Aesopus auctor quam materiam repperit,

Hanc ego polivi versibus senariis.

Duplex libelli dos est: quod risum movet

Et quod prudenti vitam consilio monet.

Calumniari si quis autem voluerit,

Quod arbores loquantur, non tantum ferae,

Fictis iocari nos meminerit fabulis.

Ad rivum eundem lupus et agnus venerant

Siti compulsi; superior stabat lupus

Longeque inferior agnus. Tunc fauce improba

Latro incitatus iurgii causam intulit.

Cur, inquit, turbulentam fecisti mihi

Aquam bibenti? Laniger contra timens:

Qui possum, quaeso, facere, quod quereris, lupe?

A te decurrit ad meos haustus liquor.

Repulsus ille veritatis viribus:

Ante hos sex menses male, ait, dixisti mihi.

Respondit agnus: Equidem natus non eram.

Pater hercle tuus, ille inquit, male dixit mihi.

Atque ita correptum lacerat iniusta nece.

Haec propter illos scripta est homines fabula,

Qui fictis causis innocentes opprimunt.

Athenae cum florerent aequis legibus,

Procax libertas civitatem miscuit

Frenumque solvit pristinum licentia.

Hic conspiratis factionum partibus

Arcem tyrannus occupat Pisistratus.

Cum tristem servitutem flerent Attici,

(Non quia crudelis ille, sed quoniam gravis

Omnino insuetis), onus et coepissent queri,

Aesopus talem tum fabellam rettulit.

Ranae vagantes liberis paludibus

Clamore magno regem petiere a Iove,

Qui dissolutos mores vi compesceret.

Pater deorum risit atque illis dedit

Parvum tigillum, missum quod subito vadi

Motu sonoque terruit pavidum genus.

Hoc mersum limo cum iaceret diutius,

Forte una tacite profert e stagno caput

Et explorato rege cunctas evocat.

Illae timore posito certatim adnatant

Lignumque supera turba petulans insilit.

Quod cum inquinassent omni contumelia,

Alium rogantes regem misere ad Iovem,

Inutilis quoniam esset qui fuerat datus.

Tum misit illis hydrum, qui dente aspero

Corripere coepit singulas. Frustra necem

Fugitant inertes, vocem praecludit metus.

Furtim igitur dant Mercurio mandata ad Iovem,

Afflictis ut succurrat. Tunc contra deus:

Quia noluistis vestrum ferre inquit bonum,

Malum perferte. — Vos quoque, o cives, ait,

Hoc sustinete, maius ne veniat malum.

Ne gloriari libeat alienis bonis

Suoque potius habitu vitam degere,

Aesopus nobis hoc exemplum prodidit.

Tumens inani graculus superbia,

Pennas pavoni quae deciderant sustulit

Seque exornavit. Deinde contemnens suos

Se inmiscuit pavonum formoso gregi.

Illi inpudenti pennas eripiunt avi

Fugantque rostris. Male mulcatus graculus

Redire maerens coepit ad proprium genus;

A quo repulsus tristem sustinuit notam.

Tum quidam ex illis, quos prius despexerat:

Contentus nostris si fuisses sedibus

Et quod natura dederat voluisses pati,

Nec illam expertus esses contumeliam

Nec hanc repulsam tua sentiret calamitas.

Amittit merito proprium qui alienum adpetit.

Canis per flumen carnem cum ferret natans,

Lympharum in speculo vidit simulacrum suum,

Aliamque praedam ab altero ferri putans

Eripere voluit; verum decepta aviditas

Et quem tenebat ore dimisit cibum,

Nec quem petebat potuit adeo adtingere.

Numquam est fidelis cum potente societas:

Testatur haec fabella propositum meum.

Vacca et capella et patiens ovis iniuriae

Socii fuere cum leone in saltibus.

Hi cum cepissent cervum vasti corporis,

Sic est locutus, partibus factis, leo:

Ego primam tollo, †nominor quia leo;

Secundam, quia sum fortis, tribuetis mihi;

Tum, quia plus valeo, me sequetur tertia;

Malo afficietur si quis quartam tetigerit.

Sic totam praedam sola improbitas abstulit.

Vicini furis celebres vidit nuptias

Aesopus et continuo narrare incipit:

Uxorem quondam Sol cum vellet ducere,

Clamorem ranae sustulere ad sidera.

Convicio permotus quaerit Iuppiter

Causam querelae. Quaedam tum stagni incola:

Nunc inquit omnes unus exurit lacus

Cogitque miseras arida sede emori.

Quidnam futurum est, si crearit liberos?

Personam tragicam forte vulpes viderat:

O quanta species, inquit, cerebrum non habet!

Hoc illis dictum est, quibus honorem et gloriam

Fortuna tribuit, sensum communem abstulit.

Qui pretium meriti ab improbis desiderat,

Bis peccat: primum quoniam indignos adiuvat;

Impune abire deinde quia iam non potest.

Os devoratum fauce cum haereret lupi,

Magno dolore victus coepit singulos

Illicere pretio, ut illud extraherent malum.

Tandem persuasa est iure iurando gruis,

Gulaeque credens colli longitudinem,

Periculosam fecit medicinam lupo.

Pro quo cum pactum flagitaret praemium:

Ingrata es inquit ore quae nostro caput

Incolume abstuleris et mercedem postules.

Sibi non cavere et aliis consilium dare

Stultum esse paucis ostendemus versibus.

Oppressum ab aquila, fletus edentem graves,

Leporem obiurgabat passer: Ubi pernicitas

Nota inquit illa est? Quid ita cessarunt pedes?

Dum loquitur, ipsum accipiter necopinum rapit

Questuque vano clamitantem interficit.

Lepus semianimus mortis in solacio:

Qui modo securus nostra irridebas mala,

Simili querela fata deploras tua.

Quicumque turpi fraude semel innotuit,

Etiam si verum dicit, amittit fidem.

Hoc attestatur brevis Aesopi fabula.

Lupus arguebat vulpem furti crimine;

Negabat illa se esse culpae proximam.

Tunc iudex inter illos sedit simius.

Uterque causam cum perorassent suam,

Dixisse fertur simius sententiam:

Tu non videris perdidisse quod petis;

Te credo surripuisse quod pulchre negas.

Virtutis expers, verbis iactans gloriam,

Ignotos fallit, notis est derisui.

Venari asello comite cum vellet leo,

Contexit illum frutice et admonuit simul,

Ut insueta voce terreret feras,

Fugientes ipse exciperet. Hic auritulus

Clamorem subito totis tollit viribus

Novoque turbat bestias miraculo.

Quae dum paventes exitus notos petunt,

Leonis affliguntur horrendo impetu.

Qui postquam caede fessus est, asinum evocat

Iubetque vocem premere. Tunc ille insolens:

Qualis videtur opera tibi vocis meae?

Insignis inquit sic ut, nisi nossem tuum

Animum genusque, simili fugissem metu.

Laudatis utiliora quae contempseris

Saepe inveniri haec asserit narratio.

Ad fontem cervus, cum bibisset, restitit

Et in liquore vidit effigiem suam.

Ibi dum ramosa mirans laudat cornua

Crurumque nimiam tenuitatem vituperat,

Venantum subito vocibus conterritus

Per campum fugere coepit et cursu levi

Canes elusit. Silva tum excepit ferum,

In qua retentis impeditus cornibus

Lacerari coepit morsibus saevis canum.

Tunc moriens edidisse vocem hanc dicitur:

O me infelicem! qui nunc demum intellego

Utilia mihi quam fuerint quae despexeram,

Et quae laudaram quantum luctus habuerint.

Qui se laudari gaudet verbis subdolis,

Fere dat poenas turpi paenitentia.

Cum de fenestra corvus raptum caseum

Comesse vellet, celsa residens arbore,

Vulpes hunc vidit, deinde sic coepit loqui:

O qui tuarum, corve, pennarum est nitor!

Quantum decoris corpore et vultu geris!

Si vocem haberes, nulla prior ales foret.

At ille stultus, dum vult vocem ostendere,

Emisit ore caseum, quem celeriter

Dolosa vulpes avidis rapuit dentibus.

Tunc demum ingemuit corvi deceptus stupor.

Hac re probatur quantum ingenium valet;

Virtute semper praevalet sapientia.

Malus cum sutor inopia deperditus

Medicinam ignoto facere coepisset loco

Et venditaret falso antidotum nomine,

Verbosis acquisivit sibi famam strophis.

Hic cum iaceret morbo confectus gravi

Rex urbis, eius experiendi gratia

Scyphum poposcit: fusa dein simulans aqua

Miscere illius antidoto se toxicum,

Ebibere iussit ipsum posito praemio.

Timore mortis ille tum confessus est

Non artis ulla medicum se prudentia,

Verum stupore vulgi factum nobilem.

Rex advocata contione haec addidit:

Quantae putatis esse vos dementiae,

Qui capita vestra non dubitatis credere,

Cui calceandos nemo commisit pedes?

Hoc pertinere vere ad illos dixerim,

Quorum stultitia quaestus impudentiae est.

In principatu commutando saepius

Nil praeter domini mores mutant pauperes.

Id esse verum parva haec fabella indicat.

Asellum in prato timidus pascebat senex.

Is hostium clamore subito territus

Suadebat asino fugere, ne possent capi.

At ille lentus: Quaeso, num binas mihi

Clitellas impositurum victorem putas?

Senex negavit. Ergo quid refert mea

Cui serviam clitellas cum portem meas?

Fraudator homines cum advocat sponsum improbos,

Non rem expedire, sed mala videre expetit.

Ovem rogabat cervus modium tritici

Lupo sponsore. At illa praemetuens dolum:

Rapere atque abire semper assuevit lupus,

Tu de conspectu fugere veloci impetu;

Ubi vos requiram cum dies advenerit?

Solent mendaces luere poenas malefici.

Calumniator ab ove cum peteret canis,

Quem commendasse panem se contenderet,

Lupus citatus testis non unum modo

Deberi dixit, verum affirmavit decem.

Ovis damnata falso testimonio

Quod non debebat solvit. Post paucos dies

Bidens iacentem in fovea conspexit lupum:

Haec inquit merces fraudis a superis datur.

Nemo libenter recolit qui laesit locum.

Instante partu mulier actis mensibus

Humi iacebat flebilis gemitus ciens.

Vir est hortatus, corpus lecto reciperet,

Onus naturae melius quo deponeret.

Minime, inquit, illo posse confido loco

Malum finiri, quo conceptum est initio.

Habent insidias hominis blanditiae mali:

Quas ut vitemus versus subiecti monent.

Canis parturiens cum rogasset alteram,

Ut fetum in eius tugurio deponeret,

Facile impetravit: dein reposcenti locum

Preces admovit, tempus exorans breve,

Dum firmiores posset catulos ducere.

Hoc quoque consumpto flagitari validius

Cubile coepit. Si mihi et turbae meae

Par inquit esse potueris, cedam loco.

Stultum consilium non modo effectu caret,

Sed ad perniciem quoque mortalis devocat.

Corium depressum in fluvio viderunt canes.

Id ut comesse extractum possent facilius,

Aquam coepere ebibere: sed rupti prius

Periere quam quod petierant contingerent.

Quicumque amisit dignitatem pristinam,

Ignavis etiam iocus est in casu gravi.

Defectus annis et desertus viribus

Leo cum iaceret spiritum extremum trahens,

Aper fulmineis venit ad eum dentibus

Et vindicavit ictu veterem iniuriam.

Infestis taurus mox confodit cornibus

Hostile corpus. Asinus, ut vidit ferum

Impune laedi, calcibus frontem extudit.

At ille exspirans: Fortis indigne tuli

Mihi insultare: te, naturae dedecus,

Quod ferre certe cogor bis videor mori.

Mustela ab homine prensa cum instantem necem

Effugere vellet: Parce, quaeso inquit mihi,

Quae tibi molestis muribus purgo domum.

Respondit ille: Faceres si causa mea,

Gratum esset et dedissem veniam supplici.

Nunc quia laboras ut fruaris reliquiis,

Quas sunt rosuri, simul et ipsos devores,

Noli imputare vanum beneficium mihi.

Atque ita locutus improbam leto dedit.

Hoc in se dictum debent illi agnoscere,

Quorum privata servit utilitas sibi,

Et meritum inane iactant imprudentibus.

Repente liberalis stultis gratus est,

Verum peritis irritos tendit dolos.

Nocturnus cum fur panem misisset cani,

Obiecto temptans an cibo posset capi:

Heus inquit linguam vis meam praecludere,

Ne latrem pro re domini? Multum falleris.

Namque ista subita me iubet benignitas

Vigilare, facias ne mea culpa lucrum.

Inops, potentem dum vult imitari, perit.

In prato quondam rana conspexit bovem

Et tacta invidia tantae magnitudinis

Rugosam inflavit pellem: tum natos suos

Interrogavit, an bove esset latior.

Illi negarunt. Rursus intendit cutem

Maiore nisu et simili quaesivit modo,

Quis maior esset. Illi dixerunt bovem.

Novissime indignata dum vult validius

Inflare sese, rupto iacuit corpore.

Consilia qui dant prava cautis hominibus,

Et perdunt operam et deridentur turpiter.

Canes currentes bibere in Nilo flumine,

A corcodilis ne rapiantur, traditum est.

Igitur cum currens bibere coepisset canis,

Sic corcodilus: Quamlibet lambe otio;

Noli vereri. At ille: Facerem mehercule,

Nisi esse scirem carnis te cupidum meae.

Nulli nocendum: si quis vero laeserit,

Multandum simili iure fabella admonet.

Vulpes ad cenam dicitur ciconiam

Prior invitasse et illi in patina liquidam

Posuisse sorbitionem, quam nullo modo

Gustare esuriens potuerit ciconia.

Quae vulpem cum revocasset, intrito cibo

Plenam lagonam posuit: huic rostrum inserens

Satiatur ipsa et torquet convivam fame.

Quae cum lagonae collum frustra lamberet,

Peregrinam sic locutam volucrem accepimus:

Sua quisque exempla debet aequo animo pati.

Haec res avaris esse conveniens potest

Et qui humiles nati dici locupletes student.

Humana effodiens ossa thesaurum canis

Invenit, et violarat quia Manes deos,

Iniecta est illi divitiarum cupiditas,

Poenas ut sanctae Religioni penderet.

Itaque, aurum dum custodit oblitus cibi,

Fame est consumptus; quem stans vulturius super

Fertur locutus: O canis, merito iaces,

Qui concupisti subito regales opes,

Trivio conceptus, educatus stercore.

Quamvis sublimes debent humiles metuere,

Vindicta docili quia patet sollertiae.

Vulpinos catulos aquila quondam sustulit

Nidoque posuit pullis, escam ut carperent.

Hanc persecuta mater orare incipit,

Ne tantum miserae luctum importaret sibi.

Contempsit illa, tuta quippe ipso loco.

Vulpes ab ara rapuit ardentem facem

Totamque flammis arborem circumdedit,

Hosti dolorem damno miscens sanguinis.

Aquila ut periclo mortis eriperet suos

Incolumes natos supplex vulpi tradidit.

Plerumque stulti risum dum captant levem,

Gravi destringunt alios contumelia

Et sibi nocivum concitant periculum.

Asellus apro cum fuisset obvius:

Salve inquit frater. Ille indignans repudiat

Officium et quaerit, cur sic mentiri velit.

Asinus demisso pene: Similem si negas

Tibi me esse, certe simile est hoc rostro tuo.

Aper, cum vellet facere generosum impetum,

Repressit iram et: Facilis vindicta est mihi,

Sed inquinari nolo ignavo sanguine.

Humiles laborant ubi potentes dissident.

Rana in palude pugnam taurorum intuens:

Heu quanta nobis instat pernicies! ait.

Interrogata ab alia cur hoc diceret,

De principatu cum illi certarent gregis

Longeque ab ipsis degerent vitam boves:

Est statio separata ac diversum genus;

Expulsus regno nemoris qui profugerit,

Paludis in secreta veniet latibula

Et proculcatas obteret duro pede.

Ita caput ad nostrum furor illorum pertinet.

Qui se committit homini tutandum improbo,

Auxilia dum requirit, exitium invenit.

Columbae saepe cum fugissent miluum

Et celeritate pennae vitassent necem,

Consilium raptor vertit ad fallaciam

Et genus inerme tali decepit dolo:

Quare sollicitum potius aevum ducitis,

Quam regem me creatis icto foedere,

Qui vos ab omni tutas praestem iniuria?

Illae credentes tradunt sese miluo;

Qui regnum adeptus coepit vesci singulas

Et exercere imperium saevis unguibus.

Tunc de reliquis una: Merito plectimur.

Exemplis continetur Aesopi genus;

Nec aliud quicquam per fabellas quaeritur

Quam corrigatur error ut mortalium

Acuatque sese diligens industria.

Quicumque fuerit ergo narrandi iocus,

Dum capiat aurem et servet propositum suum,

Re commendatur, non auctoris nomine.

Equidem omni cura morem servabo senis;

Sed si libuerit aliquid interponere,

Dictorum sensus ut delectet varietas,

Bonas in partes, lector, accipias velim,

Ita si rependet illi brevitas gratiam.

Cuius verbosa ne sit commendatio,

Attende, cur negare cupidis debeas,

Modestis etiam offerre quod non petierint.

Super iuvencum stabat deiectum leo.

Praedator intervenit partem postulans.

Darem inquit nisi soleres per te sumere:

Et improbum reiecit. Forte innoxius

Viator est deductus in eundem locum

Feroque viso rettulit retro pedem.

Cui placidus ille: Non est quod timeas ait;

Et, quae debetur pars tuae modestiae,

Audacter tolle. Tunc diviso tergore

Silvas petivit, homini ut accessum daret.

Exemplum egregium prorsus et laudabile;

Verum est aviditas dives et pauper pudor.

A feminis utcumque spoliari viros,

Ament, amentur, nempe exemplis discimus.

Aetatis mediae quendam mulier non rudis

Tenebat annos celans elegantia,

Animosque eiusdem pulchra iuvenis ceperat.

Ambae, videri dum volunt illi pares,

Capillos homini legere coepere invicem.

Qui se putaret fingi cura mulierum,

Calvus repente factus est; nam funditus

Canos puella, nigros anus evellerat.

Laceratus quidam morsu vehementis canis

Tinctum cruore panem misit malefico,

Audierat esse quod remedium vulneris.

Tunc sic Aesopus: Noli coram pluribus

Hoc facere canibus, ne nos vivos devorent,

Cum scierint esse tale culpae praemium.

Successus improborum plures allicit.

Aquila in sublimi quercu nidum fecerat;

Feles cavernam nancta in media pepererat;

Sus nemoris cultrix fetum ad imam posuerat.

Tum fortuitum feles contubernium

Fraude et scelesta sic evertit malitia.

Ad nidum scandit volucris: Pernicies ait

Tibi paratur, forsan et miserae mihi;

Nam fodere terram quod vides cotidie

Aprum insidiosum, quercum vult evertere,

Ut nostram in plano facile progeniem opprimat.

Terrore offuso et perturbatis sensibus

Derepit ad cubile setosae suis:

Magno inquit in periclo sunt nati tui;

Nam, simul exieris pastum cum tenero grege,

Aquila est parata rapere porcellos tibi.

Hunc quoque timore postquam complevit locum,

Dolosa tuto condidit sese cavo.

Inde evagata noctu suspenso pede,

Ubi esca se replevit et prolem suam,

Pavorem simulans prospicit toto die.

Ruinam metuens aquila ramis desidet;

Aper rapinam vitans non prodit foras.

Quid multa? Inedia sunt consumpti cum suis

Felisque catulis largam praebuerunt dapem.

Quantum homo bilinguis saepe concinnet mali,

Documentum habere stulta credulitas potest.

Est ardalionum quaedam Romae natio,

Trepide concursans, occupata in otio,

Gratis anhelans, multa agendo nihil agens,

Sibi molesta et aliis odiosissima.

Hanc emendare, si tamen possum, volo

Vera fabella: pretium est operae attendere.

Caesar Tiberius cum petens Neapolim

In Misenensem villam venisset suam,

Quae monte summo posita Luculli manu

Prospectat Siculum et perspicit Tuscum mare:

Ex alticinctis unus atriensibus,

Cui tunica ab umeris linteo Pelusio

Erat destricta, cirris dependentibus,

Perambulante laeta domino viridia,

Alveolo coepit ligneo conspargere

Humum aestuantem, come officium iactitans,

Sed deridetur. Inde notis flexibus

Praecurrit alium in xystum, sedans pulverem.

Agnoscit hominem Caesar remque intellegit.

Id ut putavit esse nescio quid boni:

Heus! inquit dominus. Ille enimvero assilit,

Donationis alacer certae gaudio.

Tum sic iocata est tanta maiestas ducis:

Non multum egisti et opera nequiquam perit:

Multo maioris alapae mecum veneunt.

Contra potentes nemo est munitus satis;

Si vero accessit consiliator maleficus,

Vis et nequitia quicquid oppugnant, ruit.

Aquila in sublime sustulit testudinem.

Quae cum abdidisset cornea corpus domo

Nec ullo pacto laedi posset condita,

Venit per auras cornix et propter volans:

Opimam sane praedam rapuisti unguibus;

Sed nisi monstraro quid sit faciendum tibi,

Gravi nequiquam te lassabit pondere.

Promissa parte suadet, ut scopulum super

Altis ab astris duram illidat corticem,

Qua comminuta facile vescatur cibo.

Inducta verbis aquila, monitis paruit,

Simul et magistrae large divisit dapem.

Sic tuta quae naturae fuerat munere,

Impar duabus occidit tristi nece.

Muli gravati sarcinis ibant duo:

Unus ferebat fiscos cum pecunia,

Alter tumentes multo saccos hordeo.

Ille onere dives celsa cervice eminens

Clarumque collo iactans tintinnabulum,

Comes quieto sequitur et placido gradu.

Subito latrones ex insidiis advolant

Interque caedem ferro mulum sauciant,

Diripiunt nummos, neglegunt vile hordeum.

Spoliatus igitur casus cum fleret suos:

Equidem inquit alter me contemptum gaudeo;

Nam nil amisi nec sum laesus vulnere.

Hoc argumento tuta est hominum tenuitas;

Magnae periclo sunt opes obnoxiae.

Cervus nemorosis excitatus latibulis,

Ut venatorum effugeret instantem necem,

Caeco timore proximam villam petit

Et opportuno se bovili condidit.

Hic bos latenti: Quidnam voluisti tibi,

Infelix, ultro qui ad necem cucurreris

Hominumque tecto spiritum commiseris?

At ille supplex: Vos modo inquit parcite;

Occasione rursus erumpam data.

Spatium diei noctis excipiunt vices.

Frondem bubulcus affert, nil ideo videt.

Eunt subinde et redeunt omnes rustici,

Nemo animadvertit: transit etiam vilicus,

Nec ille quicquam sentit. Tum gaudens ferus

Bubus quietis agere coepit gratias,

Hospitium adverso quod praestiterint tempore.

Respondit unus: Salvum te cupimus quidem;

Sed ille, qui oculos centum habet, si venerit,

Magno in periclo vita vertetur tua.

Haec inter ipse dominus a cena redit

Et quia corruptos viderat nuper boves,

Accedit ad praesepe: Cur frondis parum est,

Stramenta desunt? Tollere haec aranea

Quantum est laboris? Dum scrutatur singula,

Cervi quoque alta conspicatur cornua;

Quem convocata iubet occidi familia

Praedamque tollit. Haec significat fabula

Dominum videre plurimum in rebus suis.

Aesopi ingenio statuam posuere Attici

Servumque collocarunt aeterna in basi,

Patere honoris scirent ut cuncti viam

Nec generi tribui, sed virtuti gloriam.

Quoniam occuparat alter ne primus foret,

Ne solus esset studui; quod superfuit:

Nec haec invidia, verum est aemulatio.

Quod si labori faverit Latium meo,

Plures habebit, quos opponat Graeciae.

Si livor obtrectare curam voluerit,

Non tamen eripiet laudis conscientiam.

Si nostrum studium ad aures pervenit tuas

Et arte fictas animus sentit fabulas,

Omnem querelam submovet felicitas.

Sin autem doctus illis occurrit labor,

Sinistra quos in lucem natura extulit

Nec quicquam possunt nisi meliores carpere,

Fatale exitium corde durato feram,

Donec fortunam criminis pudeat sui.

Phaedri libellos legere si desideras,

Vaces oportet, Eutyche, a negotiis,

Ut liber animus sentiat vim carminis.

Verum inquis tanti non est ingenium tuum,

Momentum ut horae pereat officiis meis.

Non ergo causa est manibus id tangi tuis,

Quod occupatis auribus non convenit.

Fortasse dices: Aliquae venient feriae,

Quae me soluto pectore ad studium vocent.

Legesne, quaeso, potius viles nenias,

Impendas curam quam rei domesticae,

Reddas amicis tempora, uxori vaces,

Animum relaxes, otium des corpori,

Ut assuetam fortius praestes vicem?

Mutandum tibi propositum est ut vitae genus,

Intrare si Musarum limen cogitas.

Ego, quem Pierio mater enixa est iugo,

In quo tonanti sancta Mnemosyne Iovi

Fecunda novies artium peperit chorum,

Quamvis in ipsa paene natus sim schola

Curamque habendi penitus corde eraserim

Et laude invicta vitam in hanc incubuerim,

Fastidiose tamen in coetum recipior.

Quid credis illi accidere, qui magnas opes

Exaggerare quaerit omni vigilia,

Docto labori dulce praeponens lucrum?

Sed iam quodcumque fuerit, ut dixit Sinon,

Ad regem cum Dardaniae perductus foret,

Librum exarabo tertium Aesopi stilo,

Honori et meritis dedicans illum tuis.

Quem si leges, laetabor; sin autem minus,

Habebunt certe quo se oblectent posteri.

Nunc fabularum cur sit inventum genus,

Brevi docebo. Servitus obnoxia,

Quia quae volebat non audebat dicere,

Affectus proprios in fabellas transtulit

Calumniamque fictis elusit iocis.

Ego porro illius semita feci viam,

Et cogitavi plura quam reliquerat,

In calamitatem deligens quaedam meam.

Quod si accusator alius Seiano foret,

Si testis alius, iudex alius denique,

Dignum faterer esse me tantis malis,

Nec his dolorem delenirem remediis.

Suspicione si quis errabit sua

Et rapiet ad se quod erit commune omnium,

Stulte nudabit animi conscientiam.

Huic excusatum me velim nihilo minus:

Neque enim notare singulos mens est mihi,

Verum ipsam vitam et mores hominum ostendere.

Rem me professum dicet fors aliquis gravem.

Si Phryx Aesopus potuit, Anacharsis Scytha

Aeternam famam condere ingenio suo:

Ego, litteratae qui sum propior Graeciae,

Cur somno inerti deseram patriae decus?

Threissa cum gens numeret auctores suos,

Linoque Apollo sit parens, Musa Orpheo,

Qui saxa cantu movit et domuit feras

Hebrique tenuit impetus dulci mora.

Ergo hinc abesto, livor, ne frustra gemas,

Quoniam mihi sollemnis debetur gloria.

Induxi te ad legendum; sincerum mihi

Candore noto reddas iudicium peto.

Anus iacere vidit epotam amphoram,

Adhuc Falerna faece ex testa nobili

Odorem quae iucundum late spargeret.

Hunc postquam totis avida traxit naribus:

O suavis anima! quale te dicam bonum

Antehac fuisse, tales cum sint reliquiae?

Hoc quo pertineat, dicet qui me noverit.

Solet a despectis par referri gratia.

Panthera imprudens olim in foveam decidit.

Videre agrestes: alii fustes congerunt,

Alii onerant saxis; quidam contra miseriti

Periturae quippe, quamvis nemo laederet,

Misere panem ut sustineret spiritum.

Nox insecuta est: abeunt securi domum,

Quasi inventuri mortuam postridie.

At illa, vires ut refecit languidas,

Veloci saltu fovea sese liberat

Et in cubile concito properat gradu.

Paucis diebus interpositis provolat,

Pecus trucidat, ipsos pastores necat,

Et cuncta vastans saevit irato impetu.

Tum sibi timentes, qui ferae pepercerant,

Damnum haud recusant, tantum pro vita rogant.

At illa: Memini qui me saxo petierit,

Qui panem dederit; vos timere absistite;

Illis revertor hostis, qui me laeserunt.

Usu peritus hariolo vel doctior

Vulgo esse fertur, causa sed non dicitur,

Notescet quae nunc primum fabella mea.

Habenti cuidam pecora pepererunt oves

Agnos humano capite. Monstro territus

Ad consulendos currit maerens hariolos.

Hic pertinere ad domini respondet caput

Et avertendum victima periculum.

Ille autem affirmat coniugem esse adulteram

Et insitivos significari liberos,

Sed expiari posse maiore hostia.

Quid multa? Variis dissident sententiis

Hominisque curam cura maiore aggravant.

Aesopus ibi stans, naris emunctae senex,

Natura numquam verba cui potuit dare:

Si procurare vis ostentum, rustice,

Uxores inquit da tuis pastoribus.

Pendere ad lanium quidam vidit simium,

Inter reliquas merces atque obsonia;

Quaesivit quidnam saperet. Tum lanius iocans:

Quale inquit caput est, talis praestatur sapor.

Ridicule magis hoc dictum quam vere aestimo;

Quando et formosos saepe inveni pessimos,

Et turpi facie multos cognovi optimos.

Successus ad perniciem multos devocat.

Aesopo quidam petulans lapidem impegerat.

Tanto inquit melior! Assem deinde illi dedit,

Sic prosecutus: Plus non habeo mehercules,

Sed unde accipere possis monstrabo tibi.

Venit ecce dives et potens: huic similiter

Impinge lapidem et dignum accipies praemium.

Persuasus ille fecit quod monitus fuit;

Sed spes fefellit impudentem audaciam:

Comprensus namque poenas persolvit cruce.

Musca in temone sedit et mulam increpans:

Quam tarda es! inquit non vis citius progredi?

Vide ne dolone collum compungam tibi.

Respondit illa: Verbis non moveor tuis;

Sed istum timeo sella qui prima sedens

Iugum flagello temperat lento meum

Et ora frenis continet spumantibus.

Quapropter aufer frivolam insolentiam;

Nam et ubi tricandum et ubi sit currendum scio.

Hac derideri fabula merito potest,

Qui sine virtute vanas exercet minas.

Quam dulcis sit libertas, breviter proloquar.

Cani perpasto macie confectus lupus

Forte occucurrit. Dein salutati invicem

Ut restiterunt: Unde sic, quaeso, nites?

Aut quo cibo fecisti tantum corporis?

Ego, qui sum longe fortior, pereo fame.

Canis simpliciter: Eadem est condicio tibi,

Praestare domino si par officium potes.

Quod? inquit ille. Custos ut sis liminis,

A furibus tuearis et noctu domum.

Ego vero sum paratus: nunc patior nives

Imbresque in silvis asperam vitam trahens:

Quanto est facilius mihi sub tecto vivere,

Et otiosum largo satiari cibo?

Veni ergo mecum. Dum procedunt, aspicit

Lupus a catena collum detritum cani.

Unde hoc, amice? Nihil est. Dic sodes tamen.

Quia videor acer, alligant me interdiu,

Luce ut quiescam et vigilem, nox cum venerit:

Crepusculo solutus, qua visum est, vagor.

Affertur ultro panis; de mensa sua

Dat ossa dominus; frusta iactat familia

Et, quod fastidit quisque, pulmentarium.

Sic sine labore venter impletur meus.

Age, si quo abire est animus, est licentia?

Non plane est inquit. Fruere, quae laudas, canis:

Regnare nolo, liber ut non sim mihi.

Praecepto monitus saepe te considera.

Habebat quidam filiam turpissimam

Idemque insignem pulchra facie filium.

Hi, speculum in cathedra matris ut positum fuit,

Pueriliter ludentes forte inspexerunt.

Hic se formosum iactat: illa irascitur

Nec gloriantis sustinet fratris iocos,

Accipiens, quid enim? cuncta in contumeliam.

Ergo ad patrem decurrit laesura invicem

Magnaque invidia criminatur filium,

Vir natus quod rem feminarum tetigerit.

Amplexus ille utrumque et carpens oscula

Dulcemque in ambos caritatem partiens:

Cotidie inquit speculo vos uti volo:

Tu formam ne corrumpas nequitiae malis;

Tu faciem ut istam moribus vincas bonis.

Vulgare amici nomen, sed rara est fides.

Cum parvas aedes sibi fundasset Socrates,

(Cuius non fugio mortem, si famam assequar,

Et cedo invidiae, dummodo absolvar cinis),

Ex populo sic nescio quis, ut fieri solet:

Quaeso, tam angustam talis vir ponis domum?

Utinam inquit veris hanc amicis impleam!.

Periculosum est credere et non credere.

Utriusque exemplum breviter exponam rei.

Hippolytus obiit, quia novercae creditum est;

Cassandrae quia non creditum, ruit Ilium.

Ergo exploranda est veritas multum, prius

Quam stulta prave iudicet sententia.

Sed fabulosa ne vetustate elevem,

Narrabo tibi memoria quod factum est mea.

Maritus quidam cum diligeret coniugem

Togamque puram iam pararet filio,

Seductus in secretum a liberto est suo,

Sperante heredem suffici se proximum.

Qui cum de puero multa mentitus foret

Et plura de flagitiis castae mulieris,

Adiecit id, quod sentiebat maxime

Doliturum amanti, ventitare adulterum

Stuproque turpi pollui famam domus.

Incensus ille falso uxoris crimine

Simulavit iter ad villam clamque in oppido

Subsedit: deinde noctu subito ianuam

Intravit, recta cubiculum uxoris petens,

In quo dormire mater natum iusserat,

Aetatem adultam servans diligentius.

Dum quaerunt lumen, dum concursant familia,

Irae furentis impetum non sustinens

Ad lectum vadit, temptat in tenebris caput.

Ut sentit tonsum, gladio pectus transigit,

Nihil respiciens, dum dolorem vindicet.

Lucerna allata, simul aspexit filium

Sanctamque uxorem dormientem cubiculo,

Sopita primo quae nil somno senserat;

Repraesentavit in se poenam facinoris

Et ferro incubuit, quod credulitas strinxerat.

Accusatores postularunt mulierem

Romamque pertraxerunt ad centumviros.

Maligna insontem deprimit suspicio,

Quod bona possideat. Stant patroni fortiter

Causam tuentes innocentis feminae.

A Divo Augusto tunc petierunt iudices,

Ut adiuvaret iuris iurandi fidem,

Quod ipsos error implicuisset criminis.

Qui postquam tenebras dispulit calumniae

Certumque fontem veritatis repperit:

Luat inquit poenas causa libertus mali;

Namque orbam nato simul et privatam viro

Miserandam potius quam damnandam existimo.

Quod si delata perscrutatus crimina

Paterfamilias esset, si mendacium

Subtiliter limasset, a radicibus

Non evertisset scelere funesto domum.

Nil spernat auris, nec tamen credat statim.

Quandoquidem et illi peccant, quos minime putes,

Et qui non peccant, impugnantur fraudibus.

Hoc admonere simplices etiam potest,

Opinione alterius ne quid ponderent:

Ambitio namque dissidens mortalium

Aut gratiae subscribit aut odio suo.

Erit ille notus quem per te cognoveris.

Haec exsecutus sum propterea pluribus

Brevitate nimia quoniam quosdam offendimus.

Eunuchus litigabat cum quodam improbo,

Qui super obscena dicta et petulans iurgium

Damnum insectatus est amissi corporis.

En ait hoc unum est, cur laborem validius,

Integritatis testes quia desunt mihi.

Sed quid fortunae, stulte, delictum arguis?

Id demum est homini turpe, quod meruit pati.

In sterquilino pullus gallinaceus

Dum quaerit escam, margaritam repperit.

Iaces indigno quanta res inquit loco!

Hoc si quis pretii cupidus vidisset tui,

Olim redisses ad splendorem pristinum.

Ego quod te inveni, potior cui multo est cibus,

Nec tibi prodesse nec mihi quicquam potest.

Hoc illis narro, qui me non intellegunt.

Apes in alta fecerant quercu favos:

Hos fuci inertes esse dicebant suos.

Lis ad forum deducta est, vespa iudice.

Quae genus utrumque nosset cum pulcherrime,

Legem duabus hanc proposuit partibus:

Non inconveniens corpus et par est color,

In dubium plane res ut merito venerit.

Sed ne religio peccet imprudens mea,

Alvos accipite et ceris opus infundite,

Ut ex sapore mellis et forma favi,

De quis nunc agitur, auctor horum appareat.

Fuci recusant: apibus condicio placet.

Tunc illa talem protulit sententiam:

Apertum est quis non possit et quis fecerit.

Quapropter apibus fructum restituo suum.

Hanc praeterissem fabulam silentio,

Si pactam fuci non recusassent fidem.

Puerorum in turba quidam ludentem Atticus

Aesopum nucibus cum vidisset, restitit

Et quasi delirum risit. Quod sensit simul

Derisor potius quam deridendus senex,

Arcum retensum posuit in media via:

Heus! inquit sapiens, expedi quid fecerim.

Concurrit populus. Ille se torquet diu

Nec quaestionis positae causam intellegit.

Novissime succumbit. Tum victor sophus:

Cito rumpes arcum semper si tensum habueris;

At si laxaris, cum voles erit utilis.

Sic lusus animo debent aliquando dari,

Ad cogitandum melior ut redeat tibi.

Inter capellas agno balanti canis:

Stulte, inquit erras; non est hic mater tua;

Ovesque segregatas ostendit procul.

Non illam quaero, quae, cum libitum est, concipit,

Dein portat onus ignotum certis mensibus,

Novissime prolapsam effundit sarcinam;

Verum illam, quae me nutrit admoto ubere

Fraudatque natos lacte, ne desit mihi.

Tamen illa est potior quae te peperit. Non ita est.

Unde illa scivit niger an albus nascerer?

Age porro: parere si voluisset feminam,

Quid profecisset, cum crearer masculus?

Beneficium sane magnum natali dedit,

Ut exspectarem lanium in horas singulas!

Cuius potestas nulla in gignendo fuit,

Cur hac sit potior quae iacentis miserita est

Dulcemque sponte praestat benevolentiam?

Facit parentes bonitas, non necessitas.

His demonstrare voluit auctor versibus

Obsistere homines legibus, meritis capi.

Humanitati qui se non accommodat,

Plerumque poenas oppetit superbiae.

Cicada acerbum noctuae convicium

Faciebat, solitae victum in tenebris quaerere

Cavoque ramo capere somnum interdiu.

Rogata est ut taceret. Multo validius

Clamare occepit. Rursus admota prece

Accensa magis est. Noctua ut vidit sibi

Nullum esse auxilium et verba contemni sua,

Hac est aggressa garrulam fallacia:

Dormire quia me non sinunt cantus tui,

Sonare citharam quos putes Apollinis,

Potare est animus nectar, quod Pallas mihi

Nuper donavit; si non fastidis, veni;

Una bibamus. Illa, quae arebat siti,

Simul cognovit vocem laudari suam,

Cupide advolavit. Noctua egressa e cavo

Trepidantem consectata est et leto dedit.

Sic viva quod negarat tribuit mortua.

Olim quas vellent esse in tutela sua,

Divi legerunt arbores. Quercus Iovi

Et myrtus Veneri placuit, Phoebo laurea,

Pinus Cybebae, populus celsa Herculi.

Minerva admirans, quare steriles sumerent

Interrogavit. Causam dixit Iuppiter:

Honorem fructu ne videamur vendere.

At mehercules narrabit quod quis voluerit,

Oliva nobis propter fructum est gratior.

Tunc sic deorum genitor atque hominum sator:

O nata, merito sapiens dicere omnibus!

Nisi utile est quod facimus, stulta est gloria.

Nihil agere quod non prosit fabella admonet.

Pavo ad Iunonem venit, indigne ferens

Cantus luscinii quod sibi non tribuerit;

Illum esse cunctis avibus admirabilem,

Se derideri simul ac vocem miserit.

Tunc consolandi gratia dixit dea:

Sed forma vincis, vincis magnitudine;

Nitor smaragdi collo praefulget tuo

Pictisque plumis gemmeam caudam explicas.

Quo mi inquit mutam speciem, si vincor sono?

Fatorum arbitrio partes sunt vobis datae:

Tibi forma, vires aquilae, luscinio melos,

Augurium corvo, laeva cornici omina,

Omnesque propriis sunt contentae dotibus.

Noli affectare quod tibi non est datum,

Delusa ne spes ad querelam reccidat.

Aesopus domino solus cum esset familia,

Parare cenam iussus est maturius.

Ignem ergo quaerens aliquot lustravit domus,

Tandemque invenit ubi lucernam accenderet.

Tum circumeunti fuerat quod iter longius

Effecit brevius: namque recta per forum

Coepit redire. Et quidam e turba garrulus:

Aesope, medio sole quid cum lumine?

Hominem inquit quaero, et abiit festinans domum.

Hoc si molestus ille ad animum rettulit,

Sensit profecto se hominem non visum seni,

Intempestive qui occupato alluserit.

Supersunt mihi quae scribam, sed parco sciens,

Primum ne videar esse tibi molestior,

Distringit quem multarum rerum varietas;

Dein si quis eadem forte conari velit,

Habere ut possit aliquid operis residui:

Quamvis materiae tanta abundet copia,

Labori faber ut desit, non fabro labor.

Brevitati nostrae praemium ut reddas peto

Quod es pollicitus: exhibe vocis fidem.

Nam vita morti propior est cotidie,

Et hoc minus perveniet ad me muneris,

Quo plus consumet temporis dilatio.

Si cito rem perages, usus fiet longior:

Fruar diutius, si celerius coepero.

Languentis aevi dum sunt aliquae reliquiae,

Auxilio locus est: olim senio debilem

Frustra adiuvare bonitas nitetur tua,

Cum iam desierit esse beneficium utile

Et mors vicina flagitabit debitum.

Stultum admovere tibi preces existimo,

Proclivis ultro cum sit misericordia.

Saepe impetravit veniam confessus reus:

Quanto innocenti iustius debet dari?

Tuae sunt partes; fuerunt aliorum prius,

Dein simili gyro venient aliorum vices.

Decerne quod religio, quod patitur fides,

Et graviter me tutare iudicio tuo.

Excedit animus quem proposuit terminum;

Sed difficulter continetur spiritus,

Integritatis qui sincerae conscius

A noxiorum premitur insolentiis.

Qui sint, requires; apparebunt tempore.

Ego, quondam legi quam puer sententiam,

Palam muttire plebeio piaculum est,

Dum sanitas constabit, pulchre meminero.

Cum destinassem operis habere terminum

In hoc, ut aliis esset materiae satis,

Consilium tacito corde damnavi meum.

Nam si quis talis etiam tituli est appetens,

Quo pacto divinabit quidnam omiserim,

Ut illud ipsum cupiat famae tradere,

Sua cuique cum sit animi cogitatio

Colorque proprius? Ergo non levitas mihi,

Sed certa ratio causam scribendi dedit.

Quare, Particulo, quoniam caperis fabulis,

(Quas Aesopias, non Aesopi, nomino,

Quia paucas ille ostendit, ego plures fero,

Usus vetusto genere, sed rebus novis),

Quartum libellum, cum vacarit, perleges.

Hunc obtrectare si volet malignitas,

Imitari dum non possit, obtrectet licet.

Mihi parta laus est quod tu, quod similes tui

Vestras in chartas verba transfertis mea,

Dignumque longa iudicatis memoria.

Illitteratum plausum nec desidero.

Qui natus est infelix, non vitam modo

Tristem decurrit, verum post obitum quoque

Persequitur illum dura fati miseria.

Galli Cybebes circum in quaestus ducere

Asinum solebant baiulantem sarcinas.

Is cum labore et plagis esset mortuus,

Detracta pelle sibi fecerunt tympana.

Rogati mox a quodam, delicio suo

Quidnam fecissent, hoc locuti sunt modo:

Putabat se post mortem securum fore;

Ecce aliae plagae congeruntur mortuo.

Ioculare tibi videtur, et sane levi,

Dum nihil habemus maius, calamo ludimus.

Sed diligenter intuere has nenias:

Quantam sub titulis utilitatem reperies!

Non semper ea sunt quae videntur; decipit

Frons prima multos: rara mens intellegit

Quod interiore condidit cura angulo.

Hoc ne locutus sine mercede existimer,

Fabellam adiciam de mustela et muribus.

Mustela cum annis et senecta debilis

Mures veloces non valeret assequi,

Involvit se farina et obscuro loco

Abiecit neglegenter. Mus escam putans

Assiluit et compressus occubuit neci.

Alter similiter, deinde perit et tertius.

Mox venit aliquot saeculis retorridus

Qui saepe laqueos et muscipula effugerat;

Proculque insidias cernens hostis callidi:

Sic valeas inquit ut farina es quae iaces!

Fame coacta vulpes alta in vinea

Uvam appetebat summis saliens viribus;

Quam tangere ut non potuit, discedens ait:

Nondum matura est; nolo acerbam sumere.

Qui facere quae non possunt verbis elevant,

Ascribere hoc debebunt exemplum sibi.

Equus sedare solitus quo fuerat sitim,

Dum sese aper volutat turbavit vadum.

Hinc orta lis est. Sonipes iratus fero

Auxilium petiit hominis, quem dorso levans

Rediit ad hostem. Iactis hunc telis eques

Postquam interfecit, sic locutus traditur:

Laetor tulisse auxilium me precibus tuis,

Nam praedam cepi et didici quam sis utilis.

Atque ita coegit frenos invitum pati.

Tum maestus ille: Parvae vindictam rei

Dum quaero demens, servitutem repperi.

Haec iracundos admonebit fabula

Impune potius laedi quam dedi alteri.

Plus esse in uno saepe quam in turba boni,

Narratione posteris tradam brevi.

Quidam decedens tres reliquit filias:

Unam formosam et oculis venantem viros;

At alteram lanificam et frugi rusticam;

Devotam vino tertiam et turpissimam.

Harum autem matrem fecit heredem senex

Sub condicione totam ut fortunam tribus

Aequaliter distribuat, sed tali modo:

Ni data possideant aut fruantur; tum: simul

Habere res desierint, quas acceperint,

Centena matri conferant sestertia.

Athenas rumor implet. Mater sedula

Iuris peritos consulit; nemo expedit

Quo pacto non possideant, quod fuerit datum,

Fructumve capiant; deinde quae tulerint nihil,

Quanam ratione conferant pecuniam.

Postquam consumpta est temporis longi mora,

Nec testamenti potuit sensus colligi,

Fidem advocavit iure neglecto parens.

Seponit moechae vestem, mundum muliebrem,

Lavationem argenteam, eunuchos, glabros;

Lanificae agellos, pecora, villam, operarios,

Boves, iumenta et instrumentum rusticum;

Potrici plenam antiquis apothecam cadis,

Domum politam et delicatos hortulos.

Sic destinata dare cum vellet singulis

Et approbaret populus, qui illas noverat,

Aesopus media subito in turba constitit:

O si maneret condito sensus patri,

Quam graviter ferret, quod voluntatem suam

Interpretari non potuissent Attici!

Rogatus deinde solvit errorem omnium:

Domum et ornamenta cum venustis hortulis

Et vina vetera date lanificae rusticae;

Vestem, uniones, pedisequos et cetera

Illi assignate vitam quae luxu trahit;

Agros, buvile et pecora cum pastoribus

Donate moechae. Nulla poterit perpeti,

Ut moribus quid teneat alienum suis.

Deformis cultum vendet ut vinum paret;

Agros abiciet moecha ut ornatum gerat;

At illa gaudens pecore et lanae dedita

Quacumque summa tradet luxuriae domum.

Sic nulla possidebit quod fuerit datum,

Et dictam matri conferent pecuniam

Ex pretio rerum quas vendiderint singulae.

Ita quod multorum fugit imprudentiam

Unius hominis repperit sollertia.

Cum victi mures mustelarum exercitu

(Historia quorum et in tabernis pingitur)

Fugerent et artos circum trepidarent cavos,

Aegre recepti tamen evaserunt necem.

Duces eorum, qui capitibus cornua

Suis ligarant, ut conspicuum in proelio

Haberent signum quod sequerentur milites,

Haesere in portis suntque capti ab hostibus;

Quos immolatos victor avidis dentibus

Capacis alvi mersit tartareo specu.

Quemcumque populum tristis eventus premit,

Periclitatur magnitudo principum;

Minuta plebes facili praesidio latet.

Tu qui, nasute, scripta destringis mea

Et hoc iocorum legere fastidis genus,

Parva libellum sustine patientia,

Severitatem frontis dum placo tuae

Et in cothurnis prodit Aesopus novis.

Utinam nec umquam Pelii nemoris iugo

Pinus bipenni concidisset Thessala,

Nec ad professae mortis audacem viam

Fabricasset Argus opere Palladio ratem,

Inhospitalis prima quae ponti sinus

Patefecit in perniciem Graium et barbarum!

Namque et superbi luget Aeetae domus,

Et regna Peliae scelere Medeae iacent,

Quae saevum ingenium variis involvens modis

Illic per artus fratris explicuit fugam,

Hic caede patris Peliadum infecit manus.

Quid tibi videtur? Hoc quoque insulsum est ait

Falsoque dictum; longe quia vetustior

Aegaea Minos classe perdomuit freta

Iustoque vindicavit exemplo impetum.

Quid ergo possum facere tibi, lector Cato,

Si nec fabellae te iuvant nec fabulae?

Noli molestus esse omnino litteris,

Maiorem exhibeant ne tibi molestiam.

Hoc illis dictum est, qui stultitia nauseant

Et ut putentur sapere caelum vituperant.

Mordaciorem qui improbo dente appetit

Hoc argumento se describi sentiat.

In officinam fabri venit vipera.

Haec cum temptaret si qua res esset cibi,

Limam momordit. Illa contra contumax:

Quid me inquit stulta, dente captas laedere,

Omne assuevi ferrum quae corrodere?

Homo in periclum simul ac venit callidus,

Reperire effugium quaerit alterius malo.

Cum decidisset vulpes in puteum inscia

Et altiore clauderetur margine,

Devenit hircus sitiens in eundem locum;

Simul rogavit esset an dulcis liquor

Et copiosus. Illa fraudem moliens:

Descende, amice; tanta bonitas est aquae

Voluptas ut satiari non possit mea.

Immisit se barbatus. Tum vulpecula

Evasit puteo nixa celsis cornibus,

Hircumque clauso liquit haerentem vado.

Peras imposuit Iuppiter nobis duas:

Propriis repletam vitiis post tergum dedit,

Alienis ante pectus suspendit gravem.

Hac re videre nostra mala non possumus;

Alii simul delinquunt, censores sumus.

Lucernam fur accendit ex ara Iovis

Ipsumque compilavit ad lumen suum.

Onustus qui sacrilegio cum discederet,

Repente vocem sancta misit Religio:

Malorum quamvis ista fuerint munera

Mihique invisa, ut non offendar surripi,

Tamen, sceleste, spiritu culpam lues,

Olim cum ascriptus venerit poenae dies.

Sed ne ignis noster facinori praeluceat,

Per quem verendos excolit pietas deos,

Veto esse tale luminis commercium.

Itaque hodie nec lucernam de flamma deum

Nec de lucerna fas est accendi sacrum.

Quot res contineat hoc argumentum utiles,

Non explicabit alius quam qui repperit.

Significat primo saepe quos ipse alueris,

Tibi inveniri maxime contrarios;

Secundum ostendit scelera non ira deum,

Fatorum dicto sed puniri tempore;

Novissime interdicit ne cum malefico

Usum bonus consociet ullius rei.

Opes invisae merito sunt forti viro,

Quia dives arca veram laudem intercipit.

Caelo receptus propter virtutem Hercules

Cum gratulantes persalutasset deos,

Veniente Pluto, qui Fortunae est filius,

Avertit oculos. Causam quaesivit pater.

Odi inquit illum, quia malis amicus est

Simulque obiecto cuncta corrumpit lucro.

Utilius homini nihil est quam recte loqui:

Probanda cunctis est quidem sententia,

Sed ad perniciem solet agi sinceritas.

Cum se ferarum regem fecissit leo

Et aequitatis vellet famam consequi,

A pristina deflexit consuetudine

Atque inter illas tenui contentus cibo

Sancta incorrupta iura reddebat fide.

Postquam labare coepit paenitentia,





A fictione veretri linguam mulieris.

Affinitatem traxit inde obscenitas.

Rogavit alter, tribadas et molles mares

Quae ratio procreasset. Exposuit senex:

Idem Prometheus, auctor vulgi fictilis

Qui simul offendit ad fortunam frangitur,

Naturae partis veste quas celat pudor,

Cum separatim toto finxisset die,

Aptare mox ut posset corporibus suis,

Ad cenam est invitatus subito a Libero.

Ubi irrigatus multo venas nectare,

Sero domum est reversus titubanti pede.

Tum semisomno corde et errore ebrio

Applicuit virginale generi masculo

Et masculina membra applicuit feminis.

Ita nunc libido pravo fruitur gaudio.

Barbam capellae cum impetrassent ab Iove,

Hirci maerentes indignari coeperunt

Quod dignitatem feminae aequassent suam.

Sinite inquit illas gloria vana frui

Et usurpare vestri ornatum muneris,

Pares dum non sint vestrae fortitudinis.

Hoc argumentum monet ut sustineas tibi

Habitu esse similes qui sint virtute impares.

Cum de fortunis quidam quereretur suis,

Aesopus finxit consolandi gratia:

Vexata saevis navis tempestatibus,

Inter vectorum lacrimas et mortis metum

Faciem ad serenam subito ut mutatur dies,

Ferri secundis tuta coepit flatibus

Nimiaque nautas hilaritate extollere.

Factus periclis tum gubernator sophus:

Parce gaudere oportet et sensim queri,

Totam aeque vitam miscet dolor et gaudium.

Canes legatos olim misere ad Iovem

Melioris vitae tempus oratum suae,

Ut sese eriperet hominum contumeliis,

Furfuribus sibi consparsum quod panem darent

Fimoque turpi maximam explerent famem.

Profecti sunt legati non celeri pede.

Dum naribus scrutantur escam in stercore,

Citati non respondent. Vix tandem invenit

Eos Mercurius et turbatos attrahit.

Tum vero vultum magni ut viderunt Iovis,

Totam timentes concacarunt regiam;

Propulsi vero fustibus vadunt foras.

Vetat dimitti magnus illos Iuppiter.

Mirati sibi legatos non revertier,

Turpe aestimantes aliquid commissum a suis,

Post aliquod tempus alios ascribi iubent.

Rumor legatos superiores prodidit.

Timentes rursus aliquid ne simile accidat,

Odore canibus anum, sed multo, replent.

Mandata dantur et dimittuntur statim.

Adeunt. Rogantes aditum continuo impetrant.

Consedit genitor tum deorum maximus

Quassatque fulmen: tremere coepere omnia.

Canes, confusus subito quod fuerat fragor,

Repente odorem mixtum cum merdis cacant.

Reclamant omnes vindicandam iniuriam.

Sic est locutus ante poenam Iuppiter:

Legatos non est regis non dimittere,

Nec est difficile poenas culpae imponere;

Sed hoc feretis pro iudicio praemium:

Non veto dimitti, verum cruciari fame,

Ne ventrem continere non possint suum.

Illi autem qui miserunt vos tam futtiles

Numquam carebunt hominis contumelia.

Ita nunc legatos exspectant et posteri

Novum et venire qui videt culum olfacit.

Qui fert malis auxilium post tempus dolet.

Gelu rigentem quidam colubram sustulit

Sinuque fovit contra se ipse misericors:

Namque ut refecta est necuit hominem protinus.

Hanc alia cum rogaret causam facinoris,

Respondit: Ne quis discat prodesse improbis.

Vulpes, cubile fodiens, dum terram eruit

Agitque pluris altius cuniculos,

Pervenit ad draconis speluncam ultimam,

Custodiebat qui thesauros abditos.

Hunc simul aspexit: Oro ut imprudentiae

Des primum veniam; deinde si pulchre vides,

Quam non conveniens aurum sit vitae meae,

Respondeas clementer. Quem fructum capis

Hoc ex labore, quodve tantum est praemium

Ut careas somno et aevum in tenebris exigas?

Nullum inquit ille verum hoc ab summo mihi

Iove attributum est. Ergo nec sumis tibi

Nec ulli donas quicquam? Sic fatis placet.

Nolo irascaris, libere si dixero:

Dis est iratis natus, qui est similis tibi.

Abiturus illuc, quo priores abierunt,

Quid mente caeca miserum torques spiritum?

Tibi dico, avare, gaudium heredis tui,

Qui ture superos, ipsum te fraudas cibo,

Qui tristis audis musicum citharae sonum,

Quem tibiarum macerat iucunditas,

Obsoniorum pretia cui gemitum exprimunt,

Qui dum quadrantes aggeras patrimonio

Caelum fatigas sordido periurio,

Qui circumcidis omnem impensam funeri

Libitina ne quid de tuo faciat lucri.

Quid iudicare cogitet livor modo,

Licet dissimulet, pulchre tamen intellego.

Quicquid putabit esse dignum memoria,

Aesopi dicet; si quid minus arriserit,

A me contendet fictum quovis pignore.

Quem volo refelli iam nunc responso meo:

Sive hoc ineptum sive laudandum est opus,

Invenit ille, nostra perfecit manus.

Sed exsequamur coepti propositum ordinem.

Homo doctus in se semper divitias habet.

Simonides, qui scripsit egregium melos,

Quo paupertatem sustineret facilius,

Circum ire coepit urbes Asiae nobiles,

Mercede accepta laudem victorum canens.

Hoc genere quaestus postquam locuples factus est,

Redire in patriam voluit cursu pelagio;

Erat autem, ut aiunt, natus in Cia insula:

Ascendit navem, quam tempestas horrida

Simul et vetustas medio dissolvit mari.

Hi zonas, illi res pretiosas colligunt,

Subsidium vitae. Quidam curiosior:

Simonide, tu ex opibus nil sumis tuis?

Mecum inquit mea sunt cuncta. Tunc pauci enatant,

Quia plures onere degravati perierant.

Praedones adsunt, rapiunt, quod quisque extulit,

Nudos relinquunt. Forte Clazomenae prope

Antiqua fuit urbs, quam petierunt naufragi.

Hic litterarum quidam studio deditus,

Simonidis qui saepe versus legerat

Eratque absentis admirator maximus,

Sermone ab ipso cognitum cupidissime

Ad se recepit; veste, nummis, familia

Hominem exornavit. Ceteri tabulam suam

Portant rogantes victum. Quos casu obvios

Simonides ut vidit: Dixi, inquit, mea

Mecum esse cuncta; vos quod rapuistis perit.

Mons parturibat, gemitus immanes ciens,

Eratque in terris maxima exspectatio.

At ille murem peperit. †Hoc scriptum est tibi,

Qui, magna cum minaris, extricas nihil.

Formica et musca contendebant acriter

Quae pluris esset. Musca sic coepit prior:

Conferre nostris tu potes te laudibus?

Moror inter aras, templa perlustro omnia,

Ubi immolatur, exta praegusto deum.

In capite regis sedeo cum visum est mihi,

Et matronarum casta delibo oscula.

Laboro nihil atque optimis rebus fruor.

Quid horum simile tibi contingit, rustica?

Est gloriosus sane convictus deum,

Sed illi qui invitatur, non qui invisus est.

Aras frequentas? nempe abigeris, quom venis.

Reges commemoras et matronarum oscula?

Super etiam iactas tegere quod debet pudor.

Nihil laboras? ideo, cum opus est, nil habes.

Ego granum in hiemem cum studiose congero,

Te circa murum pasci video stercore.

Aestate me lacessis; cum bruma est siles.

Mori contractam cum te cogunt frigora,

Me copiosa recipit incolumem domus.

Satis profecto rettudi superbiam.

Fabella talis hominum discernit notas

Eorum qui se falsis ornant laudibus,

Et quorum virtus exhibet solidum decus.

Quantum valerent inter homines litterae,

Dixi superius: quantus nunc illis honos

A superis sit tributus tradam memoriae.

Simonides idem ille de quo rettuli,

Victori laudem cuidam pyctae ut scriberet

Certo conduxit pretio, secretum petit.

Exigua cum frenaret materia impetum,

Usus poeta moris est licentia

Atque interposuit gemina Ledae sidera,

Auctoritatem similis referens gloriae.

Opus approbavit; sed mercedis tertiam

Accepit partem. Cum reliquum posceret:

Illi inquit reddent quorum sunt laudis duae.

Verum ut ne irate te dimissum sentiant,

Ad cenam mihi promitte; cognatos volo

Hodie invitare, quorum es in numero mihi.

Fraudatus quamvis et dolens iniuria,

Ne male dimissam gratiam corrumperet,

Promisit. Rediit hora dicta, recubuit.

Splendebat hilare poculis convivium,

Magno apparatu laeta resonabat domus,

Repente duo cum iuvenes sparsi pulvere,

Sudore multo diffluentes corpora,

Humanam supra formam, cuidam servulo

Mandant ut ad se provocet Simonidem;

Illius interesse, ne faciat moram.

Homo perturbatus excitat Simonidem.

Unum promorat vix pedem triclinio,

Ruina camerae subito oppressit ceteros;

Nec ulli iuvenes sunt reperti ad ianuam.

Ut est vulgatus ordo narratae rei,

Omnes scierunt numinum praesentiam

Vati dedisse vitam mercedis loco.

Adhuc supersunt multa quae possim loqui,

Et copiosa abundat rerum varietas;

Sed temperatae suaves sunt argutiae,

Immodicae offendunt. Quare, vir sanctissime,

Particulo, chartis nomen victurum meis

Latinis dum manebit pretium litteris,

Si non ingenium, certe brevitatem approba,

Quae commendari tanto debet iustius

Quanto poetae sunt molesti validius.

Aesopi nomen sicubi interposuero,

Cui reddidi iam pridem quicquid debui,

Auctoritatis esse scito gratia:

Ut quidam artifices nostro faciunt saeculo,

Qui pretium operibus maius inveniunt novis,

Si marmori ascripserunt Praxitelen suo,

Trito Myronem argento, tabulae Zeuxidem.

Adeo fucatae plus vetustati favet

Invidia mordax quam bonis praesentibus.

Sed iam ad fabellam talis exempli feror.

Demetrius qui dictus est Phalereus,

Athenas occupavit imperio improbo.

Ut mos est vulgi, passim et certatim ruit,

"Feliciter!" succlamans. Ipsi principes

Illam osculantur, qua sunt oppressi, manum,

Tacite gementes tristem fortunae vicem.

Quin etiam resides et sequentes otium,

Ni defuisse noceat, repunt ultimi;

In quis Menander, nobilis comoediis

Quas, ipsum ignorans, legerat Demetrius

Et admiratus fuerat ingenium viri,

Unguento delibutus, vestitu fluens,

Veniebat gressu delicato et languido.

Hunc ubi tyrannus vidit extremo agmine:

Quisnam cinaedus ille in conspectum meum

Audet venire? Responderunt proximi:

Hic est Menander scriptor. Mutatus statim:

Homo inquit fieri non potest formosior.

Duo cum incidissent in latronem milites,

Unus profugit, alter autem restitit

Et vindicavit sese forti dextera.

Latrone exciso timidus accurrit comes

Stringitque gladium, dein reiecta paenula:

Cedo inquit illum; iam curabo sentiat,

Quos attentarit. Tunc, qui depugnaverat:

Vellem istis verbis saltem adiuvisses modo;

Constantior fuissem vera existimans.

Nunc conde ferrum et linguam pariter futtilem.

Ut possis alios ignorantes fallere,

Ego qui sum expertus quantis fugias viribus,

Scio quam virtuti non sit credendum tuae.

Illi assignari debet haec narratio

Qui re secunda fortis est, dubia fugax.

Calvi momordit musca nudatum caput;

Quam opprimere captans alapam sibi duxit gravem.

Tunc illa irridens: Punctum volucris parvulae

Voluisti morte ulcisci; quid facies tibi,

Iniuriae qui addideris contumeliam?

Respondit: Mecum facile redeo in gratiam,

Quia non fuisse mentem laedendi scio.

Sed te, contempti generis animal improbum,

Quae delectaris bibere humanum sanguinem,

Optem necare vel maiore incommodo.

†Hoc argumentum veniam ei dari docet

Qui casu peccat. Nam qui consilio est nocens,

Illum esse quamvis dignum poena iudico.

Quidam immolasset verrem cum sancto Herculi,

Cui pro salute votum debebat sua,

Asello iussit reliquias poni hordei.

Quas aspernatus ille sic locutus est:

Libenter istum prorsus appeterem cibum,

Nisi, qui nutritus illo est, iugulatus foret.

Huius respectu fabulae deterritus

Periculosum semper vitavi lucrum.

Sed dicis: Qui rapuere divitias, habent.

Numeremus agedum qui deprensi perierunt:

Maiorem turbam punitorum reperies.

Paucis temeritas est bono, multis malo.

Pravo favore labi mortales solent

Et, pro iudicio dum stant erroris sui,

Ad paenitendum rebus manifestis agi.

Facturus ludos dives quidam nobilis

Proposito cunctos invitavit praemio

Quam quisque posset ut novitatem ostenderet.

Venere artifices laudis ad certamina;

Quos inter scurra, notus urbano sale,

Habere dixit se genus spectaculi

Quod in theatro numquam prolatum foret.

Dispersus rumor civitatem concitat.

Paulo ante vacua turbam deficiunt loca.

In scaena vero postquam solus constitit

Sine apparatu, nullis adiutoribus,

Silentium ipsa fecit exspectatio.

Ille in sinum repente demisit caput

Et sic porcelli vocem est imitatus sua,

Verum ut subesse pallio contenderent

Et excuti iuberent. Quo facto simul

Nihil est repertum, multis onerant lancibus

Hominemque plausu prosequuntur maximo.

Hoc vidit fieri rusticus: Non mehercules

Me vincet inquit, et statim professus est

Idem facturum melius se postridie.

Fit turba maior. Iam favor mentes tenet

Et derisuri, non spectaturi sedent.

Uterque prodit. Scurra degrunnit prior

Movetque plausus et clamores suscitat.

Tunc simulans sese vestimentis rusticus

Porcellum obtegere (quod faciebat scilicet,

Sed, in priore quia nil compererant, latens)

Pervellit aurem vero, quem celaverat,

Et cum dolore vocem naturae exprimit.

Acclamat populus scurram multo similius

Imitatum, et cogit rusticum trudi foras.

At ille profert ipsum porcellum e sinu,

Turpemque aperto pignore errorem probans:

En hic declarat quales sitis iudices!

Invenit calvus forte in trivio pectinem.

Accessit alter aeque defectus pilis.

Heia! inquit in commune quodcumque est lucri!

Ostendit ille praedam et adiecit simul:

Superum voluntas favit; sed fato invido

Carbonem, ut aiunt, pro thesauro invenimus.

Quem spes delusit, huic querela convenit.

Ubi vanus animus aura captus frivola

Arripuit insolentem sibi fiduciam,

Facile ad derisum stulta levitas ducitur.

Princeps tibicen notior paulo fuit,

Operam Bathyllo solitus in scaena dare.

Is forte ludis (non satis memini quibus)

Dum pegma rapitur, concidit casu gravi

Nec opinans, et sinistram fregit tibiam,

Duas cum dextras maluisset perdere.

Inter manus sublatus et multum gemens

Domum refertur. Aliquot menses transeunt,

Ad sanitatem dum venit curatio.

Ut spectatorum mos est et lepidum genus,

Desiderari coepit, cuius flatibus

Solebat excitari saltantis vigor.

Erat facturus ludos quidam nobilis,

Et incipiebat a se Princeps ingredi:

Reducem tum adducit prece, pretio ut tantummodo

Ipso ludorum ostenderet sese die.

Qui simul advenit, rumor de tibicine

Fremit in theatro. Quidam affirmant mortuum,

Quidam in conspectum proditurum sine mora.

Aulaeo misso, devolutis tonitribus

Di sunt locuti more translaticio.

Tunc chorus ignotum modo reducto canticum

Insonuit, cuius haec fuit sententia:

Laetare, incolumis Roma, salvo principe!

In plausus consurrectum est. Iactat basia

Tibicen: gratulari fautores putat.

Equester ordo stultum errorem intellegit

Magnoque risu canticum repeti iubet.

Iteratur illud. Homo meus se in pulpito

Totum prosternit. Plaudit illudens eques.

Rogare populus hunc coronam existimat.

Ut vero cuneis notuit res omnibus,

Princeps, ligato crure nivea fascia,

Niveisque tunicis, niveis etiam calceis,

Superbiens honore divinae domus,

Ab universis capite est protrusus foras.

Cursu volucri, pendens in novacula,

Calvus, comosa fronte, nudo corpore,

(Quem si occuparis, teneas; elapsum semel

Non ipse possit Iuppiter reprehendere),

Occasionem rerum significat brevem.

Effectus impediret ne segnis mora,

Finxere antiqui talem effigiem Temporis.

Angusto in aditu taurus luctans cornibus

Cum vix intrare posset ad praesepia,

Monstrabat vitulus quo se pacto plecteret.

Tace inquit ante hoc novi quam tu natus es.

Qui doctiorem emendat sibi dici putet.

Adversus omnes fortis veloces feras

Canis cum domino semper fecisset satis,

Languere coepit annis ingravantibus.

Aliquando obiectus hispidi pugnae suis

Arripuit aurem, sed cariosis dentibus

Praedam dimisit. Hic tunc venator dolens

Canem obiurgabat. Cui latrans contra senex:

Non te destituit animus, sed vires meae.

Quod fuimus laudas, si iam damnas quod sumus.

Hoc cur, Philete, scripserim, pulchre vides.

Vulpem rogabat partem caudae simius,

Contegere honeste posset ut nudas nates;

Cui sic maligna: Longior fiat licet,

Tamen illam citius per lutum et spinas traham,

Quam parvam quamvis partem impertiar tibi.

Arbitrio si natura finxisset meo

Genus mortale, longe foret instructius:

Nam cuncta nobis attribuisset commoda,

Quaecumque indulgens Fortuna animali dedit:

Elephanti vires, et leonis impetum,

Cornicis aevum, gloriam tauri trucis,

Equi velocis placidam mansuetudinem,

Et adesset homini sua tamen sollertia.

Nimirum in caelo secum ridet Iuppiter,

Haec qui negavit magno consilio homini,

Ne sceptrum mundi raperet nostra audacia.

Ergo contenti munere invicti Iovis

Fatalis annos decurramus temporis,

Nec plus conemur quam sinit mortalitas.

Mercurium hospitio mulieres olim duae

Illiberali et sordido receperant:

Quarum una in cunis parvum habebat filium,

Quaestus placebat alteri meretricius.

Ergo ut referret gratiam officiis parem,

Abiturus et iam limen excedens ait:

Deum videtis; tribuam vobis protinus

Quod quaeque optarit. Mater suppliciter rogat

Barbatum ut videat natum quam primum suum;

Moecha ut sequatur sese quicquid tetigerit.

Volat Mercurius, intro redeunt mulieres.

Barbatus infans ecce vagitus ciet.

Id forte meretrix cum rideret validius,

Nares replentur umore, ut fieri solet.

Emungere igitur se volens prendit manu

Traxitque ad terram nasi longitudinem,

Et aliam ridens ipsa ridenda exstitit.

Olim Prometheus saeculi figulus novi

Cura subtili Veritatem fecerat,

Ut iura posset inter homines reddere.

Subito accersitus nuntio magni Iovis

Commendat officinam fallaci Dolo,

In disciplinam nuper quem receperat.

Hic studio accensus, facie simulacrum pari,

Una statura, simile et membris omnibus,

Dum tempus habuit, callida finxit manu.

Quod prope iam totum mire cum positum foret,

Lutum ad faciendos illi defecit pedes.

Redit magister; quo festinanter Dolus

Metu turbatus in suo sedit loco.

Mirans Prometheus tantam similitudinem,

Propriae videri voluit artis gloriam.

Igitur fornaci pariter duo signa intulit;

Quibus percoctis atque infuso spiritu,

Modesto gressu sancta incessit Veritas;

At trunca species haesit in vestigio.

Tunc falsa imago atque operis furtivi labor

Mendacium appellatum est; quod negantibus

Pedes habere facile et ipse assentio.

Ixion quod versari narratur rota,

Volubilem Fortunam iactari docet.

Adversus altos Sisyphus montes agit

Saxum labore summo, quod de vertice

Sudore semper irrito revolvitur,

Ostendit hominum sine fine esse miserias.

Quod stans in amne Tantalus medio sitit,

Avari describuntur, quos circumfluit

Usus bonorum, sed nil possunt tangere.

Urnis scelestas Danaides portant aquas,

Pertusa nec complere possunt dolia;

Immo luxuriae quicquid dederis perfluet.

Novem porrectus Tityos est per iugera,

Tristi renatum suggerens poenae iecur;

Quo quis maiorem possidet terrae locum,

Hoc demonstratur cura graviore affici.

Consulto involvit veritatem antiquitas,

Ut sapiens intellegeret, erraret rudis.

Utilius nobis quid sit dic, Phoebe, obsecro,

Qui Delphos et formosum Parnasum incolis.

Quid hoc? sacratae vatis horrescunt comae,

Tripodes moventur, mugit adytis Religio,

Tremuntque lauri et ipse pallescit dies.

Voces resolvit icta Python numine:

Audite, gentes, Delii monitus dei:

Pietatem colite; vota superis reddite;

Patriam, parentes, natos, castas coniuges

Defendite armis, hostem ferro pellite;

Amicos sublevate; miseris parcite;

Bonis favete, subdolis ite obviam;

Delicta vindicate; †cohibete impios;

Punite turpi thalamos qui violant stupro;

Malos cavete; nulli nimium credite.

Haec elocuta concidit virgo furens:

Furens profecto, nam quae dixit perdidit.

Aesopo quidam scripta recitarat mala,

In quis inepte multum se iactaverat.

Scire ergo cupiens quidnam sentiret senex,

Numquid tibi inquit visus sum superbior?

Haud vana nobis ingeni fiducia est.

Confectus ille pessimo volumine:

Ego inquit quod te laudas vehementer probo,

Namque hoc ab alio numquam continget tibi.

Magni Pompei miles vasti corporis

Fracte loquendo et ambulando molliter

Famam cinaedi traxerat certissimam.

Hic insidiatus nocte iumentis ducis,

Cum veste et auro et magno argenti pondere

Avertit mulos. Factum rumor dissipat;

Arguitur miles, rapitur in praetorium.

Tum Magnus: Quid ais? tune me, commilito,

Spoliare es ausus? Ille continuo exscreat

Sibi in sinistram et sputum digitis dissipat.

Sic, imperator, oculi exstillescant mei,

Si vidi aut tetigi. Tum vir animi simplicis

Id dedecus castrorum propelli iubet,

Nec cadere in illum credit tantam audaciam.

Breve tempus intercessit, et fidens manu

Unum e Romanis provocabat barbarus.

Sibi quisque metuit; primi mussitant duces.

Tandem cinaedus habitu, sed Mars viribus,

Adit sedentem pro tribunali ducem,

Et voce molli: Licet? Enimvero eici

Virum ut in re atroci Magnus stomachans imperat.

Tum quidam senior ex amicis principis:

Hunc ego committi satius fortunae arbitror,

In quo iactura levis est, quam fortem virum,

Qui casu victus temeritatis te arguat.

Assensit Magnus et permisit militi

Prodire contra; qui mirante exercitu,

Dicto celerius hostis abscidit caput

Victorque rediit. His tunc Pompeius super:

Corona, miles, equidem te dono libens,

Quia vindicasti laudem Romani imperi;

Sed exstillescant oculi sic inquit mei,

Turpe illud imitans ius iurandum militis,

Nisi tu abstulisti sarcinas nuper meas.

Cum castitatem Iuno laudaret suam,

Iucunditatis causam haud depellit Venus,

Nullamque ut affirmaret esse illi parem,

Interrogasse sic gallinam dicitur:

Dic sodes quanto possis satiari cibo.

Respondit illa: Quicquid dederis, satis erit,

Sic ut concedas pedibus aliquid scalpere.

Ne scalpas inquit satis est modius tritici?

Plane, immo nimium est, sed permittes scalpere?

Ex toto, ne quid scalpas, quid desideras?

Tum denique illa fassa est naturae malum:

Licet horreum mi pateat, ego scalpam tamen.

Risisse Iuno dicitur Veneris iocos,

Quia per gallinam denotarit feminas.

Paterfamilias saevum habebat filium.

Hic e conspectu cum patris recesserat,

Verberibus servos afficiebat plurimis

Et exercebat fervidam adulescentiam.

Aesopus ergo narrat hoc breviter seni:

Quidam iuvenco vetulum adiungebat bovem.

Is cum refugiens impari collo iugum

Aetatis excusaret vires languidas:

Non est quod timeas, inquit illi rusticus;

Non ut labores dico, sed ut istum domes,

Qui calce et cornu multos reddit debiles.

Et tu nisi istum tecum assidue detines

Feroxque ingenium comprimis clementia,

Vide ne querela maior accrescat domus.

Atrocitati mansuetudo est remedium.

Victorem forte gymnici certaminis

Iactantiorem cum vidisset Phryx sophus,

Interrogavit an plus adversarius

Valuisset eius. Ille: Ne istud dixeris;

Multo fuere vires maiores meae.

Quod inquit ergo, stulte, meruisti decus,

Minus valentem si vicisti fortior?

Ferendus esses, forte si te diceres

Superasse, melior qui fuisset viribus.

Asinus iacentem vidit in prato lyram.

Accessit et temptavit chordas ungula;

Sonuere tactae. Bella res sed mehercules

Male cessit inquit artis quia sum nescius.

Si repperisset aliquis hanc prudentior,

Divinis aures oblectasset cantibus.

Sic saepe ingenia calamitate intercidunt.

Per aliquot annos quaedam dilectum virum

Amisit et sarcophago corpus condidit;

A quo revelli nullo cum posset modo

Et in sepulcro lugens vitam degeret,

Claram assecuta est famam castae virginis.

Interea fanum qui compilarant Iovis,

Cruci suffixi luerunt poenas numini.

Horum reliquias ne quis posset tollere,

Custodes dantur milites cadaverum

Monumentum iuxta mulier quo se incluserat.

Aliquando sitiens unus de custodibus

Aquam rogavit media nocte ancillulam,

Quae forte dominae tunc assistebat suae

Dormitum eunti; namque lucubraverat

Et usque in serum vigilias perduxerat.

Paulum reclusis foribus miles prospicit

Videtque et aegram et facie pulchra feminam.

Corruptus animus ilico succenditur

Et uritur impudentis sensim cupiditas.

Sollers acumen mille causas invenit,

Per quas videre possit illam saepius.

Cotidiana capta consuetudine

Paulatim facta est advenae submissior;

Mox artior revinxit animum copula.

Hic dum consumit noctes custos diligens,

Desideratum est corpus ex una cruce.

Turbatus miles factum exponit mulieri.

At sancta mulier: Non est quod timeas, ait,

Virique corpus tradit figendum cruci,

Ne subeat ille poenas neglegentiae.

Sic turpitudo laudis obsedit locum.

Unam expetebant virginem iuvenes duo;

Vicit locuples genus et formam pauperis.

Ut nuptiarum dictus advenit dies,

Amans dolorem quia non poterat perpeti,

Maerens propinquos contulit se in hortulos,

Quos ultra paulo villa splendida divitis

Erat acceptura virginem e matris sinu,

Parum ampla in urbe visa quod fuerat domus.

Pompa explicatur, turba concurrit frequens,

Et coniugalem praebet Hymenaeus facem.

Asellus autem, qui solebat pauperi

Quaestum referre, stabat portae in limine.

Illum puellae casu conducunt suae,

Viae labores teneros ne laedant pedes.

Repente caelum, Veneris misericordia,

Ventis movetur, intonat mundi fragor

Noctemque densis horridam nimbis parat:

Lux rapitur oculis et simul vis grandinis

Effusa trepidos passim comites dissipat,

Sibi quemque cogens petere praesidium fuga.

Asellus notum proximum tectum subit

Et voce magna sese venisse indicat.

Procurrunt pueri, pulchram aspiciunt virginem

Et admirantur: deinde domino nuntiant.

Inter sodales ille paucos accubans

Amorem crebris avocabat poculis.

Ubi nuntiatum est, recreatus gaudiis

Hortante Baccho et Venere, dulces perficit

Aequalitatis inter plausus nuptias.

Quaerunt parentes per praeconem filiam;

Novus maritus coniuge amissa dolet.

Quid esset actum postquam populo innotuit,

Omnes favorem comprobarunt caelitum.

Aesopus turpi cum serviret feminae,

Quae se expingendo totum intricaret diem,

Vestem, uniones, aurum, argentum sumeret,

Nec inveniret digito qui se tangeret:

Licetne paucis? inquit—Dicas.—Censeo,

Quidvis efficies, cultum si deposueris.—

Adeone per me videor tibi meliuscula?—

Immo, nisi dederis, sponda cessabit tua.

—At non cessabunt latera respondit tua,

Et obiurgari iussit servum garrulum.

Post paulo armillam tollit fur argenteam.

Eam non apparere ut dictum est mulieri,

Furore plena vocat omnes et verbera

Proponit gravia, verum si non dixerint.

Aliis minare inquit me non falles, era;

Flagris sum caesus, verum quia dixi modo.

Feles habebat gallus lecticarios.

Hunc gloriosum vulpes ut vidit vehi,

Sic est locuta: Moneo praecaveas dolum;

Istorum vultus namque si consideras,

Praedam portare iudices, non sarcinam.

Postquam esurire coepit societas fera,

Discerpsit dominum et fecit partes facinoris.

Premente partu scrofa cum gemeret iacens,

Accurrit lupus et obstetricis partibus

Se posse fungi dixit, promittens opem.

Quae vero nosset pectoris fraudem improbi,

Suspectum officium repudiavit malefici

Et: Satis est inquit si recedis longius.

Quod si perfidiae se commisisset lupi,

Pari dolore fata deflesset sua.

Servus profugiens dominum naturae asperae,

Aesopo occurrit notus e vicinia.

Quid tu confusus?—Dicam tibi clare, pater,

Hoc namque es dignus appellari nomine,

Tuto querela quia apud te deponitur.

Plagae supersunt, desunt mihi cibaria;

Subinde ad villam mittor sine viatico.

Domi si cenat, totis persto noctibus,

Sive est vocatus, iaceo ad lucem in semita.

Emerui libertatem, canus servio.

Ullius essem culpae mihi si conscius,

Aequo animo ferrem; numquam sum factus satur

Et super infelix saevum patior dominium.

Has propter causas et quas longum est promere,

Abire destinavi quo tulerint pedes.

Ergo inquit audi: cum mali nil feceris,

Haec experiris, ut refers, incommoda;

Quid si peccaris? quae te passurum putas?

Tali consilio est a fuga deterritus.

Equum ex quadriga multis palmis nobilem

Abegit quidam et in pistrinum vendidit.

Productus ad bibendum cum foret a molis,

In circum aequales ire conspexit suos,

Ut grata ludis redderent certamina.

Lacrimis obortis: Ite felices ait;

Celebrate sine me cursu sollemnem diem;

Ego quo scelesta furis attraxit manus,

Ibi sorte tristi fata deflebo mea.

Si quando in silvis urso desunt copiae,

Scopulosum ad littus currit et prendens petram

Pilosa crura sensim demittit vado;

Quorum inter villos simul haeserunt canceres,

In terram abripiens excutit praedam maris

Escaque fruitur passim collecta vafer.

Ergo etiam stultis acuit ingenium fames.

Quidam per agros devium carpens iter

Ave exaudivit et moratus paululum,

Adesse ut vidit neminem, cepit gradum.

Iterum salutat idem ex occulto sonus.

Voce hospitali confirmatus restitit,

Ut quisquis esset par officium reciperet.

Cum circumspectans errore haesisset diu

Et perdidisset tempus aliquot milium,

Ostendit sese corvus et supervolans

Ave usque ingessit. Tum se lusum intellegens:

At male tibi sit inquit ales pessime,

Qui festinantis sic detinuisti pedes.

Pastor capellae cornu baculo fregerat:

Rogare coepit ne se domino proderet.

Quamvis indigne laesa, reticebo tamen;

Sed res clamabit ipsa quid deliqueris.

Serpens lacertam forte aversam prenderat;

Quam devorare patula cum vellet gula,

Arripuit illa prope iacentem surculum,

Et pertinaci morsu transversum tenens,

Avidum sollerti rictum frenavit mora.

Praedam dimisit ore serpens irritam.

Odiosa cornix super ovem consederat;

Quam dorso cum tulisset invita et diu:

Hoc inquit si dentato fecisses cani,

Poenas dedisses. Illa contra pessima:

Despicio inermes, eadem cedo fortibus;

Scio quem lacessam, cui dolosa blandiar;

Ideo senectam mille in annos prorogo.

Cum servus nequam Socrati malediceret,

Uxorem domini qui corrupisset sui,

Idque ille sciret notum circumstantibus:

Places tibi inquit quia cui non debes places;

Sed non impune, quia cui debes non places.

Cum venatorem celeri pede fugeret lepus

Et a bubulco visus veprem irreperet:

Per superos oro perque spes omnes tuas,

Ne me indices, bubulce; nihil umquam mali

Huic agro feci. Et rusticus: Ne timueris;

Late securus. Iamque venator sequens:

Quaeso, bubulce, numquid huc venit lepus?

Venit, sed abiit hac ad laevam; et dexteram

Demonstrat nutu partem. Venator citus

Non intellexit seque e conspectu abstulit.

Tunc sic bubulcus: Ecquid est gratum tibi,

Quod te celavi? Linguae prorsus non nego

Habere atque agere maximas me gratias;

Verum oculis ut priveris opto perfidis.

Cum blandiretur iuveni meretrix perfida,

Et ille laesus multis saepe iniuriis

Tamen praeberet sese facilem mulieri,

Sic insidiatrix: Omnes muneribus licet

Contendant, ego te plurimi facio tamen.

Iuvenis recordans quotiens deceptus foret:

Libenter, inquit, mea lux, hanc vocem audio,

Non quod fidelis, sed quod iucunda est mihi.

Canes effugere cum iam non possit fiber,

(Graeci loquaces quem dixerunt castorem

Et indiderunt bestiae nomen dei,

Illi qui iactant se verborum copia),

Abripere morsu fertur testiculos sibi,

Quia propter illos sentiat sese peti.

Divina quod ratione fieri non negem;

Venator namque simul invenit remedium,

Omittit ipsum persequi et vocat canes.

Hoc si praestare possent homines, ut suo

Vellent carere, tuti posthac viverent;

Haud quisquam insidias nudo faceret corpori.

Papilio vespam praetervolitans viderat.

O sortem iniquam! dum vivebant corpora,

Quorum ex reliquiis animam nos accepimus,

Ego eloquens in pace, fortis proeliis,

Arte omni princeps inter aequales fui.

En cuncta: levitas putris et volito cinis!

Tu qui fuisti mulus clitellarius,

Quemcumque visum est laedis infixo aculeo.

Et vespa dignam moribus vocem edidit:

Non qui fuerimus, sed qui nunc simus vide.

Avis quam dicunt terraneolam rustici,

In terra nidum quia componit scilicet,

Forte occucurrit improbae vulpeculae;

Qua visa, pennis altius se sustulit.

Salve inquit illa cur me fugisti, obsecro?

Quasi non abunde sit mihi in prato cibus,

Grilli, scarabaei, locustarum copia:

Nihil est quod metuas: ego te multum diligo

Propter quietos mores et vitam probam.

Respondit contra: Tu quidem bene praedicas;

In campo non sum, sed par sub divo tibi.

Quin sequere: salutem tibi non committo meam.

Hoc qualecumque est Musa quod ludit mea,

Nequitia pariter laudat et frugalitas,

Sed haec simpliciter; illa tacite irascitur.