Marcus M. Cato, ortus municipio Tusculo, adulescentulus, priusquam
 honoribus operam daret, versatus est in Sabinis, quod ibi heredium a patre relictum habebat.
 inde hortatu Lucii L. Valerii Flacci, quem in consulatu censuraque
 habuit collegam, ut Marcus M. Perpenna censorius narrare solitus est,
 Romam demigravit in foroque esse coepit.

primum stipendium
 meruit annorum decem septemque. Quinto Q. Fabio Marco M. Claudio consulibus tribunus militum in Sicilia fuit. inde ut rediit, castra
 secutus est Gaii C. Claudii Neronis, magnique opera eius existimata est
 in proelio apud Senam, quo cecidit Hasdrubal, frater Hannibaris.

quaestor obtigit Publio P. Africano consuli, cum quo
 non pro sortis necessitudine vixit: namque ab eo perpetua dissensit vita. aedilis plebei
 factus est cum Gaio C. Helvio.

praetor provinciam obtinuit Sardiniam, ex qua quaestor superiore tempore ex Africa decedens
 Quintum Q. Ennium poetam deduxerat, quod non minoris aestimamus quam
 quemlibet amplissimum Sardiniensem triumphum.

Consulatum gessit cum Lucio L. Valerio Flacco. sorte provinciam nactus
 Hispaniam citeriorem ex ea triumphum deportavit.

ibi cum
 diutius moraretur, Publius P. Scipio Africanus consul iterum, cuius in
 priore consulatu quaestor fuerat, voluit eum de provincia depellere et ipse ei succedere,
 neque hoc per senatum efficere potuit, cum quidem Scipio principatum in civitate obtineret,
 quod tum non potentia, sed iure res publica administrabatur. qua ex re iratus senatui
 consulatu peractoc privatus in urbe mansit.

at Cato,
 censor cum eodem Flacco factus, severe praefuit ei potestati. nam et in complures nobiles
 animadvertit et multas res novas in edictum addidit, qua re luxuria reprimeretur, quae iam
 tum incipiebat pullulare.

circiter annos octoginta, usque
 ad extremam aetatem ab adulescentia, rei publicae causa suscipere inimicitias non destitit.
 a multis tentatus non modo nullum detrimentum existimationis fecit, sed, quoad vixit,
 virtutum laude crevit.