
que quod genuit aestatem non exuperans ; nec alia macro
solo familiarior. Graecinus, qui alioqui Cornelium
Celsum transcripsit, arbitratur non naturam eius repu-
gnare Italiae, sed culturam avide palmites evocantium. ob
id fertilitate sua absumi, si non praepinguis soli ubertas
lassescentem sustineat. carbunculare negatur, magna dote,
si verum est aliqua in vite caelo non esse ius . 
 Aestus fert spionia , quam quidam spineam vocant, au-
tumnisque imbribus pinguescit; quin immo nebulis una
alitur, ob id Ravennati agro peculiaris. vennunculam inter
optime deflorescentes e ollis aptissimam Campani malunt

 

surculam vocare, alii scapulam , Tarracina Numisianam, nullas
vires proprias habentem, sed totam perinde ac solum valeat,
Surrentinis tamen efficacissimam testis Vesuvio tenus. ibi
enim Murgentina e Sicilia potentissima , quam Pompeianam
aliqui vocant, laeto demum feracem, sicut horconia in Cam-
pania tantum. e diverso arceraca , Vergilio argitis dicta,
ultro solum laetius facit, ipsa contra imbres et senectam
fortissima, vino quidem vix annua ac vilitatis cibariae, sed
ubertate praecipua . tolerat et annos mettica , contra omne
sidus firmissima, nigro acino, vinis in vetustate rufescentibus .

Et hactenus publica sunt genera, cetera regionum
locorumque aut ex iis inter se insitis mixta: si quidem
Tuscis peculiaris est Tudernis, atque etiam nomen iis Flo-
rentiae sopina , Arretio talpona et etesiaca et conseminia .
talpona nigra candidum facit mustum. etesiaca fallax: quo
plus tulit , hoc laudabilius fundit, mirumque , fecunditate
pariter et bonitate cessat. conseminia nigra, vino minime

 

durante, uva maxime, post XV dies quam ulla alia metitur ,
fertilis, set cibaria. buius folia sicuti labruscae prius quam
decidant sanguineo colore mutantur. evenit hoc et quibus-
dam aliis, pessimi geneeis argumento. itriola Vmbriae Me-
vanatique et Piceno agro peculiaris est, Amiternino pumula.
isdem bananica fallax est, adamant tamen eam. municipi i 
suam Pompei nomine appellant, quamvis Clusinis copiosio-
rem; municipii et Tiburtes appellavere, quamvis oleagineam
nuper invenerint a similitudine olivae. novissima haec uva-
rum ad hoc tempus reperta est. vinaciolam soli noverunt
Sabini , calventinam Gaurani . scio e Falerno agro tralatas 
vocari Falernas, celerrime ubique degenerantes. nec non
Surrentinum genus fecere aliqui praedulci uva. capnios et
et buconiates et tharrupia in Thurinis collibus non ante
demetuntur quam gelaverit. Pariana gaudent Pisae , Mutina
Perusinia nigro acino, intra quadriennium albescente vino.
mirum ibi cum sole circumagi uvam quae ob id streptis 
vocatur, et in Italia Gallicam placere, trans Alpis vero Picenam .

 

dixit Vergilius Thasias et Mareotidas et Lageas
compluresque externas, quae non reperiuntur in Italia. 
 Sed sunt etiamnum insignes uva, non vino, ambrosia e
duracinis , sine ullis vasis in vite servabilis — tanta est
contra frigora, aestus tempestatesque firmitas, nec [orth-
ampelos ] indiget arbore aut palis, ipsa se sustinens, non
item dactylides digitali gracilitate —, columbinae e race-
mosis , et magis purpureae , cognomine bimammiae , quando
non racemos, sed uvas alias gerunt, item tripedanea , cui
nomen a mensura est, item scripula passo acino et Raetica 
in maritimis Alpibus appellata, dissimilis laudatae illi. namque 
haec brevis, conferta acino, degener vino, sed cute om-
nium tenuissima, nucleo (quod chium vocant) uno ac mini-
mo, acinum praegrandem unum alterumve habens. est et 
nigra Aminnea , cui Syriacae nomen inponunt, item Hispana
ignobilium probatissima. 
 In pergulis vero seruntur escariae appellatae e dura-
cinis , albae, nigrae , et bumasti totidem coloribus, ac nondum
dictae Aegia et Rhodia et uncialis, velut a pondere acini ,

 

item picina , omnium nigerrima, et coronario naturae lusu 
stephanitis, acinos foliis intercursantibus, et quae forenses
vocantur, celeres proventu, vendibiles aspectu, portatu fa-
ciles. contra damnantur etiam visu cinerea et rabuscula et
asinusca , minus tamen caudas vulpium imitata alopecis.
 Alexandrina appellatur vitis circa P h alacra m brevis, ramis
cubitalibus, acino nigro fabae magnitudine, nucleo molli et
minimo, obliquis racemis praedulcibus, folio parvo et rotundo,
sine divisuris. septem his annis in Narbonensis provinciae
Alb a He lvia inventa est vitis uno die deflorescens, ob id
tutissima ; carbunicam vocant, quam nunc tota provincia
conserit.

(5) Catonum ille primus, triumpho et censura
super cetera insignis, magis tamen etiamnum claritate litte-
rarum praeceptisque omnium rerum expetendarum datis
generi Romano, inter prima vero agrum colendi, ille aevi
confessione optimus ac sine aemulo agricola, pauca attigit
vitium genera, quarundam ex i is iam etiam nominibus abo-
litis. separatim toto tractatu sententia eius indicanda est ,
ut in omni genere noscamus quae fuerint celeberrima anno
DC urbis, circa captas Carthaginem ac Corinthum, cum su-
premum is diem obiit, et quantum postea CCXXX annis
vita profecerit . ergo dc vitibus uvisque ita prodidit: Qui
locus vino optimus dicetur esse et ostentus solibus ,

 

Amin n ium minusculum et geminum eugenium , hel-
vium minusculum conserito. qui locus crassior
aut nebulosior, Amin n ium maius aut Murgentinum,
Apicium, Lucanum serito. ceterae vites miscellae
maxime in quemvis agrum conveniunt. in olla 
vinaceis conduntur Amin n ium minusculum et maius
et Apicium, eadem in sapa et musto , in lora recte 
conduntur. quas suspendas duracinas, Amin n ias
maiores , vel ad fabrum ferrarium pro passis hae 
recte servantur. nec sunt vetustiora de illa re Latinae
linguae praecepta . tam prope ab origine rerum sumus.
Ami n neam proxime dictam Varro Scantianam vocat. 
 In nostra aetate pauca exempla consummatae huius artis
fuere, verum eo minus omittenda, ut noscantur etiam prae-
mia , quae in omni re maxime spectantur . summam ergo
adeptus est gloriam Acilius Sthenelus e plebe libertina LX
iugerum non amplius vineis excultis in Nomentano agro
atque CCCC nummum venumdatis . magna fama et Vetuleno
Aegialo, perinde libertino , fuit in Campania rure Liternino ,
maiorque etiam favore hominum, quoniam ipsum Africani
colebat exilium; sed maxima, eiusdem Stheneli opera , Rem-
mio Palaemoni , alias grammatica arte celebri , in hisce vi-

 

ginti annis mercato rus DC nummum in eodem Nomentano
decimi lapidis ab urbe dverticulo. est autem usquequaque
nota vilitas mercis per omnia suburbana, ibi tamen maxime ,
quoniam et neglecta indiligentia praedia paraverat ac ne in
pessimis quidem elegantioris soli. haec adgressus excolere
non virtute animi, sed vanitate primo, quae nota mire in illo
fuit, pastinatis de integro vineis cura Stheneli, dum agrico-
lam imitatur, ad vix credibile miraculum perduxit, intra
octavum annum CCCC nummum emptori addicta pendente
vindemia. cucurritque non nemo ad spectandas uvarum in
iis vineis strues, litteris eius altioribus contra id pigra vici-
nitate sibi patrocinante, novissime Annaeo Seneca, principe
tum eruditorum ac potentia , quae postremo nimia fruit super
ipsum, minime utique miratore inanium , tanto praedii huius 
amore capto, ut non puderet inviso alias et ostentaturo tra-
dere palmam eam, emptis quadriplicato vineis illis intra
decimum fere curae annum . digna opera quae in Caecubis 
Setinisque agris proficeret, quando et postea saepenumero
septenos culleos singula iugera, hoc est amphoras centenas
quadragenas, musti dedere! ac ne quis victam in hoc anti-
quitatem arbitretur , idem Cato denos culleos redire ex

 

iugeribus scripsit, efficacibus exemplis non maria plus te-
merata conferre mercatori, non in Rubrum litus Indicumve
merces petitas quam sedulum ruris larem. 
 (6) Vino antiquissimo claritas Maroneo in Thraciae 
maritima parte genito, ut auctor est Homerus. neque
enim fabulosa aut de origine eius varie prodita consectamur,
praeterquam Aristaeum primum omnium in eadem gente
mel miscuisse vino, suavitate praecipua utriusque naturae
sponte provenientis . Maroneum vicies tanto addito aquae
miscendum Homerus prodidit. durat etiam nu nc vis in
eadem terra generi rigorque indomitus, quippe cum Muci-
anus ter consul ex iis qui nuperrime prodidere sextarios
singulos octonis aquae misceri compererit praesens in eo
tractu, esse autem colore nigrum, odoratum, vetustatepin-
guescere. et Pramnio, quod idem Homerus celebravit,
etiam nunc honos durat. nascitur Zmyrnae regione iuxta 
delubrum Matris deum. in reliquis claritas generi non fuit
alicui: anno fuit omnium generum bonitat e L. Opimio cos.,
cum C. Gracchus tri bunus pl ebem seditionibus agitans est 
interemptus. ea caeli temperies fulsit (cocturam vocant)
solis opere natali urbis DCXXXIII , dura n tque adhuc vin a ea 

ducentis fere annis, iam in speciem redacta mellis asperi —
etenim haec natura vinis in vetustate est —, nec potari
per se queant p e rvinci v e aqua, usque in amaritudinem carie
indomita; sed ceteris vinis commendandis minima aliqua
mixtura medicamenta sunt. quod ut eius temporis aestima-
tione in singulas amphoras centeni nummi statuantur, ex
his tan tu m usura multiplicata semissibus, quae civilis ac 
modica est, in C. Caesaris Germanici fili principatu anno 
CLX singulas uncias vini constitisse , nobili exemplo docui-
mus referentes vitam Pomponii Secundi vatis cenanmque
quam principi illi dedit. tantum pecuniarum de t inen t apo-
thecae! nec alia res maius incrementum sentit ad vicensi-
mum annum maiusve ab eo dispendium, non proficiente
pretio; raro quippe adhuc fuere, nec nisi in nepotatu , sin-
gulis testis milia nummum. Vien nen ses soli picata sua,
quorum genera diximus pluris permutare, sed inter sese 
amore patrio, creduntur; idque vinum frigidius reliquis
existimatur in frigido potu.

(7) Vino natura est hausto accendendi calore vis-
cera intus, foris infuso refrigerandi. nec alienum fuerit
commemorare hoc in loco quod Androcydes sapientia 
clarus ad Alexandrum Magnum scripsit, intemperantiam eius
cohibens: Vinum poturus, rex, memento bibere te

 

sanguinem terrae. Cocita hominis venenum est ,
cicutae vinum. quibus praeceptis ille si obtemperavisset ,
profecto amicos in temulentia non interemisset, prorsus ut
iure dici possit , neque viribus corporis utilius aliud neque 
voluptatibus perniciosius, si modus absit.

(8) Genera autem vini alia aliis gratiora esse quis
dubitet aut non ex eodem lacu aliu d praestantius altero 
germanitatem praecedere sive testa sive fortuito eventu?
quam ob rem de principatu se quisque iudicem statuet .
 lulia Augusta LXXX V I annos vitae Pucino vino rettulit ac-
ceptos, non ali o usa . gignitur in sinu Hadriatici maris non
procul Timavo fonte saxoso colle , maritimo adflatu paucas
coquente amphoras; nec aliud aptius medicamentis indicatur.
hoc esse crediderim quod Graeci celebrantes miris laudibus
 Prae t etianum appellaverint ex Hadriatico sinu. Divus Au-
gustus Setinum praetulit cunctis et fere secuti principes,
confessa propter experimenta, non temere cruditatibus noxiis
ab ea saliva. nascitur supra Forum Appi. antea Caecubo

 

erat generositas celeberrima in palustribus populetis sinu
Amynclano , quod iam intercidit incuria coloni locique an-
gustia, magis tamen fessa Neronis, quam a Baiano lacu
Ostiam usque navigabilem incohaverat . 
 Secunda nobilitas Falerno agro erat et ex eo maxime
Faustiniano ; cura culturaque id collegerat . exolescit haec 
quoque copiae potius quam bonitati studentium . Falernus
ager a ponte Campano ???aeva petentibus Vrbanam coloniam
Sullanam nuper Capuae contributam incipit, Faustinianus
circiter IIII milia pass u um a vico Caedici o , qui vicus a
Sinuessa VI M pass u um abest. nec ulli nunc vino maior
auctoritas. solo vinorurm flamma accenditur. tria eius ge-
nera: austerum, dulce, lenue. quidam ita distingunt, sum-
mis collibus Caucinum gigni, mediis Faustinianum , imis
Falernum. non omittendum autem nulli eorum quae cele-
brentur iucundum saporem uvae esse. 
 At tertiam palmam varie venere Albana urbi vicina , prae-
dulcia ac rara in austero , item Surrentina in vineis tantum

 

nascentia, convalescentibus maxime probata propter tenui-
tatem salubritatemque. Tiberius Caesar dicebat consensisse 
medicos ut nobilitatem Surrentino darent; alioqui esse gene-
rosum acetum; C . Caesar, qui successit illi, nobilem vappam.
certant Massica atque a monte Gauro Puteolos Baiasque 
prospectantia. nam Falerno contermina Statana ad princi-
patum venere non dubie palamque fecere sua quibusque
terris tempora esse , suos rerum proventus occasusque.
iuncta i is praeponi solebant Calena et quae in vineis arbus-
tisque nascuntur Fundana et alia ex vicinia urbis, Veliterna ,
Privernatia . nam quod Signiae nascitur, austeritate nimia
continendae utile alvo, inter medicamina numeratur. 
 Quartum curriculum publicis epulis optinuere a Divo
Iulio — is enim primus auctoritatem i is dedit , ut epistulis
eius apparet — Mamertina circa Messanam in Sicilia genita;
ex i is Potulana , ab auctore dicta illo cognomine, proxima 
Italiae laudantur praecipue. est in eadem Sicilia et Tauro-
m e nitanis honos lagonis pro Mamertino plerumque subditis. 
 
 Ex reliquis autem a supero maria Praetutia atque An-
cone nascentia, et quae a palma una forte enata palmensia 
appellavere, in mediterraneo vero Caesenatia ac Maecenati-
ana, in Veroniensi item Raetica , Falernis tantum postlata a
Vergilio, mox ab in timo sinu maris Hadriana , ab infero
autem Latiniensia , Gravi s cana , St at oniensia . Etruriae Luna 
palmam habet, Liguriae Genua, inter Pyrenaeum Alpesque
Massilia gemino sapore, quando et condiendis aliis pinguius
gignit, quod vocat sucosum. B a eterrarum intr a Gallias con-
sistit auctoritas. de reliquis in Narbonensi genitis adseve-
rare non est, quoniam officinam eius rei fecere tinguentes 
fumo, utinamque non et herbis ac medicaminibus noxiis!
quippe etiam aloe mercator saporem coloremque adulterat . 
 Verum et longinquiona Italiae ab Ausonio mari non carent
gloria, Tarentina et ServLtia et Consentiae genita et Tempsae ,
Ca l ab r iae Lucanaque anecedentibus Thurinis. omnium vero
eorum maxime inlustrata Messalae Potiti salute Lagari na ,
non procul Gr u mento aascentia. Campania nuper excita-

 

vit novis nominibus auctoritatem sive cura sive casu ad
quartum a Neapoli lapidem Trebellicis, iuxta Capuam Cau-
linis et in suo agro Trebulanis, alioqui semper inter plebeia 
et Trifolinis gloriata. nam Pompeianis summum decem an-
norum incrementum est, nihil senecta conferente. dolore
etiam capitum in sextam horam diei sequentis infesta de-
prehenduntur . quibus exemplis, nisi fallor, manifestum est
patriam terramque referre, non uvam, et supervacuam gene-
rum consectationem in numerum, cum eadem vitis aliud
aliis in locis polleat . Hispaniarum La e etana copia nobili-
tantur, elegant i a vero Tarraconensia atque Lauronensia et 
Baliarica ex insulis conferuntur Italiae primis. nec ignoro
multa praetermissa plerosque existimaturos, quando suum
cuique placet et, quocumque eatur, fabula eadem reperitur ,
 Divi Augusti iudiciorum ac palati peritissimum e libertis
censuram vini in epulas eius facientem dixisse hospiti de
indigena vino, novum quidem sibi gustum esse eum atque 
non ex nobilibus, sed Caesarem non aliud poturum, nec
negaverim et alia digna esse fama, sed de quibus consensus
aevi iudicaverit haec sunt.

(9) Nunc simili modo transmarina dicemus. in
summa gloria post Homerica illa, de quibus supra diximus, 
fuere Thasium Chiumque, ex Chio quod Ariusium vocant.
his addidit Lesbium Erasistrati maximi medici auctoritas,

 

circiter CCCCL anno urbis Romae. nunc gratia ante omnia
est Clazomenio, postquam parcius mari condiunt. Lesbium
sponte naturae suae mare sapit. nec Tmoliti per se gratia
ut vino, sed cuius dulci admixto reliquorum duritia suavi-
tatem accipiat simul et aetatem, quoniam vetustiora protinus
videntur. ab his dignatio est Sic y onio , Cyprio, Telmesico ,
Tripolitico, Ber y tio , Tyrio, Sebenn y tico . in Aegypto hoc
nascitur tribus generibus uvarum ibi nobilissimis , Thasi a ,
 a et h alo, peuce . post haec auctoritas Hippodamantio, Mystico,
cantharitae, prot r opo Cnidio, Catacecaumenitae , Petritae,
Myconio. nam Mesogiten capitis dolores facere compertum
est, nec Ephesium saluore esse, quoniam mari et defruto
condiatur. Apamenum mulso praecipue convenire dicitur,
sicut Praetutium in Italia. est enim et haec proprietas
generum; dulcia utique inter se non congruunt . exolevit
et protagion, quod Italicis proximum fecerant Asclepiadis
scholae. Apollodorus medicus in volumine, quo suasit
Ptolem a eo regi quae vina biberet, Italicis etiam tum ignotis
laudavit in Ponto Nasperceniten, mox Oreticum , Oeneaten ,

 

Leucadium, Ambracioten et, quod cunctis praetulit, Pepare-
t h ium , sed minoris famae esse dixit, quoniam ante sex an-
nos non placeret.

(10) Hactenus bonitas vini nationibus debetur. apud
Graecos cura clarissimum nomen accepit quod appellaverunt
bion , ad plurimos valitudinum usus excogitatum, ut docebimus 
in parte medicinae. fit autem hoc modo: uvae pau-
lum ante maturitatem decerptae siccantur acri sole, ter die
versatae per triduum, quarto exprimuntur, dein in cadis
sole inveterantur. Coi marinam aquam largiorem miscent,
a servi furto origine orta sic mensuram explentis, qua re 
translata in album mustum leucocoum appellatur. in alis
autem gentibus simili modo factum tethalassomenon vocant,
thalassiten autem vasis musti deiectis in mare, quo gene r e
praecox fit vetust a s . nec non apud nos quoque Coum vinum
ex Italico faciendi rationem Cato demonstravit, super cetera
in sole quadriennio maturandum praecipiens. Rhodium Coo
simile est, Phorineum salsius Coo . omnia transmarina sep-
tem annis ad vetustatem mediam pervenire existimantur.

(11) Vinum omne dulce minus odoratum; quo 20
tenuius, eo odoratius. colores vinis quattuor: albus, fulvus,
sanguineus, niger. psithium et melampsithium passi genera

 

sunt suo sapore , non vino , Sc y b e lites vero mulsi, in Galatia
nascens, et Hal u ntium in Sicilia. nam siraeum , quod alii
hepsema, nostri sapam appellant, ingeni, non naturae, opus
est musto usque ad terliam mensurae decocto. quod ubi
factum ad dimidiam est, defrutum vocatur . omnia in adul-
terium mellis excogitata, sed priora uva terraque constant .
passum a C ret i co Cilicium probatur et Africum. et in Italia
finitimisque provinciis fieri certum est ex uva quam Graeci
psithiam vocant, nos apianam , item scripulam , diutius uvis 
in vite sole adustis aut ferventi oleo . quidam ex quacum-
que dulci, dum praecocta alba, faciunt siccantes sole, donec
paulo amplius dimidium pondus supersit, tunsasque leniter
exprimunt. dein quantum expressere adiciunt vinaceis aquae
puteanae, ut et secundarium passum faciant. diligentiores
eodem modo siccatis acinos eximunt ac sine sarmentis made-
factos vino excellenti, donec intumescant, premunt — et
hoc genus ante cetera laudant — ac simili modo aqua ad-
dita secundarium faciunt. medium inter dulcia vinumque 
est quod Graeci a i gleucos vocant, hoc est semper mustum.

 

id evenit cura , quoniam fervere prohibetur — sic appellant
musti in vina transitum —; ergo mergunt e lacu protinus
aqua cados , done bruma transeat et consuetudo fiat algendi.
est etiamnum aliud genus per se , quod vocat dulce Narbo-
nensis provincia et in ea maxime Voconti . adservatur eius
gratia uva diutius in vite pediculo intorto. ab aliis ipse
palmes inciditur ad medullam, ab aliis uva torretur in te-
gulis, omnia ex helvennaca vite. his adiciunt aliqui quod
vocant diachyton , uvis in sole siccatis loco cluso per dies
septem in cratibus, totidem pedes a terra alte, noctibus ab
umore defensis, octavo die calcatis: ita fieri optimi odoris
saporisque. e dulci genere est et melitites; distat a mulso,
quod fit emusto, cum quinque congiis austeri musti congio
mellis et salis cyatho subfervefactis. austerum , sed inter
haec genera poni debet et protropum; ita appellatur a qui-
busdam mustum sponte defluens ante quam calcentur uvae.
hoc protinus diffusum in lagonis suis defervere passi postea
in sole XL diebus torrent aestatis secutae ipso canis ortu .

(12) Non possunt iure dici vina quae Graeci deu-
teria appellant, Cato et nos loram, maceratis aqua viiaceis,
sed tamen inter vina operaria numerantur. tria eorum
genera : decima parte aquae addita quam musti expressa sit

 

et ita nocte ac die madefactis vinaceis rursusque prelo
subiectis ; alterum, quo modo Graeci factitavere, tertia parte
eius quod expressum sit addita aquae expressoque decocto
ad tertias partes. tertium est faecibus vini expressum,
quod faecatum Cato appellat. nullum ex his plus quam
annui usus.

(13) Verum inter haec subit mentem, cum sint
genera nobilia, quae proprie vini intellegi possint, LXXX
fere in toto orbe, duas partes ex hoc numero Italiae esse,
praeterea longe ante cunctas terras. et hinc deinde altius
cura serpit, non a primordio hanc gratiam fuisse, auctorita-
tem post DC urbis annum coepisse.

(14) Romulum
lacte, non vino, libasse indicio sunt sacra ab eo instituta,
quae hodie custodiunt morem. Numae regis Postumi a lex
est: Vino rogum ne respargito . quod sanxisse illum
propter inopiam rei nemo dubitet. eadem lege ex inputata
vite libari vina diis nefas statuit, ratione excogitata ut pu-
tare cogerentur alias aratores et pigri circa pericula ar-
busti. M. Varro auctor est Mezentium Etruriae regem auxi-
lium Rutulis contra Latinos tulisse vini mercede quod tum
in Latino agro fuisset.

non licebat id feminis Romae

 

bibere. invenimus inter exempla Egnati Maetenni uxorem,
quod vinum bibisset e dolio, interfectam fusti a marito, eum-
que caedis a Romulo absolutum. Fabius Pictor in an-
nalibus suis scripsit matronam, quod loculos in quibus
erant claves cellae vinariae resignavisset, a suis inedia mori
coactam, Cato ideo propinquos feminis osculum dare , ut
scirent an temetum olerent. hoc tum nomen vin o erat, unde 
et temulentia appellata. Cn. Domitius iudex pronuntiavit mu-
lierem videri plus vini bibisse quam valitudinis causa, viro
insciente, et dote multavit. diuque eius rei magna parsimonia
fuit. L. Papirius imperator adversus Samnites dimicaturus
votum fecit, si vicisset, Iovi pocillum vini. denique inter
dona sextarios datos lactis invenimus, nusquam vini. idem
Cato cum in Hispaniam navigasset , unde cum triumpho re-
diit : Non aliud vinum, inquit , bibi quam rem ige s ,
in tantum dissimilis istis qui etiam convivis alia quam si-
bimet ipsis ministrant aut procedente mensa subiciunt. 
 (15) Lautissima apud priscos vina erant m u rr a e odore
condita, ut apparet in Plauti fabul is , quamquam in ea quae
Persa inscribitur et calamum addi iubet. ideo quidam

 

aromatite delectatos maxime credunt. sed Fabius Dos-
sennus his versibus decernit:

 Mittebam vinum pulchrum, murrinam , 

et in Acharistione:

 Panem et polentam, vinum murrinam . Scaevolam quoque et L. Aelium et Ateium Capitonem
in eadem sententia fuisse video, quoniam in Pseudolo sit:

 Quod si opus est, ut dulce promat ind idem, e c quid habet ? —Roga s ? Murrinam, passum , defrutum , mella, 

quibus apparent non inter vina modo murrinam, sed inter
dulcia quoque nominatum.

(16) Apothecas fuisse et diffundi solita vina anno
DCXXXIII urbis apparet indubitat o Opimiani vini argumento.
iam intellegent i s suum bonum Italiae nondum tamen ista
genera in claritate erant; itaque omnia tune genita unum
habent consulis nomen. sic quoque postea diu transmarina
in auctoritate fuerunt et ad avos usque nostros, quin et
Falerno iam reperto, sicut apparet ex illo comico versu :

 Quinque Thasi vini depromam, b ina Falerni . 

P. Licinius Crassus L. I u lius Caesar censores anno urbis
conditae DCLXV edixerunt, ne quis vinum Graecum,
Amin n iumque octonis aeris singula quadrantalia
venderet. haec enim verba sunt. tanta vero Graeco vino
gratia erat, ut singulae potiones in convictu darentur. (17)
 quibus vinis auctoritas fuerit sua i uv en t a , M. Varro his
verbis tradit: L. Lucullus puer apud patrem num-
quam lautum convivium vidit, in quo plus semel
Graecum vinum daretur: ipse cum rediit ex Asia,
milia cadum congiarium divisit amplius centum .
C. Sentius, quem praetorem vidimus, Chium vinum
suam domum inlatum dicebat tum primum, cum
sibi cardiaco medicus dedisset: Hortensius super
 X cadum heredi reliquit. hactenus Varro.

quid?
non et Caesar dictator triumphi sui cena vini Falerni am-
phoras, Chii cados in convivia distribuit? idem Hispaniensi
triumpho Chium et Falernum dedit, epulo vero in tertio
consulatu suo Falernum, Chium, Lesbium, Mamertinum, quo
tempore primum quattuor genera vini adposita constat.

 

postea ergo reliqua omnia in nobilitatem venere et circiter
DCC urbis annum .

(18) Itaque non miror innumerabilia paene genera
ficticii reperta multis ante saeculis, quae nunc dicemus,
omnia ad medicinae usum pertinentia. omphacium quo
modo fieret, propter unguenta diximus priore libro. fit e 
labrusca, hoc est vite silvestri, quod vocatur oenanthinum,
floris eius libris duabus in musti cado maceratis . post dies
XXX utuntur . praeter hoc radix labruscae, acini coria per-
ficiunt. hi paulo post quam defloruere singulare remedium
habent ad refrigerandos in morbis corporum ardores, geli-
dissima, ut ferunt, natura . pars eorum aestu moritur prius
quam reliqua, quae solstitiales dicuntur. universi numquam
maturescunt, et si prius quam tota inarescat uva incocta
detur cibo gallinaceo generi, fastidium gignit uvas adpe-
tendi. 
 (19) Ficticiorum primum fit ex ipso vino (quod vocant
adynamon ) hoc modo: albi musti sextarii XX, aquae dimi-
dium fervent , donec excoquatur aquae mensura. alii mari-
nae sextarios X , tantundem pluviae in sole XL diebus tor-
rent. dant aegris quibus vini noxiam timent. 
 
 Proximum fit e milii semine maturi cum ipsa stipula,
libra quadrante in congios duos musti, macerato et post
septimum mensem transfuso. ex loto arbore, frutice, herba
dictum est ubi quaeque fierent. 
 
 Fiunt et e pomis, quae dicemus interpretationibus non
nisi necessariis additis, primumque e palmis, quo Parthi,
Indi utuntur et oriens totus , miti o rum quas vocant chyd a eas 
modio in aquae congiis tribus macerato expressoque. sic
fit et sycites e fico, quem alii pharnuprium , alii trochin 
vocant, aut si dulce esse non libeat, pro aqua tantundem
vinaceorum adicitur. e Cypria fico et acetum fit praecellens
atque Alexandrino quoque melius. vinum fit et e siliqua
Syriaca et e piris malorumque omnibus generibus — sed
e Punicis rhoiten vocant — et e cornis, mespilis, sorvis ,
moris siccis, nucleis pineis. hi musto madidi exprimuntur,
superiora per se mitia. myrtiten Cato quem ad modun
fieri docuerit mox paulo indicabimus, Graeci et alio modo. 
ramis teneris cum suis foliis in salso musto coctis tunsis ,

 

libra m in tribus musti congiis defervefaciunt , done duo
supersint. quod ita e silvestris myrti bacis factum est,
myrtidanum vocatur. hoc manus tinguit . 
 Ex his quae in hortis gignuntur fit vinum e radice as-
paragi , cunila , origano, api semine, habrotono, mentastro,
ruta, nepeta, serpyllo , marruvio . manipulos binos condunt 
in cadum must i et sapae sextarium et aquae marinae hemi-
nam. e napis fit duum denariorum pondere in sextarios
binos musti addito, item e scillae radice; inter flores ex 
rosae foliis tusis in linteolo in mustum collatis cum pondu-
sculo, ut sidat, $X$ L pondere in sextarios musti vicenos —
 v e tant ante tres menses vas aperiri —, item e nardo Gallico 
et aliud e silvestri. 
 Aromatiten quoque invenio factitatum tantum non un-
guentorum compositione, primo ex murra , ut diximus, mox 
et nardo Celtico, calamo, bitumine , offis in mustum aut dulce
vinum deiectis , alibi calamo, iunco, costo, nardo Syriaco,

 

amomo, casia , cinnamo , croco, palma, asaro , similiter in offa .
 apud alios nardi etiam et malobathri selibris in musti con-
gios duos additis, qualia nunc quoque fiunt pipere et melle
addito, quae alii condita, alii piperata appellant . invenitur
et nectarites ex herba quam alii H elenion , alii Medicam, alii
symphyton, alii Id a eam , alii Orestion , alii nectariam vocant,
radice ponderis $X$ L in sextarios sex musti addita , similiter
in linteo. ex ceteris herbis fit absinthites in XL sextariis 
musti absinthi Pontici libra decocta ad tertias partes vel
scopis absinthi in vinum additis. similiter hyssopites e Ci-
licio hyssopo unciis tribus in duos congios musti coiectis 
aut tusis in vinum . fiunt utraque et alio modo, circa radices
vitium sato. sic et elleboriten fieri ex veratro nigro Cato
docet . sic fit et scammonites , mira vitium natura saporem
alienum in se trahendi, quare et salicem redolent Patavino-
rum in palustribus vindemiae. sic et elleborum seritur in
Thaso aut cucumis silvester aut scammonia , quod vinum
p h thorium vocatur, quoniam abortus facit. 
 
 Fit et ex herbis, quarum naturae suo loco dicentur : e
stoechade et radice Gentianae et tragorigano et dictamno,
asaro, dauco , elelisphaco , panace , acoro, thymo , mandragora,
iunco. vocarunt et scyzinum et itaeomelin et lectisphagiten ,
quorum iam oblitterata ratio est. 
 E fruticun vero genere cedri utriusque, cupressus , lau-
rus, iunipiri , terebinthi , cal a mi , lentisci bacae aut lignum
recens in musto decocuntur , item chamelaeae et chamaepityis ,
chamaedryis lignum. eodem modo et ex flore, in congium
musti decem $X$ pondere addito.

(20) Fit vinum et ex aqua ac melle tantum. quin-
quennio ad hoc servari caelestem iubent. alii prudentiores
statim ad tertias partes decocunt et tertiam veteris mellis
adiciunt, dein XL diebus canis ortu in sole habent. alii
diffusa ita decimo die obturant. hoc vocatur hydromeli et

 

vetustate saporem vini adsequitur, nusquam laudatius quam
in Phrygia. (21) quin et acetum melle temperabatur : adeo
nihil intemptatum vitae fuit. oxymeli hoc vocarunt, mellis
decem libris, aceti veteris heminis quinque, salis marini
libra, aquae pluviae sextari i s quinque suffervefactis deciens ,
mox elutriatis atque ita inveteratis. omnia ab Themisone 
summo auctore damnata. et Hercules coactus usus eorum
videri potest, nisi si quis naturae opus esse credit aromati-
ten et ex unguentis vina conposita aut ut biberentur genuisse
eam frutices. ita sunt cognitu iucunda sollertiae humanae 
nomine omnia exquirentis . nihil quidem ex i is anno durare,
praeterquam quae vetustate ipsa fieri diximus, et plura ne 
tricenis quidem diebus, non erit dubium.

(22) Sunt et in vino prodigia. dicitur in Arcadia
fieri quod fecunditatem feminis inportet, viris rabiem, at
in A c h a ia maxime circa C e r y niam abigi partum vino atque
etiam si uvam edant gravidae, cum differentia in gustatu 
non sit. Troezenium vinum qui bibant negantur generare.
Thas i os duo genera vini diversa facere proditur, quo som-
nus concilietur, alterum vero quo fugetur. apud eosdem
vitis theriaca vocatur, cuius et vinum et uva contra serpen-
tium ictus medetur; liba n odes turis odore, ex qua diis pro-

 

libant. e diverso aspendios damnata aris ; ferunt eam nec
ab alite ulla attingi. Thasiam uvam Aegyptus vocat apud
se praedulcem, quae solvit alvum; est contra Lycia , quae
solutam firmat. Aegyptus et ecbolada habet abortus facien-
tem . vina in apothecis canis ortu mutantur quaedam postea-
que restituuntur sibi. sic et mari navigate , cuius iactatus
 i is quae duraverint tantum vetustatis adicere sentitur, quan-
tum habuerint.

(23) Et quoniam religione vita constat, prolibare
diis nefastum habetur vina — praeter inputatae — vitis ss
fulmine tactae quamque iuxta hominis mors laqueo pepen-
derit aut vulneratis pedibus calcata e , et quod circumcisis
vinaceis pro f luxerit , aut superne de ciduo inmundiore lapsu
aliqud polluta, item Graeca, quoniam aquam habeant.—
Vitis ipsa quoque manditur decoctis caulibus summis , qui et
condiuntur in aceto ac muria. 
 (24) Verum et de apparatu vini dixisse conveniat, cum
Graeci privatim ea praecepta condiderint artemque fecerint,
sicut Euphronius et Aristomachus et Commiades et
Hicesius. Africa gypso mitigat asperitatem nec non aliquibus
partibus sui calce. Graecia argilla aut marmore aut sale aut
mari lenitatem excitat, Italiae pars aliqua crapulana pice, ac
resina condire musta volgare ei est provinciisque finitimis.

§ 117: (2) cfr. Pl. supra 75. —

 

nonnusquam prioris vini faece acetove condiunt. nec non et
ex ipso musto fiunt medicamina. decoquitur ut dulcescat
portione virium, nec durare ultra annuum spatium tale pro-
ditur. aliquibus in locis decocunt ad sapas musta infusisque
iis ferociam frangunt. et in hoc tamen genere et in omni
alio subministrant vasa ipsa condimentis picis, cuius faciendae
ratio proximo dicetur volumine.

(25) Arborum suco manantium picem resinamque
aliae ortae in oriente, aliae in Europa ferunt. quae interest
Asia utrimque quasdam habet. in oriente optimam tenuissi-
mamque terebinthi fundunt, dein lentisci, quam et mastichen 
vocant, postea cupressi, acerrimam sapore, liquidam omnes
et tantum resinam , crassiorem vero et ad pices faciendas
cedrus. Arabica resina alba est, acri odore, difficilis co-
quenti, Iudaea callosior et terebinthina quoque odoratior,
Syriaca Attici mellis similitudinem habet. Cypria antecedit
omnes, i tem melleo colore, carnosa. Colophonia, praeter ce-
teras fulva, si teratur, alba fit, gravior odore; ob id non
utuntur ea unguentarii. in Asia quae fit e picea, admodum
candida, psag d as vocatur. resina omnis dissolvitur oleo —
quidam et creta figulinarum hoc fieri arbitrantur —, pudet-
que confiteri maximum iam honorem eius esse in evellendis
virorum corpori pilis. 
 
 Ratio autem condiendi musta in primo fervore, qui no-
vem diebus cum plurimum peragitur, adspersu picis, ut
odor vino contingat et saporis quaedam acumina . vehementius
id fieri arbitrantur crudo flore resinae excitarique lenitatem,
e diverso crapula conpesci feritatem nimiam frangique virus
aut , ubi pigra lenitas torpeat, virus addi, Liguriae maxime
Circumpadanisque mustis . utilitas discernitur hoc modo:
pugnacibus mustis crapulae plus inditur, lenibus parcius.
sunt qu i e t utroque condiri velint, nec non aliqua est mus t i
pice a natura vitiumque musto quibusdam in locis iterum
sponte fervere, qua calamitate de p erit sapor: vappae accipit
nomen, probrosum etiam hominum, cum degeneravit animus.
aceti enim nequitiae inest virtus magnos ad usus et sine
quis mitior vita degi non possit. cetero vinorum medica-
minis tanta cura est, ut cinere apud quosdam, ceu gypso
alibi et quibus diximus modis, instaurentur; sed cinerem e 
vitis sarmentis ant quercu praeferunt. quin et marinam
aquam eiusdem rei gratia ex alto peti iubent servarique
ab aequinoctio verno, aut certe nocte solstitio et aquilone
flante hauriri vel, si circa vindemiam hauriatur, decoqui. 
 Pix in Italia ad vasa vino condendo maxime probatur
Bruttia . fit e picea e resina, in Hispania autem e pinastris 

minime laudata. est enim resin a earum amara et a r ida et
gravi odore. differentiam rationemque faciendi proximo
volumine demonstrabimus inter arbores feras . vitia praeter 
supra dicta acor aut fumidum virus, picis autem adustio;
experimentum vero , si fragmenta subluceant ac sub dente
lentescant acore iucundo. Asia picem Idaeam maxime pro-
bat, Graecia Piericam, Vergilius Naryciam. diligentiores
admiscent nigram mastic h en, quae in Ponto bitumini similis
gignitur, et iri s radicem oleumque. nam ceram accipienti-
bus vasis conpertum vina acescere. sed transferre in ea
vasa, in quibus acetum fuerit, utilius quam in ea, in quibus
dulce aut mulsum. Cato iubet vina concinnari — hoc enim
utitur verbo — cineris lixivi cum defruto cocti parte qua-
dr a gesima in culleum vel salis sesquilibra, interim et tuso
marmore. facit et sulpuris mentionem, resinae vero in no-
vissimis. super omnia addi maturescente iam vino iubet
mustum, quod ille torti v um appellat, nos intellegimus novissi-
me expressum. et addi scimus tinguendi gratia colores, ut 
pigmentum aliquod vini, atque ita pinguius fieri. t o t v ene-
ficiis placere cogitur , et miramur noxi u m esse! in vitium
inclinantis experimentum est lamnae plumbeae mutatus in
eo colos . 
 
 (26) Proprium autem inter liquores vino mucescere 
aut in acetum verti, extantque medicinae volumina. faex 
vini siccata recipit ignes ac sine alimento per sese flagrat.
cinis eius nitri naturam habet easdemque vires, hoc amplius
quod pinguior sentitur.

(27) Magna et collecto iam vino differentia in caelo .
circa Alpes ligneis vasis condunt tectisque cingunt atque
etiam hieme gelida ignibus rigorem arcent . rarum dictu,
sed aliquando visum, ruptis vasis stetere glaciatae moles,
prodigii modo, quoniam vini natura non gelascit; alias ad
frigus stupet tantum. mitiores plagae doliis condunt info-
diuntque terrae tota aut ad portionem situs . it a caelum
prohibent , alibi vero inpositis tectis arcent , traduntque et
haec praecepta: latus cellae vinariae aut certe fenestras
obverti in aquilonem oportere vel utique in exortum aequi-
noctialem. sterculinia et arborum radices procul abesse om-
niaque odoris evitandi, facillimo in vina transitu, ficos utique
et caprificos; doliis etiam intervalla dari, ne inter sese vitia
serpant contagione vini semper ocissima. quin et figuras

 

referre; ventriosa ac patula minus utilia. picari oportere
protinus a canis ortu, postea perfundi marina aqua aut salsa,
dein cinere e sarmentis aspergi vel argilla, abstersa murra
suffiri ipsasque saepius c ellas . inbecilla vina demissis in
terram doliis servanda, valida expositis. numquam inplenda,
et quod supersit passo aut defruto perunguendum admixto
croco pistave iri cum sapa. sic opercula doliorum medi-
canda addita mastiche aut pice Bruttia . aperiri vetant nisi
sereno die, vetant austro flante lunave plena. flos vini
candidus probatur; rubens triste signum es se , si non is 
vini colos sit, item vasa incalescentia operculave sudantia .
quod celeriter florere coeperit odoremque trahere, non fore 
diutinum. ipsa quoque defruta ac sapa s , cum sit caelum
sine luna, hoc est in sideris eius coitu , neque alio die co-
qui iubent , praeterea plumbeis vasis, non aereis , nucibus-
que iuglandibus additis; eas enim fumum excipere. Cam-
paniae nobilissima exposita sub diu in cadis verberari sole,
luna, imbre, ventis aptissimum videtur.

(28) Ac si quis diligentius reputet, in nulla parte

 

operosior vita est — ceu non saluberrimum ad potus aquae
liquorem natura dederit, quo cetera omnia animalia utuntur;
at nos vinum bibere et iumenta cogimus — tantoque opere,
tanto labore et inpendio praestat quod hominis mentem 
mutet ac furorem gignat, milibus scelerum ob ideditis ,
tanta dulcedine, ut magna pars non aliud vitae praemium
intellegat. quin immo, ut plus capiamus, sacco frangimus
vires, et alia inritamenta excogitantur ac bibendi causa etiam
venena concipiuntur , aliis cicutam praesumentibus, ut bibere
mors cogat, aliis pumicis farinam et quae referendo pudet do-
cere. cautissimos ex iis in balineis coqui videmus exanimes-
que efferri, iam vero alios lectum expectare non posse, immo
vero nec tunicam, nudosque ibi protinus et anhelos ingentia
vasa corripere, velut ad ostentationem virium, ac plena in-
fundere, ut statim vomant rursusque hauriant, idque iterum
tertiumque, tamquam ad perdenda vina geniti et tamquam 
effundi ilia non possint nisi per corpus humanum! h u c 
pertinent peregrinae exercitationes et volutatio in caeno ac
pectorosa cervicis repandae ostentatio. per omnia haec prae-
dicatur sitis quaeri. iam vero quae in bibendo certamina,
quae vasa adulteriis caelata , tamquam per se parum doceat

 

libidines temulentia! ita vina ex libidine hauriuntur, atque
etiam praemio invitatur ebrietas et, si dis placet , emitur .
alius, ut quantum biberit, tantum edit , pretium vinolentiae 
lege accipit, alius quantum alea quaesierit, tantum bibit .
 tune avidi matronam oculi licentur , graves produnt maritum ,
tune animi secreta proferuntur. alii testamenta sua nuncu-
pant, alii mortifera elocuntur rediturasque per iugulum
voces non continent — quam multis ita interemptis!—
volgoque veritas iam attributa vino est. interea, ut optime
cedat , solem orientem non vident ac minus diu vivunt . hinc
pallor et genae pendulae , oculorum ulcera, tremulae manus
effundentes plena vasa — quae sit poena praesens —, fu-
riales somni et inquies nocturna praemiumque summum
ebrietatis libido portentosa ac iucundum nefas. postero die
ex ore halitus cadi ac rerum omnium oblivio morsque me-
moriae. rapere se ita vitam praedicant, cum priorem diem
cotidie perdant; illi vero et venientem. Tiberio Claudio
principe ante hos annos XL institutum, ut ieiuni biberent
potiusque vinum antecederet cibos , externis et hoc artibus
ac medicorum placitis novitate semper aliqua sese commen-
dantium . gloriam hac virtute Parthi quaerunt, famam apud

 

Graecos Alcibiades meruit, apud nos cognomen etiam No-
vellius Torquatus Mediolanensis, ad proconsulatum usque
praeturae honoribus gestis, tribus congiis — unde et cog-
nomen illi fuit — epotis uno impetu, spectante miraculi
gratia Tiberio principe , in senecta iam severo atque etiam
saevo alias. et ipsi iuventa ad merum pronior fuerat, eaque
commendatione credidere L. Pisonem urbis curae ab eo
d e lectum , quod biduo duabusque noctibus perpotationem
continuasset apud ipsum iam principem. nec alio magis
Drusus Caesar regenerasse patrem Tiberium ferebatur . Tor-
quato rara gloria, quando et haec ars suis legibus constat,
non labasse sermone , non levatum vomitione nec alia cor-
poris parte, dum biberet , matutinas obisse sine iniuria vigilias,
plurimum hausisse uno potu, plurimum praeterea aliis mi-
noribus addidisse, optima fide non respirasse in hauriendo
neque expuisse nihilque ad elidendum in pavimentis sonum 
ex vino reliquisse, diligenti scito legum contra bibendi falla-
cias. Tergilla Ciceronem M. F. binos congios simul haurire
solitum ipsi obicit Marcoque Agrippae a temulento scyphum 

inpactum. etenim haec sunt ebrietatis opera. sed nimirum
hanc gloriam auferre Cicero voluit interfectori patris sui
M. Antonio. is enim ante eum avidissime adprehenderat
hanc palmam edito etiam volumine de sua ebrietate,
quo patrocinari sibi ausus adprobavit plane, ut equidem ar-
bitror, quanta mala per temulentiam terrarum orbi intulisset.
exiguo tempore ante proelium Actiacum id volumen evomuit ,
quo facile intellegatur ebrius iam sanguine civium et tanto
magis eum sitiens. namque et haec necessitas vitium co-
mitatur, ut bibendi consuetudo augeat aviditatem, scitumque
est Scytharum legati, quanto plus biberint, tanto magis sitire
Parthos. 
 (29) Est et occidentis populis sua ebrietas fruge ma-
dida , pluribus modis per Gallias Hispaniasque, nominibus
aliis , sed ratione eadem. Hispaniae iam et vetustatem ferre.
ea genera docuerunt. Aegyptus quoque e fruge sibi potus 
similes excogitavit, nullaque in parte mundi cessat ebrietas,
meros quippe hauriunt tales sucos nec diluendo ut vina
mitigant. at Hercules illic tellus fruges parere videbatur.
hen mira vitiorum sollertia! inventum est quem ad modum
aquae quoque inebriarent . 
 Duo sunt liquores humanis corporibus gratissimi , intus
vini, foris olei, arborum e genere ambo praecipui, sed olei
necessarius; nec segniter in eo vita elaboravit. quanto ta-
men in potu ingeniosior fuerit , apparebit ad bibendum ge-

 

neribus centum octoginta quinque , si species vero aestimen-
tur, paene duplici numero excogitatis tantoque paucioribus
olei, de quo sequenti volumine dicemus.



(1) Oleam Theophrastus e celeberrimis Grae-
corum auctoribus urbis Romae anno circiter CCCCXL ne-
gavit nisi intra XXXX passuum ab mari nasci, Fenestella
vero omnino non fuisse in Italia Hispaniaque aut Africa
Tarquinio Prisco regnante, ab annis populi Romani CLXXIII ,
quae nunc pervenit trans Alpis quoque et in Gallias Hi-
spaniasque medias. urbis quidem anno DV Appio Claudio
Caeci nepote L . Iunio cos. olei librae duodenae den is assibus
veniere, et mox anno DCLXXX M. Seius L. F . aedilis cu-
rulis olei denas libras singulis assibus praestitit populo Ro-
mano per totum annum. minus ea miretur qui sciat post
annos XXII Cn. Pompeio III cos. oleum provinciis Italiam
misisse. Hesiodus quoque, in primis culturam agrorum

 

docendam arbitratus vitam, negavit oleae satorem fructum
ex ea percepisse quemquam : tam tarda tunc res erat. at
nune etiam in plantariis ferunt , translatarumque altero anno
decerpuntur bacae. (2) Fabianus negat provenire in fri-
gidissimis ole a m neque in calidissimis. 
 Genera earum tria dixit Vergilius, orchites et radios
et posias , nec desiderare rastros aut falces ullamve curam.
sine dubio et in i is solum maxime caelumque refert . verum
tamen et tondentur, cum et vites, atque etiam interradi
gaudent. consequens earum vindemia est arsque vel maior
olei musta temperandi. ex eadem quippe oliva differunt
suci. primum omnium cruda dat atque nondum inchoatae
maturitatis ; hoc sapore praestantissimum. quin et ex eo
prima unda preli lautissima ac deinde per deminutiones ,
sive in sportis prematur sive, ut nuper inventum est, exili-
bus regulis pede incluso. quanto maturior baca, tanto pin-
guior sucus minusque gratus. optima autem aetas ad decer-
pendum inter copiam bonitatemque incipiente baca nigrescere ,
cum vocant druppas, Graeci vero drypetidas . cetero distat t u m , maturitas illa in torcularibus fiat an ramis, rigua fuerit
arbor an suo tantum baca suco nihilque aliud quam rores
caeli biberit.

(3) Vetustas oleo taedium adfert, non item ut vino,
plurimumque aetatis annuo est, provida, si libeat intellegere,
natura, quippe temulentiae nascentibus vinis uti necesse
non est, quin immo invitat ad servandum blanda inveterati 
caries: oleo noluit parci fecitque ea necessitate promiscuum
et vulgo. principatum in hoc quoque bono obtinuit Italia e 
toto orbe, maxime agro Venafrano eiusque parte quae Licini-
anum fundit oleum, unde et Liciniae gloria praecipua olivae.
unguenta hanc palmam dedere accommodate ipsis odore,
dedit et palatum delicatiore sententia; de cetero bacas Li-
ciniae nulla avis adpetit. relicum certamen inter Histriae 
terram et Baeticae par est. cetero fere vicina bonitas pro-
vinciis excepto Africae frugifero solo: Cereri id totum natura
concessit, oleum ac vinum non invidit tantum satisque gloriae
in messibus fecit. reliqua erroris plena , quem in nulla parte
vitae numerosiorem esse docebimus .

Oliva constat nucleo, oleo, came, amurca. sanies

 

haec est eius amara; fit ex aquis, ideo siccitatibus minima ,
riguis copiosa. suus quidem olivae sucus oleum est, idque
praecipue ex inmaturis intellegitur , sicut in omphacio do-
cuimus. augetur oleum ab arcturi exortu in a. d. XVI kal. 
Oct., postea nuclei increscunt et caro. t um si etiam copiosi 
imbres accessere, vitiatur oleum in amurcam. huius color
olivam cogit nigrescere, ideoque incipiente nigritia minimum
amurcae, ante eam nihil e s t . error hominum falsus existi-
mantium maturitatis initium quod est vitii proximum, deinde
quod oleum crescere olivae came arbitra nt ur , cum sucus
omnis in corpus abeat lignumque intus grandescat. ergo
tum maxime rigantur; quod ubi cura multisve imbribus ac-
cidit, oleum absumitur nisi consecuta serenitate quae corpus
extenuet. omnino enim, ut Theophrasto placet, et olei
causa calor est , quare in torcularibus etiam ac cellis multo
igni quaeritur. tertia est culpa in parsimonia , quoniam
propter inpendium decerpendi expectatur ut decidant olivae .
qui medium temperamentum in hoc servant, perticis decu-
tiunt cum iniuria arborum sequentisque anni damno. quippe
olivantibus lex antiquissima fuit: oleam ne stringito 
neve verberato. qui cautissime agunt, harundine levi ictu

 

nec adversos percutiunt ramos. sic quoque alternare fructus
cogitur decussis germinibus, nec minus si expectetur ut
cada n t ; haerendo enim ultra suum tempus absumunt veni-
entibus alimentum et detinent locum. argumentum est
quod nisi ante favonium collectae novas vires resumunt et
difficilius cadunt. 
 (4) Prima e ergo ab autumno colliguntur vitio oper a e ,
non naturae , posia cui plurimum carnis, mox orchites cui
olei, post radi u s . has enim ocissime occupatas , quia sunt
tenerrimae, amurca cogit decidere. differuntur vero etiam
in Martium mensem callosae, contra umorem pugnaces ob
idque minimae , Licinia, Cominia , Contia, Sergia, quam Sa-
bini regiam vocant, non ante favonii adflatum nigrescentes ,
hoc est a. d. VI id. Feb. tunc arbitrantur eas maturescere,
et quoniam probatissimum ex i is fiat oleum, accedere etiam
ratio pravitati videtur feruntque frigore austeritatem fieri,
sicut copiam maturitate , cum sit illa bonitas non temporis,
sed generis tarde putrescentiun in amurcam. similis error
collectam servandi in tabulatis nec prius quam sudet pre-
mendi, cum omni mora oleum decrescat, amurca augeatur.
itaque vulgo non amplius senas libras singulis modiis ex-
primi dicunt. amurcae mensuram nemo agit, quanto ea
copiosior reperiatur in eodem genere diebus adiectis. om-
nino invictus error et publicus tumore olivae crescere oleum

 

existimandi , cum praesertim nec magnitudine copiam olei
constare indicio sint quae regiae vocantur, ab aliis maiori-
nae , ab aliis babbiae , grandissimae alioqui, minimo suco . et
in Aegypto carnosissimis olei exiguum, Decapoli vero Syriae
perquam parvae, nec cappari maiores, carne tamen com-
mendantur. quam ob causam Italicis transmarinae prae-
feruntur in cibis, cum oleo vincantur, et in ipsa Italia ceteris
Picenae et Sidicinae. sale illae privatim condiuntur et ut
reliquae amurca sapave, nec non aliquae oleo suo et sine
arcessita commendatione purae innatant, col y mbades . fran-
guntur eaedem herbarumque viridium sapore condiuntur.
fiunt et praecoques ferventi aqua perfusae quamlibeat in-
maturae; mirumque dulcem sucum olivas bibere et alieno
sapore infici. purpureae sunt et in i is , ut uvis, in nigrum
colorem transeuntibus posiis . sunt et superbae praeter iam
dicta genera. sunt et praedulces, per se tantum siccatae
uvisque passis dulciores, admodum rarae in Africa et circa
Emeritam Lusitaniae. oleum ipsum sale vindicatur a pin-
guitudinis vitio. cortice oleae conciso odorem accipit. me-
dicatio alias ut vino; palati gratia nulla est nec tam nume-

 

rosa differentia: tribus ut plurimum bonitatibus distat. odor
in tenui argutior, et is tamen etiam in optimo brevis.

(5) Oleo natura tepefacere corpus et contra algores
munire, eidem fervores capitis refrigerare. usum eius ad
luxuriam vertere Graeci, vitiorum omnium genitores, in
gymnasiis publicando: notum est magistratus honoris eius
octogenis sestertiis strigmenta olei vendidisse. oleae hono-
rem Romana maiestas magnum perhibuit turmas equitum
idibus Iuliis ea coronando, item minoribus triumphis ovantes.
Athenae quoque victores olea coronant, Graecia oleastro
Olympiae.

(6) Nunc dicentur Catonis placita de olivis. in
calido et pingui solo radium maiorem, Sallentinam , orchitem ,
posiam , Sergianam , Cominianam , albiceram seri iubet adicit-
15 que singulari prudentia: quam earum in iis locis opti-
mam esse dicent , in frigido autem et macro Liciniam.
pingui enim aut ferventi vitiari eius oleum arboremque ipsa 
fertilitate consumi, musco praeterea et rubore infestari.
 spectare oliveta in favonium loco exposito solibus censet,

 

nec alio ullo modo laudat.

condi olivas optime orchites 
et posias, vel virides in muria vel fractas in lentisco . oleum
quam acerbissima oliva optimum fieri. cetero quam primum
e terra colligendam , si inquinata sit, lavandam ; siccari tri-
duo satis esse. si gelent frigora, quarto die premendam ; 5
hanc et sale aspergi. oleum in tabulato minui deteriusque
fieri, item in amurca et fracibus — hae sunt carnes et inde
faeces —; quare saepius die capulandum , praeterea concha 
et in plumbeas cortinas ; aere vitiari. ferventibus omnia ea
fieri clausisque torcularibus et quam minime ventilatis , ideo
nec ligna ibi caedi oportere — qua de causa e nucleis ipsa-
rum ignis aptissimus —; ex cortinis in labra fundendum,
ut fraces et amurca linquantur . ob id crebrius vasa mu-
tanda , fiscinas spongia tergendas , ut quam maxime pura
sinceritas constet. postea inventum ut lavarentur utique
ferventi aqua, protinus prelo subicerentur solidae — ita
enim amurca exprimitur —, mox trapetis fractae preme-
rentur iterum. premi plus quam centenos modios non pro-
bant: factus vocatur ; quod vero post molam primum ex-

 

pressum est, flos. factus tres gemino foro a quaternis
hominibus nocte et die premi iustum est.

(7) Non erat tum ficticium oleum, ideoque arbitror
de eo nihil a Catone dictum. nunc eius genera plura, pri-
mumque persequemur ea quae ex arboribus fiunt, et inter
illas ante omnes ex oleastro. tenue id multoque amarius
quam oleae et tantum ad medicamenta utile . simillimum
huic est ex chamel a ea , frutice saxoso, non altiore palmo,
foliis oleastri bacisque . proximum fit e cici , arbore in
Aegypto copiosa (alii crotonem , alii sibi , alii sesamon sil-
vestre eam appellant), ibique, non pridem et in Hispania ,
repente provenit altitudine oleae, caule ferulaceo, folio viti-
um, semine uvarum gracilium pallidarumque. nostri earn
ricinum vocant a similitudine seminis. coquitur id in aqua,
innatansque oleum tollitur . at in Aegypto, ubi abundat,
sine igni et aqua sale adspersum exprimitur, cibis foedum,
lucernis exile . am y gdalinum , quod aliqui neopum vocant,

 

ex amaris nucibus arefactis et in offam contusis adspersam 
aqua iterumque tusis exprimitur. fit et lauru admixto
drupparum oleo, quidamque e bacis exprimunt tantum, alii 
foliis modo, aliqui folio et cortice bacarum, nec non styra-
cem addunt aliosque odores; optima laurus ad id latifolia,
silvestris , nigris bacis. simile est et e myrto nigra , et haec
latifolia melior. tunduntur bacae adspersae calida aqua,
mox decoquuntur. alii foliorum mollissima decoquunt in
oleo et exprimunt, alii deiecta ea in oleum prius sole ma-
turant. eadem ratio et in sativa myrto, sed praefertur sil-
vestris minore semine, quam quidam oxymyrsinen , alii 
c h amaemyrsine n vocant , aliqui acoron a similitudine ; est
enim brevis, fruticosa. fit et e citro , cupresso, nucibus
iuglandi bus quod caryinum vocant, malis, cedro quod pisse-
laeon , e grano quoque Cnidio purgato semine et tunso , item
lentisco. nam cyprinum et e glande Aegyptia ut fieret odo-
rum causa dictum est. Indi e castanets ac sesima atque 

oryza facere dicuntur, Icht h yopha g i e piscibus. inopia cogit 
aliquando luminum causa et e platani bacis fieri aqua et sale
maceratis . et oenanthinum fit; de ipsa oenanthe dictum est 
in unguentis. gleucino mustum incoquitur vapore lento, ab
aliis sine igni circumdatis vinaceis diebus XXI bis singulis
permixtum, consumiturque mustum oleo. aliqui non sam p -
suc h um tantum admiscent, sed etiam pretiosiora odora-
menta, ut in gymnasiis quoque conditur odoribus, sed vilis-
simis. fit ex aspalatho , calamo, balsamo, iri, cardamomo,
meliloto , nardo Gallico, panace, sampsucho , helenio, cinna-
momi radice, omnium sucis in oleo maceratis expressisque.
sic et rhodinum e rosis, iuncinum e iunco , quod et rosaceo
simillimum, item hyoscyamo et lupinis, narcisso. plurimum
autem in Aegypto e raphani semine aut gramine herba quod
chortinon vocant, item e sesima et urtica quod cn id inum 
appellant. e lilio et alibi fit sub diu sole, luna, pruina ma-
ceratum. suis herbis componunt inter Cappadociam et Gala-
tiam quod Selgiticum vocant, nervis admodum utile, sicut

 

in Italia Iguvini . e pice fit quod pissinum appellant, cum
coquitur, velleribus supra halitum eius expansis atque ita
expressis. probatum maxime e Bruttia; est enim pinguissima
et resinosissima. color oleo fulvus. sponte nascitur in Syriae
maritimis quod el a eomeli vocant; manat ex arboribus pin- 5
gue, crassius melle, resina tenuius , sapore dulci, et hoc
medicis. veteri quoque oleo usus est ad quaedam genera
morborum; existimaturqu e et ebori vindicando a carie utile
esse: certe simulacrum Saturni Romae intus oleo reple-
tum est.

(8) Super omnia vero celebravit amurcam laudibus 
Cato. dolia olearia cadosque illa imbui, ne bibant oleum;
amurca subigi areas terendis messibus, ut formicae rimae-
que absint; quin et lutum parietum ac tectoria et pavimenta
horreorum frumenti, vestiaria etiam contra teredines ac
noxia animalium amurca aspergi, semina frugum perfundi.
morbis quadripedum , arborum quoque, illa medendum, effi-
caci ad ulcera interiora humani quoque oris . lora etiam et
coria omnia et calceamina axesque decocta ungui atque
aeramenta contra aeruginem colorisque gratia elegantioris
et totam supellectilem ligneam ac vasa fictilia, in quis ficum

 

aridam libeat adservare , aut si folia bacasque in virgis myrti
aliudve quod genus simile. postremo ligna macerata amurca
nullo fumi taedio ardere. oleam si lambendo capra lingua
contigerit depaveritque primo germinatu , sterilescere auctor
est M. Varro. et hactenus de olea atque oleo.

(9) Reliqui arborum fructus vix specie figurave, non
modo saporibus sucisque totiens permixtis atque insitis,
enumerari queunt.

Grandissimus pineis nucibus altissimeque suspen-
sus . intus exiles nucleos lacunatis includit toris, vestitos
alia ferruginis tunica, mira naturae cura molliter semina
conlocandi. harum genus alterum Tarentinae digitis fragili
putamine aviumque furto in arbore. et tertium sappini e 
picea sativa, nucleorum cute verius quam putamine adeo
molli, ut simul mandatur . quartum pitydia vocant e pinastris ,
singularis remedii adversus tussim in melle decoctis nucleis .
Taurini ravicelos vocant. pinea corona victores apud Isth m um 
coronantur.

(10) His proxima amplitudine mala quae vocamus
cotonea et Graece cydonea , e Creta insula advecta. incur-

 

vatos trahunt ramos prohibentque crescere parentem. plura
eorum genera: chrysomela incisuris distincta, colore ad
aurum inclinato, qui candidior nostratia cognominat , odoris
praestantissimi. est et Neapolitanis suus honos . minora ex
eodem genere strut h ea odoratiusvibrant, serotino proventu,.
praecoci vero mustea. strutheis autem cotonea insita suum
genus fecere Mulvianum , quae sola ex iis vel cruda man-
duntur, iam et virorum salutatoriis cubiculis inclusa ac 
simulacris noctium consciis inposita. sunt praeterea parva
silvestria, e strutheis odoratissima et in saepibus nascentia. 
 (11) Mala appellamus, quamquam diversi generis , Per-
sica et granata, quae in Punicis arboribus novem generum
dicta sunt. his acinus sub cortice intus, illis lignum in 
corpore. nec non et quaedam e piris libralia appellata am-
plitudinem sibi ponderis nomine adserunt.

sed Persi-
corum palma duracinis. nationum habent cognomen Gallica
et Asiatica . post autumnum maturescunt Asiatica, aestate
praecocia intra XXX annos reperta et primo denariis singula
venu m data . supernatia e Sabinis veniunt, popularia undi-
que. pomum innocuum expetitur aegris, pretiumque iam
singulis triceni nummi fuere, nullius maiore, quod miremur,

 

quia non aliud fugacius . longissima namque decerpto bidui
mora est cogitque se venu m dari .

(12) Ingens postea turba prunorum: versicolori a e nigro candican t , hordearia appellata a comitatu frug i s eius;
alia eodem colore seriora maioraque, asinina cognominata
 a vilitate. sunt m in o ra , a t laudatiora cerina atque purpurea,
nec non ab externa gente Armeniaca, quae sola et odore
commendantur. peculiaris inpudentia est nucibus insitorum,
qu a e faciem parentis sucumque adoptionis exhibent, appel-
lata ab utroque nucipruna. et haec autem e t Persica et
cerina ac silvestria ut uvae cadis condita usque ad alia
nascentia aetatem sibi prorogant, reliquorum velocitas cito
mitescentium transvolat . nuper in Baetica malina appellari
coeperunt malis insita et alia amygdalina amygdalis. his
intus in ligno nucleus amygdalae est, nec aliud pomum in-
geniosius geminatum est. in peregrinis arboribus dicta
sunt Damascena, a Syriae Damasco cognominata, iam pridem 
in Italia nascentia, grandiore quamquam ligno et exiliore
carne nec umquam in rugas siccata, quoniam soles sui de-
sunt. simul dici possunt populares eorum myxae , quae et
ipsae nunc coeperunt Romae nasci insitae in sorvis . 
 
 (13) In totum quidem Persica peregrina etiam Asiae
Graeciaeque esse ex nomine ipso apparet atque e Perside
advecta. sed pruna silvestria ubique nasci certum est, quo
magis miror huius pomi mentionem a Catone non habitam,
praesertim cum condenda demonstraret quaedam et silvestria.
 nam Persicae arbores sero et cum difficultate transiere , ut
quae in Rhodo nihil ferant, quod primum ab Aegypto earum 
fuerat hospitium. falsum est venenata cum cruciatu in
Persis gigni et poenarum causa ab regibus tralata in Aegyp-
tum terra mitigata. id enim de Persea diligentiores tra-
dunt, quae in totum alia est, myxis rubentibus similis, nec
extra orientem nasci voluit. eam quoque eruditiores ne-
gaverunt ex Perside propter supplicia tralatam , sed a Perseo
Memphi satam , et ob id Alexandrum illa coronari victores
ibi instituisse in honorem atavi sui. semper autem folia
habet et poma subnascentibus aliis. sed pruna quoque
omnia post Catonem coepisse manifestum erit .

(14) Malorum plura sunt genera. de citreis cum
sua arbore diximus, Medica autem Graeci vocant patriae 
nomine. aeque peregrina sunt zizipha et tubures , quae
et ipsa non pridem venere in Italiam, haec ex Africa, illa
ex Syria. Sex. Papinius, quem consulem vidimus, primus
utraque attulit Divi Augusti novissimis temporibus in castris

 

sata, bacis similiora quam malis, sed aggeribus praecipue 
decora, quoniam et in tecta iam silvae scandunt. tuburum 
duo genera: candidum et a colore s y ricum dictum. paene
peregrina sunt in uno Italiae agro Veroniensi nascentia quae
lanata appellantur; lanugo ea obducit, strutheis quidem
Persicisque plurima, iis tamen peculiare nomen dedit, nulla
alia commendatione insignibus . 
 (15) Reliqua cur pigeat nominatim indicare, cum con-
ditoribus suis aeternam propagaverint memoriam, tamquam 
ob egregium aliquod in vita factum? nisi fallor, apparebit
ex eo ingenium inserendi nihilque tam parvum esse quod
non gloriam parere possit. ergo habent originem a Matio
 C estioque et Mallio , item Scaudio ; quibus c o toneo insito
ab Appio e Claudia gente Appiana sunt cognominata. odor
est i is cotoneorum, magnitude qu a e Scaudianis , color ru-
bens. ac ne quis s ic ambitum valuisse claritatis e familia 
putet, sunt et Sceptiana ab inventore libertino, insignia ro-
tunditate. Cato adicit Quiri ni ana et quae tradit in doliis 
condi Scantiana. omnium autem nuperrime adoptata sunt
parva gratissimi saporis, quae Petisia nominantur. patrias

 

nobilitavere Amerina et Gra e cula. cetera e causis traxere
 nomen: germanitatis cohaerentia gemella , numquam singula
in fetu, colore syrica , cognatione melapia, must e a a celeri-
tate mitescendi, quae nunc melimela dicuntur a sapore
melleo, orbiculata a figura orbis in rotunditatem circumacti 5
—haec in Epiro primum pr o venisse argumento sunt Graeci,
qui Epirotica vocant —, mammarum effigie orthomastia ,
condi c ione castrati seminis quae spadonia appellant Belgae.
 melofoliis folium unum, aliquando et geminum, erumpit e
latere medio. celerrime in rugas marcescunt pannucea.
stolide tument pulmonea. est quibusdam sanguineus colos 
origine ex mori insi t u tracta. cunctis vero quae fuere a
sole partes rubent. sunt et parva gratia saporis atque etiam
acutiora odore silvestria. peculiare inproba e i is acerbitatis
convi c ium et vis tanta, ut aciem gladii pr a estringat . dat
a li is farina vilissimis nomen, quamquam primis adventu
decerpique properantibus.

(16) Eadem causa in p i ris taxatur superbiae cog-
nomine; parva haec, sed ocissima. e cunctis autem Crustu-

 

mia gratissima, proxima i is Falerna potu , quoniam tanta vis
suci abundat — lacte re hoc vocatur —, in i isque ali a co-
lore nigro, dona Syriae. reliquorum nomina aliter in aliis
at q ue aliis locis appellantur. sed confessis urbis vocabulis
auctores suos nobilitavere Decimiana et ex eo tractum quod
Pseudodecimianum vocant, Do la belliana longissimi pediculi,
Pomponiana cognomine mammosa, Liceriana , Seviana et quae
ex iis nata sunt Turraniana , longitudine pediculi distantia,
Favoniana rubra, paulo superbis maiora, Lateriana , Aniciana
postautumnalia, acidulo sapore iucunda. Tiberiana appel-
lantur quae maxime Tiberio principi placuere. colorantur
magis sole grandescuntque, alioqui eadem essent quae Lice-
riana. patriae nomina habent serissima omnium Amerina ,
Picentina, Nu m an tina , Alexandrina, Numi d iana , Graeca et in
iis Tarentina , Sig ni na , quae alii a colore testacea appellant,
sicut onychina, purpurea, ab odore myrapia, laurea, nardina,
tempore hord e aria , collo ampullacea, et Coriolana, Brut t ia 
gentilitatis, cucurbitina, acidula suci. incerta n o minum 

causa est barbaricis, Veneriis qu a e colorata dicunt, regiis
qu a e minimo pediculo sessilia, patriciis, vocimis , viridibus
oblongisque. praeterea dixit volema Vergilius a Catone
sumpta, qui et sementiva et mustea nominat. 
 (17) Pars haec vitae iam pridem pervenit ad columen ,
expertis cuncta hominibus, quippe cum Vergilius insitam
nucibus arbutum, malis platanum, cerasis ulmum dicat. nec
quicquam amplius excogitari potest; nullum certe pomum
novum diu iam invenitur. neque omnia insita misceri fas
est, sicut nec spinas inseri, quando fulgura piari non queunt
facile, quo t que genera insita fuerint , tot fulgura uno ictu
fieri pronuntiatur . 
 Turbinatior piris figura. in iis serotina ad hiemes us-
que in matre pendent gelu maturescentia Graeca, ampulla-
cea, laurea, sicut in malis Amerina , Scaudiana . conduntur vero
pira ut uvae ac totidem modis, neque aliud in cadis praeter-
quam pruna. e pomis proprietas piris qu a e vini, similiter-
que in aegris medentes cavent. e vino et aqua cocuntur 
atque pulmentari vicem inplent, quod non alia praeter co-
tonea ac struth e a .

(18) In universum autem de pomis servandis prae-
cipitur pomaria in loco frigido ac sicco contabulari, septen-
trionalibus fenestris serene die patere , austr os specularibus 
arcere , aquilonis quoque adflatu poma deturpante rugis.
colligi mala post aequinoctium autumni neque ante XVI lu-
nam neque ultra duodetricesimam, nec pluvio die neque
ante primam horam; cadiva separari; stramentis solidis 
paleisve substerni, rara componi, uti limites pervii spiritum 
aequalem accipiant. Amerina maxime durare, melimela mi-
nime. —

Cotoneis in concluso spiramentum omne ad-
imendum aut incoqui melle ea mergive oportere. Punica
aqua marina fervente indurari, mox triduo sole siccata ita
ne nocturno rore contingantur suspendi et , cum libeat uti,
aqua dulci perlui. M. Varro et in doliis harenae servari
iubet; et inmatura obrui terra in ollis fundo effracto , sed
spiritu excluso ac surculo pice inlito: sic etiam crescere
amplitudine maiore quam possint in arbore. cetera mala et 
foliis ficulnis , praeterquam cadivis, singula convolvi cistisque
vitilibus condi vel creta figulinarum inlini. — Pira in vasis

 

fictilibus picatis inversis obrui scrobe . Tarentina serissima 
legi, Aniciana servari et in passo, sorva quoque et scrobi-
bus gypsato operculo, duum pedum terra superiniecta , in
loco aprico inversis vasis et in doliis ut uvas interque uvas 
cum ramis suspendi. 
 E proximis auctoribus quidam altius curam repetunt de-
putarique statim poma ac vites ad hunc usum praecipiunt
decrescente luna, post horam diei tertiam, caelo sereno aut 
siccis ventis . similiter deligi et ex locis siccis et ante per-
fectam maturitatem, addito ut luna infra terram sit, uvas
cum malleolo sarmenti duro, demptis forfice corruptoribus 
acinis, in dolio picato recenti suspendi, exclusa omni aura 
operculo et gypso. sic et sorva ac pira, inlitis omnium sur-
culis pice. dolia procul ab aqua esse. quidam sic cum pal-
mite ipso condunt, capitibus eius scillae infixis utrimque ,
alii etiam vina habentibus doliis, dum ne contingant ea uvae ,
aliqui mala in patinis fictilibus fluitantia , quo genere et vino
odorem adquiri putant. aliqui omnia haec in milio servari 
malunt, plerique vero in scrobe duum pedum altitudinis

 

harena substrato et fictili operculo, dein terra operto. creta
quidam figlina etiam uvas inlinunt siccataque sole suspen-
dunt, in usu diluentes creta m . eandem pomis vino subigunt.
mala vero generosissima eadem ratione crustant gypso vel
cera, quae, nisi maturuerint , incremento calcem rumpunt.
semper autem in pediculos conlocant ea. alii decerpunt
cum surculis eosque in medullam sabuci additos o bruunt, 
ut supra scriptum est. alii singulis malis pirisque singula
vasa fictilia adsignant et opercul o eorum picat o dolio iterum
includunt, nec non aliqui in floccis capsisque, quas luto
paleato inlinunt; alii hoc idem in patinis fictilibus, aliqui
et in scrobe subiect a harena: ita sicca operiunt mox terra.
sunt qui cotonea cera Pontica inlita melle demergant. Colu-
mella auctor est in puteos cisternasve uvas in fictilibus
vasis pice diligenti cura inlitis mergi. Liguria maritima
Alpibus proxima uvas sole siccatas iunci fasceis involvit ca-
disque conditas gypso includit. hoc idem Graeci platani
foliis aut vitis ipsius aut fici uno die in umbra siccatis atque
in cado vinaceis interpositis. quo genere Coa uva et Ber y tia 
servantur , nullius suavitati postferendae. quidam, ut has
faciant, in cinere lixivo tingunt protinus quam detraxere 
vitibus, mox in sole siccant passasque in aqua m calida m mer-

 

gunt et iterum sole siccant, tum foliis, ut supra dictum est,
involutas vinaceis stipant. sunt qui malunt uvas in scobe 
ramentisve abietis, populi, fraxini servare. sunt qui sus-
pendi procul malis protinusque in granariis iubent , quoniam
optime sic c e t f r u menti pulvis. pensilibus contra vespas re-
medio est oleo adspergi ex ore. de palmis diximus.

(19) E reliquo genere pomorum ficus amplissima
est, quaedamque et piris magnitudine aemulae . de Aegyp-
tiae Cypriaeque miraculis retulimus inter externas. Idaea 
rubet olivae magnitudine, rotundior tantum, sapore mespili.
Alexandrinam hanc ibi vocant, crassitudine cubitali, ramosam ,
materie validam, lentam, sine lacte, cortice viridi, folio tiliae,
sed molli. Onesicritus tradit in Hyrcania multum nostris
esse dulciores fertilioresque, ut quae modios CCLXX singu-
lae ferant. ad nos ex aliis transiere gentibus, Chalcide,
C h io , quarum plura genera. si quidem et L y diae , quae sunt
purpureae, et mamillanae similitudinem earum habent et
callistrut h iae farti sapore praestantiores, ficorum omnium
frigidissimae . nam de Africanis, qu oni am multi praeferunt



 

cunctis, magna quaestio est, cum id genus in Africam nuper-
rime transient. patriae nomen optinent eti am Alexandrinae 
ex nigris , candicante rima, cognomine delicatae. nigra et
R h odia est et Tiburtina de praecocibus. sunt et auctorum
nomina iis, Livi ae , Pompei . siccandis haec sole in annuos 
usus aptissima cum mariscis et quas harundinum folii ma-
cula variat. est et Herculanea et albicerata et aratia alba,
pediculo minimo, latissima. primo autem provenit p o rphy-
ritis , longissimo pediculo. comitatur eam e minimis , vilis-
simis popularis dicta. contra novissima sub hieme maturatur
chelidonia. sunt praeterea eaedem serotinae et praecoces,
biferae, alba ac nigra, cum messe vindemiaque mature-
scentes. serotinae et a corio appellatae duro, ex Chalcidicis
quarundam trifero proventu. Tarenti tantum praedulces
nascuntur, quas vocant onas . Cato de ficis ita memorat:
Ficos mariscas in loco cretoso aut aperto serito,
in loco autem crassiore aut stercorato Africanas
et Herculaneas, Sacontinas , hibernas, Tel l anas 
atras pediculo longo. postea tot subiere nomina atque
genera, ut vel hoc solum aestimantibus appareat mutatam
esse vitam. sunt et hibernae quibusdam provinciis, uti 

Moesiae, sed artis, non naturae . parvarum genusarborum
post autumnum fimo contegunt, deprehensasque in his hieme
grossos, quae mitiore caelo refossae cum arbore atque in
lucem remissae novossoles aliosque, quam quibus vixere,
avide tamquam iterum natae accipiunt et curl venientium
flore maturescunt, alieno praecoces anno, in tractu vel geli-
dissimo. 
 (20) Sed a Catone appellata iam tum Africana admonet 
Africae ad ingens docimentum usi eo pomo. namque per-
ni c iali odio Carthaginis flagrans nepotumque securitatis
anxius, cum clamaret omni senatu Carthaginem delendam,
adtulit quodam die in curiam praecocem ex ea provincia
ficum ostendensque patribus : Interrogo vos, inquit ,
quando hanc pomum demptam putetis ex arbore.
cum inter omnes recentem esse constaret: Atqui tertium,
inquit, ante diem scitote decerptam Carthagine.
tam prope a moeris habemus hostem! statimque
sumptum est Punicum tertium bellum, quo Carthago deleta
est, quamquam Catone anno sequente rapto. quid primum
in eo miremur, curam ingeni an occasionem fortuitam, cele-
ritatemque cursus an vehementiam viri? super omnia est,
quo nihil equidem duco mirabilius , tantam illam urbem et
de terrarum orbe per CXX annos aemulam unius pomi
argumento eversam, quod non Trebia aut Trasimenus , non 

Cannae busto Romani nominis perficere potuere, non castra
Punica ad tertium lapidem vallata portaeque Collinae ad-
equitans ipse Hannibal. tanto propius Carthaginem pomo
Cato admovit ! 
 Colitur ficus arbor in foro ipso ac comitio Romae nata,
sacr a fulg u ribus ibi conditis magisque ob memoriam eius
quae, nutrix Romuli ac Remi , conditores imperii in Luper-
cali prima protexit, rumi n alis appellata, quoniam sub ea in-
venta est lupa infantibus praebens rumim (ita vocabant
mammam), miraculo ex aere iuxta dicato, tamquam in co-
mitium sponte transisset Atto Navio augurante. nec sine
praesagio aliquo arescit rursusque cura sacerdotum seritur.
fuit et ante Saturni aedem, urbis anno .. sublata sacro a
Vestalibus facto, cum Silvani simulacrum subverteret. ea-
dem fortuito satu vivit in medio foro, qua sidentia imperii
fundamenta ostento fatali Curtius maximis bonis, hoc est
virtute ac pietate ac morte praeclara, expleverat. aeque
fortuita eodem loco est vitis atque olea, umbrae gratia se-
dulitate plebeia satae , ara inde sublata gladiatorio munere
Divi luli, quod novissime pugnavit in foro. 
 (21) Admirabilis est pomi huiusce festinatio, unius in

 

cunctis ad maturitatem properantis arte naturae.

ca-
prificus vocat u r e silvestri genere ficus numquam mature-
sceus, sed quod ipsa non habet alii tribuens, quoniam est
naturalis causarum transitus fi tque ut e putrescentibus
gignatur aliquid. ergo culices parit; hi fraudati alimento
in matre, putri eius tabe, ad cognata evolant morsuque fi-
corum crebro, hoc est avidiore pastu, aperientes ora earum,
ita penetrantes intus solem primo secum inducunt ceriales-
que auras inmittunt foribus adapertis . mox lacteum umorem ,
hoc est infantiam pomi, absumunt — quod fit et sponte —,
ideoque ficetis caprificus permittitur ad rationem venti, ut
flatus evolantes in ficos ferat. inde repertum ut inlatae
quoque aliunde et inter se colligatae inicerentur fico, quod
in macro solo et aquilonio non desiderant , quoniam sponte
arescunt loci situ rimisque eadem qu a e culicum opere causa 
perficit, nec ubi multus pulvis , quod evenit maxime fre-
quenti via adposita. namque et pulveri vis siccandi sucum-
que lactis absorbendi. quae ratio pulvere et caprificatione
hoc quoque praestat ne decidant, absumpto umore tenero
et cum quadam fragilitate ponderoso. ficis mollis omnibus

 

tactus, maturis frumenta intus, sucus maturescentibus lactis,
percoctis mellis. senescunt in arbore anusque d e stillant 
cummium lacrima . siccat honos laudatas, servat in capsis,
Ebuso in insula praestantissimas amplissimasque, mox in
Marrucinis; at ubi copia abundat , implentur orcae in Asia,
cadi autem in Ruspina Africae urbe, panisque simul et op-
sonii vicem siccatae implent, utpote cum Cato cibaria ruris 
operariis iusta ceu lege sanciens minui iubeat per fici ma-
turitatem. cum recenti fico salis vice caseo vesci nuper
excogitatum est. ex hoc genere sunt, ut diximus, c ot tana 
et caricae quaeque conscendenti navem adversus Parthos 
omen fecere M. Crasso venales praedicantis voce, Cavneae.
omnia haec in A l bense rus e Syria intulit L. Vitellius , qui
postea censor fuit, cum legatus in ea provincia esset, novis-
simis Ti. Caesaris temporibus.

(22) Malorum pirorumque generi adnumerentur 
iure mespila atque sor v a . mespilis tria genera : anthedon,
setania; tertium degenerat, anthedoni tamen similius, quod
Gallicum vocant. setaniae maius pomum candidiusque, acini
molliore ligno; ceteris minus pomum, sed odore praestan-

 

tius et quod diutius servetur. arbor ipsa de amplissimis.
folia ante quam decidant rubescunt; radices multae atque
altae et ideo inexstirpabiles. non fuit haec arbor in Italia
Catonis aevo.

(23) Sor v is quadriplex differentia. aliis enim eo-
rum rotunditas mali, aliis turbinatio piri, aliis ovata species
ceu malorum aliquis ; haec obnoxia acori . odore et suavi-
tate rotunda praecellunt, ceteris vini sapor. generosissima
quibus circa pediculos tenera folia. quartum genus tormi-
nale appellant, remedio tantum probabile, adsiduum pro-
ventu minimumque pomo, arbore dissimile, foliis p a ene pla-
tani. non ferunt ante trimatum ex ullo genere. Cato et
sorva condi sapa tradit.

(24) Ab his locum amplitudine vindicaverint , quae
cessere auctoritate , nuces iuglandes, quamquam et ipsae
nuptialium Fescenninorum comites, multum pineis minores
universitate eademque portione ampliores nucleo. nec non
et honor iis naturae peculiaris gemino protectis operimento,
pulvinati primum cal y cis , mox lignei putaminis. quae causa
eas nuptiis fecit religiosas, tot modis fetu munito, quod est
veri similius quam quia cadendo tripudium sonivium faci-
ant. et has e Perside regibus translatas indicio sunt Graeca
nomina: optimum quippe genus earum Persicum atque basi-

 

licon vocant, et haec fuere prima nomina; car y on a capitis
gravedine propter odoris gravitatem convenit dictum. tin-
guntur cortice earum lanae et rufatur capillus primum pro-
deuntibus nuculis ; id conpertum infectis tractatu manibus.
pinguescunt vetustate. sola differentia generum in putamine
duro fragilive et tenui aut crasso, loculoso aut simplici.
solum hoc pomum natura conpactili operimento clausit.
namque sunt bifidae putaminum carinae nucleorumque alia 
quadripertita distinctio, lignea intercursante membrana. ce-
teris quidquid est solidum est, ut in abellanis, et ipso nu-
cum genere, quas antea Abellinas patriae nomine appella-
bant. in Asiam Graeciamque e Ponto venere e ae ideoqu e et 
Ponticae nuces vocantur. has quoque moll i s protegit barba,
sed putamini nucleisque solida rotunditas inest. hae et tor-
rentur . umbilicus illis intus in ventre medio. tertia in his 
>natura amygdalis tenuiore, sed simili iuglandium, summo
operimento, item secundo putaminis; nucleus dissimilis lati-
tudine et acriore callo. haec arbor an fuerit in Italia Ca-
tornis aetate dubitatur, quoniam Graecas nominat, quas qui-
dam et in iuglandium genere servant. adicit praeterea
abellanas et galbas , Praenestinas, quas maxime laudat et
conditas ollis in terra servari virides tradit. nunc Thasiae

 

et Albe n ses celebrantur et Tarentinarum duo genera, fragili
putamine ac duro, quae sunt et amplissimae ac minime ro-
tundae; praeterea molluscae putamen rumpentes. sunt qui
honori nomen interpretentur et Iovis glandem esse dicant .
nuper consularem virum audivi biferas et iuglandes nuces
habere se profitentem. de pistaciis , et ipso nucum genere,
in suo loco retulimus. et haec autem idem Vitellius in 
Italiam primus intulit eodem tempore, simulque in Hispaniam 
Flaccus Pompeius eques Romanus, qui cum eo militabat.

(25) Nuces vocamus et castaneas, quamquam ad-
commodatiores glandium generi. armatum iis echinato ca-
l y ce vallum, quod inchoatum glandibus , mirumque vilissima
esse quae tanta occultaverit cura naturae. trini quibusdam
partus ex uno cal y ce; cortexque lentus, proxima vero cor-
pori membrana et in his et in nucibus saporem, ni detra-
hatur, infestat . torrere has in cibis gratius, modo m olantur ,
et praestant ieiunio feminarum quandam imaginem panis.
 Sardibus hae provenere primum, ideo apud Graecos Sardi-
anos balanos appellant, nam διὸς βαλάνου no m en postea

 

inposuere excellentioribus satu factis. nunc plura earum
genera. Tarentinae faciles nec operosae cibo, plan a e figura.
rotundior quae balanitis vocatur, purgabilis maxime et sponte
prosiliens pura . plana est e t Salariana, Tarentina minus
tractabilis, laudatior Corelliana et ex ea facta quo dicemus in insitis modo Tere i ana , quam rubens cortex praefert tri-
angulis et popularibus nigris, quae coctivae vocantur. pa-
tria laudatissimis Tarentum et in Campania Neapolis. cete-
rae suum pabulo gignuntur, scrupulosa corticis intra nucleos
quoque ruminatione.

(26) Haut procul abesse videantur et praedulces
siliquae, nisi quod in iis ipse manditur cortex. digitorum
omnis longitude illis et interim falcata, pollicari latitudine.
glandes inter poma numerari non possunt, quam ob rem in
sua natura dicentur. 
 
 (27) Reliqua carnosi sunt generis, eaque bacis atque
carnibus distant. alia acinis caro, alia moris, alia unedoni-
bus, et alia acinis, inter cutem sucumque, alia m y xis , alia
bacis ut olivis. moris sucus in came vinosus, trini colores,
20 candidus primo, mox rubens, maturis niger. in novissimis
florent, inter prima maturescunt. tingunt manus suco ma-
tura , eluunt acerba . minimum in hac arbore ingenia pro-
fecerunt, nec nominibus nec insitis ; nec alio mode quam

 

pomi magnitudine differunt mora Ostiensi a et Tusculana
Romae . nascuntur et in rubis , multum differente callo . 
 (28) Aliud corpus et terrestribus fragis, aliud con-
generi eorum unedoni, quod solum pormum sim u l e frutice 
terraeque gignitur. arbor ipsa fruticosa. fructus anno ma-
turescit, pariterque floret subnascens et prior coquitur . mas
sit an femina sterilis, inter auctores non constat. pomum
inhonorum, ut cui nomen ex argument sit unum tantum
edendi. duobus tamen his nominibus appellant Graeci co-
maron et m e maecylon , quo apparet totidem esse genera;
et apud nos alio nomine arbutus vocatur. Iuba auctor est
quinquagenum cubitorum altitudine in Arabia esse eas. 
 (29) Acinorum quoque magna est differentia, primum
inter uvas ipsas callo, te n eritate , crassitudine, interiore ligno
aliis parvo et aliis etiam gemino, qui minime feraces musti .
plurimum vero differunt hederae sabucique acini, e t figura 
etiam Punici, angulosi quippe soli. nec cutis ulla singulis
praeter communem quae est candida. totisque sucus et caro 
est, iis praecipue quibus parvolum inest ligni. magna et
bacis differentia: aliae namque sunt olivis , lauris et alio
modo loto, cornis , alio myrtis, lentisco. aquifolio enim ac

 

spinae sine suco, medioque etiamnum genere inter bacas
acinosquecerasis. pomum iis primo candidum et fere om-
nibus bacis; mox aliis virescit, ut oliv is , lauri s , rubet vero
moris, cerasis, cornis . dein nigrescit moris, cerasis, olivis.

(30) Cerasi ante victoriam Mithridaticam L. Lu-
culli non fuere in Italia, ad urbis annum DCLXXX. is pri-
mum in vexit e Ponto, annisque CXX trans oceanum in Bri-
tanniam usque pervenere; eadem [ut diximus] in Aegypto
nulla cura potuere gigni. cerasorum Aproniana maxime
rubent, nigerrima sunt L utatia , C a eciliana vero et rotunda.
 lunianis gratus sapor, sed p a ene tantum sub arbore sua,
adeo teneris, ut gestatum non tolerent. principatus dura-
cinis quae Pliniana Campania appellat, in Belgica vero Lusi-
tanis, in ripis etiam Rheni . tertius iis colos e nigro ac ru-
benti viridique , similis maturescentibus semper. minus
quinquennium est quod prodiere quae vocant laurea, non
ingratae amaritudinis, insitae in lauru . sunt et Macedonica,
parvae arboris raroque tria cubita excedentis, et minore
etiamnum frutice cham a ecerasi. inter prima hoc e pomis
colono gratiam annuam refert. septentrione frigidisque
gaudet, siccatur etiam sole conditurque ut oliva cadis.

(31) quae cura et cornis atque etiam lentisco adhibetur.

 

ne quid non hominis ventri natum esse videatur, miscentur
sapores et alio alius placere cogitur; miscentur vero et ter-
rae caelique tractus: in alio cibi genere India advocatur, in
alio Aegyptus, Creta, Cyrene singulaeque terrae . nec cessat
in veneficiis vita, dum modo omnia devoret . planius hoc
fiet in herbarum natura.

(32) Interim quae sunt communia et pomis omni-
busque sucis saporum genera XIII reperiuntur: dulcis, sua-
vis, pinguis, amarus, austerus, acer, acutus, acerbus, acidus,
salsus. praeter haec tria sunt genera mirabili maxime na-
tura: unum in quo plures pariter sentiuntur sapores, ut
vinis ; namque in i is et austerus et acutus et dulcis et su-
avis, omnes alieni. alterum est genus in quo sit et alienus
quidem, sed et suus quidam ac peculiaris, ut in lacte; si
quidem inest ei quod tamen iure dici dulce et pingue et
suave non possit , optinente lenitate, quae ipsa succedit in
saporis vicem. nullus hic aquis ne c sucus , ut tamen eo
ipso fiat aliquis ac suum genus faciat. sentiri quidem aqu a e 
saporem ullum sucumve vitium est. magnum his omnibus
in odore momentum et magna cognatio; qui et ipse nullus
est aquis aut, si sentitur omnino, vitium est. mirum tria na-
turae praecipua elementa sine sapore esse, sine odore, sine
suco: aquas , aëra , ignes.

(33) Ergo sucorum vinosi piro, moro, myrto, mi-

 

nime , quod miremur , uvis; pingues olivae, lauro, nuci iu-
glandi, amygdalis ; dulces uvis, ficis, palmis; aquosus prunis.
magna differentia et in colore suci: sanguineus moris, cera-
sis, cornis, uvis nigris; idem albis candidus, lacteus in ca-
pite ficis, in corpore non item, spumeus malis, nullus Persi-
cis, cum praesertim duracina suco abundent. sed quis eius
ullum dixerit colorem? sua et in odore miracula: malis
acutus, Persicis dilutus, dulcibus nullus . nam et vinum tale
sine odore, tenue odoratius multoque celerius talia ad usum
veniunt quam pinguia. quae odorata, non eadem in gustu
tenera, quia non sunt pariter odor et sapor. quam ob rem
citreis odor acerrimus, sapor asperrimus, quadam t enus et
cotoneis, nullusque odor ficis. 
 (34) Et h actenus sint species ac genera pomorum: na-
turas artius colligi par est. alia siliquis dis tinguntur , ipsis
dulcibus semenque conplexis amarum, cum in pluribus se-
mina placeant, in siliqua damnentur; alia bacis, quarum
intus lignum et extra caro, ut olivis, cerasis; aliqu o rum in-
tus bacae, foris lignum, ut i is quae in Aegypto diximus 
gigni. quae bacis natura, eadem et pomis. aliorum intus
corpus et foris lignum, ut nucum; allis foris corpus, intus
lignum, ut Persicis et prunis, vitiumque cinctum fructu,
cum fructus alibi muniatur vitio. putamine clauduntur nu-
ces, corio castaneae; detrahitur hoc iis, at in mespilis man-
ditur. crusta teguntur glandes, cute uvae, corio et mem-

 

brana Punica. carne et suco mora constant, cute et suco
cerasi . quaedam statim a ligno recedunt, ut nuces et pal-
mae; quaedam adhaerent, ut olivae laurusque . quorundam
generi utraque est natura, ut in Persicis; etenim duracinis 
adhaeret corpus e t ligno avelli non quit , cum in ceteris fa-
cile separetur. quibusdam nec intus nec extra lignum, ut
in palmarum genere . aliquorum lignum ipsum in usu et
pomi vice, ut genera e nucle is qu aed am in Aegypto diximus . 
quorundam extra geminantur vitia, ut in castaneis et am y g-
dalis nucibusque iuglandibus. quorundam natura trigemina:
corpus est , dein lignum rursusque semen in ligno, ut in 
Persicis. quaedam inter se densa, ut uvae, sor v a , quae ra-
mos circumdata ex omni parte uvarum modo degravant; alia
rara, ut in Persicis; quaedam al v o continentur, ut granata.
 dependent alia pediculis, ut pira, alia racemis, ut uvae, pal-
mae, alia et pediculis et racemis, ut hederae, sabuci; alia
ramo adhaerent, ut in lauru ; quaedam utroque modo, ut
olivae. nam et breves pediculi et longi. quaedam vasculis
constant, ut Punica et mespila lotosque in Aegypto et Eu-
phrate . iam vero diversa gratia et commendatio: carne pal-
mae placent, crusta Thebaicae, suco uvae et car y otae , callo

 

pira ac mala, corpore mora , cartilagine nuclei, grano quae-
dam in Aegypto, cute caricae . detrahitur haec ficis virenti-
bus ut putamen, e a demque in siccis maxime placet. in
pap y ris et ferulis spinaque alba caulis ipse pomum est, s ic ut 
et ficulni caules, in fruticoso genere cum caule capparis; in
siliquis vero quod manditur quid nisi lignum est? non omit-
tenda seminis earum proprietate: nam neque corpus nec
lignum nec cartilago dici potest neque aliud nomen inveniat .

(35) Sucorum natura praecipuam admirationem in
myrto habet, quando ex una omnium olei vinique bina ge-
nera fiunt, item myrtidanum, ut diximus. et alius usus 
bacae fuit apud antiquos ante quam piper reperiretur illam 
optinens vicem, in quodam etiam genere o p sonii nomine
inde tracto, quod etiam nunc myrtatum vocatur. eademque
origine aprorum sapor commendatur, plerumque ad intinc-
tus additis myrtis. 
 (36) Arbor ipsa in Europae citeriore caelo, quod a Ce-
rauniis montibus incipit, primum Ce r ceis in Elpenoris tu-
mulo visa traditur Graecumque ei nomen remanet, quo
peregrinam esse apparet. fuit, ubi nunc Roma est, iam cum 
conderetur; quippe ita traditur, myrtea verbena Romanos
Sabinosque, cum propter raptas virgines dimicare voluissent,

 

depositis armis purgatos in eo loco qui nunc signa Veneris 
Cluacinae habet; cluere enim antiqui purgare dicebant. et
in ea quoque arbore suffimenti genus habetur, ideo turn
electa, quoniam coniunctioni et huic arbori Venus praeest,
haud scio an prima etiam omnium in locis publicis Romae
sata, fatidico quidem et memorabili augurio. inter anti-
quissima namque delubra habetur Quirini, hoc est ipsius
Romuli. in eo sacrae fuere myrti duae ante aedem ipsam
per longum tempus, altera patricia appellata, altera plebeia.
patricia multis annis praevaluit exuberans ac laeta; quam-
diu senatus quoque floruit, illa ingens , plebeia retorrida ac
squalida. quae postquam evaluit flavescente patricia, a Mar-
sico bello languida auctoritas patrum facta est ac paulatim
in sterilitatem emarcuit maiestas. quin et ara vetus fuit
Veneri Myrteae, quam nunc M u rciam vocant. 
 (37) Cato tria genera myrti prodidit, nigram, candi-
dam, coniugulam , fortassis a coniugiis , e x illo Cluacinae
genere. nunc et alia distinctio sativae aut silvestris et in
utraque latifoliae , in silvestri propria ox y myrsinae . sati-
varum genera topiarii faciunt Tarentinam folio minuto, no-
stratem patulo, h exastic h am densissimo, senis foliorum ver-

 

sibus. haec non est in usu, ramosa a tque n on al t a. coniu-
galem existimo nunc nostratem dici. myrtus odoratissima
Aegypto . Cato docuit vinum fieri e nigra siccata usque in
ariditatem in umbra atque ita musto indita. si non siccen-
tur bacae, oleum gigni. postea conpertum et ex alba vinum
fieri album, duobus sextariis myrti tusae in vini tribus he-
minis maceratae expressaeque. folia et per se siccantur in
farinam ad ulcerum remedia in corpore humano, leniter
mordaci pulvere, ac refrigerandis sudoribus. quin immo
oleo quoque , mirum dictu, inest quidam vini sapor simulque
pinguis liquor, praecipua vi ad corrigenda vina saccis ante
perfusis. retinet quippe faecem nec praeter purum liquo-
rem transire patitur datque se comitem praecipua commen-
datione liquato . virgae quoque eius, gestatae modo , viatori
prosunt in longo itinere pediti; quin et virgei anuli expertes
ferri inguinum tumori medentur. 
 (38) Bellicis quoque se rebus inseruit, triumphansque
de Sabinis P . Postumius Tubertus in consulatu, qui primus
omnium ovans ingressus urbem est, quoniam rem leniter 
sine cruore gesserat, myrto Veneris victricis coronatus in-
cessit optabilemque arborem etiam hostibus fecit. haec
postea ovantium fuit corona excepto M. Crasso, qui de fugi-

§ 122: (2) Th. VI 8,5; CVI 18,4. —

 

tivis et Spartaco laurea coronatusincessit. Masurius auc-
tor est curru quoque triumphantes myrtea corona usos .
L. Piso tradit Papirium Masonem , qui primus in monte
Albano triumphavit de Corsis, myrto coronatum ludos Cir-
censes spectare solitum; avus maternus Africani sequentis
hic fuit. Marcus Valerius duabus coronis utebatur, laurea
et myrtea, qui et hoc voverat .

(39) Laurus triumphis proprie dicatur, vel gra-
tissima domibus , ianitrix Caesarum pontificumque. sola et
domos exornat et ante limina excubat. duo eius genera
tradidit Cato , Delphicam et C y priam. Pompeius Le-
n a e u s adiecit quam mustacem appellavit, quoniam mustaceis
subiceretur: hanc esse folio maximo flaccidoque et albi-
cante; Delphicam aequali colore viridiorem, maximis bacis
atque e viridi rubentibus ac victores Delphis coronare ut 
triumphantes Romae; Cypriam esse folio brevi , nigro, per
margines imbricato crispam. postea accessere genera : tinus 
— hanc silvestrem laurum aliqui intellegunt, nonnulli sui
generis arborem — differt colore ; est enim caerula baca.
 accessit et regia, quae coepit Augusta appellari, amplissima
et arbore et folio, bacis gustatu quoque non asperis . aliqui
negant eandem esse et suum genus regiae faciunt longiori-

 

bus foliis latioribusque. i idem in alio genere bacaliam ap-
pellant hanc quae vulgatissima est bacarumque fertilissima,
sterilem vero earum, quod maxime miror, triumphalem ea-
que dicunt triumphantes uti, nisi id a Divo Augusto coepit,
ut docebimus, ex ea lauru quae ei missa e caelo est, minima 
altitudine, folio crispo, brevi , inventu rara . accedit in
topiario opere Thasia , excrescente in medio folio parvola 
veluti lacinia folii, et sine ea spadonina , mira opacitatis pa-
tientia, itaque quantalibeat sub umbra solum implet. est et
chamaedap h ne silvestris frutex et Alexandrina, quam aliqui
Id a eam , alii h y poglottion , alii danaen , alii carpophyllon, alii
hypelat e n vocant. ramos spargit a radice dodrantales, co-
ronari i operis, folio acutiore quam myrti a c molliore et
candidiore, maiore , semine inter folia rubro, plurima in Ida
et circa Heracleam Ponti, nec nisi in montuosis. id quo-
que quod da ph noides vocatur genus in nominum ambitu
est; alii enim Pelasgum, alii eupetalon , alii stephanon Ale-
xandri vocant. et hic frutex est ramosus, crassiore ac mol-
liore quam laurus folio, cuius gustatu accendatur o s , bacis

 

e nigro rufis. notatum antiquis, nullum genus laurus in
Corsica fuisse, quod nunc satum et ibi provenit. 
 (40) Ipsa pacifera, ut quam praetendi etiam inter ar-
matos hostes quietis sit indicium. Romanis praecipue laeti-
tiae victoriarumque nuntia additur litteris et militum lanceis
pilisque, fasces imperatorum decorat. ex iis in gremio Io-
vis optimi maximique deponitur, quotiens laetitiam nova
victoria adtulit, idque non quia perpetuo viret nec quia paci-
fera est, praeferenda ei utroque olea, sed quia spectatissima
in monte Parnaso ideoque etiam grata Apollini visa , adsuetis
eo dona mittere, oracula inde repetere iam et regibus Ro-
manis teste L. Bruto, fortassis etiam in argumentum, quoni-
am ibi libertatem publicam is meruisset lauriferam tellurem
illam osculatus ex responso et quia manu satarum recepta-
rumque in domos fulmine sola non icitur . ob has causas
equidem crediderim honorem e i habitum in triumphis potius
quam quia suffimentum sit caedis hostium et purgatio, ut
tradit Masurius , adeoque in profanis usibus pollui laurum
et oleam fas non est, ut ne propitiandis quidem numinibus
accendi ex iis altaria araeve debeant. laurus quidem mani-
festo abdicat ignes crepitu et quadam de testatione , interaneo-

 

rum etiam vitia et nervorum ligno torquente. Ti . principem to-
nante caelo coronari ea solitum ferunt contra fulminum metus. 
 Sunt et circa Divum Augustum eventa eius digna me-
moratu. namque Liviae Drusillae, quae postea Augusta ma-
trimonii nomen accepit, cum pacta esset illa Caesari , galli-
nam conspicui candoris sedenti aquila ex alto abiecit in
gremium inlaesam, intrepideque miranti accessit miraculum.
quoniam teneret in rostro laureum ramum onustum suis
bacis, conservari alitem et subolem iussere haruspices ra-
mumque eum seri ac rite custodiri: quod factum est in villa
Caesarum fluvio Tiberi inposita iuxta nonum lapidem Fla-
miniae viae, quae ob id vocatur Ad Gallinas, mireque silva 
provenit. ex ea triumphans postea Caesar laurum in manu
tenuit coronamque capite gessit, ac deinde imperatores
Caesares cuncti. traditusque mos est ramos quos tenuerunt
serendi, et durant silvae nominibus suis discretae, fortassis
ideo mutatis triumphalibus. unius arborum Latina lingua 
nomen inponitur viris, unius folia distinguntur appellatione;
lauream enim vocamus. durat et in urbe inpositum loco,
quando Loretum in Aventino vocatur ubi silva laurus fuit.
eadem purificationibus adhibetur, testatumque sit obiter et
ramo eam seri, quoniam dubitavere Democritus atque 
Theophrastus. 
 Nunc dicemus silvestrium naturas.

(1) Pomiferae arbores quaeque mitioribus sucis vo-
luptatem primae cibis attulerunt et necessario alimento
delicias miscere docuerunt, sive illae ultro ab homine di-
dicere blandos sapores adoptione et conubio—idque
munus etiam feris volucribusque dedimus —, intra prae-
dictas constant . proximum erat narrare glandiferas, qu a e 
primae victum mortalium aluerunt nutrices inopis ac ferae 
sortis, ni praeverti cogeret admiratio usu comperta , quae-
nam qualisque esset vita sine arbore ulla, sine frutice
viventium.

Diximus et in oriente quidem iuxta oceanum com-
plures ea in necessitate gentes. sunt vero et in septentrione 
visae nobis C h aucorum , qui maiores minoresque
appellantur. vasto ibi meatu bis dierum noctiumque singu-
larum intervallis effusus in inmensum agitur oceanus,
operiens aeternam rerum naturae controversiam dubiam-

 

que terrae [sit ] an partem maris. illic, misera gens, tumulos
optinent altos aut tribunalia exstructa manibus ad experi-
menta altissimi aestus, casis ita inpositis navigantibus
similes, cum integant aquae circumdata, naufragis vero,
cum recesserint, fugientesque cum mari pisces circa tuguria
venantur. non pecudem his habere, non lacte ali, ut fini-
timis, ne cum feris quidem dimicare contingit omni procul
abacto frutice. ulva et palustri iunco funes nectunt ad
praetexenda piscibus retia captumque manibus lutum ventis
magis quam sole siccantes terra cibos et rigentia septen-
trione viscera sua urunt. potus non nisi ex imbre servato
scrobibus in vestibulo domus. et hae gentes , si vincantur
hodie a populo Romano, servire se dicunt! ita est pro-
fecto : multis fortuna parcit in poenam . 
 (2) Aliud e silvis miraculum: totam reliquam Ger-
maniam o periunt adduntque frigori umbras, altissimae
tamen haud procul supra dictis Chaucis circa duos praecipue 
lacus. litora ipsa optinent quercus maxima aviditate
nascendi, suffossaeque fluctibus aut propulsae flatibus
vastas complexu radicum insulas secum auferunt, atque
ita libratae stantes navigant, ingentium ramorum arma-
mentis saepe territis classibus nostris, cum velut ex in-
dustria fluctibus agerentur in proras stantium noctu, in-

 

opesque remedii illae proelium navale adversus arbores
inirent.

in eadem septentrionali plaga Hercyniae silvae
roborum vastitas intacta aevis et congenita mundo prope
inmortali sorte miracula excedit. ut alia omittantur fide
caritura, constat attolli colles occursantium inter se radi-
cum repercussu aut, ubi secuta tellus non sit, arcus ad
ramos usque et ipsos inter se rixantes curvari portarum
patentium modo, ut turmas equitum tramittant.

Glandiferi maxime generis omnes, quibus honos
apud Romanos perpetuus.

(3) hine civicae coronae,
militum virtutis insigne clarissimum, iam pridem vero et
clementiae imperatorum, postquam civilium bellorum pro-
fano meritum coepit videri civem non occidere. cedunt
his murales vallaresque et aureae, quamquam pretio ante-
cedentes, cedunt et rostratae, quamvis in duobus maxime
ad hoc aevi celebres, M. Varrone e piraticis bellis dante
Magno Pompeio, itemque M. Agrippa tribuente Caesare e
Siculis, quae et ipsa piratica fuere. antea rostra navium
tribunali praefixa fori decus erant, veluti p. R. ipsi corona
inposita. postquam vero tribuniciis seditionibus calcari ac
pollui coepere, postquam vires ex publico in privatum agi 
singulisque civium quaeri et sacrosancti omnia profana
facere, tum a pedibus eorum subiere in capita civium
rostra. dedit hanc Augustus coronam Agrippae, sed civi-
cam a genere humano accepit ipse. 
 (4) Antiquitus quidem nulla nisi deo dabatur—ob
id Homerus caelo tantum eam et proelio universo tribuit,
viritim vero ne in certamine quidem ulli—feruntque
primum omnium Liberum patrem inposuisse capiti suo ex
hedera. postea deorum honori sacrificantes sumpsere, vic-

 

timis simul coronatis. novissime et in sacris certaminibus
usurpatae, in quibus hodieque non victori da n tur , sed
patriam ab eo coronari pronuntiatur; inde natum ut et
triumphaturis conferrentur in templis dicandae, mox ut
et ludis darentur. longum est nec instituti operis disse-
rere, quis quamque Romanorum primus acceperit; neque
enim alias noverant quam bellicas. quod certum est, uni
gentium huic plura sunt genera quam cunctis. 
 (5) Romulus frondea coronavit Hostum Hostilium,
quod Fidenam primus inrupisset. avus hic Tulli Hostilii
regis fuit. P. Decium patrem tribunum militum frondea
donavit exercitus ab eo servatus imperatore Cornelio Cosso
cos. Samnitium bello. civica iligna primo fuit, postea
magis placuit ex aesculo Iovi sacra , variatumque et cum
quercu est ac data ubique quae fuerat, custodito tantum 
honore glandis. additae leges artae et ideo superbae quas-
que conferre libeat cum illa Graecorum summa, quae sub
ipso love datur cuique muros patria gaudens rumpit:
civem servare, hostem occidere, utque eum locum, in quo
sit actum, hostis optineat eo die, ut servatus fateatur—
alias testes nihil prosunt—, ut civis fuerit. auxilia quam-
vis rege servato decus non dant, nec crescit honos idem
imperatore conservato, quoniam conditores in quocumque
cive summum esse voluere. accepta licet uti perpetuo.
ludis ineunti semper adsurgi etiam ab senatu in more est,
sedendi ius in proximo senatui, vacatio munerum omnium
ipsi patrique et avo paterno. XIII eas accepit Siccius
Dentatus, ut retulimus suo loco, VI Capitolinus, is quidem 
et de duce Servilio. Africanus de patre accipere noluit

 

apud Trebiam. o mores aeternos, qui tanta opera honore
solo donaverint et, cum reliquas coronas auro commen-
darent, salutem ci vis in pretio esse noluerint, clare pro-
fessi ne servari quidem hominem fas esse lucri causa!

(6) G l ande opes nunc quoque multarum gentium
etiam pace gaudentium constant . nec non et inopia frugum
arefactis emolitur farina spissaturque in panis usum; quin
et hodieque per Hispanias secundis mensis glans inseritur.
dulcior eadem in cinere tosta. cautum est praeterea lege
XII tabularum, ut glandem in alienum fundum prociden-
tem liceret colligere. 
 Genera earum multa. distant fructu, situ, sexu, sa-
pore. namque alia fageae glandi figura, quernae alia et
ilignae , atque inter se quoque generum singulorum diffe-
rentiae. praeterea sunt aliquae silvestres, aliae placidiores,
quae culta optinent . iam montuosis planisque distant,
sicut et sexu, mares ac feminae, item sapore: dulcissima
omnium fagi, ut qua obsessos etiam homines durasse in
oppido Chio tradat Cornelius Alexander. genera di-
stinguere non datur nominibus, quae sunt alia alibi, quippe
cum robur quercumque vulgo nasci videamus, aesculum
non ubique, quartam vero generis eiusdem, quae cerrus 
vocatur, ne Italiae quidem maiore ex parte nota m esse.
distingu e mus ergo proprietate naturaque et, ubi res coget ,
etiam Graecis nominibus.

(7) Fagi glans nucleis similis triangula cute in-
cluditur. folium tenue atque e levissimis, populo simile,

 

celerrime flavescens et media parte plerumque gignens
superne parvolam bacam viridem, cacumine aculeatam.
fagum muribus gratissimum est, et ideo animalis eius una
proventus, glires quoque saginat, expetitur et turdis. ar-
borum fertilitas omnium fere alternat, sed maxime fagi. 
 (8) Glandem, quae proprie intellegitur, ferunt robur,
quercus, aesculus, cerrus, ilex, suber. continent hispido
calyce per genera plus minusve complectente. folia praeter
ilicemn gravia, carnosa, procera, sinuosa lateribus, nec, cum
cadunt, flavescentia, ut fagi, pro differentia generum bre-
viora vel longiora. 
 Ilicis duo genera. ex his in Italia folio non multum
ab oleis distant milaces a quibusdam Graecis dictae; in
provinciis aquifoliae sunt ilices . glans utriusque brevior
et gracilior , quam Homerus aculon appellat eoque no-
mine a glande distinguit. masculas ilices negant ferre. 
 Glans optima in quercu atque grandissima, mox
aesculo. nam robori parva, cerro tristis, horrida , ec h inato 
calyce ceu castaneae. sed et in querna alia dulcior, mol-
liorque feminae, mari spissior. maxime autem probantur
latifoliae ex argumento dictae. distant inter se magnitu-
dine et cutis tenuitate, item quod aliis subest tunica
robigine scabra, aliis protinus candidum corpus. probatur
et ea, cuius in balano utrimque ex longitudine extrema
lapidescit duritia , melior cui in cortice quam cui in cor-
pore, utrumque non nisi mari. praeterea aliis ovata, aliis

 

rotunda, aliis acutior figura, sicut et colos nigrior candi-
diorve, qui praefertur . amaritudo in extremitatibus, mediae
dulces. quin et pediculi brevitas proceritasque differen-
tiam habet. in ipsis vero arboribus quae maximam fert
hemeris vocatur, brevior et in orbem comosa alasque
ramorum crebro cavata. fortius lignum quercus habet et
incorruptius, ramosa et ipsa, procerior tamen et crassior
caudice, excelsissima autem ae gil ops , incultis arnica. 
 Ab hac proxima latifoliae proceritas, sed minus utilis
aedificiis atque carboni: dolata vitiis obnoxia est, quam-
obrem solida utuntur; carbo in aerariorum tantum officinis
compendio, quoniam desinente flatu protinus emoriens
saepius recoquitur, cetero plurimus scintillis. idem e no-
vellis melior. acervi consertis taleis recentibus luto ca-
minantur, accensa strue contis pungitur durescens calyx 
atque ita sudorem emittit. 
 Pessima et carboni et materiae haliphloeos dicta, cui
crassissimus cortex atque caudex et plerumque cavus
fungosusque. nec alia putrescit ex hoc genere, etiam
cum vivit. quin et fulmine saepissime icitur , quamvis
altitudine non excellat. ideo ligno eius nec ad sacrificia
uti fas habetur . eidem rara glans et, cum tulit, amara,
quam praeter sues nullum attingat animal, ac ne hae qui-
dem, si aliud pabulum habeant. hoc quoque inter reliqua
neglectae religionis est, quod emortuo carbone sacrificatur. 
 Glans fagea suem hilarem facit, carnem cocibilem ac
levem et utilem stomacho; iligna suem angustam, nitidam,

 

strigosam ; ponderosam querna, diffusam , gravissima et ipsa
glandium atque dulcissima. proximam huic cerream tradit
Nigidius, nec ex alia solidiorem carnem, sed duram.
iligna temptari sues, nisi paulatim detur. hanc novissi-
mam cadere. fungosam carnem fieri aesculo, robore, subere. 
 (9) Quae glandem ferunt, omnes et gallam alternis-
que annis glandem, sed gallam hemeris optimam et coriis
perficiendis aptissimam, similem huic latifolia, sed leviorem
multoque minus probatam. fert et nigram—duo enim
genera sunt—; haec tinguendis lanis utilior.

nascitur
autem galla sole de geminis exeunte erumpens noctu
semper universa. crescit uno die candidior et, si aestu
excepta est, arescit protinus neque ad iustum incremen-
tum pervenit, hoc est ut nucleum fabae magnitudine ha-
beat. nigra diutius viret crescitque, ut interdum mali
compleat magnitudinem. optima Commagena, deterrima ex
robore. signum eius quod cavernae tralucent . 
 (10) Robur praeter fructum plurima et alia gignit.
namque fert et gallae utrumque genus et quae d am veluti
mora, ni distarent arida duritie, plerumque et tauri caput
imitantia, quibus fructus inest nucleis olivae similis. na-
scuntur in eo et pilulae nucibus non absimiles, intus ha-
bentes floccos molles, lucernarum luminibus aptos. nam
et sine oleo flagrant, sicuti galla nigra. fert et aliam
inutilem pilulam cum capillo, verno tamen tempore mel-
liginis suci . gignunt et alae ramorum eius pilulas cor-
pore, non pediculo adhaerentes, candicantes umbilicis,
cetera nigra varietate dispersa; media cocci colorem

 

habent, apertis a t ra inanitas est. aliquando et pumices
gignit nec non et e foliis convolutas pilulas et in foliorum 
venis aquosos nucleos candicantes ac tralucidos, quamdiu
molles sint, in quibus et culices nascuntur. maturescunt 
in modum ....

(11) F erunt , robora et cachrym; ita vocatur pi-
lula in medicina urendi vim habens. gignitur et in abiete,
larice, picea, tilia, nuce, platano, postquam folia cecidere,
hieme durans. continet nucleum pineis similem. is crescit
hieme , aperitur vere. pilula tota cadit, cum folia coepere 
crescere. tam multifera sunt, tot res praeter glandem
pariunt robora, sed et boletos suillosque—gulae no-
vissima inritamenta—, qui circa radices gignuntur, quer-
cus probatissimos , robur autem et cupressus et pinus
noxios. robora ferunt et viscum et mella, ut auctor est
Hesiodus, constatque rores melleos e caelo, ut diximus, 
cadentes non aliis magis insidere frondibus. crematoque 
robore cinerem nitrosum esse certum est. 
 (12) Omnes tamen has eius dotes ilex solo provocat
cocco. granum hoc primoque ceu scabies frutic i s , parvae 
aquifoliae ilicis . cusculium vocant. pensionem alteram
tributi pauperibus Hispaniae donat. usum eius ac ratio-

 

nem in conchylii mentione tradidimus. gignitur et in 
Galatia, Africa, Pisidia, Cilicia, pessimum in Sardinia. 
 (13) Galliarum glandiferae maxime arbores agaricum
ferunt. est autem fungus candidus, odoratus, antidotis 
efficax, in summis arboribus nascens, nocte relucens. si-
gnum hoc eius, quo in tenebris decerpitur. e glandiferis
sola quae vocatur ae gil ops fert pannos arentes, muscoso
villo canos, non in cortice modo, verum et e ramis de-
pendentes cubitali magnitudine, odorat o s , uti diximus 
inter unguenta. suberi minima arbor, glans pessima, rara ,
cortex tantum in fructu, praecrassus ac renascens atque
etiam in denos pedes undique explanatus. usus eius an-
coralibus maxime navium piscantiumque tragulis et cado-
rum obturamentis, praeterea in hiberno feminarum calceatu.
quamobrem non infacete Graeci corticis arborem appel-
lant. sunt et qui feminam ilicem vocent atque, ubi non
nascitur ilex, pro ea subere utantur in carpentariis prae-
cipue fabricis, ut circa Elim et Lacedaemonem. nec in
Italia tota nascitur aut in Gallia omnino.

(14) Cortex et fagis, tiliae, abieti, piceae in
magno usu agrestium. vasa eo corbesque ac patentiora
quaedam messibus convehendis vindemiisque faciunt atque
protecta tuguriorum. scribit in recenti ad duces explora-
tor incidens litteras a suco. nec non et in quodam usu
sacrorum religiosus est fagi cortex. sed non durat ar-
bor ipsa.

(15) Scandula e robore aptissima, mox e glan-
diferis aliis fagoque, facillima ex omnibus, quae resinam

 

ferunt, sed minime durans praeterquam e pino. scandula
contectam fuisse Romam ad Pyrrhi usque helium annis
CCCCLXX Cornelius Nepos auctor est. silvarum certe
distinguebatur insignibus, Fagutali love etiam nunc ubi
lucus fageus fuit, porta Querquetulana, colle in quem
vimina petebantur, totque lucis, quibusdam et geminis .
Q. Hortensius dictator, cum plebes secessisset in Ianicu-
lum, legem in aesculeto tulit, ut quod ea iussisset omnes
Quirites teneret. 
 (16) Peregrinae tum videbantur, quoniam non erant
suburbanae, pinus atque abies omnesque, quae picem 
gignunt. de quibus nunc dicemus, simnul ut tota con-
diendi vina origo cognoscatur, quae ferunt in Asia aut 
oriente praedictis. 
 Picem in Europa sex genera cognatarum arborum
ferunt. ex his pinus atque pinaster folium habent capilla-
menti modo praetenue longumque et mucrone aculeatum.
pinus fert minimum resinae, interdum et nucibus ipsis,
de quibus dictum est, vixque ut adscribatur generi. 
 
 (17) Pinaster nihil est aliud quam pinus silvestris
mi n or altitudine et a medio ramosa, sicut pinus in ver-
tice. copiosiorem dat haec resinam quo dicemus modo. 
gignitur et in planis. easdem arbores alio nomine esse
per oram Italiae quas tibulos vocant,plerique arbitrantur,
sed graciles succinctioresque et enodes liburnicarum ad
usus, paene sine resina. 
 (18) Picea montes amat atque frigora, feralis arbor
et funebri indicio ad fores posita ac rogis virens, iam
tamen et in domos recepta tonsili facilitate. haec pluri-
mam fundit interveniente candida gemma, tam simili turis,
ut mixta visu discerni non queat; unde fraus Sep l asiae .

 

omnibus his generibus folia brevia , sed crassiora duraque
ceu cupressis. piceae rami paene statim ab radice modici
velut bracchia lateribus inhaerent. 
 Similiter abieti expetitae navigiis situs in excelso
montium, ceu maria fugerit, nec forma alia. materies vero
praecipua est trabibus et plurimis vitae operibus. res ina 
in ea vitium, unde fructus piceae, exiguumque sudat ali-
quando contactu solis. e diverso materies, quae abieti
pulcherrima, piceae ad fissiles scandulas cupasque et pauca
alia secamenta. 
 (19) Quinto generi est situs idem, facies eadem.
larix vocatur. materies praestantior longe, incorrupta
 a evis , umori contumax, rubens praeterea et odore acrior.
plusculum huic erumpit liquoris melleo colore atque len-
tore , numquam durescentis. 
 Sextum genus est taeda proprie dicta, abundantior
suco quam reliqua, parcior liquidiorque quam picea, flam-
mis ac lumini sacrorum etiam grata. hae, mares dum-
taxat, ferunt et eam, quam Graeci sycen vocant, odoris
gravissimi. laricis morbus est ut taeda fiat. 
 Omnia autem haec genera accensa fuligine inmodica
carbonem repente exspuunt cum eruptionis crepitu eiacu-
lanturque longe, excepta larice, quae nec ardet nec car-
bonem facit nec alio modo ignis vi consumitur quam la-
pides. omnia ea perpetuo virent nec facile discernuntur
in fronde etiam a peritis; tanta natalium mixtura est.

 

sed picea minus alta quam larix; illa crassior leviorque
cortice, folio villosior, pinguior et densior, mollius flexo; 
a t piceae rariora siccioraque folia et tenuiora ac magis
algentia, totaque horridior et perfusa resina, lignum abieti 
similius. larix ustis radicibus non repullulat, picea re-
pullulat, ut in Lesbo accidit incenso nemore Pyrrhaeo.
alia etiamnunc generibus ipsis in sexu differentia. mas
brevior et durior , femina procerior, pinguioribus foliis et
simplicibus atque non rigentibus. lignum maribus durum
et in fabrili opere contortum, feminae mollius, publico
discrimine in securibus. hae in quocumque genere de-
prehendunt marem, quippe respuuntur et fragosius sidunt,
aegrius revelluntur. ipsa materies retorrida et nigrior
maribus. laricis circa Idam in Troade et alia differentia,
montanae maritimaeque. nam in Macedonia et Arcadia
circaque Elim permutant nomina, nec constat auctoribus,
quod cuique generi adtribuant. nos ista Romano discerni-
mus iudicio. abies e cunctis amplissima est et femina
etiam prolixior, materie mollior utiliorque, arbore rotun-
dior, folio pinnato densa, ut imbres non tramittat, atque
hilarior in totum. e ramis generum horum panicularum 
modo nucamenta squamatim compacta dependent praeter-
quam larici. haec abietis masculae primori parte nucleos
habent, non item feminae. piceae vero totis paniculis,
minoribus gracilioribusque, minimos ac nigros, propter
quod Graeci phthiropoeon eam appellant. in eadem

 

nucamenta maribus compressiora sunt ac minus resina
roscida. 
 (20) Similis his etiamnunc aspectu est, ne quid
praetereatur, taxus minime virens gracilisque et tristis ac
dira, nullo suco, ex omnibus sola bacifera. mas noxio
fructu; letale quippe bacis in Hispania praecipue venenum
inest, vasa etiam viatoria ex ea vinis in Gallia facta morti-
fera fuisse compertum est. hanc Sextius milacem a
Graecis vocari dicit et esse in Arcadia tam praesentis
veneni, ut qui obdormiant sub ea cibumve capiant mori-
antur. sunt qui et taxica hine appellata dicant venena—
quae nunc toxica dicimus—, quibus sagittae tinguantur.
repertum innoxiam fieri, si in ipsam arborem clavus aereus
adigatur.

(21) Pix liquida in Europa e taeda coquitur,
navalibus muniendis multosque alios ad usus. lignum eius
concisum furnis undique igni extra circumdato fervet. 
primus sudor aquae modo fluit canali. hoc in Syria ce-
drium vocatur, cui tanta vis est, ut in Aegypto corpora
hominum defunctorum perfusa eo serventur. 
 (22) Sequens liquor crassior iam picem fundit. haec
rursus in cortinas aereas coniecta aceto spissatur ut co-
agulo et Bruttiae cognomen accepit, doliis dumtaxat vasis-
que ceteris utilis, lentore ab alia pice differens, item
colore rutilante et quod pinguior est reliqua omni. illa 

fit e piceae resina ferventibus coacta lapidibus in alveis
validi roboris aut, si alvei non sint, struiscongerie, velut
in carbonis usu. haec in vinum additur farinae modo
tusa, nigrior colore. eadem resina si cum aqua le n ius 
decoquatur coleturque, rufo colore lentescit ac stillaticia
vocatur. seponuntur autem ad id fere vitia resinae cor-
texque. alia temperies ad crapulam . namque flos crudus
resinae cum multa astula tenui brevique avulsus concidi-
tur ad cribrum minuta. dein ferventi aqua, done coquatur ,
perfunditur. 
 Huius expressum pingue praecipua resina fit atque
rara nec nisi paucis in locis subalpinae Italiae, conveniens
medicis. resinae albae congium in II aquae pluviae co-
cunt. alii utilius putant sine aqua coquere lento igne toto
die, utique vase aeris albi, item terebinthinam in sarta-
gine cinere ferventi , hanc ceteris praeferentes. proxima
e lentisco.

(23) non omittendum apud eosdem zo-
pissam vocari derasam navibus maritimis picem cum cera ,
nihil non experiente vita, multoque efficaciorem ad omnia,
quibus pices resinaeque prosunt, videlicet adiecto salis
callo. 
 Aperitur picea e parte solari, non plaga, sed vulnere 
ablati corticis, cum plurimuin bipedali hiatu, ut a terra
cubito cum minimum absit. nec corpori ipsi parcitur, ut
in ceteris, quoniam astula in fructu est. verum haec
proxima laudatur, altior amaritudinem adfert. postea umor

 

omnis e tota confluit in ulcus. item in taeda. cum id
manare desiit, simili modo ex alia parte aperitur ac deinde
alia. postea tota arbor succiditur et medulla eius uritur.
sic et in Syria terelhintho detrahunt cortices, ibi quidem
et e ramis ac radicibus, cum resina damnetur ex his
partibus. in Macedonia laricem masculam urunt, feminae
radices tantum. Theopompus scripsit in Apolloniatarum
agro picem fossilem, non deteriorem Macedonica, inveniri.
pix optima ubique ex apricis aquilonis situ, ex opacis
horridior virusque praeferens, frigida hieme deterior ac
minus copiosa et decolor. quidam arbitrantur in montuosis
copia praestantiorem ac colore et dulciorem fieri, odore 
quoque gratiorem, dum resina sit, decoctam autem minus
picis reddere, quoniam in serum abeat , tenuioresque esse
ipsas arbores quam in planis, sed has et illas serenitate
steriliores. fructum quaedam proximo anno ab incisu lar-
giuntur, aliae secundo, quaedam tertio. expletur autem
plaga resina, non cortice nec cicatrice, quae in hac arbore
non coit. 
 Inter haec genera propriam quidam fecere sappinum ,
quoniam ex cognatione harum seritur, qualis dicta est in 
nucleis, eiusdemque arboris imas partes taedas vocant,
cum sit illa arbor nil aliud quam picea feritatis paulum
mitigatae satu, sap p inus autem materies caesurae genere 
fiat , sicuti docebimus.

(24) Materiae enim causa reliquas arbores natura
genuit copiosissimamque fraxinum. procera haec ac teres,
pinnata et ipsa folio, multumque Homeri praeconio et
Achillis hasta nobilitata. materies est ad plurima utilis;

 

ea quidem, quae fit in Ida Troadis, in tantum cedro similis,
ut ementes fallat cortice ablato. Graeci duo genera eius
fecere: longam enodem, alteram brevem duriorem fuscio-
remque, laureis foliis. bumeliam vocant in Macedonia
amplissimam lentissimamque. alii situ divisere, campestrem
enim esse crispam, montanam spissam. folia earum iu-
mentis mortifera, ceteris ruminantium innocua Graeci pro-
didere; in Italia nec iumentis nocent. contra serpentes
vero suco expresso ad potum et inposita ulceri opifera,
 ut nihil aeque, reperiuntur, tantaque est vis , ut ne ma-
tutinas quidem occidentesve umbras, cum sunt longissimae,
serpens arboris eius adtingat, adeo ipsam procul fugiat.
experti prodimus, si fronde ea circumcluda n tur ignis et
serpens, in ignes potius quam in fraxinum fugere ser-
pentem. mira naturae benignitas, prius quam hae pro-
deant, florere fraxinum nec ante conditas folia d e mittere .

(25) In tilia mas et femina differunt omni modo.
namque et materies maris dura rufiorque ac nodosa et
odoratior, cortex quoque crassior ac detractus inflexibilis.
nec semen fert aut florem ut femina, quae crassior arbore,
materie candida praecellensque est. mirum in hac arbore
fructum a nullo animalium adtingi, foliorum corticisque
sucum esse dulcem. inter corticem ac lignum tenues
tunica e multiplici membrana, e quibus vincula tiliae vo-
cantur tenuissimumqu e eorum philyrae, coronarum lem-
niscis celebres antiquorum honore. materies teredinem
non sentit, proceritate perquam modica, verum utilis.

(26) Acer eiusdem fere amplitudinis, operum
elegantia ac subtilitate citro secundum. plura eius genera:
album, quod praecipui candoris, vocatur Gallicum in
transpadana Italia transque Alpes nascens. alterum genus
crispo macularum discursu, qui cum excellentior fuit, a
similitudine caudae pavonum nomen accepit, in Histria
Raetiaque praecipuum. e viliore genere crassivenium vo-
catur. Graeci situ discernunt, campestre enim candidum
esse nec crispum—quod g linon vocant—, montanum
vero crispius duriusque, etiamnunc e mascula crispius ad
lautiora opera, tertium genus zygian rubentem, fissili lign o ,
cortice livido , scabro. hoc alii generis proprii esse malunt
et Latine carpinum appellant.

(27) Pulcherrimum vero est bruscum, multoque
excellentius etiamnum molluscum. tuber utrumque arboris
eius, bruscum intortius crispum, molluscum simplicius
sparsum et, si magnitudinem mensarum caperet, haud
dubie praeferretur citro; nunc intra pugillares lectorum-
que soli d os aut lamnas raro usu spectatur. e brusco fiunt
et mensae nigrescentes. reperitur et in alno tuber , tanto
deterius, quantum ab acere alnus ipsa distat. aceris mares
prius florent. etiamnum in siccis natae praeferuntur aqua-
ticis, sicut et fraxini. est trans Alpes arbor simillima
aceri albo materie, quae vocatur staphylodendron. fert
siliquas et in iis nucleos sapore nucis abellanae. 
 (28) In primis vero materies honorata buxo est raro
crispanti nec nisi radice , de ceteo..... le v isqu e est 

materiae , s et lento re quodam et duritie ac pallore com-
mendabilis, ipsa vero arbor e t topiario opere. tria eius
genera: Gallicum, quod in metas emittitur amplitudinem-
que proceriorem . oleastrum , in omni usu damnatum,
gravem praefert odorem. tertium genus nostratis vocant,
e silvestri , ut credo, mitigatum satu, diffusius et densitate
parietum, virens semper ac tonsile. buxus Pyrenaeis ac
Cytoriis montibus plurima et Berecyntio tractu, crassissima
in Corsica , flore non spernendo, quae causa amaritudinis
mellis. semen cunctis animantibus invisum. nec in Olympo
Macedoniae gracilior, sed brevis. amat frigida, aprica . in
igni quoque duritia quae ferro, nec flamma nec carbone utili .

(29) Inter has atque frugiferas materie vitium-
que amicitia accipitur ulmus. Graeci duo genera eius
novere: mont an am quae sit amplior, campestrem quae
fruticosa. Italia Atinias vocat excelsissimas et ex iis sicca-
n e as praefert, quae non sint riguae, alterum genus Gallicas,
tertium nostrates, densiore folio et ab eodem pediculo
numerosiore, quartum silvestre. Atiniae non ferunt sa-
maram —ita vocatur ulmi semen—, omnesque radicum
plantis proveniunt, reliquae semine.

(30) Nunc celeberrimis arborum dictis quaedam
in universum de cunctis indicanda sunt. montes amant
cedrus, larix, taeda et ceterae, e quibus resina gignitur,
item aquifolia, buxus, ilex, iuniperus, terebinthus, populus,
ornus, carpinus. est in Appennino et frutex, qui vocatur
cotinus, ad linamenta modo conchylii colore insignis.
 montes et valles diligit abies, robur, castaneae, tilia, ilex,
cornus. aquosis montibus gaudent acer, fraxinus, sorbus ,
tilia, cerasus. non temere in montibus visae sunt prunus,
punicae, oleastri, iuglans, mori , sabuci. descendunt et in
plana cornus, corylus, quercus, ornus, acer, fraxinus,
fagus, carpinus. subeunt et in montuosa ulmus, mains,
pirus, laurus, myrtus, sanguinei frutices , ilex tinguendisque
vestibus nascentes genistae. gaudet frigidis sorbus, sed
magis etiam betulla. Gallica haec arbor mirabili candore
atque tenuitate, terribilis magistratuum virgis, eadem cir-
culis flexilis, item corbium costis . bitumen ex ea Galliae 
excoquunt. in eosdem situs comitantur et spina, nuptia-
rum facibus auspicatissima, quoniam inde fecerint pastores
qui rapuerunt Sabinas, ut auctor est Masurius. nunc
facibus carpinus, corylus familiarissimae. 
 (31) Aquas o dere cupressi, iuglandes, castaneae, labur-
num. Alpina et haec arbor, nec vulgo nota, dura ac can-
dida materie, cuius florem cubitalem longitudine apes non
adtingunt. odit et quae appellatur Iovis barba, in opere
topiario tonsilis et in rotunditatem spissa, argenteo folio.
 non nisi in aquosis proveniunt salices, alni, populi, siler,
ligustra tesseris utilissima, item vaccinia Italiae in aucupiis
sata, Galliae vero etiam purpurae tinguendae causa ad

 

servitiorum vestes. quaecumque communia sunt montibus
planisque, maiora fiunt et aspectu pulchriora quae in
campestribus, meliora autem fructu , materie crispiora quae 
in montibus, exceptis malis pirisque.

(32) Praeterea arborum aliis decidunt folia, aliae
sempiterna coma virent, quam differentiam antecedat ne-
cesse est prior. sunt enim arborum quaedam omnino sil-
vestres, quaedam urbaniores, quoniam his placet nominibus
distinguere a c mites, quae fructu aut aliqua dote um-
brarumque officio humanius iuvant, non improbe dicantur
urbanae.

(33) Harum generi s non decidunt oleae, lauro,
palmae, myrto, cupressis , pinis, hederae, rhododendro et,
quamvis herba dicatur, sabinae. rhododendron, ut nomine
apparet, a Graecis venit. alii nerium vocarunt, alii rho-
dodaphnen, sempiternum fronde, rosae similitudine, cauli-
bus fruticosum. iumentis caprisque et ovibus venenum
est, idem homini contra serpentium venena remedio.

Silvestrium generis folia non decidunt abieti,
larici, pinastro, iunipero, cedro, terebintho, buxo, ilici,
aquifolio, suberi, taxo, tamarici. inter utraque genera sunt
andrac h le in Graecia et ubique unedo; reliqua enim folia
decidunt iis praeterquam in cacuminibus. non decidunt
autem et in fruticum genere cedro cuidam , rubo, calamo .
in Thurino agro, ubi Sybaris fuit, ex ipsa urbe prospi-
ciebatur quercus una numquam folia demittens nec ante

 

mediam aestatem germinans; idque mirum est, Graecis
auctoribus proditum, apud nos postea sileri. nam locorum
tanta vis est, ut circa Memphim Aegypti et in Elephantine
Thebaidis nulli arborum decidant, ne vitibus quidem.

(34) Ceterae omnes extra praedictas—etenim
enumerare longum est—folia deperdunt, observatumque
non arescere nisi tenuia et lata et mollia, quae vero non
decidant, callo crassa et angusta esse. falsa definitio est
non decidere iis, quarum pinguior sucus sit. quis enim
potest in ilice intellegere? decidere Timaeus mathemati-
cus sole scorpionem transeunte sideris vi et quodam
veneno aëris putat. cur ergo non eadem causa adversum
omnes polleat, iure miremur. cadunt plurimis autumno,
quaedam amittunt tardius atque in hiemes prorogant moras,
neque interest maturius germinasse, utpote cum quaedam
primae germinent et inter novissimas nudentur, ut amyg-
dalae, fraxini, sabuci, morus autem novissima germinet ,
cum primis folia demitt a t . magna et in hoc vis soli .
prius decidunt in siccis macrisque, et vetustae prius ar-
bori, multis etiam antequam maturescat fructus, ut sero-
tinae fico et hibernae piro et malo , granatumque est
pomum tali tantum aspici in matre . neque iis autem,
quae semper retinent comas, eadem folia durant subna-
scentibus alis; tum arescunt vetera, quod evenit circa
solstitia maxime. 
 (35) Foliorum unitas in suo cuique genere permanet,
praeterquam populo, hederae, crotoni, quam et cici diximus 

vocari.

populi tria genera: alba ac nigra et
quae Libyca appellatur , minima folio ac nigerrima fungis-
que enascentibus laudatissima. alba folio bicolor, superne
candicans, inferiore parte viridi. huic nigraeque et crotoni 
in iuventa circinatae rotunditatis sunt, vetustiora in angu-
los exeunt. e contrario hederae angulosa rotundantur.
populorum foliis grandissima lanugo evolat candida et
radiata , folio numerosiore candica n t ut vill i . folia granatis
et amygdalis rubentia. 
 (36) Mirum in primis id quod ulmo tiliaeque et oleae
et populo albae et salici evenit. circumaguntur enim folia
earum post solstitium, nec alio argumento certius intel-
legitur sidus confectum.

est et publica omnium
foliorum in ipsis differentia. namque pars inferior a terra
herbido viret colore, ab eadem leviora nervos callumque
et articulos in superiore habent parte, incisuras vero
subter, ut manus humana. oleae superne candidiora et
minus levia, item hederae. sed omnium folia cotidie ad
solem oscitant, inferiores partes tepefieri volentia . supe-
rior pars omnium lanuginem quantulamcumque habet, quae
in aliis gentium lana est. 
 (37) In oriente funes validos e foliis palmae fieri
dictum est, eosque in umore utiliores esse. et apud nos 
ver o palmis a messe decerpuntur . ex his meliora quae
sese non diviserint . siccantur sub tecto quaternis diebus,
mox in sole expanduntur et noctibus relicta, done can-
dore inarescant, postea in opera finduntur. 
 (38) Latissima fico, viti, platano, angusta myrto,
punic ae , oleae, capillata pino, cedro, aculeata aquifolio et

 

ilicum generi—nam iuniperis spina pro folio est—,
carnosa cupresso, tamarici, crassissima alno, longa harun-
dini, salici, palmae et duplicia, circinata piro, mucronata
malo, angulosa hederae, divisa platano, insecta pectinum
modo piceae, abieti, sinuosa toto ambitu robori, spinosa
cute rubo. mordacia sunt quibusdam, ut urticis, pungentia
pino, piceae, abieti, larici, cedro, aquifoliis, pediculo brevi
oleae, ilici , longo vitibus, tremulo populis, et iisdem solis
inter se crepitantia. iam et in pomo ipso mali quodam
in genere parva mediis emicant folia, interim et gemina,
praeterea aliis circa ramos, aliis et in cacumine ramorum,
robori et in caudice ipso. iam dens a 
a ut rara semperque
lata rariora. disposita myrto, concava buxo, inordinata
pomis, plura eodem pediculo exeuntia malis pirisque,
ramulosa ulmo et cytiso. quibus adicit Cato decidua po-
pul e a quernaque, animalibus iubens dari non perarida,
bubus quidem et ficulnea i lignaque et hederacea. dantur
et ex harundine ac lauru. decidunt sorbo universa, ceteris
paulatim. et de foliis hactenus.

(39) Ordo autem naturae annuus ita se habet:
primus est conceptus flare incipiente vento favonio, ex
a. d. fere VI idus Febr. hoc maritantur vivescentia e terra,
quippe cum etiam equae in Hispania, ut diximus. hic est 
genitalis spiritus mundi a fovendo dictus, ut quidam existi-
mavere. flat ab occasu aequinoctiali ver inchoans. catli-
tionem rustici vocant, gestiente natura semina accipere
eaque animam ferente omnibus satis. concipiunt variis
diebus et pro sua quaeque natura alia protinus, ut ani-

 

malia, tardius aliqua et diutius gravida partus gerunt,
quod germinatio ideo vocatur. pariunt vero, cum florent,
flosque ille ruptis constat utriculis ; educatio in pomo est. 
 H ae c et germinatio la bor ar borum , (40) flos est pleni
veris indicium et anni renascentis, flos gaudium arborum.
tunc se novas aliasque quam sunt ostendunt, tunc variis
colorum picturis in certamen usque luxuriant. sed hoc
negatum plerisque; non enim omnes florent, et sunt tristes
quaedam quaeque non sentiant gaudia annorum. nam
neque ilex, picea, larix, pinus ullo flore exhilarantur na-
talesve pomorum annuos versicolori nuntio promittunt, nec
fici atque caprifici; protinus enim fructum pro flore 
gignunt. in ficis mirabiles sunt et abortus qui numquam
maturescunt. nec iuniperi florent. quidam earum duo
genera tradunt: alteram florere nec ferre, quae vero non
floreat ferre protinus bacis nascentibus, quae biennio hae-
reant. sed id falsum, omnibusque his dura facies semper.
sic et hominum multis fortuna sine flore est. 
 (41) Omnes autem germinant, etiam quae non florent,
magna et locorum differentia, quippe cum ex eodem genere
quae sunt in palustribus priora germinent, mox campe-
stria, novissima in silvis, per se autem tardius piri sil-
vestres quam cetera e . primo favonio cornus, proxime
laurus pauloque ante aequinoctium tilia, acer, inter primas
vero populus, ulmus, salix, alnus, nuces. festinat et pla-
tanus. cetera vere coepturo, aquifolium, terebinthus, pa-
liurus, castanea, glandes, serotino autem germine mains,
tardissimo suber. quibusdam geminatur germinatio, nimia 

soli ubertate aut invitantis caeli voluptate, quod magis in
herbis segetum evenit. in arboribus tamen nimia germi-
natio elactescit . sunt aliae naturales quibusdam praeter-
que vernam , quae suis constant sideribus—quorum ratio
aptius reddetur tertio ab hoc volumine—, hiberna 
aquilae exortu, aestiva canis ortu, tertia arcturi. has duas
quidam omnibus arboribus communes putant, sentiri autem
maxime in fico, vile, punicis, causam adferentes, quoniam
in Thessalia Macedoniaque plurima tum ficus exeat. maxime
tamen in Aegypto apparet haec ratio. et reliquae quidem
arbores, ut primum coepere, continuant germinationem,
robur et abies et larix intermittunt tripertito ac terna
germina edunt. ideo et ter squamas corticum spargunt,
quod omnibus arboribus in germinatione evenit, quoniam
praegnatium rumpitur cortex. est autem prima earum
incipiente vere circiter xv diebus. iterum germinant
transeunte geminos sole. sic fit, ut prima cacumina inpelli
secutis appareat, geniculato incremento. tertia est earun-
dem a solstitio brevissima, nec diutius septenis diebus,
clareque et tune cernitur excrescentium cacuminum arti-
culatio. vitis sola bis parturit, primum cum emittit uvam,
iterum cum digerit. eorum, quae non florent, partus
tantum est et maturitas. quaedam statim in germinatione
florent properantque in eo, sed tarde maturescunt, ut vitis .
serotin o quaedam germinatu florent maturantque celeriter,
sicuti morus, quae novissima urbanarum germinat nec

 

nisi exacto frigore, ob id dicta sapientissima arborum.
sed cum coepit, in tantum universa germinatio erumpit,
ut una nocte peragatur etiam cum strepitu . 
 (42) Ex iis, quae hieme aquila exoriente, ut diximus,
concipiunt, floret prima omnium amygdala mense Ianuario, 
Martio vero pomum maturat . ab ea proximae florent Ar-
meniaca, dein tuberes et praecoces, illae peregrinae, hae 
coactae; ordine autem naturae silvestrium primae sabucus,
cui medulla plurima, et cui nulla, cornus mascula, urba-
narum malus parvoque post, ut simul possit videri, pirus
et cerasus et prunus. sequitur laurus, illam cupressus,
dein punica, fici. et vites et oleae florentibus iam his
germinant, concipiunt vergiliarum exortu. hoc sidus illa-
rum est. floret autem solstitio vitis et, quae paulo serius
incipit, olea. deflorescunt omnia septenis diebus non ce-
lerius, quaedam tardius, sed nulla pluribus bis septenis,
omnia et intra VIII id. Iul. etesiarum praecursu.

(43) Nec statim fructus sequitur in aliquibus.
cornus enim circa solstitia reddit primo candidum, postea
sanguineum. ex eo genere femina post autumnum fert
bacas acerbas et ingustabiles cunctis animantibus, ligno
quoque fungosa et inutilis , cum mas e fortissimis durissi-
misque sit. tanta differentia ab eodem genere fit sexu .
 et terebinthus messibus reddit semen et acer et fraxinus,
nuces et mala et pira praeterquam hiberna aut praecocia
autumno, glandiferae serius etiamnum, vergiliarum occasu,
aesculus tantum autumno, incipiente autem hieme quaedam
genera mali pirique et suber. abies floret croci colore

 

circa solstitium , semen reddit post vergiliarum occasum.
pinus autem et picea praeveniunt germinatione xv fere
diebus, semen vero post vergilias et ipsae reddunt. 
 (44) Citreae et iuniperus et ilex anniferae habentur,
novusque fructus in his cum annotino pendet. in maxima
tamen admiratione pinus est: habet fructum maturescen-
tem, habet proximo anno ad maturitatem venturum ac
deinde tertio. nec ulla arborum avidius se promittit; quo
mense ex ea nux decerpitur, eodem maturescit alia; sic
dispensatur, ut nullo non mense maturescant . quae se in
arbore ipsa divisere, azaniae vocantur laeduntque ceteras,
nisi detrahantur. 
 (45) Fructum arborum solae nullum ferunt—hoc
est ne semen quidem—tamarix , scopis tantum nascens ,
populus, alnus, ulmus Atinia, alaternus, cui folia inter
ilicem et olivam. infelices autem existimantur damnatae-
que religione, quae nequeseruntur umquam neque fructum
ferunt. Cremutius auctor est numquam virere arborem,
ex qua Phyllis se suspenderit. quae cummim gignunt, post
germinationem aperiunt ; cummis non nisi fructu detracto
spissatur. 
 (46) Novellae arbores carent fructu, quamdiu cre-
scunt. perdunt facillime ante maturitatem palma, ficus,
amygdala, malus, pirus, item punica, quae etiam roribus
nimiis et pruinis florem amittit. qua de causa inflectunt
ramos eius, ne subrecti umorem infestum excipiant atque
contineant. pirus et amygdala, etiam si non pluat, sed
fiat austrinum caelum aut nubilum, amittunt florem et
primos fructus, si, cum defloruere, tales dies fuerint.

 

ocissime autem salix amittit semen, antequam omnino
maturitatem sentiat, ob id dicta Homero frugiperdia .
secuta aetas scelere suo interpretata est hanc sententiam,
quando semen salicis mulieri sterilitatis medicamentum
esse constat. sed in hoc quoque providens natura facile
nascenti et depacto surculo incuriosius semen dedit. una
tamen proditur ad maturitatem perferre solita in Creta
insula ipso descensu Iovis speluncae d u rum ligneumque,
magnitudine ciceris. 
 (47) Fiunt vero quaedam loci vitio infructuosa, sicut
in Paro silva Cende quae nihil fert. persicae arbores in
Rhodo florent tantum. fit haec differentia et sexu, ut in 
iis quae mares non ferunt; aliqui hoc permutant et mares
esse quae ferant tradunt. facit et densitas sterilitatem. 
 (48) Gignentium autem quaedam et lateribus ramorum
et cacuminibus ferunt, ut pirus, punica, ficus, myrtus.
cetero eadem natura quae frugibus. namque et in eis
spica in cacumine nascitur, legumina in lateribus. palma
sola, ut dictum est, in spathis habet fructum, racemis 
propendentem. 
 (49) Reliquis sub folio pomum, ut protegatur, excepta
fico , cui folium maximum umbrosissimumque et ideo supra
id pomum. eidem uni serius folium nascitur quam pomum.
insigne proditur in quodam genere Ciliciae, Cypri, Helladis,
ficos sub folio, grossos vero post folium nasci. ficus et

 

praecoces habet, quas Athenis prodromos vocant, in La-
conico genere maxime.

Sunt et biferae in isdem; (50) in Ceo insula
caprifici triferae sunt; primo fetu sequens evocatur, se-
quenti tertius. hoc fici caprificantur. et caprifici autem
ah adversis foliis nascuntur. biferae et in malis ac piris
quaedam, sicut et praecoces. mains silvestris bifera. se-
quens eius fructus post arcturum, in apricis maxime.
 vites quidem et triferae sunt, quas ob id insanas vocant,
quoniam in his alia maturescunt, alia turgescunt, alia
florent. M. Varro auctor est vitem fuisse Z myrnae apud
Matr oo n triferam et malum in agro Consentino . hoc autem
evenit perpetuo in Venesi Africae agro, de quo plura
alias. ea est soli fertilitas. trifera est et cupressus. namque 
bacae eius colliguntur mense Ianuario et Maio et
Septembri, ternasque earum gerit magnitudines . 
 Est vero et in ipsis arboribus etiam onustis peculiaris
differentia. summa sui parte fertiliores arbutus, quercus,
inferiore iuglandes, fici mariscae. omnes quo magis sene-
scunt, hoc maturius ferunt, et in apricis locis nec pingui 20
terra. silvestria omnia tardiora. quaedam ex his omnino
nec maturescunt. item quae subarantur aut quae abla-
queantur celeriora neglectis. haec et fertiliora. 
 (51) Est etiamnum aetatis differentia. amygdala enim
et pirus in senecta fertilissimae, ut et glandiferae et

 

quoddam genus ficorum, ceterae in iuventa tardiusque
maturantes, quod maxime notatur in vitibus. vetustioribus
enim vinum melius, novellis copiosius. celerrime vero
senescit et in senecta deteriorem fructum gignit malus.
namque et minora poma proveniunt et vermiculis obnoxia;
quin et in ipsa arbore nascuntur. ficus sola ex omnium
arborum fetu maturitatis causa medicatur , iam quidem et 
portentis, quoniam maiora sunt pretia praeposteris. omnia
autem celerius senescunt praefecunda. quin et protinus
moriuntur aliqua caelo fecunditatem omnem eblandito,
quod maxime vitibus evenit.

contra morus tardissime
senescit, fructu minime laborans, tarde et ea , quorum
crispa materies, ut palma, acer, populus.

et subarata
ocius senescunt, silvestria autem tardissime. atque in
totum omnis cura fertilitatem adicit, fertilitas senectam.
ideo et praeflorent t alia et praegerminant, in totum prae-
cocia fiunt, quoniam omnis infirmitas caelo magis oboedit . 
 (52) Multae plura gignunt, ut diximus in glandiferis,
inter quas laurus uvas suas maximeque sterilis, quae 
non gignit aliud; ob id a quibusdam mas existimatur.
ferunt et abellanae iulos compactili callo, ad nihil utiles,

plurima vero ilic es , nam et semen suum et granum,
quod crataegum vocant, et a septentrione viscum, a meridie
 hyphear—de quis plura mox paulo—interdumque
pariter res quaternas habent. 
 (53) Arbores quaedam simplices, quibus a radice
caudex unus et rami frequentes, ut olivae, fico, viti.

 

quaedam fruticosi generis, ut paliurus, myrtus, item nux
abellana, quin immo melior et copiosior fructu in plures
dispersa ramos. hi quibusdam omnino null i , ut in s at o 
genere buxi , loto transmarinae. quaedam bifurcae atque
etiam in quinas partes diffusae, quaedam dividuae nec
ramosae, ut sabuci, quaedam individuae, ramosae, ut pi-
ceae. quibusdam ramorum ordo, sicut piceae , abieti, aliis 
inconditus, ut robori, malo, piro. et abieti quidem sub-
recta divisura ramique in caelum tendentes, non in latera
proni. mirum, cacuminibus eorum decisis moritur, totis
vero detruncatis durat. et si infra quam rami fuere
praecidatur, quod superest vivit, si vero cacumen tantum
auferatur, tota moritur. alia ab radice bracchiata, ut ul-
mus, alia in cacumine ramosa, ut pinus, faba Graeca,
quam Romae a suavitate fructus, silvestris quidem, sed
cerasorum paene natura , loton appellant. praecipue domi-
bus expetitur ramorum petulantia brevi caudice latissima
expatiantium umbra et in vicinas domos saepe transilien-
tium. nulla opacitas brevior, nec auferunt rami solem
hieme decidentibus foliis. nullis cortex iucundior aut
oculos excipiens blandius, nullis rami longiores validiores-
que aut plures, ut dixisse totidem arbores liceat. cortice
pelles tingunt, radice lanas. malis proprium genus. fera-
rum enim rostra reddunt adhaerentibus uni maximo mi-
noribus. 
 (54) Ramorum aliqui caeci, qui non germinant, quod
natura fit, si non evaluere, aut poena, cum deputatos
cicatrix hebetavit . quae dividuis in ramo natura est, haec

 

viti in oculo, harundini in geniculo. omnium terrae pro-
xima crassiora. in longitudinem excrescunt abies, larix,
palma, cupressus, ulmus et si qua unistirpia. ramosarum
cerasus etiam in XL cubitorum trabes aequali per totam
duum cubitorum crassitudine reperitur. quaedam statim
in ramos sparguntur, ut mali.

(55) Cortex aliis tenuis, ut lauro, tiliae, aliis
crassus, ut robori, aliis levis, ut malo, fico, idem scaber
robori, palmae, omnibus in senecta rugosior. quibusdam
rumpitur sponte, ut viti, quibusdam etiam cadit, ut malo,
unedoni, carnosus suberi, populo, membranaceus viti , ha-
rundini, libris similis ceraso, multiplex tunicis vitibus ,
tiliae, abieti, quibusdam simplex, ut fico, harundini. 
 (56) Magna et radicum differentia: copiosae fico, ro-
bori, platano, breves et angustae malo, singulares abieti,
larici; singulis enim innituntur , quamquam minutis in
latera dispersis, crassiores lauro et inaequales, item oleae,
cui et ramosae. at robori carnosae. robora suas in pro-
fundum agunt; si Vergilio quidem credimus, aesculus
quantum corpore eminet, tantum radice descendit. oleae
malisque et cupressis per summa caespitum, aliis recto
meatu, ut lauro, oleae, aliis flexuoso, ut fico. minutis
haec capillamentis hirsuta et abies multaeque silvestrium,
e quibus montani praetenuia fila decerpentes spectabiles
lagoenas et alia vasa nectunt. quidam non altius descen-
dere radices, quam solis calor tepefaciat, idque natura loci
tenuioris crassive dixere, quod falsum arbitror. apud
auctores certe invenitur, abietis planta cum transferretur,

 

octo cubitorum in altitudinem nec totam refossam, sed
abruptam. maxima spatio atque plenitudine citri est, ab
ea platani, roboris et glandiferarum. quarundam radix
vivacior superficie, ut laurus . itaque cum trunco inaruit,
recisa etiam laetius fruticat. quidam brevitate radicum
celerius senescere arbores putant, quod coarguunt fici,
quarum radices longissimae et senectus ocissima. falsum
arbitror et quod aliqui prodidere, radices arborum vetu-
state minui . visa enim est annosa quercus eversa tempe-
statis vi, iugerum soli amplexa. 
 (57) Prostratas restitui plerumque et quadam terrae
cicatrice vivescere volgare est. familiarissimum hoc pla-
tanis, quae plurimum ventorum concipiunt propter densi-
tatem ramorum, quibus amputatis levato onere in suo 
scrobe reponuntur; factumque iam est hoc et in iuglandi-
bus oleisque ac multis aliis.

est in exemplis et sine
tempestate ullave causa alia quam prodigi cecidisse multas
ac sua sponte resurrexisse. factum hoc populi Romani
Quiritibus ostentum Cimbricis bellis Nuceriae in luco
lunonis ulmo, postquam etiam cacumen amputatum erat,
quoniam in aram ipsam procumbebat, restituta sponte ita
ut protinus floreret, a quo deinde tempore maiestas p. R. 
resurrexit, quae ante vastata cladibus fuerat. memoratur
hoc idem factum et in Philippis salice procidua atque
detruncata et Stagiris in museo populo alba, omnia fausti
ominis. sed maxime mirum, Antandri platanus etiam
circumdolatis lateribus restibilis sponte facta vitaeque
reddita longitudine xv cubitorum , crassitudine quattuor
ulnarum. 
 
 (58) Arbores quas naturae debemus tribus modis
nascuntur, sponte ant semine aut ab radice. cura nume-
rosior extitit, de qua suo dicemus volumine. nunc enim 
totus sermo de natura est multis modis mirisque memo-
rabili. namque non omnia in omnibus locis nasci docuimus 
nec tralata vivere. hoc alias fastidio, alias contumacia,
saepius inbecillitate eorum quae transferantur evenit, alias
caelo invidente , alias solo repugnante. 
 (59) Fastidit balsamum alibi nasci, nata As syria 
malus alibi ferre, nec non et palma ubique nasci aut nata
parere vel, cum promisit etiam ostenditque , educare, tam-
quam invita pepererit . non habet vires frutex cinnami in
Syriae vicina perveniendi. non ferunt amomi nardique
deliciae, ne in Arabia m quidem, ex India et nave pere-
grina r i ; temptavit enim Seleucus rex. illud maxime mirum,
ipsas plerumque arbores exorari, ut vivant atque trami-
grent, aliquando et a solo impetrari, ut alienas alat ad-
venasque nutriat, caelum nullo modo flecti. vivit in Italia
piperis arbor, casiae vero etiam in septentrionali plaga,
vixit in Lydia turis, sed unde sorbentes sucum omnem
ex iis soles coquentesve lacrimam? illud proxime mirum,
mutari naturam in iisdem atque pro indiviso valere.
cedrum aestuosis partibus dederat, set in Lyciis Phrygiis-
que montibus nascitur. frigus inimicum lauro fecerat, sed

 

in Olympo copiosior nulla est. circa Bosporum Cimme-
rium in Panticapaeo urbe omni modo laboravit Mithridates
rex et ceteri incolae sacrorum certe causa laurum myr-
tumque habere: non contigit, cum teporis arbores abun-
dent ibi, punicae ficique, iam mali et piri laudatissimae.
frigidas eodem tractu non genuit arbores, pinum, abietem,
piceam. et quid attinet in Pontum abire? iuxta Romam
ipsam castaneae cerasique aegre proveniunt, persica in
Tusculano, nuces Graecae cum taedio inseruntur Tarra-
cina silvis scatente earum.

(60) Cupressus advena et difficillime nascentium
fuit, ut de qua verbosius saepiusque quam de omnibus
aliis prodiderit Cato, satu morosa , fructu supervacua,
bacis torva, folio amara, odore violenta ac ne umbra qui-
dem gratiosa, materie rara, ut paene fruticosi generis,
Diti sacra et ideo funebri signo ad domos posita. femina 
.... sterilis. diu metae demum aspectu non repudiata
distinguendis tantum pinorum ordinibus, nunc vero ton-
silis facta in densitate m parietum coercitaque gracilitate
perpetuo teres trahitur etiam in picturas operis to p iarii ,
venatus classesve et imagines rerum tenui folio brevique
et virente semper vestiens. duo genera earum: meta in
fastigium convoluta, quae et femina appellatur. mas spargit
extra se ramos deputaturque et accipit vitem. utraque
autem immittitur in perticas asseresve amputation ramo-

 

rum, qui XIII anno denariis singulis veneunt , quaestuo-
sissima in satus ratione silva, vulgoque dotem filiae anti-
qui plantaria e a appellabant. huic patria insula Creta,
quamquam Cato Tarentinam eam appellat , credo, quod
primum eo venerit. et in Aenaria succisa regerminat;
 sed in Creta quocumque in loco terram moverit quispiam,
nis u naturali haec gignitur protinusque emicat , illa vero
etiam non appellato solo ac sponte maximeque in Idaeis
montibus et quos Albos vocant summisque in his, unde
numquam nives absunt, plurima, quod miremur, alibi
non nisi in tepore proveniens et nutricem magno opere
fastidiens. 
 (61) Nec terrae tantum natura circa h a s refert aut
perpetua caeli, verum et quaedam temporaria vis. imbres 
aliqua plerumque semina adferunt et certo fluunt genere,
aliquando etiam incognito, quod accidit Cyrenaicae regioni,
cum primum ibi laserpicium natum est, ut in herbarum 
natura dicemus. nata est et silva urbi ei proxima imbre
piceo crassoque. *

(62) Hedera iam dicitur in Asia nasci. *circiter
urbis Romae annum ccccxxx x * negaverat Theophrastus,
nec in India nisi in monte Mero, quin et Harpalum omni
modo laborasse, ut sereret eam in Medis frustra, Alexandrum
vero ob raritatem ita coronato exercitu victorem ex India

 

redisse exemplo Liberi patris. cuius dei et nunc adornat
thyrsos galeasque etiam ac scuta in Thraciae populis sol-
lemnibus sacris, inimica arbori bu s satisque omnibus, se-
pulchra, muros rumpens, serpentium frigori gratissima, ut
mirum sit ullum honorem habitum ei . 
 Duo genera prima, ut reliquarum, mas atque femina.
maior traditur mas et corpore et folio, duriore etiam ac
pinguiore et flore ad purpuram accedente; utriusque autem
similis est rosae silvestri, nisi quod caret odore. species
horum generum tres: est enim candida ant nigra hedera
tertiaque vocatur helix. etiamnum haec species dividuntur
in alias, quoniam est aliqua fructu tantum candida, alia
et folio. fructum quoque candidum ferentium aliis densus
acinus et grandior, racemis in orbem circumactis, qui
vocantur corymbi, i idem . Silenici, cum est minor acinus,
sparsior racemus, simili modo ut in nigra. alicui et semen
nigrum, alii crocatum, cuius coronis poetae utuntur, foliis
minus nigris, quam quidam Nysiam, alii Bacchicam vocant,
maximis inter nigras corymbis. quidam apud Graecos
etiamnum duo genera huius faciunt a colore acinorum,
erythranum et chrysocarpum. 
 Plurimas antem habet differentias helix, quoniam folio
maxime distat. parva sunt et angulosa concinnioraque,
cum reliquorum generum simplicia sint . distat et longi-
tudine internodiorum, praecipue tamen sterilitate, quoniam
fructum non gignit. quidam hoc aetatis esse, non generis
existimant primoque helicem esse, fieri hederam vetustate.
 horum error manifestus intellegitur, quoniam helicis plura

 

genera reperiuntur, sed tria maxime insignia: herbacea ac
virens, quae plurima est, altera candido folio, tertia versi-
colori, quae Thracia vocatur. etiamnum herbaceae tenuiora
folia et in ordinem digesta densioraque; in alio genere
diversa omnia e a . in versicolori alia tenuioribus foliis et
similiter ordinatis densioribusque est, alteri generi neglecta
haec omnia; maiora quoque aut minora sunt folia macu-
larumque habitu distant . et in candidis aliis sunt candi-
diora. adulescit in longitudinem maxime herbacea. arbores
autem necat candida omnemque sucum auferendo tanta
crassitudine augetur, ut ipsa arbor fiat. signa eius folia
maxima atque latissima , mammae rigentes , quae sunt ce-
teris inflexae, racemi stantes ac subrecti. et quamquam 
omnium hederarum generi radicosa bracchia, huic tamen
maxime ramosa ac robusta, ab ea nigrae. sed proprium
albae, quod inter media folia emittit bracchia utrimque 
semper amplectens, hoc et in muris , quamvis ambire non
possit. itaque etiam pluribus locis intercisa vivit tamen
duratque, et totidem initia radicum habet quot bracchia,
quibus incolumis et solida arbores sugit ac strangulat.
est et in fructu differentia albae nigraeque hederae, quo-
niam aliis tanta amaritudo acini, ut aves non attingant.
est et rigens hedera, quae sine adminiculo stat sola
omnium generum, ob id vocata or th ocissos , e diverso
numquam nisi humi repens chamaecissos.

(63) Similis est hederae e Cilicia quidem primum

 

profecta , sed in Graecia frequentior, quam vocant smila-
cem , densis geniculata caulibus, spinosis frutectosa ramis,
folio hederaceo, parvo, non anguloso, a pediculo emittente
pampinos, flore candido, olente lilium . fert racemos labru-
scae modo, non hederae, colore rubro, conplexa acinis
maioribus nucleos ternos , minoribus singulos, nigros du-
rosque, infausta omnibus sacris et coronis, quoniam sit
lugubris virgine eius nominis propter amorem iuvenis
Croci mutata in hunc fruticem. id volgus ignorans ple-
rumque festa sua polluit hederam existimando, sicut in
poetis aut Libero patre aut Sileno quis omnino scit qui-
bus coronentur ? 
 E smilace fiunt codicilli, propriumque materiae est, ut
admota auribus lenem sonum reddat.—Hederae mira
proditur natura ad experienda vina, si vas fiat e ligno
eius, vina transfluere ac remanere aquam, si qua fuerit
mixta.

(64) Inter ea, quae frigidis gaudent, et aquaticos
frutices dixisse conveniat. principatum in his tenebunt
harundines belli pacisque experimentis necessariae atque
etiam deliciis gratae. 
 Tegulo earum domus suas septentrionales populi ope-
riunt, durantque aevis tecta talia ; et in reliquo vero orbe
et camaras levissime suspendunt. chartisque serviunt ca-
lami, Aegyptii maxime cognatione quadam papyri. proba-
tiores tamen C nidii et qui in Asia circa Anaeticum lacum
nascuntur. nostratibus fungosior subest natura, cartilagine
bibula, quae cavo corpore intus, superne tenui inarescit

 

ligno, fissilis, praeacuta semper acie. geniculata cetero
gracilitas nodisque distincta leni fastigio tenuatur in ca-
cumina, crassiore paniculae coma, neque hac supervacua.
aut enim pro pluma strata cauponarum replet aut, ubi
li gn osiore induruit callo, sicut in Belgis, contusa et inter-
iecta navium commissuris feruminat textus glutino tenacior
rimisque explendis fidelior pice. 
 (65) Calamis orientis populi bella conficiunt, calamis*
mortem adcelerant pinna addita, calamis *spicula addunt
inrevocabili hamo noxia * fitque et ex ipso telum aliud
fracto in vulneribus. his armis solem ipsum obumbra n t .
propter hoc maxime serenos dies optant, odere ventos et
imbres, qui inter illos pacem esse cogunt. ac si quis 
Aethiopas, Aegyptum, Arabas, Indos, Scythas, Bactros,
Sarmatarum tot gentes et orientis omniaque Parthorum
regna diligentius conputet, aequa ferme pars hominum in
toto mundo calamis superata degit. praecipuus hic usus 
in Creta bellatores suos nobilitavit . sed in hoc quoque,
ut ceteris in rebus, vicit Italia, quando nullus sagittis
aptior calamus quam in Rheno Bononiensi amne, cui
plurima inest medulla pondusque volucre et contra flatus
quoque pervicax libra. quippe non eadem gratia Bel g icis 
haec et Creticis commendatioribus . quamquam praeferun-
tur Indici, quorum alia quibusdam videtur natura, quando
et hastarum vicem praebent additis cuspidibus. harundini
quidem Indicae arborea amplitude, quales vulgo in templis
videmus. differre mares ac feminas in his quoque Indi

 

tradunt. spissius mari corpus, feminae capacius. navi-
giorumque etiam vicem praestant, si credimus, singula
internodia. circa Acesinen amnem maxime nascitur. 
 Harundo omnis ex una stirpe numerosa, atque etiam
recisa fecundius resurgit. radix natura vivax, geniculata
et ipsa. folia Indicis tantum brevia, omnibus vero a nodo
orsa conplexu tenues per ambitum inducunt tunicas, atque
a medio internodio cum plurimum desinunt vestire pro-
cumbuntque. latera harundini calamoque in rotunditate
bina, super nodos alterno semper inguine, ut alterum a 
dextera fiat, alterum superiore geniculo ab laeva per vices.
inde exeunt aliquando rami, qui sunt calami tenues. 
 (66) Plura autem genera. alia spissior densiorque
geniculis, brevibus internodiis, alia rarior maioribus, te-
nuiorque et ipsa. calamus vero alius totus concavus, quem
vocant syringian, utilissimus fistulis, quoniam nihil est ei
cartilaginis atque carnis. Orchomenio et nodi continuo
foramine pervi i , quem auleticon vocant. hic tibiis utilior,
fistulis ille. est alius crassiore ligno et tenui foramine.
hunc totum fungosa replet medulla. alius brevior, alius
procerior , exilior crassiorque. fruticosissimus, qui vocatur
donax, non nisi in aquaticis natus , quoniam et haec
differentia est, multum praelata harundine quae in siccis
proveniat . suum genus sagittario calamo, ut diximus, sed
Cretico longissimis internodiis, obsequiumque quo libeat 
flecti calefacto. differentias faciunt et folia non multitu-
dine tantum et longitudine, verum et colore. va r ia Laco-

 

nicis et ab ima parte densiora, quales in totum circa
stagna gigni putant dissimiles amnicis longisque vestiri
foliis spatiosius a nodo scandente complexu. est et obli-
qua harundo, non in excelsitatem nascens, sed iuxta ter-
ram fruticis modo se spargens, suavissima in teneritate 
animalibus. vocatur a quibusdam ele t ia . est et in Italia *
palustris ex cortice tantum sub ipsa coma *nascens, ad-
area nomine* , utilissima dentibus, quoniam vis eadem est
quae sinapi. 
 De Orchomenii lacus harundinetis accuratius dici cogit
admiratio antiqua. characian vocabant crassiorem firmio-
remque, ploci mo n vero subtiliorem, hanc in insulis fluvi-
tantibus natam , illa m in ripis exspatiantis lacus. tertia est
harundo tibialis calami, quem auleticon dicebant. nono
hic anno nascebat.ur. nam et lacus incrementa hoc tem-
poris spatio servabat, prodigiosus, si quando amplitudinem
biennio extendisset, quod notatum apud Chaeroniam in-
fausto Atheniensium pr o elio est... aepe ... Lebadia ... vo-
catur influente Cephiso. cum igitur anno permansit inun-
datio, proficiunt in aucupatoriam quoque amplitudinem.
vocabantur zeugitae, contra bombyciae maturius reciproco ;
graciles, feminarum latiore folio atque candidiore, modica
lanugine; at omnino nulla spadonum nomine insignibus .

 

hinc erant armamenta ad inclutos cantus, non silendo et
reliquo curae miraculo, ut venia sit argento iam potius
cani. caedi solebant tempestivae usque ad Antigeniden
tibicinem, cum adhuc simplici musica uterentur, sub arc-
turo. sic praeparatae aliquot post annos utiles esse in-
cipiebant, tunc quoque multa domandae exercitatione et
canere tibiae ipsae edocendae , comprimentibus se linguis ,
quod erat illis theatrorum moribus utilius. postquam varie-
tas accessit et cantus quoque luxuria , caedi ante solstitia 
coeptae et fieri utiles in trimatu, apertioribus earum lin-
gulis ad flectendos sonos, quae inde sunt et hodie. sed
tum ex sua quamque tantum harundine congruere per-
suasum erat, et eam, quae radicem antecesserat, laevae
tibiae convenire, quae cacumen, dexterae, inmensum quan-
tum praelatis quas ipse Cephisus abluisset. nunc sacri-
ficae Tuscorum e buxo, ludicrae vero e loto ossibusque
asininis et argento fiunt.—Aucupatoria harundo e Pan-
hormo laudatissima, piscatoria Abaritana ex Africa. 
 (67) Harundinis Italiae usus ad vineas maxime. Cato
seri eam iubet in umidis agris bipalio subacto prius solo,
oculis dispositis intervallo ternorum pedum, simul et cor-
rudae , unde aspar a gi fiant, concordare amicitiam, salicis 
vero circa.

qua nulla aquaticarum utilior, licet
populi vitibus placeant et Caecuba educent, licet alni sae-
pibus muniant contraque erumpentium amnium impetus
riparum muro in tutela ruris excubent in aqua satae den-
sius caesaeque innumero herede prosint. 
 
 (68) Salicis etiam plura genera. namque et in pro-
ceritatem magnam emittunt iugis vinearum perticas pari-
untque balteo corticis vincula, et aliae virgas sequacis ad
vincturas le n titiae , alia e praetenues viminibus texendis spec-
tabili subtilitate, rursus aliae firmiores corbibus ac pluri-
mae agricolarum supellectili, candidiores ablato cortice le-
nique tractatu m a ioribus vasis, qua m ut e corio fiant e a dem,
atque etiam supinarum in delicias cathedrarum aptissimae.
 caedua salici fertilitas densiorque tonsura ex brevi pugno
verius quam ramo, non, ut remur, in novissimis curanda
arbore. nullius quippe tutior reditus est minorisve inpendi
ant tempestatium securior. 
 (69) Tertium locum ei in aestimatione ruris Cato
adtribuit prioremque quam olivetis quamque frumento aut
pratis, nec quia desint alia vincula. siquidem et genistae
et populi et ulmi et sanguinei frutices et betullae et
harundo fissa et harundinum folia, ut in Liguria, et vitis
ipsa recisisque aculeis rubi alligant et intorta corylus—
mirumque contuso ligno alicui maiores ad vincula esse
vires—, salici tamen praecipua dos. finditur Graeca
rubens, candidior Amerina, sed paulo fragilior, ideo solido
ligat nexu. in Asia tria genera observant: nigram utilio-
rem viminibus, candidam agricolarum usibus, tertiam, quae
brevissima est, helicem vocant. apud nos quoque multi
totidem generibus nomina inponunt, viminalem vocant ean-
demque purpuream, alteram nitelinam a colore , quae sit
tenuior , tertiam Gallicam, quae tenuissima. 
 
 (70) Nec in fruticum nec in veprium cauliumve neque
in herbarum aut alio ullo quam suo genere numerentur
iure scirpi fragiles palustresque*, e quibus *[et ] tegulum
tegetesque *, detracto cortice candelae luminibus et funeri-
bus serviunt. firmior quibusdam in locis e o rum rigor.
namque iis velificant non in Pado tantum nautici, verum
et in mari piscator Africus praepostero more velum intra
malos suspendens, et mapalia sua Mauri tegunt, proxime-
que aestimanti hoc videantur esse, quod in interiore parte 
mundi papyrum . 
 (71) Sui, sed frutectosi generis sunt inter aquaticas
et rubi atque sabuci, fungosi generis, aliter tamen quam
ferulae, quippe plus ligni est , utique sabuco, ex qua magis
canor a m bucinam tubamque credit pastor ibi caesa , ubi
gallorum cantum frutex ille non exaudiat. rubi mora fe-
runt et alio genere similitudinem rosae qu ae vocatur cyn o s-
batos . tertium genus Idaeum vocant Graeci a loco, tene-
ri u s quam cetera minoribusque spinis et minus aduncis.
flos eius contra lippitudines inlinitur ex melle et igni
sacro; contra stomachi quoque vitia bibitur ex aqua.
sabuci acinos habent nigros atque parvos, umoris lenti,
inficiendo maxime capillo . qui et ipsi aqua decocti man-
duntur.

(72) Umor et cor por i arborum est, qui sanguis
earum intellegi debet, non idem omnibus: ficis lacteus —
huic ad caseos figurandos coaguli vis—, cerasis cummi-
nosus, ulmis salivosus, lentus ac pinguis, malis, vitibus,
piris aquosus. vivaciora quibus lentior. atque in totum
corpori arborum, ut reliquorum animalium, cutis, sanguis,
caro, nervi, venae, ossa, medullae. pro cute cortex. mi-
rum, is in moro medicis sucum quaerentibus vere hora
diei secunda lapide incisus manat, altius fractus siccus
videtur. proximi plerisque adipes. hi vocantur a colore
alburnum, mollis ac pessima pars ligni, etiam in robore
facile putrescens, teredini obnoxia, quare semper ampu-
tabitur. subest huic caro, c arn i ossa, id est materiae
optimum. alternant fructus quibus siccius lignum, ut
olea, magis quam quibus carnosum, ut cerasus. nec omni-
bus adipes carnesve largae, uti nec animalium acerrimis.
neutrum habent buxus, cornus, olea, nec medullam mini-
mumque etiam sanguinis, sicuti ossa non habent sorba,
carnem sabuci— a t plurimam ambae medullam—nec
harundines maiore ex parte. 
 (73) In quarundam arborum carnibus pulpae venae-
que sunt. discrimen earum facile; venae latiores candi-
dioresque. pulpae fissilibus insunt. ideo fit, ut aure ad
caput trabis quamlibet praelongae admota ictus ab altero
capite vel grap h i i sentiantur penetrante rectis meatibus
sono, unde deprehenditur, an torta sit materies nodisque
concisa. quibus sunt tubera, sic ut sunt in came glandia,

 

in iis nec vena nec pulpa, quodam callo carnis in se con-
voluto. hoc pretiosissinum in citro et acere. cetera men-
sarum genera fissis arboribus circinantur in pulpam ; alio-
qui fragilis esset vena in orbem arboris caesa . fagis pec-
tines traversi in pulpa. apud antiquos inde et vasis honos.
M'. Curius iuravit se nihil ex praeda attigisse praeter gut-
tum faginum, quo sacrificaret. —Lignum in longitudinem
fluv i tat , ut quae que pars fuit ab radice, validius sidit.—
quibusdam pulpa sine venis mero stamine et tenui con-
stat. haec maxime fissilia. alia frangi celeriora quam findi,
quibus pulpa non est, ut oleae, vites. at e contrario totum
e carne corpus fico, tota ossea ilex, ornus , robur, cytisus,
morus, hebenus, lotos et quae sine medulla esse diximus. 
ceteris nigricans color, fulva cornus in venabulis nitet in-
cisuris nodata propter decorem. cedrus et larix et iuni-
perus rubent.

larix femina habet quam Graeci vocant
aegida mellei coloris. *hoc lignum proximum medullae est.
in abiete lusson Graeci vocant*. inventum pictorum tabel-
lis inmortale nullisque fissile rimis. * cedri quoque duris-
sima quae medullae proxima, ut in corpore ossa, deraso
modo limo. et sabuci interiora mire firma traduntur,
qui d amque venabula ex ea praeferunt omnibus, constat
enim ex cute et ossibus. 
 (74) Caedi tempestivum quae decorticentur e t teretes

 

ad templa ceteraque usus rotundi , cum germinant, alias
cortice inextricabili et carie subnascente ei materiaque
nigrescente; tigna et quibus aufert securis corticem a
bruma ad favonium aut, si praevenire cogamur, arcturi
occasu et ante eum fidiculae, novissima ratione solstitio.
dies siderum horum reddentur suo loco. vulgo satis 
putant observare, ne qua dedolanda sternatur ante edi-
tos suos fructus. robur vere caesum teredinem sentit,
bruma autem neque vitiatur neque pandatur, alias ob-
noxium etiam, ut torqueat sese findatque, quod in subere
tempestive quoque caeso evenit. infinitum refert et luna-
ris ratio, nec nisi a xx in xxx caedi volunt. inter
omnes vero convenit utilissime in coitu eius sterni, quem
diem alii interlunii, alii silentis lunae appellant. sic certe
Tiberius Caesar concremato ponte naumachiario larices ad
restituendum caedi in Raetia praefinivit. quidam dicunt,
ut in coitu et sub terra sit luna, quod fieri non potest
nisi noctu. si competant coitus in novissimum diem bru-
mae, illa f it aeterna materies; proxime, cum supra dictis
sideribus. quidam et canis ortum addunt, et sic caesas
materias in forum Augustum. nec novellae autem ad ma-
teriem nec veteres utilissimae. circumcisas quoque in 
medullam aliqui non inutiliter relinquunt, ut omnis umor
stantibus defluat. mirum apud antiquos primo Punico bello
classem Duilli imperatoris ab arbore LX die navigavisse,
contra vero Hieronem regem ccxx naves effectas diebus
XLV tradit L. Piso. secundo quoque Punico Scipionis
classis XL die a securi navigavit. tantum tempestivitas
etiam in rapida celeritate pollet. 
 (75) Cato hominum summus in omni usu de mate-
riis haec adicit: Prelum ex sappino atra potissi-

 

mum facito. ulmeam, pineam, nuceam, hanc at-
que aliam materiem omnem cum e c fodies , luna
decrescente eximito post meridiem sine vento
austro. tum erit tempestiva, cum semen suum
maturum erit. cavetoque per rorem trahas aut
doles. idemque mox: Nisi intermestri lunaque di-
midiata ne tangas materiem. q uam effodias aut
praecidas abs terra. diebus VII proximis, quibus
luna plena fuerit, optime eximitur. omnino ca-
veto ni qu am materiem doles neve caedas neve
tangas nisi siccam, neve gelidam neve rorulen-
tam. —Tiberius i t em et in capillo tondendo servavit in-
terlunia. M. Varro adversus defluvia praecipit observan-
dum id a pleniluniis .— 
 (76) <1> Larici et magis abieti succisis umor diu de-
fluit. haec omnium arborum altissimae ac rectissimae.
navium malis antemnisque propter levitatem praefertur
abies. communia his pinoque , ut quadripertitos venarum
cursus bifidosve habeant vel omnino simplices. fabrorum in intestina opera medulla sectilis optima quadripertitis,
.... materies et mollior quam ceterae. intellectus in cor-
tice protinus peritis. abietis quae pars a terra fuit, eno-
dis est. haec qua diximus ratione fluviata de t oratur atque 
ita sappinus vocatur, superior pars nodosa duriorque

 

fusterna. et in ipsis autem arboribus robustiores aquilo-
niae partes, et in totum deteriores ex umidis opacisque,
spissiores ex apricis ac diuturnae. ideo Romae infernas 
abies supernati praefertur . 
 Est per se gentium quoque in his differentia. Alpi-
bus Appenninoque laudatissimae, in Gallia Iuribus ac monte
Vosego , in Corsica, Bithynia, Ponto, Macedonia. deterior
Aen i a n ica et Arcadica, pessima Parnasia et Euboica , quo-
niam ramosae ibi et contortae putrescentesque facile. at
cedrus in Creta, Africa, Syria laudatissima. cedri oleo
peruncta materies nec tiniam nec cariem sentit. iunipero
eadem virtus quae cedro. vasta haec in Hispania maxi-
meque Vaccaeis . medulla eius ubicumque solidior etiam
quam cedris . publicum omnium vitium vocant spiras,
ubi convolvere se venae atque nodi. inveniuntur in qui-
busdam , sicut in marmore, centra, id est duritia clavo 
similis, inimica serris. et quaedam forte accidunt , ut la-
pide comprehenso aut recepto in corpus aut alterius arbo-
ris ramo. <2> Megaris diu stetit oleaster in foro, cui
viri fortes adfixerant arma, quae cortice ambiente aetas
longa occultaverat, fuitque arbor illa fatalis excidio urbis
praemonita e oraculo , cum arbor arma peperisset, quod
succisae accidit ocreis galeisque intus repertis. ferunt
lapides ita inventos ad continendos partus esse remedio.

Amplissima arborum ad hoc aevi existimatur Ro-
mae visa, quam propter miraculum Tiberius Caesar in
eodem ponte naumachiario exposuerat advectam cum reli-
qua materie, duravitque ad Neronis principis amphithea-
trum. fruit autem trabs ea e larice, longa pedes cxx,
bipedali crassitudine aequalis, quo intellegebatur vix cre-
dibilis reliqua altitudo fastigium ad cacumen aestimanti-
bus. fuit memoria nostra et in porticibus saeptorum a
M. Agrippa relicta aeque miraculi causa, quae diribitorio 
superfuerat, XX pedibus brevior, sesquipedali crassitudine.
abies admirationis praecipuae visa est in nave, quae ex
Aegypto Gai principis iussu obeliscum in Vaticano circo
statutum quattuorque truncos lapidis eiusdem ad sustinen-
dum eum adduxit. qua nave nihil admirabilius visum in
mari certum est. CXX modium lentis pro saburra ei fuere.
 longitudo spatium obtinuit magna ex parte Ostiensis por-
tus latere laevo. ibi namque demersa est Claudio prin-
cipe cum tribus molibus turrium altitudine in ea exaedi-
ficatis obiter Puteolano pulvere advectisque. arboris eius
crassitudo quattuor hominum ulnas conplectentium imple-
bat, vulgoque auditur LXXX nummum et plur is malos ve-
nundari ad eos usus, rates vero conecti XL sesterti um 
plerasque. at in Aegypto ac Syria reges inopia abietis
cedro ad classes feruntur usi. maxima [ea] in Cypro
traditur ad undec i rem em Demetri succisa CXXX pedum,
crassitudinis vero ad trium hominum conplexum. Germa-
niae praedones singulis arboribus cavatis navigant, qua-

 

rum quaedam et xxx homines ferunt. <3> spississilma 
ex omni materie, ideo et gravissima iudicatur hebenus et
buxus, graciles natura. neutra in aquis fluvitat, nec suber,
si dematur cortex, nec larix. ex reliquis s piss issima lotos,
quae Romae ita appellatur, dein robur exalburnatum. et
huic nigricans color magisque etiam cytiso, quae proxime
accedere hebenum videtur, quamquam non desunt qui
Syriacas terebinthos nigriores adfirment. celebrav i t et T h e-
ricles nomine calices ex terebintho solitus facere torno;
perquam probatur materies. omnium haec sola ungui vult
meliorque fit oleo. colos mire adulteratur iuglande ac
piro silvestri tinctis atque in medicamine decoctis. omni-
bus quae diximus spissa firmitas. ab iis proxima est
cornus, quamquam non potest videri materies propter
exilitatem, sed lignum non alio paene quam ad radios
rotarum utile aut si quid cuneandum sit in ligno clavisve
figendum ceu ferreis. ilex item et oleaster et olea atque
castanea, carpinus, populus. haec et crispa aceris modo,
si ulla materies idonea esset ramis saepe deputatis. castra-
tio ilia est adimitque vires. de cetero plerisque horum,
sed utique robori, tanta duritia, ut terebrari nisi made-
factum non queat et ne sic quidem adactus avelli clavus .
e diverso clavum non tenet cedrus. mollissima tilia. ea-
dem videtur et calidissima. argumentum adferunt quod
citissime ascias retundat. calidae et morus, laurus, hede-
rae et omnia , e quibus igniaria fiunt. 
 (77) Exploratorum hoc usus in castris pastorumque
repperit, quoniam ad excudendum ignem non semper lapi-
dis occasio est. teritur ergo lignum ligno ignemque con-

 

cipit adtritu, excipiente materie aridi fomitis, fungi vel fo-
liorum facillimo conceptu . sed nihil hedera praestantius
quae teratur, lauro quae terat. probatur et vitis e sil-
vestribus —alia quam labrusca—, et ipsa hederae modo
arborem scandens. frigidissima quaecumque aquatica, len-
tissima autem et ideo scutis faciendis aptissima quorum
plaga contrahit se protinus cluditque suum vulnus et ob
id contumacius tramittit ferrum, in quo sunt genere v i-
 t i s , vitex, salix, tilia, betulla, sabucus, populus utraque.
levissimae ex his vite x , salix ideoque utilissimae; omnes
autem ad cistas quaeque flexili crate constent . habent 
et candorem, rigorem et in sculpturis facilitatem. est le n -
titia platano, sed madida, sicut alno. siccior eadem ulmo,
fraxino, moro, ceraso, sed ponderosior. rigorem fortis-
sime servat ulmus, ob id cardinibus c o assamentisque por-
tarum utilissima, quoniam minime torquetur, permutanda
tantum si c , ut cacumen ab inferiore sit cardine, radix
superior . palma est.... similis et suberis materies ,
spissae et malus pirusque, nec non acer, sed fragile, et
quaecumque crispa. in omnibus silvestria et mascula dif-
ferentia m cuiusque generis augent. et infecunda firmiora

 

fertilibus, nisi quo in genere mares ferunt, sicut cupres-
sus et cornus. 
 (78) Cariem vetustatemque non sentiunt cupressus,
cedrus, hebenus, lotus, buxum , taxus, iuniperus, oleaster,
olea, e reliquis tardissime larix, robur, suber, castanea,
iuglans. rimam fissuramque non capit sponte cedrus, cu-
pressus, olea, buxum . 
 (79) Maxime aeternam putant hebenum et cupressum
cedrumque, clar o de omnibus materiis iudicio in templo
Ephesiae Dianae, utpote cum tota Asia extruente cxx 
annis peractum sit. convenit tectum eius esse e cedrinis
trabibus. de simulacro ipso deae ambigitur. ceteri ex
hebeno esse tradunt, Mucianus III cos. ex iis, qui pro-
xime viso eo scripsere, vitigineum et numquam mutatum
septies restituto templo, hanc materiam elegisse End o eon ,
etiam nomen artificis nuncupans, quod equidem miror,
cum antiquiorem Minerva quoque , non modo Libero patre,
vetustatem ei tribuat . adicit multis foraminibus nardo 
rigari, ut medicatus umor alat teneatque iuncturas—quas
et ipsas esse modico admodum miror—, valvas esse e
cupresso et iam CCCC prope annis durare materiem omnem
novae similem. id quoque notandum, valvas in glutinis
compage quadriennio fuisse. cupressus in eas electa, quo-
niam praeter cetera in uno genere materiae nitor maxime
valeat aeternus. non et simulacrum Veiovis in arce e
cupresso durat a condita urbe DLXI anno dicatum? me-

 

morabile et Uticae templum Apollinis, ubi cedro Numi-
dica trabes durant ita, ut positae fuere prima urbis eius
origine annis MCLXXVIII, et in Hispania Sagunti templum
Dianae a Zacyntho advectae cum conditoribus annis cc
ante excidium Troiae, ut auctor est Bocchus; infra ipsum
oppidum id habent —pepercit religione inductus Hanni-
bal—iuniperi trabibus etiam nunc durantibus. super
omnia memoratur a e d is Aulide eiusdem deae saeculis ante
Troianum bellum exaedificata, quonam genere materiae,
scientia oblitterata. in plenum dici potest utique quae
odore praecellant, eas e t aeternitate praestare. a prae-
dictis morus proxume laudatur, quae vetustate etiam nigre-
scit. et quaedam tamen in aliis diuturniora sunt usibus
quam alia : ulmus in perflatu firma, robur defossum et in
aquis quercus obruta. eadem supra terram rimosa facit
opera torquendo sese. larix in umore praecipua et alnus
nigra. robur marina aqua conrumpitur. non inprobatur
et fagus in aqua et iuglans, hae quidem in iis quae de-
fodiuntur vel principales, item iuniperus, eadem et sub-
dialibus aptissima. fagus et cerrus celeriter marcescunt.
aesculus quoque umoris inpatiens. contra adacta in ter-
ram in palustribus alnus aeterna onerisque quantilibet
patiens. cerasus firma, ulmus et fraxinus lentae, sed fa-
cile pandantur, flexiles tamen, stantesque ac circumcisura
siccatae fideliores. laricem in maritimis navibus obnoxiam

 

teredini tradunt, omniaque praeterquam oleastrum et
oleam. quaedam enim in mari, quaedam in terra vitiis
opportuniora.

(80) Infestantium quattuor genera: teredines ca-
pite ad portionem grandissimo rodunt dentibus. hae tan-
tum in mari sentiuntur, nec aliam putant teredinem pro-
prie dici. terrestres tinias vocant, culicibus vero similes
thripas. quartum est et e vermiculorum genere, et eorum
alii putrescente suco ipsa materie, alii pariuntur sicut in
arboribus ex eo, qui cerastes vocatur. cum tantum ero-
sit, ut circumagat se, generat alium. haec nasci prohibet
in aliis amaritudo, ut cupresso, in aliis duritia, ut buxo.
tradunt et abietem circa germinationes decorticatam qua 
diximus luna aquis non corrumpi. Alexandri Magni
comites prodiderunt in Tylo Rubri maris insula arbo-
res esse, ex quibus naves fierent; quas ducentis annis
durantes inventas, etsi mergerentur, incorruptas. in eadem
esse fruticem baculis tantum idoneae crassitudinis, varium
tigrium maculis, ponderosum et, cum in spissiora decidat,
vitri modo fragilem.

(81) Apud nos materiae finduntur aliquae sponte,
ob id architecti eas fimo inlitas siccari iubent, ut adfla-
tus n e noceant. pondus sustinere validae abies, larix,
etiam in traversum positae . robur, olea incurvantur ce-
duntque ponderi. illae renituntur nec temere rumpuntur ,
priusque carie quam viribus deficiunt. et palmae arbor
valida ; in diversum enim curvatur , [et populus] c e t e ra 

omnia in inferiora pandantur, palma ex contrario forni-
catim. pinus et cupressus adversus cariem tiniasque fir-
missimae. facile pandatur iuglans, fiunt enim et ex ea
trabes. frangi se praenuntiat crepitu , quod et in Antan-
dro accidit, cum e balineis territi sono profugerunt. pi-
nus, piceae, alni ad aquarum ductus in tubos cavantur;
obrutae terra plurimis duratur ae annis eaedem, si non
integantur , cito senescunt, mirum in modum fortiores, si
umor extra quoque supersit. 
 (82) Firmissima in rectum abies, eadem valvarum pagi-
nis et ad quaecumque libeat intestina opera aptissima
sive Graeco sive Campano sive Siculo fabricae artis ge-
nere , spectabilis ramentorum crinibus, pampinato semper
orbe se volvens ad incitatos runcinae raptus, eadem e
cun ct is maxime sociabilis glutino in tantum, ut findatur
ante, qua solida est.

(83) Magna autem et glutinatio propter ea, quae
sectilibus laminis aut alio genere operiuntur. stamineam
in hoc usu probant venam, et vocant ferulaceam argu-
mento similitudinis, quoniam lacunosa et crispa in omni
genere glutinum abdica n t . quaedam et inter se et cum
aliis insociabilia glutino, sicut robur , nec fere cohaerent
nisi similia natura, ut si quis lapidem lignumque coniun-

 

gat . cornum maxime odit sorbus, carpinus, buxus, postea
tilia . cuicumque operi facilia flexilia omnia, quae lenta
diximus, praeterque morus et caprificus. forabilia ac sec- 
tilia , quae modice umida. arida enim latius quam teras
cedunt, viridia praeter robur et buxum pertinacius resi-
stunt serrarumque dentes replent aequalitate inerti. qua
de causa alterna inclinatione egerunt scobem. 
 Oboedientissima quocumque in opere fraxinus, eadem-
que hastis corylo melior, cornu levior, sorbo lentior, Gal-
lica vero etiam ad currus flexi l i l e vita te . aemularetur
ulmus, ni pondus esset in culpa. (84) facilis et fagus,
quamquam fragilis et tenera . eadem sectilibus lamnis in
tenui flexilis capsisque ac scrineis sola utilis. secatur in
lamnas praetenues et ilex, colore quoque non ingrata, sed
maxime fida iis, quae terantur, ut rotarum axibus, ad
quos lentore fraxinus sicut duritia ilex et utroque legitur
ulmus . sunt vero et parvi usus fabriliium ministeriorum
insignes, ideoque proditum, terebris vaginas ex oleastro,
buxo, ilice, ulmo, fraxino utilissimas fieri, ex iisdem mal-
leos, maioresque e pinu et ilice. et his autem maior ad
firmitatem causa tempestivae caesurae quam in m aturae ,
quippe cum ex olea, durissimo ligno, cardines in foribus
diutius immoti plantae modo germinaverint. Cato vectes
aquifolios, laureos, ulmeos fieri iubet, Hyginus manubria
rusticis carpinea, iligna, cerrea. 
 Quae in lamnas sec e ntur quorumque operimento ve-
stiatur alia materies, praecipua sunt citrum, terebinthus,

 

aceris genera, buxum, palma, aquifolium, ilex, sabuci ra-
dix, populus. dat et alnus, ut dictum est, tuber sectile, 
sicut citrum acerque. nec aliarum tuber ia m in pretio.
media pars arborum crispior et, quo propior radici, mi-
noribus magisque flexilibus maculis. haec prima origo
luxuriae arborum, alia integi et vilioris ligni e pretiosiore 
corticem fieri. ut una arbor saepius veniret, excogitatae
sunt et ligni bratteae. nec satis, coepere tingui anima-
lium cornua, dentes secari lignumque ebore distingui, mox
operiri . placuit deinde materiem et in mari quaeri. te-
studo in hoc secta, nuperque portentosis ingeniis princi-
patu Neronis inventum, ut pigmentis perderet se pluris-
que veniret imitata lignum. sic lectis pretia quaeruntur,
sic terebinthum vinci iuvat , sic citrum pretiosius fieri,
sic acer decipi. modo luxuria non fuerat contenta ligno,
iam lignum et e testudine facit.

(85) Vita arborum quarundam inmensa credi pot-
est, si quis profunda mundi et saltus inaccessos cogitet .
verum ex iis, quas memoria hominum custodit, durant in
Liternino Africani prioris manu satae olea , item myrtus
eodem loco conspicuae magnitudinis—subest specus, in
quo manes eius custodire draco traditur—, Romae vero
lotos in Lucinae area, anno, qui fuit sine magistratibus,
CCCLXXIX urbis aede condita. incertum, ipsa quanto vetu-
stior; esse quidem vetustiorem non est dubium, cum ab
eo luco Lucina nominetur. haec nunc D circiter annum
habet. antiquior , sed incerta eius aetas, quae capillata

 

dicitur, quoniam Vestalium virginum capillus ad eam
defertur. 
 (86) Verum alter a lotos in Volcanali, quod Romulus
constituit ex victoria de decumis, aequaeva urbi intellegi-
tur, ut auctor est Masurius. radices eius in forum
usque Caesaris per stationes municipiorum penetrant. fuit
cum ea cupressus aequalis, circa suprema Neronis prin-
cipis prolapsa atque neglecta. 
 (87) Vetustior autem urbe in Vaticano ilex, in qua
titulus aereis litteris Etruscis religione arborem iam turn
dignam fuisse significant. Tiburtes quoque originem multo
ante urbem Romam habent. apud eos extant ilices tres
etiam Tiburno coinditore eorum vetustiores, apud quas in-
auguratus traditur. fuisse autem eum tradunt filium
Amphiarai, qui apud Thebas obierit una aetate ante Ilia-
cum bellum. 
 (88) Sunt auctores et Delphicam platanum Agamemno-
nis manu satam et alteram in Caph y a Arcadiae l o co .
sunt hodie ex adverse Iliensium urbis iuxta Hellespon-
tum in Protesilai sepulchre arbores, quae omnibus ex
eo aevis, cum in tantum adcrevere, ut Ilium aspiciant ,
inarescunt rursusque adolescunt. iuxta urbem autem
quercus in Ili tumulo tunc satae dicuntur, cum coepit
Ilium vocari. 
 (89) Argis olea etiamnum durare dicitur, ad quam
in taur a m mutatam Argus alligaverit. in Ponto citra 
Heracleam arae sunt Iovis στρατίου cognomine, ibi quer-
cus duae ab Hercule satae. in eodem tractu portus Amyci

 

est, Bebryce rege interfecto clarus. eius tumulus a su-
premo die lauro tegitur, quam insanam vocant, quoniam,
si quid ex ea decerptum inferatur navibus, iurgia fiunt,
donec abiciatur. regionem Aulocrenen diximus, per quam
Apamea in Phrygiam itur. ibi platanus ostenditur, ex 
qua pependerit Marsuas victus ab Apolline, quae iam tum
magnitudine electa est. nec non palma Deli ab eius-
dem dei aetate conspicitur, Olympiae oleaster, ex quo
primus Hercules coronatus est, et nunc custoditur reli-
gio. Athenis quoque olea durare traditur in certamine
edita a Minerva. 
 (90) Ex diverso brevissima vita est punicis, fico, ma-
lis, et ex his praecocibus brevior quam serotinis, dulci-
bus quam ac id is , et dulciori in punicis, item in vitibus,
praecipueque fertilioribus. Graecinus auctor est sexa-
genis annis durasse vites. videntur et aquaticae celerius
interire. senescunt quidem velociter, sed e radicibus re-
pullulant laurus et mali et punicae. firmissimae ergo ad
vivendum oleae, ut quas durare annis cc inter auctores
conveniat. 
 (91) Est in suburbano Tusculani agri colle, qui Corne
appellatur, lucus antiqua religione Dianae sacratus a La-
tio, velut arte tonsili coma fagei nemoris . in hoc arbo-
rem eximiam aetate nostra amavit Passienus Crispus bis
cos., orator, Agrippinae matrimonio et Nerone privigno
clarior postea, osculari conplectique eam solitus, non modo
cubare sub ea vinumque illi adfundere. vicina luco est
ilex, et ipsa nobilis XXXIV pedum ambitu caudicis, decem 

arbores emittens singulas magnitudinis visendae silvamque
sola faciens . 
 (92) Hedera necari arbores certum est. similem qui-
dam et in visco, tametsi tardiorem, iniuriam earum arbi-
trantur. namque et hoc praeter fructus adgn a scitur , non
in novissimis mirabile. quaedam enim in terra gigni non
possunt et in arboribus nascuntur. namque cum suam
sedem non habeant, in aliena vivunt, sicut viscum et in
Syria herba quae vocatur ca dy tas , non tantum arboribus,
sed ipsis etiam spinis circumvolvens sese, item circa
Tempe Thessalica quae polypodion vocatur et quae doli-
chos ac serpyllum. oleastro quoque deputato quod gigna-
tur, vocant phaunos ; quod vero in spina fullonia, h ip po-
pha es ton , cauliculis inanibus, foliis parvis, radice alba,
cuius sucus ad detractiones in comitiali morbo utilissi-
mus habetur. 
 (93) Visci tria genera. namque in abiete, larice ste-
lin dicit Euboea nasci , hyp h ear Arcadia, viscum autem
in quercu, robore, ilice, piro silvestri, terebintho, nec non
et aliis arboribus adgnasci plerique . copiosissimum in
quercu q uo d h y phear vocant. in omni arbore, excepta

 

ilice et quercu, differentiam facit.. odor virusque, et
folium non iucundi odoris, utroque visci amaro et lento .
hyphear ad saginanda pecora utilius. vitia modo purgat
primo, dein pinguefacit quae suffecere purgationi; quibus
sit aliqua tabes intus, negant durare. ea medendi ratio
aestatis quadragenis diebus. adiciunt discrimen: visco in
iis, quae folia a mittant , et ipsi decidere, contra inhaerere
nato in aeterna fronde. omnino autem satum nullo modo
nascitur nec nisi per alvum avium redditum, maxime pa-
lumbis ac turdi . haec est natura, ut nisi maturatum in
ventre avium non proveniat. altitudo eius non excedit
cubitalem, semper frutectosi ac viridis. mas fertilis, fe-
mina sterilis, nisi quod et fertilis aliquando non fert. 
 (94) Viscum fit ex acinis, qui colliguntur messium
tempore inmaturi. nam si accessere imbres, amplitudine
quidem augentur , visco vero marcescunt. siccantur deinde
et aridi tunduntur ac conditi in aqua putrescunt duode-
nis fere diebus, unumque hoc rerum putrescendo gratiam
invenit. inde in profluente, rursus malleo tusi, amissis
corticibus interiore came lentescunt. hoc est viscum pin-
nis avium tactu ligandis oleo subactum, cum libeat insi-
dias moliri. 
 (95) Non est omittenda in hac re et Galliarum admi-
ratio. nihil habent Druidae—ita suos appellant magos 
-visco et arbore, in qua gignatur, si modo sit robur,
sacratius. iam per se roborum eligunt lucos nec ulla

 

sacra sine earum fronde conficiunt, ut inde appellati quo-
que interpretatione Graeca possint Druidae videri. enim-
vero quidquid adgnascatur illis e caelo missum putant
signumque esse electae ab ipso deo arboris. est autem
id rarum admodum inventu et repertum magna religione
petitur et ante omnia sexta luna, quae principia mensum
annorumque his facit et saeculi post tricesimum annum,
quia iam virium abunde habeat nec sit sui dimidia. omnia
sanantem appellant suo vocabulo. sacrificio epulisque rite
sub arbore conparatis duos admovent candidi coloris tau-
ros, quorum cornua tum primum vinciantur. sacerdos
candida veste cultus arborem scandit, falce aurea deme-
tit, candido id excipitur sago. tum deinde victimas im-
molant precantes, suum donum deus prosperum faciat iis
quibus dederit. fecunditatem eo poto dari cuicumque ani-
malium sterili arbitrantur, contra venena esse omnia re-
medio. tanta gentium in rebus frivolis plerumque reli-
gio est.

(1) Natura arborum terra marique sponte sua pro-
venientium dicta est; restat earum, quae arte et humanis
ingeniis fiunt verius quam nascuntur. sed prius mi rari 
succurrit, quae retulimus paenuria pro indiviso possessa 
feris, depugnante cum his homine circa caducos
fructus, circa pendentes vero et cum alitibus, in tanta

 

deliciarum pretia venisse, clarissimo, ut equidem arbitror,
exemplo L. Crassi atque Cn. Domiti Ahenobarbi. Cras-
sus orator fuit in primis nominis Romani. domus ei
magnifica, sed aliquanto praestantior in eodem Palatio
Q. Catuli, qui Cimbros cum C. Mario fudit, multo vero
pulcherrima consensu omnium aetate ea in colle Viminali
C. Aquili, equitis Romani clarioris illa etiam quam iuris
civilis scientia, cum tamen obiecta Crasso sua est. nobi-
lissimarum gentium ambo censuram post consulatus simul
gessere anno conditae urbis DCLXII frequentem iurgiis
propter dissimilitudinem morum. tum Cn. Domitius, ut
erat vehemens natura, praeterea accensus odio , quod ex
aemulatione avidissimum est, graviter increpuit tanti cen-
sorem habitare, | LX | HS pro domo eius identidem pro-
mittens, et Crassus, ut praesens ingenio semper, ut faceto
lepore sollers, addicere se respondit exceptis sex arbori-
bus. ac ne uno quidem denario, si adimerentur, emptam
volente Domitio, Crassus: Utrumne igitur ego sum,
inquit, quaeso, Domiti, exemplo gravis et ipsa 
mea censura notandus, qui domo, quae mihi here-
ditate obvenit, comiter habitem, an tu, qui sex
arbores | LX | aestimes? haec fuere lotoe patula ramo-
rum opacitate lascivae, Caecina Largo e proceribus crebro
iuventa nostra eas in domo sua ostentante, duraveruntque
—quoniam et de longissimo aevo arborum diximus— 
ad Neronis principis incendia cultu virides iuvenesque,
ii princeps ille adcelerasset etiam arborum mortem. ac

 

ne quis vilem de cetero Crassi domum nihilque in ea
iurgant i Domitio fuisse l icendum praeter arbores iudicet,
iam columnas VI Hymetti marmoris, aedilitatis gratia ad
scenam ornandam advectas, in atrio eius domus statuerat,
cum in publico nondum essent ullae marmoreae. tam
recens est opulentia, tantoque tunc plus honoris arbores
domibus adferebant, ut sine illis ne inimicitiarum quidem
pretium servaverit Domitius. 
 Fuere ab his et cognomina antiquis: Frondicio militi
illi, qui praeclara facinora Volturnum transnatans fronde 
inposita adversus Hannibalem edidit, Stolonum Liciniae
genti. ita appellatur in ipsis arboribus fruticatio inutilis,
unde et pampinatio inventa primo Stoloni dedit nomen.
fuit et arborum cura legibus priscis, cautumque est XII
tabulis ut, qui iniuria cecidisset alienas, lueret in singu-
las aeris xxv. quid existimamus? venturasne eas credi-
disse ad supra dictam aestimationem illos, qui vel frugi-
feras tanti t a xaverant ? nec minus miraculum in porno est
multarum circa suburbana fructu annuo addicto binis mili-
bus nummum, maiore singularum reditu quam erat apud
antiquos praediorum. ob hoc insita et arborum quoque
adulteria excogitata sunt, ut nec poma pauperibus nasce-
rentur. nunc ergo dicemus , quonam maxime modo tan-
tum ex his vectigal contingat, veram colendi rationem
absolutamque prodituri, et ideo non volgata tractabimus 
nec quae constare animo advertimus, sed incerta atque
dubia, in quibus maxime fallitur vita. nam diligentiam
supervacuis adfectare non nostrum est. ante omnia autem
[in universum et] quae ad cuncta arborum genera perti-
nent in commune de caelo terraque dicemus .

(2) Aquilone maxime gaudent, densiores ab adflatu
eius laetioresque et materie firmiores . qua in re pleri-
que falluntur, cum in vineis pedamenta non sint a vento
eo opponenda et id tantum a septentrione servandum.
quin immo tempestiva frigora plurimum arborum firmitati
conferunt, et sic optime germinant, alioqui , si blandiantur
austri, defetiscentes , ac magis etiam in flore . nam si, cum
defloruere, protinus sequantur imbres, in totum poma de-
pereunt, adeo ut amygdalae et piri, etiam si omnino nubi-
lum fuit austrinusve flatus, amittant fetus. circa vergilias
quidem pluvere inimicissimum viti et oleae, quoniam tum
coitus est earum. hoc est illud quadriduum oleis decre-
torium, hic articulus austrinus nubili spurci, quod
diximus. fruges quoque peius maturescunt austrinis diebus, 
sed celerius. illa sunt noxia frigora, quae septentrio-
nibus aut praeposteris fiunt horis. hiemem quidem aqui-
loniam esse omnibus satis utilissimum. imbres vero tum
expetendi evidens causa est, quoniam arbores fetu exina-
nitas et foliorum quoque a missione languidas naturale est
avide esurire, cibus autem earum imber. quare tepidam
esse hiemem, ut absumpto partu arborum sequatur pro-
tinus conceptus, id est germinatio, ac deinde alia flore-
scendi exinanitio, inutilissimum experimentis creditur.
quin immo si plures ita continuentur anni, etiam ipsae
mori u ntur arbores, quando nemini dubia poena est in
fame laborantium. ergo qui dixit hiemes serenas optan-
das, non pro arboribus vota fecit; nec per solstitia imbres
vitibus conducunt; hiberno quidem pulvere laetiores fieri

 

messes luxuriantis ingenii fertilitate dictum est. alioqui
vota arborum frugumque communia sunt nives diutinas
sedere. causa non solum quia animam terrae evanescen-
tem exhalatione includunt et conprimunt retroque agunt
in vires frugum atque radices, verum quod et liquorem
sensim praebent, purum praeterea levissimumque, quando
nix aquarum caelestium spuma est. ergo umor ex his
non universus ingurgitans diluensque, sed quomodo sititur
destillans velut ex ubere, alit omnia, qu i a non inundat.
tellus quoque illo modo fermentescit, et sui plena, a lac-
tescentibus satis non effeta, cum tempus aperit, tepidis
adridet horis. ita maxime frumenta pinguescunt, praeter-
quam ubi calidus semper aër est, ut in Aegypto. conti-
nuatio enim et ipsa consuetudo idem quod modus aliubi
efficit , plurimumque prodest ubicumque non esse quod
noceat. in maiore parte orbis, cum praecoces excurrere
germinationes evocatae indulgentia caeli, secutis frigori-
bus exuruntur. qua de causa serotinae hiemes noxiae,
silvestribus quoque, quae magis etiam dolent urguente
umbra sua nec adiuvante medicina, quando vestire tene-
ras intorto stramento in silvestribus non est. ergo tem-
pestivae aquae hibernis primum imbribus , dein germina-
tionem antecedentibus; tertium tempus est, cum educant
poma, nec protinus, sed iam valido fetu. quae fructus
suos diutius continent longioresque desiderant cibos, his
et serotinae aquae utiles, ut viti , oleae, punicis. hae t a-
m en pluviae generis cuiusque arboribus diverso modo de-
siderantur, aliis alio tempore maturantibus. quapropter
eisdem imbribus aliqua laedi videas, aliqua iuvari, etiam
in eodem genere, sicut in piris alio die hiberna quaerunt

 

pluvias, ali o vero praecocia, ut pariter quidem omnia de-
siderent hibernum tempus, set ante germinationem. quae
aquilonem austro utiliorem facit ratio, eadem mediterranea
maritimis praefert—sunt enim plerumque frigidiora —
et montuosa planis et nocturnes imbres diurnis. magis
fru un tur aquis sata non statim auferente eas sole . 
 Conexa et situs vinearum arbustorumque ratio est,
quas in horas debeant spectare. Vergilius ad occasus
seri damnavit, aliqui sic maluere quam in exortus . a plu-
ribus meridiem probari adverto, nec arbitror perpetuum
quicquam in hoc praecipi posse. ad soli naturam, ad loci 
ingenium, ad caeli cuiusque mores dirigenda sollertia est.
 in Africa meridiem vineas spectare et viti inutile e t colono 
insalubre est, quoniam ipsa meridianae subiacet plagae,
quapropter ibi, qui in occasum aut septentriones conseret,
optime miscebit solum caelo. cum Vergilius occasus
improbet, nec de septentrione relinqui dubitatio videtur.
atqui in cisalpina Italia magna ex parte vineis ita positis
compertum est nullas esse fertiliores. multum rationis
optinent et venti. in Narbonensi provincia atque Liguria
et parte Etruriae contra circium serere imperitia existi-
matur, eundemque oblicum accipere providentia. is nam-
que aestates ibi temperat, sed tanta plerumque violentia,
ut auferat tecta.

quidam caelum terrae parere cogunt,
ut, quae in siccis serantur, orientem ac septentriones
spectent, quae in umidis, meridiem. nec non ex ipsis

 

vitibus causas mutuantur in frigidis praecoces serendo, ut
maturitas antecedat algorem, quae poma vitesque rorem
oderint, contra ortus, ut statim auferat sol, quae ament ,
ad occasus vel etiam ad septentriones, ut diutius eo 
fruantur. ceteri fere rationem naturae secuti in aquilonem
obversas vites et arbores poni suasere. odoratiorem etiam
fieri talem fructum Democritus putat.

aquilonis
situm ventorumque reliquorum diximus secundo volumine 
dicemusque proximo plura caelestia. interim manifestum
videtur salubritatis argumentum, quoniam in meridiem
etiam spectantium semper ante decid u nt folia. similis et
in maritimis causa. quibusdam locis adflatus maris noxii,
in plurimis iidem a l unt . quibusdam satis e longinquo
aspicere maria iucundum, propius admoveri salis halitum
inutile. similis et fluminum stagnorumque ratio. nebulis
adurunt aut aestuantia refrigerant. opacitate atque etiam
rigore gaudent quae diximus. quare experimentis optime 
creditur. 
 (3) A caelo proximum est terrae dixisse rationem,
haud faciliore tractatu, quippe non eadem arboribus con-
venit et frugibus plerumque, nec pulla, qualem habet
Campania, ubique optima vitibus, aut quae tenues exhalat
nebulas, nec rubrica multis laudata. cretam in Albensium
Pompeianorum agro et argillam cunctis ad vineas generi-
bus anteponunt, quamquam praepingues , quod excipitur
in eo genere. invicem sabulum album in Ticiniensi mul-
tisque in locis nigrum itemque rubrum, etiam pingui
terrae permixtum, infecundum est. argumenta quoque

 

iudicantium saepe fallunt. non utique laetum solum est,
in quo procerae arbores nitent, praeterquam illis arbori-
bus. quid enim abiete procerius ? at quae vixisse possit 
alia in loco eodem? nec luxuriosa pabula pinguis soli
semper indicium habent. nam quid laudatius Germaniae
pabulis? a t statim subest harena tenuissimo caespitum
corio. nec semper aquosa est terra, cui proceritas herba-
rum, non, Hercules, magis quam pinguis, adhaerens digitis,
quod in argillis arguitur. scrobes quidem regesta in eos
nulla conplet, ut densa atque rara ad hunc modum de-
prehendi possit, ferroque omnis rubiginem obducit. nec
gravis aut levior iusto deprehenditur pondere. quod enim
pondus terrae iustum intellegi potest? neque fluminibus
adgesta semper laudabilis, quando senescant sata quaedam
aqua . sed neque illa, quae laudatur, diu praeterquam
salici utilis sentitur. inter argumenta stipulae crassitudo
est, tanta alioqui in Leborino Campaniae nobili campo, ut
ligni vice utantur. sed id solum ubicumque arduum
opere, difficili cultu, bonis suis acrius paene, quam vitiis
posset, adfligit agricolam. et carbunculus, quae terra ita
vocatur , emendari i nte nt a c u ra videtur . nam tofus natura e 
friabilis expetitur quoque ab auctoribus. Vergilius et

 

quae felicem ferat non inprobat vitibus. salsaeque terrae
multa melius creduntur, tutiora a vitiis innascentium ani-
malium. nec colles opere nudantur, si quis perite fodiat ,
nec campi omnes minus solis atque perflatus, quam opus
sit, accipiunt, et quasdam pruinis ac nebulis pasci diximus 
vites. omnium rerum sunt quaedam in alto secreta et
suo cuique corde pervidenda. quid quod mutantur saepe
iudicata quoque et diu comper t a ? in Thessalia circa
Larisam emisso lacu frigidior facta ea regio est, oleaeque
desierunt, quae prius fuerant, item vites aduri, quod non
antea ,.... Aenos sensit admoto Hebro, et circa Philippos
cultura siccata regio mutavit caeli habitum. at in Syra-
cusano agro advena cultor elapidato solo perdidit fruges
luto , done regessit lapides. in Syria levem tenui sulco
inprimunt vomerem, quia subest saxum exurens aestate
semina. iam in quibusdam locis similes aestus inmodici
et frigorum effectus. est fertilis Thracia frugum rigore,
aestibus Africa et Aegyptus. in Chalcia Rhodiorum insula
locus quidam est in tantum fecundus, ut suo tempore
satum demetant hordeum sublatumque protinus serant et
cum aliis frugibus metant. glareosum oleis solum aptissi-
mum in Venafrano , pinguissimum in Baetica. Pucina vina
in saxo cocuntur, Caecubae vites in Pomtinis paludibus
madent. tanta est argumentorum ac soli varietas ac diffe-
rentia. Caesar Vopiscus, cum causam apud censores ageret,
campos Rosiae dixit Italiae sumen esse, in quibus

 

perticas pridie relictas gramen operiret, sed non nisi ad
pabulum probantur. non tamen indociles natura nos esse
voluit, et vitia confessa fecit etiam ubi bona certa non
fecerat. quamobrem primum crimina dicemus .

Terram amaram [probaverim ] demonstrant e iu s 
atrae degeneresque herbae, frigidam autem retorride nata,
item uliginosam tristia, rubricam oculi argillamque, operi
difficillimas quaeque rastros aut vomeres ingentibus glaebis
onerent , quamquam non quod operi, hoc et fructui ad-
versum; item e contrario cineraceam et sabulum album.
nam sterilis dens o callo facile deprehenditur vel uno ictu
cuspidis. Cato breviter atque ex suo more vitia deter-
minat: Terram cariosam cave , neve plaustro neve
pecore inpellas. quid putamus hac appellatione ab eo
tantopere reformidari, ut paene vestigiis quoque interdicat?
redigamus ad ligni cariem, et inveniemus illa, quae in
tantum abominatur , vitia aridae, fistulosae, scabrae, cane-
 sc entis , ex e s a e , pumicosae. plus dixit una significatione
quam possit ulla copia sermonis enarrari. est enim inter-
pretatione vitiorum quaedam non aetate (quae nulla in ea
intellegi potest), sed natura sua anus terra, et ideo infe-
cunda ad omnia atque inbecilla. idem agrum optimum
iudicat ab radice montium planitie in meridiem excurrente,

 

qui est t otius Italiae situs, terram vero teneram, quae vo-
cetur pulla. erit igitur haec optima et operi et sati s .
intellegere modo libeat dictam mira significatione tene-
ram, et quidquid optari debet, in eo vocabulo invenietur.
illa temperatae ubertatis, illa mollis facilisque culturae,
nec madida nec sitiens. illa post vomerem nitescens,
qualem fons ingeniorum Homerus in armis a d eo cae-
latam dixit addiditque miraculum ni g rescentis , quamvis
fieret ex auro. illa quam recentem exquirunt inprobae
alites vomerem comitantes corvique aratoris vestigia ipsa
rodentes . reddatur hoc in loco luxuriae quoque sententia
et aliqua in propositum certe. Cicero, lux doctrinarum
altera, Meliora, inquit, unguenta sunt quae terram,
quam quae crocum sapiunt. hoc enim maluit dixisse
quam redolent. ita est profecto, illa erit optima quae
unguenta sapiet. quod si admonendi sumus, qualis sit
terrae odor ille qui quaeritur, contingit saepe etiam quie-
scente ea sub occasum solis, in quo loco arcus caelestes 
deiecere capita sua, et cum a siccitate continua immaduit
imbre. tune emittit ilium suum halitum divinum e x sole 
conceptum, cui conparari suavitas nulla possit. is esse e 
commota debebit repertusque neminem fallet , ac de terra
odor optime iudicabit. talis fere est in novalibus caesa
vetere silva, quae consensu laudatur. et in frugibus quidem
ferendis eadem terra utilior intellegitur, quotiens inter-
missa cultura quievit, quod in vineis non fit , eoque est
diligentius eligenda, ne vera existat opinio eorum, qui

 

iam Italiae terram existimavere lassam. operis quidem
fac i l i tas in aliis generibus constat et caelo, nec potest
arari post imbres aliqua , ubertatis vitio lentescens. contra
in Byzacio Africae illum centena quinquagena fruge fer-
tilem campum nullis, cum siccum est, arabilem tauris,
post imbres vili asello et a parte altera iugi anu vome-
rem trahente vidimus scindi. terram enim terra emen-
dandi , ut aliqui praecipiunt, super tenuem pingui iniecta 
aut gracili bibulaque super umidam ac praepinguem, de-
menti s operae est. quid potest sperare qui colit talem?

(4) Alia est ratio, quam Britanniae et Galliae in-
venere, alendi eam ipsa , genusque, quod vocant margam.
spissior ubertas in ea intellegitur et quidam terrae adipes
ac velut glandia in corporibus, ibi densante se pinguitu-
dinis nucleo.

non omisere et hoc Graeci—quid
enim intemptatum illis?—leucargil l on vocant candidam
argillam, qua in Megarico agro utuntur, sed tantum in
umida frigidaque terra. illam Gallias Britanniasque locuple-
tantem cum cura dici convenit. 
 Duo genera fuerant, plura nuper exerceri coepta pro-
ficientibus ingeniis. est enim alba, r uf a , columbina, argil-
lacea, tofacea, harenacea. natura duplex, aspera aut pinguis;
experimenta utriusque in manu. usus aeque geminus, ut
fruges tantum alant aut eaedem et pabulum. fruges alit

 

tofacea albaque , si inter fontes reperta est, ad infinitum
fertilis, verum aspera tract at u ; s i nimia iniecta est, exurit
solum. proxima est rufa, quae vocatur acaunumarga , inter-
mixto lapide terrae minutae, harenosae. lapis contunditur
in ipso campo, primisque annis stipula difficulter caeditur
propter lapides; inpendio tamen minima levitate dimidio
minoris, quam ceterae, invehitur. inspergitur rara; sale
eam misceri putant. utrumque hoc genus semel iniectum
in L annos valet et frugum et pabuli ubertate.

Quae pingues esse sentiuntur, ex his praecipua
alba. plura eius genera: mordacissimum quod supra dixi-
mus. alterum genus albae creta argentaria est. petitur 
ex alto, in centenos pedes actis plerumque puteis, ore
angust o , intus, ut in metallis, spatiante vena. hac maxime
Britannia utitur. durat annis LXXX, neque est exemplum
ullius, qui b i s in vita h a nc eidem iniecerit. tertium genus
candidae glisomargam vocant. est autem creta fullonia
mixta pingui terra, pabuli quam frugum fertilior, ita ut
messe sublata ante sementem alteram laetissimum secetur.
dum fruges , nullum aliud gramen emittit. durat XXX annis.
densior iusto Signini modo strangulat solum. columbinam
Galliae suo nomine eglecopalam appellant . glaebis excitatur
lapidum modo, sole et gelatione ita solvitur, ut tenuissi-
mas bratteas faciat. haec ex aequo fertilis. harenacea
utuntur, si alia non sit; in uliginosis vero , et si alia sit.
Ubios gentium solos novimus, qui fertilissimum agrum
colentes quacumque terra infra pedes tres effossa et pe-
dali crassitudine iniecta laetificent. sed ea non diutius

 

annis x prodest. Aedui et Pictones calce uberrimos fecere
agros, quae sane et oleis vitibusque utilissima reperitur.
omnis autem marga arato inicienda est. ut medicamentum
rapiatur, et fimi desiderat quantulumcumque , primo plus
aspera et quae in herbas non effunditur; alioquin novitate
quaecumque fuerit solum laedet, ne sic quidem primo
anno fertilis. interest et quali solo quaeratur. sicca enim
umido melior, arido pinguis. temperat o alterutra, creta
vel columbina, convenit.

(5) Transpadanis cineris usus adeo placet, ut ante-
ponant fimo iumentorumque, quod levissimum est , ob id
exurant . utroque tamen pariter non utuntur in eodem
arvo, nec in arbustis cinere nec quasdam ad fruges, ut
dicemus . sunt qui pulvere quoque uvas ali iudicent
pubescentesque pulverent et vitium arborumque radicibus
adspergant. quod certum est, Narbonensi provinciae et
vindemias c i rcius sic coqui t , plusque pulvis ibi quam sol
confert. 
 (6) Fimi plures differentiae, ipsa res antiqua. iam
apud Homerum regius senex agrum ita laetificans suis
manibus reperitur. Augeas rex in Graecia excogitasse tra-
ditur, divulgasse vero Hercules in Italia, quae regi suo
Stercuto Fauni filio ob hoc inventum inmortalitatem tri-
buit. M. Var r o principatum dat turdorum fimo ex aviariis,
quod etiam pabulo boum suumque magnificat neque alio
cibo celerius pinguescere adseverat. de nostris moribus
bene sperare est, si tanta apud maiores fuere aviaria, ut

 

ex his agri stercorarentur. primum Columella e colum-
bariis, mox gallinariis facit, natantium alitum damnato.
ceteri auctores consensu humanas dapes ad hoc in primis
advocant. alii ex his praeferunt potus hominum in cori-
 ar iorum officinis pilo madefacto, alii per sese aqua iterum
largiusque etiam, quam cum bibitur, admixta. quippe plus
ibi mali domandum est, cum ad virus illud vini homo
accesserit. haec sunt certamina, invicemque ad tellurem
quoque alendam al untur homines . proxime spurcitias suum
laudant, Columella solu s damnat. alii cuiuscumque qua-
dripedis ex cytiso , aliqui columbaria praeferunt. proximum
deinde caprarum est, ab hoc ovium, dein boum, novissi-
mum iumentorum. 
 Hae fuere apud priscos differentiae, simulque prae-
cepta non invenio re cent i utendi, quando et hic vetustas
utilior; visumque iam est apud quosdam provincialium
in ve t er atum , abundante geniali copia pecudum, farinae vice
cribris superinici , faetore aspectuque temporis viribus in
quandam etiam gratiam mutato.—(Nuper repertum oleas
gaudere maxime cinere e calcariis fornacibus .) —Varro
praeceptis adicit equino, quod sit levissimum, segetes
alendi, prata vero graviore et quod ex hordeo fiat mul-
tasque gignat herbas. quidam etiam bubulo iumentorum

 

praeferunt ovillumque caprino, omnibus vero asininum,
quoniam lentissime mandant. e contrario usus adversus
utrumque pronuntiat. inter omnes autem constat nihil
esse utilius lupini segete, priusquam siliquet ur , aratro vel
bidentibus versa manipulisve desectae circa radices arbo-
rum ac vitium obrutis. et ubi non sit pecus, culmo ipso
vel etiam felice stercorare arbitrantur. 
 Cato: Stercus unde facias , stramenta, lupi-
num, paleas, fabalia ac frondis ilignea m quer-
nea m . ex segete evellito ebulum, cicutam et
circum salicta herbam a l tam ulvamque. eam sub-
sternito ovibus, bubus que frondem putidam.
-Vinea si macra erit , sarmenta sua comburito
et indidem inarato . idemque: Ubi saturus eris 
frumentum, oves ibi delectato. 
 (7) Nec non et satis quibusdam ipsis pasci terram
dicit: segetem stercorant fruges: lupinum, faba,
vicia; sicut e contrario: cicer, quia vellitur et quia
salsum est, hordeum, fenum Graecum, ervum, haec
omnia segetem exurunt et omnia quae velluntur.
nucleos in segetem ne indideris.—Vergilius et
lino segetem exuri et avena et papavere arbitratur. 
 (8) Fimeta sub diu concavo loco et qui umorem col-
ligat, stramento intecta, ne in sole arescant, palo e robore

 

depacto fieri iubent . ita fore ne innascantur iis serpentes.
fimum inicere terrae plurimum refert favonio flante ac
luna sitiente . id plerique prave intellegunt a favonii ortu
faciendum ac Februario mense tantum, cum id pleraque
sata aliis postulent mensibus. quocumque tempore facere
libeat, curandum, ut ab occasu aequinoctiali flante vento
fiat lunaque decrescente ac sicca. mirum in modum
augetur ubertas effectusque eius observatione tali.

(9) Et abunde praedicta ratione caeli ac terrae
nunc de iis arboribus dicemus , quae cura hominum atque
arte proveniunt. nec pauciora prope sunt genera; tam
benigne naturae gratiam retulimus. aut enim semine pro-
veniunt aut plantis radicis aut propagine aut avolsione
aut surculo aut insito aut consecto arboris trunco. nam
folia palmarum apud Babylonios seri atque ita arborem
provenire Trogum credidisse demiror. quaedam autem
pluribus generibus seruntur, quaedam omnibus. 
 (10) Ac pleraque ex his natura ipsa docuit et in
primis semen serere, cum decidens exceptumque terra
vivesceret. sed quaedam non aliter proveniunt, ut casta-
neae, iuglandes , caeduis dumtaxat exceptis; et semine
autem, quamquam dissimili , ea quoque, quae aliis modis
seruntur, ut vites et mala atque pira. namque his pro
semine nucleus, non, ut supra dictis , fructus ipse. et
mespila semine nasci possunt. omnia haec tarda proventu
ac degenerantia et insito restituenda, interdumque etiam
castaneae. 
 
 (11) Quibusdam natura contra omnino non degene-
randi, quoquo modo serantur , ut cupressis, palmae, lauris.
 namque et laurus pluribus modis seritur. genera eius
diximus. ex his Augusta et bacalis et tinus simili modo
seruntur. bacae mense lanuario aquilonis adflatu siccatae
leguntur expandunturque rarae, ne calefiant acervo. postea
quidam f i mo ad satu m praeparatas urina madefaciunt, alii
in qualo pedibus in profluente deculcant, donec auferatur
cutis, quae alioqui uligine infestat nec patitur partum. 
in sulco repastinato palmi altitudine vicenae fere acer-
vatim *seruntur* , mense Martio. eaedem et propagine*,
triumphalis talea tantum. myrti genera omnia in Cam-
pania bacis seruntur, Romae propagine. Tarentina m Demo-
critus et alio modo seri docet, grandissimis bacarum
tusis leviter, ne grana frangantur,..... eaque intrita
reste m circumlini atque ita seri. parietem fore... den-
sitatis , ex quo virgulae differantur. sic et spinas saep is 
causa serunt, tomice moris spinarum circumlita. pilas
autem laurus et myrti inopia a trimatu tempestivum est
transferre. 
 Inter ea, quae semine seruntur, Mago in nucibus
operosus est. amygdalam in argilla molli meridiem spec-

 

tante seri iubet; gaudere et dura calidaque terra, in
pingui aut umida mori aut sterilescere; serendas quam
maxime falcatas et e novella fimoque diluto maceratas per
triduum aut pridie, quam serantur, aqua mulsa; mucrone
defigi, aciem lateris in aquilonem spectare; ternas simul
serendas, triangula ratione palm o inter se distantes; denis
diebus adaquari, donec grandescant. iuglandes nuces por-
rectae seruntur commissuris iacentibus, pineae nucleis
septenis fere in ollas perforatas additis aut ut laurus, quae
bacis seritur. citrea grano et propagine, sorba semine et
a radice planta et av ol sione proveniunt, sed illa in calidis,
sorba in frigidis et umidis. 
 (12) Natura et plantaria demonstravit multarum radi-
cibus pullulante subole densa et pariente matre, quas 
necet: eius quippe umbra turba indigesta premitur, ut in
lauris, punicis, platanis, cerasis, prunis. Pauc a rum in hoc
genere rami parcunt suboli, ut ulmorum palmarumque.
nullis vero tales pulluli proveniunt nisi quarum radices
amore solis atque imbris in summa tellure spatiantur.
 omnia ea non statim moris est in sua locari , sed prius
nutrici dari atque in seminariis adolescere iterumque
migrare, qui transitus mirum in modum mitigat etiam
silvestres, sive arborum quoque, ut hominum, natura no-
vitatis ac peregrinationis avida est, sive discedentes virus
relincunt mansuescunt q ue tractatu ceu ferae, dum radici 
avellitur planta . 
 (13) Et aliud genus simile monstravit, avolsique ar-

 

boribus stolones vixere, quo in genere e t cum perna sua
avelluntur partemque aliquam e matris quoque corpore
aufer u nt secum fimbriato corpore. hoc modo plantantur
punicae, coryli, mali, sorbi, mespilae, fraxini, fici inpri-
misque vites. cotoneum ita satum degenerat. ex eodem
inventum est surculos abscisos serere. hoc primo saepis
causa factum, sabucis, cotoneo et rubis depactis, mox et
culturae, ut populis, alnis, salici, quae vel inverso surculo
seritur. iam haec ibi disponuntur, ubi libeat esse eas.
quamquam seminarii curam ante convenit dici, quam
transeatur ad alia genera. 
 (14) Namque ad id praecipuum eligi solum refert,
quoniam nutricem indulgentiorem esse quam matrem saepe
convenit. sit ergo siccum sucosumque, bipalio subactum,
advenis hospitale et quam simillimum terrae ei, in quam
transferendae sint, ante omnia elapidatum munitumque ab
incursu etiam gallinacei generis, quam minime rimosum,
ne penetrans sol exurat fibras. intervallo sesquipedum
seri—nam si inter se contingant, praeter alia vitia
etiam verminosa fiunt—, sariri convenit saepius herbas-
que evelli, praeterea semina ipsa fruticantia supputare ac
falcem pati consuescere. Cato et furcis crates inponi
iubet altitudine hominis ad solem recipiendum atque integi
culmo ad frigora arcenda. sic pirorum malorumque semina
nutriri, sic pineas nuces, sic cupressos semine satas et
ipsas. minimis id granis constat, vix ut perspici quaedam

 

possint, non omittendo naturae miraculo e tam parvo gigni
arbores, tanto maiore tritici et hordei grano, ne quis
fabam reputet. quid simile origini suae habent malorum
pirorumque semina? his principiis respuentem securis
materiem nasci, indomita ponderibus inmensis prela , ar-
bor e s velis, turribus murisque inpellendis arietes! haec 
est naturae v is , haec potentia. super omnia erit e lacrima
nasci aliquid, ut suo loco dicemus. 
 
 .Ergo e cupresso femina—mas enim, ut diximus, 
non gignit—pilulae collectae quibus docui mensibus 
siccantur sole, ruptaeque emittunt semen formicis mire
expetitum, ampliato etiam miraculo tantuli animalis cibo
absumi natalem tantarum arborum. seritur Aprili mense,
area aequata cylindris aut v o lvi cu lis , densum, terraque
cribris superincernitur pollicis crassitudine. contra maius 
pondus attollere se non valet torqueturque sub terra. ob
hoc et pavitur vestigiis. Le n iter rigatur a solis occasu in
trinis diebus, ut aequaliter bibat, donec erumpant. diffe-
runtur post annum dodrantali filo, custodita temperie, ut
viridi caelo serantur ac sine aura. mirumque dictu, peri-
culum eo tantum die est, si roravit quantulumcumque 
imbr i s , aut si adflavit. de reliquo tutae sunt perpetua
securitate aquasque postea odere . et zizipha grano serun-

 

tur Aprili mense. tubures melius inseruntur in pruno
silvestri et malo cotone o et in calabrice. ea est spina
silvestris; quaecumque optime et myxas recipit; utiliter et
sorbos.

Plantas ex seminario transferre in aliud, prius-
quam suo loco ponantur, operose praecipi arbitror, licet
translatione folia latiora fieri spondeant. 
 (15) Ulmorum, priusquam foliis vestiantur, samara
colligenda est circa Martias kalendas, cum flavescere incipit.
dein, biduo in umbra siccata, serenda densa in ref r acto ,
terra super minuta incribrata crassitudine, qua in cupressis.
pluviae si non adiuvent, rigandum. differendae ex arearum
venis post annum in ulmaria intervallo pedali in quam-
que partem. Ati ni as ulmos autumno serere utilius, quia
carentes semine plantis seruntur. in arbustum quinquennes
sub urbe transferunt aut, ut quibusdam placet, quae vice-
num pedum esse coeperunt. sulco, qui novenarius dicitur,
altitudine pedum III , pari latitudine et eo amplius circa
positas pedes terni undique e solido adaggerantur. arulas
id vocant in Campania. intervalla ex l o ci natura sumun-
tur. rariores serendas in campestribus convenit. populos 
et fraxinos , quia festinantius germinant, disponi quoque
maturius convenit, hoc est ab idibus Februariis, plantis
et ipsas nascentes. in disponendis arboribus arbustisque

 

ac vineis quincunc i alis ordinum ratio vulgata et necessaria,
non perflatu modo utilis, verum et aspectu grata, quoquo 
modo intueare, in ordinem se porrigente versu. populos 
eadem ratio semin e quae ulmos serendi, transferendi quo-
que e seminariis eadem et silvis. 
 (16) Ante omnia igitur in similem transferri terram
aut meliorem oportet, nec ex tepidis aut praecocibus in
frigidos aut serotinos situs, ut neque ex his in illos; prae-
fodere scrobes ante ; si fieri possit, tanto, donec pingui
caespite obducantur. Mago ante annum iubet, ut solem
pluviasque conbibant, aut, si id condicio largita non sit,
ignes in mediis fieri ante menses duos, nec nisi post im-
bres in his seri, altitudinem eorum in argilloso aut duro
solo trium cubitorum esse in quamque partem, in pr o nis 
palmo amplius, iubetque caminata fossura ore conpressiore
 e ss e , in nigra vero terra duo cubita et palmum quadratis
angulis eadem mensura. Graeci auctores consentiunt
non altiores quino semipede esse debere nec latiores II 
pedibus, nusquam vero semisquipede minus altos. quo-
niam in umido solo ad vicina aquae perveniat ur , Cato,

 

si locus aquosus sit, latos pedes ternos in faucibus imos-
que palmum et pedem, altitudine IIII pedum, eos lapide
consterni aut, si non sit, perticis salignis viridibus, si ne-
que hae sint, sarmentis, ita ut in altitudine m semipes de-
trahatur . nobis adi ci endum videtur ex praedicta arborum
natura, ut altius demittantur ea, quae summa tellure gau-
dent, tamquam fraxinus, olea. haec et similia quaternos
pedes oporteat demitti . ceteris altitudinis pedes terni s u f-
fecerint . *est innoxium adradi partes, quae se nudaverint .*
Excide radicem, inquit, istam, Papirius Cursor im-
perator, ad terrorem Praenestinorum praetoris destringi
securi i uss a .* testas , aliqui lapides rotundos subici ma-
lunt, qui et contineant umorem et transmittant, non i d em 
planos facere et a terreno arcere radicem existimantes.
glarea substrata inter utramque sententiam fuerit. 
 Arborem nec minorem bima nec maiorem trima trans-
ferre quidam praecipiunt, alii cum manum conpleat, Cato
crassiorem v digitis. non omisisset idem, si a t tineret , me-
ridianam caeli partem signare in cortice, ut translat ae 

isdem et adsuetis statuerentur horis , ne aquiloniae meri-
dianis oppositae solibus finderentur et algerent meridianae
aquilonibus. quod e diverso adfectant etiam quidam in
vite ficoque, permutantes in contrarium. densiores enim
folio ita fieri magisque protegere fructum et minus amit-
tere, ficumque sic etiam scansilem fieri. plerique id de-
mum cavent, ut plaga deputati cacuminis meridiem spectet,
ignari fissuris nimii vaporis opponi. id quidem in horam
diei quintam vel octavam spectare maluerim. aeque latet
non neglegendum, ne radices mora inarescant neve a sep-
tentrionibus aut ab ea parte caeli usque ad exortum bru-
malem vento flante effodiantur arbores, aut certe non
adversae his ventis radices praebeantur, propter quod emo-
riuntur ignaris causae agricolis. Cato omnes ventos et
imbrem quoque in tota translatione damnat. et ad haec
proderit quam plurimum terrae, in qua vixerint, radicibus
cohaerere ac totas cum caespite circumligari cum ob id
Cato in corbibus transferri iubeat, procul dubio utilis-
sime. qui quidem summam terram contentus est subdi.
quidam punicis malis substrato lapide non rumpi pomum
in arboribus tradunt.radices inflexas poni melius; arbo-
rem ipsam ita locari, ut media sit totius scrobis, neces-
sarium. ficus si in scilla —bulborum hoc genus est —
seratur , ocissime ferre traditur pomum neque vermicula-
tioni obnoxium, quo vitio carent et reliqua poma similiter

 

sata. radicum f i li s magnam adhibendam curam, ut ex-
emptas appareat, non evolsas, quis dubitet? qua ratione
et reliqua confessa omittimus, sicuti terram circa radices
festuca cospissandam , quod Cato primum in ea re esse
censet, plagam quoque a trunco oblini fimo et foliis prae-
ligari praecipiens.

(17) Huius loci pars est ad intervalla pertinens:
quidam punicas et myrtos et lauros densiores seri iusse-
runt, in pedibus tamen novenis, malos amplius paulo, vel
magis etiam piros magisque amygdalas et ficos . Qu a m-
 quam optime diiudica b it ramorum amplitudinis ratio loco-
rumque; et umbrae cuiusque arboris, quoniam has quo-
que observari oportet. breves sunt quamvis magnarum
arborum, cum ramos in orbem circina n t , ut in malis piris-
que; eaedem enormes cerasis, lauris. 
 (18) Iam quaedam umbrarum proprietas: iuglandum 
gravis et noxia, etiam capiti humano omnibusque iuxta
satis. necat gramina et pinus, sed ventis utraque resistit,
quoniam et protecta vinearum ratione egent . stilicidia
pinus, quercus, ilicis ponderosissima, nullum cupressi ,
umbra minima et in se convoluta. ficorum levis , quam-
vis sparsa, ideoque inter vineas seri non vetentur. ulmo-
rum lenis , etiam nutriens, quacumque opacat. Attico
haec quoque videtur e gravissimis, nec dubito, si emit-
tantur in ramos; constrictae quidem illius noxiam esse

 

non arbitror. iucunda et platani, quamquam crassa. licet
gramini credere non s ub alia laetius operienti tor o s . populo
nulla ludentibus foliis, pinguis alno, sed pascens sata.
vitis sibi sufficit, mobili folio iactatuque crebro solem
umbra temperans, eodem gravi protegens in imbre. om-
nium fere levis umbra, quorum pediculi longi. non fasti-
dienda haec quoque scientia atque non in ultimis ponenda,
quando satis quibusque umbra aut nutrix aut noverca est.
iuglandum quidem pinorumque et picearum et abietis
quaecumque attingere non dubie venenum. 
 (19) Stilicidii brevis defiuitio est: omnium, quae pro-
iectu frondis ita defenduntur, ut per ipsas non defluant
imbres, stilla saeva est. ergo plurimum intererit hac in
quaestione, terra, in qua seremus, in quantum arbores
quasque alat. iam per se colles minora quaerunt inter-
valla. ventosis locis crebriores seri conducit, olea m tamen
maximo intervallo, de qua Catonis Italica sententia est
in XXV pedibus , plurimum XXX seri. sed hoc variatur
locorum natura. non alia maior in Baetica arbor, in Africa
vero—fides penes auctores erit—miliarias vocari mul-
tas narrant a pondere olei, quod ferant annuo proventu.
ideo LXXV pedes Mago intervallo dedit undique aut in
macro solo ac duro atque ventoso, cum minimum, XLV. 
Baetica quidem uberrimas messes inter oleas metit. illam
inscientiam pudendam esse co n ve n iet adultas interlucare 
iusto plus et in senectam praecipitare aut, ut plerumque
ipsis, qui posuere, coarguentibus imperitiam suam, totas

 

excidere. nihil est f oe dius agricolis quam ge stae rei po eni tentia , multo iam ut praestet laxitate delinquere .

(20) Quaedam autem natura tarde crescunt, et
in primis semine tantum nascentia et longo aevo duran-
tia. at quae cito occidunt, velocia sunt, ut ficus, punica,
prunus, malus, pirus , myrtus, salix, et tamen antecedunt
divitiis . in trimatu enim ferre incipi un t , ostendentes et
ante . ex his lentissima est pirus, ocissima omnium cypi-
rus et pseudoc y pirus frutex. protinus enim floret semen-
que perfert . omnia vero celerius adolescunt stolonibus
ablatis unamque in stirpem redactis alimentis. 
 (21) Eadem natura et propagines docuit. rubi nam-
que curvati gracilitate et simul proceritate nimia defigunt
rursus in terram capita iterumque nascuntur ex sese re-
pleturi omnia, ni resistat cultura, prorsus ut possint videri
homines terrae causa geniti. ita pessima atque execranda
res propaginem tamen docuit ac viviradicem . eadem au-
tem natura et h ederis . Cato propagari praeter vitem
tradit ficum, oleam, punicam, malorum genera omnia, lau-
rus , pruna , myrtum , nuces abellanas et Praenestinas, pla-
tanum. 
 Propaginum duo genera: ramo ab arbore depresso in
scrobem IIII pedum quoquo et post biennium amputato

 

flexu plantaque translata post trimatum, quas si longius
ferre libeat, in qualis statim aut vasis fictilibus defodere
propagines aptissimum, ut in his transferantur. alterum
genus luxuriosius , in ipsa arbore radices sollicitando tra-
iectis per vasa fictilia vel qualos ramis terraque circum-
fartis , atque hoc blandimento inpetratis radicibus inter
poma ipsa et cacumina—in summa etenim cacumina
hoc modo petuntur audaci ingenio arborem aliam longe
a tellure faciendi—eodem quo supra biennii spatio ab-
scisa propagine et cum quasillis sata. Sabina herba pro-
pagine seritur et avolsione; tradunt faece vini aut e parie-
tibus latere tuso mire ali. iisdem modis rosmarinum seritur
et ramo, quoniam neutri semen, rhododendrum propagine
et semine.

(22) Semine quoque inserere natura docuit raptim
avium fame devorato solidoque et alvi tepore madido cum
fecundo fimi medicamine abiecto in mollibus arborum lec-
ticis et ventis saepe translato in aliquas corticum rimas,
unde vidimus cerasum in salice, platanum in lauru, lau-
rum in ceraso et bacas simul discolores. tradunt et mone-
dulam condentem semina in thensauros cavernarum eius-
dem rei praebere causas. 
 (23) Hinc nata inoculatio sutoriae simili fistula ape-100
riendi in arbore oculum cortice exciso semenque inclu-
dendi eadem fistula sublatum ex alia. in ficis et malis
haec fuit inoculatio antiqua. Vergiliana quaerit sinum
in nodo germine expulsi corticis gemmamque ex alia ar-
bore includit. 
 
 Et hactenus natura ipsa docuit, (24) insitionem autem
casus, magister alius et paene numerosior, ad hunc modum:
agricola sedulus casam saepis munimento cingens, quo
minus putrescerent sudes, limen subdidit ex hedera. at
illae vivaci morsu adprehensae suam ex alien a fecere vitam,
apparuitque truncum esse pro terra. aufertur ergo serra
aequaliter superficies, levigatur falce truncus. ratio postea
duplex, et prima inter corticem lignumque inserendi. time-
bant prisci truncum findere, mox inforare ausi medio ipsi-
que in eo medullae calamum imprimebant, unum inseren-
tes, neque enim plures capiebat medulla. subtilior postea
ratio vel senos ad d i , mortalitati eorum et numero , per
media trunco leniter fisso cuneoque tenui fissuram custo-
diente, donec cuspidatim decisus descendat in rimam ca-
lamus. 
 Multa in hoc servanda: primum omnium, quae patia-
tur coitum talem arbor et cuius arboris . varie quoque
et non isdem in partibus subest omnibus sucus. vitibus
ficisque media siccior a et e summa parte conceptus; ideo
illinc surculi petuntur. oleis circa media sucus, inde et
surculi ; cacumina sitiunt. facillime coalescunt quibus ea-
dem corticis natura quaeque pariter florentia eiusdem
horae cognationem sucorumque societatem habent. lenta
res , quotiens umidis repugnant sicca, mollibus corticum
duri . reliqua observatio, ne fissura in nodo fiat—re-
pudiat quippe advenam inhospitalis duritia—, ut in parte
nitidissima, ne longior multo tribus digitis, ne obliqua,

 

ne tralucens. Vergilius e cacumine inseri vetat, cei-
tumque est ab umeris arborum orientem aestivum spec-
tantibus surculos petendos, et e feracibus et e germine
novello, nisi vetustae arbori inserantur: ii enim robustio-
res esse debent. praeterea ut praegnates, hoc est ger-
minatione turgentes et qui parere illo speraverint anno,
bimi utique nec tenuiores digito minimo. inseruntur au-
tem et inversi, cum id agitur, ut minor altitudo in lati-
tudinem se fundat. ante omnia gemmantes nitere conve-
niet; nihil usquam ulcerosum aut retorridum spei favet.
medulla calami commissurae in matre ligni corticisque
iungatur, id enim satius quam foris cortici aequari. calami
exacutio medullam ne nudet, tamen tenui fistula detegat.
fastigatio levi descendat cuneo tribus non ampliore digitis,
quod facillime contingit tinctum aqua radentibus. ne ex-
acuatur in vento, ne cortex a ligno decedat alterutri.
calamus ad corticem usque suum deprimatur. ne luxetur ,
dum d eprimitur , neve cortex replicetur in rugas. ideo
lacrimantes calamos inseri non oportet, non, Hercules,
magis quam aridos, quia illo modo labat umore nimio
cortex, hoc vitali defectu non umescit neque concorpora-
tur . id etiam religionis servant, ut luna crescente, ut
calamus utraque deprimatur manu. et alioqui hoc in opere
duae simul manus minus nituntur, necessario tempera-
mento. validius demissi tardius ferunt, fortius durant,

 

contraria ex diverso. ne hiscat nimium rima laxeque ca-
piat, aut ne parum et exprimat aut conpressum necet;
hoc maxime cavendum in praevalide accipientis trunco. ut media fissura relinquat ur , quidam vestigio fissurae falce 
in truncis facto salice praeligant marginem ipsum, postea
cuneo findunt continente vinculo libertatem dehiscendi.—
(quaedam in planta r io insita eodem die transferuntur).—
si crassior truncus inseratur, inter corticem et lignum
inseri melius, cuneo optime osseo, cort ex n e rumpatur,
laxato. cerasi libro dempto finduntur . hae solae et post
brumam inseruntur. dempto libro habent veluti lanugi-
nem, quae si conprehendit insitum, putrefacit. v inc u lun 
cuneo adact o utilissime adstringitur. inserere aptissimum,
quam proxime terrae patiatur nodorum truncique ratio.
 eminere calami VI digitorum longitudine non amplius debent.
Cato argillae vel cretae harenam fimumque bubulum ad-
miscet atque ita usque ad lentorem subigi iubet idque
interponi et circumlini. ex iis, quae commentatus est,
facile apparet illa aetate inter lignum et corticem nec
alio modo inserere solitos aut ultra latitudinem II digito-
rum calamos demittere . inseri autem praecipit pira ac
mala per ver et post solstitium diebus L et post vinde-
miam, oleas autem et ficos per ver tantum, luna sitiente ,

 

[hoc est sicca] praeterea post meridiem ac sine vento
austro. mirum quod non contentus insitum munisse, ut
dictum est, et caespite ab imbre frigoribusque protexisse 
ac mollibus bifidorum viminum fasc ii s , lingua bubula —
herbae id genus est—insuper optegi iubet eamque in-
ligari opertam stramentis. nunc abunde arbitrantur paleato
luto sarcire et libro II digitos insito exstante. verno in-
serentes tempus urguet, incitantibus se gemmis praeter-
quam in olea, cuius dintissime oculi parturiunt, minimum-
que suci habet sub cortice, qui nimius insitis nocet.
punica vero et ficum qua e que alia sicca sunt recrastinare 
minime utile. pirum vel florentem inserere licet et in
Maium quoque mensem protendere insitiones . quod si
longius adferantur pomorum calami, rapo infixos optime
custodire sucum arbitrantur, servari inter duos imbrices
iuxta rivos vel piscinas utrimque terra obstructos,

vi-
tium vero in scrobibus siccis stramento opertos ac deinde
terra obrutos, ut cacumine exstent . 
 (25) Cato vitem tribus modis inserit: praesectam findi
iubet per medullam, in eam surculos exacutos, ut dictum 
est, addi, medullas iungi . altero, si inter se vites con-
tingant, utriusque in obliquum latere contrario adras o 
iunctis medullis colligari. tertium genus est terebrare vi-
tem in obliquum ad medullam calamosque addere longos
pedes binos atque ita ligatum insitum intritaque inlitum
operire terra calamis subrectis. nostra aetas correxit, ut

 

Gallica uteretur terebra, quae excavat nec urit—quo-
niam adustio omnis hebetat—, atque ut gemmascere in-
cipiens e lig ere tur calamus, nec plus quam binis ab insito 
emineret oculis, ulmi ... vimine alligato .... bina circum-
darentur .... acie a duabus partibus, ut inde potius destil-
laret mucor , qui maxime vites infestat; dein cum evaluis-
sent flagella pedes binos, vinculum insiti incideretur,
ubertat i crassitudine permissa. vitibus inserendis tempus
dedere ab aequinoctio autumno ad germinationis initia.
sativae plantae silvestrium radicibus inseruntur natura sic-
cioribus ; si sativae silvestribus inserantur, degenerant in
feritatem . reliqua caelo constant. aptissima insitis sicci-
tas ; huius enim remedium : adpositis fictilibus vasis modi-
cus umor per cinerem destillat . inoculatio rores amat
lenes.

(26) Emplastratio et ipsa ex inoculatione nata vi-
deri potest, crasso autem maxime cortici convenit, sicut
est ficis . ergo amputatis omnibus ramis , ne sucum avocent,
nitidissima in parte quaque praecipua cernatur hilaritas,
exempta scutula ita, ne descendat ulta corticem ferrum,
inprimitur ex alia cortex par cum sui germinis mamma ,

 

sic conpage densata, ut cicatrici locus non sit et statim
fiat unitas, nec umorem nec adflatum recipiens; nihilomi-
nus tamen et luto munire et vinculo melius. hoc genus
non pridem repertum volunt qui novis moribus favent, sed
iam et apud veteres Graecos invenitur et apud Catonem,
qui oleam ficumque sic inseri iussit, mensura etiam prae-
finita secundum reliquam diligentiam suam: cortices scalpro
excidi quattuor digitorum longitudine et trium latitudine 
atque ita coagmentari et ilia sua intrita obli n i , eadem
ratione u t in malo. quidam huic generi miscuere fissu-
ram in vitibus, exempta cortici tessella latere plano adi-
gendo. tot modis insitam arborem vidimus iuxta Tiburtes
tulli o s omni genere pomorum onustam, alio ramo nucibus,
alio bacis, aliunde vite, piris, ficis, punicis malorumque
generibus. sed huic brevis fuit vita. nec tamen omnia 
experimentis adsequi in natura possumus. quaedam enim
nasci nisi sponte nullo modo queunt, eaque inmitibus tan-
tum et desertis locis proveniunt. capacissima insitorum
omnium ducitur platanus, postea robur, verum utraque
sapores corrumpit . quaedam omni genere inseruntur, ut
ficus, ut punicae . vitis non recipit emplastra, nec quibus
tennis aut caducus rimosusque cortex, neque inoculatio-
nem siccae aut umoris exigui. fertilissima omnium inocu-
latio, postea emplastratio, sed utraque infirmissima; et quae
cortice tantum nituntur, vel levi aura ocissime deplantan-
tur. inserere firmissimum et fecundius quam serere.

Non est omittenda raritas unius exempli. Corel-
lius eques Romanus Ateste genitus insevit castaneam suo-
met ipsam surculo in Neapolitano agro. sic facta est
castanea, quae ab eo nomen accepit inter laudatas. postea
 T ere u s eiusdem libertus Corellianam iterum insevit. haec
est inter eas differentia: illa copiosior, haec Tereiana 
melior. 
 (27) Reliqua genera casus ingenio suo excogitavit ac
defractos serere ramos docuit, cum pali defixi radices
cepissent. multa sic seruntur inprimisque ficus omnibus
aliis modis nascens praeterquam tale a , optime quidem, si
vastiore ramo pali modo exacuto adigatur alte, exiguo
super terram relicto capite eoque ipso harena cooperto.
ramo seruntur et punica, palis laxato prius meatu, item
myrtus, omnium horum longitudine III pedum, crassitu-
dine minus bracchiali, cortice diligenter servato, trunco
exacuto. 
 (28) Myrtus et taleis seritur, morus talea tantum,
quoniam in ulmo eam inseri religio fulgurum prohibet.
quapropter de talearum satu nunc dicendum est. servan-
dum in eo ante omnia, ut taleae ex feracibus fiant arbo-
ribus, ne curvae neve scabrae aut bifurcae, ne tenuiores
quam ut manum impleant, ne minores pedalibus, ut in-
libato cortice atque ut sectura inferior ponatur semper et
quod fu erit ab radice, adcumuleturque germinatio terra,
done robur planta capiat.

(29) Quae custodienda in olearum cura Cato
iudicaverit, ipsius verbis optime praecipiemus: Taleas
oleagineas, quas in scrobe saturus eris, tripeda-
neas facito , diligenterque tractato, ne liber labo-
ret, cum dolabis aut secabis. quas in seminario
saturus eris, pedales facito. eas sic inserito: lo-
cus bipalio subactus sit beneque gluttus . cum
taleam demittes , pede taleam opprimito. si parum
descendet , malleo aut mateola adigito , cavetoque,
ne librum scindas, cum adi g es . palo prius locum
ne feceris, quo taleam demittas ; ita melius vivet.
taleae ubi trimae sunt , tum denique mat urae sunt,
ubi liber se vertet. si in scrobibus aut in sulcis
seres , ternas taleas ponito easque divaricato.
supra terrain ne plus quattuor digitos traverses 
eminea n t, vel oculos serito.—Diligenter eximere 
oleam oportet et radices quam plurimas cum terra
ferre, ubi radices bene operueris, calcare bene,
ne quid noceat. si quis quaeret , quod tempus
oleae serendae sit , agro sicco per sementem, agro
laeto per ver. (30) <1> Olivetum diebus xv ante
aequinoctium vernum incipito putare. ex eo die
dies XL recte putabis. id hoc modo putato: qua
locus recte ferax erit, quae arida erunt et si quid

 

ve n tus interfregerit, inde ea omnia eximito. qua
locus ferax non erit, id plus concidito aratoque 
bene enodatoque stirpisque leves facito.—Cir-
cum oleas autumnitate ablaqueato et stercus ad-
dito.—Qui oletum saepissime et altissime mi-
scebit , is tenuissimas radices exarabit. si male
arabit, radices susum abibunt, crassiores fi e nt 
et eo in radices vires oleae abibunt. 
 <2> Quae genera olearum et in quo genere terrae
iuberet seri quoque spectare oliveta, diximus in ratione 
olei. Mago in colle et siccis et argilla inter autumnum
et brumam seri iussit, in crasso aut umido aut subriguo 
so lo a messe ad brumam. quod praecepisse eum Africae
intellegitur . Italia quid e m nunc vere maxime seri t . sed 
si et autumno libeat, post aequinoctium XL diebus ad ver-
giliarum occasum III soli dies sunt, quibus seri noceat.
Africae peculiare, quod in oleastro e a s inserit quadam 
aeternitate, cum senescant, proxima adoption e virga emissa
atque ita alia arbore ex eadem iuvenescente iterumque et
quotiens opus sit, ut aevis eadem oliveta constent . inse-
ritur autem oleaster calamo et inoculatione. 
 <3> Olea, ubi quercus effossa e st , male ponitur, quo-

 

niam vermes, qui raucae vocantur, in radice quercus na-
scuntur et transeunt. non infumare taleas aut siccare
prius, quam serantur, utilius conpertum. vetus olivetum
ab aequinoctio verno intra vergiliarum exortum interradi
alternis annis melius inventum, item museum radi , cir-
cumfodi autem omnibus annis a solstitio II cubitorum
scrobe pedali altitudine, stercorari tertio anno. 
 <4> Mago idem amygdalas ab occasu arcturi ad bru-
main seri iubet, pira non eodem tempore omnia, quoniam
 neque floreant e o dem , oblonga aut rotunda ab occasu ver-
giliarum ad brumam, reliqua genera media hieme ab
occasu sagittae, subsolanum aut septentrionis spectantia,
laurum ab occasu aquilae ad occasum sagittae. conexa enim
de tempore serendi inserendi que ratio est. vere et au-
tumno id magna ex parte fieri decrevere. est et alia hora
circa canis ortus, paucioribus nota, quoniam non omni-
bus locis pariter utilis intellegitur, sed haud omittenda
nobis non tractus alicuius rationem , verum naturae totius
indagantibus. in Cyrenaica regione sub etesiarum flatu
conserunt, nec non et in Graecia, oleam maxime in La-
conia. C oo s insula et vites tune serit, ceteri apud Grae-
cos inoculare et inserere non dubitant, sed arbores non
serunt. plurimumque in eo locorum natura pollet; nam-
que in Aegypto omni serunt mense et ubicumque imbres
 aestivi sunt , ut in India et Aethiopia, necessario post haec
autumno seruntur arbores. <5> ergo tria tempora ea-

 

dem germinationis, ver et canis arcturique ortus. neque
enim animalium tantum est ad coitus aviditas, sed multo
maior est terrae ac satorum omnium libido, qua tempestive
uti plurimum interest conceptus, peculiare utique in in-
sitis, cum sit mutua cupiditas utrimque coeundi. qui ver
probant, ab aequinoctio statim admittunt, praedicantes ger-
mina parturire, ideo faciles corticum esse conplexus. qui
praeferunt autumnum, ab arcturi ortu, quoniam statim
radicem quandam capiant et ad ver parata veniant atque
non protinus germinatio auferat vires. quaedam tamen
statutum tempus anni habent ubique, ut cerasi et amygda-
lae circa brumam serendi vel inserendi. de pluribus loco-
rum situs optime iudicabit . frigida enim et aquosa verno
conseri oportet, sicca et calida autumno. <6> communis
quidem Italiae ratio tempora ad hunc modum distribuit:
moro ab idibus Februariis in aequinoctium, piro autumnum,
ita ut brumam XV ne minus diebus antecedant, malis
aestivis et cotoneis, item sorbis, prunis, post mediam hie-
mem in idus Februarias, siliquae Graecae et persicis ante
brumam per autumnum, nucibus iuglandi et pineae et
abellanae et Graecae atque castaneae a kal. Martiis ad 
idus easdem, salici et genistae circa Martias kal. hanc
in siccis semine, illam in umidis virga seri diximus.

<7> Est etiamnum nova inserendi ratio, ne quid
sciens quidem praeteream, quod usquam invenerim , Colu-
mellae excogitata, ut adfirmat ipse, qu a vel diversae in-
sociabilesque arborum naturae copulentur, ut fici atque

 

oleae. iuxta hanc seri ficum iubet non ampliore inter-
vallo, quam ut contingi large possit ramo oleae quam
maxime sequaci atque oboedituro, eumque omni interim
tempore edomari meditatione curvandi. postea fico adepta
vires, quod evenire trimae aut utique quinquenni, detrun-
cata superficie ipsum quo que deputatum et, ut dictum est, 
adraso cacumine defigi in crure fici, custoditum vinculis,
ne curvatura fugiat . ita quodam propaginum insitorum-
que temperamento triennio commune m inter duas matres
coalescere, quarto anno abscisum totum adoptantis esse,
nondum vulgata ratione aut mihi certe satis conperta. 
 (31) Cetero eadem illa de calidis frigidisque et umi-
dis aut siccis supra dicta ratio et scrobes fodere monstravit. 
in aquosis enim neque amplos neque altos facere ex-
pediet, aliter in aestuoso et sicco, ut quam maxime accipiant
aquam contineantque. haec et veteres arbores colendi ra-
tio est. ferventibus enim locis adcumulant aestate radices
operiuntque, ne solis ardor exurat. aliubi a b laqueant per-
flatusque admittunt. iidem hieme cumulis a gelu vindi-
dicant. contra illi hieme aperiunt umoremque sitientibus
quaerunt. ubicumque circumfodiendi [arbores ] ratio [in
circuitum ] pedes in orbem ternos, neque id in pratis, quo-
niam amore solis umorisque in summa tellure oberrant. 
 
 Et de arboribus quidem fructus gratia serendis inse-
rendisque in universum sint dicta haec:

(32) restat
earum ratio, quae propter alias seruntur ac vineas maxime,
caeduo ligno. 
 Principatum in his optinent salices, quas se run t loco
madido, tamen refosso pedes II et semipedem, talea ses-
quipedali vel pertica, quae utilior, quo plenior. intervallo
esse debent pedes seni . trimae pedibus binis a terra pu-
tatione coercentur, ut se in latitudinem fundant ac sine
scalis tondeantur. salix enim fecundior, quo terrae pro-
pior. has quoque omnibus annis confodi iubent mense
Aprili. haec est viminalium cultura. perticalis et virga
et talea seritur, fossura eadem. perticas ex ea caedi iustum
est quarto fere anno. et hae autem senescentium locum 
propagine sarciunt pr a e c i s a post annum . salicis viminalis
iugera singula sufficient xxv vineae iugeribus. eiusdem
rei causa populus alba seritur bipedaneo pastinato, talea
sesquipedali, biduo siccata, palmipedi intervallo, terra super-
iniecta II cubitorum crassitudine. 
 (33) Harundo etiamnum dilutiore quam hae solo gau-
det. seritur bulbo radicis , quod alii oculum vocant, do-
drantali scrobe, intervallo II pedum et semipedis, refici-
turque ex sese vetere harundineto exstirpato, quod utilius
repertum quam castrare, sicut antea. namque inter se ra-

 

dices serpunt mutuoque discursu necantur. tempus con-
serendi, priusquam oculi harundinum intumescant, ante
kal. Martias. crescit ad brumam usque desinitque, cum
durescere incipit. hoc signum tempestivam habet caesu-
ram. et hanc autem, quotiens et vineam, fodiendam pu-
tant. seritur et traversa, non alte terra condita, erum-
puntque e singulis oculis totidem plantae. seritur et de-
plantata pedali sulco, binis obrutis gemmis, ut tertius
nodus terram attingat, prono cacumine, ne rores conci-
piat. caeditur decrescente luna. vineis anno siccata utilior
quam viridis. 
 (34) Castanea pedamentis omnibus praefertur facilitate
tractatus, perdurandi pervicacia; regerminatione caedua
vel salice laetior. quaerit solum facile nec tamen hare-
nosum, maximeque sabulum umidum aut carbunculum vel
tofi etiam farinam, quamlibet opaco septentrionalique et
praefrigido situ, vel etiam declivi. recusat eadem gla r eam ,
rubricam, cretam omnemque terrae fecunditatem. seri nuce
diximus, sed nisi e x maximis non provenit, nec nisi quinis 
acervatim satis. refringi solum debet su b e a ex No-
vembri mense in Februarium, quo solutae sponte cadunt
ex arbore atque subnascuntur. intervalla sint pedalia, un-
dique sulco dodrantali. ex hoc seminario transferuntur in
aliud bipedali intervallo p o s t biennium . sunt et propagi-
nes , nulli quidem faciliores. nudata enim radice tota in
sulco prosternitur; tur ex cacumine supra terram relicto
renascitur et alia ab radice. sed tralata nescit hospitari

 

pavetque novitatem biennio fere; postea prosilit. ideo
nucibus potius quam viveradicibus plantaria caedua im-
plentur. cultura non alia quam supra dictis, fodiendo 
supputandisque per biennium sequens. de cetero ipsa se
colit umbra stolone s supervacuos enecante. caeditur intra
septimum annum. sufficiunt pedamenta iugeri vicenis vi-
nearum iugeribus, quando etiam bifida e x stirpe fiunt,
durantque ultra alteram silvae suae caesuram. 
 Aesculus similiter provenit, caesura triennio se r ior ,
minus morosa nasci in quacumque terra seritur vere balano,
sed non nisi aesculi, scrobe dodrantali, intervallis II pe-
dum. s a ritur leviter quater anno. hoc pedamentum minime
putrescit caesumque maxime fruticat. 
 Praeter haec, quae diximus, sunt caedua fraxinus, lau-
rus, persica, corulus, malus, sed tardius nascuntur terram-
que defixa vix tolerant, non modo umorem. sabucus contra
firmissima ad palum taleis seritur, ut populus. nam de 
cupresso satis diximus.

(35) <1> Et praedictis velut armamentis vinea-
rum restat ipsarum natura praecipua tradenda cura. vi-
tium surculis et quarundam arborum, quibus fungosior
intus natura, geniculati scaporum nodi intersaepiunt me-
dullam. ferulae ipsae breves, et ad summa breviores arti-
culi ut r i m que sua internodia includunt. medulla, sive ilia
vitalis anima est, ante se tendit longitudinem inplens ,

 

quamdiu nodi pervia pate n t fistula. cum vero concreti
ademere transitum, repercussa erumpit ab ima sui parte
iuxta priorem nodum alternis laterum semper inguinibus,
ut dictum est in harundine ac ferula, quorum dexter um 
ab imo intellegitur articulo, laevum in proximo,
atque ita per vices. hoc vocatur in vite gemma, cum ibi
caespitem fecit; ante vero quam faciat , in concavo oculus 
et in cacumine ipso germen. sic palmites, nepotes, uvae,
folia, pampini gignuntur, mirumque firmiora esse in dex-
tera parte genita. 
 <2> Hos ergo in surculis nodos, cum seruntur, me-
dios secare oportet ita, ne profluat medulla. et in fico
quidem dodrantales, paxilli s solo patefacto, seruntur sic,
ut descendant quae proxima arbori fuerint, II oculi extra
terram emineant. oculi autem in arborum surculis pro-
prie vocantur, unde germinantur . hac de causa et in
plantariis aliquando eodem anno ferunt, quo fuere laturi
fructus in arbore, cum tempestive sati praegnates inchoa-
tos conceptus aliubi pariunt . ita satas ficos tertio anno
transferre facile . hoc pro senescendi celeritate adtributum
huic arbori, ut citissime proveniat. 
 <3> Vitium numerosior satus est. primum omnium
nihil seritur ex his nisi inutile et deputatum in sarmenta.
opputatur autem quidquid proximo tulit fructum. solebat
capitulatus utrimque e duro surculus seri, eoque argu-
mento malleolus vocatur etiamnunc. postea avelli cum sua
calce coeptus est, ut in fico, neque est aliud vivacius.
tertium genus adiectum etiamnum expeditius sine calce,

 

quod sagittae vocantur, cum intorti panguntur, i idem cum
recisi nec intorti, trigemmes. plures autem ex eodem sur-
culo hoc modo fiunt. serere e pampinariis sterile est,
nec nisi fecundo oportet. quae raros habet nodos, infe-
cunda iudicatur; densitas gemmarum fertilitatis indicium
est. quidam seri vetant nisi eos qui floruerint surculos.
sagittas serere.minus utile, quoniam in transferendo facile
rumpitur quod intortum fuit. seruntur pedali, non bre-
viores, longitudine, quinque sexve nodorum . pauciores
tribus gemmis in hac mensura esse non poter un t. inseri
eodem die, quo deputentur, utilissimum; si multo postea
necesse sit serere custoditos , uti praecepimus, caveri utique, 
ne extra terram positi sole inarescant, vento aut fri-
gore hebetentur. qui diutius in sicco fuerint, priusquam
serantur, in aqua pluribus diebus revirescant. 
 <4> Solum apricum et quam amplissimum in semi-
nario sive in vinea bidente pastinari debet, ternos pedes
bipalio alto, marra reici quaternum pedum fermento , ita
ut in pedes binos fossa procedat, fossum purgari et ex-
tendi, ne crudum relinquatur, verum exigi mensura. male
pastinatum deprendunt scamna inaequalia. metienda est
et ea pars, quae interiacet, pulvini. surculi seruntur et
in scrobe et in sulco longiore ; super quam tenerrima in-
geritur terra, sed in gracili solo frustra nisi substrate 
pinguiore corio ...... quam duas integi oportet et pro-

 

ximam attingi, terram eodem paxillo deprimi et spissari,
interesse in plantario sesquipedes inter bina semina in 
latitudinem, in longitudinem semisses; ita satos malleolos
XXIIII mense recidere ad imum articulum, nisi ipsi par-
catur. oculorum inde materia emicat, cum qua XXXVI
mense viveradix transfertur. 
 <5> Est et luxuriosa ratio vites serendi, ut quattuor
malleoli vehementi vinculo colligentur ima parte [luxuriosa ]
atque ita vel per ossa bubuli cruris vel per colla fictilia
traiecti obruantur binis eminentibus gemmis. uniscunt 
hoc modo recisisque palmitem emittunt. postea fistula
fracta radix libere capit vires, uvaque fert omnium cor-
porum suorum acinos. in alio genere invent o novicio
finditur malleolus, medullaque erasa in se colligantur ipsi
ca u les ita, ut gemmis parcatur omni modo. tum malle-
olus in terra fi m o mixta seritur et, cum spargere caules
coepit, deciditur foditurque saepius. talis uvae acinos
nihil intus ligni habituros Columella promittit, cum vi-
vere semina ipsa perquam mirun sit medulla adempta. 
 Nasci surculis etiam, quibus non sit articulatio, arbo-
res non omittendum videtur. namque buxi tenuissimis
quinis senisve colligatis depacti proveniunt. quondam in
observatione erat, ut defringerentur ex inputata buxo, aliter
vivere non crediti. detraxere hoc experimenta. 
 <6> Seminarii curam sequitur vinearum ratio. quin-

 

que generum hae: sparsis per terram palmitibus aut per
se vite subrecta vel cum a mmi niculo sine iugo aut peda-
tae simplici iugo aut conpluviatae quadriplici. quae peda-
tae rat io , eadem intellegetur eius quoque, in qua sine
amminiculo vitis per se stabit. id enim non fit nisi peda-
menti inopia. simplici iugo constat porrecto ordine quem
canterium appellant. melior ea vino, quoniam sibi ipsa
non obumbrat adsiduoque sole coquitur et adflatum magis
sentit, celerius rorem dimittit, pampinationi quoque et
occationi omnique operi facilior. super cetera deflorescit
utilius. iugum fit pertica aut harundine aut crine funi-
culove, ut in Hispania Brundisique . conpluviata copiosior
vino est, dicta a cavis aedium conpluviis. dividitur in
quaternas partes totidem iugis. huius serendi ratio dice-
tur, eadem valitura in omni genere, in hoc vero numero-
sior tantum . <7> III vero seritur modis: optime in pasti-
nato, proxime in sulco, novissime in scrobe.

De pastinatione dictum est; sulco latitudo palae
satis est, scrobibus ternorum pedum in quamque partem. 
altitudo in quocumque genere tripedalis, ideo nec vitis
minor transferri debet, exstatura etiamnum duabus gem-
mis. emolliri terram minutis in scrobe imo sulcis fimo-
que misceri necessarium. clivosa altiores scrobes poscunt,
praeterea pulvinatis a devexitate labris. qui ex his lon-
giores fient, ut vites binas accipiant e diverso, alvei voca-
buntur. esse vitis radicem in medio scrobe oportet, sed

 

ipsam innixam solido in orientem aequinoctialem spectare,
adminicula prima e calamo accipere; vineas limitari decu-
mano XVIII pedum latitudinis ad contrarios vehiculorum
transitus, aliisque traversis limitibus denum pedum distin-
gui per media iugera aut, si maior modus sit, totidem
pedum cardine, quot decumano, limitari, semper vero quin-
tanis semitari , hoc est ut quinto quoque palo singulae
iugo paginae includantur; <8> solo spisso non nisi re-
pastinato nec nisi viveradicem seri, tenero et soluto vel
malleolum sulco vel scrobe. in colles sulcos agere tra-
versos melius quam pastinare, ut defluvia transtris eorum
contineantur; aquoso caelo vel sicco solo malleolos serere 
autumno, nisi si tractus ratio muta b it . siccus enim et
calidus autumno poscet , umidus frigidusque etiam veris
exitu. in arido solo viveradix quoque frustra seritur, male
et in siccis malleolus, nisi post imbrem, at in riguis vel
frondens vitis et usque ad solstitium recte, ut in Hispa-
nia. quiescere ventos sationis die utilissimum. plerique
austros optant, Cato abdicat. 
 <9> Interesse medio temperamento inter binas vites
oportet pedes quinos, minimum autem laeto solo pedes
quaternos, tenui plurimum octonos—Umbri et Marsi ad
vicenos intermittunt arationis gratia in his, quae vocant
porculeta —, pluvio et caliginoso tractu rariores poni,
sicco densiores . subtilitas parsimoniae conpendia invenit,
cum vinea in pastinato seratur, obiter seminarium faciendi,

 

ut et viveradix loco suo et malleolus, qui transferatur,
inter vites et ordines seratur, quae ratio in iugero cir-
citer XVI viveradicum donat. interest autem biennium fruc-
tus, quo tardius in sato provenit quam in tralato. 
 Viveradix posita in vinea post annum resecatur usque
ad terram, ut unus tantum emineat oculus, adminiculo
iuxta adfixo et fimo addito. simili modo et secundo anno
reciditur viresque concipit e t intra se pascit suffecturas
oneri. alias festinatione pariendi gracilis atque eiuncida ,
ni cohibeatur castigatione tali, in fetum exeat tota. nihil
avidius nascitur ac, nisi ad pariendum vires serventur,
tota fit fetus. 
 <10> Pedamenta optuma, quae diximus, aut ridicae e 
robore oleaque, si non sint, pali e iunipero, cupresso, 
laburno , sabuco. reliquorum generum sudes omnibus annis
reciduntur. saluberrima in iugo harundo conexa fasciculis 
durat annis quinis. cum breviores palmites sarmento
iunguntur inter se funium modo, ex hoc arcus funeta
dicuntur. 
 <11> Tertius vineae annus palmitem velocem robustum-
que emittit et quem faciat aetas vitem. hic in iugum in-
silit. a li qui tum excaecant eum supina falce auferendo
oculos, ut longius evocent, noxia iniuria. utilior enim
consuetudo pariendi satiusque pampinos adiugatae deter-
gere usque quo placeat roborari eam. sunt qui vetant
tangi proximo anno, quam tralata sit, neque ante LX
mensem falce curari , tune autem ad III gemmas recidi.

 

alii et proximo quidem anno recidunt, sed ut ternos
quaternosve singulis annis adiciant articulos, quarto demum
perducant ad iugum. id utrimque fructu tardum, prae-
terea retorridum et nodosum pumilionum incremento.
optimum autem matrem esse firmam, postea fetum auda-
cem. nec tutum est quod cicatricosum, magno imperitiae
errore; quidquid est tale, plagis nascitur, non e matre.
totas habeat illa vires, dum roboratur, et annuos accipi e t 
tota fetus, cum permissum fuerit nasci. nihil natura por-
tionibus parit. quae excreverit satis firma, protinus in
iugo collocari debebit; si etiamnum infirmior erit, sub
ipso iugo hospitari recisa. viribus, non aetate, decernitur.
temerarium est ante crassitudinem pollicarem viti impe-
rare. sequente anno palmites ed u c entur pro viribus matris
singuli aut gemini. iidem et secuto, si coget infirmitas,
nutriantur, tertioque demum II adiciantur. nec sunt plures
quaternis umquam permittendi, breviterque non indulgen-
dum et semper inhibenda fecunditas est . ea est natura,
ut parere malit quam vivere . quidquid materiae adimitur,
fructui accedit. illa semina mavult quam fructum gigni,
quoniam fructus caduca res est. sic perniciose luxuriat,
nec ampliat se, sed egerit . 
 <12> Dabit consilium et soli natura. in macro, etiamsi
vires habebit, recisa intra iugum mor e tur , ut omnis fetura
sub eo exeat. minimum id esse debebit intervallum, ut

 

attingat iugum speretque , non teneat, adeo non recumbat
in eo nec delicate se spargat. ita temperetur hic modus,
ut crescere etiamnum malit quam parere. 
 <13> Palmes duas tresve gemmas habere sub iugo
debet, ex quibus materia nascatur, tunc per iugum mergi 
alligarique, ut sustineatur iugo, non pendeat, vinculo mox
adstrictius a tertia gemma alligari, quoniam et sic coer-
cetur impetus materiae densioresque citra pampini exultant .
cacumen religari vetant. natura haec est: deiecta pars
aut praeligata fructum dat, plurimumque ipsa curvatura.
quod citra est, materiem e mittit , offensante, credo, spiritu
et illa quam diximus medulla. quae ita emicuerit materia 
fructum dabit anno sequente. sic duo genera palmitum:
quod e duro exit materiamque in proximum annum pro-
mittit, pampinarium vocatur aut , u b i supra cicatricem est,
fructuarium; alterum ex anniculo palmite semper fructua-
rium. relinquitur sub iugo et qui vocatur custos—hic
est novellus palmes, non longior tribus gemmis—proximo
anno materiam daturus, si vitis luxuria se consumpserit,
et alius iuxta eum, verrucae magnitudine, qui furunculus 
appellatur, si forte custos fallat. 
 <14> Vitis, antequam septumum annum a surculo con-
pleat, evocata ad fructum eiuncescit ac moritur. nec vete-
rem placet palmitem in longum et ad quartum usque peda-
mentum emitti, quod alii dracones, alii funiculos vocant,
ut faciant quae masculeta appellant. cum induruit vitis,

 

pessimum in vinea traducere. quinto anno et ipsi palmites
intorquentur singulaeque singulis materiae emittuntur ac
deinde proximis, prioresque amputantur. semper custodem
relinqui melius, sed is proximus viti esse debet, nec
longior quam dictum est, et, si luxuriaverint palmites, 
intorqueri, ut IV materias vel II, si uniiuga erit vinea,
emittat. 
 <15> Si per se vitis ordinabitur sine pedamento,
qualecumque initio adminiculum desiderabit , dum stare
condiscat et recta surgere, cetera a primordio eadem,
dividi autem putatione pollices in aequali examine undi-
que, ne praegravet fructus parte aliqua. obiter idem de-
primens prohibebit in excelsum emicare . huic vineae
trium pedum altitudo excelsior nutat, ceteris a quinto,
dum ne excedat hominis longitudinem iustam. iis quoque,
quae sparguntur in terra, brev es ad l imitandum caveas 
circumdant, scrobibus per ambitum factis, ne vagi pal-
mites inter se pugnent occursantes, maiorque pars terra-
rum ita supinam in tellure vindemiam metit , siquidem et
in Africa et in Aegypto Syriaque ac tota Asia et multis
locis Europae hic mos praevalet. ibi ergo iuxta terram
conprimi debet vitis, eodem modo et tempore nutrita
radice, quo in iugata vinea, ut semper pollices tantum
relinquantur , fertili solo cum tribus gemmis, graciliore
 b inis , praestatque multos esse quam longos. quae de na-
tura soli diximus, tanto potentiora sentientur, quanto pro-
pior fuerit uva terrae. 
 
 <16> Genera separari ac singulis conseri tractus uti-
lissimum—mixtura enim generum etiam in vino, non
modo in musto, discors—aut, si misceantur, non alia
quam pariter maturescentia iungi necessarium. iuga altiora,
quo laetior ager et quo planior, item roscido, nebuloso
minusque ventoso conveniunt, contra humiliora gracili et
arido et aestuoso ventisque exposito. iuga ad pedamentum
quam artissimo nodo vinciri oportet, vitem levi contineri.
quae genera vitium et in quali solo caeloque essent con-
serenda, cum enumeraremus naturas earum et vinorum, 
docuimus . 
 <17> De reliquo cultu vehementer ambigitur. pleri-
que aestate tota post singulos rores confodi iubent vineam,
alii vetant gemmantem; decuti enim oculos tractuque in-
trantium deteri, et ob id arcendum procul omne quidem
pecus, sed maxime lanatum, quoniam facillime auferat
gemmas. inimicos et pubescente uva rastros, satisque esse
vineam ter anno confodi , ab aequinoctio verno ad vergi-
liarum exortum et canis ortu et nigrescente acino. quidam
ita determinant: veterem semel a vindemia ante brumam,
cum alii ablaqueare et stercorare satis put e nt , iterum ab
idibus Aprilibus , antequam concipiat , hoc est in VI idus
Maias; dein prius quam florere incipiat et cum defloruerit
et variante se uva. peritiores adfirmant, si iusto saepius

 

fodiatur, in tantum tenerescere acinos, ut rumpantur.
quae fodiantur, ante ferventes horas diei fodiendas con-
venit, sicuti lutum neque arare neque fodere, fossione 
pulverem excitatum contra soles nebulasque prodesse. 
 <18> Pampinatio verna in confesso est ab idibus Maiis,
intra dies X, utique antequam florere incipiat, et ea m 
infra iugum debere fieri. de sequente variant sententiae.
cum defloruerit, aliqui pampinandum putant, alii sub ipsa
maturitate. sed de his Catonis praecepta decernent. 
namque et putationum tradenda ratio est. 
 <19> Protinus hanc a vindemia, ubi caeli tepor in-
dulget, adoriuntur. sed et in hoc fieri numquam debet
ratione naturae ante exortum aquilae, ut in siderum causis
docebimus proximo volumine, immo vero favonio, quo- 
niam anceps culpa sit praeproperae festinationis. si saucias
recenti medicina mordeat quaedam hiemis ruminatio, cer-
tum est gemmas earum frigore hebetari plagasque findi
et caeli vitio exuri oculos lacrima destillante. nam gelu
 fragiles fieri quis nescit ? operarum ista conputatio est in
latifundis , non legitima naturae festinatio. quo maturius
putantur aptis diebus, eo plus materiae fundunt; quo
serius, eo fructum uberiorem. quare macras prius con-
veniet putare, validas novissime, plagam omnem obliquam
fieri, ut facile decidant imbres, et ad terram verti quam
levissima cicatrice acie falcis exac u ta plagaque conlevata ,
recidi autem semper inter II gemmas, ne sit vulnus oculis 
in recisa parte. nigram esse eam existimant et, donec
ad sincera veniatur, recidendam, quoniam e vitioso materia
utilis non exeat. si macra vitis idoneos palmites non

 

habeat, ad terram recidi eam novosque elici utilissimum,
in pampinatione non hos detrahere pampinos, qui cum
uva sint; id enim et uvas supplantat praeterquam in no-
vella vinea. inutiles iudicantur in latere nati, non ab
oculo, quippe etiam uva, quae nascatur e duro, rigescente,
ut nisi ferro detrahi non possit. pedamentum quidam
inter II vites utilius putant statui, et facilius ablaqueantur
ita, meliusque est uniiugae vineae, si tamen et ipsi iugo
sint vires nec flatu infesta regio. in quadripertita quam
proximum oneri adminiculum esse debet, ne tamen in-
pedimentum sentiat ablaqueatio, cubito abesse non amplius,
ablaqueari autem prius quam putari iubent . 
 <20> Cato de omni cultura vitium ita praecipit: Quam
altissimam vineam facito alligatoque recte, dum
ne nimium constringas. hoc modo eam curato:
capita vitium per sementim ablaqueato. vineam 
putatam circumfodito, arare incipito, ultro citro-
que sulcos perpetuos ducito. vites teneras quam 
primum propagato, sic oc cato : veteres quam
minimum castrato; potius, si opus erit, deicito
biennioque post praecidito. vitem novellam re-
secari tum erit tempus, ubi valebit. si vinea ab
vite calvata erit, sulcos interponito ibique vivam
radicem serito. umbram a sulcis removeto, cre-
broque fodito. in vinea vetere serito ocinum, si
macra erit—quod granum capit ni serito —, et
circum capita addito stercus, paleas, vinaceas,
aliquid horumce . ubi vinea frondere coeperit,

 

pampinato. vineas novellas alligato crebro, ne
caulis praefringatur, et quae iam in perticam
ibit, eius pampinos teneros alligato leviter por-
rigitoque , u t i recte stent . ubi uva varia fieri
coeperit, vites subligato .... <21> Vitis insitio
una est per ver, altera cum uva floret; ea optima
est.—Vineam veterem si in alium locum trans-
ferre voles, dumtaxat bracchium crassam licebit.
primum deputato; binas gemmas ne amplius re-
linquito. ex radicibus bene exfodito et cave, ne 
radices saucies . ita uti fuerit, ponito in scrobe
aut in sulco operitoque et bene occulcato, eodem-
que modo vineam statuito, alligato flexatoque ,
uti fuerit, crebroque fodito.—Ocinum, quod in
vinea seri iubet, antiqui appellabant pabulum umbrae
patiens, quod celerrime proveniat .

<22> Sequitur arbusti ratio mirum in modum damnata Sasernae patri filioque, celebrata Scrofae , ve-
tustissimis post Catonem peritissimisque , a c ne a Scrofa
quidem nisi Italiae concessa, cum tam longo iudicetur
aevo nobilia vina non nisi in arbustis gigni et in his
quoque laudatiora summis sicut uberiora imis. adeo ex-
celsitate proficitur. hac ratione et arbores eliguntur .

 

prima omnium ulmus, excepta propter nimiam frondem
Atinia. dein populus nigra, eadem de causa, minus densa
folio. non spernunt plerique et fraxinum ficumque, etiam
oleam, si non sit umbrosa ramis. harum satus cultusque 
abunde tractatus est. ante XXXVI mensem attingi 
falce vetantur. alterna servantur bracchia, alternis putantur 
annis, sexto anno maritantur. Transpadana Italia
praeter supra dictas cornu, opulo , tilia, acere , orn o , car-
pino, quercu arbustat agros, Venetia salice propter uligi-
nem soli. et ulmus detruncata media in tr i a ramorum 
scamna digeritur, nulla fere XX pedum altiore arbore.
tabulata earum ab octavo pede altitudinis dilatantur in col-
libus siccisque agris, a duodecumo in campestribus et umi-
dis. meridianum solem spectare palmae debent, rami a
proiectu digitorum modo subrigi, tonsili in his tenuium
quoque virgultorum barba, ne obumbrent. Intervall um 
iustum arborum, si aretur solum, quadrageni pedes in
terga frontemque, in latera viceni; si non aretur, hoc in
omnes partes. singulis denas saepe adnutriunt vites, dam-
nato agricola minus ternis. maritare nisi validas inimi-
cum, enecante veloci vitium incremento. serere tripedaneo
scrobe necessarium distantes inter sese arboremque sin-
gulis pedibus. nihil ibi malleoli atque pastinationi s , nulla
fodiendi inpendia, utpote cum arbusti ratio hac peculiari
dote praestet, quod ab eodem solo f e r ri fruges et vitibus
prodest, superque quodvindicans se altitudo non, ut in
vinea, ad arcendas animalium iniurias pariete vel saepe
vel fossarum utique inpendio muniri se cogit . 
 <23> In arbusto e praedictis sola viveradicum ratio,

 

item propaginum, et haec gemina, ut diximus: qualorum 
e x ipso tabulato maxime probata, quoniam a pecore tutis-
sima est, altera deflexa vite vel palmite iuxta suam arbo-
rem aut circa proximam caelibem. quod supra terram est
e matre, radi iubetur, ne fruticet. in terra non pauciores
IV gemmae obruuntur ad radicem capiendam, extra in
capite binae relincuntur. vitis in arbusto IV pedes longo 
constat [omnis ] sulco, tres lato , alto duos cum semipede.
post annum propago inciditur ad medullam, ut paulatim
radicibus suis adsuescat; caulis a capite ad duas gemmas
reciditur; tertio totus mergus absciditur repetiturque altius
in terram, ne ex reciso frondeat. tolli viveradix a vinde-
mia protinus debet. 
 <24> Nuper repertum draconem serere iuxta arborem;
ita appellamus palmitem emeritum pluribusque induratum
annis. hunc praecisum quam maxima amplitudine, tribus
partibus longitudinis deraso cortice, quatenus obruatur —
unde et rasilem vocant—, deprimere sulco, reliqua parte
ad arborem erecta, ocissimum in vite . si gracilis sit vitis
aut terra, usitatum est quam proxime solum decidi, donec
firmetur radix, sicuti neque roscidam seri neque a sep-
tentrionis flatu. vites aquilonem spectare debent ipsae ,
palmites autem earum meridiem. 
 <25> Non est festinandum ad putationem novellae,
sed primo in circulos materies colligenda, nec nisi vali-
dae putatio admovenda, seriore anno fere ad fructum ar-
busta vite quam iugata. sunt qui omnino putari vetent ,

 

priusquam arborem longitudine aequaverit. prima falce VI
pedes a terra recidatur, flagello infra relicto et nasci coacto
incurvatione materiae. III ei gemmae, non amplius, depu-
tato supersint. ex his omissi palmites proximo anno imis
digerantur scamnis ac per singulos annos ad superiora
scandant, relicto semper duramento in singulis tabulatis
et emissario uno, qui subeat usque quo placuerit. de
cetero putatione omni a flagella, quae proxime tulerint , re-
cidantur, nova circumcisis undique capreolis spargantur in
tabulatis. vernacula putatio deiectis per ramos vitium cri-
nibus circumvestit arborem crinesque ipsos uvis, Gallica
in traduces porrigitur, Aemiliae viae in ridicas Atiniarum
ambitu, frondem earum fugiens. 
 <26> Est quorundam inperitia sub ramo vitem vin-
culo suspendendi, suffocante iniuria. contineri debet vi-
mine, non artari; quin immo etiam quibus salices super-
sunt, molliore hoc vinculo facere malunt, herbaque Siculi,
quam vocant ampelodesmon, Graecia vero universa iunco,
cypero, ulva. liberata quoque vinculo per aliquot dies
vagari et incondita spargi atque in terra, quam per totum
annum spectaverit, recumbere; namque ut veterina a iugo
et canes a cursu volutatio iuvat, ita tum et vitium por-
rigi lumbos. arbor quoque ipsa gaudet adsiduo levata 
onere, similis respiranti, nihilque est in opere naturae,
quod non exemplo dierum noctiumque aliquas vices feria-
rum velit. ob id protinus a vindemia putari et lassas
etiamnum fructu edito inprobatur. putatae rursus alligen-
tur alio loco, namque orbitas vinculi sentiunt vexatione
non dubia. 
 
 Traduces Gallicae cultura e bini utrimque e lateribus, si par quadrageno distet spatio, quaterni , si viceno, inter
se obvii miscentur alliganturque una conciliati, virgulto-
rum comitatu obiter rigorati, qua deficiant, aut, si brevi-
tas non patiatur ipsornm, adalligato protenduntur in viduam
arborem unco. traducem bimum praecidere solebant—
 onerat enim vetustate—; melius donare tempus, ut ra-
silem faciant, s i largiatur crassitudo. alias utile toros fu-
turi draconis pasci. 
 <27> Unum etiamnum genus est medium inter hoc et
propaginem, totas supplantandi in terram vites cuneisque
findendi et in sulcos plures simul ex una propagandi, gra-
cilitate singularum firmata circumligatis hastilibus nec re-
cisis, qui a lateribus excurrant, pampinis. Novariensis agri-
cola, traducum turba non contentus nec copia ramorum,
inpositis etiamnum patibulis palmites circumvolvit; itaque
praeter soli vitia cultura quoque torva fiunt vina. alia
culpa iuxta urbem Ar i cinis , quae alternis putantur annis,
non quia id viti conducat, sed quia vilitate reditum inpen-
dia exuperent. medium temperamentum in Carsulano se-
cuntur cariosasque tantum vitis partes incipientesque in-
arescere deputando, ceteris ad uvam relictis. detracto
onere supervacuo pro nutrimento omni est raritas volneris;
sed nisi pingui solo talis cultura degenerat in labruscam. 
 <28> Arbusta arari quam altissime desiderant, ta m etsi 

frumenti ratio non exigit. pampinari ea non est mo-
ris; et hoc conpendium operae. deputantur cum vite pa-
riter interlucata densitate ramorum, qui sint supervacui et
absumant alimenta. plagas ad septentriones aut ad meri-
diem spectare vetuimus; melius, si neque in occasus solis.
diu dolent talia quoque ulcera et difficile sanescunt algendo
 n i mi s aestuandove. non eadem ut in vite libertas , quo-
niam certa latera, sed facilius abscondere et detorquere,
quo velis, plagas. in arborum tonsura supiniore velut cali-
ces faciendi, ne consistat umor. 
 (36) Viti adminicula addenda, quae scandat adprehensa ,
si maiora sint.

vitium generosarum pergulas quin-
quatribus putandas et, quarum servare uvas libeat, decre-
scente luna tradunt; quae vero interlunio sint putatae,
nullis animalium obnoxias esse. alia ratione plena luna
noctu tondendas, cum sit ea in leone, scorpione, sagitta-
rio, tauro, atque in totum serendas plena a ut crescente
ut i que censent. sufficiunt in Italia cultores deni in cen-
tena iugera vinearum. 
 (37) <1> Et abunde satu cultuque arborum tractato,
quoniam de palmis et cytiso in peregrinis arboribus ad-
fatim diximus, ne quid desit, indicanda reliqua natura e st magno opere pertinens ad omnia ea. infestantur
namque et arbores morbis. quid enim genitum caret his
malis? et silvestrium quidem perniciosos negant esse vexa-
rique tantum grandine in germinatione aut flore, aduri

 

quoque fervore aut flatu fr i gi d iore , praepostero die, n am 
suo frigora etiam prosunt, ut diximus. quid ergo? non
et vites algore intereunt? hoc quidem est, quo deprehen-
datur soli vitium, quoniam non evenit nisi in frigido.
itaque per hiemes caeli rigorem probamus, non soli. nec
infirmissimae arbores gelu periclitantur, sed maximae, vexa-
tisque ita cacumina prima inarescunt, quoniam praestrictus 
non potuit eo pervenire umor. 
 <2> Arborum quidam communes morbi, quidam pri-
vati generum. communis vermiculatio et sideratio ac dolor
membrorum, unde partium debilitas , societate nominum
quoque cum hominis miseriis . trunca dicimus certe cor-
pora et oculos germinum exustos ac multa simili sorte.
 itaque laborant et fame et cruditate, quae fiunt umoris
quantitate, aliqua vero et obesitate, ut omnia, quae resi-
nam ferunt, nimia pinguitudine in taedam mutantur et,
cum radices quoque pinguescere coepere, intereunt, ut
animalia nimio adipe, aliquando et pestilentia per genera,
sicut inter homines nunc servitia, nunc plebes urbana
vel rustica. 
 <3> Vermiculantur magis minusve quaedam, omnes
tamen fere, idque aves cavi corticis sono experiuntur. iam
quidem et hoc in luxuria esse coepit, praegrandesque ro-
borum delicatiore su n t in cibo—cosses vocant—atque
etiam farina saginati hi quoque altiles fiunt. maxime au-
tem arborum hoc sentient piri, mali, fici, minus quae
amarae sunt et odoratae. eorum, qui in ficis existunt,
alii nascuntur ex ipsis, alios parit qui vocatur cerastes,

 

omnes tamen in cerasten figurantur sonumque edunt par-
voli stridoris. et sorbus arbor infestatur vermiculis rufis
ac pilosis atque ita emoritur; mespila quoque in senecta
obnoxia ei morbo est. 
 <4> Sideratio tota e caelo constat. quapropter et grando
in his causis intellegi debet et carbunculatio et quod prui-
narum iniuria evenit. haec enim verno tepore invitatis et
erumpere audentibus satis mollibus insidens adurit lacte-
scentes germinum oculos, quod in flore carbunculum vocant.
pruinae perniciosior natura, quoniam lapsa persidit gelat-
que ac ne aura quidem ulla depellitur, quia non fit nisi
inmoto aëre et sereno. proprium tamen siderationis est
sub ortu canis siccitatum vapor, cum insita ac novellae
arbores moriuntur, praecipue ficus et vitis. 
 Olea praeter vermiculationem, quam aeque ac ficus
sentit, clavum etiam patitur, sive fungum placet dici vel
patellam. haec est solis exustio. nocere tradit Cato et
museum rubrum. nocet plerumque vitibus atque oleis et
nimia fertilitas. scabies communis omnium est. inpetigo
et, quae adgnasci solent, cocleae peculiaria ficorum vitia,
nec ubique. sunt enim quaedam aegritudines et locorum. 
 <5> Verum ut homini nervorum cruciatus, sic et ar-
bori, ac duobus aeque modis. aut enim in pedes, hoc est
radices, inrumpit vis morbi, aut in articulos, hoc est
cacuminum digitos, qui longissime a toto corpore exeunt.
ni g rescunt ergo, et sunt apud Graecos sua nomina utri-
que vitio. undique primo dolor, mox et macies earum
partium fragilis, postremo tabes morsque , non intrante suco

 

aut non perveniente, maximeque id fici sentiunt. capri-
ficus omnibus immunis est, quae adhuc diximus. scabies
gignitur roribus lentis post vergilias; nam si l ar g iores fuere,
perfundunt arborem, non scalpunt scabie, et g rossi ca-
dunt ; sive imbres nimii fuere, alio modo ficus laborat,
radicibus madidis. 
 <6> Vitibus praeter vermiculationem et siderationem morbus peculiaris articulatio tribus de causis: una vi tem-
pestatium germinibus ablatis, altera, ut notavit Theophra-
stus, in supinum excisis , tertia culturae imperitia laesis.
omnes enim earum iniuriae in articulis sentiuntur. side-
rationis genus est et his deflorescentibus roratio, aut cum
acini , priusquam crescant, decocuntur in callum. aegro-
tant et cum alsere, laesis uredine attonsarum oculis. et
calore hoc evenit intempestivo, quoniam omnia modo con-
stant certoque temperamento. fiunt et culpa colentium
vitia , cum praestringuntur, ut dictum est , aut circumfos- 
sor iniurioso ictu verberavit vel etiam subarator inpru-
dens luxavit radices corpusve desquamavit. est et quae-
dam contusio falcis hebetioris. quibus omnibus causis
difficilius tolerant frigora aut aestus, quoniam in ulcus 
penetrat iniuria omnis a foris. infirmissima vero malus,
maximeque quae dulcis est. quibusdam debilitas sterilita-
tem, non necem, adfert, ut si quis pino cacumen auferat
vel palmae. sterilescunt enim nec moriuntur. aegrotant

 

aliquando et poma ipsa per se sine arbore, si necessariis
temporibus imbres aut tepor e s vel adflatus defuere aut
contra abundavere. decidunt enim aut deteriora fiunt.
pessimum est inter omnia, cum deflorescentem vitem et
oleam percussit imber, quoniam simul defluit fructus. 
 <7> Sunt ex eadem causa nascentes et urucae , dirum 
animal, eroduntque frondem, aliae florem quoque , oliva-
rum, ut in Mileto, ac depastam arborem turpi facie relin-
quunt. nascitur hoc malum tepore umido et lento. fit
aliud ex eodem, si sol acrior insecutus inussit ipsum vi-
tium ideoque mutavit. est etiamnum peculiare olivis et
vitibus—araneum vocant—, cum veluti telae involvunt
fructum et absumunt . adurunt et flatus quidam eas maxime,
sed et alios fructus. nam vermiculationem et poma ipsa
per se quibusdam [annis] sentiunt, mala, pira, mespila, pu-
nica. in oliva ancipiti eventu, quando sub cut e i n nati 
fructum adimunt, augent, si in ipso nucleo fuere eroden-
tes e um . gigni illos prohibent pluviae, quae fiunt post
arcturum . eaedem si austrinae fuere, generant dr u ppis 
quoque, quae maturescentes tum sunt praecipue caducae.
id riguis magis evenit, etiam si non cecidere, fastidiendis. 
sunt et culicum genera aliquis molesta , ut glandibus, fico;
qui videntur ex umore nasci, tum dulci subdito corticibus.
et aegrotatio quidem fere. in his est. 
 <8> Quaedam temporum causae aut locorum non pro-
prie dicantur morbi, quoniam protinus necant, sicut tabes

 

cum invasit arborem aut uredo vel flatus alicuius regionis
proprius, ut est in Apulia atabulus, in Euboea Olympias.
hic enim si flavit circa brumam, frigore exurit arefaciens ,
ut nullis postea solibus recreari possint. hoc genere con-
valles et adposita fluminibus laborant, praecipueque vitis,
olea, ficus. quod cum e venit , detegitur statim in germi-
natione, in oliva tardius. sed in omnibus signum est re-
vivescendi, si folia amisere. alioqui quas putes praeva-
luisse moriuntur. nonnumquam inarescunt folia eademque
revivescunt. alia in ter ris septentrionalibus, ut Ponto,
 T hra c ia , frigore aut gelu laborant, si post brumam conti-
nuavere XL diebus. e t ibi autem et in reliquis partibus,
si protinus editis fructibus gelatio magna consecuta est,
etiam paucis diebus necat. 
 <9> Quae iniuria hominum constant , secundum .. ha-
bent causas. pix, oleum, adeps inimica praecipue novellis.
cortice in orbem detracto necantur, excepto subere, quod
sic etiam iuvatur; crassescens enim praestringit et stran-
gulat. nec andrac h le offenditur, si non simul incidatur et
corpus. alioqui et cerasus et tilia et vitis corticem mit-
tunt , sed non vitalem nec proximum corpori, verum eum,
qui subnascente alio expellitur. quarundam natura rimo-
sus cortex, ut platanis. tiliae renascitur paulo minus quam
totus. ergo his, quarum cicatricem trahit, medentur luto
fimoque , et aliquando prosunt, si non vehementior frigo-
rum aut calorum vis secuta est. quaedam tardius ita mo-

 

riuntur, ut robora et quercus . refert et tempus anni.
abieti enim et pino si quis detraxerit sole taurum vel
geminos transeunte, cum germinant, statim moriuntur; ean-
dem iniuriam hieme passae diutius tolerant. similiter ilex
et robur quercusque . si angusta decorticatio fuit, nihil
nocetur supra dictis; infirmioribus quidem et in solo gracili 
vel ab una tantum parte detractus interemit. similem
et decacuminatio rationem habet piceae, cedri, cupressi-
haec enim detracto cacumine aut ignibus adusto inter-
eunt—, similem et depastio animalium. oleam quidem
etiam, si lambat capra , sterilescere auctor est Varro,
ut diximus. quaedam hac iniuria moriuntur, aliqua deteriora 
tantum fiunt, ut amygdalae—ex dulcibus enim
transfigurantur in amaras—, aliqua vero etiam utiliora,
ut apud Chios pirus, quam phocida appellant. nam de-
truncatio diximus quibus prodesset. intereunt pleraque 
et fissa stirpe, exceptis vite, malo , fico, punicis , quaedam
vel ab ulcere tantum. p i n us hanc iniuriam spernit et
omnia, quae resinam gignunt. radicibus amputatis mori
minime mirum est; pleraeque e t i am non omnibus, sed
maximis aut, quae sunt inter illas vitales, abscisis mo-
riuntur. 
 <10> Necant invicem inter sese umbra vel densitate
atque alimenti rapina. necat et hedera vinciens—nec vi-

 

scum prodest—et cytisus , neca t ur eo , quod halimon vocant
Graeci. quorundam natura non necat quidem, sed laedit
Odor u m aut suci mixtura, ut raphanus et laurus vitem.
olfactatrix enim intellegitur et tingui odore mirum in mo-
dum, ideo, cum iuxta sit, averti et recedere saporemque
inimicum fugere. hinc sumpsit Androcydes medicinam
contra ebrietates, raphanum mandu c ari praecipiens. odit
et caulem et olus omne, odit et corylum, ni procul ab-
sint, tristis atque aegra. nitrum quidem et alumen, ma-
rina aqua calida et fabae putamina vel ervi ultima ve-
nena sunt.

(38) Inter vitia arborum est et prodigiis locus.
invenimus f i c os sub foliis natas, vitem et malum punicam 
stirpe fructum tulisse, non palmite aut ramis, vitem uvas
sine foliis, oleas quoque amisisse folia bacis haerentibus.
sunt et miracula fortuita. nam et oliva in totum ambusta 
revixit et in Boeotia derosae locustis fici regerminavere .
 mutantur arbores et colore fiuntque ex nigris candidae,
non semper prodigio, sed eae maxime, quae ex semine
nascuntur. et populus alba in nigram transit. quidam et
sorbum, si in calidiora loca venerit, sterilescere putant.
prodigio autem fiunt ex dulcibus acerba poma aut dulcia
ex acerbis, e caprifico fici aut contra, gravi ostento, cum
in deteriora mutantur, ex olea in oleastrum, ex candida

 

uva et fico in nigras aut, ut Laudiceae Xerxis adventu,
platano in oleam mutata . qualibus ostentis Aristandri
apud Graecos volumen scatet, ne in infinitum abeamus,
apud nos vero C. Epidii commentarii , in quibus arbores
locutae quoque reperiuntur. subsedit in Cumano arbor
gravi ostento paulo ante Pompei Magni bella civilia paucis
ramis eminentibus; inventum Sibyllinis libris internicio-
nem hominum fore, tantoque eam maiorem, quanto propius 
ab urbe [postea] facta esset. sunt prodigia et cum alie-
nis locis enascuntur, ut in capitibus statuarum vel aris,
et cum in arboribus ipsis alienae. ficus in lauro nata est
Cyzici ante obsidionem. simili modo Trallibus palma in
basi Caesaris dictatoris circa bella civilia eius. nec non
et Romae in Capitolio in ara lovis bello Persei enata
palma victoriam triumphosque portendit. hac tempestati-
bus prostrata eodem loco ficus enata est M. Messalae
C. Cassii censorum lustro, a quo tempore pudicitiam sub-
versam Piso gravis auctor prodidit. super omnia, quae
umquam audita sunt, erit prodigium in nostro aevo Nero-
nis principis ruina factum in agro Marrucino, Vetti Mar-
celli e primis equestris ordinis oliveto universo viam publi-
cam transgresso arvisque inde e contrario in locum oli-
veti profectis.

(39) Nunc expositis arborum morbis consenta-
neum est dicere et remedia. ex his quaedam sunt com-
munia omnium, quaedam propria quarundam. communia

 

ablaqueatio, adcumulatio, adflari radices aut cooperiri, ri-
gu u s dato potu vel ablato, fimum suco d efectis , putatio 
leva nd is onere, item suco emisso quaedam veluti detractio
sanguinis, circumrasio corticis, vitium extenuatio et domi-
tura palmitum , gemmarum , si frigus retorridas hirtasque
fecerit, repumicatio et quaedam politura. arborum his aliae
magis, aliae minus gaudent, veluti cupressus et aquas asper-
natur et fimum et circumfossuram amputationemque et
omnia remedia odit, quin etiam necatur riguis, vitis et
punicae praecipue aluntur. ficus arbor ipsa riguis alitur,
pomum vero eius marcescit . amygdalae, si colantur fos-
sione, florem amittunt. nec insitas circumfodere oportet,
priusquam validae ferre coeperint poma. plurimae autem
amputari sibi volunt onerosa ac supervacua, sicut nos
ungues et capillum. reciduntur veteres totae ac rursus a
stolone aliquo resurgunt, sed non omnes nec nisi qua-
rum naturam pati diximus. 
 
 (40) Rigua aestivis vaporibus utilia, hieme inimica,
autumno varie et e natura soli, quippe cum vindemiator 
Hispaniarum stagnante solo uvas demetat. cetero maiore
in parte orbis etiam pluvias autumni aquas derivare con-
venit. circa canis ortum rigua maxime prosunt ac ne
tum quidem nimia, quoniam inebriatis radicibus nocent.
et aetas modum temperat, novellae enim minus sitiunt.

 

desiderant autem maxime rigari quae adsuevere, contra
siccis locis genita non expetunt umorem nisi necessarium. 
 (41) Asperiora vina rigari utique cupiunt in Sulmo-
nense Italiae agro, pago Fabiano, ubi et arva rigant. mi-
rumque, herbae aqua ilia necantur, fruges aluntur, et ri-
guus pro sarculo est. in eodem agro bruma—tanto
magis, si nives iaceant geletve—, ne frigus vites adurat,
circumfundunt riguis, quod ibi tepidare voc an t , memo-
rabili natura in amne solis, e o dem aestate vix tolerandi
rigoris.

(42) Carbunculi ac robiginum remedia demonstra-
bimus volumine proximo. interim est et scariphatio 
quaedam in remediis, cum macie corticis ex aegritudine
adstringente se iustoque plus vitalia arborum conprimente
exac u tam falcis aciem utraque manu inprimentes perpetuis
incisuris d i ducunt ac veluti cutem laxant. salutare id fuisse
argumento sunt dilatatae cicatrices et internato corpore
 expletae , (43) magnaque ex parte similis hominum medi-
cina et arborum est, quando earum quoque terebrantur
ossa. amygdalae ex amaris dulces fiunt, si circumfosso
stipite et ab ima parte circumforato defluens pituita abs-
tergeatur. et ulmis detrahitur sucus inutilis, supra ter-
ram foratis usque ad medullam, in senecta aut cum ali-
mento nimio abundare sentiuntur. idem et ficorum turgido

 

cortice incisuris in oblicum levibus emittitur. ita fit, ne
decidant fructus. pomiferis, quae germinant nec ferunt
fructum, fissa radice inditur lapis fertilesque fiunt, hoc
idem in amygdalis e robore cuneo adacto, in piris sorbis-
que e taeda ac cinere et terra cooperto. etiam radices
circumcidisse prodest vitium luxuriantium ficorumque et
circumcisis cinerem addidisse. fici serotinae fiunt, si pri-
mae grossi , cum fabae magnitudinem excessere , detrahan-
tur. subnascuntur enim quae serius maturescunt. eae-
dem , cum frondere incipiunt, si cacumina rami cuiusque
detrahantur, firmiores fertilioresque fiunt, nam caprificatio
maturat. 
 (44) In ea culices nasci e grossis manifestum , quo-
niam, cum evolavere, non inveniuntur intus grana, quae
in eos versa apparet. exeundi tanta est aviditas, ut pleri-
que aut pede relicto aut pinnae parte erumpant. est et
aliud genus culicum, quos vocant, centrinas, fucis apium
similes ignavia malitiaque cum pernicie verorum et uti-
lium; interemunt enim illos atque ipsi commoriuntur .
vexant et tineae semina ficorum, contra quas remedium in
eodem scrobe defodere tal e am lentisci inversa parte, quae
fuerit a cacumine. uberrimas autem ficus rubrica amurca
diluta et cum fimo infusa radicibus frondere in cipientium 
facit. caprificorum laudantur maxime nigrae et in petro-
sis, quoniam frumenta plurima habeant. caprificatio ipsa
post imbrem. 
 (45) In primis autem cavendum, ne ex remediis vitia

 

fiant, quod evenit nimia aut intempestiva medicina. inter-
lucatio arboribus prodest, sed omnium annorum trucidatio
inutilissima. vitis tantum tonsuram annuam quaerit, alter-
nam vero myrtus, punicae, oleae, quia celeriter fruticescunt.
ceterae rarius tonde a ntur , nulla autumn, ac ne radantur 
quidem nisi vere. putatione plaga ad vitalia ... sunt omnia,
quaecumque non supervacua. 
 (46) Similis fim i ratio . gaudent eo, sed cavendum, ne
in fervore solis admoveatur, ne inmaturum , ne validius
quam opus sit. urit vineas suillum nisi quinquennio inter-
posito, praeterquam si riguis diluatur, et e coriariorum
sordibus nisi admixta aqua, item largi u s . iustum existi-
mant in denos pedes quadratos III modios. id quidem
soli natura decernet. 
 (47) Columbino ac suillo plagis quoque arborum me-
dentur. si mala punica acida nascantur, ablaqueatis radi-
cibus fimum suillum addi iubent . eo anno vinolenta, proximo
dulcia futura. alii urina hominis aqua mixta riganda cen-
sent quater anno, singulis amphoris, aut cacumina spargi
vino lasere diluto; si findantur in arbore, pediculum in-
torqueri; ficis utique amurcam adfundi, ceteris arboribus
aegris faecem vini , aut lupinum circum radices earum seri.
 aqua quoque lupini decocti circumfusa pomis prodest.
fici, cum Volcanalibus tonuit, cadunt. remedium est, ut
ante stipula hordeacea areae stringantur. cerasos praeco-

 

ces facit cogitque maturescere calx admota radicibus. et
haec autem, ut omnia poma, intervelli melius est, ut quae
relicta sint grandescant.

Quaedam poena emendantur aut morsu excitantur,
ut palmae ac lentisci; salsis enim aquis aluntur. salis
vim et cineres , sed leniorem, habent ; ideo ficis adsper-
guntur ruta e que , ne fiant vermiosae neve radices putre-
scant. quin et vitium radicibus aquam salsam iubent ad-
fundi, si sint lacrimosae; si vero fructus earum decidant,
cinerem aceto conspergi ipsasque inlini aut sandaraca, si
putrescat uva; si vero fertiles non s i nt , aceto acri subacto
cinere rigari atque oblini; quod si fructum non maturent
prius inarescentem, praecisarum ad radices plagam fibras-
que aceto acri et urina vetusta madefacere atque eo luto
obruere, saepe fodere. olearum, si parum promisere fruc-
tus, nudatas radices hiberno frigori opponunt, eaque casti-
gatione proficiunt. omnia haec annua caeli ratione con-
stant et aliquando serius poscuntur, aliquando celerius.
nec non ignis aliquis prodest, ut harundini. ambusta nam-
que densior mitiorque surgit . Cato et medicamenta quae-
dam conponit, mensurae quoque distinction, ad maiorum
arborum radices amphoram, ad minorum urnam, amurcae
et aquae portione aequa , ablaqueatis prius radicibus pau-
latim , adfundi iubens, in olea hoc amplius stramentis ante
circumpositis, item fico; huius praecipue vere terrain ad-

 

aggerari radicibus; ita futurum, ut non decidant grossi
maiorque fecunditas nec scabra proveniat. simili modo,
ne convolvolus fiat in vinea, amurcae congios duos deco-
qui in crassitudinem mellis , rursusque cum bituminis tertia 
parte et sulpuris quarta sub diu co qui , quoniam exarde-
scat sub tecto. hoc vites circa capita ac sub bracchiis
ungui; ita non fore convolvolum. quidam contenti sunt
fumo huius mixturae suffire vineas secundo flatu continuo
triduo. plerique non minus auxilii et alimenti arbitran-
tur in urina quam Cato in amurca, addita modo pari
aquae portione, quoniam per se noceat. aliqui volucre 
appellant animal praerodens pubescentes uvas. quod ne
accidat, falces, cum sint exacutae, fibrina pelle detergent
atque ita putant aut sanguine ursino linunt post puta-
tionem easdem. sunt arborum pestes et formicae. has
abigunt rubrica ac pice liquida perunctis caudicibus , nec
non et pisce suspenso iuxta in unum locum congregant
aut lupino trito cum oleo radices linunt. multi et has et
talpas amurca necant, contraque urucas et, ne mala putre-
scant, lacerti viridis felle tangi cacumina iubent, privatim
autem contra urucasambiri arbores singulas a muliere
incitati mensis, nudis pedibus, recincta. item ne quod
animal pastu malefico decerpat frondem, fimo boum diluto 

spargi folia, quotiens imber interveniat, quoniam a bluatur 
ita virus medicaminis, mira quaedam excogitante sollertia
 hu mana , quippe cum averti grandines carmine credant
plerique, cuius verba inserere non equidem serio ausim,
quamquam a Catone proditis contra luxata membra iun-
genda harundinum fissurae. idem arbores religiosas lucos-
que succidi permisit, sacrificio prius facto, cuius rationem
 p recationemque eodem volumine tradidit.

(1) Sequitur natura frugum hortorumque ac florum
quaeque alia praeter arbores aut frutices benigna tellure
proveniunt, vel per se tantum herbarum inmensa contem-
platione, si quis aestimet varietatem, numerum, flores,
odores coloresque et sucos ac vires earum, quas salutis
aut voluptatis hominum gratia gignit. qua in parte pri-
mum omnium patrocinari terrae et adesse cunctorum parenti
iuvat, quamquam inter initia operis defensae. quoniam 
tamen ipsa materia accedi m us ad reputationem
eiusdem parientis et noxia: nostris eam criminibus ur-
guemus nostramque culpam illi inputamus. genuit venena.

 

set quis invenit illa praeter hominem ? cavere ac refugere
alitibus ferisque satis est. atque cum arbore exacuant 
limentque cornua elephanti et uri , saxo rhinocerotes, utr o que 
apri dentium sicas , sciantque ad nocendum praeparare
se animalia, quod tamen eorum excepto homine e t tela sua
venenis tinguit ? nos et sagittas tinguimus ac ferro ipsi
nocentius aliquid damus, nos et flumina inficimus et re-
rum naturae elementa, ipsumque quo vivitur in perniciem
vertimus. neque est, ut putemus ignorari ea ab animali-
bus; quae praepararent contra serpentium dimicationes,
quae post proelium ad medendum excogitarent , indicavimus. 
nec ab ullo praeter hominem veneno pugna-
tur alieno. fateamur ergo culpam ne iis quidem, quae
nascuntur, contenti; etenim quan t o plura eorum genera
humana manu fiunt! quid? non et homines quidem ut 
venena nascuntur? atra ceu serpentium lingua vibrat tabes-
que animi contacta adurit culpantium omnia ac dirarum
alitum modo tenebris quoque suis et ipsarum noctium
quieti invidentium gemitu, quae sola vox eorum est, ut
inauspicatarum animantium vice obvii quoque vetent agere
aut prodesse vitae. nec ullum aliud abominati spiritus
praemium novere quam odisse omnia. verum et in hoc
eadem naturae maiestas. quanto plures bonos genuit ut

 

fruges ! quanto fertilior in his, quae iuvent alantque ! quo-
rum aestimatione et gaudio nos quoque, relictis exustioni 
suae istis hominum rubis , pergemus excolere vitam eoque
constantius, quo operae nobis maior quam famae gratia ex-
petitur. quippe sermo circa rura est agrestesque usus, sed
quibus vita constet honosque apud priscos maximus fuerit.

(2) Arvorum sacerdotes Romulus in primis insti-
tuit seque duodecimum fratrem appellavit inter illos Acca
 L a r entia nutrice sua genitos , spicea corona, quae vitta
alba colligaretur, sacerdotio ei pro religiosissimo insigni
data; quae prima apud Romanos fuit corona, honosque is 
non nisi vita finitur et exules etiam captosque comitatur.
bina tunc iugera p. R. satis erant, nullique maiorem mo-
dum adtribuit, quo servorum paulo ante principis Neronis
contento huius spatii viridiariis? piscinas iuvat maiores
habere, gratumque, si non aliquem culinas. Numa insti-
tuit deos fruge colere et mola salsa supplicare atque, ut
auctor est Hemina , far torrere, quoniam tostum cibo
salubrius esset , id uno modo consecutus , statuendo non
esse purum ad rem divinam nisi tostum. is et Fornacal i a 
instituit farris torrendi ferias et aeque religiosas Termi-
nis agrorum. hos enim deos tum maxime noverant, Se-
iamque a serendo, Segestam a segetibus appellabant, qua-
rum simulacra in circo videmus—tertiam ex his

 

nominare sub tecto religio est—, ac ne degustabant qui-
dem novas fruges aut vina, antequam sacerdotes primitias
libassent .

(3) Iugum vocabatur, quod uno iugo boum in die
exarari posset; actus, in quo boves agerentur cum aratro
uno impetu iusto. hic erat CXX pedum duplicatusque in
longitudinem iugerum faciebat. dona amplissima impera-
torum ac fortium civium quantum quis uno die plurimum
circumaravisset, item quartarii farris aut heminae , confe-
rente populo. cognomina etiam prima inde: Pilumni, qui
pilum pistrinis invenerat, Pisonis a pisendo , iam Fabio-
rum, Lent ul orum , Ciceronum, ut quisque aliquod optime
genus sereret. Iuniorum e familia Bubulcum nominarunt,
qui bubus optime utebatur. quin et in sacris nihil reli-
giosius conf a rreationis vinculo erat, novaeque nuptae far-
reum praeferebant. agrum male colere censorium probrum
iudicabatur, atque, ut refert Cato, cum virum bonum 
laudantes bonum agricolam bonumque colonum dixissent,
amplissime laudasse existimabantur. hinc et locupletes
dicebant loci, hoc est agri, plenos. pecunia ipsa a pecore
appellabatur. etiam nunc in tabulis censoriis pascua di-
cuntur omnia, ex quibus populus reditus habet, quia diu
hoc solum vectigal fuerat. multatio quoque non nisi ovium
boumque inpendio dicebatur, n o n omittenda priscarum
legum benivolentia: cautum quippe est, ne bovem prius

 

quam ovem nominaret, qui indiceret multam. ludos boum
causa celebrantes Bubetios vocabant. Servius rex ovium
boumque effigie primum aes signavit. frugem quidem
aratro quaesitam furtim noctu pavisse ac secuisse puberi 
XII tabulis capital erat, suspensumque Cereri necari
iubebant gravius quam in homicidio convictum, inpubem
praetoris arbitratu verberari noxiamve duplionemve decerni. 
iam distinctio honosque civitatis ipsius non aliunde erat.
rusticae tribus laudatissimae eorum, qui rura haberent,
urbanae vero, in quas transferri ignominia esset, desidiae
probro. itaque quattuor solae erant, a partibus urbis, in
quis habitabant, Suburana, Palatina, Collina, Esquilina.
nundinis urbem revisitabant et ideo comitia nundinis ha-
bere non licebat, ne plebes rustica avocaretur. quies som-
nusque in stramentis erat. gloriam denique ipsam a farris
honore adoriam appellabant. equidem ipsa etiam verba
priscae significationis admiror; ita enim est in commen-
tariis pontificum: Augurio canario agendo dies
constituantur, priusquam frumenta vaginis ex-
eant n ec antequam in vaginas perveniant. 
 (4) Ergo his moribus non modo sufficiebant fruges
Null a provinciarum pascente Italiam, verum etiam annonae
vilitas incredibilis erat. Manius Marcius aedilis plebis pri-
mum frumentum populo in m o dios assibus datavit . L . Mi-

 

nucius Augurinus, qui Spurium M aelium coarguerat, far-
ris pretium in trinis nundinis ad assem redegit undeci-
mus plebei tribunus, qua de causa statua ei extra portam
Trigeminam a populo stipe conlata statuta est. Seius in
aedilitate assibus populo frumentum praestitit, quam ob
causam et ei statuae in Capitolio ac Palatio dicatae sunt,
ipse supremo die populi umeris portatus in rogum est.
quo ver o anno Mater deum advecta Romam est, maiorem
ea aestate messem quam antecedentibus annis decem fac-
tam esse tradunt. M. Varro auctor est, cum L. Metellus
in triumpho plurimos duxit elephantos, assibus singulis
farris modios fuisse, item vini congios ficique siccae pon d o 
XXX, olei pon d o X, carnis pon d o XII. nec e latifundiis
singulorum contingebat arcentium vicinos, quippe etiam
lege Stolonis Licini incluso modo quingentorum iuge-
rum, et ipso sua lege damnato, cum substituta filii per-
sona amplius possideret. luxuriantis iam rei p. fuit ista
mensura. Mani quidem Curi post triumphos inmensum-
que terrarum adiectum imperio nota contio est: pernicio-
sum intellegi civem, cui septem iugera non essent satis.
haec autem mensura plebei post exactos reges adsignata
est. quaenam ergo tantae ubertatis causa erat? ipsorum
tunc manibus imperatorum colebantur agri, ut fas est
credere, gaudente terra vomere laureato et triumphali
aratore, sive illi eadem cura semina tractabant, qua bella,
eademque diligentia arva disponebant, qua castra, sive

 

honestis manibus omnia laetius proveniunt, quoniam et
curiosius fiunt. serentem invenerunt dati honores Serra-
num, unde ei et cognomen. aranti quattuor sua iugera
in Vaticano, quae prata Quintia appellantur, Cincinnato 
viator attulit dictaturam et quidem, ut traditur, nudo ,
plenoque nuntius morarum : Vela corpus, inquit, ut
perferam senatus populique Romani mandata.
 tales tum etiam viatores erant, quod ipsum nomen indi-
tum est subinde ex agris senatum ducesque arcessentibus .
at nunc eadem illa vincti pedes, damnatae manus inscripti-
que vultus exercent, non tam surda tellure, quae parens
appellatur colique dicitur et ips o honore his absumpto ,
ut non invita ea et indignante credatur id fieri. e t nos 
miramur ergastulorum non eadem emolumenta esse, quae
fuerint imperatorum! 
 (5) Igitur de cultura agri praecipere principale fuit
etiam apud exteros, siquidem et reges fecere, Hiero,
Philometor, Attalus, Archelaus, et duces, Xeno-
phon et Poenus etiam Mago, cui quidem tantum honorem
senatus noster habuit Carthagine capta, ut, cum regulis 
Africae bibliothecas donaret, unius eius duodetriginta vo-

 

lumina censeret in Latinam linguam transferend a , cum
iam M. Cato praecepta condidisset, peritisque Punicae 
dandum negotium, in quo praecessit omnes vir clarissimae
familiae D. Silanus. sapientiae vero auctores et carmini-
bus excellentes quique alii illustres viri conposuissent ,
quos sequeremur , praetexuimus hoc in volumine, non in
grege nominando M. Varrone, qui LXXXI vitae annum
agens de ea re prodendum putavit.

Apud Romanos multo serior vitium cultura esse
coepit, primoque, ut necesse erat, arva tantum coluere ,
quorum a nobis nunc ratio tractabitur, non volgari modo,
verum, ut adhuc fecimus, et vetustis et postea inventis
omni cura perquisitis causaque rerum et ratione simul
eruta. dicemus et sidera siderumque ipsorum terrestria 
signa dabimus indubitata, quandoquidem qui adhuc dili-
gentius ea tractavere, quibusvis potius quam agricolis
scripsisse possunt videri. (6) ac primum omnium oraculis
maiore ex parte agemus, quae non in alio vitae genere
plura certiorave sunt. cur enim non videantur oracula, a
certissimo de o maximeque veridico, usu, profecta?

Principium autem a Catone sumemus: Fortissimi
viri et milites strenuissimi ex agricolis gignuntur
minimeque male cogitantes.—Praedium ne cupide
emas. in re rustica operae ne parcas, in agro emendo
minime. quod male emptum est, semper paenitet. agrum
paraturos ante omnia intueri oportet aquam , viam ,

 

vicinum . singula magnas interpretationes habent nec
dubias . Cato in conterminis hoc amplius aestimari iubet,
quo pacto n i t eant . in bona enim , inquit, regione bene
nitent . Atilius Regulus ille Punico bello bis consul aiebat
neque fecundissimis locis insalubrem agrum parandum
neque effetis saluberrimum. salubritas loci non semper
incolarum colore detegitur, quoniam adsueti etiam in pesti-
lentibus durant. praeterea sunt quaedam partibus anni
salubria, nihil autem salutare est, nisi quod toto anno
salubre . malus est ager, cum quo dominus luctatur. 
 Cato inter prima spectari iubet, ut solum sua virtute
valeat qua dictum est positione, ut operariorum copia 
prope sit oppidumque validum, ut navigiorum evectus vel
itinerum, ut bene aedificatus et cultus. in quo falli pleros-
que video; segnitiem enim prioris domini pro emptore
esse arbitra n tur . nihil est damnosius desert o agro . itaque
Cato, de bono domino melius emi, nec temere contem-
nendam alienam disciplinam, agroque ut homini, quamvis
quaestuosus sit, si tamen et sumptuosus, non multum
superesse. ille in agro quaestuosissimam iudicat vitem,
non frustra, quoniam ante omnia de inpensae ratione cavit ;
proxime hortos irriguos , nec id falso, si sub oppido sint;
et prata antiqui parata dixere, idemque Cato interro-
gatus, quis esset certissimus quaestus, respondit: si bene
pascas; qui proximus: si sat bene. summa omnium

 

in hoc spectando fuit, ut fructus is maxime probaretur,
qui quam minimo inpendio constaturus esset. hoc ex
locorum occasione aliter alibi decernitur. eodemque per-
tinet, quod agricolam vendacem esse oportere dixit, fundum
in adulescentia conserendum sine cunctatione , a edificandum
non nisi consito agro, tunc quoque cunctanter, optimum-
que est, ut volgo dixere, aliena insania frui, sed ita, ut
villarum tutela non sit oneri. eum tamen, qui bene habitet,
saepius ventitare in agrum, frontemque domini plus prod-
esse quam occipitium non mentiuntur.

(7) <1> Modus hic probatur, ut neque fundus
villam quaerat neque villa fundum, non, ut fecer e iuxta
divers is in eadem aetate exemplis L. Lucullus et Q. Scaevola,
cum villa Scaevolae fructus non ca pe ret , villam Luculli
ager, quo in genere censoria castigatio erat minus arare
quam verrere . nec hoc sine arte quadam est. novissimus
villam in Mis e nensi posuit C. Marius VII cos., sed peritia
castra metandi sic, ut conparat o s ei ceteros etiam Sulla
Felix caecos fuisse dicere t . <2> convenit neque iuxta
paludes ponendam esse neque adverso amne, quamquam
Homerus omnino e flumine semper antelucanas auras
insalubres verissime tradidit. spectare in aestuosis locis
septentriones debet, meridiem in frigidis, in temperatis 
exortum aequinoctialem. 
 
 Agri ipsius bonitas quibus argumentis iudicanda sit,
quamquam de terrae genere optimo disserentes abunde
dixisse possumus videri, etiamnum tamen traditas notas 
subsignabimus Catonis maxime verbis: ebulum vel
prunus silvestris vel rubus, bulbus minutus, tri-
folium, herba pratensis, quercus, silvestris pirus
malusque frumentarii soli notae , item nigra terra
et cinerei coloris. omnis creta coquet, nisi per-
macra, sabulumque , nisi id etiam pertenue est,
et multo campestribus magis quam clivosis re-
spondent eadem. 
 <3> Modum agri in primis servandum antiqui puta-
vere, quippe ita censebant, satius esse minus serere et
melius arare; qua in sententia et Vergilium fuisse video.
verumque confitentibus latifundia perdidere Italiam, iam
vero et provincias—sex domini semissem africae possi-
debant, cum interfecit eos Nero princeps—, non frau-
dando magnitudine hac quoque sua Cn. Pompeio , qui
numquam agrum mercatus est conterminum. agro empto
domum vendendam inclementer atque non ex utilitate
publici status Mago censuit , hoc exordio praecepta pan-
dere ingressus, ut tamen appareat adsiduitatem desidera-
tam ab eo. 
 <4> Dehinc peritia vilicorum in cura habenda est,
multaque de his Cato praecepit. nobis satis sit dixisse,
quam proximum domino corde esse debere et tamen sibi-
met ipsi non videri. coli rura ab ergastulis pessumum

 

est, u t quidquid agitur a desperantibus. temerarium
Videatur unam vocem antiquorum posuisse , et fortassis
incredibile , ni penitus aestimetur , nihil minus expedire,
quam agrum optime colere. L. Tarius Rufus infima 
natalium humilitate consulatum militari industria meritus,
antiquae alias parsimoniae, circiter |M???| HS liberalitate divi
Augusti congestum usque ad detractationem heredis ex-
hausit agros in Piceno coemendo colendoque in gloriam .
internicionem ergo famemque censemus? immo, Hercules,
modum iudicem rerum omnium utilissimum. bene colere
necessarium est, optime damnosum, praeterquam subole
 su a colono aut pascendis alioqui colente . domino aliquas 
messes colligere non expedit, si conputetur inpendium
operae, nec temere olivam, nec quasdam terras diligenter
colere, sicut in Sicilia tradunt, itaque decipi advenas. 
 (8) <1> Quonam igitur modo utilissime colentur agri?
ex oraculo scilicet: malis bonis. Sed defendi aequum
est abavos , qui praeceptis suis prospexere vitae. namque
cum dicerent malis, intellegere voluere vilissimos, sum-
mumque providentiae illorum fuit, ut quam minimum
esset inpendii . praecipiebant enim ista, qui triumphales
denas argenti libras in supellectile crimini dabant, qui
mortuo vilico relinquere victorias et reverti in rura sua
postulabant, quorum heredia colenda suscipiebat res p.,

 

exercitusque ducebant senatu illis vilicante. inde illa
reliqua oracule : nequam agricolam esse quisquis
emeret quod praestare ei fundus posset ; malum
patrem familias quisquis interdiu faceret, quod
noctu posset, nisi in tempestate caeli; peiorem
qui profes t is diebus ageret, quod feriatis debe-
ret; pessimum qui sereno die sub tecto potius
operaretur quam in agro. <2> Nequeo mihi tempe-
rare, quo minus unum exemplum antiquitatis adferam, ex
quo intellegi possit, apud populum etiam de culturis agendi 
morem fuisse qualiterque defendi soliti sint illi viri.
C. Furius Cresimus e servitute liberatus, cum in parvo
admodum agello largiores multo fructus perciperet, quam
ex amplissimis vicinitas, in invidia erat magna, ceu fruges
alienas perliceret veneficiis . quamobrem ab spurio albino
curuli aedile die dicta metuens damnationem, cum in
suffragium tribus oporteret ire, instrumentum rusticum
omne in forum attulit et adduxit f am iliam suam validam
atque, ut ait piso, bene curatam ac vestitam, ferramenta
egregie facta, graves ligones, vomeres ponderosos, boves
saturos. postea dixit: Veneficia mea, Quirites, haec
Sunt, nec possum vobis ostendere aut in forum
adducere lucubrationes meas vigiliasque et su-
dores. omnium sententiis absolutus itaque est. profecto
opera, non inpensa, cultura constat, et ideo maiores fer-
tilissimum in agro oculum domini esse dixerunt. 
 <3> Reliqua praecepta reddentur suis locis, quae pro-

 

pria generum singulorum erunt . interim communia, quae
succurrunt, non omittemus, et in primis catonis huma-
nissimum utilissimumque : id agendum, ut diligant 
vicini . causas reddit ille, nos existimamus nulli esse
dubias .—Inter prima idem cavet, ne familiae male sit .—
Nihil sero faciendum in agricultura omnes censent, iterum-
Que suo quaeque tempore facienda, et tertio praecepto
praetermissa frustra revocari.—De terra cariosa execratio
Catonis abunde indicata est, quamquam praedicere non cessa n tis .—Quidquid per asellum fieri potest, vilissime
constat .—Filex biennio moritur, si frondem agere non
patiaris. id efficacissime contingit germinantis ramis ba-
Culo decussis; sucus enim ex ipsa defluens necat radices.
aiunt et circa solstitium avolsas non renasci nec harun-
dine sectas aut exaratas vomeri harundine inposita. simi-
liter et harundinem exarari filice vomeri inposita prae-
cipiunt. —Iuncosus ager verti pala debet aut in saxoso 
bidentibus. frutecta igni optime tolluntur. umidiorem
agrum fossis concidi atque siccari utilissimum est, fossas
autem cretosis locis apertas relinqui , in solutiore terra 
saepibus firmari vel proclivibus a c supinis lateribus

 

procumbere ; quasdam obcaecari et in alias dirigi maiores
patentioresque et, si sit occasio, silice vel glarea sterni,
ora autem earum binis utrimque lapidibus statuminari et
alio superintegi. silvae extirpandae rationem Democritus
prodidit, lupini flore in suco cicutae uno die macerato
sparsisque radicibus.

(9) Et quoniam praeparatus est ager, nunc indi-
Cabitur natura frugum. Sunt autem duo prima earum
genera: frumenta, ut triticum, hordeum , et legumina, ut
faba, cicer. differentia notior, quam ut indicari deceat. 
 (10) <1> Frumenti ipsius totidem genera per tempora
satu divisa: hiberna, quae circa vergiliarum occasum sata
terra per hiemem nutriuntur, ut triticum, hordeum; aestiva,
quae aestate ante vergiliarum exortum seruntur, ut milium,
panicun, sesama , h orminum , irio , Italiae dumtaxat ritu.
alioquin in graecia et in Asia omnia a vergiliarum occasu
seruntur, quaedam autem utroque tempore in Italia, ex
his quaedam et tertio veris. aliqui verna milium, pani-
cum, lentem, cicer, alicam appellant, sementiva autem
triticum, hordeum, fabam, rapam . et in tritici genere
pars aliqua pabuli est quadripedum causa sati, ut farrago,
et in leguminibus, ut vicia ; ad communem quadripedum
hominumque usum lupinum. 
 <2> Legumina omnia singulas habent radices praeter
fabam, easque surculosas, quia non in multa dividuntur,

 

altissimas autem cicer. frumenta multis radicantur fibris
ine ramis. erumpit a primo satu hordeum die septimo,
legumen quarto vel, cum tardissime, septimo, faba a xv
Ad XX, legumina in Aegypto tertio die. Ex hordeo alterum
caput grani in radicem exit, alterum in herbam, quae et
prior floret. radicem crassior pars grani fundit, tenuior
florem, ceteris seminibus eadem pars et radicem et florem. 
 <3> Frumenta hieme in herba sunt, verno tempore
fastigantur in stipulam quae sunt hiberni generis, at
milium et panicum in culmum geniculatum et concavum,
sesama vero in ferulaceum. omnium satorum fructus aut
spicis continetur, ut tritici , hordei, muniturque vallo ari-
starum contra aves et parvas quadripedes , aut includitur
Siliquis, ut leguminum, aut vasculis, ut sesamae ac papa-
veris. milium et panicum tantum pro indiviso et parvis
avibus expositum est; indefens um quippe membranis con-
tinetur . 
 Panicum a paniculis dictum, cacumine languide nu-
tante, paulatim extenuato culmo paene in surculum, prae-
densis acervatur granis, cum longissima, pedali pho ba .
milio comae granum complexae fimbriato capillo curvantur.
sunt et panico genera mammosa , e pano parvis racemata
panculis, et cacumine gemino; quin et colore distinguntur 
candido, nigro, rufo, etiam purpureo. panis multifariam et

 

e milio fit, e panico rarus; sed nullum ponderosius fru-
mentum est aut quod coquendo magis crescat . LX pondo
panis e modio reducunt modiumque pultis ex tribus sex-
tariis madidis. milium intra hos X annos ex india in
Italiam invectum est nigrum colore, amplum grano, harun-
dineum culmo. adolescit ad pedes altitudine vii, prae-
grandibus comis —iubas vocant—, omnium frugum
fertilissimum. Ex uno grano sextarii terni gignuntur. Seri
debet in umidis. 
 <4> Frumenta quaedam in tertio genu spicam inci-
piunt concipere, quaedam in quarto, sed etiamnum occultam.
genicula autem sunt tritico quaterna, farri sena, hordeo
octona. Sed non ante supra dictum geniculorum nume-
rum conceptus est spicae, qui ut spem sui fecit, iiii aut
V tardissime diebus florere incipiunt totidemque aut paulo
pluribus deflorescunt, hordea vero , cum tardissime, diebus 
VII. Varro quater novenis diebus fruges absolvi tradit
et mense nono meti. 
 <5> Fabae in folia exeunt ac deinde caulem emittunt
nullis distinctum internodiis. Reliqua legumina surculosa
sunt. Ex his ramosa cicer, ervum , lens. Quorundam
caules sparguntur in terram, si non habeant adminiculum;
at pis a scandunt, si habuere, aut deteriora fiunt. Legu-
minum unicaulis faba sola, unus et lupino, sed ...., ceteris 

ramos i s praetenui surculo, omnibus vero fistulosis . folium
quaedam ab radice e mittunt , quaedam a cacumine, ut 
frumentum et hordeum. Utrumque et quidquid in stipula
est in cacumine unum folium habet—sed hordeo
scabra sunt, ceteris levia—, multif ol ia contra faba, cicer,
pisum. Frumentis folium harundinaceum , fabae rotunda et
magnae leguminum parti , longior a erviliae et piso, phasiolis 
venosa, sesamae et irioni sanguinea. cadunt folia lupino
tantum et papaveri. Legumina diutius florent, et ex his
ervum ac cicer, sed diutissime faba, XL diebus, non
autem singuli scapi tamdiu, quoniam alio desinente alius 
incipit, nec tota seges, sicut frumenti, pariter. Siliquantur 
vero omnia diversis diebus et ab ima primum parte, pau-
latim flore subeunte . 
 <6> frumenta cum defloruere, crassescunt maturantur-
que, cum plurimum, diebus XL, item faba , paucissimis
cicer. Id enim a sementi diebus XL perficitur. Milium
et panicum et sesama et omnia aestiva xl diebus matu-
rantur a flore, magna terrae caelique differentia. in
aegypto enim hordeum sexto a satu mense, frumenta
septumo metuntur, in hellade VII hordeum, in pelopon-
neso octavo, et frumenta etiamnum tardius. grana in
stipula crinito textu spicantur. In faba leguminibusque

 

alternis lateribus siliquantur. fortiora contra hiemes fru-
menta, legumina in cibo. 
 <7> Tunicae frumento plures. hordeum maxime nudum
et arinca , set praecipue avena. calamus altior frumento
quam hordeo, arista mordacior hordeo. in area exteruntur
triticum et siligo et hordeum. Sic et seruntur pura, qua-
liter moluntur , quia tosta non sunt. e diverso far, milium,
panicum purgari nisi tosta non possunt. Itaque haec cum
suis folliculis seruntur cruda. et far in vaginulis suis
servant ad satus atque non torrent. 
 (11) Levissimum ex his hordeum raro excedit XV li-
bras et faba XXII. Ponderosius far magisque etiamnum tri-
ticum. far in aegypto ex olyra conficitur. tertium genus
spicae hoc ibi est. Galliae quoque suum genus farris de-
dere, quod illic bracem vocant, apud nos scandalam , niti-
dissimi grani. Est et alia differentia, quod fere quater-
nis libris plus reddit panis quam far aliud. Populum
romanum farre tantum e frumento CCC annis usum ver-
rius tradit. 
 (12) <1> Tritici genera plura, quae fecere gentes. Ita-
lico nullum equidem comparaverim candore ac pondere,
quo maxime decernitur. montanis modo comparetur ltaliae
agris externum, in quo principatum tenuit Boeotia, dein
Sicilia, mox Africa. tertium pondus erat Thracio, Syrio ,
deinde et aegyptio, athletarum [cum ] decreto, quorum
capacitas iumentis similis quem diximus ordinem fecerat.
Graecia et Ponticum laudavit, quod in italiam non perve-


 

nit. ex omni autem genere grani praetulit dracontian et
st rangi an et Selinusium argumento crassissimi calami. ita-
que pingui solo haec genera adsignabat. levissimum et
maxime inane speudian , tenuissimi calami, in umidis seri
iubebat, quoniam multo egeret alimento. haec fuere sen-
tentiae Alexandro Magno regnante, cum clarissima fuit
Graecia atque in toto orbe terrarum potentissima, ita ta-
men ut ante mortem eius annis fere CXLV Sophocles
poeta in fabula Triptolemo frumentum Italicum ante cuncta
laudaverit , ad verbum tralata sententia: et fortunatam
Italiam frumento serere candido. quae laus pecu-
liaris hodieque Italico est; quo magis admiror posteros
Graecornm nullam mentionem huius fecisse frumenti. 
 <2> Nunc ex his generibus, quae Roma m invehuntur,
levissimum est Gallicum atque Chersonneso advectum ,
quippe non excedunt modii vicenas libras, si quis granum
ipsum ponderet. Sardum adicit selibram , Alexandrinum et
trientem —hoc et Siculi pondus—, B a eticum totam li-
bram addit, Africum et dodrantem . in transpadana Italia
scio vicenas quinas libras farris modios pendere, circa
Clusium et senas. lex certa naturae , ut in quocumque
genere pani militari tertia portio ad grani pondus

 

accedat , sicut optumum frumentum esse, quod in subactum 
congium aquae capiat. quibusdam generibus per se pon-
dus, sicut Baliarico: modio tritici panis p???. XXXV reddit ;
quibusdam b inis mixtis, ut Cyprio et Alexandrino XX prope
libras non excedentibus. Cyprium fuscum est panemque
nigrum facit, itaque miscetur Alexandrinum candidum, red-
euntque XXV pondo. Thebaicum libram adicit. marina
aqua subigi, quod plerique in maritimis locis faciunt occa-
sione lucrandi salis, inutilissimum . non alia de causa
opportuniora morbis corpora existunt. Galliae et Hispa
niae frumento in potum resoluto quibus diximus generibus 
spuma ita concreta pro fermento utuntur, qua de
causa levior illis quam ceteris panis. <3> Est differen-
tia et calami, crassior quippe melioris est generis. plu-
rimis tunicis Thracium triticum vestitur ob nimia frigora
illi plagae exquisitum. eadem causa et trimenstr e invenit
detinentibus terras nivibus, quod tertio fere a satu mense,
cum et in reliquo orbe, metitur. totis hoc Alpibus notum,
et hiemalibus provinciis nullum hoc frumento laetius, uni-
calamum praeterea nec usquam capax, seriturque non nisi
tenui terra. est et bimestre circa Thraciae A enum , quod
XL die, e quo satum est, maturescit, mirumque nulli fru-

 

mento plus esse ponderis et furfuribus carere. utitur eo
et Sicilia et Achaia , montuosis utraque partibus, Euboea
quoque circa Carystum. in tantum fallitur Columella,
qui ne trimestris quidem proprium genus existimaverit
esse, cum sit antiquissimum . Graeci setanion vocant. tra-
dunt in Bactris grana tantae magnitudinis fieri, ut singula 
spicas nostras aequent. 
 (13) primum ex omnibus frumentis seritur hordeum.
dabimus et dies serendo cuique generi natura singulorum 
exposita. hordeum Indis sativum et silvestre , ex quo panis
apud eos praecipuus e t alica . maxume quid e m oryza gaudent,
ex qua tisanam conficiunt, quam reliqui mortales
ex hordeo. oryzae folia carnosa, porro similia, sed la-
tiora, altitudo cubitalis, flos purpureus, radix gemmeae 
rotunditatis. 
 (14) Antiquissimum in cibis hordeum, sicut Athenien-
sium ritu Menandro auctore apparet et gladiatorum cogno-
mine, qui hordearii vocabantur. polentam quoque Graeci
non aliunde praeferunt. pluribus fit haec modis. Graeci
perfusum aqua hordeum siccant nocte una ac postero die
frigunt, dein molis frangunt. sunt qui vehementius tostum
rursus exigua aqua adspergant et siccent , priusquam mo-
lant. alii vero virentibus spicis decussum hordeum recens
purgant madidumque in pila tundunt atque in corbibus
eluunt ac siccatum sole rursus tundunt et purgatum mo-
lunt. quocumque autem genere praeparato vicenis hordei

 

libris ternas seminis lini et coriandri selibram salisque
acetabulum , torrentes omnia ante , miscent in mola. qui
diutius volunt servare, cum polline ac furfuribus suis con-
dunt novis fictilibus. Italia sine perfusione tostum in sub-
tilem farinam molit, isdem additis atque etiam milio . 
 Panem ex hordeo antiquis usitatum vita damnavit, qua-
dripedumque fere cibus est, (15) cum tisanae inde usus
validissimus saluberrimusque tanto opere probetur. unum
laudibus eius volumen dicavit Hippocrates e clarissimis
medicinae scientia . tisanae bonitas praecipua Uticensi. in
Aegypto vero est quae fiat ex hordeo, cui sunt bini an-
guli. in Baetica et Africa genus, ex quo fiat, hordei gla-
brum appellat Turranius. idem olyran et oryzan eandem 
esse existimat . tisanae conficiendae volgata ratio est. 
 (16) Simili modo e tritici semine tragum fit, in Cam-
pania dumtaxat et Aegypto, (17) amylum vero ex omni
tritico ac siligine , sed optimum e trimestri. inventio eius
Chio insulae debetur; et hodie laudatissimum inde. est 
appellatum ab eo quod sine mola fiat. proximum trimestri
quod e minime ponderoso tritico. madescit dulci aqua in 
ligneis vasis, ita ut integatur quinquies in die mutata;
melius, si et noctu , ita ut misceatur pariter. emollitum
priusquam acescat, linteo aut sportis saccatum tegulae in-
funditur inlitae fermento, atque ita in sole densatur. post
Chium maxime laudatur Creticum, mox Aegyptium—pro-

 

batur autem levore et levitate atque ut recens sit—, iam
et Catoni dictum apud nos. 
 (18) Hordei farina et ad medendum utuntur, mirum-
que in usu iumentorum ignibus durato ac postea molito
offisque humana manu demissis in alvum maiores vires 
torosque corporis fieri. spicae quaedam binos ordines
habent, quaedam plures usque ad senos. grano ipsi ali-
quo t differentiae: longius leviusque aut brevius a c rotun-
dius, candidius nigriusve , cui purpura est opimo ad
polentam. contra tempestates candido maxima infirmitas.
hordeum frugum omnium mollissimum est. seri non volt 
nisi in sicca et soluta terra ac nisi laeta. palea ex opti-
mis, stramento vero nullum conparatur. hordeum ex omni
frumento minime calamitosum, quia ante tollitur quam tri-
ticum occupet rubigo—itaque sapientes agricolae triti-
cum cibariis tantum serunt, hordeum sacculo seri dicunt—,
propterea celerrime redit, fertilissimumque quod in Hispa-
niae Carthagine Aprili mense collectum est. hoc seritur
eodem mense in Celtiberia, eodemque anno bis nascitur.
rapitur omne a prima statim maturitate festinantius quam
cetera. fragili enim stipula et tenuissima palea granum
continetur. meliorem etiam polentam fieri tradunt, si non
excocta maturitate tollatur.

(19) Frumenti genera non eadem ubique nec, ubi
eadem sunt, isdem nominibus. volgatissima ex his atque

 

po ll entissima far, quod adoreum veteres appellavere , siligo,
triticum. haec plurimis terris communia. arinca Gallia-
rum propria, copiosa et Italiae est, Aegypto autem ac Sy-
riae Ciliciaeque et Asiae ac Graeciae peculiares zea, oryza ,
tiphe. Aegyptus similaginem conficit e tritico suo nequa-
quam Italicae parem. qui zea utuntur non habent far.
est et haec ltaliae, in Campania maxime, semenque appel-
latur. hoc habet nomen res praeclara, ut mox docebimus, 
propter quam Homerus ζείδωρος ἄρουρα dixit , non, ut
aliqui arbitrantur, quoniam vitam donaret . amylum quo-
que ex ea fit priore crassius; haec sola differentia est.
ex omni genere durissimum far et contra hiemes firmis-
simum. patitur frigidissimos locos et minus subactos vel
aestuosos sitientesque. primus antiquis Lati i cibus, magno
argumento in adoriae donis, sicuti diximus. pulte autem, 
non pane, vixisse longo tempore Romanos manifestum,
 quoniam et pulmentaria hodieque dicuntur et Ennius,
antiquissimus vates, obsidionis famem exprimens offam eri-
puisse plorantibus liberis patres commemorat. et hodie
sacra prisca atque natalium pulte fitilla conficiuntur, vide-
turque tam puls ignota Graeciae fuisse quam Italiae polenta. 
 (20) <1> Tritici semine avidius nullum est nec quod
plus alimenti trahat. siliginem proprie dixerim tritici de-
licias candore si v e virtute si v e pondere . conveniens umi-

 

dis tractibus, quales Italiae sunt et Galliae Comatae, sed
trans Alpes in Allobrogum tantum Remorumque agro per-
tinax, in ceteris ibi partibus biennio in triticum transit.
remedium, ut gravissima quaeque grana eius serantur.

e siligine lautissimus panis pistrinarumque opera lau-
datissima. praecellit in Italia, si Campana Pisis natae
misceatur. rufior illa, at Pisana candidior ponderosiorque
cretacea. iustum est e grano Campanae , quam vocant
castratam, e modio redire sextarios IV siliginis vel e gre-
gali sine castratura sextarios V, praeterea floris semodium
et cibarii, quod secundarium vocant, sextarios IV, furfuris
sextarios totidem, e Pisana autem siliginis sextarios V,
cetera paria sunt. Clusina Arretinaque etiamnum sextarios
siliginis ad i ciunt , in reliquis pares. si vero pollinem fa-
cere libeat, XVI pondo panis redeunt et cibarii III furfu-
rumque semodius. molae discrimine hoc constat. nam quae 
sicca moluntur, plus farinae reddunt, quae salsa aqua sparsa,
candidiorem medullam, verum plus retinent in furfure.
farinam a farre dictam nomine ipso apparet. siligineae
farinae modius Gallicae XX libras panis reddit, Italicae
duabus tribusve amplius in artopticio pane. nam furna-
ceis binas adiciunt libras in quocumque genere.

<2> Similago e tritico fit, laudatissima ex Africo .
iustum est e modiis redire semodios et pollinis sextarios
V—ita appellant in tritico quod florem in siligine; hoc
aerariae officinae chartariaeque utuntur—, praeterea se-
cundarii sextarios IV furfurumque tantundem, panis vero
e modio similaginis p. XXII , e floris modio p. XVI . pre-
tium huic annona media in modios farinae XL asses,

 

similagini octonis assibus amplius, siligini castratae duplum .
est et alia distinctio semel..... pollinatam XVII p . panis
reddere, bis XVIII, ter XIX cum triente et secundarii
panis quinas selibras, totidem cibarii et furfurum sex-
tarios VI. 
 <3> Siligo numquam maturescit pariter, nec ulla sege-
tum minus dilationem patitur propter teneritatem, iis quae
maturuere protinus granum dimittentibus. sed minus quam
cetera frumenta in stipula periclitatur, quoniam semper
rectam habet spicam nec rorem continet, qui robiginem
faciat . <4> Ex ari n ca dulcissimus panis. ipsa spissior
quam far, et maior spica, eadem et ponderosior. raro mo-
dius grani non XVI libras implet. exteritur in Graecia
difficulter, ob id iumentis dari ab Homero dicta . haec
enim est quam olyram vocat. eadem in Aegypto facilis
fertilisque. 
 Far sine arista est, item siligo, excepta quae Laconica
appellatur. adiciuntur his genera bromos et tragos , externa
omnia, ab oriente invectae oryzae similia. tiphe et ipsa 
eiusdem est generis, ex qua fit in nostro orbe oryza. apud
Graecos est et ze a , traduntque eam ac tiphen, cum sint

 

degeneres, redire ad frumentum, si pistae serantur, nec
protinus, sed tertio anno. 
 (21) Tritico nihil est fertilius—hoc ei natura tri-
buit, quoniam eo maxime alebat hominem —, utpote cum
e modio, si sit aptum solum, quale in Byzacio Africae
campo, centeni quinquageni modii reddantur. misit ex eo
loco divo Augusto procurator eius ex uno grano, vix cre-
dibile dictu, cccc paucis minus germina, exstantque de
ea re epistulae. misit et Neroni simililer CCCLX sti-
pulas ex uno grano. cum centesimo quidem et Leontini
Siciliae campi fundunt aliique et. tota B a etica et in pri-
mis Aegyptus. fertilissima tritici genera ramosum ac quod
centigranium vocant. inventus est iam et scapus unus 
centum fabis onustus. 
 (22) Aestiva frumenta diximus sesamam , milium, 
panicum. sesama ab Indis venit. ex ea et oleum faciunt;
colos eius candidus. huic simile est in Asia Graeciaque
erysimum, idemque erat, nisi pinguius esset, quod apud
nos vocant irionem , medicaminibus adnumerandum potius
quam frugibus. eiusdem naturae et h orminum Graecis dic-
tum, sed cumino simile; seritur cum sesama . hac et irione
nullum animal vescitur virentibus. 
 (23) Pistura non omnium facilis, quippe Etruria spi-
cam farris tosti pisente pilo praeferrato fistula serrata et
stella intus denticulata, ut , si inte n ti pisant, concidantur

 

grana ferrumque frangatur. maior pars Italiae nudo utitur
pilo, rotis etiam, quas aqua verset, obiter et mola . de
ipsa ratione pisendi Magonis proponemus sententiam :
 triticum ante perfundi aqua multa iubet, postea evalli,
dein sole siccatum in pila repeti, simili modo hordeum.
huius sextarios XX spargi II sextariis aquae. lentem tor-
reri prius, dein cum furfuribus leviter pisi aut addito in
sextarios XX lateris crudi frusto et harenae semodio. ervi-
liam iisdem modis, quibus lentem. ses a mam in calida ma-
ceratam exporrigi, dein confricari et frigida mergi, ut
paleae fluctuentur , iterumque exporrigi in sole super lintea,
quod nisi festinato peragatur, lurido colore mucescere . et
ipsa autem, quae evalluntur , variam pistrinarum rationem
habent. acus vocatur, cum per se pisitur spica tantum,
aurificum ad usus, si vero in area teritur cum stipula,
palea, in maiore terrarum parte ad pabula iumentorum .
mili et panici et ses a mae purgamenta adpludam vocant et
alibi allis nominibus. 
 (24) Milio Campania praecipue gaudet pultemque can-
didam ex eo facit. fit et panis praedulcis . Sarmatarum
quoque gentes hac maxime pulte aluntur et cruda etiam
farina, equino lacte vel sanguine e cruris venis ad-

 

mixto. Aethiopes non aliam frugem quam mili hordeique
novere, 
 (25) Panico et Galliae quidem , praecipue Aquitania
utitur, sed et circumpadana Italia addita faba, sine qua ....
Ponticae gentes nullum panico praeferunt cibum.—Cetera
aestiva frumenta riguis magis etiam quam imbribus gau-
dent, milium et panicum aquis minime, c um in folia ex-
eunt. vetant ea inter vites arboresve frugiferas seri, ter-
ram emac i ari hoc satu existimantes.

(26) Mili praecipuus ad fermenta usus e musto
subacti in annuum tempus. simile fit e tritici ipsius fur-
furibus minutis et optimis e musto albo triduo macerat is ,
subactis ac sole siccatis. inde pastillos in pane faciendo
dilutos cum similagine seminis fervefaciunt atque ita fari-
nae miscent, sic optimum panem fieri arbitrantes. Graeci
in binos semodios farinae satis esse bes s em fermenti con-
stituere. et haec quidem genera vindemiis tantum fiunt;
quo libeat vero tempore ex aqua hordeoque bilibres offae
ferventi foco vel fictili patina torrentur cinere et carbone,
usque dum rubeant. postea operiuntur in vasis, donec
acescant. hinc fermentum diluitur. cum fieret autem panis
hordeacius , ervi aut cicerculae farina ipse fermentabatur;
iustum erat II librae in v semodios. nunc fermentum fit
ex ipsa farina, quae subigitur priusquam addatur sal, ad

 

pultis modum decocta et relicta, donec acescat. vulgo vero
nec suffervefaciunt , sed tantum pridie adservata materia
utuntur, palamque est naturam acore fermentari, sicut eva-
lidiora esse corpora, quae fermentato pane alantur, quippe
cum apud veteres ponderosissimo cuique tritico praecipua
salubritas perhibita sit. 
 (27) Panis ipsius varia genera persequi supervacuum
videtur, alias ab opsoniis appella t i , ut ostrearii , alias a de-
liciis, ut artolagani, alias a festinatione, ut spe us tici , nec
non a coquendi ratione, ut furnacei vel artopticii aut in
clibanis cocti, non pridem etiam e Parthis invecto quem
aquaticum vocant, quoniam aqua trahitur ad tenuem et
spongiosam inanitatem , alii Parthicum. summa laus sili-
ginis bonitate et cribri tenuitate constat. quidam ex ovis
aut lacte subigunt, butyro vero gentes etiam pacatae, ad 
operis pistorii genera transeunte cura. durat sua Piceno
in panis inventione gratia ex alicae materia. e um novem
diebus macerat um decumo ad speciem tractae subigunt 
uvae passae suco, postea in furnis ollis inditum , quae rum-
pantur ibi, torrent. neque est ex eo cibus nisi madefacto,
quod fit lacte maxime mulso . 
 
 (28) Pistores Romae non fuere ad Persicum usque
bellum annis ab urbe condita super DLXXX. ipsi panem
faciebant Quirites, mulierumque id opus maxime erat, sicut
etiam nunc in plurimis gentium. artoptas iam Plautus
appellat in fabula, quam Aululariam in scripsit , magna ob
id concertatione eruditorum, an is versus poetae sit illius,
 certumque fit Atei Capitonis sententia co cos tum pa-
nem lautioribus coquere solitos, pistoresque tantum eos,
qui far pisebant, nominatos. nec cocos vero habebant in
servitiis, eosque ex macello conducebant. cribrorum genera
Galliae s ae tis equorum invenere, Hispaniae lino excusso-
ria et pollinaria , Aegyptus papyro atque iunco. 
 (29) <1> Sed inter prima dicatur et alicae ratio prae-
stantissimae saluberrima eque , quae palma frugum indubi-
tata Italiae contingit . fit sine dubio et in Aegypto, sed
admodum spernenda, in Italia vero pluribus locis, sicut
Veronensi Pisanoque agro, in Campania tamen laudatissima .
campus est subiacens montibus nimbosis, totus quidem
 XL p. planitie s . terra eius, ut protinus soli natura dica-
tur, pulverea summa, inferior bibula et pumicis vice fistu-
l o sa quoque. montium culpa in bonum cedit. crebros

 

enim imbres percolat atque transmittit, nec dilui aut ma-
dere voluit propter facilitatem culturae, eadem acceptum
umorem nullis fontibus reddit, sed temperate concoquens 
intra se vice suci continet. seritur toto anno, panico se-
mel, bis farre. et tamen vere segetes, quae interquievere,
fundunt rosam odoratiorem sativa . adeo terra non cessat
parere, unde volgo dictum, plus apud Campanos unguenti 
quam apud ceteros olei fieri. quantum autem universas
terras campus Campanus antecedit, tantum ipsum pars
eius, quae Leboriae vocantur , quem Phlegraeum Graeci
appellant. finiuntur Le b oria e via ab utroque latere con-
sulari, quae a Puteolis et quae a Cumis Capuam ducit. 
 <2> Alica fit e zea, quam semen appellavimus. tunditur 
granum eius in pila lignea, ne lapidis duritia conterat, 
mobili , ut notum est, pilo vinctorum poenali opera.
primori inest pyxis ferrea. excussis in de tunicis iterum
isdem armamentis nudata conciditur medulla. ita fiunt ali-
cae tria genera: minimum ac secundarium, grandissimum
vero aphaerema appellant. nondum habent candorem suum,
quo praecellunt , iam tamen Alexandrinae praeferuntur .
postea, mirum dictu, admiscetur creta, quae transit in cor-
pus coloremque et teneritatem adfert. invenitur haec inter
Puteolos et Neapolim in colle Leucogaeo appellato, extat-

 

que divi Augusti decretum, quo annua ducena milia Nea-
politanis pro eo numerari iussit e fisco suo, colonial
deducens Capuam, adiecitque causam adserendi , quoniam
negassent Campani alicam confici sine eo metallo posse.
— (In eodem reperitur et sulpur, emicantque fontes Araxi 
oculorum claritati et volnerum medicinae dentiumque fir-
mitati.) — 
 <3> Alica adulterina fit maxime quidem e zea, quae
in Africa degenerat. latiores eius spicae nigrioresque et
brevi stipula. pisunt cum harena et sic quoque difficulter
deterunt utriculos, fitque dimidia nudi mensura, posteaque
gypsi pars quarta inspargitur atque, ut cohaesit, farinario
cribro subcernunt. quae in eo remansit, excepticia appel-
latur et grandissima est. rursus, quae transit, artiore cer-
nitur et secundaria vocatur, item cribraria, quae simili
modo in tertio remansit cribro angustissimo et tantum
harenas transmittente. alia ratio ubique adulterandi ex
tritico: candidissima et grandissima eligunt grana ac se-
micocta in ollis postea arefaciunt sole ad di mi d ium rur-
susque leviter adspersa molis frangunt. ex zea pulchrius
quam e tritico fit tragum , quamvis id alicae vitium sit.
candorem autem ei pro creta lactis incocti mixtura confert.

(30) Sequitur legunminlum natura, inter quae ma-
xime honos fabae, quippe ex qua temptatus sit etiam pa-
nis. lomentum appellatur farina ex ea , adgravaturque pon-
dus illa et omni legumine, iam vero et pabulo , in pane 

venali . fabae multiplex usus omnium quadripedum generi,
praecipue homini. frumento etiam miscetur apud pleras-
que gentes, et maxime panico solida ac delicatius fracta.
 quin et prisco ritu puls fabata suae religionis diis in
sacro est. praevalens pulmentari cibo, set hebetare sen-
sus existimata, insomnia quoque facere, ob haec Pytha-
goricae sententiae damnata, ut alii tradidere, quoniam
mortuorum animae sint in ea, qua de causa parentando
utique adsumitur. Varro et ob haec flaminem ea non
vesci tradit et quoniam in flore eius litterae lugubres
reperiantur. in eadem peculiaris religio, namque fabam
utique ex frugibus referre mos est auspici causa, quae
ideo referiva appellatur. et auctionibus adhibere eam lu-
crosum putant. sola certe frugum etiam exesa repletur
crescente luna. aqua marina aliave salsa non percoquitur.
 seritur ante vergiliarum occasum leguminum prima, ut 
antecedat hiemem. Vergilius eam per ver seri iubet
circumpadanae Italiae ritu, sed maior pars malunt fabalia
maturae sationis quam trimestrem fructum. eius namque
siliquae caulesque gratissimo sunt pabul o pecori. aquas
in flore maxime concupiscit , cum vero defloruit , exiguas
desiderat. solum, in quo sata est, laetificat stercoris vice.
ideo circa Macedoniam Thessaliamque, cum florere coepit,
vertunt arva. nascitur et sua sponte plerisque in locis,
sicut septentrionalis oceani insulis, quas ob id nostri
Fabarias appellant, item in Mauretania silvestris passim,

 

sed praedura et quae percoqui non possit. nascitur et
in Aegypto spinoso caule, qua de causa crocodili oculis 
timentes refugiunt. longitudo scapo quattuor cubitorum
est amplissima, crassitudo digiti. ni genicula abessent ,
molli calamo similis; caput papaveri, colore roseo, in eo
fabae non supra tricenas ; folia ampla, fructus ipse ama-
rus et odore, sed radix perquam grata incolarum cibis,
cruda et omni modo cocta , harundinum radicibus simi-
lis. nascitur et in Syria Ciliciaque et in Toron a e Chal-
cidi ce s lacu. 
 (31) Ex leguminibus autumno vere ve seruntur lens et
in Graecia pisum. lens amat solum tenue magis quam
pingue, caelum utique siccum. duo genera eius Aegypto,
alterum rotundius nigriusque, alterum sua figura, unde
vario usu tralatum est in lenticulas nomen. invenio apud
auctores aequanimitatem fieri vescentibus ea. pisum in
apricis seri debet frigorum inpatientissimum. ideo in Ita-
lia et in austeriore caelo non nisi verno tempore terra
facili, soluta . 
 (32) Ciceris natura est gigni cum salsilagine, ideo
solum urit nec nisi madefactum pridie seri debet. diffe-
rentiae plures, magnitudine, colore, figura, sapore. est

 

enim arietino capit i simile, unde ita appellatur , album
igrumque; est et columbinum, quod alii Venerium appel-
???candidum, rotundum, leve, arietino minus, quod religio
???vigiliis adhibet. est et cicercula minuti ciceris, inae-
qualis, angulosi, veluti pisum, dulcissimum autem id quod
ervo simillimum, firmiusque quod nigrum et rufum quam
quod album. 
 (33) Siliquae rotundae ciceri, ceteris leguminum Ion-
gae et ad figuram seminis. latae, piso cylindratae . passio-
lorum cum ipsis manduntur granis. serere eos qua velis
terra licet ab idibus Octobr . in kal. Novembris. legumina,
cum maturescere coeperunt , rapienda sunt, quoniam cito
exiliunt latentque, cum decidere, sicut et lupinum.

quamquam prius de rapis dixisse conveniat—(34) in
transcursu ea attigere nostri, paulo diligentius Graeci, et
ipsi tamen inter hortensia—si iustus ordo fiat, a fru-
mento protinus aut certe faba dicendis, quando alius usus
praestantior ab i is non est. 
 Ante omnia namque cunctis animalibus nascuntur, nec
in novissimis satiant ruris alitum quoque genera, magis-
que si decoquantur aqua. quadripedes et fronde eorum
gaudent, et homini non minore rapiciorum suis horis gra-
tia quam cymarum, flavidorum quoque et in horreis ene-
catorum vel maiore quam virentium. ipsa vero durant et
in sua terra servata et postea passa paene ad alium pro-

 

ventum , famemque sentiri prohibent. a vino atque messe
tertius hic Transpadanis fructus. terram non morose e l i -
git , paene ubi nihil aliud seri possit. nebulis et pruinis
ac frigore ultro aluntur, amplitudine mirabili; vidi XL libras
excedentia. in cibis quidem nostris pluribus modis com-
mendantur, durantque ad alia sinapis acrimonia domita,
etiam coloribus picta praeter suum sex aliis , purpureo
quoque. neque aliud in cibis tingui decet . genera eorum
Graeci duo prima fecere, masculinum femininumque, et ea
serendi modo ex eodem semine: densiore enim satu ma-
sculescere, item in terra difficili. semen praestantius quo
subtilius. species vero omnium tres. aut enim in latitu-
dinem fundi, aut in rotunditatem globari. tertiam speciem
silvestrem appellavere, in longitudinem radice procurrente,
raphani similitudine et folio anguloso scabroque, suco acri,
qui circa messem exceptus oculos purget medeaturque
caligini admixto lacte mulierum. frigore dulciora fieri
existimantur et grandiora. tepore in folia exeunt. palma
in N ursino agro nascentibus—tax at io in libras sesterti
singuli et in penuria bini —, proxima in Algido natis,
 napi s vero Amiterni . (35) quorum eadem fere natura :
gaudent aeque frigidis. seruntur et ante kalendas Mar-
tias, in iugero sextarii IIII. diligentiores quinto sulco
napum seri iubent, rapa quarto, utrumque stercorato, rapa

 

laetiora fieri, si cum palea sem en inaretur . serere nudum
volunt precantem sibi et vicinis serere se. satus utrique 
generi iustus inter duorum numinum dies festos, Neptuni
atque Volcani, feruntque subtili observatione, quota luna
praecedente hieme nix prima ceciderit, si totidem aluminum
die intra praedictum temporis spatium serantur, mire pro-
venire. seruntur et vere in calidis atque umidis.

(36) Lupino usus proximus, cum sit et homini
et quadripedum generi ungulas habenti communis. reme-
dium eius, ne metentes fugiat exiliendo, ut ab imbre
tollatur . nec ullius quae seruntur natura ad sensu m ....
terraeque mirabilior est. primum omnium cotidie cum
sole circumagitur horasque agricolis etiam nubilo demon-
strat. ter praeterea floret . terram amat terraque operiri
non vult. et unum hoc seritur non arato. qu a erit maxime
sabulosa et sicca atque etiam harenosa. coli utique non
vult. tellurem adeo amat, ut, quamvis frutectoso solo
coiectum inter folia vepresque, ad terram tamen radice
perveniat. pinguescere hoc satu arva vineasque diximus; 
itaque adeo non eget fimo, ut optimi vicem repraesentet,

 

nihilque aliud nullo inpendio constat, ut quod ne serendi
quidem gratia opus sit adferre: protinus seritur ex ar ea 
ac ne spargi quidem postulat decidens sponte. primumque
omnium seritur, novissimum tollitur, utrumque Septembri
fere mense, quia, si non antecessit hiemem, frigoribus
obnoxium est. inpune praeterea iacet, vel derelictum
etiam, si non protinus secuti obruant imbres, ab omnibus
animalibus amaritudine sua tutum, plerumque tamen levi
sulco integunt. ex densiore terra rubricam maxime amat.
ad hanc alendam post tertium florem verti debet, in sa-
bulo post secundum. cretosa tantum limosaque odit et in
his non provenit. maceratum calida aqua homini quoque 
in cibo est. nam bovem unum modii singuli satiant vali-
dumque praestant, quando etiam inpositum puerorum ven-
tribus pro remedio est. condi in fumo maxime convenit,
quoniam in umido vermiculi umbilicum eius in sterilitatem
castrant. si depastum sit in fronde, inarari protinus solum
opus est.

(37) Et vicia pinguescunt arva, nec ipsa agricolis
operosa. uno sulco sata non s a ritur , non stercoratur nec
aliud quam deoccatur. sationis eius tria tempora: circa
occasum arcturi, ut Decembri mense pascat. tum optime
seritur in semen. aeque namque fert depasta. secunda
satio mense lanuario est, novissima Martio, tum ad fron-
dem utilissima. siccitatem ex omnibus, quae seruntur,
maxime amat. non aspernatur etiam umbrosa . ex semine
eius, si lecta matura est, palea ceteris praefertur. vitibus
praeripit sucum, languescuntque, si in arbusto seratur. 
 
 (38) Nec ervi operosa cura est. hoc amplius quam
vicia runcatur, et ipsum medicaminis vim optinens, quippe
cum divom Augustum curatum epistulis ipsius memoria
exstet . sufficiunt singulis boum iugis modi quini sati .
Martio mense satum noxium esse bobus aiunt, item autumno
gravedinosum , innoxium autem fieri primo vere satum .

(39) Et silicia , hoc est fenum Graecum, scari-
phatione seritur, non altiore quattuor digitorum sulco,
quantoque peius tractatur, tanto provenit melius. rarum
dictu esse aliquid , cui prosit neglegentia. id autem, quod
secale ac farrago appellatur , occari tantum desiderat . 
 (40) Secale Taurini sub Alpibus asiam vocant, deter-
rimum e t tantum ad arcendam famem , fecunda , sed gracili
stipula, nigritia triste, pondere praecipuum. admiscetur
huic far, ut mitiget amaritudinem eius, et tamen sic quo-
que ingratissimum ventri est. nascitur qualicumque solo
cum centesimo grano, ipsumque pro laetamine est. 
 (41) Farrago ex recrementis farris praedensa seritur,
admixta aliquando et vicia. eadem in Africa fit ex hordeo.
omnia haec pabularia, degeneransque ex leguminibus quae
vocatur cracca, in tantum columbis grata, ut pastas ea
negent fugitivas illius loci fieri. 
 (42) Apud antiquos erat pabuli genus, quod Cato
ocinum vocat, quo sistebant alvom bubus. id erat e pabuli 

segete viride desectum , antequam ge ner aret . Sura Mami-
lius aliter id interpretatur et tradit fabae modios x,
viciae II , tantundem erviliae in iugero autumno misceri et
seri solitos , melius et avena Graeca, cui non cadit semen,
admixta . hoc vocitatum ocinum boumque causa seri soli-
tum. Varro appellatum a celeritate proveniendi e Graeco,
quod ὠκέως dicunt. 
 (43) Medica externa etiam Graeciae est, ut a Medis
advecta per bella Persarum, quae Darius intulit, sed vel
in primis dicenda tanta dos e s t , cum ex uno satu amplius
quam tricenis annis duret. similis est trifolio caule foliis-
que , geniculata. quidquid in caule adsurgit, folia con-
trahuntur. unum de ea et cytiso volumen Amphiloc h us 
con p osu it . solum, in quo seratur, elapidatum purgatumque
subigitur autumno, mox aratum et occatum integitur crate 
iterum ac tertium, quinis diebus interpositis et fimo ad-
dito . poscit autem siccum sucosumque vel riguum. ita 
praeparato seritur mense Maio, alias pruinis obnoxia. opus
est densitate seminis omnia occupari internascentesque
herbas excludi—id praestant in iugera modi III —

 
e t cavend u m ne adurat sol, terraque protinus integi debet. si sit umidum solum herbosumve, vincitur et desciscit in pratum. ideo protinus altitudine unciali herbis omnibus liberanda est, manu potius quam sarculo. secatur incipiens florere et quotiens refloruit. id sexies evenit per annos, cum minimum, quater. 
 in semen maturescere prohibenda est, quia pabulum utilius est usque ad trimatum. verno sar i ri debet liberarique ceteris herbis, ad trimatum marris ad solum radi. ita reliquae herbae intereunt sine ipsius damno propter altitudinem radicum. si evicerint herbae, remedium unicum i n aratro, saepius vertendo, donec omnes aliae radices intereant. 
 dari non ad satietatem debet, ne d eplere sanguinem necesse sit. et viridis utilior est. arescit surculose ac postremo in pulverem inutilem extenuatur. de cytiso, cui et ipsi principatus datur in pabulis, adfatim diximus inter frutices. et nunc frugum omnium natura peragenda est, cuius in parte de morbis quoque dicatur.

(44) primum omnium frumenti vitium avena est, et hordeum in eam degenerat sic, ut ipsa frumenti sit instar, quippe cum germaniae populi serant eam neque alia pulte vivant. soli maxime caelique umore hoc evenit vitium. sequentem causam habet inbecillitas seminis, si diutius retentum est terra, priusquam erumpat. 
 eadem ratio et si cariosum fuit, cum sereretur. prima autem statim eruptione agnoscitur, ex quo apparet in radice
 
esse causam. est et aliud ex vicino avenae vitium, cum amplitudine inchoata granum, sed nondum matura, prius quam roboret corpus, adflatu noxio cassum et inane in spica evanescit quodam abortu. 
 
venti autem tribus temporibus nocent frumento et hordeo: in flore aut protinus cum defloruere vel maturescere incipientibus. tum enim exinaniunt grana, prioribus causis nasci prohibent. nocet et sol creber ex nube. nascuntur et vermiculi in radice, cum sementem imbribus secutis inclusit repentinus calor umorem. 
 gignuntur et in grano, cum spica e pluviis calore infervescit. est et cantharis dictus scarabaeus parvus, frumenta erodens. omnia ea animalia cum cibo deficiunt. oleum, pix, adips contraria seminibus, cavendumque ne contacta eis serantur. imber in herba utilis a partu, florentibus autem frumento et hordeo nocet, leguminibus innocuus praeterquam ciceri. maturescentia frumenta imbre laeduntur et hordeum magis. 
 nascitur et herba alba, panico similis, occupans arva, pecori quoque mortifera. nam lolium et tribulos et carduos lappasque non magis quam rubos inter frugum morbos potius quam inter ipsius terrae pestes numeraverim. 
 caeleste frugum vinearumque malum nullo minus noxium est robigo. frequentissima haec in roscido tractu convallibusque ac perflatum non habentibus; e diverso
 

carent ea ventosa et excelsa. inter vitia segetum et luxuria
est, cum oneratae fertilitate procumbunt. commune autem
omnium satorum vitium uricae , etiam ciceris, cum salsi-
laginem eius abluendo imber dulcius id facit. 
 <3> Est herba, quae cicer enecat et ervum circum-
ligando se; vocatur oroba n che . tritico simili modo aera ,
hordeo festuca, quae vocatur aegilops, lenti herba securi-
clata , quam Graeci a similitudine pelecinum vocant; et hae 
conplexu necant. circa Philippos ateramum nominant in
pingui solo herbam, qua faba necatur, teramum, qua in 
macro, cum udam quidam ventus adflavit. aerae granum
minimum est in cortice aculeato. cum est in pane, celer-
rime vertigines facit, aiuntque in Asia et Graecia balnea-
tores, cum velint turbam pellere, carbonibus id semen
inicere. nascitur et phalangion in ervo , bestiola aranei
generis , si hiems aquosa sit. limaces nascuntur in vicia
et aliquando e terra, cocleae minutae, mirum in modum
erodentes eam. et morbi quidem fere hi sunt. 
 (45) Remedia eorum, quaecumque pertinent ad her-
bas, in sarculo et, cum semen iactatur, cinere. quae vero
in semine et circa radicem consistunt, praecedente cura
caventur. vino ante semina perfusa minus aegrotare exi-
stimant. Vergilius nitro et amurca perfundi iubet fabam;

 

sic etiam grandescere promittit . quidam vero, si triduo
ante satum urina et aqua maceretur, praecipue adolescere
putant; ter quidem saritam modium fractae e modio so-
lidae reddere. reliqua semina, cupressi foliis tusis si
misceantur, non esse vermiculis ohnoxia , nec si interlunio
serantur. multi ad mili remedia rubetam noctu arvo cir-
cumferri iubent, priusquam sariatur, defodique in medio
inclusam fictili. ita nec passerem nec vermes nocere, sed
eruendam, priusquam metatur; alioquin amarum fieri.
quin et armo talpae contacta semina uberiora esse. De-
mocritus suco herbae, quae appellatur aizoum , in tegulis
nascens, e t ab aliis aesum , Latine vero sedum aut digi-
tillum, medicata seri iubet omnia semina. vulgo vero, si
dulcedo noceat et vermes radicibus inhaereant, remedium
est amurca pura ac sine sale spargere, dein sarire, si in
articulum seges ire coeperit, runcare , ne herbae vincant.
 pestem a milio atque panico, sturnorum passerumve agmina,
scio abigi herba, cuius nomen ignotum est, in quattuor
angulis segetis defossa, mirum dictu, ut omnino nulla avis
intret. mures abiguntur cinere mustelae vel felis dilute 
et semine sparso vel decoctarum aqua . sed redolet virus
animalium eorum etiam in pane. ob id felle bubulo semina

 

attingi utilius putant. rubigo quidem, maxima segetum
pestis, lauri ramis in arvo defixis transit in ea folia ex
arvis. luxuria segetum castigatur dente pecoris in herba
dumtaxat, et depastae quidem vel saepius nullam in spica
iniuriam sentient. retonsarum etiam semel omnino certum
est granum longius fieri et inane cassumque ac satum
non nasci. Babylone tamen bis secant, tertium depascunt;
alioquin folia tantum fierent. sic quoque cum quinqua-
gesimo fenore messes reddit eximia fertilitas soli , dili-
gentioribus ve l cum centesimo . neque est cura difficilis
quam diutissime aqua rigandi , ut praepinguis et densa
ubertas diluatur. limum autem non invehunt Euphrates
Tigrisque sic ut in Aegypto Nilus, nec terra ipsa herbas
gignit. ubertas tamen tanta est, ut sequente anno sponte
restibilis fiat seges inpressis vestigio seminibus. quae
tanta soli differentia admonet terrae genera in fruges
discribere. 
 (46) Igitur Catonis haec sententia est: in agro crasso
et laeto frumentum seri, si vero nebulosus sit idem, rapa, 
raphanos , milium, panicum. in frigido, aquoso prius seren-
dum, postea in calido, in solo autem rubricoso vel pullo
vel harenoso , si non sit aquosum, lupinum; in creta et
rubrica et aquosiore agro adoreum; in sicco et non her-

 

boso nec umbroso triticum; in solo valido fabam; viciam
vero quam minime aquoso herbidoque; siliginem et triti-
cum in loco aperto, edito , qui sole quam diutissime tor-
reatur; lentem in ru d ecto et rubricoso, qui non sit her-
bidus ; hordeum in novali et in arvo, quod restibile possit
fieri; trimestre, ubi sementem maturam facere non possi s 
et cuius crassitudo sit restibilis. 
 Subtilis et illa sententia: serenda ea in tenuiore terra,
quae non multo indigent suco , ut cytisus et cicere except o 
legumin a quae velluntur e terra, non subsecantur —unde
et legumina appellata, quia ita leguntur—, in pingui
autem quae cibi sunt maioris, ut olus , triticum, siligo,
linum. sic ergo tenue solum hordeo dabitur—minus
enim alimenti radix poscit—, l aet ior terra densiorque
tritico. in loco umi d io re far adoreum potius quam triti-
cum seretur, temperato et triticum et hordeum. colles
robustius, sed minus reddunt triticum. far, siligo et cre-
tosum et uliginosum solum patiuntur .

E x frugibus ostentum semel, quod equidem in-
venerim , accidit P. Aelio Cn. Cornelio cos., quo anno
superatus est Hannibal. in arboribus enim tum nota pro-
duntur frumenta. 
 
 (47) Et quoniam de frugum terraeque generibus ab-
unde diximus, nunc de arandi ratione dicemus, ante
omnia Aegypti facilitate conmemorata. Nilus ibi coloni
vice fungens evagari incipit, ut diximus, a solstitio a c 
nova luna, primo lente, dein vehementius, quamdiu in
leone sol est. mox pigrescit in virginem transgresso atque
in libra resid i t . si XII cubita non excessit, fames certa
est; nec minus si XVI exsuperavit . tanto enim tardius
decedit, quanto abundantius crevit, et sementem arcet .
vulgo credebatur a decessu eius serere solitos , mox sues
inpellere vestigiis semina deprimentes in madido solo, et
credo antiquitus factitatum, nunc quoque non multo gra-
viore opera; sed tamen inarari certum est abiecta prius
semina in limo degressi amnis. hoc fit Novembri mense
incipiente, postea pauci runcant—botanismon vocant—,
reliqua pars non nisi cum falce arva visit paulo ante kal.
Apriles. peragitur autem messis mense Maio, stipula num-
quam cubitali, quippe sabulum subest granumque limo
tantum continetur. excellentius Thebaidis regioni frumen-
tum, quoniam palustris Aegyptus. similis ratio, sed feli-
citas maior Babyloniae Seleuciae, Euphrate atque Tigri
restagnantibus, quoniam rigandi modus ibi manu tempe-
ratur. Syria quoque tenui sulco arat , cum multifariam in
Italia octoni boves ad singulos vomeres anhelent. in omni

 

quidem parte culturae, sed in hac maxime valet oraculum
illud : quid quae que regio patiatur. 
 (48) Vomerum plura genera: culter vocatur inflex us 
praedensam , priusquam proscindatur, terram secans futu-
risque sulcis vestigia praescribens incisuris, quas resupi-
nus in arando mordeat vomer. alterun genus est volgare
rostrati vectis. tertium in solo facili, nec toto porrectum
dentali, sed exigua cuspide in rostro. latior haec quarto
generi et acutior in mucronem fastigata eodemque gladio 
scindens solum et acie laterum radices herbarum secan s .
non pridem inventum in Raetia Galliae duas addere tali
rotulas, quod genus vocant plaumorati . cuspis effigiem
palae habet . serunt ita non nisi culta t er ra et fere nova.
latitudo vomeris caespites versat. semen protinus iniciunt
cratesque dentatas supertrahunt. nec sarienda sunt hoc
modo sata, sed protelis binis ternisque sic arant. uno
boum iugo censeri anno facilis soli quadragena iugera,
difficilis tricena iustum est.

(49) <1> In arando magnopere servandum est
Catonis oraculum: quid est bene agrum colere?
bene arare . quid secundum? arare. quid ter-

 

tium? stercorare. sulco vario ne ares. tempe-
stive ares. tepidioribus locis a bruma proscindi arva
oportet, frigidioribus ab aequinoctio verno, et maturius
sicca regione quam umida, maturius densa terra quam
soluta, pingui quam macra. ubi siccae et graves aestat e s ,
terra cretosa aut gracilis, utilius inter solstitium et autumni
aequinoctium aratur; ubi leves aestus, frequentes imbres,
pingue herbosumque solum, ibi mediis caloribus. altum
et grave solum etiam hieme moveri placet, tenue valde
et aridum paulo ante sationem . 
 <2> Sunt et h u ic suae leges: lutosam terrain ne
tangito. vi omni arato. prius quam ares proscindito. hoc
utilitatem habet, quod inverso caespite herbarum radices
necantur. quidam utique ab aequinoctio verno proscindi
volunt.—quod vere semel aratum est, a temporis argu-
mento vervactum vocatur. hoc in novali aeque necessa-
rium est . novale est quod alternis annis seritur.—ara-
turos boves quam artissime iungi oportet, ut capitibus
sublatis arent—sic minime colla contundunt —; si inter
arbores vitesque aretur, fiscellis capistrari , ne germinum
tenera praecerpant; securiculam in stiva pendere, qua
intercidantur radices—hoc melius quam convelli aratro
bovesque luctari —; in arando versum peragi nec stri-
gare in actu spiritus. iustum est proscindi sulco dodrantali
iugerum uno die, iterari sesquiiugerum, si sit facilitas

 

soli; si minus, proscindi semissem, iterari assem, quando
et animalium labori natura leges statuit. omne arvum
rectis sulcis, mox et obliquis subigi debet. in collibus
traverso tantum monte aratur, sed modo in superiora
modo in inferiora rostrante vomere, tantumque est labori s 
homini, ut etiam boum vice fungatur. certe sine hoc
animali montanae gentes sarculis arant. arator nisi in-
curvus praevaricatur. inde tralatum hoc crimen in forum.
ibi utique caveatur, ubi inventum est. purget vomerem
subinde stimulus cuspidatus rallo. scamna inter duos
sulcos cruda ne relinquantur, glaebae ne exultent. male
aratur arvom, quod satis frugibus occandum est. id demum
recte subactum erit, ubi non intellegetur , utro vomer ierit.
in usu est et collicias interponere, si ita locus poscat,
ampliore sulco, quae in fossas aquam educant.

<3> Aratione per traversum iterata occatio se-
quitur , ubi res poscit, crate vel rastro, et sato semine
iterat ur haec quoque, ubi consuetudo patitur, crate con-
tenta vel tabula aratro adnexa—quod vocant lirare —
operiente semina ; ni operiantur, quae primum appellata,
deliratio est. quarto seri sulco Vergilius existimatur
voluisse, cum dixit optimam esse segetem, quae bis soles ,
bis frigora sensisset. spissius solum, sicut plerumque in
Italia, quinto sulco seri melius est, in Tuscis vero nono.
at fabam et viciam non proscisso serere sine damno con-
pendium operae est. 
 
 <4> Non omittemus unam etiamnum arandi rationem
in transpadana Italia bellorum iniuria excogitatam. Salassi 
cum subiectos Alpibus depopularentur agros, panicum mi-
liumque iam excrescens temptavere. postquam respuebat
natura, inararunt. at illae messes multiplicatae docuere
quod nunc vocant artrare, id est aratrare, ut credo, tune
dictum. hoc fit vel incipiente culmo, cum iam s e ad bina
ternave emiserit folia. nec recens subtrahemus exemplum
in Treverico agro tertio ante hunc annum conpertum.
nam cum hieme praegelida captae segetes essent, rese-
verunt etiam campos mense Martio uberrimasque messes
habuerunt. 
 Nunc reliqua cultura tradetur per genera frugum.

(50) Siliginem, far, triticum, semen, hordeum oc-
cato, sarito, runcato quibus dictum erit diebus. singulae 
operae cuique generi in iugero sufficient. sarculatio in-
duratam hiberno rigore soli tristitiam laxat temporibus 
vernis novosque soles admittit. qui sariet , caveat ne fru-
menti radices subfodiat. triticum, semen, hordeum, fabam
bis sarire melius. runcatio, cum seges in articul um e x i it ,
evolsis inutilibus herbis, frugum radices vindicat segetemque
discernit a caespite. leguminum cicer eadem quae far deside-
rat . faba runcari non gestit. quoniam evincit herbas lupi-
num, occatur tantum. milium et panicum occatur et saritur ,

 

non iteratur, non runcatur. silicia et ph asioli occantur tan-
tum. sunt genera terrae, quorum ubertas pectinari segetem
in herba cogat—cratis et hoc genus dentatae stilis fer-
reis —, eademque nihilominus et depascuntur. quae de-
pasta sunt, sarculo iterum excitari necessarium. at in
Bactris, Africa, Cyrenis omnia haec supervacua fecit in-
dulgentia caeli, et a semente non nisi messibus in ar v a 
redeunt, quia siccitas coercet herbas, fruges nocturno t an -
tum rore nutriens . Vergilius alternis cessare arva suadet 
— si patiantur ruris spatia, utilissimum procul dubio est —;
quod si neget condicio, far serendum, unde lupinum aut
vicia aut faba sublata sint et quae terram faci a nt laetio-
rem. inprimisque et hoc notandum, quaedam propter alia
seri obiter, si parum proven e re , ut priore diximus 
volumine, ne eadem saepius dicantur; plurimum enim re-
fert soli cuiusque ratio.

(51) Civitas Africae in mediis harenis petentibus 
Syrtis Leptimque Magna m vocatur Tacape, felici super
omne miraculum riguo solo. ternis fere milibus passuum
in omnem partem fons abundat, largus quidem, sed cer-
tis horarum spatiis dispensatur inter incolas. palmae ibi
praegrandi subditur olea, huic ficus, fico punica, illi vitis,
sub vite seritur frumentum, mox legumen, deinde olus,
omnia eodem anno, omniaque aliena umbra aluntur. qua-
terna cubita eius soli in quadratum, nec ut a porrectis

 

metiantur digitis, sed in pugnum contractis, quaternis de-
nariis venundantur. super omnia est bifera vite bis anno
vindemiare. et nisi multiplici partu exinaniatur ubertas,
pereant luxuria singuli f ructus . nunc vero toto anno me-
titur aliquid, constatque fertilitati non occurrere homines.
aquarum quoque differentia magna riguis. est in Narbo-
nensi provincia nobilis fons Orgae nomine. in eo herbae
nascuntur in tantum expetitae bubus, ut mersis capitibus
totis eas quaerant. sed illas in aqua nascentes certum
est non nisi imbribus ali. ergo suam quisque terram
aquamque noverit.

(52) Si fuerit illa terra , quam appellavimus teneram, 
poterit sublato hordeo seri milium , eo condito ra-
pae , his sublatis hordeum rursus vel triticum, sicut in
Campania, satisque talis terra aratur, cum s a ritur . alius
ordo ut, ubi adoreum fuerit, cesset quattuor mensibus
hibernis et vernam fabam recipiat . ante hiemalem ne ce ss et. nimis pinguis alternari potest ita, ut frumento sub-
lato legumen tertio seratur. gracilior et in annum tertium
cesset . frumentum seri quidam vetant nisi in ea, quae 
proximo anno quieverit. 
 (53) Maximam huius loci partem stercorationis optinet 
ratio, de qua et priore diximus volumine. hoc tantum n emin i inconpe rt um est, nisi stercorato seri non oportere,
quamquam et huic leges sunt propriae. milium, panicum,

 

rapa, napus nisi in stercorato ne serit o r . non stercorato
frumentum potius quam hordeum seritor . item in nova-
libus, tametsi in illis fabam seri volunt, eandem ubicum-
que quam recentissime stercorato solo. autumno aliquid
saturus Septembri mense fimum in agr o acer vet, post im- 5
brem utique. si verno erit saturus , per hiemem fimum
disponat . iustum est vehes XVIII iugero tribui, disper-
gere c avet o , priusquam ares . at iacto semine, si haec
omissa sit stercoratio, sequens est, priusquam saria s , ut
fimi ex aviariis seminis vice spargas ante pulverem . quod
ut hanc quoque curam determinemus, iustum m e n s e sin-
gulas vehes fimi redire in singulas pecudes minores, in
maiores denas. nisi contingat hoc, male substravisse pecori
colonum appareat. sunt qui optime stercorari putent sub
diu retibus inclusa pecorum mansione. ager si non ster-
cor e tur , alget; si nimium stercoratus est, aduritur, satius-
que est id saepe quam supra modum facere. quo calidius
solum est, eo minus addi stercoris ratio est.

(54) Semen optimum anniculum, bimum deterius,

 

trimum pessimum, ultra sterile ; etenim omnium definita
generatio est. quod in ima area subsedit, ad semen re-
servandum est; id enim optimum, quoniam gravissimum,
neque alio modo utilius discernitur . quae spica interval-
la ta semina habebit, abicietur. optimum granum, quod
rubet et dentibus fractum eundem habet colorem; dete-
rius , cui plus intus albi est. certum terras alias plus 
seminis recipere, alias minus, religiosumque inde e t pri-
mum colonis augurium, cum avidius accipiat: esurire cre-
ditur et c o messe semen. sationem locis umidis celerius
fieri ratio est, ne semen imbre putrescat; siccis serius,
ut pluviae sequantur nec diu iacens atque non concipiens
evanescat; itemque festinata satione densum spargi semen,
quia tarde concipiat, serotina rarum, quia densitate nimia
necetur . artis quoque cuiusdam est aequaliter spargere.
manus utique congruere debet cum gradu semperque cum
dextro pede. f it quoque quorundam occulta ratione, quod
sors genialis atque f ecu n da est. non transferendum est 
ex frigidis locis semen in calida, neque ex praecocibus
 in serotina nihilque in contrarium, ut praecepere quidam
falsa diligentia. 
 (55) Serere in iugera temperato solo iustum est tri-

 

tici ant siliginis modios V, farris aut seminis, quod fru-
menti genus ita appellamus, X, hordei VI, fabae quinta 
amplius quam tritici, viciae V II , ciceris et cicerculae et
pisi III, lupini X, lentis III—sed hanc cum fimo arido
seri volunt —, ervi VI, siliciae VI, passiolorum IIII, pabuli
XX, milii, panici sextarios IIII, pingui solo plus, gracili
minus. est et alia distinctio: in denso aut cretoso aut
uliginoso tritici aut siliginis modios VI, in soluta terra et
sicca et laeta IIII. macie enim solum , nisi rarum culmum
habeat , spicam minutam facit et inanem ; pinguia arva ex
uno semine fruticem numerosum fundunt densamque sege-
tem ex raro semine e mittunt . ergo inter quattuor et sex
modios, pro natura soli quinta minus seri plusve prae-
cipiunt; item in consito aut clivoso , ut in macro. hoc 
pertinet oraculum illud magno opere custodiendum: Sege-
tem ne defru d es . adiecit his Attius in Praxidic a , ut
sereretur, cum luna esset in ariete, geminis, leone, libra,
aquario, Zoroastr e s sole scorpionis duodecim partes trans-
gresso, cum luna esset in tauro. 
 
 (56) Sequitur huc dilata et maxima indigens cura de
tempore fruges serendi quaestio magnaque ex parte ra-
tion i siderum conexa; quamobrem sententias omnium in
primis ad id pertinentes exponemus. Hesiodus, qui prin-
ceps hominum de agricultura praecepit , unum tempus
serendi tradidit a vergiliarum occasu. scribebat enim in
Boeotia Helladis, ubi ita seri diximus. inter diligentissi-
mos convenit, ut in alitum quadripedumque genitura, esse 
quosdam ad conceptum impetus et terrae. hoc Graeci ita
definiunt, cum sit calida et umida. Vergilius triticum
et far a vergiliarum occasu seri iubet, hordeum inter
aequinoctium autumni et brumam, viciam vero et passiolos 
et lentem boote occidente. quo fit, ut horum siderum
aliorumque exortus et occasus digerendi sint in suos dies.
 sunt qui et ante vergiliarum occasum seri iubeant, dum-
taxat in arida terra calidisque provinciis; custodiri enim
semen, corrumpente umore, et a proximo imbre uno die
erumpere; alii statim ab occasu vergiliarum—sequi im-
bres a septimo fere die —; aliqui in frigidis ab aequi-
noctio autumni, in calidis serius, ne ante hiemem luxu-
rient. inter omnes autem convenit circa brumam serendum
non esse, magno argumento, quoniam hiberna semina, cum
ante brumam sata sint, septimo die erumpant; si post
brumam, vix quadragesimo. sunt qui properent atque ita
pronuntient, festinatam sementem saepe decipere, seroti-

 

nam semper. e contrario alii vel vere potius serendum
quam malo autumno atque, ubi fuerit necesse, inter favo-
nium et vernum aequinoctium. quidam omissa caelesti 
subtilitate temporibus definiunt : vere linum et avenam et
papaver atque, uti nunc etiam Transpadani servant , usque
in quinquatrus, fabam, siliginem Novembri mense, far
Septembri extremo usque in idus Octobres, alii post hunc
diem in kal. Novembres. ita his nulla naturae cura est,
illis nimia, et ideo caeca subtilitas, cum res geratur inter
rusticos litterarumque expertes, non modo siderum. et
confitendum est caelo maxime constare ea, quippe Ver-
gilio iubente praedisci ventos ante omnia ac siderum
mores neque aliter quam navigantibus servari. spes ardua,
inmensa , misceri posse caelestem divinitatem inperitiae
rusticae , sed temp t anda i am grandi vitae emolumento.
prius tamen sideralis difficultas, quam sensere etiam periti,
subicienda contemplationi est, quo deinde laetior mens
discedat a caelo et facta sentiat, quae futura praenosci
non possint .

(57) Primum omnium dierum ipsorum annis so-
lisque motus prope inexplicabilis ratio est, ad CCCLXV
adiciente a n no intercalario diei noctisque quadrantes. ita
fit, ut tradi non possint certa siderum tempora. accedit
confessa rerum obscuritas, nunc praecurrente nec paucis
diebus tempestatum significatu , quod προχειμάζειν Graeci

 

vocant, nunc postveniente , quod ἐπιχειμάζειν, et plerum-
que alias cele rius , alias tardius caeli effectu ad terram
deciduo: vulgo serenitate reddita confectum sidus audi-
mus. praeterea cum omnia haec statis sideribus caelo-
que adfixis constent, interveniunt motus stellarum, gran-
dinum, imbrium , et ipsi non levi effectu, ut docuimus, 
turbantque conceptae spei ordinem. idque, ne nobis tan-
tum putemus accidere, et reliqua fallit animalia sagaciora
circa hoc, ut quo vita eorum constet, aestivasque alites
praeposter i aut praeproper i rigores necant , hibernas aestus.
 ideo Vergilius errantium quoque siderum rationem edi-
scendam praecipit, admonens observandum frigidae Saturni
stellae transitum. sunt qui certissimum veris indicium
arbitrentur ob infirmitatem animalis papilion e s . sed eo 
ipso anno, cum commentaremur haec, notatum est, pro-
ventum eorum ter repetito frigore extinctum advenasque
volucres a. d. VI. kal. Febr. spem veris adtulisse mox sae-
vissima hieme conflictatas . res anceps primum omnium
a caelo peti legem, deinde eam argumentis esse quaeren-
dam. super omnia est mundi convexitatis terrarumque
globi differentia, eodem sidere alio tempore aliis aperiente
se gentibus, quo fit, ut causa eius non isdem diebus ubi-
que valeat. addidere difficultatem et auctores diversis in
locis observando, mox etiam in isdem diversa prodendo.
tres autem fuere sectae, Chaldaea, Aegyptia, Graeca. his

 

addidit quartam apud nos Caesar dictator annos ad solis
cursum redigens si n gulo s Sosigene perito scientiae eius
adhibito ; et ea ipsa ratio postea conpert o errore correcta
est ita, ut duodecim annis continuis non intercalaretur,
quia coeperat ad sidera annus morari, qui prius antecede-
bat . et Sosigenes ipse trinis commentationibus—quam-
quam diligentior ceteris, non cessavit tamen addubitare
ipse semet corrigendo— et auctores prodidere ea, quos
praetexuimus volumini huic, raro ullius sententia cum alio
congruente. minus hoc in reliquis mirum, quos diversi
excusaverint tractus. eorum , qui in eadem regione disse-
dere , unam discordiam ponemus exempli gratia: occasum
matutinum vergiliarum Hesiodus—nam huius quoque
nomine exstat astrologia—tradidit fieri, cum aequinoc-
tium autumni conficeretur, Thales xxv die ab aequinoc-
tio, Anaximander XXXI , Euctemon XLIIIII Eudoxus 
XLVIII . nos sequimur observationem Caesaris maxime;
haec erit Italiae ratio. dicemus autem et aliorum placita,
quoniam non unius terrae, sed totius naturae interpretes
sumus, non auctoribus positis—id enim verbosum est —,
sed regionibus . legentes tantum meminerint brevitatis gra-
tia, cum Attica nominata fuerit, simul intellegere Cycla-
das insulas; cum Macedonia, Magnesiam, Threciam; cum
Aegyptus, Phoenicen, Cyprum, Ciliciam; cum Boeotia, Lo-
cridem, Phocidem et finitimos semper tractus; cum Hel-

 

lespontus, Chersonesum et continentia usque Atho montem;
cum Ionia, Asiam et insulas Asiae; cum Peloponnesus,
Achaiam et ad vesperam iacentes terras. Chaldaei Assy-
riam et Babyloniam demonstrabunt. Africam, Hispanias,
Gallias sileri non erit mirum; nemo enim observavit in 
iis , qui proderet siderum exortus. non tamen difficili ra-
tione dinoscentur in illis quoque terris digestione circu-
lorum, quam in sexto volumine fecimus, qua cognatio 
caeli non gentium modo, verum urbium quoque singula-
rum intellegitur. ergo ex iis terris, quas nominavimus,
sumpta convexitate circuli pertinentis ad quas quisque
quaeret terras, iidem erunt siderum exortus per omnium
circulorum pares umbras. indicandum et illud, tempestates
ipsas c ar din es suos habere quadrinis annis, et easdem non
magna diflerentia reverti ratione solis, octonis vero augeri
easdem, centesima revolvente se luna. 
 (58) Omnis autem ratio observata est tribus modis,
exortu siderum occasuque et ipsorum temporum cardini-
bus. exortus occasusque binis modis intelleguntur. aut
enim adventu solis occultantur stellae et conspici desinunt
aut eiusdem abscessu proferunt se, ut emersum hoc me-
lius quam exortum consuetudo dixisset et illud occulta-
tionem potius quam occasum. alio modo, quo die inci-
piunt apparere vel desinunt oriente sole aut occidente,
matutini vespertinive cognominati, prout alteruter eorum
mane vel crepusculo contingit . dodrantes horarum, cum
minimum, intervalla ea desiderant ante solis ortum vel post

 

occasum, ut aspici possint. praeterea bis quaedam ex-
oriuntur et occidunt, omnisque sermo de iis est stellis,
quas adhaerere caelo diximus. 
 
 (59) Cardines temporum quadripertita anni distinctione
constant per incrementa lucis. augetur haec a bruma et
aequatur noctibus verno aequinoctio diebus xc horis tri-
bus, dein superat noctes ad solstitium diebus XCIIII horis
XII ;..... usque ad aequinoctium autumni, et tum aequata
die i procedit nox ex eo ad brumam diebus LXXXVIII boris
tribus—horae nunc in omni accessione aequinoctiales, 
non cuiuscumque diei , significantur —, omnesque eae dif-
ferentiae fiunt in octavis partibus signorum , bruma capri-
corni a. d. VII kal. Ian. fere, aequinoctium vernum arie-
tis, solstitium cancri, alterumque aequinoctium librae, qui
et ipsi dies raro non aliquos tempestatum significatus habent.
 rursus hi cardines singulis etiamnum articulis temporum
dividuntur, per media omnes dierum spatia, quoniam inter
solstitium et aequinoctium autumni fidiculae occasus au-
tumnum inchoat die XLVI , ab aequinoctio eo ad brumam
vergiliarum matutinus occasus hiemem die XLIII I , inter
brumam et aequinoctium die XLV flatus favoni vernum
tempus, ab aequinoctio verno initium aestatis die XLVIII 

vergiliarum exortus matutinus . nos incipiemus a semen-
tibus frumenti, hoc est vergiliarum occasu matutino. nec
deinde parvorum siderum mentione concidenda ratio est
et difficultas rerum augenda, cum sidus vehemens Orionis
isdem diebus longo decedat spatio. 
 (60) Sementibus tempora plerique praesumunt et ab
XI die autumnalis aequinoctii fruges serunt, n ove m a co-
ronae exortu continuis diebus certo prope imbrium pro-
misso, Xenophon non antequam deus signum dederit.
hoc Cicero noster imbre fieri interpretatus est, cum sit 
vera ratio non prius serendi quam folia coeperint deci-
dere. hoc ipso vergiliarum occasu fieri putant aliqui a. d.
III idus Novembris, ut diximus, servantque id sidus 
etiam vestis institores, et est in caelo notatu facillimum.
ergo ex occasu eius de hieme augurantur quibus est cura
insidiandi, negotiator e s avari. ita nubilo occasu pluviosam 
hiemem denuntiat, statimque augent lacernarum pretia;
sereno asperam,et reliquarum vestium accendunt. sed ille
indocilis caeli agricola hoc signum habeat inter suos ve-
pres humumque suam aspiciens: cum folia viderit deci-
dua . sic iudicetur anni temperies, alibi tardius, alibi ma-
turius. ita enim sentitur, ut caeli locique adficit natura,
idque in hac ratione praecellit , quod eadem et in mundo
publica est et unicuique loco peculiaris. miretur hoc qui

 

non meminerit ipso brumali die puleium in carnariis flo-
rere. adeo nihil occultum esse natura voluit. et serendi
igitur hoc dedit signum. haec est vera interpretatio argu-
menta naturae secum adferens, quippe sic terram peti
suadet promittitque quandam stercoris vicem et contra
rigores terram satusque operiri a se nuntiat ac monet
festinare. 
 (61) Varro in fabae utique satu hanc observationem
custodiri praecepit . alii plena luna serendam, lentim vero
a vicesima quinta ad tricesimam, viciam quoque iisdem
lunae diebus. ita demum sine limacibus fore . quidam pabuli
causa sic iubent seri, seminis autem vere. 
 Est et alia manifestior ratio mirabiliore naturae pro-
videntia, in qua Ciceronis sententiam ipsius verbis sub-
signabimus : 
 Iam vero semper viridis semperque gravata 
 Lentiscus triplici solita est grandescere fetu 
 Ter fruges fundens tria tempora monstrat
arandi . 
 Ex his unum hoc erit idem et lino ac papaveri serendo .
Cato de papavere ita tradit: Virgas et sarmenta, quae 
tibi usioni supererunt, in segete comburito. ubi
eas combusseris, ibi papaver serito. silvestre in
miro usu est melle decoctum ad faucium remedia, visque
somnifera etiam sativo. et hactenus de hiberna semente.

(62) Verum ut pariter omnis culturae quoddam

 

breviarium peragatur, eodem tempore conveniet arbores
stercorare, adcumulare item vineas—sufficit in iugerum
opera —et, ubi patietur loci ratio, arbusta ac vineas
putare, solum seminariis bipalio praeparare, incilia aperire,
aquam de agro pellere, torcular lavare et recondere. a kal.
Novemb. gallinis ova supponere nolito, donec bruma con-
ficiatur. in eum diem ternadena subicito aestate tota,
hieme pauciora, non tamen infra novena. Democritus
talem futuram hiemem arbitratur, qualis fuerit brumae
dies et circa eum terni; item solstitio aestatem . circa
brumam plerisque bis septeni halcyonum feturae vento-
rum quiete molliunt caelum. sed et in his et in aliis
omnibus ex eventu significationum intellegi sidera debe-
bunt, non ad dies utique praefinitos expectari tempesta-
tum vadimonia. 
 (63) Per brumam vitem ne colito . vina tum defae-
cari vel etiam diffundi Hyginus suadet a confecta e a 
septimo die, utique si septima luna conpetat; cerasa circa
brumam seri. bubus glandem tum adspergi convenit in
iuga singula modios. largior valetudinem infestat , et quo-
cumque tempore detur, si minus xxx diebus continuis
data sit, narrant verna scabie poenitere . materiae caedendae 
tempus hoc dedimus. reliqua opera nocturna

 

maxime vigilia constent , cum sint noctes tanto ampliores,
qualos , crates, fiscinas texere, faces incidere, ridicas prae-
parare interdiu XXX, palos LX et in lucubratione vesper-
tina ridicas v, palos x, totidem antelucan a . 
 (64) A bruma in favonium Caesari nobilia sidera
significant, III kal. Ian. matutino canis occidens, quo die
Atticae et finitimis regionibus aquila vesperi occidere tra-
ditur. pridie nonas Ian. Caesari delphinus matutino ex-
oritur et postero die fidicula, quo Aegypto sagitta vesperi 
occidit. item ad VI idus Ian. eiusdem delphini vespertino
occasu continui dies hiemant Italiae, et cum sol in aqua-
rium sentiatur transire, quod fere XVI kal. Feb. evenit.
VIII kal. stella regia appellata Tuberoni in pectore leo-
nis occidit matutina , et pridie nonas Feb. fidicula vespera .
 huius temporis novissimis diebus, ubicumque patietur caeli
ratio, terram ad rosaria et vineae satum vertere bipalio
oportet—iugero operae LXX sufficiunt —, fossas pur-
gare aut novas facere, antelucanis ferramenta acuere, ma-
nubria aptare, dolia quassa sarcire, ovium tegimenta co n-
cinnare ipsarumque lanas scabendo purgare . 
 (65) <1> A favonio in aequinoctium vernum Caesari

 

significat, XIII kal. Mart. triduum varie, et VIII kal. hirun-
dinis visu et postero die arcturi exortu vespertino, item
III non. Mart.—Caesar cancri exortu id fieri observa-
vit, maior pars auctorum vindemitoris emersu—VIII idus
aquilonii piscis exortu et postero die Orionis. in Attica
miluum apparere servatur. Caesar et idus Mart. ferales
sibi notavit scorpionis occasu, xv kal. vero April. Italiae
miluum ostendi , XII kal. equum occidere matutino. 
 <2> Hoc intervallum temporis vegetissimum agricolis
maximeque operosum est, in quo praecipue falluntur. ne-
que enim eo die vocantur ad munia, quo favonius flare
debeat, sed quo coeperit. hoc acri intentione servandum
est; hoc illo mense signum d i es habet observatione minime
fallaci aut dubia, si quis adtendat. unde autem spiret is
ventus quaque parte veniat, diximus secundo volumine 
et dicemus mox paulo operosius. interim ab eo die,
quisquis ille fuerit, quo flare coeperit—non utique VI 
id. Feb., sed sive ante, quando praevernat , sive postea,
quando hiemat post diem h unc —, innumera rusticos
cura distringat et prima quaeque peragantur, quae differri
nequeunt . trimestria serantur, vites putentur qua dixi-
mus ratione, oleae curentur, poma serantur inseranturque, 
vineae pastinentur, semina ria digerantur, instauren-
tur alia, harundines, salices, genistae serantur caedantur-
que, serantur vero ulmi, populi, platani , uti dictum est. tum et segetes convenit purgare, sarire hibernas fruges
maximeque far. lex certa in eo, cum quattuor fibrarum
esse coeperit, faba vero non antequam trium foliorum,
tune quoque levi sarculo purgare verius quam fodere,
florentem utique xv primis diebus non attingere. hor-
deum nisi sicco ne sarito . putationem aequinoctio perac-
tam habeto. vineae iugerum quaternae operae putant, alli-
gant in arbusto singulae operae arbores xv. eodem hoc
tempore hortorum rosariorumque cura est, quae separatim 
proximis voluminibus dicetur, eodem et topiarii . 
tum optime scrobes fiunt. terra in futurum proscin-
ditur Vergilio maxime auctore, ut glaebas sol coquat .
utilior sententia, quae non nisi temperatum solum medio
vere arari iubet, quoniam in pingui statim sulcos occu-
p e nt herbae, gracili insecuti aestus exsiccent omnemque 
sucum venturis seminibus auferant . talia autumno melius
arari certum est. 
 <3> Cato verna opera sic definit: scrobes fieri,
seminaria.... propagari , in locis crassis et umi-
dis ulmos, ficos, poma, oleas seri , prata sterco-
rari luna sitiente ; quae rigua non erunt, a flatu 
favoni defendi e t purgari, herbas malas radicitus

 

erui , ficos interpu t ari , seminaria fieri et vetera
sarciri : haec antequam vinea m fo d ere incipia s .
idemque : piro florente arare incipit o macra hare-
nosaque . postea uti quaeque gravissima et aquo-
sissima , ita postremo arato. ergo haec aratio has
habebit notas: lentisci primum fructum ostendentis ac piri
florentis. erit et tertia in bulborum satu scillae, item in
coronamentorum narcissi, namque et hac ter florent pri-
moque flore primam arationem ostendunt, medio secundam,
tertio novissimam, quando inter sese alia aliis notas prae-
bent. ac non in novissimis cavetur, ne fabis florentibus
attingatur hedera ; id enim noxium et exitiale ei est tem-
pus. quaedam vero et suas habent uotas, sicuti ficus.
cum folia pauca in cacumine acetabuli modo germinent,
tunc maxime serendas ficus. 
 (66) <1> Aequinoctium vernum a. d. VII kal. April.
peragi videtur. ab eo ad vergiliarum exortum matutinum
Caesari significant kal. April. III non. April. in Attica
vergiliae vesperi occultantur, eaedem postridie in Boeotia,
Caesari autem et Chaldaeis nonis, Aegypto Orion et gla-
dius eius incipiunt abscondi. Caesari VI idus significa-
tur imber librae occasu . XIIII kal. Mai. Aegypto suculae
occidunt vesperi, sidus vehemens et terra marique turbi-
dum. XVI Atticae, xv Caesari continuo quatriduo signi-
ficat, Assyriae autem XII kal. hoc est vulgo appellatum

 

sidus Parilicium , quoniam XI kal. Mai. urbis Romae nata-
lis, quo fere serenitas redditur, claritatem observationi 
dedit, nimborum argumento hyadas appellantibus Graecis
[eas stellas] quod nostri a similitudine cognominis Graeci,
propter sues inpositum arbitrantes, inperitia appellavere
suculas. Caesari et VIII kal. notatur dies. VII kal. Ae-
gypto haedi exoriuntur, VI Boeotiae et Atticae canis ve-
speri occultatur, fidicula mane oritur. v kal. Assyriae Orion
totus absconditur, IIII autem canis. VI non. Mai. Cae-
sari suculae matutino exoriuntur et VII id. capella plu-
vialis, Aegypto autem eodemr die canis vesperi occultatur.
sic fere in VI id. Mai., qui est vergiliarum exortus, decur-
runt sidera. 
 <2> In hoc temporis intervallo xv diebus primis agri-
colae rapienda sunt quibus peragendis ante aequinoctium
non suffecerit, dum sciat inde natam exprobrationem foe-
dam putantium vites per imitationem cantus alitis tem-
porariae, quam cuculum vocant. dedecus enim habetur
obprobriumque meritum, falcem ab illa volucre in vite
deprehendi, et ob id petulantiae sales, etiam cum primo
vere , laudantur , auspicio tamen detestabiles videntur .
adeo minima quaeque in agro naturalibus trahuntur ar-
gumentis. 
 Extremo autem hoc tempore panici miliique satio est.
iustum haec seri maturato hordeo. atque etiam in eodem 

arvo signum illius maturitati et horum sationi commune
lucentes vespere per arva cicindelae—ita appellant rustici
stellantes volatus, Graeci vero lampyridas— incredibili
benignitate naturae.

(67) <1> iam vergilias in caelo
notabiles caterva fecerat, non tamen his contenta terrestres
fecit alias veluti vociferans: ecur caelum intuearis , agri-
cola? cur sidera quaeras, rustice? iam te breviore somno
fessum premunt noctes. ecce tibi inter herbas tuas spargo
peculiares stellas easque vespera et ab opere disiungenti 
ostendo ac, ne possis praeterire, miraculo sollicito . videsne
ut fulgor igni similis alarum conpressu obtegatur , secum-
que lucem habeat et nocte ? dedi tibi herbas horarum in-
dices et, ut ne sole quidem oculos tuos a terra a voces ,
heliotropium ac lupinum circumaguntur cum illo. cur
etiamnum altius spectes ipsumque caelum scrutere ? habes
ante pedes tuos ecce vergilias.' incertis hae diebus pro-
veniunt durantque, sed esse sideris huiusce partum eas
certum est. proinde quisquis aestivos fructus ante illas
severit, ipse frustrabitur sese. hoc intervallo et apicula
procedens fabam florere indicat, fabaque florescens eam
evocat. dabitur et aliud finiti frigoris indicium: cum germi-
nare videris morum, iniuriam postea frigoris timere nolito. 
 <2> Ergo opera: taleas olivarum ponere ipsasque oleas
interradere, rigare prata aequinoctii diebus primis, cum

 

herba creverit in festucam, arcere aquas , vineam pampi-
nare —et huic lex sua: cum pampini nil digitos longi-
tudine expleverint; pampinat una opera iugerum —, se-
getes iterare. s a ritur diebus xx. ab aequinoctio sartura
nocere et vineae et segeti existimatur. et oves lavandi hoc
idem tempus est. 
 <3> A vergiliarum exortu significant Caesari postri-
die arcturi occasus matutinus , III id. Mai. fidiculae exor-
tus, XII kal. Iun. capella vesperi occidens et in Attica canis.
XI kal. Caesari Orionis gladius occidere incipit, III I non.
Iun. Caesari et Assyriae aquila vesperi oritur, VII id.
arcturus matutino occidit Italiae, IIII delphinus vesperi
exoritur. XVII kal. lul . gladius Orionis exoritur, quod in
Aegypto post quatriduum. XI kal. eiusdem Orionis gladius
Caesari occidere incipit. VIII kal. vero Iul . longissimus
dies totius anni et nox brevissima solstitium conficiunt. 
 <4> In hoc temporis intervallo vineae pampinantur, cura-
tur ut vinea vetus semel fossa sit, bis novella, oves
tondentur, lupinum slercorandi causa vertitur, terra pro-
scinditur, vicia in pabulum secatur, faba metitur, dein
cuditur .

Prata circa kal. Iun. caeduntur, quorum facillima
agricolis cura ac minimi inpendii haec de se postulat dici.
relinqui debent in laeto solo vel umido vel riguo, eaque
aqua pluvia rigari aut publica. utilissimum, si malae her-

 

bae, arare, dein cratire , sarire , florem ex fenilibus atque
e praesepibus feno d e lapsum spargere, priusquam cratian-
tur , nec primo anno rigari, nec pasci ante secunda feni-
secia , ne herbae vellantur obtrituque hebetentur . senescunt
prata restituique debent faba in iis sata vel rapis vel
milio, mox insequente anno frumento, rursusque in a rata 
tertio relinqui, praeterea quotiens secta sint sicilir i , hoc
est quae fenis ec es praeterierunt secari. est enim in pri-
mis inutile enasci herbas sementaturas. herba optima in
prato trifoli , proxima graminis, pessima nummuli siliquam 
etiam diram ferentis . invisa et equis a eti est, a similitu-
dine equinae saetae. secandi tempus, cum spica deflore-
scere coepit atque roborari. secandum, antequam inarescat.
Cato: fenum, inquit, ne sero seces: prius quam se-
 men maturum sit. quidam pridie rigant. ubi non sunt
rigua, noctibus roscidis secari melius. quaedam partes
Italiae post messem secant. <5> Fuit hoc quoque maio-
ris inpendii apud priores, Creticis tantum transmarinisque
cotibus notis nec nisi oleo aciem falcis excitantibus; igi-
tur cornu propter oleum ad crus ligato fenisex incedebat.
Italia aquarias cotes dedit limae vice imperantes ferro, set
aquaria e protinus virent . falcium ipsarum duo genera:
Italicum brevius ac vel inter vepres quoque tractabile,

 

Galliarum latifundia maioribus .... conpendia , quippe me-
dias caedunt herbas brevioresque praetereunt. Italus feni-
sex dextra una manu secat . iustum est una opera in die
iugerum desecari, alligarique manipulos Mcc quaterna pondo.
sectum verti ad solem nec nisi siccum construi oportet.
ni fuerit observatum hoc diligenter, exhalare matutino
nebulam quandam metas, mox sole accendi et conflagrare
certum est. rursus rigari desecta oportet, ut secetur
autumnale fenum , quod vocant cordum. Interamnae in
Umbria quater anno secantur, etiam non rigua; rigua vero
ter plerisque in locis, et postea in ipso pabulo non mi-
nus emolumenti est quam e feno . armentorum id eo cura
iumentorumque progeneratio suum cuique consilium dabit,
opimo maxime quadrigarum quaestu . 
 (68) <1> Solstitium peragi in octava parte cancri et
VIII kal. Iul. diximus. magnus hic anni cardo, magna 
res mundi. in hoc usque a bruma crescunt dies [cre-
verunt sex mensibus ], sol ipse ad aquilonem scandens
ac per ardua enisus ab ea meta incipit flecti ac degredi
ad austrum, aucturus noctes aliis sex mensibus ablaturus-

 

que diei mensuram. ex hoc deinde rapiendi convehendi-
que fructus alios atque alios tempus, et praeparandi se
contra saevam feramque hiemem, decebatque hoc discri-
men indubitatis notis signasse naturam. quam ob rem
eas manibus ipsis agricolarum ingessit vertique iussit ipsa
die folia et esse confecti sideris signum, nec silvestrium
arborum remotarumque, ut in saltus devios montesque
eundum esset quaerentibus signa, non rursus urbanarum
quaeque topiario tantum coluntur, quamquam his et in 
villa visendis . vertit oleae ante pedes satae, vertit tiliae
ad mille usus petendae, vertit populi albae etiam vitibus 
nuptae. adhuc parum est. ' ulmum , inquit , vite dotatam
habes: et huius vertam. pabulo folia eius stringis aut de-
putas: aspice et tenes sidus. alia parte caelum respiciunt
quam qua spectavere pridie. salice omnia alligas, humil lima 
arborum, ipse toto capite altior: et huius circumagam.
quid te rusticum quereris ? non stat per me, quo minus
caelum intellegas et caelestia scias. dabo et auribus signum:
palumbium utique exaudi gemitus. transisse solstitium
caveto putes, nisi cum incubantem videris palumbem .' 
 <2> Ab solstitio ad fidiculae occasum VI kal. Iul. Caesari
Orion exoritur, zona autem eius IIII non. Assyriae , Aegypto
vero procyon matutino aestuosus, quod sidus apud Roma-

 

nos non habet nomen, nisi caniculam hanc volumus in-
tellegi, hoc est minorem canem , ut in astris pingitur, ad
aestum magno opere pertinens, sicut paulo mox docebimus. 
IIII non. Chaldaeis corona occidit matutino, Atticae Orion
totus eo die exoritur. prid. id. Iul. Aegyptiis Orion desinit
exoriri, XVI kal. Aug. Assyriae procyon exoritur, dein post
triduum fere ubique confessum inter omnes sidus ingens ,
quod canis ortum vocamus, sole partem primam leonis
ingresso. hoc fit post solstitium XXIII die . sentiunt id
maria et terrae, multae vero et ferae, ut suis locis diximus. 
neque est minor ei veneratio quam discriptis in
deos stellis, accenditque solem et magnam aestus obtinet
causam. XIII kal. Aegypto aquila occidit matutino etesia-
rumque prodromi flatus incipiunt, quod Caesar x kal.
sentire Italiam existimavit. aquila Atticae matutino occidit,
III kal. regia in pectore leonis stella matutino Caesari
emergit . VIII id. Aug. arcturus medius occidit, III id. fidi-
cula occasu suo autumnum inchoat , ut is adnotavit , sed 
vera ratio id fieri invenit VI id. easdem. 
 <3> In hoc temporis intervallo res summa vitium
agitur decretorio uvis sidere illo, quod caniculam appel-
lavimus, unde carbunculare dicuntur ut quodam uredinis 
carbone exustae. non conparantur huic malo grandines,
procellae quaeque umquam annonae intulere caritatem .
agrorum quippe mala sunt illa, carbunculus autem regio-
num late patentium, non difficili remedio, nisi calumniari
naturam rerum homines quam sibi prodesse mallent.

 

ferunt Democritum, qui primus intellexit ostenditque caeli
cum terris societatem, spernentibus hanc curam eius opulen-
tissimis civium , praevisa olei caritate futura ex vergiliarum
ortu qua diximus ratione ostendemusque iam planius, 
magna tum vilitate propter spem olivae coemisse in toto
tractu omne oleum, mirantibus qui paupertatem quietem-
que doctrinarum ei sciebant in primis cordi esse, atque
ut apparuit causa et ingens divitiarum cursus , restituisse
mercedem anxiae et avid a e dominorum poenitentiae, con-
tentum probavisse opes sibi in facili, cum vellet, fore.
hoc postea Sextius e Romanis sapientiae adsectatoribus
Athenis fecit eadem ratione. tanta litterarum occasio est.
quas equidem miscebo agrestibus negotiis quam potero
dilucide atque perspicue. 
 Plerique dixere rorem inustum sole acri frugibus robi-
ginis causam esse et carbunculi vitibus, quod ex parte
falsum arbitror omnemque uredinem frigore tantum con-
stare sole innoxio. id manifestum fiet adtendentibus. nam
primum omnium non hoc evenire nisi noctibus et ante
solis ardorem deprehenditur totumque lunari ratione con-
stat, quoniam talis iniuria non fit nisi interlunio plenave
luna, hoc est praevalente . utroque enim habitu plena est,
ut saepius diximus, sed interlunio omne lumen, quod a 
sole accepit, caelo regerens . differentia utriusque habitus
magna, sed manifesta. namque interlunio aestate cali-

 

dissima est, hieme gelida. e diverso in plenilunio aestate
frigidas facit noctes, hieme tepidas. causa evidens, sed
alia quam redditur a Fabiano Graecisque auctoribus.
 aestate enim interlunio necesse est cum sole proximo
nobis circulo currat, igne eius comminus recepto candens ,
eadem interlunio absit hieme, quoniam abscedit et sol ;
item in plenilunio aestivo procul abeat adversa soli, hieme
autem ad nos per aestivum circulum accedat. ergo per se
roscida, quotiens alget, infinitum quantum illo tempore
cadentes pruinas congelat. 
 (69) <1> Ante omnia autem duo genera esse caelestis
iniuriae meminisse debemus: unum quod tempestates vo-
camus, in quibus grandines, procellae ceteraque similia
intelleguntur, quae cum acciderint, vis maior appellatur. 
haec ab horridis sideribus exeunt, ut saepius diximus,
veluti arcturo, Orione, haedis. alia sunt illa, quae silente
caelo serenisque noctibus fiunt, nullo sentiente nisi cum
facta sunt. publica haec et magnae differentiae a priori-
bus, aliis robiginem, aliis uredinem, aliis carbunculum 
appellantibus, omnibus vero sterilitatem. de his nunc dice-
mus a nullo ante nos prodita , priusque causas reddemus.

<2> Duae sunt praeter lunarem paucisque caeli
locis constant. namque vergiliae privatim attinent ad
fructus, ut quarum exortu aestas incipiat, occasu hiems,
semestri spatio intra se messes vindemiasque et omnium

 

maturitatem conplexa e . est praeterea in caelo qui vocatur
lacteus circulus, etiam visu facilis [huius defluvio velut
ex ubere aliquo sata cuncta lactescunt] duorum siderum
observatione , aquilae in septentrionali parte et in austrina
caniculae, cuius mentionem suo loco fecimus. ipse circulus 
fertur per sagittarium atque geminos, solis centro bis 
aequinoctialem circulum secans, commissuras eorum opti-
nente hinc aquila illinc canicula. ideo effectus utriusque
ad omnes frugiferas pertinent terras, quoniam in his tan-
tum locis solis terraeque centra congruunt. igitur horum
siderum diebus si purus atque mitis aër genitalem ilium
lacteumque sucum transmisit in terras, laeta adulescunt
sata; si luna qua dictum est ratione roscidum frigus 
aspersit, admixta amaritudo ut in lacte puerperium necat.
 modus in terris huius iniuriae, quem fecit in quacumque
convexitate comitatus utriusque causae, et ideo non pariter
in toto orbe sentitur, ut nec dies. aquilam diximus in
Italia exoriri a. d. XIII kal. Ian., nec patitur ratio naturae
quicquam in satis ante eum diem spei esse certae. si
vero interlunium incidat, omnes hibernos fructus et prae-
coces laedi necesse est. 
 <3> Rudis fuit priscorum vita atque sine litteris.
non minus tamen ingeniosam fuisse in illis observationem
apparebit quam nunc esse rationem. tria namque tempora
fructibus metuebant, propter quod instituerunt ferias dies-
que festos, Robigalia, Floralia, Vinalia. Robigalia Numa

 

constituit anno regni sui XI, quae nunc aguntur a. d.
VII kal. Mai., quoniam tune fere segetes robigo occupat.
hoc tempus Varro determinavit sole tauri partem x ob-
tinente, sicut tune ferebat ratio. sed vera causa est, quod
post dies undeviginti ab aequinoctio verno per id quadri-
duum varia gentium observatione in IIII kal. Mai. canis
occidit, sidus et per se vehemens et cui praeoccidere
caniculam necesse sit. itaque iidem Floralia IIII kal.
easdem instituerunt urbis anno DXVI ex oraculis Sibyllae,
ut omnia bene deflorescerent. hunc diem Varro deter-
minat sole tauri partem XIIII obtinente. ergo si in hoc
quadriduum inciderit plenilunium, fruges et omnia, quae
florebunt, laedi necesse erit. Vinalia priora, quae ante
hos dies sunt VIIII kal. Mai . degustandis vinis instituta,
nihil ad fructus attinent, nec quae adhuc diximus ad vites
oleasque, quoniam earum conceptus exortu vergiliarum
incipit a. d. I id. Mai., ut docuimus. aliud hoc quadriduum 
est, quo neque rore sordidas velim —exurit enim
frigidum sidus arcturi postridie occidens —, et multo
minus plenilunium incidere . <4> IIII non. Iun. iterum
aquila exoritur vesperi, decretorio die florentibus oleis
vitibusque, si plenilunium in eum incidat. equidem et
solstitium VIII kal. Iul. in simili causa duxerim et canis
ortum post dies a solstitio XXIII, sed interlunio accidente ,
quoniam vapore constat culpa acinique praecocuntur in
callum. rursus plenilunium nocet a. d. IIII non. Iul., cum

 

Aegypto canicula exoritur, vel certe XVI kal. Aug., cum
Italiae, item XII kal. Aug., cum aquila occidit, usque in
X kal. easdem . extra has causas sunt Vinalia altera, quae
aguntur a. d. XIII kal. Sept. Varro ea fidicula incipiente
occidere mane determinat, quod vult initium autumni esse
et hune diem festum tempestatibus l e niendis institutum.
nunc fidiculam occidere a. d. vi id. Aug. servatur. 
 <5> Intra haec constat caelestis sterilitas,neque nega-
verim posse ea permutari a lgentium locorum et aestuan-
tium natura . set a nobis rationem demonstratam esse satis
est; reliqua observatione cuiusque constabunt. alterutrum
quidem fore in causa, hoc est plenilunium aut interlunium,
non erit dubium. et in hoc mira r i benignitatem naturae
succurrit: iam primum hanc iniuriam omnibus annis acci-
dere non posse propter statos siderum cursus, nec nisi
paucis noctibus anni, idque quando sit futurum facile nosci
ac, ne per omnes menses timeretur , earum quoque lege
divisum : aestate interlunia praeterquam biduo secura esse,
hieme plenilunia, nec nisi aestivis brevissimisque noctibus
metui, diebus non idem valere; praeterea tam facile in-
tellegi, ut formica, minimum animal, interlunio quiescat,

 

plenilunio operetur etiam noctibus; avem parram oriente
sirio ipso die non apparere et donec occidat, e diverso
chlorionem prodire ipso die solstitii; neutrum vero lunae
statum noxium esse, ne noctibus quidem nisi serenis et
omni aura quiescente, quoniam neque in nube neque in
flatu cadunt rores, sic quoque non sine remedio. (70) sar-
menta aut palearum acervos et evulsas herbas fruticesque
per vineas camposque, cum timebis, incendito: fumus
medebitur hic; e paleis et contra nebulas auxiliatur, ubi
nebulae nocent. quidam tres cancros vivos cremari iubent
in arbustis, ut carbunculus n e noceat ; alii siluri carnem
leniter uri a vento, ut per totam vineam fumus disperga-
tur. Varro auctor est, si fidiculae occasu, quod est ini-
tium autumin, uva picta consecretur inter vites, minus
nocere tempestates. Archibius ad Antiochum Syriae
regem scripsit, si fictili novo obruatur rubeta rana in
media segete, non esse noxias tempestates. 
 (71) Opera rustica huius intervalli:terram iterare ,
arbores circumfodere aut, ubi aestuosa regio poscat, ad-
cumulare—germinantia nisi in solo luxurioso fodienda

 

non sunt—, seminaria purgar e sarculo, messem hordea-
ciam facere, aream messi praeparare, Catonis sententia
amurca temperatam, creta Vergili operosius. maiore ex
parte aequant tantum et fimo bubulo dilutiore inlinuunt.
id satis ad pulveris remedium videtur.

(72) Messis ipsius ratio varia.Galliarum latifundis
valli praegrandes, dentibus in margine in s e r tis , duabus rotis
per segetem inpelluntur, iumento in contrarium iuncto;
ita dereptae in vallum cadunt spicae. stipulae alibi media e 
falce praeciduntur, atque inter duas mergites spica de-
stringitur . alibi ab radice c ae duntur , alibi cum radice
velluntur , quique id faciunt, proscindi ab se obiter agrum
interpretantur, cum extrahant sucum. differentia haec:
ubi stipula domos contegunt, quam longissimam servant;
ubi feni inopia , e stramento paleam quaerunt. panici culmo
non tegunt, milii culmum fere inurunt, hordei stipulam
bubus gratissimam servant. panicum et milium singillatimi
pectine manuali legunt Galliae. 
 Messis ipsa alibi tribulis in area ,alibi equarum gressi-
bus exteritur, alibi perticis flagellatur. triticum quo serius
metitur, copiosius invenitur; quo celerius vero, hoc spe-
ciosius ac robustius. lex aptissima : antequam granum
indurescat et cum iam traxerit colorem; oracullum

 

vero: biduo celerius messem facere potius quam
biduo serius . siliginis et tritici eadem ratio in area
horreoque. far, quia difficulter excutitur, convenit cum
palea sua condi, et stipula tantum et aristis liberatur.
palea plures gentium pro feno utuntur. melior ea , quo
tenuior minutiorque et pulveri propior; ideo optima e
milio, proxima ex hordeo, pessima ex tritico, praeterquam
iumentis opere laborantibus. culmum saxosis locis, cum
inaruit, baculo frangunt substrat uri animalibus . si palea
defecit , et culmus teritur. ratio haec: maturius desectus,
muria dura sparsus , dein siccatus in manipulos convolvi-
tur atque ita pro feno bubus datur. sunt qui accendant
in arvo et stipulas, magno Vergili praeconio. summa
autem eius ratio, ut herbarum semen exurant. ritus di-
versos magnitudo facit messium et caritas operarum . 
 (73) Conexa est ratio frumenti servandi.horrea operose 
tripedali crassitudine parietis laterici exaedificari iubent
aliqui, praeterea superne impleri nec adflatus admittere
aut fenestras habere ullas; alii ab exortu tantum aestivo
aut septentrione, eaque sine calce construi, quoniam sit
frumento inimicissima; nam quae de amurca praeciperentur 

indicavimus. alibi contra suspendunt granaria lignea co- 302
lumnis et perflari undique malunt, atque etiam a fundo.
alii omnino pendente tabulato extenuari granum arbitran-
tur et, si tegulis subiaceat, confervescere. multi ventilare 
quoque vetant; curculionem enim non descendere infra
quattuor digitos, nec amplius periclitari. Columella et
favonium ventum confecto frumento praedicit , quod miror
equidem, siccissimum alioqui. sunt qui rubeta rana in
limine horrei pede e longioribus suspensa invehere iubeant.
nobis referre plurimum tempestivitas condendi videbitur.
nam si parum tostum atque robustum collectum sit aut
calidum conditum, vitia innasci necesse est. 
 Diuturnitatis causae plures: aut in ipsius grani corio,
cum est numerosius, ut milio, aut suci pinguedine, qui
pro umore sufficiat tantum, ut sesimae, aut amaritudine,
ut lupino et cicerculis . in tritico maxime nascuntur ani-
malia, quoniam spissitate sua concalescit et furfure crasso
vestitur . tenuior hordeo palea, exilis et legumini; ideo
non generant. faba crassioribus tunicis operitur; ob hoc
effervescit. quidam ipsum triticum diuturnitatis gratia
adspergunt amurca, mille modios quadrantali, alii Chal-
cidica aut Carica creta aut etiam absinthio. est et Olynthi
ac C erinthi Euboeae terra, quae corrumpi non sinat. nec
fere condita in spica laeduntur, utilissime tamen servantur
in scrobibus, quos siros vocant, ut in Cappadocia ac

 

Threcia et Hispania, Africa , e t ante omnia ut sicco solo
fiant curatur , mox ut palea substernantur; praeterea cum
spica sua conduntur ita frumenta. si nullus spiritus pene-
tret, certum est nihil maleficum nasci. Varro auctor est,sic conditum triticum durare annis L, milium vero C,
fabam et legumina in oleariis cadis oblita cinere longo
tempore servari. idem fabam a Pyrr h i regis aetate ins
quodam specu Ambraciae usque ad piraticum Pompei
Magni bellum durasse annis circiter c CXX . ciceri tantum
nullae bestiolae in horreis innascuntur. sunt qui urceis
cinere substratis et inlitis , acetum habentibus, leguminum
acervos superingerant, ita non nasci maleficia credentes,
alii qui in salsamentariis cadis gypso inlinant , alii qui 
lentem aceto laserpiciato respergant siccatamque oleo un-
guant . sed brevissima observatio, quod vitiis carere velis,
interlunio legere. quare plurimum refert, condere quis
malit an vendere. crescente enim luna frumenta gran-
descunt.

(74) Sequitur ex divisione temporum autumnus
a fidiculae occasu ad aequinoctium ac deinde vergiliarum
occasum initiumque hiemis. in his intervallis significant
prid. id. Aug. Atticae equus oriens vespera , Aegypto et
Caesari delphinus occidens. XI kal. Sept. Caesari et
Assyriae stella, quae vindemitor appellatur, exoriri mane

 

incipit vindemiae maturitatem promittens. eius argumen-
tum erunt acini colore mutati. Assyriae v kal. et sagitta
occidit et etesiae desinunt. vindemitor Aegypto nonis exori-
tur, Atticae arcturus matutino, et sagitta occidit mane.
v id. Sept. Caesari capella oritur vesperi, arcturus vero
medius prid. id. vehementissimo significatu terra marique
per dies quinque. ratio eius haec traditur: si delphino
occidente imbres fuerint, non futuros per arcturum.
signum orientis eius sideris servetur hirundinum abitus ;
namque deprehensae intereunt. XVI kal. Oct. Aegypto spica,
quam tenet virgo, exoritur matutino etesiaeque desinunt.
hoc idem Caesari XIIII kal., XII Assyriae significant, et 
XI kal. Caesari commissura piscium occidens ipsumque
aequinocti sidus VIII kal. Oct. dein consentiunt, quod est
rarum, Philippus, Callippus, Dositheus, Parme-
niscus, Conon, Criton, Democritus, Eudoxus IV 
kal. Oct. capellam matutino exoriri et III kal. haedos.
VI non. Oct. Atticae corona exoritur mane, Asiae et Cae-
sari V heniochus occidit matutino. IV Caesari corona
exoriri incipit, et postridie occidunt haedi vespere. VIII
id. Oct. Caesari fulgens in corona stella exoritur, et V I id.
vergiliae vesperi, idibus corona tota. XVI I kal. Nov. su-
culae vesperi exoriuntur. prid. kal. Caesari arcturus

 

occidit et suculae exoriuntur cum sole. IIII non. arctu-
rus occidit vesperi. V id . Nov. gladius Orionis occidere
incipit. dein III id. vergiliae occidunt. 
 In his temporum intervallis opera rustica: rapa, napos 
serere quibus diximus diebus. vulgus agreste rapa post 
ciconiae discessum male seri putat, nos omnino post
Vulcanalia, et praecocia cum panico, a fidiculae autem
occasu viciam , passiolos , pabulum. hoc silente luna seri
iubent. et frondis praeparandae tempus hoc est. unus
frondator quattuor frondarias fiscinas complere in die
iustum habet. si decrescente luna praeparetur, non pu-
trescit. aridam colligi non oportet. 
 Vindemiam antiqui numquam existimavere maturam
ante aequinoctium; iam passim rapi cerno. quamobrem
et huius tempora notis argumentisque signentur. leges ita
se habent: uvam caldam ne legito, hoc est nimia siccitate
ac nisi imber intervenerit. uvam rorulentam ne legito,
hoc est si ros nocturnus fuerit nec prius quam sole
discutiatur. vindemiare incipito, cum ad palmitem pampi-
nus procumbere coep er it aut cum exempto acino ex den-
sitate intervallum non conpleri apparuerit ac iam non
augeri acinos . plurimum r efert , si contingat crescente
luna vindemiare. pressura una culleos XX implere debet.
hic est pes iustus. ad totidem culleos et lacus XX iugeri-

 

bus unum sufficit torculum. premunt aliqui singulis,
utilius binis, licet magna sit vastitas singulis. longitudo
in his refert, non crassitudo. spa t iosa melius premunt.
antiqui funibus vittisque loreis ea detrahebant et vectibus.
intra c annos inventa Graecanica, mali rugis per coclea m 
ambulantibus , ab aliis adfixa arboris stella, aliis areas 
lapidum adtollente secum arbore, quod maxime probatur.
intra XXII hos annos inventum parvis prelis et minore
torculario aedificio, breviore malo in media derecto , tym-
pana inposita vinaceis superne toto pondere urguere et
super prela construere congeriem. hoc et poma colligendi
tempus, observato cum aliquod maturitate, non tempe-
state, deciderit; hoc et faeces exprimendi, hoc et defru-
tum coquendi silente luna noctu aut, si interdiu, plena,
ceteris diebus aut ante exortum lunae aut post occasum,
nec de novella vite aut palustri, nec nisi e matura uva.
si ligno contingatur vas, adustum et fumosum fieri putant.
 iustum vindemiae tempus ab aequinoctio ad vergiliarum
occasum dies XLIIII. ab eo die oraculum occurrit frigi-
dum picari pro nihilo ducentium. sed iam et kal. Ian.
defectu vasorum vindemiantes vidi piscinisque musta condi
aut vina effundi priora, ut dubia reciperentur . hoc non
tam saepe proventu nimio evenit quam segnitia aut avari t ia 
insidiantium caritati . civilis , aequi patrisfamilias modus
est annona cuiusque anni uti. id peraeque etiam lucro-

 

sissimum. reliqua de vinis adfatim dicta sunt, item 
vindemia facta olivam esse rapiendam et quae ad oleum
pertinent quaeque a vergiliarum occasu agi debent.

(75) His quae sunt necessaria adicientur de luna
ventisque et praesagiis, ut sit tota sideralis ratio perfecta.
namque Vergilius etiam in numeros lunae digerenda
quaedam putavit Democriti secutus ostentationem; nos
legum utilitas, quae in toto opere, in hac quoque mo-
vet parte. 
 Omnia, quae caeduntur, carpuntur, tondentur , inno-
centius decrescente luna quam crescente fiunt. stercus
nisi decrescente luna ne tangito, maxime autem intermen-
strua dimidiaque stercorato, verres, iuvencos, arietes, hae-
dos decrescente luna castrato. ova luna nova supponito.
scrobes luna plena noctu facito . arborum radices luna
plena operito. umidis locis interlunio serito et circa in-
terlunium quadriduo . ventilari quoque frumenta ac legu-
mina et condi circa extremam lunam iubent, seminaria,
cum luna supra terrain sit , fieri , calcari musta, cum luna
sub terra, item materias caedi quaeque alia suis locis
diximus. neque est facilior observatio ac iam dicta nobis
secundo volumine, sed quod intellegere vel rustici 
possint: quotiens ab occidente sole cernetur prioribusque
horis noctis lucebit, crescens erit et oculis dimidiata iudi-
cabitur; cum vero occidente sole orietur ex adverso, ita
ut pariter aspiciantur , tum erit plenilunium. quotiens ab
ortu solis orietur prioribusque noctis horis detrahet lumen

 

et in diurnas extendet , decrescens erit iterumque dimi-
dia; in coitu vero, quod interlunium vocant, cum apparere
desierit. supra terras autem erit, quamdiu et sol, inter-
lunio et prima toto die, secunda horae noctis unius de x -
tante si ci lico , ac deinde tertia et usque XV multiplicatis
horarum isdem portionibus. XV tota supra terras noct e 
erit eademque sub terris toto die. XVI ad primae horae
nocturnae dextantem si ci licum sub terra aget easdemque
portiones horarum per singulos dies adiciet usque ad in-
terlunium, et quantum primis partibus noctis detraxerit,
quod sub terris ag e t , tantundem novissimis ex die adiciet 
supra terram. alternis autem mensibus XXX implebit nu-
meros, alternis vero detrahet singulos. haec erit ratio
lunaris; ventorum paulo scrupulosior.

(76) Observato solis ortu quocumque die libeat
stantibus hora diei sexta sic, ut ortum eum a sinistro
umero habeant, contra mediam faciem meridies et a ver-
tice septentrio erit. qui ita limes per agrum curret , cardo
appellabitur . circumagi deinde melius est, ut umbram suam
quisque cernat; alioquin post hominem erit. ergo permu-
tatis lateribus, ut ortus illius diei ab dextro umero fiat,
occasus a sinistro, tune erit hora sexta, cum minima umbra
contra medium fiet hominem. per huius mediam longitu-
dinem duci sarculo sulcum vel cult r o liniam verbi gratia
pedum XX conveniat mediamque mensuram, hoc est in
decimo pede , circumscribi circulo parvo, qui vocetur um-
bilicus. quae pars fuerit a vertice umbrae, haec erit venti 

septentrionis . illo tibi, putator, arborum plagae ne spec-
tent, neve arbusta vineaeve nisi in Africa, Cyrenis, Aegypto.
illinc flante ne arato ,quaeque alia praecipiemus .quae 
pars liniae fuerit a pedibus umbrae meridiem spectans, haec
ventum austrum dabit, quem a Graecis notum diximus 
vocari. illinc flatu veniente materiam vinumque , agricola,
ne tractes. umidus aut aestuosus Italiae est , Africae qui-
dem incendia cum serenitate adfert . in hunc Italiae pal-
mites spectent , sed non plagae arborum vitiumve. hic 
oleae timeatur vergiliarum quadriduo, hunc caveat insitor
calamis gemmisque inoculator. de ipsa regionis eius hora
praemonuisse conveniat . frondem medio die, arborator, ne
caedito. cum meridiem adesse senties , pastor, [aestate] 
contrahente se umbra , pecudes a sole in opaca cogito.
cum aestate pasces, in occidentem spectent ante meridiem,
post meridiem in orientem ; aliter noxium, sicut hieme et
vere in rorulentum educere : [nec contra septentrionem
paveris supra dictum] clud u ntur ita lippiuntque ab adflatu

 

et alvo cita pereunt. qui feminas concipi voles, in hunc
ventum spectantes iniri cogito.

(77) Diximus ut in media linia designaretur 
umbilicus. per hunc medium transversa currat alia. haec
erit ab exortu aequinoctiali ad occasum aequinoctialem, et
limes, qui ita secabit agrum, decumanus vocabitur. du-
cantur deinde aliae duae liniae in decussis obliquae, ita
ut ab septentrionis dextra laevaque ad austri dextram ac
laevam descendant . omnes per eundem currant umbili-
cum, omnes inter se pares sint, omnium intervalla paria.
quae ratio semel in quoque agro ineunda erit vel, si sae-
pius libeat uti, e ligno facienda, regulis paribus in tym-
panum exiguum, sed circinatum adactis. ratione, qua doceo
occurrendum ingeniis quoque inperitorum es se , meridiem
excuti placet, quoniam semper idem est, sol autem cotidie
ex alio caeli momento quam pridie oritur, ne quis forte
ad exortum capiendam putet liniam. 
 Ita caeli exacta parte quod fuerit lin i ae caput septen-
trioni proximum a parte exortiva, solstitialem habebit ex-
ortum, hoc est longissimi diei, ventumque aquilonem, bo-
rean Graecis dictum. in hunc ponito arbores vitesque. sed
hoc flante ne arato, frugem ne serito, semen ne iacito.
praestringit a nim am atque praegelat hic radicibus arbo-
rum, quas positurus adferes. praed o ctus esto: alia robu-

 

stis prosunt, alia infantibus. —(Nec sum oblitus in hac
parte ventum Graecis poni, quem ca e cian vocant. sed idem
Aristoteles, vir inmensae subtilitatis, qu i id ipsum fe-
cit, rationem convexitatis mundi reddit , qua contrarius
aquilo Africo flat).—nec tamen eum toto anno in prae-
dictis timeto agricola. mollitur sidere aestate media mu-
tatque nomen—etesias vocatur—; ergo cum frigidum
senties, caveto, ad qu a ecumque aquilo praedic e tur : tanto
perniciosior septentrio ne est. in hunc Asiae, Graeciae,Hispaniae, maritimae Italiae, Campaniae, Apuliae arbusta
vineaeque spectent. qui mares concipi voles, in hunc
pascito, ut sic ineuntem ineat. ex adverso aquilonis ab
occasu brumali Africus flabit , quem Graeci liba vocant.
in hunc ad coitum cum se pecus circumegerit, feminas
conceptas esse scito. 
 <2> Tertia a septentrione linia, quam per latitudinem
umbrae duximus et decumanam vocavimus, exortum habe-
bit aequinoctialem ventumque subsolanum, Graecis aphe-
lioten dictum. in hunc salubribus locis villae vineaeque
spectent . ipse leniter pluvius tamen est, siccior favonius,
ex adverso eius ab aequinoctiali occasu, zephyrus Graecis
nominatus. in hunc spectare oliveta Cato iussit. hic ver
inchoat aperitque terras tenui frigore saluber, hic vites
putandi frugesque curandi, arbores serendi, poma inse-

 

rendi, oleas tractandi ius dabit adflatuque nutricium exer-
cebit. quarta a septentrione linia, eadem austro ab exor-
tiva parte proxima, brumalem habebit exortum ventumque
volturnum, e u rum Graecis dictum, sicciorem et ipsum
tepidioremque . in hunc apiaria et vineae Italiae Gallia-
rumque spectare debent . ex adverso volturni flabit corus,
ab occasu solstitiali et occasu lateris septentrionis, Grae-
cis dictus argestes, ex frigidissimis et ipse, sicut omnes
qui a septentrionis parte spirant. hic et grandines infert,
cavendus et ipse non secus ac septentrio. volturnus si a
serena caeli parte coeperit flare, non durabit in noctem ,
at subsolanus in maiorem partem noctis extenditur . quis-
quis erit ventus, si fervidus sentietur, pluribus diebus per-
manebit. aquilonem praenuntiat terra siccescens repente,
austrum umescens rore occulto .

(78) Etenim praedicta ventorum ratione , ne sae-
pius eadem dicantur, transire convenit ad reliqua tempe-
statum praesagia, quoniam et hoc placuisse Vergilio magno
opere video, siquidem in ipsa messe saepe concurrere
proelia ventorum damnosa imperitis refert. tradunt eun-
dem Democritum metente fratre eius Damaso ardentissimo
aestu orasse, ut reliquae segeti parceret raperetque de-
secta sub tectum, paucis mox horis s a evo imbre vaticina-

 

tione adprobata. quin immo et harundinem non nisi in-
pendente pluvia seri iubent et fruges insecuturo imbre.
quamobrem et haec breviter atting e mus , scrutati maxime 
pertinentia, primumque a sole capiemus praesagia. 
 Purus oriens atque non fervens serenum diem nun-
tiat, at hibernam pallidus grandinem . si et occidit pridie
serenus [et oritur], tanto certior fides serenitatis. conca-
vus oriens pluvias praedicit; idem ventos , cum ante ex-
orientem eum nubes rubescunt; quod si et nigrae ruben-
tibus intervenerint, et pluvias; cum occidentis aut orien-
tis radii videntur coire , pluvias. si circa occidentem ru-
besc e nt nubes, serenitatem et futuri diei spondent. si in
exortu spargentur partim ad austrum, partim ad aquilo-
nem, pura circa eum serenitas sit licet, pluviam tamen
ventosque significabunt; si in ortu aut in occasu contracti
cernentur radii, imbrem. si in occasu eius pluet aut ra-
dii nubem in se trahent, asperam in proximum diem tem-
pestatem significabunt. cum oriente radii non inlustres
eminebunt, quamvis circumdatae nubes non sint, pluviam
portendent . si ante exortum nubes globabuntur, hiemem
asperam denuntiabunt; si ab ortu repellentur et ad occa-
sum abibunt , serenitatem. si nubes solem circumcludent ,

 

quanto minus luminis relinquent , tanto turbidior tempe-
stas erit; si vero etiam duplex orbis fuerit, eo atrocior.
 quod si in exortu aut in occasu fiet , ita ut rubescant
nubes, maxima ostendetur tempestas. si non ambibunt ,
sed incumbent, a quocumque vento fuerint, eum porten-
dent; si a meridie, et imbrem. si oriens cingetur orbe,
ex qua parte is se ruperit , expectetur ventus. si totus
defluxerit aequaliter, serenitatem dabit. si in exortu longe
radios per nubes porriget et medius erit inanis , pluviam
significabit ; si ante ortum radii se ostendent , aquam et
ventum; si circa occidentem candidus circulus erit, noc-
tis lenem tempestatem; si nebula, vehementiorem; si can-
dente sole, ventum; si ater circulus fuerit, ex qua regione
is ruperit se , ventum magnum. 
 (79) Proxima sint iure lunae praesagia. quartam eam
maxime observat Aegyptus. si splendens exorta puro ni-
tore fulsit, serenitatem; si rubicunda, ventos; si nigra,
pluvias portendere creditur in XV . cornua eius obtusa
pluviam, erecta et infesta ventos semper significant, quarta
tamen maxime. cornu super ius acuminatum septentrio-
nale m atque rigidum illum praesagit ventum, inferius

 

austrum, utraque e recta noctem ventosam . si quartam orbis
rutilus cinget, et ventos et imbres praemonebit. apud
Varronem ita est: Si quarto die luna erit directa,
magnam tempestatem in mari praesagiet , nisi si 
coronam circa se habebit et eam sinceram, quo-
niam illo modo non ante plenam lunam hiematu-
rum ostendit. si plenilunio per dimidium pura
erit, dies serenos significabit; si rutila, ventos;
nigrescens imbres. si caligo orbi sve nub iu m in-
cluserit, ventos, qua se ruperit; si gemini orbes 
cinxerint, maiorem tempestatem, et magis , si tres
erunt aut nigri, interrupti atque distracti. na-
scens luna si cornu superiore obatrato surget,
pluvias decrescens dabit; si inferiore, ante pleni-
lunium; si in media nigritia illa fuerit, imbrem
in plenilunio. si plena circa se habebit orbem,
ex qua parte is maxime splendebit, ex ea ventum
ostendet; si in ortu cornua crassiora fuerint, hor-
ridam tempestatem. si ante quartam non appa-
ruerit vento favonio flante, hiemalis toto mense
erit. si XVI vehementius flammea apparuerit, aspe-
ras tempestates praesagiet. sunt et ipsius lunae VIII 
articuli, quotiens in angulos solis incidat , plerisque inter 
eos tantum observantibus praesagia eius, hoc est III, VII,
XI, XV, XVII, XXIII, XXVII et interlunium. 
 
 (80) Tertio loco stellarum observationem esse oportet.
discurrere hae videntur interdum, ventique protinus se-
quuntur, in quorum parte ita praesagiere . caelum cum
aequaliter totum erit splendidum articulis temporum, quos
proposuimus, autumnum serenum praestabit et frigidum. 
si ver et aestas non sine refrigerio aliquo transierint , au-
tumnum serenum ac densum minusque ventosum facient.
autumni serenitas ventosam hiemem facit. cum repente
stellarum fulgor obscuratur e t id neque nubilo nec cali-
gine , p luvia aut graves denuntiantur tempestates. si voli-
tare plures stellae videbuntur, quo ferentur albescentes,
ventos ex is partibus nuntiabunt [aut ]. si c o r usc abunt ,
certos, si id in pluribus partibus fiet, inconstantes ventos
et undique . si stellarum errantium aliquam orbis inclu-
serit , imbrem . sunt in signo cancri duae stellae parvae
aselli appellatae, exiguum inter illas spatium obtinente
nubecula, quam praesepia appellant. haec cum caelo se-

 

reno apparere desiit , atrox hiems sequitur. si vero alte-
ram earum, aquiloniam, caligo abstulit, auster saevit; si
austrinam, aquilo. arcus cum sunt duplices, pluvias nun-
tiant, a pluviis serenitatem non perinde certam; circulus 
nubis circa sidera aliqua pluviam. 
 (81) Cum aestate vehementius tonuit quam fulsit, ven-
tos ex ea parte denuntiat, contra si minus tonuit, imbrem.
cum sereno caelo fulgetrae erunt et tonitrua , hiemabit ,
atrocissime autem, cum ex omnibus quattuor partibus caeli
fulgurabit ; cum ab aquilone tantum, in posterum diem
aquam portendet; cum a septentrione, ventum eum. cum
ab austro vel coro aut favonio nocte serena fulgurabit ,
ventum et imbrem ex isdem regionibus demonstrabit. toni-
trua matutina ventum significant, imbrem meridiana. 
 (82) Nubes cum sereno in caelum ferentur , ex qua-
cumque parte id fiet, venti expectentur. si eodem loco
globabuntur adpropinquanteque sole discutientur et hoc ab
aquilone fiet , ventos; si ab austro, imbres portendent. sole
occidente si ex utraque parte eius caelum petent , tempe-
statem significabunt. vehementius atrae ab oriente in noc-
tem aquam minantur, ab occidente in posterum diem. si
nubes ut vellera lanae spargentur multae ab oriente, aquam

 

in triduum praesagient. cum in cacuminibus montium nu-
bes consident, hiemabit. si cacumina pura fient , dissere-
nabit . nube gravida candicante, quod vocant tempestatem
albam, grando imminebit. caelo quamvis sereno nubecula
quamvis parva flatum procellosum dabit. 
 (83) Nebulae montibus descendentes aut caelo cadentes
vel in vallibus sidentes serenitatem promittent . 
 (84) Ab his terreni ignes proxime significant. pallidi
namque murmurantesque tempestatum nuntii sentiuntur,
pluviae etiam , si in lucernis fungi, si flexuose volitet
flamma. ventum nuntiant lumina, cum ex sese flammas
elidunt aut vix accenduntur; item cum in aëno pendente 
scintillae coacervantur, vel cum tollentibus ollas carbo ad-
haerescit, aut cum contectus ignis e s e favillam discutit
scintillamve emittit, vel cum cinis in foco concrescit et
cum carbo vehementer perlucet. 
 (85) Est et aquarum significatio: mare si tranquillum
in portu cursitabit murmurabitve intra se, ventum prae-
dic e t ; si id hieme , et imbrem; litora ripaeque si resona-
bunt tranquillo , asperam tempestatem, item maris ipsius

 

tranquillo sonitus spumaeve dispersae aut aquae bullantes.
pulmones marini in pelago plurium dierum hiemem por-
tendunt. saepe et silentio intumescit inflatumque altius
solito iam intra se esse ventos fatetur. 
 (86) Et quidam et montium sonitus nemorumque mu-
gitus praedicunt et sine aura, quae sentiatur, folia luden-
tia, lanugo populi aut spinae volitans aquisque plumae in-
natantes , atque etiam in campanis venturam tempestatem
praecedens suus fragor. caeli quidem murmur non dubiam
significationem habet. 
 (87) Praesagiunt et animalia : delphini tranquillo mari
lascivientes flatum, ex qua venient parte, item spargentes
aquam, iidem turbato tranquillitatem . lolligo volitans, con-
chae adhaerescentes, echini adfigentes sese aut harena
saburrantes tempestatis signa sunt. ranae quoque ultra
solitum vocales et fulicae matutino clangore , item mergi
anatesque pinnas rostro purgantes ventum, ceteraeque aqua-
ticae aves concursantes, grues in mediterranea festinantes,
mergi, g aviae maria aut stagna fugientes . grues silentio
per sublime volantes serenitatem, sicut noctua in imbre

 

garrula—at sereno tempestatem—, corvique singultu
quodam latrantes seque concutientes, si continuabunt, se-
renum diem; si vero carptim vocem resorbebunt, vento-
sum imbrem. graculi sero a pabulo recedentes hiemem,
et albae aves cum congregabuntur et cum terrestres volu-
cres contra aquam clangores dabunt perfundentque sese,
sed maxime cornix, hirundo tam iuxta aquam volitans, ut
pinna saepe percutiat, quaeque in arboribus habitant, fu-
gitantes in nid o s suos , et anseres continuo clangore in-
tempestivi, ardea in mediis harenis tristis. 
 (88) Nec mirum aquaticas aut in totum volucres prae-
sagia aëris sentire: pecora exultantia et indecora lascivia 
ludentia easdem significationes habent, et boves caelum
olfactantes seque lambentes contra pilum , turpesque porci
alienos sibi manipulos faeni lacerantes, et apes operantes 
segniter ve l contra industriam suam absconditae , vel for-
micae concursantes aut ova progerentes, item vermes ter-
reni erumpentes. 
 (89) Trifolium quoque inhorrescere et folia contra
tempestatem subrigere certum est. (90) nec non et in
cibis mensisque nostris vasa, quibus esculentum additur,
sudorem repositoriis relinquentia diras tempestates prae-
nuntiant.

(1) Siderum quoque tempestatumque ratio vel impe-
ritis facili atque indubitato modo demonstrata est, vere-
que intellegentibus non minus conferunt rura deprehen-
dendo caelo quam sideralis scientia agro colendo. proxi-
mam multi hortorum curam fecere; nobis non protinus
transire ad ista tempestivum videtur, miramurque aliquos 
scientiae gratiam eruditionisve gloriam ex his petentes
tam multa praeterisse, nulla mentione habita tot rerum
sponte curave provenientium, praesertim cum plerisque
earum pretio usuque vitae maior etiam quam frugibus
perhibe a tur auctoritas. atque, ut a confessis ordiamur
utilitatibus quaeque non solum terras omnes, verum etiam
maria replevere, seritur ac dici neque inter fruges neque
inter hortensia potest linum, sed in qua non occurrit vi-
tae parte? quodve miraculum maius, herbam esse quae
admoveat Aegyptum Italiae in tantum, ut Galerius a freto
Siciliae Alexandriam septimo die pervenerit, Ba l billus sexto,
ambo praefecti, aestate vero post xv annos Valerius Ma-
rianus ex praetoriis senatoribus a Puteolis non o die lenis-
sumo flatu? herba m esse quae Gadis ab Herculis colum-
nis septimo die Ostiam adferat et citeriorem Hispaniam

 

quarto, provinciam Narbonensem tertio, Africam altero,
quod etiam mollissimo flatu contigit C. Flavio legato Vibi
Crispi procos.? audax vita, scelerum plena! aliquid seri,
ut ventos procellasque capiat , et parum esse fluctibus so-
lis vehi, iam vero nec vela satis esse maiora navigiis , sed,
quamvis amplitudini antemnarum singulae arbores suffi-
ciant, super eas tamen addi velorum alia vela, praeterque
in proris et alia in puppibus pandi, ac tot modis provo-
cari mortem, denique tam parvo semine nasci quod orbem
terrarum ultro citro portet, tam gracili avena, tam non 
alte a tellure tolli , neque id viribus suis necti, sed frac-
tum tunsumque et in mollitiem lanae coactum iniuria , ac
summa audacia perve h i ma re ! nulla exsecratio sufficit
contra inventorem (dictum suo loco nobis ), cui satis 
non fuit hominem in terra mori, nisi periret et insepul-
tus. a c nos priore libro imbres et flatus cavendos frugum 
causa victusque praemonebamus : ecce seritur homi-
nis manu, metitur eiusdem hominis ingenio, quod ventos
in mari optet . propterea , ut sciamus favisse Poenas, nihil
gignitur facilius; ut sentiamus nolente s eri natura, urit
agrum deteriorelnque etiam terrain facit.

(2) <1> Seritur sabulosis maxime unoque sulco,
nec magis festinat aliud. vere satum aestate vellitur , et
hanc quoque terrae iniuriam facit. ignoscat tamen aliquis
Aegypto serenti, ut Arabiae Indiaeque merces inportet.
itane et Galliae censentur hoc reditu? montesque mari
oppositos esse non est satis et a latere oceani obstare
ipsum, quod vocant inane? Cadurci, Caleti, Ruteni, Bitu-
riges ultimique hominum existimati Morini , immo vero
Galliae universae vela texunt, iam quidem et transrhenani
hostes, nec pulchriorem aliam vestem eorum feminae no-
vere. qua admonitione succurrit quod M. Varro tradit,
in Serranorum familia gentilicium esse feminas lintea veste
non uti. in Germania autem defossae atque sub terra id
opus agunt. similiter etiam in Italiae regione Aliana inter
Padum Ticinumque amnes, ubi a Saetabi tertia in Europa
lino palma; secundam enim in vicino Alianis capessunt
Retovina et in Aemilia via Faventina . candore Alianis 
semper crudis Faventina praeferuntur; Retovinis tenuitas
summa densitasque, candor qu i Faventinis, sed lanugo
nulla, quod apud alios gratiam, apud alios offensionem
habet. nervositas filo aequalior paene quam araneis tin-
nitusque, cum dente libeat experiri. ideo duplex quam

 

ceteris pretium. <2> Et ab his Hispania citerior habet
splendorem lini praecipu u m torrentis, in quo politur, na-
tura, qui adluit Tarraconem. et tenuitas mira ibi primum
carbasis repertis. non dudum ex eadem Hispania Zoeli-
cum venit in Italiam plagis utilissimum; civitas ea Gal-
l ae ciae et oceano propinqua. est sua gloria et Cumano
in Campania ad piscium et alitum capturas . eadem et
plagis materia—neque enim minores cunctis animalibus
insidias quam nobismet ipsis lino tendimus —, sed Cuma-
nae plagae concidunt apro saetas e t ve l ferri aciem vin-
cunt, vidimusque iam tantae tenuitatis, ut anulum hominis
cum epidromis transirent uno portante multitudinem, qu a 
saltus cingerentur. nec id maxime mirum, singula earum
stamina centeno quinquageno filo constare, sicut paulo
ante Iulio Lupo , qui in praefectura Aegypti obiit. miren-
tur hoc ignorantes in Aegypti quondam regis, quem Ama-
sim vocant, thorace in Rhodiorum insula Lindi in templo
Minervae CCCLXV filis singula fila constare, quod se ex-
pertum nuperrime prodidit Mucianus ter cos. parvasque
iam reliquias eius superesse hac experientium iniuria.
 Italia et P ae lignis etiamnum linis honorem habet, sed

 

fullonum tantum in usu. nullum est candidius lanaeve
similius, sicut in culcitis praecipuam gloriam Cadurci ob-
tinent. Galliarum hoc et tomenta pariter inventum. Italiae
quidem mos etiam nunc durat in appellatione stramenti. 
 <3> Aegyptio lino minimum firmitatis, plurimum lucri.
quattuor ibi genera: Taniticum , Pelusiacum , Buticum, Ten-
tyriticum regionum nominibus, in quibus nascuntur. supe-
rior pars Aegypti in Arabiam vergens gignit fruticem,
quem aliqui gossypion vocant, plures xylon et ideo lina
inde facta xylina . parvus est similemque barbatae nucis
fructum defert, cuius ex interiore bombyce lanugo netur.
nec ulla sunt cum candore molliora pexiorave . vestes inde
sacerdotibus Aegypti gratissimae. quartum genus et otho-
ninum appellant. fit e palustri velut harundine, dumtaxat
panicula eius. Asia e genista facit lina ad retia praecipue 
in piscando durantia, frutice madefacto x diebus, Aethio-
pes Indique e malis, Arabes e curcurbitis in arboribus,
ut diximus, genitis . 
 
 (3) Apud nos maturitas eius duobus argumentis in-
tellegitur, intumescente semine aut colore flavescente. tum
evolsum et in fasciculos manuales colligatum siccatur in
sole pendens conversis superne radicibus uno die, mox v
aliis contrariis in se fascium cacuminibus, ut semen in

 

medium cadat. inter medicamina huic vis, et in quodam 
rustico ac praedulci Italiae transpadanae cibo, sed iam
pridem sacrorum tantum, gratia. deinde post messem
triticiam virgae ipsae merguntur in aquam solibus tepe-
factam , pondere aliquo depressae; nulli enim levitas maior.
maceratas indicio est membrana laxatior, iterumque in-
versae, ut prius, sole siccantur, mox arefactae in saxo
tunduntur stuppario malleo. quod proximum cortici fuit,
stuppa appellatur, deterioris lini, lucernarum fere lumini-
bus aptior; et ipsa tamen pectitur ferreis a cul eis , donec
omnis membrana decorticetur, *corticesque decussi cli-
banis et furnis praebent usum* . medullae numerosior
distinctio candore, mollitia. linumque nere et viris de-
corum . est* ars depectendi digerendique: iustum e quin-
quagenis fascium libris quinas denas carminari. iterum
deinde in filo politur , inlisum crebro silici ex aqua, tex-
tumque rursus tunditur clavis, semper iniuria melius. 
 (4) Inventum iam est etiam quod ignibus non ab-
sumeretur. vivum id vocant, ardentesque in focis con-
viviorum ex eo vidimus mappas sordibus exustis splen-
descentes igni magis quam possent aquis. regum inde
funebres tunicae corporis favillam ab reliquo separant
cinere. nascitur in desertis adustisque sole Indiae, ubi non
cadunt imbres, inter diras serpentes, adsuescitque vivere
ardendo, rarum inventu, difficile textu propter brevitatem .

 

rufus de cetero colos splendescit igni. cum inventum est,
aequat pretia excellentium margaritarum. vocatur autem
a Graecis ἀσβέστινον ex argumento naturae . Anaxilaus
auctor est linteo eo circumdatam arborem surdis ictibus 
et qui non exaudiantur caedi. ergo huic lino principatus
in toto orbe. proximus byssino, mulierum maxime deliciis
circa Elim in Achaia genito; quaternis denariis scripula
eius permutata quondam ut auri reperio. linteorum lanugo,
e velis navium maritimarum maxime, in magno usu medi-
cinae est, et cinis spodii vim habet. est et inter papa-
vera genus quoddam, quo candorem lintea praecipuum
trahunt. 
 (5) Temptatum est tingui linum quoque, ut vestium 
insaniam acciperet , in Alexandri Magni primum classibus
Indo amne navigantis, cum duces eius ac praefecti certa-
mine quodam variassent insignia navium, stupueruntque
litora flatu versicoloria pellente vel a . purpureo ad Actium
cum M. Antoni o Cleopatra venit eodemque fugit . hoc fuit
imperatoriae navis insigne. 
 (6) Postea in theatris tantum umbram fecere, quod
primus omnium invenit Q. Catulus, cum Capitolium dedi-
caret. carbasina deinde vela primus in theatro duxisse

 

traditur Lentulus Spinther Apollinaribus ludis. mox Caesar
dictator totum forum Romanum intexit viamque sacram
ab domo sua et clivum usque in Capitolium , quod muner e 
ipso gladiatorio mirabilius visum tradunt. deinde et sine
ludis Marcellus Octavia Augusti sorore genitus in aedili-
tate sua, avunculi XI consulatu , a kal. Aug. velis forum
inumbravit, ut salubrius litigantes consisterent , quantum
mutati a moribus Catonis censorii, qui sternendum quoque
forum muricibus censuerat! vela nuper et colore caeli,
stellata, per rudentes iere etiam in amphitheatris principis
Neronis. rubent in cavis aedium et muscum a b sole de-
fendunt. cetero mansit candori pertinax gratia. honor
e i iam et Troiano bello. cur enim non et proeliis intersit
ut naufragiis? thoracibus lineis paucos tamen pugnasse
testis est Homerus. hinc fuisse et navium armamenta
apud eundem interpretantur eruditiores, quoniam, cum
 σπαρτὰ dixit, significaverit sata.

(7) Sparti quidem usus multa post saecula coeptus
est, nec ante Poenorum arma, quae primum Hispaniae
intulerunt. herba et haec, sponte nascens et quae non
queat seri, iuncusque proprie aridi soli, uni terrae dat a 
vitio. namque id malum tell u ris est, nec aliud ibi seri
aut nasci potest. in Africa exiguum et inutile gignitur.
Carthaginiensis Hispaniae citerioris portio, nec haec tota,
sed quatenus parit, montes quoque sparto operit. hinc

 

strata rusticis eorum, hinc ignes facesque, hinc calceamina
et pastorum vestes. animalibus noxium praeterquam ca-
cuminum teneritate. ad reliquos usus laboriose evellitur 
ocreatis cruribus manuque textis manicis convolut a , osseis
iligneisve conamentis, nunc iam in hiemem iuxta , facillime
tamen ab idibus Mais in Iunias. hoc maturitatis tempus. 
 (8) Volsum fascibus in acervo allig atum biduo, tertio
resolutum spargitur in sole siccaturque et rursus in fasci-
bus redit sub tecta. postea maceratur, aqua marina op-
time, sed et dulci, si marina desit, siccatumque sole iterum
rigatur. si repente urgueat desiderium, perfusum calida
in solio ac siccatum stans conpendium operae fatetur.
 hoc autem tunditur, ut fiat utile, praecipue in aquis mari-
que invictum. in sicco praeferunt e cannabi funes, set 
spartum alitur etiam demersum, veluti natalium sitim
pensans . est quidem eius natura interpolis, rursusque
quam libeat vetustum novo miscetur. verumtamen com-
plectatur animo qui volet miraculum aestimare, quanto
sit in usu omnibus terris navium armamentis, machinis
aedificationum aliisque desideriis vitae. ad hos omnes usus
quae sufficiant, minus XXX passuum in latitudinem a litore 
Carthaginis Novae minusque c??? in longitudinem esse re-
perientur. longius vehi impendia prohibent. 
 (9) lunco Graecos ad funes usos nomini credamus,

 

quo herbam eam appellant, postea palmarum foliis philura-
que manifestum est. inde translatum a Poenis sparti usum 
perquam simile veri est. 
 (10) Theophrastus auctor est esse bulbi genus circa
ripas amnium nascens, cuius inter summum corticem
eamque partem, qua vescuntur , esse laneam naturam, ex
qua inpilia vestesque quaedam conficiantur . sed neque
regionem, in qua id fiat, nec quicquam diligentius praeter-
quam eriophoron id appellari in exemplaribus, quae equi-
dem invenerim, tradit, neque omnino ullam mentionem
habet sparti cuncta magna cura persecutus cccx c annis
ante nos, ut iam et alio loco diximus, quo apparet post 
id temporis spatium in usum venisse spartum . 
 (11) Et quoniam a miraculis rerum coepimus, seque-
mur eorum ordinem, in quibus vel maximum est aliquid
nasci ac vivere sine ulla radice. tubera haec vocantur
undique terra circumdata nullisque fibris nixa aut saltem
capillamentis, nec utique extuberante loco, in quo gignun-
tur, aut rimas sentiente . neque ipsa terrae cohaerent,
cortice etiam includuntur, ut plane nec terram esse possi-
mus dicere neque aliud quam terrae callum . siccis haec
fere et sabulosis locis frutectosisque nascuntur. excedunt
saepe magnitudinem mali cotonei, etiam librali pondere.
duo eorum genera: harenosa dentibus inimica, in altero 
sincera. distinguntur et colore, rufo nigroque et intus

 

candido, laudatissima Africae. crescant anne vitium id
terrae—neque enim aliud intellegi potest—ea protinus
globetur magnitudine, qua futurum est, et vivat n e cue,
non facile arbitror intellegi posse. putrescendi enim ratio
35 communis est cumr ligno. Lartio Licinio praetorio viro iura 
reddenti in Hispania Carthagine paucis his annis scimus
accidisse mordenti tuber, ut deprehensus intus denarius 
primos dentes inflecteret , quo manifestum erit terrae na-
turam in se globari . quod certum est, ex his erunt , quae
nascantur et seri non possint .

(12) Simile est et quod in Cyrenaica provincia
vocant misy , praecipuum suavitate odoris ac saporis, sed
carnosius, et quod in Threcia iton et quod in Gr a ecia
geranion . 
 (13) De tuberibus haec traduntur peculiariter: cum
fuerint imbres autumnales ac tonitrua crebra, tune nasci
et maxime tonitribus, nec ultra annum durare, tenerrima
autem verno esse. quibusdam locis accepta tan tu m riguis
feruntur , sicut Mytilenis negant nasci nisi exundatione

 

fluminum invecto semine ab Tiaris. est autem is locus, in
quo plurima nascuntur. Asiae nobilissima circa Lampsacum
et Alopeconnesum, Graeciae vero circa E lim . 
 (14) Sunt et in fungorum genere Graecis dicti pezicae ,
qui sine radice ant pediculo nascuntur. 
 (15) Ab his proximum dicetur auctoritate clarissimum
laserpicium , quod Graeci silphion vocant, in Cyrenaica
provincia repertum, cuius sucus laser vocatur , magnificum
in usu medicamentisque et ad pondus argentei denarii
repensum . multis iam annis in ea terra non invenitur,
quoniam publicani, qui pascua conducunt, maius ita lucrum
sentientes depopulantur pecorum pabulo. unus omnino
caulis nostra memoria repertus Neroni principi missus
est. si quando incidit pecus in spem nascentis, hoc de-
prehenditur signo: ove, cum comederit , dormiente proti-
nus, capra sternuente crebrius . diuque iam non aliud ad
nos invehitur laser, quam quod in Perside aut Media et
Armenia nascitur large, sed multo infra Cyrenaicum, id
quoque adulteratum cummi aut sacopenio aut faba fracta;
quo minus omittendum videtur C. Valerio M. Herennio cos.
Cyrenis advecta Romam publice laserpicii pondo XXX ,
Caesarem vero dictatorem initio belli civilis inter aurum
argentumque protulisse ex aerario laserpicii pondo MD . 
 Id apud auctores Graeciae cer tissimos invenimus natum 

imbre piceo repente madefacta tellure circa Hesperidum
hortos Syrtimque maiorem septem annis ante oppidum
Cyrenarum, quod conditum est urbis nostrae anno CXLIII ,
vim autem illam per IIII stadium Africae valuisse. in ea
laserpicium gigni solitum, rem feram ac contumacem et,
si coleretur, in deserta fugientem, radice multa crassaque,
caule ferulaceo ac simili crassitudine. huius folia maspe-
tum vocabant, apio maxime similia. semen erat foliaceum,
folium ipsum vere deciduum. vesci pecora solita primo-
que purgari, mox pinguescere, care mirabilem in modum
iucunda. post folia amissa caule ipso et homines vesce-
bantur *mo d is omnibus* decocto, elixo assoque, eorum
quoque corpora XL primis diebus purgante*. sucus duo-
bus modis capiebatur , e radice atque caule, et haec duo
erant nomina, r h izias atque caulias, vilior illo ac putre-
scens. radici cortex niger. ad mercis adulteria sucum
ipsum in vasa coiectum admixto furfure subinde concu-
tiendo ad maturitatem perducebant, ni ita fecissent, putre-
scentem. argumentum erat maturitatis colos siccitasque
sudore finito. alii tradunt laserpicii radicem fuisse maio-
rem cubitali, tuberque in ea supra terram. hoc inciso
profluere solitum sucum ceu lactis, supernato caule, quem
magydarim vocarunt. folia aurei coloris pro semine fuisse,

 

cadentia a canis ortu austro flante. ex his laserpicium
nasci solitum, annuo spatio et radice et caule consum-
 m antibus sese. hi et circumfodi solitum prodidere, nec
purgari pecora, sed aegra sanari aut protinus mori, quod
in paucis accidere . Persico silphio prior opinio congruit. 
 (16) Alterum genus eius est, quod magydaris vocatur,
tenerius et minus vehemens, sine suco , quod circa Syriam
nascitur, non proveniens in Cyrenaica regione. gignitur
et in Parnaso monte copiosum , quibusdam laserpicium . vo-
cantibus per quae omnia adulteratur rei saluberrimae
utilissimaeque auctoritas. probatio sinceri prima in colore
modice rufo et, cum frangatur , intus candido , mox tralu-
cente gutta quaeque saliva celerrime liquescat . usus in
multis medicaminibus. 
 (17) Sunt etiamnum duo genera non nisi sordido nota
volgo, cum quaestu multum polleant, in primis rubia,
tinguendis lanis et coriis necessaria. laudatissima Italica
et maxime suburbana, et omnes paene provinciae scatent
ea. sponte provenit seriturque, similitudine erviliae, verum 
spinosis foliis et caule . geniculatus hic est quinis circa
articulos in orbe foliis. semen eius rubrum, postremo
nigrum, radix rub r a est. quos in medicina usushabeat
dicemus suo loco. 
 
 
 (18) At quae vocatur radicula lavandis demum lanis
sucum habet, mirum quantum conferens candori molli-
tiaeque. nascitur sativa ubique, sed sponte praecipua in
Asia Syriaque, saxosis et asperis locis, trans Euphraten
tamen laudatissima, caule ferulaceo, tenui et ipso, cibis
indigenarum expetito et unguentis , quicquid sit cum quo
decoquatur, folio oleae. strut h ion Graeci vocant. floret
aestate, grata aspectu, verum sine odore, spinosae caule
lanuginis . semen ei nullum, radix magna, quae conciditur
ad quer dictum est usum.

(19) <1> Ab his superest reverti ad hortorum
curam et suapte natura memorandam et quoniam anti-
quitas nihil prius mirata est, quam Hesperidum hortos ac
regum Adonidis et Alcinoi itemque pensiles, sive illos
Semiramis sive Assyriae rex Syrus fecit, de quorum opere
alio volumine dicemus. Romani quidem reges ipsi co-
luere; quippe etiam Superbus nuntium ilium saevum atque
sanguinarium filio remisit ex horto. in XII tabulis legum
nostrarum nusquam nominatur villa, semper in significa-
tione ea hortus, in horti vero heredium; quam ob rem
comitata est et religio quaedam, hortoque et foro tantum
contra invidentium effascinationes dicari videmus in reme-
dio saturica signa, quamquam hortos tutelae Veneris ad-
signante Plauto. iam quidem hortorum nomine in ipsa
urbe delicias agros villasque possident. primus hoc in-

 

stituit Athenis Epicurus otii magister; usque ad eum
moris non fuerat in oppidis habitari rura. 
 Romae quidem per se hortus ager pauperis erat.
 <2> ex horto plebei macellum, quanto innocentiore victu!
mergi enim, credo, in profunda satius est et ostrearum
genera naufragio exquiri, aves ultra Phasim amnem peti
 n e fabuloso quidem terrore tutas, immo sic pretiosiores,
alias in Numidia m a t que Aethiopiae sepulchra , aut pugnare 
cum feris mandique capientem quod mandat alius. at,
Hercules, quam vilia haec, quam parata voluptati satietati-
que , nisi eadem, quae ubique, indignatio occurreret! feren-
dum sane fuerit exquisita nasci poma, alia sapore, alia
magnitudine, alia monstro pauperibus interdicta, inveterari
vina saccisque castrari, nec cuiquam adeo longam esse
vitam, ut non ante se genita potet, e frugibus quoque
quondam ali ca m sibi excogitasse luxuriam ac medulla tan-
tum earum superque pistrinarum operibus et caelaturis
vivere, alio pane procerum, alio volgi, tot generibus usque
ad infimam plebem descendente a nno nona . etiamne in herbis
discrimen inventum es se , opesque differentiam facere in
cibo etiam uno asse venali? in his quoque aliqua sibi
nasci tribus negant, caule in tantum saginato , ut pauperis

 

mensa non capiat. silvestres fecerat natura corrudas , ut
passim quisque demeteret. ecce altiles spectantur asparagi,
et Ravenna ternos libris rependit. heu prodigia ventris!
mirum esset non licere pecori carduis vesci : non licet
plebei! aquae quoque separantur, et ipsa naturae elementa
vi pecuniae discreta sunt. hi nives, illi glaciem potant 
poenasque montium in voluptatem gulae vertunt. servatur
 r igor aestibus, excogitaturque ut alienis mensibus nix
algeat. decocunt alii aquas, mox et illas hiemant. nihil
utique homini sic, quomodo rerum naturae, placet. etiamne
herba aliqua diviti tantum pascitur ? nemo Sacros Aven-
tinosque montes et iratae plebis secessus circumspexerit?
m acellu um certe aequabit quos pecunia separaverit. itaque,
Hercules, nullumn macelli vectigal i maius fuit Romae cla-
more plebis incusantis apud omnes principes, done re- is
missum est portorium mercis huius, conpertumque non
aliter quaestuosius censum haberi aut tutius ac minore
fortunae iure: cum credatur pensio ea pauper r umis , in
solo sponsor est et sub die reditus superficiesque caelo
quocumque gaudens. 
 <3> Hortorum Cato praedicat caules. hinc primum
agricolae aestimabant prisci et sic statim faciebant iudi-

 

cium, nequam esse in domo matrem familias—etenim
haec cura feminae dicebatur —, ubi indiligens esset hor-
tus , quippe e carnario aut macello vivendum esse . nec
cau l es , ut nunc maxime, probabant, damnantes pulmentaria
quae egerent alio pulmentario: id erat oleo parcere, nam
gari desideria etiam in exprobratione erant. horti maxime
placebant qua e non egerent igni parcerentque ligno, ex-
pedita res et parata semper, unde et acetaria appellantur,
facilia concoqui nec one r atura sensus cibo et quae minime
accenderent desiderium panis . pars eorum ad condimenta
pertinens fatetur domi versuram fieri solitam atque non
Indicum piper quaesitum quaeque trans maria petimus.
 iam in fenestris suis plebs urbana imagine hortorum
cotidiana oculis rura praebebant, ant e quam praefigi pro-
spectus omnes coegit multitudinis innumerae saeva latro-
cinatio. quamobrem sit aliquis et his honos, neve auctori-
tatem rebus vilitas adimat, cumn praesertim etiam cognomina
procerum inde nata vide a mus Lactucinosque in Valeria
familia non puduisse appellari, et contingat aliqua gratia
operae curaeque nostrae Vergilio quoque confesso, quam
sit difficile verborum honorem tam parvis perhibere . 
 (20) Hortos villae iungendos non est dubium riguos-
que maxime habendos, si contingat, praefluo amne , si

 

minus, e pute o r o ta organisve pneumaticis vel tollenonum 
haustu rigatos . solum proscindendum a favonio in autum-
num praeparantibus post XIIII dies iterandumque ante
brumam. VIII iugerum operis palari iustum est, fimum
III pedes alte cum terra misceri, areis distingui easque
resupinis pulvinorum toris, ambiri singulas tramitum sulcis,
qua detur accessus homini scatebrisque decursus. 
 (21) In hortis nascentium alia bulbo commendantur,
alia capite, alia caule, alia folio, alia utroque, alia semine,
alia cartilagine, alia carne aut utroque, alia cortice aut
cute et cartilagine, alia tunicis carnosis. 
 (22) Aliorum fructus in terra est, aliorum et extra,
aliorum non nisi extra. quaedam iacent crescuntque, ut
cucurbitae et cucumis; eadem pendent, quamquam gra-
viora multo etiam iis, quae in arboribus gignuntur. sed
cucumis cartilagine et carne constat, cucurbita cortice et
cartila g ine ; cortex huic uni maturitate transit in lignum.
 terra conduntur raphani napique et rapa, atque alio modo
inulae, siser, pastinacae. quaedam vocabimus ferulacea, ut
anetum, malvas. namque tradunt auctores [in Arabia ]
malvas septimo mense arborescere baculorumque usum
 praebere . exemplo est arbor malvae in Mauretania Lixi

 

oppidi aestuario, ubi Hesperidum horti fuisse produntur,
CC passibus ab oceano iuxta delubrum Herculis antiquius
Gaditano, ut ferunt. ipsa altitudinis pedum XX, crassitu-
dinis quam circumplecti nemo possit. in simili genere
habebitur et cannabis. nec non et carnosa aliqua appel-
labimus , ut spongeas in umore pratorum enascentes . fun-
gorum enim callum in ligni arborumque natura diximus 
et alio genere tuberum paulo ante.

(23) Cartilaginum generis extraque terrain est cu-
cumis, mira voluptate Tiberio principi expetitus. nullo
quippe non die contigit ei, pensiles eorum hortos promo-
ventibus in solem rotis olitoribus rursusque hibernis die-
bus intra specularium munimenta revocantibus. quin et
lacte mulso semine eorum biduo macerato apud antiquos
Graeciae auctores scriptum est seri oportere, ut dulciores
fiant. crescunt qua coguntur forma. in Italia virides et
quam minimi, in provinciis quam maximi et cerini aut
nigri placent. copiosissimi Africae, grandissimi Moesiae .
cum magnitudine excessere, pepones vocantur. vivunt
hausti in stomacho in posterum diem nec perfici queunt in
cibis , non insalubres tamen plurimum. natura oleum odere
mire nec minus aquas diligunt, desecti quoque. ad eas
modice distantes adrepunt, contra oleum refugiunt aut, si 

quid obstet vel si pendeant , curvantur intorquenturque .
id vel una nocte deprehenditur , si vas cum aqua subicia-
tur, a quattuor digitorum intervallo descendentibus ante
posterum diem, at si oleum eodem modo sit, in hamos
curvatis. iidem in fistulam flore demisso mira longitudine
crescunt. ecce cum maxime nova forma eorum in Campania
provenit mali cotonei effigie. forte primo natum ita audio
unum, mox semine ex illo genus factum, melopeponas
vocant. non pendent hi, sed humi rotundantur , colore
aureo . mirum in his praeter figuram coloremque et odo-
rem, quod maturitatem adepti, quamquam non pendentes,
statim a pediculo recedunt. Columella suum tradit com-
mentum, ut toto anno contingant, fruticem rubi quam
vastissimum in apricum locum transferre et recidere duum
digitorum relicta stirpe circa vernum aequinoctium. ita
in medulla rubi semine cucumeris insito terra minuta
fimoque circumaggeratas resistere frigori radices. cucu-
merum Graeci tria genera fecere, Laconicum, Scytalicum,
Boeotium; ex his tantum Laconicum aqua gaudere. sunt
qui herba, nomine quae vocatur culix , trita semen eorum
maceratum seri iubeant, ut sine semine nascantur. 
 (24) Similis et cucurbitis natura, dumtaxat in nascendo.
aeque hiemem odere, amant rigua ac fimum. seruntur
ambo semine in terra sesquipedali fossura, inter aequi-
noctium vernum et solstitium, Parilibus tamen aptissime;
aliqui malunt ex kal. Mart. cucurbitas et nonis, cucumis 
et per Quinquatrus serere. simili modo reptantibus flagellis

 

scandentis par i etum aspera in tectum usque natura
sublimitatis avida. vires sine adminiculo standi non sunt,
velocitas pernix, levi umbra camaras ac pergulas operiens .
 inde haec prima duo genera, camararium et plebeium,
quod humi cre sc it ; in priore mire tenui pediculo libratur
pondus immobile aurae. cucurbita quoque omni modo
fastigatur , vaginis maxime vitilibus , coniecta in eas post-
quam defloruit, crescitque qua cogitur forma, plerumque
[et ] draconis intorti figura. libertate vero pensili concessa
iam visa est VIIII pedum longitudinis. particulatim cucu-
mis floret, sibi ipse superflorescens, et sicciores locos pa-
titur, candida lanugine obductus magisque, dum crescit. 
 Cucurbitarum numerosior usus. et primus caulis in
cibo , atque ex eo in totum natura diversa. nuper in
balnearum usum venere urceorum vice, iam pridem vero
etiam cadorum ad vina condenda. cortex viridi tener,
deraditur nihilominus in cibis . cibus saluber ac lenis 
pluribus modis, ex his tamen , qui perfici humano ventre
non queant, sed non intumescant. semina, quae proxima
collo fuerunt, proceras pariunt, item ab imis, sed non

 

comparandas supra dictis; quae in medio, rotundas ; quae
in lateribus, crassas brevioresque. siccantur in umbra et,
cum libeat serere, in aqua macerantur. cibis quo Iongio-
res tenuioresque, e o gratiores, et ob id salubriores quae
pendendo crevere, minimumque seminis tales habent, du-
ritia eius in cibis gratiam terminante. eas, quae semini
serventur, ante hiemem praecidi non est mos, postea fumo
siccantur condendis hortensiorum seminibus, rusticae su-
pellectili. inventa est ratio, qua cibis quoque servarentur —
eodemque modo cucumis—usque ad alios paene pro-
ventus; et id quidem muria fit. sed et scrobe opaco in
loco harena substrato fenoque sicco opert o ac deinde
terra virides servari tradunt. sunt et silvestres in utro-
que genere et omnibus fere hortensiis. sed et his medica
tantum natura est, quam ob rem differentur in sua 
volumina. 
 (25) Reliqua cartilaginum naturae terra occultantur
omnia. in quibus de rapis abunde dixisse poteramus 
videri , nisi medici masculini sexus facerent in his rotunda,
latiora vero et concava feminini, praestantiora suavitate
et ad condiendum faciliora; saepius sata transeunt in
marem . iidem naporum quinque genera fecere, Corinthium,
Cleonaeum, Liothasium, Boeotium et quod per se viride
dixerunt. ex his in amplitudinem adolescit Corinthium,
nuda fere radice. solum enim hoc genus superne tendit,

 

non, ut cetera, in terram . Liothasium quidam Thracium 
appellant, frigorum patientissimum. ab eo Boeotium dulce
est, rotunditate etiam brevi notabile, neque, ut Cleonaeum,
praelongum. in totum quidem quorum levia folia, ipsi
quoque dulciores; quorum scabra et angulosa et horrida,
amariores. est praeterea genus silvestre, cuius folia sunt
erucae similia. palma Romae Amiterninis datur, dein Nur-
sinis , tertia nostratibus. cetera de satu eorum in rapis
dicta sunt. 
 
 (26) <1> Cortice et cartilagine constant raphani, mul-
tisque eorum cortex crassior etiam quam quibusdam ar-
borum. amaritudo plurima illis est pro crassitudine cor-
ticis—cetera quoque aliquando lignosa—et vis mira
colligendi spiritum laxandique ructum. ob id cibus in-
liberalis, utique si proxilme olus mandatur; si vero ipse
cum olivis druppis , rarior ructus fit minusque faetidus.
Aegypto mire celebratur olei propter fertilitatem , quod e 
semine eius faciunt. hoc maxime cupiunt serere, si liceat,
quoniam et quaestus plus quam e frumento et minus
tributi est nullumque ibi copiosius oleum. <2> Genera
raphani Graeci fecere tria foliorum differentia: crispi at-
que levis et tertium silvestre. atque huic levia quidem,
sed breviora ac rotunda copiosaque ac fruticosa, sapor
autem asper et medicamenti instar ad eliciendas alvos. et
in prioribus tamen differentia semine , quoniam aliqua peius,

 

aliqua admodum exiguum ferunt. haec vitia non cadunt
nisi in crispa folia. <3> Nostri alia fecere genera: Algi-
dense a loco, longum atque tralucidum, alterum rapi
figura, quod vocant Syriacum, suavissimum fere ac tener-
rimum hiemisque patiens praecipu e . ver um tamen e Syria
non pridem advectum apparet, quoniam apud auctores
non reperitur; id autem tota hieme durat. etiamnum unum
silvestre Graeci cerain vocant, Pontici armon, alii leucen,
nostri armoraciam , fronde copiosius quam corpore. in
omnibus autem probandis maxime spectantur caules, in-
mitium enim rotundiores crassioresque ac longis canalibus;
folia ipsa tristiora et angulis horrida. 
 <4> Seri vult raphanus terra soluta, umida. fimum
odit palea contentus. frigore adeo gaudet, ut in Germania
infantium puerorum magnitudinem aequet. seritur post
id. Feb., ut vernus sit, iterumque circa Vulcanalia, quae
satio melior. multi et Martio et Aprili serunt et Septembri.
incipiente incremento confert alterna folia circumobruere,
ipsos vero adcumulare, nam qui extra terram emersit,
durus fit atque fungosus. Aristomachus detrahi folia
per hiemem iubet et, ne lacunae stagnent, accumulari;
ita in aestatem grandescere. quidam prodidere, si palo
adacto caverna palea insternatur sex digitorum altitudine,
deinde in semen fimumque et terra congeratur, ad magni-
tudinem scrobis crescere. praecipue tamen salsis aluntur;
itaque etiam talibus aquis rigantur et in Aegypto nitro

 

sparguntur, ubi sunt suavitate praecipui. in totum quo-
que salsugine amaritudo eorum eximitur, fiuntque coctis
similes. namque et cocti dulcescunt et in naporum vicem
transeunt. crudos medici suadent ad colligenda acria
viscerum cum sale ieiunis esse , atque ita vomitionibus
praeparant meatum. tradunt et praecordiis necessarium
hunc sucum, quando φθειρίασιν cordi intus inhaerentem
non alio potuisse depelli conpertum sit in Aegypto, regibus
corpora mortuorum ad scrutandos morbos insecantibus.
atque, ut est Graeca vanitas, fertur in templo Apollinis
Delphis adeo ceteris cibis praelatus raphanus, ut ex auro
dicaretur , beta ex argento, rapum e plumbo. scires non
ibi genitum M' . Curium imperatorem , quem hospitum 
legatis aurum repudiaturo adferentibus rapum torrentem
in foco inventum annales nostri prodidere. scripsit et
Moschion Graecus unum de raphano volumen. utilissimi
in cibis hiberno tempore existimantur, iidemque dentibus
semper inimici, quoniam adterant; ebora certe poliunt.
odium is cum vite maximum, refugitque iuxta satos . 
 (27) Lignosiora sunt reliqua in cartilaginum genere a
nobis posita, mirumque omnibus vehementiam saporis esse .
ex his pastinacae unum genus agreste sponte provenit ,

 

alterum Graeciae seritur radice vel semine vere primo vel
autumno, ut Hygino placet, Februario, Augusto, Septembri,
Octobri, solo quam altissime refosso. annicula utilis esse
incipit, bima utilior, gratior autumno patinisque maxime,
et sic quoque virus intractabile illi est. hibiscum a pasti-
naca gracilitate distat, damnatum in cibis, sed medicinae
utile. est et quartum genus in eadem similitudine pasti-
nacae, quam nostri Gallicam vocant, Graeci vero daucon ,
cuius genera etiam quattuor fecere, inter medicamenta
dicendum. 
 
 (28) Siser et ipsum Tiberius princeps nobilitavit flagi-
tans omnibus annis e Germania. Gelduba appellatur ca-
stellum Rheno inpositum, ubi generositas praecipua, ex
quo apparet frigidis locis convenire. inest longitudine
nervus, qui decoctis extrahitur, amaritudinis tamen magna
parte relicta, quae mulso in cibis temperata etiam in
gratiam vertitur. nervus idem et pastinacae maiori, dum-
taxat anniculae. siseris satus mensibus Februario, Martio,
Aprili , Augusto, Septembri, Octobri. 
 (29) Brevior his est et torosior amariorque inula per
se stomacho inimicissima, eadem dulcibus mixtis saluber-
rima. pluribus modis austeritate victa gratiam invenit.
namque et in pollinem tunditur arida liquidoque dulci
temperatur, et decocta posca aut adservata vel macerata
pluribus modis et tune mixta defruto aut subacta melle
uvisve passis aut pinguibus car y otis . alio rursus modo
cotoneis malis vel sorbis aut prunis, aliquando pipere aut
thymo variata defectus praecipue stomachi excitat, inlustrata
maxime Iuliae Augustae cotidiano cibo. supervacuum eius
semen, quoniam oculis ex radice excisis, ut harundo,

 

seritur , et haec autem et siser et pastinaca utroque tem-
pore, vere et autumno, magnis seminum intervallis, inula
ne minus quam ternorum pedum, quoniam spatiose fruti-
cat. siser transferre melius. 
 (30) Proxima hinc est bulborum natura, quos Cato
in primis serendos praecipit celebrans Megaricos. verum
nobilissima est scilla, quamquam medicamini nata exacuen-
doque aceto. nec ulli amplitudo maior, sicuti nec vis
asperior. duo genera medicae , mascul a e albis foliis, femi-
nae nigris. set tertium genus est cibis gratum, Epimenidu 
vocatur, angustius folio ac minus asperum . seminis pluri-
mum omnibus; celerius tamen proveniunt satae bulbis
circa latera natis et, ut crescant, folia, quae sunt his
ampla, deflexa circa obruuntur; ita sucum omnem in se
trahunt capita. sponte nascuntur copiosissim a e in Baliari-
bus Ebusoque insulis ac per Hispanias. unum de eis vo-
lumen condidit Pythagoras philosophus, colligens medicas
vires, quas proximo reddemus libro. reliqua genera 
bulborum differunt colore, magnitudine, suavitate, quippe
cum quidam crudi mandantur, ut in Cherroneso Taurica.
post hos in Africa nati maxime laudantur, mox Apuli.
genera Graeci haec fecere: bolbinen , setanion, op i tiona, cyi c a ,

 

aegilopa , sis y r in chion . in hoc mirum imas eius radices
crescere hieme, verno autem, cum apparuerit viola, minui
ac contrahi, tunc deinde bulbum pinguescere. est inter
genera et quod in Aegypto aron vocant, scillae proximum
amplitudine, foliis lapathi, caule recto duum cubitorum,
baculi crassitudine, radice mollioris naturae, quae estur 
et cruda. effodiuntur bulbi ante ver aut deteriores illico
fiunt . signum maturitatis est folia inarescentia ab imo,
vetustioresque improbant , item longos ac parvos ; contra
rubicundis rotundioribusque laus et grandissimis. amari-
tudo plerisque in vertice est, media eorum dulcia. bulbos
non nasci nisi e semine priores tradiderunt, sed in Prae-
nestinis campis sponte nascuntur ac sine modo etiam in
Remorum arvis.

(31) Hortensiis omnibus fere singulae radices, ut
raphano, betae, apio, malvae, amplissima autem lapatho,
ut quae descendat ad tria cubita—silvestri minor —,
et umida effossa quoque diu vivit. quibusdam tamen ca-
pillatae, ut apio, malvae, quibusdam surculosae, ut ocimo,
aliis carnosae, ut betae, ut magis etiamnum croco; aliquis
ex cortice et came constant, ut raphano, rapis; quorun-
dam geniculatae sunt, ut graminis. quae rectam non ha-
bent radicem, statim plurimis nituntur capillamentis, ut

 

atriplex et blitum . scilla autem et bulbi et cepae et alium
non nisi in rectum radicantur . sponte nascentium quae-
dam numerosiora sunt radice quam folio, ut sp alax , per-
dic i um , crocum. florent con f er t i m serpullum, habrotonum,
napi, raphani, menta, ruta, et cetera quidem, cum coe-
pere, deflorescunt, ocimum autem particulatim et ab imo
incipit, qua de causa diutissime floret. hoc et in helio-
tropio herba evenit. flos aliis candidus, aliis luteus, aliis
purpureus. folia cadunt a cacuminibus origano, inulae et
aliquando rutae iniuria laesae. maxime concava sunt
cepae, getio . 
 (32) Alium cepasque inter deos in iureiurando habet
Aegyptus. cepae genera apud Graecos Sarda, Samothracia,
Alsidena , setania, sc h ista , Ascalonia, ab oppido Iudaeae
nominata. omnibus etiam odor lacrimosus et praecipue
Cypriis, minime Cnidiis. omnibus corpus totum pingui
tuni c arum cartilagine. e cunctis setania minima, excepta
Tusculana, sed dulcis. schista autem et Ascalonia con-
diuntur . schistam hieme cum coma sua relincunt, vere
folia detrahunt, et alia subnascuntur iisdem divisuris, unde
et nomen. hoc exemplo reliquis quoque generibus detrahi
iubent, ut in capita crescant potius quam in semen .

 

Ascaloniarum propria natura. etenim velut steriles sunt 
ab radice, et ob id semine seri illas, non deponi iussere
Graeci, praeterea serius circa ver, at cum germinent,
transferri, ita crassescere et properare cum praeteriti tem-
poris pensitatione. festinandum autem in iis est, quoniam
maturae celeriter putrescunt. si deponantur, caulem e mit-
tunt et semen ipsaeque evanescunt. est et colorum diffe-
rentia; in Isso enim et Sardibus candidissimae proveniunt.
sunt in honore et Creticae, de quibus dubitant, an eaedem 
sint quae Ascaloniae, quoniam satis capita crassescunt,
depositis caulis et semen . distant sapore tantum dulci.
 apud nos duo prima genera: unum condimentariae, quam
illi geti o n , nostri pallacanam vocant, seritur mensibus
Martio, Aprili, Maio, alterum capitatae, quae ab aequinoctio
autumni vel a favonio. genera eius austeritatis ordine:
Africana, Gallica , Tusculana, Ascalonia , Amiternina, optima
autem quae rotundissima. item rufa acrior quam candida ,
et sicca quam viridis, et cruda quam cocta sic ut quam
condita. seritur Amiternina frigidis et umidis locis, et
sola ali i modo capite, reliquae semine proximaque aestate
nullum semen emittunt, sed caput tantum, quod in c rescit .
sequenti autem anno permutata ratione semen gignitur,
caput ipsum corrumpitur. ergo omnibus annis separatim
semen cepae causa seritur, separatim cepa seminis. ser-

 

vantur autem optimein paleis. getium paene sine capite
est, cervicis tantum longae et ideo totum in fronde,
saepiusque resecatur , ut porrum. ideo et illud serunt,
non deponunt. cetero cepas ter fosso seri iubent extir-
patis radicibus herbarum, in iugera denas libras, inter-
misceri satureiam, quoniam melius proveniat, runcari
praeterea et sariri , si non saepius, quater. Ascaloniam
mense Februario serunt nostri. semen ceparum nigrescere
incipiens , antequam inarescat , metunt. 
 (33) Et de porro in hac cognatione dici conveniat ,
praesertim cum sectivo auctoritatem nuper fecerit prin-
ceps Nero vocis gratia ex oleo statis mensum omnium 
diebus nihilque aliud ac ne pane quidem vescendo. seri-
tur semine ab aequinoctio autumno, si sectivum facere
libuit, densius. in eadem area secatur, donec deficiat,
stercoraturqu e semper, si nutri a tur in capita, antequam
secetur. cum increvit, in aliam aream transfertur, summis
foliis leviter recisis ante medullam et capitibus retractis
tunicisve extremis. antiqui silice vel testa subiecta capita
dilatabant—hoc item in bulbis —, nunc sarculo leviter
convelluntur radices,ut delumbatae alant neque distrahant.
 insigne quod, cum fimo laetoque solo gaudeat, rigua odit.

 

et tamen proprietate quaedam soli constant : laudatissimu m 
Aegypto, mox Ostiae atque Ariciae. sectivi duo genera:
herbaceum folio, incisuris eius evidentibus, quo utuntur
medicamentarii, alterum genus f l avidioris folii rotundioris-
que, levioribus incisuris. fama est Melam equestris ordinis,
reum ex procuratione a Tiberio principe accersitum, in
summa desperatione suco porri ad trium denariorum ar-
genteorum pondus hausto confestim expirasse sine cru-
ciatu. ampliorem modum negant noxium esse. 
 (34) Alium ad multa ruris praecipue medicamenta
prodesse creditur. tenuissimis et quae spernantur uni-
versum velatur membranis, mox pluribus coagmentatur
nucleis, et his separatim vestitis, asperi saporis; quo plures
nuclei fuere, hoc est asperius. taedium huic quoque halitu,
ut cepis, nullum tamen coctis . generum differentia in
tempore—praecox maturescit LX diebus—, t u m in
magnitudine. ulpicum quoque in hoc genere Graeci appel-
lavere alium Cyprium, alii ἀντισκόροδον, praecipue Africae
celebratum inter pulmentaria ruris, grandius alio. tritum 
in oleo et aceto mirum quantum increscit spuma. quidam
ulpicum et alium in piano seri vetant, castellatimque gru-
mulis inponi distantibus inter se pedes ternos. inter
grana digiti IIII interesse debent, simul atque tria folia

 

eruperunt , sariri. grandescunt, quo saepius sariuntur.
 maturescentium caules depressi in terrain obruuntur; ita
cavetur, ne in frondem luxurient. in frigidis utilius vere
seri quam autumno. cetero ut odore careant, omnia haec
iubentur seri, cum luna sub terra sit, colligi, cum in
coitu. sine his Menander e Graecis auctor est alium
edentibus, si radicem betae in pruna tostam superederint,
odorem extingui. sunt qui et alium et ulpicum inter
Compitalia ac Saturnalia seri aptissime putent. alium et
semine provenit, sed tarde. primo enim anno porri cras-
situdinem capite efficit, sequenti dividitur, tertio con-
summatur, pulchriusque tale existimant quidam. in semen
exire non debet, sed intorqueri caulis satus gratia, ut
caput validius fiat. quod si diutius alium cepamque in-
veterare libeat, aqua salsa tepida capita unguenda sunt;
ita diuturniora fient melioraque usui et in satu sterilia.
alii contenti sunt primo super prunas suspendisse abunde-
que ita profici arbitrantur, ne germinent, quod facere
alium cepamque extra terram quoque certum est et cauli-
culo acto evanescere. aliqui et alium palea servari optime
putant. alium est et in arvis sponte nascens—alum
vocant —, quod adversus improbitatem alitum depascen-
tium semina coctum, ne renasci possit, abicitur, statimque
quae devoravere aves stupentes manu capiuntur et, si
paulum commorere , sopitae. est et silvestre, quod ursinum
vocant, odore s i mili , capite praetenui, foliis grandibus.

(35) In horto satorum celerrime nascuntur oci-
mum, blitum, napus, eruca. tertio enim die erumpunt,
anetum quarto, lactuca quinto, raphanus sexto, cucumis ,
cucurbita septimo—prior cucumis —, nasturtium, sinapi 
quinto, beta aestate sexto, hieme decimo, atriplex octavo,
cepae XVIIII aut XX, get h y u m X aut duodecimo, contuma-
cius coriandrum, cunila quidem et origanum post XXX
diem, omnium autem difficillime apium. XL enim die cum
celerrime, L maiore ex parte emergit. aliquid et semi-
num aetas confert, quoniam recentia maturius gignunt in
porro, gethyo, cucumi, cucurbita, ex vetere autem celerius
proveniunt apium, beta, cardamum, cunila, origanum, cori-
andrum. mirum in betae semine: non enim tot um eodem
anno gignit , sed aliquid sequenti , aliquid et tertio; ita-
que ex copia seminis modice nascitur. quaedam anno tan-
tum suo pariunt, quaedam saepius, sicut apium, porrum,
gethyum ; haec enim semel sata pluribus annis restibili
fertilitate proveniunt. 
 (36) Semina plurimis rotunda, aliquis oblonga, paucis
foliacia et lata, ut atriplici, quibusdam angusta et canali-
culata , ut cumino. differunt et colore nigro, candidiore ,
item duritia surculacea. in folliculo sunt raphanis , sinapi,

 

rapo. nudum semen e s t coriandri, aneti, feniculi, cumini,
cortice obductum bliti, betae, atriplicis, ocimi, at lactucis
in lanugine. nihil ocimo fecundius. cum maledictis ac
probris serendum praecipiunt , ut laetius proveniat ; sato
pavitur terra. et cuminum qui serunt , precantur ne exeat.
quae in cortice sunt, difficillime inarescunt maximeque
ocimum, et ideo siccantur omnia ac sunt fecunda. utique
meliora nascuntur acervatim sato semine quam sparso.
ita certe porrum et ap ium serunt in laciniis colligatum,
apium etiam paxillo caverna facta ac fimo ingesto . nascun-
tur autem omnia aut semine aut avolsione, quaedam se-
mine et surculo, ut ruta, origanum, ocimum—praeci-
dunt enim et hoc, cum pervenit ad palmum altitudinis —,
quaedam et semine et radice, ut cepa, alium, bulbi et si
quorum radices an niferorum relinquuntu r . eorum vero,
quae a radice nascuntur, radix diuturna et fruticosa est,
ut bulbi, gethyi, scillae. fruticant alia et non capita ta , ut
apium et beta. caule reciso fere quidem omnia regermi-
nant exceptis quae non scabrum caulem habent, et in
usum vero ocimum, raphanus, lactuca; hanc etiam sua-
viorem putant a regerminatione. raphanus utique iucun-

 

dior detractis foliis, antequam decaulescat. hoc et in rapis.
nam et eadem dereptis foliis cooperta terra crescunt durant-
que in aestatem . 
 (37) Singula genera sunt ocimo, lapatho, blito, nastur-
tio , erucae, atriplici, coriandro, aneto. haec enim ubique
eadem sunt, neque aliud alio melius usquam . rutam fur-
tivam tantum provenire fertilius putant, sicut apes furtivas
pessime. nascuntur autem etiam non sata mentastrum ,
nepete , intubum, puleium. contra plura genera sunt eorum,
quae diximus dicemusque, et in primis apio.

id enim,
quod sponte in umidis nascitur, helioselinum vocatur, uno
folio nec hirsutum, rursus in siccis hipposelinum, pluri-
bus foliis, simile helioselino. tertium est oreoselinum, cicu-
tae foliis, radice tenui, semine aneti, minutiore tantum.
et sativi autem differentiae in folio denso, crispo aut ra-
riore et leviore , item caule tenuiore aut crassiore, et
caulis aliorum candidus est, aliorum purpureus, aliorum
varius. 
 (38) Lactucae Graeci tria fecere genera: unum lati
caulis, adeo ut ostiola olitoria ex iis factitari prodiderint
— folium his paulo maius herbaceo et angustissimum, ut 
alibi consumpto incremento —, alterum rotundi caulis,
tertium sessile, quod Laconicum vocant. alii colore et
tempore satus genera discrevere; esse enim nigras, qua-
rum semen mense Ianuario seratur, albas, quarum Martio,
rubentes, quarum Aprili, et omnium earum plantas post

 

binos menses differri. diligentiores plura genera faciunt:
purpureas, crispas, Cappadocias , Graecas, longioris has
folii caulisque lati, praeterea longi et angusti, intubis si-
milis . pessimum autem genus cum exprobratione amari-
tudinis appellavere πικρίδα. est etiamnum alia distinctio
albae , quae μηκωνὶς vocatur a copia lactis soporiferi , quam-
quam omnes somnum parere creduntur . apud antiquos
Italiae hoc solum genus earum fuit, et ideo lactucis nomen
a lacte . purpuream maximae radicis Caecilianam vocant,
rotundam vero ac minima radice, latis foliis ἀστυτίδα 
quidamque εὐνουχεῖον , quoniam haec maxime refragetur 
veneri. est quidem natura omnibus refrigeratrix et ideo
aestate gratia . stomacho fastidium auferunt cibique ad-
petentiam faciunt. divus certe A ugust us lactuca conser-
15 vatus in aegritudine fertur prudentia Musae medici, cum 
prioris C. A e m i li religio nimia e a m negaret , in tantum
recepta commendatione, ut servari etiam in alienos men-


 

ses eas oxymeli tum repertum sit. sanguinem quoque
augere creduntur. est etiamnum quae vocatur caprina lac-
tuca, de qua dicemus inter medicas, et ecce cum 
maxime coepit inrepere sativis admodum probata quae Cili-
cia vocatur, folio Cappadociae , ni crispum latiusque esset. 
 (39) Neque ex eodem genere possint dici neque ex
alio intubi, hiemis hi patientiores virusque praeferentes,
sed caule non minus grati. seruntur ab aequinoctio verno,
plantae eorum ultimo vere transferuntur. est et errati-
cum intubum, quod in Aegypto cichorium vocant, de quo
plura alias. 
 
 Inventum omnes thyrsos vel folia lactucarum pro-
rogare urceis conditos et recentes in patinis coquere. se-
runtur lactucae anno toto laetis et irriguis stercoratisque,
binis mensibus inter semen plantamque et maturitatem.
legitimum tamen a bruma semen iacere , plantam favonio
transferre aut semen favonio, plantam aequinoctio verno.
albae maxime hiemem tolerant. umore omnia hortensia
gaudent et stercore, praecipue lactucae et magis intubi.
seri etiam radices inlitas fimo interest et repleri abla-
queatas humo . quidam et aliter amplitudinem augent, re-
cisis, cum ad semipedem excreverint , fimoque suillo recent
inlitis. candorem vero putant contingere his dumtaxat ,

 

quae sint seminis albi, si harena de litore a primo incre-
mento congeratur in medias atque increscentia folia contra
ipsa religentur. 
 (40) Beta hortensiorum levissima est. eius quoque a 
colore duo genera Graeci faciunt, nigrum et candidius ,
quod praeferunt—parcissimi seminis—appellantque Si-
culum, candoris sane discrimine praeferentes et lactucam .
nostri betae genera vernum et autumnale faciunt a tem-
poribus satus . quamquam et lunio seritur ; transfertur 
aut u mn o planta. hae quoque et oblini fimo radices suas
locumque similiter madidum amant. usus his et cum lenti 
ac faba idemque qui oleris, et praecipuus, ut lenitas ex-
citetur acrimonia sinapis. medici nocentiorem quam olus 
esse iudicavere, quamobrem adpositas non nemini degu-
stare etiam religio est, ut validis potius in cibo sint.
 gemina iis natura, et oleris et capite ipso exilientis bulbi,
species summa in latitudine. ea contingit, ut in lactucis,
cum coeperint colorem trahere inposito levi pondere. ne-
que alii hortensiorum latitudo maior; in binos pedes ali-
quando se pandunt , multum et soli natura conferente , si-
quidem in Circeiensi agro amplissimae proveniunt. sunt
qui betas punico malo florente optine seri existiment,

 

transferri autem, cum v foliorum esse coeperint. mira
differentia, si vera est, candidis alvum elici, nigris inhi-
beri, et cum brassica corrumpatur in dolio vini sapor ,
eodem betae foliis demersis restitui. 
 (41) <1> Olus caulesque, quibus nune principatus
hortorum, apud Graecos in honore fuisse non reperio, sed
Cato brassicae miras canit laudes, quas in medendi 
loco reddemus. genera eius facit: extentis foliis, caule
magno, alteram crispo folio, quam apiacam vocant, tertiam
minutis caulibus, lenem, teneram minimeque probat. bras-
sica toto anno seritur, quoniam et toto secatur, utilissime
tamen ab aequinoctio autumni, transferturque, cum v folio-
rum est. cymam a prima satione praestat proximo vere.
hic est quidam ipsorum caulium delicatior teneriorque cau-
liculus, Apici luxuriae et per eum Druso Caesari fastidi-
tus, non sine castigatione Tiberi patris. post cymam ex
eadem brassica contingunt aestivi autumnalesque cauliculi,
mox hiberni, iterumque cymae, nullo aeque genere multi-
fero, donec fertilitate sua consumatur . altera satio ab
aequinoctio verno est, cuius planta extremo vere planta-
tur, ne prius cyma quam caule pariat . tertia circa sol-
stitium, ex qua, si umidior locus sit , aestate, si siccior ,

 

autumno plantatur . umor fimumque si defuere, maior sa-
poris gratia est; si abundavere, laetior fertilitas. fimun
asininum maxime convenit. 
 <2> Est haec quoque res inter opera ganeae, qua-
propter non pigebit verbosius persequi. praecipuus fit
caulis sapore ac magnitudine, primum omnium si in re-
pastinato seras, dein si terram fugientes cauliculos sequare 
terra a dtollentesque se proceritate luxuriosa exaggerando
aliam accumules ita, ne plus quam cacumen emineat. Tri-
tanum hoc genus vocatur bis conputabili inpendio taedio-
que. <3> Cetera genera complura sunt: Cumanum ses-
sile folio, capite patulum; Aricinum altitudine non excel-
sius , folio numerosius quam tenerius ; hoc utilissimum 
existimatur, quia sub omnibus paene foliis fruticat cauli-
culis peculiaribus. Pompeianum procerius, caule ab radice
tenui, intra folia crassescit; rariora haec angustioraque,
sed teneritas in dote est. frigora non tolerat, quibus etiam
aluntur Bruttiani praegrandes foliis, caule tenues, sapore
acuti. Sabellico usque in admirationem crispa sunt folia,
quorum crassitudo caulem ipsum extenuet, sed dulcissimi
perhibentur ex omnibus. nuper subiere Lacutur n e n ses ex
convalle Aricina , capite praegrandes, folio innumeri, alii
in orbem co nl ecti , alii in latitudinem torosi; nec plus

 

ullis capitis post Tri t ianum , cui pedale aliquando conspi-
citur, et cyma nullis serior. cuicumque autem generi
pruinae plurimum suavitatis conferunt, a t nisi obliquo vul-
nere defendatur medulla, plurimum noce n t . semini desti-
nati non secantur. est etiam sua gratia numquam plantae
habitum exce d entibus ; ἁλμυρίδια vocant, quoniam nisi in
maritumis non proveniunt . aiunt navigatione quoque lon-
ginqua virides adservari, si statim desecti ita, ne humum
adtingant, in cados olei quam proxime siccatos opturatos-
que condantur omni spiritu excluso. sunt qui plantam
in transferendo alga subdita pediculo nitrive triti quod
tribus digitis capiatur celeriorem ad mafuritatem fieri
putent. sunt qui semen trifolii nitrumque simul tritum
adspergant foliis. nitrum in coquendo etiam viriditatem
custodit, ut et Apiciana coctura, oleo ac sale, priusquam
coquantur, maceratis. est inter herbas genus inserendi 
praecisis germinibus caulis et in medullam semine ex aliis
addito. hoc et in cucumere silvestri. nec non olus quo-
que silvestre est, triumpho divi Iuli carminibus praecipue
iocisque militaribus celebratum; alternis quippe versibus
exprobravere lapsana se vixisse aput Dyrrachium, prae-

 

miorum parsimoniam cavillantes. est autem id cyma sil-
vestris. 
 (42) Omnium in hortis rerum lautissima cura asparagis.
de origine eorum e silvestribus cor ru d is abunde dictum 
et quomodo eas iuberet Cato in harundine t is seri.
est et aliud genus incultius asparago, mitius corruda, pas-
sim etiam in montibus nascens, refertis superioris Ger-
maniae campis, non inficeto Ti. Caesaris dicto, herbam ibi
quandam nasci simillimam asparago. nam quod in Neside 
Campaniae insula sponte nascitur, longe optimum existi-
matur. hortensium seritur spongeis. est enim plurimae
radicis altissimeque germinat. viret thyrso primum emi-
cante, qui cau l em educens tempore ipso fastigatur in toros
striat o s . potest et semine seri. 
 Nihil diligentius comprehendit Cato, novissimumque
libri est, ut appareat rem repentem ac noviciam fuisse.
locum subigi iubet umidum aut crassum, -semipedali undi-
que intervallo seri, ne calcetur, praeterea ad lineam grana
bina aut terna paxillo demitti —videlicet semine tum tan-
tum serebantur —, id fieri secundum aequinoctium ver-
num, stercore satiari, crebro purgari, caveri ne cum her-
bis evellatur asparagus; primo anno stramento ab hieme
protegi, vere aperiri, sariri, runcari, tertio incendi verno.
quo maturius incensus est, hoc melius provenit . itaque
harundinetis maxime convenit, quae festinant incendi. sa-
riri iubet idem non antequam asparagus natus fuerit, ne

 

in sariendo radices vexentur. ex eo velli asparagum ab
radice, nam si defringatur, stirpescere et intermori; velli,
donec in semen eat—id autem maturescere ad ver —,
incendique ac rursus, cum apparuerit asparagus, sariri ac
stercorari, ac post annos VIII, cum iam vetus sit, digeri
subacto stercoratoque, tum spongeis seri singulorum pedum
intervallo. quin et ovillo fimo nominatim uti, quoniam
aliud herbas creet . nec quicquam postea temptatum uti-
lius apparuit, nisi quod circa id. Feb. defosso semine acer-
vati m parvulis scrobibus serunt, plurimum maceratum fimo.
 biennio dein nexis inter se radicibus spongeas factas post
aequinoctium autumni disponunt pedalibus intervallis, fer-
tilitate in denos annos durante. nullum gratius his solum
quam Ravennatium hortorum indicavimus. corrudam 
—hunc enim intellego silvestrem asparagum, quem Graeci
 ὄρμινον aut μυάκανθον vocant aliisque nominibus—in-
venio nasci et arietis cornibus tunsis atque defossis. 
 (43) Poterant videri dicta omnia, quae in pretio sunt,
ni restaret res maximi quaestus non sine pudore dicenda .
certum est quippe carduos apud Carthaginem Magnam Cor-
dubamque praecipue sestertium sena milia e parvis red-
dere a reis , quoniam portenta quoque terrarum in ganeam
vertimus serimusque etiam ea, quae refugiunt cunctae qua-

 

dripedes. carduos ergo duobus modis , autumno planta et
semine ante nonas Martias, plantaeque ex eo disponuntur 
ante id. Novemb. aut in locis frigidis circa favonium. ster-
corantur etiam, si dis placet , laetiusque proveniunt. con-
diuntur quoque aceto melle diluto addita laseris radice et
cumin o , ne quis dies sine carduo sit. 
 (44) Cetera in transcursu dici possunt. ocimum Pari-
 li bus optime seri ferunt, quidam et autumno iubentque,
cum in hiemem seratur, aceto semen perfundi . eruca
quoque et nasturtium vel aestate vel hieme facillime na-
scuntur. eruca praecipue frigorum contemptrix diversae
est quam lactuca naturae concitatrixque veneris. idcirco
iungitur illi fere in cibis, ut nimio frigori par fervor in-
mixtus temperamentum aequet. nasturtium nomen accepit
a narium tormento, et inde vigoris significatio proverbio
usurpavit id vocabulum veluti torporem excitantis . in Ara-
bia mirae amplitudinis dicitur gigni. 
 (45) Ruta quoque seritur favonio et ab aequinoctio
autumni. odit hiemem et umorem ac fimum, apricis gaudet
ac siccis terraque quam maxime lateraria, cinere vult nu-
triri. hic et semini miscetur, ut careat urucis . auctoritas

 

ei peculiaris apud antiquos fiit . invenio mulsum rutatum
populo datum a Cornelio Cethego, in consulatu collega
Quinti Flaminini , comitiis peractis. amicitia ei cum fico
tant a , ut nusquam laetior proveniat quam sub hac arbore.
seritur et surculo, melius in perforatam fabam indito,
quae suco nutrit conprehendendo surculum. seri t et se 
ipsa , namque incurvato cacumine alicuius rami cum attigit
terram, statim radicatur. eadem et ocimo natura, nisi
quod difficilius arescit se men . r u ta runcatur non sine diffi-
cultate, prurit i v i s ulceribus, ni munitis manibus id fiat
oleove defensis. condiuntur autem et eius folia servan-
turque fasciculis. 
 (46) Ab aequinoctio verno seritur apium semine pau-
lum in pila pulsato. crispius sic putant fieri aut si sa-
tum calcetur cylindro pedibusve. proprium ei, quod 
colorem mutat. honos in Achaia coronare victores sacri
certaminis Nemeae. 
 (47) Eodem tempore seritur menta planta vel, si non-
dum germinet , spongea . non minus haec umido gaudet.

 

aestate viret, hieme flavescit. genus eius silvestre men-
tastrum; ex hoc propagatur ut vitis vel si inversi rami
serantur. mentae nomen suavitas odoris apud Graecos mu-
tavit , cum alioqui mintha vocaretur, unde veteres nostri
nomen declinaverunt ; nunc autem coepit dici ἡδύοσμον. 
gra ta tomento mensas odore percurrit in rusticis dapibus. 
semel sata diutina aetate durat. congruit puleio, cuius
natura in carnariis reflorescens saepius dicta est. 
haec quoque servantur simili genere, mentam dico
puleiumque et nepetam . condimentorum tamen omni um ,
quae fastidiis..., cuminum amicissimum. nascitur in
summa tellure vix haerens et in sublime tendens in putri-
bus et calidis maxime locis, medio serendum vere. alte-
rum eius genus silvestre, quod rusticum vocant, alii The-
baicum, si tritum ex aqua potetur, in dolore stomachi
 prodest. in Carpetania nostri orbis maxime laudatur, alio-
qui Aethiopico Africoque palma est; quidam in hoc Aegyp-
tium praeferunt. 
 (48) Sed praecipue olusatrum mirae naturae est. hip-
poselinum Graeci vocant, alii zmyrnium . e lacrima caulis 

sui nascitur. seritur et radice. sucum eius qui colligunt,
murrae saporem habere dicunt, auctorque est Theophra-
stus murra sata natum. hipposelinum veteres praecepe-
r u nt in locis incultis, lapidosis iuxta maceriam seri —nun
et repastinato seritur et a favonio post aequinoctium au-
tumnum —, quippe cum capparis quoque seratur sic, siccis
maxime , area ide o foss a in c l u s a ripisque undique circum-
structis lapide; alias evagatur per agros et cogit solum
sterilescere. floret aestate, viret usque ad vergiliarum
occasum, sabulosis familiarissimum. vitia eius, quod trans
maria nascitur, diximus inter peregrinos frutices . 
 
 (49) Peregrinum et careum gentis suae nomine appel-
latum, culinis principale . in quacumque terra seri vult
ratione eadem, qua olusatrum, laudatissimum tamen in
Caria, proximum Phrygia. 
 (50) Ligusticum silvestre est in Liguriae suae mon-
tibus; seritur etiam ubique. suavius sativum, sed sine
viribus. panacem aliqui vocant. Crateuas apud Graecos
cunilam bubulam eo nomine appellat, ceteri vero conyzam,
id est cunilaginem, thymbram vero quae sit cunila . haec
aput nos habet vocabulum et aliud, satureia dicta in con-
dimentario genere. seritur menseFebruario. origano aemulo 
nusquam utrumque additur, quippe similis effectus. sed
cunilae Aegyptium origanum tantum praefertur. 
 
 (51) Peregrinum fruit et lepidium . seritur a favonio,
dein, cum fruticavit , iuxta terrain praeciditur, tunc run-
catur stercoraturque. per biennium hoc postea, iisdem
fruticibus, utuntur, si non saevitia hiemis ingruat , quando
inpatientissimum est frigorum. exit et in cubitalem alti-
tudinem, foliis lauri , sed mollius . usus eius non sine lacte. 
 (52)Git pistrinis , anesum et anetum culinis et medicis
nascuntur; sacopenium , quo laser adulteratur , et ipsum in
hortis quidem, sed medicinae tantum. 
 (53) Sunt quaedam comitantia aliorum satus ; papaver
namque cum brassica seritur ac por c il l aca , et eruca cum
lactuca. papaveris sativi tria genera: candidum, cuius se-
men tostum in secunda mensa cum melle apud antiquos
dabatur; hoc et panis rustici crustae inspergitur, adfuso
ovo inhaerens, ubi inferiorem crustam apium gitque cere-
ali sapore condiunt. alterum genus est papaveris nigrum,
cuius scapo inciso lacteus sucus excipitur. tertium genus
rhoean vocant Graeci, id nostri erraticum; sponte quidem,
sed in arvis cum hordeo maxime nascitur, erucae simile,
cubitali altitudine, flore rufo et protinus deciduo, unde

 

et nomen a Graecis accepit. de reliquis generibus papa-
veris sponte nascentis dicemus in medicinae loco. 
fuisse autem in honore apud Romanos semper indicio est
Tarquinius Superbus, qui legatis a filio missis decutiendo
papavera in horto altissima sanguinarium illud responsum
hac facti ambage reddidit. 
 (54) Rursus alio comitatu aequinoctio autumni serun-
tur coriandrum, anetum, atriplex, malva, lapathum , caere-
folium , quod paederota Graeci vocant, et acerrimum sapore
igneique effectus ac saluberrimum corpori sinapi, nulla
cultura, melius tamen planta tralata . quin e diverso vix
est sato semel eo liberare locum, quoniam semen cadens 
protinus viret. usus eius etiam pro pulmentario in patel-
lis decocto, citra intellectum acrimoniae. cocuntur et folia,
sicut reliquorum olerum. sunt autem trium generum:
unum gracile, alterum simile rapi foliis, tertium erucae.
semen optimum Aegyptium. Athenienses napy appellave-
runt, alii th l aspi , alii saurion. 
 (55) Serpyllo et sisymbrio montes plerique scatent,
sicut Threciae . itaque deferunt ex his avulsos ramos se-
runtque, item Sicyone ex suis montibus et Athenis ex
Hymetto. simili modo et sisymbrium serunt. laetissi-
mum nascitur in puteorum parietibus et circa piscinas
ac stagna.

(56) Reliqua sunt ferulacei generis, ceu feniculum
anguibus, ut diximus, gratissimum, ad condienda plurima, 
cum inaruit, eique perquam similis thapsia, de qua
diximus inter externos frutices; deinde utilissima funibus 
cannabis. seritur a favonio; quo densior est, eo tene-
rior . semen eius, cum est maturum, ab aequinoctio au-
tumni destringitur et sole aut vento aut fumo siccatur.
ipsa cannabis vellitur post vindemiam ac lucubrationibus
decorticata purgatur. optima Alabandica, plagarum prae-
cipue usibus. tria eius ibi genera: inprobatur cortici pro-
ximum aut medullae; laudatissima est e medio quae mesa 
vocatur . secunda Mylasea . quod ad proceritatem quidem
attinet, Rosea agri Sabini arborum altitudinem aequat. 
ferulae duo genera in peregrinis fruticibus diximus. 
semen eius in Italia cibus est; conditur quippe duratque
in urceis vel anni spatio. duo ex ea genera, caules et
racemi. corymbian hanc vocant corymbosque quos condiunt.

(57) Morbos hortensia quoque sentiunt sicut re-
liqua terra sata. namque et ocimum senec t ute degenerat 
in serpyllum, et sisymbrium in zmintham , et ex semine
brassicae veter e rapa fiunt, atque invicem. et necatur
cuminum αἱμοδώρῳ, nisi repurgetur; est autem unicaule,

 

radice bulbo simili, non nisi in gracili solo nascens. alius
privatim cumini morbus scabies. et ocimum sub canis
ortu pallescit. omnia vero accessu mulieris menstrualis
flavescunt. bestiolarum quoque genera innascuntur, napis
pulices, raphano urucae et vermiculi, item lactucis et oleri,
utrisque hoc amplius limaces et cocleae, porro vero privata 
animalia, quae facillime stercore iniecto capiuntur conden-
tia in id se. ferro quoque non expedire tangi rutam, cuni-
lam , mentam, ocimum auctor est Sabinus Tiro in libro
 κηπουρικῶν, quem Maecenati dicavit. 
 (58) Idem contra formicas, non minimum hortorum
exitium, si non sint rigui, remedium monstravit limum
marinum aut cinerem obturandis earum foraminibus. sed
efficacissime heliotropio herba necantur. quidam et aquam
diluto latere crudo inimicam his putant. naporum medi-
cina ervi aliquid una seri, sicut olerum cicer; arcet enim 
urucas . quo si omisso enatae sint , remedio est absinthi
sucus decocti inspersus vel sedi; genus hoc herbae, quam
alii ἀείζωον vocant , diximus. semen olerum si suco 

eius madefactum seratur, olera nulli animalium obnoxia
futura tradunt; in totum vero necari urucas , si palo in-
ponantur in hortis ossa capitis ex equino genere, feminae 
dumtaxat. adversus urucas et cancrum fluviatilem in medio
horto suspensum auxiliari narrant. sunt qui sanguineis
virgis tangant ea, quae nolint iis obnoxia esse . infestant
et culices riguos hortos , praecipue si sint arbusculae ali-
quae. hi galbano accenso fugantur.

Nam quod ad permutationem seminum attinet, qui-
busdam ex his firmitas maior est, ut coriandro, betae,
porro, nasturtio, sinapi, erucae, cunilae et fere acribus;
infirmiora autem sunt atriplici, ocimo, cucurbitae, cucumi,
et aestiva omnia hibernis magis; minime autem durat 
gethyum . sed ex his, quae sunt fortissima, nullum ultra
quadrimatum utile est, dumtaxat serendo, culinis et ultra
tempestiva sunt. 
 (59) Peculiaris medicina raphano, betae, rutae, cuni-
lae in salsis aquis, quae et alioqui plurimum suavitati et
fertilitati conferunt. ceteris dulcium aquarum rigua pro-
sunt. utilissimae ex his quae frigidissimae et quae potu
suavissimae. minus utiles e stagno et quas e lices indu-
cunt, quoniam herbarum semina invehunt. praecipue tamen
imbres alunt, nam et bestiolae innascentes necantur.

(60) His horae rigandi matutino atque vespera,

 

ne infervescat aqua sole, ocimo tantum et meridie; nam 
etiam satum celerrime erumpere putant inter initia fer-
venti aqua aspersum. omnia autem tralata meliora gran-
dioraque fiunt, maxime porri napique. in tralatione et
medicina est, desinuntque sentire iniurias, ut gethyum,
porrum, raphani, apium, lactucae, rapa, cucumis . omnia
autem fere silvestria sunt et foliis minora et caulibus,
suco acriora, sicut cunila, origanum, ruta. solum vero ex
omnibus lapathum silvestre melius . hoc in sativis rumix 
vocatur, omnium , quae seruntur nascunturque , fortissimum;
tradunt certe semel satum durare nec vinci umquam a
 terra , maxime iuxta aquas. usus eius cum tisana tantum
in cibis; le n iorem gratioremque saporem praestat. sil-
vestre ad multa medicamina utile est.—(Adeoque nihil
omisit cura, ut carmine quoque com prehensum reperiam ,
fabis caprini fimi singulis cavatis, si porri, erucae, lactu-
cae, apii, intubi, nasturtii semina inclusa serantur, mire
provenire.—Quae sunt et silvestria, eadem sativis sic-
ciora intelleguntur et acriora.)— 
 
 (61) Namque et sucorum saporumque dicenda diffe-
rentia est, vel maior in his quam in pomis. sunt autem
acres cunilae , origani, nasturti, sinapis, amari absinthi,
centaurei; aquatiles cucumeris, cucurbitae, lactucae; acuti
th y mi , cunilae ; acuti et odorati apii, aneti, feniculi. sal-
sus tantum e saporibus non nascitur; aliquando extra in-
sidit pulveris modo, et cicerculis tantum. 
 (62) Atque ut intellegatur vana ceu plerumque vitae
persuasio, panax piperis saporem reddit et magis etiam
siliquastrum, ob id piperitidis nomine accepto, libanotis
odorem turis, z myrn ium murrae. de panace abunde dictum 
est. libanotis locis putribus et macris ac roscidis seritur
semine . radicem habet olusatri, nihil ture differentem.
usus eius post annum stomacho saluberrimus. quidam eam
nomine alio rosmarinum appellant. Zmyrn i um olus seri-
tur iisdem locis murramque radice resipit . eadem et sili-
quastro satio. reliqua a ceteris et odore et sapore diffe-
runt, ut anetum, tantaque est diversitas atque vis, ut non
solum aliud alio mutetur, sed etiam in totum auferatur.
apio eximunt coqui obsoniis acetum, eodem cellarii in
saccis odorem vino gravem. 
 Et hactenus hortensia dicta sint, ciborum gratia dum-
taxat. maximum quidem opus in iisdem naturae restat,
quoniam proventus tantum adhuc summasque quasdam

 

tractavimus, vera autem cuiusque natura non nisi me-
dico effectu pernosci potest, opus ingens occultumque di-
vinitatis et quo nullum reperiri possit maius. ne singulis
id rebus contexeremus, iusta fecit ratio, cum ad alios
medendi desideria pertinerent, longis utriusque dilationibus
futuris, si miscuissemus. nunc suis quaeque partibus con-
stabunt poteruntque a volentibus iungi.

(1) Maximum hine opus naturae ordiemur et cibos
suos homini narrabimus faterique cogemus ignota esse
per quae vivat. nemo id parvum ac modicum existima-
verit, nominum vilitate deceptus. pax secum in his aut
bellum naturae dicetur , odia amicitiaeque rerum surdarum
ac sensu carentium et, quo magis miremur, omnia ea
hominum causa. quod Graeci sympathiam et antipathiam 
appellavere, quibus cuncta constant, ignes aquis restin-
guentibus , aquas sole devorante, luna pariente, altero alte-
rius iniuria deficiente sidere atque, ut a sublimioribus
recedamus, ferrum ad se trahente magnete lapide et alio
rursus abigente a sese, adamanta, ra rum opum gaudium,

 

Infragil em omni cetera vi et invictum, sanguine hircino
rumpente, quaeque alia in suis locis dicemus paria vel
maiora miracu la . tantum venia sit a minimis, sed a salu-
taribus ordienti primumque ab hortensiis .

(2) Cucumin silvestrem esse diximus, multo infra 
magnitudinem sativi . ex eo fit medicamentum, quod voca-
tur§ quib; Q. § elaterium , suco expresso semini , cuius causa nisi ma-
turius incidatur , semen exilit oculorum etiam periculo.
servatur autem decerptus una nocte, postero die inciditur
harundine, semenque cinere conditur ad coercendam suci
abundantiam, qui expressus suscipitur aqua caelesti atque
subsidit, deinde sole cogitur in pastillos ad magnos mor-
talium usus, obscuritates et vitia oculorum , genarum ulcera.
 tradunt hoc suco tactis radicibus vitium non attingi uvas
ab avibus. radix autem ex aceto cocta podagris inlinitur
sucoque dentium dolori medetur, arida cum resina inpe-
tiginem et scabiem quaeque psoram et lichenas vocant,
parotidas, panos sanat et cicatricibus colorem reddit, et
foliorum sucus auribus surdis cum aceto instillatur. 
 (3) Elaterio tempestivus est autumno, nec ullum ex
medicamentis longiore aevo durat. incipit a trimatu. si
quis recentiore uti velit, pastillos in novo fictili igni lento
in aceto domet. melius quo vetustius, fuitque iam cc an-
nis servatum, ut auctor est Theophrastus, et usque ad

 

quinquagesimum lucernarum lumina extinguit. hoc enim
veri experimentum est, si admotum, priusquam extinguat,
scintillare sursum ac deorsum cogat. pallidum ac leve
herbaceo ac scabro melius ac leniter amarum. 
 Putant conceptus adiuvari adalligato semine, si terram
non adtigerit, partus vero, si in arietis lana alligatum in-
scientis lumbis fuerit, ita ut protinus ab enixu rapiatur
extra domum. ipsum cucumin qui magnificant, nasci prae-
cipuum in Arabia, mox in Arcadia; Cyrenis alii tradunt
similem heliotropio cu c u min inter folia et ramos prove-
nire magnitudine nucis iuglandis, semen autem esse ad
speciem scorpionum caudae reflexu m , sed candidum . ali-
qui etiam ab scorpione cucumim vocant, efficacissimo contra
scorpionum ictus et semine et elaterio. est ad purgandam 
utrimque alvum modus pro portione virium ab dimidio
obolo ad solidum; copiosius necat. sic et contra phthiria-
sim bibitur et hydropicis. inlitum anginas et arterias cum
melle aut oleo vetere sanat.

(4) Multi hunc esse aput nos, qui anguinus voce-
tur, ab aliis erraticus, arbitrantur, quo decocto sparsa
mures non adtingunt. iidem podagris eum et articulariis 

morbis decoctum in aceto inlinunt praesentaneo remedio,
lumborum vero dolores seine sole siccato, dein trito,
X??? XX pondere in hemina aquae dato sanant , t umores 
subitos inlito cum lacte mulierum. purgat eas elaterium,
sed gravidis abortum facit. suspiriosis prodest, morbo vero
regio in nares coniectum. lentigines ac maculas e facie
tollit in sole inlitum. 
 (5) Multi eadem omnia sativis adtribuunt, magni etiam
sine is momenti . namque et eorum semen quantum tres
digiti adprehenderint cum cumino tritum potumque in
vino tussientibus auxiliatur, et phreneticis in lacte mulie-
ris, et dysintericis acetabuli mensura, purulenta autem 
expuentibus cum cumino pari pondere, et iocineris vitiis
in aqua mulsa. urinam movet ex vino dulci, et in re-
nium dolore clysteribus simul cum cumino infunditur. 
 (6) Ei, qui pepones vocantur, refrigerant maxime in
cibo et emolliunt alvum. caro eorum epiphoris oculorum
aut doloribus inponitur. radix sanat ulcera concreta in
modum favi, quae ceria vocant. eadem concitat vomitio-
nes; siccatur, in farina m tunsa datur quattuor obolis in

 

aqua mulsa, ita ut qui biberit quingentos passus postea
ambulet. haec farina et in smegmata adicitur. cortex
quoque vomitionem movet, faciem purgat. hoc et folia 
cuiuscumque sativi inlita. eadem cum melle et epinycti-
das sanant, cum vino canis morsus, item multipedae ; sepa 
Graeci vocant, oblongam, pilosis pedibus, pecori praecipue
nocivam; morsum tumor insequitur et putrescit locus.
ipse cucumis odore defectum animi refovet .—(Coctos
deraso cortice ex oleo et aceto ac melle iucundiores esse
certum est.)—

(7) Cucurbita quoque silvestris invenitur, σομφὸς 
a Graecis appellata, intus inanis, unde et nomen, digitali
crassitudine, non nisi in saxosis nascens. huius conman-
ducatae sucus stomacho admodum prodest. 
 (8) Colocynthis vocatur alia, ipsa plena semine , sed
minor quam sativa. utilior pallida quam herbacea . are-
facta per se inanit alvum. infusa quoque clysteribus in-
testinorum omnibus vitiis medetur et renium et lumborum
et paralysi. eiecto semine aqua mulsa in ea decoquitur
ad dimidias; sic tutissimo infunduntur oboli quattuor.
 prodest stomacho e t farinae aridae pilulis cum decocto
melle sumptis. in morbo regio semina eius VII sumuntur
et protinus aqua mulsa. carnes eius cum absinthio ac
sale dentium dolorem tollunt, sucus vero cum aceto cale-

 

factus mobiles sistit. item spinae et lumborum ac coxen-
dicum dolores, cum oleo si infricetur. praeterea, mirum
dictu, semina eius, si fuerint pari numero, in linteo ad-
alligata febribus libera re dicuntur, quas Graeci periodicas
vocant. sativae quoque derasae sucus tepefactus auribus
medetur; caro eius interior sine semine clavis pedum et
suppurationibus, quae Graeci vocant ἀποστήματα. decoc-
tae autem universae sucus dentium motus stabilit et dolo-
res inhibet; vinum cum ea fervefactum oculorum etiam
impetus. folia eius cum recentibus cupressi contusa et
inposita, ipsa quoque tosta in argilla ac trita cum adipe
anseris vulneribus medetur. nec non ramentis corticis
recen tis podagras refrigerat et ardores capitis, infantium
maxime, et ignes sacros vel iisdem strigmentis inpositis
vel seminibus. sucus ex strigmentis inlitus cum rosaceo
et aceto febrium ardores refrigerat. aridae cinis inpositus
mire combusta sanat. Chrysippus medicus damnabat eas
in cibis, sed omnium consensu stomacho utilissimae iudi-
cantur et interaneorum vesicarumque exulcerationibus. 
 (9) Est et rapo vis medica. perniones fervens inposi-
tum sanat, item frigus pellit e piedibus. aqua decocti eius
fervens podagris etiam frigidis medetur, et crudum tusum
cum sale cuicumque vitio pedum. semen inlitum et potum 
in vino contra serpentes et toxica salutare esse proditur,

 

a multis vero antid o ti v i m habere in vino et oleo. De-
mocritus in totum ea abdicavit in cibis propter inflatio-
nes, Diocles magnis laudibus tulit, etiam venerem sti-
mulari ab iis professus, item Dionysius, magisque si
eruca condirentur; tosta quoque articulorum dolori cum
adipe prodes se . 
 (10) Silvestre rapum in arvis maxime nascitur, fruti-
cosum, semine candido , duplo maiore quam papaver . hoc
ad levigandam cutem in facie totoque corpore utuntur
mixta fa rina pari mensura ervi , hordei et tritici et lupini.
radix ad omnia inutilis.

(11) Naporum duas differentias et in medicina
Graeci servant. angulosis foliorum caulibus, flore anet i ,
quod bunion vocant, purgationibus ferminarum et vesicae
et urinae utile decoctum, potum ex aqua mulsa vel suci
drachma; semen dysintericis tostum tritumque in aqua e 
calidae cyathis quattuor. sed urinam inhibet, si non lini
semen una bibatur. alterum genus buniada appellant, et
raphano et rapo simile, seminis praeclari contra venena.
ob id et in antidotis utuntur illo. 
 (12) Raphanum et silvestrem esse diximus. laudatissimus in Arcadia, quamquam et alibi nascitur, utilior
urinae dumtaxat ciendae, cetero aestuosus . in Italia et
armoraciam vocant. 
 
 (13) Et sativi vero praeter ea, quae circa eos
dicta sunt, stomachum purgant, pituitam extenuant, 
urinam concitant , bilem detrahunt. praeterea cortices
in vino decocti mane poti ad ternos cyathos conminuunt
et eiciunt calculos. iidem in posca decocti contra ser-
pentium morsus inlinuntur. ad tussim etiam mane ieiu-
nis raphanos prodest esse cum melle, semen eorum tostum
ipsumque conmanducatum, adliga to raphano aquam foliis
eius decoctis bibere vel sucum ipsius cyathis binis contra
phthiriases, phlegmoni ipsos inlinere tusos, livori vero
recenti corticem cum melle, veternosis autem quam acer-
rimos mandere, semenque tostum, dein contritum cum
melle suspiriosis. iidem et contra venena prosunt, cerastis 
et scorpionibus adversantur —vel ipso vel semine infec-
tis manibus inpune tractaveris , inpositoque raphano scor-
piones moriuntur—, salutares et contra fungorum aut
hyoscyami venena atque , ut Nicander tradit, et contra
sanguinem tauri . contra viscum quoque dari Apollo-
dori duo iubent, sed Ci ti eus semen ex aqua tritum,
Tarentinus sucum. lienem item extenuant, iocineri pro-

 

sunt et lumborum doloribus, hydropicis quoque ex aceto
aut sinapi sumpti et lethargicis et comitialibus et melan-
cholicis . Praxagoras et iliosis dandos censet, Plisto-
nicus et coeliacis. intestinorum etiam ulcera sanant ac
purulenta praecordiorum, si cum melle edantur. quidam
ad haec coquere eos luto inlitos malunt; sic et feminas
purgari. ex aceto et melle sumpti intestinorum animalia
detrahunt, iidem ad tertias decocto eorum poto cum vino
enterocelicis prosunt; sanguinem quoque inutilem sic ex-
trahunt. Medius ad haec et sanguinem excreantibus coc-
tos dari iubet, et puerperis ad lactis copiam augendam,
Hippocrates capitis mulierum defluvia perfricari rapha-
nis, et super umbilicum inponi contra tormenta volvae.
reducunt et cicatrices ad colorem. semen quoque ex aqua
inpositum sistit ulcera, quae phagedaenas vocant. Demo-
critus venerem hoc cibo stimulari putat, ob id fortassis 
voci nocere aliqui tradiderunt . folia, quae in oblongis dum-
taxat nascuntur, excitare oculorum aciem dicuntur. ubi
vero acrior raphani medicina admota sit, hysopum dari
protinus imperant ; haec antipathia est. et aurium gravi-
tati sucum raphani instillant . nam vomituris summo cibo
esse eos utilissimum est. 
 (14) Pastinacae simile hibiscum, quod molochen agrian

 

vocant et aliqui πλειστολοχείαν, ulceribus , cartilagini e t 
ossibus fractis medetur. folia eius ex aqua pota alvum
solvunt; serpentes abigunt , apium , vesparum, crabronum
ictibus inlita medentur. radicem eius ante solis ortum
erutam involvunt lana coloris, quem nativum vocant, prae-
terea ovis, quae feminam peperit, strumisque vel suppu-
ratis alligant. quidam ad hunc usum auro effodiendam
censent cavendumque, ne terram adtingat. Celsus et po-
dagris, quae sine tumore sint, radicem eius in vino de-
coctam inponi iubet .

(15) Alterum genus est staphylinus , quod pastina-
cam erraticam vocant. eius semen contritum et in vino
potum tumentem alvum et suffocationes mulierum dolores-
que lenit in tantum, ut vulvas corrigat. inlitum quoque
e passo ventri earum prosit ; et viris vero prosit cum
panis portione aequa tritum ex vino potum contra ventris
dolores. pellit et urinam, et phagedaenas ulcerum sistit
recens cum melle inpositum vel arida farina inspersa .
 radicem eius Dieuc hes contra iocineris aut lienis ac
lumborum et renium vitia ex aqua mulsa dari iubet,
Cleophantus et dysintericis veteribus. Philistio in lacte
coquit et ad stranguriam dat radicis uncias quattuor, ex
aqua hydropicis, similiter et opisthotonicis et pleuriticis

 

et comitialibus. habentes ear feriri a serpentibus negan-
tur aut, qui ante gustaverint, non laedi; percussis in-
ponitur cum axungia. folia contra cruditates manduntur.
 Orpheus amatorium inesse staphylino dixit, fortassis 
quoniam venerem stimulari hoc cibo certum est. ideo
conceptus adiuvari aliqui prodiderunt. ad reliqua et sativa
pollet, efficacior tamen silvestris magisque in petrosis
nata. semen sativae quoque contra scorpionum ictus ex
vino aut posca salutare est. radice eius circumscalpti 
dentes dolore liberantur. 
 (16) Syria, in hortis operosissima—u t ique in pro-
Verbi o Graecis multa Syrorum olera—, simillimam
staphylino herbam serit, quam alii gingidion vocant, tenuius
tantum et amarius eiusdemque effectus. estur coctum cru-
dumque stomachi magna utilitate; siccat enim ex alto
omnes eius umores. 
 (17) Siser erraticum sativo simile est et effectu : sto-
machum excitat, fastidium absterget ex aceto laserpiciato
sumptum aut ex pipere et mulso vel ex garo. urinam
ciet, ut Ophion credit, et venerem. in eadem sententia
est et Diocles; praeterea cordi convenire convalescentium
aut post multas vomitiones perquam utile. Heraclides
contra argentum vivum dedit et vener em subinde offen-
santem aegrisque se recolligentibus. Hicesius ideo sto-
macho in utile videri dixit, quoniam nemo tres siseres
edendo continuaret, esse tamen utile convalescentibus ad
vinum transeuntibus. sativi privatim sucus cum lacte
caprino potus sistit alvum. 
 
 (18) Et quoniam plerosque similitudo nominum Grae-
corum confundit , conteximus et de sili [sed hoc est vul-
gatae notitiae]. optimum M assiliense , lato enim grano et
fulvo est, secundum Aethiopicum nigrius, Creticum odo-
ratissimum *omnium. radix iucundi odoris est. semen esse
et vultures dicuntur. prodest homini ad tussim veterem,
rupta, convulsa in vino albo potum, item opisthotonicis
et iocinerum vitiis et torminibus et stranguriae duarum
aut trium lingularum mensura. sunt et folia utilia, ut
quae partus adiuvent etiam quadripedum; hoc maxime
pasci dicuntur cervae pariturae. inlinuntur et igni sacro.
multumque in summo cibo concoctionibus confert vel folio
vel semine. quadripedum quoque alvum sistit sive tritum
potui infusum sive mandendo comm e ndatum sale . boum
morbis sic tritum infunditur. 
 (19) Inula quoque a ieiunis commanducata dentes
confirmat. si, ut eruta est , terram non adtingat , condita
tussim emendat; radicis vero decoctae sucus t a enias pellit,
siccatae autem in umbra farina tussi et convulsis et in-
flationibus et arteriis medetur. venenatorum morsus abigit.
folia ex vino lumborum dolori inlinuntur. 
 (20)Cepae silvestres non sunt. sativae olfactu ipso
et delacrimatione caligini medentur, magis vero suci
inunctione. somnum etiam facere traduntur et ulcera oris

 

sanare commanducatae cum pane, et canis morsus virides
ex aceto inlitae aut siccae cum melle ..... et vino, ita
ut post diem tertium solvantur. sic et at trita sanant. coc-
tam in cinere et epiphoris multi in posuere cum farina
hordeacia et genitalium ulceribus. suco et cicatrices ocu-
lorum et albugines et argema inunxere et serpentium
morsus et omnia vulnera cum melle; item auricularum ....
cum lacte mulierum et in iisdem sonitum aut gravitatem
emendantes cum adipe anserino aut cum melle stillavere .
et ex aqua bibendum dederunt repente obmutescentibus.
 in dolore quoque ad dentes conluendos instillavere et
plagis bestiarum omnium, privatim scorpionum. alopecias
fricuere et psoras tusis cepis . coctas dysintericis vescen-
das dedere et contra lumborum dolores, purgamenta quo-
que earum cremata in cinerem inlinentes ex aceto ser-
pentium morsibus, ipsasque multipedae ex aceto. reliqua 
inter medicos mira diversitas. proximi inutiles esse prae-
cordiis et concoctioni inflationemque et sitim facere dixe-
runt. Asclepiadis schola ad colorem quoque validum
profici hoc cibo et, si ieiuni cotidie edant, firmitatem
valetudinis custodiri, stomacho utile s esse, spiritus agita-
tione ventrem mollire, haemorrhoidas ape ri re subditas pro

 

balanis; sucum cum suco feniculi contra incipientes hy d ro-
pis e s mire proficere, item contra anginas cum rutae et
melle ; excitari eodem lethargicos.—(Varro quae sale
et aceto pis t a est arefactaque , vermiculis non infestari
auctor est).—

(21) Porrum sectivum profluvia sanguinis sistit 
naribus contrito eo obturatis vel gallae mixto aut mentae,
item ex abortu profluvia poto suco. cum lacte mulieris 
tussi etiam veteri et pectoris ac pulmonis vitiis medetur.
inlitis foliis sanantur vari et ambusta et epinyctides—
ita vocatur ulcus, qua e et s y ce , in angulo oculi perpetuo
umore manans; quidam eodem nomine appellant pusulas
 liventes ac noctibus inquietantes—et alia ulcera cum
melle trit is , vel bestiarum morsus ex aceto, item serpen-
tium aliorumque venenatorum, aurium vero vitia cum felle
caprino vel pari mensura mulsi, stridores cum lacte mulieris,
capitis dolores, si in nares fundatur dormituris ve l in
aures duobus suci coclearibus, uno mellis. sucus et ad
serpentium scorpionumque ictus bibitur cum mero et ad
lumborum dolores cum vini hemina potus. sanguinem
vero excreantibus et phthisicis et destillationibus longis

 

vel sucus vel ex ipso cibus prodest, item morbo regio
vel hydropicis et ad renum dolores, cum tisanae suco
acetabuli mensura. idem modus cum melle vulvas purgat.
estur vero et contra fungorum venena, inponitur et vul-
neribus, venerem stimulat, sitim sedat, ebrietates discutit,
sed oculorum aciem hebetare traditur, inflationes quoque
facere, quae tamen stomacho non noceant ventremque
molliant. voci splendorem adfert . 
 (22) Capitato maiores ad eadem effectus . sanguinem 
reicientibus sucus eius cum galla aut turis farina vel
acacia datur. Hippocrates et sine alia mixtura dari
iubet vulvasque contractas aperire se putat, fecunditatem
etiam feminarum hoc cibo augeri . contritum ex melle
ulcera purgat . tussim et destillationes thoracis, pulmonis
et arteriae vitia sanat, datum in sorbitione tisanae vel
crudum praeter capita sine pane, ita ut alternis diebus
sumatur, vel si pura excreentur . sic et voci et veneri 
somnoque multum confert. capita bis aqua mutata cocta
alvum emolliunt .... sistit fluctiones veteres; cortex de-
coctus inlitusque inficit canos. 
 (23) Alio magna vis, magnae utilitates contra aquarum

 

et locorum mutationes. serpentes abigit et scorpiones
odore atque, ut aliqui tradidere, bestias omn e s . ict ib us 
medetur potu vel cibo vel inlitu , privatim contra haemor-
rhoidas cum vino redditum vomitu . ac, ne contra araneos 
mures venenati morsus valere miremur, aconitum, quod
alio nomine pardalianches vocatur, debellat, item hyoscya-
mum, canum morsu s , in quae vulnera cum melle inponi-
tur. ad serpentium quidem ictus tos tum cum restibus
suis efficacissime ex oleo inlinitur, adtritisque corporum
partibus, vel si in vesicas intumuerint. quin et suffito eo 
evocari secundas partus existimat Hippocrates, cinere
eius cum oleo capitis ulcera manantia sanitati restituens.
suspiriosis coctum, aliqui crudum id dedere; Diocles
hydropicis cum centaurio aut in fico duplici ad evacuan-
dam alvum, quod efficacius praestat viride cum coriandro
in mero potum; suspiriosis aliqui et tritum in lacte de-
derunt. Praxagoras et contra morbum regium vino
miscuit et contra i leum in oleo et pulte, sic inlinens
strumis quoque. antiqui et insanientibus dabant crudum,
Diodes phreneticis elixum. contra anginas tritum in
posca gargarizari prodest. dentium dolorem tribus capiti-

 

bus in aceto tritis inminuit, vel si decocti aqua conluantur
addaturque ipsum in cava dentium. auribus etiam instilla-
tur sucus cum adipe anserino. phthiriases et porrigines 
potum, item infusum cum aceto et nitro conpescit , destil-
lationes cum lacte coctum vel tritum permixtumve caseo
molli, quo genere et raucitatem extenuat vel in pisi aut 
fabae sorbitione. in totum autem coctum utilius est crudo
elixumque tosto ; sic et voci plus confert. t ae nias et reli-
qua animalia interaneorum pellit in aceto mulso coctum;
tenesmo in pulte medetur; temporum doloribus inlinitur 
elixum et pusulis coctum, dein cum melle tritum; tussi
cum adipe vetusto decoctum vel cum lacte aut , si sanguis
etiam excreetur vel pura, sub pruna t o s tum et cum mellis
pari modo sumptum; convulsis, ruptis cum sale et oleo.
 ite m cum adipe tumores suspectos sanat. extrahit fistulis
vitia cum sulpure et resina, etiam harundines cum pice;
lepras, lichenas , lentigines exulcerat sanatque cum origano,
vel cinis eius ex oleo et garo inlitus; sic et sacros ignes;
suggillata aut liventia ad colorem reducit conbustum ex
melle. credunt et comitialem morbum sanari, si quis eo

 

in cibis utatur ac potione; quartanas quoque excutere
potum caput unum cum laserpici obolo in vino austero,
—(tussim et alio modo ac pectorum suppurationes ??? quan-
taslibet sanat fractae incoctum fabae atque ita in cibo 
sumptum, donec sanitatem restituat. facit et somnos, atque
 in totum rubicundiora corpora)—venerem quoque stimu-
lare cum coriandro viridi tritum potumque e mero. vitia
eius sunt quod oculos hebetat, inflationes facit, stomachum
laedit copiosius sumptum, sitim gignit. cetero contra
pituitam et gallinaceis prodest mixtum farre in cibo.
iumenta urinam reddere atque non torqueri tradunt, si
trito natura tangatur.

(24) Lactucae sponte nascentis primum genus est
eius , quam caprinam vocant, qua pisces in mare deiecta
protinus necantur, qui sunt in proximo. huius lac spissa-
tum mox in aceto pondere obolorum duum adiecto aquae
uno cyatho hydropicis datur. caule et foliis contusis,
asperso sale, nervi incisi sanantur. eadem trita ex aceto
conluta matutinis bis mense dentium dolorem prohibent . (25) alterumn est genus quod Graeci caesapon vocant.

 

huius folia trita et cum polenta inlita ulceribus medentur.
haec in arvis nascuntur ; tertium genus in silvis nascens ἰσάτιν vocant. huius folia trita cum polenta vulneribus
prosunt. quarto infectores lanarum utuntur . simile id 
erat lapatho silvestri foliis, nisi plura haberet et nigriora.
sanguinem sistit, phagedaenas et putrescentia ulcera aut
quae serpunt sanat, item tumores ante suppurationem,
ignem sacrum radice vel foliis. prodest vel ad lienes pot u. 
haec propria singulis. 
 (26) Communia autem sponte nascentibus candor ,
caulis interdum cubitali longitudine, in t hyr so et foliis
scabritia. ex iis rotunda folia et brevia habentem sunt
qui hieracion vocent, quoniam accipitres scalpendo eam
sucoque oculos tinguendo obscuritatem, cum sensere, discu-
tiant . sucus omnibus candidus, viribus quoque papaveri 
similis; carpitur per messes inciso caule, conditur fictili
novo, ad multa praeclarus. sanat omnia oculorum vitia
cum lacte mulierum, argema, nubiculas , cicatrices ad-
ustionesque omnes, praecipue caligines. inponitur etiam
oculis in lana contra epiphoras. idem sucus alvum pur-
gat in posca potus ad duos obolos. serpentium ictibus
medetur in vino potus. et folia th y rsique triti ex aceto
bibuntur , vulneri inlinuntur, maxime contra scorpionum

 

ictus, contra vero phalangia commixto vino et aceto. aliis
quoque venenis resistunt, exceptis quae strangulando ne-
cant aut his quae vesicae nocent, item psimithio excepto.
inponuntur et ventri ex melle atque aceto ad detrahenda
vitia alvi . urinae difficultates sucus emendat. Crateuas
eum et hydropicis obolis duobus in aceto et cyatho vini 
dari iubet. quidam et e sativis colligunt sucum minus effi-
cacem . peculiares earum effectus —pra e ter i a m dictos 
somnum faciendi veneremque inhibendi, aestum refrige-
randi, stomachum purgandi, sanguinem augendi—non
pauci restant, quoniam et inflationes discutiunt ructusque
lenes faciunt, concoctiones adiuvant, cruditates ipsae num-
quam faciunt. nec ulla res in cibis magis aviditatem in-
citat inhibetque eadem. in causa alterutraque modus est:
sic et alvum copiosiores solvunt, modicae sistunt. lentitiam
pituitae digerunt atque, ut aliqui tradiderunt, sensus pur-
gant , stomachis dissolutis utilissim a e . adiuvantur in eos 
usus et oxypori obolis, asperitatem addito dulci ad in-
tinctum aceti temperantes, si crassior pituita sit, scillite 
aut vino abs i nt h ite , si et tussis sentiatur, hysopite ad-
mixto. dantur coeliacis cum intubo erratico et ad duritiam
praecordiorum. dantur et melancholicis candidae copio-
siores et ad vesicae vitia. Praxagoras et dysintericis
dedit. ambustis quoque prosunt recentibus, priusquam

 

pusulae fiant, cum sale inlitae. ulcera etiam, quae serpunt,
coercent, i n itio cum a phr onitro , mox in vino. tritae igni
sacro inlinuntur. convulsa et luxata caulibus tritis cum
polenta ex aqua frigida leniunt, eruptiones papularum ex
vino et polenta. in cholera quoque coctas patinis dede-
runt, ad quod utilissimae quam maximi caulis et amarae.
quidam et lacte infundunt. defervefacti hi caules et sto-
macho utilissimi traduntur, sicut somno aestiva maxime
lactuca et amara lactensque , quam meconidem vocavimus . 
hoc lacte et oculorum claritati cum muliebri lacte uti-
lissimum esse praecipitur, dum tempestivo capite inunguan-
tur oculi, et ad vitia, quae frigore in his facta sint.
miras et alias invenio laudes: thoracis vitiis prodesse non
secus quam habrotonum cum melle Attico; purgari et
feminas hoc cibo; semen sativarum contra scorpiones dari;
semine trito ex vino poto et libidinum imaginationes in
somno conpesci ; temptantes aquas non nocere lactucam
edentibus. quidam tamen frequentiores in cibo officere
claritati oculorum tradiderunt.

(27) Nec beta sine remediis est utraque: sive
candidae sive nigrae radix recens et madefacta suspensa
funiculo contra serpentium morsus efficax esse dicitur;
candida beta cocta et cum alio crudo sumpta contra

 

t ae n i as ; nigrae radices in aqua coctae porriginem tollunt,
atque in totum efficacior esse traditur nigra. sucus eius
capitis dolores veteres et vertigines, item sonitum aurium
sedat infusus iis . ciet urinam, medetur dysintericis iniecta
et morbo regio, dolores quoque dentium sedat. inlitus 
sucus et contra serpentium ictus valet, sed h o c radici
dumtaxat expressus. ipsa vero decocta pernionibus occurrit.
alba epiphoras sedat fronti inlita, aluminis parvo admixto
ignem sacrum sine oleo trita. sic et adustis medetur. et
contra eruptiones papularum, coctaque eadem contra ulcera ,
quae serpunt, inlinitur, et alopeciis cruda et ulceribus,
quae in capite manant. sucus eius cum melle naribus
inditus caput purgat. coquitur et cum lenticula addito
aceto, ut ventrem molliat. validius cocta fluctiones stomachi
et ventris sistit. 
 (28) Est et beta silvestris quam limonium vocant,
alii neuroidem , multum minoribus foliis tenuioribusque ac
densioribus ; undecim saepe cauli u ni . huius folia ambustis
utilia gustantium os adstringunt . semen acetabuli mensura
dysintericis prodest. aqua betae radice decocta maculas
vestium elui dicunt , item membranarum. 
 
 (29) Intubi quoque non extra remedia sunt. sucus
eorum cum rosaceo et aceto capitis dolores lenit idemque
cum vino potus iocineris et vesicae; et epiphoris inponitur.
erraticum apud nos quidam ambub a iam appellavere. in
Aegypto cichorium vocant quod silvestre e st , sativum
autem serim, quod est minus et venosius . 
 (30) Cichorium refrigerat in cib o sumptum vel inlitum
collectiones; sucus decocti ventrem solvit, iocineri et reni-
bus et stomacho prodest. item, si in aceto decoquatur,
urinae tormina discutit, item morbum regium e mulso, si
sine febri sit. vesicam adiuvat . mulierum quidem purga-
tionibus decoctum in aqua adeo prodest, ut emortuos partus
trahat. adiciunt Magi suco totius cum oleo perunctos
favorabiliores fieri et quae velint facilius impetrar e . quam-
qu am idem propter singularem salubritatem aliqui chreston 
appellant, alii pancration. 
 (31) Est et silvestre genus alterum —hedypnoida
vocant—, latioris folii. stomachum dissolutum adstringit
cocta, crudaque sistit alvum. et dysintericis prodest, magis
cum lente. rupta et convulsa utroque genere iuvantur,
item genitura quibus valetudinis morbo effluat. 
 
 (32) Seris et ipsa, lactucae simillima, duorum gene-
rum est silvestris : melior nigra e t aestiva , deterior hiberna
et candidior. utraque amara, stomacho utilissima ; praeci-
pue quem umor vexet cum aceto in cibo refrigerant vel
inlitae, discutiuntque et alios quam stomachi. cum polenta
silvestrium radices stomachi causa sorbentur, et cardiacis
inlinuntur super sinistram mammam et ex aceto. omnes
hae et podagricis utiles et sanguinem reicientibus, item
quibus genitura ef f luat , alterno dierum potu. Petronius
Diodotus, qui ἀνθολογούμενα scripsit, in totum damna-
vit serim multis modis arguens, sed aliorum omnium
opinio resistit.

(33) Brassicae laudes longum est exsequi, cum et
Chrysippus medicus privatim volumen ei dicaverit per
singula membra hominis digestum et Dieuches , ante
omnes autem Pythagoras, et Cato non parcius celebra-
verit , cius sententiam vel eo diligentius persequi par est,
ut noscatur , qua medicina usus sit annis DC populus
Romanus . in tres species divisere eam Graeci antiquissimi:
crispam, quam selinada vocaverunt a similitudine apii
foliorum, stomacho utilem, alvum modice mollientem; alte-
ram heliam , latis foliis e caule exeuntibus, unde caulodem

 

quidam vocavere, nullius in medicina momenti. tertia est
proprie appellata crambe , tenuioribus foliis et simplicibus
densissimisque, amarior, sed efficacissima. Cato crispam
maxime probat, dein levem grandibus foliis, caule magno.
prodesse tradit capitis doloribus, oculorum caligini scin-
tillationique , stomacho, praecordiis crudam ex aceto ac
melle, coriandro, ruta, menta, laseris radicula sumptam
acetabulis duobus matutino, tantamque esse vim, ut qui
terat haec, validiorem fieri se sentiat. ergo vel cum his 
tritam sorbendam vel ex hoc intinctu sumendam, podagrae
autem morbisque articulariis inlini cum ruta et coriandro 
et salis mica e t hordei farina; aqua quoque eius decocta 
nervos articulosque mire iuvari, si foveantur. vulnera et
recentia et vetera, etiam carcinomata, quae nullis aliis
medicamentis sanari possint, foveri prius calida aqua iubet
ac bis die tritam inponi. sic etiam fistulas e t luxata et
tumores , quos evocari quosque discuti opus sit. insomnia
etiam vigiliasque tollere decoctam, si ieiuni ed i nt quam
plurimam ex oleo et sale; tormina, si decocta iterum de-
coquatur addito oleo, sale, cumino, polenta. si ita sumatur
sine pane, magis profuturam. inter reliqua bilem detrahi 

per vinum nigrum pota. quin et urinam eius, qui brassi-
cam esitaverit , adservari iubet , calefactamque nervis re-
medio esse. verba ipsius subiciam ad exprimendam sen-
tentiam: pueros pusillos, si laves ea urina, num-
quam debiles fieri. auribus quoque ex vino sucum
brassicae tepidum instillari suadet idque etiam tarditati
audientium prodesse adseverat, et inpetigines eadem sanari
sine ulcere. 
 (34) Graecorum quoque opiniones iam et Catonis
causa poni convenit , in his dumtaxat, quae ille praeter-
miserit. biles trahere non percoctam putant, item alvum
solvere eandemque bis coctam sistere. vino adversari ut
inimicam vitibus, antecedente in cibis caveri ebrietatem,
postea sumpta crapulam discuti. hunc cibum et oculorum
claritati conferre multum, sucum vero crudae vel angulis
tantum tactis cum Attico melle plurimum. facillime con-
coqui, ciboque eo sensus purgari . Erasistrati schola
clamat nihil esse utilius stomacho nervisque, ideo para-
lyticis et tremulis dari iubet et sanguinem excreantibus .
 Hippocrates coeliacis et dysintericis bis coctam cum
sale, item ad tenesmum et renium causa , lactis quoque
ubertatem puerperis hoc cibo fieri iudicans et purgatio-
nem feminis. crudus quidem caulis si mandatur , partus
quoque emortuos pelli . Apollodorus adversus fungorum
venena semen aut sucum bibendum censet, Philistion

 

opisthotonicis sucum ex lacte caprino cum sale et melle.
 invenio et podagra liberates edendo eam decoctaeque ius
bibendo, hoc et cardiacis datum et comitialibus morbis
addito sale, item splenicis in vino albo per dies XL et 
ictericis nec non et phreneticis. raucis crudae sucum
gargarizandum bibendumque demonstrat , contra vero sin-
gultus cum coriandro et aneto et melle ac pipere ex aceto.
 inlitam quoque prodesse inflationibus stomachi, item ser-
pentium ictibus et sordidis ulceribus ac vetustis, vel aqua
ipsa cum hordeacia farina, sucum ex aceto vel cum feno
Graeco. sic aliqui et articulis podagrisque inponunt. epiny-
ctidas et, quidquid aliud serpit in corpore, inposita levat,
item repentinas caligines, has et si mand a tur ex aceto;
suggillata vero et alios livores pura inlita, lepras et pso-
ras cum alumine rotundo ex aceto. sic e t fluentes capil-
los retinet. Epicharmus testium et genitalium malis hanc
utilissime inponi , efficacius eandem cum faba trita, item 
convolsis, cum ruta contra ardores febrium et stomachi 
vitia, cum rutae semine ad secundas et muris aranei mor-
sus. foliorum aridorum farina alterutra parte exinanit. 
 (35) Ex omnibus brassicae generibus suavissima est
c y ma, a t inutilis habetur, difficilis in coquendo et reni-

 

bus contraria. illud quoque non est omittendum, aquam
decoctae ad tot usus laudatam faetere humi effusam. stir-
pium brassicae aridorum cinis inter caustica intellegitur
ad coxendicum dolores cum adipe vetusto, ac cum lasere
et aceto inter psilotr a : evulsis inlitus pilis nasci alios pro-
hibet. bibitur et cum oleo subfervefactus vel per se elixus
ad convolsa et rupta intus lapsoque ex alto. nulla ergo
sunt crimina brassicae? immo vero apud eosdem animae
gravitatem facere, dentibus et gingivis nocere. et in Aegypto
propter amaritudinem non est ur . 
 (36) Silvestris sive erraticae inmenso plus effectus
laudat Cato, adeo ut aridae quoque farinae in olfactorio 
collectae vel odore tantum naribus rapto vitia earum gra-
veolentiamque sanari adfirmet . hanc alii petraeam vocant,
inimicissimam vino, quam praecipue vitis fugiat aut, si
non possit fugere, moriatur. folia habet te nuia , rotunda,
parva, levia, plantis oleris similior, candidior sativa et
hirsutior. hanc inflationibus mederi, melancholicis quoque
ac vulneribus recentibus cum melle, ita ne solvatur ante
diem septimum, strumis, fistulis in aqua contritam Chry-
sippus auctor est . alii vero conpescere mala corporis,
quae serpant—nomas vocant—, item excrescentia ab-
sumere, cicatrices ad planum redigere, oris ulcera et ton-

 

sillas manducatam et coctam suco gargarizato cum melle
tollere, item psoras et lepras veteres, ipsius tribus parti-
bus cum duabus aluminis in aceto acri inlitis. Epichar-
mus satis esse eam contra canis rabiosi morsum inponi;
melius, si cum lasere et aceto acri; necari quoque canes
ea, si detur ex carne. semen eius tostum auxiliatur contra
serpentes,fungos, tauri sanguinem . folia cocta splenicis
in cibo data et cruda inlita cum sulpure et nitro prosunt,
item mammarum duritiae. radicum cinis uvae in faucibus
tumenti tactu medetur et parotidas cum melle inlitus re-
primit, serpentium morsus sanat. virium brassicae unum
et magnum argumentum addemus a c mirabile : crustae
occupent intus vasa omnia, in quis aquae fervent, i ta ut
non sit avellere eas ; si brassica in his decoquatur, abs-
cedunt. 
 (37) Inter silvestres brassicas et lapsana est, pedalis
altitudine, hirsutis foliis, sinapi similis, nisi candidior esset
flore. coquitur in cibo, alvum lenite r mollit . 
 (38) Marina brassica vehementissime ex omnibus alvum
ciet. coquitur propter acrimoniam cum pingui carne, sto-
macho inimicissima. 
 (39) Scillarum in medicina albae e t feminae nigrae;
quae candidissima fuerit, utilissima erit. huic aridis tuni-
cis direptis quod relicum e vivo est, consectum suspen-

 

ditur lino modicis intervallis. postea arida frusta in cadum
aceti quam asperrimi pendentia inmerguntur, ita ne ulla
parte vas contingant . *gypso deinde oblitus cadus ponitur
sub tegulis totius diei solem accipientibus. *hoc fit ante
solstitium, diebus XLVIII *. post eum numerum dierum tol-
litur vas, scilla eximitur, acetum transfunditur. hoc cla-
riorem oculorum aciem facit, salutare est stomachi, late-
rum doloribus ie i u nis sumptum. sed tanta vis est, ut
avidius haustum exstinctae animae momento aliquo spe-
ciem praebeat. prodest et gingivis et dentibus vel per se
commanducata. taenias et reliqua ventris animalia pellit
ex aceto et melle sumpta. linguae quoque recens sub-
iecta praestat, ne hydropici sitiant. coquitur pluribus mo-
dis: in olla, quae coiciatur in clibanum aut furnum, vel
adipe aut luto inlita, v el frustatim in patinis. et cruda
siccatur, deinde conciditur coquiturque in aceto, cum ser-
pentium ictibus inponitur. tosta quoque purgatur et me-
dium eius iterum in aqua coquitur. usus sic coctae ad
hydropicos, ad urinam ciendam tribus obolis cum melle
et aceto potae, item splenicos et stomachicos, si non sen-
tiant ulcus, quibus innatet cibus, ad tormina, regios mor-
bos, tussim veterem cum suspirio. discutit et foliis stru-
mas quadrinis diebus soluta, furfures capitis et ulcera
manantia inlita ex oleo cocta. coquitur et in melle cibi
gratia, maxime uti con coctionem faciat . sic et interiora

 

purgat. rimas pedum sanat in oleo cocta et mixta resinae.
semen eius lumborum dolori ex melle inponitur. Pytha-
goras scillam in limine quoque ianuae suspensam contra 
malorum medicamentorum introitum p o llere tradit. 
 (40) Ceteri bulbi ex aceto et sulpure ulceribus in
facie medentur, per se vero triti nervorum contraction i 
et ex vino porrigini , cum melle canum morsibus; Erasi-
strato placet cum pice. idem sanguinem sistere eos tra-
dit inlitos cum melle. alii, si e naribus fluat, coriandrum
et farinam adiciunt. Theodorus et lichenas ex aceto
bulbis curat, erumpentia in capite cum vino austero aut
ovo. et bulbos epiphoris idem inlinit et sicc a e lippitu-
dini media eorum . vitia, quae sunt in facie, rubentes
maxime in sole inliti cum melle et nitro emendant, len-
tiginem cum vino aut cum a c e to . vulneribus quoque mire
prosunt per se aut, ut Damion, ex mulso , si quinto die
solvantur. iisdem et auriculas fractas curat et testium
pituitas; in articulorum doloribus misce t et farinam. in
vino cocti inliti ventri duritiam praecordiorum emolliunt.
dysintericis in vino e x aqua caelesti temperate dantur,
ad convulsa intus cum silphio pilulis fabae magnitudine.
ad sudorem tusi inlinuntur. nervis utiles, ideo et para-
lyticis dantur. l ux a ta in pedibus, qui sunt rufi ex iis, ci-

 

tissime sanant cum melle et sale. venerem maxime Mega-
rici stimulant, hortensii partum cum sapa aut passo sumpti,
silvestres interaneorum plagas et vitia cum silphio pilulis
devoratis sedant. ill orum semen contra phalangia bibitur
in vino. ipsi ex aceto inlinuntur contra serpentium ictus.
semen antiqui bibendum insanientibus dabant. flos bulbo-
rum tritus crurum maculas varietatesque igni factas emen-
dat. Diocles hebetari oculos ab his putat. elixos assis
minus utiles esse adicit et difficile concoqui ex vi unius-
cuiusque naturae. 
 (41) B o lbine n Graeci vocant herbam porraceis foliis,
rubicundo bulbo. haec traditur vulneribus mire utilis,
dumtaxat recentibus. bulbus, quem vomitorium vocant ab
effectu, folia habet nigra, ceteris longiora.

(42) Inter utilissimos stomacho cibos asparagi
traduntur. cumino quidem addito inflationes stomachi coli-
que discutiunt, iidem oculis claritatem adferunt, ventrem
leniter molliunt, pectoris et spinae doloribus intestinorum-
que vitiis prosunt, vino, cum coquuntur , addito . ad lum-
borum et renium dolores semen obolorum trium pondere,
pari cumini bibitur. venerem stimulant, urinam cient uti-
lissime, praeterquam vesica exulcerata , radice quoque plu-
rimorum praedicatione. trita et in vino albo pota calculos
quoque exturbat, lumborum et renium dolores sedat. qui-

 

dam et ad vulvae dolorem radicem cum vino dulci pro-
pinant. eadem in aceto decocta contra elephantiasim pro-
ficit. asparago trito ex oleo perunctum pungi ab apibus
negant. 
 (43) Silvestrem asparagum aliqui Libycum vocant, Attici
orminum . huius ad supra dicta omnia efficacior vis, et
candidiori maior. morbum regium extenuant . veneris causa
aquam eorum decoctam bibi iubent ad heminam. idem et
semen valet cum aneto ternis utriusque obolis. datur et
ad serpentium ictus sucus decoctus; radix miscetur radici
marathri inter efficacissima auxilia. si sanguis per uri-
nam reddatur, semen et asparagi et apii et cumini ternis
obolis in vini cyath is duobus Chrysippus dari iubet.
set i d hydropicis contrarium esse, quamvis urinam moveat,
docet, item veneri, vesicae quoque nisi decoctum; quae
aqua si canibus detur, occidi eos. in vino decoctae radi-
cis sucum, si ore contineatur, dentibus mederi.

(44) Apio gratia in volgo est. namque rami lac-
tis potionibus per rura innatant et in condimentis pecu-
liarem gratiam habent. praeterea oculis inlitum cum melle,
ita ut subinde foveantur ferventi suco decocti, aliisque
membrorum epiphoris per se tritum aut cum pane vel
polenta inpositum mire auxiliatur. pisces quoque, si aegro-
tent in piscinis, apio viridi recreantur. verum apud eru-
ditos non aliud erutum terra in maiore sententiarum
varietate est . distinguitur sexu. Chrysippus feminam

 

esse dicit crispioribus foliis et duris, crasso caule, sapore
acri et fervido; Dionysius... nigriorem , brevem, radi-
cis ..., vermiculos gignentem ; ambo neutrum ad cibos
admittendum, immo omnino nefas, namque id defunctorum
epulis feralibus dicatum esse —visus quoque claritati inimi-
cum —[caule feminae vermiculos gigni] ideoque eos, qui
ederint, sterilescere , mares feminasve; in puerperiis vero
ab eo cibo comitiales fieri qui ubera hauri a nt ; innocen-
tiorem tamen esse marem. eaque causa est, ne inter ne-
fastos frutex damnetur. mammarum duritiam inpositis fo-
liis emollit. suaviores aquas potui incoctum praestat.
suco maxime radicis cum vino lumborum dolores mitigat,
eodem iure instillato gravitatem aurium . semine urinam
ciet, menstrua ac secundas partus et si foveantur semine
decocto. suggillata reddit colori cum ovi albo inlitum.
at ex aqua coctum potumque renibus medetur, in frigida
tritum oris ulceribus. semen cum vino vel radix cum
veter e vino vesicae calculos frangunt. semen datur et ar-
quatis ex vino albo. 
 (45) Apiastrum Hyginus quidem melissop h yl l um appel-
lat, sed in confessa damnatione est venenatum in Sardinia.
contexenda enim sunt omnia ex eodem nomine apud Grae-
cos pendentia. 
 
 (46) Olusatrum , quod hipposelinum vocant, adversatur
scorpionibus. poto semine torminibus et interaneis mede-
tur; i t em difficultatibus urinae semen eius decoctum ex
mulso potum. radix in vino decocta calculos pellit et
lumborum ac lateris dolores. canis rabiosi morsibus potum
et inlitum medetur. sucus eius algentes calefacit potus.
quartum genus ex eodem aliqui faciunt oreoselinum , pal-
mum al t o frutice recto , semine cumino simili, urinae et
menstruis efficax. heleoselino vis privata contra araneos;
e o et oreoselino feminae purgantur e vino.

(47) Alio genere petroselinum quidam appellant
in saxis natum, praecipuum ad vomicas, coclearibus binis
suci additis in cyathum marrubii suc i atque ita calidae
aquae tribus cyathis. adiecere quidam buselinum , differens
brevitate caulis a sativo et radicis colore rufo, eiusdem
effectus, praevalere contra serpentes potu et inlitu . 
 (48) Ocimum quoque Chrysippus graviter increpuit
inutile stomacho, urinae, oculorum quoque claritati, prae-
terea insaniam facere et lethargos et iocineris vitia, ideo-
que capras id aspernari, hominibus quoque fugiendum cen-
sens . addunt quidam tritum, si operiatur lapide, scorpionem
gignere , commanducatum et in sole positum vermes; Afri 
vero, si eo die feriatur quispiam a scorpione, quo ederit

 

ocimum, non posse servari. quin immo tradunt aliqui,
manipulo ocimi cum cancris x marinis vel fluviatilibus
trito convenire ad id scorpiones ex proximo omnes. Dio-
dorus in empiricis etiam pediculos facere ocimi cibum.
 secuta aetas acriter defendit, nam id esse capras, nec
cuiquam mentem motam , et scorpionum terrestrium icti-
bus marinorumque veneis mederi ex vino addito aceti 
exiguo. usu quoque conpertum deficientibus ex aceto odo-
ratu salutare esse, item lethargicis et inflammatis refrige-
ration e , inlitum capitis doloribus cum rosaceo aut myrteo
 e t aceto, item oculorum epiphoris inpositum ex vino. sto-
macho quoque utile, inflationes ructu dissolvere ex aceto 
sumptum, alvum sistere inpositum, urinam ciere; sic et
morbo regio et hydropicis prodesse, etiam in choleris de-
stillationes stomachi inhiberi. ergo etiam coeliacis Phi-
listio dedit et coctum dysintericis, et contra .... Pli-
stonicu s , aliqui et in tenesmo et sanguinem excreantibus
in vino, duritia quoque praecordiorum. inlinitur mammis
exin an itque lactis proventum. auribus utilissimum infan-

 

tium, praecipue cum adipe anserino. semen tritum et
 h au s tum naribus sternumenta c om p e sci t et destillationes
quoque capitis inlitum, vulvas purgat in cibo ex aceto.
verrucas mixto atramento sutorio tollit. venerem stimulat,
ideo etiam equis asinisque admissurae tempore ingeritur.

Silvestri ocimo vis efficacior ad eadem omnia,
peculiaris ad vitia, quae vomitionibus crebris contrahun-
tur , vomicasque volvae, contra bestiarum morsus e vino
radice efficacissima. 
 (49) Erucae semen scorpionum venenis et muris ara-
nei medetur, bestiolas omnes innascentes corpori arcet,
vitia cutis in facie cum melle inlitum, lentigines ex aceto,
cicatrices nigras reducit ad candorem cum felle bubulo.
aiunt verbera subituris potum ex vino duritiam quandam
contra ea sensus induere . in condiendis opsoniis tanta
est suavitas, ut Graeci euzomon appellaverint . putant, sub-
trita eruca si foveantur oculi, claritatem restitui ,... tus-
sim infantium sedari. radix eius in aqua decocta fracta
ossa extrahit ...—nam de venere stimulanda diximus— 
tria folia silvestris erucae sinistra manu decerpta et trita
in aqua mulsa si bibantur. 
 
 (50) E contrario nasturtium venerem inhibet, ani-
mum exacuit, ut diximus. duo eius genera. alvum purgat, 
detrahit bilem potum X??? pondere in aquae VII, stru-
mis cum lomento inlitum opertumque brassica praeclare
medetur. alterum est nigrius, quod capitis vitia purgat
[visum compurgat ], commotas mentes sedat ex aceto sump-
tum , lienem ex vino potum vel cum fico sumptum, tus-
sim, ex melle si cotidie ieiuni sumant. semen ex vino
omnia intestinorum animalia pellit, efficacius addito men-
tastro. prodest et contra suspiria et tussim cum origano
et vino dulci, pectoris doloribus decoctum in lacte caprino.
panos discutit cum pice extrahitque corpori aculeos et
maculas inlitum ex aceto; contra carcinomata adicitur ovo-
rum album. et lienibus inlinitur ex aceto, infantibus vero
e melle utilissime. Sextius adicit ustum serpentes fugare,
scorpionibus resistere, capitis dolores contrit o , alopecias
emendari addito sinapi, gravitatem aurium trito inposito
auribus cum fico, dentium dolores infuso in aures suco,

 

porriginem et ulcera capitis cum adipe anserino. furun-
culos concoquit cum fermento. carbunculos ad suppura-
tionem perducit et rumpit, phagedaenas ulcerum expurgat
cum melle. coxendicibus et lumbis cum polenta ex aceto
inlinitur, item licheni, unguibus scabris, quippe natura eius
caustica est. optimum autem Babylonium; silvestr i ad
omnia ea effectus maior. 
 (51) In praecipuis autem medicaminibus ruta est.
latiora sativae folia, rami fruticosiores; silvestris horrida
ad effectum est et ad omnia acrior. sucus exprimitur tun-
sae aspersa modice aqua et in pyxide Cypria adservatur.
hic copiosior datus veneni noxiam obtinet, in Macedonia 
maxime iuxta flumen A li acm one m ; mirumque, cicutae suco
extinguitur: adeo etiam venenorum venena sunt. cicutae 
sucus prodest et manibus colligentium rutam. cetero inter
prima miscetur antidotis, praecipueque Galatica ; quaecum-
que autem ruta e t per se pro antidoto valet foliis tritis
ex vino sumptis, contra aconitum maxime et viscum, item
fungos sive in potu detur sive in cibo; simili modo contra
serpentium ictus, utpote cum mustelae dimicaturae cum
his rutam prius edendo muniant se . valent et contra
scorpionum et contra araneorum, apium, crabronum, vespa-
rum aculeos et cantharidas ac salamandras canisve rabiosi

 

morsus. acetabuli mensura sucus e vino bibitur, et folia
trita vel commanducata inponuntur cum melle ac sale vel
cum aceto et pice decocta . suco perunctos, etiam habentes
negant feriri ab his maleficis, serpentesque, si uratur ruta,
nidorem fugere . efficacissima tamen est silvestris radix cum
vino sumpta; eandem adiciunt efficaciorem esse sub diu 
potam . 
 Pythagoras et in hac marem minoribus herbaceique
coloris foliis a femina discrevit, et eam laetioribus foliis
et colore . idem oculis noxiam putavit; falsum, quoniam
scalptores et pictores hoc cibo utuntur oculorum causa
cum pane vel nasturtio, caprae quoque silvestres propter
visum, ut aiunt. multi suco eius cum melle Attico in-
uncti discusserunt caligines vel cum lacte mulieris pue-
rum enixae vel puro suco angulis oculorum tactis. epiphoras
cum polenta inposita lenit; item capitis dolores pota cum
vino aut cum aceto et rosaceo inlita, si vero sit cepha-
laea , cum farina hordeacia et aceto. eadem cruditates
discutit , mox et inflationes, dolores stomachi veteres. vul-
vas aperit corrigitque conversas inlita in melle toto ventre
et pectore; hydropicis cum fico et decocta ad dimidias
partes potaque ex vino. sic bibitur et ad pectoris dolo-
res laterumque et lumborum , tusses, suspiria, pulmonum,
iocinerum, renium vitia, horrores frigidos, crapulae grave-

 

dines. decocuntur folia poturis ; et in cibo vel cruda vel
decocta aut condita prodest; item torminibus in hysopo
decocta et cum vino p ota . sic et sanguinem sistit inte-
riorem et narium indita i is ; sic et conlutis dentibus prod-
est. auribus quoque in dolore sucus infunditur, custodito
ut diximus, modo in silvestri, contra tarditatem vero sonitusque 
cum rosaceo vel cum laureo oleo aut cum vino 
et melle. sucus et phreneticis ex aceto tritae instillatur
in tempora et cerebrum. adiecerunt aliqui et serpyllum
et laurum, inlinentes capita et colla. dederunt et lethar-
gicis ex aceto olfaciendum e t comitialibus bibendum de-
coctae sucum in cyathis IIII; ante accessiones , quarum
frigus intolerabile est, alsiosisque et crudam in cibo. uri-
nam quoque vel cruentam pellit, feminarum etiam purga-
tiones secundasque et iam emortuos partus, ut Hippo-
crati videtur, ex vino dulci nigro pota. itaque inlitam 
et vulvarum causa et suffire iubet. Diodes et cardiacis
inponit ex aceto et melle cum farina hordeacia et contra
ileum decocta farina in oleo velleribus collecta. multi
vero et contra purulentas excreationes siccae drachmas

 

duas, sulpuris unam et dimidiam sumi censent, et contra
cruentas ramos III decoctos in vino. datur et dysinteri-
cis cum caseo in vino contrita. dederunt et cum bitumine
infriatam potioni propter anhelitum, ex alto lapsis seminis
III uncias olei libra vinique sextario. inlinitur cum oleo
coctis foliis partibus, quas frigus adusserit. si urinam
movet, ut Hippocrati videtur, mirum est, quosdam dare
vel ut inhibentem potui contra incontinentiam urinae. pso-
ras et lepras cum melle et alumine inlita emendat, item
vitiligines, verrucas, strumas et similia cum try ch no et
adipe suillo ac taurino sebo, ignem sacrum ex aceto et
oleo vel psimithio, carbunculum ex aceto; nonnulli laser-
picium una inlini iubent, sine quo epinyctidas pusulas
curant. inponunt et mammis turgentibus decoctam et
pituitae eruptionibus cum cera, testium vero epiphoris
cum ramis lauri teneris, adeo peculiari in visceribus his
effectu, ut silvestri ruta cum axungia vetere inlitos rami-
ces sanari prodant, fracta quoque membra semine trito
cum cera inposito. radix rutae sanguinem oculis suffusum
et toto corpore cicatrices aut maculas inlita emendat. ex
reliquis, quae traduntur, mirum est, cum ferventem rutae
naturam esse conveniat, fasciculum eius in rosaceo decoc-
tum addita aloes uncia perunctis sudorem reprimere, item-
que generationem inpediri hoc cibo. ideo in profluvio
genitali datur et venerem crebro per somnia imaginanti-
bus. praecavendum est gravidis abstineant hoc cibo, necari

 

enim partus invenio. eadem ex omnibus satis quadripe-
dum quoque morbis in maximo usu est, sive difficile
spirantibus sive contra maleficorum animalium ictus, in-
fusa per nares ex vino aut, si sanguisugam hauserint , ex
aceto et quocumque in simili morborum genere, ut in
homine, temperat a .

(52) Mentastrum silvestris menta est, differens
specie foliorum, quae stunt figura ocimi, pulei o d ore , prop-
ter quod quidam silvestre puleium vocant. his comman-
ducatis et inpositis sanari elephantiasin Magni Pompei
aetate fortuito cuiusdam experimento, propter pudorem 
facie inlita, conpertum est. eadem inlinuntur bibunturque
adversus serpentium ictus drachmis duabus in vini cyathis 
duobus, adversus scorpionum cum sale, oleo, aceto, item
adversus scolopendras ius decocti. adversus omnia venena
servantur folia arida ad farinae modum. substratum vel
accensum fugat etiam scorpiones. potum feminas purgat,
sed partus necat. ruptis, convulsis , orthopnoicis, tormini-
bus, choleris efficacissimum, item lumbis, podagris inposi-
tum. sucus auribus verminosis instillatur. in regio morbo
bibitur, strumis inlinitur, somnia veneris inhibet, t ae n i as 
pellit ex aceto potum, contra porriginem ex aceto infun-
ditur capiti in sole. 
 
 (53) Mentae ipsius odor animum excitat et sapor avi-
ditatem in cibis, ideo embammatum mixturae familiaris.
ipsa acescere aut coire dens a rique lac non patitur; quare
lactis potionibus additur, et his, qui coagulati potu stran-
gulentur , data in aqua aut mulso . eadem vi resistere et
generationi creditur cohibendo genitalia densari . aeque
maribus ac feminis sistit sanguinem et purgationes femi-
narum inhibet, cum amylo ex aqua pota coeliacorum im-
petus . exulc erationem et vomicas vulvae cura n t ill it a , ioci-
nerum vitia ternis obolis ex mulso datis, item sanguinem
excreantibus in sorbitione . ulcera in capite infantium mire
sanat, arterias umidas siccat, siccas adstringit, pituitas
corruptas purgat in mulso et aqua. voci suco utilis , sub
certamine dumtaxat, qui et gargarizatur uva tumente ad-
iecta ruta et coriandro ex lacte; utilis et contra tonsillas
cum alumine, linguae asperae cum melle et convulsis in-
tus per se vitiisque pulmonis. singultus et vomitiones
sistit cum suco granati, ut Democritus monstrat. re-
centis sucus narium vitia spiritu subductus emendat; ipsa

 

trita choleras, in aceto quidem pota, sanguinis fluctiones
intus, ileum etiam inposita cum polenta et si mammae
tendantur. inlinitur et temporibus in capitis dolore , sumi-
tur et contra scolopendras et scorpiones marinos et ad
serpentes. epiphoris inlinitur et omnibus in capite erup-
tionibus, item sedis vitiis. intertrigines quoque, vel si
teneatur tantum, prohibet. auribus instillatur cum mulso.
aiunt et lieni mederi eam in horto gustatam ita, ne vella-
tur , si is, qui mordeat, dicat se lieni mederi, per dies
VIII; aridae quoque farinam tribus digitis adprehensam
et stomachi dolorem sedare in aqua et similiter aspersa 
potione ventris animalia expellere. 
 (54) Magna societas cum hac ad recreandos defectos 
animo puleio, cum surculis suis in ampullas vitreas aceti
utrisque deiectis. qua de causa dignior e puleio corona 
Varroni quam e rosa cubiculis nostris pronuntiata est;
nam et capitis dolores inposita dicitur levare, quin et
olfactu capita tueri contra frigorum aestusque iniuriam et
ab siti traditur , neque aestuare eos, qui duos e puleio
surculos inpositos auribus in sole habeant. inlinitur etiam 
in doloribus cum polenta et aceto, femina efficacius . est
autem haec flore purpureo, mas candidum habet. i tem nau-
sias cum sale et polenta in frigida aqua pota inhibet; sic
et pectoris dolorem, stomachi autem ex aqua. item rosiones 

sistit et vomitiones cum aceto et polenta, alvum sol-
vit ex sale et aceto et polenta. intestinorum vitia melle
decocta et nitro sanat, urinam pellit ex vino et, si Am-
mineum sit, et calculos et interiores omnes dolores. ex
melle et aceto sedat menstrua et secundas, vulvas con-
versas corrigit, defunctos partus eicit. semen obmutescen-
tibus olfactu admovetur. comitialibus in aceto cyathi men-
sura datur. si aquae insalubres bibendae sint, tritum
aspergitur. lassitudines corporis, si omnino tractetur , mi-
nuit, nervorum causa et in contractione cum sale et aceto,
e melle infricatur in opisthotono. bibitur ad serpentium
ictus decoctum, ad scorpionum in vino tritum, maxime
quod in siccis nascitur. ad oris exulcerationes , ad tussim
efficax habetur . flos recentis incensus pulices necat odore.
Xenocrates pulei ramum lana involutum in tertianis ante
accessionem olfactandum dari aut stragulis subici et ita
collocari aegrum inter remedia tradit. 
 (55) Silvestri ad eadem vis efficacior. simile est ori-
gano, minoribus foliis quam sativum, et a quibusdam dic-
tamnos vocatur. gustatum a pecore caprisque balatum
concitat, unde quidam Graeci ittera mutata blechonem 
vocaverunt. natura tam fervens est, ut inlitas partes ex-

 

ulceret. tuso in perfrictione fricari ante balinea convenit
et ante accessionum horrorem . convolsis et torminibus,
podagris mire prodest, spasticis cum melle et sale biben-
dum datur, pulmonum vitia excreabilia facit. ad lienem
cum sale utile est et vesicae et suspiriis et inflationibus;
decoctum suco aequaliter et vulvas corrigit et contra sco-
lopendram terrestrem vel marinam, item scorpiones valet
privatim q ue contra hominis morsum. radix contra incre-
scentia ulcera recens potentissima, arida vero cicatricibus
decorem adfert. 
 (56) Item puleio est nepetaeque societas. decocta in
aqua ad tertias discutiunt frigora [mulierumque menstruis
prodest] et aestate sedant calores. nepeta quoque vires
contra serpentes habet; fumum ex ea nidoremque fugiunt,
quin et substernere in metu eo dormituris utile est. tusa
aegilopis inponitur et capitis doloribus recens cum tertia
parte panis temperata aceto inlinitur. sucus eius instilla-
tus naribus supinis profluvium sanguinis sistit; item ra-
dix, quae cum myrti semine in passo tepido gargarizata
anginis medetur. 
 (57) Cuminum est et silvestre, praetenue, quaternis
aut quinis foliis veluti serratis, sed ut sativo magnus usus ,
in stomachi praecipue remediis. discutit pituitas, inflatio-
nes tritum et cum pane sumptum vel potum ex aqua

 

vinoque, tormina quoque et intestinorum dolores. verum-
tamen omne pallorem gignit bibentibus. ita certe ferunt
Porci Latronis, clari inter magistros dicendi, adsectatores
similitudinem coloris studiis contracti imitatos, et paulo
ante Iulium Vindicem, adsertorem illum a Nerone liber-
tatis, captation i testamenti sic lenocinatum. narium san-
guinem pastillis inditum vel ex aceto recens sistit , et ocu-
lorum epiphoris per se inpositum, tumentibus cum melle
prodest. infantibus inponi in ventre satis est. morbo re-
gio in vino albo a balineis datur;

... is Aethiopicum
maxime in posca et in ec ligmate cum melle. Africano pri-
vatim urinae incontinentiam cohiberi putant. sativum da-
tur ad iocineris vitia tostum tritum in aceto, item ad
vertiginem , iis vero, quos acrior urina mordeat, in dulci
tritum , ad vulvarum vitia in vino praeterque inpositis
vellere foliis, testium tumoribus tostum tritumque cum
melle aut cum rosaceo et cera . silvestre ad omnia eadem
efficacius, praeterea ad serpentes cum oleo, ad scorpiones,
scolopendras. sistit et vomitionem nausiasque ex vino quan-
tum adprehenderint tres digiti. propter colum qu o que 
bibitur inliniturque in penicillo fervens, adprimitur fasciis .
strangulationes vulvae potum in vino aperit tribus drach-
mis in tribus cyathis vini. auribus instillatur ad sonitus
atque tinnitus cum sebo vitulino vel melle. suggillatis inlinitur
cum melle et uva passa et aceto, lentigini nigrae ex aceto. 
 
 (58) Est cumino simillimum quod Graeci vocant ami .
quidam vero Aethiopicum cuminum id esse existimant.
Hippocrates regium appellavit , videlicet quia efficacius
Aegyptio iudicavit . plerique alterius naturae in totum
putant, quoniam sit exilius et candidius. similis autem et
huic usus. namque et panibus Alexandrinis subditur et
condimentis interponitur. inflationes et tormina discutit,
urinas et menstrua ciet , suggillata oculorum, epiphoras
mitigat, cum lini semine scorpionum ictus in vino potum
drachmis duabus privatimque cerastarum cum pari por-
tione myrrae. colorem quoque bibentium similiter mutat
in pallorem. suffitum cum uva passa aut resina vulvam
purgat. tradunt facilius concipere eas, quae odorentur id
per coitum. 
 (59) De cappari satis diximus inter peregrinos frutices. 
non utendum transmarino, innocentius est Italicum.
ferunt eos, qui cotidie id ed i nt , paralysi non periclitari
nec lienis doloribus. radix eius vitiligines albas tollit, si
trita in sole fricentur. splenicis prodes t in vino potus 
radicis cortex duabus drachmis, dempto balinearum usu ,
feruntque xxxv diebus per urinam et alvum totum lie-
nem emitti . bibitur in lumborum doloribus ac paralysi.
dentium dolores sedat tritum ex a c eto vel semen decoctum

 

vel manducata radix. infunditur et aurium dolori decoc-
tum oleo. ulcera, quae phagedaenas vocant, folia et radix
recens cum melle sanant. sic et strumas discutit radix,
parotidas vermiculosque cocta in aqua. iocineris doloribus 
tusa cum farina hordeacia inponitur. vesicae quoque malis
medetur. dant et ad taenias in aceto et melle. oris ex-
ulcerationes in aceto decocta tollit. stomacho inutile esse
inter auctores convenit. 
 (60) Ligusticum—aliqui panaces vocant—stomacho
utile est, item convolsionibus, inflationibus. sunt qui et 
cunilam bubulam appellaverint, uti diximus, falso.

(61) Cunilae praeter sativam plura sunt in medi-
cina genera. quae bubula appellatur, semen pulei habet,
utile ad vulnera commanducatum inpositum , ut quinto
post die solvatur. et contra serpentes in vino bibitur ac
tritum plagae inponitur. vulnera ab his facta perfricant ,
item testudines cum serpentibus pugnaturae ; quidamque 
in hoc usu panaceam vocant. sedat et tumores et viri-
lium mala sicca vel foliis tritis, in omni usu mire con-
gruens vino . 
 (62) Est alia cunila, gallinacea appellata nostris, Grae-
cis origanum Heracleoticum. prodest oculis trita addito
sale; tussim quoque emendat et iocinerum vitia, laterum

 

dolores cum farina , oleo et aceto sorbitione temperata,
praecipue vero serpentium morsus. 
 (63) Tertium genus est eius, quae a Graecis mascula,
a nostris cunilago vocatur, odoris foedi, radicis lignosae ,
folio aspero . vires eius vehementissimas in omnibus ge-
neribus earum tradunt; manipulo quoque eius abiecto omnes
e tota domo blattas convenire ad earn, privatim adversus
scorpiones ex posca pollere , foliis tribus ex oleo peruncto
homine fugari serpentes. 
 (64) E contrario quae mollis vocatur, pilosioribus ra-
mis et aculeatis, trita mellis odorem habet , digitis tactu
eius cohaerescentibus , altera turis, quam libanotida appellavimus . 
medetur utraque contra serpentes ex vino vel
aceto, pulices etiam contritae cum aqua sparsae necant. 
 (65) Sativa quoque suos usus habet . sucus eius cum
rosaceo auriculas iuvat, ipsa ad ictus bibitur. fit ex ea
montana, serpyllo similis, efficax contra serpentes. urinam
movet, purgat a partu mulieres. concoctionem mire ad-
iuvat et aviditatem ad cibos utraque vel in cruditate ieiu-
nis in potione aspersa; luxatis quoque utilis , contra vespa-
rum et similes ictus ex farina hordeacia et posca utilissima.
libanotidis alia genera suis locis dicentur.

(66) Piperitis , quam et siliquastrum appellavimus, 

contra morbos comitiales bibitur. Castor et aliter de-
monstrabat : caule rubro et longo, densis geniculis, foliis
lauri, semine albo, tenui, gustu piperis, utilem gingivis,
dentibus, oris suavitati et ructibus. 
 (67) Origanum, quod v i sapore m cunilae aemulatur,
ut diximus, plura genera in medicina habet. onitin 
ali i prasion appellant, non dissimile hysopo. privatim eius
usus contra rosiones stomachi in tepida aqua et contra
cruditates , aran eo s scorpionesque in vino albo, luxata et
incussa in aceto et oleo et lana. 
 (68) Tragoriganum similius est serpyllo silvestri. uri-
nam ciet, tumores discutit, contra viscum potum viperae-
que ictum efficacissimum, stomacho acida ru c tanti et prae-
cordiis. tussientibus quoque cum melle datur et pleuriticis
et perip n eumonicis . 
 (69) Heraclium quoque tria genera habet: nigrius la-
tioribus foliis, glutinosum, alterum exilioribus, mollius,
sampsucho non dissimile, quod aliqui prasion vocare ma-
lunt. tertium est inter haec medium, set minus quam
cetera efficax. optimum autem Creticum, nam et iucunde
olet, proximum Zmyrnaeum d u rius , Heracleoticum ad potum
utilius, quod onitin vocant. communis autem usus ser-

 

pentes fugare, percussis esui dar i et decoctum potui , uri-
nam ciere , ruptis, convolsis mederi cum panacis radice,
hydropicis cum fico aut cum hysopo acetabuli mensuris
decoctum ad sextam; item ad scabiem, pruriginem, pso-
ras in descensione balinearum. sucus auribus infunditur
cum lacte mulieris . tonsillis quoque et uvis medetur, capi-
tis ulceribus. venena opii et gypsi extinguit decoctum,
si cum cinere e vino bibatur. alvum mollit acetabuli
mensura, suggillatis inlinitur, item dentium dolori, quibus
et candorem facit, cum melle et nitro. sanguinem narium
sistit. ad parotidas decoquitur cum hordeacia farina, ad
arterias asperas cum galla et melle teritur, ad lienem folia
cum melle et sale. crassiores pituitas et nigras extenuat
coctum cum aceto et sale sumptum paulatim . regio morbo
tritum cum oleo in nares infunditur . lassi perunguuntur
ex eo ita , n e venter attingatur. epinyctidas cum pice sa-
nat, furunculos aperit cum fico tosta , strumas cum oleo
et aceto et farina hordeacia, lateris dolores cum fico in-
litum, fluctiones sanguinis in genitalibus tusum ex aceto
inlitum, reliquias purgationum a partu. 
 (70) Lepidium inter urentia intellegitur. sic et in fa-
cie cutem emendat exulcerando, ut tamen cera et rosaceo
facile sanetur. sic et lepras et psoras tollit semper facile
et cicatricum ulcera. tradunt in dolore dentium adalliga-
tum bracchio, qua doleat, convertere dolorem. 
 
 (71) Git ex Graecis alii melanthium, alii melaspermon
vocant. optimum quam excitatissimi odoris et quam niger-
rimum. medetur serpentium plagis et scorpionum; inlini
ex aceto ac melle reperio incensoque serpentes fugari.
bibitur drachma una et contra araneos. destillationem
narium discutit tusum in linteolo olefactum , capitis dolo-
res inlitum ex aceto, et infusum naribus cum irino ocu-
lorum epiphoras et tumores, dentium dolores coctum cum
aceto, ulcera oris tritum aut commanducatum; item lepras
et lentigines ex aceto, difficultates spirandi addito nitro
potum, duritias tumoresque veteres et suppurationes in-
litum. lacte mulierum auget aliquot continuis diebus sump-
tur. colligitur sucus eius ut hyoscyami similiterque lar-
gior venenum est, quod miremur, cum semen gratissime
panes etiam condiat . oculos quoque purgat, urinam et
menses ciet. quin immo linteolo deligatis tantum granis
xxx secundas trahi reperio. aiunt et clavis in pedi-
bus mederi tritum in urina, culices suffitu necare, item
muscas. 
 (72) Et anesum adversus scorpiones ex vino habetur ,
Pythagorae inter pauca laudatum sive crudum sive de-
coctum ; item viride aridumve omnibus, quae condiuntur
quaeque intinguntur , desideratum, panis etiam crustis in-
ferioribus subditum. saccis quoque additum cum amaris 
nucibus vina commendat. quin ipsum oris halitum iucun-
diorem facit faetoremque tollit manducatum matutinis cum
zmyrnio et melle exiguo, mox vino collutum. vultum

 

iuniorem praestat. insomnia levat suspensum in pulvino ,
ut dormientes olefaciant . adpetentiam ciborum praestat,
quando id quoque inter artificia deliciae fecere, ex quo
labor desiit cibos poscere. ob has causas quidam anice-
tum id vocavere. 
 (73) Laudatissimum est Creticum, proximum Aegyptium.
hoc ligustici vicem praestat in condimentis. dolores capi-
tis levat suffitum naribus. epiphoris oculorum Euenor 
radicem eius tusam inponit, Iollas ipsum cum croco pari
modo et vino, et per se cum polenta ad magnas fluctio-
nes extrahendisque si qua in oculos inciderint. narium
quoque carcinodes consumit inlitum ex aqua. sedat an-
ginas cum hysopo ac melle ex aceto gargarizatum, auri-
bus infunditur cum rosaceo, thoracis pituitas purgat tostum
cum melle sumptum. melius cum acetabulo anesi nuces
amaras L purgatas terere in melle ad tussim; facillime
vero anesi drachmae tres, papaveris duae miscentur melle
ad fabae magnitudinem et ternae diebus sumuntur. prae-
cipuum autem est ad ructus; ideo stomachi inflationibus 
et intestinorum torminibus et coeliacis medetur. singultus
et olfactum potumque decoctum inhibet. foliis decoctis
digerit cruditates. sucus decocti cum apio olfactus ster-
numenta inhibet. potum somnos conci li at , calculos pellit,
vomitiones cohibet et praecordiorum tumores, et pectorum

 

vitiis, nervis quoque, quibus succinctum est corpus, utilis-
simum. prodest et capitis doloribus instillari sucum cum
oleo decocti. non aliud utilius ventri et intestinis putant;
ideo dysintericis et in tenesmo datur tostum. aliqui ad-
dunt et opium, pilulis in die ternis lupini magnitudine in
vini cyatho dilutis. Dieuches et ad lumborum dolores
suco usus est, semen hydropicis et coeliacis dedit tritum
cum menta, Euenor radicem et ad renes. Dalion her-
barius parturientibus ex eo cataplasma inposuit cum apio,
item vulvarum dolori deditque bibendum cum aneto par-
turientibus. phreneticis quoque inlinunt vel recens cum
polenta; sic et infantibus comitiale vitium aut contractio-
nes sentientibus. Pythagoras quidem negat corripi vitio
comitiali in manu habentes, ideo quam plurimum domi
serendum; parere quoque facilius olfactantes, et statim a
partu dandum potui polenta aspersa. Sosimenescontra
omnes duritias ex aceto usus est eo et contra lassitudines
in oleo decoquens addito nitro. semine eius poto lassitu-
dinis auxilium viatoribus spopondit. Heraclides ad in-
flationes stomachi semen tribus digitis cum castorei obolis
duobus ex mulso dedit, similiter ad ventris aut intestino-
rum inflationes et orthopnoicis quod ternis digitis pren-
der e t seminis, tantundem hyoscyami cum lacte asinino.
multi vomituris acetabula eius et folia lauri decem trita
in aqua bibenda inter cenam suadent. strangulatus vul-
vae, si manducetur et linatur calidum vel si bibatur cum
castoreo in aceto et melle, sedat; vertigines a partu cum
semine cucumeris et lini pari mensura ternum digitorum,
vini albi tribus cyathis discutit. Tlepolemus ad quarta-
nas ternis digitis seminis anesi et feniculi usus est in

 

aceto et mellis cyatho uno. lenit articulari o s morbos
cum amaris nucibus inlitum. sunt qui et aspidum vene-
nis adversari naturam eius putent. urinam ciet, sitim
cohibet, venerem stimulat, cum vino sudorem leniter prae-
stat, vestes quoque a tineis defendit. efficacius semper
recens et quo nigrius, stomacho tamen inutile est prae-
terquam inflato.

(74) Anetum quoque ructus movet et tormina
sedat, alvum sistit. epiphoris radices inlinuntur ex aqua
vel vino. singultus cohibet semen fervens olfactu ; sump-
tum ex aqua sedat cruditates. cinis eius uvam in fauci-
bus levat, oculos et genituram hebetat. 
 (75) Sacopenium, quod apud nos gignitur, in totum 
transmarino alienatur. illud enim hammoniaci lacrimae
simile sagapenon vocatur. prodest laterum et pectoris do-
loribus, convolsis, tussibus vetustis excreationibusque, prae-
cordiorum tumoribus. sanat et vertigines, tremulos, opistho-
tonicos, lienes , lumbos, perfrictiones. datur olfactandum
ex aceto in strangulatu vulvae; ceteris et potui datur et
cum oleo infricatur. prodest et contra mala medicamenta. 
 (76) Papaveris sativi tria diximus genera, et sponte 
nascentis alia promisimus . e sativis albi calix ipse teritur
et e vino bibitur somni causa. semen elephantiasi mede-
tur. e nigro papavere sopor gignitur scapo inciso, ut
Diagoras suadet, cum turgescit, ut lollas , cum deflore-
scit , hora sereni diei tertia , hoc est cum ros in eo ex-

 

aruerit. incidi iubent sub capite et calice, nec in alio
genere ipsum inciditur caput. sucus et hic et herbae
cuiuscumque lana excipitur aut, si exiguus s i t , ungue pol-
licis, ut lactucis, et postero die magis, quod inaruit, [papa-
veris vero largus] densatus et in pastillos tritus in umbra
siccatur , non vi soporifera modo, verum, si copiosior hau-
riatur, etiam mortifera per somnos . opium vocant. sic
scimus interemptum P . Licini Caecinae praetorii viri pa-
trem in Hispania Bavili , cum valetudo inpetibilis odium
vitae fecisset; item plerosque alios. qua de causa magna
concertatio extitit. Diagoras , Erasistratus in totum
damnavere ut mortiferum, infundi vetantes praeterea,
quoniam visui noceret. addidit Andreas, ideo non pro-
tinus excaecari eo, quoniam adulteraretur Alexandriae.
sed postea usus eius non inprobatus est medicamento no-
bili, quod διὰ κωδυῶν vocant. semine quoque eius trito
in pastillos e lacte utuntur ad somnum , item ad capitis
dolores cum rosaceo; cum h o c et aurium dolori instillatur .
podagris inlinitur cum lacte mulierum—sic et foliis
ipsis utuntur—, item ad ignes sacros et vulnera ex aceto.
ego tamen damnaverim collyriis addi, multoque magis quas
vocant ληξιπυρέτους quasque pe p ticas et coeliacas . nigrum
tamen coeliacis in vino datur . sativum omne maius. ro-

 

tunda e i capita, at silvestri longa ac pusilla, sed ad omnes
effectus valentiora. decoquitur et bibitur contra vigilias,
eademque aqua fovent ora. optimum in siccis et ubi raro
pluat. cum capita ipsa et folia decocuntur, sucus meco-
nium vocatur, multum opio ignavior . experimentum opii
est primum in odore—sincerum enim perpeti non est—,
mox in lucernis, ut pura luceat flamma et ut extinct um 
demum oleat, quae in fucato non eveniunt. accenditur
quoque difficilius et crebro extinguitur. est sinceri ex-
perimentum et in aqua, quoniam ut nubecula innatat,
fictum in pusulas coit. sed maxime mirum est aestivo
sole deprehendi; sincerum enim sudat et se diluit, done
suco recenti simile fiat. Mnesides optime servari putat
hyoscyami semine adiecto, alii in faba.

(77) Inter sativa et silvestria medium genus,
quoniam in arvis , sed sponte nasceretur, rh oe am vocavi-
mus et e r raticum . quidam id decerptum protinus cum 
toto calice mandunt. alvum exinanit. capita quinque de-
cocta in vini tribus heminis pota et somnum faciunt. 
 (78) Silvestrium unum genus ceratitim vocant, nigrum,
cubitali altitudine, radice crassa et corticosa, calyculo in-
flexo ut cornicul o . folia minora et tenuiora quam ceteris
silvestribus. semen exile tempestivum est messibus; alvum
purgat dimidio acetabulo in mulso. folia trita cum oleo

 

argema iumentorum sanant. radix acetabuli mensura cocta
in duobus sextariis ad dimidias datur ad lumborum vitia
et iocineris. carbunculis medentur ex melle folia. quidam
hoc genus glaucion vocant, alii paralium . nascitur enim
in adflatu maris aut nitroso loco . 
 (79) Alterum e silvestribus genus heraclium vocatur ,
ab aliis aphro des , foliis, si procul intuearis , speciem passe-
rum praebentibus , radice in summa terrae cute, semine
spumeo. ex hoc lina splendorem trahunt. aestate tunditur 
in pila. comitialibus morbis acetabul o semin is in vino albo
—vomitionem enim facit—, item medicamento , quod
 διὰ κωδυῶν et arteriace vocatur, utilissimum. fit autem
huius papaveris aut cuiuscumque silvestris capitibus cxx
in aquae caelestis sextariis tribus biduo maceratis in
eademque discoctis , deinde suco siccato iterumque cum
melle decocto ad dimidias partes vapore tenui. addidere
postea drac h m a s senas croci, hypocisthidis, turis, acaciae
et passi Cretici sextarium . haec ostentatione, simplex
quidem et antiqua illa salubritas papavere et melle constat. 
 
 Tertium genus est tithymalon —mecona vocant,
lii paralion —folio lini , flo re albo, capite magnitudinis
fabae. colligitur uva florente, siccatur in umbra. semen
potum purgat alvum dimidio acetabulo in mulso. cuius-
cumque autem papaveris caput viride vel siccum inlitum
epiphoras oculorum lenit. opium ex vino meraculo si
protinus detur, scorpionum ictibus resistit . aliqui hoc
tantum nigro tribuunt, si capita eius vel folia terantur.

(81) Est et porcillaca , quam peplin vocant, non
multum sativa efficacior, cuius memorabiles usus tradun-
tur: sagittarum venena et serpentium haemorrhoidum et
prest e rum restingui pro cibo sumpta et plagis inposita
extrahi, item hyoscyami pota e passo expresso suco. cum
ipsa non est, semen eius simili effectu prodest. resistit
et aquarum vitiis, capitis dolori ulceribusque in vino tusa
et inposita, reliqua ulcera commanducata cum melle sanat.
 sic et infantium cerebro inponitur umbilicoque prociduo ,
in epiphoris vero omnium fronti temporibusque cum po-
lenta, sed ipsis oculis e lacte et melle; eadem, si pro ci -
dant oculi , foliis tritis cum corticibus fabae, pusulis cum
polenta et sale et aceto. ulcera oris tumoremque gingi-
varum commanducata cruda sedat, item dentium dolores,

 

tonsillarum ulcera sucus decoctae; quidam adiecere paulum
murrae. nam mobiles dentes stabilit conmanducata [cruda
sedat ] vocemque firmat et sitim arcet. cervicis dolores
cum galla et lini semine et melle pari mensura sedat,
mammarum vitia cum melle aut Cimolia crela, salutaris
et suspiriosis semine cum melle hausto. stomachum in
acetariis sumpta corroborat. ardenti febribus inponitur
cum polenta, et alias manducata refrigerat etiam intestina.
vomitiones sistit. dysinteriae et vomicis estur ex aceto
vel bibitur cum cumino, tenesmis autem cocta. comitiali-
bus cibo vel potu prodest, purgationibus mulierum ace-
tabuli mensura in sapa, podagris calidis cum sale inlita
et sacro igni. sucus eius potus renes iuvat ac vesicas,
ventris animalia pellit. ad vulnerum dolores ex oleo cum
polenta inponitur. nervorum duritias emollit . Metro-
dorus, qui ἐπιτομὴν ῥιζοτομουμένων scripsit, purgationi-
bus a partu dandam censuit. venerem inhibet venerisque
somnia. praetorii viri pater est, Hispaniae princeps , quem
scio propter inpetibiles uvae morbos radicem eius filo 
suspensam e collo gerere praeterquam in balineis, ita 
liberatum incommodo omni . quin etiam inveni apud aucto-
res caput inlitum ea destillationem anno toto non sentire .
oculos tamen hebetare putatur . 
 (82) Coriandrum inter silvestria non invenitur. prae-
cipuum esse constat Aegyptium. valet contra serpentium
genus unum, quod am ph is ba enas vocant, potum inpositum-

 

que. sanat et alia vulnera, epinyctidas pusulas tritum ;
sic et omnes tumores collectionesque cum melle aut uva
passa, panos vero ex aceto tritum. seminis grana tria in
tertianis devorari iubent aliqui ante accessionem vel plura
inlini fronti. sunt qui et ante solis ortum cervicalibus
subici efficaciter putent. vis magna ad refrigerandos ar-
dores viridi. ulcera quoque, quae serpunt, sanat cum
melle vel uva passa, item testes, ambusta, carbunculos,
aures, cum lacte mulieris epiphoras oculorum, ventris et 
intestinorum fluctiones semen ex aqua potum. bibitur et 
in choleris cum ruta. pellit animalia interaneorum cum
mali punici suco et oleo semen potum. Xenocrates
tradit rem miram, si vera est, menstrua contineri uno
die, si unum granum biberint feminae, biduo, si duo , et
totidem diebus quot grana sumpserint , M. Varro coriandro
subtrito et cumino acetoque carnem omnem incorruptam
aestate servari putat. 
 (83) Atriplex et silvestre est , accusatum Pythagorae ,
tamquam faceret hydropicos morbosque regios et pallorem,
con co queretur difficillime; ac ne in hortis quidem iu x t a 
id nasci quicquam nisi languidum culpavit. addidere
Dionysius et Diodes plurimos gigni ex eo morbos, nec 
nisi mutata saepe aqua coquendum, stomacho contrarium

 

esse, lentigines et papulas gignere. miror quare difficulter
in Italia nasci tradiderit id Solo Smyrn a eus . Hippo-
crates vulvarum vitiis infundit id cum beta. Lycus
Neapolitanus contra cantharidas bibendum dedit, panos,
furunculos incipientes,duritias omnes vel cocto vel crudo
utiliter inlini putavit,item ignem sacrum cum melle, aceto,
nitro , similiter podagras . ungues scabros detrahere dici-
tur sine ulcere. sunt qui et morbo regio dent semen
eius cum melle, arterias et tonsillas nitro addito perfri-
cent, alvum moveant cocto vel per se vel cum malva aut
lenticula. concitant e t vomitiones. silvestri capillos tingunt
et ad supra scripta utuntur.

(84) E contrario in magnis laudibus malva est
utraque et sativa et silvestris. duo genera earum ampli-
tudine folii discernuntur . maiorem Graeci ma lopen vocant
in sativis, alteram ab emolliendo ventre dictam putant
malac h en . at e silvestribus, cui grande folium et radices
albae, althaea vocatur, ab excellentia effectus a quibusdam
plistoloc h ia . omne solum , in quo seruntur , pinguius 
faciunt. contra omnes aculeatos ictus efficaces , praecipue
scorpionum, vesparum similiumque et muris aranei. quin
et trita cum oleo qualibet earum peruncti ante vel ha-

 

bentes eas non feriuntur. folium inpositum scorpionibus
torporem adfert. valent et contra psimithi venena. acu-
leos omnes extrahunt inlitae crudae cum a ph ronitro , potae
vero decoctae cum radice sua leporis marini venenum 
restingunt, ut quidam dicunt, si vomatur. de iisdem mira
et alia traduntur, sed maxime, si quis cotidie suci ex
qualibet earum sorbeat cyathum dimidium, omnibus mor-
bis cariturum. ulcera manantia in capite sanant in urina
putrefactae, lichenas et ulcera oris cum melle; radix de-
cocta furfures capitis et dentium mobilitates . eius , quae
unum caulem habet, radice circa dentem, qui doleat,
pungunt , donec desinat dolor ; eadem strumas et parotidas,
panos addita hominis saliva purgat citra vulnus. semen
in vino nigro potum pituita et nauseis liberat. radix
mammarum vitiis occurrit adalligata in lana nigra, tussim
in lacte cocta et sorbitionis modo sumpta quinis diebus
emendat. stomacho inutiles Sextius Niger dicit, Olym-
pias Thebana abortivas esse cum adipe anseris, aliqui
purgari feminas foliis earum manus plenae mensura in
oleo et vino sumptis. utique constat parturientes foliis
substratis celerius solvi ; protinus a partu revocanda , ne
vulva sequatur. dant et sucum bibendum parturientibus
ieiunis in vino decoctae hemina. quin et semen adalligant

 

racchio genitale non continentium, adeoque veneri nascun-
tur, ut semen unicaulis adspersum curationi feminarum
aviditates augere ad infinitum Xenocrates tradat item-
que tres radices iuxta adalligatas . tenesmo , dysintericis
utilissime infundi, item sedis vitiis, vel si foveantur.
melancholicis quoque sucus datur cyathis ternis tepidus
et insanientibus quaternis , decoctae comitialibus heminae 
suci. hic et calculosis et inflatione et torminibus aut
opisthotonico laborantibus tepidus inlinitur. et sacris igni-
bus et ambustis decocta in ole o folia inponuntur, et ad
vulnerum impetus cruda cum pane. sucus decoctae nervis
prodest et vesicae et intestinorum rosionibus, vulvas et
cibo et infusione emollit. al vo sucus decoctae permeatus 
suaves facit. 
 Althaeae in omnibus supra dictis efficacior radix, prae-
cipue convulsis ruptisque. cocta in aqua alvum sistit, ex
vino albo strumas et parotidas et mammarum inflamma-
tiones ; et panos in vino folia decocta et inlita tollunt;
eadem arida in lacte decocta quamlibet perniciosae tus si 
citissime medentur . Hippocrates vulneratis sitientibus-
que defectu sanguinis radicis decoctae sucum bibendum

 

dedit et ipsam vulneribus cum melle et resina, item con-
tusis, luxatis, tumentibus; et musculis, nervis, articulis
inposuit ut supra; spasticis , dysintericis in vino bibendam 
dedit. mirum aquam radice ea addita addensari sub diu 
atque glaciescere . efficacior autem quo recentior. 
 (85) Nec lapathum dissimiles effectus habet. est autem
et silvestre. quod alii oxalida appellant, *nostri vero rumi-
cem, alii lapathum canterinum*, sapore sativo proximum,
foliis acutis, colore betae candidae, radice minima, * ad
strumas cum axungia efficacissimum est ; et alterum genus
fere oxylapathum vocant, sativo [item] similius et acutior e 
foli o ac rubriore , non nisi in palustribus nascens. sunt
qui et hydrolapathum tradant , in aqua natum, et aliud 
hippolapathum, maius sativo candidiusque ac spissius .
 silvestria scorpionum ictibus medentur et feriri prohibent
habentes. radix aceto decocta, si colluatur sucus , denti-
bus auxiliatur, si vero bibatur, morbo regio. semen

 

stomachi inextricabilia vitia sanat. hippolapathi radi x e t 
privatim ungues scabros detrahit ; dysintericos semen dua-
bus drachmis in vino potum liberat. oxylapathi semen
lotum in aqua caelesti sanguinem reicientibus adiecta 
acacia lentis magnitudine prodest . praestantissimos pastil-
los faciunt ex foliis et radice addito nitro et t ure exiguo .
in usu aceto diluunt. 
 (86) Sed sativum in epiphoris oculorum inlinunt
frontibus. radice lichenas et lepras curant, in vino vero
decocta strumas et parotidas, set calculos pota e vino et
lienes inlita , coeliacos aeque et dysintericos et tenesmos;
ex eademque ad omnia efficacious ius lapathi et ructus
facit et urinam ciet et caliginem oculorum discutit, item
pruritum corporis in solia balinearum additum aut prius
ipsum inlitum sine oleo. firmat et commanducata radix
dentes; eadem decocta cum vino sistit alvum, folia sol-
vunt. adiecit Solo, ne quid omittamus, bulapathum, ra-
dicis tantum altitudine differens et egr egio a d dysintericos
effectu pota e ex vino.

(87) Sinapi, cuius in sativis tria genera diximus,
Pythagoras principatum habere ex his, quorum in sublime 
vis feratur, iudicavit, quoniam non aliud magis in nares

 

et cerebrum penetret. ad serpentium ictus et scorpionum
tritum cum aceto inlinitur; fungorum venena discutit.
contra pituitam tenetur in ore, donec liquescat, aut gar-
garizatur cum aqua mulsa. ad dentium dolores mandi-
tur, ad uvam gargarizatur cum aceto et melle, stomacho
utilissimum contra omnia vitia, pulmonibus excreationes
faciles facit in cibo sumptum; et suspiriosis datur , item
comitialibus te r di e cum suco cucumerum. sensus atque
sternutamentis caput purgat, alvum mollit , menstrua et
urinam ciet. et hydropicis inponitur cum fico et cumino
tusum ternis partibus. comitiali morbo aut vulvarum con-
versione suffocatas excitat odore aceto mixto; item lethar-
gicos: adicitur tordylon —est autem hoc semen ex seseli 
—et, si vehementior lethargus premat, cruribus aut etiam
capiti inlinitur cum fico ex aceto . veteres dolores thoracis,
lumborum, coxendicum, umerorum et in quacumque parte
ex alto corporis vitia extrahenda s i nt inlitum caustica vi
emendat pusulas faciendo, at in magna duritia sine fico
inpositum aut , si vehementior ustio timeatur , per duplices
pannos. utuntur eo ad alopecias cum rubrica , psoras ,
lepras, phthiriases, te tanicos , opisthotonicos. inungunt

 

quoque scabras genas aut caliga n tes oculos suco cum
melle, sucusque tribus modis exprimitur in fictili calescit-
que in eo sole modice. exit et e cauliculo sucus lacteus ;
eius g u t ta , cum induruit , dentium dolori medetur. semen
ac radix, cum inmaduere musto, conteruntur manusque 
plenae mensura sorbentur ad confirmandas fauces, sto-
machum, oculos, caput sensusque omnes, mulierum etiam
lassitudines, saluberrimo genere medicinae. calculos quo-
que discutit potum in aceto. inlinitu r et livoribus sug-
gillatisque cum melle et adipe anserino aut cera Cypria.
fit et oleum ex eo semine madefacto in oleo expressoque,
quo utuntur ad nervorum rigores lumborumque et coxen-
dicum et perfrictiones. 
 (88) Sinapis naturae esse effectusque eosdem habere
traditur adarca inter silvestria dicta , in cortice calamorum 
sub ipsa coma nascens. 
 (89) Marrubium plerique inter primas herbas com-
mendavere, quod Graeci prasion vocant, alii linostrophon,
nonnulli philopaeda aut philochares , notius quam ut indi-

 

candum sit. huius folia semenque contrita prosunt contra
serpentes, pectorum et lateris dolores, tussim veterem.
et iis, qui sanguinem reiecerint, eximie utile, scopis eius
cum panico aqua decoctis, ut asperitas suci mitigetur.
inponitur strumis cum adipe. sunt qui viride semen,
quantum duobus digitis capiant , cum farris pugillo de-
coctum addito exiguo olei et salis sorberi ieiunis ad
tussim iubeant. alii nihil conparant in eadem causa
marrubii et feniculi sucis ad sextarios ternos expressis
decoctisque ad sextarios duos, tum addito mellis sextario,
rursus decocto ad sextarios duos, si coclearii mensura in
die sorbeatur in aquae cyatho . virilium vitiis tusum cum
melle mire prodest. lichenas purgat ex aceto, ruptis, con-
vulsis, spasticis , nervis salutare. potum alvum solvit cum
sale et aceto, item menstrua et secundas mulierum. arida
farina cum melle ad tussim siccam efficacissima est, item
ad g an g ra e nas et pterygia . sucus vero auriculis, e x nari-
bus et morbo regio minuendaeque bili cum melle prodest,
item contra venena inter pauca potens. ipsa herba sto-
machum et excreationes pectoris purgat cum iride et
melle, urinam ciet, cavenda tamen exulceratae vesicae et
renium vitiis. dicitur sucus et claritatem oculorum adiu-
vare. Castor marrubii duo genera tradit, nigrum et, quod
magis probat, candidum. in ovum inane sucum addit is
ipsumque ovum infundit cum melle aequis portionibus,
tepefactum vomicas rumpere, purgare, persanare promit-
tens. inli n it etiam vulneribus a cane factis tusum cum
axungia vetere . 
 
 (90) Serpyllum a serpendo putant dictum, quod in
silvestri evenit, in petris maxime; nam sativum non serpit,
sed ad palmum altitudine increscit. pinguius voluntarium
et candidioribus foliis ramisque. adversus serpentes effi-
cax, maxime cenchrim et scolopendras terrestres ac ma-
rinas et scorpiones, decotis ex vino ramis foliisque. fugat
et odore omnes , si uratur , et contra marinorum venena
praecipue valet. capitis doloribus decoctum in aceto in-
linitur temporibus ac fronti cum rosaceo, item phreneticis,
lethargicis. contra tormina et urinae difficultates, anginas,
vomitiones drachmis quattuor ex aqua bibitur; ad iocine-
rum desideria folia obolis quattuor dantur, ad lienem ex
aceto. ad cruentas excreationes teritur in cyathis duobus
aceti et mellis. 
 (91) Sisymbrium silvestre, quibusdam thymbraeum
appellatum, pedali non amplius altitudine. quod in riguis
nascitur, simile nasturtio est, tr it umque efficax adversus
aculeata animalia, ut crabrones et similia; quod in sicco,
odoratum est et inseritur coronis, angustiore folio. sedant
utraque capitis dolorem, item epiphoras, ut P h ilinus tra-
dit. alii panem addunt, alii per se decocunt in vino. sanat
et epinyctidas cutisque vitia in facie mulierum intra quar-
tum diem noctibus inpositum diebusque detractum . vomi-
tiones, singultus, tormina, stomachi dissolutiones cohibet,

 

sive in cibo sumptum sive suco pot o . non edendum gra-
vidis nisi mortuo conceptu, quippe etiam inpositum eicit.
movet urinas cum vino potum, silvestre vero et calculos .
quos vigilare opus sit, excitat infusum capiti cum aceto. 
 (92) Lini semen cum aliis quidem in usu est, sed et
per se mulierum cutis vitia emendat in facie, oculorum
aciem suco adiuvat. epiphoras cum ture et aqua aut cum
murra ac vino sedat, parotidas cum melle aut adipe aut
cera , stomachi solutiones inspersum polentae modo, angi-
na s in aqua et oleo decoctum et cum aneso inlitum . tor-
retur , ut alvum sistat. coeliacis et dysintericis inponitur
ex aceto. ad iocineris dolores estur cum uva passa; ad
phthisim utilissime e semine fiunt ecligmata . musculorum,
nervorum, articulorum, cervicium duritias, cerebri membra-
nas mitigat farina seminis nitro aut sale aut cinere addi-
tis. eadem cum fico... etidem concoquit ac maturat;
cum radice vero cucumeris silvestris extrahit quaecumque
corpori inhaereant; sic et fracta ossa. serpere ulcus in
vino decocta prohibet, eruptiones pituitae cum melle.

 

emendat ungues scabros cum pari modo nasturtii , testium
vitia et ramices cum resina et murra et gangraenas ex
aqua, stomachi dolores cum feno Graeco sextariis utrius-
que decoctis in aqua mulsa, intestinorum, thoracis perni-
ciosa vitia clystere in oleo aut melle. 
 (93) Blitum iners videtur ac sine sapore aut acrimo-
nia ulla, unde convicium feminis apud Menandrum fa-
ciunt mariti. stomacho inutile est. ventrem adeo turbat,
ut choleram faciat aliquis. dicitur tamen adversus scor-
piones potum e vino prodesse, clavis pedum inlini, item
lienibus et temporum dolori ex oleo. Hippocrates men-
strua sisti eo cibo putat.

(94) Meum in Italia non nisi a medicis seritur
et his admodum paucis. duo genera eius: nobilius A th a-
manticum vel At h amanicum vocant, illi tamquam ab Atha-
mante inventum, hi quoniam laudatissimum in Athaman i a 
reperiatur , foliis aneto simile et caule, aliquando bipedale ,
radicibus multis obliquis nigris , quibusdam et altis , minus
rufum quam illud alterum. urinam ci et in aqua pota 
radice trita vel decocta, inflationes stomachi mire discutit,
item tormina et vesicae vitia vulvarumque. articulis cum
melle ..... infantibus cum apio inlitum imo ventri uri-
nas movet. 
 
 (95) Feniculum nobilitavere serpentes gustatu, ut
diximus, senectam exuendo oculorumque aciem suco eius 
reficiendo, unde intellectum , hominum quoque caliginem
praecipue eo levari. colligitur hic caule turgescente et in
sole siccatur inunguiturque ex melle. [ubique hoc est]
laudatissimus in Hiberia lacrimis fit. et e semine recenti 
fit et e radicibus prima germinatione incisis. 
 (96) Est in hoc genere et silvestre, quod hippomara-
thum , alii myrsineum vocant, foliis maioribus, gustu acriore,
procerius, baculi crassitudine, radice candida. nascitur in
calidis et saxosis. Diocles et aliud hippomarathi genus
tradidit, longo et angusto folio, semine coriandri. 
 Medicinae in sativo ad scorpionum ictus et serpentium
semine in vino poto. sucus et auribus instillatur vermi-
culosque in his necat . ipsum condimentis prope omnibus
inseritur, oxyporis etiam aptissime. quin et panis crustis
subditur. semen stomachum dissolutum adstringit vel in
febribus sumptum, nausiam ex aqua tritum sedat, pulmo-
nibus et iocineribus laudatissimum. ventrem sistit, cum
modice sumitur, urinam ciet et ad tormina p otu . decoc-

 

tum in lactis defectu potum mammas replet . radix cum
tisana sumpta renes purgat sive decoct ae suco ex vino 
sumpto. prodest et hydropicis radix ex vino pota , item
convulsis. inlinuntur folia tumoribus ardent ibus ex aceto,
calculos vesicae pellunt, venerem stimulant . geniturae ab-
undantiam quoquo modo haustum facit, verendis ami-
cissimum sive ad fovendum radice cum vino decocta 
sive contrit a in oleo inlit a . multi et suggillatis cum cera
inlinunt [et] radicem . sem in is suco vel radice cum
melle contra canis morsum utuntur et contra multipedam 
ex vino. 
 Hippomarathum ad omnia vehementius calculos prae-
cipue pellit , prodest vesicae cum vino leni et feminarum
menstruis haerentibus . efficacius in eo semen quam radix.
modus in utroque quod duobus digitis trit um addatur in
potionem . Petrichus, qui ophiaca scripsit, et Mic i on ,
qui rhizotomumena, adversus serpentes nihil efficacius

 

hippomaratho putavere; sane et Nicander non in novissi-
mis posuit. 
 (97) Cannabis in silvis primum nata est, nigrior foliis
et asperior. semen eius extinguere genituram virorum
dicitur. sucus ex eo vermiculos aurium et quodcumque
animal intraverit eicit, sed cum dolore capitis, tantaque
vis ei est, ut aquae infusus coagulare eam dicatur; et
ideo iumentorum alvo succurrit potus in aqua. radix arti-
culos contractos emollit in aqua cocta, item podagras et
similes impetus. ambustis cruda inlinitur, sed saepius mu-
tatur, priusquam arescat. 
 (98) Ferula semen aneto simile habet. quae ab uno
caule dividitur in cacumine , femina putatur. caules edun-
tur decocti commendanturque muria ac melle, stomacho
util e s . sin plures sumpti, capitis dolorem faciunt. radix
denarii pondere in vini cyathis duobus bibitur adversus
serpentes, et ipsa radix inponitur. sic et torminibus me-
detur, ex oleo autem et aceto contra sudores inmodicos
vel in febribus proficit. sucus ferulae alvum solvit fabae
magnitudine devoratus. e viridi medulla vulvis utilis et 
ad. omnia ea vitia. ad sanguinem sistendum decem grana
seminis bibuntur in vino trita vel medulla . sunt qui comi-

 

tialibus dandum putent luna IIII usque VII lingulae men-
sura. natura ferularum murenis infestissima est, tactae
siquidem ea moriuntur. Castor radicis sucum et oculo-
rum claritati conferre multum putavit. 
 (99) Et de carduorum satu inter hortensia diximus, 
quapropter et medicinam ex his non differamus. silvestrium
genera sunt duo, unum fruticosius a terra statim, alterum
unicaule crassius. utrique folia pauca, spinosa, muricatis
cacuminibus, sed alter florem purpureum emittit inter me-
dios aculeos celeriter canescentem et abeuntem cum aura;
 σκόλυμον Graeci vocant. hic, antequam floreat, contusus
atque expressus inlito suco alopecias replet. radix cuius-
cumque ex aqua decocta potoribus sitim facere narratur.
stomachum corroborat et vulvis.... si credimus, etiam
conferre aliquid traditur, ut mares gignantur. ita cer t e 
Glaucias scripsit , qui circa carduos diligentissimus vide-
tur. mastiche e carduis odorem commendat oris.

(100) Et discessu ri ab hortensiis unam conposi-
tionem ex his clarissimam subteximus adversus venenata
animalia incisam in lapide versibus Coi in aede Aesculapi:
serpylli duum denariorum pondus, opopanacis et m e i tan-

 

tundem singulorum, trifolii seminis pondus denarii , anesi 
et feniculi seminis et ammi et apii denarium senum e sin-
gulis generibus, ervi farinae denarium XII. haec tusa cri-
brataque vino quam possit excellenti digeruntur in pastil-
los victoriati ponderum . ex his singuli dantur ex vini .
mixti cyathis ternis. hac theriace Magnus Antiochus rex
adversus omnia venenata usus traditur aspide excepta .

(1) In hortis seri et coronamenta iussit Cato, in-
enarrabili florum maxime subtilitate, quando nulli potest
facilius esse loqui quam rerum naturae pingere, lascivienti
praesertim et in magno gaudio fertilitatis tam varie ludenti .
 quippe reliqua usus alimentique gratia genuit, ideoque sae-
cula annosque tribuit iis , flores vero odoresque in diem
gignit, magna, ut palam est, admonitione hominum, quae
spectatissime floreant, celerrime marcescere. sed ne pic-

 

tura quidem sufficiet imagini colorum reddendae mixtura-
rumque varietati, sive alteruni atque multiplices inter se
nectantur , sive privatis generum ftniculis in orbem, in
oblicum, in ambitum quaedam coronae per coronas curr a nt .

(2) Tenuioribus utebantur antiqui, stroppos appel-
lantes, unde nata strophiola. quin et vocabulum ipsum
tarde communicatum est, inter sacra tantum et bellicos
honores coronis suum nomen vindicantibus. cum vero e 
floribus fierent, serta a serendo serieve appellabantur, quod
apud Graecos quoque non adeo antiquitus placuit. 
 (3) Arborum enim ramis coronari in sacris certami-
nibus erat primum. postea variari coeptum mixtura versi-
colori florum, quae invicem odores coloresque accenderet,
Sicyone ingenio Pausiae pictoris atque Glycerae corona-
riae dilectae admodum illi, cum opera eius pictura imi-
taretur, illa provocans variaret, essetque certamen artis
ac naturae, quales etiam nunc extant artificis illius tabel-
lae atque in primis appellata stephaneplocos, qua pinxit
ipsam. idque factum est post Olympiada c. sic coronis
e floribus receptis paulo mox subiere , quae vocantur
Aegyptiae, ac deinde hibernae, cum terra flores negat,
ramento e cornibus tincto . paulatimque et Romae subrepsit 
appellatio corollis inter initia propter gracilitatem nomi-

 

natis, mox et corollariis, postquam e lamina tenui aerea 
inaurata aut inargentata dabantur.

(4) Crassus Dives primus argento auroque folia
imitatus ludis suis coronas dedit, accesseruntque et lem-
nisci, quos adici ipsarum coronarum honor erat, propter 5
Etruscas , quibus iungi nisi aurei non debebant. purl diu
fuere hi ; caelare eos primus instituit P. Claudius Pulcher
bratteasque etiam philyrae dedit. 
 (5) Semper tamen auctoritas vel ludicro quaesitarum
fuit. namque ad certamina in circum per ludos et ipsi
descendebant et servos suos e quosque mittebant. inde illa
XII tabularum lex: qui coronam parit ipse pecu-
niave eius, virtutis suae ergo duit o r ei. quam servi
equive meruissent, pecunia partam lege dici nemo dubita-
vit. quis ergo honos? ut ipsi mortuo parentibusque eius,
dum intus positus esset forisve ferretur, sine fraude esset
inposita . alias in usu promiscuo ne ludicrae quidem erant ,
(6) ingensque et hinc severitas. L. Fulvius argentarius
bello Punico secundo cum corona rosacea interdiu e per-
gula sua in forum prospexisse dictus ex auctoritate se-
natus in carcerem abductus non ante finem belli emissus
est. P. Munatius cum demptam Marsuae coronam e flori-
bus capiti suo inposuisset, atque ob id duci eum in vin-
cula triumviri iussissent, appellavit tribunos pleb e i , nec

 

intercessere illi, aliter quam Athenis, ubi comissabundi 
iuvenes ante meridiem conventus sapientium quoque doc-
trinae frequentabant . apud nos exemplum licentiae huius
non est aliud quam filia divi Augusti, cuius luxuria noc-
tibus coronatum Marsuam litterae illius dei gemunt . 
 (7) Florum quidem populus Romanus honorem Sci-
pioni tantum habuit. Serapio cognominabatur propter si-
militudinem suarii cuiusdam negotiatoris. obierat in tri-
bunatu plebei admodum gratus dignusque Africanorum
familia, nec erat in bonis funeris inpensa . asses ergo con-
tulit populus ac funus elocavit, quaque praeferebatur , flores
e prospectu omni sparsit. 
 (8) Et iam tunc coronae deorum honos erant et larum
publicorum privatorumque ac sepulchrorum et manium,
summaque auctoritas pactili coronae, ut i n Saliorum sa-
cris invenimus sollemnes cena e . transiere deinde ad rosa-
 r ia , eoque luxuria processit, ut non esset gratia nisi mero
folio sutili bu s , mox petitis ab India aut ultra Indos . lau-
tissimum quippe habetur e nardi folio eas dari aut veste

 

Serica versicolori , unguentis madida . hunc habet novis-
sime exitum luxuria feminarum. 
 (9) Et apud Graecos quidem de coronis privatim
scripser un t Mnesitheus atque Callimachus medici,
quae nocerent capiti, quoniam et in hoc est aliqua vali-
tudinis portio, in potu atque hilaritate praecipue odorum
vi subrepente fallaciter. scelerata Cleopatrae sollertia . nam-
que in apparatu belli Actiaci gratificationem ipsius reginae
Antonio timente nec nisi praegustatos cibos sumente fer-
tur pavore eius lusisse extremis coronae floribus veneno
inlitis ipsaque capiti inposita; mox procedente hilaritate
invitavit Antonium, ut coronas biberent. quis ita timeret
insidias? ergo concerpta m in scyphum incipienti haurire
opposita manu: en ego sum, inquit illa, Marce Antoni,
quam tu nova praegustantium diligentia caves;
adeo mihi, si possim sine te vivere, occasio aut
ratio deest ! inductam custodiam bibere iussit ilico ex-
pirantem . 
 De floribus ..... supra dictis scripsit Theophrastus
apud Graecos; ex nostris autem inscripsere aliqui libros
anthologicon, flores vero persecutus est nemo, quod equi-

 

dem inveniam. nec nos nunc scilicet coronas nectemus
—id enim frivolum est—, sed de floribus quae vide-
buntur digna memorabimus .

(10) Paucissima nostri genera coronamentorum in-
ter hortensia novere, ac paene violas rosasque tantum.
rosa nascitur spina verius quam frutice, in rubo quoque
proveniens, illic etiam iucundi odoris, quamvis angusti.
germinat omnis primo inclusa granoso cortice, quo mox
intumescente et in virides alabastros fastigato paulatim
rubescens dehiscit ac sese pandit, in calice medio sta m i-
 n is conplexa luteos apices. usus eius in coronis prope
minimus est. oleo maceratur , idque i am a Troianis tem-
poribus Homero teste. praeterea in unguenta transit, ut
diximus. medicas per se artes praebet. emplastris atque 
collyriis inseritur mordaci subtilitate, mensarum etiam de-
liciis perunguendis, minime noxia car ie . 
 Genera eius nostri fecere celeberrima Praenestinam et
Campanam; addidere alii Milesiam, cui u s ardentissimus
colos, non excedentis duodena folia, proximam ei Trachi-
niam minus rubentem, mox Al a bandicam viliorem, albican-
tibus foliis , vilissimam vero plurimis, sed minutissimis,
spiniolam . differunt enim multitudine foliorum, asperitate,
levore , colore, odore. paucissima quina folia, ac deinde

 

numerosiora, cum sit genus eius, quam centifoliam vocant,
quae est in Campania Italiae, Graeciae vero circa Philip-
pos, sed ibi non suae terrae proventu: Pangaeus mons in
vicino fert numerosis foliis ac parvis ; accolae transferentes
conserunt , ipsaque plantatione proficiunt. non autem talis
odoratissima nec cui latissimum maximumve folium, bre-
viterque indicium est odoris scabritia corticis. Caepio
Tiberii Caesaris principatu negavit centifoliam in coronas
addi, praeterquam extremas velut ad cardines, nec odore
nec specie probabilem. est et quae Graeca appellatur a
nostris, a Graecis lychnis , non nisi in umidis locis pro-
veniens nec umquam excedens quin a folia violaeque magni-
tudine, odore nullo. est et alia Graecula appellata, con-
volutis foliorum paniculis nec dehiscens nisi manu coacta
semperque nascenti similis, latissimis foliis; alia funditur
e caule malvaceo folia oleae habente —mucetum vocant—,
atque inter has media magnitudine autumnalis, quam coro-
niolam appellant, omnes sine odore praeter coroniolam et
in rubo natam. tot modis adulteratur. 
 Et alias vera quoque plurimum solo praevalet. Cyre-
nis odoratissima est, ideoque ibi unguentum pulcherrimum,
Carthagine Hispaniae hieme tota praecox. refert et caeli
temperies, quibusdam enim annis minus odorata provenit,
praeterea omnis siccis quam umidis odoratior. seri neque 
pinguibus vult neque argillosis locis nec riguis, contenta

 

r o ribus , proprieque ruderatum agrum amat. praecox Cam-
pana est, sera Milesia, novissima tamen desinit Praenestina.
fodiuntur altius quam fruges, levius quam vites. tardissime
proveniunt semine, quod in ipso cortice est, sub ipso 
flore, opertum lanugine. ob id potius caule conciso in-
seruntur . et ocellis radicis , ut harundo, unum genus in-
seritur pallidae, spinosae, longissimis virgis, quinquefoliae,
quae Graecis altera est. omnis autem recisione atque
ustione proficit; tralatione quoque, ut vites, optime ocissi-
meque provenit surculis quaternum digitorum longitudine
aut ampliore post vergiliarum occasum sata, dein per fa-
vonium translata pedalibus intervallis crebroque cir cum -
fossa . qui praecocem faciunt, pedali circa radicem scrobe
aquam calidam infundunt germinare incipiente calice.

(11) Lilium rosae nobilitate proximum est et qua-
dam cognatione unguenti oleique, quod lili n um appellatur.
interpositum etiam maxime rosas decet, medio proventu
earum incipiens. nec ulli forum excelsitas maior, inter-
dum cubitorum trium, languido semper collo et non suf-
ficiente capitis oneri. candor eius eximius foris striati et
ab angustiis in latitudinem paulatim sese laxantis effigie 
calathi, resupinis per ambitum labris tenuique pilo et

 

s ta min is stantibus in medio crocis. ita odor colorque du-
plex, et alius calicis , alius staminis , differentia angusta . in
unguenti vero oleique usu et folia non spernuntur. est
flos non dissimilis illi in herba, quam convolvolum vocant,
nascens per frutecta, nullo odore nec crocis intus, can-
dorem tantum referens ac veluti naturae rudimentum lilia
facere condiscentis. alba lilia iisdem omnibus modis se-
runtur, quibus rosa, et hoc amplius lacrima sua, ut hippo-
selinum, nihilque est fecundius una radice quinquagenos
saepe emittente bulbos. est et rubens lilium, quod Graeci
 crinon vocant, alii florem eius cynorrhodon . laudatissi-
mum in Antiochia ac Laudicea Syriae, mox in Phaselide.
quartum locum optinet in Italia nascens. 
 (12) Sunt et purpurea lilia, aliquando gemino caule,
carnosiore tantum radice maiorisque bulbi, sed unius;
narcissum vocant. huius alterum genus flore candido, ca-
lice purpureo. differentia a liliis et haec, quod narcissis
in radice folia sunt, probatissimis in Lyciae montibus.
tertio generi cetera eadem, calix herbaceus. omnes sero-
tini, post arcturum enim florent ac per aequinoctium
autumnum. 
 (13) Inventa est in his et ratio inserendi monstrificis
hominum ingeniis. collig a ntur namque mense Iulio scapi
arescentis lilii a t que suspenduntur in fumo; dein nudan-

 

tibus se nodulis in faece nigri vini vel Graeci mense
Martio macerantur, ut colorem percipiant, atque ita in
scrobiculis seruntur heminis faecis circumfusis . sic fiunt
purpurea lilia, mirumque tingui aliquid, ut nascatur in-
fectum.

(14) Violis honos proximus, earumque plura genera,
purpureae, luteae, albae, plantis omnes, ut olus, satae. ex
his vero, quae sponte apricis et macris locis proveniunt,
purpureae latiore folio, statim ab radice exeunti, carnoso 
solaeque Graeco nomine a ceteris discernuntur, appellatae
ia et ab his ianthina vestis. e sativis maxima auctoritas
luteis; genera autem Tusculana et quae marina appellatur,
folio aliquanto latiore, sed minus odorat a ; in totum vero
sine odore minutoque folio Calatina , munus autumni, cete-
rae veris. 
 (15) Proxima ei caltha est et concolori ... amplitu-
dine . vincit numero foliorum marinam quin a non exce-
dentem; eadem odore superatur. est enim gravi caltha ,
non leviore quam scopam regiam appellant, quamquam folia
eius olent, non flores. 
 (16) Baccar quoque radicis tantum odoratae est, a

 

quibusdam nardum rusticum appellatum. unguenta ex ea
radice fieri solita apud antiquos Aristophanes, priscae
comoediae poeta, testis est; unde quidam errore falso bar-
baricam eam appellabant. odor est cinnamomo proximus.
gracili solo nec umido provenit. simillimum e i combretum 
appellatur, foliorum exilitate usque in fila adtenuata et
procerius quam baccar . haec sut ilia tantum. eorum quo-
que error corrigendus est, qui baccar rusticum nardum
appellavere. est enim alia herba sic cognominata, quam
Graeci asaron vocant, cuius speciem figuramque diximus 
in nardi generibus. quin immo asaron invenio vocitari,
quoniam in coronas non addatur. 
 (17) Crocum silvestre optimum. serere in Italia mi-
nime expedit, ad scripula usque singula areis decoquen-
tibus. seritur radicis bulbo. sativum latius maiusque et
nitidius, sed multo lenius, degenerans ubique nec fecun-
dum etiam Cyrenis , ubi semper flores laudatissimi. prima
nobilitas Cilicio et ibi in Coryco monte, dein Lyci o e 
monte Olympo, mox Centuripino Siciliae. aliqui T her a eo 
secundum locum dedere. adulteratur nihil aeque. proba-
tio sinceri, si inposita manu crepit e t veluti fragile; umi-

 

dum enim, quod event adulteratione, se nt it . altera pro-
batio, si manu relata ad ora leniter faciem oculosque
mordeat. est per se genus sativi blandissimum volgo , cum
sit mediocre , dialeucon vocant. contra Cyrenaico vitium,
quod omni croco nigrius est et celerrime marcescit. opti-
mum ubicumque quod pinguissimum et brevis capilli, pes-
simum vero quod situm redolet. Mucianus auctor est,
in Lycia anno septimo aut octavo transferri in locum sub-
actum atque ita degenerans renovari. usus eius in coro-
nis nusquam; herba enim est folio angusto paene in capil-
lamenti modum. sed vino mire congruit, praecipue dulci ,
tritum ad theatra replenda . floret vergiliarum occasu pau-
cis diebus folioque florem expellit. viret bruma et colli-
gitur; siccatur umbra, melius etiam hiberna. carnosa et
illi radix vivaciorque quam ceteris. gaudet calcari et atteri 
pereundoque melius provenit; ideo iuxta semitas ac fon-
tes laetissimum.

Troianis temporibus iam erat honos
e i ; hos certe flores Homerus tris laudat loton , crocum,
hyacinthum. 
 (18) Omnium autem odoramentorum atque adeo her-

 

barum differentia est in colore et odore et suco. odorato 
sapor raro ulli non amarus, e contrario dulcia raro odo-
rata; itaque et vina mustis odoratiora et silvestria magis
omnia sativis. quorundam odor suavior e longinquo, pro-
pius admotus hebetatur, ut violae. rosa recens a longin-
quo olet, sicca propius . omnis autem verno tempore acrior
et matutinis; quidquid ad meridianas horas dies vergit,
hebetatur . novella quoque vetustis minus odorata; acerri-
mus tamen odor omnium aetate media. rosa et crocum
odoratiora, cum serenis diebus leguntur, et omnia in cali-
dis quam in frigidis ; in Aegypto tamen minime odorati
flores, quia nebulosus et roscidus aer est a multo flumine .
quorundam suavitati gravitas inest. quaedam, dum virent ,
non olent propter umorem nimium, ut bucer a s , quod est
fenum Graecum. aquatis odor non omni no sine suco est,
ut violae, rosae, croco; quae vero ex aquatis carent suco ,
eorum omnium odor gravis, ut in lilio utriusque generis.
habrotonum et amaracum acres habent odores. quorun-
dam flos tantum iucundus, reliquae partes ignavae, ut
violae ac rosae. hortensium odoratissima quae sicca, ut
ruta, menta, apium, et quae in siccis nascantur . quaedam

 

vetustate odoratiora, ut cotonea, eademque decerpta quam
in suis radicibus. quaedam non nisi defracta aut ex ad-
tritu olent, alia non nisi detracto cortice, quaedam vero
non nisi usta, sicut tura murraeque. flores triti omnes 
amariores quam intacti . aliqua arida diutius odorem con-
tinent, ut melilotos . quaedam locum ipsum odoratiorem
faciunt, ut iris, quin et arborem totam, cuiuscumque ra-
dices adtingat . hesperis noctu magis olet, inde nomine
invento. animalium nullum odoratum, nisi si de pantheris
quod dictum est credimus. 
 
 (19) Illa quoque non omittenda differentia est, et odo-
ratorum multa nihil adtinere ad coronamenta, ut irim atque
saliuncam , quamquam nobilissimi odoris utramque . sed
iris radice tantum commendatur, unguentis nascens et medi-
cinae. laudatissima in Illyrico, et ibi quoque non in mari-
timis, sed in silvestribus Drinonis et Naronae, proxima in
Macedonia, longissima haec et candicans et exilis . tertium
locum habet Africana, amplissima inter omnes gustuque
amarissima. Illyrica quoque duorum generum est: rapha-
nitis a similitudine, quae et melior , rhizotomos . subrufa
optima, quae sternumenta tractatu movet. caulem habet
cubitalem, erectum ; floret versicolori specie, sicut arcus

 

caelestis, unde et nomen. non inprobatur et Pisidica.
 effossuri tribus ante mensibus mulsa aqua circumfusa hoc
veluti placamento terrae blandiuntur, circumscriptam mu-
crone gladii orbe triplici cum legerunt , protinus in caelum
adtollunt. natura est fervens, tractataque pusulas ambusti
modo facit. praecipitur ante omnia, ut casti legant. tere-
dines non sicca modo, verum et in terra celerrime sentit .
—Optimum antea irinum Leucade et Elide ferebatur —
iam pridem enim et seritur—, nunc e Pamphylia, sed
Cilic i um maxime laudatur atque e septentrionalibus.— 
 (20) Saliunca folio quidem subbrevi et quod necti
non possit, radici numerosae cohaeret, herba verius quam
flos, densa veluti manu pressa breviterque caespes sui
generis. Pannonia hanc gignit et Norici Alpiumque aprica,
urbium Eporedia , tantae suavitatis , ut metallum esse coepe-
rit. vestibus interponi eam gratissimum, (21) sicut apud
Graecos polium herbam , inclutam Musaei et Hesiodi
laudibus ad omnia utilem praedicantium superque cetera
ad famam etiam ac dignitates, prorsusque miram, si modo,
ut tradunt, folia eius mane candida, meridie purpurea,
sole occidente caerulea aspiciuntur . duo genera eius: cam-

 

pestre maius ; silvestre , quod minus est , quidam teuthrion 
vocant. folia canis hominis similia, a radice protinus, num-
quam palmo altiora.

(22) Et de odoratis floribus satis dictum. in qui-
bus unguento vicisse naturam gaudens luxuria vestibus
quoque provocavit eos flores, qui colore commendantur.
hos animadverto tris esse principales: rubentem in cocco,
qui a ros a e nigrantis gratia ni t i do trahitur suspectu et
in purpuras Tyrias dibaphasque ac Laconicas ; amethyst i -
 n um , qui a viola et ipse in purpureum, quemque ianthi-
num appellavimus. genera enim tractamus in species mul- 
tas sese spargentia. tertius est, qui proprie conchylii
intellegitur , multis modis: unus in heliotropio et in ali-
quo ex il is , plerumque saturatior; alius in malva ad pur-
puram inclinans; alius in viola serotina conchyliorum vege-
tissimus . paria nunc componuntur, et natura atque luxuria
depugnant. lutei video honorem antiquissimum, in nuptia-
libus flammeis totum feminis concessum, et fortassis ideo
non numerari inter principales, hoc est communes mari-
bus ac feminis, quoniam societas principatum dedit. 
 (23) Amaranto non dubie vincimur. est autem spica
purpurea verius quam flos aliquis, et ipse sine odore .

 

mirum in eo gaudere decerpi et laetius renasci. provenit
Augusto mense, durat in autumnum. Alexandrino palma ,
qui decerptus adservatur ; mireque , postquam defecere
cuncti flores, madefactus aqua revivescit et hibernas coro-
nas facit. summa natura eius in nomine est, appellati ,
quoniam non marcescat. (24) in nomine et cyani colos,
item holochrysi . 
 Omnes autem hi flores non fuere in usu Alexandri
Magni aetate, quoniam proximi a morte eius auctores si-
luere de illis; quo manifestum est postea placuisse. a Grae-
cis tamen repertos quis dubitet, non aliter Italia usurpante
nomina illorum? (25) at, Hercules, petellio ipsa nomen
 inposuit , autumnali circaque vepres nascenti. ei tantum
color es t commendatus , qui est rosae silvestris, folia parva,
quina; mirumque in eo flore inflecti cacumen et e nodis 
intort a folia nasci parvolo calice ac versicolori luteum se-
men includentia . luteo et bellio, pastillicantibus quinqua-
genis quinis barbulis. coronant pratenses hi flore; at sine
usu plerique et ideo sine nominibus, quin et his ipsis
alia alii vocabula inponunt. (26) chrysocome sive chry-
sitis non habet Latinam appellationem. palmi altitudine 

est, comantibus fulgore auri corymbis, radice nigra, ex
austero dulci, in petrosis opacisque nascens.

(27) Et fere peractis colorum quoque celeberrimis,
transit ratio ad eas coronas, quae varietate sola placent.
duo earum genera, quando aliae flore constant , aliae folio.
florem esse dixerim genistas , namque et his decerpitur
lateus; item rhododendron, item zizipha, qua e Cappado-
cia vocantur ; his odoratus similisque olearum fioribus.
in vepribus nascitur cyclaminum, de quo plura alias. 
flos eius Colossinus in coronas admittitur. 
 (28) Folio coronantium milac e s et hederae corymbique 
earum optinent principatum, de quibus in fruticum loco
abunde diximus. sunt et alia genera nominibus Grae- 
cis indicanda, quia nostris maiore ex parte huius nomen-
claturae defuit cura; et pleraque eorum in exteris terris
nascuntur, nobis tamen consectanda, quoniam de natura
sermo, non de Italia est. 
 (29) Ergo in coronamenta folio venere melotrum, spi-
raea , o riganum , cneorum, quod casiam Hyginus vocat,
et, quod cunilaginem, conyza, melissophyllum, quod apia-
strum, melilotum, quod sertulam Campanam vocamus. est
enim in Campania Italiae laudatissima , Graecis in Sunio,

 

mox Chalcidica et Cretica, ubicumque vero asperis et sil-
vestribus nata. coronas ex ea antiquitus factitatas indicio
est nomen sertulae, quod occupavit. odor est croco vici-
nus et flos, ipsa cana ; placet maxime foliis brevissimis
atque pinguissimis. 
 (30) Folio coronat et trifolium. tria eius genera: min y -
ant h es vocant Graeci, alii a sphaltion , maiore folio, quo
utuntur coronarii; alterum acuto oxytriphyllon; tertium ex
omnibus minutissimum. inter haec nervosi cauliculi qui-
busdam , ut maratho, hippomaratho, myophono ; utuntur et 
ferulis , corymbis hederae et flore purpureo et in alio ge-
nere earum silvestribus rosis simili . sed in his quoque
colos tantum delectat, odor autem abest. et cneori duo
genera, nigri atque candidi; hoc et odoratum, ramosa ambo.
florent post aequinoctium autumnum.

totidem et ori-
gani in coronamentis species, alterius enim nullum semen;
id, cui odor est, Creticum vocatur. 
 (31) Totidem et thymi, candidum ac nigricans. floret
autem circa solstitia; t um et apes decerpunt, ut augurium
mellis s i t ; proventum enim sperant apiarii large florescente
eo. laeditur imbribus amittitque florem. semen thymi non
potest deprehendi, cum origani, perquam minutum , non
tamen fallat. sed quid interest occultasse id naturam?

 

in flore ipso intellegitur satoque eo nascitur. quid non
temptavere homines? mellis Attici in toto orbe summa
laus existimatur; ergo translatum est ex Attica thymum
et vix flore, uti docemur , satum. sed alia ratio naturae
obstitit , non durante Attico thymo nisi in adflatu maris.
erat quidem haec opinio antiqua in omni thymo, ideoque
non nasci in Arcadia, cu m oleam non putarent gigni nisi
intra CCC stadia a mari. thymo quidem nunc etiam lapi-
deos campos in provincia Narbonensi refertos scimus, hoc
paene solo reditu , e longinquis regionibus pecudum mili-
bus convenientibus, ut thymo vescantur. 
 (32) Et conyzae duo genera in coronamentis, mas ac
femina . differentia in folio: tenuius feminae et constric-
tius angustiusque, imbricatum . mas et ramosior . flos quo-
que magis splendet eius, serotinus utrique post arctu-
rum. mas odore gravior, femina acutior et ideo contra
bestiarum morsus aptior. folia feminae mellis odorem
habent, masculae radix a quibusdam libanotis appellatur,
de qua diximus. 
 
 (33) Et i a m num folio coronant lovis flos, amaracum,
hemerocalles , habrotonum, Helenium, sisymbrium, serpul-
lum, omnia surculosa rosae modo. colore tantum placet
Iovis flos, odor abest, sicut et illi, qui Graece phlox voca-
tur. et ramis autem et folio odorata sunt excepto ser-
pull . Helenium e lacrimis Helenae dicitur natum, et ideo

 

in Helene insula laudatissimum; est autem frutex humi se
spargens dodrantalibus ramulis, serpullo simili folio. 
 (34) Habrotonum odore iucunde gravi floret aestate ;
flos est aurei coloris. vacuum sponte provenit, cacumine
suo se propagat . seritur autem semine melius quam ra-
dice aut surculo, semine quoque non sine negotio; plan-
taria transferuntur—sic et Adonium—, utrumque
aestate. alsiosa enim admodum sunt, u t sole tamen nimio
laedantur . sed ubi convaluere, rutae vice fruticant . habro-
tono simile odore leucanthemum est, flore albo, foliosum.

(35) Amaracum Diocles medicus et Sicula gens
appellavere, quod Aegyptus et Syria sampsucum . seritur
utroque genere, et seine et ramo, vivacius supra dictis
et odore mollius . copiosum amaraco aeque quam habro-
tono semen, sed habrotono radix una et alte descendens,
ceteris in summa terra leviter haerens . reliquorum satio
autumno fere incipiente, nec non et vere quibusdam locis ,
umbraque gaudent et aqua ac fimo. 
 (36) Nyctegreton inter pauca miratus est Democri-
tus, coloris hysgini , folio spinae , nec a terra se adtollen-

 

tem , praecipuam in Gedrosia. narrat erui post aequinoc-
tium vernum radicitus siccarique ad lunam XXX diebus,
ita lucere noctibus; Magos Parthorumque reges hac herba
uti ad vota suscipienda. eandem vocari chenamychen , quo-
niam anseres a primo conspectu eius expavescant, ab aliis
nyctalopa, quoniam e longinquo noctibus fulgeat. 
 (37) Melilotos ubique nascitur, laudatissima tamen in
Attica; ubicumque vero recens, nec candicans et croco
quam simillima , quamquam in Italia odoratior candida. 
 (38) Florum prima ver nuntiat viola alba, tepidiori-
bus vero locis etiam hieme emicat; post ea, quae ion 
appellatur et purpurea, proxime flamme u m , quod phlox 
vocatur, silvestre dumtaxat. cyclaminum bis anno , vere et
autumno; aestates hiemesque fugit. seriores supra dictis
aliquanto narcissus et lilium trans maria , in Italia quidem,
ut diximus, post rosam. Ver um in Graecia tardius etiamnum 
anemone; est autem haec silvestrium bulborum flos,
alia quam quae dicetur in medicis . sequitur oenanthe 
ac melanium et ex silvestribus heli o chrysos , deinde alterum
genus anemones, quae limonia vocatur, post hanc gladiolus
comitatus hyacintho . novissima rosa, eademque prima de-
ficit excepta sativa; e ceteris hyacinthus maxime durat et

 

viola alba et oenanthe, sed haec ita, si devolsa crebro
prohibeatur in semen ire. nascitur locis tepidis; odor idem
ei, qui germinantibus uvis, atque inde nomen. hyacinthum
comitatur fabula duplex, luctum praeferen ti s eius, quem 
Apollo dilexerat, aut ex Aiacis cruore editi, ita discur-
rentibus venis, ut Graecarum litterarum figura Al legatur
inscriptum. heliochrysus florem habet auro similem, folium
tenue, cauliculum quoque gracilem, sed durum. hoc coro-
nare se Magi , si et unguenta sumantur ex auro, quod
apyron vocant, ad gratiam quoque vitae gloriamque per-
tinere arbitrantur. 
 Et verni quidem flores hi sunt; (39) succedunt illis
aestivi , lychnis et Iovis flos et alterum genus lilii, item
tiphyon et amaracus, quem Phrygium cognominant. sed 
maxime spectabilis pothos . duo genera huius: unum, cui
flos hyacinthi est, alter candidus, qui fere nascitur tumulis ,
quoniam fortius durat. et iris aestate floret. abeunt et
hi marcescuntque. alii rursus subeunt autumno: tertium
genus lilii et crocum et orsini utraque genera , unum
hebes, alterum odoratum, primis omnia imbribus emicantia.
 coronarii quidem et spinae flore utuntur, quippe cum
spinae albae cauliculi inter oblectamenta quoque gulae
condiantur. hic est trans maria ordo florum. in Italia

 

violis succedit rosa, huic intervenit lilium, rosam cyanus
excipit, cyanum amarantus. nam vicapervica semper viret ,
in modum liniae foliis geniculatim circumdata, topiaria
herba, inopiam tamen florum aliquando supplet. haec a
Graecis chamaedaphne vocatur. 
 (40) Vita longissima violae albae trimatu. ab eo ten-
pore degenerat. rosa et quinquennium perfert non recisa
nec adusta . illo enim modo iuvenescit. diximus et terram 
referre plurimum. nam in Aegypto sine odore haec omnia,
tantumque myrtis odor praecipuus; ali o qui etiam binis
mensibus antecedit germinatio omnium. rosaria a favonio
fossa oportet esse iterumque solstitio, et id agendum, ut
intra id tempus purgata ac pura sint.

(41) Verum hortis coronamentisque maxime al-
varia et apes conveniunt, res praecipui quaestus conpen-
diique , cum favet . harum ergo causa oportet serere thy-
mum, apiastrum, rosam, violas, lilium, cytisum, fabam,
erviliam , cunilam , papaver, conyzam, casiam, melilotum,
melissophyllum, cerinthen . ea est autem folio candido ,
incurvo, cubitalis, capite concavo mellis sucum habente .
horum floris avidissimae sunt atque etiam sinapis, quod
miremur, cum olivae florem ab his non attingi constet ;
ideo hanc arborem procul esse melius sit, cum aliquas
quam proxime seri conveniat, quae et evolantium examina
invitent nec longius abire patiantur. 
 
 (42) Cornum quoque arborem caveri oporteat . flore
eius degustato alvo cita moriuntur. remedium sorba con-
tusa e melle praebere his vel urinam hominis vel boum
aut grana punici mali Ammineo vino conspersa. at genistas
circumseri alvariis gratissimum. 
 (43) Mirum est dignumque memoratu de alimentis
quod conperi. Hostilia vicus adluitur Pado. huius inqui-
lini pabulo circa deficiente inponunt navibus alvos nocti-
busque a d quina milia passuum contrario amne subvehunt.
egressae luce apes pastaeque ad naves cotidie remeant 
mutantes locum, donec pondere ipso pressis navibus plenae
alvi intellegantur revectisque eximantur mella.

et in 
Hispania mulis provehunt simili de causa. (44) tantum-
que pabulum refert, ut mella quoque venenata fiant. Hera-
cliae in Ponto quibusdam annis perniciosissima existunt
ab iisdem apibus facta, nec dixere auctores, e quibus
floribus ea fierent! nos trademus quae conperimus. herba
est ab exitio et iumentorum quidem, sed praecipue caprarum
appellata aegolethron . huius flore concipiunt noxium virus
aquoso vere marcescentis. ita fit, ut non omnibus annis
sentiatur malum. venenati signa sunt, quod omnino non
densatur , quod color magis rutilus est, odor alienus, sternu-
menta protinus movens, quod ponderosius innoxio. qui
edere, abiciunt se humi refrigerationem quaerentes, nam
et sudore diffluunt. remedia sunt multa, quae suis locis
dicemus; sed quoniam statim repraesentari aliqua in 
tantis insidiis oportet, mulsum vetus e melle optimo et

 

ruta, salsamenta etiam, si reiciantur, sumpta crebro. cer-
tumque est id malum per excrementa ad canes etiam
pervenire similiterque torqueri eos. mulsum tamen ex eo
inveteratum innocuum esse constat, et feminarum cutem
nullo melius emendari cum costo , suggillata cum aloe. 
 (45) Aliud genus in eodem Ponti situ, gente Sanno-
rum , mellis, quod ab insania, quam gignit, maenomenon
vocant. id existimatur contrahi flore rhododendri, quo 
scatent silvae. gensque ea, cum ceram in tributa Romanis
praestet , mel, quoniam exitiale est, non vendit . et in
Perside et in Mauretaniae Caesariensis Gaetulia, conter-
mina Massaesylis , venenati favi gignuntur, quidamque a 
parte, quo nihil esse fallacius potest, nisi quod livore de-
prehenduntur . quid sibi voluisse naturam his arbitremur
insidiis, ut ab iisdem apibus nec omnibus annis fierent
aut non totis favis? parum enim erat genuisse rem, in
qua venenum facillime daretur? etiamne hoc ipsa in melle
tot animalibus dedit? quid sibi voluit, nisi ut cautiorem
minusque avidum faceret hominem? non enim et ipsis
apibus iam cuspides dederat et quidem venenatas, reme-
dio adversus has utique non differendo? ergo malvae suco
aut foliorum hederae perungui salutare est vel percussos
eas bibere. mirum tamen est venena portantes ore fin-
gentesque ipsas non mori , nisi quod illa domina rerum

 

omnium hanc dedit repugnantiam apibus, sicut contra
serpentes Psyllis Marsisque inter homines.

(46) Aliud in Creta miraculum mellis : mons est
Carina VIIII passuum ambitu, intra quod spatium muscae
non reperiuntur, natumque ibi mel nusquam attingunt.
hoc experimento singulare medicamentis eligitur . 
 (47) Alvaria orientem aequinoctialem spectare con-
venit. aquilonem evitent, nec favonium minus. alvus 
optim a e cortice, secunda ferula, tertia vimine; multi et
e speculari lapide fecere , ut o perantes intus spectarent.
circumlini alvos fimo bubulo utilissimum, operculum a
tergo esse ambulatorium, ut pro f eratur intus, si magna
sit alvus aut sterilis operatio, ne desperatione curam
abiciant; id paulatim reduci fallente operis incremento.
alvos hieme stramento operiri, crebro suffiri, maxime fimo
bubulo. cognatum hoc iis innascentes bestiolas necat ,
araneos, papiliones, teredines , apesque ipsas excitat. et
araneorum quidem exitium facilius est; papilio, pestis
maior , lucernis tollitur vere , cum maturescat malva, noctu
interlunio caelo sereno accensis ante alvos. in eam flam-
mam sese ingerunt. 
 (48) Si cibus sentiatur deesse apibus, uvas passas
siccasve ficos tusas ad fores earum posuisse conveniat,
item lanas tractas madentes passo aut defruto aut aqua

 

mulsa, gallinarum etiam crudas carnes. quibusdam et
aestatibus iidem cibi praestandi, cum siccitas continua
florum alimentum abstulit. alvorum , cum mel eximatur,
inlini oportet exitus melissophyllo aut genista tritis, aut
medias alba vite praecingi , ne apes diffugiant. vasa mel-
laria et favos lavari aqua praecipiunt, hac decocta fieri
saluberrimum acetum. 
 (49) Cera fit expressis favis, sed ante purificatis aqua 
ac triduo in te n ebris siccatis, quarto die liquatis igni in
novo fictili, aqua favos tegente, tunc sporta colatis. rursus
in eadem olla coquitur cera cum eadem aqua excipitur-
que alia frigida, vasis melle circumlitis. optima quae
Punica vocatur, proxima quam maxime fulva odorisque
mellei, pura, natione autem Pontica, quod constare equi-
dem miror inter venenata mella , dein Cretica, plurimum
enim ex propoli habet, de qua diximus in natura apium. 
post has Corsica , quoniam ex buxo fit, habere quan d am 
vim medicaminis putatur. Punica fit hoc modo: ventilatur
sub diu saepius cera fulva, dein fervet in aqua marina
ex alto petita addito nitro. inde lingulis hauriunt florem,
id est candidissima quaeque, transfunduntque in vas, quod
exiguum frigidae habeat, et rursus marina decocunt sepa-
ratim, dein vas ipsum aut aquam refrigerant. et cum hoc
ter fecere, iuncea crate sub diu siccant sole lunaque.
haec enim candorem facit, sol siccat , et, ne liquefaciat ,

 

protegunt tenui linteo. candidissima vero fit post insola-
tionem etiamnum recocta. Punica medicinis utilissima.
 nigrescit cera addito chartarum cinere , sicut anchusa ad-
mixta rubet , variosque in colores pigmentis trahitur ad
reddendas similitudines et innumeros mortalium usus
parietumque etiam et armorum tutelam. cetera de melle
apibusque in natura earum dicta sunt. 
 
 Et hortorum quidem omnis fere peracta ratio est ;

(50) secuntur herbae sponte nascentes, quibus plerae-
que gentium utuntur in cibis maximeque Aegyptus, frugum 
quidem fertilissima , sed ut prope sola iis carere possit.
tanta est ciborum ex herbis abundantia. in Italia paucis-
simas novimus, fraga , tamnum , ruscum, batim marinam,
batim hortensiam , quas aliqui asparagum Gallicum vocant,
praeter has pastinacam pratensem, lupum salictarium, eaque 
verius oblectamenta quam cibos. 
 (51) In Aegypto nobilissima est colocasia, quam cya-
mon aliqui vocant. hanc e Nilo metunt, caule, cum coctus
est, araneoso in mandendo , thyrso autem, qui inter folia
emicat, spectabili , foliis latissimis, etiam si arboreis con-
parentur, ad similitudinem eorum, quae personata in nostris
amnibus vocamus, adeoque Nili sui dotibus gaudent, ut
inplexis colocasiae foliis in variam speciem vasorum potare
gratissimum habeant. seritur iam haec in Italia. 
 (52) In Aegypto proxima auctoritas cichorio est, quod 

diximus intubum erraticum. nascitur post vergilias, floret 
particulatim . radix ei lenta, quare etiam ad vincula utun-
tur illa. anthalium longius a flumine nascitur, mespili
magnitudine et rotunditate, sine nucleo, sine cortice, folio
cyperi. mandunt igni comparatum . mandunt et oetum , cui
pauca folia minimaque, verum radix magna. arachidne 
quidem et aracos , cum habeant radices ramosas ac multi-
plices, nec folium nec herbam ullam aut quicquam aliud
supra terram habent . reliqua volgarium in cibis apud eos
herbarum nomina: c ho ndryl l a , hypoc hoe ris , cauca l is , enthry-
scum , scandix , come, quae ab aliis tragopogon vocatur,
foliis croco simillimis, parthenium, trychnum, corchorus
et ab aequinoctio nascentes aphace , achynops . epipetron
vocant quae numquam floret. at e contrario ap h ace sub-
inde marcescente flore emittit alium tota hieme totoque
vere usque in aestatem. 
 (53) Multas praeterea ignobiles habent, sed maxime
celebrant cnecon Italiae ignotam, ipsis autem oleo, non
cibo gratam . hoc faciunt e semine eius. differentia prima:

 

silvestris et mitior . silvestrium duae species. una mitiori 
similis , caule tamen rigido; itaque et colu antiquae ute-
bantur exili , quare quidam atractylida vocant. semen eius
candidum et grande, amarum. altera hirsutior, torosiore 
caule et qui paene humi serpat, minuto semine. aculea-
tarum generis haec est, quoniam distinguenda sunt et 
genera. 
 (54) Ergo quaedam herbarum spinosae sunt, quaedam
sine spinis. spinosarum multae species. in totum spina 
est asparagus, scorpio, nullum enim folium habent . quae-
dam spinosa foliata sunt, ut carduus , er y nge , glycyrrhiza ,
urtica; his enim omnibus foliis inest aculeata mordacitas.
aliqua et secundum spinam habent folium, ut tribulus et
anonis. quaedam in folio non habent et in caule habent ,
ut pheos , quod aliqui stoeben appellavere. hippophaes 
spinis geniculatum. tribu l o proprietas, quod et fructum
spinosum habet. 
 (55) Ex omnibus his generibus urtica maxime nosci-
tur acetabulis in flore purpuream lanuginem fundentibus,
saepe altior binis (ubitis. plures eius differentiae: sil-

 

vestris, quam et feminam vocant, mitiorque; et silvestri 
quae dicitur canina acrior, caule quoque mordaci, fimbriatis
foliis; quae vero etiam odorem fundit Herculanea vocatur.
semen omnibus copiosum, nigrum. mirum sine ullis spi-
narum aculeis lanuginem ipsam esse noxiam et tactu
tantum levi pruritum pusulasque confestim adusto similes
existere. notum est [et ] remedium olei . sed mordacitas
non protinus cum ipsa herba gignitur, nec nisi solibus
roborata. incipiens quidem ipsa nasci vere non ingrato ,
multis etiam religioso in cibo est ad pellendos totius anni
morbos. silvestrium quoque radix omnem carnem tene-
riorem facit simul cocta. quae innoxia est, morsu carens,
lamium vocatur. de scorpione dicemus inter medicas.

(56) Carduus et folia et caules spinosae lanuginis
habet, item acorna , leucacanthos, chal ceos, c necos , poly-
acanthos , onopyxos , helxine , scolymos. chamaeleon in foliis
non habet aculeos. est et illa differentia, quod quaedam
in his multicaulia ramosaque sunt, ut carduus, uno autem
caule ne c ramosum cnecos. quaedam cacumine tantum
spinosa sunt, ut erynge . quaedam aestate florent, ut 
tetralix et helxine . scolymos quoque sero floret et diu.

 

acorna a cneco colore tantum rufo distinguitur et pinguiore
suco. idem erat atractylis quoque, nisi candidior esset et
nisi sanguineum sucum funderet, qua de causa phonos
vocatur a quibusdam, odore etiam gravis, sero mature-
scente semine nec ante autumnum, quamquam id de omni-
bus spinosis dici potest. verum omnia haec et semine et
radice nasci possunt. scolymus carduorum generis ab his
distat, quod radix eius vescendo est decocta . mirum,
quod sine intervallo tota aestate aliud floret in eo genere,
aliud concipit, aliud parturit . aculei arescente folio de-
sinunt pungere. Hel x ine rara visu est neque in omnibus
terris, a radice foliosa, ex qua media veluti malum ex-
tuberat contectum sua fronde . huius vertex summus
lacrimam continet iucundi saporis, acanthicen mastic h en 
appellatam. 
 (57) Et cactos quoque in Sicilia tantum nascitur, suae
proprietatis et ipse. in terra serpunt caules a radice
emissi , lato folio et spinoso. caules vocant cact o s , nec
fastidiunt in cibis inveteratos quo que . unum autem caulem
rectum habet , quem vocant p t er nica , eiusdem suavitatis,
sed vetustatis inpatientem. semen ei lanuginis , quam pap-

 

pum vocant, quo detracto et cortice teneritas similis
cerebro palmae est. vocant ascalia n . 
 (58) Tribulus non nisi in palustribus nascitur. dura 
res alibi, iuxta Nilum et Strymonem amnes r ecipitur in
cib o s , inclinatus in vadum, folio lato atque effigie ulmi,
pediculo longo. at in reliquo orbe genera II, uni cicer-
culae folia , alteri aculeata. hic et serius floret magisque
saepta obsidet villarum. semen ei rotundius, nigrum, in
siliqua, alteri harenaceum . spinosorum etiamnum aliud
genus anonis . in ramis enim spinas habet adposito folio
rutae simili, toto caule foliato in modum coronae. sequi-
tur arata , frugibus inimica vivaxque praecipue. 
 (59) Aculeatarum caules aliquarum per terram serpunt,
ut eius, quam coronopum vocant. e diverso stat anchusa
inficiendo ligno cerisque radicis aptae, stant e mitioribus 
anthemis et phyllanthes et anemone et ap h ace . caule fo-
liato est crepis et lotos . 
 (60) Differentia foliorum et hic quae in arboribus,

 

brevitate pediculi ac longitudine, angustiis ipsius folii ,
amplitudine , iam vero angulis, incisuris, odore, flore. diu-
turnior hic quibusdam per partes florentibus, ut ocimo,
heliotropio, aphacae , onochi li.

multis inter haec
aeterna folia, sicut quibusdam arborum, inprimisque helio-
tropio, adianto, poli o . 
 (61) Aliud rursus spicatarum genus, ex quo est
a ch ynops , alopecuros, steleph u ros ,—quam quidam or-
tygem vocant, alii plantaginem, de qua plura dicemus 
inter medicas —, t hryallis . ex his alopecuros spicam
habet mollem et lanuginem densam, non dissimilem vul-
pium caudis, unde et nomen. proxima e i est et stele-
phuros , nisi quod illa particulatim floret. cichorion et
similia circa terram folia habent; germinant ab radice
post vergilias. 
 (62) Perdicium et aliae gentes quam Aegyptii edunt.
nomen dedit avis id maxime eruens. crassas plurimasque
habet radices. item ornithogale caule tenero , candido,
semipeda li , molli, tribus aut quattuor agnatis, radice bul-
bosa ; coquitur in pulte. 
 
 (63) Mirum loton herbam et aegilopa non nisi post
annum e semine suo nasci. mira et anthemidis natura,
quod a summo florere incipit, cum ceterae omnes, quae
particulatim florent, ab ima sui parte incipiant. 
 (64) Notabile et in lappa, quae adhaerescit, quod in
ipsa flos nascitur non evidens , sed intus occultus, et intra
se ger minat velut animalia, quae in se pariunt. circa 
Opuntem e >s t herba etiam homini dulcis, mirumque e folio
eius radicem fieri ac sic eam nasci. 
 (65) I asine unum folium habet, sed ita implicatum,
ut plura videantur. ch o ndrylla amara est et acris in ra-
dice suci. amara et aphace et quae picris nominatur, et
ipsa toto anno florens; nomen ei amaritudo inposuit. 
 (66) Notabilis et scillae crocique natura, quod, cum
omnes herbae folium primum emittant , mox in caulem
rotundentur, in his caulis prior intellegitur quam folium.
et in croco quidam flos inpellitur caule, in scilla vero
caulis exit, deinde ex eo flos emergit, eademque ter floret,
ut diximus, tria tempora arationum ostendens. 
 
 (67) Bulborum generi quidam adnumerant et cypiri ,
hoc est gladioli, radicem. dulcis ea est et quae decocta
panem etiam gratiorem faciat ponderosioremque simul

 

subacta. non dissimilis est et quae thesium vocatur,
gustu aspera. 
 (68) Ceterae eiusdem generis folio differunt: aspho-
delus oblongum et angustum habet, scilla latum et tracta-
bile, gladiolus simile nomini . asphodelus manditur et
semine tosto et bulbo, set hoc in cinere tosto , dein sale
et oleo addito, praeterea tuso cum ficis, praecipua vo-
luptate, ut videtur Hesiodo. tradunt et ante portas
villarum satum remedio esse contra veneficiorum noxiam .
asphodeli mentionem et Homerus fecit. radix eius napis 
modicis similis est, neque alia numerosior LXXX simul
acervatis saepe bulbis. Theophrastus et fere Graeci
princepsque Pythagoras caulem eius cubitalem et saepe
duum cubitorum, foliis porri silvestris, anthericum voca-
vere, radicem vero, id est bulbos, asphodelum. nostri 
illud albucum vocant et asphodelum hast ulam regiam, cau-
lis acinosi, ac duo genera faciunt. albuco scapus cubi-
talis , amplus , purus levisque , de quo Mago praecipit exitu
mensis Marti et initio Aprilis, cum floruerit, nondum
semine eius intumescente, demetendum findendosque scapos
et quarto die in solem proferendos, ita siccati manipulos
faciendos. idem o ist o n adicit a Graecis vocari, quam
inter ulvas sagittam appellamus. hanc ab idibus Maiis 
usque in finem Octobris mensis decorticari atque leni sole

 

siccari iubet; idem et gladiolum alterum, quem cypiron 
vocant, et ipsum palustrem, Iulio mense toto secari iubet
ad radicem tertioque die in sole siccari , done candidus
fiat , cotidie autem ante solem occidentem in tectum re-
ferri, quoniam palustribus desectis nocturni rores noceant.

(69) Similia praecipit et de iunco, quem maris-
cum appellant , ad texendas tegetes et ipsum lunio mense
eximi ad Iulium medium praecipiens, cetera desiccando
eadem, quae de ulva suo loco diximus. alterum genus 
iuncorum facit, quod marinum et a Graecis oxyschoenon
vocari invenio. tria genera eius: acuti , sterilis, quem ma-
rem et oxyn Graeci vocant; reliqua feminini, ferentis
semen nigrum: quem mela n cran i m appellant , crassior hic
et fruticosior, magisque etiamnum tertius, qui vocatur holo-
schoenus . ex his melancranis sine aliis generibus nasci-
tur, oxys autem et holoschoenus eodem caespite. utilis-
simus ad vitilia holoschoenus, quia mollis et carnosus est;
fert fructum ovorum cohaerentium modo. nascitur autem
et is , quem marem appellavimus, ex semetipso, cacumine
in terram defixo, melancranis autem suo semine. alioqui
omnium radices omnibus annis intermoriuntur. usus ad
nassas marinas, vitilium elegantiam , lucernarum lumina,
praecipua medulla, amplitudine iuxta maritimas Alpes tanta,
ut inciso ventre inpleant paene unciarum latitudinem, in
Aegypto vero cub it orum longitudinem non aliis utiliorem .

 quidam etiamnum unum genus faciunt iunci trianguli
—cyperon vocant—, multi vero non discernunt a cypiro
vicinitate nominis. nos distinguemus utrumque. 
 Cypirus est gladiolus, ut diximus, radice bulbosa, laudatissimus 
in insulis Creta , dein Naxo et postea in Phoe-
nice. Cretico candor odorque vicinus nardo , Naxio acrior,
Phoenicio exiguum spirans, nullus Aegyptio, nam et ibi
nascitur. discutit duritias corporum; iam remedia enim
dicemus , quoniam et florum odorumque generi est magnus 
usus in medicina, quod ad cypiron attinet, Apollodo-
rum quidem sequar , qui negat bibendum, quamquam pro-
fessus efficacissimum esse adversus calculos . os eo fovet .
feminis quidem abortus facere non dubitat; mirumque,
tradit barbaros suffitum huius herbae excipientes ore lie-
nes consumere et non egredi domibus nisi ab hoc suffitu ,
vegetiores enim firmioresque sic etiam in die fieri; inter-
triginum et alarum vitiis perfrictionibusque cum oleo in-
litum non dubie mederi. 
 (70) Cyperos iuncus est, qualiter diximus, angulosus,
iuxta terram candidus, cacumine niger pinguisque. folia 
ima porraceis exiliora, in cacumine minuta, inter quae 
semen est. radix olivae nigrae similis, quam, cum oblonga
est, cyperida vocant, magni in medicina usus. laus cypero
prima Hammoniaco, secunda Rhodio , tertia Theraeo , novis-

 

sima Aegyptio. qu i et confudit intellectum, quoniam et
cypiros ibi nascitur. sed cypiros radice durissima vixque
spirans, c yp eris odor et ipsis nardum imitans. est et per
se Indica herba, quae cypira vocatur, zingiberis effigie;
commanducata croci vim reddit. cypero vis in medicine
psilotri. inlinitur pterygiis ulceribusque genitalium et quae
in umore sunt omnibus, sicut oris ulceribus. radix ad-
versus serpentium ictus et scorpionum praesentis remedii 
est. vulvas aperit pota ; largiori tanta vis, ut et expellat 
eas. urinam ciet et calculos , ob id utilissima hydropicis.
inlinitur et ulceribus, quae serpunt, sed his praecipua ,
quae in stomacho sunt, e vino vel aceto inlita. 
 (71) Iunci radix in tribus heminis aquae decocta ad
tertias tussi medetur. semen tostum et in aqua potum
sistit alvum et feminarum menses . capitis dolores facit.
qui vocatur holoschoenus.... quae proxima sunt ra-
dici , commanducantur adversus araneorum morsus. inve-
nio etiamnum unum iunci genus quod Eu ripicen vocant;
huius semine somnum allici , set modum servandum , ne
sopor fiat. 
 (72) Obit er et odorati iunci medicinae dicentur, quo-

 

niam et in..... Syria Coele, ut suo loco rettulimus, 
nascitur. laudatissimus ex Nabataea cognomine teuchitis ,
proximus Babylonius, pessimus ex Africa ac sine odore.
est autem rotundus, vinosae mordacitatis ad linguam; sin-
cerus in confricando odorem rosae emittit rubentibus frag-
mentis. discutit inflationes, ob id stomacho utilis bilem-
que reicientibus. singultus sedat , ructus movet, urinam
ciet, vesicae medetur. ad muliebres usus decoquitur. opis-
thotonicis cum resina arida inponitur excalfactoria v i . 
 (73) Rosa adstringit , refrigerat. usus eius dividitur in
folia et flores, capita . foliorum partes , quae sunt candi-
dae, ungues vocantur. in flore aliud est semen, aliud
capillus, in capite aliud cortex, aliud calix. folium sicca-
tur aut tribus modis exprimitur: per se, cum ungues non
detrahuntur—ibi enim umoris plurimum—, aut cum
detractis unguibus reliqua pars aut oleo aut vino mace-
ratur in sole vasis vitreis. quidam et salem admiscent,
nonnulli et anchusam aut aspalathum aut iuncum odora-
tum, quia talis maxime prodest vulvae ac dysintericis.
exprimuntur eadem folia detractis unguibus trita per lin-
teum spissum in aereum vas, lenique igni sucus coquitur,
donec fiat crassitudo mellis . ad haec eligi oportet odora-
tissima quaeque folia.

vinum quomodo fieret e rosa,
diximus inter genera vini. usus suci ad aures, oris 

ulcera, gingivas, tonsillas gargarizati , stomachum, vulvas,
sedis vitia, capitis dolores—in febri per se vel cum
aceto—, somnos , nausias. folia uruntur in calliblepharum,
et siccis femina adsperguntur. epiphoras quoque arida
leniunt . flos somnum facit, inhibet fluctiones mulierum ,
maxime albas, in posca potus et sanguinis excreationes,
stomachi quoque dolores, quantum .... in vini cyathis
tribus. seminis optimum crocinum nec anniculo vetustius
et in umbra siccatum ; nigrum inutile. dentium dolori in-
linitur, urinam ciet , stomacho inponitur, item igni sacro
non veteri. naribus subductum caput purgat. capita pota
ventrem et sanguinem sistunt. ungues rosae epiphoris sa-
lubres sunt ; ulcera enim oculorum rosa sordescunt, prae-
terquam initiis epiphorae ita, ut arida cum pane inponatur.
 folia quidem intus stomachi rosionibus et [intus ] ventris 
aut intestinorum utilissima et praecordiis, vel inlita. cibo
quoque lapathi modo condiuntur. cavendus in his situs
celeriter insidens. et aridis aut expressis aliquis usus.
diapasmata inde fiunt ad sudores coercendos ita, ut a bali-
neis inarescant corpori, dein frigida abluantur. silvestris
pilulae cum adipe ursino alopecias emendant . 
 (74) Lilii radices multis modis florem suum nobilitant ,

 

contra serpentium ictus ex vino potae et contra fungo-
rum venena. propter clavos pedum in vino decoquuntur 
triduoque non solvuntur. cum adipe aut oleo decoctae
pilos quoque adustis reddunt. e mulso potae inutilem
sanguinem cum alvo trahunt, lienique et ruptis, vulsis 
prosunt et mensibus feminarum, in vino vero decoctae
inpositaeque cum melle nervis praecisis. medenttr contra
lichenas et lepras, et furfures in facie emendant, erugant
corpora, cu te m . folia in aceto cocta vulneribus inponuntur,
si testium , melius cum hyoscyamo et farina tritici.semen
inlinitur igni sacro, flos et folia ulcerum vetustati, sucus
qui flore expressus est —ab aliis mel vocatur, ab aliis
syrium—ad emolliendas vulvas sudoresque faciendos et
suppurationes concoquendas . 
 (75) Narcissi duo genera in usum medici recipiunt,
purpureo flore et alterum herbaceum , hunc stomacho in-
utilem et ideo vomitorium alvosque solventem, nervis in-
imicum , caput gravantem et a narce narcissum dictum,
non a fabuloso puero. utriusque radix mulsei saporis est.
ambustis prodest exiguo e melle, sic et vulneribus et
luxatis; panis vero cum melle et ae ri na farina, sic et in-

 

fixa corpori extrahit. in polenta tritus oleoque contusis
medetur et lapide percussis. purgat vulnera permixtus
farinae, nigras vitiligines emaculat. ex hoc flore fit nar-
cissinum oleum ad emolliendas duritias, calfacienda quae
alserint, auribus utilissimum , sed et capitis dolores facit. 
 (76) Violae silvestres et sativae. purpureae refrigerant.
contra inflammationes inlinuntur stomacho , ardenti inpo-
nuntur et capiti in fronte, oculorum privatim epiphoris et
sede procidente volvave et contra suppurationes. crapulam
et gravedines capitis inpositis coronis olfactuque discutiunt,
anginas ex aqua potae. id, quod purpureum est ex his,
comitialibus medetur, maxime pueris, in aqua potum.
semen violae scorpionibus adversatur. contra flos albae
suppurata aperit, ipsa discutit. et alba autem et lutea
extenuat menses, urinam ciet . minor vis est recentibus,
ideoque aridis post annum utendum. lutea dimidio cyatho
in aquae tribus menses trahit. radices eius cum aceto
inlitae sedant lienem, item podagram, oculorum autem in-
flammationes cum murra et croco. folia cum melle pur-
gant capitis ulcera, cum cerato rimas sedis et quae in
umidis sunt, ex aceto vero collectiones sanant. 
 (77) Baccar in medicinae usu aliqui ex nostris per-
pressam vocant. auxiliatur contra serpentes, capitis dolo-
res fervoresque, item epiphoras. inponitur mammis tumen-
tibus a partu et aegilopiis incipientibus ignibusque sacris.
odor somnum gignit. radicem decoctam bibere spasticis,

 

eversis, convulsis, suspiriosis salutare est et in tussi vetere.
rami eius tres quattuorve decocuntur ad tertias partes;
haec potio mulieres ex abortu purgat. laterum punctiones
tollit et vesicae calculos . tunditur et u t ili ter in diapasmata .
vestibus odoris gratia inseritur. combretum, quod simile
ei diximus, tritum cum axungia vulnera mire sanat. 
 
 (78) Asarum iocinerum vitiis salutare esse traditur
uncia sumpta in hemina mulsi mixti. alvum purgat elle-
bori modo, hydropicis prodest et praecordiis vulvisque ac
morbo regio. in mustum si addatur, facit vinum urinis
ciendis. effoditur cum folia mittit , siccatur et conditur .
in umbra situm celerrime sentit.

(79) Et quoniam quidam, ut diximus, nardum
rusticum nominavere radicem baccaris, contexemus et Gallici 
nardi remedia, in hunc locum dilata in peregrinis arbo-
ribus. ergo adversus serpentes duabus drachmis in vino 
succurrit, inflationibus coli vel ex aqua vel ex vino, item
iocineris et renium suffusisque felle et hydropicis, per se
vel cum absinthio. sistit purgationum mulierum impetus. 
 (80) Eius vero, quod phun eodem loco appellavimus,
radix datur potui trita vel decocta ad strangulatus vel
pectoris dolores vel laterum quoque. menses ciet. bibitur 
cum vino. 
 
 (81) Crocum melle non solvitur nulloque dulci, facil-
lime autem vino aut aqua. utilissimum in medicina, ad-
servatur cornea pyxide. discutit inflammationes omnes
quidem, sed oculorum maxime ex ovo; i tem vulvarum quo-
que strangulatus, stomachi exulcerationes, pectoris et re-
nium, iocinerum, pulmonum vesicarumque, peculiariter
inflammationi earum vehementer utile, item tussi et pleu-
riticis . tollit et pruritus, urinas ciet. qui crocum prius
biberint , crapulam non sentient , ebrietati resistent. coro-
nae quoque ex eo mulcent ebrietatem. somnum facit,
caput leniter movet, venerem stimulat. flos eius igni sacro
inlinitur cum creta Cimolia. ipsum plurumis medicamini-
bus miscetur, collyrio uni etiam nomen dedit. (82) faex 
quoque expressi unguento crocino, quod crocomagma appel-
lant, habet suas utilitates contra suffusiones oculorum, uri-
nas . magis excalfacit quam crocum ipsum. optimum quod
gustatu salivam dentesque maxime inficit. 
 (83) Iris rufa melior quam candida. infantibus eam
circumligari salutare est, dentientibus praecipue et tussien-
tibus taeniarumve vitio laborantibus instillari. ceteri effec-
tus eius non multum a melle differunt. ulcera purgat
capitis, praecipue suppurationes veteres. alvum solvit dua-
bus drachmis cum melle, tussim, tormina, inflationes pota,
lienes ex aceto. contra serpentium et araneorum morsus
ex posca valet; contra scorpiones duarum drachmarum
pondere in pane vel aqua sumitur; contra canum morsus
ex oleo inponitur et contra perfrictiones. sic et nervorum

 

doloribus, lumbis vero et coxendicibus cum resina inlini-
tur. vis ei concalfactoria. naribus subducta sternumenta 
movet caputque purgat. dolori capitis cum cotoneis ma-
lis aut strutheis inlinitur. crapulas quoque et orthopnoeas
discutit. vomitiones ciet duobus obolis sumpta. ossa fracta 
extrahit inposita cum melle. ad paronychia farina eius
utuntur , in vino ad clavos et verrucas, triduoque non
solvit ur. halitus oris commanducata abolet alarumque vi-
tia . suco duritias omnes emollit, somnum conciliat, sed
genituram consumit. sedis rimas et condylomata omnia-
que in corpore excrescentia sanat. sunt qui silvestrem
xyrim vocent. strumas haec vel panos vel inguina dis-
cutit. praecipitur, ut sinistra manu ad hos usus eruatur 
colligentesque dicant, cuius hominis vitiique causa eximant.
scelus herbariorum aperietur et in hac mentione: partem 
eius servant et quarundam aliarum herbarum, sicuti plan-
taginis, et si parum mercedis tulisse se arbitrantur rur-
susque opus quaerunt, partem eam, quam servavere, eodem 
loco infodiunt, credo, ut vitia, quae sanaverint, faciant re-
bellare. saliuncae radix in vino decocta sistit vomitiones,
conroborat stomachum. 
 (84) Polio Musaeus et Hesiodus perungui iubent
dignationis gloriaeque avidos, polium tractari .... coli, polium
contra venena haberi , contra serpentes substerni , uri , in

 

vino decoqui recens vel aridum inlinique vel potari. me-
dici splenicis propinant ex aceto, morbo regio in vino, et
hydropicis incipientibus in vino decoctum; vulneribus quo-
que sic inlinunt. secundas mulierum partusque emortuos 
pellit , item dolores corporis. vesicas inanit , epiphoris in-
linitur. nec magis alia herba convenit medicamento, quod
alexipharmacon vocant. stomacho tamen inutile esse caput-
que eo inpleri et abortum fieri puto . aliqui negant et 
religionem addunt, ubi inventum sit, protinus adalligan-
dum contra oculorum suffusiones cavendumque, ne terram
attingat . hi et folia eius thymo similia tradunt, nisi quod
molliora sunt et lanatiore canitie. cum ruta silvestri et
si teratur ex aqua caelesti, aspids mitigare dicitur, e t
non secus atque cy ti nus adstringit t cohibet vulnera pro-
hibetque serpere. 
 (85) Holochrysos medetur stranguriae in vino , et ocu-
lorum epiphoris inlitu , cum faece vero vini cremata et
polenta lichenas emendat . chrysocomes radix calfacit et
adstringit. datur potui ad iocinerum vitia, item pulmo-
num, vulvae dolores in aqua mulsa decocta. ciet men-
strua et, si cruda detur, hydropicorum aquam. 
 (86) Melissophyllo sive melittaena si perunguantur alvi,
non fugient apes; nullo enim magis flore gaudent. scopis 

eius examina facillime continentur. idem praesentissimum
est contra ictus earum vesparumque et similium, sicut
araneorum, item scorpionum, item contra volvarum stran-
gulationes addito nitro, contra tormina e vino. folia eius
strumis inlinuntur et sedis vitiis cum sale. decoctae su-
cus feminas purgat et inflammationes discutit et ulcera
sanat. articularios morbos sedat canisque morsus. prod-
est dysintericis veteribus et coeliacis, orthopnoicis, lieni-
bus, ulceribus thoracis. caligines oculorum suco cum melle
inungui eximium habetur. 
 (87) Melilotos quoque oculis medetur cum luteo ovi 
aut lini semine. maxillarum quoque dolores lenit et capi-
tis cum rosaceo, item aurium e passo quaeque in mani-
bus intumescant vel erumpant , stomachi dolores in vino
decocta vel cruda tritaque . idem effectus et ad vulvas,
ad testes vero et sedem prociduam quaeque et alia ibi
sint vitia.... recentem ex aqua decoctam vel ex passo.
adiecto rosaceo inlinitur ad carcinomata. defervescit in
vino dulci . peculiariter et contra meliceridas efficax.

(88) Trifolium scio credi praevalere contra ser-
pentium et scorpionum ictus ex vino aut posca, seminis
granis xx potis vel foliis et tota herba decocta , serpen-
tesque numquam in trifolio aspici; praeterea a celebratis
auctoribus contra omnia venena pro antidoto sufficere xxv 
grana eius, quod minyanthes ex eo appellavimus, tradi , 

multa alia praeterea in remediis eius adscribi. sed me
contra sententias eorum gravissimi viri auctoritas movet,
Sophocles enim poeta venenatum id dicit, Simos quo-
que ex medicis , decocti aut contriti sucum infusum cor-
pori easdem uredines facere, quas si percussis a serpente
inponatur . ergo non aliter utendum eo quam contra ve-
nena censuerim . fortassis enim et his venenis inter se
contraria sit natura, sicut multis aliis. item animadverto
semen eius, cuius minima sint folia, utile esse ad custo-
diendam mulierum cutis gratiam in facie inlitum. 
 (89) Thymum colligi oportet in flore et in umbra sic-
cari. duo autem sunt genera eius: candidum, radice li-
gnosa, in collibus nascens, quod et praefertur; alterum
nigrius florisque nigri. utraque oculorum claritati mul-
tum conferre existimantur et in cibo et in medicamentis;
 item diutinae tussi ecligmate faciles excreationes facere
cum aceto et sale, sanguinem concrescere non pati e melle,
longas faucium destillationes extra inlita cum sinapi ex-
tenuare , item stomachi et ventris vitia. modicis tamen
utendum est, quoniam excalfaciunt; qua vi sistunt alvum,
quae si exulcerata sit , denarii pondus in sextarium aceti 
et mellis addi oporteat , item si lateris dolor sit, aut inter
scapulas aut in thorace. praecordiis medentur ex aceto
cum melle, quae potio datur et in alienatione mentis ac
melancholicis. datur et comitialibus, quos correptos olfactu 

excitat thymum . aiunt et dormire eos oportere in molli
thymo. prodest et orthopnoicis et anhelatori bu s mulie-
rumque mensibus retardatis vel si emortui sint in utero
partus, decoctum in aqua ad tertias , et viris vero contra
inflationes cum melle et aceto et si venter turgueat te-
stesve aut si vesicae dolor exigat. e vino tumores et im-
petus inpositum tollit, item cum aceto callum et verru-
cas. coxendicibus inponitur cum vino , articulariis morbis 
et luxatis tritum ac lanae inspersum ex oleo, ambustis 
cum adipe suillo. dant et potion i in articulariis m o r bis 
trium obolorum pondere in tribus cyathis aceti et mellis,
in fastidio tritum cum sale. 
 (90) Hemerocalles pallidum e viridi et molle folium
habet, grandi radice odorataque , bulbosa . cum melle in-
posita ventri aquas pellit et sanguinem etiam inutilem .
folia epiphoris oculorum mammarumque post partum in-
linuntur. 
 (91) Helenium ab Helena, ut diximus, natum favere 
creditur formae, cutem mulierum in facie reliquoque corpore 
nutrire incorruptam. praeterea putant usu eius quan-
dam v ita e gratiam his veneremque conciliari. adtribuunt

 

et hilaritatis effectum eidem potae in vino eumque, quem
habuerit nepenthes illud praedicatum ab Homero, quod 
tristitia omnis aboleretur . est autem suci praedulcis.
prodest et orthopnoicis radix eius in aqua ieiunis pota.
est autem candida intus et dulcis. bibitur et contra ser-
pentium ictus ex vino. mures quoque contrita dicitur
necare. 
 (92) Habrotonum duorum traditur generum, campestre
ac montanum . hoc feminam, illud marem intellegi volunt.
amaritudo absinthii in utroque. Siculum laudatissimum,
dein Galaticum. usus et foliis, sed maior semini ad ex-
calfaciendum , ideo nervis utile, tussi, orthopnoeae, rup-
tis, convulsis , lumbis, urinae angustiis. datur bibendum
manualibus fasciculis decoctis ad tertias partes; ex his
quaternis cyathis bibitur . datur et semen tusum in aqua
drachmae pondere. prodest et vulvae . concoquit panos 
cum farina hordeacia et oculorum inflammationi inlinitur
cotoneo malo cocto. serpentes fugat; contra ictus earum
bibitur cum vino inliniturque, efficacissimum contra ea,
quorum veneno tremores et frigus accidunt, ut scorpio-
num et phalangiorum; et contra venena alia pota prod-
est et quoquo modo algentibus. vis e i et extrahendi ea ,
quae inhaereant corporibus. pellit et interaneorum mala.
ramo eius, si subiciatur pulvino, venerem stimulari aiunt,

 

efficacissimamque esse herbam contra omnia veneficia, qui-
bus coitus inhibeatur .

(93) Leucanthemum suspiriosis medetur duabus
partibus aceti permixtum. sampsuchum sive amaracum in 
Cypro laudatissimum et odoratissimum scorpionibus adver- 5
satur ex aceto ac sale inlitum. menstruis quoque multum
confert inpositum. minor eidem poto vis. cohibet et ocu-
lorum epiphoras cum polenta. sucus decocti tormina dis-
cutit. et urinis et hydropicis utile. movet aridum ster-
numenta . fit ex eo et oleum, quod sam p suc h inum vocatur
aut amaracinum, ad excalfaciendos molliendosque nervos;
et vulvas calfacit. folia suggillatis cum melle et luxatis
cum cera prosunt.

(94) Anemonas coronarias tantum diximus, nunc 
reddemus et medicas. sunt qui ph re n ion vocent. duo
eius genera: prima silvestris, altera cultis nascens, utra-
que sabulosis. huius plures species: aut enim phoenicium
florem habet, quae et copiosissima est, aut purpureum
aut lacteum. harum trium folia apio similia sunt nec te-
mere semipedem altitudine excedunt, cacumine asparagi.
flos numquam se aperit nisi vento spirante, unde et no-
men accepere. silvestri amplitudo maior, latioribus durio-
ribus que foliis, flore phoenicio. hanc errore ducti arge-
 monen putant multi, alii rursus papaver, quod rh oe an 

vocavimus . sed distinctio magna, quod utraque haec postea
florent , nec aut sucum illarum anemonae reddunt aut
calyces habent nec nisi asparagi cacumen. prosunt anemo-
nae capitis doloribus et inflammationibus, vulvis mulierum.
lact e quoque et menstrua ' cient cum tisana sumptae aut
vellere adpositae. radix commanducata pituitam trahit,
dentes sanat, decocta oculorum epiphoras et cicatrices.
Magi occ ultum quiddam iis tribuere, qua e primum aspi-
ciatur eo anno tolli iubentes dicique colligi eam tertianis
et quartanis remedio, postea adligari florem panno russeo
et in umbra adservari, ita, cum opus sit, adalligari . quae
ex his phoenicium florem habet, radice contrita cuicum-
que animalium inposita ulcus facit styptica vi; et ideo 
expurgandis ulceribus adhibetur.

(95) Oenanthe herba nascitur in petris, folio pasti-
nacae, radice magna, numerosa. caulis eius et folia cum
melle ac vino nigro pota facilitatem pariendi praestant
secundasque purgant, tussim e melle tollunt, urinam cient.
radix et vesicae vitiis medetur.

(96) Heliochrysum alii chrysanth em on vocant, ra-
mulos habet candidos, folia subalbida, habrotono similia,
ad solis repercussum aureae lucis in orbem veluti corym-
bis dependentibus, qui numquam marcescunt; qua de causa
deos coronant illo, quod diligentissime servavit Ptolemaeus 

Aegypti rex. nascitur in frutectis. ciet urinas e vino
pota et menses . duritias et inflammationes discutit, am-
bustis cum melle inponitur. contra serpentium ictus et
lumborum vitia bibitur. sanguinem concretum ventris aut
vesicae absumit cum mulso. folia eius trita trium obolo-
rum pondere sistunt profluvia mulierum in vino albo. vestes
tuetur odore non ineleganti.

(97) Hyacinthus in Gallia maxime provenit. hoc
ibi fu co hysginum tingunt . radix est bulbacea, mangoni-
cis venaliciis pulchre nota , quae e vino dulci inlita puber-
tatem coercet et non patitur erumpere. torminibus et
araneorum morsibus resistit. urinam impellit . contra ser-
pentes et scorpiones morbumque regium semen eius cum
habrotono datur. 
 (98) Lychnis quoque flammea illa adversus serpentes
et scorpiones et crabrones similiaque bibitur e vin o se-
mine trito. silvestris eadem stomacho inutilis. alvum sol-
vit, ad detrahendam bilem efficacissima duabus drachmnis,
scorpionibus tam contraria, ut omnino visa ea torpescant.
radicem eius Asiani boliten vocant, qua adalligata oculo 
albugines tolli dicuntur.

(99) Et vicapervica sive chamaedaphne arida tusa
hydropicis datur in aqua cocleari i mensura, celerrimeque

 

reddunt aquam. eadem decocta in cinere sparsa vino tu-
mores siccat. auribus suco medetur. alvi viti is inposita
plurimum prodesse dicitur . 
 (100) Rusci radix decocta bibitur alternis diebus in
calculorum valitudine et tortuosiore urina vel cruenta.
radicem pridie erui oportet, postero mane decoqui, ex eo 
sextario vini cyathis duobus misceri. sunt qui et crudam
radicem tritam ex aqua bibant, et in totum ad virilia cau-
liculis eius ex aceto tritis nihil utilius putant. 
 (101) Batis quoque alvum mollit. inlinitur podagricis
cruda et contunsa. acinon et coronarum causa et cibo-
rum Aegyptii serunt, eademque erat quae ocimum, nisi
hirsutior ramis ac foliis esset et admodum odorata . ciet
et menses et urinas.

(102) Colocasia Glaucias acria corporis leniri
putavit et stomachum iuvari.

(103) Anthalii , quod Aegyptii edunt, nullum alium 
reperi usum. sed est herba anthyllium, quam alii anthyl-
lum vocant, duorum generum: foliis et ramis lenticulae
similis, palmi altitudine, sabulosis, apricis nascens, sub-
salsa gustanti; altera chamaepityi similis, brevior et hir-
sutior, purpurei floris, odore gravis, in saxosis nascens.
prior vulvis aptissima, ex rosaceo ac lacte inposita, et
vulneribus. bibitur in stranguria reniumque h arenis tri-

 

bus drachmis. altera bibitur in duritia vulvarum et in
torminibus et in comitiali morbo cum melle et aceto quat-
tuor drachmis.

(104) Parthenium alii leucanthes , alii amaracum 
vocant , Celsus apud nos perdicium et muralem . nascitur
in hortorum saepibus, flore albo, odore mali , sapore amaro .
ad insidendum decoctae in duritia vulvarum et inflamma-
tionibus ...., sicca cum melle et aceto inposita detrahit
bilem atram; ob hoc contra vertigines utilis et calculosis .
inlinitur et sacro igni, item strumis cum axungia invete-
rata. Magi contra tertianas sinistra manu evelli eam iu-
bent dicique, cuius causa vellatur , nec respicere, dein 
eius folium aegri linguae subicere, ut mox in cyatho aquae
devoretur.

(105) Trychno , quam quidam strychnon scripsere,
utinam nec coronarii in Aegypto uterentur, quos invitat
hederae foliorum similitudo in duobus eius generibus, quo-
rum alterum, cui acini coccini , granosi in folliculis , hali-
cacabon vocant, alii callion, nostri autem vesicariam, quo-
niam vesicae et calculis prosit. frutex est surculosus verius

 

quam herba, folliculis magnis latisque et turbinatis grandi 
intus acino, qui maturescit Novembri mense. tertio folia
sunt ocimi, minime diligenter demonstrando remedia, non
venena, tractantibus, quippe insaniam facit parvo quoque
suco . quamquam et Graeci auctores in iocum vertere.
drachmae enim pondere lusum f u r oris gigni dixerunt,
species vanas imaginesque conspicuas obversari demon-
strantes; duplicatum hunc modum legitimam insaniam fa-
cere; quidquid vero adiciatur ponderi, repraesentari mor-
tem. hoc est venenum, quod innocentissimi auctores
simpliciter dorycnion appellavere ab eo, quod cuspides in
proeliis tinguerentur illo passim nascente. qu i parcius 
insectabantur , manicon nominavere ; qui nequiter occulta-
bant, erythron aut neurada aut, ut nonnulli, perisson , ne
cavendi quidem causa curiosius dicendum. quin et alte-
rum genus, quod h alicacabon vocant, soporiferum est atque
etiam opio velocius ad mortem, ab aliis morion, ab aliis
mo ly appellatum, laudatum vero a Diocle et Euenore ,
a Timaristo quidem etiam carmine. mira oblivione in-
nocentia e —quippe praesentaneum remedium ad dentium

 

mobiles firmandos, si colluerentur halicacabo i n vino— 
exceptionem addidere, ne diutius id fieret; delirationem 
enim gigni. n o n demonstranda remedia, quorum medicina
 maioris mali periculum adferat: commendetur ergo in cibis
tertium genus licet a c praeferatur hortensi i s saporibus et
nil sit corporis malorum, cui non salutares trychnos Xeno-
crates praedicet; non tamen auxilia e a rum tanti sunt,
ut id eo plura nos de iis commemorare fas putem, prae-
sertim tanta copia innoxiorum medicaminum. halicacabi
radicem bibunt qui vaticinari gallantesque vere ad con-
firmandas superstitiones aspici se volunt. remedio est—
id enim libentius rettulerim—aqua copiosa mulsa calida
potu . nec illud praeteribo, aspidum naturae halicacabum
in tantum adversam , ut radice eius propius admota sopo-
retur illa sopore enecans vis earum. ergo trita ex oleo
percussis auxiliatur.

(106) Corchorum Alexandrini cibi herba est con-
volutis foliis ad similitudinem m o ri , praecordiis, ut ferunt,
utilis alopeciisque et lentigini. boum quoque scabiem ce-

 

lerrime sanari ea inven i o , apud Nicandrum quidem et
serpentium morsus, antequam flore a t. 
 (107) Nec de cneco sive atractylide verbosius dici par
esset, Aegyptia herba , ni magnum contra venenata anima-
lia praeberet auxilium, item adversus fungos. constat a
scorpione percussos, quamdiu teneant eam herbam , non
sentire cruciatum.

(108) Et pesolutam Aegyptus in hortis serit, coro-
narum gratia. duo genera eius: femina ac mas; utraque
subdita venerem inhiberi, virorum maxime, tradunt.

(109) Et quoniam in mensuris quoque ac pon-
deribus crebro Graecis nominibus utendum est, interpre-
tationem eorum semel hoc in loco ponemus: drachma
Attica—fere enim Attica observatione medici utuntur—
denarii argentei habet pondus, eademque vi obolos pon-
dere efficit, obolus x chalcos. cyathus pendet per se drach-
mas x; cum acetabuli mensura dicitur, significat heminae 
quartam, id est drachmas xv. mna, quam nostri minam
vocant, pendet drachmas Atticas C.

(1) Implesse poterant miraculum sui natura atque tel-
lus reputantium vel prioris tantum voluminis dotes totque
genera herbarum utilitatibus hominum aut voluptatibus
genita . sed quanto plura restant quantoque mirabiliora
inventu! illa enim maiore in parte cibi aut odoris deco-
risve commendatio ad numerosa experimenta duxit; reli-
quarum potentia adprobat , nihil ab rerum natura sine
aliqua occultiore causa gigni.

(2) Equidem et formae gratia ritusque perpetui
in corporibus suis aliquas exterarum gentium uti herbis
quibusdam adverto animo . inlinunt certe aliis aliae faciem
in populis barbarorum feminae; maresque etiam apud Da-
cos et Sarmatas corpora sua inscribunt . simili plantagini
—glastum in Gallia vocatur —Britannorum coniuges nu-
rusque toto corpore oblitae quibusdam in sacris nudae 
incedunt, Aethiopum colorem imitantes.

(3) iam vero
infici vestes scimus admirabili fuco, atque, ut sileamus 
Galatiae, Africae, Lusitaniae grani coccum imperatoriis 
dicatum paludamentis, transalpina Gallia herbis Tyria atque

 

conchylia tinguit et omnes alios colores. nec quaerit in
profundis murices seque obiciendo escam, dum praeripit ,
beluis marinis intacta etiam ancoris scrutatur vada, ut
inveniat per quod facilius matrona adultero placeat, cor-
ruptor insidietur nuptae : stans et in sicco carpit , quo
frugem modo . sed culpant ablui usu; alioqui fulgentius
instrui poterat luxuria, certe innocentius. 
 Non est nunc propositum ista consectari, nec c om-
 m ittemus , ut subiciendo viliora luxuriam u t ilitate circum-
scribamus, dicturi et alias herbis tingui parietes nec pingi 
lapide. nec tinguendi tamen rationem omisissemus , si um-
quam ea liberalium artium fuisset. interim fortius agetur,
auctoritasque, quanta debet, etiam surdis, hoc est ignobi-
libus , herbis perhibebitur, siquidem auctores imperii Ro-
mani conditoresque immensum quiddam et hi n c sumpsere,
quoniam non aliunde sagmina in remediis publicis fuere
et in sacris legationibusque verbenae . certe utroque nomine
idem significatur, hoc est gramen ex arce cum sua terra
evolsum, ac semper e legatis , cum ad hostes clarigatum-
que mitterentur, id est res raptas dare repetitum, unus
utique verbenarius vocabatur.

(4) Corona quidem nulla fuit graminea nobilior in
maiestate populi terrarum principis praemiisque gloriae.
gemmatae et aureae , vallares, murales , rostratae, civicae,
triumphales post hanc fuere suntque cunctae magno in-
tervallo magnaque differentia. ceteras omnes singuli, et
duces ipsi imperatoresque, militibus aut aliquando collegis 
dedere, decrevit in triumphis senatus cura belli solutus
et populus otiosus,

graminea numquam nisi in despe-
ratione suprema contigit, nulli nisi ab universo exercitu
servato decreta. ceteras imperatores dedere, hanc solam
miles imperatori. eadem vocatur obsidionalis liberatis ob-
sidione abominandoque exitu totis castris. quod si civicae
honos uno aliquo ac vel humillimo cive servato praecla-
rus sacerque habetur, quid tandem existimari debet unius
virtute servatus universus exercitus? dabatur haec viridi 
e gramine decerpto inde, ubi obsessos servasset aliquis.
namque summum apud antiquos signum victoriae erat her-
bam porrigere victos, hoc est terra et altrice ipsa humo
et humatione etiam cedere, quem morem etiam nunc du-
rare apud Germanos scio.

(5) Donatus est ea L. Siccius Dentatus semel, cum
civicas quattuordecim meruisset depugnassetque centiens

 

viciens semper victor. tanto rarius est servatorem unum
a servatis donari. quidam imperatores et saepius donati
sunt, veluti P. Decius Mus tribunus militum ab exercitu ,
altera ab his, qui in praesidio obsessi fuerant, quanta esset
eius honoris auctoritas, confessus religione, siquidem do-
natus bovem album Marti inmolavit et centum fulvos, qui
ei virtutis causa dati fuerant simul ab obsessis. hic Decius 
postea se consul Imperioso conlega pro victoria devovit.
 data est et a senatu populoque Romano, qua claritate
nihil equidem in rebus humanis sublimius duco, Fabio
illi, qui rem omnem Romanam restituit non pugnando;
nec data, cum magistrum equitum exercitumque eius ser-
vasset,—tune satius fuit nomine novo coronari appella-
tum patrem ab his, quos servaverat,—sed quo dictum
est consensu honoratus est Hannibale Italia pulso, quae
corona adhuc sola ipsius imperii manibus inposita est et ,
quod peculiare ei est, sola a tota Italia data.

(6) Praeter hos contigit eius coronae honos M. Cal-
purnio Flammae tribuno militum in Sicilia, centurioni vero
uni ad hoc tempus Cn. Petreio Atinati Cimbrico bello.
primum pilum is capessens sub Catulo exclusam ab hoste 
legionem suam hortatus tribunum suum dubitantem per
castra hostium erumpere interfecit legionemque eduxit.
invenio apud auctores eundem praeter hunc honorem ad-
stantibus Mario et Catulo cos. praetextatum immolasse ad
tibicinem foculo posito. scripsit et Sulla dictator ab ex-
ercitu se quoque donatum apud Nolam legatum bello Mar-
sico, idque etiam in villa sua Tusculana, quae fuit postea
Ciceronis, pinxit . quod si verum est, hoc exsecrabiliorem

 

eum dixerim, quandoquidem eam capiti suo proscriptione
sua ipse detraxit, tanto paucioribus civium servatis quam
postea occisis. addat etiamnum huic gloriae superbum
cognomen Felicem, ipse tamen obsessis in toto orbe pro-
scriptis hac corona Sertorio cessit. Aemilianum quoque
Scipionem Varro auctor est donatum obsidionali in Africa
Manilio consule, III cohortibus servatis totidemque ad ser-
vandas eas eductis, quod et statuae eius in foro suo divus
Augustus in scripsit . ipsum Augustum M. Cicerone filio
consule idibus Septembribus senatus obsidionali donavit;
adeo civica non satis videbatur. nec praeterea quemquam 
invenimus donatum. 
 (7) Nullae ergo herbae fuere certae in hoc honore,
sed quaecumque fuerant in periculi sede, quamvis igno-
biles ignotaeque, honored nobilem faciebant, quod latere 
apud nos minus quidem miror cernens neglegi ea quo-
que, quae ad valitudinem conservandam cruciatusque cor-
poris propulsandos et mortem arcendam pertinent. sed
quis non mores iure castiget ? addidere vivendi pretia 
deliciae luxusque ; numquam fuit vitae cupido maior nec
minor cura. aliorum hanc operae esse credimus ac ne 
mandato quidem nostro alios id agere, medicisque provi-
sum esse pro m o r bis . ipsi fruimur voluptatibus et, quo
nihil equidem probrosius duco , vivimus aliena fiducia.

 

immo vero plerisque ultro etiam inrisui sumus ista com-
mentantes atque frivoli operis arguimur , magno quamquam
inmensi laboris solatio , sperni cum rerum natura, quam
certe non defuisse nobis docebimus et invisis quoque her-
bis inseruisse remedia, quippe cum medicinas dederit etiam
aculeatis. haec enim proxime restant ex iis , quas priore 
libro nominavimus, in quibus ipsis providentiam naturae
satis mirari amplectique non est. dederat quas diximus
molles cibisque gratas, pinxerat remedia in floribus visu-
que ipso animos invitaverat etiam deliciis auxilia permi-
scens: e n , excogitavit aliquas aspectu hispidas, tactu tru-
ces , ut tantum non vocem ipsius fingentis illas rationemque
reddentis exaudire videamur , ne scilicet depascat avida
quadripes, ne procaces manus rapiant, ne neglecta vesti-
gia obterant , ne insidens ales infringat, iis muniendo acu-
leis telisque armando, remediis ut tuta ac salva sint. ita
hoc quoque, quod in iis odimus, hominum causa excogi-
tatum est.

(8) Clara in primis aculeatarum erynge est sive
eryngion contra serpentes et venena omnia nascens. ad-

 

versus ictus morsusque radix eius bibitur drachmae pon-
dere in vino aut, si plerumque tales iniurias comitetur 
et febris, ex aqua. inlinitur plagis, peculiariter efficax
contra ch e rsyd r os ac ranas. omnibus vero contra toxica
et aconita efficaciorem Heraclides medicus in iure an-
seris decoctam arbitratur . Apollodorus adversus toxica
cum rana decoquit, ceteri in aqua. ipsa dura, fruticosa,
spinosis foliis, caule geniculato, cubitali et maiore aliquando ,
alia albicans, alia nigra, radice odorata. et sativa quidem
est et sponte nascitur in asperis, saxosis , set in litoribus
maris durior nigriorque, folio apii.

(9) Ex his candidam nostri centum capita vocant.
omnes eiusdem effectus, caule et radice in cibos Graeco-
rum receptis utroque modo , sive coquere libeat sive cruda
vesci. portentosum est, quod de ea traditur , radicem eius
alterutrius sexus similitudinem referre, raro invento , set
si viris contigerit mas, amabiles fieri; ob hoc et Phaonem 
Lesbium dilectum a Sappho, multa circa hoc non Mago-
rum solum vanitate , sed etiam Pythagoricorum. sed in
medico usu praeter supra dicta auxiliatur inflationibus ,
torminibus, cordis vitiis, stomacho, iocineri , praecordiis in
aqua mulsa, lieni in posca , item ex mulsa renibus, stran-
guriae, opisthotonis , spasmis, lumbis, hydropicis, comitia-

 

libus, mulierum mensibus, sive subsidant sive abundent,
vulvarumque omnibus vitiis. extrahit infixa corpori cum
melle. strumas, parotidas, panos, recedentes ab ossibus
carnes sanat cum axungia salsa et cerato, item fracturas.
crapulam praesumpta arcet, alvum sistit. aliqui e nostris
sub solstitio colligi eam iussere, ex aqua caelesti inponi
omnibus cervicis vitiis. oculorum quoque albugines sanare
adalligatam ali qu i tradiderunt.

(10) Sunt qui et acanum ery n gio adscribant , spi-
nosam brevemque et latam herbam spinisque latioribus.
hanc inpositam sanguinem mire sistere. 
 (11) Alii eryngen falso eandem putavere esse et gly-
cyrr h izam , quare subiungi eam protinus refert. et ipsa
sine dubio inter aculeatas est , foliis echinatis , pinguibus 
tactuque cum m inosis , fruticosa, binum cubitorum altitu-
dine, flore hyacinthi, fructu pilularum platani magnitudinis .
praestantissima in Cilicia , secunda Ponto, radice dulci et
hac tantum in usu. capitur ea vergiliarum occasu, longa ,
 sucosa ceu ly cium , coloris buxei, melior qu a e nigra , quae-
que lenta quam quae fragilis. usus in subditis decoctae 
ad tertias, cetero ad mellis crassitudinem, aliquando et

 

tusae , quo genere et vulneribus inponitur et faucium vi-
tiis omnibus, item voci utilissim a suco sic, ut spissatus
est, linguae subdito, item thoraci, iocineri. hac diximus 
sitim famemque sedari ; ob id quidam adipson appellavere
eam et hydropicis dedere, ne sitirent . ideo et conmandu-
cata stomatice est ulceribus oris; inspersa saepe et ptery-
giis . sanat et vesicae scabiem, renium dolores, condylo-
mata, ulcera genitalium. dedere eam quidam potui in
quartanis drachmarum duarum pondere et piper ex hemina
aquae. conmanducata sanguinem ex vulnere sistit. sunt
qui et calculos ea pelli tradiderunt.

(12) Tribuli unum genus in hortis nascitur, alte-
rum in fluminibus tantum. sucus ex iis colligitur ad ocu-
lorum medicinas ; est enim refrigerantis naturae et ideo
utilis contra inflammationes collectionesque. ulcera per se
erumpentia et praecipue in ore cum melle sanat, item
tonsillas. potus calculos frangit. Thraces , qui ad Stry-
mona habitant, foliis tribuli equos saginant, ipsi nucleo
vivunt panem facientes praedulcem et qui contrahat ven-
trem. radix caste pureque collecta discutit strumas, semen
adalligatum varicum dolores sedat, tritum vero in aqua 
sparsum pulices necat.

(13) Stoebe, quam aliqui pheon vocant, decocta
in vino praecipue auribus purulentis medetur, item oculis
ictu cruentatis, haemorrhagiae quoque et dysinteriae infusa.

(14) Hippophaes in sabulosis maritimis , spinis 
albis, hederae modo racemosa est, candidis, ex parte ru-
bentibus acinis. radix suco madet, qui aut per se con-
ditur aut pastillis farinae ervi. bilem detrahit oboli pon-
der e , saluberrime cum mulso. est altera hippophaes sine
caule, sine flore, foliis tantum minutis. huius quoque
sucus hydropicis mire prodest. debent adcommodatae esse
et equorum naturae neque ex alia causa nomen accepisse .
quippe quaedam animalium remediis nascuntur locupleti
divinitate ad generanda praesidia, ut non sit mirari satis
ingenium eius disponentis auxilia in genera, in causas , in
tempora, ut aliis prosit a liud horis diesque nullus prope
sine praesidiis reperiatur.

(15) Urtica quid esse invisius potest? at illa
praeter oleum, quod in Aegypto ex ea fieri diximus, vel 
plurimis scatet remediis. semen eius cicutae contrarium
esse Nicander adfirmat, item fungis vel argento vivo,
Apollodorus et salamandris cum iure coctae testudinis,
item adversari hyoscyamo et serpenti b us et scorpionibus.
quin ipsa illa amaritudo mordax uvas in ore procidentes-

 

que vulvas et infantium sedes tactu resilire cogit, lethar-
gicos expergisci tactis cruribus magisque fronte. eadem
canis morsibus addito sale medetur, sanguinem trita naribus
indita sistit et magis radice. carcinomata et sordida ulcera
sale admixto, item luxata sanat et panos, parotidas carnes-
que ab ossibus recedentes. semen potum cum sapa vul-
vam strangulatis aperit. profluvia narium sistit inpositum.
vomitiones in aqua mulsa sumptum a cena faciles praestat
duobus obolis, uno autem in vino poto lassitudines recreat .
 vulvae vitiis tostum acetabuli mensura, potum in sapa
resistit stomachi inflationibus. orthopnoicis prodest cum
melle et thoracem purgat eodem ecligmate et lateri me-
detur cum semine lini. addunt hysopum et piperis ali-
quid. inlinitur lieni, difficilem ventrem tostum cibo emollit.
 Hippocrates vulvam purgari poto eo pronuntiat, dolore
levari tosto acetabuli mensura, dulci poto et inposito cum
suco malvae, intestinorum animalia pelli cum hydromelite 
et sale, defluvia capitis semine inlito cohonestari . arti-
culariis morbis et podagricis plurimi cum oleo vetere aut
folia cum ursino adipe trita inponunt. ad eadem radix
tusa cum aceto non minus utilis, item lieni , et cocta in
vino discutit panos cum axungia vetere salsa. eadem
psilotrum est sicca. condidit laudes eius Phanias physicus,
utilissimam cibis coctam conditamve professus arteriae ,
tussi, ventris destillationi, stomacho, panis, parotidibus,

 

pernionibus, cum oleo sudorem , coctam cum conchyliis 
ciere alvum, cum tisana pectus purgare mulierumque
menses , cum sale ulcera, quae serpant , cohibere. suco 
quoque in usu est. expressus inlitus fronti sanguinem
narium sistit, potus urinam ciet, calculos rumpit, uvam 
gargarizatus reprimit. semen colligi messibus oportet.
Alexandrinum maxime laudatur. ad omnia haec et mitiores
quidem teneraeque efficaces, sed praecipue silvestris illa,
et hoc amplius lepras e facie tollit in vino pota. si
quadripes fetum non admittat , urtica naturam fricandam 
monstrant.

(16) Ea quoque, quam lamium inter genera earum
appellavimus, mitissima et foliis non mordentibus, mede- 
tur cum mica salis contusis incussisque , ustis et strumis,
tumoribus, podagris, vulneribus. album habet in medio
folio, quod ignibus sacris medetur. 
 Quidam e nostris tempore discrevere genera, et autum-
nalis urticae radicem adalligatam in tertianis ita, ut aegri
nuncupentur , cum eruatur ea radix, dicaturque cui et
quorum filio eximatur, liberare morbo tradiderunt; hoc
idem et contra quartanas pollere. iidem urticae radice 

addito sale infixa corpori extrahi, foliis cum axungia
strumas discuti vel, si suppuraverint , erodi, compleri.

(17) Ex argumento nomen accepit scorpio herba.
semen enim habet ad similitudinem caudae scorpionis,
folia pauca. valet adversus animal nominis sui. est et 5
alia eiusdem nominis effectusque , sine foliis, asparagi caule,
in cacumine aculeum habens et inde nomen.

(18) Leucacantham alii phy ll on , alii ischada , alii
polygonaton appellant, radice cypiri , quae commanducata
dentium dolores sedat, item laterum et lumborum, ut
Hicesius tradit, semine poto drachmis octo aut suco.
eadem ruptis, convulsis medetur.

(19) Helxinen aliqui perdicium vocant, quoniam
perdices ea praecipue vescantur, alii sideritem , nonnulli
parthenium. folia habet mixtae similitudinis plantagini et
marruvio, cauliculos densos , leviter rubentes, semina in
capitibus lappaceis adhaerescentia vestibus, unde et hel-
xinen dictam volunt. sed nos qualis vera esset helxine 
diximus prior e libro. haec autem inficit lanas, sanat ignes
sacros et tumores collectionesque omnes et adusta, panos.
sucus eius cum psi m ithio ignes sacros et guttura inci-

 

pientia turgescere, item veterem tussim cyat h o hausto et
omnia v i ti a umid a , sicut tonsillas et aures cum rosaceo.
inponitur et podagris cum caprino sebo ceraque Cypria. 
 (20) Perdicium sive parthenium sive eti am sideritis
alia est; ab nostris herba urceolaris vocatur, a aliis
astercum ; folio similis ocimo , nigrior tantum, nascens in
tegulis parietinisque. medetur cum mica salis trita iisdem 
omnibus, quibus lamium, et eodem modo, item vomicae
calfacto suco pota, sed contra vulsa, rupta lapsusque et
praecipitia , ut vehiculorum eversiones , singularis. verna
carus Pericli Atheniensium principi, cum is in arce tem-
plum aedificaret repsiss e tque super altitudinem fastigii et 
inde cecidisset, hac herba dicitur sanatus, monstrata Pericli 
somnio a Minerva, quare parthenium vocari coepta est
adsignaturque ei deae. hic est vernula, cuius effigies ex
aere fusa est et nobilis ille splanchnoptes .

(21) Chamaeleonem aliqui ixian vocant. duo ge-
nera eius: candidior asperiora habet folia, serpit in terra 
echini modo spinas erigens, radice dulci, odore gravi .

 

quibusdam in locis viscum gignit album sub alis foliorum,
maxime circa canis ortum, quo modo tura nasci dicuntur,
unde et i xia appellatur. hac mastiche utuntur mulieres.
quare et chamaeleon vocetur , varietate foliorum evenit;
mutat enim cum terra colores, hic niger, illic viridis,
aliubi cyaneus , aliubi croceus atque aliis coloribus. ex
his candidus hydropicos sanat suco radicis decoctae; bibi-
tur drachma in passo. pellit et interaneorum animalia
acetabuli mensura suci eiusdem in vino austero cum ori-
gani scopis . facit ad difficultatem urinae. hic sucus oc-
cidit et canes suesque in polenta addita aqua et oleo,
contrahit in se mures ac necat, nisi protinus aquam sor-
beant. radicem eius aliqui concisam servari iubent funi-
culis pendentem decoque re que in cibo contra fluctiones ,
quas Graeci rheumatismos vocant. ex nigris aliqui marem
dixere, cui flos purpureus esset , et feminam, cui violaceus;
set una nascuntur caule cubitali, crassitudine digitali.
radicibus e o rum lichenes curantur cum sulpure et bitu-
mine una coctis, conmanducatis vero dentes mobiles aut
in aceto decoctis. suco scabiem et quadripedum sanant.
et ricinos canum necat , iuvencos quoque anginae modo,
quare a quibusdam ulophyton vocatur, set et cynozolon 

propter gravitatem odoris. ferunt et haec viscum ulceri-
bus utilissimum. omnium autem generum eorum radices
scorpionibus adversantur.

(22) Coronopus oblonga herba est cum fissuris.
seritur interim, quoniam radix coeliacis praeclare facit in
cinere tosta.

(23) Et anchusae radix in usu est, digitali crassi-
tudine. finditur papyri modo manusque inficit sanguineo
colore, praeparat lanas pretiosis coloribus. sanat ulcera
in cerato, praecipue senum, item adusta. liquari non
potest in aqua, oleo dissolvitur; idque sincerae experi-
mentum est. datur et ad renium dolores drachma eius
potui in vino aut, si febris sit, in decocto balani; item 
iocinerum vitiis et lienis et bile subfusis. lepris et len-
tigini inlinitur ex aceto. folia trita cum melle et farina
luxatis inponuntur, et pota drachmis duabus in mulso 
alvum sistunt. pulices necare radix in aqua decocta
traditur. 
 (24) Est et alia similis pseudoanchusa ob id appellata,
a quibusdam vero echis aut doris et multis aliis nomini-
bus, lanuginosior et minus pinguis, tenuioribus foliis,
languidioribus . radix in ole o non fundit rubentem sucum,
et hoc ab anchusa discernitur. contra serpentes efficacis-
sima potu foliorum vel seminis. folia ictibus inponuntur.
virus serpentes fugat. bibitur et propter spina m . folium
eius sinistra decerpi iubent Magi et , cuius causa sumatur,
dici tertianisque febribus adalligari.

(25) Est et alia herba proprio nomine onochilon ,
quam aliqui anchusam vocant, alii archebion, alii onoche-
lim , aliqui rhexiam , multi enchrysam , parvo frutice, flore
purpureo, asperis foliis et ramis, radice messibus sangui-
nea, cetero nigra, in sabulosis nascens, efficax contra ser-
pentes maximeque viperas et radice et foliis, aeque cibo
ac potu. vires habet messibus. folia trita odorem cucu-
meris reddunt. datur in cyathis tribus vulva procidente .
 pellit et taenias cum hysopo, et in dolore renium aut
iocineris ex aqua mulsa, si febris sit, sin aliter, e vino
bibitur. lentigini ac lepris radix inlinitur. habentes eam
a serpentibus feriri negantur. est et alia huic similis
flore rubro, minor, et ipsa ad eosdem usus, traduntque,
conmanducata ea si inspuat ur , mori serpentem. 
 (26) Anthemis magnis laudibus celebratur ab Ascle-
piade. aliqui leucanthemida vocant, alii leucanthemum,
alii eranthemida , quoniam vere floreat; alii chamaemelon ,
quoniam odorem mali habeat. nonnulli melanthion vocant.
genera eius tria fronde tantum distant, palmum non exce-
dentia , parvis foliis ..... rutae candidis aut malinis aut
purpureis. in macro solo aut iuxta semitas colligitur vere
et in coronamenta reponitur. eodem tempore et medici

 

folia tusa in pastillos digerunt, item florem et radicem.
dantur omnia mixta drachmae unius pondere contra ser-
pentium omnium ictus. pellunt mortuos partus, item
menstrua in potu et urinam calculosque, inlita inflationes ,
iocinerum vitia, bilem subfusam , aegilopia, conmanducata
ulcerum eruptiones manantes sana n t . ex omnibus his
generibus ad calculos efficacissima est quae florem pur-
pureum habet, cuius et foliorum et fruticis amplitudo
maiuscula est. hanc proprie quidam eranthemim vocant. 
 (27) Loton qui arborem putant tantum esse, vel
Homero auctore coargui possunt . is enim inter herbas
subnascentes deorum voluptati loton primam nominavit.
folia eius cum melle oculorum cicatrices , argema, nube-
culas discutiunt. 
 (28) Est et lotometra , quae fit ex loto sata, ex cuius
semine simili mil i o p ut ri fiunt panes in Aegypto a pastori-
bus, maxime aqua vel lacte subacti . negatur quicquam 
illo pane salubrius esse aut levius, dum caleat. refrige-
ratus difficilius concoquitur fitque ponderosus. constat
eos, qui illo vivant, nec dysinteria nec tenesmo neque
aliis morbis ventris infestari. itaque inter remedia eorum
habetur . 
 (29) Heliotropii miraculum saepius diximus cum 
sole se s e circumagentis etiam nubilo die; tantus sideris

 

amor est . noctu velut desiderio contrahit caeruleum florem.
genera eius duo, tricoccum et helioscopium. hoc altius,
quamquam utrumque semipedalem altitudinem non excedit,
ab im a radice ramosum. semen in folliculo messibus col-
ligitur . nascitur nonnisi in pingui solo cultoque maxime,
tricoccum ubique. si decoquatur , invenio cibis placere et
in lacte iucundius alvum molliri et, si decocti sucus
bibatur, efficacissime exinaniri. maioris sucus excipitur
aestate hora sexta, miscetur cum vino , sic firmior. capitis
dolores sedat rosaceo admixto. verrucas cum sale tollit
sucus e folio, unde nostri verrucariam herbam appellavere,
aliis cognominari effectibus digniorem. namque et ser-
pentibus et scorpionibus resistit ex vino aut aqua mulsa,
ut Apollophanes et Apollodorus tradunt. folia infan-
tium destillationibus , quod siriasim vocant, inlita meden-
tur, item contractionibus, etiam si id comitialiler accidat .
decocto quoque foveri os saluberrimum est. potum id
pellit taenias et renium harenas. si cuminum adiciatur,
calculos frangit. decoqui cum radice oportet, quae cum
foliis et hircino sebo podagris inlinitur. alterum genus,
quod tricoccum appellavimus et alio nomine scorpiuron 
vocatur, foliis non solum minoribus, sed etiam in terram
vergentibus. semen ei est effigie scorpionis caudae, quare
nomen. vis ad omnia venenata et phalangia, sed contra
scorpiones praecipue inlita . non feriuntur habentes, et si
terram surculo heliotropii circumscribat aliquis, negant 
scorpionem egredi, inposita vero herba aut uda omnino

 

respersum protinus mori. seminis grana quattuor pota
quartanis prodesse dicuntur, tria vero tertianis, vel si
herba ipsa ter circumlata subiciatur capiti . semen et 
venerem stimulat, cum melle panos discutit. verrucas hoc
utique heliotropium radicitus extrahit et excrescentia in
sedibus. spinae quoque ac lumborum sanguinem corrup-
tum trahit inlitum semen et potum in iure gallinacei de-
coctum aut cum beta et lente. cortex seminis liventibus
colorem reddit. Magi heliotropium in quartanis quater,
in tertianis ter adligari iubent ab ipso aegro precarique
eum , soluturum se nodos liberatum, et i acere non exempta
herba. 
 (30) Aliud adianto miraculum: aestate viret, bruma
non marcescit, aquas respuit, perfusum mersumve sicco
simile est—tanta dissociatio deprehenditur—, unde et
nomen a Graecis alioqui frutici topiario. quidam callitri-
chon vocant, alii polytric hon , utrumque ab effectu. tinguit
enim capillum et ad hoc decoquitur in vino cum semine
apii adiecto oleo copios o , ut crispum densumque faciat;
et defluere autem prohibet. duo genera eius : candidius
et nigrum breviusque . id, quod maius est, polytrichon ,
aliqui trichomanes vocant. utrique ramuli nigro colore
nitent , foliis felicis , ex quibus inferiora aspera ac fusca
sunt, omnia autem contrariis pediculis, densa ex adverso
inter se , radix nulla. umbrosas petras parietumque asper-

 

gines ac fontium maxime specus sequitur et saxa manan-
tia, quod miremur , cum aquas non sentiat . calculos e
corpore mire pellit frangitque , utique nigrum, qua de
causa potius quam quod in saxis nasceretur a nostris
saxifragum appellatum crediderim. bibitur e vino qua nt um 
terni decerpsere digiti . urinam cient, serpentium et ara-
neorum venenis resistunt, in vino decocti alvum sistunt.
capitis dolores corona ex his sedat. contra scolopendrae
morsus inlinuntur, crebro auferendi, ne peru ra nt ; hoc et
in alopeciis. strumas discutiunt furfuresque in facie et
capitis manantia ulcera. decoctum ex his prodest suspi-
riosis et iocineri et lieni et felle subfusis et hydropicis .
stranguriae inlinuntur et renibus cum absinthio . secundas
cient et menstrua. sanguinem sistunt ex aceto aut rubi 
suco poti. infantes quoque exulcerati perunguntur ex iis
cum rosaceo et vino.—( V irus folii in urina pueri in-
pubis tritum quidem cum aphronitro et inlitum ventri mu-
lierum, ne rugosus fiat, praestare dicitur.) - perdices et
gallinaceos pugnaciores fieri putant in cibum eorum ad-
ditis, pecorique esse utilissimos.

(31) Picris ab insigni amaritudine cognominatur,
ut diximus, folio rotundo. tollit eximie verrucas. thesium 
quoque non dissimili amaritudine est, sed purgat alvum,
in quem usum teritur ex aqua. 
 (32) Asphodelum de clarissimis herbarum, ut quod 

hero i on aliqui appellaverint , Hesiodus et in silvis nasci
dixit, Dionysius marem ac feminam esse. defectis cor-
poribus et phthisicis constat bulbos eius cum tisana de-
coctos aptissime dari , panemque ex his cum farina subactis
saluberrimum esse. Nicander et contra serpentes ac
scorpiones vel caulem, quem anthericum vocavimus, 
vel semen vel bulbos dedit in vino tribus drachmis sub-
stravitque somno contra hos metus. datur et contra vene-
nata marina et contra scolopendras terrestres. cocleae
mire in Campania caulem eum persequuntur et sugendo
arefaciunt. folia quoque inlinuntur venenatorum vulneribus
ex vino. bulbi nervis articulisque cum polenta tunsi in-
linuntur. prodest et concisis ex aceto lichenas fricare ,
item ulceribus putrescentibus ex aqua inponere , mamma-
rum quoque et testium inflanmationibus. decocti in faece
vini oculorum epiphoris supposito linteolo medentur. fere
in quocumque morbo magis decoctis utuntur, item ad
tibiarum taetra ulcera rimasque corporum quacumque in
parte farina arefactorum . autumno autem colliguntur, cum
plurimum valent . sucus quoque ex tusis expressus aut
decoctis utilis fit corporis dolori cum melle, idem odorem 
corporis iucundum affectantibus cum iri arida et salis
exiguo. folia et supra dictis medentur et strumis, panis,
ulceribus in facie decocta in vino. cinis e radice alopecias
emendat et rimas pe dum se disque , decoctae radicis in
oleo sucus perniones et amlbusta et gravitatem aurium;

 

infunditur a contraria aure in dolore dentium. prodest
et urinae pota modice radix et menstruis et lateris do-
loribus, item ruptis, convulsis, tussibus, drachmae pon-
dere in vino pota. eadem et vomitiones adiuvatcomman-
ducata. semine sumpto turbatur venter. Chrysermus et
parotidas in vino decocta radice curavit, item strumas
admixta cachry ex vino. quidam aiunt, si inposita radice
pars eius in fumo suspendatur quartoque die solvatur,
una cum radice arescere strumam. Di ocles ad podagras
utroque modo, cocta crudaque, usus est, ad perniones 
decocta ex oleo; dedit et suffusis felle in vino et hydro-
picis. venerem quoque concitari cum vino et melle per-
unctis aut bibentibus tradidere . Xenocrates et lichenas,
psoras, lepras radice in aceto decocta tolli dicit, item
s u co cum hyoscyamo et pice liquida alarum quoque et
feminum vitia; et capillum crispiorem fieri, raso prius
capite, si radice ea fricetur, S imos lapides renium in
vino decocta potaque eximi . Hippocrates semine ad
impetus lienis dari censet. iumentorum quoque ulcera ac
scabiem radix inlita aut decocta e sucus ad pilum reducit.
mures eadem fugantur, caverna praeclusa moriuntur. 
 (33) Asphodelum ab Hesiodo quidam halimon appel-
lari existimavere, quod falsum arbitror; est enim suo
nomine halimon, non parvi et ipsum erroris inter auctores.
alii enim fruticem esse dicunt densum, candidum, sine
spina, foliis oleae, sed mollioribus ; coqui haec ciborum
gratia, radice tormina discuti drachmae pondere in aqua

 

mulsa pota, item rupta, convulsa . alii olus maritimum esse
dixere salsum et inde nomen, foliis in rotunditatem longis,
laudatum in cibis. duorum praeterea generum, silvestre
et mitius, utrumque prodesse dysintericis etiamn exulceratis 
cum pane, stomacho vero ex aceto. ulceribus vetustis
inlini crudum et vulnerum recentium impetus lenire et
luxatorum pedum ac vesicae dolores. silvestri tenuiora
folia, sed in iisdem remediis effectus maiores et in sananda
hominum ac pecorum scabie. praeterea nitorem corpori 
fieri dentibusque candorem, si fricentur radice ea, semine
linguae subdito sitim non sentiri. hoc quoque mandi et
utraque etiam condiri. Crateuas tertium quoque genus 
tradidit longioribus foliis et hirsutioribus , odore cupressi,
nasci sub hedera maxime, prodesse opisthotonis , con-
tractionibus nervorum tribus obolis in sextarium aquae. 
 (34) Acanthi, topiariae et urbanae herbae lato longo-
que folio crepidines marginum adsurgentiumque pulvino-
rum toros vestientis , duo genera sunt: aculeatum et
crispum, quod brevius, alterum leve, quod aliqui paede-
rota vocant, alii melamphyllum. huius radices ustis luxa-
tisque mire prosunt, item ruptis, convulsis, et phthisin
metuentibus, id coctae cibo, maxime tisana . podagris quo-
que inlinuntur tritae et calefactae, e sale calidis . 
 (35) Bupleuron in sponte nascentium olerum numero
Graeci habent, caule cubitali , foliis multis longisque, capite

 

aneti, laudatum in cibis ab Hip p ocrate , in medicina
Glaucone et Nicandro. semen contra serpentes valet.
folia ad secundas feminarum vel sucum ex vino inlinunt,
et strumis folia cum sale et vino. radix contra serpentes
datur in vino et urinae ciendae . 
 (36) Buprestim magna inconstantia Graeci in laudibus
ciborum etiam habuere, iidemque remedia tamquam contra
venenum prodiderunt . et ipsum nomen indicio est bourn
certe venenum esse, quos dissilire degustata fatentur.
quapropter nec de hac plura dicemus . est vero causa,
quare venena monstremus inter gramineas coronas! nisi 
libidinis causa expetenda alicui videtur, quam non aliter
magis accendi putant quam pota ea . 
 (37) Elaphoboscon ferulaceum est, geniculatum digiti 
crassitudine, semine corymbis dependentibus silis effigie,
set non amaris , foliis olusatri. et hoc laudatum in cibis
— quippe etiam conditum prorogatur—, ad urinam cien-
dam, lateris dolores sedandos, rupta, convulsa sananda,
inflationes discutiendas colique tormenta , contra serpen-
tium omniumque aculeatorum ictus, quippe fama est, hoc
pabulo cervos resistere serpentibus. fistulas quoque radix
nitro addito inlita sanat, siccanda autem in eo usu prius
est, ne suco suo madeat , qui contra serpentium ictus non 
facit deteriorem eam . 
 
 (38) Scandix quoque in olere silvestri a Graecis poni-
tur, ut Ophion et Erasistratus tradunt. item decocta
alvum sistit, semine singultus confestim ex aceto sedat.
inlinitur ambustis, urinas ciet. decoctae sucus prodest
stomacho, iocineri, renibus, vesicae. haec est quam Aristo-
phanes Euripidi poetae obicit ioculariter: matrem eius
ne olus quidem legitimum venditasse, sed scandicem. ea-
dem erat enthr y scum , si teneriora folia et odoratiora
haberet. peculiaris laus eius , quod fatigato venere corpori 
succurrit marcentesque iam senio coitus excitat. sistit
profluvia alba feminarum. 
 (39) Et i asine olus silvestre habetur, in terra repens,
cum lacte multo , florem fert candidum; conchylium vocant.
et huius eadem commendatio ad stimulandos coitus. cruda 
ex aceto in cibis et mulieribus lactis ubertatem praestat.
Salutary is e st phthisin sentientibus. infantium capiti inlita
nutrit capillum tenacioremque eius cutem efficit. 
 (40) Estur et caucalis feniculo similis, brevi caule,
flore candido, cordi utilis. sucus quoque eius bibitur, sto-
macho perquam commendatus et urinae calculisque et
harenis pellendis et vesicae pruritibus . extenuat et lienis,
iocineris r eniumque pituitas. semen menses feminarum

 

adiuvat bilemque a partu siccat. datur et contra proflu-
via geniturae viris. Chrysippus et conceptionibus earn
putat conferre multum. bibitur in vino ieiunis. inlinitur
et contra venena marinorum , sicut Petrichus in carmine
suo significat. 
 (41) His adnumerant et sium latius apio, in aqua
nascens, pinguius nigriusque, copiosum semine, sapore
nasturtii. prodest urinis, renibus, lienibus mulierumque
mensibus, sive ipsum in cibo sumptum sive ius decocti
sive semine in vino drachmis duabus. calculos rumpit
aquisque, quae gignunt eos, resistit. dysintericis prodest
infusum, item inlitum lentigini et mulierum vitiis in facie
noctu inlitum , l omentoque cutem emendat et ramices lenit,
equorum etiam scabiem. 
 (42) Sillybum chamaeleonti albo similem, aeque spi-
nosam, ne in Cilicia quidem aut Syria aut Phoenice, ubi
nascitur, coquere tanti est. ita operosa eius culina tradi-
tur. in medicina nullum usum habet. 
 (43) Scolymum quoque in cibos recipit oriens et alio
nomine limoniam appellat . frutex est numquam cubitali
altior tristisque foliorum acu leis , radice nigra, sed dulci,

 

Eratostheni quoque laudata in pauperis cena. urinam
ciere praecipue traditur, sanare lichenas et lepras ex aceto,
venerem stimulare in vino Hesiodo et Alcaeo testibus,
qui florente ea cicadas acerriini cantus esse et mulieres
libidinis avidissimas virosque in coitum pigerrimos scrip-
sere, velut providentia naturae hoc adiumento tunc valen-
tissimo. item graveolentiam alarum emendat radicis eme-
dullatae uncia, in vini Falerni heminis tribus decocta ad
tertias et a balineo ieiuno itemque post cibum cyathis
singulis pota. mirum est, quod Xenocrates promittit
experimento, vitium id ex alis per urinam effluere. 
 (44) Estur et soncos —ut quem Theseo apud Cal-
limachum adponat Hecale —uterque, albus et niger.
lactucae similes ambo, nisi spinosi essent, caule cubitali,
anguloso, intus cavo , sed qui fractus copioso lacte manet.
albus, cui e lacte nitor , utilis orthopnoicis lactucarum
modo ex embammate . Erasistratus calculos per urinam
pelli eo monstrat et oris graveolentiam commanducato cor-
rigi . sucus trium cyathorum mensura in vino albo et oleo
calefactus adiuvat partus ita, ut a potu ambulent gravidae.
datur et in sorbitione. ipse caulis decoctus facit lactis
abundantiam nutricibus coloremque meliorem infantium,
utilissimus his, quae lac sibi coire sentiant. instillatur
auribus sucus, calidusque in stranguria bibitur cyathi men-

 

sura et in stomachi rosionibus cum semine cucumeris
nucleisque pineis. inlinitur et sedis collectionibus. bibi-
tur contra serpentes scorpionesque, radix vero inlinitur.
eadem decocta in oleo et punici mali calyce , aurium mor-
bis praesidium est. haec omnia ex albo. Cleemporus
nigro prohibet vesci ut morbos faciente, de albo consen-
tiens. Agathocles etiam contra sanguinem tauri demon-
strat sucum eius, refrigeratoriam tamen vim esse convenit
nigro et hac causa inponendum cum polenta. Zenon ra-
dicem albi in stranguria suadet . 
 (45) Condrion sive condril l e folia habet intubi, cir-
cumrosis similia, caulem minus pedalem , suco madentem
amaro, radice fabae simili, aliquando numerosa . habet
proximam terrae mastichen tuberculo fabae, quae adposita
feminarum menses trahere dicitur. tusa cum radicibus
tota dividitur in pastillos contra serpentes, argumento pro-
babili , siquidem mures agrestes laesi ab his hanc esse 
dicuntur. sucus ex vino coctae alvum sistit. eadem pal-
pebrarum pilos inordinatissimos pro cummi efficacissime
regit. Dorotheus stomacho et concoctionibus utilem car-
minibus suis pronuntiavit. alioqui feminis et oculis gene-
rationique virorum contrariam putavere. 
 (46) Inter ea, quae temere manduntur, et boletos me-
rito posuerim, opimi quidem hos cibi, sed inmenso exemplo

 

in crimen adduct o s , veneno Tiberio Claudio principi per 
hanc occasionem ab coniuge Agrippina dato, quo facto
illa terris venenum alterum sibique ante omnes Neronem
suum dedit. quorundam ex iis facile noscuntur venena
diluto rubore, rancido aspectu, livido intus colore, rimosa
stria, pallido per ambitum labro. non sunt haec in qui-
busdam, siccique et veris similes , veluti guttas in vertice
albas ex tunica sua gerunt. vulvam enim terra ob hoc
prius gignit, ipsum postea in vulva, ceu in ovo est luteum.
nec tunicae minor gratia in cibo infantis boleti. rumpi-
tur haec primo nascente, mox increscente in pediculi cor-
pus absumitur, rarumque ut gemin u s ex uno pede. origo
prima causaque e limo et acescente suco madentis terrae
ant radicis fere g l andiferae , initioque spuma lentior, dein
corpus membranae simile, mox partus, ut diximus. illa 
pernicialia quo t probandi alia all i s signa! si caligaris cla-
vus ferrive aliqua robigo aut panni marcor adfuerit na-
scenti, omnem ilico sucum alienum saporemque in vene-
num concoqui deprehendisse qui nisi agrestes possunt

 

atque qui colligunt ipsi? alia vitia ne hi quidem , si ser-
pentis caverna iuxta fuerit, si patescentem primo adhala-
verit, capaci venenorum cognatione ad virus accipiendum.
itaque caveri conveniat prius, quam se condant serpentes.
signa erunt tot herbae, tot arbores fruticesque ab emersu 
earum ad latebram usque vernantes et vel fraxini tantum
folia nec postea nascentia nec ante decidentia. et boletis
quidem ortus occasusque omnis intra dies septem est.

(47) Fungorum lentior natura et numerosa ge-
nera, sed origo non nisi ex pituita arborum. tutissimi qui
rubent callo, minus diluto rubore quam boleti; mox can-
didi, velut apice flaminis insignibus pediculis; tertium ge-
nus suilli , venenis accommodatissimi . familias nuper in-
teremere et tota convivia , Annaeum Serenum, praefectum
Neronis vigilum, et tribunos centurionesque. quae voluptas 
ta m ancipitis cibi ? quidam discrevere arborum generibus,
fico ferulave et cummim ferentibus, non item taxo aut robore,
cupresso , ut diximus. sed ista quis spondet in venalibus? 
omnium colos lividus; hic habebit veneni argumen-
tum, quo similior fuerit arborum cor t ici . adversus haec

 

diximus remedia dicemusque; interim sunt aliqua et 
in iis . Glaucias stomacho utiles putat boletos. siccan-
tur pendentes suilli, iunco transfixi, quales e Bithynia ve-
niunt. hi fluctionibus alvi , quas rheumatismos vocant, me-
dentur excrescentibusque in sede carnibus; minuunt enim
eas et tempore absumunt, item lentiginem et mulierum
in facie vitia . lavantur etiam, ut plumbum, in oculorum
medicamenta . sordidis ulceribus et capitis eruptionibus,
canum morsibus ex aqua inlinuntur. libet et coquendi
dare aliquas communes in omni eo genere observationes,
quando ipsae suis manibus deliciae praeparant hunc cibum
solum et cogitatione ante pascuntur sucinis novaculis aut
argenteo apparatu comitante. noxii erunt fungi, qui in
coquendo duriores fient; innocentiores, qui nitro addito
coquentur, utique si percoquantur. tutiores fiunt cum
carne cocti aut cum pediculo piri; prosunt et pira con-
festim sumpta. debellat eos et aceti natura contraria iis . 
 (48) Imbribus proveniunt omnia haec, imbre et sil-
phium venit primo , ut dictum est. ex Syria nunc hoc 
maxime inportatur, deterius Parthico, sed Medico melius,
extincto omni Cyrenaico, ut diximus. usus silphii in 
medicina foliorum ad purgandas vulvas pellendosque emor-
tuos partus; decocuntur in vino albo et odorato, ut biba-
tur mensura acetabuli a balineis. radix prodest arteriis

 

exasperatis, collectionibus sanguinis inlinitur. sed in cibis
concoquitur aegre, inflationes facit et ructus . urinae quo-
que noxia est, suggillatis cum vino et oleo amicissima
et cum cera strumis. verrucae sedis crebriore eius suf-
fitu cadunt . 
 (49) Laser e silphio profluens quo diximus modo 
inter eximia naturae dona numeratum plurimis composi-
tionibus inseritur , per se autem algores excalfacit, potum
nervorum vitia extenuat. feminis datur in vino et lanis
mollibus admovetur vulvae ad menses ciendos. pedum o
clavos circumscariphatos ferro mixtum cerae extrahit. uri-
nam ciet ciceris magnitudine dilutum . Andreas spondet
copiosius sumptum nec inflationes facere et concoctioni
plurimum conferre senibus et feminis, item hieme quam
aestate utilius, et tum aquam bibentibus. cavendum, ne
qua sit exulceratio intus. ab aegritudine recreationi effi-
cax in cibo; tempestive enim datum cauteri i v i m optinet,
adsuetis etiam utilius quam expertibus. extera corporum
indubitatas confessiones habent : venena telorum et ser-
pentium extinguit potum; ex aqua vulneribus his circum-
linitur, scorpionum tantum plagis ex oleo, ulceribus vero
non maturescentibus cum farina hordeacia vel fico sicca,
carbunculis cum ruta vel cum melle vel per se visco
superlitum, ut haereat; sic e t ad canis morsus; excrescen-
tibus circa se d em cum t egmine punici mali ex aceto de-
coctum, clavis, qui volgo morticini appellantur, nitro mixto.

 alopecias nitro ante subactas replet cum vino et croco
aut pipere ac murium fimo et aceto. perniones ex vino
fovet et ex oleo coctum; inponitur sic et callo, clavis pe-
dum superrasis; praecipuae utilitatis contra aquas malas,
pestilentes tractus vel dies; in tussi, uva; fellis veteri suf-
fusioni , hydropicis , raucitatibus; confestim enim purgat
fauces vocemque reddit. podagras in spongea dilutum
posca lenit. pleuriticis in sorbitione vinum poturis datur,
contractionibus, opisthotonicis ciceris magnitudine cera
to circumlitum. in angina gargarizatur. anhelatoribus et in
tussi vetusta cum porro ex aceto datur; a t ex aceto his,
qui coagulum lactis sorbuerint, praecordiorum vitiis syn-
tecticis , comitialibus cum vino , in aqua mulsa linguae
paralysi. coxendicibus et lumborum doloribus cum de-
cocto melle inlinitur. non censuerim, quod auctores sua-
dent, cavernis dentium in dolore inditum cera includi,
magno experimento hominis, qui se ea de causa praecipi-
tavit ex alto. quippe tauros inflammat naribus inlitis , ser-
pentes avidissimas vini admixtum rumpit; ideo nec inungui
suaserim , cum Attico licet melle praecipiant. quas habeat
utilitates admixtum aliis, inmensum est referre, et nos
simplicia tractamus, quoniam in his naturam esse apparet,
in illis coniecturam saepius fallacem, nulli satis custodita
in mixturis concordia naturae ac repugnantia. qua de re
mox plura.

(50) Non esset mellis auctoritas in pretio minor
quam laseris, ni ubique nasceretur. illud ipsa fabricata
 e st natura, sed huic gignendo animal, ut diximus, innumeros 
ad usus, si quotiens misceatur aestimemus. prima
propolis alvorum , de qua diximus, aculeos et omnia infixa 
corpori extrahit, tubera discutit, dura concoquit, do-
lores nervorum mulcet ulceraque iam desperantia cicatri-
cem cludit . mellis quidem ipsius natura talis est, ut pu-
trescere corpora non sinat. iucundo sapore atque non
aspero, alia quam salis natura, faucibus, tonsillis, anginae
omnibusque oris desideriis utilissimum arescentique in
febribus linguae, iam vero peripneumonicis, pleuriticis de-
coctum , item vulneribus, a serpente percussis et contra
venena, fungos, paralytic i s in mulso, quamquam suae mulso
dotes constant. mel auribus instillatur cum rosaceo, len-
des et foeda capitis animalia necat. usus despumati sem-
per aptior, stomachum tamen inflat , bilem auget, fastidium
creat. et oculis per se inutile aliqui arbitrantur; rursus 
quidam angulos exulceratos melle tangi suadent. mellis
causas atque differentias nationesque et i n dicationem in
apium ac deinde florum natura diximus, cum ratio 
operis dividi cogeret miscenda rursus naturam rerum
pernoscere volentibus . 
 (51) In mellis operibus et aqua mulsa debet tractari.
duo genera eius, subitae ac recentis, alterum inveteratae.
repentina despumato melle praeclaram utilitatem habet in

 

cibo aegrotantium levi, hoc est alica eluta , viribus recre-
andis, ore stomachoque mulcendo, ardores refrigerando.
frigidam enim dari utilius ventri molliendo. invenio apud
auctores, de co c tum bibendum alsiosis, item animi humilis
et praeparci , quos illi dixere micropsyc h os . ut est ratio
subtilitatis inmensae a Platone descendens, corpusculis
rerum levibus scabris, angulosis rotundis, magis aut minus 
ad aliorum naturam accedentibus , ideo non eadem omni-
bus amara aut dulcia esse; sic et in lassitudine pronio-
res esse ad iracundiam et in siti . ergo et haec animi 
asperitas , seu potius animae, dulciore suco mitigatur lenito 
transitu spiritus et molliore facto meatu, ne scindat eun-
tem redeuntemque . experimenta in se cuique: nullius non
ira luctusque , tristitia et omnis animi impetus cibo mol-
litur, ideoque observanda sunt quae non solum corporum
medicinam, sed et morum habent . 
 (52) Aqua mulsa et tussientibus utilis traditur, cale-
facta invitat vomitiones, contra venenum psimithii saluta-
ris addito oleo, item contra hyoscyam i cum lacte maxime
asinino, et contra halicacabi , ut diximus. infunditur 
et auribus et genitalium fistulae . vulvis inponitur cum
pane molli, subitis tumoribus, luxatis leniendisque omni-

 

bus. inveteratae usum damnavere posteri, minus innocen-
tem aqua minusque vino firmum; longa tamen vetustate
transit in vinum, ut constat inter omnes, stomacho inuti-
lissimum nervisque contrarium. 
 (53) Semper mulsum ex vetere vino utilissimum, fa-
cillimeque cum melle concorporatur , quod in dulci num-
quam evenit. ex austero factum non inflat stomachum,
neque ex decocto melle, minusque implet , quod fere eve-
nit; adpetendi quoque revocat aviditatem cibi. alvum mollit
frigido potu, pluribus calido sistit, corpora auget. multi
senectam longam mulsi tantum intrita toleravere, neque
alio ullo cibo, celebri Pollionis Romili exemplo. centen-
simum annum excedentem eum divus Augustus hospes
interrogavit, q u a nam maxime ratione vigorem illum animi
corporisque custodisset. at ille respondit: intus mulso,
foris oleo. Varro regium cognominatum arquatorum 
morbum tradit, quoniam mulso curetur. 
 (54) Melitites quo fieret modo ex musto et melle , do-
cuimus in ratione vini. saeculis iam fieri non arbitror 
hoc genus, inflationibus obnoxium. solebat tamen invete-
ratum alvi causa dari in febre , item articulario morbo
et nervorum infirmitate laborantibus et mulieribus vini
abstem i is . 
 
 (55) Mellis naturae adnexa cera est, de cuius origine ,
bonitate, nationibus suis locis diximus. omnis autem 
mollit, calefacit , explet corpora. recens melior. datur
in sorbitione dysintericis, favique ipsi in pulte alicae prius
tostae. adversatur lactis naturae, ac milii magnitudine
decem grana cerae hausta non patiuntur coagulari lact in
stomacho . si inguen tumeat , albam ceram in pube fixisse
remedio est. 
 (56) Nec huius usus, quos mixta aliis praestat, enu-
merare possit medicina, sicuti nec ceterorum, quae cum
aliis prosunt. ista , ut diximus, ingeniis constant . non fecit 
ceratum , malagmata, emplastra, collyria, antidota parens
illa ac divina rerum artifex; officinarum haec, immo verius
avaritiae commenta sunt. naturae quidem opera absoluta
atque perfecta gignuntur, paucis ex causa, non ex con-
iectura rebus adsumptis, ut suco aliquo sicca temperen-
tur ad meatus aut corpore alio umnentia ad nexus . scri-
pulatim quidem colligere ac miscere vires non coniecturae
humanae opus, sed inpudentiae est. nos nec Indicarum
Arabicarumque mercium aut externi orbis adtingimus me-
dicinas. non placent remediis tam longe nascenlia, non
nobis gignuntur , immo ne illis quidem; alioqui non ven-
derent. odorum causa unguentorumque et deliciarum, si
place, etiam superstitionis gratia emantur , quoniam ture
supplicamus et costo. salutem quidem sine istis posse
constare , vel ob id probabiimus, ut tanto magis sui deli-
cias pudeat. 
 
 (57) Sed medicinas e floribus coronamentisque et hor-
tensiis quaeque mandantur herbae persecuti quonam modo
frugum omittimus ? Nimirum et has indicare conveniat .

in primis sapientissima animalium esse constat, quae
fruge vescantur. siliginis grana combusta et trita in vino
Am m ineo , oculis inlita epiphoras sedant, tritici vero ferro
combusta iis, quae frigus usserit , praesentaneo sunt re-
medio. farina tritici ex aceto cocta nervorum contractio-
nibus, cum rosaceo vero et fico sicca myxisque decoctis 
furfures tonsillis faucibusque gargarizatione prosunt. Sex.
Pomponius, praetorii viri pater, Hispaniae citerioris prin-
ceps, cum horreis suis ventilandis praesideret, correptus 
dolore podagrae mersit in triticum super genua sese, leva-
tusque siccatis pedibus mirabilem in modum hoc postea
remedio usus est. vis tanta est, ut cados plenos siccet.
paleam quoque tritici vel hordei calidam inponi ramicum
incommodis experti iubent, quaque decoctae sint aqua
fovere . est in farre vermiculus teredini similis, quo cavis 
dentium cera incluso cadere vitiati dicuntur, etiam si fri-
centur . olyram arincam diximus vocari. hac decocta 
fit medicamentum, quod Aegyptii atheram vocant, infanti-
bus utilissimum, sed et adultos inlinunt eo . 
 (58) Farina ex hordeo et cruda et decocta collectio-
nes impetusque discutit, lenit concoquitque . decoquitur
alias in mulsa aqua aut fico sicca ; a t iocineris doloribus,

 

cum pus concoqui opus est, in vino; cum inter coquen-
dum discutiendumque cura est, tune in aceto melius aut
in faece aceti aut cotoneis pirisve decoctis; ad multipedae 
morsus cum melle, ad serpentium in aceto et contra sup-
5 purantia, ad extrahendas suppurationes ex posca addita
resina Gallica ; ad concoctiones vero et ulcera vetera cum
resina, ad duritias cum fimo columbarum aut fico sicca
aut cinere, ad nervorum inflammationes aut intestinorum
vel late rum dolores cum papavere aut meliloto, et quo-
tiens ab ossibus caro recedit, ad strumas cum pice et in-
pubis pueri urina, cum oleo . cum Graeco feno contra
praecordiorum tumores vel in febribus cum melle vel adipe
vetusto. suppuratis triticea farina multo lenior. nervis
cum hyoscyami suco inlinitur, ex aceto et melle lentigini.
zeae, ex qua alicam fieri diximus, efficacior etiam hordeacea 
videtur, trimenstris mollior, ex vino rubro ad scor-
pionum ictus tepida et sanguinem excreantibus, item arte-
riae, tussi cum caprino sebo aut butyro . ex feno Graeco,
mollissima omnium, ulcera manantia sanat et furfures cor-
poris, stomachi dolores, pedes et mammas cum vino et
nitro cocta. aerina magis ceteris purgat ulcera vetera et
gangraenas cum raphano et sale, e x aceto lichenas, lepras
cum sulpure vivo , et capitis dolores cum adipe anserino
inposita fronti. strumas et panos concoquit cum fimo
columbino et lini semine decocta in vino. 
 
 (59) De polentae generibus in frugum loco satis
diximus . medicorum ratione a farina hordei distat eo, 
quod torretur, ob id stomacho utilis. alvum sistit impe-
tusque rubicundi tumoris; et oculis inlinitur et capitis
dolori cum menta aut alia refrigerante herba, item per-
nionibus et serpentium plagis, item ambustis ex vino, in-
hibetque pusulas. 
 (60) Farina in pollinem subacta vim extrahendi umo-
ris habet a deo , ut cruore suffusis in fascias usque san-
guinem perducat , efficacius in sapa. inponitur et pedum
callo clavisque. nam cum oleo vetere ac pice decocto
polline condylomata et alia omnia sedis vitia quam maxime
calido mirabilem in modum curantur. pulte corpus augetur.
farina , qua chartae glutinantur, sanguinem excreantibus
datur tepida sorbenda efficaciter. 
 (61) Alica res Romana est et non pridem excogitata;
alioqui non tisanae potius laudes scripsissent Graeci. non-
dum arbitror Pompei Magni aetate in usu fuisse, et ideo
vix quicquam de ea scriptum ab Asclepiadis schola.
esse quidem eximie utilem nemo dubitat, sive eluta detur
ex aqua mulsa sive in sorbitione decocta sive in pulte .
 eadem in alvo sistenda torretur , dein favorum cera co-
quitur, ut supra diximus. peculiariter tamen longo morbo 
ad tabitudinem redactis subvenit ternis eius cyathis in
sextarium aquae sensim decoctis, donec omnis aqua con-
sumatur, postea sextario lactis ovilli aut caprini addito

 

per continuos dies..., mox adiecto melle. tali genere
sorbitionis emendantur syntexis. 
 (62) Milio sistitur alvus, discutiuntur tormina, in quem
usum torretur ante. nervorum doloribus et aliis fervens
in sacco inponitur, neque aliud utilius, quoniam levissi-
mum mollissimumque est et caloris capacissimum. itaque
talis usus eius est ad omnia, quibus calor profuturus
est. farina eius cum pice liquida serpentium et multipe-
dae plagis inponitur. 
 (63) Panicum Diocles medicus mel frugum appella-
vit. effectus habet quos milium. in vino potum prodest
dysintericis. similiter his, quae vaporanda sunt, excalfac-
tum inponitur. sistit alvum in lacte caprino decoctum et
bis die haustum. sic prodest et ad tormina. 
 (64) Sesima trita in vino sumpta inhibet vomitiones.
aurium inflammationi inlinitur et ambustis. eadem efficit
et dum in herba est. hoc amplius oculis inponitur de-
cocta in vino. stomacho inutilis in cibis et animae gra-
vitatem facit. stellionum morsibus resistit, item ulceribus,
quae cacoëthe vocant, et auribus oleum, quod ex ea fit,
prodesse diximus. sesamoides a similitudine nomen ac- 
cepit, grano amaro, folio minore . nascitur in glareosis .
detrahit bilem in aqua potum semen, inlinitur igni sacro,
discutit panos. est etiamnum aliud sesamoides , Anticyrae 
nascens, quod ideo aliqui Anticyricon vocant, cetera simile 
erigeronti herbae, de qua dicemus suo loco, grano 

sesamae. datur in vino dulci ad detractiones quantum tri-
bus digitis capitur . miscent ibi et ellebori albi unum et 
dimidium obolum, purgationem eam adhibentes maxime
insaniae melancholicae ,comitialibus, podagris. et per se
drachmae pondere exinanit . 
 (65) Hordeum optimum quod candidissimum. sucus
decocti in aqua caelesti digeritur in pastillos, ut infun-
dantur exulceratis interaneis et vulvis . cinis eius ambustis
inlinitur et carnibus, quae recedunt ab ossibus, et erup-
tionibus pituitae, muris aranei morsibus. idem adsperso
sale ac melle candorem dentibus , suavitatem oris facit.
 eos, qui pane hordeacio utuntur, morbo pedum temptari
negant. novem granis furunculum si quis. circumducat,
singulis ter manu sinistra, et omnia in ignem abiciat, con-
festim sanari aiunt. est et herba ph oe nice appellata a 
Graecis, nostris vero hordeum murinum; haec trita e vino
pota praeclare ciet menses. 
 (66) Tisanae , quae ex hordeo fit, laudes uno volu-
mine condidit Hippocrates, quae nunc omnes in ali-
cam transeunt. quanto innocentior alica! Hi p p o c r a-
tes tamen sorbitionis gratia laudavit , quoniam lubrica ex
facili hauriretur, quoniam sitim arce re t , quoniam in alvo
non intumesceret , quoniam facile redderetur et. adsuetis

 

hic cibus solus in febri bis die posset dari, tantum re-
motus ab istis, qui medicinam fame exercent. sorbitionem
tamen dari totam vetuit aliudve quam sucum tisanae; item
vetuit, quamdiu pedes frigidi essent, tune quidem nec po-
tionem dandam. fit et ex tritico glutinosior arteriaeque
exulceratae utilior. 
 (67) Am y lon hebetat oculos, et gulae inutile, contra
quam creditur. item alvum sistit, epiphoras oculorum in-
hibet et ulcera sanat, item pusulas et fluctiones sanguinis.
genas duras emollit. datur cum ovo iis, qui sanguinem
reiecerint, in vesicae vero dolore semuncia amyli cum ovo
et passi tribus ovis subfervefacta a balineo. quin et ave-
na c ea farina decocta in aceto naevos tollit. 
 (68) Panis hic ipse, quo vivitur, innumeras paene con-
tinet medicinas. ex aqua et oleo aut rosaceo mollit col-
lectiones ; ex aqua mulsa ad duritias valde mitigandas , ex
vino ad discutienda aut quae praestringi opus sit et, si
magis etiamnum, ex aceto, adversus acutas pituitae fluc-
tiones, quas Graeci rheumatismos vocant, item ad percussa,
luxata , ad omnia autem fermentatus, qui vocatur autopy-
rus, utilior. inlinitur et paronychiis et callo pedum in
aceto. vetus aut nauticus panis tusus atque iterum coc-
tus sistit alvum. vocis studiosis et contra destillationes
siccum esse primo cibo utilissimum est. sitanius, hoc est

 

e trimestri , incussa in facie aut desquamata cum melle
aptissime curat. candidus aegris aqua calida frigidave
madefactus levissimum cibum praebet. oculorum tumori
ex vino inponitur; sic et pusulis capitis aut adiecta arida
myrto. tremulis panem ex aqua esse ieiunis statim a bali-
neis demonstrant. quin et gravitatem odorum in cubiculis 
ustus emendat et vini in saccos additus. 
 (69) Et faba auxiliatur. namque solida fricta fervens-
que in acre acetum coniecta torminibus medetur. in cibo
fresa et cum alio cocta contra deploratas tusses suppura-
tionesque pectorum cotidiano cibo sumitur, et comman-
ducata ieiuno ore et ad furunculos maturandos discutien-
dosve inponitur, et in vino decocta ad testium tumores,
ad genitalia. lomento quoque ex aceto decocto tumores
maturat atque aperit, item livoribus, combustis medetur.
voci eam prodesse auctor est M. Varro. fabalium etiam
siliquarumque cinis ad coxendices , ad nervorum veteres
dolores cum adipis suilli vetustate prodest. et per se cor-
tices decocti ad tertias sistunt alvum. 
 (70) Lens optima quae facillime coquitur et ea, quae
maxime aquam absorbet . aciem quidem oculorum obtun-
dit et stomachum inflat, sed alvum sistit in cibo magisque
caelesti aqua discocta; eadem solvit minus percocta. pusu-
las ulcerum rumpit; ea , quae intra os sunt, purgat et
adstringit . collectiones omnes inposita sedat maximeque
exulceratas et rimosas; oculorum autem epiphoras cum

 

meli lo to aut cotoneo. contra suppurantia cum polenta in-
ponitur. decoctae sucus ad oris exulcerationes et geni-
talium adhibetur, ad sedem cum rosaceo aut cotoneo, in
iis, quae acrius remedium exigant, cum putamine punici
melle modico adiecto. ad id demum , ne celeriter inare-
scat , adiciunt et betae folia. inponitur et strumis, panis
vel maturis vel maturescentibus ex aceto discocta, rimis 
ex aqua mulsa et gangraenis cum punici tegmine ; item
podagris cum polenta et vulvis et renibus, pernionibus,
ulceribus difficile cicatricem trahentibus. propter dissolu-
tionem stomachi XXX grana lentis devorantur. in chol e ris 
quoque et dysinteria efficacior est in tribus aquis cocta,
in quo usu melius semper eam torrere ante et tundere ,
ut quam tenuissima detur vel per se vel cum cotoneo
malo aut piris aut myrto aut intubo erratico aut beta
nigra aut plantagine. pulmoni e s t inutilis et capitis dolori 
nervosisque omnibus et felli, nec somno facilis, at pusulis 
utilis ignique sacro et mammis in aqua marina decocta,
in aceto autem duritias et strumas discutit. stomachi qui-
dem causa polentae modo potionibus inspergitur. quae
sint ambusta, aqua semicocta cura n t , postea trita et per
cribrum effuso furfure, mox procedente curatione addito 
melle. ex posca coquitur ad guttura. est et palustris lens,

 

per se nascens in aqua non profluenti , refrigeratoriae
naturae, propter quod collectionibus inlinitur et maxime
podagris et per se et cum polenta. glutinat et interanea
procidentia. 
 (71) Est silvestris elelisphacos dicta a Graecis, aliis
 sph acos dicta , sativa lente leviore et folio minore atque
sicciore et odoratiore . est et alterum genus eius silvestrius ,
odore gravi; haec mitior folia habet cotonei mali effigie,
set minora et candida, quae cum ramis decocuntur. men-
ses ciet et urinas, et pastinacae marinae ictus sanat, tor-
porem autem obducit percusso loco. bibitur cum absinthio
et dysinteriae. cum vino eadem commorantes menses 
trahit, abundantes sistit decocto eius poto. per se inpo-
sita herba vulnerum sanguinem cohibet. purgat et ser-
pentium morsus et, si in vino decoquatur, pruritus testium
sedat. nostri, qui nunc sunt, herbarii elelisphacum Graece,
salviam Latine vocant, mentae similem, canam, odoratam.
partus emortuos ea adposita extrahunt, item vermes ulce-
rum auriumque. 
 (72) Cicer et silvestre est, foliis simile , odore gravi.
si largius sumatur, alvus solvitur et inflatio contrahitur
et tormina.tostum salubrius habetur. cicercula etiam-
num magis in alvo proficit. farina utriusque ulcera ma-
nantia capitis sanat , efficacius silvestris, item comitiales

 

et iocinerum tumores et serpentium ictus. ciet menses
et urinas, grano maxime. emendat et lichenas et testium
inflammationes, regium morbum, hydropicos. laedunt omnia
haec genera exulceratam vesicam et renes. gangraenis
utiliora cum melle et his, quae cacoëthe vocantur. ver-
rucarum in omni genere prima luna singulis granis sin-
gulas tangunt, eaque grana in linteolo deligata post se
abiciunt, ita fugari vitium arbitrantes. nostri praecipiunt
arietinum in aqua cum sale discoquere , ex eo bibere
cyathos binos in difficultatibus urinae; sic et calculos
pelli .morbumque regium. eiusdem foliis sarmentisque de-
coctis aqua quam maxime calida morbos pedum lenit , et
ipsum calidum tritumque inlitum. columbini decocti aqua
horrorem tertianae et quartanae minuere creditur. nigrum
autem cum gallae dimidi o tritum oculorum ulceribus ex
passo medetur . 
 (73) De ervo quaedam in mentione eius diximus, 
nec potentiam ei minorem veteres quam brassicae tribuere
contra serpentium ictus ex aceto , ad crocodilorum homi-
numque morsum . si quis ervum cotidie ieiunus edit , lie-
nem eius absumi certissimi auctores adfirmant. farina eius
varos , sed et maculas cutis toto corpore emendat. serpere
ul c era non patitur, in mammis efficacissimum. carbun-
culos rumpit ex vino. urinae difficultates, inflationem ,

 

vitia iocineris, tenesmon et quae cibum non sentiant ,
atropha appellata, tostum et in nucis abellanae magnitu-
dinem melle collectum devoratumque corrigit ; item impe-
tigines ex aceto coctum et quarto die solutum. panos
in melle inpositum suppurare prohibet. aqua decocti per-
niones et pruritus sanat fovendo. quin et universo cor-
pori, si quis cotidie ieiunus biberit, meliorem fieri colo-
rem existumant . cibis idem hominis alienum . vomitiones
movet, alvum turbat, capiti et stomacho onerostim; genua
quoque degravat. sed madefactum pluribus diebus mite-
scit, bubus iumentisque utilissimum. siliquae eius virides
prius, quam indurescant, cum suo caule foliisque contri-
t ae capillos nigro colore inficiunt. 
 (74) Lupini quoque silvestres sunt, omni modo mino-
res praeterquam amaritudine. ex omnibus, quae eduntur,
sicco nulli minus ponderis est nec plus utilitatis. mitescunt
cinere aut aqua calidis . colorem hominis frequentiores in
cibo exhilarant, amari contra aspidas valent. ulcera atra
aridi decorticatique triti supposito linteolo ad vivum cor-
pus redigunt. strumas, parotidas in aceto cocti discutiunt.
 sucus decoctorum cum ruta et pipere vel in febri datur 
ad ventris animalia pellenda minoribus XXX annorum, pueris
vero etiam inpositi in ventrem ieiunis prosunt, et alio genere
tosti vel in defruto poti vel ex melle sumpti. iidem avidita-
tem cibi faciunt, fastidium detrahunt. farina eorum aceto
subacta papulas pruritusque in balneis inlita cohibet et
per se siccat ulcera. livores emendat, inflammationes cum

 

polenta sedat. silvestrium efficacior vis contra coxendi-
cum et lumborum debilitatem. ex iisdem decocta lentigi-
nes et cutem foventium corrigunt, si vero ad mellis cras-
situdinem decoquantur, vel [sativi] vitiligines nigras et
lepras emendant . sativi quoque rumpunt carbunculos in-
positi, panos, strumas minuunt aut maturant cocti ex
aceto , cicatricibus candidum colorem reddunt; si vero
caelesti aqua discoquantur, sucus ille zmegma fit, quo fo-
vere gangraenas, eruptiones pituitae, ulcerum manantia
expediat , ad lienem bibere et cum melle haerentibus men-
struis. lieni crudi cum fico sicca triti ex aceto inponun-
tur. radix quoque in aqua decocta urinas pellit. medentur
pecori cum chamaeleone herba decocti , aqua in potum
col a ta . sanant et scabiem quadripedum omnium in amurca
decocti vel utroque liquore postea mixto. fumus crema-
torum culices necat. 
 (75) Irionem inter fruges sesamae similem esse diximus 
et a Graecis erysimon vocari, Galli velam appellant.
est autem fruticosum, foliis erucae, angustioribus paulo,
semine nasturtii, utilissimum tussientibus cum melle et
in thoracis purulentis excreationibus. datur et regio morbo
et lumborum vitiis, pleuriticis , torminibus, coeliacis. in-
linitur vero parotidum et carcinomatum malis, testium
ardoribus ex aqua, alias cum melle, infantibus quoque
utilissimum, item sedis vitiis et articulariis morbis cum

 

melle et fico , contra venena etiam efficax potu. medetur
et suspiriosis, item fistulis cum axungia vetere ita , ne
intus addatur. 
 (76) Horminum semine, ut diximus, cumino simile 
est, cetero porro, dodrantali altitudine, duorum generum:
alteri semen nigrius et oblongum—hoc ad venerem sti-
mulandam et ad oculorum'.argema, albugines—, alteri 
candidius semen et rotundius. utroque tuso extrahuntur
aculei ex corpore per se inlito vel ex aqua, folia ex aceto
inposita panos per se vel cum melle discutiunt, item fu-
runculos, priusquam capita faciant , omnesque acrimonias. 
 (77) Quin et ipsae frugum pestes in aliquo sunt usu .
infelix dictum est a Vergilio lolium , hoc tamen molitum,
ex aceto coctum inpositumque sanat inpetigines celerius,
quo saepius mutatum est. medetur et podagrae aliisque
doloribus cum oxymelite . ratio haec: aceti sextario uno
diluuntur mellis unciae duae . iustum est ita temperatis 
sextariis tribus decoctae farinae lolii sextarios .... usque
ad crassitudinem, calidumque inponi dolentibus membris.
eadem farina extrahit ossa fracta. 
 (78) Miliaria appellatur herba, quae necat milium.
haee trita et cornu cum vino infusa podagras iumento-
rum dicitur sanare. 
 (79) Bromos semen est spicam ferentis herbae. nasci-

 

tur inter vitia segetis avenae genere , folio et stipula tri-
ticum imitatur ; in cacuminibus dependentes parvolas veluti
locustas habet. semen utile ad cataplasmata, a d qu a e hor-
deum et similia. prodest tussientibus sucus. 
 (80) Orobanchen appellavimus necantem ervum et 
legumina; alii cynomorion eam appellant a similitudine
canini genitalis. cauliculus est sine foliis, pinguis , rubens.
estur et per se et in patinis , cum tenera est, decocta . 
 (81) Et leguminibus in nascuntur bestiolae venenatae,
quae manus pungunt et periculum vitae adferunt, solipu-
garum generis. adversus has omnia eademmedentur, quae
contra araneos et phalangia demonstrantur. et frugum
quidem haec sunt in usu medico. 
 (82) Ex iisdem fiunt et potus, zyt h um in Aegypto,
caelia et cerea in Hispania, cervesia et plura genera in
Gallia aliisque provinciis, quorum omnium spuma cutem
feminarum in facie nutrit. nam quod ad potum ipsum
attinet, praestat ad vini transire mentionem atque a vite 
ordiri medicinas arborum.

(1) Peracta cerealium in medendo quoque natura est
omniumque , quae ciborum aut florum odorumve gratia
proveniunt supina tellure. non cessit i is Pomona partes-
que medicas et pendentibus dedit, non contenta protegere
arborumque umbra alere quae diximus, immo velut indignata
plus auxili inesse his , quae longius a caelo abessent quae-
que postea coepissent; primum enim homini cibum fuisse
inde, et sic inducto caelum spectare, pascique et nunc ex
se posse sine frugibus. (2) ergo, Hercule, artes in primis
dedit vitibus, non contenta delicias etiam et odores atque
unguenta omphacio et oenanthe ac massari , quae suis locis
diximus, nobiliter instruxisse. 'Plurimum, inquit, homini 
voluptatis ex me est. ego sucum vini, liquorem olei
gigno, ego palmas et poma totque varietates, neque, ut
Tellus , omnia per labores, aranda tauris , terenda areis,
deinde saxis, ut quando quantove opere cibi fiant? at ex

 

me parata omnia nec cura laboranda , sed sese porrigentia
ultro et, si pigeat attingere, etiam cadentia'. certavit ipsa
secum plusque utilitatis causa genuit etiam quam voluptatis. 
 (3) Folia vitium et pampini capitis dolores inflamma-
tionesque corporum mitigant cum polenta, folia per se
ardores stomachi ex aqua frigida, cum farina vero hordei
articularios morbos. pampini triti et inpositi tumorem 
omnem siccant, sucus eorum dysintericis infusus medetur .
lacrima vitium, quae veluti cummis est, lepras et lichenas
et psoras nitro ante praeparatas sanat. eadem cum oleo
saepius pilis inlitis psilotri effectum habet, maximeque 
quam virides accensae vites exudant, qua et verrucae tol-
luntur. pampini sanguinem excreantibus et mulierum a
conceptu defectioni diluti potu prosunt. cortex vitium et
folia arida vulnerum sanguinem sistunt ipsumque vulnus
conglutinant. vitis albae, viridis tusae, suco inpetigines 
tolluntur. cinis sarmentorum vitium et vinaceorum con-
dylomatis et sedis vitiis medetur ex aceto, item luxatis
et ambustis et lienis tumori cum rosaceo et ruta et aceto.
item igni sacro ex vino citra oleum aspergitur et inter-
trigini . et pilos absumit. dant et bibendum cinerem sar-
mentorum ad lienis remedia aceto conspersum ita, ut bini
cyathi in tepida aqua bibantur utque qui biberit in lienem 
iaceat. claviculae ipsae, quibus repunt vites, tritae ex 

aqua potae sistunt vomitionum consuetudinem. cinis vitium
cum axungia vetere contra tumores proficit, fistulas purgat,
mox et persanat, nervorum dolores frigore ortos contractio-
nesque, contusas vero partes vel cum oleo, carnes excre-
scentes in ossibus cum aceto et nitro, scorpionum et canum
plagas cum oleo. corticis per se cinis conbustis pilos reddit . 
 (4) Omphacium qua fieret ratione incipientis uvae
pubertate, in unguentorum loco docuimus. nunc ad 
medicinam de eo pertinentia indicabimus. sanat ea quae
in umore sint ulcera, ut oris, tonsillarum , genitalium. ocu-
lorum claritati plurimum confert, scabritiae genarum ulce-
ribusque angulorum, nubeculis, ulceribus quacumque in
parte manantibus, cicatricibus marcidis, ossibus purulente
limosis. mitigatur vehementia eius melle aut passo. prodest
et dysintericis, sanguinem excreantibus, anginis. 
 (5) Omphacio cohaeret oenanthe, quam vites silvestres
ferunt , dicta nobis in unguenti ratione. laudatissima 
in Syria, maxime circa Antiochiae et Laodiceae montes et
ex alba vite. refrigerat, astringit, vulneribus inspergitur,
stomacho inlinitur, utilis urinae, iocineris , capitis doloribus ,
dysintericis, coeliacis, cholericis , contra fastidia obolo ex
aceto pota. siccat manantes capitis eruptiones, effica-
cissima ad vitia, quae sint in umidis, ideo et oris ulceribus

 

et verendis ac sedi cum melle et croco. alvum sistit, ge-
narum scab rit iem emendat oculorumque lacrimationes, ex
vino stomachi dissolutionem, ex aqua frigida pota sanguinis
excreationes. cinis eius ad collyria et ad ulcera purganda
et paronychia et pterygia probatur. uritur in furno ,
done panis percoquatur .—Massaris odoribus tantum
gignitur, omniaque ea aviditas humani ingeni nobilitavit
rapere festinando.

(6) Maturescentium autem uvae vehementiores nigrae
—ideo vinum ex his minus iucundum -, suaviores albae,
quoniam e tralucido facilius accipitur aër. recentes sto-
machum et spiritus inflatione alvum turbant. itaque in
febri damnantur, utique largiores; gravedinem enim capiti
morbumque lethargum faciunt. innocentiores quae de-
cerptae diu pependere, qua ventilatione etiam utiles fiunt
stomacho aegrisque, nam et refrigerant leviter et fastidium
auferunt. 
 (7) * Proximae a pensilibus in palea servatae; nam et
 in vinaceis servatae et caput et vesicam et stomachum
infestant, sistunt tamen alvum, sanguinem excreantibus
utilissimae. *quae in vino aut in dulci conditae fuere,
caput temptant *; quae vero in musto fuere, peiorem vim
etiamnum habent quam quae in vinaceis. sapa quoque
inutiles stomacho facit. saluberrimas putant medici in cae-

 

lesti aqua servatas, etiamsi minime iucundas, sed voluptatem
earum in stomachi ardore sentiri et in amaritudine iecoris 
fellisque vomitioni bu s et in choleris, hydropicis cum ar-
dore febrium aegrotantibus. .at in ollis servatae et os et
stomachum et aviditatem excitant, paulo tamen graviores
existimantur fieri vinaceorum halitu.—Uvae florem in
cibo si edere gallinacei, uvas non attingunt.— 
 (8) Sarmenta earum, in quibus acini fuere, adstringendi
vim habent, efficaciora ex ollis. 
 (9) Nuclei acinorum eandem vim optinent. hi sunt
qui in vino capiti dolorem faciant . tosti tritique stomacho
utiles sunt. inspergitur farina eorum polentae modo potioni
et dysintericis et coeliacis et dissoluto stomacho. decocto
etiam eorum fovere psoras et pruritum utile est. 
 (10) Vinacei per se minus capiti aut vesicae nocent
quam nuclei, mammarum inflammationi utiles cum sale
triti. decoctum eorum veteres dysintericos et coeliacos
iuvat et potione et fotu. 
 (11) Uva theriace, de qua suo loco diximus, contra 14,
serpentium ictus estur. pampinos quoque eius edendos
censent inponendosque. et vinum et acetum ex his factum
auxiliarem contra eadem vim habet. 
 (12) Uva passa, quam astaphida vocant, stomachum,
ventrem et interanea temptaret , nisi pro remedio in ipsis
acinis nuclei essent. iis exemptis vesicae utilis habetur

 

et tussi—alba utilior—, utilis et arteriae et renibus,
sicut ex his passum privatim e serpentibus contra hae-
morrhoida potens. testium inflammationi cum farina cumini
aut coriandri inponuntur, item carbunculis, articulariis
morbis sine nucleis tritae cum ruta. fovere ante vino
ulcera oportet. sanant epinyctidas et ceria et dysinteriam
cum suis nucleis. et in oleo coctae gangraenis inlinuntur
cum cortice raphani et melle, podagris et unguium mobi-
libus cum panace. et per se ad purgandum os caputque
cum pipere conmanducantur . 
 (13) Astaphis agria sive staphis , quam uvam taminiam
aliqui vocant falso—suum enim genus habet—, cauliculis
nigris, rectis , foliis labruscae, fert folliculos verius quam
acinos, virides, similes ciceri , in his nucleum triangulum.
maturescit cum vindemia nigrescitque, cum taminiae ru-
bentes norimus acinos sciamusque illam in apricis nasci,
hanc non nisi in opacis. his nucleis ad purgationem uti
non censuerim propter ancipitem strangulationem, neque 
ad pituitam oris siccandam, qu i a fauces laedunt. phthiriasi
caput et reliquum corpus triti liberant, facilius admixta
sandaraca, item pruritu et psoris. ad dentium dolores
decocuntur in aceto, ad aurium vitia, rheumatismos cica-
tricum, ulcerum manantia . flos tritus in vino contra ser-
pentes bibitur; semen enim abdicaverim propter nimiam
vim ardoris. quidam eam pituitariam vocant. plagis ser-
pentium utique inlinunt. 
 
 (14) Labrusca quoque oenanthen fert satis dictam.
quae, a Graecis ampelos agria appellata , spissis et candi-
cantibus foliis, geniculata, rimoso cortice, fert uvas ru-
bentes cocci modo, quae cutem in facie mulierum purgant
et varos , coxendicum et lumborum vitiis tusae cum foliis
et suco prosunt. radix decocta in aqua pota in vini Coi 
cyathis II umorem alvi ciet et ideo hydropicis datur. hanc
potius crediderim esse quam vulgus uvam taminiam vocat.
 utuntur ea pro amuleto et ad exp u itionem sanguinis quoque
adhibent , non ultra gargarizationes et ne quid devoretur,
addito sale, thymo, aceto mulso. ideo et purgationibus
ancipitem putant . 
 (15) Est huic similis, sed in salictis nascens; ideo
distinguitur nomine, cum eosdem usus habeat, et sali-
castrum vocatur. scabiem et pruriginem hominum quadri-
pedumque aceto mulso trita haec efficacius tollit. 
 (16) Vitis alba est quam Graeci ampelon leucen , alii
sta phy len , alii melothron , alii psilotrum, alii archezostim,
alii cedrostin , alii madon appellant. huius sarmenta longis
et exilibus internodiis geniculata scandunt. folia pampi-
nosa ad magnitudinem hederae dividuntur ut vitium. radix
alba, grandis, raphano similis initio. ex ea caules asparagi 

similitudine exeunt. hi decocti in cibo alvum et uri-
nam cient . folia et caules exulcerant corpus, utique ul-
cerum phagedaenis et gangraenis tibiarumque taedio cum
sale inlinuntur. semen in uva raris acinis dependet, suco
rubente, postea crocino . novere id qui coria perficiunt;
illo enim utuntur. psoris et lepris inlinitur, lactis abun-
dantiam facit coctum cum tritico potumque. radix, nume-
rosis utilitatibus nobilis, contra serpentium ictus trita
drachmis II bibitur. vitia cutis in facie varosque et len-
tigines et suggillata emendat et cicatrices, eademque prae-
stat in oleo decocta . datur et comitialibus potus , item
mente conmotis aut vertigine laborantibus, drachmae pon-
dere cotidie anno toto. et ipsa autem largior aliquando
sensus t ur b at . illa vis praeclara, quod ossa infracta ex-
trahit in aqua inposita ut bryonia ; quare quidam hanc
albam bryoniam vocant, aliam vero nigram . efficacior in
eodem usu cum melle et ture. suppurationes incipientes
discutit, veteres maturat et purgat. ciet menses et uri-
nam. ecligma ex ea fit suspiriosis et contra lateris dolo-
res, ruptis, convulsis . splenem ternis obolis pota xxx
diebus consumit. inlinitur eadem cum fico et pterygiis
digitorum. ex vino secundas feminarum adposita trahit et
pituitam drachma pota in aqua mulsa. sucus radicis col-

 

ligi debet ante seminis maturitatem. qui inlitus per se
et cum ervo laetiore quodam colore et cutis teneritate
mangonicat corpor a , serpentes fugat. tunditur ipsa radix
cum fico pingui erugatque corpus, si statim bina stadia
ambulentur, alias uret et nisi frigida abluatur . iucundius
hoc idem praestat nigra vitis, quoniam alba pruritum
adfert. 
 §27 (17) Est ergo et nigra, quam proprie bryoniam vo-
cant, alii Chironiam, alii gynaecanthen aut aproniam, si-
milem priori, praeterquam colore ; huius enim nigrum esse
diximus . asparagos eius Diocles praetulit veris asparagis in 
cibo urinae ciendae lienique minuendo. in frutectis et haraun-
dinetis maxume nascitur. radix foris nigra, intus buxeo 
colore . ossa infracta vel efficacius extrahit quam supra
dicta , cetera eadem. peculiare quod iumentorum cervicibus 
unice medetur. aiunt, si quis villam ea c inxerit , fugere
accipitres tutasque fieri villar e s . alite s eadem in iumento
homineque flemina aut sanguinem , qui se ad talos deiecerit ,
circumligata sanat. et hactenus de vitium generibus. 
 (18) Musta differentias habent naturales has, quod sunt

 

candida aut nigra aut inter utrumque, alia ex quibus vi-
num fiat, alia ex quibus passum. cura differentias innu-
merabiles facit; in plenum ergo haec dixisse conveniat:
mustum omne stomacho inutile, venis iucundum. a balneis
raptim et si ne interspiratione potum necat. cantharidum
naturae adversatur, item serpentibus, maxime haemorrhoidi
et salamandrae. capitis dolores facit et gutturi inutile,
prodest renibus, iocineri et interaneis, vesicae; conlevat
enim ea . privatim contra buprestim valet, contra meco-
nium, lactis coagulationem, cicutam, toxica , dorycnium, ex
oleo potum redditumque vomitionibus. ad omnia infirmius
album, iucundius passi mustum et quod minorem capitis
dolorem adferat. 
 (19) Vini genera differentiasque perquam multas ex-
posuimus et fere cuiusque proprietates. neque est ulla 
pars difficilior tractatu aut numerosior, quippe cum sit
ardu u m dictu, pluribus prosit an noceat. praeterea quam
ancipiti eventu potum statim auxilium fit aut venenum!
etenim de natura ad remedia tantum pertinente nunc lo-
quimur. unum de dando eo volumen Asclepiades con-
didit, ab eo cognominatis qui postea uno de volumine illo
disseruere innumera . nos ista Romana gravitate artium-
que liberalium adpetentia non ut medici , sed ut indices 
salutis humanae diligenter distinguemus . 
 De generibus singulis disserere inmensum et inexpli-
cabile est, discordibus medicorum sententiis. (20) Sur-
rentinum veteres maxime probavere, sequens aetas Alba-
num aut Falernum, et deinde alia alii iniquissimo genere

 

decreti, quod cuique gratissimum, ceteris omnibus pro-
nuntiando . quod ut constarent sententiae, quota portio
tamen mortalium his generibus posset uti? iam vero nec 
proceres usquam sinceris. eo venere mores, ut nomina
modo cellarum veneant , statim in lacibus vindemiae adul-
terentur. ergo, Hercules , mirum dictu, innocentius iam
est quodcumque et ignobilius. haec tamen fere constan-
tissimae videntur sententiae , quorum mentionem fecimus.
si quis hoc quoque discrimen exiget , Falernum nec in
novitate nec in nimia vetustate corpori salubre est; media
eius aetas a xv annis incipit. f rigido potu stomacho utile,
non item in calida. diutinae tussi sorbetur merum utili-
ter a ieiunis, item in quartanis. nullo aeque venae exci-
tantur. alvum sistit, corpus alit . creditum est obscuri-
tatem visus facere nec prodesse nervis aut vesicae. Al-
bana nervis utiliora; stomacho minus quae sunt dulcia;
austera vel Falerno utiliora. concoctionem minus adiuvant,
stomachum modice inplent; at Surrentina nullo modo , nec
caput temptant, stomachi et intestinorum rheumatismos
cohibent. Caecuba iam non gignuntur. (21) et, quae 
supersunt, Setina concoqui cibos cogunt ; virium plus

 

Surrentino, austeritatis Albano , vehementiae minus Falerno 
habent . ab his Statana non longo intervallo afuerint . alvo
citae Signi n um maxime conducere indubitatum est. re-
liqua in commune dicentur. 
 (22) Vino aluntur vires, sanguis colosque hominum.
hoc distat orbis medius et mitior plaga circumiectis . quan-
tum illis feritas facit roboris, tantum nobis hic sucus.
lactis potus ossa alit, frugum nervos, aqua carnes; ideo
minus ruboris est in corporibus illis et minus roboris
contraque labores patientiae. vino modico nervi iuvantur,
copiosiore laeduntur; sic et oculi. stomachus recreatur et 
adpetentia ciborum invitatur ; tristitia , cura hebetatur , urina
et algor expellitur, somnus conciliatur. praeterea vomi-
tiones sistit, collectiones extra lanis umidis inpositis mi-
tigat. Asclepiades utilitatem vini aequari vix deorum
potentia posse pronuntiavit. vetus copiosiore aqua misce-
tur; quo magis urinam expellit, minus siti resistit. dulce
minus inebriat, sed stomacho innatat; austerum facilius
concoquitur. levissimum est quod celerrime inveteratur.
minus infestat nervos quod vetustate dulcescit. stomacho
minus utile est pingue, nigrum , sed corpora magis alit.
tenue et austerum minus alit, magis stomachum nutrit,
celerius per urinam transit; tanto magis capita temptat,

 

hoc et in omni alio suco semel dictum sit. vinum d iu-
tin o fumo inveteratum insaluberrimum . mangones ita in
apothecis excogitavere, iam et patresfamilias, aetatem addi .
atqu i per se cariem traxere. quo certe vocabulo satis
consilii dedere prisci, quoniam et in materiis cariem fu-
mus erodit; at nos e diverso fumi amaritudine vetustatem 
indui persuasum habemus. quae sunt admodum exalbida,
haec vetustate insalubria fiunt . quo generosius vinum est ,
hoc magis vetustate crassescit et in amaritudinem corpori
minime utilem coit. condire eo aliud minus annosum in-
salubre est; sua cuique vino saliva innocentissima est, sua
cuique aetas gratissima, hoc est media. 
 (23) Corpus augere volentibus aut mollire alvum con-
ducit inter cibos bibere, contra minuentibus alvumque co-
hibentibus sitire in edendo, postea parum bibere. vinum
ieiunos bibere novicio invento inutilissimum est curi o sis 
vigoremque animi ad procinctum tendentibus; somno vero
ac securitatibus iamdudum hoc fuit, quod Homerica illa
Helena ante cibum ministravit. sic quoque in proverbium
cessit sapientiam vino obumbrari. vino demus 

homines , quod soli animalium non sitientes bibimus. aquae
potum interponere utilissimum itemque iugi superbibere .
ebrietatem quidem frigidae potus extemplo discutit. me-
racis potionibus per xx dies ante canis ortum totidemque
postea suadet Hesiodus uti. merum quidem remedio est
contra cicutas, coriandrum, aconita, viscum, meconium, ar-
gentum vivum, apes, vespas, crabrones, phalangia, serpen-
tium scorpionumque ictus contraque omnia, quae refrige-
rando nocent , privatim contra haemorrhoidas, presteras,
fungos, item contra inflationes rosionesque praecordiorum
et quorum stomachus in vomitiones effunditur, et si ven-
ter aut interanea rheumatismum sentiant, dysintericis, su-
datoribus e longa tussi, in epiphoris meracum . cardiacis 
in mamma laeva merum in spongea inponi prodest, ad
omnia autem maxime album inveterascens . utiliter et fo-
vetur vino calido virilitas. iumentis infus u m cornu lassi-
tudinem aufer t . simias quadripedesque, quibus digiti sunt,
negant crescere adsuetas meri potu. 
 (24) Nunc circa aegritudines sermo de vinis erit.
saluberrimum liberaliter genitis Campaniae quodcumque
tenuissimum, vulgo vero quod quemque maxime iuverit
validum . utilissimum omnibus sacco viribus fractis. me-
minerimus sucum esse, qui fervendo vires e musto sibi
fecerit. misceri plura genera omnibus inutile. saluberri-

 

mum cui nihil in musta additum est, meliusque, si nec
vasis pix adfuit. marmore enim et gypso aut calce con-
dita quis non et validus expaverit ? in primis igitur vi-
num marina aqua factum inutile est stomacho, nervis,
vesicae. resina condita frigidis stomachis utilia existi-
mantur, non expedire vomitionibus , sicut neque mustum
neque sapa neque passum. novicium resinatum nulli con-
ducit; capitis dolorem et vertigines facit. ab hoc dicta
crapula est. tussientibus et in rheumatismo nominata pro-
sunt, item coeliacis et dysintericis, mulierum mensibus.
in hoc genere rubrum nigrumve magis constringit magis-
que calefacit. innocentius pice sola conditum. sed et picem
meminisse debemus non aliud esse quam conbustae resinae
fluxum. hoc genus vini excalfacit, concoquit, purgat. pectori,
ventri utile, item vulvarum dolori, si sine febri sint, ve-
teri rheumatismo , exulcerationi, ruptis, convulsis, vomicis,
nervorum infirmitati , inflationibus , tussi, anhelationibus ,
luxatis in sucida lana inpositum. ad omnia haec utilius
id, quod sponte naturae suae picem resipit picatumque
appellatur Helv i c o i n pa g o, quo tamen nimio caput temptari
convenit. quod ad febrium valitudines attinet, certum est,
non dandum in febri nisi veteribus aegris nec nisi decli-
nante morbo; in acutis vero periculis nullis nisi qui mani-

 

festas remissiones habeant, et has noctu potius—dimidia
pars periculi est noctu, hoc est spe somni, bibentibus—,
nec a partu abortuve nec a libidine aegrotantibus , nec in
capitis doloribus, nec quorum accessiones cum frigore ex-
tremitatum fient, nec in febri tussientibus, nec in tremore
nervorumve doloribus vel faucium aut si vis morbi circa
il i a intellegatur, nec in duritia praecordiorum, venarum
vehementia, neque in opisthotono, tetano, nec singultien-
tibus nec si cum febri dyspnoea sit; minime vero oculis
rigentibus , e genis stantibus aut defectis, gravibus nec 
quorum coniventium perlucebunt oculi palpebrisve non
coeuntibus vel si dormientibus hoc idem eveniet aut si
cruore suffundentur oculi vel si lemae in oculis erunt;
minime lingua fungosa v e l gravi et subinde inperfecta
loquentibus; nec si urina difficile reddetur, neque ex-
pavescentibus repente, nec spasticis aut rursus torpentibus,
nec si per somnos genitura effundetur . 
 (25) Cardiacorum morbo unicam spem hanc e vino
esse certum est . sed id dandum non nisi in accessione
censent , alii in remissione, illi, ut sudorem coerceant , hi,
quia tutius putant minuente se morbo, quam plurium 

sententiam esse video. dari utique non nisi in cibo debet
nec a somno nec praecedente alio potu, hoc est utique
sitienti , nec nisi in desperatione suprema, et viro facilius
quam feminae, seni quam iuveni, iuveni quam puero,
hieme quam aestate, adsuetis potius quam expertibus. modus
dandi pro vehementia vini, item mixtura aquae . vulgo
satis putant unum cyathum II aquae misceri, si dissolutio
sit stomachi dandum ; si cibus non descendat , iter um . 
 (26) Vini genera, quae fingi docuimus , nec fieri iam
arbitror et supervacu u m eorum usum , cum ipsis rebus, 
ex quibus finguntur , doceamus uti. et alias modum ex-
cesserat medicorum in his ostentatio, veluti e napis vinum
utile esse ab armorum equitandive lassitudine praeci-
pientium atque, ut reliqua omittamus, etiam e iunipiro .
et quis satius censeat apsinthite vino utendum potius quam
apsinthio ipso? in reliquis omittatur et palmeum, capiti
noxium ventrique tantum molliendo et sanguinem excrean-
tibus non inutile. ficticium non potest videri quod bion
appellavimus, cum sit in eo sola pro arte festinatio . prodest stomacho dissolute aut cibos non perficienti , praegnan-

 

tibus defectis, paralyticis, tremulis, vertigini, torminibus,
isc h iadicis . in pestilentia quoque ac peregrinationibus vim
magnam auxiliandi habere dicitur. 
 (27) Vini etiam vitium transit in remedia aceto. summa
vis ei in refrigerando, non tamen minor in discutiendo;
ita fit, ut infuso terra spumet. dictum est saepius dicetur-
que, quotiens cum aliis prosit. per se haustum fastidia
discutit, singultus cohibet , sternumenta olfactatum . in ba-
lineis aestus arcet, si contineatur ore. quin et cum aqua
bibitur multorum stomacho utiliter, gargarizatur cum eadem
convalescentium , et a solis ardoribus oculis quoque illo
modo saluberrimum fotu . medetur pot a hirudine , item
lepris, furfuribus, ulceribus manantibus, canis morsibus,
scorpionum ictibus, scolopendrarum, muris aranei contra-
que omnium aculeatorum venena et pruritus, item contra
multipedae morsum calidum in spongea adiecto aut sul-
phuris sextante sextariis III aut hysopi fasciculo. medetur
et sedis vitiis, in sanguinis fluctione post excisos calculos
et omni alia foris in spongea inpositum, intus potum cyathis

 

binis quam acerrimum. conglobatum utique sanguinem
discutit. contra li ch enem et bibitur et inponitur. sistit
alvum et rheumatismos interaneorum infusum, item pro-
cidentias sedis vulvaeque . tussim veterem inhibet et gut-
turis rheumatismos, orthopnoeam , dentium labefactationem.
vesicae nocet nervorumque infirmitatibus. nesciere medici ,
quantum contra aspidas polleret. nuper ab aspide calcata
percussus utrem aceti ferens, quotiens deposuisset, sen-
tiebat ictum, alias inlaeso similis . intellectum ibi reme-
dium est potuque succursum. neque aliter os conluunt 
venena exsugentes. in totum d omitrix vis haec non ciborum
modo est, verum et rerum plurimarum. saxa rumpit in-
fusum, quae non ruperit ignis antecedens. cibos quidem
et sapores non alius magis sucus commendat aut excitat,
in quo usu mitigatur usto pane aut cumino vel accenditur
pipere ac lasere , utique sale conpescitur . non est prae-
tereundum in eo exemplum ingens, siquidem M. Agrippa
supremis suis annis conflictatus gravi morbo pedum , cum
dolorem eum perpeti nequiret, unius medicorum porten-
tosa scientia ignorante divo Augusto tanti putavit usu pe-
dum sensuque omni carere, dummodo et dolore illo ca-
reret, demersis in acetum calidum cruribus in acerrimo
impetu morbi .

(28) Acetum scillinum inveteratum magis probatur.
prodest super ea, quae diximus, acescentibus cibis , gustatu 
enim discutit poenam eam; ite m i is qui ieiuni vo-
mant , callum enim faucium facit ac stomachi. odorem 
oris tollit, gingivas adstringit, dentes firmat, colorem me-
liorem praestat. tarditatem quoque aurium gargarizatione
purgat et transitum auditus aperit. oculorum aciem obiter
exacuit, comitialibus, melancholicis, vertigini , volvarum
strangulationibus, percussis aut praecipitatis et ob id san-
guine conglobato, nervis infirmis, renium vitiis perquam
utile, cavendum exulceratis . 
 (29) Oxymeli antiqui, ut Dieuches tradit, hoc modo
temperabant: mellis minas x, aceti veteris heminas v,
salis marini pondo libram quadrantem, aquae sextarios v
pariter coquebant deciens defervescente cortina atque ita
diffundebant inveterabantque. sustulit totum id Ascle-
piad es coarguitque—nam etiam in febribus databant —,
profuisse tamen fatetur contra serpentes, quas sepas vo-
cant, et contra meconium ac viscum, et anginis calidum
gargarizatum et auribus, oris gutturisque desideriis. quae
nunc omnia oxyalme contingunt, id est sale et aceto re-
cente, efficacius . 
 
 (30) Vino cognata res sapa est musto decocto , donec
tertia pars supersit. ex albo hoc melius. usus contra
cantharidas, buprestim, pinorum erucas , quas pityocampas
vocant, salamandras , contra mordentia venenata. secundas
partusque emortuos trahit cum bulbis potum . Fabianus
auctor est venenum esse, si quis ieiunus a balineis id bibat. 
 (31) Consequens horum est faex , sui cuiusque generis.
ergo vini faecibus tanta vis est, ut descendentes in cupas
enecet . experimentum demissa praebet lucerna, quamdiu
extinguatur, periculum denuntians . inlota miscetur medi-
camentis, cum iridis vero pari pondere eruptionibus pituitae
inlin i tur , et sicca vel madida contra phalangia et testium
mammarumque infla mm ationi vel in quacumque parte cor-
poris, item cum hordeacia farina et turis polline in vino
cocta . crematur et siccata. experimentum est legitime
coctae, ut refrigerata linguam tactu videatur urere. ce-
lerrime exanimatur non inclusa condita. crematio ei mul-
tum virium adicit, utilissimae ad conpescendos lichenas,
furfures cum fico decocta. sic et lepris et ulceribus ma-
nantibus inponitur. fungorum naturae contraria est pota,
sed magis cruda. oculorum medicamentis cocta et lota
miscetur. medetur inlita et testibus et genitalibus, in vino

 

autem adversus strangurias bibitur. cum expiravit quoque,
lavandis corporibus et vestibus utilis, tunc tuncque v.a.S. usum acaciae
habet. 
 (32) Faex aceti pro materia acrior sit necesse est
multoque magis exulceret . resistit suppurationum incre-
mentis; stomachum, interanea, ventrem inlita adiuvat. sistit
r h eumatismos earum partium et mulierum menses . panos
discutit nondum exulceratos et anginas, ignes sacros cum
cera. mammas lactis sui inpatientes eadem extinguit,
ungues scabros aufert. e serpentibus contra cerastas vali-
dissima cum polenta , cum melanthio autem contra croco-
dili morsus et canis. et haec cremata ampliat vires. tunc
addito lentiscino oleo inlita una nocte rufat capillum.
eadem ex aqua in linteolo adposita vulvas purgat. 
 (33) Sapae faece ambusta sanantur, melius addita
lanugine harundinis, eadem faece decocta potaque tusses 
veteres. decoquitur in patinis cum sale et adipe ad tu-
morem quoque maxillarum et cervicium.

(34) Olearum proxima auctoritas intellegitur. folia
earum vehementissime adstringunt, purgant, sistunt. itaque
commanducata inposita ulceribus medentur et capitis do-
loribus inlita cum oleo, decoctum eorum cum melle iis ,
quae medici usserint , gingivarum inflammationibus et pa-
ronychiis sordidisque ulceribus et putrescentibus. cum
melle sanguinis profluvium e nervosis partibus cohibet.
 sucus eorum carbunculantibus circa oculos ulceribus et

 

pusulis procidentique pupillae efficax, quapropter in col-
lyria additur. nam et veteres lacrimationes sanat et ge-
narum erosiones. exprimitur autem sucus tunsis adfuso
vino et aqua caelesti siccatusque in pastillos digeritur.
sistit menses in lana admotus vulvae, utilis et sanie ma-
nantibus , item condylomatis , ignibus sacris quaeque serpunt 
ulcera, epinyctidi . 
 (35) Eosdem effectus et flos earum habet. u r untur 
cauliculi e f florescentes , ut cinis spodi vicem praestet, vino-
que infuso iterum uritur. suppurationes et panos inlinunt
cinere eo vel foliis tusis cum melle, oculos vero cum po-
lenta. sucus fruticis recentis accensi destillans sanat
lichenas, furfures, manantia ulcera. nam lacrima, quae ex
arbore ipsa destillat, Aethiopicae maxime oleae, mirari 
satis non est repertos, qui dentium dolores inlinendos 
censerent, venenum esse praedicantes atque etiam in oleastro
quaerendum .e radice oleae quam tenerrimae cortex de-
rasus in mel crebro gustatu medetur sanguinem reicien-
tibus et suppurata extussientibus . ipsius oleae cinis cum
axungia tumores sanat extrahitque fistulis vitia et ipsas 
sanat. 
 (36) Olivae albae stomacho utiliores, ventri minus.
praeclarum habent usum , antequam condiantur, recentes 
per se cibi modo devoratae . medentur enim harenosae

 

urinae, item dentibus carne mandenda adtritis aut con-
volsis. nigra oliva stomacho inutilior, ventri facilior; capiti,
oculis non convenit. utraque ambustis prodest, trita et
inlita illa , sed nigra commanducatur et protinus ex ore
inposita pusulas gigni prohibet. colymbades sordida ulcera
purgant, inutiles difficultatibus urinae. 
 (37) De amurca poteramus videri satis dixisse Ca-
tonem secuti, sed reddenda medicinae quoque est . 
gingivis et oris ulceribus, dentium stabilitati efficacissime
subvenit, item ignibus sacris infusa et i is , quae serp a nt .
pernionibus nigrae olivae amurca utilior, item infantibus
fovendis, albae vero mulierum vulvae in lana admovetur.
multo autem omnis amurca decocta efficacior. coquitur
in Cyprio vase ad crassitudinem mellis. usus eius cum
aceto aut vino vetere aut mulso, ut quaeque causa exigat ,
in curationem oris, dentium, aurium, ulcerum manantium,
genitalium, rhagadum . vulneribus in linteolis inponitur,
luxatis in lana. ingens hic usus utique inveterato medi-
camento; tale enim fistulas sanat. infunditur sedis, geni-
talium, vulvae exulcerationi, inlinitur vero podagris inci-
pientibus, item articulariis morbis. si vero cum omphacio
recoquatur ad mellis crassitudinem, causarios dentes ex-
trahit; item iumentorum scabiem cum decocto lupinorum
et chamaeleonte herba mire sanat. cruda amurca podagr a s 
foveri utilissimum.

(38) Oleastri foliorum eadem natura. spodium e 
cauliculis vehementius inhibet rheumatismos. sedat et in-
flammationes oculorum, purgat ulcera alienata et explet,
excrescentia leniter erodit siccatque et ad cicatricem per-
ducit. cetera ut in oleis, peculiare autem, quod folia de-
cocuntur ex melle et dantur coclearibus III contra sanguinis
excreationes . oleum tantum acrius efficaciusque, et i deo 
os quoque colluitur illo ad firmitatem dentium. inponuntur
folia et paronychiis et carbunculis et contra omnem col-
lectionem cum vino, iis vero, quae purganda sint , cum
melle. miscentur oculorum medicamentis d ecoctum folio-
rum et sucus oleastri. utiliter et auribus instillatur cum
melle vel si pus effluat. fore oleastri condylomata inli-
nuntur et epinyctides, item cum farina hordeacia venter
in rheumatismo, cum oleo capitis dolores . cutem in ca-
pite ab ossibus recedentem cauliculi decocti et cum melle
inpositi conprimunt. ex oleastro maturi in cibo sumpti
sistunt alvum, tosti autem et cum melle triti nomas re-
purgant , carbunculos rumpunt. 
 (39) Olei naturam causasque abunde diximus. ad me-
dicinam ex olei generibus haec pertinent, utilissimum 
esse omphacium, proxime viride, praeterea quam maxime
recens—nisi cum vetustissimum quaeritur—, tenue,
odoratum quodque non mordeat , e diverso quam cibis 

eligitur. omphacium prodest gingivis, si contineatur in ore,
 et colorem dentium custodit m otu squ e st abili t . sudores
cohibet. (40) oenanthino idem effectus qui rosaceo. omni 
autem oleo mollitur corpus, vigorem et robur accipit.
stomacho contrarium, auget et ulcerum incrementa. fauces
exasperat et venena omnia hebetat, praecipue psimithi et
gypsi , in aqua mulsa aut ficorum siccarum decocto potum
contra meconium, ex aqua contra cantharidas, buprestim ,
salamandra s , pityocampas, per se p otum redditumque vo-
mitionibus contra omnia supra dicta . lassitudinum et per-
frictionum refectio est. tormina calidum potum cyathis
VI magisque ruta simul decocta pellit, item ventris ani-
malia. solvit alvum heminae mensura cum vino et calida
aqua potum aut tisanae suco, vulnerariis emplastris utile
faciem purgat. bubus infusum per nares, donec ructent ,
inflationem sedat. vetus autem magis excalfacit corpora
magisque discutit sudores, duritias magis diffundit, lethar-
gicis auxiliare et inclinato morbo. oculorum claritati confert
aliquid cum pari portione mellis acapni. capitis doloribus
remedium est, item ardoribus in febri cum aqua. si ve-
tusti non sit occasio, decoquitur, ut vetustatem repraesentet. 
 
 (41) Oleum cicinum bibitur ad purgationes ventris
cum pari caldae mensura. privatim dicitur purgare prae-
cordia. prodest et articulorum morbis, duritiis omnibus,
vulvis, auribus, ambustis, cum cinere vero muricum sedis
inflammationibus, item psorae . colorem cutis commendat
capillumque fertili natura evocat. semen, ex quo fit, nulla
animans attingit. ellychnia ex uva fiunt claritatis praeci-
puae, ex oleo lumen obscurum propter nimiam pinguitu-
dinem. folia igni sacro inlinuntur ex aceto, per se autem
recentia mammis et epiphoris, eadem decocta in vino in-
flammationibus cum polenta, croco ; per se autem triduo
inposita faciem purgant. 
 (42) Oleum amygdalinum purgat, mollit corpora , cutem
erugat, nitorem commendat, varos cum melle tollit e facie .
prodest et auribus cum rosaceo aut melle et mali punici
 t egmine decoctum vermiculosque in his necat et gravi-
tatem auditus discutit, sonos incertos et tinnitus, obiter
capitis dolores et oculorum. medetur furunculis et a sole
ustis cum cera. ulcera manantia et furfures cum vino
expurgat , condylomata cum meliloto; per se vero capiti
inlitum somnum adlicit. 
 (43) Oleum laurinum utilius, quo recentius quoque 
viridius colore. vis eius excalfactoria, et ideo paralyticis,
spasticis , ischiadicis , suggillatis, capitis doloribus, invete-

 

ratis destillationibus, auribus in calyce punici calfactum
inlinitur . 
 (44) Similis et myrtei olei ratio. adstringit, indurat.
medetur gingivis, dentium dolori, dysinteriae, volvae ex-
ulceratae, vesicis, ulceribus vetustis vel manantibus cum
squama aeris et cera, item eruptionibus, ambustis . ad-
trita sanat et furfures, rhagadas , condylomata, articulos
luxatos , odorem gravem corporis. adversatur cantharidi,
bupresti aliisque malis medicamentis, quae exulcerando
nocent. 
 (45) Chamaemyrsinae sive oxymyrsinae eadem natura.
—Cupressinum oleum eosdem effectus habet quos myr-
teum, item citreum.—E nuce vero iuglande, quod 
cary i num appellavimus, alopeciis utile est et tarditati aurium
infusum, item capitis dolori inlitum , cetero iners et gravi
sapore. enimvero si quid in nucleo putridi fuerit, totus
modius deperit . —Ex Cnidio grano factum eandem vim
habet quam cicinum .—E lentisco factum utilissimum
acopo est idemque proficeret quod rosaceum, ni durius
paulo intellegeretur. utuntur eo et contra nimios sudores
papulasque sudorum. scabiem iumentorum efficacissime
sanat.—Balaninum oleum repurgat varos, furunculos, len-
tigines, gingivas. 
 
 (46) Cypros qualis esset et quemadmodum ex ea fieret
oleum docuimus. natura eius excalfacit, emollit nervos. 
folia stomacho inlinuntur et vulvae concitatae , sucus quo-
que eorum adponitur. folia recentia commanducata ulceribus
in capite manantibus, item oris medentur et collectionibus,
condylomatis. decoctum foliorum ambustis et luxatis prod-
est. ipsa rufant capillum tusa adiecto struthei mali suco.
flos capitis dolores sedat cum aceto inlitus, item com-
bustus in cruda olla nomas sanat et putrescentia ulcera
per se vel cum melle. odor floris oleiqu e somnum facit.
—Adstringit gleucinum et refrigerat eadem ratione qua 
oenanthinum. 
 (47) Balsaminum longe pretiosissimum omnium, ut in
unguentis diximus, contra omnes serpentes efficax , oculorum 
claritati plurimum confert, caliginem discutit, item
dyspnoeas, collectiones omnes duritiasque lenit. sanguinem
densari prohibet, ulcera purgat, auribus, capitis doloribus,
tremulis, spasticis, ruptis perquam utile. adversatur aconito
ex lacte potum, febres cum horrore venientes perunctis
leviores facit. utendum tamen modico , quoniam adurit
augetque vitia non servato temperamento. 
 (48) Malobath r i quoque naturam et genera exposuimus.
urinam ciet, oculorum epiphoris in vino expressum utilissime 
inponitur, item frontibus dormire volentibus , effi-
cacius, si et nares inlinantur aut si ex aqua bibatur. oris
et halitus suavitatem commendat linguae subditum folium,
sicut et vestium odorem interpositum. 
 
 (49) Hyoscyaminum emolliendo utile est, nervis in-
utile. potum quidem cerebri motus facit.—Therminum
e lupinis emollit, proximum rosaceo effectu .—Narcissi-
num dictum est cum suo flore.—Raphaninum phthiriasis 
longa valitudine contractas tollit scabritiasque cutis in facie
emendat . —Sesaminum aurium dolores sanat et ulcera,
quae serpunt, et quae cacoēthe vocant .—Lilinum , quod
et syrium vocavimus, renibus utilissimum est sudoribusque 
evocandis, vulvae molliendae concoquendisque intus.
—Selgiticum nervis utile esse diximus, sicut herbacium 
quoque, quod Iguvini circa Flaminiam viam vendunt. 
 (50) Elaeomeli, quod in Syria ex ipsis oleis manare
diximus, sapore melleo, non sine nausea alvum solvit, 
bilem praecipue detrahit II cyathis in bemina aquae datis;
qui bibere, torpescunt excitanturque crebro. potores cer-
taturi praesumunt ex eo cyathum unum.—Pissino oleo
usus ad tussim et quadripedum scabiem est. 
 (51) A vitibus oleisque proxima nobilitas palmis. in-
ebriant recentes, capitis dolorem adferunt minus siccae,
nec, quantum videtur, utiles stomacho. tussim exasperant ,
corpus alunt. sucum decoctarum antiqui pro hydromelite
dabant aegris ad vires recreandas, sitim sedandam, in quo

 

usu praeferebant Thebaicas, sanguinem quoque excreantibus
utiles, in cibo maxime. inlinuntur caryotae stomacho, ve-
sicae, ventri, intestinis cum cotoneis et cera et croco.
suggillata emendant. nuclei palmarum cremati in fictili
novo cinere loto spodi vicem efficiunt miscenturque col-
lyriis et calliblephara faciunt addito nardo.

(52) Palma, quae fert myrobalanum, probatissima
in Aegypto, ossa non habet reliquarum modo in balanis.
alvum et menses ciet in vino austero et vulnera conglutinat. 
 (53) Palma elate sive s p athe medicinae confert ger-
mina, folia, corticem. folia inponuntur praecordiis, sto-
macho, iocineri, ulceribus , quae serpunt cicatrici re-
pugnantia. psoras cortex eius tener c um resina et cera
sanat diebus XX. decoquitur et ad testium vitia. capillum
denigrat . suffitu partus extrahit. datur bibendus renium
vitiis et vesicae et praecordiorum, capiti et nervis inimicus.
vulvae ac ventris fluctiones sistit decoctum eius; item
cinis et tormina, potus in vino albo in vulvarum vitiis
efficacissimus.

(54) Proxime varietates generum medicinarumque 
mala habent. ex his verna acerba et stomacho inutilia
sunt, alvum, vesicam circumagunt, nervos laedunt. cocta

 

meliora.—Cotonea cocta suaviora, cruda tamen, dum-
taxat matura, prosunt sanguinem excreantibus et dysinte-
ricis, cholericis, coeliacis. non idem possunt decocta, quo-
niam amittunt constringentem illam vim suci, * et tamen
decocuntur in aqua caelesti ad eadem, quae supra scripta
sunt. *inponuntur et pectori in febris ardoribus *, ad
stomachi autem dolores cruda decoctave cerati modo in-
ponuntur . lanugo eorum carbunculos sanat. cocta in vino
et inlita cum cera alopeciis capillum reddunt. quae ex i is 
cruda in melle conduntur , alvum movent; mellis autem
suavitati multum adiciunt stomachoque utilius id faciunt.
quae vero in melle cocta conduntur , quidam ad stomachi
vitia trita cum rosae foliis decoctis dant pro cibo . sucus
crudorum lienibus, orthopnoicis , hydropicis prodest, item
mammis, condylomatis, varicibus; flos et viridis et siccus
inflammationibus oculorum, excreationibus sanguinis, men-
sibus mulierum. fit et sucus ex il l is mitis cum vino dulci
tusis , utilis coeliacis et iocineri. decocto quoque eorum
foventur, si procidant, vulvae et interanea. fit et oleum
ex i is , quod melinum vocavimus, quotiens .... non fuerint 
in umidis nata. ideo utilissima quae ex Sicilia veniunt,
minus utilia struthia, quamvis cognata. radix eorum cir-
cumscripta terra manu sinistra capitur ita, ut qui i d faciet 

dicat, quare capiat et cuius causa. sic adalligata strumis
medetur. 
 (55) Melimela et reliqua dulcia stomachum et ventrem
solvunt, siticulosa , aestuosa, sed nervos non laedunt.—
Orbiculata sistunt alvum et vomitiones, urinas cient.—
Silvestria mala similia sunt vernis acerbis alvumque sistunti
sane in hunc usum inmatura opus sunt. 
 (56) Citrea contra venenum in vino bibuntur vel ipsa
vel semen. faciunt oris suavitatem decocto eorum colluti 
aut suco expresso . horum semen edendum praecipiunt in
malacia praegnatibus, ipsa vero contra infirmitatem sto-
machi, sed non nisi ex aceto facile manduntur . 
 (57) Punici mali novem genera nunc iterari super-
vacuum . ex i is dulcia, quae apyr e na alio nomine appellavimus , 
stomacho inutilia habentur; inflationes pariunt,
dentes gingivasque laedunt. quae vero ab his sapore 
proxima vinosa diximus, parvum nucleum habentia, utiliora
paulo intelleguntur; alvum sistunt et stomachum, dumtaxat
pauca , ul traque satietatem et haec minime danda, quam-
quam omnino nulla in febri, nec carne acinorunm utili nec
suco. caventur aeque vomitionibus ac bilem reicientibus .
 uvam in his ac ne mustum quidem, sed protinus vinum

 

aperuit natura. utrumque asperiore cortice; hic acer b is 
in magno usu . vulgus coria maxume perfici illo novit ;
ob id malicorium appellant medici. urinam cieri eodem
monstrant mixtaque galla in aceto decoctum mobiles dentes
stabilire. expetitur gravidarum malaciae, quoniam gustatu
moveat infantem. dividitur malum caelestique aqua madescit
ternis fere diebus; haec bibitur frigida coeliacis et sangui-
nem excreantibus. 
 (58) Ex acerbo fit medicamentum quod stomatice vo-
catur, utilissimum oris vitiis, narium, aurium, oculorum
caligini, pterygiis, genitalibus et i is , quas nomas vocant
et quae in ulceribus excrescunt , contra leporem marinum 
hoc modo: acinis detracto cortice tunsis sucoque decocto 
ad tertias cum croci et aluminis scissi, murrae, mellis
Attici selibris . alii et hoc modo faciunt: punica acida.
multa tunduntur, sucus in cacabo novo coquitur mellis
crassitudine ad virilitatis et sedis vitia et omnia, quae
lycio curantur, aures purulentas, epiphoras incipientes,
rubras maculas in manibus. rami punicorum serpentes
fugant. cortice s punici ex vino cocti et inpositi perniones
sanant . contusum malum ex III heminis vini decoctum 
ad heminam tormina et taenias pellit. punicum in olla

 

nova, coperculo inlito , in furno exustuml et contritum po-
tumque in vino sistit alvum, discutit tormina. 
 (59) Primus pomi huius partus florere incipientis cy-
tinus vocatur a Graecis, mirae observationis multorum ex-
perimento. si quis unum ex his, solutus vinculo omni
cinctus et calciatus atque etiam anuli, decerpserit II digitis,
pollice et quarto, sinistrae manus atque ita lustratis levi
tactu oculis in os additum devoraverit, ne dente contingat ,
adfirmatur nullam oculorum inbecillitatem passurus eodem 
anno. iidem cytini siccati tritique carnes excrescentes.
cohibent, gingivis et dentibus medentur, vel si mobiles
sint, decocto suco. ipsa corpuscula trita ulceribus, quae
serpunt putrescuntve, inlinuntur, item oculorum inflamma-
tioni intestinorumque et fere ad omnia quae cortices ma-
lorum. adversantur scorpionibus. 
 (60) Non est satis mirari curam diligentiamque pri-
scorum, qui omnia scrutati nihil intemptatum reliquerunt .
in hoc ipso cytino flosculi sunt, antequam scilicet malum
ipsum prodeat, erumpentes, quos balaustium vocari dixi-
mus. hos quoque ergo experti invenere scorpionibus 
adversari. sistunt potu menses feminarum, sanant ulcera
oris , tonsillas , uvam, sanguinis excreationes, ventris et
stomachi solutiones , genitalia, ulcera quacumque in parte
manantia. siccavere etiam, ut sic quoque experirentur,
inveneruntque tusorum farina dysintericos a morte revo-

 

cari. alum sistunt . quin et nucleos ipsos acinorum ex-
periri non piguit. tosti tusique stomachum iuvant cibo aut
potionibus . per se bibuntur ex aqua caelesti ad sistend a m 
alvum. radix decocta sucum remittit , qui taenias necat 
victoriati pondere. eadem discocta in aqua quas lycium
praestat utilitates . 
 (61) Est et silvestre punicum a similitudine appellatum.
eius radices rubro cortice denari pondere ex vino potae
somnos faciunt. semine poto aqua , quae subierit cutem ,
siccatur . mali punici corticis fumo culices fugantur.

(62) Pirorum omnium cibus, etiam valentibus one-
rosus, aegris vini quoque modo negatur. decocta eadem
mire salubria et grata, praecipue Crustumina; quaecum-
que vero cum melle decocta stomachum adiuvant. fiunt 
cataplasmata e piris ad discutienda corporum vitia, et de-
cocto eorum ad duritias utuntur. ipsa adversantur boletis
atque fungis pelluntque pondere et pugnante suco.—
Pirum silvestre tardissime maturescit. conciditur suspen-
sumque siccatur ad sistendam alvum, quod et decoctum
eius potu praestat. decocuntur et folia cum pomo ad
eosdem usus. pirorum ligni cinis contra fungos etiamnum 
efficacius proficit.—Mala piraque iumentis portatu mire

 

gravia sunt vel pauca . remedio aiunt esse, si prius edenda
dentur aliqua aut utique ostendantur. 
 (63) Fici sucus lacteus aceti naturam habet, itaque
coaguli modo lac contrahit. excipitur ante maturitatem
pomi et in umbra siccatur ad aperienda ulcera, cienda
menstrua adpositu cum luteo ovi aut potu cum amylo.
podagris inlinitur cum farina Graeci feni et aceto. piles
quoque detrahit palpebrarumque scabiem emendat, item
licbenas et psoras. alvum solvit. lactis ficulni natura ad-
versatur crabronum vesparumque et similium venenis, pri-
vatim scorpionum. idem cum axungia verrucas tollit . folia
et quae non maturuere fici strumis inlinuntur omnibusque,
quae emollienda sint discutiendave; praestant hoc et per
se folia. et alius usus eorum in fricando lichene et alo-
peciis et quaecumque exulcerari opus sit . et adversus
canis morsus ramorum teneri cauliculi cuti inponuntur.
iidem cum melle ulceribus, quae ceria vocantur, inlinun-
tur. extrahunt infracta ossa cum papaveris silvestris foliis;
canum rabiosorum morsus folio trito ex aceto restingunt .
e nigra fico candidi cauliculi inlinuntur furunculis, muris
aranei morsibus cum cera. cinis earum e foliis gangrae-
nis consumendisque quae excresc a nt . fici maturae uri-

 

nam cient, alvum solvunt, sudorem mtovent papulasque ,
ob id autumno insalubres , quoniam sudantia huius cibi
opera corpora perfrigescunt . nec stomacho utiles, s et ad
breve tempus, et voci contrariae intelleguntur. novissimae
salubriores quam primae, medicatae vero numquam. iuve-
num vires augent , senibus meliorem valitudinem faciunt
minusque rugarum. sitim sedant, calorem refrigerant, ob
id non negandae in febribus constrictis, quas stegnas vo-
cant . siccae fici stomachum laedunt, gutturi et faucibus
magnifice utiles. natura his excalfaciendi. sitim adferint,
alvum molliunt, rheumatismis eius et stomacho contrariae,
vesicae semper utiles et anhelatoribus ac suspiriosis, item
iocinerum , renium, lienum vitiis. corpus et vires adiuvant;
ob id antea athletae hoc cibo pascebantur—Pythagoras
exercitator primus ad carnes eos transtulit—; recolli-
gentes se a longa valitudine utilissime . item comitialibus 
et hydropicis omnibusque , quae maturanda aut discutienda
sint , inponuntur, efficacius calce aut nitro aut ir i admixta .
coctae cum hysopo pectus purgant, pituitam, tussim vete-
rem, cum vino autem sedem et tumores maxillarum. ad 
furunculos, panos, parotidas decoctae inlinuntur. utile et 

decocto fovere earum, femiinasque decoct o eodem cum 
faeno Graeco. utiles sunt et pleuriticis ac peripneumo-
nicis , cum ruta coctae to r m i nibus . prosunt tibiarum ul-
ceribus cum aeris flore, et parotidi , pterygiis cum punico
malo, ambustis, pernionibus cum cera, hydropicis coctae
in vino et cum absinthio et farina hordeacia. nitro addito
manducatae alvum solvunt. scorpionum ictibus cum sale
tritae inlinuntur. carbunculos extrahunt in vino coctae
et inpositae. carcinomat i , si sine ulcere s i t , quam pin-
guissimam ficum inponi paene singulare remedium est,
item phagedaenae. cinis non ex alia arbore acrior. pur-
gat , conglutinat, replet , adstringit . bibitur et ad discu-
tiendum sanguinem concretum, item percussis, praecipi-
tatis, ruptis, convulsis cineris cyathus in singulis aquae et
olei. datur tetanicis et s pas t icis , item potus vel infusus
coeliacis et dysintericis. et si quis eo cum oleo perun-
guatur, excalfacit. idem cum cera et rosaceo subactus
ambustis cicatricem tenuissimam obducit. lusciosos ex

 

oleo inlitus emendat dentiumque vitia crebro fricatu.
produnt etiam, si quis inclinata arbore supino ore aliquem
nodum eius morsu abstulerit nullo vidente atque cum
aluta inligatum licio e collo suspenderit, strumas et paro-
tidas discuti . cortex tritus cum oleo ventris ul c era sanat.
cruda e grossi verrucas , thymos nitro, farina additis tollunt.
spodi vicem exhibet fruticum a radice exeuntium cinis.
bis l otus adiecto psimithio digeritur in pastillos ad ulcera
oculorum et scabritiam . 
 (64) Caprificus etiamnum multo efficacior fico; * sur-
culo quoque eius lacte coagulatur in caseo . *lactis minus
habet *; exceptum id coactumque in duritiam suavitaten
carnibus adfert fricatu. dilut um aceto miscetur exulcera-
toriis medicamentis. alvum solvit, vulvam cum amylo
aperit, menses ciet cum luteo ovi. podagricis cum farina
Graeci feni inlinitur. lepras, psoras, lichenas, lentigines
expurgat, item venenatorum ictus et canis morsus. den-
tium quoque dolori hic sucus adpositus in lana prodest
aut in cava eorum additus. cauliculi et folia admixto ervo
contra marinorum venena prosunt; adicitur et vinum. bu-
bulas carnes additi caules magno ligni conpendio perco-

 

quunt. grossi inlitae strumas et omnem collectionem emol-
liunt et discutiunt; aliquatenus et folia. quae mollissima
sunt ex i is , cum aceto ulcera manantia et epinyctidas,
furfures sanant. cum melle foliis ceria sanant et canis
morsus recentes, cum vino phagedaenas ; cum papaveris
foliis ossa extrahunt. gross i caprifici inflammationes dis-
cutiunt suffitu—resistunt et sanguini taurino poto et
psimithio et lacti coagulato potae—, item in aqua de-
coctae atque inlitae parotidas . cauliculi aut grossi eius
quam minutissimae ad scorpionum ictus e vino bibuntur.
 lac quoque instillatur plagae et folia inponuntur, item
adversus murem araneum. cauliculorum cinis uvam fau-
cium sedat, arboris ipsius cinis ex melle rhagadia , radix
defervefacta in vino dentium dolores. hiberna caprificus 
in aceto cocta et trita inpetigines tollit. inlinuntur ra-
menta e ramo sine cortice quam minutissima ad scobis
modum. caprifico quoque medicinae unius miraculum
additur: corticem eius in t u m escentem puer impubis si de-
fracto ramo detrahat dentibus , medullam ipsam adalligatam
ante solis ortum prohibere strumas. caprificus tauros
quamlibet feroces collo eorum circumdata in tantum mira-
bili. natura conpescit, ut inmobiles praestet. 
 
 (65) Herbam quoque Graeci erin o n vocant, reddendam 
in hoc loco propter gentilitatem. palmum alta est, cauli-
culis quinis fere, ocimi similitudine; flos candidus , semen
nigrum, parvum. tritum cum Attico melle oculorum epi-
phoris medetur. suc i ins t il lati o —decerpta eni m manat
lacte multo dulci herba—perquam utilis aurium dolori
nitri exiguo addito. folia resistunt venenis. 
 (66) Pruni folia decocta tonsillis, gingivis, uvae pro-
sunt , in vino decocta et vehementius , subinde co n lu to o re .
ipsa pruna alvum molliunt, stomacho non utilissima, sed
brevi momento. 
 (67) Utiliora persica sucusque eorum , etiam in vino
aut in aceto expressus. ne que alius eis pomis innocen-
tior cibus; nusquam minus odoris, suci plus, qui tamen
sitim stimulet..... folia eius trita inlita haemorrhagian 
sistunt. nuclei persicorum cum oleo et aceto capitis do-
loribus inlinuntur. 
 
 (68) Silvestrium quidem prunorum bacae, vel e radice
cortex, in vino austero si decoquantur ita, ut tries ex
hemina supersit, alvum sistunt et tormina. satis est sin-
gulos cyathos decocti sumi .—(69) Et in his et sativis
prunis est limus arborum, quem Graeci lichena appellant
r h agad i is et condylomatis mire utilis. 
 (70) Mora, in Aegypto et Cypro sui generis, ut dixi-
mus, largo suco abundant summo cortice desquamato; 
altior plaga sicca es t mirabili natura. sucus adversatur 
venenis serpentium, prodest dysintericis, discutit panos
omnesque collectiones, vulnera conglutinat, capitis dolores
sedat, item aurium. splenicis ibitur atque inlinitur et
contra perfrictiones. celerrime teredinem sentit. neque 
apud nos suco minor usus: adversatur aconito et araneis
in vino potus; alvum solvit, pituitas taeniasque et similia
ventris animalia extrahit. hoc idem praestat et cortex
tritus. folia tingunt capillum cum fici nigrae et vitis cor-
tice v e simul coctis aqua caelesti. pomi ipsius sucus al-
vum solvit protinus. ipsa poma ad praesens stomacho
utilia , refrigerant, sitim faciunt; si non superveniat alius
cibus, intumescunt . ex inmaturis sucus sistit alvum, veluti
animalis alicuius in hac arbore observandis miraculis
quae in natura eius diximus. 
 
 (71) Fit ex pomo panchrestos stomatice, eadem ar-

 

teriace appellata, hoc modo: sextarii III suci e pomo leni
vapore ad crassitudinem mellis rediguntur; post additur 
omphacii aridi pondus $X$ II aut murrae $X$ I, croci $X$ I;
haec simul trita miscentur decocto . neque est aliud oris,
arteriae, uvae , stomachi iucundius remedium. fit et alio
modo : suci sextarii II, mellis Attici sextarius decoquuntur
ut supra diximus. 
 Mira sunt praeterea quae produntur: p rima germina-
tione, priusquam in folia exeant, sinistra decerpi futura
poma . ricinos Graeci vocant. hi terram si non attigere ,
sanguinem sistunt adalligati , sive ex vulnere fluat sive ore
ive naribus sive haemorrhoidis . ad hoc servantur repo-
siti. idem praestare et ramus dicitur luna plena defractus
incipiens fructum habere, si terram non adtigerit, privatim
mulieribus adalligatus lacerto contra abundantiam mensum.
hoc et quocumque tempore ab ipsis decerptum ita, ut
terram non adtingat , adalligatumque existimant praestare.
folia mori trita aut arida decocta serpentium ictibus in-
ponuntur; a e que potu proficitur. scorpionibus adversatur
e radice corticis sucus ex vino aut posca potus. red-
denda est et antiquorum conpositio. sucum expressum
pomi maturi inmaturique mixtum coquebant vase aereo
ad mellis crassitudinem. aliqui murra adiecta et cupresso
praeduratum in vas o sole torrebant, permiscentes spatha 

ter die. haec erat stomatice, qua et vulnera ad cicatri-
cem perducebant . alia ratio suci : siccato exprimebant
pomo, multum sapori opsoniorum conferente m , in medi-
cina vero contra nomas et pectoris pituitas et ubicumque
opus esset adstringi viscera. dentes quoque conluebant
eo. tertium genus suci foliis et radice decoctis ad am-
busta ex oleo inlinenda. inponuntur et folia per se. ra-
dix per messes incisa sucum dat aptissimum dentiun do-
lori collectionibusque et suppurationibus. alvum purgat.
folia mori in urina madefacta pilum coriis detrahunt. 
 (72) Cerasia alvum molliunt, stomacho inutilia; ea-
dem siccata alvum sistunt, urinam cient. invenio apud
auctores , si quis matutino roscida cum suis nucleis devo-
ret, in tantum levari alvum, ut pedes morbo liberentur. 
 (73) Mespila exceptis setaniis, quae malo propiorem 
vim habent, reliqua adstringunt stomachum sistuntque al-
vum. item sorba sicca, nam recentia stomacho et alvo
citae prosunt.

(74) Nuces pineae, quae resinam habent, contu-
sae leviter, additis in singul a s sextariis aquae ad dimidium
decoctae, sanguinis excreationi medentur ita, ut cyathi
bini bibantur ex eo. corticis e pinu in vino decoctum
contra tormina datur. nuclei nucis pineae sitim sedant
et acrimoniam stomachi rosionesque et contrarios umores
consistentes ibi. et infirmitatem virium roborant, renibus,
vesicae utiles . fauces videntur exasperare et tussim . bilem

 

pellunt poti ax aqua aut vino aut passo aut balanorum
decocto. miscetur his contra vehementiores stomachi ro-
siones cucumeris semen et sucus porcilacae, item ad ve-
sicae ulcera et renes , quoniam et urinam cient. 
 (75) Amygdalae amarae radicum decoctum cutem in
facie corrigit coloremque hilariorem facit. nuces ipsae
somnum faciunt et aviditatem , urinam et menses cient.
capitis dolori inlinuntur maximeque in febri; si ab ebrie-
tate , in aceto et rosaceo et aquae sextario. sanguinem 
sistunt cum amylo et menta, lethargicis et comitialibus
prosunt capite peruncto, epinyctidas sanant e vino vetere ,
ulcera putrescentia, canum morsus cum melle et furfures
ex facie ante fotu praeparata, item iocineris et renium
dolores ex aqua potae, s et saepe et e c ligmat e cum resina
terebinthina . calculosis et difficili urinae in passo et ad
purgandam cutem in aqua mulsa tritae sunt efficaces.
prosunt ecligmate cum lacte iocineri , tussi et colo cum
elelisphaco modice addito e melle; sumitur nucis abellanae 

magnitude . aiunt quinis fere praesumptis ebrietatem non
sentire potores , vulpesque, si ederint eas nec contingat e 
vicino aquam lambere, mori. minus valent in remediis
dulces. et hae tamen purgant, urinam cient. recentes 
stomachum implent. 
 (76) Nucibus Graecis cum absinthi semrine ex aceto
sumptis morbus regius sanari dicitur, isdem inlitis per se 
vitia sedis et privatim condylomata, item tussis , sanguinis
reiectio . 
 (77) Nuces iuglandes Graeci a capitis gravedine ap-
pellavere. etenim arborum ipsarum foliorumque virus in
cerebrum penetrat . hoc minore tormento , sed in cibis,
nuclei faciunt. sunt autem recentes iucundiores; siccae
unguinosiores et stomacho inutiles, difficiles concoctu, ca-
pitis dolorem inferentes, tussientibus inimicae, vomituris
ieiunis aptae in tenesmo solo , trahunt enim pituitam.
eaedem praesumptae venena hebetant, item * adversantur
cepis leniuntque earum saporem. aurium inflammationi
inponuntur, cum mellis exiguo et ruta mammis et luxatis,
* anginae cum ruta et oleo*, cum cepa autem et sale et
melle canis hominisque morsui . putamine nucis iuglandis
dens cavus inuritur. putamen combustum tritumque in

 

oleo aut vino infantium capite peruncto nutrit capillum;
 id eo ad alopecias sic utuntur. quo plures nuces quis
ederit, hoc facilius t a enias pellit. quae perveteres sunt,
nuces gangraenis et carbunculis medentur, item suggilla-
tis ; cortex iuglandium lichenum vitio et dysintericis , folia
trita cum aceto aurium dolori. in sanctuariis Mithridatis,
maximi regis, devicti Cn. Pompeius invenit in peculiari 
commentario ipsius manu conpositionem antidoti e II nu-
cibus siccis, item ficis totidem et rutae foliis xx simul tritis,
addito salis grano: e i , qui hoc ieiunus sumat, nullum ve-
nenum nociturum illo die. contra rabiosi quoque canis
morsum nuclei a ieiuno homine commanducati inlitique
praesenti remedio esse dicuntur. 
 (78) Nucis abellanae capitis dolorem faciunt et infla-
tionem stomachi, corpori et pinguitudinis conferunt plus
quam sit verisimile. se t tostae et destillationi medentur,
tussique veteri tritae in aqua mulsa potae; quidam ad-
iciunt grana piperis, alii e passo bibunt.—Pistacia eos-
dem usus habent, quos nuclei pinei, praeterque ad ser-
pentium ictus, sive edantur sive bibantur.—Castaneae 
vehementer sistunt stomachi et ventris fluctiones, alvum
cient, sanguinem excreantibus prosunt, carnes alunt. 
 
 (79) Siliquae recentes, stomacho inutiles, alvum sol-
vunt. eaedem siccatae sistunt stomachoque utiliores fiunt,
urinam cient. Syriacas in dolore stomachi ternas in aquae 
sextariis decoquunt quidam ad dimidium eumque sucum 
bibunt.—Sudor virgae corni arboris, lamna candente
ferrea exceptus non contingente ligno, inlitaque inde fer-
rugo incipientes lichenas sanat.—Arbutus sive unedo 
fructum fert difficilem concoctioni et stomacho inutilem. 
 (80) Laurus excalfactoriam naturam habet et foliis et
cortice et bacis; it a que decoctum ex his maximeque fo-
lis , prodesse volvis et vesicis convenit. inlita vero vespa-
rum crabronumque et apium, item serpentium venenis
resistunt , maxime sepos , dipsadis et viperae . prosunt et
mensibus feminarum cum oleo cocta, cum polenta autem,
quae tenera sunt, trita ad inflammationes oculorum, cum
ruta testium, cum rosaceo capitis dolores aut cum irino.
quin et commanducata atque devorata per triduum terna
liberant tussi, eadem suspiriis trita cum melle. cortex
radicis cavendus gravidis. ipsa radix calculos rumpit, io-
cineri prodest III obolis in vino odorato pot a . folia potu 
vomitiones movent. bacae menses trahunt adpositae tritae
vel potae. tussim veterem et orthopnoean sanant binae
detracto cortice in vino potae, si et febris sit, ex aqua

 

aut ecligmate ex passo aut aqua mulsa decoctae. prosunt
et phthisicis eodem modo et omnibus thoracis rheumatis-
mis; nam et concoquunt pituitam et extrahunt. adversus
scorpiones quaternae ex vino bibuntur. epinyctidas ex
oleo inlitae et lentigines et ulcera manantia et ulcera oris 
et furfures, cutis porriginem sucus bacarum emendat et
phthiriasim ; aurium dolori aut gravitati instillatur cum
vino vetere et rosaceo. perunctos eo fugiunt venenata
omnia ; prodest contra ictus et potus. 
 Maxime autem val et aurus, quae tenuissima habet
folia. bacae cum vino serpentibus et scorpionibus et ara-
neis resistunt; ex oleo et aceto inlinuntur et lieni, ioci-
neri , gangraenis cum melle. et in fatigatione etiam aut
perfrictione suco eo perungui nitro adiecto prodest . sunt
qui celeritati partus conferre multum putent radicem ace-
tabuli mensura in aqua potam , efficacius recentem quarn
aridam. quidam adversus scorpionum ictus x bacas dari
iubent potui , item et in remedio uvae iacentis quadran-
tem pondo bacarum foliorumve decoqui in aquae sextariis
III ad tertias, eam calidam gargarizare et in capitis do-
lore inpari numero bacas cum oleo conterere et calfacere.
 —Laurus Delphicae folia trita olfactaque subinde pesti-
lentiae contagia prohibent, tanto magis si et urantur.
oleum ex Delphica ad cerata acopumque, ad perfrictiones 

discutiendas, nervos laxandos, lateris dolores, febres frigi-
das utile est, item ad aurium dolorem in mali punici
cortice tepefactum. folia decocta ad tertias partes aquae
uvam cohibent gargarizatione, potu alvi dolores intestino-
rumque, tenerrima ex i is trita in vino papulas pruritus-
que inlita noctibus . —Proxime valent cetera laurus ge-
nera. laurus Alexandrina sive Idaea partus celeres facit
radice pota III denariorum pondere in vini dulcis cyathis
III, secundas etiam pellit mensesque. eodem modo pota
daphnoides sire i is nominibus, quae diximus, silvestris
laurus prodest, alvum solvit vel recenti folio vel arido
drachmis III cum sale in hydromelite. manducata pituitas
extrahit, folium et vomitus, stomacho inutile. sic et bacae
quinae denae purgationis causa sumuntur.

(81) Myrtus sativa candida minus utilis medicinae
quam nigra . semen eius medetur sanguinem excreantibus,
item contra fungos in vino potum. odorem oris commendat
vel pridie commanducatum; it a apud Menandrum Synari-
stosae hoc edunt . datur et dysintericis idem denarii pon-
dere in vino. ulcera difficilia in extremitatibus corporis
sanat cum vino subfervefactum. inponitur lippitudini cum
polenta et cardiacis in mamma sinistra et contra scorpio-
nis ictum in mero et ad vesicae vitia, capitis dolores ,
aegilopas , antequam suppurent , item tumoribus, exemptis-
que nucleis in vino vetere tritum eruptionibus pituitae.

 

sucus seminis alvum sistit , urinam ciet. ad eruptiones
pusularum pituitaeque cum cerato inlinitur et contra pha-
langia ; capillum denigrat. lenius suco oleum est ex ea-
dem myrto, lenius et vinum, quo numquam inebriantur.
inveteratum sistit alvum et stomachum, tormina sanat,
fastidium abigit. foliorum arentium farina sudores cohibet
inspersa vel in febri, utilis et coeliacis, procidentiae vul-
varum , sedis vitiis, ulceribus manantibus, igni sacro fotu,
capillis fluentibus, furfuribus, item aliis eruptionibus, am-
bustis. additur in medicamenta , quae liparas vocant, ea-
dem de causa, qua oleum ex i is , efficacissimum ad ea,
quae in umore sunt , tamquam in ore et vulva. folia ipsa
fungis adversantur trita ex vino, cum cera vero articula-
riis morbis et collectionibus. eadem in vino decocta dys-
intericis et hydropicis potui dantur. siccantur in fari-
nam, quae inspergitur ulceribus aut haemorrhagiae. pur-
gant et lentigines, pterygia et paronyc h ia et epinyctidas ,
condylomata, testes, tetra ulcera, item ambusta cum ce-
rato. ad aures purulentas et foliis crematis utuntur et
suco et decocto . comburuntur et in antidota; item cauli-
culi in flore decerpti et in fictili novo operto cremati in
furno, dein triti ex vino. et ambustis foliorum cinis me-
detur. inguen n e intumescat ex ulcere , satis est surculum
tantum myrti habere secum nec ferro nec terra contactum . 
 
 (82) Myrtidanum diximus quomodo fieret. vulvae
prodest adpositu , fotu et inlitu , m yr to efficacius et cortice 
et folio et semine. exprimitur et foliis sucus, mol-
lissimis in pila tusis, adfuso paulatim vino austero, alias
aqua caelesti, atque etiam expresso utuntur ad oris, sedis 
ulcera, vulvae et ventris, capillorum nigritiam, alarum per-
fusiones, purgationes lentiginum et ubi constringendum
aliquid est. 
 (83) Myrtus silvestris sive oxymyrsine sive chamae-
myrsine bacis rubentibus et brevitate a sativa distat. ra-
dix eius in honore est, decocta vino ad renium dolores
pota et difficili urinae praecipueque crassae et graveolenti ,
morbo regio et vulvarum purgationi trita cum vino; cauli-
culi quoque incipientes asparagorum modo in cibo sumpti 
et in cinere cocti . semen cum vino potum aut oleo et
aceto calculos frangit, item in aceto et rosaceo tritum
capitis dolores sedat et potum morbum regium. Castor
oxymyrsinen myrti.... foliisque acutis , ex qua fiunt ruri
scopae , ruscum vocavit, ad eosdem usus. 
 Et hactenus habent se medicinae urbanarum arborum;
transeamus ad silvestres.

(1) Ne silvae quidem horridiorque naturae facies
medicinis carent, sacra illa parente rerum omnium nus-
quam non remedia disponente homini, ut medicine fieret
etiam solitudo ipsa, e t ad singula illius discordiae atque
concordiae miraculis occursantibus . quercus et olea tam
pertinaci odio dissident, ut altera in alterius scrobe de-
pacta emoriantur , quercus vero et iuxta nucem iuglandem.
pernicialia et brassicae cum vite odia; ipsum olus, quo
vitis fugatur, adversum cyclamino et origano arescit. quin
et annosas iam et quae sternantur arbores difficilius caedi,
celerius marcescere tradunt, si prius manu quam ferro
attingantur. pomorum onera a iumentis statim sentiri , ac ,
nisi prius ostendantur i is , quamvis pauca portent, sudare
ilico . ferulae asinis gratissimo sunt in pabulo, ceteris
vero iumentis praesentaneo veneno, qua de causa id ani-
mal Libero patri adsignatur, cui et ferula. surdis etiam
rerum sua cuique sunt venena ac minimis quoque. phi-
lyra coci et polline nimium salem cibis eximunt; prae-

 

dulcium fastidium sal temperat; nitrosae aut amarae aquae
polenta addita mitigantur , ut intra duas horas bibi pos-
sint, qua de causa in saccos vinarios additur polenta.
similis vis Rhodiae cretae et argillae nostrati . concordia
valent , cum pix oleo extrahitur, quando utrumque pinguis
naturae est. oleum solum calci miscetur, quando utrum-
que aquas odit. cummis aceto facilius eluitur, atramentum 
aqua, innumera praeterea alia , quae suis locis dicentur
adsidue. 
 Hinc nata medicina . haec sola naturae placuerat esse
remedia, parata vulgo, inventu facilia ac sine inpendio e 
quibus vivimus . postea fraudes hominum et ingeniorum
capturae officinas invenere istas , in quibus sua cuique
homini venalis promittitur vita. statim compositiones et
mixturae inexplicabiles decantantur , Arabia atque India
 re media aestimantur, ulcerique parvo medicina a Rubro
mari inputatur , cum remedia vera cotidie pauperrimus
quisque cenet . nam si ex horto petantur aut herba vel
frutex quaeratur , nulla artium vilior fiat . ita est profecto,
magnitudine popul us R. perdidit ritus, vincendoque victi
sumus. paremus externis, et una artium imperatoribus
quoque imperaverunt. verum de his alias plura.

(2) Loton herbam itemque Aegyptiam eodem no-
mine, alias et Syrticam arborem, diximus suis locis. 

haec lotos, quae faba Graeca appellatur a nostris, alvum 
bacis sistit. ramenta ligni decocta in vino prosunt dysin-
tericis, menstruis, vertigini, comitialibus, cohibent et ca-
pillum. mirum his ramentis nihil esse amarius fructuque
dulcius. fit et e scobe eius medicamentum ex aqua myrti 5
decocta subacta et divisa in pastillos, dysintericis utilissi-
mum pondere victoriati cum aquae cyathis III.

(3) Glans intrita duritias, quas cacoēthe vocant,
cum salsa axungia sanat. vehementiores iligna et in om-
nibus cortex ipse corticique tunica subiecta . haec decocta
iuvat coeliacos . dysintericis et inlinitur vel ipsa glans.
eadem resistit serpentium ictibus, rheumatismis, suppura-
tionibus. folia et bacae vel cortex vel sucus decocti pro-
sunt contra toxica. cortex inlinitur decoctus lacte vaccino
serpentis plagae; datur et ex vino dysintericis. eadem et
ilici vis.

(4) Coccum ilicis vulneribus recentibus ex aceto
inponitur, epiphoris ex aqua, oculis subfusis sanguine in-
stillatu r . est autem genus ex eo in A fr ica fere et Asia 
nascens, celerrime in vermiculum i d se mutans , quod ideo 20
scolecium vocant inprobantque. principalia eius genera
diximus. 
 (5) Nec pauciora gallae genera fecimus, solidam per-

 

foratam, item albam nigram, maiorem minorem. vis omnium 
similis ; optima Commagena. excrescentia in corpore
tollunt, prosunt gingivis, uvae, oris exulcerationi. crema-
tae et vino extinctae ...... coeliacis, dysintericis inlinun-
tur, paronychiis ex melle et unguibus scabris, pterygiis,
ulceribus manantibus, condylomatis, ul c eribus quae phage-
daenica vocantur. in vino autem decoctae auribus instil-
lantur , oculis inlinuntur , adversus eruptiones, panos cum
aceto. nucleus commanducatus dentium dolorem sedat,
item intertrigines et ambusta. inmaturae ex i is ex aceto
potae lienem consumunt; eaedem crematae et aceto salso 
extinctae menses sistunt vulvasque procidentes fotu . omnis 
capillos denigrat . 
 (6) Viscum e robore praecipuum haberi diximus et
quo conficeretur modo. quidam contusum in aqua decocunt, 
donec nihil innatet , quidam commanducantes 
acinos expuunt cortices. optimum quod sine cortice quo d -
que levissimum, extra fulvum, intus porraceum. nihil est
glutinosius . emollit, discutit t umores , siccat strumas; cum
resina et cera panos mitigat omnis generis. quidam et

 

galbanum adiciunt pari pondere singulorum eoque modo 
et ad vulnera utuntur. unguium scabritias expolit , si sep-
tenis diebus il l in antur nitroque conluantur. quidam id
religione efficacius fieri putant prima luna collectum e
robore sine ferro, si terram non attigerit ; comitialibus
mederi, conceptum feminarum adiuvare, si omnino secum
habeant; ulcera commanducato inpositoque efficacissime
sanari. 
 (7) Roboris pilulae ex adipe ursino alopecias capillo 
replent .—Cerri folia et cortex et glans siccat collectio-
nes suppurationesque, fluctiones sistit. torpentes membro-
rum partes conroborat decoctum eius fotu , cui et insidere 
expedit siccandis adstringendisque partibus. radix cerri
adversatur scorpionibus. 
 (8) Suberis cortex tritus ex aqua calida potus san- is
guinem fluentem ex utralibet parte sistit. eiusdem cinis
ex vino calido sanguinem excreantibus magnopere laudatur.

(9) Fagi folia manducantur in gingivarum labro-
rumque vitiis. calculis glandis fagineae cinis inlinitur,
item cum melle alopeciis . 
 
 (10) Cupressi folia trita serpentibus ulceribus inpo-
nuntur, et capiti cum polenta, si a sole doleat, item ra-
mici , qua de causa et bibuntur. testium quoque tumori
cum cera inlinuntur, capillum denigrant ex aceto. eadem
trita cum II partibus panis mollis e vino Ammineo sub-
acta pedum ac nervorum dolores sedant . pilulae adversus
serpentium ictus bibuntur aut si eiciatur sanguis; collec-
tionibus inlinuntur. ramici quoque tenerae tusae cum
axungia et lomento prosunt . bibuntur ex eadem causa.
parotidi et strumae cum farina inponuntur . exprimitur
sucus tusis cum semine. qui mixtus oleo caliginem ocu-
lorum aufert; item victoriati pondere in vino potus in-
litusve cum fico sicca pingui exemptis granis vitia testium
sanat, tumores discutit et cum fermento strumas. radix
cum foliis trita pota vesicae et stranguriae medetur et
contra phalangia. ramenta pota menses cient, scorpionum
ictibus adversantur . 
 (11) Cedrus magna, quam cedrelaten vocant, dat pi-
cem, quae cedria vocatur , dentium doloribus utilissimam.
frangit enim eos et extrahit, dolores sedat. cedri sucus

 

ex ea quomodo fieret diximus. magni ad volumina usus, 
ni capiti dolorem inferret, defuncta corpora incorrupta
aevis servat , viventia corrumpit, mira differentia, cum vi-
tam auferat spirantibus defunctisque pro vita sit. vestes
quoque corrumpit et animalia necat. ob haec non cen-
seam in anginis hoc remedio utendum neque in crudita-
tibus , quod suasere aliqui, gustatu. dentes quoque con-
luere ex aceto in dolore timuerim vel gravitati aut ver-
mibus aurium instillare. portentum est, quod tradunt,
abortivum fieri in venere ante perfusa virilitate . p h t h i-
riasis perunguere eo non dubitaverim, item porrigines .
suadent et contra venenum leporis marini bibere in passo.
facilius in elephantiasi inlinant . et ulcera sordida et ex-
crescentia in iis auctores quidam et oculorum albugines
caliginesque inunxere eo et contra pulmonis ulcera cya-
thum eius sorberi iusserunt, item adversus taenias . fit ex
eo et oleum, quod pisselaeon vocant, vehementioris ad
omnia eadem usus. cedri scobe serpentes fugari certum
est, item bacis tritis cum oleo si qui perunguantur . 
 (12) Cedrides, hoc est fruct u s cedri, tussim sanant,
urinam cient, alvum sistunt, utiles ruptis, convulsis,

 

spasticis , stranguriae, vulvis, contra a c o ni ta , lepores marines,
eadem quae supra, collectionibus inflammationibusque. 
 (13) De galbano diximus. neque umidum neque ari-
dum probatur et quale docuimus. per se bibitur ad tussim 
veterem, suspiria, rupta, convulsa, inponitur ischia-
dicis , lateris doloribus, panis, furunculis, corpori ab ossibus 
recedenti , strumis, articulorum nodis, dentium quoque
doloribus. inlinitur et cum melle capitis ulceribus. pu-
rulentis infunditur auribus cum rosaceo aut nardo . odore
comitialibus subvenit et vulva strangulante vel in stomachi
defectu. abortus non exeuntes trahit adpositu vel suffitu,
item ramo hellebori circumlitum atque subiectum. serpentes 
nidore urentium fugari diximus. fugiunt et per-
unctos galbano. medetur et a scorpione percussis. bibitur
et in difficili partu fabae magnitudine in cyatho vini, vul-
vasque conversas corrigit, cum murra autem et vino mor-
tuos partus extrahit. adversatur et venenis, maxime to-
xicis, cum murra et vino . serpentes oleo et spondylio 
mixto tactu necat. nocere urinae existimatur.

(14) Similis hammoniaci natura atque lacrimae,
probandae ut diximus. mollit, calefacit , discutit, dissolvit. 

claritati visus in collyriis convenit, pruritum, cicatrices,
albugines oculorum tollit, dentium dolores sedat, efficacius
accensum. prodest dyspnoicis , pleuriticis , pulmonibus, ve-
sicis, urinae cruentae, lieni, ischiadicis potum—sic et
alvum solvit—, articulis et podagrae cum pari pondere
picis aut cerae et rosaceo coctum . maturat panos, extra-
hit clavos cum melle; sic et duritias emollit; lieni cume
aceto et cera Cypria vel rosaceo efficacissime inponitur.
lassitudines perungui cum aceto et oleo exiguoque nitro
utile. 
 (15) Et styracis naturam in peregrinis arboribus ex-
posuimus . placet praeter illa, quae diximus, maxime 
pinguis, purus, albicantibus fragmentis . medetur tussi,
faucibus, pectoris vitiis, vulvae praeclusae duritieve labo-
ranti, ciet menses potu adposituque , alvum mollit. in-
venio potu modico tristitiam animi resolvi, largiore con-
trahi. sonitus aurium emendat infusu , strumas illitu ner-
vorumque nodos. adversatur venenis, quae frigore necent ,
ideo et cicutae. 
 (16) Spond y lium una demonstratum infunditur capiti-
bus phreneticorum et lethargicorum, item capitis doloribus 
longis cum oleo vetere; bibitur et in iocinerum vi-
tiis , morbo regio, comitialibus, orthopnoicis, vulvarum
strangulatione, quibus et suffitu prodest. alvum mollit.

 

illinitur ulceribus, quae serpunt , cum ruta. flos auribus
purulentis efficaciter infunditur, sed sucus, cum exprimi-
tur, integendus est, quoniam mire adpetitur a muscis et
similibus. radix derasa et in fistulas coniecta callum ea-
rum erodit. auribus quoque instillatur cum suco. datur
et ipsa contra morbum regium et in iocineris vitio et
vulvarum. capillos crispos facit peruncto capite. 
 (17) Sphagnos sive sphacos sive bryon et in Gallia,
ut indicavimus, nascitur, vulvis insidentium utilis, item 
genibus et feminum tumoribus mixtus nasturtio et aquae
salsae tritus. cum vino autem et resina sicca potus uri-
nam pellit celerrime. hydropicos inanit cum vino et iuni-
peris tritus ac potus. 
 (18) Terebinthi folia et radix collectionibus inpo-
nuntur. decoctum eorum stomachum firmat. semen in
capitis dolore bibitur in vino et contra difficultatem uri-
nae, ventrem leniter emollit, venerem excitat. 
 (19) Piceae et laricis folia trita .... et in aceto de-
cocta dentium dolori. prodest cinis corticum intertrigini ,
ambustis; potus alvum sistit, urinam movet, suffitu vulvas
corrigit. piceae folia privatim iocineri utilia sunt drach-
mae pondere in aqua mulsa pota . silvas eas dumtaxat,
quae picis resinaeque gratia radantur, utilissimas esse
phthisicis aut qui longa aegritudine non recolligant vires

 

satis constat et illum caeli aëra plus ita quam navigatio-
nem Aegyptiam proficere, plus quam lactis herbidos per
montium aestiva potus. 
 (20) Chamaepitys Latine abiga vocatur propter abortus ,
ab aliis tus terrae, cubitalibus ramis, flore pinus et odore.
altera brevior et incurva ,.... similis . tertia eodem odore
et ideo nomine quoque, parvola, cauliculo digitali, foliis
scabris, exiliblls, albis, in petris nascens, omnes herbae,
sed propter cognationem nominis non differendae. pro-
sunt adversus scorpionum ictus, item iocineri inlitae cum
palmis aut cotoneis; renibus et vesicae decoctum earum
cum farina hordeacea. morbo quoque regio et urinae dif-
ficultatibus ex aqua decoctae bibuntur. novissima contra
serpentes valet cum melle; sic et adpositu vulvas purgat.
sanguinem densatum extrahit pota . sudores facit per-
unctis ea, peculiariter renibus utilis . fiunt ex ea et hy-
dropicis pilulae cum fico alvum trahentes. lumborum
dolorem victoriati pondere in vino finit et tussim recen-
tem. mortuos partus ex aceto cocta et pota eicere pro-
tinus dicitur. 
 (21) Cum honore et pityusa simili de causa dicetur ,
quam quidam in tithymali genere umerant. frutex est 

similis piceae, flore parvo, purpureo. bilem et pituitam
per alvum detrahit radix decocti hemina aut seminis lin-
gula in balanis. folia in aceto decocta furfures cutis
emendant, mammas quoque mixto rutae decocto et tor-
mina et serpentium ictus et in totum collectiones inci-
pientes. 
 (22) Resinam supra dictis arboribus gigni docuimus
et genera eius et nationes in ratione vini ac postea in, 
arboribus. summae species duae, sicca et liquida. sicca 
e pinu et picea fit, liquida terebintho, larice, lentisco, cu-
presso; nam et hae ferunt in Asia ac Syria. falluntur qui
eandem putant esse e picea atque larice; picea enim pin-
guem et turis modo sucosam fundit, larix gracilem ac
mellei coloris , virus redolentem. medici liquida raro utun-
tur et in ovo fere, e larice propter tussim ulceraque
viscerum—nec pinea magnopere in usu —, ceteris non
nisi coctis. et coquendi genera satis demonstravimus. 
 
 Arborum differentia placet terebinthina odoratissima 
atque levissima, nationum Cypria et Syriaca, utraque mellis
Attici colore , sed Cypria carnosior crassiorque . in sicco
genere quaerunt ut sit candida, pura, perlucida, in omni 
autem ut montana potius quam campestris, item aquilonia 

potius quam ab alio vento. resolvitur resina ad vulnerum
usus et malagmata oleo , in potiones amygdalis amaris.
 natura in medendo contrahere vulnera, purgare, discutere
collectiones . l e n it pectoris vitia terebinthina ; inlinitur 
eadem calida membrorum doloribus spa s ti c isque —in sole
a b luitur —et totis corporibus mangonum maxime cura 
ad gracilitatem emendandam, spatiis ita laxantium cutem
per singula membra, capacioraque ciborum facienda cor-
pora. proximum locum optinet e lentisco. inest ei vis
adstringendi , movet et ante ceteras urinam. reliquae ven-
trem emolliunt , cruda concocunt, tussim veterem sedant,
vulvae onera extrahunt etiam suffitae. privatim adversan-
tur visco, panos et similia cum sebo taurino et melle
sanant . palpebras lentiscina commodissime replicat, fractis
quoque utilissima et auribus purulentis, item in pruritu
genitalium. pinea capitis vulneribus optime medetur.

(23) Pix quoque unde et quibus conficeretur modis
indicavimus et eius duo genera, spissum liquidumque. 
spissarum utilissima medicinae Bruttia , quoniam pinguissima 
et resinosissima utrasque praebet utilitates, ob id
 et magis rutila quam ceterae. id enim quod in hoc ad-
iciunt, ex mascula arbore meliorem esse, non arbitror

 

posse intellegi. picis natura excalfacit, explet. adversatur
privatim cerastae morsibus cum polenta, item anginae cum
melle, destillationibus et sternumentis a pituita . auribus
infunditur cum rosaceo, inlinitur cum cera . sanat liche-
nas, alvum solvit, excreationes pectoris adiuvat ecligmate 
aut inlitis tonsillis cum melle; sic et ulcera purgat, explet.
cum uva passa et axungia carbunculos purgat et putre-
scentia ulcera; quae vero serpunt , cum pineo cortice aut
sulpure. phthisicis cyathi mensura quidam dederunt et
contra veterem tussim. r h agadas sedis et pedum panos-
que et ungues scabros emendat, vulvae duritias et con-
versiones , item odore lethargicos. strumas cum farina
hordeacea et pueri inpubis urina decocta ad suppurationem
perducit. et ad alopecias sicca pice utuntur, ad mulierum
mammas Bruttia ex vino subfervefacta cum polline farra-
ceo quam calidissimis linteis inpositis. 
 (24) Liquida pix oleumque , quod pisselaeon vocant,
quemadmodum fieret diximus. quidam iterum decocunt 
et vocant palimpissam . liquida anginae perunguntur intus
et uva,.. aurium dolores, claritatem oculorum, oris cir-

 

cumlitiones, suspirios o s , vulvas, tussim veterem et crebras
exscreationes pectoris, spasmos, tremores , opisthotonos,
paralysis , nervorum dolores, praestantissimum ad canum
et iumentorum scabiem. 
 (25) Est et pissasphaltos , mixta bitumini pice natu-
raliter ex Apolloniatarum agro—quidam ipsi miscent—,
praecipuum ad scabiem pecorum remedium aut si fetus
mammas laeserit. n at i vum optimum ex eo, quod, cum
fervet, innatat . 
 (26) Zopissam eradi navibus diximus, cera marino 
sale macerata. optima haec a tirocinio navium. additur
autem in malagmata ad discutiendas collectiones. 
 (27) Taedae ..... decoctaeque in aceto dentium dolo-
res efficaciter colluunt . 
 (28) Lentisci arboris et semen et cortex et lacrima
urinam cient, alvum sistunt; decoctum eorum ulcera, quae
serpunt, fotu . inlinitur in umidis et igni sacro, gingivas
conluit. folia dentibus in dolore atteruntur; mobiles de-
cocto colluuntur ; rcapillum tingu n t . lacrima sedis vitiis
prodest, cum quid siccari excalfierive opus sit. decoctum
et [e lacrima] stomacho utile , ructum et urinam movens.

 

quod et capitis doloribus cum polenta illinitur . folia te-
nera oculis inflammatis illinuntur. mastiche lentisci repli-
candis palpebris et ad extendendam cutem in facie et
zmegmata adhibetur et sanguinem reicientibus, tussi veteri
et ad omnia , quae acaciae vis. medetur et attritis par-
tibus sive oleo e semine eius facto ceraeque mixto sive
foliis ex oleo decoctis, si ha e cum aqua ita foveantur.
scio Democratem medicum in valitudine Considiae , M. Ser-
vili consularis filiae, omnem curationem austeram recu-
santis diu efficaciter usum lacte caprarum, quas lentisco 
pascebat .

(29) Platani adversantur vespertilionibus, pilulae
earum in vino potae $X$ IIII pondere omnibus serpentium
et scorpionum venenis, item ambustis. tunsae autem cum
aceto acri magisque scillite sanguinem omnem sistunt et
lentiginem et carcinomata malandriasque veteres addito
melle emendant. folia autem et cortex inlinuntur collec-
tionibus et suppurationibus, his et decoctum eorum , cor-
ticis autem in aceto dentinm remedium est, foliorum te-
nerrima in vino albo decocta oculorum. lanugo foliorum 

auribus et oculis inutilis. cinis pilularum sanat ambusta
igni vel frigore. cortex e vino scorpionum ictus re-
stinguit. 
 (30) Fraxinus quam vim adversus serpentes haberet
indicavimus. semen foliis eius inest, quo medentur iocineris, 
laterum doloribus in vino, aquam, quae subit cutem,
extrahunt. corpus obesum levant onere sensim ad maciem
reducenti bus isdem foliis cum vino tritis ad virium por-
tionem, ita ut puero v folia III cyathis diribeantur , ro-
bustioribus VII folia quinis vini . non omittendum ramenta
eius et scobem a quibusdam cavenda praedici. 
 (31) Aceris radix contunsa e vino iocineris doloribus
efficacissime inponitur. 
 (32) Populi albae uvarum in unguentis usum exposui-
mus. cortex potus ischiadicis, stranguriae prodest, foliorum 
sucus calidus aurium dolori. virgam populi in
manu tenentibus intertrigo non metuitur . populus nigra
efficacissima habetur, quae in Creta nascitur; comitialibus
semen ex aceto ut i le . fundit illa et resinam exiguam,
qua utuntur ad malagmata. folia podagris in aceto de-
cocta inponuntur. umor e cavis populi nigrae effluens
verrucas papulasque —e s t attritu odoratus —tollit. po-

 

puli ferunt et in foliis guttam, ex qua apes propolim fa-
ciunt. gutta quoque a d quae propolis ex aqua efficax. 
 (33) Ulmi et folia et cortex et rami vim habent spis-
sandi et volnera contrahendi. corticis utique interior tilia
lepras sedat et folia ex aceto inlita. corticis denarii pon-
dus potum in hemina aquae frigidae alvum purgat pitui-
tasque et aquas privatim trahit . inponitur et collectioni-
bus lacrima et volneribus et ambustis, quae decocto fo-
vere prodest. umor in folliculis arboris huius nascens
cuti nitorem inducit faciemque gratiorem praestat. cauli-
culi foliorum primi vino decocti tumores sanant extrahunt-
que per fistulas. idem praestant et tiliae corticis . multi
corticem commanducatum volneribus utilissimum putant,
folia trita aqua adspersa pedum tumori. umor quoque e
medulla, uti diximus, castratae arboris effluens capillum 
reddit capiti inlitus defluentesque continet. 
 (34) Arbor tilia lenius ad eadem fere utilis est, ad
quae oleaster. folia autem tantum in usu et ad infantium
ulcera et in ore et commanducat a et decoct a . urinam
cient, menses sistunt inlita, sanguinem pota detrahunt. 
 (35) Sabucus habet alterum genus magis silvestre,
quod Graeci chamaeacten , alii hel i on vocant, multo brevius.

 

utriusque decoctum in vino vetere foliorum vel seminis
vel radicis ad cyathos binos potum stomacho inutile , set 
alvo detrahens aquam. refrigerat etiam inflammationem,
maxime recenti a ambust a et canis morsus , cum polenta
mollissimis foliorum inlitis. sucus cerebri collectiones
privatimque membranae, quae circa cerebrum est, lenit
infusus. acini eius infirmiores quam reliqua; tingunt ca-
pillum, poti acetabuli mensura urinam movent.foliorum
mollissima ex oleo et sale eduntur ad pituitam bilemque
detrahendam. ad omnia efficacior quae minor. radicis
eius decoctae in vino II cyathi poti hydropicos exinaniunt,
volvas emolliunt, has et foliorum decoct um insidentium.
caules teneri mitioris sabuci in patinis cocti alvum sol-
vunt. resistunt folia et serpentium ictibus in vino pota.
 podagris cum sebo hircino vehementer prosunt cauliculi
inliti. i idem in aqua macerantur, ut sparsa ea pulices ne-
centur; foliorum decocto si locus spargatur, muscae ne-
cantur. boa appellatur morbus papularum, cum rubent
corpora; sabuci ramo verberatur. cortex interior tritus
ex vino albo potus alvum solvit. 
 (36) lunipirus vel ante cetera omnia excalfacit, exte-
nuat, cedro alias similis . et huius duo genera, altera minor .

 

utraque accensa serpentes fugat. semen stomachi, pectoris,
lateris doloribus utile. inflationes algoresque discutit, tus-
ses ; concoquit duritias. inlitum tumores sistit, item alvum
bacis ex vino nigro potis, item ventris tumores inlitis.
miscetur et antidotis, oxyporis. urinas ciet. inlinitur et
oculis in epiphoris. datur convolsis, ruptis, torminibus,
volvis, ischiadicis cum vino albo potum pilulis quaternis
aut decoctis xx in vino. sunt qui et perunguant corpus
 suco e semine eius in serpentium metu .

(37) Salicis fructus ante maturitatem in araneam
abit, sed, si prius colligatur, sanguinem reicientibus prod-
est. corticis e ramis primis cinis clavum et callum aqua
mixta sanat. vitia cutis in facie emendat, magis admixto
suco suo. est autem hic trium generum: unum ar-
bor ipsa exsudat cummium modo, alter o manat in plaga,
cum flore t , exciso cortice III digitorum magnitudine. v i s 
ad expurganda quae obstent oculis, item ad spissanda
quae opus sit , ciendamque urinam et ad omnes collectio-
nes intus extrahendas. tertius sucus est detruncatione
ramorum a falce destillans. ex his ergo aliquis cum ro-
saceo in calice punici calfactus auribus infunditur vel 

folia cocta et cum cera trita inponuntur. item podagricis
cortice et foliis in vino decoctis foveri nervos utilissimum.
flos tritus cum foliis furfures purgat in facie. folia con-
trita et pota intemperantiam libidinis coercent atque in
totum auferunt usum saepius sumpta . Amerinae nigrae
semen cum spuma argenti pari pondere a balneo inlitum
psilotrum est. 
 (38) Non multum a salice vitilium usu distat vitex ,
foliorum quoque adspectu, nisi odore gratior esset . Graeci
ly g on vocant, alias agnon , quoniam matronae Thesmopho-
riis Athenieniensium castitatem custodientes his foliis cu-
bitus sibi sternunt . duo genera eius: maior in arborem 
salicis modo adsurgit, minor ramosa, foliis candidioribus,
lanuginosis. prima a l bum florem e mittit cum purpureo;
quae et candida vocatur, nigra quae tantum purpureum.
nascuntur palustribus campis. semen potum vini quen-
dam saporem habet et dicitur febres solvere et, cum un-
guantur oleo admixto , sudorem facere, sicut lassitudines 
dissolvere. urinam cient et menses. caput temptant vini
modo—nam et odor similis—, set inflationes pellunt

 

in inferiora, alvum sistunt, hydropicis et lienibus perquam
utiles. lactis ubertatem faciunt. adversantur venenis [ser-
pentium ], maxime quae frigus inferunt ; minor efficacior
ad serpentes: bibitur seminis drachma in vino vel posca
aut II foliorum tenerrimorum . et inlinuntur utraque ad-
versus araneorum morsus; vel perunctis tantum, suffitu
quoque aut substratu fugant venenata. ad venerem im-
petus inhibent eoque maxime phalangiis adversantur, quo-
rum morsus genitale excitat. capitis dolorem ex ebrietate
sedant cum rosaceo flos tenerique cauliculi . seminis de-
coctum vehementiorem capitis dolorem dissolvit fotu et
volvam etiam suffitu vel adpositu purgat, alvum cum puleio
et melle potum. vomicas et panos, difficile concoquens ,
cum farina hordeacea mollit. lichenas et lentigines cum
aphronitro et aceto semen sanat et oris ulcera et erup-
tionum cum melle, testium cum butyro et foliis vitium,
rhagadas sedis cum aqua illitum . luxatis cum sale et
nitro et cera et semine utilissimae et folio . additur in
malagmata ad vitia nervorum et podagras semen; instil-
latur in oleo decoctum capiti in lethargia et phrenesi .

 

virgam qui in manu habeant aut in cinctu, negantur in-
tertriginem sentire. 
 (39) Ericen Graeci vocant fruticem non multum a
 v i t ice differentem, colore roris marini et paene folio. hoc
adversari serpentibus tradunt. 
 (40) Genista quoque vinculi usum praestat, floris api-
bus gratissimi. dubito an haec sit quam Graeci auctores
sparton appellavere, cum ex ea lina piscatoria apud eos 
factitari docuerim, et numquid hanc designaverit Home-
rus, cum dixit navium sparta dissoluta. nondum 
enim fuisse Hispanum Africanumve spartum in usu cer-
tum est et, cum fierent sutiles naves, lino tamen, non
sparto umquam sutas. semen eius, quod Graeci eodem
nomine appellant, in folliculis passiolorum modo nascens 
purgat hellebori vice drachma et dimidia pota in aquae
mulsae cyathis IIII ieiunis. rami , similiter fronde s , in 
aceto macerati pluribus diebus et tunsi sucum dant ischia-
dicis utilem cyathi unius potu . quidam marina aqua ma-
cerare malunt et infundere clystere. perunguntur eodem
suco ischiadici addito oleo. quidam et ad stranguriam 
utuntur semine. genista tunsa cum axungia genua dolen-
tia sanat. 
 
 (41) Myricen ericam vocat Lenaeus , similem scopis
Amerinis ; sanari dicit ea carcinomata in vino decocta
tritaque cum melle inlita . eandem esse arbitrantur qui-
dam tamarice m et ad lienem praecipua m , si sucus eius
expressus in vino bibatur, adeoque mirabilem eius anti-
pathian contra solum.hoc viscerum faciunt, ut adfirment ,
si ex ea alveis factis bibant sues , sine liene inveniri. et
ideo homini quoque splenico cibum potumque dant in
vasis ex ea factis. gravis autem auctor in medicina vir-
gam ex ea defractam , ut neque terrain neque ferrum at-
tingeret , sedare ventris dolores adseveravit inpositam ita,
ut tunica cinctuque corpori adprimeretur. volgus infeli-
cem arborem eam appellat, ut diximus, quoniam nihil 
ferat nec seratur umquam. (42) Corinthus et quae circa
est Graecia bryan vocat eiusque duo genera facit , sil-
vestrem plane sterilem, alteram mitiorem . haec fert in
Aegypto Syriaque etiam abundanter lignosum fructum,
maiorem galla, asperum gustu , quo medici utuntur vice
gallae in compositionibus, quas antheras vocant. et lignum
aultem et flos et folia et cortex in eosdem usus adhiben-

 

tur, quamquam remissiora. datur sanguine reicientibus
cortex tritus et contra profluvia feminarum, coeliacis quo-
que; idem tunsus inpositusque collectiones omnes inhibet.
foliis exprimitur sucus ad haec eadem et in vino deco-
quitur ; ipsa vero adiecto melle gangraenis inlinuntur. de-
coctum eorum in vino potum ..... imposita cum rosaceo
et cera sedant; sic et epinyctidas sanant. dentium dolori ,
aurium decoctum eorum salutare est. radix ad eadem
similiter. folia hoc amplius ad ea, quae serpunt , inpo-
nuntur cum polenta. semen drachmae pondere adversus
phalangia et araneos bibitur, cum altil i um vero pingui
furunculis inponitur, efficax et contra serpentium ictus
praeterquam aspidum. nec non morbo regio, phthiriasi ,
lendibus decoctum infusum prodest abundantiamque mu-
lierum sistit. cinis arboris ad omnia eadem prodest.
aiunt, si bovis castrati urinae misceatur vel in potu vel
in cibo, venerem finiri. carbo ex eo genere urina ea
restinctus in umbra conditur: idem, cum libeat accendere,
res tit uitur . Magi id et spadonis urina fieri tradiderunt.

(43) Nec virga sanguinea felicior habetur. cortex
eius interior cicatrices, quae praesanuere , aperit. 
 (44) Sileris folia inlita fronti capitis dolores sedant.
eiusdem semen contritum in oleo phthiriasis coercet . ser-
pentes et hunc fruticem fugiunt , baculumque rustici ob
id ex eo gerunt. 
 
 (45) Ligustrum si eadem arbor est, quae in oriented
cypros, suos in Europa usus habet . sucus disc u t i t nervos,
articulos, algores ; folia ubique veteri ulceri, cum salis
mica et oris exulcerationi prosunt, acini contra phthiria-
sim, item contra intertrigines vel folia . sanant et galli-
naceorum pituitas acini. 
 (46) Folia alni ex ferventi aqua remedio sunt tumoris . 
 (47) Hederae genera viginti demonstravimus. natura
omnium in medicina anceps. mentem turbat et caput 
purgat largius pota; nervis intus nocet, iisdem nervis
adhibita foris prodest. eadem natura, quae aceto est ,
omnia genera eius refrigerant. urinam cient potu, capitis
dolorem sedant, praecipue cerebro continentique cerebrum
membranae utiliter mollibus inpositis foliis cum aceto et
rosaceo tritis et decoctis,, addito postea rosaceo oleo; in-
linuntur autem fronti. et decocto eorum fovetur os ca-
putque perunguitur. lieni et pota et inlita prosunt. de-
cocuntur et contra horrores febrium eruptionesque pitui-
tae aut in vino teruntur. corymbi quoque poti vel inliti
lienem sanant, iocinera autem inliti . trahunt et menses
adpositi . sucus hederae taedia narium graveolentiamque 
emendat, praecipue albae sativae. idem infusus naribus

 

caput purgat, efficacius addito nitro. infunditur etiam
purulentis auribus aut dolentibus cum oleo. cicatricibus
quoque decorem facit. ad lienes efficacior albae ferro
calefactus . satis est acinos VI in vini cyathis II sumi.
acini ex eadem alba terni in aceto mulso poti t a enias 
pellunt, in qua curatione ventri quoque inposuisse eos
utile est. h edera , quam chryso c ar p on appellavimus , bacis 
aurei coloris xx in vini sextario tritis, ita ut terni cyathi
potentur, aquam, quae cutem subierit , urina educit ; Era-
sistratus eiusdem acinos v tritos in rosaceo oleo cale-
factosque in cortice punici instillavit dentium dolori a
contraria aure . acini, qui croci sucum habent, praesumpti
potu a crapula tutos praestant; item sanguinem excreantes
aut torminibus laborantes hederae nigrae . candidioris co-
rymbi poti steriles etiam viros faciunt. inlinitur decocta
quaecumque in vino omni ulcerum generi, etiamsi ca-
coëthe sint. lacrima hederae psilotrum est phthiriasim-
que tollit. flos cuiuscumque generis III digitorum captu 
dysintericos et alvum citam emendat in vino austero bis

 

die potus. et ambustis inlinitur utiliter cum cera. de-
nigrant capillum corymbi . radicis sucus in aceto potus
contra phalangia prodest. huius quoque ligni vaso sple-
nicos bibentes sanari invenio. et acinos terunt, mox com-
burunt et ita inlinunt ambusta prius perfusa aqua calida.
sunt qui et incidant suci gratia eoque utantur ad dentes
erosos, frangique tradunt , proximis cera munitis , ne lae-
dantur . cummim etiam in hedera quaerunt, quam ex aceto
utilissimam dentibus promittunt. 
 (48) Graeci vicino vocabulo cisthon appellant fruticem
maiorem thymo , foliis ocimi . duo eius genera: flos masculo
rosaceus, feminae albus. ambo prosunt dysintericis et so-
lutionibus ventris in vino austere ternis digitis flore capto 
et similiter bis die poto, ulceribus veteribus et ambustis
cum cera et per se oris ulceribus.—Sub his maxime
nascitur hypocist h is , quam inter herbas dicemus . 
 
 (49) Cissos erythranos ab iisdem appellatur similis
hederae, coxendicibus utilis e vino potus, item lumbis,
tanta vi aci n i, ut sanguinem urina detrahat .—Item cha-
maecis s on appellant hederam non attollentem se a terra.
et haec contunsa in vino acetabuli mensura lieni medetur,

 

folia ambustis cum axungia.—Milax quoque, qua e antho-
phoros cognominatur, similitudinem hederae habet , tenuio-
ribus foliis. coronam ex e a factam inpari foliorum numero
aiunt capitis doloribus mederi. quidam duo genera milacis
dixere: alter a m inmortalitati proximam in convallibus opacis,
scandentem arborum , comantibus acinorum corymbis, con-
tra venenata omnia efficacissim e i uv ant e m acinorum suco:
infantibus saepe instillato nulla postea venena nocitura .
alterum genus culta amare et in his gigni, nullius effectus.
llam esse milacem priorem, cuius lignum ad aures sonare 
diximus. —Similem huic aliqui clematida appella-
verunt, repentem per arbores, geniculatam et ipsam. folia
eius lepras purgant ; semen alvum solvit acetabuli men-
sura in aquae hemina aut aqua mulsa. datur ex eadem
causa et decoctum eius.

(50) Harundinis genera XXVIII demonstravimus,
non aliter evidentiore illa naturae v i , quam continuis 
his voluminibus tractamus, siquidem harundinis radix con-
trita inposita f e licis stirpem corpore extrahit, item harun-
dinem f e licis radix. et, quo plura genera facimus , illa,

 

quae in Iudaea Syriaque nascitur odorum unguentorum-
que causa , urinam movet cum gramine aut apii semine
decocta; ciet et menstrua admota; medetur convulsis II
obolis pota, iocineri, renibus , hydropi, tussi etiam suffitu
magisque cum resina, furfuribus ulcerumque manantibus
cum murra decocta. excipitur et sucus eius fitque elaterio 
similis. efficacissima in omni harundine quae proxima ra-
dici , efficaciora genicula. harundo Cypria, quae donax
vocatur, corticis cinere alopecias emendat, item putres-
centia ulcera. foliis eius ad extrahendos aculeos utuntur,
efficacibus et contra ignes sacros collectionesque omnes.
vulgaris harundo extractoriam vim habet et recens tusa,
non in radice tantum, in mul so enim et ipsam harun-
dinem tradunt . medetur et luxatis et spinae dolor ibu s 
radix in aceto inlita; eadem recens trita et in vino pota
venerem concitat. harundinum lanugo inlata auribus ob-
tundit auditum. 
 (51) Cogn a ta in Aegypto res est harundini papyrum ,
praecipuae utilitatis , cum inaruit, ad laxandas siccandas-
que fistulas et intumescendo ad introitum medicamentorum
aperiendas. charta, quae fit ex eo , cremata inter caustica

 

est. cinis eius ex vino potus somnum facit; ipsa ex aqua
inposita callum sanat. 
 (52) Ne in Aegypto quidem nascitur hebenus, ut do-
cuimus, nec tractamus in medicina alienos orbes, non 
omittetur tamen propter miraculum. scobem eius oculis
unice mederi dicunt lignoque ad cotem trito cum passo 
caliginem discuti , ex aqua vero radice albugines oculorum,
item tussim pari modo dracunculi radicis adiecto cum
melle. hebenum medici et inter erodentia adsumunt. 
 (53) Rhododendros ne nomen quidem apud nos in-
venit Latinum; rhododaphnen vocant aut nerium. mirum
folia eius quadripedum venenum esse, homini vero contra
serpentes praesidium ruta addita e vino pota. pecus etiam
et caprae, si aquam biberint, in qua folia ea maduerint ,
mori dicuntur. 
 (54) Nec rhus Latinum nomen habet, cum in usum 
pluribus modis veniat. nam et herba est silvestris, foliis
myrti, cauliculis brevibus, quae taenias pellit, et frutex
coriarius appellatur, subrutilus, cubitalis , crassitudine digi-
talis , cuius aridis foliis ut malicorio coria perficiuntur.
 medici autem rhoicis utuntur ad contusa, item coeliacos
et sedis ulcera ant quae phagedaenas vocant; ..... trita
cum melle et inlita cum aceto. decoctum eorum instil-

 

latur auribus purulentis. fit et stomatice decoctis ramis
ad eadem quae ex moris, sed efficacior admixto alumine.
inlinitur eadem hydropicorum tumori . 
 (55) Rhus , qui erythros appellatur, semen est huius
fruticis. vim habet adstringendi refrigerandique. adsper-
gitur pro sale obsoniis alvo soluta omnesque carnes cum
silphio suaviores facit. medetur ulceribus manantibus, cum
melle asperitati linguae, percussis, lividis, desquamatis;
eodem modo capitis vulnera ad cicatricem celerrime per-
ducit. feminarum abundantiam sistit cibo. 
 (56) Alia res erythrodanum , quam aliqui ereuthodanum
vocant, nos rubiam, qua tinguntur lanae pellesque perfi-
ciuntur. in medicina urinam ciet, morbum regium sanat
ex aqua mulsa—et lichenas ex aceto inlita —, ischia-
dicos , paralyticos ita, ut bibentes laventur cotidie. radix
semenque trahunt menses, alvum sistunt et collectiones
discutiunt. contra serpentes rami cum foliis inponuntur.
folia et capillum inficiunt . invenio apud quosdam morbum
regium sanari hoc frutice, etiam si adalligatus spectetur
tantum. 
 (57) Distat ab eo qui alys s on vocatur foliis tantum et
ramis minoribus. nomen accepit , quod a cane morsos ra-
biem sentire non patitur ex aceto potus adalligatusque.

 

mirum est quod additur, saniem conspecto omnino frutice
eo siccari . 
 (58) Tinguentibus et radicula lanas praeparat, quam
struthion a Graecis vocari diximus. medetur morbo regio 
et ipsa et decoct um eius potu , item pectoris vitiis. uri-
nam ciet, alvum solvit. et vulvas purgat, quam ob rem
 aureum πεσσὸν medici vocant ex ea . e melle prodest
magnifice et tussi , orthopnoeae coclearis mensura, cum
polenta vero et aceto lepras tollit. eadem cum panace et
capparis radice calculos frangit pellitque, panos discutit
cum farina hordeacia et vino decocta. miscetur et ma-
lagmatis et collyriis claritatis causa, sternumento utilis
inter pauca, lieni quoque ac iocineri. eadem pota de-
narii unius pondere ex aqua mulsa suspiriosos sanat, sic
et pleuriticos et omnes lateris doloris . —Apocyni semen
ex aqua—frutex est folio hederae, molliore tamen, et
minus longis viticulis , semine acuto, diviso, lanuginoso,
gravi odore—canes et omnes quadripedes necat in cibo
datum. 
 
 (59) Rosmarinum dictum est . duo genera eius: alte-
rum sterile, alterum cui et caulis et semen resinaceum, 
quod cachrys vocatur. foliis odor turis. radix vulnera 
sanat viridis inposita et sedis procidentiam , condylomata ,
haemorrhoidas , sucus et fruticis et radicis morbum regium
et ea, quae repurganda sunt . oculorum aciem exacuit.
 semen ad vetera pectoris vitia datur potui et ad vulvas
cum vino et pipere, menses adiuvat, podagris inlinitur
cum aerina farina, purgat etiam lentigines et quae excal-
facienda sint aut cum sudor quaerendus inlitum, item
convulsis. auget et lacte in vino potum, item radix. ipsa
herba strumis cum aceto inlinitur, ad tussim cum melle
prodest. 
 (60) Cachrys multa genera habet, ut diximus. sed
haec, quae ex rore supra dicto nascitur, si fricetur , resinosa 
est. adversatur venenis et venenatis praeterquam 
anguibus. sudores movet, tormina discutit, lactis uber-
tatem facit. 
 (61) Herba Sabina, brathy appellata a Graecis, duorum
generum est, altera tamarici folio similis, altera cupresso ;
quare quidam Creticam cupressum dixerunt. a multis in
suffitus pro ture adsumitur, in medicamentis vero dupli-

 

cato pondere eosdem effectus habere quos cinnamum tra-
ditur. collectiones minuit et nomas conpescit, inlita ulcera
purgat, partus emortuos adposita extrahit et suffita . in-
linitur igni sacro et carbunculis cum melle; ex vino pota
regio morbo medetur. gallinacii generis pituitas fumo eius
herbae sanari tradunt. 
 (62) Similis herbae huic Sabinae est selago appellata.
legitur sine ferro, dextra mann per tunicam opert a , sinistra 
e r uitur velut a furante, candida veste vestito pureque lautis
nudis pedibus, sacro facto, priusquam legatur, pane vino-
que; fertur in mappa nova. hanc contra perniciem om-
nem habendam prodidere Druidae Gallorum et contra omni a 
oculorum vitia fumum eius prodesse. 
 (63) I i dem samo l um herbam nominavere nascentem
in umidis, et hanc sinistra manu legi a ieiunis contra
morbos suum boumque, nec respicere legentem neque alibi 
quam in canali deponere, ibi conterere poturis . 
 (64) Cummium genera diximus. in his maiores effectus
melioris cuiusque erunt. dentibus inutiles sunt, sanguinem 
coagulant et ideo reicientibus sanguinem prosunt,
item ambustis, arteriae vitiis inutiles , urinam cient , amari-

 

tudines hebetant. adstrict ori is ceteris , quae ex amygdala
amara est spissandisque visceribus efficacior, habet ex-
calfactorias vires . proponuntur prunorum et i am et cera-
sorum ac vitium. siccant inlitae et adstringunt, ex aceto
vero infantium lichenes sanant, prosunt et tussi veteri IIII
obolis in mixto potis. creduntur et colorem gratiorem
facere ciborumque adpetentiam et calculosis prodesse cum
passo potae. oculorum et vulnerum utilitatibus maxime
conveniunt.

(65) Spina Arabica—spinae Aegyptiae laudes
in odorum loco diximus—et ipsa a stringit spissatque 
destillationes omnes et sanguinis excreationes mensumque 
abundantiam, etiamnum radice valentior. 
 (66) Spinae albae semen contra scorpiones auxiliatur.
corona ex ea inposita capitis dolores minuit.—Est huic
similis quam Graeci acanthion vocant, minoribus multo
foliis, aculeatis per extremitates et araneosa lanugine ob-
ductis, qua collecta etiam vestes quaedam bombycinis si-
miles fiunt in oriente. ipsa folia vel radices ad remedia
opisthotoni bibuntur. 
 
 (67) Et acacia e spina fit in Aegypto, alba nigraque
arbore , item viridi , sed longe meliore prioribus. fit et in
Galatia, deterrima spinosiore arbore. semen omniun len-
ticulae simile, minore tantum et grano et folliculo. colli-
gitur autumno, ante collectum nimio validius spissat . sucus
ex folliculis aqua caelesti perfusis , mox in pila tusis ex-
primitur organis, tune densatur in sole mortariis in pa-
stillos. fit et foliis minus efficax. ad coria perficienda
semine pro galla utuntur. foliorum sucus et Galaticae 
acaciae nigerrimus inprobatur , item qui valde rufus. pur-
purea aut leucophaea et quae facillime diluitur—vis 
summa ad spissandum refrigerandumque est—oculorum
medicamentis ante alia utiles . lavantur in eos usus pastilli ,
ab aliis torrentur , ab aliis peruruntur . capillum tingunt ,
sanant ignem sacrum, ulcera, quae serpunt, et umida vitia
corporis, collectiones, articulos contusos, perniones, pte-
rygia. abundantiam mensum in feminis sistunt vulvam-
que et sedem procidentes, item oculos, oris ulcera et ge-
nitalium.

(68) Vulgaris quoque haec spina, ex qua a enae 

fulloniae inplentur, radicis usus habet . per Hispanias qui-
dem multi et inter odores et ad unguenta utuntur illa,
aspalathum vocantes. est sine dubio hoc nomine spina sil-
vestris in oriente, ut diximus, candida , magnitudine arboris 
iustae, (69) sed et frutex huimilior, aeque spinosus,
in Nisyro et Rhodiorum insulis, quem alii e rysisceptrum ,
alii phas ga non , Syri dia x y lo n vocant. optimus qui minime
ferulaceus, rubens aut in purpuram vergens detracto cor-
tice. nascitur pluribus locis, sed non ubique odoratus.
quam vim haberet caelesti arcu in eum innixo diximus. 
sanat taetra oris ulcera et ozaenas, genitalia exulcerata 
aut carbunculantia, item rhagadia, inflationes potu discutit
et strangurias. cortex sanguinem reddentibus medetur.
decoctum eius alvum sistit . similia praestare silvestrem
quoque putant. 
 (70) Spina et appendix appellata, quoniam bacae pu-
niceo colore in ea appendices vocantur. hae crudae per
se et aridae decoctae in vino alvum citam ac tormina con-
pescunt.—Pyracanthae bacae contra serpentium ictus
bibuntur. 
 
 (71) Paliurus quoque spinae genus est. semen eius
Afri zuram vocant, contra scorpiones efficacissimum, item
calculosis et tussi. folia adstrictoriam vim habent. radix
discutit panos, collectiones, vomicas , urinas trahit pota.
decoctum eius in vino alvum sistit, serpentibus adversatur.
radix praecipue datur in vino. 
 (72) Aquifolia e folia contusa addito sale articulorum
morbis prosunt, bacae purgationi feminarum, coeliacis, dys-
intericis, cholericis. in vino potae sistunt alvum. radix
decocta et inlita extrahit infixa corpori, utilissima et luxatis
tumoribusque. aquifolia arbor in domo aut villa sata vene-
ficia arcet. flore eius aquam glaciari Pythagoras tradit;
item baculum ex ea factum in quodvis animal emissum,
etiamsi citra ceciderit defectu mittentis, ipsum per sese 
cubito propius adlabi; tam praecipuam naturam inesse ar-
bori.—Taxi arboris fumus necat mures. 
 (73) Nec rubos ad maleficia tantum genuit natura,
ideoque et mora his , hoc est vel hominibus cibos , dedit.
vim habent siccandi, adstringendi , gingivis, tonsillis, geni-
talibus accommodatissimi . adversantur serpentium scelera-
tissimis, haemorrhoidi et presteri, flos aut mora scorpio-
 nibus . vulnera sine collectionum periculo iungunt . urinas

 

cient . caules eorum teneri tunduntur exprimiturque sucus,
mox sole cogitur in crassitudinem mellis; singulari remedio
contra mala oris oculorumque, sanguinem exscreantes ,
anginas, vulvas, sedes, coeliacos intellegitur potus aut in-
litus. oris quidem vitiis etiam folia commanducata pro-
sunt et ulceribus manantibus aut quibuscumque in capite
inlinuntur. cardiacis sic vel per se inponuntur a mamma
sinistra, item stomacho in doloribus oculisque procidenti-
bus. instillatur sucus eorum et auribus. sanat condylo-
mata cum rosaceo cerato. cauliculorum ex vino decoctum
u va e praesentaneum remedium est. iidem per se in cibo
sumpti cymae modo aut decocti in vino austero labantes
dentes firmant. alvum sistunt et profluvia sanguinis; dys-
intericis prosunt . siccantur in umbra, ut cinis crema-
torum uvam reprimat. folia quoque arefacta et contusa
iumentorum ulceribus utilia traduntur. mora, quae in i is 
nascuntur, vel efficaciorem stomaticen praebuerint quam
sativa morus. eadem compositione vel cum hypocisthide
tantum et melle bibuntur in cholera et a cardiacis et
contra araneos. inter medicamenta, quae styptica vocant,
nihil efficacius rubi mora ferentis radice decocta in vino
ad tertias partes, ut colluantur eo oris ulcera et sedis 

foveantur, quae tanta vis est, ut spongeae ipsae lapi-
descant. 
 (74) Alterum genus rubi, in quo rosa nascitur, gignit
pilulam castaneae similem, calculosis praecipuo remedio—
alia est cynorrhoda, quam proximo dicemus volumine—;

cynosbaton, alii cynapanxin , alii neurospaston vo-
cant. folium habet vestigio hominis simile. fert et uvam
nigram, in cuius acino nervum habet , unde neurospastos 
dicitur tota , alia quam cappari, quod medici cynosbaton
appellarunt . hius thyrsus ad remedia splenis et inflationes
conditus ex aceto manditur. nervus eius cum mastiche 
Chia commanducatus os purgat. ruborum rosa alopecias
cum axungia emendat. mora capillum tingunt cum ompha-
cino oleo. flos mori messe colligitur; candidus pleur i ticis 
praecipuus ex vino potus, item coeliacis. radix ad tertias
decocta alvum sistit et sanguinem, item dentes collutos
decocto. eodem suco foventur sedis atque genitalium ulcera.
cinis e radice reprimit uvam. 
 (75) Idaeus rubus appellatus est, quoniam in Ida non
alius nascitur. est autem tenerior ac minor, rarioribus 
calamis innocentioribusque , sub arborum umbra nascens.
huius flos cum melle epiphoris inlinitur et ignibus sacris,

 

stomachicisque ex aqua bibendus datur. cetera eadem
praestat, quae supra dicta. 
 (76) Inter genera ruborum rhamnos appellatur a Graecis,
candidior, fruticosior et ramos spargens rectis aculeis, non,
ut ceteri, aduncis, foliis maioribus. alterum genus eius 
silvestre, nigrius et quadamtenus rubens; fert veluti folli-
culos. huius radice decocta in aqua fit medicamentum,
quod vocatur Lycium. semen secundas trahit. alter ille
candidior adstringit magis, refrigerat, collectionibus et vul-
neribus adcommodatior. folia utriusque et cruda et de-
cocta inlinuntur cum oleo. 
 (77) Lycium praestantius spina fieri tradunt, quam et
pyxacanthon Chironian vocant, qualem in Indicis arboribus 
diximus, quoniam longe praestantissimum existimatur
Indicum. coquuntur in aqua tusi rami radicesque summae
amaritudinis aereo vase per triduum iterumque exempto
ligno, donec mellis crassitudo fiat. adulteratur amaris sucis 
etiam amurca et felle bubulo. spuma eius ac flos quidam 
oculorum medicamentis additur . reliquo suco faciem pur-
gat et psoras sanat, erosos angulos oculorum veteresque
fluctiones, aures purulentas, tonsillas, gingivas, tussim ,
sanguinis excreationes fabae magnitudine devoratum aut,
si ex vulneribus fluat, inlitum, rhagadia , genitalium ulcera,
attritus, ulcera recentia et serpentia ac putrescentia, in

 

naribus clavos, suppurationes. bibitur et mulieribus in 
lacte contra profluvia . Indici differentia glaebis extrinsecus
nigris, intus rufis, cum fregeris, cito nigrescentibus. ad-
stringit vehementer cum amaritudine. ad eadem omnia
utile est , sed praecipue ad genitalia. 
 (78) Sunt qui et sarcocollam spinae lacrimam patent,
pollini turis similem, cum quadam acrimonia dulcem, cum-
minosam . sistit fluctiones, inlinitur infantibus maxime .
vetustate et haec nigrescit, melior quo candidior. 
 (79) Unum etiamnum arborum medicinis debetur no-
bile medicamentum, quod oporicen vocant. fit ad dysinte-
ricos stomachique vitia in congio musti albi lento vapore
decoctis malis cotoneis v cum suis seminibus, punicis 
totidem, sorborum sextario et pari mensura eius, quod
rhun Syriacam vocant, croci semuncia . coquitur usque ad
crassitudinem mellis. 
 (80) His subtexemus ea, quae Graeci communicatione
nominum in ambiguo fecere, anne arborum essent.

Chamaedrys herba est, quae Latine trixago dicitur.
aliqui eam chamaeropem , alii Teucriam appellavere. folia

 

habet magnitudine mentae, colore et divisura quercus —
alii serrata et ab eo serram inventam esse dixerunt—,
flore paene purpureo . carpitur praegnans suco in petrosis,
adversus serpentium venena potu inlituque efficacissima,
item stomacho, tussi vetustae, pituitae in gula cohaerescenti ,
ruptis, convulsis, lateris doloribus. lienem consumit , uri-
nam et menses ciet, ob id incipientibus hydropicis efficax,
manualibus scopis eius in II heminis aquae decoctis usque
ad tertias. faciunt et pastillos terentes eam ex aqua ad
supra dicta . sanat et vomicas et vetera ulcera vel sordida
cum melle. fit et vinum ex ea pectoris vitiis. foliorum
sucus cum oleo caligines oculorum discutit, ad splenem
ex aceto sumitur. excalfacit perunctione . 
 (81) Chamaedaphne unico ramulo est, cubitali ferme ;
folia tenuiora lauro ; semen rubens adnexum foliis. inlinitur
capitis doloribus recens, ardores refrigerat , ad tormina cum
vino bibitur. menses sucus eius et urinam ciet potu par-
tusque difficiles in lana adpositus . 
 (82) Chamelaea similitudinem foliorum oleae habet —
sunt> autem amara, odorata—, in petrosis, palmum alti-

 

tudine non excedente. alvum purgat, detrahit pituitam,
bilem foliis in II absinthii partibus decoctis, suco eo cum
melle poto . foliis inpositis et ulcera purgantur. aiunt, si
quis ante solis ortum eam capiat dicatque ad albugines
oculorum se capere, adalligata discuti id vitium, quoquo
modo vero collectam iumentorum pecorumque oculis salu-
tarem esse . 
 (83) Cham a es y c e lentis folia habet nihil se adtollentia,
in aridis, petrosis , claritati oculorum et contra subfusiones
utilis su co ad cicatrices, caligines, nubeculas inuncto .
vulvae dolores sedat adposita in linteolo. tollit et verrucas
omnium generum inlita. prodest et orthopnoicis. 
 (84) Chamaecissos spicata est tritici modo, ramulis
quinis fere, foliosa—cum floret , existimari potest alba
viola—, radice tenui. bibunt ischiadici folia III obolis in
vini cyathis II septe nis diebus, admodum amara potione. 
 (85) Chamaeleucen apud nos farfar um sive farfugium 
vocant. nascitur secundum fluvios, folio populi, sed am-
pliore. radix eius inponitur carbonibus cupressi, atque is 
nidor per infundibulum bibitur inveteratae tussi. 
 
 (86) Chamaepeuce , larici folio similis, lumborum et
spinae doloribus propria est.—Chamaecyparissos herba
ex vino pota contra venena serpentium omnium scorpio-
numque pollet .—Ampeloprason in vinetis nascitur, foliis
porri , ructu gravis, contra serpentium ictus efficax. uri-
nam et menses ciet, eruptiones sanguinis per genitale in-
hibet potum inpositumque. datur et a partu mulieribus
et contra canis morsus.—Ea quoque, quae stachys vo-
catur, porri similitudinem habet, longioribus foliis pluri-
busque et odoris iucundi colorisque in luteum inclinati.
pellit menstrua. 
 (87) Clinopodium alii cleopiceton , alii zopyrontion , alii 
ocimoides appellant, serpyllo similem, surculosam, palmi
altitudine, in petrosis , orbiculato foliorum ambitu speciem
lecti pedum praebentem . bibitur ad convulsa, rupta, stran-
gurias, serpentium ictus, item decoctae sucus . 
 (88) Nunc subtexemus herbas mirabiles quidem, sed
minus claras, nobilibus in sequentia volumina dilatis . 
 Centunculum vocant nostri , foliis ad similitudinem ca-
pitis paenularum, iacentem in arvis, Graeci clematidem ,

 

egregii effects ad sistendam alvum in vino austero. idem 
sanguinem sistit tritus oxymelitis aut aquae calidae cyathis
v denarii unius pondere, sic et ad secundas mulierum
efficax. —(89) Sed Graeci clematidas et alias habent,
unam quam aliqui aetiten vocant, alii laginen , nonnulli 5
tenuem scamoniam . ramos habet pedales , foliosos, non
dissimiles scamoniae, nisi quod nigriora minoraque sunt
folia. invenitur in vineis arvisque. estur ut olus cum
oleo ac sale; alvum ciet. eadem dysintericis cum lini se-
mine ex vino austero sorbetur. folia epiphoris inponuntur
cum polenta subposito udo linteolo. strumas inposita ad
suppurationem perducunt, deinde axungia adiecta percu-
rant ; item haemorr h oida cum oleo viridi, phthisicos iuvant
cum melle. lactis quoque ubertatem faciunt in cibis et
infantibus inlita capillum alunt, ex aceto edentium vene-
rem stimulant . —(90) Est alia clematis Aegyptia cogno-
mine, quae ab aliis daphnoides, ab aliis polygon o i de s vo-
catur, folio lauri, longa tenuisque , adversus serpentes et
privatim aspidas ex aceto pota efficax.

(91) Aegyptus hanc maxime gignit, quae et aron ,
de qua inter bulbos diximus, magnae cum dracontio litis; 

quidam enim eandem esse dixere . Glaucias satu dis-
crevit , dracontium silvestrem ar o n pronuntiando. aliqui
radicem aron appellarunt , caulem vero dracontium, in to-
tum alium , si modo hic est qui apud nos dracunculus
vocatur. namque aros radicem nigram in latitudinem ro-
tundam habet multoque maiorem et qua manus inpleatur,
dracunculus subrutilam et draconis convoluti modo, unde
et nomen. (92) quin et ipsi Graeci inmensam posuere
differentiam : semen dracunculi fervens mordaxque tradendo
tantumque et virus, ut olfactum gravidis abortum inferret ,
aron miris laudibus tulere , primum in cibis feminam prae-
ferentes, quoniam mas durior esset et in coquendo lentior;
 pectoris vitia purgare , aridum potion i inspersum aut eclig-
mate urinam et menses ciere , sic et in oxymelite potum.
stomacho interaneisque exulceratis ex lacte ovillo biben-
dum, ad tussim in cinere coctum dedere ex oleo. alii
coxere in lacte, ut decoctum biberetur . epiphoris elixum 
inposuere, item suggillatis, tonsillis . Glauci as ex oleo
haemorrhoidum vitio infudit , lentigines ex melle inlinens .

 

laudavit et pro antidoto contra venena, pleuriticis , peri-
pneumonicis quo tussientibus modo. semen intritum cum
oleo aut rosaceo infudit aurium dolori. Dieuches tus-
sientibus aut suspiriosis et orthopnoicis et pura excrean-
tibus farinae permixtum pane cocto dedit, Diodotus 
phthisicis e mnelle ecligmate et pulmonis vitiis, ossibus
etiam fractis inposuit. partus omnium animalium extrahit
naturae circumlitum. sucus radicis cum melle Attico ocu-
lorum caligines, stomachi vitia discutit, tussim decocti ius
cum melle. ulcera omnium generum, sive phagedaenae
sint sive carcinomata sive serpant sive polypi in naribus,
sucus mire sanat. folia ambustis prosunt ex vino et oleo
cocta. alvum inaniunt ex sale et aceto sumpta et luxatis
cum melle cocta prosunt , item articulis podagricis cum
sale recentia vel sicca. Hippocrates utralibet ad col-
lectiones cum melle inposuit. ad menses trahendos se-
minis vel radicis drachmae II in vini cyathis II sufficiunt.
eadem potio, si a part non purgentur , et secundas trahit.
Hippocrates et radicem ipsam adposuit. dicunt et in
pestilentia salutarem esse in cibis . ebrietatem discutit.
serpentes nidore, cum crematur, privatim aspidas , fugat
aut inebriat ita, ut torpentes inveniantur. perunctos quo-

 

que aro e laureo oleo fugiunt. ideo et contra ictus dari
potui in vino nigro putant utile. in foliis ari caseus optime
servari traditur. 
 (93) Dracunculus , quem dixi, hordeo maturescente effo-
ditur luna crescente . omnino habentem serpentes fugiunt. 
adeo percussis prodesse potum aiunt ; maiorem v i m esse ,
si ferro non attingatur . sucus eius et aurium dolori prod-
est. id autem, quod Graeci dracontion vocant, triplici
effigie demonstratum mihi est: foliis betae, non sine thyrso,
flore purpureo; hoc est simile aro. alii radice longa veluti
signata articulosaque monstravere, t e r n is omnino cauli-
culis , foliis , decoqui ex aceto contra serpentium ictus
iubentes. tertia demonstratio fuit folio maiore quam cor-
nus , radicis harundineae , totidem, ut adfirmabant, geni-
culatae nodis, quot haberet annos, totidemque esse folia;
hi ex vino vel aqua contra serpentes dabant. 
 (94) Est et aris, quae in eadem Aegypto nascitur,
similis aro , minor tantum minoribusque foliis et utique

 

radice, quae tamen olivae grandis magnitudinem inpleat ,
alba geminum caulem , altera u nu m tantum emittens. me-
detur utraque ulceribus manantibus, item ambustis ac
fistulis collyrio inmisso . nomas sistunt inlitu decoctarum 
in aqua et postea tritarum rosaceo addito. sed unum mi-
raculum ingens, contacto genitali cuiusque feminini sexus
animal in perniciem agi. 
 (95) Myriophyllon , quod nostri milifolium vocant, caulis
est teneri , similis feniculo, plurimis foliis, unde et nomen
accepit . nascitur in palustribus, magnifici usus ad vulnera
cum aceto. bibitur ad difficultates urinae et vesicae aut
suspiria praecipitatisque ex alto. eadem efficacissima ad
dentium dolores. Etruria hoc nomine appellat herbam in
pratis tenuem, a lateribus capillamenti modo foliosam,
eximii usus ad vulnera, boum nervos abscisos vomere soli-
dari ea rursusque iungi addita axungia adfirmans. 
 (96) Pseudo b union napi folia habet, fruticans palmi alti-
tudine, laudatissima in Creta. contra tormina, stranguriam ,

 

laterum praecordiorumque dolores bibuntur rami eius quini
senive. 
 (97) Myrris , quam alii myrrizan , alii myr r an vocant ,
simillima est cicutae caule foliisque et flore, minor tan-
tum et exilior, cibo non insuavis. ciet menstrua et partus
cum vino. aiunt eandem potam in pestilentia salutarem
esse. subvenit et phthisicis in sorbitione data . aviditatem
cibi facit, phalangiorum morsus restinguit . ulcera quo-
que in facie aut capite sucus eius in aqua triduo mace-
ratae sanat. 
 (98) Oenobreches folia lentis habet, longiora paulo,
florem rubentem , radicem exiguam et gracilem. nascitur
circa fontes. siccata in farinae modum et inspersa vino
albo strangurias finit, alvum sistit. sucus eius perunctis
cum oleo sudores movet.

(99) In promisso herbarum mirabilium occurrit
aliqua dicere et de magicis. quae enim mirabiliores ? primi
eas in nostro orbe celebravere Pythagoras atque Demo-
critus, consectati Magos. 
 Coracesia et calicia Pythagoras aquam glaciari tradit,
quarum mentionem apud alios non reperio , nec apud eum
alia de his. (100) idem Minyada appellat et nomine alio

 

Corinthiam , cuius decocto in aqua suco protinus sanari
ictus serpentium, si foveantur, dicit. e u ndem effus u m in
herba qui vestigio contigerint aut forte respersos insana-
bili leto perire , monstrifica prorsus natura veneni praeter-
quam contra venena. (101) ab eodem Pythagora aproxis
appellatur herba, cuius radix e longinquo concipiat ignes,
ut naphtha , de qua in terrae miraculis diximus. idem 
tradit, si qui morbi humano corpori inciderint florente
brassica , quamvis sanatos admonitionem eorum sentire,
quotiens floreat ; item si florente acciderint aut frumento
aut cicuta aut viola, similem conditionem habere. nec me
fallit hoc volumen eius a quibusdam Cleemporo medico
adscribi, verum Pythagorae pertinax fama antiquitasque
vindicant, et id ipsum auctoritatem voluminum adfert, si
quis alius curae suae opus illo viro dignum iudicavit , quod
fecisse Cleemporum , cum alia suo et nomine ederet,
quis credat ? 
 (102) Democriti certe chirocmeta esse constat. at 
in his ille post Pythagoram Magorum studiosissimus quanto

 

portentosiora tradit! ut aglaop h otim herbam, quae admi-
ratione hominum propter eximium colorem acceperit no-
men, in marmoribus Arabiae nascentem Persico latere, qua
de causa et marmaritim vocari; hac Magos uti , cum velint
deos evocare . —Achaemenida , colore electri, sine folio
nascen tem Taradastilis Indiae, qua pota in vino noxii per
cruciatus confiteantur omnia per varias numrinum imagi-
nationes; eandem hippophobada appellat, quoniam equae 
praecipue caveant eam. —Theo m brotion xxx schoenis a
Choaspe nasci, pavonis picturis similem, odore eximio;
hanc a regibus Persarum bibi contra omnia corporum in-
 commoda ; a stabilitate [mentis et iustitiae ], eandem semnion 
a potentiae maiestate appellari.—Aliam deinde adaman-
tida , Armeniae Cappadociaeque alumnam; hac admota leones
resupinari cum hiatu lasso . nominis causam esse quod

 

conteri nequeat.—Arianida in Arianis gigni , igneam co-
lore; colligi, cum sol in leone sit. huius tactu peruncta
oleo ligna accendi. —Ther i onarca in Cappadocia et
Mysia nascente omnes feras torpescere nec nisi hyaenae
urina adspersa recreari. Aethiopida in Meroe nasci, ob id
et Meroida appellari, folio lactucae, hydropicis utilissimam
e mulso potam; ophiusam in Elephantine eiusdem Aethio-
piae, lividam difficilemque aspectu, qua pota terrorem
minasque serpentium obversari ita , ut mortem sibi eo
metu consciscant; ob id cogi sacrilegos illam bibere . ad-
versari ei palmeum vinum. —Thalass a eglen circa Indum
amnem inveniri, quae ob id nomine alio potamau g is ap-
pellatur; hac pota lymphari homines obversantibus mira-
culis.—Theangelida in Libano Syriae, Dicte Cretae mon-
tibus et Babylone et Susis Persidis nasci, qua pota Magi
divinent; gelotophyllida in Bactris et circa Borysthenen.
haec si bibatur cum murra et vino, varias obversari spe-
cies ridendique finem non fieri nisi potis nucleis pineae
nucis cum pipere et melle in vino palmeo. —Hestiaterida 
a convictu nominari in Perside, quoniam hilarentur illa,
eandem protomediam , qua primatum apud reges obtineant ;
casigneten , quoniam secum ipsa nascatur nec cum aliis

 

ullis herbis, eandem dionysonymphadem , quoniam vino
mira conveniat.—Helianthes vocat in Themiscyrena re-
gione et Ciliciae montibus maritimis, folio myrti. hac cum
adipe leonino decocta, addito croco et palmeo vino, per-
ungui Magos et Persarum reges, ut fiat corpus aspectu
iucundum; ideo eandem heliocallida nominari. —Herme-
sias ab eodem vocatur ad liberos generandos pulchros
bonosque non herba, sed conpositio e nucleis pineae nucis
tritis cum melle, murra, croco, vino palmeo, postea ad-
mixto theombrotio et lacte. bibere generaturos iubet et
a conceptu, puerperas partum nutrientes; ita fieri excel-
lentes animi et formae bonis . atque harum omnium ma-
gica quoque vocabula ponit. 
 Adiecit his Apollodorus adsectator eius herbam
aeschynomenen , quoniam adpropinquante manu folia con-
traheret , aliam crocida , cuius tactu phalangia morerentur ,
Crateuas onothurin , cuius aspersu e vino feritas omnium
animalium mitigaretur, anacampseroten celeber arte gram-
matica paulo ante , cuius omnino tactu redirent amores
vel cum odio depositi . et abunde sit hactenus attigisse
insignia Magorum in herbis alia de his aptiore dicturis loco.

(103) Eriphiam multi prodidere. scarabaeum haec
in avena habet sursum deorsum decurrentem cum sono
haedi , unde et nomen accepit. hac ad vocem nihil prae-
stantius esse tradunt. 
 (104) Herba lanaria ovibus ieiunis data lactis abun-
dantiam facit.—Aeque nota lactoris vulgo est, plena
lactis quod degustatum vomitiones concitat . eandem hanc
aliqui esse dicunt, alii similem illi, quam militarem vo-
cant, quoniam vulnus ferro factum nullum non intra dies
v sanet ex oleo inposita. 
 (105) Celebratur autem et a Graecis stratiotes , sed
ea in Aegypto tantum et inundatione Nili nascitur , aizoo 
similis, ni maiora haberet folia. refrigerat mire et vulnera
sanat ex aceto inlita, item ignes sacros et suppurationes.
sanguinem quoque, qui defluit a renibus, pota cum ture
masculo mirifice sistit.

(106) Herba in capite statuae nata, collecta in
vestis alicuius pannum et inligata lino rufo, capitis dolo-
rem confestim sedare traditur.—(107) Herba quaecum-
que e rivis aut fluminibus ante solis ortum collecta ita ,
ut nemo colligentem videat, adalligata laevo bracchio ita,
ut aeger quid sit illud ignoret, tertianas arcere traditur,
—(108) Lingua herba nascitur circa fontes. radix eius

 

conbusta et trita cum adipe suis—adiciunt ut nigra sit 
et sterilis—alopecias emendat unguentium in sole.—
 (109) Cribro in limite abiecto herbae intus extantes de-
cerptae adalligataeque gravidis partus adcelerant.—
110) Herba, quae gignitur super fimeta ruris, contra
anginas efficacissime pollet ex aqua pota.—(111) Herba,
iuxta quam canes urinam fundunt, evulsa ne ferro attin-
gatur, luxatis celerrime medetur. 
 (112) Rumpotinum arborem demonstravimus inter ar-
busta. iuxta hanc viduam vite nascitur herba, quam 
Galli rodarum vocant. caulem habet virgae ficulneae modo
geniculatum, folia urticae in medio exalbida , eadem pro-
cedente tempore tota rubentia, florem argenteum, prae-
cipua contra tumores fervoresque et collectiones cum
axungia vetere tusa ita, ut ferro non attingatur. qui per-
unctus est, despuit ad suam dexteram terna . efficacius
remedium esse aiunt, si tres trium nationum homines 
perungant dextrorsus. 
 (113) Herba impia vocatur incana, roris marini aspect ,
thyrsi modo vestita atque capitata. inde alii ramuli ex-
surgunt sua capitula gerentes; ob id impiam appellavere,
quoniam liberi super parentem excellant. alii potius ita
appellatam , quoniam nullum animal eam attingat, existi-
mavere. haec inter duos lapides trita fervet praecipuo
adversus anginas suco, lacte et vino admixto. mirum tra-
ditur, numquam eo morbo temptari qui gustaverint; itaque

 

et subus dari, quaeque medicamentum id noluerint haurire,
eo morbo interimi. sunt qui avium nidis inseri aliquid
ex ea putent atque ita non strangulari pullos avidius de-
vorantes. 
 (114) Veneris pectinem appellant a similitudine pecti- 5
num, cuius radix cum malva tusa omnia corpori infixa
extrahit.—(115) Veterno liberat quae exedum vocatur,
—No t ia herba coriariorum officinis f amil i aris est aliis 
aliisve nominibus ; efficacissimam adversus scorpionem esse
potam e vino aut posca reperio. 
 (116) Philanthropon herbam Graeci appellant nasute ,
quoniam vestibus adhaerescat. ex hac corona inposita ca-
pitis dolores sedat.—Nam quae canaria appellatur lappa,
cum plantagine et milifolio trita ex vino carcinomata
sanat, ternis diebus soluta. medetur et subus , effossa sine
ferro, addita in colluviem poturis vel ex lacte ac vino.
quidam adiciunt effodientem dicere oportere: haec est
herba argemon, quam Minerva repperit subus re-
medium, quae de illa gustaverint . 
 (117) Tordylon alii semen silis esse dixerunt, alii

 

herbam per se, quam et syreon vocaverunt. neque aliud
de ea proditum invenio quam in montibus nasci, con-
bustam potu ciere menses et pectoris excreationes, effi-
caciore etiamnum radice; suco eius ternis obolis hausto
renes sanari; addi radicem eius et in malagmata. 
 (118) Gramen ipsum inter herbas vulgatissimum geni-
culatis serpit internodiis crebroque ab his et ex cacumine
novas radices spargit. folia eius in reliquo orbe in exili-
tatem fastigantur , in Parnaso tantum hederacia specie den-
sius quam usquam fruticant , flore odorato candidoque.
iumentis herba non alia gratior, sive viridis sive in feno 
siccata e t , cum detur , adspersa aqua. sucum quoque eius
in Parnaso excipi tradunt propter ubertatem; dulcis hie
est. in vicem eius in reliqua parte terrarum succedit de-
coctum ad vulnera conglutinanda, quod et ipsa herba tusa
praestat tueturque ab inflammationibus plagas . adicitur de-
cocto vinum ac mel, ab aliquis et turis, piperis, murrae 
tertiae portiones, rursusque coquitur in aereo vase ad
dentium dolores , epiphoras. radix decocta in vino tor-
minibus medetur et urinae difficultatibus ulceribusque ve-
sicae , calculos frangit. semen vehementius urinam inpellit,
alvum vomitionesque sistit. privatim autem draconum mor-
sibus auxiliatur. sunt qui genicula VIIII vel unius vel e
duabus tribusve herbis ad hunc articulorum numerum in-

 

volvi lana sucida nigra iubeant ad remedia strumae pa-
norumve . ieiunum esse debere qui colligat; ita ire in do-
mum absentis, cui medeatur, supervenientique ter dicere,
ieiuno ieiunum medicamentum dare, atque ita adalligare
triduoque id facere. quod e graminum genere VII inter-
nodia habet, efficacissime capiti contra dolores adalligatur.
quidam propter vesicae cruciatus decoctum ex vino gra-
men ad dimidias a balineis bibi iubent. 
 (119) Sunt qui et aculeatum gramen vocent trium
generum. cum in cacumine aculei sunt plurimum quini,
dactylon appellant. hos convolutos naribus inserunt ex-
trahuntque sanguinis ciendi gratia. altero, quod est aizoo 
simile, ad paronychia et pterygia unguium et, cum caro
unguibus increvit, utuntur cum axungia, ideo dactylon 
appellantes, quia digitis medeatur. tertium genus dactyli,
sed tenuis , nascitur in parietinis aut tegulis. huic caustica 
vis est. sistit ulcera, quae serpunt. gramen capiti cir-
cumdatum sanguinis e naribus fluctiones sistit. camelos
necare traditur in Babylonis regione id, quod iuxta vias
nascitur. 
 (120) Nec faeno Graeco minor auctoritas, quod telin
vocant, alii carphos , aliqui buceras , alii aegoceras , quoniam
corniculis semen est simile, nos siliciam . quomodo serere-
tur , docuimus suo loco. vis eius siccare, mollire, dissolvere. 
sucus decocti feminarum pluribus malis subvenit ,

 

sive duritia sive tumor sive contractio sit vulvae: foven-
tur, insidunt ; infusum quoque prodest. furfures in facie
extenuat . spleni addito nitro decoctum et inpositum me-
detur, item ex aceto. sic et iocineri decoctum. Diodes
difficile parientibus semen eius dedit acetabuli mensura
tritum in VIIII cyathis sapae, ut tertias partes biberent ,
dein calid a lavarentur, et in balineo sudantibus dimidium
ex relicto iterum dedit, mox a balineo relicum , pro
summo auxilio. farinam faeni cum hordeo aut lini semine 
decoctam aqua mulsa contra vulvae cruciatus subiecit i d em 
inposuitque imo ventri. lepras, lentigines sulpuris pari
portione mixta farinae curavit, nitro ante praeparata cute ,
saepius die inlinens perunguique prohibens . Theodorus
f a eno miscuit quartam partem purgati nasturci acerrimo
aceto ad lepras. Timon semen feni acetabuli dimidii
mensura cum sapae et aquae VIIII cyathis ad menses 
ciendos dedit potui . nec dubitatur, quin decoctum eius
utilissimum sit vulvis interaneisque exulceratis, sicuti semen
articulis atque praecordiis; si vero cum malva decoquatur
postea addito mulso, potus ante cetera vulvis interaneisque
laudatur , quippe cum vapor quoque decocti plurimum

 

prosit. alarumque etiam graveolentiam decoctum faeni 
semen emendat . farina porrigines capitis furfuresque cum
vino et nitro celeriter tollit. in hydromelite autem de-
cocta addita axungia genitalibus medetur, item pano, pa-
rotidi, podagrae, chiragrae , articulis, carnibus quae rece-
dunt ab ossibus, aceto vero subacta luxatis. inlinitur et
lieni decocta in aceto et melle tantum. carcinomata sub-
acta ex vino purgat, mox addito melle persanat. sumitur
et sorbitio e farina ad pectus exulceratum longamque
tussim. decoquitur , donec amaritudo desinat; postea mel
additur.—Nunc ipsa claritas herbarum dicetur.

(1) lpsa quae nunc dicetur herbarum claritas, me-
dicinae tantum gignente eas Tellure, in admirationem 
curae priscorum diligentiaeque animum agit. nihil ergo
intemptatum inexpertumque illis fuit, nihil deinde occul-
tatum quodque non prodesse posteris vellent. at nos ela-
borata i is abscondere ac supprimere cupimus et fraudare

 

vitam etiam alienis bonis. ita certe recondunt qui pauca
aliqua novere, invidentes aliis, et neminem docere in
auctoritatem scientiae est. tantum ab excogitandis novis 
ac invanda vita mores absunt, summumque opus ingenio-
rum diu iam hoc fuit, ut intra unumquemque recte facta
veterum perirent. at , Hercules, singula quosdam inventa
deorum numero addidere, omnium utique vitam clariorem
fecere cognominibus herbarum, tam benigne gratiam me-
moria referente. non aeque haec cura eorum mira e s t in
 i is , quae satu blandiuntur aut cibo invitant: culmina quo-
que montium invia et solitudines abditas omnesque terrae
fibras scrutati invenere, quid quaeque radix polleret, ad
quos usus herbarum fila pertinerent, etiam quadripedum
pabulo intacta ad salutis usus vertentes.

(2) Minus hoc quam par erat nostri celebravere,
omnium utilitatium et virtutum rapacissimi, primusque et
diu solus idem ille M . Cato, omnium bonarum artium
magister, paucis dumtaxat attigit, boum etiam medicina
non omissa. post eum unus inlustrium temptavit Gaius
Valgius eruditione spectatus inperfecto volumine ad divum
Augustum, inchoata etiam praefatione religiosa, ut omni-
bus malis humanis illius potissimum principis semper me-
deretur maiestas. 
 (3) Antea condiderat solus apud nos, quod equidem
inveniam , Pompeius Lenaeus Magni libertus, quo pri-
mum tempore hanc scientiam ad nostros pervenisse animo
adverto . namque Mithridates, maximus sua aetate regum,
quem debellavit Pompeius, omnium ante se genitorum dili-
gentissimus vitae fuisse argumentis, praeterquam fama,

 

intellegitur. uni ei excogitatum cotidie venenum bibere
praesumptis remediis, ut consuetudine ipsa innoxium fieret;
primo inventa genera antidoti , ex quibus unum etiam no-
men eius retinet; illius inventum , sanguinem anatum Ponti-
c a rum miscere antidotis, quoniam veneno viverent; ad
ilium Asclepiadis medendi arte clari volumina compo-
sita extant, cum sollicitatus ex urbe Roma praecepta pro
se mitteret; illum solum mortalium certum est XXII linguis
locutum, nec e subiectis gentibus ullum hominem per inter-
pretem appellatum ab eo annis LVI , quibus regnavit. is
ergo in reliqua ingeni magnitudine medicinae peculiariter
curiosus et ab omnibus subiectis, qui fuere magna pars
terrarum, singula exquirens scrinium commentationum ha-
rum et exemplaria effectusque in arcanis suis reliquit,
Pompeius autem omni praeda regia potitus transferre ea
sermone nostro libertum suum Lenaeum grammaticae
artis iussit vitaeque ita profuit non minus quam reipublicae
victoria ilia. 
 (4) Praeter hos Graeci auctores prodidere, quos suis
locis diximus, ex his Crateuas , Dionysius, Metrodorus
ratione blandissima, sed qua nihil paene aliud quam diffi-
cultas rei intellegatur. pinxere namque effigies herbarum
atque ita subseripsere effectus. verum et pictura fallax

 

est coloribus tam numerosis, praesertim in aemulationem 
naturae, multumque degenerat transcribentium so co r d ia .
praeterea parum est singulas earum aetates pingi, cum
quadripertitis varietatibus anni faciem mutent. 
 (5) Quare ceteri sermone eas tradidere, aliqui ne effigie
quidem indicata et nudis plerumque nominibus defuncti,
quoniam satis videbatur potestates vimque demonstrare
quaerere volentibus. nec est difficilis cognitio : nobis certe,
exceptis admodum paucis, contigit reliquas contemplari
cientia Antoni Castoris, cui summa auctoritas erat in
ea arte nostro aevo, visendo hortulo eius, in quo plurimas
alebat centesimum annum aetatis excedens, nullum cor-
poris malum expertus ac ne aetate quidem memoria aut
vigore concussis . neque aliud mirata magis antiquitas re-
perietur . inventa iam pridem ratio est praenuntians horas
—non modo dies ac noctes—solis lunaeque defectuum ;
durat tamen tradita persuasio in magna parte vulgi, vene-
ficiis et herbis id cogi eamque unam feminarum scientiam 
praevalere . certe quid non repleverunt fabulis Colchis 
Media aliaeque, in primis Itala Circe dis etiam adscripta?
 unde arbitror natum, ut Aeschylus e vetustissimis in
poetica refertam Italiam herbarum potentia proderet, mul-
tique Circeios, ubi habitavit illa, magno argumento etiam
nunc durante in Marsis, a filio eius orta gente, quoniam 
esse domitores serpentium constat. 
 
 Homerus quidem primus doctrinarum et antiquitatis
parens, multus alias in.admiratione Circae, gloriam her-
barum Aegypto tribuit, cum etiam tum quae rigatur 
Aegyptus illa non esset, postea fluminis limo invecta. herbas 
certe Aegyptias a regis uxore traditas Helenae suae plu-
rimas narrat ac nobile illud nepenthes oblivionem tristitiae
veniamque adferens et ab Helena utique omnibus morta-
libus propinandum. primus autem omnium, quos memoria
novit, Orpheus de herbis curiosius aliqua prodidit. post
eum Musaeus et Hesiodus polium herb a m in quantum
mirati s i nt diximus. Orpheus et Hesiodus suffitiones 
commendavere. Homerus et alias nominatim herbas
celebrat, quas suis locis dicemus. ab eo Pythagoras
clarus sapientia primus volumen de effectu earum com-
posuit, Apollini, Aesculapio et in totum dis immortalibus
inventione et origine adsignata; composite et Democritus,
ambo peragratis Persidis, Arabiae, Aethiopiae, Aegypti Magis ,
adeoque ad haec attonita antiquitas fuit, ut adfirmaverit 
etiam incredibilia dictu. Xanthus historiarum auctor in
prima earum tradit , occisum draconis catulum revocatum
ad vitam a parente herba, quam balim nominat, eadem-
que Tylonem , quem draco occiderat, restitutum saluti . et
luba in Arabia herba revocatum ad vitam hominem tradit.
dixit Democritus, credidit Theophrastus esse herbam,

 

cuius contactu inlatae ab alite, qua m retulimus, exiliret
cuneus a pastoribus arbori adactus . quae etiamsi fide 
carent, admirationem tamen implent coguntque confiteri
multum esse quod vero supersit. inde et plerosque ita
video existimare, nihil non herbarum vi effici posse, sed
plurimarum vires esse incognitas, quorum in numero fuit
Herophilus clarus medicina, a quo ferunt dictum, quas-
dam fortassis etiam calcatas prodesse. observatum certe
est, inflammari vulnera ac morbos superventu eorum qui
pedibus iter confecerint . 
 (6) Haec erat antiqua medicina, quae tota migrabat
in Graeciae linguas. sed quare non plures noscantur, causa
est quod eas agrestes litterarumque ignari experiuntur,
ut qui soli inter illas vivant; praeterea securitas quae-
rendi obvia medicorum turba. multis etiam inventis de-
sunt nomina, sicut illi, quam retulimus in frugum cura 
scimusque defossam in angulis segetis praestare, ne qua
ales intret . turpissima causa raritatis quod etiam qui
sciunt demonstrare nolunt, tamquam ipsis periturum sit
quod tradiderint aliis. accedit ratio inventionis anceps,
quippe etiam in repertis alias invenit casus , alias, ut vere
dixerim, deus. insanabile ad hosce annos fuit rabidi canis
morsus, pavorem aquae potusque omnis adferens odium.
nuper cuiusdam militantis in praetorio mater vidit in
quiete, ut radicem silvestris rosae, quam cynorrhodon vo-
cant, blanditam sibi aspectu pridie in frutecto , mitteret
filio bibendam. in Laeetania res gerebatur, Hispaniae pro-

 

xima parte, casuque accidit , ut milite a morsu canis in-
cipiente expavescere aquas superveniret epistula orantis,
ut pareret religioni, servatusque est ex insperato et postea
quisquis auxilium simile temptavit. alias apud auctores
cynorrhodi una medicina erat spongiolae, quae in mediis 
spinis eius nascitur, cinere cum melle alopecias capitis
expleri. in eadem provincia cognovi in agro hospitis
nuper ibi repertum dracunculum appellatum caulem polli-
cari crassitudine, versicoloribus viperarum maculis, quem 
ferebant contra omnium morsus esse remedi o , alium quam
quos in priore volumine eiusdem nominis diximus. es t 
huic alia figura, aliud miraculum exerenti se terra ad primas
serpentium vernationes bipedali fere altitudine rursusque
cum isdem in terrain condenti , nec omnino occultato eo ap-
paret serpens, vel hoc per se satis officioso naturae munere ,
si tantum praemoneret tempusque formidinis demonstraret.

Nec bestiarum solum ad nocendum scelera sunt,
sed interim aquarum quoque ac locorum. in Germania
trans Rhenum castris a Germanico Caesare promotis mari-
timo tractu fons erat aquae dulcis solus, qua pota intra
biennium dentes deciderent compagesque in genibus sol-
verentur. stomacacen medici vocabant et scelotyrben ea
mala . reperta auxilio est herba, quae appellatur Britan-
nica, non nervis modo et oris malis salutaris , sed contra

 

anginas quoque et contra serpentes. folia habet oblonga
nigra, radicem nigram. sucus eius exprimitur et e radice.
florem vibones vocant, qui collectus, priusquam tonitrum
audiatur , et devoratus securos in totum annum a metu
anginae praestat . Frisi , gens tum fida in qua castra erant,
monstravere illam. mirorque nominis causam, nisi forte 
confines oceano Britanniae veluti propinquae dicavere. non
enim inde appellatam, quoniam ibi plurima nasceretur,
certum est etiam tum Britannia libera. 
 (7) Fuit quidem et hic quondam ambitus nominibus 
suis eas adoptandi, ut docebimus fecisse reges. tanta 
res videbatur herbam invenire, vitam iuvare, nunc fortassis
aliquis curam hanc nostram frivolam quoque existimaturis ;
adeo deliciis sordent etiam quae ad salutem pertinent .
auctores tamen, quarum inveniuntur , in primis celebrari 
par est effectu earum digesto in genera morborum. qua
quidem in reputatione misereri sortis humanae subit,
praeter fortuita casusque et quae nova omnis hora ex-
cogitat, milia morborum singulis mortalium timenda. Qui
gravissimi ex his sint, discernere stultitiae prope videri
possit , cum suus cuique ac praesens quisque atrocissimus

 

videatur. et de hoc tamen iudicavere aevi experimenta ,
asperrimi cruciatus esse calculorum a stillicidio vesicae,
proximum stomachi, tertium eorum, quae in capite doleant,
non ob alios fere morte conscita . 
 A Graecis et noxias herbas demonstratas miror equidem ,
nec venenorum tantum, quoniam ea condicio vitae est,
ut mori plerumque etiam optumis portus sit, tradatque 
M . Varro, Servium Clodium equitem Romanum magni-
tudine doloris in podagra coactum veneno crura perunxisse
et postea caruisse sensu omni aeque quam dolore in ea
parte corporis. sed quae fuit venia monstrandi qua mentes
solverentur, partus eliderentur, multaque similia? ego nec
abortiva dico ac ne amatoria quidem, memor Lucullum 
imperatorem clarissimum amatorio perisse, nec alia magica 
portenta, nisi ubi cavenda sunt aut coarguenda, in primis
fide eorum damnata. satis operae fuerit abundeque prae-
statum vitae salutares dixisse, .... ac postea inventas .

(8) Clarissima herbarum est Homero teste quam
vocari a dis putat moly, et inventionem eius Mercurio ad-
signat contraque summa veneficia demonstrationem. nasci
eam hodie circa Pheneum et in Cyllene Arcadiae tradunt
specie illa Homerica, radice rotunda nigraque, magni-

 

tudine cepae, folio scillae, effodi autem non difficulter.
 Graeci auctores florem eius luteum pinxere , cum Home-
rus candidum scripserit. inveni e peritis herbarum me-
dicis qui et in Italia nasci eam diceret adferrique e Cam-
pania autu m n i aliquot diebus, effossam inter difficultates 
saxeas, radicis xxx pedes longae ac ne sic quidem solidae,
sed abruptae . 
 (9) Ab ea maxima auctoritas herbae est, quam dode-
catheon vocant omnium deorum maiestate commendantes.
in aqua potam omnibus morbis mederi tradunt. folia eius
septem, lactucis simillima, exeunt a lutea radice. 
 (10) Vetustissima inventu Paeonia est nomenque auctoris
retinet, quam quidam pentorobon appellant, alii glycyside n .
nam haec quoque difficultas est, quod eadem aliter alibi
nuncupatur . nascitur opacis montibus, caule inter folia
digitorum IIII, ferente in cacumine veluti Graecas nu-
ces II aut v. inest his semen copiosum, rubrum nigrum -
que. haec medetur et Faunorum in quiete ludibriis. prae-
cipiunt eruere noctu, quoniam, si picus Martius videat,
tuendo in oculos impetum faciat. 
 (11) Panaces ipso nomine omnium morborum remedia
promittit, numerosum et dis inventoribus adscrlptum . unum

 

quippe Asclepion cognominatur, a quo is filiam Panaciam 
appellavit. sucus est coactus ferulae qualem diximus, radice 
multi corticis et salsi. hac evolsa scrobem repleri vario
genere frugum religio est ac terrae piamentum . ubi et
quonam fieret modo aut quale maxime probaretur, inter pere-
grina docuimus. id, quod e Macedonia adfertur, bucolicon 
vocant armentariis sponte erumpentem sucum exci-
pientibus; hoc celerrime evanescit . et in aliis autem
generibus inprobatur maxime nigrum ac molle; id enim
argumento est cera adulterati . —(12) Alterum genus
Heracleon vocant et ab Hercule inventum tradunt, alii
origanum Heracleoticum aut silvestre, quoniam est ori-
gano simile, radice inutili, de quo origano diximus.— 
(13) Tertium panaces Chironium cognominatur ab inven-
tore. folium eius simile lapatho, maius tamen et hirsutius,
flos aureus, radix parva. nascitur pinguibus locis. huius
flos efficacissimus, eoque amplius quam supra dicta prodest.
 —(14) Quartum [genus] palaces , ab eodem Chirone re-
pertum, centaurion cognominatur, sed et Pharnaceon , in
controversia inventionis a Pharnace rege deductum. seritur 

hoc , longioribus quam cetera follis et serratis. radix odo-
rata in umbra siccatur vinoque gra???m adicit. alia eius 
genera duo fecere aliqui , levis folii , alterum tenuius . 
 (15) Heracleon siderion et ipsum ab Hercule inventum
est , caule tenui, digitorum IIII altitudine, flore puniceo, fo-
liis coriandri. iuxta lacus et amnes invenitur omniaque vul-
nera ferro inlata efficacissime sanat. 
 (16) Est Chironis inventum ampelos , quae vocatur
Chironia, de qua diximus inter vites, sicuti de herba, 
cuius inventio adsignatur Minervae. 
 
 (17) Herculi eam quoque adscribunt, quae Apollinaris
aut a rabi e a li i s altercum , apud Graecos vero hyoscyamos
appellatur. plura eius genera: unum nigro semine, floribus 
paene purpureis, spinosum c ali ce , nascitur in Galatia; vul-
gare autem candidius est et fruticosius, altius papavere;
tertii semen i rionis semini simile est , omnia insaniam
gignentia capitisque vertigines. quartum genus molle, lanu-
ginosum, pinguius ceteris, candidi seminis, in maritimis
nascens. hoc recepere medici, item rufi seminis; nonnum-
quam autem candidum rufescit, si non ematuruit , inproba-
turque. et alioqui nulla nisi cum inaruit legitur. natura

 

vini, ideo mentem caputque infestans. usus seminis et
per se et suco expresso. exprimitur separatim et cau-
libus foliisque. utuntur et radice, temeraria in totum, ut
arbitror, medicina. quippe etiam foliis constat mentem
corrumpi, si plura quam IIII bibant ; .... etiam antiqui
in vino, febrim depelli arbitrantes . oleum fit ex semine,
ut diximus, quod ipsum auribus infusum temptat mentem, 
mireque, ut contra venenum, remedia prodidere iis , qui 
id bibissent, et ipsum pro remediis, adeo nullo omnia ex-
periendi fine , ut cogant etiam venena prodesse.

(18) Linozostis sive partheniu m Mercuri inventum
est. ideo apud Graecos Hermu poan multi vocant eam,
apud nos omnes Mercurialem. duo eius genera, masculus
et femina, quae efficacior, caule et cubitali, interdum ra-
moso in cacumine, ocimo angustioribus foliis, geniculis ...,
densis alarum cavis multis, semine in geniculis depen-
dente, feminae copioso, mari iuxta genicula stante et ra-
riore ac brevi contortoque, feminae soluto et candido.
folia maribus nigriora, feminis candidiora; radix super-
vacua, praetenuis. nascuntur in campestribus cultis. mirum 
est quod de utroque eorum genere proditur: ut mares
gignantur, hunc facere, ut feminae, illam; hoc contingere,
si a conceptu protinus bibatur sucus in passo edanturve
 f olia decocta ex oleo et sale, vel cruda ex aceto. quidam

 

decocunt eam in novo fictili cum heliotropio et II vel III
spicis, donec co g atur . decoctum dari iubent et herbam
ipsam in cibo altero die purgationis mulieribus per tri-
duum, quarto die a balineo coire eas. Hippocrates miris
laudibus in mulierum usum praedicavit has , a t hunc mo-
dum medicorum nemo novit. ille eas volvae cum melle
vel rosaceo vel irino vel li l ino admovit, item ad ciendos
menses secundasque. idem praestare potu fotuque dixit.
instillavit auribus olidis suc um , inunxit cum vino vetere
 alvo . folia inposuit epiphoris; stranguriae et vesicis de-
coctum eius dedit cum murra et ture. alvo quidem sol-
vendae vel in febri decoqu i tur quantum manus capiat in
II sextariis aquae ad dimidias; bibitur sale et melle ad-
mixto nec non cum ungula suis aut gallinaceo decocta 
salubrius. purgationis causa putavere aliqui utramque
dandam sive cum malva decoctam . thoracem purgant,
bilem detrahunt, sed stomachum laedunt. reliquos usus
dicemus suis locis. 
 (19) Inveni s se et Achilles discipulus Chironis qua vol-
neribus mederetur —quae ob id Achilleos vocatur—

 

ac sanasse Teleplhum dicitur. alii primum aeruginem in-
venisse utilissimam emplastris—ideoque pingitur ex 
cuspide decutiens eam gladio in volnus Telephi —, alii
utroque usum medicamento volunt . aliqui et hanc panacem 
Heracliam , alii sideriten et apud nos milifoliam vocant,
cubitali scapo, ramosam , minutioribus quam feniculi foliis 
vestitan ab imo. alii fatentur quidem illam vulneribus
utilem, sed veram Achilleon esse scapo caeruleo pedali,
sine ramis, ex omni parte singulis foliis rotundis eleganter 
vestitam; alii quadrato caule, capitulis marruvii , foliis 
quercus ; hac etiam praecisos nervos glutinari . faciunt
ali i et sideritim in maceriis nascentem, cum teratur , foedi
odoris ; etiamnum aliam similem huic, sed candidioribus
foliis et pinguioribus, teneriorem cauliculis, in vineis
nascentem, aliqui vero binum cubitorum, ramulis exilibus,
triangulis , folio felicis pediculo longo, betae semine, ones
volneribus praecipuas. nostri eam, quae est latissimo folio,
scopas regias vocant. medetur anginis suum . 
 
 (20) Invenit et Teucer eadem aetate Teucrion , quam
quidam hemion i on vocant, spargentem iuncos tenues, folia
parva , asperis locis , austero sapore . numquam florem ne-
que semen gignit. medetur lienibus, constatque sic inven-
tam: cum exta super eam proiecta essent, adhaesisse lieni 
eumque exinanisse . ob id a quibusdam splenion vocatur.
narrant sues, qui radicem eius edint , sine splene inveniri.
quidam ramis hysopi surculosam, folio fabae, eodem no-
mine appellant et colligi, cum floreat , iubent —adeo
florere non dubitant—maximeque ex Ciliciis et Pisidiae 
montibus laudant. 
 (21) Melampodis fama divinationis artibus nota e s t . ab
hoc appellatur unum hellebori genus Melampodion . aliqui
pastorem eodem nomine invenisse tradunt, capras purgari
pasto illo animadvertentem , datoque lacte earum sanasse
Proetidas furentes..... quam ob rem de omnibus eius ge-
neribus dici simul convenit. 
 
 Prima duo sunt, candidum ac nigrum. hoc radicibus
tantum intellegi tradunt plerique, alii et folia nigri pla-
tano similia, sed minora nigrioraque et pluribus divisuris
scissa, albi betae incipientis , haec quoque nigriora et ca-
nalium dorso rubescentia, utraque caule palmi , ferulaceo,
bulborum tunicis convoluto , radice fimbriata ceparum modo .
nigro equi , boves, sues necantur, itaque cavent id, cum
candido vescantur. tempestivum esse tradunt messibus.
 plurimum autem nascitur in Oete monte et optimum , uno
eius loco circa Pyram . nigrum ubique provenit, sed me-
lius in Helicone , qui mons et aliis laudatur herbis. can-
didum probatur secundum Oet a eum Ponticum, tertio loco
Eleaticum , quod in vitibus nasci ferunt, quarto Parnasium ,
quod adulteratur Aetolico ex vicino . nigrum ex his Me-
lampodium vocant, quo et domus suffiunt purgantque, spar-
gentes et pecora, cum precatione sollemni. hoc et reli-
giosius colligitur, primum enim gladio circumscribitur,
dein qui succisurus est ortum spectat et precatur, ut id
liceat sibi concedentibus diis facere observatque aquilae
volatus; fere enim secantibus interest, et, si prope advo-
lavit , moriturum illo anno qui succidat augurium est. nec
album facile colligitur, caput adgravans maxime, nisi prae-

 

sumatur alium et subinde vinum sorbeatur celeriterque
fodiatur . nigrum alii encymon vocant, alii polyrrhizon .
purgat per inferna , candidum autem vomitione causasque
morborum extrahit, quondam terribile, postea tam pro-
miscuum , ut plerique studiorum gratia, ad pervidenda 
acrius quae commentabantur, saepius sumptitaverint . Car-
neaden responsurum Zenonis libris . . .. Drusumque apud
nos, tribunorum popularium clarissimum, cui ante omnis 
plebs adstans plausit , optimates vero bellum Marsicum in-
putavere , constat hoc medicamento liberatum comitiali
morbo in Anticyra insula. ibi enim tutissime sumitur,
quoniam, ut diximus, sesamoides admiscent. Italia veratrum 
vocat. 
 Farina eorum per se et mixta radiculae , qua lanas
diximus lavari, sternumentum facit, amboque somnum . leguntur autem tenuissimae radices brevesque ac velut
decurtatae et imae . nam summa, quae est crassissima, cepis
similis , canibus tantum datur purgationis causa. antiqui

 

radicem cortice quam carnosissimo seligebant , quo tenuior
eximeretur medulla; hanc umidis spongeis opertam tur-
gescentemque acu in longitudinem findebant, dein fila in
umbra siccabant his utentes. nunc ramulos ipsos ab radice
quam c rassissimi corticis ita dant . optimum quod acre gustu 
fervensque in frangendo pulverem emittit. durare vim 
xxx annis ferunt. 
 (22) Nigrum medetur paralyticis, insanientibus, hydro-
picis, dum citra febrim, podagris veteribus, articulariis
morbis. trahit ex alvo bilem, pituitas , aquas . datur ad
leniter molliendam alvum plurimum drachma una , modice
IIII obolis. miscuere aliqui et scamonium , sed tutius salem.
in dulcibus datum copiosius periculum infert. oculorum
caliginem fotu discutit; ob id quidam et inunxere trito.
strumas, suppurata, duritias concoquit et purgat, item fistu-
las tertio die exemptum. verrucas tollit cum squama aeris
et sandaraca. hydropicorum ventri inponitur cum farina
hordeacia et vino. pecorum et iumentorum pituitas sanat
surculo per aurem traiecto et postero die eadem hora
exempto, scabiem quadripedum cum ture, cera ac pice vel 
cum pisselaeo. 
 
 (23) Album optimum, quod celerrime movet sternu-
menta , sed multum terribilius nigro, praecipue si quis
apparatum poturorum apud antiquos legat contra horrores,
strangulatus, intempestivas somni vires , singultus infinitos
aut sternumenta, stomachi dissolutiones, tardiores vomitus
aut longiores, exiguos aut nimios. quippe alia dare soliti,
quae concitarent vomitiones, ipsumque helleborum ex-
trahere medicamentis aut clysteribus, saepius etiam sanguine
venis emisso. iam vero et cum prospere cedat, terribilius 
variis coloribus vomitionum et post vomitiones observatione 
alvi, balinearum dispensatione, totius corporis cura, ante-
cedente omnia haec magno terrore famae, namque tra-
dunt absumi carnes , si coquatur una. sed antiquorum
vitium erat quod propter hos metus parcius dabant, cum
celerius erumpat, quo largius sumitur. Themison binas,
non amplius, drachmas datavit; sequentes et quaternas
dedere claro Herophili praeconio, qui helleborum for-
tissimi ducis similitudini aequabat; concitatis enim intus
omnibus ipsum in primis exire. praeterea mirum inventum
est, quod incisum forficulis , ut diximus, cribrant : cortex 
remanet, hoc inaniunt ; medulla cadit, haec in nimia pur-
gatione data vomitiones sistit. 
 (24) Cavendum est felici quoque cura, ne nubilo die
detur, inpetibiles quippe cruciatus existunt. nam aestate
potius quam hieme dandum non est in dubio. corpus VII

 

diebus ante praeparandum cibis acribus, abstinentia vini ,
quarto et tertio die vomitionibus, pridie cenae abstinentia.
album et in dulci datur, aptissime vero in lente aut pulte.
nuper invenere dissectis raphanis inserere helleborum
rursusque conprimere raphanos, ut transeat vis, atque
lenimento dare. reddi post IIII fere horas incipit; totuml
opus septenis peragitur horis. medetur ita morbis comi-
tialibus, ut diximus, vertigini , melancholicis , insanientibus, 
lymphatis , elephantiasi albae, lepris, tetano, tremulis, poda-
gricis, hydropicis incipientibusque tympanicis , stomachicis ,
spasticis cynicis , ischiadicis , quartanis, quae aliter non de-
sinant , tussi veteri, inflationibus, torminibus redeuntibus. 
 (25) Vetant dari senibus, pueris , item mollis ac feminei
corporis animive, exilibus aut teneris, et feminis minus
quam viris, item timidis aut si exulcerata sint praecordia
vel tumeant, minime sanguinem excreantibus causariisve 
latere . faucibus medetur extra corpori inpositum ,erup-
tionibus pituitae cum axungia salsa inlitum , item suppu-
rationi veteri. mures polentae admixtum necat . Galli sa-
gittas in venatu helleboro tingunt circumcisoque vulnere
teneriorem sentiri carnem adfirmant. muscae quoque ne-
cantur albo trito et cum lacte sparso. eodem et phthi-
riasis emendatur.

(26) Ipsi Mithridati Crateuas adscripsit unam , Mi-
thridatiam vocatam . huic folia II a radice, acantho similia,
caulis inter utraque sustinens roseum florem. (27) alteram
Len ae us , scordotim sive scordion , ipsius manu adscriptam ,
magnitudine cubitali, quadriangulo caule, ramosam, querna 
similitudine foliis lanuginosis. reperitur in Ponto campis
pinguibus umidisque, gustus amari . est et alterius generis,
latioribus foliis, mentastro similis, plurimosque utraque ad
suss per se et inter alia in antidotis. 
 (28) Polemonia m alii Philet a eriam a certamine regum
inventionis appellant, Cappadoces autem chiliodynamiam .
radice crassa, exilibus ramis, quibus in summis corymbi
dependent nigro semine, cetero rutae similis, nascitur in
montosis . 
 (29) Eupatoria quoque regiam auctoritatem habet, caulis
lignosi, nigricantis, hirsuti, cubitalis et aliquando amplioris,
foliis per intervalla quinquefolii aut cannabis, per ex t r e-
mita te s incisis quinquepertito , nigris et ipsis plumosisque ,
radice supervacua. semen dysintericis in vino potum auxi-
liatur unice. 
 
 (30) Centaurio curatus dicitur Chiron, cum Herculis
excepti hospitio pertractanti arma sagitta excidisset in
pedem , quare aliqui Chironion vocant. folia sunt lata et
oblonga, serrato ambitu, dens i ab radice caules ternum
cubitorum, geniculati—in his capita ceu papaverum—,
radix vasta, rubescens, tenera fragilisque, ad bina cubita,
madida suco, amara cum quadam dulcedine. nascitur in
collibus pingui solo, laudatissima in Arcadia, Elide, Mes-
senia, Pho l oe , Lycaeo , et in Alpibus vero plurimisque aliis
locis. in Lycia quidem et ex ea Lycium faciunt. vis in
vulneribus tanta e s t , ut cohaerescere etiam carnes tradant ,
si coquatur simul. in usu radix, tantum II drachmis
bibenda quibus dicetur, si febris sit, in aqua trita , ceteris
in vino. medetur et fe b r ium morbis decoctae sucus. 
 (31) Est alterum centaurium cognomine lepton, minutis
foliis, quod aliqui libad i on vocant, quoniam secundum
fontes nascitur, origano simile, angustioribus et longioribus
foliis, anguloso caule, pal m um alto, frutic os um , flore lych-
nidis , radice tenui et supervacua, suco efficax. ipsa herba
autumno legitur, sucus e fronde . quidam caules concisos

 

madefaciunt diebus XVIII atque ita exprimunt. hoc cen-
taurium nostri fel terrae vocant propter amaritudinem
summam, Galli exacum , quoniam omnia mala medicamenta
potum e corpore exigat per alvum. 
 (32) Tertia est centauris cognomine triorchis. qui eam
secat, rarum est ut non vulneret sese . haec sucum sangui-
neum e mittit . Theophrastus defendi eam inpugnarique
colligentes tradit a triorche accipitrum genere, unde et
nomen accepit . inperiti confundunt haec omnia et primo 
generi adsignant.

(33) Clymenus a rege herba appellata e s t , hederae
foliis, ramosa, caule inani articulis praecincta , odore gravi
et semine hederae, silvestribus et montuosis nascens.
quibus morbis pota medeatur, dicemus, sed hic indican-
dum est, dum medeatur, sterilitatem pota etiam viris fieri.
Graeci plantagini similem esse dixerunt, caule quadrato,
folliculis cum semine inter se inplexis veluti polyporum
cirris. et sucus autem in usu, vi summa in refrigerando. 
 (34) Gentianam invenit Gentius rex Illyriorum, ubique
nascentem, Illyrico tamen praestantissimam, folio fraxini,
sed magnitudine lactucae, caule tenero, pollicis crassi-
tudine , cavo et inani, ex intervallis foliato, III aliquando
cubitorum, radice lenta , subnigra, sine odore, aquosis
montibus subalpinis plurima. usus in radice et suco.

 

radicis natura est excalfactoria, sed praegnantibus non
bibenda . 
 (35) Invenit et Lysimachus quae ab eo nomen retinet,
celebrata Erasistrato. folia habet salicis viridia, florem
purpureum, fruticosa ramulis erectis, odore acri. gignitur
in aquosis. vis eius tanta est, ut iumentis discordantibus
iugo inposita asperitatem cohibeat . 
 (36) Mulieres quoque hanc gloriam adfectavere, in
quibus Artemisia uxor Mausoli adoptata herba, quae antea
parthenis vocabatur. sunt qui ab Artemide Ilithyia cogno-
minatam putent , quoniam privatim medeatur feminarum
malis. est autem absinthii modo fruticosa , maioribus foliis
pinguibusque. ipsius duo genera: altior latioribus foliis,
altera tenera tenuioribus et non nisi in maritimis nascens.
sunt qui in mediterraneis eodem nomine appellent , sim-
plici caule, minimis foliis, floris copiosi, erumpentis cum
uva maturescit, odore non iniucundo . quam quidam bo-
tryn , alii ambrosiam vocant, talis in Cappadocia nascitur. 
 (37) Nymphaea nata traditur nympha zelotypia erga
Herculem mortua—quare Heracleon vocant aliqui, alii
rhopalon a radice clavae simili—, ideoque eos, qui biberint
eam XII diebus, coitu genituraque privari. laudatissima in

 

Orchomenia et Marathone. Boeoti mallon vocant et semen
edunt. nascitur in aquosis, foliis magnis in summa aqua 
et aliis ex radice , flore lilio simili et, cum defloruit, ca-
pite papaveris, lev i caule. secatur autumno radix nigra,
in sole siccatur. adversatur i ta li eni . est et alia nym-
phaea in Thessalia , amne Penio , radice alba, capite luteo,
rosae magnitudine. 
 (38) Invenit et patrum nostrorum aetate rex Iuba
quam appellavit Euphorbeam medici sui nomine . frater is 
fuit Musae, a quo divum Augustum conservatum indica-
vimus. iidem fratres instituere a balineis frigida multa 
corpora adstringere ; antea non erat mos nisi calida tan-
tum lavari, sicut apud Homerum etiam invenimus. sed
Iubae volumen quoque extat de ea herba et clarum
praeconium. invenit eam in monte Atlante , specie t hy rsi ,
foliis acanthinis. vis tanta est, u t e longinquo sucus ex-
cipiatur incisa conto; subitur excipulis ventriculo haedino.
umor lactis videtur deflue ns ; siccatus cum coiit , turis

 

effigiem habet. qui colligunt, clarius vident. contra ser-
pentes medetur quaculnque parte percussa vertice inciso
et medicamento addito ibi. Gaetuli, qui legunt, taedio
lacte adulterant, sed discernitur igni; id enim, quod sin-
cerum non est, fastidiendum odorem habet. multum infra
hunc sucum est qui in Gallia fit ex herba chamelaea, gra-
num cocci ferente. fractus hammoniaco similis est, etiam
levi gustu os accensum diu detinens et magis ex inter-
vallo, donec fauces quoque siccet.

(39) Celebravit et Themiso medicus vulgarem her-
bam plantaginem tamquam inventor volumine de ea edito.
duo eius genera: minor angustioribus foliis et nigrioribus 
linguae pecorum similis , caule anguloso in terrain incli-
nato, in pratis nascens; altera maior, foliis laterum modo
inclusa, quae quia septena sunt, quidam eam heptapleuron
vocavere. huius et caulis cubitalis est. et ip s a in umidis
nascitur, multo efficacior. mira vis in siccando densando-
que corpore, cauterii vicem optinens. nulla res aeque
sistit fluctiones, quas Graeci rheumatismos vocant. 
 (40) Iungitur huic buglossos , boum linguae similis,
cui praecipuum, quod in vinum deiecta animi volup-
tates auget et vocatur euphrosynum. (41) iungitur et

 

cynoglossos canina m linguam imitata , topiariis operibus 
gratissima. aiunt quae III thyrsos seminis emittat , eius
radicem potam ex aqua ad tertianas prodesse, quae IIII, ad
quartanas.—Est et alia similis ei , quae fert lappas mi-
nutas. eius radix pota ex aqua ranis et serpentibus ad-
versatur. 
 (42) Est et buphthalmus similis boum oculis, folio
feniculi, circa oppida nascens, fruticosa caulibus , qui et
manduntur decocti. quidam chalcan vocant. haec cum
cera st e atomata discutit. 
 (43) Invenere herbas et universae gentes, Scythia pri-
mam eam, quae Scythice vocatur circa Ma eotim nascens,
praedulcem alias utilissimamque ad ea, quae as th mata vo-
cant. magna et ea commendatio, quod in ore eam ha-
bentes sitim famemque non sentiunt. —(44) Idem praestat
apud eosdem hippace , distincta , quod in equis quoque
eundem effectum habe a t , traduntque his duabus herbis
Scythas etiam in duodenos dies durare in fame sitique. 
 
 (45) Ischaemonem Thracia invenit, qua ferunt sangui-
nem sisti non aperta modo vena, sed etiam praecisa.
serpit in terra, milio similis, foliis asperis et lanuginosis.
farcitur in nares, quae in Italia nascitur, et ciet sangui-
nem, eadem adalligata sistit. 
 (46) Vettones in Hispania earn, quae Vettonica dicitur
in Gallia, in Italia autem serratula , a Graecis cestros aut
psychrotrop h on , ante cunctas laudatissima. exit anguloso 
caule cubitorum II, a radice spargens folia fere lapathi ,
serrata, semine purpureo. folia siccantur in farinam plu-
rimos ad usus. fit vinum ex ea et acetum stomaacho et
claritati oculorum, tantumque gloriae habet, ut domus, in
qua sata sit , tuta existimetur a piaculis omnibus. 
 (47) In eadem Hispania inventa e st Cantabrica per
divi Augusti tempora a Cantabris reperta. nascitur ubique
caule iunceo , pedali, in quo sunt flosculi oblongi veluti
calathi, in his semen perquam minutum. nec alias defuere
Hispaniae herbis exquirendis, ut in quibus etiam nunc 
hodie in more sit laetiore convictu potionem e centum 
herbis mulso additis credere saluberrimam suavissimam-
que. nec quisquam genera earum iam novit aut multi-
tudinem , numerus tamen constat in nomine. 
 
 (48) Nostra aetas meminit herbam in Marsis repertam.
nascitur et in Aequicolis circa vicum Nervesiae ; vocatur
consiligo. prodest, ut demonstra b imus suo loco, deploratis 
in phthisi . 
 (49) Invenit nuper et Servilius Democrates e
primis medentium quam appellavit Hiberida , quamquam
ficto nomini invention e eius adsignata carmine. nascitur
maxime circa vetera monumenta parietinasque et inculta
itinerum; floret semper, folio nasturci, caule cubitali, se-
mine vix ut aspici possit. radici odor nasturci . usus
aestate efficacior et recenti tantum; tunditur difficulter.
 coxendicibus et articulis omnibus cum axungia modica uti-
lissima, viris plurimum quatern is horis , feminis minus
dimidio adalligata, ut deinde in balineis descendatur in
calidam et postea oleo ac vino perunguatur corpus , diebus-
que vicenis interpositis idem fiat, si qua admonitio do-
loris supersit. hoc modo rheumatismos omnes sanat oc-
cultos. inponitur non in ipsa inflammatione , sed inminuta. 
 (50) Animalia quoque invenere herbas, in primisque
chelidoniam . hac enim hirundines oculis pullorum in nido
... restituuntque visum , ut quidam volunt, etiam erutis

 

oculis. genera eius duo: maior fruticosa , folio pastinacae
erraticae ampliore, ipsa altitudine II cubitorum, colos albi-
cans, flos luteus; minori folia hederae rotundiora, minus
candida. sucus croci, mordax, semen papaveris. florent
adventu hirundinum, discessu marcescunt . sucus floren-
tibus exprimitur et in aereo vase cum melle Attico leniter
cinere ferventi decoquitur, singulari remedio contra cali-
gines oculorum. utuntur et per se suco et in collyriis,
quae chelidonia appellantur ab ea. 
 (51) Inveniunt et canes qua fastidium vincunt eamque
in nostro conspectu mandunt, sed ita, ut numquam intel-
legatur, quae sit; etenim depasta cernitur. notata est
haec animalis eius malignitas in alia herba maior. per-
cussus enim a serpente mederi sibi quadam dicitur, sed
illam homine spectante non decerpit. 
 (52) Simplicius cervae monstravere elaphoboscon, de
qua diximus, item helxinen a partu dictam , (53) ostendere, 
ut indicavimus, dictamnum vulneratae pastu statim 
telis decidentibus. non est alibi quam in Creta, ramis
praetenue, puleio simile, fervens et acre gustu. foliis
tantum utuntur; flos nullus aut semen aut caulis, radix

 

tenuis ac supervacua. et in Creta autem non spatiose 
nascitur mireque capris expetitur. pro eo est pseudo-
dictamnum multis in terris nascens, folio simile , ramulis
minoribus, a quibusdam chondris vocatum. minoris effectus
statim intellegitur; dictamnum enim minima potione ac-
cendit os. qui legere eas, in ferula aut harundine con-
dunt praeligantque , ne potentia evanescat. sunt qui dicant
utramque nasci multifariam , sed deteriores in agris pinguibus ,
veram quidem dictamnum non nisi in asperis. est et 
tertium genus dictamnum vocatum, sed neque facie neque
effectu simile, folio sisymbri, ramis maioribus, praecedente 
persuasione illa, quicquid in Creta nascatur , infinito prae-
stare ceteris eiusdem generis alibi genitis, proxime quod
in Parnaso. alioqui herbiferum esse et Pelium montem
in Thessalia et Telethrium in Euboea et totam Arcadiam
ac Laconicam tradunt, Arcades quidem non medicaminibus
uti, sed lacte circa ver , quoniam tum maxime sucis herbae
turgeant medicenturque ubera pascuis. bibunt autem vac-
cinum, quoniam boves omnivori fere sunt in herbis. po-
tentia earum per quadripedes etiamnum duobus claris
exemplis manifesta fit. circa Abderam et limitem, qui
Diomedis vocatur, equi pasti inflammantur rabie, circa
Potnias vero et asini. 
 
 (54) Inter nobilissimas aristolochiae nomen dedisse
gravidae videntur, quoniam esset ἀρίστη λεχούσαις. nostri
malum terrae vocant et quattuor genera eius servant:
unum tuberibus radicis rotundis, foliis inter malvam et
hederam, nigrioribus mollioribusque, alterum masculae, ra-
dice longa , IIII digitorum longitudine, baculi crassitudine,
tertium longissimae, tenuitate vitis novellae, cuius sit prae-
cipua vis, quae et clema ti tis vocatur, ab aliis Cretica .
omnes colore buxeo, caulibus parvis, flore purpureo. ferunt
baculas parvas, ut cappari . valent radice tantum. est et
quae plistoloc h ia vocatur, quarti generis, tenuior quam
proxime dicta, densis radicis capillamentis, iunci plenioris
crassitudine. hanc quidem polyrr h izon cognominant. odor
omnium medicatus, sed oblongae radici tenuiorique gra-
tior; carnosi enim est corticis, unguentis quoque nardinis
conveniens. nascuntur pinguibus locis et campestribus.
effodere eas messibus tempestivum; i n d esquamato terreno 
servantur. maxime tamen laudatur Pontica et in quo-
cumque genere ponderosissima quaeque, medicinis aptior
rotunda , contra serpentes oblonga, in summa tamen gloria
est ea , si modo a conceptu admota vulvis in carne bubula
mares figurat, ut traditur. piscatores Campaniae radicem
eam, quae rotunda est, venenum terrae vocant, coramque

 

nobis contusam mixta calce in mare sparsere. advolant
pisces cupiditate mira statimque exanimati fluitant . quae
polyrr h izos cognominatur convulsis, contusis, ex alto prae-
cipitatis radice pota ex aqua utilissima esse traditur, se-
mine pleuriticis et nervis, confirmare, excalfacere, eadem
satyrion esse . 
 (55) Verum et effectus ususque dicendi sunt ordien-
dumque malorum omnium pessimo est , serpentium ictu.
medentur ergo Britannica herba, panacis omnium generum
radix e vino, Chironii et flos et semen potum inlitumve
ex vino et oleo, privatim qu a e cunila bubula appellatur,
Polemonia vel Philetaeris radicis drachmis IIII in mero ,
Teucria , sideritis, scordotis ex vino, privatim ad angues ,
pota et inlita sive suco sive folio sive decocto, centaurii
maioris radi x drachma in vini albi cyathis III, Gentiana
praecipue adversus angues II drachmis cum pipere et ruta
 in vini cyathis VI, sive viridis sive sicca. et Lysimachiae
odorem fugiunt. datur ex vino percussis chelidonia; mor-
sibus inponitur Vettonica praecipue, cui vis tanta perhi-
betur, ut inclusae circulo eius serpentes ipsae sese inter-
imant flagellando. datur ad ictus semen eius denarii pondere

 

cum III cyathis vini vel farina drachmis III sextario aquae
—farina et in ponitur —, Cantabrica, dictamnum, aristo-
lochia radicis drachma in vini hemina, sed saepius bibenda.
prodest et inlita ex aceto; similiter plistolochia , quin om-
nino suspensa supra focum fugat e domibus serpentes;

(56) argemonia quoque radicis denarii pondere in vini
cyathis III poto . plura de ea convenit dici ceterisque,
qu a primum nominabuntur, in eo autem genere medendi
primum nominari quamque, in quo maxime valebit. folia
habet qualia anemone , divisa apii modo, caput in cauli-
culo papaveris silvestris, item radicem, sucum croci colore
acrem et acutum. nascitur in arvis. apud nos tria ge-
nera eius faciunt et id demum probant, cuius radix tus
redoleat. 
 (57) Agaricum ut fungus nascitur in arboribus circa
Bosporum colore candido; dantur oboli III contriti cum
binis cyathis aceti mulsi. id, quod in Gallia nascitur,
infirmius habetur. praeterea mas spissior amariorque —
hic et capitis dolores facit—, femina solutior. initio
gustus dulcis mox in amaritudinem transit. 
 
 (58) Echios utriusque generis puleio similis, foliis
coronat; d a tur drachmis II ex vini cyathis IIII. item altera,
quae lanugine distinguitur spinosa , cui et capitula viperae 
similia sunt; haec ex vino et aceto. quidam echion per-
sonatam vocant, cuius folio nullum est latius, grandes 
lappas ferentem; huius radicem decoctam ex aceto dant
potui.—Hyoscyamum contusum cum foliis ex vino datur
peculiariter contra aspidas. 
 (59) Nulla tamen Romanae nobilitatis plus habet quam
hiera botane. aliqui aristereon , nostri verbenacam vocant.
haec est quam legatos ferre ad hostes indicavimus; hac 
lovis mensa verritur, domus purgantur lustranturque . ge-
nera eius duo : foliosa, quam feminam putant, mas rario-
ribus foliis. ramuli utriusque plures, tenues, cubitales,
angulosi , folia minora quam quercus angustioraque, divi-
suris maioribus, flos glaucus, radix longa, tenuis. nascitur
ubique in planis aquosis. quidam non distingunt et unum 
omnino genus faciunt, quoniam utraque eosdem effectus
habeat. utraque sortiuntur Galli et praecinunt responsa ,
sed Magi utique circa hanc insaniunt: hac perunctos in-
petrare quae velint, febres abigere, amicitias conciliare 
nullique non morbo mederi. colligi debere circa canis
ortum ita, ne luna aut sol conspiciat, favis ante et melle
terrae ad piamentum datis; circumscriptam ferro effodi

 

sinistra manu et in sublime tolli; siccari in umbra sepa-
ratim folia, caulem , radicem. aiunt , si aqua spargatur tri-
clinium, in qua maduerit, laetiores convictus fieri. adversus
serpentes conteritur ex vino. 
 (60) Est similis verbasco herba, quae saepe fallit pro 
ea capta, foliis minus candidis, cauliculis pluribus, flore
luteo. haec abiecta blattas in se contrahit ideoque Romae
blattaria vocatur . 
 (61) Molemonium sucum lacteum emittit concrescentem
cummis modo, umidis locis. datur denarii pondus in vino. 
 (62) Quinquefolium nulli ignotum est, cum etiam fraga
gignendo commendetur ; Graeci pentapetes aut pentaphyllon
aut c h am a e ze lon vocant. cum effoditur, rubram habet ra-
dicem; haec inarescens nigrescit et angulosa fit . nomen
a numero foliorum. et ipsa herba incipit et desinit cum
vite. adhibetur et purgandis domibus. 
 (63) Adversus serpentes bibitur et eius radix, quae
sparganion vocatur, ex vino albo. 
 (64) Dauci genera quattuor fecit Petronius Dio-
dotus, quae persequi nihil attinet, cum sint differentiae
duae, probatissimi in Creta , mox in Achaia et ubicumque
in siccis nati, feniculi similitudiue, candidioribus foliis et
minoribus hirsutisque, caule pedali recto , radice suavissimi

 

gustus et odoris. hoc in saxosis nascitur meridianis; re-
liqua genera ubique nascuntur terrenis collibus limitibus-
que , nec nisi pingui solo ..... foliis coriandri, caule
cubitali, capitibus rotundis, saepe pluribus quam ternis ,
radice lignosa et, cum inaruit, supervacua. semen huius
cumino simile, prioris milio, album, acre , odoratum om-
nibus et fervens. secundum priore vehementius est ideoque
parce sumi debet. si iam maxime tertium genus facere
libeat, est simile staphylino, quod pastinacam erraticam
appellant, semine oblongo, radice dulci. omnia haec et
hieme et aestate sunt intacta quadripedi nisi post abortus.
ex allis usus seminis, ex Cretico radicis et magis ad ser-
pentes . bibitur e vino drachma una, datur et quadri-
pedibus percussis. 
 (65) Therionarca alia quam magica et in nostro orbe
nascitur, fruticosa, foliis subviridibus, flore roseo. ser-
pentes necat. cuicumque admota ferae et haec torporem
adfert. 
 (66) Persol l ata , quam nemo ignorat, Graeci arcion vo-
cant, folia habet maiora etiam cucurbitis et hirsutiora
nigrioraque et crassiora, radicem albam et grandem. haec
ex vino bibitur denariorum II pondere; (67) item cycla-

 

mini radix contra serpentes omnes. folia habet minora
quam hedera nigrioraque et tenuiora, sine angulis, in
quibus albicant maculae, caule exiguo, inani , floribus pur-
pureis , radice lata, ut rapum videri possit, cortice nigro.
nascitur in umbrosis. a nostris tuber terrae vocatur, in
omnibus serenda domibus, si verum est, ubi sata sit, nihil
nocere mala medicamenta; amuletum vocant. narrant et
ebrietatem repraesentari addita in vinum. radix et siccata,
scillae modo concisa reponitur; decoquitur eadem ad crassi-
tudinem mellis. suum tamen venenum ei est, traduntque,
si praegnans radicem eam transgrediatur, abortum fieri. 
 (68) Est et altera cyclaminos cognomine cissanthemos,
geniculatis caulibus supervacuis a priore distans, circa ar-
bores se volvens, acinis hederae, sed mollibus, flore can-
dido, specioso , radice supervacua. acini tantum in usu,
gustu acres e t lenti. siccantur in umbra tusique divi-
duntur in pastillos. 
 (69) Mihi et tertia cyclaminos demonstrata est cogno-
mine chamaecissos , uno omnino folio, radice ramosa, qua
pisces necabantur . 
 (70) Sed inter prima celebratur peucedanum, lauda-
tissima in Arcadia, mox Samothrace. caulis e i tenuis,
longus , feniculo similis, iuxta terram foliosus, radice nigra,
crassa, gravi odore, sucosa. gignitur in montibus opacis,
foditur exitu autumni . placent tenerrimae et altissimae

 

radices . hae conciduntur in quaternos digitos osseis cul-
tellis funduntque sucum in umbra, capite prius et naribus
rosaceo perunctis, ne vertigo sentiatur. et alius sucus
invenitur caulibus adhaerens; incisi quo que manant . pro-
batur crassitudine mellea , colore rufo , odore suaviter gravi,
fervens gustu. hic in usu et radix et decoctum eius plu-
rimis medicamentis, suco tamen efficacissimo, qui resol-
vitur amaris amygdalis aut ruta contra serpentes bibitur-
que et ex oleo perunctos tuetur. —

(71) Ebuli quoque,
quam nemo ignorat, fumo fugantur serpentes. 
 (72) Privatim adversatur scorpionibus polemoniae ra-
dix, vel adalligata tantum, item phalangio ac ceteris mi-
noribus venenatis, scorpionibus aristolochia, agaricum obolis
IIII in vini mixti cyathis totidem, verbenaca et phalangio
cum vino aut posca, item quinquefolium, daucum. 
 (73) Verbascum Graeci phlomon vocant. genera habet
prima duo: album, in quo mas intellegitur, alterum nigrum,
in quo femina. tertium genus non nisi in silvis invenitur.
sunt folia brassicae latiora, pilosa, caulis erectus, cubitali
amplior. semen nigrum inutile, radix una, crassitudine
digiti. nascuntur in campestribus. silvestri folia elelis-
phaci , alta , ramis lignosis. (74) sunt et p h lomides duae

 

hirsut a e , rotundis foliis, humiles . tertia lychnitis vocatur,
ab allis th r y allis , foliis ternis aut cum plurimum qua-
ternis, crassis pinguibusque, ad lucernarum lumina aptis.
aiunt in foliis eius, quam feminam diximus, ficus omnino
non putrescere. distingui genera haec paene supervacuum
est, cum sint omnia eiusdem effectus. contra scorpiones
bibitur radix cum ruta ex aqua, magna amaritudine, sed 
effectu pari . 
 (75) Thely ph onon herba ab alis scorpion vocatur
propter similitudinem radicis. cuius tactu moriuntur scor-
piones; itaque contra eorum ictus bibitur. scorpionem
mortuum si quis helleboro candido linat, revivescere aiunt.
thely ph ono n omnem quadripedem necat inposita verendis
radice, folio quidem intra eundem diem. quod est simile
cyclamino, ipsa geniculata. nascitur in opacis.—Scor-
pionibus adversatur et Vet t onicae sucus ac plantaginis. 
 (76) Sunt et ranis venena, rubetis maxime, vidimus-
que Psyllos in certam e n e patinis candefactis admittentes,
ociore etiam quam aspidum pernicie. auxiliatur phrynion 
in vino pota. aliqui neurada appellant, alii poterion ,

 

floribus parvis , radicibus multis , nervosis, bene olentibus .
 (77) item alcima , quam alii damas on ion , alii lyron appellant.
folia erant plantaginis , nisi angustiora essent et magis laci-
niosa convexaque in terrain, alias etiam venosa similiter,
caule simplici , tenui, cubitali, capite thyrsi, radicibus densis,
tenuibus ut veratri nigri, acribus, odoratis, pinguibus.
nascitur in aquosis. alterum genus eiusdem in silvis,
nigrius, maioribus foliis. in usu radices utriusque ad-
versus ranas et lepores marinos drachmae pondere in vini 
potu . lepori marino adversatur et cyclaminos. veneni vim
canis quoque rabidi morsus habent, contra quos erit cy-
norrhodum, de quo diximus; plantago et ad omnes bestiarum 
morsus pota atque inlita , Vet t onica ex mero vetere. 
 (78) Peristereos vocatur caule alto, foliato, cacumine
in alios caules se spargens, columbis admodum familiaris,
unde et nomen. hanc habentes negant latrari a canibus. 
 (79) Proxima ab his malis venena sunt, quae sibimet
ipsi homines excogitant. contra haec omnia magicasque
artes erit primum illud Homericum moly, dein Mithridatia
ac scordotis . et centaurium potu omnia mala medicamenta

 

exigit per alvum, Vettonicae semen in mulso aut passo
vel farina drachma in vini veteris cyathis IIII; vomere
cogendi atque iterum bibere. iis , qui cotidie gustent earn,
nulla nocitura mala medicamenta tradunt. poto veneno
aristolochia subvenit eadem mensura qua contra serpentes,
quinquefolii sucus, agaricum , postquam vomuerint , denarii
pondere ex aquae mulsae cyathis III. 
 (80) Antirrinum vocatur sive a n arrinon ly ch nis agria,
simile lino, radice nulla flore hyacinthi, seine vituli na-
rium. e t hoc perunctos venustiores fieri nec ullo malo
medicamento laedi posse v el si quis in bra c chiali habeat ,
arbitrantur Magi. (81) similiter ea , quam eupliam vocant,
traduntque ea perunctos commendatioris esse famae . Arte-
misiam quoque secum habentibus negant nocere mala medi-
camenta aut bestiam ullam, ne solem quidem; bibitur et
haec ex vino.—Adversus opium al ci ma privatim potens
traditur, pota ut adversus ranas. 
 (82) Pericarpum bulbi genus est. duae eius species:

 

cortice rubro, alterum nigro, papaveri simile, sed vis maior
quam priori, utrique autem in excalfaciendo. ideo contra
cicutam datur , contra quam et tus et panaces, Chironium
praecipue; hoc et contra fungos.

(83) Verum et generatim membratimque singulis
corporum morbis remedia subtexemus orsi a capite.
Alopecias emendat nymphaeae Her acliae radix, sive
u n a .... trita inlinantur. polyt h ri x distat a callitriche ,
quod iuncos albos habet et folia plura maioraque, frutice
quoque maior est. defluentem capillum confirmant et den-
sant . (84) item lingula c a , circa fontes nascens, cuius radix
[admixta] combusta teritur cum adipe suis nigrae; id quo-
que excipitur, ut eius suis , quae numquam peper er it ; sol
deinde plurimum confert inlitae. similis usus est cyclamini
radicis.—Porriginem veratri radix tollit in oleo decocta
vel in aqua . —Capitis dolori medetur panacis omnium
generum radix in oleo contrita, aristolochia, hiberis ad-
alligata hora vel diutius, si pati possit , comitante balinei 

usu . medetur et daucum. purgat autem cyclaminos cum
melle in nares addita et ulcera capitis sanat inlita. me-
detur et peristereos. 
 (85) Cacal i a sive le o ntice vocatur, semen margaritis
minutis simile, dependens inter folia grandia, in montibus
fere. huius grana xv in oleo macerantur, atque ita ad-
verso capillo caput inungitur . 
 (86) Fit et ex callitriche sternumentum . folia sunt
lenticulae, caules iunci tenuissimi , radice minima. nascitur
opacis et umidis, gustatu fervens. 
 (87) Hysopum in oleo contritum phthiriasi resistit et 
prurigini in capite. est autem optimum Cilicium e Tauro
monte, dein Pamphylium ac Zmyrnaeum . stomacho con-
trarium, purgat cum fico sumptum per inferna , cum melle
vomitionibus . putant et serpentitum ictibus adversari, tri-
tum cum melle et sale et cumino. 
 (88) Lonchitis non, ut plerique existimaverunt, eadem
est quae xiphion aut phasganion , quamquam cuspidi similis
semine; habet enim folia porri, rubentia ad radicem et
plura quam in caul e , capitula personis comicis similia,

 

parvam exserentibus linguam radicibus praelongis. nascitur
in sitientibus, (89) e diverso xiphion et phasganion in
umidis. cum primum exit , gladii praebet speciem, caule
II cubitorum, radice ad nucis abellanae figuram fimbriata,
quam effodi ante messes oportet , siccari in umbra. superior
pars eius cum ture trita, aequo pondere admixto vino,
ossa fracta capite extrahit aut quicquid in corpore sup-
puret vel si calcata sint ossa serpentis ; eadem contra ve-
nena efficax. —Caput in dolore veratro in oleo vel ro-
saceo decocto tritoque ungui convenit, peucedano ex oleo 
vel rosaceo et aceto. tepidum hoc prodest et doloribus,
qui plerumque ex dimidia parte capitis sentiuntur, et ver-
tigini. perungunt et radice eius sudoris causa eliciendi,
quoniam caustica vis ei est. 
 (90) Psyllion alii cynoides , alii crys t al l ion , alii Sic e -
licon , alii cynomyiam appellant, radice tenui, supervacua,
sarmentosum, fabae granis in cacuminibus, foliis canino 
capiti non dissimilibus, seine autem pulici, unde et no-
>men. hoc in bacis, ipsa herba in vineis invenitur. vis ad
refrigerandum et discutiendum ingens. semen in usu,
fronti inponitur in dolore et temporibus ex aceto et ro-
saceo aut posca; ad cetera inlinitur. acetabuli mensura

 

sextari um aquae densat a c contrahit ; tunc terere oportet
et crassitudinem inlinere cuicumque dolori et collection
inflammationique.—Vulneribus capitis medetur aristo-
lochia, fracta extrahens ossa et in alia quidem parte cor-
poris, sed maxime capite; similiter plistolochia.— T hry-
seli n um est non dissimile apio; huius radix commanducata
purgat capitis pituitas.

(91) Oculorum aciem centaurio maiore putant ad-
iuvari, si addita aqua foveantur, suco vero minoris cum
nelle culices, nubeculas, obscuritates discuti, cicatrices ex-
tenuari, albugines quidem etiam iumentorum sideritide .
nam chelidonia supra dictis omnibus mire medetur. pa-
nacis radicem cum polenta epiphoris inponunt . hyoscyami
semen et bibunt obolo, tantundem meconii adicientes vi-
numque, ad epiphoras inhibendas. inungunt et Gentianae
suco , quem collyriis quoque acrioribus pro meconio miscent.
facit claritatem et Euphorbeum inunctis. instillatur plan-
taginis sucus lippitudini . caligines aristolochia discutit
Hiberis adalligata capiti, quinquefolium . epiphoras et si
qua in oculis vitia sunt emendat verbascum. epiphoris

 

inponitur peristereos ex rosaceo vel aceto. ad hypochysis 
et caliginem cyclamini pastillos diluunt , peucedani sucum
ut diximus, ad claritatem et caligines cum meconio et rosaceo. 
psyllion inlitum fronti epiphoras suspendit.

(92) Anagallida aliqui acoron vocant. duo genera
eius: mas flore phoeniceo , femina caeruleo, non altiores
palmo, frutice tenero , foiis pusillis, rotundis, in terra
iacentibus. nascuntur in hortis et aquosis. prior floret 
caerulea. utriusque sucus oculorum caliginem discutit cum
melle et ex ictu cruorem et argema rubens, magis cum
Attico melle inunctis . pupillas dilatat, et ideo ha e in-
unguntur ante quibus paracentesis fit . iumentorum quoque
oculis medentur. sucus caput purgat per nares infusus
ita, ut deinde vino colluatur . bibitur et contra angues suci
drachma in vino. mirum quod feminam pecora vitant aut 
si decepta similitudine —flore enim tantum distant—
degustavere, statim eam . quae asyla appellatur, in reme-
di um quaerunt. a nostris fe l is ocul u s vocatur . praecipiunt
aliqui effossuris ante solis ortumn, priusquam quicquam
aliud loquantur, salutare eam , sublatam exprimere; ita
praecipuas esse vires. de Euphorbeae suco satis dictum

 

est. Iippitdini, si tumor erit, absinthium cum melle tritum, 
item cum ... Vettonicae farina conveniet. 
 (93) Aegilopas sanat herba eodem nomine, quae in
hordeo nascitur, tritici folio, semine contrito cum farina
permixta inpositaque vel suco. exprimitur he e caule
foliisque praegnantibus dempta spica et in trimestri farina
digeritur in pastillos. 
 (94) A nt iqui et mandragora utebantur, postea abdi-
catus est in hac curatione . epiphoris, quod certum est,
medetur et oculorum dolori radix tusa cum rosaceo et
vino. nam sucus multis oculorum medicamentis miscetur .
mandragoran alii Circaeon vocant. duo eius genera: can-
didus qui et mas, niger qui femina existimatur, angustio-
ribus quam lactucae foliis, hirsutis et caulibus, radicibus
binis ternisve rufulis , intus albis, carnosis tenerisque, is
paene cubitalibus. ferunt mala abellanarum nucum magni-
tudine et in i is semen ceu pirorum. hoc albo alii ar-
sena , alii morion , alii hippophlomon vocant. huius folia
alba, alterius foliis latiora, ut lapathi sativae. effossuri ca-
vent contrarium ventum et III circulis ante gladio circum-
scribunt , postea fodiunt ad occasum spectantes. sucus fit

 

et e malis et caule deciso cacumine et e radice punctis
aperta aut decocta. utilis haec vel surculo; concisa quo-
que in orbiculos servatur in vino. sucus non ubique in-
venitur, sed, ubi potest, circa vindemias quaeritur. odor
gravis ei, u t et radicis et mali, gravior ex albo . mala
matura in umbra siccantur. sucus ex iis sole densatur,
item radicis tusae vel in vino nigro ad tertias decoctae .
folia servantur in muria efficacius; salsus rore tantum 
sucus pestis est ; sic quoque noxiae vires gravedinem ad-
ferunt etiam olfactu . quamquam mala in aliquis terris
manduntur, nimio tamen odore obmutescunt ignari, potu 
quidem largiore etiam moriuntur. vis somnifica pro viribus
bibentium; media potio cyathi unius. bibitur et contra
serpentes et ante sectiones punctionesque , ne sentiantur ;
ob haec satis est aliquis somnum odore quaesisse. bibitur
et pro helleboro II obolis in mulso—efficacius helle-
borum —ad vomitiones et ad bilem nigram extrahendam. 
 (95) Cicuta quoque venenum est, publica Atheniensium
poena invisa, ad multa tamen usus non omittendi. semen
habet noxium; caulis autem et viridis estur a pleris-
que et in patinis . levis hic et geniculatus ut calami,

 

nigricans, altior saepe binis cubitis, in cacuminibus ramosus,
folia coriandri teneriora , gravi a odoratu, semen aneso 
crassius, radix concava, nullius usus. semini et foliis re-
frigeratoria vis; sic et necat : incipiunt alger e ab extremi-
tatibus corporis. remedio est, priusquam ad vitalia per-
eniat, vini natura excalfactoria. sed in vino pota inreme-
diabilis existit . sucus exprimitur foliis floribusque, tum
enim maxime tempestivus est; melior semine trito ex-
pressus et sole densatus in pastillos . necat sanguinem 
spissando—haec altera vis e i —; ideo sic necatorum 
maculae in corporibus apparent. ad dissolvenda medi-
camenta utuntur illo pro aqua. fit ex eo et ad refrige-
randum stomachum malagma. praecipuus tamen est ad
cohibendas epiphoras aestivas oculorumque dolores sedandos
circumlitus ; miscetur collyriis. et ali a s omnes rheuma-
tismos cohibet. folia quoque tumorem omnem doloreinque
et epiphoras sedant. Anaxilaus auctor est mammas a
virginitate inlitas semper staturas. quod certum est, lac
puerperarum mammis inposita extinguit veneremque testibus
circa pubertatem inlita. remedia, in quibus bibenda cen-
setur, non equidem praeceperim. v i s maxima natae Su s is 

Parthorum, mox Laconicae, Creticae, Asiaticae , in Graecia
vero Megaricae , deinde Atticae. 
 (96) Cremnos agrios gremias tollit oculorum inpositus,
tumorem quoque polenta addita. 
 (97) Nascitur vulgo molyb da ena , id est plumbago,
etiam in arvo , folio lapathi, crassa , hispida. hac comman-
ducata si oculus subinde lingatur , plumbum, quod est ge-
nus vitii, ex oculo tollitur. 
 (98) Capnos trun c a , quam pedes gallinacios vocant,
nascens in parietinis et saepibus , ramis tenuissimis spar-
sisque, flore purpureo, viridis suco caliginem discutiti;
itaque in medicamenta oculorum additur. 
 (99) Similis et nomine et effect, sed alia est capnos
fruticosa, praetenera, foliis coriandri, cineracei coloris, flore 
purpureo . nascitur in hortis et segetibus hordeaciis . cla-
rittem facit inunctis oculis delacrimationemque ceu fumus,
unde nomen. eadem evolsas palpebras renasci prohibet. 
 (100) Acoron iridis folia habet angustiora tantum et
longiore pediculo, radices nigras minusque venosas, cetero
et has similes iridis , gustu acres, odore non ingratas,
ructu faciles. optumae Daspetiac ae e Galatia , mox Cre-
ticae, sed plurimae in Colchide iuxta Phasin amnem et

 

ubicumque in aquosis. recentibus virus maius quam ve-
tustis, Creticae candidiores Ponticis. siccantur, ut i ris ,
in umbra digitalibus frustis . nec non inveniuntur qui
oxymyrsinae radicem acoron vocant , ideoque quidam hanc
acorion vocare malunt. vis ei ad calfaciendum extenuan-
dumque, efficax contra suffusiones et caligines oculorum,
suco eiusdem poto contra serpentes. 
 (101) Cotyledon parvula herba est , in cauliculo tenero,
pusillo folio pingui , concavo ut coxendices . nascitur in
maritimis petrosisque u m idis , radice olivae modo rotunda.
oculis medetur suco. est aliud genus eiusdem sordidis
foliis, latioribus densioribusque circa radicem vel u t oculum 
cingentibus, asperrimi gustus , longiore caule, sed per-
gracili . usus ad eadem quae s a tivi aizoi . 
 (102) Duo genera eius : maius in fictilibus vasculis
seritur, quod aliqui bupihthalmon appellant , alii zoophthal-
mon , alii sterget hr on , quia amatoriis conveniat , alii hypo -
ge s on , quoniam in subgrundiis fere nascitur ; sunt qui am-
brosiam potius vocant et qui amerimnon, Italia sedum 

magnum aut oculum aut digitillum. alterum minusculum,
quod erit ha les vocant, alii trithales , quia ter floreat, alii
erysithales , aliqui is o ēt e s , Italia sedum , sed ae qn e aizoum 
utrumque, quoniam vireat semper . maius et cubiti alti-
tudinem excedit, crassitudine plus quam pollicari. fo lia 
in cacumine linguae similia , carnosa, pinguia, larga suco,
latitudine pollicari, alia in terrain convexa, alia stantia ita,
ut ambitu effigiem imitentur oculi. quod minus est, in
muris parietinisque et tegulis nascitur , fruticosum a radice
et foliosum usque ad cacumen, foliis angustis, mucronatis,
sucosis, palm um alto caule. radix inutilis. 
 (103) Huic similis est quam Graeci andrachnen agrian 
vocant, Italia inlecebram , pusillis latioribus foliis et bre-
viore cacumine. nascitur in petris et colligitur cibi causa. 
 Omnium harum vis eadem, refrigerare et adstringere.
 medentur epiphoris folia inposita vel sucus inunctis , purgat 

enim ulcera oculorum expletque et ad cicatricem perducit
palpebras deglutinat. eaedem capitis doloribus medentur
suco vel folio temporibus inlitis, adversantur phalangiorum
ictibus, aconito vero maius aizoum praecipue. a scorpio-
nibus quoque habentem id feriri negant. 
 Medentur et aurium dolori, item sucus hyoscyami mo-
dicus , item Achilleae et centaurii minoris et plantaginis,
peucedani cum rosaceo et meconio , acori sucus cum rosa
—omnis autem strigili calefactus infunditur—, cotyledon
etiam purulentis cum medulla cervina calefacta, ebuli ra-
dicis tritae sucus linteo colatus, mox in sole densatus et,
cum opus sit, rosaceo dilutus et calefactus. 
 Parotidas verbenaca , item plantago sanat, item side-
ritis cum axungia vetere. 
 (104) Narium oz a enas emendat aristolochia cum cypero. 
 (105) Dentibus remedio sunt panacis radix comman-
ducata, praecipue Chironiae, item sucus collutis , radix
hyoscyami ex aceto manducata, item Polemoniae. comman-
ducatur et plantaginis radix , aut colluuntur in aceto de-
coctae suco; et folia esse utile , vel si sanguine gingivae 
putrescant; [vel ] semen eiusdem apostemata et collectiones

 

gingivarum sanat. et aristolochia gingivas dentesque con-
firmat, verbenaca cum radice commanducata et decocta e 
ex vino aut aceto sucus colltus, item quinquefolii radicis 
decoctae ad tertias in vino aut aceto. prius quam de-
coquatur , aqua marina aut salsa lavatur ; decoctum diu 
tenendum in ore. quidam cinere quinqlefolii fricare malunt.
et verbasci radix decoquitur in vino ad colluendos dentes,
et hysopo colluuntur et peucedani suco cum meconio vel
radicum anagallidis , magis feminae, suco ab altera nare,
quam doleat, infuso. 
 (106) Erigeron a nostris vocatur senecio. hanc si 
ferro circumscriptam effodiat aliquis tangatque ea dentem 
et alternis ter despuat ac reponat in eundem locum ita ,
ut vivat herba, aiunt dentem eum postea non doliturum.
herba est trixaginis specie et mollitia, cauliculis subrubi-
cundis. nascitur in tegulis et in muris . nomen hoc Graeci
dederunt, quia vere canescit. caput eius numerose divi-
ditur lanugine, qualis est spinae, inter divisuras exeunte;
 quare Callimachus eam acanthida appellavit, alii pappum.
nec deinde Graecis de ea constat. alii erucae foliis esse
dixerunt, alii roboris—a t minora multo—, radice alii
supervacua, alii nervis utili , alii potu strangulante. e diverso
quidam regio morbo cum vino dederunt et contra omnia

 

vesicae vitia, item cordis et iocineris. extrahere renibus
harenam dixere. ischiadicis drachmam cum oxymelite ab
ambulatione propinavere , torminibus quoque et in passo
utilissimam, praecordiis etiam cibo ex aceto eam praedi-
cantes serentesque in hortis. nec defuere qui et alterum
genus facerent nec quale esset demonstrarent, contra ser-
pentes in aqua bibendam edendamque comitialibus dantes.
nos eam Romanis experimentis per usus digeremus. lanugo
eius cum croco et exiguo aquae frigidae trita inlinitur epi-
phoris, tosta cum mica salis strumis. 
 (107) Ephemeron folia habet iilii , sed minora, caulem
parem, florem caeruleum, semen supervacuum, radicem
unam digitali crassitudine, dentibus praecipuam concisam
in aceto decoctamque, ut tepido colluantur. et ipsa etiam
radix sistit; cavis , exesi s inprimitur. chelidoniae radix ex
aceto trita continetur ore, erosis veratrum nigrum in-
primitur , mobiles utrolibet decocto in aceto firmantur. 
 (108) Labrum Venerium vocant in flumine nascentem.
est ei vermiculus , qui circa dentes fri catur aut cavis den-
tium cera includitur. cavendum ne vulsa herba terram tangat . 
 (109) Ranunculum vocamus quam Graeci batrachion.

 

genera eius IIII: unum pinguioribus quam coriandri fohis
et ad latitudinem malvae accedentibus, colore livido, caule
al t o , gracili et radice alba. nascitur in limitibus umidis
et opacis. alterun foliosius , pluribus foliorum incisuris,
altius caulibus. tertium minimum est, gravi odore, flore 
aureo. quartum simile huic, flore l ac teo . omnibus vis
caustica, si cruda folia inponantur, pusulasque ut ignis 
faciunt. ideo ad lepras et psoras i is utuntur et ad tol-
lenda stigmata, causticisque omnibus miscent. alopeciis
inponunt celeriter removentes . radix in dolore comman-
ducata diutius rumpit dentes; eadem sicca concisa sternu-
mentum est. nostri herbarii strumum eam vocant, quo-
niam medetur strumis et panis parte in fumo suspensa,
creduntque ea rursus sata rebellare quae curaverint vitia,
 in quo scelere et plantagine utuntur. oris ulcera intus 
sucus plantaginis emendat et folia radicesque comman-
ducatae , vel si rheumatismo laboret os, ulcera faetoremque
quinquefolium, ulcera psyllium . 
 (110) Conposita quoque contra faetores, vel maxime
pudendum vitium , trademus. ergo folia myrti et lentisci
pari pondere, gallae Syriacae dimidium pondus simul
terere et vino vetusto sparsa mandere matutino ex usu 

est, vel hederae bacas cum casia et murra pari pondere
ex vino. naribus utilissimum est dracontii semen con-
tritum ex melle, etiam si carcinomata in iis sint . suggil-
lata hysopo emendantur, stigmata in facie mandragoras 
inlitus delet.

(1) Sensit facies hominum et novos omnique aevo
priore incognitos non Italiae modo, verum etiam universae
prope Europae morbos, tune quoque non tota Italia nec 
per Illyricum Galliasve aut Hispanias magno opere vagatos
aut alibi quam Romae circaque, sine dolore quidem illos
ac sine pernicie vitae, sed tanta foeditate, ut quaecumque
mors praeferenda esset. 
 (2) Gravissimum ex iis lichenas appellavere Graeco
nomine, Latine , quoniam a mento fere oriebatur, ioculari
primum lascivia, ut est procax multorum natura in alienis 
miseriis , mox et usurpato vocabulo mentagram, occupantem 
multis et l a tis totos utique voltus, oculis tantum inmunibus,

 

descendentem vero et in colla pectusque ac manus foedo
cutis furfure. 
 (3) Non fuerat haec lues apud maiores patresque no-
stros et primum Ti . Claudi Caesaris principatu medio in-
repsit in Italiam quodam Perusino equite Romano, quae-
storio scriba, cum in Asia adparuisset , inde contagionem
eius inportante. nec sensere id malum feminae aut ser-
vitia plebesque humilis aut media, sed proceres veloci
transitu osculi maxime, foediore multorum, qui perpeti
medicinam toleraverant, cicatrice quam morbo. causticis
namque curabatur, ni usque in ossa corpus exustum esset,
rebellante taedio. adveneruntque ex Aegypto, genetrice
talium vitiorum, medici hanc solam operam adferentes
magna sua praeda, siquidem certum est Manilium Cor-
nutum e praetoriis legatum Aquitanicae provinciae HS CC 
elocasse in eo morbo curandum sese . accidit quo que sae-
pius, ut nova contra genera morborum gregatim senti-
rentur. quo mirabilius quid potest reperiri ? aliqua gigni
repente vitia terrarum in parte certa membrisque homi-
num certis vel aetatibus aut etiam fortunis, tanquam malo
eligente, haec in pueris grassari, illa in adultis , haec pro-
ceres sentire, illa pauperes! 
 (4) L. Paullo Q. Marcio censoribus primum in Italia 
carbunculum e venisse annalibus notatum est, peculiare
Narbonensis provinciae malum, quo duo consulates obiere 

condentibus haec nobis eodem anno, lulius Rufus atque 
L ae canius Bassus, ille medicorum inscitia sectus , hic vero
pollici laevae manus evulso acu ab semet ipso tam parvo ,
ut vix cerni posset . nascitur in occultissimis corporum
partibus et plerumque sub lingua duritia rubens vari 
modo , sed capite nigricans , alias livida , in corpus intendens 
neque intumescens, sine dolore, sine pruritu, sine alio
quam somni indicio, quo gravatos in triduo aufert, ali-
quando et horrorem adferens circaque pusulas parvas, ra-
rius febrem, stomachum faucesque ut invasit, ocissime
exanimans . 
 (5) Diximus elephantiasim ante Pompei Magni aetatem
non accidisse in Italia , et ipsam a facie saepius incipientem, 
in nare prima veluti lenticula, mox in c rescente 
per totum corpus, maculosa variis coloribus et inaequali
cute, alibi crassa, alibi tenui, dura, alibi ceu scabie aspera,
ad postremum vero nigrescente et ad ossa carnes adpri-
mente, intumescentibus digitis in pedibus manibusque.
 Aegypti peculiare hoc malum et, cum in reges incidisset,
populis funebre, quippe in balineis solia temperabantur 
humano sanguine ad medicinam eam. et hic quidem mor-

 

bus celeriter in Italia restinctus est , sicut et ille, quem
gemursam appellavere prisci inter digitos pedum nascen-
te m , etiam nomine oblitterato. 
 (6) Id ipsum mirabile, alios desinere in nobis, alios
durare , sicuti colum. Ti . Caesaris principatu inrepsit id 
malum, nec quisquam id prior imperatore ipso sensit,
magna civitatis ambage , cum in edicto eius excusantis 
valetudinem legeret nomen incognitum. quid hoc esse di-
camus aut quas deorura iras? parum enim erant homini
certa morborum genera, cum supra trecenta essent, nisi
etiam nova timerentur! neque ipsi autem homines pauciora
sibi opera sua negotia inportant. 
 Haec apud priscos erant quae memoramus remedia ,
medicina m ipsa quodammodo rerum natura faciente, et
diu fuere.

Hippocratis certe, qui primus medendi
praecepta clarissime condidit, referta herbarum mentione
invenimus volumina, nec minus Diocli Carysti , qui se-
cundus aetate famaque extitit, item Praxagorae et Chry-
sippi ac deinde Erasistrati C ei , Herophilo quidem,
quamquam subtilioris sectae conditori, ante omnis cele-
bratam rationem , i am paulatim, usu efficacissimo rerum
omnium magistro, peculiariter utique medicinae, ad verba

 

garrulitatemque descendentem . sedere namque in scholis
auditioni operatos gratius erat quam ire per solitudines
et quaerere herbas alias aliis diebus anni.

(7) Durabat tamen antiquitas firm magnasque con-
fessae rei vindicabat reliquias, donec Asclepiades aetate
Magni Pompei orandi magister nec satis in arte ea quae-
stuosus, ut ad alia quam forum sagacis ingenii, huc se
repente convertit atque, ut necesse erat homini qui nec
id egisset nec remedia nosset oculis usuque percipienda,
torrenti ac meditata cotidie oratione blandiens omnia ab-
dicavit totamque medicinam ad causas revocando con-
iecturae fecit, quinque res maxume communium auxi-
liorum professus, abstinentiam cibi, alias vini, fricationem
corporis, ambulationem, gestationes , quae cum unusquisque
semet ipsum sibi praestare posse intellegeret , faventibus
cunctis, ut essent vera quae facillima erant, universum
prope humanum genus circumegit in se non alio modo
quam si caelo demissus advenisset. 
 (8) Trahebat praeterea mentes artificio in ani, alias 
vinum promittendo aegris dandoque tempestive, iam fri-
gidam aquam et, quoniam causas morborum scrutari prius

 

Herophilus instituerat, vini rationem inlustraverat Cleo-
phantus apud priscos, ipse cognominari se frigida danda
praeferens , ut auctor est M. Varro. alia quoque blandi-
menta excogitabat, iam suspendendo lectulos , quorum iactatu 
aut morbos extenuaret aut somnos adliceret, iam balneas
avidissima homninum cupidine instituendo et alia multa
dictu grata atque iucunda, magna auctoritate nec minore
fama, cum occurrisset ignoto funeri, relato homine ab rogo
atque servato, ne quis levibus momentis tantam conver-
sionem factam existimet. id solum possumus indignari,
unum hominem e levissima gente , sine opibus ullis orsum,
vectigalis sui causa repente leges salutis humano generi 
dedisse, quas tamen postea abrogavere multi . Ascle-
piaden adiuvere multa in antiquorum cura nimis anxia
et rudia, ut obruendi aegros veste sudoresque omni modo
ciendi, nunc corpora ad ignes torrendi solesve adsiduo 
quaerendi in urbe nimbosa, immo vero tota Italia im b r ici -
trice , tum primum pensili balinearum usu ad infinitum
blandiente . praeterea in quibusdam morbis mnedendi cru-
ciatus detraxit, ut in anginis, quas curabant in fauces or-
gano demisso. damnavit merito et vomitiones tune supra
modum frequentes. arguit et medicamentorum potus sto-

 

macho inimicos, quod est magna ex parte verum . itaque
nos in primis quae sunt stomacho utilia signamus.

(9) Super omnia adiuvere eum magicae vanitates
in tantum evectae, ut abrogare herbis fidem cunctis pos-
sent: Aethiopide herba amnes ac stagna siccari; on othu -
 ri dis tactu clausa omnia aperiri; Achaemenide coniecta
in aciem hostium trepidare agmina ac terga verti ; latacen
dari solitam a Persarum rege legatis , ut, quocumque ve-
nissent, omnium rerum copia abundarent, ac multa similia.
 ubinam istae fuere, cum Cimbri Teutonique terribili Marte
ulularent aut cum Lucullus tot reges Magorum paucis
legionibus sterneret? curve Romani duces primam semper
in bellis commerciorum habuere curam? cur Caesaris 
miles ad Pharsaliam famem sensit, si abundantia omnis
contingere unius herbae felicitate poterat? non satius fuit
Aemilianum Scipionem Carthaginis portas herba patefacere
quam machinis claustra per tot annos quatere? siccentur 
hodie Meroide Pomptinae paludes tantumque agri subur-
banae reddatur Italiae! nam quae apud eundem Demo-
critum invenitur compositio medicamenti, quo pulchri
bonique et fortunati gignantur liberi, cui umquam Persa-
rum regi tales dedit ? mirum esset profecto hucusque pro-
vectam credulitatem antiquorum saluberrimis ortam initiis,
si in ulla re modum humana ingenia novissent atque non
hanc ipsam medicinam ab Asclepiade repertam proba-

 

turi suo loco essemus evectam ultra Magos etiam. haec
est omni in re animorum condicio, ut a necessariis orsa
primo cuncta pervenerint ad nimium. igitur demonstra-
tarum priore libro herbarum reliquos effectus reddemus,
adicientes ut quasque ratio dictabit . 
 (10) Sed in lichenis remediis atque tam foedo malo
plura undique acerva b imus , quamquam non paucis iam 
demonstratis. medetur ergo plantago trita, quinquefolium,
radix albuci ex aceto, ficulni caules ex aceto decocti,
hibisci radix cum glutino et aceto acri decocta ad quartas .
defricant etiam pumice, ut rumicis radix trita ex aceto
inlinatur . et flos visci cum calce subactus laudatur et
tithymalli cum resina decoctum. lichen vero herba om-
nibus his praefertur, inde nomine invento. nascitur in
saxis, folio uno ad radicem lato, caule uno parvo, longis 
foliis dependentibus. haec delet et stigmata. teritur cum
melle. est aliud genus lichenis, petris totum adhaerens 
ut muscus, qui et ipse inlinitur. hic et sanguinem sistit
volneribus instillatus et collectiones inlitus. morbum quo-
que regium cum melle sanat ore inlito et lingua. qui ita
curentur, aqua salsa lavari iubentur, ungui oleo amygda-
lino, hortensiis abstinere. ad lichenas et thapsiae radice
utuntur trita cum melle. 
 (11) Anginae argemonia medetur sumpta ex vino, hy-
sopumn cum fico decoctum et gargarizatum, peucedanum

 

cum coagulo vituli marini aequis partibus, proserpinaca 
cum muria ex menis et oleo trita vel sub lingua habita,
item sucus de quinquefolio potus cyathis III. hic et om-
nibus faucium vitiis medetur gargarizatus, verbascum pri-
vatim tonsillis in aqua potum,

(12) strumis plantago,
chelidonia cum melle et axungia , quinquefolium, radix per-
sollatae, item cum axungia operitur folio suo inposita ,
item Artemisia, radix mandragorae ex aqua. sideritis lati-
folia clavo sinistra manu circumfossa adalligatur, custo-
dienda sanatis ne rursus sata ta edi um herbariorum see-
lere, ut in quibusdam diximus , rebellet, quod et in i is , 
quos Artemisia sanaverit, praedici reperio, item in i is, quos
plantago. damasoni u m , quae et alcima vocatur, sub sol-
stitio collecta inponitur ex aqua caelesti, folium tritum vel
radix tusa cum axungia ita, ut inposita folio suo operiatur.
sic et ad omnes cervicis dolores tumoresque quacumque
in parte. —(13) Bellis in pratis nascitur, flore albo, ali-
quatenus rubente. hanc cum Artemisia inlitam efficaciorem
esse produnt.—(14) Condurdum quoque herba solsti-
tialis, flore rubro, suspensa in collo conprimere dicitur
strumas, item verbenaca cum plantagine.—Digitorum
vitiis omnibus et privatim pterygiis quinquefolium medetur. 
 
 (15) In pectoris vitiis vel gravissimum est tussis. huic
medetur panacis radix in vino dulci , sucus hyoscyami etiam
sanguinem excreantibus, nidor quoque accensi tussientibus ,
item scordotis mixto nasturcio et resina cum melle tunsa
arida—facit et per se faciles excreationes—, item cen-
taurium maius vel sanguinem reicientibus, cui vitio et
plantaginis sucus medetur et Vettonica obolis III in aqua;
 contra purulentas contraque cruentas exscreationes per-
sollatae radix drachmae pondere cum pineis nucleis XI,
peucedani sucus. pectoris doloribus acorum subvenit , ide m 
antidotis miscetur; tussi. daucum, item Scythica herba, eadem 
omnibus pectoris vitiis; tussi et purulenta excreantibus
obolis III in passi totidem verbascum, cuius est flos aureus.

huic tanta vis, ut iumentis etiam non tussientibus modo,
sed ilia quoque traheatibus auxilietur potu, quod et de
Gentiana reperio . radix eacaliae conmanducata et in vino
madefacta non tussi tantum, sed et faucibus prodest. hy-
sopi v rami cum II rutae et ficis III decocti thoracem
purgant , tussim sedant. 
 (16) Bechion tussilago dicitur. duo eius genera.

 

silvestris ubi nascitur , subesse aquas credunt, et hoc habent
signum aquileges. folia sunt maiuscula quam hederae v
aut VII , subalbida a terra , superne pallida , sine caule, sine
flore, sine semine, radice tenui. quidam eandem esse ar-
cion et alio nomine chamaeleucen putant. huius aridae
cum radice fumus per harundinem haustus et devoratus
veterem sanare dicitur tussim, sed in singulos haustus
passum gustandum est. (17) altera a quibusdam salvia
appellatur, similis verbasco. conteritur et colata calfit atque
ita ad tussim laterisque dolores bibitur, contra scorpiones
eadem et dracones marinos efficax. contra serpentes quo-que ex oleo perungui ea prodest.—Hysopi fasciculus 
cum quadrante mellis decoquitur ad tussim , lateris , pec-
toris dolores , verbascum cum ruta ex aqua, Vettonicae 
farina bibitur ex aqua calida.

(18) Stomachum conroborat scordotis suco , cen-
taurium, Gentiana ex aqua pota , plantago aut per se in
cibo sumpta aut cum lente alicaeve sorbitione. Vettonica
alias gravis stomacho, vitia tamen sanat pota vel foliis
conmanducata, item aristolochia pota, agaricum mandu-

 

catum siccum, ut ex intervallo merum sorbeatur, nym-
phaea Heraclia inlita, peucedani sucus. psyllion ardoribus
inponitur, vel cotyledon trita cum polenta vel aizoum . 
 (19) Molon scapo est striato, foliis mollibus, parvis
radice IIII digitorum, in qua extrema alii caput est . vo-
catur a quibusdam syron . ex vino stomacho .... d y s-
pnoeae medetur centaurium maius ecligmate , plantago suco
vel cibo, Vettonicae tusae pondo libra , mellis Attici se-
muncia ex aqua calida cotidie bibentibus, aristolochia vel
agaricum obolis ternis ex aqua calida aut lacte asini po-
tum . cissanthemos ad orthopnoeas bibitur, item hysopum
et asthmaticis , peucedani sucus in iocineris doloribus et
pectoris laterisque, si febres non sint . sanguinem quoque
expuentibus subvenit agaricum victoriati pondere tritum
et in mulsi v cyathis datum . idem et amomon facit. ioci-
neri privatim Teucria bibitur recens drachmis IIII in poscae
hemina , Vettonicae drachma I in aquae calidae cyathis III
ad cordis vitia in frigidae cyathis II. quinquefolii sucus
iocineris et pulmonis vitiis sanguinemque reicientibus et

 

cuicumque vitio sanguinis intus occurrit. iocineri anagal-
lides mire prosunt. capnon herbam qui edere, bilem per
urinam reddunt. acoron iocineri medetur, thoraci et prae-
cordiis d aucum . 
 (20) Ephedra, ab aliis a n abasis vocata, nascitur ven-
toso fere tractu scandens arborem et ex ramis propendens,
folio nullo cirris numerosa, qui sint iunci geniculati, ra-
dice pallida. datur ex vino nigro austere trita ad tussim,
suspiria, tormina et sorbitione facta, in quam vinum addi
convenit. item Gentiana madefacta pridie contrita denarii
pondere in vini cyathis III. 
 (21) Gaeum radiculas tenues habet nigras, bene olentes.
medetur non modo pectoris doloribus aut lateris, sed et 
cruditates discutit iucundo sapore. verbenaca vero omni-
bus visceribus medetur, lateribus, pulmonibus, iocineribus,
thoraci; peculiariter autem pulmonibus et quos ab i is 
phthisis temptet radix herbae consiliginis, quam nuper
inventam diximus. suum quidem et pecoris omnis remedium 
praesens est pulmonum vitio vel traiecta tantum 
in auricula . bibi debet ex aqua haberique in ore adsidue
sub lingua. superficies eius herbae an sit in aliquo usu,
adhuc incertum est. renibus prodest plantaginis cibus,
Vettonicae potus, agaricum potum ut in tussi. 
 
 (22) Tripolion in maritimis nascitur saxis, ubi adludit 
unda, neque in mari neque in sicco, folio i satis crassiore,
 caule palm um alto , in mucrone diviso, radice alba, odorata,
crassa, calidi gustus. datur hepaticis in farre cocta. haec
herba eadem videtur quibusdam quae polium , de qua suo
loco diximus. 
 
 (23) Gromphaena , alternis viridibus roseisque per cau-
lem foliis, in posca sanguinem reicientibus medetur .
(24) iocineri autem herba malundrum , nascens in segete
ac pratis, flore albo, odorata. eius cauliculus conteritur
ex vino vetere. (25) item herba calcetum e vin a ceis con-
trita inponitur. faciles praestat vomitiones radix Vetto-
nicae , hellebori modo IIII drachmis in passo aut mulso ,
hysopum tritum cum melle, utilius praesumpto nasturcio 
aut irione, molemonium denarii pondere . et sill y b i lacteus
sucus, qui densatur in cummim, sumitur cum melle supra
dicto pondere praecipueque bilem trahit. rursus sistunt
vomitionem cuminum silvestre, Vettonicae farina; sumuntur
ex aqua. abstergent fastidia cruditatesque digerunt dau-
cum, Vettonicae farina ex aqua mulsa, plantago decocta
caulium modo.—Singultus hemionium sedat, item aristo-

 

lochia, suspiria cl y menus .—Pleuriticis et peripneumonicis 
centaurium mains, item hysopum bibitur, pleuriticis peu-
cedani sucus. (26) alus autem, quam Galli sic vocant,
Veneti cotoneam , medetur lateri , item renibus convolsisque
et ruptis. similis est cunilae bubulae , cacuminibus thymo,
dulcis et sitim sedans , radicis alibi albae, alibi nigrae.
(27) eosdem effects in lateris doloribus habet chamaerops 
myrteis circa caules geminos foliis, capitibus Graeculae
rosae, ex vino pota.— I sc h iadicos dolores et spinae levat
agaricum potum ut in tussi, item s toechadis aut Vettonicae 
farina ex aqua mulsa.

(28) Plurimum tamen homini negotii alvus exhibet,
cuius causa maior pars mortalium vivit. alias enim cibos 
non transmittit, alias non continet, alias non capit, alias
non conficit , eoque mores venere, ut homo maxime cibo
pereat. pessimum corporum vas instat ut creditor et sae-
pius die appellat. huius gratia praecipue avaritia expetit ,
huic luxuria condit , huic navigatur ad Phasim , huic pro-
fundi vada exquiruntur; et nemo vilitatem eius aestimat

 

consummationis foeditate. ergo numerosissima est circa
hanc medicinae opera . 
 Sistit eam scordotis recens drachma cum vino trita
vel decocta potu , Polemonia, quae et dysintericis ex vino
datur, verbasci radix pota ex aqua II digitorum magni-
tudine, nymphaeae Heracliae semen cum vino potum, radix
superior e xiphio drachmae pondere ex aceto, semen plan-
taginis in vino tritum vel ipsa ex aceto cocta aut alica
ex suco eius sumpta, item cum lenticula cocta vel aridae 
farina inspersa potioni cum papavere tosto et trito vel
sucus infusus aut potus , Vettonica in vino ferro calefacto.
eadem coeliacis in vino austero datur; his et Hiberis 
inponitur uti dictum est. —Tenesmo radix nymphaeae
Heracliae e vino bibitur, psyllium in aqua, acori radicis
decoctum. aizoi sucus alvum sistit et dysinterias et t a e-
nias rotundas pellit . symphyti radix pota in vino alvum
et dysinteriam sistit, item dauci. aizoum foliis contritis
ex vino torminibus resistit , alc i mae siccae farina torminibus
pota cum vino . 
 (29) Astragalus folia habet longa, incisuris multis ob-
liquis , circa radicem caules III aut III, foliorum plenos,

 

florem hyacinthi, radices villosas , inplicatas , rubras, prae-
duras. nascitur in petrosis , apricis et isdem nivalibus,
sicut in Pheneo Arcadiae. vis ei ad spissanda corpora.
alvum sistit radix in vino pota, quo fit ut moveat urinam
repercusso liquore, sicut pleraque quae alvum sistunt .
sanat et dysintericos in vino rubro tusa; difficile autem
tunditur. eadem gingivarum suppurationi utilissima est fotu.
colligitur exitu autumni , cum folia amisit; siccatur in umbra. 
 (30) Et ladano sistitur alvus utroque, quod in segetibus 
nascitur contuso et cribrato. bibitur ex aqua mulsa, item
nobili e vino. ledon appellatur herba , ex qua fit in Cypro
barbis caprarum adhaerescens. nobilius in Arabia fit , iam 
et in Syria atque Africa quod toxicum vocant; nervos enim
in arcu circumdatos lanis trahunt adhaerescente roscida
lanugine. plura de eo diximus inter unguenta. hoc gravissimum 
odore est durissimumque tactu. plurimum enim
terrae colligit, cum probetur maxime purum, odoratum,
molle, viride, resinosum. natura ei molliendi, siccandi,
concoquendi, somnum adliciendi . capillum fluentem cohibet
nigritiamque custodit, auribus cum hydromelite aut rosaceo
infunditur, furfures cutis et manantia ulcera sale addito
sanat, tussim veterem cum st y race sumptum, efficacissi-
mum ad ructus. 
 
 (31) Alvum sistit et chondris sive pseudodictamnun.
—Hypocisthis , orobethron quibusdam dicta , malo granato
inmaturo similis, nascitur, ut diximus, sub cistho , unde 
nomen. haec arefacta in umbra sistit alvum, ex vino nigro
austero utraque . duo enim genera eius, candida et rufa.
usus in suco: spissat , siccat. et rufa magis stomachi rheu-
matismos emendat pota III obolis, sanguinis excreationes
cum amylo , dysinterias pota et infusa, item verbenaca ex
aqua data aut carentibus. febri ex vino Am m ineo , cochlea-
ribus v additis in cyvthos III vini. 
 (32) Laver quoque, nascens in rivis, condita et cocta
torminibus medetur, (33) potamogiton vero ex vino dys-
intericis etiam et coeliacis, similis betae foliis, minor tan-
tum hirsutiorque, paulum semper eminens extra aquam .
usus in foliis: refrigerant, spissant, peculiariter cruribus
vitiosis utilia et contra ulcerum nomas cum melle vel
aceto. Castor hanc aliter noverat, tenui folio velut equinis
saetis, thyrso longo et levi, in aquosis nascentem. radice
sanabat strumas et duritias. potamogiton adversatur cro-
codilis ; itaque secum habent eam qui venantur . alvum

 

sistit et Achillea . eosdem effectus praestat et statice, VII
caulibus veluti rosae capita sustinens. 
 (34) Ceratia uno folio, radice nodosa et magna, in cibo
coeliacis et dysintericis medetur. leontopodion alii leu-
ceoron , alii doripetron , alii thorybethron vocant, cuius radix
alvum sistit purgatque bilem, in aquam mulsam addito
pondere denariorum II. nascitur in campestri et gracili
solo. semen eius potum lymphatica somnia facere dicitur .
lagopus sistit alvom e vino pota aut in febri ex aqua. 
eadem inguini adalligatur in tumore . nascitur in segetibus.
multi super omnia laudant ad deploratos dysintericos
quinquefolium decoctis in lacte radicibus potis et aristo-
lochiam victoriati pondere in cyathis vini III. quae ex supra
dictis calida sumentur, haec candente ferro temperari 
aptius erit. 
 E diverso purgat alvum sucus centaurii minoris drachma
in hemina aquae cum exiguo salis et aceti bilemque de-
trahit, maiore tormina discutiuntur. Vettonica alvum solvit
drachmis IIII in hydromelitis cyathis VIIII, item Euphor-
beum vel agaricum drachmis II cum sale modico potum
ex aqua aut in mulso obolis III. solvit et cyclaminos ex aqua
pota aut balanis subditis, item chamaecissi balanus. hysopi
manipulus decoctus ad tertias cum sale et pituitas trahit

 

vel tritus cum oxymelite et sale pellitque ventris aninmalia.
pituitam et bilem detrahit peucedani radix. 
 (35) Alvum purgant anagallides ex aqua mulsa, item
epithymum, qui est flos e thymo satureiae simili. diffe-
rentia, quod hic herbaceus est, alterius thymi albus; qui-
dam hippopheon vocant. stomacho minus utilis vomitiones
movet , sed tormina et inflationes discutit. sumitur et
ecligmate ad pectoris vitia cum melle et aliquando iride.
 alvum solvit a IIII drachmis ad VI cum melle et exiguo
salis atque aceti. quidam aliter epithymum tradunt sine
radice nasci, tenu e , sirailitudine pallioli, rubens, siccari in
umbra, bibi ex aqua acetabuli parte dimidia, detrahere
pituitam bilemque alvo leniter soluta. (36) et nymphaea
in vino austero solvit et pycnocomon , erucae foliis crassio-
ribus et acrioribus, radice rotunda, lutei coloris, terram
olente, caule quadriangulo, modico, tenui, flore ocimi. in-
venitur in saxosis . radix eius in aqua mulsa X II pon-
dere et alvum et bilem et pituitam exinanit; semen som-
nia tumultuosa facit una drachma in vino potum. et 
capnos trun c a detrahit bilem. 
 
 (37) Polypodi , quam nostri f e liculam vocant, similis
felici , radix in usu, pilosa, coloris intus herbacei, crassi-
tudine digiti minimi, acetabulis cavernosa ceu polyporum
cirri , subdulcis, in petris nascens aut sub arboribus ve-
tustis. exprimitur sucus aqua madefactae , et ipsa minute 
concisa inspergitur oleri vel betae vel malvae vel salsa-
mento aut cum pulticula coquitur ad alvum vel in febri
le n iter solvendam. detrahit bilem et pituitam, stomachum
offendit . aridae farina indita naribus polypum consumit.
florem et semen non fert. 
 (38) Scamonium quoque dissolutione stomachi bilem
detrahit, alvum solvit, praeterquam si adiciantur aloes 
drachmae II obolis eius II. est autem sucus herbae ab
radice ramosae, pinguibus foliis , triangulis , albis, radice
crassa, madida, nausiosa. nascitur pingui et albo solo.
 radix circa canis ortum excavatur, ut in ipsam confluat 
sucus, qui sole siccatus digeritur in pastillos. siccatur et
ipsa vel cortex. laudatur natione Colophonium, Mysium,
Prienense , specie autem nitidum et quam simillimum tau-
rino glutini, fungosum tenuissimis fistulis, cito liquescens,
virus redolens, cumminosum , linguae tactu lactescens, quam

 

levissimum, cum diluatur , albescens. hoc evenit et adulte-
rine , quod fit ervi farina et tithymalli marini suco fere in
Iudaea. quod etiam strangulat sumptum. deprehenditur
gustu, tithymallus enim linguam excalefacit . usus bimo ;
nec ante nec postea utile . dedere et per se ex aqua vel 
mulsa et sale quaternis obolis, sed utilissime cum aloe 
ita, ut incipiente purgatione mulsum bibatur. fit et de-
coctum radicis in aceto ad crassitudinem mellis, quo leprae
inlinuntur et caput inunguitur in dolore cum oleo. 
 (39) Tithymallum nostri herbam lactariam vocant, alii 
lactucam caprinam, narrantque lacte eius inscripto corpore,
cum inaruerit, si cinis inspergatur , apparere litteras, et
ita quidam adulteras adloqui maluere quam codicillis. ge-
nera eius multa. primus cognominatur characias , qui et
masculus existimatur, ramis digitali crassitudine, rubris,
sucosis , v aut VI, cubitali longitudine, a radice foliis
paene oleae , in cacuminibus coma iunci. nascitur in
asperis maritimis, legitur semen autumno cum coma, sic-
catum sole tunditur et reponitur. sucus vero incipiente 
pomorum lanugine defractis ramis excipitur farina ervi

 

aut fici s , ut cum i is arescat. quinas autem guttas singulis 
excipi satis est, traduntque totiens purgari hydropicos fico
sumpta, quot guttas e a lactis exceperit. sucus cum colli-
gitur , ne attingat oculos, cavendum est. fit et e foliis
tunsis priore minus efficax. fit et decoctum e ramis. est
et semen in usu cum melle decoctum ad catapotia sol-
vendae alvi gratia. semen et dentium cavis cera includitur.
colluuntur et radicis decocto e vino aut oleo. inlinunt et
lichenas suco bibuntque eum, ut purget vomitione et alvo
soluta, alias stomacho inutilem. trahit pituitam sale addito
in potu, bilem aphronitro, si per alvum purgari libeat, in
posca, si vomitione, in passo aut aqua mulsa. media potio
III obolis datur. ficos a cibo sumpsisse melius est. fauces
urit leniter , est enim tam ferventis naturae, ut per se
extra corpori inpositu s pusulas ignium modo faciat et pro
caustico in usu sit. —(40) Alterum genus tithymalli myr-
titen vocant, alii car y iten , foliis myrti acutis et pungentibus ,
sed m a ioribus , et ipsum in asperis nascens. colliguntur
comae eius hordeo turgescente siccataeque in umbra diebus
VIIII in sole inarescunt. fructus non pariter maturescit,
sed pars anno sequente, et nux vocatur. inde cognomen

 

Graeci dedere. demetitur cum messium maturitate lava-
turque , deinde siccatur et datur cum papaveris nigri II
partibus ita, ut sit >totum acetabuli modus. minus hic vo-
mito r ius quam superior, ceteri item . aliqui sic et folium
eius dedere, nucem vero ipsam in mulso aut passo vel
sesima . trahit pituitam et bilem per alvum, oris ulcera
sanat. ad nomas oris folium cum melle estur.—(41) Ter-
tium genus tithymalli paralium vocatur sive tithymallis
folio rotundo, caule palmum alto, ramis rubentibus, se-
mine albo, quod colligitur incipiente uva et siccatum
teritur sumiturque acetabuli mensura ad purgationes.—
(42) Quartum genus helioscopion appellant, foliis porcil-
lacae, ramulis stantibus a radice IIII aut v rubentibus,
semipedali altitudine, suci plenis. hoc circa oppida na-
scitur, semine albo, columbis gratissimo . nomen accepit ,
quoniam capita cum sole circumagit. trahit bilem per
inferna in oxymelite dimidio acetabulo. ceteri usus qui
characiae. —(43) Quintum cyparittian vocant propter
foliorum similitudinem, caule gemino aut triplici, nascen-
te m in campestribus. eadem vis quae helioscopio aut
characiae.—(44) Sextum platyphyllon vocant , alii corym-
biten , alii amygdaliten a similitudine. nec ullius latiora

 

sunt folia. pisces necat. alvum solvit radice vel foliis vel
suco in mulso aut aqua mulsa drachmis IIII. detrahit
privatim aquas. —(45) Septimum dendroides cognomi-
nant, alii cobion , alii leptophyllon, in petris nascens, co-
mosissimum ex omnibus, maximis cauliculis rubentibus et
semine copiosissimum, eiusdem effectus cuius characian . 
 (46) Apios ischas sive raphanos agria , iuncos II aut III
spargit in terra rubentes, foliis rutae. radix cepae, sed
amplior, quare quidam raphanum silvestrem vocant. intus
habet mammam candidam , extra cortices nigros. nascitur
in montosis asperis, aliquando et herbosis. effoditur vere
tusaque in fictili mergitur, deiectoque quod supernatat
reliquus sucus purgat utraque parte sesquiobolo in aqua 
mulsa. sic et hydropicis datur acetabuli mensura. insper-
gitur et aridae radicis farina potioni. aiunt superiorem
partem eius vomitione biles extrahere, inferiorem per
alvum in aqua . 
 (47) Tormina discutit quodcumque panaces, Vettonica 
praeterquam a cruditate, peucedani sucus et inflationes,

 

ructus gignens, acori radix, daucum vel si lactucae modo
sumatur. ladanum Cyprium potum interaneorum vitiis oc-
currit, Gentianae farina ex aqua tepida fabae magnitudine ,
plantago mane sumpta II lingulis et tertia papaveris in
vini cyathis IIII non veteris. datur et in somnum euntibus
addito nitro vel polenta, si multo post cibum detur. colo
infunditur hemina suci vel in febri. 
 (48) Agaricum potum obolis III in vini veteris cyatho
uno lieni medetur, e panace omnium generum radix in
mulso, sed Teucria praecipue pota arida et decocta , quan-
tum manus capiat, in aceti heminis III ad heminam. in-
linitur eadem ex aceto aut, si tolerari non possit , ex fico 
vel aqua. Polemonia bibitur ex vino, Vettonica drachma
in oxymelitis cyathis III, aristolochia ut contra serpentes. argemonia VII diebus in cibo sumpta lienem consumere
dicitur , agaricum in aceto mulso obolis II. nymphaeae
Heracliae radix in vino pota et ipsa consumit. cissan-
themus drachma bis die sumpta in vini albi cyathis II
per dies XL lienem dicitur paulatim emittere per urinam.
prodest et hysopum cum fico decoctum, lonchitidisz radix
decocta prius quam semen demittat, peucedani quoque

 

radix et lieni et renibus. lien s uco acori poto consumitur,
praecordiis et ilibus utilissimae radices; .... clymeni se-
men potum diebus xxx pondere denarii in vino albo,
Vettonicae farina ex melle et aceto scillite pota, radix
lonchitidis in aqua. Teucrium inlinitur, item scordium
cum cera, agaricum cum farina e feno Graeco. 
 (49) Vesicae malis contraque calculos, gravissimis cru-
ciatibus, ut diximus, auxilio est Polemonia ex vino pota, 
item agaricum, plantago foliis vel radice potis ex passo,
Vettonica ut in iocinere diximus, item rami c i pota atque 
inlita , eadem ad strangurias efficacissima. quidam ad cal-
culos Vettonicam et verbenacam et mil i folium aequis por-
tionibus ex aqua pro singulari remedio bibere suadent.
 strangurias discuti et dictamno certum est, item quinque-
folio decocto ad tertias in vino. hoc et enterocelicis dari
atque inlini utilissimum est . xiphi quoque radix superior
urinam ciet, infantibus enterocelicis datur ex aqua et in-
linitur . vesicae vitiis peucedani sucus, infantium rami c i 

et umbilicis eminentibus psyllion inlinitur. urinam cient
anagallides , acori radicis decoctum vel ipsa trita potaque
et omnia vesicae vitia de pellit, calculos et herba et radix
cotyledonis itemque genitalium inflammationem omnem pari
pondere et caulis et seminis et murrae. ebulum teneris 
cum foliis tritum ex vino potum calculos pellit, inpositum
testes sanat. erigeron quoque cum farina turis et vino
dulci testium inflammationes sanat. symphyti radix inlita 
enterocelas cohibet, genitalium nomas hypocisthis alba.
Artemisia quoque datur contra calculos ex vino dulci et
ad stranguriam, dolores vesicae sedat ex vino radix nym-
phaeae Heracliae. 
 (50) Eadem vis crethmo ab Hippocrate admodum
laudata e . est autem inter eas quae eduntur silvestrium
herbarum; hane certe apud Callimachum adponit rustica
illa Hecale. species quae elatae hortensiae. caulis unus 
palmum altus; semen fervens , odoratum ceu libanotidis ,
rotundum; siccatum rumpitur. habet intus nucleum can-
didum, quem aliqui cac h rym vocant. folia pinguia albicant 

veluti olivae, crassiora et salsa gustu; radices digiti crassi-
tudine III aut IIII. nascitur in maritimis petrosis. estur
crud a coct a ve cum olere, odorati saporis et iucundi. ser-
vatur etiam in muria. praecipue ei usus ad strangurias 
folio vel caule vel radice ex vino. colorem quoque cor-
poris gratiorem facit, verum largior inflationes . alvum
solvit decocto, urinam et a renibus umorem trahit, sicut
 alcimae siccae farina , e vino pota stranguriae efficacius
addito dauco, lieni quoque utilis. adversus serpentes bibitur.
iumentis quoque in pituita aut stranguria hordeo inspersa
succurrit. 
 (51) Anthyllion est lenti simillima, quae in vino pota
vesicas vitiis liberat, sanguinem sistit. altera anthyllis ,
chamaepi t y i similis, flore purpureo, odore gravi, radice
intubi, vel magis medetur .... 
 (52) Cepaea , similis porcilacae, nigriore radice , sed
inutili , nascens in litoribus harenosis, gustu amara, in

 

vino cum asparagi radice vesicae plurimum prodest.
 (53) eadem praestat hypericon—alii chamaepityn , alii
corissum appellant—, oleraceo frutice, tenui, cubitali,
rubente, folio rutae, odore acri, semine in siliqua nigro,
maturescente cum hordeo. natura semini spissandi. alvum
sistit, urinam ciet, vesicae cum vino bibitur. (54) est
aliud hypericon, quod aliqui caro n appellant, folio tama-
ricis—et sub ea nascitur—, sed pinguioribus foliis et
minu ti s , rubentibus, odoratum, palmo altius, suave , leniter 
acutum . vis semini excalfactoria, et ldeo inflammationem 
facit, sed stomacho non inutile, praecipuum ad stranguriam ,
si exulcerata non sit vesica. medetur et pleuriticis ex vino
potum, (55) vesicae autem callithrix trita simul cum cumino
et data ex vino albo, verbenacaque cum foliis decocta ad
tertias vel radix eius e mulso calido calculos eicit; item
perpressa , quae Arreti et in Illyrico nascitur, in aqua de-
cocta ex III heminis ad unam pota, trifolium ex vino
sumptum et chrysanthemum primum . anthemis quoque
calculos eicit, parvis a radice foliis quinis, caulibus longis II,
fore roseo , radices tritae per se .... cei , laver crudum. 
 
 (56) silaus nascitur glariosis et perennibus rivis, cubitalis
apii similitudine. coquitur ut olus acidum , magna utilitate
vesicae. quae si scabiem sentiat, panacis radice sanatur,
aliter inutilis vesicis.—Calculos pellit malum erraticum
radicis libra in congio decocta ad dimidias—inde he-
minae sumuntur per triduum, relicum ex vino —et urtica 
marina et daucum et plantaginis semen ex vino (57) et
herba Fulviana trita ex vino . et haec nomen inventoris
habet, nota tractantibus. (58) urinas ciet scordion, testium
tumores sedat hyoscyamum, genitalibus medetur pence-
dani sucus, ex melle semen , stranguriae agaricum obolis III
in vini veteris cyatho uno, trifolii radix drachmis II in
vino, dauci una drachma vel seminis. 
 Ischiadici semine et foliis erythrodani tritis sanantur,
panace poto et infricato , Polemonia, aristolochiae decocto
folii. agarico quidem et nervus, qui platys appellatur, et
umerorum dolor sanatur obolis III in vini veteris cyatho
uno poto. quinquefolium i schiadicis et bibitur et inponitur,

 

item scamoni a decocta et cum hordei farina. semen hy-
perici utriusque bibitur ex vino. 
 Sedis vitia et adtritus celerrime sanat plantago, con-
dylomata quinquefolium , sed ea in cal l um iam conversa 
cyclamini radix ex aceto. anagallidum caerulea proci-
dentiam sedis retro agit, e diverso rubens proritat . coty-
ledon condylomata et haemorrhoidas mire curat , testium
tumores acori radix decocta in vino tritaque inlita. inter-
trigines negat fieri Cato absinthium Ponticum secum ha-
bentibus.

alii adiciunt et puleium, quod ieiunus quis 
legerit: si post se alliget, inguinis dolores prohibet aut
sedat coeptos. (59) inguinalis , quam quidam argemonion 
vocant, passim in vepribus nascens, ut prosit , in manu 
tantum habenda est . 
 (60) Panos sanat panaces ex melle , plantago cum sale,
quinquefolium, persoll at ae radix ut in strumis, item damasonium, 
verbascum cum sua radice tusum, vino aspersum
folioque involutum et ita in cinere calefactum, ut inpo-
natur calidum . experti adfirmavere plurimum referre, si
virgo inponat nuda ieiuna ieiuno et manu supina tangens
dicat: Negat Apollo pestem posse crescere cui 

nuda virgo restinguat atque ita retrorsa manu ter
dicat totiensque despuant ambo. medetur et radix man-
dragorae ex aqua, radicis scamoniae decoctum cum melle,
sideritis cum adipe vetere contusa , marruvium cum axungia
vetere, vel Chrysippios cum ficis pinguibus. et haec ab
inventore habet nomen.

(61) Venerem in totum adimit, ut diximus, nym-
phaea Heraclia , eadem semel pota in XL dies, insomnia 
quoque veneris a ieiuno pota et in cibo sumpta. inlita
quoque radix genitalibus inhibet non solum venerem, sed
et affluentiam geniturae; ob id corpus alere vocemque
dicitur. adpetentiam veneris facit radix e xiphio superior
data potui in vino, item quam cremnon agrion appellant,
orm i nos agrios cum polenta contritus . 
 (62) Sed inter pauca mirabilis est orchis herba sive
serapi a s , foliis porri, caule palmeo, flore purpureo, gemina
radice testiculis simili, ita ut maior sive, ut aliqui dicunt,
tenuior ex aqua pota excitet libidinem, minor sive mollior
e lacte caprino inhibeat. quidam folio scillae esse dicunt
leviore ac minore, caule spinoso. radices sanant oris ul-
cera, thoracis pituitas, alvum sistunt e vino potae. 
 Concitatricem vim habet e t satyrion. duo eius genera:

 

longioribus foliis quam oleae, caule IIII digitorum, flore
purpureo, radice gemina ad formam hominis testium,
alternis annis intumescente ac residente. altera satyrios 
orchis cognominatur et femina esse credita est . distin-
guitur internodiis et ramosiore frutice, radice fascini .
nascitur fere iuxta mare. haec tumores et vitia partium
earum cum polenta inlita sedat vel per se trita . supe-
rioris radix in lacte ovis colonicae data nervos intendit,
eadem ex aqua remittit. (63) Graeci satyrion foliis lilii 
rubris , minoribus et III non amplius e terra exeuntibus
tradunt, caule levi, cubitali, nudo, radice gemina, cuius
inferior pars et maior mares gignat, superior ac minor
feminas. et aliud genus satyrii erythr ai con appellant,
semine viticis maiore, levi, duro , radicis cortice rufo ;
intus album includi sapore subdulce , fere in montuosis 
inveniri. venerem, etiam si omnino manu teneatur radix,
stimulari , adeo si bibatur in vino austero; arietibus quo-
que et hircis segnioribus in potu dari, et a Sarmat i a 
equis ob adsiduum laborem pigrioribus in coitu, quod
vitium prosedamum vocant. restinguit vim eius aqua mulsa

 

aut lactuca sumpta. in totum quidem Graeci, cum con-
citationem hanc volunt significare, satyrion appellant, sic
et crataegin cognominantes et thelygonon et arrhe no gonon ,
quarum semen testi b us simile est. tithymalli quoque ra-
morum medullam habentes ad venerem proniores fieri
dicuntur. prodigiosa sunt quae circa hoc tradit Theo-
phrastus, auctor alioqui gravis, septuageno coitu durasse 
libidinem contactu herbae, cuius nomen genusque non
posuit. —(64) Sideritis adalligata varices minuit et sine
dolore praestat . 
 Podagrae morbus rarior solebat esse non modo patrum
avorumque memoria, verum etiam nostra, peregrinus et
ipse, nam si Italiae fuisset antiquitus, Latinum nomen in-
venisset. insanabilis non est credendus, quippe quoniam
et in multis sponte desiit et in pluribus cura . medentur 
radices panacis cum uva passa, sucus hyoscyami cum farina
vel semen, scordion ex aceto, Hiberis uti dictum est, 
verbenaca cum axungia trita, cyclamini radix, cuius de-
coctum et pernionibus. podagras refrigerat radix e xiphio ,
semen e psyllio , cicuta cum lithargyro aut axungia, aizoum 

in primo impetu podagrae rubentis, hoc est calidae . utri-
libet vero convenit erigeron cum axungia, plantaginis folia
trita addito sale modico , argemonia tusa ex melle. me-
detur et verbenaca inlita aut si pedes macerentur in aqua,
in qua decocta sit , (65) et lappago , similis anagallidi ,
nisi esset ramosior ac pluribus foliis, gravis odoris. quae
talis est, mollugo vocatur; similis, sed asperioribus foliis
asperugo . superioris et sucus pondere $X$ I in vini II cya-
this cotidie sumitur. —(66) Praecipue vero liberat eo
malo ph y cos thalassion , id est fucus marinus, lactucae
similis, qui conchyliis substernitur, non podagrae modo,
sed omnibus articulorum morbis inpositus, priusquam arefiat .
tria autem genera eius: latum et alterum longius , qua-
damtenus rubens, tertium crispis foliis, quo in Creta vestes
tingunt, omnia eiusdem usus. Nicander ea et adversus
serpentes in vino dedit. salutare est et semen eius herbae,
quam psyllion appellavimus , madefactum aqua admixtis 
in heminam seminis resinae Colophoniae coclearibus II,

 

turis uno. laudantur et mandragorae folia cum polenta
tunsa.

Talis vero tumentibus limus aquaticus cum oleo
subactus mire prodest, articulis sucus e centaurio minore.
idem nervis utilissimus, item centauris. Vettonica nervis
discurrentibus per scapulas, umeris, spinae, lumbis pota
ut in iocinere, articulis quinquefolium inposit um , mandra-
gorae folia cum polenta vel radix recens tusa cum cucu-
mere silvestri vel decocta in aqua, digitorum in pedibus 
rimis polypodii radix, articulis sucus hyoscyami cum axungia,
amomon suco decocto , item centunculus decocta vel muscus
recens ex aqua obligatus, donec inarescat, item lappae
boariae radix e vino pota. —Cyclaminos decocta in aqua
perniunculos curat omniaque alia frigoris vitia, perniunculos
et cotydelon cum axungia, folia ex batrachio, epithymi
sucus. clavos pedum extrahit ladanum cum castoreo, ver-
benaca ex vino. 
 (67) Nunc peractis malis, quae membratim sentiuntur ,
dicemus de i is , quae totis corporibus grassantur . remedia
autem haec communia invenio apu t a uc to r es potanda :
dodecatheum, de qua diximus, deinde panacis omnium 
generum radices, peculiariter longinquis morbis, et semen

 

interaneorum vitiis, ad omnes vero dolores corporis sucum
e scordio, item Vettonicae, quae pota colorem plumbeum
corporis privatim emendat, gratiorem reducit. 
 (68) Geranion aliqui myrrin , alii myrtidan appellant.
similis est cicutae, minutioribus foliis et caule brevior,
rotunda , saporis et odoris iucundi. nostri sic eam tradunt,
Graeci foliis paulo candidioribus quam malvae, caulibus
tenuibus, pilosis ramosam ex intervallis, binum palmorum;
e sse in his folia , inter quae in cacuminibus capitula sint
gruum. alterum genus foliis anemones, divisuris longio-
ribus, radice mali modo rotunda, dulci, reficientibus se
ab imbecillitate utilissima, et fere talis vera est. bibitur
contra phthisis drachma in cyathis vini III bis die, item
contra inflationes, et cruda idem praestat. sucus radicis
auribus medetur , opisthotonis semen drachmis IIII cum
pipere et murra potum. phthisis sanat et plantaginis sucus,
si bibatur, et ipsa decocta in cibo; e sale et oleo a somno
matutino refrigerat. eadem datur iis, quos atrophos vocant,
interpositis diebus , Vettonica vero phthisicis ecligmate cum
melle, fabae magnitudine, agaricum potum obolis II in
passo, vel daucum cum centaurio maiore in vino. phage-

 

daenis, quod nomen sine modo esurientium est et alias 
ulcerum, tithymalli medentur cum sesamis sumpti. 
 (69) Inter mala universi corporis vigiliae sunt pleris-
que. harum remedio monstratur panaces, clymenos, aristo-
lochia odore et peruncto capite, aizoum sive sedum, si
involutum panno nigro ignorantis pulvino subiciatur, et
onotheras sive onear , hilaritatem adferens in vino, amygdalae 
folio, flore roseo , fruticosa, longa radice et, cum siccata
est, vinum olente . haec in potu data feras quoque mitigat.
 cruditates, quae nausiam faciunt, digeruntur Vettonica
pota; eadem a cena concoctionem facit in oxymelitis cya-
this III drachmae pondere et crapulam discutit, item aga-
ricum post cibum in aqua calida potum.—Paralysin Vet-
tonica sanare dicitur, item Hiberis ut dictum est. eadem 
et torpentibus membris prodest, item argemonia omniaque,
quae secari periclitentur, discutiendo. 
 (70) Comitiales sanantur panacis , quam Heraclion
diximus, radice pota cum coagulo vituli marini ita, ut 
sint panacis III partes , plantag ine pota, Vettonica in oxy-

 

melitis drachma vel agarico obolis III, foli is quinquefolii
ex aqua. sanat et archezostis , sed anno pota. sanat et
 baccaris radix arida in pulverem contrita cyathis III cum
coriandri uno in aqua calida, et centunculus trita in aceto
aut melle aut in aqua calida, verbenaca ex vino pota, hy-
sopi bacae ternae contritae in aqua potae diebus XVI,
peucedanum cum coagulo vituli marini aequis portionibus
potum, quinquefolii contrita folia ex vino et sumpta diebus
XXX , Vettonicae farina pondere X iII cum aceti scillini 
cyatho, mellis Attici uncia, scamonium obolis II cum ca-
storei drachmis IIII. 
 (71) Febres frigidas leviores facit agaricum potum in
calida aqua, tertianas sideritis cum ole o , item ladanum,
quod in segetibus nascitur, contusum, plantago ex aqua
mulsa II horis ante accessionem pota binis drachmis vel
sucus radicis madefactae vel tusae vel ipsa radix trita in
aqua ferro calfacta. quidam ternas radices in III cyathis
aquae dedere. eadem in quartanis quaterna fecerunt.

 

buglosso inarescente , si quis medullam e caule eximat 
dicatque , ad quem liberandum febri id faciat , et alliget ei 
VII folia ante accessionem, aiunt febri liberari; item Vetto-
nicae . . . drachmam in aquae mulsae cyathis III vel aga-
ricum, maxime in i is febribus, quae cum horrore veniant.
quinquefolii folia quidam terna tertianis dedere, quaterna
quartanis , plura ceteris; alii omnibus III obolos cum pipere
ex aqua mulsa. verbenaca quidem et iumentorum febribuss
in vino medetur, sed in tertianis a tertio geniculo incisa,
quartanis a quarto. bibitur et semen hyperici utriusque
in quartanis et horroribus, Vettonicae farina , quae omnes
horrores coercet, item panaces, adeo excalefactoria natura,
ut per nivem ituris bibere id perunguique eo praeci-
piant. et aristolochia perfrictionibus resistit. 
 (72) Phreneticos somnus sanat, qui contingit peuce-
dano ex aceto capiti infuso, anagallidum suco. e diverso 
lethargicos excitare labor est; hoc praestant Euphorbeum
ex aceto naribus tactis , peucedani sucus . contra insanias
Vettonica bibitur. carbunculos rumpit panaces, sanat Vetto-

 

nicae farina ex aqua aut brassica cum ture, frequenti potu
calidae, vel e carbone in conspectu restincto favilla digito
sublata et inlita, vel plantago tusa , tithymallus characi a s . 
 (73) Hydropicos sanat panac e s , plantago in cibo, cum
prius panem siccum comederint sine potu, Vettonica drach-
mis II in II cyathis vini aut mulsi, vel agaricum vel semen
lonchitidis II lingulis ex aqua potum, psyllion ex vino,
anagallidum sucus, cotyledonis radix e mulso, ebuli re-
centis radix excussa tantum nec colluta, quod II digiti
conprehendant, ex vini veteris caldi hemina, trifolii radix
drachmis II in vino, tithymallum platyphyllon cognomine,
semen hyperici, quod caros appellatur, acte, quam esse
ebulum putant quidam, radice contrita in vini cyathis III,
si febris absit, vel semine ex vino nigro, item verbenaca
fasciculo manus plenae in aqua decocta ad dimidias. prae-
cipue tamen chamaeactes sucus aptissimus creditur.—
Eruptiones pituitae emendant plantago, cyclamini radix e 
melle , ebuli folia trita e vetere vino; inposita etiam boam
sanant, id est rubentes papulas, pruriginem sucus strychni
inlitus. 
 (74) Igni sacro medenturn aizoum, folia trita cicutae,

 

mandragorae radix; secatur in asses ut cucumis, primum-
que super mustum suspenditur, mox in fumo , dein t er itur 
e vino aut aceto. prodest et vino myrteo fovere, mentae
sextans vivi sulpuris uncia ex aceto simul trita, fuligo ex
aceto. ignis sacri plura sunt genera, inter quae medium
hominem ambiens, qui zoster vocatur, et enecat , si cinxit .
medetur plantago cum creta Cimolia et peristereos per se,
radix persollatae ; aliis, quae serpunt, cotyledonis radix cum
mulso, aizoum, sucus e linozosti ex aceto.

(75) Radix 
polypodi inlita luxatis medetur , doloremque et tumores 
tollunt semen psyllii, folia plantaginis trita, sale modice 
addito, verbasci semen ex vino decoctum contritum , cicuta
cum axungia. folia ephemeri tuberibus tumoribusque in-
linuntur, quae etiamtum discuti possunt. 
 (76) Morbum regium in oculis praecipue mirari est, te-
nuitatem etiam densitatemque tunicularum felle subeunte .
Hippocrates a septimo die in febri mortiferum signum

 

esse dicit . nos scimus vixisse aliquos etiam ab hac de-
speratione. fit vero et citra febres expugnaturque centaurio
maiore ut diximus poto, Vettonica, agarici obolis III ex 
vini veteris cyatho, item verbenacae folia obolis III ex
vini calidi hemina quadriduo . sed celerrime quinquefolii 
sucus medetur III cyathis potus . cyclamini radix drachmis
III bibitur in loco calido et a perfrictionibus tuto—su-
dores enim felleos movet—, folia tussilaginis ex aqua,
semen linozostis utriusque inspersum potioni vel cum ab-
sinthio aut cicere decoctum, hysopi bacae cum aqua potae ,
lichen herba, si, cum sumitur, cetero olere abstineatur ,
polythrix in vino data, struthion in mulso. 
 (77) Passim et in quacumque parte, sed maxime in-
commoda nascuntur qui furunculi vocantur, mortiferum
aliquando malum consectis corporibus. remedio sunt pycno-
comi folia trita cum polenta, si nondum caput fecerint.
discutiunt et folia ephedri inlita. 
 (78) Fistulae quoque in omni parte serpunt medicorum
vitio male sectis corporibus. auxilio est centaurium minus
collyriis cum melle decocto additis, plantaginis sucus in-
fusus, quinquefolium cum sale et melle, ladanum cum
castoreo , cotyledon cum medulla cervina calefacta et in-

 

posita; verbasci radicis medulla collyrii tenuitate in fistulam
additur vel aristolochiae radix vel sucus tithymalli. 
 (79) Collectiones inflammationesque sanant argemoniae 
folia inlita, duritias et collectiones omnes verbenaca vel
quinquefolium decoctum in aceto, verbasci folia vel radix,
hysopum e vino inpositum, acori radix decocto eius foven-
tibus, aizoum , item quae contusa sint duritiasque et sinus 
corporis illecebra . omnia infixa corpori extrahunt folia
tussilaginis, daucum , semen leontopodii tritum in aqua
cum polenta. suppurationibus inponuntur pycnocomi folia
trita cum polenta vel semen, item orchis. vitia, quae sint
in ossibus, satyrii radice inposita efficacissime sanari dicun-
tur, nomae et collectiones omnes fuco maris, priusquam
inarescat. et alcimae radix collectiones discutit. 
 (80) Ambusta sanantur plantagine , arctio ita ut cicatrix
fallat —folia eius in aqua decocta contrita inlinuntur—,
radice cyclamini, aizoo , herba ipsa hyperici , quod corissum 
appellavimus. 
 
 (81) Nervis et articulis convenit plantago trita cum
sale, argemonia tusa ex melle. peucedani suco perunguntur

 

spastici , tetanici , nervorum duritiae aegilopis suco; dolo-
ribus e rigeron ex aceto inlinitur, epithymum . spasticis et
opisthotonicis perungui semine hyperici, quod caros vocatur,
idemque bibere prodest. phrynion dicitur etiam abscisos 
sanare nervos, si confestim inponatur trita vel mansa.
spasticis, tremulis, opisthotonicis alcimae radix bibitur ex
aqua mulsa. sic et rigores excalfacit. 
 (82) Sanguinis profluvia sistit herbae Paeoniae semen
rubrum —eadem et in radice vis—, clymenus vero,
sive ore sanguis reiciatur sive naribus sive alvo fluat sive
feminarum utero, item Lysimachia pota vel inlita vel na-
ribus indita, item plantaginis semen, quinquefolium potum
et inlitum, cicutae semen in nares, si inde fluat, tritum
ex aqua inditum, aizoum, astragali radix. sistit et i sch a e-
mon et Achillia.

(83) Equisaetum, hippuris Graecis dicta et in
pratis vituperata nobis—est autem pilus terrae equinae 
saetae similis—, lienes cursorum extinguit decocta fictili 
novo ad tertias quantum vas capiat et per triduum heminis
pota; unctis esculentis ex ante diem unum interdicitur.

 

Graecorum varia circa hanc opinio : alii pinus foliis similem,
nigricantem eodem nomine appellant, vim eius admirabilem
tradentes , sanguinis profluvia vel tacto tantum ea homine 
sisti ; alii hippurin, alii ephedron , alii anabasim vocant,
traduitque iuxta arbores nasci et scandente m eas depen-
dere comis iunceis multis, nigris, ut ex equorum cauda,
geniculatis ramulis, folia habere pauca, tenuia, exigua,
semen rotundum, simile coriandro, radice lignosa, nasci
in arbustis maxume. vis eius spissare corpora. sucus
sanguinem e naribus fluentem inclusus sistit, item alvum.
medetur dysintericis in vino dulci potus cyathis III, urinam
ciet, tussim, orthopnoeam sanat, item rupta et quae ser-
punt . intestinis et vesicae folia bibuntur, enterocelen cohibet .
faciunt et aliam hippurim brevioribus et mollioribus comis
candidioribusque, perquam utilem ischiadicis et vulneribus
ex aceto inposita m propter sistendum sanguinem. —Et
nymphaea trita plagis inponitur. peucedanum cum semine
cupressi bibitur, si sanguis per os redditus est fluxitve
ab infernis . sideritis tantam vim habet, ut quamvis re-
centi gladiatoris vulneri inligata sanguinem claudat , quod
facit et ferulae cinis vel carbo, fungus vero etiam effi-
cacius, qui secundum radicem eius nascitur. (84) per
nares autem fluenti et cicutae semen tritum ex aqua addi-
tumque efficax habetur, item stephanomelis ex aqua. Vetto-

 

nicae farina e lacte caprino pota sistit ex ubere fluentem
plantagoque contusa. eiusdem sucus vomentibus sanguinem
datur. ad erraticum autem radix persollatae cum axungia
vetere inlita probatur; (85) ruptis convulsisque, ex alto
deiectis centaurium maius, Gentianae radix trita vel de-
cocta vel sucus, Vettonica et hoc amplius a vocis aut
lateris contentionibus panaces, scordium , aristolochia pota,
agaricum, i d em contusis et eversis potum II obolis in
mulsi cyathis III aut, si febris sit, in aqua mulsa, ver-
bascum, cuius flos similis auro est, acori radix, aizoum 
omne, sed maioris sucus efficacissime, item symphyti ius 
vel radicis decoctum, daucos cruda , erysithales—flore 
luteo, foliis acanthi —e vino, item chamaerops et in
sorbitione irio vel plantago omnibus modis, item ..... 
 (86) Phthiriasi Sulla dictator consumptus est, nascun-
turque in sanguine ipso hominis animalia exesura cor-
pus. resistitur uvae taminiae suco aut veratri cum oleo
perunctis corporibus ; taminia quidem in aceto decocta
etiam vestes eo taedio liberat.

(87) Ulcera multorum sunt generum ac multis

 

modis curantur. panacis omnium generum radix ex vino
calido inlinitur manantibus . sicca t privatim quam Chiro-
niam diximus; cum melle trita tubera aperit ulceribusque , 
quae serpunt, deploratis auxilio est cum aeris flore
vino temperata omnibus modis, vel semine vel flore vel
radice. eadem cum polenta vetustis volneribus prodest,
Heraclion quoque siderion, Apollinaris, psyllium, traga-
cantha . scordotis cum melle purgat; farina eius carnis
excrescentes per se inspersa consumit. Polemonia ulcera,
quae cacoëthe vocant, sanat; centaurium maius inspersum
vel inlitum, item minoris coma decocta vel trita vetera
quoque ulcera purgat et persanat. folliculi clymeni re-
centibus plagis inponuntur. inlinitur autem Gentiana ulce-
ribus, quae serpunt, radice tusa vel decocta in aqua ad
mellis crassitudinem vel suco, volneribus ex ea factum
Lycium. Lysimachia recentibus plagis medetur, plantago
omnium generum ulceribus, peculiariter senum et infantium .
igni emollita melior et cum cerato crassa ulcerum labra 
purgat, nomas sistit ; tritam suis foliis integere oportet.
suppurationes, collectiones , sinus ulcerum chelidonia quoque
siccantur, volnera adeo, ut etiam pro spodio utantur; eadem
iam desperatis cum axungia inponitur . dictamnum pota
sagittas pellit et alia tela extrahit inlita—bibitur ex
aquae cyatho foliorum obolo—, proxime pseudodictamnum;
utraque et suppurationes discutit. aristolochia quoque

 

putria ulcera exest , sordida purgat cum melle vermesque 
extrahit, item clavos in ulcere natos et infixa corpori
omnia, praecipue sagittas et ossa fracta cum resina, cava
vero ulcera explet per se et cum iride, recentia vulnera 
ex aceto; vetera ulcera verbenaca, quinquefolium cum sale
et melle. radices persollatae volneribus ferro inlatis re-
centibus inponuntur, folia veteribus; cum axungia utr i mque 
et suo folio operitur damasonium, ut in struma, folia verbasci 
ex aceto ant vino. peristereos ad omnia genera
vel callosorum putrescentiumque ulcerum facit. manantia
nymphaeae Heracliae radix sanat, item cyclamini radix vel
per se vel ex aceto vel cum melle; eadem et contra stea-
tomata efficax. sic et ad ulcera manantia hysopum, item
peucedanum; e i ad recentia volnera vis tanta est, ut squa-
mam ossibus extrahat. praestant hoc et anagallides cohi-
bentque quas vocant nomas et rheumatismos, utiles et
recentibus plagis, sed praecipue senum corpori, cum ce-
rato apostemata et ulcera taetra folia mandragorae recentia,
radix volnera cum melle aut oleo, cicuta cum siligine mixta
mero, aizoum herpetas quoque ac nomas ac putrescentia,
sicut erigeron verminosa , recentia autem volnera astragali
radix et vetera ulcera, quae purgat hypocisthis utraque. leon-

 

topodii semen tritum in aqua et cum polenta inlitum spicula 
sagittarum extrahit, item pycnocomi semen. tithymallus
characias suco gangraenas, phagedaenas, putria vel decocto
ramorum cum polenta et oleo, orchis radices hoc amplius
et cacoëthe cum melle, siccae et recentes per se vulnera ,
onothera effer a ntia sese ulcera sanat. Scythae ul c era Scy-
thica curant. ad carcinomata argemonia ex melle effica-
cissima est. ulceribus praesanatis asphodeli radix decocta
ut diximus, trita cum polenta et inlita, quibuscumque 
vero Apollinaris, astragali radix in pulverem trita umidis
ulceribus prodest, item callithrix decocta in aqua, privatim
vero iis , quae calciamento facta sint, verbenaca nec non
et Lysimachia contrita ac nymphaea arida infriata . poly-
thrix inveteratis iisdem utilior est . —(88) Polycnemon 
cunilae bubulae similis est , semine pulei, surculosa, multis
geniculis, corymbo [odorata ] acri et dulci odore, ferro
factis conmanducata inponitur, quinto die solvitur. sym-
phyton ad cicatricem celerrime perducit, item sideritis; haec
inponitur ex melle. verbasci semine ac foliis ex vino de-
coctis ac tritis omnia infixa corpori extrahuntur, item
mandragorae foliis cum polenta , cyclamini radicibus cum 

melle. trixaginis folia in oleo contrita iis maxime adhi-
bentur ulceribus, quae serpunt, et al ci ma in melle trita,
Vettonica ad carcinomata et malandrias veteres addito sale. 
 (89) Verrucas tollit argemonia ex aceto vel batrachii
radix, quae et ungues scabros aufert , linozostidis utriusque
folia vel sucus inlitus. tithymalli omnes genera verru-
carum omnia , item pterygia, varos tollunt; cicatrices cum
elegantia ad colorem reducit ladanum.—

Artemisiam
et elelisphacum alligatas qui habeat viator negatur lassi-
tudinem sentire.— 
 (90) Muliebribus morbis medetur maxime in universum
Paeoniae herbae semen nigrum ex aqua mulsa; eadem et
in radice vis. menses ciet panacis semen cum absinthio ,
menses et sudores scordotis potu et inlitu. Vettonica
drachma in vini cyathis III bibitur contra omnia volvarum
vitia aut quae a partu fiunt . menses nimios sistit Achillia 
adposita et decoctum eius insidentibus. mammis inponitur
hyoscyami semen ex vino, locis radix in cataplasmate,
mammis et chelidonia. secundas morantes vel partus emor-
tuos radices panacis adpositae extrahunt. ipsum panac e s 

e vino potum volvas purgat adpositumque cum melle. Pole-
monia pota ex vino secundas pellit, nidore corrigit volvas.
 centauri minoris sucus potu fotuque menses ciet, item
maioris radix in volvae doloribus isdem modis prodest,
derasa vero et adposita extrahit partus emortuos. plantago
adponitur in lana in dolore volvae, in strangulatu bibitur.
sed praecipua dictamno vis est: menses ciet, partus emortuos
vel traverses eicit—bibitur ex aqua foliorum obolo—,
adeo ad haec efficax, u t ne in cubiculum quidem praegnan-
tium inferatur, nec potu tantum, sed et inlitu et suffitu
valet; proxime pseudodictamnum, sed menses ciet cum
mero decoctum denarii pondere. plurimis tamen modis 
aristolochia prodest, nam et menses et secundas ciet et
emortuos partus extrahit, murra et pipere additis pota vel
subdita; volvas quoque procidentes inhibet fotu vel suffitu
vel subiectu, maxime tenuis. strangulatum ab his men-
sumque difficultatem agaricum obolis III in vini veteris
cyatho potum emendat, peristereos adposita in adipe suillo
recenti, antirrhinon cum rosaceo et melle. item adposita
nymphaeae Thessalae radix dolori medetur, in vino nigro
pota profluvia inhibet; e diverso ciet cyclamini radix pota
et adposita et vesicae insidentium decocto medetur. se-
cundas pota cissanthemos pellit , volvam sanat . e xiphio
radix superior menses ciet drachma ex aceto pota. peuce-

 

danum strangulatus volvae nidore ustum recreat, menses 
albos praecipue psyllion drachma in cyathis III aquae ,
semen mandragorae potum volvam purgat, menses ciet
sucus adpositus et emortuos partus. nimia rursus pro-
luvia sistit semen cum vivo sulphure , contra e a ciet ba-
trachium potu vel cibo, ardens alias, ut diximus, cruda, 
sed cocta commendatur sale et oleo et cumino. daucum
et menses et secundas potu facillime pellit, ladanum suffitu
corrigit volvas, dolori earum exulceratisque inponitur.
emortua scamonium pellit potum vel adpositum. menses 
ciet hypericum utrumque adpositum, ante alia vero, ut
Hippocrati videtur, crethmos e vino semine vel radicis
cortice , trahit et secund a s , succurrit et strangulationibus
ex aqua pota; item radix e geranio peculiariter secundis 
inflationibusque volvarum conveniens. purgat hippuris pota
et adposita volvas, polygonus pota. menses ciet et alc i mae 
radix, folia plantaginis pellunt, item agaricum ex aqua
mulsa. Artemisia volvae medetur trita, ex oleo irino aut
cum fico aut cum murra adposita; eiusdem radix pota in
tantum purgat, ut partus enectos extrahat. menses et se-

 

cundas ciet ramorum decoctum insidentibus, item folia
pota drachma. ad eadem omnia prosunt vel inposita ventri
imo cum farina hordeacia. acoron quoque utile est inte-
rioribus feminarum morbis et conyza utraque et crethmos .
et anthyllides duae vulvis utilissimae torminibusque et se-
cundarum morae in vino potae. callithrix fotu locis me-
detur, albugines in capite tollit, capillos inficit oleo trita .
geranion in vino albo potum, hypocisthis in rubro pro-
fluvium sistunt. hysopum suffocationes laxat. radix ver-
benacae pota ex aqua ad omnia in partu aut ex partu
mala praestantissima est . peucedano quidam miscent in
vino nigro semen cupressi contritum. nam semen psyllii
defervefactum in aqua, cum intepuit, epiphoras omnes uteri 
lenit . symphyton tritum in vino nigro evocat me n ses .
partus accelerat scordotis pota drachma suci in aquae 
mulsae cyathis IIII. dictamni folia praeclare dantur ex
aqua; constat unius oboli pondere, vel si mortui sint in
utero infantes, protinus reddi sine vexatione puerperae.
similiter prodest pseudodictamnum, sed tardius, cyclaminos
adalligata , cissanthemos pota, item Vettonicae farina ex
aqua mulsa. 
 (91) Arsenogonon et thelygonon herbae sunt habentes
uvas floribus oleae similes , pallidioris tamen , semen album 

papaveris modo. thelygoni potu feminam concipi narrant;
arsenogonon ab ea semine oleae nec alio distat; huius
potu mares generari , si credimus. alii utramque ocimo
simil em tradunt, arsenogoni autem semen geminum esse
testibus simile. 
 (92) Mammarum vitiis aizoum, quod digitillum appella-
vimus, unice medetur. e rigeron ex passo mammas uberiores 
facit, sonc i cum farre coct i i us . quae vero mastos 
vocatur , inlita pilos mammarum partu nascent es aufert ;
testas in facie aliaque cutis vitia emendat Gentiana, nym-
phaea Heraclia inlita , cyclamini radix maculas omnes.
cacaliae grana mixta cerae liquidae extendunt cutem in
facie erugantque. vitia omnia acori radix emendat. 
 (93) Capillum lyci u m su co flavum facit, denigrat hype-
ricum, quod et coris s um vocatur, item ophr y s herba, den-
ticulato oleri similis, foliis II. nigritiam dat et Polemonia
in oleo decocta. psilotrum nos quidem in muliebribus
medicamentis tractamus, verum iam et viris est in usu .
efficacissimum autem habetur archezostis, item tithymalli,

 

suco vel in sole cum oleo inlito crebro vel evolsis pilis.
—Quadripedum scabiem sanat hysopum ex oleo, suum 
anginas peculiariter sideritis.—Verum et reliqua genera
herbarum reddamus.

(1) Crescit profecto apud me certe tractatu ipso
admiratio antiquitatis, quantoque maior copia herbarum
dicenda restat, tanto magis adorare priscorum in inveniendo
curam, in tradendo benignitatem subit. nec dubie superata
hoc modo posset videri etiam rerum naturae ipsius muni-
ficentia, si humani operis esset inventio . nunc vero deorum
fuisse eam apparet aut certe divinam, etiam cum homo
inveniret, eandemque omnium parent e m et genuisse haec
et ostendisse, nullo vitae miraculo maiore , si verum fateri
volumus. Scythicam herbam a Maeotis paludibus et Euphor-
beam e monte Atlante ultraque Herculis columnas e x ipso
rerum naturae defectu, parte alia Britannicam ex oceani
insulis extra terras positis, itemque Aethiopidem ab exusto
sideribus axe , alias praeterea aliunde ultro citroque hu-
manae saluti in toto orbe portari , inmensa Romanae pacis
maiestate non homines modo diversis inter se terris gen-

 

tibusque, verum etiam mont e s et excedentia in nubes iuga
partusque eorum et herbas quoque invicem ostentante!
aeternum, quaeso , deorum sit munus istud! adeo Romanos
velut alteram lucem dedisse rebus humanis videntur.

(2) Sed antiquorum curam diligentiamque quis possit
satis venerari? constat omnium venenorum ocissimum esse
aconitum et tactis quoque genitalibus feminini sexus ani-
malium eodem die inferre mortem. hoc fuit vnenum,
quo interemptas dormientes a Calpurnio Bestia uxores
M. Caelius accusator obiecit. hinc illa atrox peroratio eius
in digitum . ortum fabulae narravere e spumis Cerberi
canis extrahente ab inferis Hercule ideoque apud Hera-
cleam Ponticam, ubi monstratur is ad inferos aditus , gigni.
 hoc quoque tamen in usus humanae salutis vertere scor-
pionum ictibus adversari experiendo datum in vino calido.
ea est natura, ut hominem occidat, nisi invenerit quod
in homine perimat. cum eo solo conluctatur veluti prae-
sentius invento, [sola haec pugna est, cum venenum in
visceribus reperit] mirumque, exitialia per se ambo cum
sint , duo venena in homine conmoriuntur, ut homo supersit.
 immo vero etiam ferarum remedia antiqui prodiderunt de-

 

monstrando, quomodo venenata quoque ipsa sanarentur.
torpescunt scorpiones aconiti tactu stupentque pallentes et
vinci se confitentur . auxiliatur i is helleborum album tactu
resolvente, ceditque aconitum duobus malis, suo et om-
nium. quae si quis ulla forte ab homine excogitari po-
tuisse credit, ingrate deorum munera intellegit. tangunt
cares aconito necantque gustatu earum pantheras, nisi
hoc fieret, repleturas illos situs . ob id quidam pardalianches 
appellavere. at illas statim liberari morte excrementorum
hominis gustu demonstratu m . quod certe casu repertum 
quis dubitet et , quotiens fiat, etiam nunc ut novum nasc,
quoniam feris ratio et usus inter se tradi non possit?

hic ergo casus, hic est ille qui pluruma in vita invenit
deus —hoc ha bet nomen per quem intellegitur eadem
et parens rerum omnium et magistra— , utraque con-
iectura pari, sive ista cotidie feras invenire sive semper
scire iudicemus. pudendumque rursus omnia animalia,
quae sint salutaria ipsis, nosse praeter hominem. sed
maiores oculorum quoque medicamentis aconitum misceri
saluberrime promulgavere aperta professione, ne malum
quidem ullum esse sine aliquo bono. fas ergo nobis erit,
qui nulla diximus venena, monstrare quale sit aconitum,
vel deprehendendi gratia . folia habet cyclamini aut cucu-

 

meris , non plura IIII, ab radice, leniter hirsuta, radicem
modicam, cammaro similem marino; quare quidam cam-
maron appellavere, alii thelyphonon ex qua diximus causa .
cauda radicis incurvatur paulum scorpionum modo, quare
et scorpion aliqui vocavere. nec defuere qui myoctonon 
appellare mallent, quoniam procul et e longinquo odore
mures necat. nascitur in nudis cautibus, quas aconas no-
minant, et ideo aconitum aliqui dixere, nullo iuxta, ne
pulvere quidem, nutriente. hanc aliqui rationed nominis
adtulere; alii, quoniam vis eadem esset in morte, quae
cotibus in ferri acie deterenda, statimque admota velocitas
sentiretur.

(3) Aethiopis folia habet p hl o mo similia, magna ac 
multa et hirsuta, ab radice, caulem quadriangulum , scabrum,
similem arctio, multis concavum alis , semen ervo simile ,
candidum, geminum, radices numerosas, longas, plenas,
molles, glutinosas gustu. siccae nigrescunt indurescuntque ,
ut cornua videri possint . praeter Aethiopiam nascuntur
et in Ida monte Troadis et in Messenia. colliguntur
autumno, siccantur in sole aliquot diebus, ne situm sentiant.
medentur volvis pota e in vino albo, ischiadicis , pleuriticis,
faucibus scabris decoctae potui dantur. sed quae ex Aethiopia

 

venit , eximie atque ilico prodest. —(4) A g eraton feru-
lacea est, duorum palmorum altitudine, origano similis,
flore bullis aureis. huius ustae nidor urinam ciet volvas-
que purgat, tanto magis insidentibus . causa nominis [non
haec, sed] quoniam diutissime non marcescit . —(5) Aloe
scillae similitudinem habet, maior et pinguioribus foliis,
ex obliquo striata. caulis eius tener est, rubens medius,
non dissimilis antherici , radice una, ceu palo in terram
demissa ; ipsa gravis odore, gustu amara. laudatissima ex
India adfertur, sed nascitur et in Asia, non tamen ea to
utuntur nisi ad volnera recentibus foliis, mirifice enim
conglutina n t suco. ob id in turbinibus cadorum eam se-
runt ut aizoum maius . quidam et caulem ante maturi-
tatem seminis incidunt suci gratia, aliqui et folia. invenitur
et per se lacrima adhaerens; ergo pavimentandum ubi sata
sit censent , ut lacrima non absorbeatur . fuere qui tra-
derent in Iudaea super Hierosolyma metallicam eius na-
turam, sed nulla magis inproba est, neque alia nigrior
est aut umidior . erit ergo optima pinguis ac nitida, rufi
coloris , friabilis et iocineris modo coacta, facile liquescens;
inprobanda nigra et dura, harenosa, quaeque gustu intel-
legitur, cummi adulterata et acacia. natura eius spissare,

 

densare et leniter calfacere; usus multi , sed principalis 
alvum solvere, cum paene sola medicamentorum, quae id
praestant, confirmet etiam stomachum , adeo non infestet 
ulla vi contraria. bibitur drachma, ad stomachi vero disso-
lutionem in II cyathis aquae tepidae vel frigidae coclearis
mensura bis terve in die ex intervallis, ut res exigit,
purgationis autem causa plurimum III drachmis, efficacior,
si pota ea sumatur cibus . capillum fluentem continet cum
vino austero capite contra pilum peruncto. dolorem capitis
sedat temporibus et fronti inposita ex aceto et rosaceo
dilutiorque infusa. oculorum vitia omnia sanari ea con-
venit, privatim prurigines et scab rit iem genarum , item
insignita ac livida inlita cum melle, maxime Pontico, ton-
sillas, gingivas et omnia oris ulcera, sanguinis excreationes,
si modicae sint, drachma ex aqua, si minus, ex aceto pota.
vulnerum quoque sanguinem et undecumque fluentem sistit
per se vel ex aceto. alias etiam est vulneribus utilissima
ad cicatricem perducens. eadem inspergitur exulceratis
genitalibus virorum, condylomatis rimisque sedis, alias ex 
vino, alias ex passo, alias sicca per se, ut exigat mitiganda

 

curatio aut coercenda . haemorrhoidum quoque abundantiam
leniter sistit. dysinteriae infunditur et, si difficilius con-
coquantur cibi, bibitur a cena modico intervallo et in regio
morbo III obolis ex aqua; devorantur et pilulae cum melle 
decocto aut resina terebinthina ad purganda interiora. digi-
torum pterygia tollit. oculorum medicamentis lavatur, ut
quod sit harenosissimum subsidat, aut torretur in testa
pinnaque subinde versatur , ut possit aequaliter torreri.—
 (6) Alcea folia habet similia verbenacae, quae aristereon 
cognominatur , caules II aut IIII, foliorum plenos, florem 
rosae, radices albas cum plurimum VI, cubitales, obliquas.
nascitur in pingui solo nec sicco. usus radicis ex vino
vel aqua dysintericis, alvo citae, ad rupta , convulsa .—
 (7) Alypon cauliculus est, molli capite , non dissimile betae,
acre gustu ac lentum mordensque vehementer et accendens .
alvum solvit in aqua mulsa addito sale modico . minima
potio II drachmarum , media IIII, maxima VI, eximi a pur-
gatione quibus datur e gallinaceo iu re . —(8) Alsine , quam

 

quidam myosoton appellant, nascitur in lucis, unde et
alsine dicta est. incipit a media hieme , arescit aestate
media. cum prorepit, musculorum aures imitatur foliis.
sed aliam docebimus esse quae iustius myosotis vocetur. 
haec eadem erat quae hel x ine , nisi minor minusque hir-
suta esset. nascitur in hortis et maxime parietibus . cum
teritur, odorem cucumeris reddit. usus eius ad collectiones
inflammationesque, ite m eadem omnia quae hel x ine s , sed
infirmius. epiphoris peculiariter inponitur, item verendis
ulceribusque cum farina hordeacia . sucus eius auribus
infunditur. —(9) Androsaces herba est alba , amara, sine
foliis, folliculos in cirris habens et in his semen. nascitur
in maritimis S y riae . maxime datur hydropicis drachmis II
tusa aut decocta in aqua vel aceto vel vino; vehementer
enim urinas ciet. datur et podagricis inliniturque . idem 
effectus et seminis. —(10) Androsaemon sive, ut alii
appellavere, ascyron non absimile est hyperico, de qua
diximus, cauliculis maioribus densioribusque et magis 
rubentibus. folia alba, rutae figura , semen papaveris nigri.
comae tritae sanguineo suco manant ; odor est resin o sus.
gignitur in vineis , fere medio autumno effoditur suspen-
diturque. usus ad purgandam alvum tusae cum semine

 

potaeque matutino vel a cena II drachmis in aqua mulsa
vel vino vel aqua pura, potionis totius sextario. trahit
bilem, prodest ischiadi maxime, sed poster o die capparis
radicem resinae permixtam devorare oportet drachmae pon-
dere iterumque quadridui intervallo eadem facere, a pur-
gatione autem ipsa robustiores vinum bibere, infirmiores
aquam. inponitur et podagris et ambustis , et volneribus
cohibens sanguinem. —(11) Ambrosia vagi nominis et
circa alias herbas fluctuati unam habet certam , densam,
ramosam, tenuem , III fere palmorum, tertia parte radice
breviore , foliis rutae circa imum caulem. in ramulis semen
est uvis dependentibus, odore vinoso, qua de causa botrys 
a quibusdam vocatur, ab aliis Artemisia. Coronantur illa
Cappadoces. usus eius ad ea, quae discuti opus sit.—
 (12) Anonim quidam ononida malunt vocare, ramosam, as
similem faeno Graeco, nisi fruticosior hirsutiorque esset.
odore iucunda, post ver spinosa. estur etiam muria con-
dita, recens vero margines ulcerum erodit . radix deco-
quitur in posca dolori dentium. eadem cum melle pota
calculos pellit. comitialibus datur in oxymelite decocta
ad dimidias. —(13) Anagyros , quam aliqui aco p on vocant,
fruticosa est, gravis odore, flore oleris, semen in corni-

 

culis non brevibus gignit, simile renibus, quod durescit
per messes . folia collectionibus inponuntur difficulterque
parientibus adalligantur ita, ut a partu statim auferantur.
quod si emortuus haereat et secundae mensesque morentur ,
drachma bibuntur in passo folia. sic et suspiriosis dantur
et in vino vetere ad phalangiorum morsus. radix discu-
tiendis concoquendisque adhibetur, semen commanducatum 
vomitiones facit. —(14) Anonymos non inveniendo nomen
invenit . adfertur e Scythia , celebrata Hicesio, non parvae
auctoritatis medico, item Aristogitoni in volneribus prae-
clara, ex aqua tusa inposita, pota vero mammis prae-
cordiisve percussis, item sanguinem excreantibus. putavere
et bibendam volneratis. fabulosa arbitror quae adiciuntur ,
recentem eam , si uratur , in ferrum aut aes feruminari .—

(15) Aparinen aliqui ompha l ocarpon , alii philanthropon
vocant, ramosam, hirsutam, quinis senisve in orbem circa
ramos foliis per intervalla. semen rotundum, durum , con-
cavum, subdulce. nascitur in frumentario agro aut hortis
pratisve , asperitate etiam vestium tenaci. efficax contra
serpentes semine poto ex vino drachma et contra pha-
langia . sanguinis abundantiam ex volneribus reprimunt
folia inposita, sucus auribus infunditur. —(16) Arction 
aliqui potius arcturum vocant. similis est verbasco foliis,

 

nisi quod hirsutiora sunt, caule longo, molli, semine cumini.
nascitur in petrosis radice tenera, alba, dulci, qu a e deco-
quitur in vino ad dentium dolorem , ut ore ita contineatur .
decoctum bibitur propter ischiada et stranguriam. ex vino
ambustis inponitur et pernionibus; foventur eadem cum
radice semine trito in vino. —(17) Asplenon sunt qui
hemion i on vocant, foliis trientalibus, multis, radice limosa,
cavernosa sicut felicis , candida hirsuta. nec caulem nee
florem nec semen habet . nascitur in petris parietibusque
opacis, umidis, laudatissima in Creta. huius foliorum in
aceto decocto per dies XXX poto lienem absumi aiunt;
et illinuntur autem eadem. sedant et singultus. feminis
non danda, quoniam sterilitatem facit. —(18) Asclepias
folia hederae habet, ramos longos, radices numerosas, tenues,
odoratas, floris virus grave, semen securiclatum . nascitur
in montibus. radices torminibus medentur et contra ser-
pentium ictus non solum potu , sed et inlitu . —(19) Aster
ab aliquis bubonion appellatur, quoniam inguinum prae-
sentaneum remedium est . cauliculus foliis oblongis II aut
III , in cacumine capitula stellae modo radiata. bibitur et

 

adversus serpentes. sed ad inguinum medicinam sinistra
manu decerpi iubent et iuxta cinctus alligari. prodest et
coxendicis dolori adalligata . —(20) Ascyron et ascyroides 
similia sunt inter se et hyperico, sed maiores habet ramos
quod ascyroides vocatur , ferulaceos , c oma rubentes, capi-
tulis parvis, luteis. semen in caliculis pusillum, nigrum,
resinosum. comae tritae velut cruentant, qua de causa
quidam hanc androsaemon vocavere. usus seminis ad ischia-
dicos poti II drachmis in hydromelitis sextario. alvum
solvit, bilem detrahit. inlinitur et ambustis. —(21) Aphaca 
tenuia admodum folia habet , pusilla . altior lenticula et 
siliquas maiores fert, in quibus terna aut quaterna semina
sunt, nigriora et minora lenticula. nascitur in arvis. na-
tura ad spissandum efficacior quam lenti; reliquos usus
15 eosdem habet. stomachi alvique fluctiones sistit semen
decoctum. —(22) Alcibium qualis esset herba, non rep-
peri apud auctores, sed radicem eius et folia trita ad ser-
pentis morsum inponi et bibi , folia quantum manus capiat
trita cum vini meri cyathis III aut radicem drachmarum
III pondere cum vini eadem mensura. —(23) Alectoros
lophos, quae apud nos crista dicitur, folia habet similia
gallinacei cristae plura, caulem tenuem , semen nigrum in
siliquis . utilis tussientibus cocta cum faba fresa, melle 

addito et caligini oculorum . solidum semen coicitur in
oculum nec turbat, sed in se caliginem contrahit; mutat
colorem et ex nigro albicare incipit et intumescit ac per
se exit. —

(24) Alum nos vocamus, Graeci symphyton 
petraeum , simile cunilae bubulae, foliis parvis, ramis III
aut IIII a radice, cacuminibus thymi, surculosum, odoratum,
gustu dulce , saliva ciens, radice longa, rutila. nascitur
in petris, ideo petraeum cognominatum, utilissimum late-
ribus, renibus, torminibus, pectori , pulmonibus, sanguinem
reicientibus, faucibus asperis. bibitur radix trita et in
vino decocta, et aliquando superlinitur. quin et comman-
ducata sitim sedat praecipueque pulmonem refrigerat. luxatis 
quoque inponitur et contusis, lenit interanea . alvum sistit
cocta in cinere detractisque folliculis trita cum piperis
granis VIIII et ex aqua pota. volneribus sanandis tanta
praestantia est, ut carnes quoque, dum cocuntur, conglutinet
addita, unde et Graeci nomen inposuere. ossibus quoque
fractis medetur,

(25) alga rufa scorpionum ictibus.—
(26) Actaea gravi foliorum odore, caulibus asperis , geni-
culatis, semine nigro ut hederae, bacis mollibus, nascitur
in opacis et asperis aquosisque. datur acetabulo pleno
interioribus feminarum morbis. —(27) Ampelos agria vo-

 

catur herba foliis duris, cineracei coloris, qualem in satis
diximus, viticulis longis, callosis, rubentibus qualiter flos 
quam Iovis flammam appellamus . in u v olis fert semen simile
Punici mali acinis. radix eius decocta in aquae cyathis
ternis , additis vini Coi cyathis II, alvum solvit leniter
ideoque hydropicis datur. uvolae vitia cutis in facie mu-
lierum emendant . ischiadicos quoque uti hac herba prod-
est tusa cum foliis et inlita cum suco suo. 
 (28) Absinthii genera plura sunt: Santonicum appel-
latur e Galliae civitate, Ponticum e Ponto, ubi pecora
pinguescunt illo et ob id sine felle reperiuntur, neque
aliud praestantius, multoque Italicum amarius, sed me-
dulla Pontici dulcis . de usu eius convenit, herbae facil-
limae atque inter paucas utilissimae, praeterea sacris po-
puli Romani celebratae peculiariter, siquidem Latinarum
feriis quadrigae certant in Capitolio victorque absinthium
bibit, credo, sanitatem praemio dari honorifice arbitratis
maioribus. stomachum corroborat, et ob hoc sapor eius
in vina transfertur, ut diximus. bibitur et decoctum aqua 
ac postea nocte et die refrigeratum sub diu ; decoci VI 
drachmis foliorum cum ramis suis in caelestis aquae sex-
tariis III oportet, nec non salem addi vetustissim i usus est .

 

bibitur et madefacti dilutum; ita enim appelletur hoc ge-
nus. diluti ratio ut , quisquis fuerit modus aquae , tegatur
per triduum. tritum raro in usu est, sicut et sucus ex-
pressi . exprimitur autem, cum primum semen turgescit,
madefactum aqua triduo recens aut siccum VII diebus,
dein coctum in aēneo vaso ad tertias x heminis in aquae
sextariis XLV iterumque percolatum, herba electa , coquitur
ad crassitudinem mellis, qualiter e x minore centaurio quae-
ritur sucus. sed hic [absinthii] inutilis stomacho capi-
tique est, cum sit ille decoct u s saluberrimus. namque
adstringit stomachum bilemque detrahit, urinam ciet, alvum
emollit et in dolore sanat, ventris animalia pellit, mala-
ciam stomachi et inflationes discutit cum sile et nardo
Gallico, aceti exiguo addito, fastidia absterget, concoctiones
adiuvat, cruditates detrahit cum ruta et pipere et sale.
antiqui purgationis causa dabant cum marinae aquae ve-
teris sextario seminis VI drachmas cum III salis, mellis 
cyatho; efficacius purgat duplicate sale. diligenter autem
teri debet propter difficultatem. quidam et in polenta
dedere supra dictum pondus, addito puleio, alii pueris
[folia] in fico sicca, ut amaritudinem fallerent. thoracem
purgat cum iride sumptum. in regio morbo crudum bibitur

 

cum apio aut adianto . adversus inflationes calidum pau-
latim sorbetur ex aqua, iocineris causa cum Gallico nardo,
lienis cum aceto aut pulte aut fico sumitur. adversatur
fungis ex aceto, item visco, cicutae ex vino et muris
aranei morsibus, draconi marino, scorpionibus. oculorum
claritati multum confert, epip]horis cum passo inponitur,
suggillatis cum melle. aures decoct i eius vapor suffitu
sanat aut, si manent sanie, cum melle tritum. urinam ac
menses cient III IIIIve ramuli cum Gallici nardi radice
una , cyathis aquae VI, menses privatim cum melle sumptum
et in vellere adpositum. anginae subvenit cum melle et
nitro. epinyctidas ex aqua sanat, volnera recentia prius
quam aqua tangantur inpositum, praeterea capitis ulcera.
peculiariter ilibus inponitur cum Cypria cera aut cum fico .
sanat et pruritus. non est dandum in febri. nausiam 
maris arcet in navigationibus potum, inguinum tumorem
in ventrali habitum. somnos adlicit olfactum aut inscio
sub capite positum. vestibus insertum tineas arcet. cu-
lices ex oleo perunctis abigit et fumo, si uratur. atra-
mentum librarium ex diluto eius temperatum litteras a
musculis tuetur. capillum denigrat absinthii cinis unguento
rosaceoque permixtus. —(29) Est et absinthium mari-
num, quod quidam seriphum vocant, probatissimum in
Taposiri Aegypti. huius ramum Isiaci praeferre sollemne

 

habent. angustius priore minusque amarum, stomacho
inimicum, alvum mollit pellitque animalia interaneorum.
bibitur cum oleo et sale aut in farinae trimestris sorbi-
tione dilutum. coquitur quantum manus capiat in aquae
sextario ad dimidias.

(30) Balloten alio nomine porrum nigrum Graeci
vocant, herbam fruticosam angulosis caulibus, nigris, hir-
sutis, foliis vestientibus maioribus quam porri et nigrio-
ribus, graveolentibus. vis eius efficax adversus canis morsus
ex sale foliis tritis inpositae , item ad condylomata coctis
cinere in folio oleris. purgat et sordida ulcera cum melle.
—(31) Botrys fruticosa herba est luteis ramulis. semen
circa totos nascitur, folia cichorio similia. invenitur in
torrentium ripis. medetur orthopnoicis . hoc Cappadoces
ambrosiam vocant, alii Artemisiam.—(32) Brabilla spis-
sandi vim habet cotonei mali modo, nec amplius de ea
tradunt auctores. —(33) Bryon marinum herba sine dubi-
tatione est lactucae foliis similis, rugosa velut contracta,
sine caule ab una radice exeuntibus foliis. nascitur in
scopulis maxime testisque terra conprehensis. praecipua
siccandi spissandique vis e i et collectiones inflammationes-
que omnes inhibendi , praecipue podagrae et quicquid re-
frigerari opus sit . —(34) Buple u ri semen ad ictus ser-

 

pentium dari reperio foverique plagas decocta ea herba
adiectis foliis mori aut origani. 
 (35) Catanancen Thessalam herbam, qualis sit, describi
a nobis supervacuum est, cum sit usus eius ad amatoria
tantum. illud non ab re est dixisse ad detegendas magicas
vanitates, electam ad hunc usum coniectura, quoniam are-
scens contraheret se ad speciem unguium milui exanimati.
eadem ex casa et cemos silebitur nobis. —(36) Cal yx 
duorum generum est. una similis aro nascitur in ara-
tionibus, colligitur ante quam inarescat. usus eosdem
habet quos ar i s , a t bibitur radix quoque huius ad exinaniendas 
alvos mensesque mulierum, item caules cum foliis
in leguminibus decocti sanant tenesmon . (37) alterum
genus eius quidam anchusam vocant, alii r h inoc l iam . folia 
lactucae longiora , plumosa , radice rubra, quae ignes sacros
cum flore polentae sanat inposita, iocineris autem vitia in
vino albo pota. —(38) Circaea trychno sativo similis est,
flore nigro, pusillo, parvo semine milii nascente in qui-
busdam corniculis, radice semipedali, triplici fere aut qua-

 

druplici, alba, odorata, gustus calidi. nascitur in apricis
saxis. diluitur in vino bibiturque ad dolorem vulvae et vitia
—macerari oportet in sextariis III quadrantem radicis tusae
nocte et die—et trahit eadem potio n e secundas, semine
lac [minuit ] in vino aut mulsa aqua poto. —(39) Cirsion 
cauliculus est tener II cubitorum, triangulo similis, foliis
spinosis circumdatus. spinae molles sunt; folia bovis linguae 
similia, minora, subcandida, in cacumine capitula purpurea,
quae solvuntur in lanugines. hanc herbam radicemve eius
adalligatam dolores varicum sanare tradunt. —(40) Cra-
taegonon spicae tritici simile est, multis calamis ex una
radice emicantibus multorumque geniculorum, in opacis,
semine milii, vehementer aspero gustu, quod si bibant ex
vino ante cenam III obolis in cyathis aquae totidem mulier
ac vir ante conceptum diebus XL, virilis sexus partum 
futurum aiunt. et alia est crataegonos , quae thelygonos
vocetur ; differentia intellegitur lenitate gustus. sunt qui
florem crataegoni bibentes mulierum intra XL diem con-
cipere tradant. eadem sanant ulcera vetera nigra cum
melle et explent sinus ulcerum et atropha carnosiora faciunt,
purulenta expurgant; panos discutiunt, podagras collectio-

 

nesque omnes leniunt, peculiariter mammarum. Theo-
phrastus arboris genus intellegi voluit crataegon sive
crataegona , quam Itali aquifolium vocant. —(41) Croco-
dileon chamaeleonis herbae nigrae figuram habet, radice
longa, aequaliter crassa, odoris asperi. nascitur in sabu-
letis . pota sanguinem per nares pellit copiosum crassum-
que; ita et lienes consumere dicitur. —(42) Cynos o rc h im 
aliqui orchim vocant, foliis oleae, mollibus, ternis per semi-
pedem longitudinis in terra stratis, radice bulbosa, ob-
longa, duplici ordine, superiore quae durior est, inferiore
quae mollior. eduntur , ut bulbi coctae , in vineis fere
inventae . ex his radicibus si maiorem edant viri , mares
generari dicunt , si minorem feminae , alterum sexum. in
Thessalia molliorem in lacte caprino viri bibunt ad sti-
mulandos coitus, duriorem vero ad inhibendos. adver-
santur alter a alteri. —(43) Chrysolachanum in pineto
lactucae simile nascitur. sanat nervos incisos, si confestim
inponatur. et alibi genus chrysolachani traditur, flore
aureo, foliis oleris. coctum estur ut olus molle. haec 

herba adalligata morbum regium habentibus ita, ut spectari
ab his possit, sanare id malum traditur. de chrysolachano
nec satis dici scio nec plura reperio. namque et hoc vitio
laboravere proximi utique herbarii nostri, quod ipsis notas
veluti vulgares strictim et nominibus tantum indicavere,
tamquam coagulo terrae alvum sisti , stranguriam dissolvi,
si bibatur ex aqua aut vino, (44) cuculli folia trita cum
aceto serpentium ictibus et scorpionum mederi. quidam
hanc alio nomine strumum appellant, alii Graece str y c h -
num . acinos habet nigros; ex his cyathus suci cum mulsi 
II medetur lumbis, item capitis dolori cum rosaceo infusus,
ipsa struma e inlita. —(45) Peculiaris est Alpinis maxime
fluminibus conferva appellata a conferuminando , spongea
aquarum dulcium verius quam muscus aut herba, villosae
densitatis atque fistulosae. curatum ea scio omnibus fere
ossibus confractis prolapsum ex arbore alta putatorem ,
circumdata universo corpori, aquam suam adspergentibus,
quotiens inaresceret, raroque nec nisi deficientem herbam
mutationis causa resolventibus, convaluisse vix credibili 
celeritate . —

(46) Cocco Cnidio color cocci, magni-
tudo grano piperis maior, vis ardens; itaque in pane de-
voratur, ne adurat gulam transitu. vis praesentanea contra
cicutam , sistit alvum. 
 
 (47) Dipsacos folia habet lactucae bullasque spinosas
in dorsi medio, caulem II cubitorum iisdem spinis horri-
dum , genicula eius binis foliis amplectentibus concavo 
alarum sinu , in quo subsistit ros salsus. in cacumine
capitula sunt echinata spinis . nascitur in aquosis. sanat
rimas sedis, item fistulas decocta in vino radice usque,
dum sit crassitudo cerae , ut possit in fistulas collyrium
mitti , item verrucas omnium generum. quidam et alarum ,
quas supra diximus, sucum inlinunt i is . —(48) Dryopteris 
felici similis in arboribus nascitur, tenui foliorum sub-
dulcium incisura, radice hirsuta. vis ei caustica, et ideo
psilotrum est radix tusa , inlinitur enim usque, dum su-
dores evocet , iterum et tertium ita, ne sudor abluatur.—
 (49) Dra b e phono similis herba est, cauliculis tenuibus,
cubitalibus , circumdatis utrimque foliis pollicari ampli-
tudine, qualia oxymyrsines , sed candidioribus mollioribus-
que, flore candido sabuci . edunt cauliculos decoctos , se-
mine vero eius pro pipere utuntur. 
 (50) Elatine folia habet casiae , pusilla , pilosa, rotunda ,
semipedalibus ramulis quinis senisque , a radice statim
foliosis. nascitur in segete , acerba gustu et ideo oculorum

 

fluctionibus efficax foliis cum polenta tritis et inpositis,
subdito linteolo. eadem cum lini semine cocta sorbitionis
usu dysinteria liberat. —(51) Empetros , quam nostri
ealcifragam vocant, nascitur in montibus maritimis, fere 
in saxo. quae propius maria fuit , salsa est potaque trahit
bilem ac pituitas; quae longius magisque terrena , amarior 
sentitur. trahit aquam; sumitur autem in iure aliquo aut
in hydromelite. vetustate vires perdit, recens urinas ciet
decoctum in aqua vel tritum calculosque frangit. qui fidem
promisso huic quaerunt, adfirmant lapillos, qui subferve-
fiant, una rumpi. —(52) Epicactis ab aliis elleborine 
vocatur, parva herba, exiguis foliis, iocineris vitiis uti-
lissima et contra venena pota.—(53) Epimedion caulis
est non magnus, hederae foliis denis atque duodenis, num-
quam florens, radice tenui, nigra, gravi odore ac .....
in umidis nascitur . et huic spissandi refrigerandique na-
tura, feminis cavenda. folia in vino trita virginum mammas
cohibent. —(54) Enneaphyllon longa folia novena habet,
causticae naturae. inponitur lana circumdatum , ne urat
latius—continuo pusulas excitat—, lumborum doloribus
et coxendicum utilissimum . 
 (55) F e licis duo genera nec florem habent nec semen.

 

pteri m vocant Graeci, alii blachnon , cuius ex una radice
conplures exeunt f e lices bina etiam cubita excedentes longi-
tudine, non graves odore ; hanc marem existimant. alterum
genus th e lypterim Graeci vocant, alii nymphaea m pterim ;
est autem singularis atque non fruticosa, brevior mollior-
que et densior, foliis ad radicem canaliculata . utriusque 
radice sues pinguescunt. folia utriusque lateribus pinnata,
unde nomen Graeci inposuere. radices utriusque longae
in. oblicum, nigrae, praecipue cum inaruere; siccari autem
eas sole oportet. nascuntur ubique, sed maxime frigido
solo. effodi debent vergiliis occidentibus. usus radicis in
trimatu tantum, neque ante nec postea. pellunt interaneo-
rum animalia, ex his t a enias cum melle, cetera ex vino
dulci triduo potae, utraque stomacho inutilissima . alvum
solvit primo bilem trahens, mox aquam, melius t a enias 
cum scamonii pari pondere. radix eius pondere II obo-
lorum ex aqua post unius diei abstinentiam bibitur, melle
praegustato contra rheumatismos. neutra danda mulieribus,
quoniam gravidis abortum, ceteris sterilitatem facit. farina
earum ulceribus taetris inspergitur, iumentorum quoque
in cervicibus. folia cimicem necant , serpentem non reci-
piunt; ideo substerni utile est in locis suspectis, usta 

etiam fugant nidore. fecere medici huius quoque herbae
discrimen: optima Macedonica est, secunda Cassiopica .—
 (56) Femur bubulum appellatur herba, nervis et ipsa utilis
recens in aceto ac sale trita. 
 (57) Gale o psis aut, ut alii, galeobdolon vel gallon 
caulem et folia habet urticae leviora et quae gravem odo-
rem trita reddant, flore purpureo. nascitur circa saepes
ac semitas ubique. folia caulesque duritias et carcino-
mata ex aceto trita et inposita, item strumas, panos, paro-
tidas discutiunt. ex usu est et decoctae suco fovere.
putrescentia quoque et gauigraenas sanat cum sale.—
 (58) Glaux antiquitus eugalacton vocabatur , cytiso et len-
ticulae foliis similis; aversa candidiora. rami in terra ser-
punt quini seni , admodum tenues , a radice . flosculi pur-
purei exeunt. invenitur iuxta mare. coquitur in sorbitione
similaginis ad excitandam ubertatem lactis; eam qui hau-
serint, balineis uti convenit.

(59) Glaucion in Syria
et Parthia nascitur, humilis herba, densis foliis fere papa-
veris, minoribus tamen sordidioribusque, odoris taetri,
gustus amari cum adstrictione . granum habet crocei co-
loris. hoc in olla fictili luto circumlit a in clibanis cal-

 

faciunt, deinde exempto sucum exprimunt eiusdem no-
minis. usus et suci et foliorum, si terantur, adversus
epiphoras, quae universo impetu cadant . hinc temperatur 
collyrium, quod medici dia glauci u vocant.—(lactis quo-
que ubertas intermissa restituitur; sumitur huius rei causa
ex aqua). —(60) Glycyside, quam aliqui Paeoniam aut
pentorobon vocant, caulem habet II palmorum , comitan-
tibus II aut III, subrutilum, cute lauri, folia qualia isatis ,
pinguiora rotundioraque et minora, semen in siliquis, aliud
grano rubente, aliud nigro. duo autem genera sunt: femina
existimatur cuius radicibus ceu balani longiores circiter VIII
aut VI adhaerent. mas plures non habet, quoniam una
radice nixus est palmi altitudine, candida, quae gustu ad-
stringit. feminae folia murram redolent et densiora sunt.
nascuntur in silvis. tradunt nocte effodiendas, quonian
interdiu periculosum sit pico Martio inpetum in oculos
faciente; radix vero cum effodiatur, periculum esse, ne
sedes procidat , magna vanitate ad ostentationem rei fictum
arbitror. usus in iis diversus. rubra grana rubentes men-
ses sistunt XV fere pota in vino nigro. nigra grana vulvis 

medentur ex passo aut vino totidem pota. radix omnes
ventris dolores sedat in vino alvumque purgat, sanat
opisthotonum, morbum regium, renes , vesicam, arteriam 
autem et stomachum decocta in vino, alvumque sistit.
estur etiam in alimentis, sed in medendo IIII drachmae
satis sunt. grana nigra auxiliantur et suppressionibus
nocturnis in vino pota quo dictum est numero, stomachicis 
vero et rosionibus et esse ea et inlinere prodest. suppu-
rationes quoque discutiuntur, recentes nigro semine, ve-
teres rubro . utrumque auxiliatur a serpente percussis et
pueris contra calculos incipientes stranguria. —(61) Gna-
phalium aliqui chamaezelon vocant, cuius foliis albis molli-
busque pro tomento utuntur; sane et similia sunt. datur
in vino austero ad dysinteriam, ventris solutiones menses-
que mulierum sistit. infunditur autem tenesmo. inlinitur
et putrescentibus ulcerum. —(62) Gallidragam vocat Xe-
nocrates leucacantho similem, palustrem et spinosam,
caule ferulaceo, alto, cui summo capite inhaereat simile
ovo. in hoc crescente aestate vermiculos nasci tradit ,
quos pyxide conditos adalligari cum pane bracchio ab ea

 

parte, qua dens doleat, mireque ilico dolorem tolli . valere
non diutius anno et ita, si terrain non adtigerint . 
 (63) Holcus in saxis nascitur siccis. aristas habet in
cacumine, tenui culmo, quale hordeum restibile. haec circa
caput alligata vel circa lacertum educit e corpore aristas.
quidam ob id aristida vocant.—(64) Hyoseris intubo
similis, sed minor et tactu asperior, vulneribus contusa
praeclare medetur. —(65) Holosteon sine duritia est herba, ex adverso appellata a Graecis sicut fel dulce, radice tenuis usque in capillamenti speciem , longitudine IIII
digitorum , ceu gramen foliis angustis, adstringens gustu.
nascitur in collibus terrenis. usus eius ad vulsa, rupta
in vino potae . volnera quoque conglutinat, nam et carnes,
dum cocuntur , addita. —(66) Hippophaeston nascitur in
spinis, ex quibus fiunt aënae fulloniae, sine cauliculo, sine
flore, capitulis tantum inanibus et foliis parvis, multis ,
herbacei coloris. radicula e alba e , molles. sucus earum
exprimitur aestate ad solvendam alvum in obolis, maxime
in comitialibus morbis et tremulis, hydropicis, contra ver-
tigines, orthopnoeas, paralysis incipientes. —

(67) Hypo-
glossa folia habet figura silvestris myrti, co ma spinosa, et

 

in his ceu linguas folio parvo exeunte de foliis. capitis
dolores corona ex i is inposita minuit.—(68) Hypec o on 
in segetibus nascitur, foliis rutae. natura eius eadem quae
papaveris suco. 
 (69) Idaeae herbae folia sunt quae oxymyrsines . ad-
h a erent i is velut pampini , in quibus flos . ipsa alvum
mensesque et omnem abundantiam sanguinis sistit spis-
sandi cohibendique natura . —(70) Isopyron aliqui phase-
lion vocant, quoniam folium, quod est aneso simile, in 
passeoli pampinos torquetur. capitula sunt in summo ca ul e 
tenuia, plena seminis melanthi, contra tussim et cetera
pectoris vitia cum melle aut aqua mulsa, item iocineri
utilissim i . 
 (71) Lathyris folia habet multa lactucae similia, tenuiora,
germina multa , in quibus semen tuniculis continetur, ut 
capparis, quae cum inaruere, eximuntur grana piperis
magnitudine, candida, dulcia , facilia purgatu. haec vicena 
in aqua pura aut mulsa pota hydropicos sanant; trahunt 

et bilem. qui vehementius purgari volunt, cum folliculis
ipsis sumunt ea, nam stomachum laedunt; itaque inven-
tum est ut cum pisce aut iure gallinacei sumerentur.—
 (72) Leontopetalon alii rapadion vocant, folio brassicae,
caule semipedali. alae nu m er o sa e , semen in cacumine in
siliqiis ciceris modo, radix rapo similis, grandis, nigra.
nascitur in arvis. radix adversatur omni b us serpentium
generibus ex vino pota, nec alia res celerius proficit. datur
et ischiadicis. —(73) Lycapsos longioribus quam lactucae 
foliis crassioribusque, caul i long o hirsutis adgnatis, multis,
cubitalibus , flore parvo, purpureo; nascitur in campestribus.
inlinitur cum farina hordeacea igni sacro; sudores in febri-
bus movet suco aquae calidae admixto. —(74) Inter
omnes herbas lithospermo mihil est mirabilius. aliqui ex-
onychon vocant, alii διὸς πυρόν, alii ʽἡρακλέους. herba
quincuncialis fere, foliis duplo maioribus quam rutae, ra-
mulis surculosis, crassitudine iunci . gerit iuxta folia singu-
las veluti barbulas et in earum cacuminibus lapillos can-
dore et rotunditate margaritarum, magnitudine ciceris,
duritia vero lapidea. ipsi, qua pediculis adhaereant, ca-

 

vernulas habent et intus semen. nascitur et in Italia, sed
laudatissimum in Creta, nec quicquam inter herbas maiore
equidem miraculo aspexi . tantus est decor velut aurificum 
arte alternis inter folia candicantibus margaritis, tam ex-
quisita difficultas lapidis ex herba nascentis. iacere atque
humi serpere auctores tradunt; ego volsam, non haerentem
vidi. his lapillis drachmae pondere potis in vino albo
calculos frangi pellique constat et stranguriam discuti.
neque in alia herbarum fides est certior , ad quam medi-
cinam nata sit , talis autem eius species, ut etiam sine
auctore visu statim nosci possit. —(75) Lapis vulgaris
iuxta flumina fert muscum siccum, canum. hic fricatur 
altero lapide addita hominis saliva; illo lapide tangitur in-
petigo. qui tangit, dicit: 
 
 φεύγετε 
 
 
 κανθαρίδες, λύκος ἄγριος αἷμα 
 
 διώκει. 
 
 (76) Limeum herba appellatur a Gallis, qua sagittas in
venatu tingunt medicamento, quod venenum cervarium vo-
cant . ex hac in III modios salivati additur quantum in
unam sagittam addi solet; ita offa demittitur boum fau-
cibus in morbis. alligari postea ad praesepia oportet,
donec purgentur—insanire enim solent—; si sudor 

insequ e tur , aqua frigida perfundi. —(77) Leuce Mercu-
riali similis nomen ex causa accepit, per medium folium
candida linea transcurrente, quare mesoleucon quidam vo-
cant. sucus eius fistulas sanat, ipsa contrita carcinomata.
fortassis eadem sit quae leucas appellatur, contra marina
omnia venena efficax. speciem eius auctores non tradunt
nec aliud quam silvestrem latioribus foliis esse, efficaciorem
hanc semine acriore . —(78) Leucographis qualis esset,
scriptum non repperi, quod eo magis miror, quoniam utilis
proditur sanguinem excreantibus III obolis cum croco,
item coeliacis , trita ex aqua et adposita profluvio femi-
narum, oculorum quoque medicamentis et explendis ulce-
ribus, quae fiant in teneris partibus.

(79) Medion folia habet iridis sativae , caulem 
tripedalem et in eo florem grandem, purpureum, rotun-
dum, semine minuto , radicem semipedalem. in saxis opacis
nascitur . radix drachmis II cum melle menses feminarum
sistit ecligmate per aliquot dies sumpto. semen quoque 
in vino contra abundantiam feminarum datur. —(80) Myos-
 ota sive myosotis levis herba, caulibus pluribus ab una
radice, aliquatenus rubentibus, concavis ab imo, foliis an-
gustis, oblongis, dorso acuto, nigris, per intervalla adsidue

 

geminatis , tenuibus cauliculis ex alis prodeuntibus, flore
caeruleo. radix digitali crassitudine multis capillamentis
fimbriata. vis ei septica et exulceratrix, ideoque aegilopas
sanat. tradunt Aegypti, mensis , quem Thoti vocant, die
XXVIII fere in Augustum mensem incurrente si quis huius
herbae suco inungatur mane, priusquam loquatur, non
lippiturum eo anno. —(81) Myagros herba ferulacea est,
foliis similis rubiae, tripedanea . semen oleosum, quod et
fit ex eo. medetur oris ulceribus perunctis hoc suco. 
 (82) Herba , quae vocatur nyma , III foliis longis, in-
tubaceis, inlita cicatrices ad colorem reducit. —(83) Na-
trix vocatur herba, cuius radix evulsa virus hirci redolet.
hac in Piceno feminis abigunt quos mira persuasione Fa-
tuos vocant; ego species lymphantium hoc modo animorum
esse crediderim , quae tali medicamento iuventur . 
 (84) Odontitis inter feni genera est, cauliculis densis
ab eadem radice , geniculatis, triangulis, nigris. in geni-
culis folia parva habet, longiora tamen quam polygonum,
semen in alis hordeo simile, florem purpureum, pusillum.
nascitur in pratis. decoctum cauliculorum eius in vino
austero quantum manus capiat dentium dolori medetur ita,
ut contineatur ore. —(85) Othonna in Syria nascitur,
similis erucae perforatis crebro foliis, flore croci ; quare 

quidam anemonen vocaverunt. sucus eius oculorum me-
dicamentis convenit ; mordet enim leniter et calefacit ad-
stringitque siccando, purgat cicatrices et nubeculas et quic-
quid obstet . quidam tradunt lavari atque ita siccatam digeri
in pastillos. —(86) Onosma longa folia habet fere ad
III digitos, in terra iacentia ad similitudinem anchusae, ....
si m i l is si v e caule si v e flore sive semine. praegnas, si edit 
eam aut supergradiatur , abortum facere dicitur.—(87) Ono-
pradon cum ederunt , asini crepitus reddere dicuntur. trahit
urinas et menses, alvum sistit, suppurationes et collectiones
discutit. —(88) Os y ris ramulos fert nigros, tenues, lentos
et in his folia nigra ceu lini semenque in ramulis nigrum
initio, dein colore mutato rubescens. smegmata mulieribus
faciunt ex i is . radicum decoctum potu sanat arquatos.
eaedem , priusquam maturescat semen, concisae et sole
siccatae alvum sistunt ; post maturitatem vero collectae et
in sorbitione decoctae rheumatismis ventris medentur et
per se tritae ex aqua caelesti bibuntur. —(89) Oxys 
folia terna habet. datur ad stomachum dissolutum. edunt
et qui enterocelen habent. 
 
 (90) polyanthemum , quam quidam batrachion appellant,
caustica vi exulcerat , cicatrices et ad colorem reducit, eadem-
que vitiligines concorporat. —(91) Polygonum Graeci vo-
cant quam nos sanguinariam. non attollitur a terra foliis
rutae similis gramini . sucus eius infusus naribus supprimit 
sanguinem et potus cum vino cuiuslibet partis profluvium
excreationesque cruentas inhibet. qui plura genera poly-
goni faciunt , hanc marem intellegi volunt appellarique a 
multitudine seminis aut densitate fruticis, alii po ly gon at on 
a frequentia geniculorum, alii t halatt i ada , alii carcinothron ,
alii clema, multi myrtopetalum. nec non inveniuntur qui
hane feminam esse dicant, marem autem maiorem minus-
que nigram et geniculis densiorem, semine sub omnibus
foliis turgescente . quocumque haec modo se habent , vis
earum est spissare ac refrigerare. semine alvum solvunt,
largius sumpto urinam cient, rheumatismos cohibent, qui
si non fuere , non prosunt. stomachi fervori folia in-
ponuntur, vesicae dolori inlinuntur et ignibus sacris. sucus
et auribus purulentis instillatur et oculorum dolori. per
se datur et in febribus ante accessiones II cyathis, in

 

tertianis quartanisque praecipue, item cholericis, dysinte-
ricis et in solutione stomachi. tertium genus orion vocant,
in montibus nascens, harundini tenerae simile, uno caule,
densis geniculis et in se infarctis , foliis autem piceae ,
radicis supervacuae, inefficacius quam superiora, peculiare
ischiadicis . quartum genus silvestre appellatur, paene arbo-
ris frutice , radice lignosa, stirpe cedri rubicunda , ramis
 s parti binum palmorum, nigris geniculorum ternis quater-
nisque articulis. huic quoque spissandi natura; sapor mali 
cotonei. decoquitur in aqua ad tertias aut aridi farina
inspergitur et oris ulceribus et adtritis partibus. propter
gingivarum vero vitia ipsa commanducatur. nomas sistit
omniaque , quae serpunt aut difficilem cicatricem habent,
privatim vero sanat a nive facta ulcera. herbarii et ad
anginas utuntur illa et in capitis dolore coronam ex ea
inponunt et contra epiphoras collo circumdant; in tertianis
quidem sinistra manu evulsam adalligant, adeo contra pro-
fluvia sanguinis, nec ullam magis aridam quam polygonum
servant. 
 (92) Pancratium aliqui scillam pusillam appellare ma-
lunt, foliis albi lilii longioribus crassioribusque, radice
bulbi magni, colore rufo. alvum solvit suco cum farina
ervi sumpto, ulcera purgat. hydropicis, splenicis cum


 

melle datur. alii decocunt eam, donec aqua dulcis fiat,
eaque effusa radicem terentes digerunt in pastillos sole
siccatos et postea utuntur ad capitis ulcera et cetera,
quae repurganda sint, item ad tussim, quantum III digitis
adprehenderint in vino dantes, et ad lateris dolores aut
peripneumonicis ecligmate . dant et propter ischiada in
vino bibendam et propter tormina mensesque ciendos.—
 (93) Peplis , quam aliqui sycen, alii meconion, alii mecona
aphrode vocant, ex una radice tenui fruticat foliis rutae
paulo latioribus. sem e n e st sub foliis, rotund um , minus 
candido papaver e . inter vites fere colligitur messibus sicca-
turque cum fructu suo , subiectis in quae excidat . hoc
poto alvus solvitur, bilis ac pituita detrahitur. media potio
est acetabuli mensura in aquae mulsae heminis III. et
cibis inspergitur obsoniisque ad molliendam alvum.—
 (94) Periclymenon fruticat et ipsa ex intervallo II folia
habens subcandida, mollia, in cacumine autem semen inter
folia durum et quod difficile vellatur . nascitur in arvis
ac saepibus cir cumvolvens se adminiculis quibuscumque.
semen eius in umbra siccatum tunditur et in pastillos
digeritur; hi resoluti dantur in vini albi cyathis ternis 
tricenis diebus ad lienem, eumque urina cruentata aut 

per alvum absumit , quod intellegitur a decimo statim die.
urinam cient et folia decocta, quae et orthopnoicis pro-
sunt. partum quoque adiuvant secundasque pellunt pota
simili modo . —(95) Pelecino n in segetibus diximus nasci,
fruticosam cauliculis, foliis ciceris. semen in siliquis 
fert corniculorum modo aduncis ternis quaternisve, quale
git novimus, amarum, stomacho utile . additur in anti-
dota.—(96) Polygala palmu m altitudine inp l et , in caule
summo foliis lenticulae , gustu adstricto. quae pota la c tis 
abundantiam facit. —(97) Poterion aut, ut alii vocant,
p h rynion vel neuras large fruticat, spinis retorrida, lanugine
spissa, foliis parvis, rotundis, ramulis longis, mollibus,
lentis, tenuibus, flore longo , herbacei colors. seminis nullus 
usus; es t gustu acuto et odorato. invenitur in aquosis
collibus. radices habet II aut III binum cubitorum in alti-
tudinem , nervosas, candidas , firmas. circumfoditur autumno
et praecisa r ad ice dat sucum cummi similem . radix mira
vulneribus sanandis traditur praecipueque nervis vel prae-
cisis inlita. decoctum quoque eius cum melle potum disso-
lutiones nervorum et infirmitates et incisuras iuvat.—
 (98) Phalangitis a quibusdam phalangion vocatur, ab aliis
leucanthemum vel, ut in quibusdam exemplaribus invenio ,

 leucacantha . ramuli sunt ei numquam pauciores II, in
diversa tendentes, flos candidus, lilio rubro similis, semen
nigr um , lat um , ad lenticulae dimidiae figuram multo tenui u s ,
radice tenui , herbacei coloris. huius folio vel flore vel
semine auxiliantur contra scorpionum phalangiorumque et
serpentium ictus , item contra tormina . —(99) Phyteuma 
quale sit, describere supervacuum habeo, cum sit usus
eius tantum ad amatoria.—(100) Phyllon a Graecis vo-
catur herba in saxosis montibus. femina magis herbacei
coloris, caule tenui, radice parva. semen papaveri rotundo
simile . haec sui sexus facit partus , mares autem m as ,
semine tantum differens , quod est incipientis olivae. utrum-
que bibitur in vino. —(101) P h e l landrion nascitur in
palustribus folio apii. bibitur semen eius propter calculos
et vesicae incommoda .—(102) Phaleri s thyrsum habet
longum , tenuem ceu calamum , in summo flore m inclinatum,
semen simile sesamae. et hoc calculos frangit potum ex
vino vel aceto vel cum melle et lacte ; idem et vitia ve-
sicae sanat.—(103) Polyrrhizon folia habet myrti , ra-
dices multas. hae tusae dantur e vino contra serpentes,
prosunt et quadripedibus. —(104) Proserpinaca herba
vulgaris est, eximii adversus scorpiones remedii . eadem

 

contrita, addita muria e m e nis et oleo, anginam eximie
curari tradunt, praeterea et quantalibet lassitudine recreari
defessos, etiam cum obmutuerint , si subiciatur linguae; si
devoretur, vomitionem sequi salutarem. 
 (105) Rhecoma adfertur ex i is quae supra Pontum
sunt regionibus. radix costo nigro similis, minor et rufior
paulo, sine odore, calfaciens gustu et adstringens. eadem
trita vini colorem reddit ad crocum inclinantem. inlita 
collectiones inflammationesque sedat, vulnera sanat, epi-
phoras oculorum sedat ex passo, insignita cum melle et
alia liventia ex aceto. farina eius inspergitur contra ca-
coëthe et sanguinem reicientibus drachmae pondere in
aqua, dysintericis autem et coeliacis , si febri careant , in
vino, sin aliter, ex aqua. facilius teritur nocte antece-
dente madefacta. datur et decoctum eius bibendum du-
plici mensura ad rupta , convolsa, contusis , ex sublimi de-
volutis. si pectoris sint dolores, additur piperis aliquid
et murrae; si dissolutio stomachi, ex frigida aqua sumitur;
sic et in tussi vetere ac purulentis excreationibus, item
hepaticis, splenicis , ischiadicis . a t renium vitia, suspiria,
orthopnoeas , arteriae scabritias sanat ex passo III obolis
potis trita aut decoctum eius. lichenas quoque ex aceto
inposita purgat . bibitur contra inflationes et perfrictiones ,

 

febres frigidas, singultus, tormina, herpetas , capitis gravi-
tates , melancholicas vertigines, lassitudinum dolores et
convolsiones. —(106) Circa Ariminum nota est herba 
quam resedam vocant. discutit collectiones inflammationes-
que omnes . qui curant ea, addunt haec verba : Reseda,
morb o s reseda; scisne, scisne, quis hic pullus 
egerit radices? nec caput nec pedes habeat . haec
ter dicunt totiensque despuunt. 
 (107) Stoechas in insulis tantum eiusdem nominis
gignitur, odorata herba, coma hysopi, amara gustu. menses
ciet potu, pectoris dolores levat. antidotis quoque misce-
tur. —

(108) Solanum Graeci στρύχνον vocant, ut
tradit Cornelius Celsus. huic vis reprimendi refri-
gerandique. —(109) Smyrnion caulem habet apii, folia
latiora et maxime circa stolones multos, quorum a sinu
exiliunt, pinguia et ad terram infracta, odore medicato 
cum quadam acrimonia iucund o , colore in luteum langue-
scente , capitibus caulium orbiculatis ut apii , semine ro-
tundo nigroqu e ; arescit incipiente aestate. radix quoque
odorata, gustu acri mordet, sucosa, mollis. cortex eius
foris niger, intus pallidus. odor murrae habet qualitatem,
unde et nomen. nascitur et in saxosis collibus et in ter-

 

renis. usus eius calfacere , extenuare . urinam et menses
cient folia et radix et semen . alvum sistit. radix col-
lectiones et suppurationes non veteres, item duritias discutit
inlita, prodest et contra phalangia ac serpentes admixto
cachry aut polio aut melissophyllo in vino pota, sed parti-
culatim, quoniam universitate vomitiones movet; qua de
causa aliquando cum ruta datur . medetur tussi et ortho-
pnoeae semen vel radix, item thoracis aut lienis aut re-
nium aut vesicae vitiis, radix autem ruptis, convolsis.
partus quoque adiuvat et secundas pellit. datur et ischia-
dicis cum crethmo in vino. sudores ciet et ructus , ideo
inflationem stomachi discutit. vulnera ad cicatricem per-
ducit. exprimitur et sucus radici utilis feminis et thoracis
praecordiorumque desideriis, calfacit enim et concoquit et
purgat . semen peculiariter hydropicis datur potu i , quibus
et sucus inlinitur. et in malagmate cortice arido et ad
obsonia utuntur cum mulso et oleo et garo, maxime in
elixis carnibus.—Sinon concoctiones facit, sapore simil-
lima piperi. eadem in dolore stomachi efficax. 
 (110) Telephion porcilacae similis est et caule et
foliis . rami a radice septeni octonique fruticant foliis

 

crassis, carnosis. nascitur in cultis et maxime inter vites.
inlinitur lentigini et , cum inaruit, deteritur . inlinitur et
vitiligini ternis fere mensibus senis horis noctis aut diei
 et ut postea farina hordeacia inlinatur. medetur et vul-
neribus et fistulis.—(111) Trichomanes adianto simil e est,
exilius modo nigriusque , foliis lenticulae, densis, p ar v is ,
adversis inter se. decoctum eius strangurias sanat in vino
albo potum addito cumino rustico, l i en ne m . cohibet capillos
fluentes aut, si effluxerint, reparat alopeciasque densat tri-
tum in oleo et inlitum. sternumenta quoque gustatu movet.
—(112) Thali c trum folia coriandri habet, pinguiora paulo,
caulem papaveris. nascitur ubique, praecipue campestribus .
medentur ulceribus folia cum melle.—(113) Th l aspi 
duorum generum est: angustis foliis, digitali latitudine et
longitudine , in terram versis, in cacumine divisis, cauliculo
semipedali non sine ramis, .... peltarum specie semine
incluso, lenticulae effigie, nisi quod infringitur, unde no-
men. flos albicat. nascitur in semitis et saepibus. semen
asperi gustus bilem et pituitam utrimque extrahit; modus
sumendi acetabuli mensura. prodest et ischiadicis infusum.

 poti one sanguinem trah i t , menses quoque ciet, sed partus
necat. alterum thlaspi aliqui Persicon nap y vocant, latis 
foliis, radicibus magnis, et ipsum utile ischiadicorum in-
fusioni. prodest et inguinibus utrumque . praecipitur, ut
qui colligat dicat, sumere se contra inguina et contra om-
nes collectiones et contra vulnera, una manu tollat.—
(114) Trachinia herba qualis sit, non traditur. credo fal-
sum et promissum Democriti portentosum ess e , adalli-
gatam triduo absumere lienes.—(115) Tragonis sive
tragion nascitur in Cretae tantum insulae maritimis, iuni-
piro similis et semine et folio et ramis. sucus eius lacteus
in cummim spissatus vel semen in potione ..... spicula
e corpore eicit; tunditur recens et cum vino inlinitur aut
siccae farina cum melle. eadem lactis abundantiam facit 
mammisque unice medetur. —(116) Est et alia herba
tragos , quam aliqui scorpion vocant, semipedem alta, fruti-
cosa, sine foliis, pusillis racemis rubentibus grani tritici,

 

acuto c acumine , et ipsa in maritimis nascens. huius ra-
 ce morum X et XII cacumina trita ex vino pota coeliacis,
dysintericis, sanguinem excreantibus mensumque abun-
dantiae auxiliantur.—(117) Est et tragopogon, quem 
alii come n vocant, caule parvo , foliis croci, radice longa,
dulci, super caulem calice lato, nigro. nascitur in asperis
manditurque , sine usu. 
 (118) Et de herbis quidem memoria digna hactenus
accepimus aut comperimus . in fine earum admonere non
ab re iudicamus, alias aliis virium aetates esse. longissimo
tempore durat elaterium, ut diximus, chamaeleon niger 
XL annis, centaurium non ultra XII, peucedanum et ari-
stolochia a d VI , vitis silvestris anno, in umbra si ser-
ventur . et animalium quidem exterorum nullum aliud
radices a nobis dictas adtingit excepta sphondyle , quae
omnes persequitur. genus id serpentis est. 
 (119) Ne illud quidem dubitatur, omnium radicum
vim effectusque minui, si fructus prius ematurescant , item
seminum ante radice propter sucum incisa . resolvitur
autem omnium vis consuetudine, et desinunt prodesse,
cum opus est, quae cottidie in usu fuere, aeque quam no-

 

cere. omnes vero herbae vehementiores effectu viribus-
que sunt in frigidis et in aquiloniis , item siccis. 
 (120) Sunt et gentium differentiae non mediocres,
sicut accipimus de taeniis lumbricisque , inesse Aegypti,
Arabiae, Syriae, Ciliciae populis , e diverso T hreciae , Phry-
giae omnino non innasci. minus id mirum quam quod
in confinio Atticae et Boeotiae Thebanis innascuntur, cum
absint Atheniensibus. quae contemplatio aufert nos ad
ipsorum animalium naturas ingenitasque iis vel certiores
morborum omnium medicinas. rursus enim cu m re ru m 
parens nullum animal ad hoc tantum, ut pasceretur aut 
alia satiaret, nasci voluit artesque salutares inseruit et
visceribus , quippe cum surdis etiam rebus insereret , tum 
vero illa animae auxilia praestantissima ex alia anima esse
voluit, contemplatione ante cuncta mirabili.

(1) Dictae erant naturae omnium rerum inter cae-
lum ac terram nascentium, restabantque quae ex ipsa 
tellure fodiuntur, si non herbarum ac fruticum tractata 
remedia auferrent traversos ex ipsis animalibus, quae sa-
nantur, reperta maiore medicina. quid ergo? dixerimus 
herbas et florum imagines ac pleraque inventu rara ac
difficilia , iidem tacebimus, quid in ipso homine prosit ho-
mini , ceteraque genera remediorum inter nos viventia,
cum praesertim nisi carenti doloribus morbisque vita ipsa
poena fiat? minime vero, omnemque insumemus operam,
licet fastidii periculum urgeat , quando ita decretum est,
minorem gratiae quam utilitatium vitae respectum habere.
quin immo externa quoque et barbaros etiam ritus inda-
gabimus. fides tantum auctores appellet, quamquam et
ipsi consensu prope iudicii ista eligere laboravimus potius-
que curae rerum quam copiae institimus . illud admonuisse
perquam necessarium est dictas iam a nobis naturas 
animalium et quae cuiusque essent inventa—neque 

enim minus profuere medicinas reperiendo quam prosunt 
praebendo—, nune quae in ipsis auxilientur indicari, ne-
que illic in totum omissa ; itaque haec esse quidem alia,
illis tamen conexa. 
 (2) Incipiemus autem ab homine ipsum sibi exquirente ,
inmensa statim difficultate obvia. sanguinem quoque gladia-
torum bibunt, ut viventibus po c ulis , comitiales [morbi],
quod spectare facientes in eadem harena feras quoque
horror est. at , Hercule, illi ex homine ipso sorbere effi-
cacissimum putant calidum spirantemque et v iv am ipsam
anrimam ex osculo vulnerum, cum plagis om nino ne fera-
rum quidem admoveri ora mos sit humanus . alii medullas
crurum quaerunt et cerebrum infantium. nec pauci apud
Graecos singulorum viscerum membrorumque etiam sapores 
dixere, omnia persecuti ad resigmina unguium, quasi vero
sanitas videri possit feram ex homine fieri morboque di-
gnum in ipsa medicina, egregia , Hercules, frustratione, si
non prosit. aspici humana exta nefas habetur: quid mandi?
quis ista invenit, Ost h ane ? tecum enim res erit , eversor
iuris humani monstrorumque artifex, qui primus ea con-
didisti, credo, ne tui vita oblivisceretur. quis invenit sin-

 

gula membra humana mandere? qua coniectura inductus?
quam potest medicina ista originem habuisse? quis vene-
ficia innocentiora fecit quam remedia? esto, barbari ex-
ternique ritus invenerant : etiamne Graeci suas fecere has
art e s ? extant commentationes Democriti ad aliud noxii 5
hominis ex capite ossa plus prodesse, ad alia amici et 
hospitis . iam vero vi interempti dente gingivas in do-
lore scariphari Apollonius efficacissimum scripsit, Me-
letos oculorum suffusiones felle hominis sanari, Artemon
calvaria interfecti neque cremati propinavit aquam e fonte
noctu comitialibus morbis. ex eadem suspendio interempti
catapotia fecit contra canis rabiosi morsus Antaeus. at-
que etiam quadrupedes homine sanavere, contra inflationes 
bou perforatis cornibus inserentes ossa humana, ubi homo
occisus esset aut crematus, siliginem , quae pernoctasset,
suum morbis dando. procul a nobis nostrisque litteris ab-
sint ista. nos auxilia dicemus , non piacula, sicubi lactis
puerperarum usus mederi poterit , sicubi saliva tactusve
corporis, ceteraque similia. vitamin quidem non adeo ex-
petendam censemus, ut quoquo modo trahenda sit. quis-
quis es , talis aeque moriere, tamquam obscaenus vixeris
aut nefandus. quapropter hoc primum quisque in reme-
diis animi sui habeat, ex omnibus bonis, quae homini tri-

 

buit natura, nullum melius esse tempestiva morte, idque 
in ea optimum, quod illam sibi quisque praestare possit .

(3) Ex homine remediorum primum maximae quae-
stionis et semper incertae est, polleantne aliquid verba et
incantamenta carminum. quod si verum est, homini ac-
ceptum fieri oportere conveniat, sed viritim sapientissimi
cuiusque respuit fides, in universum vero omnibus horis 
credit vita nec sentit. quippe victimas caedi sine preca-
tione non videtur referre aut deos rite consuli. praeterea
alia sunt verba inpetritis , alia depulsoriis , alia commen d a-
tionis , videmusque certis precationibus obsecrasse summos
magistratus et, ne quod verborum praetereatur aut prae-
posterum dicatur, de scripto praeire aliquem rursusque
alium custodem dari qui adtendat, alium vero praeponi qui
favere linguis iubeat, tibicinem canere, ne quid aliud ex-
audiatur, utraque memoria insigni, quotiens ipsae dirae
obstrepentes nocuerint quotiensve precatio erraverit; sic
repente extis adimi capita vel corda aut geminari victima 
stante. durat inmenso exemplo Deciorum patris filiique,
quo se devovere , carmen; extat Tucciae Vestalis incesti d e-

 

precatio , qua usa aquam in cribro tulit anno urbis DXVIIII .
boario vero in foro Graecum Graecamque defossos aut 
aliarum gentium, cum quibus tum res esset, etiam nostra
aetas vidit. cuius sacri precationem, qua solet praeire
XVvirum collegii magister, si quis legat, profecto vim car-
minum fateatur, omnia ea adprobantibus DCCCXXX annorum
eventibus. Vestales nostras hodie credimus nondum egressa
urbe mancipia fugitiva retinere in loco precatione , cum ,
si semel recipiatur ea ratio, et deos preces aliquas exaudire
aut ullis moveri verbis, confitendum sit de tota coniecta-
tione . 
 Prisci quidem nostri perpetuo talia credidere , difficil-
limumque ex his, etiam fulmina elici , ut suo loco docui-
mus. (4) L. Piso primo annalium auctor est, Tullum 
Hostilium regem ex Numae libris eodem, quo illum, sacri-
ficio Iovem caelo devocare conatum, quoniam parum rite
quaedam fecisset, fulmine ictum, multi vero magnarum
rerum fata et ostenta verbis permutari. cum in Tarpeio
fodientes delubro fundamenta caput humanum invenissent,
missis ob id ad se legatis Etruriae celeberrimus vates
Olenus Calenus, praeclarum id fortunatumque cernens,
interrogatione in suam gentem transferre temptavit, sci-
pione determinata prius templi imagine in solo ante se:

 

Hoc ergo dicitis, Romani ? hie templum lovis
optimi maximi futurum est, hic caput invenimus?
constantissima annalium adfirmatione , transiturum fuisse
fatum in Etruriam, ni praemoniti a filio vatis legati re-
spondissent: Non plane hic, sed Romae inventum
caput dicimus. iterum id accidisse tradunt, cum in fa-
stigium eiusdem delubri praeparatae quadrigae fictiles in
fornace crevissent, iterum simili modo retentum augurium. 
 Haec satis sint, exemplis ut appareat, ostentorum vires
et in nostra potestate esse ac, prout quaeque accepta sint,
ita valere. in augurum certe disciplina constat neque diras
neque ulla auspicia pertinere ad eos, qui quamque rem in-
gredientes observare se ea negaverint , quo munere divinae
indulgentiae maius nullum est. quid? non et legum ipsa-
ruin in duodecim tabulis verba sunt: qui fruges ex-
cantass i t , et alibi: qui malum carmen incantassit ?
Verrius Flaccus auctores ponit, quibus credat in obpugna-
tionibus ante omnia solitum a Romanis sacerdotibus evocari
deum, cuius in tutela id oppidum esset, promittique illi
eundem aut ampliorem apud Romanos cultum . et durat
in pontificum disciplina id sacrum, constatque ideo occul-
tatum, in cuius dei tutela Roma esset, ne qui hostium si-
mili modo agerent. defigi quidem diris precationibus nemo 

non metuit. huc pertinet ovorum , quae exorbuerit quis-
que, calices coclearumque protinus frangi aut isdem cocle-
aribus perforari. hinc Theocriti apud Graecos, Catulli 
apud nos. proximeque Vergilii incantamentorum amatoria
imitatio. multi figlinarum opera rumpi credunt tali modo,
 non pauci etiam serpentes, ipsas recanere et hunc unum
illis esse intellectum, contrahique Marsorum cantu etiam
in nocturna quiete . iam parietes incendiorum deprecationi-
bus conscribuntur. neque est facile dictu, externa verba
atque ineffabilia abrogent fidem validius a n Latina e t in-
opinata, quae inridicula videri cogit animus semper aliquid
inmensum exspectans ac dignum deo movendo, immo vero
quod numini imperet. dixit Homerus profluvium san-
guinis vulnerato femine Ulixen inhibuisse carmine, Theo-
phrastus ischiadicos sanari, Cato prodidit luxatis mem-
bris carmen auxiliare, M. Varro podagris. Caesarem dicta-
torem post unum ancipitem vehiculi casum ferunt semper,
ut primum consedisset, id quod plerosque nunc facere
scimus, carmine ter repetito securitatem itinerum aucupari
solitum. 
 (5) Libet hanc partem singulorum quoque conscientia 
coarguere. cur enim primum anni incipientis diem laetis

 

precationibus invicem faustum ominalmur? cur publicis
lustris etiam nomina victimas ducentium prospera legimus ?
cur effascinationibus adoratione peculiari occurrimus, alii 
Graecam Nemesin invocantes, cuius ob id Romae simula-
crum in Capitolio est, quamvis Latinum nomen non sit?
 cur ad mentionem defunctorum testamur, memoriam eorum
a nobis non sollicitari? cur inpares numeros ad omnia
vehementiores credimus, idque in febribus dierumn observa-
tione intellegitur? cur ad primitias pomorum haec vetera
esse dicimus, alia nova optamus? cur sternuentes saluta-
mus? quod etiam Tiberium Caesarem, tristissimum, ut
constat, hominum , in vehiculo exegisse tradunt, et aliqui
nominec quoque consalutare religiosius putant? quin et
absentes tinnitu aurium praesentire sermones de se re-
ceptum est. Attalus adfirmat, scorpione viso si quis dicat
duo, cohiberi nec vibrare ictus. et quoniam scorpio ad-
monuit, in Africa nemo destinat aliquid nisi praefatus
Africam, in ceteris vero gentibus deos ante obtestatus ,
ut velint. nam si mensa adsit , anulum ponere translati-
tium videmus, quoniam etiam mutas religiones pollere
manifestum est. alius saliva post aurem digito relata sollici-

 

tudinem animi propitiat . pollices, cum faveamus, premere
etiam proverbio iubemur. in adorando dextram ad oscu-
lum referimus totumque corpus circumagimus, quod in
laevum fecisse Galliae religiosius credunt. fulgetras pop-
pysmis adorare consensus gentium est. incendia inter
epulas nominata aquis sub mensam profusis abominamur.
recedente aliquo ab epulis simul verri solum aut bibente 
conviva mensam vel repositorium tolli inauspicatissimum
iudicatur. Servi Sulpicii principis viri commentatio est
quamobrem mensa linquenda non sit, nondum enim 
plures quam convivae numerabantur. nam sternumento
revocari ferculum mensamve , si non postea gustetur ali-
quid, inter diras habetur. ..... aut omnino inane esse ?
 haec instituere illi, qui omnibus negotiis horisque inter-
esse credebant deos et ideo placatos etiam vitiis nostris
reliquerunt . quin et repente conticescere convivium ad-
notatum, set non nisi in pari praesentium numero, isque 
famae labor est ad quemcumque eorum pertinens. cibus
etiam e manu prolapsus reddebatur utique per mensas,
vetabantque munditiarum causa deflare , et sunt condita
auguria, quid loquenti cogitantive id acciderit, inter ex-

 

ecratissima , si pontifici accidat dicis causa epulanti . in
mensa utique id reponi adolerique ad Larem piatio est.
 medicamenta, priusquam adhibeantur, in mensa forte de-
posita negant prodesse. ungues resecari nundinis Romanis
tacenti atque a digito indice multorum pe rs u as i o ne reli-
giosum est, capillum vero contra defluvia ac dolores ca-
pitis XVII luna atque XXVIIII. pagana lege in plerisque
Italiae praediis cavetur , ne mulieres per itinera ambulantes
torqueant fusos aut omnino detectos ferant, quoniam ad-
versetur id omnium spei, praecipue frugum. M. Servilius
Nonianus princeps civitatis non pridem in metu lippitu-
dinis, priusquam ipse eam nominaret aliusve ei praediceret,
duabus litteris Graecis PA chartam inscriptam circum-
ligatam lino subnectebat collo, Mucianus ter consul eadem
observatione viventem muscam in linteolo albo , his reme-
diis carere ipsos lippitudine praedicantes. carmina quidem 
extant contra grandines contraque morborum genera contra-
que ambusta, quaedam etiam experta , sed prodendo obstat
ingens verecundia in tanta animorum varietate. qua-
propter de iis ut cuique libitum fuerit opinetur.

(6) Hominum monstrificas naturas et veneficos 
aspectus diximus in portentis gentium et multas animalium 
proprietates, quae repeti supervacuum est. quo-

 

rundam hominum tota corpora prosunt, ut ex i is familiis,
quae sunt terrori serpentibus, tactu ipso levant percussos
suctuve modo , quorum e genere sunt Psylli Marsique et
qui Ophiogenes vocantur in insula Cypro , ex qua familia
legatus Euagon nomine a consulibus Romae in dolium ser-
pentium coniectus experimenti causa circummulcentibus 
linguis miraculum praebuit. signum eius familiae est, si
modo adhuc durat, vernis temporibus odoris virus. atque
eorum sudor quoque medebatur, non modo saliva. nam
in insula Nili Tentyri nascentes tanto sunt crocodilis ter-
rori, ut vocem quoque eorum fugiant, horum omniumn
generum ins it a repugnantia interventum quoque mederi
constat, sicuti adgravari vulnera introitu eorum, qui um-
quam fuerint serpentium canisve dente laesi. iidem gal-
linarum incubitus, pecorum fetus abortu vitiant ; tantum
remanet virus ex accepto semel malo, ut venefici fiant
venena passi . remedio est ablui prius manus eorum aqua-
que illa eos, quibus medearis , inspergi. rursus a scor-
pione aliquando percussi numquam postea a crabronibus,
vespis apibusve feriuntur . minus miretur hoc qui sciat,
vestem a tineis non attingi, quae fuerit in funere, ser-

 

pentes aegre praeterquam laeva manu extrahi.

e Py-
thagorae inventis non temere fallere , inpositivorum no-
minum inparem vocalium numerum clauditates oculive
orbitatem ac similes casus dextris adsignare partibus,
parem laevis. ferunt difficiles partus statim solvi, cum
quis tectum, in quo sit gravida, transmiserit lapide vel
missili ex i is , qui III animalia singulis ictibus interfecerint ,
hominem, aprum, ursum. probabilius id facit hasta veli-
taris evulsa corpori hominis, si terrain non attigerit; eos-
dem enim inlata effectus habet . sic et sagittas corpori 
eductas , si terrain non attigerint, subiectas cubantibus
amatorium esse Orpheus et Archelaus scribunt, quin
et comitialem morbu m sanari cibo e care ferae occisae
eodem ferro, quo homo interfectus sit. quorundam partes 
medicae sunt, sicuti diximus de Pyrrhi regis pollice, et
Elide solebat ostendi Pelopis os u lnamqu e e am eburneam
adfirmabant.—(Naevos in facie tondere religiosum habent
etiam nunc multi).— 
 (7) Omninum vero in primis ieiunam salivam contra
serpentes praesidio esse docuimus, sed et alios efficaces 

eius usus recognoscat vita. despuimus comitiales morbos,
hoc est contagia regerimus . simili modo et fascinationes
repercutimus dextraeque clauditatis occursum. veniam
quoque a deis spei alicuius audacioris petimus in sinum
spuendo , et iam eadem ratione terna despuere precatione 
in omni medicina mos est atque ita effectus adiuvare , in-
cipientes furunculos ter praesignare ieiuna saliva. mirum 
dicimus , sed experimento facile: si quem paeniteat ictus
eminus comminusve inlati et statim expuat in mediam 
manum qua percussit , levatur ilico in percusso culpa . hoc
saepe delumbata quadrupede adprobatur statim a tali re-
medio correcto animalis ingressu. quidam vero adgravant
ictus ante conatum simili modo saliva in manu m ingesta.
credamus ergo et lichenas leprasque ieiunae inlitu ad-
siduo arceri; item lippitudines matutina cottidie velut in-
unctione, carcinomata malo terrae subacto, cervicis dolores 
saliva ieiuni dextra manu ad dextrum poplitem relata, laeva
ad sinistrum; si quod animal aurem intraverit et inspuatur,
exire. inter amuleta est editae quemque urinae inspuere ,
similiter in calciamentum dextri pedis, priusquam induatur,

 

item cum quis transeat locum, in quo aliquod periculum
adierit. Marcion Zmyrnaeus , qui de simplicibus ef-
fectibus scripsit, rumpi scolopendras marinas sputo tradit,
item rubetas aliasque ranas, Ofilius serpentes, si quis in
hiatum earum expuat, Salpe torporem sedari quocumque
membro stupente , si quis in sinum expuat aut si superiores 
palpebras saliva tangat. c ur no n et haec credamus rite
fieri , extranei interventu aut, si dormiens spectetur infans,
a nutrice terna adspui i n os? quamquam religione e um
 t utatur et fascinus, imperatorum quoque, non solum in-
fantium, custos, qui deus inter sacra Romana a Vestalibus 
colitur , et currus triumphantium, sub his pendens, defendit
medicus invidiae, iubetque eosdem re s picere similis medi-
cina linguae, ut sit exorata a tergo Fortuna gloriae carnifex. 
 (8) Morsus hominis inter asperrimos quosque nume-
ratur . medentur sordes ex auribus ac, ne quis miretur,
et scorpionum ictibus serpentiumque statim inpositae, me-
lius e percussi auribus. produnt ita et reduvias sanari,
serpentium vero ictum contusi dentis humani farina. 
 
 (9) Capillus puero qui primum decisus est, podagrae
inpetus dicitur levare circumligatus; et in totum inpubium
 inpositu s , virorum quoque, capillus canis morsibus medetur
ex aceto et capitum volneribus ex oleo aut vino; si cre-
dimus , e revulso cruci quartanis, conbustus utique capillus
carcinomati . pueri qui primus ceciderit dens, ut terram
non attingat, inclusus in armillam et adsidue in bracchio
habitus muliebrium locorum dolores prohibet. —Pollex
in pede praeligatus proximo digito tumores inguinum se-
dat , in manu dextera II medii lino leviter colligati destil-
lationes atque lippitudines arcent. quin et eiectus lapillus 
calculoso alligatusque supra pubem levare ceteros dicitur
ac iocineris etiam dolores et celeritatem partus facere;
adi c it Gran i us efficaciorem ad hoc esse ferro exemptum.
partus accelerat e t m a s , ex quo quaeque conceperit , si
cinctu suo soluto feminam cinxerit, dein solverit adiecta
precatione, e t c inxisse eundem et soluturum , atque abierit. 
 (10) Sanguine ipsius hominis ex quacumque parte
emisso efficacissime anginam inlini tradunt Orpheus et
Archelaus, item ora comitiali morbo conlapsorum , ex-

 

urger e enim protinus; quidam, si pollices pedum pun-
gantur eaeque guttae referantur in faciem, aut si virgo
dextro pollice attingat , hac coniectura censentes virgines 
carnes edendas . —Aeschines Atheniensis excremen-
torum cinere anginis medebatur et tonsillis uvisque et
carcinomatis. hoc medicamentum vocabat botryon .—
Multa genera morborum primo coitu solvuntur primoque
feminarum mense aut, si hoc non contigit , longinqua fiunt,
maximeque comitiales. quin et a serpente , a scorpione 
percussos coitu levari produnt, verum feminas venere ea
laedi.—Oculorum vitia fieri negant nec lippire eos, qui,
cum pedes lavent , aqua inde ter oculos tangant. 
 (11) Inmatura morte raptorum manu strumas, paroti-
das , guttura tactu sanari adfirmant, quidam vero cuius-
cumque defuncti, dumtaxat sui sexus, laeva manu aversa.
et ligno fulgure icto reiectis post terga manibus demorderi
aliquid et ad dentem, qui doleat, admoveri remedio esse
produnt. sunt qui praecipiant dentem suffiri dente ho-
minis sui sexus et eum , qui caninus vocetur, insepulto
exemptum adalligari. —Terram e calvaria psilotrum esse
palpebrarum tradunt, herba vero, si qua ibi genita sit,
commanducata dentes cadere, ulcera non serpere osse ho-

 

minis circumscripta. alii e tribus puteis pari mensura
aquas miscent et prolibant novo fictili, relicum dant in
tertianis accessu febrium bibendum. iidem in quartanis
fragmentum clavi a cruce involutum lana collo subnectunt
aut spartum e cruce, liberatoque condunt caverna, quam
sol non attingat. (12) Magorum haec commenta sunt , ut
cotem, qua ferramenta saepe exacuta sint, subiectam ignari 
cervicalibus de veneficio deficientis evocare indicium, ut
ipse dicat, quid sibi datum sit et ubi et quo tempore,
auctorem tamen non nominare. fulmine utique percuss um 
circumactum in vulnus hominem loqui protinus constat.
 inguinibus medentur aliqui liceum telae detractum alli-
gantes novenis septenisve nodis , ad singulos nominantes
viduam aliquam atque ita inguini adalligantes. liceo et
clavum aliudve, quod quis calcaverit, alligatum ipsos iubent
gerere, ne sit dolori vulnus. verrucas abolent a vicensima
luna in limitibus supini ipsam intuentes ultra caput ma-
nibus porrectis et, quicquid adprehendere, eo fricantes.
 clavum corporis, cum cadit stella, si quis destringat , vel
cito sanari aiunt, cardinibus ostiorum aceto adfusis lutum
fronti inlitum capitis dolorem sedare , item laqueum suspen-
diosi circumdatum temporibus. si quid e pisce haeserit in faucibus, cadere demissis in aquam frigidam pedibus ;

 

si vero ex aliis ossibus, inpositis capiti ex eodem vase 
ossiculis; si panis haereat , ex eodem in utramque aurem
addito pane. 
 (13) Quin et sordes hominis in magnis fecere reme-
diis quaestus gymni ci Graecorum, quippe ea strigmenta
molliunt, calfaciunt, discutiunt, conplent, sudore et oleo
medicinam facientibus. volvis inflammatis contractisque
admoventur; sic et menses cient, sedis inflammationes et
condylomata leniunt, item nervorum dolores, luxata , arti-
culorum nodos. efficaciora ad eadem strigmenta a balneis,
et ideo miscentur suppuratoriis medicamentis. nam illa,
quae sunt e ceromate permixta c a eno , articulos tantum 
molliunt , calfaciunt, discutiunt efficacius, sed ad cetera
minus valent. excedit fidem inpudens cura, qua sordes
virilitatis contra scorpionum ictus singularis remedii cele-
berrimi auctores clamant , rursus in feminis qua infantium
alvo editas in utero ipso contra sterilitatem subdi censent;
meconium vocant. immo etiam ipsos gymnasiorum rasere 
parieles, et illae quoque sordes excalfactoriam vim habere
dicuntur ; panos discutiunt, ulceribus senum puerorumque 
et desquamatis ambustisve inlinuntur. 
 (14) Eo minus omitti convenit ab animo hominis pen-
dentes medicinas. abstinere se cibo omni au potu, alias

 

vino tantum aut carne, alias balneis, cumquid eorum
postulet valetudo, in praesentissimis remediis habetur. his
adnumeratur exercitatio, intentio vocis, ungui , fricari cum 
ratione; vehemens enim fricatio spissat , lenis mollit, multa
adimit corpus, auget modica. in primis vero prodest am-
bulatio, gestatio et ea pluribus modis, equitatio stomacho
et coxis utilissima, p h thisi navigatio, longis morbis locorum
mutatio, item somno sibi mederi aut lectulo et rara vomi-
tione. supini cubitus oculis conducunt , at proni tussibus,
in latera adversus destillationes . Aristoteles et Fabia-
nus plurimum somniari circa ver et autumnum tradunt,
magisque supino cubitu, at prono nihil, Theophrastus
celerius concoqui dextri lateris incubitu, difficilius a su-
pinis. sol quoque, remediorum maximum, ab ipso sibi
praestari potest, sicuti linteorum strigiliumque vehementia.
perfundere caput calida ante balnearum vaporationem et
postea frigida saluberrimum intellegitur; item praesumere
cibis et interponere frigidam eiusdemque potu somnos
antecedere et, si libeat, interrumpere. notandum nullum
animal aliud calidos potus sequi , ideoque non esse natu-
rales. mero ante somnos colluere ora propter halitus ,

 

frigida matutinis inpari numero ad cavendos dentium do-
lores, item posca oculos contra lippitudines certa experi-
menta sunt,

sicut totius corporis valetudini in varietate
victus inobservata . Hippocrates tradit non prandentium
celerius senescere exta ; verum id remediis cecinit, non
epulis, quippe multo utilissima est temperantia in cibis.
L. Lucullus hanc de se praefecturam servo dederat, ultimo-
que probro manus in cibis triumphali seni deiciebatur vel
in Capitolio epulanti, pudenda re servo suo facilius parere
quam sibi.

(15) Sternumenta pinna gravedinem emendant et
si quis mu l ae nares, ut tradunt , osculo attingat , sternu-
menta et singultum. ad hoc Varro suadet palmam alterna 
manu scalpere; plerique anulum e sinistra in longissimum
dextrae digitum transferre , in aquam ferventem manus
mergere. Theophrastus senes laboriosius sternuere dicit. 
 
 (16) Venerem damnavit Democritus, ut in qua homo
alius exiliret ex homine. et , Hercules, raritas eius utilior.
athletae tamen torpentes restituuntur venere, vox revocatur,
cum e candida declinat in fuscam. medetur et lumborum
dolori, oculorum hebetationi , mente captis ac melancholicis. 
 (17) Adsidere gravidis vel, cum remedia alicui ad-
hibeantur , digitis pectinatim inter se inplexis veneficium 
est, idque conpertum tradunt Alcmena Herculem pariente ;
peius , si circa unum ambove genua; item poplites alternis 
genibus inponi. ideo haec in consiliis ducum potestatiumve 
fieri vetuere maiores velut omnem actum inpedientia, ve-
tuere vero et sacris votisve simili modo interesse; capita
autem aperiri aspectu magistratuum non venerationis causa
iussere, sed, ut Varro auctor est, valetudinis, quoniam 
firmiora consuetudine ea fierent.—Cum quid oculo in-
ciderit , alterum conprimi prodest, cum aqua dextrae auri-
culae, sinistro pede exultari capite in dextrum umerum
devexo , invicem e diversa aure; si tussim concitet saliva ,
in frontem ab alio adflari; si iaceat uva, verticem morsu
alterius suspendi; in cervicium dolore poplites fricar i aut
cervicem in poplitum; pedes in humo deponi, si nervi in

 

his cruribusve tendantur in lectulo, aut, si in laeva parte
id accidat, sinistrae plantae pollicem dextra manu adpre-
hendi, item e diverso; extremitates corporis velleribus per-
stringi contra horrores sanguinemve narium inmodicum ,
.... lino vel papyro principia genitalium, femur medium
ad cohibenda urinae profluvia; in stomachi solutione pedes
pressari aut manus in ferventem aquam demitti . —Iam
et sermoni parci multis de causis salutare est. triennio
Maecenatem Melissum accepimus silentium sibi imperavisse
a convolsione reddito sanguine. nam eversos scandentes-
que ac iacentes si quid ingruat contraque ictus spiritum
cohibere singularis praesidii est, quod inventum esse animalis 
docuimus. —Clavum ferreum defigere in quo loco
primum caput fixerit corruens morbo comitiali, absoluto-
rium eius mali dicitur. contra renium aut lumborum, ve-
sicae cruciatus in balnearum soliis pronos urinam reddere
mitigatorium habetur.—Vulnera nodo Herculis praeligare
mirum quantum ocior medicina est, atque etiam cottidiani
cinctus tali nodo vim quandam habere utilem dicuntur,
quippe cum Herculaneum prodiderit numerum quoque
quaternarium Demetrius condito volumine et quare qua-
terni cyathi sextariive non essent potandi. contra lippi-

 

tudines retro aures fricare prodest et lacrimosis oculis
frontem.—Augurium ex homine ipso est non timendi
mortem in aegritudine, quamdiu oculorum pupillae ima-
ginem reddant. 
 (18) Magna et urinae non ratio solum , sed etiam re-
ligio apud auctores invenitur digestae in genera, spadonum 
quoque ad fecunditatis veneficia . verum ex i is , quae re-
ferre fas sit, inpubium puerorum contra salivas aspidum,
quas ptyadas vocant, quoniam venena in oculos hominum
expuant, contra oculorum albugines, obscuritates , cicatrices , to
argema , palpebras et cum ervi farina contra adustiones ,
contra aurium pura vermiculosque , si decoquatur ad dimi-
dias partes cum porro capitato novo fictili. vaporatio quo-
que ea menses feminarum ciet. Salpe fovet illa cum 
.... oculos firmitatis causa, inlinit sole usta cum ovi albo ,
efficacius struthocameli , binis horis . hac et atramenti li-
turae abluuntur. virilis podagris medetur argumento ful-
lonum, quos ideo temptari eo morbo negant. veteri mis-
cetur cinis ostreorum adversus eruptiones in corpore in-
fantium et omnia ulcera manantia. ea exesis , ambustis,
sedis vitiis, rhagadiis et scorpionum ictibus inlinitur.

 obstetricum nobilitas non alio suco efficacius curari pro-
nuntiavit corporum pruritus, nitro addito ulcera capitum,
porrigines, nomas, praecipue genitalium. sua cuique autem,
quod fas sit dixisse, maxime prodest, confestim perfuso 
canis morsu , echinorumque spinis inhaerentibus et in
spongea lanisve inposita, aut adversus rabidi canis morsus 
cinere ex ea subacto, contraque serpentium ictus. nam
contra scolopendras mirum proditur vertice tacto urinae
suae gutta liberari protinus laesos. —(19) Auguria vale-
tudinis ex ea traduntur , si mane candida, dein rufa sit;
illo modo concoquere, hoc concoxisse significatur. mala
signa rubrae, pessima nigrae, mala bullantis. crassa , in
qua quod subsidit album est, significat circa articulos aut
viscera dolorem inminere; eadem viridis morbum viscerum,
pallida bilis, rubens sanguinis . mala et in qua veluti fur-
fures atque nubeculae apparent. diluta quoque alba vitiosa 
est, mortifera vero crassa gravi odore et in pueris tennis
ac diluta.—Magi vetant eius causa contra solem lunam-
que nudari aut umbram cuiusquam ab ipso respergi. He-
siodus iuxta obstantia reddi suadet, ne deum aliquem
nudatio offendat. Osthanes contra mala medicamenta
omnia auxiliari promisit mnatutinis suam cuique instillatam
in pedem.

(20) Quae ex mulierum corporibus traduntur, ad
portentorum miracula accedunt, ut sileamus divisa mem-
bratim scelera abortus, mensum piacula quaeque alia non
obstetrices modo, verum etiam ipsae meretrices prodidere:
capilli si crementur, odore serpentes fugari; eodem nidore 5
vulvae morbo strangulatas respirare; cinere eo quidem , si
in testa sint cremati vel cum spuma argenti, scabritias
oculorum ac prurigines emendari , item verrucas et infan-
tium ulcera, cum melle capitis quoque vulnera et omnium
ulcerum sinus, addito melle ac ture panos, podagras, cum
adipe suillo sacrum ignem, sanguinem sisti inlito , ite m 
formicationes corporum. 
 (21) De lactis usu convenit dulcissimum esse mollissi-
mumque et in longa febr i coeliacisque utilissimum, ma-
xime eius, quae iam infantem removerit. et in malacia 
stomachi, in febribus, rosionibus efficacissimum experiun-
tur; item mammarum collectionibus cum ture , oculo ab
ictu cruore suffuso et in dolore aut epiphora , si inmul-
geatur, plurimum prodest, magisque cum melle et narcissi
suco aut turis polline , superque in omni usu efficacius
eius , quae marem enixa sit, multoque efficacissimum eius,
quae geminos mares, et si vino ipsa cibisque acrioribus

 

abstineat . mixto praeterea ovorum candido liquore madi-
daque lana frontibus inpositum fluctiones oculorum sus-
pendit. eti am si rana saliva sua oculum asperserit, prae-
cipuum est remedium, et contra morsum eiusdem bibitur
instillaturque . eum, qui simul matris filiaeque lacte in-
unctus sit, liberari omni oculorum metu in totam vitam
adfirmant. aurium quoque vitiis medetur admixto modice
oleo aut, si ab ictu doleant , anserino adipe tepefactum.
si sit odor gravior , ut plerunmque fit longis vitiis, diluto
melle lana includitur. et contra regium morbum in oculis
relictum instillatur cum elaterio. peculiariter valet potum
contra venena, quae data sint e marino lepore, bupresti a ut e tiam , ut Aristoteles tradit, dorycni o , et contra in-
saniam, quae facta sit hyoscyami potu. podagris quoque
iubent inlini cum cicuta, alii cum oesypo et adipe an-
serino, qualiter et vulvarum doloribus inponitur. alvum
etiam sistit potu , ut Rabirius scribit , et menses ciet.

 

eius vero, quae feminam enixa sit, ad vitia tantum in facie 
sananda praevalet. pulmonum quoque incommoda lacte
mulieris sanantur; cui si admisceatur inpubis pueri urina
et mel Atticum, omnia coclearium singulorum mensura,
 ve rm es quoque aurium eici invenio. eius, quae marem 
peper er it , lacte gustato canes rabiosos negant fieri. 
 (22) Mulieris quoque salivam ieiunam potentem di-
iudicant cruentatis oculis et contra epiphoras, si ferventes
anguli oculorum subinde madefiant , efficacius, si cibo vino-
que se pridie ea abstinuerit. invenio et fascia mulieris
alligato capite dolores minui. (23) post haec nullus est
modus. iam primum abigi grandines turbinesque contra
fulgura ipsa mense nudato ; sic averti violentiam caeli, in
navigando quidem tempestates etiam sine menstruis. ex
ipsis vero mensibus, monstrificis alias, ut suo loco indica-
vimus, dira et infanda vaticinantur, e quibus dixisse non 
pudeat, si in defectus lunae solisve congruat v is illa, in-
remediabilem fieri, non segnius et in silente luna, coitus-
que tum maribus exitiales esse atque pestiferos, purpuram 
quoque eo tempore ab i is pollui; tanto vim esse maiorem.

 

quocumque autem alio menstruo si nudatae segetem am-
biant , urucas et vermiculos scarabaeosque ac noxia alia
decidere Metrodorus Scepsius in Cappadocia inventum
prodit ob multitudinem cantharidum; ire ergo per media
arva retectis super dunes vestibus. alibi servatur, ut
nudis pedibus eant capillo cinctuque dissoluto. cavendum 
ne id oriente sole faciant, sementiva enim arescere, item
novella tactu in perpetuum l a edi , rutam et h ederam , res
medicatissimas , ilico mori . multa diximus de hac vio-
lentia, sed praeter illa certum est, apes tactis alvariis fu-
gere; lina, cum coquantur, nigrescere; aciem in cultris
tonsorum hebetari ; aes contactu grave virus odoris acci-
pere et aeruginem, magis si decrescente luna id accidat;
equas, si sint gravidae, tactas abortum pati, quin et aspectu
omnino, quamvis procul visas , si purgatio illa post virgini-
tatem prima sit aut in virgine aetatis sponte manet . bi-
tumen in Iudaea nascens sola hac vi superari filo vestis
contactae docuimus. ne igni quidem vincitur, quo cuncta, 
cinisque etiam ille, si quis aspergat lavandis vestibus, pur-
puras mutat, florem coloribus adimit, ne ipsis quidem fe-

 

minis malo suo inter se inmunibus: abortus facit inlitu 
aut si omnino praegnas supergradiatur. quae Lais et
Elephantis inter se contraria prodidere de abortiv o car-
bone e radice brassicae vel myrti vel tamaricis in eo san-
guine extincto, itemque asinas tot annis non concipere,
quot grana hordei contacta ederint, quaeque alia nuncupa-
vere monstrifica aut inter ipsa pugnantia, cum haec fe-
cunditatem fieri isdem modis, quibus sterilitatem illa, prae-
nuntiaret , melius est non credere. Bithus Durrachinus 
hebetata aspectu specula recipere nitorem tradit isdem
aversa rursus contuentibus, omnemque vim talem resolvi,
si mullum piscem secum habeant; multi vero inesse etiam
remedia tanto malo : podagris inlini, strumas et parotidas
et panos , sacros ignes, furunculos, epiphoras tractatu mu-
lierum earum leniri; Lais et Salpe canum rabiosorum
morsus et tertianas quartanasque febres menstruo in lana
arietis nigri argenteo bracchiali incluso, Diotimus The-
banus vel omnino vestis ita infectae portiuncula ac vel 
licio bracchiali inserto . Sotira obstetrix tertianis quar-
tanisque efficacissimum dixit plantas aegri subterlini,
multoque efficacius ab ipsa muliere et ignorantis ; sic et
comitiales excitari. Icatidas medicus quartanas finiri

 

coitu, incipientibus dumtaxat menstruis, spopondit . inter
omnes vero convenit, si aqua potusque formidetur a morsu
canis, supposita tantum calici lacinia tali statim metum 
eum discuti, videlicet praevalente sympathia illa Graeco-
rum, cum rabiem canum eius sanguinis gustatu incipere
dixerimus. cinere eo iumentorum omni a ulcera sanar 
certum est addita caminorum farina et cera, maculas autem
e veste eas non nisi eiusdem urina ablui, cinerem per se
rosaceo mixtum feminarum praecipue capitis dolores se-
dare inlitum fronti, asperrimamque vim profluvii eius esse
per se annis virginitate resoluta . id quoque convenit, quo
nihil equidem libentius crediderim, tactis omnino menstruo
postibus inritas fieri Magorum artes, generis vanissimi, ut
aestimare licet. ponam enim vel modestissimum e pro-
missis eorum, ex homine siquidem resigmina unguium e
pedibus manibusque cera permixta ita, ut dicatur tertia-
nae, quartanae vel cotidianae febri remedium quaeri, ante
solis ortum alienae ianuae adfigi iubent ad remedia in his
morbis, quanta vanitate, si falsum est, quanta vero noxia ,
si transferunt morbos! innocentioires ex his omnium digi-
torum resigmina unguium ad cavernas formicarum abici 
iubent eamque, quae prima coeperit trahere, correptam
subnecti collo ; ita discuti morbum.

(24) Haec sunt quae retulisse fas sit, ac pleraque 
ex i is non nisi honore dicto, reliqua intestabilia, infanda,
ut festinet oratio ab homine fugere. in ceteris claritates
animalium aut operum sequemur . 
 
 Elephanti sanguis, praecipue maris, fluctiones omnes,
quas rheumatismos vocant, sistit. ramentis eboris cum
melle Attico, ut aiunt, nubeculae in facie, scobe paronychia
tolluntur. proboscidis tactu capitis dolor levatur, efficacius
si et sternuat . dextra pars proboscidis cum Lemnia ru-
brica adalligata inpetus libidinum stimulat. sanguis et
syntecticis prodest, iocurque comitialibus morbis. 
 (25) Leonis adipes cum rosaceo cutem in facie custo-
diunt a vitiis candoremque; sanant et adusta nivibus arti-
culorumque tumores. Magorum vanitas perunctis adipe eo 
faciliorem gratiam apud populos regesve promittit , praecipue
tamen eo pingui, quod sit inter supercilia, ubi esse nullum
potest. similia dentis, maxime a dextera parte, villique e
rostro inferiore promissa sunt. fel aqua addita claritatem
oculis inunctis facit et cum adipe eiusdem comitiales morbos
discutit levi gustu et ut protinus qui sumpsere cursu id
digerant . cor in cibo sumptum quartanis medetur; adips 
cum rosaceo cotidianis febribus. perunctos eo bestiae fu-
giunt; resistere etiam insidiis videtur . 
 (26) Cameli cerebrum arefactum potumque ex aceto
comitialibus morbis aiunt mederi, item fel cum melle po-
tum, hoc et anginae ; cauda arefacta solvi alvum, fimi ci-
nere crispari capillum cam oleo. et dysintericis prodest

 

inlitus cinis potusque, quantum III digitis capiatur, et co-
mitialibus morbis. urinam fullonibus utilissimam esse tra-
dunt, itemque ulceribus manantibus barbaros servare eam
quinquennio et heminis pota ciere alvum; saetas e cauda
contortas et sinistro bracchio alligatas quartanis mederi. 
 (27) Hyaenam Magi ex omnibus animalibus in maxima
admiratione posuerunt, utpote cui et ipsi magicas artes
dederint vimque, qua alliciat ad se homines mentes alie-
nans . permutationes sexus annua vice diximus ceteraque 
monstrifica naturae eius; nune persequemur quaecumque 
medicinis produntur. praecipue pantheris terrori esse tra-
ditur, ut ne conentur quidem resistere, et aliquid e corio 
eius habentem non adpeti, mirumque dictu, si pelles 
utriusque contrariae suspendantur, decidere pilos pantherae.
cum fugiant venantem, declinare ad dexteram, ut prae-
gressi hominis vestigia occupent; quod si successerit, alie-
nari mentem ac vel ex equo hominem decidere ; a t si in
laeva detorserit, deficientis argumentum esse celeremque
capturam, facilius autem capi, si cinctus suos venator
flagellumque inperitans equo septenis alligaverit nodis. mox,
ut est sollers ambagibus vanitas Magorum , capi iubent
geminorum signum transeunte luna singulosque prope pilos

 

servari; capitis dolori inligatam cutem prodesse, quae
fuerit in capite eius; lippitudini fel inlitum frontibus aut,
ne omnino lippiatur, decoctum cum mellis Attici cyathis
III et croci uncia inunctum; sic et caligines discuti et
suffusiones; claritatem excitari melius inveterato medica-
mento, adservari autem in Cypria pyxide; eodem sanari
argema , scabritias, excrescentia in oculis, item cicatrices,
glaucomata vero iocineris recentis inassati sanie cum despu-
mato melle inunctis. dentes eius dentium doloribus tactu
prodesse vel alligatos n umeri ordine, umerorum et lacer-
torum doloribus ; eiusdem dentes, sed e sinistra parte
rostri , inligatos pecoris aut capri pelle stomachi cruciati-
bus; pulmones in cibo sumptos coeliacis vel ventriculi ci-
nerem cum oleo inlitum ; nervis medullas e dorso cum
oleo vetere ac felle; febribus quartanis iocur degustatum
ter ante accessiones; podagris spinae cinerem cum lingua
et dextro pede vituli marini addito felle taurino, omnia
pariter cocta atque inlita hyaenae pelle; in eodem morbo
prodesse et fel cum lapide Assio ; tremulis, spasticis, ex-
ilientibus et quibus cor palpitet aliquid ex corde coctum
mandendum ita, ut reliquae partis cinis cum cerebro
hyaenae inlinatur; pilos etiam auferri hac conpositione in-
lita vel per se felle, evulsis prius qua renasci non libeat;
sic et palpebris inutiles tolli; lumborum doloribus carnes
e lumbis edendas inlinendasque cum oleo; sterilitatem

 

mulierum emendari oculo cum glyc yr r h iza et aneto sumpto
in cibo, promisso intra triduum conceptu. contra nocturnos
pavores umbrarumque terrorem unus e magnis dentibus
lino alligatus succurrere narratur . suffiri furentes eodem
et circumligari ante pectus suum cum adipe renium aut
iocinere aut pelle praecipiunt. mulieri candida a pectore
hyaenae caro et pili septe ni et genitale cervi , si inligentur
dorcadis pelle e collo suspensa, continere partus promit-
tuntur; venerem stimulare genitalia ad sexus suos in melle
sumpta, etiamsi viri mulierum coitus oderint; quin immo
totius domus concordiam eodem genitali et articulo spinae
cum adhaerente corio adservatis constare. hinc spinae 
articulum s c i t e nodum Atlantion vocant; est autem primus.
in comitialium quoque remediis habent eum. adipe ac-
censo serpentes fugari dicunt; maxilla comminuta in aneso 
et in cibo sumpta horrores sedari; eodem suffitu mulierum
menses evocari. tantumque est vanitatis, ut, si ad brac-
chium alligetur superior e dextra parte rostri dens, iacu-
lantium ictus deerraturos negent. palato eiusdem arefacto
et cum alumine Aegyptio calefacto ac ter in ore permutato
faetores et ulcera oris emendari , eos vero, qui linguam in
calciamento sub pede habeant, non latrari a canibus; si-
nistra parte cerebri naribus inlita morbos perniciosos
mitigar i sive hominum sive quadripedum; frontis corium
fascinationibus resistere, cervicis carnes, sive mandantur

 

sive arefactae bibantur, lumborum doloribus; nervis a dorso
armisque suffiendos nervorum dolores; pilos rostri admotos
mulierum labris amatorium esse; iocur in potu datum
torminibus et calculis mederi. nam cor in cibo potuve 
sumptum omnibus doloribus corporum auxiliari , lienem
lienibus, omentum ulcerum inflammationibus cum oleo,
medullas doloribus spinae et nervorum lassitudini; renium
nervos potos in vino cum ture fecunditatem restituere ad-
emptam veneficio ; vulvam cum mali Punici dulcis cortice
in potu datam prodesse mulierum vulvae; adipe a lumbis
suffiri parientes difficulter et statim parere; e dorso me-
dullam adalligatam contra vanas species opitulari, spasticis
genitale e maribus suffitu, item lippientibus , ruptis, et
contra inflammationes a d versos pedes tactu , laevos dexteris
partibus, dexteros laevis; sinistrum pedem superlatum par-
turienti letalem esse, dextro inlato facile eniti . membra-
nam, quae fel continuerit, cardiacis potam in vino vel in
cibo sumptam contra .... succurrere ; vesicam in vino
potam contra urinae incontinentiam; quae autem in vesica
inventa sit urina, additis oleo ac sesamis et melle ha u s t am 
prodesse sto m ach i a c rimoni ae veteri. costarum primam et
octavam suffitu ruptis salutarem esse; ex spina vero par-
turientibus ossa; sanguinem cum polenta sumptum tormi-
nibus; eodem tactis postibus ubicumque Magorum infestari

 

artes, non elici deos nec conloqui, sive lucernis sive p e lvi 
sive aqua sive pila sive quo alio genere temptetur ; carnes
si edantur, contra rabidi canis morsus efficaces esse, etiam-
num iocur efficacius. carn e s vel ossa hominis, quae in
ventriculo occisae inveniantur, suffitu podagricis auxiliari;
si ungues inveniantur in i is , mortem alicuius capientium
significari ; excrementa sive ossa reddita, cum interematur ,
contra magicas insidias pollere; fimum, quod in intestinis
inventum sit, arefactum ad dysintericos valere, potum in-
litumque cum adipe anserino toto corpore opitulari laesis
malo medicamento; a cane vero morsis adipem inlitum 
et corium substratum; rursus tali sinistri cinere decocto
cum sanguine mustelae perunctos omnibus odio venire;
idem fieri oculo decocto. super omnia est, quod ex-
tremam fistulam intestini contra ducum ac potestatium in-
iquitates commonstrant et ad successus petitionum iudi-
ciorumque ac litium eventus, si omnino [tantum] aliquis 
secum habeat ; eiusdem cavernam sinistro lacerto alligatam ,
si quis mulierem prospiciat , amatorium esse tam praesens,
ut ilico sequatur; eiusdem loci pilorum cinerem ex oleo
inlitum viris, qui sint probrosae mollitiae , severos, non
modo pudicos, mores induere. 
 (28) Proxime fabulosus est crocodilus , ingenio quoque

 

ille , cui vita in aqua terraque communis. duo enim
genera eorum. illius e dextra maxilla dentes adalligati
dextro lacerto coitus, si credimus, stimulant; canini dentes
febris statas arcent ture repleti—sunt enim cavi—ita
ne diebus v ab aegro cernatur qui adalligaverit . idem
pollere e ventre exemptos lapillos adversus febrium hor-
rores venient e s tradunt. eadem de causa Aegypti per-
ungunt adipe aegros suos. alter illi similis, multum infra
magnitudine , in terra tantum odoratissimisque floribus
vivit; ob id intestina eius diligenter exquiruntur iucundo
nidore referta ; crocodileam vocant, oculorum vitiis utilissi-
mam cum porri suco inunctis et contra suffusiones vel
caligines. inlita quoque ex oleo cyprino molestias in facie
nascentes tollit, ex aqua vero morbos omnes, quorum na-
tura serpit in facie, nitoremque reddit; lentigines tollit ac
varos maculasque omnes. et contra comitiales morbos bi-
bitur ex aceto mulso binis obolis. adposita menses ciet.
optima quae candidissima et friabilis minimeque ponderosa,
cum teratur inter digitos, fermentescens. lavatur ut ce-
russa . adulterant amylo aut Cimolia , sed maxime s t u rnorum
fimo qui captos oryza tantum pascunt. felle in-
unctis oculis ex melle contra suffusiones nihil utilius prae-
dicant. intestinis et reliquo corpore eius suffiri vulva
laborant e s salutare tradunt, item velleribus circumdari va-
pore eiusdem infectis. corii utriusque cinis ex aceto in-
litus i is partibus, quas secari opus sit, aut nidor cremati

 

sensum omnem scalpelli aufert. sanguis utriusque clari-
tatem visus inunctis excitat, cicatrices oculorum emendat.
corpus ipsum excepto capite pedibusque elixum manditur
ischiadicis tussimque veterem sanat , praecipue in pueris,
item lumborum dolores. habent et adipem, quo tactus
pilus defluit. h i c perunctos a crocodilis tuetur instillatur-
que morsibus . cor adnexum in lana ovis nigrae, cui 
nullus alius colos incursaverit, et primo partu genitae
quartanas abigere dicitur. 
 (29) Iungemus illis simillima et peregrina aeque ani-
malia priusque chamaeleonem, peculiari volumine dignum
existimatum Democrito ac per singula membra desecra-
tum , non sine magna voluptate nostra cognitis proditisque
mendaciis Graecae vanitatis. similis et magnitudine est 
supra dicto crocodile, spinae tantum acutiore curvatura 
et caudae amplitudine distans . nullum animal pavidius
existimatur et ideo versicoloris esse mutationis. vis eius
maxima contra accipitrum genus. detrahere enim super-
volantem ad se traditur et voluntarium praebere laceran-
dum ceteris animalibus. caput eius et guttur, si roboreis
lignis accendantur, imbrium et tonitruum concursus facere
Democritus narrat, item iocur in tegulis ustum. reliqua
ad veneficia pertinentia quae dicit , quamquam falsa ex-
istimantes, omittemus, praeterquam ubi inrisu coarguent e um :

 

dextro oculo, si viventi eruatur, albugines oculorum cum
lacte caprino tolli, lingua adalligata pericula puerperii;
eundem salutarem esse parturientibus, si sit domi, si vero
inferatur, perniciosissimum. linguam, si viventi exempta sit,
ad iudiciorum eventus pollere, cor adversus quartanas in-
ligatum lana nigra primae tonsurae. pedem e prioribus
dextrum pelle hyaenae adalligatum sinistro bracchio contra
latrocinia terroresque nocturnos pollere, item dextram
mamillam contra formidines pavoresque; sinistrum vero
pedem torreri in furno cum herba, quae aeque chamaeleon
vocetur, additoque unguento pastillos eos in ligneum vas 
conditos praestare, si credimus, ne cernatur ab aliis qui
 i d habeat. armum dextrum ad vincendos adversarios vel
hostes valere, utique si abiectos eiusdem nervos calca-
verit ; sinistrum ver o quibus monstris consecret, qualiter
somnia quae velis ac quibus velis mittantur , pudet referre:
omnia ea dextro pede resolvi, sicut sinistro latere lethargos,
quos fecerit dexter . s e t capitis dolores insperso vino, in
quo latus alterutrum maceratum sit, sanari; si feminis 
sinistri vel pedis cinere misceatur lac suillum, podagricos
fieri inlitis pedibus. felle glaucomata et suffusiones cor-
rigi prope creditur tridui inunctione , serpentes fugari

 

ignibus instillato, mustelas contrahi in aquam coiecto , cor-
pori vero inlito detrahi pilos. idem praestare narrat iocur 
cum ranae rubetae pulmone inlitum; praeterea iocinere
amatoria dissolvi, melancholicos autem sanari, si ex corio
chamaeleonis sucus herbae He l en ia e bibatur; intestina et
fartum eorum, cum animal id nullo cibo vivat , simiarum
urina una inlita inimicorum ianuae odium omnium homi-
num his conciliare; cauda flumina et aquarum impetus
sisti, serpentes soporari; eadem medicata cedro et murra
inligataque gemino ramo palmae percussam aquam discuti,
ut quae intus sint omnia appareant; utinamque eo ramo
contactus esset Democritus, quoniam ita loquacitates in-
modicas promisit inhiberi. palamque est virum alias sa-
gacem et vitae utilissimum nimio iuvandi mortales studio
prolapsum . 
 (30) Ex eadem similitudine est scincus—et quidam
terrestrem crocodilum esse dixerunt—, candidior autem
et tenuiore cute. praecipua tamen differentia dinoscitur
a crocodilo, squamarum serie a cauda ad caput versa .
maximus Indicus, deinde Arabicus. adferuntur salsi. ro-
strum eius et pedes in vino albo poti cupiditates veneris
accendunt , utique cum satyrio et erucae semine singulis

 

drachmis omnium ac piperis II admixtis ita pastilli singu-
larum drachmarum bibantur . per se laterum carnes obolis
binis cum murra et pipere pari modo potae efficaciores
ad idem creduntur. prodest et contra sagittarum venena,
ut Apelles tradit, ante posteaque sumptus. in antidota
quoque nobilia additur. Sextius plus quam drachmae
pondere in vini hemina potum perniciem adferre tradit,
praeterea eiusdem decocti ius cum melle sumptum venlerem
inhibere. 
 (31) Est crocodilo cognatio quaedam amnis eiusdem
geminique victus cum hippopotamio , repertore detrahendi 
sanguinis, ut diximus, plurimo autem super Saiticam praefecturam. 
huius corii cinis cum aqua inlitus panos sanat,
adips frigidas febres, item fimum suffitu, dentes e parte
laeva dolorem dentium scari ph atis gingivis. pellis eius e
sinistra parte frontis ing u in i adalligata venerem inhibet,
eiusdem cinis alopecias explet. testiculi drachma ex aqua
contra serpentes bibitur. sanguine pictores utuntur. 
 (32) Peregrinae sunt et lynces, quae clarissime quadri-
pedum omnium cernunt. ungues earum omnes cum corio
exuri efficacissime in Carpatho insula tradunt. hoc cinere
poto propudia virorum, eiusdem aspersu feminarum libi-
dines inhiberi, item pruritus corporum, urina stillicidia
vesicae. itaque eam protinus terra pedibus adgesta ob-

 

ruere traditur. eadem autem et iugulorum dolori mon-
stratur in remedio. hactenus de externis.

(33) Nunc praevertemur ad nostrum orbem, primum-
que communia animalium remedia atque eximia dicemus,
sicuti e lactis usu. utilissimum cuique maternum. con-
cipere nutrices exitiosum est; hi sunt enim infantes, qui
colostrati appellantur, densato lacte in casei speciem. est
autem colostra prima a partu spongea densitas lactis.
maxime autem alit quodcumque humanum, mox caprinum,
unde fortassis fabulae Iovem ita nutritum dixere. dulcis-
simum ab hominis camelinum , efficacissimum ex asinis.
magnorum animalium et corporum facilius redditur. sto-
macho adcommodatissimum caprinum, quoniam fronde
magis quam herba vescuntur, bubulum medicatius, ovillum
dulcius et magis alit , stomacho minus utile, quoniam est
pinguius. omne autem vernum aquatius aestivo et de no-
vellis. probatissimum vero quod in ungue haeret nec de-
fluit; innocentius decoctum, praecipue cum calculis marinis.
alvus maxime solvitur bubulo, minus autem inflat quod-
cumque decoctum. usus lactis ad omnia intus exulcerata ,
maxime renes, vesicam, interanea, fauces, pulmones, foris
pruritum cutis, eruptiones pituitae poti ab abstinentia 

nam ut in A r ca d ia bubulum biberent phthisici, syntectici,
cache c tae , diximus in ratione herbarum. sunt inter exempla 
qui asininum bibendo liberati sint podagra ch i ragra-
que . medici speciem unam addidere lactis generibus, quod
schiston appellavere. id fit hoc modo: fictili novo fervet , 5
caprinum maxime, ramisque ficulneis recentibus miscetur
additis totidem cyathis mulsi , quot sint heminae lactis.
cum fervet, ne circumfundatur, praestat cyathus argenteus
cum frigida aqua demissus ita, ne quid infundat. ablatum
deinde igni refrigeratione dividitur et discedit serum a
lacte. quidam et ipsum serum iam multo potentissimum
decocunt ad tertias partes et sub diu refrigerant. bibitur
autem efficacissime heminis per intervalla, sa t is diebus 
quinae ; melius a potu gestari. datur comitialibus, melan-
cholicis, paralyticis, in lepris, elephantiasi, articulariis mor-
bis. infunditur quoque lac contra rosiones a mledicamentis
factas et, si urat dysinteria, decoctum cum marinis lapillis
aut cum tisana hordeacia. item ad intestinorum rosiones
bubulum aut ovillum utilius. recens quoque dysintericis
infunditur, ad colum autem crudum, item vulvae et propter
serpentium ictus potisve pityocampis , bupresti , cantharidum

 

aut salamandrae venenis, privatim bubulum i is , qui Col-
chicum biberint ant cicutam aut dorycnium aut leporem
marinum, sicut asininum contra gypsum et cerussam et
sulpur et argentum vivum, item durae alvo in febri. gar-
garizatur quoque faucibus exulceratis. utilissime et bibitur
ab imbecillitate vires recolligentibus, quos atrophos vocant,
in febri etiam, quae careat dolore capitis. pueris ante
cibum lactis asinini heminam dari aut si exitus cibi ro-
siones sentirent , antiqui in arcanis habuerunt, si hoc non
esset , caprini . bubuli serum orthopnoicis prodest ante
cetera addito nasturtio. inunguntur etiam oculi in lactis 
heminas additis sesamae drachmis IIII tritis in lippitu-
dine . caprino lienes sanantur, post bidui inediam tertio 
die hedera pastis capris, per triduum poto sine alio cibo.
lactis usus alias contrarius capitis doloribus, hepaticis,
splenicis , nervorum vitio, febres habentibus, vertigini
praeterquam purgationis gratia, gravedini , tussientibus,
lippis. o villum utilissimum tenesmo, dysinteriae; nec non
phthisicis hoc et mulieris saluberrimum qui dicerent
fuerunt. 
 
 (34) De generibus caseorum diximus, cum de uberibus
singulisque membris animalium diceremus. Sextius eosdem 
effectus equino quos bubulo tradit; hunc vocant hip-
pacen . stomacho utiles qui non sunt salsi, id est recentes.
veteres alvum sistunt corpusque minuunt, stomacho in -
utiliores ; et in totum salsa minuunt corpus, alunt mollia.
 caseus recens cum melle suggillata emendat, mollis alvum
sistit, sedat tormina pastillis in vino austero decoctis
rursusque in patina tostis cum melle. saprum vocant qui
cum sale et sorbis siccis e vino tritus potusque medetur
coeliacis . genitalium carbunculis caprinus tritus inpositus,
item acidus cum oxymelite maculis in balineo inlitus oleo
interlinitur. 
 (35) E lacte fit et butyrum, barbararum gentium
lautissimus cibus et qui divites a plebe discernat. pluri-
mum e bubulo—et inde nomen—, pinguissimum ex
ovibus fit et caprino, sed hieme calefacto lacte, aestate
expresso tantum, crebro iactatu in longis vasis angusto
foramine spiritum accipientibus sub ipso ore alias prae-
ligato. additur paulum aquae, ut acescat . quod est ma-
xime coactum, in summo fluitat; id exemptum addito sale
oxygala appellant. relicum decocunt in ollis; ibi quod

 

supernatat , butyrum est, oleosum natura. quo magis virus
resipit , hoc praestantius iudicatur. pluribus conpositioni-
bus miscetur inveteratum. natura eius adstringere, mol-
lire, replere, purgare. 
 (36) Oxygala fit et alio modo, acido lacte addito in
recens, quod ve l in t acescere , utilissimum stomacho. effectus
dicemus suis locis. 
 (37) Proxima in communibus adipi laus est, sed ma-
xime suillo, apud antiquos etiam religiosius . certe novae
nuptae intrantes etiam nun c sollemne habent postes eo
attingere . inveteratur duobus modis, cum sale aut sin-
cerus; tanto fit utilior . axungiam Graeci etiam appella-
vere iam in voluminibus suis. neque est occulta virium
causa, quoniam id animal herbarum radicibus vescitur;
itaque etiam fimo innumeri usus. quam ob rem non de alia
loquemur [sue] . multo efficacior e femina et quae non
peper er it , multo vero praestantior in apris ess e d i c itur 

usus axungiae ad emollienda, excalfacienda, discutienda
purgandaque. medicorum aliqui admixto anseris adipe
taurorumque sebo et oesypo ad podagras uti iubent; si
vero permane a t dolor, cum cera, myrto, resina, pice. sin-
cera axungia medetur ambustis vel nive, pernionibus autem
cum hordei cinere et galla pari modo. prodest et con-
fricatis membris, itinerumque lassitudines et fatigationes
levat. ad tussim veterem recens decoquitur quadrantis
pondere in vini cyathis III addito melle. vetus etiam
phthisis pilulis sumpta sanat, quae sine sale inveterata est.
omnino enim non nisi ad ea, quae purganda sint aut quae
non sint exulcerata, salsa recipitur . quidam quadrantes
axungiae et mulsi in vini cyathis ternis decocunt contra
phthisis , quarto quoque die picem liquidam in ovo sumi
iubent . circumligatur et lateribus, pectori , scapulis eorum,
qui phthisim sentiunt, tantaque est vis, ut genibus etiam
adalligata redeat in os sapor eamque expuere videantur.
 e sue, quae non pepererit , aptissime utuntur, ad cutem
mulieres, contra scabiem vero quivis admixto iumentorum
sebo pro parte tertia et pice pariterque subfervefactis.
sincera partus in abortun vergentes nutrit collyrii modo

 

subdita. cicatrices concolores facit cerussa admixta vel
argenti spuma, at cum sulpure unguium scrabritias emen-
dat. medetur et capillo fluenti et ulceribus in capite
mulierum cum gallae parte quarta et infumata pilis ocu-
lorum. datur et phthisicis unciatim cum vini veteris he-
mina decocta, donec III unciae e toto restent; aliqui et
mellis exiguum adiciunt. panis inlinitur cum calce, item
furunculis duritiaeque mammarum. rupta et convulsa et
spasmata et luxata sanat, clavos et rimas callique vitia
cum helleboro albo, parotidas admixta farina salsamentariae 
testae , quo genere proficit et ad strumas. pruritus et
papulas in balineo perunctis tollit, alioque etiamnum modo
podagricis prodest mixto oleo vetere, contrito una sarco-
phago lapide et quinquefolio tuso in vino vel cum calce
aut cum cinere. fit et peculiare emplastrum LXXV $X$ pon-
deri c spumae argenteae mixtis, utilissime contra ulcerum
inflammationes adipe verrino. et inungui putant utile,
quaeque serpant inlinere cum resina. antiqui axibus vehi-
culorum perunguendis maxime ad faciliorem circumactum
rotarum utebantur, unde nomen, sic quoque utili medicina
cum illa ferrugine rotarum ad sedis vitia virilitatisque et
per se axungia . medici antiqui maxime probabant renibus

 

detractam exemptisque venis aqua caelesti fricabant crebro
decoquebantque fictili novo saepius , tum demum adser-
vantes. convenit salsam magis mollire, excalfacere, discu-
tere, utilioremque esse vino lotam. Masurius palmam
lupino adipi dedisse antiquos tradidit. ideo novas nuptas
illo perunguere postes solitas, ne quid mali medicamenti
inferretur. 
 (38) Quae ratio adipis, eadem in i is , quae ruminant,
sebi est, aliis modis, non minoris potentiae. perficitur
omne exemptis venis aqua marina vel salsa lotum, mox in
pila tusum aspersa marina crebro; postea coquitur, donee
odor omnis aboleatur, mox adsiduo sole ad candorem re-
ducitur. a renibus autem omne laudatissimum est. si
vero vetus revocetur ad curam, liquefieri prius iubent ,
mox frigida aqua lavari saepius, dein liquefacere adfuso
vino quam odoratissimo. eodemque modo iterum ac sae-
pius cocunt , donec virus evanescat. multi privatim sic
taurorum leonumque ac pantherarum et camelorum pinguia
curari iubent. usus dicetur suis locis. 
 (39) Communis et medullarum est. omnes molliunt,
explent, siccant, excalfaciunt. laudatissima e cervis , mox
vitulina, dein hircina et caprina. curantur ante autumnum.
recentes lotae siccataeque in umbra, per cribrum dein
liquatae per lintea exprimuntur ac reponuntur in fictili
locis frigidis. 
 (40) Inter omnia autem communia animalium vel
praestantissimum effectu fel est. vis eius excalfacere,

 

mordere, scindere, extrahere, discutere. minorum ani-
malium subtilius intellegitur et ideo ad oculorum medica-
menta utilius existimatur. taurino praecipua potentia,
etiam in aere pel v ibusque aureo colore ob ducendis . omne
autem curatur recens praeligato ore lino crasso, demissum
in ferventem aquam semihora , mox siccatum sine sole
atque in melle conditum. damnatur equinum tantum inter
venena. ideo flamini sacrorum equum tangere non licet,
cum Romae publicis sacris equus etiam immoletur. 
 (41) Quin et sanguis eorum septicam vim habet; item
equarum, praeterquam virginum, erodit, emarginat ulcera .
taurinus quidem recens inter venena est excepta Aegira.
ibi enim sacerdos Terrae vaticinatura sanguinem tauri bibit
prius quam in specus descendat. tantum potest sympathia
illa, de qua loquimur , ut aliquando religione aut loco fiat.
 Drusus tribunus plebei traditur caprinum bibisse, cum
pallore et invidia veneni sibi dati insimulare Q. Caepionem
inimicum vellet. hircorum sanguini tanta vis est, ut ferra-
mentorum subtilitas non aliter acrius induretur, scabritia
poliatur vehementius quam lima. non igitur et sanguis
animalium inter communia dici potest, et ideo suis quis-
que dicetur effectibus . 
 
 (42) Digeremus enim in mala singula usus primum-
que contra serpentes. exitio his esse cervos nemo ignorat
ut, si quae sunt , extractas cavernis mandentes. nec vero
ipsi spirantesque tantum adversantur, sed membratim quo-
que. fugari eas nidore cornus eorum, si uratur, dictum 
est; at e summo gutture ustis ossibus congregari dicuntur.
 pelles eiusdem animalis substratae securos praestant ab
eo metu somnos, coagulum. ex aceto potum ab ictu; et si
omnino tractatum sit, eo die non ferit serpens. testes
quoque eius inveterati vel genitale vetus maris salutariter
dantur in vino; item venter, quem centipellionem vocant.
fugiunt et omnino dentem cervi habentes ant medulla
perunctos sebove cervi aut vituli . summis autem remediis
praefertur hinnulei coagulum matris utero execti , ut indicavimus. sanguine cervino, si una urantur dracontion
et cunilago et anchusa lentisci ligno, contrahi serpentes
tradunt, dissipari deinde, si sanguine detracto adiciatur
pyrethrum . invenio apud auctores Graecos, animal cervo
minus et pilo demum simile, quod ophion vocaretur , Sar-
diniam tantum ferre solitam. hoc interisse arbitror et

 

ideo medicinas ex eo omitto. —

Apri quoque cere-
brum contra eas laudatur cum sanguine, iocur etiam in-
veteratum cum ruta potum ex vino, item adips cum melle
resinaque, simili modo verrinum iocur et fellis dumtaxat 
fibra $X$ IIII pondere vel cerebrum in vino potum.—Ca-
prarum cornu vel pilis accensis fugari serpentes dicunt,
cineremque e cornu potum vel inlitum contra ictus valere,
item lactis haustus cum uva taminia vel urinae cum aceto
scillite , caseum caprinum cum origano inpositum vel sebum
cum cera. milia praeterea remediorum ex eo animali de-
monstrantur, sicut apparebit, quod equidem miror , cum
febri negetur carere . amplior potentia feris eiusdem ge-
neris, quod numerosissimum esse diximus, alia vero et 
hircis. Democritus etiamnum effectus auget eius, qui
singularis natus sit. fimo quoque caprarum in aceto de-
cocto inlini ictus serpentium placet et recentis cinere in
vino, atque in totum difficilius sese recolligentes a ser-
pentium ictu in caprilibus optime convalescunt. qui effi-
cacius volunt mederi, occisae caprae alvum dissectam cum
fimo intus reperto inligant statim. alii carnem recentem
haedorum cum pilo suffiunt eodelmque nidore fugant ser-
pentes. utuntur et pelle eorum recent i , ad plagas et
came et fimo equi in agro pasti, coagulo leporis ex aceto
contraque scorpionem et murem araneum; aiunt non feriri 

leporis coagulo perunctos. a scorpione percussis fimum
caprae efficacius aceto decoctum auxiliatur, lardum iusque
decocti potum et i is , qui buprestim hauserint . quin etiam
si quis asino in aurem percussum a scorpione se dicat,
transire malum protinus tradunt, venenataque omnia ac-
censo pulmone eius fugere. et fimo vituli suffiri percussos
a scorpione prodest. 
 (43) Canis rabiosi morsu facta volnera circumcidunt
ad vivas usque partes quidam carnemque vituli admovent 
et ius ex eodem carnis decoctae dant potui aut axungiam
cum calce tusam, hirci iocur , quo inposito ne temptari
quidem aquae metu adfirmant. laudant et caprae fimum
ex vino inlitum, melis et cuculi et hirundinis decoctum
et potum. ad reliquos bestiarum morsus caprinum caseum
siccum cum origano inponunt et bibi iubent, ad hominis
morsus carnem bubulam coctam, efficacius vituli, si non
ante quintum diem solvant. 
 (44) Veneficiis rostrum lupi resistere inveteratum aiunt
ob idque villarum portis praefigunt. hoc idem praestare
et pellis e cervice solida manica existimatur, quippe tanta
vis est animalis praeter ea, quae retulimus, ut vestigia 
eius calcata equis adferant torporem. —(45) Iis, qui
argentum vivum biberint, lardum remedio est.—Asinino
lacte poto venena restinguntur, peculiariter si hyoscyamum
potum sit aut viscum aut cicuta aut lepus marinus aut
opocarpatum aut cer uss a ant dorycnium et si coagulum

 

alicui nocuerit, nam id quoque venenum est in prima
lactis coagulatione. multos et alios usus eius dicemus,
sed meminisse oportebit recenti utendum aut non multo
postea tepefacto; nullum enim celerius evanescit. ossa
quoque asini confracta et decocta contra leporis marini
venenum dantur. omnia eadem onagris efficaciora. —De
equiferis non scripserunt Graeci, quoniam terrae illae non
gignebant, verum tamen fortiora omnia eadem quam in
equis intellegi debent. lacte equino venena leporis marini
et toxica expugnantur. nec uros aut bisontes habuerunt
Graeci in experimentis, quamquam bove fero refertis In-
diae silvis; p r o portione tamen eadem efficaciora omnia ex
his credi par est. sic quoque lacte bubulo cuncta venena
expugnari tradunt, maxime supra dicta et si ephemerum 
inpactum sit aut si cantharides datae; omnia vomitione
egeri, sic et caprino iure cantharidas . contra ea vero,
quae exulceratione enecant, sebum vitulinum vel bubulum
auxiliatur. nam contra sanguisugas potas butyrum re-
medio est cum aceto ferro calefacto, quod et per se prod-
est contra venena, nam si oleum non sit, vicem eius re-
praesentat. multipedae morsus cum melle sanat. omasi 
quoque iure poto venena supra dicta expugnari putant ,

 

privatim vero aconita et cicutas, itemque vitulino sebo.—
Caprinus caseus recens i is , qui viscum biberint, lac contra
cantharidas remedio est, contra ephemeri potum cum ta-
minia uva. sanguis caprinus decoctus cum medulla contra
toxica venena sumitur, haedinus contra reliqua, coagulum
haedi contra viscum et chamaeleonem album sanguinemque
taurinum, contra quem et leporis coagulum est ex aceto,
contra pastinacam vero et omnium marinorum ictus vel
morsus coagulum leporis vel haedi vel agni drachmae pon-
dere ex vino . leporis coagulum et contra venena additur 
antidotis. papilio quoque lucernarum luminibus advolans
inter mala medicamenta numeratur; huic contrarium est
iocur caprinum, sicut fel veneficiis ex mustella rustica
factis. hinc deinde praevertemur ad genera morborum.

(46) Capilli defluvia ursinus adips admixto ladano
et adianto continet alopeciasque emendat et raritatem
superciliorum cum fungis lucernarum ac fuligine, quae est
in rostris earum, porriginem cum vino. prodest ad hanc
et cornus cervini cinis e vino utque non taedia animalium
capillis increscant, item fel caprinum cum creta Cimolia
et aceto sic, uti paulum capiti inarescant, item fel scrofi-
num, urina tauri. si vero vetus sit, furfures etiam ad-
iecto sulpure emendat. cinere genitalis asini spissari ca-

 

pillum putant et a canitie vindicari , si rasis inlinatur 
plumboque tritus cum oleo, densari et asinini pulli illit um 
urina; admiscent nardum fastidii gratia. alopecias felle
taurino cum Aegyptio alumine tepefact o inlinunt. ulcera
capitis manantia urina tauri efficaciter sanat, item hominis
vetus, si cyclaminum adiciatur et sulpur, efficacius tamen
vitulinum fel, quo cum aceto calefacto et lendes tolluntur.
 sebum vitulinum capitis ulceribus cum sale tritum utilis-
simum. laudatur et vulpium adips, sed praecipue fel i um 
fimum cum sinapis pari modo inlitum, caprini cornus fa-
rina vel cinis, magisque hircini, addito nitro et t amarici s 
semine et butyro oleoque, prius capite raso; mire con-
tinent ita fluentem capillum, sicuti carnis cinere ex oleo
inlita supercilia nigrescunt. lacte caprino lendes tolli tra-
dunt, fimo cum melle alopecias expleri, item ungularum
cinere cum pice. fluentem capillum continet leporinus
cinis cum oleo myrteo .—Capitis dolorem sedat pota
a qua , quae relicta est e bovis aut asini potu, et, si cre-
dimus, vulpis masculae genitale ci rcumligatum, cornus cer-
vini cinis inlitus ex aceto aut rosaceo aut ex irino.— 
 
 (47) Oculorum epiphoras bubulo sebo cum oleo cocto
inlinunt; cervini cornus cinere scabritias ex eodem in-
ungu u n t , mucrones autem ipsos efficaciores putant. lupi
excrementis circumlini suffusiones prodest, cinere eorum
cum Attico melle inungui obscuritates, item felle ursino,
epinyctidas adipe apruno cum rosaceo. ungulae asininae
cinis inunctus e suo lacte oculorum cicatrices et albu-
gines tollit. medulla bubula e dextro crure priore trita
cum fuligine pilis et palpebrarum vitiis angulorumque
occurrit—calliblephari modo fuligo in hoc usu tem-
peratur, optime e l lychnio papyraceo oleoque sesamino 
fuligine in novum vas pinnis detersa—, efficacissime
tamen evolsos ibi pilos coercet. felle tauri cum ovi albo
collyria fiunt, aquaque dissoluta inungunt per quadriduum.
 sebum vituli cum anseris adipe et ocimi suco genarum 
vitiis aptissimum est. eiusdem medullae cum pari pondere
cerae et olei vel rosacei addito ovo duritiae genarum in-
linuntur. caseo molli caprino inposito ex aqua calida epi-
phorae sedantur; si tumor sit, ex melle; utrumque sero 
calido fovendum. sicca lippitudo lumbulis suum exustis 
atque contritis et inpositis tollitur. capras negant lippire,
quoniam quasdam herbas ed i nt , item dorcadas; ob id
fimum earum cera circumdatuml nova luna devorari iubent.

 

et quoniam noctu quoque aeque cernant, sanguine hircino
lusciosos sanari putant, nyctalopas a Graecis dictos, caprae
vero iocinere in vino austero decocto. quidam inassati
iocineris sanie inungunt aut felle caprae, carnesque vesci
eas et, dum coquantur , oculos vaporari i is praecipiunt; id
quoque referre arbitrantur, ut rutili coloris fuerit . volunt
et suffiri oculos iocinere in ollis decocto, quidam inassato .
fel quidem caprinum pluribus modis adsumunt, cum melle
contra caligines, cum veratri candidi tertia parte contra
glaucomata, cum vino contra cicatrices et albugines et
caligines et pterygia et argema, ad palpebras vero evolso
prius pilo cum suco oleris ita, ut unctio inarescat, contra
ruptas tuniculas cum lacte mulieris. ad omnia invetera-
tum fel efficacius putant. nec abdicant fimum ex melle
inlitum epiphoris, contraque dolores medullam, item pul-
monem leporis, et ad caligines fel cum passo aut melle.
lupino quoque adipe vel medulla snum fricari oculos contra
lippitudines praecipiunt. nam vulpinam linguam habentes
in armilla lippituros negant. 
 (48) Aurium dolori et vitiis medentur urina apri in
vitreo servata, fel apri vel suis vel bubulum cum oleo
ce d rino et rosaceo aequis portionibus, praecipue vero tau-

 

rinum cum porri suco tepidum vel cum melle, si suppu-
rent , contraque odorem gravem per se, tepefactum in
malicorio. rupta in ea parte cum lacte mulierum effica-
citer sanat. quidam et in gravitate aures sic perluendas
putant, alii cum senecta serpentium et aceto—includunt
lana —collutas ante calida aqua aut, si maior sit gravi-
tas, v er ri n um fel cum murra et ruta in malicorio ex-
calfactum infundunt, lardum quoque pingue ; item fimum
asini recens cum rosaceo instillatur , omnia tepefacta. utilior
equi spuma vel equini fimi recentis cinis cum rosaceo,
butyrum recens, sebum bubulum cum adipe anserino, urina
caprae vel tauri aut fullonia vetus, calfacta e vapore per
lagoenae collum subeunte—admiscent aceti tertiam par-
tem et aliquid murrae —, vituli, qui nondum herbam gusta-
verit, fimum mixto felle eiusdem et cute , quam relincunt
angues, excalefactis prius auribus; lana autem medicamina
ea includuntur. prodest et sebum vituli cum anseris
adipe et ocimi suco , eiusdem medulla admixto cumino
trito infusa, virus verrinum e scrofa exceptum , priusquam
terram attingat, contra dolores; auribus fractis glutinum 20

 

e naturis vitulorum factum et in aqua liquatum; aliis
vitiis adips vulpium, item fel caprinum cum rosaceo te-
pido aut porri suco aut, si rupta sint aliqua ibi , e lacte
mulieris; si gravitas audiendi, fel bubulum cum urina ca-
prae vel hirci, vel si pus sit . in quocumque autem usu
putant efficaciora haec in cornu caprino per dies XX in-
fumata. laudant et coagulum leporis tertia parte $X$ dimi-
diaque sacopen i i in Am m ineo vino.—Parotidas ursinus
adips conprimit pari pondere cerae et taurini sebi—
addunt quidam hypocisthidem —, et per se butyrum in-
litum , si prius foveantur feni Graeci decocti suco, effica-
cius cum strychno . prosunt et vulpium testes et taurinus
sanguis aridus tritus, urina caprae calefacta instillata auri-
bus, fimum eiusdem cum axungia inlitum . 
 (49) Dentes mobiles confirmat cervini cornus cinis
doloresque eorum mitigat, sive infricentur sive colluantur .
quidam efficaciorem ad omnes eosdem usus crudi cornus 
farinam arbitrantur. dentifricia utroque modo fiunt. ma-
gnum remedium est et in luporum capitis cinere. certum 
est in excrementis eorum plerumque inveniri ossa; haec 
adalligata eundem effectum habent, item leporina coagula

 

per aurem infusa contra dolores. et capitis eorum cinis
dentifricium est adiectoque nardo mulcet graveolentiam
oris. aliqui murinorum capitum cinerem miscuisse malunt.
reperitur in latere leporis os acui simile; hoc scari ph are 
dentes in dolore suadent . talus bubulus accensus eos, qui
labent cum dolore, admotus confirmat; eiusdem cinis cum
murra dentifricium est. ossa quoque ex ungulis suum
combusta eundem usum praebent, item ossa ex acetabulis
pernarum, circa quae coxendices vertuntur. isdem sanari
demissis in fauces iumentorum verminationes notum est,
sed et combustis dentes confirmari, asinino quoque lacte
percussu vexatos aut dentium eiusdem cinere, item lichene
equi cum oleo infuso per aurem. est autem hoc non
hippomanes, quod alioqui noxium omitto, sed in equorum
genibus ac super ungulas. praeterea in corde equorum
invenitur os dentibus caninis maximis simile; hoc scari-
 ph ari dolorem aut exempto dente mortui equi maxillis ad
numerum eius, qui doleat, demonstrant. equarum virus a
coitu in ellychniis accensum Anaxilaus prodidit lichenis 
equinorum capitum v ire s repraesentare monstrifice, simi-
liter ex asinis. nam hippomanes tantas in veneficio vires
habet, ut adfusum aeris mixturae in effigiem equae

 

Olympiae admotos mares equos ad rabiem coitus agat.
 medetur dentibus et fabrile glutinum in aqua decoctum
inlitum et mox paulo detractum ita, ut confestim conluantur
vino, in quo decocti sint cortices mali Punici dulcis. ef-
ficax habetur et caprino lacte conlui dentes vel felle tau-
rino. talorum caprae recentium cinis dentifricio placet et
omnium fere villaticarum quadrupedum, ne saepius eadem 
dicantur .

(50) Cutem in facie erugari et tenerescere can-
dore lacte asinino putant, notumque est quasdam cottidie
septi es genas custodito numero fovere . Poppaea hoc Ne-
ronis principis instituit, balnearum quoque solia sic tem-
perans , ob hoc asinarum gregibus eam comitantibus. im-
petus pituitae in facie butyro inlito tolluntur, efficacius
cum cerussa , sincero vero ea vitia, quae serpunt, super-
inposita farina hordeacia, ulcera in facie membrana e partu 
bovis madida. frivolum videatur, non tamen omittendum
propter desideria mulierum, talum candidi iuvenci XL die-
bus noctibusque, done resolvatur in liquorem, decoctum
et inlitum linteolo candorem cutisque erugationem prae-
stare. fimo taurino malas rubescere aiunt, non ut croco-
dileam inlini melius s it ; foveri frigida et ante et postea

 

iubent. testas et quae decolorem faciunt cutem fimum
vituli cum oleo et cummi manu subactum emendat; ulcera
oris ac rimas sebum vituli vel bovis cum adipe anserino 
et ocimi suco. est et alia mixtura sebo vituli cum me-
dulla cervi et albae spinae foliis una tritis. idem praestat
et medulla cum resina vel, si vaccina sit, et ius e cane
vaccina. lichenas oris praestantissime vincit glutinum fac-
tum e genitalibus vitulorum, liquatum aceto cum sulpure
vivo , ramo ficulneo permixtum, ita ut bis die recens in-
linatur, item lepras ex melle et aceto decoctum, quas et
iocur hirci calidum inlitum tollit, sicut elephantiasin fel
caprinum; etiamnum lepras ac furfures tauri fel addito
nitro, urina asini circa canis ortum; maculas in facie fel 
utriusque per sese aqua infractum evitatisque solibus ac
ventis post detractam cutem . similis effectus et in tau-
rino vitulinove felle cum semine cunilae , cinere e cornu
cervino , si canicula exoriente conburatur. asinino sebo
cicatricibus, a lichene leprisque maxime, color redditur .
hirci fel et lentigines tollit admixto caseo cum vivo sul-

 

pure spongeaque cinere, ut sit mellis crassitudo. aliqui
inveterato felle maluere uti, mixtis calidis furfuribus pon-
dere oboli unius IIIIque mellis, prius defricatis maculis.
efficax eiusdem et sebum cum melanthio et sulpure et
iride, labrorum fissuris cum anserino adipe ac medulla
cervina resinaque et calce .—Invenio aput auctores i is ,
qui lentigines habeant , negari magices sacrificiorum usus .— 
 (51) Lacte bubulo aut caprino tonsillae et arteriae ex-
ulceratae iuvantur . gargarizatur tepidum, ut est usus , ex-
pressum aut calefactum. caprinum utilius cum malva de-
coctum et sale exiguo. linguae exulcerationi et arteriarum
prodest ius omasi gargarizatum , tonsillis autem privatim
renes vulpium aridi cum melle triti inlitique , anginae fel
taurinum vel caprinum cum melle , iocur melis ex aqua.
oris gravitatem ulceraque butyrum emendat. spinam 
aliudve quid faucibus adhaerens felis extrinsecus fimo per-
fricatis aut reddi aut delabi tradunt. strumas discutit fel
aprunum vel bubulum tepidum inlitum—nam coagulum
leporis e vino in linteolo exulceratis dumtaxat inponitur—,
 discutit et ungulae asini vel equi cinis ex oleo vel aqua 

inlitus et urina calefacta et bovis ungulae cinis ex aqua,
fimum quoque fervens ex aceto, item sebum caprinum
cum calce aut fimum ex aceto decoctum, testes volpini.
prodest et sapo, Galliarum hoc inventum rutilandis ca-
pillis. fit ex sebo et cinere, optimus fagino et caprino ,
duobus modis, spissus ac liquidus, uterque apud Germanos
maiore in usu viris quam ferinis. 
 (52) Cervicium dolores butyro aut adipe ursino per-
fricentur , rigores bubulo sebo, quod et strumis prodest
cum oleo. dolorem inflexibilem—opisthotonum vocant
—levat urina caprae auribus infusa aut fimum cum bul-
bis inlitum; ungues contusos fel cuiuscumque animalis
circumligatum ; pterygia digitorum fel tauri aridum aqua
calida dissolutum. quidam adiciunt sulpur et alumen pari
pondere omnium. 
 (53) Tussim iocur lupi ex vino tepido sanat, ursinum 
fel admixto melle aut ex cornus bubuli summis partibus
cinis vel saliva equi triduo pota—ecum mori tradunt—
pulmo cervinus cum gula sua arefactus in fumo, dein
tusus ex melle cottidiano ecligmate ; efficacior ad id subulo
cervorum generis. sanguinem expuentes cervini cornus

 

cinis, coagulum leporis tertia parte denarii cum terra Sa-
mia et vino myrteo potum sanat; eiusdem fimi cinis in
vino vesperi potus nocturnas tussis, pili quoque leporis
suffiti extrahunt pulmonibus difficiles excreationes. puru-
lentas autem exulcerationes pectoris pulmonisque et a pul-
mone graveolentiam halitus butyrum efficacissime iuvat 
cum pari modo mellis Attici decoctum, donec rufescat, et
matutinis sumptum ad mensuram lingulae; quidam pro
melle laricis resinam addere maluere. si sanguis reiciatur,
efficacem tradunt bubulum sanguinem, modice et cum
aceto sumptum. nam de taurino credere temerarium est;
sed glutinum taurinum III obolis cum calida aqua bibitur
in vetere sanguinis excreatione.

(54) Stomachum exulceratum lactis asinini potus
reficit , item bubuli; rosiones eius caro bubula mixto aceto
et vino cocta; rheumatismos cornus cervini cinis; sanguinis
excreationes haedinus sanguis recens ad cyathos ternos
cum aceto acri pari modo fervens potus, coagulum tertia
parte ex aceto potum; (55) iocineris dolores lupi iocur
aridum ex mulso, asini iocur aridum cum petroselini par-
tibus II ac nucibus III ex melle tritum et in cibo sum-
ptum, sanguis hircinus cibo aptatus. suspiriosis ante omnia
efficax est potus equiferorum sanguinis, proxime lactis asi-
nini tepidi, bubuli decocti ita, ut serum ex eo bibatur,

 

addito in II heminas cyatho nasturtii albi perfusi aqua.
dein melle diluti . iocur quoque vulpinum aut pulmo in
vino nigro aut fel ursinum in aqua laxat meatus spirandi . 
 (56) Lumborum dolores et quaecumque alia molliri 
opus sit ursino adipe perfricari convenit, cinerem apruni 
aut suilli fimi inveterati aspergi potioni vini.—(Adferunt 
et Magi sua commenta: primum omnium rabiem hircorum,
si mulceatur barba, mitigari , eadem praecisa non abire eos
in alienum gregem). * ischiadicis fimum bubulum in-
ponunt calfactum in foliis cinere ferventi . * huic ad-
miscent fimum caprinum et subdito linteolo uncto cava
manu, quantum pati possit , fervens sustineri iubent ita, ut
si laeva pars doleat, haec medicina in dextera manu fiat
aut e contrario, fimumque ad eum usum acus aereae
punctu tolli iubent. modus est curationis , donec vapor 15
ad lumbos pervenisse sentiatur; postea manum porro tuso
inlinunt, item lumbos ipso fimo cum melle. suadent in eo 

dolore et testes leporis devcrare.* in renium dolore le-
poris renes crudos devorari iubent aut certe coctos ita,
ne dente contingantur . ventris quidem dolore temptari
negant talum leporis habentes. 
 (57) Lienem sedat fel apri vel suis potum, cervini 
cornus cinis in aceto, efficacissime tamen inveteratus lien
asini ita, ut in triduo sentiatur utilitas. asinini pulli 
fimum , quod primum edidit—poleam vocant—, Syri
dant in aceto mulso. datur et equi lingua inveterata ex
vino praesentaneo medicamento, ut didicisse se ex barbaris
Caecilius Bion tradidit , et lien bubulus simili mode,
recens autem assus vel elixus in cibo. in vesica quoque
bovis alii capita xx tusa cum aceti sextario imponuntur
ad lienis dolores. eadem ex causa emi lienem vituli,
quanti indicatus sit, iubent Magi nulla pretii cunctatione,
quoniam hoc quoque religiose pertineat, divisumque per
longitudinem adnecti tunicae utrimque et induentem pati
decidere ad pedes, dein collectum arefacere in umbra .
cum hoc fiat , simul residere lienem aegri vitiatum liberari-
que eum morbo dicitur . prodest et pulmo vulpium cinere
siccatus atque in aqua potus, item haedorum lien im-
positus.

(58) Alvum sistit cervi sanguis , item cornus
cinis , iocur aprunum ex vino potum citra salem recensque,
item assum, vel suillum , hircinum decoctum ad quintas 
hemina in vino, coagulum leporis in vino ciceris magni-
tudine aut, si febris sit, ex aqua—aliqui et gallam ad-
iciunt , alii per se leporis sanguine contenti sunt—, lac
coctum , equini fimi cinis in aquae potu , taurini cornus
veteris e parte ima cinis inspersus potioni aquae, sanguis
hircinus carbone decoctus, corium caprinum cum suo pilo
decoctum suco epoto, coagulum equi et sanguis caprinus
vel medulla vel iocur.—Alvum solvit fel lupi cum ela-
terio umbilico inlitum vel lactis equini potus, item caprini
cum sale et melle, caprae fel cum cyclamini suco et alu-
minis momento —aliqui et nitrum et aquam adiecisse
malunt—, fel tauri cum absinthio tritum ac subditum 
pastillo , butyrum largius sumptum. —Coeliacis et dys-
intericis medetur iocur vaccinum, cornus cervini cinis III

 

digitis captus in potione aquae, coagulum leporis subactum
in pane , si vero sanguinem detrahant , in polenta, apruni 
vel suilli vel leporini fimi cinis inspersus potioni tepidi
vini. vituli quoque ius vulgariter da r i inter auxilia coelia-
corum et dysintericorum tradunt . lactis asinini potus uti-
lior addito melle, nec minus efficax fimi cinis ex vino 
utrique vitio, item polea supra dicta, equi coagulum, quod
aliqui hippacen appellant, etiam si sanguinem detrahant,
vel fimi cinis dentiumque eiusdem tusorum farina salutares 
et bubuli lactis decocti potus. dysintericis addi mellis
exiguum praecipiunt et, si tormina sint, cornus cervini
cinerem aut fel taurinum cumino mixtum et cucurbitae
carnes umbilico inponere. caseus recens vaccinus in-
mittitur ad utrumque vitium, item butyrum heminis IIII
cum resinae terebinthinae sextante aut cum malva decocta
aut cum rosaceo. datur et sebum vitulinum aut bubulum,
item medulla —et coqu i tur cum farinae ceraeque exiguo 
et oleo, ut sorberi possit , medulla et in pane subigitur—,
lac caprinum ad dimidias partes decoctum; si sint et tor-
mina, additur protropum. torminibus satis esse remedii
in leporis coagulo poto e vino tepido vel semel arbitran-
tur aliqui; cautiores et sanguine caprino cum farina hor-

 

deacea et resina ventrem inlinunt. ad omnes epiphoras
ventris inlini caseum mollem suadent, veterem autem in
farina m tritum coeliacis et dysintericis dari, cyatho casei
in cyathis vini cibarii III. sanguis caprinus decoctus cum
medulla dysintericis, iocur assum caprae coeliacis sub-
venit, magisque etiam hirci, in vino austero decoctum
potumque vel ex oleo myrteo umbilico inpositum. quidam
decocunt a III sextariis aquae ad heminam addita ruta .
 utuntur et liene asso caprae hircive et sebo hirci in pane,
qui cinere coctus sit, caprae a renibus maxime, ut per
se hauriatur protinusque modice frigida . sorberi iubent
aliqui et in aqua decoctum sebum admixta polenta et cu-
mino et aneto acetoque. inlinunt et ventrem coeliacis
fimo cum melle decocto. utuntur ad utrumque vitium et
coagulo haedi in vino myrtite fabae magnitudine poto et
sanguine eiusdem in cibum formato, quem sanguiculum 
vocant. infundunt dysintericis et glutinum taurinum aqua
calida resolutum. inflationes discutit vitulinum fimum in
vino decoctum.—Intestinorum vitiis magnopere prodest
coagulum cervorum decoctum cum lente betaque atque ita 
in cibo sumptum , leporis pilorum cinis cum melle de-
coctus , lactis caprini potus decocti cum malva exiguo sale
addito; si et coagulum addatur, maioribus emolumentis fiat.

 

eadem vis est et in sebo caprino in sorbitione aliqua, uti
protinus hauriatur frigida aqua. item feminum haedi cinis
rupta intestina sarcire mire traditur, fimum leporis cum
melle decoctum et cottidie fabae magnitudine sumptum ita,
ut deploratos sanaverint . laudant et caprini capitis cum
suis pilis discocti sucum. 
 (59) Tenesmos , id est crebra et inanis voluntas de-
surgendi, tollitur poto lacte asinino, item bubulo.—Tae-
nearum genera pellit cervini cornus cinis potus.—Quae
in excrementis lupi diximus inveniri ossa, si terram non 
attigerint , colo medentur adalligata bracchio . polea quo-
que supra dicta magnopere prodest decocta in sapa, item 
suilli fimi farina addito cumino in aqua rutae decoctae,
cornus cervini teneri cinis cocleis Africanis cum testa sua
tusis mixtus in vini potione.

(60) Vesicae calculorumque cruciatibus auxiliatur
urina apri et ipsa vesica pro cibo sumpta, efficacius, si
prius fumo maceretur utrumque. vesicam elixam mandi
oportet, et a muliere feminae suis. inveniuntur in ioci-
neribus eorum lapilli aut duritiae lapillis similes, candidae ,
sicut in vulgari sue, quibus contritis atque in vino potis
pelli calculos aiunt. ipsi apro tam gravis urina sua est,
ut nisi egesta fugae non sufficiat ac velut devinctus op-

 

primatur; exuri illa tradunt eos. leporis renes inveterati
in vino poti calculos pellunt. in pernae suum articulo os
diximus, quod decoctum ius facit urinae utile. asini renes 
inveterati tritique e x vino mero dati vesicae medentur.
calculos expellunt lichenes equini ex vino aut mulso poti 
diebus XL. prodest et ungulae equinae cinis in vino aut aqua,
item fimum caprarum in mulso, efficacius silvestrium, pili
quoque caprini cinis; verendorum carbunculis cerebrum
apri vel suis sanguisque. vitia vero, quae in eadem parte
serpunt, iocur eorum combustum, maxime iunipiri ligno,
cum charta et arrhenico sanat, fimi cinis, fel bubulum cum 
alumine Aegyptio ac murra ad crassitudinem mellis sub-
actum, insuper beta ex vino cocta inposita, caro quoque ;
manantia vero ulcera sebum cum medulla vituli in vino
decoctum, fel caprinum cum melle rubique suco, vel si
serpant ; fimum etiam prodesse cum melle dicunt aut cum
aceto et per se butyrum. —Testium tumor sebo vituli
addito nitro cohibetur vel fimo eiusdem ex aceto decocto.—
Urinae incontinentiam cohibet vesica apruna , si assa man-
datur, ungularum apri vel suis cinis potioni inspersus,

 

vesica feminae suis combusta ac pota , item haedi, vel pulmo,
cerebrum leporis in vino, eiusdem testiculi tosti vel coa-
gulum cum anserino adipe in polenta, renes asini in mero
triti potique. Magi verrini genitalis cinere poto ex vino
dulci demonstrant urinam facere in canis cubili ac verba
adicere , ne ipse urinam faciat ut canis in suo cubili.
rursus ciet urinam vesica suis, si terrain non attigerit, in-
posita pubi. 
 (61) Sedis vitiis praeclare prodest fel ursinum cum
adipe; quidam adiciunt spumam argenti ac tus. prodest
et butyrum cum adipe anserino ac rosaceo; modum ipsae 
res statuunt, ut sint inlitu faciles. praeclare medetur et
taurinum fel in linteolis concerptis rimasque perducit ad
cicatricem. inflationibus in ea parte sebum vituli, maxime
ab inguinibus, cum ruta; ceteris vitiis medetur sanguis
caprinus cum polenta, item fel caprinum condylomatis per
se, item fel lupinum ex vino. panos et apostemata in
quacumque parte sanguis ursinus discutit, item taurinus
aridus tritus. praecipuum tamen remedium traditur in
calculo onagri , quem dicitur, cum interficiatur, reddere
urina liquidiorem initio, sed in terra spissantem se; hic
adalligatus femini omnes impetus discutit omnique suppu-
ratione liberat . est autem rarus inventu nec ex omni
onagro, sed m ir e celebra nt remedio. prodest et urina asini

 

cum melanthio et ungulae equinae cinis cum oleo et aqua 
inlitus, sanguis equi, praecipue admissarii , sanguis bubulus,
item fel. caro quoque eosdem effectus habet calida in-
posita et ungulae cinis ex aqua aut melle, urina caprarum,
hircorum quoque carnes in aqua decoctae aut fimum ex
 i is cum melle decoctum, fel verrinum , urina suum in lana
inposita.—Femina adteri adurique equitatu notum est;
utilissimum est ad omnes inde causas spumam equi ex
ore inguinibus inlinere .—Inguina et ex ulcerum causa
intumescunt. remedio sunt equi saetae III totidem nodis 
alligatae intra ulcus .

(62) Podagris medetur ursinus adips taurinumque
sebum, pari pondere et cerae. addunt quidam hypocis-
t h idem et gallam. alii hircinum praeferunt sebum cum
fimo caprae et croco, sinapi, i t em caulibus hederae tritis
ac perdicio vel flore cucumeris silvestris. item bovis fimum
cum aceti faece magnificant et vituli, qui nondum herbam
gustaverit, fimum aut per se sanguinem tauri, vulpem de-
coctam vivam, donec ossa tantum restent, lupumve vivum

 

oleo cerati modo incoctum, sebum hircinum cum hel x ines 
parte aequa, sinapis tertia, fimi caprini cinerem cum ax-
ungia. quin et ischiadicos uri sub pollicibus pedum eo 
fimo fervente utilissime tradunt, articulorumque vitiis fel
ursinum utilissimum esse et pedes leporis adalligatos, po-
dagras quidem mitigari pede leporis viventi absciso , si
quis secum adsidue habeat . —Perniones ursinus adips
rimasque pedum omnes sarcit, efficacius alumine addito,
sebum caprinum, dentium equi farina , aprunum vel suil-
lum fel cum adipe, pulmo inpositus et si subtriti sint
contunsive offensatione, si vero adusti frigore, leporini pili
cinis; eiusdem pulmo contusis dissectus aut pulmonis cinis.
 sole adusta sebo asinino aptissime curantur, item bubulo
cum rosaceo.—Clavos et rimas callique vitia fimum apri
vel suis recens inlitum ac tertio die solutum sanat, talorum
cinis, pulmo apr u nus aut suillus aut cervinus; adtritus 
calciamentorum urina asini cum lnto suo inlita; clavos
sebum bubulum cum turis polline; perniones vero corium
conbustum; melius, si ex vetere calciamento; iniurias e 
calceatu ex oleo corii caprini cinis. —Varicum dolores
sedat fimi vitulini cinis cum lilii bulbis decoctus addito

 

melle modico, itemque omnia inflammata et suppurationes
minantia . eadem res et podagris prodest et articulariis
morbis , e maribus praecipue vitulis; articulorum adtritis 
fel aprorum vel suum linteo calefacto inpositum, vituli,
qui nondum herbam gustaverit, fimum, item caprinum cum 
melle in aceto decoctum.—Ungues scabros sebum vituli
emendat, item caprinum admixta sandaraca.—Verrucas
vero aufert fimi vitulini cinis ex aceto, asini urina et 
lutum. 
 (63) Comitiali morbo testes ursinos edisse prodest vel
aprunos bibisse ex lacte equino aut ex aqua, item aprunam 
urinam ex aceto mulso , efficacius quae inaruerit in vesica
sua. dantur et suum testiculi inveterati tritique in suis
lacte, praecedente vini abstinentia et sequente continuis
 quinis diebus. dantur et leporis sale custoditi pulmones
cum turis tertia parte in vino albo per dies xxx, item
coagula eiusdem; asini cerebrum ex aqua mulsa, infuma-
tum prius in foliis , semuncia per dies VII , ungularum eius
cinis coclearibus binis toto mense potus, item testes sale
adservati et inspersi potioni in asinarum maxime lacte vel
ex aqua. membrana partus earum, praecipue si marem 
pepererint, olefactata accedente morbo comitialium resistit.
sunt qui e mare nigroque cor edendum cum pane sub

 

diu prima aut seconda luna praecipiant, alii carnem, ali-
qui sanguinem aceto dilutum per dies XL bibendum.
 quidam urinam aquae ferrariae ex officinis miscent eadem-
que potione et lymphatis medentur. comitialibus datur et
lactis equini potus, lichen equi in aceto mulso bibendus ;
dantur et carnes caprinae in rogo hominis tostae, ut vo-
lunt Magi, sebum earum cum felle taurino pari pondere
decoctum et in folliculo fellis reconditum ita , ne terrain
attingat, potum vero ex aqua sublime . morbum ipsum
deprehendit caprini cornus vel cervini usti nidor.—Si-
deratis urina pulli asinini nardo admixto perunctione prod-
esse dicitur. 
 (64) Regio morbo cornus cervini cinis, sanguis asini 
ex vino, item fimum asinini pulli , quod primum edidit a
partu , datum fabae magnitudine e vino medetur intra diem
tertium. eadem et ex equino pullo similiterque vis est. 
 (65) Fractis ossibus praesentaneus maxillarum apri 
cinis vel suis; item lardum elixun atque circumligatum
mira celeritate solidat. costis quidem fractis laudatur
unice caprinum fimum ex vino vetere: aperit, extrahit,
persanat. 
 (66) Febres arcet cervorum caro, ut diximus; eas
quidem , quae certo dierum numero redeunt, oculus lupi , 

dexter salsus adalligatusque, si credimus Magis. est genus
febrium, quod amphemerinon vocant; hoc liberari tradunt,
si quis e vena auris asini III guttas sanguinis in II he-
minis aquae hauserit. quartanis Magi excrementa felis cum
digito bubonis adalligari iubent et, ne recidant , non re-
moveri septeno circumitu . quis hoc, quaeso, invenire
potuit? quae est ista mixtura? cur digitus potissimum
bubonis electus est? modestiores iocur felis decrescente
luna occisae inveteratum sale ex vino bibendum ante ac-
cessiones quartanae dixere. iidem Magi fimi bubuli cinere
consperso puerorum urina inlinunt digitos pedum manuum-
 que . leporis cor adalligant, coagulum ante accessiones
propinant. datur et caseus caprinus recens cum melle
diligenter sero expresso.

(67) Melancholicis fimum vituli in vino decoctum
remedio est.—Lethargicos excitat asini lichen naribus
inlitus ex aceto, caprini cornus nidor aut pilorum, iocur
aprunum ; itaque et veternosis datur.—Phthisicis medentur
iocur lupi ex vino macro , suis feminae herbis pastae laridum ,
carnes asininae ex iure sumptae ; hoc genere maxime in
Achaia curant id malum . fimi quoque aridi, sed pabulo
viridi pasto bove, fumum harundine haustum prodesse
tradunt bubuli v e cornus mucronem exustum II coclearium

 

mensura addito melle pilulis devoratis. caprae sebo in
pulte alicacia et phthisim et tussim sanari vel recenti cum
mulso liquefacto ita, ut uncia in cyathum addatur rutae-
que ramo permisceatur, non pauci tradunt. rupicaprae
sebi cyatho et lactis pari mensura deploratum phthisicum
convaluisse certus auctor adfirmat . sunt qui et suum
fimi cinerem profuisse scripserint in passo et cervi pul-
monem, maxime subulonis , siccatum fumo tritumque in
vino. 
 (68) Hydropicis auxiliatur urina e vesica apri paulatim
data in potu , efficacius quae inaruerit cum vesica sua, fimi
taurini maxime, sed et bubuli—de armentivis loquor—,
quod bolbiton vocant, cinis coclearium III in mulsi he-
mina , bovis feminae in mulieribus, ex altero sexu in viris ,
quod veluti mysterium occultarunt Magi, fimum vituli mas-
culi inlitum, fimi vitulini cinis cum semine staphylini aequa
portione ex vino, sanguis caprinus cum medulla. effica-
ciorem putant hirci , utique si lentisco pascatur . 
 (69) Igni sacro ursinus adips inlinitur, maxime qui
est ad renes, vitulinum fimum recens vel bubulum, caseus

 

caprinus siccus cum porro, ramenta pellis cervinae de-
lecta pumice ex aceto trita; rubor i cum prurigine equi
spuma aut ungulae cinis; eruptionibus pituitae asinini fimi
cinis cum butyro; papulis nigris caseus caprinus siccus ex
melle et aceto in balneis, oleo remoto; pusulis suilli fimi
cinis aqua inlitus vel cornus cervini cinis, (70) luxatis
recens fimum apr u num vel suillum, item vitulinum, verris
spuma recens cum aceto, fimum caprinum cum melle, bu-
bula caro inposita; ad tumores fimum suillum sub testo 
calefactum tritumque cum oleo. duritias corporum omnes
mollit optime adips e lupis inlitus. in i is , quae rumpere 
opus sit , plurimum proficit fimum bubulum in cinere cale-
factum aut caprinum in vino vel aceto decoctum; in fu-
runculis sebum bubulum cum sale aut, si dolores sint,
cum oleo liquefactum sine sale, simili modo caprinum;
 (71) in ambustis ursinus adips cum lilii radicibus , apru-
num aut suillum fimum inveteratum, saetarum ex his e
penicillis tectoriis cinis cum adipe tritus, tali bubuli cinis
cum cera et medulla cervina, fel tauri, fimum leporis et 
caprarum fimum . sine cicatrice sanare dicitur glutinum.

 

praestantissimum fit ex auribus taurorum et genitalibus, 
nec quicquam efficacius prodest ambustis, sed adulteratur 
nihil aeque, quibusvis pellibus inveteratis calciamentisque
etiam decoctis. Rhodiacum fidelissimum, eoque pictores
et medici utuntur; id quoque quo candidius, eo probatius;
nigrum et lignosum damnatur. 
 (72) Nervorum doloribus fimum caprinum decoctum
in aceto cum melle utilissimum putant vel putrescente
nervo. spasmata et percussu vitiata fimo apruno curant
vere collecto et arefacto; sic et quadrigas agentes tractos
rotave vulneratos et quoquo modo sanguine contuso , vel
si recens inlinatur. sunt qui incoxisse aceto utilius putent .
quin et in potu farinam eam ruptis convulsisque , eversis 
ex aceto salutarem promittunt . reverentiores cinerem eius
ex aqua bibunt, feruntque et Neronem principem hac po-
tione recreari solitum, cum sic quoque se trigario adpro-
bare vellet. proximam suillo fimo vim putant.

(73) Sanguinem sistit coagulum cervinum ex
aceto , item leporis, huius quidem et pilorum cinis, item
e fimo asini cinis inlitus—efficacior vis e maribus aceto
admixto et in lana ad omne profluvium inposito—, simi-
liter ex equino, capitis et feminum aut fimi vitulorum

 

cinis inlitus ex aceto, item caprini cornus vel fimi ex
aceto. hircini vero iocineris dissecti sanies efficacior, et
cinis utriusque ex vino potus vel naribus ex aceto inlitus,
hircini quoque utris , vinarii dumtaxat, cinis cum pari pon-
dere resinae, quo genere sistitur sanguis et vulnus gluti-
natur. haedinum quoque coagulum ex aceto et feminum
eius combustorum cinis similiter pollere traduntur. 
 (74) Ulcera sanat in tibiis cruribusque ursinus adips
admixta rubrica; quae vero serp a nt , fel aprunum cum re-
sina et cerussa, maxillarum apri vel suum cinis, fimum
suum inlitum siccum, item caprinum ex aceto sub actum et sub fervefactum . cetera purgantur et explentur butyro,
cornus cervini cinere vel medulla cervi , felle taurino cum
cyprino oleo aut irino . fimum recens suum vel inveterati
farina inlinuntur vulneribus ferro factis. phagedaenis et
fistulis inmittitur fel tauri cum suco porri aut lacte mu-
lierum vel sanguis aridus cum cotyledone herba. carcino-
mata curat coagulum leporis cum pari pondere capparis
adspersum vino, gangraenas ursinum fel pinna inlitum,
asini ungularum cinis ea quae serpunt ulcera inspersus.
sanguis equi adrodit carnes septica vi, item fimi equini
inveterati favilla; ea vero, quae phagedaenas vocant in ul-

 

cerum genere , corii bubuli cinis cum melle. caro vituli
recentia vulnera non patitur intumescere, fimum bubulum
cum melle. f i mi vitulini cinis sordida ulcera et quae
cacoēthe vocant et lacte mulieris sanant ; recentes plagas
ferro inlatas glutinum taurinum liquefactum, tertio die so-
lutum . caseus caprinus siccus ex aceto ac melle purgat
ulcera; quae vero serpant, cohibet sebum cum cera, idem 
addita pice ac sulpure percurat . similiter proficit ad ca-
coēthe haedi feminum cinis e lacte mulieris, et adversus 
carbunculos suis feminae cerebrum tostum inlitumque . 
 (75) Scabiem hominis asininae medullae maxime ab-
olent et urina eiusdem cum suo luto inlit a , butyrum
etiam, quod in iumentis proficit cum resina calida, glu-
tinum taurinum in aceto liquefactum addita calce , fel ca-
prinum cum aluminis cinere; bovas fimum bubulum, unde
et nomen traxere. canum scabies sanatur bubulo san-
guine recenti iterumque , cum inarescat, inlito et postero
die abluto cinere lixivo . 
 (76) Spinae et similia corpori extrahuntur felis ex-

 

crementis, item caprae ex vino, coagulo quocumque, sed
maxime leporis , cum turis polline et oleo aut cum visci
pari pondere aut cum propoli.—Cicatrices nigras sebum
asininum reducit ad colorem, fel vituli extenuat calefactum.
medici adiciunt murram et mel et crocum aereaque py-
xide condunt; aliqui et florem aeris admiscent.

(77) Mulierum purgationes adiuvat fel tauri in
lana sucida adpositum—Olympias Thebana addit o es y-
pum et nitrum —, cornus cervini cinis potus, item vulva 
laborantes inlitus quoque et fel taurinum cum opio ad-
positum obolis binis. vulvas et pilo cervino suffire prod-
est. tradunt cervas, cum senserint se gravidas, lapillun
devorare, quem in excrementis repertum aut in vulva—
nam et ibi invenitur—custodire partus adalligatum.
 inveniuntur et ossicula in corde et in vulva perquam
utilia gravidis parturientibusque. nam de pumice , qu i in 
vaccarum utero simili modo invenitur, diximus in natura 
boum. lupi adips inlitus vulvas mollit, dolores earum io-
cur, carnes vero lupi edisse parituris prodest aut si in-
cipientibus parturire sit iuxta qui ederit , adeo ut etiam
contra inlatas noxias valeat. eundem supervenire per-
niciosum est. magnus et leporis usus mulieribus. vulvas

 

adiuvat pulmo aridus potus, profluvia iocur cum Samia
terra ex aqua potum, secundas coagulum—caventur pri-
diana balnea—, inlitum quoque cum croco et porri suco;
 in vellere adpositum abortus mortuos expellit. si vulva 
leporum in cibis sumatur , mares concipi putant; hoc et
testiculis eorum et coagulo profici; conceptum leporis
utero exemptum i is , quae parere desierint, restibilem fe-
cunditatem adferre. s ic conceptus leporis saniem et viro
Magi propinant, item virgini VIIII grana fimi, ut stent per-
petuo mammae. coagul um quoque ob id cum melle in-
linunt , sanguinem ubi evolsos pilos renasci nolunt . in-
flationi vulvae fimum aprunum suillumve cum oleo inlini
prodest. efficacius sistit farina aridi, ut aspergatur po-
tioni , vel si gravidae aut puerperae torqueantur . lacte
suis poto cum mulso, adiuvantur partus mulierum ; per se
vero potum deficientia ubera puerperarum replet. eadem
circumlita sanguine feminae suis minus crescunt . si do-
le a nt , lactis asinini potu mulcentur, quod addito melle
sumptum et purgationes earum adiuvat. sanat et vulvarum
exulcerationes eiusdem animalis sebum inveteratum et in
vellere adpositum duritias vulvarum emollit. per se vero
recens vel inveteratum ex aqua inlitum psilotri vim optinet.



 eiusdem animalis lien inveteratus ex aqua inlitus mammis
abundantiam facit, vulvas suffitu corrigit. ungulae asini-
nae suffitio partum maturat , ut vel abortus evocetur, nec
aliter adhibetur , quoniam viventem partum necat . eiusdem
animalis fimum si recens inponatur, profluvia sanguinis
mire sedare dicitur, nec non et cinis eiusdem fimi, qui
et vulvae prodest inpositus . equi spuma inlita per dies
XL, priusquam primum nascantur , pili restinguntur , item
cornus cervini decocto ; melius, si recentia sint cornua.
lacte equino iuvantur vulvae collutae. quod si mortuus
partus sentiatur, lichen equae e dulci potus eicit , item
ungula suffitu aut fimum aridum. vulvas procidentes bu-
tyrum infusum sistit. induratam vulvam aperit fel bulbu-
lum rosaceo admixto, foris vellere cum resina terebinthina
inposito. aiunt et suffitu fimi e mare bove procidentes 
vulvas reprimi, partus adiuvari, conceptus vero vaccini
lactis potu . sterilitatem a partus vexatione fieri certum
est. hanc emendari Olympias Thebana adfirmat felle
tauri et adipe serpentium et aerugine ac melle medica-
tis locis ante coitus. vitulinum quoque fel in purgati-
onibus sub coitu adspersum vulvae etiam duritias vet e r e s 

emollit et profluvium minuit umbilico peruncto atque in
totum vulvae prodest. modum statuunt fellis pondere $X$ ,
opii tertiam , admixto amygdalino oleo, quantum satis esse
appareat; haec in vellere inponunt . masculi fel vituli cum
mellis dimidio tritum servatur ad vulvas. carnem vituli
si cum aristolochia inassatam edant circa conceptum,
marem parituras promittunt. medulla vituli in vino et 
aqua decocta cum sebo exulcerationibus vulvarum inposita
prodest, item adips vulpium excrementumque felium, hoc
cum resina et rosaceo inpositum . caprino cornu suffiri
vulvam utilissimum putant. silvestrium caprarum sanguis
cum palma marina pilos detrahit ; ceterarum vero fel cal-
lum vulvarum emollit inspersum et a purgatione conceptus
facit. sic quoque psilotri vis efficitur; evulsis pilis triduo
servatur inlitum. profluvium quamvis inmensum urinae 
caprae potu sisti obstetrices promittunt et si fimum in-
linatur. membrana caprarum, in qua partus editur , in-
veterata potuque sumpta in vino secundas pellit. haedo-
rum pilis suffiri vulvas utile putant et in profluvio san-
guinis coagulum bibi aut cum hyoscyami semine inponi .
e bove silvestri nigro si sanguine ricini lumbi perungantur

 

mulieri, taedium veneris fieri dicit Osthanes , idem amoris 
potu hirci urinae admixto propter fastidium nardo. 
 (78) Infantibus nihil butyro utilius per se et cum
melle, privatim et in dentitione et ad gingivas et ad oris
ulcera. dens lupi adalligatus infantium pavores prohibet
dentien d ique morbos , quod et pellis lupina praestat. dentes
quidem eorum maximi equis quoque adalligati infatigabilem
cursum praestare dicuntur. leporum coagulo ubere inlito
sistitur infantium alvus. iocur asini admixta modice pa-
nace instillatum in os a comitialibus morbis et aliis in-
fantes tuetur; hoc XL diebus fieri praecipiunt. et pellis 
asini iniecta inpavidos infantes facit. dentes, qui equis
primum cadunt, facilem dentitionem praestant adalligati 
infantibus; efficacius, si terram non attigere . lien bubulus
in melle et datur et inlinitur ad lienis dolores; se da t ul-
cera manantia cum melle lien vituli, in vino decoctus
tritusque et inlitus ulcuscula oris. cerebrum caprae Magi
per anulum aureum traiectum , priusquam lac detur, in-
fantibus instillant contra comitiales ceterosque infantium
morbos. caprinum fimum inquietos infantes adalligatum
panno cohibet, maxime puellas. lacte caprino aut cerebro
leporum perunctae gingivae faciles dentitiones faciunt. 
 (79) Somnos fieri lepore sumpto in cibis Cato arbi-

 

trabatur , vulgus et gratiam corpori in VIIII dies, frivolo 
quidem ioco , cui tamen aliqua debeat subesse causa in
tanta persuasione. Magi felle caprae , sacrificatae dum-
taxat, inlito oculis vel sub pulvino posito somnum allici
dicunt.—Sudores inhibet cornus caprini cinis e myrteo
oleo perunctis. 
 (80) Coitus stimulat fel aprunum inlitum, item me-
dullae suum haustae, sebum asininum anseris masculi adipe
admixto inlitum; item a coitu equi Vergilio quoque de-
scriptum virus et testiculi equini aridi, ut potioni interi
possint, dexterve asini testis in vino potus portioneve ad-
alligatus bracchiali; eiusdem a coitu spuma conlecta russeo 
panno et inclusa argento, ut Osthanes tradit. Salpe
genitale id in oleum fervens mergi iubet septies eoque
perungui pertinentes partes, Dalion cinerem ex eodem bibi 
vel tauri a coitu urinam , luto ipso inlini pubem. at e 
diverso ta uri fimo inlito cohibetur virorum venus.—
Ebrietatem arcet pulmo apri aut suis assus, ieiunis in cibo
sumptus eo die, item haedinus .

(81) Mira praeterea traduntur in iisdem animali-
bus: vestigium equi excussum ungula , ut solet plerumque,

 

si quis collectum reponat, singultus remedium esse re-
cordantibus, quonam loco id reposuerint; iocur luporum 
equinae ungulae simile esse ; rumpi equos, qui vestigia
luporum sub equite sequantur; talis suum discordiae vim
quandam inesse; in incendiis, si fimi aliquid egeratur e
stabulis, facilius extrahi nec recurrere oves bovesque; hir-
corum carnes virus non resipere , si panem hordeacium
eo die, quo interficiantur, ederint laserve dilutum biberint,
nullas vero teredinem sentire luna decrescente induratas
sale . adeoque nihil omissum est, ut leporem surdum ce-
lerius pinguescere reperiamus, animalium vero medicinas :
 si sanguis profluat iumentis, suillum fimum ex vino in-
fundendum, boum autem morbis sebum, sulpur vivum,
alium silvestre , o v um c rud um trita in vino danda aut
vulpis adipem; carnem caballinam discoctam potu suum
morbis mederi, omnium vero quadripedum morbis capram
solidam cum corio et rana m rubeta m discoctas ; gallinaceos
non attingi a vulpibus, qui iocur animalis eius aridum
ederint, vel si pellicula ex eo collo induta galli inierint ;
similiter in felle mustelae; boves in Cypro contra tormina
hominum excrementis sibi mederi; non sup t er i pedes
bourn, si prius cornua ima pice liquida perunguantur;

 

lupos in agrum non accedere, si capti unius pedibus in-
fractis cultroque adacto paulatim sanguis circa fines agri
spargatur atque ipse defodiatur in eo loco, ex quo coe-
perit trahi; aut si vomerem, quo primus sulcus eo anno
in agro ductus sit, excussum aratro focus Larum , quo fa-
milia conveniet , urat , lupum nulli animalium nociturum in
eo agro, quam diu id fiat. 
 Hinc deinde praevertemur ad animalia sui generis, quae
aut placida non sunt aut fera.

(1) Naturae remediorum atque multitudo instan-
tium ac praeteritorum plura de ipsa medendi arte cogunt
dicere, quamquam non ignaros , nulli ante haec Latino
sermone condita ancepsque, lubricum esse rerum omnium
novarum e xord ium , utique tam sterilis gratiae tantaeque 

difficultatis in promendo. sed qu aest ion e m occurrere veri-
simile est omnium, qui haec noscant , cogitationi, quonam
modo exoleverint in medicinae usu quae iam parata atque
pertinentia erant, mirumque et indignum protinus subit,
nullam artium inconstantiorem fuisse aut etiamnunc saepius
mutari , cum sit fructuosior nulla. dis primum inventores
suos adsignavit et caelo dicavit , nec non et hodie multi-
fariam ab oraculis medicina petitur . auxit deinde famam 
etiam crimine, ictum fulmine Aesculapium fabulata, quo-
niam Tyndareum revocavisset ad vitam—nec tamen
cessavit narrare alios revixisse opera sua—, clara Tro-
ianis temporibus, a quibus fama certior, vulnerum tamen
dumtaxat remediis. 
 (2) Sequentia eius, mirum dictu, in nocte densissima
latuere usque ad Peloponnesiacum bellum. tune eaM revo-
cavit in lucem Hippocrates, genitus in insula Coo in primis
clara ac valida et Aesculapio dicata. is, cum fuisset mos ,
liberatos morbis scribere in templo eius dei quid auxilia-
tum esset , ut postea similitudo proficeret, exscripsisse ea
traditur atque, ut Varro apud nos credit, templo cremato
 i is instituisse medicinam hanc, quae clinice vocatur. nec
fruit postea quaestus modus, quoniam Prodicus , Selymbriae

 

natus, e discipulis eius instituit quam vocant iatralipticen 
et unctoribus quoque medicorum ac mediastinis vectigal
invenit. 
 (3) Horum placita Chrysippus ingenti garrulitate mu-
tavit, plurimumque et ex Chrysippo discipulus eius Erasi-
stratus, Aristotelis filia genitus. hic Antiocho rege sanato
centum talentis donatus est a rege Ptolemaeo filio eius,
ut incipiamus et praemia artis ostendere . 
 (4) Alia factio ab experimentis se cognominans empi-
ricen coepit in Sicilia, Acrone Agragantino Empedoclis 
physici auctoritate commendato, (5) dissederuntque hae
scholae , et omnes eas damnavit Herophilus in musicos
pedes venarum pulsu discripto per aetatum gradus . de-
serta deinde. et haec secta est, quoniam necesse erat in
ea litteras scire; mutata et quam postea Asclepiades, ut
rettulimus, invenerat. auditor eius Themison fuit seque 

inter initia adscripsit illi , mox procedente vita sua et
placita mutavit, sed et illa Antonius Musa eiusdem auc-
toritate divi Augusti, quem contraria medicina gravi peri-
culo exemerat . multos praetereo medicos celeberrimosque
ex iis Cassios, Carpetanos , Arruntios , Rubrios. CCL HS 
annuae i is mercedes fuere apud principes. Q. Stertinius
inputavit principibus, quod sestertiis quingenis annuis
contentus esset, sescena enim sibi quaestu urbis fuisse
enumeratis domibus ostendebat. par et fratri eius merces
a Claudio Caesare infusa est, censusque, quamquam ex-
hausti operibus Neapoli exornata, heredi HS ccc reliquere,
quantum aet ate e adem Arruntius solus. exortus deinde
est Vettius Valens, adulterio Messalinae Claudii Caesaris
nobilitatus, pariterque eloquentiae adsectatores et poten-
tiae nanctus novam instituit sectam. eadem aetas Neronis 

principatu ad Thessalum transilivit, delentem cuncta pla-
cita et rabie quadam in omnis aevi medicos perorantem,
quali prudentia ingenioque, aestimari vel uno argumento
abunde potest , cum monumento suo , quod est Appia via,
iatronicen se inscripserit. nullius histrionum equorumque 
trigarii comitatior egressus in publico erat, cum Crinas 
Massiliensis arte geminata, ut cautior religiosiorque, ad
siderum motus ex ephemeride mathematica cibos dando
horasque observando auctoritate eum praecessit, nuperque
HS C??? reliquit, muris patriae moenibusque aliis paene non
minore summa extructis. hi regebant fata, cum repente
civitatem Charmis ex eadem Massilia invasit damnatis non
solum prioribus medicis, verum et balineis, frigidaque
etiam hibernis algoribus lavari persuasit . mersit aegros
in lacus . videbamus senes consulares usque in ostenta-
tionem rigentes, qua de re exstat etiam Annaei Sene-
cae adstipulatio. nec dubium est omnes istos famam 
novitate aliqua aucupantes anima statim nostra negotiari.
hinc illae circa aegros miserae sententiarum concertationes,
nullo idem censente, ne videatur accessio alterius. hinc
illa infelicis monumenti inscriptio : turba se medicorum 
perisse. mutatur ars cottidie totiens interpolis , et in-

 

geniorum Graeciae flatu inpellimur , palamque est, ut quis-
que inter istos loquendo polleat , imperatorem ilico vitae
nostrae necisque fieri, ceu vero non milia gentium sine
medicis degant nec tamen sine medicina , sicuti populus
Romanus ultra sexcentesimum annum, neque ipse in acci-
piendis artibus lentus , medicinae vero etiam avidus, done
expertam damnavit. 
 (6) Etenim percensere insignia priscorum in his mori-
bus convenit. Cassius Hemina ex antiquissimis auctor
est primum e medicis venisse Romam Peloponneso Archa-
gathum Lysaniae filium L. Aemilio M. Livio cos. anno
urbis DXXXV, eique ius Quiritium datum et tabernam in
compito Acilio emptam ob id publice . vulnerarium eum
fuisse eg reg i u m , mireque gratum adventum eius initio ,
mox a saevitia secandi urendique transisse nomen in
carnificem et in taedium artem omnesque medicos, quod
clarissime intellegi potest ex M. Catone, cuius auctori-
tati triumphus atque censura minimum conferunt; tanto
plus in ipso est. quam ob rem verba eius ipsa ponemus: 
 (7) Dicam de istis Graecis suo loco, M. fili ,
quid Athenis exquisitum habeam et quod bonum
sit illorum litteras inspicere, non perdiscere.

 

vincam nequissimum et indocile genus illorum,
et hoc puta vatem dixisse: quandoque ista gens
suas litteras dabit, omnia conrumpet , tum etiam
magis, si medicos suos hoc mittet. iurarunt inter
se barbaros necare omnes medicina, sed hoc ip-
sum mercede faciunt , ut fides iis sit et facile
disperdant . nos quoque dictitant barbaros et
spurcius nos quam alios ʼὀπικῶν appellatione
foedant . interdixi tibi de medicis. 
 (8) Atqu i hic Cato sescentesimo quinto anno urbis
nostrae obiit , octogensimo quinto suo, ne quis illi de-
fuisse publice tempora aut privatim vitae spatia ad ex-
periendum arbitretur. quid ergo? damnatam ab eo rem
utilissimam credimus? minime, Hercules. subicit enim
qua medicina se et coniugem usque ad longam senectam
perduxerit, his ipsis scilicet, quae nunc nos tractamus ,
profiteturque esse commentarium sibi, quo medeatur filio,
servis, familiaribus, quem nos per genera usus sui di-
gerimus . non rem antiqui damnabant, sed artem, maxime
vero quaestum esse mranipretio vitae recusabant. ideo
templum Aesculapii , etiam cum reciperetur is deus, extra

 

urbem fecisse iterumque in insula traduntur et , cum
Graecos Italia pellerent, diu etiam post Catonem, ex-
cepisse medicos. augebo providentiam illorum. solam
hanc artium Graecarum nondum exercet Romana gravitas,
in tanto fructu paucissimi Quiritium attigere, et ipsi sta-
tim ad Graecos transfugae, immo vero auctoritas aliter
quam Graece eam tractantibus etiam apud inperitos ex-
pertesque linguae non est, ac minus credunt quae ad
salutem suam pertinent, si intellegant . itaque, Hercules,
in hac artium sola evenit, ut cuicumque medicum se pro-
fesso statim credatur, cum sit periculum in nullo men-
dacio maius. non tamen illud intuemur ; adeo blanda est
sperandi pro se cuique dulcedo. nulla praeterea lex, quae
puniat inscitiam capitalem , nullum exemplum vindictae.
discunt periculis nostris et experimenta per mortes agunt,
medicoque tantum hominem occidisse inpunitas summa
est. quin immo transit convitium et intemperantia cul-
patur, ultroque qui periere arguuntur. sed decuriae pro
more censuris principum examinantur , inquisitio per parietes 
agitur , et qui de nummo iudicet a Gadibus columnisque
Herculis arcessitur, de exilio vero non nisi XLV electis
viris datur tabella: at de iudice ipso quales in consili um 
eunt statim occisuri! merito, dum nemini nostrum libet
scire, quid saluti suae opus sit. alienis pedibus ambula-
mus , alienis oculis agnoscimus, aliena memoria salutamus,

 

aliena et vivimus opera, perieruntque rerum naturae pre-
tia et vitae argumenta. nihil aliud pro nostro habemus
quam delicias. non deseram Catonem tam ambitiosae
artis invidiae a me obiectum aut senatum illum, qui ita
censebat, idque non criminibus artis arreptis, ut aliquis
exspectaverit. quid enim venenorum fertilius aut unde 
plures testamentorum insidiae? iam vero et adulteria
etiam in principum domibus, ut Eudemi in Livia Drusi
Caesaris, item Valentis in qua dictum est regina. non
sint artis ista, sed hominum: non magis haec urbi timuit 
Cato, ut equidem credo, quam reginas. ne avaritiam
quidem arguam rapacesque nundinas pendentibus fatis et
dolorum indicaturam ac mortis arram aut arcana prae-
cepti , squamam in oculis emovendam potius quam ex-
trahendam. per quae effectum est, ut nihil magis pro
re videretur quam multitudo grassantium; neque enim
pudor , sed aemuli pretia summittunt. notum est ab eodem
Charmide unum aegrum e provincialibus Hs CC reconductum , 
Alconti vulnerum medico HS |C??? | damnato ad-
emisse Claudium principem, eidemque in Gallia exulanti
et deinde restituto adquisitum non minus intra paucos
annos. et haec personis inputentur. ne faecem quidem

 

aut inscitiam eius tur pe m arguamus : ipsorum procerum 
intemperantiam inmo dic is aquarum calidarum deverticulis,
imperiosa inedia et ab isdem deficientibus cibo saepius
die ingesto , mille praeterea paenitentiae modis, culinarum
etiam praeceptis et unguentorum mixturis, quando nullas
omisere vitae inlecebras. invehi peregrinas merces con-
ciliarique externa pretia displicuisse maioribus crediderim
equidem , non tamen hoc Catonem providisse, cum
damnaret artem. theriace vocatur excogitata composition
luxuria fi n xit rebus sex c en t is , cum tot remedia dederit
natura, quae singula sufficerent. Mithridatium antidotum
ex rebus LIIII componitur, inter null a s pondere aequali,
et quarundam rerum sexagesima denarii unius imperat u r ,
quo deorum, per Fidem , ista monstrante! hominum enim 
subtilitas tanta esse non potuit; ostentatio artis et por-
tentosa scientiae venditatio manifesta est. ac ne ipsi qui-
dem illa novere , conperique volgo pro cinnabari Indica in
medicamenta minium addi inscitia nominis, quod esse 
venenum docebimus inter pigmenta. verum haec ad singu-
lorum salutem pertinent; illa autem, quae timuit Cato

 

atque providit, innocentiora multo et parva opinatu , quae 
proceres artis eius de semet ipsi fateantur, illa perdidere
imperii mores, illa, quae sani patimur, luctatus, ceromata 
ceu valitudinis causa instituta, balineae ardentes, quibus
persuasere in corporibus cibos coqui , ut nemo non minus
validus exiret, oboedientissimi vero efferrentur, potus deinde
ieiunorum ac vomitiones et rursus perpotationes ac pilo-
rum eviratio instituta resinis eorum, itemque pectines in 
feminis quidem publicati. ita est profecto: lues morum ,
nec aliunde maior quam e medicina, vatem prorsus cotti-
die facit Catonem et oraculum : satis esse ingenia
Graecorum inspicere, non perdiscere. 
 Haec fuerint dicenda pro senatu illo sescentisque p. R.
annis adversus artem, in qua condi c ione insidiosissima
auctoritatem pessimis boni faciunt, simul contra attonitas
quorundam persuasiones , qui prodesse nisi pretiosa non
putant. neque enim dubitaverim aliquis fastidio futura
quae dicentur animalia, at non Vergilio fuit nominare
formicas nulla necessitate et curculiones ac lucifugis
congesta cubilia blattis, non Homero inter proelia
deorum inprobitatem muscae describere , non naturae gignere
ista, cum gignat hominem. proinde causas quisque et
effectus, non res aestimet. 
 (9) Ordiemur autem confessis , hoc est lanis ovisque,
ob i d ut rebus praecipuis honos in primis perhibeatur.

 

quaedam etiam sic alienis locis, tamen obiter, dici ne-
cesse erit. nec deerat materia pompae, si quicquam aliud
intueri liberet quam fidem operis, quippe inter prima 
proditis etiam ex cinere phoenicis nidoque medicinis,
ceu vero id certum esset atque non fabulosum. in-
ridere est vitam remedia post millensimum annum redi-
tura monstrare.

Lanis auctoritatem veteres Romani etiam religiosam
habuere, postes a nubentibus attingi iubentes ; praeterque
cultum et tutelam contra frigora sucidae plurima praestant
remedia ex oleo vinoque aut aceto, prout quaeque mul-
ceri morderive opus sit et adstringi laxarive, luxatis mem-
bris dolentibusque nervis inpositae et crebro suffusae.
quidam et salem admiscent luxatis; alii cum lana rutam
tritam adipemque inponunt, item contusis tumentibusque.
 halitus quoque oris gratiores facere traditur confricatis
dentibus atque gingivis admixto melle . prodest et phre-
neticis suffitu . sanguinem in naribus sistit cum oleo
rosaceo indita et alio modo auribus opturatis spissius.
quin et ulceribus vetustis inponitur cum melle. vulnera
ex vino vel aceto vel aqua frigida et oleo expressa sanat.

 arietis vellera luta frigida ex oleo madefacta in muliebri-
bus malis inflammationes vulvae sedant et, si procidat ,
suffitu reprimunt. sucida lana inposita subditaque mor-
tuos partus evocat; sistit etiam profluvia earum . et canis 
rabiosi morsibus inculcata post diem septimum solvitur.
reduvias sanat ex aqua frigida. eadem nitro, sulpure,
oleo, aceto, pice liquida ferventibus tincta quam calidis-
sima inposita bis die lumborum dolores sedat. sistit et
sanguine ex ariete sucida articulos extremitatium prae-
ligans. laudatissima omnis e collo, natione vero Galatica,
Tarentina , Attica, Milesia. sucidam inponunt et desqua-
matis , percussis, lividis, incussis, conlisis, contritis, de-
iectis, capitis et aliis doloribus, stomachi inflammationi ex
aceto et rosaceo. cinis eius inlinitur adtritis, vulneratis,
ambustis. et in oculorum medicamenta additur, item in
fistulas auresque suppuratas. ad hoc detonsam eam, alii
evolsam, decisis summis partibus siccant carpuntque et
in fictili crudo conponunt ac melle perfundunt uruntque .
alii astulis taedae subiectis et subinde interstratis oleo

 

adspersam accendunt cineremque in labellis aqua addita 
confricant manu et considere patiuntur, idque saepius
mutantes aquam, done linguam adstringat leniter nec
mordeat ; tum cinerem reponunt. vis eius septica est
efficacissimeque genas purgat. 
 (10) Quin ipsae sordes pecudum sudorque feminum
et alarum adhaerentes lanis—oesypum vocant—in-
numeros prope usus habe n t . in Atticis ovibus genito
palma . fit pluribus modis , sed probatissimum lana ab
iis partibus recenti concerpta aut quibuscumque sordibus
sucidis primum collectis lento igni in aēneo subfervefactis
et refrigeratis pinguique, quod supernatet , collecto in fic-
tile vas iterumque decocta priore materia; quae pingui-
tudo utraque frigida aqua lavatur et in linteo saccatur ac
sole torretur, donec candida fiat ac tralucida; tum in
stagnea pyxide conditur. probatio, ut sordium virus oleat
et manu fricante ex aqua non liquetur, sed albescat ut 
cerussa . oculis utilissimum contra inflammationes gena-
rumque callum. quidam in testa torrent , donec pingui-
tudinem amittat, utilius tale existimantes erosis et duris 
genis, angulis scabiosis et lacrimantibus. ulcera non ocu-
lorum modo sanat, sed oris etiam et genitalium cum an-

 

serino adipe. medetur et vulvae inflammationibus et sedis
rhagadiis et condylomatis cum meliloto ac butyro. reli-
quos usus eius digeremus . sordes quoque caudarum con-
cretae in pilulas siccatae per se tusaeque in farinam et
inlitae dentibus mire prosunt, etiam labantibus , gingivis-
que, si carcinoma serpat; iam vero pura vellera aut per
se inposita caecis doloribus aut accepto sulpure, et cinis
eorum genitalium vitiis, tantumque pollent , ut medica-
mentis quoque superponantur. medentur ante omnia et
pecori ipsi, si fastidio non pascantur . cauda enim quam
artissime praeligata , evolsa inde lana, statim vescuntur,
traduntque quod extra nodum sit e cauda praemori .

(11) Lanae habent et cum ovis societatem simul
fronti inpositae contra epiphoras. non opus est eas in
hoc usu radicula esse curatas neque aliud quam candi-
dum ex ovo infundi ac pollinem turis. 
 Ova per se infuso candido oculis epiphoras cohibent
urentesque refrigerant—quidam cum croco praeferunt—
et pro aqua miscentur collyriis; infantibus vero contra
lippitudines , ut vix aliud, remedio s un t butyro admixto
recenti. eadem cum oleo trita ignes sacros leniunt betae
foliis superinligatis . candido ovorum in oculis et pili re-

 

clinantur Hammoniaco trito admixtoque et vari in facie 
cum pineis nucleis ac melle modico . ipsa facies inlita
sole non uritur . ambusta aquis si statim ovo occupentur ,
pusulas non sentiunt—quidam admiscent farinam hor-
deaciam et salis parum— , ulceribus vero ex ambusto
cum candido ovorum tostum hordeum et suillo adipe
mire prodest. eadem curatione ad sedis vitia utuntur,
infantibus quidem etiam si quid ibi procidat ; ad pedum
rimas ovorum candido decocto cum cerussae denariorum 
II pondere, pari spumae argenti, murrae exiguo, dein
vino; ad ignem sacrum candido ovorum t e rnum cum
amylo . aiunt et vulnera candido glutinari calculosque
pelli. —Lutea ovorum cocta, ut indurescant, admixto
croco modice , item melle, ex lacte mulieris inlita dolores
oculorum mitigant , vel cum rosaceo et mulso lana oculis
inposita, vel cum trito apii semine ac polenta in mulso
inlita . prodest et tussientibus per se luteum devoratum
liquidum ita, ut dentibus non attingatur, thoracis destil-
lationibus, faucium scabritiae. privatim contra haemor-
rhoidas morsu i inlinitur sorbeturque crudum. prodest et 
renibus, vesicae rosionibus exulcerationibusque. cruenta

 

excreantibus v ovorum lutea in vini hemina cruda sor-
bentur, dysintericis cum cinere putaminis sui et papa-
veris suco ac vino. dantur coeliacis cum uvae passae
pinguis pari pondere et malicorii per triduum aequis
portionibus, et alio modo lutea ovorum III, lardi veteris
et mellis quadrantibus, vini veteris cyathis III, trita ad
crassitudinem mellis et, cum opus sit, abellanae nucis
magnitudine ex aqua pota, item ex oleo fricta terna, totis
ovis pridie maceratis in aceto; sic et lientericis , sangui-
nem autem reicientibus cum III cyathis m u sti . utuntur
isdem ad liventia, si vetustiora sint , cum bulbis ac melle.
sistunt et menses mulierum cocta et e vino pota, infla-
tiones quoque vulvae cruda cum oleo ac vino inlita. utilia
sunt et cervicis doloribus cum anserino adipe et rosaceo,
sedis etiam vitiis indurata igni, ut calore quoque prosint,
et condylomatis cum rosaceo; item ambustis durata in 
aqua, mox in pruna putaminibus exustis, tum lutea ex 
rosaceo inlinuntur . fiunt et tota lutea, quae vocant sitista ,
cum triduo incubita tolluntur. stomachum dissolutum con-
firmant pulli ovorum cum gallae dimidio ita, ne ante II
horas alius cibus sumatur. dant et dysintericis pullos in
ipso ovo decoctos admixta vini austeri hemina et pari
modo olei polentaeque. —Membrana putamini detracta

 

sive crudo sive cocto lab r orum fissuris medetur, puta-
minis cinis in vino potus sanguinis eruptionibus. com-
buri sine membrana oportet. sic fit et dentifricium. idem
cinis et mulierum menses cum murra inlitus sistit. firmi-
tas putaminum tanta est, ut recta nec vi nec pondere
ullo frangantur nec nisi paulum inflexa rotunditate.—
 Tota ova adiuvant partum cum ruta et aneto et cumino
pota e vino. scabiem corporum ac pruritum oleo et cedria 
mixtis tollunt , ulcera quoque umida in capite cyclamino
admixta. ad puris et sanguinis excreationes ovum crudum
cum porri sectivi suco parique mensura mellis Graeci
calefactum hauritur. dantur et tussientibus cocta et trita
cum melle et cruda cum passo oleique pari modo. in-
funduntur et virilitatis vitiis singula cum ternis cyathis 
passi amylique semuncia a balneis; adversus ictus ser-
pentium cocta tritaque adiecto nasturtio inlinuntur.—
 Cibo quot modis iuvent , notum est, cum transmeent fau-
cium tumorem calfactuque obiter foveant. nullus est alius
cibus, qui in aegritudine alat neque oneret simulque vim 
potus et cibi habeat. maceratorum in aceto molliri dixi-
mus putamen ; talibus cum farina in panem subactis 
coeliaci recreantur. quidam ita resoluta in patinis torrere 

utilius putant, quo genere non alvos tantum, sed et men-
ses feminarum sistunt, aut , si maior sit impetus, cruda
cum farina et aqua hauriuntur. et per se Iutea ex iis 
decocu n t u r in aceto, donec indurescant , iterumque cum
trito pipere torrentur ad cohibendas alvos. fit et dysin-
tericis remedium singulare ovo effuso in fictile novum
eiusdemque ovi mensura, ut paria sint omnia, melle, mox
aceto, item oleo confusis crebroque permixtis; quo fuerint
ea excellentiora, hoc praesentius remedium erit. alii eadem
mensura pro oleo et aceto resinam adiciunt rubentem vi-
numque ; et alio modo temperant , olei tantum mensura 
pari pineique corticis II sexagensimis denarii , una eius
quod rhum diximus, mellis obolis v simul decoctis , ita 
ut cibus alius post IIII horas sumatur. torminibus quo-
que multi medentur ova bina cum alii spicis IIII una
terendo vinique hemina calefaciendo atque ita potui dando .
 et, ne quid desit ovorum gratiae, candidum ex i is ad-
mixtum calci vivae glutinat vitri fragmenta; vis vero tanta
est, ut lignum perfusum ovo non ardeat ac ne vestis qui-
dem contacta aduratur. de gallinarum autem ovis tantum
locuti sumus, cum et reliquarum alitum restent, magnae 
utilitatis , sicut suis locis dicemus. 
 
 (12) Praeterea est ovorum genus in magna fama Gal-
liarum, omissum Graecis. angues e nim numerose con-
voluti salivis faucium corporumque spumis artifici con-
plexu glomerant ; urinum appellatur . Druidae sibilis id
dicunt in sublime iactari sagoque oportere intercipi, ne
tellurem attingat; profugere raptorem equo, serpentes
enim insequi, donec arceantur amnis alicuius interventu;
experimentum eius esse, si contra aquas fluitet vel auro
vinctum ; atque, ut est Magorum sollertia occultandis frau-
dibus sagax, certa luna capiendum censent , tamquam con-
gruere operationem eam serpentium humani sit arbitrii .
vidi equidem id ovum mali orbiculati modici magnitudine,
crusta cartilagin e is velut acetabulis bracchiorum polypi cre-
bris insigne . Druidis ad victorias litium ac regum aditus
mire laudatur , tantae vanitatis, ut habentem id in lite in
sinu equitem R. e Voc o ntiis a divo Claudio principe in-
teremptum non ob aliud sciam . hic tamen conplexus an-
guium et frugifera eorum concordia in causa videtur esse,
quare exterae gentes caduceum in pacis argumentis circum-
data effigie anguium fecerint; neque enim cristatos esse
in caduceo mos est. 
 
 (13) De anserum ovis magnae utilitatis ipsoque ansere
dicturi hoc in volumine debemus honorem et Commageno ,
clarissimae rei. fit ex adipe anserum—alioqui celeber-
rimi usus, set ad hoc in Commagene Syriae parte —cum
cinnamo , casia, pipere albo, herba quae Commagene vo-
catur, obrutis nive vasis, odore iucundo , utilissimum ad
perfrictiones , convulsiones, caecos aut subitos dolores
omniaque , quae acopis curantur, unguentumque pariter et 
medicamentum est. fit et in Syria alio modo, avium adipe 
curato ut dicemus , additis erysisceptro , xylobalsamo , phoenice , 
item tuso calamo singulorum pondere qu o d sit adipis ,
in vino bis aut ter subfervefact o . fit autem hieme, quo-
niam aestate non glaciat nisi accepta cera. multa prae-
terea remedia sunt ex ansere , quod miror aeque quam
in capris , namque anser corvusque ab aestate in autum-
num morbo conflictari dicuntur.

(14) De anserum honore, quem meruere Gallorum
in Capitolium ascensu deprehenso, diximus. eadem de 
causa supplicia annua canes pendunt, inter aedem Iuven-
tatis et Summani vivi in furca sabucea armo fixi . sed
plura de hoc animali dici cogunt priscorum mores. 
 Catulos lactentes adeo puros existimabant ad cibum ,
ut etiam placandis numinibus hostiarum vice uterentur
iis. Genitae Manae catulo res divina fit, et in cenis deum
etiam nunc ponitur catulina . aditialibus quidem epulis
celebre m fuisse Plauti fabulae indicio sunt. sanguine
canino contra toxica nihil praestantius putant ; vomitiones 
quoque hoc animal monstrasse homini videtur, et alios
usus ex eo mire laudatos referemus suis locis. nunc ad
institutum ordinem pergemus. 
 (15) Adversus serpentium ictus efficacia habentur fimum
pecudis recens in vino decoctum inlitumque, mures dissecti
inpositi . quorum natura non est spernenda, praecipue in
adsensu siderum, ut diximus, cum lunae lumine fibrarum 
numero crescente atque decrescente. tradunt Magi ioci-
nere muris dato porcis in fico sequi dantem id animal ,
in homine quoque similiter valere, sed resolvi cyatho
olei poto. 
 
 (16) Mustelarum duo genera; alterum silvestre, distans 
magnitudine, Graeci vocant ictidas. harum fel contra aspi-
das dicitur efficax, cetero venenum. haec autem, quae in
domibus nostris oberrat et catulos suos, ut auctor est
Cicero, cottidie transfert mutatque sedem, serpentes per-
sequitur. ex ea inveterata sale denari pondus in cyathis
III datur percussis aut ventriculus coriandro fartus in-
veteratusque et in vino potus, et catulus mustelae etiam
efficacius . 
 (17) Quaedam pudenda dictu tanta auctorum adsevera-
tione commendantur, ut praeterire fas non sit, siquidem
illa concordia rerum aut repugnantia medicinae gignuntur,
veluti cimicum, animalis foedissimi et dictu quoque fasti-
diendi, natura contra serpentium morsus et praecipue aspi-
dum valere dicitur, item contra venena omnia, argumento,
quod dicant gallinas, quo die ederint , non interfici ab
aspide, carnesque earum percussis plurimum prodesse.
ex i is , quae tradunt, humanissimum est inlinere morsibus
cum sanguine testudinis, item suffitu eorum abigere san-
guisugas adhaerentes haustasque ab animalibus restinguere
in potu datis . quamquam et oculos quidam his inungunt

 

tritis cum sale et lacte mulierum auresque cum melle et
rosaceo admixtis. eos, qui agrestes sint et in malva
nascantur, crematos, cinere permixto rosaceo, infundunt 
auribus . cetera, quae de his tradunt vomitionum et quar-
tanarum remedia aliorumque morborum, quamquam ovo
aut cera aut faba inclusos censeant devorandos, falsa nec
referenda arbitror. lethargi tantum medicinae cum argu-
mento adhibent, quoniam vincatur aspidum somnifica vis ,
septenos in cyatho aquae dantes, puerilibus annis qua-
ternos. et in stranguria fistulae inposuere . adeo nihil
parens illa rerum omnium sine ingentibus causis genuit.
quin et adalligatos laevo bracchio binos lana subrepta 
pastoribus resistere nocturnis febribus prodiderunt, diurnis
in russeo panno . rursus his adversatur scolopendra suf-
fituque enecat . 
 (18) Aspides percussos torpore et somno necant, om-
nium serpentium minime sanabiles. sed venenum earum,
si sanguinem attigit aut recens vulnus, statim interemit ;
si inveteratum ulcus, tardius. de cetero potum quanta-
libet copia non nocet , non enim est tabifica vis ; itaque

 

occisa morsu earum animalia cibis innoxia sunt. cunctarer 
in proferendo ex i is remedio, ni M. Varro LXXXIII vitae
anno prodidisset aspidum ictus efficacissime sanari hausta
a percussis ipsorum urina. 
 (19) Basilisci, quem etiam serpentes ipsae fugiunt
alias olfactu necantem , qui hominem, vel si aspiciat tan-
tum, dicitur interemere , sanguinem Magi miris laudibus
celebrant : coeuntem picis modo et colore , dilutum cinna-
bari clariorem fieri. attribuunt ei successus petitionum 
a potestatibus et a diis etiam precum, morborum reme-
dia , veneficiorum amuleta . quidam e t Saturni sanguinem
appellant. 
 (20) Draco non habet venena. caput eius limini 
ianuarum subditum propitiatis adoratione diis fortunatam
domum facere promittitur, oculis eius inveteratis et cum
melle tritis inunctos non expavescere ad nocturnas ima-
gines etiam pavidos, cordis pingue in pelle dorcadum
nervis cervinis adalligatum in lacerto conferre iudicio-
rum victoriae p lu rimum , spondylum aditus potestatium

 

mulcere , dentes eius inligatos pellibus caprearum cervinis
nervis mites praestare dominos potestatesque exorabiles.
 sed super omnia est compositio, qua invictos faciunt
Magorum mendacia: cauda draconis et capite, pilis leonis
e fronte et medulla eiusdem, equi victoris spuma, canis
ungue adalligatis cervino corio nervisque cervi alternatis
et dorcadis. quae coarguisse non minus referet quam
contra serpentes remedia demonstrasse, quoniam et haec
 ill orum veneficia sunt. draconum adipem venenata fugiunt,
item, si uratur ichneumonum; fugiunt et urticis tritis in
aceto perunctos . 
 (21) Viperae caput inpositum, vel alterius quam quae 
percusserit, sine fine prodest, item si quis ipsam eam in
vapore baculo sustineat —aiunt enim recanere —, item
si quis exustae eiusdem cinere m inlinat. reverti autem
ad percussum serpentem necessitate naturae Nigidius
auctor est. caput quidam dissecant scite inter aures ad
eximendum lapillum, quem aiunt ab ea devorari territa;
alii ipso toto capite utuntur. fiunt ex vipera pastilli, qui

 

theriaci vocantur a Graecis, ternis digitis mensura utrim-
que amputatis exemptisque interaneis et livore spinae
adhaerente, reliquo corpore in patina ex aqua et aneto 
discocto spinisque exemptis et addita similagine atque ita
in umbra siccatis pastillis, quibus ad multa medicamenta
utuntur. significandum videtur e vipera tantum hoc fieri.
quidam purgatae ut supra dictum est adipem cum olei
sextario decocunt ad dimidias; ex eo, cum opus sit, ternis
stillis additis in oleum perunguntur , ut omnes bestiae 
fugiant eos. 
 (22) Praeterea constat contra omnium ictus quamvis
insanabiles ipsarum serpentium exta inposita auxiliari ,
eosque, qui aliquando viperae iecur coctum hauserint,
numquam postea feriri a serpente. neque anguis vene-
natus est nisi per mensem luna instigatus, et prodest 
vivus conprehensus et in aqua contusus, si foveantur ita
morsus. quin et inesse e i remedia multa creduntur , ut
digeremus , et ideo Aesculapio dicatur. Democritus qui-
dem monstra quaedam ex his confingit , ut possint avium

 

sermones intellegi. anguis Aesculapius Epidauro Romam
advectus est vulgoque pascitur et in domibus, ac nisi in-
cendiis semina exurerentur , non esset fecunditati eorum
resistere in orbe terrarum. pulcherrimum anguium genus
est quod et in aqua vivit; hydri vocantur, nullo serpen-
tium inferiores veneno. horum iecur servatum [adversus ]
percusso ab i is auxilium est . —Scorpio tritus stelionum 
veneno adversatur. fit enim e stelionibus malum medi-
camentum; nam cum inmortuus est vino , faciem eorum,
qui biberint , lentigine obducit. ob hoc in unguento ne-
cant eum insidiantes p a elicum formae. remedium est ovi
luteum et mel ac nitrum . fel stelionum tritum in aqua
mustelas congregare dicitur. 
 (23) Inter omnia venenata salamandrae scelus maxi-
mum est. cetera enim singulos feriunt, nec plures pariter
interimunt , ut omittam, quod perire conscientia dicuntur
homine percusso neque amplius admitti a Terra ; sala-
mandra populos pariter necare inprovidos potest. nam
si arbori inrepsit, omnia poma inficit veneno et eos, qui

 

ederint, necat frigida vi , nihil aconito distans; quin immo
si contacto ab ea ligno, l a pidi crusta panis in pon atur ,
idem veneficium est vel si in puteum cadat, quippe cum
saliva eius quacumque parte corporis, vel in pede imo,
respersa omnis in toto corpore defluat pilus. tamen talis
ac tanti veneni a quibusdam animalium, ut subus, man-
ditur dominante eadem illa rerum dissidentia. venenum
eius restingui primum omnium ab i is , quae vescantur
illa , verisimile est, ex i is vero, quae produntur , canthari-
dum potu aut lacerta in cibo sumpta. cetera adversantia
diximus dicemusque suis locis. ex ipsa quae Magi tradunt
contra incendia, quoniam ignes sola animalium extinguat,
si forent vera, iam esset experta Roma . Sextius vene-
rem accendi cibo earum , si detractis interaneis et pedibus
et capite in melle serventur, tradit negatque restingui
ignem ab iis. 
 (24) E volucribus in auxilio contra serpentes primus vultur est, adnotatumque minus virium esse nigris . pin-

 

narum ex al is nidore, si urantur , fugari eas dicunt, item
cor eius alitis habentes tutos esse ab impetu non solum
serpentium, sed etiam ferarum latronumque et regum ira. 
 (25) Carnibus gallinaceorum ita, ut tepebunt avulsae,
adpositis venena serpentium domantur, item cerebro in
vino poto. Parthi gallinae malunt cerebrum plagis in-
ponere. ius quoque ex i is potum praeclare medetur, et
in multis aliis usibus mirabile. pantherae, leones non
attingunt perunctos eo , praecipue si et alium fuerit in-
coctum. alvum solvit validius e vetere gallinaceo, prodest
et contra longinquas febres et torpentibus membris tre-
mulisque et articulariis morbis et capitis doloribus, epi-
phoris, inflationibus , fastidiis , incipiente tenesmo, iocineri,
renibus , vesicae, contra cruditates , suspiria. itaque etiam
faciendi eius extant praecepta: efficacius coci cum olere
marino aut cybio aut cappari aut apio aut herba Mercu-
riali , polypodio aut aneto, utilissime autem in congiis III
aquae ad III heminas cum supra dictis herbis et refrige-
ratum sub diu dari, tempestivi u s antecedente vomitione.
non praeteribo miraculum, quamquam ad medicinam non
pertinens: si auro liquescenti gallinarum membra misce-
antur, consumunt id in se; ita hoc venenum auri est.

 

at gallinacei ipsi circulo e ramentis addito in collum
non canunt. 
 (26) Auxiliatur contra serpentes et columbarum caro
recens concerpta et hirundinum, bubonis pedes usti cum
plu m bagine herba. nec omittam in hac quoque alite exem-
plum magicae vanitatis, quippe praeter reliqua portentosa 
mendacia cor eius inpositum mammae mulieris dormientis
sinistrae tradunt efficere, ut omnia secreta pronuntiet;
praeterea in pugnam ferentes id fortiores fieri. eiusdem
ovo ad capillum remedia demonstrant . quis enim , quaeso,
ovum bubonis umquam visere potuit, cum ipsam avem
vidisse prodigium sit? quis utique experiri et praecipue
in capillo? sanguine quidem pulli bubonis etiam crispari
capillum promittunt. cuius generis prope videri possint
quae tradunt et de vespertilione , si ter circumlatus domui
vivus s u per fenestram inverso capite adfigatur , amuletum
esse, privatimque ovilibus circumlatum totiens et pedibus
suspensum super limen . sanguinem quoque eius cum car-
duo contra serpentium ictus inter praecipua laudant. 
 
 (27) Phalangium est Italiae ignotum et plurium gene-
rum: unum simile formicae, sed multo maius , rufo capite,
reliqua parte corporis nigra , albis guttis . acerbior huius
quam vespae ictus. vivit maxime circa furnos et molas.
in remedio est, si quis eiusdem generis alterum percusso
ostendat , et ad hoc servantur mortui. inveniuntur et cor-
tices eorum, qui triti et poti medentur; mustelae catuli 
ut supra . aeque phalangion Graeci vocant inter genera
araneorum, sed distingunt lupi nomine . tertium genus
est eodem phalangi nomine araneus lanuginosus, grandis-
simo capite, quo dissecto inveniri intus dicuntur vermi-
culi duo adalligatique mulieribus pelle cervina ante solis
ortum praestare, ne concipiant, ut Caecilius in com-
mentariis reliquit. vis ea annua est. quam solam ex
omni atocio dixisse fas sit, quoniam aliquarum fecunditas
plena liberis tali venia indiget. vocatur et rh ox acino 
nigro similis, ore minimo sub alvo , pedibus brevissimis
tamquam inperfectis . dolor a morsu eius qualis a scor-
pione, urina similis aranei textis. idem erat asterion , nisi
distingueretur virgulis albis; huius morsus genua labe-
factat . peior utroque est caeruleus, lanugine nigra, cali-

 

ginem concitans et vomitus araneosos. etiamnum deterior
a crabrone pinna tantum differens; hic et ad maciem per-
ducit. myrmecion, formicae similis capite , alvo nigra , guttis 
albis distinguentibus, vesparum dolore torquet. tetragnathii 
duo genera habent: peior medium caput distinguente linea
alba et transversum altera; hic oris tumorem facit. at 
cinereus posteriore parte candicans lentior, minime autem
noxius eodem colore qui telas muscis in parietibus latis-
sime pandit. contra omnium morsus remedio est gallina-
ceum cerebrum cum piperis exiguo potum in posca, item
formicae v potae, pecudum fimi cinis inlitus ex aceto et
ipsi aranei quicumque in oleo putrefacti. 
 Muris aranei morsus sanatur coagulo agn i e vino poto ,
ungulae arietinae cinere cum melle, mustelae catulo ut in
serpentibus dictum est. si iumenta momorderit , mus recens 
cum sale inponitur aut fel vespertilionis ex aceto.
 et ipse mus araneus contra se remedio est divulsus in-
posits. nam si praegnans momordit , protinus dissilit.

 

ptimum, si is inponatur, qui momorderit, sed et alios
ad hunc usum servant in oleo aut luto circumlitos.
est et contra morsum eius remedio terra ex orbita;
ferunt enim non transiri ab eo orbitam torpore quo-
dam naturae. 
 (28) Scorpionibus contrarius maxime invicem stelio
traditur, ut visu quoque pavorem iis adferat et torporem
frigidi sudoris. itaque in oleo putrefaciunt eum et ita 
vulnera perungunt. quidam oleo illo spumam argenteam
decocunt ad emplastri genus atque ita inlinunt. hunc
Graeci coloten vocant et ascalaboten et galeoten ; in Italia
non nascitur. est enim hic plenus lentigine , stridoris
acerbi et araneis vescitur, quae omnia nostris stelionibus
aliena sunt. 
 (29) Prodest et gallinarum fimi cinis inlitus , draconis 15
iocur, lacerta divulsa, mus divulsus, scorpio ipse suae
plagae inpositus aut assus in cibo sumptus aut potus in 
meri cyathis II. proprium est scorpionum quod manus
palmam non feriunt, nec v isi pilos attingere . lapillus
qualiscumque ab ea parte, qua in terra erat, adpositus 

plagae levat dolorem, item testa , sicut erat terra operta
ex aliqua parte, inposita liberare dicitur—non debent
respicere qui inponunt et cavere ne sol aspiciat—, ver-
mes terreni triti inpositi . multa et alia ex his remedia
sunt, propter quae in melle servantur. 
 Noctua apibus contraria et vespis crabronibusque et
sanguisugis; pici quoque Martii rostrum secum habentes
non feriuntur ab iis . adversantur et locustarum minimae
sine pinnis, quas attelebos vocant. 
 Est et formicarum genus venenatum, non fere in Italia.
solipugas Cicero appellat, salpugas Baetica. his cor vesper-
tilionis contrarium omnibusque formicis. 
 Salamandris cantharidas diximus resistere . (30) sed 
in his magna quaestio, quoniam ipsae venena sunt potae
vesicae cum cruciatu praecipuo. Cossinum equitem Ro-
manum amicitia Neronis principis notum, cum is lichene
correptus esset, vocatus ex Aegypto medicus ob hanc
valetudinem eius a Caesare, cum cantharidum potu prae-
parare voluisset, interemit . verum inlitas prodesse non
dubium est cum suco taminiae uvae et sebo ovis vel
caprae. ipsarum cantharidum venenum in qua parte sit,
non constat inter auctores. alii in pedibus et in capite

 

existimant esse, alii negant. convenit tantum pinnas earum
auxiliari , in quacumque parte sit venenum. ipsae nascuntur
ex vermiculo in spongea maxime c yno r rhodi , quae fit in
caule, sed fecundissime in fraxino , ceterae in al b a rosa,
minus efficaces. potentissimae inter omnes variae luteis
lineis, quas in pinnis transversas habent, pingues; multum 
inertiores minutae, latae, pilosae; inutilissimae vero unius 
coloris macrae. conduntur in calice fictili non picato et
linteo conligato, coniecta et rosa matura, et suspenduntur
super acetum cum sale fervens, donec per linteolum va-
porentur, postea reponuntur. vis earum adurere corpus,
crustas obducere. eadem pityocampis in picea nascentibus,
eadem bupresti, similiterque praeparantur, efficacissimae
omnes ad lepras , lichenas. dicuntur et menses ciere et
urinam; ideo Hippocrates et hydropicis dabat . 
 Cantharides obiectae sunt Catoni Uticensi, ceu vene-
num vendidisset in auctione regia, quoniam eas HS LX
addixerat.

et sebum autem struthocamelinum tune
venisse HS XXX obiter dictum sit, efficacioris ad omnia
usus, quam est anserinus adips. 
 (31) Diximus et mellis venenati genera . contra utuntur 

melle, in quo apes sint mortuae. idem potum in vino
remedium est vitiorum, quae e cibo piscium gignuntur. 
 (32) In canis rabiosi morsu tuetur a pavore aquae 
canini capitis cinis inlitus vulneri. oportet autem com-
buri omnia eodem modo, ut semel dicamus, in vase fictili
novo argilla circumlito atque ita in furnum indito. idem
et in potione proficit. quidam ob id edendum dederunt .
aliqui et vermem e cadavere canino adalligavere men-
struave canis in panno subdidere calici aut intus ipsius
caudae pilos combustos inseruere vulneri . cor caninum
habentem fugiunt canes; non latrant vero lingua canina
in calciamento subdita pollici aut cauda m mustelae, quae
abscisa e a dimissa sit , habentes. est limus salivae sub
lingua rabiosi canis , qui datus in potu hydrophobos fieri 
non patitur; multo tamen utilissime iocur eius, qui in
rabie momorderit, datur, si fieri possit, crudum manden-

 

dum; sin minus, quoquo modo coctum, aut ius coctis 
carnibus. est vermiculus in lingua canum, qui vocatur
a Graecis lytta , quo exempto infantibus catulis nec rabidi
fitut nec fastidium sentiunt. idem ter igni circumlatus
datur morsis a rabioso, ne rabidi fiant. et cerebello gal-
linaceo occurritur, sed id devoratum anno tantum eo 
prodest. aiunt et cristam galli contritam efficaciter in-
poni et anseris adipem cum melle. salliuntur et carnes
eorum, qai rabidi fuerint , ad eadem remedia in cibo
danda e . quin et necantur catuli statim in aqua ad sexum
eius, qui momorderit, ut iocur crudum devoretur ex iis .
pradest et fimum gallinaceum, dumtaxat rufum , ex aceto
inpositum et m ur i s aranei caudae cinis ita, ut ipse, cui 
abscisa sit , vivus dimittatur, glaebula ex hirundinum n ido 
inlita ex aceto , vel pulli hirundinis combusti, membrana
sive senectus anguium vernatione exuta cum cancro mas-
culo ex vino trita; h a c etiam per se reposita in arcis
armariisque tineas necant . mali tanta vis est, ut urina 
quoque calcata rabiosi canis noceat, maxime ulcus haben-
tibus . remedio est fimum caballinum adspersum aceto et
calefactum in fico inpositum. minus hoc miretur qui

 

cogitet lapidem a cane morsum usque in proverbium
discordiae venisse. qui in urinam canis suam egesserit,
torporem lumborum sentire dicunt .—(Lacerta, quam sepa ,
alii chalcide m vocant, in vino pota morsus suos sanat).— 
 (33) Veneficiis ex mustela silvestri factis contrarium
est ius gallinacei veteris large haustum; peculiariter con-
tra aeonita addi parum salis oporteat . gallinarum fimum,
dumtaxat candidum, in hysopo decoctum aut mulso contra 
venena fungorum boletorumque , item inflationes ac strangu-
lationes, quod miremur, cum, si aliud animal gustaverit
id fimum, torminibus et inflationibus adficiatur . sanguis
anserinus contra lepores marinos valet cum olei aequa
portione, i d em contra mala medicamenta omnia adversatur 
cum Le m nia rubrica et spinae albae suco, ut pastillorum
drachmis quinis e cyathis ternis aquae bibatur . item
mustelae catulus, ut supra diximus praeparatus, coagulum 
quoque agninum adversus omnia mala medicamenta pollet;
item sanguis anatum Ponticarmn; itaque et spissatus ser-
vatur vinoque diluitur; quidam feminae anatis efficaciorem
putant . simili modo contra venena omnia ciconiarum ven-

 

triculus valet, coagulum pecoris , ius ex care arietum,
privatim adversus cantharidas, item lac ovium calidum
praeterque iis, qui buprestim aut aconitum biberint, co-
lumbarum silvestrium fimum privatim contra argenti vivi
potum, contra toxica mustela vulgaris inveterata drachmis
binis pota.

(34) Alopecias replet fimi pecudum cinis cum oleo
cyprio et melle, item ungularum muli vel mulae ex oleo
myrteo, praeterea, ut Varro noster tradit, nurinum fimum,
quod il l e muscerdas appellat, aut muscarum capita recen-
tia prius folio ficulneo asperatas. alii sanguine muscarum
utuntur, alii x diebus cinerem earum inlinunt cum cinere
chartae vel nucum ita, ut sit tertia portio e muscis; alii
lacte mulierum cum brassica cinerem nuscarum subigunt ,
quidam melle tantum. nullum animal minus docile existi-
matur minorisve intellectus; eo mirabilius est Olympiae
sacro certamine nubes earum immolato tauro deo, quem
My i oden vocant , extra territorium id abire . alopecias cinis
et e murium capitibus caudisque et totius muris emendat ,
praecipue si veneficio accident haec iniuria, item irenacei 
cinis cum melle aut corium combustum cum pice liquida.

 

caput quidem eius ustum per se etiam cicatricibus pilos
reddit, alopecias autem in ea curatione praeparari oportet
novacula ; et sinapi quidam ex aceto uti maluerunt. quae
de irenaceo dicentur , omnia tanto magis valebunt in h y -
stric e . lacertae quoque, ut docuimus combustae cum radice
recentis harundinis, quae, ut una cremari possit, minutim 
findenda est, ita myrteo oleo permixto cinere , capillorum
deluvia continent. efficacius virides lacertae omnia eadem
praestant, etiamnum utilius admixto sale et adipe ursino
et cepa tusa. quidam denas virides in x sextariis olei
veteris discocunt, contenti semel in mense unguere. pel-
lium viperinarum cinis alopecias celerrime explet, item
gallinarum fimum recens inlitum. corvi ovum in aereo
vase permixtum inlitumque deraso capite nigritiam capilli
adfert , sed, donec inarescat, oleum in ore habendum est,
ne et dentes simul nigrescant, idque in umbra faciendum
neque ante quadriduum abluendum. alii sanguine et cere-
bro eius utuntur cum vino nigro; alii excocunt ipsum et
nocte concubia in plumbeum vas condunt. aliqui alopecias
cantharide trita inlinunt cum pice liquida, nitro praeparata
cute—caustica vis earum, cavendumque ne exulcerent 
alte—, postea ad ulcera ita facta capita murium et fel
murium et fimum cum helleboro et pipere inlini iubent. 
 
 (35) Lendes tolluntur adipe canino vel anguibus in
cibo sumptis anguillarum modo aut eorum vernatione ,
quam exuunt, pota, porrigines felle ovillo cum creta Ci-
molia inlito capite , donec inarescat. 
 (36) Capitis doloribus remedio sunt coclearum, quae
nudae inveniuntur nondum peractae , ablata capita et his
duritia lapidea exempta—est autem calculi latitudine, ea -
que adalligantur , set minutae fronti inlinuntur tritae, item
oesypum —, ossa e capite vulturis adalligata aut cere-
brum cum oleo et cedria , peruncto capite et intus naribus
inlitis, cornicis cerebrum coctum in cibo sumptum vel
noctuae, gallinaceus, si inclusus abstineatur die ac nocte,
pari inedia eius, cuius doleat, evulsis collo plumis circum-
ligatisque vel cristis, mustelae cinis inlitus, surculus ex
nido milui pulvino subiectus, murina pellis cremata ex
aceto inlito cinere , limacis inter duas orbitas inventae
ossiculum per aurum , argentum , ebur traiectum in pelli-
cula canina adalligatum, quod remedium pluribus semper-
que prodest. fracto capiti aranei tela ex oleo et aceto

 

inposita non nisi vulnere sanato abscedit. haee et vul-
neribus tonstrinarum sanguinem sistit , a cerebro vero
profluentem anseris sanguis aut anatis infusus , adeps
earundem alitum cum rosaceo. coc le ae matutina pascentis
harundine caput praecisum, maxime luna plena, lineo 
panno adalligant capitis doloribus liceo aut cera alba ad-
dita fronti inlinunt. et pilos caninos panno adalligant. 
 (37) Cerebrum cornicis in ci o sumptum palpebras
gignere dicitur, oesypum cum murra calido specillo in-
litum. idem praestare muscarum fimique murini cinerem
aequis portionibus, ut efficiatur dimidium pondus denarii,
promittitur, additis II sextis denarii e stibi , ut omnia
oesypo inlinantur ; item murini ca uli triti in vino vetere
ad crassitudinem acopi. pilos in i is incommodos evulsos 
renasci non patitur fel irenacei, ovorum stelionis liquor,
salamandrae cinis, lacertae viridis fel in vino albo sole
coactum ad crassitudinem mellis in aereo vase, hirundinis
pullorum cinis cum lacte tithymalli , spuma coclearum. 
 (38) Glaucomata dicunt Magi cerebro catuli septem
dierum emendari specillo demisso in dexteram partem,

 

si dexter oculus curetur, in sinistram , si sinister, aut
felle recenti axionis ; noctuarum est id genus, quibus
pluma aurium modo micat . suffusionem oculorum canino
felle malebat quam hyaenae curari Apollonius Pita-
naeus cum melle, item albugines . murium capitum
caudaeque cinere ex melle inunctis claritatem visus resti-
tui dicunt, multoque magis gliris aut muris silvestris
cinere aut aquilae cerebro vel felle cum Attico melle .
cinis e capi t e soricis cum stibi tritus lacrimosis oculis
plurimum confert —stibi quid sit dicemus in metallis 
—, mustelae cinis suffusionibus , item lacertae, hirun-
dinis cerebrum. coc le ae tritae fronti inlitae epiphoras
sedant sive per se sive cum polline sive cum ture; sic
et solatis, id est sole correptis, prosunt. vivas quoque
cremare et cinere earum cum melle Cretico inunguere 
caligines utilissimum est. iumentorum oculis membrana
aspidis, qua m exuit vere , cum adipe eiusdem claritatem
inunctis facit. viperam vivam in fictili novo comburere

 

addito feniculi suco ad cyathum unum et turis ma n na 
una atque ita suffusiones oculorum et caligines inunguere
utilissimum est; medicamentum id echeon vocatur . fit et
collyrium e vipera in olla putrefacta vermiculisque enatis
cum croco tritis. e t uritur in olla cum sale, quem lin-
gendo claritatem oculorum consecuntur et stomachi to-
tiusque corporis tempestivitates; hic sal et pecori datur
salubritatis causa et in antidotum contra serpentes addi-
tur. quidam et ad o c ul os viperis utuntur in cibis. pri-
mum omnium occisae statim salem in os addi iubent,
donee liquescat , mox IIII digitorum mensura utrimque 
praecisa exemptisque interaneis discoquunt in aqua , oleo,
sale, aneto et aut statim vescuntur aut pane colligunt, ut
saepius utantur. ius praeter supra dicta pediculos e toto
corpore expellit pruritusque etiam summae cutis. effectum
ostendit et per se capitis viperini cinis—utilissime eo 
oculos inungunt —itemnque adips viperinus. de felle
non audaciter suaserim quae praecipiunt, quoniam, ut suo

 

loco docuimus, non aliud est serpentium venenum. 
anguium adeps aerugini mixtus ruptas oculorum partes
sanat, et membrana sive senectus vernatione eorun exuta
si adfricetur, claritatem facit. boae quoque fel praedi-
catur ad albugines , suffusiones, caligines, adeps similiter
ad claritatem. 
 Aquilae, quam diximus pullos ad contuendum solemn
experiri, felle mixto cum melle Attico inunguntur nubeculae 
et caligationes suffusionesque oculorum. eadem vis
est et in vulturino felle cum porri suco et melle exiguo,
item in gallinacei felle ad argema et albugines ex aqua
diluto, item suffusiones oculorum, maxime candidi galli-
nacei . fimum quoque gallinaceorum, dumtaxat rubrum,
lusciosis inlini monstrant . laudant et gallinae fel et prae-
cipue adipem contra pusulas in pupillis, nec scilicet eius
rei gratia saginant. adiuvat mirifice et ruptas oculorum
tuniculas admixtis schisto et haematite lapidibus. fimum
quoque earum, dumtaxat candidum, in oleo vetere cor-
neisque pyxidibus adservant ad pupillarum albugines. qua
in mentione significandum est pavones fimum suum re-

 

sorbere tradi invidentes hominum utilitatibus. accipiter
decoctus in rosaceo efficacissimus ad inunctiones omnium
vitiorum putatur, item fimi eius cinis cum Attico melle.
laudatur et milui iocur, fimum columbarum ex aceto ad
aegilopia , similiter ad albugines et cicatrices, fel anseri-
num, sanguis anatum contusis oculis ita, ut postea oesypo 
et melle inunguantur , fel perdicum cum mellis aequo
pondere, per se vero ad claritatem. e x Hippocratis 
putant auctoritate adici , quod in argentea pyxide id ser-
vari iubent. ova perdicum in vase aereo decocta cum
melle ulceribus oculorum et glaucomatis medentur. co-
lumbarum, palumbium, turturum, perdicum sanguis oculis
cruore suffusis exinie prodest. in columbis masculae 
efficaciorem putant; vena autem sub ala ad hunc usum
inciditur, quoniam suo calore utilior est. superinponi 
oportet splenium e melle decoctum lanamque sucidam ex
oleo aut vino. earundem avium sanguis nyctalopas sanat
et iocur ovium , ut in capris diximus, efficacius fulvae. 
decocto quoque eius oculos abluere suadent et medulla
dolores tumoresque inlinere . bubonis oculorum cinis col-
lyrio mixtus claritatem oculis facere promittitur. turturis

 

fimum albugines extenuat, item coclearum cinis, fimum
cenchridis ; accipitrum generis hanc Graeci faciunt. argema 
ex melle omnibus, quae supra scripta sunt, sanatur . mel
utilissimum oculis, in quo apes sint inmortuae. ciconiae
pullum qui ederit, negatur annis multis continuis lippi-
turus, item qui draconis caput habeat. huius adipe et
melle cum oleo vetere incipientes caligines discuti tradunt.
hirundinum pullos plena luna excaecant, restitutaque eorum
acie capita comburuntur; cinere cum melle utuntur ad
claritatem et dolores ac lippitudines et ictus. 
 Lacertas quoque pluribus modis ad oculorum remedia
adsumunt. alii viridem includunt novo fictili et lapillos,
qui vocantur c in a edia , quae et inguinum tumoribus ad-
alligari solent, novem signis signant et singulos detrahunt
per dies; nono emittunt lacertam, lapillos servant ad ocu-
lorum dolores. alii terram substernunt lacertae viridi
excaecatae et una in vitreo vase anulos includunt e ferro 
solido vel auro. cum recepisse visum lacertam apparuit 
per vitrum, emissa ea anulis contra lippitudinem utuntur,
alii capitis cinere pro stibi ad scabritias. quidam viri-
dem, collo longo , in sabulosis nascentem comburunt et
incipientem epiphoram inungunt, item glaucomata. muste-
lae etiam oculis punctu erutis aiunt visum reverti, eadem-
que quae in lacertis et anulis faciunt; serpentis oculum

 

dextrum adalligatum contra epiphoras prodesse, si serpens
viva dimittatur. lacrimantibus sine fine oculis cinis ste-
lionum capitis cum stibi eximie medetur. aranei muscarii
tela et praecipue spelunca ipsa inposita per frontem ad
duo tempora in splenio aliquo ita, ut a puero inpube et
capiatur et inponatur nec is triduo se ostendat ei, cui 
medebitur , neve alter nudis pedibus terram attingat his
diebus, mirabiliter epiphoris mederi dicitur ; albugines
quoque tollere inunctione araneus candidus, longissimis
ac tenuissimis pedibus, contritus in oleo vetere. is etiam ,
cuius crassissimum textum est in contignationibus fere,
adalligatus panno epiphoras sanare traditur. scarabaei
viridis natura contuentium visum exacuit; itaque gemma-
rum scalptores contuitu eorum adquiescunt. 
 (39) Aures purgat fel pecudis cum melle, canini lactis
instillatio sedat dolorem, gravitatem adeps cum absinthio 
et oleo vetere, item adeps anserinus. quidam adiciunt 
sucum cepae, alii pari modo. utuntur et per se ovis 
formicarum, namque et huic animali est medicina, con-
statque ursos aegros hoc cibo sanari. anserum omnium-
que avium adeps praeparatur .... exemptisque venis

 

omnibus patina nova fictili operta in sole subdita aqua
ferventi liquatus saccatusque lineis saccis et in fictili novo
repositus loco frigido ; minus putrescit addito melle. mu-
rium cinis cum melle instillatus aut cum rosaceo decoctus
aurium dolores sedat. si aliquod animal intraverit, prae-
ciputum remedium est murium fel aceto dilutum; si aqua
intraverit, adeps anserinus cum cepae suco. gliris de-
tracta pelle intestinisque exemptis discoquitur melle in
vase novo. medici malunt e nardo decoqui usque ad
tertias atque ita adservari, dein, cum opus sit, strigili 
tepefacta infundere. constat deplorata aurium vitia eo
remedio sanari aut si terreni vermes cum adipe anseris
decocti infundantur; item ex arboribus rubri cum oleo
triti exulceratis et ruptis auribus praeclare medentur.
 lacert ae inveterat ae, in os pendentium addito sale, con-
tusas et ab ictu miseras aures sanant, efficacissime autem
ferrugineas maculas habentes, lineis etiam per caudam 
distinctae . milipeda , ab aliis centipeda aut multipeda 
dicta, animal est e vermibus terrae, pilosum, multis pedi-
bus arcuatim repens tactuque. contrahens se.; oniscon 

Graeci vocant, alii iulon . efficacem narrant ad aurium
dolores in cortice Punici mali decoctum et porri suco .
addunt et rosaceum et in alteram aurem infundunt. illam 
autem, quae non arcuatur , sepa Graeci vocant, alii scolo-
pendram, minorem perniciosamque. cocleae , quae sunt
in usu cibi, cum murra aut turis polline adpositae, item
minutae, latae fracturis aurium inlinuntur cum melle.
senectus serpentium fervente testa usta instillatur rosaceo 
admixta , contra omnia quidem vitia efficax, sed contra
graveolentiam praecipue ac , si purulenta sint, ex aceto,
melius cum felle caprino vel bubulo aut testudinis ma-
rinae—vetustior anno eadem membrana non prodest,
nec imbre perfusa , ut aliqui putant —, aranei sanies
cum rosaceo aut per se in lana vel cum croco , gryllus
cum sua terra effossus et inlitus. magnam auctoritatem 
huic animali perhibet Nigidius, maiorem Magi, quoniam
retro ambulet terramque terebret, stridat noctibus. ve-
nantur eum formica circumligata capillo in cavernam eius
coniecta, efflato prius pulvere, ne sese condat; ita formi-
cae conplexu extrahitur. ventris gallinaceorum membrana,

 

quae abici solet, inveterata et in vino trita auribus puru-
lentis calida infunditur, gallinarum adeps. est quaedam
pinguitudo blattae , si caput avellatur; hanc tritam una
cum rosaceo auribus mire prodesse dicunt, sed lanam ,
qua incluserint, post paulum extrahendam ; celerrime enim
id pingue transire in animal fierique vermiculum. alii
binas ternasve in oleo decoctas efficacissime auribus me-
deri scribunt et tritas in linteolo inponi contusis . hoc
quoque animal inter pudenda est, sed propter admira-
tionem naturae priscorumque curae totum in hoc loco
explicandum. plura earum genera fecerunt: molles, quas
in oleo decoctas verrucis efficaciter inlini experti sunt.
 alterum genus myloecon appellavere circa molas fere
nascens; his capite detracto adtritas lepras sanasse Mu-
saeum pycten in exemplis reliquerunt . tertium genus et 
odoris taedio invisum, exacuta dune; cum pisselaeo sa-
nare ulcera alias insanabilia, strumas, panos diebus XXI
inpositas, percussa , contusa et cacoëthe , scabiem furuncu-
losque detractis pedibus et pinnis. nos haec etiam audita 
fastidimus; at , Hercules, Diodorus et in morbo regio et
orthopnoicis se de disse tradit cum resina et melle. tan-
tum potestatis habet ars ea pro medicamento dandi quid-

 

quid velit. humanissimi eorum cinerem crematarum ser-
vandum ad hos usus in cornea pyxide censuere aut tritas 
clysteribus infundendas orthopnoicis aut rheumaticis . in-
fixa utique corpori inlitas extrahere constat . mel utilis-
simum auribus quoque est, in quo apes inmortuae sint.
parotidas comprimit columbinum stercus vel per se vel
cum farina hordeacea aut avenacea , noctuae cerebrum
vel iocur cum oleo infusum auriculae [a parotide ], multi-
peda cum resinae parte tertia inlita , grylli sive inliti
sive adalligati. 
 Ad reliqua morborum genera medicinam ex isdem ani-
malibus aut eiusdem generis sequenti dicemus volumine.

(1) Magicas vanitates saepius quidem antecedente 
operis parte, ubicumque causae locusque poscebant, co-
arguimus detegemusque etiamnum. in paucis tamen digna

 

res est , de qua plura dicantur, vel eo ipso quod fraudu-
lentissima artium plurimum in toto terrarum orbe pluri-
misque saeculis valuit. auctoritatem ei maximam fuisse
nemo miretur, quandoquidem sola artium tres alias im-
periosissimas humanae mentis complexa in unam se rede-
git . natam primum e medicina nemo dubita b it ac specie
salutari inrepsisse velut altiorem sanctioremque medicinam,
ita blandissimis desideratissimisque promissis addidisse vires
religionis , ad quas maxime etiam nunc caligat humanum
genus, atque, ut hoc quoque successerit , miscuisse artes
mathematicas , nullo non avido futura de sese sciendi atque
ea e caelo verissime peti credente. ita possessis hominum
sensibus triplici vinculo in tantum fastigii adolevit , ut
hodieque etiam in magna parte gentium praevaleat et in
oriente regum regibus imperet. 
 (2) Sine dubio illic orta in Perside a Zoroastre, ut
inter auctores convenit. sed unus hic fuerit an postea
et alius, non satis constat. Eudoxus , qui inter sapien-
tiae sectas clarissimam utilissimamque eam intellegi voluit,
Zoroastren hunc sex milibus annorum ante Platonis mor-
tem fuisse prodidit; sic et Aristoteles. Hermippus,
qui de tota ea arte diligentissime scripsit et viciens c 
milia versuum a Zoroastre condita indicibus quoque volu-
minum eius positis explanavit, praeceptorem, a quo insti-

 

tutum diceret, tradidit Agonacen , ipsum vero quinque
milibus annorum ante Troianum bellum fuisse. mirum hoc
in primis, durasse memoriam artemque tam longo aevo,
 non commentariis intercedentibus , praeterea nec claris nec
continuis successionibus custoditam. quotus enim quisque
 h ominu m auitu saltem cognitos habet , qui soli nominan-
tur , Apusorum et Zaratum Medos Babyloniosque Marmarum
et Arabantiphocum aut Ass y rium Tarmoendam , quorum 
nulla exstant monumenta? maxime tamen mirum est, in
bello Troiano tantum de arte ea silentium fuisse Homero
tantumque operis ex eadem in Ulixis erroribus, adeo ut
 v e l totum opus non aliunde constet, siquidem Protea et
Sirenum cantus apud eum non aliter intellegi volunt, Circe 
utique et inferum evocatione hoc solum agi. nec postea
quisquam dixit, quonam modo venisset Telmesum , reli-
giosissimam urbem, quando transisset ad Thessalas matres ,
quarum cognomen diu optinuit in nostro orbe, aliena genti 
Troianis utique temporibus Chironis medicinisn medicis V 2 R 1 d. contentae et

 

solo Marte fulminanti . miror equidem Achillis populis
famam eius in tantum adhaesisse, ut Menander quoque,
litterarum subtilitati sine aemulo genitus, Thessalam co-
gnominaret famulam complexam ambages feminarum de-
trahentium lunam. Orphea putarem e propinquo a r te m 
primum intulisse ad vicina usque superstition i s ac medi-
cinae provectum , si non expers sedes eius tota Thrace 
magices fuisset . primus , quod exstet , ut equidem invenio,
commentatus est de ea Osthanes Xerxen regem Persa-
rum bello, quod is Graeciae intulit, comitatus ac velut
semina artis portentosae sparsit obiter infecto , quacumque
commeaverat , mundo. diligentiores paulo ante hunc po-
nunt Zoroastren alium Proconnensium. quod certum est,
hic maxime Osthanes ad rabiem, non aviditatem modo
scientiae eius, Graecorum populos egit. quamquam animad-
verto summam litterarum claritatem gloriamque ex ea
scientia antiquitus et paene semper petitam. certe Py-

 

thagoras, Empedocles , Democritus, Plato ad hanc
discendam navigavere exiliis verius quam peregrinationibus
susceptis, hanc reversi praedicavere, hanc in arcanis ha-
buere. Democritus Apollobechen Coptiten et Dardanum
e Phoenice inlustravit voluminibus Dardani in sepulchrum
eius petitis, suis vero ex disciplina eorum editis. quae
recepta ab ullis hominum atque transisse per memoriam
aeque ac nihil in vita mirandum est; in tantum fides istis
fasque omne deest, adeo ut qui cetera in viro probant,
haec opera eius esse infi t ientur . sed frustra. hunc enim
maxime adfixisse animis eam dulcedinem constat. ple-
numque miraculi et hoc, pariter utrasque artes effloruisse,
medicinam dico magicenque, eadem aetate illam Hippo-
crate , hanc Democrito inlustrantibus, circa Peloponnen-
siacum Graeciae bellum, quod gestum est a trecentesimo 
urbis nostrae anno. est et alia magices factio a Mose et
Janne et Lotape ac Iudaeis pendens, sed multis milibus
annorum post Zoroastren . tanto recentior est Cypria.
non levem et Alexandri Magni temporibus auctoritatem
addidit professioni secundus Osthanes comitatu eius
exornatus, planeque, quod nemo dubitet, orbem terra-
rum peragravit. 
 
 (3) Extant certe et apud Italas gentes vestigia eius in
XII tabulis nostris aliisque argumentis, quae priore 
volumine exposui . DCLVII demum anno urbis Cn. Cornelio
Lentulo P . Licinio Crasso cos. senatusconsultum factum
est , ne homo immolaretur, palamque fit , in tempus il l ut 
sacra prodigiosa celebrata . (4) Gallias utique possedit, et
quidem ad nostram memoriam. namque Tiberii Caesaris
principatus sustulit Druidas eorum et hoc genus vatum
medicorumque. se d quid ego haec commemorem in arte 
oceanum quoque transgressa et ad naturae inane per-
vecta ? Britannia hodieque eam adtonita celebrat tantis
caerimoniis, ut dedisse Persis videri possit. adeo ista
toto mundo consensere, quamquam discordi et sibi ignoto.
nec satis aestimari potest , quantum Romanis debeatar,
qui sustulere monstra , in quibus hominem occidere reli-
giosissimum erat, mandi vero etiam saluberrimum .

(5) Ut narravit Osthanes, species eius plures
sunt. namque e x aqua et sphaeris et aëre et stellis et
lucernis ac pelvibus securibusque et multis aliis modis
divina promittit , praeterea umbrarum inferorumque collo-
quia. quae omnia aetate nostra princeps Nero vana fal-

 

saque comperit. quippe non citharae tragicique cantus
libido illi maior fuit, fortuna rerum humanarum summa
gestiente in profundis animi vitiis, primumque imperare
dis concupivit nec quicquam generosius voluit . nemo
umquam ulli artium validius favit. ad hoc non opes e i 
defuere, non vires, non discentis ingenium, quae non alia 
patiente mundo! inmensum, indubitatum exemplum est
falsae artis, quam dereliquit Nero; utinamque inferos
potius et quoscumque de suspitionibus suis deos consu-
luisset, quam lupanaribus atque prostitutis mandasset in-
quisitiones eas! nulla profecto sacra, barbari licet ferique
ritus, non mitiora quam cogitationes eius fuissent. sae-
vius sic nos replevit umbris. (6) sunt quaedam Magis
perfugia, veluti lentiginem habentibus non obsequi numina
aut cerni. a n obstitit forte hoc in illo? nihil membris 
defuit. nam dies eligere certos liberum erat, pecudes
vero , quibus non nisi ater colos esset, facile ; nam ho-
mines immolare etiam gratissimum. Magus ad eum Tiri-
dates venerat Armeniacum de se triumphum adferens et
ideo provinciis gravis. navigare noluerat , quoniam ex-
puere in maria aliisque mortalium necessitatibus violare
naturam eam fas non putant. Magos secum adduxerat ,
magicis etiam cenis eum initiaverat; non tamen, cum

 

regnum ei daret, hanc ab eo artem accipere valuit . pro-
inde ita persuasum sit, intestabilem, inritam, inanem esse,
habentem tamen quasdam veritatis umbras, sed in his
veneficas artes pollere, non magicas. quaerat aliquis, quae
sint mentiti veteres Magi, cum adulescentibus nobis visus
Apion grammaticae artis prodiderit cynocephalian herbam,
quae in Aegypto vocaretur osiritis , divinam et contra omnia
veneficia, sed si tota erueretur , statim eum, qui eruisset,
mori, seque evocasse umbras ad percunctandum Homerum,
quanam patria quibusque parentibus genitus esset, non
tamen ausus profiteri, quid sibi respondisse diceret.

(7) Peculiare vanitatis sit argumentum, quod ani-
malium cunctorum talpas maxime mirantur tot modis a
rerum natura damnatas, caecitate perpetua , tenebris etiam-
num aliis defossas sepultisque similes. nullis aeque cre-
dunt extis , nullum religionum capacius iudicant animal,
ut, si quis cor eius recens palpitansque devoret , divina-
tiones et rerum efficiendarum eventus promittant. dente 
talpae vivae exempto sanari dentium dolores adalligato 
adfirmant. cetera ex eo animali placita eorum suis

 

reddemus locis. nec quicquam probabilius invenietur quam
muris aranei morsibus adversari eas, quoniam et terra 
orbitis , ut diximus, depressa adversatur . 
 
 (8) Cetero dentium doloribus, ut iidem narrant, me-
detur canum, qui rabie perierunt , capitum cinis crema-
torum sine carnibus instillatus ex oleo cyprio per aurem,
cuius e parte doleant, caninus dens sinister maximus,
circumscariphato qui doleat, aut draconis os e spina, item
enhydridis; est autem serpens masculus et albus . huius
maximo dente circumscari ph ant , aut in superiorum dolore 
duos superiores adalligant, e diverso inferiores. huius
adipe perunguuntur qui crocodilum captant. dentes scari-
phant et ossibus lacertae e fronte luna plena exemptis
ita, ne terrain adtingant. colluunt dentibus caninis de-
coctis in vino ad dimidias partes. cinis eorum pueros
tarde dentientes adiuvat cum melle. fit eodem modo et
dentifricium. cavis dentibus cinis e murino fimo inditur 
vel iocur lacertarum aridum. anguinum cor, si mordeatur 
adalligeturve , efficax habetur. sunt inter eos qui murem

 

bis in mense iubeant mandi doloresque ita cavere . vermes
terreni decocti in oleo infusique auriculae, cuius a parte
doleant , praestant levamentum. eorundem cinis exesis
dentibus coniectus ex facili cadere eos cogit, integros
dolentes inlitus iuvat ; comburi autem oportet in testo .
prosunt et cum mori radice in aceto scillite decocti ita,
ut colluantur dentes. is quoque vermiculus, qui in herba
Veneris labro appellata invenitur, cavis dentium inditus 
mire prodest. nam urucae e brassicae fol i i s contact ca-
dunt, et e malva cimices infunduntur auribus cum rosa-
ceo. harenulae, quae inveniuntur in cornibus coclearum,
cavis dentium inditae statim liberant dolore. coclearum
inanium cinis cum murra gingivis prodest, serpentis cum
sale in olla exustae cinis cum rosaceo in contrariam aurem
infusus, anguinae vernationis membrana cum oleo taedae-
que resina calefacta et auri alterutri infusa—adiciunt
aliqui tus et rosaceum—; eadem cavis indita, ut sine
molestia cadant, praestat . vanum arbitror esse circa canis
ortum angues candidos membranam eam exuere , quoniam
 a n t e o rtum in Italia visum est multoque minus credibile
in tepidis regionum t am sero exui. hanc autem vel

 

inveterata m cum cera celerrime evellere tradunt. et dens
anguium adalligatus dolores mitigat. sunt qui et araneum
animal ipsum sinistra manu captum tritumque in rosaceo
et in aurem infusum, cuius a parte doleat , prodesse arbi-
trentur . ossiculi gallinarum in pariete servati fistula salva 
tacto dente vel gingiva scari ph ata proiectoque ossiculo sta-
tim dolorem abire tradunt, item fimo corvi lana adalligato
vel passerum cum oleo calefacto et proximae auriculae
infuso . pruritum quidem intolerabilem facit, et ideo uti-
lius est passeris pullorum sarmentis crematorum cinerem
ex aceto infricare .

(9) Oris saporem commendari adfirmant, murino
cinere cum melle si fricentur dentes; admiscent quidam 
marathi radices. pinna vulturis si scalpantur dentes, aci-
dum halitum faciunt. hoc idem hystricis spina fecisse ad
firmitatem pertinet. linguae ulcera et labrorum hirun-
dines in mulso decoctae sanant, adeps anseris aut gallinae
rimas, oesypum cum galla, araneorum telae candidae et
quae in trab i bus parvae texuntur . si ferventia os intus
exusserint, lacte canino statim sanabuntur . 
 
 (10) Maculas in facie oesypum cum melle Corsico,
quod asperrimum habetur , extenuat, item scobem cutis
in facie cum rosaceo inpositum vellere —quidam et
butyrum addunt—, si vero vitiligines sint, fel caninum
prius acu conpunctas , liventia et suggillata pulmones arie-
tum pecudumque in tenues consecti membranas calidi in-
positi vel columbinum fimum. cutem in facie custodit
adeps anseris vel gallinae. lichenas et murino fimo ex 
aceto inlinunt et cinere irenacei ex oleo; in hac curatione
prius nitro ex aceto faciem foveri praecipiunt . tollit ex
facie vitia et coclearum, quae latae et minutae passim
inveniuntur, cum melle cinis . omnium quidem coclearum
cinis spissat, calfacit smectica vi et ideo causticis misce-
tur psorisque et lepris et lentigini inlinitur. invenio et
formicas Herculaneas appellari , quibus tritis adiecto sale
exiguo talia vitia sanentur. buprestis animal est rarum
in Italia , simillimum scarabaeo longipedi ; fallit inter her-
bas bovem maxime, unde et nomen invenit, devoratumque
tacto felle ita inflammat , ut rumpat. haec cum hircino
sebo inlita lichenas ex facie tollit septica vi, ut supra
dictum est. vulturinus sanguis cum chamaeleon t os albae, 
quam herbam esse diximus, radice et cedria tritus 

contectusque brassica lepras sanat, item pedes locustarum
cum sebo hircino triti, varos adeps gallinaceus cum cepa 
subactus. utilissimum et in facie mel, in quo apes sint
inmortuae , praecipue tamen faciem purgat atque erugat
cygni adeps. stigmata delentur columbino fimo ex aceto. 
 (11) Gravedinem invenio finiri, si quis nares mulinas 
osculetur. uva et faucium dolor mitigatur fimo agnorum,
priusquam herbam gustaverint, in umbra arefacto , uva
suco cocleae acu transfossae inlita , ut coclea ipsa in fumo
suspendatur, hirundinum cinere cum melle; sic et ton-
sillis succurritur. tonsillas et fauces lactis ovilli gargari-
zatio adiuvat, multipeda trita , fimum columbinum cum
passo gargarizatum, etiam cum fico arida ac nitro inposi-
tum extra. asperitatem faucium et destillationes leniunt 
cocleae —coqui debent inlotae demptoque tantum ter-
reno conteri et in passo dari potui ; sunt qui Astypalaei-
cas efficacissimas putent et mi n ima s earum —, gryllus in-

 

fricatus aut si quis manibus, quibus eum contriverit,
tonsillas attingat . 
 (12) Anginis felle anserino cum elaterio et melle ci-
tissime succurritur, cerebro noctuae, cinere hirundinis ex
aqua calida poto . huius medicinae auctor est Ovidius
poeta. sed efficaciores ad omnia, quae ex hirundinibus
monstrantur, pulli silvestrium—figura nidorum eas de-
prehendit—, multo tamen efficacissimi ripariarum pulli;
ita vocant in riparum cavis nidificantes. multi cuius-
cumque hirundinis pullum edendum censent, ut toto anno
non metuatur id malum. strangulatos cum sanguine com-
burunt in vase et cinerem cum pane aut in potu dant.
quidam et mustelae cinerem pari modo admiscent; sic ad
strumae remedia dant et comitialibus cotidie potui . in
sale quoque servatae hirundines ad anginam drachma bi-
buntur, cui malo et nidus earum mederi dicitur potus .
milipedam inlini anginis efficacissimum putant; alii XX 
tritas in aquae mulsae hemina dari per harundinem, quo-

 

niam dentibus tactis nihil prosint. tradunt et murem cum
verbenaca excoctum, si bibatur is liquor, remedio esse,
et corrigiam caninam ter collo circumdatam, fimum co-
lumbinum vino et oleo permixtum. cervicis nervis , opi-
sthotono ex milui nido surculus viticis adalligatus auxiliari
dicitur,

strumis exulceratis mustelae sanguis , ipsa de-
cocta in vino; non tamen sectis admovetur. aiunt et in 
cibo sumptam idem efficere vel cinerem eius sarmentis
conbustae mi x tu m axungia . lacertus viridis adalligatur;
oportet post dies XXX alium adalligatum . quidam cor
eius in argenteo vasculo servant ad femin e as strumas et 
v i r il es . cocleae cum testa sua tusae inlinuntur, maxime
quae frutectis adhaerent, item cinis aspidum cum sebo
taurino inponitur, anguinus adeps mixtus oleo , item an-
guium cinis ex oleo inlitus vel cum cera. edisse quoque
eos medios abscisis utrimque extremis partibus adversus
strumas prodest vel cinerem bibisse in novo fictili ita
crematorum, efficacius multo inter duas orbitas occisorum.
 et gryllum inlinere cum sua terra effossum suadent, item

 

fimum columbarum per sese vel cum farina hordeacia aut
avenacia ex aceto, talpae cinerem ex melle inlinere. alii
iocur eiusdem contritum inter manus inlinunt et triduo
non abluunt. dextrum quoque pedum eius remedio esse
strumis adfirmant. alii praecidunt caput et cum terra a
talpis excitata tusum digerunt in pastillos pyxide stagnea 
et utuntur ad omnia, quae intumescant , et quae aposte-
mata vocant quaeque in cervice sint; vesci suilla tunc
vetant. tauri vocantur scarabaei terrestres ricino similes 
—nomen cornicula dedere—, alii pediculos terrae vo-
cant; ab his quoque terrain egestam inlinunt strumis et
similibus vitiis et podagris, triduo non abluunt. prodest
haec medicina in annum, omniaque his adscribunt, quae
nos in gryllis rettulimus. quidam et a formicis terra 
egesta sic utuntur. alii vermes terrenos totidem, quot 
sint strumae, adalligant, pariterque cum i is arescunt. alii
viperam circa canis ortum circumcidunt ut diximus, dein 
mediam comburunt, cinerem eum dant bibendum ter sep-
tenis diebus, quantum prenditur ternis digitis; sic strumis
medentur, aliqui vero circumligantes lino, quo praeligata
infra caput vipera pependerit, donec exanimaretur. et
milipedis utuntur addita resinae terebinthinae parte quarta ,
quo medicamento omnia apostemata curari iubent. 
 
 (13) Umeri doloribus mustelae cinis cum cera mede-
tur.—Ne sint alae hirsutae, formicarum ova pueris in-
fricata praestant, item mangonibus, ut lanugo sit pube-
scentium, sanguis e testiculis agnorum, cum castrantur.
qui evulsis pilis inlitus et contra virus proficit. 
 (14) Praecordia vocamus uno nomine exta in homine,
quorum in dolore cuiuscumque partis si catulus lactens 
admoveatur adprimaturque his partibus, transire in eum
dicitur morbus , idque exinterato perfusoque vino de-
prehendi vitiato viscere illo, quod doluerit homini , sed
obrui tales religio est. ii quoque, quos Melitaeos voca-
mus, stomachi dolorem sedant adplicati saepius; transire
morbos aegritudine eorum intellegitur, plerumque et morte.

pulmonum quoque vitiis medentur, it em mures, maxime
Africani, detracta cute in oleo et sale decocti atque in
cibo sumpti. eadem res et purulentis vel cruentis ex-
creationibus medetur, (15) praecipue vero coclearum
cibus stomacho. in aqua eas subfervefieri intacto corpore
earum oportet, mox in pruna torreri nihilo addito atque
ita e vino garoque sumi, praecipue Africanas. nuper hoc
conpertum plurimis prodesse; id quoque observant, ut
numero inpari sumantur . virus tamen earum gravitatem

 

halitus facit . prosunt et sanguine excreantibus dempta
testa tritae in aqua potu. laudatissimae autem sunt Afri-
canae—ex iis Iolitanae —, Astypalaeicae , i te m Siculae
modicae, quoniam magnitudo duras facit et sine suco,
Baliaricae, quas cavaticas vocant, quoniam in speluncis
nascuntur, laudatae ex insulis et Caprearum, nullae autem
cibis gratae neque veteres neque recentes. fluviatiles et
albae virus habent, nec silvestres stomacho utiles , alvum
solvunt, item omnes minutae. contra marinae stomacho
utiliores, efficacissimae tamen in dolore stomachi e lau-
datis traduntur quaecumque vivae cum aceto devoratae.
 praeterea sunt quae ἀκέρατοι vocantur, latae , multifariam 
nascentes, de quarum usu dicemus suis locis. gallina-
ceorum ventris membrana, si inveterata e s t, inspersa po-
tioni destillationes pectoris et umidam tussim vel recens
tosta lenit. cocleae crudae tritae cum aquae tepidae cyathis
III si sorbeantur, tussim sedant. destillationes sedat et
canina cutis cuilibet digito circumdata. iure perdicum
stomachus recreatur. 
 
 (16) Iocinerum doloribus medetur mustela silvestris
in cibo sumpta vel iocinera eius, item viverra porcelli 
modo inassata, suspiriosis multipeda , ut ter septenae in
Attico melle diluantur et per harundinem bibantur; omne
enim vas nigrescit contactu. quidam torrent sextarium
in patina, donec candidae fiant, tune melle miscent [alii
centipedam vocant ] et ex aqua calida dari iubent in cibo.
 cocleae i is , quos linquit animus aut quorum alienatur mens
aut quibus vertigines fiunt, ex passi cyathis III singulae 
contritae cum sua testa et calefactae in potu datae diebus
plurimum VIIII; aliqui singulas primo die dedere, sequenti
binas, tertio ternas, quarto II , quinto I; sic et suspiria
emendant et vomicas. esse animal locustae simile sine
pennis, quod trixallis Graece vocetur , Latinum nomen non
habeat , aliqui arbitrantur, nec pauci auctores , hoc esse 
quod grylli vocentur ; ex his xx torreri iubent ac bibi e

 

mulso contra orthopnoeas. sanguinem expuentibus cocleae ,
s i qui inlotis protropum infundat vel marina aqua ita de-
coquat et in cibo sumat aut si tritae cum testis suis
sumantur cum protropo; sic et tussi medentur. vomicas
privatim sanat mel , in quo apes sint demortuae . sangui-
nem reicientibus pulmo vulturinus vitigineis lignis con-
bustus, adiecto flore Punici mali ex parte dimidia, item
cotoneorum liliorumque isdem portionibus , potus mane
atque vesperi e vino, si febres absint, si minus, ex aqua,
in qua cotonea decocta sint. 
 (17) Pecudis lien recens magicis praeceptis super do-
lentem lienem extenditur dicente eo, qui medeatur, lieni
se renedium facere. post hoc iubent in pariete dormi-
torii eius tectorio includi et obsignari anulo ter novies 
ea de mque dici. caninus si viventi eximatur et in cibo
sumatur, liberat eo vitio . quidam recentem superinligant.
 alii duum dierum catuli ex aceto scillite dant ignoranti 
vel irenacei lienem, item coclearum cinerem cum semine
lini et urticae addito melle, done persanet . liberat et

 

lacerta viridis viva in olla ante cubiculum dormitorium 
eius, cui medeatur , suspensa, ut egrediens revertensque
attingat manu, cinis e capite bubonis cum unguento,
mel, in quo apes sint mortuae , araneus et maxime qui
lycos vocatur. 
 (18) Upupae cor lateris doloribus laudatur , coclearum
cibus in tisana decoctarum; et per se inlinuntur. canis
rabiosi calvariae cinis potioni inspergitur .—Lumborum
dolori stelio transmarinus capite ablato et intestinis de-
coctus in vino cum papaveris nigri denarii pondere dimi-
dio eo suco bibitur. lacertae virides decisis pedibus et
capite in cibo sumuntur, cocleae III contritae cum testis 
suis atque in vino decoctae cum piperis granis xv. aquilae
pedes evellunt in aversum a suffragine ita, ut dexter dex-
trae partis doloribus adalligetur, sinister laevae . multipeda 
quoque, quam oniscon appellavimus, medetur denarii
pondere ex vini cyathis II pota. vermem terrenum catillo
ligneo ante fisso et ferro vincto inpositum aqua excepta per-
fundere et defodere , unde effoderis, Magi iubent, mox aquam
bibere catillo, mire id prodesse ischiadicis adfirmantes.

(19) Dysintericos recreant femina pecudum de-
cocta cum lini semine ea aqua pota, caseus ovillus vetus ,
sebum ovium decoctum in vino austero. hoc et ileo 
medetur et tussi veteri , dysintericis stelio transmarinus
ablatis intestinis et capite pedibusque ac cute decoctus
aeque et in cibo sumptus, cocleae II cum ovo, utraque 
cum putamine contrita atque in vase novo addito sale et 
passi cyathis II aut palmarum suco et aquae cyathis III
subfervefact a et in potu dat a . prosunt et combustae, ut 
cinis earum bibatur in vino, addito resinae momento.
cocleae nudae, de quibus diximus, in Africa maxime 
inveniuntur, utilissimae dysintericis, quinae combustae
cum denarii dimidii pondere acaciae ; ex eo cinere dantur
coclearia bina in vino myrtite aut quolibet austero cum
pari modo caldae. quidam omnibus Africanis ita utuntur,
alii totidem Africanas velatas infundunt potius et, si maior
fluctio sit, addunt acaciam fabae magnitudine. senectus
anguium dysinteriae et tenesmis in stagneo vase decoquitur
cum rosaceo vel, si in alio, cum stagno inlinitur. ius ex
gallinaceis isdem medetur, sed veteris gallinacei vehemen-

 

tius salsum ius alvum ciet. membrana gallinarum tosta 
et data in oleo ac sale coeliacorum dolores mulcet —
abstineri autem frugibus ante et gallinam et hominem
oporteat —, fimunm columbinum tostum potumque. caro
palumbis in aceto decocta dysintericis et coeliacis me-
detur, turdus inassatus cum myrti bacis dysintericis, item
merulae , mel, in quo apes sint inmortuae , decoctum. 
 (20) Gravissimum vitium a l vi ileos appellatur. huic 
resisti aiunt discerpti vespertilionis sanguine, etiam inlito
ventre subveniri. sistit alvum coclea sicut diximus in 
suspiriosis temperata, item cinis earum, quae vivae cre-
matae sint, potus ex vino austero, gallinaceorum iocur
assum aut ventriculi membrana , quae abici solet , invete-
rata admixto papaveris suco—alii recentem torrent ex
vino bibendam —, ius perdicum et per se ventriculus
contritus ex vino nigro, item palumbis ferus ex posca

 

decoctus, lien pecudis tostus et in vino tritus , fimum
columbinum cum melle inlitum, ossifragi venter arefactus
et potus, iis, qui cibos non conficiant, utilissimus, vel si
manu tantum teneant capientes cibum. quidam adalligant
ex hac causa, sed continuare non debent, maciem enim
facit. sistit et anatum mascularum sanguis. inflationes 
discutit coclearum cibus, tormina lien ovium tostus atque
e vino potus, palumb i s ferns ex posca decoctus,. adips 
otidis ex vino, cinis ibide sine pennis cremata potus.
quod praeterea traditur in torminibus, mirum est , anate
adposita ventri transire morbum anatemque emori . tor-
mina et melle curantur, in quo s i nt apes inmortuae , de-
cocto . coli vitium efficacissime sanatur ave galerita assa
in cibo sumpta. quidam in vase novo cum plumis exuri
iubent conterique in cinerem, bibi ex aqua coclearibus 
ternis per quadriduum , quidam cor eius adalligari femini;
alii s recens tepensque adhuc devoratur . consularis Aspre-
natum domus est, in qua alter e fratribus colo liberatus

 

est ave hac in cibo sumpta et corde eius armilla aurea
incluso, alter sacrificio quodam facto crudis laterculis ad
formam camini atque, ut sacrum peractum est , obstructo
sacello. unum est ossifrago intestinum mirabili natura
omnia devorata conficienti; huius partem extremam ad-
alligatam prodesse contra colum constat. —Sunt occulti
interaneorum morbi, de quibus mirum proditur. si catuli,
priusquam videant, adplicentur triduo stomacho maxime
ac pectori et ex ore aegri suctum lactis accipiant, transire
vim morbi, postremo exanimari dissectisque palam fieri
aegri causas; mo n e n t humari debere eos obrutos terra .
Magi quidem vespertilionis sanguine contacto ventre in
totum annum caveri tradunt aut in dolore , si quis aquam
 t er pedes eluens haurire sustineat.

(21) Murino fimo contra calculos inlinere ventrem
prodest. irenacei carnem iucundam esse aiunt, si capite
percusso uno ictu interficiatur, priusquam in se urinam
reddat. haec caro ad hunc modum occis i stillicidi um 

vesicae emendat, item suffitus ex eodem . quod si urinam
in se reddiderit, eos, qui carnem comederint , stranguriae
morbum contrahere traditur. iubent et vermes terrenos
bibi ex vino aut passo ad comminuendos calculos vel
cocleas decoctas ut in suspiriosis, easdem exemptas testis 
III tritasque in vini cyatho bibi, sequenti die II, tertio 
die I, ut stillicidium urinae emendent , testarum vero in-
anium cinerem ad calculos pellendos , item hydri iocur
bibi vel scorpionum cinerem aut in pane sumi [vel si
quis ut locusta edit], lapillos, qui in gallinaceorum vesica 
aut in palumbium ventriculo inveniantur, conteri et potioni 
inspergi, item membranam e ventriculo gallinacei aridam
vel, si recens sit, tosta m , fimum quoque palumbinum in
faba sumi contra calculos et alias difficultates vesicae,
similiter plumarum cinerem palumbium ferorum ex aceto
mulso et intestinorum ex his cinerem coclearibus III, e
nido hirundinum g laeba m dilut a m aqua calida, ossifragi

 

ventrem arefactum, turturis fimum in mulso decoctum
vel ipsius discoctae ius. turdos quoque edisse cum bacis
myrti prodest urinae, cicadas tostas in patellis, milipedam 
oniscon bibisse et in vesicae doloribus decoctum agni-
norum pedum. alvum ciet gallinaceorum discoctorum
ius et acria mollit, ciet et hirundinum fimum adiecto
melle subditum. 
 (22) Sedis vitiis efficacissima sunt oesypum—quidam
adiciunt pomphol yge m et rosaceum—, canini capitis cinis ,
senecta serpentis ex aceto, si rhagades sint, cinis fimi
canini candidi cum rosaceo—aiunt inventum Aesculapii 
esse eodemque et verrucas efficacissime tolli—, murini
fimi cinis, adeps cygni , adeps bovae . procidentia ibi sucus
coclearum punctis evocatus inlita repellit . adtritis me-
detur cinis muris silvatici cum melle, fel irenacei cum
vespertilionis cerebro et canino lacte, adeps anserinus
cum cerebro et alumine et oesypo, fimum columbinum
cum melle, condylomatis privatim araneus dempto capite 
pedibusque infricatus, ne acria perurant , adeps anserinus
cum cera Punica , cerussa, rosaceo, adeps cygni . hic et

 

haemorroidas sanare dic i tur . ischiadicis cocleas crudas
tritas cum vino Am m ineo et pipere potu prodesse dicunt ,
lacertam viridem in cibo ablatis pedibus, interaneis, capite;
sic et stelionem adiectis huic papaveris nigri obolis III;
ruptis, convulsis fel ovium cum lacte mulierum. veren-
dorum formicationibus verrucisque medetur arietini pul-
monis inassati sanies, ceteris vitiis vellerum eius vel sordi-
dorum cinis ex aqua, sebum ex omento pecudis, praecipue
a renibus, admixto pumicis cinere et sale, lana sucida ex
aqua frigida, carnes pecudis combustae ex aqua, mulae 
ungularum cinis , dentis caballini contusi farina inspersa,
testibus vero farina ex ossibus canini capitis sine came 
tusis . si decidat testium alter, spumam coclearum inlitam
in remedio esse tradunt. taetris ibi ulceribus et manan-
tibus auxiliantur canini capitis recentes cineres, cocleae
parvae, latae contritae ex aceto, senectus anguium ex
aceto vel cinis eius, mel, in quo apes sint inmortuae ,
cum resina, cocleae nudae, quas in Africa gigni dixi-
mus, tritae cum turis polline et ovorum albo; XXX die

 

resolvunt ; aliqui pro ture bulbum admiscent . hydrocelicis 
stelionis mire prodesse tradunt capite, pedibus, interaneis
ademptis relicum corpus inassatum—in cibo id saepius
datur—, sicut ad urinae incontinentiam caninum adipem
cum alumine sc h is t o fabae magnitudine , cocleas Africanas
cum sua carne et testa crematas poto cinere, anserum III
linguas inassatas in cibo. huius rei auctor est Anaxilaus.
a t panos aperit sebum pecudum cum sale tosto, murinum 
fimum admixto turis polline et sandaraca discutit, lacertae
cinis et ipsa divisa inposita , item multipeda contrita ad-
mixta resina terebinthina ex parte tertia—quidam et
sinopidem admiscent—, cocleae contusae per se, cinis
inanium coclearum cerae mixtus. discussoriam vim habet
fimum columbarum per sese vel cum farina hordeacia aut
avenacia inlitum. cantharides mixtae calce panos scalpelli
vice auferunt , inguinum tumorem cocleae minutae cum
melle inlitae leniunt.

(23) Varices ne nascantur, lacertae sanguine pueris
crura ieiunis a ieiuno inlinuntur. podagras lenit oesypum 
cum lacte mulieris et cerussa, fimum pecudum, quod li-
quidum reddunt, pulmones pecudum, fel arietis cum sebo,

 

mures dissecti inpositi , sanguis mustelae cum plantagine
inlitus et vivae combustae cinis, ex aceto ac rosaceo si 
pinna inlinatur vel si cera et rosaceum admisceatur, fel
caninum ita, ne manu attingatur, sed pinna inlinatur,
fimum gallinarum, vermium terrenorum cinis cum melle
ita, ut tertio die solvantur. aliqui ex aqua inlinere ma-
lunt, alii ipsos acet abuli mensura cum mellis cyathis III,
pedibus ante rosaceo perunctis. cocleae latae potae tollere
dicuntur pedum et articulorum dolores; bibuntur autem
binae in vino tritae. ea e dem inlinuntur cum he l xines 
herbae suco; quidam ex aceto intrivisse contenti sunt.
sale, qui un a cum vipera crematus sit in olla nova, sae-
pius sumpto aiunt podagra liberari; utile esse et adipe
viperino pedes perungui. et de miluo adfirmant, si in-
veterato tritoque quantum III digiti capiant bibatur ex
aqua aut si pedes sanguine eius perunguantur. inlinun-
tur et columbarum sanguine cum urtica vel pennis earum ,
cum primum nascentur, tritis cum urtica . quin et fimum 
earum articulorum doloribus inlinitur, item cinis mustelae

 

aut coclearum, et cum amylo vel tragacantha . incussos 
articulos aranei telae commodissime curant. sunt qui
cinere earum uti malint, sicut fimi columbini cinere cum
polenta et vino albo. articulis luxatis praesentaneum est
sebum pecudis cum cinere e capillo mulierum. pernioni-
bus quoque inponitur sebum pecudum cum alumine, canini
capitis cinis aut fimi murini. quod si pura sint, ulcera
cera addita ad cicatricem perducunt soricum vel glirium 
crematorum favilla ex oleo, item muris silvatici cum melle,
vermium quoque terrenorum cum oleo vetere et cocleae,
quae nudae inveniuntur. ulcera omnia pedum sanat cinis
earum, quae vivae combustae sint , fimi gallinarum cinis
exulcerationes, columbini fimi ex oleo. adtritus calcia-
mentorum veteris sol eae cinis, agninus pulmo et arietis 
sanant , dentis caballini contusi farina privatim subluviem ,
lacertae viridis sanguis subtrit o s et hominum et iumen-
torum pedes sublitus , clavos pedum urina muli mulaeve
cum luto suo inlita, fimum ovium, iocur lacertae viridis

 

vel sanguis flocco inpositus , vermes terreni ex oleo, ste-
lionis caput cum viticis foliis pari modo tritum ex oleo,
fimum columbinum decoctum ex aceto, verrucarum omni a 
gener a urina canis recens cum suo luto inlita, fimi canini
cinis cum cera, fimum ovium, sanguis recens murinus
inlitus vel ipse mus divolsus, irenacei fel, caput lacertae
vel sanguis vel cinis totius, membrana senectutis anguium ,
fimum gallinae cum oleo ac nitro. cantharid e s cum uva
taminia intrita e exedunt , sed ita erosas aliis, quae ad per-
sananda ulcera demonstravimus, curari oportet.

(24) Nunc praevertemur ad ea, quae totis cor-
poribus metuenda sunt. 
 Fel canis nigri masculi amuletum esse dicunt Magi
domus totius suffitae eo purificataeve contra omnia mala
medicamenta, item sanguinem canis respersis parietibus 
genitaleque eius sub limine ianuae defossum . minus mi-
rentur hoc qui sciunt , foedissimum animalium in quantum
magnificent, ricinum, quoniam uni nullus sit exitus saginae
nec finis alia quam morte, diutius in fame viventi : septenis
ita diebus durare tradunt, at in satietate paucioribus de-

 

hiscere; hunc ex aure sinistra canis omnes dolores sedare
adalligatum. et indicium in augurio vitalium habent, nam
si a eger in i ti o respondeat e i , qui intulerit , a pedibus stanti
interrogantique de morbo, spem vitae certam esse, mori-
turum nihil respondere. adiciunt ut evellatur ex aure
laeva canis, cui non sit alius quam niger colos . Nigidius 
fugere toto die canes conspectum eius, qui e sue id ani-
mal evellerit, scriptum reliquit . rursus Magi tradunt lym-
phatos sanguinis talpae adspersu resipiscere, eos vero, qui
a nocturnis diis Faunisque agitentur, draconis lingua et
oculis et felle intestinisque in vino et oleo decoctis ac
sub diu nocte refrigeratis perunctionibus matutinis vesper-
tinisque liberari. 
 (25) Perfrictionibus remedio esse tradit Nicander
amphisbaenam serpentem mortuam adalligatam vel pellem
tantum eius, quin immo arbori, quae caedatur, adalligata 
non algere caedent e s , faciliusque succedere ita. qu a e sola
serpentium frigori se committit, prima omnium procedens
et ante cuculi cantum. aliud est ccuulo miraculum : quo
quis loco primum audiat alitem illam, si dexter pes circum-
scribatur ac vestigium id effodiatur , non gigni pulices,
ubicumque spargatur. 
 
 (26) Paralysim caventibus pinguia glirium decoctorum 
et soricum utilissima tradunt esse, milipedas ut in angina 
diximus potas; phthisim sentientibus lacertam viridem de-
 coctam in vini sextariis III ad cyathum unum, singulis
coclearibus sumptis per dies, donec convalescant, coclea- 5
rum cinerem potum in vino; (27) comitialibus morbis
 oesypum cum murrae momento et vini cyathis II dilutum
magnitudine nucis abellanae, a balineo potum, testiculos
arietinos inveteratos tritosque dimidio denarii pondere in
aquae vel lactis asinini hemina. interdicitur vini potus
quinis diebus ante et postea. magnifice laudatur et san-
guis pecudum potus, item fel cum melle, praecipue agni-
num, catulus lactens sumptus absciso capite pedibusque
ex vino et murra, lichen mulae potus in oxymelite cyathis
III , stelionis transmarini cinis potus in aceto, tunicula 
stelionis, quam eodem modo ut anguis exuit, in potu .
quidam et ipsum harundine exinteratum inveteratumque
bibendum dederunt, alii in cibo ligneis veribus inassatum.
 operae pretium est scire, quo modo praeripiatur, cum
exuerit , membrana hiberna alias devoranti eam, quoniam

 

nullum animal fraudulentius invidere homini tradunt, inde
stelionum nomine in maledictum translato . observant cubile
eius aestatibus; est autem in loricis ostiorum fenestrarum-
que aut camaris sepulchrisve. ibi vere incipiente fissis
harundinibus textas opponunt ce u n assas , quarum angustiis 
etiam gaudet, eo facilius exuens circumdatum torporem ;
sed relicto non potest remeare. nihil ei remedio in comi-
tialibus morbis praefertur. prodest et cerebrum mustelae
inveteratum potumque et iocur eius, testiculi quoque
volvaque aut ventriculus inveteratus cum coriandro, ut
diximus, item cinis, silvestris vero tota in cibo sumpta. 
eadem omnia praedicantur ex viverra. lacerta viridis cum
condimentis, quae fastidium abstergeant , ablatis pedibus
ac capite, coclearum cinis addito semine lini et urticae
cum melle inlitu sanant. Magis placet draconis cauda in
pelle dorcadis adalligata cervinis nervis vel lapilli e ventre
hirundinum pullorum sinistro lacerto adnexi ; dicuntur enim
excluso pullo lapillum dare. quod si pullus is detur in 
cibo, quem primum pepererit, cum quis primum tempta-
tus sit, liberatur eo malo; postea medetur hirundinum

 

sanguis cum ture vel cor recens devoratum. quin et e 
nido earum lapillus inpositus recreare dicitur confestim,
adalligatus in perpetuum tueri . praedicatur et iocur milui
devoratum et senectus serpentium, iocur vulturis tritum
cum suo sanguine ter septenis diebus potum, cor pulli
vulturini adalligatum. sed et ipsum vulturem in cibo dari
iubent et quidem satiatum humano cadavere. quidam pectus
eius bibendum censent in cer r ino calice, aut testes galli-
nacei ex aqua et lacte, antecedente v dierum abstinentia
vini ; ob id invetera n t . fuere et qui muscas XXI rufas, et
quidem a mortuo , in potu darent, infirmioribus pauciores.

(28) Morbo regio resistunt sordes aurium aut
mammarum pecudis denarii pondere cum murrae mo-
mento et vini cyathis II canini capitis cinis in mulso,
multipeda in vini hemina , vermes terreni in aceto mulso
cum murra, gallina, si sit luteis pedibus, prius aqua puri-
ficatis, dein collutis vino, quod bibatur, cerebrum perdicis
aut aquilae in vini cyathis III, cinis plumarum aut inter-
aneorum palumbis in mulso ad coclearia III, passerum
cinis sarmentis crematorum coclearibus II in aqua mulsa.
avis icterus vocatur a colore; quae si spectetur, sanari 
id malum tradunt et avem mori. hane puto Latine vo-
cari galgulum . 
 
 (29) Phreneticis prodesse videtur pulmo pecudum cali-
dus circa caput alligatus . nam muris cerebrum dare potui
ex aqua aut cinerem mustelae vel etiam inveteratas carnes
irenacei quis possit furenti, etiamsi certa sit medicina?
bubonis quidem oculorum cinerem inter ea, quibus pro-
digiose vitam ludificantur, acceperim, praecipueque febrium
medicina placitis eorum renuntiat. namque et in duodecim 
signa digessere eam sole transmeante iterumque luna, quod
totum abdicandum paucis e pluribus edocebo , siquidem
crematis tritisque cum oleo perungui iubent aegros, cum
geminos transeat sol, cristis et auribus et unguibus galli-
naceorum; si luna, radiis barbisque eorum; si virginem
alteruter , hordei granis; si sagittarium, vespertilionis alis;
si leonem luna, tamaricis fronde, et adiciunt sativae; si
aquarium, e buxo carbonibus tritis . ex istis confessa aut
certe verisimilia ponemus, sicuti lethargum olfactoriis ex-
citari et inter ea fortassis mustelae testiculis inveterat is 
aut iocinere usto. his quoque pulmonem pecudis calidum
circa caput adalligari putant utile. 
 (30) In quartanis medicina clinice propemodum nihil
pollet. quam ob rem plura eorum remedia ponemus pri-
mumque ea, quae adalligari iubent: pulverem, in quo se

 

accipiter volutaverit, lino rutilo in linteolo, canis nigri
dentem longissimum. pseudosp h ece m vocant vespam, quae
singularis volitat ; hanc sinistra manu adprehensam sub-
nectunt, alii vero quam quis eo anno viderit primam ;
viperae caput abscisum in linteolo vel cor viventi exemptum;
 muris rostellum auriculasque summas russeo panno ipsum-
que dimittunt ; lacertae vivae dextrum oculum effossum,
mox cum capite suo deciso in pellicula caprina scarabaeum,
qui pilas volvit. propter hunc Aegypti magna pars scara-
baeos inter numina colit, curiosa Apionis interpretatione,
qua colligat Solis operum similitudinem huic animali esse,
ad excusandos gentis suae ritus. sed et alios adalligant 
Magi : cui sunt cornicula reflexa, sinistra manu collectum;
tertium , qui vocatur fullo, albis guttis , dissectum utrique
lacerto adalligant, cetera sinistro: cor anguium sinistra 
manu exemptum viventibus, scorpionis caudae IIII articulos
cum aculeo panno nigro ita, ut nec scorpionem dimissum
nec eum, qui adalligaverit , videat aeger triduo, post tertium
circuitum id condat. urucam in linteolo ter lino circum-
dant totidem nodis ad singulos dicente, quare faciat, qui
medebitur , limacem in pellicula vel IIII limacum capita
praecisa harundine, multipedam lana involutam, vermi-

 

culos, ex quibus tabani fiunt , antequam pennas germinent ,
alios e spinosis frutectis lanuginosos. quidam ex illis qua-
ternos inclusos iuglandis nucis putarnine adalligant. cocleas,
 quae nudae inveniuntur , stelionem , cum incluserunt capsu-
lis, subiciunt capiti et sub decessu febris emittunt. de-
vorari autem iubent cor mergi marini sine ferro exemptum,
inveteratumque conteri et in calida aqua bibi, hirundinum
corda cum melle; alii fimum drachma una in lactis caprini
vel ovilli vel passi cyathis III ante accessiones; sunt qui
totas censeant devorandas. aspidis cutem pondere sexta
parte denarii cum piperis pari modo Parthorum gentes
in remedium quartanae bibunt. Chrysippus philosophus
tradidit phryganion adalligatum remedio esse quartanis.
quod esset animal, neque ille descripsit nec nos inveni-
mus qui novisset; demonstrandum tamen fuit a tam gravi
auctore dictum, si cuius cura efficacior esset inquirendi .
cornicis carnes esse et nidum inlinere in longis morbis
utilissimum putant. —Et in tertianis fiat potestas ex-
periendi , quoniam miserias copia spei delectat , anne ara-
nei, quem lycon vocant, tela cum ipso in splen i o l o resinae

 

ceraeque inposita utrisque temporibus et fronti prosit, aut
ipse calamo adalligatus, qualiter et aliis febribus prodesse
traditur, item lacerta viridis adalligata viva in eo vase,
quod capiat, quo genere et recidivas frequenter abigi
adfirmant. 
 (31) Hydropicis oesypum ex vino addita murra modice
potui datur, nucis abellanae magnitudine. aliqui addunt
et anserinum adipem ex vino myrteo. sordes ab uberibus
ovium eundem effectum habent, item carnes inveteratae 
irenacei sumptae. vomitus quoque canum inlitus ventri
aquam trahere promittitur.

(32) Igni sacro medetur oesypum cum pompholyge 
et rosaceo, ricini sanguis , vermes terreni ex aceto inliti,
gryllus contritus in manibus, quo genere praestat, ut qui
id fecerit, antequam incipiat vitium, toto e i anno non 
accidat —oportet autem eum ferro cum terra cavernae
suae tolli—, anseris adeps, viperae caput aridum ad-
servatum et combustum, dein ex aceto inpositum, se-
nectus serpentium ex aqua inlita a balneo cum bitumine
et sebo agnino . 
 (33) Carbunculus fimo columbino aboletur per se in-
lito vel cum lini semine ex aceto mulso, item apibus,

 

quae in melle sint mortuae , inpositis polentaque inposita 
ins u per. si in verendis sit , ceterisque ibi ulceribus occurrit
ex melle oesypum cum plumbi squamis , item fimum pecu-
dum incipientibus carbunculis. tubera et quaecumque mol-
liri opus sit efficacissime anserino adipe curantur; idem
praestat et gruum adeps. 
 (34) Furunculis mederi dicitur araneus , priusquam
nominetur , inpositus et tertio die solutus, mus araneus
pendens enecatus sic, ut terram ne postea attingat, ter
circumlatus furunculo, totiens expuentibus medente et cui
is medebitur, ex gallinaceo fimo, quod est rufum, maxime
recens inlitum ex aceto, ventriculus ciconiae ex vino de-
coctus, muscae inpari numero infricatae digito medico ,
sordes ex pecudum auriculis,. sebum ovium vetus cum
cinere capilli mulierum , sebum arietis cum cinere pumi-
cis et salis pari pondere. 
 (35) Ambustis canini capitis cinis medetur, item gli-
rium cum oleo, fimum ovium cum cera, murium cinis,
coclearum quoque sic, ut ne cicatrix quidem appareat,

 

adips viperinus , fimi columbini cinis ex oleo inlitus;
 (36) nervorum nodis capitis viperini cinis in oleo cyprino ,
terreni vermes cum melle inliti. dolores eorum .... adips ,
 amphisbaena mortua adalligata, adips vulturinus cum ....
venter arefactus tritusque cum adipe suillo inveterato , cinis
e capite bubonis in mulso potus cum lilii radice, si Magis
credimus. in contractione nervorum caro palumbina in
cibis prodest et inveterata, irenacei spasticis, item muste-
lae cinis , serpentium senectus in pelle taurina adalligata.
spasmos fieri prohibe t e t opisthotonos milui iocur aridum 
III obolis in aquae mulsae cyathis III potum. 
 (37) Reduvias et quae in digitis nascuntur pterygia 
tollunt canini capitis cinis aut vulva decocta in oleo,
superinlito butyro ovillo cum melle, item folliculus cuius-
libet animalium fellis ; unguium scabritiam cantharides 
cum pice tertio die solutae aut locustae frictae cum
sebo hircino, pecudum sebum. aliqui miscent viscum
et porcillacam, alii aeris florem et viscum ita, ut tertio
die solvant.

(38) Sanguinem sistit in naribus sebum ex omento
pecudum inditum , item coagulum ex aqua, maxime agni-
num, subductum vel infusum , etiam si alia non prosint,
adips anserinus cum butyro pari pondere pastillis ingestus,
coclearum terrena , sed et ipsae extractae testis; e naribus 110
fluentem cocleae contritae fronti inlitae, aranei tela ; gal-
linacei cerebellum vel sanguis profluvia ex cerebro, item
columbinus ob id servatus concretusque. si vero ex vul-
nere inmodice fluat, fimi caballini cum putaminibus ovorum 
cremati cinis inpositus mire sistit. 
 (39) Ulceribus medetur oesypum cum hordei cinere
et aerugine aequis partibus, ad carcinomata quoque ac
serpentia valet. erodit et ulcerum margines, carnesque
exscrescentes ad aequalitatem redigit; explet quoque et
ad cicatricem perducit. magna vis et in cinere pecudum
fimi ad carcinomata, addito nitro, aut in cinere ex ossibus
feminum agninorum, praecipue in i is ulceribus, quae cicatri-
cem non trahant . magna et pulmonibus, praecipue arietum:
carnes excrescentes in ulceribus ad aequalitatem efficacis-
sime reducunt; fimo quoque ipso ovium sub testo calefacto
et subacto tumor vulnerum sedatur, fistulae purgantur sa-
nanturque, item epinyctides. summa vero in canini capitis

 

cinere: excrescentia omnia spodii vice erodit ac persanat.
et murino fimo eroduntur, item mustelae fimi cinere .
duritias in alto ulcerum et carcinomata persequitur multi-
peda trita admixta resina terebinthina et sinopide. eadem
utilissima sunt in i is ulceribus, quae vermibus pericli-
tentur . quin et vermium ipsorum genera mirandos usus
habent. cosses, qui in ligno nascuntur, sanant ulcera 
omnia , nomas vero combusti cum pari pondere anesi ex 
oleo inliti. vulnera recentia conglutinant terreni adeo, ut
nervos quoque abscisos inlitis solidari intra septimum
diem persuasio sit; itaque in melle servandos censent.
cinis eorum margines ulcerum duriores absumit cum pice
lliquida vel symp hy to et melle. quidam arefactis in sole
ad vulnera ex aceto utuntur nec solvunt nisi biduo inter-
misso. eadem ratione et coclearum terrena prosunt , totae-
que exemptae recentia vulnera tusae inpositae conglutinant
et nomas sistunt.—(Herpes quoque animal a Graecis
vocatur , quo praecipue sanantur quaecumque serpunt ).—

 

cocleae prosunt et cum testis suis tusae; cum murra qui-
dem et ture etiam praecisos nervos sanare dicuntur. dra-
conum quoque adeps siccatus in sole magnopere prodest,
item gallinacei cerebrum recentibus plagis. sale viperino
in cibo sumpto tradunt et ulcera tractabiliora fieri ac ce-
lerius sanari. Antonius quidem medicus, cum incidisset 
insanabilia ulcera , viperas edendas dabat miraque celeri-
tate persanabat . trixallidum cinis margines ulcerum duros
aufert cum melle, item fimi columbini cum arrhenico et
melle , eademque eroden ti a sunt. bubonis cerebrum cum
adipe anserino mire vulnera dicitur glutinare; quae vero 
vocantur cacoēthe, cinis feminurm arietis cum lacte mu-
liebri , diligenter prius elutis linteolis, ulula avis cocta in
oleo, cui liquato miscetur butyrum ovillum et mel . ul-
cerum labra duriora apes in melle mortuae emolliunt , et
elephantiasin sanguis et cinis mustelae. verberum vul-
nera atque vibices pellibus ovium recentibus inpositis
obliterantur. 
 (40) Articulorum fracturis cinis feminum pecudis pe-
culiariter medetur cum cera—efficacius idem medica-
mentum fit maxillis simul ustis cornuque cervino et cera

 

mollita rosaceo—; ossibus fractis caninum cerebrum lin-
teolo inlito, superpositis lanis, quae subinde oleo sub-
fundantur; fere XIIII diebus solidat, nec tardius cinis
silvestris muris cum melle aut vermium terrenorum, qui
et ossa extrahit. 
 (41) Cicatrices ad colorem reducit pecudum pulmo,
praecipue ex ariete, sebum ex nitro , lacertae viridis cinis,
vernatio anguium ex vino decocta, fimum columbinum cum
melle, item vitiligines albas ex vino, vitiliginem et can-
tharides cum rutae foliorum II partibus. in sole, donec
formicet cutis, tolerandae sunt, postea fovere oleoque per-
unguere necessarium iterumque inlinere , idque pluribus
diebus facere, caventes exulcerationem altam . ad easdem
vitiligines et muscas inlini iubent cum radice E upatoria e ,
gallinarum fimi candidum servatum in oleo vetere cornea
pyxide, vespertilionis sanguinem, fel irenacei ex aqua.
scabiem vero bubonis cerebrum cum aphronitro , sed ante
omnia sanguis caninus sedat , pruritum cocleae minutae,
latae contritae inlitae. 
 (42) Harundines et tela quaeque alia extrahenda sunt 20
corpori evocat mus dissectus inpositus, praecipue vero la-
certa dissecta et vel caput tantum eius contusum cum sale
inpositum, cocleae ex i is , quae gregatim folia sectantur,

 

contusae inpositae c u m testis et eae , quae manduntur,
exemptae testis, sed cum leporis coagulo efficacissime.
ossa anguium eundem cum coagulo cuiuscumque quadri-
pedis intra tertium diem adprobant effectum. laudantur
et cantharides tritae cum farina hordei.

(43) In muliebribus malis membranae e partu 
ovium proficiunt, sicut in capris rettulimus. fimum 
quoque pecudum eosdem usus habet. locustarum suffitu
stranguriae maxume mulierum iuvantur. gallinaceorum
testes si subinde a conceptu edat mulier, mares in utero
fieri dicuntur. partus conceptos hystricum cinis potus
continet, maturat caninum lacte potum, evocat membrana
e secundis canum, si terram non attigerit , lumbis partu-
rientium t actis . fimum murinum aqua pluvia dilutum
mammas mulierum a partu tumentes reficit. cinis irena-
ceorum cum oleo perunctarum custodit partus contra
abortus . facilius enituntur quae . . um anserinum cum
aquae II cyathis sorbuere aut ex utriculo mustelino per
genitale effluentes aquas. —Vermes terreni inliti, ne cer-
vicis scapularumque nervi doleant, praestant. graves se-
cundas pellunt in passo poti. iidem per se inpositi mam-

 

marum suppurationes concocunt et aperiunt extrahuntque
et ad cicatricem perducunt. lac devocant poti cum mulso.
inveniuntur et in gramine vermiculi , qui adalligati collo
continent partum; detrahuntur autem sub partu, alias
eniti non patiuntur; cavendum et ne in terra ponantur.
conceptus quoque causa dantur in potu quini aut septeni.
 —Cocleae in cibo sumptae adcelerant partum, item con-
ceptum inpositae cum croco. eaedem ex amylo et traga-
cantha inlitae profluvia sistunt. prosunt et purgationibus
sumptae in cibo et vulvam aversam corrigunt cum me-
dulla cervina ita, ut uni cocleae denarii pondus addatur
et cypri . inflationes quoque vulvarum discutiunt exemptae 
testis tritae cum rosaceo. ad haec Astypalaeicae maxime
eliguntur. alio modo Africanae binae tritae cum feni 
Graeci quod III digitis capiatur , addito melle coclearibus
IIII , inlinuntur alvo prius irino suco perunctae. sunt et
minutae loricaeque candidae cocleae passim oberrantes ;
hae arefactae sole in tegulis tusaeque in farina m miscentur
lomento aequis partibus candoremque et levorem corpori 

adferunt. scabendi desideria tollunt minutae et latae cum
polenta. —Viperam mulier praegnans si transcendent,
abortum faciet, item amphisbaenam, mortuam dumtaxat,
nam vivam habentes in pyxide inpune transeunt; etiam
si mortua sit atque adservata, partus faciles praestat. in 
mortua mirum, si sine adservata transcendent gravida,
innoxium fieri, si protinus transcendat adservatam.—An-
guis inveterati suffitu menstrua adiuvant. (44) anguium
senectus adalligata lumbis faciliores partus facit, protinus
a puerperio removenda. dant et in vino bibendam cum
ture ; aliter sumpta abortum facit. baculum, quo angui
rana excussa sit, parturientes adiuvat; trixallidum cinis
inlitus cum melle purgationes, item araneus: qui filum
deducit ex alto, capi debet manu cava tritusque admoveri,
quod , si redeuntem prenderit , inhibebit idem purgationes.
 —Lapis aëtites in aquilae repertus nido custodit partus
contra omn e s abortuum insidias. penna vulturina sub-
iecta pedibus adiuvat parturientes . ovum corvi cavendum
gravidis constat, quoniam transgressis abortum per os 
faciat. fimum accipitris in mulso potum videtur fecundas 
facere. vulvarum duritias, collectiones adeps anserinus 
aut cygni emollit. (45) mammas a partu custodit adeps

 

anseris cum rosaceo et araneo . Phryges et Lycaones
mammis puerperio vexatis invenerunt otidum odipem uti-
lem esse. i is , quae vulva strangulentur, et blattas in-
linunt. ovorum perdicis putaminum cinis cadmiae mixtus
et cerae stantes mammas servat . putant et ter circum-
ductas ovo perdicis aut .... non inclinari et, si sorbean-
tur, eadem fecunditatem facere, lactis quoque copiam, cum
anserino adipe perunctis mammis dolores minuere, molas
uteri rumpere , scabiem vulvarum sedare , si cum cimice 
trito inlinantur. 
 (46) Vespertilionum sanguis psilotri vim habet, sed
alis puerorum inlitus non satis proficit , nisi aerugo vel
cicutae semen postea inducatur; sic enim aut in totum
tolluntur pili aut non excedunt lanuginem . idem et ce-
rebro eorum profici putant; est autem duplex, rubens
utique et candidum. aliqui sanguinem et iocur eiusdem 
admiscent . quidam in III heminis olei discocunt viperam
exemptis ossibus , psilotri vice utuntur, evolsis prius pilis,
quos renasci nolunt . fel irenacei psilotrum est, utique
mixtum vespertilionis cerebro et lacte caprino, item per
se cinis . lacte canis primiparae , pri us evolsis pilis vel

 

nondum natis, perunctae partes alios non sufficiunt . idem 
evenire traditur sanguine ricini evulsi cani , item hirun-
dinino sanguine vel felle, ovis formicarum.

super-
cilia denigrari muscis tritis tradunt; si vero oculi nigri
nascentium placeant, soricem praegnanti edendum; ca-
pilli ne canescant, vermium terrenorum cinere praestari 
admixto oleo. 
 (47) Infantibus, qui lacte concreto vexantur, praesidio
est agninum coagulum ex aqua potum, aut si coagulato 
lacte accident, discutitur coagulo ex aceto dato. ad denti-
tiones cerebrum pecoris utilissimum est. ossibus in canino
fimo inventis adustio infantium, quae vocatur siriasis, ad-
alligatis emendatur, ram ex infantium lacertae viridis ad-
motae dormientibus morsu. postea harundini inliga n t et 
suspendunt in fumo traduntque pariter cum expirante ea 
sanari infantem. coclearum saliva inlita infantium oculis
palpebras corrigit gignitque . ramicosis coclearum cinis
cum ture ex ovi albo s pe c ill o inlitus per dies XXX me-
detur. inveniuntur in corniculis coclearum harenaceae 
duritiae; hae dentitionem facilem praestant adalligatae.

 

coclearum inanium cinis cerae mixtus procidentium inter-
aneorum partes extremas prohibet; oportet autem cineri 
misceri saniem punctis emissam ant e . cerebrum viperae 
inligatum pellicula dentitiones adiuvat .idem valent et
grandissimi dentes serpentium. fimum corvi lana adalli-
gatum infantium tussi medetur.—Vix est serio conplecti
quaedam, non omittenda tamen, quia sunt prodita. ramici 
infantium lacerta mederi iubent. marem hane prendi ; in-
tellegi e o , quod sub cauda unam cavernam habeat . id
agendum, ut per aur e um v e l argent e um cl aus trum mordeat
vitium; tum in calice novo inligat am in fumo poni . urina 
infantium cohibetur muribus elixis in cibo datis. scara-
baeorum cornua grandia denticulata adalligata iis amuleti
naturam obtinent . bovae capiti lapillum inesse tradunt,
quem ab ea expui , si necem timeat; inopinantis praeciso
capite exemptum adalligatumque mire prodesse dentitioni.
item cerebrum eiusdem ad eundem usum adalligari iubent
et limacis lapillum sive ossiculum; invenitur in dorso.
magnifice iuvat et ovis cerebrum gingivis inlitum, sicut 

aures adeps anserinus cum ocimi suco inpositus. sunt
vermiculi in spinosis herbis asperi, lanuginosi ; hos ad-
alligatos protinus mederi tradunt infantibus, si quid ex
cibo haereat . 
 (48) Somnos adlicit oesypum cum murrae momento
in vini cyathis II dilutum vel cum adipe anserino et vino
myrtite, avis cuculus leporina pelle adalligatus , ardiolae 
rostrum in pelle asinina fronti adalligatum. putant et per
se rostrum effectus eiusdem esse vino collutum. e diverso
somnum arcet vespertilionis caput aridum adalligatum. 
 (49) In urina virili enecata lacerta venerem eius, qui
fecerit , inhibet ; nam inter amatoria esse Magi dicunt.
inhibent et cocleae, fimum columbinum cum oleo et vino
potum. pulmonis vulturini dextrae partes venerem con-
citant viris adalligatae gruis pelle, item si lutea ex ovis
quin is columbarum admixta adipis suilli denarii pondere
ex melle sorbeantur, passeres in cibo vel ova eorum,
gallinacei dexter testis arietina pelle adalligatus. ibium 
cinere cum adipe anseris et irino perunctis sic concept o s 

partus contineri , contra inhiberi venerem pugnatoris galli
testiculis anserino adipe inlitis adalligatisque pelle arietina
tradunt, item cuiuscumque galli , si cum sanguine gallinacei
leto subiciantur. cogunt concipere invitas saetae ex cauda
mulae, si iunctis evellantur, inter se conligatae in coitu.
 qui in urinam canis suam egesserit , dicitur ad venerem
pigrior fieri. mirum et de stelionis cinere, si verum est,
linamento involutum in sinistra manu venerem stimulare,
si transferatur in dextra m , inhibere , item vespertilionis
sanguinem collectum flocco subpositumque capiti mulierum
libidinem movere aut anseris linguam in cibo vel potione
sumptam. 
 (50) P h thirias i m et toti us corporis pota membrana
senectutis anguium triduo necat , serum exempto caseo
potum cum exiguo sale.—Caseos , si cerebrum mustelae
coagulo addatur, negant corrumpi vetustate aut a muribus
attingi. eiusdem mustelae cinis si detur in offa gallina-
ceis et columbinis, tutos esse a mustelis.—Iumentorum
urinae tormina vespertilione adalligato finiuntur, vermi-

 

natio ter circumlat o med i is palumbe . mirum dictu, palum-
bis emissus moritur iumentumque liberatur confestim. 
 (51) Ebriosis ova noctuae per triduum data in vino
taedium eius adducunt . ebrietatem arcet pecudum assus
pulmo praesumptus. hirundinis rostri cinis cum murra
tritus et vino , quod bibetur , inspersus securos praestabit
a temulentia. invenit Orus Assyriorum rex . 
 (52) Praeter haec sunt notabilia animalium ad hoc
volumen pertinentium: gromphenam , avem in Sardinia 
narratam grui similem, ignotam iam etiam Sardis exi-
stimo. in eadem provincia ophion , cervis tantum pilo
similis nec alibi nascens. iidem auctores sirulugum nec 
quale esset animal nec ubi nasceretur tradiderunt. fuisse
quidem non dubito, cum et medicinae ex eo sint demon-
stratae . M. Cicero tradit animalia biuros vocari, qui vites
in Campania erodant.

(53) Reliqua mirabilia ex i is , quae diximus: non
latrari a cane membranam e secundis canis habentem aut

 

leporis fimum vel pilos tenentem. in culicum genere mu-
liones ..... non amplius quam uno die vivere, eosque,
qui arborarii pici rostrum habeant et mella eximant, ab
apibus non attingi; porcos sequi eum, a quo cerebrum
corvi acceperint in offa . pulverem , in quo se mula volu-
taverit, corpori inspersum mitigare ardores amoris . sorices
fug e re , si unus castratus emittatur. anguina pelle et sale
et farre , serpyllo contritis una deiectisque cum vino in
fauces boum uva maturescente, toto anno eos valere, vel
si hirundinum pulli ter ni t e r n is offis dentur. pulvere e
vestigio anguium collecto spars o apes in alvos reverti.
arietis dextro teste praeligato oves tantum gigni. non
lassescere in ullo labore qui nervos ex alis et cruribus
gruis habeant. mulas non calcitrare, cum vinum biberint.
ungulas tantum mularum repertas, neque aliam ullam
materiam, quae non perroderetur a veneno Stygis aquae,
cum id dandum Alexandro Magno Antipater mitteret, me-
moria dignum est, magna Aristotelis infamia excogitatum. 
 Nunc ad aquatilia praevertemur .

(1) Aquatilium secuntur in medicina beneficia,
opifice natura ne in illis quidem cessante et per undas
fluctusque ac reciprocos aestus amniumque rapidos cursus
inprobas exercente vires , nusquam potentia maiore, si
verum fateri volumus, quippe hoc elementum ceteris omni-
bus imperat. terras devorant aquae , flammas necant, scan-
dunt in sublime et caelum quoque sibi vindicant ac nu-
bium obtentu vitalem spiritum strangulant, quae causa
fulmina elidit , ipso secum discordante mundo. quid esse
mirabilius potest aquis in caelo stantibus? at illae , ceu
parum sit in tantam pervenire altitudinem, rapiunt eo
secum piscium examina , saepe etiam lapides, subeuntque 
portantes aliena pondera . eaedem cadentes omnium terra 
enascentium causa fiunt, prorsus mirabili natura, si quis

 

velit reputare , ut fruges gignantur, arbores fruticesque
vivant , in caelum migrare aquas animamque etiam herbis
vitalem inde deferre, iusta confessione , omnes terrae quoque vires aquarum esse beneficii . quapropter ante omnia ipsarum potentiae exempla ponemus. cunctas enim enu
merare quis mortalium queat?

(2) Emicant benigne passimque in plurimis terris alibi frigidae , alibi calidae, alibi iunctae , sicut in Tarbellis Aquitanica gente et in Pyrenaeis montibus tenui intervallo discernente , alibi tepidae, egelidae, at que auxilia morborum
profitentes et e cunctis animalibus hominum tantum causa
erumpentes augent numerum deorum nominibus variis ur-
besque condunt, sicut Puteolos in Campania, Statiellas in
Liguria, Sextias in Narbonensi provincia . nusquam tamen
largius quam in Baiano sinu nec pluribus auxiliandi gene-
ribus: aliae sulpuris v i , aliae aluminis , aliae salis , aliae nitri, aliae bituminis, nonnul etiam acida salsave mix-
tura, vapore ipso aliquae prosunt, tantaque est vis, ut

 

balneas calefaciant ac frigidam etiam in soliis fervere cogant. quae in Baiano Posidianae vocantur, nominee accepto a Claudii Caesaris liberto, obsonia quoque per
cocunt. vaporant et in mari ipso quae Licinii Crassi
fuere , mediosque inter fluctus existit aliquid valetudini salutare. 
 (3) lam generatim nervis prosunt pedibusve aut
coxendicibus, aliae luxatis fractisve, inaniunt alvos, sanant vulnera, capiti, auribus privatim medentur, ocu-
lis vero Ciceronianae. dignu m memoratu, villa est ab Averno lacu Puteolos tendentibus inposita litori, cele-
brata porticu ac nemore, quam vocabat M . Cicero Aca-
demiam ab exemplo Athenarum, ibi compositis volu-
minibus eiusdem nominis , in qua et monumenta sibi
instauraverat, ceu vero non et in toto terrarum orbe
fecisset . huius in parte prima exiguo post obitum ipsius
Antistio Vetere possidente eruperunt fontes calidi per-
quam salubres oculis, celebrati carmine Laureae Tulli,
qui fuit e libertis eius, ut protinus noscatur etiam
ministeriorum haustus ex illa maiestate ingenii . ponam
enim ipsum carmen, ut ubique et non ibi tantum 
legi queat: 
 
 
 Quo tua, Romanae vindex clarissime linguae, 
 silva loco melius surgere iussa viret 
 atque Academiae celebratam nomine villam 
 nunc reparat cultu sub potiore Vetus, 
 hoc etiam apparent lymphae non ante repertae , 
 languida quae infuso lumina rore levant . 
 nimirum locus ipse sui Ciceronis honori 
 hoc dedit, hac fontes cum patefecit ope, 
 ut, quoniam totum legitur sine fine per orbem, 
 sint plures oculis quae medeantur aquae. 
 
 (4) In eadem Campaniae regione Sinuessanae aquae
sterilitatem feminarum et virorum insaniam abolere pro-
duntur, (5) in Aenaria insula calculosis mederi et quae
vocatur Acidula ab Teano Sidicino III p.—haec fri-
gida—, item in Stabiano quae Dimidia vocatur et in
Venafrano ex fonte Acidulo . idem contingit in Velino
lacu potantibus, item in Syriae fonte iuxta Taurum mon-
tem auctor est M. Varro et in Phrygiae Gallo flumine
Callimachus. sed ibi in potando necessaries modus,
ne lymphatos agat, quod in Aethiopia accidere i is , qui e 
fonte Rubro biberint, Ctesias scribit. (6) iuxta Romam
Albulae aquae volneribus medentur, egelidae hae , sed

 

Cutiliae in Sabinis gelidissimae suctu quodam corpora in-
vadunt, ut prope morsus videri possit, aptissimae sto-
macho, nervis, universo corpori. (7) Thespiarum fons
conceptus mulieribus repraesentat, item in Arcadia flumen
Elatum , custodit autem Linus fons in eadem Arcadia ab-
ortusque fieri non patitur. e diverso in Pyrr h a flumen ,
quod Aphrodisium vocatur, steriles facit. (8) Lacu A l phio 
vitiligines tolli Varro auctor est Titiumque praetura func-
tum marmorei signi faciem habuisse propter id vitium .
Cydnus Ciliciae amnis podagricis medetur, sicut apparet
epistula Cassi Parmensis ad M. Antonium. contra
aquarum culpa in Troezene omnium pedes vitia sentiunt.
 Tungri civitas Galliae fontem habet insignem plurimis
bullis stillantem , ferruginei saporis, quod ipsum non nisi
in fine potus intellegitur. purgat hic corpora, tertianas
febres discutit, calculorum vitia . eadem aqua igne ad-
moto turbida fit ac postremo rubescit. Leucogaei fontes
inter Puteolos et Neapolim oculis et vulneribus medentur.
Cicero in admirandis posuit Reatinis tantum paludibus
ungulas iumentorum indurari. 
 
 (9) Eudicus in Hestiaeotide fontes duos tradit esse,
Ceronam , ex quo bibentes oves nigras fieri, N elea , ex
quo albas, ex utroque varias, Theophrastus Thuriis 
Crathim candorem facere, Sybarim nigritiam bubus ac
pecori, (10) quin et homines sentire differentiam eam;
nam qui e Sybari bibant, nigriores esse durioresque et
crispo capillo, qui e Crathi candidos m oll ioresque ac por-
recta coma. item in Macedonia qui velint sibi candida
nasci, ad Haliacmonem ducere , qui nigra aut fusca, ad
Axium. idem omnia fusca nasci quibusdam in locis dicit
et fruges quoque, sicut in Messapis, at in Lusis Arcadiae
quodam fonte mures terrestres vivere et conversari. Ery-
thris Aleos amnis pilos gignit in corporibus. 
 (11) In Boeotia ad Trophonium deum iuxta flumen
 H ercynnum e duobus fontibus alter memoriam, alter ob-

 

livionem adfert, inde nominibus inventis. (12) in Cilicia
apud oppidum Ce scum rivus fluit Nuus , ex quo bibentium
subtiliores sensus fieri M . Varro tradit, at in Cea insula
fontem esse, quo hebetes fiant, Zamae in Africa, ex quo 
canorae voces. —(13) Vinum taedio venire i is , qui ex
Clitorio lacu biberint, a i t Eudoxus, set Theopompus 
inebriari fontibus iis , quos diximus, Mucianus Andri e 
fonte Liberi patris statis diebus septenis eius dei vinum
fluere, si auferatur e conspectu templi, sapore in aquam 
transeunte, (14) Polyclitus Li p a ri iuxta Solos Ciliciae 
ungui , Theophrastus hoc idem in Aethiopia eiusdem
nominis fonte , Lycos in I n dis Ora t is fontem esse, cuius
aqua lucernae luceant ; idem Ecbatanis traditur. Theo-
pompus in Scotusaeis lacum esse dicit, qui volneribus

 

mede a tur , (15) Iuba in Trogodytis lacum Insanum mal e -
fica vi appellatum ter die fieri amarum salsumque ac
deinde dulcem totiensque et noct e , scatentem albis ser-
pentibus vicenum cubitorum; idem in Arabia fontem ex-
ilire tanta vi, ut nullum non pondus inpactum respuat;
 (16) Theophrastus Marsyae fontem in Phrygia ad Ce-
laenarum oppidum saxa egerere . non procul ab eo duo
sunt fontes Cl a eon et Gelon ab effectu Graecorum nominum 
dicti . Cyzici fons Cupidinis vocatur, ex quo potantes amo-
rem deponere Mucianus credit. 
 (17) C r anone est fons calidus citra summum fervorem,
qui vino addito triduo calorem potionis custodit in vasis.
sunt et Mattiaci in Germania fontes calidi trans Rhenum ,
quorum haustus triduo fervet, circa margines vero pumi-
cem faciunt aquae. 
 (18) Quod si quis fide carere ex his aliqua arbitra-
tur , discat in nulla parte naturae maiora esse miracula,
quamquam inter initia operis abunde multa rettulimus.
Ctesias tradit Si la n vocari stagnum in Indis, in quo 

nihil innatet, omnia mergantur; Caelius apud nos in
Averno etiam folia subsidere, Varro aves, quae advola-
verint, emori. contra in Africae lacu Apuscidamo omnia
fluitant, nihil mergitur, item in Siciliae fonte Phinthia , ut
Apion tradit, et in Medorum lacu puteoque Saturni. i tem
 f luvi i fons Limyrae transire solet in loca vicina porten-
dens aliquid; mirum qu o que quod cum piscibus transit.
responsa ab his petunt incolae cibo, quem rapiunt ad-
nuentes, si vero eventum negent, caudis abigunt. amnis 
Alcas in Bithynia Brya z um adluit —hoc est e t templo
et deo nomen—, cuius gurgitem periuri negantur pati 
velut flammam urentem . et in Cantabria fontes Tamarici 
in auguriis habentur. tres sunt octonis pedibus distantes,
in unum alveum coeunt vasto amne. singuli siccantur duo-
denis diebus , aliquando vicenis , citra suspicionem ullam
aquae, cum sit vicinus illis fons sine intermissione largus.

 

dirum est non profluere eos aspicere volentibus , sicut
proxime Larcio Licinio legato p r o praet o r e post septem
dies accidit . in Iudaea rivus sabbatis omnibus siccatur. 
 (19) E diverso miracula alia dira. Ctesias in Ar-
menia fontem esse scribit, ex quo nigros pisces ilico
mortem adferre in cibis. quod et circa Danuvii exortum
audivi, done veniatur ad fontem alveo adpositum, ubi
finitur id genus piscium, ideoque ibi caput amnis eius
intellegit fama. hoc idem et in Lydia in stagno Nym-
pharum tradunt. in A r ca d ia ad Pheneum aqua profluit
e saxis Styx appellata , quae ilico necat, ut diximus, sed 
esse pisces parvos in ea tradit Theophrastus, letales et
ipsos, quod non in alio genere mortiferorum fontium.
 necare aquas Theopompus et in Thracia apud Cichros 
dicit, Lycos in Leontinis tertio die quam quis biberit,
Varro ad Soracten in fonte, cuius sit latitudo quattuor
pedum; sole oriente eum exundare ferventi similem; aves,
quae degustaverint , iuxta mortuas iacere. namque et haec
insidiosa condicio est, quod quaedam etiam blandiuntur
aspectu, ut ad Nonacrim Arcadiae, omnino nulla deterrent
qualitate. hanc putant nimio frigore esse noxiam, utpote

 

cum profluens ipsa lapidescat. aliter circa Thessalica
Tempe, quoniam virus omnibus terrori est, traduntque
aëna etiam ac ferrum erodi illa aqua . profluit, ut indicavimus , 
brevi spatio, mirumque, siliqua silvestris am-
plecti radicibus fontem eum dicitur, semper florens pur-
pura . et quaedam sui generis herba in labris fontis viret.
in Macedonia non procul Euripidis poetae sepulchro duo
rivi confluunt, alter saluberrimi potus, alter mortiferi. 
 (20) In Perperenis fons est, quamcumque rigat, lapi-
deam faciens terram, item calidae aquae in Euboeae 
Aedepso . nam quae adit rivus saxa in altitudinem cre-
scunt. in Eurymenis deiectae coronae in fontem lapideae 
fiunt . in Colossis flumen est, quo lateres coniecti lapidei 
extrahuntur. in Scyretico metallo arbores, quaecumque 
flumine adluuntur, saxeae fiunt cum ramis. destillantes
quoque guttae lapide durescunt in antris, co nchat is ideo ,
nam Mi ez ae in Macedonia etiam pendentes in ipsis cama-
ris, at in Cor y cio cum cecidere, in quibusdam speluncis

 

utroque modo columnasque faciunt, ut in Phausia Cher-
rhonesi adversae Rhodo in antro magno, etiam discolori
aspectu. et hactenus contenti simus exemplis.

(21) Quaeritur inter medicos, cuius generis aquae
sint utilissimae. stagnantes pigrasque merito damnant ,
utiliores quae profluunt existimantes , cursu enim per-
cussuque ipso extenuari atque proficere; eoque miror
cisternarum ab aliquis maxime probari. sed hi rationem
adferunt, quoniam levissima sit imbrium , ut quae subire
potuerit ac pendere in aëre. ideo et nives praeferunt 
nivibusque etiam glaciem, velut ad infinitum coacta sub-
tilitate; leviora enim haec esse et glaciem multo leviorem 
aqua . horum sententiam refelli interest vitae . in primis
enim levitas illa d eprehendi aliter quam sensu vix potest,
nullo paene momento ponderis aquis inter se distantibus .
nec levitatis in pluvia aqua argumentum est subisse eam
in caelum, cum etiam lapides subire appareat cadensque
inficiatur halitu terrae, quo fit ut pluviae aquae sordium
plurimum inesse sentiatur citissimeque ideo calefiat aqua 
pluvia. nivem quidem glaciemque subtilissimum elementi 
eius videri miror adposito grandinum argumento, e quibus
pestilentissimum potum esse convenit. nec vero pauci

 

inter ipsos e contrario ex gelu ac nivibus insaluberrimos 
potus praedicant, quoniam exactum sit inde quod tenuis-
simum fuerit. minui certe liquorem omnem congelatione 
deprehenditur et rore nimio scabiem fieri, pruina uredi-
nem , cognatis et nivis causis. pluvias quidem aquas ce-
lerrime putrescere convenit minimeque durare in naviga-
tione. Epigenes autem aquam, quae septies putrefacta
purgata sit, ait amplius non putrescere. nam cisternas
etiam medici confitentur inutiles alvo duritia faucibusque,
etiam limi non aliis inesse plus aut animalium, quae fa-
ciunt taedium. item confitendum habent nec statim
amnium utilissimas esse, sicuti nec torrentium ullius , la-
cusque plurimos salubres . quaenam igitur et cuius gene-
ris aptissimae? aliae alibi. Parthorum reges ex Ch oaspe 
et Eulaeo tantum bibunt; eae quamvis in longinqua comi-
tantur illos. sed horum placere , non quia sint amnes,
apparet , quoniam neque e Tigri neque Euphrate neque e
multis aliis bibunt. 
 (22) Limus aquarum vitium est. si tamen idem amnis
anguillis scateat, salubritatis indicium habetur, sicuti fri-

 

goris taenias in fonte gigni. ante omnia autem damnantur
amarae et quae sorbentem statim implent , quod evenit
Troezene. nam nitrosas atque salmacidas in desertis
Rubrum mare petentes addita polenta utiles intra duas
horas faciunt ipsaque vescuntur polenta. damnantur in
primis quae fonte caenum faciunt quaeque malum colorem
bibentibus, refert et si vasa aerea infici a nt aut si legu-
mina tarde percoc a nt, si liquatae leniter terram relinqu a nt
decoctaeque crassis obduc a nt vasa crustis . est etiamnum
vitium non fetidae modo, verum omnino quicquam resi-
pientis, iucundum sit illud licet gratumque et, ut saepe ,
ad viciniam lactis accedens. aquam salubrem aëri quam
simillimam esse oportet. unus in toto orbe traditur fons
aquae iucunde olentis in Mesopotamia Chabura ; fabulae
rationem adferunt, quoniam eo Iuno perfusa sit. de ce-
tero aquarum salubrium sapor odorve nullus esse debet. 
 (23) Quidam statera iudicant de salubritate, frustrante 
diligentia, quando perrarum est ut levior sit aliqua . certior
subtilitas, inter pares meliorem esse quae calefiat refrige-
returque celerius. quin et haustam vasis portatis, ne manu 
pendeant , depositisque in humum tepescere adfirmant. ex

 

quonam ergo genere maxime probabilis continget? puteis 
nimirum, ut in oppidis video constare , sed i is , quibus et 
exercitationis ratio crebro haustu continget et illa tenuitas
colante terra. salubritati haec satis sunt; frigori et opa-
citas necessaria utque caelum videant. super omnia una
observation—eadem et ad perennitatem pertinet—, ut
illa e vado exiliat vena, non e lateribus. nam ut tactu
gelida sit, etiam arte contingit, si expressa in altum aut
e sublimi deiecta verberatum corripiat aëra. in natando
quidem spiritum continentibus frigidior sentitur eadem.
 Neronis principis inventum est decoquere aquam vitroque 
demissam in nives refrigerare; ita voluptas frigoris con-
tingit sine vitiis nivis. omnem utique decoctam utiliorem
esse convenit, item calefactam magis refrigerari , subtilis-
simo invento. vitiosae aquae remedium est, si decoquatur
ad dimidias partes. aqua frigida ingesta sistitur sanguis.
aestus in balineis arcetur, si quis ore teneat. quae sint 
haustu frigidissimae, non perinde et tactu esse , alternante
hoc bono, multi familiari exemplo colligunt. 
 (24) Clarissima aquarum omnium in toto orbe frigoris
salubritatisque palma praeconio urbis Marcia est, inter
reliqua deum munera urbi tributa. vocabatur haec quon-
dam Aufeia , fons autem ipse Pitonia. oritur in ultimis

 

montibus Paelignorum, transit Marsos et Fucinum lacum,
Romam non dubie petens. mox in specus mersa in Ti-
burtina se aperi t , i ta novem milibus passuum fornicibus 
structis perducta . primus eam in urbem ducere auspi-
catus est Ancus Marcius, unus e regibus, postea Q . Mar-
cius Rex in praetura, rursusque restituit M. Agrippa.
 (25) idem et Virginem adduxit ab octavi lapidis diverti-
culo duo milia passuum Praenestina via. iuxta est Her-
culaneus rivus, quem refugiens Virginis nomen obtinuit .
horum amnium comparatione differentia supra dicta de-
prehenditur, cum quantum Virgo tactu praestat , tantum
praestet Marcia haustu, quamquam utriusque iam pridem
urbi periit voluptas, ambitione avaritiaque in villas ac
suburbana detorquentibus publicam salutem. 
 (26) Non ab re sit quaerendi aquas iunxisse rationem .
reperiuntur in convallibus maxime et quodam convexitatis
cardine aut montium radicibus. multi septentrionales ubi-
que partes aquosas existimavere, qua in re varietatem
naturae aperuisse conveniat. in Hyrcanis montibus a meri-
diano latere non pluit; ideo silvigeri ab aquilonis tantum
parte sunt. at Olympus, Ossa, Parnasus, Appenninus, Alpes
undique vestiuntur amnibusque perfunduntur , aliqui ab
austro, sicut in Creta Albi montes. nihil ergo in his per-
petuae observationis iudicabitur. 
 
 (27) Aquarum sunt notae iuncus et herba , de qua
dictum est, multumque alicui loco pectore incubans rana . 
salix enim erratica et alnus aut vitex aut harundo aut
hedera sponte proveniunt et conrivatione aquae pluviae
in locum humiliorem e superioribus defluentis, augurio
fallaci , certiore multo nebulosa exhalatione ante ortum
solis longius intuentibus, quod quidam ex edito specu-
lantur proni terram adtingente mento. est et peculiaris
aestimatio peritis tantum nota, quam ferventissimo aestu
secuntur dieique horis ardentissimis, qualis ex quoque
loco repercussus splendeat. nam si terra sitiente umi-
dior s i t ille, indubitata spes promittitur. sed tanta ocu-
lorum intentione opus est, ut indolescant. quod fugientes
ad alia experiment decurrunt. loco in altitudinemn pedum
quinque defosso ollisque e figlino opere crudis aut per-
uncta pelvi aerea lanae vellere cooperto lucernaque ar-
dente concamarata frondibus, dein terra, si figlinum umi-
dum ruptumve aut in aere sudor vel lucerna sine defect
olei restincta aut etiam vellus lanae madidum reperiatur,
non dubie promittunt aquas . quidam et igni prius ex-
cocunt locum, tanto efficaciore vasorum argumento. 
 
 (28) Terra vero ipsa promittit candicantibus maculis
aut tota glauci coloris. in nigra enim scaturigines non
fere sunt perennes. figularis creta semper adimit spes ,
nec amplius puteum fodiunt coria terrae observantes, ut
a nigra descendat ordo supra dictus. aqua semper dulcis
in argillosa terra, frigidior in tofo . namque et hic pro-
batur, dulces enim levissimasque facit et colando continet
sordes. sabulum exiles limosasque promittit, glarea in-
certas venas, sed boni saporis, sabulum masculum et
harena carbunculus certas stabilesque et salubres, rubra
saxa optimas speique certissimae , radices montium saxo-
sae et silex hoc amplius rigentes. oporteat autem fodien-
tibus umidiores adsidue respondere glaebas faciliusque
ferramenta descendere. depressis puteis sllpurata vel alu-
minosa occurrentia putearios necant. experimentum huius
periculi est demissa ardens lucerna si extingu a tur ; tunc
secundum puteum dextra ac sinistra fodiuntur aestuaria,
quae graviorem illum halitum recipiant. fit et sine his
vitiis altitudine ipsa gravior aër, quem emendant adsiduo 
linteorum iactatu eventilando. cum ad aquam ventum est,
sine harenato opus surgit, ne venae obstruantur . 
 Quaedam aquae vere statim incipiente frigidiores sunt,

 

quarum non in alto origo est—hibernis enim constant 
imbribus—, quaedam a canis ortu , sicut in Macedonia e 
Pella utrumque. ante oppidum enim incipiente aestate 
frigida est palustris , dein maximo aestu in excelsioribus
oppidi riget . hoc et in Chio evenit simili ratione portus
et oppidi. Athenis Enneacrunos nimbosa aestate frigidior
est quam puteus in lovis horto, at ille siccitatibus riget.

maxime autem putei circa arcturum , non ipsa aestate,
deficiunt omnesque quatriduo eo subsidunt, iam vero multi
hieme tota, ut circa Olynthum , vere primum aquis rede-
untibus. in Sicilia quidem circa Messanam et Mylas hieme
in totum inarescunt fontes, aestate exundant amnemque
faciunt. Apolloniae in Ponto fons iuxta mare aestate tan-
tum superfluit et maxime circa canis ortum , parcius, si
frigidior sit aestas. quaedam terrae imbribus sicciores 
fiunt, velut in Narniensi agro, quod admirandis suis
inseruit M. Cicero, siccitate lutum fieri prodens, imbre
pulverem. —(29) Omnis aqua hieme dulcior est , aestate
minus , autumno minime , minusque per siccitates . neque
aequalis amnium plerumque gustus est magna alvei diffe-
rentia. quippe tales sunt aquae, qualis terra, per quam
fluunt, qualesve herbarum, quas lavant, suci. ergo iidem 

amnes parte aliqua reperiuntur insalubres. mutant sapo-
rem et influentes rivi, ut Borysthenen , victique diluuntur .
aliqui vero et imbre mutantur. ter accidit in Bosporo ,
ut salsi deciderent necarentque frumenta, totiens et Nili
rigua pluviae amara fecere, magna pestilentia Aegypti. 
 (30) Nascuntur fontes decisis plerumque silvis, quos
arborum alimenta consumebant, sicut in Haemo obsidente
Gallos Cassandro, cum valli gratia silvas cecidissent.
plerumque vero dannosi torrentes conrivantur detracta
collibus silva continere nimbos ac digerere consueta. et
coli moverique terrain callumque summae cutis solvi
aquarum interest. proditur certe in Creta expugnato op-
pido, quod vocabatur Arcadia, cessasse fontes amnesque,
qui in eo situ multi erant, rursus condito post sex annos
emersisse, ut quaeque coepissent partes coli.

terrae
quoque motus profundunt sorbentque aquas, sicut circa
P h eneum Arcadiae quinquies accidisse constat. sic et in
Coryco monte amnis erupit posteaque coeptus est coli.
illa mutatio mira, cuius causa nulla evidens apparet, sicut
in Magnesia e calida facta frigida, salis non mutato sapore,
et in Caria, ubi Neptuni templum est, amnis , qui fuerat
ante dulcis, mutatus in salem est. et illa miraculi plena,
Arethusa m Syracusis fimum redolere per Olympia, verique

 

simile, quoniam Alpheus in ea m insula m sub maria per-
meet. Rhodiorum fons in Cherroneso nono anno purga-
menta egerit. mutantur et colores aquarum, sicut Baby-
lone lacus aestate rubras habet diebus XI et Borysthenes
statis temporibus caeruleus fertur, quamquam omnium
aquarum tenuissimus ideoque innatans Hypani , in quo
et illud mirabile, austris flantibus superiorem Hypanim 
fieri. sed tenuitatis argumentum et aliud est , quod nul-
lum halitum, non modo nebulam, emittat . qui volunt
diligentes circa haec videri, dicunt aquas graviores post
brumam fieri.

(31) Ceterum a fonte duci fictilibus tubis utilis-
simum est crassitudine binum digitorum, commissuris
pyxidatis ita, ut superior intret, calce viva ex oleo levi-
gatis. libramentum aquae in centenos pedes sicilici mini-
mum erit , si cuniculo veniet, in binos actus lumina esse
debebunt. quam surgere in sublime opus fuerit, plumbo 
veniat . subit altitudinem exortus sui. si longiore tractu
veniet, subeat crebro descendatque, ne libramenta pereant .
 fistulas denum pedum longitudinis esse legitimum est et,
si quinariae erunt, sexagena pondo pendere , si octonariae,
centena, si denariae , centena vicena ac deinde ad has
portiones. denaria appellatur cuius lamnae latitudo, ante-

 

quam curvetur, digitorum X est, dimidioque eius quinaria.
in anfractu omni collis quinariam fieri, ubi dometur im-
petus, necessarium est, item castella, prout res exiget . 
 (32) Homerum calidorum fontium mentionem non
fecisse demiror, cum alioqui lavari calida frequenter in-
duceret , videlicet quia medicina tune non erat haec, quae
nunc aquarum perfugio utitur. est autem utilis sulpurata
nervis, aluminata paralyticis aut simili modo solutis, bitu-
minata aut nitrosa, qualis Cutilia est , bibendo i taque pur-
gationibus. plerique in gloria ducunt plurimis horis per-
peti calorem earum, quod est inimicissimum, namque paulo
diutius quam balineis uti oportet ac postea frigida dulci ,
nec sine oleo discedentes , quod vulgus alienum arbitratur,
idcirco non alibi corporibus magis obnoxiis, quippe et
vastitate odoris capita replentur et frigore infestantur su-
dantia, reliqua corporum parte mersa. similis error quam 
plurimo potu gloriant i u m , vidique iam turgidos bibendo
in tantum, ut anuli integerentur cute , cum reddi non
posset hausta multitudo aquae. nec hoc ergo fieri con-
venit sine crebro salis gustu . utuntur et caeno fontium
ipsorum utiliter, sed ita, si inlitum sole inarescat. nec
vero omnes, quae sint calidae, medicatas esse credendum,
sicut in Segesta Siciliae, Larisa Troade , Magnesia, Melo,

 

Lipara. nec decolor species aeris argentive, ut multi
existimavere , medicaminum argumentum est, quando nihil
eorum in Patavinis fontibus, ne odoris quidem differentia
aliqua deprehendetur . 
 (33) Medendi modus idem et in marinis erit, quae
calefiunt ad nervorum dolores, ferumina nd a a fracturis
ossa , contusa, item corpora siccanda , qua de causa et
frigido mari utuntur. praeterea est alius usus multiplex,
principalis vero navigandi phthisi adfectis , ut diximus, 
aut sanguine egesto , sicut proxime Annaeum Gallionem 
fecisse post consulatum meminimus . neque enim Aegyptus
propter se petitur, sed propter longinquitatem navigandi.
quin et vomitiones ipsae instabili volutatione commotae
plurimis morbis capitis, oculorum, pectoris medentur
omnibusque, propter quae helleborum bibitur. aquam

vero maris per sese efficaciorem discutiendis tumoribus
putant medici, si illa decoquatur hordeacia farina, ad
parotidas. emplastris etiam, maxime albis, et malagmatis 
miscent; prodest et infusa crebro ictu . bibitur quoque,
quamvis non sine iniuria stomachi, ad purganda corpora
bilemque atram aut sanguinem concretum reddendum

 

alterutra parte. quidam et in quartanis dedere eam bi-
bendam et in tenesmis articulariisque morbis adservatam
in hoc ut vetustate virus deponentem , aliqui decoctam ,
omnes ex alto haustam nullaque dulcium mixtura cor-
ruptam. in quo usu praecedere vomitum volunt. tunc
quoque acetum aut vinum e t aqua m mis c ent . qui puram
dedere, raphanos supermandi ex mulso aceto iubent, ut
ad vomitiones revocent. clysteribus quoque marinam in-
fundunt tepefactam. testium quidem tumores fovendo non
aliud praeferunt, item pernionum vitio ante ulcera, simili
modo pruritibus, psoris et lichenum curationi. lendes
quoque et taetra capitis animalia hac curantur. et liven-
tia reducit eadem ad colore m . in quibus curationibus
post marinam aceto calido fovere plurimum prodest. quin
et ad ictus venenatos salutaris intellegitur, ut phalangio-
rum et scorpionum, et ptyade aspide respersis ; calida 
autem in his adsumitur. suffitur eadem cum aceto capitis

 

doloribus. tormina quoque et choleras calida infusa cly-
steribus sedant . difficilius perfrigescunt marina calefacta .
mammas sororientes , praecordia maciemque corporis pisci-
nae maris corrigunt, aurium gravitatem, capitis dolores 
cum aceto ferventium vapor.rubiginem ferro marinae
celerrime exterunt , pecorum quoque scabiem sanant lanas-
que emolliunt. 
 (34) Nec ignoro haec mediterraneis supervacua videri
posse. verum et hoc cura providit inventa ratione, qua 
sibi quisque aquam maris faceret . illud in ea ratione
mirum, si plus quam sextarius salis in IIII sextarios
aquae mergatur, vinci aquam salemque non liquari . cetero
sextarius salis cum III aquae sextariis salsissimi maris
vim et naturam implet. moderatissimum autem putant
supra dictam aquae mensuram octonis cyathis salis tem-
perari, quoniam ita et nervos excalefaciat et corpus non
exasperet . 
 (35) Inveteratur et quod vocant thalassomeli aequis
portionibus maris, mellis, imbris . ex alto et ad hunc
usum advehunt fictilique vaso et picato condunt. prodest
ad purgationes maxime sine stomachi vexatione et sapore

 

grato et odore . —(36) Hydromeli quoque ex imbre puro
cum melle temperabatur quondam , quod daretur adpeten-
tibus vini aegris veluti innocentiore potu , damnatum iam
multis annis, isdem vitiis quibus vinum nec isdem utili-
tatibus. —(37) Quia saepe navigantes defectu aquae
dulcis laborant, haec quoque subsidia demonstrabimus .
expansa circa navem vellera madescunt accepto halitu 
maris, quibus dulcis umor exprimitur, item demissae 
reticulis in mare concavae e cera pilae vel vasa inania
opturata dulcem intra se colligunt umorem. nam in terra
marina aqua argilla percolata dulcescit. 
 Luxata corpora et hominum et quadrupedum natando
in cuius libeat generis aqua facillime in artus redeunt.—
Est et in metu peregrinantium ut temptent valitudinem
aquae ignotae. hoc cavent e balineis egressi static fri-
gidam suspectam hauriendo. —(38) Muscus, qui in aqua
fuerit, podagris inlitus prodest, idem oleo admixto talorum
dolori tumorique . spuma aquae adfrictu verrucas tollit,
nec non harena litorum maris, praecipue tennis et sole 
candens; in medicina est siccandis corporibus coopertis
hydropicorum aut rheumatismos sentientium. 
 Et hactenus de aquis, nunc de aquatilibus. ordiemur 
autem, ut in reliquis, a principalibus eorum, quae sunt
salsa ac spongea.

(39) Sal omnis aut fit aut gignitur, utrumque
pluribus modis, sed causa gemina, coacto umore vel sic-
cato . siccatur in lacu Tarentino aestivis solibus, totum-
que stagnum in salem abit , modicum alioqui, altitudine
genua non excedens, item in Sicilia in lacu, qui Cocani-
cus vocatur, et alio iuxta Gelam. horum extremitates
tantum inarescunt, sicut in Phrygia, Cappadocia, Aspendi,
ubi largius coquitur et usque ad medium . aliud etiam
in eo mirabile, quod tantundem nocte subvenit, quantum
die auferas. omnis e sta g nis sal minutus atque non glaeba
est. aliud genus ex aquis maris sponte gignitur spuma
in extremis litoribus ac scopulis relicta. hic omnis rore 
densatur, et est acrior qui in scopulis invenitur. sunt
etiamnum naturales differentiae tres. namque in Bactris
duo lacus vasti, alter ad Scythas versus, alter ad Arios ,
sale exaestuant , sicut ad Citium in Cypro et circa Mem-
phin extrahunt e lacu, dein sole siccant . sed et summa
fluminum densantur in salem , amne reliquo veluti sub
gelu fluente , ut apud Caspias portas quae salis flumina
appellantur, item circa Mardos et Armenios . praeterea et 
apud Bactros amnes Ochus et Oxus ex adpositis montibus

 

deferunt salis ramenta. sunt et in Africa lacus, et quidem
turbidi, salem ferentes. ferunt quidem et calidi fontes,
sicut Pagasaei. et hactenus habent se genera ex aquis
sponte provenientia. sunt et montes nativi salis, ut in 
Indis Oromenus , in quo lapicidinarum modo caeditur re-
nascens, maiusque regum vectigal ex eo est quam ex auro 
atque margaritis . effoditur et e terra, ut palam est umore
densato , in Cappadocia. ibi quidem caeditur specularium
lapidum modo; pondus magnum glaebis , quas micas vul-
gus appellat. G e rris Arabiae oppido muros domosque
massis salis faciunt aqua feruminantes . invenit et iuxta
Pelusium Ptolemaeus rex, cum castra faceret. quo exem-
plo postea inter Aegyptum et Arabiam etiam squalentibus
locis coeptus est inveniri detractis harenis, qualiter et
per Africae sitientia usque ad Hammonis oraculum, is
quidem crescens cum luna noctibus . nam et Cyrenaici 
tractus nobilitantur Hammoniaco et ipso, quia sub harenis
inveniatur, appellato. similis est colore alumini, quod
sc h iston vocant, longis glaebis neque perlucidis, ingratus 
sapore, sed medicinae utilis. probatur quam maxime per-

 

spicuus, rectis scissuris. insigne de eo proditur, quod
levissimus intra specus suos in lucem universam prolatus
vix credibili pondere ingravescat. causa evidens, cuni-
culorum spiritu madido sic adiuvante molientes , ut ad-
iuvant aquae. adulteratur Siculo, quem Cocanicum appellavimus, 
nec non et Cyprio mire simili. in Hispania
quoque citeriore Egelestae caeditur glaebis paene trans-
lucentibus , cui iam pridem palma a plerisque medicis
inter omnia salis genera perhibetur. omnis locus, in quo
reperitur sal, sterilis est nihilque gignit. et in totum
sponte nascens intra haec est . 
 Facticii varia genera. volgaris plurimusque in salinis
mari adfuso non sine aquis dulci bu s riguis , sed imbre
maxime iuvante ac super omnia sole multo .... que , aliter 
non inarescens . Africa circa Uticam construit acervos salis
ad collium speciem, qui ubi sole lunaque induruere, nullo
umore liquescunt vixque etiam ferro caeduntur. fit tamen
et in Creta sine riguis mare in salinas iufundentibus et
circa Aegyptum ipso mari influente in solum, ut credo,
Nilo sucosum . fit et puteis in salinas ingestis. prima
densatio Babylone in bitumen liquidum cogitur oleo simile,

 

quo et in lucernis utuntur. hoc detracto subest sal. et in
Cappadocia e puteis ac fonte aquam in salinas ingerunt.
in Chaonia excocunt aquam e fonte refrigerandoque salem
faciunt inertem nec candidum . Galliae Germaniaeque ar-
dentibus lignis aquam salsam infundunt; (40) Hispaniae 
quadam sui parte e puteis hauriunt muriam appellantes .
illi quidem et lignum referre arbitrantur. quercus optima,
ut quae per se cinere sincero vim salis reddat, alibi cory-
lus laudatur. ita infuso liquore salso arbor etiam in salem
vertitur. quicumque ligno confit sal niger est. Apud
Theophrastum invenio Umbros harundinis et iunci ci-
nerem decoquere aqua solitos, done exiguum superesset
umoris . quin et e muria salsamentorum recoquitur iterum-
que consumpto liquore ad naturam suam redit, vulgo e
menis iucundissimus. 
 (41) Marinorum maxume laudatur Cyprius a Salamine,
a t e stagnis Tarentinus ac Phrygius, qui Tattaeus vocatur.
hi duo oculis utiles . e Cappadocia qui in laterculis ad-
fertur, cutis nitorem dicitur facere. magis tamen exten-
dit is, quem Citium appellavimus, itaque a partu ventrem 
eo cum melanthio inlinunt. salsissimus sal qui siccissi-
mus, suavissimus omnium Tarentinus atque candidissimus,

 

set de cetero fragilis qui maxime candidus. pluvia dul-
cescit omnis, suaviorem tamen rores faciunt, sed copiosum
aquilonis flatus . austro non nascitur. flos salis non fit
nisi aquilonibus. in igni nec crepitat nec exilit Traga-
saeus neque Acanthius , ab oppido appellatus, nec ullius 
spuma aut ramentu m tenui u s . Agrigentinus ignium patiens
ex aqua exilit . sunt et colorum differentiae . rubet Memphi,
rufus est circa Oxum, Centuripis purpureus, circa Gelam
in eadem Sicilia tanti splendoris, ut imaginem recipiat.
in Cappadocia crocinus effoditur, tralucidus et odoratissi-
mus. ad medicinae usus antiqui Tarentinum maxime
laudabant, ab hoc quemcumque e marinis, ex eo genere
spumeum praecipue, iumentorum vero et bourn oculis
Tragasaeum et Ba eticum . ad opsonium et cibum utilior
quisquis facile liquescit, item umidior, minorem enim
amaritudinem habent, ut Atticus et Euboicus. servandis
carnibus aptior acer et siccus, ut Megaricus. conditur
etiam odoribus additis et pulmentarii vicem implet, ex-
citans aviditatem invitansque in omnibus cibis ita, ut sit
peculiaris ex eo intellectus inter innumera condimenta,
item in mandendo quaesitus garo. quin et pecudes

 

armentaque et iumenta sale maxime sollicitantur ad pastus ,
mul to tum largiore lacte multoque gratiore etiam in caseo
dote . ergo, Hercules, vita humanior sine sale non quit 
degere , adeoque necessarium elementum est, uti transient
intellectus ad voluptates animi quoque ex imias . sales 
appellantur, omnisque vitae lepos et summa hilaritas
laborumque requies non alio magis vocabulo constat.
 honoribus etiam militiaeque interponitur salariis inde
dictis, magna apud antiquos et auctoritate, sicut apparet
ex nomine Salariae viae, quoniam illa salem in Sabinos
portari convenerat. Ancus Marcius rex salis modios VI 
in congiario dedit populis et salinas primus instituit.
Varro etiam pulmentarii vice usos veteres auctor est, et 
salem cum pane esitasse eos proverbio apparet. maxime
tamen in sacris intellegitur auctoritas, quando nulla con-
ficiuntur sine mola salsa. 
 (42) Salinarum sinceritas summam fecit suam diffe-
rentiam quadam favilla salis, quae levissima ex eo est et
candidissima. appellatur et flos salis, in totum diversa
res umidiorisque naturae et crocei coloris aut rufi, veluti 

rubigo salis, odore quoque ingrato ceu gari dissentiens a
sale, non modo a spuma. Aegyptus invenit , videturque
Nilo d e ferri . et fontibus tamen quibusdam innatat . opti-
mum ex eo quod olei quandam pinguitudinem reddit; est
enim etiam in sale pinguitudo, quod miremur. adulteratur
autem tinguiturque rubrica aut plerumque testa trita , qui
fucus aqua deprehenditur diluente facticium colorem , cum
verus ille non nisi oleo resolvatur et unguentarii propter
colorem eo maxime utantur. canitia in vasis summa est, 
media vero pars umidior, ut diximus. floris natura aspera,
excalfactoria, stomacho inutilis, sudorem ciet, alvum solvit
in vino et aqua, acopis et zme c ticis utilis. detrahit et
ex palpebris pilos . ima faecis concutiuntur, ut croci
color redeat. 
 Praeter haec etiamnum appellatur in salinis salsugo,
ab aliis salsilago, tota liquida , a marina aqua salsiore vi
distans . —(43) Aliud etiamnum liquoris exquisiti genus,
quod garum vocavere , intestinis piscium ceterisque, quae
abicienda essent, sale maceratis, ut sit illa putrescentium
sanies. hoc olim conficiebatur ex pisce, quem Graeci
garon vocabant, capite eius usto suffitu extrahi secundas
monstrantes ,

nunc e scombro pisce laudatissimum in

 

Carthaginis spartariae cetar i is —sociorum id appellatur—,
singulis milibus nummum permutantibus congios fere binos .
nee liquor ullus paene praeter unguenta maiore in pretio
esse coepit, nobilitatis etiam gentibus. scombros et Maure-
tania Baeticaeque et iam Carteia ex oceano intrant e s ca-
piunt, ad nihil aliud utiles . laudantur et Clazomenae garo
Pompeique et Leptis, sicut muria Antipolis ac Thurii , iam
vero et Delmatia . —(44) Vitium huius est allex atque 
inperfecta nec colata faex . coepit tamen et privatim ex
inutili pisciculo minimoque confici . apuam nostri , aphyen
Graeci vocant, quoniam is pisciculus e pluvia nascatur .
Foroiulienses piscem, ex quo faciunt, lupum appellant.
transiit deinde in luxuriam , creveruntque genera ad in-
finitum , sicuti garun ad colorem mulsi veteris adeoque
suavitatem dilut u m , ut bibi possit. aliud vero est casti-
moniarum superstitioni etiam sacrisque ludaeis dicatum,
quod fit e piscibus squama carentibus . sic allex per-

 

venit ad ostreas, echinos , urticas maris , mullorum io-
cinera , innumerisque generibus ad sapores gulae coepit
sal tabescere. 
 Haec obiter indicata sint desideriis vitae. et ipsa
tamen non nullius usus in medendo. namque et allece
scabies pecoris sanlatur infusa per cutem incisam, et
contra canis morsus draconisve marini prodest, in lin-
teolis autem concerptis inponitur, et garo ambusta recen-
tia sanantur, si quis infundat ac non nominet garum.
contra canum quoque morsus prodest maximeque croco-
dili et ulceribus, quae serpunt, aut sordidis . oris quoque
et aurium ulceribus aut doloribus mirifice prodest. muria
quoque sive illa salsugo spissat, mordet, extenuat, siccat, 
dysintericis utilis, etiam si nome intestina corripi a t , ischia-
dicis , coeliacis veteribus infunditur. fotu quoque apud
mediterraneos aquae marinae vicem pensat .

(45) Salis natura per se ignea est et inimica
ignibus, fugiens eos, omnia erodens, corpora vero ad-
stringens, siccans, adligans, defuncta etiam a putrescendi 
ta be vindicans , ut durent e a per saecula, in medendo vero
mordens, adurens, repurgans , extenuans, dissolvens, sto-
-macho tantum inutilis, praeterquam ad excitandam avidi-
tatem. adversus serpentium morsus cum origano, melle,

 

hysopo, contra cerasten cum origano et cedr ia aut pice
aut melle auxiliatur, contra scolopendras ex aceto pots,
adversus scorpionum ictus cum quarta parte lini seminis 
et oleo vel aceto inlitus , adversus crabrones vero et vespas 
similiaque ex aceto, ad heterocranias capitisque ulcera et
pusulas papulasve et incipientes verrucas cum sebo vitu-
lino, item oculorum remediis et ad excrescentes ibi carnes
totiusque corporis pterygia, sed in oculis peculiariter, ob
id collyriis emplastrisque additus —ad haec maxime pro-
batur Ta tt a eus aut Caunites —, ex ictu vero suffusis
cruore oculis suggillatisque cum murra pari pondere ac 
melle aut cum hysopo ex aqua calida, utque foveantur
salsugine —ad haec Hispaniensis eligitur—, contraque
suffusiones oculorum cum lacte in coticulis teritur, pri-
vatim suggillationibus in linteolo involutus crebroque ex
aqua ferventi inpositus, ulceribus oris manantibus in lin-
teolo concerpto , gingivarum tumori infricatus et contra
scabritiem linguae fractus comminutusque. aiunt dentes
non erodi nec putrescere, si quis cotidie mane ieiunus
salem contineat sub lingua, donee liquescat. lepras idem
et furunculos et lichenas et psoras emendat cum passa

 

uva exempto eius ligno et sebo bubulo atque origano ac
fermento vel pane; maxime Thebaicus ad haec et pruritus
eligitur. tonsillis et uvis cum melle prodest quicumque,
ad anginas hoc amplius cum oleo et aceto eodem tempore
extra faucibus inlitus cum pice liquida. emollit et alvum
vino mixto , innoxie et t a eniarum genera pellit in vino
potus. aestus balnearum convalescentes ut tolerare possint ,
linguae subditus praestat. nervorum dolores , maxime circa
umeros et renes, in saccis aqua ferventi crebro cande-
factus levat , column torminaque et coxarum dolores potus
et in isdem saccis inpositus candens, podagras cum farina
ex melle et oleo tritus, ibi maxime usurpanda observa-
tione , quae totiscorporibus nihil esse utilius sale et sole
dixit. u tique cornea videmus corpora piscatorum, sed hoc 
praecipuum iu dicatur in podagris. tollit et clavos pedum,
item perniones. ambustis ex oleo inponitur aut comman-
ducatus pusulasque reprimit, ignibus vero sacris, ulceribus ,
quae serpant , ex aceto aut hysopo, carcinomatis cum uva

 

taminia, phagedaenis ulcerum tostus cum farina hordei,
superinposito linteolo madente vino. morbo regio labo-
rantes, donee sudent ad ignem, contra puritus, quos 
sentiunt, ex oleo et aceto infricatus iuvat, fatigatos ex
oleo. multi et hydropicos sale curavere fervoresque
febrium cum oleo perunxere et tussim veterem linctu 
eius discussere, clysteribus infudere ischiadicis , ulcerum 
excrescentibus vel putrescentibus inposuere, crocodilorum
morsibus ex aceto in linteolis ita, ut battuerentur ante
his ulcera. bibitur et contra opium ex aceto mulso, luxa-
tis inponitur cum farina et melle, item extuberationibus .
 dentium dolori cum aceto fotus et inlitus cum resina
prodest. ad omnia autem spuma salis iucundior utilior-
que. sed quicumque sal acopis additur ad excalfactiones,
item zmegmatis ad extendendam cutem levandamque. pe-
corum quoque scabiem et boum inlitus tollit datusque 
lingendus et oculis iumentorum inspuitur. haec de sale
dicta sint.

(46) Non est differenda et nitri natura, non mul-
tum a sale distans et eo diligentius dicenda, quia palam
est medicos, qui de eo scripserunt , ignorasse naturam nec
quemquam Theophrasto diligentius tradidisse. 
 
 Exiguum fit apud Medos canescentibus siccitate con-
vallibus, quod vocant halmyraga , minus etiam in Thracia
iuxta Philippos, sordidum terra, quod appellant agrium.
 nam quercu cremata numquam multum factitatum est et
iam pridem in totum omissum . aquae vero nitrosae
plurimis locis reperiuntur, sed sine viribus densandi.
optimum copiosumque in Clitis Macedoniae, quod vocant
Chalestricum , candidum purumque, proximum sali . lacus
est nitrosus exiliente e medio dulci fonticulo. ibi fit
nitrum circa canis ortum novenis diebus totidemque ces-
sat ac rursus innatat et deinde cessat. quo apparet soli
naturam esse, quae gignat, quoniam compertum est nec
soles proficere quicquam, cum cesset , nec imbres. mirum
et illud, scatebra fonticuli semper emicante lacum neque
augeri neque effuere . iis autem diebus, quibus gignitur,
si fuere imbres, salsius nitrum faciunt, aquilones deterius
quia validius commovent limum. 
 Et hoc quidem nascitur, in Aegypto autem conficitur,
multo abundantius, sed deterius, nam fuscum lapidosumque
est. fit paene eodem modo quo sal, nisi quod salinis mare
infundunt , Nilum aut u m n o nitrariis . hae a ccedente Nilo r i g antur , decedente madent suco nitri XL diebus conti-

 

nuis, non ut in Macedonia statis . si etiam imbres ad
fuerunt, minus e flumine addunt, statimque ut densar
coeptum est, rapitur, ne resolvatur in nitrariis. h ic quo-
que olei natura intervenit, ad scabiem animalium utilis
ipsum autem conditum in acervis durat. mirum in lacu
Ascanio et quibusdam circa Chalcida fontibus summas
aquas dulces esse potarique , inferiores nitrosas.—In nitro
optimum quod tenuissimum, et ideo spuma melior, ad
aliqua tamen sordidum, tamquam ad inficiendas purpuras
tincturasque omn e s . magnus et vitro usus, qui dicetur 
suo loco. —Nitraria e Aegypti circa Naucratim et Memphin
tantum solebant esse, circa Memphin deteriores. nam et
lapidescit ibi in acervis, multique sunt cumuli ea de causa
saxei. faciunt ex his vasa nec non et frequenter liquatum
cum sulpure coquentes. in carnibus quoque , quas in-
veterari volunt, illo nitro utuntur. sunt ibi nitrariae, in
quibus et rufum exit a colore terrae . 
 Spumam nitri, quae maxime laudatur, antiqui nega-
bant fieri, nisi cum ros cecidisset praegnantibus nitrariis ,
sed nondum parientibus; itaque non fieri incitatis, etiamsi
caderet. alii acervorum fermento gigni existimavere. pro-
xima aetas medicorum aphronitrum tradidit in Asia colligi 

in speluncis molibus destillans—specs eos colligas vo-
cant—, dein sicca ri sole. optimum putatur Lydium; pro-
batio, ut sit minime ponderosum et maxime friabile , colore
paene purpureo. hoc in pastillis adfertur, Aegyptium in
vasis picatis, ne liquescat; vasa quoque ea sole inarescen-
tia perficiuntur. 
 Nitri probatio, ut sit tenuissimum et quam maxime
spongeosum fistulosumque. adulteratur in Aegypto calce,
deprehenditur gustu . sincerum enim statim resolvitur , ad-
ulteratum pungit calce et aspersum reddit odorem vehe-
menter . uritur in testa opertum, ne exultet. alias igni
non exilit nitrum niihilque gignit aut alit , cum in salinis
herbae gignantur et in mari tot animalia, tantum algae .
 sed maiorem esse acrimoniam nitri apparet non hoc tan-
tum argumento, sed et illo, quod nitrariae calciamenta
protinus consumunt, alias salubres oculorumque claritati
utiles. in nitrariis non lippiunt ; ulcera allata eo celerrime
sanantur, ibi facta tarde. ciet et sudores cum oleo per-
unctis corpusque emollit. in pane salis vice utuntur
C h al e straeo , ad raphanos Aegyptio; teneriores eos facit,

 

sed obsonia alba et deteriora, olera viridiora. in medi
cina autem calfacit, extenuat, mordet, spissat, siccat, ex
ulcerat, utile i is , quae evocanda sint aut discutienda e
lenius mordenda atque extenuanda , sicut in papulis pu-
sulisque . quidam in hoc usu accensum vino austero re
stingunt atque ita trito in balneis utuntur sine oleo. su
dores nimios inhibet cum iride arida adiecto oleo viridi 
extenuat et cicatrices oculorum et scabritias genarum cum
fico inlitum aut decoctum in passo ad dimidias partes—
item contra argema —, oculorum ungues decoctum in
passo cum mali Punici calyce ; adiuvat claritatem visus
cum melle inunctum. prodest dentium dolori, ex vine
si cum pipere colluantur; item cum porro decoctum ni-
grescentes dentes, crematum dentifricio , ad colorem re-
ducit. capitis animalia et lendes necat cum Samia terra
inlitum ex oleo. auribus purulentis vino liquatum infun-
ditur , sordes eiusdem partis erodit ex aceto, sonitus et
tinnitus discutit siccum additum. vitiligines albas cum
creta Cimolia aequo pondere ex aceto in sole inlitum
emendat. furunculos adrmixtum resinae extrahit ; cum uva
alba passa nucleis eius simul tritis testium inflammationi

 

occurrit, item eruptionibus pituitae in toto corpore cum
axungia, contraque canis morsus addita et resina inlitis .
cum aceto inlinitur sic et serpentium morsibus; phage-
daenis et ulceribus, quae serpunt aut putrescunt, cum
calce ex aceto. hydropicis cum fico tusum datur inlini-
turque . discutit et tormina, si decoctum bibatur pondere
drachmae cum ruta vel aneto vel cumino. reficit lassi-
tudines cum oleo et aceto perunctorum, et contra algores
horroresque prodest manibus pedibusque confricatis cum
oleo. conprimit et pruritus suffusorum felle, maxime cum
aceto ins till atum . succurrit et venenis fungorum ex posca
potum aut, si buprestis h a u sta sit, ex aqua, vomitionesque 
evocat. i is , qui sanguinem tauri biberint, cum lasere
datur. in facie quoque exulcerationes sanat cum melle
et lacte bubulo. ambustis tostum , donee nigrescat, tri-
tumque inlinitur. infunditur v e sic a e et renium dolori aut
rigori corporum nervorumve doloribus. paralysi in lingua 
cum pane inponitur. suspiriosis in tisana sumitur. tus-
sim veterem sanat flore mixto galbano, resinae terebin-
thinae pari pondere omnium ita, ut fabae magnitudo de-

 

voretur. coquitur diluitumque postea cum pice liquida
sorbendum in angina datur. 
 Flos eius cum oleo cypreo et articulorum doloribus
in sole iucundus est. regium quoque morbum extenuat 
in potione vini et inflationes discutit, sanguinis profluvium
e naribus sistit ex ferventi aqua vapore naribus rapto
porriginem alumine permixto tollit, alarum virus ex aqum
cottidiano fotu , ulcera ex pituita nata cera permixtum,
quo genere nervis quoque prodest. coeliacis infunditum
perungui ante accessiones frigidas nitro et oleo multi
praecepere, sicut adversus lepras, lentigines; podagris in
balneis uti . solia nitri prosunt atrophis , opisthotonis,
tetanis.—Sal nitrum sulpuri concoctun in lapiden
vertitur.

(47) Spongearum genera diximus in naturis 
aquatilium marinorum. quidam ita distingunt : alias ex 
his mares tenui fistula spissioresque, persorbentes, quae 
et tinguntur in deliciis, aliquando et purpura; alias femi-
nas maioribus fistulis ac perpetuis; maribus alias duriores
quas appellant tragos, tenuissimis fistulis atque densissi-
mis. candidae cura fiunt: e mollissimis recentes per aesta-
tem tinctae salis spuma ad lunam et pruinas sternuntum 
inversae, hoc est qua parte adhaesere, ut candorem bibant

 

animal esse docuimus, etiam cruore inhaerente. aliqui 
narrant et auditu regi eas contrahique ad sonum , exprimentes 
abundantiam uimoris, nec avelli petris posse,
ideo abscidi ac saniem remittere , quin et .... eas , quae
ab aquilone sint genitae, praeferunt ceteris, nec usquam
diutius durare spiritum mediciadfirmant. sic et prodesse
corporibus, quia nostro suum misceant, et ideo magis
recentes magisque umidas, sed minus in calida aqua
minusque unctas aut unctis corporibus inpositas et spis-
sas minus adhaerescente s . mollissimum genus earum
penicilli . oculorum tumores sedant ex mulso inpositi,
iidem abstergendae lippitudini , utilissime e x aqua ; tenuis-
simos e sse mollissimosque oportet. inponuntur et spon-
geae ipsae epiphoris ex posca et ex aceto calido ad capitis
dolores. de cetero recentes discutiunt, mitigant, molliunt ,
veteres non glutinant vulnera. usus earum ad abstergenda,
fovenda , operienda a fotu, dum aliud inponatur . ulcera
quoque umida et senilia inpositae siccant. fracturae et

 

vulnera spongeis utilissime foventur. sanguis rapitur ia
secando, ut curatio perspici possit. et ipsae vulneruma
inflammationibus inponuntur nune siccae, nunc aceto ac -
spersae nunc vino , nunc ex aqua frigida; ex aqua vero
caelesti inpositae secta recentia non patiuntur intumescero.
inponuntur et integris partibus, sed fluctione occulta labo-
rantibus, quae discutienda sit , et i is , quae apostemata 
vocant, melle decocto perunctis, item articulis alias aceto.
salso madidae, alias e posca; si ferveat impetus , ex aqua,
eaedem callo e salsa, at contra scorpionum ictus ex aceto.
in vulnerum curatione et sucidae lanae vicem implent ea
eadem ; differentia haec, quod lanae emolliunt , spongeae
coercent rapiuntque vitia ulcerum. circumligantur et hy-
dropicis siccae vel ex aqua tepida poscave , utcumque
blandiri opus est operireve aut siccare cutem. inponun.
tur et i is morbis, quos vaporari oporteat , ferventi aqua
perfusae expressaeque inter duas tabulas. sic et stomacho
prosunt et in febri contra nimios ardores, sed splenicie
e posca, ignibus sacris ex aceto efficaciores quam aliud;

 

inponi oportet sic, ut sanas quoque partes spatiose ope-
riant. sanguinis profluvium sistunt ex aceto aut frigida ,
livorem ab ictu recentem ex aqua salsa calida saepius 
mutata tollunt, testium tumorem doloremque ex posca.
ad canum morsus utiliter concisae inponuntur ex aceto
aut frigida aut melle, abunde subinde umectandae. Afri-
canae cinis cum porri sectivi suco sanguinem reicientibus
haustus al i is ex frigida, prodest. idem cinis vel cum oleo
vel cum aceto fronti inlitus tertianas tollit. privatim Afri-
canae ex posca tumorem discutit , omnium autem cinis
cum pice crematarum sanguinem sistit vulnerum; aliqui
raras tantum ad hoc cum pice urunt. et oculorum causa
comburuntur in cruda olla figulini operis, plurimum pro-
ficiente eo cinere contra scabritias genarum excrescentes-
que carnes et quicquiid opus sit ibi destringere , spissare,
explere. utilius in eo usu lavare cinerem. praestant et 
strigilium vice linteorumque adfectis corporibus. et
contra solem apte protegunt capita. medici inscitia ad 
duo nomina eas redegere, Africanas , quarum firmius sit
robur, Rhodiacasque ad fovendum molliores. nunc autem
mollissimae circa muros Antiphelli urbis reperiuntur.

 

Trogus auctor est circa Lyciam penicillos mollissimos
nasci in alto, unde ablatae sint spongeae, Polybius
super aegrum suspensos quietiores facere noctes. 
 Nunc praevertemur ad marina animalia .

(1) Ventum est ad summa naturae exemplorumque
per rerum ordinen, et ipsum sua sponte occurrit in-
mensum potentiae occultae documentum, ut prorsus neque
aliud ultra quaeri debeat nec par ac simile possit invenir,
ipsa se vincente natura, et quidem numerosis modis. quid
enim violentius mari ventisve et turbinibus ac procellis?
quo maiore hominum ingenio in ulla sui parte adiuta est
quam velis remisque? addatur his et reciproci aestus in-
enarrabilis vis versumque totum mare in flumen.

tamen
omnia haec pariterque eodem inpellentia unus ac parvus
admodum pisciculus, echenais appellatus, in se tenes.

 

ruant venti licet, saeviant procellae: imperat furori vires-
que tantas compescit et cogit stare navigia, quod non
vincula ulla, non ancorae pondere inrevocabili iactae .
infrenat impetus et domat mundi rabiem nullo suo labore,
non renitendo aut alio modo quam adhaerendo . hoc tan-
tulo satis est, contra tot impetus ut vetet ire navigia.
sed armatae classes inponunt sibi turrium propugnacula,
ut in mari quoque pugnetur velut e muris. heu vanitas
humana, cum rostra illa aere ferroque ad ictus armata
semipedalis inhibere possit ac tenere devincta pisciculus !
fertur Actiaco Marte tenuisse praetoriam navem Antoni
properantis circumire et exhortari suos, donec transiret
in aliam, ideoque Caesariana classis impetus maiore pro-
tinus venit. tenuit et nostra memoria Gai principis ab
Astura Antium renavigantis—ut res est , etiam auspi-
calis pisciculus, siquidem novissime tum in urbem re-
versus ille imperator suis telis confossus est—, nec
longa fuit illius morae admiratio, statim causa intellecta,
cum e tota classe quinqueremis sola non proficeret , exi-
lientibus protinus qui quaererent circa navem . invenere 
adhaerentem gubernaculo ostenderuntque Gaio indignanti 
hoc fuisse, quod se revocaret quadringentorumque remi-
gum obsequio contra se intercederet. constabat peculia-
riter miratum , quomodo adhaerens tenuisset nec idem
polleret in navigium receptus. qui tune posteaque videre

 

eum, limaci magnae similem esse dicunt. nos plurium 
opiniones posuimus in natura aquatilium, cum de eo
diceremus, nec dubitamus idem valere omnia ea genera , 
cum celebri et consecrato etiam exemplo apud Cnidiam 
Venerem conchas quoque esse eiusdem potentiae credi 
necesse sit. e nostris quidam Latine moram appellavere
eum, mirumque, e Graecis alii lubricos partus atque pro
cidentes continere ad maturitatem adalligat um , ut diximus 
prodiderunt, alii sale adservatum adalligatumque gravidis
partus solvere, ob id alio nomine odinolyten appellari 
quocumque modo ista se habent , quis ab hoc tenend
navigia exemplo de ulla potentia naturae vique et effectu
in remediis sponte nascentium rerum dubitet? 
 (2) Quid? non et sine hoc exemplo per se satis esset
ex eodem maria torpedo? etiam procul et e longinquo,
vel si hasta virgave attingatur, quamvis praevalidos la-
certos torpescere, quamlibet ad cursum veloces alligari
pedes? quod si necesse habemus fateri hoc exemplo esse
vim aliquam, quae odore tantum et quadam aura corporis
sui adficiat membra, quid non de remediorum omnium
momentis sperandum est? 
 
 (3) Non sunt minus mira quae de lepore marino tra-
duntur. venenum est aliis in potu ant cibo datus, aliis
etiam visu , siquidem gravidae , si omnino adspexerint
feminam ex eo genere dumtaxat, statim nausiant et re-
dundatione stomachi vitium fatentur ac deinde abortum
faciunt . remedio est mas ob id induratus sale, ut in
bracchialibus habeant. eadem res in maria ne tactu qui-
dem nocet. vescitur eo unum tantum animalium, ut non
intereat, mullus piscis; tenerescit tantum et inertior vi-
liorque fit. homines, quibus inpactus est, piscem olent ;
hoc primo argumento veneficium id deprehenditur. cetero
moriuntur totidem in diebus, quot vixerit lepus, incertique
temporis veneficium id esse auctor est Licinius Macer.
in India adfirmant non capi viventem invicemque ibi ho-
minem illi pro veneno esse ac vel digito omnino in mari
tactum mori, esse autem multo ampliorem, sicuti reliqua
animalia. 
 (4) luba in iis voluminibus, quae scripsit ad C . Cae-
sarem Aug. F. de Arabia, tradit mitulos ternas heminas
capere, cetos sescentorum pedum longitudinis et trecen-
torum sexaginta latitudinis in flumen Arabiae intrasse ,

 

pinguique eius mercatores negotiatos , et omnium pi
scium adipe camelos perungui in eo situ , ut asilos al
iis fugent odore.

(5) Mihi videntur mira et quae Ovidius prodidit 
piscium ingenia in eo volumine, quod halieuticon in-
scribitur : scarum inclusum nassis non fronte erumpere
nec infestis viminibus caput inserere, sed aversum caudae
ictibus crebris laxare fores atque ita retrorsum repere ,
quem luctatum eius si forte alius scarus extrinsecus videat,
adprehensa mordicus cauda adiuvare nisus erumpentis ;
lupum rete circumdatum harenas arare cauda atque ita
condi, dum transeat rete ; murenam maculas adpetere
ipsas consciam teretis ac lubrici tergi, tum multiplici
flexu laxare, donec evadat; polypum hamos adpetere brac-
chiisque complecti, non morsu, nec prius dimittere, quam
escam circumroserit , aut harundine levatum extra aquam,
scit et mugil esse in esca hamum insidiasque non ignorat,
aviditas tamen tanta est, ut cauda verberando excutiat
cibum. minus in providendo lupus sollertiae habet, sed
magnum robur in paenitendo . nam is, ut haesit in hamo;

 

tumultuoso discursu laxat volnera, donee excidant insidiae.
murenae amplius devorant quam hamum, admovent denti-
bus lineas atque ita erodunt. an thias tradit idem in-
fixo hamo invertere se, quoniam sit in dorso cultellata 
spina , eaque liniam praesecare. 
 Licinius Macer murenas feminini tantum sexus esse
tradit et concipere e serpentibus, ut diximus —ob id 
sibilo a piscatoribus tamquam a serpentibus evocari et
capi —et pinguescere , iactato fusti non interemi , easdem
ferula protinus. animnam in cauda habere certum est eaque
icta celerrime exanimari , ad capitis ictum difficulter. nova-
cula pisce qui attacti sunt, ferrum olent. durissimum esse
piscium constat qui orbis vocetur; rotundus est , sine
squamis totusque capite constat.—(Lolligo quotiens
cernatur extra aqnam volitans, tempestates n u n t i ari) .—
(6) Trebius Niger xiphian , id est gladium, rostro mu-

 

cronato esse, ab hoc naves perfossas mergi; in oceano
ad locum Mauretaniae, qui Cottae vocetur, non procu
Lixo flumine idem lolligines evolare ex aqua tradit tanta
multitudine, ut navigia demergant. 
 (7) E manu vescuntur pisces in pluribus quidem
Caesaris villis, sed—quae veteres prodidere in stagnis
non piscinis, admirati—in Heloro Siciliae castello non 
procul Syracusis , item in Labrayndi Iovis fonte anguillae 
et inaures additas gerunt, similiter in Chio iuxta Senum
delubrum, in Mesopotamiae quoque fonte Chabura, de quo
diximus, pisces . (8) nam in Lycia Myris in fonte Apol-
linis, quem Curium appellant, ter fistula vocati veniunt 
ad augurium. diripere eos carnes abiectas laetum est
consultantibus , caudis abigere dirum. Hieropoli Syriae in
lacu Veneris aedituorum vocibus parent, vocati veniunt
exornati auro, adulantes scalpuntur, ora hiantia manibus
inserendis praebent. in Stabiano Campaniae ad Herculis
petram melanuri in mari panem abiectum rapiunt, iidem 
ad nullum cibum, in, quo hamus sit, accedunt. 
 
 (9) Nec illa in novissimis mira, amaros esse pisces
ad Pelen insulam et ad Clazomenas , contra scopulum Si-
ciliae ac Leptim Africae et Euboeam et Durrachium, rur-
sus ita salsos, ut possint salsamenta existumari, circa
Cephallaniam et Ampelon , Paron et Deli petras, in portu
eiusdem insulae dulces. quam differentiam pabulo con-
stare non est dubium. Apion piscium maxime mir um 
esse tradit porcum, quem Lacedaemoni orthagoriscum vo-
cent ; grunnire eum, cum capiatur. esse vero illam naturae
accedentiam —quod magis miremur—etiam in locis
quibusdam, adposito occurret exemplo, siquidem sal-
samenta omnium generum in Italia Beneventi refici 
constat. 
 (10) Pisces marinos in usu fuisse protinus a condita
Roma auctor est Cassius Hemina, cuius verba de ea
re subiciam: Numa constituit ut pisces, qui squa-
mosi non essent, ni pollucerent , parsimonia com-
mentus , ut convivia publica et privata cenaeque
ad pulvinaria facilius compararentur , ni qui ad 
polluctum emerent pretio minus parcerent eaque
praem ercarentur. 
 
 (11) Quantum apud nos Indicis margaritis pretium
est, de quis suo loco satis diximus, tantum apud Indos 
curalio ; namque ista persuasione gentium constant . gigni-
tur et in Rubro quidem mari, sed nigrius, item in Per-
sico —vocatur lace —laudatissimum in Gallico sinu
circa Stoechadas insulas et in Siculo circa Aeolias ae
Drepana . nascitur et apud Graviscas et ante Neapolinu
Campaniae maximeque rubens, sed molle et ideo vilissi
mum Erythris. forma est ei fruticis, colos viridis. bacae
eius candidae sub aqua ac molles, exemptae confestin
durantur et rubescunt qua corna sativa specie atque
magnitudine. aiunt tactu protinus lapidescere, si vivat
itaque occupari evellique retibus aut acri ferramento
praecidi, qua de causa curalium vocitatum interpretantur
probatissimum quam maxime rubens et quam ramosissi
mum nec scabiosum aut lapideum aut rursus inane e
concavum. auctoritas bacarum eius non minus Indorum
viris quoque pretiosa est quam feminis nostris uniones
Indici . harispices eorum vatesque inprimis religiosum io
gestamen amoliendis periculis arbitrantur. ita et decore
et religione gaudent. prius quam hoc notesceret , Gall

 

gladios, scuta, galeas adornabant eo. nunc tanta paenuria
est vendibili merce, ut perquam raro cernatur in suo
orbe. surculi infantiae adalligati tutelam habere credun-
tur contraque torminum ac vesicae et calculorum mala
in pulverem igni redacti potique cum aqua auxiliantur,
simili modo ex vino poti aut, si febris sit, ex aqua som-
num adferunt—ignibus diu repugnat —, sed eodem
medicamine saepius poto tradunt lienem quoque absumi.
sanguinem reicientibus excreantibusve medetur cinis eo-
rum; miscetur oculorum medicamentis, spissat enim ac
refrigerat, ulcerum cava explet, cicatrices extenuat. 
 (12) Quod ad repugnantiam rerum attinet, quam
Graeci antipathian vocant, nihil est usquam venenatius
quam in mari pastinaca, utpote cum radio eius arbores
necari dixerimus. bane tamen persequitur galeos , idem 
et alios quidem pisces, sed pastinacas praecipue, sicut
in terra mustela serpentes —tanta est aviditas ipsius
veneni—percussis vero ab ea medentur et hi c quidem,
sed et mullus ac laser,

(13) spectabili naturae poten-
tia, in iis quoque, quibus et in terris victus est, sicut 
fibris , quos castoras vocant et castorea testes eorum.
amputari hos ab ipsis, cum capiantur, negat Sextius
diligentissimus medicinae, quin immo parvos esse sub-

 

strictosque et adhaerentes spinae, nec adimi sine vita
animalis posse; adulterari autem renibus eiusdem, qu
sint grandes, cum veri testes parvi admodum reperiantur
praeterea ne vesicas quidem esse, cum sint geminae, quod
nulli animalium; in iis folliculis inveniri liquorem et ad-
servari sale ; itaque inter probationes falsi esse folliculos 
geminos ex uno nexu dependentes, quod ipsum corrumpi
fraude conicientium cummim cum sanguine aut Hammo-
niacum, quoniam Hammoniaci coloris esse debeant circum-
dati, liquore veluti mellis cerosi, odore graves, gustu amaro
et acri, friabiles . efficacissimi e Ponto Galatiaque, mox
Africa. sternumenta olfactu movent . somnum conciliant
cum rosaceo et peucedano peruncto capite et per se poti
ex aqua, ob id phreneticis utiles; i idem lethargicos odoris 
suffitu excitant volvarumque exanimationes vel subditu , ac 
menses et secundas cient II drachmis cum puleio ex aqua
poti. medentur et vertigini, opisthotono , tremulis, spasticis ,

 

nervorum vitiis, ischiadicis , stomachicis, paralyticis, per-
unctis omnibus, vel triti ad crassitudinem mellis cum
semine viticis ex aceto ac rosaceo. sic et contra comi-
tiales sumpti, poti vero contra inflationes, tormina , venena.
 differentia tantum contra genera est mixturae, quippe ad-
versus scorpiones ex vino bibuntur, adversus phalangia et
araneos ex mulso ita, ut vomitione reddantur aut ut con-
tineantur cum ruta, adversus chalcidas cum myrtite , ad-
versus cerasten et presteras cum panace aut ruta ex vino,
adversus ceteras serpentes cum vino. dari binas drach-
mas satis ; eorum, quae adiciantur, singulas . auxiliantur
privatim contra viscum ex aceto, adversus aconitum ex
lacte aut aqua, adversus h elleborum album ex aqua mulsa
nitroque. medentur et dentibus infusi cum oleo triti in
aurem, a cuius parte doleant , aurium dolori melius, si
cum meconio . claritatem visus faciunt cum melle Attico 
inunctis . cohibent singultus ex aceto. urina quoque fibri 
resistit venenis et ob id in antidota additur. adservatur 
autem optume in sua vesica, ut aliqui existumant.

(14) Geminus similiter victus in aquis terraque

 

et testudinum effectusque par , honore habendo vel proptes
excellens in usu pretium figuraeque proprietatem. sunt
ergo testudinum genera terrestres, marinae , lutariae et 
quae in dulci aqua vivunt. has quidam e Graecis emy-
das appellant. 
 Terrestrium carnes suffitionibus propriae magicisque 
artibus refutandis et contra venena salutares produntum
plurimae in Africa. hae ibi amputato capite pedibusque
pro antidoto dari dicuntur et e iure in cibo sumptae stru
mas discutere, lienes tollere, item comitiales morbos
sanguis earum claritatem visus facit, discutit suffusiones 
oculorum . et contra serpentium omnium et araneorum
ac simlilium et ranarum venena auxiliatur servato san
guine in farina pilulis factis et, cum opus sit, in vino
datis. felle testudinum cum Attico melle glaucomata in
ungui prodest. scorpionum plagae instilla nt . tegiment
cinis vino et oleo subactus pedum rimas ulceraque sanat
squamae e summa parte derasae et in potu datae vene

 

rem cohibent. eo magis hoc mirum, quoniam totius tegi-
menti farina accendere traditur libidinem. urinam aliter
earum quam in vesica dissectarum inveniri posse non
arbitror et inter ea esse hoc quoque, quae portentose Magi 
demonstrant , adversus aspidum ictus singularem , effica-
ciorem tamen, ut aiunt, cimicibus admixtis. ova durata
inlinuntur strumis et ulceribus frigore aut adustione factis.
sorbentur in stomachi doloribus. 
 Marinarum carnes admixtae ranarum carnibus contra
salamandras praeclare auxiliantur, neque est testudine
aliud salamandrae adversius . sanguine alopeciarum in-
anitas et porrigo omniaque capitis ulcera curantur; in-
arescere eum oportet lenteque ablui . instillatur et dolori
aurium cum lacte mulierum. adversus morbos comitiales
manditur cum polline frumenti, miscetur autem sanguinis 
heminis III aceti hemina. datur et suspiriosis, sed t um 
hemina vini additur ; his et cum hordeacea farina, aceto
quoque admixto, ut sit quod devoretur fabae magnitudine;
et haec singula et matutina et vespera dantur, dein post
aliquot dies bina vespera . comitialibus instillatur ore

 

diducto ; iis , qui modice corripiantur spasmo, cum castoreo
clystere infunditur . quod si dentes ter annis colluantus 
testudinum sanguine, immunes a dolore fiant. et anheli
tus discutit quasque orthopnoeas vocant; ad has in po
lenta datur. fel testudinum claritatem oculorum facit
cicatrices extenuat, tonsillas sedat et anginas et omnia
oris vitia, privatim nomas ibi, item testium . naribus in
litum comitiales erigit attollitque . idem cum vernatione 
anguium aceto admixto unice purulentis auribus prodest
quidam bubulum fel admiscent decoctarum carnium testu-
dinis suco , addita aeque vernatione anguium; sed vino 
testudinem excocunt. oculorum utique vitia omnia fel in-
unctum cum melle emendat, suffusiones etiam marinae fel 
cum fluviatilis sanguine et lacte. capillus mulierum in-
ficitur felle . contra salamandras vel sucum decoctae bi-
bisse satis est. 
 Tertium genus testudinum est in caeno et paludibus
viventium. latitudo his et in dorso pectori similis nec 
convexo curvata calice, ingrata visu . ex hac quoque

 

tamen aliqua contingunt auxilia . tres namque in succensa
sarmenta coiectae dividentibus se tegumentis rapiuntur ,
tum evolsae carnes earum cocuntur in congio aquae sale
modice addito; ita decoctarum ad tertias partes sucus
paralysim et articularios morbos sentientibus bibitur. de-
trahit idem fel pituitas sanguinemque vitiatum. sistitur
ab eo remedio alvus aquae frigidae potu . 
 E quarto genere testudinum, quae sunt in amnibus ,
divolsarum pinguia cum aizoo herba tunsa admixto un-
guento et semine lili , si ante accessiones perunguantur 
aegri praeter caput, mox convoluti calidam aquam bibant,
quartanis liberare dicuntur. hanc testudinem XV luna capi
oportere , ut plus pinguium reperiatur, verum aegrum XVI 
luna perungui. ex eodem genere testudinum sanguis in-
stillatus cerebro capitis dolores sedat, item strumas. sunt
qui testudinum sanguinem cultro aereo supinarum capiti-
bus praecisis excipi novo fictili iubeant , ignem sacrum
cuiuscumque generis sanguine inlini, item capitis ulcera 
manantia , verrucas. iidem promittunt testudinum om-
nium fimo panos discuti; et, quod incredibile dictu sit ,

 

aliqui tradunt tardius ire navigia testudinis pedem dex-
trum vehentia. 
 (15) Hinc deinde in morbos digeremus aquatilia , non
quia ignoremus gratiorem esse universitatem animalium
maiorisque miraculi , sed hoc utilius est vitae, contributa 
habere remedia , cum aliud alii prosit, aliud alibi facilius
inveniatur.

(16) Venenatum mel diximus ubi nasceretur.
auxilio est piscis aurata in cibo. vel si ex melle 
sincero fastidium cruditasve, quae fit gravissima, incidat
testudinem circumcisis pedibus, capite, cauda decoctam
antidotum esse auctor est Pelops , scincum Apelles,
quid esset scincus diximus, saepius vero quantum vene 
ficii in menstruis mulierum. contra ea omnia auxiliatur , 
ut diximus , mullus, item contra pastinacam et scor 
piones terrestres marinosque et dracones, phalangia in 
litus sumptusve in cibo, eiusdem recentis e capite cinis
contra omnia venena, privatim contra fungos. mala medio
camenta inferri negant posse aut certe nocere stella marina
volpino sanguine inlita et adfixa limini superiori aut clavo
aereo ianuae. (17) draconis marini scorpionumque ictus
carnibus earum inpositis, item araneorum morsus sanan
tur. in summa contra omnia venena vel potu vel ictu ve
morsu noxia sucus earum e iure decoctarum efficacissi
mus habetur. 
 
 Sunt et servatis piscibus medicinae, salsamentorumque 
cibus prodest a serpente percussis et contra bestiarum
ictus mero subinde hausto ita, ut per satiem cibus vo-
mitione reddatur, peculiariter a chalcide , ceraste aut quas
sepas vocant aut elope , dipsade percussis. contra scor-
pionem largius sumi, sed non evomi, salsamenta prodest
ita, ut sitis toleretur ; et inponere plagis eadem convenit.
contra crocodilorum quidem morsus non aliud praesentius 
habetur. privatim contra presteris morsum sarda prodest.
inponuntur salsamenta et contra canis rabiosi; vel si non
sint ferro ustae plagae corporaque clysteribus exinanita,
hoc per se sufficit. et contra draconem marinum ex
aceto inponuntur. idem et cybio effectus . draco quidem
marinus ad spinae suae, qua ferit , venenum ipse inpositus
vel cerebro p oto prodest. 
 (18) Ranarum marinarum ex vino et aceto decoctarum
sucus contra venena bibitur, et contra ranae rubetae ve-
nenum et contra salamandras vel e fluviatilibus ; si carnes
edantur iusve decoctarum sorbeatur, prosunt et contra
leporem marinum et contra serpentes supra dictos , contra
scorpiones ex vino. Democritus quidem tradit, si quis
extrahat ranae viventi linguam, nulla alia corporis parte

 

adhaerente, ipsaque dimissa in aquam inponat supra cordis
palpitationem mulieri dormienti, quaecumque interroga-
verit, vera responsuram. addunt etiamnum alia Magi , quae
si vera sint , multo utiliores vitae existumentur ranae quam
leges; namque harundine transfixis a natura per os si
surculus in menstruis defigatur a marito, adulterorum 
taedium fieri. carnibus earum vel in hamum additis prae-
cipue purpuras adlici certum est. iocur ranae geminum
esse dicunt abicique formicis oportere; earn partem, quam
adpetant , contra venena omnia esse pro antidoto. sunt
quae in vepribus tantum vivunt, ob id rubetarum nomine,
ut diximus, quas Graeci φρύνους vocant, grandissimae 
cunctarum, geminis veluti cornibus, plenae veneficiorum.
mira de iis certatim tradunt auctores: inlatis in populum
silentium fieri; ossiculo, quod sit in dextro latere, in
aquam ferventem deiecto refrigerari vas nec postea fer-
vere nisi exempto, id inveniri abiecta rana formicis carni-
busque erosis , singula in oleum addi ; esse in sinistro
latere quo deiecto fervere videatur , apocynon vocari , canum
impetus eo cohiberi, amorem concitari et iurgia addito in
potionem , venerem adalligato stimulari , rursus e dextro 
latere refrigerari ferventia ; hoc et quartanas sanari ad-
alligato in pellicula agnina recenti aliasque febris, amorem

 

inhiberi . ex isdem his ranis lien contra venena, quae
fiant ex ipsis, auxiliatur, iocur vero etiam efficacius. 
 (19) Est colubra in aqua vivens. huius adipem et
fel habentes qui crocodilos venentur mire adiuvari dicunt,
nihil contra belua audente , efficacius etiamnum, si herba
potamogiton misceatur.—Cancri fluviatiles triti potique
ex aqua recentes seu cinere adservato contra venena om-
nia prosunt, privatim contra scorpionum ictus cum lacte
asinino , si n sit, caprino aut quocumque; addi et vinum
oportet. necant eos triti cum ocimo admoti . eadem vis
contra venenatorum omnium morsus, privatim scytalen et
angues et contra leporem marinum ac ranam rubetam.
cinis eorum servatus prodest pavore potus periclitantibus
ex canis rabiosi morsu . quidam adiciunt Gentianam et
dant in vino, et si iam pavor occupaverit, pastillos vino
subactos devorandos ita praecipiunt. decem vero cancris
cum ocimi manipulo adligatis omnes, qui ibi sint, scor-
piones ad eum locum coituros Magi dicunt, et cum ocimo
ipsos cineremve eorum percussis inponunt. minus in om-
nibus his marini prosunt. Thrasyllus auctor est nihil
aeque adversari serpentibus quam cancros; sues percussas 
hoc pabulo sibi mederi; cum sol sit in cancro, serpentes
torqueri. —Ictibus scorpionum carnes et fluviatilium

 

coclearum resistunt crudae vel coctae. quidam ob id salsas
quoque adservant. inponunt et plagis ipsis.—Coracini
pisces Nilo quidem peculiares sunt, sed nos haec omnibus
terris demonstramus. carnes eorum adversus scorpiones
valent inpositae.—Inter venena piscium sunt porci marini
spinae in dorso, cruciatu magno laesorum. remedio est
limus ex reliqu iis piscium eorum corporis . 
 (20) Canis rabidi morsibus potum expavescentibus
faciem perungunt adipe vituli marini, efficacius, si me-
dulla hyaenae et oleum e lentisco et cera miscea n tur .
murenae morsus ipsarum capitis cinere sanantur. et
pastinaca contra suum ictum remedio est cinere suo ex
aceto inlito vel alterius. cibi causa extrahi debet ex
dorso eius quidquid croco simile est caputque totum; et
hanc autem et omnia testacea modice collu u nt cibis, quia
saporis gratia perit. e lepore marino veneficium restin-
gunt poti hippocampi. contra dorycnium echini maxime
prosunt, et iis , qui sucum carpathi biberint, praecipue
e iure sumpti . et cancri marini decocti ius contra do-

 

rycnium efficax habetur, peculiariter vero contra leporis
marini venena.

(21) Et ostrea adversantur isdem , nec potest videri
satis dictum esse de iis , cum palma mensarum diu iam 
tribuatur illis . gaudent dulcibus aquis et ubi plurumi in-
flu a nt amnes; ideo pelagia parva et rara sunt. gignuntur
tamen et in petrosis carentibusque aquarum dulcium ad-
ventu, sicut circa Grynium et Myrinam . grandescunt si-
deris quidem ratione maxime, ut in natura aquatilium
diximus, sed privatim circa initia aestatis multo lacte 
praegnatia atque ubi sol penetret in vada. haec videtur
causa , quare minora in alto reperiantur ; opacitas cohibet
incrementum, et tristitia minus adpetunt cibos. variantur 
coloribus, rufa Hispaniae, fusca Illyrico, nigra et carne
et testa Cerceis , praecipua vero habentur in quacumque
gente spissa nec saliva sua lubrica, crassitudine potius
spectanda quam latitudine, neque in lutosis capta neque
in harenosis, sed solido vado, spondylo brevi atque non
carnoso, nec fibris laciniosa ac tota in alvo. addunt
peritiores notam ambiente purpureo crine fibras , eoque
argumento generosa interpretantur calliblephara e a appel-

 

lantes. gaudent et peregrinatione transferrique in ignotas,
aquas. sic Brundisina in Averno compasta et suum reti
nere sucum et a Lucrino adoptare creduntur. 
 Haec sint dicta de corpore; dicemus et de nationibus
ne fraudentur gloria sua litora, sed dicemus aliena linguas
quaeque peritissima huius censurae in nostro aevo fuit 
sunt ergo Muciani verba, quae subiciam: Cyzicena
maiora Lucrinis, dulciora Brittannicis, suaviora 
Medullis , acriora Ephesis , pleniora Iliciensibus 
sicciora Coryphantenis , teneriora Histricis , can-
didiora Cerceiensibus . sed his neque dulciora
neque teneriora ulla esse compertum est. in In-
dico mari Alexandri rerum auctores pedalia inveniri
prodidere, nec no n inter nos nepotis cuiusdam nomen-
clatura tridacna appellavit, tantae amplitudinis intellegi
cupiens, ut ter mordenda essent. 
 Dos eorum medica hoc in loco tota dicetur : stomachum
unice reficiunt, fastidiis medentur, addiditque luxuria fri-
gus obrutis nive, summa montium et maris ima miscens .
emolliunt alvum leniter. eademque cocta cum mulso

 

tenesmo , qui sine exulceratione sit , liberant. vesicarum
ulcera quoque repurgant . cocta in conchis suis, uti clusa 
invenerint , mire destillationibus prosunt. testae ostreorum
cinis uvam sedat et tonsillas admixto melle, eodem modo
parotidas, panos mammarumque duritias, capitum ulcera
ex aqua cutemque mulierum extendit; inspergitur et am-
bustis. et dentifricio placet. pruritibus quoque et erupti-
onibus pituitae ex aceto medetur. crudae si tundantur ,
strumas sanant et perniones pedum. 
 Purpurae quoque contra venena prosunt. (22) et al-
gam maris theriacen esse Nicander tradit. plura eius
genera, ut diximus, longo folio et rubente, latiore alia 
vel crispo. laudatissima quae in Creta insula iuxta ter-
ram in petris nascitur, tinguendis etiam lanis, ita colorem
alligans, ut elui postea non possit. e vino iubet eam dari.

(23) Alopecias replet hippocampi cinis nitro et adi-
pe suillo mixtus aut sincerus ex aceto, praeparat autem
saepiarum crustae farina medicamentis cutem; replet et
muris marini cinis cum oleo, item echini cum carnibus
suis cremati, fel scorpionis marini, ranarum quoque III,
si vivae in olla concrementur , cinis cum melle, melius
cum pice liquida. capillum denigrant sanguisugae, quae

 

in vino nigro diebus XXXX computuere . alii in aceti
sextariis II sanguisugarum sextarium in vase plumber
putrescere iubent totidem diebus, mox inlini in sole
Sornatius tantam vim hane tradit, ut, nisi oleum ore
contineant qui tinguent , dentes quoque suco earum de
nigrari dicat.—Capitis ulceribus muricum vel purpura
rum testae cinis cum melle utiliter inlinitur, conchyliorum
vel, si non uratur , farina ex aqua, doloribus castoreum
cum peucedano et rosaceo. 
 (24) Omnium piscium fluviatilium marinorumque adi-
pes liquefacti sole admixto melle oculorum claritati pluri-
mum conferunt , item castoreum cum melle. callionymi 
fel cicatrices sanat et carnes oculorum supervacuas con-
sumit. nulli hoc piscium copiosius, ut existumavit Me-
nander quoque in comoediis . idem piscis et uranoscopos
vocatur ab oculo, quem in capite habet. et coracini fel
excitat visum, et marini scorpionis rufi cum oleo vetere
aut melle Attico incipientes suffusiones discutit; inungui
ter oportet intermissis diebus. eadem ratio albugines
oculorum tollit. mullorum cibo aciem oculorum hebetari
tradunt . lepus marinus ipse quidem venenatus est, sed

 

cinis eius in palpebris pilos inutiles evolsos cohibet . ad
hunc usum utilissimi minimi, item pectunculi salsi triti
cum cedria, ranae , quas diopetas et calamitas vocant ;
earum sanguis cum lacrima vitis evolso pilo palpebris
inlinatur. tumorem oculorum ruboremque saepiae cortex
cum lacte mulieris inlitus sedat et per se scabritias
emendat; invertunt ita genas et medicamentum auferunt
post paulum rosaceoque inungunt et pane inposito miti-
gant. eodem cortice et nyctalopes curantur, in farinam 
trito ex aceto inlito. extrahit et squamas eius cinis.
 cicatrices oculorum cum melle sanat, pterygia cum sale
et cadmia singulis drachmis, emendat et albugines iumento-
rum . aiunt et ossiculo eius genas , si terantur , sanari. echini
ex aceto epinyctidas tollunt. eundem comburi cum vipe-
rinis pellibus ranisque et cinerem aspergi potionibus iubent
Magi , claritatem visus promittentes. ichthyocolla appellatur
piscis, cui glutinosum est corium. idem nomen glutino
eius; hoc epinyctidas tollit. quidam ex ventre, non e
corio, fieri dicunt ichthyocollam , ut glutinum taurinum.

 

laudatur Pontica, candida et carens venis squamisque et
quae celerrime liquescit . madescere autem debet concisa
in aqua aut aceto nocte ac die, mox tundi marinis lapi-
dibus, ut facilius liquescat. utilem earn et capitis dolor-
bus adfirmant et tetanis . ranae dexter oculus dextri,
sinister laevi , suspensi e collo nativi coloris panno lippa-
tudines sanant ; quod si per coitum lunae eruantur, alb-
ginem quoque, adalligati similiter in putamine ovi. rel -
quae carnes inpositae suggillationem rapiunt. cancri etiam
oculos adalligatos collo mederi lippitudini dicunt. est parva
rana in harundinetis et herbis maxime vivens, muta ac
sine voce, viridis, si forte hauriatur, ventres boum disten-
dens. huius corporis umorem derasum specillis claritatem
oculis inunctis narrant adferre. et ipsas carnes doloribus
oculorum superponunt. ranas XV coiectas in fictile novum
iuncis configunt quidam sucoque earum, qui ita effluxeris,
admiscent vitis albae lacrimam atque ita palpebras emen-
dant, inutilibus pilis exemptis acu instillantes hunc sucum
in vestigia evolsorum. Meges psilotrum palpebrarum
faciebat in aceto enecans putrescentes et ad hoc utebatus

 

multis variisque per aquationes autumni nascentibus. idem
praestare sanguisugarum cinis ex aceto inlitus putatur—
comburi eas oportet in novo vaso —, idem thynni iocur 
siccatum pondere $X$ III cum oleo cedrino perunctis pilis
VIII mensibus. 
 (25) Auribus utilissimum batiae piscis fel recens, sed
et inveteratum n itro , item bacchi , quem quidam mizyenem 
vocant , item ca l lionymi cum rosaceo infusum vel casto-
reum cum papaveris suco. vocant et in mari peduculos 
eosque tritos instillari ex aceto auribus iubent. et per
se et conchylio infecta lana magnopere prodest; quidam
aceto et nitro madefaciunt . sunt qui praecipue contra
omnia aurium vitia laudent gari excellentis cyathum, mel-
lis dimidio amplius, aceti cyathum in calice novo leni 
pruna decoquere subinde spuma pinnis detersa et, post-
quam desierit spumare,, tepidum infundere. si tumeant
aures , coriandri suco prius mitigandas iidem praecipiunt.
ranarum adips instillatus statim dolores tollit. cancrorum
fluviatilium sucus cum farina hordeacea aurium volneribus

 

efficacissime prodest. parotides muricum testae cinere
cum melle vel conchyliorum ex mulso curantur. 
 (26) Dentium dolores sedantur ossibus draconis marini
scariphatis gingivis, cerebro caniculae in oleo decocto al-
servatoque , ut ex eo dentes semel anno colluantur . pasti-
nacae quoque radio scariphari gingivas in dolore utilis-
simum. contritus is et cum helleboro albo inlitus dentes
sine vexatione extrahit. salsamentorum etiam in fictili
vase combustorum cinis addita farina marmoris inter re-
media est. et cybia vetera eluta in novo vase, dein tria
prosunt doloribus. aeque prodesse dicuntur omnium sal-
samentorum spinae combustae tritaeque et inlitae. de-
cocuntur et ranae singulae in aceti heminis, ut dentes
ita colluantur contineaturque in ore sucus. si fastidium
obstaret, suspendebat pedibus posterioribus eas Sallustius
Dionysius, ut ex ore virus deflueret in acetum fervens,
idque e pluribus ranis ; fortioribus stomachis ex iure
mandendas dabat. maxillaresque ita sanari praecipue
dentes putant, mobiles vero supra dicto aceto stabilir.???
 ad hoc quidam ranarum corpora binarum praecisis pe-
dibus in vini hemina macerant et ita collui dentium 

labantes iubent . aliqui totas adalligant maxillis . alii denas
in sextariis III aceti decoxere ad tertias partes, ut mo-
biles dentium stabilirent. nec non XLVI ranarum corda
in olei veteris sextario sub aereo testo discoxere, ut in-
funderent per aurem dolentis maxillae. alii iocur ranae
decoctum et tritum cum melle inposuere dentibus. omnia
supra scripta ex marina efficaciora . si cariosi et faetidi 
sint, cetum in furno arefieri per noctem praecipiunt,
postea tantundem salis addi atque ita fricari. enhydris 
vocatur Graecis colubra in aqua vivens. huius IIII den-
tibus superioribus in dolore superiorum gingivas scari-
phant , inferiorum inferioribus; aliqui canino tantum earum 
contenti sunt. utuntur et cancrorum cinere, nam muri-
cum cinis dentifricium est. 
 (27) Lichenas et lepras tollit adips vituli marini, me-
narum cinis cum mellis obolis ternis, i o cur pastinacae in
oleo coctum, hippocampi aut delphini cinis ex aqua in-
litus. exulcerationem sequi debet curatio, quae perducit
ad cicatricem. quidam delphini in fictili torrent, done 
pinguitudo similis oleo fluat; hac perungunt. muricum
vel conchyliorum testae cinis maculas in facie mulierum 
purgat cum melle inlitus cutemque erugat et extendit
septenis diebus inlitus ita, ut octavo candido ovorum
foveantur. muricum generis sunt quae vocant Graeci

 

coluthia , alii coryphia , turbinata aeque, sed minora, mulo
efficaciora, etiam oris halitum custodientia. ichthyocola
erugat cutem extenditque in aqua decocta horis IIII, dein
contusa et subacta ad liquorem usque mellis. ita prae-
parata in vase novo conditur et in usu III drachmis eius
binae sulpuris et anchusae totidem, VIII spumae argen-
teae adduntur aspersaque aqua teruntur una. sic inlina 
facies post IIII horas abluitur . medetur et lentigini cete-
risque vitiis ex ossibus saepiarum cinis. idem et carnes
excrescentes tollit et umida ulcera.

psoras tollit rara
decocta in heminis v aquae marinae; excoqui debet, donec
sit lentitudo mellis. —Fit in maria alcyoneum appellatum,
e nidis, ut aliqui existumant, alcyonum et ceycum, ut alii,
sordibus spumarum crassescentibus, alii e limo vel qua-
dam maris lanugine. quattuor eius genera: cinereum ,
spissum, odoris asperi, alterum molle, lenius odore et 
fere algae, tertium candidioris vermiculi, quartum pum-
cosius, spongeae putri simile. paene purpureum quod
optimum; hoc et Milesium vocatur. quo candidius autem,
hoc minus probabile est. vis eorum ut exulcerent, pur-

 

gent. usus tostis et sine oleo. mire lepras, lichenas ,
lentigines tollunt cum lupino et sulpuris II obolis. al-
cyoneo utuntur et ad oculorum cicatrices.—Andreas 
ad lepras cancri cinere cum oleo usus est, Attalus
thynni adipe recenti. 
 (28) Oris ulcera menarum muria et capitum cinis
cum melle sanat. strumas pungi piscis eius, qui rana 
in mari appellatur, ossiculo e cauda ita, ut non volneret,
prodest. faciendum id cotidie, donec percurentur. eadem
vis est pastinacae radio et lepori marino inposito ita, ut
celeriter removeatur , echini testis contusis et ex aceto
inlitis, item scolopendrae marinae e melle, cancro fluvia-
tili contrito vel combusto ex melle. mirifice prosunt et
saepiae ossa cum axungia vetere contusa et inlita. sic
et ad parotidas utuntur, et sauri piscis marini iocineri-
bus , quin et testis cadi salsamentarii tusis cum axungia
vetere, muricum cinere ex oleo ad parotidas strumasque.
—Rigor cervicis mollitur et marinis, qui pediculi vo-
cantur, drachma pota, castoreo poto cum pipere ex mulso
mixto, ranis decoctis ex oleo et sale, ut sorbeatur sucus.
sic et opisthotono medentur et tetano , spasticis vero

 

pipere adiecto. —Anginas menarum salsarum e capitibus
cinis ex melle inlitus abolet, ranarum decoctarum aceto 
sucus; hic et contra tonsillas prodest. cancri fluviatiles
triti singuli in hemina aquae anginis medentur gargari-
zati, aut e vino et calida aqua poti. uvae medetur garum
coclearibus subditum. vocem siluri recentes salsive in
cibo sumpti adiuvant . 
 (29) Vomitiones mulli inveterati tritique in potione 
concitant.—Suspiriosis castorea cum Hammoniaci exigua
portione ex aceto mulso ieiunis utilissima potu . eadem
potio spasmos stomachi sedat ex aceto mulso caldo.—
 Tussim sanare dicuntur piscium modo e iure decoctae in
patinis ranae. suspensae autem pedibus, cum destillaverit
in patinas saliva earum, exinterari iubentur abiectisque 
interaneis condiri . est rana parva arborem scandens at-
que ex ea vociferans; in huius os si quis expuat io-
samque dimittat , tussi liberari narratur. praecipiunt et 
cocleae crudae carnem tritam bibere ex aqua caldam
tussi cruenta.

(30) Iocineris doloribus .... scorpio marinus in
vino necatus , ut inde bibatur, conchae longae carnes ex

 

mulso potae cum aquae pari modo aut, si febres sint , ex
aqua mulsa.—Lateris dolores leniunt hippocampi tosti
sumpti tetheaque similis ostreo in cibo sumpta, ischiadi-
corum muria siluri clystere infusa. dantur autem conchae
ternis obolis dilutis in vini sextariis II per dies XV. 
 (31) Alvum emollit silurus e iure et torpedo in cibo
et olus marinum simile sativo—stomacho inimicum al-
vum facillime purgat, sed propter acrimoniam cum pingui
carne coquitur—et omnium piscium ius. idem et uri-
nas ciet, e vino maxime. optimum e scorpionibus et
iulide et saxatilibus nec virus resipientibus nec pinguibus .
coci debent cum aneto , apio, coriandro, porro, additis
oleo, sale. purgant et cybia vetera privatimque cruditates;
pituitas , bilem trahunt. 
 Purgant et myaces, quorum natura tota in hoc loco
dicetur. acervantur muricum modo vivuntque in algosis,
gratissimi autumno et ubi multa dulcis aqua miscetur 
maria, ob id in Aegypto laudatissimi. procedente hieme
amaritudinem trahunt coloremque rubrum. horum ius 
traditur alvum et vesicas exinanire, interanea destringere,
omnia adaperire, renes purgare, sanguinem adipemque

 

minuere . itaque utilissimi sunt hydropicis, mulierum
purgationibus, morbo regio, articulario , inflationibus, item
obesis , fellis pituitae quo que , pulmonis, iocineris, lien???s 
vitiis , rheumatismis . fauces tantum vexant vocemque ol???-
tundunt. ulcera, quae serpant aut sint purganda, sanant,
item carcinomata cremati ut murices; et morsus canum
hominumque cum melle, lepras, lentigines. cinis eorum
lotus emendat caligines, scabritias, albugines , gingivarum
et dentium vitia, eruptiones pituitae; et contra dorycnium
aut opocarpathum antidoti vicem optinent. degenerant in
duas species: mitulos , qui salem virusque resipiunt, myiscas 
quae rotunditate differunt, minores aliquanto atque hirtas ,
tenuioribus testis, carne dulciores . mituli quoque ut mu-
rices cinere causticam vim habent et ad lepras, lentigines,
maculas. lavantur quoque plumbi modo ad genarum crassi-
tudines et oculorum albugines caliginesque atque in aliis 
partibus sordida ulcera capitisque pusulas . carnes eorum 
ad canis morsus inponuntur. 
 At pelorides emolliunt alvum, item castorea in aqua
mulsa drachmis binis. qui vehementius volunt uti , addu???

 

cucumeris sativi radicis siccae drachmam et aphronitri II.
tethea torminibus et inflationibus occurrunt. inveniuntur
haec in foliis maris sugentia , fungorum verius generis
quam piscium. eadem et tenesmum dissolvunt reniumque 
vitia. nascitur et in maria apsinthium , quod aliqui seri-
phum vocant, circa Taposirim maxime Aegypti, exilius
terrestri. alvum solvit et noxiis animalibus intestina
liberat —solvunt et saepiae—; in cibo datur cum oleo
et sale et farina coctum. menae salsae cum felle taurino
inlitae umbilico alvum solvunt. piscium ius in patina
coctorum cum lactucis tenesmum discutit. cancri fluvia-
tiles triti et ex aqua poti alvum sistunt, urinam cient
in vino albo . ademptis bracchiis calculos pellunt III obo-
lis cum murra et iride singulis earum drachmis, ileos
et inflationes castorea cum dauci semine et petroselino 
quantum ternis digitis sumatur, ex mulsi calidi cyathis
IIII, tormina vero cum aneto ex vino mixto. erythini in
cibo sumpti sistunt alvum. dysentericis medentur ranae
cum scilla decoctae ita, ut pastilli fiant, vel cor earum
cum melle tritum, ut tradit Niceratus, morbo regio
salsamentum cum pipere ita, ut reliqua carne abstineatur. 
 (32) Lieni medetur solea piscis inpositus, item tor-

 

pedo, item rhombus ; vivus dein remittitur in mare. scor-
pio marinus necatus in vino vesicae vitia et calculos sanat,
lapis, qui invenitur in scorpionis marini cauda, pondore
oboli potus, enhydridis iecur, blendiorum cinis cum ruta.
inveniuntur et in bacchi piscis capite ceu lapilli ; hi poti
ex aqua calculosis praeclare medentur. aiunt et urticam
marinam in vino potam prodesse, item pulmonem mari-
num decoctum in aqua. ova saepiae urinam movent ie-
niumque pituitas extrahunt. rupta, convolsa cancri fluva-
tiles triti in asinino maxime lacte sanant, echini vero
cum spinis suis contusi et e vino poti calculos—modus 
singulis hemina; bibitur , donec prosit—et alias in cillis
ad hoc proficiunt. purgatur vesica et pectinum cibo. ex
 i is mares alii δόνακας vocant, alii αὐλούς, , feminas ὄνυχσς. 
urinam mares movent. dulciores feminae sunt et uni-
colores . [Saepiae quoque ova urinam movent et renes
purgant] . 
 (33) Enterocelicis lepus marinus inlinitur tritus cum
melle. iecur aquaticae colubrae, item hydri tritum potum-
que calculosis prodest. ischiadicos liberant salsamenta e
siluro infusa clysterio , evacuata prius alvo, sedis attritus

 

cinis e capite mugilum et mullorum ; comburuntur autem
in fictili vase, inlini cum melle debent. item capitis
menarum cinis et ad rhagadas et ad condylomata utilis,
sicut pelamydum salsarum capitum cinis vel cybiorum
cum melle. torpedo adposita procidentis interanei mor-
bum ibi coercet . cancrorum fluviatilium cinis ex oleo 
et cera rimas in eadem parte emendat, idem et marini
cancri pollent . 
 (34) Panos salsamenta coracino rum discutiunt , sciae-
nae interanea et squamae combustae, scorpio in vino de-
coctus ita, ut foveantur ex illo. at echinorum testae 
contusae et ex aqua inlitae incipientibus panis resistunt,
muricum vel purpurarum cinis utroque modo, sive discu-
tere opus sit incipientes sive concoctos emittere. quidam
ita componunt medicamentum: cerae et turis drachmas
XX, spumae argenti XXXX, cineris muricum X, olei ve-
teris heminam. prosunt per se salsamenta cocta, cancri
fluviatiles triti; ad verendorum pusulas cinis e capite
menarum, item carnes decoctae et inpositae, similiter
percae salsae e capite cinis melle addito , pelamydum
capitis cinis aut squatinae cutis combustae . haec est

 

qua diximus lignum poliri, quoniam et a mari fabr???les 
usus exeunt. prosunt et zmarides inlitae, item muricum
vel purpurarum testae cinis cum melle, efficacius crena-
tarum cum carnibus suis. carbunculos verendorum pri-
vatim salsamenta cocta cum melle restingunt. testem , si
descenderit , coclearum spuma inlini volunt. 
 (35) Urinae incontinentiam hippocampi tosti et in
cibo saepius sumpti emendant, ophidion pisciculus congro
similis cum lili radice, pisciculi minuti ex ventre eius,
qui devoraverit, exempti cremati ita, ut cinis eorum
bibatur ex aqua. iubent et cocleas Africanas cum sua
care comburi cineremque ex vino Signino dari. 
 (36) Podagris articulariisque morbis utile est oleum,
in quo decocta sint ranarum intestina, et rubetae cinis
cum adipe vetere. quidam et hordei cinerem adiciunt
trium, rerum aequo pondere. iubent et lepore marino
recenti podagram fricari, fibrinis quoque pellibus calceari ,
maxime Pontici fibri , item vituli marini, cuius et adips
prodest isdem , nec non et bryon , de quo diximus, lactucae 
simile, rugosioribus foliis, sine caule . natura ei 
styptica , inpositumque lenit impetus podagrae. item alga,
de qua et ipsa dictum est. observatur in ea, ne arida 
inponatur.—Perniones emendat pulmo marinus, canori

 

marini cinis ex oleo, item fluviatiles triti ustique , cinere 
et ex oleo subact o , siluri adips.—In articulis morbo-
rum impetus sedant ranae subinde recentes inpositae;
quidam dissectas iubent inponi.—Corpus auget ius
mitulorum et concharum. 
 (37) Comitiales, ut diximus, coagulum vituli marini
bibunt cum lacte equino asinaeve aut cum Punici suco , 
quidam ex aceto mulso. nec non aliqui per se pilulas 
devorant. castoreum in aceti mulsi cyathis III ieiunis
datur, iis vero, qui saepius corripiantur, clystere infusum
mirifice prodest. castorei drachmae II esse debebunt,
mellis et olei sextarius et aquae tantundem. ad prae-
sens vero correptis olfactu subvenit cum aceto. datur
et mustelae marinae i o cur , item muris, vel testudinum
sanguis.

(38) Febrium circuitus tollit iocur delphini
gustatum ante accessiones. hippocampi necantur in rosa-
ceo , ut perunguantur aegri frigidis febribus, et ipsi ad-
alligantur aegris. item ex asello pisce lapilli, qui plena
luna inveniuntur in capite, alligantur in linteolo. phagri 
fluviatilis longissimus dens capillo adalligatus ita, ut V
diebus eum, qui adalligaverit , non cernat aeger, ranae in
trivio decoctae oleo abiectis carnibus perunctos liberant

 

quartanis. sunt qui strangulatas in oleo ipsas clam ad-
alligent oleoque eo perunguant. cor earum adalligatum
frigora febrium minuit et oleum, in quo intestina de-
cocta sint. maxime autem quartanis liberant ablatis un-
guibus ranae a e que adalligatae et rubeta , si iocur eius
vel cor adalligetur in panno leucophaeo . cancri fluviatiles
triti in oleo et aqua perunctis ante accessiones in febri-
bus prosunt; aliqui et piper addunt. alii decoctos ad
quartas in vino e balineo egressis bibere suadent in quas-
tanis, aliqui vero sinistrum oculum devorare . Magi oculus
eorum ante solis ortum adalligatis aegro ita, ut caecos
dimittant in aquam , tertianas abigi promittunt. eosdem
oculos cum carnibus lusciniae in pelle cervina inligatos 
praestare vigiliam somno fugato tradunt. in lethargum 
vergentibus coagulo ballaenae aut vituli marini ad o-
factum utuntur. alii sanguinem testudinis lethargicis in-
linunt. tertianis mederi dicitur et spondylus percae ad-
alligatus, quartanis cocleae fluviatiles in cibo recentes;
quidam ob id adservant sale, ut dent tritas in potu. 
 (39) Strombi in aceto putrefacti lethargicos excitant
odore. prosunt et cardiacis. cachectis , quorum corpus
macie conficitur, tethea utilia sunt cum ruta ac melle.—

 

Hydropicis medetur adips delphini liquatus et cum vino
pots. gravitati saporis occurritur tactis naribus unguento
ant odoribus vel quoquo modo opturatis. strombi quoque
carnes tritae et in mulsi III heminis pari modo aquae 
aut, si febres sint, ex aqua mulsa datae proficiunt, item 
sucus cancrorum fluviatilium cum melle, rana quoque
aquatica in vino vetere et farre decocta ac pro cibo
sumpta ita, ut bibatur ex eodem vase, vel testudo decisis
pedibus, capite, cauda et intestinis exemptis, reliqua carne
ita condita, ut citra fastidium sumi possit.—Cancri
fluviatiles ex iure sumpti et phthisicis prodesse traduntur. 
 (40) Adusta sanantur cancri marini vel fluviatilis 
cinere ex oleo; ic h thyocolla, ranarum cinere ea , quae 
ferventi aqua combusta sint; haec curatio etiam pilos
restituit. ite m cancrorum fluviatilium cinere putant uten-
dum cum cera et adipe ursino. prodest et fibrinarum
pellium cinis.—Ignes sacros restingunt ranarum viven-
tium ventres inpositi, pedibus posterioribus pronas ad-
alligari iubent, ut crebriore anhelitu prosint. utuntur et
silurorum salsamenti capitum cinere ex aceto.—Pruri-
tum scabiemque non hominum modo, sed et quadripedum
efficacissime sedat iecur pastinacae decoctum in oleo. 
 (41) Nervos vel praecisos purpurarum callum , quo
se operiunt , tusum glutinat. tetanicos coagulum vituli

 

adiuvat ex vino potum oboli pondere, item ichthyocolla,
tremulos castoreum , si ex oleo perunguantur. mullos in
cibo inutiles nervis invenio . 
 (42) Sanguinem fieri piscium cibo putant, sisti po-
lypo tuso inlito , de quo et haec traduntur: muriam ipsum
ex sese emittere et ideo non debere addi in coquendo,
secari harundine, ferro enim infici vitiumque trahere
natura dissidente . ad sanguinem sistendum et ranarum
inlinunt cinerem vel sanguinem arefactum. quidam ex
ea rana, quam Graeci calamiten vocant, quoniam inter
harundines fruticesque vivat, minima omnium et viridis-
sima, sanguinem cineremve fieri iubent, aliqui et nascen-
tium ranarum in aqua, quibus adhuc cauda est, in calice
novo combustarum cinerem, si per nares fluat, infercien-
dum . diversus hirudinum , quas sanguisugas vocant, ad
extrahendum sanguinem usus est. quippe eadem ratio
earum, quae cucurbitarum medicinalium, ad corpora le-
vanda sanguine, spiramenta laxanda iudicatur , sed vitium,
quod admissae semel desiderium faciunt circa eadem tem-

 

pora anni semper eiusdem medicinae. multi podagris 
quoque admittendas censuere. decidunt satiatae et pon-
dere ipso sanguinis detractae aut sale adspersae; aliquando
tamen relinquunt adfixa capita, quae causa volnera insana-
bilia facit et multos interemit, sicut Messalinum e consu-
laribus patriciis, cum ad genu admisisset, in ve ne ni virus
remedio verso. maxime rufae ita formidantur; ergo su-
gere orsas forficibus praecidunt, ac velut siphonibus 
defluit sanguis, paulatimque morientium capita se con-
trahunt, nec relinquuntur . natura earum adversatur cimi-
cibus , suffitu necat eos.—Fibrinarum pellium cum
pice liquida combustarum cinis narium profluvia sistit
suco porri mollitus. 
 (43) Extrahit corpori tela inhaerentia saepiarum testae
cinis, item purpurarum testae ex aqua, salsamentorum
carnes , cancri fluviatiles triti, siluri fluviatilis, qui et alibi
quam in Nilo nascitur, carnes inpositae, recentis sive salsi .
eiusdem cinis extrahit, adips et cinis spinae eius vicem
spodii praebet . 
 (44) Ulcera, quae serpunt, et quae in iis exerescunt

 

capitis menarum cinis vel siluri coercet, carcinomata per
carum capita salsarum, efficacius si cinere earum misceatus 
sal et cunila capitata oleoque subigantur. cancri marina
cinis usti cum plumbo carcinomata compescit. ad hoc ex
fluviatilis sufficit cum melle lineaque lanugine; aliqui ma-
lunt alumen melque misceri cineri . phagedaenae siluro
inveterato et cum sandaraca trito, cacoëthe et nomae et
putrescentia cybio vetere sanantur; vermes innati rana-
rum felle tolluntur. fistulae aperiuntur siccanturque sal-
samentis cum linteolo inmissis, intraque alterum diem
callum omnem auferunt et putrescentia ulcerum quaeque
serpant emplastri modo subacta et inlita. et allex purgat
ulcera in linteolis concerptis, item echinorum testae cinis.
carbunculos coracinorum salsamenta inlita discutiunt, item
mullorum salsamenti cinis—quidam capite tantum utuntur
cum melle—vel coracinorum carnes . muricum cinis cum
oleo tumores tollit, cicatrices fel scorpionis marini. 
 (45) Verrucas tollit glani iocur inlitum, capitis me-
narum cinis cum alio tritus—ad thymia crudis utuntur—,
fel scorpionis marini rufi, zmarides tritae inlitae, allex 
defervefacta . unguium scabritiam cinis e capite menarum
extenuat. 
 (46) Mulieribus lactis copiam facit glauciscus e iure
sumptus et zmarides cum tisana sumptae vel cum feni-

 

culo decoctae. mammas ipsas muricum vel purpurae testa-
rum cinis cum melle efficaciter sanat , item cancri inliti 
fluviatiles vel marini. pilos in mamma muricum carnes
inpositae tollunt. squatinae inlitae crescere mammas non
patiuntur. delphini adipe linamenta inlita accensa excitant
volva strangulata oppressas, item strombi in aceto putre-
facti. percarum vel menarum capitis cinis sale admixto
et cunila oleoque volvae medetur, suffitione quoque se-
cundas detrahit. item vituli marini adips instillatur igni
naribus intermortuarum volvae vitio, coagulo eiusdem in
vellere inposito . pulmo marinus alligatus purgat egregie
profluvia, echini viventes tusi et in vino dulci poti sistunt
et cancri fluviatiles triti in vino potique . item siluri 
suffitu, praecipue Africi, faciliores partus facere dicuntur,
cancri ex aqua poti profluvia sistere, ex hysopo purgare.
et si partus strangulet , similiter poti auxiliantur. eosdem
recentes vel aridos bibunt ad partus continendos. Hip-
pocrates et ad purgationes mortuosque partus utitur
illis, cum quinis lapathi radice rutaeque et fuligine trita 
et in mulso data potui . iidem in iure cocti cum lapatho
et apio menstruas purgationes expediunt lactisque uber-
tatem faciunt, iidem in febri, quae sit cum capitis do-

 

loribus et oculorum palpitatione, mulieribus in vino austero 
dati prodesse dicuntur. castoreum ex mulso potum pur
gationibus prodest contraque volvam olfactum cum aceto
et pice aut subditum pastillis. ad secundas etiam ut
eodem prodest cum panace in IIII cyathis vini et a fri-
gore laborantibus ternis obolis. sed si castoreum fibrumve 
supergrediatur gravida, abortum facere dicitur et pericli-
tari partu , si superferatur. mirum est et quod de tor-
pedine invenio, si capiatur, cum luna in libra sit, triduoque
adservetur sub diu , faciles partus facere postea, quotiens
inferatur . adiuvare et pastinacae radius adalligatus um-
bilico existumatur, si viventi ablatus sit, ipsa in mare 
dimissa . invenio apud quosdam ostraceum vocari quod
aliqui onychen vocent ; hoc suffitum volvae poenis mire
resistere; odorem esse castorei, meliusque cum eo ustum
proficere; vetera quoque ulcera et cacoëthe eiusdem cinere
sanari . nam carbunculos et carcinomata in muliebri parte
praesentissimo remedio sanari tradunt cancro femina cum 
salis flore contuso post plenam lunam et ex aqua inlito . 
 (47) Psilotrum est thynni sanguis , fel, iocur, sive
recentia sive servata, iocur etiam tritum mixtoque cedr i o 
plumbea pyxide adservatum. ita pueros mangonicavit Salpe

 

obstetrix. eadem vis pulmoni s marini , leporis marini san-
guine et felle vel si in oleo lepus hic necetur ..... canori,
scolopendrae marinae cinis cum oleo, urtica marina trita 
ex aceto scillit e , torpedinis cerebrum cum alumine inlitum
XVI luna. ranae parvae, quam in oculorum curatione
descripsimus, sanies efficacissimum psilotrum est, si recens 
inlinatur, et ipsa arefacta ac tusa , mox decocta III
heminis ad tertias vel in oleo decocta aereis vasis. eadem
mensura alii ex XV ranis conficiunt psilotrum , sicut in
oculis diximus. sanguisugae quoque tostae in vase fictili 
et ex aceto inlitae eundem contra pilos habent effectum.
[Hic suffitus urentium eas necat cimices]. inu n ct o casto-
reo quoque cum melle pro psilotro usi pluribus diebus
reperiuntur. in omni autem psilotro evellendi prius
sunt pili. 
 (48) Infantium gingivis dentitionibusque plurimum
confert delphini cum melle dentium cinis et si ipso dente
gingivae tangantur . adalligatus idem pavores repentinos
tollit. idem effectus et caniculae dentis. ulcera vero, quae 
in auribus aut ulla parte corporis fiant, cancrorum fluvia-
tilium sucus cum farina hordeacea sanat. et ad reliquos 

morbos triti in oleo perunctis prosunt. siriasim infantium
spongea frigida cerebro umefacto rana inversa adalligata
efficacissime sanat. aridam inveniri adfirmant. 
 (49) Mullus in vino necatus vel piscis rubellio vel
anguillae II, item uva marina in vino putrefacta iis , qui
inde biberint, taedium vini adfert . 
 (50) Venerem inhibet echeneis , hippopotamii frontis 
e sinistra parte pellis in agnina adalligata , fel torpedinis 
vivae genitalibus inlitum . concitant coclearum fluviatilium
carnes sale adservatae et in potu ex vino datae, erythini 
in cibo sumpti, i o cur ranae diopetis vel calamitis in pelli-
cula gruis adalligatum vel dens crocodili maxillaris ad-
nexus bracchio vel hippocampus vel nervi rubetae dextro
lacerto adalligati . amorem finit in pecoris recenti corio
rubeta adalligata. 
 (51) Equorum scabiem ranae decoctae in aqua ex-
tenuant, done inlini possint . aiunt ita curatos non reperi
postea.—Salpe negat canes latrare, quibus in offa rana
viva data sit. 
 (52) Inter aquatilia dici debet et calamochnus , Latine
adarca appellata . nascitur circa harundines tenues e spu-
ma aquae dulcis ac marinae, ubi se miscent . vim habot 

causticam , ideo acopis utilis et contra perfrictionum vitia.
tollit et mulierum lentigines in facie. et calami simul
dici debent: phragmitis radix recens tusa luxatis medetur
et spinae doloribus ex aceto inlita, Cyprii vero, qui et
donax vocatur, cortex alopeciis medetur ustus et ulceri-
bus veteratis , folia extrahendis quae infixa sint corpori et
igni sacro. paniculae flos aures si intravit, exsurdat. 
 Sepiae atramento tanta vis est, ut in lucerna m addito
Aethiopas videri ablato priore lumine Anaxilaus tradat .—
Rubeta excocta aqua potui data suum morbis medetur vel
cuiuscumque ranae cinis.—Pulmone marino si confri-
cetur lignum, ardere videtur adeo, ut baculum ita prae-
luceat.—

(53) Peractis aquatilium dotibus non alienum
videtur indicare per tot maria, tam vasta et tot milibus 
passuum terrae infusa extraque circumdata mensura , paene
ipsius mundi quae intellegatur , animalia centum quadra-
ginta quattuor omnino generum esse eaque nominatim
complecti , quod in terrestribus volucribusque fieri non

 

quit . neque enim omnis Indiae Aethiopiaeque aut Scy-
thiae desertorumve novimus feras ant volucres, cum ho-
minum ipsorum multo plurimae sint differentiae, quas
invenire potuimus. accedat his Taprobane insutaeque aliae
 at que aliae oceani fabulose narratae. profecto convieniet
non posse omnia genera in contemplationem universam
vocari. at , Hercules, in tanto mari oceanoque qulae nas-
cuntur certa sunt, notioraque , quod miremur, quae pro-
fundo natura mersit. 
 Ut a beluis ordiamur, arbores, physeteres, ballaenae,
pistrices , Tritones , Nereides, elephanti, homines qui ma-
rini vocantur, rotae, orcae, arietes, musculi et alii piscium
forma arietes , delphini celebresque Homero vituli, luxu-
riae vero testudines et medicis fibri—quorum generis 
lutras nusquam mari accepimus mergi, tantum marina
dicentes—, iam caniculae, drinones , cornutae, gladii,
serrae, communesque terrae , mari, amni hippopotami,
crocodili, et amni tantum ac mari thynni , thynnides , si-
uri, coracini, percae. 
 Peculiares autem maris acipenser , aurata, asellus,
acharne , aphye , alopex , anguilla, araneus, boca , batia ,

 

bacchus, batrachus, belonae , quos aculeatos vocamus,
balanus, corvus, citharus, rhomborum generis pessimus,
chalcis, c obio , call a ri a s , asellorum generis, ni minor esset,
coliae sive Parianus sive Sexitanus a patria Baetica , la-
certorum minimi , ab iis no s tr at es , cybium—ita vocatur
concisa pelamys , quae post XL dies a Ponto in Maeotim 
revertitur—, cordyla —et haec pelamys pusilla; cum
in Pontum a Maeotide exit , hoc nomen habet—, can-
tharus, callionymus sive uranoscopos , cinaedi, soli piscium 
lutei, cnide , quam nos urticam vocamus, cancrorum genera,
chemae striatae , chemae leves , chemae peloridum generis,
varietate distantes et rotunditate, chemae glycymarides ,
quae sunt maiores quam pelorides , coluthia sive coryphia ,

 

concharum genera, inter quae et margaritiferae, cochhloe ,
quorum generis pentadactyli , item helices (ab aliis actino-
phoroe dicuntur), quibus radii ; .... cantant —ext???a 
haec sunt rotundae in oleario usu cocleae —, cucum???s ,
cynops , cammarus , cynosdexia , draco—quidam aliud
volunt esse dracunculum; est autem gerriculae ampl???e 
similis, aculeos in branchiis habet ad caudam spectantes ;
sic u t scorpio laedit, dum manu tollitur—erythinus,
echenais, echinus , elephanti locustarum generis nig???i,
pedibus quaternis bisulcis—praeterea bracchia iis II
binis articulis singulisque forcipibus denticulatis—, fabri 
sive zae i , glauciscus, glanis, gonger , g e rres , galeos, garos,
hippos , hippuros, hirundo, halipleumon , hippocampos,

 

hepar , ictinus , iulis , lacertorum genera, lolligo volitans,
locustae, lucerna , l elepris , lamirus , lepus, leones, quorum
bracchia cancris similia sunt—reliqua pars locustae—,
mullus , merula inter saxatiles laudata, mugil, melanurus,
mena , maeot e s , murena, mys , mitulus , myiscus , murix
oculata, ophidion, ostreae , otia, orcynus—hic est pela-
mydum generis maximus neque ipse redit in Maeotim,
similis tritomi , vetustate melior—, orbis, orthagoriscus,
phager, phycis saxatilium qu a e dam , pelamys—earum
generis maxima apolectum vocatur, durius tritomo —,
porcus , p h thir , passer, pastinaca, polyporum genera,
pectines —maximi et in his nigerrimi aestate laudatis-
simi, hi autem Mytilenis , Tyndaride, Salonis, Altini, C h ia 
in insula, Alexandriae in Aegypto —, pectunculi, pur-

 

purae, pegrides , pina, pinoteres , rhine , quem squatum 
vocamus, rhombus, scarus , principalis hodie, solea , sarg is,
squilla , sarda—ita vocatur pelamys longa ex ocealo
veniens—, scomber, salpa, sorus , scorpaena, scorpio,
sala x , sciaena , sciadeus , scolopendra, smyrus , sepia , stroia-
bus, solen sive aulos sive donax sive onyx sive dactylls,
spondyl i , smarides , stellae , spongeae , turdus, inter saxa-
tiles nobilis, thynnis , thranis, quem alii xiphian vocant
thr i ssa , torpedo, tethea , tritomum pelamydum genesis
magni, ex quo terna cybia fiunt, veneria , uva, xiphias. 
 (54) His adiciemus ab Ovidio posita a nim ali a , quae
apud neminem alium reperiuntur, sed fortassis in Pon o
nascentia , ubi id volumen supremis suis temporibus in-
choavit: bovem , cercyrum in scopulis viventem, orph u n 

rubentemque erythinum , iulum pictas mormyras aureique
coloris chrysophry n , praeterea p e r ca m , tragum et placen-
tem cauda m e la nu rum , epodas lati generis. praeter hae
insignia piseium tradit: channen ex se ipsam concipere,
glauc-um aestate nunquam apparere, pompi l um , qui semper
comitetur navium cursus, ehromin , qui nidificet in aquis.
helopem dicit esse nostris incognitum undis, ex quo
apparent falli eos, qui eundem acipenserem existimaverint .
helopi palmam saporis inter pisces multi dedere. 
 Sunt praeterea a nullo auctore nominati. sudis Latine
appellatur , Graece sphyr a en a , rostro similis nomini , magni-
tudine inter amplissimos; rarus is et non degenerat . ap-
pellantur et pernae concharum generis , circa Pontias in-
sulas frequentissimae. stant velut suillum crus e longo in

 

harena defixae hiantesque, qua latitudo est, pedali non
minus spatio cibum venantur; dentes circuitu marginum
habent pectinatim spissatos; intus spondyli grandis caro
est. et hyaenam piscem vidi in Aenaria insula captum.
—Exeunt praeter haec et purgamenta aliqua relatu in-
digna et algis potius adnumeranda quam animalibus.

(1) Metalla nunc ipsaeque opes et rerum pretia di-
centur, tellurem intus exquirente cura multiplici modo,
quippe alibi divitiis foditur quaerente vita aurum, argen-
tum, electrum, aes, alibi deliciis gemmas et parietum l i-
g n orumque pigmenta, alibi temeritati ferrum , auro etiam
gratius inter bella caedesque. persequimur omn e s eius
fibras vivimusque super excavatam , mirantes dehiscere
aliquando aut intremescere illam, ceu vero non hoc in-
dignatione sacrae parentis exprimi possit. imus in viscera 

et in sede manium opes quaerimus, tamquam parum
benigna fertilique qua calcatur . et inter haec minimum
remediorum gratia scrutamur, quoto enim cuique fodiendi
causa medicina est? quamquam et hoc summa sui parte
tribuit ut fruges, larga facilisque in omnibus, quaecumque
prosunt. illa nos peremunt , illa nos ad inferos agunt,
quae occultavit atque demersit, illa, quae non nascuntur
repente, ut mens ad inane evolans reputet, quae deinde
futura sit finis omnibus saeculis exhauriendi earn, quo
usque penetratura avaritia. quam innocens, quam beata ,
immo vero etiam delicata esset vita, si nihil aliunde 
quam supra terras concupisceret, breviterque, nisi quod
secum est! 
 (2) Eruitur aurum et chrysocolla iuxta, ut pretiosior
videatur, nomen ex auro custodiens. parum enim erat
unam vitae invenisse pestem , nisi in pretio esset auri
etiam sanies . quaerebat argentum avaritia; boni con-
suluit interim invenisse minium rubentisque terrae ex-
cogitavit usum. heu prodiga ingenia, quot modis auximus
pretia rerum! accessit ars picturae, et aurum argentumque 
caelando carius fecimus. didicit homo naturam provocare.
auxere et artem vitiorum inritamenta; in poculis libidines

 

caelare iuvit ac per obscenitates bibere. abiecta deinde
sunt haec ac sordere coepere , u t auri argentique nimium
fuit . murrina ex eadem tellure et crystallina effodimus,
quibus pretium faceret ipsa fragilitas. hoc argumentum
opum, haec vera luxuriae gloria existimata est, habere 
quod posset statim perire totum. nec hoc fuit satis.
turba gemmarum potamus et zmaragdis teximus calices,
ac temulentiae causa tenere Indiam iuvat. aurum iam
accessio est,

(3) utinamque posset e vita in totum
abdicari [sacrum fame , ut celeberrimi auctores dixere]
proscissum conviciis ab optimis quibusque et ad perni-
ciem vitae repertum, quanto feliciore aevo, cum res ipsae 
permutabantur inter sese, sicut et Troianis temporibus
factitatum Homero credi convenit! ita enim, ut opinor,
commercial victus gratia invecta . alios coriis bourn, alios
ferro captivisque res emptitasse tradit. Qua re, quamquam 
ipse iam mirator auri , pec ore aestimationes rerum ita
fecit, ut C bourn arma aurea permutasse Glaucum diceret

 

cum Diomedis armis VIIII bourn. ex qua consuetudine
multa legum antiquarum pecore constat etiam Romae. 
 (4) Pessimum vitae scelus fecit qui primus induit
digitis, nec hoc quis fecerit traditur. nam de Prometheo
omnia fabulosa arbitror, quamquam illi quoque ferreum
anulum dedit antiquitas vinculumque id, non gestamen,
intellegi voluit. Midae quidem anulum, quo circumacto
habentem nemo cerneret, quis non etiam fabulosiorem
fateatur? manus et prorsus sinistrae maximam auctori-
tatem conciliavere auro, non quidem Romanae , quarum 
in more ferrei erant u t virtutis bellicae insigne. de regi-
bus Romanis non facile dixerim. nullum habet Romuli
in Capitolio statua nec praeter Numae Serviique Tullii
alia ac ne Lucii quidem Bruti. hoc in Tarquiniis maxime
miror, quorum e Graecia fuit origo, unde hic anulorum
usus venit, quamquam etiam nunc Lacedaemone ferreo
utuntur. sed a Prisco Tarquinio omnium primo filium,
cum in praetextae annis occidisset hosted, bulla aurea 
donatum constat, unde mos bullae duravit, ut eorum, qui
equo meruissent, filii insigne id haberent, ceteri lorum;
et ideo miror Tarquinii eius statuam sine anulo esse.
quamqmqua et de nomine ipso ambigi video. Graeci a
digitis appellavere, apud nos prisci ungulum vocabant,

 

postea et Graeci et nostri symbolum. longo certe tem-
pore ne senatum quidem Romanum habuisse aureos mani-
festum est, siquidem iis tantum, qui legati ad exteras
gentes ituri essent, anuli publice dabantur, credo, quo-
niam ita exterorum honoratissimi intellegebantur. neque
aliis uti mos fuit quam qui ex ea causa publice accepis-
sent, volgoque sic triumphabant et, cum corona ex auro
Etrusca sustineretur a tergo, anulus tamen in digito fer-
reus erat aeque triumphantis et servi p ra e se coronam
sustinentis. sic triumphavit de lugurtha C. Marius aureum-
que non ante tertium consulatum sumpsisse traditur. ii 
quoque, qui ob legationem acceperant aureos, in publico
tantum utebantur iis , intra domos vero ferreis, quo argu-
mento etiam nunc sponsae muneris vice ferreus anulus
mittitur, isque sine gemma. equidem nec Iliacis tempori-
bus ullos fuisse anulos video. nusquam certe Homerus
dicit, cum et codicillos missitatos epistularum gratia in-
dicet et conditas arcis vestes ac vasa aurea argenteaque
et eas colligatas nodi, non anuli, nota . sortiri quoque
contra provocationes duces non anulis tradit, fabricae 
etiam deum fibulas et alia muliebris cultus, sicut inaures,
in primordio factitasse, sine mentione anulorum. et quis-

 

quis primus instituit, cunctanter id fecit: laevis manibus
latentibusque induit, cum, si honos securus fuisset, dextra
fuerit ostentandus. quodsi inpedimentum potuit in eo ali-
quod intellegi, etiam serioris usus argumentum esset :
mains in laeva fuisset , qua scutum capitur. est quidem
apud eundem Homerum virorum crinibus aurum in-
plexum ; ideo nescio an prior usus feminis coeperit. 
 (5) Romae ne fuit quidem aurum nisi admodum
exiguum longo tempore. certe cum a Gallis capta urbe
pax emeretur, non plus quam mille pondo effici potuere.
nec ignoro MM pondo auri perisse Pompeii III co nsulatu 
e Capitolini lovis solio a Camillo ibi condita, et ideo a
plerisque existimari MM pondo collata. sed quod accessit,
ex Gallorum praeda fuit detractumque ab iis in parte
 captae urbis delubris—Gallos cum auro pugnare solitos
Torquatus indicio est—; apparet ergo Gallorum templo-
rumque tantundem nec amplius fuisse. quod quidem in
augurio intellectum est, cum Capitolinus duplum reddi-
disset. illud quoque obiter indicari convenit—etiam 
de anulis sermonem repetivimus —, aedituum custodiae
eius conprehensum fracta in ore anuli gemma statim ex-

 

pirasse et indicium ita extinctum. ergo ut maxime MM
tantum pondo, cum capta est Roma, anno CCCLXIIII fuere,
cum iam capitum liberorum censa essent CLII DLXXIII .
 in eadem post annos CCCVII quod ex Capitolinae aedis
incendio ceterisque omnibus delubris C. Marius filius
Praeneste detulerat , XIIII pondo, quae sub eo titulo in
triumpho transtulit Sulla et argenti VI. idem ex reliqua omni victoria pridie transtulerat auri pondo XV , argenti p. CXV. 
 (6) Frequentior autem usus anulorum non ante Cn.
Flavium Anni filium deprehenditur. hic namque publi-
catis diebus fastis , quos populus a paucis principum co-
tidie petebat, tantam gratiam plebei adeptus est—liber-
tino patre alioqui genitus et ipse scriba Appi Caeci , cuius
hortatu exceperat eos dies consultando adsidue sagaci in-
genio promulgaratque —, ut aedilis curulis crearetur cum
Q. Anicio Praenestino, qui paucis ante annis hostis fuisset,
praeteritis C. Poetilio et Domitio, quorum patres consules
fuerant. additum Flavio, ut simul et tribunus plebei esset,
quo facto tanta indignatio exarsit, ut anulos abiectos in
antiquissimis reperiatur analibus. fallit plerosque quod
tum et equestrem ordinem id fecisse arbitrantur; etenim ad-

 

iectum hoc quoque sed et phaleras positas propterque 
nomen equitum adiectum est, anulosque depositos a no-
bilitate in annales relatum est, non a senatu universe.
hoc actum P. Sempronio L . Sulpicio cos. Flavius vovit 
aedem Concordiae, si populo reconciliasset ordines, et,
cum ad id pecunia publice non decerneretur, ex multa-
ticia faeneratoribus condemnatis aediculam aeream fecit
in Graecostasi, quae tune supra comitium erat, inciditque
in tabella aerea factam eam aedem CCIIII annis post Capi-
tolinam dedicatam. i d a. CCCCXXXXVIIII a condita urbe
gestum est et primum anulorum vestigium extat ; pro-
miscui autem usus alterum secundo Punico bello, neque
enim aliter potuisset trimodia anulorum ilia Carthaginem
ab Hannibale mitti . inter Caepionem quoque et Drusum
ex anulo in auctione venali inimicitiae coepere, unde
origo socialis belli et exitia rerum . ne tune quidem
omnes senatores habuere , utpote cum memoria avorum
multi praetura quoque functi in ferreo consenuerint —
sicut Calpurnium et Manilium , qui legatus C. Marii fuerit 

Iugurthino bello, Fenestella tradit, et multi L. Fufidium 
ilium, ad quem Scaurus de vita sua scripsit—, in
Quintiorum vero familia aurum ne feminas quidem habere
mos fuerit, nullosque omnino maior pars gentium homi-
numque, etiam qui sub imperio nostro degunt , hodieque 
habeat . non signat oriens aut Aegyptus etiam nunc lit-
teris contenta solis. 
 Multis hoc modis, ut cetera omnia, luxuria variavit 
gemmas addendo exquisiti fulgoris censuque opimo digi-
tos onerando , sicut dicemus in gemmarum volumine 
mox et effigies varias caelando, ut alibi ars, alibi materia
esset in pretio. alias dein gemmas violari nefas putavit
ac, ne quis signandi causam in anulis esse intellegeret,
solidas induit. quasdam vero neque ab ea parte, qua 
digito occultantur , auro clusit aurumque millis lapillorum
vilius fecit. contra vero multi nullas admittunt gemmas
auroque ipso signant. id Claudii Caesaris principatu re-
pertum. nec non et servitia iam ferrum auro cingunt—
alia per sese mero auro decorant—, cuius licentiae origo
nomine ipso in Samothrace id institutum declarat. 
 Singulis primo digitis geri mos fuerat, qui sunt mini-
mis proximi. sic in Numae et Servi Tullii statuis vide-
mus. postea pollici proximo induere, etiam in deorum
simulacris, dein iuvit et minimo dare. Galliae Brittanniae-
que medio dicuntur usae. hic nunc solus excipitur, ceteri

 

omnes onerantur , atque etiam privatim articuli minoribus
aliis. sunt qui uni tantum minimo congerant, alii vero
et huic tantum unum, quo signantem signent. conditus
ille , ut res rara et iniuria usus indigna, velut e sacrario
promitur, ut et unum in minimo digito habuisse pretio-
sioris in recondite supellectilis ostentatio s i t . iam alii
pondera eorum ostentant. aliis plures quam unum gestare
labor est, alii bratteas infercire leviore materia propter
casum tutius gemmarum sollicitudini putant, alii sub gem-
mis venena cludunt, sicut Demosthenes summus Graeciae
orator, anulosque mortis gratia habent. denique v el plu-
rima opum scelera anulis fiunt. quae fuit illa vita prisco-
rum, qualis innocentia , in qua nihil signabatur! nunc 
cibi quoque ac potus anulo vindicantur a rapina. hoc
profecere mancipiorum legiones, in domo turba externa
ac iam servorum quoque causa nomenclator adhibendus.
aliter apud antiquos singuli Marcipores Luciporesve do-
minorum gentiles omnem victum in promiscuo habebant,
nec ulla domi a domesticis custodia opus erat. nunc
rapiendae conparantur epulae pariterque qui rapiant eas,
et claves quoque ipsas signasse non est satis. gravatis
somno aut morientibus anuli detrahuntur, maiorque vitae
ratio circa hoc instrumentum esse coepit. incertum a

 

quo tempore, videmur tamen posse in externis auctori-
tatem eius rei intellegere circa Polycraten Sami tyrannum ,
cui dilectus ille anulus in mare abiectus capto relatus est
pisce , ipso circiter ccxxx urbis nostrae annum interfecto.
celebratior quidem usus cum faenore coepisse debet. argu-
mento est consuetudo volgi, ad sponsiones etiamnum anulo
exiliente , tracta ab eo tempore, quo nondum erat arra 
velocior, ut plane adfirmare possimus nummos ante apud
nos, mox anulos coepisse. de nummis paulo post dicetur . 
 (7) Anuli distinxere alterum ordinem a plebe, ut
semel coeperant esse celebres, sicut tunica ab anulis
senatum. quamquam et hoc sero, vulgoque purpura la-
tiore tunicae usos invenimus etiam praecones, sicut pa-
trem L. Aelii Stilonis Praeconini ob id cognominati. sed
anuli plane tertium ordinem mediumque plebei et patri-
bus inseruere , ac quod antea militares equi nomen de-
derant, hoc nunc pecuniae indices tribuunt. nec pridem
id factum. divo Augusto decurias ordinante maior pars
iudicum in ferreo anulo fuit iique non equites sed indices
vocabantur. equitum nomen subsistebat in turmis equo-
rum publicorum. iudicum quoque non nisi quattuor de-
curiae fuere primo , vixque singula milia in decuriis in-
venta sunt, nondum provinciis ad hoc munus admissis ,
servatumque in hodiernum est, ne quis e novis civibus
in iis iudicaret .

decuriae quoque ipsae pluribus
discretae nominibus fuere, tribunorum aeris et se l ectorum 

et iudicum. praeter hos etiamnum nongenti vocabantur
ex omnibus electi ad custodiendas suffragiorum cistas in
comitiis. et divisus hic quoque ordo erat superba usur-
patione nominum, cum alius se nongentum, alius selectum,
alius tribunum appellaret. 
 (8) Tiberii demum principatu nono anno in unitatem
venit equester ordo, anulorumque auctoritati forma con-
stituta est C . Asinio Pollione C. Antistio Vetere cos.
anno urbis conditae DCCLXXV , quod miremur, futtili paene
de causa, cum C. Sulpicius Galba , iuvenalem famam apud
principem popinarum poenis aucupatus , questus esset in
senatu , volgo institores eius culpae defendi anulis. hac de
causa constitutum, ne cui ius esset nisi qui ingenuus ipse ,
patre , avo paterno HS CCCC census fuisset et lege Iulia
theatrali in quattuordecim ordinibus sedisset. postea gre-
gatim insigne id adpeti coeptum. propter haec discrimina
C. princeps decuriam quintam adiecit, tantumque enatum 
est fastus , ut, quae sub divo Augusto impleri non potue-
rant , decuriae non capiant eum ordinem, passimque ad
ornamenta ea etiam servitute liberati transiliant, quod
antea numquam erat factum, quoniam ferreo anulo

 

et equites iudicesque intellegebantur. adeoque id promiscu-
um esse coepit, ut apud Claudium Caesarem in censura
eius unus ex equitibus Flavius Proculus cccc ex ea causa
reos postularet. ita dum separatur ordo ab ingenuis, com-
municatus est cum servitiis. iudicum autem appellatione 
separare eum ordinem primi omnium instituere Gracchi
discordi popularitate in contumeliam senatus, mox de-
bellata auctoritas nominis vario seditionum eventu circa
publicanos substitit et aliquamdiu tertiae sortis viri publi-
cani fuere. M. Cicero demum stabilivit equestre nomen
in consulatu suo Catilinianis rebus, ex eo ordine pro-
fectum se celebrans eiusque vires peculiari popularitate
quaerens. ab illo tempore plane hoc tertium corpus in
re p. factum est, coepitque adici senatui populoque Ro-
mano et equester ordo. qua de causa et nunc post po-
pulum scribitur, quia novissime coeptus est adici. 
 (9) Equitum quidem etiam nomen ipsum saepe varia-
tum est, in iis quoque, qui id ab equitatu trahebant .
celeres sub Romulo regibusque sunt appellati, deinde
flexuntes , postea trossuli , cum oppidum in Tuscis citra

 

Volsinios p. VIIII sine ullo peditum adiumento cepissent
eius vocabuli, idque duravit ultra C. Gracchum. Iunius
certe, qui ab amicitia eius Gracchanus appellatus est,
scriptum reliquit his verbis: Quod ad equestrem or-
dinem attinet, antea trossulos vocabant, nunc
equites vocant ideo , quia non intellegunt tros-
sulos nomen quid valeat, multosque pudet eo 
nomine appellari. et causam, quae supra indicata est,
exponit invitosque etiamnum tamen trossulos vocari. 
 (10) Sunt adhuc aliquae non omittendae in auro
differentiae . auxilia quippe et externos torquibus aureis
donavere, at cives non nisi argenteis, praeterque armillas
civibis dedere, quas non dabant externis . 
 (11) lidem , quo magis miremur, coronas ex auro
dedere et civibus. quis primus donatus sit ea, non in-
veni equidem ; quis primus donaverit, a L. Pisone tra-
ditur : A . Postumius dictator apud lacum Regillum castris
Latinorum expugnatis eum, cuius maxime opera capta
essent . hanc coronam ex praeda is dedit II l., item
L. Lentulus consul Servio Cornelio Merendae Samnitum
oppido capto, sed hic quinque librarum; trium Piso Frugi

 

filium ex privata pecunia donavit eamque coronam testa-
mento ei praelegavit .

(12) Deorum honoris causa in sacris nihil aliud
excogitatum est quam ut auratis cornibus hostiae, maiores
dumtaxat, immolarentur. sed in militia quoque in tantum
adolevit haec luxuria, ut M. Bruti e Philippicis campis
epistulae reperiantur frementis fibulas tribunicias ex
auro geri. ita , Hercules? idem enim tu, Brute, mulierum
pedibus aurum gestatum tacuisti. et nos sceleris argui-
mus ilium, qui primus auro dignitatem per anulos fecit!
habeant in lacertis iam quidem et viri , quod ex Dardanis
venit—itaque et Dardanium vocabatur; viriolae Celtice 
dicuntur, viriae Celtiberice —; habeant feminae in ar-
millis digitisque totis, collo, auribus, spiris ; discurrant
catenae circa latera et in secreto margaritarum sacculi
e collo dominarum auro pendeant, ut in somno quoque
unionum conscientia adsit: etiamne pedibus induetur atque
inter stolam plebemque hunc medium feminarum equestrem
ordinem faciet ? honestius viri paedagog i is id damus, bali-
neasque dives puerorum forma convertit . iam vero et
Harpocraten statuasque Aegyptiorum numinum in digitis
viri quoque portare incipiunt. fuit et alia Claudii princi-

 

patu differentia insolens iis , quibus admissiones liberae 
ius dedissent imaginem principis ex auro in anulo ge-
rendi magna criminum occasione, quae omnia salutaris
exortus Vespasiani imperatoris abolevit aequaliter publi-
cando principem. de anulis aureis usuque eorum hacte-
nus sit dictum. 
 (13) Proximum scelus fuit eius, qui primus ex auro
denarium signavit, quod et ipsum latet auctore incerto.
populous Romanus ne argento quidem signato ante Pyrrhum
regem devictum usus est. libralis —unde etiam nunc
libella dicitur et dupondius —adpendebatur assis; quare
aeris gravis poena dicta, et adhuc expensa in rationibus
dicuntur, item inpendia et dependere , quin et militum
stipendia , hoc est stipis pondera , dispensatores, libripendes,
qua consuetudine in iis emptionibus, quae mancipi sunt,
etiam nunc libra interponitur. Servius rex primus signavit
aes. antea rudi usos Romae Timaeus tradit. signatum
est nota pecudum, unde et pecunia appellata. maximus
census cxx assium fuit illo rege, et ideo haec prima
classis. —Argentum signatum anno urbis CCCCLXXXV ,

 

Q. Ogulnio C. Fabio cos., quinque annis ante primum
Punicum bellum. et placuit denarium pro x libris aeris
valere , quinarium pro v, sestertium pro dupondio ac se-
misse. librale autem pondus aeris inminutum est bello
Punico primo, cum inpensis res p. non sufficeret, con-
stitutumque ut asses sextantario pondere ferirentur. ita
quinque partes lucri factae, dissolutumque aes alienum.
 nota aeris eius fuit ex altera parte lanus geminus, ex
altera rostrum navis , in triente vero et quadrante rates .
quadrans antea teruncius vocatus a tribus unciis. postea
Hannibale urguente Q . Fabio Maximo dictatore asses un-
ciales facti, placuitque denarium XVI assibus permutari,
quinarium octonis, sestertium quaternis. ita res p. dimi-
dium lucrata est, in militari tamen stipendio semper de-
narius pro x assibus datus est. notae argenti fuere bigae
atque quadrigae; inde bigati quadrigatique dicti. mox
lege Papiria semunciarii asses facti. Livius Drusus in
tribunatu plebei octavam partem aeris argento miscuit.
is , qui nune victoriatus appellatur, lege Clodia percussus
est; antea enim hic nummus ex Illyrico advectus mercis

 

loco habebatur. est autem signatus Victoria , et inde
nomen. —Aureus nummus post annos LI percussus est
quam argenteus ita, ut scripulum valeret sestertios vice-
n o s , quod efficit in libram ratione sestertii , qui tune
erat , V???DCCLX . postea placuit $X$ ;
XXXX signari ex auri libris, paulatimque principes inminuere pondus, et novi-
sissime Nero ad xxxxv . 
 (14) Sed a nummo prima origo avaritiae faenore ex-
 cogitato quaestuosaque segnitia, nec paulatim: exarsit rabie
quadam non iam avaritia, sed fames auri , utpote cum
Septumuleius , C . Gracchi familiaris, auro rependendum 
caput eius abscisum ad Opimium tulerit plumboque in
os addito parricidio suo rem p. etiam circumscripserit;
nec iam Quiritium aliquis , sed universo nomine Romano
infami rex Mithridates Aquilio duci capto aurum in os
infudit . haec parit habendi cupido! pudet intuentem no-

 

mina ista, quae subinde nova Graeco sermone excogi-
tantur insperso argenteis vasis auro et incluso, quibus
deliciis pluris veneunt inaurata quam aurea, cum sciamus
interdixisse castris suis Spartacum, ne quis aurum haberet
aut argentum. tanto plus fuit animi fugitivis nostris!
 Messalla orator prodidit Antonium triumvirum aureis
usum vasis in omnibus obscenis desideriis, pudendo cri-
mine etiam Cleopatrae. summa apud exteros licentiae 
fuerat Philippum regem poculo aureo pulvinis subdito
dormire solitum, Hagnonem Teium , Alexandri Magni prae-
fectum, aureis clavis suffigere crepidas: Antonius solus 
contumelia naturae vilitatem auro fecit. o dignum pro-
scriptione , sed Spartaci ! 
 (15)Equidem miror populum Romanum victis genti-
bus in tributo semper argentum imperasse , non aurum,
sicut Carthagini cum Hannibale victae octingen t a milia,
 xvi pondo annua in quinquaginta annos, nihil auri. nec
potest videri paenuria mundi id evenisse. iam Midas et
Croesus inrinitum possederant, iam Cyrus devicta Asia
pondo XXIIII invenerat praeter vasa aurumque factum et

 

in eo soli um , platanum, vitem . qua victoria argenti D???
talentorum reportavit et craterem Semiramidis, cuius pon-
dus xv talentorum colligebat. talentum Aegyptium pondo
LXXX patere M. Varro tradit. iam regnaverat in Col-
chis Saulaces Aeetae subolis, qui terram virginem nactus
plurimum auri argentique eruisse dicitur in Suanorum 
gente , et alioqui velleribus aureis incluto regno. et illius 
aureae camarae , argenteae trabes et columnae atque para-
staticae narrantur victae Sesostri, Aegypti regi tam super-
bo, ut prodatur annis quibusque sorte reges singulos e
subiectis iungere ad currum solitus atque ita triumphare ! 
 (16) Et nos fecimus quae posteri fabulosa arbitrentur .
Caesar, qui postea dictator fuit, primus in aedilitate mu-
nere patris funebri omni apparatu harenae argenteo usus
est, ferasque etiam argenteis vasis incessivere turn pri-
mum noxii , quod iam etiam in municipiis aemulantur.
C. Antonius ludos scaena argentea fecit, item L. Murena ;
Gaius princeps in circo pegma duxit, in quo fuere ar-
genti pondo CXXIIII. Claudius successor eius, cum de
Brittannia triumpharet, inter coronas aureas VII pondo

 

habere quam contulisset Hispania citerior, VIIII quam
Gallia comata, titulis indicavit. huius deinde successor
Nero Pompei theatrum operuit auro in unum diem, quo 
Tiridati Armeniae regi ostenderet . et quota pars ea fuit
aureae domus ambientis urbem! 
 (17) Auri in aerario populi R. fuere Sex. Iulio L.
Aurelio cos., septem annis ante bellum Punicum ter-
tium, pondo XVII CCCCX , argenti XXII LXX, et in nu-
merato | LXI | XXXV CCCC, Sexto lulio L. Marcio cos., hoc
est belli socialis initio, auri .... | XVI | XX DCCCXXXI.
 C. Caesar primo introitu urbis civili bello suo ex aerario
protulit laterum aureorum XV , argenteorum XXX , et in
numerato | CCC | . nec fuit aliis temporibus res p. locu-
pletior. intulit et Aemilius Paulus Perseo rege victo e
Macedonica praeda | MMM |, a quo tempore populus Ro-
manus tributum pendere desiit. 
 (18) Laquearia, quae nunc et in privatis domibus
auro teguntur, post Carthaginem eversam primo in Capi-
tolio inaurata sunt censura L. Mummi. inde transiere in
camaras quoque et parietes, qui iam et ipsi tamquam

 

vasa inaurantur, cum varie sua aetas de Catulo existima-
verit, quod tegulas aereas Capitoli inaurasset. 
 (19) Primos inventores auri, sicut metallorum fere
omnium, septimo volumine diximus. praecipuam gratiam 
huic materiae fuisse arbitror non colore, qui clarior in
argento est magisque diei similis, ideo militaribus signis
familiarior, quoniam longius fulget, manifesto errore eorum,
qui colorem siderum placuisse in auro arbitrantur, cum
in gemma aliisque rebus non sit praecipuus. nec pon-
dere aut facilitate materiae praelatum est ceteris metallis,
cum cedat per utrumque plumbo, sed quia rerum uni
nihil igne deperit, tuto etiam in incendiis rogisque . quin
immo quo saepius arsit, proficit ad bonitatem, aurique
experimentum ignis est, ut simili colore rubeat ignescatque
 et ipsum; obrussam vocant. primum autem bonitatis argu-
mentum quam difficillime accendi. praeterea mirum, pru-
nae violentissimi ligni indomitum palea citissime ardescere
atque, ut purgetur, cum plumbo coqui. altera causa pretii
maior, quod minimum usus deterit, cum argento, aere,
plumbo lineae praeducantur manusque sordescant decidua
materia. nec aliud laxius dilatatur aut numerosius divi-
ditur, utpote cuius unciae in septingenas quinquagenas 
pluresque bratteas quaternum utroque digitorum spar-

 

gantur. crassissimae ex iis Praenestinae vocantur, etiam-
num retinente nomen Fortunae inaurato fidelissime ibi
simulacro. proxima brattea quaestoria appellatur. Hispa-
nia striges vocat auri parvolas massas. super omnia solum
in massa aut ramento capitur. cum cetera in metallis
reperta igni perficiantur, hoc static aurum est consum-
matamque materiam suam protinus habet , cum ita in-
venitur. haec enim inventio eius naturalis est; alia, quam 
dicemus , coacta. super cetera non robigo ulla , non 
aerugo, non aliud ex ipso, quod consumat bonitatem
minuatve pondus. iam contra salis et aceti sucos, domi-
tores rerum, constantia superat omnia, superque netur 
ac texitur lanae modo vel sine lana. tunica aurea trium-
phasse Tarquinium Priscum Verrius docet; nos vidimus
Agrippinam Claudi principis, edente eo navalis proelii
spectaculum, adsidentem et indutam paludamento aureo 
textili sine alia materia. Attalicis vero iam pridem in-
texitur, invento regum Asiae. 
 (20) Marmori et iis , quae candefieri non possunt, ovi
candido inlinitur, ligno glutini ratione conposita ; leuco-
phorum vocant. quid sit hoc aut quemadmodum fiat, suo
loco docebimus. aes inaurari argento vivo aut certe 

hydrargyro legitimum erat, de quis dicemus illorum naturam 
reddentes. excogitata fraus est, namque aes cru-
ciatur in primis accensumque restinguitur sale, aceto,
alumine, postea exharenatur, an satis recoctum sit, splen-
dore deprehendente, iterumque exhalatur igni, ut possit
edomitum mixtis pumice, alumine, argento vivo inductas
accipere bratteas. alumen et in purgando vim habet qua-
lem esse diximus plumbo.

(21) Aurum invenitur in nostro orbe, ut omitta-
mus Indicum a formicis aut apud Scythas grypis erutum,
tribus modis: fluminum ramentis, ut in Tago Hispaniae,
Pado Italiae, Hebro Thraciae, Pactolo Asiae, Gange Indiae,
nec ullum absolutius aurum est, ut cursu ipso attrituque 
perpolitum . alio modo puteorum scrobibus effoditur aut
in ruina montium quaeritur ; utraque ratio dicatur . 
 Aurum qui quaerunt, ante omnia segutilum tollunt ;
ita vocatur indicium. alveus hic est harenae, quae la-
vatur , atque ex eo, quod resedit, coniectura capitur.in-
venitur aliquando in summa tellure protinus rara felici-
tate, ut nuper in Delmatia principatu Neronis singulis
diebus etiam quinquagenas libras fundens. cum ita - in-

 

ventum est in summo caespite, talutium vocant, si et
aurosa tellus subest . cetero montes Hispaniarum , aridi
sterilesque et in quibus nihil aliud gignatur, huic bono
fertiles esse coguntur. 
 Quod puteis foditur, canalicium vocant, alii canaliense,
marmoris glareae inhaerens, non illo modo, quo in oriente 
sappiro atque Thebaico aliisque in gemmis scintillat, sed
micas amplexum marmoris. vagantur hi venarum canales
per latera puteorum et huc illuc, inde nomine invento,
tellusque ligneis columnis suspenditur. quod effossum
est, tunditur, lavatur, uritur, molitur . farinam a pila
scudem vocant; argentum, quod exit a fornace, sudorem.
quae e camino iactatur spurcitia in omni metallo scoria 
appellatur. haec in auro tunditur iterumque coquitur.
catini fiunt ex tasconio; hoc est terra alba similis argillae,
neque enim alia flatum ignemque et ardentem materiam
tolerat. 
 Tertia ratio opera vicerit Gigantum. cuniculis per
magna spatia actis cavantur montes lucernarum ad lu-
mina; eadem mensura vigiliarum est, multisque mensibus

 

non cernitur dies. arrugias id genus vocant. siduntque 
rimae subito et opprimunt operatos , ut iam minus teme-
rarium videatur e profundo maris petere margaritas atque
purpuras . tanto nocentiores fecimus terras! relinquuntur 
itaque fornices crebri montibus sustinendis . occursant in
utroque genere silices; hos igne et aceto rumpunt, sae-
pius vero, quoniam id cuniculos vapore et fumo strangulat ,
caedunt fractariis CL libras ferri habentibus egeruntque
umeris noctibus ac diebus per tenebras proximis traden-
tes; lucem novissimi cernunt. si longior videtur silex,
latus sequitur fossor ambitque . et tamen in silice facilior
existimatur opera; est namque terra ex quodam argillae
genere glarea mixta—gangadiam vocant—prope in-
expugnabilis. cuneis eam ferreis adgrediuntur et isdem
malleis nihilque durius putant, nisi quod inter omnia
auri fames durissima est. peracto opere cervices fornicum
ab ultimo caedunt . dat signum ruina, eamque solus in-
tellegit in cacumine eius montis vigil . hic voce, nutu 
evocari iubet operas pariterque ipse devolat. mons fractus
cadit ab sese longe fragore qui concipi humana mente

 

non possit, aeque et flatu incredibili . spectant victores
ruinam naturae. nec tamen adhuc aurum est nec sciere 
esse, cum foderent , tantaque ad pericula et inpendia satis 
causae fuit sperare quod cuperent. alius par labor ac
vel maioris inpendii: flumina ad lavandam hanc ruinam
iugis montium obiter duxere a centesimo plerumque la-
pide; corrugos vocant, a conrivatione credo. mille et hic
labores : praeceps esse libramentum oportet, ut ruat verius
quam fluat; itaque altissimis partibus ducitur. convalles 
et intervalla substructis canalibus iunguntur. alibi rupes
inviae caeduntur sedemque trabibus cavatis praebere co-
guntur. qui caedit, funibus pendet, ut procul intuenti 
species ne ferarum quidem, sed alitum fiat. pendentes
maiore ex parte librant et lineas itineri praeducunt , qua-
que insistentis vestigiis hominis locus non est, amnes 
trahuntur ab homine . vitium lavandi est , si fluens amnis
lutum inportet ; id genus terrae urium vocant. ergo per
silices calculosve ducunt et urium evitant. ad capita de-
iectus in superciliis montium piscinae cavantur ducenos
pedes in quasque partes et in altitudinem denos. emis-

 

saria in iis quina pedum quadratorum ternum fere relin-
quuntur , ut replete stagno excussis opturamentis erumpat 
torrens tanta vi , ut saxa provolvat. alius etiamnum in
plano labor. fossae, per quas profluat, cavantur—ago-
gas vocant—; hae sternuntur gradatim ulice . frutex 
est roris marini similis, asper aurumque retinens. latera
cluduntur tabulis, ac per praerupta suspenduntur canales .
ita profluens terra in mare labitur ruptusque mons dilui-
tur, ac longe terras in mare his de causis iam promovit
Hispania. in priore genere quae exhauriuntur inmenso
labore, ne occupent puteos, in hoc rigantur. aurum arrugia 
quaesitum non coquitur, sed statim suum est. in-
veniuntur ita massae, nec non in puteis, et denas exce-
dentes libras; palagas , alii palacurnas , iidem quod minutum
est balucem vocant. ulex siccatur , uritur, et cinis eius
lavatur substrato caespite herboso, ut sidat aurum. vicena
milia pondo ad hunc modum annis singulis Asturiam atque
Callaeciam et Lusitaniam praestare quidam prodiderunt,
ita ut plurimum Asturia gignat. neque in alia terrarum
parte tot saeculis perseverat haec fertilitas . Italiae parci 

vetere interdicto patrum diximus ; alioqui nulla fecundior 
metallorum quoque erat tellus. extat lex censoria
Victumularum aurifodinae in Vercellensi agro, qua cave-
batur , ne plus quinque milia hominum in opere publi-
cani haberent. 
 (22) Aurum faciendi est etiamnum una ratio ex auri-
pigmento, quod in Syria foditur pictoribus in summa tel-
lure, auri colore, sed fragile lapidum specularium modo.
invitaveratque spes Gaium principem avidissimum auri;
quam ob rem iussit excoqui magnum pondus et plane
fecit aurum excellens, sed ita parvi ponderis, ut detri-
mentum sentiret propter avaritiam expertus, quamquam
auripigmenti librae $X$ IIII permutarentur. nec postea
temptatum ab ullo est. 
 (23) Omni auro inest argentum vario pondere, aliubi 
decuma parte , aliubi octava . in uno tantum Call a eciae 
metallo , quod vocant Albucrarense, tricensima sexta portio
invenitur; ideo ceteris praestat . ubicumque quinta argenti
portio est, electrum vocatur. scobes hae reperiuntur in
canaliensi. fit et cura electrum argento addito. quod si
quintam portionem excessit, incudibus non resistit. vetusta

 

et electro auctoritas Homero teste, qui Menelai regiam
auro, electro , argento, ebore fulgere tradit. Minervae
templum habet Lindos insulae Rhodiorum, in quo Helena
sacravit calicem ex electro; adicit historia , mammae suae
mensura. electri natura est ad lucernarum lumina clarius
argento splendere. quod est nativum, et venena deprehen-
dit. namque discurrunt in calicibus arcus caelestibus si-
miles cum igneo stridore et gemina ratione praedicunt . 
 (24) Aurea statua prima omnium nulla inanitate et
antequam ex aere aliqua modo fieret, quam vocant holo-
sphyraton , in templo Anaetidis posita dicitur quo situ
terrarum nomen hoc signavimus , numine gentibus illis 
sacratissimo. direpta ea est Antonii Parthicis rebus, sci-
tumque narratur veteranorum unius Bononiae hospitali divi
Augusti cena , cum interrogatus esset , sciretne eum, qui
primus violasset id numen , oculis membrisque captum 
exspirasse; respondit enim cum maxime Augustum e crure 
eius cenare seque illum esse totumque sibi censum ex
ea rapina . hominum primus et auream statuam et soli-

 

dam LXX circiter olympiade Gorgias Leontinus Delphis in
templo posuit sibi. tantus erat docendae artis oratoriae
quaestus. 
 (25) Aurum pluribus modis pollet in remediis vol-
neratisque et infantibus adplicatur, ut minus noceant quae
inferantur veneficia. est et ipsi superlato vis malefica ,
gallinarum quoque et pecuariorum feturis. remedium ab-
luere inlatum et spargere eos, quibus mederi velis. tor-
retur et cum salis gemino pondere, triplici mis y is ac
rursus cum II salis portionibus et una lapidis, quem
schiston vocant. ita virus trahit rebus una crematis in
fictili vase, ipsum purum et incorruptum. reliquus cinis
servatus in fictili olla ex aqua inlitus lichenas in facie
—lomento eo convenit ablui—, fistulas etiam sanat et 
quae vocantur haemorroides . quodsi tritus pumex adicia-
tur, putria ulcera et taetri odoris emendat, ex melle vero
decoctum cum melanthio inlitum umbilico leniter solvit
alvum. auro verrucas curari M. Varro auctor est.

(26) Chrysocolla umor est in puteis, quos diximus,
per venam auri defluens crassescente limo rigoribus hibernis 
usque in duritiam pumicis. laudatiorem eandem
in aerariis metallis et proximam in argentariis fieri con-

 

pertum est. invenitur et in plumbariis, vilior etiam aura-
ria. in omnibus autem his metallis fit et cura multum
infra naturalem illam inmissis in venam aquis leniter 
hieme tota usque in Iunium mensem, dein siccatis Iunio
et Iulio, ut plane intellegatur nihil aliud chrysocolla quam
vena putris. nativa duritia maxime distat; uvam vocant.
et tamen illa quoque herba, quam lutum appellant, tin-
guitur. natura est, quae lino lanaeve , ad sucum biben-
dum. tunditur in pila, dein tenui cribro cernitur, postea
molitur ac deinde tenuius cribratur. quidquid non trans-
meat, repetitur in pila, dein molitur. pulvis semper in
catinos digeritur et ex aceto maceratur, ut omnis duritia 
solvatur , ac rursus tunditur, dein lavatur, in conchis
siccatur , tu m tinguitur alumine schisto et herba supra
dicta pingiturque , antequam pingat. refert quam bibula
docilisque sit. nam nisi rapuit colorem, adduntur et
scytanum atque turbistum ; ita vocant medicamenta sor-
bere cogentia. 
 (27) Cum tinxere pictores, orobitin vocant eiusque
duo genera faciunt: elutam , quae servatur in lomentum ,
et liquidam globulis sudore resolutis. haec utraque ge-
nera in Cypro fiunt. laudatissima autem est in Armenia,

 

secunda in Macedonia, largissima in Hispania; summa com-
mendationis, ut colorem in herba segetis laete virentis
quam simillime reddat. visumque iam est Neronis prin-
cipis spectaculis harenam circi chrysocolla sterni, cum
ipse concolori panno aurigaturus esset. indocta opificum
turba tribus earn generibus distinguit: asperam , quae
taxatur in libras $X$ VII, mediam quae $X$ v , attritam, quam
et herbaceam vocant, $X$ III. sublinunt autem harenosam ,
priusquam inducant, atramento et paraetonio . haec sunt
tenacia eius, colore blanda . paraetonium, quoniam est
natura pinguissimum et propter levorem tenacissimum,
atramento aspergitur, ne paraetonii candor pallorem chryso-
collae adferat. luteam putant a luto herba dictam, quam
ipsam caeruleo subtritam pro chrysocolla inducunt, vilis-
simo genere atque fallacissimo. 
 (28) Usus chrysocollae et in medicina est ad pur-
ganda volnera cum cera atque oleo. eadem per se arida
siccat et contrahit. datur et in angina orthopnoeave lin-
genda cum melle. concitat vomitiones, miscetur et colly-

 

riis ad cicatrices oculorum ac viridibus emplastris ad
dolores mitigandos, cicatrices trahendas. hanc chryso-
collam medici acesim appellant, quae non est orobitis .
 (29) chrysocollam et aurifices sibi vindicant adglutinando 
auro, et inde omnes appellatas similiter virentes dicunt.
temperatur autem Cypria aerugine et pueri inpubis urina
addito nitro teriturque Cyprio aere in Cypriis mortariis;
santernam vocant nostri. ita feruminatur aurum, quod
argentosum vocant. signum est, si addita santerna ni-
tescit . e diverso aerosum contrahit se hebetaturque et
difficulter feruminatur . ad id glutinum fit auro et septima
argenti parte ad supra dicta additis unaque tritis . 
 (30) Contexique par est reliqua circa hoc, ut uni-
versa naturae contingat admiratio. auro glutinum est tale ,
argilla ferro, cadmea aeris massis, alumen lamnis, resina
plumbo et marmori, a t plumbum nigrum albo iungitur
ipsumque album sibi oleo, item stagnum aeramentis , stagno 
argentum.—Pineis optume lignis aes ferrumque funditur ,
sed et Aegyptio papyro, paleis aurum.—Calx aqua accen-
ditur et Thracius lapis, idem oleo restinguitur, ignis autem
aceto maxime et visco et ovo.—Terra minime flagrat,
carboni vis maior exusto iterumque flagranti.

(31) Ab his argenti metalla dicantur, quae sequens
insania est. non nisi in puteis reperitur nullaque spe sui
nascitur , nullis, ut in auro, lucentibus scintillis. terra est
alias rubra, alias cineracea. excoqui non potest, nisi cum
plumbo nigro aut cum vena plumbi—galenam vocant—,
quae iuxta argenti venas plerumque reperitur. et codem
opere ignium discedit pars in plumbum, argentum autem
innatat superne, ut oleum aquis. reperitur in omnibus
paene provinciis, sed in Hispania pulcherrimum, id quoque
in sterili solo atque etiam montibus, et ubicumque una
inventa vena est, non procul invenitur alia. hoc quidem
et in omni fere materia , unde metalla Graeci videntur
dixisse. mirum, adhuc per Hispanias ab Hannibale in-
choatos durare puteos. sua nomina ab inventoribus habent ,
ex quis Baebelo appellatur hodie, qui ccc pondo Hannibali
subministravit in dies, ad MD passus iam cavato monte,
per quod spatium Aquitani stantes noctibus diebusque
egerunt aquas lucernarum mensura amnemque faciunt.
argenti vena in summo reperta crudaria appellatur. finis
antiquis fodiendi solebat esse alumen inventum; ultra nihil
quaerebatur. nuper inventa aeris vena infra alumen nullam 
fine spei fecit. odor ex argenti fodinis inimicus omnibus

 

animalibus, sed maxime canibus.—Aurum argentumque
quo mollius, eo pulchrius. lineas ex argento nigras prae-
duci plerique mirantur . 
 (32) Est et lapis in iis venis, cuius vomica liquoris
aeterni argentum vivum appellatur. venenum rerum om-
nium est perrumpitque vasa permanans tabe dira. omnia
ei innatant praeter aurum; id unum ad se trahit. ideo
et optime purgat, ceteras eius sordes expuens crebro 
iactatu fictilibus in vasis. ita vitiis e iectis ut et ipsum
ab auro discedat, in pelles subactas effunditur, per quas
sudoris vice defluens purum relinquit aurum. ergo et
cum aera inaurentur , sublitum bratteis pertinacissime re-
tinet, verum pallore detegit simplices aut praetenues brat-
teas. quapropter id furtum quaerentes ovi liquore candido
usum eum adulteravere, mox et hydrargyro, de quo dicemus 
suo loco. et alias argentum vivum non largum in-
ventu est. 
 (33) In isdem argenti metallis invenitur, ut proprie 
dicatu r , spumae lapis candidae nitentisque, non tamen
tralucentis ; stimi appellant, alii stibi , alii alabastrum, ali-

 

qui larbasim . duo eius genera, mas ac femina. magis
probant feminam , horridior est mas scabriorque et minus
ponderosus minusque radians et harenosior, femina contra
nitet, friabilis fissurisque, non globis, dehiscens. 
 (34) Vis eius adstringere ac refrigerare, principalis
autem circa oculos, namque ideo etiam plerique platy-
ophthalmon id appellavere, quoniam in calliblepharis mu-
lierum dilatet oculos, et fluctiones inhibet oculorum ex-
ulcerationesque farina eius ac turis cummi admixto. sistit
et sanguinem e cerebro profluentem, efficacissime et contra
recentia volnera et contra veteres canum morsus inspersa 
farina et contra ambusta igni cum adipe ac spuma ar-
genti cerussaque et cera. uritur autem offis bubuli fimi
circumlitum in clibanis, dein restinguitur mulierum lacte
teriturque in mortariis admixta aqua pluvia ; ac subinde
turbidum transfunditur in aereum vas emundatum nitro.
faex eius intellegitur plumbosissima, quae subsedit in
mortario abiciturque . dein vas, in quod turbida transfusa
sint , opertum linteo per noctem relinquitur et postero die
quidquid innatet effunditur spongeave tollitur. quod ibi
subsedit, flos intellegitur ac linteo interposito in sole
siccatur, non ut perarescat, iterumque in mortario teritur
et in pastillos dividitur. ante omnia autem urendi modus

 

necessarius est , ne plumbum fiat. quidam non fimo utun-
tur coquentes, sed adipe . alii tritum in aqua triplici
linteo saccant faecemque abiciunt idque, quod defluxit ,
transfundunt , quidquid subsidat colligentes. emplastris
quoque et collyriis miscent. 
 (35) Scoriam in argento Graeci vocant helcysma. vis
eius adstringere et refrigerare corpora, ac re me dio es t 
addit a emplastris ut molybdaena, de qua dicemus in 
plumbo , cicatricibus maxime glutinandis, et contra tenes-
mos dysenteriasque infusa clysteribus cum myrteo oleo.
addunt et in medicamenta , quae vocant liparas, ad ex-
crescentia ulcerum aut ex attritu facta aut in capite
manantia. 
 Fit in isdem metallis et quae vocatur spuma argenti.
genera eius tria: optima quam chrysitim vocant, sequens 
quam argyritim , tertia quam molybditim. et plerumque
omnes hi colores in isdem tubulis inveniuntur. proba-
tissima est Attica, proxima Hispaniensis. chrysitis ex vena
ipsa fit, argyritis ex argento , molybditis e plumbi ipsius 
fusura —quae fit Puteolis—et inde habet nomen.
 omnis autem fit excocta sua materia ex superiore catino
defluens in inferiorem et ex eo sublata vericulis ferreis

 

atque in ipsa flamma convoluta vericulo , ut sit modici 
ponderis. est autem, ut ex nomine intellegi potest, fer-
vescentis et futurae materiae spuma. distat a scoria quo
potest spuma a faece distare: alterum purgantis se ma-
teriae, alterum purgatae vitium est. quidam duo genera
faciunt spumae, quae vocant scirerytida et peumenen , ter-
tium molybdaenam in plumbo dicendam. spuma, ut sit 
utilis , iterum coquitur confractis tubulis ad magnitudinem
anulorum . ita accensa follibus ad separandos carbones
cineremque abluitur aceto aut vino simulque restinguitur.
quodsi sit argyritis, ut candor ei detur, magnitudine fabae
confracta in fictili coqui iubetur ex aqua addito in lin-
teolis tritico et hordeo novis , donec ea purgentur. postea
VI diebus terunt in mortariis, ter die abluentes aqua fri-
gida et, cum dies desinat , calida, addito sale fossili in
libram spumae obolo. novissimo die dein condunt in
plumbeo vase. alii cum faba candida et tisana cocunt
siccantque sole , alii in lana candida cum faba, done 
lanam non denigret . tune salem fossilem adiciunt subinde
aqua mutata siccantque diebus XL calidissimis aestatis.
nec non in ventre suillo in aqua coquunt exemptamque 

nitro fricant et ut supra terunt in mortariis cum sale.
sunt qui non coquant, sed cum sale terant et adiecta 
aqua abluant. usus eius ad collyria et c uti mulierum 
cicatricum foeditates tollendas maculasque, abluendum 
capillum. vis autem siccare , mollire, refrigerare , tempe-
 rate purgare, explere ulcera, tumores lenire ; talibusque 
emplastris additur et liparis supra dictis. ignes etiam 
sacros tollit cum ruta myrtisque et aceto, item perniones
cum myrtis et cera .

(36) In argentariis metallis invenitur minium quo-
que, et nunc inter pigmenta magnae auctoritatis et quon-
dam apud Romanos non solum maximae, sed etiam sacrae.
enumerat auctores Verrius, quibus credere necesse sit
Iovis ipsius simulacri faciem diebus festis minio inlini
solitam triumphantiumque corpora; sic Camillum trium-
phasse; hac religione etiamnum addi in unguenta cenae 
triumphalis et a censoribus in primis Iovem miniandum
locari. cuius rei causam equidem miror, quamquam et
hodie id expeti constat Aethiopum populis totosque eo
tingui proceres, hunc ibi deorum simulacris colorem esse.
quapropter diligentius persequemur omnia de eo. 
 (37) Theophrastus Lxxxx annis ante Praxibulum

 

Atheniensium magistratum —quod tempus exit in urbis
nostrae C CCXLVIIII annum—tradit inventum minium a
Callia Atheniense initio sperante aurum excoqui posse 
harenae rubenti in metallis argenti; hanc fuisse originem
eius, reperiri autem iam turn in Hispania , sed durum et
harenosum, item apud Colchos in rupe quadam inaccessa ,
ex qua iaculantes decuterent ; id esse adulterum, optimum
vero supra Ephesum Cilbianis agris harena cocci colorem
habente , hanc teri , dein lavari farinam et quod subsidat
iterum lavari; differentiam artis esse, quod alii minium
faciant prima lotura, apud alios id esse dilutius , sequentis
autem loturae optimum. 
 (38) Auctoritatem colori fuisse non miror. iam enim
Troianis temporibus rubrica in honore erat Homero
teste, qui naves ea commendat, alias circa pigmenta pictu-
rasque rarus . milton vocant Graeci miniumque cinna-
barim . unde natus error in sc i t i a nominum . sic enim
appellant illi saniem draconis elisi elephantorum morien-
tium pondere permixto utriusque animalis sanguine, ut
diximus, neque est alius colos, qui in pictura proprie 
sanguinem reddat. illa cinnabaris antidotis medicamen-

 

tisque utilissima est. at , Hercules , medici, quia cinna-
barim vocant, utuntur hoc minio, quod venenum esse
paulo mox docebimus. 
 (39) Cinnabari veteres quae etiam nunc vocant mono-
chromata pingebant. pinxerunt et Ephesio minio, quod
derelictum est, quia curatio magni operis erat. praeterea
utrumque nimis acre existimabatur . ideo transiere ad rubri-
cam et sinopidem, de quibus suis locis dicam. cinna- 
baris adulteratur sanguine caprina aut sorvis tritis. pre-
tium sincerae nummi L. 
 (40) Iuba minium nasci et in Carmania, tradit,
Timagenes et in Aethiopia, sed neutro ex loco invehi-
tur ad nos nec fere aliunde quam ex Hispania , celeberrimo 
Sisaponensi regione in Baetica miniario metallo vectigalibus 
populi Romani , nullius rei diligentiore custodia. non licet
ibi perficere id, excoctique Romam adfertur vena signata,
ad bina milia fere pondo annua, Romae autem lavatur , in
vendendo pretio statuta lege, ne modum excederet HS LXX
in libras. sed adulteratur multis modis, unde praeda
societati. namque est alterum genus omnibus fere ar-

 

gentariis itemque plumbariis metallis, quod fit exusto
lapide venis permixto, non ex illo, cuius vomicam argen-
tum vivum appellavimus—is enim et ipse in argentum 
excoquitur—, sed ex aliis simul repertis. steriles etiam
plumbi micae. deprehenduntur solo colore nec nisi in
fornacibus rubescentes exustique tunduntur in farinam.
hoc est secundarium minium perquam paucis notum, mul-
tum infra naturales illas harenas. hoc ergo adulteratur
minium in officinis sociorum, et vi l ius Syrico . quonam
modo Syricum fiat suo loco docebimus ; sublini autem 
Syrico minium compendi ratio demonstrat . et alio modo
pingentium furto opportunum est, plenos subinde abluen-
tium penicillos. sidit autem in aqua constatque furanti-
bus. sincero cocci nitor esse debet , secundarii autem
splendor in parietibus sentit plu m b aginem. quamquam
hoc robigo quaedam metalli est. Sisaponensibus autem
miniariis sua vena harenae sine argento. excoquitur auri
modo; probatur auro candente, fucatum enim nigrescit ,
sincerum retinet colorem. invenio et calce adulterari, ac 
simili ratione ferri candentis lamna, si non sit aurum
deprehendi . inlito solis atque lunae contactus inimicus .
remedium, ut pariete siccato cera Punica cum oleo lique-

 

facta candens saetis inducatur iterumque admotis gallae 
carbonibus inuratur ad sudorem usque, postea candelis
subigatur ac deinde lintels puris, sicut et marmora ni-
tescunt. qui minium in officinis poliunt, faciem laxis
vesicis inligant, ne in respirando pernicialem pulverem
trahant et tamen super illas spectent . minium in volu-
minum quoque scriptura usurpatur clarioresque litteras
vel in m uro vel in marmore, etiam in sepulchris, facit .

(41) Ex secundario invenit vita et hydrargyrum 
in vicem argenti vivi, paulo ante dilatum. fit autem duobus 
 modis: aereis mortariis pistillisque trito minio ex
aceto aut patinis fictilibus inpositum ferrea concha , calice
coopertum , argilla superinlita , dein sub patinis accenso 
follibus continuis igni atque ita calici sudore deterso, qui
fit argenti colore et aquae liquore. idem guttis dividi
facilis et lubrico umore confluere . quod cum venenum
esse conveniat, omnia, quae de minio in medicinae usu
traduntur, temeraria arbitror, praeterquam fortassis inlito 
capiti ventrive sanguinem sisti , dum ne qua penetret in vis-
cera ac volnus attingat. aliter utendum non equidem censeam. 
 
 (42) Hydrargyro argentum inauratur solum nunc
prope, cum et in aerea simili modo duci debeat. sed
eadem fraus, quae in omni parte vitae ingeniosissima est,
viliorem excogitavit materiam, ut docuimus. 
 
 (43) Auri argentique mentionem comitatur lapis,
quem coticulam appellant, quondam non solitus inveniri
nisi in flumine Tmo l o , ut auctor est Theophrastus,
nunc vero passim. alii Heraclium , alii Lydium vocant.
sunt autem modici, quaternas uncias longitudinis binasque
latitudinis non excedentes. quod a sole fuit in i is , melius
quam quod a terra. his coticulis periti cum e vena ut 
lima rapuerunt experimentum, protinus dicunt, quantum
auri sit in ea, quantum argenti vel aeris, scripulari diffe-
rentia, mirabili ratione non fallente. 
 (44) Argenti duae differentiae. vatillis ferreis can-
dentibus ramento inposito, quod candidum permaneat,
probatur. proxima bonitas rufo, nulla nigro. sed ex-
perimento quoque fraus intervenit. servatis in urina vi-
rorum vatillis inficitur ita ramentum obiter, dum uritur
candoremque mentitur . est aliquod experimentum politi 
et in halitu hominis, si sudet protinus nubemque discutiat.

(45) lamnas duci in speciem v i t ri non nisi ex optimo 

posse creditum . fuerat id integrum , sed id quoque iam
fraude corrumpitur. 
 Es t natura mira imagines reddendi, quod repercusso
aëre atque in oculos regesto fieri convenit. eadem vi si c 
in speculi usu polita crassitudine paulumque propulsa di-
latatur in inmensum magnitudo imaginum. tantum inter-
est, repercussum illum excipiat an respuat. quin etiam
pocula ita figurantur expulsis intus crebris ceu speculis,
ut vel uno intuente totidem populus imaginum fiat . ex-
cogitantur et monstrifica, ut in templo Zmyrnae dicata .
id evenit figura materiae. plurimum refert concava sint
et poculi modo an parmae Threcidicae , media depressa
an elata, transversa an obliqua , supina an infesta , quali-
tate excipientis figurae torquente venientes umbras; neque
enim est aliud illa imago quam digesta claritate materiae 
accipientis umbra . atque ut omnia de speculis peragantur
in hoc loco, optima aput maiores fuerant Brundisina ,
 stagno et aere mixtis. praelata sunt argentea; primus
fecit Pasiteles Magni Pompei aetate. nuper credi coeptum
certiorem imaginem reddi auro opposito aversis. 
 (46) Tinguit Aegyptus argentum, ut in vasis Anubim 

suum spectet, pingitque, non caelat , argentum. unde
transiit materia et ad triumphales statuas; mirumque,
crescit pretium fulgoris excaecati. id autem fit hoc modo:
miscentur argento tertiae aeris Cyprii tenuissimi, quod
coronarium vocant, et sulpuris vivi quantum argenti; con-
flantur ita in fictili circumlito argilla; modus coquendi,
donec se ipsa opercula aperiant. nigrescit et ovi indurati 
luteo, ut tamen aceto et creta deteratur. 
 Miscuit denario triumvir Antonius ferrum , miscent 
aera falsae monetae , alii et ponderi subtrahunt, cum sit
iusturn LXXXIII e libris signari. igitur ars facta dena-
rios probare, tarn iucunda plebei lege , ut Mario Grati-
diano vicatim totas statuas dicaverit. mirumque, in hac
artium sola vitia discuntur et falsi denarii spectatur exem-
plar pluribusque veris denariis adulterinus emitur.

(47) Non erat apud antiquos numerus ultra cen-
tum milia; itaque et hodie multiplicantur haec, ut decies 
centena aut saepius dicantur. faenus hoc fecit nummus-
que percussus, et sic quoque aes alienum etiam nu nc 

appellatur . postea Divites cognominati, dummodo notum
sit eum, qui primus hoc cognomen acceperit, decoxisse
creditoribus suis. ex eadem gente M . Crassus negabat
locupletem esse nisi qui reditu annuo legionem tueri
posset. in agris Es | MM | possedit Quiritium post Sullam 
divitissimus , nec fuit satis nisi totum Parthorum usur-
passet aurum; atque ut memoriam quidem opum occupa-
verit —iuvat enim insectari inexplebilem istam habendi
cupidinem—: multos postea cognovimus servitute libera-
tos opulentiores , pariterque tres Claudii principatu paulo
ante Callistum , Pallantem , Narcissum. atque ut hi omit-
tantur , tamquam adhuc rerum potiantur, C. Asinio Gallo
C . Marcio Censorino cos. a. d. VI Kal . Febr. C. Caecilius 
C. l . Isidorus testamento suo edixit, quamvis multa bello
civili perdidisset, tamen relinquere servorum IIII CXVI,
iuga boum III DC, reliqui pecoris CCLVII , in numerato
HS | DC | , funerari se iussit HS | X | . congerant excedentes 
numerum opes, quota tamen portio erunt Ptotemaei , quem
Varro tradit Pompeio res gerente circa Iudaeam octona

 

milia equitum sua pecunia toleravisse, mille convivas toti-
dem aureis potoriis , mutantem ea vasa cum ferculis , sagi-
nasse! quota vero ille ipse—neque enim de regibus
loquor—portio fuerit Pythis Bithyni, qui platanum
auream vitemque nobiles illas Dario regi donavit, Xerxis
copias, hoc est | VII | LXXXVIII hominum , excepit epulo,
stipendium quinque mensum frumentumque pollicitus, ut
e quinque liberis in dilectu senectuti suae unus saltem
concederetur! hunc quoque ipsum aliquis comparet Croeso 
regi! quae, malum, amentia est id in vita cupere, quod
aut et servis contigerit aut ne in regibus quidem in-
venerit finem! 
 (48) Populus R. stipem spargere coepit Sp . Postumio
Q . Marcio cos.; tanta abundantia pecuniae erat, ut earn
conferret L. Scipioni, ex qua is ludos fecit. nam quod
Agrippae Menenio sextantes aeris in funus contulit, ho-
noris id necessitatisque propter paupertatem Agrippae,
non largitionis esse duxerim .

(49) Vasa ex argento mire inconstantia humani
ingenii variat nullum genus officinae diu probando. nunc
Furniana , nunc Clodiana, nunc Gratiana —etenim taber-

 

nas mensis adoptamus —, nunc anaglypta asperitatemque 
exciso circa liniarum picturas quaerimus, iam vero et
mensas repositoriis inponimus ad sustinenda opsonia, inter-
radimus alia, ut quam plurimum lima perdiderit. vasa
cocinaria ex argento fieri Calvus orator quiritat ; at nos
carrucas argento caelare invenimus, nostraque aetate Pop-
paea coniunx Neronis principis soleas delicatioribus iu-
mentis suis ex auro quoque induere iussit . 
 (50) Triginta duo libras argenti Africanus sequens
heredi reliquit idemque, cum de Poenis triumpharet, IIII 
CCCLXX pondo transtulit. hoc argenti tota Carthago ha buit illa terrarum aemula, quot mensarum postea apparatu
victa! Numantia quidem deleta idem Africanus in triumpho
militibus $X$ VII dedit . o viros illo imperatore dignos, qui-
bus hoc satis fuit! frater eius Allobrogicus primus omnium
pondo mille habuit, at Drusus Livius in tribunatu plebei X .
 nam propter quinque pondo notatum a censoribus trium-

 

phalem senem fabulosum iam videtur, item Catum Aelium,
cum legati Aetolorum in consulatu prandentem in fictilibus
adissent, missa ab iis vasa argentea non accepisse neque
aliud habuisse argenti ad supremum vitae diem quam duo
pocula, quae L. Paulus socer ei ob virtutem devicto Per-
seo rege donavisset. invenimus legatos Carthaginiensium
dixisse nullos hominum inter sese benignius vivere quam
Romanos. eodem enim argento apud omnes cenitavisse 
ipsos. at , Hercules, Pompeium Paulinum, Arelatensis 
equitis Romani filium paternaque gente pellitum , XII 
pondo argenti habuisse apud exercitum ferocissimis gen-
tibus oppositum scimus; (51) lectos vero iam pridem
mulierum totos operiri argento, quaedam et triclinia.
quibus argentum addidisse primus traditur Carvilius Pollio 
eques Romanus, non ut operiret aut Deliaca specie fa-
ceret, sed Punicana ; eadem et aureos fecit, nee multo
post argentei Deliacos imitati sunt. quae omnia expiavit
bellum civile Sullanum. 
 (52) Paulo enim ante haec factae sunt lances e cen-
tenis libris argenti, quas tune super CL numero fuisse
Romae constat multosque ob eas proscriptos dolo con-
cupiscentium. erubescant annales, qui bellum civile illud
talibus vitiis inputavere; nostra aetas fortior fuit. Claudii

 

principatu servus eius Drusilianus nomine Rotundus, dis-
pensator Hispaniae citerioris, quingenariam lancem habuit,
cui fabricandae officina prius exaedificata fuerat , et comites
eius octo ad CCL libras , quaeso, ut quam multi eas con-
servi eius inferrent, aut quibus cenantibus? Cornelius
Nepos tradit ante Sullae victoriam duo tantum triclinia 
Romae fuisse argentea, repositoriis argentum addi sua
memoria coeptum. Fenestella, qui obiit novissimo Ti-
berii Caesaris principatu, ait et testudinea tum in usum
venisse, ante se autem paulo lignea, rotunda, solida nec
multo maiora quam mensas fuisse , se quidem puero qua-
drata et conpacta aut acere operta aut citro coepisse , mox
additum argentum in angulos lineasque per commissuras,
tympana vero se iuvene appellata, tum a stateris et lances,
quas antiqui magides vocaverant. 
 (53) Nec copia argenti tantum furit vita , sed valdius 
paene manipretiis , idque iam pridem, ut ignoscamus nobis.
delphinos quinis milibus sesterti um in libras emptos C.
Gracchus habuit, L. vero Crassus orator duos scyphos 

Mentoris artificis manu caelatos HS C??? , confessus tamen
est numquam iis uti propter verecundiam ausum. scimus 
eundem HS VI in singulas libras vasa empta habuisse.
 Asia primum devicta luxuriam misit in Italiam, siquidem
L. Scipio in triumpho transtulit argenti caelati pondo mille et CCCC et vasorum aureorum pondo MD [anno conditae
urbis DLXV]. at eadem Asia donata multo etiam gravius
adflixit mores, inutiliorque victoria illa hereditas Attalo 
rege mortuo fuit. tum enim haec emendi Romae in
auctionibus regiis verecundia exempta est urbis anno
DCXXII , mediis LVII annis erudita civitate amare etiam,
non solum admirari , opulentiam externam, inmenso et
Achaicae victoriae momento ad inpellendos mores, quae
et ipsa in hoc intervallo anno urbis DCVIII parta signa
et tabulas pictas invexit. ne quid deesset , pariter qu oqu e luxuria nata est et Carthago sublata, ita congruen-
tibus fatis, ut et liberet amplecti vitia et liceret. petiere 
et dignationem hine aliqui veterum. C. Marius post victo-
riam Cimbricam cantharis potasse Liberi patris exemplo
traditur, ille arator Arpinas et manipularis imperator.

(54) Argenti usum in statuas primum divi Augusti
temporum adulatione transisse falso existimatur. iam enim
triumpho Magni Pompei reperimus translatam Pharnacis,
qui primus regnavit in Ponto, argenteam statuam, item
Mithridatis Eupatoris et currus aureos argenteosque. ar-
gentum succedit aliquando et auro luxu feminarum plebis
compedes sibi facientium , quas induere aureas mos tritior 
vetet . vidimus et ipsi Arellium Fuscum motum equestri
ordine ob insignem calumniam , cum celebritatem adsecta-
rentur adulescentium scholae, argenteos anulos habentem.
et quid haec attinet colligere, cum capuli militum ebore 
etiam fastidito caelentur argento, vaginae catellis , baltea
lamnis crepitent, iam vero paedagogia in transitu virili-
tatis custodiantur argento, feminae laventur et nisi argen-
tea solia fastidiant, eademque materia et cibis et probris 
serviat? videret haec Fabricius et stratas argento mu-
lierum balineas ita, ut vestigio locus non sit, cum viris
lavantium! Fabricius, qui bellicos imperatores plus quam
pateram et salinum habere ex argento vetabat, videret 
hinc dona fortium fieri aut in haec frangi! heu mores,
Fabrici nos pudet! 
 
 (55) Mirum auro caelando neminem inclaruisse, ar-
gento multos. maxime tamen laudatus est Mentor , de
quo supra diximus. quattuor paria ab eo omnino facta 
sunt, ac iam nullum extare dicitur Ephesiae Dianae templi 
aut Capitolini incendiis . Varro s e et aereum signum eius
habuisse scribit . proximi ab eo in admiratione Acragas 
et Boëthus et Mys fuere. exstant omnium opera hodie
in insula Rhodiorum, Boëthi apud Lindiam Minervam,
Acragantis in templo Liberi patris in ipsa Rhodo Cen-
tauros Bacchasque caelati scyphi , Myos in eadem aede 
Silenos et Cupidines . Acragantis et venatio in scyphis
magnam faram habuit . post hos celebratus est Calamis ,
et Antipatro qui Satyrum in phiala gravatum somno con-
locavisse verius quam caelasse dictus est ..., Stratonicus
mox Cyzicenus, Tauriscus . item Ariston et Eunicus Mity-
lenaei laudantur et Hecataeus et circa Pompei Magni aeta-

 

tem Pasiteles , Posidonius Ephesius [hedys], Thracides , qui
proelia armatosque caelavit, Zopyrus, qui Areopagitas et
iudicium Orestis in duobus scyphis HS | XII | aestimatis.
fuit et Pytheas , cuius II unciae $X$ X??? venierunt : Ulixes
et Diomedes erant in phialae emblemate Palladium sub-
ripientes. fecit idem et cocos magiriscia appellatos par-
volis potoriis et e quibus ne exemplaria quidem liceret
exprimere; tam opportuna iniuriae subtilitas erat. habuit
et Teucer crustarius famam, subitoque ars haec ita exo-
levit, ut sola iam vetustate censeatur usuque attritis cae-
laturis sic,ne figura discerni possit, auctoritas constet .
—(Argentum medicatis aquis inficitur atque adflatu salso, 
sicut in mediterraneis Hispaniae.)— 
 (56) In argenti et auri metallis nascuntur etiamnum 
pigmenta, sil et caeruleum. sil proprie limus est. opti-
mum ex eo quod Atticum vocatur, pretium in pondo 
libras $X$ II; proximum marmorosum dimidio Attici pretio.

 

tertium genus est pressum, quod alii Scyricum vocant,
ex insula Scyro , iam et ex Achaia , quo utuntur ad pictu-
rae umbras, pretium in libras HS bini; dupondiis vero
detractis quod lucidum vocant, e Gallia veniens. hoc autem
et Attico ad lumina utuntur, ad abacos non nisi marmo-
roso, quoniam marmor in eo resistit amaritudini calcis.
effoditur et ad xx ab urbe lapidem in montibus; postea
uritur pressum appellantibus qui adulterant. sed esse
falsum exustumque, amaritudine apparet et quoniam re-
solutum in pulverem est. sile pingere instituere primi
Polygnotus et Micon, Attico dumtaxat. secuta aetas hoc
ad lumina usa est, ad umbras autem Scyrico et Lydio .
Lydium Sardibus emebatur, quod nunc omittunt .

(57) Caeruleum harena est. huius genera tria
fuere antiquitus: Aegyptium maxime probatur ; Scythicum m o x diluitur facile et, cum teritur , in quattuor colores
mutatur, candidiorem nigrioremve et crassiorem tenuio-
remve ; praefertur huic etiamnum Cyprium. accessit his
Puteolanum et Hispaniense, harena ibi confici coepta.
tinguitur autem omne et in sua coquitur herba bibitque
sucum. reliqua confectura eadem quae chrysocollae. 
 
 Ex caeruleo fit quod vocatur lomentum, perficitur id
lavando terendoque . hoc est caeruleo candidius . pretia
eius $X$ X in libras , caerulei $X$ VIII. usus in creta; calcis
inpatiens. nuper accessit et Vestorianum , ab auctore 
appellatum. fit ex Aegyptii levissima parte; pretium eius
in libras $X$ I. idem et Puteolani usus, praeterque ad
fenestras; cylon vocant.—Non pridem adportari et In-
dicum coeptum est, cuius pretium $X$ VII. ratio in pictura
ad incisuras , hoc est umbras dividendas ab lumine.—
Est et vilissimum genus lomenti, quod tritum vocant ,
quinis assibus aestimatum. 
 Caerulei sinceri experimentum in carbone ut flagret;
fraus viola arida decocta in aqua sucoque per linteum 
expresso in cretam Eretriam. vis in medicina ut purget
ulcera; itaque et emplastris adiciunt, item causticis.
teritur autem difficillime . —Sil in medendo leniter 
mordet adstringitque et explet ulcera. uritur in fictili-
bus, ut prosit. 
 
 Pretia rerum, quae usquam posuimus, non ignoramus
alia aliis locis esse et omnibus paene mutari annis , prout
navigatione constiterint aut ut quisque mercatus sit aut
aliquis praevalens manceps annonam flagellet, non obliti
Demetrium a tota Seplasia Neronis principatu accusatum
apud consules; poni tamen necessarium fuit quae plerum-
que erant Romae, ut exprimeretur auctoritas rerum.

(1) Proxime dicantur aeris metalla, cui et in usu
proximum est pretium, immo vero ante argentum ac paene
etiam ante aurum Corinthio, stipis quoque auctoritas, ut
diximus. hinc aera militum, tribuni aerarii et aerarium, 
obaerati , aere diruti . docuimus quamdiu populus Roma-
nus aere tantum signato usus esset: et alia re vetustas 
aequalem urbi auctoritatem eius declarat , a rege
Numa collegio tertio aerarium fabrum instituto . 
 
 (2) Vena quo dictum est modo foditur ignique per-
ficitur. fit et e lapide aeroso, quem vocant cadmean , 32, 
celebri trans maria et quondam in Campania, nunc et in
Bergomatium agro extrema parte Italiae; ferunt nuper
etiam in Germania provincia repertum.

fit et ex alio
lapide, quem chalcitim appellant in Cypro, ubi prima
aeris inventio, mox vilitas praecipua reperto in aliis terris
praestantiore maximeque aurichalco , quod praecipuam boni-
tatem admirationemque diu optinuit nec reperitur longo
iam tempore effeta tellure. proximum bonitate fuit Sal-
lustianum in Ceutronum Alpino tractu, non longi et ipsum
aevi, successitque ei Livianum in Gallia. utrumque a me-
tallorum dominis appellatum, illud ab amico divi Augusti,
hoc a coniuge. velocis defectus Livianum quoque; certe
admodum exiguum invenitur. summa gloriae nunc in
Marianum conversa, quod et Cordubense dicitur. hoc a
Liviano cadmean maxime sorbet et aurichalci bonitatem 
imitatur in sestertiis dupondiariisque , Cyprio suo assibus
contentis. et hactenus nobilitas in aere naturalis se habet. 
 (3) Reliqua genera cura constant, quae suis locis

 

reddentur, summa claritate ante omnia indicata. quon-
dam aes confusum auro argentoque miscebatur, et tamen
ars pretiosior erat; nunc incertum est, peior haec sit an
materia , mirumque, cum ad infinitum operum pretia cre-
verint , auctoritas artis extincta est. quaestus enim causa,
 ut omnia, exerceri coepta est quae gloriae solebat—
ideo etiam deorum adscripta operi, cum proceres gentium
claritatem et hac via quaererent—, adeoque exolevit 
fundendi aeris pretiosi ratio, ut iam diu ne fortuna qui-
dem in ea re ius artis habeat. 
 Ex illa autem antiqua gloria Corinthium maxime lau-
datur. hoc casus miscuit Corintho, cum caperetur, in-
censa, mireque circa id multorum adfectatio furit , quippe
cum tradatur non alia de causa Verrem, quem M . Cicero
damnaverat, proscriptum cum eo ab Antonio, quoniam 
Corinthiis cessurum se ei negavisset. ac mihi maior pars 
eorum simulare earn scientiam videtur ad segregandos 
sese a ceteris magis quam intellegere aliquid ibi supti-
lius; et hoc paucis docebo . Corinthus capta est olym-
piadis CLVIII anno tertio, nostrae urbis DCVIII, cum ante
haec saecula fictores nobiles esse desissent, quorum isti 
omnia signa hodie Corinthia appellant. quapropter ad

 

coarguendos eos ponemus artificum aetates ; nam urbis
nostrae annos ex supra dicta comparatione olympiadum
colligere facile erit. sunt ergo vasa tantum Corinthia,
quae isti elegantiores modo ad esculenta transferunt, modo
in lucernas aut trulleos nullo munditiarum dispectu . eius 
tria genera: candidum argento nitore quam proxime acce-
dens, in quo illa mixtura praevaluit; alterum, in quo auri
fulva natura; tertium, in quo aequalis omnium temperies
fuit. praeter haec est cuius ratio non potest reddi, quam-
quam hominis manu est ; at fortuna temperatur in simu-
 lacris signisque illud suo colore pretiosum ad iocineris
imaginem vergens, quod ideo hepatizon appellant, procul
a Corinthio, longe tamen ante Aegineticum atque Delia-
cum , quae diu optinuere principatum. 
 (4) Antiquissima aeris gloria Deliaco fuit, mercatus 
in Delo celebrante toto orbe, et ideo cura officinis. tri-
cliniorum pedibus fulcrisque ibi prima aeris nobilitas,
pervenit deinde et ad deum simulacra effigiemque homi-
num et aliorum animalium. 
 (5) Proxima laus Aeginetico fuit, insula et ipsa e o 

nec quod ibi gigneretur , sed officinarum temperatura,
nobilitata. bos aereus inde captus in foro boario est
Romae. hoc erit exemplar Aeginetici aeris, Deliaci autem
Iuppiter in Capitolio in Iovis Tonantis aede . illo aere 
Myron usus est, hoc Polycletus , aequales atque condisci-
puli; si c aemulatio et in materia fuit.

(6) Privatim Aegina candelabrorum superficiem
dumtaxat elaboravit, sicut Tarentum scapos. in iis ergo
iuncta commendatio officinarum est. nec pudet tribuno-
rum militarium salariis emere, cum ipsum nomen a can-
delarum lumine inpositum appareat. accessio candelabri
talis fuit Theonis iussu praeconis Clesippus fullo gibber 
et praeterea et alio foedus aspect, emente id Gegania
HS L???; . eadem ostentante in convivio empta ludibrii causa 
nudatus atque inpudentia libidinis receptus in torum , mox
in testamentum, praedives numinum vice illud candelabrum
coluit et hanc Corinthiis fabulam adiecit, vindicatis tamen
moribus nobili sepulchro, per quod aeterna supra terras
Geganiae dedecoris memoria duraret. sed cum esse nulla
Corinthia candelabra constet, nomen id praecipue in his
celebratur, quoniam Mummi victoria Corinthum quidem

 

diruit, sed e compluribus Achaiae oppidis simul aera
dispersit. 
 (7) Prisci limina etiam ac valvas in templis ex aere
factitavere. invenio et a Cn . Octavio, qui de Perseo rege
navalem triumphum egit, factam porticum duplicem ad
circum Flaminium , quae Corinthia sit appellata a capitulis
aereis columnarum, Vestae quoque aedem ipsam Syra-
cusana superficie tegi placuisse . Syracusana sunt in Pan-
theo capita columnarum a M. Agrippa posita. quin etiam
privata opulentia eo modo usurpata est. Camillo inter
crimina obiecit Spurius Carvilius quaestor, ostia quod
aerata haberet in domo. (8) nam triclinia aerata abacos-
que et monopodia Cn. Manlium Asia devicta primum in-
vexisse triumpho suo, quem duxit anno urbis DLXVII ,
L. Piso auctor est, Antias quidem heredes L. Crassi 
oratoris multa etiam triclinia aerata vendidisse. ex aere
factitavere et cortinas tripodum , nomine et Delphicas,
quoniam donis maxime Apollini Delphico dicabantur . pla-
cuere et lychnuchi pensiles in delubris aut arborum mala
ferentium modo lucentes, quale est in templo Apollinis

 

Palatini quod Alexander Magnus Thebarum expugnatione
captum in Cyme dicaverat eidem deo .

(9) Transiit deinde ars vulgo ubique ad effigies
deorum. Romae simulacrum ex aere factum Cereri pri-
mum reperio ex peculio Sp. Cassi, quem regnum ad-
fectantem pater ipsius interemerit . transiit et a diis ad 
hominum statuas atque imagines multis modis. bitumine 
antiqui tinguebant eas, quo magis mirum est placuisse
auro integere . hoc nescio an Romanum fuerit inventum;
certe etiam nomen non habet vetustum . effigies hominum
non solebant exprimi nisi aliqua inlustri causa perpetui-
tatem merentium , primo sacrorum certaminum victoria
maximeque Olympiae, ubi omnium, qui vicissent, statuas
dicari mos erat, eorum vero, qui ter ibi superavissent
ex membris ipsorum similitudine expressa, quas iconicas 
vocant. Athenienses nescio an primis omnium Harmodio
et Aristogitoni tyrannicidis publice posuerint statuas. hoc
actum est eodem anno, quo et Romae reges pulsi. ex-
cepta deinde res est a toto orbe terrarum humanissima
ambitione, et in omnium municipiorum foris statuae orna-
mentum esse coepere propagarique memoria hominum et
honores legendi aevo basibus inscribi, ne in sepulcris
tantum legerentur. mox forum et in domibus privatis

 

factum atque in atriis : honos clientium instituit sic co-
lere patronos.

(10) Togatae effigies antiquitus ita dicabantur.
placuere et nudae tenentes hastam ab epheborum e gym-
nasiis exemplaribus; quas Achilleas vocant. Graeca ???res 
nihil velare, at contra Romana ac militaris thoraces addere.
Caesar quidem dictator loricatam sibi dicari in foro suo
passus est. nam Lupercorum habitu tam noviciae sunt
quam quae nuper prodiere paenulis indutae. Mancinus
eo habitu sibi statuit, quo deditus fuerat. notatum ab
auctoribus et L. Accium poetam in Camenarum aede ma-
xima forma statuam sibi posuisse, cum brevis admodum
fuisset. equestres utique statuae Romanam celebrationem
habent , orto sine dubio a Graecis exemplo. sed illi cele-
tas tantum dicabant in sacris victores, postea vero et qui
bigis vel quadrigis vicissent; unde et nostri currus nati 
in iis , qui triumphavissent. serum hoc, et in iis non nisi
a divo Augusto seiuges, sicut elephanti. 
 (11) Non vetus et bigarum celebratio in iis , qui prae-
tura functi curru vecti essent per circum; antiquior co-
lumnarum, sicuti C. Maenio , qui devicerat priscos Latinos,

 

quibus ex foedere tertias praedae populus Romanus prae-
stabat, eodemque in consulatu in suggestu rostra devictis
Antiatibus fixerat anno urbis CCCCXVI , item C. Duillio ,
qui primus navalem triumphum egit de Poenis , quae est
etiam nunc in foro, item L . Minucio praefecto annonae
extra portam Trigeminam unciaria stipe conlata—nescio
an primo honore tali a populo, antea enim a senatu erat—,
praeclara res, ni frivolis coepisset initiis . namque et Atti 
Navi statua fuit ante curiam—basis eius conflagravit
curia incensa P. Clodii funere—; fuit et Hermodori 
Ephesii in comitio, legum, quas decemviri scribebant,
interpretis , publice dicata. alia causa, alia auctoritas M .
Horati Coclitis statuae —quae durat hodieque—, cum
hostes a ponte sublicio solus arcuisset. equidem et Si-
byllae iuxta rostra esse non miror, tres sint licet: una
quam Sextus Pacuius Taurus aed. pl. restituit ; duae quas
M. Messalla . primas putarem has et Atti Navi, positas
aetate Tarquinii Prisci , ni regum antecedentium essent in
Capitolio,

ex i is Romuli et Tatii sine tunica, sicut et

 

Camilli in rostris. et ante aedem Castorum fuit Q . Marci 
Tremuli equestris togata qui Samnites bis devicerat capta-
que Anagnia populum stipendio liberaverat. inter anti-
quissimas sunt et Tulli Cloeli , L . Rosci , Sp . Nauti , C. Ful-
cini in rostris, a Fidenatibus in legatione interfectorum.
 hoc a re p . tribui solebat iniuria caesis, sicut aliis et 
P. Iunio, Ti . Coruncanio , qui ab Teuta Illyriorum regina
interfecti erant. non oimittendum videtur, quod annales
adnotavere, tripedaneas iis statuas in foro statutas; haec
videlicet mensura honorata tune erat. non praeteribo et
Cn . Octavium ob unum SC. verbum. hic regem Antiochum
daturum se responsum dicentem virga, quam tenebat forte,
circumscripsit priusque , quam egrederetur circulo illo, re-
sponsum dare coegit. in qua legatione interfecto senatus
statuam poni iussit quam oculatissimo loco, eaque est 
in rostris. invenitur statua decreta et Taraciae Gaiae
sive Fufetiae virgini Vestali , ut poneretur ubi vellet,
quod adiectum non minus honoris habet quam feminae
esse decretam . meritum eius ipsis ponam annalium

 

verbis: quod campum Tiberinum gratificata esset
ea populo. —(12) Invenio et Pythagorae et Alcibiadi in
cornibus comitii positas, cum bell Samniti Apollo Pythius
iussisset fortissimo Graiae gentis et alteri sapientissimo 
simulacra celebri loco dicari. eae stetere, donec Sulla
dictator ibi curiam faceret . mirumque est, illos patres
Socrati cunctis ab eodem deo sapientia praelato Pytha-
goran praetulisse aut tot aliis virtute Alcibiaden et quem-
quam utroque Themistocli. 
 Columnarum ratio erat attolli super ceteros mortales,
quod et arcus significant novicio invento. primus tamen
honos coepit a Graecis, nullique arbitror plures statuas
dicatas quam Phalereo Demetrio Athenis, siquidem CCCLX 
statuere, nondum anno hunc numerum dierum excedente,
quas mox laceravere. statuerunt et Romae in omnibus
vicis tribus Mario Gratidiano , ut diximus, easdemque 
subvertere Sullae introitu. 
 (13) Pedestres sine dubio Romae fuere in auctoritate
longo tempore; et equestrium tamen origo perquam vetus
est, cum feminis etiam honore communicato Cloeliae sta-
tua equestri, ceu parum esset toga eam cingi, cum Lu-
cretiae ac Bruto, qui expulerant reges, propter quos Cloelia
inter obsides fuerat , non decernerentur . hanc primam 

cum Coclitis publice dicatam crediderim —Atto enim ac
Sibyllae Tarquinium, ac reges sibi ipsos posuisse veri-
simile est—, nisi Cloeliae quoque Piso traderet ab iis 
positam , qui una opsides fuissent , redditis a Porsina in 
honorem eius . e diverse Annius Fetialis equestrem,
quae fuerit contra Iovis Statoris aedem in vestibule Su-
perbi domus, Valeriae fuisse, Publicolae consulis filiae,
eamque solam refugisse Tiberimque transnatavisse ceteris
opsidibus, qui Porsinae mittebantur, interemptis Tarquinii
insidiis. 
 (14) L. Piso prodidit M. Aemilio C . Popilio iterum 
cos . a censoribus P. Cornelio Scipione M. Popilio statuas
circa forum eorum, qui magistratum gesserant , sublatas
omn e s praeter eas, quae populi aut senatus sententia 
statutae essent, eam vero, quam apud aedem Telluris
statuisset sibi Sp. Cassius, qui regnum adfectaverat, etiam
conflatam a censoribus. nimirum in ea quoque re ambi-
tionem providebant illi viri. exstant Catonis in censura
vociferationes mulieribus statuas Romanis in provinciis
poni; nec tamen potuit inhibere, quo minus Romae quo-
que ponerentur, sicuti Corneliae Gracchorum matri, quae
fuit Africani prioris filia. sedens huic posita soleisque

 

sine ammento insignis in Metelli publica porticu , quae
statua nunc est in Octaviae operibus. —(15) Publice
autem ab exteris posita est Romae C. Aelio tr. Pl. lege
perlata in Sthennium Stallium Lucanum, qui Thurinos 
bis infestaverat. ob id Aelium Thurini statua et corona
aurea donarunt. iidem postea Fabricium donavere statua
liberati obsidione , passimque gentes in clientelas ita re-
ceptae , et adeo discrimen omne sublatum, ut Hannibalis
etiam statuae tribus locis visantur in ea urbe, cuius intra
muros solus hostium emisit hastam.

(16) Fuisse autem statuariam artem familiarem
Italiae quoque et vetustam , indicant Hercules ab Euandro
sacratus, ut produnt, in foro boario, qui triumphalis vo-
catur atque per triumphos vestitur habitu triumphali, prae-
terea Ianus geminus a Numa rege dicatus , qui pacis belli-
que argumento colitur digitis ita figuratis, ut CCCLXV 
dierum nota [aut per significationem anni temporis] et
aevi esse deum indicent . signa quoque Tuscanica per
terras dispersa quin in Etruria factitata sint , non est
dubium. deorum tantum putarem ea fuisse, ni Metro-
dorus Scepsius, cui cognomen a Romani nominis odio
inditum est, propter MM statuarum Volsinios expugnatos 

obiceret. mirumque mihi videtur, curm statuarum origo
tam vetus Italiae sit, lignea potius aut fictilia deorum
simulacra in delubris dicata usque ad devictam Asiam,
unde luxuria. 
 Similitudines exprimendi quae prima fuerit origo, in
ea, quam plasticen Graeci vocant, dici convenientius 
erit; etenim prior quam statuaria fuit. sed haec ad in-
finitum effloruit, multorum voluminum opere , si quis plura 
persequi velit; omnia enim quis possit? (17) M. Scauri 
aedilitate signorum MMM in scaena tantum fuere tempo-
rario theatro. Mummius Achaia devicta replevit urbem ,
non relicturus filiae dotem; cur enim non cum excusa-
tione ponatur ? multa et Luculli invexere. Rhodi etiam-
num III signorum esse Mucianus ter cos. prodidit, nec
pauciora Athenis, Olympiae, Delphis superesse creduntur.
 quis ista mortalium persequi possit aut quis usus no-
scendi intellegatur? insignia maxime et aliqua de causa
notata voluptarium sit attigisse artificesque celebrates no-
minavisse , singulorum quoque inexplicabili multitudine,
cum Lysippus MD opera fecisse prodatur , tantae omnia
artis, ut claritatem possent dare vel singula: numerum
apparuisse defuncto eo, cum thesaurum effregisset heres ;
solitum enim ex manipretio cuiusque signi denarios se-
ponere aureos singulos. 
 
 Evecta supra humanam fidem ars est successu , mox 
et audacia. in argumentum success unum exemplum
adferam, nec deorum hominumve similitudinis expressae.
aetas nostra vidit in Capitolio, priusquam id novissime
conflagraret a Vitellianis incensum, in cella Iunonis canem
ex aere volnus suum lambentem, cuius eximium mira-
culum et indiscreta veri similitudo non eo solum intel-
legitur, quod ibi dicata fuerat, verum et satisdatione; nam
quoniam summa nulla par videbatur, capite tutelarios ca-
vere pro ea institutum publice fuit. (18) audaciae in-
numera sunt exempla. moles quippe excogitatas videmus
statuarum , quas colossaeas vocant, turribus pares. talis
est in Capitolio Apollo, tralatus a M. Lucullo ex Apollonia
Ponti urbe, xxx cubitorum, D talentis factus ; talis in
campo Martio Iuppiter, a Claudio Caesare dicatus, qui
devoratur Pompeiani theatri vicinitate; talis et Tarenti
factus a Lysippo, XL cubitorum. mirum in eo quod manu,
ut ferunt, mobilis ea ratio libramenti est, ut nullis con-
vellatur procellis. id quidem providisse et artifex dicitur
modico intervallo, unde maxime flatum opus erat frangi,

 

opposita columna. itaque magnitudinem propter difficul-
tatemque moliendi non attigit eum Fabius Verrucosus,
cum Herculem, qui est in Capitolio, inde transferret. ante
omnes autem in admiratione fuit Solis colossus Rhodi ,
quem fecerat Chares Lindius, Lysippi supra dicti discipulus. 
LXX cubitorum altitudinis fuit hoc simulacrum,
post LXVI annum terrae motu prostratum, sed iacens
quoque miraculo est. pauci pollicem eius amplectuntur,
maiores sunt digiti quam pleraeque statuae . vasti specus
hiant defractis membris; spectantur intus magnae molis
saxa , quorum pondere stabiliverat eum constituens . duo-
decim annis tradunt effectum ccc talentis, quae conti-
gerant ex apparatu Regis Demetrii relicto morae taedio
obsessa Rhodo. sunt alii centum numero in eadem urbe
colossi minores hoc, sed ubicumque singuli fuissent, no-
bilitaturi locum, praeterque hos deorum quinque, quos
fecit Bryaxis . 
 Factitavit colossos et Italia. videmus certe Tuscani-
cum Apollinem in bibliotheca templi Augusti quinquaginta
pedum a pollice, dubium aere mirabiliorem an pulchri-
tudine . fecit et Sp. Carvilius Iovem, qui est in Capitolio,
victis Samnitibus sacrata lege pugnantibus e pectoralibus
eorum ocreisque et galeis. amplitudo tanta est, ut con-

 

spiciatur a Latiari Iove . e reliquiis limae suam statuam
fecit, quae est ante pedes simulacri eius. habent in
eodem Capitolio admirationem et capita duo, quae P.Len
tulus cos. dicavit, alterum a Charete supra dicto factum, 
alterum fecit ...dicus comparatione in tantum victus, ut
artificum minime probabilis videatur. verum omnem am-
plitudinem statuarum eius generis vicit aetate nostra Zeno-
dorus Mercurio facto in civitate Galliae Arvernis per annos
decem, HS | CCCC | manipretii , postquam satis artem ibi ad-
probaverat, Romam accitus a Nerone, ubi destinatum illius
principis simulacro colossum fecit CXIX S pedum in longi-
tudinem , qui dicatus Soli venerationi est damnatis scele-
ribus illius principis. mirabamur officina non modo
ex arilla similitudinem insignem, verum et de parvis
admodum surculis quod primum operis instaurati fuit.
ea statua indicavt interisse fundendi aeris scientiam, cum
et Nero largiri aurum argentumque paratus esset et Zeno-
dorus scientia fingendi caelandique nulli veterum post-
poneretur. statuam Arvernorum cum faceret provinciae
Dubio Avito praesidente, duo pocula Calamidis manu cae-

 

lata, quae Cassio Salano avunculo eius, praecetori suo,
Germanicus Caesar adamata donaverat, aemulatus est, ut 
vix ulla differentia esset artis. quanto maior Zenodoro
praestantia fuit, tanto magis deprehenditur aeris ob-
literatio.

Signis, quae vocant Corinthia, plerique in tantum
capiuntur, ut secum circumferant, sicut Hortensius orator
sphingem Verri reo ablatam, propter quam Cicero illo
iudicio in altercatione neganti ei, aenigmata se intellegere,
respondit debere , quoniam sphingem domi haberet. circum-
tulit et Nero princeps Amazonem, de qua dicemus, et 
paulo ante C. Cestius consularis signum , quod secum 
etiam in proelio habuit. Alexandri quoque Magni taber-
naculum sustinere traduntur solitae statuae, ex quibus
duae ante Martis Ultoris aedem dicatae sunt, totidem
ante regiam. 
 (19) Minoribus simulacris signisque innumera prope
artificum multitude nobilitata est, ante omnes tamen Phi-
dias Atheniensis love Olympio facto ex ebore quidem et
auro, sed et ex aere signa fecit. floruit autem olympiade
LXXXIII, circiter ccc urbis nostrae annum , quo eodem
tempore aemuli eius fuere Alcamenes, Critias, Nesiotes ,
Hegias, et deinde olympiade LXXXVII Hagelades , Callon ,
Gorgias Lacon; rursus LXXXX Polyclitus, Phradmon, Myron ,

 

Pythagoras , Scopas, Perellus . ex iis Polyclitus discipulos
habuit Argium, Asopodorum, Alexim , Aristidem, Phrynonem,
[Dinonem] , Athenodorum, Demean Clitorium , Myron Lycium.
LXXXXV olympiade floruere Naucydes , Dinomenes , Canachus ,
Patroclus ; CII Polycles, Cephisodotus , Leuchares , Hypato-
dorus ; CIIII Praxiteles, Euphranor; CVII Aetion , Theri-
machus. CXIII Lysippus fuit, cum et Alexander Magnus,
item Lysistratus frater eius, Sthennis, Euphron, Eucles, 
Sostratus, Ion, Silanion —in hoc mirabile quod nullo
doctore nobilis fuit ; ipse discipulum habuit Zeuxiaden—;
CXXI Eutychides, Euthycrates, Laippus , Cephis od otus ,
Timarchus , Pyromachus . cessavit deinde ars ac rursus 
olympiade CLVI revixit, cum fuere longe quidem infra
praedictos , probati tamen, Antaeus , Callistratus, Polycles 
Athenaeus , Callixenus, Pythocles , Pythias , Timocles . 
 Ita distinctis celeberrimorum aetatibus insignes raptim

 

transcurram, reliqua multitudine passim dispersa. venere
autem et in certamen laudatissimi, quamquam diversis
aetatibus geniti, quoniam fecerant Amazonas, quae cum
in templo Dianae Ephesiae dicarentur, placuit eligi pro-
batissimam ipsorum artificum, qui praesentes erant, iu-
dicio, cum apparuit eam esse, quam omnes secundam
a sua quisque iudicassent. haec est Polycliti, proxima
ab ea Phidiae, tertia Cresilae , quarta Cydonis , quinta
Phradmonis . 
 Phidias praeter Iovem Olympium, quem nemo aemu-
latur, fecit ex ebore aeque Minervam Athenis, quae est
in Parthenone stans , ex aere vero praeter Amazonem supra
dictam Minervam tam eximiae pulchritudinis, ut formae
cognomen acceperit . fecit et cliduchum et aliam Minervam,
quam Romae Paulus Aemilius ad aedem Fortunae Huiusce
Diei dicavit , item duo signa, quae Catulus in eadem aede ,
palliata et alterum colossicon nudum , primusque artem
toreuticen aperuisse atque demonstrasse merito iudicatur . 
 Polyclitus Sicyonius , Hageladae discipulus, diadumenum
fecit molliter iuvenem , centum talentis nobilitatum, idem
et doryphorum viriliter puerum. fecit et quem canona

 

artifices vocant liniamenta artis ex eo petentes veluti a
lege quadam, solusque hominum artem ipsam fecisse artis
opere iudicatur. fecit et destringentem se et nudum telo 
incessentem duosque pueros item nudos, talis ludentes,
qui vocantur astragalizontes et sunt in Titi imperatoris 
atrio—hoc opere nullum absolutius plerique iudicant—;
item Mercurium, qui fuit Lysimacheae , Herculem, qui
Romae, hagetera arma sumentem , Artemona, qui peri-
phoretos appellatus est. hic consummasse hanc scientiam
iudicatur et toreuticen sic erudisse, ut Phidias aperuisse .
proprium eius est, uno crure ut insisterent signa, ex-
cogitasse, quadrata tamen esse ea ait Varro et paene
ad exemplum . 
 Myronem Eleutheris natum, Hageladae et ipsum disci-
pulum, bucula maxime nobilitavit celebratis versibus lau-
data, quando alieno plerique ingenio magis quam suo
commendantur. fecit et canem et discobolon et Perseum 
et pristas et Satyrum admirantem tibias et Minervam,

 

Delphicos pentathlos , pancratiastas , Herculem, qui est apud
circum maximum in aede Pompei Magni. fecisse et cicadae
monumentum ac locustae carminibus suis Eri n na signi-
ficat. fecit et Apollinem, quem ab triumviro Antonio sub-
latum restituit Ephesiis divus Augustus admonitus in quiete .
primus hic multiplicasse veritatem videtur, numerosior in
arte quam Polyclitus et in symmetria diligentior, et ipse
tamen corporum tenus curiosus animi sensus non ex-
pressisse, capillum quoque et pubem non emendatius
fecisse, quam rudis antiquitas instituisset. 
 Vicit eum Pythagoras Reginus ex Italia pancratiaste
Delphis posito; eodem vicit et Leontiscum . fecit et stadio-
dromon Astylon , qui Olympiae ostenditur, et Libyn , puerum
tenentem tabellam eodem loco et mala ferentem nudum,
Syracusis autem claudicantem, cuius ulceris dolorem sen-
tire etiam spectantes videntur, item Apollinem serpentem-
que eius sagittis configi , citharoedum , qui Dicaeus appel-
latus est, quod , cum Thebae ab Alexandro caperentur,
aurum a fugiente conditum sinu eius celatum esset. hic
primus nervos et venas expressit capillumque diligentius.
 —Fuit et alius Pythagoras Samius, initio pictor, cuius

 

signa ad aedem Fortunae Huiusce Diei septem nuda et
senis unum laudata sunt. hic supra dicto facie quoque 
indiscreta similis fuisse traditur, Regini autem discipulus
et filius sororis fuisse Sostratus . 
 Lysippum Sicyonium Duris negat ullius fuisse disci-
pulum, sed primo aerarium fabrum audendi rationem
cepisse pictoris Eupompi responso . eum enim interroga-
tum, quem sequeretur antecedentium, dixisse monstrata 
hominum multitudine , naturam ipsam imitandam esse, non
artificem. plurima ex omnibus signa fecit, ut diximus,
fecundissimae artis, inter quae destringentem se, queen 
M. Agrippa ante Thermas suas dicavit, mire gratum Ti-
berio principi. non quivit temperare sibi in eo, quam-
quam imperiosus sui inter initia principatus, transtulitque 
in cubiculum alio signo substituto, cum quidem tanta
pop. R. contumacia fuit, ut theatri clamoribus reponi
apoxyomenon flagitaverit princepsque, quamquam adama-
tum, reposuerit. nobilitatur Lysippus et temulenta tibi-
cina et canibus ac venatione, in primis vero quadriga
cum Sole Rhodiorum. fecit et Alexandrum Magnum multis
operibus , a pueritia eius orsus, quam statuam inaurari
iussit Nero princeps delectatus admodum illa; dein, cum 
pretio perisset gratia artis, detractum est aurum, pretio-

 

siorque talis existimabatur etiam cicatricibus operis atque
concisuris, in quibus aurum haeserat , remanentibus. idem
fecit Hephaestionem , Alexandri Magni amicum, quem qui-
dam Polyclito adscribunt, cum is centum prope annis ante
fuerit; item Alexandri venationem, quae Delphis sacrata
est, Athenis Satyrum, turmam Alexandri, in qua amicorum
eius images summa omnium similitudine expressit; hanc 
Metellus Macedonia subacta transtulit Romam. fecit et
quadrigas multorum generum. statuariae arti plurimum
traditur contulisse capillum exprimendo, capita minora
faciendo quam antiqui, corpora graciliora siccioraque, per
quae proceritas signorum maior videretur. non habet
Latinum nomen symmetria, quam diligentissime custodiit 
nova intactaque ratione quadratas veterum staturas per-
mutando, vulgoque dicebat ab illis factos quales essent
homines, a se quales viderentur esse. propriae huius
videntur esse argutiae operum custoditae in minimis quo-
que rebus. 
 Filios et discipulos reliquit laudatos artifices Laippum ,
Boëdan , sed ante omnes Euthycraten . quamquam is con-
stantiam potius imitatus patris quam elegantiam austero
maluit genere quam iucundo placere. itaque optume ex-
pressit Herculem Delphis et Alexandrum Thespiis vena-
torem et proelium equestre, simulacrum ipsum Trophoni 

ad oraculum, quadrigas complures, equum cum fiscinis ,
canes venantium. —Huius porro discipulus fuit Tisi-
crates, et ipse Sicyonius, sed Lysippi sectae propior , ut
vix discernantur complura signa, ceu senex Thebanus et
Demetrius rex, Peucestes , Alexandri Magni servator , dignus 
tanta gloria. 
 Artifices, qui compositis voluminibus condidere haec,
miris laudibus celebrant Telephanen Phocaeum , ignotum
alias , quoniam .... Thessaliae habitaverit et ibi opera
eius latuerint; alioqui suffragiis ipsorum aequatur Poly-o
clito , Myroni, Pythagorae . laudant eius Larisam et Spin-
tharum pentathlum et Apollinem . alii non hanc ignobili-
tatis fuisse causam, sed quod se regum Xerxis atque
Darei officinis dediderit , existimant. 
 Praxiteles quoque, qui marmore felicior, ideo et clarior
fuit , fecit tamen et ex aere pulcherrima opera: Proserpinae
raptu, item catagusam et Liberum patrem , Ebrietatem

 

nobilemque una Satyrum, queer Graeci periboëton cogno-
minant , et signa , quae ante Felicitatis aedem fuere, Vene-
remque, quae ipsa aedis incendio cremata est Claudii
principatu, marmoreae illi suae per terras inclutae parem,
item stephanusam , psel i umenen ,. Oporan , Harmodium et
Aristogitonem tyrannicidas quos a Xerxe Persarum rege
captos victa Perside Atheniensibus remisit Magnus Alex-
ander. fecit et puberem Apollinem subrepenti lacertae
comminus sagitta insidiantem, quem sauroctonon vocant.
spectantur et duo signa eius diversos adfectus exprimen-
tia, flentismatronae et meretricis gaudentis. hane putant
Phrynen fuisse deprehenduntque in ea amorem artificis
et mercedem in vultu meretricis. habet simulacrum et
benignitas eius; Calamidis enim quadrigae aurigam suum
inposuit, ne melior in equorum effigie defecisse in ho-
mine crederetur. ipse Calamis et alias quadrigas bigasque
fecit equis semper sine aemulo expressis ; sed, ne videatur
in hominum effigie inferior, Alcumena nullius est nobilior. 
 Alcamenes , Phidiae discipulus, et marmorea fecit, sed 
aereum pentathlum , qui vocatur encrinomenos; at Poly-

 

cliti discipulus Aristides quadrigas bigasque . Amphicrates 
Leaena laudatur . scortum haec, lyrae cantu familiaris 
Harmodio et Aristogitoni. consilia eorum de tyrannicidio
usque in mortem excruciata a tyrannis non prodidit;
quam ob rem Athenienses, et honorem habere ei volentes
nec tamen scortum celebrasse, animal nominis eius fecere
atque, ut intellegeretur causa honoris, in opere linguam 
addi ab artifice vetuerunt. —Bryaxis Aesculapium et
Seleucum fecit, Boëdas adorantem, Baton Apollinem et
lunonem, qui sunt Romae in Concordiae temple, Cresilas 
volneratum deficientem, in quo possit intellegi quantum
restet animae , et Olympium Periclen dignum cognomine,
mirumque in hac arte est quod nobiles viros nobiliores
fecit. Cephisodorus Minervam mirabilem in portu Athe-
niensium et aram ad templum Iovis, Servatoris in eodem 
portu, cui paucacomparantur, Canachus Apollinem nudum,
qui Philesius cognominatur, in Didymaeo Aeginetica aeris
temperatura, cervumque una ita vestigiis suspendit, ut
linum subter pedes trahatur alterno morsu calce digitis-
que retinentibus solum, ita vertebrate dente utrisque in
partibus, ut a repulsu per vices resiliat. idem et celeti-
zontas pueros , Chaereas Alexandrum Magnum et Philippum

 

patrem eiusfecit, Ctesilaus doryphoron et Amazonem vol-
neratam, Demetrius Lysimachen, quae sacerdos Minervae
fruit LXIIII annis , idem et Minervam , quae my c tica ap-
pellatur—dracones in Gorgone eius ad ictus citharae
tinnitu resonant —; idem equitem S i monem , qui primus
de equitatu scripsit. Daedalus et ipse inter fictores lau-
datus, pueros duos destringentes se fecit, Dinomenes
Protesilaum et Pythodemum luctatorem. —Euphranoris
Alexander Paris est, in quo laudatur quod omnia simul
intellegantur, iudex dearum, amator Helenae et tamen
Achillis interfector. huius est Minerya, Romae quae
dicitur Catuliana , infra Capitolium a Q. Lutatio dicata, et
simulacrum Boni Eventus , dextra pateram, sinistra spicam
ac papavera teens, item Latona puerpera Apollinem et
Dianam infantes sustinens in aede Concordiae. fecit et
quadrigas bigasque et cliticon eximia forma et Virtutem
et Graeciam , utrasque colossaeas , mulierem admirantem
et adorantem, item Alexandrum et Philippum in quadrigis;
Eutychides Eurotam , in quo artem ipso amne liquidiorem

 

plurimi dixere.—Hegiae Minerva Pyrrhusque rex lauda-
tur et celetizontes pueri et Castor ac Pollux ante aedem
Iovis Tonantis, Hagesiae in Pario colonia Hercules, Isidoti 
buthytes . —Lycius Myronis discipulus fuit, qui fecit
dignum praeceptore puerum sufflantem languidos ignes et
Argonautas; Leochares aquilam sentientem, quid rapiat in
Ganymede et cui ferat , parcentemque unguibus etiam per
vestem puero , Autolycum pancratii victorem, propter quem
Xenophon symposium scripsit, Iovemque ilium Tonantem
in Capitolio ante cuncta laudabilem , item Apollinem dia-o
dematum, Lyciscum mangonem , puerum subdolae ac fucatae 
vernilitatis, Lycius et ipsepuerum suffitorem. —Menaechmi
vitulus genu premitur replicata cervice. ipse Menaechmus
scripsit de sua arte.—Naucydes Mercurio et discobolo 
et immolante arietem censetur , Naucerus luctatore anhe-
lante , Niceratus Aesculapio et Hygia , qui sunt in Concor-

 

diae templo Romae.—Pyromachi quadriga ab Alcihiade
regitur. Polycles Hermaphroditum nobilem fecit, Pyrrhus
Hygiam et Minervam, Phanis , Lysippi discipulus, epithyu-
san . —Styppax Cyprius uno celebratur signo, splanchnopte ;
Periclis Olympii vernula hic fuit exta torrens ignemque 
oris pleni spirit accendens. Silanion Apollodorum fudit,
fictorem et ipsum, sed inter cuuctos diligentissimnum artis
et iniquunm sui itdiciim, crebro prefecta signa frangentem,
dum satiari cupiditate artis non quit, ideoque insanum 
cognominatum—hoc in co expressit, nee hominem ex
aere fecit, sed iractiltliail—et Achillem nollilem, item
epistaten exercellteni atlilelas; Stlougylion Amazoinem, quam
ab excellentia crurum eucnemon appellant, ob id i comi-
tatu Neronis principis circumlatam. idem fecit puerum,
quem amando Brttius Pitilippieiisis cogiiomine suo in-
lustravit. —Theodorus, -qui labyrinthum fecit Sami , ipse
se ex aere fudit. praeter Simiiltudinis mirabilem famam 
magna suptilitate celelbrati r : dextra limam tenet , laeva

 

tribus digitis quadrigulam tenuit, tralatam Praeneste par-
vitatis ut miracul um : pictam eam currumque et aurigam
integeret alis simul facta musca.—Xenocrates , Tisi-
cratis discipulus, ut alii, Euthycratis , vicit utrosque copia
signorum. et de sua arte composuit volumina. 
 Plures artifices fecere Attali et Eumenis adversus
Gallos proelia, Isigonus , Pyromachus , Stratonicus , Anti-
gonus, qui volumina condidit de sua arte. Boëthi, quam-
quam argento melioris , infans eximi um anserem strangulat.
atque ex omnibus, quae rettuli, clarissima quaeque in
urbe iam sunt dicata a Vespasiano principe in templo
Pacis aliisque eius operibus, violentia Neronis in urbem 
convecta et in sellariis domus aureae disposita. 
 Praeterea sunt aequalitate celebrati artifices, sed nullis
operum suorum praecipui: Ariston, qui et argentum cae-
lare solitus est, Callides , Ctesias , Cantharus Sicyonius,
Diodorus , Critiae discipulus, Deliades , Euphorion, Eunicus 

et Hecataeus , argenti caelatores, Lesbocles , Prodorus ,
Pythodicus, Polygnotus, idem pictor e nobilissimis, item
e caelatoribus Stratonicus, Scymnus Critiae discipulus. 
 Nunc percensebo eos, qui eiusdem generis opera fe-
cerunt, ut Apollodorus, Androbulus, Asclepiodorus, Aleuas 
philosophos , Apellas et adornantes se feminas , Antignotus 
et perixyomenum tyrannicidasque supra dictos, Antimachus , 
Athenodorus feminas nobiles, Aristodemus et luctatores 
bigasque cum auriga, philosophos, anus , Seleucum regem.
habet gratiam suam huius quoque doryphorus . —Cephi-
sodoti duo fuere: prioris est Mercurius Liberum patrem
in infantia nutriens; fecit et contionantem manu elata
—persona in incerto est—; sequens philosophos fecit.
Colotes , qui cum Phidia Iovem Olympium fecerat, philo-
sophos, item Cleon et Cenchramis et Callicles et Cepis ,
Chalcosthenes et comoedos et athletas, Daippus per i xyo- 

menon, Daiphron et Damocritus et Daemon philosophos.
 —Epigonus omnia fere praedicta imitatus praecessit in
tubicine et matri interfectae infante miserabiliter blan-
diente . Eubuli mulier admirans laudatur, Eubulidis digi-
tis computans.—Micon athletis spectatur , Menogenes
quadrigis.—Nec minus Niceratus omnia, quae ceteri,
adgressus repraesentavit Alcibiaden lampadumque accensu 
matrem eius Demaraten sacrificantem. —Tisicratis bigae 
Piston mulierem inposuit, idem fecit Martem et Mercu-
rium, qui sunt in Concordiae templo Romae. Perillum 
nemo laudet saeviorem Phalaride tyranno, cui taurum
fecit mugitus inclusi hominis pollicitus igni subdito et
primus expertus cruciatum eum iustiore saevitia . hue a 
simulacris deorum hominumque devocaverat humanissimam 
artem. ideo tot conditores eius laboraverant, ut ex ea
tormenta fierent! itaque una de causa servantur opera
eius, ut quisquis illa videat, oderit manus . —Sthennis 

Cererem, Iovem, Minervam fecit, qui sunt Romae in Con-
cordiae templo, idem flentes matronas et adorantes sacri-
ficantesque. Simon canem et sagittarium fecit, Stratonicus 
caelator ille philosophos, copas uterque ; athletas
autem et armatos et venatores sacrificantesque Baton ,
Euchir, Glaucides , Heliodorus, Hicanus, I ophon , Lyson ,
Leon, Menodorus, Myagrus, Polycrates, Polyidus , Pytho-
critus, Protogenes, idem pictor e clarissimis , ut dicemus, 
Patrocles , Pollis , Posidonius, qui et argentum caelavit
nobiliter, natione Ephesius, Periclymenus , Philon, Syme-
nus , Timotheus, Theomnestus, Timarchides , Timon, Ti-
sias , Thrason. 
 Ex omnibus autem maxime cognomine insignis est
Callimachus, semper calumniator, sui nec fine habentis 
diligentiae , ob id catatexitechnus appellatus, memorabili 
exemplo adhibendi et curae modum. huius sunt saltantes
Lacaenae, emendatum opus, sed in quo gratiam omanem
diligentia abstulerit. hunc quidem et pictorem fuisse tra-
dunt. non aere captus nec arte, unam tantum Zenonis 

statuam Cypria expeditione non vendidit Cato, sed quia
philosophi erat , ut obiter hoc quoque noscatur tam in-
 sig ne exemplum. 
 In mentione statuarum est et una non praetereunda,
quamquam auctoris incerti, iuxta rostra, Herculis tunicati,
sola eo habitu Romae, torva face sentiensque suprema
tunicae . in hac tres sunt tituli: L. Luculli impera-
toris de manubiis , alter: pupillum Luculli filium
ex S. C. dedicasse, tertius: T. Septimium Sabinum
aed. cur. ex privato in publicum restituisse. tot
certaminum tantaeque dignationis simulacrum id fruit. 
 (20) Nunc praevertemur ad differentias aeris et mix-
turas. in Cyprio [coronarium et regulare est utrumque
ductile] coronarium tenuatur in lamnas , taurorumque felle
tinctum speciem auri in coronis histrionum praebet, idem-
que in uncias additis auri scripulis senis praetenui pyropi 
brattea ignescit. regulare et in allis fit metallis, itemque 
caldarium. differentia quod caldarium funditur tantum,
malleis fragile , quibus regulare obsequitur ab aliis ductile
appellatum, quale omne Cyprium est. sed et in ceteris
metallis cura distat a caldario; omne enim diligentius
purgatis igni vitiis excoctisque regulare est. —In reli-

 

quis generibus palma Campano perhibetur , utensilibus
vasis probatissimo. pluribus fit hoc modis. namque Ca-
puae liquatur non carbonis ignibus, sed ligni, purgaturque
roboreo cribro p e rfusum aqua frigida ac saepius simili
modo coquitur, novissime additis plumbi argentarii Hispa-
niensis denis libris in centenas aeris. ita lentescit co-
loremque iucundum trahit, qualem in aliis generibus aeris
adfectant oleo ac s a le . fit Campano simile in multis parti-
bus Italiae provinciisque , sed octonas plumbi libras addunt
et carbone recocunt propter inopiam ligni. quantum ea
res differentiae adferat, in Gallia maxime sentitur, ubi
inter lapides candefactos funditur; exurente enim coctura
nigrum atque fragile conficitur. praeterea semel recoquunt ,
quod saepius fecisse bonitati plurimum confert.

id
quoque notasse non ab re est, aes omne frigore magno
melius fundi. —Sequens temperatura statuaria est eadem-
que tabularis hoc modo: massa proflatur in primis, mox
in proflatum additur tertia portio aeris collectanei, hoc
est ex usu coempti. peculiare in eo condimentum attritu 
domiti et consuetudine nitoris veluti mansuefacti. miscentur
et plumbi argentarii pondo duodena ac selibrae centenis
proflati . —Appellatur etiamnum et formalis temperatura
aeris tenerrimi, quoniam nigri plumbi decima portio addi-
tur et argentarii vicesima, maximeque ita colorem bibit,

 

quem Graecanicum vocant.—Novissima est quae vocatur
ollaria, vase nomen hoc dante, ternis aut quaternis libris
plumbi argentarii in centenas aeris additis.—Cyprio
si addatur plumbum, colos purpurae fit in statuarum 
praetextis. 
 (21) Aera extersa robiginem celerius trahunt quam
neglecta , nisi oleo perunguantur. servari ea optime in 
liquida pice tradunt. usus aeris ad perpetuitatem moni-
mentorum iam pridem tralatus est tabulis aereis, in qui-
bus publicae constitutiones inciduntur.

(22) Metalla aeris multis modis instruunt medi-
cinam , utpote cum ulcera omnia ibi ocissime sanentur,
maxime tamen prosunt cadmea . fit sine dubio haec et
in argenti fornacibus, candidior ac minus ponderosa, sed
nequaquam comparanda aerariae. plura autem genera sunt.
namque ut ipse lapis, ex quo fit aes , cadm e a vocatur,
fusuris necessarius, medicinae inutilis , sic rursus in for-
nacibus existit alia , quae originis su ae nomen recipit.
 fit autem egesta flammis atque flatu tenuissima parte
materiae et camaris lateribusque fornacium pro quantitate
levitatis adplicata. tenuissima est in ipso fornacium ore 

quam flammae eructarunt , appellata capnitis, exusta et
nimia levitate similis favillae. interior optuma, camaris
dependens et ab eo argumento botryitis nominata, pon-
derosior haec priore, levior secuturis —duo eius colores,
deterior cinereus, pumicis melior—, friabilis oculorumque
medicamentis utilissima. tertia est in lateribus fornacium ,
quae propter gravitatem ad camaras pervenire non potuit.
haec dicitur placitis, et ipsa ab argumento , planitie crusta
verius quam pumex , intus varia , ad psoras utilior et
cicatrices trahendas . fiunt ex ea duo alia genera: ony-
chitis extra paene caerulea, intus onychis maculis similis,
ostracitis tota nigra et e ceteris sordidissima, volneribus
maxime utilis. omnis autem cadmea , in Cypri fornacibus
optima, iterum a medicis coquitur carbone puro atque,
ubi in cinerem rediit , extinguitur vino Ammineo quae ad
emplastra praeparatur , quae vero ad psoras , aceto. quidam
in ollis fictilibus tusam urunt et lavant in mortariis, postea

 

siccant. Nymphodorus lapidem ipsum quam gravissimum
spississimumque urit pruna et exustum Chio vino restinguit
tunditque, mox linteo cribrat atque in mortario terit, mox
aqua pluvia macerat iterumque terit quod subsedit, donee
cerussae simile fiat, nulla dentium offensa. eadem Iollae 
ratio , sed quam purissimum eligit lapidem. (23) cadm e ae 
effectus siccare, persanare , sistere fluctiones, pterygia et
sordes oculorum purgare, scabritiam extenuare et quid-
quid in plumbi effectu dicemus. 
 
 Et aes ipsum uritur ad omnia eadem, praeterque albu-
gines oculorum et cicatrices, ulcera quoque oculorum cum
lacte sanat; itaque Aegyptii collyrii id modo terunt in
coticulis . facit et vomitiones e melle sumptum. uritur
autem Cyprium in fictilibus crudis cum sulpuris pari pon-
dere, vaso rum circumlito spiramento, in caminis, donec
vasa ipsa percoquantur. quidam et salem addunt, aliqui
alumen pro sulpure, alii nihil, sed aceto tantum aspergunt.
ustum teritur in mortario Thebaico, aqua pluvia lavatur
iterumque adiecta largiore teritur et, dum considat, relin-

 

quitur, hoc saepius, donee ad species minii redeat . tum 
siccatum in sole in aerea pyxide servatur.

(24) Et scoria aeris simili modo lavatur, minore 
effectu quam ipsum aes. sed et aeris flos medicinae utilis 
est. fit aere fuso et in alias fornaces tralato; ibi flatu 
crebriore excutiuntur veluti mili i squamae, quas vocant
florem ; cadunt autem, cum panes aeris aqua refrigerantur,
rubentque similiter squamae aeris, quam vocant lepida, et
sic adulteratur flos, ut squama veneat pro eo. est autem
squama aeris decussa vi clavis, in quos panes aerei feru-
minantur , in Cypri maxime officinis. omnis differentia
haec est, quod squama excutitur ictu isdem panibus, flos
cadit sponte. squamae est alterum genus suptilius, ex
summa scilicet lanugine decussum, quod vocant stomoma. 
 (25) Atque haec omnia medici—quod pace eorum
dixisse liceat—ignorant. pare n t nominibus : in tantum
a conficiendis medicaminibus absunt , quod esse proprium
medicinae solebat . nunc quotiens incidere in libellos, com-

 

ponere ex i is volentes aliqua, hoc est inpendio miserorum 
experiri commentaria , credunt Seplasiae omnia fraudibus
corrumpenti. iam quidem facta emplastra et collyria
mercantur , tabesque mercium aut fraus Seplasiae sic
ex ci tetur ! 
 Et squama autem et flos uruntur in patinis fictilibus
aut aereis, dein lavantur ut supra ad eosdem usus ; squ ama 
et amplius narium carnosa vitia, item sedis , et gravitates
aurium per fistulam in eas flatu inpulsa et uvas oris farina
admota tollit et tonsillas cum melle. fit ex candido aere squ ama lounge Cypria inefficacior. nec non urina pueri
prius macerant clavos panesque quidam excussuri squa-
mam , teruntque et aqua pluvia lavant. dant et hydro-
picis eam drachmis II in mulsi hemina et inlinunt cum
polline. 
 
 (26) Aeruginis quoque magnus usus est . pluribus fit
ea modis. namque et lapidi, ex quo coquitur aes, dera-
ditur, et aere candido perforato atque in cadis suspenso
super acetum acre opturatumque operculo. multo pro-
batior est , si hoc idem squamis fiat. quidam vasa ipsa
candidi aeris fictilibus condunt in acetum raduntque de-
cumo die. alii vinaceis contegunt totidemque post dies
radunt, alii delimatam aeris scobem aceto spargunt ver-
santque spathis saepius die, donec absumatur . eandem
scobem alii terere in mortariis aereis ex aceto malunt.
ocissime vero contingit coronariorum recisamentis in acetum
id additis. adulterant marmore trito maxime Rhodiam
aeruginem, alii pumice aut cummi . praecipue autem fallit
atramento sutorio adulterata; cetera enim dente deprehen-
duntur stridentia in frendendo. experimentum in vatillo 
ferreo , nam quae sincera est , suum colorem retinet , quae
mixta atramento, rubescit . deprehenditur et papyro galla
prius macerato, nigrescit enim statim aerugine inlita. de-
prehenditur et visu maligne virens. sed sive sinceram
sive adulteram aptissimum est elui siccatamque in patina

 

nova uri ac versari, donec favilla fiat; postea teritur ac
reconditur . aliqui in crudis fictilibus urunt, donec figli-
num percoquatur. nonnulli et tus masculum admiscent.
lavatur autem aerugo sicut cadmea . vis eius collyriis 
oculorum aptissima et delacrimationibtus mordendo pro-
ficiens, sed ablui necessarium penicillis calidis, donec
rodere desinat . —(27) Hieracium vocatur collyrium, quod
 e a maxime constat. temperatur autem id hammoniaci un-
ciis IIII, aeruginis Cypriae II, atramenti sutorii , quod chal-
canthum vocant, totidem, misyos una, croci VI. haec 
omnia trita aceto Thasio colliguntur in pilulas, excellentis
remedii contra initia glaucomatum et suffusionum, contra
caligines aut scabritias et albugines et genarum vitia.
cruda autem aerugo volnerariis emplastris miscetur. oris
etiam gingivarumque exulcerationes mirifice emendat et
labrorum ulcera cum oleo. quod si et cera addatur, pur-
gat et ad cicatricem perducit. aerugo et callum fistu-
larum erodit vitiorumque circa sedem sive per se sive
cum hammoniaco inlita vel collyrii modo in fistulas ad-
acta. eadem cum resinae terebinthinae tertia parte sub-
acta lepras tollit.

(28) Est et alterum genus aeruginis, quam vo-
cant scoleca , in Cyprio aere trito alumine et sale aut
nitro pari pondere cum aceto albo quam acerrimo . non
fit hoc nisi aestuosissimis diebus circa canis ortum. teritur
autemdone viride fiat contrahatque se vermiculorum
specie, unde et nomen. quod viti at um ut emendetur, II
partes quam fuere aceti miscentur urina e pueri inpubis.
idem autem in medicamentis et santerna efficit, qua
diximus aurum feruminari. usus utriusque qui aeruginis. 
scolex fit et per se derasus aerario lapidi , de quo
nunc dicemus. 
 (29) Chalcitim vocant , ex quo et ipso aes coquitur.
distat a cadmea, quod illa super terrain ex subdialibus 
petris caeditur, haec ex obrutis, item quod chalcitis friat 
se statim, mollis nature, ut videatur lanugo concreta. est
et alia distinctio, quod chalcitis tria genera continent, aeris
et misyos et soreos , de quibus singulis dicemus suis locis. 
habet autem aeris venas oblongas. probatur mellei coloris,
gracili venarum discursu, friabilis nec lapidosa. putant et

 

recentem utiliorem esse, quoniam inveterata sori fiat . vis
eius ad excrescentia in ulceribus, sanguinem sistere, gingi-
vas, uvam, tonsillas farina compescere, volvae vitiis in
vellere inponi . cum suco vero porri verendorum additur
emplastris. maceratur autem in fictili ex aceto, circum-
lito fimo diebus XL, et colorem croci trahit. tum ad-
mixto cadmeae pari pondere medicamentum efficit psori-
con dictum. quod si II partes chalcitidis tertia cadmeae
temperentur, acrius hoc idem fiat ; etiamnum vehementius,
si aceto quam vino temperetur ; tosta vero efficacior fit
ad eader omnia. 
 (30) Sori Aegyptium maxime laudatur, multum superato
Cyprio Hispaniensique et Africo, quamquam oculorum cura-
tioni quidam utilius putent Cyprium; sed in quacumque
natione optimum cui maximum virus olfactu , tritumque 
pinguiter nigrescens et spongiosum. stomacho res con-
traria in tantum, ut quibusdam olfactum modo vomitiones
moveat. et Aegyptium quidem tale , alterius nationis con-
tritum splendescit ut misy et est lapidosius. prodest
autem et dentium dolori, si contineatur atque colluat, et

 

ulceribus oris gravibus quaeque serp a nt . uritur carbonibus ut chalcitis . 
 (31) Misy aliqui tradiderunt fieri exusto lapide in
scrobibus , flore eius luteo miscente se ligni pineae fa-
villae. re vera autem e supra dicto fit lapide, concretum
natura discretumque vi , optimum in Cypriorum officinis ,
cuius notae sunt friati aureae scintillae et, cum teratur,
harenosa natura sine terra , chalcitidi similis . hoc ad-
miscent qui aurum purgant. utilitas eius infusi cum rosa-
ceo auribus purulentis et in lana inpositi capitis ulceribus.
extenuat et scabritias oculorum inveteratas, praecipue utile
tonsillis contraque anginas et suppurata . ratio ut XVI
drachmae in hemina aceti coquantur addito melle, donee
lentescat. sic ad supra dicta utile est. quotiens opus sit
molliri vim eius, mel adspergitur. erodit et callum fistu-
larum ex aceto foventium et collyriis additur , sistit et
sanguinem ulceraque quae serpant quaeve putrescant, ab-
sumit et excrescentes carnes. peculiariter virilitatis vitiis 
utile et feminarum profluvium sistit. 
 (32) Graeci cognationem aeris nomine fecerunt et
atramento sutorio; appellant enim chalcanthon . nec ullius

 

aeque mira natura est. fit in Hispaniae puteis stagnisve 
id genus aquae habentibus . decoquitur ea admixta dulci
pari mensura et in piscinas ligneas funditur. immobili bu s 
super has transtris dependent restes lapillis extentae, qui-
bus adhaerescens limus vitreis acinis imaginem quandam
uvae reddit. exemptum ita siccatur diebus XXX. color
est caeruleus perquam spectabili nitore, vitrumque esse
creditur; diluendo fit atramentum tinguendis coriis. fit
et pluribus modis: genere terrae eo in scrobes cavato,
quorum e lateribus destillantes hiberno gelu stirias sta-
lagmian vocant, neque est purius aliud . sed ex eo, candi-
dum colorem sentiente viola , lonchoton appellant. fit et
in saxorum catinis pluvia aqua conrivato limo gelante;
fit et salis modo flagrantissimo sole admissas dulces aquas
cogente. ideo quidam duplici differentia fossile aut facti-
cium appellant, hoc pallidius et quantum colore, tantum
bonitate deterius. probant maxime Cyprium in medicinae
usu . sumitur ad pellenda ventris animalia drachmae pon-
dere cum melle. purgat et caput dilutum ac naribus in-
stillatum, item stomachum cum melle aut aqua mulsa
sumptum. medetur et oculorum scabritiae dolorique et 
caligini et oris ulceribus. sistit et sanguinem narium,
item haemorroidum . extrahit ossa fracta cum semine

 

hyoscyami , suspendit epiphoras penicillo fronti inpositum,
efficax et in emplastris ad purganda volnera et excrescen-
tia ulcerum. tollit et uvas , vel si decocto tangantur, cum 
lini quoque semine superponitur emplastris ad dolores
tollendos. quod ex eo candicat, in uno usu praefertur
violaceis, ut gravitati aurium per fistulas inspiretur . vol-
nera per se inlitum sanat, sed tinguit cicatrices. nuper 
inventum ursorum in harena et leonum ora spargere 
illo, tantaque est vis in adstringendo , ut non queant
mordere.

(33) Etiamnum in aerariis reperiuntur quae vo-
cant pompholygem et spodon . differentia, quod pompho-
lyx lotura separator , spodos inlota est. aliqui quod sit 
candidum levissimumque pompholygem dixere et esse aeris
a c cadm e ae favillam, spodon nigriorem esse ponderosiorem-
que , derasam parietibus fornacium, mixtis scintillis , ali-
quando et carbonibus. haec aceto accepto odorem aeris
praestat et, si tangatur lingua, saporem horridum. con-

 

venit oculorum medicamentis, quibuscumque vitiis occur-
rens , et ad omnia quae spodos . hoc solum distat, quod
huius elutior vis est. additur et in emplastra, quibus
lenis refrigeratio quaeritur et siccatio . utilior ad omnia
quae vino lota est. 
 (34) Spodos Cypria optima. fit autem liquescentibus 
cadmea et aerario lapide. levissimum hoc est flaturae 
totius evolatque e fornacibus et tectis adhaerescit, a fuli-
gine distans candore. quod minus candidum ex ea , in-
maturae fornacis argumentum est; hoc quidam pompho-
lygem. vocant. quod vero rubicundius ex iis invenitur,
acriorem vim habet et exulcerat adeo, ut, cum lavatur,
si attigit oculos, excaecet. est et mellei coloris spodos ,
in qua plurimum aeris intellegitur. sed quodcumque genus
lavando fit utilius; purgatur ante pinna , dein crassiore 
lotura digitis scabritiae excernuntur . e xi mia vis est eius,
quae vino lavatur. est aliqua et in genere vini differen-
tia. leni enim lota collyriis oculorum minus utilis puta-
tur, eademque efficacior ulceribus, quae manent , vel oris,
quae madeant , et omnibus medicamentis, quae parentur 
contra gangraenas . fit et in argenti fornacibus spodos,

 

quam vocant Lauriotim . utilissima autem oculis adfirmatur
quae fiat in aurariis, nec in alia parte magis est vitae
ingenia mirari. quippe ne quaerenda essent metalla,
vilissimis rebus utilitates easdem excogitavit. 
 (35) Antispodon vocant cinerem fici arboris vel capri-
fici vel myrti foliorum cum tenerrimis ramorum partibus
vel oleastri vel oleae vel cotonei mali vel lentisci, item
ex moris inmaturis, id est candidis, in sole arefactis vel
e buxi coma aut pseudocypiri aut rubi aut terebinthi vel
oenanthes . taurini quoque glutinis aut linteorum cinerem
similiter pollere inventum est. uruntur omnia ea crudo
fictili in fornacibus, donec figlina percoquantur . 
 (36) In aerariis officinis et smegma fit iam liquato
aere ac percocto additis etiamnum carbonibus paulatimque
accensis, ac repente vehementiore flatu exspuitur aeris
palea quaedam. solum, quo excipiatur, stratum esse
debet maril la . 
 (37) Ab ea discernitur quam in isdem officinis di-
phrygem vocant Graeci ab eo, quod bis torreatur. cuius
origo triplex. fieri enim traditur ex lapide pyrite cremato
in caminis, donec excoquatur in rubricam . fit et in Cypro 
ex luto cuiusdam specus arefacto prius , mox paulatim
circumdatis sarmentis. tertio fit modo in fornacibus aeris 

faece subsidente. differentia est, quod aes ipsum in
catinos defluit, scoria extra fornaces, flos supernatat,
diphryges remanent . quidam tradunt in fornacibus glo-
bos lapidis, qui coquatur , feruminari , circa hunc aes fer-
vere, ipsum vero non percoqui nisi tralatum in alias
fornaces, et esse nodum quendam materiae; id, quod ex
cocto supersit, diphryga vocari . ratio eius in medicina
similis praedictis: siccare et excrescentia consumere ac 
repurgare . probatur lingua, ut eam siccet tactu statim
saporemque aeris reddat. 
 (38) Unum etiamnum aeris miraculum non omitte-
mus. Servilia familia inlustris in fastis trientem aereum
pascit auro, argento, consumentem utrumque. origo atque
natura eius incomperta mihi est. verba ipsa de ea re
Messallae senis ponam: Serviliorum familia habet
trientem sacrum, cui summa cum cura magnifi-
centiaque sacra quotannis faciunt. quem ferunt
alias crevisse, alias decrevisse videri et ex eo
aut honorem aut deminutionem familiae signi-
ficare .

(39) Proxime indicari debent metalla ferri.

 

optumo pessimoque vitae instrumento est, siquidem hoc
tellurem scindimus, arbores serimus , arbusta tondemus ,
vites squalore deciso annis omnibus cogimus invenescere,
hoc exstruimus tecta, caedimus saxa, omnesque ad alios 
usus ferro utimur, sed eodem ad bella, caedes , latrocinia,
non comminus solum, sed etiam missili volucrique, nunc
tormentis excusso , nunc lacertis, nunc vero pinnato , quam
sceleratissimam humani ingenii fraudem arbitror, siquidem,
ut ocius mors perveniret ad hominem, alitem illam feci-
mus pinnasque ferro dedimus . quam ob rem culpa eius
non naturae fiat accepta. aliquot experimentis probatum
est posse innocens esse ferrum. in foedere, quod ex-
pulsis regibus populo Romano dedit Porsina , nominatim
comprehensum invenimus, ne ferro nisi in agri cultu 
uteretur. et tum stilo osseo scribere institutum ve-
tustissimi auctores prodiderunt. Magni Pompei in
tertio consulatu extat edictum in tumultu necis Clodianae 
prohibentis ullum telum esse in urbe. (40) et ars anti-
qua ipsa non defuit honorem mitiorem habere ferro quo-
que. Aristonidas artifex , cum exprimere vellet Athamantis 
furorem Learcho filio praecipitato residentem paenitentia ,

 

aes ferrumque miscuit, ut robigine eius per nitorem aeris
relucente exprimeretur verecundiae rubor. hoc signum
exstat hodie Rhodi . est in eadem urbe et ferreus Her-
cules, quem fecit Alcon laborum dei patientia inductus.
videmus et Romae seyphos e ferro dicatos in templo
Martis Ultoris. obstitit eadem naturae benignitas exigentis 
ab ferro ipso poenas robigine eademque providentia nihil
in rebus mortalius facientis quam quod esset infestissi-
mum mortalitati. 
 (41) Ferri metalla ubique propemodum reperiuntur,
quippe etiam insula Italiae Ilva gignente, minimaque diffi-
cultate adgnoscuntur colore ipso terrae manifesto . ratio 
eadem excoquendis venis; in Cappadocia tantum quaestio
est, aquae an terrae fiat acceptum, quoniam perfusa Ce-
r as o fluvio terra neque aliter ferrum e fornacibus reddit.
differentia ferri numerosa . prima in genere terrae cae-
live : aliae molle tantum plumboque vicinum subministrant,
aliae fragile et aerosum rotarumque usibus et clavis maxime
fugiendum, cui prior ratio convenit; aliud brevitate sola
placet clavisque caligariis , aliud robiginem celerius sentit .

 

stricturae vocantur hae omnes, quod non in aliis metallis,
a stringenda acie vocabulo inposito. et fornacium magna 
differentia est, nucleusque quidam ferri excoquitur in iis 
ad indurandam aciem, alioque modo ad densandas incudes
malleorumve rostra. summa autem differentia in aqua,
cui subinde candens inmergitur. haec alibi atque alibi 
utilior nobilitavit loca gloria ferri, sicuti Bilbilim in Hi-
spania et Turiassonem , Comum in Italia, cum ferraria
metalla in iis locis non sint . ex omnibus autem generi-
bus palma Serico ferro est; Seres hoc cum vestibus suis
pellibusque mittunt; secunda Parthico.- neque alia genera
ferri ex mera acie tenmperantur, ceteris enim admiscetur
mollior complexus. in nostro orbe aliubi vena bonitatem
hanc praestat, ut in Noricis, aliubi factura, ut Sulmone,
aqua ubi diximus, quippe cum exacuendo oleariae cotes 
aquariaeque differant et oleo delicatior fiat acies. mirum-
que, cum excoquatur vena , aquae modo liquari ferrum,
postea in spongeas frangi. tenuiora ferramenta oleo re-
stingui mos est, ne aqua in fragilitatem durentur. a ferro
sanguis humanus se ulciscitur, contactum namque eo ce-
lerius robiginem trahit. 
 
 (42) De magnete lapide suo loco dicemus concordia-
que, quam cum ferro habet. sola haec materia virus 
ab eo lapide accipit retinetque longo tempore, aliud ad-
prehendens ferrum, ut anulorum catena spectetur inter-
dum. quod volgus imperitum appellat ferrum vivum,
vulneraque talia asperiora fiunt. hic lapis et in Canta-
bria nascitur, non ut ille magnes verus caute continua,
sed sparsa bulbatione —ita appellant —, nescio an vitro 
fundendo perinde utilis, nondum enim expertus est quis-
quam ; ferrum utique inficit eadem vi .—Magnete lapide 
architectus Timochares Alexandriae Arsinoes templum con-
camarare incohaverat , ut in eo simulacrum e ferro pen-
dere in aēre videretur. intercessit ipsius mors et Ptole-
maei regis , qui id sorori suae iusserat fieri. —(43) Me-
tallorum omnium vena ferri largissima est Cantabriae .
maritima parte, qua oceanus adluit , mons praealtus -
incredibile dictu—totus ex ea materia est, ut in am-
(?)bitu oceani diximus.

Ferrum accensum igni, nisi duretur ictibus, cor-
rumpitur. rubens non est habile tundendo neque ante-

 

quam albescere incipiat . aceto aut alumine inlitum fit
aeri simile. a robigine vindicatur cerussa et gypso et
liquida pice. haec est ferro a Graecis antipathia dicta.
ferunt quidem et religione quadam id fieri et exstare
ferream catenam apud Euphraten amnem in urbe , quae
Zeugma appellatur , qua Alexander Magnus ibi iunxerit 
pontem, cuius anulos, qui refecti sint , robigine infestari,
carentibus ea prioribus. 
 (44) Medicina e ferro est et alia quam secandi.
namque et circumscribi circulo terve circumlato mucrone
et adultis et infantibus prodest contra noxia medicamenta,
et praefixisse in limine evulsos sepulchris clavos adversus
noctumas lymphationes, pungique leviter mucrone , quo 
percussus homo sit, contra dolores laterum pectorumque 
subitos , qui punctionem adferant . quaedam ustione sa-
nantur, privatim vero canis rabidi morsus , quippe etiam
praevalente morbo expaventesque potum usta plaga ilico
liberantur. calfit etiam ferro candente potus in multis
vitiis, privatim vero dysentericis. 
 (45) Est et robigo ipsa in remediis, et sic proditur 

Telephum sanasse Achilles, sive id aerea sive ferrea cuspide
fecit; ita certe pingitur ex ea decutiens gladio. sed robigo
ferri deraditur umido ferro clavis veteribus. potentia eius
ligare, siccare, sistere . emendat alopecias inlita. utuntur
et ad scabritias genarum pusulasque totius corporis cum
cera et myrteo oleo, ad ignes vero sacros ex aceto, item
ad scabiem, paronychia digitorum et pterygia in linteolis.
sistit et feminarum profluvia inposita velleribus , plagis
quoque recentibus vino diluta et cum murra subacta , con-
dylomatis ex aceto . podagras quoque inlita lenit. 
 (46) Squama quoque ferri in usu est ex acie aut
mucronibus, maxime simili , sed acriore vi quam robigo,
quam ob rem et contra epiphoras oculorum adsumitur.
sanguinem sistit, cum volnera ferro maxime fiant. sistit
et feminarum profluvia. inponitur et contra lienium vitia,
et haemorroidas compescit ulcerumque serpentia. et genis
prodest farinae modo adspersa paullisper. praecipua tamen
commendatio eius in hygremplastro ad purganda vulnera
fistulasque et omnem callum erodendum et rasis ossibus
carnes recreandas. componitur hoc modo: pr opo li s oboli 

VI, Cimoliae cretae drachmae VI, aeris tusi drachmae II,
squamae ferri totidem, cerae X , olei sextarius . his adieitutr,
cum sunt repurganda volnera aUt replenda, ceratum.

(47) Sequitur natura plumbi, cuius duo genera,
nigrum atque candidum. pretiosissimum in hoc candidum ,
Graecis appellatum cassiterum fabuloseque narratum in 
insulas Atlantici maris peti vitilibusque navigiis et cir-
cumsutis corio advehi. nunc certum est in Lusitania . gigni
et in Gallaecia summa tellure, harenosa et coloris nigri.
pondere tantum ea deprehenditur; interveniunt et minuti
calculi, maxime torrentibus siccatis. lavant eas harenas
metallici et, quod subsedit, cocunt in fornacibus. invenitur
et in aurariis metallis, quae alutias vocant, aqua inmissa
eluente calculos nigros paullum candore variatos, quibus
eadem gravitas quae auro, et ideo in calathis , quibus
aurum colligitur, cum eo rem-anent; postea cami n is sepa-
rantur conflatique in plumbum album resolvuntur. non

 

fit in Gallaecia nigrum, cum vicina Cantabria nigro tantum
abundet, nec ex albo argentum, cum fiat ex nigro. iungi
inter se plumbum nigrum sine albo non potest nec hoc
ei sine oleo ac ne album quidem secum sine nigro. album
habuit auctoritatem et Iliacis temporibus teste Homnero,
cassiterum ab illo dictum. plumbi nigri origo duplex
est; aut enim sua provenit vena nec quicquam aliud ex
sese parit aut cum argento nascitur mixtisque venis con-
flatur. huius qui primus fuit in fornacibus liquor stagnum 
appellatur; qui secundus, argentum; quod remansit in
fornacibus, galena, quae fit tertia portio additae venae;
haec rursus conflata dat nigrum plumbum deductis parti-
bus nonis II.

(48) Stagnum inlitum aereis vasis saporem facit
gratiorem ac compescit virus aeruginis, mirumque, pondus
non auget. specula etiam ex eo laudatissima, ut diximus, 
Brundisi temperabantur, donec argenteis uti coepere et
ancillae. nunc adulteratur stagnum addita aeris candidi
tertia portione in plumbum album. fit et alio modo mixtis
albi plumbi nigrique libris; hoc nunc aliqui argentarium
appellant. iidem et tertiarium vocant, in quo duae sunt 
nigri portiones et tertia albi. pretium eius inlibras $X$ XX .
hoc fistulae solidantur. inprobiores ad tertiarium additis
partibus aequis albi argentarium vocant et eo quae volunt

 

incoquunt . pretium huius faciunt in p. $X$ LXX . albo per
se sincero pretium sunt $X$ LXXX , nigro $X$ VII . 
 Albi natura plus aridi habet, contraque nigri tota
umida est. ideo album nulli rei sine mixtura utile est.
neque argentum ex eo plumbatur, quoniam prius liquescat 
argentum, confirmantque , si minus albo nigri, quam satis
sit, misceatur, erodi ab eo argentum. album incoquitur
aereis operibus Galliarum invento ita, ut vix discerni possit
ab argento, eaque incoctilia appellant. deinde et argentum
incoquere simili modo coepere equorum maxime ornamentis
iumentorumque ac iugorum in Alesia oppido; reliqua gloria
Biturigum fuit. coepere deinde et esseda sua colisataque
ac petorita exornare simili modo, quae iam luxuria ad
aurea quoque, non modo argentea , staticula pervenit , quae-
que in scyphis cerni prodigum erat, haec in vehiculis
adteri cultus vocatur. plumbi albi experimentum in charta
est, ut liquefactum pondere videatur, non calore, rupisse.
India neque aes neque plumbum habet gemmisque ac
margaritis suis haec permutat. 
 
 (49) Nigro plumbo ad fistulas lamnasque utimur,
laboriosius in Hispania eruto totasque per Gallias, sed in
Brittannia summo terrae corio adeo large, ut lex ultro
dicatur , ne plus certo modo fiat. nigri generibus haec
sunt nomina: Iovetanum , Caprariense, Oleastrense , nec
differentia ulla scoria modo excocta diligenter. mirum in
his solis metallis, quod derelicta fertilius revivescunt. hoc
videtur facere laxatis spiramentis ad satietatem infusus 
aër, aeque ut feminas quasdam fecundiores facere abortus.
nuper id conpertum in Baetica Samariensi metallo, quod
locari solitum $X$ cc annuis , postquam obliteratum erat,
$X$ CC LV locatum est . simili modo Antonianum in eadem
provincia pari locatione pervenit ad HS CCCC vectigalis.
mirum et addita aqua non liquescere vasa e plumbo,
eadem, si in aqua m addantur calculus ve l aereus qua-
drans , peruri .

(50) In medicina per se plumbi usus cicatrices
reprimere adalligatisque lumborum et renium parti lamnis

 

frigidiore natura inhibere inpetus venerisvisaque in quiete
veneria sponte naturae erumpentia usque in genus morbi.
his lamnis Calvus orator cohibuisse se traditur viresque
corporis studiorum labori custodisse. Nero, quoniam ita
placuit diis , princeps, lamna pectori inposita sub ea
cantica exclamans alendis vocibus demonstravit rationem.
 coquitur ad medicinae usus patinis fictilibus substrato
sulpure minuto, lamnis inpositis tenuibus opertisque sul-
pure et ferro mixtis. cum coquatur , munienda in eo
opere foramina spiritus convenit; alioqui plumbi forna-
cium halitus noxius sentitur. et pestilens est , canibus
ocissime, omnium vero metallorum muscis et culicibus,
quam ob rem non sunt ea taedia in metallis. quidam in
coquendo scobem plumbi lima quaesitam sulpuri miscent,
alii cerussam potius quam sulpur. fit et lotura plumbi 
usus in medicina. cum se ipso teritur in mortariis plum-
beis addita aqua caelesti, done crassescat; postea super-
natans aqua tollitur spongeis; quod crassissimum fuit, sic-
catum dividitur in pastillos. quidam limatum plumbum
sic terunt, quidam et plumbaginem admiscent, alii vero
acetum , alii vinum, alii adipem, alii rosam. quidam in
lapideo mortario et maxime Thebaico plumbeum pistillum 
terere malunt, candidiusque ita fit medicamentum. id

 

autem quod ustum est plumbum lavatur ut stibis et 
cadmea . potest adstringere, sistere, contrahere cicatrices; 
usu est eodem et in oculorum medicamentis,
maxime contra procidentiam eorum et inanitates ulcerum
excrescentiave rimasque sedis aut haemorroidas et con-
dylomata. ad haec maxime lotura plumbi facit, cinis
autem usti ad serpentia ulcera aut sordida, eademque
quae chartis ratio profectus . uritur autem in patinis per
lamnas minutas cum sulpure, versatum rudibus ferreis
aut ferulaceis, donec liquor mutetur in cinerem; dein
refrigeratum teritur in farinam. alii elimatam scobem in
fictili crudo cocunt in caminis, donec percoquatur figli-
num. aliqui cerussam admiscent pari mensura aut hor-
deum teruntque ut in crudo dictum est, et praeferunt 
sic plumbum spodio Cyprio. 
 (51) Scoria quoque plumbi in usu est. optima quae 
maxime ad luteum colorem accedit , sine plumbi reliquiis 
aut sulpuris specie et terra carens. lavatur haec in mor-
tariis minutim fracta, done aqua luteum colorem trahat,
et transfunditur in vas purum, idque saepius, usque dum
subsidat quod utilissimum est. effectus habet eosdem quos

 

plumbum , sed acriores . mirarique succurrit experiential 
vitae, ne faece quidem rerum excrementorumque foeditate
intemptata tot modis. 
 (52) Fit et spodium ex plumbo eodem modo quo ex
Cyprio aere; lavatur in linteis raris aqua caelesti separa-
turque 
terrenum transfusione; cribratum teritur. quidam
pulverem eum pinnis digerere malunt ac terere in vino
odorato. 
 (53) Est et molybdaena, quam alio loco galenam ap-
pellavimus, vena argenti plumbique communis. Melior 
haec, quanto magis aurei colors quantoque minus plumbosa, 
friabilis et modice gravis. cocta cum oleo iocineris
colorem trahit. adhaerescit et auri argentique fornacibus;
hanc metallicam vocant. laudatissima quae in Zephyrio
fiat; probantur minime terrenae minimeque lapidosae .
coquuntur lavanturque scoriae modo. usus in lipara ad
lenienda ac refrigeranda ulcera et emplastris, quae non
inligantur , sed inlita ad cicatricem perducunt in teneris 
corporibus mollissimisque partibus. compositio eius e 
libris III et cerae libra, olei III heminis, quod in senili
corpore cum fracibus additur. temperatur cum spuma

 

argenti et scoria plumbi ad dysenteriam et tenesmum
fovenda calida. 
 (54) Psimithium quoque, hoc est cerussam, plum-
bariae dant officinae , laudatissimam in Rhodo . fit autem
ramentis plumbi tenuissimis super vas aceti asperrimi in-
positis atque ita destillantibus. quod ex eo cecidit in
ipsum acetum, arefactum molitur et cribratur iterumque
aceto admixto in pastillos dividitur et in sole siccatur
aestate. fit et alio modo, addito in urceos aceti plumbo
opturatos per dies X derasoque ceu situ ac rursus reiecto ,
donec deficiat materia. quod derasum est, teritur et cri-
bratur et coquitur in patinis misceturque rudiculis, done
rufescat et simile sandaracae fiat. dein lavatur dulci aqua,
donec nubeculae omnes eluantur . siccatur postea similiter
et in pastillos dividitur. vis eius eadem quae supra dictis ,
lenissima tantum ex omnibus, praeterque ad candorem
feminarum . est autem letalis potu sicut spuma argenti.
postea cerussa ipsa, si coquatur, rufescit. 
 (55) Sandaracae quoque propemodum dicta natura 
est. invenitur autem et in aurariis et in argentariis me-
tallis, melior quo magis rufa quoque magis virus sulpuris 

redolens ac pura friabilisque . valet purgare, sistere, ex-
calfacere, erodere , summa eius dote septica . explet alo-
pecias ex aceto inlita; additur oculorum medicamentis;
fauces purgat cum melle sumpta vocemque limpidam et
canoram facit; suspiriosis et tussientibus iucunde medetur
cum resina terebinthina in cibo sumpta, suffita quoque
cum cedro ipso nidore isdem medetur . 
 (56) Et arrhenicum ex eadem est materia. quod opti-
mum, coloris etiam in auro excellentis ; quod vero palli-
dius aut sandaracae simile est, deterius iudicatur. est et
tertium genus, quo miscetur aureus color sandaracae.
utraque haec squamosa, illud vero siccum purumque,
gracili venarum discursu fissile. vis eadem quae supra,
sed acrior. itaque et causticis additur et psilotris . tollit
et pterygia digitorum carnesque narium et condylomata
et quidquid excrescit . torretur, ut valdius prosit, in
nova testa , donec mutet colorem.

(1) Metallorum, quibus opes constant, adgnascentium -
que i is natura indicata propemodum est, ita conexis rebus,
ut inmensa medicinae silva officinarumque tenebrae et mo-
rosa caelandi fingendique ac tinguendi subtilitas simul di-
cerentur. restant terrae ipsius genera lapidumque vel
numerosiore serie , plurimis singula a Graecis praecipue
voluminibus tractata. nos in iis brevitatem sequemur
utilem instituto , modo nihil necessarium- aut naturale
omittentes,

primumque dicemus quae restant de 
pictura, arte quondam nobili —tunc cum expeteretur
regibus populisque—et alios nobilitante, quos esset
dignata posteris tradere, nunc vero in totum marmoribus
pulsa , iam quidem et auro , nec tantum ut parietes toti
operiantur, verum et interraso marmore vermiculatisque 
ad effigies rerum et animalium crustis. non placent iam

 

abaci nec spatia mont e s in cubiculo dilatantia : coepimus
et lapide .pingere. hoc Claudii principatu inventum, Nero-
nis vero maculas , quae non essent in crustis, inserendo
unitatem variare, ut ovatus esset Numidicus, utpurpura
distingueretur Synnadicus , qualiter illos nasci optassent
deliciae. montium haec subsidia deficientium , nec cessat
luxuria id agere, ut quam plurimum incendiis perdat.

(2) Imaginum quidem pictura, qua maxime similes 
in aevum propagabantur figurae, in totum exolevit. aerei 
ponuntur clipei argentea facie , surdo figurarum discri-
mine; statuarum capita permutantur, volgatis iam pridem
salibus etiam carminum. adeo materiam conspici malunt
omnes quam se nosci. et inter haec pinacothecas veteri-
bus tabulis consuunt alienasque effigies colunt, ipsi ho-
norem non nisi in pretio ducentes, ut frangat heres
furisque detrahat laque o . itaque nullius effigie vivente
imagines pecuniae, non suas, relincunt . iidem palaestras 
athletarum imaginibus et ceromata sua exornant, Epicuri 
voltus per cubicula gestant ac circumferunt secum. natali

 

eius* sacrificant, feriasque omni mense *vicesima luna *
custodiunt, quas icadas vocant, ii maxime, qui se ne 
viventes quidem nosci volunt. ita est profecto: artes de-
sidia perdidit, et quoniam animorum imagines non sunt ,
ne g leguntur etiam corporum. aliter apud maiores in atriis
haec erant, quae spectarentur; non signa externorum arti-
ficum nec aera aut marmora: expressi cera vultus singulis
disponebantur armariis , ut essent imagines, quae comi-
tarentur gentilicia funera, semperque defuncto aliquo totus
aderat familiae eius qui umquam fuerat populus. stem-
mata vero lineis discurrebant ad imagines pictas. tabulina 
codicibus implebantur et monimentis rerum in magistratu
gestarum. aliae foris et circa limina animorum ingentium 
imagines erant adfixis hostium spoliis, quae nec emptori
refigere liceret , triumphabantque etiam dominis mutatis
 a et erna e domus. erat haec stimulatio ingens, exprobrantibus 
tectis cotidie inbellem dominum intrare in alienum trium-
phum. exstat Messalae oratoris indignatio, quae pro-
hibuit inseri genti suae Laevinorum alienam imaginem.

 

similis causa Messalae seni expressit volumina illa quae
de familiis condidit, cum Scipionis Pomponiani transisset
atrium vidissetque adoptione testamentaria Salvittones —
hoc enim fuerat cognomen—Africanorum dedecori in-
repentes Scipionum nomini . Sed—pace Messalarum
dixisse liceat—etiam mentiri clarorum imagines erat
aliquis virtutum amor multoque honestius quam mereri,
ne quis suas expeteret . 
 Non est praetereundum et novicium inventum, siqui-
dem non ex auro argentove , at certe ex aere in biblio-
thecis dicantur illis , quorum inmortales animae in locis
iisdem locuntur, quin immo etiam quae non sunt finguntur,
pariuntque desideria non traditos vultus, sicut in Homero
evenit . quo mains, ut equidem arbitror, nullum est feli-
citatis specimen quam semper omnes scire cupere, qualis 
fuerit aliquis. Asini Pollionis hoc Romae inventum, qui
primus bibliothecam dicando ingenia hominum rem publi-
ca m fecit. an priores coeperint Alexandreae et Pergami
reges , qui bibliothecas magno certamine instituere, non
facile dixerim. imaginum amorem flagrasse quondam testes
sunt Atticus ille Ciceronis edito de iis volumine, M. Varro
benignissimo invento insertis voluminum suorum fecundi-

 

tati etia m septingentorum inlustrium aliquo modo imagini-
bus, non passus intercidere figuras aut vetustatem aevi
contra homines valere, inventor muneris etiam dis in-
vidiosi , quando inmortalitatem non solum dedit, verum
etiam in omnes terras misit, ut praesentes esse ubique
c e u di possent. et hoc quidem alienis ille praestitit.

(3) Verum clupeos in sacro vel publico dicare
privatim primus instituit, ut reperio, Appius Claudius
[qui consul cum P. Servilio fuit anno urbis CCLVIIII].
posuit enim in Bellonae aede maiores suos, placuitque
in excelso spectari in titulos honorum legi, decora res,
utique si liberum turba parvulis imaginibus ceu nidum
aliquem subolis pariter ostendat , quales clupeos nemo non
gaudens favensque aspicit. (4) post eum M. Aemilius
collega in consulatu Quinti Lutatii non in basilica modo
Aemilia, verum et domi suae posuit, id quoque Martio
exemplo. scutis enim, qualibus apud Troiam pugnatum
est, continebantur imagines, unde et nomen habuere clu-
peorum, non, ut perversa grammaticorum suptilitas voluit,
a cluendo. origo plena virtutis, faciem reddi in scuto
cuiusque , qui fuerit usus illo. Poeni ex auro factitavere
et clupeos et imagines secumque vexere. in castris certe

 

captis talem Hasdrubalis invenit Marcius, Scipionum in
Hispania ultor, isque clupeus supra fores Capitolinae aedis
usque ad incendium primum fuit. maiorum quidem nostro-
rum tanta securitas in ea re adnotatur, ut L. Manlio , Q .
Fulvio cos. anno urbis DLXXV M. Aufidius tutelae Capi-
tolio redemptor docuerit patres argenteos esse clupeos,
qui pro aereis per aliquot iam lustra adsignabantur. 
 (5) De picturae initiis incerta nec instituti operis
quaestio est. Aegyptii sex milibus annorum aput ipsos
inventam, priusquam in Graeciam transiret , adfirmant,
vana praedicatione, ut palam est; Graeci autem alii Si-
cyone, alii aput Corinthios repertam, omnes umbra homi-
nis lineis circumducta , itaque primam talem, secundam
singulis coloribus et monochromaton dictam , postquam
operosior inventa erat, duratque talis etiam nunc . in-
ventam liniarem a Philocle Aegyptio vel Cleanthe Corin-
thio primi exercuere Aridices Corinthius et Telephanes 
Sicyonius, sine ullo etiamnum hi colore, iam tamen spar-
gentes linias intus. ideo et quos pin x ere adscribere in-

 

stitutum. primus in l evit eas colore testae , ut ferunt , tritae 
E c phantus Corinthius. hunc eodem nomine alium fuisse
quam tradit Cornelius Nepos secutum in Italiam Dama-
ratum , Tarquinii Prisci regis Romani patrem, fugientem
a Corintho tyranni iniurias Cypseli, mox docebimus. 
 
 (6) Iam enim absoluta erat pictura etiam in Italia.
exstant certe hodieque antiquiores urbe picturae Ardeae
in aedibus sacris, quibus equidem nullas aeque miror ,
tam longo aevo durantes in orbitate tecti veluti recentes .
similiter Lanivi , ubi Atalante et Helena comminus pictae
sunt nudae ab eodem artifice, utraque excellentissima
forma, sed altera ut virgo, ne ruinis quidem templi con-
cussae. Gains princeps tollere eas conatus est libidine 
accensus, si tectori i natura permisisset. durant et Caere
antiquiores et ipsae , fatebiturque quisquis eas diligenter

 

aestimaverit nullam artium celerius consummatam , cum
Iliacis temporibus non fuisse eam appareat .

(7) Apud Romanos quoque honos mature huic arti 
contigit, siquidem cognomina ex ea Pictorum traxerunt
Fabii clarissimae gentis , princepsque eius cognominis ipse
aedem Salutis pinxit anno urbis conditae CCCCL, quae
pictura duravit ad nostram memoriam aede ea Claudi
principatu exusta. proxime celebrata est in foro boario
aede Herculis Pacui poetae pictura. Enni sorore genitus
hic fuit clarioremque artem eam Romae fecit gloria scae-
nae . postea non est spectata honestis manibus, nisi forte
quis Turpilium equitem Romanum e Venetia nostrae aetatis
velit referre , pulchris eius operibus hodieque Veronae ex-
stantibus. laeva is manu pinxit, quod de nullo ante me-
moratur . parvis gloriabatur tabellis extinctus nuper in
longa senecta Titedius Labeo praetorius, etiam proconsu-
latu provinciae Narbonensis functus , sed ea re inrisa etiam 
contumeliae erat. fuit et principum virorum non omitten-
dum de pictura celebre consilium, cum Q. Pedius, nepos 

Q. Pedii consularis triumphalisque et a Caesare dictatore 
coheredis Augusto dati, natura mutus esset. in eo Mes-
sala orator, ex cuius familia pueri avia fuerat , picturam
docendum censuit, idque etiam divus Augustus compro-
bavit ; puer magni profectus in ea arte obiit . dignatio
autem praecipua Romae increvit, ut existimo, a M' . Valerio
Maximo Messala, qui princeps tabulam [picturam ] proelii,
quo Carthaginienses et Hieronem in Sicilia vicerat , pro-
posuit in latere curiae Hostiliae anno ab urbe condita
ccccxc . fecit hoc idem et L. Scipio tabulamque victoriae
suae Asiaticae in Capitolio posuit, idque aegre tulisse fra-
trem Africanum tradunt, haut inmerito, quando filius eius
illo proelio captus fuerat. non dissimilem offensionem et
Aemiliani subiit L. Hostilius Mancinus , qui primus Cartha-
ginem inruperat, situm eius oppugnationesque depictas
proponendo in foro et ipse a ds istens populo spectanti 
singula enarrando , qua comitate proximis comitiis con-
sulatum adeptus est. habuit et scaena ludis Claudii Pul-

 

chri magnam admirationem picturae , cum ad tegularum
similitudinem corvi decepti imagine advolarent . 
 (8) Tabulis autem externis auctoritatem Romae publice
fecit primus omnium L. Mummius, cui cognomen Achaici 
victoria dedit. namque cum in praeda vendenda rex Atta-
lus $X$ | VI | emisset tabulam Aristidis , Liberum patrem, pre-
tium miratus suspicatusque aliquid in ea virtutis, quod
ipse nesciret, revocavit tabulam, Attalo multum querente,
et in Cereris delubro posuit. quam primam arbitror pictu-
ram externam Romae publicatam, deinde video et in foro
positas volgo. hinc enim ille Crassi oratoris lepos agentis 
sub Veteribus; cum testis compellatus instaret: dic ergo,
Crasse, qualem me noris ? talem, inquit , ostendens 
in tabula inficetissime Gallum exerentem linguam. in foro
fruit et illa pastoris senis cum baculo , de qua Teutonorum 
legatus respondit interrogatus, quantine eum aestimaret,
donari sibi nolle talem vivum verumque. (9) sed prae-
cipuam auctoritatem publice tabulis fecit Caesar dictator 
Aiace et Media ante Veneris Genetricis aedem dicatis, post

 

eum M. Agrippa, vir rusticitati propior quam deliciis. ex-
stat certe eius oratio magnifica et maximo civium digna
de tabulis omnibus signisque publicandis, quod fieri satius 
fuisset quam in villarum exilia pelli. verum eadem illa
torvitas tabulas duas Aiacis et Veneris mercata est a Cyzi-
cenis HS | XI | . in thermarum quoque calidissima parte
marmoribus incluserat parvas tabellas, paulo ante, cum
reficerentur , sublatas. (10) super omnes divus Augustus
in foro suo celeberrima in parte posuit tabulas duas, quae
Belli faciem pictam habent et Triumphum, item Castores ac Victoriam. posuit et quas dicemus sub artificum men-
tione in templo Caesaris patris. idem in curia quoque,
quam in comitio consecrabat, duas tabulas inpressit parieti.
Nemean sedentem supra leonem, palmigeram ipsam, ad-
stante cum baculo sene , cuius supra caput tabella bigae 
dependet, Nicias scripsit se inussisse ; tali enim usus est
verbo. alterius tabulae admiratio est puberem filium seni
patri similem esse aetatis salva differentia, supervolante 
aquila draconem complexa ; Philochares hoc suum opus
esse testatus est, inmensa , vel unam si tantum hanc
tabulam aliquis aestimet, potentia artis, cum propter

 

Philocharen ignobilissimos alioqui Glaucionem filiumque
eius Aristippum senatus populi Romani tot saeculis spectet!
posuit et Tiberius Caesar, minime comis imperator, in
templo ipsius Augusti quas mox indicabimus. hactenus 
dictum sit de dignitate artis morientis.

(11) Quibus coloribus singulis primi pinxissent
diximus, cum de i is pigmentis traderemus in metallis, 
qu ae mono ch r o mata a gener e picturae vocantur . qui deinde
et quae invenerint et quibus temporibus, dicemus in 
mentione artificum, quoniam indicare naturas colorum
prior causa operis instituti est. tandem se ars ipsa
distinxit et invenit lumen atque umbras, differentia co-
lorum alterna vice sese excitante . postea deinde adiectus
est splendor, alius hic quam lumen. quod inter haec et
umbras esset , appellarunt tonon, commissuras vero colorem
et transitus harmogen .

(12) Sunt autem colores austeri aut floridi. utrum-
que natura aut mixtura evenit . floridi sunt—quos do-
minus p ingenti praestat —minium , Armenium , cinnabaris,
20 chrysocolla, Indicum, purpurissum ; ceteri austeri. ex
omnibus alii nascuntur, alii fiunt. nascuntur Sinopis ,

 

rubrica , Paraetonium, Melinum, Eretria , auripigmentum;
lceteri finguntur , primumque quos in metallis diximus, 
praeterea e vilioribus ochra , cerussa usta, sandaraca, 
sandyx, Syricum , atramentum. 
 (13) Sinopis inventa primum in Ponto est; inde nomen
a Sinope urbe. nascitur et in Aegypto, Baliaribus , Africa,
sed optima in Lemno etin Cappadocia, effossa e speluncis .
pars , quae saxis adhaesit , excellit . glaebis suns colos, extra
maculosus. hac usi suntveteres ad splendorem. species
Sinopidis tres: rubra et minus rubens atque inter haso
media. pretium optimae $X$ II , usus ad penicillum aut si
lignum colorare libeat; eius, quae ex Africa venit, octoni 
asses—cicerculum appellant—; magis ceteris rubet,
utilior abacis. idem pretium et eius, quae pressior vo-
catur, et est maxime fusca. usus ad bases abacorum, in
medicina vero blandus .... emplastrisque et malagmatis,
sive sicca compositione sive liquida facilis, contra ulcera
in umore sita , velut oris, sedis . alvum sistit infusa, femi-
narum profluvia p ota denarii pondere . eadem adusta siccat
scabritias oculorum, e vino maxime. 
 
 (14) Rubrica e genus in ea voluere intellegi quidam 
secundae auctoritatis, palmam enim Lemniae dabant . minio
proxima haec est, multum antiquis celebrata cum insula,
in qua nascitur. nec nisi signata venumdabatur, unde et
sphragidem appellavere. hac minium sublinunt adulterant-
que. in medicina praeclara res habetur. epiphoras enim
oculorum mitigat ac dolores circumlita et a egilopia manare 
prohibet, sanguinem reicientibus ex aceto datur bibenda .
bibitur et contra lienum reniumque vitia et purgationes
feminarum, item et contra venena et serpentium ictus
terrestrium marinorumque , omnibus ideo antidotis fami-
liaris. —(15) E reliquis rubricae generibus fabris utilis-
sima Aegyptia et Africana, quoniam maxime sorbentur
 te ct o ri i s. *rubrica* autem nascitur et in ferrariis metallis.
(16) ea e t fit ochra exusta * in ollis novis luto circum-
litis. quo magis arsit in caminis, hoc melior. omnis
autem rubrica siccat ideoque ex emplastris conveniet igni
etiam sacro. 
 (17) Sinopidis Ponticae selibrae silis lucidi libris X
et Melini Graecensis II mixtis tritisque una per dies duo- 

den o s leucophorum fit. hoc est glutinum auri, cum in-
ducitur ligno. 
 (18) Paraetonium loci nomen habet ex Aegypto. spu-
mam maris esse dicunt solidatam cum limo, et ideo con-
chae minutae inveniuntur in eo. fit et in Creta insula
atque Cyrenis. adulteratur Romae creta Cimolia decocta
conspissataque . pretium optimo in pondo VI $X$ L. e candi-
dis coloribus pinguissimum et tectori i tenacissimum propter
levorem . 
 (19) Melinum candidum et ipsum est, optimum in
Melo insula. in Samo quo d nascitur, eo non utuntur
pictores propter nimiam pinguitudinem; accubantes effo-
diunt ibi inter saxa venam scrutantes. in medicina eun-
dem usum habet quem Eretria creta; praeterea linguam
tactu siccat, pilos detrahit smectica v i . pretium in libras
sestertii singuli. 
 Tertius e candidis colos est cerussa , cuius rationem
in plumbi metallis diximus. fuit et terra per se in 
Theodoti fundo inventa Zmyrnae, qua veteres ad navium
picturas utebantur. nunc omnis ex plumbo et aceto fit,
ut diximus. (20) usta casu reperta est in incendio

 

Pirae ei cerussa in urceis cremata. hac primum usus est
Nicias supra dictus. optima nunc Asiatica habetur, quae
et purpurea appellatur. pretium eius in libras $X$ VI . fit
et Romae cremato sile marmoroso et restincto aceto. sine
usta non fiunt umbrae. 
 (21) Eretria terrae suae habet nomen. hac Nico-
machus et Parrhasius usi. refrigerat, emollit , explet vol-
nera; si coquatur, ad siccanda praecipitur, utilis et capitis
doloribus et ad deprehendenda pura; subesse enim ea
-o intellegunt, si ex aqua inlita co nt i n u o arescat . 
 (22) Sandaracam et ochram luba tradidit in insula
Rubri maris Topazo nasci, sed inde non pervehuntur ad
nos. sandaraca quomodo fieret diximus. fit et adulte- 
rina ex cerussa in fornace cocta. color esse debet flam-
meus. pretium in libras asses quini. (23) haec si tor-
reatur aequa parte rubrica admixta, sandycem facit, quam-
quam animadverto Vergilium existimasse herbam id esse
illo versu:

 Sponte sua sandyx pascentis vestiat agnos. 

pretium in libras dimidium eius quod sandaracae. nec
sunt alii colores maioris ponderis. 
 (24) Inter facticios est et Syricum , quo minium sub-
llini diximus. fit autem Sinopide et sandyce mixtis. 
 
 (25) Atramentum quoque inter facticios erit, quam-
quam est et terrae , geminae originis. aut enim salsuginis
modo emanat, aut terra ipsa sulpurei coloris ad hoc pro-
batur. inventi sunt pictores, qui carbones infe s tat is se-
pulchris effoderent . inportuna haec omnia ac novicia. fit
enim e fuligine pluribus modis, resina vel pice exustis,
propter quod etiam officinas aedificavere fumum eum non
emittentes . laudatissimum eodem modo fit e taedis . ad-
ulteratur fornacium balinearumque fuligine quo ad volu-
mina scribenda utuntur. sunt qui et vini faecem siccatam
excoquant adfirmentque , si ex bono vino faex ea fuerit,
Indici speciem id atramentum praebere. Polygnotus et
Micon, celeberrimi pictores, Athenis e vinaceis fecere,
tryginon appellantes . Apelles commentus est ex ebore
combusto facere, quod elephantinum vocatur . adportatur

 

et Indicum ex India inexploratae adhuc inventionis mihi.
fit etiam aput infectores ex flore nigro, qui adhaerescit
aereis cortinis . fit et ligno e taedis combusto tritisque
in mortario carbonibus. mira in hoc saepiarum natura,
sed ex iis non fit. omne autem atramentum sole per-
ficitur, librarium c u mme , tectorium glutino admixto. quod
aceto liquefactum est , aegre eluitur . 
 (26) E reliquis coloribus, quos a dominis dari diximus
propter magnitudinem pretii , ante omn e s est purpurissum. 
creta argentaria cum purpuris pariter tinguitur bibitque
eum colorem celerius lanis . praecipuum est primum, fer-
vente aheno rudibus medicamentis inebriatum, proximum
egesto eo addita creta in ius idem et, quotiens id factum
est, elevatur bonitas pro numero dilutiore sanie. quare
Puteolanum potius laudetur quam Tyrium aut Gaetulicum
vel Laconicum, unde pretiosissimae purpurae; causa est
quod hysgino maxime inficitur rubia que , quae cogitur
sorbere. vilissimum a Canusio. pretium a singulis de-
nariis in libras ad XXX. pingentes sandyce sublita, mox
 ex ovo inducentes purpurissum, fulgorem minii faciunt.

 

si purpura e facere malunt , caeruleum sublinunt , mox pur-
purissum ex ovo inducunt. 
 (27) Ab hoc maxima auctoritas Indico. ex India venit
harundinum spumae adhaerescente limo. cum cernatur ,
nigrum, at in diluendo mixturam purpurae caeruleique 
mirabilem reddit . alterum genus eius est in purpurariis
officinis innatans cortinis , et est purpurae spuma. qui
adulterant, vero Indico tingunt stercora columbina aut
cretam Selinusiam vel anulariam vitro inficiunt. probatur
carbone; reddit enim quod sincerum est flammam excel-
lentis purpurae et, dum fumat , odorem maris. ob id qui-
dam e scopulis id colligi putant. pretium Indico $X$ XX 
in libras. in medicina Indicum rigores et impetus sedat
siccatque ulcera. 
 (28) Armenia mittit quod eius nomine appellatur.
lapis est, hic quoque chrysocollae modo infectus, opti-
mumque est quod maxime vicinum et communicato colore
cum caeruleo. solebant librae eius trecenis nummis taxari.
inventa per Hispanias harena est similem curam recipiens;
itaque ad denarios senos vilitas rediit . distat a caeruleo
candore modico, qui teneriorem hunc efficit colorem. usus 
in medicina ad pilos tantum alendos habet maximeque in
palpebris. 
 
 (29) Sunt etiamnum novicii duo colores e vilissimis :
viride e s t quod Appianum vocatur et chrysocollam menti-
tur, ceu parum multa dicta sint mendacia eius; fit e creta
viridi, aestimatum sestertiis in libras. (30) anulare quod
vocant, candidum est, quo muliebres picturae inluminantur;
fit et ipsum e creta admixtis vitreis gemmis e volgi anulis,
inde et anulare dictum.

(31) Ex omnibus coloribus cretulam amant udoque
inlini recusant purpurissum , Indicum, caeruleum, Melinum,
auripigmentum , Appianum , cerussa . cerae tinguntur isdem
his coloribus ad eas picturas, quae inuruntur , alieno pari-
etibus genere , sed classibus familiari, iam vero et one-
rariis navibus, quoniam et pericula expingimus , ne quis
miretur et rogos pingi, iuvatque pugnaturos ad mortem
aut certe caedem speciose vehi. 
 Qua contemplatione tot colorum tanta varietate subit
antiquitatem mirari. (32) quattuor coloribus solis immor-
talia illa opera fecere—ex albis Melino , e silaciis Attico ,
ex rubris Sinopide Pontica, ex nigris atramento—Apelles ,
 A etion , Melanthius , Nicomachus, clarissimi pictores, cum

 

tabulae eorum singulae oppidorum venirent opibus. nunc
et purpuris in parietes migrantibus et India conferente 
fluminum suorum limum, draconum elephantorumque sa-
niem nulla nobilis pictura est. omnia ergo meliora tunc
fuere, cum minor copia. ita est, quoniam , ut supra dixi-
mus, rerum, non animi pretiis excubatur. 
 (33) Et nostrae aetatis insaniam in pictura non omit-
tam . Nero princeps iusserat colosseum se pingi cxx
pedum linteo , incognitum ad hoc tempus. ea pictura,
cum peracta esset in Maianis hortis, accensa fulmine cum
optima hortorum parte conflagravit . libertus eius, cum
daret Anti munus gladiatorium , publicas porticus occu-
pavit pictura, ut constat, gladiatorum ministrorumque
omnium veris imaginibus redditis. hic multis iam sae-
culis summus animus in pictura, pingi autem gladiato???
munera atque in publico exponi coepta a C . Terentio Lu-
cano. is avo suo , a quo adoptatus fuerat, triginta paria 
in foro per triduum dedit tabulamque pictam in nemore 
Dianae posuit.

(34) Nunc celebres in ea arte quam maxima
brevitate percurram , neque enim instituti operis est talis 

executio; itaque quosdam vel in transcursu et in aliorum
mentione obiter nominasse satis erit, exceptis operum
claritatibus quae et ipsa conveniet attingi, sive exstant
sive intercidere. 
 Non constat sibi in hac parte Graecorum diligentia
multas post olympiadas celebrando pictores quam statua-
rios ac toreutas , primumque olympiade LXXXX, cum et
Phidian ipsum initio pictorem fuisse tradatur clipeumque 
Athenis ab eo pictum, praeterea in confesso sit LXXX
tertia fuisse fratrem eius Panaenum , qui clipeum intus
pinxit Elide Minervae, quam fecerat Colotes, discipulus
Phidiae et ei in faciendo love Olympio adiutor. quid?
quod in confesso perinde est Bularchi pictoris tabulam ,
in qua erat Magnetum proelium, a Candaule , rege Lydiae
Heraclidarum novissimo , qui et Myrsilus vocitatus est,
repensam auro ? tanta iam dignatio picturae erat. circa
Romuli id aetatem accident necesse est, et enim duode- 
vicensima olympiade interiit Candaules aut, ut quidam tra-
dunt, eodem anno quo Romulus, nisi fallor, manifesta iam
tunc claritate artis, adeo absolutione . quod si recipi ne-
cesse est, simul apparet multo vetustiora principia eosque,

 

qui monochromatis pinxerint , quorum aetas non traditur ,
aliquanto ante fuisse, Hygiaenontem , Dinian , Charmadan 
et, qui primus in pictura marem a femina discreverit,
Eumarum Atheniensem, figuras omnes imitari ausum, qui-
que inventa eius excoluerit, Cimonem Cleonaeum . hic
catagrapha invenit, hoc est obliquas imagines, et varie
formare voltus , respicientes suspicientesve vel despicientes;
articulis membra distinxit, venas protulit , praeterque in
vest i b us rugas et sinus invenit. Panae n us quidem frater
Phidiae etiam proelium Atheniensium adversus Persas
apud Marathona factum pinxit. adeo iam colorum usus
increbruerat adeoque ars perfecta erat , ut in eo proelio
iconicos duces pinxisse tradatur, Atheniensium Miltiadem ,
Callimachum, Cynaegirum , barbarorum Datim , Artaphernen .

(35) quin immo certamen etiam picturae florente eo
institutum est Corinthi ac Delphis, primusque omnium
certavit cum Timagora Chalcidense , superatus ab eo Py-

 

thiis , quod et ipsius Timagorae carmine vetusto apparent ,
chronicorum errore non dubio. 
 Alii quoque post hos clari fuere ante LXXXX olym-
piadem, sicut Polygnotus Thasius, qui primus mulieres
tralucida veste pinxit, capita earum mitris versicoloribus 
operuit plurimumque picturae primus contulit, siquidem
instituit os adaperire, dentes ostendere, voltum ab antiquo
rigore variare. huius est tabula in porticu Pompei, quae
ante curiam eius fuerat, in qua dubitatur ascendentem
cum clupeo pinxerit an descendentem. hic Delphis aedem
pinxit, hic et Athenis porticum, quae Poecile vocatur,
gratuito, cum partem eius Micon mercede pingeret. vel 
maior huic auctoritas, siquidem Amphictyones, quod est
publicum Graeciae concilium, hospitia ei gratuita de-
crevere.—Fuit et alius Micon, qui minoris cognomine
distinguitur, cuius filia Timarete et ipsa pinxit.— 
 (36) LXXXX autem olympiade fuere Aglaophon, Ce-
phisodorus , Erillus , Euenor, pater Parrhasii et praeceptor
maximi pictoris, de quo suis annis dicemus, omnes iam
inlustres, non tamen in quibus haerere expositio debeat
festinans ad lumina artis, in quibus primus refulsit Apollo-
dorus Atheniensis LXXXXIII olympiade. hic primus species
exprimere instituit primusque gloriam penicillo iure con-
tulit. eius est sacerdos adorans et Aiax fulmine incensus,

 

quae Pergami spectatur hodie. neque ante eum tabula
ullius ostenditur, quae teneat oculos. 
 Ab hoc artis fores apertas Zeuxis Heracleotes intravit
olympiadis LXXXXV anno quarto, audentemque iam ali-
quid penicillum—de hoc enim adhuc loquamur —ad
magnam gloriam perduxit, a quibusdam falso in LXXXVIIII
olympiade positus, cum fuisse necesse est Demophilum
Himeraeum et Nesea Thasium , quoniam utrius eorum
discipulus fuerit ambigitur. in eum Apollodorus supra
scriptus versum fecit, artem ipsis ablatam Zeuxim ferre 
secum. opes quoque tantas adquisivit , ut in ostentatione 
earum Olympiae aureis litteris in palliorum tesseris in-
textum nomen suum ostentaret . postea donare opera sua
instituit, quod nullo pretio satis digno permutari posse
diceret, sicuti Alcmenam Agragantinis , Pana Archelao .
 fecit et Penelopen, in qua pinxisse mores videtur, et
athletam adeoque in illo sibi placuit, ut versum sub-
scriberet celebrem ex eo , invisurum aliquem facilius

 

quam imitaturum . magnificus est et luppiter eius in
throno adstantibus diis et Hercules infans dracones II 
strangulans Alcmena matre coram pavente et Amphitryone.
 reprehenditur tamen ceu grandior in capitibus articulis-
que, alioqui tantus diligentia, ut Agragantinis facturus ta-
bulam, quam in templo Iunonis Laciniae publice dicarent,
inspexerit virgines eorum nudas et quinque elegerit, ut 
quod in quaque laudatissimum esset pictura redderet.
pinxit et monochromata ex albo. aequales eius et aemuli
o fuere Timanthes, Androcydes , Eupompus , Parrhasius .

descendisse hic in certamen cum Zeuxide traditur
et, cum ille detulisset uvas pictas tanto successu, ut in
scaenam aves advolarent , ipse detulisse linteum pictum
ita veritate repraesentata, ut Zeuxis alitum iudicio tumens 
flagitaret tandem remoto linteo ostendi picturam atque 
intellecto errore concederet palmam ingenuo pudore, quo-
niam ipse volucres fefelliset, Parrhasius autem se arti-
ficem. fertur et postea Zeuxis pinxisse puerum uvas
ferentem, ad quas cum advolassent aves , eadem ingenui-
tate processit iratus operi et dixit: uvas melius pinxi

 

quam puerum, nam si et hoc consummassem, aves 
timere debuerant . fecit et figlina opera, quae sola in
Ambracia relicta sunt, cum inde Musas Fulvius Nobilior
Romam transferret. Zeuxidis manu Romae Helena est
in Philippi porticibus, et in Concordiae delubro Marsyas
religatus. 
 Parrhasius Ephesi natus et ipse multa contulit . primus
symmetrian picturae dedit, primus argutias voltus, ele-
gantiam capilli, venustatem oris, confessione artificum in
liniis extremis palmam adeptus. haec est picturae summa
suptilitas . corpora enim pingere et media rerum est
quidem magni operis, sed in quo multi gloriam tulerint;
extrema corporum facere et desinentis picturae modum
includere rarum in successu artis invenitur. ambire enim
se ipsa debet extremitas et sic desinere, ut promittat
alia e t post se ostendatque etiam quae occultat. hanc ei
gloriam concessere Antigonus et Xenocrates, qui de
pictura scripsere, praedicantes quoque, non solum con-
fitentes; et alias multa graphidis vestigia exstant in tabulis
ac membranis eius , ex quibus proficere dicuntur artifices.
minor tamen videtur sibi comparatus in mediis corporibus
exprimendis. pinxit demon Atheniensium argumento quo-

 

que ingenioso . ostendebat namque varium: iracundum
iniustum inconstantem , eundem exorabilem clementem
misericordem; gloriosum ...., excelsum humilem, ferocem
fugacemque et omnia pariter . idem pinxit et Thesea , quae 
Romae in Capitolio fuit, et nauarchum thoracatum, et in
una tabula, quae est Rhodi , Meleagrum, Herculem, Persea;
haec ibi ter fulmine ambusta neque obliterata hoc ipso
miraculum auget. pinxit et archigallum, quam picturam
amavit Tiberius princeps atque, ut auctor est Deculo ,
HS | LX | aestimatam cubiculo suo inclusit. pinxit et
Thressam nutricem infantemque in manibus eius et Phi-
liscum et Liberum patrem adstante Virtute , et pueros
duos, in quibus spectatur securitas aetatis et simplicitas,
item sacerdotem adstante puero cum acerra et corona.
 sunt et duae picturae eius nobilissimae, hoplites in cer-
tamine ita decurrens, ut sudare videatur, alter arma
deponens, ut anhelare sentiatur. laudantur et Aeneas
Castorque ac Pollux in eadem tabula, item Telephus,
Achilles , Agamemnon, Ulixes. fecundus artifex, sed quo
nemo insolentius usus sit gloria artis, namque et co-
gnomina usurpavit habrodiaetum se appellando aliisque

 

versibus principem artis et eam ab se consummatam, super
omnia Apollinis se radice ortum et Herculem, qui est
Lindi, talem a se pictum , qualem saepe in quiete vidisset,
e t , cum magnis suffragiis superatus a Timanthe esset
Sami in Aiace armorumque iudicio, herois nomine se
moleste ferre dicebat, quod iterum ab indigno victus
esset.—(Pinxit et minoribus tabellis libidines , eo genere
petulantis ioci se reficiens).— 
 Nam Timanthi vel plurimum adfuit ingenii . eius enim
est Iphigenia oratorum laudibus celebrata, qua stante ad
aras peritura cum maestos pinxisset omnes praecipueque 
patruum et tristitiae omnem imaginem consumpsisset,
patris ipsius voltum velavit, quem digne non poterat
ostendere. sunt et alia ingenii eius exempla , veluti Cy-
clops dormiens in parvola tabella, cuius et sic magnitu-
dinem exprimere cupiens pinxit iuxta Satyros thyrso 
pollicem eius metientes . atque in unius huius operibus
intellegitur plus semper quam pingitur et, cum sit ars
summa, ingenium tamen ultra artem est. pinxit et heroa
absolutissimi operis, artem ipsam complexus viros pin-
gendi, quod opus nunc Romae in templo Pacis est . 
 
 Euxinidas hac aetate docuit Aristiden, praeclarum arti-
ficem, Eupompus Pamphilum, Apellis praeceptorem. est
Eupompi victor certamine gymnico palmam tenens. ipsius
auctoritas tanta fuit, ut diviserit picturam : genera , quae
ante eum duo fuere—Helladicum et Asiaticum appella-
bant—, propter hunc, qui erat Sicyonius, diviso Hella-
dico tria facta sunt, lonicum , Sicyonium, Atticum. Pam-
phili cognatio et proelium ad Phliuntem ac victoria 
Atheniensium, item Ulixes in rate. ipse Macedo natione ,
sed .... primus in pictura omnibus litteris eruditus ,
praecipue arithmetica et geometria , sine quibus negabat
artem perfici posse, docuit neminem talento minoris—
annuis $X$ D—, quam mercedem et Apelles et Melanthius 
dedere ei . huius auctoritate effectum est Sicyone primum,
deinde in tota Graecia, ut pueri ingenui omnia ante gra-
phicen , hoc est picturam in buxo, docerentur recipere-
turque ars ea in primum gradum liberalium. semper

 

quidem honos ei fruit, ut ingenui eam exercerent, mox
ut honesti , perpetuo interdicto ne servitia docerentur.
ideo neque in hac neque in toreutice ullius , qui servierit,
opera celebrantur. 
 Clari et centesima septima olympiade exstitere Aetion 
ac Therimachus . Aetionis sunt nobiles picturae Liber
pater, item Tragoedia et Comoedia, Semiramis ex ancilla
regnum apiscens , anus lampadas praeferens et nova nupta
verecundia notabilis. 
 Verum omnes prius genitos futurosque postea superavit
Apelles Cous olympiade centesima duodecima. picturae 
plura solus prope quam ceteri omnes contulit , volumini-
bus etiam editis, quae doctrinam eam continent. prae-
cipua eius in arte venustas fuit, cum eadem aetate maximi
pictores essent; quorum opera cum admiraretur, omnibus
conlaudatis deesse illam suam venerem dicebat, quam
Graeci χάριτα vocant; cetera omnia contigisse, sed hac 
sola sibi neminem parem. et aliam gloriam usurpavit,
cum Protogenis opus inmensi laboris ac curae supra
modum anxiae miraretur; dixit enim omnia sibi cum illo
paria esse aut illi meliora, sed uno se praestare, quod

 

manum de tabula sciret tollere, memorabili praecepto
nocere saepe nimiam diligentiam . fuit autem non minoris
simplicitatis quam artis. Melanthio dispositione cedebat ,
Asclepiodoro de mensuris, hoc est quanto quid a quoque 
distare deberet . 
 Scitum inter Protogenen et eum quod accidit. ille 
Rhodi vivebat , quo cum Apelles adnavigasset, avidus co-
gnoscendi opera eius fama tantum sibi cogniti, continuo
officinam petiit. aberat ipse, sed tabulam amplae magni-
tudinis in machina aptatam una custodiebat anus . haec
foris esse Protogenen respondit interrogavitque, a quo
quaesitum diceret. ab hoc, inquit Apelles adreptoque 
penicillo lineam ex colore duxit summae tenuitatis per
tabulam. et reverso Protogeni quae gesta erant anus in-
dicavit. ferunt artificem protinus contemplatum subtili-
tatem dixisse Apellen venisse, non cadere in alium tam
absolutum opus; ipsumque alio colore tenuiorem lineam 
in ipsa illa duxisse abeuntemque praecepisse, si redisset
ille, ostenderet adiceretque hunc esse quem quaereret .
atque ita evenit. revertit enim Apelles et vinci erube-
scens tertio colore lineas secuit nullum relinquens am-
plius subtilitati locum. at Protogenes victum se confessus
in portum devolavit hospitem quaerens, placuitque sic

 

eam tabulam posteris tradi omnium quidem, sed artificum 
praecipuo miraculo. consumptam eam priore incendio
Caesaris domus in Palatio audio , spectatam Rh o d i ante ,
spatiose nihil aliud continentem quam lineas visum effu-
gientes, inter egregia multorum opera inani similem et
eo ipso allicientem omnique opere nobiliorem. 
 Apelli fuit alioqui perpetua consuetudo numquam tam
occupatum diem agendi, ut non lineam ducendo exerceret
artem, quod ab eo in proverbium venit. idem perfecta
opera proponebat in pergula transeuntibus atque, ipse post
tabulam latens, vitia quae notarentur auscultabat , vulgum
diligentiorem iudicem quam se praeferens; feruntque re-
prehensum a sutore, quod in crepidis una pauciores intus
fecisset ansas, eodem postero die superbo emendatione 
pristinae admonitionis cavillante circa crus, indignatum
prospexisse denuntiantem, ne supra crepidam sutor iudi-
caret, quod et ipsum in proverbium abiit. fuit enim et
comitas illi, propter quam gratior Alexandro Magno fre-
quenter in officinam ventitanti —nam, ut diximus, ab 
alio se pingi vetuerat edicto—, sed in officina imperite
multa disserenti silentium comiter suadebat, rideri eum
dicens a pueris, qui colores tererent. tantum erat auctori-

 

tati iuris in regem alioqui iracundum. quamquam Alexander
honorem ei clarissimo perhibuit exemplo. namque cum
dilectam sibi e pallacis suis praecipue , nomine Pancaspen ,
nudam pingi ob admirationem formae ab Apelle iussisset
eumque, dum paret, captum amore sensisset, dono dedit
e i , magnus animo, maior imperio sui nec minor hoc facto
quam victoria alia, quia ipse se vicit, nec torum tantum
suum, sed etiam adfectum donavit artifici, ne dilectae qui-
dem respectu motus, cum modo regis ea fuisset, modo 
pictoris -esset. sunt qui Venerem anadyomenen ab illo
pictam exemplari putent . Apelles et in aemulis benignus
Protogeni dignationem primus Rhodi constituit. sordebat
suis, ut plerumque domestica, percontantique, quanti li-
ceret opera effecta, parvum nescio quid dixerat, at ille 
quinquagenis talentis poposcit famamque dispersit, se
emere, ut pro suis venderet. ea res concitavit Rhodios
ad intellegendum artificem, nec nisi augentibus pretium
cessit. 
 Imagines adeo similitudinis indiscretae pinxit, ut—
incredibile dictu —Apio grammaticus scriptum reli-
querit, quendam ex facie hominum divinantem a ( del. V 2 ) diuinamtem V. addiuinantem
 Rdh v.a.S., quos

 

metoposcopos vocant, ex iis dixisse aut futurae mortis
annos aut praeteritae vitae . non fuerat ei gratia in comi-
tatu Alexandri cum Ptolemaeo , quo regnante Alexandriam
vi tempestatis expulsus, subornato fraude aemulorum piano
regio invitatus , ad cenam venit indignantique Ptolemaeo
et vocatores suos ostendenti, ut diceret, a quo eorum in-
vitatus esset, arrepto carbone extincto e foculo imaginem
in pariete delineavit , adgnoscente voltum plani rege in-
choatum protinus. pinxit et Antigoni regis imaginem altero
lumine orba ti primus excogitata ratione vitia condendi;
obliquam namque fecit, ut, quod deerat corpori , picturae
deesse potius videretur, tantumque eam partem e facie 
ostendit, quam totam poterat ostendere. sunt inter opera
eius et exspirantium imagines. quae autem nobilissima
sint, non est facile dictu . Venerem exeuntem e maria divus
Augustus dicavit in delubro patris Caesaris, quae anadyo-
mene vocatur, versibus Graecis ta nt opere dum laudatur,
 aevis vict a , sed inlustrat a . cuius inferiorem partem cor-
ruptam qui reficeret non potuit reperiri, verum ipsa in-
iuria cessit in gloriam artificis. consenuit haec tabula

 

carie, aliamque pro ea substituit Nero in principatu suo
Dorothei manu. Apelles inchoaverat et aliam Venerem
Coi , superaturus etiam illam suam priorem. invidit mors 
peracta parte, nec qui succederet operi ad praescripta
liniamenta inventus est. pinxit et Alexandrum Magnum
fulmen tenentem in templo Ephesiae Dianae viginti ta-
lentis auri . digiti eminere videntur et fulmen extra ta-
bulam esse—legentes meminerint omnia ea quattuor
coloribus facta —; manipretium eius tabulae in nummo 
aureo mensura accepit, non numero. pinxit et megabyzi ,
sacerdotis Dianae Ephesiae, pompam, Clitum cum equo 
ad bellum festinantem, galeam poscenti armigerum porri-
gentem . Alexandrum et Philippum quotiens pinxerit,
enumerare supervacuum est. mirantur eius Habronem 
Sami ; Menandrum, regem Cariae , Rhodi , item Antaeum ;
Alexandreae Gorgosthenen tragoedum ; Romae Castorem
et Pollucem cum Victoria et Alexandro Magno, item Belli
imaginem restrictis ad terga manibus, Alexandro in curru
triumphante. quas utrasque tabulas divus Augustus in

 

fori sui celeberrimis partibus dicaverat simplicitate mode-
rata; divus Claudius pluris existimavit utrisque excisa 
Alexandri facie divi Augusti imagines addere . eiusdem
arbitrantur manu esse et in Di anae templo Herculem
aversum, ut, quod est difficillimum, faciem eius ostendat 
verius pictura quam promittat. pinxit et heroa nudum 
eaque pictura naturam ipsam provocavit. est et equus
eius, sive fuit, pictus in certamine, quo iudicium ad mutas
quadripedes provocavit ab hominibus. namque ambitu
praevalere aemulos sentiens singulorum picturas inductis 
equis ostendit: Apellis tantum equo adhinnivere, idque et
postea semper evenit , ut experimentum artis illud osten-
taretur . fecit et Neoptolemum ex equo adversus Persas,
Archelaum cum uxore et filia, Antigonum thoracatum cum
equo incedentem. peritiores artis praeferunt omnibus eius
operibus eundem regem sedentem in equo et Dianam
sacrificantium virginum choro mixtam, quibus vicisse
Homeri versus videtur id ipsum describentis. pinxit et 
quae pingi non possunt, tonitrua, fulgetra fulguraque ; 
Bronten, Astrapen et Ceraunobolian appellant. —Inventa

 

eius et ceteris profuere in arte ; unum imitari nemo
potuit, quod absoluta opera atramento inlinebat ita tenui,
ut id ipsum, cum repercussum claritatis colorum omn ium 
excitaret custodiretque a pulvere et sordibus, ad manum
intuenti demum appareret, sed et l um inum ratione magna,
ne claritas colorum aciem offenderet veluti per lapidem
specularem intuentibus et e longinquo eadem res nimis
floridis coloribus austeritatem occulte daret. 
 Aequalis eius fuit Aristides Thebanus. is omnium
primus animum pinxit et sensus hominis expressit, quae
vocant Graeci ἤθη, item perturbationes , durior paulo in
coloribus. huius opera .... oppido capto ad matris
morientis ex volnere mammam adrepens infans , intellegi-
turque sentire mater et timere, ne emortuo e lacte san-
guinem lambat. quam tabulam Alexander Magnus trans-
tulerat Pellam in patriam suam. idem pinxit proelium
cum Persis, centum homines tabula ea conplexus pactus-
que in singulos mnas denas a tyranno Elatensium Mna-
sone. pinxit et currentes quadrigas et supplicantem paene

 

cum voce et venatores cum captura et Leontion Epicuri 
et anapauomenen propter fratris amorem , item Liberum 
et Ariadnen spectatos Romae in aede Cereris , tragoedum
et puerum in Apollinis, cuius tabulae gratia interiit pictoris
inscitia, cui tergendam eam mandaverat M. Iunius praetor
sub die ludorum Apollinarium. spectata est et in aede
Fidei in Capitolio senis cum lyra puerum docentis . pinxit
et aegrum sine fine laudatum tantumque arte valuit, ut
Attalus rex unam tabulam eius centum talentis emisse
tradatur. 
 Simul , ut dictum est, et Protogenes floruit. patria
ei Caunus , gentis Rhodiis subiectae . summa paupertas 
initio artisque summa intentio et ideo minor fertilitas.
quis eum docuerit, non putant constare; quidam et naves
pinxisse usque ad quinquagensimum annum; argumentum
esse, quod cum Athenis celeberrimo loco Minervae de-
lubri propylon pingeret, ubi fecit nobilem Paralum et
Hammoniada , quam quidam Nausicaan vocant, adiecerit
parvolas naves longas in iis , quae pictores parergia ap-

 

pellant, ut appareret , a quibus initiis ad arcem ostenta-
tionis opera sua pervenissent. palmam habet tabularum
eius Ialysus , qui est Romae dicatus in templo Pacis.
cum pingeret eum, traditur madidis lupinis vixisse , quo-
niam sic simul et famem sustineret et sitim nec sensus
nimia dulcedine obstrueret . huic picturae quater colorem
induxit c eu tr i a subsidia iniuriae et vetustatis, ut dece-
dente superiore inferior succederet. est in ea canis mire
factus, ut quem pariter et casus pinxerit. non iudicabat
se in eo exprimere spumam anhelantis , cum in reliqua
parte omni, quod difficillimum erat, sibi ipse satisfecisset.
 displicebat autem ars ipsa: nec minui poterat et vide-
batur nimia ac longius a veritate discedere, spumaque 
pingi , non ex ore nasci. anxio animi cruciatu, cum in
pictura verum esse, non verisimile vellet , absterserat sae-
pius mutaveratque penicillum, nullo modo sibi adprobans.
postremo iratus arti, quod intellegeretur , spongeam inpegit
inviso loco tabulae. et illa reposuit ablatos colores qua-
liter cura optaverat, fecitque in picture fortuna naturam.
 hoc exemplo eius similis et Nealcen successus spumae 

equi similiter spongea inpacta secutus dicitur , cum pin-
geret poppyzonta retinentem eum . ita Protogenes monstravit 
et fortunam . propter hunc Ialysum , ne cremaret 
tabulam , Demetrius rex, cum ab ea parte sola posset 
Rhodum capere, non incendit , parcentemque picturae fugit 
occasio victoriae. erat tunc Protogenes in suburbano suo
hortulo, hoc est Demetrii castris , neque interpellatus
proeliis incohata opera intermisit omnino nisi accitus a
rege, interrogatusque, qua fiducia extra muros ageret, re-
spondit scire se cum Rhodiis illi bellum esse, non cum artibus. disposuit rex in tutelam eius stationes, gaudens
quod manus servaret , quibus pepercerat, et, ne saepius
avocaret, ultro ad eum venit hostis relictisque victoriae
suae votis inter arma et murorum ictus spectavit arti-
ficem; sequiturque tabulam illius temporis haec fama,
quod eam Protogenes sub gladio pinxerit: Satyrus hic
est, quem anapauomenon vocant, ne quid desit temporis
eius securitati, tenentem tibias. fecit et Cydippen et 
Tlepolemum, Philiscum , tragoediarum scriptorem, medi-
tantem et athletam et Antigonum regem, matrem Aristo-

 

telis philosophi, qui ei suadebat, ut Alexandri Magni opera
pingeret propter aeternitatem rerum—impetus animi et
quaedam artis libido in haec potius eum tulere—; no-
vissime pinxit Alexandrum ac Pana . fecit et signa ex
aere, ut diximus. 
 
 Eadem aetate fuit Asclepiodorus, quem in symmetria
mirabatur Apelles. huic Mnaso tyrannus pro duodecim
diis dedit in singulos mnas tricenas, idemque Theomnesto
in singulos heroas vicenas. 
 His adnumerari debet et Nicomachus , Aristi d is filius
ac discipulus. pinxit raptum Proserpinae, quae tabula
fuit in Capitolio in Minervae delubro supra aediculam
Iuventatis , et in eodem Capitolio, quam Plancus imperator 
posuerat, Victoria quadrigam in sublime rapiens. Ulixi 
primus addidit pilleum . pinxit et Apollinem ac Dianam,
deumque matrem in leone sedentem, item nobiles Bacchas
obreptantibus Satyris, Scyllamque, quae nunc est Romae
in templo Pacis. nec fuit alius in ea arte velocior. tra-
dunt namque conduxisse pingendum ab Aristrato, Sicyo-
niorum tyranno, quod is faciebat Telesti poetae moni-
mentum praefinito die, intra quem perageretur, nec multo
ante venisse, tyranno in poenam accenso, paucisque diebus

 

absolvisse et celeritate et arte mira. —Discipulos habuit
Aristonem fratrem et Aristiden filium et Philoxenum Ere-
trium , cuius tabula nullis postferenda , Cassandro regi picta,
continuit Alexandri proelium cum Dario. idem pinxit et
lasciviam, in qua tres Sileni comissantur . hic celeritatem
praeceptoris secutus breviores etiamnum quasdam picturae
conpendiarias invenit. —Adnumeratur his et Nicophanes ,
elegans ac concinnus ita, ut venustate ei pauci conparen-
tur; cothurnus et gravitas artis multum a Zeuxide et
Apelle abest.—(Apellis discipulus Perseus, ad quem de
hac arte scripsit, huius fuerat aetatis).—Aristidis The-
bani discipuli fuerunt et filii Niceros et Ariston, cuius
est Satyrus cum scypho coronatus, discipuli Antorides et
Euphranor , de quo mox dicemus. 
 
 (37) Namque subtexi par est minoris picturae cele-
bres in penicillo, e quibus fuit Piraeicus arte paucis post-
ferendus: proposito nescio an dist in xerit se, quoniam hu-
milia quidem secutus humilitatis tamen summam adeptus

 

est gloriam. tonstrinas sutrinasque pinxit et asellos et
obsonia ac similia, ob haec cognominatus rhyparographos ,
in iis consummatae voluptatis , quippe eae pluris veniere 
quam maximae multorum. e diverso Maeniana, inquit
Varro, omnia operiebat Serapionis tabula sub
Veteribus. hic scaenas optime pinxit, sed hominem
pingere non potuit. contra Dionysius nihil aliud quam
homines pinxit, ob id anthropographos cognominatus.
 parva et Callicles fecit, item Calates comicis tabellis,
utraque Antiphilus . namque et Hesionam nobilem pinxit
et Alexandrum ac Philippum cum Minerva, qui sunt in
schola in Octaviae porticibus, et in Philippi Liberum
patrem, Alexandrum puerum, Hippolytum tauro emisso
expavescentem, in Pompeia vero Cadmum et Europen.
idem iocosis nomine Gryllum deridiculi habitus pinxit,
unde id genus picturae grylli vocantur. ipse in Aegypto
natus didicit a Ctesidemo. 
 Decet non sileri et Ardeatis templi pictorem, prae-
sertim civitate donatur ibi et carmine , quod est in ipsa
pictura his versibus:

 Dignis digna . Loco picturis condecoravit reginae Iunonis supremi coniugis templum Plautius Marcus, duet Asia lata esse oriundus, quem nunc et post semper ob artem hanc Ardea laudat, 

eaque sunt scripta antiquis litteris Latinis, non fraudanda 
et Studio divi Augusti aetate, qui primus instituit amoe-
nissimam parietum picturam, villas et porticus ac topiaria 
opera, lucos, nemora, colles, piscinas, euripos, amnes,
litora , qualia quis optaret , varias ibi obambulantium spe-
cies aut navigantium terraque villas adeuntium asellis aut
vehiculis, iam piscantes, aucupantes aut venantes aut etiam
vindemiantes. sunt in eius exemplaribus nobiles palustri 
accessu villae, succollatis sponsione mulieribus labantes ,
trepidis quae feruntur, plurimae praeterea tales argutiae
facetissimi salis . idem subdialibus maritimas urbes pin-
gere instituit, blandissimo aspectu minimoque inpendio.
 sed nulla gloria artificum est nisi qui tabulas pinxere.

 

eo venerabilior antiquitatis prudentia apparet. non enim
parietes excolebant dominis tantum nec domos uno in
loco mansuras , quae ex incendiis rapi non possent. casa 
Protogenes contentus erat in hortulo suo; nulla in Apellis 
tectoriis pictura erat. nondum libebat parietes totos tin-
guere ; omnium eorum ars urbibus excubabat, pictorque
res communis terrarum erat. —Fuit et Arellius Romae
celeber paulo ante divum Augustum, ni flagitio insigni
corrupisset artem, semper ei lenocinans feminae, cuius 
amore flagra ret , et ob id deas pingens, sed dilectarum 
imagine . itaque in pictura eius scorta numerabantur.
 fuit et nuper gravis ac severus idemque floridis t umidus 
pictor Famulus . huius erat Minerva spectantem spectans,
quacumque aspiceretur. paucis diei horis pingebat, id
quoque cum gravitate, quod semper togatus, quamquam
in machinis. carcer eius artis domus aurea fuit, e.t ideo
non extant exempla alia magnopere. post eum fuere in
auctoritate Cornelius Pinus et Attius Priscus, qui Honoris
et Virtutis aedes Imperatori Vespasiano Augusto restituenti
pinxerunt, Priscus antiquis similior. —

(38) Non
est omittenda in picturae mentione celebris circa Lepi-
dum fabula, siquidem in triumviratu quodam loco deductus
a magistratibus in nemorosum hospitium minaciter cum

 

iis postero die expostulavit somnum ademptum sibi volu-
crum concentu ; at illi draconem in longissima membrana
depictum circumdedere luco , eoque terrore aves tune
siluisse narratur et postea posse compesci. 
 (39) Ceris pingere ac picturam inurere quis primus
excogitaverit, non constat. quidam Aristidis inventum
putant, postea consummatum a Praxitele; sed aliquanto
vetustiores encaustae picturae exstitere, ut Polygnoti et
Nicanoris, Mnesilai Pariorum . Elasippus quoque Aeginae
picturae suae inscripsit ἐνέκαεν, quod profecto non fe-
cisset nisi encaustica inventa. (40) Pamphilus quoque,
Apellis praeceptor, non pinxisse solum encausta , sed etiam
docuisse traditur Pausian Sicyonium, primum in hoc genere
nobilem. Bryetis filius hic fuit eiusdemque primo disci-
pulus. pinxit et ipse penicillo parietes Thespi i s , cum
reficerentur quondam a Polygnoto picti, multumque com-
paratione superatus existimabatur, quoniam non suo genere
certasset. idem et lacunaria primus pingere instituit nec
camaras ante eum taliter adornari mos fuit; parvas pingebat
tabellas maximeque pueros. hoc aemuli interpretabantur

 

facere eum, quoniam tarda picturae ratio esset illa . quam
ob rem daturus ei celeritatis famam absolvit uno die
tabellam , quae vocata est hemeresios , puero picto. amavit
in iuventa Glyceram municipem suam, inventricem coro-
narum, certandoque imitatione eius ad numerosissimam
florum varietatem perduxit artem illam. postremo pinxit 
et ipsam sedentem cum corona , quae e nobilissimis tabula
est, appellata stephanoplocos , ab aliis stephanopolis , quo-
niam Glycera venditando coronas sustentaverat paupertatem.
huius tabulae exemplar , quod apographon vocant, L. Lu-
cullus duobus talentis emit .... Dionysius Athenis. Pausias 
autem fecitet grandes tabulas, sicut spectatam in Pompei
porticu boum immolationem. eam primus invenit picturam,
quam postea imitati sunt multi , aequavit nemo. ante omnia,
cum longitudinem bovis ostendi vellet, adversum eum
pinxit, non traversum, et abunde intellegitur amplitude.
dein , cum omnes, quae volunt eminentia videri, candi-
canti faciant colore , quae condunt , nigro, hic totum bovem
atri coloris fecit umbraeque corpus ex ipsa dedit, magna
20 prorsus arte in aequo extantia ostendente et in confracto
solida omnia. Sicyone et hic vitam egit, diuque illa fuit

 

patria picturae. tabulas inde e publico omnes propter
aes alienum civitatis addictas Scauri aedilitas Romam
transtulit. 
 Post eum eminuit longe ante omnes Euphranor Isthmius 
olympiade CIIII , idem qui inter fictores dictus est nobis. 
fecit et colossos et marmorea et typos scalpsit , docilis ac
laboriosus ante omnes et in quocumque genere excellens
ac sibi aequalis. hic primus videtur expressisse dignitates 
heroum et usurpasse symmetrian, sed fuit in universitate 
corporum exilior et capitibus articulisque grandior. volu-
mina quoque composuit de symmetria et coloribus. opera
eius sunt equestre proelium, XII dei, Theseus , in quod 
dixit eundem apud Parrhasium rosa pastum esse, suum
vero carne . nobilis eius tabula Ephesi est , Ulixes simu-
lata insania bovem cum equo iungens et palliati cogi-
tantes , dux gladium condens . 
 Eodem tempore fuere Cydias , cuius tabulam Argonautas

 

HS CXXXXIIII Hortensius orator mercatus est eique aedem
fecit in Tusculano suo, Euphranoris autem discipulus Anti-
dotus . huius est clipeo dimicans Athenis et luctator tubicen-
que inter pauca laudatus. ipse diligentior quam numero-
sior et in coloribus severus maxime inclaruit discipulo
Nicia Atheniense , qui diligentissime mulieres pinxit. lumen
et umbras custodiit atque ut eminerent e tabulis picturae 
maxime curavit. oper um eius Nemea advecta ex Asia Ro-
mam a Silano, quam in curia diximus positam , item Liber 
pater in aede Concordiae, Hyacinthus, quem Caesar Augustus
delectatus eo secum deportavit Alexandrea capta, et ob id
Tiberius Caesar in templo eius dicavit hane tabulam et
Danaen , Ephesi vero est mega b y z i , sacerdotis Ephesiae
Dianae, sepulchrum, Athenis necyomantea Homeri. hane
vendere Attalo regi noluit talentis LX potiusque patriae
suae donavit abundans opibus. fecit et grandes picturas ,
in quibus sunt Calypso et Io et Andromeda ; Alexander
quoque in Pompei porticibus praecellens et Calypso sedens
huic e idem adscribuntur. quadripedum prosperrime canes

 

expressit. hic est Nicias, de quo dicebat Praxiteles inter-
rogatus, quae maxime opera sua probaret in marmoribus :
quibus Nicias manum admovisset; tantum circum-
litioni eius tribuebat. non satis discernitur, alium eodem
nomine an hunc eundem quidam faciant olympiade CXII. 
 Niciae conparatur et aliquando praefertur Athenion 
Maronites, Glaucionis Corinthii discipulus, austerior colore
et in austeritate iucundior, ut in ipsa pictura eruditio
eluceat. pinxit in templo Eleusine phylarchum et Athenis
frequentiam , quam vocavere syngenicon , item Achillem
virginis habitu occultatum Ulixe deprendente et in una
tabula V I signa , quaque maxime inclaruit, agasonem cum
equo. quod nisi in iuventa obiiset , nemo compararetur. 
 Est nomen et Heraclidi Macedoni. initio naves pinxit
captoque Perseo rege Athenas commigravit. ubi eodem
tempore erat Metrodorus, pictor idemque philosophus , in
utraque scientia magnae auctoritatis. itaque cum L. Paulus
devicto Perseo petiisset ab Atheniensibus, ut ii sibi quam
probatissimum philosophum mitterent ad erudiendos liberos,
item pictorem ad triumphum excolendum , Athenienses

 

Metrodorum elegerunt, professi eundem in utroque desi-
derio praestantissimum, quod ita Paulus quoque iudicavit. 
 Timomachus Byzantius Caesaris dictatoris aetate Aiacem 
et Mediam pinxit , ab eo in Veneris Genetricis aede positas,
LXXX talentis venundatas . talentum Atticum $X$ VI taxat 
M. Varro. Timomachi aeque laudantur Orestes, Iphigenia 
in Tauris et Lecythion , agilitatis exercitator , cognatio no-
bilium , palliati , quos dicturos pinxit, alterum stantem ,
alterum sedentem. praecipue tamen ars ei favisse in
Gorgone visa est. 
 Pausiae filius et discipulus Aristolaus e severissimis 
pictoribus fuit, cuius sunt Epaminondas , Pericles, Media ,
Virtus, Theseus, imago Atticae plebis, boum immolatio.—
Sunt quibus et Nicophanes , eiusdem Pausiae discipulus,
placeat diligentia, quam intellegant soli artifices, alias durus
in coloribus et sile multus. nam Socrates iure omnibus
placet; tales sunt eius cum Aesculapio filiae Hygi a , Aegle ,

 

Panac e a , Ias o et piger, qui appellatur Ocnos, spartum torquens, quod asellus adrodit . 
 Hactenus indicatis proceribus in utroque genere non
silebuntur et primis proximi: Aristoclides , qui pinxit aedem 
Apollinis Delphis. Antiphilus puero ignem conflante lau-
datur ac pulchra alias domo splendescente ipsiusque pueri
ore, item lanificio, in quo properant omnium mulierum
pensa, Ptolemaeo venante , sed nobilissimo Satyro cum
pelle pantherina, quem aposcopeuonta appellant, Aristo-
phon Anca eo vulnerato ab apro cum socia doloris Asty-
pal a e a numerosaque tabula, in qua sunt Priamus , Helena ,
Credulitas, Ulixes, Deiphobus , Dolus . Androbius pinxit
Scyllum ancoras praecidentem Persicae classis, Artemon
Danaen mirantibus eam praedonibus, reginam Stratonicen,
Herculem et Deianiram , nobilissimas autem, quae sunt in
Octaviae operibus, Herculem ab Oeta monte Doridos exusta 
mortalitate consensu deorum in caelum euntem, Laome-

 

dontis circa Herculem et Neptunum historiam ; Alcimachus 
Dioxippum, qui pancratio Olympiae citra pu lv eris iactum ,
quod vocant ἀκονιτί, vicit; Coenus stemmata . Ctesi-
lochus , Apellis discipulus, petulanti pictura innotuit, love
Liberum parturiente depicto mitrato et muliebriter in-
gemescente inter obstetricia dearum, Cleon Cadmo , Ctesi-
demus Oechaliae expugnatione, Laodamia, Ctesi cl es reginae 
Stratonices iniuria . nullo enim honore exceptus ab ea
pinxit volutantem cum piscatore , quem reginam amare
sermo erat, eamque tabulam in portu Ephesi proposuit,
ipse velis raptus. regina tolli vetuit, utriusque simili-
tudine mire expressa. Cratinus comoedos Athenis in 
pompeo pinxit; Eutychides bigam : regit Victoria. Eudorus
scaena spectatur—idera et ex aere signa fecit—, Hippys 
Neptuno et Victoria. Habron amicam et Concordiam pinxit
et deorum simulacra, Leontiscus Aratum victorem cum
tropaeo , psaltriam , Leon Sappho , Nearchus Venerem inter

 

Gratias et Cupidines, Herculem tristem insaniae p a eni-
tentia, Nealces Venerem, ingeniosus et sollers , .... ime
siquidem, cum proelium navale Persarum et Aegyptiorum
pinxisset , quod in Nilo [cuius est aqua maris similis]
factum volebat intellegi, argumento declaravit quod arte
non poterat: asellum enim bibentem in litore pinxit et 
crocodilum insidiantem ei ; Oenias syngenicon , Philiscus
officinam pictoris ignem conflante puero, Phalerion Scyllam ,
Simonides Agatharchum et Mnemosynen , Simus iuvenem
requiescentem, officinam fullonis quinquatrus celebrantem,
idemque Nemesim egregiam, Theorus se inungentem , idem 
ab Oreste matrem et Aegisthum interfici, bellumque Ilia-
cum pluribus tabulis, quod est Romae in Philippi porti-
cibus, et Cassandram , quae est in Concordiae delubro,
Leontium Epicuri cogitantem, Demetrium regem, Theon 
Orestis insaniam, Thamyram citharoedum, Tauriscus disco-
bolum, Clytaemestram , Paniscon , Polynicen regnum repe-
tentem et Capanea. 
 Non omittetur inter hos insigne exemplum. namque
Erigonus , tritor colorum Nealcae pictoris, in tantum ipse

 

profecit , ut celebrem etiam discipulum reliquerit Pasiam ,
fratrem Aeginetae fictoris . illud vero perquam rarum ac
memoria dignum est , suprema opera artificum in p erfectas-
que tabulas , sicut Irim Aristidis, Tyndaridas Nicomachi,
Mediam Timomachi et quam diximus Venerem Apellis , in 
maiore admiratione esse quam perfecta , quippe in iis 
liniamenta reliqua ipsaeque cogitationes artificum spectan-
tur, atque in lenocinio commendationis dolor est manus,
cum id ageret, exstinctae . 
 Sunt etiamnum non ignobiles quidem, in transcursu
tamen dicendi Aristocydes , Anaxander, Aristobulus Syrus ,
Arcesilas , Tisicratis filius, Cor oe bus , Nicomachi discipulus,
Charman t ides Euphranoris , Dionysodorus Colophonius, Di-
ca e ogenes , qui cum Demetrio rege vixit, Euthymides ,
Heraclides Macedo, Milon Soleus , Pyromachi statuarii 
discipuli , Mnasitheus Sicyonius , Mnasitimus, Aristonidae 

filius et discipulus, Nessus, Habronis filius, Polemon
Alexandrinus, Theodorus Samius et Stadios , Nicosthenis
discipuli, Xenon, Neoclis discipulus, Sicyonius. 
 Pinxere et mulieres : Timarete, Miconis filia , Dianam,
quae in tabula Ephesi est antiquissimae picturae; Irene,
Cratini pictoris filia et discipula, puellam, quae est Eleu-
sine , Calypso, senem et praestigiatorem Theodorum , Al-
cisthenen saltatorem; Aristarete , Nearchi filia et discipula,
Aesculapium. laia Cyzicena, perpetua virgo, M. Varronis
iuventa Romae et penicillo pinxit et cestro in ebore ima-
gines mulierum maxime et Neapoli anum in grandi tabula,
suam quoque imaginem ad speculum. nec ullius velocior
in pictura manus fuit, artis vero tantum, ut multum mani-
pretiis antecederet celeberrimos eadem aetate imaginum
pictores Sopolim et Dionysium, quorum tabulae pinaco-
thecas inplent. pinxit et quaedam Olympias, de qua hoc
solum memoratur, discipulum eius fuisse Autobulum . 
 
 (41) Encausto pingendi duo fuere antiquitus genera ,
cera et in ebore cestro , id est vericulo , donec classes
pingi coepere. hoc tertium accessit resolutis igni ceris
penicillo utendi, quae pictura navibus nec sole nec sale
ventisve corrumpitur. 
 (42) Pingunt et vestes in Aegypto, inter pauca mira-
bili genere, candida vela, postquam attrivere , inlinentes
non coloribus, sed colorem sorbentibus medicamentis. hoc
cum fecere, non apparet in velis , sed in cortinam pigmenti 
ferventis mersa post momentum extrahuntur picta. mirum-
que, cum sit unus in cortina colos, ex illo alius atque
alius fit in veste accipientis medicamenti qualitate mu-
tatus, nec postea ablui potest. ita cortina, non dubie
confusura colores, si pictos acciperet, digerit ex uno pin-
gitque, dum coquit , et adustae eae vestes firmiores usibus
fiunt quam si non urerentur. —

(43) De pictura
satis superque. contexuisse his et plasticen conveniat
eiusdem operae terrae. 
 Fingere ex argilla similitudines Butades Sicyonius

 

figulus primus invenit Corinthi filiae opera, quae capta
amore iuvenis, abeunte illo peregre, umbram ex facie 
eius ad lucernam in pariete lineis circumscripsit, quibus
pater eius inpressa argilla typum fecit et cum ceteris
fictilibus induratum igni proposuit, eumque servatum in
Nymphaeo, donec Mummius Corinthum everterit , tradunt.
 sunt qui in Samo primos omnium plasticen invenisse
Rhoecum et Theodorum tradant multo ante Bacchiadas 
Corintho pulsos, Damaratum vero ex eadem urbe pro-
fugum, qui in Etruria Tarquinium regem populi Romani
genuit, comitatos fictores Euchira, Diopum , Eugrammum ;
ab iis Italiae traditam plasticen. Butadis inventum est
rubricam addere aut ex rubra creta fingere, primusque
personas tegularum extremis imbricibus inposuit, quae 
inter initia prostypa vocavit; postea idem ectypa fecit.
hinc et fastigia templorum orta . propter hunc plastae 
appellati . 
 (44) Hominis autem imaginem gypso e facie ipsa
primus omnium expressit ceraque in eam formam gypsi
infusa emendare instituit Lysistratus Sicyonius, frater Ly-
sippi , de quo diximus. hic et similitudines reddere instituit; 
ante eum quam pulcherrimas facere studebant .
idem et de signis effigies exprimere invenit, crevitque
res in tantum, ut nulla signa statuaeve sine argilla fierent.

 

quo apparet antiquiorem hancfuisse scientiam quam fun-
dendi aeris. 
 (45) Plastae laudatissimi fuere Damophilus et Gorga-
sus , iidem pictores, qui Cereris aedem Romae ad circum
maximum utroque genere artis suae excoluerant , versibus
inscriptis Graece, quibus significarent ab dextra opera 
Damophili esse, ab laeva Gorgasi. ante hanc aedem
Tuscanica omnia in aedibus fuisse auctor est Varro, et 
ex hac, cum reficeretur, crustas parietum excisas tabulis
marginatis inclusas esse, item signa ex fastigiis dispersa .
 fecit et Chalcosthenes cruda opera Athenis , qui locus ab
officina eius Ceramicos appellatur. M. Varro tradit sibi
cognitum Romae Possim nomine, a quo facta poma et 
uvas nem o posse t aspectu discernere a veris . idem
magnificat Arcesilaum , L . Luculli familiarem, cuius pro-
plasmata pluris venire solita artificibus ipsis quam aliorum
opera; ab hoc factam Venerem Genetricem in foro Cae-
saris et, priusquam absolveretur , festinatione dedicandi

 

positam; eidem a Lucullo HS |X???| signum Felicitatis loca-
tum, cui mors utriusque inviderit; Octavio equiti Romano 
cratera facere volenti exemplar e gypso factum talento .
laudat et Pasitelen , qui plasticen matrem caelaturae et
statuariae scalpturaeque dixit et, cum esset in omnibus
iis summus, nihil umquam fecit ante quam finxit. prae-
terea elaboratam hanc artem Italiae et maxime Etruriae ;
Vulcam Veis accitum, cui locaret Tarquinius Priscus lovis
effigiem in Capitolio dicandam; fictilem eum fuisse et
ideo miniari solitum ; fictiles in fastigio templi eius quadri-
gas , de quibus saepe diximus; ab hoc eodem factum Herculem, 
qui hodieque materiae nomen in urbe retinet. hae 
enim tum effigies deorum erant lautissimae , nec paenitet 
nos illorum, qui tales eos coluere; aurum enim et ar-
gentum ne diis quidem conficiebant. (46) durant etiam
nunc plerisque in locis talia simulacra; fastigia quidem 
templorum etiam in urbe crebra et municipiis, mira

 

caelatura et arte suique firmitate, sanctiora auro, certe
innocentiora . 
 In sacris quidem etiam inter has opes hodie non
murrinis crystallinisve , sed fictilibus prolibatur simpulis ,
inenarrabili Terrae benignitate, si quis singula aestimet,
etiam ut omittantur in frugum , vini, pomorum , herbarum
et fruticum, medicamentorum, metallorum generibus bene-
ficia eius, quae adhuc diximus. neque adsiduitate satiant
figlinarum opera, * doliis ad vina excogitatis, ad aquas
tubulis , ad balineas mammatis , ad tecta *imbricibus *
coctilibus laterculis fundamentisque aut quae rota fiunt,
propter quae Numa rex septimum collegium figulorum
instituit. quin et defunctos sese multi fictilibus soliis 
condi maluere , sicut M. Varro , Pythagorio modo in myrti 
et oleae atque populi nigrae foliis . maior pars hominum

 

terrenis utitur vasis. Samia etiam nunc in esculentis lau-
dantur. retinent hanc nobilitatem et Arretium in Italia
et calicum tantum Surrentum , Hasta , Pollentia , in Hispania
Saguntum, in Asia Pergamum. habent et Trallis ibi opera
sua et in Italia Mutina , quoniam et sic gentes nobilitantur
et haec quoque per maria, terras ultro citro portantur,
insignibus rotae officinis. Erythris in templo hodieque
ostenduntur amphorae duae propter tenuitatem conse-
cratae discipuli magistrique certamine, uter tenuiorem
humum duceret. Cois ea laus maxima, Hadrianis firmi-
tas, nonnullis circa hoc severitatis quoque exemplis.
 Q . Coponium invenimus ambitus damnatum, quia vini
amphoram dedisset dono ei, cui suffragi latio erat. atque
ut e luxu quoque aliqua contingat auctoritas figlinis: tri-
patinium , inquit Fenestella, appellabatur summa
cenarum lautitia; una erat murenarum, altera
luporum, tertia mixti piscis, inclinatis iam scilicet
moribus, ut tamen eos praeferre Graeciae etiam philo-
sophis possimus, siquidem in Aristotelis heredum auctione

 

septuaginta patinas venisse traditur. nos cum unam Aesopi 
tragoediarum histrionis in natura avium diceremus HS C??? 
stetisse, non dubito indignatos legentes. at, Hercules,
Vitellius in principatu suo |X???| Hs condidit patinam, cui
faciendae fornax in campis exaedificata erat, quoniam eo
pervenit luxuria, ut etiam fictilia pluris constent quam
murrina . propter hanc Mucianus altero consulatu suo
in conquestione exprobravit patinarum paludes Vitelli me-
moriae , non illa foediore, cuius veneno Asprenati reo 
Cassius Severus accusator obiciebat interisse convivas
cxxx. nobilitantur his quoque oppida , ut Regium et 
Cumae . Samia testa Matris deum sacerdotes, qui Galli
vocantur, virilitatem amputare nec aliter citra perniciem,
M. Caelio credamus, qui linguam sic amputandam obiecit
gravi probro , tamquam et ipse iam tune eidem Vitellio
malediceret. quid non excogitat vita fractis etiam testis
utendo, sic ut firmius durent, tunsis calce addita, quae
vocant Signina ! quo genere etiam pavimenta excogitavit.

(47) Verum et ipsius terrae sunt alia commenta .

 

quis enim satis miretur pessumam eius partem ideoque 
pulverem appellatam in Puteolanis collibus opponi maris
fluctibus , mersumque protinus fieri lapidem unum inex-
pugnabilem undis et fortiorem cotidie , utique si Cumano
misceatur caemento ? eadem est terrae natura et in Cyzi-
cena regione, sed ibi non pulvis, verum ipsa terra qua
libeat magnitudine excisa et demersa in mare lapidea
extrahitur. hoc idem circa Cassandream produnt fieri, et
in fonte Cnidio dulci intra octo menses terram lapide-
scere . ab Oropo quidem Aulida usque quidquid attingitur 
mari terrae mutatur in saxa. non multum a pulvere
Pateolano distat e Nilo harena tenuissima sui parte, non
ad sustinenda maria fluctusque frangendos , sed ad de-
bellanda corpora palaestrae studiis. inde certe Patrobio,
Neronis principis liberto, advehebatur. quin et Cratero
et Leonnato ac Meleagro , Alexandri Magni ducibus, s o li t um 
hoc portari cum reliquis militaribus commerciis reperio,
plura de hac parte non dicturus, non, Hercules, magis
quam de terrae usu in ceromatis, quibus exercendo iuventus 
nostra corporis vires perdit animorum.

(48) quid?
non in Africa Hispaniaque e terra parietes, quos appellant

 

formaceos , quoniam in forma circumdatis II utrimque ta-
bulis inferciuntur verius quam struuntur , aevis durant,
incorrupti imbribus, ventis, ignibus omnique caemento
firmiores? spectat etiam nunc speculas Hannibalis Hispania
terrenasque turres iugis montium inpositas. hinc et cae-
spitum natura castrorum vallis accommodata contraque 
fluminum impetus aggeribus . inlini quidem crates parie-
tum Into et lateribus crudis exstrui quis ignorat? 
 (49) Lateres non sunt ex sabuloso neque harenoso
multoque minus calculoso ducendi solo , sed e cretoso et
albicante ant ex rubrica vel etiam e sabulo , masculo certe.
finguntur optime vere, nam solstitio rimosi fiunt. aedi-
ficiis non nisi bimos probant, qui a et intritam ipsam
eorum, priusquam fingantur, macerari oportet. genera
eorum f iu nt tria: Lydion , quo nos utimur, longum sesqui-
pedem , latum pedem , alterum tetradoron, tertium penta-
doron . Graeci enim antiqui δῶρον palmum vocabant et
ideo δῶρα munera , quia manu darentur ; ergo a quattuor
et quinque palmis, prout sunt, nominantur. eadem est
et latitudo . minore privatis operibus, maiore in publicis

 

utuntur in Graecia. Pitanae in Asia et in ulteriore Hispa-
nia civitatibus Maxilua et Callet fiunt lateres, qui siccati
non merguntur in aqua. sunt enim e terra pumicosa,
cum subigi potest, utilissima. Graeci, praeterquam ubi
e silice fieri poterat structura , latericios parietes prae-
tulere. sunt enin aeterni, si ad perpendiculum fiant .
ideo et publica opera et regias domos sic struxere :
murum Athenis, qui ad montem Hymettum spectat, Patris
aedes Iovis et Herculis, quamvis lapideas columnas et
epistylia circumdarent, domum Trallibus regiam Attali,
item Sardibus Croesi , quam gerusian fecere, Halicarnasi 
Mausoli , quae etiam nunc durant. Lacedaemone quidem
latericiis parietibus excisum opus tectorium propter excel-
lentiam picturae ligneis formis inclusum Romam deporta-
vere in aedilitate ad comitium exornandum Murena et
Varro. cum opus per se mirum esset, tralatum tamen
magis mirabantur . in Italia quoque latericius murus Arreti 
et Mevaniae est. Romae non fiunt talia aedificia, quia
sesquipedalis paries non plus quam unam contignationem

 

tolerat , cautumque est, ne communis crassior fiat, nec
intergerivorum ratio patitur.

(50) Haec sint dicta de lateribus. in terrae
autem reliquis generibus vel maxime mira natura est
sulpuris , quo plurima domantur. nascitur in insulis Aeo-
liis inter Siciliam et Italiam, quas ardere diximus, sed 
nobilissimum in Melo insula. in Italia quoque invenitur
in Neapolitano Campanoque agro collibus, qui vocantur
Leucogaei . ibi e cuniculis effossum perficitur igni.
genera IIII: vivum, quod Graeci apyron vocant, nascitur
solidum solum —cetera enim liquore constant et con-
ficiuntur oleo incocta—; vivum effoditur tralucetque et
viret . solo ex omnibus generibus medici utuntur . alterum
genus appellant glaebam , fullonum tantum officinis familiare.
tertio quoque generi unus tantum est usus ad lanas suf-
fiendas , quoniam candorem mollitiamque confert. egula
vocatur hoc genus, quartum caute ad ellychnia maxime
conficienda; cetero tantum vis est ut morbos comitiales

 

deprehendat nidore inpositum igni. lusit et Anaxilaus 
eo, addens in calicem vini prunaque subdita circumferens,
exardescentis r epercussu pallorem dirum velut defunctorum
effundente in conviviis . natura eius excalfacit, concoquit,
sed et discutit collectiones corporum, ob hoc talibus em-
plastris malagmatisque miscetur. renibus quoque et lumbis
in dolore cum adipe mire prodest inpositum, aufert et
lichenas faciei cum terebinthi resina et lepras ; harpax 
ita vocatur a celeritate praebendi , avelli enim subiade
debet. prodest et suspiriosis linctu , purulenta quoque
extussientibus et contra scorpionum ictus. vitiligines 
vivum nitro mixtum atque ex aceto tritum et inlitum
tollit, item lendes, et in palpebris aceto sandaracato ad-
mixtum . habet et in religionibus locum ad expiandas 
suffitu domos . sentitur vis eius et in aquis ferventibus,
neque alia res facilius accenditur, quo apparet ignium

 

vim magnam ei inesse. fulmina, fulgura quoque sulpuris
odorem habent, ac lux ipsa eorum sulpurea est. 
 (51) Et bituminis vicina natura est. aliubi limus ,
aliubi terra est , limus e Iudaeae lacu , ut diximus, emergens, 
terra in Syria circa Sidonem oppidum maritimum.
spissantur haec utraque et in densitatem coeunt. est vero 
liquidum bitumen, sicut Zacynthium et quod a Babylone
invehitur; ibi quidem et candidum gignitur. liquidum est
et Apolloniaticum, quae omnia Graeci pissasphalton appel-
lant ex argument picis ac bituminis. gignitur et pingue
oleique liquoris in Sicilia Agragantino fonte, inficiens 
rivum. incolae id harundinum paniculis colligunt, citis-
sime sic adhaerescens, utunturque eo ad lucernarum lu-
mina olei vice, item ad scabiem iumentorum . sunt qui
et nap h tham , de qua in secundo diximus volumine, bituminis 
generibus adscribant, verum eius ardens natura et
ignium cognata procul ab omni usu abest. bituminis
probatio ut quam maxime splendeat sitque ponderosum ,
grave o len s , at r um modice, quoniam adulteratur pice. vis

 

quae sulpuri : sistit, discutit, contrahit, glutinat. serpentes
accensum nidore fugat. ad suffusiones oculorum et albu-
gines Babylonium efficax traditur, item ad lepras , lichenas
pruritusque corporum. inlinitur et podagris. omnia autem
eius genera incommodos oculorum pilos replicant, dentium
doloribus medentur simul nitro in trito . lenit tussim ve-
terem et anhelitus cum vino potum ; dysintericis etiam
datur eodem modo sistitque alvum . cum aceto vero potum
discutit concretum sanguinem ac detrahit. mitigat lum-
borum dolores, item articulorum, cum farina hordeacia
inpositum emplastrum peculiare facit suo nomine . san-
guinem sistit, volnera colligit , glutinat nervos. utuntur 
etiam ad quartanas bituminis drachma et hedyosmi pari 
pondere cum murrae obolo subacti. comitiales morbos
ustum deprendit. volvarum strangulationes olfactu discutit
cum vino et castoreo, procidentes suffitu reprimit, purga-
tiones feminarum in vino potum elicit , in reliquo usu
aeramentis inlinitur firmatque ea contra ignes . diximus 
et tingui solitum aes eo statuasque inlini. calcis quoque
usum praebuit ita feruminatis Babylonis muris. placet in 

ferrariis fabrorum officinis tinguendo ferro clavorum capitibus et multis aliis usibus. 
 (52) Nec minor est aut adeo dissimilis aluminis opera,
quod intellegitur salsugo terrae. plura et eius genera. in
Cypro candidum et nigrius , exigua coloris differentia, cum
sit usus magn a , quoniam inficiendis claro colore lanis
candidum liquidumque utilissimum est contraque fuscis
aut obscuris nigrum. et aurum nigro purgatur. fit autem
omne ex aqua limoque, hoc est terrae exudantis natura.
conrivatum hieme aestivis solibus maturatur. quod fuit
ex eo praecox , candidius fit . gignitur autem in Hispania,
Aegypto , Armenia, Macedonia, Ponto, Africa, insulis Sar-
dinia, Melo, Lipara, Strongyle . laudatissimum in Aegypto,
proximum in Melo. huius quoque duae species, liquidum
spissumque. liquidi probatio ut sit limpidum lacteumque,
sine offensis fricandi , cum quodam igniculo c a loris . hoc
phorimon vocant. an sit adulteratum, deprehenditur suco
Punici mali; sincerum enim mixtura .... alterum genus
est pallidi et scabri et quod inficiatur et galla , ideoque
hoc vocant paraphoron. liquidi aluminis vis adstringere,
indurare, rodere. melle admixto sanat oris ulcera, papulas

 

pruritusque. haec curatio fit in balneis II mellis partibus ,
tertia aluminis. virus alarum sudorisque sedat . sumitur
pilulis contra lienis vitia pellendumque per urinam san-
guinem. emendat et scabiem nitro ac melanthio admixtis. 
 Concreti aluminis unum genus σχιστὸν appellant Graeci,
in capillamenta quaedam canescentia dehiscens, unde qui-
dam trichitim potius appellavere. hoc fit e lapide, ex
quo et aes —chalcitim vocant —, u t sudor quidam eius
lapidis in spumam coagulatus . hoc genus aluminis minus
siccat minusque sistit umorem inutilem corporum , et auri-
bus magnopere prodest infusum; vel inlitum et oris ul-
auribus dentibusque et si saliva cum eo contineatur. et
oculorum medicamentis inseritur apte verendisque utrius-
que sexus . coquitur in catinis , donec liquari desinat .
inertioris est alterum generis, quod strongylen vocant. 
duae et eius species, fungosum atque omni umore dilui
facile, quod in totum damnatur. melius pumicosum et
foraminum fistulis spongeae simile rotundumque natura,

 

candido propius, cum quadam pinguitudine, sine harenis,
friabile, nec inficiens nigritia. hoc coquitur per se car-
bonibus puris, done cinis fiat . —Optimum ex omnibus 
quod Melinum vocant ab insula , ut diximus. nulli vis 
maior neque adstringendi neque denigrandi neque in-
durandi, nullum spissius. oculorum scabritias extenuat,
combustum utilius epiphoris inhibendis, sic et ad pruritus
corporis. sanguinem quoque sistit intus p otum , foris in-
litum . evulsis pilis ex aceto inlinitur renascentesque 
mollit in languinem . summa omnium generum vis in ad-
stringendo, unde nomen Graecis. ob id oculorum vitiis
aptissima sunt, sanguinis fluctiones inhibent cum adipe.
putrescentia ulcerum compescit cum adipe—sic et in-
fantium ulcera et hydropicorum eruptiones siccat—et
aurium vitia cum suco Punici mali et unguium scabritias
cicatricumque duritias et pterygia ac perniones , phage-
daenas ulcerum ex aceto aut cum galla pari pondere
cremata, lepras cum suco olerum , cum salis vero II parti-
bus vitia, quae serpunt, lendes et alia capillorum animalia
aquae permixtum . sic et ambustis prodest et furfuribus 

corporum cum sero picis . infunditur et dysintericis uvam-
que in ore comprimit ac tonsillas . ad omnia, quae in
ceteris generibus diximus, efficacius intellegatur ex Melo 
advectum, nam ad reliquos usus vitae in coriis lanisque
perficiendis quanti sit momenti, significatum est.

(53) Ab his per se ad medicinam pertinentia
terrae genera tractabimus. Samiae II sunt, quae collyrium 
et quae aster appellantur. prioris laus ut recens sit ac
levissima linguaeque glutinosa, altera gl a ebosior ; candida
utraque . uritur , lavatur . sunt qui praeferant priorem.
prosunt sanguinem expuentibus ; emplastrisque, quae sic-
candi causa componuntur, oculorum quoque medicamentis 
miscentur . 
 (54) Eretria totidem differentias habet, namque est
alba et cinerea, quae praefertur in medicina. probatur mollitia et quod , si aere perducatur , violacium reddit 
colorem. vis et ratio eius in medendo dicta est inter 
pigmenta. —(55) Lavatur omnis terra—in hoc enim
loco dicemus—perfusa aqua siccataque solibus , iterum

 

ex aqua trita ac reposita, donec considat et digeri possit
in pastillos. coquitur in calicibus crebro concussis . 
 (56) Est in medicaminibus et Chia terra candicans.
effectus eius i dem qui Samiae ; usus ad mulierum maxime
cutem. idem et Selinusiae . lactei coloris haec et aqua
dilui ce l errima ; eadem lacte diluta tectoriorum albaria 
interpolantur. pni g itis Eretriae simillima est, grandioribus
tantum glaebis glutinosaque . effectus eius idem qui Cimo-
liae, infirmior tantum . bitumini simillima est a m pelitis .
experimentum eius, si cerae modo accepto oleo liquescat
et si nigricans colos maneat tostae. usus ad molliendum 
discutiendumque, et ad haec medicamentis additur, prae-
cipue in calliblepharis et inficiendis capillis.

(57) Cretae plura genera. ex iis Cimoliae duo 
ad medicos pertinentia, candidum et ad purpurissum in-
clinans. vis utrique ad discutiendos tumores , sistendas
fluctiones aceto adsumpto. panos quoque et parotidas
cohibet et lienem inlita pusulasque , si vero aphronitrum 

et cyprum adiciatur et acetum, pedum tumores ita, ut in
sole curatio haec fiat et post VI horas aqua salsa abluatur.
testium tumoribus cypro et cera addita prodest. et re-
frigerandi quoque natura cretae est, sudoresque inmodicos
sistit inlita atque ita papulas cohibet ex vino adsumpta
in balineis. laudatur maxime Thessalica . nascitur et in
Lycia circa Bubonem. 
 Est et alius Cimoliae usus in vestibus. nam Sarda,
quae adfertur e Sardinia, candidis tantum adsumitur, in-
utilis versicoloribus, et est vilissima omnium Cimoliae
generum, pretiosior Umbrica et quam vocant saxum.
proprietas saxi quod crescit in macerando; itaque pon-
dere emitur, illa mensura. Umbrica non nisi poliendis
vestibus adsumitur. neque enim pigebit hanc quoque
partem adtingere, cum lex Metilia extet fullonibus dicta ,
quam C. Flaminius L. Aemilius censores dedere ad popu-
lum ferendam. adeo omnia maioribus curae fuere. ergo
ordo hic est: primum abluitur vestis Sarda, dein sul-
pure suffitur, mox desquamatur Cimolia quae est co-
loris veri. fucatus enim deprehenditur nigrescitque et
funditur sulpure,veros autem et pretiosos colores 
emollit Cimolia et quodam nitore exhilarat contristatos 
sulpure. candidis vestibus sax um utilius a sulpure, in-

 

imicum coloribus. Graecia pro Cimolia Tymp h aico utitur gypso. 
 (58) Alia creta argentaria appellatur nitorem argento
reddens, set vilissima qua circum praeducere ad victo-
riae notam pedesque venalium trans maria advectorum
denotare instituerunt maiores; talemque Publilium Anti -
ochium , mimicae scaenae conditorem, et astrologiae con-
sobrinum eius Manilium Antiochum , item grammaticae
Staberium Erotem eadem nave advectos videre proavi .

sed quid hos referat aliquis , litterarum honore com-
mendatos? talem in catasta videre Chrysogonum Sullae ,
Amphionem Q. Catuli, H ectorem L. Luculli, Demetrium
Pompei, Augenque Demetri, quamquam et ipsa Pompei
credita est, Hipparchum M. Antoni, Menam et Menecraten 
Sexti Pompei aliosque deinceps, quos enumerare iam non
est , sanguine Quiritium et proscriptionum licentia ditatos .
 hoc est insigne venaliciis gregibus obprobriumque inso-
lentis fortunae. quos et nos adeo potiri rerum vidimus,
ut praetoria quoque ornamenta decerni a senatu iubente

 

Agrippina Claudi Caesaris videremus tantumque non cum
laureatis fascibus remitti illo , unde cretatis pedibus advenissent.

(59) Praeterea sunt genera terrae proprietatis 
suae, de quibus iam diximus, sed et hoc loco reddenda 
natura : ex Galata insula et circa Clupeam Africae scorpiones 
necat , Baliaris et Ebusitana serpentes.

(1) Lapidum natura restat, hoc est praecipua 
morum insania, etiam ut gemmae cum sucinis atque
crystallinis murrinisque sileantur . omnia namque, quae
usque ad hoc volumen tractavimus, hominum genita causa 
videri possunt: montes natura sibi fecerat u t quasdam
compages telluris visceribus densandis , simul ad fluminum
impetus domandos fluctusque frangendos ac minime quietas
partes coercendas durissima sui materia. caedimus hos
trahimusque nulla alia quam deliciarum causa, quos trans-

 

cendisse quoque mirum fuit. in portento prope maiores
habuere Alpis ab Hannibale exsuperatas et postea a Cim-
bris: nunc ipsae caeduntur in mille genera marmorum.
promunturia aperiuntur mari, et rerum natura agitur in
planum; evehimus ea, quae separandis gentibus pro ter-
minis constituta erant, navesque marmorum causa fiunt,
ac per fluctus, saevissimam rerum naturae partem, huc
illuc portantur iuga, maiore etiamnum venia quam cum
ad frigidos potus vas petitur in nubila caeloque proximae
rupes cavantur, ut bibatur glacie. secum quisque cogitet,
et quae pretia horum audiat, quas vehi trahique moles
videat , et quam sine iis multorum sit beatior vita . ista
facere, immo verius pati mortales quos ob usus quasve
ad voluptates alias nisi ut inter maculas lapidum iaceant,
ceu vero non tenebris noctium, dimidia parte vitae cuius-
que, gaudia haec auferentibus! 
 (2) Ingens ista reputantem subit etiam antiquitatis
rubor . exstant censoriae leges Claudianae in cenis glires 
et alia dictu minora adponi vetantes: marmora invehi,
maria huis rei causa transiri quae vetaret, lex nulla lata

 

est.

dicat fortassis aliquis: non enim invehebantur.
id quidem falso. CCCLX columnas M. Scauri aedilitate ad
scaenam theatri temporari et vix mense uno futuri in usu
viderunt portari silentio legum. sed publicis nimirum in-
dulgentes voluptatibus. id ipsum cur? aut qua magis via
inrepunt vitia quam publica? quo enim alio modo in pri-
vatos usus venere ebora, aurum, gemmae? aut quid om- 
nino diis reliquimus ? verum esto, indulserint publicis
voluptatibus. etiamne tacuerunt, maximas earum atque
adeo duodequadragenum pedum Lucullei marmoris in atrio
Scauri conlocari? nec clam id occulteque factum est.
satisdare sibi damni infecti coegit redemptor cloacarum,
cum in Palatium eae traherentur. non ergo in tam malo
exemplo moribus caveri utilius fuerat ? tacuere tantas
moles in privatam domum trahi praeter fictilia deorum
fastigia!

(3) nec potest videri Scaurus rudi et huius
mali inprovidae civitati obrepsisse quodam vitii rudimento.
iam L. Crassum oratorem illum, qui primus peregrini mar-
moris columnas habuit in eodem Palatio , Hymettias tamen
nec plures sex aut longiores duodenum pedum, M. Brutus
in iurgiis ob id Venerem Palatinam appellaverat. nimirum
ista omisere moribus victis, frustraque interdicta, quae
vetuerant, cernentes nullas potius quam inritas esse leges
maluerunt. haec atque quae secuntur meliores esse nos 

probabunt. quis enim hodie tantarum columnarum atrium
habet? sed priusquam de marmoribus dicamus, hominum
in iis praeferenda iudicamus pretia. ante igitur artifices
percensebimus .

(4) Marmore scalpendo primi omnium inclaruerunt
Dipoenus et Scyllis , geniti in Creta insula etiamnum Medis 
imperantibus priusque, quam Cyrus in Persis regnare in-
ciperet. hoc est Olympiade circiter quinquagensima . hi 
Sicyonem se contulere, qnae diu fuit officinarum omnium
talium patria. deorum simulacra publice locaverant iis 
Sicyonii , quae priusquam absolverentur , artifices iniuriam
questi abiere in Aetolos. protinus Sicyonem fames invasit 
ac sterilitas maerorque dims. remedium petentibus Apollo
Pythius respondit: si Dipoenus et Scyllis deorum
simulacra perfecissent. quod magnis mercedibus
obsequiisque impetratum est. fuere autem simulacra ea
Apollinis, Dianae, Herculis, Minervae, quo d de caelo postea
tactum est. —

Cum hi essent, iam fuerat in Chio
insula Melas scalptor , dein filius eius Micciades ac deinde

 

nepos Archermus , cuius filii Bupalus et Athenis vel claris-
simi in ea scientia fuere Hipponactis poetae aetate, quem
certum est LX olympiade fuisse. quodsi quis horum fami-
liam ad proavum usque retro agat, inveniat artis eius
originem cum olympiadum initio coepisse. Hipponacti
notabilis foeditas voltus erat; quam ob rem imaginem
eius lascivia iocos a m hi proposuere ridentium circulis,
quod Hipponax indignatus destrinxit amaritudinem car-
minum in tantum, ut credatur aliquis ad laqueum eos
conpulisse. quod falsum est. conplura enim in finitimis
insulis simulacra postea fecere, sicut in Delo, quibus
subiecerunt carmen non vitibus tantum censeri Chion ,
sed et operibus Archermi filiorum. ostendunt et Iasii 
Dianam manibus eorum factam . in ipsa Chio narrata est
operis eorum Dianae facies in sublimi posita, cuius voltum
intrantes tristem , abeuntes exhilaratum putant. Romae
eorum signa sunt in Palatina aede Apollinis in fastigio
et omnibus fere , quae fecit divus Augustus. patris quoque
eorum et Deli fuere opera et in Lesbo insula. Dipoeni
quidem Ambracia, Argos, Cleonae operibus refertae fuere. 
 
 Omnes autem candido tantum marmore usi sunt e
Paro insula, quem lapidem coepere lychniten appellare,
quoniam ad lucernas in cuniculis caederetur , ut auctor
est Varro, multis postea candidioribus repertis, nuper
vero etiam in Lunensium lapicidinis . sed in Pariorum 
mirabile proditur, glaeba lapidis unius cuneis dividentium
soluta, imaginem Sileni intus extitisse. 
 Non omittendum hanc artem tanto vetustiorem fuisse
quam picturam aut statuariam , quarum utraque cum Phi-
dia coepit octogensima tertia olympiade , post annos cir-
citer CCCXXXII et ipsum Phidian tradunt scalpsisse mar-
mora, Veneremque eius esse Romae in Octaviae operibus
eximiae pulchritudinis. Alcamenen Atheniensem, quod
certum est, docuit in primis nobilem, cuius sunt opera
Athenis complura in aedibus sacris praeclarumque Veneris 
extra muros, quae appellatur ʼἀφροδίτη ἐν κήποις. huic
summam manum ipse Phidias inposuisse dicitur. eiusdem 
discipulus fuit Agoracritus Parius , et aetate gratus , itaque
e suis operibus pleraque nomini eius donasse fertur. cer-
tavere autem inter se ambo discipuli Venere facienda,

 

vicitque Alcamenes non opere, sed civitatis suffragiis con-
tra peregrinum suo faventis . quare Agoracritus ea lege
signum suum vendidisse traditur, ne Athenis esset, et 
appellasse Nemesin. id positum est Rhamnunte pago
Atticae, quod M. Vrro omnibus signis praetulit. est et
in Matris Magnae delubro eadem civitate Agoracriti opus.
 Phidian clarissimum esse per omnes gentes, quae Iovis
Olympii famam intellegunt, nemo dubitat, sed ut laudari
merito sciant etiam qui opera eius non videre , proferemus 
argumenta parva et ingenii tantum. neque ad hoc Iovis
Olympii pulchritudine utemur, non Minervae Athenis factae
amplitudine, cum sit ea cubitorum XXVI—ebore haec
et auro constat—, sed in scuto eius Amazonum proelium
caelavit intumescente ambitu , in parmae eiusdem concava
parte deorum et Gigantum dimicationes , in soleis vero 
Lapitharum et Centaurorum. adeo momenta omnia capa-
cia artis illi fuere. in basi autem quod caelatum est,
 πανδώρας γένεσιν appellant : dii sunt nascenti ....s xx
numero . Victoria praecipue mirabili, periti mirantur et

 

serpentem ac sub ipsa cuspide aeream sphingem . haec
sint obiter dictaideT artifice numquam satis laudato, simul
ut noscatur illam magnificentiam aequalem fuisse et in
parvis. 
 Praxitelis aetatem inter statuarios diximus, qui mar-
moris gloria superavit etiam semet. opera eius sunt 
Athenis in Ceramico, sed ante omnia est non solum Praxi-
telis , verum in toto orbe terrarum Venus, quam ut viderent,
multi navigaverunt Cnidum . duas fecerat simulque vende-
bat, alteram velata specie, quam ob id praetulerunt quo-
rum condicio erat , Coi, cum eodem pretio detulisset,
severum id ac pudicum arbitrantes; reiectam Cnidii eme-
runt, inmensa differentia famae. voluit eam a Cnidiis
postea mercari rex Nicomedes, totum aes alienum, quod
erat ingens, civitatis dissoluturum se promittens. omnia
perpeti maluere, nec inmerito; illo enim signo Praxiteles 
nobilitavit Cnidum . aedicula eius tota aperitur, ut con-
spici possit undique effigies deae , favente ipsa, ut creditur,
facta . nec minor ex quacumque parte admiratio est. ferunt
amore captum quendam , cum delituisset noctu , simulacro

 

cohaesisse , eiusque cupiditatis esse indicem maculam. sunt 
in Cnido et alia signa marmorea inlustrium artificum,
Liber pater Bryaxidis et alter Scopae et Minerva, nee
maius aliud Veneris Praxiteliae specimen quam quod inter
haec sola memoratur . eiusdem est et Cupido, obiectus a
Cicerone Verri ille, propter quem Thespiae vise-
bantur, nunc in Octaviae scholis positus; eiusdem et
alter nudus in Pario colonia Propontidis, par Veneri Cni-
diae nobilitate et iniuria; adamavit enim Alcetas Rhodius
atque in eo quoque simile amoris vestigium reliquit .
 Romae Praxitelis opera sunt Flora , Triptolemus , Ceres in
hortis Servilianis, Boni Eventus et Bonae Fortunae simu-
lacra in Capitolio, item Maenades et quas Thyiadas vocant
et Caryatidas , et Sileni in Pollionis Asini monimentis et
Apollo et Neptunus . —Praxitelis filius Cephisodotus et
artis heres fuit. cuius laudatum est Pergami symplegma 
nobile digitis corpori verius quam marmori inpressis.
Romae eius opera sunt Latona in Palatii delubro, Venus
in Pollionis Asini monumentis et intra Octaviae porticus
in Iunonis aede Aesculapius ac Diana. 
 
 Scopae laus cum his certat . is fecit Venerem et Po-
thon , qui Samothrace sanctissimis caerimoniis coluntur,
item Apollinem Palatinum, Vestam sedentem laudatam in
Servilianis hortis duosque campteras circa eam, quorum 
pares in Asini monimentis sunt, uhi et canephoros eiusdem.
 sed in maxima dignatione delubro Cn. Domitii in circo
Flaminio Neptunus ipse et Thetis atque Achilles, Nereides
supra delphinos et cete aut hippocampos sedentes, item
Tritones chorusque Phorci et pistrices ac multa alia marina,
omnia eiusdem manu , praeclarum opus, etiam si totius
vitae fuisset. nunc vero praeter supra dicta quaeque
nescimus Mars etiamnum est sedens colossiaeus eiusdem
man u in templo Bruti Callaeci apud circum eundem , prae-
terea Venus in eodem loco nuda , Praxiteliam illam ante-
cedens et quemcumque alium locum nobilitatura . 
 Romae quidem multitudo operum et iam obliteratio 
ac magis officiorum negotiorumque acervi omnes a con-

 

templatione tamen abducunt, quoniam otiosorum et in
magno loci silentio talis admiratio est. qua de causa
ignoratur artifex eius quoque Veneris, quam Vespasianus
imperator in operibus Pacis suae dicavit antiquorum
dignam fama. par haesitatio est in templo Apollinis So-
siani , Niobae liberos morientes Scopas an Praxiteles fe-
cerit; item Ianus pater, in suo templo dicatus ab Augusto
ex Aegypto advectus, utrius manu sit, iam quidem et auro
occultatus . similiter in curia Octaviae quaeritur de Cupi-
dine fulmen tenente; id demum adfirmatur, Alcibiaden
esse, principem forma in ea aetate. multa in eadem schola
sine auctoribus placent: Satyri quattuor, ex quibus unus
Liberum patrem palla velatum umeris praefert, alter
Liberam similiter, tertius ploratum infantis cohibet, quar-
tus cratere alterius sitim sedat, duaeque Aurae velificantes
sua veste. nec minor quaestio est in Saeptis, Olympum
et Pana, Chironem cum Achille qui fecerint, praesertim
cum capitali satisdatione fama iudicet dignos. 
 Scopas habuit aemulos eadem aetate Bryaxim et Timo-
theum et Leocharen, de quibus simul dicendum est, quo-
niam pariter caelavere Mausoleum . sepulchrum hoc est
ab uxore Artemisia. factum Mausolo , Cariae regulo, qui 

obiit olympiadis CVII anno secundo. opus id ut esset
inter septem miracula, hi maxime fecere artifices. patet
ab austro et septentrione sexagenos ternos pedes, brevius
a frontibus, toto circumitu pedes CCCCXXXX, attollitur in
altitudinem XXV cubitis, cingitur columnis XXXVI. pteron
vocavere circumitum. ab oriente caelavit Scopas , a septen-
trione Bryaxis , a meridie Timotheus, ab occasu Leochares,
priusque quam peragerent, regina obiit . non tamen re-
cesserunt nisi absoluto, iam id gloriae ipsorum artisque
monimentum iudicantes; hodieque certant manus. accessit
et quintus artifex. namque supra pteron pyramis altitu-
dine m inferiorem aequat , viginti quattuor gradibus in
metae cacumen se contrahens; in summo est quadriga
marmorea, quam fecit Pythis . haec adiecta CXXXX pedum
altitudine totum opus includit. —Timothei manu Diana 
Romae est in Palatio Apollinis delubro, cui signo caput
reposuit Avianius Evander. 
 In magna admriratione est Hercules Menestrati et He-
cate Ephesi in templo Dianae post aedem, in cuius con-
templatione admonent aeditui parcere oculis; tanta mar-

 

moris radiatio est.—(Non postferuntur et Charites in
propylo Atheniensium, quas Socrates fecit, aliuis ille quam
pictor, idem ut aliqui putant).—nam Myronis illius, 
qui in aere laudatur, anus ebria est Zmyrnae in primis 
incluta . 
 Pollio Asinius, ut fuit acris vehementiae , sic quoque
spectari monumenta sua voluit. in iis sunt Centauri Nym-
phas gerentes Arcesilae , Thespiades Cleomenis , Oceanus
et Iuppiter H eniochi , Appiades Stephani , Hermerotes Tau-
risci, non caelatoris illius, sed Tralliani , Iuppiter hospitalis 
Papyli , Praxitelis discipuli, Zethus et Amphion ac
Dirce et taurus vinculumque ex eodem lapide, a Rhodo
advecta opera Apollonii et Taurisci. parentum hi certamen
de se fecere, Menecraten videri professi, sed esse natu-
ralem Artemidorum. eodem loco Liber pater Eutychidis 
laudatur, ad Octaviae vero porticum Apollo Philisci Rhodii 
in delubro suo, item Latona et Diana et Musae novem et
alter Apollo nudus . eum, qui citharam in eodem templo

 

tenet, Timarchides fecit, intra Octaviae vero porticus
aedem Iunonis ipsam deam Dionysius et Polycles aliam ,
Venerem eodem loco Philiscus, cetera signa Praxiteles .
 i idem Polycles et Dionysius, Timarchidis filii , Iovem , qui
est in proxima aede, fecerunt, Pana et Olympum luctantes
eodem loco Heliodorus , quod est alterum in terris symplegma 
nobile, Venerem lavantem sese Daedalsas , stantem 
Polycharmus . ex honore apparet, in magna auctoritate
habitum Lysiae opus, quod in Palatio super arcum divus
Augustus honori Octavi patris sui dicavit in aedicula co-
lumnis adornata, id est quadriga currusque et Apollo ac
Diana ex uno lapide. in hortis Servilianis reperio lau-
datos Calamidis Apollinem illius caelatoris, Dercylidis 
pyctas , Amphistrati Callisthenen historiarum scriptorem.—
 Nec deinde multo plurium fama est, quorundam claritati
in operibus eximiis obstante numero artificum, quoniam
nec unus occupat gloriam nec plures pariter nuncupari
possunt, sicut in Laocoonte , qui est in Titi imperatoris

 

domo , opus omnibus et picturae et statuariae artis prae-
ferendum . ex uno lapide eum ac liberos draconumque
mirabiles nexus de consilii sententia fecere summi arti-
fices Hagesander et Polydorus et Athenodorus Rhodii .
 similiter Palatinas domos Caesarum replevere probatissi-
mis signis Craterus cum Pythodoro , Polydeuces cum Her-
molao, Pythodorus alius cum Artemone, a t singularis
Aphrodisius Trallianus. Agrippae Pantheum decoravit Dio-
genes Atheniensis ; in columnis templi eius Car y atides 
probantur inter pauca operum, sicut in fastigio posita
signa, sed propter altitudinem loci minus celebrata. in-
honorus est nec in templo ullo Hercules, ad quem Poeni
omnibus annis humana sacrificaverant victima, humi stans 
ante aditum porticus ad nationes. sitae fuere et Thespi-
ades ad aedem Felicitatis , quarum unam amavit eques 1
Romanus lunius Pisciculus , ut tradit Varro, admirator et
Pasitelis , qui et quinque volumina scripsit nobilium
operum in toto orbe. natus hic in Graeca Italiae ora
et civitate Romana donatus cum iis oppidis, Iovem fecit
eboreum in Metelli aede, qua campus petitur . accidit ei ,

 

cum in navalibus, ubi ferae Africanae erant, per caveam
intuens leonem caelaret, ut ex alia cavea panthera erum-
peret, non levi periculo diligentissimi artificis. fecisse
opera complura dicitur; quae fecerit, nominatim non re-
fertur . Arcesilaum quoque magnificat Varro, cuius se
marmoream habuisse leaenam aligerosque ludentes cum
ea Cupidines, quorum alii religatam tenerent, alii cornu 
cogerent bibere, alii calciarent soccis , omnes ex uno
lapide. idem et a Coponio quattuordecim nationes, quae
sunt circa Pompeium , factas auctor est. —Invenio et 
Canachum laudatum inter statuarios fecisse marmorea. 
nec Sauram atque Batrachum obliterari convenit, qui
fecere templa Octaviae porticibus inclusa , natione ipsi
Lacones. quidam et opibus praepotentes fuisse eos putant
ac sua inpensa construxisse, inscriptionem sperantes, qua
negata hoc tamen alio modo usurpasse. sunt certe etiam
nunc in columnarum spiris inscalptae nominum eorum
argumento lacerta atque rana. in Iovis aede ex iis pictura 
cultusque reliquus omnis femineis argumentis constat ; erat
enim facta Iunoni , sed, cum inferrentur signa, permutasse

 

geruli traduntur, et id religione custoditum, velut ipsis
diis sedem ita partitis. ergo et in lunonis aede cultus
est qui lovis esse debuit. 
 Sunt et in parvolis marmoreis famam consecuti Myr-
mecides , cuius quadrigam cum agitatore operuit alis musca,
et Callicrates , cuius formicarum pedes atque alia membra
pervidere non est.

(5) Haec sint dicta de marmoris scalptoribus
summaque claritate artificum, quo in tractatu subit men-
tem non fuisse tum auctoritatem maculoso marmori. fecere
et e Thasio , Cycladum insularum aequ o , et e Lesbio ; livi-
dius hoc paulo. versicolores quidem maculas et in totum
marmorum apparatum etiam Menander, diligentissimus 
luxuriae interpres , primus et raro attigit . columnis demum
utebantur in templis , nec lauti t iae causa—nondum enim
ista intellegebantur —, sed quia firmiores aliter statui non
poterant. sic est inchoatum Athenis templum Iovis Olympii,
ex quo Sulla Capitolinis aedibus advexerat columnas. fuit
tamen inter lapidem atque marmor differentia iam et
apud Homerum; dicit enim marmoreo saxo percussum,

 

sed hactenus , regias quoque domus , cum lautissime , praeter
aes, aurum, electrum, argentum ebore tantum adornans.
primum, ut arbitror, versicolores istas maculas Chiorum
lapicidinae ostenderunt, cum exstruerent muros, faceto in 
id M. Ciceronis sale—omnibus enim ostentabant ut
magnificum—: multo, inquit , magis mirarer , si Ti-
burtino lapide fecissetis. et, Hercules, non fuisset
picturis honos ullus , non modo tantus, aliqua marmorum auctoritate. 
 (6) Secandi in crustas nescio an Cariae fuerit in-
ventum. antiquissima, quod equidem inveniam, Halicar-
nasi domus Mausoli Proconnesio marmore exculta est
latericiis parietibus. is obiit olympiadis CVII anno se-
cundo, urbis Romae CDIII . 
 (7) Primum Romae parietes crusta marmoris operuisse
totos domus suae in Caelio monte Cornelius Nepos
tradit Mamurram, Formiis natum equitem Romanum , prae-
fectum fabrum C. Caesaris in Gallia, ne quid indignitati 
desit , tali auctore inventa re. hic namque est Mamurra 

Catulli Veroniensis carminibus proscissus, quem , ut res
est, domus ipsius clarius quam Catullus dixit habere
quidquid habuisset Comata Gallia. namque adicit 
idem Nepos primum totis aedibus nullam nisi e mar-
more columnam habuisse et omnes solidas e Carystio aut 
Luniensi . (8) M. Lepidus Q. Catuli in consulatu conlega
primus omnium limina ex Numidico marmore in domo
posuit magna reprensione. is fuit consul anno urbis
DCLXXVI . hoc primum invecti Numidici marmoris vesti-
gium invenio , non in columnis tamen crustisve , ut supra 
Carystii, sed in massa ac vilissimo liminum usu. post 
hunc Lepidum quadriennio L. Lucullus consul fuit, qui
nomen, ut ex re apparet , Luculleo marmori dedit, ad-
modum delectatus illo, primusque Romam invexit , atrum
alioqui, cum cetera maculis aut coloribus commendentur.
 nascitur autem in Melo insula, solumque paene hoc mar-
mor ab amatore nomen accepit. inter hos primum, ut
arbitror, marmoreos parietes habuit scaena M. Scauri, non

 

facile dixerim secto an solidis glaebis polito , sicuti est
hodie Iovis Tonantis aedis in Capitolio. nondum enim
secti marmoris vestigia invenio in Italia. 
 (9) Sed quisquis primus invenit secare luxuriaque 
dividere, inportuni ingenii fuit. harena hoc fit et ferro
videtur fieri, serra in praetenui linea premente harenas
versandoque tractu ipso secante. Aethiopica haec maxime
probatur, nam id quoque accessit, ut ab Aethiopia usque
peteretur quod secaret marmora, immo vero etiam in
Indos, quo margaritas quoque peti severis moribus in-
dignum erat. haec proxime laudatur; mollior tamen quae
Aethiopica, illa nulla scabritie secat, Indica non aeque
levat , sed combusta ea polientes marmora fricare iuben-
tur. simile et Naxiae vitium est et Coptitidi , quae vocatur
Aegyptia. haec fuere antiqua genera marmoribus secan-
dis. postea reperta est non minus probanda ex quodam
Hadriatici maris vado, aestu nudante, observatione non
facili. iam quidem quacumque harena secare e fluviis 
omnibus fraus artificum ausa est, quod dispendium ad-
modum pauci intellegunt. crassior enim harena laxioribus
segmentis terit et plus erodit marmoris maiusque opus
scabritia politurae relinquit ; ita sectae attenuantur crustae.
rursus Thebaica polituris accommodatur et quae fit e poro

 

lapide aut e pumice. —

(10) Signis e marmore po-
liendis gemmisque etiam scalpendis atque limandis Naxium 
diu placuit ante alia. ita vocantur cotes in Cypro insula
genitae. vicere postea ex Armenia invectae . 
 (11) Marmorum genera et colores non attinet dicere
in tanta notitia nee facile est enumerare in tanta multi-
tudine. quoto cuique enim loco non suum marmor in-
venitur? et tamen celeberrimi generis dicta sunt in am-
bitu terrarum cum gentibus suis. non omnia autem in
lapicidinis gignuntur, sed multa et sub terra sparsa , pre-
tiosissimi quidem generis, sicut Lacedaemonium viride
cunctisque hilarius, sicut et Augusteum ac deinde Tibe-
reum , in Aegypto Augusti ac Tiberii primum principatu
reperta. differentia eorum est ab ophite , cum sit illud
serpentium maculis simile, unde et nomen accepit, quod
haec maculas diverso modo colligunt , Augusteum undatim
crispum in vertices , Tibereum sparsa, non convoluta, cani-
tie . neque ex ophite columnae nisi parvae admodum in-
veniuntur. duo eius genera: molle candidi , nigrican ti s 
durum . dicuntur ambo capitis dolores sedare adalligati
et serpentium ictus . quidam phreneticis ac lethargicis

 

adalligari iubent candicantem. contra serpentes autem a
quibusdam praecipue laudatur ex iis quem tephrian appel-
lant a colore cineris. vocatur et Memphites a loco, gem-
mantis naturae. huius usus conteri et iis, quae urenda
sint aut secanda , ex aceto inlini ; obstupescit ita corpus
nec sentit cruciatum . rubet porphyrites in eadem Aegypto;
ex eodem candidis intervenientibus punctis leptopsephos 
vocatur. quantislibet molibus caedendis sufficiunt lapici-
dinae . statuas ex eo Claudio Caesari procurator eius in
urbem ex Aegypto advexit Vitrasius Pollio , non admodum
probata novitate; nemo certe postea imitatus est. invenit 
eadem Aegyptus in Aethiopia quem vocant basaniten , ferrei
coloris atque duritiae, unde et nomen ei dedit. numquam
hic maior repertus est quam in templo Pacis ab impera-
tore Vespasiano Augusto dicatus argumento Nili , sedecim
liberis circa ludentibus, per quos totidem cubita summi
incrementi augentis se amnis eius intelleguntur. non ab-
similis illi narratur in Thebis delubro Serapis, ut putant,

 

Memnonis statuae dicatus, quem cotidiano solis ortu con-
tactum radiis crepare tradunt . 
 (12) Onychem in Arabiae tantum montibus nec usquam
aliubi nasci putavere nostri veteres, Sudines in Carmania .
potoriis primum vasis inde factis, dein pedibus lectorum
sellisque, Nepos Cornelius tradit magno fuisse mira-
culo, cum P. Lentulus Spinther amphoras ex eo Chiorum 
magnitudine cadorum ostendisset, post quinquennium deinde
XXXII pedum longitudinis columnas vidisse se. variatum
in hoc lapide et postea est, namque pro miraculo insigni
quattuor modicas in theatro suo Cornelius Balbus posuit;
nos ampliores xxx vidimus in cenatione, quam Callistus 
Caesaris Claudi libertorum, potentia notus , sibi exaedifi-
caverat.

hunc aliqui lapidem alabastriten vocant, quem
cavant et ad vasa unguentaria, quoniam optume servare
incorrupta dicatur . idem et ustus emplastris convenit.
nascitur circa Thebas Aegyptias et Damascum Syriae. hic
ceteris candidior, probatissimus vero in Carmania , mox
in India, iam quidem et in Syria Asiaque, vilissimus
autem et sine ullo nitore in Cappadocia. probantur quam
maxime mellei coloris, in vertices maculosi atque non tralu-

 

cidi . vitia in iis corneus colos aut candidus et quidquid 
simile vitro est. 
 (13) Paulum distare ab eo in unguentorum fide multi
existimant lygdinos , in Paro repertos amplitudine qua lances
craterasque non excedant, antea ex Arabia tantum advehi
solitos, candoris eximii . magnus et duobus contrariae
inter se naturae honos, corallitico in Asia reperto men-
surae non ultra bina cubita, candore proximo ebori et
quadam similitudine. e diverso niger est Alabandicus 
terrae suae nomine, quamquam et Mileti nascens, ad pur-
puram tamen magis aspectu declinante. idem liquatur 
igni funditurque ad usum vitri. Thebaicus lapis inter-
stinctus aureis guttis invenitur in Africae parte Aegypto
adscripta , coticulis ad terenda collyria quadam utilitate
naturali conveniens, circa Syenen vero Thebaidis syenites ,
quem antea pyrrhopoecilon vocabant. 
 (14) Trabes ex eo fecere reges quodam certamine,
obeliscos vocantes Solis numini sacratos. radiorum eius
argumentum in effigie est, et ita significatur nomine
Aegyptio. primus omnium id instituit Mespheres , qui
regnabat in Solis urbe, somnio iussus; hoc ipsum in-

 

scriptum in eo, etenim scalpturae illae effigiesque quas
videmus Aegyptiae sunt litterae. postea et alii excidere
reges. statuit eos in supra dicta urbe Sesothes quattuor
numero, quadragenum octonum cubitorum longitudine,
Rhamsesis autem , quo regnante Ilium captum est, CXXXX 
cubitorum. idem ..... digressis inde, ubi fuit Mnevidis 
regia , posuit alium, longitudine quidem CXX cubitorum,
sed prodigiosa crassitudine, undenis per latera cubitis .

opus id fecisse dicuntur CXX hominum. ipse rex, cum
surrecturus esset verereturque , ne machinae ponderi non
sufficerent, quo maius periculum curae artificum denun-
tiaret, filium suum adalligavit cacumini, ut salus eius apud
molientes prodesset et lapidi. hac admiratione operis
effectum est, ut, cum oppidum id expugnaret Cambyses
rex ventumque esset incendiis ad crepidines obelisci, ex-
tingui iuberet molis reverentia qui nullam habuerat urbis.
 sunt et alii duo, unus a Zmarre positus, alter a Phio sine
notis, quadragenum octonum cubitorum. Alexandriae statuit

 

unum Ptolemaeus Philadelphus octoginta cubitorum. ex-
ciderat eum Necthebis rex purum, maiusque opus in de-
vehendo statuendove in v en tum est quam in excidendo . a
Satyro architecto aliqui devectum tradunt rate, Callixenus
a Phoenice , fossa perducto usque ad iacentem obeliscum 
Nilo , navesque duas in latitudinem patulas pedalibus ex
eodem lapide ad rationem geminati per duplicem men-
suram ponderis oneratas ita, ut subirent obeliscum pen-
dentem extremitatibus suis in ripis utrimque; postea
egestis laterculis adlevatas naves excepisse onus; statutum 
autem in sex talis e monte eodem, et artificem donatum
talentis L. hic fruit in Arsinoeo positus a rege supra
dicto munus amoris, coniuge eademque sorore Arsinoe.
 inde eum navalibus incommodum Maximus quidam prae-
fectus Aegypti transtulit in forum , reciso cacumine, dum
vult fastigium addere auratum, quod postea omisit. et alii
duo sunt Alexandreae ad portum in Caesaris templo, quos
excidit Mesphres rex, quadragenum binum cubitorum. 
 Super omnia accessit difficultas mari Romam devehendi,

 

spectatis admodum navibus. divus Augustus eam , quae
priorem advexerat, miraculi gratia Puteolis perpetuis na-
valibus dicaverat ; incendio consumpta ea est. divus Clau-
dius aliquot per annos adservatam, qua C. Caesar inpor-
taverat, omnibus quae umquam in mari visa sunt mira-
biliorem , in ipsa turribus Puteolis e pulvere exaedificatis,
perductam Ostiam portus gratia mersit. alia ex hoc cura
navium, quae Tiberi subvehant , quo experimento patuit 
non minus aquarum huic amni esse quam Nilo. is autem
obeliscus, quem divus Augustus in circo magno statuit,
excisus est a rege Psemetnepserphreo , quo regnante Py-
thagoras in Aegypto fuit, LXXXV pedum et dodrantis
praeter basim eiusdem lapidis; is vero, quem in campo
Martio, novem pedibus minor , a Sesothide . inscripti ambo
rerum naturae interpretationem Aegyptiorum philosophia 
continent. —

(15) Ei, qui est in campo, divus
Augustus addidit mirabilem usum ad deprendendas solis
umbras dierumque ac noctium ita magnitudines, strato

 

lapide ad longitudinem obelisci , cui par fieret umbra
brumae confectae die sexta hora paulatimque per regulas,
quae sunt ex aere inclusae, singulis diebus decresceret 
ac rursus augesceret, digna cognitu res, ingenio Facundi 
Novi mathematici . is apici auratam pilam addidit, cuius
vertice umbra colligeretur in se ipsam , alias enormiter 
iaculante apice, ratione, ut ferunt, a capite hominis in-
tellecta. haec observatio xxx iam fere annis non con-
gruit, sive solis ipsius dissono cursu et caeli aliqua
ratione mutato sive universa tellure a centro suo aliquid 
emota (ut deprehendi et aliis in locis accipio) sive urbis 
tremoribus ibi tantum gnomone intorto sive inundationibus
Tiberis sedimento molis facto, quamquam ad altitudinem 
inpositi oneris in terram quoque dicuntur acta funda-
menta. —

Tertius est Romae in Vaticano Gai et
Neronis principum circo—ex omnibus unus omnino
fractus est in molitione —, quem fecerat Sesosidis filius
Nencoreus . eiusdem remanet et alius centum cubito-

 

rum , quem post caecitatem visu reddito ex oraculo Soli
sacravit.

(16) Dicantur obiter et pyramides in eadem
Aegypto, regum pecuniae otiosa ac stulta ostentatio, quippe
cum faciendi eas causa a plerisque tradatur, ne pecuniam
successoribus aut aemulis insidiantibus praeberent aut ne
plebs esset otiosa . multa circa hoc vanitas hominum il-
lorum fuit. vestigia complurium incohatarum extant. una
est in Arsinoite nomo, duae in Memphite, non procul 
labyrintho , de quo et ipso dicemus, totidem ubi fuit 
Moeridis lacus, hoc est fossa grandis, sed Aegyptiis inter
mira ac memoranda narrata . harum cacumina cc cubita 
extra aquam eminere dicuntur. reliquae tres , quae orbem
terrarum inplevere fama , sane conspicuae undique ad-
navigantibus, sitae sunt in parte Africae monte saxeo
sterilique inter Memphim oppidum et quod appellari
diximus Delta, a Nilo minus IIII milia passuum , a Memphi VII D , vico adposito quem vocant Busirin ; in eo sunt
adsueti scandere illas. 
 (17) Ante est sphinx vel magis narranda, de qua 

siluere , numen accolertium. Harmain regem putant in
ea conditum et volunt invectam videri; est autem saxo
naturali elaborata. rubrica facies monstri colitur . capitis
per frontem ambitus centum duos pedes colligit, longi-
tudo pedum CXLIII est, altitudo a ventre ad summam 
aspidem in capite, LXIS . 
 Pyramis amplissima ex Arabicis lapicidinis constat.
CCCLX milia hominum annis xx earn construxisse pro-
duntur. tres vero factae annis LXXXVIII , mensibus IIII.
 qui de iis scripserint —sunt Herodotus , Euhemerus ,
Duris Samius, Aristagoras, Dionysius , Artemi-
dorus, Alexander polyhistor, Butoridas , Anti-
sthenes, Demetrius, Demoteles, Apion —, inter
omnes eos non constat, a quibus factae sint, iustissimo
casu obliteratis tantae vanitatis auctoribus. aliqui ex iis 
prodiderunt in raphanos et alium ac cepas MDC talenta
erogata. amplissima septem iugera optinet soli. quattuor
angulorum paribus intervallis DCCLXXXIII pedes singu-

 

lorum laterum, altitudo a cacumine ad solum pedes DCCXXV
colligit, ambitus cacuminis pedes XVIS . alterius intervalla
singula per quattuor angulos pedes DCCLVIIS comprehen-
dunt. tertia minor quidem praedictis, sed multo specta-
tior, Aethiopicis lapidibus adsurgit CCCLXIII pedibus inter
angulos. vestigia aedificationum nulla exstant, harena late
pura circa , lentis similitudine , qualis in maiore parte
Africae. quaestionum summa est, quanam ratione in tan-
tam altitudinem subiecta sint caementa. alii nitro ac sale
adaggeratis cum crescente opere et peracto fluminis in-
rigatione dilutis; alii lateribus e luto factis exstructos
pontes, peracto opere lateribus in privatas domos distri-
butis , Nilum enim non putant rigare potuisse multo humi-
liorem. in pyramide maxima est intus puteus LXXXVI 
cubitorum; flumen illo admissum arbitrantur. mensuram
altitudinis earum omnemque similem deprehendere invenit
Thales Milesius umbram metiendo, qua hora par esse cor-
pori solet. haec sunt pyramidum miracula, supremumque
illud, ne quis regum opes miretur, minimam ex iis , sed
laudatissimam, a Rhodop i de meretricula factam. Aesopi
fabellarum philosophi conserva quondam et contubernalis

 

haec fuit, maiore miraculo, tantas opes meretricio esse
conquisitas 
 (18) Magnificatur et alia turris a rege facta in insula
Pharo portum optinente Alexandriae, quam constitisse DCCC
talentis tradunt, magno animo, ne quid omittamus, Ptole-
maei regis, quo in ea permiserit Sostrati Cnidi i architecti
structura ipsa nomen inscribi. usus eius nocturno navium
cursu ignes ostendere ad praenuntianda vada portusque 
introitum, quales iam compluribus locis flagrant , sicut 
Ostiae ac Ravennae. periculum in continuatione ignium,
ne sidus existimetur, quoniam e longinquo similis flam-
marum aspectus est. hic idem architectus primus omnium
pensilem ambulationem Cnidi fecisse traditur.

(19) Dicamus et labyrinthos, vel portentosissimum 
humani inpendii opus, sed non, ut existimari potest, fal-
sum. durat etiam nunc in Aegypto in Heracleopolite nomo
qui primus factus est ante annos, ut tradunt, III DC a Pete-
suchi rege sive Tithoe , quamquam Herodotus totum opus
XII regum esse dicit novissimique Psammetichi . causas 
faciendi varie interpretantur, Demoteles regiam Moteridis 

fuisse, Lyceas sepulchrum Moeridis, plures Soli sacrum
id exstructum , quod maxime creditur. hinc utique sum-
psisse Daedalum exemplar eius labyrinthi, quem fecit in
Creta, non est dubium, sed centensimam tantum por-
tionem eius imitatum , quae itinerum ambages occursusque
ac recursus inexplicabiles continet, non—ut in pavi-
mentis puerorumve ludicris campestribus videmus—brevi
lacinia milia passuum plura ambulationis continentem , sed
crebris foribus inditis ad fallendos occursus redeundumque
in errores eosdem . secundus hic fuit ab Aegyptio laby-
rinthus, tertius in Lemno, quartus in Italia, omnes lapide
polito fornicibus tecti , Aegyptius, quod miror equidem,
introitu lapidis e Paro columnisque , reliqua e syenite 
molibus compositis, quas dissolvere ne saecula quidem
possint, adiuvantibus Heracleopolitis, quod opus invisum 
mire spectavere . 
 Positionem operis eius singulasque partes enarrare non
est, cum sit in regiones divisum atque praefecturas, quas
vocant nomos, XXI nominibus eorum totidem vastis domi-

 

bus adtributis, praeterea templa omnium Aegypti deorum
contineat superque Nemesis XL aediculis incluserit pyra-
mides complures quadragenarum ulnarum senas radice
 ἀρούρας optinentes. fessi iam e undo perveniunt ad via-
rum illum inexplicabilem errorem, quin et cenacula clivis 
excelsa, porticusque descenduntur nonagenis gradibus; intus
columnae porphyrite lapide, deorum simulacra, regum sta-
tuae, monstrificae effigies. quarundam domuum talis est
situs, ut adaperientibus fores tonitrum intus terribile exi-
stat, maiore autem in parte transitus est per tenebras.
aliae rursus extra murum labyrinthi aedificiorum moles;
pteron appellant. inde aliae perfossis cuniculis subterra-
neae domus. refecit unus omnino pauca ibi Chaeremon ,
spado Necthebis regis , D ante Alexandrum Magnum annis .
id quoque traditur, fulsisse trabibus spinae oleo incoctae,
dum in fornices quadrati lapides adsurgerent . 
 
 Et de Cretico labyrintho satis dictum est. Lemnius 
similis illi columnis tantum CL memorabilior fuit, quarum
in officina turbines ita librati pependerunt, ut puero cir-
cumagente tornarentur . architecti fecere Zmilis et Rhoecus 
et Theodorus indigenae . exstantque adhuc reliquiae eius,
cum Cretici Italicique nulla vestigia exstent . namque et
Italicum dici convenit, quem fecit sibi Porsina , rex Etru-
riae, sepulchri causa, simul ut externorum regum vanitas
quoque Italis superetur . sed cum excedat omnia fabulo-
sitas, utemur ipsius M. Varronis in expositione e a verbis :
Sepultus sub urbe Clusio, in quo loco monimen-
tum reliquit lapide quadrato quadratum , singula
latera pedum tricenum , alta quinquagenum. in
qua basi quadrata intus labyrinthum inextrica-
bile , quo si quis introierit sine glomere lini,
exitum invenire nequeat. supra id quadratum
pyramides stant quinque, quattuor in angulis et
in medio una, imae latae pedum quinum septua-
genum, altae centenum quinquagenum, ita fasti-
gatae , ut in summo orbis aeneus et petasus unus
omnibus sit inpositus, ex quo pendeant exapta 

catenis tintinabula , quae vento agitata longe
sonitus referant, ut Dodonae olim factum. supra
quem orbem quattuor pyramides insuper singu-
lae stant altae pedum centenum. supra quas uno
solo quinque pyramides. quarum altitudinem Var-
ronem puduit adicere; fabulae Etruscae tradunt eandem 
fuisse quam totius operis ad eas , vesana dementia, quae-
sisse gloriam inpendio nulli profuturo, praeterea fatigasse
regni vires, ut tamen laus maior artificis esset. 
 (20) Legitur et pensilis hortus , immo vero totum
oppidum Aegyptiae Thebae, exercitus armatos subter edu-
cere solitis regibus nullo oppidanorum sentiente; etiam-
num hoc minus mirum quam quod flumine medium op-
pidum interfluente. quae si fuissent, non dubium est
Homerum dicturum fuisse, cum centum portas ibi prae-
dicaret.

(21) Graecae magnificentiae vera admiratio exstat
templum Ephesiae Dianae CXX annis factum a tota Asia.
in solo id palustri fecere, ne terrae motus sentiret aut
hiatus timeret , rursus ne in lubrico atque instabili funda-
menta tantae molis locarentur , calcatis ea substravere
carbonibus, dein velleribus lanae. universo templo longi-
tudo est ccccxxv pedum, latitudo ccxxv , columnae

 

CXXVII a singulis regibus factae LX pedum altitudine,
ex i is XXXVI caelatae, una a Scopa . operi praefuit
Chersiphron architectus. summa miraculi epistylia tantae
molis attolli potuisse; id consecutus ille est aeronibus 
harenae plenis, molli clivo super capita columnarum ex-
aggerato , paulatim exinaniens imos , ut sensim opus in
loco sederet . difficillime hoc contigit in limine ipso, quod
foribus inponebat; etenim ea maxima moles fuit nec sedit
in cubili, anxio artifice mortis destinatione suprema. tra-
dunt in ea cogitatione fessum nocturno tempore in quiete
vidisse praesentem deam, cui templum fieret , hortantem,
ut viveret: se composuisse lapidem. atque ita postera
luce apparuit; pondere ipso correctus videbatur. cetera
eius operis ornamenta plurium librorum instar optinent,
nihil ad specimen naturae pertinentia.

(22) Durat et Cyzici delubrum, in quo millum 
aureum commissuris omnibus politi lapidis subiecit arti-
fex, eboreum Iovem dicaturus intus coronante eum mar-
moreo Apolline. translucent ergo iuncturae tenuissimis 
capillamentis lenique adflatu simulacra refovent , et praeter

 

ingenium artificis ipsa materia ingenii quamvis occulta in
pretio operis intellegitur. —(23) Eodem in oppido est
lapis fugitivus appellatus; Argonautae eum pro ancora usi
reliquerant ibi. hunc e prytaneo—ita vocatur locus—
saepe profugum vinxere plumbo .—Eadem in urbe iuxta
portam, quae Thracia vocatur, turres septem acceptas
voces numeroso repercussu multiplicant. nomen huic
miraculo Echo est a Graecis datum. et hoc quidem
corum natura evenit ac plerumque convallium; ibi casu
accidit, Olympiae autem arte, mirabili modo, in porticu,
quam ob id heptaphonon appellant, quoniam septiens
eadem vox redditur. Cyzici et buleuterium vocant aedi-
ficium amplum, sine ferreo clavo ita disposita con-
tignatione , ut eximantur trabes sine fulturis ac repo-
nantur. quod item Romae in ponte sublicio religiosum 
est, posteaquam Coclite Horatio defendente aegre re-
volsus est. 
 (24) Verum et ad urbis nostrae miracula transire
conveniat DCCCque annorum dociles scrutari vires et sic
quoque terrarum orbem victum ostendere. quod accidisse
totiens paene, quot referentur miracula, apparebit; uni-
versitate vero acervata et in quendam unum cumulum
coiecta non alia magnitude exurget quam si mundus alius

 

quidam in uno loco narretur . nec ut circum maximum
a Caesare dictatore exstructum longitudine stadiorum trium,
latitudine unius, sed cum aedificiis iugerum quaternum,
ad sedem CCL , inter magna opera dicamus: non inter 
magnifica basilicam Pauli columnis e Phrygibus mirabilem
forumque divi Augusti et templum Pacis Vespasiani Imp.
Aug., pulcherrima operum, quae umquam vidit orbis?
non e t tectum di r ibitori ab Agrippa facti, cum theatrum
ante texerit Romae Valerius Ostiensis architectus ludis
Libonis? pyramidas regum miramur, cum solum tantum
foro exstruendo HS |M???| Caesar dictator emerit et, si quem 
inpensa move a t captis avaritia animis , HS | CXLVII domo 
empta Clodius , quem Milo occidit, habitaverit. quod equi-
dem non secus ac regum insaniam miror; itaque et ipsum
Milonemn HS | DCC | aeris alieni debuisse inter prodigia animi 51
humani duco . sed tum senes aggeris vastum spatium ,

 

substructiones Capitolii mirabantur , praeterea cloacas, opus 
omnium dictu maximum, subfossis montibus atque, ut
paullo ante retulimus, urbe pensili subterque navigata 
M. Agrippae in aedilitate post consulatum. permeant 
conrivati septem amnes, cursuque praecipiti torrentium
modo rapere atque auferre omnia coacti , insuper imbrium
mole concitati vada ac latera quatiunt, aliquando Tiberis
retro infusus recipitur , pugnantque diversi aquarum im-
petus intus , et tamen obnixa firmitas resistit . trahuntur
moles superne tantae non succumbentibus cavis operis,
pulsant ruinae sponte praecipites aut inpactae incendiis,
quatitur solum terrae motibus, durant tamen a Tarquinio
Prisco annis DCC prope inexpugnabiles, non omittendo
memorabili exemplo vel magis , quoniam celeberrimis rerum
conditoribus omissum est. cum id opus Tarquinius Priscus
plebis manibus faceret , essetque labor incertum maior an
longior , passim conscita nece Quiritibus taedium fugienti-
bus, novum , inexcogitaltum ante posteaque remedium in-
venit ille rex, ut omnium ita defunctorum corpora figeret 

cruci spectanda civibus simul et feris volucribusque la-
ceranda. quam ob rem pudor Romani nominis proprius ,
qui saepe res perditas servavit in proeliis , tune quoque
subvenit, sed illo tempore vi post vitam erubescens, cum
puderet vivos , tamquam puditurum esset extinctos. ampli-
tudinem cavis eam fecisse proditur , ut vehem faeni large
onustam transmitteret. 
 Parva sunt cuncta, quae diximus, et omnia uni com-
paranda miraculo, antequam nova attingam. M. Lepido
Q. Catulo cos., ut constat inter diligentissimos auctores,
domus pulchrior non fuit Romae quam Lepidi ipsius, at ,
Hercules , intra annos xxxv eadem centensimum locum
non optinuit . computet in hac aestimatione qui volet
marmorum molem, opera pictorum, inpendia regalia et
cum pulcherrima laudatissimaque certantes centum domus 
posteaque ab innumerabilibus aliis in hunc diem victas.
profecto incendia puniunt luxum, nec tamen effici potest,
ut mores aliquid ipso homine mortalius esse intellegant. 
 Sed omnes eas duae domus vicerunt. bis vidimus
urbem totam cingi domibus principum Gai et Neronis,
huius quidem, ne quid de esset , aurea . nimirum sic habi-
taverant illi, qui hoc imperium fecere tantum, ad devin-

 

cendas gentes triumphosque referendos ab aratro aut foco
exeuntes, quorum agri quoque minorem modum optinuere
quam sellaria istorum! subit vero cogitatio, quota portio
harum fuerint areae illae, quas invictis imperatoribus de-
cernebant publice ad exaedificandas domos; sumnmusque
illarum honos erat, sicut in P. Valerio Publicola, primo
consule cum L. Bruto, post tot merita et fratre eius, qui
bis in eodem magistratu Sabinos devicerat, adici decreto,
ut domus eorum fores extra aperirentur et ianua in publi-
cum reiceretur . hoc erat clarissimum insigne inter triumphales quoque domos. 
 Non patiar istos duos ne hac quidem gloria famae
frui, docebimusque etiam insaniam eorum victam privatis
opibus M. Scauri , cuius nescio an aedilitas maxime pro-
straverit mores maiusque sit Sullae malum tanta privigni 
potentia quam proscriptio tot milium. in aedilitate hic
sua fecit opus maximum omnium, quae umquam fuere
humana manu facta, non temporaria mora , verum etiam
aeternitatis destinatione . theatrum hoc fuit; scaena ei
triplex in altitudinem CCCLX columnarum in ea civitate,
quae sex Hymettias non tulerat sine probro civis amplis-

 

simi . ima pars scaenae e marmore fuit, media e vitro,
inaudito etiam postea genere luxuriae, summa e tabulis
inauratis; columnae, ut diximus, imae duodequadragenum 
pedum. signa aerea inter columnas, ut indicavimus,
fuerunt III numero ; cavea ipsa cepit hominum LXXX , 
cum Pompeiani theatri totiens multiplicata urbe tantoque
maiore populo sufficiat large XXXX sedere . relicus appa-
ratus tantus Attalica veste, tabulis pictis, cetero chorag i o 
fuit, ut, in Tusculanam villam reportatis quae super-
fluebant cotidiani usus deliciis, incensa villa ab iratis 
servis concremaretur HS | CCC | . 
 Aufert animum et a destinato itinere degredi cogit
contemplatio tam prodigae mentis aliamque conectit ma-
iorem insaniam e ligno. C. Curio , qui bello civili in
Caesarianis partibus obiit , funebri patris munere cum
opibus apparatuque non posset superare Scaurum—unde
enim illi vitricus Sulla et Metella mater proscriptionum 
sectrix? unde M. Scaurus pater, totiens princeps civitatis
et Mariani sodalicii rapinarum provincialium sinus? cum
iam ne ipse quidem Scaurus sibi par esse posset , quando

 

hoc certe incendi illius praemium habuit convectis ex
orbe terrarum rebus, ut nemo postea par esset insaniae
 illi—ingenio ergo uteindum suo Curioni et aliquid ex-
cogitandum fuit. operae pretium est scire, quid invenerit,
et gaudere moribus nostris ac verso modo nos vocare
maiores. theatra iuxta duo fecit amplissima ligno, cardi-
num singulorum versatili suspensa libramento, in quibus
utrisque antemeridiano ludorum spectaculo edito inter
sese aversis, ne invicem obstreperent scaenae , repente
circumactis—ut constat , post primos dies etiam seden-
tibus aliquis —, cornibus in se coeuntibus faciebat amphi-
theatrum gladiatorumque proelia edebat, ipsum magis aucto-
ratum populum Romanum circumferens. quid enim miretur
quisque in hoc primum, inventorem an inventum, arti-
ficem an auctorem, ausum aliquem hoc excogitare an su-
scipere an iubere ? super omnia erit populi sedere ausi 
furor tam infida instabilique sede. en hic est ille terra-
rum victor et totius domitor orbis, qui gentes , regna
diribet , iura exteris mittit , deorum quaedam immortalium
generi humano portio, in machina pendens et ad pericu-
lum suum plaudens! quae vilitas animarum ista aut quae
querella de Cannis! quantum mali potuit accidere! hauriri
urbes terrae hiatibus publicus mortalium dolor est: ecce 

populus Romanus universus, veluti duobus navigiis in-
positus, binis cardinibus sustinetur et se ipsum depugnan-
tem spectat, periturus momento aliquo luxatis machinis!
 et per hoc quaeritur tribuniciis contionibus gratia, ut
pensiles tribus quatiat , in rostris quid non ausurus apud
eos, quibus hoc persuaserit! vere namque confitentibus
populus Romanus funebri munere ad tumulum patris eius
depugnavit universus. variavit hanc suam magnificentiam
fessis turbatisque cardinibus et amphitheatri forma custo-
dita novissimo die diversis duabus per medium scaenis
athletas edidit raptisque e contrario repente pulpitis eodem
die victores e gladiatoribus suis produxit. nec fuit rex
Curio aut gentium imperator, non opibus insignis, ut qui
nihil in censu habuerit praeter discordiam principum. 
 Sed dicantur vera aestimatione invicta miracula. Q. 
Marcius Rex, iussus a senatu aquarum Appiae , Anienis ,
Tepulae ductus reficere , novam a nomine suo appellatam
cuniculis per montes actis intra praeturae suae tempus
adduxit; Agrippa vero in aedilitate adiecta Virgine aqua
ceterisque conrivatis atque emendatis lacus DCC fecit
praeterea salientes D , castella CXXX , complura et cultu
magnifica, operibus iis signa CCC aerea aut marmorea
inposuit, columnas e marmore CCCC eaque omnia annuo
spatio. adicit ipse aedilitatis suae conmemoratione

 

et ludos diebus undesexaginta factos et gratuita praebita
balinea CLXX, quae nunc Romae ad infinitum auxere
numerum. —Vicit antecedentes aquarum ductus novis-
simum inpendium operis incohati a C. Caesare et peracti
a Claudio , quippe a XXXX lapide ad eam excelsitatem, ut 
omnes urbis montes lavarentur , influxere Curtius atque
Caeruleus fontes et Anien nov u s , erogat i s in id opus
HS | MMM | D. quod si quis diligentius aestumaverit ab-
undantiam aquarum in publico, balineis , piscinis, euripis,
domibus, hortis, suburbanis villis, spatia a quae venientis ,
exstructos arcus , montes perfossos , convalles aequatas,
fatebitur nil magis mirandum fuisse in toto orbe terra-
rum. —Eiusdem Claudi inter maxime memoranda equi-
dem duxerim, quamvis destitutum successoris odio, monte
perfossum ad lacum Fucinum emittendum inenarrabili pro-
fecto impendio et operarum multitudine per tot annos,
cum aut conrivatio aquarum, qua terrenus mons erat,
egereretur in verticem machinis aut silex caederetur quan-
taque intus in tenebris fierent, quae neque concipi animo
nisi ab iis, qui videre, neque enarrari humano sermone

 

possunt! nam portus Ostiensis opus praetereo , item vias
per montes excisas , mare Tyrrhenum a Lucrino molibus
seclusum, tot pontes tantis inpendiis factos. et inter
plurima alia Italiae ipsius miracula marmora in lapicidinis 
crescere auctorest Papirius Fabianus, naturae rerum
peritissimus, exemptores quoque adfirmant compleri sponte
illa montium ulcera. quae si vera sunt, spes est num-
quam defutura luxuriae .

(25) A marmoribus degredienti ad reliquorum
lapidum insignes naturas quis dubitet in primis magnetem 
occurrere? quid enim mirabilius aut qua in parte naturae
maior inprobitas? dederat vocem saxis, ut diximus, respondentem 
homini, immo vero et obloquentem . quid
lapidis rigore pigrius? ecce sensus manusque tribuit illi.
quid ferri duritia pugnacius? pedes e i inpertivit et mores .
trahitur namque magnete lapide, domitrixque illa rerum
omnium materia ad inane nescio quid currit atque, ut 
propius venit, adsilit , tenetur amplexuque haeret. side-
ritim ob id alio nomine vocant, quidam Heraclion . magnes

 

appellatus est ab inventore, ut auctor est Nicander—
in Ida , ut reper io , namque et passim inveniuntur , in 
Hispania quoque—; invenisse autem fertur clavis crepi-
darum, baculi cuspide haerentibus, cum armenta pasceret.
quinque genera magnetis Sotacus demonstrat: Aethiopi-
cum et a Magnesia Macedoniae contermina ab Euboea 
Iolcum petentibus dextra, tertium in Hyetto Boeotiae ,
quartum circa Alexandriam Troadem, quintum in Magnesia
Asiae. differentia est prima , mas sit an femina, proxima 
in colore. nam qui in Magnesia Macedonica reperiuntur
rufi nigrique sunt, Boeoti vero rufi coloris plus habent 
quam nigri. is, qui in Troade invenitur, niger est et
feminei sexus ideoque sine viribus, deterrimus autem in
Magnesia Asiae , candidus neque attrahens ferrum similis-
que pumici. conpertum tanto meliores esse, quanto sint 
magis caerulei. Aethiopico palma datur pondusque argento
rependitur. invenitur hic in Aethiopiae Zmiri ; ita vocatur
regio harenosa. ibi et haematites magnes sanguinei co-
loris sanguinemque reddens, si teratur, sed et crocum.

 

in adtrahendo ferro non eadem haematiti natura quae
magneti . Aethiopici argumentum est, quod magneta quo-
que alium ad se trahit. omnes autem hi oculorum medi-
camentis prosunt ad suam quisque portionem , maxime-
que epiphoras sistunt. sanant et adusta cremati tritique.
alius rursus in eadem Aethiopia non procul m ag n e s fer-
rum omne abigit respuitque . de utraque natura saepius
diximus. 
 (26) Lapidem e Syro insula fluctuari tradunt, eundem
comminutum mergi.

(27) In Asso Troadis sarcophagus lapis fissili
vena scinditur. corpora defunctorum condita in eo ab-
sumi constat intra XL diem exceptis dentibus. Mucianus
specula quoque et strigiles et vestes et calciamenta inlata 
mortuis lapidea fieri auctor est. eiusdem generis et in
Lycia saxa sunt et in oriente , quae viventibus quoque
adalligata erodunt corpora. 
 (28) Mitiores autem servandis corporibus nec ab-
sumendis cher n ites ebori simillimus, in quo Darium con-
ditum ferunt, Parioque similis candore et duritia, minus

 

tantum ponderosus , qui porus vocatur. Theophrastus
auctor est et tralucidi lapidis in Aegypto, quem Chio 
similem ait . fortassis tunc fuerit, quoniam et desinunt
et novi reperiuntur. 
 Assius gustatu salsus podagras lenit, pedibus in vas 
ex eo cavatum inditis. praeterea omnia crurum vitia in
iis lapicidinis sanantur, cum in metallis omnibus crura
vitientur . eiusdem lapidis flos appellatur , in farinam 
mollis ad quaedam perinde efficax. est autem similis
pumici rufo. admixtus cerae Cypriae mammarum vitia
sanat, pici autem resinaeve strumas et panos discutit.
prodest et p h thisicis linctu . cum melle vetera ulcera ad
cicatrices perducit, excrescentia erodit et a bestiarum
morsu repugnantia curationi suppurata siccat. fit cata-
plasma ex eo podagricis mixto fabae lomento.

(29) Idem Theophrastus et Mucianus esse
aliquos lapides, qui pariant , credunt; Theophrastus et 
ebur fossile e candido et nigro inveniri et ossa e terra
nasci invenirique lapides osseos. 
 Palmati circa Mundam in Hispania, ubi Caesar dictator
Pompeium vicit, reperiuntur idque quotiens fregeris. sunt

 

et nigri, quorum auctoritas venit in marmora, sicut Taena-
rius . Varro nigros ex Africa firmiores esse tradit quam
in Italia, e diverso albos Coranos duriores quam Parios,
idem Luniensem silicem serra secari, Tusculanum dissilire
igni, Sabinum fuscum addito oleo etiam lucere. idem 
molas versatiles Volsinis inventas; aliquas et sponte motas
invenimus in prodigiis. (30) nusquam hic utilior quam
in Italia gignitur lapisque, non saxum, est. in quibusdam
vero provinciis omnino non invenitur. sunt quidam in
eo genere molliores , qui et cote levantur , ut procul in-o
tuentibus ophites videri possit , neque est alius firmior,
quando et lapidis natura ligno similiter imbres solesque
aut hiemes non patitur in aliis generibus atque aliis.
sunt et qui lunam non tolerent et qui vetustate robi-
ginem trahant coloremve candidum oleo mutent .

Molarem quidam pyriten vocant, quoniam pluri-
mus sit ignis illi, sed est alius spongiosior tantum et
alius etiamnum pyrites similitudine aeris. in Cypro eum
reperiri volunt metallis , quae sint circa Acamanta , unum
argenteo colore, alterum aureo. cocuntur varie , ab aliis

 

iterum tertiumque in melle, donec consumatur liquor, ab
aliis pruna prius, dein in melle, ac postea lavantur ut
aes. usus eorum in medicina excalfacere, siccare, 
discutere , extenuare et duritias in pus vertere . utuntur
et crudis tusisque ad strumas atque furunculos. pyri-
tarum etiamnum unum genus aliqui faciunt plurimum
ignis habentis . quos vivos appellamus , ponderosissimi
sunt, hi exploratoribus castrorum maxime necessarii. qui
clavo vel altero lapide percussi scintillam edunt, quae
excepta sulpure aut fungis aridis vel foliis dicto celerius 
praebet ignem. 
 (31) Ostracitae similitudinem testae habent. usus
eorum pro pumice ad levandam cutem. poti sanguinem
sistunt et inliti cum melle ulcera doloresque mammarum
sanant.—Amiantus alumini similis nihil igni deperdit.
hic veneficiis resistit omnibus, privatim Magorum.—
 (32) Geoden ex argumento appellant, quoniam conplexus
est terram, oculorum medicamentis utilissimum, item mam-
marum ac testium vitiis.—(33) Melitinus lapis sucum
remittit dulcem melleumque . tunsus et cerae mixtus

 

eruptionibus pituitae maculisque corporis medetur et fau-
cium exulcerationi, epinyctidas tollit, volvarum dolores in-
positus vellere . —(34) Gagates lapis nomen habet loci
et amnis Gagis Lyciae. aiunt et in Leucolla expelli mari
atque intra XII stadia colligi. niger est, planus, pumi-
cosus, levis, non multum a ligno differens, fragilis, odore,
si teratur, gravis. fictilia ex eo inscripta non delentur;
cum uritur, odorem sulpureum reddit; mirumque, accen-
ditur aqua, oleo restinguitur. fugat serpentes ita recreat-
que volvae strangulationes. deprendit sonticum morbum
et virginitatem suffitus. idem ex vino decoctus dentibus
medetur strumisque cerae permixtus. hoc dicuntur uti
Magi in ea , quam vocant axinomantiam , et peruri negant,
si eventurum sit quod aliquis optet. —(35) Spongitae 
lapides inveniuntur in spongeis et sunt marini. quidam
eos te c olithos vocant, quoniam vesicis medentur, calculos
rumpunt in vino poti.—(36) Phrygius lapis gentis habet
nomen; est autem glaeba pumicosa. uritur ante vino
perfusus , flatus follibus, donee rufescat , ac rursus dulci
vino extinguitur ternis vicibus, tinguendis vestibus tan-
tum utilis.

(37) Schistos et haematites cognationem habent .
haematites invenitur in metallis, ustus minii colorem imi-
tatur, uritur ut Phrygius, sed non restinguitur vino. ad-
ulteratu m haematiten discernunt venae rubentes et friabilis 
natura. oculis cruore suffusis mire convenit. sistit pro-
fluvia mulierum potus. bibunt et qui sanguinem reiecerunt
cum suco Punici mali. et in vesicae vitiis efficax bibitur
et in vino contra serpentium ictus . infirmiora omnia 
eadem in eo , quem schiston appellant. oculorum vi t iis 
commodior croco similis, peculiaris explendis ulc e rum 
lacunis in lacte muliebri, procidentesque oculos praeclare
cohibet. haec est sententia eorum, qui nuperrime scripsere;
 (38) Sotacus e vetustissimis auctoribus quinque genera
haematitarum tradit praeter magnetem. principatum dat
ex iis Aethiopico, oculorum medicamentis utilissimo et iis,
quae panchresta appellat , item ambustis. alterum andro-
damanta dicit vocari, colore nigrum , pondere ac duritia
insignem, et inde nomen traxisse praecipueque in Africa
repertum; trahere autem in se argentum, aes, ferrum.
 experimentum eius esse in cote ex lapide basanite—

 

reddere enim sucum sanguineum—, et esse ad iocineris
vitia praecipui remedii. tertium genus Arabici facit, si-
mili duritia, vix reddentis sucum ad cotem aquariam,
aliquando croco similem. quarti generis hepatiten vocari ,
quamdiu crudus sit, coctum vero miltiten , utilem ambustis,
ad omnia utiliorem rubrica ; quinti generis schiston, hae-
morrodias reprimentem in potu . omnes autem haematitas
tritos in oleo II drachmarum pondere a ieiunis bibendos
ad vitia sanguinis. idem schiston et alterius generis
quam haematiten tradit, quem vocat anthraciten ; nasci in
Africa nigrum, attritum aquariis cotibus reddere ab ea
parte, quae fuerit ab radice, nigrum colorem, ab altera
parte croci. ipsum utilem esse oculorum medicamentis.

(39) Aëtit a e lapides ex argumento nominis
magnam famam habent. reperiuntur in nidis aquilarum,
sicut in decumo volumine diximus. aiunt binos inveniri, 
marem ac feminam, nec sine iis parere quas diximus
aquilas, et ideo binos tantum; genera eorum quattuor in
Africa nascentem pusillum ac mollem, intra se velut in 
alvo habentem argillam suavem, candidam. ipsum fria-

 

bilem feminei sexus putant, marem autem, qui in Arabia
nascatur , durum, gallae similem aut subrutilum , in alvo
habentem durum lapidem. tertius in Cypro invenitur
colore illis in Africa nascentibus similis, amplior tamen
atque dilatatus; ceteris enim globosa facies. habet in alvo
harenam iucundam et lapillos, ipse tam mollis, ut etiam
digitis frietur . quarti generis Taphiusius appellatur, nascens
iuxta Leucada in Taphiusa, qui locus est dextra naviganti-
bus ex Ithaca Leucadem . invenitur in fluminibus candidus
ac rotundus. huic est in alvo lapis, qui vocatur callimus ,
nec quicquam terren i . aëtitae gravidis adalligati mulieri-
bus vel quadripedibus pelliculis sacrificatorum animalium
continent partus , non nisi parturiant removendi; alioqui 
volvae excidunt . sed nisi parturientibus auferantur, omnino non pariant . 
 (40) Est et lapis Samius in eadem insula, ubi terram
laudavimus, poliendo auro utilis, in medicina oculorum 
ulceribus cum lacte quo supra dictum est modo et contra
veteres lacrimationes . prodest et contra vitia stomachi 
pots, vertigines sedat mentesque commotas restituit.

 

quidam et morbis comitialibus utiliter dari putant et ad
urinae difficultates. et acopis miscetur. probatur gravi-
tate, candore. volunt et partus contineri adalligato eo. -
(41) Arabus lapis, ebori similis, dentifriciis adcommodatur 
crematus. privatim haemorroidas sanat cum lanugine lin-
teorum aut super linteolis inpositis . 
 (42) Non praetermittenda est et pumicum natura.
appellantur quidem ita erosa saxa in aedificiis , quae mu-
saea vocant, dependentia ad imaginem specus arte redden-
dam, sed ii pumices, qui sunt in usu corporum levan-
dorum feminis, iam quidem et viris, atque, ut ait
Catullus, libris, laudatissimi sunt in Melo, Nisyro et
Aeoliis insulis. probatio in candore minimoque pondere
et ut quam maxime spongiosi aridique sint, teri faciles
nec harenosi in fricando . vis eorum in medicina ex-
tenuare, siccare, trina ustione ita, uti torreantur carbone
puro, totiens vino restinguantur albo . lavantur deinde ut 
cadmia et siccati conduntur quam minime uliginoso loco.

 

usus farinae e x i i s oculorum maxime medicamentis: ul-
cera purgant eorum leniter explentque , cicatrices emen-
dant . —(Quidam a tertia ustione refrigerates potius quam
restinctos terere malunt ex vino).—adduntur et in ma-
lagmata capitum verendorumque ulceribus utilissimi . fiunt
ex i is et dentifricia. Theophrastus auctor est potores
in certamine bibendi praesumere farinam eam, sed, nisi
universe potu inpleantur, periclitari, tantamque refrige-
randi naturam esse, ut musta fervere desinant pumice
addito.

(43) Auctoribus curae fuere lapides mortariorum
quoque, nec medicinalium tantum aut ad pigmenta perti-
nentium. Etesium lapidem in iis praetulere ceteris, mox 
Thebaicum, quem pyrropoecilon appellavimus—aliqui 
psaranum vocant—, tertium ex chalazio chrysiten , medi-
cis autem ex basanite . hic enim lapis nihil ex sese re-
mittit. ii lapides, qui sucum reddunt, oculorum medica-
mentis utiles existimantur; ideo Aethiopici ad ea maxime
probantur. Taenarium lapidem et Phoeniceum et haema-
titen iis medicamentis prodesse tradunt, quae ex croco

 

componantur; ex alio Taenario , qui niger est, et ex Pario
lapide non aeque medicis utilem, potioremque ex alabastrite 
Aegyptio vel ex ophite albo. est enim hoc genus ophitis ,
ex quo vasa et cados etiam faciunt. 
 (44) In Siphno lapis est, qui cavatur tornaturque in
vasa vel coquendis cibis utilia vel ad esculentorum usus,
quod et in Comensi Italiae lapide viridi accidere scimus,
sed in Siphnio singulare quod excalfactus oleo nigrescit
durescitque natura mollissimus . tanta qualitatium diffe-
rentia est, nam mollitiae trans Alpis praecipua sunt
exempla. in Belgica provincia candidum lapidem serra,
qua lignum, faciliusque etiam secant tant um ad tegularum 
et imbricum vicem vel, si libeat, quae vocant pavonacea
tegendi genera. 
 (45) Et hi quidem sectiles sunt, specularis vero,
quoniam et hic lapidis nomen optinet, faciliore multo
natura finditur in quamlibeat tenues crustas. Hispania
hunc tantum citerior olim dabat, nec tota, sed intra C??? 
passuum circa Segobrigam urbem, iam et Cypros et
Cappadocia et Sicilia et nuper inventum Africa, post-

 

ferendos tamen omnes Hispaniae, Cappadocia amplissimos 
magnitudine , sed obscuros . sunt et in Bononiensi Italiae
parte breves, macula complexu silicis alligata , quorum 
tamen appareat natura similis. puteis in Hispania effo-
ditur e profunda altitudine, nec non et saxo inclusus sub
terra invenitur extrahiturque aut exciditur, sed maiore ex parte fossili natura, absolutus in se caementi modo,
numquam adhuc quinque pedum longitudine amplior.
umorem hunc terrae quadam anima crystalli modo gla-
ciari et in lapidem concrescere manifesto apparet, quod
cum ferae decidere in puteos tales, medullae in ossibus
earum post unam hiemem in eandem lapidis naturam 
figurantur . invenitur et niger aliquando, sed candido 
natura mira, cum sit mollitia nota, perpetiendi soles 
rigoresque, nec senescit, si modo iniuria absit , cum hoc
etiam in caementis multorum generum accidat. invenere
et alium usum in ramentis squamaque , Circum maxi-
mum ludis Circensibus sternendi ut sit in commenda-
tione candor. 
 (46) Nerone principe in Cappadocia repertus est

 

lapis duritia marmoris, candidus atque tralucens etiam
qua parte fulvae inciderant venae, ex argumento phengites
appellatus. hoc construxerat aedem Fortunae, quam Seiani 
appellant , a Servio rege sacratam, amplexus aurea domo;
quare etiam foribus opertis interdiu claritas ibi diurna 
erat alio quam specularium modo tamquam inclusa luce,
non transmissa.—In Arabia quoque esse lapidem vitri
modo tralucidum, quo utantur pro specularibus, Iuba
auctor est. 
 (47) Nunc ad operarios lapides transisse conveniat
primumque cotes ferro acuendo . multa earum genera:
Creticae diu maximam laudem habuere, secundam Laco-
nicae e Taygeto monte, oleo utraeque indigentes. inter
aquarias Naxiae laus maxima fuit, mox Armeniacae , de
quibus diximus. ex oleo et aqua Ciliciae pollent, ex 
aqua Arsinoiticae . repertae sunt et in Italia aqua tra-
hentes aciem acerrimae effectu, nec non et trans Alpis,
quas passernices vocant. quarta ratio est saliva hominis 
proficientium in tonstrinarum officinis . Laminitanae ex
Hispania citeriore in eo genere praecipuae. 
 (48) E reliqua multitudine lapidum tofus aedificiis

 

inutilis est mortalitate , mollitia . quaedam tamen loca non
alium habent, sicuti Carthago in Africa. exestur halitu 
maris, friatur vento, everberatur imbri. sed cura tuentur
picando parietes, quoniam et tectori i calce eroditur , scite-
que dictum est ad tecta eos pice , ad vina calce uti, quo-
niam sic musta condiunt. allia mollitia circa Romam
Fidenati et Albano. in Umbria quoque et Venetia albus
lapis dentata serra secatur. hi tractabiles in opere labo-
rem quoque tolerant , sub tecto dumtaxat; aspergine et
gelu pruinisque rumpuntur in testas, nec contra auram
maris robusti. Tiburtini, ad reliqua fortes, vapore dis-
siliunt. 
 (49) Nigri silices optimi , quibusdam in locis et ru-
bentes. nonnusquam vero et albi , sicut in Tarquiniensi
Anicianis lapicidinis circa lacum Volsiniensem et in Sta-
toniensi , quibus ne ignis quidem noce a t . i idem et in 
monimentis scalpti contra vetustatem quoque incorrupti
permanent; ex iis formae fiunt, in quibus aera funduntur.

 

est et viridis lapis vehementer igni resistens, sed nus-
quam copiosus et, ubi invenitur, lapis, non saxum, est.
e reliquis pallidus in caemento raro utilis, globosus contra
iniurias fortis, sed structurae infidelis, nisi multa suffre-
natione devinctus. nec certior fluviatilis, semper veluti
madens. (50) remedium est in lapide dubio aestate eum 
eximere nec ante biennium inserere tecto, domitum tem-
pestatibus. quae ex eo laesa fuerint, subterraneae stru-
cturae aptentur utilius; quae restiterint , tutum est vel caelo committere. 
 (51) Graeci e lapide duro aut silice aequato struunt 
veluti latericios parietes. cum ita fecerunt, isodomon 
vocant genus structurae; at cum inaequali crassitudine
structa sunt coria , pseudisodomon . tertium est emplecton;
tantummodo frontibus politis reliqua fortuita conlocant.
 alternas coagmentationes fieri, ut commissuras anteceden-
tium medii lapides optineant, necessarium est, in me-
dio quoque pariete, si res patiatur ; si minus, utique
a lateribus . medios parietes farcire fractis caementis

 

diatonicon vocant. reticulata structura , qua frequentissime
Romae struunt, rimis opportuna est . structuram ad nor-
mam et libellam fieri, ad perpendiculum respondere
oportet .

(52) cisternas harenae purae asperae V
partibus, calcis quam v ehementissim a e II construi, frag-
mentis silicis non excedentibus libras; ita ferratis vectibus
calcari solum parietesque similiter. utilius geminas esse,
ut in priore vitia considant atque per colum in proxima m 
transeat pura aqua. 
 (53) Calcem e vario lapide Cato censorius inprobat;
ex albo melior . qua e ex duro, structurae utilior; quae
ex fistuloso , tectoriis; ad utrumque damnatur ex silice.
utilior eadem effosso lapide quam ex ripis fluminum col-
lecto, utilior e molari, quia est quaedam pinguior natura
eius . mirum aliquid , postquam arserit, accendi aquis.—
(54) Harenae tria genera: fossicia, cui quarta pars calcis
addi debet, fluviatili aut marinae tertia. si et testae tusae
tertia pars addatur, melior materia erit. ab Appennino

 

ad Padum non invenitur fossicia, nec trans maria .
 (55) Ruinarum urbis ea maxume causa, quod furto calcis
sine ferumine suo caementa componuntur. intrita quoque
ea quo vetustior, eo melior. in antiquorum aedium legi-
bus invenitur, ne recentiore trima uteretur redemptor;
ideo nullae tectoria eorum rimae foedavere. tectorium,
nisi quod ter harenato et bis marmorato inductum est,
numquam satis splendoris habet. uliginosa et ubi salsugo
viti e t testaceo sublini utilius. in Graecia tectoriis etiam
harenatum, quo inducturi sunt, prius in mortario ligneis
vectibus subigunt. experimentum marmorati est in sub-
igendo , done rutro non cohaereat; contra in albario
opere, ut macerata calx ceu glutinum haereat; macerari
non nisi ex glaeba oportet. Elide aedis est Minervae, in
qua frater Phidiae Panaenus tectorium induxi lacte et Fdha v ( D ). late e B S. lacte e J. an tale e?t lacte et
croco subactum, ut ferunt ; ideo, si teratur hodie in eo
saliva pollice, odorem croci saporemque reddit. 
 
 (56) Columnae eaedem densius positae crassiores vi-
dentur. genera earum quattuor: quae sextam partem alti-
tudinis in crassitudine ima habent, Doricae vocantur; quae
nonam, Ionicae; quae septimam, Tuscanicae ; Corinthiis
eadem ratio quae lonicis, set differentia, quoniam capi-
tulis Corinthiarum eadem est altitudo, quae colligitur
crassitudine ima, ideoque graciliores videntur; Ionicis 
enim capituli altitudo tertia pars est crassitudinis . anti-
qua ratio erat columnarum altitudinis tertia pars latitu-
dinum delubri. in Ephesiae Dianae aede, quae prius fuit ,
primum columnis spirae subditae et capitula addita, pla-
cuitque altitudinis octava pars in crassitudine et ut spirae
haberent crassitudinis dimidium septimaeque partes de-
traherentur summarum crassitudine . praeter haec sunt
quae vocantur Atticae columnae quaternis angulis , pari
laterum intervallo.

(57) Calcis et in medicina magnus usus. eligitur
recens nec aspersa aquis. urit, discutit, extrahit incipien-
tesque serpe ntium ulcerum impetus coercet; aceto et rosa-
ceo mixta atque inlita, mox cera ac rosaceo temperata
perducit ad cicatricem. luxatis quoque cum liquida resina

 

aut adipe suillo ex melle medetur, eadem compositione
et strumis. 
 (58) Maltha e calce fit recenti. glaeba vino restin-
guitur, mox tunditur cum adipe suillo et fico , duplici
lenimento . quae res omnium tenacissima et duritiam
lapidis antecedens. quod malthatur , oleo perfricatur ante. 
 (59) Cognata calci res gypsum est. plura eius genera.
nam et e lapide coquitur , ut in Syria ac Thur i is , et e 
terra foditur, ut in Cypro ac Perrhaebia ; e summa tellure
et Tymphaicum est. qui coquitur lapis non dissimilis
alabastritae esse debet aut marmoroso. in Syria durissi-
mos ad id eligunt cocuntque cum fimo bubulo, ut celerius
urantur. omnium autem optimum fieri compertum est e
lapide speculari squamamve talem habente. gypso madido
statim utendum est, quoniam celerrime coit ; tamen rursus
tundi se et in farinam resolvi patitur. usus gypsi in al-
bariis , sigillis aedificiorum et coronis gratissimus. exem-
plum inlustre est , C. Proculeium , Augusti Caesaris fami-
liaritate subnixum, in stomachi dolore gypso poto consci-
visse sibi mortem.

(60) Pavimenta originem apud Graecos habent
elaborata arte picturae ratione, done lithostrota expulere 
eam celeberrimus fuit in hoc genere Sosus , qui Pergami
stravit quem vocant asaroton oecon , quoniam purgamenta
cenae in pavimentis quaeque everri solent velut relicta
fecerat parvis e tessellis tinctisque in varios colores.
mirabilis ibi columba bibens et aquam umbra capitis in-
fuscans; apricantur aliae scabentes sese in canthari labro .
 —(61) Pavimenta credo primumfacta quae nunc voca-
mus barbarica atque subtegulanea , in Italia festucis pavita .
hoc certe ex nomine ipso intellegi potest. Romae scutu-
latum in Iovis Capitolini aede primum factum est post 
tertium bellum Punicum initum, frequentata vero pavi-
menta ante Cimbricum magna gratia animorum indicio
est Lucilianus ille versus : 
 Arte pavimenti atque emblemate vermiculato . 
 
 (62) Subdialia Graeci invenere talibus domos conte-
gentes, genus facile tractu tepente , sed fallax ubicumque
imbres gelant. necessarium binas per diversum coaxa-
tiones substerni e t capita earum praefigi, ne torqueantur,
et ruderi novo tertiam partem testae tusae addi, dein
rudus , in quo II quintae calcis misceantur, pedali crassi-
tudine festucari, tunc nucleo crasso VI digitos induci,
tessella grandi non minus alta II digitos strui, fastigium
vero servari in pedes denos sescunciae ac diligenter cote
despumari . quernis axibus contabulari , quia torquentur ,
inutile putant, immo et felice aut palea substerni melius
esse , quo minor vis calcis perveniat. necessarium et glo-
bosum lapidem subici. similiter fiunt spicata testacea.—
 (63) Non neglegendum est etiamnum unum genus Graeca-
nici: solo festucato inicitur rudus aut testaceum pavimen-
tum, dein spisse calcatis carbonibus inducitur ex sabulo
et calce ac favilla mixtis materia crassitudine semipedali,

 

ad regulam et libellam exigitur, et est forma terrena; si
vero cote depolitum est, nigri pavimenti usum optinet. 
 (64) Lithostrota coeptavere iam sub Sulla ; parvolis
certe crustis exstat hodieque quod in Fortunae delubro
Praeneste fecit. pulsa deinde ex humo pavimenta in ca-
maras transiere v i tro . novicium et hoc inventum; Agrippa
certe in thermis, quas Romae fecit, figlinum opus encausto 
pinxit in calidis, reliqua albario adornavit, non dubie vitreas 
facturus camaras, si prius inventum id fuisset aut a parie-
tibus scaenae, ut diximus, Scauri pervenisset in camaras.
quam ob rem et vitri natura indicanda est.

(65) Pars Syriae, quae Phoenice vocatur, finitima
Iudaeae intra montis Carmeli radices paludem habet , quae
vocatur Candebia . ex ea creditur nasci Belus amnis quin-
que milium passuum spatio in mare perfluens iuxta Ptole-
maidem coloniam. lentus hic cursu, insaluber potu, sed
caerimoniis sacer, limosus, vado profundus , non nisi re-

 

fuso mari harenas fatetur ; fluctibus enim volutatae nite-
scunt detritis sordibus. tunc et marino creduntur ad-
stringi morsu , non prius utiles. quingentorum est passuum
non amplius litoris spatium, idque tantum multa per sae-
cula gignendo fuit vitro. fama est adpulsa nave merca-
torum nitri, cum sparsi per litus epulas pararent nec
esset cortinis attollendis lapidum occasio, glaebas nitri e
nave subdidisse, quibus accensis, permixta harena litoris,
tralucentes novi liquoris fluxisse rivos, et hanc fuisse ori-
ginem vitri. (66) mox, ut est ingeniosa sollertia, non
fuit contenta nitrum miscuisse; coeptus addi et magnes
lapis, quoniam in se liquorem vitri quoque ut ferrum
trahere creditur. simili modo et calculi splendentes multi-
fariam coepti uri , dein conchae ac fossiles harenae. auctores
sunt in India et crystallo fracta fieri et ob id nullum
conparari Indico. levibus autem aridisque lignis coquitur
addito cypro ac nitro, maxime Aeg yp t io . continuis fornacibus 
ut aes liquatur, massaeque fiunt colore pingui
nigricantes. acies tanta est quacumque, ut citra sensum
ullum ad ossa consecet quidquid adflaverit corporis. ex
massis rursus funditur in officinis tinguiturque, et aliud
flatu figuratur, aliud torno teritur , aliud argenti modo

 

caelatur, Sidone quondam his officinis nobili, siquidem
etiam specula excogitaverat. 
 Haec fuit antiqua ratio vitri. iam vero et in Volturno
amne Italiae harena alba nascens sex milium passuum
litore inter Cumas atque Liternum , qua mollissima est,
pila molave teritur. dein miscetur III partibus nitri pon-
dere vel mensura ac liquata in alias fornaces transfun-
ditur. ibi fit massa, quae vocatur hammonitrum, atque
haec recoquitur et fit vitrum purum ac massa vitri candidi.
iam vero et per Gallias Hispaniasque simili modo harena
temperatur . ferunt Tiberio principe excogitato vitri tem-
peramento, ut flexile esset, totam officinam artificis eius
abolitam , ne aeris,, argenti, auri metallis pretia detrahe-
rentur , eaque fama crebrior diu quam certior fuit. sed
quid refert, Neronis principatu reperta vitri arte, quae
modicos calices duos, quos appellabant petrotos , HS VI venderet? 
 (67) In genere vitri et obsiana numerantur ad simili-
tudinem lapidis, quem in Aethiopia invenit Obsius , niger-
rimi coloris, aliquando et tralucidi, crassiore visu atque
in speculis parietum pro imagine umbras reddente. gem-
mas multi ex eo faciunt; vidimus et solidas imagines divi

 

Augusti capaci materia huius crassitudinis , dicavitque ipse
pro miraculo in templo Concordiae obsianos IIII elephantos.
 remisit et Tiberius Caesar Heliopolitarum caerimoniis re-
pertam in hereditate Sei eius , qui praefuerat Aegypto,
obsianam imaginem Menelai, ex qua apparet antiquior
materiae origo, nunc vitri similitudine interpolata . Xeno-
crates obsianum lapidem in India et in Samnio Italiae
et ad oceanum in Hispania tradit nasci. fit et tincturae
genere obsianum ad escaria vasa et totum rubens vitrum
atque non tralucens, haematinum appellatum. fit et album
et murrina aut hyacinthos sappirosque imitatum et omni-
bus aliis coloribus, neque est alia. nunc sequacior materia
aut etiam picturae accommodatior. maximus tamen honos
in candido tralucentibus , quam proxima crystalli simili-
tudine. usus eoru m ad potandum argenti metalla et auri
pepulit. est autem caloris inpatiens, ni praecedat frigidus
liquor, cum addita aqua vitreae pilae sole adverso in tan-
tum candescant , ut vestes exurant. fragmenta teporata ad-
glutinantur tantum , rursus tota fundi non queunt praeter-

 

quam abruptas sibimet in guttas , veluti cum calculi fiunt,
quos quidam ab oculis appellant, aliquos et pluribus modis
versicolores.—Vitrum sulpuri concoctum feruminatur in
lapidem. 
 (68) Et peractis omnibus, quae constant ingenio arte
naturam faciente, succurrit mirari nihil paene non igni 
perfici.

accipit harenas, ex quibus aliubi vitrum,
aliubi argentum , aliubi minium, aliubi plumbi genera,
aliubi pigmenta, aliubi medicamenta fundit. igni lapides
in aes solvuntu r, igni ferrum gignitur ac domatur, igni
aurum perficitur , igni cremato lapide caementa in tectis
ligantur. alia saepius uri prodest, eademque materia aliud
gignit primis ignibus, aliud secundis, aliud tertiis, quando
ipse carbo vires habere incipit restinctus atque interisse
creditus maioris fit virtutis. inmensa, inproba rerum
naturae portio et in qua dubium sit, plura absumat an
pariat. 
 (69) Est et ipsis ignibus medica vis. pestilentiae,
quae obscuratione solis contrahitur, ignes si fiant , multi-
fariam auxiliari certum est. Empedocles et Hippo-
crates id demonstravere diversis locis. Ad convolsa
interiora viscera aut contusa, M. Varro—ipsis

 

enim verbis eius utar—pyxis sit, inquit, focus . inde
enim cinis lixivus potus medetur. licet videre
gladiatores, cum deluserunt, hac iuvari potione.
quin et carbunculum, genus morbi, quo duos consu-
lares nuper absumptos indicavimus, querneus carbo tritus 
cum melle sanat. adeo in rebus damnatis quoque ac
iam nullis sunt aliqua commoda, ut carbone ecce atque
cinere . 
 (70) Non praeteribo et unum foci exemplum Romanis
litteris clarum: Tarquinio Prisco regnante tradunt repente
in foco eius comparuisse genitale e cinere masculi sexus
eamque, quae insederat ibi, Tanaquilis reginae ancillam
Ocresiam captivam consurrexisse gravidam. ita Servium
Tullium natum, qui regno successit. inde et in regia
cubanti ei puero caput arsisse , creditumque Laris fami-
liaris filium. ob id Compitalia ludos Laribus primum
instituisse.

(1) Ut nihil institute operi desit, gemmae supersunt
et in artum coacta rerum naturae maiestas, multis nulla 
parte mirabilior. tantum tribuunt varietati , coloribus,
materiae, decori, violare etiam signis, quae causa gem-
marum est, quasdam nefas ducentes , aliquas vero extra
pretia ulla taxationemque humanarum opum arbitrantes,
ut plerisque ad summam absolutamque naturae rerum
contemplationem satis sit una aliqua gemma. 
 Quae fuerit origo et a quibus initiis in tantum ad-
miratio haec exarserit, diximus quadamtenus in mentione 
auri anulorumque. fabulae primordium a rupe Caucasi 
tradunt, Promethei vinculorum interpretatione fatali, pri-
mumque saxi eius fragmentum inclusum ferro ac digito
circumdatum: hoc fuisse anulum et hoc gemmam.—

(2) His initiis coepit auctoritas in tantum amorem 

elata , ut Polycrati Samio , insularum ac litorum tyranno,
felicitatis suae, quam nimiam fatebatur etiam ipse qui
felix erat , satis piamenti in unius gemmae voluntario 
damno videretur , si cum Fortunae volubilitate paria fe-
cisset , planeque ab invidia eius abunde se redimi putaret,
si hoc unum doluisset, adsiduo gaudio lassus . ergo pro-
vectus navigio in altum anulum mersit. at ilium piscis,
eximia magnitudine regi natus , escae vice raptum, ut
faceret ostentum, in culina domino rursus Fortunae in-
sidiantis manu reddidit. sardonychem eam gemmam fuisse
constat, ostenduntque Romae, si credimus, in Concordiae
delubro cornu aureo Augustae dono inclusam et novis-
simum prope locum praelatis multis optinentem.—
 (3) Post hunc anulum regis alterius in fama est gemma ,
Pyrrhi illius, qui adversus Romanos bellum gessit. nam-
que habuisse dicitur achaten, in qua novem Musae et
Apollo citharam tenens spectarentur, non arte, sed naturae
sponte ita discurrentibus maculis, ut Musis quoque singulis
sua redderentur insignia. nec deinde alia , quae tradatur 
magnopere, gemmarum claritas exstat apud auctores,

 

praeterquam Ismenian choraulen multis fulgentibusque uti
solitum, comitante fabula vanitatem eius: indicato in Cypro
sex aureis smaragdo, ubi erat scalpta Amymone , iussisse 
numerari et, cum duo relati essent , male , Hercules ,
factum dixisse, multum enim detractum gemmae
dignitati . hic videtur instituisse, ut omnes musicae
artis hac quoque ostentatione censerentur , veluti Dionyso-
dorus, aequalis eius et aemulus , ut sic quoque non par
videretur qui tertius eodem tempore inter musicos fuit:
Nicomachus enim multas tantum habuisse gemmas tradi-
tur, sed nulla peritia electas. 
 Et forte quadam his exemplis initio voluminis oblatis
adversus istos, qui sibi hac ostentatione adrogant, ut palam
sit eos tibicinum gloria tumere : (4) Polycratis gemma,
quae demonstratur, intacta inlibataque est ; Ismeniae aetate
multos post annos apparet scalpi etiam smaragdos solitos.
confirmat hanc eandem opinionem edictum Alexandri Magni,
quo vetuit in hac gemma ab alio se scalpi quam ab Pyr-

 

gotele , non dubie clarissimo artis eius. post eum Apol-
lonides et Cronius in gloria fuere quique divi Augusti
imaginem simillime expressit, qua postea principes signant ,
Dioscurides . Sulla dictator traditione lugurthae semper
signavit. est apud auctores et Intercatiensem illum, cuius
patrem Scipio Aemilianus ex provocatione interfecerat,
pugnae effigie eius signasse , volgato Stilonis Praeconini
sale , quidnam fuisse facturum , si Scipio a patre eius
interemptus fuisset . divus Augustus inter initia sphinge 
signavit. duas in matris anulis eas indiscretae similitu-
dinis invenerat. altera per bella civilia absente ipso signa-
vere amici epistulas et edicta , quae ratio temporum nomine
eius reddi postulabat, non inficeto lepore accipientium,
aenigmata adferre eam sphingem . quippe etiam Maecenatis
rana per collationes pecuniarum in magno terrore erat.
Augustus postea ad devitanda convicia sphingis Alexandri
Magni imagine signavit. 
 
 (5) Gemmas plures primus omnium Romae habuit —
quod peregrino appellant nomine dactyliothecam—pri-
vignus Sullae Scaurus, diuque nulla alia fuit, done Pom-
peius Magnus eam , quae Mithridatis regis fuerat, inter
dona in Capitolio dicaret , ut Varro aliique aetatis eius 
auctores confirmant, multum praelata Scauri. hoc exemplo
Caesar dictator sex dactyliothecas in aede Veneris Gene-
tricis consecravit, Marcellus Octavia genitus unam in aede Palatini Apollinis. 
 (6) Victoria tamen illa Pompei primum ad margaritas
gemmasque mores inclinavit, sicut L. Scipionis et Cn. Manli 
ad caelatum argentum et vestes Attalicas et triclinia aerata,
sicut L. Mummi ad Corinthia et tabulas pictas.

id uti
planius noscatur, verba ex ipsis Pompei triumphorum
actis subiciam. ergo tertio triumpho, quem de piratis,
Asia, Ponto gentibusque et regibus in VII volumine operis
huius indicatis M. Pisone M. Messala cos. pr. k. Octobres 
natali suo egit, transtulit alveum cum tesseris lusorium e 
gemmis duabus latum pedes tres, longum pedes quattuor

 

—ne quis effetas res dubitet nulla gemmarum magni-
tudine hodie prope ad hanc amplitudinem accedente , in
eo fuit luna aurea pondo XXX—, lectos tricliniares tres ,
vasa ex auro et gemmis abacorum novem, signa aurea
tria Minervae, Martis, Apollinis, coronas ex margaritis
XXXIII, montem aureum quadratum cum cervis et leoni-
bus et pomis omnis generis circumdata vite aurea, mu-
saeum ex margaritis, in cuius fastigio horologium. erat
et imago Cn. Pompei e margaritis, illo relicino honore
grata , illius probi oris venerandique per cunctas gentes,
 f i ct a ex margaritis, i t a severitate victa et veriore luxuriae 
triumpho! numquam profecto inter illos viros durasset
cognomen Magni, si prima victoria sic triumphasset ! e 
margaritis, Magne, tam prodiga re et feminis reperta, quas 
gerere te fas non sit , fieri tuos voltus? sic te pretiosum
videri? non ergo illa tua similior est imago, quam Pyre-
naei iugis inposuisti? grave profecto, foedum probrun 

erat, ni verius saevum irae deorum ostentum id credi
oporteret clareque intellegi posset iam tum illud caput
orientis opibus sine reliquo corpore ostentatum. cetera
triumphi eius quam virilia ! HS | MM | r. p. data , legatis 
et quaestoribus, qui oras maris defendissent, HS |M???|, mi-
litibus singulis HS sena milia. tolerabiliorem tamen cau-
sam fecit C. principis, qui super cetera muliebria soccos 
induebat e margaritis, aut Neronis principis, qui sceptra
 et personas et cubilia viatoria unionibus construebat . quin.
immo etiam ius videmur perdidisse corripiendi gemmata
potoria et varia supellectilis genera, anulos translucentes .
quae enim non luxuria innocentior existimari possit ? 
 (7) Eadem victoria primum inurbem myrrhina in-
vexit , primusque Pompeius capides et pocula ex eo

 

triumph Capitolino Iovi dicavit. quae protinus ad homi-
num usum transiere , abacis etiam escariisque vasis ex-
petitis ; et crescit in dies eius luxuria . myrrhino LXX HS 
empto, capaci plane ad sextarios tres calice , potavit ...anus 
consularis , ob amorem adroso margine eius, ut tamen in-
iuria ilia pretium augeret; neque est hodie myrrhini alte-
rius praestantior indicatura. idem in reliquis generis eius 
quantum voraverit , licet aestimare ex multitudine, quae
tanta fuit, ut auferente liberis eius Nerone exposita occu-
parent theatrum peculiare trans Tiberim in hortis, quod
a populo impleri canente se, dum Pompeiano proludit ,
etiam Neroni satis erat. vidi tunc adnumerari unius scyphi
fracti membra, quae'in dolorem, credo, saeculi invidiam-
que Fortunae tamquam Alexandri Magni corpus in condi-
torio servari , ut ostentarentur , placebat. T. Petronius con-

 

sularis moriturus invidia Neronis , ut mensam eius ex-
heredaret, trullam myrrhinam Hs CCC emptam fregit; sed
Nero, ut par erat principem, vicit omnes HS |X???| capidem 
unam parando. memoranda res tanti imperatorem patrem-
que patriae bibisse! 
 (8) Oriens myrrhina mittit. inveniuntur ibi pluribus 
locis nec insignibus, maxime Parthici regni , praecipua
tamen in Carmania. umorem sub terra putant calore
densari. amplitudine numquam parvos excedunt abacos,
crassitudine raro quanta dicta sunt potoria . splendor est i is sine viribus nitorque verius quam splendor. sed in
pretio varietas colorum subinde circumagentibus se ma-
culis in purpuram candoremque et tertium ex utroque,
ignescente veluti per transitum coloris purpura aut rube-
scente lacteo . sunt qui maxime in iis laudent extremi-
tates et quosdam colorum repercussus, quales in caelesti
arcu spectantur. i a m aliis maculae pingues placent—

 

tralucere quicquam aut pallere vitium est—itemque 
sales verrucaeque non eminentes , sed, ut in corpore
etiam, plerumque sessiles. aliqua et in odore commen-
datio est. 
 (9) Contraria huic causa crystallum facit, gelu vehe-
mentiore concrete non aliubi certe reperitur quam ubi
maxime hibernae nives rigent, glaciemque esse certum
est, unde nomen Graeci dedere. oriens et hanc mittit,
quoniam Indicae nulla praefertur. nascitur et in Asia,
vilissima circa Alabanda et Orthosiam finitimisque , item
in Cypro, sed laudata in Europa Alpium iugis. Iuba
auctor est et in quadam insula Rubri maris ante Ara-
biam sita nasci, quae Necron vocetur , et in ea, quae
iuxta gemmam topazum ferat, cubitalemque effossam a
Pythagora Ptolemaei praefecto ; Cornelius Bocchus et
in Lusitania perquam mirandi ponderis in Ammaeensibus 
iugis, depressis ad libramentum aquae puteis. hoc mirum,

 

quod Xenocrates Ephesius tradit, aratro in Asia et
Cypro excitari; non enim reperiri in terreno nec nisi
inter cautes creditum fuerat. similius veri est, quod idem
Xenocrates tradit, e t torrentibus saepe deportari. Su-
dines negat nisi ad neridiem spectantibus locis nasci.
quod certum est, non reperitur in aquosis , quamquam in
regione praegelida, vel si ad vada usque glacientur amnes.
e caelesti umore puraque nive id fieri necesse est; ideo
caloris inpatiens nisi in frigido potu abdicatur . quare
nascatur sexangulis lateribus, non facile ratio iniri potest,
eo magis quod neque in mucronibus eadem species est
et ita absolutus laterum levor est , ut nulla id arte possit aequari. 
 (10) Magnitudo amplissima adhuc visa nobis erat quam
in Capitolio Livia Augusti dicaverat, librarum circiter CL .
Xenocrates idem auctor est vas amphorale visum, et
aliqui ex India sextariorum quattuor.—(Nos liquido ad-
firmare possumus in cautibus Alpium nasci adeo inviis
plerumque , ut fune pendentes earn extrahant.)—peritis

 

signa et indicia nota sunt. infestantur plurimis vitiis ,
scabro ferumine , maculosa nube, occulta aliquando vomica ,
praeduro fragilique centro, item sale appellate. est et
rufa aliquis robigo , aliis capillamentum rimae simile. hoc
artifices caelatura occultant. quae vero sine vitio sint ,
pura esse malunt, acenteta appellantes, nec spumei co-
loris , sed limpidae aquae. postrema auctoritas in pondere
est. invenio apud medicos, quae sint urenda corporum,
non aliter utilius uri putari quam crystallina pila adversis
opposita solis radiis. alius et in his furor, HS centum
quinquaginta milibus trullam unam non ante multos annos
mercata matre familias nec divite. Nero amissarum rerum
nuntio accepto duos calices crystallinos in suprema ira
fregit inlisos. haec fuit u l tio saeculum suum punientis,
ne quis alius i is biberet. fragmenta sarciri nullo modo
queunt. mire his ad similitudinem accessere vitrea , sed

 

prodigii modo, ut suum pretium auxerint, crystalli non
deminuerint. 
 (11) Proximum locum in deliciis, feminarum tamen
adhuc tantum, sucina optinent, eandemque omnia haec
quam gemmae auctoritatem; sane priora illa aliquis de
causis, crystallina frigido potu, myrrhina utroque ; in
sucinis causam ne deliciae quidem adhuc excogitare
potuerunt . 
 Occasio est vanitatis Graecorum detegendae : legentes 
modo aequo perpetiantur animo , cum hoc quoque intersit
vitae scire , non quidquid illi prodidere mirandum. Phae-
thontis fulmine icti sorores luctu mutatas in arbores popu-
los lacrimis electrum omnibus annis fundere iuxta Eridanum
amnem, quem Padum vocavimus , electrum appellatum, 
quoniam sol vocitatus sit Elector , plurimi poëtae dixere

 

primique, ut arbitror, Aeschylus , Philoxenus, Euri-
pides , Nicander, Satyrus . quod esse falsum Italiae
testimonio patet. diligentiores eorum Electridas insulas
in mari. Hadriatico esse dixerunt, ad quas delaberetur
Pado . qua appellatione nullas umquam ibi fuisse certum
est, nec vero ullas ita positas esse, in quas quidquam
cursu Padi devehi posset . nam quod Aeschylus in Hi-
beria [hoc est in Hispania] Eridanum esse dixit eundem-
que appellari Rhodanum , Euripides rursus et Apol-
lonius in Hadriatico litore confluere Rhodanum et Padum,
faciliorem veniam facit ignorati sucini tanta ignorantia
orbis. modestiores, sed aeque falsum, prodidere in ex-
tremis Hadriatici sinus inviis rupibus arbores stare, quae
canis ortu hanc effunderent cummim . Theophrastus
effodi in Liguria dixit, Chares vero Phaëthontem in Aethio-
pia ῞ἅμμωνος νήσῳ obisse , ibi et delubrum eius esse
atque oraculum electrumque gigni. Philemon fossile
esse et in Scythia erui duobus locis, candidum atque
cerei coloris quod vocaretur electrum, in alio fulvum quod

 

appellaretur sualiternicum . Demostratus lyncurium vocat 
et fieri ex urina lyncum bestiarum, e maribus fulvum et
igneum , e feminis languidius atque candidum; alios id 
dicere langurium et esse in Italia bestias languros. Zeno-
themis langas vocat easdem et circa Padum iis vitam
adsignat , Sudines arborem, quae gignat in Liguria, vo-
cari lynca . in eadem sententia et Metrodorus fuit.
Sotacus credidit in Brittannia petris effluere , quas electri-
das vocavit , Pytheas Guionibus , Germaniae genti , accoli 
aestuarium oceani Metuonidis nomine spatio stadiorum
sex milium; ab hoc diei navigatione abesse insulam Aba-
lum ; illo per ver fluctibus advehi et esse concreti maris
purgamentum; incolas pro ligno ad ignem uti eo proxi-
misque Teutonis vendere. huic et Timaeus credidit ,

 

sed insulam Basiliam vocavit. Philemon negavit flam-
mam ab electro reddi. Nicias solis radiorum sucum
intellegi voluit hoc ; circa occasum vehementiores in ter-
ram actos pinguem sudorem in ea relinquere , oceani
deinde aestibus in Germanorum litora eici. in Aegypto
nasci simili modo—vocari sacal—, item in India gra-
tiusque et i p s o ture esse Indis; in Syria quoque feminas
verticillos inde facere et vocare harpaga, quia folia paleas-
que et vestium fimbrias rapiat. Theochrestus oceano
id exaestuante ad Pyrenaei promunturia a dpelli , quod et 
Xenocrates credidit, qui de his nuperrime scripsit vivit-
que adhuc. Asarubas tradit iuxta Atlanticum mare esse
lacum Cephisida , quem Mauri vocent Electrum. hunc sole
excalfactum e limo reddere electrum fluitans. Mnaseas 
Africae locum Sicyonem appellat et Crathin amnem in
oceanum effluentem e lacu , in quo aves, quas meleagridas
et penelopas vocat, vivere ; ibi nasci ratione eadem qua

 

supra dictum est . Theomenes Syrtim iuxta magnam
hortum Hesperidon esse et stagnum Electrum, ibi arbores
populos, quarum e cacuminibus in stagnum cadat; colligi
autem ab virginibus Hesperidum. Ctesias in Indis flumen
esse Hypobarum, quo vocabulo significetur omnia bona
eum ferre ; fluere a septentrione in exortivum oceanum 
iuxta montem silvestrem arboribus electrum ferentibus.
arbores eas psitthachoras vocari, qua appellatione signi-
ficetur praedulcis suavitas. Mithridates in Ca rmaniae 
litoribus insulam esse, quam vocari Seritam , cedri genere
silvosam, inde defluere in petras. Xenocrates non su-
cinum tantum in Italia, sed et thium vocari , a Scythis
vero sacrium , quoniam et ibi nascatur ; alios putare in
Numidia ex l i m o gigni. super omnes est Sophocles
poeta tragicus , quod equidem miror, cum tanta gravitas

 

ei cothurni sit , praeterea vitae fama alias principi loco
genito Athenis et rebus gestis et exercitu ducto . hic 
ultra Indiam fieri dixit e lacrimis meleagridum avium
Meleagrum deflentium . quod credidisse eum aut sperasse 
aliis persuaderi posse quis non miretur ? quamve pueri-
tiam tam inperitam posse reperiri , quae avium ploratus
annuos credat lacrimasve tam grandes avesve, quae a 
Graecia , ubi Meleager periit , ploratum adierint Indos ?
quid ergo? non multa aeque fabulosa produnt poetae?
sed hoc in ea re, quae cotidie invehatur atque abundet 
ac mendacium coarguat, serio quemquam dixisse summa
hominum contem p tio est et intoleranda mendaciorum in-
punitas.

Certum est gigni in insulis septentrionalis oceani 
et ab Germanis appellari glaesum , itaque et ab nostris
ob id unam insularum Glaesariam appellatam, Germanico

 

Caesare res ibi gerente classibus , Austeraviam a barbaris
dictam. nascitur autem defluente medulla pinei generis
arboribus, ut cummis in cerasis , resina in pinis erumpit
umoris abundantia. densatur rigore vel tempore a c mari ,
cum ips um intumescens aestus rapuit ex insulis, cert a 
in litora expellitur, ita volubile, ut pendere videatur atque
non sidere in vado . arboris sucum esse etiam prisci
nostri credidere, ob id sucinum appellantes. pinei autem
generis arboris esse indicio est pineus in adtritu odor
et quod accensum taedae modo ac nidore flagrat . ad-
fertur a Germanis in Pannoniam maxime provinciam , et
inde Veneti primum, quos Enetos Graeci vocaverunt ,
famam rei fecere proximique Pannoniae et agentes circa

 

mare Hadriaticum. Pado vero adnexa fabula est evidente 
causa, hodieque Transpadanorum agrestibus feminis moni-
lium vice sucina gestantibus, maxime decoris gratia, sed
et medicinae; creditur quippe tonsillis resistere et fau-
cium vitiis, varie genere aquarum iuxta Alpis infestante
guttura hominum . DC M p . fere a Carnunto Pannoniae
abesse litus id Germaniae, ex quo invehitur, percognitum
nuper , vivitque eques R . ad id comparandum missus ab 
Iuliano curante gladiatorium munus Neronis principis.
qui et commercia ea et litora peragravit, tanta copia in-
vecta, ut retia coercendis feris podium protegentia sucinis 
nodarentur, h ar en a vero et libitina totusque unius diei
apparatus in variatione pompae singulorum dierum esset

 

e sucino. maximum pondus is glaebae attulit XIII libra-
rum. nasci et in India certum est. Archelaus, qui
regnavit in Cappadocia, illinc pineo cortice inhaerente
tradit advehi rude polirique adipe suis lactentis incoctum.
liquidum id primo destillare argumento sunt quaedam
intus tralucentia, ut formicae culicesque et lacertae , quae 
adhaesisse musteo non est dubium et inclusa durescente eodem remansisse . 
 (12) Genera eius plura sunt. ex i is candida odoris
praestantissimi , sed nec his nec cerinis pretium. fulvis
maior auctoritas. ex iis etiamnum amplius tralucentibus ,
praeterquam si nimio ardore flagrent; imaginem igneam
in i is esse, non ignem , placet. summa laus Falernis a
vini colore dictis, molli fulgore perspicuis in quibus et 
decocti mellis lenitas placeat. verum hoc quoque notum 

fieri oportet, quocumque modo libeat , ea tingui, haedorum
sebo et anchusae radice, quippe iam et conchylio in-
ficiuntur. ceterum attritu digitorum accepta caloris anima
trahunt in se paleas et folia arida et philyras , ut magnes
lapis ferrum. ramenta quoque eius oleo addito flagrant
dilucidius diutiusque quam lini medulla. taxatio in de-
liciis tanta , ut hominis quamvis parva effigies vivorum
hominum vigentiumque pretia exsuperet , prorsus ut casti-
gatio una non sit satis. in Corinthiis aes placet argento
auroque mixtum , in caelatis ars et ingenia ; myrrhinorum
et crystallinorum diximus gratiam; uniones capite circumferuntur, 
gemmae digitis; in omnibus denique aliis
vitiis aut ostentatio aut usus placet : in sucinis sola de-
liciarum conscientia. Domitius Nero in ceteris vitae suae
portentis capillos quoque Poppaeae coniugis suae in hoc
nomen adoptaverat quodam etiam carmine sucinos appel-
lando, quoniam nullis vitiis desunt pretiosa nomina; ex
eo tertius quidam hic colos coepit expeti matronis . 
 
 Usus tamen aliquis sucinorum invenitur in medicina,
sed non ob hoc feninis placent . infantibus adalligari
amuleti ratione prodest. Callistratus prodesse etiam 
cuicumque aetati contra lymphationes tradit et urinae
difficultatibus potum adalligatumque. hic et differentiam
novam fecit appellando chryselectrum quod sit coloris 
aurei et matutino gratissimi aspectus , rapacissimum ignium,
si iuxta fuerint, celerrime ardescens. hoc collo adalligatum
mederi febribus et morbis, tritum vero cum melle ac
rosaceo aurium vitiis et, si cum melle Attico teratur ,
oculorum quoque obscuritati , stomachi etiam vitiis vel
per se farina eius sumpta vel cum mastiche pota ex
aqua .—Sucina et gemmis, quae sunt tralucidae, ad-
ulterandis magnum habent locum, maxime amethystis ,
cum tamen omni, ut diximus, colore tinguantur . 
 (13) De lyncurio proxime dici cogit auctorum perti-
nacia, quippe, etiamsi non electrum id , tamen gemmam 
esse contendunt , fieri autem ex urina quidem lyncis, sed
et genere terrae , protinus eo animali urinam operiente ,

 

quoniam invideat homini , ibique lapidescere . esse autem,
qualem in sucinis, colorem igneum , scalpique nec folia
tantum aut stramenta ad se rapere , sed aeris etiam ac 
ferri lamnas, quod Diocli cuidam Theophrastus quo-
que credit. ego falsum id totum arbitror nec visam in
aevo nostro gemmam ullam ea appellatione. falsum et
quod de medicina simul proditur, calculos vesicae poto
eo elidi et morbo regio succurri , si ex vino bibatur aut
spectetur etiam. 
 (14) Nunc gemmarum confessa genera dicemus ab 
laudatissimis orsi, nec vero id solum agemus, sed etiam 
maiore utilitate vitae coarguemus Magorum infandam vani-
tatem , quando vel plurima illi prodidere de gemmis ab 
medicinae blandissima specie ad prodigia transgressi.

(15) Maximum in rebus humanis, non solum inter
gemmas, pretium habet adamas , diu non nisi regibus et
iis admodum paucis cognitus . ita appellabatur auri nodus 

in metallis repertus perquam raro [comes auri] nec nisi
in auro nasci videbatur. veteres eum in Aethiopum me-
tallis tantum inveniri existimavere inter delubrum Mercuri 
et insulam Meroen, dixeruntque non ampliorem cucumis 
semine aut colore dissimilem inveniri. nunc primum 
genera eius sex noscuntur : Indici non in auro nascentis 
et quadam crystalli cognatione, siquidem et colore tralu-
cido non differt et laterum sexangulo levore , turbinati in
mucronem e duabus contrariis partibus, quo magis mire-
mur, ut si duo turbines latissimis partibus iungantur ,
magnitudine vero etiam abellani nuclei . similis est huic 
Arabius , minor tantum, similiter et nascens. ceteris pallor 
argenti et in auro non nisi excellentissimo natalis . in-
cudibus hi deprehenduntur ita respuentes ictus , ut ferrum
utrimque dissultet, incudes ipsae etiam exiliant . quippe 

duritia est inenarrabilis, simulque ignium victrix natura
et numquam incalescens, unde et nomen [interpretatione
Graeca indomita vis] accepit . unum ex iis vocant cen-
chron, milii magnitudine, alterum Macedonium, in Philip-
pico auro repertum; hic est cucumis semini par. post
hos Cyprius vocatur in Cypro repertus, vergens ad aereum 
colorem, sed medica vi , de qua dicemus, efficacissimus. 
post hunc siderites ferrei splendoris , pondere ante cete-
ros , sed natura dissimilis. namque et ictibus frangi et
alio adamante perforari potest, quod et Cyprio evenit,
breviterque ut degeneres nominis tantum auctoritatem
habent. 
 Nunc quod totis voluminibus his docere conati sumus
de discordia rerum concordiaque, quam antipathian Graeci
vocavere ac sympathian , non aliter clarius intellegi potest,
siquidem illa invicta vis, duarum violentissimarum naturae
rerum ferri igniumque contemptrix, hircino rumpitur san-
guine, neque aliter quam recenti calidoque macerata et

 

sic quoque multis ictibus, tune etiam praeterquam eximias
incudes malleosque ferreos frangens. cuius hoc invento 
quove casu repertum? aut quae fuit coniectura experiendi 
rem inmensi pretii in foedissimo animalium? numinum 
profecto talis inventio est et hoc munus omne , nec quae-
renda ratio in ulla parte naturae , sed voluntas! cum 
feliciter contigit rumpere , in tam parvas friatur crustas,
ut cerni vix possint. expetuntur hae scalptoribus ferro-
que includuntur, nullam non duritiam ex facili cavantes.
 adamas dissidet cum magnete in tantum, ut iuxta positus 
ferrum non patiatur abstrahi aut, si admotus magnes ad-
prehenderit, rapiat atque auferat . adamas et venena vincit
atque inrita facit et lymphationes abigit metusque vanos 
expellit a mente. ob id quidam eum ananciten vocavere .
—Metrodorus Scepsius in eadem Germania Basilia 
insula nasci, in qua et sucinum, solus , quod equidem

 

legerim, dicit et praefert Arabicis. quod esse falsum quis dubitet? 
 (16) Proximum apud nos Indicis Arabicisque marga-
ritis pretium est, de quibus in nono diximus volumine 
inter res marinas.

Tertia auctoritas smaragdis perhibetur pluribus de
causis, quippe nullius coloris aspectus incundior est. nam
herbas quoque silentes frondesque avide spectamus , sma-
ragdos vero tanto libentius, quoniam nihil omnino viridius 
comparatum illis viret. praeterea soli gemmarum contuitu 
inplent oculos nec satiant. quin et ab intentione alia
aspectu smaragdi recreatur acies, scalpentibusque gemmas 
non alia gratior oculorum refectio est: ita viridi lenitate
lassitudinem mulcent . praeterea longinquo amplificantur 
visu inficientes circa se repercussum aëra, non sole mu-
tati, non umbra, non lucernis, semperque sensim radiantes
et visum admittentes ad crassitudinem sui facilitate tralu-
cida , quod etiam in aquis nos iuvat . iidem plerumque
concavi, ut visum conligant . quam ob rem decreto homi-

 

num iis parcitur scalpi vetitis. quamquam Scythicorum
Aegyptiorumque duritia tanta est, ut non queant volnerari.
quorum vero corpus extentum est, eadem qua specula
ratione supini rerum imagines reddunt. Nero princeps
gladiatorum pugnas spectabat in smaragdo. 
 (17) Genera eorum duodecim: nobilissimi Scythici ,
ab ea gente, in qua reperiuntur, appellati . nullis maior
austeritas nec minus vitii; quantum smaragdi a gemmis
distant , tantum Scythicus a ceteris smaragdis. proximam
laudem habent, sicut et sedem, Bactriani. in commissuris
saxorum colligere eos dicuntur etesiis flantibus ; tunc enim
tellure deoperta internitent , quia iis ventis harenae maxime
moventur. sed hos minores multo Scythicis esse tradunt.
tertium locum Aegyptii habent . eruuntur circa Copton ,
oppidum Thebaidis , collibus excavatis . 
 
 Reliqua genera in metallis aerariis inveniuntur, qua-
propter principatum ex iis optinent Cyprii . dos eorum
est in colore liquido nec diluto, verum ex umido pingui
quaque perspicitur imitante tralucidum maris , pariterque
ut traluceat et niteat [hoc est ut colorem expellat , aciem
recipiat ]. ferunt in ea insula tumulo reguli Hermiae iuxta
cetarias marmoreo leoni fuisse inditos oculos e smaragdis
ita radiantibus etiam in gurgitem, ut territi thynni re-
fugerent , diu mirantibus novitatem piscatoribus, done
mutavere oculis gemmas . —(18) Sed et vitia demon-
strari convenit in tam prodigis pretiis . sunt quidem 
omnium eadem, quaedam tamen nationum peculiaria , sicut
in homine. ergo Cyprii , varie glauci magisque ac minus
in eodem smaragdo aliis partibus, tenorem illum Scythicae
austeritatis non semper custodiunt. ad hoc quibusdam 
intercurrit umbra , surdusque fit colos, qui inprobatur

 

etiam dilutior. hinc genera distinguntur , ut sint aliqui
obscuri, quos vocant caecos, alii densi nec e liquido
tralucidi , quidam varii , quidam nubecula obducti . aliud 
est haec quam umbra, de qua diximus. nubecula albi-
cantis est vitium, cum viridis non pertransit aspectus,
sed aut intus occurrit aut excipit in fine visum candor.
haec coloris sunt vitia , item corporis capillamentum , sal,
plumbago , quae communia fere sunt. 
 Ab his Aethiopici laudantur ab Copto dierum itinere ,
ut auctor est luba, xxv , acriter virides , sed non facile
puri aut concolores. Democritus in hoc genere ponit
Thermiaeos et Persicos, illos intumescentes pinguiter ,
Persicos vero non tralucidos, sed iucundi tenoris visum 
inplere, quem non admittant , felium pantherarumque ocu-
lis similes, namque et illos radiare nec perspici, eosdem
in sole hebetari, in umbra refulgere et longius quam

 

ceteros nitere. omnium horum etiamnum vitium, quod
fellis colorem aut acris olei habent , dilucidi quidem ac
liquidi , sed non virides. haec vitia in Atticis maxime
sentiuntur in argentariis metallis repertorum . in loco, 
qui Thoricos vocatur, semper minus pingues, sed ex
longinquo speciosiores . frequens est in his et plumbago,
hoc est ut in sole plumbei videantur. illud peculiare ,
quod quidam ex his senescunt, paulatim viriditate evanida,
et sole quoque laeduntur . post hos Medici plurimum
habent varietatis , interdum aliquid et e sappiro. hi sunt
fluctuosi ac rerum imagines complexi, papaverum verbi
gratia aut avium catulorumque vel pinnarum. qui dam 
tamen virides nasci videntur , quoniam oleo meliores fiunt,
neque est aliorum amplitudo maior . Calchedonii —nescio
an in totum—exoleverunt , postquam metalla aeris ibi

 

defecerunt, et semper tamen vilissimi fuere minimique ,
iidem fragiles et coloris incerti et virentium in caudis
pavonum columbarumque e collo plumis similiter ad in-
clinationem magis aut minus lucidi, venosi i idem squa-
mosique. erat et peculiare in iis vitium sarcion appel-
latum, hoc est quaedam gemmae caro. mons est iuxta
Calchedonem , in quo legebantur, Smaragdites vocatus .
Iuba auctor est smaragdum, quam chloran vocent , in
Arabia aedificiorum ornamentis includi et lapidem, quem
alabastriten Aegyptii vocent , complures vero e proximis 
et in Taygeto monte erui Medicis similes et alios in
Sicilia. 
 (19) Inseritur smaragdis et quae vocatur tanos e
Persis veniens gemma, ingrate viridis atque intus sordida,
itidem chalcosmaragdos e Cypro, turbida aereis venis.
Theophrastus tradit in Aegyptiorum commentariis re-
periri regi eorum a rege Babylonio muneri missum sma-
ragdum quattuor cubitorum longitudine ac trium latitu-

 

dine, et fuisse apud eos in lovis delubro obeliscum e
quattuor smaragdis quadraginta cubitorum longitudine , lati-
tudine vero in parte quattuor, in parte duorum, se autem
scribente esse in Tyro Herculis templo stelen amplam e 
smaragdo, nisi potius pseudosmaragdus sit, nam et hoc
genus reperiri , et in Cypro inventum ex dimidia parte 
smaragdum, ex dimidia iaspidem, nondum umore in totum
transfigurato. Apion cognominatus Plistonices paulo ante
scriptum reliquit esse etiam nunc in labyrintho Aegypti 
colosseum Serapim e smaragdo novem cubitorum. 
 (20) Eandem multis naturam aut certe similem habere
berulli videntur. India eos gignit , raro alibi repertos .
poliuntur omnes sexangula figura artificum ingeniis, quo-
niam hebes unitate surda color repercussu angulorum ex-
citetur . aliter politi non habent fulgorem . probatissimi
ex iis sunt qui viriditatem maris puri imitantur, proximi 
qui vocantur chrysoberulli , paulo pallidiores, sed in aureum
colorem exeunte fulgore . vicinum huic genus est, sed 

pallidius et a quibusdam proprii generis existimatum vo-
catumque chrysoprasum . quarto loco numerantur hya-
cinthizontes, quinto quos aëroidis vocant, postea cerini
ac deinde oleagini, hoc est colore olei, postremi crystallo 
similes. hi fere capillamenta habent sordesque, alioqui 
evanidi , quae sunt omnia vitia. Indi mire gaudent longi-
tudine eorum solosque gemmarum esse praedicant, qui
carere auro malint; ob id perforatos elephantorum saetis
subligant . convenit non oportere perforari quorum sit
absoluta bonitas, umbilicis tantum ex auro capita con-
prehendentibus . ideo cylindros ex iis malunt facere quam
gemmas, quoniam est summa commendatio in longitudine.
 quidam et angulosos statim putant nasci et perforatos
gratiores fieri medulla candoris exempta additoque auri 
repercussu aut omnino castrata perspicuitati crassitudine .
vitia praeter iam dicta eadem fere, quae in smaragdis,
et pterygia. in nostro orbe aliquando circa Pontum in-

 

veniri putantur. Indi et alias quidem gemmas crystallum
tinguendo adulterare invenerunt, sed praecipue berullos.

(21) Minimum iidemque plurimum ab iis differunt
opali , smaragdis tantum cedentes. India sola et horum 
mater est. qu i ut pretiosissimarum gloria compositi gem-
marum maxime inenarrabilem difficultatem adferunt . est 
in his carbmnculi tenuior ignis, est amethysti fulgens
purpura, est smaragdi virens mare, cuncta pariter in-
credibili mixtura lucentia. alii summam fulgoris Armenio 
colori pigmentorum aequar i credunt, alii sulpuris ardentis 
flammae aut ignis oleo accensi. magnitude abellanam 
nucem aequat , insignis etiam apud nos historia , siquidem
exstat hodieque huius generis gemma, propter quam ab
Antonio proscriptus est Nonius senator, filius Strumae 

Noni eius , quem Catullus poeta in sella curuli visum
indigne tulit, avusque Servili Noniani, quem consulem
vidimus. ille proscriptus fugiens hunc e fortunis omnibus
anulum abstulit secum . certum est sestertio vicies tum
aestimatum, sed mira Antoni feritas atque luxuria propter
gemmam proscribentis , nec minus Noni contumacia pro-
scriptionem suam amantis, cum etiam ferae abrosa parte 
corporis , propter quam periclitari se sciant , et relicta 
redimere se credantur. 
 (22) Vitia opalis sunt , si color in florem herbae, quae
vocatur heliotropium, exeat aut in crystallum aut gran-
dinem , si sal interveniat aut scabritia aut puncta oculis
occursantia. nullos magis fraus indiscreta similitudine
vitro adulterat. experimentum in sole tantum: falsis enim
contra radios libratis digito ac pollice unus atque idem
tralucet colos in se consumptus; veri fulgor subinde
variatur et modo ex hoc plus, modo ex illo spargit, ful-
gorque lucis in digitos funditur . hanc gemmam propter

 

eximiam gratiam plerique appellavere paederota. qui pri-
vatum genus eius faciunt, sangenon ab Indis vocari tra-
dunt. nasci dicitur in Aegypto et in Arabia, et vilissima 
in Ponto, item in Galatia ac Thaso et Cypro . qui prae-
cellit ex his , opali quidem gratiam habet, sed mollius
nitet, raro non scaber . summa illi coloris ex aëre et
purpura constat, viriditas smaragdi deest. melior ille ,
cuius fulgor vini colore fuscatur , quam qui diluitur aquae. 
 (23) Hactenus de principatu convenit mulierum ma-
xime senatusconsulto . minus certa sunt de quibus et viri
iudicant ; singulorum enim libido pretia singulis facit prae-
cipueque a emulatio , velut cum Claudius Caesar smaragdos
induebat vel sardonyches . primus autem Romanorum sar-
donyche usus est Africanus prior, ut tradit Demostratus ,
et inde Romanis gemmae huius auctoritas . quam ob rem
et proximum ei dabimus locum. 
 Sardonyches olim, sicut ex ipso nomine apparet, in-

 

tellegebantur candore in sarda , hoc est veluti care ungui 
hominis inposita , et utroque tralucido. talesque esse In-
dicas tradunt Ismenias, Demostratus , Zenothemis,
Sotacus, hi quidem duo reliquas omnes, quae non tra-
luceant , caecas appellantes . quae nunc abstulere nomen,
nullo sardarum vestigio Indicarum , Arabicae sunt, coepe-
runtque pluribus hae gemmae coloribus intellegi, radice
nigra aut caeruleum imitante et ungue minium , redimitum 
candido pingui, nec sine quadam spe purpurae candore
in minium transeunte. has Indis non habitas in honore 
Zenothemis scribit, tantae alias magnitudinis, ut inde
 capulos factitarent—etenim constat ibi torrentibus de-
tegi—, placuisse in nostro orbe initio, quoniam solae
prope gemmarum scalptae ceram non auferrent . persua-
simus deinde Indis, ut ipsi quoque iis gauderent . utitur 
perforatis vulgus in collo; et hoc nunc est Indicarum
argumentum. Arabicae excellunt candore, circulo prae-
lucido atque non gracili neque in recessu gemmae aut
in deiectu renidente , sed in ipsis umbonibus nitente, prae-

 

terea substrato nigerrimi coloris . hoc in Indicis caeru-
leum aut corneum invenitur. item circuli albi quaedam
in iis caelestis arcus anhelatio est, superficies vero locu-
starum maris, crustis rubentibus . nam melleae aut faecu-
lentae —hoc enim nomen est vitio—inprobantur, aut 
si zona alba fundat se, non colligat, simili modo si ex
alio colore admittat in se aliquid enormiter. nihil in sua
sede interpellari alieno placet. sunt et Armeniae , cetera 
probandae , sed pallida zona. 
 (24) Exponenda est et onychis ipsius natura propter
nominis societatem. hoc aliubi lapidis, hic gemmae 
vocabulum est. Sudines dicit in gemma esse candorem
unguis humani similitudine , item chrysolithi colorem et
sardae et iaspidis , Zenothemis Indicam onychem plures
habere varietates, igneam, nigram, corneam , cingentibus
candidis venis oculi modo, intervenientibus quarundam et
obliquis venis. Sotacus et Arabicam tradit onychem 
distare , quod Indica igniculos habeat albis cingentibus

 

zonis singulis pluribusve aliter quam in sardonyche Indica ;
illic enim momentum esse, hic circulum; Arabicas onychas
nigras inveniri candidis zonis; Satyrus carnosas esse
Indicas, parte carbunculi, parte chrysolithi et amethysti,
totumque id genus abdicat ; veram autem onychem pluri-
mas variasque cum lacteis habere venas, omnium in
transitu colore inenarrabili et in unum redeunte con-
centum suavitate grata. 
 Nec sarda differenda est, huic gemmae dividua ex 
eodem et ipsa nomine, obiterque omnium ardentium
gemmarum indicanda natura .

(25) Principatum habent carbunculi a similitudine
ignium appellati, cum ipsi non sentiant ignes, a quibus-
dam ob hoc acaustoe appellati . horum genera Indici et
Garamantici , quos et Carchedonios vocavere propter opu-
lentiam Carthaginis Magnae . adiciunt Aethiopicos et Ala-
bandicos in Orthosia Cariae nascentes, sed qui perficiantur
Alabandis . praeterea in omni genere masculi appellantur 
acriores et feminae languidius refulgentes. in masculis

 

quoque observant liquidiores aut flammae nigrioris et 
quosdam ex alto lucidos ac magis ceteris in sole flagran-
tes, optimos vero amethystizontas , hoc est quorum extre-
mus igniculus in amethysti violam exeat, proximos illis,
quos vocant syrtitas , pinnato fulgore radiantes. inveniri
autem ubi maxime sit solis repercussus . Satyrus Indicos 
non esse claros dicit ac plerumque sordidos ac semper
fulgoris retorridi , Aethiopicos pingues lucemque non fun-
dentes convoluto igne flagrare. Callistratus fulgorem
carbunculi debere candidum esse, ut positus extremo visu
nubilante sit , si attollatur , exardescente fulgore —ob id
plerique hunc carbunculum candidum vocavere , eum, qui
languidius lucet , lign y zonte m —; Carchedonios multo mi-
nores esse, Indicos etiam sextarii unius mensura cavari.
Archelaus Carchedonios nigrioris aspectus esse, sed igni
vel sole et inclinatione acrius quam ceteros excitari;
eosdem obumbrante tecto purpureos videri, sub caelo

 

flammeos, contra radios solis scintillare , ceras signantibus
his liquescere, quamvis in opaco. multi Indicos Carche-
doni i s candidiores esse et e diverso inclinatione hebetari
scripsere, etiamnum in Carchedoniis maribus stellam intus
ardere, feminas fulgorem universum fundere extra se, Ala-
bandicos nigriores ceteris esse scabrosque . et circa Mi-
letum nascuntur in terra coloris eiusdem, ignem minime
sentientes. Theophrastus auctor est et in Orchomeno
Arcadiae inveniri et in Chio , illos nigriores, e quibus et
specula fieri; esse et Troezenios varios intervenientibus
maculis albis, item Corinthios, sed pallidiores e candido ;
a Massilia quoque inportari. Bocchus et in Olisiponensi 
erui scripsit, magno labore ob argillam soli adusti .—
 (26) Nec est aliud difficilius quam discernere haec genera;
tanta est in iis occasio artis, subditis per quae tralucere
cogantur. aiunt hebetiores , in aceto maceratos XIII die-
bus, nitescere totidem mensibus durante fulgore. ad-
ulterantur vitro simillime, sed cote deprehenduntur, sicut 
aliae gemmae; fictis enim mollior materia fragilisque est.
centrosas cote deprehendunt et pondere, quod minus

 

est in vitreis, aliquando et pusulis argenti modo relu-
centibus . 
 (27) Est et anthracitis appellata, in Thesprotia fos-
silis, carbonibus similis. falsum arbitror quod et in
Liguria nasci prodiderunt , nisi forte tunc nascebantur.
esse in iis et praecinctas candida vena tradunt . harum 
igneus color ut superiorum, sed peculiare quod tactu 
velut intermortuae extinguntur, contra aquis perfusae ex-
ardescunt. 
 (28) Cognata est et sandastros , pro xima natura ei us ,
quam aliqui Garamanticam vocant. nascitur in Indis loco
eiusdem nominis. gignitur et in Arabia ad meridiem
versa. commendatio summa quod veluti in tralucido ignis
optentus stellantibus fulget intus aureis guttis , semper in
corpore , numquam in cute. accedit et religio narrata 
siderum cognatione , quoniam fere pliadum hyadumque 

dispositione ac numero stellantur, ob id Chaldaeis in
caerimoniis habitae. et hic mares austeritas distinguat 
et quidam vigor adposita tinguens; Indicae quidem etiam
hebetare visus dicuntur. blandior feminis flamma, allu-
cens magis quam accendens. sunt qui praeferant Arabicas
Indicis fumidaeque chrysolitho similes illas dicant . Isme-
nias negat poliri sandastros propter teneritatem, et ob
id magno venire . sunt qui has sandrisitas vocent . inter
omnes constat, quantum numero stellarum accedat, tantum
et pretio accedere. —Adfert aliquando errorem simili-
tudo nominis sandaresi . Nicander sandaserion vocat ,
alii sandareson , quidam vero hanc sandastrum , illam
sandaresum , in India nascentem illam quoque et loci
nomen custodientem, mali colore aut olei viridis, omnibus
inprobatam. 
 (29) Ex eodem genere ardentium est lychnis appel-

 

lata a lucernarum a d sensu , tum praecipuae gratiae. nasci-
tur circa Orthosiam totaque Caria ac vicinis locis, sed
probatissima in Indis . quidam remissiorem carbunculum
esse dixerunt, secundam bonitate quae similis esset Iovis 
appellatis floribus. et alias invenio differentias : unam
quae purpuram radiet , alteram quae coccum ; has sole
excalfactas aut attritu digitorum paleas et chartarum fila 
ad se rapere. —(30) Hoc idem et Carchedonia facere
dicitur, quamquam multo vilior praedictis . nascitur apud 
Nasamonas in montibus, ut incolae putant, imbre divino .
inveniuntur ad repercussum lunae maxime plenae , Cartha-
ginem quondam deportabantur . Archelaus et in Aegypto
circa Thebas nasci tradit fragiles, venosas, morienti car-
boni similes. potoria ex hac et ex lychnide factitata in-
venio, omnia autem haec genera contumaciter scalpturae
resistunt partemque in signo cerae tenent. 
 
 (31) E diverso ad haec sarda utilissima, quae nomenl
cum sardonyche communicavit. ipsa volgaris et primum
Sardibus reperta es t ; laudatissimae circa Babylona . cum
lapicidinae quaedam aperiantur , haerentes in saxo cordis 
modo reperiuntur . hoc metallum apud Persas defecisse
tradunt , sed inveniuntur compluribus aliis locis, ut in
Paro et Asso ; in India trium generum: rubrae et quas
pionias vocant ab pinguitudine ; tertium genus est quod
argenteis bratteis sublinunt . Indicae perlucent, crassiores 
sunt Arabicae. inveniuntur et circa Leucada Epiri et in
Aegypto quae brattea aurea sublinuntur. et in his autem
mares excitatius fulgent , feminae pigriores et crassius
nitent. nec fuit alia gemma apud antiquos usu frequen-
tior—hac certe apud Menandrum et Philemonem 
fabulae superbiunt—, nec ullae tralucentium tardius sub-

 

fusae umore hebetantur , oleoque magis quam alio liquore .
 damnantur ex iis melleae ac validius testaceae.

(32) Egregia etiam nunc sua topazo gloria est, e 
virenti genere et, cum primum reperta est, praelatae 
omnibus. accidit in Arabiae insula, quae Cytis vocabatur ,
in quam devenerant Trogodytae praedones fame et tempe-
state fessi , ut , cum herbas radicesque foderent , eruer e nt 
topazon . haec Archelai sententia est. Iuba Topazum 
insulam in Rubro mari a continenti stadiis CCC abesse
dicit ; nebulosam et ideo quaesitam saepius navigantibus
nomen ex ea causa accepisse, topazin enim Trogodytarum 
lingua significationem habere quaerendi. ex hac primum

 

inportatam Berenicae reginae, quae fuit mater sequentis
Ptolemaei , ab Philone praefecto; regi mire placuisse et
inde factam statuam Arsinoae Ptolemaei uxori quattuor
cubitorum, sacratam in delubro, quod Ar sino eum cogno-
minabatur. recentissimi auctores et circa Thebaidis Ala-
bastrum oppidum nasci dicunt et duo genera eius faciunt,
prasoides atque chrysopteron , simile chrysopraso . tota
enim similitudo ad porri sucum derigitur . est autem
amplissima gemmarum. eadem sola nobilium limam sen-
tit, ceterae Nax i o et cotibus poliuntur. haec et usu at-
teritur. 
 (33) Comitatur eam similitudine propior quam aucto-
ritate callaina , e viridi pallens . nascitur post aversa Indiae
apud incolas Caucasi montis, Hyrca n os , Sacas, Dahas , am-
plitudine conspicua, sed fistulosa ac sordium plena, sin-

 

cerior praestantiorque multo in Carmania , utrobique autem
in rupibus inviis et gelidis , oculi figura extuberans leviter-
que adhaeres c ens nec ut adnata petris, sed ut adposita.
 quam ob rem scandere ad eas pigritia pedum equestres
populos taedet, simul et periculum terret; ergo fundis e 
longinquo incessunt et cum toto musco excutiunt. hoc 
vectigal, hoc gestamen in cervice, digitis gratissimum
norunt , hinc census , haec gloria a pueritia deiectum nu-
merum praedicantium; in quo varia fortuna quidam ictu
primo cepere praeclaras, multi ad senectam nullas. et
venatus quidem callainis talis est . sectura inde formantur,
alias faciles . optimis color smaragdi, ut tamen appareat 
alienum esse quod placeat . inclusae decorantur auro,
aurumque nullae magis decent. quae sunt earum pul-
chriores, oleo, unguento, etiam mero colorem deperdunt,
viliores constantius repraesentant , neque est imitabilior

 

alia mendacio vitri. sunt qui in Arabia inveniri eas 
dicant in nidis avium, quas melancoryp h os vocant. 
 (34) Viridantium et alia plura sunt genera. vilioris 
turbae prasius , cuius alterum genus sanguineis punctis 
abhorret, tertium virgulis tribus distinctum candidis .
praefertur his chrysoprasos porri sucum et ipsa referens ,
sed haec paulum declinantem a topazo in aurum. huic 
et amplitudo ea est, ut cymbia etiam ex ea fiant, cylindri
quidem et creberrime . —(35) India et has generat et
nilion , fulgore ab ea distantem brevi et, cum intueare,
fallaci . Sudines dicit et in Sibero Atticae flumine nasci.
est autem color fumidae topazi aut aliquando melleae .
Iuba in Aethiopia gigni tradit in litoribus amnis, quem
Nilum vocamus, et inde nomen trahere.—(36) non
tralucet molochitis ; spissius viret ab colore malvae

 

nomine accepto , reddendis laudata signis et infantum 
custodia quodamque innato contra pericula medicamine .—
 (37) Viret et saepe tralucet iaspis, etiam victa multis
antiquitatis gloriam retinens . plurimae ferunt eam gentes,
smaragdo similem Indi , Cypros duram glaucoque pingui,
Persae aëri similem, quae ob id vocatur aërizusa; talis
et Caspia est. caerulea est circa Thermodontem amnem,
in Phrygia purpurea et in Cappadocia ex purpura caeru-
lea, tristis atque non refulgens. Amisos Indicae similem
mittit, Calch e don turbidam. sed minus refert nationes
quam bonitates distinguere. optima quae purpurae ali-
quid habet, secunda quae rosae, tertia quae smaragdi.
singulis Graeci nomina ex argumento dedere. quarta apud
eos vocatur boria , caelo autumnali matutino similis; haec 
erit illa, quae aërizusa dicitur . [similis est et sardae,

 

imitata et violas]. non minus multae species reliquae
sunt , sed omnes in vitium caeruleae , ut crystallo similis 
aut myxis, item terebinthizusa . quam ob rem praestan-
tiores funda cluduntur, ut sint patentes ab utraque parte
nec praeter margines quicquam auro amplectente. vitium
in i is est et brevis nitor nec longe splendescens et sal 
et quae ceteris omnia. et vitro adulterantur, quod mani-
festum fit, cum extra fulgorem spargunt atque non in se
continent. reliquas sphragidas vocant, publico gemma-
rum nomine his tantum dato [quoniam optime signent].

totus vero oriens pro amuleto gestare eas traditur.
ea , quae ex iis smaragdo similis est, saepe transversa 
linea alba media praecingitur et monogramm o s vocatur;
quae pluribus, polygrammos . libet obiter vanitatem Magi-
cam hic quoque coarguere , quoniam hanc utilem esse

 

contionantibus prodiderunt.—Est et onychi iuncta quae
iasponyx vocatur, et nubem complexa et nives imitata et 
stellata rutilis punctis. est et sali Megarico similis et
velut fumo infecta, quae capnias vocatur. magnitudine 
XVI unciarum vidimus formatam inde effigiem Neronis
thoracatam . 
 (38) Reddetur et per se cyanos , accommodato paulo
ante et iaspidi nomine a colore caeruleo. optima Scythica , 
dein Cypria, postremo Aegyptia. adulteratur maxime tin-
ctura , idque in gloria est regum Aegypti ; adscribitur et 
qui primus tinxit. dividitur autem et haec in mares
feminasque. inest ei aliquando et aureus pulvis, non 
qualis sappiris ; in his enim aurum punctis conlucet.—

 (39) Caeruleae et sappiri , rarumque ut cum purpura.
optimae apud Medos, nusquam tamen perlucidae. prae-
terea inutiles scalpturis intervenientibus crystallinis centris.
quae sunt ex iis cyanei coloris, mares existimantur. 
 (40) Alius ex hoc ordo purpureis dabitur aut quae
ab iis descendant . principatum amethysti tenent Indicae ,
sed in Arabiae quoque parte, quae finitima Syriae Petra 
vocatur , et in Armenia minore et Aegypto et Galatia re-
periuntur, sordidissimae autem vilissimaeque in Thaso et
Cypro. causam nominis adferunt quod usque ad vini
colorem accedens , priusquam eum degustet, in violam 
desinat fulgor , ali i quia sit quiddam in purpura illa non
ex toto igneum , sed in vini colorem deficiens . perlucent 
autem omnes violaceo decore , scalpturis faciles. Indica 

absolutum Ph o enices purpurae colorem habet . ad hanc 
tinguentium officinae dirigunt vota. fundit autem aspectu 
leniter blandum neque in oculos, ut carbunculi, vibrantem .
alterum earum genus descendit ad hyacinthos; hunc colorem 
Indi socon vocant, talemque gemmam socondion .
dilutior ex eodem sapenos vocatur, eademque pharanitis 
in contermino Arabiae, gentis nomine. quartum genus 
colorem vini habet. quintum ad vicina crystalli descendit
albicante purpurae defectu . hoc minime probatur, quando
praecellens debeat esse in suspectu velut ex carbuncu
refulgens quidam le n iter in purpura roseus nitor . tales
aliqui malunt paederotas vocare, alii anterotas, multi
Veneris genam . Magorum vanitas ebrietati eas resistere
promittit et inde appellatas, praeterea, si lunae nomen
ac solis inscribatur in iis atque ita suspendantur e collo 

cum pilis cynocephali et plumis hirundinis, resistere vene-
ficiis , iam vero quoquo modo adesse reges adituris, gran-
dinem quoque avertere ac locustas precatione addita, quam
demonstrant . nec non in smaragdis quoque similia pro-
misere , si aquilae scalperentur aut scarabaei, quae quidem
scripsisse eos non sine contemptu et inrisu generis humani
arbitror. 
 (41) Multum ab hac distat hyacinthos, ab vicino tamen
colore descendens . differentia haec est , quod ille emicans 
in amethysto fulgor violaceus diluitur hyacintho primoque 
aspectu gratus evanescit, antequam satiet , adeoque non
inplet oculos, ut paene non attingat, marcescens celerius 
nominis sui flore. —(42) Hyacinthos Aethiopia mittit
et chrysolithos aureo fulgore tralucentes. praeferuntur his 
Indicae et, si variae non sint , Tibarenae . deterrimae autem
Arabicae , quoniam turbidae sunt et variae , fulgoris inter-
pellati nubilo macularum , etiam quae limpidae contigere,
veluti scobe refertae . optimae sunt quae in collatione

 

aurum albicare quadam argenti facie cogunt. h a e funda
includuntur perspicuae , ceteris subicitur aurichalcum ,
tametsi exiere iam de gemmarum usu. —(43) Appel-
lantur aliquae et chryselectroe , in colorem electri decli-
nantes, matutino tamen tantum aspectu . Ponticas de-
prehendit levitas. quaedam durae sunt ac rufae , quaedam 
molles , sordidae. Bocchus auctor est et in Hispania
repertas et quo in loco crystallum dixit ad libramentum 
aquae puteis defossis erui , chrysolithon XII pondo a se
visam. —(44) Fiunt et leucochrysi interveniente candida
vena. sunt et in hoc genere capniae . sunt et vitreis 
similes, velut croco fulgentes ; vitro adulterantur, ut visu
discerni non possint ; tactus deprendit, tepidior in vitreis .

 

(45) In eodem genere sunt melichrysi veluti per aurum 
sincero melle tralucente . has India fert , quamquam in 
duritia fragiles , non ingratas . eadem et xuthon parit ,
plebeiam sibi gemmam. 
 (46) Candidarum dux est paederos , quamquam quaeri
potest , in quo colore numerari debeat totiens iactati per
alienas pulchritudines nominis, adeo ut decoris praeroga-
tiva in vocabulo facta sit . sed tamen et suum genus
expectatione tanta dignum. coeunt quippe in tralucidam 
crystallum viridis suo modo aër simulque purpurae et
quidam vini aurei nitor semper extremus in visu, sed
purpura coronatus. madere videtur et singulis his et 
pariter omnibus, nec gemmarum esse ulla liquidior potest 
iucunda suavitate oculis. haec laudatissima est in Indis ,
apud quos sangenon vocatur, proxima in Aegypto , ubi 

syenites , tertia in Arabia, verum scabra, tum Pontica,
quae mollius radiat, Thasia , et ipsa mollior , et Galatica 
et Thracia et Cypria. vitia earum languor aut alienis
turbari coloribus et quae ceterarum. 
 (47) Proxima candicantium est asteria. principatum
habet proprietate nature, quod inclusam lucem pupilla 
quadam continet. hanc transfundit cum inclinatione velut
intus ambulantem alio atque alio loco reddens. eadem 
contraria soli regerit candicantes radios in modum stellae ,
unde nomen invenit. difficiles in India natae ad caelan-
dum. praeferuntur Carmanicae. 
 (48) Similiter candida est quae vocatur astrion , cry-
stallo propinqua , in India nascens et in Pa ta lenes litoribus .
huic intus a centro stella lucet fulgore pleno lunae . qui-
dam causam nominis reddunt quod astris opposita ful-
gorem rapiat et regerat. optimam in Carmania gigni
dicunt nullamque minus obnoxiam vitio; cerauniam etiam 

vocari quae sit deterior; pessimam vero lanternarum 
lumini similem. (49) celebrant et astrioten , mirasque
laudes eius in Magicis artibus Zoroastren cecinisse
produnt .—(50) Astolon Sudines dicit oculis piscium
similem esse , radiare fulgore candido ut solem . 
 (51) Est inter candidas et quae ceraunia vocatur,
fulgorem siderum rapiens, ipsa crystallina, splendoris
caerulei, in Carmania nascens. Zenothemis fatetur al-
bam esse, sed habere intus stellam corus c antem ; fieri et
hebetes ceraunias, quas in nitro et aceto maceratas per
aliquot dies concipere stellam eam, quae post totidem
menses relanguescat. Sotacus et alia duo genera fecit
cerauniae, nigrae rubentisque [similes eas esse securibus ].
ex his quae nigrae sint ac rotundae, sacras esse; urbes
per illas expugnari et classes ; baetulos vocari; quae vero
longae sint , ceraunias. faciunt et aliam raram admodum,

 

Magorum studiis expetitam, quoniam non aliubi inveniatur 
quam in loco fulmine icto. 
 (52) Proximum cerauniae nomen apud eos habet quae 
vocatur iris. effoditur in quadam insula Rubri maris, quae -
distat a Berenice urbe LX p., cetera sui parte crystallus .
itaque quidam eam radicem crystalli esse dixerunt. ex
argumento vocatur iris, nam sub tecto percussa sole
species et colores arcus caelestis in proximos parietes
eiaculatur, subinde mutans magnaque varietate admira-
tionem sui augens. sexangulam esse ut crystallum con-
stat, sed aliqui scabris lateribus et angulis inaequalibus 
dicunt, in sole aperto radios in se candentes discutere,
aliquo vero ante se proiecto nitore adiacentia inlustrare.
colores autem non nisi ex opaco, ut diximus, reddunt, 
nec ut ipsae habeant, sed ut repercussu parietum elidant ;
optima quae maximos arcus facit simillimosque caelestibus.
est et alia iritis , cetera similis , sed praedura. hanc Orus 
crematam tusamque ad ichneumonum morsus remedio esse
scripsit , nasci autem in Perside .—(53) Similis aspectu

 

est, sed non eiusdem effectus, quae vocatur l eros , alba
nigraque macula in traversum distinguentibus crystallum. 
 (54) Expositis per genera colorum principalibus gem-
mis reliquas per litterarum ordinem explicabimus.

Achates in magna fuit auctoritate, nunc in nulla
est , reperta primum in Sicilia iuxta flumen eiusdem no-
minis, postea plurimis in terris , exce ll ens amplitudine ,
numerosa varietatibus, quae mutant cognomina eius. vo-
catur enim iaspachates , cerachates, smara g dachates , haema-
chates , leucachates, dendrachates, quae velut arbusculis 
insignis est , antachates , quae , cum uritur , murram redolet ,
corallachates guttis aureis sappiri modo sparsa , qualis
copiosissima in Creta. quae et sacra appellatur . qui d am 
putant contra araneorum et scorpionum ictus eam prodesse.

 quod in Siculis utique crediderim, quoniam prim o eius
provinciae adflatu scorpionum pestis extinguitur. et in 
India inventae contra eadem pollent, magnis et aliis mira-
culis: reddunt enim fluminum species, nemorum , iumen-
torum etiam . e ss edar ii s staticula , equorum ornamenta inde
medicisque coticulas faciunt , nam spectasse etiam prodest 
oculis. sitim quoque sedant in os additae . Phrygiae viri-
dia non habent. Thebis Aegyptiis repertae carent ruben-
tibus venis et albis, hae quoque contra scorpiones validae.
eadem auctoritas et Cypriis . sunt qui maxime probent
vitream perspicuitatem in his . reperiuntur et in Trachinia 
circa Oetam et in Parnaso et in Lesbo et in Messene 

similes limitum floribus et in Rhodo. aliae apud Magos
differentiae sunt in i is : quae leoninis pellibus similes
reperiuntur , potentiam habere contra scorpiones dicunt .
in Persis vero suffitu earum tempestates averti et presteras ,
flumina sisti—argumentum esse, si in ferventes cortinas
additae refrigerent—, sed, ut prosint, leoninis iubis
adalligandas , nam hyaenae addita abominantur discordiam 
domibus. eam vero, quae unius coloris sit, invictam
athletis esse, argumento , quod in ollam plenam olei coiecta 
cum pigmentis, intra duas horas suffervefacta, unum co-
lorem ex omnibus faciat minii . 
 Acopos nitro colore similis est, pumicosa, guttis aureis
stellata . cum hac oleum suffervefactum perunctis lassi-
tudinem, si credimus , solvit .—Alabastritis nascitur in
Alabastro Aegypti et in Syriae Damasco candore inter-
stincto variis coloribus. haec cremata cum fossili sale
et trita gravitates oris et dentium extenuare dicitur.—

 Alectorias vocant in ventriculis gallinaceorum inventas 
crystallina specie, magnitudine fabae, quibus Milonem
Crotoniensem usum in certaminibus invictum fuisse videri
volunt .—Androdamas argenti nitorem habet [ut adamas ],
quadratis semper tessellis similis. Magi putant nomen
inpositum ab eo, quod impetus hominum et iracundias
domet. argyrodamas eadem sit an alia, auctores non ex-
plicant. —Antipathes nigra non tralucet. experimentum
eius ut coquatur in lacte; facit enim id murrae simile.
inmensum quiddam in hac fortassis aliquis expectet, in
tot exemplis uni possessione huius nominis data . contra
effascinationes auxiliari eam Magi volunt.—Arabica ebori
simillima est, et hoc videretur, nisi abnueret duritia. hanc 
putant contra dolores nervorum prodesse habentibus.—
Aromatitis et ipsa in Arabia invenitur , sed et in Aegypto
circa Philas , ubique lapidosa et murrae coloris et odoris ,

 

ob hoc reginis frequentata. —Asbestos in Arcadiae
montibus nascitur coloris ferrei.—Aspisatim Demo-
critus in Arabia nasci tradit, ignei coloris, et oportere 
cum cameli fimo splenicis adalligari, inveniri utique in
nido Arabicarum alitum; et aliam eodem nomine ibi in
Leucopetra nasci, argentei coloris, radiantem ; cum .....
contra lymphatum habenti b us . —Atizoen in India et
Persidis Acidane monte nasci , argenteo nitore fulgentem,
magnitudine trium digitorum, ad lenticulae figuram, odo-
ris iucundi, necessariam Magis regem constituentibus.—
Augit i s non alia videtur multis esse quam callaina . 
 
 Lapis amphidanes alio nomine chrysocolla appellatur,
nascens in Indiae parte , ubi formicae eruunt aurum , in
quo et invenitur auro similis, quadrata figura. adfirmatur 

natura eius quae magnetis esse , nisi quod augere quoque
aurum traditur. —Aphrodisiaca ex candido rufa est.—
Apsyctos septenis diebus calorem tenet excalefacta igni,
nigra ac ponderosa, distinguentibus eam venis rubentibus.
putant prodesse contra frigora.—Aegyptillam lacchus
intellegit per album sardae nigraque venis transeuntibus ,
volgus autem nigra radice, caerulea facie . nomen a loco. 
 (55) Balanitae duo genera sunt , subviridis et Corinthii 
aeris similitudine, illa a Copto, haec ab Trogodytica veniens ,
medias secante flammea vena.—Batrachitas quoque Coptos 
mittit, unam ranae similem colore , alteram et venis , ter-
tiam rubetis e nigro.—Baptes, mollis alioqui, odore
excellit .—Beli oculus albicans pupillam cingit nigram
e medio aureo colore fulgentem et propter speciem sacra-

 

tissimo Assyriorum deo dicatam . Belum autem aliam,
quam sic vocant, in Arbelis nasci Democritus tradit
nucis iuglandis magnitudine, vitrea specie. —Baroptenus 
sive baripe , nigra sanguineis et albis nodis, adalligata 
proicitur veluti portentosa.—Botryitis alia nigra est, alia
pampinea, incipienti uvae similis.—Bostrychitin Zoro-
astres crinibus mulierum similiorem vocat .—Bucardia ,
bubulo cordi similis, Babylone tantum nascitur.—Bron-
tea , capiti testudinum , e tonitribus cadit, ut putant , restin-
guitque fulmine icta , si credimus.—Boloe in Hibero 
inveniuntur , glaebae similitudine. 
 (56) Cadmitis eadem est quae ostracitis vocatur , nisi

 

quod hanc caeruleae interdum cingunt bullae.—Callais
sappirum imitatur candidior et litoroso mari similis.—
Capnitis quibusdam videtur suum genus habere, pluribus 
iaspidis fumidae , ut suo loco diximus.—Cappadocia et 
in Phrygia nascitur, ebori similis.—Callaicam vocant e
turbido callaino . ferunt plures coniunctas semper in-
veniri . —Catochitis Corsicae lapis est , ceteris maior et
magis mirabilis, si vera traduntur, inpositam manum veluti
cummi retinens.—Catoptritis in Cappadocia provenit
candore imaginem regerens.—Cepitis sive cepolatitis 
candida est, venarum coeuntibus lineis in unum.—Cera-
mitis testae colorem habet. —Cinaediae inveniuntur in
cerebro piscis eiusdem nominis, candidae et oblongae
eventuque mirae , si modo est fides praesagire eas habitum
maris nubili vel tranquilli .—Ceritis cerae similis est,

 

circos accipitri , corsoides canitiae capitis , corallachates 
curalio , aureis guttis distincta , corallis minio ; gignitur in
India et Syene . —Crateritis inter chrysolithum et ele-
ctrum colorem habet, praedura natura.—Crocallis ceras 
repraesentat.—Cyitis circa Copton nascitur candida et
videtur intus habere partum , qui sentiatur etiam crepitu.
—Chalcophonos nigra est, sed inlisa aeris tinnitum reddit ,
tragoedis, ut suadent, gestanda. —Chelidoniae duorum
sunt generum, hirundinum colore, ex altera parte pur-
pureae , in alia purpura m nigris interpellantibus maculis .
—Chelonia oculus est Indicae testudinis, vel portento-
sissima Magorum mendaciis. melle enim colluto ore in-
positam linguae futurorum divinationem praestare pro-

 

mittunt XV luna et silente toto die, decrescente vero ante
ortum solis, ceteris diebus a prima in sextam horam .—
Sunt et chelonitides aliarum testudinum super f i cie i simi-
les, ex quibus ad tempestates sedandas multa vaticinantur,
eam vero, quae ex i is aureis guttis aspersa sit, cum scara-
baeo deiectam in aquam ferventem tempestates commovere .
 —Chloritis herbacei coloris est ; eam in ventre mota-
cillae avis inveniri dicunt Magi congenitam ei et ferro 
includi iubent ad quaedam prodigiosa moris sui.—Choa-
spitis a flumine dicta est, ex viridi fulgoris aurei.—
Chrysolampsis in Aethiopia nascitur, pallida alias, sed 
noctu ignea .—Chrysopis aurum videtur esse.—Cetio-
nides in Aeolide nunc Atarneo pago, quondam oppido,
nascuntur, multis coloribus tralucentes, alias vitreae, alias

 

crystallinae, alias iaspidis , sed et sordidis tantus est nitor,
ut imagines reddant ceu specula. 
 (57) Daphnean Zoroastres morbis comitialibus de-
monstrat.—Diadochos berullo similis est.—Diphyes 
duplex, candida ac nigra, mas ac femina, genitale utrius-
que, sexus distinguente linea.—Dionysias , nigra ac dura,
mixtis rubentibus maculis, ex aqua trita saporem vini
facit et ebrietati resistere putatur. —Draconitis sive
dracontias e cerebro fit draconum, sed nisi viventibus
absciso capite non gemmescit invidia animalis mori se
sentientis . [igitur dormientibus amputant]. Sotacus, qui
visam eam gemmam sibi apud regem scripsit, bigis vehi
quaerentes tradit et viso dracone spargere somni medica-
menta atque ita sopiti praecidere. esse candore tralucido,
nec postea poliri aut artem admittere. 
 (58) Encardia cognominatur enariste , in nigro colore

 

effigie cordis eminente ; altera eodem nomine viridi colore
cordis speciem , tertia nigrum cor ostendit, reliqua sui 
parte candida.—Enorchis candida est divisisque frag-
mentis testium effigiem repraesentat.—Exhebenum 
Zoroastres speciosam et candidam tradit , qua aurifices
aurum poliant. —Eryt h allis , cum sit candida, ad in-
clinationes rubescere videtur.—Erotylos sive amphicomos 
sive hieromnemon Democrito laudatur in argumentis 
divinationum.—Eumeces in Bactris nascitur, silici simi-
lis, et capiti supposita visa nocturna oraculi modo reddit .
—Eumitren Beli gemmam, sanctissimi deorum sui , As-
syrii observant , porracei coloris, superstitionibus gratam.
—Eupetalos quattuor colores habet, caeruleum , igneum,
minii , mali.—Eureos nucleo olivae similis est , striata 
concharum modo, non adeo candida .—Eurotias situ
videtur operire nigritiam.—Eusebes ex eo lapide est,

 

quo traditur in Tyro Herculis templo facta sedes, ex qua
pii facile surgebant.—Epimelas fit, cum candida gemma
superne nigricat . 
 (59) Galaxian aliqui galactiten vocant, similem proxime
dictis, sed intercurrentibus sanguineis aut candidis venis.
—Galactitis ex uno colore lactis est. eandem leucogaeam 
et leucographitim appellant et synechitim , in attritu lactis 
suco ac sapore notabilem, in educatione nutricibus lactis
fecundam . infantium quoque collo adalligata salivam facere
traditur , in ore autem liquescere, eadem memoriam adimere.
mittunt eam Nilus et Achelous amnes . sunt qui smaragdum
albis venis circumligatum galactiten vocent. —Gallaica 
argyrodamanti similis est , paulo sordidior; inveniuntur 
iunctae binae ternaeque .—Gassinnaden Medi mittunt,
coloris orobini, veluti floribus sparsam; nascitur et in
Arbelis . haec quoque gemma concipere dicitur et intra 

se partum fateri concussa , concipere autem trimenstri
spatio . —Glossopetra, linguae similis humanae, in terra
non nasci dicitur , sed deficiente luna caelo decidere , seleno-
mantiae necessaria . quod ne credamus , promissi quoque 
vanitas facit ; ventos enim ea comprimi narrant.—Gor
gonia nihil aliud est quam curalium . nominis causa, quod
in duritiam lapidis mutatur emollitum in mari . hanc ful-
minibus et typhoni resistere adfirmant.—Goniaeam eadem
vanitate inimicorum poenas efficere promittunt. 
 (60) Heliotropium nascitur in Aethiopia, Africa, Cypro,
porraceo colore , sanguineis venis distincta. causa nominis ,
quoniam deiecta in vas aquae, fulgore solis accidente , re-
percussu sanguineo mutat e u m , maxime Aethiopica. eadem
extra aquam speculi modo solem accipit deprenditque de-
fectus, subeuntem lunam ostendens. Magorum inpudentiae 

vel manifestissimum in hac quoque exemplum est, quoniam
admixta herba heliotropio, quibusdam additis precationibus ,
gerentem conspici negent . —Hephaestitis quoque speculi
naturam habet in reddendis imaginibus, quamquam rutila .
experimentum est, si statim addita fervens aqua refrigerata 
sit aut si in sole adposita aridam materiam statim accen-
dat. nascitur in Coryco .—Hermu aedoeon ex argumento
virilitatis in candida gemma vel nigra, aliquando et pallida,
ambiente circulo coloris aurei appellatur . —Hexeconta-
lithos , in parva magnitudine multicolor [hoc sibi nomen
adoptavit], reperitur in Trogodytice .—Hieracitis alternat
tota miluinis nigrisque veluti plumis.—Hammitis ovis
piscium similis est, et alia velut e nitro composita, prae-
dura alioqui.—Hammonis cornu inter sacratissimas
Aethiopiae , aureo colore arietini cornus effigiem reddens,

 

pomittitur praedivina somnia repraesentare. —Hor-
miscion inter gratissimas aspicitur ex igneo colore radians
auro [portante secum in extremitatibus candidam lucem].
—Hyaeniae , ex oculis hyaenae l a p ide s , .... inveniri 
dicuntur et, si credimus, linguae hominis subditi futura 
praecinere . —Haematitis in Aethiopia quidem princi-
palis est , sed et in Arabia et in Africa invenitur, sangui-
neo colore, non omittend is promissis ad coarguendas
Magorum insidias. Zachalias Babylonius in i is libris,
quos scripsit ad regem Mithridatem, gemmis humana fata
adtribuens hanc , non contentus oculorum et iocineris 
medicina decorasse, a rege etiam aliquid petituris dedit,
eandem litibus iudiciisque interposuit, in proeliis etiam
exangui salutare m pronuntiavit. est et alia eiusdem generis,

 

quae vocatur menui , ab aliis xuthos . ita appellant Graeci 
e fulvo candicantes . 
 (61) Idaei dactyli in Creta ferreo colore pollicem
humanum exprimunt.—Icterias cuti mali luridae similis
et ideo salubris existimata contra regios morbos. est et
alia eodem nomine lividior , tertia folio similis, prioribus 
latior et paene sine pondere, venis luridis, quartum genus
in eodem colore nigriore luridis venis discurrentibus .—
lovis gemma candida est, non ponderosa, tenera. hanc 
et drosolithon appellant.—Indicae gentium suarum habent 
nomen, subrufo colore, sed in attritu purpureo sudore 
manant . alia eodem nomine candida, pulvereo aspectu.—
Ion apud Indos violacea est; rarum ut saturo colore luceat . 
 (62) Lepidotis squamas piscium variis coloribus imi-
tatur, Lesbias glaebas , patriae habens nomen ; invenitur

 

tamen et in India.—Leucophthalmos , rutila alias, oculi 
speciem candidam nigramque continet.—Leucopoecilos 
candorem minii guttis ex auro distinguit .—Libanochrus 
turis similitudinem ostendit et mellis sucum. —Limo-
niatis eadem videtur quae smaragdos.—De liparea hoc
tantun traditur , suffita ea omnes bestias evocari .
Lysimachos, Rhodio marmori similis auratis venis, politur
ex maiore amplitudine in angustias, ut inutilia exterantur .
—Leucochrysos fit e chrysolitho interalbicante . 
 (63) Memnonia qualis sit, non traditur.—Media 
nigra est, ab Media illa fabulosa inventa; habet venas
aurei coloris, sudorem reddit croci, saporem vini.
Meconitis papavera exprimit.—Mithrax e Persis venit 
et Rubri maris montibus, multicolor ac contra solemn varie
refulgens.—Morochthos , colore porracea, lacte sudat.—

 

Mormorion ab India nigerrimo colore tralucet, vocatur et
promnion , cum in ea miscetur et carbunculi color , Alexan-
drion , ubi vero sardae , Cyprium. nascitur et in Tyro et
in Galatia; Xenocrates et sub Alpibus nasci tradit. hae 
sunt gemmae, quae ad ectypas scalpturas aptantur.—
 Myrrhitis murrae colorem habet faciemque minime gem-
mae , odorem unguenti , attrita etiam nardi.—Myrmecias 
nigra habet eminentia simili a verrucis, myrsinitis melleum
colorem , odorem myr ti .—Mesoleucos f it mediam gem-
mam candido distinguente limbo , mesomelas nigra vena
quemlibet colorem secante per medium . 
 (64) Nasamonitis sanguinea est nigris venis.—Ne-
britis, Libero patri sacra, nomen traxit a nebridum simili-

 

tudine; alia e nigro generis eiusdem .—Nipparene urbis 
et gentis Persicae habet nomen , similis hippopotami 
dentibus . 
 (65) Oica barbari nominis e nigro et fulvo viridique 
et candido placet.—Ombria, quam alii notiam vocant,
sicut et ceraunia et brontea, cadere cum imbribus et
fulminibus dicitur eundemque effectum habere ; praeterea 
hac in aras addita libamenta non amburi.—Onocardia 
cocco similis est, neque aliud de ea traditur.—Oritis
globosa specie a quibusdam et sideritis vocatur , ignes non
sentiens. —Ostracias sive ostracitis est testacea, durior
ceramit id e , achat a e similis, nisi quod illa politura pingue-
scit. huic tanta duritia inest , ut fragmentis eius aliae 
gemmae scalpantur .—Ostritidi ostrea a similitudine 

nomen dedere.—Ophicardelon barbari vocant, nigrum 
colorem binis lineis albis includentibus.—De opsiano 
lapide diximus priore libro. inveniuntur et gemmae 
eodem nomine ac colore non solum in Aethiopia Indiaque,
sed etiam in Samnio et, ut aliqui putant, in Hispania
litoribus eius oceani. 
 (66) Panchrus fere ex omnibus coloribus constat.—
Pangonus non longior digito, ne crystallus videatur, numero
plurium angulorum facit .—Paneros qualis sit, a Metro-
doro non dicitur, sed carmen Timaridis reginae in eam ,
dicatum Veneri , non inelegans ponit, ex quo intellegitur
adiutam fecunditatem. hanc quidam pane r aston vocant.—
Ponticarum plura sunt genera: est stellata nunc sangui-
neis, nunc auratis guttis, quae inter sacras habetur. alia
pro stellis eiusdem coloris lineas habet, alia montium 
convalliumque effigies.—Phloginos , quam et chrysitim 
vocant, ochrae Atticae adsimulata, invenitur in Aegypto.—

 Phoenicitis ex balani similitudine appellatur, phycitis algae .
—Perileucos fit ab oris gemmae ad radicem usque albo 
descendente.—Paean i tides , quas quidam g a eanidas vocant,
praegnantes fieri et parere dicuntur mederique parturien-
tibus. natalis i is in Macedonia iuxta monimentum Tiresiae ,
species aquae glaciatae . 
 (67) Solis gemma candida est , ad speciem sideris
in orbem fulgentis spargens radios.—Sagdam Chaldaei
vocant et adhaerentem , ut ferunt, navibus inveniunt , pra-
sini coloris.—Samothraca insula dat sui nominis , nigram 
ac sine pondere, similem ligno.—Sauritim in ventre
viridis lacertae harundine dissecto inveniri tradunt.—
Sarcitis bubulas carnes repraesentat .—Selenitis ex can-
dido tralucet melleo fulgore imaginem lunae continens ,
redditque ea in dies singulos crescentis minuentisque

 

sideris speciem , si verum est. nasci putatur in Arabia.
—Sideritis ferro similis est ; male f i c io inlata aliquis 
discordiam facit . nascitur in Aethiopia. sideropoecilos ex
ea fit variantibus guttis.—Spongitis nomen suum re-
praesentat.—Synodontitis e cerebro piscium est, qui
synodontes vocantur.—Syrti ti des in litore Syrtium, iam
quidem et Lucaniae , inveaiuntur, e melleo colore croco 
refulgentes, intus autem stellas continent languidas .—
Syringitis stipulae internodio similis perpetua fistula
cavatur . 
 (68) Trichrus ex Africa venit , nigra , sed tres sucos
reddit, ab radice nigrum , medio sanguineum , summo 
ochrum .—Thelyrrhizos , cinerei coloris aut rufi , candidis

 

radicibus spectatur.—Thelycardios colore ..... cordis 
Persas , apud quos gignitur, magnopere delectat; mucul
 e am appellant.—Thracia trium generum est, livida aut
pallidior , in tertio guttis sanguineis. —Tephritis lunae
novae speciem habet curvatae in cornua, quamvis in
colore cineris .—Tecolithos oleae nucleus videtur, neque
est ei gemmae honos, sed lingentium calculos frangit
pellitque . 
 (69) Veneris crines nigerrimi nitoris continent in se 
speciem rufi crinis .—Veientana Italica gemma est, Veis 
reperta, nigram materiam distinguente limite albo. 
 (70) Zathenen in Media nasci Democritus tradit
electri colore et, si quis terat in vino palmeo et croco
cerae modo lentescere odore magnae suavitatis.—Z a mi-

 

lampis in Euphrate nascitur, Proconnesio marmori similis,
medio colore glauco.—Zoraniscaeos in Indo flumine 
Magorum gemma narratur , neque aliud amplius de ea.

(71) Est etiamnum alia distinctio, quam equidem
fecerim subinde variata expositione, siquidem a membris
corporis habent nomina: hepatitis a iocinere, steatitis 
singulorum animalium adipe numerosa, Adadu nep h ros sive renes , eiusdem oculus, digitus ; deus et hic colitur
a Syris. triophthalmos in onyc h e nascitur tres hominis
oculos simul exprimens. 
 (72) Ab animalibus cognominantur : carcinias marini
cancri colore, echitis viperae, scorpitis scorpionis aut
colore aut effigie, scaritis , scari piscis , triglitis mulli,
aegophthalmos caprino oculo, item alia suillo, et a gruis

 

collo geranitis , hieracitis ab accipitris , aëtitis a colore 
aquilae candicante cauda. myrmecitis innatam formicae
repentis effigiem habet, scarabaeorum cantharias. lyco-
phthalmos quattuor colorum est , rutil a , sanguinea ; media 
nigrum candido cingit , ut luporum oculi. taos p a v oni 
est similis, itemque aspidi quam vocari timictoniam in-
venio . 
 (73) Rerum similitudo est in ammochryso velut auro
harenis mixto, cenchrite sparsis milii granis , dryite truncis 
arborum; haec et ligni modo ardet. cissitis in candido
perlucet hederae foliis , quae totam tenent narcissitim venis

 

etiam c e t era distinctam . cyamias nigra est, sed fracta ex
se fabae similitudinem parit. pyren ab olivae nucleo dicta
est ; huic aliquando inesse piscium spinae videntur; ph oeni-
citis ut balanus. —Chalazias grandinum et candorem et
figuram habet , adamantinae duritiae, ut narrent in ignes
etiam additae manere suum frigus. pyritis nigra quidem
est , sed attritu digitos adurit. polyzonos [in nigro ] multis
distincta lineis candicat, astrapaea [in candido aut cyaneo]
discurrentibus in medio fulminis radiis . in phlogitide intus
flamma videtur ardere, quae non exeat, in anthracitide 

scintillae discurrere . —Enhygros semper rotunditatis
absolutae in candore leni est ; ad motum fluctuatur intus
in ea, ut in ovis , liquor.—Polythrix in viridi capilla-
turam ostendit, sed defluvia comarum facere dicitur . sunt
et a leonis pelle et a pantherae nominatae . —Colos
appellavit drosolithum herbaceus , melichrum melleus, cuius 
plura genera , melich l orum geminus , parte flavus , parte
melleus , crocian croci , polian canitie i similitudinem quan-
dam spargen s e nigro , spartopolian rarior. rhoditis rosae 

est , melitis mali coloris, chalcitis aeris , sycitis fici , bos t ry-
c h itis in nigro ramosa candidis vel sanguineis frondibus,
che rn itis velut in petra candidis manibus inter se com-
plexis. —Anancitide in hydromantia dicunt evocari ima-
gines deorum, synochitide teneri umbras inferum evocatas ,
dendritide alba defossa sub arbore, quae caedatur, securium 
aciem non hebetari .—Sunt et multo plures magisque
monstrificae, quibus barbara dedere nomina confessi lapides
esse, non gemmas . nobis satis erit in his coarguisse dira
mendacia Magorum .

(74) Gemmae nascuntur et repente novae ac 
sine nominibus, sicut olim in metallis aurariis Lampsaci 
unam inventam , quae propter pulchritudinem Alexandro
regi missa sit , auctor est Theophrastus. cochlides,

 

qu a e nune volgatissimae , fiunt verius quam nascuntur , in
Arabia repertis ingentibus glaebis , quas melle excoqui
tradunt septenis diebus noctibusque sine intermissione :
ita omni terreno vitiosoque decusso purgatam puramque 
glaebam artificum ingenio varie disti ng ui venas ductusque
macularum quam maxime vendibili ratione spectantium ,
quondamque tantae magnitudinis factas , ut equis regum 
in oriente frontalia ac pro phaleris pensilia facerent. et 
alias omnes gemmae mellis decoctu nitescunt, praecipue 
Corsici in omni alio usu acrimonia abhorrentis . quae
variae sunt , et ad unitatem excidere calliditati ingeniorum
contingit , utque e aed e m nomen usitatum non habeant,
physis appellant velut ipsius naturae admirationem in iis 
venditantes . 
 Cum finis nominum non sit—quae persequi non
equidem cogito, innumera et Graeca vanitate —, indicatis

 

nobilibus gemmis, immo vero etiam plebeis , rariorum 
genera digna dictu distinxisse satis erit . illud modo me-
minisse conveniet, increscentibus varie maculis atque ver-
rucis linearumque interveniente multiplici ductu et colore 
saepius mutari nomina in eadem plerumque materia. 
 (75) Nunc communiter ad omnium gemmarum ob-
servationem pertinentia dicemus opiniones secuti auctorum. 
 Cavae aut extuberantes viliores videntur aequalibus .
figura oblonga maxime probatur, deinde quae vocatur
lenticula , postea epipedos et rotunda, angulosis autem
minima gratia. 
 Veras a falsis discernere magna difficultas, quippe cum
inventum sit ex veris generis alterius in aliud falsas tra-
ducere, ut sardonyches e ternis glutinentur gemmis ita,
ut deprehendi ars non possit, aliunde nigro, aliunde
candido, aliunde minio sumptis, omnibus in suo genere
probatissimis. quin immo etiam exstant commentarii 

auctorum—quos non equidem demonstrabo —, quibus
modis ex crystallo smaragdum tinguant aliasque tralu-
centes, sardonyc h em e sarda, item ceteras ex aliis ; neque
enim est ulla fraus vitae lucrosior .

(76) nos contra
rationem deprendendi falsas demonstrabimus , quando etiam
luxuriam adversus fraudes muniri deceat . igitur praeter
illa, quae in principatu cuiusque generis privatim diximus,
tralticentes matutino probari censent aut, si necesse est,
in quartam horam; postea vetant . experimenta pluribus
modis constant: primum pondere , graviores enim sunt 
verae; dein frigore, eaedem namque in ore gelidiores
sentiuntur; post haec corpore. fictic i is pusula e profundo 
apparet , scabritia in cute et capillamenta , fulgoris in-
constantia, priusquam ad oculos perveniat , desinens nitor .
 de cussi fragmenti , quod in lamina ferrea uratur , effica-

 

cissimum experimentum excusate mangones gemmarum
recusant , similiter et limae probationem. obsianae frag-
menta veras gemmas non scari ph ant, in fictic i is scari-
 ph atio omnis candicat. iam tanta differentia est, ut aliae
ferro scalpi non possint, aliae non nisi retuso, omnes
autem adamante. plurimum vero in i is terebrarum pro-
ficit fervor. 
 Gemmiferi amnes sunt Acesinus et Ganges, terrarum
autem omnium maxime India . (77) etenim peractis omni-
bus naturae operibus discrimen quoddam rerum ipsarum
atque terrarum facere conveniet . 
 Ergo in toto orbe , quacumque caeli convexitas vergit,
pulcherrima omnium est i is rebus , quae merito princi-
patum naturae optinent , Italia , rectrix parensque mundi
altera, viiis feminis, ducibus militibus, servitiis , artium
praestantia , ingeniorum claritatibus , iam situ ac salubritate
caeli atque temperie, accessu cunctarum gentium facili,
portuosis litoribus, benigno ventorum adflatu. quod con-

 

tingit positione procurrentis in partem utilissimam et inter
ortus occasusque mediam, aquarum copia , nemorum salu-
britate , montium articulis, ferorum animalium innocentia,
soli fertilitate, pabuli ubertate . quidquid est quo carere
vita non debeat, nusquam est praestantius: fruges , vinum,
oleum , vellera, lina, vestes, iuvenci. ne equos quidem in
trigariis ullos vernaculis praeferunt. metallis auri, argenti,
aeris, ferri, quamdiu licuit exercere, nullis cessit terris 
et nunc intra se gravida pro omni dote varios sucos et
frugum pomorumque sapores fundit . ab ea exceptis Indiae
fabulosis proximam equidem duxerim Hispaniam quacum-
que ambitur mari , quamquam squalidam ex parte, verum,
ubi gignit, f er acem frugum, olei, vini, equorum met al-
 l orumque omnium generum, ad haec pari Gallia. verum
desertis suis sparto vincit Hispania et lapide speculari,
pigmentorum etiam deliciis , laborum excitatione, ser-
vorum exercitio, corporum humanorum duritia, vehemen-
tia cordis. 
 (78) Rerum autem ipsarum maximum est pretium in
mari nascentium margaritis; extra tellurem crystallis, intra
adamanti , smaragdis, gemmis, myrrinis ; e terra vero ex-
euntibus in cocco, lasere , in fronde nardo, Sericis vestibus,

 

in arbore citro, in frutice cinnamo, casia, amomo, arboris
aut fruticis suco in sucino , opobalsamo , murra, ture, in
radicibus costo; ex iis , quae spirare convenit, animalibus
in terra maximum dentibus ele ph antorum , in mari testu-
dinum cortici; in tergore pellibus, quas Seres inficiunt,
et Arabiae caprarum villo, quod la da num vocavimus; ex i is , quae terrena et maris, conchyliis , purpura e . volucrum
naturae praeter conos bellic o s et Commagenum anserum
adipem nullum adnotatur insigne. non praetereundum est
auro, circa quod omnes mortales insaniunt, de cu mum vix
esse in pretio locum, argento vero, quo aurum emitur,
paene vicensimum . 
 Salve, parens rerum omnium Natura, teque nobis Qui-
ritium solis celebratam esse numeris omnibus tuis fave.