Vt alimenta sanis corporibus agricultura, sic sanitatem aegris MEDICINA promittit. Haec nusquam quidem non est, siquidem etiam inperitissimae gentes herbas aliaque promta in auxilium uulnerum morborumque nouerunt.
						 Verum tamen apud Graecos aliquanto magis quam in ceteris nationibus exculta est, ac ne apud hos quidem a prima origine, sed paucis ante nos saeculis. Vt pote cum uetustissimus auctor Aesculapius celebretur, qui quoniam adhuc rudem et uulgarem hanc scientiam paulo subtilius excoluit, in deorum numerum receptus est.
						 Huius deinde duo filii Podalirius et Machaon bello Troiano ducem Agamemnonem secuti non mediocrem opem commilitonibus suis attulerunt; quos tamen Homerus non in pestilentia neque in uariis generibus morborum aliquid adtulisse auxilii, sed uulneribus tantummodo ferro et medicamentis mederi solitos esse proposuit.
						 Ex quo apparet has partes medicinae solas ab is esse te m tatas, easque esse uetustissimas. Eodem uero auctore disci potest morbos tum ad iram deorum inmortalium relatos esse, et ab isdem opem posci solitam uerique simile est inter * nulla auxilia aduersae ualetudinis, plerumque tamen eam bonam contigisse ob bonos mores, quos neque desidia neque luxuria uitiarant;
						 siquidem haec duo corpora prius in Graecia, deinde apud nos adflixerunt ideoque multiplex ista medicina, neque olim 
						neque apud alias gentes necessaria, uix aliquos ex nobis ad senectutis principia perducit.
					 
					 Ergo etiam post eos, de quibus re t tuli, nulli clari uiri medicinam exercuerunt, donec maiore studio litterarum disciplina agitari coepit;
						 quae ut animo praecipue omnium necessaria, sic corpori inimica est. Primoque medendi scientia sapientiae pars habebatur, ut et morborum curatio et rerum naturae contemplatio sub isdem auctoribus nata sit:
						 scilicet is hanc maxime requirentibus, qui corporum suorum robora quieta cogitatione nocturnaque uigilia minuerant. Ideoque multos ex sapientiae professoribus peritos eius fuisse accipimus, clarissimos uero ex is Pythagoran et Enpedoclen et Democritum.
						 Huius autem, ut quidam crediderunt, discipulus Hippocrates Cous, primus ex omnibus memoria dignus, a studio sapientiae disciplinam hanc separauit, uir et arte et facundia insignis. Post quem Diocles Carystius, deinde Praxagoras et Chrysippus, tum Herophilus et Erasistratus sic artem hanc exercuerunt, ut etiam in diuersas curandi uias processerint.
					 
					 
						 Isdemque temporibus in tres partes medicina diducta est, ut una esset quae uictu, altera quae medicamentis, tertia quae manu mederetur. Primam ΔΙΑΙΤΗΤΙΚΗΝ secundam ΦΑΡΜΑΚΕΥΤΙΚΗΝ tertiam ΧΕΙΡΟΥΡΓΙΑΝ Graeci nominarunt. Eius autem, quae uictu morbos curat, longe clarissimi auctores etiam altius quaedam agitare conati, rerum quoque naturae sibi cognitionem uindicarunt, tamquam sine ea trunca et debilis medicina esset.
						 Post quos Serapion, primus omnium nihil hanc rationalem disciplinam pertinere ad medicinam professus, in usu tantum et experimentis eam posuit. Quem Apollonius et Glaucias et aliquanto post Heraclides Tarentinus et aliqui non mediocres uiri secuti ex ipsa professione se empiricos appellauerunt.
						 Sic in duas partes ea quoque, quae uictu curat, medicina diuisa est, aliis rationalem artem, aliis usum tantum sibi uindicantibus, nullo uero quicquam post eos, qui supra comprehensi sunt, agitante, nisi quod acceperat, donec Asclepiades medendi rationem ex magna parte mutauit. Ex cuius 
						
						successoribus Themison nuper ipse quoque quaedam in senectute deflexit. Et per hos quidem maxime uiros salutaris ista nobis professio increuit.
					 
					 
						 Quoniam autem ex tribus medicinae partibus ut difficillima, sic etiam clarissima est ea, quae morbis medetur, ante omnia de hac dicendum est. Et quia prima in e o dissensio est, quod alii sibi experimentorum tantummodo notitiam necessariam esse contendunt, alii nisi corporum rerumque ratione comperta non satis potentem usum esse proponunt, indicandum est, quae maxime ex utraque parte dicantur, quo facilius nostra quoque opinio interponi possit.
					 
					 
						 Igitur ii, qui RATIONALEM medicinam profitentur, haec necessaria esse proponunt: abditarum et morbos continentium causarum notitiam, deinde euidentium; post haec etiam naturalium actionum, nouissime partium interiorum.
					 
					 
						 Abditas causas uocant, in quibus requiritur, ex quibus principiis nostra corpora sint, quid secundam, quid aduersam ualetudinem faciat. Neque enim credunt posse eum scire, quomodo morbos curare conueniat, qui unde sint ignoret; neque esse dubium quin alia curatione opus sit, si ex quattuor principiis uel superans aliquod uel deficiens aduersam ualetudinem creat, ut quidam ex sapientiae professoribus dixerunt:
						 alia, si in umidis omne uitium est, ut Herophilo uisum est; alia, si in spiritu, ut Hippocrati; alia, si sanguis in eas uenas, quae spiritui accommodatae sunt, transfunditur et inflammationem, quam Graeci ΦΛΕΓΜΟΝΗΝ nominant, excitat, eaque inflammatio talem motum efficit, qualis in febre est, ut Erasistrato placuit;
						 alia, si manantia corpuscula per inuisibilia foramina subsistendo iter claudunt, ut Asclepiades contendit: eum uero recte curaturum, quem prima origo 
						causae non fefellerit. Neque uero infitiantur experimenta quoque esse necessaria, sed ne ad haec quidem aditum fieri potuisse nisi ab aliqua ratione contendunt:
						 non enim quidlibet antiquiores uiros aegris inculcasse, sed cogitasse quid maxime conueniret, et id usu explorasse, ad quod ante coniectura aliqua duxisset. Neque interesse, an nunc iam pleraque explorata sint * * * , si a consilio tamen coeperunt. Et id quidem in multis ita se habere. Saepe uero etiam noua incidere genera morborum, in quibus nihil adhuc usus ostenderit et ideo necessarium sit animaduertere, unde ea coeperi n t; sine quo nemo reperire mortalium possit, cur hoc quam illo potius utatur. Et ob haec quidem in obscuro positas causas persecuntur.
					 
					 
						 Euidentes uero has appellant, in quibus quaerunt, initium morbi calor attulerit an frigus, fames an satietas, et quae similia sunt: occursurum enim uitio dicunt eum, qui originem non ignorarit.
					 
					 
						 Naturales uero corporis actiones appellant, per quas spiritum trahimus et emittimus, cibum potionemque et adsumimus et concoquimus, itemque per quas eadem haec in omnes membrorum partes digeruntur. Tum requirunt etiam, quare uenae nostrae modo summittant se, modo attollant; quae ratio somni, quae uigiliae sit; sine quorum notitia neminem putant uel occurrere uel mederi morbis inter haec nascentibus posse.
						 Ex quibus quia maxime pertinere ad rem concoctio uidetur, huic potissimum insistunt; et duce alii Erasistrato teri cibum in uentre contendunt, alii Plistonico Praxagorae discipulo putrescere; alii credunt Hippocrati per calorem cibos concoqui; acceduntque Asclepiadis 
						aemuli, qui omnia ista uana et superuacua esse proponunt: nihil enim concoqui, sed crudam materiam, sicut adsumpta est, in corpus omne diduci.
						 Et haec quidem inter eos parum constant: illud uero conuenit, alium dandum cibum laborantibus, si hoc, alium, si illud uerum est: nam si teritur intus, eum quaerendum esse, qui facillime teri possit; si putrescit, eum, in quo hoc expeditissimum est; si calor concoquit, eum, qui maxime calorem mouet:
						 at nihil ex his esse quaerendum, si nihil concoquitur, ea uero sumenda, quae maxime manent, qualia adsumpta sunt. Eademque ratione, cum spiritus grauis est, cum somnus aut uigilia urguet, eum mederi posse arbitrantur, qui prius illa ipsa qualiter eueniant perceperit.
					 
					 
						 Praeter haec, cum in interioribus partibus et dolores et morborum uaria genera nascantur, neminem putant his adhibere posse remedia, qui ipsa s ignoret. Ergo necessarium esse incidere corpora mortuorum, eorumque uiscera atque intestina scrutari; longeque optime fecisse Herophilum et Erasistratum, qui nocentes homines a regibus ex carcere acceptos uiuos inciderint,
						 considerarintque etiamnum spiritu remanente ea, quae natura ante clausisset, eorumque positum, colorem, figuram, magnitudinem, ordinem, duritiem, mollitiem, l e uorem, contactum, processus deinde singulorum et recessus, et siue quid inseritur alteri, siue quid partem alterius in se recipit:
						 neque enim, cum dolor intus incidit, scire quid doleat eum, qui, qua parte quo d que uiscus intestinumue sit, non cognouerit neque curari id, quod aegrum est, posse ab eo, qui quid sit ignoret; et cum per uolnus alicuius uiscera patefacta sunt, eum, qui sanae cuiusque colorem partis ignoret, nescire quid integrum, quid corruptum sit;
						 ita ne succurrere quidem posse corruptis. Aptiusque extrinsecus inponi remedia conpertis interiorum et sedibus et figuris cognitaque eorum magnitudine; similesque omnia, quae posita supra sunt, rationes habere. Neque esse crudele, sicut plerique proponunt, hominum nocentium et horum quoque paucorum suppliciis remedia populis innocentibus saeculorum omnium quaeri. 
					 
					 
						 Contra ii, qui se ENPIRICOS ab experientia nominant, euidentes quidem causas ut necessarias amplectuntur: obscurarum uero causarum et naturalium actionum quaestionem ideo superuacuam esse contendunt, quoniam non conprehensibilis natura sit.
						 Non posse uero conprehendi patere ex eorum, qui de his disputarunt, discordia, cum de ista re neque inter sapientiae professores, neque inter ipsos medicos conueniat. Cur enim potius aliquis Hippocrati credat quam Herophilo? 
						cur huic potius quam Asclepiadi?
						 Si rationes sequi uelit, omnium posse uideri non inprobabiles; si curationes, ab omnibus his aegros perductos esse ad sanitatem. Ita neque disputationi neque auctoritati cuiusquam fidem derogari oportuisse. Etiam sapientiae studiosos maximos medicos esse, si ratiocinatio hoc faceret: nunc illis uerba superesse, deesse medendi scientiam.
						 Differre quoque pro natura locorum genera medicinae, et aliud opus esse Romae, aliud in Aegypto, aliud in Gallia. Quod si morbos haec causae facerent, quae ubique eadem essent, eadem remedia quoque ubique esse debuisse. Saepe etiam causas apparere, ut puta lippitudinis, uulneris, neque ex his patere medicinam.
						 Quod si scientiam hanc non subiciat euidens causa, multo minus eam posse subicere, quae in dubio est. Cum igitur illa incerta, inconprehensibilis sit, a certis potius et exploratis petendum esse praesidium, id est is, quae experientia in ipsis curationibus docuerit, sicut in ceteris omnibus artibus.
						 Nam ne agricolam quidem aut gubernatorem disputatione sed usu fieri. Ac nihil istas cogitationes ad medicinam pertinere eo quoque disci, quod qui diuersa de his senserint, ad eandem tamen sanitatem homines perduxerint: id enim fecisse, quia non ab obscuris causis neque a naturalibus actionibus, quae apud eos diuersae erant, sed ab experimentis, prout cuique responderant, medendi uias traxerint.
						 Ne inter initia quidem ab istis quaestionibus deductam esse medicinam, sed ab experimentis: aegrorum enim, qui sine medicis erant, alios propter auiditatem primis diebus protinus cibum adsumpsisse, alios propter fastidium abstinuisse; leuatumque magis eorum morbum esse, qui abstinuerant.
						 Itemque alios in ipsa febre aliquid edisse, alios paulo ante eam, alios post remissionem eius; optime deinde iis cessisse, qui post finem febris id fecer a nt; eademque ratione alios inter principia protinus usos esse cibo pleniore, alios exiguo; grauioresque eos factos, qui se implerant.
						 Haec similiaque 
						cum cottidie inciderent, diligentes homines notasse quae plerumque melius responderent; deinde aegrotantibus ea praecipere coepisse. Sic medicinam ortam, subinde aliorum salute, aliorum interitu perniciosa discernentem a salutaribus.
						 Repertis deinde iam remediis, homines de rationibus eorum disserere coepisse; nec post rationem medicinam esse inuentam, sed post inuentam medicinam rationem esse quaesitam. Requirere etiam s e , ratio idem doceat quod experientia an aliud: si idem, superuacuam esse; si aliud, etiam contrariam. Primo tamen remedia exploranda summa cura fuisse; nunc uero iam explorata esse; neque aut noua genera morborum reperiri, aut nouam desiderari medicinam.
						 Quod si iam incidat mali genus aliquod ignotum, non ideo tamen fore medico de rebus cogitandum obscuris, sed eum protinus uisurum cui morbo id proximum sit, temptaturumque remedia similia illis, quae uicino malo saepe succurrerint, et per eius similitudines opem reperturum.
						 Neque enim se dicere medicum consilio non egere et inrationale animal hanc artem posse praestare; sed has latentium rerum coniecturas ad rem non pertinere, quia non intersit, quid morbum faciat, sed quid tollat; neque ad rem pertineat, quomodo, sed quid optime digeratur, siue hac de causa concoctio incidat siue illa, et siue concoctio sit illa siue tantum digestio.
						 Neque quaerendum esse quomodo spiremus, sed quid grauem et tardum spiritum expediat; neque quid uenas moueat, sed quid quaeque motus genera significent. Haec autem cognosci experimentis. Et in omnibus eiusmodi cogitationibus in utramque partem disseri posse; itaque ingenium et facundiam uincere, morbos autem non eloquentia sed remediis curari. Quae si quis elinguis usu discreta bene norit, hunc aliquanto maiorem medicum futurum, quam si sine usu linguam suam excoluerit.
					 
					 
						 Atque ea quidem, de quibus est dictum, superuacua esse tantummodo: id uero, quod restat, etiam crudele, uiuorum hominum aluum atque praecordia incidi, et salutis humanae praesidem artem non solum pestem alicui, sed hanc etiam atrocissimam inferre; cum praesertim ex his, quae tanta violentia quaerantur, alia non possint omnino cognosci, alia possint etiam sine scelere.
						 Nam colorem, l e uorem, mollitiem, duritiem, similiaque omnia non esse talia inciso corpore, qualia integro fuerint, quia, cum corpor a inuiolata sint, haec tamen metu, 
						dolore, inedia, cruditate, lassitudine, mille aliis mediocribus adfectibus saepe mutentur; multo magis ueri simile esse interiora, quibus maior mollities, lux ipsa noua sit, sub grauissimis uulneribus et ipsa trucidatione mutari.
						 Neque quicquam esse stultius, quam quale quidque uiuo homine est, tale existimare esse moriente, immo iam mortuo. Nam uterum quidem, qui minus ad rem pertineat, spirante homine posse diduci: simul atque uero ferrum ad praecordia accessit et discissum transuersum saeptum est, quod membrana quaedam est quae 
						superiores partes ab inferioribus di ducit ( ΔΙΑΦΡΑΓΜΑ Graeci uocant), hominem animam protinus amittere: ita mortui demum praecordia et uiscus omne in conspectum latrocinantis medici dari ut ique 
						necesse est tale, quale mortui sit, non quale uiui fuit.
						 Itaque consequi medicum, ut hominem crudeliter iugulet, non ut sciat, qualia uiui uiscera habeamus. Si quid tamen sit, quod adhuc spirante homine conspectu subiciatur, id saepe casum offerre curantibus. Interdum enim gladiatorem in harena uel militem in acie uel uiatorem a latronibus exceptum sic uulnerari, ut eius interior aliqua pars aperiatur, et in alio alia; ita sedem, positum, ordinem, figuram, similiaque alia cognoscere prudentem medicum, non caedem sed sanitatem molientem, idque per misericordiam discere, quod alii dira crudelitate cognorint.
						 Ob haec ne mortuorum quidem lacerationem necessariam esse (quae etsi non crudelis, tamen foeda sit), cum aliter pleraque in mortuis se habeant; quantum uero in uiuis cognosci potest, ipsa curatio ostendat.
					 
					 
						 Cum haec per multa uolumina perque magnas contentionis disputationes a medicis saepe tractata sint atque tractentur, subiciendum est, quae proxima uero uideri possint. Ea neque addicta alterutri opinioni sunt, neque ab utraque nimium abhorrentia, sed media quodammodo inter diuersas sententias; quod in plurimis contentionibus deprehendere licet sine ambitione uerum scrutantibus: ut in hac ipsa re.
						 Nam quae demum causae uel secundam ualetudinem praestent, uel morbos excitent, quo modo spiritus aut cibus uel trahatur uel digeratur, ne sapientiae quidem professores scientia 
						
						conprehendunt, sed coniectura persecuntur. Cuius autem rei non est certa notitia, eius opinio certum reperire remedium non potest.
						 Verumque est ad ipsam curandi rationem nihil plus conferre quam experientiam. Quamquam igitur multa sint ad ipsas artes proprie non pertinentia, tamen eas adiuuant excitando artificis ingenium: itaque ista quoque naturae rerum contemplatio, quamuis non faciat medicum, aptiorem tamen medicinae reddit perfectumque. Veri que simile est et Hippocraten et Erasistratum, et quicumque alii non contenti sint 
						febres et ulcera agitare rerum quoque naturam aliqua parte scrutati sunt, non ideo quidem medicos fuisse, uerum id eo quoque maiores medicos extitisse.
						 Ratione uero opus est ipsi medicinae, etsi non inter obscuras causas neque inter naturales actiones, tamen saepe * * : est enim haec ars coniecturalis. Neque respondet ei plerumque non solum coniectura sed etiam experientia et interdum non febris, non †cibus, non somnus subsequitur, sicut adsueuit.
						 Rarius sed aliquando morbus quoque ipse nouus est: quem non incidere manifeste falsum est, cum aetate nostra * * * quae ex naturalibus partibus carne prolapsa et arente intra paucas horas exspirauerit, sic ut nobilissimi medici neque genus mali neque remedium inuenerint.
						 Quos ego nihil temptasse iudico, quia nemo in splendida persona periclitari coniectura sua uoluerit, ne occidisse, nisi seruasset, uideretur: ueri tamen simile est potuisse aliquid cogitare, detracta tali uerecundia, et fortasse responsurum fuisse id, quod aliquis esset expertus.
						 Ad quod medicinae genus neque semper similitudo aliquid confert, et si quando confert, tamen id ipsum rationale est, inter similia genera et morborum et remediorum cogitare, quo potissimum medicamento sit utendum. Cum igitur talis res incidit, medicus aliquid oportet inueniat, quod non utique fortasse sed saepius tamen etiam respondeat.
						 Petet autem nouum quodque consilium non ab rebus latentibus (istae enim dubiae et incertae sunt), sed ab iis, quae explorari possunt, id est euidentibus causis. Interest 
						enim fatigatio morbum an sitis, an frigus an calor, an uigilia an fames fecerit, an cibi uinique abundantia, an intemperantia libidinis.
						 Neque ignorare hunc oportet, quae sit aegri natura, umidum magis an magis siccum corpus eius sit, ualidi nerui an infirmi, frequens aduersa ualetudo an rara, eaque, cum est, uehemens esse soleat an leuis, breuis an longa; quod is uitae genus sit secutus, laboriosum an quietum, cum luxu an cum frugalitate: ex his enim similibusque saepe curandi noua ratio ducenda est.
					 
					 
						 Quamuis ne haec quidem sic praeteriri debent, quasi nullam controuersiam recipiant. Nam et Erasistratus non ex illis causis fieri morbos dixit, quoniam et alii et idem alias post istas non febricitarent; et quidam medici saeculi nostri sub auctore, ut ipsi uideri uolunt, Themisone contendunt nullius causae notitiam quicquam ad curationes pertinere; satisque esse quaedam communia morborum intueri.
						 Siquidem horum tria genera esse, unum adstrictum, alterum fluens, tertium mixtum. Nam modo parum excernere aegros, modo nimium, modo alia parte parum, alia nimium: haec autem genera morborum modo acuta esse, modo longa, et modo increscere, modo consistere, modo minui.
						 Cognito igitur eo, quod ex his est, si corpus adstrictum est, digerendum esse; si profluuio laborat, continendum; si mixtum uitium habet, occurrendum subinde uehementiori malo. Et aliter acutis morbis medendum, aliter uetustis, aliter increscentibus, aliter subsistentibus, aliter iam ad sanitatem inclinatis.
						 Horum obseruationem medicinam esse; quam ita finiunt, ut quasi uiam quandam quam ΜΕΘΟΔΟΝ nominant, eorumque, quae in morbis communia sunt, contemplatricem esse contendant. Ac neque rationalibus se neque experimenta tantum spectantibus adnumerari uolunt, cum ab illis eo nomine dissentiant, quod in coniectura rerum latentium nolunt esse medicinam; ab his eo, quod parum artis esse in obseruatione experimentorum credunt.
					 
					 
						 Quod ad Erasistratum pertinet, primum ipsa euidentia eius opinioni repugnat * * quia raro nisi post horum aliquid morbus uenit; 
						deinde non sequitur, ut, quod alium non adficit aut eundem alias, id ne alteri quidem aut eidem tempore alio noceat. Possunt enim quaedam subesse corpori uel ex infirmitate eius uel ex aliquo adfectu, quae uel in alio non sunt, uel in hoc alias non fuerunt eaque per se non tanta, u t concitent morbum, tamen obnoxium magis aliis iniuriis corpus effici a nt.
						 Quod si contemplationem rerum naturae, quam temere medici isti sibi uindicant, satis conprehendisset, etiam illud scisset, nihil omnino ob unam causam fieri, sed id pro causa adprehendi, quod contulisse plurimum uidetur. Potest autem id, dum solum est, non mouere, quod iunctum aliis maxime moueat.
						 Accedit ad haec, quod ne ipse quidem Erasistratus, qui transfuso in arterias sanguine febrem fieri dicit idque nimis repleto corpore incidere, repperit, cur ex duobus aeque repletis alter in morbum incideret, alter omni periculo uacaret; quod cotidie fieri apparet.
						 Ex quo disci potest, ut uera sit illa transfusio, tamen illam non per se, cum plenum corpus est, fieri, sed cum horum aliquid accesserit.
					 
					 
						 Themisonis uero aemuli, si perpetua quae promittunt habent, magis etiam quam ulli rationales sunt. Neque enim, si quis non omnia tenet, quae rationalis alius probat, protinus alio nouo nomine artis indiget, si modo, (quod primum est,) non memoriae soli sed rationi quoque insistit.
						 Si, uero quod propius est, uix ulla perpetua praecepta medicinalis ars recipit, idem sunt quod ii, quos experimenta sola sustinent; eo magis quoniam, conpresserit aliquem morbus an fuderit, quilibet etiam inperitissimus uidet: quid autem conpressum corpus resoluat, quid solutum teneat, si a ratione tractum est, rationalis est medicus; si, ut ei, qui se rationalem negat, confiteri necesse est, ab experientia, empericus.
						 Ita apud eum morbi cognitio extra artem, medicina intra usum est; neque adiectum quicquam empericorum professioni, sed demptum est, quoniam illi multa circumspiciunt, hi tantum facillima, et non plus quam uulgaria.
						 Nam et ii, qui pecoribus ac iumentis medentur, cum propria cuiusque ex mutis animalibus nosse non 
						
						possint, communibus tantummodo insistunt; et exterae gentes, cum suptilem medicinae rationem non nouerint, communia tantum uident; et qui ampla ualetudinaria nutriunt, quia singulis summa cura consulere non sustinent, ad communia ista confugiunt.
						 Neque Hercules istud antiqui medici nescierunt, sed his contenti non fuerunt. Ergo etiam uetustissimus auctor Hippocrates dixit mederi oportere et communia et propria intuentem. Ac ne isti quidem ipsi intra suam professionem consistere ullo modo possunt: siquidem et conpressorum et fluentium morborum genera diuersa sunt; faciliusque id in iis, quae fluunt, inspici potest.
						 Aliud est enim sanguinem, aliud bilem, aliud cibum uomere; aliud deiectionibus, aliud torminibus laborare; aliud sudore digeri, aliud tabe consumi. Atque in partes quoque umor erumpit, ut oculos aurisque; quo periculo nullum humanum membrum uacat. Nihil autem horum sic ut aliud curatur.
						 Ita protinus in his a communi fluentis morbi contemplatione ad propriam medicin a descendit. Atque in hac quoque rursus alia proprietatis notitia saepe necessaria est; quia non eadem omnibus etiam in similibus casibus opitulantur: siquidem certae qu aeda m res sunt, quae in pluribus uentrem aut adstringunt aut resoluunt. Inueniuntur tamen, in quibus aliter atque in ceteris idem eueniat: in his ergo communium inspectio contraria est, propriorum tantum salutaris.
						 Et causae quoque aestimatio saepe morbum soluit. Ergo etiam ingeniosissimus saeculi nostri medicus, quem nuper uidimus, Cassius febricitanti cuidam et magna siti adfecto, cum post ebrietatem eum premi coepisse cognosset, aquam frigidam ingessit; qua ille e pota cum uini uim miscendo fregisset, protinus febrem somno et sudore discussit.
						 Quod auxilium medicus opportune prouidit non ex eo, quod aut adstrictum corpus erat aut fluebat, sed ex ea causa, quae ante praecesserat. Estque etiam proprium aliquid et loci et temporis istis quoque auctoribus: qui, cum disputant, quemadmodum sanis hominibus agendum sit, praecipiunt, ut grauibus aut locis aut temporibus magis uitetur frigus, aestus, satietas, labor, libido; magisque ut conquiescat isdem locis aut temporibus, si quis grauitatem corporis sensit, ac neque uomitu stomachum neque purgatione aluum sollicitet.
						 Quae uera quidem sunt; a communibus tamen ad quaedam propria descendunt, nisi persuadere nobis uolunt sanis quidem considerandum esse, quod caelum, quod tempus 
						anni sit, aegris uero non esse; quibus tanto magis omnis obseruatio necessaria est, quanto magis obnoxia offensis infirmitas est. Qui n 
						etiam morborum in isdem hominibus aliae atque aliae proprietates sunt; et qui secundis aliquando frustra curatus est, contrariis saepe restituitur.
						 Plurimaque in dando cibo discrimina reperiuntur, ex quibus contentus uno ero. Nam famem facilius adulescens quam puer, facilius in denso caelo quam in tenui, facilius hieme quam aestate, facilius uno cibo quam prandio quoque adsuetus, facilius inexercitatus quam exercitatus homo sustinet:
						 saepe autem in eo magis necessaria cibi festinatio est, qui minus inediam tolerat. Ob quae conicio eum, qui propria non nouit, communia tantum debere intueri; eumque, qui nosse proprietates potest, non illas quidem oportere neglegere, sed his quoque insistere; ideoque, cum par scientia sit, utiliorem tamen medicum esse amicum quam extraneum.
					 
					 
						 Igitur, ut ad propositum meum redeam, rationalem quidem puto medicinam esse debere, instrui uero ab euidentibus causis, obscuris omnibus non ab cogitatione artificis sed ab ipsa arte reiectis. Incidere autem uiuorum corpora et crudele et superuacuum est, mortuorum discentibus necessarium: nam positum et ordinem nosse debent, quae cadauer melius quam uiuus et uulneratus homo repraesenta n t.
						 Sed et cetera, quae modo in uiuis cognosci possunt, in ipsis curationibus uulneratorum paulo tardius sed aliquanto mitius usus ipse monstrabit.
					 
					 His propositis, primum dicam, quemadmodum sanos agere conueniat, tum ad ea transibo, quae ad morbos curationesque eorum pertinebunt.

SANVS homo, qui et bene ualet et suae spontis est, nullis obligare se legibus debet, ac neque medico neque iatroalipta egere. Hunc oportet uarium habere uitae genus: modo ruri esse, modo in urbe, saepiusque in agro; nauigare, uenari, quiescere interdum, sed frequentius se exercere; siquidem ignauia corpus hebetat, labor firmat, illa maturam senectutem, hic longam adulescentiam reddit.
					 
					 
						 Prodest etiam interdum balineo, interdum aquis frigidis uti; modo ungui, modo id ipsum neglegere; nullum genus cibi fugere, quo 
						populus utatur; interdum in conuictu esse, interdum ab eo se retrahere; modo plus iusto, modo non amplius adsumere; bis die potius quam semel cibum capere, et semper quam plurimum, dummodo hunc concoquat.
						 Sed ut huius generis exercitationes cibique necessariae sunt, si c athletici superuacui: nam et intermissus propter ciuiles aliquas necessitates ordo exercitationis corpus adfligit, et ea corpora, quae more eorum repleta sunt, celerrime et senescunt et aegrotant.
					 
					 
						 Concubitus uero neque nimis concupiscendus, neque nimis pertimescendus est. Rarus corpus excitat, frequens soluit. Cum autem frequens non numero sit sed natura * * , ratione aetatis et corporis, scire licet eum non inutilem esse, quem corporis neque languor neque dolor sequitur.
						 Idem interdiu peior est, noctu tutior, ita tamen, si neque illum cibus, neque hunc cum uigilia labor statim sequitur. Haec firmis seruanda sunt, cauendumque ne in secunda ualetudine aduersae praesidia consumantur.

At INBECILLIS, quo in numero magna pars urbanorum omnesque paene cupidi litterarum sunt, obseruatio maior necessaria est, ut, quod uel corporis uel loci uel studii ratio detrahit, cura restituat.
						 Ex his igitur qui bene concoxit, mane tuto surget; qui parum, quiescere debet, et si mane surgendi necessitas fuit, redormire; qui non concoxit, ex toto conquiescere ac neque labori se neque exercitationi neque negotiis credere. Qui crudum sine praecordiorum dolore ructat, is ex interuallo aquam frigidam bibere, et se nihilo minus continere.
					 
					 
						 Habitare uero aedificio lucido, perflatum aestiuum, hibernum solem habente; cauere meridianum solem, matutinum et uespertinum frigus, itemque auras fluminum atque stagnorum; minimeque nubilo caelo soli aperienti se * * committere, ne modo frigus, modo calor moueat; quae res maxime grauedines destillationesque concitat. Magis uero grauibus locis ista seruanda sunt, in quibus etiam pestilentiam faciunt.
					 
					 
						 Scire autem licet integrum corpus esse, quo die mane urina alba, dein rufa est: illud concoquere, hoc concoxisse significat. Vbi experrectus est aliquis, paulum intermittere; deinde, nisi hiemps est, 
						
						fouere os multa aqua frigida debet;
						 longis diebus meridiari potius ante cibum; si minus, pos eum. Per hiemem potissimum totis noctibus conquiescere; sin lucubrandum est, non post cibum id facere, sed post concoctionem. Quem interdiu uel domestica uel ciuilia officia tenuerunt, huic tempus aliquod seruandum curationi corporis sui est. Prima autem eius curatio exercitatio est, quae semper antecedere cibum debet, in eo, qui minus laborauit et bene concoxit, amplior; in eo, qui fatigatus est et minus concoxit, remissior.
					 
					 
						 Commode uero exercent clara lectio, arma, pila, cursus, ambulatio, atque haec non utique plana commodior est, siquidem melius ascensus quoque et descensus cum quadam uarietate corpus moueat, nisi tamen id perquam inbecillum est: melior autem est sub diuo quam in porticu; melior, si caput patitur, in sole quam in umbra, melior in umbra quam paries aut uiridia efficiunt, quam quae tecto subest; melior recta quam flexuosa.
						 Exercitationis autem plerumque finis esse debet sudor aut certe lassitudo, quae citra fatigationem sit, idque ipsum modo minus, modo magis faciendum est. Ac ne his quidem athletarum exemplo uel certa esse lex uel inmodicus labor debet. Exercitationem recte sequitur modo unctio, uel in sole uel ad ignem; modo balineum, sed conclaui quam maxime et alto et lucido et spatioso. Ex his uero neutrum semper fieri oportet, sed saepius alterutrum pro corporis natura. Post haec paulum conquiescere opus est.
					 
					 
						 Vbi ad cibum uentum est, numquam utilis est nimia satietas, saepe inutilis nimia abstinentia: si qua intemperantia subest, tutior est in potione quam in esca. Cibus a salsamentis, holeribus similibusque rebus melius incipit; tum caro adsumenda est, quae assa optima aut elixa est.
						 Condita omnia duabus causis inutilia sunt, quoniam et plus propter dulcedinem adsumitur, et quod modo par est, tamen aegrius concoquitur. Secunda mensa bono stomacho nihil nocet, in inbecillo coacescit. Si quis itaque hoc parum ualet, palmulas pomaque et similia melius primo cibo adsumit. Post multas potiones, quae aliquantum sitim excesserunt, nihil edendum est, post satietatem nihil 
						agendum.
						 Vbi expletus est aliquis, facilius concoquit, si, quicquid adsumpsit, potione aquae frigidae includit, tum paulisper inuigilat, deinde bene dormit. Si quis interdiu se inpleuit, post cibum neque frigori neque aestui neque labori se debet committere: neque enim tam facile haec inani corpore quam repleto nocent. Si quibus de causis futura inedia est, labor omnis uitandus est.

Atque haec quidem paene perpetua sunt. Quasdam autem obseruationes desiderant et nouae res et corporum genera et sexus et aetates et tempora anni. Nam neque ex salubri loco in grauem, neque ex graui in salubrem transitus satis tutus est. Ex salubri in grauem prima hieme, ex graui in eum, qui salubris est, prima aestate transire melius est.
						 Neque ex multa uero fame nimia satietas neque ex nimia satietate fames idonea est. Periclitaturque et qui semel et qui bis die cibum incontinenter contra consuetudinem adsumit. Item neque ex nimio labore subitum otium neque ex nimio otio subitus labor sine graui noxa est. Ergo cum quis mutare aliquid uolet, paulatim debebit adsuescere. Omnem etiam laborem facilius uel puer uel senex quam insuetus homo sustinet.
						 Atque ideo quoque nimis otiosa uita utilis non est, quia potest incidere laboris necessitas. Si quando tamen insuetus aliquis laborauit, aut si multo plus quam solet etiam si qui adsueuit, huic ieiuno dormiendum est, multo magis etiam si os amarum est uel oculi caligant, aut uenter perturbatur: tum enim non dormiendum tantummodo ieiuno est, sed etiam * in posterum diem permanendum, nisi cito id quies sustulit. Quod si factum est, surgere oportet et lente paulum ambulare. At si somni necessitas non fuit, quia modice magis aliquis laborauit, tamen ingredi aliquid eodem modo debet.
						 Communia deinde omnibus sunt post fatigationem cibum sumpturis: ubi paulum ambulauerunt, si balneum non est, calido loco uel in sole uel ad ignem ungui atque sudare; si est, ante omnia in tepidario sedere, deinde ubi paululum conquierunt, intrare et descendere in solium; tum multo oleo ungui 
						
						leniterque perfricari, iterum in solium descendere, post haec os aqua calida, deinde frigida fouere. Balineum his feruens idoneum non est.
						 Ergo si nimium alicui fatigato paene febris est, huic abunde est loco tepido demittere se inguinibus tenus in aquam calidam, cui paulum olei sit adiectum, deinde totum quidem corpus, maxime tamen eas partes, quae in aqua fuerunt, leuiter perfricare ex oleo, cui uinum et paulum contriti salis sit adiectum.
						 Post haec omnibus fatigatis aptum est cibum sumere, eoque umido uti, aqua uel certe diluta potione esse contentos, maximeque ea, quae moueat urinam. Illud quoque nosse oportet, quod ex labore sudanti frigida potio perniciosissima est atque etiam, cum sudor se remisit, itinere fatigatis inutilis.
						 A balineo quoque uenientibus Asclepiades inutilem eam iudicauit; quod in iis uerum est, quibus aluus facile nec tuto resoluitur quique facile inhorrescunt; perpetuum in omnibus non est, cum potius naturale sit potione aestuantem stomachum refrigerari, frigentem calefieri. Quod ita praecipio, ut tamen fatear, ne ex hac quidem causa sudanti adhuc frigidum bibendum esse.
						 Solet etiam prodesse post uarium cibum frequentesque dilutas potiones uomitus, et postero die longa quies, deinde modica exercitatio. Si adsidua fatigatio urguet, in uicem modo aquam, modo uinum bibendum est, raro balineo utendum. Leuatque lassitudinem etiam laboris mutatio; eumque, quem nouum genus eiusdem laboris pressit, id quod in consuetudine est, reficit.
						 Fatigato cotidianum cubile tutissimum est: lassat enim quod contra consuetudinem, seu molle seu durum est. Proprie quaedam ad eum pertinent, qui ambulando fatigatur. Hunc reficit in ipso quoque itinere frequens frictio, post iter primum sedile, deinde unctio; tum calida aqua in balineo magis superiores partes quam inferiores foueat.
						 Si quis uero exustus in sole est, huic in balneum protinus eundum perfundendumque oleo corpus et caput; deinde in solium bene calidum descendendum est; tum multa aqua per caput infundenda, prius calida, deinde frigida. At ei, qui perfrixit, opus est in balineo primum inuoluto sedere, donec insudet; 
						tum ungui, deinde lauari; cibum modicum, deinde potiones meracas adsumere.
						 Is uero, qui nauigauit et nausea pressus est, si multam bilem euomuit, uel abstinere a cibo debet uel paulum aliquid adsumere. Si pituitam acidam effudit, utique sumere cibum, sed adsueto leuiorem: si sine uomitu nausea fuerit, uel abstinere uel post cibum uomere.
						 Qui uero toto die uel in uehiculo uel in spectaculis sedit, huic nihil currendum sed lente ambulandum est. Lenta quoque in balineo mora, dein cena exigua prodesse cons u erunt. Si quis in balineo aestuat, reficit hunc ore exceptum et in eo retentum acetum; si id non est, eodem modo frigida aqua sumpta.
					 
					 
						 Ante omnia autem norit quisque naturam sui corporis, quoniam alii graciles, alii obessi sunt, alii calidi, alii frigidiores, alii umidi, alii sicci; alios adstricta, alios resoluta aluus exercet. Raro quisquam non aliquam partem corporis inbecillam habet.
						 Tenuis uero homo inplere se debet, plenus extenuare; calidus refrigerare, frigidus calefacere; madens siccare, siccus madefacere; itemque aluum firmare is, cui fusa, soluere is, cui adstricta est: succurrendumque semper parti maxime laboranti est.
					 
					 
						 Implet autem corpus modica exercitatio, frequentior quies, unctio et, si post prandium est, balineum; contracta aluus, modicum frigus hieme, somnus et plenus et non nimis longus, molle cubile, animi securitas, adsumpta per cibos et potiones maxime dulcia et pinguia; cibus et frequentior et quantus plenissimus potest concoqui.
						 Extenuat corpus aqua calida, si quis in ea descendit, magisque si salsa est; ieiuno balineum, inurens sol ut omnis calor, cura, uigilia; somnus nimium uel breuis uel longus, per aestatem durum cubile; cursus, multa 
						
						ambulatio, omnisque uehemens exercitatio; uomitus, deiectio, acidae res et austerae; et semel die adsumptae epulae; et uini non praefrigidi ieiuno potio in consuetudinem adducta.
					 
					 
						 Cum uero inter extenuantia posuerim uomitum et deiectionem, de his quoque proprie quaedam dicenda sunt. R eiectum esse ab Asclepiade uomitum in eo uolumine, quod DE TVENDA SANITATE composuit, uideo; neque reprehendo, si offensus eorum est consuetudine, qui cotidie eiciendo uorandi facultatem moliuntur. Paulo etiam longius processit; idem purgationes quoque eodem uolumine expulit: et sunt eae perniciosae, si nimis ualentibus medicamentis fiunt.
						 Sed haec tamen summouenda esse non est perpetuum, quia corporum temporumque ratio potest ea facere necessaria, dum et modo et non nisi cum opus est adhibeantur. Ergo ille quoque ipse, si quid iam corruptum esset, expelli debere confessus est: ita non ex toto res condemnanda est. Sed esse eius etiam plures causae possunt; estque in ea quaedam paulo subtilior obseruatio adhibenda.
					 
					 
						 Vomitus utilior est hieme quam aestate: nam tunc et pituitae plus et capitis grauitas maior subest. Inutilis est gracilibus et inbecillum stomachum habentibus: utilis plenis, biliosis omnibus, si uel nimium se replerunt, uel parum concoxerunt. Nam siue plus est quam quod concoqui possit, periclitari ne conrumpatur non oportet: siue ro corruptum est, nihil commodius est quam id, qua uia primum expelli potest, eicere.
						 Itaque ubi amari ructus cum dolore et grauitate praecordiorum sunt, ad hunc protinus confugiendum est. Item prodest ei, cui pectus aestuat et frequens saliua uel nausea est, aut sonant aures, aut madent oculi, aut os amarum est; similiterque ei, qui uel caelum uel locum mutat; isque, quibus, si per plures dies non uomuerunt, dolor praecordia infestat.
						 Neque ignoro inter haec praecipi quietem, quae non semper contingere potest agendi necessitatem habentibus, nec in omnibus idem facit.—Itaque istud luxuriae causa fieri non oportere confiteor: interdum ualetudinis causa recte fieri experimentis credo cum eo tamen, ne quis, qui ualere et senescere uolet, hoc cottidianum habeat. 
						 Qui uomere post cibum uolt, si ex facili facit, aquam tantum tepidam ante debet adsumere; si difficilius, aquae uel salis uel mellis paulum adicere. At qui mane uomiturus est, ante bibere mulsum uel hysopum, aut esse radiculam debet, deinde aquam tepidam, ut supra scriptum est, bibere. Cetera, quae antiqui medici praeceperunt, stomachum omnia infestant.
						 Post uomitum, si stomachus infirmus est, paulum cibi, sed huius idonei, gustandum, et aquae frigidae cyathi tres bibendi sunt, nisi tamen fauces uomitus exasperarint. Qui uomuit, si mane id fecit, ambulare debet, tum ungi, dein cenare; si post cenam, postero die lauari et in balneo sudare.
						 Inde proximus cibus mediocris utilior est isque esse debet cum pane hesterno, uino austero meraco et carne assa cibisque omnibus quam siccissimis. Qui uomere bis in mense uult, melius consulet, si biduo continuarit, quam si post quintum decimum diem uomuerit, nisi haec mora grauitatem pectori faciet.
					 
					 
						 Deiectio autem medicamento quoque petenda est, ubi uenter suppressus parum reddit, ex eoque inflationes, caligines, capitis dolores, aliaque superioris partis mala increscunt. Quid enim inter haec adiuuare possunt quies et inedia * * * , quae per illas maxime eueniunt? Qui deicere uolet, primum cibis uinisque utetur is, qui hoc praestant; dein, si parum illa proficient, aloen sumat.
						 Sed purgationes quoque, ut interdum necessariae sunt, sic, ubi frequentes sunt, periculum adferunt: adsuescit enim non ali corpus, cum omnibus morbis obnoxia maxime infirmitas sit.
					 
					 
						 Calefacit autem unctio, aqua salsa, magisque si calida est, omnia salsa, amara, carnosa; si post cibum est, balneum, uinum austerum. Refrigerant in ieiunio et balneum et somnus, nisi nimis longus est, omnia acida, aqua quam frigidissima, oleum, si aqua miscetur.
					 
					 
						 Vmidum autem corpus efficit labor maior quam ex consuetudine, frequens balineum, cibus plenior, multa potio, post hanc ambulatio et uigilia; per se quoque ambulatio multa et matutina et uehemens, 
						
						exercitationi non protinus cibus adiectus; ea genera escae, quae ueniunt ex locis frigidis et pluuiis et inriguis.
						 Contra siccat modica exercitatio, fames, unctio sine aqua, calor, sol modicus, frigida aqua, cibus exercitationi statim subiectus, et is ipse ex siccis et aestuosis locis ueniens.
					 
					 
						 Aluum adstringit labor, sedile, creta figularis corpori inlita, cibus inminutus, et is ipse semel die adsumptus ab eo, qui bis solet; exigua potio neque adhibita, nisi cum cibi quis, quantum adsumpturus est, cepit, post cibum quies.
						 Contra soluit aucta ambulatio atque esca po tusque , motus, qui post cibum est, subinde potiones cibo inmixtae. Illud quoque scire oportet, quod uentrem uomitus solutum conprimit, compressum soluit; itemque conprimit is uomitus, qui statim post cibum est, soluit is, qui tarde superuenit.
					 
					 
						 Quod ad aetates uero pertinet, inediam facillime sustinent mediae aetates, minus iuuenes, minime pueri et senectute confecti. Quo minus fert facile quisque, eo saepius debet cibum adsumere, maximeque eo eget, qui increscit. Calida lauatio et pueris et senibus apta est. Vinum dilutius pueris, senibus meracius: neutri aetati, quae inflationes mouent.
						 Iuuenum minus quae adsumant et quomodo curentur, interest. Quibus iuuenibus fluxit aluus, plerumque in senectute contrahitur: quibus in adulescentia fuit adstricta, saepe in senectute soluitur. Melior est autem in iuuene fusior, in sene adstrictior.
					 
					 
						 Tempus quoque anni considerare oportet. Hieme plus esse conuenit, minus sed meracius bibere; multo pane uti, carne potius elixa, modice holeribus; semel die cibum capere, nisi si nimis uenter adstrictus est. Si prandet aliquis, utilius est exiguum aliquid, et ipsum 
						siccum sine carne, sine potione sumere. Eo tempore anni calidis omnibus potius utendum est uel calorem mouentibus. Venus tum non aeque perniciosa est.
						 At uere paulum cibo demendum, adiciendum potioni, sed dilutius tamen bibendum est; magis carne utendum, magis holeribus; transeundum paulatim ad assa ab elixis. Venus eo tempore anni tutissima est.
						 Aestate uero et potione et cibo saepius corpus eget; ideo prandere quoque commodum est. Ei tempori aptissima sunt et caro et holus, potio quam dilutissima, ut et sitim tollat nec corpus incendat; frigida lauatio, caro assa, frigidi cibi uel qui refrigerent. Vt saepius autem cibo utendum, sic exiguo est.
						 Per autumnum propter caeli uarietatem periculum maximum est. Itaque neque sine ueste neque sine calciamentis prodire oportet, praecipueque diebus frigidioribus, neque sub diuo nocte dormire, aut certe bene operiri. Cibo uero iam paulo pleniore uti licet, minus sed meracius bibere.
						 Poma nocere quidam putant, quae inmodice toto die plerumque sic adsumuntur, ne quid ex densiore cibo remittatur. Ita non haec sed consummatio omnium nocet; ex quibus in nullo tamen minus quam in his noxae est. Sed his uti non saepius quam alio cibo conuenit.
						 Denique aliquid densiori cibo, cum hic accedit, necessarium est demi. Neque aestate uero neque autumno utilis uenus est, tolerabilior tamen per autumnum: aestate in totum, si fieri potest, abstinendum est.

Proximum est, ut de iis dicam, qui PARTES aliquas corporis inbecillas habent. Cui caput infirmum est, is si bene concoxit, leniter per fricare id mane manibus suis debet; numquam id, si fieri potest, ueste uelare; ad cutem tonderi. Vtileque lunam uitare, maximeque ante ipsum lunae solisque concursum; sed nusquam post cibum * * .
						 Si cui capilli sunt, cottidie pectere, multum ambulare, sed, si licet, neque sub tecto neque in sole; ubique autem uitare solis ardorem, maximeque post cibum et uinum; potius ungui quam lauari, numquam ad flammam ungui, interdum ad prunam. Si in balineum uenit, sub ueste primum paulum in tepidario insudare, ibi ungui; tum 
						
						transire in caldarium; ubi sudauit, in solium non descendere, sed multa calida aqua per caput se totum perfundere, tum tepida, deinde frigida. diutiusque ea caput quam ceteras partes perfundere; deinde id aliquamdiu perfricare, nouissime detergere et unguere.
						 Capiti nihil aeque prodest atque aqua frigida: itaque is, cui hoc infirmum est, per aestatem id bene largo canali cotidie debet aliquamdiu subicere. Semper autem, etiamsi sine balineo unctus est neque totum corpus refrigerare sustinet, caput tamen aqua frigida perfundere: sed cum ceteras partes adtingi nolit, demittere id, ne ad ceruices aqua descendat; eamque, ne quid oculis aliisue partibus noceat, defluentem subinde manibus ad os regere re .
						 Huic modicus cibus necessarius est, quem facile concoquat; isque, si ieiuno caput laeditur, adsumendus etiam medio die est; si non laeditur, semel potius. Bibere huic adsidue uinum dilutum leue quam aquam magis expedit, ut, cum caput grauius esse coeperit, sit quo confugiat.
						 Eique ex toto neque uinum neque aqua semper utilia sunt: medicamentum utrumque est, cum in uicem adsumitur. Scribere, legere, uoce contendere huic opus non est, utique post cenam; post quam ne cogitatio quidem ei satis tuta est; maxime tamen uomitus alienus est.

Neque uero iis solis, quos capitis inbecillitas torquet, usus aquae frigidae prodest, sed iis etiam, quos adsiduae lippitudines, grauidines, destillationes tonsillaeque male habent. His autem non caput tantum cottidie perfundendum est, sed os quoque multa frigida aqua fouendum est; praecipueque omnibus, quibus hoc utile auxilium est, eo utendum est, ubi grauius caelum austri reddiderunt.
						 Cumque omnibus inutilis sit post cibum aut contentio aut agitatio animi, tum iis praecipue, qui uel capitis uel arteriae dolores habere consuerunt, uel quoslibet alios oris adfectus. Vitari etiam grauedines destillationesque possunt, si quam minime qui his oportunus est loca aquasque mutet; si caput in sole protegit, ne incendatur, neu subito ex repentino nubilo frigus id moueat; si post concoctionem ieiunus caput radit; si post cibum neque legit neque scribit.

Quem uero frequenter cita aluus exercet, huic opus est pila similibusque superiores partes exercere; dum ieiunus est, ambulare; uitare solem, continua balinea; ungi citra sudorem; non uti cibis uariis, minimeque iurulentis, aut leguminibus holeribusque, iisque, quae celeriter descendunt; omnia denique fugere, quae tarde concocuntur.
						 Venatio durique pisces et ex domesticis animalibus assa caro maxime iuuant. Numquam uinum salsum bibere expedit, ne tenue quidem aut dulce, sed austerum et plenius, neque id ipsum peruetus. Si mulso uti uolet, id ex decocto melle faciendum est. Si frigidae potiones uentrem eius non turbant, his utendum potissimum est. Si quid offensae in cena sensit, uomere debet, idque postero quoque die facere; tertio modici ponderis panem ex uino esse, adiecta uua ex olla uel ex defruto similibusque aliis; deinde ad consuetudinem redire. Semper autem post cibum conquiescere, ac neque intendere animum, neque ambulatione quamuis leui dimoueri.

At si laxius intestinum dolere consueuit, quod colum nominant, cum id nihil nisi genus inflationis sit, id agendum est, ut concoquat aliquis; ut lectione aliisque generibus exerceatur; utatur balineo calido, cibis quoque et potionibus calidis, denique omni modo frigus uitet, item dulcia omnia leguminaque et quicquid inflare consueuit.

Si quis uero stomacho laborat, legere clare debet et post lectionem ambulare; tum pila et armis alioue quo genere, quo superior pars mouetur, exerceri; non aquam sed uinum calidum bibere ieiunus; cibum bis die adsumere, sic tamen ut facile concoquat; uti uino tenui et austero, et si post cibum, frigidis potius potionibus.
						 Stomachum autem infirmum indicant pallor, macies, praecordiorum dolor, nausea, et nolentium uomitus, ieiuno dolor capitis; quae in quo non sunt, is firmi stomachi est. Neque credendum utique nostris est, qui cum in aduersa ualetudine uinum aut frigidam aquam concupiuerunt, deliciarum patrocinium in accusatione m non merentis stomachi habent.
						 At qui tarde concocunt, et quorum ideo praecordia inflantur, quiue propter ardorem aliquem noctu sitire consuerunt, ante quam conquiescant duos tresue cyathos per tenuem fistulam bibant. Prodest etiam aduersus tardam concoctionem clare legere, deinde ambulare, 
						tum uel ungui uel lauari; adsidue uinum frigidum bibere, et post cibum magnam potionem, sed, ut supra dixi, per siphonem; deinde omnes potiones aqua frigida includere.
						 Cui uero cibus acescit, is ante eum bibere aquam egelidam debet et uomere: at si cui ex hoc frequens deiectio incidit, quotiens aluus ei constiterit, frigida potione potissimum utatur.

Si cui uero dolere nerui solent, quod in podagra cheragraue esse consueuit, huic, quantum fieri potest, exercendum id est, quod adfectum est, obiciendumque labori et frigori, nisi cum dolor increuit.
						 Sub diuo quies optima est. Venus semper inimica est; concoctio, sicut in omnibus corporis adfectibus, necessaria: cruditas enim id maxime laedit, et quotiens offensum corpus est, uitiosa pars maxime sentit.
					 
					 
						 Vt concoctio autem omnibus uitiis occurrit, sic rursus aliis frigus, aliis calor; quae sequi quisque pro habitu corporis sui debet. Frigus inimicum est seni, tenui, uulneri, praecordiis, intestinis, uesicae, auribus, coxis, scapulis, naturalibus, ossibus, dentibus, neruis, uuluae, cerebro.
						 Idem summam cutem facit pallidam, aridam, duram, nigram; ex hoc horrores tremoresque nascuntur. At prodest iuuenibus et omnibus plenis; erectiorque mens est, et melius concoquitur, ubi frigus quidem est sed cauetur.
						 Aqua uero frigida infusa, praeterquam capiti, etiam stomacho prodest, etiam articulis doloribusque, qui sunt sine ulceribus, item rubicundis nimis hominibus, si dolore uacant. Calor autem adiuuat omnia, quae frigus infestat, item lippientis, si nec dolor nec lacrimae sunt, neruos quoque, qui contrahuntur, praecipueque ea ulcera, quae ex frigore sunt. Idem corporis colorem bonum facit, urinam mouet.
						 Si nimius est, corpus effeminat, neruos emollit, stomachum soluit. Minime uero frigus et calor tuta sunt, ubi subita insuetis sunt: nam frigus lateris dolores aliaque uitia, frigida aqua strumas excitat. Calor concoctionem prohibet, somnum aufert, sudorem digerit, obnoxium morbis pestilentibus corpus efficit.

Est etiam obseruatio necessaria, qua quis in PESTILENTIA utatur adhuc integer, cum tamen securus esse non possit. Tum 
						
						igitur oportet peregrinari, nauigare, ubi id non licet, gestari, ambulare sub diu ante aestum leniter eodemque modo ungui; et, ut supra conprensum est, uitare fatigationem, cruditatem, frigus, calorem, libidinem, multoque magis se continere, si qua grauitas in corpore est.
						 Tum neque mane surgendum neque pedibus nudis ambulandum est, minime post cibum aut balineum; neque ieiuno neque cenato uomendum est, neque mouenda aluus; atque etiam, si per se mota est, conprimenda est.
						 Abstinendum potius, si plenius corpus est, itemque uitandum balneum, sudor, somnus meridianus, utique si cibus quoque antecessit; qui tamen semel die tum commodius adsumitur, insuper etiam modicus, ne cruditatem moueat. Alternis diebus in uicem modo aqua modo uinum bibendum est. Quibus seruatis ex reliqua uictus consuetudine quam minimum mutari debet.
						 Cum uero haec in omni pestilentia facienda sint, tum in ea maxime, quam austri excitarint. Atque etiam peregrinantibus eadem necessaria sunt, ubi graui tempore anni discesserunt ex suis sedibus, uel ubi in graues regiones uenerunt. Ac si cetera res aliqua prohibebit, utique retineri debebit a uino ad aquam, ab hac ad uinum qui supra positus est transitus.

Instantis autem aduersae ualetudinis SIGNA conplura sunt. In quibus explicandis non dubitabo auctoritate antiquorum uirorum uti, maximeque Hippocratis, cum recentiores medici, quamuis quaedam in curationibus mutarint, tamen haec illos optime praesagisse fateantur.
						 Sed antequam dico, quibus praecedentibus morborum timor subsit, non alienum uidetur exponere, quae tempora anni, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora maxime tuta uel periculis oportuna sint, quod genus aduersae ualetudinis in quo timeri maxime possit, non quo non omni tempore, in omni tempestatum genere omnis aetatis, omnis habitus homines per omnia genera morborum et aegrotent et moriantur, sed quo minus * * * frequentius tamen quaedam eueniant, ideoque utile sit scire unumquemque, quid et quando maxime caueat.

Igitur saluberrimum uer est, proxime deinde ab hoc hiemps; periculosior quam salub rior aestas, autumnus longe periculosissimus.
						 Ex tempestatibus uero optimae aequales sunt, siue frigidae siue calidae; pessimae, quae maxime uariant; quo fit, ut autumnus plurimos opprimat. Nam fere meridianis temporibus calor, nocturnis atque matutinis simulque etiam uespertinis frigus est. Corpus ergo, et aestate et subinde meridianis caloribus relaxatum, subito frigore excipitur. Sed ut eo tempore id maxime fit, sic, quandocumque euenit, noxium est.
					 
					 
						 Vbi aequalitas autem est, tamen saluberrimi sunt sereni dies; 
						meliores pluuii quam tantum nebulosi nubiliue, optimique hieme qui omni uento uacant, aestate quibus fauonii perflant. Si genus aliud uentorum est, salubriores septentrionales quam subsolani uel austri sunt, sic tamen haec, ut interdum regionum sorte mutentur.
						 Nam fere uentus ubique a mediterraneis regionibus ueniens salubris, a mari grauis est. Neque solum in bono tempestatium habitu certior ualetudo est, sed †prior morbi quoque, si qui inciderunt, leuiores sunt et 
						promptius finiuntur. Pessimum aegro caelum est, quod aegrum fecit, adeo ut in id quoque genus, quod natura peius est, in hoc statu salubris mutatio sit.
					 
					 
						 At aetas media tutissima est, quae neque iuuentae calore, neque senectutis frigore infestatur. Longis morbis senectus, acutis adulescentia magis patet. Corpus autem habilissimum quadratum est, neque gracile neque obesum. Nam longa statura, ut in iuuenta decora est, sic matura senectute conficitur, gracile corpus infirmum, obesum hebes est.
					 
					 
						 Vere tamen maxime, quae cum umoris motu nouantur, in metu esse consuerunt. Ergo tum lippitudines, pustulae, profusio sanguinis, abscessus corporis, quae apostemata Graeci nominant, bilis atra, quam ΜΕΛΑΝΧΟΛΙΑΝ appellant, insania, morbus comitialis, angina, grauedines, destillationes oriri solent. I quoque morbi, qui in articulis neruisque modo urguent modo quiescunt, tum maxime et inchoantur et repetunt.
					 
					 
						 At aestas non quidem uacat plerisque his morbis, sed adicit febres uel continuas uel ardentis uel tertianas, uomitus, alui deiectiones, auricularum dolores, ulcera oris, cancros et in ceteris quidem partibus, sed maxime obscenis, et quicquid sudore hominem resoluit. 
					 
					 
						 Vix quicquam ex his in autumnum non incidit: sed oriuntur quoque eo tempore febres incertae, lienis dolor, aqua inter cutem, tabes, quam Graeci ΦΘΙΣΙΝ nominant, urinae difficultas, quam ΣΤΡΑΝΓΟΥΡΙΑΝ appellant, tenuioris intestini morbus quem ileon nominant, leuitas intestinorum, qui lienteria uocatur, coxae dolores, morbi comitiales.
						 Idemque tempus et diutinis malis fatigatos, et ab aestate tantum proxima pressos interemit, et alios nouis morbis conficit; et quosdam longissimis inplicat, maximeque quartanis, quae per hiemem quoque exerceant. Nec aliud magis tempus pestilentiae patet, cuiuscumque ea generis est; quamuis uariis rationibus nocet.
					 
					 Hiemps autem capitis dolores, tussim et quicquid in faucibus in lateribus in uisceribus mali contrahitur, inritat.
					 
					 
						 Ex tempestatibus aquilo tussim mouet, fauces exasperat, uentrem adstringit, urinam sup p rimit, horrores excitat, item dolores lateris et pectoris. Sanum tamen corpus spissat et mobilius atque expeditius reddit.
						 Auster aures hebetat, sensum tardat, capitis dolores mouet, aluum soluit, totum corpus efficit hebes, umidum, languidum. Ceteri uenti, quo uel huic uel illi propiores sunt, eo magis uicinos his illisue affectus faciunt. Denique omnis calor iecur et lienem inflat, mentem hebetat; ut anima deficiat, ut sanguis prorumpat, efficit.
						 Frigus modo neruorum distentionem, modo rigorem infert; illud spasmos, hoc tetanos Graece nominatur; nigritiem in ulceribus, horrores in febribus excitat. In siccitatibus acutae febres, lippitudines, tormina, urinae 
						difficultas, articulorum dolores oriuntur; per imbres longae febres, alui deiectiones, angina, cancri, morbi comitiales, resolutio neruorum (paralysin Graeci nominant).
						 Neque solum interest, quales dies sint, sed etiam, quales ante praecesserint. Si hiemps sicca septentrionales uentos habuit, uer autem austros et pluuias exhibet, fere subeunt lippitudines, tormina, febres, maximeque in mollioribus corporibus, ideoque praecipue in muliebribus.
						 Si uero austri pluuiaeque hiemem occuparunt, uer autem frigidum et siccum est, grauidae quidem feminae, quibus tum adest partus, abortu periclitantur; eae uero, quae gignunt, inbecillos uixque uitales edunt. Ceteros lippitudo arida et, si seniores sunt, grauedines atque destillationes male habent.
						 At si a prima hieme austri ad ultimum uer continuarint, laterum dolores et insania febricitantium, quam ph renesin appellant, celerrime rapiunt. Vbi uero calor a primo uere orsus aestatem quoque similem exhibet, necesse est multum sudorem in febribus subsequi. At si sicca aestas aquilones habuit, autumno uero imbres austrique sunt, tota hieme, quae proxima est, tussis, destillatio, raucitas, in quibusdam etiam tabes oritur.
						 Sin autem autumnus quoque aeque siccus isdem aquilonibus perflatur, omnibus quidem mollioribus corporibus, inter quae muliebria esse proposui, secunda ualetudo contingit: durioribus uero instare possunt et aridae lippitudines, et febres partim acutae partim longae, et i morbi, qui ex a tra bile nascuntur. 
					 
					 
						 Quod ad aetates uero pertinet, pueri proximique his uere optime ualent, et aestate prima tutissimi sunt, senes aestate et autumni prima parte, iuuenes hieme quique inter iuuentam senectutemque sunt. Inimicior senibus hiemps, aestas adulescentibus est.
						 Tum si qua inbecillitas oritur, proximum est, ut infantes tenerosque adhuc pueros serpentia ulcera oris, quae ΑΦΘΑΣ Graeci nominant, uomitus, nocturnae uigiliae, aurium umor, circa umbilicum infla mma tiones exerceant. Propriae etiam dentientium gingiuarum exulcerationes, febriculae, interdum neruorum distentiones, alui deiectiones; maximeque caninis dentibus orientibus male habent; quae pericula plenissimi cuiusque sunt, et cui maxime uenter adstrictus est.
						 At ubi aetas paulum processit, glandulae, et uertebrarum, quae in spina sunt, aliquae inclinationes, struma, uerrucarum quaedam genera dolentia ( ΑΚΡΟΧΟΡΔΟΝΑΣ Graeci appellant) et plura alia tubercula oriuntur. Incipiente uero iam pube, et ex isdem mult a , et longae febres, sanguinis ex naribus cursus.
						 Maximeque omnis pueritia, primum circa quadragesimum diem, deinde septimo mense, tum septimo anno, postea circa pubertatem periclitatur. Si qua etiam genera morborum in infantem inciderunt, ac neque pubertate neque primis coitibus neque in femina primis menstruis finita sunt, fere longa sunt: saepius tamen morbi pueriles, qui diutius manserunt, terminantur.
						
						
						 
						
						 Adulescentia morbis acutis item comitialibus tabique maxime obiecta est; fereque iuuenes sunt, qui sanguinem expuunt. Post hanc aetatem laterum et pulmonis dolores, lethargus, cholera, insania, sanguinis per quaedam uelut ora uenarum ( ΑΙΜΟ Ρ ΡΟΙΔΑΣ Graeci appellant) 
						profusio.
						 In senectute spiritus et urinae difficultas, grauedo, articulorum et renum dolores, neruorum resolutiones, malus corporis habitus († ΚΑΚΕΞΙΑΝ Graeci appellant), nocturnae uigiliae, uitia longiora aurium, oculorum, etiam narium, praecipueque soluta aluus, et quae secuntur hanc, tormina uel leuitas intestinorum ceteraque uentris fusi mala.
						 Praeter haec graciles tabes, deiectiones, destillationes, item uiscerum et laterum dolores fatigant. Obesi plerumque acutis morbis et difficultate spirandi strangulantur, subitoque saepe moriuntur; quod in corpore tenuiore uix euenit.

Ante aduersam autem ualetudinem, ut supra dixi, quaedam NOTAE oriuntur, quarum omnium commune est aliter se corpus habere atque consueuit, neque in peius tantum sed etiam in melius. Ergo si plenior aliquis et speciosior et coloratior factus est, suspecta habere bona sua debet; quae quia neque in eodem habitu subsistere neque ultra progredi possunt, fere retro quasi ruina quadam reuoluuntur.
						 Peius tamen signum est, ubi aliquis contra consuetudinem emacuit et colorem decoremque amisit, quoniam in is, quae superant, e s t quod morbus demat; in is, quae desunt, non est quod ipsum morbum ferat. Praeter haec protinus timeri debet, si grauiora membra sunt, si crebra ulcera oriuntur, si corpus supra consuetudinem incaluit; si grauior somnus pressit, si tumultuosa somnia fuerunt, si saepius expergiscitur aliquis quam adsuevit, deinde iterum soporatur; si corpus dormientis circa partes aliquas contra consuetudinem insudat, maximeque si circa pectus, aut ceruices, aut crura uel genua uel coxas.
						 Item si marcet animus, si loqui et moueri piget, si corpus torpet; si dolor praecordiorum est aut totius pectoris aut, qui in 
						
						plurimis e uenit, capitis; si saliuae plenum os est, si oculi cum dolore uertuntur, si tempora adstricta sunt, si membra inhorrescunt, si spiritus grauior est; si circa frontem intentae uenae mouentur, si frequentes oscitationes; si genua quasi fatigata sunt, totumue corpus lassitudinem sentit.
						 Ex quibus saepe plura, numquam non aliqua febrem antecedunt. In primis tamen illud considerandum est, nu m 
						cui saepius horum aliquid eueniat neque ideo corporis ulla difficultas subsequatur. Sunt enim quaedam proprietates hominum, sine quarum notitia non facile quicquam in futurum praesagiri potest. Facile itaque securus est in is aliquis, quae saepe sine periculo euasit: ille sollicitari debet, cui haec noua sunt, aut qui ista numquam sine custodia sui tuta habuit.

Vbi uero febris aliquem occupauit, scire licet non periclitari, si in latus aut dextrum aut sinistrum, ut ipsi uisum est, cubat, cruribus paulum reductis, qui fere sani quoque iacentis habitus est; si facile conuertitur, si noctu dormit, interdiu vigilat; si ex facili spirat, si non conflictatur; si circa umbilicum et pubem cutis plena est; si praecordia eius sine ullo sensu doloris aequaliter mollia in utraque parte sunt:
						 quod si paulo tumidiora sunt, sed tamen digitis cedunt et non dolent, haec ualetudo, ut spatium aliquod habebit, sic tuta erit. Corpus quoque, quod aequaliter molle et calidum est, quodque aequaliter totum insudat, et cuius febricula eo sudore finitur, securitatem pollicetur.
						 Sternumentum etiam inter bona indicia est, et cupiditas cibi uel a primo seruata, uel etiam post fastidium orta. Neque terrere 
						debet ea febris, quae eodem die finita est, ac ne ea quidem, quae, quamuis longiore tempore euanuit, tamen ante alteram accessionem ex toto quieuit, sic ut corpus integrum, quod ΕΙΛΙΚΡΙΝΕΣ Graeci uocant, fieret.
						 Si quis autem incidit uomitus, mixtus esse et bile et pituita debet, et in urina subsidere album, leue, aequale, sic ut etiam, si quae quasi nubeculae innatarint, in imum deferantur.
						 At uenter ei, qui a periculo tutus est, reddit mollia, figurata, eodem fere tempore, quo secunda ualetudine adsueuit, modo conuenientia iis, quae adsumuntur. Peior cita aluus est: sed ne haec quidem terrere protinus debet, si matutinis temporibus coacta magis est, aut si procedente tempore paulatim contrahitur et rufa est neque foeditate odoris similem aluum sani hominis excedit.
						 Ac lumbricos quoque aliquos sub finem morbi descendisse nihil nocet. Si infl a tio in superioribus partibus dolorem tumoremque fecit, bonum signum est sonus uentris inde ad inferiores partes euolutus, magisque etiam, si sine difficultate cum stercore excessit.

Contra grauis morbi periculum est, ubi supinus aeger iacet porrectis manibus et cruribus; ubi residere uolt in ipso acuti morbi impetu, praecipueque pulmonibus laborantibus; ubi nocturna uigilia premitur, etiamsi interdiu somnus accedit; ex quo tamen peior est, qui inter quartam horam et noctem est, quam qui matutino tempore ad quartam.
						 Pessimum tamen est, si somnus neque noctu neque interdiu accedit: id enim fere sine continuo dolore esse non potest. Neque uero 
						signum bonum est etiam somno ultra debitum urgueri, peiusque, quo magis se sopor interdiu noctuque continuat.
						 Mali etiam morbi testimonium est uehementer et crebro spirare, a sexto die coepisse inhorrescere, pus expuere, uix excreare, dolorem habere continuum, difficulter morbum ferre, iactare bracchia et crura, sine uoluntate lacrimare; habere umorem glutinosum dentibus inhaerentem, cutem circa umbilicum et pubem macram, praecordia inflammata, dolentia, dura, tumida, intenta, magisque si haec dextra parte quam sinistra sunt; periculosissimum tamen est, si uenae quoque ibi uehementer agitantur.
						 Mali etiam morbi signum est nimis celeriter emacrescere; caput et pedes manusque calidas habere uentre et lateribus frigentibus, aut frigidas extremas partes acuto morbo urguente, aut post sudorem inhorrescere; aut post uomitum singultum esse uel rubere oculos; aut post cupiditatem cibi postue longas febres hunc fastidire;
						 aut multum sudare, maximeque frigido sudore, aut habere sudores non per totum corpus aequales, quique febrem non finiant, et febres eas, quae cotidie tempore eodem reuertantur, quaeue semper pares accessiones habeant neque tertio quoque die leuentur quaeque continuent, ut per accessiones increscant, tantum per de c essiones molliantur, neque umquam integrum corpus dimittant.
						 Pessimum est, si ne leuatur quidem febris, sed aeque concitata continuat. Periculosum etiam est post arcuatum morbum febrem oriri, utique si praecordia dextra parte dura manserunt. Ac dolentibus his nulla acuta febris leviter terrere nos debet; neque umquam in acuta febre aut a somno non est terribilis neruorum distentio.
						 Timere etiam ex somno mali morbi est, 
						
						itemque in prima protinus febre mentem esse turbatam membrumue aliquod esse resolutum; ex quo casu quamuis uita redditur, tamen id fere membrum debilitatur. Vomitus etiam periculosus est si sincer us est nec ei pituita uel bilis est mixta, peiorque, si uiridis aut niger.
						 At mala urina est, in qua subsidunt subrubra et leuia; deterior, in qua quasi folia quaedam tenuia atque alba; pessima ex his, si tamquam ex furfuribus factas nubeculas repraesentat. Diluta quoque atque alba uitiosa est, sed in ph reneticis maxime.
						 Aluus autem mala est ex toto suppressa; periculosa etiam, quae inter febres fluens conquiescere hominem in cubili non patitur, utique, si quod descendit est perliquidum aut albidum aut pallidum aut spumans. Praeter haec periculum ostendit id quod excernitur, si est exiguum, glutinosum, leue, album, idemque subpallidum; uel si est aut liuidum aut biliosum aut cruentum aut peioris odoris quam ex consuetudine. Malum est etiam, quod post longas febres sincerum est.

Post haec indicia uotum est longum morbum fieri: si c enim necesse est, nisi occidit. Neque uitae alia spes in magnis malis est, quam ut impetum morbi trahendo aliquis effugiat porrigaturque in id tempus, quod curationi locum praestet. Protinus tamen signa quaedam sunt, ex quibus colligere possimus morbum, etsi non interemit, longius tamen tempus habiturum:
						 ubi frigidus sudor inter febres non acutas circa caput tantum aut ceruices oritur, aut ubi febre non 
						
						quiescente corpus insudat, aut ubi corpus modo frigidum modo calidum est et color alius ex alio fit, aut ubi, quod inter febres aliqua parte abscessit, ad sanitatem non peruenit, aut ubi aeger pro spatio parum emacrescit;
						 item si urina modo pura et liquida est, modo habet quaedam subsidentia, aut si leuia atque alba rubraue sunt, quae in ea subsidunt, aut si quasdam quasi m i culas repraesentat, aut si bull ul as excitat.

Sed inter haec quidem proposito metu spes tamen superest: ad ultima uero iam uentum esse testantur nares acutae, conlapsa tempora, oculi concaui, frigidae languidaeque aures et imis partibus leuiter a uersae, cutis circa frontem dura et intenta:
						 color aut niger aut perpallidus, multoque magis, si ita haec sunt, ut neque uigilia praecesserit neque uentris resolutio neque inedia. Ex quibus causis interdum haec spe cie s oritur, sed uno die finitur: itaque diutius durans mortis index est.
						 Si uero in morbo uetere iam triduo talis est, in propinquo mors est, magisque, si praeter haec oculi quoque lumen refugiunt et inlacrimant, quaeque in iis alba esse debent, rubescunt, atque in isdem uenulae pallent, pituitaque in iis innatans nouissime angulis inhaerescit, alterque ex his minor est, iique aut uehementer subsederunt, aut facti tumidiores sunt, perque somnum palpebrae non 
						committuntur, sed inter has ex albo oculorum aliquid apparet, neque id fluens aluus expressit;
						 eaedemque palpebrae pallent, et idem pallor labra et nares decolorat; eademque labra et nares oculique et palpebrae et supercilia aliquaue ex his peruertuntur; isque propter inbecillitatem iam non audit, aut non uidet.
						 Eadem mors denuntiatur, ubi aegri supini cubantis genua contracta sunt; ubi is deorsum ad pedes subinde delabitur; ubi brachia et crura nudat et inaequaliter dispergit, neque iis calor subest; ubi hiat, ubi adsidue dormit; ubi is, qui mentis suae non est, neque id facere sanus solet, dentibus stridet; ubi ulcus, quod aut ante aut in ipso morbo natum est, aridum et aut pallidum aut liuidum factum est.
						 Illa quoque mortis indicia sunt: ungues digitique pallidi, frigidus spiritus; aut si manibus quis in febre et acuto morbo uel insania pulmonisue dolore uel capitis in ueste floccos legit fimbriasue deducit, uel in adiuncto pariete, si qua minuta eminent, ca r pit. Dolores etiam circa coxas et inferiores partes orti, si ad uiscera transierunt, subitoque desierunt, mortem subesse testantur, magisque si alia quoque signa accesserunt.
						 Neque is seruari potest, qui 
						sine ullo tumore febricitans subito strangulatur, aut deuorare saliuam suam non potest; cuiue in eodem febris corporisque habitu ceruix conuertitur sic, ut deuorare aeque nihil possit; aut cui simul et continua febris et ultima corporis infirmitas est; aut cui febre non quiescente exterior pars friget, interior sic calet, ut etiam sitim faciat; aut qui febre aeque non quiescente simul et delirio et spirandi difficultate uexatur; aut qui epoto ueratro exceptus distentione neruorum est; aut qui ebrius ommutuit:
						 is enim febre adiecta neruorum distentione consumitur, nisi aut febris accessit, aut eo tempore, quo ebrietas solui debet, loqui coepit. Mulier quoque grauida acuto morbo facile consumitur; et is, cui somnus dolorem auget; et cui protinus in recenti morbo bilis atra uel infra uel supra se ostendit; cuiue alterutr o modo se prompsit, cum iam longo morbo corpus eius esset extenuatum et adfectum.
						 Sputum etiam biliosum et purulentum, siue separatim ista siue mixta proueniunt, interitus periculum ostendunt. Ac si circa septimum diem tale esse coepit, in proximum est, ut is circa quartum decimum diem decedat, nisi alia signa mitiora peioraue accesserint; quae quo leuiora grauioraue subsecuta sunt, eo uel seriorem mortem uel maturiorem denuntiant.
						 Frigidus quoque sudor in acuta febre pestifer est, atque in omni morbo uomitus, qui uarius et multorum colorum est, praecipueque si malus in hoc odor est. Ac 
						
						sanguinem quoque in febre uomuisse pestiferum est.
						 Vrina uero rubra et tenuis in magna cruditate esse consueuit, et saepe, antequam spatio maturescat, hominem rapit: itaque si talis diutius permanet, periculum mortis ostendit. Pessima tamen est praecipueque mortifera nigra, crassa, mali odoris; atque in uiris quidem et mulieribus talis deterrima est: in pueris uero quae tenuis et diluta est.
						 Aluus quoque uaria pestifera est, quae strigmentum, sanguinem, bilem, uiride aliquid, modo diuersis temporibus, modo simul, et in mixtura quadam, discreta tamen repraesentat. Sed haec quidem potest paulo diutius trahere: in praecipiti uero iam esse denuntiat, quae li q uida eademque uel nigra uel pallida uel pinguis est, utique si magna foeditas odoris accessit.
					 
					 
						 Illud interrogari me posse ab aliquo scio: si certa futurae mortis indicia sunt, quomodo interdum deserti a medicis conualescunt? * * 
						quosdamque fama prodiderit in ipsis funeribus reuixisse.
						 Quin etiam uir iure magni nominis Democritus ne finitae quidem uitae satis certas notas esse proposuit, quibus medici credidissent: adeo illud non reliquit, ut certa aliqua signa futurae mortis essent.
						 Aduersus quos ne dicam illud quidem, quod in uicino saepe quaedam notae positae non bonos sed inperitos medicos decipiunt, quod Asclepiades funeri obuius intellexit quendam uiuere qui efferebatur; nec protinus crimen artis esse, si quod professoris sit.
						 Illa tamen moderatius subiciam, coniecturalem artem esse medicinam, rationemque coniecturae talem esse, ut, cum saepius aliquando responderit, interdum tamen fallat. Non si quid itaque uix in millensimo corpore aliquando decipit, id notam non habet, cum per innumerabiles homines respondeat.
						 Idque non in is tantum, quae pestifera sunt, dico, sed in is quoque, quae salutaria; siquidem etiam spes interdum frustratur, et moritur aliquis, de quo medicus securus primo fuit: quaeque medendi causa 
						
						reperta sunt, nonnumquam in peius aliquid conuertunt.
						 Neque id euitare humana inbecillitas in tanta uarietate corporum potest. Sed tamen medicinae fides est, quae multo saepius perque multo plures aegros prodest. Neque tamen ignorare oportet in acutis morbis fallaces magis notas esse et salutis et mortis.

Sed cum proposuerim signa, quae in omni aduersa ualetudine communia esse consuerunt, eo quoque transibo, ut, quas aliquis in singulis morborum generibus habere possit notas, indicem. Quaedam autem sunt quae ante febres, quaedam quae inter eas, quid aut intus sit aut uenturum sit, ostendunt.
						 Ante febres, si caput graue est, aut ex somno oculi caligant, aut frequentia sternumenta sunt, circa caput aliquis pituitae impetus timeri potest. Si sanguis aut calor abundat, proxumum est, ut aliqua parte profluuium sanguinis fiat. Si sine causa quis emacrescit, ne in malum habitum corpus eius recidat, metus est. Si praecordia dolent, aut inflatio grauis est, aut toto die non concocta fertur urina, cruditatem esse manifestum est.
						 Quibus diu color sine morbo regio malus est, ii uel capitis doloribus conflictantur, uel terram edunt. Qui diu habent faciem pallidam et tumidam, aut capite aut uisceribus aut aluo laborant. Si in continua febre puero uenter nihil reddidit, mutaturque ei color, neque somnus accedit, ploratque is adsidue, metuenda neruorum distentio est.
						 Frequens autem destillatio in corpore tenui longoque tabem timendam esse testatur. Vbi pluribus diebus non descendit aluus, docet aut subitam deiectionem aut febriculam instare. Vbi pedes turgent, longae deiectio nes sunt; ubi dolor in imo uentre et coxis est, aqua inter cutem instat: sed hoc morbi genus ab ilibus oriri solet.
						 Idem propositum periculum est iis, quibus uoluntas desidendi est, uenter nihil reddit nisi et aegre et durum, tumor in pedibus est, idemque modo dextra modo sinistra 
						parte uentris inuicem oritur atque finitur: sed a iocinere id malum proficisci uidetur.
						 Eiusdem morbi nota est, ubi circa umbilicum intestina torquentur ( ΣΤΡΟΦΟΥΣ Graeci nominant), coxaeque dolores manent, eaque neque tempore neque remediis soluuntur. Calor autem articulorum prout in pedibus manibusue aut alia qualibet parte sic est ut eo loco nerui contrahantur, aut si id membrum ex leui causa fatigatum aeque frigido calidoque offenditur, podagram cheragramue, uel eius articuli, in quo id sentitur, morbum futurum esse denuntiat.
						 Quibus in pueritia sanguis ex naribus fluxit, deinde fluere desiit, uel capitis doloribus conflictentur necesse est, uel in articulis aliquas exulcerationes grauis habeant, uel aliquo morbo etiam debilitentur. Quibus feminis menstrua non proueniunt, necesse est capitis acerbissimi dolores sint, uel quaelibet alia pars morbo infestetur.
						 Eademque iis pericula sunt, quibus articulorum uitia, dolores tumoresque, sine podagra similibusque morbis, oriuntur et desinunt, utique, si saepe tempora isdem dolent noctuque corpora insudant. Si fros prurit, lippitudinis metus est. Si mulier a partu uehementes dolores habet, neque alia praeterea signa mala sunt, circa uicensimum diem aut sanguis per nares erumpet, aut in inferioribus partibus aliquid abscedet.
						 Quicumque etiam dolorem ingentem circa tempora et frontem habebit, is alterutra ratione eum finiet, magisque si iuuenis erit, per sanguinis profusionem, si senior, per suppurationem. Febris autem, 
						quae subito sine ratione, sine bonis signis finita est, fere reuertitur.
						 Cui sanguine fauces et interdiu et noctu replentur, sic ut neque capitis dolores neque praecordiorum neque tussis neque uomitus neque febricula praecesserit, huius aut in naribus aut in faucibus ulcus reperietur. Si mulieri inguen et febricula orta est, neque causa apparet, ulcus in uulua est.
						 Urina autem crassa, ex qua quod desidet album est, significat circa articulos aut circa viscera dolorem metumque morbi esse. Eadem uiridis aut uiscerum dolorem tumoremque cum aliquo periculo subesse, aut certe corpus integrum non esse testatur. At si sanguis aut pus in urina est, uel uesica uel renes exulcerati sunt.
						 Si haec crassa carunculas quasdam exiguas quasi capillos habet, aut si bullat et male olet, et interdum quasi harenam, interdum quasi sanguinem trahit, dolent autem coxae et quae inter has superque pubem sunt, et accedunt frequentes ructus, interdum uomitus biliosus, extremaeque partes frigescunt, urinae crebra cupiditas sed magna difficultas est, et quod inde excretum est, aquae simile uel rufum uel pallidum est, paulum tamen in eo leuamenti est, aluus uero cum multo spiritu redditur, utique in renibus uitium est.
						 A t si paulatim destillat, uel si sanguis per hanc editur, et in eo quaedam cruenta concreta sunt, idque ipsum cum difficultate redditur, et circa pubem inferiores partes delent, in eadem uesica uitium est. Calculosi uero his indiciis cognoscuntur: difficulter urina redditur paulatimque;
						 interdum etiam sine 
						uoluntate destillat; eadem harenosa est; nonnumquam sanguis aut cruentum aut purulentum aliquid cum ea excernitur; eamque quidam promptius recti, quidam resupinati, maximeque ii, qui grandes calculos habent, quidam etiam inclinati reddunt, colemque extendendo dolorem leuant.
						 Grauitatis quoque cuiusdam in ea parte sensus est; atque ea cursu omnique motu augentur. Quidam etiam, cum torquentur, pedes inter se, subinde mutatis uicibus, inplicant. Feminae uero oras naturalium suorum manibus admotis scabere coguntur: nonnumquam, si digitum admouerunt, ubi uesicae ceruicem is urguet, calculum sentiunt.
						 At qui spumantem sanguinem excreant, iis in pulmone uitium est. Mulieri grauidae sine modo fusa aluus excutere partum potest. Eidem si lac ex mammis profluit, inbecillum est quod intus gerit: durae mammae sanum illud esse testantur.
						 Frequens singultus et praeter consuetudinem continuus iecur inflammatum esse significat. Si tumores super ulcera subito esse desierunt, idque a tergo incidit, uel distentio neruorum uel rigor timeri potest: at si a priore parte id euenit, uel lateris acutus dolor uel insania expectanda est:
						 interdum etiam eiusmodi casum, quae tutissima inter haec est, profusio alui sequitur. Si ora uenarum, sanguinem solita fundere, subito suppressa sunt, aut aqua inter cutem aut tabes sequitur.
						 Eadem tabes subit, si in lateris dolore orta suppuratio intra quadraginta dies purgari non potuit. At si longa tristitia cum longo timore et uigilia est, atrae bilis morbus subest.
						 Quibus saepe ex naribus fluit sanguis, iis aut lienis tumet, aut capitis dolores sunt, quos sequitur, ut quaedam ante 
						oculos tamquam imagines obuersentur.
						 At quibus magni lienes sunt, iis gingiuae malae sunt, et os olet, aut sanguis aliqua parte prorumpit; quorum si nihil euenit, necesse est in cruribus mala ulcera, et ex his nigrae cicatrices fiant. Quibus causa doloris neque sensus eius est, his mens labat. Si in uentrem sanguis confluxit, ibi in pus uertitur.
						 Si a coxis et inferioribus partibus dolor in pectus transit, neque ullum signum malum accessit, suppurationis eo loco periculum est. Quibus sine febre aliqua ex parte dolor aut prurigo cum rubore et calore est, ibi aliquid suppurat. Vrina quoque, quae in homine sano parum liquida est, circa aures futuram aliquam suppurationem esse denuntiat.
					 
					 
						 Haec uero, cum sine febre quoque uel latentium uel futurarum rerum notas habeant, multo certiora sunt, ubi febris accessit, atque etiam aliorum morborum tum signa nascuntur.
						 Ergo protinus insania timenda est, ubi expeditior alicuius, quam sani fuit, sermo subitaque loquacitas orta est, et haec ipsa solito audacior; aut ubi raro quis et uehementer spirat, uenasque concitatas habet praecordiis duris et tumentibus.
						 Oculorum quoque frequens motus, et in capitis dolore offusae oculis tenebrae, uel nullo dolore substante somnus ereptus, continuataque nocte et die uigilia, uel prostratum contra consuetudinem corpus in uentrem, sic ut ipsius alui dolor id non coegerit, item robusto adhuc corpore insolitus dentium stridor insaniae signa sunt.
						 Si quid etiam abscessit, et antequam suppuraret manente adhuc febre subsedit, periculum adfert primum furoris, deinde interitus. Auris quoque dolor acutus cum febre continua uehementique saepe mentem turbat; ex eo casu iuueniores interdum intra septimum diem moriuntur, seniores tardius, quoniam neque aeque magnas febres experiuntur, neque 
						aeque insaniunt: ita sustinent, dum is adfectus in p us uer t atur.
						 Suffusae quoque sanguine mulieris mammae furorem uenturum esse testantur. Quibus autem longae febres sunt, iis aut abscessus aliqui aut articulorum dolores erunt. Quorum faucibus in febre inliditur spiritus, instat his neruorum distentio. Si angina subito finita est, in pulmone m 
						id malum transit; idque saepe intra septimum diem occidit.
						 Quod nisi incidat, sequitur, ut aliqua parte suppuret. Deinde post alui longam resolutionem tormina, post haec intestinorum leuitas oritur; post nimias destillationes tabes, post lateris dolorem uitia pulmonum, post haec insania; post magnos feruores corporis neruorum rigor aut distentio; ubi caput uulneratum est, delirium; ubi uigilia torsit, neruorum distentio; ubi uehementer uenae super ulcera mouentur, sanguinis profluuium.
						 Suppuratio uero pluribus morbis excitatur: nam si longae febres sine dolore, sine manifesta causa remanent, in aliquam partem id malum incumbit, in iuuenioribus tamen: nam senioribus ex eiusmodi morbo quartana fere nascitur.
						 Eadem suppuratio fit, si 
						
						praecordia dura, dolentia ante uicensimum diem hominem non sustulerunt, neque sanguis ex naribus fluxit, maximeque in adulescentibus, utique si inter principia aut oculorum caligo aut capitis dolores fuerunt: sed tum in inferioribus partibus aliquid abscedit.
						 Aut si praecordia tumorem mollem habent, neque habere intra sexaginta dies desinunt, haeretque per omne id tempus febris; sed tum in superioribus partibus fit abscessus; ac si inter ipsa uiscera non f i t, circa aures erumpit. Quo m que omnis longus tumor ad suppurationem fere spectet, magis eo tendit is, qui in praecordiis quam is, qui in uentre est; is, qui supra umbilicum quam is, qui infra est.
						 Si lassitudinis etiam sensus in febre est, uel in maxillis uel in articulis aliquid abscedit. Interdum quoque urina tenuis et cruda sic diu fertur, ut alia salutaria signa sint, exque eo casu plerumque infra transuersum septum, quod ΔΙΑΦΡΑΓΜΑ Graeci uocant, fit abcessus.
						 Dolor etiam pulmonis, si neque etiam per sputa neque per sanguinis detractionem neque per uictus rationem finitus est, uomicas aliquas intus excitat aut circa uicesimum diem aut circa tricesimum aut circa quadragesimum, nonnumquam etiam circa sexagensimum.
						 Numerabimus autem ab eo die, quo primum febricitauit aliquis aut inhorruit aut grauitatem eius partis sensit. Sed hae uomicae modo a pulmone modo a contraria parte nascuntur. Quod suppurat, ab ea parte, quam adficit, dolorem inflammationemque 
						
						concitat: ipsum calidius est et, si in partem sanam aliquis decubuit, onerare eam ex pondere aliquo uidetur.
						 Omnis etiam suppuratio, quae nondum oculis patet, sic deprehendi potest: si febris non dimittit, eaque interdiu leuior est, noctu increscit, multus sudor oritur, cupiditas tussiendi est, et paene nihil in tussi excreatur, oculi caui sunt, malae rubent, uenae sub lingua inalbescunt, in manibus fiunt adunci ungues, digiti maximeque summi ca lent, in pedibus tumores sunt, spiritus difficilius trahitur, cibi fastidium est, pustulae toto corpore oriuntur.
						 Quod si protinus initio dolor et tussis fuit et spiritus difficultas, uomica uel ante uel circa uicesimum diem erumpet: si serius ista coeperint, necesse est quidem increscant, sed quo minus cito adfecerint, eo tardius soluentur. Solent etiam in graui morbo pedes cum digitis unguibusque nigrescere: quod si non est mors consecuta et reliquum corpus inualuit, pedes tamen decidunt.

Sequitur, ut in quoque morbi genere proprias notas explicem, quae uel spem uel periculum ostendant.
					 
					 Ex uesica dolenti si purulenta urina processit, inque ea leue et album subsedit, metum detrahit.
					 
					 
						 In pulmonis morbo si sputo ipso leuatur dolor, quamuis id purulentum est tamen aeger facile spirat, facile excreat, morbum ipsum non difficulter fert, potest ei secunda ualetudo contingere. Neque inter initia terreri conuenit, si protinus sputum mixtum est rufo quodam et sanguine, dummodo statim edatur. 
					 
					 
						 Laterum dolores suppuratione facta, deinde intra quadragesimum diem purgata, finiuntur.
					 
					 Si in iocinere uomica est, et ex ea fertur pus purum et album, salus facilis est: id enim malum in tunica est.
					 
					 
						 Ex suppurationibus uero eae tolerabiles sunt, quae in exteriorem partem feruntur et acuuntur. At ex iis, quae intus procedunt, eae leuiores, quae contra se cutem non adficiunt, eamque et sine dolore esse et eiusdem coloris, cuius reliquae partes sunt, sinunt esse. Pus quoque, quacumque parte erumpit, si est leue, album, unius coloris, sine ullo metu est, et quo effuso febris protinus conquieuit desieruntque urguere cibi fastidium et potionis desiderium.
						 Si quando etiam suppuratio descendit in crura, sputumque eiusdem factum pro rufo purulentum est, periculi minus est.
					 
					 
						 At in tabe eius, qui saluus futurus est, sputum esse debet album, aequale totum, eiusdemque coloris, sine pituita; eique etiam simile esse oportet, si quid in nares a capite destillat. Longe optimum est febrem omnino non esse; secundum est tantulam esse, ut neque cibum inpediat neque crebram sitim faciat. Aluus in hac ualetudine ea tuta est, quae cotidie, quae coacta, quae conuenientia iis, quae adsumuntur, reddit; corpus id, quod minime tenue maximeque lati pectoris atque saetosi est, cuiusque cartilago exigua et carnosa est.
						 Super tabem si 
						mulieri suppressa quoque menstrua fuerunt, et circa pectus atque scapulas dolor mansit subitoque sanguis erupit, leuari morbus solet: nam et tussis minuitur, et sitis atque febricula desinunt. Sed isdem fere, nisi redit sanguis, uomica erumpit; quae quo cruentior, eo melior est.
					 
					 
						 Aqua autem inter cutem minime terribilis est, quae nullo antecedente morbo coepit; deinde, quae longo morbo superuenit, utique si firma uiscera sunt, si spiritus facilis, si nullus dolor, si sine calore corpus est, aequaliterque in extremis partibus macrum est, si mollis uenter, si nulla tussis, nulla sitis, si lingua ne su per somnum quidem inarescit;
						 si cibi cupiditas est, si uenter medicamentis mouetur, si per se excernit mollia et figurata, si extenuatur; si urina et uini mutatione et epotis aliquibus medicamentis mutatur; si corpus sine lassitudine est et morbum facile sustinet: siquidem in quo omnia haec sunt, is ex toto tutus est; in quo plura ex his sunt, is in bona spe est.
					 
					 
						 Articulorum uero uitia, ut podagrae cheragraeque, si iuuenes temptarunt neque callum induxerunt, solui possunt; maximeque torminibus leniuntur et quocumque modo uenter fluit.
					 
					 
						 Item morbus comitialis ante pubertatem ortus non aegre finitur; et in quo ab una parte corporis uenientis accessionis sensus incipit, optimum est a manibus pedibusue initium fieri, deinde a lateribus; pessimum inter haec a capite. 
					 
					 
						 Atque in his quoque ea maxime prosunt, quae per deiectiones excernuntur. Ipsa autem deiectio sine ulla noxa est, quae sine febre est, si celeriter desinit, si cont a cto uentre nullus motus eius sentitur, si extremam aluum spiritus sequitur.
					 
					 
						 Ac ne tormina quidem periculosa sunt, si sanguis et strigmenta descendunt, dum febris ceteraeque accessiones huius morbi absint, adeo ut etiam grauida mulier non solum reseruari possit, sed etiam partum reseruare; prodestque in hoc morbo, si iam aetate aliquis processit.
					 
					 
						 Contra intestinorum leuitas facilius a teneris aetatibus depellitur, utique si ferri urina et ali cibo corpus incipit.
					 
					 Eadem aetas prodest et in coxae dolore et umerorum et omni resolutione neruorum; ex quibus coxa, si sine torpore est, si leuiter friget, quamuis magnos dolores habet, tamen et facile et mature sanatur, resolutumque membrum, si nihilo minus alit ur , fieri sanum potest. Oris resolutio etiam aluo cita finitur; omnisque deiectio lippienti prodest.
						 At uarix ortus uel per ora uenarum subita profusio sanguinis uel tormina insaniam tollunt.
					 
					 Vmerorum dolores, qui ad scapulas uel manus tendunt, uomitu atrae bilis soluuntur; et quisquis dolor deorsum tendit, sanabilior est.
					 
					 Singultus sternumento finitur. 
					 
					 
						 Longas deiectiones supprimit uomitus.
					 
					 Mulier sanguinem uomens profusis menstruis liberatur. Quae menstruis non purgatur, si sanguinem ex naribus fudit, omni periculo uacat. Quae locis laborat aut difficulter partum edit, sternumento leuatur.
					 
					 Aestiua quartana fere breuis est. Cui calor et tremor est, saluti delirium est. Lienosis bono tormina sunt.
					 
					 
						 Denique ipsa febris, quod maxime mirum uideri potest, saepe praesidio est. Nam et praecordiorum dolores, si sine inflammatione sunt, finit; et iocineris dolori succurrit; et neruorum distentionem rigoremque, si postea coepit, ex toto tollit; et ex difficultate urinae morbum tenuioris intestini ortum, si urinam per calorem mouet, leuat.
					 
					 
						 At dolores capitis, quibus oculorum caligo et rubor cum quadam frontis prurigine accedunt, sanguinis profusione uel fortuita uel etiam petita summouentur. Si capitis ac frontis dolores ex uento uel frigore aut aestu sunt, grauedine et sternumentis finiuntur.
					 
					 
						 Febrem autem ardentem, quam Graeci causoden uocant, subitus horror exsoluit. Si in febre aures obtunsae sunt, si sanguis naribus fluxit, aut uenter resolutus est, illud malum desinit ex toto. Nihil plus aduersus surditatem quam biliosa aluus potest.
						 Quibus in fistula 
						urinae uel uti minutiores abscessus, quos ΦΥΜΑΤΑ uocant, esse coeperunt, is, ubi pus ea parte profluxit, sanitas redditur.
					 
					 * * * Ex quibus cum pleraque per se proueniant, scire licet inter ea quoque, quae ars adhibet, naturam plurimum posse.
					 
					 
						 Contra si ue si ca cum febre continenti dolet, neque uenter quicquam reddit, malum atque mortiferum est; maximeque id periculum est pueris a septimo anno ad quartum decimum.
					 
					 
						 In pulmonis morbo, si sputum primis diebus non fuit, deinde a septimo die coepit et ultra septimum mansit, periculosum est; quantoque magis mixtos neque inter se diductos colores habet, tanto deterius. Et tamen nihil peius est quam sincerum id edi, siue rufum est siue cruentum siue album siue glutinosum siue pallidum siue spumans; nigrum tamen pessimum est. In eodem morbo periculosa sunt tussis, destillatio, etiam quod alias salutare habetur, sternumentum; periculosissimumque est, si haec secuta subita deiectio est.
					 
					 Fere uero quae in pulmonis, eadem in lateris dolore et mitiora signa et asperiora esse consuerunt.
					 
					 Ex iocinere si pus cruentum exit, mortiferum est.
					 
					 
						 At ex suppurationibus eae pessimae sunt, quae intus tendunt, sic ut exteriorem quoque cutem decolorent: ex is deinde, quae in 
						
						exteriorem partem prorumpunt, eae pessimae, quae maximae quaeque planissimae sunt. Quod si, ne rupta quidem uomica uel pure extrinsecus emisso, febris quieuit, aut quamuis quierit, tamen repetit, item si sitis est, si cibi fastidium, si uenter liquidus, si pus est liuidum et pallidum, si nihil aeger excreat nisi pituitam spumantem, periculum certum est. Atque ex is quidem suppurationibus, quas pulmonum morbi concitarunt, fere senes moriuntur: ex ceteris iuniores.
					 
					 
						 At in tabe sputum mixtum, purulentum, febris adsidua, quae et cibi tempora eripit et siti adfligit, in corpore tenui subesse periculum testantur. Si quis etiam in eo morbo diutius traxit, ubi capilli fluunt, ubi urina quaedam araneis similia subsidentia ostendit, atque in iis odor foedus est, maximeque ubi post haec orta deiectio est, protinus moritur, utique si tempus autumni est, quo fere qui cetera parte anni traxerunt, resoluuntur. Item pus expuisse in hoc morbo, deinde ex toto spuere desisse mortiferum est.
						 Solent etiam in adulescentibus ex eo morbo uomicae fistulaeque oriri; quae non facile sanescunt, nisi si multa signa bonae ualetudinis subsecuta sunt. Ex reliquis uero minime facile sanantur uirgines aut eae mulieres, quibus super tabem menstrua suppressa sunt. Cui uero sano subitus dolor capitis ortus est, dein somnus oppressit, sic ut stertat neque expergiscatur, intra 
						septimum diem pereundum est; magis si eum aluus cita non antecesserit, si palpebrae dormientis non coeunt, si album oculorum apparet. Quos tamen ita mors sequitur, si id malum non est febre discussum.
					 
					 
						 At aqua inter cutem, si ex acuto morbo coepit, ad sanitatem raro perducitur, utique si contraria iis, quae supra posita sunt, subsecuntur. Aeque in ea quoque tussis spem tollit, item, si sanguis sursum deorsumque erupit et aqua medium corpus inplevit. Quibusdam etiam in hoc morbo tumores oriuntur, deinde desinunt, deinde rursus adsurgunt: hi tutiores quidem sunt, quam qui supra conprehensi sunt, si adtendun t ; sed fere fiducia secundae ualetudinis opprimuntur.
						 Illud iure aliquis mirabitur, quomodo quaedam simul et adfligant nostra corpora, et parte aliqua tueantur: nam siue aqua inter cutem quem impleuit, siue in magno abscessu multum puris coit, simul id omne effudisse aeque mortiferum est, ac si quis sani corporis uulnere factus exsanguis est.
					 
					 
						 Articulis uero qui sic dolent, ut super eos ex callo quaedam tubercula innata sint, numquam liberantur: quaeque eorum uitia uel in senectute coeperunt, uel ad senectutem ab adulescentia pervenerunt, ut aliquando leniri possunt, sic numquam ex toto finiuntur.
					 
					 
						 Morbus quoque comitialis post annum XXV ortus aegre curatur, multoque aegrius is, qui post XL annum coepit, adeo ut in ea aetate aliquid in natu ra spei, uix quicquam in medicina sit. In eodem morbo si simul totum corpus adficitur, neque ante in partibus aliquis uenientis mali sensus est, sed homo inprouiso concidit, cuiuscumque 
						is aetatis est, uix sanescit: si uero aut mens laesa est, aut neruorum facta resolutio, medicinae locus non est.
					 
					 
						 Deiectionibus quoque si febris accessit, si inflammatio iocineris aut praecordiorum aut uentris, si inmodica sitis, si longius tempus, si aluus uaria, si cum dolore est, etiam periculum mortis subest, maximeque si inter haec tormina ue r a esse coeperunt; isque morbus maxime pueros absumit usque ad annum decimum: ceterae aetates facilius sustinent. Mulier quoque gravida eiusmodi casu rapi potest; atque, etiamsi ipsa conualuit, tamen partum perdit.
						 Quin etiam tormina ab atra bile orsa mortifera sunt, aut si sub his extenuato iam corpore subito nigra aluus profluxit.
					 
					 
						 At intestinorum leuitas periculosior est, si frequens deiectio est, si uenter omnibus horis et cum so n o et sine hoc profluit; si similiter noctu et interdiu, si, quod excernitur, aut crudum est aut nigrum et praeter id etiam leue et mali odoris; si sitis urget, si post potionem urina non redditur (quod euenit, quia tunc liquor omnis non in uesicam sed intestina descendit);
						 si os exulceratur, rubet facies et quasi maculis quibusdam colorum omnium distinguitur; si uenter est quasi fermentatus, pinguis atque rugosus, si cibi et * * cupiditas non est; inter quae cum euidens mors sit, multo euidentior est, si iam longum quoque id uitium est, id maxime etiam, si in corpore senili est. 
					 
					 
						 Si uero in tenuiore intestino morbus est, uomitus, singultus, neruorum distentio, delirium mala sunt.
					 
					 At in morbo arquato durum fieri iecur perniciosissimum est.
					 
					 Quos lienis male habet, si tormina prenderunt, deinde inuersa sunt uel in aquam inter cutem uel intestinorum leuitatem, uix ulla medicina periculo subtrahit.
					 
					 
						 Morbus intestini tenuioris * * nisi resolutus est, intra septimum diem occidit.
					 
					 Mulier ex partu si cum febre uehementibus etiam et adsiduis capitis doloribus premitur, in periculo mortis est.
					 
					 Si dolor atque inflammatio est in iis partibus, quibus uiscera continentur, frequenter spirare signum malum est.
					 
					 
						 Si sine causa longus dolor capitis est, et in ceruices ac scapulas transit, rursusque in caput reuertitur, aut a capite ad ceruices scapulasque peruenit, perniciosus est, nisi uomicam aliquam excitauit, sic ut pus extussiretur, aut nisi sanguis aliqua parte prorupit, aut nisi in capite multa porrigo totoue corpore pustulae ortae sunt.
						 Aeque magnum malum est, ubi torpor atque prurigo peruagantur, modo per totum caput, modo in parte, aut sensus alicuius ibi quasi frigoris est, eaque ad summam quoque linguam perueniunt. Et cum in isdem 
						
						abscessibus auxilium sit, eo difficilior sanitas est, quo minus saepe sub his malis illi subsecuntur.
					 
					 
						 In coxae uero doloribus si uehemens torpor est, frigescitque crus et coxa, aluus nisi coacta non reddit, idque quod excernitur muccosum est, iamque aetas eius hominis XL annum excessit, is morbus erit longissimus minimeque ann u us, neque finiri poterit nisi aut uere aut autumno.
					 
					 
						 Difficilis aeque curatio est in eadem aetate, ubi umerorum dolor uel ad manus peruenit uel ad scapulas tendit torporemque et dolorem creat, neque bilis uomitu leuatur.
					 
					 
						 Quacumque uero corporis parte membrum aliquod resolutum est, si neque mouetur et emacrescit, in pristinum habitum non reuertitur, eoque minus, quo uetustius id uitium est, et quo magis in corpore senili est. Omnique resolutioni neruorum ad medicinam non idonea tempora sunt hiemps et autumnus: aliquid sperari potest uere et aestate; is morbus mediocris uix sanatur, uehemens sanari non potest.
					 
					 Omnis etiam dolor minus medicinae patet, qui sursum procedit.
					 
					 
						 Mulieri grauidae si subito mammae emacuerunt, abortus periculum est. Quae neque peperit neque grauida est, si lac habet, a menstruis defecta est.
					 
					 
						 Quartana aestiua breuis, autumnalis fere longa est maximeque quae coepit hieme adpropinquante. Si sanguis profluit, dein secuta 
						est dementia cum distentione neruorum, periculum mortis est, itemque si medicamentis purgatum et adhuc inanem neruorum distentio oppressit, item si in magno alui dolore extremae partes frigent.
					 
					 
						 Neque is ad uitam redit, qui ex suspendio spumante ore detractus est.
					 
					 Aluus nigra, sanguini atro similis, repentina, siue cum febre siue etiam sine hac est, perniciosa est.

Cognitis indiciis, quae nos uel spe consolentur uel metu terreant, ad CVRATIONES morborum transeundum est. Ex his quaedam communes sunt, quaedam propriae. Communes, quae pluribus opitulantur morbis; propriae, quae singulis. Ante DE COMMVNIBVS dicam: ex quibus tamen quaedam non aegros solum sed sanos quoque sustinent, quaedam in aduersa tantum ualetudine adhibentur.
					 
					 
						 Omne uero auxilium corporis aut demit aliquam materiam aut adicit, aut e uocat aut reprimit, aut refrigerat aut calefacit, simulque aut durat aut mollit: quaedam non uno modo tantum sed etiam duobus inter se non contrariis adiuuant. DEMITVR MATERIA sanguinis detractione, cucurbitula, deiectione, uomitu, frictione, gestatione omnique exercitatione corporis, abstinentia, sudore; de quibus protinus dicam.

Sanguinem incisa uena mitti nouum non est: sed nullum paene esse morbum, in quo non mittatur, nouum est. Item mitti iunioribus feminis uterum non gerentibus uetus est: in pueris uero idem experiri et in senioribus et in grauidis quoque mulieribus uetus non est: siquidem antiqui primam ultimamque aetatem sustinere non posse hoc auxilii genus iudicabant, persuaserantque sibi mulierem grauidam, quae ita curata esset, abortum esse facturam.
						 Postea uero usus ostendit nihil in his esse perpetuum, aliasque potius obseruationes adhibendas esse, ad quas derigi curantis consilium debeat. Interest enim, non quae aetas sit, neque quid in corpore intus geratur, 
						sed quae uires sint. Ergo si iuuenis inbecillus est, aut si mulier, quae grauida non est, parum ualet, male sanguis emittitur: emoritur enim uis, si qua supererat, hoc modo erepta.
						 At firmus puer et robustus senex et grauida mulier ualens tuto curatur. Maxime tamen in his medicus inperitus falli potest, quia fere minus roboris illis aetatibus subest; mulierique praegnati, post curationem quoque, uiribus opus est, non tantum ad se, sed etiam ad partum sustinendum.
						 Non quicquid autem intentionem animi et prudentiam exigit protinus faciendum est, cum praecipua in hoc ars sit, quae non annos numeret, neque conceptionem solam uideat, sed uires aestimet, et eo colligat, possit necne superesse, quod uel puerum uel senem uel in una muliere duo corpora simul sustineat.
						 Interest etiam inter ualens corpus et obesum, inter tenue et infirmum: tenuioribus magis sanguis, plenioribus magis caro abundat. Facilius itaque illi detractionem eiusmodi sustinent: celeriusque ea, si nimium est pinguis, aliquis adfligitur; ideoque uis corporis melius ex uenis quam ex ipsa specie aestimatur. Neque solum haec consideranda sunt, sed etiam morbi genus quod sit, utrum superans an deficiens materia laeserit, corruptum corpus sit an integrum.
						 Nam si materia uel deest uel integra est, istud alienum est: at si uel copia sui male habet, uel corrupta est, nullo modo melius succurritur. Ergo uehemens febris, ubi rubet corpus, uenaeque plenae tument, sanguinis detractionem requirit; item uiscerum morbi, neruorum et resolutio et rigor et distentio, quicquid denique fauces difficultate spiritus strangulat, quicquid supprimit subito uocem, quisquis intolerabilis dolor est, et quacumque de causa ruptum aliquid intus atque collisum est;
						 item malus corporis habitus omnesque acuti morbi, qui modo, ut supra dixi, non infirmitate sed onere nocent. Fieri tamen potest, ut morbus quidem id desideret, corpus autem uix pati posse uideatur: sed si nullum tamen appare a t aliud auxilium, periturusque sit qui laborat, nisi temeraria quoque uia fuerit adiutus, in hoc statu boni medici est ostendere, quam nulla spes sit sine sanguinis detractione, faterique, quantus in hac ipsa metus sit, et tum demum, si exigetur, sanguinem mittere.
						 De quo dubitari in eiusmodi re non oportet: satius est enim anceps auxilium experiri quam nullum; idque maxime fieri debet, ubi nerui resoluti sunt; ubi 
						
						subito aliquis ommutuit; ubi angina strangulatur; ubi prioris febris accessio paene confecit, paremque subsequi uerisimile est neque eam uidentur sustinere aegri uires posse.
						 Cum sit autem minime crudo sanguis mittendus, tamen ne id quidem perpetuum est: neque enim semper concoctionem res expectat. Ergo si ex superiore parte aliquis decidit, si contusus est, si ex aliquo subito casu sanguinem uomit, quamuis paulo ante sumpsit cibum, tamen protinus ei demenda materia est, ne, si subsederit, corpus adfligat; idemque etiam in aliis casibus repentinis, qui strangulabunt, dictum erit.
						 At si morbi ratio patietur, tum demum nulla cruditatis suspicione remanente id fiet; ideoque ei rei uidetur aptissimus aduersae ualetudinis dies secundus aut tertius. Sed ut aliquando etiam primo die sanguinem mittere necesse est, sic numquam utile post diem quartum est, cum iam spatio ipsa materia et exhausta est et corpus conr u pit, ut detractio inbecillum id facere possit, non possit integrum.
						 Quod si uehemens febris urget, in ipso impetu eius sanguinem mittere hominem iugulare est; expectanda ergo remissio est: si non decrescit, sed crescere desiit, neque speratur remissio, tum quoque, quamuis peior, sola tamen occasio non omittenda est.
						 Fere etiam ista medicina, ubi necessaria est, in biduum diuidenda est: satius est enim in primo leuare aegrum, deinde perpurgare, quam simul omni ui effusa fortasse praecipitare. Quod si in pure quoque aquaque, quae inter cutem est, ita respondet, quanto magis necesse est in sanguine respondeat. Mitti uero is debet, si totius corporis causa fit, ex brachio; si partis alicuius, ex ea ipsa parte aut certe quam proxima, quia non ubique mitti potest, sed in temporibus, in brachiis, iuxta talos.
						 Neque ignoro quosdam dicere quam longissime sanguinem inde, ubi laedit, esse mittendum: sic enim auerti materiae cursum: at illo modo in id ipsum, quod grauat, euocari. Sed id falsum est: proximum enim locum primum exhaurit, ex ulterioribus autem eatenus sanguis sequitur, quatenus emittitur; ubi is suppressus est, quia non trahitur, ne uenit quidem.
						 Videtur tamen usus ipse docuisse, si caput fractum est, ex brachio potius sanguinem esse mittendum; si quod in umero uitium est, ex altero brachio: credo quia, si quid parum cesserit, opportuniores hic eae partes iniuriae sunt, quae iam male 
						
						habent. Auertitur quoque interdum sanguis, ubi alia parte prorumpens alia emittitur. Desinit enim fluere qua nolumus, inde obiectis quae prohibeant, alia dato itinere.
						 Mittere autem sanguinem cum sit expeditissimum usum habenti, tum ignaro difficillimum est: iuncta enim est uenae arteria, his nerui. Ita, si neruum scalpellus attingit, sequitur neruorum distentio, eaque hominem crudeliter consumit. At arteria incisa neque coit neque sanescit; interdum etiam, ut sanguis uehementer erumpat, efficit.
						 Ipsius quoque uenae, si forte praecisa est, capita comprimuntur, neque sanguinem emittunt. At si timide scalpellus demittitur, summam cutem lacerat neque uenam incidit: nonnumquam etiam ea latet neque facile reperitur. Ita multae res id difficile inscio faciunt, quod perito facillimum est. Incidenda ad medium uena est. Ex qua cum sanguis erumpit, colorem eius habitumque oportet attendere.
						 Nam si is crassus et niger est, uitiosus est, ideoque utiliter effunditur: si rubet et perlucet, integer est; eaque missio sanguinis adeo non prodest, ut etiam noceat; protinusque is supprimendus est. Sed id euenire non potest sub eo medico, qui scit, ex quali corpore sanguis mittendus sit.
						 Illud magis fieri solet, ut aeque niger adsidue ac primo die profluat; quod quamuis ita est, tamen si iam satis fluxit, supprimendus est, semperque ante finis faciendus est, quam anima deficiat, deligandumque brachium superinposito expresso ex aqua frigida penicillo, et postero die auerso medio digito uena ferienda, ut recens coitus eius resoluatur iterumque sanguinem fundat.
						 Siue autem primo siue secundo die sanguis, qui crassus et niger initio fluxerat, et rubere et perlucere coepit, satis materiae detractum est, atque quod superest sincerum est; ideoque protinus brachium deligandum habendumque ita est, donec ualens cicatricula sit; quae celerrime in uena confirmatur.

Cucurbitularum duo uero genera sunt, aeneum et corneum. Aenea altera parte patet, altera clausa est: altera cornea parte aeque patens altera foramen habet exiguum. In aeneam linamentum ardens coicitur, ac sic os eius corpori aptatur inprimiturque, donec inhaereat.
						 Cornea corpori per se inponitur, deinde, ubi ea parte, qua exiguum foramen est, ore spiritus adductus est, superque cera cauum id clausum est, aeque inhaerescit. Vtraque non ex his tantum materiae generibus, sed 
						etiam ex quolibet alio recte fit: ac si cetera defecerunt, caliculus quoque aut pultarius oris compressioris ei rei commode aptatur.
						 Vbi inhaesit, si concisa ante scalpello cutis est, sanguinem extrahit, si integra est, spiritum. Ergo ubi materia, quae intus est, laedit, illo modo, ubi inflatio, hoc inponi solet. Vsus autem cucurbitulae praecipuus est, ubi non in toto corpore sed in parte aliqua uitium est, quam exhauriri ad confirmandam ualetudinem satis est.
						 Idque ipsum testimonium est etiam scalpello sanguinem, ubi membro succurritur, ab ea potissimum parte, quae iam laesa est, esse mittendum, quod nemo cucurbitulam diuersae parti inponit, nisi cum profusionem sanguinis eo auertit, sed ei ipsi, quae dolet quaeque liberanda est. Opus etiam esse cucurbit ul a potest in morbis longis, quamuis iam e is spatium aliquod accessit, siue corrupta materia siue spiritu male habente:
						 in acutis quoque quibusdam, si et leuari corpus debet et ex uena sanguinem mitti uires non patiuntur; idque auxilium ut minus uehemens, ita magis tutum neque umquam periculosum est, etiamsi in medio febris impetu, etiamsi in cruditate adhibetur.
						 Ideoque ubi sanguinem mitti opus est, si incisa uena praeceps periculum est, aut si in parte corporis etiam num 
						uitium est, huc potius confugiendum est, cum eo tamen, ut sciamus hic ut nullum periculum, ita leuius praesidium esse, nec posse uehementi malo nisi aeque uehemens auxilium succurrere.

Deiectionem autem antiqui uariis medicamentis crebraque alui ductione in omnibus paene morbis moliebantur; dabantque aut nigrum ueratrum aut filiculam aut squamam aeris, quam ΛΕΠΙΔΑ ΧΑΛΚΟΥ Graeci uocant, aut lactucae marinae lac, cuius gutta pani adiecta abunde purgat, aut lac uel asininum aut bubulum, uel caprinum, eique salis paulum adiciebant, decoquebantque id et sublatis is, quae coierant, quod quasi serum supererat, bibere cogebant.
						 Sed medicamenta stomachum fere laedunt: aluus si uehementius fluit aut saepius ducitur, hominem infirmat. Ergo numquam in aduersa ualetudine medicamentum eius rei causa recte datur, nisi ubi is morbus sine febre est, ut cum ueratrum nigrum aut atra bile uexatis aut cum tristitia insanientibus aut iis, quorum nerui parte aliqua resoluti sunt, datur. 
						 At ubi febres sunt, satius est eius rei causa cibos potionesque adsumere, qui simul et alant et uentrem molliant; suntque ualetudinis genera, quibus ex lacte purgatio conuenit.
					 
					 
						 Plerumque uero aluus potius ducenda est; quod ab Asclepiade quoque sic temperatum, ut tamen seruatum sit, uideo plerumque saeculo nostro praeteriri. Est autem ea moderatio, quam is secutus uidetur, aptissima, ut neque saepe ea medicina temptetur, et tamen semel, summum uel bis non omittatur: si caput graue est; si oculi caligant; si morbus maioris intestini est, quod Graeci colum nominant;
						 si in imo uentre aut si in coxa dolores sunt; si in stomachum quaedam biliosa concurrunt, uel etiam pituita eo s e umorue aliquis aquae similis confert; si spiritus difficilius redditur; si nihil per se uenter excernit, utique si iuxta quoque stercus est et intus remanet, aut si stercoris odorem nihil deiciens aeger ex spiritu suo sentit, aut si corruptum est quod excernitur; aut si prima inedia febrem non sustulit; aut si sanguinem mitti, cum opus sit, uires non patiuntur tempusue eius rei praeterit, aut si multum ante morbum aliquis potauit;
						 aut si is, qui saepe uel sponte uel casu purgatus est, subito habet aluum suppressam. Seruanda uero illa sunt, ne ante tertium diem ducatur; ne ulla cruditate substante; ne in corpore infirmo diuque in aduersa ualetudine exhausto, neue in eo, cui satis aluus cottidie reddit quiue eam liquidam habebit; ne in ipso accessionis impetu, quia quod tum infusum est, aluo continetur, regestumque in caput multo grauius periculum efficit.
						 Pridie uero abstineri debet aeger, ut aptus tali curationi sit, eodem die ante aliquot horas aquam calidam bibere, ut superiores eius partes madescant; tum inmittenda in aluum est, si leui medicina contenti sumus, pura aqua, si paulo ualentiore, mulsa; si leni, ea, in qua faenum Graecum uel tisana uel malua decocta sit,
						 [si reprimendi causa, ex uerbenis] acris autem est marina aqua uel alia sale adiecto; atque utraque decocta commodior est. Acrior fit adiecto uel oleo uel nitro uel melle: quoque acrior est, eo plus extrahit, sed minus facile sustinetur. Idque, quod infunditur, neque frigidum esse oportet neque calidum, ne alterutro modo laedat. Cum infusum est, quantum fieri potest, continere se in lecticulo debet aeger, nec primae cupiditati 
						deiectionis protinus cedere: ubi necesse est, tum demum desidere.
						 Fereque eo modo dempta materia, superioribus partibus leuatis, morbum ipsum mollit. Cum uero, quotiens res coegit, desidendo aliquis se exhausit, paulisper debet conquiescere; et ne uires deficiant, utique eo die cibum adsumere; qui plenior an exiguus sit, ex ratione eius accessionis, quae expectabitur aut in metu non erit, aestimari oportebit.

At uomitus ut in secunda quoque ualetudine saepe necessarius biliosis est, sic etiam in is morbis, quos bilis concitauit. Ergo omnibus, qui ante febres horrore et tremore uexantur, omnibus, qui cholera laborant, omnibus etiam cum quadam hilaritate insanientibus, et comitiali quoque morbo oppressis necessarius est.
						 Sed si acutus morbus est, sicut in cholera, si febris est, ut inter horrores, asperioribus medicamentis opus non est, sicut in deiectionibus quoque supra dictum est; satisque est ea uomitus causa sumi, quae sanis quoque sumenda esse proposui. At ubi longi ualentesque morbi sine febre sunt, ut comitialis, ut insania, ueratro quoque albo utendum est.
						 Id neque hieme neque aestate recte datur, optime uere, tolerabiliter autumno. Quisquis daturus erit, id agere ante debebit, ut accepturi corpus umidius sit. Illud scire oportet, omne eiusmodi medicamentum, quod potui datur, non semper aegris prodesse, semper sanis nocere.

De frictione uero adeo multa Asclepiades tamquam inuentor eius posuit in eo uolumine, quod COMMVNIVM AVXILIORVM inscripsit, ut, cum trium faceret tantum mentionem, huius et aquae et gestationis, tamen maximam partem in hac consumpserit. Oportet autem neque recentiores uiros in is fraudare, quae uel reppererunt uel recte secuti sunt, et tamen ea, quae apud antiquiores aliquos posita sunt, auctoribus suis reddere.
						 Neque dubitari potest, quin latius quidem et dilucidius, ubi et quomodo frictione utendum esse t, Asclepiades praeceperit, nihil tamen reppererit, quod non a uetustissimo 
						auctore Hippocrate paucis uerbis comprehensum sit, qui dixit frictione, si uehemens sit, durari corpus, si lenis, molliri: si multa, minui, si modica, inpleri. Sequitur ergo, ut tum utendum sit, cum aut adstringendum corpus sit, quod hebes est, aut molliendum, quod induruit, aut digerendum in eo, quod copia nocet, aut alendum id, quod tenue et infirmum est.
						 Quas tamen species si quis curios i us aestimet (quod iam ad medicum non pertinet), facile intelleget omnes ex una causa pendere, quae demit. Nam et adstringitur aliquid eo dempto, quod interpositum, ut id laxaretur, effecerat, et mollitur eo detracto, quod duritiem creabat, et inpletur non ipsa frictione sed eo cibo, qui postea usque ad cutem digestione quadam relaxatam penetrat.
						 Diuersarum uero rerum in modo causa est. Inter unctionem autem et frictionem multum interest. Vngui enim leuiterque pertractari corpus etiam in acutis et recentibus morbis oportet, in remissione tamen et ante cibum. Longa uero frictione uti ne que in acutis morbis neque increscentibus conuenit, praeterquam cum phreneticis somnus ea quaeritur.
						 Amat autem hoc auxilium ualetudo longa et iam a primo inpetu inclinata. Neque ignoro quosdam dicere omne auxilium necessarium esse increscentibus morbis, non cum iam per se finiuntur. Quod non ita se habet. Potest enim morbus, etiam qui per se finem habiturus est, celerius tamen adhibito auxilio pelli.
						 Quod duabus de causis necessarium est, et ut quam primum bona ualetudo contingat, et ne morbus, qui remanet, iterum, quamuis leui de causa, exasperetur. Potest morbus minus grauis esse quam fuerit, neque ideo tamen solui, sed reliquiis quibusdam inhaerere, quas admotum aliquod auxilium discutit.
						 Sed ut leuata quoque aduersa ualetudine recte frictio adhibetur, sic numquam adhibenda est fe b re increscente: uerum, si fieri potest, cum ex toto corpus ea uacabit; si minus, certe cum ea remiserit. Eadem autem modo in totis corporibus esse debet, ut cum infirmus aliquis implendus est, modo in partibus, aut quia ipsius eius membri inbecillitas 
						id requirit aut quia alterius.
						 Nam et capitis longos dolores ipsius frictio leuat, non in inpetu tamen doloris, et membrum aliquod resolutum ipsius frictione confirmatur. Longe tamen saepius aliud perfricandum est, cum aliud dolet; maximeque cum a summis aut a mediis partibus corporis euocare materiam uolumus, ideoque extremas partes perfricamus.
						 Neque audiendi sunt qui numero finiunt, quotiens aliquis perfricandus sit: id enim ex uiribus hominis colligendum est; et si is perinfirmus est, potest satis esse quinquagies, si robustior, potest ducenties esse faciendum; inter utrum que deinde, prout uires sunt. Quo fit, ut etiam minus saepe in muliere quam in uiro, minus saepe in puero uel sene quam iuuene manus dimouendae sint.
						 Denique si certa membra perfricantur, multa ualentique frictione opus est: nam neque totum corpus infirmari cito per partem potest, et opus est quam plurimum materiae digeri, siue id ipsum membrum siue per id aliud leuamus. At ubi totius corporis inbecillitas hanc curationem per totum id exigit, breuior esse debet et lenior, ut tantummodo summam cutem emolliat, quo facilius capax ex recenti ci bo nouae materiae fiat.
						 In malis iam aegrum esse, ubi exterior pars corporis friget, interior cum siti calet, ut supra posui. Sed tunc quoque unicum in frictione praesidium est; quae si calorem in cutem euocauit, potest alicui medicinae locum facere.

Gestatio quoque longis et iam inclinatis morbis aptissima est; utilisque est et iis corporibus, quae iam ex toto febre carent sed adhuc exerceri per se non possunt, et iis, quibus lentae morborum reliquiae remanent neque aliter eliduntur. Asclepiades etiam in recenti uehementique praecipueque ardente febre ad discutiendam eam gestatione dixit utendum.
						 Sed id periculose fit, meliusque quiete eiusmodi impetus sustinetur. Si quis tamen experiri uolet, sic experiatur: si lingua non erit aspera, si nullus tumor, nulla durities, nullus dolor uisceribus aut capiti aut praecordiis suberit. Et ex toto numquam gestari corpus dolens debet, siue id in toto siue in parte est, nisi tamen solis neruis dolentibus, neque umquam increscente febre sed in remissione eius.
						 Genera autem gestationis plura sunt adhibendaque sunt et pro uiribus cuiusque et pro opibus, ne aut inbecillum hominem nimis digerant, aut humili desint. Lenissima est naui uel in portu 
						uel in flumine, uehementior uel in alto mari naui uel lectica, etiamnum acrior uehiculo: atque haec ipsa et intendi et leniri possunt.
						 Si nihil eorum est, suspendi lectus debet et moueri: si ne id quidemst, at certe uni pedi subiciendum fulmentum est, atque ita lectus huc et illuc manu inpellendus.
					 
					 Et leuia quidem genera exercitationis infirmis conueniunt, ualentiora uero iis, qui iam pluribus diebus febre liberati sunt, aut iis, qui grauium morborum initia sic sentiunt, ut adhuc febre uacent (quod et in tabe et in stomachi uitiis, et cum aqua cutem subit, et interdum in regio fit), aut ubi quidam morbi, qualis comitialis, qualis insania est, sine febre quamuis diu manent.
						 In quibus adfectibus ea quoque genera exercitationum necessaria sunt, quae conprehendimus eo loco, quo, quemadmodum sani neque firmi homines se gererent, praecepimus.

Abstinentiae uero duo genera sunt, alterum ubi nihil adsumit aeger, alterum ubi non nisi quod oportet. Initia morborum primum famem sitimque desiderant, ipsi deinde morbi moderationem, ut neque aliud quam expedit neque eius ipsius nimium sumatur: neque enim conuenit iuxta inediam protinus satietatem esse. Quod si sanis quoque corporibus inutile est, ubi aliqua necessitas famem fecit, quanto inutilius est etiam in corpore aegro?
						 Neque ulla res magis adiuuat laborantem quam tempestiua abstinentia. Intemperantes homines apud nos ipsi cibi * * * tempora curantibus dantur: rursus alii tempora medicis pro dono remittunt, sibi ipsis modum uindicant. Liberaliter agere se credunt, qui cetera illorum arbitrio relinquant, in genere cibi liberi sunt: quasi quaeratur quid medico liceat, non quid aegro salutare sit, cui uehementer nocet, quotiens in eius, quod adsumitur, uel tempore uel modo uel genere peccatur.

Sudor etiam duobus modis elicitur, aut sicco calore aut balneo. Siccus calor est et harenae calidae et Laconici et clibani et quarundam naturalium sudationum, ubi terra profusus calidus uapor 
						
						aedificio includitur, sicut super Baias in murtetis habemus. Praeter haec sole quoque et exercitatione mouetur. Vtiliaque haec genera sunt, quotiens umor intus nocet, isque digerendus est. Ac neruorum quoque quaedam uitia sic optime curantur.
						 Sed cetera infirmis possunt conuenire: sol et exercitatio tantum robustioribus, qui tamen sine febre uel inter initia morborum uel etiam grauibus morbis tenentur. Cauendum autem est, ne quid horum uel in febre uel in cruditate temptetur. At balnei duplex usus est: nam modo discussis febribus initium cibi plenioris uinique firmioris ualetudinis facit, modo ipsam febrem tollit; fereque adhibetur, ubi summam cutem relaxari euocarique corruptum umorem et habitum corporis mutari expedit.
						 Antiqui timidius eo utebantur, Asclepiades audacius. Neque terrere autem ea res, si tempestiua est, debet: ante tempus nocet. Quisquis febre liberatus est, simulatque ea uno die non accessit, eo, qui proximus est post tempus accessionis, tuto lauari potest. At si circumitum habere ea febris solita est, sic ut tertio quartoue die reuertatur, quandocumque non accessit, balneum tutum est.
						 Manentibus uero adhuc febribus, si eae sunt quae lentae lenesque iam diu male habent, recte medicina ista temptatur, cum eo tamen, ne praecordia dura sint neue ea tumeant, neue lingua aspera sit, neue aut in medio corpore aut in capite dolor ullus sit, neue tum febris increscat. Atque in iis quidem febribus, quae certum circuitum habent, duo balnei tempora sunt, alterum ante horrorem, alterum febre finita:
						 in is uero, qui lentis febriculis diu detinentur, cum aut ex toto recessit accessio, aut si id non solet, certe lenita est, iamque corpus tam integrum est, quam maxime esse in eo genere ualetudinis solet. Inbecillus homo iturus in balneum uitare debet, ne ante frigus aliquod experiatur.
						 Vbi in balneum uenit, paulisper resistere experirique, num tempora adstringantur, et an sudor aliqui oriatur: si illud incidit, hoc non secutum est, inutile est eo die balineum perunguendusque is leniter et auferendus est, uitandumque omni modo frigus, et abstinentia utendum.
						 At si temporibus integris primum ibi, deinde alibi sudor incipit, fouendum os aqua calida; tum in solio 
						
						descendendum est, atque ibi quoque uidendum est, num sub primo contactu aquae calidae summa cutis inhorrescat, quod uix fieri potest, si priora recte cesserunt: certum autem signum inutilis balinei est. Ante uero an postea quam in aquam calidam se demittat aliquis perungui debeat, ex ratione ualetudinis suae cognoscat.
						 Fere tamen, nisi ubi nominatim ut postea fiat praecipietur, moto sudore leuiter corpus perunguendum, deinde in aquam calidam demittendum est. Atque hic quoque habenda uirium ratio est; neque committendum, ut per aestum anima deficiat; sed maturius is auferendus curioseque uestimentis inuoluendus est, ut neque ad eum frigus adspiret, et ibi quoque, antequam aliquid adsumat, insudet.
						 Fomenta quoque calida sunt milium, sal, harena, quidlibet eorum calfactum et in linteum coniectum: si minore ui opus est, etiam solum linteum, at si maiore, exstincti ti ti ones inuolutique panniculis et sic circumdati. Quin etiam calido oleo replentur utriculi, et in uasa fictilia, similitudine quas lenticulas uocant, aqua coicitur; et sal sacco linteo excipitur, demittiturque in aquam bene calidam,
						 tum super id membrum, quod fouendum est, conlocatur * * * iuxtaque ignem ferramenta duo sunt, capitibus paulo latioribus, alterumque ex iis demittitur in eum salem, et super aqua leuiter aspergitur: ubi frigere coepit, ad ignem refertur, et idem in altero fit, deinde inuicem in utroque: inter quae descendit salsus et calidus sucus, qui contractis aliquo morbo neruis opitulatur. His omnibus commune est digerere id, quod uel praecordia onerat, uel fauces strangulat, uel in aliquo membro nocet. Quando autem quoque utendum sit, in ipsis morborum generibus dicetur.

Cum de iis dictum sit, quae detrahendo iuuant, ad ea ueniendum est, quae alunt, id est, CIBVM ET POTIONEM. Haec autem non omnium tantum morborum sed etiam secundae ualetudinis communia praesidia sunt; pertinetque ad rem omnium proprietates 
						nosse, primum ut sani sciant, quomodo his utantur, deinde ut exsequentibus nobis morborum curationes liceat species rerum, quae adsumendae erunt, subicere, neque necesse sit subinde singulas eas nominare.
					 
					 
						 Scire igitur oportet omnia legumina, quaeque ex frumentis panificia sunt, generis ualentissimi esse (ualentissimum uoco, in quo plurimum alimenti est); item omne animal quadrupes domi natum; omnem grandem feram, quales sunt caprea, ceruus, aper, onager; omnem grandem auem, quales sunt anser et pauo et grus; omnes beluas marinas, ex quibus cetus est quaeque his pares sunt; item mel et caseum. Quo minus mirum est opus pistorium ualentissimum esse, quod ex frumento, adipe, melle, caseo constat.
					 
					 
						 In media uero materia numerari ex holeribus debere ea, quorum radices uel bulbos adsumimus; ex quadrupedibus leporem; aves omnes a minimis ad phoenicopterum; item pisces omnes, qui salem non patiuntur solidiue saliuntur.
					 
					 Inbecillissimam uero materiam esse omnem caulem holeris et quicquid in caule nascitur, qualis est cucurbita et cucumis et capparis, omnia poma, oleas, cochleas, itemque conculia.
					 
					 
						 Sed quamuis haec ita discreta sunt, tamen etiam quae sub eadem specie sunt, magna discrimina recipiunt, aliaque res alia uel ualentior est uel infirmior: siquidem plus alimenti est in pane quam in ullo alio, firmius est triticum quam milium, id ipsum quam hordeum; et ex tritico firmissima siligo, deinde simila, deinde cui nihil demptum est, qu em ΑΥΤΟΠΥΡΟΝ Graeci uocant: infirmior est ex polline, infirmissimus cibarius panis.
					 
					 
						 Ex leguminibus uero ualentior faba uel lenticula quam pisum. Ex holeribus ualentior rapa napique et omnes bulbi, in quibus cepam quoque et alium numero, quam pastinaca uel quae specialiter radicula appellatur. Item firmior brassica et beta et porrum quam lactuca uel cucurbita uel asparagus.
						 At ex fructibus surculorum ualentiores uuae, 
						ficus, nuces, palmulae quam quae poma proprie nominantur; atque ex his ipsis firmiora quae sucosa quam quae fragilia sunt.
					 
					 Item que ex is auibus, quae in media specie sunt, ualentior ea, quae pedibus quam quae uolatu magis nititur: et ex is, quae uolatu fidunt, firmiores quae grandiores aues quam quae minutae sunt, ut ficedula et turdus. Atque eae quoque, quae in aqua degunt, leuiorem cibum praestant, quam quae natandi scientiam non habent.
					 
					 
						 Inter domesticas uero quadrupedes leuissima suilla est, grauissima bubula. Itemque ex feris, quo maius quodque animal, eo robustior ex eo cibus est.
					 
					 Pisciumque eorum, qui ex media materia sunt, quibus maxime utimur, tamen grauissimi sunt, ex quibus salsamenta quoque fieri possunt, qualis lacertus est; deinde ii qui, quamuis teneriores, tamen duri sunt, ut aurata, coruus, sparus, oculata, tunc plani, post quos etiamnum leuiores lupi mullique, et post hos omnes saxatiles.
					 
					 
						 Neque uero in generibus rerum tantummodo discrimen est, sed etiam in ipsis; quod et aetate fit et membro et solo et caelo et habitu. Nam quadrupes omne animal, si lactens est, minus alimenti praestat, itemque quo tenerior pullus cohortalis est; in piscibus quoque media aetas, quae non summam magnitudinem inpleuit. Deinde ex eodem sue ungulae, rostrum, aures, cerebellum, ex agno haedoue cum petiolis totum caput aliquanto quam cetera membra leuiora sunt, adeo ut in media materia poni possint.
						 Ex auibus colla alaeue recte infirmis adnumerantur. Quod ad solum uero pertinet, frumentum quoque ualentius est collinum quam campestre; leuior piscis inter saxa editus quam in harena, leuior in harena quam in limo. Quo fit, ut e x stagno uel lacu uel flumine eadem genera grauiora sint, leuiorque qui in alto quam qui in uado uixit. Omne etiam ferum animal domestico leuius, et 
						
						quodcumque umido caelo quam quod sicco natum est.
						 Deinde etiam omnia pinguia quam macra, recentia quam salsa, noua quam uetusta plus alimenti habent. Tum res eadem magis alit iurulenta quam assa, magis assa quam elixa. Ouum durum ualentissimae materiae est, molle uel sorbile inbecillissimae. Cumque panificia omnia firmissima sint, elota tamen quaedam genera frumenti, ut halica, oryza, tisana, uel ex isdem facta sorbitio aut pulticula, et aqua quoque madens panis inbecillissimis adnumerari potest.
					 
					 
						 Ex potionibus uero quaecumque ex frumento facta est, itemque lac, mulsum, defrutum, passum, uinum aut dulce aut uehemens aut mustum aut magnae uetustatis ualentissimi generis est. At acetum et id uinum, quod paucorum annorum uel austerum uel pingue est, in media materia est; ideoque infirmis numquam generis alterius dari debet. Aqua omnium inbecillissima est; firmiorque ex frumento potio est, quo firmius est ipsum frumentum; firmior ex eo uino, quod bono solo quam quod tenui, quodque temperato caelo quam quod nimis aut umido aut nimis sicco nimiumque aut frigido aut calido natum est.
						 Mulsum, quo plus mellis habet, defrutum, quo magis incoctum est, passum, ex quo sicciore uua est, eo ualentius est. Aqua leuissima pluuialis est, deinde fontana, tum ex flumine, tum ex puteo, post haec ex niue aut glacie: grauior his ex lacu, grauissima ex palude. Facilis etiam et necessaria cognitio est naturam eius requirentibus. Nam leuis pondere apparet, et ex is, quae pondere pares sunt, eo melior quaeque est, quo celerius et calfit et frigescit, quoque celerius in ea legumina percoquuntur.
						 Fere uero sequitur, ut, quo ualentior quaeque materia est, eo minus facile concoquatur, sed, si concocta est, plus alat. 
						Itaque utendum est materiae genere pro uiribus, modusque omnium pro genere sumendus. Ergo inbecillis hominibus rebus infirmissimis opus est: mediocriter firmos media materia optime sustinet, et robustis apta ualidissima est. Plus deinde aliquis adsumere ex leuioribus potest: magis in iis, quae ualentissima sunt, temperare sibi debet.

Neque haec sola discrimina sunt; sed etiam aliae res boni suci sunt, aliae mali, quas ΕΥΧΥΛΟΥΣ uel ΚΑΚΟΧΥΛΟΥΣ Graeci uocant; aliae lenes, aliae acres; aliae crassiorem pituitam in nobis faciunt, aliae tenuiorem; aliae idoneae stomacho, aliae alienae sunt; itemque aliae inflant, aliae ab hoc absunt; aliae calfaciunt, aliae refrigerant; aliae facile in stomacho acescunt, aliae non 
						 facile intus corrumpuntur; aliae mouent aluum, aliae supprimunt; aliae citant urinam, aliae tardant; quaedam somnum mouent, quaedam sensum excitant. Quae omnia ideo noscenda sunt, quoniam aliud alii uel corpori uel ualetudini conuenit.

Boni suci sunt triticum, siligo, halica, oryza, amulum, tragum, tisana, lac, caseus mollis, omnis uenatio, omnes aues, quae ex media materia sunt, ex maioribus quoque eae, quas supra nominaui; medii inter teneros durosque pisces, ut mullus, ut lupus; uerna lactuca, urtica, malua, [cucumis,] cucurbita, ouum sorbile, portulaca, cocleae, palmulae;
						 ex pomis quodcumque neque acerbum neque acidum est; uinum dulce uel lene, passum, defrutum; oleae, quae ex his duobus in altero utro seruatae sunt; uuluae, rostra, trunculique suum, omnis pinguis caro, omnis glutinosa, omne iecur.

Mali uero suci sunt milium, panicium, hordeum, legumina; caro domestica permacra omnisque caro salsa, omne salsamentum, garum, uetus caseus; siser, radicula, rapa, napi, bulbi; brassica 
						magisque etiam cyma eius, asparagus, beta, cucumis, porrus, eruca, nasturcium, thymum, nepeta, satureia, hysopum, ruta, anetum, feniculum, cuminum, anesum, lapatium, sinapi, alium, cepe; lienes, renes, intestina; pomum quodcumque acidum uel acerbum est; acetum, omnia acria, acida, acerba, oleum; pisces quoque saxatiles, omnesque, qui ex tenerrimo genere sunt, aut qui rursus nimium duri uir o sique sunt, ut fere quos stagna, lacus limosique riui ferunt, quique in nimiam magnitudinem excesserunt.

Lenes autem sunt sorbitio, pulticula, laganus, amilum, tisana, pinguis caro et quaecumque glutinosa est; quod fere quidem in omni domestica fit, praecipue tamen in ungulis trunculisque suum, in pe t iolis capitulisque haedorum et uitulorum et agnorum, omnibusque cerebellis; item qui proprie bulbi nominantur, lac, defrutum, passum, nuclei pinei.
						 Acria sunt omnia nimis austera, omnia acida, omnia salsa, et mel quidem, quo melius est, eo magis. Item alium, cepa, eruca, ruta, nasturcium, cucumis, beta, brassica, asparagus, sinapi, radicula, intubus, ocimum, lactuca, maximaque holerum pars.

Crassiorem autem pituitam faciunt oua sorbilia, halica, oriza, amulum, tisana, lac, bulbi, omniaque fere glutinosa. Extenuant eandem omnia salsa, atque acria atque acida.

Stomacho autem aptissima sunt, quaecumque austera sunt; etiam quae acida sunt, quaeque contacta sale modice sunt; item panis sine fermento, et elota halica, uel oriza uel tisana; omnis auis, omnis uenatio; atque utraque uel assa uel elixa: ex domesticis animalibus bubula:
						 si quid ex ceteris sumitur, macrum potius quam pingue; 
						ex sue ungulae, rostra, aures, uoluae sterilesque; ex holeribus intubus, lactuca, pastinaca, cucurbita elixa, siser; ex pomis cerasium, morum, sorbum, pirum fragile, quale Crustuminum uel Meuianum est; item pira, quae reponuntur, Tarentina atque Signina, malum orbiculatum aut Scaudianum uel Amerinum uel Cotoneum uel Punicum, uuae ex olla;
						 molle ouum, palmulae, nuclei pinei, oleae albae ex dura muria, eaedem aceto intinctae, uel nigrae, quae in arbore bene permaturuerunt, uel quae in passo defrutoue seruatae sunt; uinum austerum, licet etiam asperum sit, item resinatum; duri ex media materia pisces, ostrea, pectines, murices, purpurae, cocleae, cibi potionesque uel frigidae uel feruentes, apsinthium.

Aliena uero stomacho sunt omnia tepida, omnia salsa, omnia iurulenta, omnia praedulcia, omnia pinguia, sorbitio, panis fermentatus, itemque uel ex milio uel ex hordeo, radices holerum, et quodcumque holus ex oleo garoue estur, mel, mulsum, defrutum, passum, lac, omnis caseus, uua recens, ficus et uirides et aridae, legumina omnia, quaeque inflare consuerunt;
						 item thymum, nepeta, satureia, hysopum, nasturcium, lapatium, lapsanum, iuglandes. Ex his autem intellegi potest non, quicquid boni suci est, protinus stomacho conuenire, neque, quic quid stomacho conuenit, protinus boni suci esse.

Inflant autem omnia fere legumina, omnia pinguia, omnia dulcia, omnia iurulenta, mustum, atque etiam id uinum, cui nihil adhuc aetatis accessit; ex holeribus alium, cepa, brassica, omnesque radices, excepto sisere et pastinaca;
						 bulbi, ficus etiam aridae sed 
						
						magis uirides, uuae recentes, nuces omnes, exceptis nucleis pineis, lac, omnisque caseus; quicquid deinde subcrudum aliquis adsumpsit. Minima inflatio fit ex uenatione, aucupio, piscibus, pomis, oleis, conchyliisue, ouis uel mollibus uel sorbilibus, uino uetere. Feniculum uero et anetum inflationes etiam leuant.

At calfaciunt piper, sal, caro omnis iurulenta, alium, cepa, ficus aridae, salsamentum, uinum, et quo meracius est, eo magis. Refrigerant holera, quorum crudi caules adsumuntur, ut intubus et lactuca, et item coriandrum, cucumis, elixa cucurbita, beta, mora, cerasia, mala austera, pira fragilia, caro elixa, praecipueque acetum, siue cibus ex eo siue potio adsumitur.

Facile autem intus corrumpuntur panis fermentatus, et quisquis alius quam ex tritico est, lac, mel; ideoque etiam lactentia atque omne pistorium opus, teneri pisces, ostrea, holera, caseus et recens et uetus, crassa uel tenera caro, uinum dulce, mulsum, defrutum, passum; quicquid deinde uel iurulentum est uel nimis dulce uel nimis tenue.
						 At minime intus uitiantur panis sine fermento, aues et eae potius duriores, duri pisces: neque solum aurata tuta aut sparus sed etiam lolligo, lucusta, polypus; item bubula omnisque dura caro; eademque aptior est, si macra, si salsa est; omniaque salsamenta, cocleae, murices, purpurae; uinum austerum uel resinatum.

At aluum mouent panis fermentatus, magisque si cibarius uel hordiacius est, brassica, si subcruda est, lactuca, anetum, nasturcium, ocimum, urtica, portulaca, radicula, capparis, alium, cepa, malua, lapatium, beta, asparagus, cucurbita, cerasia, mora, uua ex olla , omnia mitia, ficus etiam arida, sed magis uiridis, uuae recentes;
						 pingues minutae aues, cocleae, garum, salsamentum, ostrea, pelorides, echini, musculi, et omnes fere conchulae, maximeque ius earum, saxatiles et omnes teneri pisces, sepiarum atramentum; si qua caro adsumitur, pinguis, eadem uel iurulenta uel elixa, aues quae natant, 
						mel crudum, lac, lact e ntia omnia, mulsum, uinum dulce uel salsum, aqua tenera; omnia dulcia, tepida, pinguia, elixa, iurulenta, salsa uel diluta.

Contra astringunt panis ex siligine uel ex simila, magis si sine fermento est, magis etiam si ustus est, intenditurque uis eius etiam, si bis coquitur, pulticula uel ex halica uel ex panicio uel ex milio, itemque ex isdem sorbitio, et magis si haec ante fricta sunt; lenticula, cui uel beta uel intubus uel ambubeia uel plantago adiecta est, magisque etiam si illa ante fricta est, per se etiam intubus uel ex plantagine uel ambubeia f ri cta, minuta holera, brassica bis decocta; dura oua, magisque si assa sunt;
						 minutae aues, merula, palumbus, magisque in posca si decoctus est, grues, omnes aues, quae magis currunt quam uolant; lepus, caprea, iecur ex eis, quae sebum habent, maximeque bubulum, ac sebum ipsum; caseus, qui uehementior uetustate fit uel ea mutatione, quam in eo transmarino uidemus, aut si recens est, ex melle mulsoue decoctus;
						 item mel coctum, pira inmatura, sorua, magisque ea, quae torminalia nominantur, mala Cotonea et Punica, oleae uel albae uel permaturae, murta, palmulae, purpurae, murices, uinum resinatum uel asperum, item meracum, acetum, mulsum quod inferuuit, item defrutum, passum, aqua uel tepida uel praefrigida, dura, id est ea, quae tarde put r escit, ideoque pluuia potissimum; omnia dura, macra, austera, aspera, tosta, et in eadem carne assa potius quam elixa.

Vrinam autem mouent quaecumque in horto nascentia boni odoris sunt, ut apium, ruta, anetum, ocimum, menta, hysopum, anesum, coriandrum, nasturcium, eruca, feniculum; praeter haec asparagus, capparis, nepeta, thymum, satureia, lapsanum, pastinaca, magisque agrestis, radicula, siser, cepa; ex uenatione maxime lepus; uinum tenue, piper et rotundum et longum, sinapi, absinthium, nuclei pinei.

Somno uero aptum est papauer, lactuca, maximeque aestiua, cuius coliculus iam lacte repletus est, morum, porrus. Sensus excitat nepeta, thymum, satureia, hysopum, praecipueque puleium, ruta et cepe.

EVOCARE uero materiam multa admodum possunt, sed ea cum ex peregrinis medicamentis maxime constent, aliisque magis, quam quibus ratione uictus succurritur, opitulentur, in praesentia differam: ponam uero ea, quae prompta et is morbis, de quibus protinus dicturus sum, apta corpus erodunt, et sic eo quod mali est extrahunt. Habent autem hanc facultatem semen erucae, nasturcii, radiculae, praecipue tamen omnium sinapi. Salis quoque et fici eadem uis est.
					 
					 
						 Leniter uero simul et REPRIMVNT et molliunt lana sucida quo cum aceto uel uino oleum adiectum est, contritae palmulae, furfures in salsa aqua uel aceto decoctae.
					 
					 At simul et reprimunt et refrigerant herba muralis ( ΠΑΡΘΕΝΙΟΝ uel ΠΕΡΔΕΙΚΙΟΝ appellant), serpullum, puleium, ocimum, herba sanguinalis, quam Graeci ΠΟΛΥΓΟΝΟΝ uocant, portulaca, papaueris folium, capriolique uitium, coriandrum, folia hyoscyamu, muscus, siser, apium, solanum (quam strychnon Graeci uocant), brassicae folia, intubus, plantago, feniculi semen;
						 contrita pira uel mala, praecipueque Cotonea, lenticula; aqua frigida, maximeque pluuialis, uinum, acetum, et horum aliquo madens uel panis uel farina uel spongia uel cinis uel lana sucida uel etiam linteolum; creta Cimolia, gypsum; melinum, murteum, rosa, acerbum oleum; uerbenarum contusa cum teneris colibus folia;
						 cuius generis sunt olea, 
						
						cupressus, myrtus, lentiscus, tamarix, ligustrum, rosa, rubus, laurus, hedera, Punicum malum.
					 
					 Sine frigore autem reprimunt cocta mala Cotonea, malicorium, aqua calda, in qua uerbenae coctae sunt, quas supra posui, puluis uel ex faece uini uel ex murti foliis, amarae nuces.
					 
					 
						 CALFACIT uero ex qualibet farina cataplasma siue ex tritici siue farris siue hordei siue erui siue lolii siue milii uel panicii uel lenticulae uel fabae uel lupini uel lini uel feni Graeci, ubi ea defer u uit calidaque inposita est. Valentior tamen ad id omnis farina est ex mulso quam ex aqua cocta. Praeterea cyprinum, irinum, medulla, adeps ex fele, oleum, magisque si uetus est, iunctaque oleo sal, nitrum, git, piper, quinquefolium.
					 
					 
						 Fereque quae uehementer reprimunt et refrigerant, durant: quae calfaciunt, digerunt et emolliunt, praecipueque ad emolliendum potest cataplasma ex lini uel feni Graeci semine. His autem omnibus, et simplicibus et permixtis, uarie medici utuntur, ut magis quid quisque persuaserit sibi appareat, quam quid euidenter compererit.

Prouisis omnibus, quae pertinent ad uniuersa genera morborum, ad singulorum curationes ueniam. Hos autem in duas species Graeci diuiserunt, aliosque ex his acutos, alios longos esse dixerunt. Ide m que quoniam non semper eodem modo respondebant, eosdem alii inter acutos, alii inter longos rettulerunt; ex quo plura eorum genera esse manifestum est.
						 Quidam enim breues utique sunt, qui cito uel tollunt hominem, uel ipsi cito finiuntur; quidam longi, sub quibus neque sanitas in propinquo neque exitium est; tertiumque genus eorum est, qui modo acuti, modo longi sunt, idque non in febribus tantummodo, in quibus frequentissimum est, sed in aliis quoque fit.
						 Atque etiam praeter hos quartum est, quod neque acutum dici potest, quia non peremit, neque utique longum, quia, si occurritur, facile sanatur. Ego cum de singulis dicam, cuius quisque generis sit indicabo. Diuidam autem omnes in eos, qui IN TOTIS CORPORIBVS consistere uidentur, et eos, qui oriuntur in partibus. Incipiam a prioribus, pauca de omnibus praefatus.
					 
					 
						 In nullo quidem morbo minus fortuna sibi uindicare quam ars potest: ut pote qu o m repugnante natura nihil medicina proficiat. Magis tamen ignoscendum medico est parum proficienti in acutis morbis quam in longis: hic enim breue spatium est, intra quod, si auxilium non profuit, aeger extinguitur: ibi et deliberationi et mutationi remediorum tempus patet, adeo ut raro, si inter initia medicus accessit, obsequens aeger sine illius uitio pereat.
						 Longus tamen morbus cum penitus insedit, quod ad difficultatem pertinet, acuto par est. Et acutus quidem quo uetustior est, longus autem quo recentior, eo facilius curatur.
					 
					 Alterum illud ignorari non oportet, quod non omnibus aegris eadem auxilia conueniunt. Ex quo incidit, ut alia atque alia summi auctores quasi sola uindicarint, prout cuique cesserat.
						 Oportet itaque, 
						ubi aliquid non respondet, non tanti putare auctorem quanti aegrum, et experiri aliud atque aliud, sic tamen ut in acutis morbis cito mutetur quod nihil prodest in longis, quos tempus ut facit sic etiam soluit, non statim condemnetur, si quid non statim profuit, minus uero remoueatur, si quid paulum saltem iuuat, quia profectus tempore expletur.

Protinus autem inter initia scire facile est, quis acutus morbus quis longus sit, non in is solis, in quibus semper ita se habet, sed in is quoque, in quibus uariat. Nam ubi sine intermissionibus accessiones et dolores graues urgent, acutus est morbus: ubi lenti dolores lentaeue febres sunt et spatia inter accessiones porrigunt, acceduntque ea signa, quae priore uolumine exposita sunt, longum hunc futurum esse manifestum est.
						 Videndum etiam est, morbus an increscat, an consistat, an minuatur, quia quaedam remedia increscentibus morbis, plura inclinatis conueniunt; eaque, quae decrescentibus apta sunt, ubi acutus increscens urget, in remissionibus potius experienda sunt. Increscit autem morbus, dum grauiores dolores accessionesque ueniunt, eaeque et ante, quam proximae, reuertuntur et postea desinunt.
						 Atque in longis quoque morbis etiam tales notas non habentibus scire licet increscere, si somnus incertus est, si deterior concoctio, si foediores deiectiones, si tardior sensus, si pigrior mens, si percurrit corpus frigus aut calor, si id magis pallet. Ea uero, quae contraria his sunt, decedentis eius notae sunt. * * 
						Praeter haec in acutis morbis serius aeger alendus est, nec nisi iam is inclinatis, ut primo dempta materia impetum frangat, in longis maturius, ut sustinere spatium adfecturi mali possit.
						 Ac si quando is non in toto corpore sed in parte est, magis tamen ad rem pertinet uim totius corporis moliri quam proprie partis aegrae sanitatem. Multum etiam interest, ab initio quis recte curatus sit an perperam, quia curatio minus is prodest, in quibus adsidue frustra fuit. Si qui temere habitus adhuc integris uiribus uiuit, admota curatione momento restituitur.
					 
					 
						 Sed cum ab is coeperim, quae notas quasdam futurae aduersae ualetudinis exhibent, curationum quoque principium ab animaduersione eiusdem temporis faciam. Igitur si quid ex is, quae proposita sunt, incidit, omnium optima sunt quies et 
						
						abstinentia: si quid bibendum est, aqua, idque interdum uno die fieri satis est, interdum, si terrentia manent, biduo; proximeque abstinentiam sumendus est cibus exiguus, bibenda aqua, postero die etiam vinum, deinde inuicem alternis diebus modo aqua modo uinum, donec omnis causae 
						metus finiatur.
						 Per haec enim saepe instans grauis morbus discutitur. Plurimique falluntur, dum se primo die protinus sublaturos languorem aut exercitatione aut balneo aut coacta deiectione aut uomitu aut sudationibus aut uino sperant; non quo non interdum incidat aut non dec e per i t sed quo saepius fallat, solaque abstinentia sine ullo periculo medeatur: cum praesertim etiam pro modo terroris moderari liceat, et, si leuiora indicia fuerunt, satis sit a uino tantum abstinere, quod subtractum plus, quam si cibo quid dematur, adiuuat;
						 si paulo grauiora, facile sit non aquam tantum bibere sed etiam cibo carnem subtrahere, interdum panis quoque minus quam pro consuetudine adsumere, umidoque cibo esse contentos et holere potissimum, satisque sit tum ex toto a cibo, a uino, ab omni motu corporis abstinere, cum uehementes notae terruerunt. Neque dubium est, quin uix quisquam, qui non dissimulauit sed per haec mature morbo occurrit, aegrotet.

Atque haec quidem sanis facienda sunt tantum cum causa metuentibus. Sequitur uero CVRATIO FEBRIVM quod et in toto corpore et uulgare maxime morbi genus est. Ex his una cotidiana, altera tertiana, altera quartana est. Interdum etiam longiore circuitu quaedam redeunt, sed id raro fit. In prioribus et morbi * sunt et medicina.
					 
					 Et quartanae quidem simpliciores sunt. Incipiunt fere ab horrore, deinde calor erumpit, finitaque febre biduum integrum est: ita quarto die reuertitur.
					 
					 
						 Tertianarum uero duo genera sunt. Alterum eodem modo, quo quartana, et incipiens et desinens, illo tantum interposito discrimine, quod unum diem praestat integrum, tertio redit. Alterum longe perniciosius, quod tertio quidem die reuertitur, ex quadraginta autem et octo horis fere triginta et sex per accessionem occupat (interdum etiam uel minus uel plus), neque ex toto in remissione desistit, sed tantum leuius est. Id genus plerique medici ΗΜΙΤΡΙΤΑΙΟΝ appellant.
					 
					 
						 Cottidianae uero uariae sunt et multiplices. Aliae enim protinus a calore incipiunt, aliae a frigore, aliae ab horrore. Frigus uoco, ubi 
						extremae partes membrorum inalgescunt, horrorem, ubi corpus totum intremit. Rursus aliae sic desinunt, ut ex toto sequatur integritas; aliae sic, ut aliquantum quidem minuatur ex febre, nihilo minus tamen quaedam reliquiae remaneant, donec altera accessio accedat; ac saepe aliae * * uix quicquam aut nihil remittant sed continuent.
						 Deinde aliae feruorem ingentem habent, aliae tolerabilem: aliae cotidie pares sunt, aliae inpares, atque inuicem altero die lenior, altero uehementior * : aliae tempore eodem postridie reuertuntur, aliae uel serius uel celerius: aliae diem noctemque accessione et decessione implent, aliae minus, aliae plus: aliae cum decedunt, sudorem mouent, aliae non mouent; atque alias per sudorem ad integritatem uenitur, alias tantum corpus inbecillius redditur.
						 At accessiones etiam modo singulae singulis diebus fiunt, modo binae pluresue concurrunt. Ex quo saepe euenit, ut cotidie plures accessiones remissionesque sint, sic tamen, ut unaquaeque alicui priori respondeat. Interdum uero accessiones quoque confunduntur, sic ut notari neque tempora earum neque spatia possint. Neque uerum est, quod dicitur a quibusdam, nullam febrem inordinatam esse, nisi aut ex uomica aut ex inflammatione aut ex ulcere: facilior enim semper curatio foret, si hoc uerum esset: sed quod euidentes causae faciunt, facere etiam abditae possunt.
						 Neque de re sed de uerbo controuersiam mouent, qui, cum aliter aliterque in eodem morbo febres accedunt, non easdem inordinate redire, sed alias aliasque subinde oriri dicunt; quod tamen ad curandi rationem nihil pertineret, etiamsi uere diceretur. Tempora quoque remissionum modo liberalia, modo uix ulla sunt.

Et febrium quidem ratio maxime talis est: curationum uero diuersa genera sunt, prout auctores aliquos habent. Asclepiades officium esse medici dicit, ut tuto, ut celeriter, ut iucunde curet. Id uotum est, sed fere periculosa esse nimia et festinatio et uoluptas solet. Qua uero moderatione utendum sit, ut, quantum fieri potest, omnia ista contingant prima semper habita salute, in ipsis partibus curationum considerandum erit.
					 
					 
						 Et ante omnia quaeritur, primis diebus aeger qua ratione continendus sit. Antiqui medicamentis quibusdam datis concoctionem moliebantur, eo quod cruditatem maxime horrebant: deinde eam 
						
						materiem, quae laedere uidebatur, ducendo saepius aluum subtrahebant. Asclepiades medicamenta sustulit; aluum non totiens sed fere tamen in omni morbo subduxit; febre uero ipsa praecipue se ad remedium eius uti professus est: conuellendas enim uires aegri putauit luce, uigilia, siti ingenti, sic ut ne os quidem primis diebus elui sineret.
						 Quo magis falluntur, qui per omnia iucundam eius disciplinam esse concipiunt: is enim ulterioribus quidem diebus cubantis etiam luxuriae subscripsit, primis uero tortoris uicem exhibuit. Ego autem medicamentorum dari potiones et aluum duci non nisi raro debere concedo: non ideo tamen id agendum, ut aegri uires conuellantur, existimo, quoniam ex inbecillitate summum periculum est.
						 Minui ergo tantum materiam superantem oportet, quae naturaliter digeritur, ubi nihil noui accedit. Itaque abstinendus a cibo primis diebus est; in luce habendus aeger, nisi infirmus, interdiu est, quoniam corpus ista quoque digerit, isque cubare quam maxime * * conclaui debet. Quod ad sitim uero somnumque pertinet, moderandum est, ut uigilet interdiu. Noctu, si fieri potest, conquiescat: ac neque potet, neque nimium siti crucietur;
						 os etiam eius elui potest, ubi et siccum est, et ipsi faetet, quamuis id tempus potioni aptum non est. Commodeque Erasistratus dixit saepe in t eriore parte umorem non requirente os et fauces requirere, neque ad rem male haberi aegrum pertinere. Ac primo quidem sic tenendus est.
					 
					 
						 Optimum uero medicamentum eius est oportune cibus datus; qui quando primum dari debeat, quaeritur. Plerique ex antiquis tarde dabant, saepe quinto die, saepe sexto; et id fortasse uel in Asia uel in Aegypto caeli ratio patitur. Asclepiades ubi aegrum triduo per omnia fatigarat, quartum diem cibo destinabat. At Themison nuper, non quando coepisset febris, sed quando desisset, aut certe leuata esse t , considerabat; et ab illo tempore expectato die tertio, si non accesserit febris, statim; si accesserat, ubi ea uel desierat, uel si adsidue inhaerebat, certe si se inclinauerat, cibum dabat.
						 Nihil autem horum utique perpetuum est. Nam potest primo die primus cibus dandus esse, potest secundo, potest tertio, potest non nisi quarto aut quinto, potest post unam accessionem, potest post duas, potest post plures. 
						Refert enim qualis morbus sit, quale corpus, quale caelum, quae aetas, quod tempus anni; minimeque in rebus inter se multum differentibus perpetuum esse praeceptum temporis potest.
						 Ex morbo, qui plus uirium aufert, celerius cibus dandus est, itemque eo caelo, quo magis digerit. Ob quam causam in Africa nulla die aeger abstineri recte uidetur. Maturius etiam puero quam iuueni, aestate quam hieme dari debet. Vnum illud est, quod semper, quod ubique seruandum est, ut aegri uires subinde adsidens medicus inspiciat; et quamdiu supererunt, abstinentia pugnet; si inbecillitatem uereri coeperit, cibo subueniat. Id enim eius officium est, ut aegrum neque superuacua materia oneret, neque inbecillitatem fame prodat.
						 Idque apud Erasistratum quoque inuenio; qui quamuis parum docuit, quando uenter, quando corpus ipsum exinaniretur, dicendo tamen haec esse uisenda et tum cibum dandum, cum corpori deberetur, satis ostendit, dum uires superessent, dari non oportere: ne deficerent, consulendum esse. Ex his autem intellegi potest ab uno medico multos non posse curari, eumque, si artifex sit, idoneum esse, qui non multum ab aegro recedit.
						 Sed qui quaestui seruiunt, quoniam is maior ex populo est, libenter amplectuntur ea praecepta, quae sedulitatem non exigunt, ut in hac ipsa re. Facile est enim dies uel accessiones numerare is quoque, qui aegrum raro uident: ille adsid e at necesse est, qui quod solum opus est uisurus est, quando nimis inbecillus futurus sit, nisi cibum acceperit. In pluribus tamen ad initium cibi dies quartus aptissimus esse consueuit.
					 
					 
						 Est autem alia etiam de diebus ipsis dubitatio, quoniam antiqui potissimum impares sequebantur, eosque, tamquam tum de aegris iudicaretur, ΚΡΙΣΙΜΟΥΣ nominabant. Hi erant dies tertius, quintus, septimus, nonus, undecimus, quartus decimus, unus et uicesimus, ita ut summa potentia septimo, deinde quarto decimo, deinde uni et uicensimo daretur.
						 Igitur sic aegros nutri e bant, ut dierum inparium accessiones expectarent, deinde postea cibum quasi 
						
						leuioribus accessionibus instantibus darent, adeo ut Hippocrates, si alio die febris desisset, recidiuam timere sit solitus. Id Asclepiades iure ut uanum repudiauit, atque in nullo die, qua par inparue esset, is uel maius uel minus periculum esse dixit. Interdum enim peiores dies pares fiunt, et oportun i us post eorum accessiones cibus datur.
						 Nonnumquam etiam in ipso morbo dierum ratio mutatur, fitque grauior, qui remissior esse consuerat; atque ipse quartus decimus par est, in quo magnam uim esse antiqui fatebantur. Qui cum octauum primi die naturam habere contenderent, ut ab eo secundus septenarius numerus inciperet, ipsi sibi repugnabant non octauum, neque decimum, neque duodecimum diem sumendo quasi potentiorem: plus enim tribuebant nono et undecimo.
						 Quod cum fecissent sine ulla probabili ratione, ab undecimo non ad tertium decimum sed ad quartum decimum transibant. Est etiam apud Hippocrate n eis, qu os septimus dies liberaturus sit, quartum esse grauissimum. Ita illo quoque auctore in die pari et grauior febris esse potest et certa futuri nota. Atque idem alio loco quartum quemque diem ut in utrumque efficacissimum adprehendit, id est quartum, septimum, undecimum, quartum decimum, septimum decimum.
						 In quo et ab inparis ad paris numeri rationem transit et ne hoc quidem propositum conseruauit, cum a septimo die undecimus non quartus sed quintus sit. Adeo apparet, quacumque ratione ad numerum respeximus, nihil rationis sub illo quidem auctore reperiri. Verum in his quidem antiquos tum celebres admodum Pythagorici numeri fefellerunt, cum hic quoque medicus non numerare dies debeat, sed ipsas accessiones intueri, et ex his coniectare, quando dandus cibus sit. 
					 
					 
						 Illud autem magis ad rem pertinet scire, tum oporteat dari, cum iam bene uenae conquieuerunt, an etiamnum manentibus reliquiis febris. Antiqui enim quam integerrimis corporibus alimentum offerebant: Asclepiades inclinata quidem febre sed etiamnu m tamen inhaerente. In quo uanam rationem secutus est, non quo non sit interdum maturius cibus dandus, si mature timetur altera accessio, sed quo scilicet quam sanissimo dari debeat: minus enim conrumpitur quod integro corpori infertur.
						 Neque tamen uerum est, quod Themisoni uidebatur, si duabus horis integer futurus esset aeger, satius esse tum dare, ut ab integro potissimum corpore diduceretur. Nam si diduci tam celeriter posset, id esset optimum: sed cum id breue tempus non praestet, satius est principia cibi a decedente febre quam reliquias ab incipiente excipi. Ita si longius tempus secundum est, quam integerrimo dandum est; si breue, etiam antequam ex toto integer fiat. Quo loco uero integritas est, eodem est remissio, quae maxime in febre continua potest esse.
					 
					 
						 Atque hoc quoque quaeritur, utrum tot horae expectandae sint, quot febrem habuerunt, an satis sit primam partem earum praeteriri, quo d aegris iucundius insidat †si interdum non uacat. Tutissimum est autem ante totius accessionis tempus praeterire, quamuis, ubi longa febris fuit, potest indulgeri aegro maturius, dum tamen ante minime pars dimidia praeterea tur . Idque non in ea sola febre, de qua proxime dictum est, sed in omnibus ita seruandum est.

Haec magis per omnia febrium genera perpetua sunt: nunc ad singulas earum species descendam. Igitur si semel tantum accessit, deinde desiit, eaque uel ex inguine uel ex lassitudine uel ex aestu aliaue re simili fuit, sic ut interior nulla causa metum fecerit, postero die, cum tempus accessionis ita transiit, ut nihil mouer i t, cibus dari potest.
						 At si ex alto calor uenit et grauitas uel capitis uel praecordiorum secuta est neque apparet quid corpus confuderit, quamuis unam accessionem secuta integritas est, tamen quia tertiana timeri potest, expectandus est dies tertius; et ubi accessionis tempus praeteriit, cibus dandus est, sed exiguus, quia quartana quoque timeri potest; et 
						die quarto demum, si corpus integrum est, eo cum fiducia utendum. Si uero postero tertioue aut quarto die secuta febris est, scire licet morbum esse. Sed tertianarum uel quartanarum, quarum et certus circumitus est et finis in integritate et liberaliter quieta tempora sunt, expeditior ratio est; de quibus suo loco dicam.
						 Nunc uero eas explicabo, quae cotidie urgent. Igitur tertio quoque die cibus aegro commodissime datur, ut alter febrem minuat, alter uiribus subueniat. Sed is dari debet, si cotidiana febris est, quae ex toto desinat, simul atque corpus integrum factum est: si quamuis non accessiones, febres tamen iunguntur et cotidie quidem increscunt sed sine integritate tamen remittunt, cum corpus ita se habet, ut maior remissio non expectetur; si altero die grauior, altero leuior accessio est, post grauiorem.
						 Fere uero grauiorem accessionem leuior nox sequitur; quo fit, ut grauiorem accessionem nox quoque tristior antecedat. At si continuatur febris neque leuior umquam fit et dari cibum necesse est, quando dari debeat, magna dissensio est. Quidam, quia fere remissius matutinum tempus aegris est, tum putant dandum. Quod si respondet, non quia mane est, sed quia remissior aeger est, dari debet.
						 Si uero ne tum quidem ulla requies aegris est, hoc ipso peius id tempus est, quod, cum sua natura melius esse debeat, morbi uitio non est; simulque insequitur tempus meridianum, a quo cum omnis aeger fere peior fiat, timeri potest, ne ille magis etiam quam ex consuetudine urgeatur. Igitur alii uespere tali aegro cibum dant: sed cum eo tempore fere pessimi sint qui aegrotant, uerendum est, ne, si quid tunc mouerimus, fiat aliquid asperius.
						 Ob haec ad mediam noctem decurro, id est, finito iam grauissimo tempore eodemque longissime distante, secuturis uero antelucanis horis, quibus omnes fere maxime dormiunt, deinde matutino tempore, quod natura sua leuissimum est. Si uero febres uagae sunt, quia uerendum est, ne cibum statim subsequantur, quandocumque quis ex accessione leuatus est, tunc debet adsumere.
						 At si plures accessiones eo dem die ueniunt, considerare oportet, paresne per omnia sint, quod uix fieri potest, an inpares. Si per omnia pares sunt, post eam potius accessionem cibus dari debet, quae non inter meridiem 
						et uesperum desinit. Si inpares sunt, considerandum est, quo distent: nam si grauior altera, altera leuior est, post grauiorem dari debet; si altera longior, altera breuior, post longiorem: si altera grauior, altera longior est, considerandum est, utra magis adfligat, illa ui, an haec tempore, et post eam dandum.
						 Sed paene plurimum interest, quantae qualesque inter eas remissiones sint: nam si post alteram febrem motio manet, post alteram integrum corpus est, integro corpore cibo tempus aptius est. Si semper febricula manet, sed alterum tamen longius tempus remissionis est, id potius eligendum est, adeo ut, ubi accessiones continuantur, protinus inclinata priore dandus cibus sit. Etenim perpetuum est, ad quod omne consilium derigi potest, cibum quam maxime semper ab accessione futura reducere, et hoc saluo, dare quam integerrimo corpore.
						 Quod non inter duas tantum sed etiam inter plures accessiones seruabitur. Sed cum sit aptissimum tertio quoque die cibum dare, tamen si corpus infirmum est, cotidie dandus est; multoque magis, si continentes febres sine remissione sunt, quanto magis corpus adfligunt; aut si duae pluresue accessiones eodem die ueniunt. Quae res efficit, ut et a primo die protinus cibus dari cotidie debeat, si protinus uenae conciderunt; et saepius eodem die, si inter plures accessiones subinde uis corpori deest.
						 Illud tamen in his seruandum est, ut post eas febres minus cibi detur, post quas, si per corpus liceret, omnino non daretur. Cum uero febris instet, incipiat, augeatur, consistat, decedat, deinde in decessione consistat aut finiatur, scire licet optimum cibo tempus esse febre finita; deinde, cum decessio eius consistit; tertium, si necesse est, quandocumque decedit: cetera omnia periculosa esse. Si tamen propter infirmitatem necessitas urget, satius esse consistente iam incremento febris aliquid offerre quam increscente, satius esse instante quam incipiente, cum eo tamen, ut nullo tempore is, qui deficit, non sit sustinendus.
						 Neque Hercules satis est ipsas tantum febres medicum intueri, sed etiam totius corporis habitum et ad eum d e rigere curationem, siue supersunt uires seu desunt seu quidam alii affectus interueniunt. Cum uero semper aegros securos agere conueniat, ut corpore tantum, non etiam animo laborent, tum praecipue, ubi cibum sumpserunt. Itaque si qua sunt, 
						quae exasperatura eorum animos sunt, optimum est ea, dum aegrotant, eorum notitiae subtrahere: si id fieri non potest, sustinere tamen post cibum usque somni tempus, et cum experrecti sunt, tum exponere.

Sed de cibo quidem facilior cum aegris ratio est, quorum saepe stomachus hunc respuit, etiamsi mens concupiscit: de potione uero ingens pugna est, eoque magis, quo maior febris est. Haec enim sitim accendit, et tum maxime aquam exigit, cum illa periculosissima est. Sed docendus aeger est, ubi febris quierit, protinus sitim quoque quieturam, longioremque accessionem fore, si quod ei datum fuerit alimentum: ita celerius eum desinere sitire, qui non bibit.
						 Necesse est tamen, quanto facilius etiam sani famem quam sitim sustinent, tanto magis aegris in potione quam in cibo indulgere.
						 Sed primo quidem die nullus umor dari debet, nisi subito sic uenae ceciderunt, ut cibus quoque dari debeat, secundo uero ceterisque etiam, quibus cibus non dabitur, tamen si magna sitis urgebit, potio dari debet.
						 Ac ne illud quidem ab Heraclida Tarentino dictum ratione caret: ubi aut bilis aegrum aut cruditas male habet, expedire quoque per modicas potiones misceri noua m materia m corrupta e . Illud uidendum est, ut qualia tempora cibo leguntur, talia potioni quoque, ubi sine illo datur, deligantur * * * , aut cum aegrum dormire cupiemus, quod fere sitis prohibet. Satis autem conuenit, cum omnibus febricitantibus nimius umor alienus sit, tum praecipue esse feminis, quae ex partu in febres inciderunt.
					 
					 
						 Sed cum tempora cibo potionique febris et remissionis ratio det, non est expeditissimum scire, quando aeger febricitet, quando melior sit, quando deficiat; sine quibus dispensari illa non possunt. Venis enim maxime credimus, fallacissimae rei, quia saepe istae leniores celerioresue sunt et aetate et sexu et corporum natura. Et plerumque satis sano corpore, si stomachus infirmus est, nonnumquam etiam incipiente febr e , subeunt et quiescunt, ut inbecillus is uideri possit, cui facile laturo grauis instat accessio.
						 Contra saepe eas concitare solet balneum et exercitatio et metus et ira et quilibet alius animi adfectus, adeo ut, cum primum medicus uenit, sollicitudo aegri dubitantis, quomodo illi se habere uideatur, eas moueat. Ob quam causam periti 
						
						medici est non protinus ut uenit adprehendere manu brachium, sed primum desidere hilari uultu percontarique, quemadmodum se habeat, et si quis eius metus est, eum probabili sermone lenire, tum deinde eius corpori manum admouere. Quas uenas autem conspectus medici mouet, quam facile mille res turbant.
						 Altera res est, cui credimus, calor, aeque fallax: nam hic quoque excitatur aestu, labore, somno, metu, sollicitudine. Intueri quidem etiam ista oportet, sed e is non omnia credere. Ac protinus quidem scire est, non febricitare eum, cuius uenae naturaliter ordinatae sunt, teporque talis est, qualis esse sani solet: non protinus autem sub calore motuque febrem esse concipere, sed ita: si summa quoque arida inaequaliter cutis est; si calor et in fronte est et ex imis praecordiis oritur; si spiritus ex naribus cum feruore prorumpit; si color aut rubore aut pallore nouo mutatus est; si oculi graues et aut persicci aut subumidi sunt; si sudor, cum sit, inaequalis est; si uenae non aequalibus interuallis mouentur.
						 Ob quam causam medicus neque in tenebris neque a capite aegri debet residere, sed inlustri loco aduersus, ut omnes notas ex uoltu quoque cubantis percipiat. Vbi uero febris fuit ac decreuit, expectare oportet, num tempora partesue corporis aliae paulum madescant, quae sudorem uenturum esse testentur; ac si qua nota est, tum demum dare potui aquam calidam, cuius salubris effectus est, si sudorem per omnia membra diffundit.
						 Huius autem rei causa continere aeger sub ueste satis multa manus debet, eademque crura pedesque contegere; qua male plerique aegros in ipso febris impetu, pessimeque, ubi ardens ea est, male habent. Si sudare corpus coepit, linteum tepefacere oportet paulatimque singula membra dete r gere. At ubi sudor omnis finitus est, aut si is non uenit, ubi quam maxime potuit idoneus esse cibo aeger uidetur, leuiter sub ueste ungendus est, tum detergendus, deinde ei cibus dandus.
						 Cibus autem febricitantibus umidus est aptissimus aut umori certe quam proximus, utique ex materia quam leuissima maximeque sorbitio; eaque, si magnae febres fuerint, quam tenuissima esse debet. Mel quoque despumatum huic recte adicitur, quo corpus magis nutriatur: sed id si stomachum offendit, superuacuum est, sicut ipsa 
						quoque sorbitio. Dari uero in uicem eius potest uel intrita ex aqua calida uel halica e lota; si firmus est stomachus et compressa aluus, ex aqua mulsa; si uel ille languet uel haec profluit, ex posca.
						 Et primo quidem cibo id satis est: secundo uero aliquid adici potest, ex eodem tamen genere materiae, uel holus uel conchylium uel pomum. Et dum febres quidem increscunt, hic solus cibus idoneus est: ubi uero aut desinunt aut leuantur, semper quidem incipiendum est ab aliquo ex materia leuissima, adiciendum uero aliquid ex media, ratione habita subinde et uirium hominis et morbi. Ponendi uero aegro uarii cibi, sicut Asclepiades praecepit, tum demum sunt, ubi fastidio urgetur neque satis uires sufficiunt, ut paulum ex singulis degustando famem uitet.
						 At si neque uis neque cupiditas deest, nulla uarietate sollicitandus aeger est, ne plus adsumat quam concoquat. Neque uerum est, quod ab eo dicitur, facilius concoqui cibos uarios: eduntur enim facilius, ad concoctionem autem materiae genus et modus pertinent. Neque inter magnos dolores neque increscente morbo tutum est aegrum cibo impleri, sed ubi inclinata iam in melius ualetudo est.
					 
					 
						 Sunt aliae quoque in febribus obseruationes necessariae. Atque id quoque uidendum est, quod quidam solum praecipiunt, adstrictum corpus sit an profluat; quorum alterum strangulat, alterum digerit.
					 
					 Nam si adstrictum est, ducenda aluus est, mouenda urina, eliciendus omni modo sudor. In hoc genere morborum emisisse sanguinem, concussisse uehementi b us gestationibus corpus, in lumine habuisse, imperasse famem, sitim, uigiliam prodest.
						 Vtile est etiam ducere in balneum, prius demittere in solium, tum ungere, iterum ad solium redire multaque aqua fouere inguina; interdum etiam oleum in solio cum aqua calida miscere; uti cibo serius et rarius, tenui, simplici, molli, calido, exiguo, maximeque holeribus, qualia sunt lapatium, urtica, malua, uel iure etiam concharum musculorumue aut lucustarum: neque danda caro nisi elixa est. At potio esse debet magis liberalis, et ante cibum et post hunc et cum hoc ultra quam sitis coget. Poteritque a balineo etiam pinguius aut dulcius dari uinum; poterit semel aut bis interponi Graecum salsum. 
					 
					 
						 Contra uero si corpus profluit, sudor coercendus, requies habenda erit, tenebris somnoque, quandoque uolet, utendum, non nisi leni gestatione corpus agitandum, et pro genere mali subueniendum. Nam si uenter fluit, aut si stomachus non continet, ubi febris decreuit, liberaliter oportet aquam tepidam potui dare, et uomere cogere, nisi aut fauces aut praecordia aut latus dolet, aut uetus morbus e s t.
						 Si uero sudor exercet, duranda cutis est nitro uel sale, quae cum oleo miscentur; ac si leuius id uitium est, oleo corpus ungendum; si uehementius, rosa uel melino uel murteo, cui uinum austerum sit adiectum. Quisquis autem fluore aeger est, cum uenit in balineum, prius ungendus, deinde in solium d e mittendus est.
						 Si in cute uitium est, frigida quoque quam calida aqua melius utetur. Vbi ad cibum uentum est, dari debet is ualens, frigidus, siccus, simplex, qui quam minime corrumpi possit, panis tostus, caro assa, uinum austerum uel certe subausterum; si uenter profluit, calidum, si sudores nocent uomitusue sunt, frigidum.

Desiderat quoque propriam animaduorsionem in febribus pestilentiae casus. In hac utile minime est aut fame aut medicamentis uti, aut ducere aluum. Si uires sinunt, sanguinem mittere optimum est, praecipueque si cum dolore febris est: si id parum tutum est, ubi febris aut tenuata est aut leuata est, uomitu pectus purgare. Sed in hoc maturius quam in aliis morbis ducere in balineum opus est, uinum calidum et meracius dare, et omnia glutinosa; inter quae carnem quoque generis eiusdem.
						 Nam quo celerius eiusmodi tempestates corpiunt, eo maturius auxilia etiam cum quadam temeritate rapienda sunt. Quod si puer est qui laborat, neque tantum robur eius est, ut ei sanguis mitti possit, siti ei utendum est, ducenda aluus uel aqua uel tisanae cremore, tum denique is leuibus cibis nutriendus. Et ex toto non sic pueri ut uiri curari debent.
						 Ergo, ut in alio quoque genere morborum, parcius in his agendum est: non facile sanguinem mittere, non facile ducere aluum, non cruciare uigilia fameque aut nimia siti, non uino curare satis conuenit. Vomitus post febrem eliciendus est, deinde dandus cibus ex leuissimis, tum is dormiat; posteroque die, si febris manet, abstineatur; tertio ad similem 
						cibum redeat. Dandaque opera est, quantum fieri potest, ut inter oportunam abstinentiam cibosque oportunos, omissis ceteris, nutriatur.
					 
					 
						 Si uero febris ardens extorret, nulla medicamenti danda potio est, sed in ipsis accessionibus oleo et aqua refrigerandus est; quae miscenda manu sunt, donec albescant. Eo conclaui tenendus, quo multum et purum aerem trahere possit; neque multis uestimentis strangulandus, sed admodum leuibus tantum uelandus est. Possunt etiam super stomachum inponi folia uitis in aqua frigida tincta.
						 Ac ne siti quidem nimia uexandus est. Alendus maturius est, id est a tertio die, et ante cibum idem perungendus. Si pituita in stomachum coit, inclinata iam accessione uomere cogendus est; tum dandum frigidum holus, aut pomum ex is, quae stomacho conueniunt. Si siccus manet stomachus, protinus uel tisanae uel halicae uel orizae cremor dandus est, cum quo recens adeps cocta sit.
						 Cum uero in summo incremento morbus est, utique non ante quartum diem, magna siti antecedente, frigida aqua copiose praestanda est, ut bibat etiam ultra satietatem. Cum iam uenter et praecordia ultra modum repleta satisque refrigerata sunt, uomere debet. Quidam ne uomitum quidem exigunt, sed ipsa aqua frigida tantum ad satietatem data pro medicamento utuntur. Vbi utrumlibet factum est, multa ueste operiendus est, et collocandus ut dormiat; fereque post longam sitim et uigiliam, post multam satietatem, post infractum calorem plenus somnus uenit;
						 per quem ingens sudor effunditur, idque praesentissimum auxilium est, sed in is tamen, in quibus praeter ardorem nulli dolores, nullus praecordiorum tumor, nihil prohibens uel in thorace uel in pulmone uel in faucibus, non ulcera, non deiectio, non profluuium alui fuit. Si quis autem in huiusmodi febre leuiter tussit, is neque uehementi siti conflictatur, neque bibere aquam frigidam debet, sed eo modo curandus est, quo in ceteris febribus praecipitur.

At ubi id genus tertianae est, quod emitritaeon medici appellant, magna cura opus est, ne id fallat: habet enim plerumque frequentes accessiones decessionesque, ut aliud genus morbi uideri possit porrigique febris inter horas XXIIII et XXXVI, ut quod idem est, non idem esse uideatur.
						 Et magnopere necessarium est 
						
						neque dari cibum nisi in ea remissione, quae uera est, et ubi ea uenit, protinus dari. Plurimique sub alterutro curantis errore subito moriuntur. Ac nisi magnopere res aliqua prohibet, inter initia sanguis mitti debet, tum dari cibus, qui neque incitet febrem, et tamen longum eius spatium sustineat.

Nonnumquam etiam lentae febres sine ulla remissione corpus tenent, ac neque cibo neque ulli remedio locus est. In hoc casu medici cura esse debet, ut morbum mutet: fortasse enim curationi oportunior fiet. Saepe igitur ex aqua frigida, cui oleum sit adiectum, corpus eius pertractandum est, quoniam interdum sic euenit, ut horror oriatur et fiat initium quoddam noui motus exque eo, cum magis corpus incaluit, sequatur etiam remissio. In his frictio quoque ex oleo et sale salubris uidetur.
						 At si diu frigus est et torpor et iactatio corporis, non alienum est in ipsa febre mulsi dare tres aut quattuor cyathos, uel cum cibo uinum bene dilutum. Intenditur enim saepe ex eo febris, et maior ortus calor simul et priora mala tollit et spem remissionis inque ea curationis ostendit. Neque Hercules ista curatio noua est, qua nunc quidem traditos sibi aegros, qui sub cautioribus medicis trahebantur, interdum contrariis remediis sanant. Siquidem apud antiquos quoque ante Herophilum et Erasistratum maximeque post Hippocratem fuit * * Petro quidam, qui febricitantem hominem ubi acceperat, multis uestimentis operiebat, ut simul calorem ingentem sitimque excitaret.
						 Deinde ubi paulum remitti coeperat febris, aquam frigidam potui dabat, ac si mouerat sudorem, explicuisse se aegrum iudicabat; si non mouerat, plus etiam aquae frigidae ingerebat et tum uomere cogebat. Si alterutro modo febre liberauerat, protinus suillam assam et uinum homini dabat; si non liberauerat, decoquebat aquam sale adiecto eamque bibere cogebat, ut mouendo uentrem purgaret. Et intra haec omnis eius medicina erat: eaque non minus grata fuit is, quos Hippocratis successores non refecerant, quam nunc est is, quos
						 Herophili uel Erasistrati aemuli diu tractos non adiuuerunt. Neque ideo tamen non est temeraria ista medicina, quia, si plures protinus a principiis excepit, interemit. Sed, cum eadem omnibus conuenire non 
						possint, fere quos ratio non restituit, temeritas adiuuat; ideoque eiusmodi medici melius alienos aegros quam suos nutriunt. Sed est circumspecti quoque hominis et nouare interdum et augere morbum et febres accendere, quia curatio nem ubi id quod est non recipit, potest recipere id quod futurum est.

Considerandum est etiam, febresne solae sint, an alia quoque his mala accedant, id est, num caput doleat, num lingua aspera, num praecordia intenta sint.
					 
					 Si capitis dolores sint, rosam cum aceto miscere oportet et in id ingerere; deinde habere duo pittacia, quae frontis latitudinem longitudinemque aequent, ex his inuicem alterum in aceto et rosa habere, alterum in fronte; aut intinctam isdem lanam sucidam inponere. Si acetum offendit, pura rosa utendum est; si rosa ipsa laedit, oleo acerbo.
						 Si ista parum iuuant, teri potest uel iris arida uel nuces amarae uel quaelibet herba ex refrigerantibus; quorum quidlibet ex aceto inpositum dolorem minuit, sed magis aliud in alio. Iuuat etiam panis cum papauere iniectus, uel cum rosa, cerussa spumaue argenti. Olfacere quoque uel serpullum uel anethum non alienum est.
					 
					 At si in praecordiis inflammatio et dolor est, primo superimponenda sunt cataplasmata reprimentia, ne, si calidiora fuerint, plus eo materiae concurrat; deinde si prima inflammatio se remisit, tum demum ad calida et umida ueniendum est, ut ea, quae remanserunt, discutiant.
						 Notae uero inflammationis sunt quattuor: rubor et tumor cum calore et dolore. Quo magis errauit Erasistratus, cum febrem nullam esse sine hac dixit. Ergo si sine inflammatione dolor est, nihil imponendum est: hunc enim statim ipsa febris soluet. At si neque inflammatio neque febris sed tantum praecordiorum dolor est, protinus calidis et siccis fomentis uti licet.
					 
					 
						 Si uero lingua sicca et scabra est, detergenda primum penicillo est ex aqua calida, deinde unguenda mixtis inter se rosa et melle. Mel purgat, rosa reprimit simulque siccescere non sinit. At si scabra non est sed arida, ubi penicillo detersa est, ungi rosa debet, cui cerae paulum sit adiectum.

Solet etiam ante febres esse frigus idque uel molestissimum morbi genus est. Vbi id expectatur, omni potione prohibendus est aeger: haec enim paulo ante data multum malo adicit. Item maturius ueste multa tegendus est; admouenda partibus is, pro quibus metuimus, sicca et calida fomenta sic, ne statim uehementissimi calores incipiant, sed paulatim increscant.
						 Perfricandae quoque eae partes manibus unctis ex uetere oleo sunt eique adiciendum aliquid ex calefacientibus. Contentique medici quidam una frictione etiam ex quolibet oleo sunt. In harum febrium remissionibus nonnulli tres aut quattuor cyathos sorbitionis etiamnu m manente febre dant, deinde ea bene finita reficiunt stomachum cibo frigido et leui. Tum hoc ego puto temptandum, quo m parum cibus semel et post febrem datus prodest.
						 Sed curiose prospiciendum, ne tempus remissionis decipiat: saepe enim in hoc quoque genere ualetudinis iam minui febris uidetur, et rursus intenditur. Aliqua ei remissioni credendum est, quae etiam moratur et iactationem foetoremque quendam oris, quem ozen am 
						Graeci uocant, minuit. Illud satis conuenit, si cottidie pares accessiones sunt, cotidie paruum cibum dandum: si inpares, post grauiorem, cibum; post leuiorem, aquam mulsam.

Horror autem eas fere febres antecedit, quae certum habent circuitum et ex toto remittuntur; ideoque tutissimae sunt maximeque curationes admittunt. Nam ubi incerta tempora sunt, neque alui ductio neque balineum neque uinum neque medicamentum aliud recte datur: incertum est enim, quando febris uentura sit: ita fieri potest, ut, si subito uenerit, summa in eo pernicies sit, quod auxilii causa sit inuentum.
						 Nihilque aliud fieri potest, quam ut primis diebus bene abstineatur aeger, deinde sub decessu febris eius, quae grauissima est, cibum sumat. At ubi certus circumitus est, facilius illa omnia temptantur, quia magis proponere nobis accessionum et decessionum uices possumus. In his autem, cum inueterauerunt, utilis fames non est: primis tantummodo diebus ea pugnandum est; deinde diuidenda curatio est, et ante horror, tum febris discutienda.
						 Igitur cum primum aliquis inhorruit, et ex horrore incaluit, dare oportet ei potui tepidam aquam subsalsam et uomere eum cogere: nam fere talis horror ab is oritur, quae biliosa in stomacho resederunt. Idem 
						
						faciendum est, si proximo quoque circuitu aeque accessit: saepe enim sic discutitur, iamque, quod genus febris sit, scire licet. Itaque sub expectatione proximae accessionis, quae instare tertia potest, deducendus in balineum est, dandaque opera, ut per tempus horroris in solio sit.
						 Si ibi quoque * senserit, nihilo minus idem sub expectatione quartae accessionis faciat: siquidem eo quoque modo saepe id discutitur. Si ne balneum quidem profuit, ante accessionem alium edat, aut bibat aquam calidam cum pipere: siquidem ea quoque adsumpta calorem mouent, qui horrorem non admittit. Deinde eodem modo, quo in frigore praeceptum est, antequam inhorrescere possit, operiatur, fomentisque, sed protinus ualidioribus, totum corpus circumdet maximeque inuolutis extinctis testis et titionibus.
						 Si nihilo minus horror perruperit, multo oleo calefacto inter ipsa uestimenta perfundatur, cui aeque ex calfacientibus aliquid sit adiectum; adhibeaturque frictio, quantam is sustinere poterit, maximeque in manibus et cruribus; et spiritum ipse contineat. Neque desistendum est, etiamsi horret: saepe enim pertinacia iuuantis malum corporis uincit.
						 Si quid euomuit, danda aqua tepida, iterumque uomere cogendus est; utendumque eisdem est, donec horror finiatur. Sed praeter haec ducenda aluus est, si tardius horror quiescit: siquidem id quoque exonerato corpori prodest. Vltimaque post haec auxilia sunt gestatio et fricatio. Cibus autem in eiusmodi morbis maxime dandus est, qui mollem aluum praestet, caro glutinosa: uinum, cum dabitur, austerum.

Haec ad omnes circuitus febrium pertinent: discernendae tamen singulae sunt, sicut rationem habent dissimilem. Si cottidiana est, triduo primo magnopere abstineri oportet, tum cibis altero quoque die uti: si res inueterauerit, post febrem experiri balneum et uinum, magisque si horrore sublato haec superest.

Si uero tertiana, quae ex toto intermittit, aut quartana est, mediis diebus et ambulationibus uti oportet aliisque exercitationibus et unctionibus. Quidam ex antiquis medicis Cleophantus in hoc genere morborum multo ante accessionem per caput aegrum multa calida aqua perfundebat, deinde uinum dabat. Quod, quamuis pleraque praecepta eius uiri secutus est Asclepiades, recte tamen praeteriit: est enim anceps.
						 Ipse, si tertiana febris est, tertio die post accessionem 
						dicit aluum duci oportere, quinto post horrorem uomitum elicere, deinde post febrem, sicut illi mos erat, adhuc calidis dari cibum et uinum, sexto die in lectulo detineri: sic enim fore, ne septimo die febris accedat. Id saepe posse fieri uerisimile est. Tutius tamen est, ut hoc ipso ordine utamur, tria remedia, uomitus, alui ductionis, uini per triduum, id est tertio die et quinto et septimo temptare, ne uinum nisi post accessionem die septimi bibat.
						 Si uero primis diebus discussus morbus non est, inciditque in uetustatem, quo die febris expectabitur, in lectulo se contineat, post febrem confricetur, tum cibo adsumpto bibat aquam; postero die, qui uacat, ab exercitatione unctioneque aqua tantum contentus conquiescat. Et id quidem optimum est: si uero inbecillitas urgebit, et post febrem uinum et medio die paulum cibi debebit adsumere.

Eadem in quartana facienda sunt. Sed cum haec tarde admodum finiatur nisi primis diebus discussa est, diligentius ab initio praecipiendum est, quid in ea fieri debeat. Igitur si cui cum horrore febris accessit eaque desiit, eodem die et postero tertioque continere se debebit, et aquam tantummodo calidam primo die post febrem sumere; biduo proximo, quantum fieri potest, ne hanc quidem: si quarto die cum horrore febris reuertitur, uomere, sicut ante praeceptum est; deinde post febrem modicum cibum sumere, uini quadrantem.
						 Postero tertioque die abstineri, aqua tantummodo calida, si sitiet, adsumpta. Septimo die balineo frigus praeuenire; si febris redierit, ducere aluum; ubi ex eo corpus conquieuerit, in unctione uehementer perfricari; eodem modo sumere cibum et uinum; biduo proximo se abstinere, frictione seruata. Decimo die rursus balneum experiri; et si postea febris accessit, aeque perfricari, uinum copiosius bibere. Ac proximum est, tot dierum ut abstinentia cum ceteris, quae praecipiuntur, febrem tollant.
						 Si uero nihilo minus remanet, aliud ex toto sequendum est curationis genus, idque agendum, ut id, quod diu sustinendum est, corpus facile sustineat. Quo minus etiam probari curatio Heraclidis Tarentini debet, qui primis diebus ducendam aluum, deinde abstinendum in septimum diem dixit. Quod ut sustinere aliquis possit, tamen etiam febre liberatus uix refectioni ualebit: adeo, si febris saepius accesserit, concidet.
						 Igitur, si tertio decimo die 
						
						morbus manebit, balineum neque ante febrem neque postea temptandum erit, nisi interdum iam horrore discusso. Horror ipse per ea, quae supra scripta sunt, expugnandus; deinde post febrem oportebit ungui et uehementer perfricari, cibum et ualidum et fortiter adsumere, uino uti quantum libebit; postero die, cum satis quieuerit, ambulare, exerceri, ungui, perfricari fortiter, cibum capere sine uino, tertio die abstinere.
						 Quo die uero febrem expectabit, ante surgere, exerceri dareque operam, ut in ipsa exercitatione febris tempus incurrat: sic enim saepe illa discutitur. At si in opere occupauit, tum demum se recipere. In eiusmodi ualetudine medicamenta sunt oleum, frictio, exercitatio, cibus, uinum. Si uenter adstrictus est, soluendus est.
						 Sed haec facile ualidiores faciunt: si inbecillitas occupauit, pro exercitatione gestatio est; si ne hanc quidem sustinet, adhibenda tamen frictio est. Si haec quoque uehemens onerat, intra quietem et unctionem et cibum sistendum est; dandaque opera est, ne qua cruditas in cotidianam id malum uertat. Nam quartana neminem iugulat: sed si ex ea cotidiana facta est, in malis aeger est; quod tamen nisi culpa uel aegri uel curantis numquam fit.

At si duae quartanae sunt, neque eae, quas proposui, exercitationes adhiberi possunt, aut ex toto quiescere opus est, aut, si id difficile est, leuiter ambulare, considere diligenter inuolutis pedibus et capite; quotiens febris accessit et desiit, cibum modicum sumere et uinum, reliquo tempore, nisi inbecillitas urguet, abstinere. A t si duae febres paene iunguntur, post utramque cibum sumere, deinde uacuo tempore et moueri aliquid et post unctionem cibo uti. Cum uero uetus quartana raro nisi uere soluatur, utique eo tempore attendendum est, ne quid fiat, quod ualetudinem impediat.
						 Prodestque in uetere quartana subinde mutare uictus genus, a uino ad aquam, ab aqua ad uinum, a lenibus cibis ad acres, ab acribus ad lenes transire; esse radicem, deinde uomere; iure uel * * pulli gallinacei uentrem resoluere; oleo ad frictiones adicere calfacientia; ante accessionem sorbere uel aceti cyathos duos, uel unum sinapis cum tribus Graeci uini salsi , uel mixta paribus portionibus et in aqua diluta piper, castoreum, laser, murram. Per haec enim similiaque corpus 
						agitandum est, ut moueatur ex eo statu, quo detinetur. Si febris quieuit, diu meminisse eius diei conuenit, eoque uitare frigus, calorem, cruditatem, lassitudinem: facile enim reuertitur, nisi a sano quoque aliquamdiu timetur.

At si ex quartana facta cotidiana est, cum id uitio inciderit, per biduum abstinere oportet, et frictione uti, uespere tantummodo aquam potui dare: tertio die saepe fit, ne febris accedat. Sed siue fuit siue non fuit, cibus post accessionis tempus est dandus. At si manet, per biduum abstinentia, quanta maxime imperari corpori potest, frictione cotidie utendum est.

Et febrium quidem ratio exposita est. Supersunt uero alii corporis adfectus, qui huic superueniunt, ex quibus eos, qvi certis 
						 partibvs adsignari non possvnt , protinus iungam.
					 
					 Incipiam ab insania, primamque huius ipsius partem adgrediar, quae et acuta et in febre est: ΦΡΕΝΗΣΙΝ Graeci appellant.
						 Illud ante omnia scire oportet, interdum in accessione aegros desipere et loqui aliena. Quod non quidem leue est neque incidere potest nisi in febre uehementi; non tamen aeque pestiferum est: nam plerumque breue esse consueuit leuatoque accessionis impetu protinus mens redit. Neque id genus morbi remedium aliud desiderat, quam quod in curanda febre praeceptum est.
						 Phrenesis uero tum demum est, cum continua dementia esse incipit, cum aeger, quamuis adhuc sapiat, tamen quasdam uanas imagines accipit: perfecta est, ubi mens illis imaginibus addicta est. Eius autem plura genera sunt: siquidem ex phreneticis alii tristes sunt; alii hilares; alii facilius continentur et intra uerba desipiunt; alii consurgunt et uiolenter quaedam manu faciunt; atque ex his ipsis alii nihil nisi impetu peccant, alii etiam artes adhibent summamque speciem sanitatis in captandis malorum operum occasionibus praebent, sed exitu deprenduntur.
						 —Ex his autem eos, qui intra uerba desipiunt, aut leuiter etiam manu peccant, onerare asperioribus 
						coercitionibus superuacuum est: eos, qui uiolentius s e gerunt, uincire conuenit, ne uel sibi uel alteri noceant. Neque credendum est, si uinctus aliqui, dum leuari uinculis cupit, quamuis prudenter et miserabiliter loquitur, quoniam is dolus insanientis est.
						 Fere uero antiqui tales aegros in tenebris habebant, eo quod is contrarium esset exterreri, et ad quietem animi tenebras ipsas conferre aliquid iudicabant. At Asclepiades, tamquam tenebris ipsis terrentibus, in lumine habendos eos dixit. Neutrum autem perpetuum est: alium enim lux, alium tenebrae magis turbant; reperiunturque, in quibus nullum discrimen deprehendi uel hoc uel illo modo possit. Optimum itaque est utrumque experiri, et habere eum, qui tenebras horret, in luce, eum qui lucem, in tenebris. At ubi nullum tale discrimen est, aeger, si uires habet, loco lucido; si non habet, obscuro continendus est.
						 Remedia uero adhibere, ubi maxime furor urget, superuacuum est: simul enim febris quoque increscit. Itaque tum nihil nisi continendus aeger est: ubi uero res patitur, festinanter subueniendum est. Asclepiades perinde esse dixit his sanguinem mitti ac si trucidentur: rationem hanc secutus, quod neque insania esset, nisi febre intenta, neque sanguis nisi in remissione eius recte mitteretur.
						 Sed ipse in his somnum multa frictione quaesiuit, cum et intentio febris somnum impediat et frictio non nisi in remissione eius utilis sit. Itaque hoc quoque auxilium debuit praeterire. Quid igitur est? Multa in praecipiti periculo recte fiunt alias omittenda. Et continuata quoque febris habet tempora, quibus, etsi non remittit, non tamen crescit, estque hoc ut non optimum, sic tamen secundum remediis tempus, quo, si uires aegri patiuntur, sanguis quoque mitti debet.
						 Minus deliberari potest, an aluus ducenda sit. Tum interposito die conuenit caput ad cutem tondere, aqua deinde fouere, in qua uerbenae aliquae decoctae sint [uel 
						ex reprimentibus]; aut prius fouere, deinde radere, et iterum fouere; ac nouissime rosa caput naresque implere, offerre etiam naribus rutam ex aceto contritam, mouere sternumenta medicamentis in id efficacibus.
						 Quae tamen facienda sunt in is, quibus uires non desunt: si uero inbecillitas est, rosa tantum caput adiecto serpullo similique aliquo m adefaciendum est. Vtiles etiam in quibuscumque uiribus duae herbae sunt, solanum et muralis, si simul ex utraque suco expresso caput impletur. Cum febris remisit, frictione utendum est, parcius tamen in is, qui nimis hilares quam in is, qui nimis tristes sunt.
						 Aduersus autem omnium sic insanientium animos gerere se pro cuiusque natura necessarium est. Quorundam enim uani metus leuandi sunt, sicut in homine praediuite famem timente incidit, cui subinde falsae hereditates nuntiabantur. Quorundam audacia coercenda est, sicut in is fit, in quibus continendis plagae quoque adhibentur. Quorundam etiam intempestiuus risus obiurgatione et minis finiendus: quorundam discutiendae tristes cogitationes; ad quod symphoniae et cymbala strepitusque proficiunt.
						 Saepius tamen adsentiendum quam repugnandum et paulatim et non euidenter ab iis, quae stulte dicentur, ad meliora mens eius adducenda. Interdum etiam elicienda ipsius intentio; ut fit in hominibus studiosis litterarum, quibus liber legitur a ut recte, si delectantur, aut perperam, si id ipsum eos offendit: emendando enim conuertere animum incipiunt. Quin etiam recitare, si qua meminerunt, cogendi sunt. Ad cibum quoque quosdam non desiderantes reduxerunt i, qui inter epulantes eos conlocarunt.
						 Omnibus uero sic adfectis somnus et difficilis et praecipue necessarius est: sub hoc enim plerique sanescunt. Prodest ad id atque etiam ad mentem ipsam conponendam crocinum unguentum cum irino in caput additum. Si nihilo minus uigila n t, quidam somnum moliuntur potui dando aquam, in qua papauer aut hyoscyamos decocta si n t, alii 
						
						mandragorae mala puluino subiciunt, alii uel amomum uel sycamini lacrimam fronti inducunt.
						 Hoc nomen apud medicos reperio. Sed cum Graeci morum sycaminon appellant, mori nulla lacrima est. Sic uero significatur lacrima arboris in Aegypto nascentis, quam ibi sycomoron appellant. Plurimi, decoctis papaueris corticibus, ex ea aqua spongia os et caput subinde fouent.
						 Asclepiades ea superuacua esse dixit, quoniam in lethargum saepe conuerterent: praecepit autem, ut primo die a cibo, potione, somno abstineretur, uespere ei daretur potui aqua, tum frictio admoueretur lenis, ut ne manum quidem qui perfricaret uehementer inprimeret; postero deinde die isdem omnibus factis uespere ei daretur sorbitio et aqua, rursusque frictio adhiberetur: per hanc enim nos consecuturos, ut somnus accedat.
						 Id interdum fit, et quidem adeo, ut illo confitente nimia frictio etiam lethargi periculum adferat. Sed si sic somnus non accessit, tum demum illis medicamentis arcessendus est, habita scilicet eadem moderatione, quae hic quoque necessaria est, ne, quem obdormire uolumus, excitare postea non possimus. Confert etiam aliquid ad somnum silanus iuxta cadens, uel gestatio post cibum et noctu, maximeque suspensi lecti motus.
						 Neque alienum est, si neque sanguis ante missus est, neque mens constat, neque somnus accedit, occipitio inciso cucurbitulam admouere; quae quia leuat morbum, potest etiam somnum facere. Moderatio autem in cibo quoque adhibenda est: nam neque aeger implendus est, ne insaniat, neque ieiunio utique uexandus, ne inbecillitate in cardiacum incidat. Opus est cibo infirmo maximeque sorbitione, potione aquae mulsae, cuius ternos cyathos bis hieme, quater aestate dedisse satis est.
					 
					 
						 Alterum insaniae genus est, quod spatium longius recipit, quia fere sine febre incipit, leues deinde febriculas excitat. Consistit in tristitia, quam uidetur bilis atra contrahere.—In hac utilis detractio sanguinis est: si quid hanc poterit prohibere, prima est abstinentia, secunda per album ueratrum uomitumque purgatio, post utrumlibet 
						adhibenda bis die frictio est; si magis ualet, frequens etiam exercitatio: in ieiuno uomitus. Cibus sine uino dandus ex media materia est; quam quotiens posuero, scire licebit etiam ex infirmissima dari posse, dum ne illa sol a quis utatur: ualentissima tantummodo esse remouenda.
						 Praeter haec seruanda aluus est quam tenerrima, remouendi terrores, et potius bona spes offerenda; quaerenda delectatio ex fabulis ludisque, maxime quibus capi sanus adsuerat; laudanda, si qua sunt, ipsius opera et ante oculos eius ponenda; leuiter obiurganda uana tristitia; subinde admonendus, in is ipsis rebus, quae sollicitant, cur potius laetitiae quam sollicitudinis causa sit. Si febris quoque accessit, sicut aliae febres curanda est.
					 
					 
						 Tertium genus insaniae est ex his longissimum, adeo ut uitam ipsam non impediat; quod robusti corporis esse consueuit. Huius autem ipsius species duae sunt: nam quidam imaginibus, non mente falluntur, quales insanientem Aiacem uel Orestem percepisse poetae ferunt: quidam animo desipiunt.
					 
					 
						 Si imagines fallunt, ante omnia uidendum est, tristes an hilares sint. In tristitia nigrum ueratrum deiectionis causa, in hilaritate album ad uomitum excitandum dari debet; idque si in potione non accepit, in pane adiciendum est, quo facilius fallat: nam si bene se purgauerit, ex magna parte morbum leuabit. Ergo etiamsi semel datum ueratrum parum profecerit, interposito tempore iterum dari debet. Neque ignorare oportet leuiorem esse morbum cum risu quam cum serio insanientium. Illud quoque perpetuum est in omnibus morbis, ubi ab inferiore parte purgandus aliquis est, uentrem eius ante soluendum esse; ubi a superiore, comprimendum.
					 
					 
						 Si uero consilium insanientem fallit, tormentis quibusdam optime curatur. Vbi perperam aliquid dixit aut fecit, fame, uinculis, plagis coercendus est. Cogendus est et attendere et ediscere aliquid et meminisse: sic enim fiet, ut paulatim metu cogatur considerare quid faciat. Subito etiam terreri et expauescere in hoc morbo prodest, et fere 
						
						quicquid animum uehementer turbat.
						 Potest enim quaedam fieri mutatio, cum ab eo statu mens, in quo fuerat, abducta est. Interest etiam, ipse sine causa subinde rideat, an maestus demissusque sit: nam demens hilaritas terroribus iis, de quibus supra dixi, melius curatur. Si nimia tristitia, prodest lenis sed multa bis die frictio, item per caput aqua frigida infusa, demissumque corpus in aquam et oleum.
						 Illa communia sunt, insanientes uehementer exerceri debere, multa frictione uti, neque pinguem carnem neque uinum adsumere; cibis uti post purgationem ex media materia quam leuissimis; non oportere esse uel solos uel inter ignotos, uel inter eos, quos aut contemnant aut neglegant; mutare debere regiones et, si mens redit, annua peregrinatione esse iactandos.
					 
					 
						 Raro sed aliquando tamen ex metu delirium nascitur. Quod genus insanientium specie * * * similique uictus genere curandum est, praeterquam quod in hoc insaniae genere solo recte uinum datur.

His morbis praecipue contrarium est id genus, quod cardiacum a Graecis nominatur, quamuis saepe ad eum phrenetici transeunt: siquidem mens in illis labat, in hoc constat. Id autem nihil aliud est quam nimia inbecillitas corporis, quod stomacho languente inmodico sudore digeritur. Licetque protinus scire id esse, ubi uenarum exigui inbecillique pulsus sunt, sudor autem et supra consuetudinem et modo * et tempore ex toto thorace et ceruicibus atque etiam capite prorumpit, pedibus tantummodo et cruribus siccioribus atque frigentibus; acutique id morbi genus est.
					 
					 
						 Curatio prima est supra praecordia imponere quae reprimant cataplasmata, secunda sudorem prohibere. Id praestat acerbum oleum uel rosa uel melinum aut myrteum, quorum aliquo corpus leuiter perunguendum, ceratumque ex aliquo horum tum inponendum est. Si sudor uincit, delinendus homo est uel gypso uel spuma argentea uel Cimolia creta, uel etiam subinde horum puluere respergendus. Idem praestat puluis ex contritis aridi myrti uel rubi foliis, aut ex austeris 
						et boni uini arida faece; pluraque similia sunt, quae si desunt, satis utilis est quilibet ex uia puluis iniectus.
						 Super haec uero, quo minus corpus insudet, leui ueste debet esse contectus, loco non calido, fenestris patentibus, sic ut perflatus quoque aliquis accedat.
					 
					 Tertium auxilium est inbecillitati iacentis cibo uinoque succurrere. Cibus non multus quidem, sed saepe tamen nocte ac die dandus est, ut nutriat, neque oneret. Is esse debet ex infirmissima materia et stomacho aptus. Nisi si necesse est, ad uinum festinare non oportet.
						 Si uerendum est, ne deficiat, tum et intrita ex hoc, et hoc ipsum austerum quidem, sed tamen tenue, meraculum, egelidum subinde et liberaliter dandum est, adiecta polenta, si modo is aeger parum cibi adsumit; idque uinum esse debet neque nullarum uirium, neque ingentium: recteque toto die ac nocte uel tres heminas aeger bibet; si uastius corpus est, plus etiam: si cibum non accipit, perunctum perfundere aqua frigida ante conueniet, et tunc dare.
						 Quod si stomachus resolutus parum continet, et ante cibum et post eum sponte uomere oportet, rususque post uomitum cibum sumere. Si ne id quidem manserit, sorbere uini cyathum, interpositaque hora sumere alterum. Si id quoque stomachus reddiderit, totum corpus bulbis contritis superinlinendum est; qui ubi inaruerunt, efficiunt, ut uinum in stomacho contineatur, exque eo toti corpori calor, uenisque uis redeat. Vltimum auxilium est in aluum tisanae uel halicae cremorem ex inferioribus partibus indere, siquidem id quoque uires tuetur.
						 Neque alienum est naribus quoque aestuantis admouere quod reficiat id est rosa et uinum : si qua in extremis partibus frigent, unctis et calidis manibus fouere. Per quae si consequi potuimus, ut et sudoris impetus minuatur, et uita prorogetur, incipit iam tempus ipsum esse praesidio. Vbi esse in tuto uidetur, uerendum tamen, ne in eandem infirmitatem cito recidat; itaque uino tantummodo remoto cotidie ualidiorem cibum debet adsumere, donec satis uirium corpori redeat.

Alter quoque morbus est aliter phrenetico contrarius. In 
						eo difficilior somnus, prompta ad omnem audaciam mens est: in hoc marcor et inexpugnabilis paene dormiendi necessitas. Lethargum Graeci nominarunt. Atque id quoque genus acutum est, et nisi succurritur, celeriter iugulat.—Hos aegros quidam subinde excitare nituntur admotis is, per quae sternu ta menta euocentur, et is, quae odore foedo mouent, qualis est pix cruda, lana sucida, piper, ueratrum, castoreum, acetum, alium, cepa.
							 Iuxta etiam galbanum incendunt, aut pilos aut cornu ceruinum; si id non est, quodlibet aliud: haec enim cum conburuntur, odorem foedum mouent. Tharrias uero quidam accessionis id malum esse dixit, leuarique, cum ea decessit; itaque eos, qui subinde excitant, sine usu male habere. Interest autem, in decessione expergiscatur aeger, an aut febris non leuetur aut leuata quoque ea somnus urgue a t. Nam si expergiscitur, adhibere †eum sopito superuacuum est: neque enim uigilando melior fit, sed per se, si melior est, uigilat.
						 Si uero continens ei somnus est, utique excitandus est, sed iis temporibus, quibus febris leuissima est, ut et excernat aliquid et sumat. Excitat autem ualidissime repente aqua frigida infusa. Post remissionem itaque perunctum multo oleo corpus tribus aut quattuor amphoris totum per caput perfundendum est. Sed hoc utemur, si aequalis aegro spiritus erit, si mollia praecordia: sin aliter haec erunt, ea potiora, quae supra comprehensa sunt. Et quod ad somnum quidem pertinet, commodissima haec ratio est.
					 
					 
						 Medendi autem causa caput radendum, deinde posca fouendum est, in qua laurus aut ruta decocta sit. Altero die inponendum castoreum, aut ruta ex aceto contrita aut lauri bacae aut hedera cum rosa et aceto; praecipueque proficit et ad excitandum hominem naribus admotum et ad morbum ipsum depellendum capiti frontiue inpositum 
						sinapi.
						 Gestatio etiam in hoc morbo prodest, maximeque oportune cibus datus, id est in remissione, quanta maxime inueniri poterit. Aptissima autem sorbitio est, donec morbus decrescere incipiat, sic ut, si cotidie grauis accessio est, haec cotidie detur; si alternis, post grauiorem sorbitio, post leuiorem mulsa aqua. Vinum quoque cum tempestiuo cibo datum non mediocriter adiuuat.
						 Quod si post longas febres eiusmodi torpor corpori accessit, cetera eadem seruanda sunt: ante accessionem autem tribus quattuorue horis castoreum, si uenter adstrictus est, mixtum cum scamonea; si non est, per se ipsum cum aqua dandum est. Si praecordia mollia sunt, cibis utendum plenioribus; si dura, in isdem sorbitionibus subsistendum, inponendumque praecordiis quod simul et reprimat et molliat.

Sed hic quidem acutus est morbus. Longus uero fieri potest eorum, quos aqua inter cutem male habet, nisi primis diebus discussus est: hydropa Graeci uocant. Atque eius tres species sunt. Nam modo uentre uehementer intento creber intus ex motu spiritus sonus est; modo corpus inaequale est tumoribus aliter aliterque per totum id orientibus; modo intus in unum aqua contrahitur et moto corpore ita mouetur, ut impetus eius conspici possit.
						 Primum ΤΥΜΠΑΝΕΙΤΗΝ , secundum ΛΕΥΚΟΦΛΕΓΜΑΤΙΑΝ uel ΥΠΟ ΣΑΡΚΑ , tertium ΑΣΚΕΙΤΗΝ Graeci nominarunt. Communis tamen omnium est umoris nimia abundantia, ob quam ne ulcera quidem in his aegris facile sanescunt. Saepe uero hoc malum per se incipit, saepe alteri uetusto morbo maximeque quartanae superuenit. Facilius in seruis quam in liberis tollitur, quia, cum desideret famem, sitim, mille alia taedia longamque patientiam, promptius is succurritur, qui facile coguntur, quam 
						
						quibus inutilis libertas est.
						 Sed ne i quidem, qui sub alio sunt, si ex toto sibi temperare non possunt, ad salutem perducuntur. Ideoque * 
						non ignobilis medicus, Chrysippi discipulus, apud Antigonum regem, amicum quendam eius, notae intemperantiae, mediocriter eo morbo inplicitum, negauit posse sanari; cumque alter medicus Epirotes Philippus se sanaturum polliceretur, respondit illum ad morbum aegri respicere, se ad animum. Neque eum res fefellit. Ille enim cum summa diligentia non medici tantummodo, sed etiam regis custodiretur, tamen malagmata sua deuorando bibendoque suam urinam in exitium se praecipitauit.
						 Inter initia tamen non difficilis curatio est, si inperata sunt corpori sitis, requies, inedia: at si malum inueterauit, non nisi magna mole discutitur. Metrodorum tamen Epicuri discipulum ferunt, cum hoc morbo temptaretur, nec aequo animo necessariam sitim sustineret, ubi diu abstinuerat, bibere solitum, deinde euomere. Quod si redditur quicquid receptum est, multum taedio demit; si a stomacho retentum est, morbum auget; ideoque in quolibet temptandum non est.
						 Sed si febris quoque est, haec in primis summouenda est per eas rationes, per quas huic succurri posse propositum est. Si sine febre aeger est, tum demum ad ea ueniendum est, quae ipsi morbo mederi solent. Atque hic quoque, quaecumque species e s t, si nondum nimis occupauit, isdem auxiliis opus est. Multum ambulandum, currendum aliquid est, superiores maxime partes sic perfricandae, ut spiritum ipse contineat.
						 Euocandus est sudor non per exercitationem tantum, sed etiam in harena calida uel Laconico uel clibano similibusque aliis; maximeque utiles naturales et siccae sudationes sunt, quales super Baiias in murtetis habemus. Balineum atque omnis umor alienus est. Ieiuno recte catapotia dantur, facta ex apsinthi duabus, murrae tertia parte. Cibus esse debet ex media quidem materia, 
						sed tamen generis durioris: potio non ultra danda est quam ut uitam sustineat, optimaque est, quae urinam mouet.
						 Sed id ipsum tamen moliri cibo quam medicamento melius est. Si tamen res coget, ex is aliquid, quae id praestant, erit decoquendum, eaque aqua potui danda. Videntur autem hanc facultatem habere iris, nardum, crocum, cinnamomum, casia, murra, balsamum, galbanum, ladanum, oenanthe, panaces, cardamomum, hebenus, cupressi semen, uua t a minia quam ΣΤΑΦΙΔΑ ΑΓΡΙΑΝ Graeci nominant, habrot o num, rosae folia, acorum, amarae nuces, tragoriganum, styrax, costum, iunci quadrati et rotundi semen: illud cyperon, hoc ΣΧΟΙΝΟΝ Graeci uocant; quae quotiens posuero, non quae hic nascuntur, sed quae inter aromata adferuntur, significabo.
						 Primo tamen quae leuissima ex his sunt id est rosae folia uel nardi spica temptanda est. Vinum quoque utile est austerum, sed quam tenuissimum. Commodum est etiam lino cotidie uentrem metiri et, qua conprehendit aluum, notam imponere, posteroque die uidere, plenius corpus sit an extenuetur: id enim, quod extenuatur, medicinam sentit. Neque alienum est metiri et potionem eius et urinam: nam si plus umoris excernitur quam insumitur, ita demum secundae ualetudinis spes est. Asclepiades in eo, qui ex quartana in hydropa deciderat, se abstinentia bidui et frictione usum, tertio die iam et febre et aqua liberato cibum et uinum dedisse memoriae prodidit.
					 
					 
						 Hactenus communiter de omni specie prae cipi potest: si uehementius malum est, diducenda ratio curandi est. Ergo si inflatio et ex ea dolor creber est, utilis cotidianus aut altero quoque die post cibum uomitus est; fomentis siccis calidisque utendum est. Si per haec dolor non finitur, necessariae sunt sine ferro cucurbitulae: si ne per has 
						quidem tormentum tollitur, incidenda cutis est; tum his utendum est. Vltimum auxilium est, si cucurbitulae nihil profuerunt, per aluum infundere copiosam aquam calidam eamque recipere.
						 Quin etiam cotidie ter quaterque opus est uti frictione uehementi, cum oleo et quibusdam calefacientibus. Sed in hac frictione a uentre abstinendum est: inponendum uero in eum crebrius sinapi, donec cutem erodat; ferramentisque candentibus pluribus locis uenter exulcerandus est; seruanda ulcera diutius. Vtiliter etiam scilla cocta delinguitur; sed diu post has infl a tiones abstinendum est ab omnibus inflantibus.
					 
					 
						 At si id uitium est, cui ΛΕΥΚΟΦΛΕΓΜΑΤΙΑ nomen est, eas partes, quae tument, subicere soli oportet, sed non nimium, ne febricula incidat. Si is uehementior est, caput uelandum est, utendumque frictione, madefactis tantum manibus aqua, cui sal et nitrum et olei paululum sit adiectum, sic ut aut pueriles aut muliebres manus adhibeantur, quo mollior earum tactus sit; idque, si uires patiuntur, ante meridiem tota hora, post meridiem semihora fieri oportet.
						 Vtilia etiam sunt cataplasmata, quae reprimunt, maximeque si corpora teneriora sunt. Incidendum quoque super talum quattuor fere digitis ex parte interiore, qua per aliquot dies frequens umor feratur, atque ipsos tumores incidere altis plagis oportet; concutiendumque multa gestatione corpus est; atque ubi inductae uulneribus cicatrices sunt, adiciendum et exercitationibus et cibis, donec corpus ad pristinum statum reuertatur. Cibus ualens esse debet et glutinosus, maximeque caro.
						 Vinum, si per stomachum licet, dulcius, sed ita ut inuicem biduo triduoue modo aqua, modo id bibatur. Prodest etiam lactucae marinae, quae grandis iuxta maria nascitur, semen cum aqua potui datum. Si ualens 
						est qui id accipit, et scilla cocta, sicut supra dixi, delinguitur. Auctoresque multi sunt inflatis uesicis pulsandos tumores esse.
					 
					 
						 Si uero id genus morbi est, quo in uterum multa aqua contrahitur, ambulare, sed magis modice, oportet, malagma quod digerat inpositum habere, idque ipsum superimposito triplici panno fascia, non nimium tamen uehementer, adstringere; quod a Tharria profectum esse seruatum a pluribus uideo. Si iecur aut lienem adfectum esse manifestum est, ficum pinguem contusam adiecto melle superponere: si per talia auxilia uenter non siccatur, sed umor nihilo minus abundat, celeriore uia succurrere, ut is per uentrem ipsum emittatur.
						 Neque ignoro displicuisse Erasistrato hanc curandi uiam: morbum enim hunc iocineris putauit: ita illud esse sanandum, frustraque aquam emitti, quae uitiato illo subinde nascatur. Sed primum non huius uisceris unius hoc uitium est: nam et liene adfecto et in totius corporis malo habitu fit; deinde ut inde coeperit, tamen aqua, nisi emittitur, quae contra naturam ibi substitit, et iocineri et ceteris partibus interioribus nocet. Conuenitque corpus nihilo minus esse curandum: neque enim sanat emissus umor, sed medicinae locum facit, quam intus inclusus impedit.
						 Ac ne illud quidem in controuersiam uenit, quin non omnes in hoc morbo sic curari possint, sed iuuenes robusti, qui uel ex toto carent febre, uel certe satis liberales intermissiones habent. Nam quorum stomachus corruptus est, quiue ex atra bile in hoc deciderunt, quiue malum corporis habitum habent, idonei huic curationi non sunt. Cibus autem, quo die primum umor emissus est, superuacuus est, nisi si uires desunt.
						 Insequentibus diebus et is et uinum meracius quidem, sed non ita multum dari debet; paulatimque euocandus aeger est ad exercitationes, frictiones, solem, sudationes, nauigationes et idoneos cibos, donec ex toto conualescat. Balneum rarum res amat, frequentiorem in ieiunio uomitum. Si aestas est, in mari natare commodum est. Vbi conualuit aliquis, diu tamen alienus ei ueneris usus est.

Diutius saepe et periculosius tabes eos male habet, quos inuasit. Atque huius quoque plures species sunt. Vna est, qua corpus non alitur, et naturaliter semper aliquis decedentibus, nullis uero in eorum locum subeuntibus, summa macies oritur, et nisi occurritur, 
						
						tollit: ΑΤΡΟΦΙΑΝ Graeci uocant. Ea duabus fere de causis incidere consueuit: aut enim nimio timore aliquis minus, aut auiditate nimia plus quam debet adsumit: ita quod uel deest infirmat, uel quod superat corrumpitur.
						 Altera species est quam Graeci † ΚΑΚΕΞΙΑΝ appellant, ubi malus corporis habitus est, ideoque omnia alimenta corrumpuntur. Quod fere fit, quom longo morbo uitiata corpora, etiamsi illo uacant, refectionem tamen non accipiunt; aut cum malis medicamentis corpus adfectum est; aut cum diu necessaria defuerunt; aut cum inusitatos aut inutiles cibos aliquis adsumpsit, aliquidue simile incidit. Hic praeter tabem illud quoque nonnumquam accidere solet, ut per adsiduas pusulas aut ulcera summa cutis exasperetur, uel aliquae corporis partes intumescant.
						 Tertia est longeque periculosissima species, quam Graeci pthisin nominarunt. Oritur fere a capite, inde in pulmonem destillat; huic exulceratio accedit; ex hac febricula leuis fit, quae etiam cum quieuit, tamen repetit; frequens tussis est, pus excreatur, interdum cruentum aliquid. Quicquid excreatum est, si in ignem impositum est, mali odoris est. Itaque qui de morbo dubitant, hac nota utuntur.
					 
					 
						 Cum haec genera tabis sint, animaduertere primum oportet, quid sit, qui laboretur; deinde, si tantum non ali corpus apparet, causam eius attendere, et si cibi minus aliquis quam debet adsumpsit, adicere, sed paulatim, ne, si corpus insuetum subita multitudine onerauerit, concoctionem impediat. Si uero plus iusto qui adsumere solitus est, abstinere uno die, deinde ab exiguo cibo incipere, cotidie adicere, donec ad iustum modum perueniat.
						 Praeter haec conuenit ambulare locis quam minime frigidis, sole uitato; per manus quoque exerceri: si infirmior est, gestari, ungui, perfricari, si potest, maxime per se ipsum, saepius eodem die, et ante cibum et post eum, sic ut interdum oleo quaedam adiciantur calfacientia, donec insudet. Prodestque in ieiuno 
						prendere per multas partes cutem et adtrahere, ut relaxetur; aut inposita resina et abducta subinde idem facere.
						 Vtile est etiam interdum balneum, sed post cibum exiguum. Atque in ipso solio recte cibi aliquid adsumitur, aut si sine hoc frictio fuit, post eam protinus. Cibi uero esse debent ex iis, quae facile concoquantur: qui maxime alunt. Ergo uini quoque, sed austeri, necessarius usus est; mouenda urina.
					 
					 
						 At si malus corporis habitus est, primum abstinendum est, deinde aluus ducenda, tum paulatim cibi dandi, adiectis exercitationibus, unctionibus, frictionibus . Vtilius his frequens balineum est, sed ieiunis, etiam usque sudorem. Cibis uero opus est copiosis, uariis, boni suci, quique etiam si minus facile corrumpantur, uino austero. Si nihil reliqua proficiunt, sanguis mittendus est, sed paulatim cotidieque pluribus diebus, cum eo ut cetera quoque eodem modo seruentur.
					 
					 
						 Quod si mali plus est et uera pt h isis est, inter initia protinus occurrere necessarium est: neque enim facile is morbus, cum inueterauit, euincitur. Opus est, si uires patiuntur, longa nauigatione, caeli mutatione, sic ut densius quam id est, ex quo discedit aeger, petatur: ideoque aptissime Alexandriam ex Italia itur. Fereque id posse inter principia corpus pati debet, cum hic morbus aetate firmissima maxime oriatur, id est ab anno XIIX ad annum XXXV. Si id inbecillitas non sinit, naue tamen non longe gestari commodissimum est.
						 Si nauigationem aliqua res prohibet, lectica uel alio modo corpus mouendum est; tum a negotiis abstinendum est omnibusque rebus, quae sollicitare animum possunt; somno indulgendum; cauendae destillationes, ne, si quid cura leuarit, exasperent; et deuitanda cruditas, simulque et sol et frigus; os obtegendum; fauces uelandae; tussicula suis remediis finienda; et quamdiu quidem febricula incursat, huic interdum abstinentia, interdum etiam tempestiuis cibis medendum; eoque tempore bibenda aqua.
						 Lac quoque, quod in capitis 
						doloribus et in acutis febribus et per eas facta nimia siti, ac, siue praecordia tument, siue biliosa urina est, siue sanguis fluxit, pro ueneno est, in pt h isi tamen, sicut in omnibus longis difficilibusque febriculis recte dari potest. Quod si febris aut nondum incursat, aut iam remisit, decurrendum est ad modicas exercitationes, maximeque ambulationes, item lenes frictiones. Balineum alienum est.
						 Cibus esse debet primo acer, ut alium, porrum, idque ipsum ex aceto, uel ex eodem intubus, ocimum, lactuca, dein lenis, ut sorbitio ex tisana uel ex halica uel ex amulo, lacte adiecto. Idem oriza quoque et, si nihil aliud est, far praestat. Tum in uicem modo his cibis, modo illis utendum est; adiciendaque quaedam ex media materia, praecipueque uel ex pruna cerebellum uel pisciculus et his similia. Farina etiam cum sebo ouillo caprinoue mixta, deinde incocta pro medicamento est. Vinum adsumi debet leue, austerum. Hactenus non magna mole pugnatur.
						 Si uehementior noxa est, ac neque febricula neque tussis quiescit, tenuarique corpus apparet, ualidioribus auxiliis opus est. Exulcerandum est ferro candenti, uno loco sub mento, altero in gutture, duobus ad mammam utramque, item sub imis ossibus scapularum, quas ΩΜΟΠΛΑΤΑΣ Graeci uocant, sic, ne sanescere ulcera sinas nisi tussi finita; cui per se quoque medendum esse manifestum est. Tum ter quaterue die uehementer extremae partes perfricandae; thorax leui manu pertractandus; post cibum intermittenda hora, et perfricanda crura brachiaque.
						 Interpositis denis diebus demittendus aeger in solium, in quo sit aqua calida et oleum. Ceteris diebus bibenda aqua; tum uinum; si tussis non est, potui frigidum dandum; si est, egelidum. Vtile est etiam cibos in remissionibus cotidie dari, frictiones gestationesque similiter adhibere, eadem acri a quarto aut quinto die adsumere, 
						
						interdum herbam sanguinalem ex aceto uel plantaginem esse.
						 Medicamentum etiam est uel plantaginis sucus per se, uel marrubii cum melle incoctus, ita ut illius cyathus sorbi l o sumatur huius cocleare plenum paulatim delingatur, uel inter se mixta et incocta resinae terebenthinae pars dimidia, buturi et mellis pars altera. Praecipua tamen ex his omnibus sunt uictus, uehiculum et nauis, et sorbitio. Aluus cita utique uitanda est. Vomitus in hoc morbo frequens perniciosus est, maximeque sanguinis. Qui meliusculus esse coepit, adicere debet exercitationes, frictiones, cibos, deinde ipse se suppresso spiritu perfricare, diu abstinere a uino, balneo, uenere.

Inter notissimos morbos est etiam is, qui comitialis uel maior nominatur. Homo subito concidit, ex ore spumae mouentur, deinde interposito tempore ad se redit, et per se ipse consurgit. Id genus saepius uiros quam feminas occupat. Ac solet quidem etiam longum esse usque mortis diem et uitae non periculosum: interdum tamen cum recens est, hominem consumit. Et saepe eum, si remedia non sustulerunt, in pueris ueneris, in puellis menstruorum initium tollit.
						 Modo cum distentione autem neruorum prolabitur aliquis, modo sine illa. Quidam hos quoque isdem quibus lethargicos excitare conantur; quod admodum superuacuum est, et quia ne letharg ic us quidem his sanatur, et quia, cum possit ille numquam expergisci atque ita fame interire, hic ad se utique reuertitur. Vbi concidit aliquis, si nulla neruorum distentio accessit, utique sanguis mitti non debet: si accessit, non utique mittendus est, nisi alia quoque hortantur.
						 Necessarium autem est ducere aluum, uel nigro ueratro purgare, uel utrumque facere, si uires patiuntur; tunc caput tondere oleoque et aceto perunguere; cibum post diem tertium, simul transit hora, qua concidit, dare. 
						Neque sorbitiones autem his aliique molles et faciles cibi neque caro, minimeque suilla, conuenit, sed media materia: nam et uiribus opus est et cruditates cauendae sunt; cum quibus fugere oportet solem, balneum, ignem omniaque calfacientia; item frigus, uinum, uenerem, loci praecipitis conspectum omniumque terrentium, uomitum, lassitudines, sollicitudines, negotia omnia.
					 
					 
						 Vbi tertio die cibus datus est, intermittere quartum et inuicem alterum quemque, eadem hora cibi seruata, donec quattuordecim dies transeant. Quos ubi morbus excessit, acuti uim deposuit; a t si manet, curandus iam ut longus est. Quod si non, quo die primum incidit, medicus accessit, sed is, qui cadere consueuit, ei traditus est, protinus eo genere uictus adhi bito, qui supra conprehensus est, expectandus est dies, quo prolabatur; utendumque tum uel sanguinis missione uel ductione alui uel nigro ueratro, sicut praeceptum est.
						 Insequentibus deinde diebus per eos cibos, quos proposui, uitatis omnibus, quae cauenda dixi, nutriendus. Si per haec morbus finitus non fuerit, confugiendum erit ad album ueratrum, ac ter quoque aut quater eo utendum non ita multis interpositis diebus, sic tamen ne iterum umquam sumat, nisi conciderit. Mediis autem diebus uires eius erunt nutriendae, quibusdam praeter ea, quae supra scripta sunt, adiectis.
						 Vbi mane experrectus est, corpus eius leuiter ex oleo uetere , cum capite, excepto uentre, permulceatur; tum ambulatione quam maxime recta et longa utatur; post ambulationem loco tepido uehementer et diu, ac non minus ducenties, nisi infirmus erit, perfricetur; deinde per caput multa aqua frigida perfundatur; paulum cibi adsumat; conquiescat; rursus ante noctem ambulatione utatur; iterum uehementer perfricetur, sic ut neque uenter neque caput contingatur; post haec cenet, interpositisque tribus aut quattuor diebus uno aut altero acria adsumat.
						 Si ne per haec quidem fuerit liberatus, caput radat; unguatur oleo ueteri, adiecto aceto et nitro; perfundatur aqua salsa; bibat ieiunus ex aqua castoreum; nulla aqua nisi decocta potionis causa utatur. Quidam iugulati gladiatoris calido sanguine epoto tali morbo se liberarunt; apud quos miserum auxilium tolerabile miserius malum fecit. Quod ad medicum uero pertinet, ultimum est iuxta talum ex utroque crure paulum sanguinis mittere, occipitium 
						incidere et cucurbitulas admouere, ferro candenti in occipitio quoque et infra, qua summa uertebra cum capite committitur, adurere duobus locis, ut per ea perniciosus umor euadat.
						 Quibus si finitum malum non fuerit, prope est, ut perpetuum sit. Ad leuandum id tantummodo utendum erit exercitatione, multa frictione, cibisque, qui supra conprehensi sunt, praecipueque uitanda omnia, quae ne fierent excepimus.

Aeque notus est morbus, quem interdum arquatum, interdum regium nominant. Quem Hippocrates ait, si post septimum diem febricitante aegro superuenit, tutum esse, mollibus tantummodo praecordiis substantibus: Diocles ex toto, si post febrem oritur, etiam prodesse; si post hunc febris, occidere. Color autem eum morbum detegit, maxime oculorum, in quibus quod album esse debet, fit luteum.
						 Soletque accedere et sitis et dolor capitis et frequens singultus et praecordiorum dextra parte durities et, ubi corporis uehemens motus est, spirit us difficult as membrorumque resolutio; atque ubi diutius manet morbus, totum corpus cum pallore quodam inalbescit.
					 
					 Primo die abstinere aegrum oportet, secundo ducere aluum, tum, si febris est, eam uictus genere discutere; si non est, scamoniam potui dare, uel cum aqua betam albam contritam, uel cum aqua mulsa nuces amaras, absinthium, anesum, sic ut pars huius minima sit.
						 Asclepiades aquam quoque salsam, et quidem per biduum, purgationis causa bibere cogebat, iis quae urinam mouent reiectis. Quidam superioribus omissis per haec et per eos cibos, qui extenuant, idem se consequi dicunt. Ego ubique, si satis uirium est, ualidiora; si parum, inbecilliora auxilia praefero.
						 Si purgatio fit, post eam triduo primo modice cibum oportet adsumere ex media materia, et uinum bibere Graecum salsum, ut resolutio uentris maneat; tum altero triduo ualidiores cibos, et carnis quoque aliquid esse, intra aquam manere; deinde ad superius genus uictus reuerti, cum eo ut magis satietur; omisso Graeco uino bibere integrum austerum; atque ita per haec variare, ut interdum acres quoque cibos interponat, interdum ad salsum uinum redeat.
						 Per omne uero tempus utendum est exercitatione, fricatione, 
						si hiemps est, balneo; si aestas, frigidis natationibus; lecto etiam et conclaui cultiore, lusu, i o co, ludis, lasciuia, per quae mens exhilaretur; ob quae regius morbus dictus uidetur. Malagma quoque, quod digerat, super praecordia datum, prodest, uel arida ibi ficus superimposita, si iecur aut lienis est adfectus.

Ignotus autem paene in Italia, frequentissimus in quibusdam regionibus is morbus est, quem ΕΛΕΦΑΝΤΙΑΣΙΝ Graeci uocant; isque longis adnumeratur: quo totum corpus adficitur, ita ut ossa quoque uitiari dicantur. Summa pars corporis crebras maculas crebrosque tumores habet; rubor harum paulatim in atrum colorem conuertitur. Summa cutis inaequaliter crassa, tenuis, dura mollisque, quasi squamis quibusdam exasperatur; corpus emacrescit; os, surae, pedes intumescunt.
						 Vbi uetus morbus e s t, digiti in manibus pedibusque sub tumore conduntur; febricula oritur, quae facile tot malis obrutum hominem consumit.—Protinus ergo inter initia sanguis per biduum mitti debet, aut nigro ueratro uenter solui. Adhibenda tum, quanta sustineri potest, inedia; paulum deinde uires reficiendae et ducenda aluus; post haec ubi corpus leuatum est, utendum exercitatione praecipueque cursu;
						 sudor primum labore ipsius corporis, deinde etiam siccis sudationibus euocandus; frictio adhibenda, moderandumque inter haec, ut uires conseruentur. Balneum rarum esse debet; cibus sine pinguibus, sine glutinosis, sine inflantibus; uinum praeterquam primis diebus recte datur. Corpus contrita plantago et inlita optime tueri uidetur.

Attonitos quoque raro uidemus, quorum et corpus et mens stupet. Fit interdum ictu fulminis, interdum morbo: ΑΠΟΠΛΗΞΙΑΝ hunc Graeci appellant.—His sanguis mittendus est; ueratro quoque albo, uel alui ductione utendum; tunc adhibendae frictiones, et ex media materia minime pingues cibi, quidam etiam acres: a uino abstinendum.

At resolutio neruorum frequens ubique morbus est: 
						
						interdum tota corpora, interdum partes infestat. Veteres auctores illud ΑΠΟΠΛΗΞΙΑΝ , hoc ΠΑΡΑΛΥΣΙΝ nominarunt: nunc utrumque ΠΑΡΑΛΥΣΙΝ appellari uideo. Solent autem qui per omnia membra uehementer resoluti sunt, celeriter rapi; ac si correpti non sunt, diutius quidem uiuunt, sed raro tamen ad sanitatem perueniunt; plerumque miserum spiritum trahunt, memoria quoque amissa.
						 In partibus uero numquam acutus, saepe longus, fere sanabilis morbus e s t. Si omnia membra uehementer resoluta sunt, sanguinis detractio uel occidit uel liberat. Aliud curationis genus uix umquam sanitatem restituit, saepe mortem tantum differt, uitam interim infestat. Post sanguinis missionem si non redit et motus et mens, nihil spei superest; si redit, sanitas quoque prospicitur.
						 At ubi pars resoluta est, pro ui et mali et corporis uel sanguis mittendus uel aluus ducenda est. Cetera eadem in utroque casu facienda sunt, siquidem uitare praecipue conuenit frigus; paulatimque ad exercitationes reuertendum est, sic ut ingrediatur ipse protinus, si potest. Si id crurum inbecillitas prohibet, uel gestetur, uel motu lecti concutiatur; tum id membrum, quod defici t , si potest, per se, si minus, per alium moueatur, et ui quadam ad consuetudinem suam redeat.
						 Prodest etiam torpentibus membris summam cutem exasperare uel urticis caesam uel inposito sinapi, sic ut, ubi rubere coeperit corpus, haec remouea n tur. Scilla quoque contrita bulbique contriti cum ture recte inponuntur. Neque alienum est resina cutem tertio quoque die diutius uellere; pluribus etiam locis aliquando sine ferro cucurbitulas admouere. Vnctioni uero aptissimum est uetus oleum uel nitrum aceto et oleo mixtum. Quin etiam fouere aqua calida marina, uel si ea non est, tamen salsa magnopere necessarium est.
						 Ac si quo loco uel naturales uel etiam manu factae tales natationes sunt, is potissimum utendum est; praecipueque in is agitanda membra, quae maxime deficiunt; si id non est, balneum tamen prodest. Cibus esse debet ex materia media, maximeque ex uenatione: potio sine uino aquae calidae. Si tamen uetus morbus est, interponi quarto uel quinto die purgationis causa uinum Graecum salsum potest. Post cenam utilis uomitus est.
					 
					 
						 Interdum uero etiam neruorum dolor oriri solet. In hoc casu 
						non uomere, non urinam medicamentis mouere, non sine exercitatione sudorem, ut quidam praecipiunt, expedit: bibenda aqua est, bis die in lectulo leniter satis diu corpus perfricandum est, deinde retento spiritu ab ipsa exercitatione potius superiores partes mouendae;
						 balneo raro utendum; mutandum subinde peregrinationibus caelum. Si dolor est, ea ipsa pars sine oleo nitro ex aqua perunguenda est, deinde inuoluenda, et subicienda pruna lenis et sulpur, atque ita diu subfumigandum; idque aliquandiu faciendum, sed ieiuno, cum bene iam concoxerit. Cucurbitulae quoque saepe dolenti parti admouendae sunt, pulsandusque leuiter inflatis uesicis bubulis is locus est.
						 Vtile est etiam sebum miscere cum hyoscyami et urticae contritis seminibus, sic ut omnium par modus sit, idque inponere; fouere aqua, in qua sulpur decoctum sit. Vtriculi quoque recte inponuntur aqua calida repleti, aut bitumen cum hordeacia farina †iactum. Atque in ipso potissimum dolore utendum gestatione uehementi est; quod in aliis doloribus pessimum est.
					 
					 
						 Tremor autem neruorum aeque uomitu medicamentisque urinam mouentibus intenditur. Inimica etiam habet balinea assasque sudationes. Bibenda aqua est; acri ambulatione utendum, itemque unctionibus frictionibusque, maxime per se ipsum; pila similibusque superiores partes dimouendae; cibo quolibet utendum, dum concoctioni utique studeatur.
						 Secundum cibum curis abstinendum; rarissima uenere utendum est. Si quando quis in eam prolapsus est, tum oleo leuiter diuque in lectulo perfricari manibus puerilibus quam uirilibus debet.
					 
					 
						 Suppurationes autem, quae in aliqua interiore parte oriuntur, ubi notae fuerint, primum id agere oportet per ea cataplasmata, quae reprimunt, ne coitus inutilis materiae fiat; deinde, si haec uicta sunt, per ea malagmata, quae digerunt, dissipentur. Quod si consecuti non sumus, sequitur ut euocetur, deinde, ut maturescat. Omnis tum uomicae finis est, ut rumpatur; indiciumque est pus uel aluo uel ore redditum.
						 Sed nihil facere oportet, quo minus, quicquid est puris, excedat. Vtendum maxime sorbitione est, et aqua calida. 
						Vbi pus ferri desiit, transeundum ad faciles quidem sed tamen ualidiores et frigidos cibos frigidamque aquam, sic ut ab egelidis tamen initium fiat. Primoque cum melle quaedam edenda, ut nuclei pinei uel Graecae nuces uel Abellanae; postea summouendum id ipsum, quo maturius induci cicatrix possit.
						 Medicamentum eo tempore ulceri est sucus adsumptus uel porri uel marrubii, et omni cibo porrum ipsum adiectum. Oportebit autem ut i in is partibus, quae non adficientur, frictionibus, item ambulationibus lenibus; uitandumque erit, ne uel luctando uel currendo uel alia ratione sanescentia ulcera exasperentur: in hoc enim morbo perniciosus ideoque omni modo cauendus sanguinis uomitus est.

Hactenus reperiuntur ea genera morborum, quae in totis corporibus ita sunt, ut is certae sedes adsignari non possint: nunc de is dicam, quae sunt IN PARTIBVS. Facilius autem omnium interiorum morbi curationesque in notitiam uenient, si prius eorum sedes breuiter ostendero.
					 
					 
						 Caput igitur, eaque, quae in ore sunt, non lingua tantummodo palatoque terminantur, sed etiam quatenus oculis nostris exposita sunt. In dextra sinistraque circa guttur uenae grandes, quae sph a gitides nominantur, itemque arteriae, quas carotidas uocant, sursum procedentes ultra aures feruntur. At in ipsis ceruicibus glandulae positae sunt, quae interdum cum dolore intumescunt.
					 
					 
						 Deinde duo itinera incipiunt: alterum asperam arteriam nominant, alterum stomachum. Arteria exterior ad pulmonem, stomachus interior ad uentriculum fertur; illa spiritum, hic cibum recipit. Quibus cum diuersae uiae sint, qua coeunt exigua in arteria sub ipsis faucibus lingua est; quae, cum spiramus, attollitur, cum cibum potionemque adsumimus, arteriam claudit. Ipsa autem arteria, dura et cartilaginosa, in gutture adsurgit, ceteris partibus residit. Constat ex circulis quibusdam, compositis ad imaginem earum uertebrarum, quae in spina sunt, ita tamen ut ex parte exteriore aspera, ex interiore stomachi modo leuis sit; eaque descendens ad praecordia cum pulmone committitur.
					 
					 
						 Is spongiosus, ideoque spiritus capax, et a tergo spinae ipsi iunctus, in duas fibras ungulae bubulae modo diuiditur. Huic cor adnexum est, natura musculosum, in pectore sub sinistriore mamma situm; duosque quasi uentriculos habet. At sub corde atque pulmone trauersum ex ualida membrana saeptum est, quod praecordiis uterum 
						diducit; idque neruosum, multis etiam uenis per id discurrentibus; a superiore parte non solum intestina, sed iecur quoque lienemque discernit. Haec uiscera proxuma sed infra tamen posita dextra sinistraque sunt.
					 
					 
						 Iecur a dextra parte sub praecordiis ab ipso saepto orsum, intrinsecus cauum, extrinsecus gibbum; quod prominens leuiter uentriculo insidet, et in quattuor fibras diuiditur. Ex inferiore uero parte ei fel inhaeret: at lienis sinistra non eidem saepto sed intestino innexus est; natura mollis et rarus, longitudinis crassitudinisque modicae; isque paulum costarum regione in uterum excedens ex maxima parte sub his conditur. Atque haec quidem iuncta sunt. Renes uero diuersi; qui lumbis summis coxis inhaerent, a parte earum resimi, ab altera rotundi; qui et uenosi sunt, et uentriculos habent, et tunicis super conteguntur.
					 
					 
						 Ac uiscerum quidem hae sedes sunt. Stomachus uero, qui intestinorum principium est, neruosus: a septima spinae uertebra incipit, circa praecordia cum uentriculo committitur. Ventriculus autem, qui receptaculum cibi est, constat ex duobus tergoribus; isque inter lienem et iecur positus est, utroque ex his paulum super eum ingrediente. Suntque etiam membranulae tenues, per quas inter se tria ista conectuntur, iungunturque ei saepto, quod transuersum esse supra posui.
					 
					 
						 Inde ima uentriculi pars paulum in dexteriorem partem conuersa, in summum intestinum coartatur. Hanc iuncturam ΠΥΛΩΡΟΝ Graeci uocant, quoniam portae modo in inferiores partes ea, quae excreturi sumus, emittit.
					 
					 Ab ea ieiunum intestinum incipit, non ita inplicitum; cui tale uocabulum est, quia numquam quod accepit, continet, sed protinus in inferiores partes transmittit.
					 
					 
						 Inde tenuius intestinum est, in sinus uehementer inplicitum: orbes uero eius per membranulas singuli cum in t erioribus conectuntur; qui in dexteriorem partem conuersi et e regione dexterioris coxae finiti, superiores tamen partes magis complent.
					 
					 Deinde id intestinum cum crassiore altero transuerso 
						
						committitur; quod a dextra parte incipiens, in sinisteriorem peruium et longum est, in dexteriorem non est, ideoque caecum nominatur.
					 
					 
						 At id, quod peruium est, late fusum atque sinuatum, minusque quam superiora intestina neruosum, ab utraque parte huc atque illuc uolutum, magis tamen in sinisteriores inferioresque partes, contingit iecur atque uentriculum; deinde cum quibusdam membranulis a sinistro rene uenientibus iungitur, atque hinc dextra recuruatum in imo derigitur, qua excernit; ideoque id ibi rectum intestinum nominatur.
					 
					 
						 Contegit uero uniuersa haec omentum, ex in f eriore parte leue et strictum, ex superiore mollius; cui adeps quoque innascitur, quae sensu, sicut cerebrum quoque et medulla, caret.
					 
					 At a renibus singulae uenae, colore albae, ad uesicam feruntur: ureteras Graeci uocant, quod per eas inde descendentem urinam in uesicam destillare concipiunt.
					 
					 
						 Vesica autem in ipso sinu neruosa et duplex, ceruice plena atque carnosa, iungitur per uenas cum intestino eoque osse, quod pubi subest. Ipsa soluta atque liberior est, aliter in uiris atque in feminis posita: nam in uiris iuxta rectum intestinum est, potius in sinistram partem inclinata: in feminis super genitale earum sita est, supraque elapsa ab ipsa uulua sustinetur.
					 
					 
						 Tum in masculis iter urinae spatiosius et conpressius a ceruice huius descendit ad colem: in feminis breuius et plenius super uuluae ceruicem se ostendit. Volua autem in uirginibus quidem admodum exigua est; in mulieribus uero, nisi ubi grauidae sunt, non multo maior, quam ut manu conprehendatur. Ea, recta tenuataque ceruice, quem canalem uocant, contra mediam aluum orsa, inde paulum ad dexteriorem coxam conuertitur; deinde super rectum intestinum progressa, iliis feminae latera sua innectit.
						 Ipsa autem ilia inter coxas et pubem imo uentre posita sunt. A quibus ac pube abdomen susum uersus ad praecordia peruenit: ab exteriore parte euidenti cute, ab interiore leui membrana inclusum, quae omento iungitur; peritonaeos autem a Graecis nominatur.

His uelut in conspectum quendam, quatenus scire curanti necessarium est, adductis, remedia singularum laborantium partium exsequar, orsus a capite; sub quo nomine nunc significo eam partem, quae capillis tegitur: nam oculorum, aurium, dentium dolor, et si qui similis est, alias erit explicandus.
					 
					 
						 In capite autem interdum acutus et pestifer morbus est, quem ΚΕΦΑΛΑΙΑΝ Graeci uocant; cuius notae sunt horror calidus, neruorum resolutio, oculorum caligo, mentis alienatio, uomitus, sic ut uox supprimatur, uel sanguinis ex naribus cursus, sic ut corpus frigescat, anima deficiat. Praeter haec dolor intolerabilis, maxime circa tempora uel occipitium.
						 Interdum autem in capite longa inbecillitas, sed neque grauis neque periculosa, per hominis aetatem est: interdum grauior dolor sed breuis, neque tamen mortiferus, qui uel uino uel cruditate uel frigore uel igne aut sole contrahitur. Hique omnes dolores modo in febre, modo sine hac sunt; modo in toto capite, modo in parte, interdum sic ut oris quoque proximam partem excrucient.
						 Praeter haec etiam num inuenitur genus, quod potest longum esse; ubi umor cutem inflat, eaque intumescit et prementi digito cedit: ΥΔΡΟΚΕΦΑΛΟΝ Graeci appellant. Ex his id, quod secundo loco positum est, dum leue est, qua si t ratione curandum, dixi, cum persequerer ea, quae sani homines in inbecillitate partis alicuius facere deberent. Quae uero auxilia sunt capitis, ubi cum febre dolor est, eo loco explicitum est, quo febrium curatio exposita est. Nunc de ceteris dicendum est.
					 
					 
						 Ex quibus id, quod acutum est, idque, quod supra consuetudinem intenditur, idque, quod ex subita causa etsi non pestiferum tamen uehemens est, primam curationem habet, qua sanguis mittatur. Sed id, nisi intolerabilis dolor est, superuacuum est, satiusque est abstinere a cibo; si fieri potest, etiam potione; si non potest, aquam bibere. Si postero die dolor remanet, aluum ducere, sternumenta euocare, nihil adsumere nisi aquam. Saepe enim dies unus aut alter totum dolorem hac ratione discutit, utique si ex uino uel cruditate origo est.
						 Si uero in his auxilii parum est, tonderi oportet ad cutem; dein considerandum est, quae causa dolorem excitarit. Si calor, aqua frigida multa 
						perfundere caput expedit, spongiam concauam inponere subinde in aqua frigida expressam; unguere rosa et aceto, uel potius his tinctam lanam sucidam imponere aliaue refrigerantia cataplasmata.
						 At si frigus nocuit, caput oportet perfundere aqua calida marina uel certe salsa, aut in qua laurus decocta sit; tum caput uehementer perfricare; deinde calido oleo implere, ueste uelare. Quidam id etiam deuinciunt; alii ceruicalibus uestimentisque onerant, et sic leuantur; alios calida cataplasmata adiuuant. Ergo etiam ubi causa incognita est, uidere oportet, refrigerantia magis an calfacientia leniant, et is uti, quae experimentum adprobarit.
						 At si parum causa discernitur, perfundere caput, primum calida aqua, sicut supra praeceptum est, uel salsa, uel ex lauro decocta, tum frigida posca. Illa in omni uetusto capitis dolore communia sunt: sternumenta excitare, inferiores partes uehementer perfricare; gargarizare iis, quae saliuam mouent; cucurbitulas temporibus et occipitio admouere; sanguinem ex naribus extrahere; resina subinde tempora reuellere, et imposito sinapi exulcerare ea, quae male habent ante linteolo subiecto, ne uehementer adrodat; candentibus ferramentis, ubi dolor est, ulcera excitare; cibum permodicum cum aqua sumere; ubi leuatus est dolor, in balineum ire, ibi multa aqua, prius calida, deinde frigida per caput perfundi: si discussus ex toto dolor est, etiam ad uinum reuerti, sed postea semper antequam quicquam aliud aquam bibere.
					 
					 
						 Dissimile est id genus, quod umorem in caput contrahit. In hoc tonderi ad cutem necessarium est; deinde inponere sinapi sic ut exulceret; si id parum profuit, scalpello utendum est. Illa cum hydropicis communia sunt: exerceatur, insudet, uehementer perfricetur, cibis potionibusque utatur urinam praecipue mouentibus.

Circa faciem uero morbus innascitur, quem Graeci ΚΥΝΙΚΟΝ ΣΠΑΣΜΟΝ nominant. Isque cum acuta fere febre oritur; os cum motu quodam peruertitur ideoque nihil aliud est quam distentio oris . Accedit crebra coloris in facie totoque in corpore mutatio; somnus in promptu est.—In hoc sanguinem mittere optimum est:
						 si finitum eo malum non est, ducere aluum: si ne sic quidem discussum est, albo ueratro uomitum mouere. Praeter haec necessarium est uitare solem, 
						lassitudinem, uinum. Si discussum his non est, utendum est cursu, frictione in eo, quod laesum est, leni et multa; in reliquis partibus breuiore sed uehementi.
						 Prodest etiam mouere sternumenta; caput radere, idque perfundere aqua calida uel marina uel certe salsa, sic ut ei sulpur quoque adiciatur; post perfusionem iterum perfricare; sinapi manducare, eodemque tempore adfectis oris partibus ceratum, integris idem sinapi, donec adrodat, imponere. Cibus aptissimus ex media materia est.

At si lingua resoluta est, quod interdum per se, interdum ex morbo aliquo fit, sic ut sermo hominis non explicetur, oportet gargarizare ex aqua, in qua uel thymum uel hysopum uel nepeta decocta sit; aquam bibere; caput et os et ea, quae sub mento sunt, et ceruicem uehementer perfricare; lasere linguam ipsam lin e re; manducare quae sunt acerrima, id est in sinapi alium, cepam; magna ui luctari, ut uerba exprimantur; exerceri retento spiritu; caput saepe aqua frigida perfundere; nonnumquam multam esse radiculam, deinde uomere.

Destillat autem de capite interdum in nares, quod leue est; interdum in fauces, quod peius est; interdum etiam in pulmonem, quod pessimum est. Si in nares destillauit, tenuis per has pituita profluit; caput leuiter dolet, grauitas eius sentitur, frequentia sternumenta sunt; si in fauces, has exasperat, tussiculam mouet; si in pulmonem, praeter sternumenta et tussim est etiam capitis grauitas, lassitudo, sitis, aestus, biliosa urina.
					 
					 
						 Aliud autem quamuis non multum distans malum grauedo est. Haec nares claudit, uocem obtundit, tussim siccam mouet; sub eadem salsa est saliua, sonant aures, uenae mouentur in capite, turbida urina est. Haec omnia ΚΟΡΥΖΑΣ Hippocrates nominat: nunc uideo apud Graecos in grauedine hoc nomen seruari, destillationem ΚΑΤΑΣΤΑΓΜΟΝ appellari. Haec autem et breuia et, si neglecta sunt, longa esse consuerunt. Nihil pestiferum est, nisi quod pulmonem exulcerauit. 
					 
					 
						 Vbi aliquid eiusmodi sensimus, protinus abstinere a sole, balneo, uino, uenere debemus; inter quae unctione et adsueto cibo nihilo minus uti licet. Ambulatione tantum acri sed tecta utendum est; post eam caput atque os supra quinquagiens perfricandum. Raroque fit ut, si biduo uel certe triduo nobis temperauimus, id uitium non leuetur.
						 Quo leuato, si in destillatione crassa facta pituita est, uel in grauedine nares magis patent, balneo utendum est, multaque aqua prius calida, post egelida fouendum os caputque; deinde cum cibo pleniore uinum bibendum. At si aeque tenuis quarto die pituita est, uel nares aeque clausae uidentur, adsumendum est uinum Aminaeum austerum, dein rursus biduo aqua; post quae ad balneum et ad consuetudinem reuertendum est.
						 Neque tamen illis ipsis diebus, quibus aliqua omittenda sunt, expedit tamquam aegros agere, sed cetera omnia quasi sani s 
						facienda sunt, praeterquam si diutius aliquid et uehementius ista sollicitare consuerunt: huic enim quaedam curiosior obseruatio necessaria est.
					 
					 
						 Igitur huic, si in nares uel in fauces destillauit, praeter ea, quae supra rettuli, protinus primis diebus multum ambulandum est; perfricandae uehementer inferiores partes, leuior frictio adhibenda thoraci ori capiti; demenda adsueto cibo pars dimidia; sumenda oua, amylum similiaque, quae pituitam faciunt crassiorem: siti quanta maxime sustineri potest, pugnandum. Vbi per haec idoneus aliquis balneo factus eoque usus est, adiciendus est cibo pisciculus aut caro, sic tamen ne protinus iustus modus cibi sumatur; uino meraco copiosius utendum est.
					 
					 
						 At si in pulmonem quoque destillat, multo magis et ambulatione et fricatione opus est eademque adhibita ratione in cibis, si non satis illi proficiunt, acrioribus utendum est; magis somno indulgendum, abstinendumque a negotiis omnibus; aliquando sed serius balineum temptandum.
					 
					 
						 In grauedine autem primo die quiescere, neque esse neque bibere, caput uelare, fauces lana circumdare; postero die surgere, abstinere 
						a potione, aut si res coegerit, non ultra heminam aquae adsumere; tertio die panis non tam multum ex parte interiore qum pisciculo uel leui carne sumere; aquam bibere.
						 Si quis sibi temperare non potuerit quominus pleniore uictu utatur, uomere; ubi in balneum uentum est, multa calida aqua caput et os fouere usque ad sudorem; tum ad uinum redire. Post quae uix fieri potest, ut idem incommodum maneat; sed si manserit, utendum erit cibis frigidis, aridis, leuibus, umore quam minimo, seruatis frictionibus exercitationibusque, quae in omni tali genere ualetudinis necessariae sunt.

A capite transitus ad ceruicem est, quae grauibus admodum morbis obnoxia est. Neque tamen alius inportunior acutiorque morbus est, quam is, qui quodam rigore neruorum modo caput scapulis, modo mentum pectori adnectit, modo rectam et inmobilem ceruicem intendit. Primum Graeci ΟΠΙΣΘΟΤΟΝΟΝ , in sequentem ΕΜΠΡΟΣΘΟΤΟΝΟΝ , ultimum ΤΕΤΑΝΟΝ appellant, quamuis minus subtiliter quidam indiscretis his nominibus utuntur. Ea saepe intra quartum diem tollunt:
						 si hunc euaserunt, sine periculo sunt.—Eadem omnia ratione curantur idque conuenit * * * Sed Asclepiades utique emittendum sanguinem credidit; quod quidam utique uitandum esse dixerunt, eo quod maxime tum corpus calore egeret, isque esset in sanguine. Verum hoc quidem falsum est: neque enim natura sanguinis est, ut utique caleat, sed ex is, quae in homine sunt, hic celerrime uel calescit uel refrigescit. Mitti uero necne debeat, ex is intellegi potest, quae de sanguinis missione praecepta sunt.
						 Vtique autem recte datur castoreum, et cum hoc piper uel laser; deinde opus est fomento umido et calido. Itaque plerique aqua calida multa ceruices subinde perfundunt. Id in praesentia leuat, sed oportuniores neruos frigori reddit, quod utique uitandum est. Vtilius igitur est cerato 
						primum liquido ceruicem perunguere; deinde admouere uesicas bubulas uel utriculos oleo calido repletos, uel ex farina calidum cataplasma, uel piper rotundum cum ficu contusum.
						 Vtilissimum tamen est umido sale fouere; quod quomodo fieret iam ostendi. Vbi eo aliquid factum est, admouere ad ignem; uel si aestas est, in sole m aegrum oportet; maximeque oleo ueteri, si id non est, Syriaco; si ne id quidem est, adipe quam uetustissima ceruicem et scapulas et spinam perfricare. Frictio cum omnibus in homine uertebris utilis sit, tum is praecipue, quae in collo sunt. Ergo die nocteque, interpositis tamen quibusdam temporibus, hoc remedio utendum est. Dum intermittitur, imponendum malagma aliquod ex calfacientibus.
						 Cauendum uero praecipue frigus; ideoque in eo conclaui, quo cubabit aeger, ignis continuus esse debebit, maximusque tempore antelucano, quo praecipue frigus intenditur. Neque inutile erit caput adtonsum habere idque irino uel cyprino calido madefacere et superinposito pilleo uelare; nonnumquam etiam in calidum oleum totum descendere, uel in aquam calidam, in qua faenum Graecum decoctum sit et adiecta olei pars tertia. Aluus quoque ducta saepe superiores partes resoluit. Si uero etiam uehementius dolor creuit, admouendae ceruicibus cucurbitulae sunt, sic ut cutis incidatur; eadem aut ferramentis aut sinapi adurenda.
						 Vbi leuatus est dolor mouerique ceruix coepit, scire licet cedere remediis morbum. Sed diu uitandus cibus, quisquis mandendus est: sorbitionibus utendum itemque ouis sorbilibus aut apalis mollibus ; ius aliquod adsumendum. At si bene processerit iamque ex toto recte se habere ceruices uidebuntur, incipiendum erit a pulticula uel intrita bene madida. Celerius tamen etiam panis mandendus quam uinum gustandum, siquidem huius usus praecipue periculosus ideoque in longius tempus differendus est.

Vt hoc autem morbi genus circa totam ceruicem, sic alterum aeque pestiferum acutumque in faucibus esse consueuit. Nostri anginam uocant: apud Graecos nomen, prout species est. Interdum enim neque rubor neque tumor ullus apparet, sed corpus aridum est, 
						uix spiritus trahitur, membra soluuntur: id ΣΥΝΑΓΧΗΝ uocant. Interdum lingua faucesque cum rubore intumescunt, uox nihil significat, oculi uertuntur, facies pallet, singultus est: id ΚΥΝΑΓΧΗΝ uocant. Illa communia sunt: aeger non cibum deuorare, non potionem potest, spiritus eius in ter cluditur.
						 Leuius est, ubi tumor tantummodo ruborque est, cetera non secuntur: id ΠΑΡΑΣΥΝΑΓΧΗΝ appellant.—Quicquid est, si uires patiuntur, sanguis mittendus est; si non abundat, secundum est ducere aluum. Cucurbitula quoque recte sub mento et circa fauces admouetur, ut id, quod strangulat, euocet. Opus est deinde fomentis umidis: nam sicca spiritum elidunt. Ergo admouere spongias oportet, quae melius in calidum oleum quam in calidam aquam subinde d emittuntur; efficacissimumque est hic quoque salis calidus sucus.
						 Tum commodum est hysopum uel nepetam uel thumum uel apsinthium uel etiam furfures aut ficus aridas aut mulsam aquam decoquere, eaque gargarizare; post haec palatum unguere uel felle taurino uel eo medicamento, quod ex moris est. Polline etiam †si piperis id recte respergitur. Si per haec parum proficitur, ultimum est incidere satis altis plagis sub ipsis maxillis supra collum, uel in palato citra uuam, uel eas uenas, quae sub lingua sunt, ut per ea uulnera morbus erumpat. Quibus si non fuerit aeger adiutus, scire licet malo uictum esse.
						
						 Si uero his morbus leuatus est, iamque fauces et cibum et spiritum capiunt, facilis ad bonam ualetudinem recursus est. Atque interdum natura quoque adiuuat, si ex angustiore sede uitium transit in latiorem; itaque rubore et tumore in praecordiis orto scire licet fauces liberari. Quicquid autem eas leuauit, incipiendum est ab umidis, maximeque aqua mulsa decocta: deinde adsumendi molles et non acres 
						cibi sunt, donec fauces ad pristinum habitum reuertantur.
						 Vulgo audio, si quis pullum hirundininum ederit, angina toto anno non periclitari; seruatumque eum ex sale, cum is morbus urget, comburi, carbonemque eius contritum in aquam mulsam, quae potui datur, infriari et prodesse. Id cum idoneos auctores ex populo habeat, neque habere quicquam periculi possit, quamuis in monumentis medicorum non legerim, tamen inserendum huic operi meo credidi.

Est etiam circa fauces malum, quod apud Graecos aliud aliudque nomen habet, prout se intendit. Omne in difficultate spirandi consistit; sed haec dum modica est neque ex toto strangulat. ΔΥΣΠΝΟΙΑ appellatur; cum uehementior est, ut spirare aeger sine sono et anhelatione non possit, ΑΣΘΜΑ : at cum accessit id quoque, quod aegre nisi recta ceruice spiritus trahitur, ΟΡΘΟΠΝΟΙΑ .
						 Ex quibus id, quod primum est, potest diu trahi: duo insequentia acuta esse consuerunt. His communia sunt, quod propter angustias, per quas spiritus euadit, sibilum exit; dolor in pectore praecordiisque est, interdum etiam scapulis, isque modo decedit, modo reuertitur; ad haec tussicula accedit.—Auxilium est, nisi aliquid prohibet, in sanguinis detractione. Neque id satis est, sed lacte uenter quoque soluendus est, liquanda aluus, interdum etiam ducenda; quibus extenuatum corpus incipit spiritum trahere commodius.
						 Caput autem etiam in lecto sublime habendum est; thorax fomentis cataplasmatisque calidis aut siccis aut etiam umidis adiuuandus est, et postea uel malagma superimponendum, uel certe ceratum ex cyprino uel irino unguento. Sumenda deinde ieiuno potui mulsa aqua, cum qua uel hysopus cocta uel 
						contrita capparis radix sit. Deli n gitur etiam utiliter aut nitrum aut nasturcium album frictum, deinde contritum et cum melle mixtum; simulque coquntur mel, galbanum, resina terebenthina, et ubi coierunt, ex his quod fabae magnitudinem habet cotidie sub lingua liquatur: aut sulpuris ignem non experti P. #1108 #1109 #1110 h abrotoni P. #1108 #1109 in uini cyatho teruntur, idque tepefactum sorbetur.
						 Est etiam non uana opinio uulpinum iecur, ubi siccum est et aridum factum, contundi oportere polentamque ex eo potioni aspergi; uel eiusdem pulmonem quam recentissimum assum, sed sine ferro coctum, edendum esse. Praeter haec sorbitionibus et lenibus cibis utendum est, interdum uino tenui, austero, nonnumquam uomitu. Prosunt etiam quaecumque urinam augent, sed nihil magis quam ambulatio lenta paene usque ad lassitudinem; frictio multa praecipue inferiorum partium, uel in sole uel ad ignem, et per se ipsum et per alios usque ad sudorem.

In interiore uero faucium parte interdum exulceratio esse consueuit. In hac plerique extrinsecus cataplasmatis calidis fomentisque umidis utuntur: uolunt etiam uaporem calidum ore recipi. Per quae molliores alii partes eas fieri dicunt oportunioresque uitio iam haerenti. Sed si bene uitari frigus potest, tuta illa praesidia; si metus eius est, superuacua sunt. Vtique autem perfricare fauces periculosum est: exulcerat enim.
						 Neque utilia sunt quae urinae mouendae sunt, quia possunt, dum transeunt, ibi quoque pituitam extenuare quam supprimi melius est . Asclepiades multarum rerum, quas ipsi quoque secuti sumus, auctor bonus, acetum ait quam acerrimum esse sorbendum: hoc enim sine ulla noxa comprimi ulcera. Sed id supprimere sanguinem, ulcera ipsa sanare non potest. Melius huic rei Lycium est, quod idem quoque aeque probat, uel porri uel marrubii sucus, uel nuces Graecae cum tracanto contritae et cum passo mixtae , uel lini semen contritum et cum dulci uino mixtum.
						 Exercitatio quoque ambulandi currendique necessaria est, frictio a pectore uehemens toti 
						inferiori parti adhibenda. Cibi uero esse debent neque nimium acres neque asperi, mel, lenticula, tragum, lac, tisana, pinguis caro, praecipueque porrum et quicquid cum hoc mixtum est. Potionis quam minimum esse conuenit; aqua dari potest uel pura, uel in qua malum Cotoneum palmulaeue decoctae sint. Gargarizationes quoque lenes, sin hae parum proficiunt, reprimentes, utiles sunt. Hoc genus neque acutum est et potest esse non longum: curationem tamen maturam, ne uehementer et diu laedat, desiderat.

Tussis uero fere propter faucium exulcerationem est. Quae multis modis contrahitur: itaque illis restitutis ipsa finitur. Solet tamen interdum per se quoque male habere, et uix, cum uetus facta est, eliditur. Et modo arida est, modo pituitam citat.—Oportet hysopum altero quoque die bibere; spiritu retento currere, sed minime in puluere; ac lectione uti uehementi, quae primo impedita tussi, post eam uincit; tum ambulare; deinde per manus quoque exerceri, et pectus diu perfricari; post haec quam pinguissimae ficus uncias tres super prunam incoctas esse.
						 Praeter haec, si umida est, prosunt frictiones ualidae cum quibusdam calfacientibus, sic ut caput quoque siccum uehementer perfricetur; item cucurbitulae pectori admotae; sinapi ex parte exteriore faucibus inpositum, donec leuiter exulceret; potio ex menta nucibusque Graecis et amylo; primoque adsumptus panis aridus, deinde aliquis cibus lenis.
						 At si sicca tussis est, cum uehementissime urget, adiuuat uini austeri cyathus adsumptus, dum ne amplius id interposito tempore aliquo quam ter aut quater fiat; item laseris quam optimi paulum deuorare opus est; porri uel marrubii sucum adsumere; scillam delingere, acetum ex ea uel certe acre sorbere; aut cum spica alii contriti duos uini cyathos.
						 Vtilis etiam in omni tussi est peregrinatio, nauigatio longa, loca maritima, natationes; cibus interdum mollis, ut malua, ut urtica, interdum acer; lac cum alio coctum; sorbitiones, quibus laser sit adiectum, aut in quibus porrum incoctum tabuerit; ouum sorbile sulpure adiecto; 
						potui primum aqua calida, deinde in uicem aliis diebus haec, aliis uinum.

Magis terreri potest aliquis, cum sanguinem expuit: sed id modo minus, modo plus periculi habet. Exit modo ex gingiuis, modo ex ore et quidem ex hoc interdum etiam copiose, sed sine tussi, sine ulcere, sine gingiuarum ullo uitio, ita ut nihil excreetur. Verum ut ex naribus aliquando, sic ex ore prorumpit. Atque interdum sanguis profluit, interdum simile aquae quiddam, in qua caro recens lota est.
						 Nonnumquam autem is a summis faucibus fertur, modo exulcerata ea parte, modo non exulcerata, sed aut ore uenae alicuius adaperto, aut tuberculis quibusdam natis, exq ue his sanguine erumpente. Quod ubi incidit, neque laedit potio aut cibus neque quicquam ut ex ulcere excreatur. Aliquando uero gutture et arteriis exulceratis frequens tussis sanguinem quoque extundit: interdum etiam fieri solet, ut aut ex pulmone aut ex pectore aut ex latere aut ex iocinere feratur. Saepe feminae, quibus sanguis per menstrua non respondit, hunc expuunt.
					 
					 
						 Auctoresque medici sunt uel exe s a parte aliqua sanguinem exire, uel rupta, uel ore alicuius uenae patefacto: primam ΔΙΑΒΡΩΣΙΝ , secundam ΡΗΞΙΝ [ ΣΧΑΣΜΟΝ ], tertiam ΑΝΑΣΤΟΜΩΣΙΝ appellant. Vltima minime nocet, prima grauissime. Ac saepe quidem euenit, uti sanguinem pus sequatur. Interdum autem qui sanguinem ipsum suppressit, satis ad ualetudinem profuit: sed si secuta ulcera sunt, si pus, si tussis est, prout sedes ipsa est, ita uaria et periculosa genera morborum sunt. Si uero sanguis tantum fluit, expeditius et remedium et finis est.
						 Neque ignorari oportet eis, quibus fluere sanguis solet aut quibus dolet spina coxaeue aut post cursum uehementem uel ambulationem, dum febris absit, non esse inutile sanguinis mediocre profluuium, idque per urinam redditum quoque ipsam lassitudinem soluere; ac ne in eo quidem terribile esse, qui ex superiore 
						loco decidit, si tamen in eius urina nihil nouauit; neque uomitum huius adferre periculum, etiam cum repetit, si ante confirmare et implere corpus licuit et ex toto nullum nocere, qui in corpore robusto neque nimius est neque tussim aut calorem mouet.
					 
					 
						 Haec pertinent ad uniuersum: nunc ad ea loca, quae praeposui, ueniam. Si ex gingiuis exit, portulacam manducasse satis est; si ex ore, continuisse eo merum uinum; si parum id proficit, acetum. Si inter haec quoque grauiter erumpit, quia consumere hominem potest, commodissimum est impetum eius admota occipitio cucurbitula, sic ut cutis quoque incidatur, auertere: si id mulieri, cui menstrua non feruntur, euenit, eandem cucurbitulam incisis inguinibus eius admouere.
						 At si ex faucibus interioribusue partibus processit, et metus maior est et cura maior adhibenda. Sanguis mittendus est, et si nihilo minus ex ore processit, iterum tertioque, et cotidie paulum aliquid. Protinus autem debet sorbere uel acetum uel cum ture plantaginis aut porri sucum, imponendaque extrinsecus supra id, quod dolet, lana sucida ex aceto est, et id spongia subinde refrigerandum. Erasistratus horum crura quoque et femora brachiaque pluribus locis deligabat. Id Asclepiades adeo non prodesse, etiam inimicum esse proposuit.
						 Sed id saepe commode respondere experimenta testantur. Neque tamen pluribus locis deligari necesse est, sed satis est infra inguina et super talos, summosque umeros, etiam brachia. Tum si febris urget, danda est sorbitio, et potui aqua, in qua aliquid ex is, quae aluum adstringunt, decoctum sit. At si abest febris, uel elota halica uel panis ex aqua frigida et molle quoque ouum dari potest, potui uel idem, quod supra scriptum est, uel uinum dulce uel aqua frigida: sed sic bibendum erit, ut sciamus huic morbo sitim prodesse.
						 Praeter haec necessaria sunt quies, securitas, silentium. Caput huius quoque cubantis sublime esse debet, recteque tondetur; facies saepe aqua frigida fouenda est. At inimica sunt uinum, balneum, uenus, in cibo oleum, acria omnia, item calida fomenta, conclaue calidum et inclusum, multa uestimenta corpori iniecta. Etiam frictiones * * ubi bene etiam sanguis conquieuit. 
						Tum uero incipiendum est a brachiis cruribusque, a thorace abstinendum. In hoc casu per hiemem locis maritumis, per aestatem * mediterraneis opus est.

Faucibus subest stomachus; in quo plura longa uitia incidere consuerunt. Nam modo ingens calor, modo inflatio hunc, modo inflammatio, modo exulceratio adficit: interdum pituita, interdum bilis oritur; frequentissimumque eius malum est, quo resoluitur, neque ulla re magis aut adficitur aut corpus adficit. Diuersa autem ut uitia eius, sic etiam remedia sunt.
					 
					 Vbi exaestuat, aceto cum rosa extrinsecus subinde fouendus inponendusque puluis cum oleo et ea cataplasmata, quae simul et reprimunt et emolliunt. Potui, nisi quid obstat, egelida aqua praestanda.
					 
					 
						 Si inflatio est, prosunt admotae cucurbitulae neque incidere cutem necesse est: prosunt sicca et calida fomenta, sed non uehementissima. Interponenda abstinentia est; utilis in ieiunio potio est apsinthi uel hysopi uel rutae. Exercitatio primo leuis, deinde maior adhibenda est, maximeque quae superiores partes moueat; quod genus in omnibus stomachi uitiis aptissimum est.
						 Post exercitationem opus est unctione, frictione; balneo quoque nonnumquam, sed rarius; interdum alui ductione; cibis deinde calidis neque inflantibus, eodemque modo calidis potionibus, primo aquae, post, ubi resedit inflatio, uini austeri. Illud quoque in omnibus stomachi uitiis praecipiendum est, ut quo modo se quisque aeger refecerit, eo ut sanus utatur: nam redit huic inbecillitas sua, nisi eisdem defenditur bona ualetudo, quibus reddita est.
					 
					 
						 At si inflammatio aliqua est, quam fere tumor et dolor sequitur, prima sunt quies, abstinentia, lana sulpurata circumdata, in ieiuno absinth i um. Si ardor stomachum urget, aceto cum rosa subinde fouendus est: deinde cibis quidem utendum modicis; inponenda uero extrinsecus quae simul et reprimunt et emolliunt: post ea deinde his detractis utendum calidis ex farina cataplasmatis, quae reliquias digerant; interdum aluus ducenda, adhibenda exercitatio et cibus plenior.
					 
					 
						 At si ulcera stomachum infestant, eadem fere facienda sunt, quae 
						in faucibus exulceratis praecepta sunt. Exercitatio, frictio inferiorum partium adhibenda; adhibendi lenes et glutinosi cibi, sed citra satietatem: omnia acria atque acida remouenda. Vino, si febris non est, dulci, aut si id infla t , certe leni utendum: sed neque praefrigido neque nimis calido.
					 
					 Si uero pituita stomachus impletur, necessarius modo in ieiuno, modo post cibum uomitus est: utilis exercitatio, gestatio, nauigatio, frictio. Nihil edendum bibendumque nisi calidum uitatis tantum is, quae pituitam contrahere consuerunt.
					 
					 
						 Molestius est, si stomachus bile uitiosus est. Solent autem i, qui sic temptantur, interpositis quibusdam diebus hanc, et quidem, quod pessimum est, atram uomere.—His recte aluus ducitur, potiones ex 
						absinthio dantur: necessaria gestatio, nauigatio est; si fieri potest, ex nausia uomitus * , uitanda cruditas, sumendi cibi faciles et stomacho non alieni, uinum austerum.
					 
					 
						 Vulgatissimum uero pessimumque stomachi uitium est resolutio est , cum cibi non tenax est, soletque desinere ali corpus ac sic tabe consumi.—Huic generi inutilissimum balineum est: lectiones exercitationesque superioris partis necessariae, item unctiones frictionesque; his perfundi frigida atque in eadem natare, canalibus eiusdem subicere et stomachum ipsum et magis etiam a scapulis id, quod contra stomachum est, consistere in frigidis medi cat isque fontibus, quales Cutiliarum Sumbruinarumque sunt, salutare est. Cibi quoque adsumendi sunt frigidi, qui potius difficulter coquntur, quam facile uitiantur. Ergo plerique, qui nihil aliud concoquere possunt, bubulam coqunt. Ex quo colligi potest neque auem neque uenationem neque piscem dari debere nisi generis durioris.
						 Potui quidem aptissimum est uinum frigidum, uel certe bene calidum meracum, potissimum Raeticum uel Allobrogicum aliudue, quod et austerum et resina conditum est: si id non est, quam asperrimum maximeque Signinum. Si cibus non continetur, danda aqua et eliciendus plenior uomitus est, 
						
						iterumque dandus cibus; et tum admouendae duobus in f ra stomachum digitis cucurbitulae ibique duabus aut tribus horis continendae sunt.
						 Si simul et uomitus et dolor est, imponenda supra stomachum est lana sucida uel spongia ex aceto uel cataplasma, quod refrigeret. Perfricanda uero non diu sed uehementer brachia et crura et calfacienda. Si plus doloris est, in fra praecordia quattuor digitis cucurbitula utendum est, et protinus dandus panis ex posca frigida: si non continuit, post uomitum lene aliquid ex is, quae non aliena stomacho sint: si ne id quidem tenuit, singuli cyathi uini singulis interpositis horis, donec stomachus consistat.
						 Valens etiam medicamentum est radiculae sucus, ualentius acidi Punici mali c u m pari modo suci, qui ex dulci Punico malo est, adiecto etiam intubi suco et mentae, sed huius minima parte; quibus tantundem, quantum in his omnibus est, aquae frigidae quam optime miscetur: id enim plus quam uinum ad conprimendum stomachum potest.
						 Supprimendus autem uomitus est, qui per se uenit. S ed si nausia est aut si coacuit intus cibus aut computruit, quorum utrumlibet ructus ostendit, eiciendus est; protinusque, cibis adsumptis isdem, quos proxime posui, stomachus restituendus. Vbi sublatus est praesens metus, ad ea redeundum est, quae supra praecepta sunt.

Stomachus lateribus cingitur, atque in his quoque uehementes dolores esse consuerunt. Et initium uel ex frigore uel ex ictu uel ex nimio cursu uel ex morbo est. Sed interdum om ne malum intra dolorem est isque modo tarde, modo celeriter soluitur: interdum ad perniciem quoque procedit oriturque acutus morbus, qui pleur i ticus a Graecis nominatur. Huic dolori lateris febris et tussis accedit; et per hanc excreatur, si tolerabilis morbus est, pituita; si grauis, sanguis.
						 Interdum etiam sicca tussis est, quae nihil emo l itur, idque primo uitio grauius, secundo tolerabilius est.—Remedium uero est magni et recentis doloris sanguis missus: at siue leuior siue uetustior casus est, uel superuacuum uel serum id auxili est; confugiendumque ad cucurbitas est, ante summa cute incisa. Recte etiam sinapi ex aceto super pectus inponitur, donec ulcera pusulasque excitet, et tum medicamentum, quod umorem illuc citet.
						 Praeter haec circumdare 
						primum oportet latus abso lanae sulpuratae; deinde, cum paululum inflammatio se remisit, siccis et calidis fomentis uti. Ab his transitus ad malagmata est. Si uetustior dolor remanet, nouissime resina inposita discutitur. Vtendum cibis potionibusque calidis, uitandum frigus. Inter haec tamen non alienum e s t extremas partes oleo et sulpure perfricare; si leuata tussis est, leni lectione uti, iamque et acres cibos et uinum meracius adsumere. Quae ita a medicis praecipiuntur, ut tamen sine his rusticos nostros epota ex aqua herba trixa g o satis adiuuet.
						 Haec in omni lateris dolore communia sunt: plus negotii est, si acutus quoque morbus is factus est. In hoc praeter ea, quae supra posita sunt, haec animaduertenda sunt; ut cibus sit quam maxime tenuis et lenis, praecipueque sorbitio eaque ex tisana potissimum, aut ius, in quo porrus cum pullo gallinaceo coctus sit, idque non nisi tertio quoque die detur, si tamen per uires licebit: potui uero aqua mulsa, in qua hysopum aut ruta decocta sit.
						 Quae quibus temporibus danda sint, ex ratione uel adiectae uel leuatae febris apparebit, sic ut in remissione quam maxima dentur, cum eo tamen, ut sciamus non esse eius generis tussi aridas fauces committendas: nam saepe, ubi nihil est, quod excreetur, continuatur et strangulat. Ob quam causam dixi etiam peius id genus esse tussis, quod nihil quam quod pituitam moueret. Sed hic uinum sorbere, ut supra praecepimus, morbus ipse non patitur: in uicem eius cremor tisanae sumendus est.
						 Vt his autem in ipso morbi feruore sustinendus aeger est, sic, ubi paululum is se remisit, alimenta pleniora et uini quoque aliquid dari potest, dum nihil detur, quod aut refrigeret corpus aut fauces asperet. Si in refectione quoque manserit tussis, intermittere oportebit uno die, posteroque cum cibo uini paulo plus adsumere. Atque incipiente quoque tussi, tum non erit alienum, ut supra quoque positum est, uini cyathos sorbere, sed id in hoc genere 
						
						ualetudinis dulce uel certe lene commodius est. Si malum inueterauit, athletico uictu corpus firmandum est.

A compagine corporis ad VISCERA transeundum est, et inprimis ad pulmonem ueniendum; ex quo uehemens et acutus morbus oritur, quem peripleumoniac o n Graeci uocant. Eius haec condicio est: pulmo totus adficitur; hunc casum eius subsequitur tussis bilem uel pus trahens, praecordiorum totiusque pectoris grauitas, spiritus difficultas, magnae febres, continua uigilia, cibi fastidium, tabes. Id genus morbi plus periculi quam doloris habet.—Oportet, si satis ualidae uires sunt, sanguinem mittere; si minores, cucurbitulas sine ferro praecordiis admouere.
						 Tum si satis ualet, gestando aegrum digerere; si parum, intra domum tamen dimouere: potionem autem hysopi * cum quo ficus arida sit incocta, aut aquam mulsam, in qua uel hysopum uel ruta decocta sit: frictione uti diutissime in scapulis, proxime ab his in brachiis et pedibus et cruribus, leuiter contra pulmonem, idque bis cottidie facere. Quod ad cibum uero pertinet, huic nec salsis opus est neque acribus neque amaris neque aluum adstringentibus, sed paullo lenioribus.
						 Ergo primis diebus danda est sorbitio tisanae uel halicae uel oryzae, cum qua recens adeps cocta sit: cum hac sorbile ouum, nuclei pinei ex melle, panis uel elota halica ex aqua mulsa; potui deinde non solum pura aqua sed etiam mulsa egelida, aut si aestas est, etiam frigida, nisi quid obstat. Haec autem altero quoque die increscente morbo dare satis est. Vbi increment um 
						constitit, quantum res patitur, ab omnibus abstinendum est, praeterquam aqua egelida. Si uires desunt, adiuuandae sunt aqua mulsa. Prosuntque aduersus dolores imposita calida fomenta uel ea, quae simul et reprimunt et emolliunt.
						 Prodest impositus super pectus sal bene contritus cum cerato mixtus, quia leuiter cutem erodit, eoque impetum materiae, quo pulmo uexatur, euocat. Vtile etiam aliquod malagma est ex is, quae materiam trahunt. Neque alienum est, dum 
						premit morbus, clausis fenestris aegrum continere: ubi paullum leuatus est, ter aut quater die fenestris aliquis apertis paruum aerem recipere. Deinde in refectione pluribus diebus a uino abstinere; gestatione, frictione uti, sorbitionibus; et prioribus cibis adicere ex holeribus porrum, ex carne ungulas et summa trunculorum, atque pisciculos, sic ut diu nihil nisi molle et lene sumatur.

Alterius quoque uisceris morbus, iocineris, aeque modo longus, modo acutus esse consueuit: ΗΠΑΤΙΚΟΝ Graeci uocant. Dextra parte sub praecordiis uehemens dolor est, idemque ad latus dextrum et ad iugulum umerumque partis eiusdem peruenit: nonnumquam manus quoque dextra torquetur, horror calidus est. Vbi male est, bilis euomitur; interdum singultus prope strangulat. Et haec quidem acuti morbi sunt: longioris uero, ubi suppuratio in iocinere est, dolorque modo finitur, modo intenditur, dextra parte praecordia dura sunt et tument; post cibum maior spiritus difficultas est; accedit maxillarum quaedam resolutio.
						 Vbi inueterauit malum, uenter et crura pedesque intumescunt, pectus atque umeri circaque iugulum utrumque extenuatur.—Initio sanguinem mittere optimum est: tum uenter soluendus est, si non potest aliter, per nigrum ueratrum. Inponenda extrinsecus cataplasmata, primum quae reprimant, deinde calida quae diducant, quibus recte iris uel apsinthium adicitur; post haec malagma.
						 Dandae uero sorbitiones sunt, omnesque cibi et calidi et qui non multum alant, ei fere qui pulmonis quoque dolori conueniunt, praeterque eos, qui urinam mouent, potionesque ad id efficaces. Vtilia in hoc morbo sunt thymum, satureia, hysopum, nepeta, amulum, sesamum, lauri bacae, pini flos, herba sanguinalis, menta, ex malo Cotoneo medium, columbae iecur recens et crudum. Ex quibus quaedam per se esse, quaedam adicere uel sorbitioni uel potioni licet, sic tamen, ut 
						parce adsumantur. Neque alienum est absinthium contritum ex melle et pipere, eiusque catapotium cotidie deuorare. Abstinendum utique est ab omnibus frigidis: neque enim res ulla magis iecur laedit.
						 Frictionibus utendum in extremis partibus: uitandus omnis labor, omnis uehementior motus; ne spiritus quidem diutius continendus est. Ira, trepidatio, pondus, ictus, cursus inimica sunt. Perfusio corporis multa prodest ex aqua, si hiemps est, calida, si aestas, tepida; item liberalis unctio et in balneo sudor. Si uero iecur uomica laborat, eadem facienda sunt, quae in ceteris interioribus suppurationibus. Quidam etiam contra id scalpello aperiunt et ipsam uomicam adurunt.

At lienis, ubi adfectus est, intumescit, simulque cum eo pars sinistra; eaque dura est et prementi renititur: uenter intentus est; aliquis etiam cruribus tumor est. Vlcera aut omnino non sanescunt, aut certe cicatricem uix recipiunt: in intenta ambulatione cursuque dolor et quaedam difficultas est.—Hoc uitium quies auget: itaque exercitatione et labore opus est, habita tamen ratione, ne febrem i s ta, si nimium processeri n t, excitent. Vnctiones frictionesque et sudores necessarii sunt. Dulcia omnia inimica sunt, item lac et caseus: acida autem maxime conueniunt.
						 Ergo acetum acre per se sorbere, et magis etiam quod scilla conditum est, expedit. Edenda sunt salsamenta uel oleae ex muria dura, tinctae in aceto lactucae, intubique ex eodem, betae ex sinapi, asparagus, armoracia, pastinaca, ungulae, rostra, aues macrae, eiusdem generis uenatio. Potui uero ieiuno dari debet apsinthium incoctum: at post cibum aqua a ferrario fabro, in qua candens ferrum subinde tinctum sit: haec enim uel praecipue lienem coercet. Quod animaduersum est in is animalibus, quae aput hos fabros educata exiguos lienes habent.
						 Potest etiam dari uinum tenue, austerum; omniaque in cibis et potionibus, quae urina e mouendae sunt. Praecipueque ad id ualet uel trifolii semen uel cuminum uel apium uel serpullum uel cytisus uel portulaca uel nepeta uel thymum uel hysopum uel satureia: haec enim inde commodissime uidentur umorem deducere. Lienis quoque bubulus utiliter esui datur; 
						
						praecipueque eruca et nasturcium lienem extenuant.
						 Inponenda quoque extrinsecus sunt quae leuent. [Fit ex unguento et palmulis, quod myrobalanon Graeci uocant; fit ex lini et nasturci semine, quo uinum et oleum adicitur; fit ex cupresso uiridi et arida ficu; fit ex sinapi, cui sebi hirquini a renibus quarta pars ponderis adicitur, teriturque in s o le et protinus imponitur.] Multisque modis huic rei cappari aptum est: nam et ipsum cum cibo adsumere et muriam eius cum aceto sorbere commodum est. Quin etiam extrinsecus radicem contritam uel corticem eius cum furfuribus aut ipsum cappari cum melle contritum imponere expedit. Malagmata quoque huic rei aptantur.

At renes ubi adfecti sunt, diu male habent. Peius est, si frequens biliosus uomitus accedit.—Oportet conquiescere, cubare molliter, soluere aluum, si aliter non respondet, etiam ducere; saepe desidere in aqua calida; neque cibum neque potionem frigidam adsumere; abstinere ab omnibus salsis, acidis, acribus, pomis; bibere liberaliter; a dicere modo cibo modo potioni piper, porrum, ferulam, album papauer; quae maxime inde urinam mouere consuerunt.
						 Auxilio quoque his exulceratis sunt, si adhuc ulcera purganda sunt, cucumeris semina detractis corticibus sexaginta, nuclei ex pinu siluestri XII, anesi quod tribus digitis sumi possit, croci paulum, contrita et in duas mulsi potiones diuisa: si uero dolor tantum leuandus est, eiusdem cucumeris semina XXX, idem nuclei XX, nuces Graecae V, croci paululum, contrita e t cum lacte potui data. A c super quoque recte quaedam malagmata iniciuntur, maximeque ea, quae umori extrahendo sunt.

A uisceribus ad INTESTINA ueniendum est, quae sunt et acutis et longis morbis obnoxia. Primo que facienda mentio est choler ae , quia commune id stomachi atque intestinorum uitium uideri potest: nam simul et deiectio et uomitus est, praeterque haec inflatio est. Intestina torquentur, bilis supra infraque erumpit, primum aquae similis, deinde ut in ea recens caro lota esse uideatur, interdum alba, nonnumquam nigra uel uaria. Ergo eo nomine morbum hunc 
						
						cholera m Graeci nominarunt.
						 Praeter ea uero, quae supra conprehensa sunt, saepe etiam crura manusque contrahuntur, urget sitis, anima deficit; quibus concurrentibus non mirum est, si subito quis moritur: neque tamen ulli morbo minor e momento succurritur.—Protinus ergo, ubi ista coeperunt, aquae tepidae quam plurimum bibere oportet et uomere. Vix umquam fi t ne uomitus sequatur: sed etiamsi incidit, miscuisse tamen nouam materiam corruptae prodest; parsque sanitatis est uomitum esse subpressum.
						 Si id incidit, protinus ab omni potione abstinendum est: si uero tormina sunt, oportet frigidis et umidis fomentis stomachum fouere, uel si uenter dolet, isdem egelidis, sic ut uenter ipse mediocriter calentibus iuuetur. Quod si uehementer et uomitus et deiectio et sitis uexant, et adhuc subcruda sunt, quae uomuntur, nondum uino maturum tempus est: aqua, neque ea ipsa frigida, sed potius egelida danda est; admouendumque naribus est puleium ex aceto, uel polenta uino adsparsa, uel menta * secundum naturam est.
						 A t cum discussa cruditas est, tum magis uerendum est, ne anima deficiat. Ergo tum confugiendum est ad uinum. Id esse oportet tenue, odoratum, cum aqua frigida mixtum, uel polenta adiecta uel infracto pane, quem ipsum quoque adsumere expedit quotiensque aliquid aut stomachus aut uenter effudit, totiens per haec uires restituere. Erasistratus primo tribus uini guttis aut quinis aspergendam potionem esse dixit, deinde paulatim merum adiciendum. Is si et ab initio uinum dedit et metum cruditatis secutus est, non sine causa fecit: si uehementem infirmitatem adiuuari posse tribus guttis putauit, errauit.
						 At si inanis est homo, et crura eius contrahuntur, interponenda potio apsinthi est. Si extremae partes corporis frigent, unguendae sunt calido oleo, cui cerae paulum sit adiectum, calidisque fomentis nutriendae. Si ne sub his quidem quies facta est, extrinsecus contra uentriculum ipsum cucurbitula admouenda est, aut sinapi superinponendum. Vbi is constitit, dormire oportet; postero die utique a potione abstinere, die tertio in balneum ire; paulatim se cibo reficere. 
						Somno quisquis facile adquiescit * * * itemque lassitudine et frigore. Si post suppressam choleram febricula manet, aluum duci necessarium est, tum cibis uinoque utendum est.

Sed hic quidem morbus et acutus est, et inter intestina stomachumque uersatur sic, ut cuius potissimum partis sit, non facile dici possit. In ipsius uero uentriculi porta consistit is, qui * * et longus esse consueuit: coeliacus a Graecis nominatur. Sub hoc uenter indurescit, dolorque eius est; aluus nihil reddit, ac ne spiritum quidem transmittit; extremae partes frigescunt; difficulter spiritus redditur.
						 —Commodissimum est inter initia calida * et cataplasmata toto uentri imponere, ut dolorem leniant, post cibum uomere, atque ita uentrem exinanire; proxumis deinde diebus cucurbitulas sine ferro uentri et coxis admouere; uentrem ipsum liquare, dato lacte et uino salso frigido; si tempus anni patitur, etiam uiridibus ficis, sic tamen, ne quis aut cibus aut umor uniuersus detur sed paulatim.
						 Ergo per interualla temporis sat est cyathos binos ternosue sumere, et cibum pro portione huius; commodeque facit cyatho lactis cyathus aquae mixtus et sic datus; cibique inflantes et acres utiliores sunt, adeo ut lacti quoque recte contritum alium adiciatur. Procedente uero tempore opus est gestari, maximeque nauigare; perfricari ter aut quater die, sic ut nitrum oleo adiciatur; perfundi aqua calida post cibum; deinde sinapi imponere per omnia membra, excepto capite, donec adrodatur et rubeat maximeque si corpus durum et uirile est.
						 Paulatim deinde faciendus est transitus ad ea, quae uentrem conprimunt. Assa caro danda ualens, et quae non facile corrumpatur: potui uero pluuialis aqua decocta, sed quae per binos ternosue cyathos bibatur. Si uetus uitium est, oportet laser quam optimum ad piperis magnitudinem deuorare, altero quoque die uinum uel aquam bibere, interdum interposito cibo singulos uini cyathos sorbere: ex inferiore parte infundere pluuia ti lem egelidam aquam, maximeque si dolor in imis partibus remanet.

Int ra ipsa uero intestina consistunt duo morbi, 
						quorum alter in tenuiore, alter in pleniore est. Prior acutus est, insequens esse longus potest. Diocles Carystius tenuioris intestini morbum ΧΟΡΔΑΨΟΝ , plenioris ΕΙΛΕΟΝ nominauit: a plerisque uideo nunc illum priorem ΕΙΛΕΟΝ , hunc ΚΟΛΙΚΟΝ nominari. Sed prior modo supra umbilicum , modo sub umbilico dolorem mouet. Fit alterutro loco inflammatio; nec aluus nec spiritus infra transmittitur. Si 
						superior pars adfecta est, cibus, si inferior, stercus per os redditur, si utrumlibet, uetus est.
						 Adicit periculo uomitus biliosus, mali odoris, aut uarius aut niger.—Remedium est sanguinem mittere aut cucurbitulas pluribus locis admouere, non ubique cute incisa: id enim duobus aut tribus locis satis est: ex ceteris spiritum euocare abunde est. Tum animaduertere oportet quo loco malum sit: solet enim contra id tumere. Et si supra umbilicum est, alui ductio utilis non est: si infra est, aluum ducere, ut Erasistrato placuit, optimum est, et saepe id auxilii satis est. Ducitur autem percolato tisanae cremore cum oleo et melle, sic ut praeterea nihil adiciatur. Si nihil 
						 tumet, duas manus imponere oportet supra summum uentrem, paulatimque deducere: inuenietur enim mali locus, qui necesse est renitatur; et ex eo d e liberari poterit, ducenda necne aluus sit. Illa communia sunt; calida cataplasmata admouere, eaque imponere a mammis usque ad inguina et spinam ac saepe mutare; brachia cruraque perfricare, demittere totum hominem in calido oleo: si dolor non quiescit, etiam in aluum ex parte inferiore tres aut quattuor cyathos calidi olei dare. Vbi per haec consecuti sumus, ut iam ex inferiore parte spiritus transmittatur, offerre potui mulsum tepidum non multum: nam ante magna cura uitandum est, ne quid bibat. Si id commode cessit, adicere sorbitionem.
						 Vbi dolor et febricula quierunt, tum demum uti cibo pleniore, sed neque inflante neque duro neque ualido, ne intestina adhuc imbecilla 
						
						laedantur: potui uero nihil * praeterquam puram aquam. Nam siue quid uinulentum siue acidum est, id huic morbo alienum est. Ac postea quoque uitare oportet balneum, ambulationem, gestationem, ceterosque corporis motus: nam facile id malum redire consueuit, et, siue cum frigus subit siue aliqua iactatio, nisi bene iam confirmatis intestinis reuertitur.

Is autem morbus, qui in intestino pleniore est, in ea maxime parte est, quam caec am esse proposui. Vehemens fit inflatio, uehementes dolores, dextra magis parte; intestinum, quod uerti uidetur * * prope spiritum elidit. In plerisque post frigora cruditatesque oritur, deinde quiescit, et per aetatem saepe repetens sic cruciat, ut uitae spatio nihil demat.—Vbi is dolor coepit, admouere sicca et calida fomenta oportet, sed primo len i a, deinde ualidiora, simulque friction e ad extremas partes id est crura brachiaque materiam reuocare: si discussu s non est, qua dolet, cucurbitulas sine ferro defigere.
						 Est etiam medicamentum eius rei causa comparatum, quod colicon nominatur: id se repperisse Cassius gloriabatur. Magis prodest potui datum, sed impositum quoque extrinsecus digerendo spiritum dolorem leuat. Nisi finito uero tormento recte neque cibus neque potio adsumitur. Quo uictu sit utendum, qui hoc genere temptantur, iam mihi dictum est. [Confectio medicamenti, quod colicon nominatur: ex his constat: costi, anesi, castorei, singul orum P#1111 #1108 III, petroselini P#1111 de〈n〉 III, piperis longi et rotundi, singul orum P#1111 #1108 II, papaueris lacrimae, iunci rotundi, myrrae, nardi, singul orum P#1111 #1108 VI; quae melle excipiuntur. Id autem et deuorari potest et ex aqua calida sumi.]

Proxima his inter intestinorum mala tormina esse consueuerunt: dys e nteria Graece uocatur. Intus intestina exulcerantur; ex his cruor manat isque modo cum stercore aliquo semper liquido, modo cum quibusdam quasi muccosis excernitur, interdum simul quaedam carnosa descendunt; frequens deiciendi cupiditas dolorque in ano est. Cum eodem dolore exiguum aliquid emittitur atque eo quoque tormentum intenditur; idque post tempus aliquod leuatur exiguaque requies est; somnus interpellatur; febricula oritur; longoque tempore id malum cum inueterau er it, aut tollit hominem, aut, etiamsi finitur, excruciat.
						 —Oportet inprimis conquiescere, siquidem omnis agitatio 
						exulcerat; deinde ieiunum sorbere uini cyathum, cui contrita radix quinquefolii sit adiecta; imponere cataplasmata super uentrem, quae reprimunt, quod in superioribus uentris morbis non expedit; quotiensque desidit, subluere aqua calida, in qua decoctae uerbenae sint; port u lacam uel coctam uel ex dura muria e sse; cibos potionesque eas, quae adstringunt aluum 
						 Si uetustior morbus est, ex inferioribus partibus tepidum infundere uel tisanae cremorem uel lac uel adipem liquatam uel medullam ceruinam uel oleum uel cum rosa butyrum uel cum eadem album crudum ex ouis uel aquam, in qua lini semen decoctum sit, uel si somnus non accedit, uitellos cum aqua, in qua rosae floris folia cocta sint: leuant enim dolorem haec et mitiora ulcera efficiunt, maximeque utilia sunt, si cibi quoque secutum fastidium est.
						 Themison muria dura quam asperrima h ic utendum memoriae prodidit. Cibi uero esse debent, qui leniter uentrem ad stringant. A t ea, quae urinam mouent, si ea consecuta sunt, in aliam partem umorem auertendo prosunt: si non sunt consecuta, noxam augent; itaque nisi in quibus prompte id facere consuerunt, non sunt adhibenda. Potui, si febricula est, aqua pura calida uel ea, quae ipsa quoque adstringat, dari debet: si non est, uinum leue, austerum. Si pluribus diebus nihil remedia alia iuuerunt uetusque iam uitium est, aquae bene frigidae potio adsumpta ulcera adstringit et initium secundae ualetudinis facit.
						 Sed ubi uenter suppressus est, protinus ad calidam potionem reuertendum est. Solet autem interdum etiam putris sanies pessimique odoris descendere, solet purus sanguis profluere. Si superius uitium est, aluus aqua mulsa duci debet, tunc deinde eadem infundi, quae supra comprehensa sunt. [Valensque est etiam aduersus cancerem intestinorum minii gleba cum salis hemina contrita, si mixta his aqua in aluum datur.] A t si sanguis profluit, cibi potionesque esse debent, quae adstringant.

Ex torminibus interdum intestinorum leuitas oritur, quae * * continere nihil possunt, et, quicquid adsumptum est, imperfectum protinus reddunt. Id interdum aegros trahit, interdum praecipitat.—In hoc utique adhibere oportet comprimentia, quo facilius tenendi aliquid intestinis uis sit. Ergo et super pectus ponetur sinapi, exulcerataque cute malagma, quod umorem euocet; et ex uerbenis decoct a in aqua desidat; et cibos potionesque adsumat, quae 
						aluum adstringunt; et frigidis utetur perfusionibus.
						 Oport et tamen prospicere, ne simul his omnibus admotis uitium contrarium per immodicas inflationes oriatur. Paulatim ergo firmari intestina debebunt aliquibus c otidie adiectis. Et cum in omni fluore uentris, tum in hoc praecipue necessarium est, non quotiens libet desidere, sed quotiens necesse est, ut haec ipsa mora in consuetudinem ferendi oneris intestina deducat. Alterum quoque, quod aeque ad omnes similes adfectus pertinet, in hoc maxime seruandum est, ut, cum pleraque utilia insuauia sint, qualis est plantago et rubi et quicquid malicorio mixtum est, ea potissimum ex his dentur, quae maxime aeger uolet.
						 Deinde, si omnia ista fastid i t, ad excitandam cibi cupiditatem interponatur aliquid minus utile, sed magis gratum. Exercitationes, frictiones huic quoque morbo necessariae sunt, et cum his sol, ig n is, balneum; uomitus, ut Hippocrati uisum est, etiam albo ueratro, si cetera parum proficient, euocatus.

Nonnumquam autem lumbrici quoque occupant aluum, hique modo ex inferioribus partibus, modo foedius ore redduntur; atque interdum latos eos, qui peiores sunt, interdum teretes uidemus.—Si lati sunt, aqua potui dari debet, in qua lupinum aut cortex mori decoctus sit, aut cui adiectum sit contritum uel hysopum uel piperis acetabulum uel scamoniae paulum. Vel etiam pridie, cum multum a l ium ed erit, uomat, posteroque die mali Punici tenues radiculas colligat, quantum manu comprehendet; eas contusas in aquae tribus sextariis decoquat, donec tertia pars supersit; huc adiciat nitri paulum, et ieiunus bibat.
						 Interpositis deinde tribus horis duas potiones sumat; at aquae * * * uel muriae durae sit adiecta; tum desidat subiecta calida aqua in pelue. Si uero teretes sunt, qui pueros maxime exercent, et eadem dari possunt et quaedam leuiora, ut contritum semen urticae aut brassicae aut cumini cum aqua, uel menta cum eadem uel absinthium decoctum uel hysopum ex aqua mulsa uel nasturcii semen cum aceto contritum. Edisse etiam et lupinum et a l ium prodest, uel in 
						aluum oleum subter dedisse.

Est autem aliud leuius omnibus proximis, de 
						quibus supra dictum est, quod t enesmon Graeci uocant. Id neque acutis neque longis morbis adnumerari debet, cum et facile tollatur neque umquam per se iugulet. In hoc aeque atque in torminibus frequens desidendi cupiditas est, aeque dolor, ubi aliquid excernitur. Descendunt autem pituitae muccisque similia, interdum etiam le u iter subcruenta: sed his interponuntur nonnumquam ex cibo quoque recte coacta.
						 —Desidere oportet in aqua calida saepiusque ipsum a nu m 
						nutrire. Cui plura medicamenta idonea sunt: butyrum cum rosa; a c acia ex aceto liquata; e m plastrum id, quod ΤΕΤΡΑΦΑΡΜΑΚΟΝ Graeci uocant, rosa liquatum; alumen lana circumdatum et ita adpositum, eademque ex inferiore parte indita, quae torminum auxilia sunt; eadem * * uerbenae decoctae, ut inferiores partes foueantur. Alternis uero diebus aqua, alternis leue et austerum uinum bibendum est. Potio esse debet egelida et frigida e pro p ior; ratio uictus talis, qualem in tormin ibus supra praecepimus.

Leuior etiam, dum recens, deiectio est, ubi et liquida aluus et saepius quam ex consuetudine fertur; atque interdum tolerabilis dolor est, interdum grauissimus, idque peius est. Sed uno die fluere aluum saepe pro ualetudine est, atque etiam pluribus, dum febris absit et intra septimum diem id conquiescat. Purgatur enim corpus, et quod intus laesurum erat, utiliter effunditur. Verum spatium periculosum est: interdum enim tormina ac febriculas excitat uiresque consumit.
						 —Primo die quiescere satis est, neque impetum uentris prohibere. Si per se desiit, balneo uti, paulum cibi capere; si mansit, abstinere non solum a cibo sed etiam a potione. Postero die si nihilo minus liquida aluus est, aeque conquiescere, paulum astringentis cibi sumere. Tertio die in balneum ire; uehementer omnia praeter uentrem perfricare, ad ignem lumbos scapulasque admouere; cibis uti, sed uentrem contrahentibus, uino non multo mera c o.
						 Si postero quoque die fluet, plus e di sse, sed uomere et, ex toto donec conquiescat, contra siti, fame, uomitu niti: uix enim fieri potest, ut post hanc animaduersionem aluus non contrahatur. Alia uia est, ubi uelis subprimere, cenare, deinde uomere; postero die in lecto conquiescere, uespere ungi, sed leniter; deinde panis circa selibram ex uino Aminaeo mero sumere; tum assum aliquid, maximeque auem, et postea uinum idem bibere aqua pluuiali mixtum, idque usque quintum diem facere, iterumque uomere.
						 Frigidam autem adsidue 
						potionem esse debere contra priores auctores Asclepiades affirmauit, et quidem quam frigidissimam. E go experimentis quemque in se credere debere existimo, calida potius an frigida utatur. Interdum autem euenit, ut id pluribus diebus neglectum curari difficilius possit. A uomitu oportet incipere; deinde postero die uespere tepido loco ungi; cibum modicum adsumere, uinum mera c um quam asperrimum; impositam super uentrem habere cum cerato rutam.
						 In hoc autem affectu corporis neque ambulatione neque frictione opus est: uehiculo sedisse uel magis etiam equo prodest: neque enim ulla res magis intestina confirmat. Si uero etiam medicamentis utendum, aptissimum est id, quod ex pomis fit. Vindemiae tempore in grande uas coicienda sunt pira atque mala siluestria: si ea non sunt, pira Tarentina uiridia uel
						 Signina, mala Scaudiana uel Amerina, myrapia; hisque adicienda sunt Cotonea, et cum ipsis corticibus suis Punica, sorba, et, quibus magis utimur, et torminalia, sic ut haec tertiam ollae partem teneant; tum deinde ea musto implenda est, coquendumque id, donec omnia, quae indita sunt, liquata in unitatem quandam coeant. Id gust u non insuaue est, et, quandocumque opus est, adsumptum, leniter sine ulla stomachi noxa uentrem tenet. Duo aut tria coclearia uno die sumpsisse sat is est. Alterum ualentius genus est: murtae bacas legere, ex his uinum exprimere, id decoquere, ut decima pars remaneat, eiusque cyathum sorbere.
						 Tertium, quod quandocumque fieri potest: malum Punicum excauare, exemptisque omnibus seminibus, membranas, quae inter ea fuerunt, iterum * * coicere; tum infundere cruda oua, r udiculaque miscere; dein malum ipsum super prunam imponere, quod, dum umor intus est, non aduritur: ubi siccum esse coepit, remouere oportet, extractumque cocleari quod intus est e ss e. Aliquibus * adiectis maius momentum habet; itaque etiam in piperatum coicitur misceturque cum sale et pipere †Est quid ex his edendum est.
						 Pulticula etiam, cum qua paulum ex fauo uetere cocti sit, et lenticula cum malicorio cocta, rubique cacumina in aqua decocta, et ex oleo atque aceto adsumpta, efficacia sunt, atque ea aqua, in qua uel palmulae uel malum Cotoneum uel arida sorba uel rubi decocti sunt, potata. Quod genus significo, quotiens potionem dandam esse dico, quae astringat.
						 Tritici quoque hemina in uino Aminaeo austero decoquitur, idque triticum ieiuno ac sitienti datur, superque id uinum 
						id sorbetur; quod iure ualentissimis medicamentis adnumerari potest. Atque etiam potui datur uinum Signinum uel resinatum austerum uel quodlibet austerum. Contunditurque cum corticibus seminibusque suis Punicum malum uinoque tali miscetur; idque uel merum sorbet aliquis uel bibit mixtum. Sed medicamentis uti nisi in uehementibus malis superuacuum est.

Ex uulua quoque feminis uehemens malum nascitur proximeque a b stomacho uel adficitur haec uel corpus adficit. Interdum etiam sic exanimat, ut tamquam comitiali morbo prosternat. Distat tamen hic casus eo, quod neque oculi uertuntur nec spumae profluunt nec nerui distenduntur: sopor tantum est. Idque quibusdam feminis crebro reuertens perpetuum est.—Vbi incidit, si satis uirium est, sanguis missus adiuuat; si parum est, cucurbitulae tamen defigendae sunt in inguinibus.
						 Si diutius aut iacet aut alioqui iacere consueuit, admouere oportet naribus extinctum ex lucerna li n amentum, uel aliud ex is, quae foedioris odoris esse rettuli, quod mulierem excitet. Idemque aquae quoque frigidae perfusio efficit. Adiuuatque ruta contrita cum melle, uel ex cyprino ceratum, uel quodlibet calidum et umidum cataplasma naturalibus pube tenus impositum. Inter haec etiam perfricare coxas et poplites oportet. Deinde ubi ad se redit, circumcidendum uinum est in totum annum, etiamsi casus idem non reuertitur.
						 Frictione cottidie utendum totius quidem corporis, praecipue uero uentris et poplitum. Cibus ex media materia dandus; sinap i super imum uentrem tertio quoque aut quarto die imponendum, donec corpus rubeat. Si durities manet, mollire commode uidetur solanum in lac demissum, deinde contritum, et cera alba atque medulla ceruina cum irino, aut sebum taurinum uel caprinum cum rosa mixtum. Dandum etiam potui uel castoreum est uel git uel anetum. Si parum pura est, purgatur iunco quadrato.
						 Si uero uulua exulcerata est, ceratum ex rosa fiet, e i recens suilla adeps et ex ouis album misceatur, idque adponatur; uel album ex ouo cum rosa mixtum, adiecto, quo facilius consistat, contritae rosae puluere. Dolens uero ea sulpure suffumigari debet. At si purgatio nimia mulieri 
						nocet, remedio sunt cucurbitulae cute incisa inguinibus uel etiam sub mammis admotae.
						 si maligna purgatio est, subicienda sunt medicamenta quae euocent, ut costus, pule i um, albae uiolae flos, nepeta, sat i ureia, hysopum: ex quibus, quae cibo apta sunt, etiam cum illo assumpta proficiunt et praetuta porrum, ruta, omne acre h olus. Si sanguis, qui infra erumpere debuit, per nares erumpit, incisis inguinibus admovendae cucurbitulae sunt idque per tres aut quattuor menses tricesimo quoque die repetitum huic quoque uitio medetur. Si nusquam sanguis se ostendit, ideoque graves capitis dolores urgent, e x brachio ille mittendus est. 
							 Cod.Tol. 7-12 Maia v.26 
						
						 
						
						 
							 
								Vesica autem uariis et interdum acutis, interdum longis morbis obnoxia est. Communis omnium est urinae difficultas. Discrimina tamen in hac ipsa non sunt mediocria. Vnum genus est quo subinde urinae desiderium est, sed paulum eius emittitur. Totius tamen diei noctisque spatio plus quam sat est redditur. Id cum inueterauerit, tabe quadam hominem consumit. Huic accedit ipsius naturalis dolor maximeque urina et incipiente desinente. Nonnumquam uero idem dolor etiam uentrem imum coxasque etiam latera complectitur. Solent enim uesicae uitiis affici renes sicut illorum magis haec quoque afficitur.
							 
							 Alius morbus est tormento crudelior, ubi urina uix et non nisi magna ui exprimitur. Sed hoc ipso cruciat quod urina continetur. Accedit calor quidam ruborque et circa pubem cum dolore tumor atque durities; nonnumquam uomitus. Interdum etia m tenuis urina in ipsa crura destillat. Saepe quod descendit purulentum est. Quae omnia quibusdam ulceribus natis oriri uidentur. Interdum autem aeque ulceribus ceterisque isdem obstantibus, urina tenuis est et aut nigra aut pallida aut cruenta simulque quaedam concreta prorumpunt.
							 
							 Ac si scabies uesicam occupauit, multa et mali odoris urina est, eaque bullat et quaedam muccis furfuribusue similia ostendit. Subestque ut in prioribus, iunctarum quoque partium dolor simulque naturalis ipsius maxime dum urina descendit.
							 
							 Cod. Tol. 7-12 Emerita 
						
						
						 
							 
								Praeter haec, calculi quoque in uesica nascuntur, urinae difficultate et magno dolore aeque accedentibus. Rursus ubi etiam sine dolore praeter modum urina descendit, contrario modo tabes hominem consumit. Atque ex ea quoque modo tenuis profluit, modo turbida et crassa. Et haec quidem fere in hac parte incidere consuerunt.
							 
							 Commune uero ad urinae difficultatem remedium est his cibis uti: qui boni suci sunt, acria salsa, uinum uetus austerum uitare, leni ambulatione uti. Item leni frictione citra sudorem.
							 
							 Rursus alia diuersorum malorum diuersa remedia sunt. Ergo quibus et multa et nimis crebra inter dolores urina destillat, eos oportet in balneum ire. Ibi multa aqua calida fouere inguina, calida omnia adsumere, deinde uomere. Postero die ratio est lauari eadem, deinde dimidio minus quam consuetudine cibi capere atque inuicem altero die hoc, altero, illo modo se curare. Si longius malum factum est, fouere inferiores cotidie partes aqua calida in qua lini semen decoctum sit, in eadem residere umbilico tenus. Ceratum ex oleo uetere facere eoque pubem proximasque partes circumdare. Abstinere ab omnibus quibus urinae mouendae sunt, potionem quoque qua m parcissime adsumere, cibos capere ex media materia uel etiam imbellicissima, saepe sorbitiones quoque, at nihil frigidi neque edere neque bibere. Vomitus interponere, aluum, si aliter non respondet, uel ducere uel aliquo medicamento mouere. Si uero ulcera uel scabies uesicam occupauit, lacte uenter soluendus est. Demittendus homo in aquam calidam oleo mixtam, potui danda aqua quae comprimat. Mel quoque et dulcia omnia uidentur utilia. Imponendum super ceratum est ex irino uel cyprino factum.
							 
							 Longe pericul os issima in calculis res est. Calculi modo integra, modo scabra uesica nascuntur. Integra nati aut semper in ea mouentur—quos ab innatando πλωτοῦσ Graeci uocant—, aut in ipsa uesicae ceruice orti ubi primo, conquiescunt. Postea, magnitudine adsumpta, pondere in uesicam prolabuntur. Hi uero qui ulceribus innati sunt, primum his quasi crestae inhaerent; deinde, quia i n natuerunt, non continentur; inde quoque pondere decidunt. Vtrique ex immobilibus mobiles fiunt. Solutique calculi qui prius ulceri inhaeserat, signum est contra morem sanguis profusus et eo plus quo is asperior est. Carunculaeque tenues subalbidae cartilagini similes secutae in quibusdam etiam plenior. Omnis autem calculus qui uel a principio uagus natus uel postea factus est modo uesicae ceruicem urget, modo ab ea recedit. Initium est eo delapsi, dolor auctus et urina difficilior. Ac nisi inde retro redit et tortus exstet, febriculas excitat.
							 
							 Igitur ubi prima esse nota calculi coepit, experienda sunt remedia quae nonnumquam citra scalpelli curationem, si maxime coneris, is uitium discutiunt ieiunoque cotidie paulum quod deuoret resinae terebinthinae dandum est. Id enim et calculos discutit et quaedam arenosa coeuntia.
							 
							 Cod.Tol. 7-12 Emerita 
						
						 Idem faciunt etiam albae oliuae, et nigrum papauer cum melle adsumptum, et cummis cum contrito semine apii liquatum et cum cyatho passi datum. Praeter haec in omnibus uesicae doloribus idoneae potiones sunt, quae ex odoribus fiunt, id est spica nardi, croco, cinnamo, casia, similibusque. Idemque etiam decocta lentiscus praestat. Si tamen intolerabilis dolor est et sanguis profluit, etiam sanguinis detractio apta est, aut certe coxis admotae cucurbitulae cute incisa.
					 
					 
						 At cum urina super potionum modum etiam sine dolore profluens maciem et periculum * facit, si tenuis est, opus est exercitatione et frictione, maximeque in sole uel ad ignem. Balneum rarum esse 
						debet, neque longa in eo mora, cibus conprimens, uinum austerum meracum, per aestatem frigidum, per hiemem egelidum, sed tantum, quantum minimum siti m fini at . Aluus quoque uel ducenda uel lacte purganda est. Si crassa urina est, uehementior esse debet et exercitatio et frictio, longior i n balneo mora; cibis opus est teneri ori bus, uin o 
						eodem. In utroque morbo uitanda omnia sunt, quae urinam mouere consuerunt.

Est etiam circa naturalia uitium, nimia profusio seminis; quod sine uenere, sine nocturnis imaginibus sic fertur, ut interposito spatio tabe hominem consumat.—In hoc adfectu salutares sunt uehementes frictiones, perfusiones natationesque quam frigidissimae, neque cibi nec potio nisi frigida adsumpta.
						 Vitare autem oportet cruditates, omnia infla ntia ; nihil ex is adsumere, quae contrahere semen uidentur, qualia sunt siligo, simila, oua, halica, a mylum, omnis caro glutinosa, piper, eruca, bulbi, nuclei pinei. Neque alienum est fouere inferiores partes aqua decocta ex uerbenis comprimentibus, ex isdem aliqua cataplasmata imo uentri inguinibusque circumdare, praecipueque ex aceto rutam; uitare et iam , ne supinus obdormiat.

Superest ut ad extremas partes corporis ueniam, quae articulis inter se conseruntur. Initium a coxis faciam. Harum ingens dolor esse consueuit, isque hominem saepe debilitat et quosdam non dimittit; eoque id genus difficillime curatur, quod fere post longos morbos uis pestifera huc se inclinat; quae ut illas partes liberat, sic hanc, iam ipsam quoque adfectam, prehendit.
						 —Fouendum primum aqua calida est, deinde utendum calidis cataplasmati bu s. Maxime prodesse uidetur aut cum hordeacea farina aut cum ficu ex aqua decocta mixtus capparis cortex concisus, uel lolii farina ex uino diluto cocta et mixta cum acida faece; quae qu i a refrigescunt, imponere noctu malagmata commodius est. I n ul ae quoque radix contusa et ex uino austero postea cocta et late super coxam imposita inter 
						
						ualentissima auxilia est. Si ista non soluerunt, sale calido et umido utendum est. Si ne sic quidem finitus dolor est, aut tumor ei accedit, incisa cute admouendae sunt cucurbitulae; mouenda urina; aluos, si compressa est, ducenda. Vltimum est et in ueteribus quoque morbis efficacissimum tribus aut quattuor locis super coxam cutem candentibus ferramentis exulcerare.
						 Sed frictione quoque utendum est maxime in sole et eodem die saepius, quo facilius ea, quae coeundo nocuerunt, di ger antur; eaque, si nulla exulceratio est, etiam ipsis coxis; si est, ceteris partibus adhibenda est. Cum uero saepe aliquid exulcerandum candenti ferramento sit, ut e o materia inutilis euocetur, illud perpetuum est, non, ut primum fieri potest, huius generis ulcera sanare, sed ea trahere, donec id uitium, cui per haec opitulamur, conquiescat.

Coxis proxima genua sunt; in quibus ipsis non numquam dolor esse consueuit.—In isdem autem cataplasmatis cucurbitulisque praesidium est, sicut etiam cum in umeris aliisue commissuris dolor aliquis exortus est. Equitare ei, cui genua dolent, inimicissimum omnium est. Omnes autem eiusmodi dolores, ubi inueterauerunt, uix citra ustionem finiuntur.

In manibus pedibusque articulorum uitia frequentiora longioraque sunt, quae in podagris cheragrisue esse consuerunt. Ea raro uel castratos uel pueros ante feminae coitum uel mulieres, nisi quibus menstrua suppressa sunt, tempta n t.—Vbi sentire coeperunt, sanguis mittendus est: id enim inter initia statim factum saepe annu a m, nonnumquam perpetuam ualetudinem tutam praestat.
						 Quidam etiam, cum asinino lacte poto sese eluissent, in perpetuum hoc malum euaserunt: quidam, cum toto anno a uino, mulso, uenere sibi temperassent, securitatem totius uitae consecuti sunt; idque utique post primum dolorem seruandum est, etiamsi quieuit. Quod si iam consuetudo eius facta est, potest quidem aliquis esse securior is 
						temporibus, quibus dolor se remisit: maiorem uero curam adhibere debet is , quibus id reuertitur; quod fere uere autumnoue fieri solet.
						 Cum uero dolor urget, mane gestari debet; deinde ferri in ambulationem; ibi se dimouere, et, si podagra est, interpositis temporibus exiguis inuicem modo sedere, modo ingredi; tum, antequam cibum capiat, sine balneo loco calido leuiter perfricari, sudare, perfundi aqua egelida: deinde cibum sumere ex media materia, interpositis rebus urinam mouentibus, quotiensque plenior est, uomere. Vbi dolor uehemens urget, interest sine tumore is sit, an tumor cum calore, an tumores iam etiam obcal l uerint.
						 Nam si tumor nullus est, calidis fomentis opus est. Aquam marinam uel muriam duram feruefacere oportet, deinde in peluem coicere, et, cum iam homo pati potest, pedes demittere, superque pallam dare, et uestimento tegere; paulatim deinde iuxta labrum ipsum ex eadem aqua leuiter infundere, ne calor intus destituat; ac deinde noctu cataplasmata calfacientia imponere, maximeque ibisci radicem ex uino coctam.
						 Si uero tumor calorque est, utiliora sunt refrigerantia, recteque in aqua quam frigidissima articuli continentur, sed neque cotidie neque diu, ne nerui indurescant. Inponendum uero est cataplasma, quod refrigeret, neque tamen in hoc ipso diu permanendum, sed ad ea transeundum, quae sic reprimunt, ut emolliant. Si maior est dolor, papaueris cortices in uino coquendi miscendique cum cerato sunt, quod ex rosa factum sit; uel cerae et adipis suillae tantundem una liquandum, deinde his uinum miscendum; atque ubi quod ex eo impositum est incaluit, detrahendum, et subinde aliud inponendum est.
						 Si uero tumores etiam obcal l uerunt et dolent, leuat spongia inposita, quae subinde ex oleo et aceto uel aqua frigida exprimitur, aut pari portione inter se mixta pix, cera, alumen. Sunt etiam plura idonea manibus pedibusque 
						
						malagmata. Quod si nihil superinponi dolor patitur, id, quod sine tumore est, fouere oportet spongia, quae in aquam calidam demittatur, in qua uel papaueris cortices uel cucumeris siluestris radix decocta sit; tum inducere articulis crocum cum suco papaueris et ouillo lacte.
						 At si tumor est, foueri quidem debet aqua egelida, in qua lentiscus aliaue uerbena ex reprimentibus decocta sit, induci uero medicamentum ex nucibus amaris cum aceto tritis, aut cerussa, cui contritae herbae muralis sucus sit adiectus. Lapis etiam, [qui carnem edit,] quem ΣΑΡΚΟΦΑΓΟΝ Graeci uocant, excisus sic ut pedes capiat, demissos eos, cum dolent, retentosque ibi leuare consueuit. Ex quo in Asia lapidi
						 As s io gratia est. Vbi dolor et inflammatio se remiserunt, quod intra dies quadraginta fit, nisi uitium hominis accessit, modicis exercitationibus, abstinentia, unctionibus lenibus utendum est, sic ut etiam t um acopo uel liquido cerato cyprino articuli perfricentur. Equitare podagricis quoque alienum est.
						 Quibus uero articulorum dolor certis temporibus reuertitur, hos ante et curioso uictu cauere oportet, ne inutilis materia corpori supersit, et crebriore uomitu; et si quis ex corpore metus, uel alui ductione uti uel lacte purgari. Quod Erasistratus in podagricis expulit, ne in inferiores partes factus cursus pedes repleret, cum euidens sit omni purgatione non superiora tantummodo sed etiam inferiora exinaniri.

Ex quocumque autem morbo quis inualescit, si tarde confirmatur, uigilare prima luce debet; nihilo minus in lecto conquiescere; circa tertiam horam leuiter unctis manibus corpus permulcere. Deinde delectationis causa, quantum iuuat, ambulare, circumcisa omni negotiosa actione; tum gestari diu, multa frictione uti, loca, caelum, cibos saepe mutare.
						 Vbi triduo quadriduoue uinum bibit, uno aut etiam altero die interponere aquam. Per haec enim fiet, ne in uitia tabem inferentia incidat et ut mature uires suas recipiat. Cum ex toto uero conualuerit, periculose uitae genus subito mutabit et inordinate aget. Paulatim ergo debebit omissis his legibus eo transire, ut arbitrio suo uiuat.

Dixi de is malis corporis, quibus uictus ratio maxime subuenit: nunc transeundum est ad eam medicinae partem, quae magis MEDICAMENTIS pugnat. His multum antiqui auctores tribuerunt, et Erasistratus et ii, qui se empiricos nominarunt, praecipue tamen Herophilus deductique ab illo uiro, adeo ut nullum morbi genus sine his curarent. Multaque etiam de facultatibus medicamentorum memoriae prodiderunt , qualia sunt uel Zenonis uel Andriae uel Apolloni, qui Mys cognominatus est.
						 Horum autem usum ex magna parte Asclepiades non sine causa sustulit; et cum omnia fere medicamenta stomachum laedant malique suci sint, ad ipsius uictus rationem potius omnem curam suam transtulit. Verum ut illud in plerisque morbis utilius est, sic multa admodum corporibus nostris incidere consuerunt, quae sine medicamentis ad sanitatem peruenire non possunt. Illud ante omnia scire conuenit, quod omnes medicinae partes ita innexae sunt, ut ex toto separari non possint sed ab eo nomen trahant, a quo plurimum petunt.
						 Ergo et illa, quae uictu curat, aliquando medicamentum adhibet, et illa, quae praecipue medicamentis pugnat, adhibere etiam rationem uictus debet, quae multum admodum in omnibus corporis malis proficit.
					 
					 Sed cum omnia medicamenta proprias facultates habeant, ac simplicia saepe opitulentur, saepe mixta, non alienum uidetur ante proponere et nomina et uires et mixturas eorum, qui minor ips as nobis curationes exsequentibus mora sit.

Sanguinem supprimunt atramentum sutorium, quod Graeci chalcanthon appellant, chalcitis, acacia, et ex aqua Lycium, tus, aloe, cummi, plumbum combustum, porrum, herba sanguinalis; creta uel Cimolia uel figularis, misy; frigida aqua, uinum, acetum; alumen Melinum, squama et ferri et aeris [atque huius quoque duae species sunt, alia tantum aeris, alia rubri aeris].

Glutinant uulnus murra, tus, cummi, praecipueque acanthinum; psylleum, tragacantha, cardamomon, bulbi, lini semen, nasturcium; oui album, gluten, icthyocolla; uitis alba, contusae cum testis suis cocleae, mel coctum; spongia uel ex aqua frigida uel ex uino uel ex aceto expressa; ex isdem lana sucida; si leuis plaga est, etiam aranea.
					 
					 Reprimunt alumen et scissile, quod ΣΧΙΣΤΟΝ uocatur, et liquidum; Melinum, auripigmentum, aerugo, chalcitis, atramentum sutorium.

Concoqunt et mouent pus nardum, murra, costus, balsamum, galbanum, propolis, st u rax, turis et fuligo et cortex, bitumen, pix, sulpur, resina, sebum, adeps, oleum.

Aperiunt tamquam ora in corporibus, quod stom un Graece dicitur, cinnamomum, balsamum, panaces; iuncus quadratus, puleium et flos albae uiolae, bdella, galbanum, resina terebenthina et pinea, propolis, oleum uetus; piper, pyrethrum, chamaepitys, uua t a minia; sulpur, alumen, rutae semen.

Purgant aerugo, auripigmentum, quod arsenicon a Graecis nominatur [huic autem et sandaracae in omnia eadem uis, sed ualidior est squama aeris], pumex; iris, balsamum, st u rax, tus, turis cortex, resina et pinea et terebenthina liquida, oenanthe; lacerti stercus, sanguis columbae et palumbi et hirundinis;
						 Hammoniacum, bdellium [quod in omnia idem quod Hammoniacum potest, sed ualentius est habrot o num], ficus arida, coccum Cnidium, scobis eboris, omphacium, radicula; coagulum, sed maxime leporinum [cui eadem quae ceteris coagulis facultas, sed ubique ualidior est], fel, uitellus crudus, cornu ceruinum, gluten taurinum, mel crudum; misy, chalcitis; crocum, uua t a minia; habrotonum, spuma argenti, galla, squama aeris, lapis haematites, minium, costum, sulpur, pix cruda; sebum, adeps, oleum; ruta, porrum, lenticula, eruum.

Rodunt alumen liquidum, sed magis rotundum, aerugo, chalcitis, misy, squama aeris, sed magis rubri, aes combustum, sandaraca, minium Sinopicum; galla, balsamum, murra, tus, turis cortex, galbanum, resina terebenthina umida, piper utrumque, sed rotundum magis, cardamomum; auripigmentum, calx, nitrum et spuma eius;
						 apii semen , narcissi radix, omphacium , alcyonium, oleum ex amaris nucibus , alium, mel crudum, uinum, lentiscus, squama ferri, fel taurinum, scamonia, uua t a minia, cinnamomum, styrax, cicutae semen, omphacium, apii semen, resina, narcissi semen, fel, nuces amarae oleumque earum, atramentum sutorium, chrysocolla, ueratrum, cinis.

Exedunt corpus acaciae sucus, hebenus, aerugo, squama aeris, chrysocolla, cinis, cinis Cyprius, nitrum, cadmia, spuma argenti, hypocistis, diphryges, sal, auripigmentum, sulpur, cicuta, sandaraca, salamandra, alcyoneum , aeris flos, chalcitis, atramentum sutorium, ochra, calx, acetum , galla, alumen, lac caprifici uel lactucae marinae, quae tithymallos a Graecis appellatur, alcyoneum, fel, turis fuligo, spodium, lenticula, mel, oleae folia, marrubium, lapis haematites et Phrygius et As s ius et scissilis, misy, uinum, acetum.

Adurunt auripigmentum, atramentum sutorium, chalcitis, misy, aerugo, calx, charta combusta, sal, squama aeris, faex combusta, murra, stercus et lacerti et columbae et palumbi et hirundinis, piper, coccum C nidium, alium, diphryges, lac utrumque, quod proxime capite supra comprehensum est, ueratrum et album et nigrum, cantharides, corallium, pyrethrum, tus, salamandra, eruca, sandaraca, uua t a minia, chrysocolla, ochra, alumen scissile, ouillum stercus, oenanthe.

Eadem fere crustas ulceribus tamquam igne adustis inducunt, sed praecipue chalcitis, utique si cocta est, flos aeris, aerugo, auripigmentum, misy, et id quo que magis coctum.

Crustas uero has resoluit farina triticea cum ruta uel porro, aut lenticula, cui mellis aliquid adiectum est.

Ad discutienda uero ea, quae in corporis parte aliqua coierunt, maxime possunt habrot o num, helenium, amaracus, alba uiola, mel, lirium, sampsychus Cyprius, lac, sertula Campana, serpullum, cupressus, cedrus, iris, uiola purpurea, narcissus, rosa, crocum, passum, iuncus quadratus, nardum, cinnamomum, casia, Hammoniacum, cera, resina, uua t a minia, spuma argenti, styrax, ficus arida, tragoriganus, lini et narcissi semen, bitumen, sordes ex gymnasio, pyrites lapis aut molaris, crudus uitellus, amarae nuces, sulpur.

Euocat et educit ladanum, alumen rotundum, hebenus, lini semen, omphacium, fel, chalcitis, bdellium, resina terebenthina et pinea, propolis, ficus arida decocta, stercus columbae, pumex, farina lolii, grossi in aqua cocti, elaterium, lauri bacae, nitrum, sal.

Leuat id, quod exasperatum est, spodium, hebenus, cummi, oui album, lac, tragacanthum.

Carnem alit et ulcus implet resina pinea, ochra Attice uel Sc yrice, cera, buturum.

Molliunt aes combustum, terra Eretria, nitrum, papaueris lacrima, Hammoniacum, bdellion, cera, sebum, adeps, oleum, ficus arida, sesamum, sertula Campana, narcissi et radix et semen, rosae folia, coagulum, uitellus crudus, amarae nuces, medullae omnes, sti b i, pi x, coclea cocta, cicutae semen, plumbi recrementum ( ΣΚΩΡΙΑΝ ΜΟΛΥΒΔΟΥ Graeci uocant), panaces, cardamomum, galbanum, resina, uua t a minia, styrax, iris, balsamum, sordes ex gymnasio, sulpur, buturum, ruta.

Cutem purgat mel, sed magis si est cum galla uel eruo uel lenticula uel marrubio uel iride uel ruta uel nitro uel aerugine.

Expositis simplicibus facultatibus dicendum est, quemadmodum misceantur, quaeque ex his fiant. Miscentur autem uarie, neque huius ullus modus est, cum ex simplicibus alia demantur, alia adiciantur, isdemque servatis ponderum ratio mutetur. Itaque cum facultatium materia non ita multiplex sit, innumerabilia mixturarum genera sunt: quae conprehendi si possent, tamen esset superuacuum.
						 Nam et idem effectus intra paucas compositiones sunt, et mutare eas 
						cuilibet cognitis facultatibus facile est. Itaque contentus is ero, quas accepi uelut nobilissimas. In hoc autem uolumine eas explicabo, quae uel desiderari in prioribus potuerunt, uel ad eas curationes pertinent, quas protinus hic comprehendam, sic ut tamen quae magis communia sunt, simul iungam:
						 si qua singulis uel etiam paruis adcommodata sunt, in ipsorum locum differam. Sed et ante sciri uolo, in uncia pondus denarium septem esse, unius deinde denarii pondus diuidi a me in sex partes, id est sex tantes , ut idem in sextante denarii habeam, quod Graeci habent in eo, quem obolon appellant. Id ad nostra pondera relatum paulo plus dimidio scripulo facit.
					 
					 
						 Malagmata uero atque emplastra pastil l ique, quos trochiscos Graeci uocant, cum plurima eadem habeant, differunt eo, quod malagmata maxime ex odoribus eorumque etiam surculis, emplastra pastillique magis ex quibusdam metallicis fiunt; deinde malagmata contusa abunde mollescunt: nam super integram cutem iniciuntur: laboriose uero conteruntur ea, ex quibus emplastra pastillique fiunt, ne laedant uulnera, cum inposita sunt.
						 Inter emplastrum autem et pastillum hoc interest, quod emplastrum utique liquati aliquid accipit, in pastillo tantum arida medicamenta aliquo umore iunguntur. Tum emplastrum hoc modo fit: arida medicamenta per se teruntur, deinde mixtis i is instillatur aut acetum aut si quis alius non pinguis umor accessurus est, et ea rursus ex eo teruntur. Ea uero, quae liquari possunt, ad ignem simul liquantur, et si quid olei misceri debet, tum infunditur.
						 Interdum etiam aridum aliquod ex oleo prius coquitur: ubi facta sunt, quae separatim fieri debuerunt, in unum omnia miscentur. At pastilli haec ratio est: arida medicamenta contrita umore non pingui, ut uino uel aceto, co g untur, et rursus coacta inarescunt, atque ubi utendum est, eiusdem generis umore diluuntur. Tum emplastrum imponitur, pastillus inlinitur, aut alicui molliori, ut cerato, miscetur.

His cognitis, primum MALAGMATA subiciam, quae fere non sunt refrigerandi sed calfaciendi causa reperta. Est tamen, quod refrigerare possit, ad calidas podagras aptum. Habet gallae et immaturae et alterius, coriandri seminis, cicutae, lacrimae aridae, cummis, 
						singulorum plenum acetabulum; cerati eloti, quod ΠΕΠΛΥΜΕΝΟΝ 
						Graeci uocant, selibram.
					 
					 Reliqua fere calefaciunt. Sed quaedam digerunt materiam, quaedam extrahunt, quae ΕΠΙΣΠΑΣΤΙΚΑ uocantur; pleraque certis magis partibus membrorum adcommodata sunt.
					 
					 
						 Si materia extrahenda est, ut in hydropico, in lateris dolore, in incipiente abscessu, in suppuratione quoque mediocri, aptum est id, quod habet resinae aridae, nitri, Hammoniaci, galbani, singulorum pondo; cerae pondo. Aut in quo haec sunt: aeruginis rasae, turis, singulorum P. #1108 II; Hammoniaci salis P. #1108 VI; squamae aeris, cerae, singulorum P. #1108 VIII; resinae aridae P. #1108 XII; aceti cyathus. Idem praestat cumini farina cum struthio et melle.
					 
					 
						 Si iecur dolet, id in quo est balsami lacrimae P. #1108 XII; costi, cinnamomi, casiae corticis, murrae, croci, iunci rotundi, balsami seminis, iridis Illyricae, cardamomi, amomi, nardi, singulorum P. #1108 XVI. Quibus adicitur nardum unguentum , donec cerati crassitudo sit. Et huius quidem recentis usus est: si uero seruandum est, resinae terebenthinae P. #1108 XVI, cerae P. #1108 X ex uino leni contunduntur, tum eo miscentur.
					 
					 
						 At si lienis torquet, glandis, quam balanon ΜΥΡΕΨΙΚΗΝ Graeci uocant, cortex et nitrum paribus portionibus contunduntur, respergunturque aceto quam acerrimo. Vbi cerati crassitudinem habet, linteo ante in aqua frigida madefacto inlinitur et sic inponitur, supraque farina hordeacea inicitur: sed manere ibi non amplius sex horis debet, ne lienem consumat; satiusque est id bis aut ter fieri.
					 
					 
						 Commune autem et iocineri et lieni et abscessibus et strumae, parotidibus, articulis, calcibus quoque suppurantibus aut aliter dolentibus, etiam concoctioni uentris Lysias composuit ex his: opopanacis, styracis, galbani, resinae, singulorum P. #1108 II; Hammoniaci, bdelli, cerae, sebi taurini, iridis aridae P. #1108 IIII; cac h ryos acetabulo, piperis granis XL; quae contrita irino unguento temperantur. 
					 
					 
						 Ad laterum autem dolores compositio est Apollophanis, in qua sunt resinae terebenthinae, turis fuliginis, singulorum P. #1108 IIII; bdelli, Hammoniaci, iridis, sebi uitulini aut caprini a renibus, uis ci, singulorum P. #1108 IIII. Haec autem eadem omnem dolorem leuant, dura emolliunt, mediocriter calfaciunt.
					 
					 
						 Ad idem latus Andreae quoque malagma est, quod etiam resoluit, educit umorem, pus maturat, ubi id maturum est, cutem rumpit, ad cicatricem perducit. Prodest impositum minutis maioribusque abscessibus, item articulis ideoque et coxis et pedibus dolentibus: item, si quid in corpore conlisum est, reficit; praecordia quoque dura et inflata emollit, ossa extrahit, ad omnia denique ualet, quae adiuuare calor potest.
						 Id habet cerae P. #1108 I; uisci, sycamini, quam alias sycomorum uocant, lacrimae, singulorum P. #1108 I; piperis et rotundi et longi, Hammoniaci thymiamatis, bdelli, iridis Illyricae, cardamomi, amomi, xylobalsami, turis masculi, murrae, resinae aridae, singulorum P. #1108 X; pyrethri, cocci Cnidi, spumae nitri, salis Hammoniaci, aristolo c iae Creticae, radicis ex cucumere agresti, resinae terebenthinae liquidae, singulorum P. #1108 XX. Quibus adicitur unguenti irini, quantum satis est ad ea mollienda atque cogenda.
					 
					 
						 Praecipuum uero est ad resoluenda, quae astricta sunt, mollienda, quae dura sunt, digerenda, quae coeunt, id, quod ad Polyarchum auctorem refertur. Habet iunci quadrati, cardamomi, turis fuliginis, amomi, cerae, resinae liquidae pares portiones.
					 
					 
						 Aliud ad eadem Nilei: croci magmatis, quod quasi 
						
						recrementum eius est, P. #1108 IIII; Hammoniaci thymiamatis, cerae, singulorum P. #1108 XX. Ex quibus duo priora ex aceto teruntur, cera cum rosa liquatur, et tum omnia iunguntur.
					 
					 
						 Proprie etiam dura emollit id, quod Moschi esse dicitur. Habet galbani unciam; turis fuliginis P. #1109; cerae, Hammoniaci thymiamatis trientes; picis aridae P. II; aceti heminas tres.
					 
					 
						 Fertur etiam ad digerenda, quae coeunt, sub auctore Medio, quod habet cerae P. #1109; panacis P. S.; squama e aeris, aluminis rotundi, item scissilis, singulorum P. I; plumbi combusti P. I S.
					 
					 
						 Ad eadem Pantaenus utebatur calcis P. S.; sinapis contriti, item faeni Graeci, aluminis, singulorum P. I; sebi bubuli P. II S.
					 
					 
						 Ad strumam multa malagmata inuenio. Credo autem, quo peius id malum est minusque facile discutitur, eo plura esse temptata, quae in personis uarie responderunt.
						 —Andrias auctor est, ut haec misceantur: urticae seminis P. #1108 I; piperis rotundi, bdelli, galbani, Hammoniaci thymiamatis, resinae aridae, singulorum P. #1108 IIII; resinae liquidae, cerae, pyrethri, piperis longi, lactucae marinae seminis, sulpuris ignem non experti, quod apyron uocatur, pares portiones.
						 Hoc autem quod Niconis est: faecis aridae aceti, spumae nitri, salis Hammoniaci, sinapis, cardamomi, radicis ex cucumere siluestri, resinae, singulorum P. #1108 VIII; quae ex leni uino contunduntur.
					 
					 
						 Expeditius ad idem fit, quod habet uisci, simini stercoris, resinae, sulpuris ignem non experti pares portiones; et in quo est sulpuris P. #1108 I, lapidis quem pyriten uocant P. #1108 IIII, cumini acetabulum. Item in quo est lapidis eiusdem pars una, sulpuris duae partes, resinae terebenthinae partes tres.
					 
					 
						 Arabis autem cuiusdam est ad strumam et orientia tubercula, quae phymata uocantur, quod haec digerit. Habet murrae, salis 
						
						Hammoniaci, turis, resinae et liquidae et aridae, croci magmatis, cerae, singulorum P. #1108 I; lapidis eius quem pyriten uocant P. #1108 IIII; quibus quidam adiciunt sulpuris P. II.
					 
					 
						 Est etiam proficiens in struma et in is tuberibus, quae difficiliter concocuntur, et in is, quae carcinode uocantur, quod ex his constat: sulpuris P. #1108 II; nitri P. #1108 IIII, murrae P. #1108 VI, fuliginis turis P. #1113., salis Hammoniaci P. #1109, cerae P. I.
					 
					 
						 Protarchus autem ad parotidas eaque tubercula, quae melicer ides favi uel phymata nominantur, item mala ulcera pumicis, resinae pineae liquidae, turis fuliginis, spumae nitri, iridis, singulorum P. #1108 VIII cum cerae P. #1108 VIIII miscebat, hisque olei cyathum et dimidium adiciebat.
					 
					 
						 At aduersus panum, * * tum primum orientem, quod phygetron Graeci uocant, et omne tuberculum, quod phyma nominatur, miscetur ocra quae Attice nominatur cum duabus partibus similae, hisque cum tunduntur subinde mel instillatur, donec malagmatis crassitudo sit.
					 
					 
						 Discutit etiam omne tuberculum, quod phyma uocatur, id quod habet calcis, nitri spumae, piperis rotundi, singulorum P. #1108 I; galbani P. #1108 II; salis P. #1108 IIII, quae excipiuntur cerato ex rosa facto.
					 
					 
						 Supprimitque omne quod abscedit id, in quo est galbani, fabae fresae, singulorum P. #1108 I; murrae, turis, ex radice capparis corticis, singulorum P. #1108 IIII. Satisque omnia abscedentia digerit murex combustus et bene contritus, aceto subinde adiecto.
					 
					 
						 At si satis sanguis subit, recte imponitur quod aduersus phymata quoque potest. Constat ex his: bdelli, styracis, Hammoniaci, galbani, resinae aridae et liquidae pineae, item ex lentisco, turis, iridis, singulorum P. #1108 II. 
					 
					 
						 Carcinode uero phymata commode his leniuntur: galbani, uisci, Hammoniaci, resinae terebenthinae, †in, singulorum P. #1108 I; sebi taurini P. S.; faecis combustae quam maxima portione, dum id siccius non faciat quam esse malagma oportet.
					 
					 
						 Quod si facie contusa liuor subcruentus est, haec compositio nocte et die imposita tollit: aristolochiae, thapsiae, singulorum P. #1108 II; bdelli, styracis, Hammoniaci thymiamatis, galbani, resinae aridae et ex lentisco liquidae, turis masculi, iridis Illuricae, cerae, singulorum P. #1108 IIII. Idem faba quoque imposita proficit.
					 
					 
						 Sunt etiam quaedam malagmata, quae an a stom o tica Graeci uocant, quoniam aperiendi uim habent. Quale est, quod ex his constat: piperis longi, spumae nitri, singulorum P. #1108 II; erysimi P. #1108 IIII, quae cum melle miscentur. Idoneaque etiam strumae aperiendae sunt. Eius generis est * * uehementiusque ex his est id, quod habet calcis P. #1108 IIII; piperis grana VI; nitri, cerae, singulorum P. #1108 XII; mellis P. #1109; olei heminam.
					 
					 
						 Niconis quoque est quod resoluit, aperit, purgat. Habet alcyoneum, sulpur, nitrum, pumicem paribus portionibus, quibus tantum picis et cerae adicitur, ut fiat cerati crassitudo.
					 
					 
						 Ad spissa autem Aristogenis fit ex his: sulpuris P. #1108 I; resinae terebenthinae, nitri spumae, et ex scilla partis interioris, plumbi eloti, singulorum P. #1108 II; turis fuliginis P. #1108 VIII; ficus aridae quam pinguissimae, sebi taurini, singulorum P. #1108 VIII; cerae P. #1108 XII; iridis Macedonicae P. #1108 VI; sesami fricti acetabulum.
					 
					 
						 Maximeque neruis et articulis malagma conuenit. Igitur Euthyclei est ad articulos, et ad omnem dolorem et ad uesicae, et ad recenti cicatrice contractos articulos, quas ancylas Graeci nominant, quod habet: fuliginis turis acetabulum; resinae tantundem; galbani 
						sine surculis sescunciam; Hammoniaci, bdelli * P. #1108 III. * * * singulorum P. #1109; cerae P. S. Ad eosdem digitos iridis, Hammoniaci, galbani, nitri, singulorum P. #1108 XIIII; resinae liquidae P. #1108 VI; cerae P. #1108 XVI.
					 
					 
						 Ad dolores articulorum Sosagorae: plumbi combusti, papaueris lacrimae, corticis hyoscyami, styracis, peucedani, sebi, resinae, cerae pares portiones.
					 
					 
						 Chrysippi: resinae liquidae, sandaracae, piperis, singulorum P. #1108 XII; quibus cerae paululum adicitur.
					 
					 
						 Clesip h ontis: cerae Creticae, resinae terebenthinae, nitri quam ruberrumi, singulorum P. S., olei cyathi tres. Sed id nitrum ante per triduum instillata aqua teritur, et cum sextario eius incoquitur, donec omnis umor consumatur. Potest uero ea compositio etiam ad parotidas, phymata, strumam omnemque coitum umoris emolliendum.
					 
					 
						 Ad articulos fici quoque aridi partem nepetae mixtam uel uuam t a miniam sine seminibus cum puleio recte aliquis imponit.
					 
					 
						 Eadem podagrae praesidi o sunt. Sed ad eam fit Aristonis quoque, quod habet: nardi, cinnamomi, casiae, chamaeleontis, iunci rotundi, singulorum P. #1108 VIII; sebi caprini ex irino liquati P. #1108 XX; iridis P. #1108 I, quae in aceto quam acerrimo iacere per XX dies debet. Idem autem etiam recentia phymata doloresque omnes discutit.
					 
					 
						 At Theoxenus ad pedum dolores sebi a renibus partem tertiam, salis partes duas miscebat, hisque membranulam inlitam imponebat, tum superiniciebat Hammoniacum thymiama in aceto liquatum.
					 
					 
						 At Numenius podagram ceterosque articulos induratos hoc molliebat: habrotoni, rosae aridae, papaueris lacrimae, singulorum P. #1108 
						III; resinae terebenthinae P. #1108 IIII; turis, spumae nitri, singulorum P. #1108 VIII; iridis, aristolochiae, singulorum P. #1108 XII; cerae P. III; 
						quibus adicitur cedri cyathus I, olei laurei cyathi III, olei acerbi sextarius.
					 
					 Si quando autem in articulis callus increuit, Dexius docuit inponere calcis P. #1108 IIII; cerussae P. #1108 VIII; resinae pineae P. #1108 XX; piperis grana XXX; cerae P. #1109; quibus, dum contunduntur, hemina uini lenis instillatur.

Ex EMPLASTRIS autem nulla maiorem usum praestant, quam quae cruentis protinus uulneribus iniciuntur: enhaema Graeci uocant. Haec enim reprimunt inflammationem, nisi magna uis eam con c it at , atque illius quoque impetum minuunt; tum glutinant uulnera, quae id patiuntur, cicatricem isdem inducunt. Constant autem ex medicamentis non pinguibus, ideoque alipe ne nominantur.
					 
					 
						 Optimum ex his est quod barbarum uocatur. Habet aeruginis rasae P. #1108 XII; spumae argenti P. #1108 XX; aluminis, picis aridae, resinae pineae aridae, singulorum P. #1108 I; quibus adiciuntur olei et aceti singulae heminae.
					 
					 
						 Alterum ad idem, quod Coacon uocant, habet spumae argenti P. #1108 C; resinae aridae tantundem: sed spuma prius ex tribus olei heminis coquitur. His duobus emplastris color niger est, qui fere talis fit ex pice atque resina: at ex bitumine nigerrimus, ex aerugine aut aeris squama uiridis, ex minio ruber, ex cerussa albus.
					 
					 
						 Paucae admodum compositiones sunt, in quibus aliquid mixturae uarietas nouat. Ergo id quoque nigrum est, quod basilicon nominatur. Habet panacis P. #1108 I; galbani P. #1108 II; picis et resinae, singulorum P. #1108 X; olei dimidium cyathum.
					 
					 
						 At, quia peruiride est, zmaragdinum appellatur in quo sunt: resinae pineae P. #1108 III; cerae P. #1108 I; aeruginis P. s.; turis fuliginis P. #1109; olei tantundem; aceti, quo fuligo et aerugo in unum cogantur.
					 
					 
						 Est etiam coloris fere rufi, quod celeriter ad cicatricem uulnera perducere uidetur. Habet turis P. #1108 I; resinae P. #1108 II; squamae aeris P. #1108 IIII; spumae argenti P. #1108 XX; cerae P. #1108 C, olei heminam.
					 
					 
						 Praeterea est quam ΡΑΠΤΟΥΣΑΝ a glutinando uocant. Constat 
						ex his: bituminis, aluminis scissilis P. #1108 IIII; spumae argenti P. #1108 
						XL; olei ueteris hemin a .
					 
					 
						 Praeterea sunt quaedam generis eiusdem, quae, quia capitibus fractis maxime conueniunt, cephalica a Graecis nominantur. Philotae compositio habet: terrae Eretriae, chalcitidis, singulorum P. #1108 IIII; murrae, aeris combusti, singulorum P. #1108 X; icthyocollae singulorum 
						P. #1108 VI; aeruginis rasae, aluminis rotundi, misy crudi, aristolochiae, singulorum P. #1108 VIII; squamae aeris P. #1108 X; turis masculi P. #1108 II; cerae P. I; rosae et olei acerbi ternos cyathos; aceti quantum satis est, dum arida ex eo conteruntur.
					 
					 
						 Aliud ad idem uiride: aeris combusti, squamae aeris, murrae, icthyocollae, singulorum P. #1108 VI; misy crudi, aeruginis rasae, aristolochiae, aluminis rotundi, singulorum P. #1108 VIII; cerae P. #1108 I, olei hemina, aceti quod satis sit.
					 
					 
						 Puri autem mouendo non aliud melius quam quod expeditissimum est: tetrapharmacon a Graecis nominatur. Habet pares portiones cerae, picis, resinae, sebi taurini, si id non est, uitulini.
					 
					 
						 Alterum ad idem enneapharmacum nominatur, quod magis purgat. Constat ex nouem rebus: cera, melle, sebo, resina, murra, rosa, medulla uel ceruina uel uitulina uel bubula, oe s y po, buturo. Quorum ipsorum quoque pondera paria miscentur.
					 
					 
						 Sunt autem quaedam emplastra, quibus utriusque rei facultas est, quae si * * * singula habenda sunt, meliora sunt: sed in copia reicienda sunt, is potius adhibitis, quae proprie id, quod eo tempore opus est, consecuntur. Exempli causa duo proponam.
					 
					 Est igitur ad uulnera Attal i um, quod habet: squamae aeris P. #1108 
						XVI; turis fuliginis P. #1108 XV; Hammoniaci tantundem; resinae terebenthinae liquidae P. #1108 XXV; sebi taurini tantundem; aceti heminas tres, olei sextarium.
					 
					 
						 At inter ea, quae fracto capiti accommodantur, habent quidam id, 
						quod ad auctorem Iudaeum refertur. Constat ex his: salis P. #1108 IIII; squamae aeris rubri, aeris combusti, singulorum P. #1108 XII; Hammoniaci thymiamatis, turis fuliginis, resinae aridae, singulorum P. #1108 
						XVI; resinae Colophoniacae, cerae, sebi uitulini curati, singulorum P. #1108 XX; aceti sesquicyath o , olei minus cyath o . ΤΕ ΘΕΡΑΠΕ Υ ΜΕΝΑ 
						Graeci appellant, quae curata uocant, cum ex sebo puta omnes membranulae diligenter exemptae sunt ex alio medicamento .
					 
					 
						 Sunt etiam quaedam emplastra nobilia ad extrahendum. Quae ipsa quoque ΕΠΙΣΠΑΣΤΙΚΑ nominantur; quale est quod, quia lauri bacas habet, dia daphnidon appellatur. In eo est resinae terebenthinae P. #1108 X; nitri, cerae, picis aridae, bacarum lauri, singulorum P. #1108 XX; olei paulum. Quotiens aut em bacam aut nucem aut simile aliquid posuero, scire oportebit, antequam expendatur, ei summam pelliculam esse demendam.
					 
					 
						 Aliud eodem nomine, quod puri quoque mouendo est: sebi uitulini, Hammoniaci thymiamatis, picis, cerae, nitri, bacarum lauri, resinae aridae, aristolochiae, pyrethri pares portiones.
					 
					 
						 Praeter has est Philocratis, quod habet: salis Hammoniaci P. #1108 VII; aristolochiae P. #1108 VIII; cerae, resinae terebenthinae, fuliginis turis, singulorum P. #1108 XV; spumae argenti P. #1108 XXXII, quibus, ut pus quoque moueant, iridis P. #1108 IIII et galbani P. #1108 VI adiciuntur.
					 
					 
						 Optimum tamen ad extrahendum est id, quod a similitudine sordium rhypodes Graeci appellant. Habet murrae, croci, iridis, propolis, bdelli, capitulorum Punici mali, aluminis et scissilis et rotundi, misy, chalcitis, atramenti sutorii cocti, panacis, salis Hammoniaci, uisci, singulorum P. #1108 IIII; aristolochiae P. #1108 VIII; squamae aeris P. #1108 XVI; resinae terebenthinae P. #1108 LXXV; cerae et sebi uel taurini uel hircini, singulorum P. #1108 C.
					 
					 
						 Hecatae o quoque auctore emplastrum generis eiusdem fit 
						ex his: galbani P. #1108 II; fuliginis turis P. #1108 IIII; picis P. #1108 VI; cerae et resinae terebenthinae singulorum P. #1108 VIII; quibus paululum irini unguenti miscetur.
					 
					 
						 Valensque ad idem emplastrum uiride Alexandrinum est. Habet aluminis scissilis P. #1108 VIII; salis Hammoniaci P. #1108 VIII #1109; squamae aeris P. #1108 XVI; murrae, turis, singulorum P. #1108 XVIII; cerae P. #1108 CL; resinae Colophoniacae aut pineae P. #1108 CC; olei heminam, aceti sextarium.
					 
					 
						 Quaedam autem sunt emplastra exedentia, quae septa Graeci uocant; quale est id, quod habet resinae terebenthinae, fuliginis turis, singulorum P. #1109; squamae aeris P. #1108 I; ladani P. #1108 II; aluminis tantundem; spumae argenti singulorum P. #1108 IIII.
					 
					 
						 Exest etiam uehementer corpus atque ossa quoque resoluit et supercrescentem carnem coercet id, quod habet spumae argenti, squamae aeris uncias singulas; nitri ignem non experti, lapidis As s ii, aristolochiae P. sextantes; cerae, resinae terebenthinae, turis, olei ueteris, atramenti sutorii, salis Hammoniaci P. S.; aeruginis rasae P. bessem; aceti scilliti heminam; uini Aminaei tantundem.
					 
					 
						 Sunt etiam aduersus morsus quaedam adcommodata, quale est Dioge ni nigrum, quod habet: bituminis, cerae, resinae pineae aridae, singulorum P. #1108 XX; spuma e argenti P. #1108 C; olei sextarium. Aut in quo sunt squamae aeris P. #1108 IIII; cerussae et aeruginis r assae, singulorum P. #1108 VIII; Hammoniaci P. #1108 XII; cerae, resinae pineae, singulorum P. #1108 XXV; spumae argenti P. #1108 C; olei sextarium. Aut in quo sunt squamae aeris P. #1108 XIIII; galbani P. #1108 VI; cerussae et aeruginis rasae, singulorum P. #1108 VIII; Hammoniaci P. #1108 
						XII; cerae, resinae pineae, singulorum P. #1108 XXXV * * * spuma argenti concoquitur.
					 
					 
						 Rubrum quoque emplastrum, quod E p hesium uocatur, huc aptum est. Habet resinae terebenthinae P. #1108 II; galbani P. #1108 IIII; 
						
						minii Sinopici P. #1108 VI; turis fuliginis P. #1108 VI; cerae P. #1108 VIII; spumae argenti P. #1108 XXXVI; olei ueteris heminam.
					 
					 
						 Item id, quod ex his constat; squamae aeris, turis fuliginis, singulorum P. #1108 IIII; galbani P. #1108 VI; salis Hammoniaci P. #1108 XII #1109; cerae P. #1108 XXV; olei tribus heminis. Haec autem aliis quoque recentioribus uulneribus recte imponuntur.
					 
					 
						 Sunt etiam alba lenia (leuca Graeci uocant) fere non grauibus uulneribus accommodata, praecipueque senilibus. Quale est quod habet: cerussae P. #1108 XXXII; sebi uitulini curati et cerae, singulorum P. #1108 XLVIII; olei heminas tres; ex quibus ea cerussa coquitur.
					 
					 
						 Aliud quod habet cerussa e P. #1108 XX; cerae P. #1108 XXXV, olei heminam, aquae sextarium. Quae quotiens adiciuntur cerussae uel spumae argenti, scire licet illa ex his coquenda esse. Est autem ea percandida compositio quae supra posita est, ideoque elephantine nominatur.
					 
					 
						 Lenia quoque quaedam emplastra sunt, quas liparas fere Graeci nominant; ut id, quod habet mini P. #1108 IIII; spumae argenti P. #1108 XXV; cerae et adipis suillae, singulorum P. #1108 XXXVII; uitellos quattuor.
					 
					 
						 Alia compositio generis eiusdem: cerae, resinae terebenthinae, singulorum P. #1108 VI; cerussae P. #1108 VIII; spumae argenti, plumbi recrementi ( ΣΚΩΡΙΑΝ ΜΟΛΥΒΔΟΥ Graeci uocant), singulorum P. #1108 XX; cicini olei et murt e i singulorum heminae.
					 
					 
						 Tertia, quae ad auctorem Arcagathum refertur: misy cocti, aeris combusti, singulorum P. #1108 IIII; cerussae coctae P. #1108 VIII; resinae terebenthinae P. #1108 X; spumae argenti P. #1108 VI.
					 
					 
						 Etiamnum generis eiusdem: spumae argenti, cerae, adipis suillae, singulorum P. #1108 XXVII; uitelli cocti IIII; rosae hemina. Aut: cerati ex oleo myrteo facti partes tres; adipis suillae pars quarta; paulum ex plumbi recremento. Aut: spumae argenti selibra, ex olei hemina et aquae marinae altera cocta, donec bullire desierit, cui paulum cerae sit adiectum. Aut: pares portiones cerae, sebi, stibis, spumae argenti, cerussae.

Pastilli quoque facultates diuersas habent. Sunt enim ad recentia uulnera glutinanda sanandaque apti; qualis est qui habet chalcitis, misy, spumae nitri, floris aeris, gallae, aluminis scissilis modice cocti, singulorum P. #1108 I; aeris combusti, capitulorum mali Punici, singulorum P. #1108 III. Hunc oportet diluere aceto, ac sic, ubi uulnus glutinandum est, inlin e re. At si neruosus aut muscolosus is locus est, commodius est cerato miscere, sic ut illius VIII partes, nona huius sit.
					 
					 
						 Alius ad idem constat ex his: bituminis, aluminis scissilis, singulorum P. #1108 I; aeris combusti P. #1108 IIII; spumae argenti P. #1108 XI; olei sextari o .
					 
					 
						 Sed longe Poly i di celeberrimus est, sphragis autem nominatur; qui habet aluminis scissilis P. #1108 I #1109; atramenti sutorii P. #1108 II; murrae P. #1108 V; aloes tantundem; capitulorum Punici mali, fellis taurini, singulorum P. #1108 VI; quae contrita uino austero excipiuntur.
					 
					 
						 Ad ulcera sordida et nigritiem in auribus, naribus, obscenis partibus, inflammationesque eorum: chrysocollae P. #1108 I; atramenti sutori, aluminis scissilis, singulorum P. #1108 II; halicaccabi corticis P. #1108 IIII; mini P. #1108 VI; spumae argenti P. #1108 XII; cerussae P. #1108 
						XVI; quae ex aceto et coguntur et, ubi utendum est, diluuntur.
					 
					 
						 Andronis uero est ad uuam inflammatam, ad naturalia sordida, etiam cancro laborantia: gallae, atramenti sutorii, murrae, singulorum P. #1108 I; aristolochiae, aluminis scissilis, singulorum P. #1108 II; capitul orum Punici mali P. #1108 XXV; ex passo coacta, et cum usus exigit, aceto uel uino diluta, prout ualentius aut lenius uitium est, cui medendum est.
					 
					 
						 Proprie autem ad ani fissa, uel ora uenarum fundentia sanguinem, uel cancrum: aeruginis P. #1108 II; murrae P. #1108 IIII; cummis 
						P. #1108 VIII; turis P. #1108 XII; stibis, lacrimae papaveris, acaciae, singulorum P. #1108 XVI. Quae ex uino et teruntur et in ipso usu deliquantur.
					 
					 
						 Expellere autem ex uesica cum urina calculum uidetur haec compositio: ca s iae, croci, murrae, costi, nardi, cinnamomi, dulcis radicis, balsami, hyperici pares portiones conteruntur, deinde uinum lene instillatur, et pastilli fiunt, qui singuli habeant P. #1108 #1109, hique singuli cotidie mane ieiuno dantur.

Haec tria compositionum genera [id est, quae in malagmatibus, pastillis emplastrisque sunt] maximum praecipueque uarium usum praestant. Sed alia quoque utilia sunt, ut ea, quae feminis subiciuntur: PESSOS Graeci uocant. Eorum haec proprietas est: medicamenta composita molli lana excipiuntur, eaque lana naturalibus conditur.
					 
					 
						 Ad sanguinem autem euocandum Cauneis duabus adicitur nitri P. #1108 S #1109; aut alii semen conteritur, adicitur murrae paululum, et unguento susino miscetur; aut cucumeris siluestris pars interior ex lacte muliebri diluitur.
					 
					 
						 Ad uuluam molliendam oui uitellus et foenum Graecum et rosa et crocum temperantur. Aut elateri P. #1108 #1109; salis tantundem; uuae t a miniae P. #1108 VI melle excipiuntur.
					 
					 
						 Aut Boetho auctore croci, resinae terebenthinae, singulorum P. #1108 IIII; murrae P. #1108 #1109 #1109; rosae P. #1108 I; sebi uitulini P. #1108 I #1109; cerae P. #1108 II miscentur.
					 
					 
						 Optuma autem aduersus inflammationes uuluae Numenii compositio est, quae habet: croci P. #1108 #1109 #1110; cerae P. #1108 I; buturi P. #1108 VIII; adipis anserini P. #1108 XII; uitellos coctos duos, rosae minus cyatho.
					 
					 
						 Si uero infans intus decessit, quo facilius eiciatur, mal i corium ex aqua terendum eoque utendum est.
					 
					 
						 Si concidere uitio locorum mulier solet, cocleae cum testis suis comburendae conterendaeque, deinde his mel adiciendum est.
					 
					 
						 Si non comprehendit, adeps leonina ex rosa mollienda est.

Quaedam autem mixturae medicamentorum sunt, quibus ARIDIS neque coactis utimur, sic ut inspergamus, aut cum aliquo liquido mixta inlinamus. Quale est ad carnem supercrescentem exedendam, quod habet: squamae aeris, fuliginis turis, singulorum P. #1108 I; aeruginis P. #1108 II. Haec autem eadem cum melle purgant ulcera, cum cera inplent. Misy quoque et galla, si paribus portionibus misceantur, corpus consumunt; eaque uel arida inspergere licet uel excepta cadmia inlin e re.
					 
					 
						 Putrem uero carnem continet neque ultra serpere patitur et leniter exest mel uel cum lenticula uel cum marrubio uel cum oleae foliis ante ex uino decoctis. Item sertula Campana in mulso cocta, deinde contrita; aut calx cum cerato; aut amarae nuces cum alio, sic ut huius pars tertia sit, paulumque his croci adiciatur. Aut quod habet spumae argenti P. #1108 VI; cornu bubuli combusti P. #1108 XII; olei murtei et uini cyathos ternos.
						 Aut quod ex his constat: floris Punici mali, atramenti sutorii, aloes, singulorum P. #1108 II; aluminis scissilis, turis, singulorum P. #1108 IIII; gallae P. #1108 VIII; aristolochiae P. #1108 X. Vehementius idem facit etiam adurendo auripigmentum cum chalcitide et aut nitro aut calce aut charta combusta: item sal cum aceto. Vel ea compositio, quae habet: chalcitidis, capitulorum Punici mali, aloes, singulorum P. #1108 II; aluminis scissilis, turis, singulorum P. #1108 IIII; gallae P. #1108 VIII; aristolochiae P. #1108 X; mellis quantum satis sit ad ea cogenda.
						 Vel cantharid um P. #1108 I; sulpuris P. #1108 I; lolii P. #1108 III; quibus adicitur picis liquidae quantum satis est ad iungendum. Vel chalcitis quoque cum resina et ruta mixta; aut cum eadem resina diphryges; aut uua t a minia cum pice liquida. Idem uero possunt et faec i s uini combustae et calcis et nitri pares portiones; uel aluminis scissilis P. #1108 #1109 #1109; turis, sandaracae, nitri, singulorum P. #1108 I; gallae P. #1108 
						VIII; aristolochiae P. #1108 X; mellis quantum satis sit.
					 
					 
						 Est etiam H e rae compositio, quae habet murrae, chalcitidis, 
						singulorum P. #1108 II; aloe s , turis, aluminis scissilis, singulorum P. #1108 
						IIII; aristolochiae, gallae inmaturae, singulorum P. #1108 VIII; malicori contriti P. #1108 X.
					 
					 
						 Est Iudaei, in qua sunt calcis partes duae; nitri quam ruberrumi pars tertia, quae urina inpuberis pueri coguntur, donec strigmenti crassitudo sit. Sed subinde is locus, cui id inlinitur, madefaciendus est.
					 
					 
						 At Iollas chartae combustae, sandaracae, singulorum P. #1108 I; calcis P. #1108 II; auripigmenti tantundem miscebat.
					 
					 
						 Si uero ex membrana, quae super cerebrum est, profluit sanguis, uitellus combustus et contritus inspergi debet: si alio loco sanguinis profluuium est, auripigmenti, squamae aeris, singulorum P. #1108 I; sandaracae P. #1108 II; marmoris cocti P. #1108 IIII inspergi debet. Eadem cancro quoque obsistunt. Ad inducendam cicatricem: squamae aeris, turis fuliginis, singulorum P. #1108 II; calcis P. #1108 IIII. Eadem increscentem quoque carnem coercent.
					 
					 
						 Timaeus autem ad ignem sacrum, ad cancrum his utebatur: murrae P. #1108 II; turis, atramenti sutori, singulorum P. #1108 III; sandaracae, auripigmenti, squamae aeris, singulorum P. #1108 IIII; gallae P. #1108 
						VI; cerussae combustae P. #1108 VIII. Ea uel arida inspersa uel melle excepta idem praestant.
					 
					 
						 Sternumenta uero uel albo ueratro uel struthio coiecto in nares excitantur, uel his mixtis: piperis, ueratri albi, singulorum P. #1108 #1109; castorei P. #1108 #1112; spumae nitri P. #1108 I; struthi P. #1108 IIII.
					 
					 
						 Gargarizationes autem aut leuandi causa fiunt aut reprimendi aut euocandi. Leuant lac, cremor uel tisanae uel furfurum: reprimit aqua, in qua uel lenticula uel rosa uel rubus uel Cotoneum malum uel palmulae decoctae sunt. Euocant sinapi, piper.

ANTIDOTA raro sed praecipue interdum necessaria sunt, quia grauissimis casibus opitulantur. Ea recte quidem dantur conlisis corporibus, uel per ictus, uel ubi ex alto deciderunt, uel in uiscerum, laterum, faucium, interiorumque partium doloribus. Maxime autem desideranda sunt aduersus uenena, uel per morsus uel per cibos aut potiones nostris corporibus inserta.
					 
					 
						 Unum est, quod habet lacrimae papaueris P. #1108 #1109; acori, malobathri P. #1108 V; iridis Illyricae, cummi, singulorum P. #1108 II; anesi P. #1108 
						III; nardi Gallici, foliorum rosae aridorum, cardamomi, singulorum P. #1108 IIII; petroselini P. #1108 IIII #1109 (uel folii P. #1108 V); casiae nigrae, silis, bdelli, balsami seminis, piperis albi, singulorum P. #1108 V #1109; styracis P. #1108 V #1109; murrae, opopanacis, nardi Syri, turis masculi, hypocistidis suci, singulorum P. #1108 VI; castorei P. #1108 VI; costi, piperis albi, galbani, resinae terebenthinae, croci, floris iunci rotundi, singulorum P. #1108 VI #1109 #1110; dulcis radicis P. #1108 VIII #1109 #1110; quae uel melle uel passo excipiuntur.
					 
					 
						 Alterum, quod Zopyrus regi Ptolemaeo dicitur composuisse atque ambrosian nominasse, ex his constat: costi, turis masculi, singulorum P. #1108 #1109 #1109; piperis albi P. #1108 #1109 #1110; floris iunci rotundi P. #1108 II; cinnamomi P. #1108 III; casiae nigrae P. #1108 IIII; croci Cilici P. #1108 IIII #1109 #1110; murrae, quam stacten nomina n t, P. #1108 V; nardi Indici P. #1108 V #1109 #1110. Quae singula contrita melle cocto excipiuntur; deinde ubi utendum est, id quod Aegyptiae fabae magnitudinem impleat, in potione uini diluitur.
					 
					 
						 Nobilissimum autem est Mithridatis, quod cottidie sumendo rex ille dicitur aduersus uenenorum pericula tutum corpus suum reddidisse. In quo haec sunt: costi P. #1108 #1109 #1109 #1110; acori P. #1108 V; hyperici, cummi, 
						sagapeni, acaciae suci, iridis Illyricae, cardamomi, singulorum P. #1108 II; anesi P. #1108 III; nardi Gallici, gentianae radicis, aridorum rosae foliorum, singulorum P. #1108 IIII; papaueris lacrimae, petroselini, singulorum P. #1108 IIII #1109 #1110; casiae, silis, lolii, piperis longi, singulorum P. #1108 V #1109; styracis P. #1108 V #1109 #1110;
						 castorei, turis, hypocistidis suci, murrae, opopanacis, singulorum P. #1108 VI; malobathri folii P. #1108 VI; floris iunci rotundi, resinae terebenthinae, galbani, dauci Cretici seminis, singulorum P. #1108 
						VI #1109; nardi, opobalsami, singulorum P. #1108 VI #1109 #1110; th l aspis P. #1108 VI #1109 #1110; radicis Ponticae P. #1108 VII; croci, zingiberis, cinnamomi, singulorum P. #1108 VII #1109 #1110. Haec contrita melle excipiuntur, et aduersus uenenum, quod magnitudinem nucis Graecae impleat, ex uino datur. In ceteris autem adfectibus corporis pro modo eorum uel quod Aegyptiae fabae uel quod erui magnitudinem impleat, satis est.

Acopa quoque utilia neruis sunt. Quale est, quod habet floris iunci rotundi P. #1108 II #1109 #1109; costi, iunci quadrati, lauri bacarum, Hammoniaci, cardamomi, singulorum P. #1108 IIII #1109 #1110; murrae, aeris combusti, singulorum P. #1108 VII; iridis Illyricae, cerae, singulorum P. #1108 XIIII; Alexandrini calami, iunci rotundi, aspal a thi, xylobalsami, singulorum P. #1108 XXVIII; sebi P. #1108 I; unguenti irini cyathum.
					 
					 
						 Alterum, quod euodes uocant, hoc modo fit: cerae P. #1109 #1110; olei tantundem; resinae terebenthinae ad nucis iuglandis magnitudinem simul incocuntur; deinde infusa in mortario teruntur, instillaturque subinde quam optumi mellis acetabulum, tum irini unguenti et rosae terni cyathi.
					 
					 
						 Enchrista autem Graeci uocant liquida, quae inlinuntur. Quale est, quod fit ad ulcera purganda et inplenda, maxime inter neruos, 
						
						paribus portionibus inter se mixtis: buturi, medullae uitulinae, sebi uitulini, adipis anserinae, cerae, mellis, resinae terebenthinae, rosae, olei cicini. Quae separatim omnia liquantur, deinde liquida miscentur, et tum simul teruntur. Et hoc quidem magis purgat: magis uero emollit, si pro rosa cyprus infunditur.
					 
					 
						 Et ad sacrum ignem: spumae argenti P. #1108 VI; corn u bubuli combusti P. #1108 XII conteruntur, adiciturque inuicem uinum et id quod specialiter sil uocatur, et murteum, donec utriusque terni cyathi coiciantur.

CATAPOTIA quoque multa sunt, uariisque de causis fiunt. Anodyna uocant, quae somno dolorem leuant; quibus uti, nisi nimia necessitas urget, alienum est: sunt enim ex uehementibus medicamentis et stomacho alienis. Potest tamen etiam ad concoquendum, quod habet papaueris lacrimae, galbani, singulorum P. #1108 I; murrae, castorei, piperis, singulorum P. #1108 II. Ex quibus, quod erui magnitudinem habet, satis est deuorasse.
					 
					 
						 Alterum stomacho peius, ad somnum ualentius, ex his fit: mandragorae P. #1108 #1109 #1110; apii seminis, item hyoscyami seminis, singulorum P. #1108 IIII; quae ex uino teruntur. Vnum autem eiusdem magnitudinis, quae supra posita est, abunde est sumpsisse.
					 
					 
						 Siue autem capitis dolores siue ulcera siue lippitudo siue dentes * * siue spiritus difficultas siue intestinorum tormenta siue inflammatio uuluae est, siue coxa siue iecur aut lienis aut latus torquet, siue uitio locorum aliqua prolabitur et ommutescit, occurrit dolori per quietem eiusmodi catapotium:
						 silis, acori, rutae siluestris seminis, singulorum P. #1108 I; castorei, cinnamomi, singulorum P. #1108 II; papaueris lacrimae, panacis radicis, mandragorae, malorum aridorum, iunci rotundi floris, singulorum P. #1108 II #1109 #1110; piperis grana LVI. Haec per se contrita, rursus instillato subinde passo, simul omnia teruntur, donec crassitudo sordium fiat. Ex eo paululum aut deuoratur, aut aqua diluitur et potui datur.
					 
					 
						 Quin etiam siluestris papaueris, cum iam ad excipiendam lacrimam maturum est, manipellus qui manu conprehendi potest, in uas demittitur, et superinfunditur aqua, quae id contegat, atque ita coquitur. Vbi iam bene manipellus is coctus est ibidem * * * expressus proicitur; et cum eo umore passi pa r mensura miscetur, inferue fi tque, donec crassitudinem sordium habeat.
						 Cum infrixit, catapotia ex eo fiunt ad nostrae fabae magnitudinem, habentque usum multiplicem. Nam et somnum faciunt uel per se adsumpta uel ex aqua data, et aurium dolores leuant, adiectis exiguo modo rutae suci ac passi, et tormina supprimunt ex uino liquata, et inflammationem uuluae coercent mixta cerato ex rosa facto, cum paulum his croci quoque accessit; et ex aqua fronti inducta pituitam in oculos decurrentem tenent.
					 
					 
						 Item si uulua dolens somnum prohibet, croci P. #1108 #1109 #1109; anesi, murrae, singulorum P. #1108 I; papaueris lacrimae P. #1108 III; cicutae seminis P. #1108 VIII miscentur excipiunturque uino uetere, et quod lupini magnitudinem habet in tribus cyathis aquae diluitur. Id tamen in febre periculose datur.
					 
					 
						 Ad iecur sanandum nitri P. #1108 #1109 #1110; croci, murrae, nardi Gallici, singulorum P. #1108 I melle excipiuntur, daturque quod Aegyptiae fabae magnitudinem habeat.
					 
					 
						 Ad lateris dolores finiendos piperis, aristolochiae, nardi, murrae pares portiones.
					 
					 
						 Ad thoracis nardi P. #1108 I; turis, casiae, singulorum P. #1108 III; murrae, cinnamomi, singulorum P. #1108 VI; croci P. #1108 VIII; resinae terebenthinae P. #1108 #1109 #1110; mellis heminae tres.
					 
					 
						 Ad tussim Athenionis: murrae, piperis, singulorum P. #1108 #1109; castorei, papaueris lacrimae, singulorum P. #1108 I. Quae separatim 
						
						contusa postea iunguntur, et ad magnitudinem fabae nostrae bina catapotia mane, bina noctu dormituro dantur.
					 
					 
						 Si tussis somnum prohibet, ad utrumque Heraclidis Tarentini: croci P. #1108 #1109; murrae, piperis longi, costi, galbani, singulorum P. #1108 #1109 #1110; cinnamomi, castorei, papaueris lacrimae, singulorum P. #1108 I.
					 
					 
						 Quod si purganda ulcera in faucibus tussientibus sunt, panacis, murrae, resinae terebenthinae, singulorum P. uncia; galbani P. #1108 #1109; hysopi P. #1108 #1109 #1110 conterenda sunt, hisque hemina mellis adicienda, et quod digito excipi potest, deuorandum est.
					 
					 
						 Colice uero Cassi ex his constat: croci, anesi, castorei, singulorum P. #1108 III; petroselini P. #1108 IIII; piperis et longi et rotundi, singulorum P. #1108 V; papaueris lacrimae, iunci rotundi, murrae, nardi, singulorum P. #1108 VI; quae melle excipiuntur. Id autem et deuorari potest et ex aqua calida sumi.
					 
					 
						 Infantem uero mortuum aut secundas expellit aquae potio, cui salis Hammoniaci P. #1108 I, aut cui dictamni Cretici P. #1108 I adiectum est.
					 
					 
						 Ex partu laboranti erysimum ex uino tepido ieiunae dari debet.
					 
					 
						 Vocem adiuuat turis P. #1108 I in duobus cyathis uini datum.
					 
					 
						 Aduersus urinae difficultatem piperis longi, castorei, murrae, galbani, papaueris lacrimae, croci, costi unciae singulae; styracis, resinae terebenthinae pondo sextantes, melabsinthi cyathus. Ex quibus ad magnitudinem fabae Aegyptiae et mane et cenato dari debet.
					 
					 
						 Arteriace uero hoc modo fit: casiae, iridis, cinnamomi, nardi, murrae, turis, singulorum P. #1108 I; croci P. #1108 I #1109 #1110; piperis grana XXX ex passi tribus sextariis decocuntur, donec mellis crassitudo his fiat. Aut croci, murrae, turis, singulorum P. #1108 I coiciuntur in passi 
						
						eundem modum, eodemque modo decocuntur. Aut eiusdem passi heminae tres usque eo coquuntur, donec extracta inde gutta indurescat; eo adicitur tritae casiae P. #1108 I.

Cum facultates medicamentorum proposuerim, genera, in quibus noxa corpori est, proponam. Ea quinque sunt: cum quid extrinsecus laesit, ut in uulneribus; cum quid intra se ipsum corruptum est, ut in cancro; cum quid innatum est, ut in uesica calculus; cum quid increuit, ut uena, quae intumescens in uaricem conuertitur; cum quid deest, ut cum curta pars aliqua est.
						 Ex his alia sunt, in quibus plus medicamenta, alia, in quibus plus manus proficit. Ego dilatis iis, quae praecipue scalpellum et manum postulant, nunc de is dicam, quae maxime medicamentis egent. Diuidam autem hanc quoque curandi partem sicut priorem et ante dicam de is, quae in QVAMLIBET PARTEM corporis incidunt, tum de is, quae certas partes infestant. Incipiam a uulneribus.
					 
					 
						 In his autem ante omnia scire medicus debet, quae insanabilia sint, quae difficilem curationem habeant, quae promptiorem. Est enim prudentis hominis primum eum, qui seruari non potest, non adtingere, nec subire speciem * * * eius, ut occisi, quem sors ipsius interemit; deinde ubi grauis metus sine certa tamen desperatione est, indicare necessariis periclitantis in difficili spem esse, ne, si uicta ars malo fuerit, uel ignorasse uel fefellisse uideatur.
						 Sed ut haec prudenti uiro conueniunt, sic rursus histrionis est paruam rem adtollere, quo plus praestitisse uideatur. Obligarique aecum est confessione promptae rei, quo curiosius etiam circumspiciat, ne, quod per se exiguum est, maius curantis neglegentia fiat.
					 
					 
						 Seruari non potest, cui basis cerebri, cui cor, cui stomachus, cui iocineris portae, cui in spina medulla percussa est, cuique aut pulmo 
						medius aut ieiunum aut tenuius intestinum aut uentriculus aut renes uulnerati sunt; cuiue circa fauces grandes uenae uel arteriae praecisae sunt.
					 
					 
						 Vix autem ad sanitatem perueniunt, quibus ulla parte aut pulmo aut iocineris crassum aut membrana, quae continet cerebrum, aut lienis aut uulua aut uesica aut ullum intestinum aut saeptum transuersum uulneratum est. Ii quoque in praecipiti sunt, in quibus usque ad grandes intusque conditas uenas in alis uel poplitibus mucro desedit. Periculosa etiam uulnera sunt, ubicumque uenae maiores sunt, quoniam exhaurire hominem profusione sanguinis possunt.
						 Idque euenit non in alis tantum atque poplitibus, sed etiam in is uenis, quae ad anum testiculosque perueniunt. Praeter haec malum uulnus est, quodcumque in alis uel feminibus uel inanibus locis uel in articulis uel inter digitos est; item quodcumque musculum aut neruum aut arteriam aut membranam aut os aut cartilaginem laesit. Tutissimum omnium, quod in carne est.
					 
					 
						 Et haec quidem loco uel peiora uel mitiora sunt. Modo uero periculum facit, quodcumque magnum est.
					 
					 
						 Aliquid etiam in uulneris genere figuraque est. Nam peius est, quod etiam conlisum quam quod tantum discissum est, adeo ut acuto quoque quam retunso telo uulnerari commodius sit. Peius etiam uulnus est, ex quo aliquid excisum est, exue quo caro alia parte abscisa alia dependet. Pessimaque plaga curua est: tutissima quae lineae modo recta est; quo deinde propius huic illiue figurae uulnus est, eo uel deterius uel tolerabilius est.
					 
					 
						 Quin etiam confert aliquid et aetas et corpus et uitae propositum et anni tempus; quia facilius sanescit puer uel adulescens quam senior, ualens quam infirmus; neque nimis tenuis neque nimis plenus, quam si alterum ex his est; integri habitus quam corrupti, exercitatus quam iners, sobrius et temperans quam uino uenerique deditus. Oportunissimumque curationi tempus uernum est, aut certe neque 
						
						feruens neque frigidum, siquidem uulnera et nimius calor et nimium frigus infestant, maxime tamen horum uarietas; ideoque perniciosissimus autumnus est.
					 
					 
						 Sed pleraque ex uulneribus oculis subiecta sunt; quorundam ipsae sedes indices sunt, quas alio loco demonstrauimus, cum positus interiorum partium ostendimus. Verum tamen quia quaedam uicina sunt, interestque uulnus in summa parte sit an penitus penetrauerit, necessarium est notas subicere, per quas, quid intus actum sit, scire possimus, et ex quibus uel spes uel desperatio oriatur.
					 
					 
						 Igitur corde percusso sanguis multus fertur, uenae e languescunt, color pallidissimus, sudores frigidi malique odoris tamquam inrorato corpore oriuntur, extremisque partibus frigidis matura mors sequitur.
					 
					 
						 Pulmone uero icto spirandi difficultas est; sanguis ex ore spumans, ex plaga ruber; simulque etiam spiritus cum sono fertur; in uulnus inclinari iuuat; quidam sine ratione consurgunt. Multi si in ipsum uulnus inclinati sunt, loquntur, si in aliam partem, obmutescunt.
					 
					 
						 Iocineris autem uulnerati notae sunt multus sub dextra parte praecordiorum profusus sanguis; ad spinam reducta praecordia; in uentrem cubandi dulcedo; punctiones doloresque usque ad iugulum iunctumque ei latu m scapularum os intenti; quibus nonnumquam etiam bilis uomitus accedit.
					 
					 
						 Renibus uero percussis dolor ad inguina testiculosque descendit; difficulter urina redditur, eaque aut haec cruenta aut cruor fertur.
					 
					 
						 At liene icto sanguis niger a sinistra parte prorumpit; praecordia cum uentriculo ab eadem parte indurescunt; sitis ingens oritur; dolor ad iugulum sicut iocinere uulnerato uenit.
					 
					 
						 At cum uulua percussa est, dolor inguinibus et coxis et feminibus est; sanguinis pars per uulnus, pars per naturale descendit; uomitus bilis insequitur. Quaedam obmutescunt, quaedam mente labuntur, quaedam sui conpotes neruorum oculorumque dolore urgeri se confitentur, morientesque eadem, quae corde uulnerato, patiuntur. 
					 
					 
						 Sin cerebrum membranaue eius uulnus accepit, sanguis per nares, quibusdam etiam per aures exit; fereque bilis uomitus insequitur. Quorundam sensus optunduntur, appellatique ignorant; quorundam trux uultus est; quorundam oculi quasi resoluti huc atque illuc mouentur; fereque tertio uel quinto die delirium accedit; multorum etiam nerui distenduntur. Ante mortem autem plerique fascias, quibus caput deligatum est, lacerant ac nudum uulnus frigori obiciunt.
					 
					 
						 Vbi stomachus autem percussus est, singultus et bilis uomitus insequitur; si quid cibi uel potionis adsumptum est, ea redditur cito. Venarum motus elanguescunt, sudores tenues oriuntur, per quos extremae partes frigescunt.
					 
					 
						 Communes uero ieiuni intestini et uentriculi uulnerati notae sunt: nam cibus et potio per uulnus exeunt; praecordia indurescunt; nonnumquam bilis per os redditur. Intestino tantum sedes inferior est. Cetera intestina icta uel stercus uel odorem eius exhibent.
					 
					 
						 Medulla uero, quae in spina est, discussa nerui resoluuntur aut distenduntur; sensus intercidit; interposito tempore aliquo sine uoluntate inferiores partes uel semen uel urinam uel etiam stercus excernunt.
					 
					 
						 At si saeptum transuersum percussum est, praecordia susum contrahuntur; spina dolet; spiritus rarus est; sanguis spumans fertur.
					 
					 
						 Vesica uero uulnerata dolent inguina: quod super pubem est, intenditur; pro urina sanguis, at ex ipso uulnere urina descendit. Stomachus adficitur: itaque aut bilem uomunt, aut singultiunt; frigus et ex eo mors sequitur.
					 
					 
						 His cognitis etiamnum quaedam alia noscenda ad omnia uulnera ulceraque, de quibus dicturi sumus, pertinentia. Ex his autem exit sanguis, sanies, pus. Sanguis omnibus notus est: sanies est tenuior hoc, uarie crassa et glutinosa et colorata. Pus crassissimum albidissimumque, glutinosius et sanguine et sanie. Exit autem sanguis ex uulnere recenti aut iam sanescente, sanies est inter utrumque tempus, pus ex ulcere iam ad sanitatem spectante.
						 Rursus et sanies et pus quasdam species Graecis nominibus distinctas habent. Est enim 
						
						quaedam sanies, quae uel hidros uel melitera nominatur; est pus, quod elaeodes appellatur. Hidros tenuis, subalbidus ex malo ulcere exit, maximeque ubi neruo laeso inflammatio secuta est. Melitera crassior et glutinosior, subalbida, mellique albo subsimilis.
						 Fertur haec quoque ex malis ulceribus, ubi nerui circa articulos laesi sunt, et inter haec loca maxime ex genibus. Elaeodes tenue, subalbidum, quasi unctum, colore atque pinguitudine oleo albo non dissimile; apparet in magnis ulceribus sanescentibus. Malus autem est sanguis nimium aut tenuis aut crassus, colore uel liuidus uel niger, aut pituita mixtus aut uarius: optimus calidus, ruber, modice crassus, non glutinosus.
						 Itaque protinus eius uulneris expedita magis curatio est, ex quo sanguis bonus fluxit. Itemque postea spes in is maior est, ex quibus melioris generis quaeque proueniunt. Sanies igitur mala est multa, nimis tenuis, liuida aut pallida aut nigra aut glutinosa aut mali odoris, aut quae ipsum ulcus et iunctam ei cutem erodit: melior est non multa, modice crassa, subrubicunda aut subalbida.
						 Hidros autem peior est multus, crassus, subliuidus aut subpallidus, glutinosus, ater, calidus, mali odoris: tolerabilior est subalbidus, qui cetera omnia contraria prioribus habet. Melitera autem mala est multa et percrassa: melior, quae tenuior et minus copiosa est. Pus inter haec optimum est; sed id quoque peius est multum, tenue, dilutum, magisque si ab initio tale est; itemque si colore sero simile, si pallidum, si liuidum, si faeculentum est; praeter haec, si male olet, nisi tamen locus hunc odorem excitat.
						 Melius est, quo minus est, quo crassius, quo albidius; itemque si leue est, si nihil olet, si aequale est: modo tamen conuenire et magnitudini uulneris et tempori debet. Nam plus ex maiore, plus nondum solutis inflammationibus naturaliter fertur. Elaeodes quoque peius est multum, et parum pingue: quo minus eius, quoque id ipsum pinguius, eo melius est.
					 
					 
						 Quibus exploratis, ubi aliquis ictus est qui seruari potest, protinus prospicienda duo sunt: ne sanguinis profusio neue inflammatio interemat. Si profusionem timemus, quod ex sede uulneris et ex magnitudine eius et ex impetu ruentis sanguinis intellegi potest, siccis 
						lin a mentis uulnus inplendum est, supraque imponenda spongia ex aqua frigida expressa ac manu super conprimenda.
						 Si parum sic sanguis conquiescit, saepius linamenta mutanda sunt, et si sicca parum ualent, aceto madefacienda sunt. Id uehemens ad sanguinem subprimendum est; ideoque quidam id uolneri infundunt. Sed alius rusus metus subest, ne nimis ualenter ibi retenta materia magnam inflammationem postea moueat. Quae res efficit, ut neque rodentibus medicamentis neque adurentibus et ob id ipsum inducentibus crustam sit utendum, quamuis pleraque ex his sanguinem supprimunt; sed, si semel ad ea decurritur, is potius, quae mitius idem efficiunt.
						 Quod si illa quoque profluuio uincuntur, uenae quae sanguinem fundunt adprehendendae, circaque id quod ictum est duobus locis deligandae intercidendaeque sunt, ut et in se ipsae coea n t, et nihilo minus ora praeclusa habeant. Vbi ne id quidem res patitur, possunt ferro candenti aduri. Sed etiam satis multo sanguine effuso ex eo loco, quo neque neruus neque musculus est, ut puta in fronte uel superiore capitis parte, commodissimum tamen est cucurbitulam admouere a diuersa parte, ut illuc sanguinis cursus reuocetur.
					 
					 
						 Et aduersus profusionem quidem in his auxilium est: aduersus inflammationem autem in ipso sanguinis cursu. Ea timeri potest, ubi laesum est uel os uel neruus uel cartilago uel musculus, aut ubi parum sanguinis pro modo uulneris fluxit. Ergo quotiens quid tale erit, sanguinem mature subprimere non oportebit, sed pati fluere, dum tutum erit; adeo ut, si parum fluxisse uidebitur, mitti quoque ex brachio debeat; utique si corpus iuuenile et robustum et exercitatum est, multoque magis si id uulnus ebrietas praecessit. Quod si musculus laesus uidebitur, praecidendus erit: nam percussus mortiferus est, praecisus sanitatem recipit.
					 
					 
						 Sanguine autem uel subpresso, si nimius erumpit, uel exhausto, si per se parum fluxit, longe optimum est uulnus glutinari. Potest autem id, quod uel in cute uel etiam in carne est, si nihil ei praeterea mali accedit. Potest caro alia parte dependens, alia inhaerens, 
						si tamen etiamnum integra est et coniunctione corporis fouetur. In is uero, quae glutinantur, duplex curatio est. Nam si plaga in molli parte est, sui debet, maximeque si discissa auris ima est uel imus nasus uel frons uel bucca uel palpebra uel labrum uel circa guttur cutis uel uenter.
						 Si uero in carne uulnus est hiatque neque in unum orae facile adtrahuntur, sutura quidem aliena est: inponendae uero fibulae sunt (ancteras Graeci nominant), quae oras, paululum tamen, contrahunt, quo minus lata postea cicatrix sit. Ex his autem colligi potest, id quoque, quod alia parte dependens alia inhaerebit, si alienatum adhuc non est, suturam an fibulam postulet. Ex quibus neutra ante debet imponi, quam intus uolnus purgatum est, ne quid ibi concreti sanguinis relinquatur.
						 Id enim et in pus uertitur, et inflammationem mouet, et glutinari uolnus prohibet. Ne lin a mentum quidem, quod subprimendi sanguinis causa inditum est, ibi relinquendum est: nam id quoque inflammat. Conprehendi uero sutura uel fibula non cutem tantum sed etiam aliquid ex carne, ubi suberit haec, oportebit, quo ualentius haereat neque cutem abrumpat. Vtraque optima est ex acia molli non nimis torta, quo mitius corpori insidat, utraque neque nimis rara neque nimis crebra inicienda est.
						 Si nimis rara est, non continet; si nimis crebra est, uehementer adficit, quia quo saepius acus corpus transuit quoque plura loca iniectum uinculum mordet, eo maiores inflammationes oriuntur magisque aestate. Neutra etiam uim ullam desiderat, sed eatenus utilis est, qua cutis ducentem quasi sua sponte subsequitur. Fere tamen fibulae latius uulnus esse patiuntur, sutura oras iungit, quae ne ipsae quidem inter se contingere ex toto debent, ut, si quid intus umoris concreuerit, sit qua emanet.
						 Si quod uulnus neutrum horum recipit, id tamen purgari debet. Deinde omni uulneri primo inponenda est spongia ex aceto expressa: si sustinere aliquis aceti uim non potest, uino utendum est. Leuis plaga iuuatur 
						etiam, si ex aqua frigida expressa spongia inponitur. Sed ea quocumque modo inposita est, dum madet, prodest; itaque ut inarescat, non est committendum.
						 Licetque sine peregrinis et conquisitis et compositis medicamentis uulnus curare. Sed si quis huic parum confidit, imponere medicamentum debet, quod sine sebo compositum sit ex is, quae cruentis uulneribus apta esse proposui: maximeque, si caro est, barbarum; si nerui uel cartilago uel aliquid ex eminentibus, quales aures uel labra sunt, Poly id i s ph ragidem: Alexandrinum quoque uiride neruis idoneum est; eminentibusque partibus ea, quam Graeci rhaptusam uocant.
						 Solet etiam colliso corpore exigua parte findi cutis. Quod ubi incidit, non alienum est scalpello latius aperire, nisi musculi neruique iuxta sunt; quos incidi non expedit. Vbi satis d i ductum est, medicamentum imponendum est. At si id, quod collisum est, quamuis parum d i ductum est, latius tamen aperiri propter neruos aut musculos non licet, adhibenda sunt ea, quae umorem leniter extrahant, praecipueque ex his id, quod rhypodes uocari proposui.
						 Non alienum est etiam, ubicumque uulnus graue est, imposito quo id iuuetur, insuper circumdare lanam sucidam ex aceto et oleo; uel cataplasma, si mollis is locus est, quod leniter reprimat; si neruosus aut musculosus, quod emolliat.
					 
					 
						 Fascia uero ad uulnus deligandum lintea aptissima est eaque lata esse debet, ut semel iniecta non uulnus tantum sed paululum utrimque etiam oras eius conprehendat. Si ab altera parte caro magis recessit, ab ea melius adtrahitur; si aeque ab utraque, transuersa conprehendere oras debet; aut si id uulneris ratio non patitur, media primum inicienda est, ut tum in utramque partem ducatur.
						 Sic autem deliganda est, ut et contineat neque adstringat. Quod non continetur, elabitur: quod nimis adstrictum est, cancro periclitabitur. Hieme saepius fascia circumire debet, aestate quotiens necesse est; tum extrema pars eius inferioribus acu adsuenda est: nam nodus ulcus laedit, nisi tamen longe est.
					 
					 
						 Illo neminem decipi decet, ut propriam uiscerum curationem requirat: de quibus supra posui. Nam plaga ipsa curanda extrinsecus uel sutura uel alio medicinae genere est: in uisceribus nihil mouendum est, nisi ut, si quid ex iocinere aut liene aut pulmone dumtaxat extremo dependet, praecidatur. Alioqui uolnus interius ea uictus ratio eaque medicamenta sanabunt, quae cuique uisceri conuenire superiore libro posui.
					 
					 
						 His ita primo die ordinatis, homo lecto conlocandus est; isque, si graue uulnus est, abstinere, quantum uires patiuntur, ante inflammationem cibo debet: bibere, donec sitim finiat, aquam calidam; uel, si aestas est ac neque febris neque dolor est, etiam frigidam.
						 Adeo tamen nihil perpetuum est, sed semper pro ui corporis aestimandum, ut inbecillitas etiam cibum protinus facere necessarium possit, tenuem scilicet et exiguum, qui tantum sustineat; multique etiam ex profluuio sanguinis intermorientes ante ullam curationem uino reficiendi sunt, quod alioqui inimicissimum uulneri est.
					 
					 
						 Nimis uero intumescere uulnus periculosum; nihil intumescere periculosissimum est: illud indicium est magnae inflammationis, hoc emortui corporis. Protinusque, si mens homini consistit, si nulla febris accessit, scire licet mature uulnus sanum fore. Ac ne febris quidem terrere debet, si in magno uulnere, dum inflammatio est, permanet. Illa perniciosa est, quae uel leui uulneri superuenit, uel ultra tempus inflammationis durat, uel delirium mouet; uel, si neruorum rigor aut distentio, quae ex uulnere orta est, eam non finit.
						 Vomitus quoque bilis non uoluntarius, uel protinus ut percussus est aliquis, uel dum inflammatio manet, malum signum est in is dumtaxat, quorum uel nerui, uel etiam neruosi loci uulnerati sunt. Sponte tamen uomere non alienum est, praecipue is, quibus in consuetudine fuit: sed neque protinus post cibum, neque iam inflammatione orta, neque cum in superioribus partibus plaga est.
					 
					 
						 Biduo sic uulnere habito, tertio die id aperiundum, de tergendaque sanies ex aqua frigida est, eademque rursus inicienda. Quinto iam die, quanta inflammatio futura est, se ostendit. Quo die rursus detecto uulnere considerandus color est. Qui si liuidus aut pallidus aut uarius aut niger est, scire licet malum uulnus esse; idque quandocumque animaduersum est, terrere nos potest. Album aut rubicundum esse ulcus commodissimum est: item cutis dura, crassa, dolens periculum ostendit.
						 Bona signa sunt, ubi haec sine dolore tenuis et mollis est. Sed si glutinatur uulnus aut leuiter intumuit, eadem sunt inponenda, quae primo fuerunt: si grauis inflammatio est neque glutinandi spes est, ea, quae pus moueant. Iamque aquae quoque calidae necessarius usus est, ut et materiam digerat et duritiam emolliat et pus citet. Ea sic temperanda est, ut manu contingenti iucunda sit, usque adeo adhibenda, donec aliquid ex tumore minuisse coloremque ulceri magis naturalem reddidisse uideatur.
						 Post id fomentum, si lat e 
						plaga non patet, inponi protinus emplastrum debet, maximeque si grande uulnus est, tetrapharmacum; si in articulis, digitis, locis cartilaginosis, rhypodes : et si latius hiat, idem illud emplastrum liquari ex irino unguento oportet eoque inlita li n amenta disponi per plagam; deinde emplastrum supra dari, et super id sucidam lanam. Minusque etiam quam primo fasciae adstringendae sunt.
					 
					 
						 Proprie quaedam in articulis uisenda sunt, in quibus, si praecisi nerui sunt, qui continebant, debilitas eius partis sequitur. Si id dubium est, et ex acuto telo plaga est, ea transuersa commodior est; si retuso et graui, nullum in figura discrimen est. Sed uidendum est, pus supra articulum an infra nascatur. Si sub eo nascitur albumque et crassum diu fertur, neruum praecisum credibile est, magisque quo maiores dolores inflammationesque et quo maturius excitatae sunt.
						 Quamuis autem non abscisus neruus est, tamen si circa tumor durus diu permanet, necesse est et diuturnum ulcus esse et sano quoque eo 
						
						tumorem permanere; futurumque est ut tarde membrum id uel extendatur uel contrahatur. Maior tamen in extendendo mora est, ubi recuruato curatio adhibita est, quam in recuruando eo, quod rectum continuerimus. Conlocari quoque membrum quod ictum est ratione certa debet.
						 Si glutinandum est, ut superius sit: si in inflammationibus est, ut in neutram partem inclinatum sit: si iam pus profluit, ut deuexum sit. Optimum etiam medicamentum quies est: moueri, ambulare nisi sanis alienum est. Minus tamen is periculosum, qui in capite uel brachiis quam qui in inferioribus partibus uulnerati sunt. Minimeque ambulatio conuenit femine aut crure aut pede laborante.
						 Locus, in quo cubabit, tepidus esse debebit. Balneum quoque, dum parum uulnus purum est, inter res infestissimas est: nam id et umidum et sordidum reddit, ex quibus ad cancrum transitus esse consueuit. Leuis frictio recte adhibetur, sed is partibus, quae longius absunt a uulnere.
					 
					 
						 Inflammatione finita uulnus purgandum est. Et id optime faciunt tincta in melle li n amenta, supraque idem emplastrum uel enneapharmacum dandum est. Tum demum uero purum ulcus est, cum rubet, ac nimium neque siccum neque umidum est. At quodcumque sensu caret, quod non naturaliter sen t it, quod nimium aut aridum aut umidum est, quod aut albidum aut pallidum aut liuidum aut nigrum est, id purum non est.
					 
					 
						 Purgato, sequitur ut impleatur; iamque calida aqua eatenus necessaria est, ut sanies remoueatur. Lanae sucidae superuacuus usus est: lota melius circumdatur. Ad implendum autem uulnus proficiunt quidem etiam medicamenta aliqua: itaque ea adhiberi non alienum est, ut buturum cum rosa et exigua mellis parte; aut cum eadem rosa tetrapharmacum; aut ex rosa li n amenta.
						 Plus tamen proficit balneum rarum, cibi boni suci, uitatis omnibus acribus, sed iam pleniores: nam et auis et uenatio et suilla elixa dari potest. Vinum omnibus, dum febris, inflammatio inest, alienum est: itemque usque cicatricem, si nerui musculiue uulnerati sunt; etiam, si alte caro. At si plaga in summa cute generis tutioris est, potest non peruetus, modice tamen 
						datum, ad implendum quoque proficere.
						 Si quid molliendum est, quod in neruosis locis musculosisque necessarium est, cerato quoque super uulnus utendum est. At si caro supercreuit, modice reprimit siccum lin a mentum, uehementius squama aeris. Si plus est, quod tolli opus est, adhibenda sunt etiamnum uehementiora, quae corpus exedunt. Cicatricem post omnia haec commode inducit Lycium ex passo aut lacte dilutum, uel etiam per se impositum siccum lin a mentum.
					 
					 
						 Hic ordo felicis curationis est. Sed quaedam tamen periculosa incidere consuerunt: interdum enim uetustas ulcus occupat, induciturque ei callus, et circum orae crassae liuent; post quae quicquid medicamentorum ingeritur, parum proficit; quod fere neglegenter curato ulceri superuenit. Inter dum uel ex nimia inflammatione, uel ob aestus inmodicos, uel ob nimia frigora, uel quia nimis uulnus adstrictum est, uel quia corpus aut senile aut mali habitus est, cancer occupat.
						 Id genus a Graecis diductum in species est, nostris uocabulis non est.
					 
					 Omnis autem cancer non solum id corrumpit, quod occupauit, sed etiam serpit; deinde aliis aliisque signis discernitur. Nam modo super inflammationem rubor ulcus ambit, isque cum dolore procedit (erysipelas Graeci nominant); modo ulcus nigrum est, quia caro eius corrupta est, idque uehementius etiam put r escendo intenditur ubi uulnus umidum est et ex nigro ulcere umor pallidus fertur malique odoris est 
						carunculaeque corruptae:
						 interdum etiam nerui ac membranae resoluuntur, specillumque demissum descendit aut in latus aut deorsum, eoque uitio nonnumquam os quoque adficitur; modo oritur ea, quam Graeci gangrenam appellant. Priora in qualibet parte corporis fiunt: hoc in prominentibus membris, id est, inter ungues et alas uel inguina, fereque in senibus uel in is, quorum corpus mali habitus est. Caro in ulcere uel nigra uel liuida est, sed sicca et arida; proxumaque cutis plerumque subnigris pustulis impletur; deinde ei proxima uel pallida uel liuida, fereque rugosa, sine sensu est; ulterior in 
						 inflammatione est. Omniaque ea simul serpunt; ulcus in locum pus t ulosum, pus t ulae in eum, qui pallet aut liuet, pallor aut liuor in id, quod inflammatum 
						est, inflammatio in id, quod integrum est, transit.
						 Inter haec deinde febris acuta oritur ingensque sitis: quibusdam etiam delirium: alii, quamuis mentis suae compotes sunt, balbutiendo tamen uix sensus suos explicant; incipit adfici stomachus; fit foedi spiritus ipse odoris. Atque initium quidem eius mali recipit curationem; ubi uero penitus insedit, insanabile est; plurimique sub frigido sudore moriuntur.
					 
					 
						 Ac pericula quidem uulnerum haec sunt. Vetus autem ulcus scalpello concidendum est, excidendaeque eius orae, et, quicquid super eas liuet, aeque incidendum. Si uaricula intus est, quae id sanari prohibet, ea quoque excidenda. Deinde, ubi sanguis emissus nouatumque uulnus est, eadem curatio adhibenda, quae in recentibus uulneribus exposita est. Si scalpello aliquis uti non uult, potest sanare id emplastrum, quod ex ladano fit, et cum ulcus sub eo exesum est, id, quo cicatrix inducitur.
					 
					 
						 Id autem, quod erysipelas uocari dixi, non solum uulneri superuenire sed sine hoc quoque oriri consueuit, atque interdum periculum maius adfert, utique si circa ceruices aut caput constitit.— Oportet, si uires patiuntur, sanguinem mittere; deinde imponere simul reprimentia et refrigerantia, maximeque cerussam solani suco, aut Cimoliam cretam aqua pluuiali exceptam; aut ex eadem aqua subactam farinam cupresso adiecta aut, si tenerius corpus est, lenticulam.
						 Quicquid inpositum est, betae folio contegendum et super linteolum frigida aqua madens inponendum. Si per se refrigerantia parum proderunt, miscenda erunt hoc modo: sulpuris P. #1108 I; cerussae, croci singulorum P. #1108 X II S. ; eaque cum uino conterenda sunt, et id his inlinendum: aut si durior locus est, solani folia contrita suillae adipi miscenda sunt et inlita linteolo superinicienda.
					 
					 
						 At si nigrities est nequedum serpit, imponenda sunt, quae carnem putrem lenius edunt, repurgatumque ulcus sic ut cetera nutriendum est. Si magis putre est, iamque procedit ac serpit, opus est uehementius erodentibus. Si ne haec quidem euincunt, aduri locus debet, donec ex eo nullus umor feratur: nam quod sanum est, siccum 
						est, cum aduritur.
						 Post ustionem putris ulceris superponenda sunt, quae crustas a uiuo resoluant: eas escharas Graeci nominant. Vbi eae exciderunt, purgandum ulcus maxime melle et resina est: sed aliis quoque purgari potest, quibus purulenta curantur; eodemque modo ad sanitatem perducendum est.
					 
					 
						 Gangrenam uero, si nondum plane tenet, sed adhuc incipit, curare non difficillimum est, utique in corpore iuuenili; et magis etiam si musculi integri sunt, si nerui uel laesi non sunt uel leuiter adfecti sunt, neque ullus magnus articulus nudatus est, aut carnis in eo loco paulum est, ideoque non multum, quod putresceret, fuit, consistitque eo loco uitium;
						 quod maxime fieri in digito potest.—In eiusmodi casu primum est, si uires patiuntur, sanguinem mittere; deinde quicquid aridum est et intentione quadam proximum quoque locum male habet, usque eo sanum corpus concidere. Medicamenta uero, dum malum serpit, adhibenda nulla sunt, quae pus mouere consuerunt; ideoque ne aqua quidem calida. Grauia quoque, quamuis reprimentia, aliena sunt; sed his quam leuissimis opus est; superque ea, quae inflammata sunt, utendum est refrigerantibus.
						 Si nihilo magis malum constitit, uri, quod est inter integrum ac uitiatum locum, debet: praecipueque in hoc casu petendum non a medicamentis solum sed etiam a uictus ratione praesidium est: neque enim id malum nisi corrupti uitiosique corporis est. Ergo primo, nisi inbecillitas prohibet, abstinentia utendum; deinde danda quae per cibum potionemque aluum ideoque etiam corpus adstringant, sed ea leuia. Postea si uitium constitit, inponi super uulnus eadem debent, quae in putri ulcere praescripta sunt.
						 Ac tum quoque ut plenioribus cibis uti licebit ex media materia, sic tamen non nisi aluum corpusque siccantibus; aqua uero pluuia ti li frigida. Balneum, nisi iam certa fiducia redditae sanitatis est, alienum est: siquidem emollitum in eo uulnus cito rursus eodem malo adficitur. Solent uero nonnumquam nihil omnia auxilia proficere ac nihilo minus serpere is cancer. Inter quae, miserum sed unicum auxilium est, ut cetera pars corporis tuta sit, membrum, quod paulatim emoritur, abscidere.
					 
					 
						 Hae grauissimorum uulnerum curationes sunt. Sed ne illa quidem neglegenda, ubi integra cute interior pars conlisa est; aut ubi derasum adtritumue aliquid est; aut ubi surculus corpori infixus est; aut ubi tenue sed altum uulnus insedit.
					 
					 In primo casu commodissimum est malicorium ex uino coquere, interioremque eius partem conterere et cerato miscere ex rosa facto, idque superponere: deinde, ubi cutis ipsa exasperata est, inducere lene medicamentum, quale lipara est.
					 
					 
						 Dera s so uero detritoque imponendum est emplastrum tetrapharmacum, minuendusque cibus et uinum subtrahendum. Neque id, quia non habebit altiores ictus, contemnendum erit: siquidem ex eiusmodi casibus saepe cancri fiunt. Quod si leuius id erit et in parte exigua, contenti esse poterimus eodem leni medicamento.
					 
					 Surculum uero, si fieri potest, oportet uel manu uel etiam ferramento eicere. Si uel praefractus est uel altius descendit, quam ut id ita fieri possit, medicamento euocandus est.
						 Optume autem educit superinposita harundinis radix, si tenera est, protinus contrita; si iam durior, ante in mulso decocta; cui semper mel adiciendum est aut aristolochia cum eodem melle. Pessima ex surculis harundo est, quia aspera est: eademque offensa etiam in f i lice est. Sed usu cognitum est utramque aduersus alteram medicamentum esse, si contrita superinposita est. Facit autem idem in omnibus surculis, quodcumque medicamentum extrahendi uim habet.
					 
					 Idem altis tenuibusque uulneribus aptissimum est. Priori rei Philocratis, huic Hecataei emplastrum maxime conuenit.
					 
					 
						 Vbi uero in quolibet uulnere uentum ad inducendam cicatricem est, quod perpurgatis iam repletisque ulceribus necessarium est, primum ex aqua frigida lin a mentum, dum caro alitur; deinde iam, cum continenda est, siccum imponendum est, donec cicatrix inducatur. Tum deligari super album plumbum oportet quo et reprimitur cicatrix et colorem maxime corpori sano similem accipit.
						 Idem radix siluestris cucumeris praestat, idem compositio, quae habet: elateri 
						P. #1108 I; spumae argenti P. #1108 II; unguenti pondo #1108 IIII. Quae excipiuntur resina terebenthina, donec emplastri crassitudo ex omnibus fiat. Ac nigras quoque cicatrices leniter purgant paribus portionibus mixta aerugo, plumbum elotum, eademque rosa coacta; siue unguitur cicatrix, quod in facie fieri potest; siue id ut emplastrum inponitur, quod in aliis partibus commodius est.
						 At si uel excreuit cicatrix uel concaua est, stultum est decoris causa rursus et dolorem et medicinam sustinere. Alioqui res utrique succurri patitur, siquidem utraque cicatrix exulcerari scalpello potest. Si medicamentum aliquis mauult, idem efficiunt compositiones eae, quae corpus exedunt. Cute exulcerata super eminentem carnem exedentia medicamenta coicienda sunt, super concauam implentia, donec utrumque ulcus sanae cuti aequetur; et tum cicatrix inducatur.

Dixi de is uulneribus, quae maxime per tela inferuntur. Sequitur, ut de is dicam, quae morsu fiunt, interdum hominis, interdum simiae, saepe canis, nonnumquam ferorum animalium aut serpentium. Omnis autem fere morsus habet quoddam uirus: itaque si uehemens uulnus est, cucurbitula admouenda est; si leuius, protinus emplastrum iniciendum, praecipueque Diogen i .
						 Si id non est, quodlibet ex is, quae aduersus morsus proposui: si ea non sunt, uiride Alexandrinum: si ne id quidem est, quodlibet non pingue ex is, quae recentibus uulneribus accommodantur. Sal quoque his, praecipueque ei, quod canis fecit, medicamentum est, si manus uulneri inponitur superque id duobus digitis uerberatur: exaniat enim; ac salsamentum quoque recte super id uulnus deligatur.
					 
					 
						 Vtique autem si rabiosus canis fuit, cucurbitula uirus eius extrahendum est; deinde si locus neque neruosus neque musculosus est, uulnus id adurendum est: si uri non potest, sanguinem homini mitti non alienum est. Tum usto quidem uulneri superimponenda quae ceteris ustis sunt: ei uero, quod expertum ignem non est, ea medicamenta, quae uehementer exedunt. Post quae nullo nouo magisterio, 
						sed iam supra posito ulcus erit implendum et ad sanitatem perducendum.
						 Quidam post rabiosi canis morsum protinus in balineum mittunt ibique patiuntur desudare, dum uires corporis sinunt, ulcere adaperto, quo magis ex eo quoque uirus destillet; deinde multo mera c oque uino accipiunt, quod omnibus uenenis contrarium est. Idque cum ita per triduum factum est, tutus esse homo a periculo uidetur.
					 
					 
						 Solet autem ex eo uulnere, ubi parum occursum est, aquae timor nasci (hydrophobas Graeci appellant), miserrimum genus morbi, in quo simul aeger et siti et aquae metu cruciatur; quo oppressis in angusto spes est. Sed unicum tamen remedium est, neque opinantem in piscinam non ante ei prouisam proicere. Et si natandi scientiam non habet, modo mersum bibere pati, modo attollere: si habet, interdum deprimere, ut inuitus quoque aqua satietur: sic enim simul et sitis et aquae metus tollitur.
						 Sed aliud periculum excipit, ne infirmum corpus in aqua frigida uexatum neruorum distentio absumat. Id ne incidat, a piscina protinus in oleum calidum demittendus est. Antidotum autem praecipue id, quod primo loco posui, ubi id non est, aliud, si nondum aeger aquam horret, potui ex aqua dandum est; et si amaritudine offendit, mel adiciendum est: si iam is morbus occupauit, per catapotia sumi potest.
					 
					 
						 Serpentium quoque morsus non nimium distantem curationem desiderant, quamuis in ea multum antiqui uariarunt, ut in singula anguium genera singula medendi genera praeciperent aliique alia: sed in omnibus eadem maxime proficiunt.—Igitur in primis super uulnus id membrum deligandum est, non tamen nimium uehementer, ne torpeat; deinde uenenum extrahendum est. Id cucurbitula optume facit. Neque alienum est ante scalpello circa uulnus incidere, quo plus uitiati iam sanguinis extrahatur.
						 Si cucurbitula non est, quod tamen uix incidere potest, tum quodlibet simile uas, quod idem possit; si ne id quidem est, homo adhibendus est, qui id uulnus exsugat. Neque Hercules scientiam praecipuam habent ii, qui Psylli nominantur, sed audaciam usu ipso confirmatam. Nam uenenum serpentis, ut 
						
						quaedam etiam uenatoria uenena, quibus Galli praecipue utuntur, non gustu, sed in uulnere nocent.
						 Ideoque colubra ipsa tuto estur, ictus eius occidit; et si stupente ea, quod per quaedam medicamenta circulatores faciunt, in os digitum quis indidit neque percussus est, nulla in ea saliua noxa est. Ergo quisquis exemplum Psylli secutus id uulnus exsuxerit, et ipse tutus erit et tutum hominem praestabit. Illud ne intereat ante debebit adtendere, ne quod in gingiuis palatoue aliaue parte oris ulcus habeat.
						 Post haec is homo loco calido conlocandus est, sic ut id quod percussum erit, in inferiorem partem inclinetur. Si neque qui exsugat neque cucurbitula est, sorbere oportet ius anserinum uel ouillum uel uitulinum et uomere, uiuum autem gallinaceum pullum per medium diuidere et protinus calidum super uolnus imponere, sic ut pars interior corpori iungatur. Facit id etiam haedus agnusue discissus, et calida eius caro statim super uolnus imposita. Emplastra quoque si qua * * supra conprehensa sunt; aptissimumque est uel Ephesium uel id, quod ei subiectum est.
						 Praesensque in aliquo antidoto praesidium est: si id non est, necessarium est exsorbere potionem meri uini cum pipere, uel quidlibet aliud quod calori mouendo est, ne umorem intus coire patiatur: nam maxima pars uenenorum frigore interemit. Omnia etiam urinam mouentia, quia materiam extenuant, utilia sunt.
					 
					 
						 Haec aduersus omnes ictus communia sunt. Vsus tamen ipse docuit eum, quem aspis percussit, acetum potius bibere debere . Quod demonstrasse dicitur casus cuiusdam pueri, qui cum ab hac ictus esset et partim ob ipsum uolnus partim ob inmodicos aestus siti premeretur ac locis siccis alium umorem non reperiret, acetum, quod forte secum habebat, ebibit et liberatus est, credo, quoniam id, quamuis refrigerandi uim habet, tamen habet etiam dissupandi; quo fit, ut 
						terra respersa eo spumet. Eadem ergo ui uerisimile est spissescentem quoque intus umorem hominis ab eo discuti et sic dari sanitatem.
					 
					 
						 In quibusdam etiam aliis serpentibus quaedam auxilia certa satis nota sunt. Nam scorpio sibi ipse pulcherrimum medicamentum est. Quidam contritum cum uino bibunt: quidam eodem modo contritum super uolnus imponunt: quidam super prunam eo imposito uolnus suffumigant, undique ueste circumdata, ne is fumus dilabatur; tum carbonem eius super uolnus deligant.
						 Bibere autem oportet herbae solaris, quam heliotropion Graeci uocant, semen uel certe folia ex uino. Super uolnus uero etiam furfures ex aceto uel ruta siluatica recte imponitur uel cum melle sal tostus. Cognoui tamen medicos, qui a scorpione ictis nihil aliud quam ex bracchio sanguinem miserunt.
					 
					 
						 Et ad scorpionis autem et aranei ictum alium cum ruta recte miscentur, ex oleoque contritum superinponitur.
					 
					 
						 At si cerastes aut dipsas aut haemorrhois percussit, p oli quod Aegyptiae fabae magnitudinem aequet, arfactum ut in duas potiones diuidendum est, sic ut ei rutae paulum adiciatur. Trifolium quoque et mentastrum et cum aceto panaces aeque proficiunt. Costumque et casia et cinnamomum recte per potionem adsumuntur.
					 
					 
						 Aduersus chelydri uero ictum panaces aut laser, quod sit scrip. III S. [#1108 I], uel porri sucus cum hemina uini sumendus est , et edenda multa satureia. Imponendum autem super uulnus stercus caprinum ex aceto coctum, aut ex eodem hordiacia farina, aut ruta uel nepeta cum sale contrita melle adiecto. Quod in eo quoque uulnere, quod cerastes fecit, aeque ualet.
					 
					 
						 Vbi uero phalangium nocuit, praeter eam curationem, quae manu redditur, saepe homo demittendus in solium est; dandusque 
						ei murrae et uuae t a miniae par modus ex passi hemina; uel radiculae semen aut lolii radix ex uino; et super uulnus furfures ex aceto coctae; imperandumque, ut is conquiescat. 
					 
					 
						 Verum haec genera serpentium et peregrina et aliquanto magis pestifera sunt, maximeque aestuosis locis gignuntur. Italia frigidioresque regiones hac quoque parte salubritatem habent, quod minus terribiles angues edunt. Aduersus quos satis proficit herba Vettonica uel Cantabrica uel centaurios uel argimonia uel trixago uel personina uel marinae pastinacae, uel singulae binaeue tritae et cum uino potui datae * * * sunt et super uulnus impositae. Illud ignorari non oportet, omnis serpentis ictum et ieiuni et ieiuno magis nocere; ideoque perniciosissimae sunt cum incubant, utilissimumque est, ubi ex anguibus metus est, non ante procedi quam quis aliquid adsumpsit.
					 
					 
						 Non tam ex facil i is opitulari est, qui uenenum uel in cibo uel in potione sumpserunt, primum quia non protinus sentiunt, ut ab angue icti; ita ne succurrere quidem statim sibi possunt; deinde quia noxa non a cute sed ab interioribus partibus incipit. Commodissimum est tamen, ubi primum sensit aliquis, protinus oleo multo epoto uomere; deinde ubi praecordia exhausit, bibere antidotum: si id non est, uel merum uinum.
					 
					 
						 Sunt tamen quaedam remedia propria aduersus quaedam uenena, maximeque leuiora. Nam si cantharidas aliquis ebibit, panaces cum * * contusa uel galban um uino adiecto dari, uel lac per se debet.
					 
					 
						 Si cicutam, uinum merum calidum cum ruta quam plurimum ingerendum est; deinde is uomere cogendus; posteaque laser ex uino dandum: isque, si febre uacat, in calidum balneum mittendus; si non uacat, unguendus ex calfacientibus est. Post quae quies ei necessaria est.
					 
					 Si hyoscyamum, feruens mulsum bibendum est, aut quodlibet lac, maxime tamen asininum. 
						@@Si cerussam, ius maluae uel ius glandis ex uino contritae maxime prosunt.
					 
					 
						 Si sanguisuga epota est, acetum cum sale bibendum est. Si lac intus coiit, aut passum aut coagulum aut cum aceto laser.
					 
					 Si fungos inutiles quis adsumpsit, radicula aut †pota aut cum sale et aceto edenda est. Ipsi uero hi et specie quidem discerni possunt ab utilibus et cocturae genere idonei fieri. Nam siue ex oleo inferuerunt, siue piri surculus cum his inferuuit, omni noxa uacant.
					 
					 
						 Adustis quoque locis extrinsecus uis infertur: itaque sequi uidetur, ut de his dicam. Haec autem optime curantur folio aut lilii aut linguae caninae aut betae in uetere uino oleoque decoctis; quorum quidlibet protinus impositum ad sanitatem perducit. Sed diuidi quoque curatio potest in ea, quae mediocriter exedentia reprimentiaque primo et pusulas prohibeant et summam pel l iculam exasperent; deinde ea, quae lenia ad sanitatem perducant. Ex prioribus est lenticulae cum melle farina uel myrra cum uino uel creta Cimolia cum turis cortice contrita et aqua coacta atque, ubi usus necessitas incidit, aceto diluta.
						 Ex insequentibus quaelibet lipara: sed idonea maxime est, quae uel plumbi recrementum uel uitellos habet. Est etiam illa adustorum curatio, dum inflammatio est, impositam habere cum melle lenticulam: ubi ea declinauit, farina m cum ruta uel porro uel marrubio, donec crustae cadant; tum eruum cum melle aut irim aut resinam terebinthinam, donec ulcus purum sit; nouissime siccum lin a mentum.

Ab his, quae extrinsecus incidunt, ad ea ueniendum est, quae interius corrupta aliqua corporum parte nascuntur. Ex quibus non aliud carbunculo peius est. Eius ha e notae sunt: rubor est, superque eum non nimium pusulae eminent, maxime nigrae, interdum subliuidae aut pallidae: in his sanies esse uidetur. Infra color niger est: ipsum corpus aridum et durius quam naturaliter oportet; circaque quasi crusta est, eaque inflammatione cingitur: neque in eo loco leuari cutis potest, sed inferiori carni quasi adfixa est.
						 Somnus urguet, nonnunquam horror aut febris oritur, aut utrunque. Idque uitium subteractis quasi quibusdam radicibus serpit, interdum celerius, interdum tardius: supra quoque procedens inalbescit, dein liuidum fit, circumque exiguae pustulae oriuntur; et si circa stomachum faucesue incidit, 
						subito spiritum saepe elidit.—Nihil melius est quam protinus adurere; neque id graue est: nam non sentit, quoniam ea caro mortua est; finisque adurendi est, dum ex omni parte sensus doloris est.
						 Tum deinde uulnus sicut cetera adusta curandum est: sequitur enim sub medicamentis erodentibus crusta undique a uiua carne d i ducta, quae trahit secum quicquid corruptum erat; purusque iam sinus curari potest implentibus. At si in summa cute uitium est, possunt succurrere quaedam uel exedentia tantum uel etiam adurentia.
						 Vis pro magnitudine adhibenda est. Quodcunque uero medicamentum im positum est, si satis proficiet, protinus a uiuo corruptam partem resoluit; certaque esse fiducia potest f o re, ut undique uitiosa caro exc i dat, qua huiusce rei medicamen exest. Si id non fit medicamentum malo uincitur, utique ad ustionem properandum est. Sed in eiusmodi casu abstinendum a cibo, a uino est: aquam liberaliter bibere expedit. Magisque ea seruanda sunt, si febricula quoque accessit.
					 
					 
						 Non idem periculum carcinoma adfert, nisi imprudentia curantis agitatum est. Id uitium fit maxime in superioribus partibus, circa faciem, nares, aures, labra, mammas feminarum: †et in ulcere autem aut splene hoc nascitur. Circa locum aliqu a quasi puncta sentiuntur; isque immobilis, inaequalis tumet, interdum etiam torpet. Circa eum inflatae uenae quasi recuruantur, haeque pallent aut liuent, nonnunquam etiam in quibusdam delitescunt; tactusque is locus aliis dolorem adfert, in aliis sens um non habet.
						 Et non n unquam sine ulcere durior aut mollior est quam esse naturaliter debet: nonnunquam isdem omnibus ulcus accedit. Interdumque nullam habet proprietatem, interdum simile is est, quae uocant Graeci condyl o mata aspr itu dine quadam et magnitudine; colorque eius ruber est aut lenticulae similis. Neque tuto fer i tur: nam protinus aut resolutio neruorum aut distentio insequitur. Saepe homo ictus ommutescit, atque eius anima deficit: quibusdam etiam, si id ipsum pressum est, quae circa sunt, intenduntur et intumescunt. Ob quae pessimum id genus est.
						 Fereque primum id fit, quod cacoethes a Graecis nominatur; deinde ex eo id carcinoma, quod sine ulcere est; deinde ulcus, ex eo thymium. Tolli nihil nisi cacoethes potest: reliqua curationibus inritantur; et quo maior uis 
						adhibita est, eo magis. Quidam usi sunt medicamentis adurentibus, quidam ferro adusserunt, quidam scalpello exciderunt: neque ulla unquam medicina prof e cit, sed adusta protinus concitata sunt et increuerunt, donec occiderent.
						 Excisa, etiam post inductam cicatricem, tamen reuerterunt et causam mortis adtulerunt: cum interim plerique nullam uim adhibendo, qua tollere id malum temptent, sed imponendo tantum lenia medicamenta, quae quasi blandiantur, quominus ad ultimam senectutem perueniant, non prohibentur. Discernere autem cacoethes, quod curationem recipit, a carcinomate, quod non recipit, nemo scire * potest sed tempore et experimento.
						 —Ergo ubi primum id uitium notatum est, imponi debent medicamenta adurentia. Si leuatur malum, minuuntur eius indicia, procedere curatio potest et ad scalpellum et ad ustionem. Si protinus inritatum est, scire licet iam carcinoma esse, remouendaque sunt omnia acria, omnia uehementia. Sed si sine ulcere is locus durus est, imponi ficum quam pinguissimam aut rypodes emplastrum satis est.
						 Si ulcus aequale est, ceratum ex rosa iniciendum est, adiciendusque ei puluis ex contrita testa, ex qua faber ferrarius tinguere candens ferrum solitus est. Si id nimium supercreuit, temptanda squama aeris est, quae lenissima ex adurentibus est, eatenus ne quid eminere patiatur; sed ita, si nihil exacerbauit: si minus, eodem cerato contenti esse debebimus.
					 
					 
						 Est etiam ulcus, quod ΘΗΡΙΩΜΑ Graeci uocant. Id et per se nascitur et interdum ulceri ex alia causa facto superuenit. Color est uel liuidus uel niger, odor foedus, multus et muc c i s similis umor. Ipsum ulcus neque tactum neque medicamentum sentit: prurigine tantum mouetur. At circa dolor est et inflammatio; interdum etiam febris oritur, nonnunquam ex ulcere sanguis erumpit.
						 Atque id quoque malum serpit. Quae omnia saepe intenduntur fitque ex his ulcus, quod phagedainam Graeci uocant, quia celeriter serpendo penetrandoque usque ossa corpus uorat. Id ulcus inaequale est, caeno simile; inestque multus umor glutinosus; odor intolerabilis, maiorque quam pro modo ulceris inflammatio. Vtrunque, sicut omnis cancer, fit maxime in senibus uel is, quorum corpora mali habitus sunt.—Curatio utriusque eadem est, sed in maiore malo magis necessaria.
						 Ac primum a uictus ratione ordinandus est, ut quiescat in lectulo, ut primis diebus a cibo abstineat, aquam quam plurimam adsumat; aluus quoque ei ducatur; dein post inflammationem cibum boni suci capiat, uitatis omnibus 
						acribus; potionis quantum uolet, sic ut interdiu quidem aqua contentus sit, in cena uero etiam uini austeri aliquid bibat. Non aeque tamen fame in is, quos ΦΑΓΕΔ Α ΙΝΑ urgebit, atque is, qui therioma adhuc habebunt, utendum erit. Et uictus quidem talis necessarius est.
						 Super ulcus uero inspergenda arida al oe * oenanthe est, et, si parum proficiet, chalcitis. Ac si quis neruus exesa carne nudatus est, contegendus ante linteolo est, ne sub eo medicamento aduratur. Si ualidioribus etiamnum remediis opus est, ad eas compositiones ueniendum est, quae uehementius adurunt. Quicquid autem inspergitur, auerso specillo infundi debet.
						 Superdanda cum melle sunt uel lin a menta uel oleae folia ex uino decocta uel marrubium; eaque linteolo contegenda in aqua frigida madefacto dein bene expresso; circaque, qua tumor ex inflammatione est, imponenda quae reprimant cataplasmata. Si sub his nihil proficitur, ferro locus aduri debet, diligenter neruis, si qui apparent, ante contectis. Adustum uel medicamentis uel ferro corpus primum purgandum, deinde implendum esse apparere cuilibet ex prioribus potest.
					 
					 
						 Sacer quoque ignis malis ulceribus adnumerari debet. Eius duae species sunt: alterum est subrubicundum aut mixtum rubore atque pallore exasperatumque per pusulas continuas, quarum nulla †alteri maior est, sed plurimae perexiguae: in his semper fere pus et saepe rubor cum calore est. Serpitque id nonnunquam sanescente eo, quod primum uitiatum est, nonnunquam etiam exulcerato, ubi ruptis pusulis ulcus continuatur umorque exit, qui esse inter saniem et pus uideri potest. Fit maxime in pectore aut lateribus aut eminentibus partibus, praecipueque in plantis.
						 Alterum autem est in summae cutis exulceratione, sed sine altitudine, latum, subliuidum, inaequaliter tamen; mediumque sanescit extremis procedentibus. Ac saepe id, quod iam sanum uidebatur, iterum exulceratur. At circa proxima cutis, quae uitium receptura est, tumidior et durior est coloremque habet ex rubro subnigrum. Atque hoc quoque malo fere corpora seniora temptantur aut quae mali habitus sunt, sed in cruribus maxime.
						 —Omnis autem sacer ignis, ut minimum periculum habet ex is, quae serpunt, sic prope difficillime tollitur. Medicamentum eius fortuitum est uno die febris, quae umorem noxium absumat. P us quo crassius et 
						
						albidius est, eo periculi minus est. Prodest etiam infra os uulnerum * 
						laedi, qu o plus puris exeat et id, quod ibi corruptum corpus est, ex traha tur . Sed tamen si febricula accessit, abstinentia, lectulo, alui ductione opus est.
						 In omni uero sacro igni neque lenibus et glutinosis cibis , neque salsis et acribus utendum est, sed is, quae inter utrunque sunt, qualis est panis sine fermento, piscis, haedus, aues, exceptoque apro omnis fere uenatio. Si non est febricula, et gestatio utilis est et ambulatio et uinum austere et balneum. Atque in hoc quoque genere potio magis liberalis esse quam cibus debet. Ipsa autem ulcera si mediocriter serpunt, aqua calida, si uehementius, uino calido fouenda sunt; deinde acu pusulae, quaecunque sunt, aperiendae; tum imponenda ea, quae putrem carnem exedunt.
						 Vbi inflammatio sublata ulcusque purgatum est, imponi lene medicamentum debet. In altero autem genere possunt proficere mala Coton e a in uino cocta atque contrita, potest emplastrum uel H e rae uel tetr a pharmacum, cui quinta pars turis adiecta sit, potest nigra hedera ex uino austero cocta; ac, si celeriter malum serpit, non aliud magis proficit. Purgato ulcere, quod in summa cute esse proposui, satis ad sanitatem eadem lenia medicamenta proficient.
					 
					 
						 Chironeum autem ulcus appellatur, quod et magnum est et habet oras duras, callosas, tumentes. Exit sanies non multa sed tenuis. Odor malus neque in ulcere neque in eius umore est; nulla inflammatio, dolor modicus est; nihil serpit, ideoque nullum periculum affert, sed non facile sanescit. Interdum tenuis cicatrix inducitur, deinde iterum rumpitur ulcusque renouatur. Fit maxime in pedibus et cruribus. Super id imponi debet, quod et lene aliquid et uehemens et reprimens habeat. Quale eius rei causa fit ex his: squamae aeris, plumbi eloti combusti, singulorum P. #1108 IIII; ca d miae, cerae, singulorum P. #1108 VIII; rosae quantum satis est ad ceram simul cum eis molliendam.
					 
					 
						 Fiunt etiam ex frigore ulcera hiberna, maxime in pueris, et praecipue pedibus digitisque eorum, nonnunquam etiam in manibus. Rubor cum inflammatione mediocri est; interdum pusulae oriuntur, deinde exulceratio: dolor autem modicus. Prurigo maior est: 
						
						nonnunquam umor exit, sed non multus, qui referre uel pus uel saniem uidetur.—In primis multa calida aqua fouendum est, in qua rapa decocta, aut si ea non sunt, aliquae uerbenae ex reprimentibus.
						 Si n on dum adapertum ulcus, aes, quam maxime calidum quis pati potest, admouendum est. Si iam exulceratio est, imponi debet alumen aequa portione cum ture contritum uino adiecto, aut malicorium in aqua coctum deinde contrit um . Si summa detracta pellicula est, hic quoque melius lenia medicamenta proficiunt.
					 
					 
						 Struma quoque est tumor, in quo subter concreta quaedam ex pure et sanguine quasi glandulae oriuntur; quae uel praecipue fatigare medicos solent, quoniam et febres mouent nec unquam facile maturescunt; et siue ferro siue medicamentis curantur, plerumque iterum iuxta cicatrices ipsas resurgunt multoque post medicamenta saepius; quibus id quoque adcedit, quod longo spatio detinent. Nascuntur maxime in ceruice, sed etiam in alis et inguinibus * lateribus: in mammis quoque feminarum se reperisse chirurgicus Meges auctor est.
						 —Propter haec et album ueratrum recte datur, atque etiam saepius, donec ea digerantur, et medicamenta imponuntur, quae umorem uel educant uel dissipent, quorum supra mentio facta est. Adurentibus quoque quidam utuntur, quae exedunt crustaque eum locum astringant; tunc uero ut ulcus curant. Quaecunque autem ratio curandi est, corpus puro ulcere exercendum atque alendum est, donec ad cicatricem perueniat. Quae cum medici doceant, quorundam rusticorum experimento cognitum, quem struma male habet, si eum anguem edit, liberari.
					 
					 
						 Furunculus uero est tuberculum acutum cum infla mma tione et dolore, maximeque ubi iam in pus uertit. Qui ubi adapertus est, et exit pus , apparet pars carnis in p us uersa, pars corrupta subalbida, subrubra, quem uentriculum quidam furunculi nominant. In eo nullum periculum est, etiam ut nulla curatio adhibeatur: maturescit enim per se atque erumpit: sed dolor efficit, ut potior medicina sit, quae maturius liberet.—Proprium eius medicamentum galbanum est: sed alia quoque quae supra comprehensa sunt. Si cetera desunt, 
						imponi debe t primum non pingue emplastrum, ut id reprimat; deinde, si non repressit, quodlibet puri mouendo accommodatum; si ne id quidem est, uel resina uel fermentum. Expresso pure nulla ultra curatio necessaria est.
					 
					 
						 Phyma uero nominatur tuberculum furunculo simile, sed rotundius et planius, saepe etiam maius. Nam furunculus oui dimi dii 
						magnitudinem raro explet, nunquam excedit: phyma etiam latius patere consueuit, sed inflammatio dolorque sub eo minores sunt. Vbi diuisum est, pus eodem modo apparet; uentriculus, ut in furunculo, non inuenitur, uerum omnis corrupta caro in pus uertitur. Id autem in pueris et saepius nascitur et facilius tollitur: in iuuenibus rarius ori tur et difficilius curatur. Vbi aetas indurauit, ne nascitur quidem. Quibus uero medicamentis discuteretur, supra propositum est.
					 
					 
						 Phyget r on autem est tumor non altus, latus, in quo quiddam pusulae simile est. Dolor distentioque uehemens est, et maior quam pro magnitudine tumoris, interdum etiam febricula. Idque tarde maturescit neque magnopere in pus conuertitur. Fit maxime aut in uertice aut in alis aut inguinibus. Pan u m a similitudin e figurae nostri uocant. Atque id ipsum quo medicamento tolleretur, supra demonstraui.
					 
					 
						 Sed cum omnes hi nihil nisi minuti abscessus sint, generale nomen trahit latius uitium ad suppurationem spectans; idque fere fit aut post febres aut post dolores partis alicuius maximeque eos, qui uentrem infestarunt. Saepiusque oculis expositum est, siquidem latius aliquid intumescit ad similitudinem eius, quod phyma uocari proposui, rubetque cum calore et paulo post etiam cum duritia, magisque †innocenter indolescit et sitim uigiliamque exprimit: interdum tamen nihil horum in cute deprehendi potest, maximeque ubi altius pus mouetur, sed cum siti uigiliaque sentiuntur intus aliquae punctiones.
						 Et quod desubito durius non est, mollius est et quamuis non rubet, coloris tamen aliter mutati est. Quae signa iam pure oriente nascuntur: tumor ruborque multo ante incipiunt. Sed si locus mollis est, auertendus is materiae a ditus est per cataplasmata, quae simul et 
						reprimunt et refrigerant; qualia et alias et paulo ante in erysipelate proposui: si iam durior est, ad ea ueniendum est, quae digerant et resoluant; qualis est ficus arida contusa, aut faex mixta cum cerato, quod ex adipe suilla coactum sit, aut cucumeris radix, cui ex farina duae partes adiectae sint ante ex mulso decoctae.
						 Licet etiam miscere aequis portionibus Hammoniacum, galbanum, propolim, uiscum, pondusque adicere myrrae dimidio minus quam in prioribus singulis erit. Atque emplastra quoque et malagmata idem efficiunt, quae supra explicui. Quod per haec discussum non est, necesse est maturescat; idque quo celerius fiat, imponenda est farina hordeacia ex aqua cocta * * * recte miscetur. Eadem autem haec in minoribus quoque abscessibus, quorum nomina proprietatesque supra reddidi, recte fiunt; eademque omnium curatio, tantum modo distat.
					 
					 
						 Crudum est autem, in quo magis quasi * uenarum motus est, et grauitas et ardor et distentio et dolor et rubor et durities et, si maior abscessus est, horror aut etiam febricula permanet; penitusque condita suppurati o est , si pro his, quae alibi cutis ostendit, punctiones sunt. Vbi ista se remiserunt, iamque is locus prurit et aut subliuidus aut subalbidus est, matura suppuratio est; eaque ubi uel per ipsa medicamenta uel etiam ferro aperta est, pus debet emitti.
						 Tum si qua in alis uel inguinibus sunt, sine lin a mento nutrienda sunt. In ceteris quoque partibus, si una plaga exigua est, si mediocris suppuratio fuit, si non alte penetrauit, si febris non est, si ualet corpus, aeque lin a menta superuacua sunt. In reliquis, parce tamen, nec nisi * plaga est, imponi debent. Commode uero uel super lin a menta uel sine his imponitur lenticula ex melle aut malicorium ex uino coctum; quae et per se et mixta idonea sunt.
						 Si qua circa duriora sunt, ad ea mollienda uel malua contrita uel faeni Graeci liniue semen ex passo coctum superdandum est. Quicquid deinde impositum est, non astringi sed modice deligari debet. Illo neminem decipi decet, ut in hoc genere cerato utatur. Cetera quae pertinent ad purgandum ulcus, ad implendum, ad cicatricem inducendam, conueniuntque, in uulneribus exposita sunt.
					 
					 
						 Nonnunquam autem et ex eiusmodi abscessibus et ex aliis ulcerum generibus fistulae oriuntur. Id nomen est ulceri alto, angusto, 
						calloso. Fit in omni fere parte corporis, habetque quaedam in singulis locis propria. Prius de communibus dicam. Genera igitur plura fistularum sunt, siquidem aliae breues sunt, aliae altius penetrant; aliae rectae intus feruntur, aliae multoque plures transuersae; aliae simplices sunt, aliae duplices triplicesue ab uno ore intus orsae quae fiunt; aut etiam in plures sinus diuiduntur; aliae rectae, aliae flexae et tortuosae sunt.
						 Aliae intra carnem desinunt, aliae ad ossa aut cartilaginem penetrant aut, ubi neutrum horum subest, ad interiora perueniunt; aliae deinde facile, aliae cum difficultate curantur; atque etiam quaedam insanabiles reperiuntur.—Expedita curatio in fistula simplici recenti intra carnem, adiuuatque ipsum corpus, si iuuenile, si firmum est: inimica contraria his sunt; itemque si fistula os uel cartilaginem uel neruum uel musculos laesit; si articulum occupauit; si uel ad uessicam uel ad pulmonem uel ad uuluam uel ad grandes uenas arteriasue uel ad inania, ut guttur, stomachum, thoracem, penetrauit.
						 Ad intestina quoque eam tendere semper periculosum, saepe pestiferum est. Quibus multum mali accedit, si corpus uel aegrum uel senile uel mali habitus est. Ante omnia autem demitti specillum in fistulam conuenit, ut quo tendat et quam alte perueniat, scire possimus, simul etiam protinus umida an siccior sit; quod extracto specillo patet. Si uero os in uicino est, id quoque disci potest, iam necne eo fistula peruenerit; * * penetrauit, quatenus nocuerit.
						 Nam si molle est, quod ultimo specillo contingitur, intra carnem adhuc uitium est: si magis id renititur, ad os uentum est. Ibi deinde si labitur specillum, nondum caries est: si non labitur, sed aequali innititur, caries quidem, uerum adhuc leuis est: si inaequale quoque et asperum subest, uehementius os exessum est.
						 At cartilago ubi subsit, ipsa sedes docet peruentumque esse ad eam ex renisu patet. Et ex his quidem colliguntur fistularum sedes, spatia, noxae: simplices uero eae sint, an in plures partes diducantur, cognosci potest ex modo puris; cuius si plus fertur quam quod simplici spatio conuenit, plures sinus esse manifestum est; 
						cumque fere iuxta sint caro et neruos et aliqua neruosa, quales fere tunicae membranaeque sunt, genus quoque puris docebit, num plures sinus intus diuersa corporis genera perroserint.
						 Siquidem in carne pus leue, album, copiosius fertur; at ex neruoso loco coloris quidem eiusdem, sed tenuius et minus; ex neruo pingue et oleo non dissimile. Denique etiam corporis inclinatio docet, num in plures partes fistulae penetrarint, quia saepe cum quis aliter decubuit aliterue membrum conlocauit, pus ferri quod iam desierat iterum incipit; testaturque non solum alium sinum esse ex quo descendat, sed etiam in aliam corporis partem eum tendere.
						 Sed si et in carne et recens et simplex est, ac neque rugosa neque caua sede neque in articulo, sed in eo membro, quod per se inmobile non nisi cum toto corpore mouetur, satis proficiet emplastrum, quod recentibus uulneribus inponitur, dum habeat uel sale uel alumen uel squamam aeris uel aeruginem uel ex metallicis aliquid; exque eo collyrium fieri debet altera parte tenuius, altera parte paulo plenius; idque ea parte, qua tenuius est, antecedente demitti oportet in fistulam, donec purus sanguis se ostendat.
						 Quae in omnibus collyris fistularum perpetua sint. Idem deinde emplastrum in linteolo superinponendum, supraque inicienda spongia est in acetum ante demissa; soluique quinto die satis est. Genusque uictus adhibendum est, quo carnem ali docui. Ac si longius a praecordis fistula est, ex interuallo ieiunum radiculas esse, deinde uomere necessarium est. Vetustate callosa fit fistula. Callus autem neminem fallit, quia durus est et aut albus aut pallidus.
						 Sed tum ualidioribus medicamentis opus est; quale est, quod habet: papaueris lacrimae P. #1108 I; cummis P. #1108 III #1109; cadmiae P. #1108 IIII; atramenti sutori P. #1108 VIII; ex quibus aqua coactis collyrium fit. Aut in quo 
						sunt: gallae P. #1108 #1109 #1110; aeruginis, sandaracae, aluminis Aegypti, singulorum P. #1114 I; atramenti sutori conbusti P. #1114 II. Aut quod constat ex chalcitide et saxo calcis, quibus auripigmenti dimidio minus quam in singulis prioribus est adicitur; eaque melle cocto excipiuntur.
						 Expeditissimum autem est ex praecepto Megetis aeruginis rasae P. #1108 II conterere, deinde Hammoniaci thymiamatis P. #1114 I aceto liquare, eoque infuso aeruginem c o gere; idque ex primis medicamentis est. Sed ut haec maximi effectus sunt, sic, cui i s ta non adsunt, facile tamen est callum quibuslibet adurentibus medicamentis erodere: satisque est uel papyrum intortum uel aliquid ex penicillo in modum collyri adstrictum eo inlini. Scilla quoque cocta et mixta cum calce callum exest.
						 Si quando uero longior sed transuersa fistula est, demisso specillo contra principium huius incidi commodissimum est, et collyrium utrinque demitti. At si duplicem esse fistulam aut multiplicem existimamus, sic tamen ut breuis intraque carnem sit, collyrio uti non debemus, quod unam partem curet, reliquas omittat; sed eadem medicamenta arida in calamum scriptorium coicienda sunt, isque ori fistulae aptandus, inspirandumque, ut ea medicamenta intus conpellantur:
						 aut eadem ex uino liquanda, uel, si sordidior fistula est, ex mulso, si callosior, ex aceto sunt idque intus infundendum. Quicquid inditum est, superponenda sunt, quae refrigerent et reprimant: nam fere quae circa fistulam sunt, habent aliquid inflammationis. Neque alienum est, ubi qui soluerit, antequam rursus alia medicamenta coiciat, per oricularium clysterem fistulam eluere; si plus puris fertur, uino; si callus durior est, aceto; si iam 
						purgatur, mulso uel aqua, in qua eruum coctum sit, sic ut huic quoque mellis paulum adiciatur.
						 Fere uero fit, ut ea tunica, quae inter f o r a men et integram carnem est, uicta medicamentis tota exeat, infraque ulcus purum sit; quod ubi contigit, imponenda glutinantia sunt, praecipueque spongia melle cocto inlita. Neque ignoro multis placuisse lin a mentum in modum collyri compositum tinctum melle demitti; sed celerius id glutinat quam impletur. Neque uerendum est, ne purum corpus puro corpori iunctum non coeat: adiectis quoque medicamentis ad id efficacibus * * * cum saepe exulceratio digitorum, nisi magna cura prospeximus, sanescendo in unum eos iungat.
					 
					 
						 Est etiam ulceris genus, quod a faui similitudine ΚΗΡΙΟΝ 
						a Graecis nominatur, idque duas species habet. Alterum est subalbidum, furunculo simile, sed maius et cum dolore maiore. Quod ubi maturescit, habet foramina, per quae fertur umor glutinosus et purulentus; neque tamen ad iustam maturitatem peruenit. Si diuisum est, multo plus intus corrupti quam in furunculo apparet altiusque descendit. Raro fit nisi in scapulis.
						 Alterum * * * est minus super corpus eminens, durum, latum, subuiride, subpallidum, magis exulceratum: siquidem ad singulorum pilorum radices foramina sunt, per quae fertur umor glutinosus, subpallidus, crassitudinem mellis aut uisci referens, interdum olei. Si inciditur, uiridis intus caro apparet. Dolor autem et inflammatio ingens est, adeo ut acutam quoque febrem mouere consuerint.—Super id, quod minus crebris foraminibus exasperatum est, recte inponitur et ficus arida et lini semen in mulso coctum et emplastra ac malagmata materiam educentia, aut quae proprie huc pertinentia supra posui.
						 Super alterum et eadem medicamenta, et farina ex mulso cocta, sic ut e i dimidium resinae terebenthinae misceatur; et ficus in mulso decocta, cui paulum hysopi contriti sit adiectum; et uuae t a miniae pars quarta fico adiecta. Quod 
						si parum in utrolibet genere medicamenta proficiunt, totum ulcus usque ad sanam carnem excidi oportebit. Vlcere ablato super plagam medicamenta danda sunt, primum quae pus citent, deinde quae purgent, tum quae impleant.
					 
					 
						 Sunt uero quaedam uerrucis similia, quorum diuersa nomina ut uitia sunt. ACROCHORDONA uocant, ubi sub cute coit aliquid durius, et interdum paulo asperius, coloris eiusdem, infra tenue, ad cutem latius; idque modicum est, quia raro fabae magnitudinem excedit. Vix unum tantum eodem tempore nascitur, sed fere plura, maximeque in pueris; eaque nonnumquam subito desinunt, nonnumquam mediocrem inflammationem excitant; sub qua etiam in pus conuertuntur.
						 At THYMION nominatur, quod super corpus quasi uerrucula eminet, ad cutem tenue, supra latius, subdurum et in summo perasperum. Idque summum colorem floris thymi repraesentat, unde ei nomen est, ibique facile finditur et cruentatur; nonnumquam aliquantum sanguinis fundit, fere que circa magnitudinem fabae Aegyptiae est, raro maius, interdum perexiguum. Modo unum autem, modo plura nascuntur, uel in palmis uel inferioribus pedum partibus. Pessima tamen in obscenis sunt maximeque ibi sanguinem fundunt.
						 MYRMECIA autem uocantur humili o ra thym i o durioraque, quae radices altius exigunt maioremque dolorem mouent: infra lata, super autem tenuia, minus sanguinis mittunt; magnitudine uix umquam lupini modum excedunt. Nascuntur ea quoque aut in palmis, aut inferioribus pedum partibus. CLAVVS autem nonnumquam quidem alibi, sed in pedibus tamen maxime nascitur, praecipue ex contuso, quamuis interdum aliter; dolorem, etiamsi non alias, tamen ingredienti mouet.
					 
					 
						 Ex his acrochordon et thymium saepe etiam per se finiuntur, et 
						quo minora sunt, eo magis. Myrmecia et claui sine curatione uix umquam desinunt. Acrochordon, si excissa est, nullam radiculam reli n quit, ideoque ne renascitur quidem. Thymio clauoque excissis, sub ter 
						rotunda radicula nascitur, quae penitus descendit ad carnem, eaque relicta idem rursus exigit. Myrmecia latissimis radicibus inhaerent, ideoque ne excidi quidem sine exulceratione magna possunt. Clauum subinde radere commodissimum est: nam sine ulla ui sic mollescit; ac si sanguinis quoque aliquid emissum est, saepe emoritur.
						 Tollitur etiam, si quis eum circumpurgat, deinde inponit resinam, cui miscuit pulueris paulum, quem ex lapide molari contrito fecit. Cetera uero genera medicamentis adurenda sunt; aliisque id, quod ex faece uini; myrmecis id, quod ex alumine et sandaraca est, aptissimum. Sed ea, quae circa sunt, foliis contegi debent, ne ipsa quoque exulcerentur; deinde postea lenticula imponi. Tollit thym i um etiam ficus in aqua cocta.
					 
					 
						 At pusulae maxime uernis temporibus oriuntur. Earum plura genera sunt. Nam modo circa totum corpus partemue aspritudo quaedam fit, similis iis pusulis, quae ex urtica uel sudore nascuntur: exanthemata Graeci uocant; eaque modo rubent, modo colorem cutis non excedunt.
						 Nonnumquam plures similes uaris oriuntur, nonnumquam maiores pusulae liuidae aut pallidae aut nigrae, aut aliter naturali colore mutato; subestque his umor. Vbi eae ruptae sunt, infra quasi exulcerata caro apparet: phlyctaenae Graece nominantur. Fiunt uel ex frigore uel ex igne uel ex medicamentis. Ph l yzacion autem paulo durior pusula est, subalbida, acuta, ex qua ipsa quod exprimitur umidum est. At ex pusulis uero nonnumquam etiam ulcuscula fi unt aut aridiora aut umidiora; et modo tantum cum prurigine, modo etiam cum inflammatione aut dolore; exitque aut pus aut sanies aut 
						
						utrumque; maximeque id euenit in aetate puerili, raro in medio corpore, saepe in eminentibus partibus.
						 Pessima pusula est, quae epinyctis uocatur: ea colore uel subliuida uel nigra uel alba esse consueuit. Circa hanc autem uehemens inflammatio est; et cum adaperta est, reperitur intus exulceratio muccosa, colore umori suo similis. Dolor ex ea supra magnitudinem eius est: neque enim ea faba maior est. Atque haec quoque oritur in eminentibus partibus et fere noctu; unde nomen quoque a Graecis ei inpositum est.
						 —In omnium uero pusularum curatione primum est multum ambulare atque exerceri; si quid ista prohibet, gestari. Secundum est cibum minuere, abstinere ab omnibus acribus et extenuantibus; eademque nutrices facere oportet, si lactens puer ita adfectus est. Praeter haec is, qui iam robustus est, si pusulae minutae sunt, desudare in balneo debet, simulque super eas nitrum inspergere oleoque uinum miscere et sic ungui; tum descendere in solium. Si nihil sic proficitur, aut si maius pusularum genus occupauit, imponenda lenticula est, detractaque summa pellicula ad medicamenta lenia transeundum est.
						 Epinyctis post lenticulam recte herba quoque sanguinali uel uiridi coriandro curatur. Vlcera ex pusulis facta tollit spuma argenti cum semine feni Graeci mixta, sic ut his inuicem rosa atque intubi sucus adiciatur, donec mellis crassitudo ei fiat. Proprie ad eas pusulas, quae infantes male habent, lapidis, quem pyriten uocant, P. #1114 VIII cum quinquaginta amaris nucibus miscetur, adiciunturque olei cyathi tres. Sed prius ungui ex cerussa pusulae debent, tum hoc inlini.
					 
					 
						 Scabies uero durior: cutis rubicunda, ex qua pusulae oriuntur, quaedam umidiores, quaedam sicciores. Exit ex quibusdam sanies, fitque ex his continuata exulceratio pruriens; serpitque in quibusdam cito. Atque in aliis quidem ex toto desinit, in aliis uero certo tempore anni reuertitur. Quo asperior est quoque prurit magis, eo difficilius tollitur: 
						itaque eam, quae talis est, agrian id est feram Graeci appellant.
						 —In hoc quoque uictus ratio eadem quae supra necessaria est: medicamentum autem ad incipientem hanc idoneum est, quod fit ex spodi, croci, aeruginis, singulorum P. #1114 I ; piperis albi, omphaci, singulorum P. #1108 I; cadmiae P. #1114 VIII. At ubi iam exulceratio est, id, quod fit ex sulpuris P. #1114 I; cerae P. #1114 IIII; picis liquidae hemina; olei sextaris duobus; quae simul incocuntur, dum crassitudo mellis sit.
						 Est etiam quod ad Protarchum auctorem refertur. Habet farinae lupinorum S. I.; nitri cyathos IIII S.; picis liquidae heminam; resinae umidae selibram; aceti cyathos tres. Crocum quoque, Lycium, aerugo, murra, cinis aequis portionibus recte miscentur, et ex passo cocuntur; idque omnem pituitam ubique sustinet. Ac si nihil aliud est, amurca ad tertiam partem decocta uel sulpur pici liquidae mixtum, sicut in pecoribus proposui, hominibus quoque scabie laborantibus opitulantur.
					 
					 
						 Inpetiginis uero species sunt quattuor. Minime mala est, quae similitudinem scabie repraesentat: nam et rubet et durior est et exulcerata est et roditur. Distat autem ab ea, quod magis exulcerata est et uaris similis pusulas habet; uidenturque esse in ea quasi bullulae quaedam, ex quibus interposito tempore squamulae resoluuntur; certioribus que hoc temporibus reuertitur.
						 Alterum genus peius est, simile papulae fere, sed asperius rubicundiusque; figuras uarias habet; squamulae ex summa cute discedunt; ros i o maior est; celerius et latius procedit certioribusque etiamnum quam prior temporibus et fit et 
						desinit: rubrica cognominat ur . Tertia etiannum deterior est: nam et crassior est et durior et magis tumet; in summa cute finditur et uehementius roditur. Ipsa quoque squamosa sed nigra; proceditque et late nec tarde; et minus errat in temporibus, quibus aut oritur aut desinit neque ex toto tollitur: nigrae cognomen est.
						 Quartum genus est, quod curationem omnino non recipit, distans colore: nam subalbidum est et recenti cicatrici simile; squamulasque habet pallidas, quasdam subalbidas , quasdam lenticulae similes, quibus dempti s 
						nonnumquam profluit sanguis. Alioqui uero umor eius albidus est, cutis dura atque fissa est; proceditque latius. Haec uero omnia genera maxime oriuntur in pedibus et manibus; atque ungues quoque infestant. Medicamentum non aliud ualentius est quam quod ad scabiem quoque pertinere sub auctore Protarcho retuli. Sarapion autem nitri P. #1114 II, sulpuris P. #1114 IIII excipiebat resina copiosa, eaque utebatur.
					 
					 
						 Papularum uero duo genera sunt. Alterum est in quo per minimas pusulas cutis exasperatur et rubet leuiterque roditur: medium habet pauxillo leuius, tarde serpit. Idque uitium maxime rotundum incipit, eademque ratione in orbem procedit. Altera autem est, quam agrian id est feram Graeci appellant; in qua similiter quidem sed magis cutis exasperatur exulceraturque, ac uehementius et roditur et rubet et interdum etiam pilos remittit.
						 Minus rotunda est, difficilius sanescit: nisi sublata est, in inpetiginem uertitur. Sed leuis papula etiam, si ieiuna saliua cotidie defricatur, sanescit: maior commodissime murali herba tollitur, si sub ea detrita est. Vt uero ad composita medicamenta ueniamus, idem illud Protarchi tanto 
						ualentius in his est, quanto minus in his uiti est. Alterum ad idem Myronis: nitri rubri, turis, singulorum P. #1108 I; cantharidum purgatarum P. #1108 II; sulpuris ignem non experti tantundem; resinae terebenthinae liquidae P. #1108 XX; farinae loli S. III; gitti cyathos III S.; picis crudae S. I.
					 
					 
						 Vitligo quoque quamuis per se nullum periculum adfert, tamen et foeda est et ex malo corporis habitu fit. Eius tres species sunt. Alphos uocatur, ubi color albus est, fere subasper, et non continuus, ut quaedam quasi guttae dispersae esse uideantur. Interdum etiam latius et cum quibusdam intermissionibus serpit.
						 Melas colore ab hoc differt, quia niger est et umbrae similis: cetera eadem sunt. Leuce habet quiddam simile alpho, sed magis albida est, et altius descendit, in eaque albi pili sunt et lanugini similes. Omnia haec serpunt, sed in aliis celerius, in aliis tardius. Alphos et melas in quibusdam uariis temporibus et oriuntur et desinunt: leuce quem occupauit, non facile dimittit. Priora curationem non difficillimam recipiunt, ultimum uix umquam sanescit; ac si quid ei uitio demptum est, tamen non ex toto sanus color redditur.
						 Vtrum autem aliquod horum sanabile sit, an non sit, experimento facile colligitur. Incidi enim cutis debet aut acu pungi: si sanguis exit, quod fere fit in duobus prioribus, remedio locus est; si umor albidus, sanari non potest; itaque ab hoc quidem abstinendum est. Super id uero, quod curationem recipit, inponenda lenticula mixta cum sulpure et ture, sic ut ea contrita ex aceto sint. Aliud ad idem, quod ad Irenaeum auctorem refertur: alcyonium, nitrum, cuminum, fici folia arida paribus portionibus contunduntur adiecto aceto.
						 His in sole uitligo perunguitur, deinde non ita multo post, ne nimis erodatur, eluitur. Proprie quidam Myrone auctore eos, quos alphos uocari dixi, hoc medicamento perungunt: sulpuris P. #1108 
						#1109 #1110; aluminis scissilis P. #1108 #1109; nitri P. #1108 #1109 #1109; murti aridae contrita e acetabulum miscent; deinde in balneo super uitliginem inspergunt farina m ex faba, tum haec inducunt. Ii uero, quos melanas uocari dixi, curantur, cum simul contrita sunt alcyoneum, tus, hordeum, faba; eaque sine oleo in balineo ante sudorem insperguntur; tum genus id uitliginis defricatur.

Dixi de is uitiis, quae per totum corpus orientia medicamentorum auxilia desiderant: nunc ad ea ueniam, quae non nisi in SINGVLIS PARTIBVS incidere consuerunt, orsus a capite.
					 
					 In hoc igitur capillis fluentibus maxime quidem saepe radendo succurritur. Adicit autem uim quandam ad continendum ladanum cum oleo mixtum. Nunc de is capillis loquor, qui post morbum fere fluunt: nam quominus caput quibusdam aetate nudetur, succurri nullo modo potest.

Porrigo autem est, ubi inter pilos quaedam quasi squamulae surgunt haeque a cute resoluuntur: et interdum madent, multo saepius siccae sunt. Idque euenit modo sine ulcere, modo exulcerato loco, huic quoque modo malo odore, modo nullo accedente. Fereque id in capillo fit, rarius in barba, aliquando etiam in supercilio. Ac neque sine aliquo uitio corporis nascitur neque ex toto inutile est: nam bene integro capite non exit.—Vbi aliquod in eo uitium est, non incommodum est summam cutem potius subinde corrumpi quam id quod nocet in aliam partem magis necessariam uerti.
						 Commodius est ergo subinde pectendo repurgare quam id ex toto prohibere. Si tamen ea res nimium offendit, quod umore sequente fieri potest, magisque si is etiam mali odoris est, caput saepe radendum est, dein id super adiuuandum aliquis ex leuiter reprimentibus, quale est nitrum cum aceto, uel ladanum cum murteo et uino, uel myrobalanum cum uino. Si parum per haec proficitur, uehementioribus uti licet, cum eo ut sciamus utique in recenti uitio id inutile esse.

Est etiam ulcus, quod a fici similitudine sycosis a Graecis nominatur: caro excrescit. Et id quidem generale est: sub eo uero duae species sunt: alterum ulcus durum et rotundum est, alterum umidum et inaequale. Ex duro exiguum quiddam et glutinosum exit, ex umido †sumplus et mali odoris.
						 Fit utrumque in is partibus, quae pilis conteguntur: sed id quidem, quod callosum et rotundum est, maxime in barba, id uero, quod umidum, praecipue in capillo.—Super utrumque oportet inponere elaterium aut lini semen contritum et aqua coactum aut ficum in aqua decoctam aut emplastrum tetrapharmacum ex aceto subactum; terra quoque Eretria ex aceto liquata recte inlinitur.

Arearum quoque duo genera sunt. Commune utrique est, quod emortua summa pellicula pili primum extenuantur, deinde excidunt; ac si ictus is locus est, sanguis exit liquidus et mali odoris. Increscitque utrumque in aliis celeriter, in aliis tarde; peius est i d quod densam cutem et subpinguem et ex toto glabram fecit.
						 Sed ea, quae alopecia nominatur, sub qualibet figura dilatatur. Est et in capillo et in barba. Id uero, quod a similitudine ophis appellatur, incipit ab occipitio; duorum digitorum latitudinem non excedit; ad aures duobus capitibus serpit, quibusdam etiam ad frontem, donec se duo capita in priore parte committant. Illud uitium in qualibet aetate e s t, hoc fere in infantibus.—Illud uix umquam sine curatione, hoc per se saepe finitur.
						 Quidam haec genera arearum scalpello exasperant: quidam inlinunt adurentia ex oleo, maximeque chartam conbustam: quidam resinam terebenthinam cum thabsia inducunt. Sed nihil melius est quam nouacula cottidie radere, quia, cum paulatim summa pellicula excisa est, adaperiuntur pilorum radiculae; neque ante oportet desistere, quam frequentem pilum nasci apparuerit. Id autem, quod subinde raditur, inlini atramento scriptorio satis est.

Paene ineptiae sunt curare uaros et lenticulas et ephelidas, sed 
						eripi tamen feminis cura cultus sui non potest. Ex his autem, quas supra posui, uari lenticulaeque uulgo notae sunt; quamuis rarior ea species est, quam semion Graeci uocant, cum sit ea lenticula rubicundior et inaequalior. Ephelis uero a plerisque ignoratur, quae nihil est nisi asperitas quaedam et durities mali coloris.
						 Cetera non nisi in facie, lenticula etiam in alia parte nonnumquam nasci solet; de qua per se scribere alio loco uisum operae pretium non est.—Sed uar i commodissime tolluntur inposita resina, cui non 
						minus quam ipsa est aluminis scissilis, et paulum mellis adiectum est. Lenticulam tollunt galbanum et nitrum, cum pares portiones habent contritaque ex aceto sunt, donec ad mellis crassitudinem uenerint. His corpus inlinendum et interpositis pluribus horis mane eluendum est oleoque leuiter unguendum.
						 Ephelidem tollit resina, cui tertia pars salis fossilis et paulum mellis adiectum est. Ad omnia ista uero atque etiam ad colorandas cicatrices potest ea compositio, quae ad Tryphonem patrem auctorem refertur. In ea pares portiones sunt myrobalani magmatis, cretae Cimoliae subcaeruleae, nucum amararum, farinae hordei atque erui, struthi albi, sertulae Campanae seminis. Quae omnia contrita melle quam amarissimo coguntur, inlitumque id 
						uespere mane eluitur.

Sed haec quidem mediocria sunt. Ingentibus uero et uariis casibus OCVLI nostri patent; qui cum magnam partem ad uitae simul et usum et dulcedinem conferant, summa cura tuendi sunt. Protinus autem orta lippitudine quaedam notae sunt, ex quibus quid euenturum sit colligere possumus. Nam si simul et lacrima et tumor et crassa pituita coeperint, si ea pituita lacrimae mixta est, si ea lacrima calida non est, pituita uero alba et mollis, tumor non durus, longae 
						ualetudinis metus non est.
						 At si lacrima multa et calida, pituitae paulum, tumor modicus est, idque in uno oculo est, longum id, sed sine periculo futurum est. Idque lippitudinis genus minime cum dolore est, sed uix ante uicensimum diem tollitur, nonnumquam per duos menses durat. Quandoque finitur, pituita alba et mollis incipit esse, lacrimaeque miscetur. At si simul ea utrumque oculum inuaserunt, potest esse breuior, sed periculum ulcerum est. Pituita autem sicca et arida dolorem quidem mouet, sed maturius desinit, nisi quid exulcerauit.
						 Tumor magnus si sine dolore est et siccus, sine ullo periculo est: si siccus quidem, sed cum dolore est, fere exulcerat, et nonnumquam ex eo casu fit, ut palpebra cum oculo glutinetur. Eiusdem exulcerationis timor in palpebris pupillisue est, ubi super magnum dolorem lacrimae salsae calidaeque eunt, aut etiam, si tumore in 
						finito diu lacrima cum pituita profluit.
						 Peius etiamnum est, ubi pituita pal lida aut liuida est, lacrima calida et multa profluit, caput calet, a temporibus ad oculos dolor peruenit, nocturna uigilia urget, siquidem sub his oculus plerumque rumpitur, uotumque est, ut tantum exulceretur. Intus ruptum oculum febricula iuuat. Si foras iam ruptus 
						procedit, sine auxilio est. Si de nigro aliquid albidum factum est, diu manet: at si asperum et crassum est, etiam post curationem uestigium aliquod relinquit.
						 —Curari uero oculos sanguinis detractione, medicamento, balneo, uino uetustissimus auctor Hippocrates memoriae prodidit: sed eorum tempora et causas parum explicuit, in quibus medicinae summa est. Neque minus in abstinentia et alui ductione saepe auxilii est. Hos igitur interdum inflammatio occupat, ubi cum tumore in his dolor est, sequiturque pituitae cursus nonnumquam copiosior uel acrior, nonnumquam utraque parte moderatior. In eiusmodi casu prima omnium sunt quies et abstinentia.
						 Ergo primo die loco obscuro cubare debet, sic ut a sermone quoque abstineat; nullum cibum adsumere, si fieri potest, ne aquam quidem; si n minus, certe quam minimum eius. Quod si graues dolores sunt, commodius secundo die; si tamen res urget, etiam primo sanguis mittendus est, utique, si in fronte uenae tument, si firmo corpore materia superest. Si uero minor impetus, minus acrem curationem requirit; aluum, sed non nisi secundo tertioue die, duci oportet. At 
						 modica inflammatio neutrum ex his auxilium desiderat, satisque est uti quiete et abstinentia. Neque tamen lippientibus longum ieiunium necessarium est, ne pituita tenuior atque acrior fiat: sed secundo die dari debet id, quod leuissimum uideri potest ex is, quae pituitam faciunt crassiorem; qualia sunt oua sorbilia: si minor uis urget, pulticula quoque aut panis ex lacte. Insequentibusque diebus quantum inflammationi detrahetur, tantum adici cibis poterit, sed generis eiusdem; utique ut nihil salsum, nihil acre, nihil ex is, quae extenuant, sumatur, nihil potui praeter aquam.
						 Et uictus quidem ratio talis maxime necessaria est. Protinus autem primo die croci P. #1108 I, et farinae candidae quantum tenuissimae P. #1108 II, excipere oportet oui albo, donec mellis crassitudinem habeat, idque in linteolum inlin e re, et fronti adglutinare, ut conpressis uenis pituitae impetum cohibeat. Si crocum non est, tus idem facit. Linteolo 
						an lana excipiatur, nihil interest.
						 Superinungui uero oculi debent, sic ut croci quantum tribus digitis conprehendi potest, sumatur; murrae ad fabae, papaueris lacrimae ad lenticulae magnitudinem; eaque cum passo conterantur, et specillo super oculum inducantur. Aliud ad idem: murrae P. #1108 #1110; mandragorae suci P. #1108 I; papaueris lacrimae P. #1108 II; foliorum rosae, cicutae seminis, singulorum P. #1108 III; acaciae P. #1108 IIII; cummis P. #1108 VIII.
						 Et haec quidem interdiu: nocte uero, quo commodior quies ueniat, non alienum est superinponere candidi panis interiorem partem ex uino subactam: nam et pituitam reprimit, et, si quid lacrimae processit, absorbet, et oculum glutinari non patitur. Si graue id et durum propter magnum oculorum dolorem uidetur, oui et album et uitellus in uas defundendum est, adiciendumque eo mulsi paulum, idque digito permiscendum. Vbi facta unitas est, demitti debet lana mollis bene carpta, quae id excipiat, superque oculos inponi.
						 Ea res et leuis est et refrigerando pituitam coercet, et non exarescit, et glutinari oculum non patitur. Farina quoque hordeacia cocta, et cum malo Cotoneo cocto mixta commode inponitur; neque a ratione abhorret etiam penicillo potissimum uti expresso, si leuior impetus est, ex aqua, si maior, ex posca. Priora fascia deliganda sunt, ne per somnum cadant: at hoc superinponi satis est, quia et reponi ab ipso commode potest, et, cum inaruit, iterum madefaciendum est.
						 Si tantum mali est, ut somnum diu prohibeat, eorum aliquod dandum est, quae anodyna Graeci appellant; satisque puero quod erui, uiro quod fabae magnitudinem impleat. In ipsum uero oculum primo die, nisi modica inflammatio est, nihil recte coicitur: saepe enim potius concitatur eo pituita quam minuitur. A secundo die graui quoque lippitudini per indita medicamenta recte succurritur, ubi uel iam sanguis missus uel aluus ducta est, aut neutrum necessarium esse manifestum est.
					 
					 
						 Multa autem multorumque auctorum collyria ad id apta sunt, nouisque etiam nunc mixturis temperari possunt, cum lenia medicamenta et modice reprimentia facile et uarie misceantur. Ego nobilissima exequar. 
					 
					 
						 Est igitur Philonis, quod habet cerussae elotae, spodii, cummis, singulorum P. #1108 I; papaueris lacrimae conbustae P. #1108 I I . Illud scire oportet, hic quoque omnia medicamenta singula primum per se teri, deinde mixta iterum adiecta paulatim uel aqua uel alio umore: cummi cum quasdam alias facultates habeat, hoc maxime praestare, ut, ubi collyria facta inaruerunt, glutinata sint neque frientur.
					 
					 
						 Dionysi uero collyrium est: papaueris lacrimae combustae, donec tenerescat, P. #1108 I #1109; turis combusti, cummis, singulorum P. #1108 S; spodii P. #1108 IIII.
					 
					 
						 Cleonis nobile admodum: papaueris lacrimae frictae P. #1108 I; croci P. #1108 #1109; cummis P. #1108 I; quibus cum teruntur adicitur rosae sucus. Aliud eiusdem ualentius: squamae aeris, quod stomoma appellant, P. #1108 I; croci P. #1108 II; spodii P. #1108 IIII; plumbi eloti et combusti
						 P. #1108 V I; cummis tantundem. Attalium quoque ad idem est, maxime ubi multa pituita profluit: castorei P. #1108 #1110; aloes P. #1108 #1109; croci P. #1108 I; murrae P. #1108 II; Lyci P. #1108 III; cadmiae curatae P. #1108 VIII; stibis tantundem, acaciae suci P. #1108 XII. Quod cum cummis q uid hoc non habet, liquidum in puxidicula seruatur. Theodotus uero huic compositioni adiecit papaueris lacrimae combustae P. #1108 #1110; aeris combusti et eloti P. #1108 II; nucleos palmularum combustos P. #1108 X; cummis P. #1108 XII.
					 
					 
						 At ipsius Theodoti, quod a quibusdam acharistum nominatur, eiusmodi est: castorei, nardi Indici, singulorum P. #1108 I; Lyci P. #1108 #1109; papaueris lacrimae tantundem; murrae P. #1108 II; croci, cerussae elotae, aloes, singulorum P. #1108 III; cadmiae botruitidis elotae, aeris conbusti, singulorum P. #1108 VIII; cummis P. #1108 XVIII; acaciae suci P. #1108 XX; stibis tantundem; quibus aqua pluuia ti lis adicitur. 
					 
					 
						 Praeter haec ex frequentissimis collyriis est id, quod quidam cyc n on, quidam a cinereo colore tephron appellant: amuli, tra c antae, acaciae suci, cummis, singulorum P. #1108 I; papaueris lacrimae P. #1108 II; cerussae elotae P. #1108 IIII; spumae elotae P. #1108 VIII, quae aeque ex aqua pluuia ti li conteruntur.
					 
					 
						 Euelpides autem, qui aetate nostra maximus fuit ocularius medicus, utebatur eo, quod ipse conposuerat: trygodes nominabat: castorei P. #1108 #1109 #1109; Lyci, nardi, papaueris lacrimae, singulorum P. #1108 I; croci, murrae, aloes, singulorum P. #1108 IIII; aeris combusti P. #1108 VIIII; cadmiae et stibis, singulorum P. #1108 XII; acaciae suci P. #1108 XXXVI; cummis tantundem.
					 
					 
						 Quo grauior uero quaeque inflammatio est, eo magis leniri medicamentum debet adiecto uel albo oui uel muliebri lacte. At si neque medicus neque medicamentum praesto est, saepius utrumlibet horum in oculos penicillo ad id ipsum facto infusum id malum lenit. Vbi uero aliquis releuatus est, iamque cursus pituitae constitit, reliquias fortasse leniores futuras discutiunt balneum et uinum.
						 Igitur lauari debet leuiter ante oleo perfricatus diutiusque in cruribus et feminibus, multaque calida aqua fouere oculos; deinde per caput prius calida, deinde egelida perfundi: a balineo cauere ne quo frigore afflatuue laedatur; post haec cibo paulo pleniore quam ex eorum dierum consuetudine uti uitatis tamen omnibus pituitam extenuantibus. Vinum bibere lene, subausterum, modice uetus, neque effuse neque timide, ut neque cruditas ex eo et tamen somnus fiat lenianturque intus latentia acria.
						 Si quis in balineo sensit maiorem oculorum perturbationem quam attulerat, quod incidere is solet, qui manente adhuc pituitae 
						cursu festinarunt, quam primum discedere debet, nihil eo die uini adsumere, cibi minus etiam quam pridie. Deinde cum primum satis pituita substitit, iterum ad usum balinei redire. Solet tamen euenire nonnumquam siue tempestatium uitio siue corporis, ut pluribus diebus neque dolor neque inflammatio et minime pituitae cursus finiatur. Quod ubi incidit iamque ipsa uetustate res matura est, ab his isdem auxilium petendum est id est balineo et uino .
						 Haec enim ut in recentibus malis aliena sunt, quia concitare ea possunt et accendere, sic in ueteribus, quae nullis aliis auxiliis cesserunt, admodum efficacia esse consuerunt, uidelicet hic quoque ut alibi, cum secunda uana fuerunt, contrariis adiuuantibus. Sed ante tonderi ad cutem conuenit, deinde in balineo aqua calida quam plurima caput atque oculos fouere, tum utrumque penicillo detergere, et ungere caput irino unguento; continereque in lectulo se, donec omnis calor, qui conceptus est, finiatur desinatque sudor, qui necessario in capite collectus est.
						 Tum ad idem cibi uinique genus ueniendum, sic ut potiones meracae sint; obtegendumque caput et quiescendum. Saepe enim post haec grauis somnus, saepe sudor, saepe alui deiectio pituitae cursum finit. Si leuatum malum est, quod aliquanto saepius fit, per plures dies idem fieri oportet, donec ex toto sanitas restituatur. Si diebus isdem aluus nihil reddit, ducenda est, quo magis superiores partes leuentur.
						 Nonnumquam autem ingens in flammatio tanto impetu erumpit, ut oculos sua sede propellat: proptosin id, quoniam oculi procidunt, Graeci appellant. His utique, si uires patiuntur, sanguinem mitti; si id fieri non potest, aluum duci, longioremque inediam indici necessarium est. Opus autem lenissimis medicamentis est, ideoque Cleonis collyrio quidam, quod ex duobus ante positum est, utuntur: sed optumum est Nilei, neque de ullo magis inter omnes auctores conuenit.
					 
					 
						 Id habet nardi Indici, papaueris lacrimae, singulorum P. #1108 #1110; cummis P. #1108 I; croci P. #1108 II; foliorum rosae recentium P. #1108 IIII; quae uel aqua pluuia ti li, uel uino leni, subaustero coguntur. Neque alienum est malicorium uel sertulam Campanam ex uino coquere, deinde conterere; aut murram nigram cum rosae foliis miscere; aut hyoscyami folia cum oui uitello cocti aut farinam cum acaciae suco uel passo aut mulso; quibus si folia quoque papaueris adiciuntur, aliquanto ualentiora sunt.
						 Horum aliquo praeparato penicillo fouere oculos oportet ex aqua calida expresso, in qua ante uel murti uel rosae folia decocta sint; deinde ex illis aliquid inponi. Praeter haec ab occipitio incisa cute cucurbitula adhibenda est. Quod si per haec restitutus oculus in sedem suam non est eodemque modo prolapsus permanet, scire oportet lumen esse amissum; deinde futurum ut aut indurescat is aut in pus uertatur. Si suppuratio se ostendit ab eo angulo, qui tempori propior est, incidi oculus debet, ut effuso pure et inflammatio ac dolor finiatur, et intus tunicae residant, quo minus foeda postea facies sit.
						 Vtendum deinde uel his collyriis est ex lacte aut ouo, uel croco * * * uel cui album oui misceatur. At si induruit et sic emortuus est, ne in pus uerteretur, quatenus foede prominebit, excidendum erit, sic ut hamo summa tunica adprehendatur, infra id scalpellus incidat; tum eadem medicamenta erunt coicienda, donec omnis dolor finiatur. Isdem medicamentis in eo quoque oculo utendum est, qui prius procidit, dein per plura loca fissus est.
					 
					 
						 Solent etiam carbunculi ex inflammatione nasci, nonnumquam in ipsis oculis, nonnumquam in palpebris, et in his ipsis modo ab interiore modo ab exteriore.—In hoc casu aluus ducenda est, cibus minuendus, lac potui dandum, ut acria quae laeserunt leniantur. Quod 
						ad cataplasmata et medicamenta pertinet, is utendum, quae aduersum inflammationem proposita sunt. Atque hic quoque Nilei collyrium optimum est: si tamen carbunculus in exteriore palpebrae parte est, ad cataplasmata aptissimum est lini semen ex mulso coctum; aut si id non est, tritici farina eodem modo cocta.
					 
					 
						 Pusulae quoque ex inflammatione interdum oriuntur. Quod si inter initia protinus incidit, magis etiam seruanda sunt, quae de sanguine et quiete supra proposui: sin serius quam ut sanguis mitti possit, aluus tamen ducenda est; si id quoque aliqua res inhibet, utique uictus ratio seruanda est. Medicamentis autem h u c quoque lenibus opus est, quale Nilei, quale Cleonis est.
					 
					 
						 Id quoque, quod Philalethus uocatur, h u c aptum est: murrae, papaueris lacrimae, singulorum P. #1108 I; plumbi eloti, terrae Samiae, quae aster uocatur, tracanti, singulorum P. #1108 IIII; stibis cocti, amuli, singulorum P. #1108 VI; spodi eloti, cerussae elotae, singulorum P. #1108 VIII. Quae aqua pluuia ti li excipiuntur. Vsus collyrii uel ex ouo uel ex lacte est.
					 
					 
						 Ex pusulis ulcera interdum fiunt; ea recentia aeque lenibus medicamentis nutrienda sunt, et isdem fere, quae supra in pusulis posui.—Fit quoque proprie ad haec quod dia libanu uocatur. Habet aeris combusti et eloti, papaueris lacrimae frictae, singulorum P. #1108 I; spodi eloti, turis, stibis combusti et eloti, murrae, cummis, singulorum P. #1108 II.
					 
					 
						 Euenit etiam, ut oculi uel ambo uel singuli minores fiant quam esse naturaliter debeant; idque et acer pituitae cursus in lippitudine efficit et continuati fletus et ictus parum bene curati.—In his quoque isdem lenibus medicamentis ex muliebri lacte utendum est; cibis uero is, qui maxime corpus alere et inplere consuerunt; uitandaque omni modo causa, quae lacrimas excitet, curaque domesticorum; quorum etiam, si quid tale incidit, eius notitiae subtrahendum. 
						
						Atque acria quoque medicamenta et acres cibi non alio magis nomine his nocent, quam quod lacrimas moue n t.
					 
					 
						 Genus quoque uiti est, qu om inter pilos palpebrarum peduculi nascuntur: pthiriasi n Graeci nominant. Quod cum ex malo corporis habitu fiat, raro non ultra procedit. Sed fere tempore interposito pituitae cursus acerrimus sequitur, exulceratisque uehementer oculis aciem quoque ipsam corrumpit.—His aluus ducenda est, caput ad cutem tondendum, diuque cotidie ieiunis perfricandum; his ambulationibus aliisque exercitationibus diligenter utendum; gargarizandum ex mulso, in quo nepeta et pinguis ficus decocta sit;
						 saepe in balineo multa aqua calida fouendum caput; uitandi acres cibi, lacte uinoque pingui utendum, bibendumque liberalius quam edendum est. Medicamenta uero intus quidem lenia danda sunt, ne quid acrioris pituitae concitent, super ipsos uero peduculos alia, quae necare eos, et prohibere, ne similes nascantur, possint. Ad id ipsum spumae nitri P. #1108 #1110; sandaracae P. #1108 #1110; uuae t a miniae P. #1108 I simul teruntur, adiciturque uetus oleum pari portione atque acetum, donec mellis ei crassitudo sit.
					 
					 
						 Hactenus oculorum morbi * * * lenibus medicamentis nutriuntur. Genera deinde alia sunt, quae diuersam curationem desiderant, fereque ex inflammationibus nata, sed finitis quoque his manentia. Atque in primis in quibusdam perseuerat tenuis pituitae cursus; quibus aluus ab inferiore parte euocanda est, demendum aliquid ex cibo. Neque alienum est inlini frontem conpositione Andriae, quae habet cummis P. #1108 I; cerussae, stibis, singulorum P. #1108 II; spumae argenti coctae et elotae P. #1108 IIII.
						 Sed ea spuma ex aqua pluuia ti li coquitur, et arida haec medicamenta ex suco murti conteruntur. His inlita fronte cataplasma quoque superiniciendum est ex farina, quae frigida aqua coacta sit, cuique aut acaciae sucus aut cupressus adiecta sit. 
						Cucurbitula quoque inciso uertice recte a d commodatur aut ex temporibus sanguis emittitur.
						 Inungui uero eo debet, quod habet: squamae aeris, papaueris lacrimae, singulorum P. #1108 I ; ceruini cornus conbusti et eloti, plumbi eloti, cummis, singulorum P. #1108 IIII; turis P. #1108 XII. Hoc collyrium, quia cornu habet, dia tu ceratos nominatur. Quotienscumque non adicio, quod genus umoris adiciendum sit, aquam intellegi uolo.
					 
					 
						 Ad idem Euelpidis, quod memigmenon nominabat. In eo papaueris lacrimae et albi piperis singulae unciae sunt; cummis libra P. ; aeris combusti P. #1108 I S. Inter has autem curationes post intermissiones aliqua prosunt balineum et uinum. Cumque omnibus lippientibus uitandi cibi qui extenuant, tum praecipue, quibus tenuis umor diu fertur. Quod si iam fastidium est eorum, quae pituitam crassiorem reddunt (sicut in hoc genere materiae maxime promptum est), confugiendum est ad ea, quae, quia uentrem, corpus quoque adstringunt.
					 
					 
						 At ulcera, si cum inflammatione finita * non sunt, aut supercrescentia aut sordida aut caua aut certe uetera esse consuerunt. Ex his supercrescentia collyrio, quod memigmenon uocatur, optime reprimuntur: sordida purgantur et eodem et eo, quod zmilion nominatur.
						 Habet aeruginis P. #1108 IIII; cummis tantundem; Hammoniaci, mini Sinopici, singulorum P. #1108 XVI; quae quidam ex aqua, quidam, quo uehementiora sint, ex aceto terunt.
					 
					 
						 Id quoque Euelpidis, quod pyrron a appellabat, huc utile est: croci P. #1108 I; papaueris lacrimae, cummis, singulorum P. #1108 II; aeris combusti et eloti, murrae, singulorum P. #1108 IIII; piperis albi P. #1108 VI. Sed ante leni, tum hoc inunguendum est. 
					 
					 
						 Id quoque eiusdem, quod sp h aerion nominabat, eodem ualet: lapidis haematitis eloti P. #1108 I #1109; piperis grana sex; cadmiae elotae, murrae, papaueris lacrimae, singulorum P. #1108 II; croci P. #1108 IIII; cummis P. #1108 VIII. Quae cum uino Aminaeo conterantur.
					 
					 
						 Liquidum autem medicamentum ad idem conponebat, in quo era n t haec: aeruginis P. #1108 #1109; misy conbusti, atramenti sutori, cinnamomi, singulorum P. #1108 I; croci, nardi, papaueris lacrimae, singulorum P. #1108 I #1109; murrae P. #1108 II; aeris combusti P. #1108 III; cineris ex odoribus P. #1108 IIII; piperis grana XV. Haec ex uino austero teruntur, deinde cum passi tribus heminis decocuntur, donec corpus unum sit; idque medicamentum uetustate efficacius fit.
					 
					 
						 Caua uero ulcera commodissime implent ex is, quae supra posita sunt, sphaerion et id, quod Philalethus uocatur. Idem sp h aerion uetustis ulceribus et uix ad cicatrices uenientibus optime succurrit.
					 
					 
						 Est etiam collyrium, quod, cum ad plura ualeat, plurimum tamen proficere in ulceribus uidetur. Refertur ad Hermone m auctorem. Habet piperis longi P. #1108 I #1109; albi P. #1108 #1110; cinnamomi, costi, singulorum P. #1108 I; atramenti sutori, nardi, casiae, castorei, singulorum P. #1108 II; gallae P. #1108 V; murrae, croci, turis, Lyci, cerussae, singulorum P. #1108 VIII; papaueris lacrimae P. #1108 XII; aloes, aeris combusti, cadmiae, singulorum P. #1108 XVI; acaciae, stibis, cummis, singulorum P. #1108 XXV.
					 
					 
						 Factae uero ex ulceribus cicatrices duobus uitiis periclitantur, ne aut cauae aut crassae sint. Si cauae sunt, potest eas implere id, quod s phaerion uocari dixi, uel id, quod Asclepios nominatur. Habet papaueris lacrimae P. #1108 II; sagapeni, opopanacis, singulorum P. #1108 III; aeruginis P. #1108 IIII; cummis P. #1108 VIII; piperis P. #1108 XII; cadmiae elotae, cerussae, singulorum P. #1108 XVI.
						 At si crassae cicatrices sunt, extenuat uel z milion uel Canopitae collyrium, quod habet: 
						
						cinnamomi, acaciae, singulorum P. #1108 I; cadmiae elotae, croci, murrae papaueris lacrimae, cummis, singulorum P. #1108 II; piperis albi, turis, singulorum P. #1108 III; aeris combusti P. #1108 VIII.
						 Vel Euelpidis pyxinum, quod ex his constat: salis fossilis P. #1108 IIII; Hammoniaci thymiamatis P. #1108 
						VIII; papaueris lacrimae P. #1108 XII; cerussae P. #1108 XV; piperis albi, croci Siculi, singulorum P. #1108 XXXII; cummis P. #1108 XIII; cadmiae elotae P. #1108 VIIII. Maxime tamen tollere cicatricem uidetur id, quod habet: cummis P. #1108 #1109; aeruginis P. #1108 I; croci magmatis P. #1108 IIII.
					 
					 
						 Est etiam genus inflammationis, in qua, si cui tument ac distenduntur cum dolore oculi, sanguinem ex fronte e mitti necessarium est, multaque aqua calida caput atque oculos fouere; gargarizare ex lenticula uel fici cremore; inungui acribus medicamentis, quae supra conprehensa sunt, maximeque eo, quod sphaerion nominatur, quod lapidem haematitem habet. Atque alia quoque utilia sunt, quae ad extenuandam aspritudinem fiunt, de qua protinus dicam.
					 
					 
						 Haec autem inflammationem oculorum fere sequitur, interdum maior, interdum leuior. Nonnumquam etiam ex aspritudine lippitudo fit, ipsam deinde aspritudinem auget, fitque ea alias breuis, in aliis longa et quae uix umquam finiatur.—In hoc genere ualetudinis quidam crassas durasque palpebras et ficulneo folio et asperato specillo et interdum scalpello eradunt, uersasque cotidie medicamentis suffricant; quae neque nisi in magna uetustaque aspritudine neque saepe facienda sunt: nam melius eodem ratione uictus et idoneis medicamentis peruenitur.
						 Ergo exercitationibus utemur et balneo frequentiore, multaque * oculorum aqua calida fouebimus; cibos autem sumemus acres et extenuantis, medicamentum id, quod Caesarianum uocatur. Habet atramenti sutori P. #1108 I #1110; misy P. #1108 I #1109; piperis albi P. #1108 #1109 
						#1109; papaueris lacrimae, cummis, singulorum P. #1108 II; cadmiae elotae P. #1108 IIII; stibis P. #1108 VI; satisque constat hoc collyrium aduersus omne genus oculorum ualetudinis idoneum esse, exceptis is, quae lenibus nutriuntur.
					 
					 
						 Id quoque, quod Hieracis nominatur, ad aspritudinem potest. Habet murrae P. #1108 I; Hammoniaci thymiamatis P. #1108 II; aeruginis rasae P. #1108 IIII. Ad idem idoneum est etiam id, quod Canopitae est et, quod zmilion uocatur, et id, quod pyxinum et id, quod sphaerion. Si conposita medicamenta non adsunt, felle caprino uel quam optimo melle satis commode aspritudo curatur.
					 
					 
						 Est etiam genus aridae lippitudinis: xeropthalmia n Graeci appellant. Neque tument neque fluunt oculi, sed rubent tamen et cum dolore quodam grauescunt et noctu praegraui pituita inhaerescunt; quantoque minor generi s huius impetus, tanto finis minus expeditus est.—In hoc uitio multum ambulare, multum exerceri, lauari saepe, * * * ibique desudare, multaque frictione uti necessarium est. Cibi neque ii qui implent, neque nimium acres apti sunt, sed inter hos medi. Mane, ubi concoxisse manifestum est, non est alienum ex sinapi gargarizare, tum deinde caput atque os diutius defricare.
					 
					 
						 Collyrium uero aptissimum est, quod rinion uocatur. Habet murrae P. #1108 #1109; papaueris lacrimae, acaciae suci, piperis, cummis, singulorum P. #1108 I; lapidis haematitis, lapidis Phrygii, Lucii, lapidis scissilis, singulorum P. #1108 II; aeris combusti P. #1108 IIII. Ac pyxinum quoque eodem accommodatum est.
					 
					 
						 Si uero scabri oculi sunt, quod maxime in angulis esse consueuit, potest prodesse rinion, id quod supra positum est; potest militare: id, quod habet aeruginis rasae, piperis longi, papaueris 
						
						lacrimae, singulorum P. #1108 II; piperis albi, cummis, singulorum P. #1108 
						IIII; cadmiae elotae, cerussae, singulorum P. #1108 XVI. Nullum tamen melius est quam Euelpidis, quod basilicon nominabat. Habet papaueris lacrimae, cerussae, lapidis As s ii, singulorum P. #1108 II; cummis P. #1108 III; piperis albi P. #1108 IIII, croci P. #1108 VI; psorici P. #1108 
						 XIII. Nulla autem per se materia est, quae psoricum nominetur, sed chalcitidis aliquid et cadmiae dimidio plus ex aceto simul conteruntur, idque in uas fictile additum et contectum ficulneis foliis sub terra reponitur, sublatum qu e post dies uiginti rursus teritur, et sic †appellatur. Verum in basilico quoque collyrio conuenit ad omnes affectus oculorum id esse idoneum, qui non lenibus medicamentis curantur.
						 Vbi non sunt autem medicamenta composita, scabros angulos leuant et mel et uinum; succurritque et his et aridae lippitudini, si quis pane m ex uino subactum super oculum inponit. Nam cum fere sit umor aliquis, qui modo ipsum oculum, modo angulos aut palpebras exasperat, sic et, si quid prodit umoris, extrahitur, et, si quid iuxta est, repellitur.
					 
					 
						 Caligare uero oculi nonnumquam ex lippitudine, nonnumquam etiam sine hac propter senectutem inbecillitatemue aliam consuerunt. Si ex reliquis lippitudinis id uitium est, adiuuat collyrium, quod Asclepios nominatur, adiuuat id, quod ex croci magmate fit.
					 
					 
						 Proprie etiam ad id componitur, quod dia crocu uocant. Habet piperis P. #1108 I; croci Cilici, papaueris lacrimae, cerussae, singulorum P. #1108 II; psorici, cummis, singulorum P. #1108 IIII.
					 
					 
						 At si ex senectute aliaue inbecillitate id est, recte inungui potest et melle quam optumo et cypr o et oleo uetere. Commodissimum 
						tamen est balsami partem unam et olei ueteris aut cypri partes duas, mellis quam acerrimi partes tres miscere. Vtilia huc quoque medicamenta sunt, quaeque ad caliginem proxime quaeque ad extenuandas cicatrices supra comprehensa sunt.
						 Cuicumque uero oculi caligabunt, huic opus erit multa ambulatione atque exercitatione, frequenti balneo, ubi totum quidem corpus perfricandum est, praecipue tamen caput, et quidem irino, donec insudet, uelandumque postea nec detegendum antequam sudor et calor domi conquierint. Tum cibis utendum acribus et extenuantibus, interpositisque aliquibus diebus ex sinapi gargarizandum.
					 
					 
						 Suffusio quoque, quam Graeci hypochysin nominant, interdum oculi potentiae, qua cernit, se opponit. Quod si inueterauit, manu curandum est. Inter initia nonnumquam certis obseruationibus discutietur. Sanguinem ex fronte uel naribus mittere, in temporibus uenas adurere, gargarizando pituitam euocare, subfumigare, oculos acribus medicamentis inunguere expedit. Victus optimus est, qui pituitam extenuat.
					 
					 
						 Ac ne resolutio quidem oculorum, quam paralysin Graeci nominant, alio uictus modo uel aliis medicamentis curanda est. Exposuisse tantum genus uitii satis est. Igitur interdum euenit, modo in altero oculo, modo in utroque, aut ex ictu aliquo aut ex morbo comitiali, aut ex distentione neruorum, qua uehementer ipse oculus concussus est, ut is neque quoquam intendi possit, neque omnino consistat, sed huc illucue sine ratione moueatur; ideoque ne conspectum quidem rerum praestat.
					 
					 
						 Non multum ab hoc malo distat id, quod mydriasin Graeci uocant. Pupilla funditur et dilatatur, aciesque eius hebetescit ac paene * * .—Difficillime genus id inbecillitatis eliditur. In utraque parte 
						uero id est et paralysi et mydriasi pugnandum est per eadem omnia, quae in caligine oculorum praecepta sunt, paucis tantum mutatis, siquidem ad caput irino interdum acetum, interdum nitrum adiciendum est, melle inungui satis est.
						 Quidam in posteriore uitio calidis aquis usi releuatique: quidam sine ulla manifesta causa subito obcaecati sunt. Ex quibus nonnulli cum aliquamdiu nihil uidissent, repentina profusione alui lumen receperunt; quo minus alienum uidetur e t recenti re et interposito tempore medicamentis quoque moliri deiectiones, quae om nem noxiam materiam in inferiora depellant.
					 
					 
						 Praeter haec inbecillitas oculorum est, ex qua quidem interdiu satis, noctu nihil cernunt; quod in feminam bene respondentibus menstruis non cadit.—Sed sic laborantes inungui oportet sani e iocineris maxime hirquini, si minus, caprini, ubi id assum coquitur, excepta; atque edi quoque ipsum iecur debet. Licet tamen etiam isdem medicamentis non in utiliter uti, quae uel cicatrices uel aspritudinem extenuant: quidam contrito semin i portlacae mel adiciunt, eatenus ne id ex specillo destillet, eoque inungunt. Exercitationibus, balneo, frictionibus, gargarizationibus isdem his quoque utendum est.
					 
					 
						 Et haec quidem in ipsis corporibus oriuntur. Extrinsecus uero interdum sic ictus oculum laedit, ut sanguis in eo suffundatur. —Nihil commodius est quam sanguine uel columbae uel palumbi uel hirundinis inunguere. Neque id sine causa fit, cum horum acies extrinsecus laesa interposito tempore in anticum statum redeat, cel err ime hirundinis.
						 Vnde etiam fabulae locus factus est, per parentes id herba restitui, quod per se sanescit. Eorumque ergo sanguis nostros quoque 
						oculos ab externo casu commodissime tuetur, hoc ordine, ut sit hirundinis optimus, deinde palumbi, minime efficax columbae et illi ipsi et nobis. Supra percussum uero oculum ad inflammationem leniendam non est alienum inponere etiam cataplasma. Sal 
						 Hammoniacus uel quilibet alius quam optimus teri debet, sic ut ei paulatim oleum adiciatur, donec crassitudo strigmenti fiat. Id deinde miscendum est cum hordeacia farina, quae ex mulso decocta sit. Facile autem recognitis omnibus, quae medici prodiderunt, apparere cuilibet potest, uix ullum ex is, quae supra conprehensa sunt, oculi uitium esse, quod non simplicibus quoque et promptis remediis summoueri possit.

Hactenus in oculis ea * * reperiuntur, in quibus medicamenta plurimum possint: ideoque ad aures transeundum est, quarum usum proximum a luminibus natura nobis dedit. Sed in his aliquanto maius periculum est: nam uitia oculorum intra ipsos nocent, aurium inflammationes doloresque interdum etiam ad dementiam mortemque praecipitant. Quo magis inter initia protinus succurrendum est, ne maiori periculo locus sit.
						 —Ergo ubi primum dolorem aliquis sensit, abstinere et continere se debet; postero die, si uehementius malum est, caput tondere, idque irino unguento calido perunguere et operire. At magnus cum febre uigilia que dolor exigit, ut sanguis quoque mittatur; si id aliquae causae prohibent, aluus soluenda est. Cataplasmata quoque calida subinde mutata proficiunt, siue feni Graeci siue lini siue alia farina ex mulso decocta e t recte etiam subinde admouentur spongiae ex aqua calida expressae.
						 Tum leuato dolore ceratum circumdari debet ex irino aut cyprino factum: in quibusdam tamen melius quod ex rosa est proficit. Si uehemens inflammatio somnum ex toto prohibet, adici cataplasmati debent papaueris cortices fricti atque contriti, sic ut ex his pars dimidia sit, eaque tum simul ex passo mixto decoquatur. In aurem uero infundere aliquod medicamentum oportet, 
						quod semper ante tepefieri conuenit, commodissimeque per striglem instillatur. Vbi auris repleta est, super lana mollis addenda est, quae umorem intus contineat.
						 Et haec quidem communia sunt medicamenta: uerum est et rosa et radicum harundinis sucus, et oleum, in quo lumbrici cocti sunt, et umor ex amaris nucibus aut ex nucleo mali Persici expressus. Conposita uero ad inflammationem doloremque leniendum haec fere sunt: castorei, papaueris lacrimae pares portiones conteruntur; deinde adicitur his passum. Vel papaueris lacrimae, croci, murrae par modus sic teritur, ut inuicem modo rosa modo passum in stilletur.
						 Vel id, quod amarum in Aegyptia faba est, conteritur rosa adiecta; quibus murrae quoque paulum a quibusdam miscetur uel papaueris lacrimae aut tus cum muliebri lacte uel amararum nucum cum rosa sucus. Vel castorei, murrae, papaueris lacrimae pares portiones cum passo. Vel croci P. #1108 #1109 #1110; murrae, aluminis scissilis, singulorum P. #1108 #1109; quibus dum teruntur paulatim miscentur passi cyathi tres, mellis minus cyatho, idque ex primis medicamentis est. Vel papaueris lacrima e ex aceto.
						 Licet etiam compositione uti Themisonis, quae habet castorei, opopanacis, papaueris lacrimae, singulorum P. #1108 II; spumae Lyci P. #1108 IIII. Quae contrita passo excipiuntur, donec c erati crassitudinem habeant, atque ita reponuntur. Vbi usus requiritur, rursus id medicamentum adiecto passo specillo teritur. Illud perpetuum est, quotienscumque crassius medicamentum est quam ut in aurem instillari possit, adiciendum eum esse umorem, ex quo id componi debet, donec satis liquidum sit.
					 
					 
						 Si uero pus quoque aures habent, recte Lycium per se infunditur, aut irinum unguentum aut porri sucus cum melle aut centauri sucus cum passo aut dulcis mali Punici sucus in ipsius cortice 
						
						tepefactus, adiecta murrae exigua parte. Recte etiam miscentur murrae, quam stacten cognominant, P. #1108 I; croci tantundem; nuces amarae XXV; mellis sex cyath i ; quae contrita, cum utendum est, in cortice mali Punici tepefiunt. Ea quoque medicamenta, quae oris exulcerati causa componuntur, aeque ulcera aurium sanant.
						 Quae si uetustiora sunt et multa sanies fluit, apta compositio est, quae ad auctorem Erasistratum refertur: piperis P. #1108 #1109; croci P. #1108 #1109; murrae, mi sy cocti, singulorum P. #1108 I; aeris combusti P. #1108 II. Haec ex uino teruntur: deinde ubi inaruerunt, adiciuntur passi heminae tres et simul incocuntur. Cum utendum est, adicitur his mel et uinum. Est etiam Ptolemaei chirurgi medicamentum, quod habet: lentisci P. #1108 #1109; gallae P. #1108 #1109; omphaci P. #1108 I; sucum Punici mali.
						 Est Menophili ualidum admodum, quod ex his constat: piperis longi P. #1108 I; castorei P. #1108 II; murrae, croci, papaueris lacrimae, nardi Suriaci, turis, malicori, ex Aegyptia faba partis interioris, nucum amararum, mellis quam optumi, singulorum P. #1108 IIII; quibus cum teruntur adicitur acetum quam acerrimum, donec crassitudo in his passi fiat. Est Cratonis: cinnamomi, casiae, singulorum P. #1108 #1109; Lyci, nardi, murrae, singulorum P. #1108 I; aloes P. #1108 II; mellis cyathi tres; uini sextarius; ex quibus Lycium cum uino decoquitur, deinde his alia miscentur.
						 At si multum puris malusque odor est, aeruginis rasae, turis, singulorum P. #1108 II; mellis cyathi duo; aceti quattuor simul incocuntur. Vbi utendum est, dulce uinum miscetur. Aut aluminis scissilis, papaueris lacrimae, acaciae suci par pondus miscetur, hisque adicitur hyoscyami suci dimidio minor quam unius ex superioribus portio, eaque trita ex uino diluuntur. Per se quoque hyoscyami sucus satis proficit.
					 
					 
						 Commune uero auxilium aduersus omnes aurium casus iamque usu conprobatum Asclepiades conposuit. In eo sunt cinnamomi, casiae, singulorum P. #1108 I; floris iunci rotundi, castorei, albi piperis, longi, amomi, myrobalani, singulorum P. #1108 II; turis masculi, nardi Syriaci, murrae pinguis, croci, spumae nitri, singulorum P. #1108 III. Quae separatim contrita, rursus mixta ex aceto conteruntur, atque ita condita, ubi utendum est, aceto diluuntur.
						 Eodem modo commune auxilium auribus laborantibus est Poly id i sphragis ex dulci uino liquata, quae conpositio priore libro continetur. Quod si et sanies profluit et tumor est, non alienum est mixto uino per oricularium clysterem eluere, et tum infundere uinum austerum cum rosa mixtum, cui spodi paulum sit adiectum, aut Lucium cum lacte aut herbae sanguinalis sucum cum rosa aut mali Punici sucum cum exigua murrae parte.
					 
					 
						 Si sordida quoque ulcera sunt, melius mulso eluuntur, et tum aliquid ex is, quae supra scripta sunt, quod mel habeat, infunditur. Si magis pus profluit, et caput utique tondendum est et multa calida aqua perfundendum, et gargarizandum, et usque ad lassitudinem ambulandum, et cibo modico utendum est. Si cruor quoque ex ulceribus apparuit, Lycium cum lacte debet infundi, uel aqua, in qua rosa decocta sit, suco aut herbae sanguinalis aut acaciae adiecto.
						 Quod si super ulcera caro increuit, eaque mali odoris saniem fundit, aqua tepida elui debet, tum infundi id, quod ex ture et aerugine et aceto et melle fit, aut mel cum aerugine incoctum. Squama quoque aeris cum sandaraca contrita per fistulam recte instillatur.
					 
					 
						 Vbi uero uermes orti sunt, si iuxta sunt, protrahendi oriculario specillo sunt; si longius, medicamentis enecandi, cauendumque ne postea nascantur. Ad utrumque proficit album ueratrum cum aceto contritum. Elui quoque aurem oportet uino, in quo marrubium decoctum sit. Emortu i su b his uermes in primam partem auris prouocabuntur, unde educi facillime possunt. 
					 
					 
						 Sin foramen auris conpressum est, et intus crassa sanies subest, mel quam optimum addendum est. Si id parum proficit, mellis cyatho et dimidio aeruginis rasae P. #1108 II adiciendum est incoquendumque, et eo utendum. Iris quoque cum melle idem proficit. Item galbani P. #1108 II, murrae et fellis taurini, singulorum P. #1108 #1109 #1109, uini quantum satis est ad murram diluendam.
					 
					 
						 Vbi uero grauius aliquis audire coepit, quod maxime post longos capitis dolores euenire consueuit, in primis aurem ipsam considerare oportet: apparebit enim aut crusta, qualis super ulcera innascitur, aut sordium coitus. Si crusta est, infundendum est oleum calidum, aut cum melle aerugo uel porri sucus, aut cum mulso nitri paulum. Atque ubi crusta a corpore iam recedit, eluenda auris aqua tepida est, quo facilius ea per se diducta oriculario specillo protrahatur.
						 Si sordes h aeque molles sunt, eodem specillo eximendae sunt: at si durae sunt, acetum et cum eo nitri paulum coiciendum est; cumque emollitae sunt, eodem modo elui aurem purgarique oportet. Quod si capitis grauitas manet, attondendum; idem leniter * sed diu perfricandum est, adiecto uel irino uel laureo oleo, sic ut utrilibet paulum aceti misceatur; tum diu ambulandum, leniterque post unctionem aqua calida caput fouendum.
						 Cibisque utendum ex inbecillissima et media materia, magisque adsumendae dilutae potiones; nonnumquam gargarizandum est. Infundendum autem in aurem castoreum cum aceto et laureo oleo et suco radic ul ae corticis, aut cucumeris agrestis sucus additis contritis rosae foliis. Inmaturae quoque uuae sucus cum rosa instillatus aduersus surditatem satis proficit.
					 
					 
						 Aliud uiti genus est, ubi aures intra se ipsas sonant; atque hoc quoque fit, ne externum sonum accipiant. Leuissimum est, ubi id ex grauidine est; peius, ubi ex morbis capitisue longis doloribus incidit; pessimum, ubi magnis morbis uenientibus maximeque comitiali praeuenit.
					 
					 
						 Si ex grauidine est, purgare aurem oportet et spiritum continere, donec inde umor aliquis ex spu met. Si ex morbo uel capitis dolore, quod ad exercitationem, frictionem, perfusionem gargarizationemque pertinet, eadem facienda sunt. Cibis non utendum nisi extenuantibus. In aurem dandus radiculae sucus cum rosa uel cum suco radicis ex cucumere agresti; uel castoreum cum aceto et laureo oleo; ueratrum quoque ad id ex aceto conteritur, deinde melle cocto excipitur, et inde collyrium factum in aurem demittitur.
					 
					 
						 Si sine his coepit ideoque nouo metu terret, in aurem dare i debet castoreum cum aceto uel irino aut laureo oleo; aut huic mixtum castoreum cum suco nucum amararum; aut murra et nitrum cum rosa et aceto. Plus tamen in hoc quoque proficit uictus ratio, eademque facienda sunt, quae supra conprehendi, cum maiore quoque diligentia; et praeterea, donec is sonus finiatur, a uino abstinendum.
						 Quod si simul et sonus est et inflammatio, laureum oleum coniecisse abunde est, aut id, quod ex amaris nucibus exprimitur, quibus qui dam uel castoreum uel murram miscent.
					 
					 
						 Solet etiam interdum in aurem aliquid incidere, ut calculus aliquodue animal. Si pulex intus est, conpellendum eo lanae paulum est, quo ipse is subit et simul extrahitur. Si non est secutus aliudue animal est, specillum lana inuolutum in resina quam glutinosissim a 
						maximeque terebenthina demittendum, idque in aurem coiciendum ibique uertendum est: utique enim conprehendit eximet . Sin aliquid exanime est, specillo oriculario protrahendum est aut hamulo retuso 
						paulum recuruato.
						 Si ista nihil proficiunt, potest eodem modo resina protrahi. Sternumenta quoque admota id commode elidunt, aut oriculario clystere aqua uehementer intus conpulsa. Tabula quoque conlocatur, media inhaerens, capitibus utr im que pendentibus; superque eam homo deligatur in id latus uersus, cuius auris eo modo laborat, sic ut extra tabulam emineat. Tum malleo caput tabulae, quod a pedibus est, feritur; atque ita concussa aure id quod inest excidit.

Nares uero exculceratas fouere oportet uapore aquae calidae. Id et spongia expressa atque admota fit et subiecto uase oris angusti calida aqua repleto. Post id fomentum inlinenda ulcera sunt a ut plumbi recremento aut cerussa aut argenti spuma: cum quolibet horum * * aliquod conteri[t,] eique, dum teritur, in uicem uinum et oleum murteum adici[t,] donec †mellis crassitudinem fecerit. Sin autem ea ulcera circa os sunt pluresque crustas et odorem foedum habent, quod genus Graeci ozenam appellant, sciri quidem debet uix ei malo posse succurri.
						 Nihilo minus tamen haec temptari possunt, ut caput ad cutem tondeatur adsidueque uehementer perfricetur, multa calida aqua perfundatur, multa dein ambulatio sit, cibus modicus, neque acer neque ualentissimus. Tum in narem ipsam mel cum exiguo modo resinae terebenthinae coiciatur (quod specillo quoque inuoluto lana fit) adtrahaturque spiritu i s sucus, donec in ore gustus eius sentiatur.
						 Sub his enim crustae resoluuntur, quae tum per sternumenta elidi debent. Puris ulceribus uapor aquae calidae subiciendus est; deinde adhibendum aut Lycium ex uino dilutum, aut amurca aut omphacium aut mentae aut marrubii sucus aut atramentum sutorium, quod concand e factum, deinde contritum sit; aut interior scillae pars contrita, sic ut horum cuilibet mel adiciatur.
						 Cuius in ceteris admodum exigua pars esse debet; in atramento sutorio tanta, 
						ut ea mixtura liquida fiat; cum scilla utique pars maior; inuoluendumque lana specillum est, et in eo medicamento tinguendum, eoque ulcera inplenda sunt. Rursusque lin a mentum inuolutum et oblongum eodem medicamento inlinendum demittendumque in narem est et ab inferiore parte leniter deligandum. Idque per hiemem et uer b is die, per aestatem et autumnum ter die fieri debet.
					 
					 
						 Interdum uero in naribus etiam carunculae quaedam similes muliebribus mammis nascuntur, eaeque imis partibus, quae carnosissimae sunt, inhaerent. Has curare oportet medicamentis adurentibus, sub quibus ex toto consumuntur. Polypus uero est caruncula, modo alba modo subrubra, quae narium ossi inhaeret, ac modo ad labra tendens narem implet, modo retro per id foramen, quo spiritus a naribus ad fauces descendit, adeo increscit, uti post uuam conspici possit; strangulatque hominem, maxime austro aut euro flante;
						 fereque mollis est, raro dura, eaque magis spiritum impedit et nares dilatat; quae fere carcinodes est; itaque attingi non debet. Illud aliud genus fere quidem ferro curatur, interdum tamen inarescit, si addita in narem per lin a mentum aut penicillum ea compositio est, quae habet: mini Sinopici, chalcitidis, calcis, sandaracae, singulorum P. #1108 I; atramenti sutori P. #1108 II.

In dentium autem dolore, qui ipse quoque maximis tormentis adnumerari potest, uinum ex toto circumcidendum est. Cibo quoque primo abstinendum, deinde eo modico mollique utendum, ne mandentis dentes inritet; tum extrinsecus admouendus per spongiam uapor aquae calidae, inponendumque ceratum ex cyprino ex ue irino factum, lanaque id conprehendendum, caputque uelandum est. Quod si grauior dolor est, utiliter et aluus ducitur, et calida cataplasmata super maxillas inponuntur, et ore umor calidus cum medicamentis aliquibus continetur, saepiusque mutatur.
						 Cuius rei causa et quinquefolii radix in uino mixto coquitur, et hyoscyami radix uel in posca 
						uel in uino, sic ut paulum his salis adiciatur et papaueris non nimium aridi cortices et mandragorae radix eodem modo. Sed in his tribus utique uitandum est, ne, quod haustum erit, deuoretur. Ex populo quoque alba cortex radicis in hunc u sum in uino mixto recte coquitur, et in aceto cornus ceruini ramentum, et nepeta cum taeda pingui ac ficu item pingui uel in mulso uel in aceto et melle; ex quibus cum ficus decocta est, is umor percolatur.
						 Specillum quoque lana inuolutum in calidum oleum demittitur, eoque ipse dens fouetur. Quin etiam quaedam quasi cataplasmata in dentem ipsum inlinuntur; ad quem usum ex malo Punico acido arido mal i corii pars interior cum pari portione et gallae et pinei corticis conteritur, misceturque his minium; eaque contrita aqua pluuia ti li coguntur. Aut panacis, papaueris lacrimae, peucedani, uuae t a miniae sine seminibus pares portiones conteruntur. Aut galbani partes tres, papaueris lacrimae pars quarta. Quicquid dentibus admotum est, nihilo minus supra maxillas ceratum, quale supra posui, e sse debet lana optentum.
						 Quidam etiam murrae, cardamomi, singulorum P. #1108 I; croci, pyrethri, ficorum, s partes, singulorum P. #1108 IIII; sinapis P. #1108 VIII contrita linteolo inlinunt, inponuntque in umero partis eius, qua dens dolet: si is superior est, a scapulis; si inferior, a pectore; idque dolorem leuat, et cum leuauit, protinus summouendum est.
						 Si uero exesus est dens, festinare ad eximendum eum, nisi res coegit, non est necesse: sed t um omnibus fomentis, quae supra posita sunt, adiciendae quaedam ualentiores conpositiones sunt quae dolorem leuant; qualis Herae est. Habet autem papaueris lacrimae P. #1108 I; piperis P. #1108 II; soreos P. #1108 X; quae contrita galbano excipiuntur, idque circumdatur; aut Menemachi, maxime ad maxillares dentes, in qua sunt croci P. #1108 #1109; cardamomi, turis fuliginis, ficorum, s partes, pyrethri, singulorum P. 
						#1108 IIII; sinapis P. #1108 VIII. Quidam autem miscent pyrethri, piperis, elateri, s partes, singulorum P. #1108 I; aluminis scissilis, papaueris lacrimae, uuae t a miniae, sulpuris ignem non experti, bituminis, lauri bacarum, sinapis, singulorum P. #1108 II.
						 Quod si dolor eximi eum cogit, et piperis semen cortice liberatum, et eodem modo baca hederae coniecta in id foramen dentem findit, isque per testas excidet. Et plani piscis, quam pastinacam nostri, trygona Graeci uocant, aculeus torretur, deinde conteritur resinaque excipitur, quae denti circumdata hunc soluit. Et alumen scissile et * * in foramen coniectum dentem citat. Sed id tamen inuolutum in lanula demitti commodius est, quia sic dente seruato dolorem leuat. Haec medicis accepta sunt.
						 Sed agrestium experimento cognitum est, cum dens dolet, herbam mentastrum cum suis radicibus euelli debere, et in peluem coici, supraque aquam infundi, collocarique iuxta sedentem hominem undique ueste contectum; tum in peluem candentes silices d e mitti, sic ut aqua tegantur; hominemque eum hiante ore uaporem excipere, ut supra dictum est, undique inclusum. Nam et sudor plurimus sequitur, et per os continens pituita defluit, idque saepe longiorem, semper annuam ualetudinem bonam praestat.

Si uero tonsillae sine exulceratione per inflammationem intumuerunt, caput uelandum est; extrinsecus is locus uapore calido fouendus; multa ambulatione utendum; caput in lecto sublime habendum; gargarizandumque reprimentibus. Radix quoque ea, quam dulcem appellant, contusa et in passo mulsoue decocta idem praestat. Leniterque quibusdam medicamentis eas inlini non alienum est, quae hoc modo fiunt:
						 ex malo Punico dulci sucus exprimitur, et eius sextarius in leni igne coquitur, donec ei mellis crassitudo est; tum croci, 
						
						murrae, aluminis scissilis, singulorum P. #1108 II per se conteruntur, paulatimque his adiciuntur uini lenis cyathi duo, mellis unus; deinde priori suco ista miscentur, et rursus leniter incocuntur. Aut eiusdem suci sextarius eodem modo coquitur, atque eadem ratione trita haec adiciuntur: nardi P. #1108 #1110; omphaci P. #1108 I; cinnamomi, murrae, casiae, singulorum P. #1108 #1110; eadem autem haec et auribus et naribus purulentis adcommodata sunt.
						 Cibus in hac quoque ualetudine lenis esse debet, ne exasperet. Quod si tanta inflammatio est, ut spiritum impediat, in lecto conquiescendum, cibo abstinendum, neque adsumendum quicquam praeter aquam calidam est; aluus quoque ducenda est; gargarizandum ex fico et mulso; inlinendum mel cum omphacio; intrinsecus admouendus sed aliquanto diutius uapor calidus, donec ea suppurent et per se aperiantur. Si pure substante non rumpuntur hi tumores, incidendi sunt; deinde ex mulso calido gargarizandum.
						 At si modicus quidem tumor sed exulceratio est, furfurum cremori ad gargarizandum paulum mellis adiciendum est; inlinendaque ulcera hoc medicamento: passi quam dulcissimi tres heminae ad unam cocuntur; tum adicitur t u ris P. #1108 I; ali P. #1108 I; croci, murrae, singulorum P. #1108 #1109; leuiterque omnia rursus feruescunt. Vbi pura ulcera sunt, eodem furfurum cremore uel lacte gargarizandum est. Atque hic quoque cibis lenibus opus est, quibus adici dulce uinum potest.

Vlcera autem oris si cum inflammatione sunt et parum pura ac rubicunda sunt, optume is medicamentis curantur, quae supra posita ex malis Punicis fiunt. Continendusque saepe ore reprimens cremor est, cui paulum mellis sit adiectum: utendum ambulationibus et non acri cibo. Simul atque uero pura ulcera esse coeperunt, lenis umor, interdum etiam quam optima aqua ore continenda est. 
						Prodestque adsumptum pirum mitiu s pleniorque cibus cum acri acet o 
						inspergique ulcera debent alumine scissili, cui dimidio plus gallae inmaturae sit adiectum.
						 Si iam crustas habent, quales in adustis esse consuerunt, adhibendae sunt hae conpositiones, quas Graeci antheras nominant: iunci quadrati, murrae, sandaracae, aluminis pares portiones. Aut croci, murrae, singulorum P. #1108 I; i ridis, aluminis scissilis, sandaracae, singulorum P. #1108 IIII; iunci quadrati P. #1108 VIII. Aut gallae, murrae, singulorum P. #1108 I; aluminis scissilis P. #1108 II; rosae foliorum P. #1108 IIII. Quidam autem croci P. #1108 #1109; aluminis scissilis, murrae, singulorum P. #1108 I; sandaracae P. #1108 II; iunci quadrati P. #1108 IIII miscent. Priora arida insperguntur: hoc cum melle inlinitur, neque ulceribus tantum sed etiam tonsillis.
					 
					 
						 Verum ea longe periculosissima sunt ulcera, quas apthas Graeci appellant, sed in pueris: hos enim saepe consumunt, in uiris et mulieribus idem periculum non est. Haec ulcera a gingiuis incipiunt; deinde palatum totumque os occupant; tum ad uuam faucesque descendunt, quibus obsessis non facile fit, ut puer conualescat. Ac miserius etiam est, si lact e ns adhuc infans est, quo minus imperari remedium aliquod potest.
						 Sed inprimis nutrix cogenda est exerceri et ambulationibus et is operibus, quae superiores partes mouent; mittenda in balineum iubendaque ibi calida aqua mammas perfundere; tum alenda cibis lenibus et is, qui non facile corrumpuntur: potione, si febricitat puer, aquae; si sine febre est, uini diluti. Ac si aluus nutricis substitit, ducenda est. Si pituita eius in os coit, uomere debet.
						 Tum ipsa ulcera perunguenda sunt melle, cui rhus, quem Syriacum uocant, aut amarae nuces adiectae sunt; uel mixtis inter se rosae foliis aridis, pineis nucleis, menta, coliculo, melle, uel eo medicamento, quod ex moris fit, quorum sucus eodem modo quo Punici mali ad mellis crassitudinem coquitur; eademque ratione ei crocum, murra, alumen, uinum, mel, 
						miscetur: neque quicquam dandum, a qu o umor euocari possit.
						 Si uero iam firmior puer est, gargarizare debet is fere, quae supra conprehensa sunt. Ac si lenia medicamenta in eo parum proficiunt, adhibenda sunt ea, quae adurendo crustas ulceribus inducant. Quale est scissile alumen uel chalcitis uel atramentum sutorium. Prodest etiam fames et abstinentia quanta maxime inperari potest. Cibus esse debet lenis: ad purganda tamen ulcera interdum caseus ex melle recte datur.

Linguae quoque ulcera non aliis medicamentis egent, quam quae prima parte superioris capitis exposita sunt. Sed quae in latere eius nascuntur, diutissime durant; uidendumque est, num contra dens aliquis acutior sit, qui sanescere saepe ulcus eo loco non sinit, ideoque leuandus est.

Solent etiam interdum iuxta dentes in gingiuis tubercula quaedam oriri dolentia: parulidas Graeci appellant. Haec initio leniter sale contrito perfricare oportet; aut inter se mixtis sale fossili combusto, cupresso, nepeta; deinde eluere os cremore lenticulae, inter haec hiare, donec pituita satis profluat.
					 
					 
						 In maiore uero inflammatione isdem medicamentis utendum est, quae ad ulcera oris supra posita sunt: et mollis lin amenti 
						paulum inuoluendum ex is aliqua compositione, quas antheras uocari dixi, demittendumque id inter dentem et gingiuam. Quod si †duriore id prohibebit, extrinsecus admouendus erit spongia uapor calidus, inponendumque ceratum. Si suppuratio se ostendet, diutius eo uapore utendum erit, et continendum ore calidum mulsum, in quo ficus decocta sit; idque subcrudum incidendum, ne, si diutius ibi pus remanserit, os laedat.
						 Quod si maior is tumor est, commodius totum exciditur, sic ut ex utraque parte dens liberetur. Pure exempto si leuis plaga est, satis est ore calidam aquam continere, extrinsecus fouere eodem uapore; si maior est, lenticulae cremore uti isdemque medicamentis, quibus cetera ulcera oris curantur. Alia quoque ulcera in gingiuis plerumque oriuntur, quibus eadem quae in reliquo ore succurrunt; maxime tamen mandere ligustrum oportet, sucumque eum ore 
						
						continere.
						 Fit etiam interdum, ut gingiuae ulcere, siue parulis fuit siue non fuit, diutius pus feratur; quod aut dente corrupto, aut fracto uel * * aliterque uitiato osse; maximeque id per fissum e uenire consueuit. Vbi incidit, locus aperiendus, dens eximendus; testa ossis, si qua excessit, recipienda est; si quid uitiosi est, radendum. Post quae quid fieri debeat, supra in aliorum ulcerum curatione conprehensum est. Si uero a dentibus gingiuae recedunt, eaedem antherae succurrunt. Vtile est etiam pira aut mala non permatura mandere, et ore eum umorem continere. Idemque praestare non acre acetum in ore retentum potest.

Vuae uehemens inflammatio terrere quoque debet. Itaque in hac et abstinentia necessaria est, et sanguis recte mittitur; et si id aliqua res prohibet, aluus utiliter ducitur; caputque super haec uelandum et sublimius habendum est: tum aqua gargarizandum, in qua simul rubus et lenticula decocta sit. Inlinenda autem ipsa uua uel omphacio uel galla uel alumine scissili, sic ut cuilibet eorum mel adiciatur; chelidoniae quoque suco per coclear inlita uua maximeque * * 
							prodest. Est etiam medicamentum hu c aptum, quod Andronium appellatur. Constat ex his: alumine scissili, squama aeris rubri, atramento sutorio, galla, murra, misy; quae per se contrita mixtaque rursus paulatim adiecto uino austero teruntur, donec his mellis crassitudo sit.
						 Vbi horum aliquo inlita uua est, fere multa pituita decurrit; cumque ea quieuit, ex uino calido gargarizandum est. Quod si minor ea inflammatio est, laser terere, eique adicere frigidam aquam satis est, eam que aquam cocleario exceptam ipsi uuae subicere. Ac mediocriter eam tumentem aqua quoque frigida eodem modo subiecta reprimit. Ex eadem autem aqua gargarizandum quoque est, quae uel cum lasere uel sine eo hac ratione uuae subiecta est.

Si quando autem ulcera oris cancer inuasit, primum 
						
						considerandum est, num malus corporis habitus sit, eique occurrendum; deinde ipsa ulcera curanda. Quod si in summa parte id uitium est, satis proficit anthera umido ulceri arida inspersa; sicciori cum exigua parte mellis inlita: si paulo altius, chartae conbustae partes duae, auripigmenti pars una: si penitus malum descendit, chartae conbustae partes tres, auripigmenti pars quarta, aut pares portiones salis fricti et iridis frictae, aut item pares portiones chalcitidis, calcis, auripigmenti.
						 Necessarium autem est lin a mentum in rosa tinguere, et super adurentia medicamenta inponere, ne uicinum et sanum locum laedant. Quidam etiam in acris aceti heminam frictum salem coiciunt, donec tabescere desinat; deinde id acetum coqunt, donec exsiccetur; eumque salem contritum inspergunt. Quotiens autem medicamentum inicitur, et ante et post os diluendum est uel cremore lenticulae uel aqua, in qua aut eruum aut oleae uerbenae ue decoctae sint, sic ut cuilibet eorum paulum mellis misceatur.
						 Acetum quoque ex scilla retentum ore satis aduersus haec ulcera proficit, item ex aceto cocto sali, sicut supra demonstratum est, rursus mixtum acetum. Sed et diu continere utrumlibet, et id bis aut ter die facere, prout uehemens malum est, necessarium est. Quod si puer est, cui id incidit, specillum lana inuolutum in medicamentum demittendum est, et super ulcus tenendum, ne per inprudentiam adurentia deuoret. Si in gingiuis est, mouenturque aliqui dentes, refi g i eos oportet: nam curationes uehementer inpediunt.
						 Si nihil medicamenta proficient, ulcera erunt adurenda. Quod tamen in labris ideo non est necessarium, quoniam excidere commodius est. Et id quidem, aeque adustum atque excisum, sine ea curatione, quae corpori manu adhibetur, inpleri non potest. Gingiuarum uero ossa, quae hebetia sunt, in perpetuum ustione nudantur: neque enim postea caro increscit. Inponenda tamen adustis lenticula est, donec sanitatem, qualis esse potest, recipiant.

Haec in capite fere medicamentis egent. Sub ipsis uero auribus oriri parotides solent, modo in secunda ualetudine ibi inflammatione orta, modo post longas febres illuc inpetu morbi conuerso. Id abscessus genus est: itaque nullam nouam curationem desiderat, 
						
						animaduersionem tantummodo hanc habet necessariam: [quia,] si sine morbo id intumuit, primum reprimentium faciendum experimentum est; si aduersa ualetudine, illud inimicum est maturarique et quam primum aperiri commodius est.

Ad umbilicos uero prominentes, ne manu ferroque utendum sit, ante temptandum est, ut abstineat ur , aluus his ducatur, inponatur super umbilicum id, quod ex his constat: cicutae et fuliginis, singulorum P. #1108 I; cerussae elotae P. #1108 VI; plumbi eloti P. #1108 VIII; ouis duobus, quibus etiam solani sucus adicitur. Hoc etiam diutius inpositum esse oportet: sed interim conquiescere hominem, cibo modico uti, sic ut uitentur omnia inflantia.

Proxima sunt ea, quae ad partes obscenas pertinent, quarum apud Graecos uocabula et tolerabilius se habent et accepta iam usu sunt, cum in omni fere medicorum uolumine atque sermone iactentur: apud nos foediora uerba ne consuetudine quidem aliqua uerecundius loquentium commendata sunt, ut difficilior haec explanatio sit simul et pudorem et artis praecepta seruantibus. Neque tamen ea res a scribendo me deterrere debuit: primum, ut omnia quae salutaria accepi, conprehendere m ; dein, quia in uolgus eorum curatio etiam praecipue cognoscenda est, quae inuitissimus quisque alteri ostendit.
					 
					 
						 Igitur si ex inflammatione coles intumuit, reducique summa cutis aut rursus induci non potest, multa calida aqua fouendus locus e s t. Vbi uero glans contecta est, oriculario quoque clystere inter 
						eam cutemque aqua calida inserenda est. Si mollita sic et extenuata cutis ducenti paruit, expeditior reliqua curatio est. Si tumor uicit, inponenda est uel lenticula uel marrubium uel oleae folia ex uino cocta, sic ut cuilibet eorum, dum teritur, mellis paululum adiciatur; sursumque coles ad uentrem deligandus est.
						 Quod in omni curatione eius necessarium est; isque homo continere se et abstinere a cibo debet, et potione aquae tantum a siti uindicari. Postero die rursum adhibendum isdem rationibus aquae fomentum est, et cum ui quoque experiendum, an cutis sequatur; eaque si non parebit, leuiter summa scalpello concidenda erit. Nam cum sanies profluxerit, extenuabitur is locus, et facilius cutis ducetur.
						 Siue autem hoc modo uicta erit, siue numquam 
						repugnauerit, ulcera uel in cutis ulteriore parte uel in glande ultraue eam in cole reperientur; quae necesse est aut pura siccaue sint aut umida et purulenta. Si sicca sunt, primum aqua calida fouenda sunt; deinde inponendum Lycium ex uino aut amurca cocta cum eodem aut cum rosa buturum. Si leuis is umor inest, uino eluenda sunt, tum buturo et rosae mellis paulum, et resinae terebenthinae pars quarta adicienda est; eoque utendum.
						 At si pus ex is profluit, ante omnia elui mulso calido debent; tum inponi piperis P. #1108 I; murrae P. #1108 #1109; croci, misyos cocti, singulorum P. #1108 II; quae ex uino austero cocuntur, donec mellis crassitudinem habeant. Eadem autem conpositio tonsillis, uuae madenti, oris nariumque ulceribus accommodata est. Aliud ad eadem: piperis P. #1108 #1109; murrae P. #1108 #1109; croci P. #1108 #1109 #1109; misy cocti P. #1108 I; aeris combusti P. #1108 II; quae primum ex uino austero conteruntur, deinde ubi inaruerunt, iterum teruntur ex passi tribus cyathis et incocuntur, donec uisci crassitudinem habeant.
						 Aerugo quoque cum 
						cocto melle eaque quae ad oris ulcera supra conprensa sunt curant aut Erasistrati conpositio aut Cratonis recte super purulenta naturalia inponitur. Foli orum quoque oleae P. #1108 * ex nouem cyathis uini cocuntur; his adicitur aluminis scissilis P. #1108 IIII; Lyci P. #1108 
						VIII; mellis sex cyath i : ac si plus puris est, id medicamentum ex melle; si minus, ex uino diluitur. Illud perpetuum est, post curationem, dum in flammatio manet, quale supra positum est, cataplasma super dare, et cotidie ulcera eadem ratione curare.
						 Quod si pus et multum et cum malo odore coepit profluere, elui cremore lenticulae debet, sic ut ei mellis paulum adiciatur. Aut oleae uel lentisci folia uel marrubium decoquendum est, eoque umore eodem modo cum melle utendum; inponendaque eadem aut etiam omphacium cum melle aut id, quod ex aerugine et melle ad aures fit; aut conpositio Andronis aut 
						anthera, sic ut ei paulum mellis adiciatur.
						 Quidam omnia ulcera, de quibus adhuc dictum est, Lycio ex uino curant. Si uero ulcus latius atque altius serpit, eodem modo elui debet, inponi uero aut aerugo aut omphacium cum melle aut Andronis compositio aut marrubii, murrae aut croci, aluminis scissilis cocti, rosae foliorum aridorum, gallae, singulorum P. #1108 I; mini Sinopici P. #1108 II. Quae per se singula primum teruntur, deinde iuncta iterum melle adiecto, donec liquidi cerati crassitudinem habeant; tum in aeneo uaso leniter cocuntur, ne superfluant.
						 Cum iam guttae indurescunt, uas ab igni remouetur; idque medicamentum, prout opus est, aut ex melle aut ex uino liquatur. Idem autem per se etiam ad fistulas utile est. Solet etiam interdum ad neruos ulcus descendere, profluitque pituita multa, sanies tenuis malique odoris non †cocta aut aquae similis, in qua caro recens lota est; doloresque is locus et punctiones habet.
						 Id genus quamuis inter purulenta est, tamen lenibus medicamentis curandum est, quale est emplastrum tetrapharmacum ex rosa liquatum, sic ut turis quoque paulum ei misceatur; aut id, quod ex buturo, rosa, resina, melle fit, supra uero a me positum est; praecipueque id ulcus multa calida aqua fouendum est, uelandumque neque frigori committendum. Interdum autem per ipsa ulcera coles sub cute exest ur sic ut glans excidat; sub quo casu cutis ipsa circumcidenda est.
						 Perpet u umque est, quotiens glans aut ex cole aliquid uel excidit uel absciditur, hanc non esse seruandam, ne considat ulcerique adglutinetur, ac neque reduci possit postea, et fortasse fistulam quoque urinae claudat. Tubercula etiam, quae phumata Graeci uocant, circa glandem oriuntur, quae uel medicamentis uel ferro aduruntur; et cum crustae exciderunt, squama aeris inspergitur, ne quid ibi rursus increscat.
					 
					 
						 Haec citra cancrum sunt; qui cum in reliquis partibus tum in his quoque uel praecipue ulcera infestat. Incipit a nigritie. Quae si cutem occupauit, protinus specillum subiciendum, eaque incidenda est; deinde orae uulsella prendendae; tum quicquid corruptum est excidendum, sic ut ex integro quoque paulum dematur; idque adurendum. Quotiens quid ustum est, hic quoque sequitur, ut inponenda lenticula sit; deinde ubi crustae exciderunt, ulcera sicut alia curentur.
						 Ac si 
						cancer ipsum colem occupauit, inspergenda aliqua sunt ex adurentibus, maximeque id, quod ex calce, chalcitide, auripigmento componitur. Si medicamenta uincuntur, hic quoque scalpello quicquid corruptum est, sic ut aliquid etiam integri trahat, praecidi debet. Illud quoque aeque perpetuum est, exciso cancro uulnus esse adurendum. Sed siue ex medicamentis siue ex ferro crustae occa l luerunt, magnum periculum est, ne his decidentibus ex cole profusio sanguinis insequatur.
						 Ergo longa quiete et inmobili paene corpore opus est, donec ex ipso crustae leniter resoluantur. Ac si uel uolens aliquis uel inprudens, dum ingreditur inmature, crustas diduxit, et fluuit sanguis, frigida aqua adhibenda est. Si haec parum ualet, decurrendum est ad medicamenta, quae sanguinem supprimunt. Si ne haec quidem succurrunt, aduri diligenter et timide debet, neque ullo postea motu dandus eidem periculo locus est.
					 
					 
						 Nonnumquam etiam id genus ibi cancri, quod phagedaena a Graecis nominatur, oriri solet. In quo minime differendum sed protinus isdem medicamentis et, si parum ualent, ferro adurendum. Quaedam etiam nigrities est, quae non sentitur, sed serpit ac, si sustinuimus, usque ad uesicam tendit, neque succurri postea potest. Si id in summa glande circa fistulam urinae est, prius in eam tenue specillum demittendum est, ne claudatur; deinde id ferro adurendum. Si uero alte penetrauit, quicquid occupatum est, praecidendum est. Cetera eadem, quae in aliis cancris, facienda sunt.
					 
					 
						 Occallescit etiam in cole interdum aliquid, idque omne paene sensu caret; quod ipsum quoque excidi debet. Carbunculus autem ibi natus primum a qu a per oricularium clystere m eluendus est; deinde ipse quoque medicamentis urendus, maximeque chalcitide cum melle aut aerugine cum cocto melle, aut ouillo stercore fricto et contrito cum eodem melle. Vbi is excidit, liquidis medicamentis utendum est, quae ad or is ulcer a conponuntur.
					 
					 
						 In testiculis uero si qua inflammatio sine ictu orta est, sanguis a talo mittendus est; a cibo abstinendum; inponenda ex faba farina eo 
						ex mulso cocta cum cumino contrito et ex melle cocto; aut contritum cuminum cum cerato ex rosa facto; aut lini semen frictum, contritum et in mulso coctum; aut tritici farina ex mulso cocta cum cupresso; aut lilii radix contrita. At si idem induruerunt, inponi debet lini uel faeni Graeci semen ex mulso coctum; aut ex cyprino ceratum; aut simila ex uino contrita, cui paulum croci sit adiectum. Si uetustior iam durities est, maxime proficit cucumeris agrestis radix in mulso cocta, deinde contrita.
						 Si ex ictu tument, sanguinem mitti necessarium est, magisque si etiam liuent. Inponendum uero utrumlibet ex iis, quae cum cumino conponuntur supraque posita sunt; aut ea conpositio, quae habet: nitri cocti P. #1108 I; resinae pineae, cumini, singulorum P. #1108 II; uuae t a miniae sine seminibus P. #1108 IIII; mellis quantum satis sit ad ea cogenda. Quod si ex ictu testiculus al i desit, fere pus quoque increscit, neque aliter succurri potest quam si inciso scroto et pus emissum et ipse testiculus excisus est.
					 
					 
						 Anus quoque multa taediique plena mala recipit, neque inter se multum abhorrentes curationes habet. A c primum in eo saepe, et quidem pluribus locis, cutis scinditur: ragadia Graeci uocant. Id si recens est, quiescere homo debet, et in aqua calida desidere. Columbina quoque oua coquenda sunt, et, ubi induruerunt, purganda; deinde alterum deponefacere in aqua bene calida debet, alterum calidum loco subicere, sic ut inuicem utroque aliquis utatur. Tum tetrapharmacum au t rhypodes ad hoc rosa diluendum est, aut oesy pum recens miscendum cum cerato liquido ex rosa facto aut eidem cerato plumbum elotum:
						 aut adiciendum aut resinae terebenthinae murrae paulum, 
						aut spumae argenti uetus oleum, et qu o libet ex his id perunguendum. Si, quicquid laesum est, extra est neque intus reconditum, eodem medicamento tinctum linamentum superdandum est et, quicquid ante 
						adhibuimus, cerato contegendum. In hoc autem casu neque acribus cibis utendum est neque asperis neque aluum conprimentibus, ne aridum quidem quicquam satis utile est nisi admodum paulum: liquida, lenia, pinguia, glutinosa meliora sunt. Vino leni uti nihil prohibet.
					 
					 
						 Condyloma autem est tuberculum, quod ex quadam inflammatione nasci solet. Id ubi ortum est, quod ad quietem, ci bos potionesque pertinet, eadem seruari debe n t, quae proxime scripta sunt: isdem etiam ouis recte tuberculum id fouetur. Sed desidere ante homo in aqua debet, in qua uerbenae decoctae sunt ex reprimentibus. Tum recte inponitur et lenticula cum exigua parte mellis et sertula Campana ex uino cocta; et rubi folia contrita cum cerato ex rosa facto; et cum eodem cerato contritum uel Cotonium malum, uel malicori ex uino cocti pars interior; et chalcitis cocta atque contrita, deinde oesy po ac rosa excepta; et ex ea conpositione, quae habet: turis P. #1108 I;
						 aluminis scissilis P. #1108 II; cerussae P. #1108 III; spumae argenti P. #1108 V; quibus, dum teruntur, inuicem rosa et uinum instillatur. Vinculum autem ei loco linteolum aut panniculus quadratus est, qu i ad duo capita duas ansas, ad latera duo totidem fascias habet; cumque subiectus est, ansis ad uentrem datis, posteriore parte in ea s adductae fasciae coiciuntur, atque ubi artatae sunt, dexterior sinistra, sinisterior dextra procedit, circumdataeque circa aluum inter se nouissime deligantur.
						 Sed si uetus condyloma iam induruit, neque sub his curationibus desidit, aduri medicamento potest, quod ex his constat: aeruginis P. #1108 I; murrae P. #1108 IIII; cummis P. #1108 VIII; turis P. #1108 XII; stibis, papaueris lacrimae, acaciae, singulorum P. #1108 XVI, quo medicamento quidam etiam ulcera, de quibus proxime dixi , renouant. Si hoc parum in condylomate proficit, adhiberi possunt etiam uehementer adurentia. Vbi consumptus est t umor, ad medicamenta lenia transeundum est.
					 
					 
						 Tertium autem uitium ora uenarum tamquam ex capitulis quibusdam surgentia, quae saepe sanguinem fundunt: haemorroidas 
						Graeci uocant; idque etiam in ore uoluae feminarum incidere consueuit. Atque in quibusdam parum tuto supprimitur, qui sanguinis profluuio inbecilliores non fiunt: habent enim purgationem hanc, non morbum. Ideoque curati quidam, cum sanguis exitum non haberet, inclinata ad praecordia et ad uiscera mat er ia, subitis et grauissimis morbis correpti sunt.
						 —Si cui uero id nocet, is desidere in aqua ex uerbenis debet, inponere maxime malicorium cum aridis rosae foliis contritum, aut ex is aliquid, quae sanguinem supprimunt. Solet autem oriri inflammatio maxime ubi maior * * * dura aluus eum locum laesit. Tum in aqua dulci desidendum est, et fouendum ouis; inponendi uitelli cum rosae foliis ex passo subactis; idque si intus est, digito inlinendum; si extra, superinlitum panniculo im ponendum est. Ea quoque medicamenta, quae recentibus scissuris posita sunt, h u c idonea sunt. Cibis uero in hoc casu isdem quibus in prioribus utendum est. Si ista parum iuuant, solent inposita medicamenta adurentia ea capitula absumere.
						 Ac si iam uetustiora sunt, sub auctore Dionysio in sp e rgenda sandraca est, deinde inponendum id quod ex his constat: squamae aeris, auripigmenti, singulorum P. #1108 V; saxi calcis P. #1108 VIII; postero die acu conpungendum. Adustis capitulis fit cicatrix, quae sanguinem fundi prohibet. Sed quotiens is suppressus est, ne quid periculi adferat, multa exercitatione digerenda materia est. Praetereaque uiris et feminis, quibus menstrua non proueniunt, interdum ex brachio sanguis mittendus est.
					 
					 
						 At si anus ipse uel os uuluae procidit (nam id quoque interdum fit), considerari debet, purumne id sit, quod prouolutum est, an umore muccoso circumdatum. Si purum est, in aqua desidere homo debet; aut salsa aut cum uerbenis uel malicorio incocta. Si umidum, uino austero subluendum est inlinendumque faece uini conbusta. Vbi utrolibet modo curatum est, intus reponendum est, inponendaque 
						
						plantago contrita uel folia salicis in aceto cocta, tum linteolum, et super lana; eaque deliganda sunt cruribus inter se deuinctis.
					 
					 
						 Fungo quoque simile ulcus in eadem sede nasci solet: id, si hiemps est, egelida; si aliud tempus, frigida aqua fouendum est, dein squama aeris inspergenda, supraque ceratum ex murteo factum, cui paulum squamae, fuliginis, calcis sit adiectum. Si hac ratione non tollitur, uel medicamentis uehementioribus uel ferro adurendum est.

Digitorum autem uetera ulcera commodissime curantur aut Lycio aut amurca cocta, cum utrilibet uinum adiectum est. In isdem recedere ab ungue caruncula cum magno dolore consueuit: pterygion Graeci appellant.—Oportet alumen Melinum rotundum in aqua liquare, donec mellis crassitudinem habeat; tum quantum eius aridi fuit, tantundem mellis infundere, et rudicula miscere, donec similis croco color ef f iat, eoque inlinere. Quidam * ad eundem usum decoquere simul malunt, cum paria pondera aluminis aridi et mellis miscuerunt.
						 Si hac ratione ea non exciderunt, excidenda sunt; deinde digiti fouendi aqua ex uerbenis, inponendumque super medicamentum ita factum: chalcitis, mal i corium, squama aeris excipiuntur fico pingui leniter cocta ex melle; aut chartae combustae, auripigmenti, sulpuris ignem non experti par modus cerato miscetur ex murteo facto; aut aeruginis rasae P. #1108 I, squamae P. #1108 II mellis cyatho coguntur; aut pares portiones miscentur saxi calcis, chalcitidis, auripigmenti. Quicquid horum impositum est, tegendum linteolo aqua madefacto est.
						 Tertio die digitus resoluendus, et si quid aridi est, iterum excidendum, similisque adhibenda curatio est. Si non uincitur, purgandum est scalpello tenuibusque ferramentis adurendum e t sicut reliqua usta curandum est. 
						@@At ubi scabri ungues sunt, circum aperiri debent, corpus qua contingunt; tum super eos ex hac compositione aeque inponi: sandracae, sulpuris, singulorum P. #1108 II; nitri, auripigmenti, singulorum P. #1108 IIII; resinae liquidae P. #1108 VIII; tertioque id die resoluendum est. Sub quo medicamento uitiosi ungues cadunt, et in eorum locum meliores renascuntur.

Tertiam esse medicinae partem, quae MANV curet, et uulgo notum et a me propositum est. Ea non quidem medicamenta atque uictus rationem omittit, sed manu tamen plurimum praestat, estque eius effectus inter omnes medicinae partes euidentissimus. Siquidem in morbis, cum multum fortuna conferat, eademque saepe salutaria, saepe uana sint, potest dubitari, secunda ualetudo medicinae an corporis an * beneficio contigerit.
						 In is quoque, in quibus medicamentis maxime nitimur, quamuis profectus euidentior est, tamen sanitatem et per haec frustra quaeri et sine his reddi saepe manifestum est: sicut in oculis quoque deprehendi potest, qui a medicis diu uexati sine his interdum sanescunt. At in ea parte, quae manu curat, euidens omnem profectum, ut aliquid ab aliis adiuuetur, hinc tamen plurimum trahere. Haec autem pars cum sit uetustissima, magis tamen ab illo parente omnis medicinae Hippocrate quam a prioribus exculta est.
						 Deinde posteaquam diducta ab aliis habere professores suos coepit, in Aegypto quoque Philoxeno maxime increuit auctore, qui pluribus uoluminibus hanc partem diligentissime conprehendit. Gorgias quoque et Sostratus et Heron et Apollonii duo et Hammonius Alexandrini multique alii celebres uiri singuli quaedam reperierunt. Ac Romae quoque non mediocres professores, maximeque nuper T r yphon pater et Euelpistus et, ut scriptis eius intellegi potest, horum eruditissimus Meges quibusdam in melius mutatis aliquantum ei disciplinae adiecerunt.
					 
					 
						 Esse autem chirurgus debet adulescens aut certe adulescentiae propior; manu strenua, stabili, nec umquam intremescente, eaque non 
						minus sinistra quam dextra promptus; acie oculorum acri claraque; animo intrepidus; misericors sic, ut sanari uelit eum, quem accepit, non ut clamore eius motus uel magis quam res desiderat properet, uel minus quam necesse est secet; sed perinde faciat omnia, ac si nullus ex uagitibus alterius adfectus oriatur.
					 
					 
						 Potest autem requiri, quid huic parti proprie uindicandum sit, quia uulnerum quoque ulcerumque multorum curationes, quas alibi executus sum, chirurgi sibi uindicant. Ego eundem quidem hominem posse omnia ista praestare concipio; atque ubi se diuiserunt, eum laudo qui quam plurimum percepit. Ip se autem huic parti ea reliqui, in quibus uulnus facit medicus, non accipit, et in quibus uulneribus ulceribusque plus profici manu quam medicamento credo; tum quicquid ad ossa pertinet. Quae deinceps exequi adgrediar, dilatisque in aliud uolumen ossibus, in hoc cetera explicabo; praepositisque is, quae IN QVALIBET CORPORIS PARTE fiunt, ad ea, quae prop r ias sedes habent, transibo.

Luxata igitur, in quacumque parte corporis sunt, quam primum sic curari debent, ut, qua dolor est, ea scalpello cutis crebro incidatur, detergeaturque eodem auerso profluens sanguis. Quod si paulo tardius subuenitur iamque etiam rubor est, qua rubet corpus si tumor quoque accessit, quacumque is est, id optimum auxilium est.
						 Tum superdanda reprimentia sunt, maximeque lana sucida ex aceto et oleo. Quod si leuior is casus est, possunt etiam sine scalpello inposita eadem mederi; et si nihil aliud est, cinis quoque maxime ex sarmentis (si is non est, quilibet alius) ex aceto uel etiam ex aqua coactus.

Verum hoc quidem promptum est: in is autem negotium maius est, quae per se uitio intus orto intumescunt et ad suppurationem spectant. Ea omnia genera abscessum esse alias proposui, medicamentaque his idonea executus sum: nunc superest, ut dicam in isdem quae manu fieri debeant. Ergo priusquam indurescant, cutem incidere et cucurbit ul am adcommodare oportet, quae quicquid 
						illuc malae corruptaeque materiae coiit, extrahat; idque iterum tertio die recte fit, donec omne indicium inflammationis excedat.
						 Neque tamen fas non est nihil cucurbitulam agere: interdum enim fit, sed raro, ut, quicquid abscedit, uelamento suo includatur: id antiqui tunicam nominabant. Meges, quia tunica omnis neruosa est, dixit non nasci sub eo uitio neruum, quo caro consumeretur; sed subiecto iam uetustiore pure callum circumdari. Quod ad curationis rationem nullo loco pertinet, quia quic quid, si tunica est, idem, si callus est, fieri debet. Neque ulla res prohibet, etiamsi callus est, tamen quia cingit, tunicam nominari.
						 Tum pure quoque maturiore haec interdum esse consueuit; ideoque quod sub ea est, extrahi per cucurbitulam non potest. Sed facile id intellegitur, ubi nihil admota illa mutauit. Ergo siue id incidit siue iam durities est, in hac auxilii nihil est, sed , ut alias scripsi, uel auertenda concurrens eo materia uel digerenda uel ad maturitatem perducenda est. Si priora contigerunt, nihil praeterea necessarium est. Si pus maturuit, in alis quidem et inguinibus raro secandum est, item ubicumque mediocris abscessus est, item quotiens in summa cute uel etiam carne uitium est, nisi festinare cu b antis inbecillitas cogit; satisque est cataplasmatis efficere, ut per se pus aperiatur.
						 Nam fere sine cicatrice potest esse is locus, qui expertus ferrum non est. Si autem altius malum est, considerari debet neruosusne is locus sit an non sit. Nam si sine neruis est, candenti ferramento aperiri debet; cuius haec gratia est, quod exigua plaga diutius ad pus euocandum patet, paruaque postea cicatrix fit. At si nerui iuxta sunt, ignis alienus est, ne uel distendantur, uel membrum debilitent: necessaria uero opera scalpelli est. Sed cetera etiam subcruda aperiri possunt: inter neruos ultima expectanda maturitas est, quae cutem extenuet eique pus iungat, quo propius reperiatur.
						 Iamque alia rectam plagam desiderant: in pan o , quia fere vehementer cutem extenuat, tota ea super pus excidenda est. Semper autem ubi scalpellus admouetur, id agendum est, ut et quam minimae et paucissimae plagae 
						sint, cum eo tamen ut necessitati succurramus et in modo et in numero. Nam maiores sinus latius interdum etiam duabus aut tribus lineis incidendi sunt, dandaque opera, ut imus sinus exitum habeat, ne quis umor intus subsidat, qui proxima et adhuc sana e rodendo sinuet.
						 Est etiam in rerum natura, ut cutis latius excidenda sit. Nam ubi post longis morbis totus corporis habitus uitiatus est lateque se sinus suffudit et in eo iam cutis pallet, scire licet eam iam emortuam esse et inutilem futuram; ideoque excidere commodius est, maxime si circa articulos maiores id euenerit, cubantemque aegrum fluens aluus exhaurit neque per alimenta quicquam corpori accedit. Sed excidi ita debet, ut plaga ad similitudinem myrtei folii fiat, quo facilius sanescat: idque perpetuum est, ubicumque medicus et quacumque causa cutem excidit.
						 Pure effuso, in alis uel inguinibus, linamento opus non est s ed spongia ex uino inponenda est. In ceteris partibus, si aeque linamenta superuacua sunt, purgationis causa paulum mellis infundendum, deinde glutinantia super danda: si illa necessaria sunt, super ea quoque similiter dari spongia eodem modo ex uino expressa debet. Quando autem linamentis opus sit, quando non sit, alias dictum est. Cetera eadem incisa suppuratione facienda sunt, quae, ubi per medicamenta rupta est, facienda esse proposui.

Protinus autem quantum curatio efficiat, quantumque aut sperari aut timeri debeat, ex quibusdam signis intellegi potest, fereque isdem, quae in uolneribus exposita sunt . Nam bona signa sunt somnum capere, facile spirare, siti non confici, cibum non fastidire: si febricula fuit, ea uacare; itemque habere pus album, leue, non foedi odoris. Mala sunt uigilia, spiritus grauitas, sitis, cibi fastidium, febris, pus nigrum aut faeculentum et foedi odoris.
						 Item procedente 
						curatione eruptio sanguinis, aut si, antequam sinus carne impleatur, orae carnosae fiunt, illa quoque ipsa carne hebete nec firma. Deficere tamen animam uel ipsa curatione uel postea pessimum omnium est. Quin etiam morbus ipse siue subito solutus est, deinde suppuratio exorta est, siue effuso pure permanet, non iniuste terret. Estque inter causas timoris, si sensus in uulnere rodentium non est. Sed ut haec ipsa fortuna huc illucue discernit, sic medici partium est eniti ad reperiendam sanitatem.
						 Ergo quotiens ulcus resoluerit, eluere id, si reprimendus umor uidebitur, uino ex aqua pluuia ti li mixto uel aqua, in qua lenticula cocta sit, debebit; si purgandum erit, mulso; rursusque inponere eadem. Vbi iam repressus uidebitur umor, ulcusque puru m erit, produci carnem conueniet, et foueri uulnus pari portione uini ac mellis, superque inponi spongiam ex uino et rosa tinctam.
						 Per quae cum caro producatur, plus tamen (ut alias quoque dixi) uictus ratio eo confert; id est solutis iam febribus et cibi cupiditate reddita balneum rarum, cotidiana sed lenis gestatio, cibi potionesque corpori faciundo aptae. Quae omnia per medicamenta quoque suppuratione rupta secuntur: sed quia magno malo uix sine ferro mederi licet, in hunc locum reseruata sunt.

Aduersus fistulas quoque, si altius penetrant, ut ad ultimas demitti collyrium non possit, si tortuosae sunt, si multiplices, maius in manu quam in medicamentis praesidium est; minusque operae est, si sub cute transuersa e feruntur, quam si rectae intus tendunt.—Igitur si sub cute transuersa fistula est, demitti specillum debet, supraque ea incidi. Si flexus reperientur, hi quoque simul specillo et ferro persequendi; itemque faciendum, si plures se quasi ramuli ostendunt.
						 Vbi ad finis fistulae uentum est, excidendus ex ea totus callus est, superque fibulae dandae et medicamentum quo glutinetur. At si recta subter tendit, ubi, quo maxime ferat, specillo exploratum est, excidi is sinus debet; dein fibula oris cutis inicienda est; et aeque glutinantia medicamenta superdanda sunt aut, si 
						
						corruptius ulcus est, quod interdum osse uitiato fit, ubi id quoque curatum est, pus mouent ia. 
					 
					 
						 Solent autem inter costas fistulae subter exire; quod ubi incidit, eo loco costa ab utraque parte praecidenda et eximenda est, ne quid intus corruptum relinquatur. Solent, ubi costas transierunt, saeptum id, quod transuer s um a superioribus uisceribus intestina discernit, uiolare. Quod intellegi loco et magnitudine doloris potest.
						 Qui * * * 
						nonnumquam spiritus ea cum umore quasi bullante prorumpit, maximeque si hunc ore ille continuit. In eo medicinae locus nullus est. In ceteris uero, quae circa costas sanabilia sunt, pinguia medicamenta inimica sunt; ceteris, quae ad uulnera adcommodantur, uti licet: optime tamen sicca lin a menta uel, si purgandum aliquid uidetur, in melle tincta inponuntur.
					 
					 
						 Ventri nullum os subest, sed ibi perniciosae admodum fistulae fiunt, adeo ut Sostratus insanabiles esse crediderit. Id non ex toto ita se habere usus ostendit. Et quidem, quod maxime mirum uideri potest, tutior fistula est contra iecur et lienem et uentriculum quam contra intestina, non quo perniciosior ibi sit, sed quo alteri periculo locum faciat. Cuius experimen to mo ti quidam auctores parum modum rei cognouerunt. Nam uenter saepe etiam telo perforatur, prolapsaque intestina conduntur, et oras uulneris suturae conprehendunt; quod quemadmodum fiat, mox indicabo.
						 Itaque etiam ubi tenuis fistula abdomen perrumpit, excidere ea m licet suturaque oras coniungere. Si uero ea fistula intus patuit, excissa necesse est latius foramen relinquat, quod nisi magna ui, utique ab interiore parte, sui non potest; qua quasi membrana quaedam finit abdomen, quam periton a eon Graeci uocant. Ergo ubi aliquis ingredi ac moueri coepit, rumpitur illa sutura, atque intestina soluuntur; quo fit, ut pereundum 
						homini sit. Sed non omni modo res ea desperationem habet, ideoque tenuioribus fistulis adhibenda curatio est.
					 
					 
						 Propriam etiam num animaduersionem desiderant ea e , quae in ano sunt. In has demisso specillo ad ultimum eius caput incidi cutis debet, dein nouo foramine specillum educi lino sequente, quod in aliam eius partem ob id ipsum perforatam coniectum sit. Ibi linum prehendendum uinciendumque cum altero capite est, ut laxe cutem, quae super fistulam est, teneat; idque linum debet esse crudum et duplex triplexue, sic tortum, ut unitas facta sit. Interim autem licet negotia gerere, ambulare, lauari, cibum capere per inde atque sanissimo.
						 Tantummodo i d linum bis die saluo nodo ducendum est, sic ut subeat fistulam pars quae superior fuit. Neque committendum est, ut id linum putrescat, sed tertio quoque die nodus resoluendus est, et ad caput alterum recens linum alligandum est eductoque uetere id in fistula cum simili nodo relinquendum. Sic enim id paulatim cutem, quae supra fistulam est, incidit; simulque et id sanescit, quod a lino relictum est et id, quod ab eo mordetur, inciditur. Haec ratio curationis longa sed sine dolore est.
						 Qui festinant, adstringere cutem lino debent, quo celerius secent, noctuque ex penicillo tenuia quaedam intus demittere, ut cutis hoc ipso extenuetur quo extenditur; sed haec dolorem mouent. Adicitur celeritati sicut tormento quoque, si et linum et id, quod ex penicillo est, aliquo medicamento inlinitur ex is, quibus callum exedi posui. Potest tamen fieri, ut ad scalpelli adcurationem etiam illo loci ueniendum sit, si intus fistula fert, si multiplex est.
						 Igitur in haec genera demisso specillo duabus lineis incidenda cutis est, ut media inter eas habenula tenuis admodum eiciatur; ne protinus orae coeant, sitque locus aliquis lin a mentis, quae quam paucissima superinicienda sunt; omniaque eodem modo facienda, quae in abscessibus posita sunt. Si uero ab uno ore plures sinus erunt, recta fistula scalpello erit incidenda; ab eo ceterae, quae iam patebunt, lino excipiendae. Si intus aliqua procedet, quo 
						ferrum tuto peruenire non poterit, collyrium demittendum erit.
						 Cibus autem in eiusmodi omnibus casibus, siue manu siue medicamentis agetur, dari debet umidus, potio liberalis, diuque aqua: ubi iam caro increscit, tum demum et balineis raris utendum erit et cibis corpus inplentibus.

Tela quoque, quae inlata corporibus intus haeserunt, magno negotio saepe eiciuntur. Suntque quaedam difficultates ex generibus eorum: quaedam ex is sedibus, in quas illa penetrarunt. Omne autem telum extrahitur aut ab ea parte, qua uenit, aut ab ea, in quam te tendit. Illic uiam, qua redeat, ipsum sibi fecit, hic a scalpello accipit: nam contra mucronem caro inciditur. Sed si non alte telum insedit, et in summa carne est, aut certe magnas uenas et loca neruosa non transit, nihil melius quam qua uenit id euellere.
						 Si uero plus est, per quod telo reuertendum quam quod perrumpendum est, iamque uenas neruosaque id transit, commodius est aperire quod superest, eaque extrahere: nam et propius petitur, et tutius euellitur; et in maiore membro, si medius mucro transit, facilius sanescit quod peruium est, quia utrimque medicamento fouetur.
						 Sed si retro telum recipiendum, amplianda scalpello plaga est, quo facilius id sequatur, quoque minor oriatur inflammatio; quae maior fit, si ab illo ipso telo, dum redit, corpus laniatur. Item si ex alia parte uulnus aperiatur, laxius esse debet, quam ut telo postea transeunte amplietur. Summa autem utraque parte habenda cura est, ne uena, ne maior neruos, ne arteria incidatur. Quorum ubi aliquid detectum est, excipiendum hamo retuso est, abducendumque a scalpello. Vbi autem satis incisum est, telum eximendum est, tum quoque eodem modo et eadem cura habita, ne sub eo, quod eximitur, aliquod eorum laedatur, quae tuenda esse proposui.
					 
					 
						 Haec communia. Sunt propria quaedam in singulis telorum 
						generibus, quae protinus subiciam. Nihil tam facile in corpus quam sagitta conditur, eademque altissime ins i dit. Haec autem eueniunt, et quia magna ui fertur illa, et quia ipsa in angusto est. Saepius itaque ab altera parte, quam ex qua uenit, recipienda et praecipue quia fere spiculis cingitur, quae magis laniant, si retrorsus quam si contra eximatur.
						 Sed inde aperta uia, caro diduci debet ferramento ad similitudinem facto Graecae litterae * : deinde, ubi apparuit, si mucro n i harundo inhaeret, propellenda est, donec ab altera adprehendi et extrahi possit; si iam illa decidit solumque intus ferrum est, mucro uel digitis adprehendi uel forfice atque ita educi debet.
						 Neque alia ratio extrahendi est, ubi ab ea parte, qua uenit, euelli magis placuit: nam ampliato magis uulnere, aut harundo, si inest, euellenda est, aut si ea non est, ferrum ipsum. Quod si spicula apparuerunt eaque breuia et tenuia sunt, forfice ibi comminui debent, uacuumque ab his telum educi: si ea maiora ualentioraque sunt, fissis scriptoris calamis contegenda, ac ne quid lacerent, sic euellenda sunt. In sagittis quidem haec obseruatio est.
					 
					 
						 Latum uero telum si conditum est, ab altera parte educi non expedit, ne ingenti uulneri ipsi quoque ingens uulnus adiciamus. Euellendum est ergo genere quodam ferramenti, quod Diocleum cyathiscum Graeci uocant, quoniam auctorem Dioclen habet; quem inter priscos maximosque medicos fuisse iam posui. Lammina uel ferrea uel aenea etiam ab altero capite duo utrimque deorsum conuersos uncos habet;
						 ab altero duplicata lateribus, leuiterque extrema in eam partem inclinata, qua sinuata est, insuper ibi etiam perforata est. Haec iuxta telum transuersa demittitur; deinde ubi ad 
						 imum mucronem uentum est, paulum torquetur, ut telum foramine suo excipiat. Cum in cauo mucro est, ilico digiti subiecti partis alterius uncis simul et ferramentum id extrahunt et telum.
					 
					 
						 Tertium genus telorum est, quod interdum euelli debet; plumbea glas aut lapis aut simile aliquid, quod perrupta cute integrum intus insedit.—In omnibus his latius uulnus aperiundum, idque quod inest, ea, qua uenit, forfice extrahendum est. Accedit uero aliquid difficultatis sub omni ictu, si telum uel ossi inhaesit uel in articulo se inter duo ossa demersit.
						 In osse usque eo mouendum est, donec laxetur is locus, qui mucronem momordit; et tunc uel manu uel forfice telum extrahendum est; quae ratio in dentibus quoque eiciendis est. Vix umquam ita telum non sequitur: sed si morabitur, excuti quoque ictum aliquo ferramento poterit. Vltimum est, ubi non euellitur, terebra iuxta forare, ab eoque foramine ad speciem litterae †uel contra telum os excidere sic, ut lin e ae, quae diducuntur, ad telum spectent; eo facto id necesse est labet et facile auferatur.
						 Inter duo uero ossa si per ipsum articulum perr u perit, circa uolnus duo membra fascis habenisue deliganda et per has in diuersas partes diducenda sunt, ut neruos distendant; quibus extentis laxius inter ossa spatium est, ut sine difficultate telum recipiatur. Illud uidendum est, sicut in aliis locis posui, ne quis neruus aut uena aut arteria a telo laedatur, dum id extrahit ur, eadem scilicet ratione, quae supra posita est.
					 
					 
						 At si uenenato quoque telo quis ictus est, i s dem omnibus, si fieri potest, etiam festinantius actis, adicienda curatio est, quae uel epoto ueneno, uel a serpente ictis adhibetur. Vulneris autem ipsius extracto telo medicina non alia est, quam quae esset, si corpore icto nihil inhaesisset; de qua satis alio loco dictum est.

Haec e uenire in qualibet parte corporis possunt: reliqua 
						CERTAS SEDES habent, de quibus dicam orsus a capite. In hoc multa uariaque tubercula oriuntur: gang lia , meliceridas, atheromata nominant aliisque etiamnum uocabulis quaedam alii discernunt, quibus ego steatomata quoque adiciam. Quae quamuis et in ceruice et in alis et in lateribus oriri solent, per se tamen non posui, cum omnia ista mediocres differentias habeant, ac neque periculo terreant neque diuerso genere curentur.
						 Omnia uero ista et ex paruulo incipiunt et diu paulatimque increscunt, et tunica sua includuntur. Quaedam ex his dura ac renitentia, quaedam mollia cedentiaque sunt; quaedam spatio nudantur, quaedam tecta capillo suo permanent; fereque sine dolore sunt. Quid intus habeant, ut coniectura praesagiri potest, sic ex toto cognosci, nisi cum eiecta sunt, non potest. Maxime tamen in is, quae renituntur, aut lapillis quaedam similia aut concreti confersique pili reperiuntur: in is uero, quae cedunt, aut melli simile aliquid aut tenui pulticulae aut quasi rassae cartilagini aut carni hebeti et cruentae, quibus ali alique colores esse consuerunt.
						 Fereque ganglia renituntur: atheromati subest quasi tenuis pulticula: meliceridi liquidior umor, ideoque pressu s circumfluit: steatomati pingue quiddam. Idque latissime patere consueuit, resoluitque totam cutem superpositam sic, ut e a labet, cum in ceteris sit adstrictior. Omnia derassa ante si capillis conteguntur, per medium oportet incidi: sed steatomatis tunica quoque secanda est, ut effundatur quicquid intus coit, quia non facile a cute et subiecta carne ea separ a tur: in ceteris ipsa tunica inuiolata seruanda est.
						 Protinus autem ut alba et intenta se ostendit, tum scalpelli manubriolo deducenda a cute et 
						carne est, eiciendaque cum eo, quod intus tenet. Si quando tamen ab inferiore parte tunicae musculus inhaesit, ne is laedatur, superior pars illius decidenda; at im a ibi relinquenda est. Vbi tota exempta 
						est, committendae orae, fibulaque his inicienda, et super medicamentum glutinans dandum est. Vbi uel tota tunica uel aliquid ex ea relictum est, pus mouentia adhibenda sunt.

Sed ut haec neque genere uiti neque ratione curationis inter se multum distant, sic in oculis, quae manum postulant, et ipsa diuersa sunt et aliter aliterque curantur. Igitur in superioribus palpebris uesicae nasci solent pingues graues que, quae uix attollere oculos sinunt, leuesque pituitae cursus sed adsiduos in oculis mouent: fere uero in pueris nascuntur.
						 —Oportet conpresso digitis duobus oculo atque ita cute intenta scalpello transuersam lineam incidere, suspensa leuiter manu, ne uesica ipsa uulneretur; u b i locus ei patefactus est, ipsa prorumpit. Tum digitis ea m adprehendere oportet et euellere; facile autem sequitur. Dein superinungui collyrio debet ex is aliquo, quo lippientes oculi superinunguntur; paucissimisque diebus cicatricula inducitur. Molestius est, ubi incisa uesica est: effundit enim umorem, neque postea, quia tenuis admodum est, potest colligi. Si forte id incidit, eorum aliquid inponendum est, quae puri mouendo sunt.
					 
					 
						 In eadem palpebra supra pilorum locum tuberculum paruulum nascitur, quod a similitudine hordei a Graecis crit h e nominatur. Tunica quidda m, quod difficulter maturescit, conprehensum est; id 
						uel calido pane uel cera subinde calfacta foueri oportet sic, ne nimius is calor sit sed facile ea parte sustineatur: hac enim ratione saepe discutitur, interdum concoquitur. Si pus se ostendit, scalpello diuidi debet, et quicquid intus umoris est, exprimi; eodem deinde uapore postea quoque foueri et superinungui, donec ad sanitatem perueniat.
					 
					 
						 Alia quoque quaedam in palpebris huic non dissimilia ori untur: sed neque utique figura e eiusdem, et mobilia, simul atque digito uel huc uel illuc inpelluntur; ideoque ea chalazia Graeci uocant.— Haec incidi debent, si sub cute sunt, ab exteriore parte; si sub 
						
						cartilagine, ab interiore; deinde scalpelli manubriolo deducenda ab integris partibus sunt. Ac, si intus plaga est, inunguendum primum lenibus, deinde acrioribus; si extra, superdandum emplastrum, quo id glutinetur.
					 
					 
						 Vnguis uero, quod pterygion Graeci uocant, est membranula neruosa oriens ab angulo, quae nonnumquam ad pupillam quoque peruenit, eique officit; saepius a narium, interdum etiam a temporum parte nascitur. Hunc recentem non difficile est discutere medicamentis, quibus cicatrices in oculis extenuantur: si inueterauit iamque ei crassitudo quoque accessit, excidi debet. Post abstinentiam uero unius diei uel aduersus in sedili contra medicum is homo collocandus est, uel sic auersus, ut in gremium eius caput resupinus effundat.
						 Quidam, si in sinistro oculo uitium est, aduersum; si in dextro, resupinum collocari uolunt. Alteram autem palpebram a ministro deduci oportet, alteram a medico: sed ab hoc, si ille aduersus est, inferiorem; si supinus, superiorem. Tum idem medicus hamulum acutum, paululum mucrone intus recuruato, subicere extremo ungui debet, eumque infigere, atque eam quoque palpebram tradere alteri; ipse hamulo adprehenso leuare unguem, eumque acu traicere linum trahente; deinde acum ponere, lini duo capita adprehendere, et per ea erecto ungue, si qua parte oculo inhaeret, manubriolo scalpelli deducere, donec ad angulum ueniat; deinde inuicem modo remittere, modo adtrahere, ut sic et initium eius et finis anguli reperiatur.
						 Duplex enim periculum est, ne uel ex ungue aliquid relinquat ur, quod exulceratum uix ullam recipiat curationem; uel ex angulo quoque caruncula abscidatur; quae, si uehementius unguis ducitur, sequitur ideoque decipit: abscisa patefit foramen, per quod postea semper umor descendit: rhy a da Graeci uocant. Verus ergo anguli finis utique noscendus est; qui ubi satis constitit, non nimium adducto ungue scalpellus adhibendus est, deinde excidenda ea membranula, ne quid ex angulo l aedatur.
						 Eodem inde ex melle lin a mentum super d andum est 
						supraque linteolum, et aut spongia aut lana sucida; proximisque diebus deducendus cotidie oculus est, ne cicatrice inter se palpebrae glutinentur, siquidem id quoque tertium periculum accedit; eodemque modo lin a mentum inponendum, ac nouissime inunguendum collyrio, quo ulcera ad cicatricem perducuntur. Sed ea curatio uere esse debet aut certe ante hiemem; de qua re ad p l ura loca pertinente semel dixisse satis erit. Nam duo genera curationum sunt.
						 Alia, in quibus eligere tempus non licet, sed utendum est eo, quod incidit, sicut in uulneribus in fistulis ; alia, in quibus nullus dies urguet, et expectare tutissimum facile est, sicut euenit in is, quae et tarde crescunt et dolore non cruciant. In his uer expectandum est, aut si quid magis pressit, melior tamen autumnus est quam aestas aut hiemps, atque is ipse medius, iam fractis aestibus, nondum ortis frigoribus. Quo magis autem necessaria pars erit, quae tractabitur, hoc quoque maiori periculo subiecta est; et saepe, quo maior plaga facienda, eo magis haec temporis ratio seruabitur.
					 
					 
						 Ex curatione uero unguis, ut dixi, uitia nascuntur, quae ipsa aliis quoque de causis oriri solent. Interdum enim fit in angulo, parum ungue exciso uel aliter, tuberculum, quod palpebras parum deduci patitur: enca nth is Graece nominatur. Exci p i hamulo et circumcidi debet, hic quoque diligenter temperata manu, ne quod ex ipso angulo abscidat. Tum exiguum lin a mentum respergendum est uel cadmia uel atramento sutorio, inque eum angulum deductis palpebris inserendum, supraque eodem modo deligandum, proximisque diebus similiter nutriendum, tantum ut primis aqua egelida uel etiam frigida foueatur.
					 
					 
						 Interdum inter se palpebrae coalescunt aperirique non potest oculus. Cui malo solet etiam illud accedere, ut palpebrae cum albo oculi cohaeresca nt, s cilicet cum in utroque fuit ulcus neclegenter 
						curatum: sanescendo enim, quod diduci potuit et debuit, glutinauit: ancyloblepharus †sub utroque uitio Graeci uocant. Palpebrae tantum inter se cohaerentes non difficulter diducuntur, sed interdum frustra: nam rursus glutinantur.
						 Experiri tamen oportet, quia bene res saepius cedit. Igitur auersum specillum inserendum, di ducendaeque eo 
						palpebrae sunt; deinde exigua penicilla interponenda, donec exulceratio eius loci finiatur. At ubi albo ipsius oculi palpebra inhaesit, Heraclides Tarentinus auctor est aduerso scalpello subsecare cum magna moderatione, ut neque ex oculo neque ex palpebra quicquam abscidatur; ac si necesse est, ex palpebra potius.
						 Post haec inunguatur oculus medicamentis, quibus aspritudo curatur; cottidieque palpebra uert a tur, non solum ut ulceri medicamentum inducatur, sed etiam ne rursus inhaereat; ipsique etiam praecipiatur, ut saepe eam digitis duobus attollat. Ego sic restitutum esse neminem memini. Meges se quoque multa temptasse, neque umquam profuisse, quia semper iterum oculo palpebra inhaeserit, memoriae prodidit.
					 
					 
						 Etiamnum in angulo, qui naribus pro p ior est, ex aliquo uitio quasi parua fistula aperitur, per quam pituita adsidue destillat: aegilopa Graeci uocant. Idque adsidue male habet oculum; nonnumquam etiam exesso osse usque nares penetrat. Atque interdum naturam carcinomatis habet, ubi intentae uenae et a r quatae sunt, color pallet, cutis dura est et leui tactu inritatur, inflammationemque in eas partes, quae coniunctae sunt, euocat.
						 —Ex his eos, qui quasi car ci noma habent, curare periculosum est: nam mortem quoque ea res maturat; eos uero, quibus ad nares tendit, superuacuum: neque enim sanescunt. A t quibus id in angulo e s t, potest adhiberi curatio, cum eo ne 
						ignotum sit esse difficilem: quantoque angulo propius id foramen est, tanto difficilior est, quoniam perangustum est, in quo uersari manus possit. Recenti tamen re mederi facilius est.
						 Sed hamulo summum eius foraminis excipiendum; deinde totum id cauum, sicut in fistulis dixi, usque ad os excidendum; oculoque et ceteris iunctis partibus bene obtectis, os ferramento adurendum est; uehementiusque si iam carie uexatum est, quo crassior squama a bs cedat. Quidam adurentia inponunt, ut atramentum sutorium uel chalcitidem uel aeruginem rasam; quod et tardius et non idem facit. Osse adusto curatio sequitur eadem, quae in ceteris ustis.
					 
					 
						 Pili uero, qui in palpebris sunt, duabus de causis oculum inritare consuerunt: nam modo palpebrae superioris summa cutis relaxatur et procidit; quo fit, ut eius pili ad ipsum oculum conuertantur, quia non simul cartilago quoque se remisit; modo sub ordine naturali pilorum alius ordo subcrescit, qui protinus intus ad oculum tendit.—
						 Curationes hae sunt. Si pili nati sunt, qui non debuerunt, tenuis acus ferrea ad similitudinem hastae lata in ignem coicienda est; deinde candens, sublata palpebra sic, ut eius perniciosi pili in conspectum curantis ueniant, sub ipsis pilorum radicibus ab angulo inmittenda est, ut ea tertiam partem palpebrae trans u at; deinde iterum tertioque usque ad alterum angulum; quo fit, ut omnes pilorum radices adustae e moriantur. Tum superinponendum medicamentum est, quod inflammationem prohibeat, at que ubi crustae exciderunt, ad cicatricem perducendum. Facillime autem id genus sanescit.
						 Quidam aiunt acu transui iuxta pilos in exteriorem partem palpebrae oportere eamque transmitti duplicem capillum muliebrem ducentem; atque ubi acus transit, in ipsius capilli sinum, qua duplicatur, pilum esse coiciendum et per eum in superiorem palpebrae partem adtrahendum; 
						
						ibique corpori adglutinandum; et inponendum medicamentum, quo foramen glutinetur: sic enim fore, ut is pilus in exteriorem partem postea spectet.
						 Id primum fieri non potest, nisi in pilo longiore, cum fere breues eo loco nascantur; deinde si plures pili sunt, necesse est longum tormentum totiens acus traiecta magnamque inflammationem moueat. Nouissime cum umor aliquis ibi subsit, oculo et ante per pilos et tum per palpebrae foramina adfecto uix fieri potest, ut gluten, quo uinctus est pilus, non resoluatur; eoque fit, ut is eo, unde ui abductus est, redeat.
						 Ea uero curatio, quae palpebrae laxioris ab omnibus frequentatur, nihil habet dubii: siquidem oportet contecto oculo mediam palpebrae cutem, siue ea superior siue inferior est, adprehendere digitis ac sic leuare; tum considerare, quantulo detracto futurum sit, ut naturaliter se habeat. Siquidem hic quoque duo pericula circumstant: si nimium fuerit excisum, ne contegi oculus non possit; si parum, ne nihil actum sit, et frustra sectus aliquis sit.
						 Qua deinde incidendum uidebitur, per duas lineas atramento notandum est sic, ut inter oram, quae pilos continet, et pro p iorem ei lineam aliquid relinquatur, quod adprehendere acus postea possit. His constitutis scalpellus adhibendus est; et si superior palpebra, ante; si inferior, postea propius ipsis pilis incidendum; initiumque faciendum in sinistro oculo ab eo angulo, qui tempori; in dextro ab eo, qui naribus propior est; idque, quod inter duas lineas est, excidendum.
						 Deinde orae uulneris inter se simplici sutura committendae, operiendusque oculus et si parum palpebra descendet, laxanda sut ura ; si nimium, aut adstringenda, aut etiam rursus tenuis habenula e st ab ulteriore ora excidenda. Vbi secta est, aliae suturae adiciendae, quae supra tres esse non debent. Praeter haec in superiore palpebra sub pilis ipsis incidenda linea est, ut i ab inferiore parte deducti pili susum spectent; idque, si leuis inclinatio est, etiam solum satis tuetur; inferior palpebra eo non eget.
						 His factis, spongia ex aqua frigida expressa super deliganda est. Postero die glutinans emplastrum iniciendum, quarto suturae tollendae, et collyrio, quod inflammationes reprimit, superinunguendum.
					 
					 
						 Nonnumquam autem nimium sub hac curatione excisa cute euenit, ut oculus non tegatur; idque interdum etiam alia de causa fit: lagopt h almus Graeci appellant. In quo si nimium palpebra e 
						deest, nulla id restituere curatio potest; si exiguum, mederi licet.— Paulum infra supercilium cutis incidenda est lunata figura cornibus eius deorsum spectantibus.
						 Altitudo esse plagae usque ad cartilaginem debet ipsa illa nihil laesa: nam si ea incisa est, palpebra concidi t , neque attolli postea potest. Cute igitur tantum diducta fit, ut paulum in ima oculi ora descendat hiante scilicet super plag a ; in qua m 
						linamentum coiciendum est, quod et coniungi diductam cutem prohibeat et in medio carunculam citet; quae ubi eum locum inpleuit, postea recte oculus operitur.
					 
					 
						 Vt superioris autem palpebrae uitium est, quo parum descendit ideoque oculum non contegit, sic inferioris, quo parum susum attollitur, sed pendet et hiat, neque potest cum superiore committi. Atque id quoque euenit interdum ex simili uitio curationis, interdum etiam senectute: ectropion Graeci nominant.—Si ex mala curatione est, eadem ratio medicinae est, quae supra posita est; plagae tantum cornua ad maxillas, non ad oculum conuertenda sunt: si ex senectute est, tenui ferramento id totum extrinsecus adurendum est, deinde melle inunguendum: a quarto die uapore aquae calidae fouendum, inunguendumque medicamentis ad cicatricem perducentibus.
					 
					 
						 Haec fere circa oculum in angulis palpebrisque incidere consuerunt. In ipso autem oculo nonnumquam summa attollitur tunica, siue ruptis intus membranis aliquibus siue laxatis, et similis figura acino fit: unde id staphyloma Graeci uocant.—Curatio duplex est: altera: ad ipsas radices per medium transuere acu duo lina ducente; deinde alterius lini duo capita ex superiore parte, alterius ex inferiore astringere inter se; quae paulatim secando id excidunt. Altera: in summa parte eius ad lenticulae magnitudinem excidere; deinde spodium aut cadmiam infriare. Vtrolibet autem facto, album oui lana 
						excipiendum et inponendum; posteaque uapore aquae calidae fouendus oculus et lenibus medicamentis inunguendus est.
					 
					 
						 Claui autem uocantur callosa in albo oculi tubercula, quibus nomen a figurae similitudine est. Hos ad imam radicem perforare acu commodissimum est, infraque eam excidere; deinde lenibus medicamentis inunguere.
					 
					 
						 Suffusionis iam alias feci mentionem, quia cum recens incidit, medicamentis quoque saepe discutitur: sed ubi uetustior facta est, manus curationem desiderat, quae inter subtilissimas haberi potest. De qua antequam dico, paucis ante ipsius oculi natura indicanda est. Cuius cognitio cum ad plura loca pertineat, tum uel praecipue ad hunc pertinet. Is igitur summas habet duas tunicas, ex quibus superior a Graecis ceratoides uocatur. Ea, qua parte alba est, satis crassa; pupillae loco extenuatur.
						 Huic inferior adiuncta est, media parte, qua pupilla est, modico foramine concaua; circa tenuis, ulterioribus partibus ipsa quoque plenior, quae chor i oides a Graecis nominatur. Hae duae tunicae, cum interiora oculi cingant, rursus sub his coeunt, extenuataeque et in unum coactae per foramen, quod inter ossa est, ad membranam cerebri perueniunt eique inhaerescunt. Sub his autem, qua parte pupilla est, locus uacuus est; deinde infra rursus tenuissima tunica, quam Herophilus arachnoidem nominauit.
						 Ea media subsidit * * * eoque cauo continet quiddam, quod a uitri similitudine hyaloides Graeci uocant. Id neque liquidum neque aridum est, sed quasi concretus umor, ex cuius colore pupillae color uel niger est uel caesius, cum summa tunica tota alba sit: id autem superueniens ab interiore parte membranula * includit. Su per 
						his gutta umoris est, oui albo similis, a qua uidendi facultas proficiscitur: crystalloides a Graecis nominatur.
					 
					 
						 Igitur uel ex morbo uel ex ictu concrescit umor sub duabus tunicis, qua locum esse uacuum proposui; isque paulatim indurescens interiori * potentiae se opponit. Vitiique eius plures 
						
						species sunt; quaedam sanabiles, quae dam quae curationem non admittunt. Nam si exigua suffusio est, si immobilis, colorem uero habet marinae aquae uel ferri nitentis et a latere sensum aliquem fulgoris relinquit, spes superest. Si magna est, si nigra pars oculi, amissa naturali figura, in aliam uertit, si suffusioni color caeruleus est aut auri similis, si labat et hac atque illac mouetur, uix umquam succurritur.
						 Fere uero peior est, quo m ex grauiore morbo, maioribus capitis doloribus uel ictu uehementiore orta est. Neque idonea curation i senilis aetas est, quae sine e o uitio tamen aciem hebetem 
						habet: at ne puerilis quidem, sed inter haec media. Oculus quoque curationi neque exiguus neque concauus satis oportunus est. Atque ipsius suffusionis quaedam maturitas est: expectandum igitur est, donec iam non fluere sed duritie qu a dam concreuisse uideatur. Ante curationem autem modico uti cibo, bibere aquam triduo debet, pridie ab omnibus abstinere.
						 Post haec in aduorso collocandus est, loco lucido, lumine a d uerso, sic ut contra medicus paulo altius; a posteriore parte caput eius, qui curabitur, minister contineat, ut inmobile id praestet: nam leui motu eripi acies in perpetuum potest. Quin etiam ipse oculus, qui curabitur, inmobilior faciendus est, super alterum lana inposita deligata : curari uero sinister oculus dextra manu, dexter sinistra debet.
						 Tum acus admouenda est, sic ac uta, ut foret, non nimium tenuis; eaque demittenda sed recta est per summas duas tunicas medio loco inter oculi nigrum et angulum tempori propiorem, e regione mediae suffusionis sic, ne qua uena laedatur. Neque tamen timide d e mittenda est, quia inani loco excipitur; ad quem cum uentum est, ne mediocriter quidem peritus falli potest, quia prementi nihil renititur.
						 Vbi eo uentum est, inclinanda acus ad ipsam suffusionem leuiterque ibi uerti et paulatim eam deducere infra regionem pupillae debet; ubi deinde eam transit, uehementius inprimi, ut 
						
						inferiori parti insidat. Si haesit, curatio expleta est: si subinde redit, eadem acu concidenda et in plures partes dissipanda est, quae singulae et facilius conduntur et minus late officiunt.
						 Postea educenda recta acus est; inponendumque lana molli exceptum oui album, et supra, quod inflammationem coerceat; atque ita deuinciendum. Post haec opus est quiete, abstinentia, lenium medicamentorum inunctionibus; cibo, qui postero die satis mature datur, primum liquido, ne maxillae laborent; deinde inflammatione finita, tali, qualis in uulneribus propositus est; quibus, ut aqua diutius bibatur, necessario accedit.
					 
					 
						 De pituitae quoque tenuis cursu, qui oculos infestat, quatenus medicamentis agendum e s t, iam explicui. Nunc ad ea ueniam, quae curationem manu postulant. Animaduertimus autem quibusdam numquam siccescere oculos, sed semper umore tenui madere; quae res aspritudinem continuat, ex leuibus momentis inflammationes et lippitudines excita t, totam denique uitam hominis infestat; idque in quibusdam nulla ope adiuuari potest, in quibusdam sanabile est:
						 quod primum discrimen est nosse oportet, ut alteris succurratur, alteris manus non iniciatur. Ac primum superuacua curatio est in is, qui ab infantibus id uitium habent, quia necessario mansurum est usque mortis diem; deinde non necessaria etiam in is, quibus non multa, sed acris pituita est, siquidem manu nihil adiuuantur: medicamentis et uictus ratione, quae crassiorem pituitam reddit, ad sanitatem perueniunt. Lata etiam capita uix medicinae patent.
						 Tum interest uenae pituitam mittant quae inter caluariam et cutem sunt, an quae inter membrana m cerebri et caluariam. Superiores fere per tempora oculos rigant; inferiores per eas membranas, quae ab oculis ad cerebrum tendunt. Potest autem adhiberi remedium is, quae supra os fluunt; non potest is, quae sub osse. Ac ne is quidem succurritur, quibus pituita utrimque descendit, quia leuata altera parte nihilo minus altera infestat. Quid sit autem, hac ratione cognoscitur.
						 Raso capite an te ea medicamenta, quibus in 
						lippitudine pituita suspenditur, a superciliis usque ad uerticem inlini debent. Si sicci oculi esse coeperunt, apparet per eas uenas, quae sub cute sunt, inrigari: si nihilo minus madent, manifestum est sub osse descendere: si est umor, sed leuior, duplex uitium est. Plurimi tamen ex laborantibus reperiuntur, quos superiores uenae exerceant; ideoque pluribus etiam opitulari licet. Idque non in Graecia tantummodo, sed in aliis quoque gentibus celebre est, adeo ut nulla medicinae pars magis per nationes quoque exposita sit.
						 Reperti in Graecia sunt, qui nouem lineis cutem capitis inciderent; duabus in occipitio rectis, una super eas transuersa; deinde duabus super aures, una inter eas item transuersa; tribus inter uerticem et frontem rectis. Reperti sunt, qui a capite recte eas lineas ad tempora deducerent, cognitisque ex motu maxillarum musculorum initiis leuiter super eos cutem inciderent, di ductisque per retusos hamos oris insererent linamenta, ut neque inter se cutis antiqui fines committerentur, et in medio caro incresceret; quae uenas, ex quibus umor ad oculos transiret, adstringeret.
						 Quidam etiam atramento duas lineas duxerunt a media aure ad mediam alteram aurem; deinde a naribus ad uerticem. Tum ubi lineae committebantur, scalpello inciderunt, et post sanguinem effusum o s ibidem ad us serunt. Nihilo minus autem et in temporibus et inter frontem atque caluariam eminentibus uenis idem candens ferrum admouerunt.
						 Frequens curatio est uenas in temporibus adurere, quae fere quidem in eiusmodi malo tument: sed tamen, ut inflentur magisque se ostendant, ceruix ante modice deliganda est, tenuibusque ferramentis et retussis uenae adurendae, donec in oculis pituitae cursus conquiescat. Id enim signum est quasi excaecatorum itinerum, per quae umor ferebatur.
						 Valentior tamen medicina est, ubi tenues conditaeque uenae sunt, ideoque legi non possunt, eodem modo ceruice deligata retentoque ab ipso spiritu quo magis uenae prodeant, atramento notare eas contra tempora et inter uerticem ac frontem; deinde ceruice resoluta, qua notae sunt uenae, incidere, et sanguinem mittere; ubi satis fluxit, tenuibus ferramentis adurere:
						 contra tempora quidem timide, ne subiecti musculi qui maxillas tenent sentiant; inter frontem uero et uerticem uehementer, ut 
						squama ab osse secedat. Efficacior tamen etiamnum est Afrorum curatio, qui uerticem usque ad os adurunt sic, ut squamam remittat. Sed nihil melius est quam quod in Gallia est comata: qui ibi uenas in temporibus et in superiore capitis parte legunt.
						 Adusta quomodo curanda sint, iam explicui. Nunc illud adicio: neque ut crustae decidant, neque ut ulcus inpleatur, adustis uenis esse properandum, ne uel sanguis erumpat uel cito pus subprimatur, cum per hoc siccescere eas partes opus sit, per illud exhauriri opus non sit: si quando tamen sanguis eruperit, infricanda medicamenta esse, quae sic sanguinem supprimant, ne adurant. Quemadmodum autem uenae 
						delegendae sunt, quidque lectis is faciendum sit, cum uenero ad crurum uarices, dicam.

Verum ut oculi multiplicem curationem etiam manus exigunt, sic in auribus admodum pauca sunt, quae in hac medicinae parte tractentur. Solet tamen euenire, uel a primo die protinus, uel postea facta exulceratione, dein per cicatricem aure repleta, ut foramen in ea nullum sit, ideoque audiendi usu careat. Quod ubi incidit, specillo temptandum est, altene id repletum, an in summo tantum glutinatum sit. Nam si alte est, prementi non cedit; si in summo, specillum protinus recipit.
						 Illud attingi non oportet, ne sine effectus spe distentio oriatur neruorum, et ex ea mortis periculum sit: hoc facile curatur. Nam qua cauom esse debet, uel medicamentum aliquod inponendum est ex adurentibus, uel candenti ferro aperiendum, uel etiam scalpello incidendum. Cumque id patefactum et iam ulcus purum est, coicienda eo pinna est, inlita medicamento cicatricem inducente, circaque id em medicamentum dandum, ut cutis circa pinnam sanescat; quo fit, ut ea remota postea facultas audiendi sit.
						 At ubi aures, in uiro puta, perforatae sunt et offendunt, traicere id cauum celeriter candente acu sa tis est, ut leuiter eius orae ulcerentur; aut etiam adurente medicamento idem exulcerare, postea deinde inponere 
						id, quod purget, tum quod eo loc o repleat et cicatricem inducat.
						 Quod si magnum id foramen est, sicut solet esse in is, qui maiora pondera auribus gesserunt, incidere quod superest ad extremum oportet; supra deinde oras scalpello exulcerare, et postea suere, ac medicamentum, qu o 
						glutinetur, inponere. Tertium est, si quid ibi curti est, sarcire. Quae res cum in labris quoque et naribus fieri possit, eandem etiam rationem habeat, simul explicanda est.

Curta igitur in his tribus * * ac si qua parua sunt, curari possunt; si qua maiora sunt, aut non recipiunt curationem, aut ita per hanc ipsam deformantur, ut minus indecora ante fuerint. Atque in aure quidem et naribus deformitas sola timeri potest: in labris uero, si nimium contracta sunt, usui quoque necessario iactura fit, quia minus facile et cibus adsumitur et sermo explicatur. Neque enim creatur ibi corpus, sed ex uicino adducitur; quod in leui mutatione et nihil †eripere et fallere oculum potest, in magna non potest.
						 Neque senile autem corpus, neque quod mali habitus est, neque in quo difficulter ulcera sanescunt, huic medicinae idoneum est, quia nusquam celerius cancer occupat aut difficilius tollitur. Ratio curationis eiusmodi est: id, quod cu rt um est, in quadratum derigere; ab interioribus eius angulis lineas transuersas incidere, quae citeriorem partem ab ulteriore ex toto deducant; deinde ea, quae sic resoluimus, in unum adducere.
						 Si non satis iunguntur, ultra lineas, quas ante fecimus, alias duas lunatas et ad plagas conuersas immittere, quibus summa tantum cutis diducatur: sic enim fit, ut facilius quod adducitur sequi possit; quod non est cogendum, sed ita ad ducendum, ut ex facili subsequatur et dimissum non multum recedat. Interdum tamen ab altera parte cutis * aut omnino adducta deformem, quem reliquit, locum reddit. Eiusmodi loci altera pars incidenda, altera intacta habenda est.
						 Ergo neque ex imis auribus neque ex medio naso imisue narum partibus neque ex angulis labrorum quicquam adtrahere temptabimus: utri m que autem petemus, si quid summis 
						auribus, si quid imis, si quid aut medio naso aut mediis naribus aut mediis labris deerit. Quae tamen inter dum etiam duobus locis cu rt a esse consuerunt: sed eadem ratio curandi est. Si cartilago in eo, quod incisum est, eminet, excidenda est: neque enim aut glutinatur aut acu tuto traicitur. Neque longe tamen excidi debet, ne inter duas oras liberae cutis utrimque coitus puris fieri possit.
						 Tum iunctae orae inter se suendae sunt utrimque cute adprehensa, et qua priores lineae sunt, ea quoque suturae iniciendae sunt. Siccis locis ut in naribus inlita spuma argenti satis proficit. In ulteriores uero lunatasque plagas li n amentum dandum est, ut caro increscens uulnus impleat; summaque cura quod ita sutum est, tuendum esse apparere ex eo potest, quod de cancro supra posui. Ergo etiam tertio quoque die fouendum erit uapore aquae calidae, rursusque idem medicamentum iniciendum; fereque septimo die glutinatum est. Tum suturae eximi, et ulcus ad sanitatem perduci debet.

Polypum uero, qui in naribus nascitur, ferro praecipue curari iam alias posui. Ergo etiam hunc ferramento acuto in modum spathae facto resoluere ab osse oportet, adhibita diligentia, ne infra cartilago laedatur, in qua difficilis curatio est. Vbi abscis s us est, unco ferramento extrahendus est; tum inplicitum linamentum uel aliquid ex penicillo respergendum est medicamento, quo sanguis supprimitur, eoque naris leuiter inplenda. Sanguine suppresso linamento ulcus purgandum est. Vbi purum est, eo pinna, eodem modo quo in aure supra positum est, medicamento inlita, quo cicatrix inducitur, intus demittenda, donec in tot um id sanescat.

Id autem uitium, quod ozena Graece uocatur, si medicamentis non cederet, quemadmodum manu curandum esset, apud magnos chirurgos non rep p eri. Credo quia res raro ad sanitatem satis proficit, cum aliquid in ipsa curatione torment i habeat. Apud quosdam tamen positum est uel fictilem fistulam uel enodem scriptorium calamum 
						in narem esse coiciendum, donec susum ad os perueniat; tum per id tenue ferramentum candens dandum esse ad ipsum os; deinde adustum locum purgandum esse aerugine et melle: ubi purus est, Lycio ad sanitatem perducendum. Vel narem incidendam esse ab ima parte ad os, ut et conspici locus possit, et facilius candens ferramentum admoueri; tum sui narem debere, et adustum quidem ulcus eadem ratione curari: suturam uero inlini uel spuma argenti uel alio glutinante.

In ore quoque quaedam manu curantur. Vbi in primis dentes nonnumquam mouentur, modo propter radicum inbecillitatem, modo propter gingiuarum arescentium uitium.—Oportet in utrolibet candens ferramentum gingiuis admoueri, ut attingat leuiter, non insidat. Adustae gingiuae melle inlinendae et mulso eluendae sunt. Vt pura ulcera esse coeperunt, arida medicamenta inf ri anda sunt ex is, quae reprimunt. Si uero dens dolores mouet eximique eum, quia medicamenta nihil adiuuant, placuerit, circumradi debet, ut gingiuae ab eo resoluantur; tum is concutiendus est.
						 Eaque facienda, donec bene moueatur: nam dens haerens cum summo periculo euellitur, ac nonnumquam maxilla loco mouetur; idque etiam maiore periculo in superioribus dentibus fit, quia potest tempora oculosue concutere. Tum, si fieri potest, manu; si minus, forfice, dens excipiendus est. Ac si ex e ssus est, ante id foramen uel linamento uel bene adcommodato plumbo replendus est, ne sub forfice confringatur.
						 Recta uero forfex d ucenda est, ne inflexis radicibus os rarum, cui dens inhaeret, parte aliqua frangat. Neque ideo nullum eius rei periculum est utique in dentibus breuibus, qui fere longiores radices non habent: saepe enim forfex cum dentem conprehendere non possit aut frustra conprehendat, os gingiuae prehendit et frangit. Protinus autem ubi plus sangu in is profluit, sci re licet, aliquid ex osse fractum esse.
						 Ergo specillo conquirenda est test a, quae recessit, et uolsella protrahenda est. Si non sequitur, incidi gingiua debet, donec labans ossis testa 
						recipiatur. Quod si factum statim non est, indurescit extrinsecus maxilla, ut is hiare non possit. Sed inponendum calidum ex farina et fico cataplasma est, donec ibi pus moueatur; tum incidi gingiua debet. Pus quoque multum profluens ossis fracti nota est: itaque etiam tum id extrahi convenit; nonnumquam etiam eo laeso fistula fit, quae eradi debet.
						 Dens autem scaber, qua parte niger, radendus inlinendusque rosae flore contrito, cui gallae quarta pars et altera murrae sit adiecta; continendumque ore crebro uinum meracum; atque in eo casu uelandum caput, ambulatione multa, frictione capitis, cibo non acri utendum. At si ex ictu uel alio casu aliquid labant dentes, auro cum is, qui bene haerent, uinciendi sunt; continendaque ore reprimentia, ut uinum, in quo malicorium decoctum, aut in quo galla candens coniecta sit.
						 Si quando etiam in pueris ante alter dens nascitur quam prior excidat, is qui cadere debuit circumpurgandus et euellendus est: is qui natus est in locum prioris cotidie digito adur g endus, donec ad iustam magnitudinem perueniat. Quotienscumque dente exempto radix relicta est, protinus ea quoque ad id facta forfice, quam riza gran Graeci uocant, eximenda est.
					 
					 
						 Tonsillas autem, quae post inflammationes indu ru erunt, antiades autem a Graecis appellantur, cum sub leui tunica sint, oportet digito circumradere et euellere: si ne si c quidem resoluuntur, hamulo excipere et scalpello excidere; tum ulcus aceto eluere et inlin e re uulnus medicamento, quo sanguis supprimitur.
					 
					 
						 Vua si cum inflammatione descendit, dolorique est et subrubicundi coloris, praecidi sine periculo non potest: solet enim multum sanguinem effundere: ita que melius est is uti, quae alias proposita sunt. Si uero inflammatio quidem nulla est, nihilo 
						
						minus autem ultra iustum modum a pituita deducta sit, et est tenuis, acuta, alba, praecidi debet; itemque si ima liuida et crassa, summa tenuis est. Neque quicquam commodius est quam uolsella prehendere, sub e a que quod uolumus excidere.
						 Neque enim ullum periculum est, ne plus minusue praecidatur, cum liceat tantum infra uolsella m relinque re, quantum in utile esse manifestum est; idque praecidere, quo longior uua est quam esse naturaliter debet. Post curationem eadem facienda sunt, quae in tonsilla his proxime posui.
					 
					 
						 Lingua uero quibusdam cum subiecta parte a primo natali 
						die uincta est, qui ob id n e loqui quidem possunt.—Horum extrema lingua uolsella prehendenda est, sub eaque membrana incidenda, magna cura habita, ne uenae quae iuxta sunt uiolent ur et profusio ne sanguinis noceat. Reliqua curatio uulneris in prioribus posita est. Et plerique quidem ubi consanuerunt, locuntur: ego autem cognoui, qui succisa lingua cum abunde super dentes eam promeret, non tamen loquendi facultatem consecutus est. Adeo in medicina, etiam ubi perpetuum est, quod fieri debet, non tamen perpetuum est id, quod sequi conuenit.
					 
					 
						 Sub lingua quoque interdum aliquid abscedit, quod fere consistit in tunica doloresque magnos mouet.—Quo, si exiguum est, incidi semel satis est; si maius, summa cutis usque ad tunicam excidenda est; deinde utrimque orae hamulis excipienda e et tunica undique circumdato liberanda * * * est, magna diligentia per omnem curationem habita, ne qua maior uena incidatur.
					 
					 
						 Labra autem saepe finduntur eaque res habet cum dolore etiam hanc molestiam, quod sermo prohibetur; qui subinde eas rimas cum dolore diducendo sanguinem citat. Sed has, si in summo sunt, medicamentis curare commodius est, quae ad ulcera oris fiunt. Si uero altius descenderunt, necessarium est tenui ferramento adurere; quod 
						spathae simile quasi transcurrere, non inprimi debet. Postea facienda eadem sunt, quae in auribus adustis exposita sunt.

At in ceruice inter cutem et asperam arteriam tumor increscit: bronchocelen Graeci uocant; quo modo caro hebes, modo umor aliquis melli aquaeue similis includitur, interdum etiam minutis ossibus pili inmixti. Ex quibus quicquid est, tunica continetur.—Potest autem adurentibus medicamentis curari, quibus summa cutis cum subiecta tunica exestur. Quo facto, siue umor est, profluit; siue quid densius, digitis educitur; tum ulcus sub lin a mentis sanescit.
						 Sed scalpelli curatio brevior est. Medio tumore una linea inciditur usque ad tunicam; deinde uitiosus sinus ab integro corpore separatur digito, totusque cum uelamento suo eximitur. Tum aceto, cui uel salem uel nitrum aliquis adiecit, * eluitur, oraeque una sutura iunguntur; ceteraque eadem quae in aliis suturis superiniciuntur leuiterque inde, ne fauces * * urgeatque, deligatur. Si quando autem tunica eximi non potu er it, intus inspergenda adurentia; lin a mentisque id curandum est et ceteris pus mouentibus.

Sunt etiam circa umbilicum plura uitia, de quibus propter raritatem inter auctores parum constet. Verisimile est autem id a quoque praetermissum, quod ipse non cognouerat; a nullo id, quod non uiderat, fictum. Commune omnibus est umbilicum indecore prominere: causae requiruntur. Meges tres has posuit: modo intestinum eo inrumpere; modo omentum; modo umorem. Sostratus nihil de omento dixit: duobus isdem adiecit carnem ibi interdum increscere, eamque modo integram esse, modo carcinomati similem.
						 Gorgias ipse quoque omenti mentionem omisit: sed eadem tria causatus, spiritus quoque interdum eo dixit inrumpere. Heron omnibus his quattuor positis, et omenti mentionem habuit et eius, quod * * simul et omentum et intestinum habuerit. Quid autem horum sit, his indiciis cognoscitur. Vbi intestinum prolapsum est, tumor neque durus neque mollis est, 
						omni frigore minuitur: non solum sub omni calore sed etiam retento spiritu crescit.
						 Sonat interdum, atque ubi resupinatus est aliquis, delapso intestino ipse desidit. Vbi uero omentum est, cetera similia sunt; tumor mollior et, ab ima parte latus, extenuatus in uertice est; si quis adprehendit, elabitur. Vbi utrumque est, indicia quoque mixta sunt, et inter utrumque mollities: at caro durior est, semperque etiam resupinato corpore tumet, prementique non cedit, prioribus facile cedentibus. Si uitiosa est, easdem notas habet, quas in carcinomate exposui.
						 Vmor autem si premitur, circumfluit: at spiritus pressus cedit, sed protinus redit, resupinato quoque corpore tumorem in eadem figura tenet. Ex his id, quod ex spiritu uitium est, medicinam non admittit; caro quoque carcinomati similis cum periculo tractatur; itaque omittenda est. Sana excidi debet idque uulnus lin a mentis curari. Vmorem quidem * * uel inciso summo tumore effundunt, et uulnus isdem linamentis curant. In reliquis uariae sententiae sunt.
						 Ac resupinandum quidem corpus esse res ipsa testatur, ut in uterum, siue intestinum siue omentum est, delabatur. Sinus uero umbilici tum uacus a quibusdam duabus regulis exceptus est, uehementerque earum capitibus deligatis ibi emortus: a quibusdam, ad imum acu traiecta duo lina ducente, deinde utriusque lini duobus capitibus diuersae partes adstrictae; quod in uua quoque oculi fit: nam sic id, quod supra uinculum est, moritur.
						 Adiecerunt quidam, ut antequam uincirent, summum una linea inciderent exciderentque: quo facilius digito demisso quod illuc inrupisset depellerent; tum deinde uinxerunt. Sed abunde est iubere spiritum continere, ut tumor quantus maximus esse potest, se ostendat; tum imam basem eius atramento notare, resupinatoque homine digitis tumorem eum premere, ut, si quid delapsum non est, manu cogatur.
						 Post haec umbilicum adtrahere, et qua nota atramenti est, lino uehementer adstringere; deinde partem superiorem aut medicamentis aut ferro adurere, donec emoriatur, atque ut cetera usta ulcus nutrire. Idque non solum ubi intestinum uel omentum uel utrumque est, sed etiam ubi umor est, optime proficit. Sed ante quaedam uisenda sunt, ne quod ex uinculo periculum sit. Nam curationi neque infans neque aut robustus annis aut senex aptus est, sed * a 
						septimo fere anno ad quartum decimum.
						 Deinde ei corpus idoneum est id, quod integrum est: at quod mali habitus est, quo d ue papulas, inpetigine m , similiaque habet, idoneum non est. Leuibus quoque tumoribus facile subuenitur: at in eorum, qui nimis magni sunt, curatione periculum est. Tempus autem anni autumnale et hibernum uitandum; uer est idoneum maxime ac prima ae s tas non aliena est. Praeter haec abstinere pridie debet; neque id satis est, sed aluus quoque ei ducenda est, quo facilius omnia, quae excesserunt, intra uterum considant.

Aquam is, qui hydropici sunt, emitti oportere alias dixi: nunc quemadmodum fiat, dicendum est. Quidam autem sub umbilico, fere quattuor interpositis digitis, in sinistra parte; quidam ipso umbilico perforato id facere consuerunt: quidam cute primum adusta, deinde interiore abdomine inciso, quia, quod per ignem diuisum est, minus celeriter coit. Ferramentum autem d e mittitur, magna cura habita, ne qua uena incidatur. Id tale esse debet, ut fere tertiam digiti partem latitudo mucronis impleat; demittendumque ita est, ut membranam quoque transeat, qua caro ab interiore parte finitur;
						 eo tum plumbea aut aenea fistula coicienda est, uel recuruatis in exteriorem partem labris, uel in media circumsurgente quadam mora, ne tota intus delabi possit. Huius ea pars, quae intrat, paulo longior esse debet quam quae extra, ut ultra ulteriorem membranam procedat. Per hanc effundendus umor est; atque ubi maior pars eius euocata est, cludenda demisso linteolo fistula est, et in uulnere, si ustum non est, relinquenda; deinde per insequentes dies circa singulas heminas emittendum, donec nullum aquae uestigium appareat. Quidam tamen etiam non usta cute protinus fistulam recipiunt, et super uulnus spongiam expressam deligant; deinde postero die rursus fistulam demittunt (quod recens uulnus paulum diductum patitur), ut, si quid umoris superest, emittatur; idque bis ita fecisse contenti sunt.

Nonnumquam autem uenter ictu aliquo perforatur, sequiturque ut intestina euoluantur. Quod ubi incidit, protinus considerandum est, an ea integra sint, deinde an is color suus maneat. Si ten ui us intestinum perforatum est, nihil profici posse iam rettuli. Latius intestinum sui po te st, non quo certa fiducia sit, sed quo d dubia spe s certa desperatione sit potior: interdum enim glutinatur. Tum si utrumlibet intestinum liuidum aut pallidum aut nigrum est, quibus illud quoque necessario accedit, ut sensu careat, medicina omnis inanis est.
						 Si uero adhuc ea sui coloris sunt, cum magna festinatione succurrendum est: momento enim alienantur, externo et insueto spiritu circumdato. Resupinandus autem homo est coxis erectioribus; et si angustius uulnus est, quam ut intestina commode refundantur, incidendum est, donec satis pateat. Ac si iam sicciora sunt intestina, perluenda aqua sunt, cui paulum admodum olei sit adiectum. Tum minister oras ulceris leuiter diducere manibus suis uel etiam duobus hamis interiori membranae iniectis debet: medicus priora semper intestina, quae posteriora prolapsa sunt, condere sic, ut orbium singulorum locum seruet.
						 Repositis omnibus, leuiter homo concutiendus est; quo fit, ut per se singula intestina in suas sedes deducantur et in his considant. His conditis, omentum quoque considerandum est, ex quo, si quid iam nigri emortui est, forfice excidi debet; si quid integrum est, leuiter super intestina deduci. Sutura autem neque summae cutis neque interioris membranae per se satis proficit, sed utri us que.
						 E t quidem duobus linis inicienda est, spissior quam alibi, quia et rumpi facilius motu uentris potest, et non aeque magnis inflammationibus pars ea exposita est. Igitur in duas acus fila coicienda, e aeque duabus manibus tenendae; et prius interiori membranae sutura inicienda est sic, ut sinistra manus in dexteriore ora, in sinisteriore dextra a principio uulneris orsa ab interiore parte in exteriorem acum mittat. Quo fit, ut ab intestinis ea qu idem 
						pars semper acuum sit, 
						 quae retusa est. Se mel utraque parte traiecta, 
						permutandae acus inter manus sunt, ut ea sit in dextra, quae f u it in sinistra; ea ueniat in sinistram, quam dextra continuit; iterumque eodem modo per oras immittenda e sunt; atque ita tertio et quarto deincepsque permutatis inter manus acubus, plaga includenda. Post haec eadem fila, eaedemque acus ad cutem transferendae, similique ratione ei quoque parti sutura inicienda, semper ab interiore parte acubus uenientibus, semper inter manus traiectis. Dein glutinantia inicienda, quibus aut spongia m aut sucidam lanam ex aceto expressam accedere debere manifestius est, quam ut semper dicendum sit. Inpositis his, leuiter deligari uenter debet.

Interdum tamen uel ex ictu aliquo uel retento diutius spiritu uel sub graui fasce interior abdominis membrana superiore cute integra rumpitur. Quo d feminis quoque ex utero saepe euenire consueuit; fitque praecipue circa ilia. Sequitur autem, cum superior caro mollis sit, ut non satis intestina contineat, isque intenta cutis indecore intumescat.—Atque id quoque aliter ab aliis curatur.
						 Quidam enim per acum duobus linis ad imam basem inmissis sic utrimque deuinciunt, quemadmodum et in umbilico et in uua positum est, ut quicquid super uinculum est emoriatur: quidam medium tumorem excidunt ad similitudinem myrtei foli, quod semper eodem modo seruandum esse iam posui, et tum oras sutura iungunt. Commodissimum est autem resupinato corpore experiri manu, qua parte is 
						tumor maxime cedat, quia necesse est ea parte rupta membrana sit; quaque integra est, ea magis obnitatur;
						 tum qua rupta uidebitur, immittendae scalpello duae lineae sunt, ut excisso medio interior membrana utrimque recente m plagam habeat, quia quod uetus est, sutura non coit. Loco patefacto, si qua parte membrana non nouam plagam sed ueterem habet, tenuis excidenda habena est, quae tantum ora s 
						eius exulceret. Cetera, quae ad suturam reliquamque curationem pertineant, supra conprehensa sunt.
					 
					 
						 Praeter haec euenit, ut in quorundam uentribus uarices sint; quarum quia nulla alia curatio est, quam quae in cruribus esse consueuit, †tum eam partem explanaturus, hanc quoque eo differo.

Venio autem ad ea, quae in naturalibus partibus circa testiculos oriri solent; quae quo facilius explicem, prius ipsius loci natura paucis proponenda est. Igitur testiculi simile quiddam medullis habent: nam sanguinem non emittunt et omni sensu carent: dolent autem in ictibus et inflammationibus tunicae, quibus i continentur. Dependent uero ab inguinibus per singulos neruos, quos cremasteras Graeci uocant, cum quorum utroque binae descendunt et uenae et arteriae. Haec autem tunica conteguntur tenui, neruosa, sine sanguine, alba, quae ely t roides a Graecis nominatur.
						 Super ea ualentior tunica est, quae interiori uehementer ima parte inhaeret: darton Graeci uocant. Multae deinde membranulae uenas et arterias eosque neruos conprehendunt; atque inter duas quoque tunicas a superioribus partibus leues paruulaeque sunt. Hactenus propria utrique testiculo uelamenta et auxilia sunt: communis deinde utrique omnibusque interioribus sinus est, qui iam conspicitur a nobis: os cheon Graeci, scrotum nostri uocant; isque ab ima parte mediis tunicis leuiter innexus est, a superiore tantum circumdatus.
						 Sub hoc igitur plura uitia esse consuerunt; quae modo ruptis tunicis, quas ab inguinibus incipere proposui, modo his integris fiunt. Siquidem interdum uel ex morbo primum inflammatur, deinde postea pondere abrumpitur; uel ex ictu aliquo protinus rumpitur tunica, quae diducere ab inferioribus partibus intestina debuit; tum pondere eo deuoluitur aut omentum aut etiam intestinum; idque ibi reperta uia paulatim ab inguinibus in inferiores quoque partes nissum subinde neruosas tunicas et ob id eius rei patientes diducit: enterocelen et epiplocelen Graeci uocant: apud nos indecorum sed commune his hirneae nomen est.
						 Deinde, si descendit omentum, numquam in scroto tumor tollitur, siue inedia fuit, si ue corpus huc illucue conuersum aut aliquo modo conlocatum est; itemque, si re tentus est spiritus, non magnopere increscit; tactu uero inaequalis est et mollis et lubricus. At si intestinum quoque descendit, tumor is sine in flammatione modo minuitur, modo increscit estque 
						fere sine dolore et cum mollitie. Cum quiescit aliquis aut iacet, interdum ex toto desidit; interdum sic diuiditur, ut in scroto exiguae reliquiae maneant.
						 At clamore et satietate, et si sub aliquo pondere is homo nisus est, crescit: frigore omni contrahitur, calore diffunditur; estque tum scrotum et rotundum et tactu leue: idque, quod subest, lubricum est; si pressum est, ad inguina reuertitur, dimissumque iterum cum quodam quasi murmure deuoluitur. Et id quidem in leuioribus malis euenit: nonnumquam autem stercore accepto uastius tumet, retroque compelli non potest, adfertque tum dolorem et scroto et inguinibus et abdomini.
						 Nonnumquam stomachus quoque adfectus primum rufam bilem per os reddit, deinde uiridem, quibusdam etiam nigram. Integris uero membranis interdum eam partem umor distringit. Atque eius quoque species duae sunt: nam uel inter tunicas is 
						increscit uel in membranis, quae ibi circa uenas et arteria s sunt, ubi eae grauatae occal l uerunt. Ac ne ei quidem umori, qui inter tunicas est, una sed es est: nam modo inter summam et mediam, modo inter mediam et imam consistit.
						 Graeci communi nomine, quicquid est, hydrocelen appellant: nostri, ut scilicet nullis discriminibus satis cognitis, haec quoque sub eodem nomine quo priora habent. Signa autem quaedam communia sunt, quaedam propria: communia, quibus umor deprehenditur; propria, quibus loc u s. Vmorem subesse discimus, si tumor est numquam ex toto se remittens, sed interdum leuior aut propter famem aut propter febriculam, maximeque in pueris; isque mollis est, si non nimius umor subest: at si is uehementer increuit, renititur sicut uter repletus et arte adstrictus.
						 Venae quoque in scroto inflantur, est, si digito pressimus, cedit umor circumfluens que id, quod non premitur, attollit et tamquam in uitro cornuue per scrotum apparet, estque, quantum in ipso est, sine dolore. Sedes autem eius sic deprehenditur. Si inter summam mediamque tunicam est, cum digitis duobus pressimus, paulatim umor inter eos * reuertens subit; scrotum †ipsius albidius: si 
						ducitur, aut nihil aut paruulum intenditur; testiculus ea parte neque uisu neque tactu sentitur.
						 At si sub media tunica est, intentum scrotum magis se attollit, adeo ut superior coles sub tumore eo delitescat. Praeter haec aeque integris tunicis ramex innascitur: cirso ce len Graeci appellant. Venae intumescunt, e aeque intortae conglomerataeque a superiore parte uel ipsum scrotum inplent uel mediam tunicam uel imam: interdum etiam sub ima tunica circa ipsum testiculum neruumque eius increscunt.
						 Ex his ea e , quae in ipso scroto sunt, oculis patent: eae uero, quae mediae imaeue tunicae insident, ut magis conditae non aeque quidem cernuntur, sed tamen etiam uisui subiectae sunt, praeterquam quod et tumoris aliquid est pro uenarum magnitudine ac modo, et id prementi magis renititur ac per ipsos uenarum toros inaequale est et, qua parte id est, testiculus magis iusto dependet. Cum uero etiam super ipsum testiculum neruumque eius id malum increuit, aliquanto long i us testiculus ipse descendit, minorque altero fit, ut pote alimento amisso. Raro sed aliquando caro quoque inter tunicas increscit: sarcocelen Graeci uocant.
						 Interdum etiam ex inflammatione tumet ipse testiculus, ac febres quoque adfert; et nisi celeriter ea inflammatio conquieuit, dolor ad inguina atque ilia peruenit, partesque eae intumescunt; neruus, ex quo testiculus dependet, plenior fit simulque indurescit. Super haec inguen quoque nonnumquam †uarice inplicetur: bubonocelen appellant.

His cognitis, de curatione dicendum est, in qua quaedam communia omnium sunt, quaedam propria singulorum. Prius de communibus dicam. Loquar autem nunc de is, quae scalpellum desiderant: nam uel quae sanari non possunt, uel aliter nutriri debeant, dicendum erit, simul ad species singulas uenero. Inciditur autem interdum inguen, interdum scrotum. In utraque curatione homo ante triduum bibere aquam, pridie abstinere etiam a cibo debet: ipso autem die collocari supinus; deinde si inguen incidendum est, idque iam pube 
						
						contegitur, ante radendum est; et tunc extenso s croto, ut cutis inguinis intenta sit, id incidendum sub imo uentre, qua cum abdomine tunicae inferiores committuntur.
						 Aperiendum autem audacter est, donec summa tunica, quae ipsius s croti est, incidatur, perueniaturque ad eam, quae media. Plaga facta foramen deorsum uersus subest. In id demittendus est sinistrae manus digitus index, ut deductis interuenientibus membranulis sinum laxet. Minister autem sinistra manu conprehendens scrotu m susum uersum eum debet extendere, et quam maxime ab inguinibus abducere, primum cum ipso testiculo, dum medicus omnes membranulas, quae supra mediam tunicam sunt, si digito deducere non potest, scalpello abscidat; deinde sine eo, ut is delapsus ipsi plagae iungatur digitoque inde promatur, et super uentrem cum duabus suis tunicis collocetur.
						 Inde si qua uitiosa sunt, circumcidenda sunt; in quibus cum multae uenae discurrant, tenuiores quidem protinus praecidi possunt; maiores uero ante longiore lino deligandae sunt, ne periculose sanguinem fundant. Si media tunica uexata erit aut sub ea malum increuerit, excidenda erit sic, ut alte ad ipsum inguen praecidatur. Infra tamen non tota demenda est: nam quod ad basin testiculi uehementer cum ima tunica conexu m est, excidi sine summo periculo non potest; itaque ibi relinquendum est.
						 Idem in ima quoque tunica, si laesa est, faciendum est. Sed non a summa inguinis plaga uerum infra paulum ea abscidenda, ne laesa abdominis membrana inflammationes moueat. Neque tamen nimium ex ea susum relinquendum est, ne postea sinuetur et sedem eidem malo praestet. Purgatus ita testiculus per ipsam plagam cum uenis et arteriis et neruo suo leuiter demittendus est, uidendumque, ne sanguis in scrotum descendat neue concretus aliquo loco maneat.
						 Quae ita fient, si uenis uinciendo medicus prospexerit: lina, quibus capita earum continebuntur, extra plagam dependere debebunt; quae pure orto sine ullo dolore excident. Ipsi autem plagae iniciendae duae fibulae sunt, et insuper medicamentum, quo glutinetur. Solet autem interdum ab 
						
						altera ora necessarium esse aliquid excidi, ut cicatrix maior et latior fiat. Quod ubi incidit, lin a menta super non fulcienda sed leuiter tantum ponenda sunt, supraque ea, quae inflammationem repellant, id est ex aceto uel lana sucida uel spongia: cetera eadem, quae, ubi pus moueri debet, adhibenda sunt.
					 
					 
						 At cum infra incidi oportet, resupinato homine subicienda sub scroto sinistra manus est; deinde id uehementer adprehendendum et incidendum. Si paruolum est, quod nocet, modice, ut tertia pars integra ad sustinendum testiculum infra relinquatur; si maius est, etiam amplius, ut paulum tantummodo ad imum, cui testiculus insidere possit, integrum maneat. Sed primo rectus scalpellus quam leuissima manu teneri debet, donec scrotum ipsum diducat; tum inclinandus mucro est, ut trans uersa membrana secet, quae infra summam mediamque tunicam sunt.
						 Ac si uitium in proximo est, mediam tunicam attingi non oportet: si sub illa quoque conditur, etiam illa incidenda est, sicut tertia quoque, si illa uitium tegit. Vbicumque autem repertum est malum, ministrum ab inferiore parte exprimere moderate scrotum oportet; medicum digito manubriolou e scalpelli deductam inferior e parte tunicam extra conlocare; deinde eam ferramento, quod a similitudine coruom uocant, incidere sic, ut intrare duo digiti, index et medius, possint.
						 His deinde * coniectis, excipienda reliqua pars tunicae, et inter digitos scalpellus inmittendus est, eximendumque aut effundendum quic quid est noxium. Qua m cumque autem tunicam quis uiolauit, illam quoque debet excidere; ac mediam quidem, ut supra dixi, quam altissime ab inguine; imam autem paulum infra. Ceterum antequam excidantur, eae quoque uinciri lino summae debent et eius lini capita extra plagam relinquenda sunt, sicut in aliis quoque [uenis,] quae id requisierint. Eo facto, testiculus intus reponendus est, oraeque scroti suturi s inter se committendae, neque paucis, ne parum glutinentur et longior fiat curatio; neque multis, ne inflammationem augeant.
						 Atque hic quoque uidendum est, ne quid in scroto sanguinis maneat. Tum inponenda glutinantia sunt. 
						Si quando autem in scrotum sanguis deflu x it aliquidue concretum ex eo de s ce n dit, incidi subter id debet, purgatoque eo spongia acri aceto madens circumdari. Deligatum autem uulnus omne, quod ex his causis factum est, si dolor nullus est, quinque primis diebus non est resoluendum, sed bis die tantum aceto inroranda lana uel spongia: si dolor est, tertia die resoluendum, et ubi fibulae sunt, eae incidendae; ubi linamentum, id inmutandum est rosaque et uino madefaciendum id, quod inponitur.
						 Si inflammatio increscit, adiciendum prioribus cataplasma ex lenticula et melle uel malicorio, quod in austeri uino coctum sit, uel ex his mixtis. Si sub his inflammatio non conquieuerit, post diem quintum multa calida aqua uulnus fouendum, donec scrotum ipsum et extenuetur et rugosius fiat; tunc inponendum cataplasma ex triticea farina, cui resina pinea adiecta sit; quae ipsa, si robustus cubat, ex aceto; si tener, ex melle coquenda sunt.
						 Neque dubium est, quodcumque in d itum est, si magna inflammatio est, quin ea, quae pus mouent, inponenda sint. Quod si pus in ipso scroto ortum est, paulum id incidi debet, ut exitus detur; lin a mentumque eatenus ponendum est, ut foramen tegat. Inflammatione finita, propter neruos priore cataplasmate, dein cerato utendum. Haec proprie ad eiusmodi uulnera pertinent. Cetera et in curatione et in uictu similia is esse debent, quae in alio quoque uulnerum genere praecepimus.

His propositis ad singulas species ueniendum est. Ac si cui paulo puero intestinum descendit, ante scalpellum experienda uinctura est. Fascia eius rei causa fit, cui im o loco pila adsuta est ex panniculis facta, quae ad repellendum intestinum ipsi illi subicitur; deinde reliqua fasciae pars arte circumdatur; sub quo saepe et intus conpellitur intestinum et inter se tunicae glutinantur.
						 Rursus si aetas processit, multumque intestini descendisse ex tumore magno patet, adiciunturque dolor et uomitus, quae s tercore ex cruditate eo delapso fere accidunt, scalpellum adhiberi sine pernicie non posse manifestum est: leuandum tantummodo malum et per alias curationes 
						
						extrahendum est. Sanguis mitti ex brachio debet; deinde, si uires patiuntur, inperanda tridui abstinentia est; si minus, certe pro ui corporis quam longissima.
						 Eo uero tempore superhabendum cataplasma ex lini semine, quod ante aliquis ex mulso decoxerit. Post haec et farina hordiacia cum resina inicienda, et is demittendus in solium aquae calidae, cui oleum quoque adiectum sit; dandumque aliquid cibi lenis calidi. Quidam etiam aluum ducunt; id deducere aliquid in scrotum potest, educere ex eo non potest. Per ea uero, quae supra scripta sunt, leuato malo, si quando alias dolor reuerterit, eadem mod o ualere q uae n oui m us erunt facienda.
						 Si n e dolore quoque si multa intestina prolapsa sunt, secari superuacuum est, non quo non excludi a scroto possint, nisi tamen inflammatio prohibuit, sed quo repulsa inguinibus inmorentur ibique tumorem excitent, atque ita fiat mali non finis sed mutatio. At in eo, quem scalpello curari oportebit, simul atque ad mediam tunicam uulnus in inguine factum peruenerit, du o bus hamulis ea iuxta ipsas oras adprehendi debebit, cum deductis omnibus membranulis medicus eam liberet. Neque enim cum periculo laeditur, quae excidenda est, cum intestinum esse nisi sub ea non possit.
						 Vbi deducta autem erit, ab inguine usque ad testiculum incidi debebit sic, ne is ipse laedatur; tum excidi. Fere tamen hanc curationem puerilis aetas et modicum malum recipit. Si uir robustus est maiusque id uitium est, extrahi testiculus non debet, sed in sua sede permanere. Id hoc modo fit. Inguen eadem ratione usque ad mediam tunicam scalpello aperitur, eaque tunica eodem modo duobus hamis excipitur sic, ut a ministro testiculus eatenus contineatur, ne per uulnus exeat;
						 tum ea tunica deorsum uersus scalpello inciditur, sub ea index digitus sinistrae manus ad imum testiculum d e mittitur, eumque ad plagam conpellit; deinde dextrae manus duo digiti, pollex atque index, uenam et arteriam et neruum tunicamque eorum a superiore tunica deducunt. Quod si aliquae membranulae prohibent, scalpello resoluuntur, donec ante oculos tota iam tunica sit. Excisis, quae excidenda sunt, repositoque testiculo, ab ora quoque eius uulneris, quod in 
						inguine est, demenda habenula paulo latior est, quo maior plaga sit et plus creare carni s possit.

At si omentum descendit, eodem quidem modo quo supra scriptum est, aperiendum inguen, deducendaeque tunicae sunt. Considerandum autem, maiorne is modus an exiguus sit. Nam quod paruulum est, super inguen in aluum uel digito uel auerso specillo repellendum est; si plus est, sinere oportet dependere, quantum ex utero prolapsum est, idque adurentibus medicamentis inlin e re, donec emoriatur et excidat.
						 Quidam hic quoque duo lina acu tra i ciunt, binisque singulorum capitibus diuersas partes adstringunt, sub quo aeque sed tardius emoriatur. Adicitur tamen hic quoque celeritati, s i omentum super uinculum linitur medicamentis, quae sic exedunt, ne erodant: septa Graeci uocant.
						 Fuerunt etiam qui omentum forfice praeciderent, quod in paruolo non est necessarium; si maius est, potest profusione m sanguinis facere, siquidem omentum quoque uenis quibusdam etiam maioribus inligatum est. Neque uero si discusso uentre id prolapsum forfice praeciditur, cum et emortuum sit et aliter tutius auelli non possit, inde huc exemplum transferendum est. Vulnus autem curari, si reiectum omentum est, sutura debet; si amplius fuit et extra emortum est, excisis oris, sicut supra positum est.
					 
					 
						 Si uero umor intus est, incidendum est in pueris quidem inguen, nisi in his quoque id liquoris eius maior modus prohibet; in uiris uero et ubicumque multus umor subest, scrotum. Deinde si inguen incisum est, ea protractis tunicis umor effundi debet; si scrotum et sub hoc protinus uitium est, nihil aliud quam umor effundendus abscidendaeque membranae sunt, si quae eum continuerunt; deinde eluendum id ex aqua, quae uel salem adiectum uel nitrum habeat; si sub media imaue tunica, totae eae extra scrotum conlocandae excidendaeque sunt.

Ramex autem, si super ipsum scrotum est, adurendus est tenuibus et acutis ferramentis, quae ipsis uenis infigantur, cum eo ne amplius quam has urant; maximeque, ubi inter se implicatae 
						
						glomerantur, eo ferrum id admouendum est. Tum super farina ex aqua frigida subacta inicienda est, utendumque eo uinculo, quod idoneum esse ani curationibus posui. Tertio die lenticula cum melle inponenda est; post eiectis crustis ulcera melle purganda, rosa inplenda, ad cicatricem aridis lin a mentis perducenda sunt.
						 Quibus uero super mediam tunicam uenae tument, incidendum inguen est, atque tunica promenda; ab ea uenae digito uel manubriolo scalpelli separandae. Qua parte uero inhaerebunt, et a b superiore et ab inferiore parte lino uinciendae; tunc sub ipsis uinculis praecidendae, reponendusque testiculus est. At ubi supra tertiam tunicam ramex insedit, mediam excidi necesse est; deinde, si duae tresue uenae tument, et ita pars aliqua obsidetur, ut maior eo uitio uacet, idem faciendum, quod supra scriptum est, ut et ab inguine et ab testiculo deligatae uenae praecidantur, isque condatur.
						 Sin totum id ramex obsederit, per plagam demittendus digitus index erit, subiciendusque uenis sic, ut paulatim eas protrahat, eaeque adducendae, donec is testiculus par alteri fiat. Tum fibulae oris sic iniciendae, ut simul eas quoque uenas conprehenda n t. Id hoc modo fit: acus ab exteriore parte ora m uulneris perforat; tum non per ipsam uenam sed per membranam eius emittitur per eamque in alteram oram conpellitur.
						 Vena uulnerari non debet, ne sanguinem fundat. Membrana semper inter has uenas est, ac neque periculum adfert, et filo conprehensa illas abunde tenet. Itaque etiam satis est duas fibulas esse. Tum uenae, quaecumque protractae sunt, in ipsum inguen auerso specillo conpelli debent. Soluendi fibulas tempus inflammatione finita et purgato uulnere est, ut una simul et oras et uenas cicatrix deuinciat.
						 Vbi uero inter imam tunicam et ipsum testiculum neruumque eius ramex est ortus, una curatio est, quae to tum testiculum abscidit. Nam neque ad generationem quicquam is confert, et omnibus indecore, quibusdam etiam cum dolore dependet. Sed tum quoque inguen incidendum, media tunica promenda atque excidenda est; idem imae faciundum; 
						
						neruus, ex quo testiculus dependet, praecidendus. Post id uenae et arteriae ad inguen lino deligandae et infra uinculum abscidendae sunt.

Caro quoque, si quando inter tunicas concreuit, nihil dubi est, quin eximenda sit; sed id ipso scroto inciso fieri commodius est. At si neruus in du ruit, curari res neque manu neque medicamento potest. Vrguent enim febres ardentes et aut uirides aut nigri uomitus; praeter haec ingens sitis et linguae aspritudo; fereque a die tertio spuma ns bilis aluo cum rosione redditur. At neque adsumi facile cibus neque contineri potest, neque multo post extremae partes frigescunt, tremor oritur, manus sine ratione extenduntur; deinde in fronte frigidus sudor, eumque mors sequitur.

Vbi uero in ipso inguine ramex est, si tumor modicus est, semel incidi, si maior, duabus lineis debet, ut medium excidatur; deinde non extracto testiculo, sicut intestinis quoque prolapsis interdum fieri docui, colligendae uenae uinciendaeque, ubi tunicis inhaerebunt, et sub his praecidendae sunt. Neque quicquam noui curatio uulneris eius requirit.

Ab his ad ea transeundum est, quae in cole ipso fiunt. In quo si glans nuda est, uultque aliquis eam decoris causa tegere, fieri potest; sed expeditius in puero quam in uiro; in eo, cui id naturale est, quam in eo, qui quarundam gentium more circumcisus est; in eo, cui glans parua, iuxtaque eam cutis spatiosior, breuior uero ipse coles est, quam in quo contraria his sunt.
						 Curatio autem eorum, quibus id naturale est, eiusmodi est. Cutis circa glandem prehenditur et extenditur, donec illam ipsam condat, ibique deligatur. Deinde iuxta pubem in orbe m tergus inciditur, donec coles nudetur, magnaque cura cauetur, ne uel urinae iter uel uenae, quae ibi sunt, incidantur. Eo facto, cutis ad uinculum inclinatur, nudaturque circa pubem uelut circulus; eoque linamenta dantur, ut caro increscat et id impleat. * * * satisque uelamenti supra latitudo plagae praestat. Sed donec cicatrix sit, uinctum esse debet, in medio tantum relicto exiguo urinae itinere.
						 At in 
						eo, qui circumcisus est, sub circulo glandis scalpello deducenda cutis ab interiore colest. Non ita dolet, quia summo soluto deduci deorsum usque ad pubem manu potest; neque ideo sanguis profluet. Resoluta autem cutis rursus extenditur ultra glandem; tum multa frigida aqua fouetur, emplastrumque circa datur, quod ualentem inflammationem reprimat. Proximisque diebus e i prope a fame uictus sit , ne forte eam partem satietas excitet. Vbi iam si ne inflammatione est, deligari debet a pube usque circulum; super glandem autem auerso * emplastro inposito induci. Sic enim fit, ut inferior pars glutinetur, superior ita sanescat, ne inhaereat.
					 
					 
						 Contra si glans ita contecta est, ut nudari non possit, quod uitium Graeci phimosin ap p ellant, aperienda est; quod hoc modo fit: subter a summa ora cutis inciditur recta linea usque ad frenum, atque ita superius tergus relaxatum cedere retro potest. Quod si parum sic profectum est, aut propter angustias aut propter duritiem tergoris, protinus triangula forma cutis ab inferiore parte excidenda est sic, ut uertex eius ad frenum, basis in tergo re extremo sit. Tum superdanda lin a menta sunt aliaque medicamenta, quae ad sanitatem perducant. Necessarium autem est, donec cicatrix sit, conquiescere: nam ambulatio adterendo ulcus sordidum reddit.
					 
					 
						 Infibulare quoque adulescentulos, interdum uocis, interdum ualetudinis causa, quidam consueuerunt; eius haec ratio est: cutis, quae super glandem est, extenditur, notaturque utrimque a l a teribus atramento qua perforetur; deinde remittitur. Si super glandem notae reuertuntur, nimis adprehensum est et ultra notari debet; si glans ab is libera est, is locus idoneus fibulae est. Tum qua notae sunt, cutis acu filum ducente transuitur, eiusque fili capita inter se deligantur, cotidieque id mouetur, donec circa foramina cicatriculae fiant. Vbi eae confirmatae sunt, exempto filo fibula additur; quae quo leuior, eo melior est. Sed hoc quidem saepius inter superuacua quam inter necessaria est.

Res uero interdum cogit emoliri manu urinam, cum illa non redditur, aut quia senectute iter eius conlapsum est, aut quia 
						
						calculus uel concretum aliquid ex sanguine intus se opposuit; a t mediocris quoque inflammatio saepe eam reddi naturaliter prohibet: idque non in uiris tantummodo sed in feminis quoque interdum necessarium est. Ergo aeneae fistulae fiunt, quae ut omni corpori, amplior i minorique, sufficiant, ad mares tres, ad feminas duae medico habendae sunt: ex uirilibus maxima decem et quinque est digitorum, media duodecim, minima nouem: ex mulie b ribus maior nouem, minor sex.
						 Incuruas uero esse eas paulum, sed magis uiriles oportet, leuisque admodum ac neque nimis plenas ne que nimis tenues. Homo tum resupinus eo modo, quo in curatione ani figuratur, super subsellium aut lectum conlocandus est. Medicus autem a dextro latere s inistra quidem manu colem masculi continere, dextra uero fistulam demittere in i ter urinae debet; atque ubi ad ceruicem uesicae uentum est, simul cum cole fistulam inclinatam in ipsam uesicam conpellere, eamque urina reddita recipere.
						 Femina breuius urinae i ter et rectius habet, quod mammulae simile inter imas oras super naturale positum non minus saepe auxilio eget, aliquanto minus difficultatis exhi bet . Nonnumquam etiam prolapsus in ipsam fistulam calculus, quia subinde ea extenuatur, non longe ab exitu inhaerescit. Eum, si fieri potest, oportet euellere uel oriculario specillo uel eo ferramento, quo in sectione calculus protrahitur. Si id fieri non potuit, cutis extrema quam plurimum adtrahenda et condita glande lino uinc i enda est; deinde a latere recta plaga col e s incidendus, et calculus eximendus est, tum cutis remittenda. Sic enim fit, ut incisum colem integra pars cutis contegat, et urina naturaliter profluat.
					 
					 
						 Cum uesicae uero calculique facta mentio sit, locus ipse exigere uidetur, ut subiciam, quae curatio calculosis, cum aliter succurri non potest, adhibeatur: ad quam festinare cum praeceps sit, nullo modo conuenit. Ac neque omni tempore neque in omni aetate neque 
						in omni uitio id experiundum est, sed solo uere, in eo corpore, quod iam nouem annos, nondum quattuordecim excessit, et si tantum mali est, ut neque medicamentis uinci possit, neque i am trahi posse uideatur, quo minus interposito aliquo spatio interemat.
						 Non quo non interdum etiam temeraria medicina proficiat, sed quo saepius utique in hoc fallat, in quo plura et genera et tempora periculi sunt; quae simul cum ipsa curatione proponam. Igitur, ubi ultima experiri statutum est, ante aliquot diebus uictu corpus praeparandum est, ut modicos, ut salubres cibos, ut minime glutinosos adsumat; ut aquam bibat. Ambula ndi uero inter haec exercita tione utatur, quo magis calculus ad uesicae ceruicem descendat.
						 Quod an inciderit, digitis quoque, sicut in curatione docebo, demissis cognoscitur. Vbi eius rei fides est, pridie is puer in ieiunio continendus, et tum loco calido curatio adhibenda; quae hoc modo ordinatur: homo praeualens et peritus in sedili alto considit; supinumque eum et auersum, super genua sua coxis eius conlocatis, conprehendit; reductisque eius cruribus ipsum quoque iubet, manibus ad suos poplites datis, eos quam maxime possit adtrahere, simulque ipse sic eos continet.
						 Quod si robustius corpus eius est, qui curatur, duobus sedilibus iunctis duo ualentes insidunt, quorum et sedilia et interiora crura inter se deligantur, ne diduci possint. Tum is super duorum genua eodem modo collocatur; atque alter, prout consedit, sinistrum crus eius, alter dextrum, simulque ipse poplites suos adtrahit. Siue autem unus, siue duo continent, super umeros eius suis pectoribus incumbunt.
						 Ex quibus euenit, ut inter ilia sinus super pubem sine ullis rugis sit extentus et in angustum conpulsa uesica e x fac ili calculus capi possit. Praeter haec etiamnum a l a teribus duo ualentes obiciantur, qui circumstantes lab a re uel unum uel duos, qui puerum contine n t, non sinunt. Medi c us deinde, diligenter unguibus circumcisis, un c ta q ue sinistra manu duos eius digitos, indicem et medium, leniter prius unum, deinde alterum in anum eius demittit; dextraeque digitos super imum abdomen leuiter inponit, ne, si utrimque digiti circa calculum uehementer concurrerint, 
						uesicam laedant.
						 Neque uero festinanter in hac re, ut in plerisque, agendum est, sed ita, ut quam maxime id tuto fiat: nam laesa uesica neruorum distentiones cum periculo mortis excitat. A c primum circa ceruicem quaeritur calculus, ubi repertus minore negotio expellitur. Et ideo dixi ne curandum quidem, nisi cum hoc indiciis suis cognitum est.
						 Si uero aut ibi non fuit aut recessit retro, digiti ad ultimam uesicam dantur, paulatimque dextra quoque manus eius ultra translata subsequitur. Atque ubi repertus calculus, qui necesse est in manus incidat, eo curiosius deducitur, quo minor leuiorque est, ne effugiat. [id est ne saepius agitanda uesica sit.] Ergo ultra calculum dextra semper manus eius se opponit, sinistrae digiti deorsum eum conpellunt, donec ad ceruicem peruenitur: in quam, si oblongus est, si c compellendus est, ut pronus exeat; si planus, sic ut transuersus sit; si quadratus, ut duobus angulis sedeat; si altera parte plenior, sic ut prius ea, qua tenuior sit, euadat.
						 In rotundo nihil interesse ex ipsa figura patet, nisi si le u ior altera parte est, ut ea antecedat. Cum iam eo uenit, t um incidi super uesicae ceruicem iuxta anum cutis plaga lunata usque ad ceruicem uesicae debet, cornibus ad coxas spectantibus: paulum deinde infra ea parte, qua resima plaga est, etiamnum sub cute altera transuersa plaga facienda est, qua ceruix aperi a tur, donec urinae iter pateat sic, ut plaga paulo maior quam calculus sit.
						 Nam qui metu fistulae, quam illo loco r hyada Graeci uocant, parum patefaciunt, maiore eodem periculo reuoluuntur, quia calculus iter, cum ui promitur, facit, nisi accipit; idque etiam perniciosius est, si figura quoque calculi uel aspritudo aliquid eo contulit. Ex quo et sanguinis profusio et distentio neruorum fieri potest. Quae si quis euasit, multo tamen patentiorem fistulam habiturus est rupta ceruice, quam habuisset incisa. Cum uero ea patefacta est, in conspectu m calculus uenit; in cuius colore nullum discrimen est.
						 Ipse si exiguus est, digitis ab altera parte propelli, ab altera protrahi potest. Si maior, iniciendus a 
						superiore ei parte uncus est eius rei causa factus. Is est ad extremum tenuis, in semicirculi specie m retusae latitudinis, ab exteriore parte leuis, qua corpori iungitur, ab interiore asper, qua calculum adtingit isque longior potius esse debet: nam breuis extrahendi uim non habet. Vbi iniectus est, in utrumque latus inclinandus est, ut appareat calculus si teneatur; quia, si adprehensus est, ille simul inclinatur.
						 Idque eo nomine opus est, ne, cum adduci uncus coeperit, calculus intus effugiat, hic in oram uulneris incidat eamque conuulneret: in qua re quo d periculum esse t , iam supra posui. Vbi satis teneri calculum patet, eodem paene momento triplex motus adhibendus est: in utrumque latus, deinde extra, sic tamen id leniter ut fiat paulumque primo calculus adtrahatur. Quo facto, attollendus un c us extremus est, uti intus magis maneat faciliusque illum producat. Quod si quando a superiore parte calculus parum commode conprehendetur, a latere erit adprehendendus. Haec est simpli ci ssima curatio.
						 Sed uarietas rerum quasdam etiamnum animaduersiones desiderat. Sunt enim quidam non asperi tantummodo sed spi no ssi quoque calculi, qui per se quidem delapsi in ceruicem sine ullo periculo eximuntur. In uesica uero non tuto uel hi conquiruntur uel adtrahuntur, quoniam ubi illam conuulnerarunt, ex distentione neruorum mortem maturant; multoque magis, si spina aliqua uesicae inhaeret eamque, cum duceretur, duplicauit.
						 Colligitur autem eo, quod difficilius urina red d itur, in ceruice calculum esse; eo, quod cruenta destillat, eum esse spinosum; maximeque sub his digitis quoque experiundum est, neque adhibenda manus, nisi id constitit. Ac tum quoque leniter intus digiti obiciendi, ne ualenter promouend o conuolnerent; tum incidendum. Multi hic quoque scalpello usi sunt. Meges quoniam is infirmior est potestque in aliqua prominentia incidere, inciso q ue super illa corpore qua cauum subest, non secare, sed relinquere quod iterum incidi necesse sit, ferramentum fecit rectum, in summa parte labrosum, in ima semicirculatum acutumque.
						 Id receptum inter duos digitos, indicem ac medium, 
						super pollice inposito, sic deprimebat, ut simul cum carne, si quid ex calculo prominebat, incidere t . Quo consequebatur, ut semel quantum satis esset, aperiret. Quocumque autem modo ceruix pa t efacta est, leniter extrahi quod asperum est debet, nulla propter festinationem ui admota.
					 
					 
						 At calculus harenosus et ante manifestus est, quoniam e o urina quoque redditur harenosa, et in ipsa curatione, quoniam inter subiectos digitos neque aeque renititur et insuper dila bi tur. Item molles calculos et ex pluribus minutisque sed inter se parum adstrictis compositos indicat urina trahens quasdam quasi squamula s . Hos omnes leniter permutatis subinde digitorum uicibus sic oportet adducere, ne uesicam laedant neue intus aliquae dissipatae reliquiae maneant, quae postmodo curationi difficultatem faciant.
						 Quic quid autem ex his in conspectum uenit, uel digitis uel unco eximendum est. Ac si plures calculi sunt, singuli protrahi debent, sic tamen ut, si quis exiguus supererit, potius relinquatur. Siquidem in uesica difficulter inuenitur, inuentusque celeriter effugit. Ita longa inquisitione uesica laeditur, excitatque inflammationes mortiferas, adeo ut quidam non secti, cum diu frustraque per digitos uesica esset agitata, decesserint. Quibus accedit etiam, quod exiguus calculus ad plagam urina postea promouetur et excidit.
						 Si quando autem is maior non uidetur nisi rupta ceruice extrahi posse, findendus est: cui u s repertor Hammonius ob id litho to mos cognominatus est. Id hoc modo fit: uncus inicitur calculo sic, ut facile eum concussum quoque tene a t, ne is retro reuoluatur; tum ferramentum adhibetur crassitudinis modicae, prima parte tenu i 
						sed retus a ; quod admo t um calculo ex altera parte ictu eum findit, magna cura habita, ne aut ad ipsam uesicam ferramentum perueniat, aut calculi fractura ne quid incidat.
					 
					 
						 Hae uero curationes in feminis quoque similes sunt, de quibus tamen parum proprie quaedam dicenda sunt. Siquidem in his, ubi 
						paruolus calculus est, scalpellus superuacuus est, quia is urina in ceruicem compellitur, quae et †in breuior quam in maribus et laxior est. Ergo et per se saepe excidit, et si in primo, quod est angustius, inhaeret, eodem tamen unco sine ulla noxa educitur. At in maioribus calculis necessaria eadem cu ratio est. Sed uirgini subire digiti qua masculo, mulieri per naturale eius debent. Tum uirgini quidem sub ima sinisteri ore ora, mulieri uero inter urinae iter et os pubis incidendum est sic, ut utroque loco plaga i st a transuersa sit; neque terreri conuenit, si plus ex muliebri corpore sanguinis profluit.
					 
					 
						 Calculo euolso, si ualens corpus est neque magnopere uexatum, sinere oportet sanguinem fluere, quo minor inflammatio oriatur. Atque ingredi quoque eum paulum non alienum est, ut excidat, si quid intus concreti sanguinis mansit. Quod si per se non destitit, rursus, ne uis omnis intereat, subprimi debet; idque protinus in inbecillioribus ab ipsa curatione faciendum est: siquidem, ut distentione neruorum periclitatur aliquis, dum uesica eius agitatur, sic alter metus excipi t , [ re motis medicaminibus] ne tantum sanguinis profluat, ut occidat.
						 Quod ne incidat, desidere is debet in acre acetum, cui aliquantum salis sit adiectum; sub quo et sanguis fere conquiescit, et adstringitur uesica, ideoque minus inflammatur. Quod si parum proficit, adglutinanda cucurbitula est et inguinibus et coxis et super pubem. Vbi iam satis uel euocatus est sanguis uel prohibitus, r esupinus is 
						collocandus est sic, ut caput humile sit, coxae paulum excitentur; ac super ulcus inponendum est duplex aut triplex linteolum aceto madens.
						 Deinde interpositis duabus horis in solium is aquae calidae resupinus d e mittendus est sic, ut a genibus ad umbilicum aqua teneat, cetera uestimentis circumdata sint, manibus tantummodo pedibusque nudatis, ut et minus digeratur et ibi diutius maneat: ex quo multus sudor oriri solet. At qu e os spongia subinde et facie m detergendum est, 
						
						finisque eius fomenti est, donec infirmando offendat. Tum multo is oleo perunguendus, inducendusque absus lanae mollis tepido oleo repletus, qui pubem et coxas et inguina et plagam ipsam—contectam †eodem ante sed linteolo—protegat; isque subinde oleo tepido madefaciendus est, ut neque frigus ad uesicam admittat et neruos leniter molliat.
						 Quidam cataplasmatis calfacientibus utuntur; ea plus pondere nocent, quo uesicam urguendo uulnus inritant, quam c a lore proficiunt. Ergo ne uinculum quidem ullum necessarium est. Proximo die, si spiritus difficilius redditur, si urina non excedit, si locus circa pubem mature intumuit, scire licet in uesica sanguinem concretum remansisse: igitur, demissis eodem modo digitis, leuiter pertractanda uesica est, et discutienda, si qua coierunt; quo fit, ut per uulnus postea procedant.
						 Non alienum est etiam oriculario clystere acetum nitro mixtum per plagam in uesicam conpellere: nam sic quoque discutiuntur, si qua cruenta coierunt; eaque facere etiam primo die conuenit, si timemus, ne quid intus sit, maximeque ubi ambulando id elicere inbecillitas prohibuit. Cetera eadem facienda sunt, ut demittatur in solio, ut eodem modo panniculus, e o dem ulceri lana superiniciatur.
						 Sed neque saepe neque tam diu in aqua calida puer habendus quam adulescens est, infirmus quam ualens, leui quam grauiore inflammatione adfectus, is cuius corpus diger i tur quam is cuius astrictum est. Inter haec uero, si somnus est et aequalis spiritus et madens lingua et sitis modica et uenter imus sedet , si mediocris est cum febre modica dolor, scire licet recte curationem procedere. Atque in his inflammatio fere quinto uel septimo die finitur; qua leuata solium superuacuum est.
						 Supini tantummodo uulnus aqua calida fouendum est, ut, si quid urinae rodit, eluatur. Inponenda autem medicamenta sunt pus mouentia, et si purgandum ulcus uidebitur, melle inlinendum: id si rodet, rosa temperabitur. Huic curationi aptissimum uidebitur enneapharmacum emplastrum: nam et sebum habet ad pus mouendum et mel ad ulcus repurgandum, medulla m etiam maximeque uitulina m ; quod in id, ne fistula 
						
						relinquatur, praecipue proficit.
						 Linamenta uero tum super ulcus non sunt necessaria: super medicamentum ad id continendum recte inponuntur. At ubi ulcus purgatum est, puro linamento ad cicatricem perducendum est. Quibus temporibus tamen, si felix curatio non fuit, uaria pericula oriuntur. Quae praesagire protinus licet: si continua uigilia est, si spiritus difficultas; si lingua arida est, si sitis uehemens; si uenter imus tumet; si uulnus hiat, si 
						 transfluens urina id non rodit, * * * similiter ante tertium diem quaedam liuida excedunt; si is aut nihil aut tarde respondet; si uehementes dolores, si post diem quintum magnae febres urguent et fastidium cibi permanet, si cuba re in uentrem iucundius est. Nihil tamen peius est distentione neruorum et ante diem nonum uomitu bilis. Sed cum inflammation is sit metus, succurri abstinentia, modicis et tempestiuis cibis, inter haec fomentis, et quibus supra scripsimus, oportet.

Proximus cancri metus est. Is cognoscitur, si et per uulnus et per ipsum colem fluit sanies mali odoris, cumque eo quaedam a concreto sanguine non abhorrentia tenu e sque carunculae lanulis similes; praeter haec, si orae uulneris aridae sunt, si dolent inguina; si febris non def i t, eaque in noctem augetur, si inordinati horrores accedunt. Considerandum autem est, in quam partem cancer is tendat. Si ad colem, indurescit is locus et rubet et tactu dolorem excitat, testiculique intumescunt: si in ipsam uesicam, ani dolor sequitur, coxae durant, non facile crura extendi possunt.
						 A t si in alterutrum latus, oculis id expositum est, paresque utrimque easdem notas sed minores habet.—Primum autem ad rem pertinet corpus recte iacere, ut superior pars eadem semper sit * * in quam uitium fertur. Ita si ad colem it, supinus is collocari debet; si ad uesicam, in uentrem; si in latus, in id, quod integrius est. Deinde ubi uentum fuerit ad curationem, homo in aquam demittetur, in qua marrubium decoctum sit aut cupressus aut myrtus; idemque umor * clystere 
						
						intus a g etur;
						 tum superponetur lenticula cum malicorio mixta, quae utraque ex uino decocta sint; uel rubus aut oleae folia eodem modo decocta, aliaue medicamenta, quae ad cohibendos purgandosque cancros proposuimus. Ex quibus si qua erunt arida, 
						per scriptorium calamum inspirabuntur. Vbi stare coeperit cancer, mulso u o lnus eluetur, uitabiturque eo tempore ceratum, quod ad recipiendum id malum corpus emollit: potius plumbum elotum cum uino inunguetur, superque idem linteolo inlitum inponetur.
						 Sub quibus perueniri ad sanitatem potest, cum eo tamen quod non ignoremus orto cancro saepe adfici stomachum, cui cum uesica quaedam consortio est; exque eo fieri, ut neque retineatur cibus neque, si quis retentus est, coquatur, neque corpus alatur, ideoque ne uulnus quidem aut purgari aut ali possit; quae necessario mortem maturant. Sed ut his succurri nullo modo potest, sic a primo tamen diu tenenda ratio curatio nis est; in qua quaedam obseruatio ad cibum quoque potionemque pertinens necessaria est.
						 Nam cibus inter principia non nisi umidus dari debet: ubi ulcus purgatum est, ex media materia: holera et salsamenta semper aliena sunt. Potione opus est modica: nam si parum bibitur, accenditur uulnus, et uigilia urguet et uis corporis minuitur: si plus aequo adsumitur, subinde uesica impletur eo que inritatur. Non nisi aqua m autem bibendam esse manifestius est, quam ut subinde dicendum sit. Solet uero sub eiusmodi uictu euenire, ut al u os non reddatur.
						 Haec aqua ducenda est, in qua uel faenum Graecum uel malua decocta sit. Idem umor rosa mixtus in ipsum uulnus oriculario clystere agendus est, ubi id rodit urina neque purgari patitur. Fere uero primo per uulnus exit hae c ; deinde eo sanescente diuiditur, et pars per colem descendere incipit, donec ex toto plaga claudatur; quod interdum tertio mense, interdum non ante sextum, nonnumquam exacto quoque anno fit.
						 Neque desperari debet solida glutinatio uulneris, nisi ubi aut uehementer rupta ceruix est, aut ex cancro multae magnaeque carunculae simulque neruosa aliqua exciderunt. Sed ut uel nulla ibi fistula uel exigua 
						admodum relinquatur, summa cura prouidendum est. Ergo cum iam ad cicatricem uulnus intendit, extentis iacere feminibus et cruribus oportet, nisi tamen molles harenosiue calculi fuerunt: sub his enim tardius uesica purgatur; ideoque diutius plagam patere necessarium est et tum demum, ubi iam nihil tale extra fertur, ad cicatricem perduci.
						 Quod si antequam uesica purgata est, orae se glutinarunt, dolorque et inflammatio re dierunt, uulnus digitis uel auerso specillo diducendum est, ut torquentibus detur exitus; iisque effusis cum diutius pura urina descendat, tum demum quae cicatricem inducant ponenda sunt; extend end ique, ut supra posui, pedes quam maxime iuncti. Quod si fistulae metus ex is causis, quas proposui, subesse uidebitur, quo facilius cludatur ea u el c erte coangustetur, in anum quoque danda plumbea fistula est; extentisque cruribus femina talique inter se deligandi sunt, donec, qualis futura est, cicatrix sit.

Et hoc quidem commune esse et maribus et feminis potest: proprie uero quaedam ad feminas pertinent, ut in primis quod earum naturalia nonnumquam inter se glutinatis oris concubitum non ad mittunt. Idque interdum euenit protinus in utero matris; interdum exulceratione in his partibus facta, et per malam curationem hi c oris sanescendo iunctis. Si ex utero est, membrana ori uoluae opposita est; si ex ulcere, caro ide m 
						 repleuit.—Oportet autem membranam duabus lineis inter se transuersis incidere ad similitudinem litterae X, magna cura habita, ne urinae iter uioletur, deinde undique eam membranam excidere. A t si caro increuit, necessarium est recta linea patefacere; tum ab ora uel uolsella uel hamo adprensa tamquam habenulam exc i dere, et intus implicitum in longitudinem lin a mentum (lemniscum Graeci uocant) in aceto tinctum d e mittere, supraque sucidam lanam aceto madentem deligare; tertio die soluere 
						ulcus et sicut alia ulcera curare; cumque iam ad sanitatem tendet, plumbeam fistulam medicamento cicatricem inducent e inlin e re eamque intus dare, supraque idem medicamentum inicere, donec ad cicatricem plaga perueniat.

Vbi conc e pit autem aliqua, si iam prope maturus partus intus emortus est neque excidere per se potest, adhibenda curatio est, quae numerari inter difficillima potest: nam et summam prudentiam moderationemque desiderat, et maximum periculum adfert. Sed ante omnia uuluae natura mirabilis cum in multis aliis tum in hac re quoque facile cognoscitur.—Oportet autem ante omnia resupinam mulierem transuerso lecto sic collocare, ut feminibus eius ipsius ilia conprimantur; quo fit, ut et imus uenter in conspectu medici sit et infans ad os uoluae conpellatur.
						 Quae emortuo partu id conprimit, ex interuallo uero paulum dehiscere †ut. Hac occasione usus medicus unctae manus indicem digitum primum debet inserere atque ibi continere, donec iterum ad os aperiatur, rursusque alterum digitum demittere debebit, et per easdem occasiones alios, donec tota esse intus manus possit. Ad cuius rei facultate m multum confert et magnitudo uoluae et uis neruorum eius et corporis totius habitus et mentis etiam robur, cum praesertim intus nonnumquam etiam duae manus dari debeant.
						 Pertinet etiam ad rem quam caldissimum esse imum uentrem et extrema corporis, nequedum inflammatione m 
						coepis se , sed recenti re protinus adhiberi medicinam. Nam si corpus iam intumuit, neque demitti manus neque educi infans nisi aegerrime potest sequiturque saepe cum uomitu, cum tremore mortifera neruorum distentio. Verum intus emortuo corpori manus iniecta protinus habitum eius sentit. Nam aut in caput aut in pedes conuersum est, aut transuersum iacet; fere tamen sic, ut uel manus 
						eius uel pes in propinquo sit.
						 Medici uero propositum est, ut eum manu derigat uel in caput uel etiam in pedes, si forte aliter conpositus est: ac si nihil aliud est, manus uel pes adprehensus corpus rectius reddit: nam manus in caput, pes in pedes eum conuertet. Tum si caput proximum est, demitti debet uncus undique leuis, acuminis breuis, qui uel oculo uel auri uel ori, interdum etiam fronti recte inicitur; deinde adtractus infantem educit.
						 Neque tamen quolibet is tempore extrahi debet: nam si conpresso uoluae ore id temptatum est, non emittente eo infans abrumpitur, et unci acumen in ipsum os uoluae delabitur; sequiturque neruorum distentio et ingens periculum mortis . Igitur conpressa uolua conquiescere, hiante leniter trahere oportet, et per has occasiones paulatim eum educere. Trahere autem dextra manus uncum, sinistra intus posita infantem ipsum, simulque eum derigere debet.
						 Solet etiam euenire, ut is infans umore distendatur, exque eo profluat foedi odoris sanies. Quod si tale est, indice digito corpus illud forandum est, ut effuso umore extenuetur; tum id leniter per ipsas manus recipiendum est. Nam uncus iniectus facile hebeti corpusculo labitur; in quo quid periculi sit, supra positum est. In pedes quoque conuersus infans non difficulter extrahitur; quibus adprehensis per ipsas manus commode educitur.
						 Si uero transuersus est neque derigi potuit, uncus alae iniciendus, paulumque adtrahendus est; sub quo fere ceruix replicatur, retroque caput a d relicum corpus spectat. Remedio est ceruix praecisa, ut separatim utraque pars auferatur. Id unco fit, qui prioris similis in interiorem tantum partem per totam aciem exacuitur. Tum id agendum est, ut ante caput, deinde reliqua pars auferatur, quia fere maiore parte extracta caput in uacuam uoluam prolabitur, extrahique sine summo periculo non potest.
						 Si tamen id incidit, super uentrem mulieris duplici panniculo iniecto, ualens homo non inperitus a sinistro latere eius debet adsistere et super imum uentrem eius duas manus inponere alteraque alteram premere; quo fit, ut illud caput ad os uoluae conpellatur; idque eadem ratione, quae supra posita est, unco extrahere * . At 
						si pes alter iuxta repertus est, alter retro cum corpore est, quicquid protractum, paulatim abscidendum est: et si clunes os uuluae urguere coeperunt, iterum retro repellendae sunt, conquisitusque pes eius adducendus.
						 Aliaeque etiamnum difficultates faciunt, ut, qui solidus non exit, concisus eximi debeat. Quotiens autem infans protractus est, tradendus ministro est, ut is eum supinis manibus sustine at ; medicus deinde sinistra manu leniter trahere umbilicum debet ita ne abrumpat; dextra eum sequi usque ad eas, quas secundas uocant (quod uelamentum infantis intus fuit), isque ultimis adprehensis uenulas membranulasque omnes eadem ratione manu deducere a uolua, totumque illud extrahere et si quid intus praeterea concreti sanguinis remanet.
						 Tum conpressis in unum feminibus, illa conclaui collocanda est modicum calorem sine ullo perflat u habente. Super imum uentrem eius inponenda lana sucida in aceto et rosa tincta. Reliqua curatio talis esse debet, qualis in inflammationibus et in is uulneribus, quae in neruosis locis sunt, adhibetur.

Ani quoque uitia, ubi medicamentis non uincuntur, manus auxilium desiderant. Ergo si qua scissa in eo uetustate induruerunt iamque callum habent, commodissimum est ducere aluum; tum spongiam calidam admouere, ut relaxentur illa et foras prodeant. Vbi in conspectu sunt, scalpello singula excidere et ulcera renouare; deinde inponere lin a mentum molle, et supra linteolum inlitum melle; locumque eum molli lana inplere et ita uincire; altero die deincepsque ceteris lenibus medicamentis uti, quae ad recentia eadem uitia necessaria esse alias proposui;
						 et utique per primos dies sorbitionibus eum sustinere; paulatim deinde cibis adicere aliquid, generis tamen eius, qu o ius eodem loco praeceptum est. Si quando autem ex inflammatione pu r is quid in his oritur, ubi primum apparuit, incidendum est, ne anus ipse suppuret. Neque tamen ante properandum est: nam si crudum incisum est, inflammationis multum accedit, et puris aliquanto amplius concitatur. In his quoque uulneribus lenibus cibis isdemque medicamentis opus est. 
					 
					 
						 At tubercula, quae condylomata appellantur, ubi induruerunt, hac ratione curantur. Aluos ante omnia ducitur; tum uulsella tuberculum adprehensum iuxta radices praeciditur. Quod ubi factum est, eadem sequntur, quae supra post curationem adhibenda proposui: tantummodo, si quid increscit, squama aeris coercendum est.
					 
					 
						 Ora etiam uenarum fundentia sanguinem sic tolluntur. Vbi sanguis c ui fluit, fames in dicitur, aluus acrius ducitur, quo magis or a promoueantur; eoque fit, ut omnia ue narum quasi capitula conspicua sint. Tum si capitulum exiguum est basimque tenuem habet, adstringendum lino paulum supra est, quam ubi cum ano committitur. Inponenda * * aqua calida spongia est, donec id liueat; deinde aut ungue aut scalpello supra nodum id exulcerandum est.
						 Quod nisi factum est, magni dolores subsequuntur, interdum etiam urinae difficultas. Si id maius est et basis latior, hamulo uno aut altero excipiendum est paulumque supra basim incidendum; neque relinquendum quicquam ex eo capitulo neque quicquam ex ano demendum est. Quod consequitur is, qui neque nimium neque parum hamos ducit. Qua incisum est, acus debet inmitti infraque eam lino id capitulum alligari.
						 Si duo triaue sunt, imum quo d que primum curandum est; si plura, non omnia simul, ne tempore eodem undique tenerae cicatrices sint. Si sanguis profluit, excipiendum est spongia; deinde linamentum inponendum; unguenda femina et inguina et quicquid iuxta ulcus est; ceratumque superdandum et farina hordiacia calida, inplendusque is locus est * * sic deligandus est. Postero die is desidere in aquam caldam debet eodemque cataplasmate foueri.
						 Ac bis die, et ante curationem et post eam, ceruices ac femina liquido cerato perunguenda sunt; tepidoque is loco continendus. Interpositis quinque aut sex 
						
						diebus oriculario specillo linamenta educenda. Si capitula simul non exciderunt, digito promouenda; tum lenibus medicamentis isdem, quae alia s posui, ulcera ad sanitatem perducenda. Finito uitio, quemadmodum agendum esset, iam alias superius exposui.

Ab his ad crura proximus transitus est, in quibus orti uarices non difficili ratione tolluntur. H u c autem et earum uen ul arum, quae in capite nocent, et eorum uaricum, qui in uent r e sunt, curationem distuli, quoniam ubi que eadem est.—Igitur uena omnis, quae noxia est, aut adusta tabescit aut manu eximitur. Si recta est, si quamuis transuersa tamen simplex, si modica est, e a melius aduritur. Si curua est et uelut in orbes quosdam inplicatur pluresque inter se inuoluuntur, utilius eximere est.
						 Adurendi ratio haec est: cutis superinciditur; tum patefacta uena tenui et retuso ferramento candente modice premitur, uitaturque, ne plagae ipsius orae adurantur, quas reducere hamulis facile est. Id interpositis fere quaternis digitis per totum uaricem fit; et tum superinponitur medicamentum, quo adusta sanantur. At exciditur hoc modo: cute eadem ratione super uenam incisa, hamulo orae excipiuntur; scalpelloque undique corpore uena d educitur;
						 caueturque, ne inter haec ne ipsa laedatur; eique retusus hamulus subicitur; interpositoque eodem fere spatio, quod supra positum est, in eadem uena idem fit; quae quo tendat, facile hamulo extento cognoscitur. Vbi iam idem, quacumque uarices sunt, factum est, uno loco adducta per hamulum uena praeciditur, deinde qua proximus hamus est, adtrahitur euellitur ibique rursus absciditur. Ac sic undique uaricibus crure liberato plagarum orae committuntur et super emplastrum glutinans in ic itur.

At si digiti uel in utero protinus, uel propter communem exulcerationem postea cohaeserunt, scalpello d i ducuntur; dein separatim uterque non pingui emplastro circumdatur atque ita per se uterque sanescit. Si uero fuit ulcus in digito posteaque male inducta cicatrix curuum eum red di dit, primum malagma temptandum est; deinde, si id nihil prodest (quod et in ueteri cicatrice et ubi nerui laessi 
						sunt euenire consueuit) uidere oportet, neruine id uitium an cutis sit. Si nerui est, attingi non debet: neque enim sanabile est: si cutis, tota cicatrix excidenda, quae fere callosa extendi digitum minus patiebatur; tum rectus sic ad nouam cicatricem perducendus est.

Gangrena m inter ungues alasque aut inguina nasci, et si quando medicamenta uincantur, membrum praecidi oportere alio loco mihi dictum est. Sed id quoque cum periculo summo fit: nam saepe in ipso opere uel profusione sanguinis uel animae defectione moriuntur. Verum hic quoque nihil interest, an satis tutum praesidium sit, quod unicum est. Igitur inter sanam uitiatamque partem incidenda scalpello caro usque ad os est sic, ut neque contra ipsum articulum id fiat, et potius ex sana parte aliquid excidatur quam ex aegra relinquatur.
						 Vbi ad os uentum est, reducenda ab eo sana caro et circa os subsecanda est, ut ea quoque parte aliquid os nudetur; deinde id serrula praecidendum est quam proxime sanae carni etiam inhaerenti; ac tum frons ossis, quem serrula exasperauit, leuandus est, supraque inducenda cutis, quae sub eiusmodi curatione laxanda est, ut quam maxime undique os contegat. Quo cutis inducta non fuerit, id lin a mentis erit contegendum, et super id spongia ex aceto deliganda. Cetera postea sic facienda, ut in uulneribus, in quibus pus moueri debet, praeceptum est.

Superest ea pars, quae ad OSSA pertinet; quae quo facilius accipi possit, prius positus figurasque eorum indicabo.
					 
					 Igitur caluaria incipit, ex interiore parte concaua, extrinsecus gibba, utrimque leuis, et qua cerebri membranam contegit et qua cute capillum gignente contegitur; eaque simplex ab occipitio et temporibus, duplex usque in uerticem a fronte. Ossaque eius ab exterioribus partibus dura, ab interioribus, quibus inter se conectuntur, molliora sunt; interque ea uenae discurrunt, quas his alimentum subministrare credibile est.
						 Rara autem caluaria solida sine suturis est; locis tamen aestuosis facilius inuenitur; et id caput firmissimum atque a dolore tutissimum est. Ex ceteris, quo suturae pauciores sunt, eo capitis ualetudo commodior est: neque enim certus earum numerus est, sicut ne locus quidem. Fere tamen duae in super aures tempora a superiore capitis parte discernunt; tertia ad aures per uerticem tendens occipitium a summo capite diducit.
						 Quarta ab eodem uertice per medium caput ad frontem procedit; eaque modo sub imo capillo desinit, modo frontem ipsam secans inter supercilia finit * * * Ex his ceterae quidem suturae in unguem committuntur: eae uero, quae super aures trauersae sunt, totis oris paulatim extenua n tur atque ita inferiora ossa superioribus leniter insidunt. Crassissimum uero in capite os post aurem est, qua capillus, ut u erisimile est, ob id ipsum non gignitur.
						 Sub is quo que musculis, qui tempora conectunt, os medium in exteriorem partem inclinatum positum est. At facies suturam habet 
						maximam, quae a tempore incipiens per medios oculos naresque transuersa peruenit ad alterum tempus. A qua breue s duae sub interioribus angulis deorsum spectant; et malae quoque in summa parte singulas transuersas suturas habent. A mediisque naribus aut superiorum dentium gingiuis per medium palatum una procedit, aliaque transuersa idem palatum secat. Et suturae quidem in plurimis hae sunt.
					 
					 
						 Foramina autem intra caput maxima oculorum sunt, deinde narium, tum quae in auribus habemus. Ex his quae oculorum sunt, 
						recta simplicia ad cerebrum tendunt. Narium duo foramina osse medio discernuntur: siquidem ha e primum a superciliis angulisque oculorum osse inchoantur ad tertiam fere partem; deinde in cartilaginem uersae, quo propius ori descendunt, eo magis caruncula quoque molliuntur.
						 Sed ea foramina, quae a summis ad imas nares simplicia sunt, ibi rursum in bina itinera diuiduntur; aliaque ex his ad fauces peruia spiritum et reddunt et accipiunt, alia ad cerebrum tendenti a 
						ultima parte in multa et tenu i a foramina dissipantur, per quae sensus odoris nobis datur. In aure quoque primum rectum et simplex iter; procedendo flexuosum fit. Quod ipsum iuxta cerebrum in multa et tenuia foramina diducitur, per quae facultas audiendi est.
						 Iu xt aque ea duo paruuli quasi sinus sunt; superque eos finitur os, quod transuersum a genis tendens ab inferioribus ossibus sustinetur: iugale appellari potest, ab eadem similitudine, a qua id Graeci zygodes appellant. Maxilla uero est molle os; eaque una est, cuius eadem et media et ima pars mentum est, a quo utrimque procedit ad tempora; solaque ea mouetur: nam malae cum toto osse, quod superiores dentes exigit, immobiles sunt.
						 Verum ipsius maxillae partes extremae quasi bicornes sunt. Alter processus in f ra latior uertice ipso tenuatur, longiusque procedens sub osse iugali subit, et super id temporum musculis inligatur. Alter breuior et rotundior et in eo sinu, qui iuxta foramina auris est, cardinis modo †fit; ibique huc et illuc se inclinans maxillae facultatem motus praestat.
					 
					 
						 Duriores osse dentes sunt, quorum pars maxillae, pars superior i 
						ossi malarum haeret. Ex his quaterni primi, quia secant, tomis a Graecis nominantur; hi deinde quattuor caninis dentibus ex omni parte cinguntur; ultra quos utrimque fere maxillares quaterni sunt, praeterquam in is * * Sunt, quibus IV ultimi, qui sero gigni solent, non increuerunt.
						 Ex his priores singulis radicibus, maxillares utique binis, quidam etiam ternis quaternisue nituntur; fereque longior radix breuiorem dentem edit; rectique dentis recta etiam radix, curui flexa est. Exque eadem radice in pueris nouus dens subit, qui multo saepius priorem expelli t , interdum tamen supra infraue eum se ostendit.
					 
					 
						 Caput autem spina excipit. Ea constat ex uertebri s quattuor et uiginti: septem in ceruice sunt, duodecim ad costas, reliquae quinque sunt proximae costis. Eae teretes breuesque; ab utroque latere processus duos exigunt; mediae perforatae, qua spinae medulla cerebro commissa descendit, circa quoque per duos processus tenuibus cauis peruiae, per quae membrana cerebri similes membranulae deducuntur; omnesque uertebrae exceptis tribus summis a superiore parte in ipsis processibus paulum desidentis sinus habent; ab inferiore alios deorsum uersus processus exigunt.
						 Summa igitur protinus caput sustinet, per duos sinus receptis exiguis eius processibus; quo fit, ut caput susum deorsum uersum * Tuber i exasperatur secunda, superiori parte * inferiore. Quod ad circuitum pertinet, pars summa angustiore orbe finitur; ita superior ei summae circumdata in latera quoque caput moueri sinit. Tertia eodem modo secundam excipit; ex quo facilis ceruici mobilitas est.
						 Ac ne sustineri quidem caput posset, nisi utrimque rect i ualentesque nerui collum continerent, quos ΤΕΝΟΝΤΑΣ Graeci appellant; siquidem horum inter omnes flexus alter semper intentus ultra prolabi superiora non patitur. Iamque uertebra tertia tubercula, quae inferiori inserantur, exigit: ceterae process ib us deorsum spectantibus in inferiores in sinuantur, ac per sinus, quos utrimque 
						
						habent, superiores accipiunt, multisque neruis et multa cartilagine continentur.
						 Ac sic, uno flexu modico in promptum dato, ceteris negatis, homo e t rectus insistit, et aliquid ad necessaria opera curuatur.
					 
					 Infra ceruicem uero summa costa contra umerum sita est; inde VI inferiores usque ad imum pectus perueniunt; ea e que primis partibus rotundae et leniter quasi capitulatae uertebrarum transuerseis processibus et i ps i s quoque paulum sinuatis inhaerent; inde l atescunt et in exteriorem partem recuruatae paulatim in cartilaginem degenerant; eaque parte rursus in interiora leniter flexa e committuntur cum osse pectoris.
						 Quod ualens et durum a faucibus incipit, ab utroque latere lunatum et a praecordiis iam ipsum quoque cartilagine mollitum terminatur; sub costis uero prioribus, quinque, quas ΝΟ Θ ΑΣ Graeci nominant, breues tenuioresque atque ipsae quoque paulatim in cartilaginem uersae extremis abdominis partibus inhaerescunt; imaque ex his maiore iam parte nihil nisi cartilago est. Rursus a ceruice duo lata ossa utrimque ad scapulas tendunt: nostri scutula operta, omoplatas Graeci nominant.
						 Ea summis uerticibus sinuata, ab his triangula, paulatimque latescentia ad spinam tendunt; et quo latiora qu a que parte sunt, hoc hebetiora. Atque ipsa quoque in imo cartilag in osa posteriore parte uelut innatant, quoniam nisi †uel in summo nulli ossi inhaerescunt, ibi uero ualidis musculis neruisque constricta sunt. At a summa costa paulo interius quam ubi ea media est os excrescit, ibi quidem tenue, procedens uero, quo propius lato scapularum ossi fit, eo plenius latiusque et paulum in exteriora curuatum; quod altera uerticis parte modice intumescens sustinet iugulum.
						 Id autem ipsum recuruum ac neque inter * * * durissima ossa numerandum, altero capite in eo, quod posui, altero in exiguo sinu pectoralis ossis insidit, paulumque motu bracchi mouetur, et cum lato osse scapularum infra caput eius neruis et cartilagin e conectitur.
					 
					 
						 Hinc umerus incipit, extremis utrimque capitibus tumidus, mollis, sine medulla, cartilaginosus: medius teres, durus, medullosus; 
						
						leniter gibbus et in priorem et in exteriorem partem. Prior autem pars e s t, quae a pectore est, posterior, quae a scapulis; interior, quae ad latus tendit, exterior, quae ab eo recedit; quod ad omnes articulos pertinere in ulterioribus patebit.
						 Superius autem umeri caput rotundius quam cetera ossa, de quibus adhuc dixi, paruo excessu uertici lati scapularum ossis inseritur, ac maiore parte extra situm neruis deligatur.
					 
					 At inferius duos processus habet, inter quos quod medium est magis etiam extremis partibus sinuatur. Quae res sedem brachio praestat, quod constat ex ossibus duobus. Radius, quam cercida Graeci appellant, superior breuiorque, et primo tenuior, rotundo et leniter cauo capite exiguum umeri tuberculum recipit, atque ibi neruis et cartilagine continetur.
						 Cubitus inferior longiorque et primo plenior, in summo capite duobus quasi uerticibus extantibus in sinum umeri, quem inter duos processus eius esse proposui, se inserit. Primo uero du o brachii ossa uincta paulatim dirimuntur, rursusque ad manum coeunt modo crassitudinum mutato, siquidem ibi radius plenior, cubitus admodum tenuis est. Dein radius in caput cartilaginosum consurgens in uertice eius sinuatur. Cubitus rotundus in extremo parte altera paulum procedit.
						 Ac ne saepius dicendum sit, illud ignorari non oportet, plurima ossa in cartilaginem desinere, nullum articulum non sic finiri: neque enim aut moueri posset, nisi leui inniteretur, aut cum carne neruisque coniungi, nisi ea media quaedam materia committeret.
					 
					 In manu uero prima palmae pars ex multis minutisque ossibus constat, quorum numerus incertus est, sed oblonga omnia et triangula, structura quadam inter se conectuntur, cum inuicem superior alterius angulus, alterius planities sit; eoque fit ex his unius ossis paulum in interiora concaui species.
						 Verum ex manu duo exigui processus in sinus radi coiciuntur; tum ex altera parte recta quinque ossa ad digitos tendentia palmam explent; a quibus ipsi digiti oriuntur, qui 
						ex ossibus ternis constant; omniumque eadem ratio est. Interius os 
						in uertic e sinuatur, recipitque exterioris exiguum tuberculum, neruique ea continent; a quibus orti ungues indurescunt, ideoque non ossi sed carni magis radicibus suis inhaerent.
					 
					 
						 Ac superiores quidem partes sic ordinatae sunt. Ima uero spina in coxarum osse desidit, quod transuersum longeque ualentissimum uoluam, uesicam, rectum intestinum tuetur; idque ab exteriore parte gibbum, ad spinam resupinatum, a lateribus id est ipsis coxis sinus rotundos habet; a quibus oritur os, quod pectinem uocant, idque super intestina sub pube transuersum uentrem firmat; rectius in uiris, recuruatum magis in exteriora in feminis, ne partum prohibeat.
					 
					 
						 Inde femina ordiuntur, quorum capita rotundiora etiam quam umerorum sunt, cum illa ex ceteris rotundissima sint: infra uero duos processus a priore et a posteriore parte habent; dein dura et medullossa et ab exteriore parte gibba, rursus inferioribus quoque capitibus intumescunt. Superiora in sinus coxae, sicut umeri in ea ossa, quae scapularum sunt, coiciuntur; tum infra introrsum leniter intendunt, quo aequalius superiora membra sustineant. At inferiora capita media sinuantur; quo facilius excipi cruribus possint.
						 Quae commissura osse paruo, molli, cartilaginoso tegitur: patellam uocant. Haec super innatans, neque ulli ossi inhaerens, sed carne et neruis deligata, pauloque magis ad femoris os tendens inter omnes crurum flexus iuncturam tuetur.
					 
					 Ipsum autem crus est ex ossibus duobus: etenim per omnia femur umero, crus uero brachio simile est, adeo ut habitus quoque et decor alterius ex altero cognoscatur: quod ab ossibus incipiens etiam in carne respondet.
						 Verum alterum os ab exteriore parte id est supra positum est, quod ipsum quoque su r a nominatur. Id breuius supraque tenuius ad ipsos talos intumescit. Alterum a priore parte positum, cui tibiae nomen est, longius et in superiore parte plenius, solum cum femoris inferiore capite committitur, sicut cum umero cubitus. Atque ea 
							quoque ossa, infra supraque coniuncta, media ut in bracchio dehiscunt.
						 Excipitur autem crus infra osse transuerso talorum; idque ipsum super os calcis situm est, quod quadam parte sinuatur, quadam excessus habet, et procedentia ex talo recipit et in sinum eius inseritur. Idque sine medulla durum magisque in posteriorem partem proiectum teretem ibi figuram repraesentat. Cetera pedis ossa ad eorum, quae in manu sunt, similitudinem structa sunt: plant a palmae, digiti digitis, ungues unguibus respondent.

Omne autem os, ubi iniuria accessit, aut uitiatur aut finditur aut frangitur aut foratur aut conliditur aut loco mouetur.
					 
					 Id quod VITIATVM est, primo fere pingue fit, deinde uel nigrum uel cariosum; quae supernatis grauibus ulceribus aut fistulis, hisque uel longa uetustate uel etiam cancro occupatis, eueniunt.—Oportet autem ante omnia os nudare ulcere exciso, et, si latius est eius uitium quam ulcus fuit, carnem subsecare, donec undique os integrum pateat;
						 tum id, quod pingue est, semel iterumue satis est admoto ferramento adurere, ut ex eo squama secedat; aut radere, donec iam aliquid cruoris ostendatur, quae integri ossis nota est: nam necessum est aridum sit id, quod uitiatum est. Idem in cartilagine quoque laesa faciendum est: siquidem ea quoque scalpello radenda est, donec integrum id sit, quod relinquatur; deinde si ue os siue cartilago rasa est, nitro bene trito respergendum est: neque alia facienda sunt, ubi caries nigritiesue in summo osse est: siquidem id uel paulo diutius eodem ferramento adurendum, uel radendum est.
						 Qui radit haec, audacter inprimere ferramentum debet, ut et agat aliquid et maturius desinat. Finis est, cum uel ad album os uel ad solidum uentum est. Albo finiri ex nigritie uitium , soliditate quadam ex carie manifestum est; accedere etiam cruoris aliquid integro supra dictum est.
					 
					 Si quando autem an altius descenderit utrumlibet, dubium est, in carie quidem expedita cognitio est. Specillum tenue in foramina demittitur, quod magis minusue intrando uel in summo cariem esse 
						uel altius descendisse testatur.
						 Nigrities colligi quidem potest etiam ex dolore et ex febre; quae ubi mediocria sunt, illa alte descendisse non potest. Manifestior tamen adacta terebra fit: nam finis uitii est, ubi scobis nigra esse desit.
					 
					 Igitur si caries alte descendit, per terebram os p ung e nd u m creb r is foraminibus est, quae altitudine uitium aequent; tum in ea foramina demittenda candentia ferramenta sunt, donec i d siccum os ex toto fiat. Simul enim post haec et soluetur ab inferiore osse, quodcumque uitiatum est, et is sinus carne replebitur, et umor aut nullus postea feretur aut mediocris.
					 
					 
						 Sin autem nigrities est aut si caries ad alteram quoque partem ossis transit, oportet excidi; atque idem in †carie quoque ad alteram partem ossis penetrante fieri potest. Sed quod totum uitiatum est, totum eximendum est: si inferior pars integra est, eatenus, quod corruptum est, excidi debet. Item, siue capitis siue pectoris os siue 
						costa cariosa e s t, inutilis u s tio est, et excidendi necessitas est.
						 Neque audiendi sunt qui osse nudato diem tertium expectant, ut tum excidant: ante inflammationem enim tutius omnia tractantur. Itaque, quantum fieri potest, eodem momento et cutis incidenda est, et os detegendum et omni uitio liberandum est. Longeque pernici oss issimum est, quod in osse pectoris est, quia uix, etiam si recte cessit curatio, ueram sanitatem reddit.

Exciditur uero os duobus modis: si paruulum est, quod laesum est, modiolo, quam ΧΟΙΝΕΙΚΙΔΑ Graeci uocant; si spatios i us, terebris. Vtriusque rationem proponam. Modiolus ferramentum concauum, teres est, imis oris serratum, per quod medium clauus ipse quoque interiore orbe cinctus demittitur. Terebrarum autem duo genera sunt: alterum simile ei, quo fabri utuntur, alterum capituli 
						 longioris; quod ab acuto mucrone incipit, dein subito latius fit, atque iterum ab alio principio paulo minus quam aequaliter sursum procedit.
						 Si uitium in angusto est, quod conprehendere modiolus possit, ille potius aptatur; et, si caries subest, medius clauus in foramen demittitur; si nigrities, angulo scalpri sinus exiguus fit, qui clauom recipiat, ut eo insistente circumactus modiolus delabi non possit; deinde is habena quasi terebra conuertitur. Estque quidam premendi modus, ut et foretur et circ umagatur; quia si leuiter inprimitur, parum proficit; si grauiter, non mouet ur .
						 Neque alienum est instillare paulum rosae uel lactis, quo magis lubrico circumagatur; quod ipsum tamen, si copiosius est, aciem ferramenti hebetat. Vbi iam iter modiolo pressum est, medius clauus educitur, et ille per se agitur; dein cum sanitas inferioris partis scobe cognita est, modiolus remouetur. At si latius uitium est quam ut illo conprehendatur, terebra res agenda est.
						 Ea foramen fit in ipso fine uitiosi ossis atque integri; deinde alterum non ita longe, tertiumque; donec totus is locus, qui excidendus est, his cauis cinctu s sit ; atque ibi quoque quatenus terebra agenda sit, scobis significat. Tum excissorius scalper ab altero foramine ad alterum malleolo adactus id, quod inter utrumque medium est, excidit; ac sic ambitus similis ei fit, qui in angustiore m orbe m modio lo 
						inprimitur.
						 Vtr o modo uero id circumductum est, idem excissorius scalper in osse corrupto planissumam quamque testam †laesit, donec integrum os relinquatur. Vix umquam nigrities, inte rd um caries per totum os perrumpit, maximeque ubi uitiata caluaria est. Id quoque signi specillo significatur, qu od depressu m in id foramen, quod infra solidam sedem habet, et ob id re nit ens aliquid inuenit, et madens exit.
						 Si peruium inuenit, altius descendens inter os et membranam 
						nihil oppositum inuenit, educiturque siccu m : non quo non subsit aliqua uitiosa sanies, sed quo niam ibi ut in latiore sede diffusa sit. Siue autem nigrities, quam terebra detexit, siue caries, quam specillum ostendit, os transit, modioli quidem usus fere superuacuus est, quia latius pateat necesse est, quod t am alte processit.
						 Terebra uero ea, quam secundo loco posui, utendum; eaque ne nimis incalescat, subinde in aquam frigidam demittenda est. Sed tum maiore cura agendum est, cum iam aut simplex os dimidium perforatum est, aut in duplici superius: illud spatium ipsum, hoc sanguis significat. Ergo tum lentius ducenda habena suspendendaque manus sinistra est et saepius attollenda, et foraminis altitudo consideranda, ut, quandoque qui perrumpatur, sentiamus, neque periclitemur, ne mucrone cerebri membrana laedatur; ex quo graues inflammationes cum periculo mortis oriuntur.
						 Facti s foraminibus, eodem modo media saepta , sed multo circumspectius, excidenda sunt, ne forte angulus scalpri eandem membranam uiolet; donec fiat aditus, per quem membranae custos inmittatur: menin go phylaca Graeci uocant. Lammina aenea est, prima paulum resima, ab exteriore parte leuis; quae demissa sic, ut exterior pars eius cerebro propior sit, subinde ei subicitur quod scalpro discutiendum est; ac, si excipit eius angulum, ultra transire non patitur;
						 eoque et audacius et tutius scalprum malleolo medicus subinde ferit, donec undique excisum os eadem lammina leuatur, tollique sine ulla noxa cerebri potest. Vbi totum os eiectum est, circumradendae leuandaeque orae sunt, et, si quid scobis membranae insedit, colligendum. Vbi superiore parte sublata relicta inferior est, non orae tantum sed os quoque totum leuandum est, ut sine noxa postea cutis increscat, quae aspero osse nascens protinus non sanitatem, sed nouos dolores mouet.
						 Patefacto cerebro qua ratione agendum sit, dicam, cum ad fracta ossa uenero. Si bas s is aliqua seruata est, superinponenda sunt medicamenta non pinguia, quae recentibus uulneribus ac c ommodantur; supraque inponenda lana sucida oleo atque aceto 
						
						madens. Vbi tempus processit, ab ipso o ss e caro increscit, eaque factum manu sinum complet. Si quod etiam os adustum est, a parte sana recedit, subi t que inter integram atque e mortuam partem caruncula, quae quod apscessit expellat; eaque fere, quia testa tenuis et angusta est, squama id est lepis a Graecis nominatur.
					 
					 
						 Potest etiam euenire, ut ex ictu neque findatur os neque perfringatur, sed summum tamen collidatur exaspereturque; quod ubi incidit, radi et leuari satis est. Haec quamuis maxime fiunt in capite, tamen ceteris quoque ossibus communia sunt, ut ubicumque idem incidit, eodem remedio sit utendum. At quae FRACTA, fissa, forata, collisa sunt, quasdam proprias in singulis generibus, quas dam 
						communes in pluribus curationes requirunt; de quibus protinus dicam, initio ab eadem caluaria accepto.

Igitur ubi ea percussa, protinus requirendum est, num bilem homo is uomuerit, num oculi eius occaecati sint, num obmutuerit, num per nares auresue sanguis ei fluxerit, num conciderit, num sine sensu quasi dormiens iacuerit: haec enim non nisi osse fracto eueniunt; atque ubi inciderunt, scire licet necessariam sed difficilem curationem esse. Si uero etiam torpor accessit, si mens non constat, si neruorum uel resolutio uel distentio secuta est, uerisimile est etiam cerebri membranam esse uiolatam; eoque in angusto magis spes est.
						 At si nihil horum secutum est, potest etiam dubitari, an os fractum sit; et protinus considerandum est, lapide an ligno an ferro an alio telo percussus sit, et hoc ipso le u i an aspero, mediocri an uastiore, uehementer an leuiter, quia quo mitior ictus f u it, eo facilius os ei restitisse credibile est. Sed nihil tamen melius est quam certiore id nota explorare. Ergo qua plaga est, demitti specillum oportet, neque nimis tenue neque acutum, ne, cum in quosdam naturales sinus inciderit, opinionem fracti ossis frustra faciat; neque nimis plenum, ne 
						
						paruolae rim ul ae fallant.
						 Vbi specillum ad os uenit, si nihil nisi leue et lubricum occurrit, integrum id uideri potest; si quid asperi est utique qua suturae non sunt, fractum os esse testatur. A suturis se deceptum esse Hippocrates memoriae prodidit, more scilicet magnorum uirorum et fiducia m magnar um rer um habentium.
						 Nam leuia ingenia, quia nihil habent, nihil sibi detrahunt: magno ingenio, multaque nihilo minus habituro, conuenit etiam simplex ueri erroris 
						confessio praecipueque in eo ministerio, quod utilitatis causa posteris traditur, ne qui decipiantur eadem ratione, qua quis ante deceptus est. Sed haec quidem alioqui memoria magni professoris ut interponeremus effecit.
						 Potest autem sutura eo nomine fallere, qu ia aeque aspera est; ut aliquis hanc esse, etiamsi rima est, existimet eo loco, quo subesse hanc verisimile est. Ergo eo nomine decipi non oportet, sed os deoperire tutissimum. Nam neque utique certa sedes, ut supra posui, suturarum est, et potest idem et naturaliter commissum et ictu fissum esse iuxtaue aliquid fissum habere.
						 Quin aliqu ando etiam, ubi ictus fuit uehementior, quamuis specillo nihil inuenitur, tamen aperire commodius est. Ac si ne tum quidem rima manifesta est, inducendum super os atramentum scriptorium est, deinde scalpro id deradendum: nigritiem enim continet, si quid fissum est. Solet etiam euenire, ut altera parte fuerit ictus, et os altera fiderit. Itaque si grauiter aliquis percussus est, si mala indicia subsecuta sunt, neque ea parte, qua cutis discussa est, rima reperitur, non incommodum est parte altera considerare, num qui locus mollior sit et tumeat, eumque aperire, siquidem ibi fissum os reperietur.
						 Nec tamen magno negotio cutis sanescit, etiamsi frustra secta est. Os fractum, nisi si succursum est, grauibus inflammationibus adficit, difficiliusque postea tractatur. Raro sed aliquando tamen euenit, ut os quidem totum integrum maneat, intus uero ex ictu uena aliqua in cerebri membrana rupta aliquid sanguinis mittat, isque ibi concretus magnos dolores moueat, * oculos 
						quibus dam obcaecet. Sed fere contra id dolor est et eo loco cute incisa pallidum os reperitur; ideoque id quoque os excidendum est.
					 
					 
						 Quacumque autem de causa cu ratio haec necessaria est, si nondum satis cutis patefacta est, latius aperienda est, donec quicquid laesum est in conspectu sit. In quo ipso uidendum est, ne qui d ex ima membranula, quae sub cute caluariam cingit, super os relinquatur, siquidem ea scalpro terebrisue lacerata uehementes febres cum inflammationibus excitat; itaque eam commodius est ex toto ab osse deduci.
						 Plagam, si ex uulnere est, talem necesse est habeamus, qualem acceperimus: si manu facienda est, ea fere commodissima est, quae duabus transuersis lineis litterae X figuram accipit; tum deinde a singulis procedentibus lingulis cutis subsecatur. Inter quae si sanguis fertur, spongia subinde in aceto tincta cohibendus est, occupandusque est obiectis linamentis et caput altius excitandum. Neque id ullum metum, nisi inter musculos qui tempora continent, adfert: sed ibi quoque nihil tutius fit.
					 
					 
						 In omni uero fisso fractoue osse protinus antiquiores medici ad ferramenta ueniebant, quibus id exciderent: sed multo melius est ante emplastra experiri, quae caluariae causa conponuntur. Eorumque aliquod oportet ex aceto mollitum per se super fissum fractumue os inponere; deinde super id aliquanto latius quam uulnus est eodem medicamento inlitum linteolum, et praeterea sucidam lanam aceto tinctam; tum uulnus deligare et cotidie resoluere,
						 similiterque curare usque 
						
						ad diem quintum, a sexto die etiam uapore aquae calidae per spongiam fouere, cetera ex eadem facere. Quod si caruncula increscere coeperit et febricula aut soluta erit aut breuior et cupiditas cibi reuerterit, satisque s omni accedet, in eodem medicamento erit perseuerandum. Procedente deinde tempore, emolliendum id emplastrum adiecto cerato ex rosa facto, quo facilius carnem producat: nam per se reprimendi uim habet.
						 Hac ratione saepe rimae callo quodam inplentur estque ea ossis uelut cicatrix; et latius f r acta ossa, si qua inter se non cohaerebant, eodem callo glutinantur estque id aliquanto melius uelamentum 
						cerebro quam caro, quae exciso osse increscit. Si uero sub prima curatione febris intenditur breuesque somni et idem per somnia tumultuosi sunt, ulcus madet neque alitur, et in ceruicibus glandulae oriuntur, magni dolores sunt, cibique super haec fastidium increscit, tum demum ad manum scalprumque ueniendum est.
					 
					 
						 Duo uero sub ictu caluariae pericula sunt, ne uel findat ur os 
						uel medium desidat. Si fissum est, possunt o rae esse conpressae, uel quia altera super alteram excessit, uel etiam quia uehementer se rursus commiserunt. Ex quo euenit, ut umor ad membranam quidem descendat, exitum uero non habeat ac si c eam inritet et graues inflammationes moueat. A t ubi medium desedit, eandem cerebri membranam os urget interdum etiam ex fractura quibusdam uelut aculeis pungentibus.
						 His ita succurrendum est, ut tamen quam minimum ex osse dematur. Ergo si ora alteri insed it, satis est id quod eminet , plano scalpro excidere; quo sublato iam rima hiat quantum curationi satis est. At si orae inter se conprimuntur, a latere eius interposito digiti spatio terebra foramen faciendum est; ab eoque scalper duabus lineis ad rimam agendus ad similitudinem †c litterae sic, ut ue r tex eius 
						a foramine, basis a rima sit:
						 quod si rima longius patet, ab altero foramine rursus similis sinus fieri debebit. Et ita †nihil latens in eo osse cauum est abundeque exitus datur intus laedentibus. Ne si fractum quidem os desedit, totum excidi necesse est. Sed siue totum perfractum est et ab alio ex toto recessit siue circumpositae caluariae inhaeret exigua parte, ab eo, quod naturaliter se habet, scalpro diuidendum est.
						 Deinde in eo, quod desedit, iuxta rimam, quam fecimus, foramina addenda sunt; si in angusto noxa est, duo; si latius patet, tria; saeptaque eorum excidenda; et tum scalper utrimque ad rimam agendus sic, ut lunatum sinum faciat imaque pars eius intus ad fracturam, cornua ad os integrum spectent. Dein, si qua labant et ex facili remoueri possunt, forfice ad id facta colligenda sunt, maximeque 
						ea, quae acut a membranam infestent.
						 Si id ex facili fieri non potest, subicienda lammina est, quam custodem eius membranae esse proposui; ut super, quicquid spinosum est et intus eminet, excidatur; eademque lammina, quicquid deorsum insedit, attollendum. Hoc genus curationis efficit, ut qua parte fracta ossa tamen inhaerent, solidentur; qua parte abrupta sunt, sine ullo tormento sub medicamento tempore excidant; spatiumque inter haec satis illa magnum ad extrahendam saniem relinquatur; plusque in osse propugnaculi cerebrum habeat, quam habiturum fuit eo exciso.
						 His factis, ea membrana acri aceto respergenda est, ut, siue aliquid sanguinis ex ea profluit, cohibeatur, siue intus concretus cruor remanet, discutiatur. Tum idem medicamentum eodem modo, qui supra positus est, mollitum ipsi membranae inponendum est; ceteraque eodem modo facienda sunt, quae ad linteolum inlitum et lanam sucidam pertinent; conlocandusque is loco in tepido; curandum cotidie uulnus, bis etiam aestate.
					 
					 
						 Quod si membrana per inflammationem intumuerit, infundenda erit rosa tepida; si usque eo tumebit, ut super ossa quoque emineat, coercebit eam bene trita lenticula uel folia uitis contrita, et cum recenti uel buturo uel adipe anserina mixta; cerui x que molliri debebit liquido cerato ex irino facto. At si parum pura membrana uidebitur, par modus eius emplastro et melli miscendus erit, idque super infundendum; eiusque continendi causa unum aut alterum linamentum iniciendum, et super linteolo, cui emplastrum inlitum sit, contegendum. Vbi plus pura membrana est, eadem ratione adiciendum emplastro ceratum, ut carnem producat.
					 
					 
						 Quod ad abstinentiam uero et primos ulterioresque cibos potionesque pertinet, eadem, quae in uulneribus praecepi, seruanda sunt, eo magis, quo periculosius haec pars adficitur. Quin etiam, cum iam non solum sustineri sed ali is quoque oportebit , tamen erunt uitanda, quaecumque mandenda sunt; item fumus et quicquid excitat sternumentum. Spem uero certam faciunt membrana mobilis ac sui coloris, caro increscens rubicunda, facilis motus maxillae atque 
						
						ceruicis.
						 Mala signa sunt membrana inmobilis, nigra uel liuida uel aliter coloris corrupti; dementia, acris uomitus, neruorum uel re solutio uel distentio; caro liuida, maxillarum rigor atque ceruicis. Cetera, quae ad somnum, cibi desiderium, febrem, puris colorem attinent, eadem, quae in ceteris uulneribus, uel salutaria uel mortifera sunt. Vbi bene res cedit, incipit ab ipsa membrana uel si os eo loco duplex est inde quoque caro increscere; eaque id, quod inter ossa uacum est, replet: nonnumquam etiam super caluariam excrescit.
						 Quod si incidet, inspergenda squama aeris est, ut id reprimat cohibeatque. Ea carni superdanda, quae ad cicatricem perducant. Omnibusque ea locis commode inducitur excepta frontis ea parte, quae paulum super id est, 
						quod inter supercilia est: ibi enim ui x fieri potest, ut non per omnem aetatem sit exulceratio; quae linteolo medicamentum habente contegendas t . Illa utique capite fracto seruanda sunt, ut, donec iam ualida cicatrix sit, uitentur sol, uen t us, frequens balineum, maior uini modus.

In naribus uero et os et cartilago frangi solet, et quidem modo aduersa, modo a latere. Si aduersa a m b o fracta sunt alterumue ex is, nare s desidunt, difficulter spiritus trahitur: si a latere os fractum est, is locus cauus est ; si cartilago, in alteram partem nares declinantur.
					 
					 Quicquid in cartilagine incidit, excitand a ea leniter est aut subiecto specillo aut duobus digitis utrimque conpressis; deinde in longitudinem inplicata l i namenta et molli pellicula cincta circumsutaque intus adigenda sunt; aut eodem modo compositum aliquid ex arido penicillo; aut grandis pinna cummi uel fabrili glutine inlita et molli pellicula circumdata, quae desidere cartilaginem non sinat.
						 Sed si aduersa ea fracta est, aequaliter utraque naris inplenda est: si a latere, crassius esse debet ab ea parte, in quam nasus iacet, ab altera tenu iu s id quod inseritur. Extrinsecus autem circumdanda habena est mollis, 
						media inlita mixtis inter se simil a et turis fuligine; eaque ultra aures ducenda et fronti duobus capitibus adglutinanda est: id enim corpori quasi gluten inhaerescit et, cum induruit, nares commode continet.
						 Sin quod intus inditum est laedit, sicut maxime fit, ubi interior cartilago perfracta est, excitatae nares eadem tantummodo habena continendae sunt; deinde post quattuordecim dies id ipsum demendum est. Resoluitur autem aqua calida, eaque tum is locus cotidie f ouendus.
					 
					 S in os fractum est, id quo que digitis in suam sedem reponendum est; atque ubi aduersum id ictum est, utraque naris inplenda est; ubi a latere, ea, in quam os inpulsum est;
						 inponendumque ceratum, et paulo uehementius deligandum est, quia callus eo loco non ad sanitatem tantummodo, sed etiam ad tumorem increscit. A tertio die fouendum id aqua calida est, tantoque magis, quanto propius esse sanitati debet. Quod si plura erunt fragmenta, nihilo minus extrinsecus singula in suas sedes digitis erunt conpellenda; inponendaque extrinsecus eadem habena, et super eam ceratum; neque ultra fascia adhibenda est. At si 
						 quod fragmentum undique resolutum cum ceteris non glutinabitur, intellegetur quidem ex umore, qui multus ex uulnere feretur, uolsella uero extrahetur; finitisque inflammationibus, inponetur aliquod medicamentum ex is, quae leniter reprimunt.
					 
					 
						 Peius est, ubi aut ossi aut cartilagini fractae cutis quoque uulnus accessit. Id admodum raro fit. Si incidit, illa quidem nihilo minus eadem ratione in suas sedes excitanda sunt: cuti uero superinponendum emplastrum aliquod ex is, quae recentibus uulneribus accommodata sunt: sed insuper nullo uinculo de ligandum est.

In aure quoque interdum rumpitur cartilago. Quod si incidit, antequam pus oriatur, inponendum glutinans medicamentum est: saepe enim suppurationem prohibet et aurem confirmat. Illud et in 
						hac et in naribus ignorari non oportet, non quidem cartilaginem ipsam glutinari, circa tamen carnem increscere solidarique eum locum. —Itaque si cum cute cartilago rupta est, cutis utrimque suitur. Nunc autem de ea dico, quae cute integra frangitur.
						 In ea uero si iam pus natum est, aperienda altera parte cutis et ipsa cartilago contra lunata plaga excidenda est; deinde utendum est medicamento leniter supprimente, quale Lycium est aqua dilutum, donec sanguis fluere desinat; tum inponendum linteolum cum emplastro sic, ut pingue omne u i tetur, et a parte posteriore lana mollis auri subicienda est, quae quod est inter hanc et caput compleat; tum ea leniter deliganda est, et a tertio die uapore, ut in naribus posui fouenda. Atque in his quoque generibus abstinentia primi temporis necessaria est, donec inflammatio finiatur.

Ab his ad maxillam uenturus indicanda quaedam puto communiter ad omnia ossa pertinentia, ne saepius eadem dicenda sint. Omne igitur os modo rectum ut li g num in longitudine m finditur, modo frangitur transuorsum, interdum oblicum; atque id ipsum nonnumquam retusa habet capita, nonnumquam acuta. Quod genus pessimum est, quia neque facile committuntur, quae nulli retuso innituntur, et carnem uulnerant, interdum neruum quoque aut musculum: quin etiam aliquando plura fragmenta fiunt.
						 Sed in aliis quidem ossibus ex toto saepe fragmentum a fragmento recedit: maxillae uero semper aliqua parte etiam uexata ossa inter se cohaerent. Igitur inprimis digitis duobus utrimque prementibus et ab ore et ab cute omnia ossa in suam sedem compellenda sunt; deinde, si transuersa maxilla fracta est (sub qu o casu fere dens super proximum dentem excedit), ubi ea in suam sedem conlocata est, duo proximi dentes aut, si hi labant, ulteriores inter se seta deligandi sunt.
						 Id in alio genere fracturae superuacuum est, cetera eadem facienda sunt: nam linteolum duplex madens uino et oleo superiniciendum cum eadem simil a et 
						eadem turis fuligine est; deinde aut fascea aut mollis habena media in longitudinem incisa, ut utrimque mentum conplectatur et inde capita eius supra caput adducta ibi deligentur.
						 Illud quoque ad omnia ossa pertinens dictum erit, famem primum esse necessariam; deinde a die tertio umidum cibum, sub lata inflammatione paulo pleniorem, eumque qui carnem alat: uinum per omne tempus esse alienum; deinde tertio die resolui debere, foueri per spongia m uapore aquae calidae, eademque quae primo fuerunt superdari: idem die quinto fieri et donec inflammatio finiatur, quae uel nono die uel septumo fere soluitur.
						 Ea sublata, rursus ossa esse tractanda, ut, si quid fractum loco suo non est, reponatur: neque id esse soluendum, nisi duae partes eius temporis, intra quod quaeque ossa conferu e nt, transi erint . Fere uero int er quartum decimum et unum et uicensimum diem sanescunt maxilla, malae, iugulum, pectus, latum os scapularum, costae, spina, coxarum os, ta li, calx, manus, planta: inter uicensimum et tricensimum diem crura, bracchiaque: inter septimum et uicensimum et quadragensimum umeri et femina.
						 Sed in maxilla illud quoque adiciendum est, quod umidus cibus diu adsumendus est. Atque etiam cum tempus processit, in lagano similibusque aliis perseuerandum est neque quicquam edendum duri, donec ex toto maxillam callus firmarit; itemque utique primis diebus habendum silentium.

Iugulum uero si transuersum fractum est, non numquam per se rursus recte coit et, nisi mouetur, sanari sine u inctura potest: nonnumquam uero, maxime que ubi motum est, elabitur. Fereque id, quod a pectore est, * * * id, quod ab umero est, in 
						
						posteriorem partem inclinatur. Cuius ea ratio est, quod per se non mouetur, sed cum umeri motu consentit * * * itaque eo subsistente sub i d umer o 
						agitatur. Raro uero admodum in priorem partem iugulum inclinatur, adeo ut magni professores numquam se uidisse memoriae mandarint.
						 Sed locuples tamen eius rei auctor Hippocrates est. Verum ut dissimilis uterque casus est, sic quaedam dissimilia requirit. Vbi ad scapulas iugulum tendit, simul dextra manu plana propellendus in posteriorem partem umerus est, et illud in priore m adtrahendum. Vbi ad pectus conuersum est, ipsum quidem retro dandum, umerus autem in priorem partem adducendus ac si is inferior est, non id, quod a pectore est, deprimendum est, quia immobile est,
						 sed umerus ipse adtollendus erit: a t s i superior est, id, quod a pectore est, inplendum lana et umerus ad pectus deligandus est. Si acuta fragmenta sunt, incidi contra cutis debet: ex ossibus ea, quae carnem uulnerant, praecidenda, tum retussa ossa committenda sunt. Si quod ab aliqua parte eminet, opponendum ei triplex linteolum est in uino et oleo tinctum. Si plura fragmenta sunt, excipienda sunt e a ex ferula facto ca nal iculo eodemque intus incerato, ne fascea diducatur;
						 quae iugulo composito circumdanda est saepius potius quam ualentius; quod ipsum quoque in omnibus ossibus fractis perpetuum est. A dextro uero iugulo, si id fractum est, ad alam sinistram, a sinistro ad dextram †rursusque 
						sub ala sua fasciari debet. Post haec si iugulum ad scapulas inclinatum est, brachium ad latus; si in partem priorem, ad ceruicem deligandu m est supinusque homo conlocandus. Cetera eadem facienda, quae supra conprehensa sunt.
					 
					 
						 Sunt uero plura ossa fere inmobilia uel dura uel cartilaginosa, quae uel franguntur uel forantur uel conliduntur uel finduntur, ut malae, pectus, latum os scapularum, costae, spina, co x arum os, tali, calx, manus, planta. Horum omnium eadem curatio est.
						 Si supra uulnus est, id suis medicamentis nutriendum est; quo sanescente, rimas quoque ossis, aut si quod f ora men est, callus implet. Si cutis integra est et os laesum esse ex dolore colligimus, nihil aliud quam quiescendum, inponendumque ceratum est et leniter deligandum, donec sanitate ossis dolor finiatur.

Proprie quaedam tamen de costa dicenda sunt; quia iuxta uiscera est, grauioribusque periculis is locus expositus est. Haec quoque igitur interdum sic finditur, ut ne summum quidem os sed interior pars eius, quae rara est, laedatur, interdum sic, ut eam tota m 
						is casu s perruperit. Si tota fracta non est, nec sanguis expuitur nec febricula sequitur, nec quicquam suppurat, nisi admodum raro, nec dolor magnus est: tactu tamen is locus leniter indolescit.
						 Sed abunde est eadem, quae supra scripta sunt, facere, et a media fascea incipere deligare, ne in alterutram partem haec cutem inclinet. Ab uno uero et uicensimo die, quo utique os esse debet glutinatum, id agendum cibis uberioribus est, ut corpus quam plenissimum fiat, quo melius os uestiat, quod illo loco tenerum adhuc iniuriae sub tenui cute expositum est.
						 Per omne autem tempus curationis uitandus clamor, strictior quoque * , tumultus, ira, motus uehementior corporis, fumus, puluis, et quicquid uel tussim uel sternumentum mouet; ne spiritum quidem magnopere continere expedit. At si tota costa 
						
						perfracta est, casus asperior est: nam et graues inflammationes et febris et suppuratio et saepe uitae periculum sequitur: et sanguis spuitur.
						 Ergo, si uires patiuntur, ab eo bracchio, quod super eam costam est, sanguis mittendus est: si non patiuntur, aluus tamen sine ullo acri ducenda est, diutiusque inedia pugnandum. Panis uero ante septimum diem non adsumendus, sed una sorbitione uiuendum; inponendumque ei loco ceratum ex lino factum, cui cocta quoque resina adiecta sit; aut Polyarchi malagma, aut p anni ex uino et rosa et oleo; superque inponenda lana sucida mollis et duae fasceae a mediis orsae minimeque adstrictae.
						 Mult o uero magis omnia uitanda, quae supra posui, adeo ut ne spiritus quidem saepius mouendus sit. Quod si tussis infestabit, potio sumenda erit uel ex trixsagine uel ex ruta uel ex herba 
						sto e chade uel ex cumino et pipere. Grauioribus uero doloribus urguentibus cataplasma inponi quoque conueniet uel ex lolio uel ex hordeo, cui pinguis fici tertia pars sit adiecta; et id quidem interdiu superiacebit: noctu uero idem aut ceratum aut malagma aut panni, quia potest cataplasma decidere.
						 Ergo cottidie quoque resoluetur, donec iam cerato aut malagmate possumus esse contenti. Et decem quidem diebus extenuabitur fame corpus, ab undecimo uero ali incipiet; ideoque etiam laxior quam primo fascea circumligabitur; fereque ea curatio ad quadragesimum diem perueniet. Qu od si me tus erit suppurationis, plus malagma quam ceratum ad digerendum proficiet.
						 Si suppuratio uicerit, neque per quae supra scripta sunt discuti potuerit, omnis mora uitanda erit, ne os infra uitietur: sed qua parte maxime tumebit, demittendum erit candens ferramentum, donec ad pus perueniat; idque effundendum. Si nusquam caput se ostendet, ubi maxime pus sub s it, sic intellegimus: creta Cimolia totum locum inlinemus et siccari patiemur: quo loco maxime umor in ea perseuerabit, ibi 
						 p us proximum erit eaque uri debebit.
						 Si latius aliquid abscedet, duobus aut tribus locis erit perforandum. Demittendum erit lin a mentum aut aliquid ex penicillo, quod summum lino sit deuinctum, ut facile educatur. Reliqua eadem, quae in ceteris adustis, facienda sunt. Vbi purum erit ulcus, ali corpus debebit, ne tabes perniciosa futura id malum subsequatur. Nonnumquam etiam leuius ipso osse adfecto et inter initia neclecto, non p us sed umor quidam muccis similis intus coit, mollescitque contra cutis; in qua simili ustione utendum est.
					 
					 
						 In spina quoque est quod proprie notemus. Nam si id, quod ex uertebra excedit, aliquo modo fractum est, locus quidem concauus fit, p unctiones autem in eo sentiuntur, quia necesse est ea fragmenta spinosa esse; quo fit, ut homo in interiorem partem subinde nitatur. Haec noscendae rei causa sunt: medicamentis uero isdem opus est, quae p rima parte huius capitis exposita sunt.

Similes rursus ex magna parte casus curationesque sunt umer i et femoris: communia etiam quaedam umeris, bracchiis, feminibus, cruribus, digitis: siquidem e a minime periculose media franguntur. Quo propior fractura capiti uel superiori uel inferiori est, eo peior est: nam et maiores dolores adfert et difficilius curatur. Ea maxime tolerabilis est simplex transuersa; peior, ubi multa fragmenta atque ubi obliqua; pessimum, ubi eadem acuta sunt.
						 Nonnumquam autem fracta in his ossa in suis sedibus remanent; multo saepius excidunt aliudque super aliud effertur; idque ante omnia considerari debet et sunt notae certae. Si suis sedibus sunt, mota res o nan t , punctionisque sensum repraesentant; tactu inaequalia sunt. Si uero non aduersa sed obliqua iunguntur, quod fit ubi loco suo non sunt, membrum id altero iam erit breuius et 
						 musculi eius tument.—Ergo si hoc depre n sum est, protinus id membrum oportet extendere: nam nerui musculique intenti per ossa contrahuntur neque in suum locum ueniunt, nisi illos per uim aliquis intendit. Rursus, si primis diebus id omissum est, inflammatio oritur; sub qua et difficile et periculose uis neruis adhibetur: nam distentio neruorum uel cancer sequitur, uel cert e , ut mitissime a g atur, pus. Itaque si antea reposita ossa non 
						sunt, postea reponenda sunt.
						 Intendere autem digitum uel aliud quo d que membrum, si adhuc tenerum est, etiam unus homo potest, cum alteram partem dextr a , alteram sinistr a prendit: ualentius membr um 
						duobus eget, qui in diuersa contendant. Si firmiores nerui sunt, ut in uiris robustis maximeque eorum feminibus et cruribus euenit, habenis quoque uel linteis fasceis utrimque capita articulorum deliganda, et per plures in diuersa ducenda sunt.
						 Vbi paulo longius quam naturaliter esse debet membrum uis fecit, tum demum ossa manibus in suam sedem compellenda sunt, indiciumque ossi s repositi est dolor sublatus et membrum alteri parti aequatum. * inuoluendum duplicibus triplici busue panni s et in uino et oleo tinctis, quos linteos esse commodius est. Fere uero fasce is sex opus est. Prima breuissima adhibenda, quae circa fractura m ter uoluta, sursum uersum feratur et quasi in coclea m serpat; satisque est eam ter hoc quoque modo circuire.
						 Altera dimidio longio r , eaque, si qua parte os eminet, ab ea; si totum aequale est, undelibet super fracturam debet incipere priori aduersa deorsumque tendere, atque iterum de fractura reuer s a in superiore parte ultra priorem fasciam desinere. Super has iniciendum latiore linteo ceratum est, quod eas contineat; ac si qua parte os eminet, triplex ea pannus obiciendus eodem uino et oleo madens.
						 Haec tertia fascia comprehendenda sunt, quartaque sic, ut semper insequens priori aduersa sit, et tertia tantum inferiore parte, tres in superiore f in iant ur . At qu e satius est saepius circuire quam adstringi: siquidem 
						id, quod adstrictum est, alienatur et cancro oportunum est: articulum autem quam minime uincire opus est, sed si iuxta hunc os fractum est, necesse est.
						 Deligatum uero membrum in diem tertium continendum est; eaque uinctura talis esse debet, ut primo die nihil offenderit, non tamen laxa uisa sit, secundo laxior, tertio iam paene resoluta. Ergo tum rursum id membrum deligandum, adiciendaque prioribus quinta fascia est; iterumque quinto die resoluendum est, et sex fasceis inuoluendum sic, ut tertia et quinta infra, ceterae supra finiantur. Quotienscumque autem soluitur membrum, calida aqua fouendum.
						 Sed si iuxta articulum fractura est, †die instillandum uinum est, exigua parte olei adiecta, eademque omnia facienda, donec adeo inflammatio soluatur uel ten uius quoque quam ex consuetudine id membrum fiat. Quod si septimus dies non dedit, certe nonus exhibet; tum facillime ossa tractantur. Rursus ergo si parum commissa sunt, committi debent: si qua fragmenta eminent, in suas sedes reponenda sunt;
						 deinde eodem modo membrum deligandum, ferulaeque super adcommodandae sunt, quae fi x ae circumpositaeque ossa in sua sede contineant; et in quam partem fractura inclinat, ab ea latior ualentiorque ferula inponenda est. Easque omnes c on tra articulum esse oportet resimas, ne hunc laedant, nec ultra astringi quam ut ossa contineant; et cum spatio laxentur, tertio quoque die paulum habenis suis coartari;
						 ac si nulla prurigo, nullus dolor est, sic manere, donec duae partes eius temporis, qu o quo d que os conferuet, compleantur: postea leuius aqua calida fouere, quia primo digeri materiam opus est, tum euocari. Ergo cerato quoque liquido id l eniter est unguendum, perfricandaque summa cutis est; laxiusque id deligandum est. Tertio quoque die soluendum sic, ut remota calida aqua cetera eadem fiant: tantummodo singulae fasciae, quotiens resolutae fuerint, subtrahantur.
					 
					 
						 Haec communia sunt, illa propria: siquidem umerus fractus non sic ut membrum aliud intenditur, sed homo conlocatur alto sedili, medicus autem humiliore aduersus. Vna fascia bracchium amplexa e x ceruice ipsius, qui laesus est, id sustineat; altera ab †altera parte super caput data ibi accipit nodum; tertia uincto imo umero deorsum demittitur, ibi quoque capitibus eius inter se uinctis.
						 Deinde ab occipitio ipsius minister sub ea fascea, quam secundo loco posui, p orrecto, si dexter umerus ducendus est dextro, si sinister sinistro brachio demissum inter femina eius, qui curatur, baculum tenet: medicus super eam fasceam, de qua tertio loco dixi, plantam inicit dextra m si sinister, sinistram si dexter umerus c uratur; simulque alteram fasciam minister attollit, alteram premit medicus; quo fit ut leniter umerus extendatur.
						 Fasceis uero, si medium aut imum os fractum est, breuioribus opus est; si summum, longioribus, ut ab eo sub altera quoque ala per pectus et scapulas porrigantur. Quae * * * 
						Protinus uero bracchium, cum deligatur, sic inclinandum est idque efficit, cu m ante fascias quoque sic figurandum sit, ne postea suspens u m aliter atque cum deligabatur, umerum inclinet. Bracchioque suspenso ipse quoque umerus ad latus leniter deligandus est; per quae fit, ut minime moueatur ideoque ossa sic se habe a nt, ut aliquis composuit.
						 Cum ad ferulas uentum est, extrinsecus esse earum longissimae debent, a lacerto breuiore s , sub ala breuissimae. Saepiusque eae resoluendae sunt, ubi in uicinia cubiti umerus fractus est, ne ibi nerui rigescant et inutile bracchium efficiant. Quotiens solutae sunt, fractura manu continenda, cubitus aqua calida fouendus est et molli cerato 
						perfricandus; ferulaeque uel omnino non inponendae contra eminentia cubiti, uel aliquanto breuiores sunt.
					 
					 
						 Ac si bracchium fractum est, in primis considerandum est, alterum os an utrumque comminutum sit; non quo alia in eiusmodi casu curatio admouenda sit , sed primum, ut ualentius extendatur, si utrumque os fractum est, quia necesse est minus neruos contrahi altero osse integro eosque intendente; deinde, ut curiosius omnia in continendis ossibus fia n t, si neutrum alteri auxilio est:
						 nam ubi alterum integrum est, plus opis in eo quam in fasciis ferulisque est. Deligari autem bracchium debet paulum pollice ad pectus inclinato, siquidem is maxime bracchii naturalis habitus: sit idque inuolutum mitella commodissime excipitur, quae latitudine ipsi bracchio, perangustis capitibus collo inicitur. Atque ita commode bracchium ex ceruice suspensum est, idque paulum supra cubiti alterius regionem pendere oportet.
					 
					 
						 Quod si ex summo cubito qu id f r actum sit, glutinare id uinciendo alienum est: fit enim bracchium inmobile. Ac si nihil aliud quam dolori occursum est, idem qui fuit eius u sus est.
					 
					 
						 In c r ure aeque ad rem pertinet alterum saltem os integrum manere. Commune uero ei femorique est quod, ubi deligatum est, in canalem coniciendum est. Is canalis et inferiore parte f ora mina II 
						habere debet, per quae, si quis umor excesserit, descendat; et a planta moram, quae simul et sustineat eam et delabi non patiatur; et a lateribus caua, per quae loris datis morae quaedam crus femurque, ut collocatum est, detinea n t.
						 Esse etiam is debet a planta, si crus fractum est; circa poplitem, si femur, usque ad coxam; si iuxta superius caput femoris, sic, ut ipsa quoque e i coxa ins it. Neque tamen ignorari oportet, si femur fractum est, fieri breuius, quia numquam in anti c um statum reuertitur, summisque digitis postea cruris eius insisti: sed multo tamen f oed ior debilitas est, ubi fortunae neglegentia quoque accessit. 
					 
					 
						 Digitum satis est ad unum surculum post inflammationem deligari.
					 
					 
						 His proprie ad singula membra pertinentibus, rursus illa communia sunt: primis diebus fames; deinde tum, cum iam increscere callum oportet, liberalius alimentum; longa a uino abstinentia; fomentum aquae calidae, dum inflammatio est, libera l e; ubi ea desit, modicum; tum etiam longior ulterioribus e x liquido cerato membris et mollis tamen unctio. Neque protinus exercendum id membrum, sed * ad antiquos usus reducendum est.
					 
					 
						 Grauius aliquanto est, cum ossis fracturae carnis quoque uulnus accessit, maxumeque si id musculi femoris aut ume ri senserunt: nam et inflammationes multo grauiores et promptiores cancr o s habent. Ac femur quidem, si ossa inter se re cesserunt, fere praecidi necesse est. Vmerus uero quoque in periculum uenit, s ed facilius conseruatur. Quibus periculis etiam magis id expositum, quod iuxta ipsos articulos ictum est.
						 Curiosius igitur agendum est, et musculus quidem, per mediam plagam transuersus praecidendus; sanguis uero, si parum fluxit, mittendus; corpus inedia extenuandum. Ac reliqua quidem membra lentius intendenda, et lenius in is ossa in suam sedem reponenda sunt: in his uero neque intendi neruos neque ossa tractari satis expedit; ipsique homini permittendum est, ut sic ea collocata habeat, quemadmodum minime laedunt.
						 Omnibus autem his uulneribus inponendum primo linamentum est uino madens, cui rosae paulum admodum adiectum sit, cetera eadem. Deligandaque fas c is sunt aliquanto quam uulnus latioribus, laxius scilicet quam si ea plaga non esset: quanto facilius et alienari et occupari cancro uulnus potest * * * numero potius fasciarum id agendum est, ut laxae quoque 
						aeque contineant.
						 Quod in femore umeroque sic fiet, si ossa forte recte concurrerint: sin aliter se habebunt, eatenus circumdari fascia debebit, ut inpositum medicamentum contineat. Cetera eadem, quae supra scripsi, facienda sunt, praeterquam quod neque ferulis neque canalibus, inter quae uulnus sanescere non potest, sed pluribus tantummodo et latioribus fasceis opus est:
						 ingerendumque subinde in eas est calidum oleum et uinum, magisque in * * * primo fame utendu m ; * e s t alien um ; uulnus calida aqua fouendum, frigusque omni ratione uitandum; et transeundum ad medicamenta, quae puri mouend o sunt; maiorque uulneri quam ossi cura agenda: ergo cottidie soluendum nutriendumque est. Inter quae si qu od paruulum fragmentum ossis eminet, id si retusum est, in suam sedem dandum; si acutum, ante acumen eius, si longius est, praecidendum; si breuius, limandum et utrumque scalpro l eu andum; tum ipsum recondendum est.
						 Ac si id manus facere non potest, uulsella, quali fabri utuntur, inicienda est recte se haben t i capiti ab ea parte, qua sima est, ut ea parte, qua g ib b a est, eminens os in suam sedem compellat. Si id maius est membranulisque cing itur , sinere oportet ea s sub medicamentis resolui, idque os, ubi iam nudatum est, abscidere; quod maturius scilicet faciendum est. Potestque ea ratione et os coire et uulnus sanescere, illud suo tempore, hoc prout se habet.
					 
					 
						 Nonnumquam etiam in magno uulnere euenit, ut fragmenta quaedam uelut emoriantur neque cum ceteris coeant; quod hic quoque ex modo fluentis umor is colligitur. Quo magis necessarium est saepius ulcus resoluere atque nutrire. Sequitur uero, ut id os per se post aliquot dies excidat.
						 Cum i am misera antea condicio uulneris sit, tamen id interdum manus * * * diutiusque facies. Saepe enim 
						
						integra cutis osse abrumpitur, protinusque prurigo et dolor oritur. Quae soluere, si accidit, maturius oportet, et fouere aqua per aestatem frigida, per hiemem egelida; deinde ceratum myrteum inpon en dum. At interdum fractur a quibusdam uelut aculeis carnem uexat: qu o 
						 a prurigin e et p un ctionibus cognit o , aperire id medicus e o sque aculeos praecidere necesse habet. Reliqua uero curatio in utroque hoc casu eade m est, quae ubi ictus protinus * intulit.
					 
					 
						 Puro iam ulcere cibis hic quoque utendum est carnem producentibus. Si breui us adhuc membrum est et ossa loco suo non sunt, e o 
						paxillus tenuis quam leuissimi generis inter ea demitti debet sic, ut capite paululum supra ulcus emineat; i sque cottidie plenior adigendus est, donec par id membrum alteri fiat; tum paxillus remouendus; uulnus sanandum est; cicatrix inducta fouenda frigida aqua est, in qua myrtus, hedera, aliaeue similes uerbenae decoctae sint; inlinendumque medicamentum est quod siccet; et magis etiam hic qu ies cundum, donec id membrum confirmetur.
					 
					 
						 Si quando uero ossa non conferuuerunt, qu ia saepe solut um , saepe motu m , in apert o deinde curatio est: possunt enim coire * * Si uetustas occupauit, membrum extendendum est, ut aliquid laedatur: ossa inter se manu diuidenda, ut concurrendo exasperentur, ut, si quid pingue est, eradatur totumque id quasi recens fiat, magna tamen cura habita, ne nerui musculiue laed a ntur.
						 Tum uino fouendum est, in quo malicorium de coc tum sit; i n ponendumque id ipsum corium oui albo mixtum: tertio die resoluendum fouendumque aqua, in qua uerbenae, de 
						quibus supra dixi, decoctae sint: quinto die idem faciendum, ferulaeque circumdandae. Cetera et ante et post eadem facienda, quae supra scripsi.
					 
					 
						 Solent tamen interdum transuersa inter se ossa conferuere, eoque et breuius membrum et indecorum fit; et si capita acutiora sunt, 
						
						adsiduae p unctiones sentiuntur. Ob quam causam frangi rursus ossa et derigi debent. Id hoc modo fit. Calida aqua multa membrum id fouetur, et ex cerato liquido perfricatur intenditurque. Et inter haec medicus pertractans ossa, ut adhuc tenero callo, manibus ea d i ducit, compelli t que id, quod eminet, in suam sedem; et, s i parum ualuit, ab ea parte, in qua m os se inclinat, e i inuolutam lana regulam obicit; atque ita deligando adsuescere iterum uetustae sedi cogit. Nonnumquam autem recte quidem ossa co i erunt, superincreuit uero nimius callus, ide o que locus is intumuit.
						 Quod ubi incidit, diu leuiterque id membrum perfricandum est ex oleo et sale et nitro, multumque aqua calida salsa fouendum; et inponendum malagma quod digerat, adstrictiusque alligandum; holeribusque et praeterea uomitu utendum, per quae cum carne callus quoque extenuatur. Confertque aliquid e o sinapi quod cum ficu in alterum par membrum inpositum * donec id paulum erodat eoque euocet materiam. Vbi his tumor extenuatus est, rursus ad ordinem uitae reuertendum est.

Ac de fractis quidem ossibus hactenus dictum sit. MOVENTVR autem ea sedibus suis duobus modis: nam modo quae iuncta sunt inter se de hiscunt, ut cum latum scapularum os ab umero recedit, et in brachio radius a cubito, et in crure tibia a sura; interdum a saltu calcis os a talo, quod raro tamen fit: modo articuli suis sedibus excidunt. Ante de prioribus dicam.
					 
					 
						 Quorum ubi aliquid incidit, protinus is locus cau us est, depressusque digitus sinum inuenit; deinde grauis inflammatio oritur, atque in talis praecipu e : siquidem febres quoque et cancros et neruorum uel distentiones uel rigores, qui caput scapulis adnectunt, mouere consueuit. Quorum uitandorum causa facienda ea dem sunt, quae in 
						ossibus omn ibus laesis [aliquid ubi incidit, protinus is locus] proposita sunt, ut dolor tumorque per ea tollantur. Nam diducta ossa numquam rursus inter se iunguntur, et ut aliquid decoris eo loco, sic nihil usus amittitur.
					 
					 
						 Maxilla uero et uertebra omnesque articuli, cum ualidis neruis conprendantur, excidunt aut ui expulsi, aut aliquo casu neruis uel ruptis uel infirm a tis, faciliusque in pueris et adulescentulis quam in robustioribus. Hique elabuntur in priorem * * * in exteriorem partem, quidam omnibus modis, quidam certi s . Sunt que quaedam communia omnium signa, quaedam propria sunt cuiusque : siquidem semper ea parte est tumor, in qua m os prorumpit; ea sinus, a qua recessit.
						 Et haec quidem in omnibus deprenduntur, alia uero in singulis; quae, simul atque de quoque dicam, proponenda erunt. Sed ut excidere omnes articuli non possunt, sic non omnes reponuntur. Caput enim numquam * * compellitur, neque in spina uertebra, neque ea maxilla, quae, utraque parte prolapsa, antequam reponer e tur, inflammationem mouit. Rursus si qui neruorum uitio prolapsi sunt, conpulsi quoque in suas sedes iterum excidunt. A c quibus in pueritia exciderunt neque repositi sunt, minus quam ceteri crescunt.
						 Omniumque, quae loco suo non sunt, caro e ma cres cit, magi s que in proximo membro quam ulteriore, ut puta, si umerus loco suo non est, maior in eo ipso fit quam in brachio, maior in hoc quam in manu m acies.
						 Tum pro sedibus et pro casibus, qui inciderunt, aut maior 
						aut minor usus eius membri relinquitur; quoque in e o plus usus superest, eo minus id extenuatur. Quicquid autem loco suo motum est, ante inflammationem reponendum est: si illa occupauit, dum conquiescat, n on lacessendum: ubi finitast, temptandum in is membris, quae id patiuntur. Multum autem eo confert et corporis et neruorum habitus.
						 Nam si corpus tenue, si umidum est, si nerui infirmi, expeditius os reponitur: sed ut primo facilius excidit, i t a postea minus fideliter continetur. Quae contraria his sunt, melius continent: sed id, quod expulsum est, difficulter admittunt.—Oportet autem ipsam inflammationem leuare super sucida lana ex aceto inposita: a cibo, si ualentioris articuli casus est, triduo, interdum etiam quinque diebus abstinere; bibere aquam calidam, dum sitim finiat; curiossiusque haec facere is ossibus motis, quae ualidis plenisque musculis continentur: si uero etiam febris accessit, multo magis;
						 deinde ex die quinto fouere aqua calida; remotaque l ana ceratum inponere ex cyprino factum, nitro quoque adiecto, donec omnis inflammatio finiatur. Tunc in frictionem ei membro adhibere; cibis uti bonis; uti uino modice; iamque ad usus quoque suos id membrum promouere, quia motus ut in dolore pestifer, sic alias saluberrimus corpor i est. Haec communia sunt, nunc de singulis dicam.

Maxilla in priorem partem propellitur, sed modo altera parte, modo utraque. Si alter a , in contrariam partem ipsa 
						mentum que inclinatur; dentes paribus non respondent, sed sub is, qui secant, canini sunt. A t si utraque, totum mentum in exteriorem partem promouetur; inferioresque dentes longius quam superiores excedunt; intentique super musculi apparent.
						 —Primo quoque tempore autem homo in sedili conlocandus est sic, ut minister a posteriore parte caput eius contineat, uel sic, ut iuxta parietem is sedeat, subiecto inter parietem et caput eius scorteo puluino duro, eoque caput e ius per ministrum urgeatur, quo sit immobili u s. Tum medici digiti pollices linteolis uel fasceis, ne delabantur, inuoluti in os eius coiciendi, ceteri extrinsecus admouendi sunt.
						 Vbi uehementer maxilla adprehensa est, si un a parte procidit, concutiendum mentum et ad guttur adducendum est. Tum simul et caput adprehendendum, et excitato mento maxilla in suam sedem conpellenda, et os eius conprimendum est sic, ut omnia paene uno mo mento fiant.
						 Si n utraque parte prolapsa est, eadem omnia eadem facienda, sed aequaliter retro maxilla agenda est. Reposito osse, si cum dolore oculorum et ceruic i s ist e casus incidit, ex brachio sanguis mittendus est. Cum omnibus uero, quo rum ossa mota sunt, primo liquidior cibus conueniat, tum his praecipue, adeo ut sermo quoque frequenti motu oris per neruos laedat.

Caput duobus processibus in duos sinus summae uertebrae demissis super ceruicem contineri in prima parte proposui. 
						Hi processus interdum in posteriorem partem excidunt; quo fit, ut, qui nerui s unt sub occipitio, extendantur, mentum pectori adglutinetur, neque bibere is, neque lo qui possit, interdum sine uoluntate semen emittat; quibus celerrime mors superuenit. Ponendum autem hoc esse credi di, non quo curatio eius rei ulla sit, sed ut res indiciis cognosc er etur et non putarent sibi medicum defuisse, si qui sic aliquem perdidisse n t.

Idem casus manet e os, quorum in spina uertebrae excide ru nt: id enim non potest fieri, nisi et medulla, quae per medium, et duabus membranulis, quae per duos a lateribus processus feruntur, et neruis, qui contine n t, ruptis. Excidunt autem et in posteriorem partem et in priorem et supra saeptum transuersum et infra.
						 In utram que partem excideri n t, a posteriore parte uel tumor uel sinus †donec. Si super saeptum id incidit, manus resoluuntur, uomitus aut neruorum distentio insequitur, spiritus difficulter mouetur, dolor urguet et aures obtusae sunt. Si sub sae pt o, femina resoluuntur, urina subprimitur, interdum etiam sine uoluntate prorumpit. Ex eiusmodi casibus, ut tardius qua m ex capitis, sic tamen intra triduum homo moritur.
						 Nam quod Hippocrates dixit, uertebra in exteriorem partem prolapsa pronum hominem collocandum esse et extendendum, tum calce aliquem super ipsum os debere consistere, et id intus inpellere, in is accipiendum, quae paulum excesserunt, non is, quae toto loco mota sunt. Nonnumquam enim neruorum inbecillitas efficit, ut, quamuis 
						non exciderit uertebra, tantum paruum tamen aut * * * in priorem partem promineat. Id non iugulat: sed ab interiore parte ne contingit quidem †posse: ab exteriore si propulsum est, plerumque iterum redit, nisi, quod admodum rarum est, uis neruis restituta est.

Vmerus autem modo in alam excidit, modo in partem priorem. Si in alam delapsus e s t, cubitus recedit a latere; rursum iuxta eiusdem partis aurem cum umero porrigi non potest, longius que altero id brachium est. At si in priorem partem, summ u m quidem brachium extenditur, minus tamen quam naturaliter; difficiliusque in priorem partem quam in posteriorem cubitus porrigitur.
					 
					 
						 Igitur si in alam umerus excidit, et uel puerile adhuc est corpus uel molle, certe inbecillius neruis intentum est, satis est conlocare id in sedili; et ex duobus ministris alteri imperare, ut caput lati scapularum oss is leniter redducat, alteri ut brachium extendat: ipsum posteriore parte residentem †renum sub ala eius †coire; simulque et ill a os * et altera manu brachium eius ad latus impellere.
						 At si uastius corpus neruiue robustiores sunt, necessaria est spatula lignea, et quae crassitudinem duorum digitorum habet, longitudin e ab ala usque ad digitos peruenit; in qua summa capitulum est rotundum, leniter cauum, ut recipere particulam aliquam ex capite umeri possit. In ea bina foramina tribus locis sunt inter se spatio distantibus, in quae lora mollia coiciuntur.
						 Eaque spata fascia inuoluta, quo minus 
						tactu laedat, ad alam brachio derigitur sic, ut caput eius summae alae subiciatur; deinde loris suis ad brachium deligatur, uno loco paulum infra umeri caput, altero paulum supra cubitum, tertio citra manu m; cu i rei protinus interualla II VI quoque foraminum aptata sunt.
						 Sic brachium deligatum super scalae gallinariae gradum traicitur, ita altae, ut consistere homo ipse non possit; simulque in alteram partem corpus demittitur, in alteram brachium intenditur; eoque fit, ut capite ligni caput umeri inpulsum in suam sedem modo cum sono, modo sine hoc compellatur. Multas alias esse rationes scire facile est uno Hippocrate lecto, sed non alia magis usu conprobata est.
					 
					 
						 At si in partem priorem umerus excidit, supinus homo collocandus est; fasciaque aut habena media ala circumdanda est, capitaque eius post caput hominis ministro tradenda, brachium alteri; praecipiendumque, ut il l e habenam, hic brachium extendat. Deinde medicus caput quidem hominis sinistr a debet repellere; dextra uero cubitum cum umero attollere et os in suam sedem compellere; faciliusque id in hoc casu quam in priore reuertitur.
					 
					 
						 Reposito umero lana alae subicienda est; si interiore parte os fuit, ut ei opponatur; si in priore, ut tamen commodius deligetur. Tum fascia primum sub ala obuoluta caput eius debet conprehendere; deinde per p ectus ad alteram alam, ab eaque ad scapulas, russusque ad eiusdem umeri caput tendere; saepiusque eadem ratione circumagi, donec bene id teneat. Vinctus hac ratione umerus commodius continetur, si adductus ad latus si c quoque fascia deligatur.

In cubito autem tria co i re ossa umeri et radii et cubiti ipsius, ex is, quae prima parte huius uoluminis posita sunt, intellegi potuit. S i cubitus, qui adnexus umero est, ab hoc excidit, 
						radius, qui adiunctus est, interdum trahitur, interdum subsistit. In omnes uero quattuor partes excidere cubitus potest: sed si in priorem prolapsus est, extentum brachium est neque recur u atur; si in posteriorem, brachium curuum est neque extenditur, breuiusque altero est; interdum febrem uomitum que bilis mouet;
						 si in exteriorem interiorem ue, brachium porrectum est, sed paulum in ea m parte m, 
						a qua os recessit, recuruatum.—Quicquid incidit, reponendi ratio una est; neque in cubito tantum sed in omnibus quoque membris longis, quae per articulum * longa testa iungun tur: utrumque membrum in diuersas partes extendere, donec spatium inter ossa liberum sit; tum id os, quod excidit, ab ea parte, in quam prolapsum est, in contrariam impellere.
						 Extendendi tamen alia atque alia genera sunt, prout aut nerui ualent, aut ossa huc illucue se dederunt. Ac modo manibus solis utendum est, modo quaedam alia adhibenda. Ergo si in priorem partem cubitus prolapsus est, extendi per duos manibus, interdum etiam habenis adiectis, satis est; deinde rotundum aliquid a lacerti parte ponendum est, et super id repente cubitus ad umerum inpellendus est.
						 At in aliis casibus commodissimum est eadem ratione brachium extendere, quae fracto cubito supra posita est , et tum ossa reponere. Reliqua eadem curatio est, quae in omnibus: celerius tantum et saepius id resoluendum est, multa magis aqua calida fouendum, diutius ex oleo et nitro ac sale perfricandum. In cubito enim celerius quam in ullo alio articulo, siue extra remansit siue 
						intus reuertit, callus circumdatur; isque si per quietem increuit, flexus illius postea prohibet.

Manus quoque in omnes quattuor partes prolabitur. Si in posteriorem partem excidit, porrigi digiti non possunt; si in priorem, non inclinantur; si in alterutrum latus, manus in contrarium id est aut ad pollicem aut ad minimum digitum conuertitur. Reponi non difficillime potest. Super durum locum et renitentem ex altera parte intendi manus, altera brachium debet sic, ut prona sit, si in posteriorem partem os excidit;
						 supina, si in priorem; si in interiorem exterioremue, in latus. Vbi satis nerui diducti sunt, o s, qu od 
						in alterutrum latus procidit, manibus in contrarium repellendum est. At is, quae in priorem posteriorem ue partem lapsa sunt, super inponendum durum aliquid, idque supra prominens os manu urguendum est, per quod uis adiecta facilius id in suam sedem compellit.

In palma qu o que ossa interdum suis sedibus pro mo uentur, modo in priorem partem, modo in posteriorem: in latus enim moueri paribus ossibus oppositis non possunt. Signum id solum est omniumque commune: tumo r ea parte, in quam os uenit; ab ea sinu s , a qua recessit. Sed sine intentione digito tantummodo bene pressum os in suam sedem reuertitur.

At in digitis totidem fere casus eademque signa sunt, quae in manibus. Sed in his extendendis no n aeque ui opus est, quo m et articuli breuiores et nerui minus ualidi sint. Super mensam tan tummodo intendi debent, qui uel in priorem uel in posteriorem 
						
						 
						
						partem exciderunt; tum i ma palma conpelli: at id, quod in latus elapsum est, digitis restitui.

Cum de his dixerim, de is quoque, quae in cruribus sunt, uideri possum dixisse: siquidem etiam in hoc casu quaedam similitudo est femori et umero, tibiae et cubito, pedi et manui. Quaedam tamen separatim quoque de his dicenda sunt.
					 
					 
						 Femur in omnes quattuor partes promouetur, saepissime in interiorem, deinde in exteriorem, raro admodum in priorem aut posteriorem. Si in interiorem partem prolapsum est, crus longius altero et ua ti um est: extra enim pes ultimus spectat; si in ex teriorem, breuius uarumque fit, et pes intus inclinatur; calx ingressu terram non contingi t, sed planta i ma ; melius que id crus superiusque corpus quam in priore casu fert, minusque baculo eget.
						 Si in priorem, crus extensum est, in c li n arique non potest; alteri cruri ad calcem par est: sed ima planta minus in priorem partem inclinatur; dolorque in hoc casu praecipuus est, et maxime urina supprimitur. Vbi cum dolore 
						
						inflammatio quieuit, commode ingrediuntur, totusque eorum pes inc ed i t. Si in posteriorem, extendi non potest crus, breuiusque est ; ubi constitit, calx his quoque terram non contingit.
						 Magnum autem femori periculum est, ne uel difficulter reponatur, uel repositum rursu s 
						excidat. Quidam iterum semper excidere contendunt: sed Hippocrates et Diocles et Ph y lotimus et Nileus et Heraclides Tarentinus, clari admodum auctores, ex toto se restituisse memoriae prodiderunt: neque tot genera machinamentorum quoque ad extendendum in hoc casu femur Hippocrates, Andreas, Nileus, Nymphodorus, Protarchus, Heraclides, quidam quoque faber repperissent, si id frustra esset. Sed ut haec falsa opinio est, sic illud uerum est:
						 cum ibi ualentissimi nerui musculique sint, si suum robur habent, uix admittere; si non habent, postea non continer e . Temptandum igitur est: et si tenerum membrum est, satis est haben a alter a ab inguine, alter a a genu intendi; si ualidius, melius adducent, qui easdem habenas ad b acula ualida deligarint; cumque eorum fustium imas partes oppositae morae obiecerint, superiores ad se utraque manu traxerint.
						 Etiamnum ualentius intenditur membrum super scamnum, cui ab utraque parte axes sunt, ad quos habenae illae deligantur; qui, ut in torcularibus conuersi, rumpere quoque, si quis perseuerauerit, non solum extendere neruos et musculos possunt. Collocandus autem homo super id 
						
						scamnum est aut pronus aut supinus aut in latus sic, ut semper ea pars superior sit, in quam os prolapsum est, et ea inferior, a qua recessit.
						 Neruis extensis, si in priorem partem os uenit, rotundum aliquid super inguen ponendum, subitoque super id genu adducendum est eodem modo eademque de causa, qua idem in brachio fit: protinusque, si conplicari femur potest, intus est.
						 In ceteris uero casibus, ubi ossa per uim paulum inter se recesserunt, medicus debet id, quod eminet, retro cogere; minister contra inde coxam propellere. Re posito osse, nihil aliud noui curatio requirit, quam ut diutius is in lecto detineatur, ne, si motum adhuc neruis laxioribus femur fu er it, rursus erumpat.

Genu uero et in exteriorem et interiorem et in posteriorem partem excidere notissimum est. In priorem non prolabi plerique scripserunt; potestque id uero proximum esse, cum inde opposita patella ipsa quoque caput tibiae contineat. M e g e s tamen eum, cui in priorem partem excidi sset , a se curatum esse memoriae prodidit.
						 —In his casibus intendi nerui rationibus isdem, quas in femore rettuli, possunt. Et id quidem, quod in posteriorem partem excidit, eodem modo, rotundo aliquo super poplitem inposito adductoque eo crure, reconditur. Cetera uero manibus simul, dum ossa in diuersas partes * * * conpellentur.

Talus in omnes partes prolabitur. Vbi in interiorem partem excidit, i ma pars pedis in exteriorem partem conuertitur; ubi huic contrarius casus, contrarium etiam signum extat. Si in priorem partem erumpit, a posteriore latus neruos durus et insanus est: m a n u que his opus est: si in posteriorem, cal x paene conditur, pla nt a maior fit.
						 Reponitur autem is quoque per manus, prius in diuersa pede 
						et crure d i ductis. Et in hoc quoque casu diutius in lectulo perseuerandum est, ne is talus, qui totum corpus sustinet, parum confirmatis neruis ferendo oneri, cedat rursusque prorumpat. Calciamentis quoque humilioribus primo tempore utendum, ne uinctura talum ipsum laedat.

Plantae ossa isdem modis quibus in manu prodeunt, isdemque conduntur. Fascia tantummodo calcem quoque debet comprehendere, ne, cum mediam plantam imumque eius uinciri necesse est, liber t al us in medio relictus materiam pleniorem recipiat ideoque suppuret.

In digitis nihil ultra fieri debet quam quod in is, qui 
						sunt in manu, positum est. Potest tamen conditus articulus medius aut summus canaliculo aliquo contineri.

Haec facienda sunt in is casibus, ubi sine uulnere ossa exciderunt. * * * Hic quoque et ingens periculum est, et eo grauius, quo maius membrum est, quoue ualidioribus neruis aut musculis continetur.
						 Ideoque in umeris femoribusque metus mortis est: ac, si reposita e i s ossa sunt, spes nulla est; si non reposita, tamen nonnullum periculum est; eoque maior in utroque timor est, quo propius uulnus articulo est. Hippocrates nihil t u to reponi posse praeter digitos et plantas et manuus dixit, atque in his quoque diligenter esse agendum, ne praecipitarent.
						 Quidam brachia quoque et crura reposuerunt; et ne cancri distentionesque neruorum orirentur, sub quibus in eiusmodi casu f e re mors matura e s t, sanguinem ex brachio miserunt. Verum ne digitus quidem, in quo minimum ut malum, sic etiam 
						periculum est, reponi debet, aut in inflammatione aut postea, cum iam uetus res est.
						 Sic quoque reposito osse nerui ubi distenduntur, rursus id protinus expellendum est. Omne autem membrum, quod cum uulnere loco motum neque repositum est, sic iacere conuenit, ut maxime cubantem iuuat; tantum ne moueatur neue dependeat. In omnique tali mo rb o magnum ex longa fame praesidium est, deinde ex curatione eadem, quae proposita est, ubi ossibus fractis uulnus accessit.
						 Si nudum os eminet, impedimento semper futurum est: id eo quod excedit abscidendum est, inponendaque super arida linamenta sunt et medicamenta non pinguia, donec quae sola esse in eiusmodi re sanitas potest, ueniat: nam et debilitas sequitur et tenuis cicatrix inducitur, quae necesse est facile noxae postea pateat.