Hamilcar, Hannibalis filius, cognomine Barca, Karthaginiensis, primo Poenico bello, sed
 temporibus extremis, admodum adulescentulus in Sicilia praeesse coepit exercitui.

cum ante eius adventum et mari et terra male res gererentur
 Karthaginiensium, ipse ubi affuit, numquam hosti cessit neque locum nocendi dedit, saepeque
 e contrario occasione data lacessivit semperque superior discessit. quo facto, cum paene
 omnia in Sicilia Poeni amisissent, ille Erycem sic defendit, ut bellum eo loco gestum non
 videretur.

interim Karthaginienses classe apud insulas
 Aegates a Gaio C. Lutatio, consule Romanorum, superati statuerunt belli
 facere finem eamque rem arbitrio permiserunt Hamilcaris. ille etsi flagrabat bellandi
 cupiditate, tamen paci serviundum putavit, quod patriam exhaustam sumptibus diutius
 calamitates belli ferre non

posse intellegebat, sed ita ut
 statim mente agitaret, si paulum modo res essent refectae, bellum renovare Romanosque armis
 persequi, donicum aut virtute vicissent aut victi manus dedissent.

hoc consilio pacem conciliavit, in quo tanta fuit ferocia, cum Catulus
 negaret bellum compositurum, nisi ille cum suis, qui Erycem tenerent, armis relictis Sicilia
 decederent, ut succumbente patria ipse periturum se potius dixerit, quam cum tanto flagitio
 domum rediret: non enim suae esse virtutis arma a patria accepta adversus hostes adversariis
 tradere. huius pertinaciae cessit Catulus.

At ille ut Karthaginem venit, multo aliter ac sperarat rem publicam se habentem cognovit.
 namque diuturnitate externi mali tantum exarsit intestinum bellum, ut numquam in pari
 periculo fuerit Karthago nisi cum deleta est.

primo
 mercennarii milites, quibus adversus Romanos usi erant, desciverunt, quorum numerus erat
 viginti milium. ii totam abalienarunt Africam, ipsam Karthaginem oppugnarunt.

quibus malis adeo sunt Poeni perterriti, ut etiam auxilia ab
 Romanis petierint; eaque impetrarunt. sed extremo, cum prope iam ad desperationem
 pervenissent, Hamilcarem imperatorem fecerunt.

is non
 solum hostes a muris Karthaginis removit, cum amplius centum milia facta essent armatorum,
 sed etiam eo compulit, ut locorum angustiis clausi plures fame quam ferro interirent. omnia
 oppida abalienata, in eis Uticam atque Hipponem, valentissima totius Africae, restituit
 patriae.

neque eo fuit contentus, sed etiam fines imperii
 propagavit, tota Africa tantum otium reddidit, ut nullum in ea bellum videretur multis annis
 fuisse.

Rebus his ex sententia peractis fidenti animo atque infesto Romanis, quo facilius causam
 bellandi reperiret, effecit ut imperator cum exercitu in Hispaniam mitteretur, eoque secum
 duxit filium Hannibalem annorum novem.

erat praeterea cum
 eo adulescens illustris, formosus, Hasdrubal, quem nonnulli diligi turpius, quam par erat,
 ab Hamilcare loquebantur (non enim maledici tanto viro deesse poterant). quo factum est ut a
 praefecto morum Hasdrubal cum eo vetaretur esse. huic ille filiam suam in matrimonium dedit,
 quod moribus eorum non poterat interdici socero genero.

de
 hoc ideo mentionem fecimus, quod Hamilcare occiso ille exercitui praefuit resque magnas
 gessit et princeps largitione vetustos pervertit mores Karthaginiensium eiusdemque post
 mortem Hannibal ab exercitu accepit imperium.

At Hamilcar, posteaquam mare transiit in Hispaniamque venit, magnas res secunda gessit
 fortuna: maximas bellicosissimasque gentes subegit, equis, armis, viris, pecunia totam
 locupletavit Africam.

hic cum in Italiam bellum inferre
 meditaretur, nono anno postquam in Hispaniam venerat, in proelio pugnans adversus Vettones
 occisus est.

huius perpetuum odium erga Romanos maxime
 concitasse videtur secundum bellum Poenicum. namque Hannibal, filius eius, assiduis patris
 obtestationibus eo est perductus, ut interire quam Romanos non experiri mallet.