In nova fert animus mutatas dicere formas

corpora; di, coeptis (nam vos mutastis et illas)

adspirate meis primaque ab origine mundi

ad mea perpetuum deducite tempora carmen.

Ante mare et terras et quod tegit omnia caelum

unus erat toto naturae vultus in orbe,

quem dixere chaos: rudis indigestaque moles

nec quicquam nisi pondus iners congestaque eodem

non bene iunctarum discordia semina rerum.

nullus adhuc mundo praebebat lumina Titan,

nec nova crescendo reparabat cornua Phoebe,

nec circumfuso pendebat in aere tellus

ponderibus librata suis, nec bracchia longo

margine terrarum porrexerat Amphitrite;

utque aer, tellus illic et pontus et aether.

Sic erat instabilis tellus, innabilis unda,

lucis egens aer: nulli sua forma manebat,

obstabatque aliis aliud, quia corpore in uno

frigida pugnabant calidis, umentia siccis,

mollia cum duris, sine pondere habentia pondus.

Hanc deus et melior litem natura diremit.

Nam caelo terras et terris abscidit undas,

et liquidum spisso secrevit ab aere caelum.

Quae postquam evolvit caecoque exemit acervo,

dissociata locis concordi pace ligavit.

Ignea convexi vis et sine pondere caeli

emicuit summaque locum sibi fecit in arce:

proximus est aer illi levitate locoque:

densior his tellus, elementaque grandia traxit

et pressa est gravitate sua: circumfluus umor

ultima possedit solidumque coercuit orbem.

Sic ubi dispositam quisquis fuit ille deorum

congeriem secuit sectamque in membra redegit,

principio terram, ne non aequalis ab omni

parte foret, magni speciem glomeravit in orbis.

Tum freta diffudit rapidisque tumescere ventis

iussit et ambitae circumdare litora terrae.

Addidit et fontes et stagna inmensa lacusque

fluminaque obliquis cinxit declivia ripis,

quae, diversa locis, partim sorbentur ab ipsa,

in mare perveniunt partim campoque recepta

liberioris aquae pro ripis litora pulsant.

Iussit et extendi campos, subsidere valles,

fronde tegi silvas, lapidosos surgere montes.

Utque duae dextra caelum totidemque sinistra

parte secant zonae, quinta est ardentior illis,

sic onus inclusum numero distinxit eodem

cura dei, totidemque plagae tellure premuntur.

Quarum quae media est, non est habitabilis aestu:

nix tegit alta duas: totidem inter utrumque locavit

temperiemque dedit mixta cum frigore flamma.

Inminet his aer. Qui quanto est pondere terrae,

pondere aquae levior tanto est onerosior igni.

Illic et nebulas, illic consistere nubes

iussit et humanas motura tonitrua mentes

et cum fulminibus facientes fulgura ventos.

His quoque non passim mundi fabricator habendum

aera permisit: vix nunc obsistitur illis,

cum sua quisque regant diverso flamina tractu,

quin lanient mundum: tanta est discordia fratrum.

Eurus ad Auroram Nabataeaque regna recessit

Persidaque et radiis iuga subdita matutinis;

vesper et occiduo quae litora sole tepescunt,

proxima sunt Zephyro: Scythiam septemque triones

horrifer invasit Boreas: contraria tellus

nubibus adsiduis pluviaque madescit ab Austro.

Haec super inposuit liquidum et gravitate carentem

aethera nec quicquam terrenae faecis habentem.

Vix ita limitibus dissaepserat omnia certis,

cum, quae pressa diu massa latuere sub illa,

sidera coeperunt toto effervescere caelo.

Neu regio foret ulla suis animalibus orba,

astra tenent caeleste solum formaeque deorum,

cesserunt nitidis habitandae piscibus undae,

terra feras cepit, volucres agitabilis aer.

Sanctius his animal mentisque capacius altae

deerat adhuc et quod dominari in cetera posset.

Natus homo est, sive hunc divino semine fecit

ille opifex rerum, mundi melioris origo,

sive recens tellus seductaque nuper ab alto

aethere cognati retinebat semina caeli;

quam satus Iapeto mixtam pluvialibus undis

finxit in effigiem moderantum cuncta deorum.

Pronaque cum spectent animalia cetera terram,

os homini sublime dedit, caelumque videre

iussit et erectos ad sidera tollere vultus.

Sic, modo quae fuerat rudis et sine imagine, tellus

induit ignotas hominum conversa figuras.

Aurea prima sata est aetas, quae vindice nullo,

sponte sua, sine lege fidem rectumque colebat.

Poena metusque aberant, nec verba minantia fixo

aere legebantur, nec supplex turba timebat

iudicis ora sui, sed erant sine vindice tuti.

Nondum caesa suis, peregrinum ut viseret orbem,

montibus in liquidas pinus descenderat undas,

nullaque mortales praeter sua litora norant.

Nondum praecipites cingebant oppida fossae;

non tuba directi, non aeris cornua flexi,

non galeae, non ensis erat: sine militis usu

mollia securae peragebant otia gentes.

ipsa quoque inmunis rastroque intacta nec ullis

saucia vomeribus per se dabat omnia tellus;

contentique cibis nullo cogente creatis

arbuteos fetus montanaque fraga legebant

cornaque et in duris haerentia mora rubetis

et quae deciderant patula Iovis arbore glandes.

Ver erat aeternum, placidique tepentibus auris

mulcebant zephyri natos sine semine flores.

Mox etiam fruges tellus inarata ferebat,

nec renovatus ager gravidis canebat aristis;

flumina iam lactis, iam flumina nectaris ibant,

flavaque de viridi stillabant ilice mella.

Postquam, Saturno tenebrosa in Tartara misso,

sub Iove mundus erat, subiit argentea proles,

auro deterior, fulvo pretiosior aere.

Iuppiter antiqui contraxit tempora veris

perque hiemes aestusque et inaequalis autumnos

et breve ver spatiis exegit quattuor annum.

Tum primum siccis aer fervoribus ustus

canduit, et ventis glacies adstricta pependit.

Tum primum subiere domus (domus antra fuerunt

et densi frutices et vinctae cortice virgae).

Semina tum primum longis Cerealia sulcis

obruta sunt, pressique iugo gemuere iuvenci.

Tertia post illam successit aenea proles,

saevior ingeniis et ad horrida promptior arma,

non scelerata tamen. De duro est ultima ferro.

Protinus inrupit venae peioris in aevum

omne nefas: fugere pudor verumque fidesque;

In quorum subiere locum fraudesque dolique

insidiaeque et vis et amor sceleratus habendi.

Vela dabat ventis (nec adhuc bene noverat illos)

navita; quaeque diu steterant in montibus altis,

fluctibus ignotis insultavere carinae,

communemque prius ceu lumina solis et auras

cautus humum longo signavit limite mensor.

Nec tantum segetes alimentaque debita dives

poscebatur humus, sed itum est in viscera terrae:

quasque recondiderat Stygiisque admoverat umbris,

effodiuntur opes, inritamenta malorum.

Iamque nocens ferrum ferroque nocentius aurum

prodierat: prodit bellum, quod pugnat utroque,

sanguineaque manu crepitantia concutit arma.

Vivitur ex rapto: non hospes ab hospite tutus,

non socer a genero; fratrum quoque gratia rara est.

Inminet exitio vir coniugis, illa mariti;

lurida terribiles miscent aconita novercae;

filius ante diem patrios inquirit in annos.

Victa iacet pietas, et virgo caede madentis,

ultima caelestum terras Astraea reliquit.

Neve foret terris securior arduus aether,

adfectasse ferunt regnum caeleste Gigantas

altaque congestos struxisse ad sidera montes.

Tum pater omnipotens misso perfregit Olympum

fulmine et excussit subiectae Pelion Ossae.

Obruta mole sua cum corpora dira iacerent,

perfusam multo natorum sanguine Terram

inmaduisse ferunt calidumque animasse cruorem,

et, ne nulla suae stirpis monimenta manerent,

in faciem vertisse hominum. Sed et illa propago

contemptrix superum saevaeque avidissima caedis

et violenta fuit: scires e sanguine natos.

Quae pater ut summa vidit Saturnius arce,

ingemit et, facto nondum vulgata recenti,

foeda Lycaoniae referens convivia mensae,

ingentes animo et dignas Iove concipit iras,

conciliumque vocat: tenuit mora nulla vocatos.

Est via sublimis, caelo manifesta sereno:

lactea nomen habet, candore notabilis ipso.

Hac iter est superis ad magni tecta Tonantis

regalemque domum. Dextra laevaque deorum

atria nobilium valvis celebrantur apertis

(plebs habitat diversa locis): hac parte potentes

caelicolae clarique suos posuere penates.

Hic locus est, quem, si verbis audacia detur,

haud timeam magni dixisse Palatia caeli.

Ergo ubi marmoreo superi sedere recessu,

celsior ipse loco sceptroque innixus eburno

terrificam capitis concussit terque quaterque

caesariem, cum qua terram, mare, sidera movit.

Talibus inde modis ora indignantia solvit:

“Non ego pro mundi regno magis anxius illa

tempestate fui, qua centum quisque parabat

inicere anguipedum captivo bracchia caelo.

Nam quamquam ferus hostis erat, tamen illud ab uno

corpore et ex una pendebat origine bellum.

Nunc mihi, qua totum Nereus circumsonat orbem,

perdendum est mortale genus: per flumina iuro

infera, sub terras Stygio labentia luco!

cuncta prius temptata: sed inmedicabile corpus

ense recidendum est, ne pars sincera trahatur.

Sunt mihi semidei, sunt rustica numina, nymphae

faunique satyrique et monticolae silvani:

quos quoniam caeli nondum dignamur honore,

quas dedimus certe terras habitare sinamus.

An satis, o superi, tutos fore creditis illos,

cum mihi, qui fulmen, qui vos habeoque regoque,

struxerit insidias notus feritate Lycaon?”

Confremuere omnes studiisque ardentibus ausum

talia deposcunt. Sic, cum manus inpia saevit

sanguine Caesareo Romanum exstinguere nomen,

attonitum tanto subitae terrore ruinae

humanum genus est totusque perhorruit orbis:

nec tibi grata minus pietas, Auguste, tuorum est,

quam fuit illa Iovi. Qui postquam voce manuque

murmura conpressit, tenuere silentia cuncti.

Substitit ut clamor pressus gravitate regentis,

Iuppiter hoc iterum sermone silentia rupit:

“Ille quidem poenas, curam hanc dimittite, solvit.

Quod tamen admissum, quae sit vindicta, docebo.

Contigerat nostras infamia temporis aures;

quam cupiens falsam summo delabor Olympo

et deus humana lustro sub imagine terras.

Longa mora est, quantum noxae sit ubique repertum,

enumerare: minor fuit ipsa infamia vero.

Maenala transieram latebris horrenda ferarum

et cum Cyllene gelidi pineta Lycaei:

Arcadis hinc sedes et inhospita tecta tyranni

ingredior, traherent cum sera crepuscula noctem.

Signa dedi venisse deum, vulgusque precari

coeperat: inridet primo pia vota Lycaon,

mox ait ”experiar deus hic, discrimine aperto,

an sit mortalis. Nec erit dubitabile verum.”

Nocte gravem somno necopina perdere morte

me parat: haec illi placet experientia veri.

Nec contentus eo est: missi de gente Molossa

obsidis unius iugulum mucrone resolvit,

atque ita semineces partim ferventibus artus

mollit aquis, partim subiecto torruit igni.

Quod simul inposuit mensis, ego vindice flamma

in domino dignos everti tecta penates.

Territus ipse fugit, nactusque silentia ruris

exululat frustraque loqui conatur: ab ipso

conligit os rabiem, solitaeque cupidine caedis

vertitur in pecudes et nunc quoque sanguine gaudet.

In villos abeunt vestes, in crura lacerti:

fit lupus et veteris servat vestigia formae.

Canities eadem est, eadem violentia vultus,

idem oculi lucent, eadem feritatis imago est.

Occidit una domus. Sed non domus una perire

digna fuit: qua terra patet, fera regnat Erinys.

In facinus iurasse putes. Dent ocius omnes

quas meruere pati (sic stat sententia) poenas.”

Dicta Iovis pars voce probant stimulosque frementi

adiciunt, alii partes adsensibus inplent.

Est tamen humani generis iactura dolori

omnibus, et, quae sit terrae mortalibus orbae

forma futura, rogant, quis sit laturus in aras

tura, ferisne paret populandas tradere terras.

Talia quaerentes (sibi enim fore cetera curae)

rex superum trepidare vetat subolemque priori

dissimilem populo promittit origine mira.

Iamque erat in totas sparsurus fulmina terras:

sed timuit, ne forte sacer tot ab ignibus aether

conciperet flammas longusque ardesceret axis:

esse quoque in fatis reminiscitur, adfore tempus,

quo mare, quo tellus correptaque regia caeli

ardeat et mundi moles obsessa laboret.

Tela reponuntur manibus fabricata Cyclopum:

poena placet diversa, genus mortale sub undis

perdere et ex omni nimbos demittere caelo.

Protinus Aeoliis Aquilonem claudit in antris

et quaecumque fugant inductas flamina nubes

emittitque Notum. Madidis Notus evolat alis,

terribilem picea tectus caligine vultum:

barba gravis nimbis, canis fluit unda capillis;

fronte sedent nebulae, rorant pennaeque sinusque.

Utque manu late pendentia nubila pressit,

fit fragor: hinc densi funduntur ab aethere nimbi.

Nuntia Iunonis varios induta colores

concipit Iris aquas alimentaque nubibus adfert.

Sternuntur segetes et deplorata coloni

vota iacent, longique perit labor inritus anni.

Nec caelo contenta suo est Iovis ira, sed illum

caeruleus frater iuvat auxiliaribus undis.

Convocat hic amnes. Qui postquam tecta tyranni

intravere sui, “non est hortamine longo

nunc” ait “utendum. Vires effundite vestras:

sic opus est! aperite domos ac mole remota

fluminibus vestris totas inmittite habenas!”

Iusserat; hi redeunt ac fontibus ora relaxant

et defrenato volvuntur in aequora cursu.

Ipse tridente suo terram percussit: at illa

intremuit motuque vias patefecit aquarum.

Exspatiata ruunt per apertos flumina campos

cumque satis arbusta simul pecudesque virosque

tectaque cumque suis rapiunt penetralia sacris.

Siqua domus mansit potuitque resistere tanto

indeiecta malo, culmen tamen altior huius

unda tegit, pressaeque latent sub gurgite turres.

Iamque mare et tellus nullum discrimen habebant:

omnia pontus erant; deerant quoque litora ponto.

Occupat hic collem, cumba sedet alter adunca

et ducit remos illic, ubi nuper ararat,

ille supra segetes aut mersae culmina villae

navigat, hic summa piscem deprendit in ulmo.

Figitur in viridi, si fors tulit, ancora prato,

aut subiecta terunt curvae vineta carinae;

et, modo qua graciles gramen carpsere capellae,

nunc ibi deformes ponunt sua corpora phocae.

Mirantur sub aqua lucos urbesque domosque

Nereides, silvasque tenent delphines et altis

incursant ramis agitataque robora pulsant.

Nat lupus inter oves, fulvos vehit unda leones,

unda vehit tigres, nec vires fulminis apro,

crura nec ablato prosunt velocia cervo.

Quaesitisque diu terris, ubi sistere possit,

in mare lassatis volucris vaga decidit alis.

Obruerat tumulos inmensa licentia ponti,

pulsabantque novi montana cacumina fluctus.

Maxima pars unda rapitur; quibus unda pepercit,

illos longa domant inopi ieiunia victu.

Separat Aonios Oetaeis Phocis ab arvis,

terra ferax, dum terra fuit, sed tempore in illo

pars maris et latus subitarum campus aquarum.

Mons ibi verticibus petit arduus astra duobus,

nomine Parnasus, superantque cacumina nubes.

Hic ubi Deucalion (nam cetera texerat aequor)

cum consorte tori parva rate vectus adhaesit,

Corycidas nymphas et numina montis adorant

fatidicamque Themin, quae tunc oracla tenebat.

Non illo melior quisquam nec amantior aequi

vir fuit aut illa metuentior ulla deorum.

Iuppiter ut liquidis stagnare paludibus orbem

et superesse virum de tot modo milibus unum,

et superesse videt de tot modo milibus unam,

innocuos ambo, cultores numinis ambo,

nubila disiecit nimbisque aquilone remotis

et caelo terras ostendit et aethera terris.

Nec maris ira manet, positoque tricuspide telo

mulcet aquas rector pelagi supraque profundum

exstantem atque umeros innato murice tectum

caeruleum Tritona vocat conchaeque sonanti

inspirare iubet fluctusque et flumina signo

iam revocare dato. Cava bucina sumitur illi,

tortilis, in latum quae turbine crescit ab imo,

bucina, quae medio concepit ubi aera ponto,

litora voce replet sub utroque iacentia Phoebo.

Tunc quoque, ut ora dei madida rorantia barba

contigit et cecinit iussos inflata receptus,

omnibus audita est telluris et aequoris undis,

et quibus est undis audita, coercuit omnes.

Iam mare litus habet, plenos capit alveus amnes,

flumina subsidunt collesque exire videntur,

surgit humus, crescunt loca decrescentibus undis,

postque diem longam nudata cacumina silvae

ostendunt limumque tenent in fronde relictum.

Redditus orbis erat. Quem postquam vidit inanem

et desolatas agere alta silentia terras,

Deucalion lacrimis ita Pyrrham adfatur obortis:

“O soror, o coniunx, o femina sola superstes,

quam commune mihi genus et patruelis origo,

deinde torus iunxit, nunc ipsa pericula iungunt,

terrarum, quascumque vident occasus et ortus,

nos duo turba sumus; possedit cetera pontus.

Haec quoque adhuc vitae non est fiducia nostrae

certa satis; terrent etiam nunc nubila mentem.

Quis tibi, si sine me fatis erepta fuisses,

nunc animus, miseranda, foret? quo sola timorem

ferre modo posses? quo consolante doleres?

Namque ego (crede mihi) si te quoque pontus haberet,

te sequerer, coniunx, et me quoque pontus haberet.

O utinam possim populos reparare paternis

artibus atque animas formatae infundere terrae!

Nunc genus in nobis restat mortale duobus

(sic visum superis) hominumque exempla manemus.”

Dixerat, et flebant. Placuit caeleste precari

numen et auxilium per sacras quaerere sortes.

Nulla mora est: adeunt pariter Cephisidas undas,

ut nondum liquidas, sic iam vada nota secantes.

Inde ubi libatos inroravere liquores

vestibus et capiti, flectunt vestigia sanctae

ad delubra deae, quorum fastigia turpi

pallebant musco stabantque sine ignibus arae.

Ut templi tetigere gradus, procumbit uterque

pronus humi gelidoque pavens dedit oscula saxo

atque ita “si precibus” dixerunt “numina iustis

victa remollescunt, si flectitur ira deorum,

dic, Themi, qua generis damnum reparabile nostri

arte sit, et mersis fer opem, mitissima, rebus.”

Mota dea est sortemque dedit: “Discedite templo

et velate caput cinctasque resolvite vestes

ossaque post tergum magnae iactate parentis.”

Obstipuere diu, rumpitque silentia voce

Pyrrha prior iussisque deae parere recusat,

detque sibi veniam pavido rogat ore, pavetque

laedere iactatis maternas ossibus umbras.

Interea repetunt caecis obscura latebris

verba datae sortis secum inter seque volutant.

Inde Promethides placidis Epimethida dictis

mulcet et “aut fallax” ait “est sollertia nobis,

aut pia sunt nullumque nefas oracula suadent.

Magna parens terra est, lapides in corpore terrae

ossa reor dici; iacere hos post terga iubemur.”

Coniugis augurio quamquam Titania mota est,

spes tamen in dubio est: adeo caelestibus ambo

diffidunt monitis. Sed quid temptare nocebit?

Discedunt velantque caput tunicasque recingunt

et iussos lapides sua post vestigia mittunt.

Saxa (quis hoc credat, nisi sit pro teste vetustas?)

ponere duritiem coepere suumque rigorem

mollirique mora mollitaque ducere formam.

Mox ubi creverunt naturaque mitior illis

contigit, ut quaedam, sic non manifesta, videri

forma potest hominis, sed, uti de marmore coepta,

non exacta satis rudibusque simillima signis.

Quae tamen ex illis aliquo pars umida suco

et terrena fuit, versa est in corporis usum;

quod solidum est flectique nequit, mutatur in ossa;

quae modo vena fuit, sub eodem nomine mansit;

inque brevi spatio superorum numine saxa

missa viri manibus faciem traxere virorum,

et de femineo reparata est femina iactu.

Inde genus durum sumus experiensque laborum

et documenta damus qua simus origine nati.

Cetera diversis tellus animalia formis

sponte sua peperit, postquam vetus umor ab igne

percaluit solis, caenumque udaeque paludes

intumuere aestu, fecundaque semina rerum

vivaci nutrita solo ceu matris in alvo

creverunt faciemque aliquam cepere morando.

Sic ubi deseruit madidos septemfluus agros

Nilus et antiquo sua flumina reddidit alveo

aetherioque recens exarsit sidere limus,

plurima cultores versis animalia glaebis

inveniunt, et in his quaedam modo coepta per ipsum

nascendi spatium, quaedam inperfecta suisque

trunca vident numeris; et eodem in corpore saepe

altera pars vivit, rudis est pars altera tellus.

Quippe ubi temperiem sumpsere umorque calorque,

concipiunt, et ab his oriuntur cuncta duobus;

cumque sit ignis aquae pugnax, vapor umidus omnes

res creat, et discors concordia fetibus apta est.

Ergo ubi diluvio tellus lutulenta recenti

solibus aetheriis altoque recanduit aestu,

edidit innumeras species, partimque figuras

rettulit antiquas, partim nova monstra creavit.

Illa quidem nollet, sed te quoque, maxime Python,

tum genuit, populisque novis, incognite serpens,

terror eras: tantum spatii de monte tenebas.

Hunc deus arquitenens, et numquam talibus armis

ante nisi in dammis capreisque fugacibus usus,

mille gravem telis exhausta paene pharetra

perdidit effuso per vulnera nigra veneno.

Neve operis famam posset delere vetustas,

instituit sacros celebri certamine ludos,

Pythia perdomitae serpentis nomine dictos.

Hic iuvenum quicumque manu pedibusve rotave

vicerat, aesculeae capiebat frondis honorem:

nondum laurus erat, longoque decentia crine

tempora cingebat de qualibet arbore Phoebus.

Primus amor Phoebi Daphne Peneia, quem non

fors ignara dedit, sed saeva Cupidinis ira.

Delius hunc, nuper victa serpente superbus,

viderat adducto flectentem cornua nervo

“quid” que “tibi, lascive puer, cum fortibus armis?”

dixerat, “ista decent umeros gestamina nostros,

qui dare certa ferae, dare vulnera possumus hosti,

qui modo pestifero tot iugera ventre prementem

stravimus innumeris tumidum Pythona sagittis.

Tu face nescio quos esto contentus amores

inritare tua, nec laudes adsere nostras.”

Filius huic Veneris “figat tuus omnia, Phoebe,

te meus arcus:” ait “quantoque animalia cedunt

cuncta deo tanto minor est tua gloria nostra.”

Dixit et eliso percussis aere pennis

inpiger umbrosa Parnasi constitit arce

eque sagittifera prompsit duo tela pharetra

diversorum operum: fugat hoc, facit illud amorem.

Quod facit, auratum est et cuspide fulget acuta;

quod fugat, obtusum est et habet sub harundine plumbum.

Hoc deus in nympha Peneide fixit, at illo

laesit Apollineas traiecta per ossa medullas.

Protinus alter amat, fugit altera nomen amantis

silvarum tenebris captivarumque ferarum

exuviis gaudens innuptaeque aemula Phoebes.

Vitta coercebat positos sine lege capillos.

Multi illam petiere, illa aversata petentes

inpatiens expersque viri nemora avia lustrat,

nec quid Hymen, quid Amor, quid sint conubia curat.

Saepe pater dixit “generum mihi, filia, debes,”

saepe pater dixit “debes mihi nata, nepotes:”

illa, velut crimen taedas exosa iugales,

pulchra verecundo suffunditur ora rubore,

inque patris blandis haerens cervice lacertis

“da mihi perpetua, genitor carissime,” dixit

“virginitate frui: dedit hoc pater ante Dianae.”

Ille quidem obsequitur, sed te decor iste quod optas

esse vetat. Votoque tuo tua forma repugnat:

Phoebus amat visaeque cupit conubia Daphnes,

quodque cupit, sperat, suaque illum oracula fallunt.

Utque leves stipulae demptis adolentur aristis,

ut facibus saepes ardent, quas forte viator

vel nimis admovit vel iam sub luce reliquit,

sic deus in flammas abiit, sic pectore toto

uritur et sterilem sperando nutrit amorem.

Spectat inornatos collo pendere capillos

et “quid, si comantur?” ait. Videt igne micantes

sideribus similes oculos, videt oscula, quae non

est vidisse satis; laudat digitosque manusque

bracchiaque et nudos media plus parte lacertos.

Siqua latent, meliora putat. Fugit ocior aura

illa levi neque ad haec revocantis verba resistit:

“Nympha, precor, Penei, mane! Non insequor hostis:

nympha, mane! sic agna lupum, sic cerva leonem,

sic aquilam penna fugiunt trepidante columbae,

hostes quaeque suos: amor est mihi causa sequendi.

Me miserum! ne prona cadas indignave laedi

crura notent sentes et sim tibi causa doloris.

Aspera, qua properas, loca sunt. Moderatius, oro,

curre fugamque inhibe; moderatius insequar ipse.

Cui placeas, inquire tamen. Non incola montis,

non ego sum pastor, non hic armenta gregesque

horridus observo. Nescis, temeraria, nescis

quem fugias, ideoque fugis. Mihi Delphica tellus

et Claros et Tenedos Patareaque regia servit,

Iuppiter est genitor; per me quod eritque fuitque

estque patet; per me concordant carmina nervis.

Certa quidem nostra est, nostra tamen una sagitta

certior, in vacuo quae vulnera pectore fecit.

Inventum medicina meum est, opiferque per orbem

dicor, et herbarum subiecta potentia nobis:

ei mihi, quod nullis amor est sanabilis herbis

nec prosunt domino, quae prosunt omnibus, artes.”

Plura locuturum timido Peneia cursu

fugit cumque ipso verba inperfecta reliquit,

tum quoque visa decens. Nudabant corpora venti,

obviaque adversas vibrabant flamina vestes,

et levis inpulsos retro dabat aura capillos,

auctaque forma fuga est. Sed enim non sustinet ultra

perdere blanditias iuvenis deus, utque monebat

ipse Amor, admisso sequitur vestigia passu.

Ut canis in vacuo leporem cum Gallicus arvo

vidit, et hic praedam pedibus petit, ille salutem:

alter inhaesuro similis iam iamque tenere

sperat et extento stringit vestigia rostro,

alter in ambiguo est, an sit conprensus, et ipsis

morsibus eripitur tangentiaque ora relinquit:

sic deus et virgo est hic spe celer, illa timore.

Qui tamen insequitur pennis adiutus Amoris,

ocior est requiemque negat tergoque fugacis

inminet et crinem sparsum cervicibus adflat.

Viribus absumptis expalluit illa citaeque

victa labore fugae spectans Peneidas undas

“fer pater” inquit “opem si flumina numen habetis.

Qua nimium placui, mutando perde figuram!”

Vix prece finita torpor gravis occupat artus:

mollia cinguntur tenui praecordia libro,

in frondem crines, in ramos bracchia crescunt,

pes modo tam velox pigris radicibus haeret,

ora cacumen habet; remanet nitor unus in illa.

Hanc quoque Phoebus amat, positaque in stipite dextra

sentit adhuc trepidare novo sub cortice pectus

conplexusque suis ramos, ut membra, lacertis

oscula dat ligno: refugit tamen oscula lignum.

Cui deus “at quoniam coniunx mea non potes esse,

arbor eris certe” dixit “mea. Semper habebunt

te coma, te citharae, te nostrae, laure, pharetrae:

tu ducibus Latiis aderis, cum laeta triumphum

vox canet et visent longas Capitolia pompas:

postibus Augustis eadem fidissima custos

ante fores stabis mediamque tuebere quercum,

utque meum intonsis caput est iuvenale capillis,

tu quoque perpetuos semper gere frondis honores.”

Finierat Paean: factis modo laurea ramis

adnuit utque caput visa est agitasse cacumen.

Est nemus Haemoniae, praerupta quod undique claudit

silva: vocant Tempe. Per quae Peneus ab imo

effusus Pindo spumosis volvitur undis,

deiectuque gravi tenues agitantia fumos

nubila conducit summisque adspergine silvis

inpluit et sonitu plus quam vicina fatigat.

Haec domus, haec sedes, haec sunt penetralia magni

amnis; in his residens facto de cautibus antro,

undis iura dabat nymphisque colentibus undas.

Conveniunt illuc popularia flumina primum,

nescia, gratentur consolenturne parentem,

populifer Sperchios et inrequietus Enipeus

Apidanusque senex lenisque Amphrysos et Aeas,

moxque amnes alii, qui, qua tulit impetus illos,

in mare deducunt fessas erroribus undas.

Inachus unus abest imoque reconditus antro

fletibus auget aquas natamque miserrimus Io

luget ut amissam. Nescit, vitane fruatur,

an sit apud manes; sed quam non invenit usquam.

esse putat nusquam atque animo peiora veretur.

Viderat a patrio redeuntem Iuppiter illam

flumine et “o virgo Iove digna tuoque beatum

nescio quem factura toro, pete” dixerat “umbras

altorum nemorum” (et nemorum monstraverat umbras),

“dum calet et medio sol est altissimus orbe.

Quodsi sola times latebras intrare ferarum,

praeside tuta deo nemorum secreta subibis,

nec de plebe deo, sed qui caelestia magna

sceptra manu teneo, sed qui vaga fulmina mitto.

Ne fuge me!”—fugiebat enim. Iam pascua Lernae

consitaque arboribus Lyrcea reliquerat arva,

cum deus inducta latas caligine terras

occuluit tenuitque fugam rapuitque pudorem.

Interea medios Iuno despexit in agros

et noctis faciem nebulas fecisse volucres

sub nitido mirata die, non fluminis illas

esse, nec umenti sensit tellure remitti;

atque suus coniunx ubi sit circumspicit, ut quae

deprensi totiens iam nosset furta mariti.

Quem postquam caelo non repperit, “aut ego fallor,

aut ego laedor” ait, delapsaque ab aethere summo

constitit in terris nebulasque recedere iussit.

Coniugis adventum praesenserat inque nitentem

Inachidos vultus mutaverat ille iuvencam.

Bos quoque formosa est. Speciem Saturnia vaccae,

quamquam invita, probat, nec non et cuius et unde

quove sit armento, veri quasi nescia quaerit.

Iuppiter e terra genitam mentitur, ut auctor

desinat inquiri. Petit hanc Saturnia munus.

Quid faciat? crudele suos addicere amores,

non dare suspectum est. Pudor est qui suadeat illinc,

hinc dissuadet amor. Victus pudor esset amore;

sed leve si munus sociae generisque torique

vacca negaretur, poterat non vacca videri.

Paelice donata non protinus exuit omnem

diva metum timuitque Iovem et fuit anxia furti,

donec Arestoridae servandam tradidit Argo.

Centum luminibus cinctum caput Argus habebat:

inde suis vicibus capiebant bina quietem,

cetera servabant atque in statione manebant.

Constiterat quocumque modo, spectabat ad Io:

ante oculos Io, quamvis aversus, habebat.

Luce sinit pasci; cum sol tellure sub alta est,

claudit et indigno circumdat vincula collo.

frondibus arboreis et amara pascitur herba,

proque toro terrae non semper gramen habenti

incubat infelix limosaque flumina potat.

Illa etiam supplex Argo cum bracchia vellet

tendere, non habuit, quae bracchia tenderet Argo,

et conata queri mugitus edidit ore

pertimuitque sonos propriaque exterrita voce est.

Venit et ad ripas, ubi ludere saepe solebat,

Inachidas ripas; novaque ut conspexit in unda

cornua, pertimuit seque exsternata refugit.

Naides ignorant, ignorat et Inachus ipse,

quae sit; at illa patrem sequitur sequiturque sorores

et patitur tangi seque admirantibus offert.

Decerptas senior porrexerat Inachus herbas:

illa manus lambit patriisque dat oscula palmis

nec retinet lacrimas et, si modo verba sequantur,

oret opem nomenque suum casusque loquatur.

Littera pro verbis, quam pes in pulvere duxit,

corporis indicium mutati triste peregit.

“Me miserum!” exclamat pater Inachus inque gementis

cornibus et niveae pendens cervice iuvencae

“me miserum!” ingeminat, “tune es quaesita per omnes

nata, mihi terras? tu non inventa reperta

luctus eras levior. Retices nec mutua nostris

dicta refers, alto tantum suspiria ducis

pectore, quodque unum potes, ad mea verba remugis.

At tibi ego ignarus thalamos taedasque parabam,

spesque fuit generi mihi prima, secunda nepotum.

De grege nunc tibi vir, nunc de grege natus habendus.

Nec finire licet tantos mihi morte dolores,

sed nocet esse deum, praeclusaque ianua leti

aeternum nostros luctus extendit in aevum?”

Talia maerentem stellatus submovet Argus

ereptamque patri diversa in pascua natam

abstrahit. Ipse procul montis sublime cacumen

occupat, unde sedens partes speculatur in omnes.

Nec superum rector mala tanta Phoronidos ultra

ferre potest natumque vocat, quem lucida partu

Pleias enixa est, letoque det imperat Argum.

Parva mora est alas pedibus virgamque potenti

somniferam sumpsisse manu tegimenque capillis.

Haec ubi disposuit, patria Iove natus ab arce

desilit in terras. Illic tegimenque removit

et posuit pennas, tantummodo virga retenta est.

Hac agit, ut pastor, per devia rura capellas,

dum venit, adductas et structis cantat avenis.

Voce nova captus custos Iunonius “at tu,

quisquis es, hoc poteras mecum considere saxo,”

Argus ait, “neque enim pecori fecundior ullo

herba loco est, aptamque vides pastoribus umbram.”

Sedit Atlantiades et euntem multa loquendo

detinuit sermone diem iunctisque canendo

vincere harundinibus servantia lumina temptat.

Ille tamen pugnat molles evincere somnos

et, quamvis sopor est oculorum parte receptus,

parte tamen vigilat. Quaerit quoque (namque reperta

fistula nuper erat), qua sit ratione reperta.

Tum deus “Arcadiae gelidis in montibus” inquit

“inter hamadryadas celeberrima Nonacrinas

naias una fuit; nymphae Syringa vocabant.

Non semel et satyros eluserat illa sequentes

et quoscumque deos umbrosaque silva feraxque

rus habet. Ortygiam studiis ipsaque colebat

virginitate deam. Ritu quoque cincta Dianae

falleret et posset credi Latonia, si non

corneus huic arcus, si non foret aureus illi.

Sic quoque fallebat. Redeuntem colle Lycaeo

Pan videt hanc pinuque caput praecinctus acuta

talia verba refert”—restabat verba referre

et precibus spretis fugisse per avia nympham,

donec harenosi placidum Ladonis ad amnem

venerit. Hic illam cursum inpedientibus undis,

ut se mutarent liquidas orasse sorores,

Panaque, cum prensam sibi iam Syringa putaret,

corpore pro nymphae calamos tenuisse palustres.

Dumque ibi suspirat, motos in harundine ventos

effecisse sonum tenuem similemque querenti.

Arte nova vocisque deum dulcedine captum

“hoc mihi concilium tecum” dixisse “manebit!“

atque ita disparibus calamis conpagine cerae

inter se iunctis nomen tenuisse puellae.

Talia dicturus vidit Cyllenius omnes

succubuisse oculos adopertaque lumina somno.

Supprimit extemplo vocem firmatque soporem

languida permulcens medicata lumina virga.

Nec mora, falcato nutantem vulnerat ense

qua collo est confine caput, saxoque cruentum

deicit et maculat praeruptam sanguine rupem.

Arge, iaces, quodque in tot lumina lumen habebas,

exstinctum est, centumque oculos nox occupat una.

Excipit hos volucrisque suae Saturnia pennis

collocat et gemmis caudam stellantibus inplet.

Protinus exarsit nec tempora distulit irae

horriferamque oculis animoque obiecit Erinyn

paelicis Argolicae stimulosque in pectore caecos

condidit et profugam per totum terruit orbem.

Ultimus inmenso restabas, Nile, labori.

Quem simul ac tetigit, positis in margine ripae

procubuit genibus resupinoque ardua collo,

quos potuit solos, tollens ad sidera vultus

et gemitu et lacrimis et luctisono mugitu

cum Iove visa queri finemque orare malorum.

Coniugis ille suae conplexus colla lacertis,

finiat ut poenas tandem, rogat “in” que “futurum

pone metus” inquit; “numquam tibi causa doloris

haec erit:” et Stygias iubet hoc audire paludes.

Ut lenita dea est, vultus capit illa priores

fitque quod ante fuit: fugiunt e corpore saetae,

cornua decrescunt, fit luminis artior orbis,

contrahitur rictus, redeunt umerique manusque,

ungulaque in quinos dilapsa absumitur ungues:

de bove nil superest formae nisi candor in illa.

Officioque pedum nymphe contenta duorum

erigitur metuitque loqui, ne more iuvencae

mugiat, et timide verba intermissa retemptat.

Nunc dea linigera colitur celeberrima turba,

nunc Epaphus magni genitus de semine tandem

creditur esse Iovis, perque urbes iuncta parenti

templa tenet. Fuit huic animis aequalis et annis

Sole satus Phaethon. Quem quondam magna loquentem

nec sibi cedentem Phoeboque parente superbum

non tulit Inachides, “matri” que ait “omnia demens

credis et es tumidus genitoris imagine falsi.”

Erubuit Phaethon iramque pudore repressit

et tulit ad Clymenen Epaphi convicia matrem;

“quo” que “magis doleas genetrix,” ait “ille ego liber,

ille ferox tacui. Pudet haec opprobria nobis

et dici potuisse et non potuisse refelli.

At tu, si modo sum caelesti stirpe creatus,

ede notam tanti generis meque adsere caelo.”

Dixit et inplicuit materno bracchia collo

perque suum Meropisque caput taedasque sororum

traderet oravit veri sibi signa parentis.

Ambiguum, Clymene, precibus Phaethontis an ira

mota magis dicti sibi criminis utraque caelo

bracchia porrexit spectansque ad lumina solis

“per iubar hoc” inquit “radiis insigne coruscis,

nate, tibi iuro, quod nos auditque videtque,

hoc te, quem spectas, hoc te, qui temperat orbem,

Sole satum. Si ficta loquor, neget ipse videndum

se mihi, sitque oculis lux ista novissima nostris.

Nec longus patrios labor est tibi nosse penates:

unde oritur, domus est terrae contermina nostrae.

Si modo fert animus, gradere et scitabere ab ipso.”

Emicat extemplo laetus post talia matris

dicta suae Phaethon et concipit aethera mente,

Aethiopasque suos positosque sub ignibus Indos

sidereis transit patriosque adit inpiger ortus.

Regia Solis erat sublimibus alta columnis,

clara micante auro flammasque imitante pyropo:

cuius ebur nitidum fastigia summa tegebat,

argenti bifores radiabant lumine valvae.

Materiam superabat opus: nam Mulciber illic

aequora caelarat medias cingentia terras,

terrarumque orbem, caelumque quod inminet orbi.

Caeruleos habet unda deos, Tritona canorum

Proteaque ambiguum, balaenarumque prementem

Aegaeona suis inmania terga lacertis,

Doridaque et natas, quarum pars nare videtur,

pars in mole sedens virides siccare capillos,

pisce vehi quaedam: facies non omnibus una,

non diversa tamen, qualem decet esse sororum.

Terra viros urbesque gerit silvasque ferasque

fluminaque et nymphas et cetera numina ruris.

Haec super imposita est caeli fulgentis imago

signaque sex foribus dextris totidemque sinistris.

Quo simul acclivi Clymeneia limite proles

venit et intravit dubitati tecta parentis,

protinus ad patrios sua fert vestigia vultus

consistitque procul: neque enim propiora ferebat

lumina. Purpurea velatus veste sedebat

in solio Phoebus claris lucente smaragdis.

A dextra laevaque Dies et Mensis et Annus

Saeculaque et positae spatiis aequalibus Horae

Verque novum stabat cinctum florente corona,

stabat nuda Aestas et spicea serta gerebat,

stabat et Autumnus, calcatis sordidus uvis,

et glacialis Hiems, canos hirsuta capillos.

Inde loco medius rerum novitate paventem

Sol oculis iuvenem, quibus adspicit omnia, vidit

“quae” que “viae tibi causa? quid hac” ait “arce petisti,

progenies, Phaethon, haud infitianda parenti?”

Ille refert “o lux inmensi publica mundi,

Phoebe pater, si das usum mihi nominis huius

nec falsa Clymene culpam sub imagine celat,

pignera da, genitor, per quae tua vera propago

credar, et hunc animis errorem detrahe nostris.”

Dixerat: at genitor circum caput omne micantes

deposuit radios propiusque accedere iussit;

amplexuque dato “nec tu meus esse negari

dignus es, et Clymene veros” ait “edidit ortus.

Quoque minus dubites, quodvis pete munus, ut illud

me tribuente feras. Promissis testis adesto

dis iuranda palus, oculis incognita nostris.”

Vix bene desierat, currus rogat ille paternos

inque diem alipedum ius et moderamen equorum.

Paenituit iurasse patrem. Qui terque quaterque

concutiens inlustre caput “temeraria” dixit

vox mea facta tua est. Utinam promissa liceret

non dare! confiteor, solum hoc tibi, nate, negarem.

Dissuadere licet. Non est tua tuta voluntas.

Magna petis, Phaethon, et quae nec viribus istis

munera conveniant nec tam puerilibus annis.

Sors tua mortalis, non est mortale quod optas.

Plus etiam, quam quod superis contingere possit,

nescius adfectas. Placeat sibi quisque licebit,

non tamen ignifero quisquam consistere in axe

me valet excepto. Vasti quoque rector Olympi,

qui fera terribili iaculatur fulmina dextra,

non agat hos currus: et quid Iove maius habemus?

Ardua prima via est et qua vix mane recentes

enitantur equi: medio est altissima caelo,

unde mare et terras ipsi mihi saepe videre

fit timor, et pavida trepidat formidine pectus.

Ultima prona via est et eget moderamine certo:

tunc etiam quae me subiectis excipit undis,

ne ferar in praeceps, Tethys solet ipsa vereri.

Adde quod adsidua rapitur vertigine caelum

sideraque alta trahit celerique volumine torquet.

Nitor in adversum, nec me, qui cetera, vincit

impetus, et rapido contrarius evehor orbi.

Finge datos currus: quid ages? poterisne rotatis

obvius ire polis, ne te citus auferat axis?

Forsitan et lucos illic urbesque deorum

concipias animo delubraque ditia donis

esse? per insidias iter est formasque ferarum.

Utque viam teneas nulloque errore traharis,

per tamen adversi gradieris cornua tauri

Haemoniosque arcus violentique ora leonis

saevaque circuitu curvantem bracchia longo

scorpion atque aliter curvantem bracchia cancrum.

Nec tibi quadrupedes animosos ignibus illis,

quos in pectore habent, quos ore et naribus efflant,

in promptu regere est: vix me patiuntur, ubi acres

incaluere animi, cervixque repugnat habenis.

At tu, funesti ne sim tibi muneris auctor,

nate, cave, dum resque sinit, tua corrige vota.

Scilicet ut nostro genitum te sanguine credas,

pignera certa petis? do pignera certa timendo

et patrio pater esse metu probor. Adspice vultus

ecce meos; utinamque oculos in pectora posses

inserere et patrias intus deprendere curas!

Denique quidquid habet dives, circumspice, mundus,

eque tot ac tantis caeli terraeque marisque

posce bonis aliquid: nullam patiere repulsam.

Deprecor hoc unum, quod vero nomine poena,

non honor est: poenam, Phaethon, pro munere poscis.

Quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis?

ne dubita, dabitur (Stygias iuravimus undas)

quodcumque optaris: sed tu sapientius opta.”

Finierat monitus: dictis tamen ille repugnat

propositumque premit flagratque cupidine currus.

Ergo qua licuit genitor cunctatus ad altos

deducit iuvenem, Vulcania munera, currus.

Aureus axis erat, temo aureus, aurea summae

curvatura rotae, radiorum argenteus ordo;

per iuga chrysolithi positaeque ex ordine gemmae

clara repercusso reddebant lumina Phoebo.

Dumque ea magnanimus Phaethon miratur opusque

perspicit, ecce vigil nitido patefecit ab ortu

purpureas Aurora fores et plena rosarum

atria. Diffugiunt stellae, quarum agmina cogit

Lucifer et caeli statione novissimus exit.

Quem petere ut terras mundumque rubescere vidit

cornuaque extremae velut evanescere lunae,

iungere equos Titan velocibus imperat Horis.

Iussa deae celeres peragunt, ignemque vomentes,

ambrosiae suco saturos, praesepibus altis

quadrupedes ducunt adduntque sonantia frena.

Tum pater ora sui sacro medicamine nati

contigit et rapidae fecit patientia flammae

imposuitque comae radios, praesagaque luctus

pectore sollicito repetens suspiria dixit:

“Si potes his saltem monitis parere parentis,

parce, puer, stimulis et fortius utere loris:

sponte sua properant; labor est inhibere volentes.

Nec tibi directos placeat via quinque per arcus:

sectus in obliquum est lato curvamine limes,

zonarumque trium contentus fine polumque

effugit australem iunctamque aquilonibus arcton.

Hac sit iter: manifesta rotae vestigia cernes.

Utque ferant aequos et caelum et terra calores,

nec preme nec summum molire per aethera currum.

Altius egressus caelestia tecta cremabis,

inferius terras: medio tutissimus ibis.

Neu te dexterior tortum declinet ad anguem,

neve sinisterior pressam rota ducat ad aram:

inter utrumque tene. Fortunae cetera mando,

quae iuvet et melius quam tu tibi, consulat opto.

Dum loquor, Hesperio positas in litore metas

umida nox tetigit. Non est mora libera nobis:

poscimur: effulget tenebris aurora fugatis.

Corripe lora manu, vel, si mutabile pectus

est tibi, consiliis, non curribus utere nostris,

dum potes et solidis etiamnunc sedibus adstas

dumque male optatos nondum premis inscius axes.

Quae tutus spectes, sine me dare lumina terris!”

Occupat ille levem iuvenali corpore currum,

statque super manibusque datas contingere habenas

gaudet et invito grates agit inde parenti.

Interea volucres Pyrois et Eous et Aethon,

Solis equi, quartusque Phlegon, hinnitibus auras

flammiferis implent pedibusque repagula pulsant.

Quae postquam Tethys, fatorum ignara nepotis

reppulit, et facta est inmensi copia caeli,

corripuere viam pedibusque per aera motis

obstantes scindunt nebulas pennisque levati

praetereunt ortos isdem de partibus Euros.

Sed leve pondus erat, nec quod cognoscere possent

Solis equi, solitaque iugum gravitate carebat;

utque labant curvae iusto sine pondere naves

perque mare instabiles nimia levitate feruntur,

sic onere adsueto vacuus dat in aera saltus

succutiturque alte similisque est currus inani.

Quod simulac sensere, ruunt tritumque relinquunt

quadriiugi spatium, nec quo prius ordine currunt.

Ipse pavet nec qua commissas flectat habenas,

nec scit, qua sit iter; nec, si sciat, imperet illis.

Tum primum radiis gelidi caluere triones

et vetito frustra temptarunt aequore tingi,

quaeque polo posita est glaciali proxima serpens,

frigore pigra prius nec formidabilis ulli,

incaluit sumpsitque novas fervoribus iras.

Te quoque turbatum memorant fugisse, Boote,

quamvis tardus eras et te tua plaustra tenebant.

Ut vero summo despexit ab aethere terras

infelix Phaethon penitus penitusque iacentes,

palluit et subito genua intremuere timore,

suntque oculis tenebrae per tantum lumen obortae.

Et iam mallet equos numquam tetigisse paternos,

iam cognosse genus piget et valuisse rogando,

iam Meropis dici cupiens ita fertur, ut acta

praecipiti pinus borea, cui victa remisit

frena suus rector, quam dis votisque reliquit.

Quid faciat? multum caeli post terga relictum,

ante oculos plus est! animo metitur utrumque,

et modo quos illi fatum contingere non est,

prospicit occasus, interdum respicit ortus:

quidque agat ignarus stupet et nec frena remittit

nec retinere valet nec nomina novit equorum.

Sparsa quoque in vario passim miracula caelo

vastarumque videt trepidus simulacra ferarum.

Est locus, in geminos ubi bracchia concavat arcus

scorpius et cauda flexisque utrimque lacertis

porrigit in spatium signorum membra duorum.

Hunc puer ut nigri madidum sudore veneni

vulnera curvata minitantem cuspide vidit,

mentis inops gelida formidine lora remisit.

Quae postquam summum tetigere iacentia tergum,

exspatiantur equi, nulloque inhibente per auras

ignotae regionis eunt, quaque impetus egit,

hac sine lege ruunt altoque sub aethere fixis

incursant stellis rapiuntque per avia currum.

Et modo summa petunt, modo per declive viasque

praecipites spatio terrae propiore feruntur.

Inferiusque suis fraternos currere Luna

admiratur equos, ambustaque nubila fumant;

corripitur flammis ut quaeque altissima, tellus

fissaque agit rimas et sucis aret ademptis.

Pabula canescunt, cum frondibus uritur arbor,

materiamque suo praebet seges arida damno.

Parva queror: magnae pereunt cum moenibus urbes,

cumque suis totas populis incendia gentes

in cinerem vertunt. Silvae cum montibus ardent,

ardet Athos Taurusque Cilix et Tmolus et Oete

et tum sicca, prius creberrima fontibus, Ide,

virgineusque Helicon et nondum Oeagrius Haemus;

ardet in inmensum geminatis ignibus Aetna

Parnasusque biceps et Eryx et Cynthus et Othrys,

et tandem nivibus Rhodope caritura, Mimasque

Dindymaque et Mycale natusque ad sacra Cithaeron.

Nec prosunt Scythiae sua frigora: Caucasus ardet

Ossaque cum Pindo maiorque ambobus Olympus

aeriaeque Alpes et nubifer Appenninus.

Tum vero Phaethon cunctis e partibus orbem

adspicit accensum nec tantos sustinet aestus,

ferventesque auras velut e fornace profunda

ore trahit currusque suos candescere sentit;

et neque iam cineres eiectatamque favillam

ferre potest calidoque involvitur undique fumo,

quoque eat, aut ubi sit, picea caligine tectus

nescit et arbitrio volucrum raptatur equorum.

Sanguine tum credunt in corpora summa vocato

Aethiopum populos nigrum traxisse colorem.

Tum facta est Libye raptis umoribus aestu

arida, tum nymphae passis fontesque lacusque

deflevere comis: quaerit Boeotia Dircen,

Argos Amymonen, Ephyre Pirenidas undas.

Nec sortita loco distantes flumina ripas

tuta manent: mediis Tanais fumavit in undis

Peneusque senex Teuthranteusque Caicus

et celer Ismenos cum Phegiaco Erymantho

arsurusque iterum Xanthus flavusque Lycormas,

quique recurvatis ludit Maeandrus in undis.

Mygdoniusque Melas et Taenarius Eurotas.

Arsit et Euphrates Babylonius, arsit Orontes

Thermodonque citus Gangesque et Phasis et Hister.

Aestuat Alpheus, ripae Spercheides ardent,

quodque suo Tagus amne vehit, fluit ignibus aurum,

et quae Maeonias celebrabant carmine ripas

flumineae volucres, medio caluere Caystro.

Nilus in extremum fugit perterritus orbem

occuluitque caput, quod adhuc latet: ostia septem

pulverulenta vacant, septem sine flumine valles.

Fors eadem Ismarios Hebrum cum Strymone siccat

Hesperiosque amnes Rhenum Rhodanumque Padumque,

cuique fuit rerum promissa potentia, Thybrin.

Dissilit omne solum, penetratque in Tartara rimis

lumen et infernum terret cum coniuge regem.

Et mare contrahitur, siccaeque est campus harenae

quod modo pontus erat: quosque altum texerat aequor,

exsistunt montes et sparsas Cycladas augent.

Ima petunt pisces, nec se super aequora curvi

tollere consuetas audent delphines in auras;

corpora phocarum summo resupina profundo

exanimata natant. Ipsum quoque Nerea fama est

Doridaque et natas tepidis latuisse sub antris.

Ter Neptunus aquis cum torvo bracchia vultu

exserere ausus erat, ter non tulit aeris ignes.

Alma tamen Tellus, ut erat circumdata ponto,

inter aquas pelagi contractosque undique fontes,

qui se condiderant in opacae viscera matris,

sustulit oppressos collo tenus arida vultus

opposuitque manum fronti magnoque tremore

omnia concutiens paulum subsedit et infra

quam solet esse fuit, siccaque ita voce locuta est:

“Si placet hoc, meruique, quid o tua fulmina cessant,

summe deum? liceat periturae viribus ignis

igne perire tuo clademque auctore levare.

Vix equidem fauces haec ipsa in verba resolvo”

(presserat ora vapor): “tostos en adspice crines

inque oculis tantum, tantum super ora favillae.

Hosne mihi fructus, hunc fertilitatis honorem

officiique refers, quod adunci vulnera aratri

rastrorumque fero totoque exerceor anno,

quod pecori frondes, alimentaque mitia, fruges,

humano generi, vobis quoque tura ministro?

Sed tamen exitium fac me meruisse: quid undae,

quid meruit frater? cur illi tradita sorte

aequora decrescunt et ab aethere longius absunt?

Quodsi nec fratris nec te mea gratia tangit,

at caeli miserere tui. Circumspice utrumque,

fumat uterque polus. Quos si vitiaverit ignis,

atria vestra ruent. Atlas en ipse laborat

vixque suis umeris candentem sustinet axem.

Si freta, si terrae pereunt, si regia caeli,

in chaos antiquum confundimur. Eripe flammis,

siquid adhuc superest, et rerum consule summae.”

Dixerat haec Tellus: neque enim tolerare vaporem

ulterius potuit nec dicere plura: suumque

rettulit os in se propioraque manibus antra.

At pater omnipotens, superos testatus et ipsum,

qui dederat currus, nisi opem ferat, omnia fato

interitura gravi, summam petit arduus arcem,

unde solet nubes latis inducere terris,

unde movet tonitrus vibrataque fulmina iactat.

Sed neque quas posset terris inducere nubes

tunc habuit, nec quos caelo demitteret imbres.

Intonat et dextra libratum fulmen ab aure

misit in aurigam pariterque animaque rotisque

expulit et saevis compescuit ignibus ignes.

Consternantur equi et saltu in contraria facto

colla iugo eripiunt abruptaque lora relinquunt.

Illic frena iacent, illic temone revulsus

axis, in hac radii fractarum parte rotarum,

sparsaque sunt late laceri vestigia currus.

At Phaethon rutilos flamma populante capillos,

volvitur in praeceps longoque per aera tractu

fertur, ut interdum de caelo stella sereno

etsi non cecidit, potuit cecidisse videri.

Quem procul a patria diverso maximus orbe

excipit Eridanus fumantiaque abluit ora.

Naïdes Hesperiae trifida fumantia flamma

corpora dant tumulo, signant quoque carmine saxum:

HIC SITUS EST PHAETHON, CURRUS AURIGA PATERNI:

QUEM SI NON TENUIT, MAGNIS TAMEN EXCIDIT AUSIS.

Nam pater obductos, luctu miserabilis aegro

condiderat vultus: et, si modo credimus, unum

isse diem sine sole ferunt: incendia lumen

praebebant aliquisque malo fuit usus in illo.

At Clymene postquam dixit quaecumque fuerunt

in tantis dicenda malis, lugubris et amens

et laniata sinus totum percensuit orbem,

exanimesque artus primo, mox ossa requirens

repperit (ossa tamen peregrina condita ripa!),

incubuitque loco nomenque in marmore lectum

perfudit lacrimis et aperto pectore fovit.

Nec minus Heliades lugent et inania morti

munera dant lacrimas, et caesae pectora palmis

non auditurum miseras Phaethonta querellas

nocte dieque vocant adsternunturque sepulcro.

Luna quater iunctis implerat cornibus orbem:

illae more suo (nam morem fecerat usus)

plangorem dederant. E quis Phaethusa, sororum

maxima, cum vellet terra procumbere, questa est

deriguisse pedes. Ad quam conata venire

candida Lampetie subita radice retenta est.

Tertia cum crinem manibus laniare pararet,

avellit frondes; haec stipite crura teneri,

illa dolet fieri longos sua bracchia ramos.

Dumque ea mirantur, complectitur inguina cortex,

perque gradus uterum pectusque umerosque manusque

ambit et exstabant tantum ora vocantia matrem.

Quid faciat mater, nisi, quo trahat impetus illam,

huc eat atque illuc, et, dum licet, oscula iungat?

Non satis est; truncis avellere corpora temptat,

et teneros manibus ramos abrumpit; at inde

sanguineae manant, tamquam de vulnere, guttae.

“Parce, precor, mater”, quaecumque est saucia, clamat,

“parce, precor: nostrum laceratur in arbore corpus.

iamque vale” —cortex in verba novissima venit.

Inde fluunt lacrimae, stillataque sole rigescunt

de ramis electra novis, quae lucidus amnis

excipit et nuribus mittit gestanda Latinis.

Adfuit huic monstro proles Stheneleia Cycnus,

qui tibi materno quamvis a sanguine iunctus,

mente tamen, Phaethon, propior fuit. Ille relicto

(nam Ligurum populos et magnas rexerat urbes)

imperio ripas virides amnemque querellis

Eridanum implerat silvamque sororibus auctam,

cum vox est tenuata viro, canaeque capillos

dissimulant plumae, collumque a pectore longe

porrigitur, digitosque ligat iunctura rubentes,

penna latus velat, tenet os sine acumine rostrum.

Fit nova Cycnus avis, nec se caeloque Iovique

credit, ut iniuste missi memor ignis ab illo:

stagna petit patulosque lacus, ignemque perosus

quae colat elegit contraria flumina flammis.

Squalidus interea genitor Phaethontis et expers

ipse sui decoris, qualis, cum deficit orbem,

esse solet, lucemque odit seque ipse diemque,

datque animum in luctus; et luctibus adicit iram

officiumque negat mundo. “Satis” inquit “ab aevi

sors mea principiis fuit inrequieta, pigetque

actorum sine fine mihi, sine honore, laborum.

Quilibet alter agat portantes lumina currus!

Si nemo est omnesque dei non posse fatentur,

ipse agat ut saltem, dum nostras temptat habenas,

orbatura patres aliquando fulmina ponat.

Tum sciet, ignipedum vires expertus equorum,

non meruisse necem, qui non bene rexerit illos.”

Talia dicentem circumstant omnia Solem

numina, neve velit tenebras inducere rebus,

supplice voce rogant: missos quoque Iuppiter ignes

excusat precibusque minas regaliter addit.

Conligit amentes et adhuc terrore paventes

Phoebus equos stimuloque dolens et verbere saevit:

saevit enim, natumque obiectat et imputat illis.

At pater omnipotens ingentia moenia caeli

circuit et ne quid labefactum viribus ignis

corruat explorat. Quae postquam firma suique

roboris esse videt terras hominumque labores

perspicit. Arcadiae tamen est impensior illi

cura suae: fontes et nondum audentia labi

flumina restituit dat terrae gramina, frondes

arboribus, laesasque iubet revirescere silvas.

Dum redit itque frequens, In virgine Nonacrina

haesit et accepti caluere sub ossibus ignes.

Non erat huius opus lanam mollire trahendo

nec positu variare comas; ubi fibula vestem,

vitta coercuerat neglectos alba capillos,

et modo leve manu iaculum, modo sumpserat arcum,

miles erat Phoebes: nec Maenalon attigit ulla

gratior hac Triviae. Sed nulla potentia longa est.

Ulterius medio spatium sol altus habebat,

cum subit illa nemus, quod nulla ceciderat aetas.

Exuit hic umero pharetram lentosque retendit

arcus, inque solo, quod texerat herba, iacebat

et pictam posita pharetram cervice premebat.

Iuppiter ut vidit fessam et custode vacantem,

“hoc certe furtum coniunx mea nesciet” inquit,

“aut si rescierit sunt o sunt iurgia tanti.”

Protinus induitur faciem cultumque Dianae

atque ait: “O comitum, virgo, pars una mearum,

in quibus es venata iugis?” De caespite virgo

se levat et “salve numen, me indice”, dixit

“audiat ipse licet maius Iove.” Ridet et audit,

et sibi praeferri se gaudet et oscula iungit

nec moderata satis nec sic a virgine danda.

Qua venata foret silva, narrare parantem

impedit amplexu, nec se sine crimine prodit.

Illa quidem contra, quantum modo femina possit

(adspiceres utinam, Saturnia: mitior esses !),

illa quidem pugnat: sed quem superare puella,

quisve Iovem poterat? — Superum petit aethera victor

Iuppiter: huic odio nemus est et conscia silva.

Unde pedem referens paene est oblita pharetram

tollere cum telis et quem suspenderat arcum.

Ecce, suo comitata choro Dictynna per altum

Maenalon ingrediens et caede superba ferarum

adspicit hanc visamque vocat: clamata refugit,

et timuit primo, ne Iuppiter esset in illa.

Sed postquam pariter nymphas incedere vidit,

sensit abesse dolos numerumque accessit ad harum.

Heu quam difficile est crimen non prodere vultu!

Vix oculos attollit humo, nec, ut ante solebat,

iuncta deae lateri, nec toto est agmine prima,

sed silet et laesi dat signa rubore pudoris;

et nisi quod virgo est poterat sentire Diana

mille notis culpam; nymphae sensisse feruntur.

Orbe resurgebant lunaria cornua nono,

cum dea venatu, fraternis languida flammis,

nacta nemus gelidum, de quo cum murmure labens

ibat et attritas versabat rivus harenas.

Ut loca laudavit, summas pede contigit undas:

his quoque laudatis “procul est” ait “arbiter omnis;

nuda superfusis tingamus corpora lymphis.”

Parrhasis erubuit. Cunctae velamina ponunt:

una moras quaerit. Dubitanti vestis adempta est;

qua posita nudo patuit cum corpore crimen.

Attonitae manibusque uterum celare volenti

“i procul hinc” dixit “nec sacros pollue fontes”

Cynthia; deque suo iussit secedere coetu.

Senserat hoc olim magni matrona Tonantis

distuleratque graves in idonea tempora poenas.

Causa morae nulla est, et iam puer Arcas (id ipsum

indoluit Iuno) fuerat de paelice natus.

Quo simul obvertit saevam cum lumine mentem,

“scilicet hoc etiam restabat, adultera” dixit,

“ut fecunda fores, fieretque iniuria partu

nota, Iovisque mei testatum dedecus esset.

Haud impune feres: adimam tibi nempe figuram,

qua tibi, quaque places nostro, importuna, marito.”

Dixit et adversa prensis a fronte capillis

stravit humi pronam. Tendebat bracchia supplex:

bracchia coeperunt nigris horrescere villis

curvarique manus et aduncos crescere in ungues

officioque pedum fungi, laudataque quondam

ora Iovi lato fieri deformia rictu.

Neve preces animos et verba precantia flectant

posse loqui eripitur; vox iracunda minaxque

plenaque terroris rauco de gutture fertur.

Mens antiqua tamen facta quoque mansit in ursa,

adsiduoque suos gemitu testata dolores

qualescumque manus ad caelum et sidera tollit

ingratumque Iovem, nequeat cum dicere, sentit.

A quotiens, sola non ausa quiescere silva,

ante domum quondamque suis erravit in agris!

A quotiens per saxa canum latratibus acta est

venatrixque metu venantum territa fugit!

Saepe feris latuit visis, oblita quid esset,

ursaque conspectos in montibus horruit ursos

pertimuitque lupos, quamvis pater esset in illis.

Ecce, Lycaoniae proles, ignara parentis,

Arcas adest, ter quinque fere natalibus actis:

dumque feras sequitur, dum saltus eligit aptos

nexilibusque plagis silvas Erymanthidas ambit,

incidit in matrem; quae restitit Arcade viso

et cognoscenti similis fuit. Ille refugit

inmotosque oculos in se sine fine tenentem

nescius extimuit propiusque accedere aventi

vulnifico fuerat fixurus pectora telo.

Arcuit omnipotens pariterque ipsosque nefasque

sustulit, et celeri raptos per inania vento

imposuit caelo vicinaque sidera fecit.

Intumuit Iuno, postquam inter sidera paelex

fulsit et ad canam descendit in aequora Tethyn

Oceanumque senem, quorum reverentia movit

saepe deos, causamque viae scitantibus infit:

“Quaeritis, aetheriis quare regina deorum

sedibus huc adsim? pro me tenet altera caelum.

Mentiar, obscurum nisi nox cum fecerit orbem,

nuper honoratas summo, mea vulnera, caelo

videritis stellas illic, ubi circulus axem

ultimus extremum spatioque brevissimus ambit.

Est vero, cur quis Iunonem laedere nolit

offensamque tremat, quae prosum sola nocendo?

O ego quantum egi! quam vasta potentia nostra est!

Esse hominem vetui: facta est dea. Sic ego poenas

sontibus impono, sic est mea magna potestas.

Vindicet antiquam faciem vultusque ferinos

detrahat, Argolica quod in ante Phoronide fecit.

Cur non et pulsa ducit Iunone meoque

collocat in thalamo socerumque Lycaona sumit?

At vos si laesae tangit contemptus alumnae,

gurgite caeruleo septem prohibete triones

sideraque in caelo, stupri mercede, recepta

pellite, ne puro tingatur in aequore paelex.”

Di maris adnuerant: habili Saturnia curru

ingreditur liquidum pavonibus aethera pictis,

tam nuper pictis caeso pavonibus Argo,

quam tu nuper eras, cum candidus ante fuisses,

corve loquax, subito nigrantes versus in alas.

Nam fuit haec quondam niveis argentea pennis

ales ut aequaret totas sine labe columbas

nec servaturis vigili Capitolia voce

cederet anseribus nec amanti flumina cycno.

Lingua fuit damno; lingua faciente loquaci

qui color albus erat, nunc est contrarius albo.

Pulchrior in tota, quam Larisaea Coronis,

non fuit Haemonia: placuit tibi, Delphice, certe,

dum vel casta fuit vel inobservata. Sed ales

sensit adulterium Phoebeius, utque latentem

detegeret culpam, non exorabilis index,

ad dominum tendebat iter. Quem garrula motis

consequitur pennis, scitetur ut omnia, cornix,

auditaque viae causa “non utile carpis”

inquit “iter: ne sperne meae praesagia linguae.

Quid fuerim quid simque vide, meritumque require:

invenies nocuisse fidem. Nam tempore quodam

Pallas Erichthonium, prolem sine matre creatam,

clauserat Actaeo texta de vimine cista

virginibusque tribus gemino de Cecrope natis

et legem dederat, sua ne secreta viderent.

Abdita fronde levi densa speculabar ab ulmo,

quid facerent. Commissa duae sine fraude tuentur,

Pandrosos atque Herse; timidas vocat una sorores

Aglauros nodosque manu diducit, et intus

infantemque vident adporrectumque draconem.

Acta deae refero. Pro quo mihi gratia talis

redditur, ut dicar tutela pulsa Minervae

et ponar post noctis avem. Mea poena volucres

admonuisse potest ne voce pericula quaerant.

At, puto, non ultro nec quicquam tale rogantem

me petiit? ipsa licet hoc a Pallade quaeras:

quamvis irata est, non hoc irata negabit.

Nam me Phocaica clarus tellure Coroneus

(nota loquor) genuit fueramque ego regia virgo

divitibusque procis (ne me contemne) petebar.

Forma mihi nocuit. Nam cum per litora lentis

passibus, ut soleo, summa spatiarer harena,

vidit et incaluit pelagi deus; utque precando

tempora cum blandis absumpsit inania verbis,

vim parat et sequitur. Fugio densumque relinquo

litus et in molli nequiquam lassor harena.

Inde deos hominesque voco; nec contigit ullum

vox mea mortalem: mota est pro virgine virgo

auxiliumque tulit. Tendebam bracchia caelo:

bracchia coeperunt levibus nigrescere pennis.

Reicere ex umeris vestem molibar: at illa

pluma erat inque cutem radices egerat imas.

Plangere nuda meis conabar pectora palmis:

sed neque iam palmas nec pectora nuda gerebam.

Currebam: nec, ut ante, pedes retinebat harena,

sed summa tollebar humo. Mox alta per auras

evehor et data sum comes inculpata Minervae.

Quid tamen hoc prodest, si diro facta volucris

crimine Nyctimene nostro successit honori?

An quae per totam res est notissima Lesbon,

non audita tibi est, patrium temerasse cubile

Nyctimenen? avis illa quidem, sed conscia culpae

conspectum lucemque fugit tenebrisque pudorem

celat et a cunctis expellitur aethere toto.”

Talia dicenti “tibi” ait “revocamina” corvus

“sint precor ista malo: nos vanum spernimus omen.”

Nec coeptum dimittit iter, dominoque iacentem

cum iuvene Haemonio vidisse Coronida narrat.

Laurea delapsa est audito crimine amanti,

et pariter vultusque deo plectrumque colorque

excidit. Utque animus tumida fervebat ab ira,

arma adsueta rapit flexumque a cornibus arcum

tendit et illa suo totiens cum pectore iuncta

indevitato traiecit pectora telo.

Icta dedit gemitum, tractoque a corpore ferro

candida puniceo perfudit membra cruore,

et dixit: “Potui poenas tibi, Phoebe, dedisse,

sed peperisse prius: duo nunc moriemur in una.”

Hactenus, et pariter vitam cum sanguine fudit.

Corpus inane animae frigus letale secutum est.

Paenitet heu sero poenae crudelis amantem,

seque, quod audierit, quod sic exarserit, odit;

odit avem, per quam crimen causamque dolendi

scire coactus erat, nec non arcumque manumque

odit, cumque manu temeraria tela sagittas

conlapsamque fovet seraque ope vincere fata

nititur et medicas exercet inaniter artes.

Quae postquam frustra temptata, rogumque parari

vidit et arsuros supremis ignibus artus,

tum vero gemitus (neque enim caelestia tingi

ora licet lacrimis) alto de corde petitos

edidit, haud aliter quam cum spectante iuvenca

lactentis vituli, dextra libratus ab aure

tempora discussit claro cava malleus ictu.

Ut tamen ingratos in pectora fudit odores

et dedit amplexus iniustaque iusta peregit,

non tulit in cineres labi sua Phoebus eosdem

semina, sed natum flammis uteroque parentis

eripuit geminique tulit Chironis in antrum;

sperantemque sibi non falsae praemia linguae

inter aves albas vetuit consistere corvum.

Semifer interea divinae stirpis alumno

laetus erat mixtoque oneri gaudebat honore.

Ecce venit rutilis umeros protecta capillis

filia Centauri, quam quondam nympha Chariclo

fluminis in rapidi ripis enixa vocavit

Ocyroen. Non haec artes contenta paternas

edidicisse fuit: fatorum arcana canebat.

Ergo ubi vaticinos concepit mente furores

incaluitque deo, quem clausum pectore habebat,

adspicit infantem “toto” que “salutifer orbi

cresce puer” dixit: “tibi se mortalia saepe

corpora debebunt; animas tibi reddere ademptas

fas erit; idque semel dis indignantibus ausus

posse dare hoc iterum flamma prohibebere avita

eque deo corpus fies exsangue, deusque,

qui modo corpus eras, et bis tua fata novabis.

Tu quoque, care pater, nunc inmortalis et aevis

omnibus ut maneas nascendi lege creatus,

posse mori cupies, tum cum cruciabere dirae

sanguine serpentis per saucia membra recepto;

teque ex aeterno patientem numina mortis

efficient, triplicesque deae tua fila resolvent.”

Restabat fatis aliquid. Suspirat ab imis

pectoribus, lacrimaeque genis labuntur obortae,

atque ita “praevertunt” inquit “me fata, vetorque

plura loqui, vocisque meae praecluditur usus.

Non fuerant artes tanti, quae numinis iram

contraxere mihi; mallem nescisse futura.

Iam mihi subduci facies humana videtur,

iam cibus herba placet, iam latis currere campis

impetus est: in equam cognataque corpora vertor.

Tota tamen quare? pater est mihi nempe biformis.”

Talia dicenti pars est extrema querellae

intellecta parum, confusaque verba fuerunt.

Mox nec verba quidem nec equae sonus ille videtur,

sed simulantis equam, parvoque in tempore certos

edidit hinnitus et bracchia movit in herbas.

Tum digiti coeunt et quinos adligat ungues

perpetuo cornu levis ungula, crescit et oris

et colli spatium, longae pars maxima pallae

cauda fit, utque vagi crines per colla iacebant,

in dextras abiere iubas: pariterque novata est

et vox et facies nomen quoque monstra dedere.

Flebat opemque tuam frustra Philyreius heros,

Delphice, poscebat. Nam nec rescindere magni

iussa Iovis poteras, nec, si rescindere posses,

tunc aderas: Elin Messeniaque arva colebas.

Illud erat tempus, quo te pastoria pellis

texit onusque fuit baculum silvestre sinistrae,

alterius dispar septenis fistula cannis.

Dumque amor est curae, dum te tua fistula mulcet,

incustoditae Pylios memorantur in agros

processisse boves. Videt has Atlantide Maia

natus et arte sua silvis occultat abactas.

Senserat hoc furtum nemo nisi notus in illo

rure senex; Battum vicinia tota vocabant.

Divitis hic saltus herbosaque pascua Nelei

nobiliumque greges custos servabat equarum.

Hunc timuit blandaque manu seduxit et illi

“quisquis es, hospes” ait, “si forte armenta requiret

haec aliquis, vidisse nega; neu gratia facto

nulla rependatur, nitidam cape praemia vaccam” —

et dedit. Accepta voces has reddidit hospes:

“Tutus eas: lapis iste prius tua furta loquetur”,

et lapidem ostendit. Simulat Iove natus abire,

mox redit, et versa pariter cum voce figura

“rustice, vidisti siquas hoc limite” dixit

“ire boves, fer opem furtoque silentia deme:

iuncta suo pariter dabitur ubi femina tauro.”

At senior, postquam est merces geminata, “sub illis

montibus” inquit “erunt”: et erant sub montibus illis.

Risit Atlantiades et “me mihi, perfide, prodis?

me mihi prodis?” ait, periuraque pectora vertit

in durum silicem, qui nunc quoque dicitur index,

inque nihil merito vetus est infamia saxo.

Hinc se sustulerat paribus caducifer alis,

Munychiosque volans agros gratamque Minervae

despectabat humum cultique arbusta Lycei.

Illa forte die castae de more puellae

vertice supposito festas in Palladis arces

pura coronatis portabant sacra canistris.

Inde revertentes deus adspicit ales iterque

non agit in rectum, sed in orbem curvat eundem.

Ut volucris visis rapidissima miluus extis,

dum timet et densi circumstant sacra ministri,

flectitur in gyrum nec longius audet abire

spemque suam motis avidus circumvolat alis,

sic super Actaeas agilis Cyllenius arces

inclinat cursus et easdem circinat auras.

Quanto splendidior quam cetera sidera fulget

Lucifer, et quanto quam Lucifer aurea Phoebe,

tanto virginibus praestantior omnibus Herse

ibat, eratque decus pompae comitumque suarum.

Obstipuit forma Iove natus, et aethere pendens

non secus exarsit, quam cum Balearica plumbum

funda iacit: volat illud et incandescit eundo

et quos non habuit, sub nubibus invenit ignes.

Vertit iter caeloque petit terrena relicto

nec se dissimulat: tanta est fiducia formae.

Quae quamquam iusta est, cura tamen adiuvat illam

permulcetque comas chlamydemque, ut pendeat apte,

collocat, ut limbus totumque appareat aurum,

ut teres in dextra, qua somnos ducit et arcet,

virga sit, ut tersis niteant talaria plantis.

Pars secreta domus ebore et testudine cultos

tres habuit thalamos: quorum tu, Pandrose, dextrum,

Aglauros laevum, medium possederat Herse.

Quae tenuit laevum, venientem prima notavit

Mercurium nomenque dei scitarier ausa est

et causam adventus. Cui sic respondit Atlantis

Pleionesque nepos: “Ego sum, qui iussa per auras

verba patris porto: pater est mihi Iuppiter ipse.

Nec fingam causas; tu tantum fida sorori

esse velis prolisque meae matertera dici.

Herse causa viae. Faveas oramus amanti.”

Adspicit hunc oculis isdem, quibus abdita nuper

viderat Aglauros flavae secreta Minervae,

proque ministerio magni sibi ponderis aurum

postulat: interea tectis excedere cogit.

Vertit ad hanc torvi dea bellica luminis orbem

et tanto penitus traxit suspiria motu,

ut pariter pectus positamque in pectore forti

aegida concuteret. Subit, hanc arcana profana

detexisse manu tum cum sine matre creatam

Lemnicolae stirpem contra data foedera vidit,

et gratamque deo fore iam gratamque sorori

et ditem sumpto, quod avara poposcerat, auro.

Protinus Invidiae nigro squalentia tabo

tecta petit. Domus est imis in vallibus huius

abdita, sole carens, non ulli pervia vento,

tristis et ignavi plenissima frigoris, et quae

igne vacet semper, caligine semper abundet.

Huc ubi pervenit belli metuenda virago,

constitit ante domum (neque enim succedere tectis

fas habet) et postes extrema cuspide pulsat.

Concussae patuere fores. Videt intus edentem

vipereas carnes, vitiorum alimenta suorum,

Invidiam, visaque oculos avertit. At illa

surgit humo pigre semesarumque relinquit

corpora serpentum passuque incedit inerti;

utque deam vidit formaque armisque decoram,

ingemuit vultumque ima ad suspiria duxit.

Pallor in ore sedet, macies in corpore toto,

nusquam recta acies, livent rubigine dentes,

pectora felle virent, lingua est suffusa veneno.

Risus abest, nisi quem visi movere dolores.

Nec fruitur somno, vigilacibus excita curis,

sed videt ingratos intabescitque videndo

successus hominum, carpitque et carpitur una,

suppliciumque suum est. Quamvis tamen oderat illam,

talibus adfata est breviter Tritonia dictis:

“Infice tabe tua natarum Cecropis unam.

Sic opus est. Aglauros ea est.” Haud plura locuta

fugit et impressa tellurem reppulit hasta.

Illa deam obliquo fugientem lumine cernens

murmura parva dedit, successurumque Minervae

indoluit, baculumque capit, quod spinea totum

vincula cingebant, adopertaque nubibus atris,

quacumque ingreditur, florentia proterit arva

exuritque herbas et summa cacumina carpit,

adflatuque suo populos urbesque domosque

polluit. Et tandem Tritonida conspicit arcem

ingeniis opibusque et festa pace virentem,

vixque tenet lacrimas, quia nil lacrimabile cernit.

Sed postquam thalamos intravit Cecrope natae,

iussa facit pectusque manu ferrugine tincta

tangit et hamatis praecordia sentibus implet,

inspiratque nocens virus, piceumque per ossa

dissipat et medio spargit pulmone venenum.

Neve mali causae spatium per latius errent,

germanam ante oculos fortunatumque sororis

coniugium pulchraque deum sub imagine ponit,

cunctaque magna facit. Quibus inritata dolore

Cecropis occulto mordetur et anxia nocte,

anxia luce gemit, lentaque miserrima tabe

liquitur ut glacies incerto saucia sole.

Felicisque bonis non lenius uritur Herses,

quam cum spinosis ignis supponitur herbis,

quae neque dant flammas lenique tepore cremantur.

Saepe mori voluit, ne quicquam tale videret,

saepe velut crimen rigido narrare parenti;

denique in adverso venientem limine sedit

exclusura deum. Cui blandimenta precesque

verbaque iactanti mitissima “desine” dixit:

“hinc ego me non sum nisi te motura repulso.”

“Stemus” ait “pacto” velox Cyllenius “isto”:

caelestique fores virga patefecit. At illi

surgere conanti partes, quascumque sedendo

flectimus, ignava nequeunt gravitate moveri.

Illa quidem pugnat recto se attollere trunco,

sed genuum iunctura riget, frigusque per inguen

labitur, et callent amisso sanguine venae.

Utque malum late solet inmedicabile cancer

serpere et inlaesas vitiatis addere partes,

sic letalis hiems paulatim in pectora venit

vitalesque vias et respiramina clausit.

Nec conata loqui est, nec, si conata fuisset,

vocis habebat iter: saxum iam colla tenebat,

oraque duruerant, signumque exsangue sedebat.

Nec lapis albus erat: sua mens infecerat illam.

Has ubi verborum poenas mentisque profanae

cepit Atlantiades, dictas a Pallade terras

linquit et ingreditur iactatis aethera pennis.

Sevocat hunc genitor. Nec causam fassus amoris

“fide minister” ait “iussorum, nate, meorum,

pelle moram solitoque celer delabere cursu,

quaeque tuam matrem tellus a parte sinistra

suspicit (indigenae Sidonida nomine dicunt),

hanc pete, quodque procul montano gramine pasci

armentum regale vides, ad litora verte.”

Dixit, et expulsi iamdudum monte iuvenci

litora iussa petunt, ubi magni filia regis

ludere virginibus Tyriis comitata solebat.

Non bene conveniunt nec in una sede morantur

maiestas et amor: sceptri gravitate relicta

ille pater rectorque deum, cui dextra trisulcis

ignibus armata est, qui nutu concutit orbem,

induitur faciem tauri mixtusque iuvencis

mugit et in teneris formosus obambulat herbis.

Quippe color nivis est, quam nec vestigia duri

calcavere pedis nec solvit aquaticus auster.

Colla toris exstant, armis palearia pendent,

cornua parva quidem, sed quae contendere possis

facta manu, puraque magis perlucida gemma.

Nullae in fronte minae, nec formidabile lumen;

pacem vultus habet. Miratur Agenore nata,

quod tam formosus, quod proelia nulla minetur.

Sed quamvis mitem metuit contingere primo:

mox adit et flores ad candida porrigit ora.

Gaudet amans et, dum veniat sperata voluptas,

oscula dat manibus; vix iam, vix cetera differt.

Et nunc adludit viridique exsultat in herba,

nunc latus in fulvis niveum deponit harenis;

paulatimque metu dempto modo pectora praebet

virginea plaudenda manu, modo cornua sertis

impedienda novis. Ausa est quoque regia virgo

nescia quem premeret, tergo considere tauri,

cum deus a terra siccoque a litore sensim

falsa pedum primis vestigia ponit in undis:

inde abit ulterius mediique per aequora ponti

fert praedam. Pavet haec litusque ablata relictum

respicit, et dextra cornum tenet, altera dorso

imposita est; tremulae sinuantur flamine vestes.

Iamque deus posita fallacis imagine tauri

se confessus erat Dictaeaque rura tenebat,

cum pater ignarus Cadmo perquirere raptam

imperat et poenam, si non invenerit, addit

exilium, facto pius et sceleratus eodem.

Orbe pererrato (quis enim deprendere possit

furta Iovis?) profugus patriamque iramque parentis

vitat Agenorides Phoebique oracula supplex

consulit et, quae sit tellus habitanda, requirit.

“Bos tibi” Phoebus ait “solis occurret in arvis,

nullum passa iugum curvique inmunis aratri.

Hac duce carpe vias et qua requieverit herba

moenia fac condas, Boeotiaque ma vocato.”

Vix bene Castalio Cadmus descenderat antro,

incustoditam lente videt ire iuvencam

nullum servitii signum cervice gerentem.

Subsequitur pressoque legit vestigia gressu,

auctoremque viae Phoebum taciturnus adorat.

Iam vada Cephisi Panopesque evaserat arva:

bos stetit et tollens speciosam cornibus altis

ad caelum frontem mugitibus impulit auras,

atque ita, respiciens comites sua terga sequentes,

procubuit teneraque latus submisit in herba.

Cadmus agit grates peregrinaeque oscula terrae

figit et ignotos montes agrosque salutat.

Sacra Iovi facturus erat. Iubet ire ministros

et petere e vivis libandas fontibus undas.

Silva vetus stabat, nulla violata securi,

et specus in medio, virgis ac vimine densus,

efficiens humilem lapidum compagibus arcum,

uberibus fecundus aquis, ubi conditus antro

Martius anguis erat, cristis praesignis et auro;

igne micant oculi, corpus tumet omne venenis,

tres vibrant linguae, triplici stant ordine dentes.

Quem postquam Tyria lucum de gente profecti

infausto tetigere gradu, demissaque in undas

urna dedit sonitum, longo caput extulit antro

caeruleus serpens horrendaque sibila misit.

Effluxere urnae manibus sanguisque reliquit

corpus, et attonitos subitus tremor occupat artus.

Ille volubilibus squamosos nexibus orbes

torquet et inmensos saltu sinuatur in arcus,

ac media plus parte leves erectus in auras

despicit omne nemus, tantoque est corpore, quanto

si totum spectes, geminas qui separat arctos.

Nec mora, Phoenicas, sive illi tela parabant,

sive fugam, sive ipse timor prohibebat utrumque,

occupat: hos morsu, longis complexibus illos,

hos necat adfiatu funesti tabe veneni.

Fecerat exiguas iam sol altissimus umbras:

quae mora sit sociis, miratur Agenore natus,

vestigatque viros. Tegimen derepta leoni

pellis erat, telum splendenti lancea ferro

et iaculum, teloque animus praestantior omni.

Ut nemus intravit letataque corpora vidit

victoremque supra spatiosi corporis hostem

tristia sanguinea lambentem vulnera lingua,

“aut ultor vestrae, fidissima corpora, mortis,

aut comes” inquit “ero.” Dixit, dextraque molarem

sustulit et magnum magno conamine misit.

Illius impulsu cum turribus ardua celsis

moenia mota forent: serpens sine vulnere mansit

loricaeque modo squamis defensus et atrae

duritia pellis validos cute reppulit ictus.

At non duritia iaculum quoque vicit eadem:

quod medio lentae spinae curvamine fixum

constitit et totum descendit in ilia ferrum.

Ille dolore ferox caput in sua terga retorsit

vulneraque adspexit fixumque hastile momordit

idque, ubi vi multa partem labefecit in omnem,

vix tergo eripuit; ferrum tamen ossibus haesit.

Tum vero, postquam solitas accessit ad iras

causa recens, plenis tumuerunt guttura venis,

spumaque pestiferos circumfluit albida rictus,

terraque rasa sonat squamis, quique halitus exit

ore niger Stygio, vitiatas inficit auras.

Ipse modo inmensum spiris facientibus orbem

cingitur, interdum longa trabe rectior adstat

impete nunc vasto ceu concitus imbribus amnis

fertur et obstantes proturbat pectore silvas.

Cedit Agenorides paulum spolioque leonis

sustinet incursus instantiaque ora retardat

cuspide praetenta. Furit ille et inania duro

vulnera dat ferro figitque in acumine dentes.

Iamque venenifero sanguis manare palato

coeperat et virides adspergine tinxerat herbas:

sed leve vulnus erat, quia se retrahebat ab ictu

laesaque colla dabat retro plagamque sedere

cedendo arcebat nec longius ire sinebat,

donec Agenorides coniectum in guttura ferrum

usque sequens pressit, dum retro quercus eunti

obstitit, et fixa est pariter cum robore cervix.

Pondere serpentis curvata est arbor et ima

parte flagellari gemuit sua robora caudae.

Dum spatium victor victi considerat hostis,

vox subito audita est; neque erat cognoscere promptum

unde, sed audita est: “Quid, Agenore nate, peremptum

serpentem spectas? et tu spectabere serpens.”

Ille diu pavidus pariter cum mente colorem

perdiderat, gelidoque comae terrore rigebant.

Ecce viri fautrix, superas delapsa per auras,

Pallas adest motaeque iubet supponere terrae

vipereos dentes, populi incrementa futuri.

Paret et, ut presso sulcum patefecit aratro,

spargit humi iussos, mortalia semina, dentes.

Inde (fide maius) glaebae coepere moveri,

primaque de sulcis acies apparuit hastae,

tegmina mox capitum picto nutantia cono,

mox umeri pectusque onerataque bracchia telis

exsistunt, crescitque seges clipeata virorum.

Sic ubi tolluntur festis aulaea theatris,

surgere signa solent primumque ostendere vultus,

cetera paulatim, placidoque educta tenore

tota patent imoque pedes in margine ponunt.

Territus hoste novo Cadmus capere arma parabat:

“ne cape”, de populo, quem terra creaverat, unus

exclamat “nec te civilibus insere bellis.”

Atque ita terrigenis rigido de fratribus unum

comminus ense ferit; iaculo cadit eminus ipse.

Hunc quoque qui leto dederat, non longius illo

vivit et exspirat modo quas acceperat auras;

exemploque pari furit omnis turba, suoque

Marte cadunt subiti per mutua vulnera fratres.

Iamque brevis vitae spatium sortita iuventus

sanguineam tepido plangebat pectore matrem,

quinque superstitibus, quorum fuit unus Echion.

Is sua iecit humo monitu Tritonidis arma

fraternaeque fidem pacis petiitque deditque.

Hos operis comites habuit Sidonius hospes,

cum posuit iussam Phoebeis sortibus urbem.

Iam stabant Thebae: poteras iam, Cadme, videri

exsilio felix. Soceri tibi Marsque Venusque

contigerant: huc adde genus de coniuge tanta,

tot natos natasque et pignera cara nepotes,

hos quoque iam iuvenes. Sed scilicet ultima semper

exspectanda dies homini est, dicique beatus

ante obitum nemo supremaque funera debet.

Prima nepos inter tot res tibi, Cadme, secundas

causa fuit luctus, alienaque cornua fronti

addita, vosque canes satiatae sanguine erili.

At bene si quaeras, fortunae crimen in illo,

non scelus invenies: quod enim scelus error habebat?

Mons erat infectus variarum caede ferarum;

iamque dies medius rerum contraxerat umbras

et sol ex aequo meta distabat utraque,

cum iuvenis placido per devia lustra vagantes

participes operum compellat Hyantius ore:

“Lina madent, comites, ferrumque cruore ferarum,

fortunamque dies habuit satis. Altera lucem

cum croceis invecta rotis Aurora reducet,

propositum repetemus opus; nunc Phoebus utraque

distat idem terra finditque vaporibus arva.

Sistite opus praesens nodosaque tollite lina.”

Iussa viri faciunt intermittuntque laborem.

Vallis erat piceis et acuta densa cupressu,

nomine Gargaphie, succinctae sacra Dianae.

Cuius in extremo est antrum nemorale recessu,

arte laboratum nulla: simulaverat artem

ingenio natura suo; nam pumice vivo

et levibus tofis nativum duxerat arcum.

Fons sonat a dextra, tenui perlucidus unda,

margine gramineo patulos succinctus hiatus.

Hic dea silvarum venatu fessa solebat

virgineos artus liquido perfundere rore.

Quo postquam subiit, nympharum tradidit uni

armigerae iaculum pharetramque arcusque retentos;

altera depositae subiecit bracchia pallae,

vincla duae pedibus demunt; nam doctior illis

Ismenis Crocale sparsos per colla capillos

conligit in nodum, quamvis erat ipsa solutis.

Excipiunt laticem Nepheleque Hyaleque Rhanisque

et Psecas et Phiale funduntque capacibus urnis.

Dumque ibi perluitur solita Titania lympha,

ecce nepos Cadmi dilata parte laborum

per nemus ignotum non certis passibus errans

pervenit in lucum: sic illum fata ferebant.

Qui simul intravit rorantia fontibus antra,

sicut erant, viso nudae sua pectora nymphae

percussere viro, subitisque ululatibus omne

implevere nemus circumfusaeque Dianam

corporibus texere suis; tamen altior illis

ipsa dea est colloque tenus supereminet omnes.

Qui color infectis adversi solis ab ictu

nubibus esse solet aut purpureae aurorae,

is fuit in vultu visae sine veste Dianae.

Quae quamquam comitum turba est stipata suarum,

in latus obliquum tamen adstitit oraque retro

flexit, et ut vellet promptas habuisse sagittas,

quas habuit sic hausit aquas vultumque virilem

perfudit, spargensque comas ultricibus undis

addidit haec cladis praenuntia verba futurae:

“Nunc tibi me posito visam velamine narres,

si poteris narrare, licet.” Nec plura minata

dat sparso capiti vivacis cornua cervi,

dat spatium collo summasque cacuminat aures,

cum pedibusque manus, cum longis bracchia mutat

cruribus et velat maculoso vellere corpus.

Additus et pavor est. Fugit Autonoeius heros

et se tam celerem cursu miratur in ipso.

Ut vero vultus et cornua vidit in unda,

“me miserum!” dicturus erat: vox nulla secuta est.

Ingemuit: vox illa fuit, lacrimaeque per ora

non sua fluxerunt; mens tantum pristina mansit.

Quid faciat? repetatne domum et regalia tecta

an lateat silvis? pudor hoc, timor impedit illud.

Dum dubitat, videre canes. Primumque Melampus

Ichnobatesque sagax latratu signa dedere,

Gnosius Ichnobates, Spartana gente Melampus.

Inde ruunt alii rapida velocius aura,

Pamphagus et Dorceus et Oribasus, Arcades omnes,

Nebrophonusque valens et trux cum Laelape Theron

et pedibus Pterelas et naribus utilis Agre,

Hylaeusque ferox, nuper percussus ab apro,

deque lupo concepta Nape, pecudesque secuta

Poemenis et natis comitata Harpyia duobus,

et substricta gerens Sicyonius ilia Ladon,

et Dromas et Canache Sticteque et Tigris et Alce

et niveis Leucon et villis Asbolus atris

praevalidusque Lacon et cursu fortis Aello

et Thous et Cyprio velox cum fratre Lycisce,

et nigram medio frontem distinctus ab albo

Harpalos, et Melaneus hirsutaque corpore Lachne,

et patre Dictaeo, sed matre Laconide nati

Labros et Argiodus, et acutae vocis Hylactor,

quosque referre mora est. Ea turba cupidine praedae

per rupes scopulosque adituque carentia saxa,

quaque est difficilis quaque est via nulla, sequuntur.

Ille fugit per quae fuerat loca saepe secutus,

heu famulos fugit ipse suos. Clamare libebat

“Actaeon ego sum, dominum cognoscite vestrum!”

Verba animo desunt: resonat latratibus aether.

Prima Melanchaetes in tergo vulnera fecit,

proxima Therodamas, Oresitrophus haesit in armo:

tardius exierant, sed per compendia montis

anticipata via est. Dominum retinentibus illis,

cetera turba coit confertque in corpore dentes.

Iam loca vulneribus desunt. Gemit ille sonumque,

etsi non hominis, quem non tamen edere possit

cervus habet, maestisque replet iuga nota querellis.

Et genibus pronis supplex similisque roganti

circumfert tacitos tamquam sua bracchia vultus.

At comites rapidum solitis hortatibus agmen

ignari instigant oculisque Actaeona quaerunt

et velut absentem certatim Actaeona clamant

(ad nomen caput ille refert), et abesse queruntur

nec capere oblatae segnem spectacula praedae.

Vellet abesse quidem, sed adest; velletque videre,

non etiam sentire canum fera facta suorum.

Undique circumstant mersisque in corpore rostris

dilacerant falsi dominum sub imagine cervi.

Rumor in ambiguo est: aliis violentior aequo

visa dea est, alii laudant dignamque severa

virginitate vocant; pars invenit utraque causas.

Sola Iovis coniunx non tam culpetne probetne

eloquitur, quam clade domus ab Agenore ductae

gaudet et a Tyria conlectum paelice transfert

in generis socios odium. Subit ecce priori

causa recens, gravidamque dolet de semine magni

esse Iovis Semelen. Dum linguam ad iurgia solvit,

“profeci quid enim totiens per iurgia?” dixit:

“ipsa petenda mihi est, ipsam, si maxima Iuno

rite vocor, perdam, si me gemmantia dextra

sceptra tenere decet, si sum regina Iovisque

et soror et coniunx, certe soror. At, puto, furto est

contenta, et thalami brevis est iniuria nostri:

concipit, id deerat! manifestaque crimina pleno

fert utero, et mater, quod vix mihi contigit uno

de Iove vult fieri: tanta est fiducia formae.

Fallat eam faxo; nec sum Saturnia, si non

ab Iove mersa suo Stygias penetrabit in undas.”

Surgit ab his solio fulvaque recondita nube

limen adit Semeles. Nec nubes ante removit,

quam simulavit anum posuitque ad tempora canos

sulcavitque cutem rugis et curva trementi

membra tulit passu; vocem quoque fecit anilem,

ipsaque erat Beroe, Semeles Epidauria nutrix.

Ergo ubi captato sermone diuque loquendo

ad nomen venere Iovis, suspirat et “opto,

Iuppiter ut sit” ait: “metuo tamen omnia: multi

nomine divorum thalamos iniere pudicos.

Nec tamen esse Iovem satis est: det pignus amoris,

si modo verus is est, quantusque et qualis ab alta

Iunone excipitur, tantus talisque, rogato,

det tibi complexus suaque ante insignia sumat.”

Talibus ignaram Iuno Cadmeida dictis

formarat. Rogat illa Iovem sine nomine munus.

Cui deus “elige” ait: “nullam patiere repulsam.

Quoque magis credas, Stygii quoque conscia sunto

numina torrentis: timor et deus ille deorum est“.

Laeta malo nimiumque potens perituraque amantis

obsequio Semele “qualem Saturnia” dixit

“te solet amplecti, Veneris cum foedus initis,

da mihi te talem.” Voluit deus ora loquentis

opprimere: exierat iam vox properata sub auras.

Ingemuit; neque enim non haec optasse, neque ille

non iurasse potest. Ergo maestissimus altum

aethera conscendit vultuque sequentia traxit

nubila, quis nimbos inmixtaque fulgura ventis

addidit et tonitrus et inevitabile fulmen.

Qua tamen usque potest, vires sibi demere temptat;

nec, quo centimanum deiecerat igne Typhoea,

nunc armatur eo: nimium feritatis in illo est.

Est aliud levius fulmen, cui dextra Cyclopum

saevitiae flammaeque minus, minus addidit irae;

tela secunda vocant superi. Capit illa, domumque

intrat Agenoream. Corpus mortale tumultus

non tulit aetherios donisque iugalibus arsit.

Imperfectus adhuc infans genetricis ab alvo

eripitur, patrioque tener (si credere dignum est)

insuitur femori maternaque tempora complet.

Furtim illum primis Ino matertera cuuis

educat: inde datum nymphae Nyseides antris

occuluere suis lactisque alimenta dedere.

Dumque ea per terras fatali lege geruntur

tutaque bis geniti sunt incunabula Bacchi,

forte Iovem memorant, diffusum nectare, curas

seposuisse graves vacuumque agitasse remissos

cum Iunone iocos et “maior vestra profecto est,

quam quae contingit maribus” dixisse “voluptas.”

Illa negat. Placuit quae sit sententia docti

quaerere Tiresiae: venus huic erat utraque nota.

Nam duo magnorum viridi coeuntia silva

corpora serpentum baculi violaverat ictu;

deque viro factus (mirabile) femina septem

egerat autumnos. Octavo rursus eosdem

vidit, et “est vestrae si tanta potentia plagae”

dixit “ut auctoris sortem in contraria mutet,

nunc quoque vos feriam.” Percussis anguibus isdem

forma prior rediit genetivaque venit imago.

Arbiter hic igitur sumptus de lite iocosa

dicta Iovis firmat. Gravius Saturnia iusto

nec pro materia fertur doluisse, suique

iudicis aeterna damnavit lumina nocte.

At pater omnipotens (neque enim licet inrita cuiquam

facta dei fecisse deo) pro lumine adempto

scire futura dedit, poenamque levavit honore.

Ille per Aonias fama celeberrimus urbes

inreprehensa dabat populo responsa petenti.

Prima fide vocisque ratae temptamina sumpsit

caerula Liriope. Quam quondam flumine curvo

implicuit clausaeque suis Cephisus in undis

vim tulit. Enixa est utero pulcherrima pleno

infantem, nymphis iam tunc qui posset amari,

Narcissumque vocat. De quo consultus, an esset

tempora maturae visurus longa senectae,

fatidicus vates “si se non noverit” inquit.

Vana diu visa est vox auguris: exitus illam

resque probat letique genus novitasque furoris.

Namque ter ad quinos unum Cephisius annum

addiderat poteratque puer iuvenisque videri:

multi illum iuvenes, multae cupiere puellae.

Sed fuit in tenera tam dura superbia forma:

nulli illum iuvenes, nullae tetigere puellae.

Adspicit hunc trepidos agitantem in retia cervos

vocalis nymphe, quae nec reticere loquenti,

nec prior ipsa loqui didicit, resonabilis Echo.

Corpus adhuc Echo, non vox erat; et tamen usum

garrula non alium, quam nunc habet, oris habebat,

reddere de multis ut verba novissima posset.

Fecerat hoc Iuno, quia, cum deprendere posset

cum Iove saepe suo nymphas in monte iacentes,

illa deam longo prudens sermone tenebat,

dum fugerent nymphae. Postquam Saturnia sensit

“huius” ait “linguae, qua sum delusa, potestas

parva tibi dabitur vocisque brevissimus usus”:

reque minas firmat. Tamen haec in fine loquendi

ingeminat voces auditaque verba reportat.

Ergo ubi Narcissum per devia rura vagantem

vidit et incaluit, sequitur vestigia furtim,

quoque magis sequitur, flamma propiore calescit,

non aliter, quam cum summis circumlita taedis

admotas rapiunt vivacia sulphura flammas.

O quotiens voluit blandis accedere dictis

et molles adhibere preces: natura repugnat

nec sinit incipiat. Sed, quod sinit, illa parata est

exspectare sonos, ad quos sua verba remittat.

Forte puer comitum seductus ab agmine fido,

dixerat “ecquis adest?” et “adest!” responderat Echo.

Hic stupet, utque aciem partes dimittit in omnes,

voce “veni!” magna clamat: vocat illa vocantem.

Respicit et rursus nullo veniente “quid” inquit

“me fugis?” et totidem, quot dixit, verba recepit.

Perstat et, alternae deceptus imagine vocis,

“huc coeamus!” ait: nullique libentius umquam

responsura sono “coeamus” rettulit Echo,

et verbis favet ipsa suis egressaque silva

ibat, ut iniceret sperato bracchia collo.

Ille fugit fugiensque “manus complexibus aufer:

ante” ait “emoriar, quam sit tibi copia nostri.”

Rettulit illa nihil nisi “sit tibi copia nostri.”

Spreta latet silvis pudibundaque frondibus ora

protegit et solis ex illo vivit in antris.

Sed tamen haeret amor crescitque dolore repulsae.

Extenuant vigiles corpus miserabile curae,

adducitque cutem macies et in aera sucus

corporis omnis abit. Vox tantum atque ossa supersunt:

vox manet; ossa ferunt lapidis traxisse figuram.

Sic hanc, sic alias undis aut montibus ortas

luserat hic nymphas, sic coetus ante viriles.

Inde manus aliquis despectus ad aethera tollens

“sic amet ipse licet sic non potiatur amato!”

dixerat. Adsensit precibus Rhamnusia iustis.

Fons erat inlimis, nitidis argenteus undis,

quem neque pastores neque pastae monte capellae

contigerant aliudve pecus, quem nulla volucris

nec fera turbarat nec lapsus ab arbore ramus.

Gramen erat circa, quod proximus umor alebat,

silvaque sole locum passura tepescere nullo.

Hic puer, et studio venandi lassus et aestu,

procubuit faciemque loci fontemque secutus.

Dumque bibit, visae correptus imagine formae

adstupet ipse sibi, vultuque inmotus eodem

haeret, ut e Pario formatum marmore signum.

Spectat humi positus geminum, sua lumina, sidus

et dignos Baccho, dignos et Apolline crines

impubesque genas et eburnea colla decusque

oris et in niveo mixtum candore ruborem,

cunctaque miratur, quibus est mirabilis ipse.

Se cupit imprudens et qui probat, ipse probatur,

dumque petit, petitur, pariterque accendit et ardet.

Inrita fallaci quotiens dedit oscula fonti!

In mediis quotiens visum captantia collum

bracchia mersit aquis, nec se deprendit in illis!

Quid videat, nescit: sed quod videt, uritur illo,

atque oculos idem, qui decipit, incitat error.

Credule, quid frusta simulacra fugacia captas?

quod petis, est nusquam; quod amas, avertere, perdes.

Ista repercussae, quam cernis, imaginis umbra est:

nil habet ista sui; tecum venitque manetque,

tecum discedet, si tu discedere possis.

Non illum Cereris, non illum cura quietis

abstrahere inde potest, sed opaca fusus in herba

spectat inexpleto mendacem lumine formam,

perque oculos perit ipse suos; paulumque levatus

ad circumstantes tendens sua bracchia silvas

“ecquis, io silvae, crudelius” inquit “amavit?

Scitis enim, et multis latebra opportuna fuistis.

Ecquem, cum vestrae tot agantur saecula vitae,

qui sic tabuerit, longo meministis in aevo?

Et placet et video; sed quod videoque placetque,

non tamen invenio: tantus tenet error amantem.

Quoque magis doleam, nec nos mare separat ingens,

nec via nec montes nec clausis moenia portis:

exigua prohibemur aqua. Cupit ipse teneri:

nam quotiens liquidis porreximus oscula lymphis,

hic totiens ad me resupino nititur ore.

Posse putes tangi: minimum est, quod amantibus obstat.

Quisquis es, huc exi! quid me, puer unice, fallis,

quove petitus abis? certe nec forma nec aetas

est mea quam fugias, et amarunt me quoque nymphae.

Spem mihi nescio quam vultu promittis amico,

cumque ego porrexi tibi bracchia, porrigis ultro:

cum risi, adrides; lacrimas quoque saepe notavi

me lacrimante tuas, nutu quoque signa remittis,

et quantum motu formosi suspicor oris,

verba refers aures non pervenientia nostras.

Iste ego sum: sensi, nec me mea fallit imago.

Uror amore mei, flammas moveoque feroque.

Quid faciam? roger, anne rogem? quid deinde rogabo?

quod cupio mecum est: inopem me copia fecit.

O utinam a nostro secedere corpore possem!

Votum in amante novum: vellem quod amamus abesset! —

Iamque dolor vires adimit, nec tempora vitae

longa meae superant, primoque exstinguor in aevo.

Nec mihi mors gravis est posituro morte dolores:

hic, qui diligitur, vellem diuturnior esset.

Nunc duo concordes anima moriemur in una.”

Dixit et ad faciem rediit male sanus eandem

et lacrimis turbavit aquas, obscuraque moto

reddita forma lacu est. Quam cum vidisset abire,

“quo refugis? remane, nec me, crudelis, amantem

desere!” clamavit: “liceat, quod tangere non est,

adspicere et misero praebere alimenta furori.”

Dumque dolet, summa vestem deduxit ab ora

nudaque marmoreis percussit pectora palmis.

Pectora traxerunt tenuem percussa ruborem,

non aliter quam poma solent, quae candida parte,

parte rubent, aut ut variis solet uva racemis

ducere purpureum nondum matura colorem.

Quae simul adspexit liquefacta rursus in unda,

non tulit ulterius, sed ut intabescere flavae

igne levi cerae matutinaeque pruinae

sole tepente solent, sic attenuatus amore

liquitur et tecto paulatim carpitur igni.

Et neque iam color est mixto candore rubori,

nec vigor et vires et quae modo visa placebant,

nec corpus remanet, quondam quod amaverat Echo.

Quae tamen ut vidit, quamvis irata memorque,

indoluit, quotiensque puer miserabilis “eheu”

dixerat, haec resonis iterabat vocibus “eheu”;

cumque suos manibus percusserat ille lacertos,

haec quoque reddebat sonitum plangoris eundem.

Ultima vox solitam fuit haec spectantis in undam,

“heu frustra dilecte puer!” totidemque remisit

verba locns, dictoque vale “vale!” inquit et Echo.

Ille caput viridi fessum submisit in herba;

lumina mors clausit domini mirantia formam.

Tunc quoque se, postquam est inferna sede receptus,

in Stygia spectabat aqua. Planxere sorores

naides et sectos fratri posuere capillos,

planxerunt dryades: plangentibus adsonat Echo.

Iamque rogum quassasque faces feretrumque parabant:

nusquam corpus erat; croceum pro corpore florem

inveniunt, foliis medium cingentibus albis.

Cognita res meritam vati per Achaidas urbes

attulerat famam, nomenque erat auguris ingens.

Spernit Echionides tamen hunc ex omnibus unus,

contemptor superum, Pentheus, praesagaque ridet

verba senis tenebrasque et cladem lucis ademptae

obicit. Ille movens albentia tempora canis

“quam felix esses, si tu quoque luminis huius

orbus” ait “fieres, ne Bacchica sacra videres!

Namque dies aderit, quam non procul auguror esse,

qua novus huc veniat, proles Semeleia, Liber;

quem nisi templorum fueris dignatus honore,

mille lacer spargere locis et sanguine silvas

foedabis matremque tuam matrisque sorores.

Evenient; neque enim dignabere numen honore,

meque sub his tenebris nimium vidisse quereris.”

Talia dicentem proturbat Echione natus.

Dicta fides sequitur, responsaque vatis aguntur:

Liber adest, festisque fremunt ululatibus agri;

turba ruit, mixtaeque viris matresque nurusque

vulgusque proceresque ignota ad sacra feruntur.

“Quis furor, anguigenae, proles Mavortia, vestras

attonuit mentes?” Pentheus ait: “aerane tantum

aere repulsa valent et adunco tibia cornu

et magicae fraudes, ut, quos non bellicus ensis,

non tuba terruerit, non strictis agmina telis,

femineae voces et mota insania vino

obscenique greges et inania tympana vincant?

Vosne, senes, mirer, qui longa per aequora vecti

hac Tyron, hac profugos posuistis sede penates,

nunc sinitis sine Marte capi? vosne, acrior aetas,

o iuvenes, propiorque meae, quos arma tenere,

non thyrsos, galeaque tegi, non fronde, decebat?

Este, precor, memores, qua sitis stirpe creati,

illiusque animos, qui multos perdidit unus,

sumite serpentis! Pro fontibus ille lacuque

interiit: at vos pro fama vincite vestra!

Ille dedit leto fortes, vos pellite molles

et patrium retinete decus. Si fata vetabant

stare diu Thebas, utinam tormenta virique

moenia diruerent, ferrumque ignisque sonarent!

Essemus miseri sine crimine, sorsque querenda,

non celanda foret, lacrimaeque pudore carerent.

At nunc a puero Thebae capientur inermi,

quem neque bella iuvant nec tela nec usus equorum,

sed madidi murra crines mollesque coronae

purpuraque et pictis intextum vestibus aurum.

Quem quidem ego actutum (modo vos absistite) cogam

adsumptumque patrem commentaque sacra fateri.

An satis Acrisio est animi contemnere vanum

numen et Argolicas venienti claudere portas,

Penthea terrebit cum totis advena Thebis?

Ite citi” (famulis hoc imperat), “ite ducemque

attrahite huc vinctum! iussis mora segnis abesto.”

Hunc avus, hunc Athamas, hunc cetera turba suorum

corripiunt dictis frustraque inhibere laborant.

Acrior admonitu est, inritaturque retenta

et crescit rabies, remoraminaque ipsa nocebant.

Sic ego torrentem, qua nil obstabat eunti,

lenius et modico strepitu decurrere vidi:

at quacumque trabes obstructaque saxa tenebant,

spumeus et fervens et ab obice saevior ibat.

Ecce cruentati redeunt et, Bacchus ubi esset,

quaerenti domino Bacchum vidisse negarunt;

“hunc” dixere “tamen comitem famulumque sacrorum

cepimus”; et tradunt manibus post terga ligatis

sacra dei quondam Tyrrhena gente secutum.

Adspicit hunc Pentheus oculis, quos ira tremendos

fecerat, et quamquam poenae vix tempora differt,

“o periture tuaque aliis documenta dature

morte” ait, “ede tuum nomen nomenque parentum

et patriam, morisque novi cur sacra frequentes.”

Ille metu vacuus “nomen mihi” dixit “Acoetes,

patria Maeonia est, humili de plebe parentes.

Non mihi quae duri colerent pater arva iuvenci,

lanigerosve greges, non ulla armenta reliquit;

pauper et ipse fuit, linoque solebat et hamis

decipere et calamo salientes ducere pisces.

Ars illi sua census erat. Cum traderet artem,

“accipe quas habeo, studii successor et heres,”

dixit “opes.” Moriensque mihi nil ille reliquit

praeter aquas: unum hoc possum appellare paternum.

Mox ego, ne scopulis haererem semper in isdem,

addidici regimen dextra moderante carinae

flectere et Oleniae sidus pluviale capellae

Taygetenque hyadasque oculis arctonque notavi

ventorumque domos et portus puppibus aptos.

Forte petens Delum Chiae telluris ad oras

applicor et dextris adducor litora remis,

doque leves saltus udaeque inmittor harenae.

Nox ubi consumpta est (aurora rubescere prima

coeperat), exsurgo, laticesque inferre recentes

admoneo monstroque viam, quae ducat ad undas.

Ipse, quid aura mihi tumulo promittat ab alto

prospicio comitesque voco repetoque carinam.

“Adsumus en!” inquit sociorum primus Opheltes,

utque putat, praedam deserto nactus in agro,

virginea puerum ducit per litora forma.

Ille mero somnoque gravis titubare videtur

vixque sequi. Specto cultum faciemque gradumque:

nil ibi quod credi posset mortale videbam.

Et sensi et dixi sociis: “Quod numen in isto

corpore sit, dubito; sed corpore numen in isto est.

Quisquis es, o faveas nostrisque laboribus adsis.

His quoque des veniam.” — “Pro nobis mitte precari”

Dictys ait, quo non alius conscendere summas

ocior antemnas prensoque rudente relabi.

Hoc Libys, hoc flavus, prorae tutela, Melanthus,

hoc probat Alcimedon, et qui requiemque modumque

voce dabat remis, animorum hortator Epopeus,

hoc omnes alii: praedae tam caeca cupido est.

“Non tamen hanc sacro violari pondere pinum

perpetiar” dixi: “pars hic mihi maxima iuris”;

inque aditu obsisto. Furit audacissimus omni

de numero Lycabas, qui Tusca pulsus ab urbe

exsilium dira poenam pro caede luebat.

Is mihi, dum resto, iuvenali guttura pugno

rupit et excussum misisset in aequora, si non

haesissem, quamvis amens, in fune retentus.

Impia turba probat factum. Tum denique Bacchus

(Bacchus enim fuerat), veluti clamore solutus

sit sopor aque mero redeant in pectora sensus,

“quid facitis? quis clamor?” ait “qua, dicite, nautae,

huc ope perveni? quo me deferre paratis?”

“Pone metum”, Proreus “et quos contingere portus

ede velis” dixit: “terra sistere petita.” —

“Naxon” ait Liber “cursus advertite vestros.

Illa mihi domus est, vobis erit hospita tellus.”

Per mare fallaces perque omnia numina iurant

sic fore, meque iubent pictae dare vela carinae.

Dextera Naxos erat. Dextra mihi lintea danti

“quid facis, o demens? quis te furor—?” inquit Opheltes.

Pro se quisque timet: “laevam pete” maxima nutu

pars mihi significat, pars quid velit aure susurrat.

Obstipui “capiat” que “aliquis moderamina” dixi

meque ministerio scelerisque artisque removi.

Increpor a cunctis, totumque inmurmurat agmen.

E quibus Aethalion “te scilicet omnis in uno

nostra salus posita est” ait, et subit ipse meumque

explet opus, Naxoque petit diversa relicta.

Tum deus inludens, tamquam modo denique fraudem

senserit, e puppi pontum prospectat adunca

et flenti similis “non haec mihi litora, nautae,

promisistis” ait, “non haec mihi terra rogata est.

Quo merui poenam facto? quae gloria vestra est,

si puerum iuvenes, si multi fallitis unum?”

Iamdudum flebam: lacrimas manus impia nostras

ridet et impellit properantibus aequora remis.

Per tibi nunc ipsum (nec enim praesentior illo

est deus) adiuro, tam me tibi vera referre,

quam veri maiora fide: stetit aequore puppis

haud aliter quam si siccum navale teneret.

Illi admirantes remorum in verbere perstant

velaque deducunt geminaque ope currere temptant.

Impediunt hederae remos nexuque recurvo

serpunt et gravidis distinguunt vela corymbis.

Ipse racemiferis frontem circumdatus uvis

pampineis agitat velatam frondibus hastam.

Quem circa tigres simulacraque inania lyncum

pictarumque iacent fera corpora pantherarum.

Exsiluere viri, sive hoc insania fecit,

sive timor, primusque Medon nigrescere coepit

corpore et expresso spinae curvamine flecti.

Incipit huic Lycabas: “In quae miracula” dixit

“verteris?” et lati rictus et panda loquenti

naris erat, squamamque cutis durata trahebat.

At Libys obstantes dum vult obvertere remos,

in spatium resilire manus breve vidit et illas

iam non esse manus, iam pinnas posse vocari.

Alter, ad intortos cupiens dare bracchia funes,

bracchia non habuit, truncoque repandus in undas

corpore desiluit: falcata novissima cauda est,

qualia dimidiae sinuantur cornua lunae.

Undique dant saltus multaque adspergine rorant

emerguntque iterum redeuntque sub aequora rursus

inque chori ludunt speciem lascivaque iactant

corpora et acceptum patulis mare naribus efflant.

De modo viginti (tot enim ratis illa ferebat)

restabam solus. Pavidum gelidumque trementi

corpore vixque meum firmat deus “excute” dicens

“corde metum Diamque tene.” Delatus in illam

accessi sacris Baccheaque sacra frequento.”

“Praebuimus longis” Pentheus “ambagibus aures”

inquit “ut ira mora vires absumere posset.

Praecipitem famuli rapite hunc cruciataque diris

corpora tormentis Stygiae demittite nocti.”

Protinus abstractus solidis Tyrrhenus Acoetes

clauditur in tectis; et dum crudelia iussae

instrumenta necis ferrumque ignesque parantur,

sponte sua patuisse fores lapsasque lacertis

sponte sua fama est nullo solvente catenas.

Perstat Echionides. Nec iam iubet ire, sed ipse

vadit, ubi electus facienda ad sacra Cithaeron

cantibus et clara bacchantum voce sonabat.

Ut fremit acer equus, cum bellicus aere canoro

signa dedit tubicen, pugnaeque adsumit amorem,

Penthea sic ictus longis ululatibus aether

movit, et audito clamore recanduit ira.

Monte fere medio est, cingentibus ultima silvis,

purus ab arboribus, spectabilis undique campus.

Hic oculis illum cernentem sacra profanis

prima videt, prima est insano concita cursu,

prima suum misso violavit Penthea thyrso

mater. “Io, geminae” clamavit “adeste sorores!

ille aper, in nostris errat qui maximus agris,

ille mihi feriendus aper.” Ruit omnis in unum

turba furens; cunctae coeunt trepidumque sequuntur,

iam trepidum, iam verba minus violenta loquentem,

iam se damnantem, iam se peccasse fatentem.

Saucius ille tamen “fer opem, matertera” dixit

“Autonoë! moveant animos Actaeonis umbrae.”

Illa, quis Actaeon, nescit dextramque precantis

abstulit: Inoo lacerata est altera raptu.

Non habet infelix quae matri bracchia tendat,

trunca sed ostendens deiectis vulnera membris

“adspice, mater!” ait. Visis ululavit Agaue

collaque iactavit movitque per aera crinem

avulsumque caput digitis complexa cruentis

clamat “io comites, opus haec victoria nostrum est!”

Non citius frondes autumni frigore tactas

iamque male haerentes alta rapit arbore ventus,

quam sunt membra viri manibus direpta nefandis.

Talibus exemplis monitae nova sacra frequentant

turaque dant sanctasque colunt Ismenides aras.

At non Alcithoe Minyeias orgia censet

accipienda dei, sed adhuc temeraria Bacchum

progeniem negat esse Iovis, sociasque sorores

inpietatis habet. Festum celebrare sacerdos

inmunesque operum famulas dominasque suorum

pectora pelle tegi, crinales solvere vittas,

serta coma, manibus frondentes sumere thyrsos

iusserat, et saevam laesi fore numinis iram

vaticinatus erat. Parent matresque nurusque

telasque calathosque infectaque pensa reponunt,

turaque dant Bacchumque vocant Bromiumque Lyaeumque

ignigenamque satumque iterum solumque bimatrem:

additur his Nyseus indetonsusque Thyoneus,

et cum Lenaeo genialis consitor uvae,

Nycteliusque Eleleusque parens et Iacchus et Euhan,

et quae praeterea per Graias plurima gentes

nomina, Liber, habes. Tibi enim inconsumpta iuventa est,

tu puer aeternus, tu formosissimus alto

conspiceris caelo, tibi, cum sine cornibus adstas,

virgineum caput est. Oriens tibi victus, adusque

decolor extremo qua tingitur India Gange:

Penthea tu, venerande, bipenniferumque Lycurgum

sacrilegos mactas, Tyrrhenaque mittis in aequor

corpora, tu biiugum pictis insignia frenis

colla premis lyncum; bacchae satyrique sequuntur,

quique senex ferula titubantes ebrius artus

sustinet et pando non fortiter haeret asello.

Quacumque ingrederis, clamor iuvenalis et una

femineae voces inpulsaque tympana palmis

concavaque aera sonant longoque foramine buxus.

“Placatus mitisque” rogant Ismenides “adsis,”

iussaque sacra colunt. Solae Minyeides intus

intempestiva turbantes festa Minerva

aut ducunt lanas, aut stamina pollice versant,

aut haerent telae famulasque laboribus urgent.

E quibus una levi deducens pollice filum

“dum cessant aliae commentaque sacra frequentant,

nos quoque, quas Pallas, melior dea, detinet” inquit,

“utile opus manuum vario sermone levemus:

perque vices aliquid, quod tempora longa videri

non sinat, in medium vacuas referamus ad aures.”

Dicta probant primamque iubent narrare sorores.

Illa, quid e multis referat (nam plurima norat),

cogitat et dubia est, de te, Babylonia, narret,

Derceti, quam versa squamis velantibus artus

stagna Palaestini credunt motasse figura;

an magis, ut sumptis illius filia pennis

extremos albis in turribus egerit annos;

nais an ut cantu nimiumque potentibus herbis

verterit in tacitos iuvenalia corpora pisces,

donec idem passa est; an, quae poma alba ferebat,

ut nunc nigra ferat contactu sanguinis arbor.

Hoc placet, hanc, quoniam vulgaris fabula non est,

talibus orsa modis, lana sua fila sequente:

“Pyramus et Thisbe, iuvenum pulcherrimus alter,

altera, quas oriens habuit, praelata puellis,

contiguas tenuere domos, ubi dicitur altam

coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem.

Notitiam primosque gradus vicinia fecit:

tempore crevit amor. Taedae quoque iure coissent:

sed vetuere patres. Quod non potuere vetare,

ex aequo captis ardebant mentibus ambo.

Conscius omnis abest: nutu signisque loquuntur,

quoque magis tegitur, tectus magis aestuat ignis.

Fissus erat tenui rima, quam duxerat olim,

cum fieret paries domui communis utrique.

Id vitium nulli per saecula longa notatum

(quid non sentit amor?) primi vidistis amantes,

et vocis fecistis iter; tutaeque per illud

murmure blanditiae minimo transire solebant.

Saepe, ubi constiterant hinc Thisbe, Pyramus illinc,

inque vices fuerat captatus anhelitus oris,

“invide” dicebant “paries, quid amantibus obstas?

quantum erat, ut sineres toto nos corpore iungi,

aut hoc si nimium est, vel ad oscula danda pateres?

Nec sumus ingrati: tibi nos debere fatemur,

quod datus est verbis ad amicas transitus aures.”

Talia diversa nequiquam sede locuti

sub noctem dixere ”vale” partique dedere

oscula quisque suae non pervenientia contra.

Postera nocturnos aurora removerat ignes,

solque pruinosas radiis siccaverat herbas:

ad solitum coiere locum. Tum murmure parvo

multa prius questi, statuunt, ut nocte silenti

fallere custodes foribusque excedere temptent,

cumque domo exierint, urbis quoque tecta relinquant;

neve sit errandum lato spatiantibus arvo,

conveniant ad busta Nini lateantque sub umbra

arboris. Arbor ibi, niveis uberrima pomis

ardua morus, erat, gelido contermina fonti.

Pacta placent. Et lux, tarde discedere visa,

praecipitatur aquis, et aquis nox exit ab isdem.

Callida per tenebras versato cardine Thisbe

egreditur fallitque suos, adopertaque vultum

pervenit ad tumulum, dictaque sub arbore sedit.

Audacem faciebat amor. Venit ecce recenti

caede leaena boum spumantes oblita rictus,

depositura sitim vicini fontis in unda.

Quam procul ad lunae radios Babylonia Thisbe

vidit et obscurum timido pede fugit in antrum,

dumque fugit, tergo velamina lapsa reliquit.

Ut lea saeva sitim multa conpescuit unda,

dum redit in silvas, inventos forte sine ipsa

ore cruentato tenues laniavit amictus.

Serius egressus vestigia vidit in alto

pulvere certa ferae totoque expalluit ore

Pyramus: ut vero vestem quoque sanguine tinctam

repperit, “una duos” inquit “nox perdet amantes.

E quibus illa fuit longa dignissima vita,

nostra nocens anima est: ego te, miseranda, peremi,

in loca plena metus qui iussi nocte venires,

nec prior huc veni. Nostrum divellite corpus,

et scelerata fero consumite viscera morsu,

o quicumque sub hac habitatis rupe, leones.

Sed timidi est optare necem.” Velamina Thisbes

tollit et ad pactae secum fert arboris umbram;

utque dedit notae lacrimas, dedit oscula vesti,

“accipe nunc” inquit “nostri quoque sanguinis haustus!”

quoque erat accinctus, demisit in ilia ferrum,

nec mora, ferventi moriens e vulnere traxit.

Ut iacuit resupinus humo: cruor emicat alte,

non aliter quam cum vitiato fistula plumbo

scinditur et tenui stridente foramine longas

eiaculatur aquas atque ictibus aera rumpit.

Arborei fetus adspergine caedis in atram

vertuntur faciem, madefactaque sanguine radix

purpureo tingit pendentia mora colore.

Ecce metu nondum posito, ne fallat amantem,

illa redit iuvenemque oculis animoque requirit,

quantaque vitarit narrare pericula gestit.

Utque locum et visa cognoscit in arbore formam,

sic facit incertam pomi color: haeret, an haec sit.

Dum dubitat, tremebunda videt pulsare cruentum

membra solum, retroque pedem tulit, oraque buxo

pallidiora gerens exhorruit aequoris instar,

quod tremit, exigua cum summum stringitur aura.

Sed postquam remorata suos cognovit amores,

percutit indignos claro plangore lacertos,

et laniata comas amplexaque corpus amatum

vulnera supplevit lacrimis fletumque cruori

miscuit et gelidis in vultibus oscula figens

“Pyrame” clamavit “quis te mihi casus ademit?

Pyrame, responde: tua te carissima Thisbe

nominat: exaudi vultusque attolle iacentes!”

Ad nomen Thisbes oculos iam morte gravatos

Pyramus erexit, visaque recondidit illa.

Quae postquam vestemque suam cognovit et ense

vidit ebur vacuum, “tua te manus” inquit “amorque

perdidit, infelix. Est et mihi fortis in unum

hoc manus, est et amor: dabit hic in vulnera vires.

Persequar exstinctum letique miserrima dicar

causa comesque tui; quique a me morte revelli

heu sola poteras, poteris nec morte revelli.

Hoc tamen amborum verbis estote rogati,

o multum miseri meus illiusque parentes,

ut quos certus amor, quos hora novissima iunxit,

conponi tumulo non invideatis eodem.

At tu quae ramis arbor miserabile corpus

nunc tegis unius, mox es tectura duorum,

signa tene caedis pullosque et luctibus aptos

semper habe fetus, gemini monimenta cruoris.”

Dixit, et aptato pectus mucrone sub imum

incubuit ferro, quod adhuc a caede tepebat.

Vota tamen tetigere deos, tetigere parentes:

nam color in pomo est, ubi permaturuit, ater,

quodque rogis superest, una requiescit in urna.”

Desierat, mediumque fuit breve tempus, et orsa est

dicere Leuconoe: vocem tenuere sorores.

“Hunc quoque, siderea qui temperat omnia luce,

cepit amor Solem: Solis referemus amores.

Primus adulterium Veneris cum Marte putatur

hic vidisse deus: videt hic deus omnia primus.

Indoluit facto, Iunonigenaeque marito

furta tori furtique locum monstravit. At illi

et mens et quod opus fabrilis dextra tenebat

excidit. Extemplo graciles ex aere catenas

retiaque et laqueos, quae lumina fallere possent,

elimat (non illud opus tenuissima vincant

stamina, non summo quae pendet aranea tigno),

utque leves tactus momentaque parva sequantur

efficit et lecto circumdata collocat arte.

Ut venere torum coniunx et adulter in unum,

arte viri vinclisque nova ratione paratis

in mediis ambo deprensi amplexibus haerent.

Lemnius extemplo valvas patefecit eburnas

admisitque deos: illi iacuere ligati

turpiter; atque aliquis de dis non tristibus optat

sic fieri turpis: superi risere, diuque

haec fuit in toto notissima fabula caelo.

Exigit indicii memorem Cythereia poenam,

inque vices illum, tectos qui laesit amores,

laedit amore pari. Quid nunc, Hyperione nate,

forma colorque tibi radiataque lumina prosunt?

Nempe tuis omnes qui terras ignibus uris,

ureris igne novo; quique omnia cernere debes,

Leucothoen spectas, et virgine figis in una,

quos mundo debes oculos. Modo surgis Eoo

temperius caelo, modo serius incidis undis,

spectandique mora brumales porrigis horas,

deficis interdum, vitiumque in lumina mentis

transit et obscurus mortalia pectora terres.

Nec, tibi quod lunae terris propioris imago

obstiterit, palles: facit hunc amor iste colorem.

Diligis hanc unam; nec te Clymeneque Rhodosque

nec tenet Aeaeae genetrix pulcherrima Circes,

quaeque tuos Clytie quamvis despecta petebat

concubitus ipsoque illo grave vulnus habebat

tempore: Leucothoe multarum oblivia fecit,

gentis odoriferae quam formosissima partu

edidit Eurynome. Sed postquam filia crevit,

quam mater cunctas, tam matrem filia vicit.

Rexit Achaemenias urbes pater Orchamus, isque

septimus a prisco numeratur origine Belo.

Axe sub Hesperio sunt pascua Solis equorum.

Ambrosiam pro gramine habent: ea fessa diurnis

membra ministeriis nutrit reparatque labori.

Dumque ibi quadrupedes caelestia pabula carpunt,

noxque vicem peragit, thalamos deus intrat amatos,

versus in Eurynomes faciem genetricis, et inter

bis sex Leucothoen famulas ad lumina cernit

levia versato ducentem stamina fuso.

Ergo ubi ceu mater carae dedit oscula natae,

“res” ait “arcana est. Famulae, discedite neve

eripite arbitrium matri secreta loquendi.”

Paruerant: thalamoque deus sine teste relicto

“ille ego sum” dixit, “qui longum metior annum,

omnia qui video, per quem videt omnia tellus,

mundi oculus. Mihi, crede, places.” Pavet illa, metuque

et colus et fusus digitis cecidere remissis.

Ipse timor decuit. Nec longius ille moratus

in veram rediit speciem solitumque nitorem:

at virgo, quamvis inopino territa visu,

victa nitore dei posita vim passa querella est.

Invidit Clytie (neque enim moderatus in illa

Solis amor fuerat), stimulataque paelicis ira

vulgat adulterium diffamatumque parenti

indicat. Ille ferox inmansuetusque precantem

tendentemque manus ad lumina Solis et “ille

vim tulit invitae” dicentem defodit alta

crudus humo, tumulumque super gravis addit harenae.

Dissipat hunc radiis Hyperione natus iterque

dat tibi, qua possis defossos promere vultus.

Nec tu iam poteras enectum pondere terrae

tollere, nympha, caput corpusque exsangue iacebas.

Nil illo fertur volucrum moderator equorum

post Phaethonteos vidisse dolentius ignes.

Ille quidem gelidos radiorum viribus artus

si queat in vivum temptat revocare calorem:

sed quoniam tantis fatum conatibus obstat,

nectare odorato sparsit corpusque locumque,

multaque praequestus “tanges tamen aethera” dixit.

Protinus inbutum caelesti nectare corpus

dilicuit terramque suo madefecit odore:

virgaque per glaebas sensim radicibus actis

turea surrexit tumulumque cacumine rupit.

At Clytien, quamvis amor excusare dolorem,

indiciumque dolor poterat, non amplius auctor

lucis adit venerisque modum sibi fecit in illa.

Tabuit ex illo dementer amoribus usa

nympha larum inpatiens, et sub Iove nocte dieque

sedit humo nuda, nudis incompta capillis,

perque novem luces expers undaeque cibique

rore mero lacrimisque suis ieiunia pavit

nec se movit humo: tantum spectabat euntis

ora dei vultusque suos flectebat ad illum.

Membra ferunt haesisse solo, partemque coloris

luridus exsangues pallor convertit in herbas;

est in parte rubor, violaeque simillimus ora

flos tegit. Illa suum, quamvis radice tenetur,

vertitur ad Solem, mutataque servat amorem.”

Dixerat, et factum mirabile ceperat aures.

Pars fieri potuisse negant, pars omnia veros

posse deos memorant: sed non et Bacchus in illis.

Poscitur Alcithoe, postquam siluere sorores.

Quae radio stantis percurrens stamina telae

“vulgatos taceo” dixit “pastoris amores

Daphnidis Idaei, quem nymphe paelicis ira

contulit in saxum (tantus dolor urit amantes).

Nec loquor, ut quondam naturae iure novato

ambiguus fuerit modo vir, modo femina Sithon.

Te quoque, nunc adamas, quondam fidissime parvo,

Celmi, Iovi, largoque satos Curetas ab imbri

et Crocon in parvos versum cum Smilace flores

praetereo, dulcique animos novitate tenebo.

Unde sit infamis, quare male fortibus undis

Salmacis enervet tactosque remolliat artus,

discite. Causa latet, vis est notissima fontis.

Mercurio puerum diva Cythereide natum

naides Idaeis enutrivere sub antris;

cuius erat facies, in qua materque paterque

cognosci possent; nomen quoque traxit ab illis.

Is tria cum primum fecit quinquennia, montes

deseruit patrios, Idaque altrice relicta

ignotis errare locis, ignota videre

flumina gaudebat, studio minuente laborem.

Ille etiam Lycias urbes Lyciaeque propinquos

Caras adit. Videt hic stagnum lucentis ad imum

usque solum lymphae. Non illic canna palustris

nec steriles ulvae nec acuta cuspide iunci:

perspicuus liquor est; stagni tamen ultima vivo

caespite cinguntur semperque virentibus herbis.

Nympha colit, sed nec venatibus apta, nec arcus

flectere quae soleat nec quae contendere cursu,

solaque naiadum celeri non nota Dianae.

Saepe suas illi fama est dixisse sorores:

“Salmaci, vel iaculum vel pictas sume pharetras,

et tua cum duris venatibus otia misce.”

Nec iaculum sumit nec pictas illa pharetras,

nec sua cum duris venatibus otia miscet,

sed modo fonte suo formosos perluit artus,

saepe Cytoriaco deducit pectine crines

et, quid se deceat, spectatas consulit undas;

nunc perlucenti circumdata corpus amictu

mollibus aut foliis aut mollibus incubat herbis;

saepe legit flores. Et tunc quoque forte legebat,

cum puerum vidit visumque optavit habere.

Nec tamen ante adiit, etsi properabat adire,

quam se conposuit, quam circumspexit amictus,

et finxit vultum et meruit formosa videri.

Tum sic orsa loqui: “Puer o dignissime credi

esse deus, seu tu deus es, potes esse Cupido,

sive es mortalis, qui te genuere, beati,

et frater felix, et fortunata profecto,

siqua tibi soror est, et quae dedit ubera nutrix:

sed longe cunctis longeque beatior illa,

siqua tibi sponsa est, siquam dignabere taeda.

Haec tibi sive aliqua est, mea sit furtiva voluptas,

seu nulla est, ego sim, thalamumque ineamus eundem.”

Nais ab his tacuit. Pueri rubor ora notavit

(nescit enim, quid amor), sed et erubuisse decebat.

Hic color aprica pendentibus arbore pomis

aut ebori tincto est, aut sub candore rubenti,

cum frustra resonant aera auxiliaria, lunae.

Poscenti nymphae sine fine sororia saltem

oscula iamque manus ad eburnea colla ferenti

“desinis? aut fugio, tecumque” ait “ista relinquo.”

Salmacis extimuit “loca” que “haec tibi libera trado,

hospes” ait, simulatque gradu discedere verso,

tunc quoque respiciens, fruticumque recondita silva

delituit, flexuque genu submisit. At ille,

scilicet ut vacuis et inobservatus in herbis,

huc it et hinc illuc, et in adludentibus undis

summa pedum taloque tenus vestigia tingit;

nec mora, temperie blandarum captus aquarum

mollia de tenero velamina corpore ponit.

Tum vero placuit, nudaeque cupidine formae

Salmacis exarsit: flagrant quoque lumina nymphae,

non aliter quam cum puro nitidissimus orbe

opposita speculi referitur imagine Phoebus.

Vixque moram patitur, vix iam sua gaudia differt,

iam cupit amplecti, iam se male continet amens.

Ille cavis velox adplauso corpore palmis

desilit in latices, alternaque bracchia ducens

in liquidis translucet aquis, ut eburnea siquis

signa tegat claro vel candida lilia vitro.

“Vicimus et meus est!” exclamat nais et omni

veste procul iacta mediis inmittitur undis,

pugnantemque tenet luctantiaque oscula carpit,

subiectatque manus invitaque pectora tangit,

et nunc hac iuveni, nunc circumfunditur illac;

denique nitentem contra elabique volentem

inplicat, ut serpens, quam regia sustinet ales

sublimemque rapit: pendens caput illa pedesque

adligat et cauda spatiantes inplicat alas:

utve solent hederae longos intexere truncos,

utque sub aequoribus deprensum polypus hostem

continet, ex omni dimissis parte flagellis.

Perstat Atlantiades, sperataque gaudia nymphae

denegat. Illa premit, commissaque corpore toto

sicut inhaerebat, “pugnes licet, inprobe” dixit,

“non tamen effugies. Ita di iubeatis! et istum

nulla dies a me nec me diducat ab isto.”

Vota suos habuere deos: nam mixta duorum

corpora iunguntur, faciesque inducitur illis

una, velut, siquis conducat cortice ramos,

crescendo iungi pariterque adolescere cernit.

Sic ubi conplexu coierunt membra tenaci,

nec duo sunt et forma duplex, nec femina dici

nec puer ut possit: neutrumque et utrumque videntur.

Ergo ubi se liquidas, quo vir descenderat, undas

semimarem fecisse videt, mollitaque in illis

membra, manus tendens, sed non iam voce virili,

Hermaphroditus ait: “Nato date munera vestro,

et pater et genetrix, amborum nomen habenti:

quisquis in hos fontes vir venerit, exeat inde

semivir et tactis subito mollescat in undis.”

Motus uterque parens nati rata verba biformis

fecit et incesto fontem medicamine tinxit.”

Finis erat dictis. Sed adhuc Minyeia proles

urget opus spernitque deum festumque profanat,

tympana cum subito non adparentia raucis

obstrepuere sonis, et adunco tibia cornu

tinnulaque aera sonant; redolent murraeque crocique,

resque fide maior, coepere virescere telae

inque hederae faciem pendens frondescere vestis.

Pars abit in vites, et quae modo fila fuerunt,

palmite mutantur; de stamine pampinus exit;

purpura fulgorem pictis adcommodat uvis.

Iamque dies exactus erat, tempusque subibat,

quod tu nec tenebras nec possis dicere lucem,

sed cum luce tamen dubiae confinia noctis:

tecta repente quati pinguesque ardere videntur

lampades et rutilis conlucere ignibus aedes

falsaque saevarum simulacra ululare ferarum.

Fumida iamdudum latitant per tecta sorores,

diversaeque locis ignes ac lumina vitant;

dumque petunt tenebras, parvos membrana per artus

porrigitur tenuique includit bracchia pinna.

Nec qua perdiderint veterem ratione figuram

scire sinunt tenebrae. Non illas pluma levavit,

sustinuere tamen se perlucentibus alis;

conataeque loqui minimam et pro corpore vocem

emittunt, peraguntque leves stridore querellas.

Tectaque, non silvas celebrant lucemque perosae

nocte volant, seroque tenent a vespere nomen.

Tum vero totis Bacchi memorabile Thebis

numen erat, magnasque novi matertera vires

narrat ubique dei, de totque sororibus expers

una doloris erat, nisi quem fecere sorores.

Adspicit hanc natis thalamoque Athamantis habentem

sublimes animos et alumno numine Iuno,

nec tulit, et secum “potuit de paelice natus

vertere Maeonios pelagoque inmergere nautas

et laceranda suae nati dare viscera matri

et triplices operire novis Minyeidas alis:

nil poterit Iuno nisi inultos flere dolores?

idque mihi satis est? haec una potentia nostra est?

ipse docet, quid agam (fas est et ab hoste doceri),

quidque furor valeat, Penthea caede satisque

ac super ostendit: cur non stimuletur eatque

per cognata suis exempla furoribus Ino?”

Est via declivis funesta nubila taxo,

ducit ad infernas per muta silentia sedes.

Styx nebulas exhalat iners, umbraeque recentes

descendunt illac simulacraque functa sepulcris.

Mille capax aditus et apertas undique portas

urbs habet, utque fretum de tota flumina terra,

sic omnes animas locus accipit ille, nec ulli

exiguus populo est, turbamve accedere sentit.

Errant exsangues sine corpore et ossibus umbrae,

parsque forum celebrant, pars imi tecta tyranni,

pars aliquas artes, antiquae imitamina vitae.

Sustinet ire illuc caelesti sede relicta

(tantum odiis iraeque dabat) Saturnia Iuno.

Quo simul intravit sacroque a corpore pressum

ingemuit limen, tria Cerberus extulit ora

et tres latratus semel edidit. Illa sorores

Nocte vocat genitas, grave et inplacabile numen.

Carceris ante fores clausas adamante sedebant

deque suis atros pectebant crinibus angues.

Quam simul agnorunt inter caliginis umbras,

surrexere deae. Sedes scelerata vocatur:

viscera praebebat Tityos lanianda novemque

iugeribus distentus erat; tibi, Tantale, nullae

deprenduntur aquae, quaeque inminet, effugit arbor;

aut petis aut urges rediturum, Sisyphe, saxum;

volvitur Ixion et se sequiturque fugitque;

molirique suis letum patruelibus ausae

adsiduae repetunt, quas perdant, Belides undas.

Quos omnes acie postquam Saturnia torva

vidit et ante omnes Ixiona, rursus ab illo

Sisyphon adspiciens “cur hic e fratribus” inquit

“perpetuas patitur poenas, Athamanta superbum

regia dives habet, qui me cum coniuge semper

sprevit?” et exponit causas odiique viaeque,

quidque velit. Quod vellet, erat, ne regia Cadmi

staret, et in facinus traherent Athamanta sorores.

Imperium, promissa, preces confundit in unum

sollicitatque deas. Sic haec Iunone locuta,

Tisiphone, canos ut erat turbata capillos,

movit et obstantes reiecit ab ore colubras

atque ita “non longis opus est ambagibus” inquit:

“facta puta, quaecumque iubes. Inamabile regnum

desere teque refer caeli melioris ad auras.”

Laeta redit Iuno, quam caelum intrare parantem

roratis lustravit aquis Thaumantias Iris.

Nec mora, Tisiphone madefactam sanguine sumit

inportuna facem, fluidoque cruore rubentem

induitur pallam tortoque incingitur angue

egrediturque domo. Luctus comitatur euntem

et Pavor et Terror trepidoque Insania vultu.

Limine constiterat: postes tremuisse feruntur

Aeolii pallorque fores infecit acernas,

solque locum fugit. Monstris exterrita coniunx,

territus est Athamas. Tectoque exire parabant:

obstitit infelix aditumque obsedit Erinys,

nexaque vipereis distendens bracchia nodis

caesariem excussit. Motae sonuere colubrae,

parsque iacent umeris, pars circum pectora lapsae

sibila dant saniemque vomunt linguisque coruscant.

Inde duos mediis abrumpit crinibus angues

pestiferaque manu raptos inmisit. At illi

Inoosque sinus Athamanteosque pererrant

inspirantque graves animas. Nec vulnera membris

ulla ferunt: mens est, quae diros sentiat ictus.

Attulerat secum liquidi quoque monstra veneni,

oris Cerberei spumas et virus Echidnae

erroresque vagos caecaeque oblivia mentis

et scelus et lacrimas rabiemque et caedis amorem,

omnia trita simul; quae sanguine mixta recenti

coxerat aere cavo viridi versata cicuta.

Dumque pavent illi, vergit furiale venenum

pectus in amborum praecordiaque intima movit.

Tum face iactata per eundem saepius orbem

consequitur motis velociter ignibus ignes.

Sic victrix iussique potens ad inania magni

regna redit Ditis sumptumque recingitur anguem.

Protinus Aeolides media furibundus in aula

clamat “io, comites, his retia tendite silvis!

hic modo cum gemina visa est mihi prole leaena:”

utque ferae sequitur vestigia coniugis amens

deque sinu matris ridentem et parva Learchum

bracchia tendentem rapit et bis terque per auras

more rotat fundae rigidoque infantia saxo

discutit ora ferox. Tum denique concita mater,

seu dolor hoc fecit seu sparsi causa veneni,

exululat passisque fugit male sana capillis

teque ferens parvum nudis, Melicerta, lacertis

“euhoe Bacche” sonat. Bacchi sub nomine Iuno

risit et “hos usus praestet tibi” dixit “alumnus.”

Inminet aequoribus scopulus: pars ima cavatur

fluctibus et tectas defendit ab imbribus undas,

summa riget frontemque in apertum porrigit aequor.

Occupat hunc (vires insania fecerat) Ino,

seque super pontum nullo tardata timore

mittit onusque suum; percussa recanduit unda.

At Venus, inmeritae neptis miserata labores,

sic patruo blandita suo est: “O numen aquarum,

proxima cui caelo cessit, Neptune, potestas,

magna quidem posco, sed tu miserere meorum,

iactari quos cernis in Ionio inmenso,

et dis adde tuis. Aliqua et mihi gratia ponto est,

si tamen in medio quondam concreta profundo

spuma fui Graiumque manet mihi nomen ab illa.”

Adnuit oranti Neptunus et abstulit illis,

quod mortale fuit, maiestatemque verendam

inposuit nomenque simul faciemque novavit

Leucothoeque deum cum matre Palaemona dixit.

Sidoniae comites, quantum valuere secutae

signa pedum, primo videre novissima saxo;

nec dubium de morte ratae Cadmeida palmis

deplanxere domum, scissae cum veste capillos,

utque parum iustae nimiumque in paelice saevae

invidiam fecere deae. Convicia Iuno

non tulit et “faciam vos ipsas maxima” dixit

“saevitiae monimenta meae.” Res dicta secuta est.

Nam quae praecipue fuerat pia, “persequar” inquit

“in freta reginam” saltumque datura moveri

haud usquam potuit scopuloque adfixa cohaesit.

Altera, dum solito temptat plangore ferire

pectora, temptatos sensit riguisse lacertos;

illa, manus ut forte tetenderat in maris undas,

saxea facta manus in easdem porrigit undas;

huius, ut arreptum laniabat vertice crinem,

duratos subito digitos in crine videres:

quo quaeque in gestu deprensa est, haesit in illo.

Pars volucres factae; quae nunc quoque gurgite in illo

aequora destringunt summis Ismenides alis.

Nescit Agenorides natam parvumque nepotem

aequoris esse deos: luctu serieque malorum

victus et ostentis, quae plurima viderat, exit

conditor urbe sua, tamquam fortuna locorum,

non sua se premeret; longisque erroribus actus

contigit Illyricos profuga cum coniuge fines.

Iamque malis annisque graves, dum prima retractant

fata domus releguntque suos sermone labores,

“num sacer ille mea traiectus cuspide serpens”

Cadmus ait “fuerat, tum, cum Sidone profectus

vipereos sparsi per humum, nova semina, dentes?

Quem si cura deum tam certa vindicat ira,

ipse precor serpens in longam porrigar alvum.”

Dixit, et ut serpens in longam tenditur alvum

durataeque cuti squamas increscere sentit

nigraque caeruleis variari corpora guttis.

In pectusque cadit pronus. Commissaque in unum

paulatim tereti tenuantur acumine crura.

Bracchia iam restant: quae restant bracchia tendit

et lacrimis per adhuc humana fluentibus ora

“accede, o coniunx, accede, miserrima,” dixit

“dumque aliquid superest de me, me tange manumque

accipe, dum manus est, dum non totum occupat anguis!”

Ille quidem vult plura loqui, sed lingua repente

in partes est fissa duas: nec verba volenti

sufficiunt, quotiensque aliquos parat edere questus,

sibilat: hanc illi vocem natura reliquit.

Nuda manu feriens exclamat pectora coniunx

“Cadme, mane, teque, infelix, his exue monstris!

Cadme, quid hoc? ubi pes, ubi sunt umerique manusque

et color et facies et, dum loquor, omnia? cur non

me quoque, caelestes, in eandem vertitis anguem?”

Dixerat: ille suae lambebat coniugis ora

inque sinus caros, veluti cognosceret, ibat

et dabat amplexus adsuetaque colla petebat.

Quisquis adest (aderant comites), terretur: at illa

lubrica permulcet cristati colla draconis.

Et subito duo sunt iunctoque volumine serpunt,

donec in adpositi nemoris subiere latebras.

Nunc quoque nec fugiunt hominem nec vulnere laedunt

quidque prius fuerint, placidi meminere dracones.

Sed tamen ambobus versae solacia formae

magna nepos dederat, quem debellata colebat

India, quem positis celebrabat Achaia templis.

Solus Abantiades ab origine cretus eadem

Acrisius superest, qui moenibus arceat urbis

Argolicae contraque deum ferat arma genusque

non putet esse Iovis; neque enim Iovis esse putabat

Persea, quem pluvio Danae conceperat auro.

Mox tamen Acrisium (tanta est praesentia veri)

tam violasse deum quam non agnosse nepotem

paenitet: inpositus iam caelo est alter, at alter

viperei referens spolium memorabile monstri

aera carpebat tenerum stridentibus alis.

Cumque super Libycas victor penderet harenas,

Gorgonei capitis guttae cecidere cruentae.

Quas humus exceptas varios animavit in angues:

unde frequens illa est infestaque terra colubris.

Inde per inmensum ventis discordibus actus

nunc huc, nunc illuc exemplo nubis aquosae

fertur et ex alto seductas aethere longe

despectat terras totumque supervolat orbem.

Ter gelidas Arctos, ter Cancri bracchia vidit:

saepe sub occasus, saepe est ablatus in ortus.

Iamque cadente die, veritus se credere nocti,

constitit Hesperio, regnis Atlantis, in orbe,

exiguamque petit requiem, dum Lucifer ignes

evocet Aurorae, currus Aurora diurnos.

Hic hominum cunctis ingenti corpore praestans

Iapetionides Atlas fuit. Ultima tellus

rege sub hoc et pontus erat, qui Solis anhelis

aequora subdit equis et fessos excipit axes.

Mille greges illi totidemque armenta per herbas

errabant, et humum vicinia nulla premebant.

Arboreae frondes auro radiante nitentes

ex auro ramos, ex auro poma tegebant.

“Hospes,” ait Perseus illi, “seu gloria tangit

te generis magni, generis mihi Iuppiter auctor;

sive es mirator rerum, mirabere nostras.

Hospitium requiemque peto.” Memor ille vetustae

sortis erat: Themis hanc dederat Parnasia sortem:

“Tempus, Atla, veniet, tua quo spoliabitur auro

arbor, et hunc praedae titulum Iove natus habebit.”

Id metuens solidis pomaria clauserat Atlas

moenibus et vasto dederat servanda draconi

arcebatque suis externos finibus omnes.

Huic quoque “vade procul, ne longe gloria rerum,

quam mentiris” ait, “longe tibi Iuppiter absit!”

vimque minis addit manibusque expellere temptat

cunctantem et placidis miscentem fortia dictis.

Viribus inferior (quis enim par esset Atlantis

viribus?) “at quoniam parvi tibi gratia nostra est,

accipe munus!” ait, laevaque a parte Medusae

ipse retro versus squalentia protulit ora.

Quantus erat, mons factus Atlas: nam barba comaeque

in silvas abeunt, iuga sunt umerique manusque,

quod caput ante fuit, summo est in monte cacumen,

ossa lapis fiunt: tum partes auctus in omnes

crevit in inmensum (sic, di, statuistis) et omne

cum tot sideribus caelum requievit in illo.

Clauserat Hippotades aeterno carcere ventos,

admonitorque operum caelo clarissimus alto

Lucifer ortus erat. Pennis ligat ille resumptis

parte ab utraque pedes teloque accingitur unco

et liquidum motis talaribus aera findit.

Gentibus innumeris circumque infraque relictis

Aethiopum populos Cepheaque conspicit arva.

Illic inmeritam maternae pendere linguae

Andromedan poenas iniustus iusserat Ammon.

Quam simul ad duras religatam bracchia cautes

vidit Abantiades (nisi quod levis aura capillos

moverat et tepido manabant lumina fletu,

marmoreum ratus esset opus), trahit inscius ignes

et stupet et visae correptus imagine formae

paene suas quatere est oblitus in aere pennas.

Ut stetit, “o” dixit “non istis digna catenis,

sed quibus inter se cupidi iunguntur amantes,

pande requirenti nomen terraeque tuumque,

et cur vincla geras.” Primo silet illa, nec audet

adpellare virum virgo; manibusque modestos

celasset vultus, si non religata fuisset:

lumina, quod potuit, lacrimis inplevit obortis.

Saepius instanti, sua ne delicta fateri

nolle videretur, nomen terraeque suumque,

quantaque maternae fuerit fiducia formae,

indicat. Et nondum memoratis omnibus unda

insonuit, veniensque inmenso belua ponto

inminet et latum sub pectore possidet aequor.

Conclamat virgo: genitor lugubris et una

mater adest, ambo miseri, sed iustius illa.

Nec secum auxilium, sed dignos tempore fletus

plangoremque ferunt vinctoque in corpore adhaerent,

cum sic hospes ait: “Lacrimarum longa manere

tempora vos poterunt: ad opem brevis hora ferendam est.

Hanc ego si peterem Perseus Iove natus et illa,

quam clausam inplevit fecundo Iuppiter auro,

Gorgonis anguicomae Perseus superator et alis

aerias ausus iactatis ire per auras,

praeferrer cunctis certe gener. Addere tantis

dotibus et meritum, faveant modo numina, tempto:

ut mea sit servata mea virtute, paciscor.”

Accipiunt legem (quis enim dubitaret?) et orant

promittuntque super regnum dotale parentes.

Ecce velut navis praefixo concita rostro

sulcat aquas, iuvenum sudantibus acta lacertis,

sic fera dimotis inpulsu pectoris undis

tantum aberat scopulis, quantum Balearica torto

funda potest plumbo medii transmittere caeli:

cum subito iuvenis pedibus tellure repulsa

arduus in nubes abiit. Ut in aequore summo

umbra viri visa est, visa fera saevit in umbra.

Utque Iovis praepes, vacuo cum vidit in arvo

praebentem Phoebo liventia terga draconem,

occupat aversum, neu saeva retorqueat ora,

squamigeris avidos figit cervicibus ungues,

sic celeri missus praeceps per inane volatu

terga ferae pressit dextroque frementis in armo

Inachides ferrum curvo tenus abdidit hamo.

Vulnere laesa gravi modo se sublimis in auras

attollit, modo subdit aquis, modo more ferocis

versat apri, quem turba canum circumsona terret.

Ille avidos morsus velocibus effugit alis

quaque patet, nunc terga cavis super obsita conchis,

nunc laterum costas, nunc qua tenuissima cauda

desinit in piscem, falcato vulnerat ense.

Belua puniceo mixtos cum sanguine fluctus

ore vomit: maduere graves adspergine pennae.

Nec bibulis ultra Perseus talaribus ausus

credere, conspexit scopulum, qui vertice summo

stantibus exstat aquis, operitur ab aequore moto.

Nixus eo rupisque tenens iuga prima sinistra

ter quater exegit repetita per ilia ferrum.

Litora cum plausu clamor superasque deorum

inplevere domos: gaudent generumque salutant

auxiliumque domus servatoremque fatentur

Cassiope Cepheusque pater. Resoluta catenis

incedit virgo, pretiumque et causa laboris.

Ipse manus hausta victrices abluit unda,

anguiferumque caput dura ne laedat harena,

mollit humum foliis natasque sub aequore virgas

sternit et inponit Phorcynidos ora Medusae.

Virga recens bibulaque etiamnum viva medulla

vim rapuit monstri tactuque induruit huius

percepitque novum ramis et fronde rigorem.

At pelagi nymphae factum mirabile temptant

pluribus in virgis et idem contingere gaudent

seminaque ex illis iterant iactata per undas.

Nunc quoque curaliis eadem natura remansit,

duritiam tacto capiant ut ab aere, quodque

vimen in aequore erat, fiat super aequora saxum.

Dis tribus ille focos totidem de caespite ponit,

laevum Mercurio, dextrum tibi, bellica virgo,

ara Iovis media est. Mactatur vacca Minervae,

alipedi vitulus, taurus tibi, summe deorum.

protinus Andromedan et tanti praemia facti

indotata rapit: taedas Hymenaeus Amorque

praecutiunt, largis satiantur odoribus ignes,

sertaque dependent tectis et ubique lyraeque

tibiaque et cantus, animi felicia laeti

argumenta, sonant. Reseratis aurea valvis

atria tota patent, pulchroque instructa paratu

Cepheni proceres ineunt convivia regis.

Postquam epulis functi generosi munere Bacchi

diffudere animos, cultusque genusque locorum

quaerit Lyncides moresque animumque virorum.

Quae simul edocuit, “nunc, o fortissime,” dixit

“fare, precor, Perseu, quanta virtute quibusque

artibus abstuleris crinita draconibus ora.”

Narrat Agenorides gelido sub Atlante iacentem

esse locum solidae tutum munimine molis;

cuius in introitu geminas habitasse sorores

Phorcidas, unius partitas luminis usum.

Id se sollerti furtim, dum traditur, astu

supposita cepisse manu perque abdita longe

deviaque et silvis horrentia saxa fragosis

Gorgoneas tetigisse domos, passimque per agros

perque vias vidisse hominum simulacra ferarumque

in silicem ex ipsis visa conversa Medusa.

Se tamen horrendae clipei, quem laeva gerebat,

aere repercusso formam adspexisse Medusae,

dumque gravis somnus colubrasque ipsamque tenebat,

eripuisse caput collo; pennisque fugacem

Pegason et fratrem matris de sanguine natos

addidit et longi non falsa pericula cursus,

quae freta, quas terras sub se vidisset ab alto

et quae iactatis tetigisset sidera pennis.

Ante exspectatum tacuit tamen. Excipit unus

ex numero procerum quaerens, cur sola sororum

gesserit alternis inmixtos crinibus angues.

Hospes ait: “Quoniam scitaris digna relatu,

accipe quaesiti causam. Clarissima forma

multorumque fuit spes invidiosa procorum

illa: neque in tota conspectior ulla capillis

pars fuit. Inveni, qui se vidisse referret.

Hanc pelagi rector templo vitiasse Minervae

dicitur. Aversa est et castos aegide vultus

nata Iovis texit; neve hoc inpune fuisset,

Gorgoneum crinem turpes mutavit in hydros.

Dumque ea Cephenum medio Danaeius heros

agmine commemorat, fremida regalia turba

atria complentur: nec coniugialia festa

qui canat est clamor, sed qui fera nuntiet arma.

Inque repentinos convivia versa tumultus

adsimilare freto possis, quod saeva quietum

ventorum rabies motis exasperat undis.

Primus in his Phineus, belli temerarius auctor,

fraxineam quatiens aeratae cuspidis hastam,

“en” ait, “en adsum praereptae coniugis ultor,

nec mihi te pennae, nec falsum versus in aurum

Iuppiter eripiet.” Conanti mittere Cepheus

“quid facis?” exclamat, “quae te, germane, furentem

mens agit in facinus? meritisne haec gratia tantis

redditur? hac vitam servatae dote rependis?

Quam tibi non Perseus, verum si quaeris, ademit,

sed grave Nereidum numen, sed corniger Ammon,

sed quae visceribus veniebat belua ponti

exsaturanda meis. Illo tibi tempore rapta est,

quo peritura fuit: nisi si crudelis id ipsum

exigis, ut pereat, luctuque levabere nostro.

Scilicet haud satis est, quod te spectante revincta est

et nullam quod opem patruus sponsusve tulisti:

insuper, a quoquam quod sit servata, dolebis

praemiaque eripies? Quae si tibi magna videntur,

ex illis scopulis, ubi erant adfixa, petisses.

Nunc sine, qui petiit, per quem haec non orba senectus,

ferre quod et meritis et voce est pactus, eumque

non tibi, sed certae praelatum intellege morti!”

Ille nihil contra: sed et hunc et Persea vultu

alterno spectans petat hunc ignorat, an illum,

cunctatusque brevi contortam viribus hastam,

quantas ira dabat, nequiquam in Persea misit.

Ut stetit illa toro, stratis tunc denique Perseus

exsiluit; teloque ferox inimica remisso

pectora rupisset, nisi post altaria Phineus

isset: et (indignum!) scelerato profuit ara.

Fronte tamen Rhoeti non inrita cuspis adhaesit.

Qui postquam cecidit ferrumque ex osse revulsum est,

calcitrat et positas adspergit sanguine mensas.

Tum vero indomitas ardescit vulgus in iras,

telaque coniciunt, et sunt, qui Cephea dicunt

cum genero debere mori. Sed limine tecti

exierat Cepheus, testatus iusque fidemque

hospitiique deos, ea se prohibente moveri.

Bellica Pallas adest et protegit aegide fratrem

datque animos. Erat Indus Athis, quem flumine Gange

edita Limnaee vitreis peperisse sub undis

creditur, egregius forma, quam divite cultu

augebat, bis adhuc octonis integer annis,

indutus chlamydem Tyriam, quam limbus obibat

aureus; ornabant aurata monilia collum

et madidos murra curvum crinale capillos.

Ille quidem iaculo quamvis distantia misso

figere doctus erat, sed tendere doctior arcus.

Tunc quoque lenta manu flectentem cornua Perseus

stipite, qui media positus fumabat in ara,

perculit et fractis confudit in ossibus ora.

Hunc ubi laudatos iactantem in sanguine vultus

Assyrius vidit Lycabas, iunctissimus illi

et comes et veri non dissimulator amoris,

postquam exhalantem sub acerbo vulnere vitam

deploravit Athin, quos ille tetenderat arcus

arripit et “mecum tibi sint certamina” dixit:

“nec longum pueri fato laetabere, quo plus

invidiae, quam laudis habes.” Haec omnia nondum

dixerat, emicuit nervo penetrabile telum

vitatumque tamen sinuosa veste pependit.

Vertit in hunc harpen spectatam caede Medusae

Acrisioniades adigitque in pectus: at ille

iam moriens, oculis sub nocte natantibus atra

circumspexit Athin seque acclinavit ad illum

et tulit ad manes iunctae solacia mortis.

Ecce Syenites, genitus Metione, Phorbas

et Libys Amphimedon, avidi committere pugnam,

sanguine, quo late tellus madefacta tepebat,

conciderant lapsi: surgentibus obstitit ensis,

alterius costis, iugulo Phorbantis adactus.

At non Actoriden Erytum, cui lata bipennis

telum erat, hamato Perseus petit ense, sed altis

exstantem signis multaeque in pondere massae

ingentem manibus tollit cratera duabus

infligitque viro; rutilum vomit ille cruorem

et resupinus humum moribundo vertice pulsat.

Inde Semiramio Polydegmona sanguine cretum

Caucasiumque Abarin Sperchionidenque Lycetum

intonsumque comas Helicen Phlegyanque Clytumque

sternit et exstructos morientum calcat acervos.

Nec Phineus ausus concurrere comminus hosti,

intorquet iaculum: quod detulit error in Idan,

expertem frustra belli et neutra arma secutum.

Ille tuens oculis inmitem Phinea torvis

“quandoquidem in partes” ait “abstrahor, accipe, Phineu,

quem fecisti hostem pensaque hoc vulnere vulnus”;

iamque remissurus tractum de vulnere telum

sanguine defectos cecidit conlapsus in artus.

Hic quoque Cephenum post regem primus Hodites

ense iacet Clymeni; Prothoenora percutit Hypseus,

Hypsea Lyncides. Fuit et grandaevus in illis

Emathion, aequi cultor timidusque deorum;

qui, quoniam prohibent anni bellare, loquendo

pugnat et incessit scelerataque devovet arma.

Huic Chromis amplexo tremulis altaria palmis

decutit ense caput; quod protinus incidit arae

atque ibi semianimi verba exsecrantia lingua

edidit, et medios animam exspiravit in ignes.

Hinc gemini fratres Broteasque et caestibus Ammon

invicti, vinci si possent caestibus enses,

Phinea cecidere manu, Cererisque sacerdos

Ampycus, albenti velatus tempora vitta.

Tu quoque, Lampetide, non hos adhibendus ad usus,

sed qui, pacis opus, citharam cum voce moveres,

iussus eras celebrare dapes festumque canendo.

Quem procul adstantem plectrumque imbelle tenentem

Pettalus inridens “Stygiis cane cetera” dixit

“manibus” et laevo mucronem tempore fixit.

Concidit et digitis morientibus ille retemptat

fila lyrae, casuque fuit miserabile carmen.

Nec sinit hunc impune ferox cecidisse Lycormas

raptaque de dextro robusta repagula posti

ossibus inlisit mediae cervicis: at ille

procubuit terrae mactati more iuvenci.

Demere temptabat laevi quoque robora postis

Cinyphius Pelates: temptanti dextera fixa est

cuspide Marmaridae Corythi lignoque cohaesit.

Haerenti latus hausit Abas: nec corruit ille,

sed retinente manum moriens e poste pependit.

Sternitur et Menaleus, Perseia castra secutus,

et Nasamoniaci Dorylas ditissimus agri,

dives agri Dorylas, quo non possederat alter

latius aut totidem tollebat turis acervos.

Huius in obliquo missum stetit inguine ferrum:

letifer ille locus. Quem postquam vulneris auctor

singultantem animam et versantem lumina vidit

Bactrius Halcyoneus “hoc, quod premis” inquit, “habeto

de tot agris terrae” corpusque exsangue reliquit.

Torquet in hunc hastam calido de vulnere raptam

ultor Abantiades; media quae nare recepta

cervice exacta est in partesque eminet ambas.

Dumque manum Fortuna iuvat, Clytiumque Claninque,

matre satos una, diverso vulnere fudit:

nam Clytii per utrumque gravis librata lacerto

fraxinus acta femur, iaculum Clanis ore momordit.

Occidit et Celadon Mendesius, occidit Astreus,

matre Palaestina, dubio genitore creatus,

Aethionque sagax quondam ventura videre

(tunc ave deceptus falsa), regisque Thoactes

armiger et caeso genitore infamis Agyrtes.

Plus tamen exhausto superest: namque omnibus unum

opprimere est animus, coniurata undique pugnant

agmina pro causa meritum impugnante fidemque:

hac pro parte socer frustra pius et nova coniunx

cum genetrice favent ululatuque atria complent.

Sed sonus armorum superat gemitusque cadentum,

pollutosque semel multo Bellona penates

sanguine perfundit renovataque proelia miscet.

Circueunt unum Phineus et mille secuti

Phinea: tela volant hiberna grandine plura

praeter utrumque latus praeterque et lumen et aures.

Applicat hic umeros ad magnae saxa columnae,

tutaque terga gerens adversaque in agmina versus

sustinet instantes. Instabat parte sinistra

Chaonius Molpeus, dextra Nabataeus Echemmon.

Tigris ut auditis diversa valle duorum

exstimulata fame mugitibus armentorum

nescit, utro potius ruat, et ruere ardet utroque,

sic dubius Perseus, dextra laevane feratur,

Molpea traiecti submovit vulnere cruris,

contentusque fuga est: neque enim dat tempus Echemmon,

sed furit et, cupiens saltu dare vulnera collo,

non circumspectis exactum viribus ensem

fregit, et extrema percussae parte columnae

lammina dissiluit dominique in gutture fixa est.

Non tamen ad letum causas satis illa valentes

plaga dedit: trepidum Perseus et inermia frustra

bracchia tendentem Cyllenide confodit harpe.

Verum ubi virtutem turbae succumbere vidit,

“auxilium” Perseus “quoniam sic cogitis ipsi”

dixit “ab hoste petam. Vultus avertite vestros,

siquis amicus adest!” et Gorgonis extulit ora.

“Quaere alium, tua quem moveant miracula” dixit

Thescelus; utque manu iaculum fatale parabat

mittere, in hoc haesit signum de marmore gestu.

Proximus huic Ampyx animi plenissima magni

pectora Lyncidae gladio petit; inque petendo

dextera deriguit nec citra mota nec ultra est.

At Nileus, qui se genitum septemplice Nilo

ementitus erat, clipeo quoque flumina septem

argento partim, partim caelaverat auro,

“adspice” ait, “Perseu, nostrae primordia gentis:

magna feres tacitas solacia mortis ad umbras,

a tanto cecidisse viro”: pars ultima vocis

in medio suppressa sono est, adapertaque velle

ora loqui credas, nec sunt ea pervia verbis.

Increpat hos “vitio” que “animi, non viribus” inquit

“Gorgoneis torpetis” Eryx: “incurrite mecum

et prosternite humi iuvenem magica arma moventem!”

Incursurus erat: tenuit vestigia tellus,

inmotusque silex armataque mansit imago.

Hi tamen ex merito poenas subiere; sed unus

miles erat Persei, pro quo dum pugnat, Aconteus,

Gorgone conspecta saxo concrevit oborto.

Quem ratus Astyages etiamnum vivere, longo

ense ferit: sonuit tinnitibus ensis acutis.

Dum stupet Astyages, naturam traxit eandem,

marmoreoque manet vultus mirantis in ore.

Nomina longa mora est media de plebe virorum

dicere: bis centum restabant corpora pugnae,

Gorgone bis centum riguerunt corpora visa.

Paenitet iniusti tunc denique Phinea belli.

Sed quid agat? simulacra videt diversa figuris

agnoscitque suos et nomine quemque vocatum

poscit opem, credensque parum sibi proxima tangit

corpora: marmor erant. Avertitur, atque ita supplex

confessasque manus obliquaque bracchia tendens,

“vincis” ait, “Perseu. Remove tua monstra tuaeque

saxificos vultus, quaecumque ea, tolle Medusae,

tolle, precor. Non nos odium regnique cupido

compulit ad bellum: pro coniuge movimus arma.

Causa fuit meritis melior tua, tempore nostra.

Non cessisse piget. Nihil, o fortissime, praeter

hanc animam concede mihi: tua cetera sunto.”

Talia dicenti neque eum, quem voce rogabat

respicere audenti “quod” ait, “timidissime Phineu,

et possum tribuisse et magnum est munus inerti,

(pone metum) tribuam: nullo violabere ferro.

Quin etiam mansura dabo monimenta per aevum,

inque domo soceri semper spectabere nostri,

ut mea se sponsi soletur imagine coniunx?”

Dixit et in partem Phorcynida transtulit illam,

ad quam se trepido Phineus obverterat ore.

Tunc quoque conanti sua vertere lumina cervix

deriguit, saxoque oculorum induruit umor.

Sed tamen os timidum vultusque in marmore supplex

submissaeque manus faciesque obnoxia mansit.

Victor Abantiades patrios cum coniuge muros

intrat et inmeriti vindex ultorque parentis

adgreditur Proetum: nam fratre per arma fugato

Acrisioneas Proetus possederat arces.

Sed nec ope armorum, nec, quam male ceperat, arce

torva colubriferi superavit lumina monstri.

Te tamen, o parvae rector, Polydecta, Seriphi,

nec iuvenis virtus per tot spectata labores

nec mala mollierant, sed inexorabile durus

exerces odium, nec iniqua finis in ira est.

Detrectas etiam laudem fictamque Medusae

arguis esse necem. “Dabimus tibi pignera veri.

Parcite luminibus!” Perseus ait oraque regis

ore Medusaeo silicem sine sanguine fecit.

Hactenus aurigenae comitem Tritonia fratri

se dedit: inde cava circumdata nube Seriphon

deserit, a dextra Cythno Gyaroque relictis,

quaque super pontum via visa brevissima, Thebas

virgineumque Helicona petit. Quo monte potita

constitit et doctas sic est adfata sorores:

“Fama novi fontis nostras pervenit ad aures,

dura Medusaei quem praepetis ungula rupit.

Is mihi causa viae. Volui mirabile factum

cernere: vidi ipsum materno sanguine nasci.”

Excipit Uranie: “Quaecumque est causa videndi

has tibi, diva, domos, animo gratissima nostro es.

Vera tamen fama est, et Pegasus huius origo

fontis”, et ad latices deduxit Pallada sacros.

Quae mirata diu factas pedis ictibus undas,

silvarum lucos circumspicit antiquarum

antraque et innumeris distinctas floribus herbas

felicesque vocat pariter studioque locoque

Mnemonidas. Quam sic adfata est una sororum:

“O, nisi te virtus opera ad maiora tulisset,

in partem ventura chori Tritonia nostri,

vera refers meritoque probas artesque locumque,

et gratam sortem, tutae modo simus, habemus.

Sed (vetitum est adeo sceleri nihil) omnia terrent

virgineas mentes, dirusque ante ora Pyreneus

vertitur, et nondum tota me mente recepi.

Daulida Threicio Phoceaque milite rura

ceperat ille ferox iniustaque regna tenebat.

Templa petebamus Parnasia: vidit euntes,

nostraque fallaci veneratus numina vultu

“Mnemonides” (cognorat enim), “consistite” dixit,

“nec dubitate, precor, tecto grave sidus et imbrem”

(imber erat) “vitare meo: subiere minores

saepe casas superi.” Dictis et tempore motae

adnuimusque viro primasque intravimus aedes.

Desierant imbres, victoque aquilonibus austro

fusca repurgato fugiebant nubila caelo.

Impetus ire fuit: claudit sua tecta Pyreneus

vimque parat. Quam nos sumptis effugimus alis.

Ipse secuturo similis stetit arduus arce

“qua” que “via est vobis, erit et mihi” dixit “eadem”,

seque iacit vecors e summae culmine turris

et cadit in vultus, discussisque ossibus oris

tundit humum moriens scelerato sanguine tinctam.”

Musa loquebatur: pennae sonuere per auras,

voxque salutantum ramis veniebat ab altis.

Suspicit et linguae quaerit tam certa loquentes

unde sonent hominemque putat Iove nata locutum:

Ales erat, numeroque novem, sua fata querentes,

institerant ramis imitantes omnia picae.

Miranti sic orsa deae dea: “Nuper et istae

auxerunt volucrum victae certamine turbam.

Pieros has genuit Pellaeis dives in arvis,

Paeonis Euippe mater fuit. Illa potentem

Lucinam noviens, noviens paritura, vocavit.

Intumuit numero stolidarum turba sororum,

perque tot Haemonias et per tot Achaidas urbes

huc venit et tali committit proelia voce:

“Desinite indoctum vana dulcedine vulgus

fallere: nobiscum, siqua est fiducia vobis,

Thespiades certate deae. Nec voce nec arte

vincemur, totidemque sumus. Vel cedite victae

fonte Medusaeo et Hyantea Aganippe,

vel nos Emathiis ad Paeonas usque nivosos

cedamus campis. Dirimant certamina nymphae.”

Turpe quidem contendere erat, sed cedere visum

turpius. Electae iurant per flumina nymphae

factaque de vivo pressere sedilia saxo.

Tum sine sorte prior quae se certare professa est,

bella canit superum, falsoque in honore Gigantas

ponit et extenuat magnorum facta deorum;

emissumque ima de sede Typhoea terrae

caelitibus fecisse metum cunctosque dedisse

terga fugae, donec fessos Aegyptia tellus

ceperit et septem discretus in ostia Nilus.

Huc quoque terrigenam venisse Typhoea narrat

et se mentitis superos celasse figuris;

“duxque gregis” dixit “fit Iuppiter; unde recurvis

nunc quoque formatus Libys est cum cornibus Ammon.

Delius in corvo, proles Semeleia capro,

fele soror Phoebi, nivea Saturnia vacca,

pisce Venus latuit, Cyllenius ibidis alis.”

Hactenus ad citharam vocalia moverat ora:

poscimur Aonides. Sed forsitan otia non sint,

nec nostris praebere vacet tibi cantibus aures.”

“Ne dubita, vestrumque mihi refer ordine carmen”

Pallas ait nemorisque levi consedit in umbra.

Musa refert: “Dedimus summam certaminis uni.

Surgit et inmissos hedera conlecta capillos

Calliope querulas praetemptat pollice chordas,

atque haec percussis subiungit carmina nervis:

“Prima Ceres unco glaebam dimovit aratro,

prima dedit fruges alimentaque mitia terris,

prima dedit leges: Cereris sunt omnia munus.

Illa canenda mihi est. Utinam modo dicere possem

carmina digna dea: certe dea carmine digna est.

Vasta giganteis ingesta est insula membris

Trinacris et magnis subiectum molibus urget

aetherias ausum sperare Typhoea sedes.

Nititur ille quidem pugnatque resurgere saepe,

dextra sed Ausonio manus est subiecta Peloro,

laeva, Pachyne, tibi, Lilybaeo crura premuntur,

degravat Aetna caput: sub qua resupinus harenas

eiectat flammamque ferox vomit ore Typhoeus.

Saepe remoliri luctatur pondera terrae

oppidaque et magnos devolvere corpore montes.

Inde tremit tellus, et rex pavet ipse silentum,

ne pateat latoque solum retegatur hiatu

inmissusque dies trepidantes terreat umbras.

Hanc metuens cladem tenebrosa sede tyrannus

exierat, curruque atrorum vectus equorum

ambibat Siculae cautus fundamina terrae.

Postquam exploratum satis est loca nulla labare,

depositoque metu, videt hunc Erycina vagantem

monte suo residens, natumque amplexa volucrem

“arma manusque meae, mea, nate, potentia”, dixit,

“illa, quibus superas omnes, cape tela, Cupido,

inque dei pectus celeres molire sagittas,

cui triplicis cessit fortuna novissima regni.

Tu superos ipsumque Iovem tu numina ponti

victa domas ipsumque, regit qui numina ponti.

Tartara quid cessant? cur non matrisque tuumque

imperium profers? agitur pars tertia mundi.

Et tamen in caelo, quae iam patientia nostra est,

spernimur, ac mecum vires minuuntur Amoris.

Pallada nonne vides iaculatricemque Dianam

abscessisse mihi? Cereris quoque filia virgo,

si patiemur, erit: nam spes adfectat easdem.

At tu, pro socio, siqua est ea gratia, regno

iunge deam patruo.” Dixit Venus. Ille pharetram

solvit et arbitrio matris de mille sagittis

unam seposuit, sed qua nec acutior ulla

nec minus incerta est nec quae magis audiat arcus,

oppositoque genu curvavit flexile cornum

inque cor hamata percussit harundine Ditem.

Haud procul Hennaeis lacus est a moenibus altae,

nomine Pergus, aquae. Non illo plura Caystros

carmina cycnorum labentibus audit in undis.

Silva coronat aquas cingens latus omne, suisque

frondibus ut velo Phoebeos submovet ictus.

Frigora dant rami, tyrios humus umida flores:

perpetuum ver est. Quo dum Proserpina luco

ludit et aut violas aut candida lilia carpit,

dumque puellari studio calathosque sinumque

implet et aequales certat superare legendo,

paene simul visa est dilectaque raptaque Diti:

usque adeo est properatus amor. Dea territa maesto

et matrem et comites, sed matrem saepius, ore

clamat; et, ut summa vestem laniarat ab ora,

conlecti flores tunicis cecidere remissis.

Tantaque simplicitas puerilibus adfuit annis,

haec quoque virgineum movit iactura dolorem.

Raptor agit currus et nomine quemque vocando

exhortatur equos, quorum per colla iubasque

excutit obscura tinctas ferrugine habenas,

perque lacus altos et olentia sulphure fertur

stagna Palicorum, rupta fervenu terra,

et qua Bacchiadae, bimari gens orta Corintho,

inter inaequales posuerunt moenia portus.

Est medium Cyanes et Pisaeae Arethusae,

quod coit angustis inclusum cornibus aequor.

Hic fuit, a cuius stagnum quoque nomine dictum est,

inter Sicelidas Cyane celeberrima nymphas.

Gurgite quae medio summa tenus exstitit alvo

agnovitque deam. “Nec longius ibitis!” inquit,

“non potes invitae Cereris gener esse: roganda,

non rapienda fuit. Quodsi componere magnis

parva mihi fas est, et me dilexit Anapis:

exorata tamen, nec, ut haec, exterrita nupsi.”

Dixit et in partes diversas bracchia tendens

obstitit. Haud ultra tenuit Saturnius iram,

terribilesque hortatus equos in gurgitis ima

contortum valido sceptrum regale lacerto

condidit. Icta viam tellus in Tartara fecit

et pronos currus medio cratere recepit.

At Cyane, raptamque deam contemptaque fontis

iura sui maerens, inconsolabile vulnus

mente gerit tacita lacrimisque absumitur omnis,

et quarum fuerat magnum modo numen, in illas

ossa pati flexus, ungues posuisse rigorem;

extenuatur aquas. Molliri membra videres,

primaque de tota tenuissima quaeque liquescunt,

caerulei crines digitique et crura pedesque:

nam brevis in gelidas membris exilibus undas

transitus est: post haec umeri tergusque latusque

pectoraque in tenues abeunt evanida rivos.

Denique pro vivo vitiatas sanguine venas

lympha subit, restatque nihil, quod prendere possis.

Interea pavidae nequiquam filia matri

omnibus est terris, omni quaesita profundo.

Illam non udis veniens Aurora capillis

cessantem vidit, non Hesperus. Illa duabus

flammiferas pinus manibus succendit ab Aetna

perque pruinosas tulit inrequieta tenebras.

Rursus ubi alma dies hebetarat sidera, natam

solis ab occasu solis quaerebat ad ortus.

Fessa labore sitim conlegerat oraque nulli

colluerant fontes; cum tectam stramine vidit

forte casam parvasque fores pulsavit: at inde

prodit anus divamque videt, lymphamque roganti

dulce dedit, tosta quod texerat ante polenta.

Dum bibit illa datum, duri puer oris et audax

constitit ante deam risitque avidamque vocavit.

Offensa est neque adhuc epota parte loquentem

cum liquido mixta perfudit diva polenta.

Combibit os maculas, et quae modo bracchia gessit,

crura gerit; cauda est mutatis addita membris;

inque brevem formam, ne sit vis magna nocendi,

contrahitur, parvaque minor mensura lacerta est.

Mirantem flentemque et tangere monstra parantem

fugit anum latebramque petit; aptumque colori

nomen habet, variis stellatus corpora guttis.

Quas dea per terras et quas erraverit undas,

dicere longa mora est: quaerenti defuit orbis.

Sicaniam repetit; dumque omnia lustrat eundo,

venit et ad Cyanen. Ea ni mutata fuisset,

omnia narrasset: sed et os et lingua volenti

dicere non aderant, nec quo loqueretur habebat.

Signa tamen manifesta dedit notamque parenti,

illo forte loco delapsam in gurgite sacro,

Persephones zonam summis ostendit in undis.

Quam simul agnovit, tamquam tunc denique raptam

scisset, inornatos laniavit diva capillos

et repetita suis percussit pectora palmis.

Nescit adhuc, ubi sit: terras tamen increpat omnes

ingratasque vocat nec frugum munere dignas,

Trinacriam ante alias, in qua vestigia damni

repperit. Ergo illic saeva vertentia glaebas

fregit aratra manu, parilique irata colonos

ruricolasque boves leto dedit arvaque iussit

fallere depositum vitiataque semina fecit.

Fertilitas terrae latum vulgata per orbem

falsa iacet: primis segetes moriuntur in herbis,

et modo sol nimius, nimius modo corripit imber

sideraque ventique nocent, avidaeque volucres

semina iacta legunt; lolium tribulique fatigant

triticeas messes et inexpugnabile gramen.

Tum caput Eleis Alpheias extulit undis

rorantesque comas a fronte removit ad aures

atque ait: “O toto quaesitae virginis orbe

et frugum genetrix, inmensos siste labores

neve tibi fidae violenta irascere terrae.

Terra nihil meruit patuitque invita rapinae.

Nec sum pro patria supplex: huc hospita veni;

Pisa mihi patria est et ab Elide ducimus ortus;

Sicaniam peregrina colo, sed gratior omni

haec mihi terra solo est: hos nunc Arethusa penates,

hanc habeo sedem: quam tu, mitissima, serva.

Mota loco cur sim tantique per aequoris undas

advehar Ortygiam, veniet narratibus hora

tempestiva meis, cum tu curaque levata

et vultus melioris eris. Mihi pervia tellus

praebet iter, subterque imas ablata cavernas

hic caput attollo desuetaque sidera cerno.

Ergo dum Stygio sub terris gurgite labor,

visa tua est oculis illic Proserpina nostris:

illa quidem tristis neque adhuc interrita vultu,

sed regina tamen, sed opaci maxima mundi,

sed tamen inferni pollens matrona tyranni.”

Mater ad auditas stupuit ceu saxea voces

attonitaeque diu similis fuit. Utque dolore

pulsa gravi gravis est amentia, curribus oras

exit in aetherias. Ibi toto nubila vultu

ante Iovem passis stetit invidiosa capillis

“pro” que “meo veni supplex tibi, Iuppiter” inquit,

“sanguine proque tuo. Si nulla est gratia matris,

nata patrem moveat, neu sit tibi cura, precamur,

vilior illius, quod nostro est edita partu.

En quaesita diu tandem mihi nata reperta est,

si reperire vocas amittere certius, aut si

scire, ubi sit, reperire vocas. Quod rapta, feremus,

dummodo reddat eam: neque enim praedone marito

filia digna tua est, si iam mea filia non est.”

Iuppiter excepit: “Commune est pignus onusque

nata mihi tecum. Sed si modo nomina rebus

addere vera placet, non hoc iniuria factum,

verum amor est; neque erit nobis gener ille pudori,

tu modo, diva, velis. Ut desint cetera, quantum est

esse Iovis fratrem! — Quid quod non cetera desunt

nec cedit nisi sorte mihi? sed tanta cupido

si tibi discidii est, repetet Proserpina caelum,

lege tamen certa, si nullos contigit illic

ore cibos; nam sic Parcarum foedere cautum est.”

Dixerat. At Cereri certum est educere natam.

Non ita fata sinunt, quoniam ieiunia virgo

solverat et, cultis dum simplex errat in hortis,

Poeniceum curva decerpserat arbore pomum

sumptaque pallenti septem de cortice grana

presserat ore suo. Solusque ex omnibus illud

Ascalaphus vidit, quem quondam dicitur Orphne,

inter Avernales haud ignotissima nymphas,

ex Acheronte suo silvis peperisse sub atris:

vidit et indicio reditum crudelis ademit.

Ingemuit regina Erebi testemque profanam

fecit avem, sparsumque caput Phlegethontide lympha

in rostrum et plumas et grandia lumina vertit.

Ille sibi ablatus fulvis amicitur in alis,

inque caput crescit, longosque reflectitur ungues

vixque movet natas per inertia bracchia pennas:

foedaque fit volucris, venturi nuntia luctus,

ignavus bubo, dirum mortalibus omen.

Hic tamen indicio poenam linguaque videri

commeruisse potest: vobis, Acheloides, unde

pluma pedesque avium, cum virginis ora geratis?

an quia, cum legeret vernos Proserpina flores,

in comitum numero, doctae Sirenes, eratis?

Quam postquam toto frustra quaesistis in orbe,

protinus, ut vestram sentirent aequora curam,

posse super fluctus alarum insistere remis

optastis, facilesque deos habuistis et artus

vidistis vestros subitis flavescere pennis.

Ne tamen ille canor mulcendas natus ad aures

tantaque dos oris linguae deperderet usum,

virginei vultus et vox humana remansit.

At medius fratrisque sui maestaeque sororis

Iuppiter ex aequo volventem dividit annum.

Nunc dea, regnorum numen commune duorum,

cum matre est totidem, totidem cum coniuge menses.

Vertitur extemplo facies et mentis et oris:

nam modo quae poterat Diti quoque maesta videri,

laeta deae frons est, ut sol, qui tectus aquosis

nubibus ante fuit, victis e nubibus exit.

Exigit alma Ceres, nata secura recepta,

quae tibi causa fugae, cur sis, Arethusa, sacer fons.

Conticuere undae: quarum dea sustulit alto

fonte caput viridesque manu siccata capillos

fluminis Elei veteres narravit amores.

“Pars ego nympharum quae sunt in Achaide” dixit,

“una fui, nec me studiosius altera saltus

legit nec posuit studiosius altera casses.

Sed quamvis formae numquam mihi fama petita est,

quamvis fortis eram, formosae nomen habebam.

Nec mea me facies nimium laudata iuvabat,

quaque aliae gaudere solent, ego rustica dote

corporis erubui, crimenque placere putavi.

Lassa revertebar (memini) Stymphalide silva:

aestus erat, magnumque labor geminaverat aestum.

Invenio sine vertice aquas, sine murmure euntes,

perspicuas ad humum, per quas numerabilis alte

calculus omnis erat, quas tu vix ire putares.

Cana salicta dabant nutritaque populus unda

sponte sua natas ripis declivibus umbras.

Accessi primumque pedis vestigia tinxi,

poplite deinde tenus: neque eo contenta, recingor

molliaque impono salici velamina curvae

nudaque mergor aquis. Quas dum ferioque trahoque

mille modis labens excussaque bracchia iacto,

nescio quod medio sensi sub gurgite murmur

territaque insisto propioris margine ripae.

“Quo properas, Arethusa?” suis Alpheus ab undis,

“quo properas?” iterum rauco mihi dixerat ore.

Sicut eram, fugio sine vestibus: altera vestes

ripa meas habuit. Tanto magis instat et ardet,

et quia nuda fui, sum visa paratior illi.

Sic ego currebam, sic me ferus ille premebat,

ut fugere accipitrem penna trepidante columbae,

ut solet accipiter trepidas urgere columbas.

Usque sub Orchomenon Psophidaque Cyllenenque

Maenaliosque sinus gelidumque Erymanthon et Elin

currere sustinui; nec me velocior ille.

Sed tolerare diu cursus ego, viribus impar,

non poteram: longi patiens erat ille laboris.

Per tamen et campos, per opertos arbore montes,

saxa quoque et rupes et qua via nulla, cucurri.

Sol erat a tergo: vidi praecedere longam

ante pedes umbram, nisi si timor illa videbat;

sed certe sonitusque pedum terrebat et ingens

crinales vittas adflabat anhelitus oris.

Fessa labore fugae “fer opem, deprendimur” inquam,

“armigerae, Diana, tuae, cui saepe dedisti

ferre tuos arcus inclusaque tela pharetra.”

Mota dea est spissisque ferens e nubibus unam

me super iniecit. Lustrat caligine tectam

amnis et ignarus circum cava nubila quaerit.

Bisque locum, quo me dea texerat inscius ambit

et bis “io Arethusa io Arethusa!” vocavit.

Quid mihi tunc animi miserae fuit? anne quod agnae est,

siqua lupos audit circum stabula alta frementes,

aut lepori, qui vepre latens hostilia cernit

ora canum nullosque audet dare corpore motus?

Non tamen abscedit: neque enim vestigia cernit

longius ulla pedum: servat nubemque locumque.

Occupat obsessos sudor mihi frigidus artus,

caeruleaeque cadunt toto de corpore guttae,

quaque pedem movi, manat lacus, eque capillis

ros cadit, et citius, quam nunc tibi facta renarro,

in latices mutor. Sed enim cognoscit amatas

amnis aquas, positoque viri, quod sumpserat, ore

vertitur in proprias, ut se mihi misceat, undas.

Delia rupit humum; caecisque ego mersa cavernis

advehor Ortygiam, quae me cognomine divae

grata meae superas eduxit prima sub auras.”

Hac Arethusa tenus. Geminos dea fertilis angues

curribus admovit frenisque coercuit ora

et medium caeli terraeque per aera vecta est

atque levem currum Tritonida misit in urbem

Triptolemo; partimque rudi data semina iussit

spargere humo, partim post tempora longa recultae.

Iam super Europen sublimis et Asida terram

vectus erat iuvenis; Scythicas advertitur oras.

Rex ibi Lyncus erat: regis subit ille penates.

Qua veniat, causamque viae nomenque rogatus

et patriam, “patria est clarae mihi” dixit “Athenae,

Triptolemus nomen. Veni nec puppe per undas,

nec pede per terras: patuit mihi pervius aether.

Dona fero Cereris latos quae sparsa per agros

frugiferas messes alimentaque mitia reddant.”

Barbarus invidit; tantique ut muneris auctor

ipse sit, hospitio recipit somnoque gravatum

adgreditur ferro. Conantem figere pectus

lynca Ceres fecit rursusque per aera iussit

Mopsopium iuvenem sacros agitare iugales.”

Finierat doctos e nobis maxima cantus.

At nymphae vicisse deas Helicona colentes

concordi dixere sono. Convicia victae

cum iacerent, “quoniam” dixit “certamine vobis

supplicium meruisse parum est maledictaque culpae

additis et non est patientia libera nobis,

ibimus in poenas et, qua vocat ira, sequemur.”

Rident Emathides spernuntque minantia verba:

conataeque loqui et magno clamore protervas

intentare manus, pennas exire per ungues

adspexere suos, operiri bracchia plumis;

alteraque alterius rigido concrescere rostro

ora videt volucresque novas accedere silvis.

Dumque volunt plangi, per bracchia mota levatae

aere pendebant, nemorum convicia, picae.

Nunc quoque in alitibus facundia prisca remansit

raucaque garrulitas studiumque inmane loquendi.”

Praebuerat dictis Tritonia talibus aures

carminaque Aonidum iustamque probaverat iram.

Tum secum “laudare parum est; laudemur et ipsae

numina nec sperni sine poena nostra sinamus”

Maeoniaeque animum fatis intendit Arachnes,

quam sibi lanificae non cedere laudibus artis

audierat. Non illa loco neque origine gentis

clara, sed arte fuit. Pater huic Colophonius Idmon

Phocaico bibulas tingebat murice lanas.

Occiderat mater; sed et haec de plebe suoque

aequa viro fuerat. Lydas tamen illa per urbes

quaesierat studio nomen memorabile, quamvis

orta domo parva parvis habitabat Hypaepis.

Huius ut adspicerent opus admirabile, saepe

deseruere sui nymphae vineta Timoli,

deseruere suas nymphae Pactolides undas.

Nec factas solum vestes spectare iuvabat;

tum quoque, cum fierent: tantus decor adfuit arti.

Sive rudem primos lanam glomerabat in orbes,

seu digitis subigebat opus repetitaque longo

vellera mollibat nebulas aequantia tractu,

sive levi teretem versabat pollice fusum,

seu pingebat acu, scires a Pallade doctam.

Quod tamen ipsa negat, tantaque offensa magistra

“certet” ait “mecum: nihil est, quod victa recusem.”

Pallas anum simulat falsosque in tempora canos

addit et infirmos, baculo quos sustinet, artus.

Tum sic orsa loqui: “Non omnia grandior aetas,

quae fugiamus, habet: seris venit usus ab annis.

Consilium ne sperne meum. Tibi fama petatur

inter mortales faciendae maxima lanae:

cede deae veniamque tuis, temeraria, dictis

supplice voce roga: veniam dabit illa roganti.”

Adspicit hanc torvis inceptaque fila relinquit,

vixque manum retinens confessaque vultibus iram

talibus obscuram resecuta est Pallada dictis:

“Mentis inops longaque venis confecta senecta.

Et nimium vixisse diu nocet. Audiat istas,

siqua tibi nurus est, siqua est tibi filia, voces.

Consilii satis est in me mihi. Neve monendo

profecisse putes, eadem est sententia nobis.

Cur non ipsa venit? cur haec certamina vitat?”

Tum dea “venit” ait, formamque removit anilem

Palladaque exhibuit. Venerantur numina nymphae

Mygdonidesque nurus: sola est non territa virgo.

Sed tamen erubuit, subitusque invita notavit

ora rubor rursusque evanuit, ut solet aer

purpureus fieri, cum primum aurora movetur,

et breve post tempus candescere solis ab ortu.

Perstat in incepto stolidaeque cupidine palmae

in sua fata ruit: neque enim Iove nata recusat,

nec monet ulterius, nec iam certamina differt.

Haud mora, constituunt diversis partibus ambae

et gracili geminas intendunt stamine telas

(tela iugo iuncta est, stamen secernit harundo);

inseritur medium radiis subtemen acutis,

quod digiti expediunt, atque inter stamina ductum

percusso paviunt insecti pectine dentes.

Utraque festinant cinctaeque ad pectora vestes

bracchia docta movent, studio fallente laborem.

Illic et Tyrium quae purpura sensit aenum

texitur et tenues parvi discriminis umbrae,

qualis ab imbre solet percussis solibus arcus

inficere ingenti longum curvamine caelum:

in quo diversi niteant cum mille colores,

transitus ipse tamen spectantia lumina fallit;

usque adeo quod tangit idem est, tamen ultima distant.

Illic et lentum filis inmittitur aurum

et vetus in tela deducitur argumentum.

Cecropia Pallas scopulum Mavortis in arce

pingit et antiquam de terrae nomine litem.

Bis sex caelestes medio Iove sedibus altis

augusta gravitate sedent. Sua quemque deorum

inscribit facies: Iovis est regalis imago.

Stare deum pelagi longoque ferire tridente

aspera saxa facit, medioque e vulnere saxi

exsiluisse fretum, quo pignore vindicet urbem;

at sibi dat clipeum, dat acutae cuspidis hastam,

dat galeam capiti, defenditur aegide pectus,

percussamque sua simulat de cuspide terram

edere cum bacis fetum canentis olivae

mirarique deos: operis Victoria finis.

Ut tamen exemplis intellegat aemula laudis,

quod pretium speret pro tam furialibus ausis,

quattuor in partes certamina quattuor addit,

clara colore suo, brevibus distincta sigillis.

Threiciam Rhodopen habet angulus unus et Haemum

(nunc gelidi montes, mortalia corpora quondam !),

nomina summorum sibi qui tribuere deorum.

Altera Pygmaeae fatum miserabile matris

pars habet: hanc Iuno victam certamine iussit

esse gruem populisque suis indicere bella.

Pinxit et Antigonen ausam contendere quondam

cum magni consorte Iovis, quam regia Iuno

in volucrem vertit; nec profuit Ilion illi

Laomedonve pater, sumptis quin candida pennis

ipsa sibi plaudat crepitante ciconia rostro.

Qui superest solus, Cinyran habet angulus orbum;

isque gradus templi, natarum membra suarum,

amplectens saxoque iacens lacrimare videtur.

Circuit extremas oleis pacalibus oras:

is modus est, operisque sua facit arbore finem.

Maeonis elusam designat imagine tauri

Europam: verum taurum, freta vera putares.

Ipsa videbatur terras spectare relictas

et comites clamare suas tactumque vereri

adsilientis aquae timidasque reducere plantas.

Fecit et Asterien aquila luctante teneri,

fecit olorinis Ledam recubare sub alis;

addidit, ut satyri celatus imagine pulchram

Iuppiter implerit gemino Nycteida fetu,

Amphitryon fuerit, cum te, Tirynthia, cepit,

aureus ut Danaen, Asopida luserit ignis,

Mnemosynen pastor, varius Deoida serpens.

Te quoque mutatum torvo, Neptune, iuvenco

virgine in Aeolia posuit. Tu visus Enipeus

gignis Aloidas, aries Bisaltida fallis;

et te flava comas frugum mitissima mater

sensit equum, sensit volucrem crinita colubris

mater equi volucris, sensit delphina Melantho.

Omnibus his faciemque suam faciemque locorum

reddidit. Est illic agrestis imagine Phoebus,

utque modo accipitris pennas, modo terga leonis

gesserit, ut pastor Macareida luserit Issen;

Liber ut Erigonen falsa deceperit uva,

ut Saturnus equo geminum Chirona crearit.

Ultima pars telae, tenui circumdata limbo,

nexilibus flores hederis habet intertextos.

Non illud Pallas, non illud carpere Livor

possit opus. Doluit successu flava virago

et rupit pictas, caelestia crimina, vestes.

Utque Cytoriaco radium de monte tenebat,

ter quater Idmoniae frontem percussit Arachnes.

Non tulit infelix laqueoque animosa ligavit

guttura. Pendentem Pallas miserata levavit

atque ita “vive quidem, pende tamen, improba” dixit:

“lexque eadem poenae, ne sis secura futuri,

dicta tuo generi serisque nepotibus esto.”

Post ea discedens sucis Hecateidos herbae

sparsit; et extemplo tristi medicamine tactae

defluxere comae, cum quis et naris et aures,

fitque caput minimum, toto quoque corpore parva est:

in latere exiles digiti pro cruribus haerent,

cetera venter habet: de quo tamen illa remittit

stamen et antiquas exercet aranea telas.

Lydia tota fremit, Phrygiaeque per oppida facti

rumor it et magnum sermonibus occupat orbem.

Ante suos Niobe thalamos cognoverat illam,

tum cum Maeoniam virgo Sipylumque colebat;

nec tamen admonita est poena popularis Arachnes

cedere caelitibus verbisque minoribus uti.

Multa dabant animos: sed enim nec coniugis artes

nec genus amborum magnique potentia regni

sic placuere illi, quamvis ea cuncta placerent,

ut sua progenies; et felicissima matrum

dicta foret Niobe, si non sibi visa fuisset.

Nam sata Tiresia venturi praescia Manto

per medias fuerat divino concita motu

vaticinata vias: “Ismenides, ite frequentes

et date Latonae Latonigenisque duobus

cum prece tura pia lauroque innectite crinem.

Ore meo Latona iubet.” Paretur, et omnes

Thebaides iussis sua tempora frondibus ornant

turaque dant sanctis et verba precantia flammis.

Ecce venit comitum Niobe celeberrima turba,

vestibus intexto Phrygiis spectabilis auro,

et, quantum ira sinit, formosa: movensque decoro

cum capite inmissos umerum per utrumque capillos

constitit; utque oculos circumtulit alta superbos,

“quis furor, auditos” inquit “praeponere visis

caelestes? aut cur colitur Latona per aras,

numen adhuc sine ture meum est? mihi Tantalus auctor,

cui licuit soli superorum tangere mensas,

Pleiadum soror est genetrix mea, maximus Atlas

est avus, aetherium qui fert cervicibus axem;

Iuppiter alter avus socero quoque glorior illo.

Me gentes metuunt Phrygiae, me regia Cadmi

sub domina est, fidibusque mei commissa mariti

moenia cum populis a meque viroque reguntur.

In quamcumque domus adverti lumina partem,

inmensae spectantur opes. Accedit eodem

digna dea facies. Huc natas adice septem

et totidem iuvenes et mox generosque nurusque.

Quaerite nunc, habeat quam nostra superbia causam,

nescio quoque audete satam Titanida Coeo

Latonam praeferre mihi, cui maxima quondam

exiguam sedem pariturae terra negavit.

Nec caelo nec humo nec aquis dea vestra recepta est:

exsul erat mundi, donec miserata vagantem

“hospita tu terris erras, ego” dixit “in undis”

instabilemque locum Delos dedit. Illa duorum

facta parens: uteri pars haec est septima nostri.

Sum felix: quis enim neget hoc? felixque manebo:

hoc quoque quis dubitet? tutam me copia fecit,

Maior sum, quam cui possit Fortuna nocere,

multaque ut eripiat, multo mihi plura relinquet.

Excessere metum mea iam bona. Fingite demi

huic aliquid populo natorum posse meorum,

non tamen ad numerum redigar spoliata duorum,

Latonae turbam: qua quantum distat ab orba?

Ite, satis, propere ite, sacri est laurumque capillis

ponite.” Deponunt et sacra infecta relinquunt,

quodque licet tacito venerantur murmure numen.

Indignata dea est summoque in vertice Cynthi

talibus est dictis gemina cum prole locuta:

“En ego vestra parens, vobis animosa creatis,

et nisi Iunoni nulli cessura dearum,

an dea sim dubitor perque omnia saecula cultis

arceor, o nati, nisi vos succurritis, aris.

Nec dolor hic solus: diro convicia facto

Tantalis adiecit vosque est postponere natis

ausa suis, et me, quod in ipsam reccidat, orbam,

dixit et exhibuit linguam scelerata paternam.”

Adiectura preces erat his Latona relatis:

“desine!” Phoebus ait: “poenae mora longa querella est.”

Dixit idem Phoebe: celerique per aera lapsu

contigerant tecti Calmeida nubibus arcem.

Planus erat lateque patens prope moenia campus,

adsiduis pulsatus equis, ubi turba rotarum

duraque mollierat subiectas ungula glaebas.

Pars ibi de septem genitis Amphione fortes

conscendunt in equos Tyrioque rubentia suco

terga premunt auroque graves moderantur habenas.

E quibus Ismenus, qui matri sarcina quondam

prima suae fuerat, dum certum flectit in orbem

quadrupedis cursus spumantiaque ora coercet,

“ei mihi!” conclamat medioque in pectore fixa

tela gerit, frenisque manu moriente remissis

in latus a dextro paulatim defluit armo.

Proximus, audito sonitu per inane pharetrae,

frena dabat Sipylus, veluti cum praescius imbris

nube fugit visa pendentiaque undique rector

carbasa deducit, ne qua levis effluat aura.

Frena tamen dantem non evitabile telum

consequitur; summaque tremens cervice sagitta

haesit, et exstabat nudum de gutture ferrum.

Ille, ut erat, pronus per crura admissa iubasque

volvitur et calido tellurem sanguine foedat.

Phaedimus infelix et aviti nominis heres

Tantalus, ut solito finem imposuere labori,

transierant ad opus nitidae iuvenale palaestrae;

et iam contulerant arto luctantia nexu

pectora pectoribus, cum tento concita nervo,

sicut erant iuncti, traiecit utrumque sagitta.

Ingemuere simul, simul incurvata dolore

membra solo posuere, simul suprema iacentes

lumina versarunt, animam simul exhalarunt.

Adspicit Alphenor laniataque pectora plangens

advolat, ut gelidos complexibus adlevet artus,

inque pio cadit officio: nam Delius illi

intima fatifero rupit praecordia ferro.

Quod simul eductum est, pars est pulmonis in hamis

eruta cumque anima cruor est effusus in auras.

At non intonsum simplex Damasichthona vulnus

adficit. Ictus erat qua crus esse incipit et qua

mollia nervosus facit internodia poples.

Dumque manu temptat trahere exitiabile telum,

altera per iugulum pennis tenus acta sagitta est.

Expulit hanc sanguis, seque eiaculatus in altum

emicat et longe terebrata prosilit aura.

Ultimus Ilioneus non profectura precando

bracchia sustulerat, “di” que “o communiter omnes,”

dixerat ignarus non omnes esse rogandos

“parcite.” Motus erat, cum iam revocabile telum

non fuit, arquitenens. Minimo tamen occidit ille

vulnere, non alte percusso corde sagitta.

Fama mali populique dolor lacrimaeque suorum

tam subitae matrem certam fecere ruinae,

mirantem potuisse, irascentemque, quod ausi

hoc essent superi, quod tantum iuris haberent.

Nam pater Amphion ferro per pectus adacto

finierat moriens pariter cum luce dolorem.

Heu quantum haec Niobe Niobe distabat ab illa,

quae modo Latois populum submoverat aris

et mediam tulerat gressus resupina per urbem,

invidiosa suis, at nunc miseranda vel hosti.

Corporibus gelidis incumbit et ordine nullo

oscula dispensat natos suprema per omnes.

A quibus ad caelum liventia bracchia tollens

“pascere, crudelis, nostro, Latona, dolore,

pascere” ait “satiaque meo tua pectora luctu:

efferor. Exsulta victrixque inimica triumpha.

Cur autem victrix? miserae mihi plura supersunt,

quam tibi felici: post tot quoque funera vinco.”

Dixerat, et sonuit contento nervus ab arcu.

Qui praeter Nioben unam conterruit omnes:

illa malo est audax. Stabant cum vestibus atris

ante toros fratrum demisso crine sorores.

E quibus una trahens haerentia viscere tela

imposito fratri moribunda relanguit ore:

altera solari miseram conata parentem

conticuit subito duplicataque vulnere tota est.

Haec frustra fugiens collabitur, illa sorori

inmoritur, latet haec, illam trepidare videres.

Sexque datis leto diversaque vulnera passis

ultima restabat. Quam toto corpore mater,

tota veste tegens “unam minimamque relinque

de multis minimam posco” clamavit “et unam.”

Dumque rogat, pro qua rogat, occidit. Orba resedit

exanimes inter natos natasque virumque,

deriguitque malis. Nullos movet aura capillos,

in vultu color est sine sanguine, lumina maestis

stant inmota genis, nihil est in imagine vivum.

Ipsa quoque interius cum duro lingua palato

congelat, et venae desistunt posse moveri;

nec flecti cervix nec bracchia reddere motus

nec pes ire potest; intra quoque viscera saxum est.

Flet tamen. Et validi circumdata turbine venti

in patriam rapta est. Ibi fixa cacumine montis

liquitur, et lacrimas etiam nunc marmora manant.

Tum vero cuncti manifestam numinis iram

femina virque timent cultuque impensius omnes

magna gemelliparae venerantur numina divae,

utque fit, a facto propiore priora renarrant.

E quibus unus ait: “Lyciae quoque fertilis agris

non impune deam veteres sprevere coloni.

Res obscura quidem est ignobilitate virorum,

mira tamen. Vidi praesens stagnumque locumque

prodigio notum. Nam me iam grandior aevo

impatiensque viae genitor deducere lectos

iusserat inde boves gentisque illius eunti

ipse ducem dederat. Cum quo dum pascua lustro,

ecce lacu medio sacrorum nigra favilla

ara vetus stabat tremulis circumdata cannis.

Restitit et pavido “faveas mihi” murmure dixit

dux meus; et simili “faveas” ego murmure dixi.

Naiadum Faunine foret tamen ara rogabam

indigenaeve dei, cum talia rettulit hospes:

“Non hac, o iuvenis, montanum numen in ara est:

illa suam vocat hanc, cui quondam regia coniunx

orbem interdixit, quam vix erratica Delos

orantem accepit, tum cum levis insula nabat.

Illic incumbens cum Palladis arbore palmae

edidit invita geminos Latona noverca.

Hinc quoque Iunonem fugisse puerpera fertur

inque suo portasse sinu, duo numina, natos.

Iamque Chimaeriferae, cum sol gravis ureret arva,

finibus in Lyciae longo dea fessa labore

sidereo siccata sitim conlegit ab aestu,

uberaque ebiberant avidi lactantia nati.

Forte lacum mediocris aquae prospexit in imis

vallibus; agrestes illic fruticosa legebant

vimina cum iuncis gratamque paludibus ulvam.

Accessit positoque genu Titania terram

pressit, ut hauriret gelidos potura liquores.

Rustica turba vetat. Dea sic adfata vetantes:

“Quid prohibetis aquis? usus communis aquarum est.

Nec solem proprium natura nec aera fecit

nec tenues undas: ad publica munera veni.

Quae tamen ut detis, supplex peto. Non ego nostros

abluere hic artus lassataque membra parabam,

sed relevare sitim. Caret os umore loquentis

et fauces arent, vixque est via vocis in illis.

Haustus aquae mihi nectar erit, vitamque fatebor

accepisse simul: vitam dederitis in unda.

Hi quoque vos moveant, qui nostro bracchia tendunt

parva sinu:” et casu tendebant bracchia nati.

Quem non blanda deae potuissent verba movere?

Hi tamen orantem perstant prohibere minasque,

ni procul abscedat, conviciaque insuper addunt.

Nec satis est, ipsos etiam pedibusque manuque

turbavere lacus imoque e gurgite mollem

huc illuc limum saltu movere maligno.

Distulit ira sitim: neque enim iam filia Coei

supplicat indignis nec dicere sustinet ultra

verba minora dea, tollensque ad sidera palmas

“aeternum stagno” dixit “vivatis in isto.”

Eveniunt optata deae: iuvat esse sub undis

et modo tota cava submergere membra palude,

nunc proferre caput, summo modo gurgite nare,

saepe super ripam stagni consistere, saepe

in gelidos resilire lacus. Sed nunc quoque turpes

litibus exercent linguas pulsoque pudore,

quamvis sint sub aqua, sub aqua maledicere temptant.

Vox quoque iam rauca est, inflataque colla tumescunt,

ipsaque dilatant patulos convicia rictus.

Terga caput tangunt, colla intercepta videntur,

spina viret, venter, pars maxima corporis, albet,

limosoque novae saliunt in gurgite ranae.””

Sic ubi nescio quis Lycia de gente virorum

rettulit exitium, satyri reminiscitur alter,

quem Tritoniaca Latous harundine victum

adfecit poena. “Quid me mihi detrahis?” inquit:

“a piget a non est” clamabat “tibia tanti.”

Clamanti cutis est summos direpta per artus,

nec quicquam nisi vulnus erat; cruor undique manat,

detectique patent nervi, trepidaeque sine ulla

pelle micant venae; salientia viscera posses

et perlucentes numerare in pectore fibras.

Illum ruricolae, silvarum numina, fauni

et satyri fratres et tunc quoque carus Olympus

et nymphae flerunt, et quisquis montibus illis

lanigerosque greges armentaque bucera pavit.

Fertilis inmaduit madefactaque terra caducas

concepit lacrimas ac venis perbibit imis;

quas ubi fecit aquam, vacuas emisit in auras.

Inde petens rapidum ripis declivibus aequor

Marsya nomen habet, Phrygiae liquidissimus amnis.

Talibus extemplo redit ad praesentia dictis

vulgus et exstinctum cum stirpe Amphiona luget.

Mater in invidia est. Hanc tunc quoque dicitur unus

flesse Pelops, umeroque, suas a pectore postquam

deduxit vestes ebur ostendisse sinistro.

Concolor hic umerus nascendi tempore dextro

corporeusque fuit: manibus mox caesa paternis

membra ferunt iunxisse deos; aliisque repertis,

qui locus est iuguli medius summique lacerti,

defuit. Impositum est non comparentis in usum

partis ebur, factoque Pelops fuit integer illo.

Finitimi proceres coeunt, urbesque propinquae

oravere suos ire ad solacia reges,

Argosque et Sparte Pelopeiadesque Mycenae

et nondum torvae Calydon invisa Dianae

Orchomenosque ferax et nobilis aere Corinthus

Messeneque ferox Patraeque humilesque Cleonae

et Nelea Pylos, neque adhuc Pittheia Troezen,

quaeque urbes aliae bimari clauduntur ab Isthmo

exteriusque sitae bimari spectantur ab Isthmo.

Credere quis posset? solae cessastis Athenae.

Obstitit officio bellum, subvectaque ponto

barbara Mopsopios terrebant agmina muros.

Threicius Tereus haec auxiliaribus armis

fuderat et clarum vincendo nomen habebat.

Quem sibi Pandion opibusque virisque potentem

et genus a magno ducentem forte Gradivo

conubio Procnes iunxit. Non pronuba Iuno,

non Hymenaeus adest, non illi Gratia lecto.

Eumenides tenuere faces de funere raptas,

Eumenides stravere torum, tectoque profanus

incubuit bubo thalamique in culmine sedit.

Hac ave coniuncti Procne Tereusque, parentes

hac ave sunt facti. Gratata est scilicet illis

Thracia, disque ipsi grates egere diemque,

quaque data est claro Pandione nata tyranno,

quaque erat ortus Itys, festum iussere vocari.

Usque adeo latet utilitas. Iam tempora Titan

quinque per autumnos repetiti duxerat anni,

cum blandita viro Procne “si gratia” dixit

“ulla mea est, vel me visendam mitte sorori,

vel soror huc veniat! redituram tempore parvo

promittes socero: magni mihi muneris instar

germanam vidisse dabis.” Iubet ille carinas

in freta deduci veloque et remige portus

Cecropios intrat Piraeaque litora tangit.

Ut primum soceri data copia, dextera dextrae

iungitur, et fausto committitur omine sermo.

Coeperat adventus causam, mandata referre

coniugis et celeres missae spondere recursus:

ecce venit magno dives Philomela paratu,

divitior forma: quales audire solemus

naidas et dryadas mediis incedere silvis,

si modo des illis cultus similesque paratus.

Non secus exarsit conspecta virgine Tereus,

quam siquis canis ignem supponat aristis,

aut frondem positasque cremet faenilibus herbas.

Digna quidem facies: sed et hunc innata libido

exstimulat, pronumque genus regionibus illis

in venerem est: flagrat vitio gentisque suoque.

Impetus est illi comitum corrumpere curam

nutricisque fidem, nec non ingentibus ipsam

sollicitare datis totumque impendere regnum,

aut rapere et saevo raptam defendere bello—,

et nihil est quod non effreno captus amore

ausit nec capiunt inclusas pectora flammas.

Iamque moras male fert cupidoque revertitur ore

ad mandata Procnes, et agit sua vota sub illa.

Facundum faciebat amor: quotiensque rogabat

ulterius iusto Procnen ita velle ferebat.

Addidit et lacrimas, tamquam mandasset et illas.

Pro superi, quantum mortalia pectora caecae

noctis habent! ipso sceleris molimine Tereus

creditur esse pius laudemque a crimine sumit.

Quid quod idem Philomela cupit patriosque lacertis

blanda tenens umeros, ut eat visura sororem,

perque suam contraque suam petit ipsa salutem.

Spectat eam Tereus praecontrectatque videndo

osculaque et collo circumdata bracchia cernens

omnia pro stimulis facibusque ciboque furoris

accipit; et quotiens amplectitur illa parentem,

esse parens vellet: neque enim minus impius esset.

Vincitur ambarum genitor prece. Gaudet agitque

illa patri grates et successisse duabus

id putat infelix, quod erit lugubre duabus.

Iam labor exiguus Phoebo restabat, equique

pulsabant pedibus spatium declivis Olympi:

regales epulae mensis et Bacchus in auro

ponitur; hinc placido dantur sua corpora somno.

At rex Odrysius, quamvis secessit, in illa

aestuat, et, repetens faciem motusque manusque,

qualia vult fingit quae nondum vidit, et ignes

ipse suos nutrit, cura removente soporem.

Lux erat, et generi dextram complexus euntis

Pandion comitem lacrimis commendat obortis:

“Hanc ego, care gener, quoniam pia causa coegit

et voluere ambae, voluisti tu quoque, Tereu,

do tibi, perque fidem cognataque pectora supplex,

per superos oro, patrio ut tuearis amore

et mihi sollicitae lenimen dulce senectae

quam primum (omnis erit nobis mora longa) remittas.

Tu quoque quam primum (satis est procul esse sororem)

si pietas ulla est, ad me, Philomela, redito.”

Mandabat pariterque suae dabat oscula natae,

et lacrimae mites inter mandata cadebant.

Utque fide pignus dextras utriusque poposcit

inter seque datas iunxit natamque nepotemque

absentes pro se memori rogat ore salutent;

supremumque vale pleno singultibus ore

vix dixit timuitque suae praesagia mentis.

Ut semel imposita est pictae Philomela carinae,

admotumque fretum remis tellusque repulsa est,

“vicimus” exclamat, “mecum mea vota feruntur”

exsultatque et vix animo sua gaudia differt

barbarus et nusquam lumen detorquet ab illa,

non aliter, quam cum pedibus praedator obuncis

deposuit nido leporem Iovis ales in alto:

nulla fuga est capto, spectat sua praemia raptor.

Iamque iter effectum, iamque in sua litora fessis

puppibus exierant, cum rex Pandione natam

in stabula alta trahit, silvis obscura vetustis,

atque ibi pallentem trepidamque et cuncta timentem

et iam cum lacrimis, ubi sit germana, rogantem

includit: fassusque nefas et virginem et unam

vi superat frustra clamato saepe parente,

saepe sorore sua, magnis super omnia divis.

Illa tremit velut agna pavens, quae saucia cani

ore excussa lupi nondum sibi tuta videtur,

utque columba suo madefactis sanguine plumis

horret adhuc avidosque timet, quibus haeserat, ungues.

Mox ubi mens rediit, passos laniata capillos,

lugenti similis, caesis plangore lacertis,

intendens palmas “o diris barbare factis,

o crudelis” ait “nec te mandata parentis

cum lacrimis movere piis nec cura sororis

nec mea virginitas nec coniugialia iura!

Omnia turbasti: paelex ego facta sororis,

tu geminus coniunx, hostis mihi debita Procne.

Quin animam hanc, ne quod facinus tibi, perfide, restet,

eripis? atque utinam fecisses ante nefandos

concubitus vacuas habuissem criminis umbras.

Si tamen haec superi cernunt, si numina divum

sunt aliquid, si non perierunt omnia mecum,

quandocumque mihi poenas dabis. Ipsa pudore

proiecto tua facta loquar. Si copia detur,

in populos veniam; si silvis clausa tenebor,

implebo silvas et conscia saxa movebo:

audiet haec aether, et si deus ullus in illo est.”

Talibus ira feri postquam commota tyranni

nec minor hac metus est, causa stimulatus utraque

quo fuit accinctus, vagina liberat ensem

arreptamque coma flexis post terga lacertis

vincla pati cogit. Iugulum Philomela parabat

spemque suae mortis viso conceperat ense:

ille indignantem et nomen patris usque vocantem

luctantemque loqui comprensam forcipe linguam

abstulit ense fero. Radix micat ultima linguae,

ipsa iacet terraeque tremens inmurmurat atrae;

utque salire solet mutilatae cauda colubrae,

palpitat et moriens dominae vestigia quaerit.

Hoc quoque post facinus (vix ausim credere) fertur

saepe sua lacerum repetisse libidine corpus.

Sustinet ad Procnen post talia facta reverti.

Coniuge quae viso germanam quaerit: at ille

dat gemitus fictos commentaque funera narrat,

et lacrimae fecere fidem. Velamima Procne

deripit ex umeris auro fulgentia lato

induiturque atras vestes et inane sepulcrum

constituit falsisque piacula manibus infert

et luget non sic lugendae fata sororis.

Signa deus bis sex acto lustraverat anno.

Quid faciat Philomela? fugam custodia claudit,

structa rigent solido stabulorum moenia saxo,

os mutum facti caret indice. Grande doloris

ingenium est, miserisque venit sollertia rebus.

Stamina barbarica suspendit callida tela

purpureasque notas filis intexuit albis,

indicium sceleris; perfectaque tradidit uni,

utque ferat dominae gestu rogat: illa rogata

pertulit ad Procnen, nec scit, quid tradat in illis.

Evolvit vestes saevi matrona tyranni

fortunaeque suae carmen miserabile legit

et (mirum potuisse) silet. Dolor ora repressit,

verbaque quaerenti satis indignantia linguae

defuerunt; nec flere vacat, sed fasque nefasque

confusura ruit, poenaeque in imagine tota est.

Tempus erat, quo sacra solent trieterica Bacchi

Sithoniae celebrare nurus: nox conscia sacris.

Nocte sonat Rhodope tinnitibus aeris acuti,

nocte sua est egressa domo regina deique

ritibus instruitur furialiaque accipit arma.

Vite caput tegitur, lateri cervina sinistro

vellera dependent, umero levis incubat hasta.

Concita per silvas turba comitante suarum

terribilis Procne furiisque agitata doloris,

Bacche, tuas simulat. Venit ad stabula avia tandem

exululatque euhoeque sonat portasque refringit

germanamque rapit; raptaeque insignia Bacchi

induit et vultus hederarum frondibus abdit

attonitamque trahens intra sua moenia ducit.

Ut sensit tetigisse domum Philomela nefandam,

horruit infelix totoque expalluit ore.

Nacta locum Procne sacrorum pignera demit

oraque develat miserae pudibunda sororis

amplexumque petit. Sed non attollere contra

sustinet haec oculos, paelex sibi visa sororis,

deiectoque in humum vultu iurare volenti

testarique deos, per vim sibi dedecus illud

illatum, pro voce manus fuit. Ardet et iram

non capit ipsa suam Procne; fletumque sororis

corripiens “non est lacrimis hoc” inquit “agendum,

sed ferro, sed si quid habes, quod vincere ferrum

possit. In omne nefas ego me, germana, paravi.

Aut ego, cum facibus regalia tecta cremabo,

artificem mediis inmittam Terea flammis,

aut linguam, aut oculos et quae tibi membra pudorem

abstulerunt, ferro rapiam, aut per vulnera mille

sontem animam expellam. Magnum quodcumque paravi:

quid sit, adhuc dubito.” Peragit dum talia Procne,

ad matrem veniebat Itys. Quid possit, ab illo

admonita est: oculisque tuens inmitibus “a quam

es similis patri” dixit. Nec plura locuta

triste parat facinus tacitaque exaestuat ira.

Ut tamen accessit natus matrique salutem

attulit et parvis adduxit colla lacertis

mixtaque blanditiis puerilibus oscula iunxit,

mota quidem est genetrix infractaque constitit ira

invitique oculi lacrimis maduere coactis:

sed simul ex nimia mentem pietate labare

sensit, ab hoc iterum est ad vultus versa sororis

inque vicem spectans ambos “cur admovet” inquit

“alter blanditias, rapta silet altera lingua?

Quam vocat hic matrem, cur non vocat illa sororem?

Cui sis nupta, vide, Pandione nata, marito.

Degeneras: scelus est pietas in coniuge Tereo.”

Nec mora, traxit Ityn, veluti Gangetica cervae

lactentem fetum per silvas tigris opacas.

Utque domus altae partem tenuere remotam,

tendentemque manus et iam sua fata videntem

et “mater, mater” clamantem et colla petentem

ense ferit Procne, lateri qua pectus adhaeret,

nec vultum vertit. Satis illi ad fata vel unum

vulnus erat: iugulum ferro Philomela resolvit.

Vivaque adhuc animaeque aliquid retinentia membra

dilaniant. Pars inde cavis exsultat aenis,

pars veribus stridunt: manant penetralia tabo.

His adhibet coniunx ignarum Terea mensis

et patrii moris sacrum mentita, quod uni

fas sit adire viro, comites famulosque removit.

Ipse sedens solio Tereus sublimis avito

vescitur inque suam sua viscera congerit alvum.

Tantaque nox animi est, “Ityn huc accersite” dixit.

Dissimulare nequit crudelia gaudia Procne,

iamque suae cupiens exsistere nuntia cladis,

“intus habes, quem poscis” ait. Circumspicit ille

atque ubi sit quaerit. Quaerenti iterumque vocanti,

sicut erat sparsis furiali caede capillis,

prosiluit Ityosque caput Philomela cruentum

misit in ora patris: nec tempore maluit ullo

posse loqui et mentis testari gaudia dictis.

Thracius ingenti mensas clamore repellit

vipereasque ciet Stygia de valle sorores;

et modo, si posset reserato pectore diras

egerere inde dapes inmersaque viscera gestit,

flet modo seque vocat bustum miserabile nati,

nunc sequitur nudo genitas Pandione ferro.

Corpora Cecropidum pennis pendere putares:

pendebant pennis. Quarum petit altera silvas,

altera tecta subit; neque adhuc de pectore caedis

excessere notae, signataque sanguine pluma est.

Ille dolore suo poenaeque cupidine velox

vertitur in volucrem, cui stant in vertice cristae;

prominet inmodicum pro longa cuspide rostrum:

nomen epops volucri, facies armata videtur.

Hic dolor ante diem longaeque extrema senectae

tempora Tartareas Pandiona misit ad umbras.

Sceptra loci rerumque capit moderamen Erechtheus,

iustitia dubium validisne potentior armis.

Quattuor ille quidem iuvenes totidemque crearat

femineae sortis: sed erat par forma duarum.

E quibus Aeolides Cephalus te coniuge felix,

Procri, fuit; Boreae Tereus Thracesque nocebant,

dilectaque diu caruit deus Orithyia,

dum rogat et precibus mavult quam viribus uti.

Ast ubi blanditiis agitur nihil, horridus ira,

quae solita est illi nimiumque domestica vento,

“et merito!” dixit: “quid enim mea tela reliqui,

saevitiam et vires iramque animosque minaces,

admovique preces, quarum me dedecet usus?

Apta mihi vis est: vi tristia nubila pello,

vi freta concutio nodosaque robora verto

induroque nives et terras grandine pulso.

Idem ego cum fratres caelo sum nactus aperto

(nam mihi campus is est), tanto molimine luctor,

ut medius nostris concursibus insonet aether

exsiliantque cavis elisi nubibus ignes.

Idem ego cum subii convexa foramina terrae

supposuique ferox imis mea terga cavernis,

sollicito manes totumque tremoribus orbem.

Hac ope debueram thalamos petiisse, socerque

non orandus erat, vi sed faciendus Erechtheus.”

Haec Boreas aut his non inferiora locutus

excussit pennas: quarum iactatibus omnis

adflata est tellus latumque perhorruit aequor.

Pulvereamque trahens per summa cacumina pallam

verrit humum pavidamque metu caligine tectus

Orithyian amans fulvis amplectitur alis.

Dum volat, arserunt agitati fortius ignes.

Nec prius aerii cursus suppressit habenas,

quam Ciconum tenuit populos et moenia raptor.

Illic et gelidi coniunx Actaea tyranni

et genetrix facta est, partus enixa gemellos,

cetera qui matris, pennas genitoris haberent.

Non tamen has una memorant cum corpore natas,

barbaque dum rutilis aberat subnixa capillis,

implumes Calaisque puer Zetesque fuerunt.

Mox pariter pennae ritu coepere volucrum

cingere utrumque latus, pariter flavescere malae.

Ergo ubi concessit tempus puerile iuventae,

vellera cum Minyis nitido radiantia villo

per mare non notum prima petiere carina.

Iamque fretum Minyae Pagasaea puppe secabant,

perpetuaque trahens inopem sub nocte senectam

Phineus visus erat, iuvenesque Aquilone creati

virgineas volucres miseri senis ore fugarant,

multaque perpessi claro sub Iasone tandem

contigerant rapidas limosi Phasidos undas.

Dumque adeunt regem Phrixeaque vellera poscunt

lexque datur Minyis magnorum horrenda laborum,

concipit interea validos Aeetias ignes

et luctata diu, postquam ratione furorem

vincere non poterat, “frustra Medea, repugnas:

nescio quis deus obstat” ait; “mirumque, nisi hoc est,

aut aliquid certe simile huic, quod amare vocatur.

Nam cur iussa patris nimium mihi dura videntur?

Sunt quoque dura nimis. Cur, quem modo denique vidi,

ne pereat, timeo? quae tanti causa timoris?

Excute virgineo conceptas pectore flammas,

si potes, infelix! — Si possem, sanior essem.

Sed trahit invitam nova vis, aliudque cupido,

mens aliud suadet. Video meliora proboque,

deteriora sequor. Quid in hospite, regia virgo,

ureris et thalamos alieni concipis orbis?

Haec quoque terra potest, quod ames, dare. Vivat an ille

occidat, in dis est. Vivat tamen! idque precari

vel sine amore licet: quid enim commisit Iason?

Quem, nisi crudelem, non tangat Iasonis aetas

et genus et virtus? Quem non, ut cetera desint,

ore movere potest? Certe mea pectora movit.

At nisi opem tulero, taurorum adflabitur ore

concurretque suae segeti, tellure creatis

hostibus, aut avido dabitur fera praeda draconi.

Hoc ego si patiar, tum me de tigride natam,

tum ferrum et scopulos gestare in corde fatebor.

Cur non et specto pereuntem oculosque videndo

conscelero? Cur non tauros exhortor in illum

terrigenasque feros insopitumque draconem?

Di meliora velint. Quamquam non ista precanda,

sed facienda mihi. — Prodamne ego regna parentis,

atque ope nescio quis servabitur advena nostra,

ut per me sospes sine me det lintea ventis

virque sit alterius, poenae Medea relinquar?

Si facere hoc aliamve potest praeponere nobis,

occidat ingratus. Sed non is vultus in illo,

non ea nobilitas animo est, ea gratia formae,

ut timeam fraudem meritique oblivia nostri.

Et dabit ante fidem, cogamque in foedera testes

esse deos. Quid tuta times? accingere et omnem

pelle moram: tibi se semper debebit Iason,

te face sollemni iunget sibi, perque Pelasgas

servatrix urbes matrum celebrabere turba.

Ergo ego germanam fratremque patremque deosque

et natale solum, ventis ablata, relinquam?

Nempe pater saevus, nempe est mea barbara tellus,

frater adhuc infans: stant mecum vota sororis,

maximus intra me deus est. Non magna relinquam,

magna sequar: titulum servatae pubis Achivae

notitiamque loci melioris et oppida, quorum

hic quoque fama viget, cultusque artesque locorum;

quemque ego cum rebus, quas totus possidet orbis,

Aesoniden mutasse velim; quo coniuge felix

et dis cara ferar et vertice sidera tangam.

Quid, quod nescio qui mediis concurrere in undis

dicuntur montes, ratibusque inimica Charybdis

nunc sorbere fretum, nunc reddere, cinctaque saevis

Scylla rapax canibus Siculo latrare profundo?

Nempe tenens, quod amo, gremioque in Iasonis haerens

per freta longa ferar: nihil illum amplexa verebor

aut, siquid metuam, metuam de coniuge solo. —

Coniugiumne vocas speciosaque nomina culpae

imponis, Medea, tuae? Quin adspice, quantum

adgrediare nefas, et, dum licet, effuge crimen.”

Dixit, et ante oculos rectum pietasque pudorque

constiterant, et victa dabat iam terga Cupido.

Ibat ad antiquas Hecates Perseidos aras,

quas nemus umbrosum secretaque silva tegebat.

Et iam fortis erat pulsusque resederat ardor,

cum videt Aesoniden exstinctaque flamma reluxit.

Erubuere genae, totoque recanduit ore,

utque solet ventis alimenta adsumere quaeque

parva sub inducta latuit scintilla favilla

crescere et in veteres agitata resurgere vires,

sic iam lentus amor, iam quem languere putares,

ut vidit iuvenem, specie praesentis inarsit.

Et casu solito formosior Aesone natus

illa luce fuit: posses ignoscere amanti.

Spectat et in vultu veluti tum denique viso

lumina fixa tenet nec se mortalia demens

ora videre putat, nec se declinat ab illo.

Ut vero coepitque loqui dextramque prehendit

hospes et auxilium submissa voce rogavit

promisitque torum, lacrimis ait illa profusis:

“Quid faciam, video (non ignorantia veri

decipiet, sed amor): servabere munere nostro;

servatus promissa dato.” Per sacra triformis

ille deae, lucoque foret quod numen in illo,

perque patrem soceri cernentem cuncta futuri

eventusque suos et tanta pericula iurat.

Creditus accepit cantatas protinus herbas

edidicitque usum, laetusque in tecta recessit.

Postera depulerat stellas aurora micantes:

conveniunt populi sacrum Mavortis in arvum

consistuntque iugis. Medio rex ipse resedit

agmine purpureus sceptroque insignis eburno.

Ecce adamanteis Vulcanum naribus efflant

aeripedes tauri, tactaeque vaporibus herbae

ardent; utque solent pleni resonare camini,

aut ubi terrena silices fornace soluti

concipiunt ignem liquidarum adspergine aquarum,

pectora sic intus clausas volventia flammas

gutturaque usta sonant. Tamen illis Aesone natus

obvius it. Vertere truces venientis ad ora

terribiles vultus praefixaque cornua ferro,

pulvereumque solum pede pulsavere bisulco

fumificisque locum mugitibus impleverunt.

Deriguere metu Minyae: subit ille, nec ignes

sentit anhelatos (tantum medicamina possunt),

pendulaque audaci mulcet palearia dextra,

suppositosque iugo pondus grave cogit aratri

ducere et insuetum ferro proscindere campum.

Mirantur Colchi, Minyae clamoribus augent

adiciuntque animos. Galea tum sumit aena

vipereos dentes et aratos spargit in agros.

Semina mollit humus valido praetincta veneno,

et crescunt fiuntque sati nova corpora dentes.

Utque hominis speciem materna sumit in alvo

perque suos intus numeros componitur infans,

nec nisi maturus communes exit in auras,

sic ubi visceribus gravidae telluris imago

effecta est hominis, feto consurgit in arvo,

quodque magis mirum est, simul edita concutit arma.

Quos ubi viderunt praeacutae cuspidis hastas

in caput Haemonii iuvenis torquere parantes,

demisere metu vultumque animumque Pelasgi.

Ipsa quoque extimuit, quae tutum fecerat illum;

utque peti vidit iuvenem tot ab hostibus unum,

palluit et subito sine sanguine frigida sedit;

neve parum valeant a se data gramina, carmen

auxiliare canit secretasque advocat artes.

Ille gravem medios silicem iaculatus in hostes

a se depulsum Martem convertit in ipsos.

Terrigenae pereunt per mutua vulnera fratres

civilique cadunt acie. Gratantur Achivi

victoremque tenent avidisque amplexibus haerent.

Tu quoque victorem complecti, barbara, velles:

sed te, ne faceres, tenuit reverentia famae.

Quod licet, adfectu tacito laetaris agisque

carminibus grates et dis auctoribus horum.

Pervigilem superest herbis sopire draconem,

qui crista linguisque tribus praesignis et uncis

dentibus horrendus custos erat arboris aureae.

Hunc postquam sparsit Lethaei gramine suci

verbaque ter dixit placidos facientia somnos,

quae mare turbatum, quae concita flumina sistunt,

somnus in ignotos oculos sibi venit, et auro

heros Aesonius potitur spolioque superbus

muneris auctorem secum, spolia altera, portans

victor Iolciacos tetigit cum coniuge portus.

Haemoniae matres pro gnatis dona receptis

grandaevique ferunt patres congestaque flamma

tura liquefaciunt, inductaque cornibus aurum

victima vota cadit. Sed abest gratantibus Aeson,

iam propior leto fessusque senilibus annis.

Cum sic Aesonides: “O cui debere salutem

confiteor, coniunx, quamquam mihi cuncta dedisti

excessitque fidem meritorum summa tuorum,

si tamen hoc possunt (quid enim non carmina possunt?),

deme meis annis et demptos adde parenti.”

Nec tenuit lacrimas. Mota est pietate rogantis,

dissimilemque animum subiit Aeeta relictus.

Nec tamen adfectus tales confessa “quod” inquit

“excidit ore tuo, coniunx, scelus? ergo ego cuiquam

posse tuae videor spatium transcribere vitae?

Nec sinat hoc Hecate, nec tu petis aequa. Sed isto,

quod petis, experiar maius dare munus Iason.

Arte mea soceri longum temptabimus aevum,

non annis renovare tuis: modo diva triformis

adiuvet et praesens ingentibus adnuat ausis.”

Tres aberant noctes, ut cornua tota coirent

efficerentque orbem. Postquam plenissima fulsit

et solida terras spectavit imagine luna,

egreditur tectis vestes induta recinctas,

nuda pedem, nudos umeris infusa capillos,

fertque vagos mediae per muta silentia noctis

incomitata gradus. Homines volucresque ferasque

solverat alta quies: nullo cum murmure saepes,

inmotaeque silent frondes, silet umidus aer;

sidera sola micant. Ad quae sua bracchia tendens

ter se convertit, ter sumptis flumine crinem

inroravit aquis ternisque ululatibus ora

solvit et, in dura submisso poplite terra,

“Nox” ait “arcanis fidissima, quaeque diurnis

aurea cum luna succeditis ignibus astra,

tuque triceps Hecate, quae coeptis conscia nostris

adiutrixque venis cantusque artisque magorum,

quaeque magos, Tellus, pollentibus instruis herbis,

auraeque et venti montesque amnesque lacusque

dique omnes nemorum, dique omnes noctis adeste.

Quorum ope, cum volui, ripis mirantibus amnes

in fontes rediere suos, concussaque sisto,

stantia concutio cantu freta, nubila pello

nubilaque induco, ventos abigoque vocoque,

vipereas rumpo verbis et carmine fauces,

vivaque saxa sua convulsaque robora terra

et silvas moveo, iubeoque tremescere montes

et mugire solum manesque exire sepulcris.

Te quoque, Luna, traho, quamvis Temesaea labores

aera tuos minuant; currus quoque carmine nostro

pallet avi, pallet nostris Aurora venenis.

Vos mihi taurorum flammas hebetastis et unco

impatiens oneris collum pressistis aratro,

vos serpentigenis in se fera bella dedistis

custodemque rudem somno sopistis et aurum

vindice decepto Graias misistis in urbes.

Nunc opus est sucis, per quos renovata senectus

in florem redeat primosque reconligat annos.

Et dabitis. Neque enim micuerunt sidera frustra,

nec frustra volucrum tractus cervice draconum

currus adest.” Aderat demissus ab aethere currus.

Quo simul adscendit frenataque colla draconum

permulsit manibusque leves agitavit habenas,

sublimis rapitur subiectaque Thessala Tempe

despicit et Threces regionibus applicat angues:

et quasque Ossa tulit quasque altus Pelion herbas

Othrysque Pindusque et Pindo maior Olympus

perspicit, et placitas partim radice revellit,

partim succidit curvamine falcis aenae.

Multa quoque Apidani placuerunt gramina ripis,

multa quoque Amphrysi neque eras inmunis, Enipeu;

nec non Peneos, nec non Spercheides undae

contribuere aliquid iuncosaque litora Boebes.

Carpsit et Euboica vivax Anthedone gramen,

nondum mutato vulgatum corpore Glauci.

Et iam nona dies curru pennisque draconum

nonaque nox omnes lustrantem viderat agros,

cum rediit. Neque erant tacti, nisi odore, dracones,

et tamen annosae pellem posuere senectae.

Constitit adveniens citra limenque foresque

et tantum caelo tegitur refugitque viriles

contactus statuitque aras de caespite binas,

dexteriore Hecates, ast laeva parte Iuventae.

Has ubi verbenis silvaque incinxit agresti.

haud procul egesta scrobibus tellure duabus

sacra facit cultrosque in guttura velleris atri

conicit et patulas perfundit sanguine fossas.

Tum super invergens liquidi carchesia vini

alteraque invergens tepidi carchesia lactis

verba simul fudit terrenaque numina civit

umbrarumque rogat rapta cum coniuge regem,

ne properent artus anima fraudare senili.

Quos ubi placavit precibusque et murmure longo,

Aesonis effetum proferri corpus ad auras

iussit et in plenos resolutum carmine somnos,

exanimi similem, stratis porrexit in herbis.

Hinc procul Aesoniden, procul hinc iubet ire ministros

et monet arcanis oculos removere profanos.

Diffugiunt iussi. Passis Medea capillis

bacchantum ritu, flagrantes circuit aras

multifidasque faces in fossa sanguinis atra

tingit et infectas geminis accendit in aris

terque senem flamma, ter aqua, ter sulphure lustrat.

Interea validum posito medicamen aeno

fervet et exsultat spumisque tumentibus albet.

Illic Haemonia radices valle resectas

seminaque floresque et sucos incoquit atros.

Adicit extremo lapides oriente petitos

et quas Oceani refluum mare lavit harenas,

addit et exceptas luna pernocte pruinas

et strigis infames ipsis cum carnibus alas

inque virum soliti vultus mutare ferinos

ambigui prosecta lupi; nec defuit illis

squamea Cinyphii tenuis membrana chelydri

vivacisque iecur cervi; quibus insuper addit

ora caputque novem cornicis saecula passae.

His et mille aliis postquam sine nomine rebus

propositum instruxit mortali barbara maius

arenti ramo iampridem mitis olivae

omnia confudit summisque inmiscuit ima.

Ecce vetus calido versatus stipes aeno

fit viridis primo, nec longo tempore frondes

induit et subito gravidis oneratur olivis.

At quacumque cavis spumas eiecit aenis

ignis et in terram guttae cecidere calentes,

vernat humus, floresque et mollia pabula surgunt.

Quae simul ac vidit, stricto Medea recludit

ense senis iugulum, veteremque exire cruorem

passa, replet sucis. Quos postquam combibit Aeson

aut ore acceptos aut vulnere, barba comaeque

canitie posita nigrum rapuere colorem,

pulsa fugit macies, abeunt pallorque situsque,

adiectoque cavae supplentur corpore rugae,

membraque luxuriant. Aeson miratur et olim

ante quater denos hunc se reminiscitur annos.

Viderat ex alto tanti miracula monstri

Liber, et admonitus iuvenes nutricibus annos

posse suis reddi, capit hoc a Colchide munus.

Neve doli cessent, odium cum coniuge falsum

Phasias adsimulat Peliaeque ad limina supplex

confugit. Atque illam, quoniam gravis ipse senecta est,

excipiunt natae. Quas tempore callida parvo

Colchis amicitiae mendacis imagine cepit.

Dumque refert inter meritorum maxima, demptos

Aesonis esse situs, atque hac in parte moratur,

spes est virginibus Pelia subiecta creatis

arte suum parili revirescere posse parentem.

Idque petunt pretiumque iubent sine fine pacisci.

Illa brevi spatio silet et dubitare videtur

suspenditque animos ficta gravitate rogantes.

Mox ubi pollicita est, “quo sit fiducia maior

muneris huius” ait, “qui vestri maximus aevo est

dux gregis inter oves, agnus medicamine fiet.”

Protinus innumeris effetus laniger annis

attrahitur flexo circum cava tempora cornu.

Cuius ut Haemonio marcentia guttura cultro

fodit et exiguo maculavit sanguine ferrum,

membra simul pecudis validosque venefica sucos

mergit in aere cavo: minuunt en corporis artus

cornuaque exurunt nec non cum cornibus annos,

et tener auditur medio balatus aeno.

Nec mora, balatum mirantibus exsilit agnus

lascivitque fuga lactantiaque ubera quaerit.

Obstipuere satae Pelia: promissaque postquam

exhibuere fidem, tum vero impensius instant.

Ter iuga Phoebus equis in Hibero flumine mersis

dempserat et quarta radiantia nocte micabant

sidera, cum rapido fallax Aeetias igni

imponit purum laticem et sine viribus herbas.

Iamque neci similis resoluto corpore regem

et cum rege suo custodes somnus habebat,

quem dederant cantus magicaeque potentia linguae:

intrarant iussae cum Colchide limina natae

ambierantque torum. “Quid nunc dubitatis inertes?

Stringite” ait “gladios veteremque haurite cruorem,

ut repleam vacuas iuvenali sanguine venas.

In manibus vestris vita est aetasque parentis:

si pietas ulla est nec spes agitatis inanes,

officium praestate patri telisque senectam

exigite et saniem coniecto emittite ferro.”

His, ut quaeque pia est, hortatibus impia prima est,

et ne sit scelerata, facit scelus. Haud tamen ictus

ulla suos spectare potest, oculosque reflectunt

caecaque dant saevis aversae vulnera dextris.

Ille, cruore fluens, cubito tamen adlevat artus

semilacerque toro temptat consurgere et inter

tot medius gladios pallentia bracchia tendens

“quid facitis, gnatae? quis vos in fata parentis

armat?” ait. Cecidere illis animique manusque.

Plura locuturo cum verbis guttura Colchis

abstulit et calidis laniatum mersit in undis.

Quod nisi pennatis serpentibus isset in auras,

non exempta foret poenae. Fugit alta superque

Pelion umbrosum, Philyreia tecta, superque

Othryn et eventu veteris loca nota Cerambi.

Hic ope nympharum sublatus in aera pennis,

cum gravis infuso tellus foret obruta ponto,

Deucalioneas effugit inobrutus undas.

Aeoliam Pitanen a laeva parte relinquit

factaque de saxo longi simulacra draconis,

Idaeumque nemus, quo nati furta, iuvencum

occuluit Liber falsi sub imagine cervi,

quaque pater Corythi parva tumulatus harena est,

et quos Maera novo latratu terruit agros,

Eurypylique urbem, qua Coae cornua matres

gesserunt tum cum discederet Herculis agmen

Phoebeamque Rhodon et Ialysios Telchinas,

quorum oculos ipso vitiantes omnia visu

Iuppiter exosus fraternis subdidit undis.

Transit et antiquae Cartheia moenia Ceae,

qua pater Alcidamas placidam de corpore natae

miraturus erat nasci potuisse columbam.

Inde lacus Hyries videt et Cycneia tempe,

quae subitus celebravit olor. Nam Phyllius illic

imperio pueri volucresque ferumque leonem

tradiderat domitos; taurum quoque vincere iussus

vicerat, et spreto totiens iratus amore

praemia poscenti taurum suprema negabat.

Ille indignatus “cupies dare” dixit et alto

desiluit saxo. Cuncti cecidisse putabant:

factus olor niveis pendebat in aere pennis.

At genetrix Hyrie, servatum nescia, flendo

delicuit stagnumque suo de nomine fecit.

Adiacet his Pleuron, in qua trepidantibus alis

Ophias effugit natorum vulnera Combe.

Inde Calaureae Letoidos adspicit arva,

in volucrem versi cum coniuge conscia regis.

Dextera Cyllene est, in qua cum matre Menephron

concubiturus erat saevarum more ferarum

Cephison procul hinc deflentem fata nepotis

respicit, in tumidam phocen ab Apolline versi,

Eumelique domum lugentis in aere natum.

Tandem vipereis Ephyren Pirenida pennis

contigit. Hic aevo veteres mortalia primo

corpora vulgarunt pluvialibus edita fungis.

Sed postquam Colchis arsit nova nupta venenis,

flagrantemque domum regis mare vidit utrumque,

sanguine natorum perfunditur impius ensis,

ultaque se male mater Iasonis effugit arma.

Hinc Titaniacis ablata draconibus intrat

Palladias arces, quae te, iustissima Phene,

teque, senex Peripha, pariter videre volantes

innixamque novis neptem Polypemonis alis.

Excipit hanc Aegeus, facto dammandus in uno;

nec satis hospitium est: thalami quoque foedere iungit.

Iamque aderat Theseus, proles ignara parenti,

et virtute sua bimarem pacaverat Isthmon.

Huius in exitium miscet Medea quod olim

attulerat secum Scythicis aconiton ab oris.

Illud Echidneae memorant e dentibus ortum

esse canis. Specus est tenebroso caecus hiatu,

est via declivis, per quam Tirynthius heros

restantem contraque diem radiosque micantes

obliquantem oculos nexis adamante catenis

Cerberon abstraxit; rabida qui concitus ira

implevit pariter ternis latratibus auras

et sparsit virides spumis albentibus agros.

Has concresse putant nactasque alimenta feracis

fecundique soli vires cepisse nocendi.

Quae quia nascuntur dura vivacia caute,

agrestes aconita vocant. Ea coniugis astu

ipse parens Aegeus nato porrexit ut hosti.

Sumpserat ignara Theseus data pocula dextra,

cum pater in capulo gladii cognovit eburno

signa sui generis facinusque excussit ab ore.

Effugit illa necem nebulis per carmina motis.

At genitor, quamquam laetatur sospite nato,

attonitus tamen est ingens discrimine parvo

committi potuisse nefas. Fovet ignibus aras

muneribusque deos implet, feriuntque secures

colla torosa boum vinctorum corpora vittis.

Nullus Erechthidis fertur celebratior illo

inluxisse dies. Agitant convivia patres

et medium vulgus, nec non et carmina, vino

ingenium faciente, canunt: “Te, maxime Theseu,

mirata est Marathon Cretaei sanguine tauri;

quodque suis securus arat Cromyona colonus,

munus opusque tuum est. Tellus Epidauria per te

clavigeram vidit Vulcani occumbere prolem,

vidit et inmitem Cephisias ora Procrusten,

Cercyonis letum vidit Cerealis Eleusin.

Occidit ille Sinis, magnis male viribus usus,

qui poterat curvare trabes et agebat ab alto

ad terram late sparsuras corpora pinus.

Tutus ad Alcathoen, Lelegeia moenia, limes

composito Scirone patet, sparsisque latronis

terra negat sedem, sedem negat ossibus unda;

quae iactata diu fertur durasse vetustas

in scopulos: scopulis nomen Scironis inhaeret.

Si titulos annosque tuos numerare velimus,

facta premant annos. Pro te, fortissime, vota

publica suscipimus, Bacchi tibi sumimus haustus.”

Consonat adsensu populi precibusque faventum

regia, nec tota tristis locus ullus in urbe est.

Nec tamen (usque adeo nulla est sincera voluptas,

sollicitumque aliquid laetis intervenit) Aegeus

gaudia percepit nato secura recepto.

Bella parat Minos. Qui quamquam milite, quamquam

classe valet, patria tamen est firmissimus ira

Androgeique necem iustis ulciscitur armis.

Ante tamen bello vires adquirit amicas,

quaque potens habitus, volucri freta classe pererrat.

Hinc Anaphen sibi iungit et Astypaleia regna,

promissis Anaphen, regna Astypaleia bello;

hinc humilem Myconum cretosaque rura Cimoli

florentemque thymo Cythnum parvamque Seriphon

marmoreamque Paron, quaque impia prodidit Arnen

Sithonis (accepto, quod avara poposcerat, auro

mutata est in avem, quae nunc quoque diligit aurum,

nigra pedes, nigris velata monedula pennis).

At non Oliaros Didymaeque et Tenos et Andros

et Gyaros nitidaeque ferax Peparethos olivae

Gnosiacas iuvere rates. Latere inde sinistro

Oenopiam Minos petit, Aeacideia regna:

Oenopiam veteres appellavere, sed ipse

Aeacus Aeginam genetricis nomine dixit.

Turba ruit tantaeque virum cognoscere famae

expetit. Occurrunt illi Telamonque, minorque

quam Telamon Peleus, et proles tertia Phocus.

Ipse quoque egreditur tardus gravitate senili

Aeacus, et quae sit veniendi causa requirit.

Admonitus patrii luctus suspirat et illi

dicta refert rector populorum talia centum:

“Arma iuves oro pro gnato sumpta piaeque

pars sis militiae; tumulo solacia posco.”

Huic Asopiades “petis inrita” dixit “et urbi

non facienda meae: neque enim coniunctior ulla

Cecropidis hac est tellus: ea foedera nobis.”

Tristis abit “stabunt” que “tibi tua foedera magno”

dixit et utilius bellum putat esse minari

quam gerere atque suas ibi praeconsumere vires.

Classis ab Oenopiis etiamnum Lyctia muris

spectari poterat, cum pleno concita velo

Attica puppis adest in portusque intrat amicos,

quae Cephalum patriaeque simul mandata ferebat.

Aeacidae longo iuvenes post tempore visum

agnovere tamen Cephalum dextrasque dedere

inque patris duxere domum. Spectabilis heros

et veteris retinens etiamnum pignera formae

ingreditur ramumque tenens popularis olivae

a dextra laevaque duos aetate minores

maior habet, Clyton et Buten, Pallante creatos.

Postquam congressus primi sua verba tulerunt,

Cecropidae Cephalus peragit mandata rogatque

auxilium foedusque refert et iura parentum

imperiumque peti totius Achaidos addit.

Sic ubi mandatam iuvit facundia causam,

Aeacus, in capulo sceptri nitente sinistra,

“ne petite auxilium, sed sumite”, dixit “Athenae;

nec dubie vires, quas haec habet insula, vestras

ducite; et omnia habet (rerum status iste mearum).

Robora non desunt, superat mihi miles et hosti:

gratia dis, felix et inexcusabile tempus.”

“Immo ita sit,” Cephalus, ”crescat tua civibus opto

urbs!” ait. “Adveniens equidem modo gaudia cepi,

cum tam pulchra mihi, tam par aetate iuventus

obvia processit. Multos tamen inde requiro,

quos quondam vidi vestra prius urbe receptus.”

Aeacus ingemuit tristique ita voce locutus:

”Flebile principium melior fortuna secuta est.

Hanc utinam possem vobis memorare sine illo!

Ordine nunc repetam. Neu longa ambage morer vos:

ossa cinisque iacent, memori quos mente requiris.

Et quota pars illi rerum periere mearum!

Dira lues ira populis Iunonis iniquae

incidit exosae dictas a paelice terras.

Dum visum mortale malum tantaeque latebat

causa nocens cladis, pugnatum est arte medendi:

exitium superabat opem, quae victa iacebat.

Principio caelum spissa caligine terras

pressit et ignavos inclusit nubibus aestus;

dumque quater iunctis explevit cornibus orbem

luna, quater plenum tenuata retexuit orbem,

letiferis calidi spirarunt aestibus austri.

Constat et in fontes vitium venisse lacusque,

miliaque incultos serpentum multa per agros

errasse atque suis fluvios temerasse venenis.

Strage canum primo volucrumque oviumque boumque,

inque feris subiti deprensa potentia morbi.

Concidere infelix validos miratur arator

inter opus tauros medioque recumbere sulco;

lanigeris gregibus balatus dantibus aegros

sponte sua lanaeque cadunt et corpora tabent.

Acer equus quondam magnaeque in pulvere famae

degenerat palmas veterumque oblitus honorum

ad praesepe gemit leto moriturus inerti.

Non aper irasci meminit, non fidere cursu

cerva, nec armentis incurrere fortibus ursi.

Omnia languor habet; silvisque agrisque viisque

corpora foeda iacent, vitiantur odoribus aurae.

Mira loquar: non illa canes avidaeque volucres,

non cani tetigere lupi; dilapsa liquescunt

adflatuque nocent et agunt contagia late.

Pervenit ad miseros damno graviore colonos

pestis et in magnae dominatur moenibus urbis.

Viscera torrentur primo, flammaeque latentis

indicium rubor est et ductus anhelitus ingens.

Aspera lingua tumet, tepidisque arentia ventis

ora patent, auraeque graves captantur hiatu.

Non stratum, non ulla pati velamina possunt,

dura sed in terra ponunt praecordia; nec fit

corpus humo gelidum, sed humus de corpore fervet.

Nec moderator adest, inque ipsos saeva medentes

erumpit clades, obsuntque auctoribus artes:

quo propior quisque est servitque fidelius aegro,

in partem leti citius venit. Utque salutis

spes abiit finemque vident in funere morbi,

indulgent animis et nulla, quid utile, cura est:

utile enim nihil est. Passim positoque pudore

fontibus et fluviis puteisque capacibus haerent,

nec sitis est exstincta prius quam vita bibendo.

Inde graves multi nequeunt consurgere et ipsis

inmoriuntur aquis: aliquis tamen haurit et illas.

Tantaque sunt miseris invisi taedia lecti:

prosiliunt, aut si prohibent consistere vires,

corpora devolvunt in humum: fugiuntque penates

quisque suos, sua cuique domus funesta videtur,

et quia causa latet, locus est in crimine parvus

Semianimes errare viis, dum stare valebant,

adspiceres, flentes alios terraque iacentes

lassaque versantes supremo lumina motu:

membraque pendentis tendunt ad sidera caeli,

hic illic, ubi mors deprenderat, exhalantes.

Quid mihi tunc animi fuit? an quod debuit esse,

ut vitam odissem et cuperem pars esse meorum?

Quo se cumque acies oculorum flexerat, illic

vulgus erat stratum, veluti cum putria motis

poma cadunt ramis agitataque ilice glandes.

Templa vides contra gradibus sublimia longis:

Iuppiter illa tenet. Quis non altaribus illis

inrita tura dedit? Quotiens pro coniuge coniunx,

pro gnato genitor dum verba precantia dicit,

non exoratis animam finivit in aris,

inque manu turis pars inconsumpta reperta est!

Admoti quotiens templis, dum vota sacerdos

concipit et fundit purum inter cornua vinum,

haud exspectato ceciderunt vulnere tauri!

Ipse ego sacra Iovi pro me patriaque tribusque

cum facerem natis, mugitus victima diros

edidit et subito conlapsa sine ictibus ullis

exiguo tinxit subiectos sanguine cultros.

Exta quoque aegra notas veri monitusque deorum

perdiderant: tristes penetrant ad viscera morbi.

Ante sacros vidi proiecta cadavera postes,

ante ipsas, quo mors foret invidiosior, aras.

Pars animam laqueo claudunt mortisque timorem

morte fugant ultroque vocant venientia fata.

Corpora missa neci nullis de more feruntur

funeribus: neque enim capiebant funera portae.

Aut inhumata premunt terras aut dantur in altos

indotata rogos. Et iam reverentia nulla est,

deque rogis pugnant alienisque ignibus ardent.

Qui lacriment, desunt; indefletaeque vagantur

matrumque nuruumque animae iuvenumque senumque:

nec locus in tumulos, nec sufficit arbor in ignes.

Attonitus tanto miserarum turbine rerum,

“Iuppiter o!” dixi “si te non falsa loquuntur

dicta sub amplexus Aeginae Asopidos isse,

nec te, magne pater, nostri pudet esse parentem,

aut mihi redde meos aut me quoque conde sepulcro.”

Ille notam fulgore dedit tonitruque secundo.

“Accipio, sintque ista, precor, felicia mentis

signa tuae” dixi. “Quod das mihi, pigneror omen.”

Forte fuit iuxta patulis rarissima ramis

sacra Iovi quercus de semine Dodonaeo:

hic nos frugilegas adspeximus agmine longo

grande onus exiguo formicas ore gerentes

rugosoque suum servantes cortice callem.

Dum numerum miror, “totidem, pater optime” dixi,

“tu mihi da cives et inania moenia supple.”

Intremuit ramisque sonum sine flamine motis

alta dedit quercus. Pavido mihi membra timore

horruerant, stabantque comae. Tamen oscula terrae

roboribusque dedi; nec me sperare fatebar:

sperabam tamen atque animo mea vota fovebam.

Nox subit, et curis exercita corpora somnus

occupat: ante oculos eadem mihi quercus adesse

et ramos totidem totidemque animalia ramis

ferre suis visa est pariterque tremiscere motu

graniferumque agmen subiectis spargere in arvis;

crescere quod subito et maius maiusque videri

ac se tollere humo rectoque adsistere trunco

et maciem numerumque pedum nigrumque colorem

ponere et humanam membris inducere formam.

Somnus abit: damno vigilans mea visa querorque

in superis opis esse nihil. At in aedibus ingens

murmur erat, vocesque hominum exaudire videbar

iam mihi desuetas. Dum suspicor has quoque somni

esse, venit Telamon properus, foribusque reclusis

“speque fideque, pater” dixit, “maiora videbis:

egredere!” Egredior, qualesque in imagine somni

visus eram vidisse viros, ex ordine tales

adspicio noscoque. Adeunt regemque salutant.

Vota Iovi solvo populisque recentibus urbem

partior et vacuos priscis cultoribus agros,

Myrmidonasque voco, nec origine nomina fraudo.

Corpora vidisti; mores quos ante gerebant,

nunc quoque habent: parcum genus est patiensque laborum

quaesitique tenax et quod quaesita reservet.

Hi te ad bella pares annis animisque sequentur,

cum primum qui te feliciter attulit, eurus”

(eurus enim attulerat) “fuerit mutatus in austros.”

Talibus atque aliis longum sermonibus illi

implevere diem. Lucis pars ultima mensae

est data, nox somnis. Iubar aureus extulerat Sol

(flabat adhuc eurus redituraqua vela tenebat):

ad Cephalum Pallante sati, cui grandior aetas,

ad regem Cephalus simul et Pallante creati

conveniunt. Sed adhuc regem sopor altus habebat.

Excipit Aeacides illos in limine Phocus:

nam Telamon fraterque viros ad bella legebant.

Phocus in interius spatium pulchrosque recessus

Cecropidas ducit, cum quis simul ipse resedit.

Adspicit Aeoliden ignota ex arbore factum

ferre manu iaculum, cuius fuit aurea cuspis.

Pauca prius mediis sermonibus ille locutus

“sum nemorum studiosus” ait “caedisque ferinae:

qua tamen e silva teneas hastile recisum,

iamdudum dubito. Certe si fraxinus esset,

fulva colore foret; si cornus, nodus inesset.

Unde sit, ignoro. Sed non formosius isto

viderunt oculi telum iaculabile nostri.”

Excipit Actaeis e fratribus alter, et “usum

maiorem specie mirabere” dixit “in isto.

Consequitur quodcumque petit, fortunaque missum

non regit, et revolat nullo referente cruentum.”

Tum vero iuvenis Nereius omnia quaerit,

cur sit et unde datum, quis tanti muneris auctor.

Quae petit, ille refert. Sed enim (narrare pudori est !),

qua tulerit mercede silet; tactusque dolore

coniugis amissae lacrimis ita fatur obortis:

“Hoc me, nate dea, (quis possit credere?) telum

flere facit facietque diu, si vivere nobis

fata diu dederint. Hoc me cum coniuge cara

perdidit: hoc utinam caruissem munere semper!

Procris erat (si forte magis pervenit ad aures

Orithyia tuas, raptae soror Orithyiae),

si faciem moresque velis conferre duarum,

dignior ipsa rapi. Pater hanc mihi iunxit Erechtheus,

hanc mihi iunxit amor. Felix dicebar eramque.

Non ita dis visum est, aut nunc quoque forsitan essem.

Alter agebatur post sacra iugalia mensis,

cum me cornigeris tendentem retia cervis

vertice de summo semper florentis Hymetti

lutea mane videt pulsis Aurora tenebris

invitumque rapit. Liceat mihi vera referre

pace deae. Quod sit roseo spectabilis ore,

quod teneat lucis, teneat confinia noctis,

nectareis quod alatur aquis, ego —Procrin amabam:

pectore Procris erat, Procris mihi semper in ore.

Sacra tori coitusque novos thalamosque recentes

primaque deserti referebam foedera lecti.

Mota dea est et “siste tuas, ingrate, querellas:

Procrin habe!” dixit. “Quodsi mea provida mens est,

non habuisse voles.” Meque illi irata remisit.

Dum redeo mecumque deae memorata retracto,

esse metus coepit, ne iura iugalia coniunx

non bene servasset. Facies aetasque iubebat

credere adulterium; prohibebant credere mores.

Sed tamen afueram, sed et haec erat unde redibam,

criminis exemplum, sed cuncta timemus amantes.

Quaerere quod doleam statuo donisque pudicam

sollicitare fidem. Favet huic Aurora timori

inmutatque meam (videor sensisse) figuram.

Palladias ineo non cognoscendus Athenas

ingrediorque domum. Culpa domus ipsa carebat

castaque signa dabat dominoque erat anxia rapto:

vix aditus per mille dolos ad Erechthida factus.

Ut vidi, obstipui meditataque paene reliqui

temptamenta fide. Male me, quin vera faterer,

continui, male, quin, ut oportuit, oscula ferrem.

Tristis erat (sed nulla tamen formosior illa

esse potest tristi) desiderioque calebat

coniugis abrepti. Tu conlige, qualis in illa,

Phoce, decor fuerit, quam sic dolor ipse decebat.

Quid referam, quotiens temptamina nostra pudici

reppulerint mores, quotiens “ego” dixerit “uni

servor; ubicumque est, uni mea gaudia servo!”

Cui non ista fide satis experientia sano

magna foret? Non sum contentus et in mea pugno

vulnera, dum census dare me pro nocte loquendo

muneraque augendo tandem dubitare coegi.

Exclamo: “Male (fictor adest !), male fictus adulter

verus eram coniunx! me, perfida, teste teneris!”

Illa nihil. Tacito tantummodo victa pudore

insidiosa malo cum coniuge limina fugit;

offensaque mei genus omne perosa virorum

montibus errabat, studiis operata Dianae.

Tum mihi deserto violentior ignis ad ossa

pervenit. Orabam veniam et peccasse fatebar

et potuisse datis simili succumbere culpae

me quoque muneribus, si munera tanta darentur.

Haec mihi confesso, laesum prius ulta pudorem,

redditur et dulces concorditer exigit annos.

Dat mihi praeterea, tamquam se parva dedisset

dona, canem munus, quem cum sua traderet illi

Cynthia, “currendo superabit” dixerat “omnes.”

Dat simul et iaculum, manibus quod (cernis) habemus.

Muneris alterius quae sit fortuna, requiris?

Accipe mirandum: novitate movebere facti.

Carmina Laiades non intellecta priorum

solverat ingeniis, et praecipitata iacebat

inmemor ambagum vates obscura suarum.

Protinus Aoniis inmittitur altera Thebis

pestis, et exitio multi pecorumque suoque

rurigenae pavere feram. Vicina iuventus

venimus et latos indagine cinximus agros.

Illa levi velox superabat retia saltu

summaque transibat positarum lina plagarum.

Copula detrahitur canibus: quos illa sequentes

effugit et celeri non segnior alite ludit.

Poscor et ipse meum consensu Laelapa magno

(muneris hoc nomen). Iamdudum vincula pugnat

exuere ipse sibi colloque morantia tendit.

Vix bene missus erat, nec iam poteramus, ubi esset,

scire. Pedum calidus vestigia pulvis habebat,

ipse oculis ereptus erat. Non ocior illo

hasta nec exutae contorto verbere glandes,

nec Gortyniaco calamus levis exit ab arcu.

Collis apex medii subiectis inminet arvis:

tollor eo capioque novi spectacula cursus,

quo modo deprendi, modo se subducere ab ipso

vulnere visa fera est. Nec limite callida recto

in spatiumque fugit, sed decipit ora sequentis

et redit in gyrum, ne sit suus impetus hosti.

Inminet hic sequiturque parem similisque tenenti

non tenet et vanos exercet in aera morsus.

Ad iaculi vertebar opem. Quod dextera librat

dum mea, dum digitos amentis addere tempto,

lumina deflexi. Revocataque rursus eodem

rettuleram: in medio (mirum) duo marmora campo

adspicio: fugere hoc, illud captare putares.

Scilicet invictos ambo certamine cursus

esse deus voluit, siquis deus adfuit illis.”

Hactenus, et tacuit. “Iaculo quod crimen in ipso est?”

Phocus ait. Iaculi sic crimina reddidit ille:

“Gaudia principium nostri sunt, Phoce, doloris:

illa prius referam. Iuvat o meminisse beati

temporis, Aeacida, quo primos rite per annos

coniuge eram felix, felix erat illa marito.

Mutua cura duos et amor socialis habebat;

nec Iovis illa meo thalamos praeferret amori,

nec, me quae caperet, non si Venus ipsa veniret,

ulla erat: aequales urebant pectora flammae.

Sole fere radiis feriente cacumina primis

venatum in silvas iuvenaliter ire solebam.

Nec mecum famuli nec equi nec naribus acres

ire canes, nec lina sequi nodosa solebant:

tutus eram iaculo. Sed cum satiata ferinae

dextera caedis erat, repetebam frigus et umbras

et quae de gelidis exibat vallibus aura.

Aura petebatur medio mihi lenis in aestu,

auram exspectabam, requies erat illa labori.

“Aura” (recordor enim) “venias” cantare solebam,

“meque iuves intresque sinus, gratissima, nostros,

utque facis, relevare velis, quibus urimur, aestus.”

Forsitan addiderim (sic me mea fata trahebant)

blanditias plures et “tu mihi magna voluptas,”

dicere sim solitus, “tu me reficisque fovesque,

tu facis, ut silvas, ut amem loca sola; meoque

spiritus iste tuus semper captatur ab ore.”

Vocibus ambiguis deceptam praebuit aurem

nescio quis, nomenque aurae tam saepe vocatum

esse putat nymphae: nympham mihi credit amari.

Criminis extemplo ficti temerarius index

Procrin adit linguaque refert audita susurra.

Credula res amor est: subito conlapsa dolore,

ut mihi narratur, cecidit; longoque refecta

tempore se miseram, se fati dixit iniqui,

deque fide questa est; et crimine concita vano

quod nihil est, metuit, metuit sine corpore nomen

et dolet infelix veluti de paelice vera.

Saepe tamen dubitat speratque miserrima falli

indicioque fidem negat et, nisi viderit ipsa,

damnatura sui non est delicta mariti.

Postera depulerant Aurorae lumina noctem:

egredior silvamque peto, victorque per herbas

“Aura veni” dixi, “nostroque medere labori.”

Et subito gemitus inter mea verba videbar

nescio quos audisse: “veni” tamen “optima!” dicens

fronde levem rursus strepitum faciente caduca

sum ratus esse feram telumque volatile misi.

Procris erat; medioque tenens in pectore vulnus

“ei mihi” conclamat. Vox est ubi cognita fidae

coniugis, ad vocem praeceps amensque cucurri.

Semianimem et sparsas foedantem sanguine vestes

et sua (me miserum!) de vulnere dona trahentem

invenio, corpusque meo mihi carius ulnis

mollibus attollo scissaque a pectore veste

vulnera saeva ligo conorque inhibere cruorem,

neu me morte sua sceleratum deserat, oro.

Viribus illa carens et iam moribunda coegit

haec se pauca loqui: “Per nostri foedera lecti

perque deos supplex oro superosque meosque,

per siquid merui de te bene perque manentem

nunc quoque, cum pereo, causam mihi mortis, amorem,

ne thalamis Auram patiare innubere nostris.”

Dixit, et errorem tum denique nominis esse

et sensi et docui. Sed quid docuisse iuvabat?

Labitur, et parvae fugiunt cum sanguine vires.

Dumque aliquid spectare potest, me spectat et in me

infelicem animam nostroque exhalat in ore;

sed vultu meliore mori secura videtur.”

Flentibus haec lacrimans heros memorabat: et ecce

Aeacus ingreditur duplici cum prole novoque

milite, quem Cephalus cum fortibus accipit armis.

Iam nitidum retegente diem noctisque fugante

tempora Lucifero cadit eurus, et umida surgunt

nubila: dant placidi cursum redeuntibus austri

Aeacidis Cephaloque, quibus feliciter acti

ante exspectatum portus tenuere petitos.

Interea Minos Lelegeia litora vastat

praetemptatque sui vires Mavortis in urbe

Alcathoi, quam Nisus habet, cui splendidus ostro

inter honoratos medioque in vertice canos

crinis inhaerebat, magni fiducia regni.

Sexta resurgebant orientis cornua lunae,

et pendebat adhuc belli fortuna: diuque

inter utrumque volat dubiis Victoria pennis.

Regia turris erat vocalibus addita muris,

in quibus auratam proles Letoia fertur

deposuisse lyram: saxo sonus eius inhaesit.

Saepe illuc solita est ascendere filia Nisi

et petere exiguo resonantia saxa lapillo,

tum cum pax esset: bello quoque saepe solebat

spectare ex illa rigidi certamina Martis.

Iamque mora belli procerum quoque nomina norat

armaque equosque habitusque Cydonaeasque pharetras.

Noverat ante alios faciem ducis Europaei,

plus etiam, quam nosse sat est. Hac iudice Minos,

seu caput abdiderat cristata casside pennis,

in galea formosus erat; seu sumpserat aere

fulgentem clipeum, clipeum sumpsisse decebat.

Torserat adductis hastilia lenta lacertis:

laudabat virgo iunctam cum viribus artem.

Imposito calamo patulos sinuaverat arcus:

sic Phoebum sumptis iurabat stare sagittis.

Cum vero faciem dempto nudaverat aere

purpureusque albi stratis insignia pictis

terga premebat equi spumantiaque ora regebat,

vix sua, vix sanae virgo Niseia compos

mentis erat. Felix iaculum, quod tangeret ille,

quaeque manu premeret, felicia frena vocabat.

Impetus est illi, liceat modo, ferre per agmen

virgineos hostile gradus, est impetus illi

turribus e summis in Gnosia mittere corpus

castra, vel aeratas hosti recludere portas,

vel siquid Minos aliud velit. Utque sedebat

candida Dictaei spectans tentoria regis,

“laeter,” ait “doleamne geri lacrimabile bellum,

in dubio est. Doleo, quod Minos hostis amanti est:

sed nisi bella forent, numquam mihi cognitus esset.

Me tamen accepta poterat deponere bellum

obside, me comitem, me pacis pignus haberet.

Si quae te peperit, talis, pulcherrime rerum,

qualis es ipsa fuit, merito deus arsit in illa.

O ego ter felix, si pennis lapsa per auras

Gnosiaci possem castris insistere regis

fassaque me flammasque meas, qua dote, rogarem,

vellet emi! tantum patrias ne posceret arces.

Nam pereant potius sperata cubilia, quam sim

proditione potens! — Quamvis saepe utile vinci

victoris placidi fecit clementia multis:

iusta gerit certe pro nato bella perempto

et causaque valet causamque tenentibus armis,

et, puto, vincemur. Quis enim manet exitus urbem,

cum suus haec illi reserabit moenia Mavors

et non noster amor? Melius sine caede moraque

impensaque sui poterit superare cruoris.

Non metuam certe, ne quis tua pectora, Minos,

vulneret imprudens. Quis enim tam durus, ut in te

dirigere inmitem non inscius audeat hastam?

Coepta placent, et stat sententia tradere mecum

dotalem patriam finemque imponere bello.

Verum velle parum est! Aditus custodia servat

claustraque portarum genitor tenet: hunc ego solum

infelix timeo, solus mea vota moratur.

Di facerent, sine patre forem! — Sibi quisque profecto

est deus: ignavis precibus Fortuna repugnat.

Altera iamdudum succensa cupidine tanto

perdere gauderet quodcumque obstaret amori.

Et cur ulla foret me fortior? Ire per ignes

et gladios ausim. Nec in hoc tamen ignibus ullis

aut gladiis opus est: opus est mihi crine paterno.

Illa mihi est auro pretiosior, illa beatam

purpura me votique mei factura potentem.”

Talia dicenti curarum maxima nutrix

nox intervenit, tenebrisque audacia crevit.

Prima quies aderat, qua curis fessa diurnis

pectora somnus habet: thalamos taciturna paternos

intrat et (heu facinus!) fatali nata parentem

crine suum spoliat praedaque potita nefanda

per medios hostes (meriti fiducia tanta est)

pervenit ad regem. Quem sic adfata paventem est:

“Suasit amor facinus. Proles ego regia Nisi

Scylla tibi trado patriaeque meosque penates.

Praemia nulla peto nisi te. Cape pignus amoris

purpureum crinem, nec me nunc tradere crinem,

sed patrium tibi crede caput.” Scelerataque dextra

munera porrexit. Minos porrecta refugit

turbatusque novi respondit imagine facti:

“Di te summoveant, o nostri infamia saecli,

orbe suo, tellusque tibi pontusque negetur.

Certe ego non patiar Iovis incunabula, Creten,

qui meus est orbis, tantum contingere monstrum.”

Dixit, et ut leges captis iustissimus auctor

hostibus imposuit, classis retinacula solvi

iussit et aeratas impelli remige puppes.

Scylla freto postquam deductas nare carinas

nec praestare ducem sceleris sibi praemia vidit,

consumptis precibus violentam transit in iram,

intendensque manus, passis furibunda capillis,

“quo fugis” exclamat, “meritorum auctore relicta,

o patriae praelate meae, praelate parenti?

Quo fugis, inmitis? cuius victoria nostrum

et scelus et meritum est. Nec te data munera, nec te

noster amor movit, nec quod spes omnis in unum

te mea congesta est? Nam quo deserta revertar?

In patriam? Superata iacet. Sed finge manere:

proditione mea clausa est mihi. Patris ad ora?

Quem tibi donavi! Cives odere merentem,

finitimi exemplum metuunt: exponimur orbae,

terrarum nobis ut Crete sola pateret.

Hac quoque si prohibes et nos, ingrate, relinquis,

non genetrix Europa tibi ea, sed inhospita Syrtis,

Armeniae tigres austroque agitata Charybdis.

Nec Iove tu natus, nec mater imagine tauri

ducta tua est (generis falsa est ea fabula !): verus

et ferus et captus nullius amore iuvencae,

qui te progenuit, taurus fuit. Exige poenas,

Nise pater! gaudete malis, modo prodita, nostris

moenia! nam fateor, merui et sum digna perire.

Sed tamen ex illis aliquis, quos impia laesi,

me perimat. Cur, qui vicisti crimine nostro,

insequeris crimen? Scelus hoc patriaeque patrique,

officium tibi sit. Te vere coniuge digna est,

quae torvum ligno decepit adultera taurum

discordemque utero fetum tulit. Ecquid ad aures

perveniunt mea dicta tuas? An inania venti

verba ferunt idemque tuas, ingrate, carinas?

Iam iam Pasiphaen non est mirabile taurum

praeposuisse tibi: tu plus feritatis habebas.

Me miseram! properare iubet, divulsaque remis

unda sonat; mecumque simul mea terra recedit.

Nil agis, o frustra meritorum oblite meorum:

insequar invitum, puppimque amplexa recurvam

per freta longa trahar.” Vix dixerat, insilit undis

consequiturque rates, faciente cupidine vires,

Gnosiacaeque haeret comes invidiosa carinae.

Quam pater ut vidit (nam iam pendebat in aura

et modo factus erat fulvis haliaeetus alis),

ibat, ut haerentem rostro laceraret adunco.

Illa metu puppim dimisit, et aura cadentem

sustinuisse levis, ne tangeret aequora, visa est.

Pluma fuit: plumis in avem mutata vocatur

ciris, et a tonso est hoc nomen adepta capillo.

Vota Iovi Minos taurorum corpora centum

solvit, ut egressus ratibus Curetida terram

contigit, spoliis decorata est regia fixis.

Creverat opprobrium generis, foedumque patebat

matris adulterium monstri novitate biformis.

Destinat hunc Minos thalamo removere pudorem

multiplicique domo caecisque includere tectis.

Daedalus ingenio fabrae celeberrimus artis

ponit opus turbatque notas et lumina flexu

ducit in errorem variarum ambage viarum.

Non secus ac liquidis Phrygius Maeandrus in undis

ludit et ambiguo lapsu refluitque fluitque

occurrensque sibi venturas adspicit undas,

et nunc ad fontes, nunc ad mare versus apertum

incertas exercet aquas: ita Daedalus implet

innumeras errore vias. Vixque ipse reverti

ad limen potuit: tanta est fallacia tecti.

Quo postquam geminam tauri iuvenisque figuram

clausit, et Actaeo bis pastum sanguine monstrum

tertia sors annis domuit repetita novenis,

utque ope virginea nullis iterata priorum

ianua difficilis filo est inventa relecto,

protinus Aegides rapta Minoide Diam

vela dedit comitemque suam crudelis in illo

litore destituit. Desertae et multa querenti

amplexus et opem Liber tulit; utque perenni

sidere clara foret, sumptam de fronte coronam

inmisit caelo. Tenues volat illa per auras

dumque volat, gemmae nitidos vertuntur in ignes

consistuntque loco specie remanente coronae,

qui medius Nixique genu est anguemque tenentis.

Daedalus interea Creten longumque perosus

exsilium tactusque loci natalis amore

clausus erat pelago. “Terras licet” inquit “et undas

obstruat: at caelum certe patet; ibimus illac.

Omnia possideat, non possidet aera Minos.”

Dixit et ignotas animum dimittit in artes

naturamque novat. Nam ponit in ordine pennas,

a minima coeptas, longam breviore sequenti,

ut clivo crevisse putes. Sic rustica quondam

fistula disparibus paulatim surgit avenis.

Tum lino medias et ceris adligat imas,

atque ita compositas parvo curvamine flectit,

ut veras imitetur aves. Puer Icarus una

stabat et, ignarus sua se tractare pericla,

ore renidenti modo, quas vaga moverat aura,

captabat plumas, flavam modo pollice ceram

mollibat lusuque suo mirabile patris

impediebat opus. Postquam manus ultima coepto

imposita est, geminas opifex libravit in alas

ipse suum corpus motaque pependit in aura.

Instruit et natum “medio” que “ut limite curras,

Icare,” ait “moneo, ne, si demissior ibis,

unda gravet pennas, si celsior, ignis adurat.

Inter utrumque vola. Nec te spectare Booten

aut Helicen iubeo strictumque Orionis ensem:

me duce carpe viam.” Pariter praecepta volandi

tradit et ignotas umeris accommodat alas.

Inter opus monitusque genae maduere seniles,

et patriae tremuere manus. Dedit oscula nato

non iterum repetenda suo, pennisque levatus

ante volat comitique timet, velut ales, ab alto

quae teneram prolem produxit in aera nido,

hortaturque sequi damnosasque erudit artes

et movet ipse suas et nati respicit alas.

Hos aliquis tremula dum captat harundine pisces,

aut pastor baculo stivave innixus arator

vidit et obstipuit, quique aethera carpere possent

credidit esse deos. Et iam Iunonia laeva

parte Samos (fuerant Delosque Parosque relictae),

dextra Lebinthos erat fecundaque melle Calymne,

cum puer audaci coepit gaudere volatu

deseruitque ducem caelique cupidine tractus

altius egit iter. Rapidi vicinia solis

mollit odoratas, pennarum vincula, ceras.

Tabuerant cerae: nudos quatit ille lacertos,

remigioque carens non ullas percipit auras,

oraque caerulea patrium clamantia nomen

excipiuntur aqua: quae nomen traxit ab illo.

At pater infelix, nec iam pater, “Icare,” dixit,

“Icare,” dixit “ubi es? qua te regione requiram?”

“Icare” dicebat: pennas adspexit in undis

devovitque suas artes corpusque sepulcro

condidit, et tellus a nomine dicta sepulti.

Hunc miseri tumulo ponentem corpora nati

garrula limoso prospexit ab elice perdix

et plausit pennis testataque gaudia cantu est:

unica tunc volucris nec visa prioribus annis,

factaque nuper avis, longum tibi, Daedale, crimen.

Namque huic tradiderat, fatorum ignara, docendam

progeniem germana suam, natalibus actis

bis puerum senis, animi ad praecepta capacis.

Ille etiam medio spinas in pisce notatas

traxit in exemplum ferroque incidit acuto

perpetuos dentes et serrae repperit usum.

Primus et ex uno duo ferrea bracchia nodo

vinxit, ut aequali spatio distantibus illis

altera pars staret, pars altera duceret orbem.

Daedalus invidit sacraque ex arce Minervae

praecipitem misit, lapsum mentitus. At illum

quae favet ingeniis excepit Pallas avemque

reddidit et medio velavit in aere pennis.

Sed vigor ingenii quondam velocis in alas

inque pedes abiit: nomen quod et ante remansit.

Non tamen haec alte volucris sua corpora tollit,

nec facit in ramis altoque cacumine nidos:

propter humum volitat ponitque in saepibus ova

antiquique memor metuit sublimia casus.

Iamque fatigatum tellus Aetnaea tenebat

Daedalon, et sumptis pro supplice Cocalus armis

mitis habebatur, iam lamentabile Athenae

pendere desierant Thesea laude tributum.

Templa coronantur, bellatricemque Minervam

cum Iove disque vocant aliis, quos sanguine voto

muneribusque datis et acerris turis honorant.

Sparserat Argolicas nomen vaga fama per urbes

Theseos, et populi, quos dives Achaia cepit,

huius opem magnis imploravere periclis.

Huius opem Calydon, quamvis Meleagron haberet,

sollicita supplex petiit prece. Causa petendi

sus erat, infestae famulus vindexque Dianae.

Oenea namque ferunt pleni successibus anni

primitias frugum Cereri, sua vina Lyaeo,

Palladios flavae latices libasse Minervae.

Coeptus ab agricolis superos pervenit ad omnes

ambitiosus honor; solas sine ture relictas

praeteritae cessasse ferunt Latoidos aras.

Tangit et ira deos. “At non impune feremus,

quaeque inhonoratae, non et dicemur inultae”

inquit, et Oeneos ultorem spreta per agros

misit aprum, quanto maiores herbida tauros

non habet Epiros, sed habent Sicula arva minores.

Sanguine et igne micant oculi, riget horrida cervix,

fervida cum rauco latos stridore per armos

spuma fluit, dentes aequantur dentibus Indis,

fulmen ab ore venit, frondes adflatibus ardent.

Is modo crescentes segetes proculcat in herba,

nunc matura metit fleturi vota coloni

et Cererem in spicis intercipit. Area frustra

et frustra exspectant promissas horrea messes.

Sternuntur gravidi longo cum palmite fetus

bacaque cum ramis semper frondentis olivae.

Saevit et in pecudes: non has pastorve canisve,

non armenta truces possunt defendere tauri.

Diffugiunt populi nec se nisi moenibus urbis

esse putant tutos, donec Meleagros et una

lecta manus iuvenum coiere cupidine laudis:

Tyndaridae gemini, spectatus caestibus alter,

alter equo, primaeque ratis molitor Iason,

et cum Pirithoo, felix concordia, Theseus;

et duo Thestiadae prolesque Aphareia, Lynceus

et velox Idas, et iam non femina Caeneus

Leucippusque ferox iaculoque insignis Acastus

Hippothousque Dryasque et cretus Amyntore Phoenix,

Actoridaeque pares et missus ab Elide Phyleus.

Nec Telamon aberat magnique creator Achillis

cumque Pheretiade et Hyanteo Iolao

impiger Eurytion, et cursu invictus Echion,

Naryciusque Lelex Panopeusque Hyleusque feroxque

Hippasus et primis etiamnum Nestor in annis,

et quos Hippocoon antiquis misit Amyclis,

Penelopaeque socer cum Parrhasio Ancaeo,

Ampycidesque sagax et adhuc a coniuge tutus

Oeclides, nemorisque decus Tegeaea Lycaei.

Rasilis huic summam mordebat fibula vestem,

crinis erat simplex, nodum conlectus in unum.

Ex umero pendens resonabat eburnea laevo

telorum custos, arcum quoque laeva tenebat.

Talis erat cultu; facies, quam dicere vere

virgineam in puero, puerilem in virgine possis.

Hanc pariter vidit, pariter Calydonius heros

optavit renuente deo flammasque latentes

hausit et “o felix, siquem dignabitur” inquit

“ista virum.” Nec plura sinit tempusque pudorque

dicere: maius opus magni certaminis urget.

Silva frequens trabibus, quam nulla ceciderat aetas,

incipit a plano devexaque prospicit arva.

Quo postquam venere viri, pars retia tendunt,

vincula pars adimunt canibus, pars pressa sequuntur

signa pedum cupiuntque suum reperire periclum.

Concava vallis erat, quo se demittere rivi

adsuerant pluvialis aquae: tenet ima lacunae

lenta salix ulvaeque leves iuncique palustres

viminaque et longa parvae sub harundine cannae.

Hinc aper excitus medios violentus in hostes

fertur, ut excussis elisi nubibus ignes.

Sternitur incursu nemus et propulsa fragorem

silva dat. Exclamant iuvenes praetentaque forti

tela tenent dextra lato vibrantia ferro.

Ille ruit spargitque canes, ut quisque furenti

obstat, et obliquo latrantes dissipat ictu.

Cuspis Echionio primum contorta lacerto

vana fuit truncoque dedit leve vulnus acerno.

Proxima, si nimiis mittentis viribus usa

non foret, in tergo visa est haesura petito:

longius it. Auctor teli Pagasaeus Iason.

“Phoebe,” ait Ampycides “si te coluique coloque,

da mihi quod petitur certo contingere telo!”

Qua potuit, precibus deus adnuit: ictus ab illo est,

sed sine vulnere, aper; ferrum Diana volanti

abstulerat iaculo: lignum sine acumine venit.

Ira feri mota est, nec fulmine lenius arsit:

emicat ex oculis, spirat quoque pectore flamma.

Utque volat moles adducto concita nervo,

cum petit aut muros aut plenas milite turres,

in iuvenes certo sic impete vulnificus sus

fertur et Hippalmon Pelagonaque, dextra tuentes

cornua, prosternit; socii rapuere iacentes.

At non letiferos effugit Enaesimus ictus,

Hippocoonte satus: trepidantem et terga parantem

vertere succiso liquerunt poplite nervi.

Forsitan et Pylius citra Troiana perisset

tempora: sed sumpto posita conamine ab hasta

arboris insiluit, quae stabat proxima, ramis

despexitque, loco tutus, quem fugerat hostem.

Dentibus ille ferox in querno stipite tritis

inminet exitio fidensque recentibus armis

Eurytidae magni rostro femur hausit adunco.

At gemini, nondum caelestia sidera, fratres,

ambo conspicui, nive candidioribus ambo

vectabantur equis, ambo vibrata per auras

hastarum tremulo quatiebant spicula motu.

Vulnera fecissent, nisi saetiger inter opacas

nec iaculis isset nec equo loca pervia silvas.

Persequitur Telamon studioque incautus eundi

pronus ab arborea cecidit radice retentus.

Dum levat hunc Peleus, celerem Tegeaea sagittam

imposuit nervo sinuatoque expulit arcu.

Fixa sub aure feri summum destrinxit harundo

corpus et exiguo rubefecit sanguine saetas.

Nec tamen illa sui successu laetior ictus,

quam Meleagros erat. Primus vidisse putatur

et primus sociis visum ostendisse cruorem

et “meritum” dixisse “feres virtutis honorem.”

Erubuere viri seque exhortantur et addunt

cum clamore animos iaciuntque sine ordine tela:

turba nocet iactis et, quos petit, impedit ictus.

Ecce furens contra sua fata bipennifer Arcas

“discite, femineis quid tela virilia praestent,

o iuvenes, operique meo concedite!” dixit.

“Ipsa suis licet hunc Latonia protegat armis,

invita tamen hunc perimet mea dextra Diana.”

Talia magniloquo tumidus memoraverat ore

ancipitemque manu tollens utraque securim

institerat digitis, primos suspensus in artus.

Occupat audentem, quaque est via proxima leto,

summa ferus geminos direxit ad inguina dentes.

Concidit Ancaeus glomerataque sanguine multo

viscera lapsa fluunt: madefacta est terra cruore.

Ibat in adversum proles Ixionis hostem

Pirithous valida quatiens venabula dextra.

Cui “procul” Aegides “o me mihi carior” inquit

“pars animae consiste meae! licet eminus esse

fortibus: Ancaeo nocuit temeraria virtus.”

Dixit et aerata torsit grave cuspide cornum.

Quo bene librato votique potente futuro,

obstitit abscisa frondosus ab arbore ramus.

Misit et Aesonides iaculum: quod casus ab illo

vertit in inmeriti fatum latrantis et inter

ilia coniectum tellure per ilia fixum est.

At manus Oenidae variat, missisque duabus

hasta prior terra, medio stetit altera tergo.

Nec mora, dum saevit, dum corpora versat in orbem

stridentemque novo spumam cum sanguine fundit,

vulneris auctor adest hostemque inritat ad iram

splendidaque adversos venabula condit in armos.

Gaudia testantur socii clamore secundo

victricemque petunt dextrae coniungere dextram

inmanemque ferum multa tellure iacentem

mirantes spectant, neque adhuc contingere tutum

esse putant; sed tela tamen sua quisque cruentat.

Ipse pede imposito caput exitiabile pressit

atque ita “sume mei spolium, Nonacria, iuris,”

dixit “et in partem veniat mea gloria tecum.”

Protinus exuvias rigidis horrentia saetis

terga dat et magnis insignia dentibus ora.

Illi laetitiae est cum munere muneris auctor:

invidere alii, totoque erat agmine murmur.

E quibus ingenti tendentes bracchia voce

“pone age nec titulos intercipe, femina, nostros,”

Thestiadae clamant “nec te fiducia formae

decipiat, ne sit longe tibi captus amore

auctor” et huic adimunt munus, ius muneris illi.

Non tulit et tumida frendens Mavortius ira

“discite, raptores alieni” dixit “honoris,

facta minis quantum distent,” hausitque nefando

pectora Plexippi nil tale timentia ferro.

Toxea, quid faciat, dubium pariterque volentem

ulcisci fratrem fraternaque fata timentem

haud patitur dubitare diu calidumque priori

caede recalfecit consorti sanguine telum.

Dona deum templis nato victore ferebat,

cum videt exstinctos fratres Althaea referri.

Quae plangore dato maestis clamoribus urbem

implet et auratis mutavit vestibus atras.

At simul est auctor necis editus, excidit omnis

luctus et a lacrimis in poenae versus amorem est.

Stipes erat, quem, cum partus enixa iaceret

Thestias, in flammam triplices posuere sorores;

staminaque impresso fatalia pollice nentes

“tempora” dixerunt “eadem lignoque tibique,

o modo nate, damus.” Quo postquam carmine dicto

excessere deae, flagrantem mater ab igne

eripuit ramum sparsitque liquentibus undis.

Ille diu fuerat penetralibus abditus imis

servatusque tuos, iuvenis, servaverat annos.

Protulit hunc genetrix taedasque et fragmina poni

imperat et positis inimicos admovet ignes.

Tum conata quater flammis imponere ramum,

coepta quater tenuit. Pugnant materque sororque,

et diversa trahunt unum duo nomina pectus.

Saepe metu sceleris pallebant ora futuri,

saepe suum fervens oculis dabat ira ruborem.

Et modo nescio quid similis crudele minanti

vultus erat, modo quem misereri credere posses.

Cumque ferus lacrimas animi siccaverat ardor,

inveniebantur lacrimae tamen. Utque carina,

quam ventus ventoque rapit contrarius aestus,

vim geminam sentit paretque incerta duobus:

Thestias haud aliter dubiis adfectibus errat

inque vices ponit positamque resuscitat iram.

Incipit esse tamen melior germana parente,

et consanguineas ut sanguine leniat umbras,

impietate pia est. Nam postquam pestifer ignis

convaluit, “rogus iste cremet mea viscera” dixit.

Utque manu dira lignum fatale tenebat,

ante sepulcrales infelix adstitit aras

“poenarum” que “deae triplices, furialibus,” inquit,

“Eumenides, sacris vultus advertite vestros.

Ulciscor facioque nefas: mors morte pianda est,

in scelus addendum scelus est, in funera funus.

Per coacervatos pereat domus impia luctus.

An felix Oeneus nato victore fruetur,

Thestius orbus erit? Melius lugebitis ambo.

Vos modo, fraterni manes animaeque recentes,

officium sentite meum magnoque paratas

accipite inferias, uteri mala pignera nostri! —

Ei mihi! quo rapior? Fratres, ignoscite matri.

Deficiunt ad coepta manus. Meruisse fatemur

illum, cur pereat: mortis mihi displicet auctor. —

Ergo impune feret, vivusque et victor et ipso

successu tumidus regnum Calydonis habebit:

vos cinis exiguus gelidaeque iacebitis umbrae?

Haud equidem patiar. Pereat sceleratus et ille

spemque patris regnumque trahat patriaeque ruinam.

Mens ubi materna est? Ubi sunt pia iura parentum

et quos sustinui bis mensum quinque labores?

O utinam primis arsisses ignibus infans,

idque ego passa forem! Vixisti munere nostro:

nunc merito moriere tuo. Cape praemia facti

bisque datam, primum partu, mox stipite rapto,

redde animam — vel me fraternis adde sepulcris!

Et cupio et nequeo. Quid agam? modo vulnera fratrum

ante oculos mihi sunt et tantae caedis imago,

nunc animum pietas maternaque nomina frangunt. —

Me miseram! male vincetis, sed vincite, fratres:

dummodo quae dedero vobis solacia vosque

ipsa sequar.” Dixit, dextraque aversa trementi

funereum torrem medios coniecit in ignes.

Aut dedit aut visus gemitus est ipse dedisse

stipes, ut invitis correptus ab ignibus arsit.

Inscius atque absens flamma Meleagros ab illa

uritur et caecis torreri viscera sentit

ignibus ac magnos superat virtute dolores.

Quod tamen ignavo cadat et sine sanguine leto,

maeret et Ancaei felicia vulnera dicit

grandaevumque patrem fratresque piasque sorores

cum gemitu sociamque tori vocat ore supremo,

forsitan et matrem. Crescunt ignisque dolorque

languescuntque iterum: simul est exstinctus uterque,

inque leves abiit paulatim spiritus auras

paulatim cana prunam velante favilla.

Alta iacet Calydon: lugent iuvenesque senesque,

vulgusque proceresque gemunt, scissaeque capillos

planguntur matres Calydonides Eueninae.

Pulvere canitiem genitor vultusque seniles

foedat humi fusus spatiosumque increpat aevum.

Nam de matre manus diri sibi conscia facti

exegit poenas acto per viscera ferro.

Non mihi si centum deus ora sonantia linguis

ingeniumque capax totumque Helicona dedisset,

tristia persequerer miserarum dicta sororum.

Inmemores decoris liventia pectora tundunt,

dumque manet corpus, corpus refoventque foventque,

oscula dant ipsi, posito dant oscula lecto.

Post cinerem cineres haustos ad pectora pressant,

adfusaeque iacent tumulo signataque saxo

nomina complexae lacrimas in nomina fundunt.

Quas Parthaoniae tandem Latonia clade

exsatiata domus praeter Gorgenque nurumque

nobilis Alcmenae natis in corpore pennis

adlevat et longas per bracchia porrigit alas

corneaque ora facit versasque per aera mittit.

Interea Theseus sociati parte laboris

functus Erechtheas Tritonidos ibat ad arces.

Clausit iter fecitque moras Achelous eunti

imbre tumens. “Succede meis,” ait “inclite, tectis,

Cecropida, nec te committe rapacibus undis:

ferre trabes solidas obliquaque volvere magno

murmure saxa solent. Vidi contermina ripae

cum gregibus stabula alta trahi: nec fortibus illic

profuit armentis, nec equis velocibus esse.

Multa quoque hic torrens nivibus de monte solutis

corpora turbineo iuvenalia flumine mersit.

Tutior est requies, solito dum flumina currant

limite, dum tenues capiat suus alveus undas.”

Adnuit Aegides, “utar” que “Acheloe, domoque

consilioque tuo” respondit; et usus utroque est.

Pumice multicavo nec levibus atria tophis

structa subit: molli tellus erat umida musco,

summa lacunabant alterno murice conchae.

Iamque duas lucis partes Hyperione menso

discubuere toris Theseus comitesque laborum:

hac Ixionides, illa Troezenius heros

parte Lelex, raris iam sparsus tempora canis,

quosque alios parili fuerat dignatus honore

amnis Acarnanum, laetissimus hospite tanto.

Protinus adpositas nudae vestigia nymphae

instruxere epulis mensas dapibusque remotis

in gemma posuere merum. Tum maximus heros,

aequora prospiciens oculis subiecta, “quis” inquit

“ille locus?” digitoque ostendit, “et insula nomen

quod gerit illa, doce: quamquam non una videtur.”

Amnis ad haec “non est” inquit “quod cernitis, unum:

quinque iacent terrae: spatium discrimina fallit.

Quoque minus spretae factum mirere Dianae,

naides hae fuerant. Quae cum bis quinque iuvencos

mactassent rurisque deos ad sacra vocassent,

inmemores nostri festas duxere choreas.

Intumui, quantusque feror, cum plurimus umquam,

tantus eram, pariterque animis inmanis et undis

a silvis silvas et ab arvis arva revelli

cumque loco nymphas, memores tum denique nostri,

in freta provolvi. Fluctus nosterque marisque

continuam diduxit humum partesque resolvit

in totidem, mediis quot cernis Echinadas undis.

Ut tamen ipse vides, procul en procul una recessit

insula, grata mihi; Perimelen navita dicit.

Huic ego virgineum dilectae nomen ademi.

Quod pater Hippodamas aegre tulit inque profundum

propulit e scopulo periturae corpora natae.

Excepi nantemque ferens “o proxima mundi

regna vagae” dixi “sortite, tridentifer, undae,

adfer opem mersaeque precor, feritate paterna

da, Neptune, locum; vel sit locus ipsa licebit.”

Dum loquor, amplexa est artus nova terra natantes,

et gravis increvit mutatis insula membris.

Amnis ab his tacuit. Factum mirabile cunctos

moverat: inridet credentes, utque deorum

spretor erat mentisque ferox, Ixione natus

“ficta refers nimiumque putas Acheloe potentes

esse deos” dixit, “si dant adimuntque figuras.”

Obstipuere omnes nec talia dicta probarunt,

ante omnesque Lelex, animo maturus et aevo,

sic ait: “Inmensa est finemque potentia caeli

non habet, et quidquid superi voluere, peractum est.

Quoque minus dubites, tiliae contermina quercus

collibus est Phrygiis modico circumdata muro.

Ipse locum vidi; nam me Pelopeia Pittheus

misit in arva, suo quondam regnata parenti.

Haud procul hinc stagnum est, tellus habitabilis olim,

nunc celebres mergis fulicisque palustribus undae.

Iuppiter huc specie mortali cumque parente

venit Atlantiades positis caducifer alis.

Mille domos adiere locum requiemque petentes,

mille domos clausere serae. Tamen una recepit,

parva quidem, stipulis et canna tecta palustri;

sed pia Baucis anus parilique aetate Philemon

illa sunt annis iuncti iuvenalibus, illa

consenuere casa paupertatemque fatendo

effecere levem nec iniqua mente ferendo.

Nec refert, dominos illic famulosne requiras:

tota domus duo sunt, idem parentque iubentque.

Ergo ubi caelicolae parvos tetigere penates

submissoque humiles intrarunt vertice postes,

membra senex posito iussit relevare sedili,

quo superiniecit textum rude sedula Baucis.

Inque foco tepidum cinerem dimovit et ignes

suscitat hesternos foliisque et cortice sicco

nutrit et ad flammas anima producit anili.

Multifidasque faces ramaliaque arida tecto

detulit et minuit parvoque admovit aeno.

Quodque suus coniunx riguo conlegerat horto,

truncat holus foliis; furca levat illa bicorni

sordida terga suis nigro pendentia tigno

servatoque diu resecat de tergore partem

exiguam sectamque domat ferventibus undis.

Interea medias fallunt sermonibus horas

concutiuntque torum de molli fluminis ulva

impositum lecto sponda pedibusque salignis.

Vestibus hunc velant, quas non nisi tempore festo

sternere consuerant: sed et haec vilisque vetusque

vestis erat, lecto non indignanda saligno.

Accubuere dei. Mensam succincta tremensque

ponit anus, mensae sed erat pes tertius impar.

Testa parem fecit. Quae postquam subdita clivum

sustulit, aequatam mentae tersere virentes.

Ponitur hic bicolor sincerae baca Minervae

conditaque in liquida corna autumnalia faece

intibaque et radix et lactis massa coacti

ovaque non acri leviter versata favilla,

omnia fictilibus. Post haec caelatus eodem

sistitur argento crater fabricataque fago

pocula, qua cava sunt, flaventibus inlita ceris.

Parva mora est, epulasque foci misere calentes,

nec longae rursus referuntur vina senectae

dantque locum mensis paulum seducta secundis.

Hic nux, hic mixta est rugosis carica palmis

prunaque et in patulis redolentia mala canistris

et de purpureis conlectae vitibus uvae.

Candidus in medio favus est. Super omnia vultus

accessere boni nec iners pauperque voluntas.

Interea totiens haustum cratera repleri

sponte sua per seque vident succrescere vina:

attoniti novitate pavent manibusque supinis

concipiunt Baucisque preces timidusque Philemon

et veniam dapibus nullisque paratibus orant.

Unicus anser erat, minimae custodia villae:

quem dis hospitibus domini mactare parabant.

Ille celer penna tardos aetate fatigat

eluditque diu tandemque est visus ad ipsos

confugisse deos. Superi vetuere necari

“di” que “sumus, meritasque luet vicinia poenas

impia” dixerunt; “vobis inmunibus huius

esse mali dabitur. Modo vestra relinquite tecta

ac nostros comitate gradus et in ardua montis

ite simul.” Parent ambo baculisque levati

nituntur longo vestigia ponere clivo.

Tantum aberant summo, quantum semel ire sagitta

missa potest: flexere oculos et mersa palude

cetera prospiciunt, tantum sua tecta manere.

Dumque ea mirantur, dum deflent fata suorum,

illa vetus, dominis etiam casa parva duobus

vertitur in templum: furcas subiere columnae,

stramina flavescunt, aurataque tecta videntur

caelataeque fores adopertaque marmore tellus.

Talia tum placido Saturnius edidit ore:

“Dicite, iuste senex et femina coniuge iusto

digna, quid optetis.” Cum Baucide pauca locutus

iudicium superis aperit commune Philemon:

“Esse sacerdotes delubraque vestra tueri

poscimus; et quoniam concordes egimus annos,

auferat hora duos eadem, ne coniugis umquam

busta meae videam neu sim tumulandus ab illa.”

Vota fides sequitur. Templi tutela fuere,

donec vita data est. Annis aevoque soluti

ante gradus sacros cum starent forte locique

narrarent casus, frondere Philemona Baucis,

Baucida conspexit senior frondere Philemon

Iamque super geminos crescente cacumine vultus

mutua, dum licuit reddebant dicta “vale” que

“o coniunx” dixere simul, simul abdita texit

ora frutex. Ostendit adhuc Thyneius illic

incola de gemino vicinos corpore truncos.

Haec mihi non vani (neque erat cur fallere vellent)

narravere senes: equidem pendentia vidi

serta super ramos, ponensque recentia dixi

“cura deum di sint, et qui coluere colantur.””

Desierat cunctosque et res et moverat auctor,

Thesea praecipue. Quem facta audire volentem

mira deum, innixus cubito Calydonius amnis

talibus adloquitur: “Sunt, o fortissime, quorum

forma semel mota est et in hoc renovamine mansit,

sunt, quibus in plures ius est transire figuras,

ut tibi, complexi terram maris incola, Proteu.

Nam modo te iuvenem, modo te videre leonem;

nunc violentus aper, nunc, quem tetigisse timerent,

anguis eras, modo te faciebant cornua taurum.

Saepe lapis poteras, arbor quoque saepe videri;

interdum, faciem liquidarum imitatus aquarum,

flumen eras, interdum undis contrarius ignis.

Nec minus Autolyci coniunx, Erysichthone nata,

iuris habet. Pater huius erat, qui numina divum

sperneret et nullos aris adoleret odores.

Ille etiam Cereale nemus violasse securi

dicitur et lucos ferro temerasse vetustos.

Stabat in his ingens annoso robore quercus,

una nemus; vittae mediam memoresque tabellae

sertaque cingebant, voti argumenta potentis.

Saepe sub hac dryades festas duxere choreas,

saepe etiam manibus nexis ex ordine trunci

circuiere modum, mensuraque roboris ulnas

quinque ter implebat. Nec non et cetera tantum

silva sub hac, silva quantum fuit herba sub omni.

Non tamen idcirco ferrum Triopeius illa

abstinuit famulosque iubet succidere sacrum

robur; et ut iussos cunctari vidit, ab uno

edidit haec rapta sceleratus verba securi:

“Non dilecta deae solum, sed et ipsa licebit

sit dea, iam tanget frondente cacumine terram.”

Dixit, et obliquos dum telum librat in ictus,

contremuit gemitumque dedit Deoia quercus:

et pariter frondes, pariter pallescere glandes

coepere ac longi pallorem ducere rami.

Cuius ut in trunco fecit manus impia vulnus,

haud aliter fluxit discusso cortice sanguis,

quam solet, ante aras ingens ubi victima taurus

concidit, abrupta cruor e cervice profundi.

Obstipuere omnes, aliquisque ex omnibus audet

deterrere nefas saevamque inhibere bipennem.

Adspicit hunc “mentis” que “piae cape praemia!” dixit

Thessalus, inque virum convertit ab arbore ferrum

detruncatque caput repetitaque robora caedit,

redditus et medio sonus est de robore talis:

“Nympha sub hoc ego sum Cereri gratissima ligno,

quae tibi factorum poenas instare tuorum

vaticinor moriens, nostri solacia leti.”

Persequitur scelus ille suum, labefactaque tandem

ictibus innumeris adductaque funibus arbor

corruit et multam prostravit pondere silvam.

Attonitae dryades damno nemorumque suoque,

omnes germanae, Cererem cum vestibus atris

maerentes adeunt poenamque Erysichthonis orant.

Adnuit his capitisque sui pulcherrima motu

concussit gravidis oneratos messibus agros.

Moliturque genus poenae miserabile, si non

ille suis esset nulli miserabilis actis,

pestifera lacerare Fame. Quae quatenus ipsi

non adeunda deae est (neque enim Cereremque Famemque

fata coire sinunt), montani numinis unam

talibus agrestem compellat oreada dictis:

“Est locus extremis Scythiae glacialis in oris,

triste solum, sterilis, sine fruge, sine arbore tellus;

Frigus iners illic habitant Pallorque Tremorque

et ieiuna Fames. Ea se in praecordia condat

sacrilegi scelerata iube; nec copia rerum

vincat eam, superetque meas certamine vires.

Neve viae spatium te terreat, accipe currus,

accipe quos frenis alte moderere dracones.”

Et dedit. Illa dato subvecta per aera curru

devenit in Scythiam rigidique cacumine montis

(Caucason appellant) serpentum colla levavit

quaesitamque Famem lapidoso vidit in agro

unguibus et raras vellentem dentibus herbas.

Hirtus erat crinis, cava lumina, pallor in ore,

labra incana situ, scabrae rubigine fauces,

dura cutis, per quam spectari viscera possent;

ossa sub incurvis exstabant arida lumbis,

ventris erat pro ventre locus, pendere putares

pectus et a spinae tantummodo crate teneri.

Auxerat articulos macies, genuumque tumebat

orbis, et inmodico prodibant tubere tali.

Hanc procul ut vidit (neque enim est accedere iuxta

ausa), refert mandata deae: paulumque morata,

quamquam aberat longe, quamquam modo venerat illuc,

visa tamen sensisse famem retroque dracones

egit in Haemoniam, versis sublimis habenis.

Dicta Fames Cereris, quamvis contraria semper

illius est operi, peragit. Perque aera vento

ad iussam delata domum est et protinus intrat

sacrilegi thalamos altoque sopore solutum

(noctis enim tempus) geminis amplectitur ulnis:

seque viro inspirat faucesque et pectus et ora

adflat et in vacuis spargit ieiunia venis.

Functaque mandato fecundum deserit orbem

inque domos inopes adsueta revertitur antra.

Lenis adhuc somnus placidis Erysichthona pennis

mulcebat: petit ille dapes sub imagine somni

oraque vana movet dentemque in dente fatigat

exercetque cibo delusum guttur inani

proque epulis tenues nequiquam devorat auras.

Ut vero est expulsa quies, furit ardor edendi

perque avidas fauces incensaque viscera regnat.

Nec mora, quod pontus, quod terra, quod educat aer,

poscit et adpositis queritur ieiunia mensis

inque epulis epulas quaerit; quodque urbibus esse

quodque satis poterat populo, non sufficit uni,

plusque cupit, quo plura suam demittit in alvum.

Utque fretum recipit de tota flumina terra

nec satiatur aquis peregrinosque ebibit amnes,

utque rapax ignis non umquam alimenta recusat

innumerasque faces cremat et, quo copia maior

est data, plura petit turbaque voracior ipsa est:

sic epulas omnes Erysichthonis ora profani

accipiunt poscuntque simul. Cibus omnis in illo

causa cibi est, semperque locus fit inanis edendo.

Iamque fame patrias altaque voragine ventris

attenuarat opes, sed inattenuata manebat

tum quoque dira fames, implacataeque vigebat

flamma gulae. Tandem, demisso in viscera censu,

filia restabat, non illo digna parente.

Hanc quoque vendit inops. Dominum generosa recusat

et vicina suas tendens super aequora palmas

“eripe me domino; qui raptae praemia nobis

virginitatis habes” ait. Haec Neptunus habebat.

Qui prece non spreta, quamvis modo visa sequenti

esset ero, formamque novat vultumque virilem

induit et cultus piscem capientibus aptos.

Hanc dominus spectans “o qui pendentia parvo

aera cibo celas, moderator harundinis,” inquit

“sic mare compositum, sic sit tibi piscis in unda

credulus et nullos, nisi fixus, sentiat hamos:

quae modo cum vili turbatis veste capillis

litore in hoc steterat (nam stantem in litore vidi),

dic ubi sit: neque enim vestigia longius exstant.”

Illa dei munus bene cedere sensit et a se

se quaeri gaudens, his est resecuta rogantem:

“Quisquis es, ignoscas; in nullam lumina partem

gurgite ab hoc flexi studioque operatus inhaesi.

Quoque minus dubites, sic has deus aequoris artes

adiuvet, ut nemo iamdudum litore in isto,

me tamen excepto, nec femina constitit ulla.”

Credidit et verso dominus pede pressit harenam

elususque abiit: illi sua reddita forma est.

Ast ubi habere suam transformia corpora sensit,

saepe pater dominis Triopeida tradit. At illa

nunc equa, nunc ales, modo bos, modo cervus abibat

praebebatque avido non iusta alimenta parenti.

Vis tamen illa mali postquam consumpserat omnem

materiam dederatque gravi nova pabula morbo,

ipse suos artus lacero divellere morsu

coepit et infelix minuendo corpus alebat.

Quid moror externis? Etiam mihi nempe novandi est

corporis, o iuvenis, numero finita potestas.

Nam modo qui nunc sum videor, modo flector in anguem,

armenti modo dux vires in cornua sumo, —

cornua, dum potui! nunc pars caret altera telo

frontis, ut ipse vides.” Gemitus sunt verba secuti.

Quae gemitus truncaeque deo Neptunius heros

causa rogat frontis, cum sic Calydonius amnis

coepit inornatos redimitus harundine crines:

“Triste petis munus. Quis enim sua proelia victus

commemorare velit? Referam tamen ordine. Nec tam

turpe fuit vinci, quam contendisse decorum est,

magnaque dat nobis tantus solacia victor.

Nomine siqua suo fando pervenit ad aures

Deianira tuas—quondam pulcherrima virgo

multorumque fuit spes invidiosa procorum.

Cum quibus ut soceri domus est intrata petiti,

“accipe me generum,” dixi “Parthaone nate:”

dixit et Alcides. Alii cessere duobus.

Ille Iovem socerum dare se famamque laborum

et superata suae referebat iussa novercae.

Contra ego “turpe deum mortali cedere” dixi

(nondum erat ille deus), “regem me cernis aquarum

cursibus obliquis inter tua regna fluentum.

Nec gener externis hospes tibi missus ab oris,

sed popularis ero et rerum pars una tuarum.

Tantum ne noceat, quod me nec regia Iuno

odit et omnis abest iussorum poena laborum.

Nam, quo te iactas, Alcmena nate, creatum,

Iuppiter aut falsus pater est, aut crimine verus.

Matris adulterio patrem petis. Elige, fictum

esse Iovem malis, an te per dedecus ortum.”

Talia dicentem iamdudum lumine torvo

spectat et accensae non fortiter imperat irae

verbaque tot reddit: “Melior mihi dextera lingua.

Dummodo pugnando superem, tu vince loquendo,”

congrediturque ferox. Puduit modo magna locutum

cedere: reieci viridem de corpore vestem

bracchiaque opposui tenuique a pectore varas

in statione manus et pugnae membra paravi.

Ille cavis hausto spargit me pulvere palmis

inque vicem fulvae tactu flavescit harenae.

Et modo cervicem, modo crura micantia captat,

aut captare putes, omnique a parte lacessit.

Me mea defendit gravitas frustraque petebar,

haud secus ac moles, quam magno murmure fluctus

oppugnant: manet illa suoque est pondere tuta.

Digredimur paulum rursusque ad bella coimus,

inque gradu stetimus, certi non cedere; eratque

cum pede pes iunctus, totoque ego pectore pronus

et digitos digitis et frontem fronte premebam.

Non aliter vidi fortes concurrere tauros,

cum pretium pugnae toto nitidissima saltu

expetitur coniunx: spectant armenta paventque

nescia, quem maneat tanti victoria regni.

Ter sine profectu voluit nitentia contra

reicere Alcides a se mea pectora; quarto

excutit amplexus adductaque bracchia solvit,

inpulsumque manu (certum est mihi vera fateri)

protinus avertit tergoque onerosus inhaesit.

Siqua fides neque ficta mihi nunc gloria voce

quaeritur, inposito pressus mihi monte videbar.

Vix tamen inserui sudore fluentia multo

bracchia, vix solvi duros a corpore nexus:

instat anhelanti prohibetque resumere vires,

et cervice mea potitur. Tum denique tellus

pressa genu nostro est, et harenas ore momordi.

Inferior virtute meas divertor ad artes,

elaborque viro longum formatus in anguem.

Qui postquam flexos sinuavi corpus in orbes

cumque fero movi linguam stridore bisulcam,

risit et inludens nostras Tirynthius artes

“cunarum labor est angues superare mearum,”

dixit “et ut vincas alios, Acheloe, dracones,

pars quota Lernaeae serpens eris unus echidnae?

Vulneribus fecunda suis erat illa, nec ullum

de centum numero caput est inpune recisum,

quin gemino cervix herede valentior esset.

Hanc ego ramosam natis e caede colubris

crescentemque malo domui domitamque reclusi.

Quid fore te credas, falsum qui versus in anguem

arma aliena moves, quem forma precaria celat?”

Dixerat, et summo digitorum vincula collo

inicit: angebar ceu guttura forcipe pressus,

pollicibusque meas pugnabam evellere fauces.

Sic quoque devicto restabat tertia tauri

forma trucis: tauro mutatus membra rebello.

Induit ille toris a laeva parte lacertos,

admissumque trahens sequitur depressaque dura

cornua figit humo meque alta sternit harena.

Nec satis hoc fuerat: rigidum fera dextera cornu

dum tenet, infregit truncaque a fronte revellit.

Naides hoc, pomis et odoro flore repletum,

sacrarunt, divesque meo Bona Copia cornu est.”

Dixerat, et nymphe ritu succincta Dianae,

una ministrarum, fusis utrimque capillis,

incessit totumque tulit praedivite cornu

autumnum et mensas, felicia poma, secundas.

Lux subit, et primo feriente cacumina sole

discedunt iuvenes: neque enim dum flumina pacem

et placidos habeant lapsus totaeque residant,

opperiuntur, aquae. Vultus Achelous agrestes

et lacerum cornu mediis caput abdidit undis.

Hunc tamen ablati domuit iactura decoris,

cetera sospes habet; capitis quoque fronde saligna

aut super inposita celatur harundine damnum.

At te, Nesse ferox, eiusdem virginis ardor

perdiderat volucri traiectum terga sagitta.

Namque nova repetens patrios cum coniuge muros

venerat Eueni rapidas Iove natus ad undas.

Uberior solito, nimbis hiemalibus auctus

verticibusque frequens erat atque inpervius amnis.

Intrepidum pro se, curam de coniuge agentem

Nessus adit, membrisque valens scitusque vadorum,

“officio” que “meo ripa sistetur in illa

haec,” ait “Alcide. Tu viribus utere nando!”

pallentemque metu fluviumque ipsumque timentem

tradidit Aonius pavidam Calydonida Nesso.

Mox, ut erat, pharetraque gravis spolioque leonis

(nam clavam et curvos trans ripam miserat arcus),

“quandoquidem coepi, superentur flumina!” dixit,

nec dubitat nec, qua sit clementissimus amnis,

quaerit et obsequio deferri spernit aquarum.

Iamque tenens ripam, missos cum tolleret arcus,

coniugis agnovit vocem: Nessoque paranti

fallere depositum “quo te fiducia” clamat

“vana pedum, violente, rapit? Tibi, Nesse biformis,

dicimus. Exaudi nec res intercipe nostras!

Si te nulla mei reverentia movit, at orbes

concubitus vetitos poterant inhibere paterni.

Haud tamen effugies, quamvis ope fidis equina:

vulnere, non pedibus te consequar.” Ultima dicta

res probat, et missa fugientia terga sagitta

traicit: exstabat ferrum de pectore aduncum.

Quod simul evulsum est, sanguis per utrumque foramen

emicuit mixtus Lernaei tabe veneni.

Excipit hunc Nessus “neque enim moriemur inulti”

secum ait et calido velamina tincta cruore

dat munus raptae velut inritamen amoris.

Longa fuit medii mora temporis, actaque magni

Herculis inplerant terras odiumque novercae.

Victor ab Oechalia Cenaeo sacra parabat

vota Iovi, cum Fama loquax praecessit ad aures,

Deianira, tuas, quae veris addere falsa

gaudet et e minimo sua per mendacia crescit,

Amphitryoniaden Ioles ardore teneri.

Credit amans, venerisque novae perterrita fama

indulsit primo lacrimis flendoque dolorem

diffudit miseranda suum; mox deinde “quid autem

flemus?” ait “paelex lacrimis laetabitur istis.

Quae quoniam adveniet, properandum aliquidque novandum est,

dum licet et nondum thalamos tenet altera nostros.

Conquerar an sileam? Repetam Calydona morerne?

Excedam tectis an, si nihil amplius, obstem?

Quid si me, Meleagre, tuam memor esse sororem

forte paro facinus, quantumque iniuria possit

femineusque dolor, iugulata paelice testor?”

In cursus animus varios abit: omnibus illis

praetulit inbutam Nesseo sanguine vestem

mittere, quae vires defecto reddat amori.

Ignaroque Lichae, quid tradat, nescia, luctus

ipsa suos tradit blandisque (miserrima!) verbis,

dona det illa viro, mandat. Capit inscius heros

induiturque umeris Lernaeae virus echidnae.

Tura dabat primis et verba precantia flammis

vinaque marmoreas patera fundebat in aras:

incaluit vis illa mali resolutaque flammis

Herculeos abiit late dilapsa per artus.

Dum potuit, solita gemitum virtute repressit;

victa malis postquam est patientia, reppulit aras

inplevitque suis nemorosam vocibus Oeten.

Nec mora, letiferam conatur scindere vestem:

qua trahitur, trahit illa cutem, foedumque relatu,

aut haeret membris frustra temptata revelli,

aut laceros artus et grandia detegit ossa.

Ipse cruor, gelido ceu quondam lamina candens

tincta lacu, stridit coquiturque ardente veneno.

Nec modus est: sorbent avidae praecordia flammae,

caeruleusque fluit toto de corpore sudor,

ambustique sonant nervi: caecaque medullis

tabe liquefactis tollens ad sidera palmas

“cladibus,” exclanmat “Saturnia, pascere nostris,

pascere et hanc pestem specta, crudelis, ab alto

corque ferum satia. Vel si miserandus et hosti,

hoc est, si tibi sum, diris cruciatibus aegram

invisamque animam natamque laboribus aufer:

hoc mihi munus erit; decet haec dare dona novercam.

Ergo ego foedantem peregrino templa cruore

Busirin domui saevoque alimenta parentis

Antaeo eripui? Nec me pastoris Hiberi

forma triplex, nec forma triplex tua, Cerbere, movit?

Vosne, manus, validi pressistis cornua tauri?

Vestrum opus Elis habet, vestrum Stymphalides undae

Partheniumque nemus? Vestra virtute relatus

Thermodontiaco caelatus balteus auro

pomaque ab insomni concustodita dracone?

Nec mihi Centauri potuere resistere, nec mi

Arcadiae vastator aper? Nec profuit hydrae

crescere per damnum geminasque resumere vires?

Quid tum? Thracis equos humano sanguine pingues

plenaque corporibus laceris praesepia vidi

visaque deieci dominumque ipsosque peremi.

His elisa iacet moles Nemeaea lacertis,

hac caelum cervice tuli. Defessa iubendo est

saeva Iovis coniunx: ego sum indefessus agendo.

Sed nova pestis adest, cui nec virtute resisti

nec telis armisque potest. Pulmonibus errat

ignis edax imis perque omnes pascitur artus.

At valet Eurystheus!—et sunt qui credere possint

esse deos!” Dixit, perque altam saucius Oeten

haud aliter graditur, quam si venabula taurus

corpore fixa gerat, factique refugerit auctor.

Saepe illum gemitus edentem, saepe frementem,

saepe retemptantem totas infringere vestes

sternentemque trabes irascentemque videres

montibus aut patrio tendentem bracchia caelo.

Ecce Lichan trepidum latitantem rupe cavata

adspicit, utque dolor rabiem conlegerat omnem,

“tune, Licha,” dixit “feralia dona dedisti?

Tune meae necis auctor eris?” Tremit ille pavetque

pallidus et timide verba excusantia dicit.

Dicentem genibusque manus adhibere parantem

corripit Alcides et terque quaterque rotatum

mittit in Euboicas tormento fortius undas.

Ille per aerias pendens induruit auras,

utque ferunt imbres gelidis concrescere ventis,

inde nives fieri, nivibus quoque molle rotatis

adstringi et spissa glomerari grandine corpus:

sic illum validis iactum per inane lacertis

exsanguemque metu nec quicquam umoris habentem

in rigidos versum silices prior edidit aetas.

Nunc quoque in Euboico scopulus brevis eminet alto

gurgite et humanae servat vestigia formae;

quem, quasi sensurum, nautae calcare verentur

appellantque Lichan.—At tu, Iovis inclita proles,

arboribus caesis, quas ardua gesserat Oete,

inque pyram structis, arcum pharetramque capacem

regnaque visuras iterum Troiana sagittas

ferre iubes Poeante satum. Quo flamma ministro est

subdita; dumque avidis comprenditur ignibus agger,

congeriem silvae Nemeaeo vellere summam

sternis et inposita clavae cervice recumbis,

haud alio vultu, quam si conviva iaceres

inter plena meri redimitus pocula sertis.

Iamque valens et in omne latus diffusa sonabat

securosque artus contemptoremque petebat

flamma suum; timuere dei pro vindice terrae.

Quos ita (sensit enim) laeto Saturnius ore

Iuppiter adloquitur: “Nostra est timor iste voluptas,

o superi, totoque libens mihi pectore grator,

quod memoris populi dicor rectorque paterque,

et mea progenies vestro quoque tuta favore est.

Nam quamquam ipsius datis hoc inmanibus actis,

obligor ipse tamen. Sed enim ne pectora vano

fida metu paveant: Oetaeas spernite flammas!

Omnia qui vicit, vincet, quos cernitis, ignes

nec nisi materna Vulcanum parte potentem

sentiet: aeternum est a me quod traxit et expers

atque inmune necis nullaque domabile flamma.

Idque ego defunctum terra caelestibus oris

accipiam, cunctisque meum laetabile factum

dis fore confido. Siquis tamen Hercule, siquis

forte deo doliturus erit, data praemia nolet,

sed meruisse dari sciet invitusque probabit.”

Adsensere dei: coniunx quoque regia visa est

cetera non duro, duro tamen ultima vultu

dicta tulisse Iovis seque indoluisse notatam.

Interea quodcumque fuit populabile flammae

Mulciber abstulerat, nec cognoscenda remansit

Herculis effigies; nec quicquam ab imagine ductum

matris habet, tantumque Iovis vestigia servat.

Utque novus serpens posita cum pelle senecta

luxuriare solet squamaque nitere recenti,

sic, ubi mortales Tirynthius exuit artus,

parte sui meliore viget maiorque videri

coepit et augusta fieri gravitate verendus.

Quem pater omnipotens inter cava nubila raptum

quadriiugo curru radiantibus intulit astris.

Sensit Atlas pondus.—Neque adhuc Stheneleius iras

solverat Eurystheus odiumque in prole paternum

exercebat atrox. At longis anxia curis

Argolis Alcmene, questus ubi ponat aniles,

cui referat nati testatos orbe labores,

cuive suos casus, Iolen habet. Herculis illam

imperiis thalamoque animoque receperat Hyllus

inpleratque uterum generoso semine, cum sic

incipit Alcmene: “Faveant tibi numina saltem

conripiantque moras, tum cum matura vocabis

praepositam timidis parientibus Ilithyiam,

quam mihi difficilem Iunonis gratia fecit.

Namque laboriferi cum iam natalis adesset

Herculis et decimum premeretur sidere signum,

tendebat gravitas uterum mihi, quodque ferebam,

tantum erat, ut posses auctorem dicere tecti

ponderis esse Iovem. Nec iam tolerare labores

ulterius poteram: quin nunc quoque frigidus artus,

dum loquor, horror habet, parsque est meminisse doloris.

Septem ego per noctes, totidem cruciata diebus,

fessa malis tendensque ad caelum bracchia magno

Lucinam Nixosque pares clamore vocabam.

Illa quidem venit, sed praecorrupta meumque

quae donare caput Iunoni vellet iniquae.

Utque meos audit gemitus, subsedit in illa

ante fores ara dextroque a poplite laevum

pressa genu digitis inter se pectine iunctis

sustinuit partus. Tacita quoque carmina voce

dixit, et inceptos tenuerunt carmina partus.

Nitor et ingrato facio convicia demens

vana Iovi cupioque mori moturaque duros

verba queror silices. Matres Cadmeides adsunt

votaque suscipiunt exhortanturque dolentem.

Una ministrarum, media de plebe, Galanthis,

flava comas, aderat, faciendis strenua iussis,

officiis dilecta suis. Ea sensit iniqua

nescio quid Iunone geri, dumque exit et intrat

saepe fores, divam residentem vidit in ara

bracchiaque in genibus digitis conexa tenentem,

et “quaecumque es,” ait “dominae gratare: levata est

Argolis Alcmene potiturque puerpera voto.”

Exsiluit iunctasque manus pavefacta remisit

diva potens uteri: vinclis levor ipsa remissis.

Numine decepto risisse Galanthida fama est:

ridentem prensamque ipsis dea saeva capillis

traxit, et e terra corpus relevare volentem

arcuit inque pedes mutavit bracchia primos.

Strenuitas antiqua manet, nec terga colorem

amisere suum: forma est diversa priori.

Quae quia mendaci parientem iuverat ore,

ore parit nostrasque domos, ut et ante, frequentat.”

Dixit, et admonitu veteris commota ministrae

ingemuit. Quam sic nurus est adfata dolentem:

“Te tamen, o genetrix, alienae sanguine vestro

rapta movet facies. Quid si tibi mira sororis

fata meae referam? quamquam lacrimaeque dolorque

impediunt prohibentque loqui. Fuit unica matri

(me pater ex alia genuit) notissima forma

Oechalidum Dryope. Quam virginitate carentem

vimque dei passam Delphos Delumque tenentis

excipit Andraemon, et habetur coniuge felix.

Est lacus adclivis devexo margine formam

litoris efficiens: summum myrteta coronant.

Venerat huc Dryope fatorum nescia, quoque

indignere magis, nymphis latura coronas;

inque sinu puerum, qui nondum impleverat annum,

dulce ferebat onus tepidique ope lactis alebat.

Haud procul a stagno Tyrios imitata colores

in spem bacarum florebat aquatica lotos.

Carpserat hinc Dryope, quos oblectamina nato

porrigeret, flores, et idem factura videbar

(namque aderam): vidi guttas e flore cruentas

decidere et tremulo ramos horrore moveri.

Scilicet, ut referunt tardi nunc denique agrestes,

Lotis in hanc nymphe, fugiens obscena Priapi,

contulerat versos servato nomine, vultus.

Nescierat soror hoc. Quae cum perterrita retro

ire et adoratis vellet discedere nymphis,

haeserunt radice pedes. Convellere pugnat,

nec quicquam nisi summa movet. Subcrescit ab imo

totaque paulatim lentus premit inguina cortex.

Ut vidit, conata manu laniare capillos,

fronde manum implevit: frondes caput omne tenebant.

At puer Amphissos (namque hoc avus Eurytus illi

addiderat nomen) materna rigescere sentit

ubera, nec sequitur ducentem lacteus umor.

Spectatrix aderam facti crudelis opemque

non poteram tibi ferre, soror; quantumque valebam,

crescentem truncum ramosque amplexa morabar

et, fateor, volui sub eodem cortice condi.

Ecce vir Andraemon genitorque miserrimus adsunt

et quaerunt Dryopen: Dryopen quaerentibus illis

ostendi loton. Tepido dant oscula ligno

adfusique suae radicibus arboris haerent.

Nil nisi iam faciem, quod non foret arbor, habebat

cara soror: lacrimae misero de corpore factis

inrorant foliis, et, dum licet oraque praestant

vocis iter, tales effundit in aera questus:

“Siqua fides miseris, hoc me per numina iuro

non meruisse nefas: patior sine crimine poenam.

Viximus innocuae: si mentior, arida perdam

quas habeo, frondes et caesa securibus urar.

Hunc tamen infantem maternis demite ramis

et date nutrici; nostraque sub arbore saepe

lac facitote bibat nostraque sub arbore ludat!

Cumque loqui poterit, matrem facitote salutet,

et tristis dicat “latet hoc in stipite mater.”

Stagna tamen timeat nec carpat ab arbore flores,

et frutices omnes corpus putet esse deorum!

Care vale coniunx, et tu, germana, paterque!

Qui, siqua est pietas, ab acutae vulnere falcis,

a pecoris morsu frondes defendite nostras.

Et quoniam mihi fas ad vos incumbere non est,

erigite huc artus et ad oscula nostra venite,

dum tangi possunt, parvumque attollite natum.

Plura loqui nequeo. Nam iam per candida mollis

colla liber serpit, summoque cacumine condor.

Ex oculis removete manus: sine munere vestro

contegat inductus morientia lumina cortex!”

Desierant simul ora loqui, simul esse, diuque

corpore mutato rami caluere recentes.”

Dumque refert Iole factum mirabile, dumque

Eurytidos lacrimas admoto pollice siccat

Alcmene (flet et ipsa tamen), conpescuit omnem

res nova tristitiam. Nam limine constitit alto

paene puer dubiaque tegens lanugine malas

ora reformatus primos Iolaus in annos.

Hoc illi dederat Iunonia muneris Hebe,

victa viri precibus. Quae cum iurare pararet

dona tributuram post hunc se talia nulli,

non est passa Themis: “Nam iam discordia Thebae

bella movent” dixit “Capaneusque nisi ab Iove vinci

haud poterit, fientque pares in vulnere fratres,

subductaque suos manes tellure videbit

vivus adhuc vates; ultusque parente parentem

natus erit facto pius et sceleratus eodem;

attonitusque malis exsul mentisque domusque,

vultibus Eumenidum matrisque agitabitur umbris,

donec eum coniunx fatale poposcerit aurum,

cognatumque latus Phegeius hauserit ensis.

Tum demum magno petet hos Acheloia supplex

ab Iove Callirhoe natis infantibus annos

neve necem sinat esse diu victoris inultam,

Iuppiter his motus privignae dona nurusque

praecipiet facietque viros inpubibus annis.”

Haec ubi faticano venturi praescia dixit

ore Themis, vario superi sermone fremebant,

et “cur non aliis eadem dare dona liceret”

murmur erat: queritur veteres Pallantias annos

coniugis esse sui, queritur canescere mitis

Iasiona Ceres, repetitum Mulciber aevum

poscit Erichthonio. Venerem quoque cura futuri

tangit et Anchisae renovare paciscitur annos.

Cui studeat, deus omnis habet, crescitque favore

turbida seditio, donec sua Iuppiter ora

solvit et “o nostri siqua est reverentia,” dixit

“quo ruitis? Tantumne aliquis sibi posse videtur,

fata quoque ut superet? Fatis Iolaus in annos,

quos egit, rediit, fatis iuvenescere debent

Callirhoe geniti, non ambitione nec armis.

Vos etiam, quoque hoc animo meliore feratis,

me quoque fata regunt. Quae si mutare valerem,

nec nostrum seri curvarent Aeacon anni,

perpetuumque aevi florem Rhadamanthus haberet

cum Minoe meo, qui propter amara senectae

pondera despicitur nec quo prius ordine regnat.”

Dicta Iovis movere deos, nec sustinet ullus,

cum videat fessos Rhadamanthon et Aeacon annis

et Minoa, queri. Qui, dum fuit integer aevi,

terruerat magnas ipso quoque nomine gentes.

Tunc erat invalidus Deionidenque iuventae

robore Miletum Phoeboque parente superbum

pertimuit credensque suis insurgere regnis,

haud tamen est patriis arcere penatibus ausus.

Sponte fugis, Milete, tua, celerique carina

Aegaeas metiris aquas et in Aside terra

moenia constituis positoris habentia nomen.

Hic tibi, dum sequitur patriae curvamina ripae,

filia Maeandri totiens redeuntis eodem

cognita Cyanee, praestantia corpora forma,

Byblida cum Cauno, prolem est enixa gemellam.

Byblis in exemplo est, ut ament concessa puellae:

Byblis Apollinei correpta cupidine fratris:

non soror ut fratrem, nec qua debebat, amabat.

Illa quidem primo nullos intellegit ignes

nec peccare putat, quod saepius oscula iungat,

quod sua fraterno circumdet bracchia collo,

mendacique diu pietatis fallitur umbra.

Paulatim declinat amor, visuraque fratrem

culta venit nimiumque cupit formosa videri

et siqua est illic formosior, invidet illi.

Sed nondum manifesta sibi est nullumque sub illo

igne facit votum: verumtamen aestuat intus.

Iam dominum appellat, iam nomina sanguinis odit:

Byblida iam mavult, quam se vocet ille sororem.

Spes tamen obscenas animo demittere non est

ausa suo vigilans: placida resoluta quiete

saepe videt, quod amat; visa est quoque iungere fratri

corpus et erubuit, quamvis sopita iacebat.

Somnus abit: silet illa diu repetitque quietis

ipsa suae speciem dubiaque ita mente profatur:

“Me miseram! tacitae quid vult sibi noctis imago?

Quam nolim rata sit! cur haec ego somnia vidi?

Ille quidem est oculis quamvis formosus iniquis

et placet, et possim, si non sit frater, amare,

et me dignus erat. Verum nocet esse sororem.—

Dummodo tale nihil vigilans committere temptem,

saepe licet simili redeat sub imagine somnus!

testis abest somno, nec abest imitata voluptas.

Pro! Venus et tenera volucer cum matre Cupido,

gaudia quanta tuli! quam me manifesta libido

contigit! ut iacui totis resoluta medullis!

ut meminisse iuvat! quamvis brevis illa voluptas

noxque fuit praeceps et coeptis invida nostris.

O ego, si liceat mutato nomine iungi,

quam bene, Caune, tuo poteram nurus esse parenti!

quam bene, Caune, meo poteras gener esse parenti!

Omnia, di facerent, essent communia nobis,

praeter avos: tu me vellem generosior esses!

Nescioquam facies igitur, pulcherrime, matrem:

at mihi, quae male sum quos tu sortita parentes,

nil nisi frater eris. Quod obest, id habebimus unum.

Quid mihi significant ergo mea visa?—quod autem

somnia pondus habent?—an habent et somnia pondus?

Di melius!—di nempe suas habuere sorores:

Sic Saturnus Opem iunctam sibi sanguine duxit,

Oceanus Tethyn, Iunonem rector Olympi.

Sunt superis sua iura! Quid ad caelestia ritus

exigere humanos diversaque foedera tempto?

Aut nostro vetitus de corde fugabitur ardor,

aut hoc si nequeo, peream, precor, ante toroque

mortua conponar, positaeque det oscula frater.—

Et tamen arbitrium quaerit res ista duorum.

Finge placere mihi: scelus esse videbitur illi!

At non Aeolidae thalamos timuere sororum!

Unde sed hos novi? Cur haec exempla paravi?

Quo feror? Obscenae procul hinc discedite flammae,

nec, nisi qua fas est germanae, frater ametur!—

Si tamen ipse mei captus prior esset amore,

forsitan illius possem indulgere furori.

Ergo ego, quae fueram non reiectura petentem,

ipsa petam! Poterisne loqui? poterisne fateri?

Coget amor: potero! vel, si pudor ora tenebit,

littera celatos arcana fatebitur ignis:

hoc placet, haec dubiam vicit sententia mentem.”

In latus erigitur cubitoque innixa sinistro

“viderit: insanos” inquit “fateamur amores.

Ei mihi! quo labor? quem mens mea concipit ignem?”

et meditata manu componit verba trementi:

dextra tenet ferrum, vacuam tenet altera ceram.

Incipit et dubitat, scribit damnatque tabellas

et notat et delet, mutat culpatque probatque,

inque vicem sumptas ponit positasque resumit.

Quid velit ignorat; quidquid factura videtur,

displicet. In vultu est audacia mixta pudori.

Scripta “soror” fuerat, visum est delere sororem

verbaque correctis incidere talia ceris:

“Quam, nisi tu dederis, non est habitura salutem,

hanc tibi mittit amans: pudet, a! pudet edere nomen.

Et si, quid cupiam, quaeris, sine nomine vellem

posset agi mea causa meo, nec cognita Byblis

ante forem, quam spes votorum certa fuisset.

Esse quidem laesi poterat tibi pectoris index

et color et macies et vultus et umida saepe

lumina nec causa suspiria mota patenti

et crebri amplexus, et quae, si forte notasti,

oscula sentiri non esse sororia possent:

ipsa tamen, quamvis animo grave vulnus habebam,

quamvis intus erat furor igneus, omnia feci

(sunt mihi di testes), ut tandem sanior essem,

pugnavique diu violenta Cupidinis arma

effugere infelix et plus, quam ferre puellam

posse putes, ego dura tuli. Superata fateri

cogor opemque tuam timidis exposcere votis.

Tu servare potes, tu perdere solus amantem:

elige, utrum facias! Non hoc inimica precatur,

sed quae, cum tibi sit iunctissima, iunctior esse

expetit et vinclo tecum propiore ligari.

Iura senes norint et, quid liceatque nefasque

fasque sit, inquirant legumque examina servent:

conveniens Venus est annis temeraria nostris!

Quid liceat, nescimus adhuc et cuncta licere

credimus et sequimur magnorum exempla deorum.

Nec nos aut durus pater aut reverentia famae

aut timor impediet (tantum sit causa timendi!).

Dulcia fraterno sub nomine furta tegemus:

est mihi libertas tecum secreta loquendi,

et damus amplexus et iungimus oscula coram,

quantum est, quod desit? Miserere fatentis amores

et non fassurae, nisi cogeret ultimus ardor,

neve merere meo subscribi causa sepulcro!”

Talia nequiquam perarantem plena reliquit

cera manum, summusque in margine versus adhaesit.

Protinus inpressa signat sua crimina gemma,

quam tinxit lacrimis (linguam defecerat umor),

deque suis unum famulis pudibunda vocavit

et pavidum blandita “fer has, fidissime, nostro”—

dixit, et adiecit longo post tempore “fratri.”

Cum daret, elapsae manibus cecidere tabellae.

Omine turbata est: misit tamen. Apta minister

tempora nactus adit traditque latentia verba.

Attonitus subita iuvenis Maeandrius ira

proicit acceptas lecta sibi parte tabellas

vixque manus retinens trepidantis ab ore ministri

“dum licet, o vetitae scelerate libidinis auctor,

effuge!” ait: “qui, si nostrum tua fata pudorem

non traherent secum, poenas mihi morte dedisses.”

Ille fugit pavidus dominaeque ferocia Cauni

dicta refert. Palles audita, Bybli, repulsa,

et pavet obsessum glaciali frigore corpus.

Mens tamen ut rediit, pariter rediere furores,

linguaque vix tales icto dedit aere voces:

“Et merito! quid enim temeraria vulneris huius

indicium feci? Quid, quae celanda fuerunt,

tam cito commisi properatis verba tabellis?

Ante erat ambiguis animi sententia dictis

praetemptanda mihi. Ne non sequeretur euntem,

parte aliqua veli, qualis foret aura, notare

debueram tutoque mari decurrere, quae nunc

non exploratis inplevi lintea ventis.

Auferor in scopulos igitur subversaque toto

obruor oceano, neque habent mea vela recursus.

Quid quod et ominibus certis prohibebar amori

indulgere meo, tum cum mihi ferre iubenti

excidit et fecit spes nostras cera caducas?

Nonne vel illa dies fuerat vel tota voluntas,

sed potius mutanda dies? Deus ipse monebat

signaque certa dabat, si non male sana fuissem.

Et tamen ipsa loqui, nec me committere cerae

debueram praesensque meos aperire furores

(vidisset lacrimas, vultum vidisset amantis!),

plura loqui poteram, quam quae cepere tabellae.

Invito potui circumdare bracchia collo

et, si reicerer, potui moritura videri

amplectique pedes adfusaque poscere vitam.

Omnia fecissem, quorum si singula duram

flectere non poterant, potuissent omnia, mentem.

Forsitan et missi sit quaedam culpa ministri:

non adiit apte nec legit idonea, credo,

tempora nec petiit horamque animumque vacantem.

Haec nocuere mihi. Neque enim est de tigride natus

nec rigidas silices solidumve in pectore ferrum

aut adamanta gerit nec lac bibit ille leaenae.

Vincetur! Repetendus erit, nec taedia coepti

ulla mei capiam, dum spiritus iste manebit.

Nam primum, si facta mihi revocare liceret,

non coepisse fuit: coepta expugnare secundum est.

Quippe nec ille potest, ut iam mea vota relinquam,

non tamen ausorum semper memor esse meorum,

et, quia desierim, leviter voluisse videbor

aut etiam temptasse illum insidiisque petisse;

vel certe non hoc, qui plurimus urget et urit

pectora nostra, deo, sed victa libidine credar.

Denique iam nequeo nil commisisse nefandum.

Et scripsi et petii: temerata est nostra voluntas;

ut nihil adiciam, non possum innoxia dici.

Quod superest, multum est in vota, in crimina parvum.”

Dixit, et (incertae tanta est discordia mentis)

cum pigeat temptasse, libet temptare: modumque

exit et infelix committit saepe repelli.

Mox ubi finis abest, patriam fugit ille nefasque

inque peregrina ponit nova moenia terra.

Tum vero maestam tota Miletida mente

defecisse ferunt, tum vero a pectore vestem

diripuit planxitque suos furibunda lacertos.

Iamque palam est demens inconcessamque fatetur

spem veneris, siquidem patriam invisosque penates

deserit et profugi sequitur vestigia fratris.

Utque tuo motae, proles Semeleia, thyrso

Ismariae celebrant repetita triennia bacchae,

Byblida non aliter latos ululasse per agros

Bubasides videre nurus. Quibus illa relictis

Caras et armiferos Lelegas Lyciamque pererrat.

Iam Cragon et Limyren Xanthique reliquerat undas,

quoque Chimaera iugo mediis in partibus ignem,

pectus et ora leae, caudam serpentis habebat;

deficiunt silvae, cum tu lassata sequendo

concidis et dura positis tellure capillis,

Bybli, iaces frondesque tuo premis ore caducas.

Saepe etiam nymphae teneris Lelegeides ulnis

tollere conantur; saepe, ut medeatur amori,

praecipiunt surdaeque adhibent solacia menti:

muta iacet viridesque suis tenet unguibus herbas

Byblis, et umectat lacrimarum gramina rivus.

Naidas his venam, quae numquam arescere posset,

subposuisse ferunt: quid enim dare maius habebant?

Protinus, ut secto piceae de cortice guttae,

utve tenax gravida manat tellure bitumen,

utve sub adventu spirantis lene favoni

sole remollescit, quae frigore constitit, unda,

sic lacrimis consumpta suis Phoebeia Byblis

vertitur in fontem, qui nunc quoque vallibus illis

nomen habet dominae nigraque sub ilice manat.

Fama novi centum Cretaeas forsitan urbes

implesset monstri, si non miracula nuper

Iphide mutata Crete propiora tulisset.

Proxima Cnosiaco nam quondam Phaestia regno

progenuit tellus ignotum nomine Ligdum,

ingenua de plebe virum. Nec census in illo

nobilitate sua maior, sed vita fidesque

inculpata fuit. Gravidae qui coniugis aures

vocibus his monuit, cum iam prope partus adesset:

“Quae voveam, duo sunt; minimo ut relevere dolore,

utque marem parias; onerosior altera sors est,

et vires fortuna negat. Quod abominor, ergo

edita forte tuo fuerit si femina partu,

(invitus mando: pietas, ignosce!) necetur.”

Dixerat, et lacrimis vultus lavere profusis,

tam qui mandabat, quam cui mandata dabantur.

Sed tamen usque suum vanis Telethusa maritum

sollicitat precibus, ne spem sibi ponat in arto.

Certa sua est Ligdo sententia. Iamque ferendo

vix erat illa gravem maturo pondere ventrem,

cum medio noctis spatio sub imagine somni

Inachis ante torum, pompa comitata sacrorum,

aut stetit aut visa est. Inerant lunaria fronti

cornua cum spicis nitido flaventibus auro

et regale decus. Cum qua latrator Anubis

sanctaque Bubastis variusque coloribus Apis,

quique premit vocem digitoque silentia suadet,

sistraque erant numquamque satis quaesitus Osiris

plenaque somniferis serpens peregrina venenis.

Tum velut excussam somno et manifesta videntem

sic adfata dea est: “Pars o Telethusa mearum,

pone graves curas mandataque falle mariti.

Nec dubita, cum te partu Lucina levarit,

tollere quidquid erit. Dea sum auxiliaris opemque

exorata fero, nec te coluisse quereris

ingratum numen.” Monuit thalamoque recessit.

Laeta toro surgit purasque ad sidera supplex

Cressa manus tollens, rata sint sua visa, precatur.

Ut dolor increvit, seque ipsum pondus in auras

expulit et nata est ignaro femina patre,

iussit ali mater puerum mentita: fidemque

res habuit, neque erat ficti nisi conscia nutrix.

Vota pater solvit nomenque inponit avitum:

Iphis avus fuerat. Gavisa est nomine mater,

quod commune foret nec quemquam falleret illo.

Inde incepta pia mendacia fraude latebant:

cultus erat pueri, facies, quam sive puellae,

sive dares puero, fuerat formosus uterque.

Tertius interea decimo successerat annus,

cum pater, Iphi, tibi flavam despondet Ianthen,

inter Phaestiadas quae laudatissima formae

dote fuit virgo, Dictaeo nata Teleste.

Par aetas, par forma fuit, primasque magistris

accepere artes, elementa aetatis, ab isdem.

Hinc amor ambarum tetigit rude pectus et aequum

vulnus utrique dedit. Sed erat fiducia dispar:

coniugium pactaeque exspectat tempora taedae

quamque virum putat esse, virum fore credit Ianthe;

Iphis amat, qua posse frui desperat, et auget

hoc ipsum flammas, ardetque in virgine virgo;

vixque tenens lacrimas “quis me manet exitus” inquit,

“cognita quam nulli, quam prodigiosa novaeque

cura tenet Veneris? Si di mihi parcere vellent,

naturale malum saltem et de more dedissent.

Nec vaccam vaccae, nec equas amor urit equarum:

urit oves aries, sequitur sua femina cervum.

Sic et aves coeunt, interque animalia cuncta

femina femineo conrepta cupidine nulla est.

Vellem nulla forem! Ne non tamen omnia Crete

monstra ferat, taurum dilexit filia Solis,

femina nempe marem: meus est furiosior illo,

si verum profitemur, amor! Tamen illa secuta est

spem Veneris, tamen illa dolis et imagine vaccae

passa bovem est, et erat, qui deciperetur adulter!

Huc licet e toto sollertia confluat orbe,

ipse licet revolet ceratis Daedalus alis,

quid faciet? Num me puerum de virgine doctis

artibus efficiet? num te mutabit, Ianthe?

Quin animum firmas, teque ipsa reconligis, Iphi,

consiliique inopes et stultos excutis ignes?

Quid sis nata, vide, nisi te quoque decipis ipsa,

et pete quod fas est, et ama quod femina debes!

Spes est, quae capiat, spes est, quae pascit amorem:

hanc tibi res adimit. Non te custodia caro

arcet ab amplexu nec cauti cura mariti,

non patris asperitas, non se negat ipsa roganti:

nec tamen est potienda tibi, nec, ut omnia fiant,

esse potes felix, ut dique hominesque laborent.

Nunc quoque votorum nulla est pars vana meorum,

dique mihi faciles, quidquid valuere, dederunt;

quodque ego, vult genitor, vult ipsa socerque futurus.

At non vult natura, potentior omnibus istis,

quae mihi sola nocet. Venit ecce optabile tempus,

luxque iugalis adest, et iam mea fiet Ianthe—

nec mihi continget: mediis sitiemus in undis.

Pronuba quid Iuno, quid ad haec, Hymenaee, venitis

sacra, quibus qui ducat abest, ubi nubimus ambae?”

Pressit ab his vocem. Nec lenius altera virgo

aestuat, utque celer venias, Hymenaee, precatur.

Quod petit haec, Telethusa timens modo tempora differt,

nunc ficto languore moram trahit, omina saepe

visaque causatur. Sed iam consumpserat omnem

materiam ficti, dilataque tempora taedae

institerant, unusque dies restabat. At illa

crinalem capiti vittam nataeque sibique

detrahit et passis aram complexa capillis

“Isi, Paraetonium Mareoticaque arva Pharonque

quae colis et septem digestum in cornua Nilum:

fer, precor” inquit “opem nostroque medere timori!

Te, dea, te quondam tuaque haec insignia vidi

cunctaque cognovi, sonitum comitantiaque aera

sistrorum, memorique animo tua iussa notavi.

Quod videt haec lucem, quod non ego punior, ecce

consilium munusque tuum est. Miserere duarum

auxilioque iuva!” Lacrimae sunt verba secutae.

Visa dea est movisse suas (et moverat) aras,

et templi tremuere fores, imitataque lunam

cornua fulserunt, crepuitque sonabile sistrum.

Non secura quidem, fausto tamen omine laeta

mater abit templo: sequitur comes Iphis euntem,

quam solita est, maiore gradu, nec candor in ore

permanet, et vires augentur, et acrior ipse est

vultus, et incomptis brevior mensura capillis,

plusque vigoris adest, habuit quam femina. Nam quae

femina nuper eras, puer es. Date munera templis

nec timida gaudete fide! Dant munera templis,

addunt et titulum; titulus breve carmen habebat:

DONA PUER SOLVIT QUAE FEMINA VOVERAT IPHIS

Postera lux radiis latum patefecerat orbem,

cum Venus et Iuno sociosque Hymenaeus ad ignes

conveniunt, potiturque sua puer Iphis Ianthe.

Inde per inmensum croceo velatus amictu

aethera digreditur Ciconumque Hymenaeus ad oras

tendit et Orphea nequiquam voce vocatur.

Adfuit ille quidem, sed nec sollemnia verba

nec laetos vultus nec felix attulit omen.

Fax quoque, quam tenuit, lacrimoso stridula fumo

usque fuit nullosque invenit motibus ignes.

Exitus auspicio gravior: nam nupta per herbas

dum nova naiadum turba comitata vagatur,

occidit in talum serpentis dente recepto.

Quam satis ad superas postquam Rhodopeius auras

deflevit vates, ne non temptaret et umbras,

ad Styga Taenaria est ausus descendere porta;

perque leves populos simulacraque functa sepulcro

Persephonen adiit inamoenaque regna tenentem

umbrarum dominum. Pulsisque ad carmina nervis

sic ait: “O positi sub terra numina mundi,

in quem reccidimus, quidquid mortale creamur,

si licet et falsi positis ambagibus oris

vera loqui sinitis, non huc, ut opaca viderem

Tartara, descendi, nec uti villosa colubris

terna Medusaei vincirem guttura monstri:

causa viae est coniunx, in quam calcata venenum

vipera diffudit crescentesque abstulit annos.

Posse pati volui nec me temptasse negabo:

vicit Amor. Supera deus hic bene notus in ora est,

an sit et hic, dubito. Sed et hic tamen auguror esse;

famaque si veteris non est mentita rapinae,

vos quoque iunxit Amor. Per ego haec loca plena timoris,

per chaos hoc ingens vastique silentia regni,

Eurydices, oro, properata retexite fata.

Omnia debemur vobis, paulumque morati

serius aut citius sedem properamus ad unam.

Tendimus huc omnes, haec est domus ultima, vosque

humani generis longissima regna tenetis.

Haec quoque, cum iustos matura peregerit annos,

iuris erit vestri: pro munere poscimus usum.

Quod si fata negant veniam pro coniuge, certum est

nolle redire mihi: leto gaudete duorum.”

Talia dicentem nervosque ad verba moventem

exsangues flebant animae: nec Tantalus undam

captavit refugam, stupuitque Ixionis orbis,

nec carpsere iecur volucres, urnisque vacarunt

Belides, inque tuo sedisti, Sisyphe, saxo.

Tunc primum lacrimis victarum carmine fama est

Eumenidum maduisse genas. Nec regia coniunx

sustinet oranti nec qui regit ima negare,

Eurydicenque vocant. Umbras erat illa recentes

inter et incessit passu de vulnere tardo.

Hanc simul et legem Rhodopeius accipit Orpheus,

ne flectat retro sua lumina, donec Avernas

exierit valles: aut inrita dona futura.

Carpitur acclivis per muta silentia trames,

arduus, obscurus, caligine densus opaca.

Nec procul afuerunt telluris margine summae:

hic, ne deficeret, metuens avidusque videndi

flexit amans oculos; et protinus illa relapsa est,

bracchiaque intendens prendique et prendere certans

nil nisi cedentes infelix arripit auras.

Iamque iterum moriens non est de coniuge quicquam

questa suo: quid enim nisi se quereretur amatam?

Supremumque “vale,” quod iam vix auribus ille

acciperet, dixit revolutaque rursus eodem est.

Non aliter stupuit gemina nece coniugis Orpheus,

quam tria qui timidus, medio portante catenas,

colla canis vidit, quem non pavor ante reliquit,

quam natura prior, saxo per corpus oborto;

quique in se crimen traxit voluitque videri

Olenos esse nocens, tuque, o confisa figurae,

infelix Lethaea, tuae, iunctissima quondam

pectora, nunc lapides, quos umida sustinet Ide.

Orantem frustraque iterum transire volentem

portitor arcuerat. Septem tamen ille diebus

squalidus in ripa Cereris sine munere sedit:

cura dolorque animi lacrimaeque alimenta fuere.

Esse deos Erebi crudeles questus, in altam

se recipit Rhodopen pulsumque aquilonibus Haemum.

Tertius aequoreis inclusum piscibus annum

finierat Titan, omnemque refugerat Orpheus

femineam venerem, seu quod male cesserat illi,

sive fidem dederat. Multas tamen ardor habebat

iungere se vati, multae doluere repulsae.

Ille etiam Thracum populis fuit auctor amorem

in teneros transferre mares citraque iuventam

aetatis breve ver et primos carpere flores.

Collis erat collemque super planissima campi

area, quam viridem faciebant graminis herbae.

Umbra loco deerat: qua postquam parte resedit

dis genitus vates et fila sonantia movit,

umbra loco venit. Non Chaonis afuit arbor.

non nemus Heliadum, non frondibus aesculus altis,

nec tiliae molles, nec fagus et innuba laurus,

et coryli fragiles et fraxinus utilis hastis

enodisque abies curvataque glandibus ilex

et platanus genialis acerque coloribus impar

amnicolaeque simul salices et aquatica lotos

perpetuoque virens buxum tenuesque myricae

et bicolor myrtus et bacis caerula tinus.

Vos quoque, flexipedes hederae, venistis et una

pampineae vites et amictae vitibus ulmi,

ornique et piceae pomoque onerata rubenti

arbutus et lentae, victoris praemia, palmae

et succincta comas hirsutaque vertice pinus,

grata deum matri; siquidem Cybeleius Attis

exuit hac hominem truncoque induruit illo.

Adfuit huic turbae metas imitata cupressus,

nunc arbor, puer ante deo dilectus ab illo,

qui citharam nervis et nervis temperat arcum.

Namque sacer nymphis Carthaea tenentibus arva

ingens cervus erat, lateque patentibus altas

ipse suo capiti praebebat cornibus umbras.

Cornua fulgebant auro, demissaque in armos

pendebant tereti gemmata monilia collo.

Bulla super frontem parvis argentea loris

vincta movebatur parilique aetate: nitebant

auribus e geminis circum cava tempora bacae.

Isque metu vacuus naturalique pavore

deposito celebrare domos mulcendaque colla

quamlibet ignotis manibus praebere solebat.

Sed tamen ante alios, Ceae pulcherrime gentis,

gratus erat, Cyparisse, tibi. Tu pabula cervum

ad nova, tu liquidi ducebas fontis ad undam,

tu modo nectebas varios per cornua flores,

nunc eques in tergo residens huc laetus et illuc

mollia purpureis frenabas ora capistris.

Aestus erat mediusque dies, solisque vapore

concava litorei fervebant bracchia cancri:

fessus in herbosa posuit sua corpora terra

cervus et arborea frigus ducebat ab umbra.

Hunc puer imprudens iaculo Cyparissus acuto

fixit; et ut saevo morientem vulnere vidit,

velle mori statuit. Quae non solacia Phoebus

dixit et ut leviter pro materiaque doleret,

admonuit! Gemit ille tamen munusque supremum

hoc petit a superis, ut tempore lugeat omni.

Iamque per inmensos egesto sanguine fletus

in viridem verti coeperunt membra colorem,

et modo qui nivea pendebant fronte capilli,

horrida caesaries fieri sumptoque rigore

sidereum gracili spectare cacumine caelum.

Ingemuit tristisque deus “lugebere nobis

lugebisque alios aderisque dolentibus” inquit.

Tale nemus vates attraxerat inque ferarum

concilio medius turba volucrumque sedebat.

Ut satis impulsas temptavit pollice chordas

et sensit varios, quamvis diversa sonarent,

concordare modos, hoc vocem carmine movit:

“Ab Iove, Musa parens, (cedunt Iovis omnia regno!)

carmina nostra move! Iovis est mihi saepe potestas

dicta prius: cecini plectro graviore Gigantas

sparsaque Phlegraeis victricia fulmina campis:

nunc opus est leviore lyra, puerosque canamus

dilectos superis, inconcessisque puellas

ignibus attonitas meruisse libidine poenam.

Rex superum Phrygii quondam Ganymedis amore

arsit, et inventum est aliquid, quod Iuppiter esse,

quam quod erat, mallet. Nulla tamen alite verti

dignatur, nisi quae posset sua fulmina ferre.

Nec mora, percusso mendacibus aere pennis

abripit Iliaden; qui nunc quoque pocula miscet

invitaque Iovi nectar Iunone ministrat.

Te quoque, Amyclide, posuisset in aethere Phoebus,

tristia si spatium ponendi fata dedissent.

Qua licet, aeternus tamen es: quotiensque repellit

ver hiemem piscique aries succedit aquoso,

tu totiens oreris viridique in caespite flores.

Te meus ante omnes genitor dilexit, et orbe

in medio positi caruerunt praeside Delphi,

dum deus Eurotan inmunitamque frequentat

Sparten. Nec citharae nec sunt in honore sagittae:

inmemor ipse sui non retia ferre recusat,

non tenuisse canes, non per iuga montis iniqui

ire comes, longaque alit adsuetudine flammas.

Iamque fere medius Titan venientis et actae

noctis erat spatioque pari distabat utrimque:

corpora veste levant et suco pinguis olivi

splendescunt latique ineunt certamina disci.

Quem prius aerias libratum Phoebus in auras

misit et oppositas disiecit pondere nubes.

Reccidit in solidam longo post tempore terram

pondus et exhibuit iunctam cum viribus artem.

Protinus imprudens actusque cupidine lusus

tollere Taenarides orbem properabat. At illum

dura repercusso subiecit verbere tellus

in vultus, Hyacinthe, tuos. Expalluit aeque

quam puer ipse deus conlapsosque excipit artus,

et modo te refovet, modo tristia vulnera siccat,

nunc animam admotis fugientem sustinet herbis.

Nil prosunt artes: erat inmedicabile vulnus.

Ut siquis violas rigidumve papaver in horto

liliaque infringat fulvis horrentia linguis,

marcida demittant subito caput illa vietum

nec se sustineant spectentque cacumine terram:

sic vultus moriens iacet, et defecta vigore

ipsa sibi est oneri cervix umeroque recumbit.

“Laberis, Oebalide, prima fraudate iuventa,”

Phoebus ait “videoque tuum, mea crimina, vulnus.

Tu dolor es facinusque meum: mea dextera leto

inscribenda tuo est! Ego sum tibi funeris auctor.

Quae mea culpa tamen? Nisi si lusisse vocari

culpa potest, nisi culpa potest et amasse vocari.

Atque utinam merito vitam tecumque liceret

reddere! Quod quoniam fatali lege tenemur,

semper eris mecum memorique haerebis in ore.

Te lyra pulsa manu, te carmina nostra sonabunt,

flosque novus scripto gemitus imitabere nostros.

Tempus et illud erit, quo se fortissimus heros

addat in hunc florem folioque legatur eodem.”

Talia dum vero memorantur Apollinis ore,

ecce cruor, qui fusus humo signaverat herbas,

desinit esse cruor, Tyrioque nitentior ostro

flos oritur formamque capit quam lilia, si non

purpureus color his, argenteus esset in illis.

Non satis hoc Phoebo est (is enim fuit auctor honoris):

ipse suos gemitus foliis inscribit, et AI AI

flos habet inscriptum, funestaque littera dicta est.

Nec genuisse pudet Sparten Hyacinthon, honorque

durat in hoc aevi, celebrandaque more priorum

annua praelata redeunt Hyacinthia pompa.

At si forte roges fecundam Amathunta metallis,

an genuisse velit Propoetidas, abnuat aeque

atque illos, gemino quondam quibus aspera cornu

frons erat: unde etiam nomen traxere Cerastae.

Ante fores horum stabat Iovis Hospitis ara;

ignarus sceleris quam siquis sanguine tinctam

advena vidisset, mactatos crederet illic

lactantes vitulos Amathusiacasque bidentes:

hospes erat caesus. Sacris offensa nefandis

ipsa suas urbes Ophiusiaque arva parabat

deserere alma Venus. “Sed quid loca grata, quid urbes

peccavere meae? Quod” dixit “crimen in illis?

Exsilio poenam potius gens impia pendat,

vel nece, vel siquid medium est mortisque fugaeque.

Idque quid esse potest, nisi versae poena figurae?”

Dum dubitat, quo mutet eos, ad cornua vultum

flexit et admonita est haec illis posse relinqui:

grandiaque in torvos transformat membra iuvencos.

Sunt tamen obscenae Venerem Propoetides ausae

esse negare deam. Pro quo sua, numinis ira,

corpora cum forma primae vulgasse feruntur:

utque pudor cessit sanguisque induruit oris,

in rigidum parvo silicem discrimine versae.

Quas quia Pygmalion aevum per crimen agentes

viderat, offensus vitiis, quae plurima menti

femineae natura dedit, sine coniuge caelebs

vivebat thalamique diu consorte carebat.

Interea niveum mira feliciter arte

sculpsit ebur formamque dedit, qua femina nasci

nulla potest: operisque sui concepit amorem.

Virginis est verae facies, quam vivere credas,

et, si non obstet reverentia, velle moveri:

ars adeo latet arte sua. Miratur et haurit

pectore Pygmalion simulati corporis ignes.

Saepe manus operi temptantes admovet, an sit

corpus an illud ebur: nec adhuc ebur esse fatetur.

Oscula dat reddique putat loquiturque tenetque,

et credit tactis digitos insidere membris,

et metuit, pressos veniat ne livor in artus.

Et modo blanditias adhibet, modo grata puellis

munera fert illi conchas teretesque lapillos

et parvas volucres et flores mille colorum

liliaque pictasque pilas et ab arbore lapsas

Heliadum lacrimas; ornat quoque vestibus artus,

dat digitis gemmas, dat longa monilia collo:

aure leves bacae, redimicula pectore pendent.

Cuncta decent: nec nuda minus formosa videtur.

Conlocat hanc stratis concha Sidonide tinctis

appellatque tori sociam, acclinataque colla

mollibus in plumis, tamquam sensura, reponit.

Festa dies Veneris tota celeberrima Cypro

venerat, et pandis inductae cornibus aurum

conciderant ictae nivea cervice iuvencae,

turaque fumabant: cum munere functus ad aras

constitit et timide, “si di dare cuncta potestis,

sit coniunx, opto” (non ausus “eburnea virgo”

dicere) Pygmalion “similis mea” dixit “eburnae.”

Sensit, ut ipsa suis aderat Venus aurea festis,

vota quid illa velint; et, amici numinis omen,

flamma ter accensa est apicemque per aera duxit.

Ut rediit, simulacra suae petit ille puellae

incumbensque toro dedit oscula: visa tepere est.

Admovet os iterum, manibus quoque pectora temptat:

temptatum mollescit ebur positoque rigore

subsidit digitis ceditque, ut Hymettia sole

cera remollescit tractataque pollice multas

flectitur in facies ipsoque fit utilis usu.

Dum stupet et dubie gaudet fallique veretur,

rursus amans rursusque manu sua vota retractat.

Corpus erat: saliunt temptatae pollice venae.

Tum vero Paphius plenissima concipit heros

verba, quibus Veneri grates agat, oraque tandem

ore suo non falsa premit: dataque oscula virgo

sensit et erubuit timidumque ad lumina lumen

attollens pariter cum caelo vidit amantem.

Coniugio, quod fecit, adest dea. Iamque coactis

cornibus in plenum noviens lunaribus orbem

illa Paphon genuit, de qua tenet insula nomen.

Editus hac ille est, qui, si sine prole fuisset,

inter felices Cinyras potuisset haberi.

Dira canam: procul hinc natae, procul este parentes!

Aut, mea si vestras mulcebunt carmina mentes,

desit in hac mihi parte fides, nec credite factum,

vel, si credetis, facti quoque credite poenam.

Si tamen admissum sinit hoc natura videri,

gratulor huic terrae, quod abest regionibus illis,

quae tantum genuere nefas. Sit dives amomo

cinnamaque costumque suum sudataque ligno

tura ferat floresque alios Panchaia tellus,

dum ferat et murram: tanti nova non fuit arbor.

Ipse negat nocuisse tibi sua tela Cupido,

Myrrha, facesque suas a crimine vindicat isto.

Stipite te Stygio tumidisque adflavit echidnis

e tribus una soror. Scelus est odisse parentem:

hic amor est odio maius scelus. Undique lecti

te cupiunt proceres, totoque oriente iuventus

ad thalami certamen adest. Ex omnibus unum

elige, Myrrha, virum: dum ne sit in omnibus unus.

Illa quidem sentit foedoque repugnat amori

et secum “quo mente feror? quid molior?” inquit:

“di, precor, et pietas sacrataque iura parentum,

hoc prohibete nefas scelerique resistite nostro, —

si tamen hoc scelus est. Sed enim damnare negatur

hanc venerem pietas, coeuntque animalia nullo

cetera delicto. Nec habetur turpe iuvencae

ferre patrem tergo, fit equo sua filia coniunx,

quasque creavit init pecudes caper, ipsaque, cuius

semine concepta est, ex illo concipit ales.

Felices, quibus ista licent! Humana malignas

cura dedit leges, et quod natura remittit,

invida iura negant. Gentes tamen esse feruntur,

in quibus et nato genetrix et nata parenti

iungitur, ut pietas geminato crescat amore.

Me miseram, quod non nasci mihi contigit illic,

fortunaque loci laedor! — Quid in ista revolvor?

Spes interdictae discedite! Dignus amari

ille, sed ut pater, est. — Ergo si filia magni

non essem Cinyrae, Cinyrae concumbere possem;

nunc quia iam meus est, non est meus, ipsaque damno

est mihi proximitas: aliena potentior essem.

Ire libet procul hinc patriaeque relinquere fines,

dum scelus effugiam. Retinet malus ardor amantem,

ut praesens spectem Cinyram tangamque loquarque

osculaque admoveam, si nil conceditur ultra.

Ultra autem spectare aliquid potes, impia virgo?

Et quot confundas et iura et nomina, sentis!

Tune eris et matris paelex et adultera patris?

Tune soror nati genetrixque vocabere fratris?

Nec metues atro crinitas angue sorores,

quas facibus saevis oculos atque ora petentes

noxia corda vident? At tu, dum corpore non es

passa nefas, animo ne concipe, neve potentis

concubitu vetito naturae pollue foedus.

Velle puta: res ipsa vetat. Pius ille memorque est

moris — et o vellem similis furor esset in illo!”

Dixerat, at Cinyras, quem copia digna procorum,

quid faciat, dubitare facit, scitatur ab ipsa

nominibus dictis, cuius velit esse mariti.

Illa silet primo, patriisque in vultibus haerens

aestuat et tepido suffundit lumina rore.

Virginei Cinyras haec credens esse timoris,

flere vetat siccatque genas atque oscula iungit.

Myrrha datis nimium gaudet: consultaque, qualem

optet habere virum, “similem tibi” dixit. At ille

non intellectam vocem conlaudat et “esto

tam pia semper” ait. Pietatis nomine dicto

demisit vultus sceleris sibi conscia virgo.

Noctis erat medium, curasque et corpora somnus

solverat. At virgo Cinyreia pervigil igni

carpitur indomito furiosaque vota retractat.

Et modo desperat, modo vult temptare, pudetque

et cupit, et, quid agat, non invenit. Utque securi

saucia trabs ingens, ubi plaga novissima restat,

quo cadat, in dubio est omnique a parte timetur:

sic animus vario labefactus vulnere nutat

huc levis atque illuc momentaque sumit utroque.

Nec modus aut requies, nisi mors, reperitur amoris.

Mors placet. Erigitur laqueoque innectere fauces

destinat et zona summo de poste revincta

“care vale Cinyra causamque intellege mortis!”

dixit et aptabat pallenti vincula collo.

Murmura verborum fidas nutricis ad aures

pervenisse ferunt limen servantis alumnae.

Surgit anus reseratque fores, mortisque paratae

instrumenta videns spatio conclamat eodem

seque ferit scinditque sinus ereptaque collo

vincula dilaniat. Tum denique flere vacavit,

tum dare complexus laqueique requirere causam.

Muta silet virgo terramque inmota tuetur

et deprensa dolet tardae conamina mortis.

Instat anus canosque suos et inania nudans

ubera per cunas alimentaque prima precatur,

ut sibi committat, quidquid dolet. Illa rogantem

aversata gemit. Certa est exquirere nutrix

nec solam spondere fidem: “dic” inquit “opemque

me sine ferre tibi; non est mea pigra senectus.

Seu furor est, habeo, quae carmine sanet et herbis,

sive aliquis nocuit, magico lustrabere ritu,

ira deum sive est, sacris placabilis ira.

Quid rear ulterius ? Certe fortuna domusque

sospes et in cursu est, vivit genetrixque paterque.”

Myrrha, patre audito, suspiria duxit ab imo

pectore. Nec nutrix etiamnum concipit ullum

mente nefas, aliquemque tamen praesentit amorem;

propositique tenax, quodcumque est, orat, ut ipsi

indicet, et gremio lacrimantem tollit anili

atque ita complectens infirmis membra lacertis

“sensimus,” inquit “amas! sed et hic mea (pone timorem)

sedulitas erit apta tibi, nec sentiet umquam

hoc pater.” Exsiluit gremio furibunda torumque

ore premens “discede, precor, miseroque pudori

parce!” ait. Instanti “discede, aut desine” dixit

“quaerere, quid doleam: scelus est, quod scire laboras.”

Horret anus tremulasque manus annisque metuque

tendit et ante pedes supplex procumbit alumnae

et modo blanditur, modo, si non conscia fiat,

terret; et indicium laquei coeptaeque minatur

mortis et officium commisso spondet amori.

Extulit illa caput lacrimisque implevit obortis

pectora nutricis; conataque saepe fateri

saepe tenet vocem, pudibundaque vestibus ora

texit et “o” dixit “felicem coniuge matrem!”

Hactenus, et gemuit. Gelidus nutricis in artus

ossaque (sensit enim) penetrat tremor, albaque toto

vertice canities rigidis stetit hirta capillis.

Multaque, ut excuteret diros, si posset, amores,

addidit: at virgo scit se non falsa moneri,

certa mori tamen est, si non potiatur amore.

“Vive,” ait haec “potiere tuo” — et, non ausa “parente”

dicere, conticuit promissaque numine firmat.

Festa piae Cereris celebrabant annua matres

illa, quibus nivea velatae corpora veste

primitias frugum dant spicea serta suarum

perque novem noctes venerem tactusque viriles

in vetitis numerant. Turba Cenchreis in illa

regis adest coniunx, arcanaque sacra frequentat.

Ergo legitima vacuus dum coniuge lectus,

nacta gravem vino Cinyram male sedula nutrix,

nomine mentito veros exponit amores

et faciem laudat. Quaesitis virginis annis

“par” ait “est Myrrhae.” Quam postquam adducere iussa est

utque domum rediit, “gaude mea” dixit “alumna:

vicimus.” Infelix non toto pectore sentit

laetitiam virgo, praesagaque pectora maerent;

sed tamen et gaudet: tanta est discordia mentis.

Tempus erat, quo cuncta silent, interque triones

flexerat obliquo plaustrum temone Bootes:

ad facinus venit illa suum. Fugit aurea caelo

luna, tegunt nigrae latitantia sidera nubes:

nox caret igne suo. Primus tegis, Icare, vultus

Erigoneque pio sacrata parentis amore.

Ter pedis offensi signo est revocata, ter omen

funereus bubo letali carmine fecit:

it tamen, et tenebrae minuunt noxque atra pudorem;

nutricisque manum laeva tenet, altera motu

caecum iter explorat. Thalami iam limina tangit,

iamque fores aperit, iam ducitur intus: at illi

poplite succiduo genua intremuere, fugitque

et color et sanguis, animusque relinquit euntem.

Quoque suo propior sceleri est, magis horret, et ausi

paenitet, et vellet non cognita posse reverti.

Cunctantem longaeva manu deducit et alto

admotam lecto cum traderet “accipe,” dixit

“ista tua est, Cinyra” devotaque corpora iunxit.

Accipit obsceno genitor sua viscera lecto

virgineosque metus levat hortaturque timentem.

Forsitan aetatis quoque nomine “filia” dixit,

dixit et illa “pater,” sceleri ne nomina desint.

Plena patris thalamis excedit et impia diro

semina fert utero conceptaque crimina portat.

Postera nox facinus geminat. Nec finis in illa est:

cum tandem Cinyras, avidus cognoscere amantem

post tot concubitus, inlato lumine vidit

et scelus et natam, verbisque dolore retentis

pendenti nitidum vagina deripit ensem.

Myrrha fugit, tenebrisque et caecae munere noctis

intercepta neci est: latosque vagata per agros

palmiferos Arabas Panchaeaque rura reliquit;

perque novem erravit redeuntis cornua lunae,

cum tandem terra requievit fessa Sabaea;

vixque uteri portabat onus. Tum nescia voti

atque inter mortisque metus et taedia vitae

est tales complexa preces: “O siqua patetis

numina confessis, merui nec triste recuso

supplicium. Sed ne violem vivosque superstes

mortuaque exstinctos, ambobus pellite regnis

mutataeque mihi vitamque necemque negate.”

Numen confessis aliquod patet: ultima certe

vota suos habuere deos. Nam crura loquentis

terra supervenit, ruptosque obliqua per ungues

porrigitur radix, longi firmamina trunci;

ossaque robur agunt, mediaque manente medulla

sanguis it in sucos, in magnos bracchia ramos,

in parvos digiti, duratur cortice pellis.

Iamque gravem crescens uterum perstrinxerat arbor

pectoraque obruerat collumque operire parabat,

non tulit illa moram venientique obvia ligno

subsedit mersitque suos in cortice vultus.

Quae quamquam amisit veteres cum corpore sensus,

flet tamen, et tepidae manant ex arbore guttae.

Est honor et lacrimis, stillataque robore murra

nomen erile tenet nulloque tacebitur aevo.

At male conceptus sub robore creverat infans

quaerebatque viam, qua se genetrice relicta

exsereret: media gravidus tumet arbore venter.

Tendit onus matrem: neque habent sua verba dolores,

nec Lucina potest parientis voce vocari.

Nitenti tamen est similis curvataque crebros

dat gemitus arbor lacrimisque cadentibus umet.

Constitit ad ramos mitis Lucina dolentes

admovitque manus et verba puerpera dixit.

Arbor agit rimas et fissa cortice vivum

reddit onus, vagitque puer; quem mollibus herbis

naides impositum lacrimis unxere parentis.

Laudaret faciem Livor quoque. Qualia namque

corpora nudorum tabula pinguntur Amorum,

talis erat: sed, ne faciat discrimina cultus,

aut huic adde leves, aut illi deme pharetras.

Labitur occulte fallitque volatilis aetas,

et nihil est annis velocius. Ille sorore

natus avoque suo, qui conditus arbore nuper,

nuper erat genitus, modo formosissimus infans,

iam iuvenis, iam vir, iam se formosior ipso est:

iam placet et Veneri matrisque ulciscitur ignes.

Namque pharetratus dum dat puer oscula matri,

inscius exstanti destrinxit harundine pectus.

Laesa manu natum dea reppulit. Altius actum

vulnus erat specie primoque fefellerat ipsam.

Capta viri forma non iam Cythereia curat

litora, non alto repetit Paphon aequore cinctam

piscosamque Gnidon gravidamve Amathunta metallis;

abstinet et caelo: caelo praefertur Adonis.

Hunc tenet, huic comes est; adsuetaque semper in umbra

indulgere sibi formamque augere colendo

per iuga, per silvas dumosaque saxa vagatur

fine genu vestem ritu succincta Dianae

hortaturque canes; tutaeque animalia praedae,

aut pronos lepores aut celsum in cornua cervum,

aut agitat dammas: a fortibus abstinet apris

raptoresque lupos armatosque unguibus ursos

vitat et armenti saturatos caede leones.

Te quoque, ut hos timeas, siquid prodesse monendo

possit, Adoni, monet, “fortis” que “fugacibus esto”

inquit “in audaces non est audacia tuta.

Parce meo, iuvenis, temerarius esse periclo,

neve feras, quibus arma dedit natura, lacesse,

stet mihi ne magno tua gloria. Non movet aetas

nec facies nec quae Venerem movere, leones

saetigerosque sues oculosque animosque ferarum.

Fulmen habent acres in aduncis dentibus apri,

impetus est fulvis et vasta leonibus ira,

invisumque mihi genus est.” Quae causa, roganti

“dicam,” ait “et veteris monstrum mirabere culpae.

Sed labor insolitus iam me lassavit, et ecce

opportuna sua blanditur populus umbra,

datque torum caespes; libet hac requiescere tecum”

(et requievit) “humo” pressitque et gramen et ipsum,

inque sinu iuvenis posita cervice reclinis

sic ait ac mediis interserit oscula verbis:

“Forsitan audieris aliquam certamine cursus

veloces superasse viros. Non fabula rumor

ille fuit: superabat enim; nec dicere posses,

laude pedum formaene bono praestantior esset.

Scitanti deus huic de coniuge “coniuge” dixit

“nil opus est, Atalanta, tibi: fuge coniugis usum!

nec tamen effugies teque ipsa viva carebis.”

Territa sorte dei per opacas innuba silvas

vivit et instantem turbam violenta procorum

condicione fugat, nec “sum potienda, nisi” inquit

“victa prius cursu. Pedibus contendite mecum:

praemia veloci coniunx thalamique dabuntur,

mors pretium tardis. Ea lex certaminis esto.”

Illa quidem inmitis: sed (tanta potentia formae est)

venit ad hanc legem temeraria turba procorum.

Sederat Hippomenes cursus spectator iniqui

et “petitur cuiquam per tanta pericula coniunx?”

dixerat ac nimios iuvenum damnarat amores.

Ut faciem et posito corpus velamine vidit,

quale meum, vel quale tuum, si femina fias,

obstipuit tollensque manus “ignoscite,” dixit

“quos modo culpavi. Nondum mihi praemia nota,

quae peteretis, erant.” Laudando concipit ignes

et, ne quis iuvenum currat velocius, optat

invidiaque timet. “Sed cur certaminis huius

intemptata mihi fortuna relinquitur?” inquit

“audentes deus ipse iuvat.” Dum talia secum

exigit Hippomenes, passu volat alite virgo.

Quae quamquam Scythica non setius ire sagitta

Aonio visa est iuveni, tamen ille decorem

miratur magis; et cursus facit ipse decorem.

Aura refert ablata citis talaria plantis,

tergaque iactantur crines per eburnea, quaeque

poplitibus suberant picto genualia limbo;

inque puellari corpus candore ruborem

traxerat, haud aliter, quam cum super atria velum

candida purpureum simulatas inficit umbras.

Dum notat haec hospes, decursa novissima meta est

et tegitur festa victrix Atalanta corona.

Dant gemitum victi penduntque ex foedere poenas.

Non tamen eventu iuvenis deterritus horum

constitit in medio, vultuque in virgine fixo

“quid facilem titulum superando quaeris inertes?

mecum confer!” ait. “Seu me fortuna potentem

fecerit, a tanto non indignabere vinci:

namque mihi genitor Megareus Onchestius, illi

est Neptunus avus, pronepos ego regis aquarum,

nec virtus citra genus est; seu vincar, habebis

Hippomene victo magnum et memorabile nomen.”

Talia dicentem molli Schoeneia vultu

adspicit et dubitat, superari an vincere malit.

Atque ita “quis deus hunc formosis” inquit “iniquus

perdere vult caraeque iubet discrimine vitae

coniugium petere hoc? Non sum, me iudice, tanti. —

Nec forma tangor (poteram tamen hac quoque tangi),

sed quod adhuc puer est: non me movet ipse, sed aetas.

Quid quod inest virtus et mens interrita leti?

Quid quod ab aequorea numeratur origine quartus?

Quid quod amat tantique putat conubia nostra,

ut pereat, si me fors illi dura negarit?

Dum licet, hospes, abi thalamosque relinque cruentos:

coniugium crudele meum est. Tibi nubere nulla

nolet, et optari potes a sapiente puella. —

Cur tamen est mihi cura tui tot iam ante peremptis?

Viderit! Intereat, quoniam tot caede procorum

admonitus non est agiturque in taedia vitae. —

Occidet hic igitur, voluit quia vivere mecum,

indignamque necem pretium patietur amoris?

Non erit invidiae victoria nostra ferendae.

Sed non culpa mea est. Utinam desistere velles,

aut, quoniam es demens, utinam velocior esses!

A! quam virgineus puerili vultus in ore est!

A! miser Hippomene, nollem tibi visa fuissem!

Vivere dignus eras. Quod si felicior essem,

nec mihi coniugium fata importuna negarent,

unus eras, cum quo sociare cubilia vellem.”

Dixerat; utque rudis primoque Cupidine tacta,

quid facit ignorans, amat et non sentit amorem.

Iam solitos poscunt cursus populusque paterque,

cum me sollicita proles Neptunia voce

invocat Hippomenes “Cytherea” que “comprecor, ausis

adsit” ait “nostris et quos dedit adiuvet ignes.”

Detulit aura preces ad me non invida blandas;

motaque sum, fateor. Nec opis mora longa dabatur.

Est ager, indigenae Tamasenum nomine dicunt,

telluris Cypriae pars optima, quam mihi prisci

sacravere senes templisque accedere dotem

hanc iussere meis. Medio nitet arbor in arvo,

fulva comas, fulvo ramis crepitantibus auro.

Hinc tria forte mea veniens decerpta ferebam

aurea poma manu: nullique videnda nisi ipsi

Hippomenen adii docuique, quis usus in illis.

Signa tubae dederant, cum carcere pronus uterque

emicat et summam celeri pede libat harenam.

Posse putes illos sicco freta radere passu

et segetis canae stantes percurrere aristas.

Adiciunt animos iuveni clamorque favorque

verbaque dicentum: “Nunc, nunc incumbere tempus!

Hippomene, propera! nunc viribus utere totis!

pelle moram, vinces!” Dubium, Megareius heros

gaudeat, an virgo magis his Schoeneia dictis.

O quotiens, cum iam posset transire, morata est

spectatosque diu vultus invita reliquit!

Aridus e lasso veniebat anhelitus ore,

metaque erat longe. Tum denique de tribus unum

fetibus arboreis proles Neptunia misit.

Obstipuit virgo, nitidique cupidine pomi

declinat cursus aurumque volubile tollit.

Praeterit Hippomenes! Resonant spectacula plausu.

Illa moram celeri cessataque tempora cursu

corrigit atque iterum iuvenem post terga relinquit.

Et rursus pomi iactu remorata secundi

consequitur transitque virum. Pars ultima cursus

restabat; “nunc” inquit “ades, dea muneris auctor!”

inque latus campi, quo tardius illa rediret,

iecit ab obliquo nitidum iuvenaliter aurum.

An peteret, virgo visa est dubitare: coegi

tollere et adieci sublato pondera malo

impediique oneris pariter gravitate moraque.

Neve meus sermo cursu sit tardior ipso,

praeterita est virgo: duxit sua praemia victor.

Dignane, cui grates ageret, cui turis honorem

ferret, Adoni, fui? — nec grates inmemor egit,

nec mihi tura dedit. Subitam convertor in iram;

contemptuque dolens, ne sim spernenda futuris,

exemplo caveo meque ipsa exhortor in ambos.

Templa, deum Matri quae quondam clarus Echion

fecerat ex voto, nemorosis abdita silvis,

transibant, et iter longum requiescere suasit.

Illic concubitus intempestiva cupido

occupat Hippomenen, a numine concita nostro.

Luminis exigui fuerat prope templa recessus,

speluncae similis, nativo pumice tectus,

religione sacer prisca, quo multa sacerdos

lignea contulerat veterum simulacra deorum.

Hunc init et vetito temerat sacraria probro.

Sacra retorserunt oculos; turritaque Mater

an Stygia sontes dubitavit mergeret unda.

Poena levis visa est. Ergo modo levia fulvae

colla iubae velant, digiti curvantur in ungues,

ex umeris armi fiunt, in pectora totum

pondus abit, summae cauda verruntur harenae.

Iram vultus habet, pro verbis murmura reddunt,

pro thalamis celebrant silvas: aliisque timendi

dente premunt domito Cybeleia frena leones.

Hos tu, care mihi, cumque his genus omne ferarum,

quod non terga fugae, sed pugnae pectora praebet,

effuge, ne virtus tua sit damnosa duobus.”

Illa quidem monuit iunctisque per aera cygnis

carpit iter: sed stat monitis contraria virtus.

Forte suem latebris vestigia certa secuti

excivere canes, silvisque exire parantem

fixerat obliquo iuvenis Cinyreius ictu.

Protinus excussit pando venabula rostro

sanguine tincta suo trepidumque et tuta petentem

trux aper insequitur totosque sub inguine dentes

abdidit et fulva moribundum stravit harena.

Vecta levi curru medias Cytherea per auras

Cypron olorinis nondum pervenerat alis,

agnovit longe gemitum morientis et albas

flexit aves illuc. Utque aethere vidit ab alto

exanimem inque suo iactantem sanguine corpus,

desiluit pariterque sinum pariterque capillos

rupit et indignis percussit pectora palmis.

Questaque cum fatis “at non tamen omnia vestri

iuris erunt” dixit. “Luctus monimenta manebunt

semper, Adoni, mei, repetitaque mortis imago

annua plangoris peraget simulamina nostri.

At cruor in florem mutabitur. An tibi quondam

femineos artus in olentes vertere mentas,

Persephone, licuit: nobis Cinyreius heros

invidiae mutatus erit ?” — Sic fata cruorem

nectare odorato sparsit: qui tactus ab illo

intumuit sic ut fulvo perlucida caeno

surgere bulla solet. Nec plena longior hora

facta mora est, cum flos de sanguine concolor ortus,

qualem, quae lento celant sub cortice granum,

punica ferre solent. Brevis est tamen usus in illo:

namque male haerentem et nimia levitate caducum

excutiunt idem, qui praestant nomina, venti.”

Carmine dum tali silvas animosque ferarum

Threicius vates et saxa sequentia ducit,

ecce nurus Ciconum, tectae lymphata ferinis

pectora velleribus, tumuli de vertice cernunt

Orphea percussis sociantem carmina nervis.

E quibus una, leves iactato crine per auras,

“en,” ait “en hic est nostri contemptor!” et hastam

vatis Apollinei vocalia misit in ora,

quae foliis praesuta notam sine vulnere fecit;

alterius telum lapis est, qui missus in ipso

aere concentu victus vocisque lyraeque est

ac veluti supplex pro tam furialibus ausis

ante pedes iacuit. Sed enim temeraria crescunt

bella modusque abiit, insanaque regnat Erinys.

Cunctaque tela forent cantu mollita, sed ingens

clamor et infracto Berecyntia tibia cornu

tympanaque et plausus et Bacchei ululatus

obstrepuere sono citharae: tum denique saxa

non exauditi rubuerunt sanguine vatis.

Ac primum attonitas etiamnum voce canentis

innumeras volucres anguesque agmenque ferarum

Maenades, Orphei titulum, rapuere, theatri.

Inde cruentatis vertuntur in Orphea dextris

et coeunt ut aves, si quando luce vagantem

noctis avem cernunt. Structoque utrimque theatro

ceu matutina cervus periturus harena

praeda canum est, vatemque petunt et fronde virentes

coniciunt thyrsos non haec in munera factos.

Hae glaebas, illae direptos arbore ramos,

pars torquent silices. Neu desint tela furori,

forte boves presso subigebant vomere terram,

nec procul hinc multo fructum sudore parantes

dura lacertosi fodiebant arva coloni.

Agmine qui viso fugiunt operisque relinquunt

arma sui, vacuosque iacent dispersa per agros

sarculaque rastrique graves longique ligones.

Quae postquam rapuere ferae cornuque minaci

divulsere boves, ad vatis fata recurrunt

Tendentemque manus et in illo tempore primum

inrita dicentem nec quicquam voce moventem

sacrilegae perimunt. Perque os, pro Iuppiter! illud

auditum saxis intellectumque ferarum

sensibus in ventos anima exhalata recessit.

Te maestae volucres, Orpheu, te turba ferarum,

te rigidi silices, tua carmina saepe secutae

fleverunt silvae, positis te frondibus arbor

tonsa comas luxit. Lacrimis quoque flumina dicunt

increvisse suis, obstrusaque carbasa pullo

naides et dryades passosque habuere capillos.

Membra iacent diversa locis. Caput, Hebre, lyramque

excipis, et (mirum!) medio dum labitur amne,

flebile nescio quid queritur lyra, flebile lingua

murmurat exanimis, respondent flebile ripae.

Iamque mare invectae flumen populare relinquunt

et Methymnaeae potiuntur litore Lesbi.

Hic ferus expositum peregrinis anguis harenis

os petit et sparsos stillanti rore capillos.

Tandem Phoebus adest morsusque inferre parantem

arcet et in lapidem rictus serpentis apertos

congelat et patulos, ut erant, indurat hiatus.

Umbra subit terras et quae loca viderat ante,

cuncta recognoscit quaerensque per arva piorum

invenit Eurydicen cupidisque amplectitur ulnis.

Hic modo coniunctis spatiantur passibus ambo,

nunc praecedentem sequitur, nunc praevius anteit

Eurydicenque suam iam tutus respicit Orpheus.

Non impune tamen scelus hoc sinit esse Lyaeus,

amissoque dolens sacrorum vate suorum

protinus in silvis matres Edonidas omnes,

quae videre nefas, torta radice ligavit.

utque suum laqueis, quos callidus abdidit auceps,

crus ubi commisit volucris sensitque teneri,

plangitur ac trepidans adstringit vincula motu:

sic, ut quaeque solo defixa cohaeserat harum,

exsternata fugam frustra temptabat; at illam

lenta tenet radix exsultantemque coercet,

dumque ubi sint digiti, dum pes ubi, quaerit, et ungues,

adspicit in teretes lignum succedere suras,

et conata femur maerenti plangere dextra,

robora percussit: pectus quoque robora fiunt,

robora sunt umeri, porrectaque bracchia veros

esse putes ramos, et non fallere putando.

Nec satis hoc Baccho est: ipsos quoque deserit agros

cumque choro meliore sui vineta Timoli

Pactolonque petit, quamvis non aureus illo

tempore nec caris erat invidiosus harenis.

Hunc adsueta cohors satyri bacchaeque frequentant,

at Silenus abest: titubantem annisque meroque

ruricolae cepere Phryges vinctumque coronis

ad regem duxere Midan, cui Thracius Orpheus

orgia tradiderat cum Cecropio Eumolpo.

Quem simul agnovit socium comitemque sacrorum,

hospitis adventu festum genialiter egit

per bis quinque dies et iunctas ordine noctes.

Et iam stellarum sublime coegerat agmen

Lucifer undecimus, Lydos cum laetus in agros

rex venit et iuveni Silenum reddit alumno.

Huic deus optandi gratum, sed inutile, fecit

muneris arbitrium, gaudens altore recepto.

Ille male usurus donis ait “effice, quidquid

corpore contigero fulvum vertatur in aurum.”

Adnuit optatis nocituraque munera solvit

Liber, et indoluit, quod non meliora petisset.

Laetus abit gaudetque malo Berecyntius heros

pollicitique fidem tangendo singula temptat

Vixque sibi credens non alta fronde virentem

ilice detraxit virgam: virga aurea facta est.

Tollit humo saxum: saxum quoque palluit auro.

Contigit et glaebam: contactu glaeba potenti

massa fit. Arentes Cereris decerpsit aristas:

aurea messis erat. Demptum tenet arbore pomum:

Hesperidas donasse putes. Si postibus altis

admovit digitos, postes radiare videntur.

Ille etiam liquidis palmas ubi laverat undis,

unda fluens palmis Danaen eludere posset.

Vix spes ipse suas animo capit aurea fingens

omnia. Gaudenti mensas posuere ministri

exstructas dapibus nec tostae frugis egentes.

Tum vero, sive ille sua Cerealia dextra

munera contigerat, Cerealia dona rigebant,

sive dapes avido convellere dente parabat,

lammina fulva dapes admoto dente premebat.

Miscuerat puris auctorem muneris undis:

fusile per rictus aurum fluitare videres.

Attonitus novitate mali, divesque miserque,

effugere optat opes et, quae modo voverat, odit.

Copia nulla famem relevat; sitis arida guttur

urit, et inviso meritus torquetur ab auro

Ad caelumque manus et splendida bracchia tollens

“da veniam, Lenaee pater! peccavimus,” inquit,

“sed miserere, precor, speciosoque eripe damno.”

Mite deum numen: Bacchus peccasse fatentem

restituit factique fide data munera solvit

“Neve male optato maneas circumlitus auro,

vade” ait “ad magnis vicinum Sardibus amnem

perque iugum ripae labentibus obvius undis

carpe viam, donec venias ad fluminis ortus,

spumigeroque tuum fonti, qua plurimus exit,

subde caput corpusque simul, simul elue crimen.”

Rex iussae succedit aquae: vis aurea tinxit

flumen et humano de corpore cessit in amnem.

Nunc quoque iam veteris percepto semine venae

arva rigent auro madidis pallentia glaebis.

Ille, perosus opes, silvas et rura colebat

Panaque montanis habitantem semper in antris.

Pingue sed ingenium mansit, nocituraque, ut ante,

rursus erant domino stultae praecordia mentis.

Nam freta prospiciens late riget arduus alto

Tmolus in adscensu, clivoque extensus utroque

Sardibus hinc, illinc parvis finitur Hypaepis.

Pan ibi dum teneris iactat sua carmina nymphis

et leve cerata modulatur harundine carmen,

ausus Apollineos prae se contemnere cantus,

iudice sub Tmolo certamen venit ad impar.

Monte suo senior iudex consedit et aures

liberat arboribus: quercu coma caerula tantum

cingitur, et pendent circum cava tempora glandes.

Isque deum pecoris spectans “in indice” dixit

“nulla mora est.” Calamis agrestibus insonat ille

barbaricoque Midan (aderat nam forte canenti)

carmine delenit. Post hunc sacer ora retorsit

Tmolus ad os Phoebi: vultum sua silva secuta est.

Ille caput flavum lauro Parnaside vinctus

verrit humum Tyrio saturata murice palla,

instrictamque fidem gemmis et dentibus Indis

sustinet a laeva; tenuit manus altera plectrum.

Artificis status ipse fuit. Tum stamina docto

pollice sollicitat, quorum dulcedine captus

Pana iubet Tmolus citharae submittere cannas.

Iudicium sanctique placet sententia montis

omnibus, arguitur tamen atque iniusta vocatur

unius sermone Midae; nec Delius aures

humanam stolidas patitur retinere figuram,

sed trahit in spatium villisque albentibus implet

instabilesque imas facit et dat posse moveri,

cetera sunt hominis: partem damnatur in unam

induiturque aures lente gradientis aselli.

Ille quidem celare cupit, turpisque pudore

tempora purpureis temptat velare tiaris.

Sed solitus longos ferro resecare capillos

viderat hoc famulus. Qui cum nec prodere visum

dedecus auderet, cupiens efferre sub auras,

nec posset reticere tamen, secedit humumque

effodit et, domini quales adspexerit aures,

voce refert parva terraeque inmurmurat haustae,

indiciumque suae vocis tellure regesta

obruit et scrobibus tacitus discedit opertis.

Creber harundinibus tremulis ibi surgere lucus

coepit et, ut primum pleno maturuit anno,

prodidit agricolam: leni nam motus ab austro

obruta verba refert dominique coarguit aures.

Ultus abit Tmolo liquidumque per aera vectus

angustum citra pontum Nepheleidos Helles

Laomedonteis Latoius adstitit arvis.

Dextera Sigei, Rhoetei laeva profundi

ara Panomphaeo vetus est sacrata Tonanti.

Inde novae primum moliri moenia Troiae

Laomedonta videt susceptaque magna labore

crescere difficili nec opes exposcere parvas

cumque tridentigero tumidi genitore profundi

mortalem induitur formam Phrygiaeque tyranno

aedificat muros, pactus pro moenibus aurum.

Stabat opus: pretium rex infitiatur et addit,

perfidiae cumulum, falsis periuria verbis.

“Non impune feres” rector maris inquit et omnes

inclinavit aquas ad avarae litora Troiae,

inque freti formam terras complevit opesque

abstulit agricolis et fluctibus obruit agros.

Poena neque haec satis est: regis quoque filia monstro

poscitur aequoreo; quam dura ad saxa revinctam

vindicat Alcides promissaque munera, dictos

poscit equos, tantique operis mercede negata

bis periura capit superatae moenia Troiae.

Nec pars militiae, Telamon, sine honore recessit,

Hesioneque data potitur. Nam coniuge Peleus

clarus erat diva: nec avi magis ille superbus

nomine, quam soceri, siquidem Iovis esse nepoti

contigit haud uni, coniunx dea contigit uni.

Namque senex Thetidi Proteus “dea” dixerat “undae,

concipe: mater eris iuvenis, qui fortibus annis

acta patris vincet maiorque vocabitur illo.”

Ergo, ne quicquam mundus Iove maius haberet,

quamvis haud tepidos sub pectore senserat ignes,

Iuppiter aequoreae Thetidis conubia fugit

in suaque Aeaciden succedere vota nepotem

iussit et amplexus in virginis ire marinae.

Est sinus Haemoniae curvos falcatus in arcus:

bracchia procurrunt, ubi, si foret altior unda,

portus erat (summis inductum est aequor harenis);

litus habet solidum, quod nec vestigia servet

nec remoretur iter, nec opertum pendeat alga.

Myrtea silva subest bicoloribus obsita bacis

et specus in medio (natura factus an arte,

ambiguum, magis arte tamen), quo saepe venire

frenato delphine sedens, Theti, nuda solebas.

Illic te Peleus, ut somno vincta iacebas,

occupat: et quoniam precibus temptata repugnas,

vim parat, innectens ambobus colla lacertis.

Quod nisi venisses variatis saepe figuris

ad solitas artes, auso foret ille potitus.

Sed modo tu volucris (volucrem tamen ille tenebat),

nunc gravis arbor eras (haerebat in arbore Peleus),

tertia forma fuit maculosae tigridis: illa

territus Aeacides a corpore bracchia solvit.

Isque deos pelagi vino super aequora fuso

et pecoris fibris et fumo turis adorat,

donec Carpathius medio de gurgite vates

“Aeacide,” dixit, “thalamis potiere petitis!

Tu modo, cum rigido sopita quiescit in antro,

ignaram laqueis vincloque innecte tenaci.

Nec te decipiat centum mentita figuras,

sed preme, quidquid erit, dum, quod fuit ante, reformet!”

Dixerat haec Proteus et condidit aequore vultum

admisitque suos in verba novissima fluctus.

Pronus erat Titan inclinatoque tenebat

Hesperium temone fretum, cum pulchra relecto

Nereis ingreditur consueta cubilia saxo.

Vix bene virgineos Peleus invaserat artus,

illa novat formas, donec sua membra teneri

sentit et in partes diversas bracchia tendi.

Tum demum ingemuit, “neque” ait “sine numine vincis”

exhibita estque Thetis. Confessam amplectitur heros

et potitur votis ingentique implet Achille.

Felix et nato, felix et coniuge Peleus

et cui, si demas iugulati crimina Phoci,

omnia contigerant. Fraterno sanguine sontem

expulsumque domo patria Trachinia tellus

accipit. Hic regnum sine vi, sine caede regebat

Lucifero genitore satus patriumque nitorem

ore ferens Ceyx, illo qui tempore maestus

dissimilisque sui fratrem lugebat ademptum.

Quo postquam Aeacides fessus curaque viaque

venit et intravit paucis comitantibus urbem,

quosque greges pecorum, quae secum armenta trahebat,

haud procul a muris sub opaca valle reliquit,

copia cum facta est adeundi prima tyranni,

velamenta manu praetendens supplice, qui sit

se quoque satus, memorat, tantum sua crimina celat

mentiturque fugae causam: petit, urbe vel agro

se iuvet. Hunc contra placido Trachinius ore

talibus adloquitur: “Mediae quoque commoda plebi

nostra patent, Peleu, nec inhospita regna tenemus.

Adicis huic animo momento potentia, clarum

nomen avumque Iovem. Ne tempora perde precando!

Quod petis, omne feres tuaque haec pro parte vocato,

qualiacumque vides! Utinam meliora videres!'

Et flebat: moveat tantos quae causa dolores,

Peleusque comitesque rogant. Quibus ille profatur:

“Forsitan hanc volucrem, rapto quae vivit et omnes

terret aves, semper pennas habuisse putetis:

acer erat belloque ferox ad vimque paratus,

nomine Daedalion. Illo genitore creatis,

qui vocat auroram caeloque novissimus exit,

(cura mihi pax est) pacis mihi cura tenendae

coniugiique fuit, fratri fera bella placebant:

illius virtus reges gentesque subegit,

quae nunc Thisbaeas agitat mutata columbas.

Nata erat huic Chione. Quae dotatissima forma

mille procos habuit, bis septem nubilis annis.

Forte revertentes Phoebus Maiaque creatus,

ille suis Delphis, hic vertice Cylleneo,

videre hanc pariter, pariter traxere calorem.

Spem veneris differt in tempora noctis Apollo,

non fert ille moras virgaque movente soporem

virginis os tangit: tactu iacet illa potenti

vimque dei patitur. Nox caelum sparserat astris:

Phoebus anum simulat praereptaque gaudia sumit.

Ut sua maturus complevit tempora venter,

alipedis de stirpe dei versuta propago

nascitur, Autolycus, furtum ingeniosus ad omne,

candida de nigris et de candentibus atra

qui facere adsuerat, patriae non degener artis;

nascitur e Phoebo (namque est enixa gemellos)

carmine vocali clarus citharaque Philammon.

Quid peperisse duos et dis placuisse duobus

et forti genitore et progenitore Tonanti

esse satam prodest? An obest quoque gloria? multis

Offuit, huic certe! Quae se praeferre Dianae

sustinuit faciemque deae culpavit. At illi

ira ferox mota est “factis” que “placebimus” inquit.

Nec mora, curvavit cornu nervoque sagittam

impulit et meritam traiecit harundine linguam.

Lingua tacet, nec vox temptataque verba sequuntur,

conantemque loqui cum sanguine vita reliquit.

Quo miser amplexus ego tum patriumque dolorem

corde tuli fratrique pio solacia dixi!

Quae pater haud aliter quam cautes murmura ponti

accipit et natam delamentatur ademptam.

Ut vero ardentem vidit, quater impetus illi

in medios fuit ire rogos; quater inde repulsus

concita membra fugae mandat similisque iuvenco

spicula crabronum pressa cervice gerenti,

qua via nulla, ruit. Iam tum mihi currere visus

plus homine est, alasque pedes sumpsisse putares.

Effugit ergo omnes veloxque cupidine leti

vertice Parnasi potitur. Miseratus Apollo,

cum se Daedalion saxo misisset ab alto,

fecit avem et subitis pendentem sustulit alis

oraque adunca dedit, curvos dedit unguibus hamos,

virtutem antiquam, maiores corpore vires.

Et nunc accipiter, nulli satis aequus, in omnes

saevit aves aliisque dolens fit causa dolendi.”

Quae dum Lucifero genitus miracula narrat

de consorte suo, cursu festinus anhelo

advolat armenti custos Phoceus Onetor

et “Peleu, Peleu! magnae tibi nuntius adsum

cladis” ait. Quodcumque ferat, iubet edere Peleus,

pendet et ipse metu trepidi Trachinius oris.

Ille refert: “Fessos ad litora curva iuvencos

adpuleram, medio cum Sol altissimus orbe

tantum respiceret, quantum superesse videret;

parsque boum fulvis genua inclinarat harenis

latarumque iacens campos spectabat aquarum,

pars gradibus tardis illuc errabat et illuc,

nant alii celsoque exstant super aequora collo.

Templa mari subsunt nec marmore clara neque auro,

sed trabibus densis lucoque umbrosa vetusto.

Nereides Nereusque tenent: hos navita ponti

edidit esse deos, dum retia litore siccat.

Iuncta palus huic est, densis obsessa salictis,

quam restagnantis fecit maris unda paludem.

Inde fragore gravi strepitus loca proxima terret

belua vasta, lupus! Udisque paludibus exit,

oblitus et spumis et sparsus sanguine rictus,

fulmineus, rubra suffusus lumina flamma.

Qui quamquam saevit pariter rabieque fameque,

acrior est rabie: neque enim ieiunia curat

caede boum diramque famem finire, sed omne

vulnerat armentum sternitque hostiliter omne.

Pars quoque de nobis funesto saucia morsu,

dum defensamus, leto est data. Sanguine litus

undaque prima rubet demugitaeque paludes. —

Sed mora damnosa est, nec res dubitare remittit:

dum superest aliquid, cuncti coeamus et arma,

arma capessamus coniunctaque tela feramus!”

Dixerat agrestis; nec Pelea damna movebant,

sed, memor admissi, Nereida conligit orbam

damna sua inferias exstincto mittere Phoco.

Induere arma viros violentaque sumere tela

rex iubet Oetaeus; cum quis simul ipse parabat

ire, sed Alcyone coniunx excita tumultu

prosilit et, nondum totos ornata capillos,

disicit hos ipsos, colloque infusa mariti,

mittat ut auxilium sine se, verbisque precatur

et lacrimis, animasque duas ut servet in una.

Aeacides illi: “Pulchros, regina, piosque

pone metus! Plena est promissi gratia vestri.

Non placet arma mihi contra nova monstra moveri:

numen adorandum pelagi est.” Erat ardua turris

arce focus summa, fessis loca grata carinis.

Adscendunt illuc stratosque in litore tauros

cum gemitu adspiciunt vastatoremque cruento

ore ferum, longos infectum sanguine villos.

Inde manus tendens in aperti litora ponti

caeruleam Peleus Psamathen, ut finiat iram,

orat, opemque ferat; nec vocibus illa rogantis

flectitur Aeacidae: Thetis hanc pro coniuge supplex

accepit veniam. Sed enim revocatus ab acri

caede lupus perstat, dulcedine sanguinis asper,

donec inhaerentem lacerae cervice iuvencae

marmore mutavit. Corpus praeterque colorem

omnia servavit: lapidis color indicat illum

iam non esse lupum, iam non debere timeri.

Nec tamen hac profugum consistere Pelea terra

fata sinunt: Magnetas adit vagus exul et illic

sumit ab Haemonio purgamina caedis Acasto.

Interea fratrisque sui fratremque secutis

anxia prodigiis turbatus pectora Ceyx,

consulat ut sacras, hominum oblectamina, sortes,

ad Clarium parat ire deum; nam templa profanus

invia cum Phlegyis faciebat Delphica Phorbas.

Consilii tamen ante sui, fidissima, certam

te facit, Alcyone; cui protinus intima frigus

ossa receperunt, buxoque simillimus ora

pallor obit, lacrimisque genae maduere profusis.

Ter conata loqui ter fletibus ora rigavit,

singultuque pias interrumpente querellas

“quae mea culpa tuam,” dixit “carissime, mentem

vertit? Ubi est quae cura mei prior esse solebat?

Iam potes Alcyone securus abesse relicta?

Iam via longa placet? Iam sum tibi carior absens?

At, puto, per terras iter est, tantumque dolebo,

non etiam metuam, curaeque timore carebunt.

Aequora me terrent et ponti tristis imago:

et laceras nuper tabulas in litore vidi,

et saepe in tumulis sine corpore nomina legi.

Neve tuum fallax animum fiducia tangat,

quod socer Hippotades tibi sit, qui carcere fortes

contineat ventos et, cum velit, aequora placet!

Cum semel emissi tenuerunt aequora venti,

nil illis vetitum est, incommendataque tellus

omnis et omne fretum est. Caeli quoque nubila vexant

excutiuntque feri rutilos concursibus ignes.

Quo magis hos novi (nam novi et saepe paterna

parva domo vidi), magis hos reor esse timendos.

Quod tua si flecti precibus sententia nullis,

care, potest, coniunx, nimiumque es certus eundi,

me quoque tolle simul. Certe iactabimur una,

nec nisi quae patiar, metuam: pariterque feremus,

quidquid erit, pariter super aequora lata feremur.”

Talibus Aeolidis dictis lacrimisque movetur

sidereus coniunx: neque enim minor ignis in ipso est.

Sed neque propositos pelagi dimittere cursus,

nec vult Alcyonen in partem adhibere pericli,

multaque respondit timidum solantia pectus.

Non tamen idcirco causam probat; addidit illis

hoc quoque lenimen, quo solo flexit amantem:

“Longa quidem est nobis omnis mora: sed tibi iuro

per patrios ignes, si me modo fata remittant,

ante reversurum, quam luna bis impleat orbem.”

His ubi promissis spes est admota recursus,

protinus eductam navalibus aequore tingi

armarique suis pinum iubet armamentis.

Qua rursus visa, veluti praesaga futuri,

horruit Alcyone lacrimasque emisit obortas

amplexusque dedit, tristique miserrima tandem

ore “vale” dixit conlapsaque corpore toto est.

Ast iuvenes, quaerente moras Ceyce, reducunt

ordinibus geminis ad fortia pectora remos

aequalique ictu scindunt freta. Sustulit illa

umentes oculos, stantemque in puppe relicta

concussaque manu dantem sibi signa maritum

prima videt redditque notas; ubi terra recessit

longius atque oculi nequeunt cognoscere vultus,

dum licet, insequitur fugientem lumine pinum.

Haec quoque ut haud poterat, spatio submota, videri,

vela tamen spectat summo fluitantia malo;

ut nec vela videt, vacuum petit anxia lectum

seque toro ponit; renovat lectusque locusque

Alcyonae lacrimas et, quae pars, admonet, absit.

Portibus exierant, et moverat aura rudentes:

obvertit lateri pendentes navita remos

cornuaque in summa locat arbore totaque malo

carbasa deducit venientesque accipit auras.

Aut minus, aut certe medium non amplius aequor

puppe secabatur, longeque erat utraque tellus,

cum mare sub noctem tumidis albescere coepit

fluctibus et praeceps spirare valentius eurus.

“Ardua iamdudum demittite cornua” rector

clamat “et antemnis totum subnectite velum.”

Hic iubet: impediunt adversae iussa procellae,

nec sinit audiri vocem fragor aequoris ullam.

Sponte tamen properant alii subducere remos,

pars munire latus, pars ventis vela negare.

Egerit hic fluctus aequorque refundit in aequor,

hic rapit antemnas. Quae dum sine lege geruntur,

aspera crescit hiems, omnique e parte feroces

bella gerunt venti fretaque indignantia miscent.

Ipse pavet nec se, qui sit status, ipse fatetur

scire ratis rector, nec, quid iubeatve velitve:

tanta mali moles tantoque potentior arte est.

Quippe sonant clamore viri, stridore rudentes,

undarum incursu gravis unda, tonitribus aether.

Fluctibus erigitur caelumque aequare videtur

pontus et inductas adspergine tangere nubes;

et modo, cum fulvas ex imo vertit harenas,

concolor est illis, Stygia modo nigrior unda,

sternitur interdum spumisque sonantibus albet.

Ipsa quoque his agitur vicibus Trachinia puppis,

et nunc sublimis veluti de vertice montis

despicere in valles imumque Acheronta videtur,

nunc, ubi demissam curvum circumstetit aequor,

suspicere inferno summum de gurgite caelum.

Saepe dat ingentem fluctu latus icta fragorem

nec levius pulsata sonat, quam ferreus olim

cum laceras aries ballistave concutit arces.

Utque solent sumptis incursu viribus ire

pectore in arma feri protentaque tela leones,

sic ubi se ventis admiserat unda coortis,

ibat in arma ratis multoque erat altior illis.

Iamque labant cunei, spoliataque tegmine cerae

rima patet praebetque viam letalibus undis.

Ecce cadunt largi resolutis nubibus imbres,

inque fretum credas totum descendere caelum,

inque plagas caeli tumefactum adscendere pontum.

Vela madent nimbis, et cum caelestibus undis

aequoreae miscentur aquae; caret ignibus aether,

caecaque nox premitur tenebris hiemisque suisque.

Discutiunt tamen has praebentque micantia lumen

fulmina: fulmineis ardescunt ignibus ignes.

Dat quoque iam saltus intra cava texta carinae

fluctus; et ut miles, numero praestantior omni,

cum saepe adsiluit defensae moenibus urbis,

spe potitur tandem laudisque accensus amore

inter mille viros murum tamen occupat unus,

sic, ubi pulsarunt noviens latera ardua fluctus,

vastius insurgens decimae ruit impetus undae;

nec prius absistit fessam oppugnare carinam,

quam velut in captae descendat moenia navis.

Pars igitur temptabat adhuc invadere pinum,

pars maris intus erat. Trepidant haud segnius omnes,

quam solet urbs, aliis murum fodientibus extra

atque aliis murum, trepidare, tenentibus intus.

Deficit ars animique cadunt, totidemque videntur,

quot veniunt fluctus, ruere atque inrumpere mortes.

Non tenet hic lacrimas, stupet hic, vocat ille beatos,

funera quos maneant: hic votis numen adorat

bracchiaque ad caelum, quod non videt, inrita tollens

poscit opem, subeunt illi fraterque parensque,

huic cum pignoribus domus et quodcumque relictum est.

Alcyone Ceyca movet, Ceycis in ore

nulla nisi Alcyone est; et cum desideret unam,

gaudet abesse tamen. Patriae quoque vellet ad oras

respicere inque domum supremos vertere vultus,

verum ubi sit, nescit; tanta vertigine pontus

fervet, et inducta piceis e nubibus umbra

omne latet caelum, duplicataque noctis imago est.

Frangitur incursu nimbosi turbinis arbor,

frangitur et regimen, spoliisque animosa superstes

unda, velut victrix, sinuataque despicit undas,

nec levius, quam siquis Athon Pindumve revulsos

sede sua totos in apertum everterit aequor,

praecipitata cadit pariterque et pondere et ictu

mergit in ima ratem; cum qua pars magna virorum,

gurgite pressa gravi neque in aera reddita, fato

functa suo est: alii partes et membra carinae

trunca tenent: tenet ipse manu, qua sceptra solebat,

fragmina navigii Ceyx socerumque patremque

invocat heu! frustra. Sed plurima nantis in ore

Alcyone coniunx: illam meminitque refertque,

illius ante oculos ut agant sua corpora fluctus,

optat et exanimis manibus tumuletur amicis.

Dum natat, absentem, quotiens sinit hiscere fluctus,

nominat Alcyonen ipsisque inmurmurat undis.

Ecce super medios fluctus niger arcus aquarum

frangitur et rupta mersum caput obruit unda.

Lucifer obscurus nec quem cognoscere posses

illa luce fuit, quoniamque excedere caelo

non licuit, densis texit sua nubibus ora.

Aeolis interea tantorum ignara malorum

dinumerat noctes, et iam, quas induat ille

festinat vestes, iam quas, ubi venerit ille,

ipsa gerat, reditusque sibi promittit inanes.

Omnibus illa quidem superis pia tura ferebat,

ante tamen cunctos Iunonis templa colebat

proque viro, qui nullus erat, veniebat ad aras

utque foret sospes coniunx suus utque rediret,

optabat, nullamque sibi praeferret; at illi

hoc de tot votis poterat contingere solum.

At dea non ultra pro functo morte rogari

sustinet; utque manus funestas arceat aris,

“Iri, meae” dixit “fidissima nuntia vocis,

vise soporiferam Somni velociter aulam

exstinctique iube Ceycis imagine mittat

somnia ad Alcyonen veros narrantia casus.”

Dixerat: induitur velamina mille colorum

Iris, et arcuato caelum curvamine signans

tecta petit iussi sub nube latentia regis.

Est prope Cimmerios longo spelunca recessu,

mons cavus, ignavi domus et penetralia Somni:

quo numquam radiis oriens mediusve cadensve

Phoebus adire potest. Nebulae caligine mixtae

exhalantur humo dubiaeque crepuscula lucis.

Non vigil ales ibi cristati cantibus oris

evocat auroram, nec voce silentia rumpunt

sollicitive canes canibusve sagacior anser.

Non fera, non pecudes, non moti flamine rami

humanaeve sonum reddunt convicia linguae:

muta quies habitat; saxo tamen exit ab imo

rivus aquae Lethes, per quem cum murmure labens

invitat somnos crepitantibus unda lapillis.

Ante fores antri fecunda papavera florent

innumeraeque herbae, quarum de lacte soporem

nox legit et spargit per opacas umida terras.

Ianua nec verso stridores cardine reddit:

nulla domo tota, custos in limine nullus.

At medio torus est ebeno sublimis in antro,

plumeus, unicolor, pullo velamine tectus:

quo cubat ipse deus membris languore solutis.

Hunc circa passim varias imitantia formas

somnia vana iacent totidem, quot messis aristas,

silva gerit frondes, eiectas litus harenas.

Quo simul intravit manibusque obstantia virgo

somnia dimovit, vestis fulgore reluxit

sacra domus, tardaque deus gravitate iacentes

vix oculos tollens iterumque iterumque relabens

summaque percutiens nutanti pectora mento,

excussit tandem sibi se; cubitoque levatus,

quid veniat (cognovit enim), scitatur. At illa:

“Somne, quies rerum, placidissime, Somne, deorum,

pax animi, quem cura fugit, qui corpora duris

fessa ministeriis mulces reparasque labori,

somnia, quae veras aequent imitantia formas,

Herculea Trachine iube sub imagine regis

Alcyonen adeant simulacraque naufraga fingant.

Imperat hoc Iuno.” Postquam mandata peregit,

Iris abit (neque enim ulterius tolerare soporis

vim poterat), labique ut somnum sensit in artus,

effugit et remeat per quos modo venerat arcus.

At pater e populo natorum mille suorum

excitat artificem simulatoremque figurae

Morphea: non illic quisquam sollertius alter

exprimit incessus vultumque sonumque loquendi.

Adicit et vestes et consuetissima cuique

verba; sed hic solos homines imitatur, at alter

fit fera, fit volucris, fit longo corpore serpens:

hunc Icelon superi, mortale Phobetora vulgus

nominat. Est etiam diversae tertius artis

Phantasos: ille in humum saxumque undamque trabemque

quaeque vacant anima, fallaciter omnia transit.

Regibus hi ducibusque suos ostendere vultus

nocte solent, populos alii plebemque pererrant.

Praeterit hos senior cunctisque e fratribus unum

Morphea, qui peragat Thaumantidos edita, Somnus

eligit: et rursus molli languore solutus

deposuitque caput stratoque recondidit alto.

Ille volat nullos strepitus facientibus alis

per tenebras intraque morae breve tempus in urbem

pervenit Haemoniam positisque e corpore pennis

in faciem Ceycis abit sumptaque figura

luridus, exanimi similis, sine vestibus ullis,

coniugis ante torum miserae stetit: uda videtur

barba viri, madidisque gravis fluere unda capillis.

Tum lecto incumbens, fletu super ora profuso,

haec ait: “Agnoscis Ceyca, miserrima coniunx?

An mea mutata est facies? Nunc respice! nosces

inveniesque tuo pro coniuge coniugis umbram.

Nil opis, Alcyone, nobis tua vota tulerunt:

occidimus! Falso tibi me promittere noli!

Nubilus Aegaeo deprendit in aequore navem

auster et ingenti iactatam flamine solvit,

oraque nostra, tuum frustra clamantia nomen,

implerunt fluctus. Non haec tibi nuntiat auctor

ambiguus, non ista vagis rumoribus audis:

ipse ego fata tibi praesens mea naufragus edo.

Surge, age, da lacrimas lugubriaque indue nec me

indeploratum sub inania Tartara mitte.”

Adicit his vocem Morpheus, quam coniugis illa

crederet esse sui: fletus quoque fundere veros

visus erat, gestumque manus Ceycis habebat.

Ingemit Alcyone, lacrimas movet atque lacertos

per somnum, corpusque petens amplectitur auras

exclamatque “mane! quo te rapis? ibimus una!”

Voce sua specieque viri turbata soporem

excutit et primo, si sit, circumspicit, illic,

qui modo visus erat: nam moti voce ministri

intulerant lumen. Postquam non invenit usquam,

percutit ora manu laniatque a pectore vestes

pectoraque ipsa ferit, nec crines solvere curat:

scindit et altrici, quae luctus causa, roganti

“nulla est Alcyone, nulla est!” ait. “Occidit una

cum Ceyce suo! Solantia tollite verba!

Naufragus interiit! Vidi agnovique manusque

ad discedentem cupiens retinere, tetendi.

Umbra fuit, — sed et umbra tamen manifesta virique

vera mei! Non ille quidem, si quaeris, habebat

adsuetos vultus, nec quo prius, ore nitebat:

pallentem nudumque et adhuc umente capillo

infelix vidi. Stetit hoc miserabilis ipse

ecce loco!” (et quaerit, vestigia siqua supersint)

“Hoc erat, hoc, animo quod divinante timebam,

et ne me fugeres, ventos sequerere, rogabam.

At certe vellem, quoniam periturus abibas,

me quoque duxisses! Multum fuit utile tecum

ire mihi: neque enim de vitae tempore quicquam

non simul egissem, nec mors discreta fuisset.

Nunc absens perii, iactor quoque fluctibus absens,

et sine me me pontus habet. Crudelior ipso

sit mihi mens pelago, si vitam ducere nitar

longius et tanto pugnem superesse dolori.

Sed neque pugnabo, nec te, miserande, relinquam

et tibi nunc saltem veniam comes, inque sepulcro

si non urna, tamen iunget nos littera: si non

ossibus ossa meis, at nomen nomine tangam.”

Plura dolor prohibet, verboque intervenit omni

plangor, et attonito gemitus a corde trahuntur.

Mane erat, egreditur tectis ad litus et illum

maesta locum repetit, de quo spectarat euntem.

Dumque moratur ibi, dumque “hic retinacula solvit,

hoc mihi discedens dedit oscula litore” dicit,

prospicit: in liquida, spatio distante, tuetur

nescio quid quasi corpus, aqua. Primoque, quid illud

esset, erat dubium; postquam paulum appulit unda,

et, quamvis aberat, corpus tamen esse liquebat,

qui foret, ignorans, quia naufragus, omine mota est

et, tamquam ignoto lacrimam daret, “heu! miser” inquit

“quisquis es, et siqua est coniunx tibi !” Fluctibus actum

fit propius corpus; quod quo magis illa tuetur,

hoc minus et minus est mentis sua, iamque propinquae

admotum terrae, iam quod cognoscere posset,

cernit: erat coniunx. “Ille est!” exclamat et una

ora, comas, vestem lacerat tendensque trementes

ad Ceyca manus “sic, o carissime coniunx,

sic ad me, miserande, redis?” ait. Adiacet undis

facta manu moles, quae primas aequoris undas

frangit et incursus quae praedelassat aquarum.

Insilit huc, mirumque fuit potuisse: volabat

percutiensque levem modo natis aera pennis

stringebat summas ales miserabilis undas.

Dumque volat, maesto similem plenumque querellae

ora dedere sonum tenui crepitantia rostro.

Ut vero tetigit mutum et sine sanguine corpus,

dilectos artus amplexa recentibus alis

frigida nequiquam duro dedit oscula rostro.

Senserit hoc Ceyx, an vultum motibus undae

tollere sit visus, populus dubitabat: at ille

senserat, et tandem superis miserantibus, ambo

alite mutantur. Fatis obnoxius isdem

tunc quoque mansit amor, nec coniugiale solutum est

foedus in alitibus: coeunt fiuntque parentes,

perque dies placidos hiberno tempore septem

incubat Alcyone pendentibus aequore nidis.

Tunc iacet unda maris: ventos custodit et arcet

Aeolus egressu praestatque nepotibus aequor.

Hos aliquis senior iunctim freta lata volantes

spectat et ad finem servatos laudat amores;

proximus, aut idem, si fors tulit, “hic quoque,” dixit

“quem mare carpentem substrictaque crura gerentem

adspicis” (ostendens spatiosum in guttura mergum),

“regia progenies: sunt si descendere ad ipsum

ordine perpetuo quaeris, sunt huius origo

Ilus et Assaracus raptusque Iovi Ganymedes

Laomedonque senex Priamusque novissima Troiae

tempora sortitus. Frater fuit Hectoris iste:

qui nisi sensisset prima nova fata iuventa,

forsitan inferius non Hectore nomen haberet,

quamvis est illum proles enixa Dymantis,

Aesacon umbrosa furtim peperisse sub Ida

fertur Alexirhoe, Granico nata bicorni.

Oderat hic urbes nitidaque remotus ab aula

secretos montes et inambitiosa colebat

rura nec Iliacos coetus nisi rarus adibat.

Non agreste tamen nec inexpugnabile amori

pectus habens silvas captatam saepe per omnes

adspicit Hesperien patria Cebrenida ripa

iniectos umeris siccantem sole capillos.

Visa fugit nymphe, veluti perterrita fulvum

cerva lupum longeque lacu deprensa relicto

accipitrem fluvialis anas; quam Troius heros

insequitur celeremque metu celer urget amore:

ecce latens herba coluber fugientis adunco

dente pedem strinxit virusque in corpore liquit;

cum vita suppressa fuga est: amplectitur amens

exanimem clamatque “piget, piget esse secutum!

Sed non hoc timui, neque erat mihi vincere tanti.

Perdidimus miseram nos te duo: vulnus ab angue,

a me causa data est. Ego sum sceleratior illo,

qui tibi morte mea mortis solacia mittam.”

Dixit et e scopulo, quem rauca subederat unda,

decidit in pontum. Tethys miserata cadentem

molliter excepit nantemque per aequora pennis

texit, et optatae non est data copia mortis.

Indignatur amans invitum vivere cogi

obstarique animae misera de sede volenti

exire. Utque novas umeris adsumpserat alas,

subvolat atque iterum corpus super aequora mittit.

Pluma levat casus: furit Aesacos inque profundum

pronus abit letique viam sine fine retemptat.

Fecit amor maciem: longa internodia crurum,

longa manet cervix, caput est a corpore longe;

aequor amat nomenque manet, quia mergitur, illi.”

Nescius adsumptis Priamus pater Aesacon alis

vivere lugebat, tumulo quoque nomen habenti

inferias dederat cum fratribus Hector inani.

Defuit officio Paridis praesentia tristi,

postmodo qui rapta longum cum coniuge bellum

attulit in patriam; coniurataeque sequuntur

mille rates gentisque simul commune Pelasgae.

Nec dilata foret vindicta, nisi aequora saevi

invia fecissent venti Boeotaque tellus

Aulide piscosa puppes tenuisset ituras.

Hic patrio de more Iovi cum sacra parassent,

ut vetus accensis incanduit ignibus ara,

serpere caeruleum Danai videre draconem

in platanum, coeptis quae stabat proxima sacris.

Nidus erat volucrum bis quattuor arbore summa:

quas simul et matrem circum sua damna volantem

corripuit serpens avidoque recondidit ore.

Obstipuere omnes. At veri providus augur

Thestorides “vincemus” ait, “gaudete, Pelasgi!

Troia cadet, sed erit nostri mora longa laboris,”

atque novem volucres in belli digerit annos.

Ille, ut erat virides amplexus in arbore ramos,

fit lapis et servat serpentis imagine saxum.

Permanet Aoniis Nereus violentus in undis

bellaque non transfert; et sunt qui parcere Troiae

Neptunum credant, quia moenia fecerat urbi.

At non Thestorides: nec enim nescitve tacetve

sanguine virgineo placandam virginis iram

esse deae. Postquam pietatem publica causa

rexque patrem vicit castumque datura cruorem

flentibus ante aram stetit Iphigenia ministris,

victa dea est nubemque oculis obiecit et inter

officium turbamque sacri vocesque precantum

supposita fertur mutasse Mycenida cerva.

Ergo ubi, qua decuit, lenita est caede Diana,

et pariter Phoebes, pariter maris ira recessit,

accipiunt ventos a tergo mille carinae

multaque perpessae Phrygia potiuntur harena.

Orbe locus medio est inter terrasque fretumque

caelestesque plagas, triplicis confinia mundi,

unde quod est usquam, quamvis regionibus absit,

inspicitur, penetratque cavas vox omnis ad aures.

Fama tenet summaque domum sibi legit in arce,

innumerosque aditus ac mille foramina tectis

addidit et nullis inclusit limina portis:

nocte dieque patet. Tota est ex aere sonanti,

tota fremit vocesque refert iteratque quod audit.

Nulla quies intus nullaque silentia parte,

nec tamen est clamor, sed parvae murmura vocis,

qualia de pelagi, siquis procul audiat, undis

esse solent, qualemve sonum, cum Iuppiter atras

increpuit nubes, extrema tonitrua reddunt.

Atria turba tenet: veniunt, leve vulgus, euntque

mixtaque cum veris passim commenta vagantur

milia rumorum confusaque verba volutant.

E quibus hi vacuas inplent sermonibus aures,

hi narrata ferunt alio; mensuraque ficti

crescit, et auditis aliquid novus adicit auctor.

Illic Credulitas, illic temerarius Error

vanaque Laetitia est consternatique Timores

Seditioque recens dubioque auctore Susurri.

Ipsa, quid in caelo rerum pelagoque geratur

et tellure, videt totumque inquirit in orbem.

Fecerat haec notum Graias cum milite forti

adventare rates, neque inexspectatus in armis

hostis adest: prohibent aditus litusque tuentur

Troes, et Hectorea primus fataliter hasta,

Protesilae, cadis, commissaque proelia magno

stant Danais, fortisque animae nece cognitus Hector.

Nec Phryges exiguo, quid Achaica dextera possit

sanguine senserunt. Et iam Sigea rubebant

litora, iam leto proles Neptunia Cygnus

mille viros dederat, iam curru instabat Achilles

totaque Peliacae sternebat cuspidis ictu

agmina, perque acies aut Cygnum aut Hectora quaerens

congreditur Cygno (decimum dilatus in annum

Hector erat): tum colla iugo canentia pressos

exhortatus equos currum direxit in hostem

concutiensque suis vibrantia tela lacertis

“quisquis es, o iuvenis” dixit “solamen habeto

mortis, ab Haemonio quod sis iugulatus Achille.”

Hactenus Aeacides; vocem gravis hasta secuta est.

Sed quamquam certa nullus fuit error in hasta,

nil tamen emissi profecit acumine ferri

utque hebeti pectus tantummodo contudit ictu.

“Nate dea, nam te fama praenovimus,” inquit

ille “quid a nobis vulnus miraris abesse?”

(mirabatur enim) “non haec, quam cernis, equinis

fulva iubis cassis neque onus cava parma sinistrae

auxilio mihi sunt: decor est quaesitus ab istis.

Mars quoque ob hoc capere arma solet! Removebitur omne

tegminis officium, tamen indestrictus abibo.

Est aliquid non esse satum Nereide, sed qui

Nereaque et natas et totum temperat aequor.”

Dixit et haesurum clipei curvamine telum

misit in Aeaciden, quod et aes et proxima rupit

terga novena boum, decimo tamen orbe moratum est.

Excutit hoc heros rursusque trementia forti

tela manu torsit: rursus sine vulnere corpus

sincerumque fuit! Nec tertia cuspis apertum

et se praebentem valuit destringere Cygnum.

Haud secus exarsit, quam circo taurus aperto,

cum sua terribili petit inritamina cornu,

poeniceas vestes, elusaque vulnera sentit.

Num tamen exciderit ferrum, considerat hastae:

haerebat ligno. “Manus est mea debilis ergo,

quasque” ait “ante habuit vires, effudit in uno?

Nam certe valuit, vel cum Lyrnesia primus

moenia deieci, vel cum Tenedonque suoque

Eetioneas inplevi sanguine Thebas,

vel cum purpureus populari caede Caicus

fluxit opusque meae bis sensit Telephus hastae.

Hic quoque tot caesis, quorum per litus acervos

et feci et video, valuit mea dextra valetque.”

Dixit et, ante actis veluti male crederet, hastam

misit in adversum Lycia de plebe Menoeten

loricamque simul subiectaque pectora rupit.

Quo plangente gravem moribundo pectore terram

extrahit illud idem calido de vulnere telum

atque ait: “Haec manus est, haec, qua modo vicimus, hasta:

utar in hoc isdem; sit in hoc, precor, exitus idem!”

Sic fatus Cygnum repetit, nec fraxinus errat

inque umero sonuit non evitata sinistro,

inde velut muro solidaque a caute repulsa est;

qua tamen ictus erat, signatum sanguine Cygnum

viderat et frustra fuerat gavisus Achilles:

vulnus erat nullum, sanguis fuit ille Menoetae!

Tum vero praeceps curru fremebundus ab alto

desilit et nitido securum comminus hostem

ense petens parmam gladio galeamque cavari

cernit et in duro laedi quoque corpore ferrum!

Haud tulit ulterius, clipeoque adversa reducto

ter quater ora viri, capulo cava tempora pulsat

cedentique sequens instat turbatque ruitque

attonitoque negat requiem: pavor occupat illum,

ante oculosque natant tenebrae, retroque ferenti

aversos passus medio lapis obstitit arvo.

Quem super inpulsum resupino corpore Cygnum

vi multa vertit terraeque adflixit Achilles.

Tum clipeo genibusque premens praecordia duris

vincla trahit galeae: quae presso subdita mento

elidunt fauces et respiramen utrumque

eripiunt animae. Victum spoliare parabat:

arma relicta videt; corpus deus aequoris albam

contulit in volucrem, cuius modo nomen habebat.

Hic labor, haec requiem multorum pugna dierum

attulit, et positis pars utraque substitit armis.

Dumque vigil Phrygios servat custodia muros

et vigil Argolicas servat custodia fossas,

festa dies aderat, qua Cygni victor Achilles

Pallada mactatae placabat sanguine vaccae.

Cuius ut inposuit prosecta calentibus aris

et dis acceptus penetravit in aethera nidor,

sacra tulere suam, pars est data cetera mensis.

Discubuere toris proceres et corpora tosta

carne replent vinoque levant curasque sitimque.

Non illos citharae, non illos carmina vocum

longave multifori delectat tibia buxi,

sed noctem sermone trahunt, virtusque loquendi

materia est: pugnas referunt hostisque suasque,

inque vices adita atque exhausta pericula saepe

commemorare iuvat,— quid enim loqueretur Achilles,

aut quid apud magnum potius loquerentur Achillem?

Proxima praecipue domito victoria Cygno

in sermone fuit. Visum mirabile cunctis,

quod iuvenis corpus nullo penetrabile telo

invictumque a vulnere erat ferrumque terebat.

Hoc ipse Aeacides, hoc mirabantur Achivi,

cum sic Nestor ait: “Vestro fuit unicus aevo

contemptor ferri nulloque forabilis ictu

Cygnus. At ipse olim patientem vulnera mille

corpore non laeso Perrhaebum Caenea vidi,

Caenea Perrhaebum, qui factis inclitus Othryn

incoluit; quoque id mirum magis esset in illo,

femina natus erat.” Monstri novitate feruntur

quisquis adest, narretque rogant. Quos inter Achilles:

“Dic age! nam cunctis eadem est audire voluntas,

o facunde senex, aevi prudentia nostri,

quis fuerit Caeneus, cur in contraria versus,

qua tibi militia, cuius certamine pugnae

cognitus, a quo sit victus, si victus ab ullo est.”

Tum senior: “Quamvis obstet mihi tarda vetustas,

multaque me fugiant primis spectata sub annis,

plura tamen memini. Nec, quae magis haereat ulla

pectore res nostro est inter bellique domique

acta tot. Ac siquem potuit spatiosa senectus

spectatorem operum multorum reddere, vixi

annos bis centum; nunc tertia vivitur aetas.

Clara decore fuit proles Elateia Caenis,

Thessalidum virgo pulcherrima, perque propinquas

perque tuas urbes (tibi enim popularis, Achille),

multorum frustra votis optata procorum.

Temptasset Peleus thalamos quoque forsitan illos,

sed iam aut contigerant illi conubia matris,

aut fuerant promissa, tuae. Nec Caenis in ullos

denupsit thalamos secretaque litora carpens

aequorei vim passa dei est (ita fama ferebat),

utque novae Veneris Neptunus gaudia cepit,

“sint tua vota licet” dixit “secura repulsae:

elige, quid voveas!” (eadem hoc quoque fama ferebat).

“Magnum” Caenis ait “facit haec iniuria votum;

tale pati iam posse nihil; da, femina ne sim:

omnia praestiteris.” Graviore novissima dixit

verba sono, poteratque viri vox illa videri,

sicut erat; nam iam voto deus aequoris alti

adnuerat dederatque super, ne saucius ullis

vulneribus fieri ferrove occumbere posset.

Munere laetus abit studiisque virilibus aevum

exigit Atracides Peneiaque arva pererrat.

Duxerat Hippodamen audaci Ixione natus,

nubigenasque feros positis ex ordine mensis

arboribus tecto discumbere iusserat antro.

Haemonii proceres aderant, aderamus et ipsi,

festaque confusa resonabat regia turba.

Ecce canunt Hymenaeon, et ignibus atria fumant,

cinctaque adest virgo matrum nuruumque caterva;

praesignis facie. Felicem diximus illa

coniuge Pirithoum: quod paene fefellimus omen.

Nam tibi, saevorum saevissime Centaurorum,

Euryte, quam vino pectus, tam virgine visa

ardet, et ebrietas geminata libidine regnat.

Protinus eversae turbant convivia mensae,

raptaturque comis per vim nova nupta prehensis.

Eurytus Hippodamen, alii, quam quisque probabant,

aut poterant, rapiunt, captaeque erat urbis imago.

Femineo clamore sonat domus: ocius omnes

surgimus, et primus “quae te vecordia,” Theseus

“Euryte, pulsat” ait, “qui me vivente lacessas

Pirithoum violesque duos ignarus in uno?”

Ille nihil contra (neque enim defendere verbis

talia facta potest), sed vindicis ora protervis

insequitur manibus generosaque pectora pulsat.

Forte fuit iuxta signis exstantibus asper

antiquus crater; quem vastum vastior ipso

sustulit Aegides adversaque misit in ora.

Sanguinis ille globos pariter cerebrumque merumque

vulnere et ore vomens madida resupinus harena

calcitrat. Ardescunt germani caede bimembres

certatimque omnes uno ore “arma, arma” loquuntur.

Vina dabant animos, et prima pocula pugna

missa volant fragilesque cadi curvique lebetes,

res epulis quondam, tum bello et caedibus aptae.

Primus Ophionides Amycus penetralia donis

haud timuit spoliare suis et primus ab aede

lampadibus densum rapuit funale coruscis,

elatumque alte, veluti qui candida tauri

rumpere sacrifica molitur colla securi,

inlisit fronti Lapithae Celadontis et ossa

non cognoscendo confusa relinquit in ore.

Exsiluere oculi, disiectisque ossibus oris

acta retro naris medioque est fixa palato.

Hunc pede convulso mensae Pellaeus acernae

stravit humi Pelates deiecto in pectora mento,

cumque atro mixtos sputantem sanguine dentes

vulnere Tartareas geminato mittit ad umbras.

Proximus ut steterat, spectans altaria vultu

fumida terribili “cur non” ait “utimur istis?”

cumque suis Gryneus inmanem sustulit aram

ignibus et medium Lapitharum iecit in agmen

depressitque duos, Brotean et Orion: Orio

mater erat Mycale, quam deduxisse canendo

saepe reluctantis constabat cornua lunae.

“Non inpune feres, teli modo copia detur!”

dixerat Exadius telique habet instar, in alta

quae fuerant pinu votivi cornua cervi.

Figitur hinc duplici Gryneus in lumina ramo

eruiturque oculos, quorum pars cornibus haeret,

pars fluit in barbam concretaque sanguine pendet.

Ecce rapit mediis flagrantem Rhoetus ab aris

pruniceum torrem dextraque a parte Charaxi

tempora perstringit fulvo protecta capillo.

Correpti rapida, veluti seges arida, flamma

arserunt crines, et vulnere sanguis inustus

terribilem stridore sonum dedit, ut dare ferrum

igne rubens plerumque solet, quod forcipe curva

cum faber eduxit, lacubus demittit: at illud

stridet et in tepida submersum sibilat unda.

Saucius hirsutis avidum de crinibus ignem

excutit inque umeros limen tellure revulsum

tollit, onus plaustri, quod ne permittat in hostem,

ipsa facit gravitas: socium quoque saxea moles

oppressit spatio stantem propiore Cometen.

Gaudia nec retinet Rhoetus: “Sic, conprecor,” inquit

“cetera sit fortis castrorum turba tuorum!”

semicremoque novat repetitum stipite vulnus,

terque quaterque gravi iuncturas verticis ictu

rupit, et in liquido sederunt ossa cerebro.

Victor ad Euagrum Corythumque Dryantaque transit;

e quibus ut prima tectus lanugine malas

procubuit Corythus, “puero quae gloria fuso

parta tibi est?” Euagrus ait, nec dicere Rhoetus

plura sinit rutilasque ferox in aperta loquentis

condidit ora viri perque os in pectora flammas.

Te quoque, saeve Drya, circum caput igne rotato

insequitur; sed non in te quoque constitit idem

exitus: adsiduae successu caedis ovantem,

qua iuncta est umero cervix, sude figis obusta.

Ingemuit duroque sudem vix osse revellit

Rhoetus et ipse suo madefactus sanguine fugit.

Fugit et Orneus Lycabasque et saucius armo

dexteriore Medon et cum Pisenore Thaumas,

quique pedum nuper certamine vicerat omnes

Mermeros (accepto tum vulnere tardius ibat!),

et Pholus et Melaneus et Abas praedator aprorum,

quique suis frustra bellum dissuaserat augur,

Astylos: ille etiam metuenti vulnera Nesso

“ne fuge! ad Herculeos” inquit “servaberis arcus.”

At non Eurynomus Lycidasque et Areos et Imbreus

effugere necem: quos omnes dextra Dryantis

perculit adversos. Adversum tu quoque, quamvis

terga fugae dederas, vulnus, Crenaee, tulisti;

nam grave respiciens inter duo lumina ferrum,

qua naris fronti committitur, accipis, imae.

In tanto fremitu cunctis sine fine iacebat

sopitus venis et inexperrectus Aphidas

languentique manu carchesia mixta tenebat,

fusus in Ossaeae villosis pellibus ursae.

Quem procul ut vidit frustra nulla arma moventem,

inserit amento digitos “miscenda” que dixit

“cum Styge vina bibes!” Phorbas; nec plura moratus

in iuvenem torsit iaculum, ferrataque collo

fraxinus, ut casu iacuit resupinus, adacta est.

Mors caruit sensu, plenoque e gutture fluxit

inque toros inque ipsa niger carchesia sanguis.

Vidi ego Petraeum conantem tollere terra

glandiferam quercum; quam dum conplexibus ambit

et quatit huc illuc labefactaque robora iactat,

lancea Pirithoi costis inmissa Petraei

pectora cum duro luctantia robore fixit.

Pirithoi cecidisse Lycum virtute ferebant,

Pirithoi virtute Chromin. Sed uterque minorem

victori titulum quam Dictys Helopsque dederunt:

fixus Helops iaculo, quod pervia tempora fecit

et missum a dextra laevam penetravit ad aurem;

Dictys, ab ancipiti delapsus acumine montis,

dum fugit instantem trepidans Ixione natum,

decidit in praeceps et pondere corporis ornum

ingentem fregit suaque induit ilia fractae.

Victor adest Aphareus saxumque e monte revulsum

mittere conatur: mittentem stipite querno

occupat Aegides cubitique ingentia frangit

ossa; nec ulterius dare corpus inutile leto

aut vacat aut curat tergoque Bienoris alti

insilit haud solito quemquam portare nisi ipsum,

opposuitque genu costis prensamque sinistra

caesariem retinens vultum minitantiaque ora

robore nodoso praeduraque tempora fregit:

robore Nedymnum iaculatoremque Lycopen

sternit et inmissa protectum pectora barba

Hippason et summis exstantem Riphea silvis

Thereaque, Haemoniis qui prensos montibus ursos

ferre domum vivos indignantesque solebat.

Haud tulit utentem pugnae successibus ultra

Thesea Demoleon: solido divellere dumo

annosam pinum magno molimine temptat;

quod quia non potuit, praefractam misit in hostem.

Sed procul a telo Theseus veniente recessit

Pallados admonitu: credi sic ipse volebat.

Non tamen arbor iners cecidit; nam Crantoris alti

abscidit iugulo pectusque umerumque sinistrum.

Armiger ille tui fuerat genitoris, Achille,

quem Dolopum rector, bello superatus, Amyntor

Aeacidae dederat pacis pignusque fidemque.

Hunc procul ut foedo disiectum vulnere Peleus

vidit, “at inferias, iuvenum gratissime Crantor,

accipe” ait, validoque in Demoleonta lacerto

fraxineam misit, mentis quoque viribus, hastam.

Quae laterum cratem praerupit et ossibus haerens

intremuit. Trahit ille manu sine cuspide lignum

(id quoque vix sequitur), cuspis pulmone retenta est.

Ipse dolor vires animo dabat: aeger in hostem

erigitur pedibusque virum proculcat equinis.

Excipit ille ictus galea clipeoque sonanti

defensatque umeros praetentaque sustinet arma

perque armos uno duo pectora perforat ictu.

Ante tamen leto dederat Phlegraeon et Hylen

eminus, Iphinoum conlato Marte Claninque;

additur his Dorylas, qui tempora tecta gerebat

pelle lupi saevique vicem praestantia teli

cornua vara boum multo rubefacta cruore.

Huic ego (nam vires animus dabat) “adspice,” dixi,

“quantum concedant nostro tua cornua ferro!”

et iaculum torsi; quod cum vitare nequiret,

opposuit dextram passurae vulnera fronti:

adfixa est cum fronte manus. Fit clamor, at illum

haerentem Peleus et acerbo vulnere victum

(stabat enim propior) mediam ferit ense sub alvum.

Prosiluit terraque ferox sua viscera traxit

tractaque calcavit calcataque rupit et illis

crura quoque inpediit et inani concidit alvo.

Nec te pugnantem tua, Cyllare, forma redemit,

si modo naturae formam concedimus illi:

barba erat incipiens, barbae color aureus, aurea

ex umeris medios coma dependebat in armos.

Gratus in ore vigor; cervix umerique manusque

pectoraque artificum laudatis proxima signis,

et quacumque vir est; nec equi mendosa sub illo

deteriorque viro facies: da colla caputque,

Castore dignus erit; sic tergum sessile, sic sunt

pectora celsa toris. Totus pice nigrior atra;

candida cauda tamen, color est quoque cruribus albus.

Multae illum petiere sua de gente, sed una

abstulit Hylonome, qua nulla decentior inter

semiferos altis habitavit femina silvis.

Haec et blanditiis et amando et amare fatendo

Cyllaron una tenet; cultus quoque, quantus in illis

esse potest membris, ut sit coma pectine levis,

ut modo rore maris, modo se violave rosave

inplicet, interdum candentia lilia gestet,

bisque die lapsis Pagasaeae vertice silvae

fontibus ora lavet, bis flumine corpora tingat,

nec nisi quae deceant electarumque ferarum

aut umero aut lateri praetendat vellera laevo.

Par amor est illis: errant in montibus una,

antra simul subeunt; et tum Lapitheia tecta

intrarant pariter, pariter fera bella gerebant.

Auctor in incerto est: iaculum de parte sinistra

venit et inferius qua collo pectora subsunt,

Cyllare, te fixit; parvo cor vulnere laesum

corpore cum toto post tela educta refrixit.

Protinus Hylonome morientes excipit artus

inpositaque manu vulnus fovet oraque ad ora

admovet atque animae fugienti obsistere temptat.

Ut videt exstinctum, dictis, quae clamor ad aures

arcuit ire meas, telo, quod inhaeserat illi,

incubuit moriensque suum conplexa maritum est.

Ante oculos stat et ille meos, qui sena leonum

vinxerat inter se conexis vellera nodis,

Phaeocomes, hominemque simul protectus equumque.

Codice qui misso, quem vix iuga bina moverent,

Tectaphon Oleniden a summo vertice fregit.

Ast ego, dum parat hic armis nudare iacentem,

(scit tuus hoc genitor) gladium spoliantis in ima

ilia demisi. Chthonius quoque Teleboasque

ense iacent nostro: ramum prior ille bifurcum

gesserat, hic iaculum; iaculo mihi vulnera fecit:

signa vides! adparet adhuc vetus inde cicatrix.

Tunc ego debueram capienda ad Pergama mitti,

tum poteram magni, si non superare, morari

Hectoris arma meis! Illo sed tempore nullus,

aut puer Hector erat, nunc me mea deficit aetas.

Quid tibi victorem gemini Periphanta Pyraethi,

Ampyca quid referam, qui quadrupedantis Echecli

fixit in adverso cornum sine cuspide vultu?

Vecte Pelethronium Macareus in pectus adacto

stravit Erigdupum, memini et venabula condi

inguine Nesseis manibus coniecta Cymeli.

Nec tu credideris tantum cecinisse futura

Ampyciden Mopsum: Mopso iaculante biformis

accubuit frustraque loqui temptavit Hodites

ad mentum lingua mentoque ad guttura fixo.

Quinque neci Caeneus dederat, Styphelumque Bromumque

Antimachumque Elymumque securiferumque Pyraechmen:

vulnera non memini, numerum nomenque notavi.

Provolat Emathii spoliis armatus Alesi,

quem dederat leto, membris et corpore Latreus

maximus: huic aetas inter iuvenemque senemque,

vis iuvenalis erat, variabant tempora cani.

Qui clipeo gladioque Macedoniaque sarisa

conspicuus faciemque obversus in agmen utrumque

armaque concussit certumque equitavit in orbem

verbaque tot fudit vacuas animosus in auras:

“Et te, Caeni, feram? Nam tu mihi femina semper,

tu mihi Caenis eris. Nec te natalis origo

commonuit, mentemque subit, quo praemia facto

quaque viri falsam speciem mercede parasti?

Quid sis nata, vide, vel quid sis passa, columque,

i, cape cum calathis et stamina pollice torque:

bella relinque viris.” Iactanti talia Caeneus

extentum cursu missa latus eruit hasta,

qua vir equo commissus erat. Furit ille dolore

nudaque Phyllei iuvenis ferit ora sarisa.

Non secus haec resilit, quam tecti a culmine grando,

aut siquis parvo feriat cava tympana saxo.

Comminus adgreditur laterique recondere duro

luctatur gladium: gladio loca pervia non sunt.

“Haud tamen effugies! medio iugulaberis ense,

quandoquidem mucro est hebes” inquit et in latus ensem

obliquat longaque amplectitur ilia dextra.

Plaga facit gemitus in corpore marmoris icti,

fractaque dissiluit percusso lammina callo.

Ut satis inlaesos miranti praebuit artus,

“nunc age,” ait Caeneus, “nostro tua corpora ferro

temptemus!” capuloque tenus demisit in armos

ensem fatiferum caecumque in viscera movit

versavitque manu vulnusque in vulnere fecit.

Ecce ruunt vasto rabidi clamore bimembres

telaque in hunc omnes unum mittuntque feruntque.

Tela retusa cadunt: manet inperfossus ab omni

inque cruentatus Caeneus Elateius ictu.

Fecerat attonitos nova res. “Heu dedecus ingens!”

Monychus exclamat, “populus superamur ab uno

vixque viro: quamquam ille vir est, nos segnibus actis

quod fuit ille, sumus! Quid membra inmania prosunt?

Quid geminae vires et quod fortissima rerum

in nobis duplex natura animalia iunxit?

Nec nos matre dea, nec nos Ixione natos

esse reor, qui tantus erat, Iunonis ut altae

spem caperet: nos semimari superamur ab hoste!

Saxa trabesque super totosque involvite montes

vivacemque animam missis elidite silvis!

silva premat fauces, et erit pro vulnere pondus.”

Dixit et insanis deiectam viribus austri

forte trabem nactus validum coniecit in hostem

exemplumque fuit, parvoque in tempore nudus

arboris Othrys erat, nec habebat Pelion umbras.

Obrutus inmani tumulo sub pondere Caeneus

aestuat arboreo congestaque robora duris

fert umeris. Sed enim postquam super ora caputque

crevit onus neque habet, quas ducat, spiritus auras,

deficit interdum, modo se super aera frustra

tollere conatur iactasque evolvere silvas,

interdumque movet, veluti, quam cernimus, ecce,

ardua si terrae quatiatur motibus Ide.

Exitus in dubio est: alii sub inania corpus

Tartara detrusum silvarum mole ferebant;

abnuit Ampycides medioque ex aggere fulvis

vidit avem pennis liquidas exire sub auras,

quae mihi tum primum, tunc est conspecta supremum.

Hanc ubi lustrantem leni sua castra volatu

Mopsus et ingenti circum clangore sonantem

adspexit pariterque animis oculisque secutus

“o salve” dixit, “Lapithaeae gloria gentis,

maxime vir quondam, sed nunc avis unica, Caeneu!”

Credita res auctore suo est: dolor addidit iram,

oppressumque aegre tulimus tot ab hostibus unum;

nec prius abstitimus ferro exercere dolorem,

quam data pars leto, partem fuga noxque removit.”

Haec inter Lapithas et semihomines Centauros

proelia Tlepolemus Pylio referente dolorem

praeteriti Alcidae tacito non pertulit ore

atque ait: “Herculeae mirum est oblivia laudis

acta tibi, senior! Certe mihi saepe referre

nubigenas domitos a se pater esse solebat.”

Tristis ad haec Pylius: “Quid me meminisse malorum

cogis et obductos oculis rescindere luctus

inque tuum genitorem odium offensasque fateri?

Ille quidem maiora fide, di! gessit et orbem

inplevit meritis, quod mallem posse negare:

sed neque Deiphobum nec Polydamanta nec ipsum

Hectora laudamus—quis enim laudaverit hostem?

Ille tuus genitor Messenia moenia quondam

stravit et inmeritas urbes Elimque Pylumque

diruit inque meos ferrum flammamque penatis

inpulit, utque alios taceam, quos ille peremit,

bis sex Nelidae fuimus, conspecta iuventus:

bis sex Herculeis ceciderunt me minus uno

viribus; atque alios vinci potuisse ferendum est:

mira Periclymeni mors est, cui posse figuras

sumere, quas vellet, rursusque reponere sumptas

Neptunus dederat, Nelei sanguinis auctor.

Hic ubi nequiquam est formas variatus in omnes,

vertitur in faciem volucris, quae fulmina curvis

ferre solet pedibus divum gratissima regi;

Viribus usus avis pennis rostroque redunco

hamatisque viri laniaverat unguibus ora:

tendit in hunc nimium certos Tirynthius arcus

atque inter nubes sublimia membra ferentem

pendentemque ferit, lateri qua iungitur ala;

nec grave vulnus erat sed rupti vulnere nervi

deficiunt motumque negant viresque volandi.

Decidit in terram, non concipientibus auras

infirmis pennis, et qua levis haeserat alae,

corporis adfixi pressa est gravitate sagitta

perque latus summum iugulo est exacta sinistro.

Nunc videor debere tui praeconia rebus

Herculis, o Rhodiae rector pulcherrime classis?

Nec tamen ulterius, quam fortia facta silendo

ulciscor fratres: solida est mihi gratia tecum.”

Haec postquam dulci Neleius edidit ore,

a sermone senis repetito munere Bacchi

surrexere toris: nox est data cetera somno.

At deus, aequoreas qui cuspide temperat undas,

in volucrem corpus nati Phaethontida versum

mente dolet patria saevumque perosus Achillem

exercet memores plus quam civiliter iras,

iamque fere tracto duo per quinquennia bello

talibus intonsum conpellat Sminthea dictis:

“O mihi de fratris longe gratissime natis,

inrita qui mecum posuisti moenia Troiae,

ecquid, ubi has iamiam casuras adspicis arces,

ingemis? Aut ecquid tot defendentia muros

milia caesa doles? Ecquid, ne persequar omnes,

Hectoris umbra subit circum sua Pergama tracti?

cum tamen ille ferox belloque cruentior ipso

vivit adhuc, operis nostri populator, Achilles.

Det mihi se! faxo, triplici quid cuspide possim,

sentiat; at quoniam concurrere comminus hosti

non datur, occulta necopinum perde sagitta!”

Adnuit atque animo pariter patruique suoque

Delius indulgens nebula velatus in agmen

pervenit Iliacum mediaque in caede virorum

rara per ignotos spargentem cernit Achivos

tela Parim fassusque deum “Quid spicula perdis

sanguine plebis?” ait. “Siqua est tibi cura tuorum,

vertere in Aeaciden caesosque ulciscere fratres!”

Dixit et ostendens sternentem Troica ferro

corpora Peliden, arcus obvertit in illum

certaque letifera direxit spicula dextra.

Quod Priamus gaudere senex post Hectora posset,

hoc fuit: ille igitur tantorum victor, Achille,

victus es a timido Graiae raptore maritae!

At si femineo fuerat tibi Marte cadendum,

Thermodontiaca malles cecidisse bipenni!

Iam timor ille Phrygum, decus et tutela Pelasgi

nominis, Aeacides, caput insuperabile bello,

arserat: armarat deus idem idemque cremabat;

iam cinis est, et de tam magno restat Achille

nescio quid parvam, quod non bene conpleat urnam:

at vivit totum quae gloria conpleat orbem!

Haec illi mensura viro respondet, et hac est

par sibi Pelides nec inania Tartara sentit.

Ipse etiam, ut, cuius fuerit, cognoscere posses

bella movet clipeus, deque armis arma feruntur.

Non ea Tydides, non audet Oileos Aiax,

non minor Atrides, non bello maior et aevo

poscere, non alii: solis Telamone creato

Laerteque fuit tantae fiducia laudis.

A se Tantalides onus invidiamque removit

Argolicosque duces mediis considere castris

iussit et arbitrium litis traiecit in omnes.

Consedere duces, et vulgi stante corona

surgit ad hos clipei dominus septemplicis Aiax,

utque erat impatiens irae, Sigeia torvo

litora respexit classemque in litore vultu

intendensque manus “agimus, pro Iuppiter!” inquit

“ante rates causam, et mecum confertur Ulixes!

At non Hectoreis dubitavit cedere flammis,

quas ego sustinui, quas hac a classe fugavi.

Tutius est igitur fictis contendere verbis,

quam pugnare manu! Sed nec mihi dicere promptum,

nec facere est isti: quantumque ego Marte feroci

quantum acie valeo, tantum valet iste loquendo.

Nec memoranda tamen vobis mea facta, Pelasgi,

esse reor: vidistis enim. Sua narret Ulixes,

quae sine teste gerit, quorum nox conscia sola est.

Praemia magna peto, fateor; sed demit honorem

aemulus: Aiaci non est tenuisse superbum,

sit licet hoc ingens, quidquid speravit Ulixes.

Iste tulit pretium iam nunc temptaminis huius,

quod, cum victus erit, mecum certasse feretur.

Atque ego, si virtus in me dubitabilis esset,

nobilitate potens essem, Telamone creatus,

moenia qui forti Troiana sub Hercule cepit

litoraque intravit Pagasaea Colcha carina.

Aeacus huic pater est, qui iura silentibus illic

reddit, ubi Aeoliden saxum grave Sisyphon urget.

Aeacon agnoscit summus prolemque fatetur

Iuppiter esse suam: sic a Iove tertius Aiax.

Nec tamen haec series in causam prosit, Achivi,

si mihi cum magno non est communis Achille:

frater erat, fraterna peto! Quid sanguine cretus

Sisyphio furtisque et fraude simillimus illi

inseris Aeacidis alienae nomina gentis?

An quod in arma prior nulloque sub indice veni,

arma neganda mihi, potiorque videbitur ille,

ultima qui cepit detrectavitque furore

militiam ficto, donec sollertior isto

et sibi inutilior timidi commenta retexit

Naupliades animi vitataque traxit ad arma?

Optima num sumat, quia sumere noluit ulla:

nos inhonorati et donis patruelibus orbi,

obtulimus quia nos ad prima pericula, simus?

Atque utinam aut verus furor ille, aut creditus esset,

nec comes hic Phrygias umquam venisset ad arces

hortator scelerum. Non te, Poeantia proles,

expositum Lemnos nostro cum crimine haberet!

Qui nunc, ut memorant, silvestribus abditus antris

saxa moves gemitu Laertiadaeque precaris

quae meruit: quae, si di sunt, non vana precaris!

Et nunc ille eadem nobis iuratus in arma,

heu! pars una ducum, quo successore sagittae

Herculis utuntur, fractus morboque fameque

velaturque aliturque avibus, volucresque petendo

debita Troianis exercet spicula fatis.

Ille tamen vivit, quia non comitavit Ulixen;

mallet et infelix Palamedes esse relictus:

viveret aut certe letum sine crimine haberet!

Quem male convicti nimium memor iste furoris

prodere rem Danaam finxit fictumque probavit

crimen et ostendit, quod iam praefoderat, aurum.

Ergo aut exsilio vires subduxit Achivis,

aut nece: sic pugnat, sic est metuendus Ulixes.

Qui licet eloquio fidum quoque Nestora vincat,

haud tamen efficiet, desertum ut Nestora crimen

esse rear nullum. Qui cum imploraret Ulixem

vulnere tardus equi fessusque senilibus annis,

proditus a socio est. Non haec mihi crimina fingi

scit bene Tydides, qui nomine saepe vocatum

corripuit trepidoque fugam exprobravit amico.

Adspiciunt oculis superi mortalia iustis!

En eget auxilio, qui non tulit, utque reliquit,

sic linquendus erat: legem sibi dixerat ipse.

Conclamat socios: adsum videoque trementem

pallentemque metu et metuentem morte futura;

opposui molem clipei texique iacentem

servavique animam (minimum est hic laudis) inertem.

Si perstas certare, locum redeamus in illum:

redde hostem vulnusque tuum solitumque timorem

post clipeumque late et mecum contende sub illo!

At postquam eripui, cui standi vulnera vires

non dederant, nullo tardatus vulnere fugit.

Hector adest secumque deos in proelia ducit,

quaque ruit, non tu tantum terreris, Ulixe,

sed fortes etiam: tantum trahit ille timoris.

Hunc ego sanguineae successu caedis ovantem

eminus ingenti resupinum pondere fudi,

hunc ego poscentem, cum quo concurreret, unus

sustinui, sortemque meam vovistis, Achivi,

et vestrae valuere preces! Si quaeritis huius

fortunam pugnae, non sum superatus ab illo.

Ecce ferunt Troes ferrumque ignesque Iovemque

in Danaas classes: ubi nunc facundus Ulixes?

Nempe ego mille meo protexi pectore puppes,

spem vestri reditus: date pro tot navibus arma!

Quod si vera licet mihi dicere, quaeritur istis,

quam mihi, maior honos, coniunctaque gloria nostra est,

atque Aiax armis, non Aiaci arma petuntur.

Conferat his Ithacus Rhesum imbellemque Dolona

Priamidenque Helenum rapta cum Pallade captum:

luce nihil gestum est, nihil est Diomede remoto.

Si semel ista datis meritis tam vilibus arma,

dividite, et pars sit maior Diomedis in illis!

Quo tamen haec Ithaco, qui clam, qui semper inermis

rem gerit et furtis incautum decipit hostem?

Ipse nitor galeae claro radiantis ab auro

insidias prodet manifestabitque latentem.

Sed neque Dulichius sub Achillis casside vertex

pondera tanta feret, nec non onerosa gravisque

Pelias hasta potest imbellibus esse lacertis,

nec clipeus vasti concretus imagine mundi

conveniet timidae nataeque ad furta sinistrae:

debilitaturum quid te petis, Improbe, munus?

Quod tibi si populi donaverit error Achivi,

cur spolieris, erit, non cur metuaris ab hoste,

et fuga, qua sola cunctos, timidissime, vincis,

tarda futura tibi est gestamina tanta trahenti.

Adde quod iste tuus, tam raro proelia passus,

integer est clipeus: nostro, qui tela ferendo

mille patet plagis, novus est successor habendus.

Denique (quid verbis opus est?) spectemur agendo!

Arma viri fortis medios mittantur in hostes:

inde iubete peti et referentem ornate relatis?”

Finierat Telamone satus vulgique secutum

ultima murmur erat, donec Laertius heros

adstitit atque oculos paulum tellure moratos

sustulit ad proceres exspectatoque resolvit

ora sono; neque abest facundis gratia dictis.

“Si mea cum vestris valuissent vota, Pelasgi,

non foret ambiguus tanti certaminis heres,

tuque tuis armis, nos te poteremur, Achille.

Quem quoniam non aequa mihi vobisque negarunt

fata” (manuque simul veluti lacrimantia tersit

lumina), “quis magno melius succedit Achilli,

quam per quem magnus Danais successit Achilles?

Huic modo ne prosit, quod, uti est, hebes esse videtur,

neve mihi noceat, quod vobis semper, Achivi,

profuit ingenium, meaque haec facundia, siqua est,

quae nunc pro domino, pro vobis saepe locuta est,

invidia careat, bona nec sua quisque recuset.

Nam genus et proavos et quae non fecimus ipsi,

vix ea nostra voco; sed enim quia rettulit Aiax

esse Iovis pronepos, nostri quoque sanguinis auctor

Iuppiter est, totidemque gradus distamus ab illo.

Nam mihi Laertes pater est, Arcesius illi,

Iuppiter huic, neque in his quisquam damnatus et exsul.

Est quoque per matrem Cyllenius addita nobis

altera nobilitas: deus est in utroque parente.

Sed neque materno quod sum generosior ortu,

nec mihi quod pater est fraterni sanguinis insons,

proposita arma peto: meritis expendite causam,

dummodo, quod fratres Telamon Peleusque fuerunt,

Aiacis meritum non sit nec sanguinis ordo,

sed virtutis honor spoliis quaeratur in istis!

Aut si proximitas primusque requiritur heres,

est genitor Peleus, est Pyrrhus filius illi.

Quis locus Aiaci? Phthiam haec Scyrumve ferantur!

Nec minus est isto Teucer patruelis Achilli:

num petit ille tamen? num si petat, auferat illa?

Ergo operum quoniam nudum certamen habetur:

plura quidem feci, quam quae comprendere dictis

in promptu mihi sit; rerum tamen ordine ducar.

Praescia venturi genetrix Nereia leti

dissimulat cultu natum, et deceperat omnes,

in quibus Aiacem, sumptae fallacia vestis.

Arma ego femineis animum motura virilem

mercibus inserui, neque adhuc proiecerat heros

virgineos habitus, cum parmam hastamque tenenti

“nate dea,” dixi “tibi se peritura reservant

Pergama! quid dubitas ingentem evertere Troiam?”

iniecique manum fortemque ad fortia misi.

Ergo opera illius mea sunt: ego Telephon hasta

pugnantem domui, victum orantemque refeci;

quod Thebae cecidere, meum est, me credite Lesbon,

me Tenedon Chrysenque et Cillan, Apollinis urbes,

et Scyrum cepisse, mea concussa putate

procubuisse solo Lyrnesia moenia dextra,

utque alias taceam, qui saevum perdere posset

Hectora, nempe dedi: per me iacet inclitus Hector.

Illis haec armis, quibus est inventus Achilles,

arma peto: vivo dederam, post fata reposco. —

Ut dolor unius Danaos pervenit ad omnes

Aulidaque Euboicam complerunt mille carinae,

exspectata diu, nulla aut contraria classi

flamina erant, duraeque iubent Agamemnona sortes

inmeritam saevae natam mactare Dianae.

Denegat hoc genitor divisque irascitur ipsis

atque in rege tamen pater est. Ego mite parentis

ingenium verbis ad publica commoda verti.

Nunc equidem (fateor, fassoque ignoscat Atrides!)

difficilem tenui sub iniquo iudice causam.

Hunc tamen utilitas populi fraterque datique

summa movet sceptri, laudem ut cum sanguine penset.

Mittor et ad matrem, quae non hortanda, sed astu

decipienda fuit: quo si Telamonius isset,

orba suis essent etiamnum lintea ventis.

Mittor et Iliacas audax orator ad arces,

visaque et intrata est altae mihi curia Troiae

(plenaque adhuc erat illa viris), interritus egi,

quam mihi mandarat communis Graecia causam,

accusoque Parim praedamque Helenamque reposco

et moveo Priamum Priamoque Antenora iunctum.

At Paris et fratres et qui rapuere sub illo,

ni tenuere manus (scis hoc, Menelae) nefandas,

primaque lux nostri tecum fuit illa pericli.

Longa referre mora est, quae consilioque manuque

utiliter feci spatiosi tempore belli.

Post acies primas urbis se moenibus hostes

continuere diu, nec aperti copia Martis

ulla fuit: decimo demum pugnavimus anno.

Quid facis interea, qui nil nisi proelia, nosti?

Quis tuus usus erat? Nam si mea facta requiris,

hostibus insidior, fossas munimine cingo,

consolor socios, ut longi taedia belli

mente ferant placida, doceo, quo simus alendi

armandique modo, mittor, quo postulat usus.

Ecce Iovis monitu, deceptus imagine somni,

rex iubet incepti curam dimittere belli.

Ille potest auctore suam defendere vocem:

non sinat hoc Aiax delendaque Pergama poscat,

quodque potest, pugnet! Cur non remoratur ituros?

Cur non arma capit? det, quod vaga turba sequatur!

Non erat hoc nimium numquam nisi magna loquenti.

Quid quod et ipse fugit? Vidi, puduitque videre,

cum tu terga dares inhonestaque vela parares.

Nec mora, “quid facitis? quae vos dementia” dixi

“concitat, o socii? captam dimittite Troiam!

Quidve domum fertis decimo, nisi dedecus, anno?”

Talibus atque aliis, in quae dolor ipse disertum

fecerat, aversos profuga de classe reduxi.

nec Telamoniades etiam nunc hiscere quicquam

audet, at ausus erat reges incessere dictis

Thersites etiam, per me haud impune protervus!

Erigor et trepidos cives exhortor in hostem

amissamque mea virtutem voce reposco.

Tempore ab hoc, quodcumque potest fecisse videri

fortiter iste, meum est, qui dantem terga retraxi.

Denique de Danais quis te laudatve petitve?

At sua Tydides mecum communicat acta,

me probat et socio semper confidit Ulixe.

Est aliquid, de tot Graiorum milibus unum

a Diomede legi (nec me sors ire iubebat !),

si tamen et spreto noctisque hostisque periclo

ausum eadem, quae nos, Phrygia de gente Dolona

interimo, non ante tamen, quam cuncta coegi

prodere, et edidici, quid perfida Troia pararet.

Omnia cognoram, nec, quod specularer, habebam,

et iam promissa poteram cum laude reverti.

Haud contentus eo petii tentoria Rhesi

inque suis ipsum castris comitesque peremi

atque ita captivo victor votisque potitus

ingredior curru laetos imitante triumphos;

cuius equos pretium pro nocte poposcerat hostis,

arma negate mihi, fueritque benignior Aiax!

Quid Lycii referam Sarpedonis agmina ferro

devastata meo? Cum multo sanguine fudi

Coeranon Iphitiden et Alastoraque Chromiumque

Alcandrumque Haliumque Noemonaque Prytanimque,

exitioque dedi cum Chersidamante Thoona

et Charopem fatisque inmitibus Ennomon actum

quique minus celebres nostra sub moenibus urbis

procubuere manu. Sunt et mihi vulnera, cives,

ipso pulchra loco; nec vanis credite verbis:

adspicite en!” vestemque manu deduxit et “haec sunt

pectora semper” ait “vestris exercita rebus.

At nil impendit per tot Telamonius annos

sanguinis in socios et habet sine vulnere corpus!

Quid tamen hoc refert, si se pro classe Pelasga

arma tulisse refert contra Troasque Iovemque?

Confiteorque, tulit (neque enim benefacta maligne

detractare meum est), sed ne communia solus

occupet atque aliquem vobis quoque reddat honorem,

reppulit Actorides sub imagine tutus Achillis

Troas ab arsuris cum defensore carinis.

Ausum etiam Hectoreis solum concurrere telis

se putat, oblitus regisque ducumque meique,

nonus in officio et praelatus munere sortis.

Sed tamen eventus vestrae, fortissime, pugnae

quis fuit? Hector abit violatus vulnere nullo!

Me miserum, quanto cogor meminisse dolore

temporis illius, quo Graium murus, Achilles

procubuit! Nec me lacrimae luctusque timorque

tardarunt, quin corpus humo sublime referrem.

His umeris, his, inquam, umeris ego corpus Achillis.

et simul arma tuli, quae nunc quoque ferre laboro!

Sunt mihi, quae valeant in talia pondera, vires,

est animus certe vestros sensurus honores.

Scilicet idcirco pro nato caerula mater

ambitiosa suo fuit, ut caelestia dona,

artis opus tantae, rudis et sine pectore miles

indueret? neque enim clipei caelamina novit,

Oceanum et terras cumque alto sidera caelo

Pleiadasque hyadasque inmunemque aequoris arcton

diversasque urbes nitidumque Orionis ensem:

Quid quod me duri fugientem munera belli

arguit incepto serum accessisse labori,

nec se magnanimo maledicere sentit Achilli?

Si simulasse vocas crimen, simulavimus ambo;

si mora pro culpa est, ego sum maturior illo.

Me pia detinuit coniunx, pia mater Achillem,

primaque sunt illis data tempora, cetera vobis.

Haud timeo, si iam nequeam defendere, crimen

cum tanto commune viro: deprensus Ulixis

ingenio tamen ille, at non Aiacis Ulixes!

Neve in me stolidae convicia fundere linguae

admiremur eum, vobis quoque digna pudore

obicit. An falso Palameden crimine turpe est

accusasse mihi, vobis damnasse decorum?

Sed neque Naupliades facinus defendere tantum

tamque patens valuit, nec vos audistis in illo

crimina: vidistis, pretioque obiecta patebant.

Nec Poeantiaden quod habet Vulcania Lemnos,

esse reus merui: factum defendite vestrum,

consensistis enim. Nec me suasisse negabo,

ut se subtraheret bellique viaeque labori

temptaretque feros requie finire dolores.

Paruit et vivit! Non haec sententia tantum

fida, sed et felix, cum sit satis esse fidelem.

Quem quoniam vates delenda ad Pergama poscunt,

ne mandate mihi: melius Telamonius ibit

eloquioque virum morbis iraque furentem

molliet aut aliqua producet callidus arte.

Ante retro Simois fluet et sine frondibus Ide

stabit et auxilium promittet Achaia Troiae,

quam, cessante meo pro vestris pectore rebus,

Aiacis stolidi Danais sollertia prosit!

Sis licet infestus sociis regique mihique,

dure Philoctete, licet exsecrere meumque

devoveas sine fine caput cupiasque dolenti

me tibi forte dari nostrumque haurire cruorem,

te tamen adgrediar mecumque reducere nitar,

tamque tuis potiar (faveat Fortuna!) sagittis,

quam sum Dardanio, quem cepi, vate potitus,

quam responsa deum Troianaque fata retexi,

quam rapui Phrygiae signum penetrale Minervae

hostibus e mediis. Et se mihi comparat Aiax?

Nempe capi Troiam prohibebant fata sine illo:

fortis ubi est Aiax? Ubi sunt ingentia magni

verba viri? Cur hic metuis? cur audet Ulixes

ire per excubias et se committere nocti

perque feros enses non tantum moenia Troum,

verum etiam summas arces intrare suaque

eripere aede deam raptamque adferre per hostes?

Quae nisi fecissem, frustra Telamone creatus

gestasset laeva taurorum tergora septem.

Illa nocte mihi Troiae victoria parta est,

Pergama tunc vici, cum vinci posse coegi!

Desine Tydiden vultuque et murmure nobis

ostentare meum: pars est sua laudis in illo.

Nec tu, cum socia clipeum pro classe tenebas,

solus eras: tibi turba comes, mihi contigit unus.

Qui nisi pugnacem sciret sapiente minorem

esse nec indomitae deberi praemia dextrae,

ipse quoque haec peteret, peteret moderatior Aiax

Eurypylusque ferox claroque Andraemone natus,

nec minus Idomeneus patriaque creatus eadem

Meriones, peteret maioris frater Atridae:

quippe manu fortes nec sunt tibi Marte secundi,

consiliis cessere meis. Tibi dextera bello

utilis: ingenium est, quod eget moderamine nostro;

tu vires sine mente geris, mihi cura futuri;

tu pugnare potes, pugnandi tempora mecum

eligit Atrides; tu tantum corpore prodes,

nos animo; quantoque ratem qui temperat, anteit

remigis officium, quanto dux milite maior,

tantum ego te supero; nec non in corpore nostro

pectora sunt potiora manu: vigor omnis in illis.

At vos, o proceres, vigili date praemia vestro,

proque tot annorum cura, quibus anxius egi,

hunc titulum meritis pensandum reddite nostris.

Iam labor in fine est: obstantia fata removi

altaque posse capi faciendo Pergama cepi.

Per spes nunc socias casuraque moenia Troum

perque deos oro, quos hosti nuper ademi,

per siquid superest, quod sit sapienter agendum,

siquid adhuc audax ex praecipitique petendum est,

este mei memores! Aut si mihi non datis arma,

huic date!” — et ostendit signum fatale Minervae.

Mota manus procerum est, et quid facundia posset,

re patuit, fortisque viri tulit arma disertus.

Hectora qui solus, qui ferrum ignesque Iovemque

sustinuit totiens, unam non sustinet iram,

invictumque virum vicit dolor: arripit ensem

et “meus hic certe est! an et hunc sibi poscit Ulixes?

Hoc” ait “utendum est in me mihi, quique cruore

saepe Phrygum maduit, domini nunc caede madebit,

ne quisquam Aiacem possit superare nisi Aiax.”

Dixit et in pectus tum demum vulnera passum,

qua patuit ferro, letalem condidit ensem.

Nec valuere manus infixum educere telum:

expulit ipse cruor, rubefactaque sanguine tellus

purpureum viridi genuit de caespite florem,

qui prius Oebalio fuerat de vulnere natus;

littera communis mediis pueroque viroque

incripta est foliis, haec nominis, illa querellae.

Victor ad Hypsipyles patriam clarique Thoantis

et veterum terras infames caede virorum

vela dat, ut referat Tirynthia tela, sagittas.

Quae postquam ad Graios, domino comitante, revexit,

imposita estque fero tandem manus ultima bello,

Ilion ardebat, neque adhuc consederat ignis,

exiguumque senis Priami Iovis ara cruorem

combiberat tracta atque comis antistita Phoebi

non profecturas tendebat ad aethera palmas.

Dardanidas matres patriorum signa deorum,

dum licet, amplexas succensaque templa tenentes

invidiosa trahunt victores praemia Grai.

Mittitur Astyanax illis de turribus, unde

pugnantem pro se proavitaque regna tuentem

saepe videre patrem monstratum a matre solebat.

Iamque viam suadet boreas, flatuque secundo

carbasa mota sonant, iubet uti navita ventis.

“Troia, vale! rapimur” clamant, dant oscula terrae

Troades et patriae fumantia tecta relinquunt.

Ultima conscendit classem (miserabile visu!)

in mediis Hecube natorum inventa sepulcris:

prensantem tumulos atque ossibus oscula dantem

Dulichiae traxere manus, tamen unius hausit

inque sinu cineres secum tulit Hectoris haustos;

Hectoris in tumulo canum de vertice crinem,

inferias inopes, crinem lacrimasque reliquit.

Est, ubi Troia fuit, Phrygiae contraria tellus,

Bistoniis habitata viris: Polymestoris illic

regia dives erat, cui te commisit alendum

clam, Polydore, pater Phrygiisque removit ab armis,

consilium sapiens, sceleris nisi praemia magnas

adiecisset opes, animi inritamen avari.

Ut cecidit fortuna Phrygum, capit impius ensem

rex Thracum iuguloque sui demisit alumni

et, tamquam tolli cum corpore crimina possent,

exanimem scopulo subiectas misit in undas.

Litore Threicio classem religarat Atrides,

dum mare pacatum, dum ventus amicior esset.

Hic subito, quantus cum viveret esse solebat,

exit humo late rupta similisque minanti

temporis illius vultum referebat Achilles,

quo ferus iniustum petiit Agamemnona ferro,

“inmemores” que “mei disceditis” inquit “Achivi,

obrutaque est mecum virtutis gratia nostrae?

Ne facite! utque meum non sit sine honore sepulcrum,

placet Achilleos mactata Polyxena manes!”

Dixit, et inmiti sociis parentibus umbrae,

rapta sinu matris, quam iam prope sola fovebat,

fortis et infelix et plus quam femina virgo

ducitur ad tumulum diroque fit hostia busto.

Quae memor ipsa sui, postquam crudelibus aris

admota est sensitque sibi fera sacra parari,

utque Neoptolemum stantem ferrumque tenentem

utque suo vidit figentem lumina vultu,

utere iamdudum generoso sanguine!” dixit,

“nulla mora est: aut tu iugulo vel pectore telum

conde meo! (iugulumque simul pectusque retexit)

Mors tantum vellem matrem mea fallere posset!

Mater obest minuitque necis mihi gaudia, quamvis

non mea mors illi, verum sua vita gemenda est.

Vos modo, ne Stygios adeam non libera manes,

ite procul, si iusta peto, tactuque viriles

virgineo removete manus! Acceptior illi,

quisquis is est, quem caede mea placare paratis,

liber erit sanguis. Siquos tamen ultima nostri

verba movent oris (Priami vos filia regis,

nunc captiva rogat), genetrici corpus inemptum

reddite, neve auro redimat ius triste sepulcri,

sed lacrimis! Tunc, cum poterat, redimebat et auro.”

Dixerat, at populus lacrimas, quas illa tenebat,

non tenet; ipse etiam flens invitusque sacerdos

praebita coniecto rupit praecordia ferro.

Illa super terram defecto poplite labens

pertulit intrepidos ad fata novissima vultus.

Tunc quoque cura fuit partes velare tegendas,

cum caderet, castique decus servare pudoris.

Troades excipiunt deploratosque recensent

Priamidas et quid dederit domus una cruoris,

teque gemunt, virgo, teque, o modo regia coniunx,

regia dicta parens, Asiae florentis imago,

nunc etiam praedae mala sors, quam victor Ulixes

esse suam nollet, nisi quod tamen Hectora partu

edideras: dominum matri vix repperit Hector!

Quae corpus complexa animae tam fortis inane,

quas totiens patriae dederat natisque viroque,

huic quoque dat lacrimas lacrimas in vulnera fundit

osculaque ore tegit consuetaque pectora plangit

canitiemque suam concreto in sanguine verrens

plura quidem, sed et haec laniato pectore dixit:

“Nata, tuae (quid enim superest?) dolor ultime matris,

nata, iaces, videoque tuum, mea vulnera, pectus,

et ne perdiderim quemquam sine caede meorum,

tu quoque vulnus habes! At te, quia femina, rebar

a ferro tutam: cecidisti et femina ferro,

totque tuos idem fratres, te perdidit idem,

exitium Troiae nostrique orbator, Achilles.

At postquam cecidit Paridis Phoebique sagittis,

“nunc certe,” dixi, “non est metuendus Achilles!rsquo;

Nunc quoque mi metuendus erat: cinis ipse sepulti

in genus hoc saevit, tumulo quoque sensimus hostem.

Aeacidae fecunda fui! Iacet Ilion ingens,

eventuque gravi finita est publica clades, —

sed finita tamen; soli mihi Pergama restant,

in cursuque meus dolor est: modo maxima rerum,

tot generis natisque potens nuribusque viroque,

nunc trahor exul, inops, tumulis avulsa meorum,

Penelopae munus; quae me data pensa trahentem

matribus ostendens Ithacis “haec Hectoris illa est

clara parens, haec est” dicet “Priameia coniunx!”

Postque tot amissos tu nunc, quae sola levabas

maternos luctus, hostilia busta piasti!

Inferias hosti peperi! Quo ferrea resto?

Quidve moror? Quo me servas, annosa senectus?

Quo, di crudeles, nisi uti nova funera cernam,

vivacem differtis anum? Quis posse putaret

felicem Priamum post diruta Pergama dici?

Felix morte sua est, nec te, mea nata, peremptam

adspicit et vitam pariter regnumque reliquit.

At, puto, funeribus dotabere, regia virgo,

condeturque tuum monumentis corpus avitis.

Non haec est fortuna domus: tibi munera matris

contingent fletus peregrinaeque haustus harenae!

Omnia perdidimus: superest, cur vivere tempus

in breve sustineam, proles gratissima matri,

nunc solus, quondam minimus de stirpe virili,

has datus Ismario regi Polydorus in oras.

Quid moror interea crudelia vulnera lymphis

abluere et sparsos inmiti sanguine vultus?”

Dixit et ad litus passu processit anili,

albentes lacerata comas. “Date, Troades, urnam”

dixerat infelix, liquidas hauriret ut undas:

adspicit eiectum Polydori in litore corpus

factaque Threiciis ingentia vulnera telis!

Troades exclamant: obmutuit illa dolore,

et pariter vocem lacrimasque introrsus obortas

devorat ipse dolor, duroque simillima saxo

torpet et adversa figit modo lumina terra,

interdum torvos sustollit ad aethera vultus,

nunc positi spectat vultum, nunc vulnera nati

vulnera praecipue, seque armat et instruit iram.”

Qua simul exarsit, tamquam regina maneret,

ulcisci statuit poenaeque in imagine tota est,

utque furit catulo lactente orbata leaena

signaque nacta pedum sequitur, quem non videt, hostem,

sic Hecube, postquam cum luctu miscuit iram,

non oblita animorum, annorum oblita suorum,

vadit ad artificem dirae, Polymestora, caedis

conloquiumque petit: nam se monstrare relictum

velle latens illi, quod nato redderet, aurum.

Credidit Odrysius praedaeque adsuetus amore

in secreta venit. Tum blando callidus ore

“tolle moras, Hecube,” dixit, “da munera nato!

Omne fore illius quod das, quod et ante dedisti,

per superos iuro.” Spectat truculenta loquentem

falsaque iurantem tumidaque exaestuat ira

atque ita correpto captivarum agmina matrum

invocat et digitos in perfida lumina condit

expellitque genis oculos (facit ira nocentem)

immergitque manus, foedataque sanguine sonti

non lumen (neque enim superest), loca luminis haurit.

Clade sui Thracum gens inritata tyranni

Troada telorum lapidumque incessere iactu

coepit. At haec missum rauco cum murmure saxum

morsibus insequitur, rictuque in verba parato

latravit, conata loqui: locus exstat et ex re

nomen habet, veterumque diu memor illa malorum

tum quoque Sithonios ululavit maesta per agros.

illius Troasque suos hostesque Pelasgos,

illius fortuna deos quoque moverat omnes,

sic omnes, ut et ipsa Iovis coniunxque sororque

eventus Hecubam meruisse negaverit illos.

Non vacat Aurorae, quamquam isdem faverat armis,

cladibus et casu Troiaeque Hecubaeque moveri.

Cura deam proprior luctusque domesticus angit

Memnonis amissi, Phrygiis quem lutea campis

vidit Achillea pereuntem cuspide mater:

vidit, et ille rubor, quo matutina rubescunt

tempora, palluerat, latuitque in nubibus aether.

At non impositos supremis ignibus artus

sustinuit spectare parens, sed crine soluto,

sicut erat, magni genibus procumbere non est

dedignata Iovis lacrimisque has addere voces:

“Omnibus inferior, quas sustinet aureus aether

(nam mihi sunt totum rarissima templa per orbem),

diva tamen veni, non ut delubra diesque

des mihi sacrificos caliturasque ignibus aras.

Si tamen adspicias, quantum tibi femina praestem,

tum cum luce nova noctis confinia servo,

praemia danda putes; sed non ea cura neque hic est

nunc status Aurorae, meritos ut poscat honores:

Memnonis orba mei venio, qui fortia frustra

pro patruo tulit arma suo primisque sub annis

occidit a forti, sic vos voluistis, Achille.

Da, precor, huic aliquem, solacia mortis, honorem,

summe deum rector, maternaque vulnera leni.”

Iuppiter adnuerat, cum Memnonis arduus alto

corruit igne rogus nigrique volumine fumi

infecere diem (veluti cum flumina natas

exhalant nebulas, nec sol admittitur infra);

atra favilla volat glomerataque corpus in unum

densetur faciemque capit sumitque calorem

atque animam ex igni (levitas sua praebuit alas),

et primo similis volucri, mox vera volucris

insonuit pennis: pariter sonuere sorores

innumerae, quibus est eadem natalis origo,

terque rogum lustrant, et consonus exit in auras

ter plangor: quarto seducunt castra volatu.

Tam duo diversa populi de parte feroces

bella gerunt rostrisque et aduncis unguibus iras

exercent alasque adversaque pectora iactant

inferiaeque cadunt cineri cognata sepulto

corpora seque viro forti meminere creatas.

praepetibus subitis nomen facit auctor: ab illo

Memnonides dictae, cum sol duodena peregit

signa, parentali moriturae voce rebellant.

Ergo aliis latrasse Dymantida flebile visum est:

luctibus est Aurora suis intenta, piasque

nunc quoque dat lacrimas et toto rorat in orbe.

Non tamen eversam Troiae cum moenibus esse

spem quoque fata sinunt: sacra et, sacra altera, patrem

fert umeris, venerabile onus, Cythereius heros:

de tantis opibus praedam pius eligit illam

Ascaniumque suum profugaque per aequora classe

fertur ab Antandro scelerataque limina Thracum

et Polydoreo manantem sanguine terram

linquit et utilibus ventis aestuque secundo

intrat Apollineam sociis comitantibus urbem.

Hunc Anius, quo rege homines, antistite Phoebus

rite colebatur, temploque domoque recepit

urbemque ostendit delubraque nota duasque

Latona quondam stirpes pariente retentas.

Ture dato flammis vinoque in tura profuso

caesarumque boum fibris de more crematis

regia tecta petunt positisque tapetibus altis

munera cum liquido capiunt Cerealia Baccho.

Tum pius Anchises: “O Phoebi lecte sacerdos,

fallor, an et natum, cum primum haec moenia vidi,

bisque duas natas, quantum reminiscor, habebas?”

Huic Anius niveis circumdata tempora vittis

concutiens et tristis ait: “Non falleris, heros

maxime: vidisti natorum quinque parentem,

quem nunc (tanta homines rerum inconstantia versat!)

paene vides orbum. Quod enim mihi filius absens

auxilium, quem dicta suo de nomine tellus

Andros habet pro patre locumque et regna tenentem?

Delius augurium dedit huic, dedit altera Liber

femineae stirpi voto maiora fideque

munera: nam tactu natarum cuncta mearum

in segetem laticemque meri canaeque Minervae

transformabantur, divesque erat usus in illis.

Hoc ubi cognovit Troiae populator Atrides,

ne non ex aliqua vestram sensisse procellam

nos quoque parte putes, armorum viribus usus

abstrahit invitas gremio genitoris, alantque

imperat Argolicam caelesti munere classem.

Effugiunt, quo quaeque potest: Euboea duabus,

et totidem natis Andros fraterna petita est.

Miles adest et, ni dedantur, bella minatur.

Victa metu pietas: consortia corpora poenae

dedidit (et timido possis ignoscere fratri:

non hic Aeneas, non, qui defenderet Andron,

Hector erat, per quem decimum durastis in annum);

iamque parabantur captivis vincla lacertis:

illae tollentes etiamnum libera caelo

bracchia “Bacche pater, fer opem!” dixere, tulitque

muneris auctor opem, — si miro perdere more

ferre vocatur opem, nec qua ratione figuram

perdiderint, potui scire aut nunc dicere possum;

summa mali nota est: pennas sumpsere tuaeque

coniugis in volucres, niveas abiere columbas.”

Talibus atque aliis postquam convivia dictis

implerunt, mensa somnum petiere remota,

cumque die surgunt adeuntque oracula Phoebi:

qui petere antiquam matrem cognataque iussit

litora; prosequitur rex et dat munus ituris,

Anchisae sceptrum, chlamydem pharetramque nepoti,

cratera Aeneae, quem quondam transtulit illi

hospes ab Aoniis Therses Ismenius oris.

Miserat hunc illi Therses, fabricaverat Alcon

Hyleus et longo caelaverat argumento.

Urbs erat, et septem posses ostendere portas:

hae pro nomine erant et, quae foret illa, docebant.

Ante urbem exequiae tumulique ignesque rogique

effusaeque comas et apertae pectora matres

significant luctum: nymphae quoque flere videntur

siccatosque queri fontes, sine frondibus arbor

nuda riget, rodunt arentia saxa capellae.

Ecce facit mediis natas Orione Thebis,

agmen femineum, iugulo dare pectus aperto,

illas demisso per inertia vulnera telo

pro populo cecidisse suo pulchrisque per urbem

funeribus ferri celebrique in parte cremari,

tum de virginea geminos exire favilla,

ne genus intereat, iuvenes, quos fama Coronos

nominat, et cineri materno ducere pompam.

Hactenus antiquo signis fulgentibus aere,

summus inaurato crater erat asper acantho.

Nec leviora datis Troiani dona remittunt

dantque sacerdoti custodem turis acerram,

dant pateram claramque auro gemmisque coronam.

Inde recordati Teucros a sanguine Teucri

ducere principium, Cretam tenuere locique

ferre diu nequiere Iovem, centumque relictis

urbibus Ausonios optant contingere portus:

saevit hiems iactatque viros, Strophadumque receptos

portubus infidis exterruit ales Aello.

Et iam Dulichios portus Ithacamque Samonque

Neritiasque domus, regnum fallacis Ulixis,

praeter erant vecti: certatam lite deorum

Ambraciam versique vident sub imagine saxum

iudicis, Actiaco quae nunc ab Apolline nota est,

vocalemque sua terram Dodonida quercu

Chaoniosque sinus, ubi nati rege Molosso

inpia subiectis fugere incendia pennis.

Proxima Phaeacum felicibus obsita pomis

rura petunt, Epiros ab his regnataque vati

Buthrotos Phrygio simulataque Troia tenetur.

Inde futurorum certi, quae cuncta fideli

Priamides Helenus monitu praedixerat, intrant

Sicaniam: tribus haec excurrit in aequora pinnis,

e quibus imbriferos est versa Pachynos ad austros,

mollibus expositum zephyris Lilybaeon, ad arctos

aequoris expertes spectat boreamque Peloros.

Hac subeunt Teucri, et remis aestuque secundo

sub noctem potitur Zanclaea classis harena.

Scylla latus dextrum, laevum inrequieta Charybdis

infestat: vorat haec raptas revomitque carinas,

illa feris atram canibus succingitur alvum,

virginis ora gerens, et, si non omnia vates

ficta reliquerunt aliquo quoque tempore virgo.

Hanc multi petiere proci; quibus illa repulsis

ad pelagi nymphas, pelagi gratissima nymphis,

ibat et elusos iuvenum narrabat amores.

Quam, dum pectendos praebet Galatea capillos,

talibus adloquitur, referens suspiria, dictis:

“Te tamen, o virgo, genus haud inmite virorum

expetit, utque facis, potes his impune negare;

At mihi, cui pater est Nereus, quam caerula Doris

enixa est, quae sum turba quoque tuta sororum,

non nisi per luctus licuit Cyclopis amorem

effugere,” — et lacrimae vocem impediere loquentis.

Quas ubi marmoreo detersit pollice virgo

et solata deam est, “refer, o carissima,” dixit.

“neve tui causam tege (sic sum fida) doloris!”

Nereis his contra resecuta Crataeide natam est:

“Acis erat Fauno nymphaque Symaethide cretus,

magna quidem patrisque sui matrisque voluptas,

nostra tamen maior: nam me sibi iunxerat uni.

Pulcher et octonis iterum natalibus actis

signarat teneras dubia lanugine malas.

Hunc ego, me Cyclops nulla cum fine petebat.

En si quaesieris, odium Cyclopis, amorne

Acidis in nobis fuerit praesentior, edam:

par utrumque fuit. Pro quanta potentia regni

est, Venus alma, tui! Nempe ille inmitis et ipsis

horrendus silvis et visus ab hospite nullo

impune et magni cum dis contemptor Olympi,

quid sit amor, sensit validaque cupidine captus

uritur, oblitus pecorum antrorumque suorum.

Iamque tibi formae, iamque est tibi cura placendi,

iam rigidos pectis rastris, Polypheme, capillos,

iam libet hirsutam tibi falce recidere barbam

et spectare feros in aqua et componere vultus.

Caedis amor feritasque sitisque inmensa cruoris

cessant, et tutae veniunt abeuntque carinae.

Telemus interea Siculam delatus ad Aetnen,

Telemus Eurymides, quem nulla fefellerat ales,

terribilem Polyphemon adit “lumen” que, “quod unum

fronte geris media, rapiet tibi” dixit “Ulixes!”

Risit et “o vatum stolidissime, falleris,” inquit,

“altera iam rapuit!” Sic frustra vera monentem

spernit et aut gradiens ingenti litora passu

degravat aut fessus sub opaca revertitur antra.

Prominet in pontum cuneatus acumine longo

collis utrumque latus circumfluit aequoris unda;

huc ferus ascendit Cyclops mediusque resedit,

lanigerae pecudes nullo ducente secutae.

Cui postquam pinus, baculi quae praebuit usum,

ante pedes posita est, antemnis apta ferendis,

sumptaque harundinibus compacta est fistula centum,

senserunt toti pastoria sibila montes,

senserunt undae; latitans ego rupe meique

Acidis in gremio residens procul auribus hausi

talia dicta meis auditaque verba notavi:

“Candidior folio nivei, Galatea, ligustri,

floridior pratis, longa procerior alno,

splendidior vitro, tenero lascivior haedo,

levior adsiduo detritis aequore conchis,

solibus hibernis, aestiva gratior umbra,

nobilior pomis, platano conspectior alta,

lucidior glacie, matura dulcior uva,

mollior et cygni plumis et lacte coacto

saevior indomitis eadem Galatea iuvencis,

durior annosa quercu, fallacior undis,

lentior et salicis virgis et vitibus albis,

his inmobilior scopulis, violentior amne,

laudato pavone superbior, acrior igni,

asperior tribulis, feta truculentior ursa,

surdior aequoribus, calcato inmitior hydro,

et, quod praecipue vellem tibi demere possem.

Non tantum cervo claris latratibus acto,

verum etiam ventis volucrique fugacior aura!

At bene si noris, pigeat fugisse morasque

ipsa tuas damnes et me retinere labores.

Sunt mihi, pars montis, vivo pendentia saxo

antra, quibus nec sol medio sentitur in aestu

nec sentitur hiems; sunt poma gravantia ramos,

sunt auro similes longis in vitibus uvae,

sunt et purpureae: tibi et has servamus et illas.

Ipsa tuis manibus silvestri nata sub umbra

mollia fraga leges, ipsa autumnalia corna

prunaque, non solum nigro liventia suco,

verum etiam generosa novasque imitantia ceras.

Nec tibi castaneae me coniuge, nec tibi deerunt

arbutei fetus: omnis tibi serviet arbor.

Hoc pecus omne meum est, multae quoque vallibus errant,

multas silva tegit, multae stabulantur in antris.

Nec, si forte roges, possim tibi dicere, quot sint:

pauperis est numerare pecus! De laudibus harum

nil mihi credideris: praesens potes ipse videre,

ut vix circueant distentum cruribus uber.

Sunt, fetura minor, tepidis in ovilibus agni,

sunt quoque, par aetas, aliis in ovilibus haedi.

Lac mihi semper adest niveum: pars inde bibenda

servatur, partem liquefacta coagula durant.

Nec tibi deliciae faciles vulgataque tantum

munera contingent, dammae leporesque caperque

parve columbarum demptusve cacumine nidus:

inveni geminos, qui tecum ludere possint,

inter se similes, vix ut dignoscere possis,

villosae catulos in summis montibus ursae,

inveni et dixi “dominae servabimus istos!”

Iam modo caeruleo nitidum caput exsere ponto,

iam, Galatea, veni, nec munera despice nostra.

Certe ego me novi liquidaeque in imagine vidi

nuper aquae, placuitque mihi mea forma videnti.

Adspice, sim quantus! Non est hoc corpore maior

Iuppiter in caelo: nam vos narrare soletis,

nescio quem regnare Iovem. Coma plurima torvos

prominet in vultus umerosque, ut lucus, obumbrat.

Nec mea quod rigidis horrent densissima saetis

corpora, turpe puta turpis sine frondibus arbor,

turpis equus, nisi colla iubae flaventia velent;

barba viros hirtaeque decent in corpore saetae.

Unum est in media lumen mihi fronte, sed instar

ingentis clipei. Quid? non haec omnia magnus

Sol videt e caelo? Soli tamen unicus orbis!

Adde, quod in vestro genitor meus aequore regnat:

hunc tibi do socerum; tantum miserere precesque

supplicis exaudi! tibi enim succumbimus uni.

Quique Iovem et caelum sperno et penetrabile fulmen,

Nerei, te veneror: tua fulmine saevior ira est. —

Atque ego contemptus essem patientior huius,

si fugeres omnes; sed cur Cyclope repulso

Acin amas praefersque meis complexibus Acin?

Ille tamen placeatque sibi placeatque licebit,

quod nollem, Galatea, tibi; modo copia detur,

sentiet esse mihi tanto pro corpore vires!

Viscera viva traham divisaque membra per agros

perque tuas spargam (sic se tibi misceat!) undas.

Uror enim, laesusque exaestuat acrior ignis,

cumque suis videor translatam viribus Aetnam

pectore ferre meo: nec tu, Galatea, moveris.”

Talia nequiquam questus (nam cuncta videbam)

surgit et ut taurus vacca furibundus adempta,

stare nequit silvaque et notis saltibus errat:

cum ferus ignaros nec quicquam tale timentes

me videt atque Acin “video” que exclamat “et ista

ultima sit, faciam, veneris concordia vestrae!”

Tantaque vox, quantam Cyclops iratus habere

debuit, illa fuit: clamore perhorruit Aetne.

Ast ego vicino pavefacta sub aequore mergor,

terga fugae dederat conversa Symaethius heros

et “fer opem, Galatea, precor, mihi! ferte, parentes”

dixerat “et vestris periturum admittite regnis!”

Insequitur Cyclops partemque e monte revulsam

mittit, et extremus quamvis pervenit ad illum,

angulus is molis totum tamen obruit Acin.

At nos, quod fieri solum per fata licebat,

fecimus, ut vires adsumeret Acis avitas.

Puniceus de mole cruor manabat, et intra

temporis exiguum rubor evanescere coepit

fitque color primo turbati fluminis imbre

purgaturque mora; tum moles tacta dehiscit,

vivaque per rimas proceraque surgit harundo,

osque cavum saxi sonat exsultantibus undis:

miraque res, subito media tenus exstitit alvo

incinctus iuvenis flexis nova cornua cannis,

qui, nisi quod maior, quod toto caerulus ore,

Acis erat. Sed sic quoque erat tamen Acis, in amnem

versus, et antiquum tenuerunt flumina nomen.”

Desierat Galatea loqui, coetuque soluto

discedunt placidisque natant Nereides undis.

Scylla redit (neque enim medio se credere ponto

audet) et aut bibula sine vestibus errat harena,

aut, ubi lassata est, seductos nacta recessus

gurgitis, inclusa sua membra refrigerat unda.

Ecce fretum scindens alti novus incola ponti,

nuper in Euboica versis Anthedone membris,

Glaucus adest visaeque cupidine virginis haeret

et quaecumque putat fugientem posse morari

verba refert; fugit illa tamen veloxque timore

pervenit in summum positi prope litora montis.

Ante fretum est ingens, apicem conlectus in unum,

longa sub arboribus convexus in aequora vertex:

constitit hic, et tuta loco, monstrumne deusne

ille sit, ignorans, admiraturque colorem

caesariemque umeros subiectaque terga tegentem,

ultimaque excipiat quod tortilis inguina piscis.

Sensit et innitens, quae stabat proxima, moli,

“non ego prodigium nec sum fera belua, virgo,

sed deus” inquit “aquae: nec maius in aequore Proteus

ius habet et Triton Athamantiadesque Palaemon.

Ante tamen mortalis eram, sed, scilicet altis

deditus aequoribus, tantum exercebar in illis.

Nam modo ducebam ducentia retia pisces,

nunc in mole sedens moderabar harundine linum.

Sunt viridi prato confinia litora, quorum

altera pars undis, pars altera cingitur herbis,

quas neque cornigerae morsu laesere iuvencae,

nec placidae carpsistis oves hirtaeve capellae;

non apis inde tulit conlectos semine flores,

non data sunt capiti genialia serta, neque umquam

falciferae secuere manus; ego primus in illo

caespite consedi, dum lina madentia sicco,

utque recenserem captivos ordine pisces,

insuper exposui, quos aut in retia casus

aut sua credulitas in aduncos egerat hamos.

Res similis fictae (sed quid mihi fingere prodest?):

gramine contacto coepit mea praeda moveri

et mutare latus terraque, ut in aequore, niti.

Dumque moror mirorque simul, fugit omnis in undas

turba suas dominumque novum litusque relinquunt.

Obstipui dubitoque diu causamque requiro,

num deus hoc aliquis, num sucus fecerit herbae.

“Quae” tamen “has” inquam “vires habet herba?”,manuque

pabula decerpsi decerptaque dente momordi.

Vix bene combiberant ignotos guttura sucos,

cum subito trepidare intus praecordia sensi

alteriusque rapi naturae pectus amore,

nec potui restare diu “repetenda” que “numquam

terra, vale!” dixi corpusque sub aequora mersi.

Di maris exceptum socio dignantur honore,

utque mihi quaecumque feram mortalia, demant,

Oceanum Tethynque rogant: ego lustror ab illis,

et purgante nefas noviens mihi carmine dicto

pectora fluminibus iubeor supponere centum;

nec mora, diversis lapsi de partibus amnes

totaque vertuntur supra caput aequora nostrum.

Hactenus acta tibi possum memoranda referre,

hactenus haec memini, nec mens mea cetera sensit.

Quae postquam rediit, alium me corpore toto

ac fueram nuper, neque eundem mente recepi.

Hanc ego tum primum viridem ferrugine barbam

caesariemque meam, quam longa per aequora verro,

ingentesque umeros et caerula bracchia vidi

cruraque pinnigero curvata novissima pisce.

Quid tamen haec species, quid dis placuisse marinis,

quid iuvat esse deum, si tu non tangeris istis?”

Talia dicentem, dicturum plura, reliquit

Scylla deum; furit ille inritatusque repulsa

prodigiosa petit Titanidos atria Circes.

Iamque Giganteis iniectam faucibus Aetnen

arvaque Cyclopum, quid rastra, quid usus aratri

nescia nec quicquam iunctis debentia bubus,

liquerat Euboicus tumidarum cultor aquarum,

liquerat et Zanclen adversaque moenia Rhegi

navifragumque fretum, gemino quod litore pressum

Ausoniae Siculaeque tenet confinia terrae.

Inde manu magna Tyrrhena per aequora raptus

herbiferos adiit colles atque atria Glaucus

Sole satae Circes, variarum plena ferarum.

Quam simul adspexit, dicta acceptaque salute,

“diva, dei miserere, precor! nam sola levare

tu potes hunc,” dixit “videar modo dignior esse!

Quanta sit herbarum, Titani, potentia, nulli

quam mihi cognitius, qui sum mutatus ab illis.

Neve mei non nota tibi sit causa furoris:

litore in Italico, Messenia moenia contra,

Scylla mihi visa est; pudor est promissa precesque

blanditiasque meas contemptaque verba referre.

At tu, sive aliquod regnum est in carmine, carmen

ore move sacro, sive expugnantior herba est,

utere temptatis operosae viribus herbae.

Nec medeare mihi sanesque haec vulnera mando,

fineque nil opus est: partem ferat illa caloris.”

At Circe (neque enim flammis habet aptius ulla

talibus ingenium, seu causa est huius in ipsa,

seu Venus indicio facit hoc offensa paterno)

talia verba refert. “Melius sequerere volentem

optantemque eadem parilique cupidine captam.

Dignus eras ultro (poteras certeque) rogari,

et, si spem dederis, mihi crede, rogaberis ultro.

Neu dubites adsitque tuae fiducia formae:

en ego, cum dea sim, nitidi cum filia Solis,

gramine cum tantum, tantum quoque carmine possim,

ut tua sim, voveo; spernentem sperne, sequenti

redde vices unoque duas ulciscere facto!”

Talia temptanti “prius” inquit “in aequore frondes”

Glaucus “et in summis nascentur montibus algae,

sospite quam Scylla nostri mutentur amores!”

Indignata dea est, et laedere quatenus ipsum

non poterat (nec vellet amans), irascitur illi,

quae sibi praelata est, venerisque offensa repulsa

protinus horrendis infamia pabula sucis

conterit et tritis Hecateia carmina miscet

caerulaque induitur velamina perque ferarum

agmen adulantum media procedit ab aula,

oppositumque petens contra Zancleia saxa

Rhegion ingreditur ferventes aestibus undas,

in quibus ut solida ponit vestigia terra

summaque decurrit pedibus super aequora siccis.

Parvus erat gurges, curvos sinuatus in arcus,

grata quies Scyllae; quo se referebat ab aestu

et maris et caeli, medio cum plurimus orbe

sol erat et minimas a vertice fecerat umbras.

Hunc dea praevitiat portentificisque venenis

inquinat, hic pressos latices radice nocenti

spargit et obscurum verborum ambage novorum

ter noviens carmen magico demurmurat ore.

Scylla venit mediaque tenus descenderat alvo,

cum sua foedari latrantibus inguina monstris

adspicit ac primo credens non corporis illas

esse sui partes refugitque abigitque timetque

ora proterva canum, sed quos fugit, attrahit una

et corpus quaerens femorum crurumque pedumque,

Cerbereos rictus pro partibus invenit illis:

statque canum rabie subiectaque terga ferarum

inguinibus truncis uteroque exstante coercet.

Flevit amans Glaucus nimiumque hostiliter usae

viribus herbarum fugit conubia Circes;

Scylla loco mansit cumque est data copia primum,

in Circes odium sociis spoliavit Ulixen;

mox eadem Teucras fuerat mersura carinas,

ni prius in scopulum, qui nunc quoque saxeus exstat,

transformata foret: scopulum quoque navita vitat.

Hunc ubi Troianae remis avidamque Charybdim

evicere rates, cum iam prope litus adesset

Ausonium, Libycas vento referuntur ad oras.

Excipit Aenean illic animoque domoque

non bene discidium Phrygii latura mariti

Sidonis; inque pyra sacri sub imagine facta

incubuit ferro deceptaque decipit omnes.

Rursus harenosae fugiens nova moenia terrae

ad sedes Erycis fidumque relatus Acesten

sacrificat tumulumque sui genitoris honorat;

quasque rates Iris Iunonia paene cremarat,

solvit et Hippotadae regnum terrasque calenti

sulphure fumantes Acheloiadumque relinquit

Sirenum scopulos, orbataque praeside pinus

Inarimen Prochytenque legit sterilique locatas

colle Pithecusas, habitantum nomine dictas.

Quippe deum genitor, fraudem et periuria quondam

Cercopum exosus gentisque admissa dolosae,

in deforme viros animal mutavit, ut idem

dissimiles homini possent similesque videri,

membraque contraxit naresque a fronte resimas

contudit et rugis peraravit anilibus ora

totaque velatos flaventi corpora villo

misit in has sedes nec non prius abstulit usum

verborum et natae dira in periuria linguae:

posse queri tantum rauco stridore reliquit.

Has ubi praeteriit et Parthenopeia dextra

moenia deseruit, laeva de parte canori

Aeolidae tumulum et, loca feta palustribus undis,

litora Cumarum vivacisque antra Sibyllae

intrat, et ut manes veniat per Averna paternos,

orat. At illa diu vultum tellure moratum

erexit tandemque deo furibunda recepto

“magna petis” dixit, “vir factis maxime, cuius

dextera per ferrum est, pietas spectata per ignes.

Pone tamen, Troiane, metum: potiere petitis

Elysiasque domos et regna novissima mundi

me duce cognosces simulacraque cara parentis.

Invia virtuti nulla est via!” Dixit et auro

fulgentem ramum silva Iunonis Avernae

monstravit iussitque suo divellere trunco.

Paruit Aeneas et formidabilis Orci

vidit opes atavosque suos umbramque senilem

magnanimi Anchisae; didicit quoque iura locorum,

quaeque novis essent adeunda pericula bellis.

Inde ferens lassos adverso tramite passus

cum duce Cumaea mollit sermone laborem.

Dumque iter horrendum per opaca crepuscula carpit,

“seu dea tu praesens, seu dis gratissima” dixit,

“numinis instar eris semper mihi meque fatebor

muneris esse tui, quae me loca mortis adire,

quae loca me visae voluisti evadere mortis.

Pro quibus aerias meritis evectus ad auras

templa tibi statuam, tribuam tibi turis honores.”

Respicit hunc vates et suspiratibus haustis

“nec dea sum” dixit “nec sacri turis honore

humanum dignare caput; neu nescius erres,

lux aeterna mihi carituraque fine dabatur,

si mea virginitas Phoebo patuisset amanti.

Dum tamen hanc sperat dum praecorrumpere donis

me cupit, “elige” ait, “virgo Cumaea, quid optes:

optatis potiere tuis.” Ego pulveris hausti

ostendi cumulum: quot haberet corpora pulvis,

tot mihi natales contingere vana rogavi;

excidit, ut peterem iuvenes quoque protinus annos.

Hos tamen ille mihi dabat aeternamque iuventam,

si venerem paterer: contempto munere Phoebi

innuba permaneo; sed iam felicior aetas

terga dedit, tremuloque gradu venit aegra senectus,

quae patienda diu est (nam iam mihi saecula septem

acta vides): superest, numeros ut pulveris aequem,

ter centum messes, ter centum musta videre.

Tempus erit, cum de tanto me corpore parvam

longa dies faciet consumptaque membra senecta

ad minimum redigentur onus: nec amata videbor

nec placuisse deo; Phoebus quoque forsitan ipse

vel non cognoscet vel dilexisse negabit:

usque adeo mutata ferar, nullique videnda,

voce tamen noscar; vocem mihi fata relinquent.”

Talia convexum per iter memorante Sibylla

sedibus Euboicam Stygiis emergit in urbem

Troius Aeneas sacrisque ex more litatis

litora adit nondum nutricis habentia nomen.

Hic quoque substiterat per taedia longa laborum

Neritius Macareus, comes experientis Ulixei;

desertum quondam mediis e rupibus Aetnae

noscit Achaemeniden improvisoque repertum

vivere miratus “qui de casusve deusve

servat, Achaemenide? cur” inquit “barbara Graium

prora vehit? petitur vestra quae terra carina?”

Talia quaerenti iam non hirsutus amictu,

iam suus et spinis conserto tegmine nullis,

fatur Achaemenides: “Iterum Polyphemon et illos

adspiciam fluidos humano sanguine rictus,

hac mihi si potior domus est Ithacique carina,

si minus Aenean veneror genitore nec umquam

esse satis potero, praestem licet omnia, gratus.

Quod loquor et spiro caelumque et sidera solis

respicio, possimne ingratus et impius esse?

Ille dedit, quod non anima haec Cyclopis in ora

venit, et ut iam nunc lumen vitale relinquam,

aut tumulo aut certe non illa condar in alvo.

Quid mihi tunc animi (nisi si timor abstulit omnem

sensum animumque) fuit, cum vos petere alta relictus

aequora conspexi? Volui inclamare, sed hosti

prodere me timui: vestrae quoque clamor Ulixis

paene rati nocuit. Vidi, cum monte revulsum

inmanem scopulum medias permisit in undas;

vidi iterum veluti tormenti viribus acta

vasta Giganteo iaculantem saxa lacerto

et, ne deprimeret fluctus ventusve carinam,

pertimui, iam me non esse oblitus in illa.

Ut vero fuga vos a certa morte reduxit,

ille quidem totam gemebundus obambulat Aetnam

praetemptatque manu silvas et luminis orbus

rupibus incursat foedataque bracchia tabo

in mare protendens gentem exsecratur Achivam

atque ait: “O si quis referat mihi casus Ulixem

aut aliquem e sociis, in quem mea saeviat ira,

viscera cuius edam, cuius viventia dextra

membra mea laniem, cuius mihi sanguis inundet

guttur et elisi trepident sub dentibus artus:

quam nullum aut leve sit damnum mihi lucis ademptae!”

Haec et plura ferox; me luridus occupat horror

spectantem vultus etiamnum caede madentes

crudelesque manus et inanem luminis orbem

membraque et humano concretam sanguine barbam.

mors erat ante oculos, minimum tamen ipsa doloris:

et iam prensurum, iam nunc mea viscera rebar

in sua mersurum, mentique haerebat imago

temporis illius, quo vidi bina meorum

ter quater adfligi sociorum corpora terrae,

cum super ipse iacens hirsuti more leonis

visceraque et carnes cumque albis ossa medullis

semianimesque artus avidam condebat in alvum.

Me tremor invasit: stabam sine sanguine maestus;

mandentemque videns eiectantemque cruentas

ore dapes et frusta mero glomerata vomentem

talia fingebam misero mihi fata parari

perque dies multos latitans omnemque tremescens

ad strepitum, mortemque timens cupidusque moriri,

glande famem pellens et mixta frondibus herba,

solus, inops, exspes, leto poenaeque relictus

hanc procul adspexi longo post tempore navem

oravique fugam gestu ad litusque cucurri —

et movi. Graiumque ratis Troiana recepit!

Tu quoque pande tuos, comitum gratissime, casus

et ducis et turbae, quae tecum est credita ponto.”

Aeolon ille refert Tusco regnare profundo,

Aeolon Hippotaden, cohibentem carcere ventos;

quos bovis inclusos tergo, memorabile munus,

Dulichium sumpsisse ducem flatuque secundo

lucibus isse novem et terram adspexisse petitam;

proxima post nonam cum sese aurora moveret,

invidia socios praedaeque cupidine victos,

esse ratos aurum, dempsisse ligamina ventis;

cum quibus isse retro, per quas modo venerat undas,

Aeoliique ratem portus repetisse tyranni.

“Inde Lami veterem Laestrygonis” inquit “in urbem

venimus. Antiphates terra regnabat in illa.

Missus ad hunc ego sum, numero comitante duorum,

vixque fuga quaesita salus comitique mihique:

tertius e nobis Laestrygonis impia tinxit

ora cruore suo. Fugientibus instat et agmen

concitat Antiphates. Coeunt et saxa trabesque

coniciunt merguntque viros merguntque carinas.

Una tamen, quae nos ipsumque vehebat Ulixen,

effugit. Amissa sociorum parte dolentes

multaque conquesti terris adlabimur illis,

quas procul hinc cernis (procul hinc, mihi crede, videnda

insula, visa mihi!), tuque o iustissime Troum,

nate dea (neque enim finito Marte vocandus

hostis es, Aenea), moneo, fuge litora Circes.

Nos quoque Circaeo religata in litore pinu,

Antiphatae memores inmansuetique Cyclopis,

ire negabamus vel tecta ignota subire;

sorte sumus lecti, sors me fidumque Politen

Eurylochumque simul nimiique Elpenora vini

bisque novem socios Circaea ad moenia misit.

Quae simul attigimus stetimusque in limine tecti,

mille lupi mixtaeque lupis ursique leaeque

occursu fecere metum, sed nulla timenda

nullaque erat nostro factura in corpore vulnus.

Quin etiam blandas movere per aera caudas

nostraque adulantes comitant vestigia, donec

excipiunt famulae perque atria marmore tecta

ad dominam ducunt: pulchro sedet illa recessu,

sollemni solio, pallamque induta nitentem

insuper aurato circumvelatur amictu.

Nereides nymphaeque simul, quae vellera motis

nulla trahunt digitis nec fila sequentia ducunt:

gramina disponunt sparsosque sine ordine flores

secernunt calathis variasque coloribus herbas;

ipsa quod hae faciunt opus, exigit, ipsa, quis usus

quove sit in folio, quae sit concordia mixtis,

novit et advertens pensas examinat herbas.

Haec ubi nos vidit, dicta acceptaque salute,

diffudit vultus et reddidit omina voce.

Nec mora, misceri tosti iubet hordea grani

mellaque vimque meri cum lacte coagula passo,

quique sub hac lateant furtim dulcedine, sucos

adicit. Accipimus sacra data pocula dextra.

Quae simul arenti sitientes hausimus ore,

et tetigit summos virga dea dira capillos,

(et pudet et referam!) saetis horrescere coepi

nec iam posse loqui, pro verbis edere raucum

murmur et in terram toto procumbere vultu;

osque meum sensi pando occallescere rostro,

colla tumere toris, et qua modo pocula parte

sumpta mihi fuerant, illa vestigia feci,

cumque eadem passis (tantum medicamina possunt!)

claudor hara, solumque suis caruisse figura

vidimus Eurylochum: solus data pocula fugit.

Quae nisi vitasset, pecoris pars una manerem

nunc quoque saetigeri, nec tantae cladis ab illo

certior ad Circen ultor venisset Ulixes.

Pacifer huic dederat florem Cyllenius album,

moly vocant superi, nigra radice tenetur;

tutus eo monitisque simul caelestibus intrat

ille domum Circes, et ad insidiosa vocatus

pocula, conantem virga mulcere capillos

reppulit et stricto pavidam deterruit ense.

Inde fides dextraeque datae, thalamoque receptus

coniugii dotem sociorum corpora poscit.

Spargimur ignotae sucis melioribus herbae

percutimurque caput conversae verbere virgae,

verbaque dicuntur dictis contraria verbis.

Quo magis illa canit, magis hoc tellure levati

erigimur, saetaeque cadunt, bifidosque relinquit

rima pedes, redeunt umeri et subiecta lacertis

bracchia sunt: flentem flentes amplectimur ipsi

haeremusque ducis collo nec verba locuti

ulla priora sumus quam nos testantia gratos.

Annua nos illic tenuit mora, multaque praesens

tempore tam longo vidi, multa auribus hausi,

hoc quoque cum multis, quod clam mihi rettulit una

quattuor e famulis ad talia sacra paratis.

Cum duce namque meo Circe dum sola moratur,

illa mihi niveo factum de marmore signum

ostendit iuvenale, gerens in vertice picum,

aede sacra positum multisque insigne coronis.

Quis foret et quare sacra coleretur in aede,

cur hanc ferret avem, quaerenti et scire volenti

“accipe” ait “Macareu, dominaeque potentia quae sit

hinc quoque disce meae: tu dictis adice mentem!

Picus in Ausoniis, proles Saturnia terris

rex fuit, utilium bello studiosus equorum;

forma viro, quam cernis, erat: licet ipse decorem

adspicias fictaque probes ab imagine veram.

Par animus formae; nec adhuc spectasse per annos

quinquennem poterat Graia quater Elide pugnam.

Ille suos dryadas Latiis in montibus ortas

verterat in vultus, illum fontana petebant

numina, naiades, quas Albula, quasque Numici,

quas Anienis aquae cursuque brevissimus Almo

Narve tulit praeceps et opacae Farfarus umbrae,

quaeque colunt Scythicae stagnum nemorale Dianae

finitimosque lacus; spretis tamen omnibus unam

ille colit nymphen, quam quondam in colle Palati

dicitur Ionio peperisse Venilia Iano.

Haec ubi nubilibus primum maturuit annis,

praeposito cunctis Laurenti tradita Pico est,

rara quidem facie, sed rarior arte canendi,

unde Canens dicta est: silvas et saxa movere

et mulcere feras et flumina longa morari

ore suo volucresque vagas retinere solebat.

Quae dum feminea modulatur carmina voce,

exierat tecto Laurentes Picus in agros,

indigenas fixurus apros, tergumque premebat

acris equi, laevaque hastilia bina ferebat,

poeniceam fulvo chlamydem contractus ab auro.

Venerat in silvas et filia Solis easdem,

utque novas legeret fecundis collibus herbas,

nomine dicta suo Circaea reliquerat arva.

Quae simul ac iuvenem, virgultis abdita, vidit,

obstipuit: cecidere manu, quas legerat, herbae,

flammaque per totas visa est errare medullas.

Ut primum valido mentem conlegit ab aestu,

quid cuperet, fassura fuit: ne posset adire,

cursus equi fecit circumfususque satelles.

“Non” ait “effugies, vento rapiare licebit,

si modo me novi, si non evanuit omnis

herbarum virtus et non mea carmina fallunt.”

Dixit et effigiem, nullo cum corpore, falsi

finxit apri praeterque oculos transcurrere regis

iussit et in densum trabibus nemus ire videri,

plurima qua silva est et equo loca pervia non sunt.

Haud mora: continuo praedae petit inscius umbram

Picus equique celer spumantia terga relinquit

spemque sequens vanam silva pedes errat in alta.

Concipit illa preces et verba precantia dicit

ignotosque deos ignoto carmine adorat,

quo solet et niveae vultum confundere Lunae

et patrio capiti bibulas subtexere nubes.

Tum quoque cantato densetur carmine caelum,

et nebulas exhalat humus, caecisque vagantur

limitibus comites, et abest custodia regis.

Nacta locum tempusque “per, o, tua lumina” dixit,

“quae mea ceperunt, perque hanc, pulcherrime, formam,

quae facit, ut supplex tibi sim dea, consule nostris

ignibus et socerum, qui pervidet omnia, Solem

accipe, nec durus Titanida despice Circen!”

Dixerat. Ille ferox ipsamque precesque relinquit

et “quaecumque es” ait, “non sum tuus: altera captum

me tenet et teneat per longum, comprecor, aevum!

Nec venere externa socialia foedera laedam,

dum mihi Ianigenam servabunt fata Canentem!”

Saepe retemptatis precibus Titania frustra

“non impune feres, neque” ait “reddere Canenti,

laesaque quid faciat, quid amans, quid femina disces.”

Tum bis ad occasum, bis se convertit ad ortus,

ter iuvenem baculo tetigit, tria carmina dixit.

Ille fugit, sed se solito velocius ipse

currere miratur: pennas in corpore vidit,

seque novam subito Latiis accedere silvis

indignatus avem duro fera robora rostro

figit et iratus longis dat vulnera ramis.

Purpureum chlamydis pennae traxere colorem,

fibula quod fuerat vestemque momorderat aurum,

pluma fit, et fulvo cervix praecingitur auro,

nec quicquam antiquum Pico nisi nomina restat.

Interea comites, clamato saepe per agros

nequiquam Pico nullaque in parte reperto,

inveniunt Circen (nam iam tenuaverat auras

passaque erat nebulas ventis ac sole recludi)

criminibusque premunt veris regemque reposcunt

vimque ferunt saevisque parant incessere telis.

Illa nocens spargit virus sucosque veneni

et Noctem noctisque deos Ereboque chaoque

convocat et longis Hecaten ululatibus orat:

exsiluere loco (dictu mirabile) silvae,

ingemuitque solum, vicinaque palluit arbor,

sparsaque sanguineis maduerunt pabula guttis,

et lapides visi mugitus edere raucos,

et latrare canes et humus serpentibus atris

squalere et tenues animae volitare videntur.

Attonitum monstris vulgus pavet: illa paventis

ora venenata tetigit mirantia virga,

cuius ab attactu variarum monstra ferarum

in iuvenes veniunt: nulli sua mansit imago.

Sparserat occiduus Tartessia litora Phoebus,

et frustra coniunx oculis animoque Canentis

exspectatus erat: famuli populusque per omnes

discurrunt silvas atque obvia lumina portant;

nec satis est nymphae flere et lacerare capillos

et dare plangorem (facit et tamen omnia) seque

proripit ac Latios errat vesana per agros.

Sex illam noctes, tetidem redeuntia solis

lumina viderunt inopem somnique cibique

per iuga, per valles, qua fors ducebat, euntem.

Ultimus adspexit Thybris luctuque viaque

fessam et iam longa ponentem corpora ripa.

Illic cum lacrimis ipso modulata dolore

verba sono tenui maerens fundebat, ut olim

carmina iam moriens canit exequialia cygnus.

Luctibus extremis teneras liquefacta medullas

tabuit inque leves paulatim evanuit auras;

fama tamen signata loco est, quem rite Canentem

nomine de nymphae veteres dixere Camenae.”

Talia multa mihi longum narrata per annum

visaque sunt. Resides et desuetudine tardi

rursus inire fretum, rursus dare vela iubemur.

Ancipitesque vias et iter Titania vastum

dixerat et saevi restare pericula ponti.

Pertimui, fateor, nactusque hoc litus adhaesi.”

Finierat Macareus. Urnaque Aeneia nutrix

condita marmoreo tumulo breve carmen habebat:

HIC ME CAIETAM NOTAE PIETATIS ALUMNUS

EREPTAM ARGOLICO QUO DEBUIT IGNE CREMAVIT.

Solvitur herboso religatus ab aggere funis,

et procul insidias infamataeque relinquunt

tecta deae lucosque petunt, ubi nubilus umbra

in mare cum flava prorumpit Thybris harena;

Faunigenaeque domo potitur nataque Latini,

non sine Marte tamen: bellum cum gente feroci

suscipitur, pactaque furit pro coniuge Turnus.

Concurrit Latio Tyrrhenia tota, diuque

ardua sollicitis victoria quaeritur armis.

Auget uterque suas externo robore vires,

et multi Rutulos, multi Troiana tuentur

castra. Neque Aeneas Euandri ad moenia frustra,

at Venulus frustra profugi Diomedis ad urbem

venerat: ille quidem sub Iapyge maxima Dauno

moenia condiderat dotaliaque arva tenebat.

Sed Venulus Turni postquam mandata peregit

auxilium petiit, vires Aetolius heros

excusat: nec se aut soceri committere pugnae

velle sui populos, aut quos e gente suorum

armet habere ullos, “neve haec commenta putetis,

admonitu quamquam luctus renoventur amari

perpetiar memorare tamen. Postquam alta cremata est

Ilion et Danaas paverunt Pergama flammas,

Naryciusque heros, a virgine virgine rapta,

quam meruit poenam solus, digessit in omnes,

spargimur et ventis inimica per aequora rapti

fulmina, noctem, imbres, iram caelique marisque

perpetimur Danai cumulumque Capherea cladis.

Neve morer referens tristes ex ordine casus,

Graecia tum potuit Priamo quoque flenda videri.

Me tamen armiferae servatum cura Minervae

fluctibus eripuit, patriis sed rursus ab agris

pellor, et antiquo memores de vulnere poenas

exigit alma Venus, tantosque per alta labores

aequora sustinui, tantos terrestribus armis,

ut mihi felices sint illi saepe vocati,

quos communis hiems importunusque Caphereus

mersit aquis, vellemque horum pars una fuissem.

Ultima iam passi comites belloque fretoque

deficiunt finemque rogant erroris, at Acmon

fervidus ingenio, tum vero et cladibus asper,

“quid superest, quod iam patientia nostra recuset

ferre, viri?” dixit; “quid habet Cytherea, quod ultra

(velle puta!) faciat? Nam dum peiora timentur,

est locus in vulnus: sors autem ubi pessima rerum,

sub pedibus timor est securaque summa malorum.

Audiat ipsa licet, et, quod facit, oderit omnes

sub Diomede viros, odium tamen illius omnes

spernimus: et magno stat magna potentia nobis!”

Talibus iratam Venerem Pleuronius Acmon

instimulat verbis stimulisque resuscitat iram.

Dicta placent paucis: numeri maioris amici

Acmona corripimus; cui respondere volenti

vox pariter vocisque via est tenuata, comaeque

in plumas abeunt, plumis nova colla teguntur

pectoraque et tergum, maiores bracchia pennas

accipiunt, cubitusque leves sinuatur in alas.

Magna pedis digitos pars occupat, oraque cornu

indurata rigent finemque in acumine ponunt.

Hunc Lycus, hunc Idas et cum Rhexenore Nycteus,

hunc miratur Abas: et dum mirantur, eandem

accipiunt faciem, numerusque ex agmine maior

subvolat et remos plausis circumvolat alis.

Si volucrum quae sit dubiarum forma, requiris,

ut non cygnorum, sic albis proxima cygnis.

Vix equidem has sedes et Iapygis arida Dauni

arva gener teneo minima cum parte meorum.”

Hactenus Oenides. Venulus Calydonia regna

Peucetiosque sinus Messapiaque arva relinquit.

In quibus antra videt, quae multa nubila silva

et levibus cannis manantia semicaper Pan

nunc tenet, at quodam tenuerunt tempore nymphae.

Apulus has illa pastor regione fugatas

terruit et primo subita formidine movit,

mox, ubi mens rediit et contempsere sequentem,

ad numerum motis pedibus duxere choreas.

Improbat has pastor, saltuque imitatus agresti

addidit obscenis convicia rustica dictis,

nec prius os tacuit, quam guttura condidit arbor:

arbore enim sucoque licet cognoscere mores;

quippe notam linguae bacis oleaster amaris

exhibet: asperitas verborum cessit in illas.

Hinc ubi legati rediere, negata ferentes

arma Aetola sibi, Rutuli sine viribus illis

bella instructa gerunt, multumque ab utraque cruoris

parte datur; fert ecce avidas in pinea Turnus

texta faces, ignesque timent, quibus unda pepercit.

Iamque picem et ceras alimentaque cetera flammae

Mulciber urebat perque altum ad carbasa malum

ibat, et incurvae fumabant transtra carinae:

cum memor has pinus Idaeo vertice caesas

sancta deum genetrix tinnitibus aera pulsi

aeris et inflati complevit murmure buxi,

perque leves domitis invecta leonibus auras

“inrita sacrilega iactas incendia dextra,

Turne!” ait. “Eripiam, nec me patiente cremabit

ignis edax nemorum partes et membra meorum.”

Intonuit dicente dea, tonitrumque secuti

cum saliente graves ceciderunt grandine nimbi,

aeraque et tumidum subitis concursibus aequor

Astraei turbant et eunt in proelia fratres.

E quibus alma parens unius viribus usa

stuppea praerupit Phrygiae retinacula puppis

fertque rates pronas medioque sub aequore mergit;

robore mollito lignoque in corpora verso

in capitum facies puppes mutantur aduncae,

in digitos abeunt et crura natantia remi,

quodque prius fuerat, latus est mediisque carina

subdita navigiis spinae mutatur in usum,

lina comae molles, antemnae bracchia fiunt,

caerulus, ut fuerat, color est; quasque ante timebant,

illas virgineis exercent lusibus undas

naides aequoreae durisque in montibus ortae

molle fretum celebrant nec eas sua tangit origo.

Non tamen oblitae, quam multa pericula saepe

pertulerint pelago, iactatis saepe carinis

supposuere manus, nisi siqua vehebat Achivos:

cladis adhuc Phrygiae memores, odere Pelasgos

Neritiaeque ratis viderunt fragmina laetis

vultibus et laetis videre rigescere puppem

vultibus Alcinoi saxumque increscere ligno.

Spes erat, in nymphas animata classe marinas,

posse metu monstri Rutulum desistere bello:

perstat, habetque deos pars utraque, quodque deorum est

instar, habent animos; nec iam dotalia regna

nec sceptrum soceri, nec te, Lavinia virgo,

sed vicisse petunt deponendique pudore

bella gerunt, tandemque Venus victricia nati

arma videt, Turnusque cadit, cadit Ardea, Turno

sospite dicta potens. Quem postquam barbarus ensis

abstulit et tepida latuerunt tecta favilla,

congerie e media tum primum cognita praepes

subvolat et cineres plausis everberat alis.

Et sonus et macies et pallor et omnia, captam

quae deceant urbem, nomen quoque mansit in illa

urbis; et ipsa suis deplangitur Ardea pennis.

Iamque deos omnes ipsamque Aeneia virtus

Iunonem veteres finire coegerat iras,

cum, bene fundatis opibus crescentis Iuli,

tempestivus erat caelo Cythereius heros:

ambieratque Venus superos, colloque parentis

circumfusa sui “numquam mihi” dixerat “ullo

tempore dure pater, nunc sis mitissimus, opto,

Aeneaeque meo, qui te de sanguine nostro

fecit avum, quamvis parvum des, optime, numen,

dummodo des aliquod: satis est inamabile regnum

adspexisse semel, Stygios semel isse per amnes.”

Adsensere dei, nec coniunx regia vultus

immotos tenuit placatoque adnuit ore;

tum pater “estis” ait “caelesti numine digni,

quaeque petis, pro quoque petis: cape, nata, quod optas!”

Fatus erat: gaudet gratesque agit illa parenti,

perque leves auras iunctis invecta columbis

litus adit Laurens, ubi tectus harundine serpit

in freta flumineis vicina Numicius undis.

Hunc iubet Aeneae, quaecumque obnoxia morti,

abluere et tacito deferre sub aequora cursu;

corniger exsequitur Veneris mandata suisque,

quidquid in Aenea fuerat mortale, repurgat

et respergit aquis: pars optima restitit illi.

Lustratum genetrix divino corpus odore

unxit et ambrosia cum dulci nectare mixta

contigit os fecitque deum, quem turba Quirini

nuncupat Indigetem temploque arisque recepit.

Inde sub Ascanii dicione binominis Alba

resque Latina fuit. Succedit Silvius illi.

Quo satus antiquo tenuit repetita Latinus

nomina cum sceptro. Clarus subit Alba Latinum.

Epytus ex illo est; post hunc Capetusque Capysque,

sed Capys ante fuit. Regnum Tiberinus ab illis

cepit et in Tusci demersus fluminis undis

nomina fecit aquae; de quo Remulusque feroxque

Acrota sunt geniti. Remulus maturior annis

fulmineo periit, imitator fulminis, ictu.

Fratre suo sceptrum moderatior Acrota forti

tradit Aventino, qui, quo regnarat, eodem

monte iacet positus tribuitque vocabula monti.

Iamque Palatinae summam Proca gentis habebat.

Rege sub hoc Pomona fuit, qua nulla Latinas

inter hamadryadas coluit sollertius hortos

nec fuit arborei studiosior altera fetus.

Unde tenet nomen: non silvas illa nec amnes,

rus amat et ramos felicia poma ferentes.

Nec iaculo gravis est, sed adunca dextera falce,

qua modo luxuriem premit et spatiantia passim

bracchia compescit, fisso modo cortice lignum

inserit et sucos alieno praestat alumno;

nec sentire sitim patitur bibulaeque recurvas

radicis fibras labentibus inrigat undis:

hic amor, hoc studium; veneris quoque nulla cupido est.

Vim tamen agrestum metuens pomaria claudit

intus et accessus prohibet refugitque viriles.

Quid non et satyri, saltatibus apta iuventus,

fecere et pinu praecincti cornua Panes

Silenusque, suis semper iuvenalior annis,

quique deus fures vel falce vel inguine terret,

ut poterentur ea? Sed enim superabat amando

hos quoque Vertumnus neque erat felicior illis.

O quotiens habitu duri messoris aristas

corbe tulit verique fuit messoris imago!

Tempora saepe gerens faeno religata recenti

desectum poterat gramen versasse videri;

saepe manu stimulos rigida portabat, ut illum

iurasses fessos modo disiunxisse iuvencos.

Falce data frondator erat vitisque putator;

induerat scalas: lecturum poma putares;

miles erat gladio, piscator harundine sumpta.

Denique per multas aditum sibi saepe figuras

repperit, ut caperet spectatae gaudia formae.

Ille etiam picta redimitus tempora mitra,

innitens baculo, positis per tempora canis,

adsimulavit anum cultosque intravit in hortos

pomaque mirata est “tanto” que “potentior!” inquit,

paucaque laudatae dedit oscula, qualia numquam

vera dedisset anus, glaebaque incurva resedit

suspiciens pandos autumni pondere ramos.

Ulmus erat contra speciosa nitentibus uvis:

quam socia postquam pariter cum vite probavit,

“at si staret” ait “caelebs sine palmite truncus,

nil praeter frondes, quare peteretur, haberet;

haec quoque, quae iuncta est, vitis requiescit in illo:

si non nupta foret, terrae acclinata iaceret.

Tu tamen exemplo non tangeris arboris huius

concubitusque fugis nec te coniungere curas.

Atque utinam velles! Helene non pluribus esset

sollicitata procis nec quae Lapitheia movit

proelia nec coniunx nimium tardantis Ulixei.

Nunc quoque, cum fugias averserisque petentes,

mille viri cupiunt et semideique deique

et quaecumque tenent Albanos numina montes.

Sed tu, si sapies, si te bene iungere anumque

hanc audire voles, quae te plus omnibus illis,

plus quam credis, amo, vulgares reice taedas

Vertumnumque tori socium tibi selige! pro quo

me quoque pignus habes (neque enim sibi notior ille est,

quam mihi); nec passim toto vagus errat in orbe:

haec loca magna colit; nec, uti pars magna procorum,

quam modo vidit, amat: tu primus et ultimus illi

ardor eris, solique suos tibi devovet annos.

Adde, quod est iuvenis, quod naturale decoris

munus habet formasque apte fingetur in omnes,

et quod erit iussus, iubeas licet omnia, fiet.

Quid quod amatis idem? quod, quae tibi poma coluntur,

primus habet laetaque tenet tua munera dextra?

Sed neque iam fetus desiderat arbore demptos,

nec, quas hortus alit, cum sucis mitibus herbas,

nec quicquam, nisi te; miserere ardentis et ipsum,

quod petit, ore meo praesentem crede precari

ultoresque deos et pectora dura perosam

Idalien memoremque time Rhamnusidis iram!

Quoque magis timeas (etenim mihi multa vetustas

scire dedit), referam tota notissima Cypro

facta, quibus flecti facile et mitescere possis.

Viderat a veteris generosam sanguine Teucri

Iphis Anaxareten, humili de stirpe creatus,

viderat et totis perceperat ossibus aestum

luctatusque diu, postquam ratione furorem

vincere non potuit, supplex ad limina venit

et modo nutrici miserum confessus amorem,

ne sibi dura foret, per spes oravit alumnae,

et modo de multis blanditus cuique ministris

sollicita petiit propensum voce favorem;

saepe ferenda dedit blandis sua verba tabellis,

interdum madidas lacrimarum rore coronas

postibus intendit posuitque in limine duro

molle latus tristisque serae convicia fecit.

Saevior illa freto surgente cadentibus Haedis,

durior et ferro, quod Noricus excoquit ignis,

et saxo, quod adhuc vivum radice tenetur,

spernit et inridet factisque inmitibus addit

verba superba ferox et spe quoque fraudat amantem.

Non tulit impatiens longi tormenta doloris

Iphis et ante fores haec verba novissima dixit:

“Vincis, Anaxarete, neque erunt tibi taedia tandem

ulla ferenda mei: laetos molire triumphos

et Paeana voca nitidaque incingere lauru!

Vincis enim, moriorque libens: age, ferrea, gaude!

Certe aliquid laudare mei cogeris amoris,

Non tamen ante tui curam fugisse memento,

quam vitam, geminaque simul mihi luce carendum est.

Nec tibi fama mei ventura est nuntia leti:

ipse ego, ne dubites, adero praesensque videbor,

corpore ut exanimi crudelia lumina pascas.

Si tamen, o superi, mortalia facta videtis,

este mei memores (nihil ultra lingua precari

sustinet) et longo facite ut narremur in aevo,

et, quae dempsistis vitae, date tempora famae!”

Dixit, et ad postes ornatos saepe coronis

umentes oculos et pallida bracchia tollens,

cum foribus laquei religaret vincula summis,

“haec tibi serta placent, crudelis et impia?” dixit,

inseruitque caput, sed tum quoque versus ad illam,

atque onus infelix elisa fauce pependit.

Icta pedum motu est adapertaque ianua factum

prodidit. Exclamant famuli frustraque levatum

(nam pater occiderat) referunt ad limina matris;

accipit illa sinu complexaque frigida nati

membra sui postquam miserarum verba parentum

edidit et matrum miserarum facta peregit,

funera ducebat mediam lacrimosa per urbem

luridaque arsuro portabat membra feretro.

Forte viae vicina domus, qua flebilis ibat

pompa, fuit, duraeque sonus plangoris ad aures

venit Anaxaretae, quam iam deus ultor agebat:

mota “tamen videamus” ait “miserabile funus”

et patulis iniit tectum sublime fenestris;

vixque bene impositum lecto prospexerat Iphin,

deriguere oculi, calidusque e corpore sanguis

inducto pallore fugit, conataque retro

ferre pedes haesit, conata avertere vultus

hoc quoque non potuit, paulatimque occupat artus,

quod fuit in duro iam pridem pectore, saxum.

Neve ea ficta putes, dominae sub imagine signum

servat adhuc Salamis: Veneris quoque nomine templum

Prospicientis habet. — Quorum memor, o mea, lentos

pone, precor, fastus et amanti iungere, nymphe.

Sic tibi nil vernum nascentia frigus adurat

poma nec excutiant rapidi florentia venti!'

Haec ubi nequiquam formae deus aptus anili

edidit, in iuvenem rediit et anilia demit

instrumenta sibi talisque apparuit illi,

qualis ubi oppositas nitidissima solis imago

evicit nubes nullaque obstante reluxit,

vimque parat: sed vi non est opus, inque figura

capta dei nymphe est et mutua vulnera sensit.

Proximus Ausonias iniusti miles Amuli

rexit opes, Numitorque senex amissa nepotis

munere regna capit, festisque Palilibus urbis

moenia conduntur, Tatiusque patresque Sabini

bella gerunt, arcisque via Tarpeia reclusa

dignam animam poena congestis exuit armis.

Inde sati Curibus tacitorum more luporum

ore premunt voces et corpora victa sopore

invadunt portasque petunt, quas obice firmo

clauserat Iliades: unam tamen ipsa reclusit

nec strepitum verso Saturnia cardine fecit.

Sola Venus portae cecidisse repagula sensit

et clausura fuit, nisi quod rescindere numquam

dis licet acta deum. Iano loca iuncta tenebant

naides Ausoniae gelido rorantia fonte:

has rogat auxilium, nec nymphae iusta petentem

sustinuere deam venasque et flumina fontis

elicuere sui; nondum tamen invia Iani

ora patentis erant, neque iter praecluserat unda:

lurida supponunt fecundo sulphura fonti

incenduntque cavas fumante bitumine venas.

Viribus his aliisque vapor penetravit ad ima

fontis, et Alpino modo quae certare rigori

audebatis aquae, non ceditis ignibus ipsis!

Flammifera gemini fumant adspergine postes,

portaque, nequiquam rigidis promissa Sabinis,

fonte fuit praestructa novo, dum Martius arma

indueret miles; quae postquam Romulus ultro

obtulit, et strata est tellus Romana Sabinis

corporibus strata estque suis, generique cruorem

sanguine cum soceri permiscuit impius ensis,

pace tamen sisti bellum nec in ultima tantum

decertare placet Tatiumque accedere regno.

Occiderat Tatius, populisque aequata duobus,

Romule, iura dabas, posita cum casside Mavors

talibus adfatur divumque hominumque parentem:

“Tempus adest, genitor, quoniam fundamine magno

res Romana valet et praeside pendet ab uno,

praemia (sunt promissa mihi dignoque nepoti!)

solvere et ablatum terris imponere caelo.

Tu mihi concilio quondam praesente deorum

(nam memoro memorique animo pia verba notavi)

“unus erit, quem tu tolles in caerula caeli”

dixisti: rata sit verborum summa tuorum!”

Adnuit omnipotens et nubibus aera caecis

occuluit tonitruque et fulgure terruit orbem:

quae sibi promissae sensit rata signa rapinae

innixusque hastae pressos temone cruento

impavidus conscendit equos Gradivus et ictu

verberis increpuit pronusque per aera lapsus

constitit in summo nemorosi colle Palati

reddentemque suo non regia iura Quiriti

abstulit Iliaden: corpus mortale per auras

dilapsum tenues, ceu lata plumbea funda

missa solet medio glans intabescere caelo.

Pulchra subit facies et pulvinaribus altis

dignior, est qualis trabeati forma Quirini.

Flebat ut amissum coniunx, cum regia Iuno

Irin ad Hersiliam descendere limite curvo

imperat et vacuae sua sic mandata referre:

“O et de Latio, o et de gente Sabina

praecipuum, matrona, decus, dignissima tanti

ante fuisse viri, coniunx nunc esse Quirini,

siste tuos fletus et, si tibi cura videndi

coniugis est, duce me lucum pete, colle Quirini

qui viret et templum Romani regis obumbrat.”

Paret et in terram pictos delapsa per arcus

Hersilien iussis compellat vocibus Iris.

Illa verecundo vix tollens lumina vultu

“o, dea, namque mihi nec, quae sis, dicere promptum est,

et liquet esse deam, duc, o duc” inquit “et offer

coniugis ora mihi, quem si modo posse videre

fata semel dederint, caelum accepisse fatebor.”

Nec mora, Romuleos cum virgine Thaumantea

ingreditur colles: ibi sidus ab aethere lapsum

decidit in terras, a cuius lumine flagrans

Hersilie crines cum sidere cessit in auras.

Hanc manibus notis Romanae conditor urbis

excipit et priscum pariter cum corpore nomen

mutat Horamque vocat, quae nunc dea iuncta Quirino est.

Quaeritur interea quis tantae pondera molis

sustineat tantoque queat succedere regi:

destinat imperio clarum praenuntia veri

fama Numam; non ille satis cognosse Sabinae

gentis habet ritus: animo maiora capaci

concipit et, quae sit rerum natura, requirit.

Huius amor curae, patria Curibusque relictis,

fecit ut Herculei penetraret ad hospitis urbem.

Graia quis Italicis auctor posuisset in oris

moenia, quaerenti sic e senioribus unus

rettulit indigenis, veteris non inscius aevi:

“Dives ab Oceano bubus Iove natus Hiberis

litora felici tenuisse Lacinia cursu

fertur et, armento teneras errante per herbas,

ipse domum magni nec inhospita tecta Crotonis

intrasse et requie longum relevasse laborem

atque ita discedens “aevo” dixisse “nepotum

hic locus urbis erit”; promissaque vera fuerunt.

Nam fuit Argolico generatus Alemone quidam

Myscelos, illius dis acceptissimus aevi.

Hunc super incumbens pressum gravitate soporis

claviger adloquitur: “Lapidosas Aesaris undas

i, pete diversi! Patrias, age, desere sedes!”

et, nisi paruerit multa ac metuenda minatur;

post ea discedunt pariter somnusque deusque.

Surgit Alemonides tacitaque recentia mente

visa refert, pugnatque diu sententia secum:

numen abire iubet, prohibent discedere leges,

poenaque mors posita est patriam mutare volenti.

Candidus Oceano nitidum caput abdiderat Sol,

et caput extulerat densissima sidereum Nox:

visus adesse idem deus est eademque monere

et, nisi paruerit, plura et graviora minari.

Pertimuit patriumque simul transferre parabat

in sedes penetrale novas: fit murmur in urbe,

spretarumque agitur legum reus; utque peracta est

causa prior crimenque patens sine teste probatum,

squalidus ad superos tollens reus ora manusque

“o cui ius caeli bis sex fecere labores,

fer, precor” inquit, “opem! nam tu mihi criminis auctor.”

Mos erat antiquus niveis atrisque lapillis,

his damnare reos, illis absolvere culpa;

tunc quoque sic lata est sententia tristis, et omnis

calculus inmitem demittitur ater in urnam.

Quae simul effudit numerandos versa lapillos,

omnibus e nigro color est mutatus in album,

candidaque Herculeo sententia numine facta

solvit Alemoniden. Grates agit ille parenti

Amphitryoniadae, ventisque faventibus aequor

navigat Ionium, Sallentinumque Neretum

praeterit et Sybarin Crimisenque et Iapygis arva;

vixque pererratis, quae spectant litora, terris,

invenit Aesarei fatalia fluminis ora

nec procul hinc tumulum, sub quo sacrata Crotonis

ossa tegebat humus, iussaque ibi moenia terra

condidit et nomen tumulati traxit in urbem.”

Talia constabat certa primordia fama

esse loci positaeque Italis in finibus urbis.

Vir fuit hic, ortu Samius, sed fugerat una

et Samon et dominos odioque tyrannidis exsul

sponte erat, isque, licet caeli regione remotos,

mente deos adiit et quae natura negabat

visibus humanis, oculis ea pectoris hausit,

cumque animo et vigili perspexerat omnia cura,

in medium discenda dabat coetusque silentum

dictaque mirantum magni primordia mundi

et rerum causas et, quid natura, docebat,

quid deus, unde nives, quae fulminis esset origo,

Iuppiter an venti discussa nube tonarent,

quid quateret terras, qua sidera lege mearent —

et quodcumque latet; primusque animalia mensis

arguit imponi, primus quoque talibus ora

docta quidem solvit, sed non et credita, verbis:

“Parcite, mortales, dapibus temerare nefandis

corpora! Sunt fruges, sunt deducentia ramos

pondere poma suo tumidaeque in vitibus uvae,

sunt herbae dulces, sunt quae mitescere flamma

mollirique queant; nec vobis lacteus umor

eripitur, nec mella thymi redolentia flore:

prodiga divitias alimentaque mitia tellus

suggerit atque epulas sine caede et sanguine praebet.

Carne ferae sedant ieiunia, nec tamen omnes:

quippe equus et pecudes armentaque gramine vivunt.

At quibus ingenium est inmansuetumque ferumque,

Armeniae tigres iracundique leones

cumque lupis ursi, dapibus cum sanguine gaudent.

Heu quantum scelus est in viscera viscera condi

congestoque avidum pinguescere corpore corpus

alteriusque animantem animantis vivere leto!

Scilicet in tantis opibus, quas optima matrum

terra parit, nil te nisi tristia mandere saevo

vulnera dente iuvat ritusque referre Cyclopum,

nec, nisi perdideris alium, placare voracis

et male morati poteris ieiunia ventris?

At vetus illa aetas, cui fecimus aurea nomen,

fetibus arboreis et, quas humus educat, herbis

fortunata fuit nec polluit ora cruore.

Tunc et aves tutae movere per aera pennas,

et lepus impavidus mediis erravit in arvis,

nec sua credulitas piscem suspenderat hamo:

cuncta sine insidiis nullamque timentia fraudem

plenaque pacis erant. Postquam non utilis auctor

victibus invidit, quisquis fuit ille, deorum

corporeasque dapes avidam demersit in alvum,

fecit iter sceleri, primoque e caede ferarum

incaluisse potest maculatum sanguine ferrum

(idque satis fuerat), nostrumque petentia letum

corpora missa neci salva pietate fatemur:

sed quam danda neci, tam non epulanda fuerunt.

Longius inde nefas abiit, et prima putatur

hostia sus meruisse mori, quia semina pando

eruerit rostro spemque interceperit anni.

Vite caper morsa Bacchi mactatus ad aras

dicitur ultoris; nocuit sua culpa duobus!

Quid meruistis oves, placidum pecus, inque tuendos

natum homines, pleno quae fertis in ubere nectar,

mollia quae nobis vestras velamina lanas

praebetis vitaque magis quam morte iuvatis?

Quid meruere boves, animal sine fraude dolisque,

innocuum, simplex, natum tolerare labores?

Inmemor est demum nec frugum munere dignus,

qui potuit curvi dempto modo pondere aratri

ruricolam mactare suum, qui trita labore

illa, quibus totiens durum renovaverat arvum,

tot dederat messes, percussit colla securi.

Nec satis est, quod tale nefas committitur: ipsos

inscripsere deos sceleri, numenque supernum

caede laboriferi credunt gaudere iuvenci.

Victima labe carens et praestantissima forma

(nam placuisse nocet) vittis insignis et auro

sistitur ante aras auditque ignara precantem

imponique suae videt inter cornua fronti,

quas coluit, fruges percussaque sanguine cultros

inficit in liquida praevisos forsitan unda.

Protinus ereptas viventi pectore fibras

inspiciunt mentesque deum scrutantur in illis:

unde (fames homini vetitorum tanta ciborum!)

audetis vesci, genus o mortale? Quod, oro,

ne facite, et monitis animos advertite nostris!

Cumque boum dabitis caesorum membra palato,

mandere vos vestros scite et sentite colonos.

Et quoniam deus ora movet, sequar ora moventem

rite deum Delphosque meos ipsumque recludam

aethera et augustae reserabo oracula mentis.

Magna nec ingeniis investigata priorum

quaeque diu latuere, canam; iuvat ire per alta

astra, iuvat terris et inerti sede relicta

nube vehi validique umeris insistere Atlantis

palantesque homines passim ac rationis egentes

despectare procul trepidosque obitumque timentes

sic exhortari seriemque evolvere fati:

O genus attonitum gelidae formidine mortis,

quid Styga, quid manes et nomina vana timetis,

materiem vatum, falsique pericula mundi?

Corpora, sive rogus flamma, seu tabe vetustas

abstulerit, mala posse pati non ulla putetis!

Morte carent animae, semperque priore relicta

sede novis domibus vivunt habitantque receptae.

Ipse ego (nam memini) Troiani tempore belli

Panthoides Euphorbus eram, cui pectore quondam

haesit in adverso gravis hasta minoris Atridae:

cognovi clipeum, laevae gestamina nostrae,

nuper Abanteis templo Iunonis in Argis.

Omnia mutantur, nihil interit: errat et illinc

huc venit, hinc illuc, et quoslibet occupat artus

spiritus eque feris humana in corpora transit

inque feras noster nec tempore deperit ullo;

utque novis facilis signatur cera figuris

nec manet ut fuerat nec formas servat easdem,

sed tamen ipsa eadem est: animam sic semper eandem

esse, sed in varias doceo migrare figuras.

Ergo, ne pietas sit victa cupidine ventris,

parcite, vaticinor, cognatas caede nefanda

exturbare animas, nec sanguine sanguis alatur!

Et quoniam magno feror aequore plenaque ventis

vela dedi: nihil est toto, quod perstet, in orbe.

Cuncta fluunt, omnisque vagans formatur imago;

ipsa quoque adsiduo labuntur tempora motu,

non secus ac flumen, neque enim consistere flumen

nec levis hora potest, sed ut unda impellitur unda

urgeturque eadem veniente urgetque priorem,

tempora sic fugiunt pariter pariterque sequuntur

et nova sunt semper; nam quod fuit ante, relictum est,

fitque quod haud fuerat, momentaque cuncta novantur.

Cernis et emensas in lucem tendere noctes,

et iubar hoc nitidum nigrae succedere nocti.

Nec color est idem caelo, cum lassa quiete

cuncta iacent media, cumque albo Lucifer exit

clarus equo rursusque alius, cum praevia lucis

tradendum Phoebo Pallantias inficit orbem.

Ipse dei clipeus, terra cum tollitur ima,

mane rubet, terraque, rubet cum conditur ima,

candidus in summo est, melior natura quod illic

aetheris est terraeque procul contagia fugit.

Nec par aut eadem nocturnae forma Dianae

esse potest umquam, semperque hodierna sequente,

si crescit, minor est, maior, si contrahit orbem.

Quid? non in species succedere quattuor annum

adspicis, aetatis peragentem imitamina nostrae?

Nam tener ac lactens puerique simillimus aevo

vere novo est: tunc herba nitens et roboris expers

turget et insolida est et spe delectat agrestes.

Omnia tunc florent, florumque coloribus almus

ludit ager, neque adhuc virtus in frondibus ulla est.

Transit in aestatem post ver robustior annus

fitque valens iuvenis: neque enim robustior aetas

ulla nec uberior, nec quae magis ardeat, ulla est.

Excipit autumnus, posito fervore iuventae

maturus mitisque, inter iuvenemque senemque

temperie medius, sparsus quoque tempora canis.

Inde senilis hiems tremulo venit horrida passu,

aut spoliata suos, aut quos habet, alba capillos.

Nostra quoque ipsorum semper requieque sine ulla

corpora vertuntur, nec, quod fuimusve sumusve,

cras erimus; fuit illa dies, qua semina tantum

spesque hominum primae matrisque habitavimus alvo.

Artifices natura manus admovit et angi

corpora visceribus distentae condita matris

noluit eque domo vacuas emisit in auras.

Editus in lucem iacuit sine viribus infans;

mox quadrupes rituque tulit sua membra ferarum,

paulatimque tremens et nondum poplite firmo

constitit adiutis aliquo conamine nervis.

Inde valens veloxque fuit spatiumque iuventae

transit et emeritis medii quoque temporis annis

labitur occiduae per iter declive senectae.

Subruit haec aevi demoliturque prioris

robora, fletque Milon senior, cum spectat inanes

(illos, qui fuerant solidorum mole tororum

Herculeis similes!) fluidos pendere lacertos;

Flet quoque, ut in speculo rugas adspexit aniles,

Tyndaris et secum, cur sit bis rapta, requirit.

Tempus edax rerum, tuque, invidiosa vetustas,

omnia destruitis, vitiataque dentibus aevi

paulatim lenta consumitis omnia morte.

Haec quoque non perstant, quae nos elementa vocamus,

quasque vices peragant, (animos adhibete!) docebo.

Quattuor aeternus genitalia corpora mundus

continet; ex illis duo sunt onerosa suoque

pondere in inferius, tellus atque unda, feruntur,

et totidem gravitate carent nulloque premente

alta petunt, aer atque aere purior ignis.

Quae quamquam spatio distant, tamen omnia fiunt

ex ipsis et in ipsa cadunt, resolutaque tellus

in liquidas rarescit aquas, tenuatus in auras

aeraque umor abit, dempto quoque pondere rursus

in superos aer tenuissimus emicat ignes.

Inde retro redeunt, idemque retexitur ordo;

ignis enim densum spissatus in aera transit,

hic in aquas, tellus glomerata cogitur unda.

Nec species sua cuique manet, rerumque novatrix

ex aliis alias reddit natura figuras:

nec perit in toto quicquam, mihi credite, mundo,

sed variat faciemque novat, nascique vocatur

incipere esse aliud, quam quod fuit ante, morique

desinere illud idem. Cum sint huc forsitan illa,

haec translata illuc, summa tamen omnia constant.

Nil equidem durare diu sub imagine eadem

crediderim: sic ad ferrum venistis ab auro,

saecula, sic totiens versa est fortuna locorum.

Vidi ego, quod fuerat quondam solidissima tellus,

esse fretum, vidi factas ex aequore terras:

et procul a pelago conchae iacuere marinae,

et vetus inventa est in montibus ancora summis.

Quodque fuit campus, vallem decursus aquarum

fecit, et eluvie mons est deductus in aequor,

eque paludosa siccis humus aret harenis,

quaeque sitim tulerant, stagnata paludibus ument.

Hic fontes natura novos emisit, at illic

clausit, et antiquis tam multa tremoribus orbis

flumina prosiliunt aut excaecata residunt.

Sic ubi terreno Lycus est epotus hiatu,

exsistit procul hinc alioque renascitur ore:

Sic modo combibitur, tecto modo gurgite lapsus

redditur Argolicis ingens Erasinus in arvis,

et Mysum, capitisque sui ripaeque prioris

paenituisse ferunt, alia nunc ire Caicum;

nec non Sicanias volvens Amenanus harenas

nunc fluit, interdum suppressis fontibus aret.

Ante bibebatur, nunc, quas contingere nolis,

fundit Anigros aquas, postquam, nisi vatibus omnis

eripienda fides, illic lavere bimembres

vulnera, clavigeri quae fecerat Herculis arcus.

Quid? non et Scythicis Hypanis de montibus ortus,

qui fuerat dulcis, salibus vitiatur amaris?

Fluctibus ambitae fuerant Antissa Pharosque

et Phoenissa Tyros, quarum nunc insula nulla est.

Leucada continuam veteres habuere coloni:

nunc freta circueunt. Zancle quoque iuncta fuisse

dicitur Italiae, donec confinia pontus

abstulit et media tellurem reppulit unda.

Si quaeras Helicen et Burin, Achaidas urbes,

invenies sub aquis, et adhuc ostendere nautae

inclinata solent cum moenibus oppida mersis.

Est prope Pittheam tumulus Troezena, sine ullis

arduus arboribus, quondam planissima campi

area, nunc tumulus; nam (res horrenda relatu!)

vis fera ventorum, caecis inclusa cavernis,

exspirare aliqua cupiens luctataque frustra

liberiore frui caelo, cum carcere rima

nulla foret toto nec pervia flatibus esset,

extentam tumefecit humum, ceu spiritus oris

tendere vesicam solet aut derepta bicorni

terga capro; tumor ille loci permansit et alti

collis habet speciem longoque induruit aevo.

Plurima cum subeant audita et cognita nobis,

pauca super referam. Quid? non et lympha figuras

datque capitque novas? Medio tua, corniger Ammon,

unda die gelida est, ortuque obituque calescit.

Admotis Athamanas aquis accendere lignum

narratur, minimos cum luna recessit in orbes.

Flumen habent Cicones, quod potum saxea reddit

viscera, quod tactis inducit marmora rebus.

Crathis et huic Sybaris, nostris conterminus oris

electro similes faciunt auroque capillos.

Quodque magis mirum est, sunt qui non corpora tantum,

verum animos etiam valeant mutare liquores.

Cui non audita est obscenae Salmacis undae

Aethiopesque lacus? Quos siquis faucibus hausit,

aut furit, aut patitur mirum gravitate soporem.

Clitorio quicumque sitim de fonte levavit,

vina fugit gaudetque meris abstemius undis,

seu vis est in aqua calido contraria vino,

sive, quod indigenae memorant, Amythaone natus,

Proetidas attonitas postquam per carmen et herbas

eripuit furiis, purgamina mentis in illas

misit aquas odiumque meri permansit in undis.

Huic fluit effectu dispar Lyncestius amnis;

quem quicumque parum moderato gutture traxit,

haud aliter titubat, quam si mera vina bibisset.

Est locus Arcadiae (Pheneum dixere priores),

ambiguis suspectus aquis, quas nocte timeto:

nocte nocent potae, sine noxa luce bibuntur.

Sic alias aliasque lacus et flumina vires

concipiunt, tempusque fuit, quo navit in undis,

nunc sedet Ortygie. Timuit concursibus Argo

undarum sparsas Symplegadas elisarum,

quae nunc inmotae perstant ventisque resistunt.

Nec, quae sulphureis ardet fornacibus, Aetne

ignea semper erit, neque enim fuit ignea semper.

Nam sive est animal tellus et vivit habetque

spiramenta locis flammam exhalantia multis,

spirandi mutare vias, quotiensque movetur,

has finire potest, illas aperire cavernas;

sive leves imis venti cohibentur in antris

saxaque cum saxis et habentem semina flammae

materiam iactant, ea concipit ictibus ignem,

antra relinquentur sedatis frigida ventis;

sive bitumineae rapiunt incendia vires

luteave exiguis ardescunt sulphura fumis:

nempe ubi terra cibos alimentaque pinguia flammae

non dabit absumptis per longum viribus aevum

naturaeque suum nutrimen deerit edaci,

non feret illa famem desertaque deseret ignis.

Esse viros fama est in Hyperborea Pallene,

qui soleant levibus velari corpora plumis,

olim Tritoniacam noviens subiere paludem.

Haud equidem credo: sparsae quoque membra venenis

exercere artes Scythides memorantur easdem.

Siqua fides rebus tamen est addenda probatis,

nonne vides, quaecumque mora fluidoque calore

corpora tabescunt, in parva animalia verti?

I quoque, delectos mactatos obrue tauros

(cognita res usu) de putri viscere passim

florilegae nascuntur apes, quae more parentum

rura colunt operique favent in spemque laborant;

pressus humo bellator equus crabronis origo est;

concava litoreo si demas bracchia cancro,

cetera supponas terrae, de parte sepulta

scorpius exibit caudaque minabitur unca;

quaeque solent canis frondes intexere filis

agrestes tineae (res observata colonis)

ferali mutant cum papilione figuram.

Semina limus habet virides generantia ranas,

et generat truncas pedibus, mox apta natando

cura dat, utque eadem sint longis saltibus apta,

posterior superat partes mensura priores.

Nec catulus, partu quem reddidit ursa recenti,

sed male viva caro est: lambendo mater in artus

fingit et in formam, quantam capit ipsa, reducit.

Nonne vides, quos cera tegit sexangula, fetus

melliferarum apium sine membris corpora nasci

et serosque pedes serasque adsumere pennas?

Iunonis volucrem, quae cauda sidera portat,

armigerumque Iovis Cythereiadasque columbas

et genus omne avium mediis e partibus ovi,

ni sciret fieri, quis nasci posse putaret?

Sunt qui, cum clauso putrefacta est spina sepulcro,

mutari credant humanas angue medullas.

Haec tamen ex aliis generis primordia ducunt:

una est, quae reparet seque ipsa reseminet, ales.

Assyrii phoenica vocant; non fruge neque herbis,

sed turis lacrimis et suco vivit amomi.

Haec ubi quinque suae complevit saecula vitae,

ilicis in ramis tremulaeque cacumine palmae

unguibus et puro nidum sibi construit ore.

Quo simul ac casias et nardi lenis aristas

quassaque cum fulva substravit cinnama murra,

se super imponit finitque in odoribus aevum.

Inde ferunt, totidem qui vivere debeat annos,

corpore de patrio parvum phoenica renasci.

Cum dedit huic aetas vires, onerique ferendo est,

ponderibus nidi ramos levat arboris altae

fertque pius cunasque suas patriumque sepulcrum,

perque leves auras Hyperionis urbe potitus

ante fores sacras Hyperionis aede reponit.

Si tamen est aliquid mirae novitatis in istis,

alternare vices et quae modo femina tergo

passa marem est, nunc esse marem miremur hyaenam;

id quoque, quod ventis animal nutritur et aura,

protinus adsimulat, tetigit quoscumque colores.

Victa racemifero lyncas dedit India Baccho:

e quibus, ut memorant, quidquid vesica remisit,

vertitur in lapides et congelat aere tacto.

Sic et curalium quo primum contigit auras

tempore, durescit: mollis fuit herba sub undis.

Desinet ante dies et in alto Phoebus anhelos

aequore tinget equos, quam consequar omnia verbis

in species translata novas: sic tempora verti

cernimus atque illas adsumere robora gentes,

concidere has. Sic magna fuit censuque virisque

perque decem potuit tantum dare sanguinis annos,

nunc humilis veteres tantummodo Troia ruinas

et pro divitiis tumulos ostendit avorum.

Nunc quoque Dardaniam fama est consurgere Romam,

Appenninigenae quae proxima Thybridis undis

mole sub ingenti rerum fundamina ponit:

haec igitur formam crescendo mutat et olim

immensi caput orbis erit. Sic dicere vates

faticinasque ferunt sortes quantumque recordor,

dixerat Aeneae, cum res Troiana labaret,

Priamides Helenus flenti dubioque salutis:

“Nate dea, si nota satis praesagia nostrae

mentis habes, non tota cadet te sospite Troia!

Flamma tibi ferrumque dabunt iter: ibis et una

Pergama rapta feres, donec Troiaeque tibique

externum patrio contingat amicius arvum.

Urbem etiam cerno Phrygios debere nepotes,

quanta nec est nec erit nec visa prioribus annis.

Hanc alii proceres per saecula longa potentem,

sed dominam rerum de sanguine natus Iuli

efficiet; quo cum tellus erit usa, fruentur

aetheriae sedes, caelumque erit exitus illi.”

Haec Helenum cecinisse penatigero Aeneae

mente memor refero, cognataque moenia laetor

crescere et utiliter Phrygibus vicisse Pelasgos.

Ne tamen oblitis ad metam tendere longe

exspatiemur equis, caelum et quodcumque sub illo est,

inmutat formas tellusque et quidquid in illa est:

nos quoque, pars mundi, quoniam non corpora solum,

verum etiam volucres animae sumus inque ferinas

possumus ire domos pecudumque in corpora condi,

corpora, quae possunt animas habuisse parentum

aut fratrum aut aliquo iunctorum foedere nobis

aut hominum certe, tuta esse et honesta sinamus

neve Thyesteis cumulemus viscera mensis!

Quam male consuescit, quam se parat ille cruori

impius humano, vituli qui guttura cultro

rumpit et inmotas praebet mugitibus aures,

aut qui vagitus similes puerilibus haedum

edentem iugulare potest, aut alite vesci,

cui dedit ipse cibos! Quantum est, quod desit in istis

ad plenum facinus? Quo transitus inde paratur?

Bos aret aut mortem senioribus imputet annis,

horriferum contra borean ovis arma ministret,

ubera dent saturae manibus pressanda capellae!

Retia cum pedicis laqueosque artesque dolosas

tollite nec volucrem viscata fallite virga,

nec formidatis cervos includite pennis,

nec celate cibis uncos fallacibus hamos!

Perdite, siqua nocent, verum haec quoque perdite tantum:

ora vacent epulis alimentaque mitia carpant!”

Talibus atque aliis instructum pectora dictis

in patriam remeasse ferunt ultroque petitum

accepisse Numam populi Latiaris habenas.

Coniuge qui felix nympha ducibusque Camenis

sacrificos docuit ritus gentemque feroci

adsuetam bello pacis traduxit ad artes.

Qui postquam senior regnumque aevumque peregit,

exstinctum Latiaeque nurus populusque patresque

deflevere Numam; nam coniunx urbe relicta

vallis Aricinae densis latet abdita silvis

sacraque Oresteae gemitu questuque Dianae

impedit: a! quotiens nymphae nemorisque lacusque,

ne faceret, monuere et consolantia verba

dixerunt. Quotiens flenti Theseius heros

“siste modum!” dixit, “ne que enim fortuna querenda

sola tua est; similes aliorum respice casus:

mitius ista feres, utinamque exempla dolentem

non mea te possent relevare! Sed et mea possunt.

Fando aliquem Hippolytum vestras puto, contigit aures

credulitate patris, sceleratae fraude novercae

occubuisse neci: mirabere, vixque probabo,

sed tamen ille ego sum. Me Pasiphaeia quondam

temptatum frustra patrium temerare cubile,

quod voluit, voluisse, infelix crimine verso

(indiciine metu magis offensane repulsae?)

damnavit, meritumque nihil pater eicit urbe

hostilique caput prece detestatur euntis.

Pittheam profugo curru Troezena petebam,

iamque Corinthiaci carpebam litora ponti,

cum mare surrexit, cumulusque inmanis aquarum

in montis speciem curvari et crescere visus

et dare mugitus summoque cacumine findi.

Corniger hinc taurus ruptis expellitur undis,

pectoribusque tenus molles erectus in auras

naribus et patulo partem maris evomit ore.

Corda pavent comitum. Mihi mens interrita mansit

exsiliis contenta suis: cum colla feroces

ad freta convertunt adrectisque auribus horrent

quadrupedes monstrique metu turbantur et altis

praecipitant currum scopulis; ego ducere vana

frena manu spumis albentibus oblita luctor

et retro lentas tendo resupinus habenas.

Nec vires tamen has rabies superasset equorum.

ni rota, perpetuum qua circumvertitur axem,

stipitis occursu fracta ac disiecta fuisset.

Excutior curru, lorisque tenentibus artus

viscera viva trahi nervosque in stipe teneri,

membra rapi partim, partim reprensa relinqui,

ossa gravem dare fracta sonum fessamque videres

exhalari animam nullasque in corpore partes,

noscere quas posses; unumque erat omnia vulnus.

Num potes aut audes cladi componere nostrae,

nympha, tuam? Vidi quoque luce carentia regna

et lacerum fovi Phlegethontide corpus in unda,

nec nisi Apollineae valido medicamine prolis

reddita vita foret; quam postquam fortibus herbis

atque ope Paeonia Dite indignante recepi,

tum mihi, ne praesens augerem muneris huius

invidiam, densas obiecit Cynthia nubes,

utque forem tutus possemque impune videri,

addidit aetatem nec cognoscenda reliquit

ora mihi Cretenque diu dubitavit habendam

traderet an Delon: Delo Creteque relictis

hic posuit nomenque simul, quod possit equorum

admonuisse, iubet deponere, “qui” que “fuisti

Hippolytus” dixit, “nunc idem Virbius esto!”

Hoc nemus inde colo, de disque minoribus unus

numine sub dominae lateo atque accenseor illi.”

Non tamen Egeriae luctus aliena levare

damna valent, montisque iacens radicibus imis

liquitur in lacrimas, donec pietate dolentis

mota soror Phoebi gelidum de corpore fontem

fecit et aeternas artus tenuavit in undas.

Et nymphas tetigit nova res, et Amazone natus

haud aliter stupuit, quam cum Tyrrhenus arator

fatalem glaebam mediis adspexit in arvis

sponte sua primum nulloque agitante moveri,

sumere mox hominis terraeque amittere formam

oraque venturis aperire recentia fatis

(indigenae dixere Tagen, qui primus Etruscam

edocuit gentem casus aperire futuros);

utve Palatinis haerentem collibus olim

cum subito vidit frondescere Romulus hastam,

quae radice nova, non ferro stabat adacto

et iam non telum, sed lenti viminis arbor

non exspectatas dabat admirantibus umbras;

aut sua fluminea cum vidit Cipus in unda

cornua (vidit enim) falsamque in imagine credens

esse fidem, digitis ad frontem saepe relatis,

quae vidit, tetigit, nec iam sua lumina damnans

restitit, ut victor domito veniebat ab hoste,

ad caelumque manus et eodem lumina tollens

“quiquid” ait, “superi, monstro portenditur isto,

seu laetum est, patriae laetum populoque Quirini,

sive minax, mihi sit!” viridique e caespite factas

placat odoratis herbosas ignibus aras

vinaque dat pateris mactatarumque bidentum,

quid sibi significent, trepidantia consulit exta.

Quae simul adspexit Tyrrhenae gentis haruspex,

magna quidem rerum molimina vidit in illis,

non manifesta tamen. Cum vero sustulit acre

a pecudis fibris ad Cipi cornua lumen,

“rex” ait, “o salve! Tibi enim, tibi, Cipe, tuisque

hic locus et Latiae parebunt cornibus arces.

Tu modo rumpe moras portasque intrare patentes

adpropera! sic fata iubent; namque urbe receptus

rex eris et sceptro tutus potiere perenni.”

Rettulit ille pedem torvamque a moenibus urbis

avertens faciem “procul a! procul omina” dixit

“talia di pellant! Multoque ego iustius aevum

exsul agam, quam me videant Capitolia regem!”

Dixit et extemplo populumque gravemque senatum

convocat, ante tamen pacali cornua lauro

velat; et aggeribus factis a milite forti

insistit priscosque deos e more precatus

“est” ait “hic unus, quem vos nisi pellitis urbe,

rex erit. Is qui sit, signo, non nomine dicam:

cornua fronte gerit. Quem vobis indicat augur,

si Romam intrarit, famularia iura daturum.

Ille quidem potuit portas inrumpere apertas,

sed nos obstitimus, quamvis coniunctior illo

nemo mihi est. Vos urbe virum prohibete, Quirites,

vel, si dignus erit, gravibus vincite catenis,

aut finite metum fatalis morte tyranni!”

Qualia succinctis, ubi trux insibilat eurus,

murmura pinetis fiunt, aut qualia fluctus

aequorei faciunt, siquis procul audiat illos,

tale sonat populus; sed per confusa frementis

verba tamen vulgi vox eminet una “quis ille est?”,

et spectant frontes praedictaque cornua quaerunt.

Rursus ad hos Cipus “quem poscitis” inquit, “habetis”

et dempta capiti, populo prohibente, corona

exhibuit gemino praesignia tempora cornu.

Demisere oculos omnes gemitumque dedere

atque illud meritis clarum (quis credere possit?)

inviti videre caput; nec honore carere

ulterius passi, festam imposuere coronam.

At proceres, quoniam muros intrare vetaris,

ruris honorati tantum tibi, Cipe, dedere,

quantum depresso subiectis bubus aratro

complecti posses ad finem lucis ab ortu,

cornuaque aeratis miram referentia formam

postibus insculpunt, longum mansura per aevum.

Pandite nunc, Musae, praesentia numina vatum

(scitis enim, nec vos fallit spatiosa vetustas,)

unde Coroniden circumflua Thybridis alti

insula Romuleae sacris adiecerit urbis.

Dira lues quondam Latias vitiaverat auras,

pallidaque exsangui squalebant corpora morbo.

Funeribus fessi postquam mortalia cernunt

temptamenta nihil, nihil artes posse medentum,

auxilium caeleste petunt mediamque tenentes

orbis humum Delphos adeunt, oracula Phoebi,

utque salutifera miseris succurrere rebus

sorte velit tantaeque urbis mala finiat, orant:

et locus et laurus et, quas habet ipse, pharetras

intremuere simul, cortinaque reddidit imo

hanc adyto vocem pavefactaque pectora movit:

“Quod petis hinc, propiore loco, Romane, petisses,

et pete nunc propiore loco! nec Apolline vobis,

qui minuat luctus, opus est, sed Apolline nato.

Ite bonis avibus prolemque accersite nostram!”

Iussa dei prudens postquam accepere senatus,

quam colat, explorant, iuvenis Phoebeius urbem,

quique petant ventis Epidauria litora mittunt.

Quae simul incurva missi tetigere carina,

concilium Graiosque patres adiere, darentque,

oravere, deum, qui praesens funera gentis

finiat Ausoniae: certas ita dicere sortes.

Dissidet et variat sententia, parsque negandum

non putat auxilium, multi retinere suamque

non emittere opem nec numina tradere suadent:

dum dubitant, seram pepulere crepuscula lucem,

umbraque telluris tenebras induxerat orbi,

cum deus in somnis opifer consistere visus

ante tuum, Romane, torum, sed qualis in aede

esse solet, baculumque tenens agreste sinistra

caesariem longae dextra deducere barbae

et placido tales emittere pectore voces:

“Pone metus! Veniam simulacraque nostra relinquam.

Hunc modo serpentem, baculum qui nexibus ambit,

perspice et usque nota visu, ut cognoscere possis!

Vertar in hunc, sed maior ero tantusque videbor,

in quantum verti caelestia corpora debent.”

Extemplo cum voce deus, cum voce deoque

somnus abit, somnique fugam lux alma secuta est.

Postera sidereos aurora fugaverat ignes:

incerti, quid agant, proceres ad templa petiti

perveniunt operosa dei, quaque ipse morari

sede velit, signis caelestibus indicet, orant.

Vix bene desierant, cum cristis aureus altis

in serpente deus praenuntia sibila misit

adventuque suo signumque arasque foresque

marmoreumque solum fastigiaque aurea movit

pectoribusque tenus media sublimis in aede

constitit atque oculos circumtulit igne micantes.

Territa turba pavet. Cognovit numina castos

evinctus vitta crines albente sacerdos:

“En deus est deus est! Animis linguisque favete,

quisquis ades!” dixit. “Sis, o pulcherrime, visus

utiliter populosque iuves tua sacra colentes !”

Quisquis adest, visum venerantur numen, et omnes

verba sacerdotis referunt geminata piumque

Aeneadae praestant et mente et voce favorem.

Adnuit his motisque deus rata pignora cristis

et repetita dedit vibrata sibila lingua.

Tum gradibus nitidis delabitur oraque retro

flectit et antiquas abiturus respicit aras

adsuetasque domos habitataque templa salutat.

Inde per iniectis adopertam floribus ingens

serpit humum flectitque sinus mediamque per urbem

tendit ad incurvo munitos aggere portus.

Restitit hic agmenque suum turbaeque sequentis

officium placido visus dimittere vultu

corpus in Ausonia posuit rate: numinis illa

sensit onus, pressa estque dei gravitate carina;

Aeneadae gaudent caesoque in litore tauro

torta coronatae solvunt retinacula navis.

Impulerat levis aura ratem: deus eminet alte,

impositaque premens puppim cervice recurvam

caeruleas despectat aquas modicisque per aequor

Ionium zephyris sextae Pallantidos ortu

Italiam tenuit praeterque Lacinia templo

nobilitata deae Scylaceaque litora fertur;

linquit Iapygiam laevisque Amphrisia remis

saxa fugit, dextra praerupta Celennia parte,

Romethiumque legit Caulonaque Naryciamque,

evincitque fretum Siculique angusta Pelori

Hippotadaeque domos regis Temesesque metalla,

Leucosiamque petit tepidique rosaria Paesti.

Inde legit Capreas promunturiumque Minervae

et Surrentino generosos palmite colles

Herculeamque urbem Stabiasque et in otia natam

Parthenopen et ab hac Cumaeae templa Sibyllae.

Hinc calidi fontes lentisciferumque tenetur

Liternum multamque trahens sub gurgite harenam

Volturnus niveisque frequens Sinuessa columbis

Minturnaeque graves et quam tumulavit alumnus

Antiphataeque domus Trachasque obsessa palude

et tellus Circaea et spissi litoris Antium.

Huc ubi veliferam nautae advertere carinam

(asper enim iam pontus erat), deus explicat orbes

perque sinus crebros et magna volumina labens

templa parentis init flavum tangentia litus.

Aequore placato patrias Epidaurius aras

linquit et hospitio iuncti sibi numinis usus

litoream tractu squamae crepitantis harenam

sulcat et innixus moderamine navis in alta

puppe caput posuit, donec Castrumque sacrasque

Lavini sedes Tiberinaque ad ostia venit.

Huc omnis populi passim matrumque patrumque

obvia turba ruit, quaeque ignes, Troica, servant,

Vesta, tuos, laetoque deum clamore salutant.

Quaque per adversas navis cita ducitur undas,

tura super ripas aris ex ordine factis

parte ab utraque sonant et odorant aera fumis,

ictaque coniectos incalfacit hostia cultros.

Iamque caput rerum, Romanam intraverat urbem:

erigitur serpens summoque acclinia malo

colla movet sedesque sibi circumspicit aptas.

Scinditur in geminas partes circumfluus amnis

(Insula nomen habet), laterumque a parte duorum

porrigit aequales media tellure lacertos.

Huc se de Latia pinu Phoebeius anguis

contulit et finem, specie caeleste resumpta,

luctibus imposuit venitque salutifer urbi.

Hic tamen accessit delubris advena nostris:

Caesar in urbe sua deus est; quem Marte togaque

praecipuum non bella magis finita triumphis

resque domi gestae properataque gloria rerum

in sidus vertere novum stellamque comantem,

quam sua progenies; neque enim de Caesaris actis

ullum maius opus, quam quod pater exstitit huius:

scilicet aequoreos plus est domuisse Britannos

perque papyriferi septemflua flumina Nili

victrices egisse rates Numidasque rebelles

Cinyphiumque Iubam Mithridateisque tumentem

nominibus Pontum populo adiecisse Quirini

et multos meruisse, aliquos egisse triumphos,

quam tantum genuisse virum? Quo praeside rerum

humano generi, superi, favistis abunde!

Ne foret hic igitur mortali semine cretus,

ille deus faciendus erat. Quod ut aurea vidit

Aeneae genetrix, vidit quoque triste parari

pontifici letum et coniurata arma moveri,

palluit et cunctis, ut cuique erat obvia, divis

“adspice” dicebat, “quanta mihi mole parentur

insidiae quantaque caput cum fraude petatur,

quod de Dardanio solum mihi restat Iulo.

Solane semper ero iustis exercita curis,

quam modo Tydidae Calydonia vulneret hasta,

nunc male defensae confundant moenia Troiae,

quae videam natum longis erroribus actum

iactarique freto sedesque intrare silentum

bellaque cum Turno gerere, aut, si vera fatemur,

cum Iunone magis? Quid nunc antiqua recordor

damna mei generis? Timor hic meminisse priorum

non sinit: en acui sceleratos cernitis enses?

Quos prohibete, precor, facinusque repellite, neve

caede sacerdotis flammas exstinguite Vestae!”

Talia nequiquam toto Venus anxia caelo

verba iacit superosque movet, qui rumpere quamquam

ferrea non possunt veterum decreta sororum,

signa tamen luctus dant haud incerta futuri.

Arma ferunt inter nigras crepitantia nubes

terribilesque tubas auditaque cornua caelo

praemonuisse nefas; solis quoque tristis imago

lurida sollicitis praebebat lumina terris.

Saepe faces visae mediis ardere sub astris,

saepe inter nimbos guttae cecidere cruentae.

Caerulus et vultum ferrugine Lucifer atra

sparsus erat, sparsi Lunares sanguine currus.

Tristia mille locis Stygius dedit omina bubo,

mille locis lacrimavit ebur, cantusque feruntur

auditi sanctis et verba minantia lucis.

Victima nulla litat magnosque instare tumultus

fibra monet, caesumque caput reperitur in extis.

Inque foro circumque domos et templa deorum

nocturnos ululasse canes umbrasque silentum

erravisse ferunt motamque tremoribus urbem.

Non tamen insidias venturaque vincere fata

praemonitus potuere deum, strictique feruntur

in templum gladii; neque enim locus ullus in urbe

ad facinus diramque placet nisi curia, caedem.

Tum vero Cytherea manu percussit utraque

pectus et Aeneaden molitur condere nube,

qua prius infesto Paris est ereptus Atridae

et Diomedeos Aeneas fugerat enses.

Talibus hanc genitor: “Sola insuperabile fatum,

nata, movere paras? Intres licet ipsa sororum

tecta trium: cernes illic molimine vasto

ex aere et solido rerum tabularia ferro,

quae neque concussum caeli neque fulminis iram

nec metuunt ullas tuta atque aeterna ruinas.

Invenies illic incisa adamante perenni

fata tui generis: legi ipse animoque notavi

et referam, ne sis etiamnum ignara futuri.

Hic sua complevit, pro quo, Cytherea, laboras,

tempora, perfectis, quos terrae debuit, annis.

Ut deus accedat caelo templisque colatur,

tu facies natusque suus, qui nominis heres

impositum feret unus onus caesique parentis

nos in bella suos fortissimus ultor habebit.

Illius auspiciis obsessae moenia pacem

victa petent Mutinae, Pharsalia sentiet illum.

Emathiique iterum madefient caede Philippi,

et magnum Siculis nomen superabitur undis,

Romanique ducis coniunx Aegyptia taedae

non bene fisa cadet, frustraque erit illa minata,

servitura suo Capitolia nostra Canopo.

Quid tibi barbariem, gentesque ab utroque iacentes

oceano numerem? Quodcumque habitabile tellus

sustinet, huius erit: pontus quoque serviet illi!

Pace data terris animum ad civilia vertet

iura suum legesque feret iustissimus auctor

exemploque suo mores reget inque futuri

temporis aetatem venturorumque nepotum

prospiciens prolem sancta de coniuge natam

ferre simul nomenque suum curasque iubebit,

nec nisi cum senior Pylios aequaverit annos,

aetherias sedes cognataque sidera tanget.

Hanc animam interea caeso de corpore raptam

fac iubar, ut semper Capitolia nostra forumque

divus ab excelsa prospectet Iulius aede.”

Vix ea fatus erat, media cum sede senatus

constitit alma Venus, nulli cernenda, suique

Caesaris eripuit membris neque in aera solvi

passa recentem animam caelestibus intulit astris.

Dumque tulit, lumen capere atque ignescere sensit

emisitque sinu: luna volat altius illa,

flammiferumque trahens spatioso limite crinem

stella micat natique videns bene facta fatetur

esse suis maiora et vinci gaudet ab illo.

Hic sua praeferri quamquam vetat acta paternis,

libera fama tamen nullisque obnoxia iussis

invitum praefert unaque in parte repugnat:

sic magni cedit titulis Agamemnonis Atreus,

Aegea sic Theseus, sic Pelea vicit Achilles;

denique, ut exemplis ipsos aequantibus utar,

sic et Saturnus minor est Iove: Iuppiter arces

temperat aetherias et mundi regna triformis,

terra sub Augusto est; pater est et rector uterque.

Di, precor, Aeneae comites, quibus ensis et ignis

cesserunt, dique Indigetes genitorque Quirine

urbis et invicti genitor Gradive Quirini,

Vestaque Caesareos inter sacrata penates,

et cum Caesarea tu, Phoebe domestice, Vesta,

quique tenes altus Tarpeias Iuppiter arces,

quosque alios vati fas appellare piumque est:

tarda sit illa dies et nostro serior aevo,

qua caput Augustum, quem temperat, orbe relicto

accedat caelo faveatque precantibus absens!

Iamque opus exegi, quod nec Iovis ira nec ignis

nec poterit ferrum nec edax abolere vetustas.

Cum volet, illa dies, quae nil nisi corporis huius

ius habet, incerti spatium mihi finiat aevi:

parte tamen meliore mei super alta perennis

astra ferar, nomenque erit indelebile nostrum,

quaque patet domitis Romana potentia terris,

ore legar populi, perque omnia saecula fama,

siquid habent veri vatum praesagia, vivam.