“Num alio genere furiarum
 declamatores inquietantur, qui clamant: 'haec vulnera pro libertate publica excepi;
 hunc oculum pro vobis impendi: date mihi ducem, qui me ducat ad liberos
 meos, nam succisi poplites membra non sustinent'? Haec ipsa tolerabilia
 essent, si ad eloquentiam ituris viam facerent. Nunc et rerum tumore et
 sententiarum vanissimo strepitu hoc tantum proficiunt, ut cum in forum
 venerint, putent se in alium orbem terrarum delatos. Et ideo ego
 adulescentulos existimo in scholis stultissimos fieri, quia nihil ex his,
 quae in usu habemus, aut audiunt aut vident, sed piratas cum catenis in
 litore stantes, sed tyrannos edicta scribentes, quibus imperent filiis ut
 patrum suorum capita praecidant, sed responsa in pestilentiam data, ut
 virgines tres aut plures immolentur, sed mellitos verborum globulos et omnia
 dicta factaque quasi papavere et sesamo sparsa.”

“Qui inter haec nutriuntur, non
 magis sapere possunt, quam bene olere, qui in culina habitant. Pace vestra
 liceat dixisse, primi omnium eloquentiam perdidistis. Levibus enim atque
 inanibus sonis ludibria quaedam excitando effecistis, ut corpus orationis
 enervaretur et caderet. Nondum iuvenes declamationibus continebantur, cum
 Sophocles aut Euripides invenerunt verba quibus deberent loqui. Nondum
 umbraticus doctor ingenia deleverat, cum Pindarus novemque lyrici Homericis
 versibus canere timuerunt. Et ne poetas quidem 
 ad testimonium citem, certe neque Platona neque Demosthenen ad hoc genus
 exercitationis accessisse video. Grandis et ut ita dicam pudica oratio non
 est maculosa nec turgida, sed naturali pulchritudine exsurgit. Nuper ventosa
 istaec et enormis loquacitas Athenas ex Asia commigravit animosque iuvenum
 ad magna surgentes veluti pestilenti quodam sidere afflavit, semelque
 corrupta regula eloquentia stetit et obmutuit. Ad
 summam, quis postea Thucydidis, quis
 Hyperidis ad famam processit? Ac ne carmen quidem sani coloris enituit, sed
 omnia quasi eodem cibo pasta non potuerunt usque ad senectutem canescere.
 Pictura quoque non alium exitum fecit, postquam Aegyptiorum audacia tam
 magnae artis compendiariam invenit.”

Non est passus Agamemnon me diutius
 declamare in porticu, quam ipse in schola sudaverat, sed “Adulescens” inquit
 “ quoniam sermonem habes non publici saporis et,
 quod rarissimum est, amas bonam mentem, non fraudabo te arte secreta.
 Nihil 
 nimirum in his exercitationibus doctores peccant, qui necesse habent cum
 insanientibus furere. Nam nisi dixerint quae adulescentuli probent, ut ait
 Cicero, 'soli in scholis relinquentur.' Sicut ficti adulatores
 cum cenas divitum captant, nihil prius meditantur quam id quod putant
 gratissi mum auditoribus fore: nec enim aliter
 impetrabunt quod petunt, nisi quasdam insidias auribus fecerint: sic
 eloquentiae magister, nisi tanquam piscator eam imposuerit hamis escam, quam
 scierit appetituros esse pisciculos, sine spe praedae morabitur in scopulo.

Quid ergo est? Parentes obiurgatione
 digni sunt, qui noluntliberos suos severa lege proficere. Primum enim sic ut
 omnia, spes quoque suas ambitioni donant. Deinde cum ad vota properant,
 cruda adhuc studia in forum pellunt et eloquentiam, qua nihil esse maius
 confitentur, pueris induunt adhuc nascentibus. Quod si paterentur laborum
 gradus fieri, ut studiosi iuvenes lectione severa irrigarentur, ut
 sapientiae praeceptis animos componerent, ut verba atroci stilo effoderent,
 ut quod vellent imitari diu audirent, ut persuaderent sibi nihil esse
 magnificum, quod pueris placeret: iam illa grandis oratio haberet maiestatis
 suae pondus. Nunc pueri in scholis ludunt, iuvenes ridentur in foro, et quod
 utroque turpius est, quod quisque perperam didicit, in senectute confiteri
 non vult. Sed ne me putes improbasse schedium Lucilianae humilitatis, quod
 sentio, et ipse carmine effingam:

“ 
 Artis severae si quis ambit effectus 
 mentemque magnis applicat, prius mores 
 frugalitatis lege poliat exacta. 
 Nec curet alto regiam trucem vultu 
 cliensve cenas impotentium captet, 
 nec perditis addictus obruat vino 
 
 
 
 mentis calorem, neve plausor in scaenam 
 sedeat redemptus histrionis ad rictus. 
 Sed sive armigerae rident Tritonidis arces, 
 seu Lacedaemonio tellus habitata colono 
 Sirenumve domus, det primos versibus annos 
 Maeoniumque bibat felici pectore fontem. 
 Mox et Socratico plenus grege mittat habenas 
 liber et ingentis quatiat Demosthenis arma. 
 Hinc Romana manus circumfluat et modo Graio 
 exonerata sono mutet suffusa saporem. 
 Interdum subducta foro det pagina cursum 
 et furtiva sonet celeri distincta meatu; 
 dein epulas
 et bella truci memorata canore 
 grandiaque indomiti Ciceronis verba minetur. 
 His animum succinge bonis: sic flumine largo 
 plenus Pierio defundes pectore verba.” 
 ””

Dum hunc diligentius audio, non
 notavi mihi Ascylti fugam. Et dum in hoc dictorum aestu in hortis incedo,
 ingens scholasticorum turba in porticum venit, ut apparebat, ab extemporali
 declamatione nescio cuius, qui Agamemnonis suasoriam exceperat. Dum ergo
 iuvenes sententias rident ordinemque totius dictionis infamant, opportune
 subduxi me et cursim Ascylton persequi coepi. Sed nec viam diligenter
 tenebam quia nec quod stabulum esset sciebam. Itaque quocunque
 ieram, eodem revertebar, done et cursu fatigatus et 
 sudore iam madens accedo aniculam quandam,

quae agreste holus vendebat, et
 “Rogo” inquam “mater, numquid scis ubi ego habitem?” delectata est illa
 urbanitate tam stulta et “Quidni sciam?” inquit, consurrexitque et coepit me
 praecedere. Divinam ego putabam et 
 Subinde ut in locum secretiorem venimus, centonem anus
 urbana reiecit et “Hic” inquit “debes habitare.” Cum ego negarem me
 agnoscere domum, video quosdam inter titulos nudasque meretrices furtim
 spatiantes. Tarde, immo iam sero intellexi me in fornicem esse deductum.
 Execratus itaque aniculae insidias operui caput et per medium lupanar fugere
 coepi in alteram partem, cum ecce in ipso aditu occurrit mihi aeque lassus
 ac moriens Ascyltos; putares ab eadem anicula esse deductum. Itaque ut
 ridens eum consalutavi, quid in loco tam deformi faceret quaesivi.

Sudorem ille manibus detersit et
 “Si scires” inquit “quae mihi acciderunt.” “ Quid 
 novi” inquam “ego?” at ille deficiens “cum errarem” inquit “per totam
 civitatem nec invenirem, quo loco stabulum reliquissem, accessit ad me pater
 familiae et ducem se itineris humanissime promisit. Per anfractus deinde
 obscurissimos egressus in hunc locum me perduxit prolatoque peculio coepit
 rogare stuprum. Iam pro cella meretrix trix assem exegerat, iam
 ille mihi iniecerat manum, et nisi valentior fuissem, dedissem poenas” 
 Adeo ubique omnes mihi videbantur
 satureum bibisse iunctis viribus molestum contempsimus

Quasi per caliginem vidi Gitona in
 crepidine semitae stantem et in eundem locum me conieci
 Cum quaererem numquid nobis in prandium frater
 parasset, consedit puer super lectum et manantes lacrimas pollice
 extersit. Perturbatus ego habitu fratris, quid accidisset,
 quaesivi. Et ille tarde quidem et invitus, sed postquam precibus etiam
 iracundiam miscui,“Tuus” inquit “iste frater seu comes paulo ante in
 conductum accucurrit coepitque mihi velle pudorem extorquere. 
 Cum ego proclamarem, gladium strinxit et 'Si Lucretia es' inquit 'Tarquinium invenisti.'”
 Quibus ego auditis intentavi in
 oculos Ascylti manus et
 “ Quid dicis” inquam “muliebris patientiae
 scortum, cuius ne spiritus quidem purus est?” Inhorrescere se finxit
 Ascyltos, mox sublatis fortius manibus longe maiore nisu clamavit: “Non
 taces” inquit “gladiator obscene, quem de ruina harena
 dimisit? Non taces, nocturne percussor, qui ne tum quidem, cum fortiter
 faceres, cum pura muliere pugnasti, cuius eadem ratione in viridario frater
 fui, qua nunc in deversorio puer est?”

“Subduxisti te” inquam “a praeceptoris
 colloquio.” “Quid ego, homo stultissime, facere debui, cum fame morerer? An
 videlicet audirem sententias, id est vitrea fracta et somniorum
 interpretamenta? Multo me turpior es tu hercule, qui ut foris cenares,
 poetam laudasti.” Itaque ex turpissima lite in risum
 diffusi pacatius ad reliqua secessimus 
 Rursus in memoriam revocatus iniuriae “Ascylte” inquam
 “intellego nobis convenire non posse. Itaque communes
 sarcinulas partiamur ac paupertatem nostram privatis quaestibus temptemus
 expellere. Et tu litteras scis et ego. Ne quaestibus tuis obstem, aliud
 aliquid promittam; alioqui mille causae quotidie nos collident et per totam
 urbem rumoribus different.” Non recusavit Ascyltos et “Hodie” inquit “quia
 tanquam scholastici ad cenam promisimus, non perdamus noctem. Cras autem,
 quia hoc libet, et habitationem mihi prospiciam et aliquem fratrem.” “Tardum
 est” inquam “differre quod placet.” 
 Hanc tam praecipitem divisionem libido faciebat; iam
 dudum enim amoliri cupiebam custodem molestum, ut veterem cum Gitone meo
 rationem reducerem.

Postquam lustravi oculis totam
 urbem, in cellulam redii, osculisque tandem bona fide exactis alligo
 artissimis complexibus puerum fruorque votis usque ad invidiam felicibus.
 Nec adhuc quidem omnia erant facta, cum Ascyltos furtim se foribus admovit
 discussisque fortissime claustris invenit me cum fratre ludentem. Risu
 itaque plausuque cellulam implevit, opertum me amiculo evolvit et Quid
 agebas inquit “frater sanctissime, qui diverti contubernium facis?” Nec se solum intra verba continuit,
 sed lorum de pera solvit et me coepit non perfunctorie verberare, adiectis
 etiam petulantibus dictis: “Sic dividere cum fratre nolito”

Veniebamus in forum deficiente iam
 die, in quo notavimus frequentiam rerum venalium, non quidem pretiosarum sed
 tamen quarum fidem male ambulantem obscuritas temporis facillime tegeret.
 Cum ergo et ipsi raptum latrocinio pallium detulissemus, uti occasione
 opportunissima coepimus atque in quodam angulo laciniam
 extremam concutere, si quem forte emptorem splendor vestis posset adducere.
 Nec diu moratus rusticus quidam familiaris oculis meis cum muliercula comite
 propius accessit ac diligentius considerare pallium coepit. Invicem Ascyltos
 iniecit contemplationem super umeros rustici emptoris ac subito exanimatus
 conticuit. Ac ne ipse quidem sine aliquo motu hominem conspexi, nam
 videbatur ille mihi esse, qui tunicam in solitudine invenerat. Plane is ipse
 erat. Sed cum Ascyltos timeret fidem oculorum, ne quid temere faceret, prius
 tanquam emptor propius accessit detraxitque umeris laciniam et diligentius
 temptavit. O lusum fortunae mirabilem.

Nam adhuc nec suturae quidem attulerat rusticus curiosas manus,
 et tanquam
 mendici spolium etiam fastidiose venditabat. Ascyltos postquam depositum
 esse inviolatum vidit et personam vendentis contemptam, seduxit me paululum
 a turba et “Scis,” inquit “frater, redússe ad nos thesaurum de quo querebar?
 Ilia est tunicula adhuc, ut apparet, intactis aureis plena. Quid ergo
 facimus, aut quo iure rem nostram vindicamus?” Exhilaratus ego non tantum quia praedam videbam, sed etiam quod fortuna me
 a turpissima suspicione dimiserat, negavi circuitu agendum, sed plane iure
 civili dimicandum, ut si nollent alienam rem domino reddere, ad
 interdictum venirent.

Contra Ascyltos leges timebat et
 Quis “aiebat” hoc loco nos novit, aut quis habebit dicentibus fidem? Mihi
 plane placet emere, quamvis nostrum sit, quod agnoscimus, et parvo aere
 recuperare potius thesaurum, quam in ambiguam litem descendere: “ 
 Quid faciant leges, ubi sola pecunia
 regnat, 
 
 
 
 aut ubi paupertas vincere nulla potest? 
 Ipsi qui Cynica traducunt tempora pera, 
 non nunquam nummis vendere vera solent. 
 Ergo iudicium nihil est nisi publica merces, 
 atque eques in causa qui sedet, empta probat. 
 ” Sed praeter unum
 dipondium, quo cicer
 lupinosque destinaveramus mercari, nihil ad manum erat. Itaque ne interim
 praeda discederet, vel minoris pallium addicere placuit et pretium maioris compendii
 leviorem facere iacturam. Cum primum ergo explicuimus mercem, mulier
 operto 
 capite, quae cum rustico steterat, inspectis diligentius signis iniecit
 utramque laciniae manum magnaque vociferatione “Latrones” tenere clamavit. Contra
 nos perturbati, ne videremur nihil agere, et ipsi scissam et sordidam tenere
 coepimus tunicam atque eadem invidia proclamare, nostra esse spolia quae
 illi possiderent. Sed nullo genere par erat causa, nam et
 cociones qui ad clamorem confluxerant, nostram scilicet de more
 ridebant invidiam, quod pro illa parte vindicabant pretiosissimam vestem,
 pro hac pannuciam ne centonibus quidem bonis
 dignam.

Hinc Ascyltos bene risum discussit,
 qui silentio facto “Videmus” inquit “suam cuique rem esse
 carissimam; reddant nobis tunicam nostram et pallium suum recipiant.” Etsi
 rustico mulierique placebat permutatio, advocati tamen iam poenae nocturni,
 qui volebant pallium lucri facere, flagitabant uti apud se utraque
 deponerentur ac postero dieiudex querellam inspiceret. Neque enim res
 tantum, quae viderentur in controversiam esse, sed longe aliud quaeri, quod
 in utraque parte scilicet latrocinii suspicio haberetur. Iam sequestri
 placebant, et nescio quis ex cocionibus, calvus, tuberosissimae frontis, qui
 solebat aliquando etiam causas agere, invaserat pallium exhibiturumque
 crastino die affirmabat. Ceterum apparebat nihil aliud quaeri nisi ut semel
 deposita vestis inter praedones strangularetur et nos metu criminis non
 veniremus ad constitutum. Idem plane et nos volebamus.
 Itaque utriusque partis votum casus adiuvit. Indignatus enim rusticus, quod
 nos centonem exhibendum postularemus, misit in faciem Ascylti tunicam et
 liberates querella iussit pallium deponere, quod solum litem faciebat . . .
 . Et recuperate, ut putabamus, thesauro in deversorium
 praccipites abimus praeclusisque foribus ridere acumen non minus cocionum
 quam calumniantium coepimus, quod nobis ingenti calliditate pecuniam
 reddidissent. “ 
 Nolo quod cupio, statim tenere, 
 nec victoria mi placet parata 
 
 ”

Sed ut primum
 beneficio Gitonis praeparata nos implevimus cena, ostium non satis audaci stripitu
 exsonuit impulsum. Cum et ipsi ergo pallidi rogaremus,
 quis esset,“Aperi” inquit “iam scies.” Dumque loquimur, sera sua sponte
 delapsa cecidit reclusaeque subito fores admiserunt intrantem. Mulier autem
 erat operto capite, illa scilicet quae paulo ante cum rustico steterat, et
 “Me derisisse” inquit “vos putabatis? ego sum ancilla Quartillae, cuius vos
 sacrum ante cryptam turbastis. Ecce ipsa venit ad stabulum petitque ut
 vobiscum loqui liceat. Nolite perturbari. Nec accusat errorem vestrum nec
 punit, immo potius miratur, quis deus iuvenes tam urbanos in suam regionem
 detulerit.”

Tacentibus adhuc nobis et ad
 neutram partem adsentationem flectentibus intravit ipsa, una comitata
 virgine, sedensque super torum meum diu flevit. Ac ne tune quidem nos ullum
 adiecimus verbum, sed attoniti expectavimus lacrimas ad ostentationem
 doloris paratas. Ut ergo tam ambitiosus detumuit imber, retexit
 superbum pallio caput et manibus inter se usque ad articulorum strepitum
 constrictis “Quaenam est” inquit “haec audacia, aut ubi fabulas etiam
 antecessura latrocinia didicistis? misereor mediusfidius vestri; neque enim
 impune quisquam quod non licuit, adspexit. Utique nostra regio tam
 praesentibus plena est numinibus, ut facilius possis deum quam hominem
 invenire. Ac ne me putetis ultionis causa huc venisse, aetate magis vestra
 commoveor quam iniuria mea. Imprudentes enim, ut adhuc puto, admisistis
 inexpiabile scelus. Ipsa quidem illa nocte vexata tam peri culoso inhorrui frigore, ut tertianae etiam impetum timeam. Et ideo
 medicinam somnio petii iussaque sum vos perquirere atque impetum morbi
 monstrata subtilitate lenire. Sed de remedio non tam valde laboro; maior
 enim in praecordiis dolor saevit, qui me usque ad necessitatem mortis
 deducit, ne scilicet iuvenili impulsi licentia quod in sacello Priapi
 vidistis, vulgetis deorumque consilia proferatis in populum. Protendo igitur
 ad genua vestra supinas manus petoque et oro, ne nocturnas religiones iocum
 risumque faciatis, neve traducere velitis tot annorum secreta, quae vix
 mille homines noverunt.”

Secundum hanc deprecationem
 lacrimas rursus effudit gemitibusque largis concussa tota facie ac pectore
 torum meum pressit. Ego eodem tempore et misericordia turbatus et metu,
 bonum animum habere eam iussi et de utroque esse securam: nam neque sacra
 quemquam vulgaturum, et si quod praeterea aliud remedium ad tertianam deus
 illi monstrasset, adiuvaturos nos divinam providentiam vel periculo nostro.
 Hilarior post hanc pollicitationem facta mulier basiavit me spissius, et ex
 lacrimis in risum mota descendentes ab aure capillos meos lenta manu duxit et Facio inquit indutias vobiscum, et a constituta lite
 dimitto. Quod si non adnuissetis de hac medicina quam peto, iam
 parata erat in crastinum turba, quae et iniuriam meam vindicaret et
 dignitatem: “ 
 Contemni turpe est, legem donare superbum; 
 hoc amo, quod possum qua libet ire via. 
 Nam sane et sapiens contemptus iurgia nectit, 
 et qui non iugulat, victor abire solet 
 
 ” 
 Complosis deinde manibus in tantum repente risum
 effusa est, ut timeremus. Idem ex altera parte et ancilla fecit, quae prior
 venerat, idem virguncula, quae una intraverat.

Omnia mimico risu exsonuerant, cum
 interim nos, quae tam repentina esset mutatio animorum facta, ignoraremus ac
 modo nosmet ipsos modo mulieres intueremur 
 “Ideo vetui hodie in hoc deversorio
 quemquam mortalium
 admitti, ut remedium tertianae sine ulla interpellatione a vobis acciperem.”
 Ut haec dixit Quartilla, Ascyltos quidem paulisper obstupuit, ego autem
 frigidior hieme Gallica factus nullum potui verbum emittere. Sed ne quid
 tristius expectarem, comitatus faciebat. Tres enim erant mulierculae, si
 quid vellent conari, infirmissimae, scilicet contra nos, quibus si nihil
 aliud, virilis sexus esset. Et praecincti certe altius eramus. Immo ego sic
 iam paria composueram, ut si depugnandum foret, ipse cum Quartilla
 consisterem, Ascyltos cum ancilla, Giton cum virgine 
 Tunc vero excidit omnis constantia attonitis, et mors
 non dubia miserorum oculos coepit obducere

“Rogo” inquam “domina, si quid
 tristius paras, celerius confice; neque enim tam magnum facinus admisimus,
 ut debeamus torti perire” 
 
 Ancilla quae Psyche vocabatur, lodiculam in pavimento
 diligenter extendit 
 Sollicitavit inguina mea mille iam mortibus frigida
 
 Operuerat Ascyltos pallio caput, admonitus scilicet
 periculosum esse alienis intervenire secretis 
 Duas institas ancilla protulit de sinu alteraque pedes
 nostros alligavit, altera manus 
 Ascyltos iam deficiente fabularum contextu “Quid?
 ego” inquit “non
 sum dignus qui bibam?” Ancilla risu meo prodita complosit manus et “Apposui
 quidem adulescens, solus tantum medicamentum ebibisti?”
 “Itane est?” inquit Quartilla “quicquid saturei fuit, Encolpius ebibit?”
 
 Non indecenti risu latera commovit 
 Ac ne Giton quidem ultimo risum tenuit, utique postquam virguncula
 cervicem eius invasit et non repugnanti puero innumerabilia oscula dedit

Volebamus miseri exclamare, sed nec in auxilio erat quisquam, et hinc
 Psyche acu comatoria cupienti mihi invocare Quiritum fidem malas pungebat,
 illinc puella penicillo, quod et ipsum satureo tinxerat, Ascylton opprimebat
 
 Ultimo cinaedus supervenit myrtea subornatus gausapa
 cinguloque succinctus 
 Modo extortis nos clunibus cecidit, modo basiis
 olidissimis inquinavit, donec Quartilla balaenaceam tenens virgam alteque
 succincta iussit infelicibus dari missionem 
 
 Uterque nostrum religiosissimis iuravit verbis inter
 duos periturum esse tam horribile secretum 
 Intraverunt palaestritae complures et nos legitimo
 perfusos oleo refecerunt. Utcunque ergo lassitudine abiecta cenatoria
 repetimus et in proximam cellam ducti sumus, in qua tres lecti strati erant
 et reliquus lautitiarum apparatus splendidissime expositus. Iussi ergo
 discubuimus, et gustatione mirifica initiati vino etiam Falerno inundamur.
 Excepti etiam pluribus ferculis cum laberemur in somnum, “Itane est?” inquit
 Quartilla “etiam dormire vobis in mente est, cum sciatis Priapi genio
 pervigilium deberi?”

Cum Ascyltos gravatus tot malis in
 somnum laberetur, illa quae iniuria depulsa fuerat ancilla totam faciem eius
 fuligine longa perfricuit et non sentientis labra umerosque
 sopitionibus pinxit. Iam ego
 etiam tot malis fatigatus minimum veluti gustum hauseram somni; idem et tota
 intra forisque familia fecerat, atque alii circa pedes discumbentium sparsi
 iacebant, alii parietibus appliciti, quidam in ipso limine coniunctis
 manebant capitibus; lucernae quoque umore defectae tenue et extremum lumen
 spargebant: cum duo Syri expilaturi lagoenam triclinium
 intraverunt, dumque inter argentum avidius rixantur, diductam fregerunt
 lagoenam. Cecidit etiam mensa cum argento, et ancillae super torum marcentis
 excussum forte altius poculum caput tetigit. Ad quem ictum
 exclamavit illa pariterque et fures prodidit et partem ebriorum excitavit.
 Syri illi qui venerant ad praedam, postquam deprehensos se intellexerunt,
 pariter secundum lectum conciderunt, ut putares hoc convenisse, et stertere
 tanquam olim dormientes coeperunt. Iam et
 tricliniarches experrectus lucernis occidentibus oleum infuderat, et pueri
 detersis paulisper oculis redierant ad ministerium, cum intrans cymbalistria
 et concrepans aera omnes excitavit.

Refectum igitur est convivium et
 rursus Quartilla ad bibendum revocavit. Adiuvit hilaritatem comissantis
 cymbalistria 
 Intrat cinaedus, homo omnium insulsissimus et plane
 illa domo dignus, qui ut infractis manibus congemuit, eiusmodi carmina
 effudit:“ 
 “Huc huc cito convenite nunc, spatalocinaedi, 
 Pede tendite, cursum addite, convolate planta 
 Femoreque 
 facili, dune agili et manu procaces, 
 Molles, veteres, Deliaci manu recisi.” 
 ” Consumptis versibus suis immundissimo me basio conspuit. Mox et
 super lectum venit atque omni vi detexit recusantem. Super inguina mea diu
 multumque frustra moluit.

Profluebant per frontem sudantis
 acaciae rivi, et inter rugas malarum tantum erat cretae, ut putares detectum
 parietem nimbo laborare. Non tenui ego diutius lacrimas, sed ad ultimam
 perductus tristitiam “Quaeso” inquam “domina, certe 
 embasicoetan iusseras dari.” Complosit illa tenerius manus et “O” inquit
 “hominem acutum atque urbanitatis vernaculae fontem. Quid? tu non
 intellexeras cinaedum embasicoetan vocari?” Deinde ut contubernali meo
 melius succederet, “Per fidem” inquam “vestram, Ascyltos in hoc triclinio
 solus ferias agit?” “Ita” inquit Quartilla “et Ascylto embasicoetas detur.”
 Ab hac voce equum cinaedus mutavit transituque ad comitem meum facto
 clunibus eum basiisque distrivit. Stabat inter haec Giton et
 risu dissolvebat ilia
 sua. Itaque conspicata eum Quartilla, cuius esset puer, diligentissima
 sciscitatione quaesivit. Cum ego fratrem meum esse dixissem, “Quare ergo”
 inquit “me non basiavit?” Vocatumque ad se in osculum applicuit. Mox manum
 etiam demisit in sinum et pertrectato vasculo tam rudi “Haec” inquit “belle
 cras in promulside libidinis nostrae militabit; hodie enim post asellum
 diaria non sumo.”

Cum haec diceret, ad aurem eius
 Psyche ridens accessit, et cum dixisset nescio quid, “Ita, ita” inquit
 Quartilla “bene admonuisti. Cur non, quia bellissima occasio est,
 devirginatur Pannychis nostra?” Continuoque producta est puella satis bella
 et quae non plus quam septem annos habere videbatur, et ea ipsa
 quae primumcum Quartilla in cellam venerat nostram. Plaudentibus ergo
 universis et postulantibus nuptias fecerunt obstupui ego et nec
 Gitona, verecundissimum puerum, sufficere huic petulantiae affirmavi, nec puellam eius aetatis esse, ut muliebris patientiae legem
 posset accipere. “Ita” inquit Quartilla “minor est ista quam ego fui, cum
 primum virum passa sum? Iunonem meam iratam habeam, si unquam me meminerim
 virginem fuisse. Nam et infans cum paribus inclinata sum, et subinde
 procedentibus annis maioribus me pueris
 applicui, donec ad hanc aetatem perveni. Hinc etiam puto proverbium natum
 illud, ut dicatur posse taurum tollere, qui vitulum sustulerit.” Igitur ne
 maiorem iniuriam in secreto frater acciperet, consurrexi ad officium
 nuptiale.

Iam Psyche puellae caput
 involverat flammeo, iam embasicoetas praeferebat facem, iam ebriae mulieres
 longum agmen plaudentes fecerant thalamumque incesta exornaverant veste,
 cum Quartilla
 quoque iocantium libidine accensa et ipsa surrexit correptumque Gitona in
 cubiculum traxit. Sine dubio non repugnaverat puer, ac
 ne puella quidem tristis expaverat nuptiarum nomen. Itaque cum inclusi
 iacerent, consedimus ante limen thalami, et in primis Quartilla per rimam
 improbe diductam applicuerat oculum curiosum lusumque puerilem libidinosa
 speculabatur diligentia. Me quoque ad idem spectaculum lenta manu traxit, et
 quia considerantium cohaeserant vultus, quicquid a spectaculo
 vacabat, commovebat obiter labra et me tanquam furtivis subinde osculis
 verberabat 
 
 Abiecti in lectis sine metu reliquam
 exegimus noctem 
 Venerat iam tertius dies, id est
 expectatio liberae 
 cenae, sed tot vulneribus confossis fuga magis placebat, quam quies. Itaque
 cum maesti deliberaremus, quonam genere praesentem evitaremus procellam,
 unus servus Agamemnonis interpellavit trepidantes et “Quid? vos” inquit
 “nescitis, hodie apud quem fiat? Trimalchio, lautissimus homo, horologium in
 triclinio et bucinatorem habet subornatum, ut subinde sciat, quantum de vita
 perdiderit.” Amicimur ergo diligenter obliti omnium malorum, et Gitona
 libentissime servile officium tuentem usque hoc iubemus in
 balnea 
 sequi.

Nos interim vestiti errare
 coepimus immo iocari magis et circulis
 ludentem accedere, cum subito videmus
 senem calvum, tunica vestitum russea, inter pueros capillatos ludentem pila. Nec tam
 pueri nos, quamquam erat operae pretium, ad spectaculum duxerant, quam ipse
 pater familiae, qui soleatus pila prasina exercebatur. Nec amplius eam
 repetebat quae terram contigerat, sed follem plenum habebat servus
 sufficiebatque ludentibus. Notavimus etiam res novas. Nam duo spadones in
 diversa parte circuli stabant, quorum alter matellam tenebat argenteam,
 alter numerabat pilas, non quidem eas quae inter manus lusu expellente
 vibrabant, sed eas quae in terram decidebant. Cum has ergo miraremur
 lautitias, accurrit Menelaus et “Hic est” inquit “apud quem
 cubitum ponetis, et
 quidem iam
 principium cenae videtis.” Et iam non loquebatur Menelaus cum 
 Trimalchio digitos concrepuit, ad quod signum matellam spado ludenti
 subiecit. Exonerata ille vesica aquam poposcit ad manus, digitosque paululum
 adspersos in capite pueri tersit.

Longum erat singula excipere.
 Itaque intravimus balneum, et sudore calfacti momento temporis ad frigidam
 eximus. Iam Trimalchio unguento perfusus tergebatur, non linteis, sed
 palliis ex lana mollissima factis. Tres interim iatraliptae in conspectu
 eius Falernum potabant, et cum plurimum rixantes effunderent, Trimalchio
 hoc suum propinasse dicebat. Hinc
 involutus coccina gausapa lecticae impositus est praecedentibus phaleratis cursoribus
 quattuor et chiramaxio, in quo deliciae eius vehebantur, puer vetulus,
 lippus, domino Trimalchione deformior. Cum ergo auferretur, ad caput eius
 symphoniacus cum minimis tibiis accessit et tanquam in aurem aliquid secreto
 diceret, toto itinere cantavit. Sequimur nos
 admiratione iam saturi et cum Agamemnone ad ianuam pervenimus, in cuius poste 
 libellus erat cum hac inscriptione fixus: “Quisquis servus sine dominico
 iussu foras exierit, accipiet plagas centum.” In aditu autem
 ipso stabat ostiarius 
 prasinatus, cerasino succinctus cingulo, atque in lance argentea pisum
 purgabat. Super limen autem cavea pendebat aurea, in qua pica varia
 intrantes salutabat.

Ceterum ego dum omnia stupeo,
 paene resupinatus crura mea fregi. Ad sinistram enim intrantibus non longe
 ab ostiarii cella canis ingens, catena vinctus, in pariete erat pictus
 superque quadrata littera scriptum “Cave canem.” Et collegae quidem mei
 riserunt, ego autem collecto spiritu non destiti totum parietem persequi.
 Erat autem venalicium cum titulis pictum, et ipse Trimalchio capillatus caduceum tenebat
 Minervaque ducente Romam intrabat. Hinc quemadmodum ratiocinari didicisset,
 denique dispensator factus esset, omnia diligenter curiosus pictor cum
 inscriptione reddiderat. In deficiente vero iam porticu levatum mento in
 tribunal excelsum Mercurius rapiebat. Praesto erat Fortuna cornu abundanti
 copiosa et tres Parcae aurea pensa torquentes. Notavi etiam in porticu
 gregem cursorum cum magistro se exercentem. Praeterea grande armarium in
 angulo vidi, in cuius aedicula erant Lares argentei positi Venerisque signum
 marmoreum et pyxis aurea non pusilla, in quo barbam ipsius conditam esse
 dicebant. Interrogare ergo atriensem coepi, quas in
 medio picturas haberent. “Iliada et Odyssian” inquit “ac
 Laenatis
 gladiatorium munus.” Non licebat multaciam considerare

Nos iam ad
 triclinium perveneramus, in cuius parte prima procurator rationes accipiebat.
 Et quod praecipue miratus sum, in postibus triclinii fasces erant cum
 securibus fixi, quorum unam partem quasi embolum navis aeneum finiebat, in
 quo erat scriptum: “C. Pompeio Trimalchioni, seviro
 Augustali, Cinnamus dispensator.” Sub eodem titulo et lucerna bilychnis de
 camera pendebat, et duae tabulae in utroque poste defixae, quarum altera, si
 bene memini, hoc habebat inscriptum: “III. et pridie kalendas Ianuarias C.
 noster foras cenat,” altera lunae cursum stellarumque septem imagines
 pictas; et qui dies boni quique incommodi essent, distinguente bulla
 notabantur. His repleti voluptatibus
 cum conaremur in triclinium intrare, exclamavit unus ex pueris, qui super hoc
 officium erat positus, Dextro pede. Sine dubio paulisper
 trepidavimus, ne contra praeceptum aliquis nostrum limen transiret. Ceterum ut pariter movimus dextros gressus, servus nobis
 despoliatus procubuit ad pedes ac rogare coepit, ut se poenae eriperemus:
 nec magnum esse peccatum suum, propter quod periclitaretur; subducta enim
 sibi vestimenta dispensatoris in balneo, quae vix fuissent decem
 sestertiorum. Rettulimus ergo dextros pedes dispensatoremque in
 atrio aureos numerantem deprecati sumus, ut servo remitteret
 poenam. Superbus ille sustulit vultum et “Non tam iactura me movet” inquit
 “quam negligentia nequissimi servi. Vestimenta mea cubitoria perdidit, quae
 mihi natali meo cliens quidam donaverat, Tyria sine dubio, sed iam semel
 lota. Quid ergo est? Dono vobis eum.”

Obligati tam grandi beneficio cum
 intrassemus tri clinium, occurrit nobis ille idem servus,
 pro quo rogaveramus, et stupentibus spississima basia impegit gratias agens
 humanitati nostrae. “Ad summam, statim scietis” ait “cui dederitis
 beneficium. Vinum dominicum ministratoris gratia est” 
 Tandem ergo discubuimus pueris Alexandrinis aquam in
 manus nivatam infundentibus aliisque insequentibus ad pedes ac paronychia
 cum ingenti subtilitate tollentibus. Ac ne in hoc quidem tam molesto
 tacebant officio, sed obiter cantabant. Ego experiri volui, an tota familia
 cantaret, itaque potionem poposci. Paratissimus puer non minus me acido
 cantico excepit, et quisquis aliquid rogatus erat ut daret pantomimi chorum, non patris familiae triclinium
 crederes. Allata est tamen gustatio valde lauta; nam iam omnes discubuerant
 praeter ipsum Trimalchionem, cui locus novo more primus servabatur. Ceterum
 in promulsidari asellus erat Corinthius cum bisaccio positus, qui habebat
 olivas in altera parte albas, in altera nigras. Tegebant asellum duae
 lances, in quarum marginibus nomen Trimalchionis inscriptum erat et argenti
 pondus. Ponticuli etiam ferruminati sustinebant glires melle ac papavere
 sparsos. Fuerunt et tomacula super craticulam argenteam ferventia posita, et
 infra craticulam Syriaca pruna cum granis Punici mali.

In his eramus lautitiis, cum ipse
 Trimalchio ad symphoniam allatus est positusque inter cervicalia minutissima
 expressit imprudentibus risum. Pallio enim coccineo adrasum excluserat caput
 circaque oneratas veste cervices laticlaviam immiserat mappam fimbriis hinc atque illinc pendentibus. Habebat etiam in
 minimo digito sinistrae manus anulum grandem subauratum, extremo vero
 articulo digiti sequentis minorem, ut mihi videbatur, totum aureum, sed
 plane ferreis veluti stellis ferruminatum. Et ne has tantum ostenderet
 divitias, dextrum nudavit lacertum armilla aurea cultum et eboreo circulo
 lamina splendente conexo.

Ut deinde pinna argentea dentes
 perfodit,“Amici” inquit “nondum mihi suave erat in triclinium venire, sed ne
 diutius absentivos morae vobis essem, omnem voluptatem mihi negavi.
 Permittetis tamen finiri lusum.” Sequebatur puer cum tabula terebinthina et
 crystallinis tesseris, notavique rem omnium delicatissimam. Pro calculis
 enim albis ac nigris aureos argenteosque habebat denarios. Interim dum ille
 omnium textorum dicta inter lusum consumit, gustantibus adhuc nobis
 repositorium allatum est cum corbe, in quo gallina erat lignea patentibus in
 orbem alis, quales esse solent quae incubant ova. Accessere continuo duo
 servi et symphonia strepente scrutari paleam coeperunt erutaque subinde
 pavonina ova divisere convivis. Convertit ad hanc scaenam Trimalchio vultum
 et “Amici” ait “pavonis ova gallinae iussi supponi. Et mehercules timeo ne
 iam concepti sint; temptemus tamen, si adhuc sorbilia sunt.” Accipimus nos
 cochlearia non minus selibras pendentia ovaque ex farina pingui figurata
 pertundimus. Ego quidem paene proieci partem meam, nam videbatur mihi iam in
 pullum coisse. Deinde ut audivi veterem convivam: “Hic nescio quid boni
 debet esse,” perse cutus putamen manu pinguissimam
 ficedulam inveni piperato vitello circumdatam.

Iam Trimalchio eadem omnia lusu
 intermisso poposcerat feceratque potestatem clara voce, si quis nostrum
 iterum vellet mulsum sumere, cum subito signum symphonia datur et gustatoria
 pariter a choro cantante rapiuntur. Ceterum inter tumultum cum forte
 paropsis excidisset et puer iacentem sustulisset, animadvertit Trimalchio
 colaphisque obiurgari puerum ac proicere rursus paropsidem iussit. Insecutus
 est lecticarius 
 argentumque inter reliqua purgamenta scopis coepit everrere. 
 Subinde intraverunt duo 
 Aethiopes capillati cum pusillis utribus, quales solent esse qui harenam in
 amphitheatro spargunt, vinumque dedere in manus; aquam enim nemo porrexit.
 Laudatus propter elegantias dominus
 “Aequum” inquit “Mars
 amat. Itaque iussi suam cuique mensam assignari. Obiter
 et putidissimi servi minorem nobis aestum frequentia sua
 facient.” Statim allatae sunt amphorae vitreae
 diligenter gypsatae, quarum in cervicibus pittacia erant affixa cum hoc
 titulo: “Falernum Opimianum annorum centum.” Dum titulos perlegimus,
 complosit Trimalchio manus et “Eheu” inquit “ergo diutius vivit vinum quam homuncio. Quare tengomenas faciamus. vita vinum est. Verum
 Opimianum praesto. Heri 
 non tam bonum posui, et multo honestiores cenabant.”
 Potantibus ergo nobis et accuratissime lautitias mirantibus larvam argenteam
 attulit servus sic aptatam, ut articuli eius vertebraeque luxatae in omnem
 partem flecterentur. Hanc cum super mensam semel iterumque abiecisset, et
 catenatio mobilis aliquot figuras exprimeret, Trimalchio adiecit:“ 
 Eheu nos miseros, quam totus homuncio nil est. 
 Sic erimus cuncti, postquam nos auferet Orcus. 
 Ergo vivamus, dum licet esse bene. 
 ”

Laudationem ferculum est insecutum
 plane non pro expectatione magnum; novitas tamen omnium convertit oculos.
 Rotundum enim repositorium duodecim habebat signa in orbe disposita, super
 quae proprium convenientemque materiae structor imposuerat cibum: super
 arietem cicer arietinum, super taurum bubulae frustum, super geminos
 testiculos ac rienes, super cancrum coronam, super leonem ficum Africanam,
 super virginem steriliculam, super libram stateram in cuius altera parte
 scriblita erat, in altera placenta, super scorpionem pisciculum marinum, super sagittarium oclopetam, super capricornum locustam marinam, super
 aquarium anserem, super pisces duos mullos. In medio autem caespes cum
 herbis excisus favum sustinebat. Circumferebat Aegyptius puer clibano
 argenteo panem 
 Atque ipse etiam taeterrima voice de Laserpiciario mimo canticum extorsit.

Nos ut tristiores ad tam viles
 accessimus cibos, “Suadeo” inquit Trimalchio “cenemus; hoc est ius cenae.”
 Haec ut dixit, ad symphoniam quattuor tripudiantes procurrerunt
 superioremque partem repositorii abstulerunt. Quo facto videmus infra
 scilicet in altero ferculo altilia et sumina leporemque in
 medio pinnis subornatum, ut Pegasus videretur. Notavimus etiam circa angulos
 repositorii Marsyas quattuor, ex quorum utriculis garum- piperatum currebat
 super pisces, qui tanquam in euripo natabant. Damus omnes plausum a familia
 inceptum et res electissimas ridentes aggredimur. Non minus et Trimalchio
 eiusmodi methodio laetus “Carpe” inquit. Processit statim scissor et ad
 symphoniam gesticulatus ita laceravit obsonium, ut putares essedarium
 hydraule cantante pugnare. Ingerebat nihilo minus Trimalchio lentissima
 voce: “Carpe, Carpe.” Ego suspicatus ad aliquam urbanitatem totiens iteratam
 vocem pertinere, non erubui eum, qui supra me accumbebat, hoc ipsum
 interrogare. At ille, qui saepius eiusmodi ludos spectaverat, “Vides illum”
 inquit “qui obsonium carpit: Carpus vocatur. Itaque quotiescunque dicit
 'Carpe,' eodem verbo et vocat et imperat.”

Non potui amplius quicquam gustare,
 sed conversus ad eum, ut quam plurima exciperem, longe accersere fabulas
 coepi sciscitarique, quae esset mulier illa, quae huc atque illuc
 discurreret. “Uxor” inquit “Trimalchionis, Fortunata appellatur, quae nummos
 modio metitur. Et modo, modo quid fuit? Ignoscet
 milli genius tuus, noluisses de manu illius panem accipere. Nunc, nec quid
 nec quare, in caelum abiit et Trimalchionis topanta est. Ad summam, mero meridie si dixerit illi tenebras esse,
 credet. Ipse nescit quid habeat, adeo saplutus est; sed haec lupatria providet omnia et ubi non
 putes. Est sicca, sobria, bonorum consiliorum tantum auri vides ,
 est tamen malae linguae, pica pulvinaris. Quem amat, amat; quem non amat,
 non amat. Ipse Trimalchio fundos habet, qua milvi volant, nummorum nummos.
 Argentum in ostiarii illius cella plus iacet, quam quisquam in fortunis
 habet. Familia vero babae babae, non mehercules puto decumam partem esse quae dominum
 suum noverit. Ad summam, quemvis ex istis babaecalis in rutae folium
 coniciet.

Nec est quod putes illum quicquam
 emere. Omnia domi nascuntur: lana, credrae, piper, lacte gallinaceum si
 quaesieris, invenies. Ad summam, parum illi bona lana
 nascebatur; arietes a Tarento emit, et eos culavit in gregem. Mel Atticum ut
 domi nasceretur, apes ab Athenis iussit afferri; obiter et vernaculae quae
 sunt, meliusculae a Graeculis fient. Ecce intra hos dies scripsit, ut illi
 ex India semen boletorum mitteretur. Nam mulam quidem nullam habet, quae non
 ex onagro nata sit. Vides tot culcitras: nulla non aut conchyliatum aut
 coccineum tomentum habet. Tanta est animi beatitudo. Reliquos autem
 collibertos eius cave contemnas. Valde sucossi sunt. Vides illum qui in imo
 imus recumbit: hodie sua octingenta possidet. De nihilo crevit. Modo solebat
 collo suo ligna portare. Sed quomodo dicunt—ego nihil scio, sed audivi—
 quom 
 Incuboni pilleum rapuisset, et thesaurum invenit. Ego nemini
 invideo, si quid 
 deus dedit. Est tamen sub alapa et non vult sibi male. Itaque proxime
 casam hoc
 titulo proscripsit: 'C. Pompeius Diogenes ex kalendis Iuliis cenaculum
 locat; ipse enim domum emit.' Quid ille qui libertini loco iacet, quam bene
 se habuit. Non impropero illi. Sestertium suum vidit decies, sed male
 vacillavit. Non puto illum capillos liberos habere, nec
 mehercules sua culpa; ipso enim homo melior non est; sed liberti scelerati,
 qui omnia ad se fecerunt. Scito autem: sociorum olla male fervet, et ubi
 semel res inclinata est, amici de medio. Et quam honestam negotiationem
 exercuit, quod ilium sic vides. Libitinarius fuit. Solebat sic cenare,
 quomodo rex: apros gausapatos, opera pistoria, avis, cocos, pistores. Plus
 vini sub mensa effundebatur, quam aliquis in cella habet. Phantasia, non
 homo. Inclinatis quoque rebus suis, cum timeret ne creditores ilium
 conturbare existimarent, hoc titulo auctionem proscripsit: “C. Iulius
 Proculus auctionem faciet rerum supervacuarum.””

Interpellavit tam dulces fabulas
 Trimalchio; nam iam sublatum erat ferculum, hilaresque convivae vino
 sermonibusque publicatis operam coeperant dare. Is ergo reclinatus in
 cubitum “Hoc vinum” inquit “vos oportet suave faciatis. Pisces natare
 oportet. Rogo, me putatis illa cena esse contentum, quam in theca
 repositorii videratis? 'Sic notus Vlixes?' quid ergo est? Oportet etiam
 inter cenandum philologiam nosse. Patrono meo ossa bene quiescant, qui me
 hominem inter homines voluit esse. Nam mihi nihil novi potest afferri, sicut
 ille fericulus iam habuit praxim. Caelus hic, in quo duodecim dii
 habitant, in totidem se figuras convertit, et modo fit aries. Itaque
 quisquis nascitur illo signo, multa pecora habet, multum lanae, caput praeterea durum, frontem expudoratam, cornum acutum.
 Plurimi hoc signo scholastici nascuntur et arietilli.” Laudamus
 urbanitatem mathematici; itaque adiecit: “deinde totus caelus taurulus fit.
 Itaque tune calcitrosi nascuntur et bubulci et qui se ipsi pascunt. In
 geminis autem nascuntur bigae et boves et colei et qui utrosque parietes
 linunt. In cancro ego natus sum. Ideo multis pedibus sto, et in mari et in
 terra multa possideo; nam cancer et hoc et illoc quadrat. Et ideo iam dudum
 nihil super illum posui, ne genesim meam premerem. In leone cataphagae
 nascuntur et imperiosi; in virgine mulieres et fugitivi et compediti; in
 libra laniones et unguentarii et quicunque aliquid expediunt; in scorpione
 venenarii et percussores; in sagittario strabones, qui holera spectant,
 lardum tollunt; in capricorno aerumnosi, quibus prae mala sua cornua
 nascuntur; in aquario copones et cucurbitae; in piscibus obsonatores et
 rhetores. Sic orbis vertitur tanquam mola, et semper aliquid mali facit, ut
 homines aut nascantur aut pereant. Quod autem in medio caespitem videtis et
 supra caespitem favum, nihil sine ratione facio. terra mater est in medio
 quasi ovum corrotundata, et omnia bona in se habet tanquam favus.”

“Sophos” universi clamamus et
 sublatis manibus ad cameram iuramus Hipparchum Aratumque com parandos illi homines non fuisse, donec advenerunt
 ministri ac toralia praeposuerunt toris, in quibus retia erant picta
 subsessoresque cum venabulis et totus venationis apparatus, Necdum
 sciebamus, quo mitteremus suspiciones nostras, cum extra triclinium clamor
 sublatus est ingens, et ecce canes Laconici etiam circa mensam discurrere
 coeperunt. Secutum est hos repositorium, in quo positus erat primae
 magnitudinis aper, et quidem pilleatus, e cuius dentibus sportellae
 dependebant duae palmulis textae, altera caryotis altera thebaicis repleta.
 Circa autem minores porcelli ex coptoplacentis facti, quasi uberibus
 imminerent, scrofam esse positam' significabant. Et hi quidem apophoreti
 fuerunt. Ceterum ad scindendum aprum non ille Carpus accessit, qui altilia
 laceraverat, sed barbatus ingens, fasciis cruralibus alligatus et alicula
 subornatus polymita, strictoque venatorio cultro latus apri vehementer
 percussit, ex cuius plaga turdi evolaverunt. Parati aucupes cum harundinibus
 fuerunt et eos circa triclinium volitantes momento exceperunt. Inde cum suum
 cuique iussisset referri Trimalchio, adiecit: “Etiam videte, quam porcus
 ille silvaticus lotam comederit glandem.” Statim pueri ad sportellas
 accesserunt, quae pendebant e dentibus, thebaicasque et caryotas ad numerum
 divisere cenantibus.

Interim ego, qui privatum habebam
 secessum, in multas cogitationes deductus sum, quare aper pilleatus
 intrasset. Postquam itaque omnis bacalusias consumpsi, 
 duravi interrogare illum interpretem meum, quod me torqueret. At ille: “Plane etiam
 hoc servus tuus indicare potest; non enim aenigma est, sed res aperta. Hic
 aper, cum heri summa cena eum vindicasset, a convivis dimissus est;
 itaque hodie tanquam libertus in convivium revertitur.” Damnavi ego stuporem
 meum et nihil amplius interrogavi, ne viderer nunquam inter honestos
 cenasse. Dum haec loquimur, puer speciosus, vitibus
 hederisque redimitus, modo Bromium, interdum Lyaeum Euhiumque confessus,
 calathisco uvas circumtulit et poemata domini sui acutissima voce traduxit.
 Ad quem sonum conversus Trimalchio “Dionyse” inquit “liber esto.” Puer
 detraxit pilleum apro capitique suo imposuit. Tum Trimalchio rursus adiecit:
 “Non negabitis me” inquit “habere Liberum patrem.” Laudavimus dictum
 Trimalchionis et circumeuntem puerum sane perbasiamus. Ab hoc ferculo Trimalchio ad lasanum surrexit. Nos libertatem sine tyranno
 nacti coepimus invitare convivarum sermones. Dama itaque primus cum
 pataracina poposcisset, “Diei” inquit “nihil est. Dum versas te, nox fit.
 Itaque nihil est melius, quam de cubiculo recta in triclinium ire. Et mundum
 frigus habuimus. Vix me balneus calfecit. Tamen calda potio vestiarius est.
 Staminatas duxi, et plane matus sum. Vinus mihi in cerebrum abiit.”

Excepit Seleucus fabulae partem et
 “Ego” inquit “non cotidie lavor; baliscus enim fullo est, aqua dentes habet,
 et cor nostrum cotidie liquescit. Sed cum mulsi pultarium obduxi, frigori
 laecasin dico. Nec sane lavare potui; fui enim hodie in funus. Homo bellus,
 tam bonus Chrysanthus animam ebulliit. Modo, modo me appellavit. Videor mihi
 cum illo loqui. Heu, eheu. Utres inflati ambulamus. Minoris quam muscae
 sumus, muscae tamen aliquam virtutem habent, nos non pluris sumus quam
 bullae. Et quid si non abstinax fuisset. Quinque dies aquam in os suum non
 coniecit, non micam panis. Tamen abiit ad plures. Medici ilium perdiderunt,
 immo magis malus fatus; medicus enim nihil aliud est quam animi consolatio.
 Tamen bene elatus est, vitali lecto, stragulis bonis. Planctus est
 optime—manu misit aliquot—etiam si maligne illum ploravit uxor. Quid si non
 illam optime accepisset. Sed mulier quae mulier milvinum genus. Neminem
 nihil boni facere oportet; aeque est enim ac si in puteum conicias. Sed
 antiquus amor cancer est.”

Molestus fuit, Philerosque
 proclamavit: “Vivorum meminerimus. Ille habet, quod sibi debebatur: honeste
 vixit, honeste obiit. Quid habet quod queratur? Ab asse erevit et paratus
 fuit quadrantem de stercore mordicus tollere. Itaque crevit, quicquid
 crevit, tanquam favus. Puto mehercules illum reliquisse 
 lida centum, et omnia in nummis habuit. De re tamen ego verum dicam, qui
 linguam caninam comedi: durae buccae fruit, linguosus, discordia, non homo.
 Frater eius fortis fuit, amicus amico, manu plena, uncta mensa. Et
 inter initia malam parram pilavit, sed recorrexit costas illius prima
 vindemia: vendidit enim vinum, quanti ipse voluit. Et quod illius mentum
 sustulit, hereditatem accepit, ex qua plus involavit, quam illi relictum
 est. Et ille stips, dum fratri suo irascitur, nescio cui terrae filio
 patrimonium elegavit. Longe fugit, quisquis suos fugit. Habuit autem
 oricularios servos, qui illum pessum dederunt. 
 Nunquam autem recte
 faciet, qui cito credit, utique homo negotians. Tamen verum quod frunitus
 est, quam diu vixit, . cui datum est, non cui destinatum. Plane
 Fortunae filius, in manu illius plumbum aurum fiebat. Facile est autem, ubi
 omnia quadrata currunt. Et quot putas illum annos secum tulisse? Septuaginta
 et supra. Sed corneolus fuit, aetatem bene ferebat, niger tanquam corvus.
 Noveram hominem olim oliorum et adhuc salax erat. Non mehercules illum puto
 in domo canem reliquisse. Immo etiam pullarius erat, omnis minervae
 homo. Nec improbo, hoc solum enim secum tulit.”

Haec Phileros dixit, illa
 Ganymedes: “narratis quod nec ad caelum nec ad terram pertinet, cum interim
 nemo curat, quid annona mordet. Non me hercules hodie
 buccam panis invenire potui. Et quomodo siccitas perseverat. Iam annum
 esuritio fuit. Aediles male eveniat, qui cum pistoribus colludunt 'Serva me,
 servabo te.' Itaque populus minutus laborat; nam isti maiores maxillae
 semper Saturnalia agunt. O si haberemus illos leones, quos ego hic inveni,
 cum primum ex Asia veni. Illud erat vivere. Simila si siligine inferior
 esset, laruas sic
 istos percolopabant, ut illis Iupiter iratus esset. Sed memini
 Safinium: tunc habitabat ad arcum veterem, me puero, piper, non homo. Is
 quacunque ibat, terram adurebat. Sed rectus, sed certus, amicus amico, cum
 quo audacter posses intenebris micare. In curia autem quomoda singulos
 vel pilabat tractabat , nec schemas loquebatur sed
 derectum. 
 Cum ageret porro in foro, sic illius vox crescebat tanquam tuba. Nec sudavit
 unquam nec expuit, puto eum nescio quid Asiadis habuisse. Et quam benignus resalutare,
 nomina omnium reddere, tanquam unus de nobis. Itaque illo tempore annona pro
 luto erat, Asse panem quem emisses, non potuisses cum altera devorare. Nunc
 oculum bublum vidi maiorem. Heu heu, quotidie peius. Haec colonia
 retroversus crescit tanquam coda vituli. Sed quare nos habemus aedilem trium
 cauniarum, qui sibi mavult assem quam vitam nostram? Itaque domi gaudet,
 plus in die nummorum accipit, quam alter patrimonium 
 habet. Iam scio, unde acceperit denarios mille aureos. Sed si nos coleos
 haberemus, non tantum sibi placeret. Nunc populus est domi leones, foras
 vulpes. Quod ad me attinet, iam pannos meos comedi, et si perseverat haec
 annona, casulas meas vendam. Quid enim futurum est, si nec dii nec homines
 huius coloniae miserentur? Ita meos fruniscar, ut ego puto omnia illa a
 diibus fieri. Nemo enim caelum caelum putat,
 nemo ieiunium
 servat, nemo Iovem pili facit, sed omnes opertis oculis bona sua computant.
 Antea 
 stolatae ibant nudis pedibus in clivum, passis capillis, mentibus puris, et
 Iovem aquam exorabant. Itaque statim urceatim plovebat: aut tune aut
 nunquam: et omnes redibant udi tanquam
 mures. Itaque dii pedes lanatos habent, quia nos religiosi non sumus. Agri
 iacent”—

“Oro te” inquit Echion centonarius
 “melius loquere. 'Modo sic, modo sic' inquit rusticus; varium porcum
 perdiderat. Quod hodie non est, eras erit: sic vita truditur. 
 Non mehercules patria melior dici potest, si homines haberet. Sed laborat hoc
 tempore, nec haec sola. Non debemus delicati esse, ubique medius caelus est.
 Tu si aliubi fueris, dices hie porcos coctos ambulare. Et ecce habituri
 sumus munus excellente in triduo die festa; familia non lanisticia, sed
 plurimi liberti. Et Titus noster magnum animum habet et est ealdicerebrius:
 aut hoc aut illud erit, quid utique. Nam illi
 domesticus sum, non est miscix. Ferrum optimum daturus est, sine fuga,
 carnarium in medio, ut amphitheater videat. Et habet unde: relictum est illi
 sestertium tricenties, decessit illius pater male. Ut quadringenta impendat,
 non sentiet patrimonium illius, et sempiterno nominabitur. Iam Manios
 aliquot habet et mulierem essedariam et dispensatorem Glyconis, qui
 deprehensus est, cum dominam suam delectaretur. Videbis populi rixam inter
 zelotypos et amasiunculos. Glyco autem, sestertiarius homo, dispensatorem ad
 bestias dedit. Hoc est se ipsum traducere. Quid servus peccavit, qui coactus
 est facere? Magis illa matella digna fuit quam taurus iactaret. Sed qui
 asinum non potest, stratum caedit. Quid autem Glyco putabat Hermogenis
 filicem unquam bonum exitum facturam? Ille milvo volanti poterat ungues
 resecare; colubra restem non parit. Glyco, Glyco dedit suas; itaque quamdiu
 vixerit, habebit stigmam, nec illam nisi Orcus delebit. Sed sibi quisque
 peccat. Sed subolfacio, quod nobis epulum daturus est Mammaea, binos
 denarios mihi et meis. Quod si hoc fecerit, eripiat Norbano totum favorem.
 Scias oportet plenis velis hunc vinciturum. Et revera, quid ille nobis boni
 fecit? Dedit gladiatores sestertiarios iam decrepitos, quos si sufflasses,
 cecidissent; iam meliores bestiarios vidi. Occidit de lucerna equites, putares eos gallos gallinaceos; alter burdubasta, alter
 loripes, tertiarius mortuus pro mortuo, qui habebat nervia praecisa. Unus
 alicuius flaturae fuit Thraex, qui et ipse ad dictata pugnavit. Ad summam,
 omnes postea secti sunt; adeo de magna turba 'adhibete' acceperant, plane
 fugae merae. 'Munus tamen' inquit 'tibi dedi': et ego tibi plodo. Computa,
 et tibi plus do quam accepi. Manus manum lavat. Videris mihi, Agamemnon,
 dicere:

'Quid iste argutat molestus?' quia
 tu, qui potes loquere, non loquis. Non es nostrae fasciae, et ideo
 pauperorum verba derides. Scimus te prae litteras fatuum esse. Quid ergo
 est? aliqua die te persuadeam, ut ad villam venias et videas casulas
 nostras? Inveniemus quod manducemus, pullum, ova: belle erit, etiam si omnia
 hoc anno tempestas dispare pallavit: inveniemus ergo unde saturi fiamus. Et
 iam tibi discipulus crescit cicaro meus. Iam quattuor partis dicit; si
 vixerit, habebis ad latus servulum. Nam quicquid illi vacat, caput de tabula
 non tollit. Ingeniosus est et bono filo, etiam si in aves morbosus est. Ego
 illi iam tres cardeles occidi, et dixi quod mustella comedit. Invenit tamen
 alias nenias, et libentissime pingit. Ceterum iam Graeculis calcem impingit
 et Latinas coepit non male appetere, etiam si magister eius sibi placens
 fit nec uno loco
 consistit, sed venit, dem litteras, sed non vult
 laborare. Est et alter non quidem doctus, sed curiosus, qui plus docet quam
 scit. Itaque feriatis diebus solet domum venire, et quicquid dederis,
 contentus est. Emi ergo nunc puero aliquot libra rubricata, quia volo illum
 ad domusionem aliquid de iure gustare. Habet haec res panem. Nam litteris
 satis inquinatus est. Quod si resilient, destinavi illum artificii docere,
 aut tonstreinum aut praeconem aut certe causidicum, quod illi
 auferre non possit nisi Orcus. Ideo illi cotidie clamo: 'Primigeni, crede
 mihi, quicquid discis, tibi discis. Vides Phileronem causidicum: si non
 didicisset, hodie famem a labris non abigeret. Modo, modo collo
 suocircumferebat onera venalia, nunc etiam adversus Norbanum se extendit.
 Litterae thesaurum est, et artificium nunquam moritur.” '

Eiusmodi fabulae vibrabant, cum
 Trimalchio intravit et detersa fronte unguento manus lavit spatioque minimo
 interposito “Ignoscite mihi” inquit “amici, multis iam diebus venter mihi
 non respondit. Nec medici se inveniunt. Profuit mihi tamen
 malicorium et taeda ex aceto. Spero tamen,
 iamveterem pudorem sibi imponet. Alioquin circa stomachum mihi
 sonat, putes taurum. Itaque si quis vestrum voluerit sua re
 causa facere, non est quod ilium pudeatur. Nemo
 nostrum solide natus est. Ego nullum puto tam magnum tormentum esse quam
 continere. Hoc so lum vetare ne Iovis potest. Rides,
 Fortunata, quae soles me nocte desomnem facere? Nec tamen in triclinio ullum
 vetuo facere
 quod se iuvet, et medici vetant continere. Vel si quid plus venit, omnia
 foras parata sunt: aqua, lasani et cetera minutalia. Credite mihi,
 anathymiasis in cerebrum it et in toto corpore fluctum facit. Multos scio
 sic periisse, dum nolunt sibi verum dicere.” Gratias agimus liberalitati
 indulgentiaeque eius, et subinde castigamus crebris potiunculis risum. Nec
 adhuc sciebamus nos in medio lautitiarum, quod aiunt, clivo laborare. Nam cum mundatis
 ad symphoniam mensis tres albi sues in triclinium adducti sunt capistris et
 tintinnabulis culti, quorum unum bimum nomenculator esse dicebat, alterum
 trimum, tertium vero iam sexennem, ego putabam petauristarios intrasse et
 porcos, sicut in circulis mos est, portenta aliqua facturos; sed Trimalchio
 expectatione discussa “Quem” inquit “ex eis vultis in cenam statim fieri?
 gallum enim gallinaceum, penthiacum et eiusmodi nenias rustici faciunt: mei
 coci etiam vitulos aeno coctos solent facere.” Continuoque cocum vocari
 iussit, et non expectata electione nostra maximum natu iussit occidi, et
 clara voce: “Ex quota decuria es?” Cum ille se ex quadragesima respondisset,
 “Empticius an” inquit “domi natus?” “Neutrum” inquit cocus “sed testamento
 Pansae tibi relictus sum.” “ Vide ergo” ait “ut
 diligenter ponas; si non, te iubebo in decuriam viatorum
 conici.”

Et cocum quidem potentiae admonitum
 in culinam obsonium duxit, Trimalchio autem mihi ad nos vultu respexit et
 “Vinum” inquit “si non placet, mutabo; vos illud oportet bonum faciatis.
 Deorum beneficio non emo, sed nunc quicquid ad salivam facit, in suburbano
 nascitur eo, quod ego adhuc non novi. Dicitur confine esse Tarraciniensibus
 et Tarentinis. Nunc coniungere agellis Siciliam volo, ut cum Africam
 libuerit ire, per meos fines navigem. Sed narra tu mihi, Agamemnon, quam
 controversiam hodie declamasti? Ego etiam si causas non ago, in
 domusionem tamen litteras didici. Et ne me putes studia
 fastiditum, II 
 bybliothecas habeo, unam Graecam, alteram Latinam. Dic ergo, si me amas,
 peristasim declamationis tuae.” Cum dixisset Agamemnon: “Pauper et dives
 inimici erant,” ait Trimalchio “Quid est pauper?” “Urbane” inquit Agamemnon
 et nescio quam controversiam exposuit. Statim Trimalchio Hoc “inquit si
 factum est, controversia non est; si factum non est, nihil est.” Haec
 aliaque cum effusissimis prosequeremur laudationibus, “Rogo” inquit
 “Agamemnon mihi carissime, numquid duodecim aerumnas Herculis tenes, aut de
 Vlixe fabulam, quemadmodum illi Cyclops pollicem forcipe extorsit? Solebam
 haec ego puer apud Homerum legere. Nam Sibyllam quidem Cumis ego ipse oculis
 meis vidi in ampulla pendere, et cum illi pueri dicerent:
 Si/bulla, ti/ qe/leis; respondebat
 illa: a)poqanei=n qe/lw. ”

Nondum efflaverat omnia, cum
 repositorium cum sue ingenti mensam occupavit. Mirari nos celeritatem
 coepimus et iurare, ne gallum quidem gallinaceum tam cito percoqui potuisse,
 tanto quidem magis, quod longe maior nobis porcus videbatur esse, quam paulo
 ante aper fuerat. Deinde magis magisque Trimalchio intuens eum “Quid? quid?”
 inquit “porcus hic non est exinteratus? Non mehercules est. Voca, voca cocum
 in medio.” Cum constitisset ad mensam cocus tristis et diceret se oblitum
 esse exinterare, “quid? oblitus?” Trimalchio exclamat “Putes ilium piper et
 cuminum non coniecisse. Despolia.” Non fit mora, despoliatur cocus atque
 inter duos tortores maestus consistit. Deprecari tamen omnes coeperunt et
 dicere: “Solet fieri; rogamus, mittas; postea si fecerit, nemo nostrum pro
 illo rogabit.” Ego, crudelissimae severitatis, non potui me tenere, sed
 inclinatus ad aurem Agamemnonis “plane” inquam “hic debet servus esse
 nequissimus; aliquis oblivisceretur porcum exinterare? Non mehercules illi
 ignoscerem, si piscem praeterisset.” At non Trimalchio, qui relaxato in
 hilaritatem vultu “Ergo” inquit “quia tam malae memoriae es, palam nobis
 ilium exintera.” Recepta cocus tunica cultrum arripuit porcique ventrem
 hinec atque illinc timida manu secuit. Nec mora, ex
 plagis ponderis inclinatione crescentibus tomacula cum botulis effusa sunt.

Plausum post hoc automatum familia
 dedit et “Gaio feliciter” conclamavit. Nec non cocus potione honoratus est
 et argentea corona, poculumque in lance accepit Corinthia. Quam cum
 Agamemnon propius consideraret, ait Trimalchio: “Solus sum qui vera
 Corinthea habeam.” Expectabam, ut pro reliqua insolentia diceret sibi vasa
 Corintho afferri. Sed ille melius:“Et forsitan” inquit “quaeris, quare solus
 Corinthea vera possideam: quia scilicet aerarius, a quo emo, Corinthus
 vocatur. Quid est autem Corintheum, nisi quis Corinthum habet? Et ne me
 putetis nesapium csse, valde bene scio, unde primum Corinthea nata sint. Cum
 Ilium captum est, Hannibal, homo vafer et magnus stelio, omnes statuas aeneas et
 aureas et argenteas in unum rogum congessit et eas incendit; factae sunt in
 unum aera miscellanea. Ita ex hac massa fabri sustulerunt et fecerunt
 catilla et paropsides et statuncula. Sic Corinthea nata sunt, ex omnibus in
 unum, nec hoc nec illud. Ignoscetis mihi, quod dixero: ego malo mihi vitrea,
 certe non olunt. Quod si non frangerentur,

mallem mihi quam aurum; nunc autem
 vilia sunt. Fuit tamen faber qui fecit phialam vitream, quae non
 frangebatur. Admissus ergo Caesarem est cum suo munere, deinde fecit
 reporrigere Caesarem et illam in pavimentum proiecit. Caesar non pote valdius
 quam expavit. At ille sustulit phialam de terra; collisa
 erat tanquam vasum aeneum; deinde martiolum de sinu protulit et phialam otio
 belle correxit. Hoc facto putabat se solium Iovis tenere, utique postquam
 Caesar 
 illi dixit: 'Numquid alius scit hanc condituram vitreorum?' vide modo.
 Postquam negavit, iussit illum Caesar decollari: quia enim, si scitum esset,
 aurum pro luto haberemus. In argento plane studiosus sum.

Habeo scyphos urnales plus minus
 C: quemadmodum Cassandra occidit filios suos, et pueri mortui iacent sic ut
 vivere putes. Habeo capides M, quas reliquit patrono meo
 Mummius, ubi Daedalus Niobam in equum Troianum includit.
 Nam Hermerotis pugnas et Petraitis in poculis habeo, omnia ponderosa; meum
 enim intelligere nulla pecunia vendo.” Haec dum
 refert, puer calicem proiecit. Ad quem respiciens Trimalchio “Cito” inquit
 “te ipsum caede, quia nugax es.” Statim puer demisso labro orare. At ille
 “Quid me” inquit “rogas? Tanquam ego tibi molestus sim. Suadeo, a te
 impetres, ne sis nugax.” Tandem ergo exoratus a nobis missionem dedit puero.
 Ille dimissus circa mensam percucurrit. . .“ 
 et “Aquam foras, vinum intro” clamavit 
 
 ” excipimus urbanitatem iocantis, et ante omnes Agamemnon, qui
 sciebat, quibus meritis revocaretur ad cenam. Ceterum
 laudatus Trimalchio hilarius bibit et iam ebrio proximus “Nemo” inquit
 “vestrum rogat Fortunatam meam, ut saltet? Credite mihi: cordacem nemo
 melius ducit.” Atque ipse erectis supra frontem
 manibus Syrum histrionem exhibebat concinente tota familia: ma/deia perima/deia. Et prodisset in medium,
 nisi Fortunata ad aurem accessisset; et credo, dixerit non decere
 gravitatem eius tam humiles ineptias. Nihil autem tam inaequale erat; nam
 modo Fortunatam verebatur, modo ad naturam suam
 revertebatur.

Et plane interpellavit saltationis
 libidinem actuarius, qui tanquam urbis acta recitavit: “VII. kalendas
 sextiles: in praedio Cumano, quod est Trimalchionis, nati sunt pueri xxx,
 puellae XL; sublata in horreum ex area tritici millia modium quingenta;
 boves domiti quingenti. Eodem die: Mithridates servus in crucem actus est,
 quia Gai nostri genio male dixerat. Eodem die: in arcam relatum est, quod
 collocari non potuit, sestertium centies. Eodem die: incendium factum est in
 hortis Pompeianis, ortum ex aedibus Nastae vilici.” “Quid?” inquit
 Trimalchio “quando mihi Pompeiani horti emptisunt?” “Anno priore” inquit
 actuarius “et ideo in rationem nondum venerunt.” Excanduit Trimalchio et
 “Quicunque” inquit “mihi fundi empti fuerint, nisi intra sextum mensem
 sciero, in rationes meas inferri vetuo.” Iam etiam
 edicta aedilium recitabantur et saltuariorum testamenta, quibus Trimalchio
 cum elogio exheredabatur; iam nomina vilicorum et repudiata a cilcitore
 Iiberta in balneatoris contubernio deprehensa et atriensis Baias relegatus;
 iam reus factus dispensator et iudicium inter cubicularios actum. Petauristarii autem tandem venerunt. Baro
 insulsissimus cum scalis constitit puerumque iussit per gradus et in summa
 parte odaria saltare, circulos deinde ardentes transilire et dentibus
 amphoram sustinere. Mirabatur haec solus Trimalchio dicebatque ingratum
 artificium esse. Ceterum duo esse in rebus humanis, quae libentissime
 spectaret, petauristarios et cornicines; reliqua
 animalia acroamata tricas meras esse. “Nam et
 comoedos” inquit “emeram, sed malui illos Atellaniam facere, et choraulen
 meum iussi Latine cantare.”

Cum maxime haec dicente Gaio
 puer 
 Trimalchionis delapsus est. Conclamavit familia, nec
 minus convivae, non propter hominem tam putidum, cuius et cervices fractas
 libenter vidissent, sed propter malum exitum cenae, ne necesse haberent
 alienum mortuum plorare. Ipse Trimalchio cum graviter ingemuisset superque
 brachium tanquam laesum incubuisset, concurrere medici, et inter primos
 Fortunat a crinibus passis cum scypho, miseramque se atque infe licem proclamavit. Nam puer quidem, qui ceciderat,
 circumibat iam dudum pedes nostros et missionem rogabat. Pessime mihi erat,
 ne his precibus per ridiculum aliquid catastropha quaereretur.
 Nec enim adhuc exciderat cocus ille, qui oblitus fuerat porcum exinterare.
 Itaque totum circumspicere triclinium coepi, ne per parietem automatum
 aliquod exiret, utique postquam servus verberari coepit, qui brachium domini
 contusum alba potius quam conchyliata involverat lana. Nec longe aberravit
 suspicio mea; in vicem enim poenae venit decretum Trimalchionis, quo
 puerum iussit liberum esse, ne quis posset dicere, tantum virum esse a servo
 vulneratum.

Comprobamus nos factum et quam in praecipiti
 res humanae
 essent, vario sermone garrimus. 
 “Ita” inquit
 Trimalchio “non oportet hune casum sine inscriptione transire” statimque codicillos
 poposcit et non diu cogitatione distorta haec recitavit: “ 
 "Quod non expectes, ex transverse fit 
 
 
 
 
 —et supra nos Fortuna negotia curat. 
 
 quare da nobis vina Falerna, puer.” 
 ” 
 ab hoc epigrammate coepit poetarum esse
 mentio diuque summa
 carminis penes Mopsum Thracem memorata est done Trimalchio “Rogo” inquit
 "magister, quid putas inter Ciceronem et Publilium interesse? Ego alterum
 puto disertiorem fuisse, alterum honestiorem. Quid enim his melius dici
 potest? “ 
 “'Luxuriae rictu Martis marcent moenia. 
 Tuo palato clausus pavo pascitur 
 plumato amictus aureo Babylonico, 
 gallina tibi Numidica, tibi gallus spado; 
 ciconia etiam, grata peregrina hospita 
 pietaticultrix gracilipes crotalistria, 
 avis exul hiemis, titulus tepidi temporis, 
 nequitiae nidum in caccabo fecit modo. 
 Quo margarita cara tibi, bacam Indicam? 
 An ut matrona ornataphaleris pelagiis 
 tollat pedes indomita in strato extraneo? 
 Zmaragdum ad quam rem viridem, pretiosum vitrum? 
 Quo Carchedonios optas ignes lapideos, 
 nisi ut scintillet probitas e carbunculis? 
 Aequum est induere nuptam ventum textilem, 
 palam prostare nudam in nebula linea?' 
 ”

“Quod autem inquit putamussecundum litteras difficillimum esse
 artificium? Ego puto medicum et nummularium: medicus, qui scit quid
 homunciones intra praecordia sua habeant et quando febris veniat, etiam si
 illos odi pessime, quod mihi iubent saepe anatinam parari; nummularius, qui
 per argentum aes videt. Nam mutae bestiae laboriosissimae boves et oves:
 boves, quorum beneficio panem manducamus; oves, quod lana illae nos
 gloriosos faciunt. Et facinus indignum, aliquis ovillam est et tunicam
 habet. Apes enim ego divinas bestias puto, quae mel vomunt, etiam si
 dicuntur illud a Iove afferre; ideo autem pungunt, quia ubicunque dulce est,
 ibi et acidum invenies.” 
 Iam etiam philosophos de negotio
 deiciebat, cum pittacia
 in scypho circumferri coeperunt, puerque super hoc positus officium
 apophoreta recitavit. “Argentum sceleratum”: allata est perna, super quam
 acetabula erant posita. “Cervical”: offla collaris allata est. “Serisapia et
 contumelia”: xerophagi ex sapa datae sunt et contus
 cum malo. “Porri et persica”: flagellum et cultrum accepit; “passeres et
 muscarium”: uvam passam et mel Atticum. “Cenatoria et forensia”: offlam et
 tabulas accepit. “Canale et pedale”: lepus et solea est allata. “Muraena et
 littera”: murem cum rana alligata fascemque betae accepit. Diu risimus: sexcenta
 huiusmodi fuerunt, quae iam exciderunt memoriae meae.

Ceterum Ascyltos, intemperantis
 licentiae, cum omnia sublatis manibus eluderet et usque ad lacrimas rideret,
 unus ex conlibertis Trimalchionis excanduit, is ipse qui supra me
 discumbebat, et “Quid rides” inquit “vervex? An tibi non placent lautitiae
 domini mei? Tu enim beatior es et convivare melius soles. Ita tutelam huius
 loci habeam propitiam, ut ego si secundum illum discumberem, iam illi
 balatum duxis sem. Bellum pomum, qui rideatur alios;
 larifuga nescio quis, nocturnus, qui non valet lotium suum. Ad summam, si
 circumminxero illum, nesciet qua fugiat. Non mehercules soleo cito fervere,
 sed in molle carne vermes nascuntur. Ridet. Quid habet quod rideat? Numquid
 pater fetum emit lamna? Eques Romanus es: et ego regis filius. 'Quare ergo
 servivisti?' Quia ipse me dedi in servitutem et malui civis Romanus esse
 quam tributarius. Et nunc spero me sic vivere, ut nemini iocus sim. Homo
 inter homines sum, capite aperto ambulo; assem aerarium nemini debeo;
 constitutum habui nunquam; nemo mihi in foro dixit redde quod debes.'
 Glebulas emi, lamellulas paravi; viginti ventres pasco et canem;
 contubernalem meam redemi, ne quis in sinu illius manus tergeret; mille
 denarios pro capite solvi; sevir gratis factus sum; spero, sic moriar, ut
 mortuus non erubescam. Tu autem tam laboriosus es, ut post te non respicias?
 In alio peduclum vides, in te ricinum non vides. Tibi soli ridiclei videmur;
 ecce magister tuus, homo maior natus: placemus illi. Tu lacticulosus, nec mu
 nec ma argutas, vasus fictilis, immo lorus in aqua, lentior, non melior. Tu
 beatior es: bis prande, bis cena. Ego fidem meam malo quam thesauros. Ad
 summam, quisquam me bis poposcit? Annis quadraginta servivi; nemo tamen
 sciit, utrum servus essem an liber. Et puer capillatus in hanc coloniam
 veni; adhuc basilica non erat facta. Dedi tamen operam,
 ut domino satis facerem, homini maiiesto et dignitosso,
 cuius pluris erat unguis, quam tu totus es. Et habebam in domo, qui mihi
 pedem opponerent hac illac; tamen—genio illius gratias— enatavi. Haec sunt
 vera athla; nam in ingenuum nasci tam facile est quam accede
 istoc.' Quid nunc stupes tanquam hircus in ervilia?”

Post hoc dictum Giton, qui ad pedes
 stabat, risum iam diu compressum etiam indecenter effudit. Quod cum
 animadvertisset adversarius Ascylti, flexit convicium in puerum et “Tu
 autem” inquit “ etiam tu rides, caepa
 cirrata? 
 Io Saturnalia, rogo, mensis december est? Quando vicesimam numerasti?
 Nescit 
 quid faciat, crucis offla, corvorum cibaria. Curabo, iam tibi Iovis iratus
 sit, et isti qui tibi non imperat. Ita satur pane fiam, ut ego istud
 conliberto meo dono; alioquin iam tibi depraesentiarum reddidissem. Bene nos
 habemus, at isti nugae, qui tibi non imperant. Plane qualis dominus, talis et
 servus. Vix me teneo, nec 
 sum natura caldicerebrius, sed cum coepi, matrem meam dupundii non facio.
 Recte, videbo te in publicum, mus, immo terrae tuber: nec sursum nec deorsum
 non cresco, nisi dominum tuum in rutae folium non conieci, nec tibi parsero,
 licet mehercules Iovem Olympium clames. Curabo, longe
 tibi sit comula ista besalis et dominus dupunduarius. Recte, venies sub
 dentem: aut ego non me novi, aut non deridebis, licet barbam auream habeas.
 Athana tibi irata sit, curabo, et qui te primus deurode fecit. Non didici geometrias, critica et alogias nenias, sed
 lapidarias litteras scio, partes centum dico ad aes, ad pondus, ad nummum.
 Ad summam, si quid vis, ego et tu sponsiunculam: exi, defero
 lamnam. Iam
 scies patrem tuum mercedes perdidisse, quamvis et rhetoricam scis. Ecce“'Qui de
 nobis longe venio, late venio? solve me.'” Dicam tibi, qui de
 nobis currit et de loco non movetur; qui de nobis crescit et minor fit.
 Curris, stupes, satagis, tanquam mus in matella. Ergo aut tace aut meliorem
 noli molestare, qui te natum non putat; nisi si me iudicas anulos buxeos
 curare, quos amicae tuae involasti. Occuponem propitium. Eamus in forum et
 pecunias mutuemur: iam scies hoc ferrum fidem habere.
 Vah, bella res est volpis uda. Ita lucrum faciam et ita bene moriar aut
 populus per exitum meum iuret, nisi te ubique toga perversa fuero
 persecutus. Bella res et iste, qui te haec docet, mufrius, non magister.
 Nos didicimus, dicebat enim magister: 'Sunt vestra salva?
 recta domum; cave, circumspicias; cave, maiorem maledicas. Aut numera
 mapalia: nemo dupondii evadit.' Ego, quod me sic vides, propter artificium
 meum diis gratias ago.”

Coeperat Ascyltos respondere
 convicio, sed Trimalchio delectatus colliberti eloquentia “Agite” inquit
 “scordalias de medio. Suaviter sit potius, et tu, Hermeros, parce
 adulescentulo. Sanguen illi fervet, tu melior esto. Semper in
 hac re qui vincitur, vincit. 
 Et tu cum esses capo, cocococo, atque cor non habebas. Simus ergo, quod
 melius est, a primitiis hilares et Homeristas spectemus.” Intravit factio
 statim hastisque scuta concrepuit. Ipse Trimalchio in pulvino consedit, et
 cum Homeristae Graecis versibus colloquerentur, ut insolenter solent, ille
 canora voce Latine legebat librum. Mox silentio facto “scitis” inquit “quam
 fabulam agant? Diomedes et Ganymedes duo fratres fuerunt. Horum soror erat
 Helena. Agamemnon illam rapuit et Dianae cervam subiecit. Ita nunc Homeros
 dicit, quemadmodum inter se pugnent Troiani et
 Parentini. Vicit scilicet et Iphigeniam, filiam suam, Achilli dedit uxorem.
 Ob eam rem Aiax insanit et static argumentum explicabit.” Haec ut dixit
 Trimalchio, clamorem Homeristae sustulerunt, interque familiam discurrentem
 vitulus in lance donaria elixus allatus est, et quidem galeatus. Secutus est Aiax
 strictoque gladio, tanquam insaniret, concidit, ac modo versa modo supina
 gesticulatus mucrone frusta collegit mirantibusque vitulum partitus est.

Nec diu mirari licuit tam elegantes
 strophas; nam repente lacunaria sonare coeperunt totumque triclinium
 intremuit. Consternatus ego exsurrexi et timui, ne per tectum petauristarius
 aliquis descenderet. Nec minus reliqui convivae mirantes erexere vultus,
 expectantes quid novi de caelo nuntiaretur. Ecce autem diductis lacunaribus
 subito circulus ingens, de cupa videlicet grandi excussus, demittitur, cuius
 per totum orbem coronae aureae cum alabastris unguenti pendebant. Dum haec
 apophoreta iubemur sumere, respiciens ad mensam iam
 illic repositorium cum placentis aliquot erat positum, quod medium Priapus a
 pistore factus tenebat, gremioque satis amplo omnis generis poma et uvas
 sustinebat more vulgato. Avidius ad pompam manus porreximus, et repente nova
 ludorum remissio hilaritatem hic refecit. Omnes enim placentae omniaque poma
 etiam minima vexatione contacta coeperunt effundere crocum, et usque ad
 os molestus umor
 ac cidere. Rati ergo sacrum esse fericulum tam
 religioso apparatu perfusum, consurreximus altius et “Augusto, patri
 patriae, feliciter” diximus. Quibusdam tamen etiam post hane venerationem
 poma rapientibus et ipsi mappas implevimus, ego praecipue, qui nullo satis amplo
 munere putabam me onerare Gitonis sinum. Inter haec
 tres pueri candidas succincti tunicas intraverunt, quorum duo Lares bullatos
 super mensam posuerunt, unus pateram vini circumferens “dii propitii”
 clamabat. Aiebat autem unum Cerdonem, alterum
 Felicionem, tertium Lucrionem vocari. Nos etiam veram imaginem
 ipsius Trimalchionis, cum iam omnes basiarent, erubuimus praeterire.

Postquam ergo omnes bonam mentem
 bonamque valitudinem sibi optarunt, Trimalchio ad Nicerotem respexit et
 “solebas” inquit “suavius esse in convictu; nescio quid nunc taces nec
 muttis. Oro te, sic felicem me videas, narra illud quod tibi usu venit.”
 Niceros delectatus affabilitate amici “omne me” inquit “lucrum transeat,
 nisi iam dudum gaudimonio dissilio, quod te talem video. Itaque hilaria mera
 sint, etsi timeo istos scholasticos, ne me rideant. Viderint: narrabo tamen:
 quid enim mihi aufert, qui ridet? Satius est rideri quam derideri.” “Haec
 ubi dicta dedit,” talem fabulam exorsus est: “Cum
 adhuc servirem, habitabamus in vico angusto; nune Gavillae domus est. Ibi,
 quomodo dii volunt, amare coepi uxorem Terentii coponis: noveratis Me lissam Tarentinam, pulcherrimum bacciballum. Sed ego
 non mehercules corporaliter illam aut propter res venerias curavi, sed
 magis quod benemoria fuit. Si quid ab illa petii, nunquam mihi negatum; fecit
 assem, semissem habui; quicquid habui, in illius sinum demandavi, nec unquam
 fefellitus sum. Huius contubernalis ad villam supremum diem obiit. Itaque
 per scutum per ocream egi aginavi, quemadmodum ad illam pervenirem: scitis
 autem, in angustiis amici apparent.

Forte dominus Capuam exierat ad
 scruta scita expedienda. Nactus ego occasionem persuadeo hospitem nostrum,
 ut mecum ad quintum miliarium veniat. Erat autem miles, fortis tanquam
 Orcus. Apoculamus nos circa gallicinia, luna lucebat tanquam meridie.
 Venimus intra monimenta: homo meus coepit ad stelas facere, sedeo ego cantabundus et
 stelas numero. Deinde ut respexi ad comitem, ille exuit se et omnia
 vestimenta secundum viam posuit. Mihi anima in naso esse, stabam tanquam
 mortuus. At ille circumminxit vestimenta sua, et subito lupus factus est.
 Nolite me iocari putare; ut mentiar, nullius patrimonium tanti facio. Sed,
 quod coeperam dicere, postquam lupus factus est, ululare coepit et in silvas
 fugit. Ego primitus nesciebam ubi essem, deinde accessi, ut vestimenta eius
 tollerem: illa autem lapidea facta sunt. Qui mori timore nisi ego? Gladium
 tamen strinxi et in tota via umbras cecidi, done ad villam amicae meae pervenirem. Ut larua intravi, paene
 animam ebullivi, sudor mihi per bifurcum volabat, oculi mortui, vix unquam
 refectus sum. Melissa mea mirari coepit, quod tam sero ambularem, et 'Si
 ante' inquit 'venisses, saltem nobis adiutasses; lupus enim villam intravit
 et omnia pecora perculit, tanquam lanius sanguinem illis misit. Nec tamen
 derisit, etiam si fugit; servus enim noster lancea collum eius traiecit.'
 Haec ut audivi, operire oculos amplius non potui, sed luce clara Gai nostri
 domum fugi tanquam copo compilatus, et postquam veni in illum locum, in quo
 lapidea vestimenta erant facta, nihil inveni nisi sanguinem. Ut vero domum
 veni, iacebat miles meus in lecto tanquam bovis, et collum illius medicus
 curabat. Intellexi illum versipellem esse, nec postea cum illo panem gustare
 potui, non si me occidisses. Viderint alii quid de hoc exopinissent; ego si
 mentior, genios vestros iratos habeam.”

Attonitis admiratione universis
 “Salvo” inquit “tuo sermone” Trimalchio “si qua fides est, ut mihi pili
 inhorruerunt, quia scio Niceronem nihil nugarum narrare: immo certus est et
 minime linguosus. Nam et ipse vobis rem horribilem narrabo: asinus in
 tegulis. Cum adhuc capillatus essem, nam a puero vitam Chiam gessi, ipsimi
 nostri delicatus decessit, mehercules margaritum,
 zacritus et omnium
 numerum. Cum ergo illum mater misella plangeret et nos tum plures in
 tristimonio essemus, subito strigae stridere coepe runt; putares canem leporem persequi. Habebamus tune hominem Cappadocem,
 longum, valde audaculum et qui valebat: poterat bovem iratum tollere. Hic
 audacter stricto gladio extra ostium procucurrit, involuta sinistra manu
 curiose, et mulierem tanquam hoc loco —salvum sit, quod tango—mediam
 traiecit. Audimus gemitum, et—plane non mentiar—ipsas non vidimus. Baro
 autem noster introversus se proiecit in lectum, et corpus totum lividum
 habebat quasi flagellis caesus, quia scilicet illum tetigerat mala manus.
 Nos cluso ostio redimus iterum ad officium, sed dum mater amplexaret corpus
 filii sui, tangit et videt manuciolum de stramentis factum. Non cor habebat,
 non intestina, non quicquam: scilicet iam puerum strigae involaverant et
 supposuerant stramenticium vavatonem. Rogo vos, oportet credatis, sunt
 mulieres plussciae, sunt nocturnae, et quod sursum est, deorsum faciunt.
 Ceterum baro ille longus post hoc factum nunquam coloris sui fuit, immo post
 paucos dies phreneticus periit.”

Miramur nos et pariter credimus,
 osculatique mensam rogamus nocturnas, ut suis se teneant, dum redimus a
 cena. Et sane iam lucernae mihi plures videbantur
 ardere totumque triclinium esse mutatum, cum Trimalchio “tibi dico” inquit
 “Plocame, nihil narras? Nihil nos delectaris? Et solebas suavius esse,
 canturire belle deverbia, adicere melicam. Heu heu, abistis dulcis caricae.”
 “Iam” inquit ille “quadrigae meae decu currerunt, ex quo
 podagricus factus sum. Alioquin cum essem adulescentulus, cantando paene
 tisicus factus sum. Quid saltare? Quid deverbia? Quid tonstrinum? Quando
 parem habui nisi unum Apelletem?” Appositaque ad os manu nescio quid taetrum
 exsibilavit, quod postea Graecum esse affirmabat. Nec
 non Trimalchio ipse cum tubicines esset imitatus, ad delicias suas respexit,
 quem Croesum appellabat. Puer autem lippus, sordidissimis dentibus, catellam
 nigram atque indecenter pinguem prasina involvebat fascia panemque semissem
 ponebat super torum atque hac nausea recusantem saginabat. Quo
 admonitus officii Trimalchio Scylacem iussit adduci “praesidium domus
 familiaeque.” Nec mora, ingentis formae adductus est canis catena vinctus,
 admonitusque ostiarii calce, ut cubaret, ante mensam se posuit. Tum
 Trimalchio iactans candidum panem nemo “inquit in domo mea me plus amat.”
 Indignatus puer, quod Scylacem tam effuse laudaret, catellam in terram
 deposuit hortatusque est, ut ad rixam properaret. Scylax, canino scilicet
 usus ingenio, taeterrimo latratu triclinium implevit Margaritamque Croesi
 paene laceravit. Nec intra rixam tumultus constitit, sed candelabrum etiam
 super mensam eversum et vasa omnia crystallina comminuit et oleo ferventi
 aliquot convivas respersit. Trimalchio ne videretur iactura motus, basiavit
 puerum ac iussit super dorsum ascendere suum. Non moratus ille usus est equo
 manuque plena scapulas eius subinde verberavit, interque risum
 proclamavit; “Bucca, bucca, quot sunt hic?”
 repressus ergo aliquamdiu Trimalchio camellam grandem iussit misceri . .
 potiones dividi omnibus servis, qui ad pedes sedebant, adiecta exceptione:
 “Si quis” inquit “noluerit accipere, caput illi perfunde. Interdiu severa,
 nune hilaria.”

Hanc humanitatem insecutae sunt
 matteae, quarum etiam recordatio me, si qua est dicenti fides, offendit.
 Singulae enim gallinae altiles pro turdis circumlatae sunt et ova anserina
 pilleata, quae ut comessemus, ambitiosissime a nobis Trimalchio petiit
 dicens exossatas esse gallinas. Inter haec triclinii valvas lictor
 percussit, amictusque veste alba cum ingenti frequentia comissator intravit.
 Ego maiestate conterritus praetorem putabam venisse. Itaque temptavi
 assurgere et nudos pedes in terram deferre. Risit hanc trepidationem
 Agamemnon et “Contine te” inquit “homo stultissime. Habinnas sevir est
 idemque lapidarius, qui videtur monumenta optime facere.” Recreatus hoc sermone reposui cubitum, Habinnamque
 intrantem cumadmiratione ingenti spectabam. Ille autem iam ebrius uxoris
 suae umeris imposuerat manus, oneratusque aliquot coronis et unguento per
 frontem in oculos fluente praetorio loco se posuit con 
 tinuoque vinum et caldam poposcit. Delectatus hac Trimalchio hilaritate et
 ipse capaciorem poposcit scyphum quaesivitque, quomodo acceptus
 esset.“Omnia” inquit “habuimus praeter te; oculi enim mei hic erant. Et
 mehercules bene fuit. Scissa lautum novendiale servo suo misello faciebat,
 quem mortuum manu miserat. Et puto, cum vicensimariis magnam mantissam
 habet; quinquaginta enim millibus aestimant mortuum. Sed tamen suaviter
 fuit,etiam si coacti sumus dimidias potiones super ossucula eius effundere.”

“Tamen” inquit Trimalchio “quid
 habuistis in cena?” “Dicam” inquit “si potuero; nam tam bonae memoriae sum,
 ut frequenter nomen meum obliviscar. Habuimus tamen in primo porcum poculo
 coronatum et circa saviunculum et gizeria optime facta et
 certe betam et panem autopyrum de suo sibi, quem ego malo quam candidum; et
 vires facit, et cum mea re causa facio, non ploro. Sequens
 ferculum fuit scriblita frigida et super mel caldum infusum excellente
 Hispanum. Itaque de scriblita quidem non minimum edi, de melle me usque
 tetigi. Circa cicer et lupinum, calvae arbitratu et mala singula. Ego tamen
 duo sustuli et ecce in mappa alligata habeo; nam si aliquid muneris meo
 vernulae non tulero, habebo convicium. Bene me admonet domina mea. In
 prospectu habuimus ursinae frustum, de quo cum imprudens Scintilla
 gustasset, paene intestina sua vomu it; ego contra plus
 libram comedi, nam ipsum aprum sapiebat. Et si, inquam, ursus homuncionem
 comest quanto magis homuncio debet ursum comesse? In summo habuimus caseum
 mollem ex sapa et cocleas singulas et cordae frusta et hepatia in catillis
 et ova pilleata et rapam et senape et catillum concacatum, pax Palamedes.
 Etiam in alveo circumlata sunt oxycomina, unde quidam etiam improbe ternos
 pugnos sustulerunt. Nam pernae missionem dedimus.
 Sed narra mihi, Gai, rogo, Fortunata quare non recumbit?”

“Quomodo nosti” inquit “illam”
 Trimalchio “nisi argentum composuerit, nisi reliquias pueris diviserit,
 aquam in os suum non coniciet.” “Atqui” respondit Habinnas “nisi illa
 discumbit, ego me apoculo” et coeperat surgere, nisi signo dato Fortunata
 quater amplius a tota familia esset vocata. Venit ergo galbino succincta
 cingillo, ita ut infra cerasina appareret tunica et periscelides tortae
 phaecasiaeque inauratae. Tune sudario manus tergens, quod in collo habebat,
 applicat se illi toro, in quo Scintilla Habinnae discumbebat uxor,
 osculataque plaudentem “est te” inquit “videre?” Eo
 deinde perventum est, ut Fortunata armillas suas crassissimis detraheret
 lacertis Scintillaeque miranti ostenderet. Ultimo etiam periscelides
 resolvit et reticulum aureum, quem ex obrussa esse
 dicebat. Notavit haec Trimalchio iussitque afferri omnia et “Videtis” inquit
 “mulieris compedes: sic nos barcalae despoliamur. Sex pondo et selibram
 debet habere. Et ipse nihilo minus habeo decem pondo armillam ex millesimis
 Mercurii factam.” Ultimo etiam, ne mentiri videretur, stateram iussit
 afferri et circumlatum approbari pondus. Nec melior Scintilla, quae de
 cervice sua capsellam detraxit aureolam, quam Felicionem appellabat. Inde
 duo crotalia protulit et Fortunatae in vicem consideranda dedit et “Domini”
 inquit “mei beneficio nemo habet meliora.” “Quid?” inquit Habinnas
 “excatarissasti me, ut tibi emerem fabam vitream. Plane si filiam haberem,
 auriculas illi praeciderem. Mulieres si non essent, omnia pro luto
 haberemus; nunc hoc est caldum meiere et frigidum potare.” Interim mulieres sauciae inter se riserunt ebriaeque
 iunxerunt oscula, dum altera diligentiam matris familiae iactat, altera
 delicias et indiligentiam viri. Dumque sic cohaerent, Habinnas furtim
 consurrexit pedesque Fortunatae correptos super lectum immisit.“Au au” illa
 proclamavit aberrante tunica super genua. Composita ergo in gremio
 Scintillae incensissimam rubore faciem sudario
 abscondit.

Interposito deinde spatio cum
 secundas mensas Trimalchio iussisset afferri, sustulerunt servi omnes mensas
 et alias attulerunt, scobemque croco et minio tinctam sparserunt et, quod
 nunquam ante videram, ex lapide speculari pulverem
 tritum. Statim Trimalchio “poteram quidem” inquit “hoc fericulo esse
 contentus; secundas enim mensas habetis. Sed si quid belli habes, affer.”
 Interim puer Alexandrinus, qui caldam ministrabat,
 luscinias coepit imitari clamante Trimalchione subinde:“Muta.” Ecce alius
 ludus. Servus qui ad pedes Habinnae sedebat, iussus, credo, a domino suo
 proclamavit subito canora voce:“ 
 “Interea medium Aeneas iam classe tenebat.” 
 ” Nullus sonus unquam acidior percussit aures meas; nam praeter
 errantis barbariae aut adiectum aut deminutum clamorem miscebat Atellanicos
 versus, ut tune primum me etiam Vergilius offenderit. Plausum tamen, cum
 aliquando desisset, adiecit Habinnas et “nunquam” inquit “didicit, sed
 ego ad circulatores eum mittendo erudibam. Itaque parem non habet, sive muliones
 volet sive circulatores imitari. Desperatum valde ingeniosus
 est: idem sutor est, idem cocus idem pistor, omnis musae mancipium. Duo
 tamen vitia habet, quae si non haberet, esset omnium numerum: recutitus est
 et stertit. Nam quod strabonus est, non curo: sicut Venus spectat. Ideo
 nihil tacet, vix oculo mortuo unquam.

Illum emi trecentis denariis.”
 Interpellavit loquentem Scintilla et “plane” inquit “non omnia artificia
 servi nequam narras. Agaga est; at curabo, stigmam habeat.” Risit Trimalchio
 et “adcognosco” inquit “Cappadocem: nihil sibi
 defraudit, et mehercules laudo illum; hoc enim nemo parentat. Tu autem,
 Scintilla, noli zelotypa esse. Crede mihi, et vos novimus. Sic me salvum
 habeatis, ut ego sic solebam ipsumam meam debattuere, ut etiam dominus
 suspicaretur; et ideo me in vilicationem relegavit. Sed tace, lingua, dabo
 panem.” Tanquam laudatus esset nequissimus servus, lucernam de sinu fictilem
 protulit et amplius semihora tubicines imitatus est succinente Habinna et
 inferius labrum manu deprimente. Ultimo etiam in medium processit et modo
 harundinibus quassis choraulas imitatus est, modo lacernatus cum flagello
 mulionum fata egit, donec vocatum ad se Habinnas basiavit, potionemque illi
 porrexit et “Tanto melior” inquit “Massa, done tibi caligas.” Nec ullus tot malorum finis fuisset, nisi epidipnis
 esset allata, turdi siliginei uvis passis nucibusque farsi. Insecuta sunt
 Cydonia etiam mala spinis confixa, ut echinos efficerent. Et haec quidem
 tolerabilia erant, si non fericulum longe monstrosius effecisset, ut vel
 fame perire mallemus. Nam cum positus esset, ut nos putabamus, anser altilis
 circaque pisces et omnia genera avium, “Amici” inquit Trimalchio “quicquid videtis
 hic positum, de uno corpore est factum.” Ego, scilicet homo prudentissimus,
 statim intellexi quid esset, et respiciens Agamemnonem “mirabor” inquam
 “nisi omnia ista de fimo facta sunt aut certe de luto. Vidi Romae
 Saturnalibus eiusmodi cenarum imaginem fieri.”

Necdum finieram sermonem, cum
 Trimalchio ait: “Ita crescam patrimonio, non corpore, ut
 ista cocus meus de porco fecit. Non potest esse pretiosior homo. Volueris,
 de vulva faciet piscem, de lardo palumbum, de perna turturem, de colaepio
 gallinam. Et ideo ingenio meo impositum est illi nomen bellissimum; nam
 Daedalus vocatur. Et quia bonam mentem habet, attuli illi Roma munus cultros
 Norico ferro.” Quos statim iussit afferri inspectosque miratus est. Etiam
 nobis potestatem fecit, ut mucronem ad buccam probaremus. Subito intraverunt duo servi, tanquam qui rixam ad
 lacum fecissent; certe in collo adhuc amphoras habebant. Cum ergo Trimalchio ius inter
 litigantes diceret, neuter sententiam tulit decernentis, sed alterius
 amphoram fuste percussit. Consternati nos insolentia ebriorum intentavimus
 oculos in proeliantes notavimusque ostrea pectinesque e gastris labentia,
 quae collecta puer lance circumtulit. Has lautitias aequavit ingeniosus
 cocus; in craticula enim argentea cochleas attulit et tremula taeterrimaque
 voce cantavit. Pudet referre, quae secuntur: inaudito
 enim more pueri capillati attulerunt unguentum in argentea pelve pedesque
 recumbentium unxerunt, cum ante crura talosque corollis vinxissent. Hinc ex
 eodem unguento in vinarium atque lucernam aliquantum est infusum. Iam coeperat Fortunata velle saltare, iam Scintilla
 frequentius plaudebat quam loquebatur, cum Trimalchio “Permitto” inquit
 “Philargyre et Cario, etsi prasinianus es famosus, dic
 et Menophilae, contubernali tuae, discumbat.” Quid multa? paene de lectis
 deiecti sumus, adeo totum triclinium familia occupaverat. Certe ego notavi
 super me positum cocum, qui de porco anserem fecerat, muria condimentisque
 fetentem. Nec contentus fuit recumbere, sed continuo Ephesum tragoedum
 coepit imitari et subinde dominum suum sponsione provocare “si prasinus
 proximis circensibus primam palmam.”

Diffusus hac contentione Trimalchio
 “amici” inquit “et servi homines sunt et aeque unum lactem biberunt, etiam
 si illos malus fatus oppressit. Tamen me salvo cito aquam
 liberam gustabunt. Ad summam, omnes illos in testamento meo manu mitto.
 Philargyro etiam fundum lego et contubernalem suam, Carioni quoque insulam
 et vicesimam et lectum stratum. Nam Fortunatam meam heredem facio, et
 commendo illam omnibus amicis meis. Et haec ideo omnia publico, ut familia
 mea iam nunc sic me amet tanquam mortuum.” Gratias agere omnes indulgentiae
 coeperant domini, cum ille oblitus nugarum exemplar testamenti iussit
 afferri et totum a primo ad ultimum ingemescente familia recitavit.
 Respiciens deinde Habinnam “quid dicis” inquit “amice carissime? Aedificas
 monumentum meum, quemadmodum te iussi? Valde te rogo, ut secundum pedes
 statuae meae catellam ponas et coronas et unguenta et Petraitis omnes pugnas, ut mihi contingat tuo beneficio post mortem vivere;
 praeterea ut sint in fronte pedes centum, in agrum pedes ducenti. Omne genus
 enim poma volo sint circa cineres meos, et vinearum largiter. Valde enim
 falsum est vivo quidem domos cultas esse, non curari eas, ubi diutius nobis
 habitandum est. Et ideo ante omnia adici volo: hoc monumentum heredem non
 sequitur.' 
 Ceterum erit mih icurae, ut testamento caveam, ne mortuus iniuriam accipiam.
 Praeponam enim unum ex libertis sepulcro meo custodiae causa, ne in
 monumentum meum populus cacatum currat. Te rogo, ut naves etiam monumenti mei facias plenis velis euntes, et me in
 tribunali sedentem praetextatum cum anulis aureis quinque et nummos in
 publico de sacculo effundentem; scis enim, quod epulum dedi binos denarios.
 Faciatur, si tibi videtur, et triclinia. Facias et totum populum sibi
 suaviter facientem. Ad dexteram meam ponas statuam Fortunatae meae columbam
 tenentem: et catellam cingulo alligatam ducat: et cicaronem meum, et
 amphoras copiosas gypsatas, ne effluant vinum. Et urnam licet fractam
 sculpas, et super eam puerum plorantem. Horologium in medio, ut quisquis
 horas inspiciet, velit nolit, nomen meum legat.
 Inscriptio quoque vide diligenter si haec satis idonea tibi videtur: “C.
 Pompeius Trimalchio Maecenatianus hic requiescit. Huic seviratus absenti
 decretus est. Cum posset in omnibus decuriis Romae esse, tamen noluit. Pius,
 fortis, fidelis, ex parvo crevit, sestertium reliquit trecenties,nec unquam
 philosophum audivit. Vale: et tu.””

Haec ut dixit Trimalchio, flere
 coepit ubertim. Flebat et Fortunata, flebat et Habinnas, tota denique
 familia, tanquam in funus rogata, lamentatione triclinium implevit. Immo iam
 coeperam etiam ego plorare, cum Trimalchio “Ergo” inquit “cum sciamus nos
 morituros esse, quare non vivamus? Sic vos felices videam, coniciamus nos in
 balneum, meo periculo, non paenitebit. Sic calet tanquam furnus.” “Vero,
 vero,” inquit Habinnas “de una die duas facere, nihil malo” nudisque
 consurrexit pedibus et Trimalchionem plaudentem subsequi coepit. Ego respiciens ad Ascylton “Quid cogitas?” inquam “ego
 enim si videro balneum, statim expirabo.” “Assentemur” ait ille “et dum illi
 balneum petunt, nos in turba exeamus.” Cum haec
 placuissent, ducente per porticum Gitone ad ianuam venimus, ubi canis
 catenarius tanto nos tumultu excepit, ut Ascyltos etiam in piscinam
 ceciderit. Nec non ego quoque ebrius, qui etiam pictum timueram canem, dum
 natanti opem fero, in eundem gurgitem tractus sum. Servavit nos tamen
 atriensis, qui interventu suo et canem placavit et nos trementes extraxit in
 siccum. Et Giton quidem iam dudum se ratione acutissima redemerat a cane;
 quicquid enim a nobis acceperat de cena, latranti sparserat, at 
 ille avocatus cibo furorem suppresserat. Ceterum cum algentes utique
 petissemus ab atriense, ut nos extra ianuam emitteret,“Erras” inquit “si
 putas te exire hac posse, qua venisti. Nemo unquam convivarum per eandem
 ianuam emissus est; alia intrant, alia exeunt.” Quid faciamus homines
 miserrimi et novi generis labyrintho inclusi,

quibus lavari iam coeperat votum
 esse? Ultro ergo rogavimus, ut nos ad balneum duceret, proiectisque
 vestimentis, quae Giton in aditu siccare coepit, balneum intravimus,
 angustum scilicet et cisternae frigidariae simile, in quo Trimalchio rectus
 stabat. Ac ne sic quidem putidissimam eius iactationem licuit
 effugere; nam nihil melius esse dicebat quam sine turba lavari, et eo ipso
 loco aliquando pistrinum fuisse. Deinde ut lassatus consedit, invitatus
 balnei sono diduxit usque ad cameramos ebrium et coepit Menecratis cantica
 lacerare, sicut illi dicebant, qui linguam eius
 intellegebant. Ceteri convivae circa labrum manibus nexis currebant et
 gingilipho ingenti clamore exsonabant. Alii autem aut restrictis
 manibus anulos de pavimento conabantur tollere aut posito genu cervices post
 terga flectere et pedum extremos pollices tangere. Nos, dum alii sibi ludos
 faciunt, in solium, quod Trimalchioni vaporabatur, descendimus. Ergo ebrietate discussa in aliud triclinium deducti sumus, ubi Fortunata
 disposuerat lautitias suas ita ut supra lucernas aeneolosque piscatores notaverim et mensas totas
 argenteas calicesque circa fictiles inauratos et vinum in conspectu sacco
 defluens. Tum Trimalchio “Amici” inquit “hodie servus meus barbatoriam
 fecit, homo praefiscini frugi et micarius. Itaque tangomenas faciamus et
 usque in lucem cenemus.”

Haec dicente eo gallus gallinaceus
 cantavit. Qua voce confusus Trimalchio vinum sub mensa iussit effundi
 lucernamque etiam mero spargi. Immo anulum traiecit in dexteram manum et
 “non sine causa” inquit “hic bucinus signum dedit; nam aut incendium oportet
 fiat, aut aliquis in vicinia animam abiciet. Longe a nobis. Itaque quisquis
 hunc indicem attulerit, corollarium accipiet.” Dicto citius de vicinia
 gallus allatus est, quem Trimalchio occidi iussit, ut aeno coctus fieret.
 Laceratus igitur abillo doctissimo coco, qui paulo ante de porco aves
 piscesque fecerat, in caccabum est coniectus. Dumque Daedalus potionem
 fer ventissimam haurit, Fortunata mola buxea piper
 trivit. Sumptis igitur matteis respiciens ad familiam
 Trimalchio “Quid vos” inquit “adhuc non cenastis? Abite, ut alii veniant ad
 officium.” Subiit igitur alia classis, et illi quidem exclamavere: “Vale
 Gai,” hi autem: “Ave Gai.” Hinc primum hilaritas nostra turbata est; nam cum
 puer non inspeciosus inter novos intrasset ministros, invasit eum Trimalchio
 et osculari diutius coepit. Itaque Fortunata, ut ex aequo ius firmum
 approbaret, male dicere Trimalchioni coepit et purgamentum dedecusque
 praedicare, qui non contineret libidinem suam. Ultimo etiam adiecit:“canis.”
 Trimalchio contra offensus convicio calicem in faciem Fortunatae immisit.
 Illa tanquam oculum perdidisset, exclamavit manusque trementes ad faciem
 suam admovit. Consternata est etiam Scintilla trepidantemque sinu suo texit.
 Immo puer quoque officiosus urceolum frigidum ad malam eius admovit, super
 quem incumbens Fortunata gemere ac flere coepit. Contra Trimalchio “Quid
 enim?” inquit “ambubaia non meminit, sed de machina illam sustuli, hominem
 inter homines feci. At inflat se tanquam rana, et in sinum suum non
 spuit, 
 codex, non mulier. Sed hic, qui in pergula natus est, aedes non somniatur.
 Ita genium meum propitium habeam, curabo, domata sit Cassandra caligaria. Et
 ego, homo dipundiarius, sestertium centies accipere potui. Scis tu me non
 mentiri. Agatho, unguentarius herae proximae, seduxit me et 'Suadeo' inquit
 'non patiaris genus tuum interire.' At ego dum bonatus ago et nolo videri
 levis, ipse mihi asciam in crus impegi. Recte,
 curabo, me unguibus quaeras. Et ut depraesentiarum intelligas, quid tibi
 feceris: Habinna, nolo, statuam eius in monumento meo ponas, ne mortuus
 quidem lites habeam. Immo, ut sciat me posse malum dare, nolo, me mortuum
 basiet.”

Post hoc fulmen Habinnas rogare
 coepit, ut iam desineret irasci et “Nemo” inquit “nostrum non
 peccat. Homines
 sumus, non dei.” Idem et Scintilla flens dixit ac per genium eius Gaium
 appellando rogare coepit, ut se frangeret. Non tenuit ultra
 lacrimas Trimalchio et “Rogo” inquit “Habinna, sic peculium tuum
 fruniscaris: si quid perperam feci, in faciem meam inspue. Puerum basiavi
 frugalissimum, non propter formal, sed quia frugi est: decem partes dicit,
 librum ab oculo legit, thraecium sibi de diariis fecit, arcisellium de suo
 paravit et duas trullas. Non est dignus quem in oculis feram? sed Fortunata
 vetat. Ita tibi videtur, fulcipedia? suadeo, bonum tuum concoquas, milva, et
 me non facias ringentem, amasiuncula: alioquin experieris cerebrum meum.
 Nosti me: quod semel destinavi, clavo tabulari fixum est. Sed vivorum
 meminerimus. Vos rogo, amici, ut vobis suaviter sit. Nam ego quoque tam fui
 quam vos estis, sed virtute mea ad hoc perveni. Corcillum est quod homines
 facit, cetera quisquilia omnia. 'Bene emo, bene vendo'; alius alia vobis
 dicet. Felicitate dissilio. Tu autem, sterteia, etiamnum
 ploras? iam curabo, fatum tuum plores. Sed, ut coeperam dicere, ad hanc me
 fortunam frugalitas mea perduxit. Tam magnus ex Asia veni, quam hic
 candelabrus est. Ad summam, quotidie me solebam ad illum metiri, et ut
 celerius rostrum barbatum haberem, labra de lucerna ungebam. Tamen ad
 delicias femina ipsimi domini annos
 quattuordecim fui. Nec turpe est, quod dominus iubet. Ego tamen et ipsimae
 dominae satis faciebam. Scitis, quid dicam: taceo, quia non
 sum de gloriosis.

Ceterum, quemadmodum di volunt,
 dominus in domo factus sum, et ecce cepi ipsimi cerebellum. Quid multa?
 coheredem me Caesari fecit, et accepi patrimonium laticlavium. Nemini tamen
 nihil satis est. Concupivi negotiari. Ne multis vos morer, quinque naves
 aedificavi, oneravi vinum—et tunc erat contra aurum—misi Romam. Putares me
 hoc iussisse: omnes naves naufragarunt, factum, non fabula. Uno die Neptunus
 trecenties sestertium devoravit. Putatis me defecisse? Non mehercules mi
 haec iactura gusti fuit, tanquam nihil facti. Alteras feci maiores et
 meliores et feliciores, ut nemo non me virum fortem diceret. Scitis, magna
 navis magnam fortitudinem habet. Oneravi rursus vinum, lardum, fabam,
 seplasium, mancipia. Hoc loco Fortunata rem piam fecit; omne enim aurum
 suum, omnia vestimenta vendidit et mi centum aureos in manu posuit. Hoc fuit
 peculii mei fermentum. Cito fit, quod di volunt. Uno
 cursu centies sestertium corrotundavi. Statim redemi fundos omnes, qui
 patroni mei fuerant. Aedifico domum, venalicia coemo iumenta; quicquid
 tangebam, crescebat tanquam favus. Postquam coepi plus habere, quam tota
 patria mea habet, manum de tabula: sustuli me de negotiatione et coepi
 libertos faenerare. Et sane nolentem me negotium meum agere exhortavit
 mathematicus, qui venerat forte in coloniam nostram, Graeculio, Serapa
 nomine, consiliator deorum. Hic mihi dixit etiam ea, quae oblitus eram; ab
 acia et acu mi omnia exposuit; intestinas meas noverat; tantum quod mihi non
 dixerat, quid pridie cenaveram. Putasses illum semper mecum habitasse.

Rogo, Habinna—puto, interfuisti—:
 'Tu dominam tuam de rebus illis fecisti. Tu parum felix in amicos es. Nemo
 unquam tibi parem gratiam refert. Tu latifundia possides. Tu viperam sub ala
 nutricas' et, quod vobis non dixerim, et nunc mi restare vitae annos
 triginta et menses quattuor et dies duos. Praeterea cito accipiam
 hereditatem. Hoc mihi dicit fatus meus. Quod si contigerit fundos Apuliae
 iungere, satis vivus pervenero. Interim dum Mercurius vigilat, aedificavi
 hanc domum. Ut scitis, casula erat; nunc templum est. Habet quattuor cenationes,
 cubicula viginti, porticus marmoratos duos, susum
 cenationem, cubiculum in quo ipse dormio, viperae huius
 sessorium, ostiarii cel lam perbonam; hospitium hospites
 capit. Ad summam, Scaurus cum huc venit, nusquam mavoluit hospitari, et
 habet ad mare paternum hospitium. Et multa alia sunt, quae statim vobis
 ostendam. Credite mihi: assem habeas, assem valeas; habes, habeberis. Sic
 amicus vester, qui fuit rana, nunc est rex. Interim. Stiche, profer vitalia,
 in quibus volo me efferri. Profer et unguentum et ex illa amphora gustum, ex
 qua iubeo lavari ossa mea.”

Non est moratus Stichus, sed et
 stragulam albam et praetextam in triclinium attulit 
 iussitque nos temptare, an bonis lanis essent confecta. Tum subridens “Vide
 tu” inquit “Stiche, ne ista mures tangant aut tineae? alioquin te vivum
 comburam. Ego gloriosus volo efferri, ut totus mihi populus bene
 imprecetur.” Statim ampullam nardi aperuit omnesque nos unxit et “Spero”
 inquit “futurum ut aeque me mortuum iuvet tanquam vivum.” Nam vinum quidem
 in vinarium iussit infundi et “Putate vos” ait “ad parentalia mea invitatos
 esse.” Ibat res ad summam nausea, cum Trimalchio
 ebrietate turpissima gravis novum acroama, cornicines, in triclinium iussit
 adduci, fultusque cervicalibus multis extendit se super torum extremum et
 “Fingite me” inquit “mortuum esse. Dicite aliquid belli.” Consonuere
 cornicines funebri strepitu. Unus praecipue servus libitinarii illius, qui
 inter hos honestissimus erat, tam valde intonuit, ut totam concitaret
 viciniam, Itaque vigiles, qui custodiebant vicinam
 regionem, rati ardere Trimalchionis domum, effregerunt ianuam subito et cum
 aqua securibusque tumultuari suo iure coeperunt. Nos occasionem
 opportunissimam nacti Agamemnoni verba dedimus raptimque tam plane quam ex
 incendio fugimus.

Neque fax ulla in
 praesidio erat, quae iter aperiret errantibus, nec silentium noctis iam mediae
 promittebat occurrentium lumen. Accedebat hue ebrietas et imprudentia
 locorum etiam interdiu obfutura. Itaque cum hora paene tota per
 omnes scrupos gastrarumque eminentium fragmenta traxissemus cruentos pedes,
 tandem expliciti acumine Gitonis sumus. Prudens enim pridie , cum
 luce etiam clara timeret errorem, omnes pilas columnasque notaverat creta,
 quae 
 lineamenta evicerunt spississimam noctem et notabili candore ostenderunt
 errantibus viam. Quamvis non minus sudoris habuimus etiam postquam ad
 stabulum pervenimus. Anus enim ipsa inter deversitores diutius ingurgitata
 ne ignem quidem admotum sensisset. Et forsitan pernoctassemus in limine, ni
 tabellarius Trimalchionis intervenisset X vehiculis dives. Non diu ergo
 tumultuatus stabuli ianuam effregit et nos per eandem intro admisit. . .“ 
 Qualis nox fuit illa, di deaeque, 
 quam mollis torus. Haesimus calentes 
 et transfudimus hinc et hinc labellis 
 errantes animas. Valete, curae 
 mortalis. Ego sic perire coepi. 
 ” sine causa gratulor mihi. Nam cum solutus mero
 remisissem ebrias manus, Ascyltos, omnis iniuriae inven-. tor,
 subduxit mihi nocte puerum et in lectum transtulit suum, volutatusque
 liberius cum fratre non suo, sive non sentiente iniuriam sive dissimulante,
 indormivit alienis amplexibus oblitus iuris humani. Itaque ego ut
 experrectus pertrectavigaudio despoliatum torum Si qua
 est amantibus fides, ego dubitavi, an utrumque traicerem gladio somnumque
 morti iungerem. Tutius dein secutus consilium Gitona quidem verberibus ex
 citavi, Ascylton autem truci intuens vultu “quoniam” inquam “fidem scelere
 violasti et communem amicitiam, res tuas ocius tolle et alium locum, quem
 polluas, quaere.” Non repugnavit ille, sed postquam
 optima fide partiti manubias sumus,

age “inquit nunc et puerum
 dividamus.” Iocari putabam discedentem. At ille gladium parricidali manu
 strinxit et “non frueris” inquit “hac praeda, super quam solus incumbis.
 partem meam necesse est vel hoc gladio contemptus abscidam.” Idem ego ex
 altera parte feci et intorto circa brachium pallio composui ad proeliandum
 gradum. Inter hanc miserorum dementiam infelicissimus puer tangebat
 utriusque genua cum fletu petebatque suppliciter, ne Thebanum par humilis
 taberna spectaret, neve sanguine mutuo pollueremus familiaritatis
 clarissimae sacra. “Quod si utique” proclamabat “facinore opus est, nudo
 ecce iugulum, convertite huc manus, imprimite mucrones. Ego mori debeo, qui
 amicitiae sacramentum delevi.” Inhibuimus ferrum post has preces, et prior
 Ascyltos “ego” inquit “finem discordiae imponam. Puer ipse, quem vult, sequatur, ut sit illi saltem in eligendo fratre
 salva libertas.” Ego qui vetustissimam consuetudinem putabam
 in sanguinis pignus transisse nihil timui, immo condicionem praecipiti
 festinatione rapui commisique iudici litem. qui ne deliberavit quidem, ut
 videretur cunctatus, verum statim ab extrema parte verbi consurrexit et fratrem Ascylton elegit. Fulminatus hac
 pronuntiatione, sic ut eram, sine gladio in lectulum decidi, et attulissem
 mihi damnatus manus, si noninimicivictoriae invidissem. Egreditur superbus
 cum praemio Ascyltos et paulo ante carissimum sibi commilitonem fortunaeque
 etiam similitudine parem in loco peregrino destituit abiectum. “ 
 Nomen amicitiae sic, quatenus expedit,
 haeret; 
 
 
 
 calculus in tabula mobile ducit opus. 
 Cum fortuna manet, vultum servatis, amici; 
 cum cecidit, turpi vertitis ora fuga. 
 Grex agit in scaena mimum: pater ille vocatur, 
 filius hic, nomen divitis ille tenet. 
 Mox ubi ridendas inclusit pagina partes, 
 vera redit facies, dum simulata perit
 
 
 ” “ ”

Nec diu tamen lacrimis indulsi, sed
 veritus, ne Menelaus etiam antescholanus inter cetera mala solum me in
 deversorio inveniret, collegi sarcinulas locumque secretum et proximum
 litori maestus conduxi. Ibi triduo inclusus redeunte in animum solitudine
 atque contemptu verberabam aegrum planctibus pectus et inter
 tot altissimos gemitus 
 frequenter etiam proclamabam: “ergo me non ruina terra
 potuit haurire? Non iratum etiam innocentibus mare? Effugi iudicium, harenae
 imposui, hospitem occidi, ut inter tot audaciae
 nomina mendicus, exul, in deversorio Graecae urbis iacerem desertus? Et quis
 hanc mihi solitudinem imposuit? Adulescens omni libidine impurus et sua
 quoque confessione dignus exilio, stupro liber, stupro ingenuus, cuius anni
 ad tesseram venierunt, quem tanquam puellam conduxit etiam qui virum
 putavit. Quid ille alter? Qui tanquam die togae virilis stolam
 sumpsit, qui ne vir esset, a matre persuasus est, qui opus muliebre in
 ergastulo fecit, qui postquam conturbavit et libidinis suae solum vertit,
 reliquit veteris amicitiae nomen et, pro pudor, tanquam mulier secutuleia
 unius noctis tactu omnia vendidit. Iacent nunc amatores obligati noctibus
 totis, et forsitan mutuis libidinibus attriti derident solitudinem meam. Sed
 non impune. Nam aut vir ego liberque non sum, aut noxio sanguine parentabo
 iniuriae meae.”

Haec locutus gladio latus cingo, et
 ne infirmitas militiam perderet, largioribus cibis excito vires. Mox in
 publicum prosilio furentisque more omnes circumeo porticus. Sed dum attonito
 vultu efferatoque nihil aliud quam caedem et sanguinem cogito frequentiusque
 manum ad capulum, quem devoveram, refero, notavit me miles, sive ille planus
 fuit sive nocturnus grassator, et “Quid tu” inquit “commilito, ex qua
 legione es aut cuius centuria?” Cum constantissime et centurionem et
 legionem essem ementitus, “Age ergo” inquit ille “in exercitu vestro phaecasiati milites ambulant?” Cum deinde vultu atque
 ipsa trepidatione mendacium prodidissem, ponere me 
 iussit arma et malo cavere. Despoliatus ergo,immo praecisa ultione retro ad
 deversorium tendo paulatimque temeritate laxata coepi grassatoris audaciae
 gratias agere “ 
 Non bibet inter aquas poma aut pendentia carpit 
 Tantalus infelix, quem sua vota premunt. 
 Divitis haec magni facies erit, omnia cernens 
 qui timet et sicco concoquit ore famem 
 
 ” Non multum oportet consilio credere, quia suam
 habet fortuna rationem

In pinacothecam perveni vario
 genere tabularum mirabilem. Nam et Zeuxidos manus vidi nondum vetustatis
 iniuria victas, et Protogenis rudimenta cum ipsius naturae veritate
 certantia non sine quodam horrore tractavi. Iam vero Apellis quam
 Graeci mono/ knhmon appellant, etiam
 adoravi. Tanta enim subtilitate extremitates imaginum erant ad similitudinem
 praecisae, ut crederes etiam animorum esse picturam. Hinc aquila ferebat
 caelo sublimis Idaeum, illine candidus Hylas repellebat improbam Naida. Damnabat
 Apollo noxias manus lyramque resolutam modo nato flore honorabat. Inter quos
 etiam pictorum amantium vultus tauquam in solitudine exclamavi: “Ergo amor etiam deos tangit. Iuppiter in caelo suo non
 invenit quod diligeret, sed peccaturus in terris nemini tamen iniuriam
 fecit. Hylan Nympha praedata temperasset amori suo, si venturum ad
 interdictum Herculem credidisset. Apollo pueri umbram revocavit in florem,
 et omnes fabulae quoque sine aemulo habuerunt complexus. At ego in
 societatem recepi hospitem Lycurgo crudeliorem.” Ecce
 autem, ego dum cum ventis litigo, intravit pinacothecam senex canus,
 exercitati vultus et qui videretur nescio quid magnum promittere, sed cultu
 non proinde speciosus, ut facile appareret eum ex 
 hac nota litteratum esse, quos odisse divites solent. Is ergo ad latus
 constitit meum 
 “Ego” inquit “poeta sum et ut spero, non humillimi
 spiritus, si modo coronis aliquid credendum est, quas etiam ad
 immeritos deferre gratia solet. 'Quare ergo' inquis 'tam male
 vestitus es?' Propter hoc ipsum. Amor ingenii neminem unquam divitem fecit.“ 
 Qui pelago credit, magno se faenore tollit; 
 
 
 
 qui pugnas et castra petit, praecingitur auro; 
 vilis adulator picto iacet ebrius ostro, 
 et qui sollicitat nuptas, ad praemia peccat: 
 sola pruinosis horret facundia pannis 
 atque inopi lingua desertas invocat artes. 
 ”

Non dubie ita est: si quis vitiorum
 omnium inimicus rectum iter vitae coepit insistere, primum propter morum differentiam odium
 habet; quis enim potest probare diversa? Deinde qui solas extruere
 divitias curant, nihil volunt inter homines melius
 credi, quam quod ipsi tenent. Insectantur itaque, quacunque
 ratione possunt, litterarum amatores, ut videantur illi quoque infra
 pecuniam positi” 
 “Nescio quo modo bonae mentis soror est
 paupertas” 
 
 “Vellem, tam innocens esset frugalitatis meae hostis,
 ut deliniri posset. Nunc veteranus est latro et ipsis lenonibus doctior”

“ In Asiam cum
 a quaestore essem stipendio eductus, hospitium Pergami accepi. Ubi cum
 libenter habitarem non solum propter cultum aedicularum, sed etiam propter
 hospitis formosissimum filium, excogitavi rationem, qua non essem patri
 familiae suspectus amator. Quotiescunque enim in convivio de usu formosorum
 mentio facta est, tam vehementer excandui, tam severa tristitia violari
 aures meas obsceno sermone nolui, ut me mater praecipue tanquam unum ex
 philosophis intueretur. Iam ego coeperam ephebum in gymnasium deducere, ego
 studia eius ordinare, ego docere ac praecipere, ne quis praedator corporis
 admitteretur in domum” 
 Forte cum in triclinio iaceremus, quia dies sollemnis
 ludum artaverat pigritiamque recedendi imposuerat hilaritas longior, fere
 circa mediam noctem intellexi puerum vigilare. Itaque timidissimo murmure
 votum feci et 'domina' inquam 'Venus, si ego hunc puerum basiavero, ita ut
 ille non sentiat, cras illi par columbarum donabo.' Audito voluptatis pretio
 puer stertere coepit. Itaque aggressus simulantem aliquot basiolis invasi.
 Contentus hoc principio bene mane surrexi electumque par columbarum attuli
 expectanti ac me voto exsolvi.

Proxima nocte cum idem liceret,
 mutavi optionem et 'si hunc' inquam 'tractavero improba manu, et ille non
 senserit, gallos gallinaceos pugnacissimos duos donabo patienti.' Ad hoc
 votum ephebus ultro se admovit et, puto, vereri coepit, ne ego
 obdormiscerem. Indulsi ergo sollicito, totoque corpore citra summam
 voluptatem me ingurgitavi. Deinde ut dies venit, attuli gaudenti quicquid
 promiseram. Ut tertia nox licentiam dedit, consurrexi 
 ad aurem male dormientis 'dii' inquam 'immortales, si ego huic dormienti
 abstulero coitum plenum et optabilem, pro hac felicitate cras puero
 asturconem Macedonicum optimum donabo, cum hac tamen exceptione, si ille non
 senserit.' Nunquam altiore somno ephebus obdormivit. Itaque primum implevi
 lactentibus papillis manus, mox basio inhaesi, deinde in unum omnia vota
 coniunxi. Mane sedere in cubiculo coepit atque expectare consuetudinem meam.
 Scis quanto facilius sit, columbas gallosque gallinaceos emere quam
 asturconem, et praeter hoc etiam timebam, ne tam grande munus suspectam
 faceret humanitatem meam. Ego aliquot horis spatiatus in hospitium reverti
 nihilque aliud quam puerum basiavi. At ille circumspiciens ut cervicem meam
 iunxit amplexu, 'rogo' inquit 'domine, ubi est asturco?

Cum ob hanc offensam praeclusissem
 mihi aditum, quem feceram, iterum ad licentiam redii. Interpositis enim
 paucis diebus, cum similis casus nos in eandem fortunam rettulisset, ut
 intellexi stertere patrem, rogare coepi ephebum, ut reverteretur in gratiam
 mecum, id est ut pateretur satis fieri sibi, et cetera quae libido distenta
 dictat. At ille plane iratus nihil aliud dicebat nisi hoc: “aut dormi, aut
 ego iam dicam patri.” Nihil est tam arduum, quod non improbitas extorqueat. Dum dicit: “patrem excitabo,” irrepsi tamen
 et male repugnanti gaudium extorsi. At ille non indelectatus nequitia mea,
 postquam diu questus est deceptum se et derisum traductumque inter
 condiscipulos, quibus iactasset censum meum, “videris tamen” inquit “non ero
 tui similis. Si quid vis, fac iterum.” Ego vero deposita omni offensa cum
 puero in gratiam redii ususque beneficio eius in somnum delapsus sum. Sed
 non fuit contentus iteratione ephebus plenae maturitatis et annis ad
 patiendum gestientibus. Itaque excitavit me sopitum et “numquid vis?”
 inquit. Et non plane iam molestum erat munus. Utcunque igitur inter
 anhelitus sudoresque tritus, quod voluerat, accepit, rursusque in somnum
 decidi gaudio lassus. Interposita minus hora pungere me manu coepit et
 dicere: “quare non facimus?” tum ego totiens excitatus plane vehementer
 excandui et reddidi illi voces suas: 'aut dormi, aut ego iam patri dicam'"

Erectus his sermonibus consulere
 prudentiorem coepi aetates tabularum et quaedam argumenta mihi obscura
 simulque causam desidiae praesentis excutere, cum pulcherrimae artes
 perissent, inter quas pictura ne minimum quidem sui vestigium reliquisset.
 Tum ille “pecuniae” inquit "cupiditas haec tropica instituit. 
 Priscis enim temporibus, cum adhuc nuda virtus placeret, vigebant artes ingenuae
 summumque certamen inter homines erat, ne quid profuturum saeculis diu
 lateret. Itaque herbarum omnium sucos Democritus expressit, et ne lapidum
 virgultorumque, vis lateret, aetatem inter experimenta consumpsit. Eudoxos
 quidem in cacumine excelsissimi monis con 
 senuit, ut astrorum caelique motus deprehenderet, et Chrysippus, ut ad
 inventionem sufficeret, ter elleboro animum detersit. Verum ut ad plastas
 convertar, Lysippum statuae unius lineamentis inhaerentem inopia extinxit,
 et Myron, qui paene animas hominum ferarumque aere comprehenderat, non
 invenit heredem. At nos vino scortisque demersi ne paratas quidem artes
 audemus cognoscere, sed accusatores antiquitatis vitia tantum docemus et
 discimus. Ubi est dialectica? Ubi astronomia? Ubi sapientiae
 cultissima via? Quis unquam venit in templum et votum fecit,
 si ad eloquentiam pervenisset? Quis, si philosophiae fontem attigisset? Ac
 ne bonam quidem mentem aut bonam valitudinem petunt, sed statim antequam
 limen Capitolii tangant, alius donum promittit, si propinquum divitem
 extulerit, alius, si thesaurum effoderit, alius, si ad trecenties sestertium
 salvus pervenerit. Ipse senatus, recti bonique praeceptor, mille pondo auri
 Capitolio promittere solet, et ne quis dubitet pecuniam concupiscere, Iovem
 quoque peculio exornat. Noli ergo mirari, si pictura defecit, cum omnibus
 diis hominibusque formosior videatur massa auri, quam quicquid Apelles
 Phidiasque, Graeculi delirantes, fecerunt.

Sed video te totum in illa haerere
 tabula, quae Troiae halosin ostendit. Itaque conabor opus versibus pandere:
 “ 
 Iam decima maestos inter ancipites metus 
 Phrygas obsidebat messis et vatis fides 
 Calchantis atro dubia pendebat metu, 
 cum Delio profante caesi vertices 
 Idae trahuntur scissaque in molem cadunt 
 
 
 
 robora, minacem quae figurarent equum. 
 Aperitur ingens antrum et obducti specus, 
 qui castra caperent. Huc decenni proelio 
 irata virtus abditur, stipant graves 
 Danai recessus, in suo voto latent. 
 O patria, pulsas mille credidimus rates 
 solumque bello liberum: hoc titulus fero 
 incisus, hoc ad furta compositus Sinon 
 firmabat et mens semper in damnum
 potens. 
 Iam turba portis libera ac bello carens 
 in vota properat. Fletibus manant genae 
 mentisque pavidae gaudium lacrimas habet, 
 quas metus abegit. Namque Neptuno sacer 
 crinem solutus omne Laocoon replet 
 clamore vulgus. Mox reducta cuspide 
 uterum notavit, fata sed tardant manus, 
 ictusque resilit et dolis addit fidem. 
 Iterum tamen confirmat invalidam manum 
 altaque bipenni latera pertemptat. Fremit 
 captiva pubes intus et, dum murmurat, 
 roborea moles spirat alieno metu. 
 Ibat iuventus capta, dum Troiam capit, 
 bellumque totum fraude ducebat nova. 
 Ecce alia monstra: celsa qua Tenedos mare 
 dorso replevit, tumida consurgunt freta 
 undaque resultat scissa tranquillo minor, 
 qualis silenti nocte remorum sonus 
 longe refertur, cum premunt classes mare 
 pulsumque marmor abiete imposita gemit. 
 Respicimus: angues orbibus geminis ferunt 
 ad saxa fluctus, tumida quorum pectora 
 ” “ ” “ 
 
 rates ut altae lateribus spumas agunt. 
 Dat cauda sonitum, liberae ponto 
 iubae 
 consentiunt luminibus, fulmineum iubar 
 incendit aequor sibilisque undae fremunt. 
 Stupuere mentes. Infulis stabant sacri 
 Phrygioque cultu gemina nati pignora 
 Lauconte. Quos repente tergoribus ligant 
 angues corusci. Parvulas illi manus 
 ad ora referunt, neuter auxilio sibi, 
 uterque fratri: transtulit pietas vices 
 morsque ipsa miseros mutuo perdit metu. 
 Accumulat ecce liberum funus parens, 
 infirmus auxiliator. Invadunt virum 
 iam morte pasti membraque ad terram trahunt. 
 iacet sacerdos inter aras victima 
 terramque plangit. Sic profanatis sacris 
 peritura Troia perdidit primum deos. 
 Iam plena Phoebe candidum extulerat iubar 
 minora ducens astra radianti face, 
 cum inter sepultos Priamidas nocte et mero 
 Danai relaxant claustra et effundunt viros. 
 Temptant in armis se duces, ceu ubi solet 
 nodo remissus Thessali quadrupes iugi 
 cervicem et altas quatere ad excursum iubas. 
 Gladios retractant, commovent orbes manu 
 bellumque sumunt. Hic graves alius mero 
 obtruncat et continuat in mortem ultimam 
 somnos, ab aris alius accendit faces 
 contraque Troas invocat Troiae sacra. 
 ” “ ”

Ex is, qui in
 porticibus spatiabantur, lapides in Eumolpum recitantem miserunt. At ille, qui plausum
 ingenii sui noverat, operuit caput extraque tem plum
 profugit. Timui ego, ne me poetam vocaret. Itaque subsecutus fugientem ad
 litus perveni, et ut primum extra teli coniectum licuit consistere, “Rogo”
 inquam “quid tibi vis cum isto morbo? Minus quam duabus horis mecum moraris,
 et saepius poetice quam humane locutus es. Itaque non miror, si te populus
 lapidibus persequitur. Ego quoque sinum meum saxis onerabo, ut quotiescunque
 coeperis a te exire, sanguinem tibi a capite mittam.” Movit ille vultum et
 “O mi” inquit “adulescens, non hodie primus auspicatus sum. Immo quoties
 theatrum, ut recitarem aliquid, intravi, hac me adventicia excipere
 frequentia solet Ceterum ne et tecum quoque habeam rixandum, toto
 die me ab hoc cibo abstinebo.” “Immo” inquam “ego si eiuras hodiernam bilem,
 una cenabimus” “ 
 Mando aedicularum custodi cenulae officium 
 
 ”

Video Gitona cum linteis et
 strigilibus parieti applicitum tristem confusumque. Scires, non libenter
 servire. Itaque ut experimentum oculorum caperem convertit ille solutum
 gaudio vultum et “Miserere” inquit “frater. Ubi arma non sunt, libere
 loquor. Eripe me latroni cruento et qualibet saevitia paenitentiam iudicis
 tui puni. Satis magnum erit misero solacium, tua voluntate cecidisse.”
 Supprimere ego querellam iubeo, ne quis consilia deprehenderet, relictoque
 Eumolpo—nam in balneo carmen recitabat— per tenebrosum et sordidum egressum
 extraho Gitona raptimque in hospitium meum pervolo Praeclusis deinde foribus invado pectus amplexibus et perfusum os
 lacrimis vultu meo contero. Diu vocem neuter invenit; nam puer etiam
 singultibus crebris amabile pectus quassaverat. O facinus “inquam” indignum,
 “quod amo te quamvis relictus, et in hoc pectore, cum vulnus ingens fuerit,
 cicatrix non est. Quid dicis, peregrini amoris concessio? Dignus hac iniuria
 fui?” Postquam se amari sensit, supercilium altius sustulit. “Nec amoris arbitrium ad alium iudicem
 detuli. Sed nillil iam queror, nihil
 iam memini, si bona fide paenitentiam emendas.” Haec cum inter gemitus
 lacrimasque fudissem, detersit ille pallio vultum et “Quaeso” inquit
 “Encolpi, fidem memoriae tuae appello: ego te reliqui, an tu me prodidisti?
 Equidem fateor et prae me fero: cum duos armatos viderem, ad fortiorem
 confugi.” Exosculatus pectus sapientia plenum inieci cervicibus manus, et ut
 facile intellegeret redisse me in gratiam et optima fide reviviscentem
 amicitiam, toto pectore adstrinxi.

Etiam plena nox erat mulierque
 cenae mandata curaverat, cum Eumolpus ostium pulsat. Interrogo ego: “quot
 estis?” obiterque per rimam foris speculari diligentissime coepi, num
 Ascyltos una venisset. Deinde ut solum hospitem vidi, momento recepi. Ille
 ut se in grabatum reiecit viditque Gitona in conspectu ministrantem, movit
 caput et “Laudo” inquit “Ganymedem. Oportet hodie bene sit.” Non delectavit
 me tam curiosum principium timuique, ne in contu bernium
 recepissem Ascylti parem. Instat Eumolpus, et cum puer illi potionem
 dedisset, “Malo te” inquit “quam balneum totum” siccatoque avide poculo
 negat sibi unquam acidius fuisse. “Nam et dum lavor” ait “paene vapulavi,
 quia conatus sum circa solium sedentibus carmen recitare, et postquam de
 balneo tanquam de theatro eiectus sum, circuire omnes angulos coepi et clara
 voce Encolpion clamitare. Ex altera parte iuvenis nudus, qui vestimenta
 perdiderat, non minore clamoris indignatione Gitona flagitabat. Et me quidem
 pueri tanquam insanum imitatione petulantissima deriserunt, ilium autem
 frequentia ingene circumvenit cum plausu et admiratione timidissima. Habebat
 enim inguinum pondus tam grande, ut ipsum hominem laciniam fascini crederes.
 O iuvenem laboriosum: puto ilium pridie incipere, postero die finire. Itaque
 statim invenit auxilium; nescio quis enim, eques Romanus ut aiebant infamis,
 sua veste errantem circumdedit ac domum abduxit, credo, ut tam magna fortuna
 solus uteretur. At ego ne mea quidem vestimenta ab officioso custode recepissem, nisi notorem dedissem. Tanto
 magis expedit inguina quam ingenia fricare.” Haec Eumolpo dicente mutabam
 ego frequentissime vultum, iniuriis scilicet inimici mei hilaris, commodis
 tristis. Utcunque tamen, tanquam non agnoscerem fabulam, tacui et cenae
 ordinem explicui

“Vile est, quod licet, et animus
 errori intentus iniurias diligit. “ 
 Ales Phasiacis petita Colchis 
 atque Afrae volucres placent palato, 
 quod non sunt faciles: at albus anser 
 et pictis anas enovata pennis 
 plebeium sapit. Ultimis ab oris 
 attractus scarus atque arata Syrtis, 
 si quid naufragio dedit, probatur: 
 mullus iam gravis est. Amica vincit 
 uxorem. Rosa cinnamum veretur. 
 Quicquid quaeritur, optimum videtur. 
 ”” “Hoc est” inquam “quod promiseras, ne quem
 hodie versum faceres? per fidem, saltem nobis parce, qui te nunquam
 lapidavimus. Nam si aliquis ex is, qui in eodem synoecio potant, nomen
 poetae olfecerit, totam concitabit viciniam et nos omnes sub eadem causa
 obruet. Miserere et aut pinacothecam aut balneum cogita.” Sic me loquentem
 obiurgavit Giton, mitissimus puer, et negavit recte facere, quod seniori
 conviciarer simulque oblitus officii mensam, quam humanitate posuissem,
 contumelia tollerem, multaque alia moderationis verecundiaeque verba, quae
 formam eius egregie decebant

“felicem” inquit
 “matrem tuam, quae te talem peperit: macte virtute esto. Raram fecit mixturam cum
 sapientia forma. Itaque ne putes te tot verba perdidisse, amatorem
 invenisti. Ego laudes tuas carminibus implebo. Ego paedagogus et custos
 etiam quo non iusseris, sequar. Nec iniuriam Encolpius accipit, alium amat.”
 Profuit etiam Eumolpo miles ille, qui mihi abstulit gladium; alioquin quem
 animum adversus Ascylton sumpseram, eum in Eumolpi sanguinem exercuissem.
 Nec fefellit hoc Gitona. Itaque extra cellam processit, tanquam aquam
 peteret, iramque meam prudenti absentia extinxit.
 Paululum ergo intepescente saevitia “Eumolpe” inquam “iam malo vel
 carminibus loquaris, quam eiusmodi tibi vota proponas. Et ego iracundus sum,
 et tu libidinosus: vide, quam non conveniat his moribus. Puta igitur me
 furiosum esse, cede insaniae, id est ocius foras exi.” Confusus hac
 denuntiatione Eumlolpus non quaesiit iracundiae causam, sed continuo limen egressus
 adduxit repente ostium cellae meque nihil tale expectantem inclusit,
 exemitque raptim clavem et ad Gitona investigandum cucurrit. Inclusus ego suspendio vitam finire constitui. Et iam
 semicinctio lecti stantis ad parietem spondam
 vinxeram cervicesque nodo condebam, cum reseratis foribus intrat Eumolpus
 cum Gitone meque a fatali iam meta revocat ad lucem. Giton praecipue ex
 dolore in rabiem efferatus tollit clamorem, me utraque manu impulsum
 praecipitat super lectum, “erras” inquit “Encolpi, si putas contingere
 posse, ut ante moriaris. Prior coepi; in Ascylti hospitio gladium quaesivi.
 Ego si te non invenissem, periturus per praecipitia fui. Et ut scias non
 longe esse quaerentibus mortem, specta invicem, quod me spectare voluisti.”
 Haeclocutus mercennario Eumolpi novaculam rapit et semel iterumque cervice
 percussa ante pedes collabitur nostros. Exclamo ego attonitus, secutusque
 labentem eodem ferramento ad mortem viam quaero. Sed neque Giton ulla erat
 suspicione vulneris laesus, neque ego ullum sentiebam dolorem. Rudis enim novacula et in hoc retusa, ut pueris discentibus
 audaciam tonsoris daret, instruxerat thecam. Ideoque nec mercennarius ad
 raptum ferramentum expaverat, nec Eumolpus interpellaverat mimicam mortem.

Dum haec fabula
 inter amantes luditur, deversitor cum parte cenulae intervenit, contemplatusque
 foedissimam volutationem iacentium “rogo” inquit “ebrii estis, an fugitivi,
 an utrumque? Quis autem grabatum illum erexit, aut quid sibi vult tam
 furtiva molitio? Vos mehercules ne mercedem cellae daretis, fugere nocte in
 publicum voluistis. Sed non impune. Iam enim faxo sciatis non viduae hanc
 insulam esse sed M. Mannicii.” Exclamat Eumolpus “etiam minaris?” simulque
 os hominis palma excussissima pulsat. Ille tot hospitum potionibus liberum
 urceolum fictilem in Eumolpi caput iaculatus est solvitque clamantis frontem
 et de cella se proripuit. Eumolpus contumeliae impatiens rapit ligneum
 candelabrum sequiturque abeuntem et creberrimis ictibus supercilium suum
 vindicat. Fit concursus familiae hospitumque ebriorum frequentia. Ego autem
 nactus occasionem vindictae Eumolpum excludo, redditaque scordalo vice sine
 aemulo scilicet et cella utor et nocte. Interim
 coctores insulariique mulcant exclusum et alius veru extis stridentibus
 plenum in oculos eius intentat, alius furca de carnario rapta statum
 proeliantis componit. Anus praecipue lippa, sordidissimo praecincta linteo,
 soleis ligneis imparibus imposita, canem ingentis
 magnitudinis catena trahit instigatque in Eumolpon. Sed ille candelabro se
 ab omni periculo vindicabat.

Videbamus nos omnia per foramen
 valvae, quod paulo ante ansa ostioli rupta laxaverat, favebamque ego
 vapulanti. Giton autem non oblitus misericordiae suae reserandum esse ostium
 succurrendumque periclitanti censebat. Ego durante adhuc iracundia non
 continui manum, sed caput miserantis stricto acutoque articulo percussi. Et
 ille quidem flens consedit in lecto. Ego autem alternos opponebam foramini
 oculos iniuriaque Eumolpi velut quo dam cibo me replebam 
 advocationemque commendabam, cum procurator insulae Bargates a cena excitatus a
 duobus lecticariis in mediam rixam perfertur; nam erat etiam pedibus aeger,
 is ut rabiosa barbaraque voce in ebrios fugitivosque diu peroravit,
 respiciens ad Eumolpon “o poetarum” inquit “disertissime, tu eras? Et non
 discedunt ocius nequissimi servi manusque continent a rixa?” 
 “Contubernalis mea mihifastum facit.
 Itasi,me amas, maledic
 illam versibus, ut habeat pudorem” . .

Dum Eumolpus cum Bargate in secreto
 loquitur, intrat stabulum praeco cum servo publico aliaque sane modica
 frequentia, facemque fumosam magis quam lucidam quassans haec proclamavit:
 “puer in balneo paulo ante aberravit, annorum circa XVI, crispus, mollis,
 formosus, nomine Giton. Si quis eum reddere aut commonstrare voluerit,
 accipiet nummos mille.” Nec longe a praecone Ascyltos
 stabat amictus discoloria veste atque in lance argentea indicium et fidem
 praeferebat. Imperavi Gitoni, ut raptim grabatum subiret annecteretque pedes
 et manus institis, quibus sponda culcitam ferebat, ac sic ut olim Vlixes
 Cyclopis arieti adhaesisset, extentus infra grabatum scrutantium eluderet
 manus. Non est moratus Giton imperium momentoque temporis inseruit vinculo
 manus et Vlixem astu simillimo vicit. Ego ne suspicioni relinquerem locum,
 lectulum vestimentis implevi uniusque hominis vestigium ad corporis mei
 mensuram figuravi. Interim Ascyltos ut pererravit
 omnes cum viatore cellas, venit ad meam, et hoc quidem pleniorem spem
 concepit, quo diligentius oppessulatas invenit fores. Publicus vero servus
 insertans commissuris secures claustrorum firmitatem laxavit. Ego ad genua
 Ascylti procubui et per memoriam amicitiae perque societatem miseriarum
 petii, ut saltem ostenderet fratrem. Immo ut fidem haberent fictae preces,
 “scio te” inquam “Ascylte, ad occidendum me venisse. Quo enim secures
 attulisti? Itaque satia iracundiam tuam: praebeo ecce cervicem, funde
 sanguinem, quem sub praetextu quaestionis petisti.” Amolitur Ascyltos
 invidiam et se vero nihil aliud quam fugitivum suum dixit quaerere, mortem
 nec hominis concupisse nec supplicis, utique eius quem post fatalem rixam
 habuisset 
 carissimum.

At non servus publicus tam
 languide agit, sed raptam cauponi harundinem subter lectum mittit omniaque
 etiam foramina parietum scrutatur. Subducebat Giton ab ictu corpus et
 reducto timidissime spiritu ipsos sciniphes ore tangebat 
 Eumolpus autem, quia effractum ostium cellae neminem
 poterat excludere, irrumpit perturbatus et “mille” inquit “nummos inveni;
 iam enim persequar abeuntem praeconem et in potestate tua esse Gitonem
 meritissima proditione monstrabo.” Genua ego perseverantis amplector, ne
 morientes vellet occidere, et “merito” inquam “excandesceres, si posses
 perditum 
 ostendere. Nunc inter turbam puer fugit, nec quo abierit, suspicari possum.
 Per fidem, Eumolpe, reduc puerum et vel Ascylto redde.” Dum haec ego iam
 credenti persuadeo, Giton collectione spiritus plenus ter continuo ita
 sternutavit, ut grabatum concuteret. Ad quem motum Eumolpus conversus
 salvere Gitona iubet. Remota etiam culcita videt Vlixem, cui vel esuriens
 Cyclops potuisset parcere. Mox conversus ad me “quid est” inquit “latro? ne
 deprehensus quidem ausus es mihi verum dicere. Immo ni deus quidam humanarum
 rerum arbiter pendenti puero excussisset indicium, elusus circa popinas
 errarem” 
 Giton longe blandior quam ego, primum araneis oleo
 madentibus vulnus, quod in supercilio factum erat, coartavit. Mox palliolo
 suo laceratam mutavit vestem, amplexusque iam mitigatum
 osculis tanquam fomentis aggressus est et “in tua” inquit “pater carissime,
 in tua sumus custodia. Si Gitona tuum amas, incipe velle servare. Utinam me
 solum inimicus ignis hauriret vel hibernum invaderet mare. Ego enim omnium
 scelerum materia, ego causa sum. Si perirem, conveniret inimicis”

“ego sic semper et ubique vixi, ut
 ultimam quamque lucem tanquam non redituram consumerem” 
 profusis ego lacrimis rogo quaesoque, ut mecum quoque redeat in gratiam:
 neque enim in amantium esse potestate furiosam aemulationem. Daturum tamen
 operam, ne aut dicam aut faciam amplius, quo possit offendi. Tantum omnem
 scabitudinem animo tanquam bonarum artium magister deleret sine
 cicatrice.“Incultis asperisque regionibus diutius nives haerent, ast ubi
 aratro domefacta tellus nitet, dum loqueris, levis pruina dilabitur.
 Similiter in pectoribus ira considit: feras quidem mentes obsidet, eruditas
 praelabitur.” “Ut scias” inquit Eumolpus “verum esse, quod dicis, ecce etiam
 osculo iram finio. Itaque, quod bene eveniat, expedite sarcinulas et vel
 sequimini me vel, si mavultis, ducite.” Adhuc loquebatur, cum crepuit ostium
 impulsum, stetitque in limine barbis horrentibus nauta et “moraris” inquit
 “Eumolpe, tanquam propudium ignores.” Haud mora, omnes consurgimus, et
 Eumolpus quidem mercennarium suum iam olim dormientem exire cum sarcinis
 iubet. Ego cum Gitone quicquid erat, in iter compono et adoratis sideribus intro
 navigium

“molestum est quod puer hospiti
 placet. Quid autem? Non commune est, quod natura optimum fecit? Sol omnibus
 lucet. Luna innumerabilibus comitata sideribus etiam feras ducit ad pabulum.
 Quid aquis dici formosius potest? In publico tamen manant. Solus ergo amor
 furtum potius quam praemium erit? Immo vero nolo habere bona, nisi quibus
 populus inviderit. Unus, et senex, non erit gravis; etiam cum voluerit
 aliquid sumere,opus anhelitu prodet.” Haec ut infra fiduciam posui
 fraudavique animum dissidentem, coepi somnum obruto tunicula capite mentiri.
 Sed repente quasi destruente fortuna constantiam
 meam eiusmodi vox super constratum puppis congemuit: “ergo me derisit?” Et
 haec quidem virilis et paene auribus meis familiaris animum palpitantem
 percussit. Ceterum eadem indignatione mulierlacerata ulterius excanduit et
 “Si quis deus manibus meis” inquit “Gitona imponeret, quambene exulem
 exciperem.” Uterque nostrum tam inexpectato
 ictus sono amiserat sanguinem. Ego praecipue quasi somnio quodam turbulento
 circumactus diu vocem collegi tremebundisque manibus Eumolpi iam in soporem
 labentis laciniam duxi et “Per fidem” inquam “pater, cuius haec navis est,
 aut quos vehat, dicere potes?” Inquietatus ille moleste tulit et “Hoc erat”
 inquit “quod placuerat tibi, ut supra constratum navis occuparemus
 secretissimum locum, ne nos patereris requiescere? Quid porro ad rem
 pertinet, si dixero Licham Tarentinum esse dominum
 huiusce navigii, qui Tryphaenam exulem Tarentum ferat?”

Intremui post hoc fulmen
 attonitus, iuguloque detecto “aliquando” inquam “Totum me, Fortuna,
 vicisti.” Nam Giton quidem super pectus meum positus diu animam egit. Deinde
 ut effusus sudor utriusque spiritum revocavit, comprehendi Eumolpi genua et
 “Miserere” inquam “morientium et pro consortio studiorum commoda manum; mors
 venit, quae nisi per te non licet, potest esse pro munere.” Inundatus hac
 Eumolpus invidia iurat per deos deasque se neque scire quid acciderit, nec
 ullum dolum malum consilio adhibuisse, sed mente simplicissima et vera fide
 in navigium comites induxisse, quo ipse iam pridem fuerit usurus. “Quae
 autem hic insidiae sunt” inquit “aut quis nobiscum Hannibal navigat? Lichas
 Tarentinus, homo verecundissimus et non tantum huius navigii dominus, quod
 regit, sed fundorum etiam aliquot et familiae negotiantis, onus deferendum
 ad mercatum conducit. Hic est Cyclops ille et archipirata, cui vecturam
 debemus; et praeter hunc Tryphaena, omnium feminarum formosissima, quae
 voluptatis causa hue atque illuc vectatur.” “Hi sunt” inquit Giton “quos
 fugimus” simulque raptim causas odiorum et instans periculum trepidanti
 Eumolpo exponit. Confusus ille et consilii egens iubet quemque suam
 sententiam promere et “Fingite” inquit “nos antrum Cyclopis intrasse.
 Quaerendum est aliquod effugium, nisi naufragium pommus
 et omni nos periculo liberamus.” “Immo” inquit Giton “persuade gubernatori,
 ut in aliquem portum navem deducat, non sine praemio scilicet, et affirma ei
 impatientem maris fratrem tuum in ultimis esse. Poteris hanc simulationem et
 vultus confusione et lacrimis obumbrare, ut misericordia permotus gubernator
 indulgeat tibi.” Negavit hoc Eumolpus fieri posse, “quia magna” inquit
 “navigia portubus se curvatis insinuant, nec tam cito fratrem defecisse veri
 simile erit. Accedit his, quod forsitan Lichas officii causa visere
 languentem desiderabit. Vides, quam valde nobis expediat, ultro dominum ad
 fugientes accersere. Sed finge navem ab ingenti posse cursu deflecti et
 Licham non utique circumiturum aegrorum cubilia: quomodo possumus egredi
 nave, ut non conspiciamur a cunctis? Opertis capitibus, an nudis? Opertis,
 et quis non dare manum languentibus volet? Nudis, et quid erit aliud quam se
 ipsos proscribere?”

“Quin potius” inquam ego “ad
 temeritatem confugimus et per funem lapsi descendimus in scapham praecisoque
 vinculo reliqua fortunae committimus? Nec ego in hoc periculum Eumolpon
 arcesso. Quid enim attinet innocentem alieno periculo imponere? Contentus
 sum, si nos descendentes adiuverit casus.” “Non imprudens” inquit
 “consilium” Eumolpos “si aditum haberet. Quis enim non euntes notabit?
 Utique gubernator, qui pervigil nocte siderum quoque motus custodit. Et
 utcunque imponi nihil dormienti posset, si per aliam partem navis fuga
 quaereretur: nunc per puppim, per ipsa gubernacula delabendum est, a quorum
 regione funis descendit, qui scaphae custodiam tenet.
 Praeterea illud miror, Encolpi, tibi non succurrisse, unum nautam stationis
 perpetuae interdiu noctuque iacere in scapha, nec posse inde custodem nisi
 aut caede expelli aut praecipitari viribus. Quod an fieri possit,
 interrogate audaciam vestram. Nam quod ad meum quidem comitatum attinet,
 nullum recuso periculurn, quod salutis spem ostendit. Nam sine causa
 quidem spiritum tanquam rem vacuam impendere ne vos quidem
 existimo velle. Videte, numquid hoc placeat: ego vos in duas iam pelles
 coniciam vinctosque loris inter vestimenta pro sarcinis habebo, apertis
 scilicet aliquatenus labris, quibus et spiritum recipere possitis et cibum.
 Conclamabo deinde nocte servos poenam graviorem timentes praecipitasse se in
 mare. Deinde cum ventum fuerit in portum, sine ulla suspicione pro sarcinis
 vos efferam.” “Ita vero” inquam ego “tanquam solidos alligaturus, quibus non
 soleat venter iniuriam facere? An tanquam eos qui sternutare non soleamus
 nec stertere? An quia hoc genus furti semel mea feliciter cessit?
 Sed finge una die vinctos posse durare: quid ergo, si diutius aut
 tranquillitas nos tenuerit aut adversa tempestas? Quid facturi sumus? Vestes
 quoque diutius vinctas ruga consumit, et chartae alligatae mutant figuram.
 Iuvenes adhuc laboris expertes statuarum ritu patiemur pannos et vincla?”
 
 “Adhuc aliquod iter salutis quaerendum est. Inspicite,
 quod ego inveni. Eumolpus tanquam litterarum studiosus
 utique atramentum habet. Hoc ergo remedio mutemus colores a capillis usque
 ad ungues. Ita tanquam servi Aethiopes et praesto tibi erimus sine
 tormentorum iniuria hilares, et permutato colore imponemus inimicis.”
 “Quidni?” inquit Giton “etiam circumcide nos, ut Iudaei videamur, et
 pertunde aures, ut imitemur Arabes, et increta facies, ut suos Gallia cives
 putet: tanquam hic solus color figuram possit pervertere et non multa una
 oporteat consentiant et non ratione, ut mendacium constet.
 Puta infectam medicamine faciem diutius durare posse; finge nec aquae
 asperginem imposituram aliquam corpori maculam, nec vestem atramento
 adhaesuram, quod frequenter etiam non accersito ferrumine infigitur: age,
 numquid et labra possumus tumore taeterrimo implere Numquid et crines
 calamistro convertere? Numquid et frontes cicatricibus scindere? Numquid et
 crura in orbem pandere? Numquid et talos ad terram deducere? Numquid et barbam peregrina ratione figurare? Color arte
 compositus inquinat corpus, non mutat. Audite, quid amenti succurrerit:
 praeligemus vestibus capita et nos in profundum mergamus.”

“Ne istud dii hominesque
 patiantur” Eumolpus exclamat “ut vos tam turpi exitu vitam finiatis. Immo
 potius facite, quod iubeo. Mercennarius meus, ut ex novacula comperistis,
 tonsor est: hic continuo radat utriusque non solum
 capita, sed etiam supercilia. Sequar ego frontes notans inscriptione
 sollerti, ut videamini stigmate esse puniti. Ita eaedem litterae et
 suspicionem declinabunt quaerentium et vultus umbra supplicii tegent.” Non est dilata fallacia, sed ad latus navigii furtim
 processimus capitaque cum superciliis denudanda tonsori praebuimus. Implevit
 Eumolpus frontes utriusque ingentibus litteris et notum fugitivorum
 epigramma per totam faciem liberali manu duxit. Unus forte ex vectoribus,
 qui acclinatus lateri navis exonerabat stomachum nausea gravem, notavit sibi
 ad lunam tonsorem intempestivo inhaerentem ministerio, execratusque omen,
 quod imitaretur naufragorum ultimum votum, in cubile reiectus est. Nos
 dissimulata nauseantis devotione ad ordinem tristitiae redimus, silentioque
 compositi reliquas noctis horas male soporati consumpsimus

“Videbatur mihi secundum quietem
 Priapus dicere: 'Encolpion quod quaeris, scito a me in navem tuam esse
 perductum.” ' Exhorruit Tryphaena et “Putes” inquit “una nos dormiisse; nam
 et mihi simulacrum Neptuni, quod Baiis in 
 tetrastylo notaveram, videbatur dicere: in nave Lichae Gitona
 invenies.'” “Hinc scies” inquit Eumolpus “Epicurum esse hominem divinum, qui
 eiusmodi ludibria facetissima ratione condemnat” 
 ceterum Lichas ut Tryphaenae somnium expiavit,“quis”
 inquit “prohibet navigium scrutari, ne videamur divinae mentis opera
 damnare?” 
 Is qui nocte miserorum furtum deprehenderat, Hesus
 nomine, subito proclamat: “Ergo illi qui sunt, qui nocte ad lunam radebantur
 pessimo medius fidius exemplo? Audio enim non licere cuiquam mortalium in
 nave neque ungues neque capillos deponere, nisi cum pelago ventus
 irascitur.”

Excanduit Lichas hoc sermone
 turbatus et “Itane” inquit “capillos aliquis in nave praecidit, et hoc nocte
 intempesta? Attrahite ocius nocentes in medium, ut sciam, quorum capitibus
 debeat navigium lustrari.” “Ego” inquit Eumolpus “hoc iussi. Nec in eodem futurus
 navigio auspicium mihi feci, sed quia nocentes horridos longosque habebant
 capillos, ne viderer de nave carcerem facere, iussi squalorem damnatis
 auferri; simul ut notae quoque litterarum non adumbratae comarum praesidio
 totae ad oculos legentium acciderent. Inter cetera apud communem amicam
 consumpserunt pecuniam meam, a qua illos proxima nocte extraxi mero
 unguentisque perfusos. Ad summam, adhuc patrimonii mei reliquias olent” 
 itaque ut tutela navis expiaretur, placuit quadragenas
 utrique plagas imponi. Nulla ergo fit mora; aggrediuntur nos furentes nautae
 cum funibus temptantque vilissimo sanguine tutelam placare. Et ego quidem
 tres plagas Spartana nobilitate concoxi. Ceterum Giton semel ictus tam valde
 exclamavit, ut Tryphaenae aures notissima voce repleret. Non solum
 era turbata
 est, sed ancillae etiam omnes familiari sono inductae ad vapulantem
 decurrunt. Iam Giton mirabili forma exarmaverat nautas
 coeperatque etiam sine voce saevientes rogare, cum ancillae pariter
 proclamant: “Giton est, Giton, inhibete crudelissimas manus; Giton est,
 domina, succurre.” Deflectit aures Tryphaena iam sua sponte credentes
 raptimque ad puerum devolat. Lichas, qui me optime noverat, tanquam et ipse
 vocem audisset, accurrit et nec manus nec faciem meam consideravit, sed
 continuo ad inguina mea luminibus deflexis movit officiosam manum et “Salve”
 inquit “Encolpi.” Miretur nunc aliquis Vlixis nutricem post vicesimum annum
 cicatricem invenisse originis indicem, cum homo prudentissimus confusis
 omnibus corporis orisque lineamentis ad unicum fugitivi argumentum tam
 docte pervenerit. Tryphaena lacrimas effudit decepta supplicio—vera enim
 stigmata credebat captivorum frontibus impressa—sciscitarique submissius
 coepit, quod ergastulum intercepisset errantes, aut cuius tam crudeles manus
 in hoc supplicium durassent. Meruisse quidem contumeliam aliquam fugitives,
 quibus in odium bona sua venissent. . .

concitatus iracundia prosiliit
 Lichas et “O te” inquit “feminam simplicem, tanquam vulnera ferro praeparata
 litteras biberint. Utinam quidem hac se inscriptione frontis maculassent:
 haberemus nos extremum solacium. Nunc mimicis artibus petiti sumus et
 adumbrata inscriptione derisi.” Volebat Tryphaena
 misereri, quia non totam voluptatem perdiderat, sed Lichas memor adhuc
 uxoris corruptae contumeliarumque, quas in Herculis
 porticu acceperat, turbato vehementius vultu proclamat: “Deos immortales
 rerum humanarum agere curam, puto, intellexisti, o Tryphaena. Nam
 imprudentes noxios in nostrum induxere navigium, et quid fecissent,
 admonuerunt pari somniorum consensu. Ita vide, ut possit illis ignosci, quos
 ad poenam ipse deus deduxit. Quod ad me attinet, non sum crudelis, sed
 vereor, ne quod remisero, patiar.” Tam superstitiosa oratione Tryphaena
 mutata negat se interpellare supplicium, immo accedere etiam iustissimae
 ultioni. Nec se minus grandi vexatam iniuria quam Licham, cuius pudoris
 dignitas in contione proscripta sit

“Me, ut puto, hominem non ignotum,
 elegerunt ad hoc officium legatum petieruntque, ut se
 reconciliarem aliquando amicissimis. Nisi forte putatis iuvenes casu in has
 plagas incidisse, cum omnis vector nihil prius quaerat, quam cuius se
 diligentiae credat. Flectite ergo mentes satisfactione lenitas, et patimini
 liberos homines ire sine iniuria, quo destinant. Saevi quoque
 implacabilesque domini crudelitatemn suam impediunt, si quando paenitentia
 fugitivos reduxit, et dediticiis hostibus parcimus. Quid ultra petitis aut
 quid vultis? In conspectu vestro supplices iacent iuvenes ingenui, honesti,
 et quod utroque potentius est, familiaritate vobis aliquando coniuncti. Si
 mehercules intervertissent pecuniam vestram, si fidem proditione laesissent, satiari tamen potuissetis hac poena, quam
 videtis. Servitia ecce in frontibus cernitis et vultus ingenuos voluntaria
 poenarum lege proscriptos.” Interpellavit deprecationem
 supplicii Lichas et “Noli” inquit “causam confundere, sed impone
 singulis modum. Ac primum omnium, si ultro venerunt, cur nudavere crinibus
 capita? Vultum enim qui permutat, fraudem parat, non satisfactionem. Deinde,
 si gratiam a legato moliebantur, quid ita omnia fecisti, ut quos tuebaris,
 absconderes? Ex quo apparet casu incidisse noxios in plagas et te artem
 quaesisse, qua nostrae animadversionis impetum eluderes. Nam quod invidiam
 facis nobis ingenuos honestosque clamando, vide, ne deteriorem facias
 confidentia causam. Quid debent laesi facere, ubi rei ad poenam confugiunt?
 At enim amici fuerunt nostri: eo maiora meruerunt supplicia; nam qui ignotos
 laedit, latro appellatur, qui amicos, paulo minus quam parricida.” Resolvit
 Eumolpos tam iniquam declamationem et “Intellego” inquit “nihil magis obesse
 iuvenibus miseris, quam quod nocte deposuerunt capillos: hoc argumento
 incidisse videntur in navem, non venisse. Quod velim tam candide ad aures
 vestras perveniat, quam simpliciter gestum est. Voluerunt enim antequam
 conscenderent, exonerare capita molesto et supervacuo pondere, sed celerior
 ventus distulit curationis propositum. Nec tamen putaverunt ad rem
 pertinere, ubi inciperent, quod placuerat ut fieret, quia nec omen nec legem
 navigan tium noverant.” “Quid” inquit Lichas
 “attinuit supplices radere? Nisi forte miserabiliores calvi solent esse.
 Quamquam quid attinet veritatem per interpretem quaerere? quid dicis tu,
 latro? quae salamandra supercilia tua exussit? cui deo crinem vovisti?
 pharmace, responde.”

Obstupueram ego supplicii metu
 pavidus, nec quid in re manifestissima dicerem, inveniebam turbatus et deformis praeter spoliati capitis dedecus
 superciliorum etiam aequalis cum fronte calvities, ut nihil nec facere
 deceret nec dicere. Ut vero spongia uda facies plorantis detersa est et
 liquefactum per totum os atramentum omnia scilicet lineamenta fuliginea nube
 confudit, in odium se ira convertit. Negat Eumolpus passurum se, ut quisquam
 ingenuos contra fas legemque contaminet, interpellatque saevientium minas
 non solum voce sed etiam manibus. Aderat interpellanti mercennarius comes et
 unus alterque infirmissimus vector, solacia magis litis quam virium auxilia.
 Nec quicquam pro me deprecabar, sed intentans in oculos Tryphaenae manus
 usurum me viribus meis clara liberaque voce clamavi, ni abstineret a Gitone
 iniuriam mulier damnata et in toto navigio sola verberanda. Accenditur
 audacia mea iratior Lichas, indignaturque quod ego relicta mea causa tantum
 pro alio clamo. Nec minus Tryphaena contumelia saevit accensa totiusque
 navigii turbam diducit in partes. Hinc mercennarius tonsor ferramenta sua
 nobis et ipse armatus distribuit, illinc Tryphaenae 
 familia nudas expedit manus, ac ne ancillarum quidem clamor aciem destituit,
 uno tantum gubernatore relicturum se navis ministerium denuntiante, sinon
 desinat rabies libidine perditorum collecta. Nihilo minus tamen perseverat
 dimicantium furor, illis pro ultione, nobis pro vita pugnantibus. Multi ergo
 utrinque sine morte labuntur, plures cruenti vulneribus referunt veluti ex
 proelio pedem, nec tamen cuiusquam ira laxatur. Tune fortissimus Giton ad
 virilia sua admovit novaculam infestam, minatus se abscisurum tot miseriarum
 causam, inhibuitque Tryphaena tam grande facinus non dissimulata missione.
 Saepius ego cultrum tonsorium super iugulum meum posui, non magis me
 occisurus, quam Giton, quod minabatur, facturus. Audacius tamen ille
 tragoediam implebat, quia sciebat se illam habere novaculam, qua iam sibi
 cervicem praeciderat. Stante ergo utraque acie, cum appareret
 futurum non
 tralaticium bellum, aegre expugnavit gubernator, ut caduceatoris more
 Tryphaena indutias faceret. Data ergo acceptaque ex more patrio fide
 praetendit ramum oleae a tutela navigii raptum, atque in colloquium venire
 ausa“ 
 “Quis furor” exclamat “pacem convertit in arma? 
 Quid nostrae meruere manus? Non Troius heros 
 hac in classe vehit decepti pignus Atridae, 
 nec Medea furens fraterno sanguine pugnat. 
 Sed contemptus amor vires habet. Ei mihi, fata 
 hos inter fluctus quis raptis evocat armis? 
 
 
 
 Cui non est mors una satis? Ne vincite pontum 
 gurgitibusque feris alios imponite fluctus.” 
 ”

Haec ut turbato clamore mulier
 effudit, haesit paulisper acies, revocataeque ad pacem manus intermisere
 bellum. Utitur paenitentiae occasione dux Eumolpos et castigate ante
 vehementissime Licha tabulas foederis signat, quis haec formula erat: “Ex
 tui animi sententia, ut tu, Tryphaena, neque iniuriam tibi factam a Gitone
 quereris, neque si quid ante hunc diem factum est, obicies vindicabisve aut
 ullo alio genere persequendum curabis; ut tu nihil imperabis puero
 repugnanti, non amplexum, non osculum, non coitum venere constrictum, nisi
 pro qua re praesentes numeraveris denarios centum. Item, Licha, ex tui animi
 sententia, ut tu Encolpion nec verbo contumelioso insequeris nec vultu,
 neque quaeres ubi nocte dormiat, aut si quaesieris, pro singulis iniuriis
 numerabis praesentes denarios ducenos.” In haec verba foederibus compositis
 arma deponimus, et ne residua in animis etiam post iusiurandum ira
 remaneret, praeterita aboleri osculis placet. Exhortantibus universis odia
 detumescunt, epulaeque ad certamen prolatae conciliant hilaritate
 concordiam. 
 Exsonat ergo cantibus totum navigium, et quia repentina tranquillitas
 intermiserat cursum, alius exultantes quaerebat fuscina pisces, alius hamis
 blandientibus convellebat praedam repugnantem. Ecce etiam per antemnam
 pelagiae consederant volucres, quas textis harundinibus peritus artifex tetigit; illae viscatis illigatae viminibus
 deferebantur ad manus. Tollebat plumas aura volitantes, pinnasque per maria
 inanis spuma torquebat. Iam Lichas redire mecum in
 gratiam coeperat, iam Tryphaena Gitona extrema parte potionis spargebat, cum
 Eumolpus et ipse vino solutus dicta voluit in calvos stigmososque iaculari,
 donec consumpta frigidissima urbanitate rediit ad carmina sua coepitque
 capillorum elegidarion dicere:“ 
 Quod solum. formae decus est, cecidere capilli, 
 vernantesque comas tristis abegit hiemps. 
 Nunc umbra nudata sua iam tempora maerent, 
 areaque attritis ridet adulta pilis. 
 O fallax natura deum: quae prima dedisti 
 aetati nostrae gaudia, prima rapis. 
 Infelix, modo crinibus nitebas 
 Phoebo pulchrior et sorore Phoebi. 
 At nunc levior aere vel rotundo 
 horti tubere, quod creavit unda, 
 ridentes fugis et times puellas. 
 Ut mortem citius venire credas, 
 scito iam capitis perisse partem. 
 ”

Plura volebat proferre, credo, et
 ineptiora praeteritis, cum ancilla Tryphaenae Gitona in partem navis
 inferiorem ducit corymbioque dominae pueri adornat caput. Immo supercilia
 etiam profert de pyxide sciteque iacturae lineamenta secuta totam illi
 formam suam reddidit. Agnovit Tryphaena verum Gitona, lacrimisque turbata
 tune primum bona fide puero basium dedit. 
 Ego etiam si repositum in pristinum decorem puerum gaudebam, abscondebam tamen
 frequentius vultum intellegebamque me non tralaticia deformitate esse
 insignitum, quem alloquio dignum ne Lichas quidem crederet. Sed huic
 tristitiae eadem illa succurrit ancilla, sevocatumque me non minus decoro
 exornavit capillamento; immo commendatior vultus enituit, quia
 flavum corymbion erat 
 Ceterum Eumolpos, et periclitantium
 advocatus et praesentis
 concordiae auctor, ne sileret sine fabulis hilaritas, multa in muliebrem
 levitatem coepit iactare: quam facile adamarent, quam cito etiam filiorum
 obliviscerentur, nullamque esse feminam tam pudicam, quae non peregrina
 libidine usque ad furorem averteretur. Nec se tragoedias veteres curare aut
 nomina saeculis nota, sed rem sua memoria factam, quam expositurum se esse,
 si vellemus audire. Conversis igitur omnium in se vultibus auribusque sic
 orsus est:

“ Matrona
 quaedam Ephesi tam notae erat pudicitiae, ut vicinarum quoque gentium
 feminas ad spectaculum sui evocaret. Haec ergo cum virum extulisset, non
 contenta vulgari more funus passis prosequi crinibus aut nudatum pectus in
 conspectu frequentiae plangere, in conditorium etiam prosecuta est
 defunctum, positumque in hypogaeo Graeco more corpus custodire ac flere
 totis noctibus diebusque coepit. Sic afflictantem se ac mortem inedia
 persequentem non parentes potuerunt abducere, non propinqui; magistratus
 ultimo repulsi abierunt, complorataque singularis 
 exempli femina ab omnibus quintum iam diem sine alimento trahebat. Assidebat
 aegrae fidissima ancilla, simulque et lacrimas commodabat lugenti, et
 quotienscunque defecerat positum in monumento lumen renovabat. Una igitur in
 tota civitate fabula erat, solum illud affulsisse verum pudicitiae amorisque
 exemplum omnis ordinis homines confitebantur, cum interim imperator
 provinciae latrones iussit crucibus affigi secundum illam casulam, in qua
 recens cadaver matrona deflebat. Proxima ergo nocte, cum miles, qui cruces
 asservabat, ne quis ad sepulturam corpus detraheret, notasset sibi
 et lumen inter monumenta clarius fulgens et gemitum lugentis
 audisset, vitio gentis humanae concupiit scire, quis aut quid faceret.
 Descendit igitur in conditorium, visaque pulcherrima muliere primo quasi
 quodam monstro infernisque imaginibus turbatus substitit. Deinde ut et
 corpus iacentis conspexit et lacrimas consideravit faciemque unguibus
 sectam, ratus scilicet id quod erat, desiderium extincti non posse feminam
 pati, attulit in monumentum cenulam suam coepitque hortari lugentem, ne
 perseveraret in dolore supervacuo ac nihil profuturo gemitu pectus
 diduceret: omnium eundem esse exitum sed et idem domicilium, et
 cetera quibus exulceratae mentes ad sanitatem revocantur. At illa ignota
 consolatione percussa laceravit vehementius pectus ruptosque crines super
 corpus 
 iacentisimposuit. Non recessit tamen miles, sed eadem exhortatione temptavit
 dare mulierculae cibum, done ancilla vini certe ab eo
 odore corrupta primum ipsa porrexit ad humanitatem invitantis victam manum,
 deinde refecta potione et cibo expugnare dominae pertinaciam coepit et 'Quid
 proderit' inquit 'hoc tibi, si soluta inedia fueris, si te vivam sepelieris,
 si antequam fata poscant, indemnatum spiritum effuderis? Id cinerem aut manes credis sentire sepultos? Vis tu
 reviviscere? Vis discusso muliebri errore, quam diu licuerit, lucis commodis
 frui? Ipsum te iacentis corpus admonere debet, ut vivas.' Nemo invitus
 audit, cum cogitur aut cibum sumere aut vivere. Itaque mulier aliquot dierum
 abstinentia sicca passa est frangi pertinaciam suam, nec minus avide
 replevit se cibo quam ancilla, quae prior victa est.

Ceterum scitis, quid plerumque
 soleat temptare humanam satietatem. Quibus blanditiis impetraverat miles, ut
 matrona vellet vivere, isdem etiam pudicitiam eius aggressus est. Nec
 deformis aut infacundus iuvenis castae videbatur, conciliante gratiam
 ancilla ac subinde dicente:“ 
 'Placitone etiam pugnabis amori? 
 Nec venit in mentem, quorum consederis arvis?' 
 ” quid diutius moror? ne hanc quidem partem corporis mulier abstinuit,
 victorque miles utrumque persuasit. Iacuerunt ergo una non tantum illa
 nocte, qua nuptias fecerunt, sed postero etiam ac tertio die, praeclusis
 videlicet conditorii foribus, ut quisquis ex notis ignotisque ad monumentum
 venisset, putaret expirasse super corpus viri pudicissimam uxorem.
 Ceterum delectatus miles et forma mulieris et
 secreto, quicquid boni per facultates poterat, coemebat et prima statim
 nocte in monumentum ferebat. Itaque unius cruciarii parentes ut viderunt
 laxatam custodiam, detraxere nocte pendentem supremoque mandaverunt officio.
 At miles circumscriptus dum desidet, ut postero die vidit unam sine cadavere
 crucem, veritus supplicium, mulieri quid accidisset exponit: nec se
 exspectaturum iudicis sententiam, sed gladio ius dicturum ignaviae suae.
 Commodaret ergo illa perituro locum et fatale conditorium familiari ac viro
 faceret. Mulier non minus misericors quam pudica 'ne istud' inquit 'dii
 sinant, ut eodem tempore duorum mihi carissimorum hominum duo funera
 spectem. Malo mortuum impendere quam vivum occidere.' Secundum hanc
 orationem iubet ex arca corpus mariti sui tolli atque illi, quae vacabat,
 cruci affigi. Usus est miles ingenio prudentissimae feminae, posteroque die
 populus miratus est, qua ratione mortuus isset in crucem.”

Risu excepere fabulam nautae,
 et erubescente non mediocriter Tryphaena vultumque suum super
 cervicem Gitonis amabiliter ponente. At non Lichas risit, sed iratum
 commovens caput “Si iustus” inquit “imperator fuisset, debuit patris
 familiae corpus in monumentum referre, mulierem affigere cruci.” Non dubie redierat in animum Hedyle expilatumque
 libidinosa migratione navigium. Sed nec foederis verba
 permittebant meminisse, nec hilaritas, quae occupaverat mentes, dabat
 iracundiae locum. Ceterum Tryphaena in gremio Gitonis posita modo implebat
 osculis pectus, interdum concinnabat spoliatum crinibus vultum. Ego maestus et impatiens foederis novi non cibum, non potionem capiebam, sed
 obliquis trucibusque oculis utrumque spectabam. Omnia me oscula vulnerabant,
 omnes blanditiae, quascunque mulier libidinosa fingebat. Nec tamen adhuc
 sciebam, utrum magis puero irascerer, quod amicam mihi auferret, an amicae,
 quod puerum corrumperet: utraque inimicissima oculis meis et captivitate
 praeterita tristiora. Accedebat huc, quod neque Tryphaena me alloquebatur
 tanquam familiarem et aliquando gratum sibi amatorem, nec Giton me aut
 tralaticia propinatione dignum iudicabat, aut quod minimum est, sermone
 communi vocabat, credo, veritus ne inter initia coeuntis gratiae recentem
 cicatricem rescinderet. Inundavere pectus lacrimae dolore paratae,
 gemitusque suspirio tectus animam paene submovit 
 In partemvoluptatis temptabat admitti, nec domini
 supercilium induebat, sed amici quaerebat obsequium 
 “Si quid ingenui sanguinis habes, non pluris illam
 facies, quam scortum. Si vir fueris, non ibis ad spintriam” . . . Me nihil magis pungebat, quam ne Eumolpus sensisset, quicquid illud fuerat, et
 homo dicacissimus carminibus vindicaret “ 
 Iurat Eumolpus verbis conceptissimis 
 
 ”

Dum haec taliaque iactamus,
 inhorruit mare nubesque undique adductae obruere tenebris diem. Discurrunt
 nautae ad officia trepidantes velaque tempestati subducunt. Sed nec certos
 fluctus ventus impulerat, nec quo destinaret cursum, gubernator sciebat.
 Siciliam modo ventus dabat, saepissime in oram Italici litoris
 aquilo possessor convertebat huc illuc obnoxiam ratem, et quod omnibus
 procellis periculosius erat, tam spissae repente tenebrae lucem
 suppresserant, ut ne proram quidem totam gubernator videret. Itaque hercules
 postquam maris ira infesta convaluit, Lichas trepidans ad me
 supinas porrigit manus et “tu” inquit “Encolpi, succurre periclitantibus et
 vestem illam divinam sistrumque redde navigio. Per fidem, miserere,
 quemadmodum quidem soles.” Et illum quidem
 vociferantem in mare ventus excussit, repetitumque infesto gurgite procella
 circumegit atque hausit. Tryphaenam autem prope iam fidelissimi rapuerunt
 servi, scaphaeque impositam cum maxima sarcinarum parte abduxere certissimae
 morti. . . Applicitus cum clamore flevi et “Hoc”
 inquam “a diis meruimus, ut nos sola morte coniungerent? Sed non crudelis
 fortuna concedit. Ecce iam ratem fluctus evertet, ecce iam amplexus amantium
 iratum dividet mare. Igitur, si vere Encolpion dilexisti, da oscula, dum
 licet, et ultimum hoc gaudium fatis properantibus
 rape.” Haec ut ego dixi, Giton vestem deposuit meaque
 tunica contectus exeruit ad osculum caput. Et ne sic cohaerentes malignior
 fluctus distraheret, utrumque zona circumvenienti praecinxit et “Si nihil
 aliud, certe diutius” inquit “iunctos nos mare feret, vel si
 voluerit misericors ad idem litus expellere, aut praeteriens aliquis
 tralaticia humanitate lapidabit, aut quod ultimum est iratis etiam
 fluctibus, imprudens harena componet.” Patior ego vinculum extremum, et
 veluti lecto funebri aptatus exspecto mortem iam non molestam. Peragit
 interim tempestas mandata fatorum omnesque reliquias navis expugnat. Non
 arbor erat relicta, non gubernacula, non funis aut remus, sed quasi rudis
 atque infecta materies ibat cum fluctibus 
 Procurrere piscatores parvulis expediti navigiis ad
 praedam rapiendam. Deinde ut aliquos viderunt, qui suas opes defenderent,
 mutaverunt crudelitatem in auxilium . . .

Audimus murmur insolitum et sub
 diaeta magistri quasi cupientis exire beluae gemitum. Persecuti igitur sonum
 invenimus Eumolpum sedentem membranaeque ingenti versus ingerentem. Mirati
 ergo, quod illi vacaret in vicinia mortis poema facere, extrahimus clamantem
 iubemusque bonam habere mentem. At ille interpellatus excanduit et “Sinite
 me” inquit “sententiam explere; laborat carmen in fine.” Inicio ego
 phrenitico manum iubeoque Gitona accedere et in terram trahere poetam
 mugientem 
 Hoc opere tandem elaborate casam piscatoriam subimus
 maerentes, cibisque naufragio corruptis utcunque curati
 tristissimam exegimus noctem. Postero die, cum poneremus consilium, cui nos
 regioni crederemus, repente video corpus humanum circumactum levi vertice ad
 litus deferri. Substiti ergo tristis coepique umentibus 
 oculis maris fidem inspicere et “Hunc forsitan” proclamo “in aliqua parte
 terrarum secura exspectat uxor, forsitan ignarus tempestatis filius aut
 pater; 
 utique reliquit aliquem, cui proficiscens osculum dedit. Haec sunt consilia
 mortalium, haec vota magnarum cogitationum. En homo quemadmodum natat.”
 Adhuc tanquam ignotum deflebam, cum inviolatum os fluctus convertit in
 terram, agnovique terribilem paulo ante et implfacablem Licham pedibus meis
 paene subiectum. Non tenui igitur diutius lacrimas, immo percussi semel
 iterumque manibus pectus et “Ubi nunc est” inquam “iracundia tua, ubi
 impotentia tua? nempe piscibus beluisque expositus es, et qui paulo ante
 iactabas vires imperii tui, de tam magna nave ne tabulam quidem naufragus
 habes. Ite nunc mortales, et magnis cogitationibus pectora implete. Ite
 cauti, et opes fraudibus captas per mille annos disponite. Nempe hic proxima
 luce patrimonii sui rationes inspexit, nempe diem etiam, quo venturus esset
 in patriam, animo suo fixit. Dii deaeque, quam longe a destinatione sua iacet. Sed non
 sola mortalibus maria hanc fidem praestant. Illum bellantem arma decipiunt,
 illum diis vota reddentem penatium suorum ruina sepelit. Ille vehiculo
 lapsus properantem spiritum excussit, cibus avidum strangu lavit, abstinentem frugalitas. Si bene calculum ponas, ubique naufragium
 est. At enim fluctibus obruto non contingit sepultura. Tanquam intersit,
 periturum corpus quae ratio consumat, ignis an fluctus an mora. Quicquid
 feceris, omnia haec eodem ventura sunt. Ferae tamen corpus lacerabunt.
 Tanquam melius ignis accipiat; immo hanc poenam gravissimam credimus, ubi
 servis irascimur. Quae ergo dementia est, omnia facere, ne quid de nobis
 relinquat sepultura?” 
 Et Licham quidem rogus inimicis collatus manibus
 adolebat. Eumolpus autem dum epigramma mortuo facit, oculos ad arcessendos
 sensus longius mittit

Hoc peracto libenter officio
 destinatum carpimus iter ac momento temporis in montem sudantes con
 scendimus, ex quo haud procul impositum arce sublimi oppidum cernimus. Nec
 quod esset, sciebamus errantes, donec a vilico quodam Crotona esse
 cognovimus, urbem antiquissimam et aliquando Italiae primam. Cum deinde
 diligentius exploraremus, qui homines inhabitarent nobile solum, quodve
 genus negotiationis praecipue probarent post attritas bellis frequentibus
 opes, “O mi” inquit “hospites, si negotiatores estis, mutate propositum
 aliudque vitae praesidium quaerite. Sin autem urbanioris notae homines
 sustinetis semper mentiri, recta ad lucrum curritis. In hac enimurbe non
 litterarum studia celebrantur, non eloquentia locum habet, non frugalitas
 sanctique mores laudibus ad fructum perveniunt, sed quoscunque homines in hac urbe videritis, scitote in duas partes esse
 divisos. Nam aut captantur aut captant. In hac urbe nemo liberos tollit,
 quia quisquis suos heredes habet, non ad cenas, non ad spectacula
 admittitur, sed omnibus prohibetur commodis, inter ignominiosos latitat. Qui
 vero nec uxores unquam duxerunt nec proximas necessitudines habent, ad
 summos honores perveniunt, id est soli militares, soli fortissimi atque
 etiam innocentes habentur. Adibitis” inquit “oppidum tanquam in pestilentia
 campos, in quibus nihil aliud est nisi cadavera, quae lacerantur, aut corvi,
 qui lacerant”

prudentior Eumolpus convertit ad
 novitatem rei mentem genusque divinationis sibi non displicere confessus
 est. Iocari ego senem poetica levitate credebam, cum ille “Utinam quidem
 sufficeret largior scaena, id est vestis humanior, instrumentum lautius,
 quod praeberet mendacio fidem: non mehercules penam istam differrem, sed
 continuo vos ad magnas opes ducerem. Atquin promitto, quicquid exigeret,
 dummodo placeret vestis, rapinae comes, et quicquid Lycurgi villa
 grassantibus praebuisset. Nam nummos in praesentem usum deum matrem pro fide
 sua reddituram” 
 “Quid ergo” inquit Eumolpus “cessamus mimum componere?
 Facite ergo me dominum, si negotiatio placet.” Nemo ausus est artem damnare
 nihil auferentem. Itaque ut duraret inter omnes tutum mendacium, in verba
 Eumolpi sacramentum iuravimus: uri, vinciri, verberari ferroque necari, et
 quicquid aliud Eumolpus iussisset. Tanquam legitimi gladia tores domino corpora animasque religiosissime addicimus. Post peractum
 sacramentum serviliter ficti dominum consalutamus, elatumque ab Eumolpo
 filium pariter condiscimus, iuvenem ingentis eloquentiae et spei, ideoque de
 civitate sua miserrimum senem exisse, ne aut clientes sodalesque filii sui
 aut sepulcrum quotidie causam lacrimarum cerneret. Accessisse huic
 tristitiae proximum naufragium, quo amplius vicies sestertium amiserit; nec
 illum iactura moveri, sed destitutum ministerio non agnoscere dignitatem
 suam. Praeterea habere in Africa trecenties sestertium fundis nominibusque
 depositum; nam familiam quidem tam magnam per agros Numidiae esse sparsam,
 ut possit vel Carthaginem capere. Secundum hanc formulam imperamus Eumolpo,
 ut plurimum tussiat, ut sit modo solutions stomachi cibosque omnes palam
 damnet; loquatur aurum et argentum fundosque mendaces et perpetuam terrarum
 sterilitatem; sedeat praeterea quotidie ad rationes tabulasque testamenti
 omnibus mensibus renovet. Et ne quid scaenae
 deesset, quotiescunque aliquem nostrum vocare temptasset, alium pro alio
 vocaret, ut facile appareret dominum etiam eorum meminisse, qui praesentes
 non essent. His ita ordinatis, “quod belle
 feliciterque eveniret” precati deos viam ingredimur. Sed neque Giton sub
 insolito fasce durabat, et mercennarius Corax, detrectator ministerii,
 posita frequentius sarcina male dicebat properantibus affirmabatque se aut
 proiecturum sarcinas aut cum onere fugiturum. “Quid vos” inquit “iumen tum me putatis esse aut lapidariam navem? Hominis
 operas locavi, non caballi. Nec minus liber sum quam vos, etiam si pauperem
 pater me reliquit.” Nec contentus maledictis tollebat subinde altius pedem
 et strepitu obsceno simul atque odore viam implebat. Ridebat contumaciam
 Giton et singulos crepitus eius pari clamore prosequebatur

“Multos inquit
 Eumolpos, o iuvenes carmen decepit. Nam ut quisque versum pedibus instruxit
 sensumque teneriorem verborum ambitu intexuit, putavit se continuo in
 Heliconem venisse. Sic forensibus ministeriis exercitati frequenter ad
 carminis tranquillitatem tanquam ad portum feliciorem refugerunt, credentes facilius poema exstrui
 posse, quam controversiam sententiolis vibrantibus pictam. Ceterum neque
 generosior spiritus vanitatem amat, neque concipere aut edere partum mens potest nisi
 ingenti flumine litterarum inundata. Refugiendum est ab omni verborum, ut
 ita dicam, vilitate et sumendae voces a plebe semotae, ut fiat 'odi
 profanum vulgus et arceo.' Praeterea curandum est, ne sententiae emineant
 extra corpus orationis expressae, sed intexto vestibus colore niteant.
 Homerus testis et lyrici Romanusque Vergilius et Horatii curiosa felicitas.
 Ceteri enim aut non viderunt viam, qua iretur ad carmen, aut
 visam timuerunt
 calcare. Ecce belli civilis ingens opus quisquis
 attigerit, nisi plenus litteris, sub onere labetur. Non enim res gestae
 versibus comprehendendae sunt, quod longe melius historici faciunt, sed per
 ambages deorumque ministeria et fabulosum sententiarum tormentum
 praecipitandus est liber spiritus, ut potius furentis animi vaticinatio
 appareat quam religiosae orationis sub testibus fides: tanquam si placet hic
 impetus, etiam si nondum recepit ultimam manum”

“ 
 Orbem iam totum victor Romanus habebat, 
 qua mare, qua terrae, qua sidus currit utrumque. 
 Nec satiatus erat. Gravidis freta pulsa carinis 
 iam peragebantur; si quis sinus abditus ultra, 
 si qua foret tellus, quae fulvum mitteret aurum, 
 hostis erat, fatisque in tristia bella paratis 
 quaerebantur opes. Non vulgo nota placebant 
 gaudia, non usu plebeio trita voluptas. 
 Aes Ephyreiacum laudabat miles in unda; 
 quaesitus tellure nitor certaverat ostro; 
 hinc Numidae accusant, illinc nova vellera Seres, 
 atque Arabum populus sua despoliaverat arva. 
 Ecce aliae clades et laesae vulnera pacis. 
 Quaeritur in silvis auro fera, et ultimus Hammon 
 Afrorum excutitur, ne desit belua dente 
 ad mortes pretiosa; fames premit advena classes, 
 tigris et aurata gradiens vectatur in aula, 
 ut bibat humanum populo plaudente cruorem. 
 Heu, pudet effari perituraque prodere fata, 
 Persarum ritu male pubescentibus annis 
 
 
 
 surripuere viros exsectaque viscera ferro 
 in venerem fregere, atque ut fuga nobilis aevi 
 circumscripta mora properantes differat annos, 
 quaerit se natura nec invenit. Omnibus ergo 
 scorta placent fractique enervi corpore gressus 
 et laxi crines et tot nova nomina vestis, 
 quaeque virum quaerunt. Ecce Afris eruta terris 
 citrea mensa greges servorum ostrumque renidens, 
 ponitur ac maculis imitatur vilius 
 aurum 
 quae sensum trahat. Hoc sterile ac male nobile lignum 
 turba sepulta mero circum venit, omniaque orbis 
 praemia corruptis miles vagus esurit armis. 
 Ingeniosa gula est. Siculo scarus aequore mersus 
 ad mensam vivus perducitur, atque Lucrinis 
 eruta litoribus vendunt conchylia cenas, 
 ut renovent per damna famem. Iam Phasidos unda 
 orbata est avibus, mutoque in litore tantum 
 solae desertis adspirant frondibus aurae. 
 Nec minor in campo furor est, emptique Quirites 
 ad praedam strepitumque lucri suffragia vertunt. 
 Venalis populus, venalis curia patrum, 
 est favor in pretio. Senibus quoque libera virtus 
 exciderat, sparsisque opibus conversa potestas 
 ipsaque maiestas auro corrupta iacebat. 
 Pellitur a populo victus Cato; tristior ille est, 
 
 
 
 qui vicit, fascesque pudet rapuisse Catoni. 
 Namque—hoc dedecoris populo morumque ruina— 
 non homo pulsus erat, sed in uno victa potestas 
 Romanumque decus. Quare tam perdita Roma 
 ipsa sui merces erat et sine vindice praeda. 
 Praeterea gemino deprensam gurgite plebem 
 faenoris illuvies ususque exederat aeris. 
 Nulla est certa domus, nullum sine pignore corpus, 
 sed veluti tabes tacitis concepta medullis 
 intra membra furens curis latrantibus errat. 
 Arma placent miseris, detritaque commoda luxu 
 vulneribus reparantur. Inops audacia tuta est. 
 Hoc mersam caeno Romam somnoque iacentem 
 quae poterant artes sana ratione movere, 
 ni furor et bellum ferroque excita libido? 
 ” “

Tres tulerat Fortuna duces, quos obruit omnes 
 armorum strue diversa feralis Enyo. 
 Crassum Parthus habet, Libyco iacet aequore Magnus, 
 Iulius ingratam perfudit sanguine Romam, 
 et quasi non posset tot tellus ferre sepulcra, 
 divisit cineres. Hos gloria reddit honores. 
 Est locus exciso penitus demersus hiatu 
 Parthenopen inter magnaeque Dicarchidos arva, 
 Cocyti perfusus aqua; nam spiritus, extra 
 qui furit effusus, funesto spargitur aestu. 
 Non haec autumno tellus viret aut alit herbas 
 ” “ 
 
 caespite laetus ager, non verno persona cantu 
 mollia discordi strepitu virgulta locuntur, 
 sed chaos et nigro squalentia pumice saxa 
 gaudent ferali circum tumulata cupressu. 
 Has inter sedes Ditis pater extulit ora 
 bustorum flammis et cana sparsa favilla, 
 ac tali volucrem Fortunam voce lacessit: 
 Rerum humanarum divinarumque potestas, 
 Fors, cui nulla placet nimium secura potestas, 
 quae nova semper amas et mox possessa relinquis, 
 ecquid Romano sentis te pondere victam, 
 nec posse ulterius perituram extollere molem? 
 Ipsa suas vires odit Romana iuventus 
 et quas struxit opes, male sustinet. Aspice late 
 luxuriam spoliorum et censum in damna furentem. 
 Aedificant auro sedesque ad sidera mittunt, 
 expelluntur aquae saxis, mare nascitur arvis, 
 et permutata rerum statione rebellant. 
 En etiam mea regna petunt. Perfossa dehiscit 
 molibus insanis tellus, iam montibus haustis 
 antra gemunt, et dum vanos lapis invenit usus, 
 inferni manes caelum sperare fatentur. 
 Quare age, Fors, muta pacatum in proelia vultum 
 Romanosque cie ac nostris da funera regnis. 
 Iam pridem nullo perfundimus ora cruore, 
 nec mea Tisiphone sitientis perluit artus, 
 
 
 
 ex quo Sullanus bibit ensis et horrida tellus 
 extulit in lucem nutritas sanguine fruges.' 
 ” “

Haec ubi dicta dedit, dextrae coniungere dextram 
 conatus rupto tellurem solvit hiatu. 
 Tune Fortuna levi defudit pectore voces: 
 'O genitor, cui Cocyti penetralia parent, 
 si modo vera mihi fas est impune profari, 
 vota tibi cedent; nec enim minor ira rebellat 
 pectore in hoc leviorque exurit flamma medullas, 
 Omnia, quae tribui Romanis arcibus, odi 
 muneribusque meis irascor. Destruet istas 
 idem, qui posuit, moles deus. Et mihi cordi 
 quippe cremare viros et sanguine pascere luxum. 
 Cerno equidem gemina iam stratos morte Philippos 
 Thessaliaeque rogos et funera gentis Hiberae. 
 Iam fragor armorum trepidantes personat aures. 
 EtLibyae cerno tua, Nile, gementia claustra 
 Actiacosque sinus et Apollinis arma timentes. 
 Pande, age, terrarum sitientia regna tuarum 
 atque animas accerse novas. Vix navita Porthmeus 
 sufficiet simulacra virum traducere cumba; 
 
 
 
 classe opus est. Tuque ingenti satiare ruina, 
 pallida Tisiphone, concisaque vulnera mande: 
 ad Stygios manes laceratus ducitur orbis.' 
 ” “

Vixdum finierat, cum fulgure rupta corusco 
 intremuit nubes elisosque abscidit ignes. 
 Subsedit pater umbrarum, gremioque reducto 
 telluris pavitans fraternos palluit ictus. 
 Continuo clades hominum venturaque damna 
 auspiciis patuere deum. Namque ore cruento 
 deformis Titan vultum caligine texit: 
 civiles acies iam tum spectare putares. 
 Parte alia plenos exstinxit Cynthia vultus 
 et lucem sceleri subduxit. Rupta tonabant 
 verticibus lapsis montis iuga, nec vaga passim 
 flumina per notas ibant morientia ripas. 
 Armorum strepitu caelum furit et tuba Martem 
 sideribus tremefacta ciet, iamque Aetna voratur 
 ignibus insolitis et in aethera fulmina mittit. 
 Ecce inter tumulos atque ossa carentia bustis 
 umbrarum facies diro stridore minantur. 
 Fax stellis comitata novis incendia ducit, 
 sanguineoque recens descendit Iuppiter imbre. 
 Haec ostenta brevi solvit deus. Exuit omnes 
 quippe moras Caesar, vindictaeque actus amore 
 Gallica proiecit, civilia sustulit arma. 
 Alpibus aeriis, ubi Graio numine pulsae 
 descendunt rupes et se patiuntur adiri, 
 ” “ 
 
 est locus Herculeis aris sacer: hunc nive dura 
 claudit hiemps canoque ad sidera vertice tollit. 
 caelum illinc cecidisse putes: non solis adulti 
 mansuescit radiis, non verni temporis aura, 
 sedglacie concreta rigent hiemisque pruinis: 
 totum ferre potest umeris minitantibus orbem. 
 Haec ubi calcavit Caesar iuga milite laeto 
 optavitque locum, summo de vertice montis 
 Hesperiae campos late prospexit et ambas 
 intentans cum voce manus ad sidera dixit: 
 'Iuppiter omnipotens, et te, Saturnia tellus, 
 armis laeta meis olimque onerata triumphis, 
 testor, ad has acies invitum accersere Martem, 
 invitas me ferre manus. Sed vulnere cogor, 
 
 pulsus ab urbe mea, dum Rhenum sanguine tinguo, 
 dum Gallos iterum Capitolia nostra petentes 
 Alpibus excludo, vincendo certior exsul. 
 Sanguine Germano sexagintaque triumphis 
 esse nocens coepi. Quanquam quos gloria terret, 
 aut qui sunt qui bella vident? Mercedibus emptae 
 ac viles operae, quorum est mea Roma noverca. 
 At reor, haud
 impune, nec hanc sine vindice dextram 
 vinciet ignavus. Victores ite furentes, 
 ite mei comites, et causam dicite ferro. 
 Namque omnes unum crimen vocat, omnibus una 
 impendet clades. Reddenda est gratia vobis, 
 non solus vici. Quare, quia poena tropaeis 
 imminet et sordes meruit victoria nostra, 
 
 
 
 iudice Fortuna cadat alea. Sumite bellum 
 et temptate manus. Certe mea causa peracta est: 
 inter tot fortes armatus nescio vinci.' 
 Haec ubi personuit, de caelo Delphicus ales 
 omina laeta dedit pepulitque meatibus auras. 
 Nec non horrendi nemoris de parte sinistra 
 insolitae voces flamma sonuere sequenti. 
 Ipse nitor Phoebi vulgato laetior orbe 
 crevit et aurato praecinxit fulgure vultus. 
 ” “

Fortior ominibus movit Mavortia signa 
 Caesar et insolitos gressu prior occupat ausus. 
 Prima quidem glacies et cana vincta pruina 
 non pugnavit humus mitique horrore quievit. 
 Sed postquam turmae nimbos fregere ligatos 
 et pavidus quadrupes undarum vincula rupit, 
 incaluere nives. Mox flumina montibus altis 
 undabant modo nata, sed haec quoque—iussa putares— 
 stabant,et vincta fluctus stupuere ruina, 
 et paulo ante lues iam concidenda iacebat. 
 Tum vero male fida prius vestigia lusit 
 decepitque pedes; pariter turmaeque virique 
 armaque congesta strue deplorata iacebant. 
 Ecce etiam rigido concussae flamine nubes 
 exonerabantur, nec rupti turbine venti 
 derant aut tumida confractum grandine caelum. 
 Ipsae iam nubes ruptae super arma cadebant, 
 
 
 
 et concreta gelu ponti velut unda ruebat. 
 Victa erat ingenti tellus nive victaque caeli 
 sidera, victa suis haerentia flumina ripis; 
 nondum Caesar erat, sed magnam nixus in hastam 
 
 
 
 horrida securis frangebat gressibus arva, 
 qualis Caucasea decurrens arduus arce 
 Amphitryoniades, aut torvo Iuppiter ore, 
 cum se verticibus magni demisit Olympi 
 et periturorum disiecit tela Gigantum. 
 Dum Caesar tumidas iratus deprimit arces, 
 interea volucer motis conterrita pinnis 
 Fama volat summique petit iuga celsa Palati 
 atque hoc Romano tonitru ferit omnia signa: 
 iam classes fluitare mari totasque per Alpes 
 fervere Germano perfusas sanguine turmas. 
 Arma, cruor, caedes, incendia totaque bella 
 ante oculos volitant. Ergo pulsata tumultu 
 pectora perque duas scinduntur territa causas. 
 Huic fuga per terras, illi magis unda probatur 
 et patria pontus iam tutior. Est magis arma 
 qui temptare velit fatisque iubentibus uti. 
 Quantum quisque timet, tantum fugit. Ocior ipse 
 hos inter motus populus, miserabile visu, 
 quo mens icta iubet, deserta ducitur urbe. 
 Gaudet Roma fuga, debellatique Quirites 
 rumoris sonitu maerentia tecta relinquunt. 
 Ille manu pavida natos tenet, ille penates 
 occultat gremio deploratumque relinquit 
 limen et absentem votis interficit hostem. 
 Sunt qui coniugibus maerentia pectora iungant, 
 grandaevosque patres onerisque ignara iuventus 
 id pro quo metuit, tantum trahit. Omnia secum 
 hic vehit imprudens praedamque in proelia ducit: 
 ” “ 
 
 ac velut ex alto cum magnus inhorruit auster 
 et pulsas evertit aquas, non arma ministris, 
 non regimen prodest, ligat alter pondera pinus, 
 alter tuta sinus tranquillaque litora quaerit: 
 hic dat vela fugae Fortunaeque omnia credit. 
 Quid tam parva queror? Gemino cum consule Magnus, 
 ille tremor Ponti saevique repertor Hydaspis 
 et piratarum scopulus, modo quem ter ovantem 
 luppiter horruerat, quem fracto gurgite Pontus 
 et veneratus erat submissa Bosporos unda, 
 pro pudor, imperii deserto nomine fugit, 
 ut Fortuna levis Magni quoque terga videret. 
 ” “

Ergo tanta lues divum quoque numina vicit, 
 consensitque fugae caeli timor. Ecce per orbem 
 mitis turba deum terras exosa furentes 
 deserit atque hominum damnatum avertitur agmen. 
 Pax prima ante alias niveos pulsata lacertos 
 abscondit galea victum caput atque relicto 
 orbe fugax Ditis petit inplacabile regnum. 
 Huic comes it submissa Fides et crine soluto 
 Iustitia ac maerens lacera Concordia palla. 
 At contra, sedes Erebi qua rupta dehiscit, 
 
 
 
 emergit late Ditis chorus, horrida Erinys 
 et Bellona minax facibusque armata Megaera 
 Letumque Insidiaeque et lurida Mortis imago. 
 Quas inter Furor, abruptis ceu liber habenis, 
 sanguineum late tollit caput oraque mille 
 vulneribus confossa cruenta casside velat; 
 haeret detritus laevae Mavortius umbo 
 innumerabilibus telis gravis, atque flagranti 
 stipite dextra minax terris incendia portat. 
 Sentit terra deos mutataque sidera pondus 
 quaesivere suum; namque omnis regia caeli 
 in partes diducta ruit. Primumque Dione 
 Caesaris acta sui ducit, comes additur illi 
 Pallas et ingentem quatiens Mavortius hastam. 
 Magnum cum Phoebo
 soror et Cyllenia proles 
 excipit ac totis similis Tirynthius actis. 
 Intremuere tubae ac scisso Discordia crine 
 extulit ad superos Stygium caput. Huius in ore 
 concretus sanguis, contusaque lumina flebant, 
 stabant aerati scabra rubigine dentes, 
 tabo lingua fluens, obsessa draconibus ora, 
 atque inter torto laceratam pectore vestem 
 sanguineam tremula quatiebat lampada dextra. 
 ” “ ” “ 
 
 Haec ut Cocyti tenebras et Tartara liquit, 
 alta petit gradiens iuga nobilis Appennini, 
 
 
 
 unde omnes terras atque omnia litora posset 
 aspicere ac toto fluitantes orbe catervas, 
 atque has erumpit furibundo pectore voces: 
 Sumite nunc gentes accensis mentibus arma, 
 sumite et in medias immittite lampadasurbes. 
 Vincetur, quicunque latet; non femina cesset, 
 non puer aut aevo iam desolata senectus; 
 ipsa tremat tellus lacerataque tecta rebellent. 
 Tu legem, Marcelle, tene. Tu concute plebem, 
 Curio. Tu fortem ne supprime, Lentule, Martem. 
 Quid porro tu, dive, tuis cunctaris in armis, 
 non frangis portas, non muris oppida solvis 
 thesaurosque rapis? Nescis tu, Magne, tueri 
 Romanas arces? Epidamni moenia quaere 
 Thessalicosque sinus humano sanguine tingue.' 
 Factum est in terris, quicquid Discordia iussit. 
 ” “ ” Cum haec Eumolpos ingenti volubilitate
 verborum effudisset, tandem Crotona intravimus. Ubi quidem parvo deversorio
 refecti, postero die amplioris fortunae domum quaerentes incidimus in turbam
 heredipetarum sciscitantium, quod genus hominum aut unde veniremus. Ex
 praescripto ergo consilii communis exaggerata verborum
 volubilitate, unde aut qui essemus, haud dubie credentibus indicavimus. Qui statim opes suas summo cum certamine in Eumolpum congesserunt. Certatim omnes heredipetae muneribus gratiam Eumolpi
 sollicitant

dum haec magno tempore Crotone
 aguntur et Eumolpus felicitate plenus prioris fortunae
 esset oblitus statim adeo, ut suis iactaret, neminem gratiae suae ibi posse
 resistere impuneque suos, si quid deliquissent in ea urbe, beneficio
 amicorum laturos. Ceterum ego, etsi quotidie magis magisque superfluentibus
 bonis saginatum corpus impleveram putabamque a custodia mei removisse vultum
 Fortunam, tamen saepius tam consuetudinem meam cogitabam quam causam, et
 “quid” aiebam “ si callidus captator exploratorem in
 Africam miserit mendaciumque deprehenderit nostrum? Quid, si etiam
 mercennarius Eumolpi praesenti felicitate lassus indicium ad
 amicos detulerit totamque fallaciam invidiosa proditione detexerit? Nempe
 rursus fugiendum erit et tandem expugnata paupertas nova mendicitate
 revocanda. Dii deaeque, quam male est extra legem viventibus: quicquid
 meruerunt, semper exspectant.

Quia nosti venerem tuam, superbiam
 captas vendisque amplexus, non commodas. Quo enim spectant flexae pectine
 comae, quo facies medicamine attrita et oculorum quoque mollis petulantia,
 quo incessus arte 
 compositus et ne vestigia quidem pedum extra mensuram aberrantia, nisi quod
 formam prostituis, ut vendas? Vides me: nec auguria novi
 nec mathematicorum caelum curare soleo, ex vultibus tamen hominum mores
 colligo, et cum spatiantem vidi, quid cogitet scio. Sive ergo nobis
 vendis quod peto, mercator paratus est, sive quod humanius est, commodas,
 effice ut beneficium debeamus. Nam quod servum te et humilem fateris,
 accendis desiderium aestuantis. Quaedam enim feminae sordibus calent, nec
 libidinem concitant, nisi aut servos viderint aut statores altius cinctos.
 Harena alias accendit aut perfusus pulvere mulio aut histrio scaenae
 ostentatione traductus. Ex hac nota domina est mea: usque ab orchestra
 quattuordecim transilit et in extrema plebe quaerit quod diligat.” Itaque oratione blandissima plenus “rogo” inquam
 “numquid illa, quae me amat, tu es?” Multum risit ancilla post; tam frigidum
 schema et “nolo” inquit “tibi tam valde placeas. Ego adhuc servo nunquam
 succubui, nec hoc dii sinant, ut amplexus meos in crucem mittam. Viderint
 matronae, quae flagellorum vestigia osculantur; ego etiam si ancilla sum,
 nunquam tamen nisi in equestribus sedeo.” Mirari equidem tam discordem
 libidinem coepi atque inter monstra numerare, quod ancilla haberet matronae
 superbiam et matrona ancillae humilitatem. Procedentibus deinde longius iocis rogavi ancillam, ut in platanona
 perduceret dominam. Placuit puellae consilium. Itaque collegit altius
 tunicam flexitque se in eum daphnona, qui ambulationi
 haerebat. Nec diu morata dominam producit e latebris laterique meo applicat,
 mulierem omnibus simulacris emendatiorem. Nulla vox est quae formam eius
 possit comprehendere, nam quicquid dixero, minus erit. Crines ingenio suo
 flexi per totos se umeros effuderant, frons minima et quae radices
 capillorum retro flexerat, supercilia usque ad malarum scripturam currentia
 et rursus confinio luminum paene permixta, oculi clariores stellis extra
 lunam fulgentibus, nares paululum inflexae et osculum quale Praxiteles
 habere Dianam credidit. Iam mentum, iam cervix, iam manus, iam pedum candor
 intra auri gracile vinculum positus: Parium marmor exstinxerat. Itaque tunc
 primum Dorida vetus amator contempsi “ 
 Quid factum est, quod tu proiectis, Iuppiter, armis 
 inter caelicolas fabula muta taces? 
 Nunc erat a torva submittere cornua fronte, 
 nunc pluma canos dissimulare tuos. 
 Haec vera est Danae. Tempta modo tangere corpus, 
 iam tua flammifero membra calore fluent 
 
 ”

Delectata illa risit tam blandum,
 ut videretur mihi plenum os extra nubem luna proferre. Mox digitis
 gubernantibus vocem “Si non fastidis” inquit “femi nam
 ornatam et hoc primum anno virum expertam, concilio tibi, o iuvenis,
 sororem. Habes tu quidem et fratrem, neque enim me piguit inquirere, sed
 quid prohibet et sororem adoptare? Eodem gradu venio. Tu tantum dignare et
 meum osculum, cum libuerit, agnoscere.” “Immo” inquam ego “per formam tuam
 te rogo, ne fastidias hominem peregrinum inter cultores admittere. Invenies
 religiosum, si te adorari permiseris. Ac ne me iudices ad hoc templum Amoris
 gratis accedere, dono tibi fratrem meum.” “Quid? tu” inquit illa “donas mihi
 eum, sine quo non potes vivere, ex cuius osculo pendes, quem sic tu amas,
 quemadmodum ego te volo?” Haec ipsa cum diceret, tanta gratia conciliabat
 vocem loquentis, tam dulcis sonus pertemptatum mulcebat aëra, ut putares
 inter auras canere Sirenum concordiam. Itaque miranti et toto
 mihi caelo clarius nescio quid relucente libuit deae nomen quaerere. “Ita”
 inquit “non dixit tibi ancilla mea me Circen vocari? Non sum quidem Solis
 progenies, nec mea mater, dum placet, labentis mundi cursum detinuit. Habebo
 tamen quod caelo imputem, si nos fata coniunxerint. Immo iam nescio quid
 tacitis cogitationibus deus agit. Nec sine causa Polyaenon Circe amat:
 semper inter haec nomina magna fax surgit. Sume ergo amplexum, si placet.
 Neque est quod curiosum aliquem extimescas: longe ab hoc
 loco frater est.” Dixit haec Circe, implicitumque me brachiis mollioribus
 pluma deduxit in terram vario gramine indutam. “ 
 Idaeo quales fudit de vertice flores 
 terra parens, cum se concesso iunxit amori 
 Iuppiter et toto concepit pectore flammas: 
 emicuere rosae violaeque et molle cyperon, 
 albaque de viridi riserunt lilia prato: 
 talis humus Venerem molles clamavit in herbas, 
 candidiorque dies secreto favit amori. 
 ” In hoc gramine pariter compositi mille osculis
 lusimus, quaerentes voluptatem robustam

“Quid est?” inquit
 “numquid te osculum meum 
 offendit? Numquid spiritus ieiunio marcens? Numquid alarum negligens sudor?
 Aut si haec non
 sunt, numquid Gitona times?” Perfusus ego rubore manifesto etiam si quid
 habueram virium, perdidi, totoque corpore velut luxato quaeso “inquam
 regina, noli suggillare miserias. Veneficio contactus sum” 
 “Dic, Chrysis, sed verum: numquid indecens sum?
 Numquid incompta? Numquid ab aliquo naturali vitio formam meam excaeco? Noli
 decipere dominam tuam. Nescio quid peccavimus.” Rapuit deinde tacenti
 speculum, et postquam omnes vultus temptavit, quos solet inter amantes risus
 fingere, excussit vexatam solo vestem raptimque aedem Veneris intravit. Ego
 contra damnatus et quasi quodam visu in horrorem perductus interrogare
 animum meum coepi, an vera voluptate fraudatus essem. “ 
 Nocte soporifera veluti cum somnia ludunt 
 
 
 
 errantes oculos effossaque protulit aurum 
 in lucem tellus: versat manus improba furtum 
 thesaurosque rapit, sudor quoque perluit ora 
 et mentem timor altus habet, ne forte gravatum 
 excutiat gremium secreti conscius auri: 
 mox ubi fugerunt elusam gaudia mentem 
 veraque forma redit, animus, quod perdidit, optat 
 atque in praeterita se totus imagine versat 
 
 ” “Itaque hoc nomine tibi gratias
 ago, quod me Socratica
 fide diligis. Non tam intactus Alcibiades in praeceptoris sui lecto iacuit”

“ Crede mihi,
 frater, non intellego me virum esse, non sentio. Funerata est illa pars
 corporis, qua quondam Achilles eram 
 Veritus puer, ne in secreto deprehensus daret
 sermonibus locum, proripuit se et in partem aedium interiorem fugit 
 cubiculum autem meum Chrysis intravit
 codicillosque mihi
 dominae suae reddidit, in quibus haec erant scripta: Circe Polyaeno salutem.
 Si libidinosa essem, quererer decepta; nunc etiam languori tuo gratias ago.
 In umbra voluptatis diutius lusi. Quid tamen agas, quaero, et an tuis
 pedibus perveneris domum; negant enim medici sine nervis homines ambulare
 posse. Narrabo tibi, adulescens, paralysin cave. Nunquam ego aegrum tam
 magno periculo vidi; medius fidius iam peristi. Quod si idem frigus genua
 manusque temptaverit tuas, licet ad tubicines mittas. 
 Quid ergo est? Etiam si gravem iniuriam accepi, homini tamen misero non
 invideo medicinam. Si vis sanus esse, Gitonem roga. Recipies, inquam, nervos
 tuos, si triduo sine fratre dormieris. Nam quod ad me attinet, non timeo, ne
 quis inveniatur cui minus placeam. Nec speculum mihi nec fama mentitur.
 Vale, si potes.” Ut intellexit Chrysis perlegisse me
 totum convicium,“Solent” inquit “haec fieri, et praecipue in hac civitate,
 in qua mulieres etiam lunam deducunt . . itaque huius quoque rei cura
 agetur. Rescribe modo blandius dominae animumque eius candida humanitate
 restitue. Verum enim fatendum est: ex qua hora iniuriam accepit, apud se non
 est.”

Libenter quidem parui ancillae
 verbaque codicillis talia imposui: “Polyaenos Circae salutem. Fateor me,
 domina, saepe peccasse; nam et homo sum et adhuc iuvenis. Nunquam tamen ante
 hunc diem usque ad mortem deliqui. Habes confitentem reum: quicquid
 iusseris, merui. Proditionem feci, hominem occidi, templum violavi: in haec
 facinora quaere supplicium. Sive occidere placet, ferro meo venio, sive
 verberibus contenta es, curro nudus ad dominam. Illud unum memento, non me
 sed instrumenta peccasse. Paratus miles arma non habui. Quis hoc turbaverit,
 nescio. Forsitan animus antecessit corporis moram, forsitan dum omnia
 concupisco, voluptatem tempore consumpsi. Non invenio, quod feci. Paralysin
 tamen cavere iubes: tanquam ea maior fieri possit, quae abstulit mihi,
 per quod etiam te habere potui. Summa tamen excusationis meae haec est:
 placebo tibi, si me culpam emendare permiseris” 
 Dimissa cum eiusmodi pollicitatione
 Chryside curavi 
 diligentius noxiosissimum corpus, balneoque praeterito modica unctione usus,
 mox cibis validioribus pastus, id est bulbis cochlearumque sine iure
 cervicibus, hausi parcius merum. Hinc ante somnum levissima ambulatione
 compositus sine Gitone cubiculum intravi. Tanta erat placandi cura, ut
 timerem, ne latus meum frater convelleret.

Postero die, cum sine offensa
 corporis animique consurrexissem, in eundem platanona descendi, etiam si
 locum inauspicatum timebam, coepique inter arbores ducem itineris exspectare
 Chrysidem. Nec diu spatiatus consederam, ubi hesterno die fueram, cum illa
 intus venit comitem aniculam trahens. Atque ut me consalutavit,
 “Quid est” inquit “fastose, ecquid bonam mentem habere coepisti?” Illa de sinu licium protulit varii coloris filis
 intortum cervicemque vinxit meam. Mox turbatum sputo pulverem medio sustulit
 digito frontemque repugnantis signavit. . . Hoc
 peracto carmine ter me iussit exspuere terque lapillos conicere in sinum,
 quos ipsa praecantatos purpura involverat, admotisque manibus temptare
 coepit inguinum vires. Dicto citius nervi paruerunt imperio manusque
 aniculae ingenti motu repleverunt. At illa gaudio
 exsultans “Vides” inquit “Chrysis mea, vides, quod aliis leporem excitavi?”
 “ 
 Nobilis aestivas platanus diffuderat umbras 
 
 
 
 et bacis redimita Daphne tremulaeque cupressus 
 et circum tonsae trepidanti vertice pinus. 
 Has inter ludebat aquis errantibus amnis 
 spumeus et querulo vexabat rore lapillos. 
 Dignus amore locus: testis silvestris aedon 
 atque urbana Procne, quae circum gramina fusae 
 ac molles violas cantu sua furta colebant 
 
 ” Premebat illa resoluta marmoreis cervicibus
 aureum torum myrtoque florenti quietum . . . verberabat. Itaque ut me vidit,
 paululum erubuit, hesternae scilicet iniuriae memor; deinde ut remotis
 omnibus secundum invitantem consedi, ramum super oculos meos posuit, et
 quasi pariete interiecto audacior facta “Quid est” inquit “paralytice?”
 ecquid hodie totus venisti? “Rogas” inquam ego “potius quam temptas?”
 Totoque corpore in amplexum eius immissus non praecantatis usque ad
 satietatem osculis fruor

Ipsa corporis
 pulchritudine me ad se vocante trahebat ad venerem. Iam pluribus osculis
 collisa labra crepitabant, iam implicitae manus omne genus amoris
 invenerant, iam alligata mutuo ambitu corpora animarum quoque mixturam
 fecerant 
 Manifestis matronacontumeliis verberata tandem ad
 ultionem decurrit vocatque cubicularios et me iubet
 catomidiari. Nec contenta mulier tam gravi iniuria mea convocat omnes quasillarias familiaeque
 sordidissimam partem ac me conspui iubet. Oppono ego manus oculis meis,
 nullisque effusis precibus, quia sciebam quid meruissem, verberibus
 sputisque 
 extra ianuam eiectus sum. Eicitur et Proselenos,
 Chrysis vapulat, totaque familia tristis inter se mussat quaeritque, quis
 dominae hilaritatem confuderit 
 Itaque pensatis vicibus animosior verberum notas arte
 contexi, ne aut Eumolpus contumelia mea hilarior fieret aut tristior Giton.
 Quod solum igitur salvo pudore poteram, contingere languorem
 simulavi, conditusque lectulo totum ignem furoris in eam converti, quae mihi
 omnium malorum causa fuerat: “ 
 ter corripui terribilem manu bipennem, 
 ter languidior coliculi repente thyrso 
 ferrum timui, quod trepido male dabat usum. 
 Nec iam poteram, quod modo conficere libebat; 
 namque illa metu frigidior rigente bruma 
 confugerat in viscera mille operta rugis. 
 Ita non potui supplicio caput aperire, 
 sed furciferae mortifero timore lusus 
 ad verba, magis quae poterant nocere, fugi. 
 ” Erectus igitur in cubitum hac fere oratione
 contumacem vexavi: “Quid dicis” inquam “omnium hominum deorumque pudor? Nam
 ne nominare quidem te inter res serias fas est. Hoc de te merui, ut me in
 caelo positum ad inferos traheres? Ut traduceres annos primo florentes
 vigore senectaeque ultimae mihi lassitudinem imponeres? Rogo te, mihi
 apodixin defunctoriam redde.” Haec ut iratus effudi, “ 
 illa solo fixos oculos aversa tenebat, 
 
 nec magis incepto vultum sermone movetur 
 quam lentae salices lassove papavera collo. 
 ” Nec minus ego tam foeda obiurgatione finita
 paenitentiam agere sermonis mei coepi secretoque rubore perfundi, quod
 oblitus verecundiae meae cum ea parte corporis verba contulerim, quam ne ad
 cognitionem quidem admittere severioris notae homines solerent. Mox
 perfricata diutius fronte “Quid autem ego” inquam “ mali feci, si dolorem meum naturali convicio exoneravi? Aut quid est quod
 in corpore humano ventri male dicere solemus aut gulae capitique etiam, cum
 saepius dolet? Quid? Non et Vlixes cum corde litigat suo, et
 quidam tragici oculos suos tanquam audientes castigant? Podagrici pedibus suis male
 dicunt, chiragrici manibus, lippi oculis, et qui offenderunt saepe digitos,
 quicquid doloris habent, in pedes deferunt: “ 
 Quid me constricta spectatis fronte
 Catones 
 damnatisque novae simplicitatis opus? 
 Sermonis puri non tristis gratia ridet, 
 quodque facit populus, candida lingua refert. 
 Nam quis concubitus, Veneris quis gaudia nescit? 
 Quis vetat in tepido membra calere toro? 
 Ipse pater veri doctos Epicurus amare 
 iussit, et hoc vitam dixit habere te/los 
 
 
 ”” “Nihil est hominum inepta
 persuasione falsius nec 
 ficta severitate ineptius”. .

Hac declamatione
 finita Gitona voco et “Narra mihi” inquam “frater, sed tua fide,: ea nocte, qua te
 mihi Ascyltos subduxit, usque in iniuriam vigilavit, an
 contentus fuit vidua pudicaque nocte?” Tetigit puer oculos suos
 conceptissimisque iuravit verbis sibi ab Ascylto nullam vim factam 
 Positoque in limine genu sic deprecatus sum numina
 versu: “ 
 Nympharum Bacchique comes, quem pulchra Dione 
 divitibus silvis numen dedit, inclita paret 
 cui Lesbos viridisque Thasos, quem Lydus adorat 
 semper ovans templumque
 suis 
 imponit Hypaepis: 
 hue ades etBacchi tutor Dryadumque voluptas, 
 et timidas admitte preces. Non sanguine tristi 
 perfusus venio, non templis impius hostis 
 admovi dextram, sed inops et rebus egenis 
 attritus facinus non toto corpore feci. 
 Quisquis peccat inops, minor est reus. Hac prece quaeso, 
 exonera mentem culpaeque ignosce minori, 
 et quandoque mihi fortunae arriserit hora, 
 non sine honore tuum patiar decus. Ibit ad aras, 
 sancte tuas hircus, pecoris pater, ibit ad aras 
 corniger et querulae fetus suis, hostia lactens. 
 Spumabit pateris hornus liquor, et ter ovantem 
 circa delubrum gressum feret ebria pubes 
 
 ” Dum haec ago curaque sollerti deposito meo
 caveo, intravit delubrum anus laceratis crinibus nigraque veste deformis,
 extraque vestibulum me iniecta manu duxit

“Quae striges comederunt nervos
 tuos, aut quod 
 purgamentum nocte calcasti in trivio aut cadaver? Ne a
 puero quidem te vindicasti, sed mollis, debilis, lassus tanquam caballus in
 clivo, et operam et sudorem perdidisti. Nec contentus ipse peccare, mihi
 deos iratos excitasti” 
 
 Ac me iterum in cellam sacerdotis nihil
 recusantem perduxit
 impulitque super lectum et harundinem ab ostio rapuit iterumque nihil
 respondentem mulcavit. Ac nisi primo ictu harundo quassata impetum
 verberantis minuisset, forsitan etiam brachia mea caputque fregisset.
 Ingemui ego utique propter mascarpionem, lacrimisque ubertim manantibus
 obscuratum dextra caput super pulvinum inclinavi. Nec minus illa fletu
 confusa altera parte lectuli sedit aetatisque longae moram tremulis vocibus
 coepit accusare, donec intervenit sacerdos. “Quid vos”
 inquit “in cellam meam tanquam ante recens bustum venistis? 
 Utique die feriarum, quo 
 etiam lugentes rident.” “O” inquit
 “Oenothea, hunc adulescentem quem vides: malo astro natus est; nam neque puero neque
 puellae bona sua vendere potest. Nunquam tu hominem tam infelicem vidisti:
 lorum in aqua, non inguina habet. Ad summam, qualem putas
 esse, qui de Circes 
 toro sine voluptate surrexit?” His auditis Oenothea inter utrumque consedit
 motoque diutius capite “Istum” inquit “ morbum sola sum
 quae emendare scio. Et ne me putetis perplexe agere,
 rogo ut adulescentulus mecum nocte dormiat 
 “ 
 nisi illud tam rigidum reddidero quam cornu: 
 
 
 
 Quicquid in orbe vides, paret mihi. Florida
 tellus, 
 cum volo, siccatis arescit languida sucis, 
 cum volo, fundit opes, scopulique atque horrida saxa 
 Niliacas iaculantur aquas. Milli pontus inertes 
 submittit fluctus, zephyríque tacentia ponunt 
 ante meos sua flabra pedes. Mihi flumina parent 
 Hyrcanaeque tigres et iussi stare dracones. 
 Quid leviora loquor? Lunae descendit imago 
 carminibus deducta meis, trepidusque furentes 
 flectere Phoebus equos revoluto cogitur orbe. 
 Tantum dicta valent. Taurorum flamma quiescit 
 virgineis exstincta sacris, Phoebeia Circe 
 carminibus magicis socios mutavit Vlixis, 
 Proteus esse solet quicquid libet. His ego callens 
 artibus Idaeos frutices in gurgite sistam 
 et rursus fluvios in summo vertice ponam. 
 ””

Inhorrui ego tam fabulosa
 pollicitatione conterritus, anumque inspicere diligentius coepi 
 “Ergo” exclamat Oenothea “imperio parete” detersisque curiose manibus inclinavit se in lectulum ac
 me semel iterumque basiavit 
 Oenothea mensam veterem posuit in medio
 altari, quam vivis
 implevit carbonibus, et camellam etiam vetustate ruptam pice temperata
 refecit. Tum clavum, qui detrahentem secutus cum camella lignea fuerat,
 fumoso parieti reddidit. Mox incincta quadrato pallio cucumam ingentem foco
 apposuit, simulque pannum de carnario detulit furca, in quo faba erat ad
 usum reposita et sincipitis vetustissima particula mille
 
 plagis dolata. Ut solvit ergo licio
 pannum, partem 
 leguminis super mensam effudit iussitque me diligenter purgare. Servio ego
 imperio granaque sordidissimis putaminibus vestita curiosa manu segrego. At
 illa inertiam meam accusans improba tollit, dentibusque folliculos pariter
 spoliat atque in terram veluti muscarum imagines despuit 
 Mirabar equidem paupertatis ingenium singularumque
 rerum quasdam artes:“ 
 Non Indum fulgebat ebur, quod inhaeserat auro, 
 nec iam calcato radiabat marmore terra 
 muneribus delusa suis, sed crate saligna 
 impositum Cereris vacuae nemus et nova terrae 
 pocula, quae facili vilis rota finxerat actu. 
 Hinc molli stillae lacus et de caudice lento 
 vimineae lances maculataque testa Lyaeo. 
 At paries circa palea satiatus inani 
 fortuitoque luto clavos numerabat agrestes, 
 et viridi iunco gracilis pendebat harundo. 
 Praeterea quae fumoso suspensa tigillo 
 conservabat opes humilis casa, mitia sorba 
 inter odoratas pendebant texta coronas 
 et thymbrae veteres et passis uva racemis: 
 qualis in Actaea quondam fuit hospita terra, 
 digna sacris Hecales, quam Musa loquentibus annis 
 Battiadae vatis mirandam tradidit aevo 
 
 ”

Dum illa carnis etiam paululum
 delibat et dum coaequale natalium suorum sinciput in
 carnarium furca reponit, fracta est putris sella, quae 
 staturae altitudinem adiecerat, anumque pondere suo deiectam super foculum
 mittit. Frangitur ergo cervix cucumulae ignemque modo convalescentem
 restinguit. Vexat cubitum ipsa stipite ardenti faciemque totam excitato
 cinere perfundit. Consurrexi equidem turbatus anumque non sine risu erexi 
 L Statimque, ne
 res aliqua sacrificium moraretur, ad reficiendum ignem in viciniam cucurrit
 “ 
 Itaque ad casae ostiolum processi 
 
 ” 
 cum ecce tres anseres sacri qui, ut puto medio die solebant ab anu
 diaria exigere, impetum in me faciunt foedoque ac veluti rabioso
 stridore circumsistunt trepidantem. Atque alius tunicam meam lacerat, alius
 vincula calceamentorum resolvit ac trahit; unus etiam, dux ac magister
 saevitiae, non dubitavit crus meum serrato vexare morsu. Oblitus itaque
 nugarum pedem mensulae extorsi coepique pugnacissimum animal armata elidere
 manu. Nec satiatus defunctorio ictu, morte me anseris vindicavi:“ 
 Tales Herculea Stymphalidas arte coactas 
 ad caelum fugisse reor, pennaeque fluentis 
 Harpyias, cum Phineo maduere veneno 
 fallaces epulae. Tremuit perterritus aether 
 planctibus insolitis, confusaque regia caeli 
 
 ” Iam reliqui revolutam passimque
 per totum effusam 
 pavimentum collegerant fabam, orbatique, ut existimo, duce redierant in
 templum, cum ego praeda simul atque hac vindicta gaudens post
 lectum occisum anserem mitto vulnusque cruris haud altum aceto diluo. Deinde convicium verens abeundi formavi
 consilium, collectoque cultu meo ire extra casam coepi. Necdum
 superaveram cellulae limen, cum animadverto
 Oenotheam cum testo ignis pleno venientem. Reduxi igitur gradum proiectaque
 veste, tanquam exspectarem morantem, in aditu steti. Collocavit illa ignem
 cassis harundinibus collectum, ingestisque super pluribus lignis excusare
 coepit moram, quod amica se non dimisisset nisi tribus potionibus e lege
 siccatis. “Quid” porro “tu” inquit “me absente fecisti, aut ubi est faba?”
 Ego, qui putaveram me rem laude etiam dignam fecisse, ordine illi totum
 proelium exposui, et ne diutius tristis esset, iacturae pensionem anserem
 obtuli. Quem anus ut vidit, tam magnum aeque clamorem sustulit, ut putares
 iterum anseres limen intrasse.

Confusus itaque et novitate
 facinoris attonitus quaerebam, quid excanduisset, aut quare anseris potius
 quam mei misereretur. At illa complosis manibus “Scelerate” inquit “etiam
 loqueris? Nescis quam magnum flagitium admiseris: occidisti Priapi delicias,
 anserem omnibus matronis acceptissimum. Itaque ne te putes nihil egisse, si
 magistratus hoc scierint, ibis in crucem. Polluisti sanguine domicilium meum
 ante hunc diem inviolatum, fecistique ut me, quisquis voluerit inimicus,
 sacerdotio pellat.” 
 “Rogo” inquam “noli clamare: ego tibi
 pro ansere 
 struthocamelum reddam” 
 
 Dum haec me stupente in lectulo sedet anserisque fatum
 complorat, interim Proselenos cum impensa sacrificii venit, visoque ansere
 occiso sciscitata causam tristitiae et ipsa flere vehementius coepit meique
 misereri, tanquam patrem meum, non publicum anserem, occidissem. Itaque
 taedio fatigatus “rogo” inquam “expiare manus pretio liceat 
 si vos provocassem, etiam si homicidium fecissem. Ecce
 duos aureos pono, unde possitis et deos et anseres emere.” Quos ut vidit
 Oenothea, “ignosce” inquit “adulescens, sollicita sum tua causa. Amoris est
 hoc argumentum, non malignitatis. Itaque dabimus operam, ne quis sciat. Tu
 modo deos roga, ut illi facto tuo ignoscant.” “ 
 Quisquis habet nummos, secura
 navigat aura 
 
 
 
 fortunamque suo temperat arbitrio. 
 Uxorem ducat Danaen ipsumque licebit 
 Acrisium iubeat credere quod Danaen. 
 Carmina componat, declamet, concrepet omnes 
 et peragat causas sitque Catone prior. 
 Iurisconsultus “parret, non parret” habeto 
 atque esto quicquid Servius et Labeo. 
 Multa loquor: quod vis, nummis praesentibus opta, 
 et veniet. Clausum possidet area Iovem 
 
 ” Infra manus meas camellam vini posuit, et cum
 digitos pariter
 extensos porris apioque lustrasset, abellanas nuces cum precatione mersit in
 vinum. Et sive in summum redierant, sive subsederant, ex hoc coniecturam ducebat. Nec me fallebat inanes
 scilicet ac sine medulla ventosas nuces in summo umore consistere, graves
 autem et plenas integro fructu ad ima deferri. Recluso
 pectore extraxit fartissimum iecur et inde mihi futura
 praedixit. Immo, ne quod vestigium sceleris
 superesset, totum anserem laceratum verubus confixit epulasque etiam lautas
 paulo ante, ut ipsa dicebat, perituro paravit “ 
 Volabant inter haec potiones meracae 
 
 ”

Profert Oenothea scorteum
 fascinum, quod ut oleo et minuto pipere atque urticae trito circumdedit
 semine, paulatim coepit inserere ano meo 
 Hoc crudelissima anus spargit subinde umore femina mea
 
 Nasturcii sucum cum habrotono miscet perfusisque
 inguinibus meis viridis urticae fascem comprehendit omniaque infra umbilicum
 coepit lenta manu caedere 
 Aniculae quamvis solutae mero ac libidine essent,
 eandem viam tentant et per aliquot vicos secutae fugientem “Prende furem”
 clamant. Evasi tamen omnibus digitis inter praecipitem decursum cruentatis
 
 “Chrysis, quae priorem fortunam tuam oderat, hanc vel
 cum periculo capitis persequi destinat” 
 “Quid huic formae aut Ariadne habuit aut Leda simile?
 Quid contra hanc Helene, quid Venus posset? Ipse Paris, dearum
 litigantium iudex, si hanc in compa 
 ratione vidisset tam petulantibus oculis, et Helenen huic donasset et deas.
 Saltem si permitteretur osculum capere, si illud caeleste ac divinum pectus
 amplecti forsitan rediret hoc corpus ad vires et resipiscerent partes
 veneficio, credo, sopitae. Nec me contumeliae lassant: quod verberatus sum,
 nescio; quod eiectus sum, lusum puto. Modo redire in gratiam liceat”

Torum frequenti tractatione
 vexavi, amoris mei quasi quandam imaginem. “ 
 Non solum me numen et implacabile fatum 
 persequitur. Prius Inachia Tirynthius ora 
 exagitatus onus caeli tulit, ante profanam 
 Laomedon gemini satiavit numinis iram, 
 Iunonem Peliassensit, tulit inscius arma 
 Telephus et regnum Neptuni pavit Vlixes. 
 Me quoque per terras, per cani Nereos aequor 
 Hellespontiaci sequitur gravis ira Priapi 
 
 ” Quaerere a Gitone meo coepi, num aliquis me
 quaesisset. “Nemo” inquit “hodie. Sed hesterno die mulier quaedam haud
 inculta ianuam intravit, cumque diu mecum esset locuta et me accersito
 sermone lassasset, ultimo coepit dicere, te noxam meruisse daturumque
 serviles poenas, si laesus in querella perseverasset” 
 
 Nondum querellam finieram, cum Chrysis intervenit
 amplexuque effusissimo me invasit et “Teneo te” inquit “qualem speraveram:
 tu desiderium meum, tu voluptas mea, nunquam finies hunc ignem, nisi
 sanguine exstinxeris” 
 Unus ex noviciis servulis subito accurrit et mihi
 dominum iratissimum esse affirmavit, quod biduo iam officio defuissem. Recte
 ergo me facturum, si excusationem aliquam idoneam praeparassem. Vix enim
 posse fieri, ut rabies irascentis sine verbere consideret

Matrona inter primas honesta,
 Philomela nomine, quae multas saepe hereditates officio aetatis extorserat,
 tum anus et floris exstincti, filium filiamque ingerebat orbis senibus, et
 per hanc successionem artem suam perseverabat extendere. Ea ergo ad Eumolpum
 venit et commendare liberos suos eius prudentiae bonitatique credere se et vota sua. Illum esse solum in toto orbe
 terrarum, qui praeceptis etiam salubribus instruere iuvenes quotidie posset.
 Ad summam, relinquere se pueros in domo Eumolpi, ut ilium loquentem audirent
 quae sola posset hereditas iuvenibus dari. Nec
 aliter fecit ac dixerat, filiamque speciosissimam cum fratre ephebo in
 cubiculo reliquit simulavitque se in templum ire ad vota nuncupanda.
 Eumolpus, qui tam frugi erat ut illi etiam ego puer viderer, non distulit
 puellam invitare ad pigiciaca sacra. Sed et podagricum se esse lumborumque
 solutorum omnibus dixerat, et si non servasset integram simulationem,
 periclitabatur totam paene tragoediam evertere. Itaque ut constaret mendacio
 fides, puellam quidem exoravit, ut sederet super commendatam bonitatem,
 Coraci autem imperavit, ut lectum, in quo ipse iacebat, subiret
 positisque in pavimento manibus dominum lumbis suis
 commoveret. Ille lente parebat imperio puellaeque artificium pari motu
 remunerabat. Cum ergo res ad effectum spectaret, clara Eumolpus voce
 exhortabatur Coraca, ut spissaret officium. Sic inter mercennarium amicamque
 positus senex veluti oscillatione ludebat. Hoc semel iterumque ingenti risu,
 etiam suo, Eumolpus fecerat. Itaque ego quoque, ne desidia consuetudinem
 perderem, dum frater sororis suae automata per clostellum miratur, accessi
 temptaturus, an pateretur iniuriam. Nec se reiciebat a blanditiis
 doctissimus puer, sed me numen inimicum ibi quoque invenit 
 “Dii maiores sunt, qui me restituerunt in integrum
 Mercurius enim, qui animas ducere et reducere solet, suis beneficiis
 reddidit mihi, quod manus irata praeciderat, ut scias me gratiosiorem esse
 quam Protesilaum aut quemquam alium antiquorum.” Haec locutus sustuli
 tunicam Eumolpoque me totum approbavi. At ille primo exhorruit, deinde ut
 plurimum crederet, utraque manu deorum beneficia tractat 
 “Socrates, deorum hominumque ,
 gloriari solebat, quod nunquam neque in tabernam conspexerat nec ullius
 turbae frequentioris concilio oculos suos crediderat. Adeo nihil est
 commodius quam semper cum sapientia loqui.” “Omnia”
 inquam “ista vera sunt; nec ulli enim celerius homines incidere debent in
 malam fortunam, quam qui alienum concupiscunt. Unde plani autem, unde
 levatores viverent, nisi aut locellos aut sonantes aere sacellos pro hamis
 in turbam mitterent? Sicut muta animalia cibo inescantur, sic homines non
 caperentur nisi spei aliquid morderent”. .

Ex Africa navis, ut promiseras,
 cum pecunia tua familia non venit. Captatores iam exhausti liberalitatem
 imminuerunt. Itaque aut fallor, aut fortuna communis coepit redire ad
 paenitentiam tuam” 
 
 “Omnes, qui in testamento meo legata habent, praeter
 libertos meos hac condicione percipient, quae dedi, si corpus meum in partes
 conciderint et astante populo comederint” 
 “Apud quasdam gentes scimus adhuc legem servari, ut a
 propinquis suis consumantur defuncti, adeo quidem, ut obiurgentur aegri
 frequenter, quod carnem suam faciant peiorem. His admoneo amicos meos, ne
 recusent quae iubeo, sed quibus animis devoverint spiritum meum, eisdem
 etiam corpus consumant”. . . Excaecabat pecuniae
 ingens fama oculos animosque miserorum. “ 
 Gorgia paratus erat exsequi 
 
 ” “De stomachi tui recusatione non habeo quod
 timeam. Sequetur imperium, si promiseris illi pro unius horae fastidio
 multorum bonorum pensationem. Operi modo oculos et finge te non humana
 viscera sed centies sestertium comesse. Accedit hue, quod aliqua inveniemus
 blandimenta, quibus saporem mutemus. Neque enim ulla care per se placet, sed
 arte quadam corrumpitur et stomacho conciliatur averso. Quod si exemplis
 quoque vis probari consilium, Saguntini oppressi ab Hannibale humanas edere
 carnes, nec nereditatem exspectabant.
 Petelini 
 idem fecerunt in ultima fame, nec quicquam aliud in hac epulatione
 captabant, nisi tantum ne esurirent. Cum esset Numantia a Scipione capta,
 inventae sunt matres, quae liberorum suorum tenerent semesa in sinu corpora”