Timoleon Corinthius. sine dubio magnus omnium iudicio hic vir exstitit. namque huic uni
 contigit, quod nescio an nulli, ut et patriam, in qua erat natus, oppressam a tyranno
 liberaret, et a Syracusanis, quibus auxilio erat missus, iam inveteratam servitutem
 depelleret totamque Siciliam, multos annos bello vexatam a barbarisque oppressam, suo
 adventu in pristinum restitueret.

sed in his rebus non
 simplici fortuna conflictatus est et, id quod difficilius putatur, multo sapientius tulit
 secundam quam adversam fortunam.

nam cum frater eius
 Timophanes, dux a Corinthiis delectus, tyrannidem per milites mercennarios occupasset
 particepsque regni ipse posset esse, tantum afuit a societate sceleris, ut antetulerit
 civium suorum libertatem fratris saluti et parere legibus quam imperare patriae satius
 duxerit.

hac mente per haruspicem communemque affinem, cui
 soror ex eisdem parentibus nata nupta erat, fratrem tyrannum interficiundum curavit. ipse
 non modo manus non attulit, sed ne aspicere quidem fraternum sanguinem voluit. nam dum res
 conficeretur, procul in praesidio fuit, ne quis satelles posset succurrere.

hoc praeclarissimum eius factum non pari modo probatum est ab omnibus:
 nonnulli enim laesam ab eo pietatem putabant et invidia laudem virtutis obterebant. mater
 vero post id factum neque domum ad se filium admisit neque aspexit, quin eum fratricidam
 impiumque detestans compellaret.

quibus rebus ille adeo
 est commotus, ut nonnumquam vitae finem facere voluerit atque ex ingratorum homirnam
 conspectu morte decedere.

Interim Dione Syracusis interfecto Dionysius rursus Syracusarum potitus est. cuius
 adversarii opem a Corinthiis petierunt ducemque, quo in bello uterentur, postularunt. huc
 Timoleon missus incredibili felicitate Dionysium tota Sicilia depulit.

cum interficere posset, noluit, tutoque ut Corinthum perveniret effecit,
 quod utrorumque Dionysiorum opibus Corinthii saepe adiuti fuerant, cuius benignitatis
 memoriam volebat exstare, eamque praeclaram victoriam ducebat, in qua plus esset clementiae
 quam crudelitatis, postremo ut non solum auribus acciperetur, sed etiam oculis cerneretur,
 quem ex quanto regno ad quam fortunam detulisset.

post
 Dionysii decessum cum Hiceta bellavit, qui adversatus erat Dionysio: quem non odio
 tyrannidis dissensisse, sed cupiditate indicio fuit, quod ipse expulso Dionysio imperium
 dimittere noluit.

hoc superato Timoleon maximas copias
 Karthaginiensium apud Crinissum flumen fugavit ac satis habere coegit, si liceret Africam
 obtinere, qui iam complures annos possessionem Siciliae tenebant. cepit etiam Mamercum,
 Italicum ducem, hominem bellicosum et potentem, qui tyrannos adiutum in Siciliam venerat.

Quibus rebus confectis cum propter diuturnitatem belli non solum regiones, sed etiam urbes
 desertas videret, conquisivit quos potuit, primum Siculos, dein Corintho arcessivit colonos,
 quod ab iis initio Syracusae erant conditae.

civibus
 veteribus sua restituit, novis bello vacuefactas possessiones divisit, urbium moenia
 disiecta fanaque detecta refecit, civitatibus leges libertatemque reddidit: ex maximo bello
 tantum otium totae insulae conciliavit, ut hic conditor urbium earum, non illi qui initio
 deduxerant, videretur.

arcem Syracusis, quam munierat
 Dionysius ad urbem obsidendam, a fundamentis disiecit, cetera tyrannidis propugnacula
 demolitus est deditque operam, ut quam minime multa vestigia servitutis manerent.

cum tantis esset opibus, ut etiam invitis imperare posset, tantum
 autem amorem haberet omnium Siculorum, ut nullo recusante regnum obtinere liceret, maluit se
 diligi quam metui. itaque, cum primum potuit, imperium deposuit ac privatus Syracusis, quod
 reliquum vitae fuit, vixit.

neque vero id imperite fecit:
 nam quod ceteri reges imperio potuerunt, hic benivolentia tenuit. nullus honos huic defuit,
 neque postea res ulla Syracusis gesta est publice, de qua prius sit decretum quam
 Timoleontis sententia cognita.

nullius umquam consilium
 non modo antelatum, sed ne comparatum quidem est. neque id magis eius benivolentia factum
 est quam prudentia.

Hic cum aetate iam provectus esset, sine ullo morbo lumina oculorum amisit. quam
 calamitatem ita moderate tulit, ut neque eum querentem quisquam audierit neque eo minus
 privatis publicisque rebus interfuerit.

veniebat autem in
 theatrum, cum ibi concilium populi haberetur, propter valetudinem vectus iumentis iunctis,
 atque ita de vehiculo quae videbantur dicebat. neque hoc illi quisquam tribuebat superbiae:
 nihil enim umquam neque insolens neque gloriosum ex ore eius exiit.

qui quidem, cum suas laudes audiret praedicari, numquam aliud dixit quam
 se in ea re maxime dis agere gratias atque habere, quod, cum Siciliam recreare
 constituissent, tum se potissimum ducem esse voluissent.

nihil enim rerum humanarum sine deorum numine geri putabat; itaque suae domi sacellum
 Automatias constituerat idque sanctissime colebat.

Ad hanc hominis excellentem bonitatem mirabiles accesserant casus. nam proelia maxima
 natali suo die fecit omnia, quo factum est ut eius diem natalem festum haberet universa
 Sicilia.

huic quidam Laphystius, homo petulans et
 ingratus, vadimonium cum vellet imponere, quod cum illo se lege agere diceret, et complures
 concurrissent, qui procacitatem hominis manibus coercere conarentur, Timoleon oravit
 homines, ne id facerent. namque id ut Laphystio et cuivis liceret, se maximos labores
 summaque adiisse pericula. hanc enim speciem libertatis esse, si omnibus, quod quisque
 vellet, legibus experiri liceret.

idem, cum quidam
 Laphystii similis, nomine Demaenetus, in contione populi de rebus gestis eius detrahere
 coepisset ac nonnulla inveheretur in Timoleonta, dixit nunc demum se voti esse damnatum:
 namque hoc a dis immortalibus semper precatum, ut talem libertatem restitueret Syracusanis,
 in qua cuivis liceret de quo vellet quod vellet impune dicere.

Hic cum diem supremum obisset, publice a Syracusanis in gymnasio, quod
 Timoleonteum appellatur, tota celebrante Sicilia sepultus est.