Hannibal, Hamilcaris filius, Karthaginiensis. si verum est, quod nemo dubitat, ut populus
 Romanus omnes gentes virtute superarit, non est infitiandum Hannibalem tanto praestitisse
 ceteros imperatores prudentia, quanto populus Romanus antecedat fortitudine cunctas
 nationes.

nam quotienscumque cum eo congressus est in
 Italia, semper discessit superior. quod nisi domi civium suorum invidia debilitatus esset,
 Romanos videtur superare potuisse. sed multorum obtrectatio devicit unius virtutem.

Hic autem velut hereditate relictum odium paternum erga
 Romanos sic conservavit, ut prius animam quam id deposuerit, qui quidem, cum patria pulsus
 esset et alienarum opum indigeret, numquam destiterit animo bellare cum Romanis.

Nam ut omittam Philippum, quem absens hostem reddidit Romanis, omnium iis temporibus
 potentissimus rex Antiochus fuit. hunc tanta cupiditate incendit bellandi, ut usque a rubro
 mari arma conatus sit inferre Italiae.

ad quem cum legati
 venissent Romani, qui de eius voluntate explorarent darentque operam consiliis clandestinis
 ut Hannibalem in suspicionem regi adducerent, tamquam ab ipsis corruptus alia atque antea
 sentiret, neque id frustra fecissent idque Hannibal comperisset

seque ab interioribus consiliis segregari vidisset, tempore dato adiit ad
 regem, eique cum multa de fide sua et odio in Romanos commemorasset, hoc adiunxit: 'pater
 meus' inquit 'Hamilcar puerulo me, utpote non amplius novem annos nato, in Hispaniam
 imperator proficiscens Karthagine Iovi optimo maximo hostias immolavit.

quae divina res dum conficiebatur, quaesivit a me vellemne secum in
 castra proficisci. id cum libenter accepissem atque ab eo petere coepissem ne dubitaret
 ducere, tum ille, faciam, inquit, si mihi fidem quam postulo dederis. simul me ad aram
 adduxit, apud quam sacrificare instituerat, eamque ceteris remotis tenentem iurare iussit
 numquam me in amicitia cum Romanis fore.

id ego
 iusiurandum patri datum usque ad hanc aetatem ita conservavi, ut nemini dubium esse debeat,
 quin reliquo tempore eadem mente sim futurus.

quare si
 quid amice de Romanis cogitabis, non imprudenter feceris, si me celaris; cum quidem bellum
 parabis, te ipsum frustraberis, si non me in eo principem posueris.'

Hac igitur qua diximus aetate cum patre in Hispaniam profectus est, cuius post obitum,
 Hasdrubale imperatore suffecto, equitatui omni praefuit. hoc quoque interfecto exercitus
 summam imperii ad eum detulit. id Karthaginem delatum publice comprobatum est.

sic Hannibal minor quinque et viginti annis natus imperator factus
 proximo triennio omnes gentes Hispaniae bello subegit, Saguntum, foederatam civitatem, vi
 expugnavit, tres exercitus maximos comparavit.

ex his unum
 in Africam misit, alterum cum Hasdrubale fratre in Hispania reliquit, tertium in Italiam
 secum duxit. ut saltum Pyrenaeum transiit, quacumque iter fecit, cum omnibus incolis
 confiixit: neminem nisi victum dimisit.

ad Alpes
 posteaquam venit, qua Italiam ab Gallia seiungunt, quas nemo umquam cum exercitu ante eum
 praeter Herculem Graium transierat (quo facto is hodie saltus Graius appellatur), Alpicos
 conantes prohibere transitu concidit, loca patefecit, itinera muniit, effecit ut ea
 elephantus ornatus ire posset, qua antea unus homo inermis vix poterat repere. hac copias
 traduxit in Italiamque pervenit.

Conflixerat apud Rhodanum cum Publio P. Cornelio Scipione consule
 eumque pepulerat. cum hoc eodem Clastidii apud Padum decernit sauciumque inde ac fugatum
 dimittit.

tertio idem Scipio cum collega Tiberio Ti. Longo apud Trebiam adversus eum venit. cum iis manum conseruit,
 utrosque profligavit. inde per Ligures Appenninum transiit, petens Etruriam.

hoc in itinere adeo gravi morbo afficitur oculorum, ut postea
 numquam dextro aeque bene usus sit. qua valetudine cum etiamnum premeretur lecticaque
 ferretur, Gaium C. Flaminium consulem apud Trasumennum cum exercitu
 insidiis circumventum occidit, neque multo post Gaium C. Centenium
 praetorem cum delecta manu saltus occupantem.

hinc in
 Apuliam pervenit. ibi obviam ei venerunt duo consules, Gaius C. 
 Terentius et Lucius L. Aemilius. utriusque exercitus uno proelio
 fugavit, Paulum consulem occidit et aliquot praeterea consulares, in eis Gnaeum Cn. Servilium Geminum, qui superiore anno fuerat consul.

Hac pugna pugnata Romam profectus nullo resistente in propinquis urbi montibus moratus est.
 cum aliquot ibi dies castra habuisset et Capuam reverteretur, Quintus Q. Fabius Maximus, dictator Romanus, in agro Falerno ei se obiecit.

hic clausus locorum angustiis noctu sine ullo detrimento exercitus
 se expedivit Fabioque, callidissimo imperatori, dedit verba. namque obducta nocte sarmenta
 in cornibus iuvencorum deligata incendit eiusque generis multitudinem magnam dispalatam
 immisit. quo repentino visu obiecto tantum terrorem iniecit exercitui Romanorum, ut egredi
 extra vallum nemo sit ausus.

hanc post rem gestam non ita
 multis diebus Marcum M. Minucium Rufum, magistrum equitum pari ac
 dictatorem imperio, dolo productum in proelium fugavit. Tiberium Ti. 
 Sempronium Gracchum, iterum consulem, in Lucanis absens in insidias inductum sustulit. Marcum M. Claudium Marcellum, quinquiens consulem, apud Venusiam pari modo
 interfecit.

longum est omnia enumerare proelia. quare hoc
 unum satis erit dictum, ex quo intellegi possit, quantus ille fuerit: quamdiu in Italia
 fuit, nemo ei in acie restitit, nemo adversus eum post Cannensem pugnam in campo castra
 posuit.

Hinc invictus patriam defensum revocatus bellum gessit adversus Publium P. Scipionem, filium eius Scipionis, quem ipse primo apud Rhodanum, iterum apud
 Padum, tertio apud Trebiam fugarat.

cum hoc exhaustis iam
 patriae facultatibus cupivit impraesentiarum bellum componere, quo valentior postea
 congrederetur. inde colloquium convenit, condiciones non convenerunt.

post id factum paucis diebus apud Zamam cum eodem conflixit; pulsus
 (incredibile dictu) biduo et duabus noctibus Hadrumetum pervenit, quod abest ab Zama
 circiter milia passuum trecenta.

in hac fuga Numidae, qui
 simul cum eo ex acie excesserant, insidiati sunt ei, quos non solum effugit, sed etiam ipsos
 oppressit. Hadrumeti reliquos e fuga collegit, novis dilectibus paucis diebus multos
 contraxit.

Cum in apparando acerrime esset occupatus, Karthaginienses bellum cum Romanis composuerunt.
 ille nihilo setius exercitui postea praefuit resque in Africa gessit itemque Mago
 frater eius usque ad Publium P. Sulpicium Gaium C. Aurelium consules.

his enim magistratibus
 legati Karthaginienses Romam venerunt, qui senatui populoque Romano gratias agerent, quod
 cum iis pacem fecissent, ob eamque rem corona aurea eos donarent simulque peterent, ut
 obsides eorum Fregellis essent captivique redderentur.

his
 ex senatus consulto responsum est: munus eorum gratum acceptumque esse; obsides, quo loco
 rogarent, futuros; captivos non remissuros, quod Hannibalem, cuius opera susceptum bellum
 foret, inimicissimum nomini Romano, etiamnum cum imperio apud exercitum haberent itemque
 fratrem eius Magonem.

hoc responso Karthaginienses cognito
 Hannibalem domum et Magonem revocarunt. huc ut rediit, rex factus est, postquam imperator
 fuerat, anno secundo et vicesimo: ut enim Romae consules, sic Karthagine quotannis annui
 bini reges creabantur.

in eo magistratu pari diligentia se
 Hannibal praebuit, ac fuerat in bello. namque effecit ex novis vectigalibus non solum ut
 esset pecunia, quae Romanis ex foedere penderetur, sed etiam superesset, quae in aerario
 reponeretur.

deinde anno post praeturam 
 Marco M. Claudio Lucio L. Furio consulibus Roma
 legati Karthaginem venerunt. hos Hannibal ratus sui exposcendi gratia missos, priusquam iis
 senatus daretur, navem ascendit clam atque in Syriam ad Antiochum perfugit.

hac re palam facta Poeni naves duas, quae eum comprehenderent, si possent
 consequi, miserunt, bona eius publicarunt, domum a fundamentis disiecerunt, ipsum exulem
 iudicarunt.

At Hannibal anno quarto, postquam domo profugerat, Lucio L. Cornelio
 Quinto Q. Minucio consulibus, cum quinque navibus Africam accessit in
 finibus Cyrenaeorum, si forte Karthaginienses ad bellum inducere posset Antiochi spe
 fiduciaque, cui iam persuaserat ut cum exercitibus in Italiam proficisceretur. huc Magonem
 fratrem excivit.

id ubi Poeni resciverunt, Magonem eadem,
 qua fratrem, absentem affecerunt poena. illi desperatis rebus cum solvissent naves ac vela
 ventis dedissent, Hannibal ad Antiochum pervenit. de Magonis interitu duplex memoria prodita
 est: namque alii naufragio, alii a servulis ipsius interfectum eum scriptum reliquerunt.

Antiochus autem si tam in gerendo bello consiliis eius
 parere voluisset, quam in suscipiendo instituerat, propius Tiberi quam in Thermopylis de
 summa imperii dimicasset. quem etsi multa stulte conari videbat, tamen nulla deseruit in re.

praefuit paucis navibus, quas ex Syria iussus erat in
 Asiam ducere, iisque adversus Rhodiorum classem in Pamphylio mari conflixit. in quo cum
 multitudine adversariorum sui superarentur, ipse quo cornu rem gessit fuit superior.

Antiocho fugato verens ne dederetur, quod sine dubio accidisset, si sui fecisset
 potestatem, Cretam ad Gortynios venit, ut ibi, quo se conferret, consideraret.

vidit autem vir omnium callidissimus in magno se fore periculo,
 nisi quid providisset, propter avaritiam Cretensium: magnam enim secum pecuniam portabat, de
 qua sciebat exisse famam.

itaque capit tale consilium.
 amphoras complures complet plumbo, summas operit auro et argento. has praesentibus
 principibus deponit in templo Dianae, simulans se suas fortunas illorum fidei credere. his
 in errorem inductis statuas aeneas, quas secum portabat, omni sua pecunia complet easque in
 propatulo domi abicit.

Gortynii templum magna cura
 custodiunt, non tam a ceteris quam ab Hannibale, ne ille inscientibus iis tolleret sua
 secumque duceret.

Sic conservatis suis rebus omnibus Poenus illusis Cretensibus ad Prusiam in Pontum
 pervenit. apud quem eodem animo fuit erga Italiam neque aliud quicquam egit quam regem
 armavit et exacuit adversus Romanos.

quem cum videret
 domesticis opibus minus esse robustum, conciliabat ceteros reges, adiungebat bellicosas
 nationes. dissidebat ab eo Pergamenus rex Eumenes, Romanis amicissimus, bellumque inter eos
 gerebatur et mari et terra;

sed utrobique Eumenes plus
 valebat propter Romanorum societatem. quo magis cupiebat eum Hannibal opprimi, quem si
 removisset, faciliora sibi cetera fore arbitrabatur. ad hunc interficiundum talem iniit
 rationem.

classe paucis diebus erant decreturi.
 superabatur navium multitudine: dolo erat pugnandum, cum par non esset armis. imperavit quam
 plurimas venenatas serpentes vivas colligi easque in vasa fictilia conici.

harum cum effecisset magnam multitudinem, die ipso, quo facturus erat
 navale proelium, classiarios convocat iisque praecipit, omnes ut in unam Eumenis regis
 concurrant navem, a ceteris tantum satis habeant se defendere. id illos facile serpentium
 multitudine consecuturos.

rex autem in qua nave veheretur,
 ut scirent, se facturum: quem si aut cepissent aut interfecissent, magno iis pollicetur
 praemio fore.

Tali cohortatione militum facta classis ab utrisque in proelium deducitur. quarum acie
 constituta, priusquam signum pugnae daretur, Hannibal, ut palam faceret suis, quo loco
 Eumenes esset, tabellarium in scapha cum caduceo mittit.

qui ubi ad naves adversariorum pervenit epistulamque ostendens se regem professus est
 quaerere, statim ad Eumenem deductus est, quod nemo dubitabat quin aliquid de pace esset
 scriptum. tabellarius ducis nave declarata suis eodem, unde erat egressus, se recepit.

at Eumenes soluta epistula nihil in ea repperit nisi
 quae ad irridendum eum pertinerent. cuius rei etsi causam mirabatur neque reperiebat, tamen
 proelium atatim committere non dubitavit.

horum in
 concursu Bithyni Hannibalis praecepto universi navem Eumenis adoriuntur. quorum vim rex cum
 sustinere non posset, fuga salutem petiit, quam consecutus non esset, nisi intra sua
 praesidia se recepisset, quae in proximo litore erant collocata.

reliquae Pergamenae naves cum adversarios premerent acrius, repente in
 eas vasa fictilia, de quibus supra mentionem fecimus, conici coepta sunt. quae iacta initio
 risum pugnantibus concitarunt, neque quare id fieret poterat intellegi.

postquam autem naves suas oppletas conspexerunt serpentibus, nova re
 perterriti, cum, quid potissimum vitarent, non viderent, puppes verterunt seque ad sua
 castra nautica rettulerunt.

sic Hannibal consilio arma
 Pergamenorum superavit, neque tum solum, sed saepe alias pedestribus copiis pari prudentia
 pepulit adversarios.

Quae dum in Asia geruntur, accidit casu ut legati Prusiae Romae apud Titum T. Quintium Flamininum consularem cenarent, atque ibi de Hannibale mentione facta
 ex iis unus diceret eum in Prusiae regno esse.

id postero
 die Flamininus senatui detulit. patres conscripti, qui Hannibale vivo numquam se sine
 insidiis futuros existimarent, legatos in Bithyniam miserunt, in eis Flamininum, qui ab rege
 peterent, ne inimicissimum suum secum haberet sibique dederet. his Prusia negare ausus non
 est;

illud recusavit, ne id a se fieri postularent, quod
 adversus ius hospitii esset: ipsi, si possent, comprehenderent: locum, ubi esset, facile
 inventuros. Hannibal enim uno loco se tenebat, in castello quod ei a rege datum erat muneri,
 idque sic aedificarat, ut in omnibus partibus aedificii exitus haberet, scilicet verens ne
 usu veniret, quod accidit.

huc cum legati Romanorum
 venissent ac multitudine domum eius circumdedissent, puer ab ianua prospiciens Hannibali
 dixit plures praeter consuetudinem armatos apparere. qui imperavit ei, ut omnes fores
 aedificii circumiret ac propere sibi nuutiaret, num eodem modo undique obsideretur.

puer cum celeriter, quid vidisset, renuntiasset omnesque
 exitus occupatos ostendisset, sensit id non fortuito factum, sed se peti neque sibi diutius
 vitam esse retinendam. quam ne alieno arbitrio dimitteret, memor pristinarum virtutum
 venenum, quod semper secum habere consuerat, sumpsit.

Sic vir fortissimus, multis variisque perfunctus laboribus, anno acquievit septuagesimo.
 quibus consulibus interierit, non convenit. namque Atticus Marco M. 
 Claudio Marcello Quinto Q. Fabio Labeone consulibus mortuum in annali
 suo scriptum reliquit, at Polybius Lucio L. Aemilio Paulo Gnaeo Cn. Baebio Tamphilo, Sulpicius autem Blitho Publio P. Cornelio Cethego Marco M. Baebio Tamphilo.

atque hic tantus vir tantisque bellis districtus nonnihil temporis
 tribuit litteris. namque aliquot eius libri sunt, Graeco sermone confecti, in eis ad Rhodios
 de Gnaei Cn. Manlii Volsonis in Asia rebus gestis.

huius belli gesta multi memoriae prodiderunt, sed ex eis duo, qui cum eo
 in castris fuerunt simulque vixerunt, quamdiu fortuna passa est, Silenus et Sosylus
 Lacedaemonius. atque hoc Sosylo Hannibal litterarum Graecarum usus est doctore.

Sed nos tempus est huius libri facere finem et Romanorum explicare imperatores, quo
 facilius collatis utrorumque factis, qui viri praeferendi sint, possit iudicari.